Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung September VI           Band September VI           Anhang September VI

21. September


DIES VIGESIMA PRIMA SEPTEMB.

SANCTI, QUI XI KAL. OCTOBR. COLUNTUR.

Sanctus Jonas Propheta, in Palæstina.
S. Matthæus Apostolus & Euangelista, in Æthiopia.
S. Alexander episcop. Mart., via Claudia in Italia.
S. Pamphilus Mart. Romæ.
S. Eusebius Mart., in Phœnicia.
S. Isacius episc. in Cypro
S. Meletius episc. in Cypro
S. Castor episc. conf. Aptæ Juliæ in Provincia Galliæ.
S. Gerulphus Mart., Trunchinii in Flandria.
S. Jonas presbyter monachus, in monasterio S. Sabæ in Palæstina.
S. Maura Virgo, Trecis in Campania Galliæ.
B. Joannes Prandotha, episc. conf., Cracoviæ in Polonia.
B. Marcus Mutinensis, conf. Ord. Prædicatorum, Pisauri in ducatu Urbinate.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Sancti Vincentii M. brevissima mentio est in Auctariis Usuardi apud Sollerium ex codice Vaticano. At, cum nullius Vincentii natalis hoc die occurrat, verisimile est translationem aliquam reliquiarum aut aliam festivitatem insinuari. Itaque forte erit illa, quæ in aliis Fastis veniet ad 23 Septembris memoranda, celeberrimi Vincentii Hispani festivitas. Acta S. Vincentii data sunt ad XXII Januarii.
S. Wereburgæ Virginis mentio hodie est in Auctariis Usuardi Solleriani ex codice Altempsiano. Vita S. Wereburgæ regiæ virginis data est ad III Februarii.
B. Marci de Marconibus Mantuani, Ordinis B. Petri de Pisis sive Pisani, meminit Papebrochius noster tom. 3 Junii in B. Petro Gambacurta Pisano, ibique pag. 543 videtur insinuare, de B. Marco agendum ad hunc diem. Verum, ubi ulteriorem de illo Beato informationem Mantuæ petiimus, per litteras R. P. Josephi M. Bianchi, rectoris Mantuani Societatis Jesu, edocti sumus, B. Marcum coli die, quo de eo agendum in Operis Supplemento XXIV Februarii.
S. Walburgis virginis translatio memoratur apud Ferrarium, & in variis Fastis Benedictinis. Vide dicta ad ejus Acta XXV Febr.
S. Pusinna virgo hodie est in Florario Ms. Vita est ad XX Aprilis.
S. Victor martyr hodie Mediolani annuntiatur in Fastis Hieronymianis. At cum nullus Victor Mediolani colatur hac die, ut liquet ex Martyrologio Mediolanensi; verisimile est, S. Victorem Maurum ob aliquam translationem aut alia de causa memorari. Fateor tamen, plures Victores Mediolani passos videri. At si alius est, plura de ipso non novimus. Quare lectorem remitto ad celeberrimum Victorem Maurum, de quo actum est VIII Maii.
S. Peregrini, episcopi Autissiodorensis & martyris, translatio annuntiatur in Martyrologio Gallitano. Ea apud nos relata est ad Acta, edita XVI Maii.
S. Constantinus confessor ad hunc diem annuntiatur apud Ferrarium in Catalogo Generali Bovæ in Calabria: sed in Annotatis observat, videri illum Constantinum Magnum imperatorem. Idem Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad 21 Maii scribit de Constantino Magno Bovæ in Calabria culto, dicitque festivitatem Constantini Magni Bovæ celebrari ob ejus reliquias, quæ ibi habentur. At rursum subdit annotationem, qua monet, nonnullos credere, Constantinum illum, qui Bovæ colitur, Bovensem civem fuisse. Verum, si Bovensis est, quod non existimo, de ipso plura non novimus. Quapropter adire poterit studiosus lector Commentarium historicum, de S. Constantino Magno datum, & videre dicta ibidem num. 7, ad XXI Maii.
S. Codrati, Latinis Quadrati, hodie mentio fit in omnibus fere Græcorum Fastis, uti etiam apud Moscos, & in Fastis Ægyptiorum & Æthiopum ecclesiæ Alexandrinæ. Apud Græcos de eo ponitur commemoratio in Officio hodierno in Menæis impressis; sed in Anthologio novissimo commemoratio ponitur postridie. De tempore martyrii Menæa & Menologium Sirletianum habent, passum esse sub Adriano, postquam prædicaverat Athenis & Magnesiæ. At Menologium Basilianum nihil habet de prædicatione Atheniensi, facitque episcopum Magnesiæ, passumque sub Decio & Valeriano. Hac de causa Henschenius noster ad 26 Maii, ubi egit de S. Quadrato episcopo Atheniensi, qui Apologiam pro Christianis obtulit Adriano imperatori, teste S. Hieronymo, recte annotavit, duos Quadratos & forte etiam plures a Græcis confusos esse, omniaque protulit & examinavit, quæ hoc loco de Magnesiensi Quadrato dici possent. Quare non censui, de Quadrato Magnesiensi iterum agendum, præsertim, quod Atheniensis & Magnesiensis distinctio recte quidem observata sit & verisimillima; non tamen omnino certa ob modicam auctoritatem documentorum, ex quibus distinctio habetur. Si enim falsum sit assertum Basiliani Menologii de martyrio Quadrati sub Decio, jam ipsa etiam distinctio fit incerta. Præterea, etiamsi distinctionem plane certam credere velimus, non æque statim fiet certum, utrumque ut Sanctum coli, cum unus tantum colatur apud Græcos. Tillemontius tom. 2 in Persecutione Adriani art. 7 & Nota 7 necdum contentus est memorata distinctione; sed præterea Quadratum Apologistam a Quadrato Atheniensi episcopo distinguendum contendit contra auctoritatem S. Hieronymi, qui eumdem credidit. Videamus igitur, an Tillemontius S. Hieronymum recte refutaverit. Opponit Hieronymo Eusebium, contenditque loca Eusebii cum Hieronymo conciliari non posse. At ego ne dubito quidem, quin Tillemontius Eusebium male intellexerit & explicaverit Locos Eusebii ab ipso assignatos huc traduco. Eusebius lib. 3 cap. 27 ait: Eadem tempestate floruit etiam Quadratus, qui cum Philippi filiabus prophetica gratia illustris fuisse memoratur. Hic locus satis congruit cum asserto S. Hieronymi de visis a Quadrato quibusdam, qui a Christo Domino erant sanati aut a morte suscitati. Credamus tantisper, illos fuisse visos a Quadrato circa annum 70 aut 80, licet multo diutius vivere potuerint, nihil illa liberalitas mea proderit Tillemontio. Eusebius ipse lib. 4 cap, 3 locum allegat ex Apologia Quadrati, qui de sanatis a Domino solum dicit, diu illorum aliquos post mortem Domini superfuisse, adeo ut nonnulli eorum etiam ad nostra usque tempora pervenerint. Hæc tamquam verba Quadrati allegat Eusebius, ubi etiam dicit, Apolologiam a Quadrato fuisse oblatam Adriano. Quod vero inde argumentum sumit Tillemontius, quia de ejus episcopatu ibi non meminit Eusebius, infirmum est. Nam Eusebius frequenter de aliis quoque episcopis loquitur sine mentione illorum episcopatus, & fieri etiam potest, ut episcopus non esset Quadratus, quando Apologiam obtulit, sed non diu post ad episcopatum sit promotus. Pergamus igitur ad alium locum, quem prædictis contrarium credidit Tillemontius. Eusebius lib. 4 cap. 23 recenset plures epistolas S. Dionysii Corinthiorum episcopi, interque eas unam ad Athenienses, de qua sic loquitur: Altera vero ad Athenienses scripta, excitans ad fidem, & ad vitam ex præcepto Euangelii traducendam: qua in re negligentiam arguit Atheniensium, quippe qui a fide propemodum descivissent, ex quo Publius ipsorum episcopus in persecutionibus tunc temporis excitatis martyrium subierat. Meminit etiam Quadrati, qui post martyrium Publii episcopus Atheniensium est constitutus: ejusque labore & industria cives denuo in ecclesiam convenisse, & redivivum fidei ardorem in illis reparatum esse testatur. Ex hoc loco, qui optime cum reliquis congruit, Tillemontius collegit, Quadratum vixisse eodem tempore cum S. Dionysio Corinthio, qui circa annum 180 defunctus est; factumque esse episcopum sub Marco Aurelio Antonino, sub quo decessorem ipsius S. Publium vult passum. Imo sua illa somnia verbis Gallicis ita exprimit, acsi in ipso legerentur Eusebio. Attamen nihil illorum dicit Eusebius, & satis clare de rebus præteritis loquitur Dionysii nomine. Hortabatur Dionysius, teste Eusebio, Athenienses ad fidem, quia tempore præterito, quando S. Publius ipsorum episcopus martyrio coronatus erat, sub Adriano verisimiliter, forte etiam sub Trajano, de quo non constat, fere a fide desciverant. Verum illa verba, in persecutionibus tunc temporis excitatis, retulit Tillemontius ad tempus S. Dionysii, sive ad tempus, quo scripserat illam Epistolam. At clarum est, designari tempus persecutionis anterioris illis vocibus tunc temporis, cum Quadratus postea jacturam fidei reparasset. Præterea Quadratus jam defunctus fuisse videtur, quando illa scribebat Dionysius, qui de eo vivente non meminit, & cujus ad fidem exhortatio non adeo fuisset necessaria, si Quadratus ipse vixisset. Videamus modo, an chronotaxis Quadrati Atheniensis nequeat consistere, nisi distinguatur a Quadrato Apostolorum discipulo & Apologista Christianorum. Fuerit hic natus circa annum 70 aut 80. Sic ejus temporibus vivere facile poterant aliqui per Christum sanati: sic non nisi quinquaginta aut sexaginta numeraverit annos, quando Adriano obtulit Apologiam suam pro Christianis, ita ut multis annis superesse potuerit post Adrianum. Quin imo omnia consistere poterunt, etiamsi credere velimus, natum fuisse circa 50 annum Christi, licet hoc minime sit necesse. Verum hæc satis de illa opinione Tillemontii, qui certo Eusebium male intellexit & exposuit. Plura de Quadrato ad XXVI Maii.
S. Landelini martyris mentio est in codice Hagenoyensi Usuardino, & apud Grevenum. Verum observat Sollerius noster in Usuardo suo, eumdem omnino videri cum Landelino, S. Autberti Cameracensis discipulo, abbateque & confessore, de cujus elevatione mox agam. Habemus quidem Vitam impressam anno 1621, cujus titulus est: Historia de vita & martyrio S. Landelini, qui sexto post Nativitatem Christi seculo, vigesimo primo Septembris passus, miraculis etiamnum claret, opera & studio R. P. F. Martini Stephani, Prioris D. Ethonis & S. Landelini cœnobii in lucem edita. Quin & Vitam Ms., quæ laudato Priori præluxit, accepimus ex codice Bodecensi per Gamansium nostrum, qui eam anno 1641 misit ad Majores nostros. Vita ista fuit scripta circa annum 1200, id est, sex circiter seculis post tempus, quo Landelinum occisum statuunt. Uterque biographus asserit, Scotum origine esse Landelinum, venisse vero in Germaniam, ut vitam duceret eremiticam, brevique post adventum, dum habitationem sibi in sylva quadam paraverat, a venatore crudeliter occisum. In loco cæsi Landelini conditum postea monasterium asserunt, quod Cella-monachorum fuit nominatum, alias Ettonis-monasterium, aut etiam Ettenheimium. Satis notum est cœnobium, quod etiamnum exstat ad ingressum Silvæ Nigræ, ut videri latius potest in Gallia Christiana tom. 5 col. 864. Illud miror, me nullam de S. Landelino mentionem invenire apud illos, qui fundationem aut instaurationem enarrant, ne in testamento quidem Ettonis episcopi Argentinensis, qui illud instauravit variisque donationibus ditavit. Testamentum istud, scriptum anno XI Pipini regis, id est, æræ Christianæ anno 763, edidit Guillimannus in Episcopis Argentinensibus pag. 106. Quapropter, considerato silentio martyrologorum vetustorum, scriptorumque, qui de Alsatia & Francia Orientali diligentius agunt, de Landelino martyre; vehementer suspicamur, reliquias Landelini abbatis in Hannonia, quas ad nonnulla Germaniæ loca delatas multi affirmant, ad illud quoque monasterium pervenisse; indeque ortam occasionem alicui, gestorum S. Landelini ignaro, martyrem ex confessore, & ex Belga aut Gallo Scotum faciendi. Miracula posterioribus seculis patrata omnino vera esse possunt, etiamsi commissus credatur error ejusmodi. Priora vero æque ac martyrium & gesta omnia, prout relata sunt, plane suspecta videntur. Suspicionem nostram auget dies, quo martyrio sublatus dicitur Landelinus, cum hic sit ille ipse dies, quo facta est elevatio Landelini abbatis. De hoc autem apud nos actum est ad XV Junii.
S. Landelini abbatis translatio annuntiatur in codice Usuardino Bruxellensi: & apud Molanum elevatio. Consentiunt plerique Fasti Benedictini & Ferrarius. Vita data est, actumque una de translatione ad XV Junii.
S. Philippi Benitii, Ordinis Servorum, translatio annuntiatur apud Ferrarium in Catalogo generali. Consule Acta S. Philippi illustrata ad XXIII Augusti.
SS. Hypatius & Andreas, ex Fastis Græcis heri memorati, hodie leguntur in Martyrologio Romano Gallico anni 1620, apud nos ad XXIX Augusti.
S. Vincentius presbyter & martyr ponitur in Martyrologio Hispanico Bisolduni in Cathalonia, ubi colitur prima Dominica Septembris. De illo breviter actum est ad I Septemb.
SS. Eusebius, Nestabus & Zenon, fratres & martyres, brevissime memorantur in Menæis impressis. In Synaxario Constantinopolitano, quod Sirmondi fuit, adduntur alii duo, nimirum Nestor & Busiris, brevique omnes ornantur elogio. Recte quidem hoc elogium pro tribus prioribus contractum est ex Sozomeno. At pro Nestore, qui in ipsis tormentis defunctus non est, nonnulla eget correctione. Busiris vero perperam reliquis videtur adjectus, aut certe non memoratur cum iis apud Sozomenum lib. 5 cap. 9, ubi trium Fratrum & Nestoris ipsorum consobrini martyrium enarrat. Scribit quidem ille lib. 5 cap. XI de aliquo Busiride ad hæresi Encratitarum ad fidem Catholicam converso, multaque ab infidelibus passo, sed ille ad Gazæos non spectat. Apud nos cum Martyrologio Romano de Eusebio, Nestabo, Zenone & Nestore actum est ex Sozomeno, ubi & commemorationes hodiernæ, quæ tunc Acta illa illustrantem latuerunt, prout latuisse videntur Baronium, addi possunt pro cultu horum Martyrum apud Græcos, ad VIII Septem.
Naninus episcopus bis annuntiatur apud Ferrarium, ante in Hibernia, deinde in Scotia. Suspicor esse nomen corruptum S. Niniani: Ferrarius enim laudat Canisium, qui Ninianum habet duobus diebus, numquam Naninum, sicut etiam in aliquot catalogis Sanctorum Hiberniæ Naninus ad hunc diem ponitur, Maninus etiam uno loco dictus, sed nuspiam Ninianus. Apud Dempsterum quidem Ninianus ad XX & ad XXI Septembris Naninus ponitur: sed ille Sanctos non raro multiplicat. De Niniano actum est ad XVI Septemb.
S. Lamberti episcopi martyris translatio notata est in Florario Ms. Vita cum translationibus data est ad XVII Septemb.
S. Lucia virgo, quæ Scotorum regis filia dicitur, ad hunc diem refertur a Camerario, qui longum magis, quam certum eidem texuit elogium. Eamdem hodie memorat Arturus a Monasterio. De S. Lucia illa, cognominata de Monte, actum est ad XIX Septemb.
S. Evilasius, ex idolorum sacerdote martyr, qui passus fuerit Carthagine Spataria in Hispania, postquam a Candida virgine, de qua disputatum est die præcedente, conversus fuerat ad fidem, commemoratur in Martyrologio Hispanico Tamayi. Verum nugas illas esse quorumdam fabulatorum, satis ostendi ad præcedentem diem, ubi de SS. Fausta & Evilasio actum, uti & in Prætermissis de Candida XX Sept.
S. Theodorus martyr Pergensis, de quo hodie in nonnullis Græcorum Fastis, datus est cum Philippa & aliis ad XX Septembris.
S. Priscus M. apud Græcos commemoratur, sed in Martyrologio Romano ad XX Septemb.
B. Venturini confessoris Ordinis Prædicatorum his ipsis verbis mentio fit in Mss. Additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Laudatus Venturinus jam a Majoribus nostris memoratus est in Prætermissis ad 28 Martii, ubi dicunt, Vitam apud nos servari, sed eam Operi nostro non inserendam prius, quam a Sede Apostolica Beati titulus ei noviter conferatur; vel constet Smyrnæ, ubi anno MCCCXLVI hoc die (28 Martii) Sancte obiit, … congruum tali appellationi cultum eidem a fidelibus fuisse delatum, dum eam adhuc urbem Latini tenerent. Verba hæc satis clara sunt, perperam tamen exposita ab Antonio Touron, Ordinis Prædicatorum, acsi requireremus, ut auctoritate Apostolica declararetur, constare de cultu exhibito olim Venturino; & cultus ille assereretur ab aliquibus. Videri possunt verba Gallica Touroni in Opere de Viris illustribus Ordinis Prædicatorum tom. 2 pag. 274, ubi Venturini Vitam cum titulo Beati enarrat; sed cultum nullo modo probat. Attamen pag. 298 asserit, cultum fuisse inchoatum Smyrnæ, continuatumque, ut fertur, donec urbs iterum occupata fuerit a Turcis. Hoc forte fieri potuisse propter Viri eximias virtutes, sanctitatem vitæ & miracula, videbant Majores nostri, sed nullum inveniebant testimonium de tali cultu. Quapropter gratissimum nobis officium præstabit Touronus, aut alius quiscumque præclari Ordinis Prædicatorum, si legitimo testimonio scriptoris satis vetusti ostendere potuerit, Venturinum umquam Smyrnæ seculo 14 fuisse cultum; assertumque Touroni non profluere ex verbis Bollandi male expositis. Nihil enim magis desideramus, quam nullum omittere Beatum, cujus cultus legitime probari potest. At Venturini cultum non posse probari, mihi prorsus persuadeo.
Anna, cognomento Viterbiensis, tertiaria Ordinis S. Dominici, Viterbii annuntiatur apud Jacobum Lafon in Anno Dominicano ad hunc diem, quo defuncta dicitur anno 1306. Laudatus auctor, cujus Opus impressum est anno 1708, asserit, corpus Venerabilis Annæ etiam tum integrum & sine ulla corruptione conservatum fuisse in ecclesia S. Dominici Viterbiensis, multaque ibidem patrata esse miracula. Attamen nulla allegat publici cultus indicia, nec illa ipsa, quæ asserit de incorruptione corporis & miraculis, aliunde confirmare possum, cum in nupera Historia Viterbiensi sat multa quidem reperiam de monasterio & monialibus S. Dominici, sed nihil de Venerabili illa Anna, quam nec Marchesius exhibet. Alii nonnulli, quibus titulum Beati similiter attribuit Lafonus, apud ipsum videri possunt, cum nihil de eorum cultu reperiam, uno excepto Marco Mutinensi, cujus cultum aliunde didicimus, & de quo agimus.
S. Francarius hodie annuntiatur Clissonii (a Clesse) in Pictonibus ut confessor apud Castellanum, qui illum Gallice Vocat Francaire. Idem in Aëmeris pag. 784 ponit Sanctum, quem ibi Gallice nominat Fragaire, dicitque coli in ecclesia quadam diœcesis Constantiensis in Normannia. At in Indice observat, eumdem esse Francarium, qui Gallice Francaire & Fragaire scribitur. In Addendis pag. 1003 memorat Fracanum aliquem, patrem, ut volunt, S. Winwaloëi abbatis, de quo apud nos actum est ad 3 Martii, quem dicit esse patronum ecclesiæ Plou fragan, prope oppidum S. Brioudi in Armorica. Fracanum illum & alii ibidem faciunt patronum, sicut etiam Simon Mothier in Catalogo Sanctorum Galliæ, quem dedit post Martyrologium Romanum Gallice versum, Francarium confessorem ad hunc diem refert in Pictonibus. Verum cum omnia illa nomina fortasse sint corrupta, ut passim accidit in Sanctis Galliæ, & nihil de Francario inveniam certi, libenter eruditis Gallis examinandum relinquam, an diversis illis nominibus idem ubique designetur Sanctus: imo etiam, an non Sanctus aliquis suo nomine magis notus, corruptis nominibus repetatur.
S. Gliolaphi martyris translatio hac die, anno 1649, magna cum solemnitate fuit celebrata Styræ in Austria superiore in Collegio Societatis Jesu. De festivitate illa anno 1650 libellus fuit Lincii impressus, & Majoribus nostris transmissus, ex quo pauca ad propositum nostrum excerpam. Corpus S. Gliolaphi inventum fuit Romæ in cœmeterio Priscillæ, indeque extractum cum vase sanguinis ejusdem Sancti ab Eminentissimo Cardinale Ginetto, summi Pontificis Innocentii X Vicario generali, qui illud donavit Florentio Montmorencio Societatis Jesu Assistenti Germaniæ cum facultatibus illud aliis donandi & ad cultum publicum exponendi. Montmorencius vero illud misit collegio Styrensi Societatis Jesu in Austria, ubi ex commissione serenissimi archiducis Austriæ Leopoldi, pro tempore episcopi Passaviensis, debite recognitum fuit, & publicæ venerationi expositum, peractaque festivitate summo cum splendore, & maximo populi concursu, reverenter in dicto Societatis collegio est reconditum.
Geronis martyris mentio est apud Grevenum sine aliis adjunctis, ex quibus cognosci possit. Verisimiliter est nomen corruptum, forte ex Gerulphi, qui hodie colitur, nomine Gallico Geronem efformaverit martyrologus.
Vascus Pirez, Lusitanus Societatis Jesu sacerdos, hoc die, anno 1590, obiit Ulyssipone virtutibus clarus, & institutione egregia novitiorum, quibus diu præfuit. Ejus corpus sexennio post mortem integrum una cum vestibus repertum est, ut legitur sub imagine hujus Viri venerabilis Romæ impressa.
In Corbeia monasterio, dedicatio basilicæ domni Albini & Marcellini episcoporum. Annuntiatio est Martyrologii Corbeiensis apud varios impressa.
Iphigenia virgo ex Actis S. Matthæi apostoli hodie dandis a martyrologis aliquot recentioribus, & ab ipso etiam Baronio commemorata est in Martyrologio Romano. Nobis satis erit de ea diligenter annotare ad Acta S. Matthæi, quæcumque inveniemus notatu digna.
Basæ martyris Tyriæ memoria hodie est in Synaxario Græco Ms; sed plura de illa nullibi invenio.
Antonius Ariminensis, Ordinis S. Francisci presbyter, ad hunc diem refertur ut beatus a Jacobillo in Sanctis Umbriæ tom. 2 pag. 265. Secutus est Jacobillus Martyrologium Franciscanum, nec quidquam pro cultu affert.
Bernardina de Monte-majore, tertiaria Ordinis S. Francisci, cum titulo Beatæ annuntiatur apud Arturum a Monasterio in Martyrologio Franciscano & in Gynæceo. Eamdem similiter Beatam vocat Castellanus in Martyrologio universali, sed nec tempus, quo defuncta est, nec locum præter Hispaniam contra morem suum assignat, ut parum videatur fuisse instructus de pertinentibus ad Bernardinam. Verum nec Fortunatus Hueberus in Menologio Franciscano Bernardinam titulo Beatæ exornat, nec Waddingus in Annalibus Minorum eam videtur novisse, nec Benignus Fremaut, qui anno 1708 Vitas Franciscanorum illustrium Belgice edidit, Bernardinæ Vitam ad hunc diem exhibet, nec martyrologi Hispani, quos ego quidem noverim, de Bernardina quidquam habent, ut plane mirer, & minime perspiciam, unde ipsam Beatis adnumeraverit Castellanus. Nam id minime mirandum de Arturo, qui omnes, quos memorat, solet Beatos nominare. Plures viri, virtutibus, vitæ sanctitate, & gestis illustres, videri possunt apud Arturum a Monasterio & Hueberum, cum de illorum cultu nihil inveniamus.
Anna Maria de Vitriola, Ordinis S. Augustini, defuncta in conventu Mantuano S. Augustini 21 Septembris anno MDLXVII, celebratur apud Herreram in Alphabeto Augustiniano, ut pœnitentia & mortificatione insignis, & divinis etiam revelationibus illustris.
Sanctorum sex martyrum, satellitum imperatoris Maximiani, ad hunc diem commemoratio legitur in Menologio Sirletiano, consonantibus Menæis impressis, ubi adduntur duo solum versiculi. Hi Latine ita sonant: Pro Deo, qui caput in ligno inclinavit, sex Martyres caput sub gladio inclinant. Fuerint hæc deprompta ex Actis cujusdam Martyris, sed necdum nobis constat, ex quibus; & nihilo magis, an sex illi particularem habeant cultum, cum locus martyrii non assignetur.
S. Juliana virgo & martyr Romana hodie memoratur in Martyrologio Mediolanensi his verbis: Romæ S. Julianæ virginis & martyris, cujus ossa Cesani, caput vero Mediolani in ecclesia S. Philippi Nerii summo honore servantur. Est autem Cesanum vicus cum ecclesia parochiali in diœcesi Mediolanensi. In annotatis additur, corpus fuisse effossum ex cœmeterio Cyriacæ; non item, an nomen Julianæ in sepulcro fuerit inventum. Attamen verisimile est, una cum corpore nomen S. Julianæ repertum, uti aliquando contingit. Certe nomen non est tale, quod conveniat omnibus virginibus martyribus, qualia passim sunt nomina, quæ Sanctis sine nomine inventis imponuntur. Præterea constat, Julianam aliquam Romæ esse passam, quæ ex Fastis tantum Hieronymianis cum multis martyribus apud nos memoratur ad 5 Junii, & aliunde non innotuit. Posset igitur illa ipsa esse Juliana, cujus corpus Mediolanum, indeque, excepto capite, ad ecclesiam Cesani translatum est. Res tamen incerta est, quia & aliæ Juliana, quarum nomen satis est commune, Romæ pati poterunt. Quidquid sit, corpus donatum fuit comiti Bartholomæo Aresio a Cardinale Aloysio Homodeo. Laudatus comes caput donavit Sanctimonialibus S. Philippi Nerii; ossa vero transtulit ad ecclesiam parochialem pagi Cæsani, quam suo ære ampliorem instauraverat, ut pluribus narrat martyrologus Mediolanensis.
Conon Papa, ut Sanctus, hodie annuntiatur apud Maurolycum, Felicium, Octavium Cajetanum in Martyrologio Siculo, Ferrarium in Catalogo generali, & in Martyrologio Germanico, Canisii nomine impresso. At horum auctoritas non sufficit, cum nulla uspiam cultus indicia reperiam.
Joannes de Speculo, alias de Cureghem, canonicus Regularis & diaconus monasterii Viridis-vallis in Brabantia, obiit hoc die anni 1358 in opinione sanctitatis, quæ fuit etiam visionibus confirmata. Habemus Vitam ex Ms. Viridis-vallis acceptam, compositamque a Religioso ejusdem monasterii, qui defuncto convixerat. Titulus Vitæ est: Planctus venerabilis fratris Wilhelmi Jordani, canonici Regularis Viridis-vallis, super obitu fratris Johannis de Speculo (quod erat nomen maternum) alias de Cureghem, ejusdem cœnobii devotissimi diaconi. Agebat annum ætatis vigesimum quartum, & religiosæ vitæ septimum, brevique promovendus erat ad sacerdotium, quando defunctus est. Exempla virtutis plura continet Vita; sed hæc nequit Operi nostro inseri, quia nihil habemus de cultu, ac ne nomen quidem hujus Joannis notum est apud martyrologos Belgas inter venerabiles.
S. Januarii cujusdam memoriam Romæ haberi ad hunc diem notatam, ob reliquias in ecclesia S. Silvestri, scribit Pancirolus in Opere Italico de Ecclesiis Romanis pag. 398. At fatetur, nesciri, cujus Januarii sint reliquiæ.
Hilarius, episcopus Vesontionensis, ad hunc diem ut Sanctus commemoratur apud Saussayum in Supplemento Martyrologii Gallicani. Secutus est, opinor, Joannem Jacobum Chiffletium, qui in Vesontione part. 2 omnes primos episcopos Vesontionenses Sanctorum titulo honorat. Verum apud nos tom. 1 Junii pag. 681 annotatur ex Petro Francisco Chiffletio Societatis Jesu, ex omnibus illis decem dumtaxat aut undecim vetustis insertos fuisse Martyrologiis, illique ibidem enumerantur. Inter hos autem non reperitur Hilarius, nec ullum mihi aliunde se offert sanctitatis ipsius argumentum.
Edilhunus confessor legitur in Martyrologio Anglicano Joannis Wilsoni, qui in prima editione laudat Bedam Hist. Angl. lib. 3 cap. 27, & in secunda etiam Catalogum Sanctorum Hibernorum; & apud Ferrarium in Catalogo generali. Verum, cum Wilsonus adnotato asterisco designet, ipsum non fuisse in vetusto Martyrologio aut Calendario Anglicæno, non existimamus, Edilhunum umquam in publica veneratione fuisse, remittimusque ad Historiam Bedæ lib. 3 cap. 27, ubi ornatur elogio.
Dedicatio basilicæ Fontenetensis in Burgundia Ordinis Cisterciensis, peracta ab Eugenio Papa III, commemoratur apud Chalemotum.
Dedicatio ecclesiæ B. Mariæ de Oliveto Ordinis Cisterciensis in provincia Bituricensi occurrit apud laudatum scriptorem.
Dedicatio majoris ecclesiæ hodie memoratur Augustæ Taurinorum apud Ferrarium.
Bonifacius, abbas vigesimus secundus Cisterciensis, insertus est Calendario Ordinis Cisterciensis impresso, & cum titulo Beati ponitur apud Henriquez in Menologio, ubi additur Martinus ex eodem Ordine Cardinalis; sed sine ullis publici cultus indiciis. Uterque etiam refertur apud Saussayum in appendicibus, sed sine titulo Beati.
Angelus de Joyeuse, vir præcipuæ nobilitatis, qui, relictis dignitatibus suis, Ordinem Capucinorum ingressus est, ibique primaria officia præclare administravit, refertur in Martyrologio Gallicano inter venerabiles.
Gregorius sine adjunctis hodie memoratur in Fastis ecclesiæ Alexandrinæ apud Jobum Ludolfum. In Martyrologio Coptorum, quod aliquis Maronita Latinum facere conatus est, vocatur S. Gregorius monachus, discipulus S. Pachomii monachi. At vel sic non satis nobis innotescit, nedum cultus ipsius.
S. Laudi, Laudonis aut Lautonis (sic varie nomen exprimitur) episcopi memoria hodie est in quibusdam auctariis Usuardi apud Sollerium nostrum, uti etiam apud Canisium, Ferrarium, Saussayum, Castellanum, in aliquot Calendariis, in Florario Ms., ac demum in Martyrologio Parisiensi. Postridie quoque reperitur in Fastis plurimis, & in Martyrologio Romano, quod pro die passim sequimur. Saussayus autem in Serie Sanctorum cum S. Laudo conjungit Possessorem, cujus cultus una examinabitur XXII Septemb.
S. Lutrudis mentio fit apud Ferrarium, & in Florario Ms. Spectat ad XXII Septemb.
S. Geremarus abbas, memoratur in aliquot Fastis Benedictinis, uti & apud Galesinium & Ferrarium, sed non sine errore Flaviniaci ab his ponitur. De eo agetur cum Martyrologio Romano ad XXIV Septemb.
S. Marcus opilio M. Claudiopoli hodie annuntiatur a Castellano. In Romano cum pluribus est ad XXVIII Septemb.
S. Lucas Euangelista hoc die memoratur in Fastis Hieronymianis; sed colitur in Ecclesia die XVIII Octobris.
Papolus episcopus Metensis ponitur in Florario Ms. At defunctum & Martyrologio Metensi insertum dicit Meurissius die, quo de cultu disputari poterit, XXI Novembris.

DE S. JONA PROPHETA,
IN PALÆSTINA.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Jonas Propheta, in Palæstina (S.)

AUCTORE J. C.

§ I. S. Jonæ, qui typus Christi fuit, memoria in Fastis ecclesiasticis, cultus.

[S. Prophetæ gesta apocrypha sunt præter ea, quæ in sacris Litteris] Sancti Jonæ prophetæ, cujus hodie in Romano Martyrologio memoria occurrit, proindeque gesta miranda pro instituto Operis nostri illustrantur, quæcumque aliunde Acta, quam ex sacris Litteris petuntur, apocrypha, multisque figmentis conspersa sunt. Hujusmodi habentur pseudo-Epiphanii & pseudo-Dorothei ineptiæ, quas vel tum, cum genuinæ putabantur, exploserunt interpretes, nosque, ubi operæ pretium videbitur, refellemus. Ejusdem farinæ sunt aliqua Rabbinorum somnia, &, ni fallor, Vita Jonæ prophetæ, auctore anonymo scripta, & ab eruditissimo Assemanno in Bibliotheca Orientalium tom. 3 pag. 286 assignata. Ego itaque miranda sancti Prophetæ gesta ex sacris Litteris repetam, & pro more nostro commentabor, relinquamque interpretibus discutiendas conjecturas ad institutum nostrum fere inutiles, quas tamen hinc & inde assignabo. Jonæ Hebraïcum nomen, Latinis Columba est. Hinc S. Hieronymus in epistola ad Paulinum: Jonas, Columba pulcherrima naufragio suo Passionem Domini præfigurans, mundum ad pœnitentiam revocat, & sub nomine Ninive gentibus salutem nuntiat.

[2] Duplici potissimum titulo Christi typus fuit Jonas: ipse namque solus ex omnibus veteris Testamenti prophetis ad gentes missus fuit, [memorantur. Ejus nomen Martyrologio Romano] in eo præfigurans Salvatorem, qui vixdum natus apparuit gentibus, eas etiam oves ad suum ovile adducturus. Deinde cum tribus diebus in ceti visceribus delituit, de quo Salvator Matthæi 12 ℣ 40: Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus & tribus noctibus, sic erit Filius Hominis in corde terræ. Inter Prætermissos ad diem XXVII Januarii monuit antesignanus noster Bollandus, nuntiari S. Jonam in Auctariis Usuardinis, Codice Cartusiæ Coloniensis, memorari a Canisio, Petro de Natalibus, Maurolyco & aliis. Antiquioribus Martyrologiis classicis ejus nomen non est inscriptum, at illud commune habet sanctus Propheta cum aliis pluribus veteris Testamenti Sanctis. Hodie in Martyrologio Romano his verbis celebratur: In terra Saar sancti Jonæ prophetæ, qui sepultus est in Geth, quibus addunt Tabulæ ecclesiæ Nucerinæ apud illustrissimum de Aste: Cujus ossa Nuceriam in Picentinis translata sunt, & inter Prætermissos ad XIX Aprilis notarunt Majores nostri, illo die ibidem coli S. Jonam, propter corpus ex Terra-sancta illuc ab equitibus S. Joannis translatum.

[3] In Kalendario Coptico Jobi Ludolphi & Menæis eodem die sancti Prophetæ fit mentio, [inscriptum, in Fastis Græcis celebre est.] quæ in Menologio Basiliano ad sequentem dilata est, eoque etiam invenitur in Kalendario Moscorum figurato. In Metrico sic canitur:
Εἰκάδι δὲ πρώτῃ τὸν ΙΩΝΑΝ γαῖα κάλυψεν.
Prima & vicena tumulo occultatur Jonas.
Quæ in Martyrologio Romano de terra Saar & S. Jonæ sepultura in Geth asseruntur, discutiemus infra. In concilio Constantinopolitano sub S. Menna patriarcha libello, quondam S. Agapeto Romano Pontifici oblato, subscriptus legitur Phocas presbyter & prior monasterii, quod dicitur Jonæ juxta Secundum. Hinc conficit Bailletus tom. 4 col. 309 § 2 de cultu S. Jonæ, fuisse Constantinopoli sub imperatoribus Byzantinis Catholicis ecclesiam S. Jonæ adjectumque illi monasterium. Verum incertum est, fueritne cœnobium illud, quod ad Secundum vocatur, Constantinopoli; deinde an a sancto Propheta nostro nomen habuerit.

[4] [Variæ ecclesiæ ejus reliquiis gloriantur] Multo sunt recentiora, nec fere certa magis, quæ S. Jonæ cultum illustrant. Variæ quidem ecclesiæ sacris ejus exuviis gloriantur, at unde illas obtinuerint, nesciunt, vel quæ se scire arbitrantur, debitis testimoniis, quæ certam fidem faciant, non confirmant. Ughellus tom. 5 Italiæ sacræ antiquæ editionis Col.corpus S. Jonæ prophetæ basilicæ Venetæ S. Apollinaris adscribit. Papebrochius in Itinere Romano Ms., inter ea, quæ Ravennæ annotavit, ait: In templo PP. Franciscanorum Conventualium corpus S. Liberii archiepiscopi venerati sumus. In sacello, quod choro dextrum est, post tumbam, quæ altaris usum habet, armarium est magnum, continens prædicti Sancti & Jonæ prophetæ capita, cum variis minus notabilibus reliquiis. Ejusdem Sancti costam sibi vendicant Casinenses, ut videre licet in Instrumento in Opere nostro tom. VII Maji in Appendice ad diem X excuso pag. 669 num. 14. Inter Prætermissos ad XIX Aprilis ita notavit Henschenius: S. Jonas propheta colitur hoc die Nuceriæ propter corpus ex terra-sancta illuc ab equitibus S. Joannis translatum. Mitto alias minus notabiles reliquias, quibus se ditatas arbitrantur aliæ ecclesiæ, percensere.

[5] [at satis incerta sunt, quæ pro asserenda earum possessione] De corpore S. Jonæ, quod sibi Veneti vendicant, sic scribit eruditissimus vir Flaminius Cornelius, senator Venetus, in Ecclesiæ Venet. antiq. monument. Decade 4 pag. 154: Ex antiqua hujus ecclesiæ traditione quiescere dicitur in ea (basilica S. Apollinaris) corpus S. Jonæ prophetæ, cujus deductio unde & quando peracta sit, ignoratur. Venerandum ejus caput ad aram lateralem marmoreo loculo includitur, reliqua vero lipsana ignoto loco recondita latent, cujus memoria vel ex temporum injuria, vel ex virorum desidia omnino deperiit. Ex his patet, sine aliqua Venetorum injuria, partes aliquas sancti corporis aliis ecclesiis concedi posse, cum non contendant, vel saltem non probent, habere se illud usque hodie integrum. Debile etiam nonnihil est pristinæ possessionis assertum. Profecto quot quantique sint errores ex similibus traditionibus popularibus nati, dum facile, ut affinia sunt Sanctorum nomina, reliquiæ confunduntur, & nos sæpe notavimus, & eruditis in confesso est.

[6] Quod ad caput spectat, si illud integrum loculo marmoreo inclusum habent Veneti, [adferuntur. Traditiones] fateantur Ravennates necesse est, se hactenus in errore fuisse, nisi velint bicipitem nobis Jonam facere. Lis, ni fallor, amice inter eos componi posset, utrisque partem capitis, quæ caput, ut passim in similibus solitum est, vocata sit, relinquendo. Certe unde vel partem obtinuerint Ravennates, unde costam Cassinenses, expressum non invenio. Ex Majorum meorum schedis disco, a Beatillo cum Vita S. Prisci, de qua ad diem IX Maji pag. 360, submissam fuisse relationem de translatione S. Jonæ, de qua in Prætermissis ad XIX Aprilis: sed instrumentum a Vita S. Prisci avulsum frustra quæsivi. Astæus laudatus schedas Antonii Caraccioli assignat, illæ, quo fundamento nitantur, pariter ignoro. Tumulo Jonæ, ejusque venerandis exuviis etiam Turci gloriantur, & gemino quidem loco. Cornelius de Bruyn in Itinere Orientali cap. 61, postquam narravit, quomodo Nazaretho pervenisset Ramam, ita loquitur Flandrice: Cum inde (Rama) paullum progressi essemus, ostensa mihi sunt in rupe expressa signa quæpiam vestigiorum Jonæ prophetæ.

[7] Post hæc a sinistris in conspectu est vicus Misdesh, [Orientalium de Jonæ] ubi caverna est, in qua, ut ferunt indigenæ, tumulatus est Propheta ille. Cavernæ Turci superædificarunt fanum, quod ibi quiescat Propheta, quem peculiari veneratione colunt. Atque ea tanta est, ut non patiantur, quempiam Christianorum eo accedere. Locum illum vocat Franciscus Quaresmius tom. 2 Elucidationis Terræ Sanctæ lib. 7 cap. 1 pag. 855 Michieth, dicitque, Nazaretho in Aquilonem distare quatuor milliaribus. Porro ita narrat: Michieth creditur patria Jonæ, ubi sepulchrum ejus esse fertur. Ibi enim ostenditur non inelegans Turcarum Mesquita, intra quam sacellum est clausum, in quo corpus S. Jonæ sepultum esse perhibetur. Desuper per foramen lampadem demittunt Turcæ ad honorem Prophetæ, & in latere per aliud inspicitur. Permittunt illi Christianis in Mesquitam ingredi, solutis tamen de pedibus calceamentis, & quæ diximus, videre, ut fide digni, qui ibi fuerunt & viderunt, narraverunt mihi.

[8] De eo fere solo, ut vides lector, conveniunt hi duo scriptores, [sepulcro in Geth-Opher] quod Turci locum illum pro tumulo S. Jonæ habeant & colant. Credo, circa reliqua posteriori potius habendam fidem, qui pluribus annis in Palæstina versatus, curiosius cuncta exquirere potuit. S. Hieronymus ad Chromatium in Præfatione ad Commentarium in Jonam, hæc habet, quæ huc pertinent: Porro Geth in secundo Saphorim milliario, quæ hodie appellatur Diocæsaræa, euntibus Tyberiadem, haud grandis est viculus, ubi & sepulchrum ejus (Jonæ) ostenditur. Quamquam alii juxta Diospolim, id est Liddam, eum & natum & conditum velint, non intelligentes hoc, quod additur, Opher, ad distinctionem aliarum Geth urbium pertinere, quæ juxta Eleutheropolim sive Diospolim, hodie quoque monstrantur. Idem itaque locus est, quem Hieronymus & alii assignant, vocaturque ab Adrichomio Gethefer, & Getacopher, alias Geth, quæ est in Opher, sive Ofer.

[9] Distat Geth-Opher 2 fere milliari tum a Rama vico, [antiquæ & probabiles.] tum Diocæsarea seu Saphuria, cujus rudera haud longe absunt a monte Tabor, ut nos docet mappa geographica Monumentis Missionum Orientalium inserta. Observat autem Quaresmius laudatus, Geth esse terram seu districtum, in qua est Michieth, quasi Vicus Geth, corrupto non nihil nomine. Calmetus cum Bailleto & aliis Præfatione in Jonam, opinatur, Geth-Opher Jotapatam esse, in Historia famosissimam. Verum illud mihi apparet omnino improbabile, & S. Hieronymi testimonio prorsus contrarium; Sephoris enim, seu Diocæsarea, secundum mappas geographicas tum antiquas, tum recentiores, octo & ultra milliaribus Jotapata distat, quæ civitas etiam non est in via Sephori Tiberiadem euntibus, sed quarto milliari in Septentrionem Tiberiade, & æquali fere cum illa spatio Sephori dissita. Atque hæc secundum eam opinionem dicta sunto, in qua laudati scriptores esse videntur, quæque videtur mihi valde verosimilis, quod eo loco natus Propheta sit, ubi sepultus creditur.

[10] [Baronii error.] Ex his aliisque, quæ sequuntur, corrigendum est Romanum Martyrologium, quod post Chronicum Paschale Jonam nuntiat in terra Saar: hæc enim ubi sit, imo an umquam fuerit, non est facile dictu. Certe illam nuspiam in mappis aut Lexicis geographicis reperio. Affinia illi nomina sunt Saara, Saron, Sarim & similia: at Geth-Opher in eorum territorio non est situm. Igitur vel tocum diversum a sepultura S. Jonæ assignat Baronius, vel male illum locat in terra Saar. Geth vicus alius, de quo S. Hieronymus supra laudatus, erat in confiniis Liddæ & Eleutheropolis. Saara item oppidum in finibus Eleutheropoleos contra Septentrionem euntibus Nicopolim, inquit Hieronymus. Potuerunt vicina esse duo illa oppida, & unum forte alterius districtu contineri: at sic certe apertis Hieronymi monitis refragatur Baronius: Eleutheropolis enim, Diospolis & Nicopolis civitates, quas interjacet Saara, remotissimæ sunt a tribu Zabulon, ubi S. Jonæ ortus & sepultura locanda sunt. Saara enim (alii legere malunt Zarea) primum tribui Judæ Josue cap. 15 ℣ 33, deinde Danitis cessit ibid. cap. 19 ℣ 41.

[11] [Alia S. Jonæ sepultura a Turcis ostenditur] Quaresmius, jam sæpe laudatus, alium insuper locum assignat, qui pro sepultura S. Jonæ prophetæ habetur. Nestoriani sive Chaldæi (inquit loco supra citato) docent, corpus Jonæ esse in Chaldæa in nova Ninive civitate, quæ Arabice dicitur Medineth el Musol, quæ distat a veteri Ninive, nunc destructa, circa decem milliaria. Locus, ubi dicitur esse corpus Prophetæ, est ultra flumen civitatis, circa dimidium milliaris. Chaldaice Nebi Jonam, Arabice Nebi Junes, id est Propheta Jonas appellatur. Locum hunc tenent & venerantur Turcæ, qui, ut eumdem visitent Christiani, permittunt. Nova Ninive passim Musol appellatur & Mussal, adjacetque Tigri fluvio. Cornelius a Lapide in cap. 3 Jonæ ℣ 3 ait, se ex R. P. Joanne Antonio Marietti, paria fere de Jonæ ibidem sepulcro accepisse, illudque summo Christianorum confluentium concursu visitari; tumbam vero, seu loculum, tam longum & latum esse, ut oporteat Jonam pene gigantem fuisse, si, quod Turci indigenæ narrant, totum illud spatium ejus implent exuviæ.

[12] [in Musol, ubi non videtur] Paulo aliter hæc narrat Tavernerus, qui locum lustravit: ait enim, nulli Christiano fas esse eo accedere, nisi clam ex speciali favore, & pretio prius soluto. Adivisse se locum cum duobus patribus Capucinis, sed noctu, & exutis prius de more calceis. In medio mosquitæ, inquit, colli impositæ & satis elegantis, visitur sepulcrum tectum pretioso tapete Persico, quod a quatuor angulis cingunt candelabra ingentia Ænea quatuor, cum cereis, circumque lampades plurimæ ovaque struthionum, quæ pendent ex tabulato. Ceterum summam esse incolarum erga tumulum venerationem, tum ipse, tum alii testantur: at unde, & quomodo eo pervenerint sancti Prophetæ reliquiæ, non edicunt. Credibilius est, Jonam in Palæstina obiisse. Verum id negant Orientales illi, utque suam urbem Musol eamdem cum Ninive, seu quæ ex illius ruderibus exsurrexerit, statuunt, facile etiam fabulari possunt, Prophetæ tumulum inter miserrimum urbis excidium illæsum stetisse, hodieque perdurasse.

[13] Malim ego, quam tot somniis & nugis fidem habere, [nisi mausoleum illi erectum. Sancti apparitio,] suspicari cum Cornelio a Lapide, celeberrimum quondam apud Ninivitas Jonæ nomen ab his ad posteros pertransisse, atque eo titulo Prophetæ a quopiam mausoleum erectum fuisse, quod postea ejus sepulcrum creditum, vel corradendæ pecuniæ causa confictum fuerit. Apparitionem aliquam S. Jonæ ita narrat S. Gregorius lib. 4 Dialog. cap. 34: Quidam noster Religiosus, vir vita valde laudabilis, cum ante hoc quadriennium moreretur … in hora exitus sui Jonam prophetam, Ezechielem quoque & Danielem cœpit aspicere, eosque dominos suos ex nomine clamare, quos dum ad se venisse diceret, & depressis luminibus eis reverentiæ obsequium præberet, ex carne eductus est. Aliqui apud laudandum sæpe Cornelium a Lapide in cap. 2 Jonæ ℣ XI conjectant, Prophetam, qui peculiari modo Christi sepulti & resurgentis typus fuit, cum Christo etiam resurrexisse, testem gloriosæ resurrectionis ejus, atque deinde cum illo ad cælos assumptum esse cum anima & corpore.

[14] At quo loco sint habendæ similes conjecturæ, norunt critici. [elogium apud Græcos.] Profecto id si verum est, perperam laudatæ superius ecclesiæ de sanctis Jonæ exuviis gloriantur. Porro antequam ad Sancti gesta propius accedimus, juverit hic adjunxisse elogium, quo celebratur sanctus Propheta in Menologio Basiliano ad diem XXII Septembris. Jonas magnus & gloriosus propheta ex regione Judæorum fuit, jussusque a Deo in urbem Niniven abire & prædicare, fore, ut post triduum Ninive subverteretur, cum bene nosset Deum, qua est in homines clementia, veniam daturum Ninivitis, si pœnitentiam agerent, recusato divino mandato, navigium conscendit, fugam meditans. Sed mare divina voluntate sic efferatum est, ut eum devorare voluerit. Quamobrem nautæ per sortes explorantes, illius causa in tanto se versari salutis discrimine, arreptum præcipitem in mare deturbant. Et fluctus quidem maris statim detumuere; Jonam vero cetus devoravit, tertio autem post die in terram illæsum exposuit.

[15] Tunc igitur profectus Niniven, præceptum Dei implevit. [Aliquæ ejus prophetiæ perierunt,] Mox in regionem suam regressus, abducta matre, alienam terram petiit, cum eum puderet in patria sua versari, quod vaticinium suum falsum fuisset; nam Deus pœnitentium Ninivitarum misertus est. Cumque multa alia prophetasset, decessit. Hæc fere omnia ex Pseudo-Dorotheo, Pseudo-Epiphanio & Hebræorum fabulis desumpta sunt. Non omnes Jonæ prophetias scriptas fuisse, vel si scriptæ fuerint, periisse aliquas, manifestum fit ex libro quarto Regum, ubi capite 14 ℣ 25 dicitur: Ipse (Jeroboam) restituit terminos Israël ab introitu Emath non procul a Damasco, usque ad mare Solitudinis, juxta sermonem Domini Dei Israël, quem locutus est per servum suum Jonam, filium Amathi prophetam, qui erat de Geth, quæ est in Hopher. Inter illa multa alia, quæ prophetasse dicitur in elogio Basiliano, numerant aliqui, quæ in Chronico Paschali post supposititios Epiphanii & Dorothei fœtus ita leguntur.

[16] [aliæ illi falso adscribuntur.] Et dedit prodigium (Jonas) super Hierusalem & totam terram: cum viderint lapidem clamantem lamentabiliter, instat finis, & cum viderint in Hierusalem omnes gentes, tunc civitas delebitur. Quæ de Christo, qui lapis angularis est, flente super Jerusalem recte exponuntur quidem, sed post Hierosolymitanum excidium conficta, vel certe ex lutoso fonte profecta, nullam fidem apud eruditos obtinent. Porro ex loco, quem adduxi ex libro 4 Regum, constat, Jonam natum esse in Geth-Opher, de quo supra num. 9; dubitari enim non potest, quin idem is ipse sit, qui & missus est ad Ninivitas. Persuadet hoc nomen patris Amathi, quod ubique idem est, antiquissimaque apud Josephum lib. 9 Antiq. Judaïc. cap. XI inter Hebræos traditio, cui suffragatur unanimis omnium fere sanctorum Patrum consensus. Obstrepunt Rabbini aliqui apud S. Isidorum in Jona, qui tradunt, Jonam nostrum esse filium viduæ, quem a mortuis Elias suscitavit.

[17] [Hebræorum & nonnullorum aliorum de parentibus] Addunt alii, eum fuisse filium Abdiæ prophetæ, quem arbitrantur fuisse maritum viduæ Sareptanæ. Refragatur etiam pseudo-Epiphanius, pseudo-Dorotheus, Chronicum Paschale, Rupertus, aliique illos secuti, asserentesque, Jonam ortum fuisse in Cariathmaus juxta Azotum. Verum eorum auctoritas jam abunde ex sacris Litteris sanctoque Hieronymo elevata est. Assertum quoque Hebræorum, etsi ex eo satis corruat, quod nullis testimoniis nitatur, inde etiam convellitur, quod sic fere anni centum ætatis tribuendi sint Jonæ, cum prospera Jeroboamo vaticinatus est, atque illis adjiciendi sint præterea aliquot, antequam Ninivitas ad pœnitentiam sua prædicatione converterit. Primis ferme Achabi annis, puta sexto vel septimo, ut sacræ Historiæ ordo docet, filium mulieris Sareptanæ resuscitavit Elias, inde autem ad usque initia Jeroboami fluunt anni 91, quibus si deinde addas 20, statues plus quam centenarium Jonam missum in Niniven, quod ex solis Rabbinorum somniis nemo facile admittet.

[18] [Sancti conjecturæ improbabiles.] Paulo minus ex hac parte fatiscunt conjecturæ aliæ Hebræorum, in Seder Olam asserentium, Jonam fuisse adolescentem missum ab Eliseo, ut ungeret Jehu in regem 4 Reg. 9 ℣ 1, quique laudavit Jehu ob excisam domum Achab ibid. 10 ℣ 30; sed nec ipsæ solidis fundamentis nixæ sunt. Eodem recidit opinio quorumdam antiquorum Patrum, suspicantium, quod Jonas filius sit mulieris Sunamitidis, quem primum sterili matri in hospitalitatis præmium precibus obtinuit Eliseus 4 Reg. 4 ℣ 16, ac deinde mortuum revocavit ad vitam ibid. ℣ 34 & seqq. Hæc, inquam, opinio meris conjecturis nixa, eodem recidit, præterquam, quod illi hoc etiam contrarium accidat, quod provectæ admodum ætatis statui debeat prædicasse Ninivitis, & sic pater ejus Gethæus non fuerit Amathi, sed Abdias natus in urbe Sunam, ut iidem conjectant.

§ II. Refelluntur opiniones aliquæ de tempore prædicationis Jonæ. Ejus historiæ pars.

[Bailletas sine fundamento] Ut annus nativitatis S. Jonæ determinari certo nequit, ita nec tempus, quo primum cœpit vaticinari. Bailletus in Historia vitæ S. Jonæ num. 1 affirmat, Jonam ante Osee ceterosque omnes prophetas tum Majores, tum Minores vaticinia edidisse, idque probat ex eo, quod Jeroboamo II regi Israël prædixerit victorias de Syris referendas. Jeroboam vero, inquit, regnavit ante Oziam regem Juda, sub quo aliorum prophetarum figuntur exordia. Sed non subsistit hoc ratiocinium contra sanctorum pene omnium Patrum interpretumque non levibus argumentis stabilitam sententiam, nisi evincat Bailletus, Jonam prædixisse Jeroboamo felices bellorum successus, antequam vel is rex esset, vel certe antequam Ozias seu Azarias regnaret in Juda. Anno quinto decimo Amasiæ filii Joas regis Juda, regnavit Jeroboam filius Joas, regis Israël, in Samaria quadraginta & uno anno 4 Reg. 14 ℣ 23. Ibidem vero ℣ 17, Vixit autem Amasias filius Joas rex Juda, postquam mortuus est Joas, filius Joachaz regis Israël, quindecim annis.

[20] Ex quibus sequitur, Jeroboamum regnasse cum Azaria Amasiæ filio & successore residuis annis 26, [omnium Prophetarum primum] nam quod dicitur 4 Reg. 15 ℣ 1, anno vigesimo septimo Jeroboam regis Israël regnavit Azarias filius Amasiæ regis Juda, explicandum est de duodecim aliis annis, quibus Jeroboam cum patre Joa regnum administravit. Atque hoc evidens fit ex computu annorum Amasiæ. De illo enim 4 Reg 14 ℣ 1 & 2 dicitur: In anno secundo Joas filii Joachaz regis Israël, regnavit Amasias filius Joas regis Juda … viginti autem & novem annis regnavit in Jerusalem. Si anno 15 Amasiæ post patris obitum Jeroboam regnum obtinuit, residui sunt solum anni 15 incompleti, quot post initia regni Jeroboam supervixit Amasias, atque adeo illi filius Ozias successit anno 15 Jeroboam, non vero 27, nisi duodecim annos adnumeres, quos in regni consortio cum patre transegit. Reliquos autem 26 annos regnavit in Israël, sceptrum Juda gerente Azaria, seu Ozia, filio Amasiæ.

[21] Jam vero, cum incertum sit, quoto regni anno Jeroboamus terminos Israël Damascum usque extenderit, [ordine temporis statuit.] quotque ante annis Jonas id futurum prædixerit, incertum etiam est, an ante Oziæ tempora prophetarit Jonas. Recentiores quidem aliqui cum Bailleto figunt initium vaticiniorum Jonæ primis Jeroboami annis, at nullis argumentis suam opinionem stabiliunt, atque adeo nihil inde fatiscenti ratiocinio Bailleti subsidii accedit. Malim profecto ego sanctorum Patrum, aliorumque antiquorum sententia stare, quam ex imbellibus conjecturis, nullaque vel apparenti ratione, Prophetarum ordinem invertere, & Jonam Osee præponere. Malim credere, Prophetam ante Oziæ tempora non prædixisse Jeroboamo regi Israël victorias de Syris. Scio ab aliter sentientibus reponi posse, Jonam inter Prophetas locum obtinere, secundum eam tantum prophetiam, quæ est de missione in Niniven. Verum ut est rursus fundamento destituta opinio, ita nihil valet hoc pro illa effugium, manetque non stabile Bailleti ratiocinium.

[22] Insolens magis est, quod idem adstruit sub finem num. 1 & sequentis initio. [Perperam etiam adstruit, Sanctum seculo integro prophetasse,] Hic asserit, plusquam 50 annos fluxisse inter prima Jonæ vaticinia ejusque missionem in Niniven; ibi spondet, ostensurum se, Jonam seculo integro prophetasse. Posterioris asserti probationem nullam uspiam nec probationis apud illum umbram invenio, at contra sui oblitus in Tabula chronologica vaticinia Jonæ annorum 54 terminis circumscribit. At ne vel tot quidem illi necessario tribuendi sunt, quod ostendo. Quam sint variæ de successione & tempore regum Assyriorum sententiæ, seu conjecturæ potius, ut in rebus obscuris solet, norunt eruditi. Tres sunt non ignobiles, quarum nulla cogit periodum prophetiarum Jonæ ultra triginta annos extendere. Prima Tirini est & plurimorum interpretum, qui Oziæ anno 9, adeoque 24 Jeroboami regis Israël, divisionem regni Assyriorum per Arbacem Medorum & Phul-Bel-Ochum Babyloniæ præfectos illigant.

[23] [nihil enim vetat] Ninivitarum pœnitentiam sub Sardanapalo omnium hominum mollissimo effeminatissimoque rege Assyriorum statuunt contigisse. Illi novemdecim annos regni assignant, atque adeo is in illorum chronotaxi, quinto tantum anno post Jeroboami initia sceptrum Assyriæ obtinuit. Igitur, quo anno Sardanapali libuerit, fige prædicationem Jonæ, neque triginta, imo viginti annorum periodum vix excedes: ab initio scilicet regni Jeroboam, usque ad Sardanapali pœnitentiam, cum is tribus fere annis obsessus fuerit in Ninive, quo certe tempore eo non est ingressus Jonas. Alii cum eruditissimo Plumyoen decano ecclesiæ cath. Iprensis in Diss. de reg. Babyl. pag. 200 autumant, Ctesiam, Clitarchum, ceterosque fere omnes historicos, qui de Assyriis agunt, perperam duos Sardanapalos confudisse, quos Calisthenes apud Suidam debite distinguit. Illi itaque Sardanapalum I, etiam Phulem appellatum credunt, eumdemque Anchialis & Tarsi Ciliciæ urbium conditorem seu restauratorem potius, ex Diodori lib. 2 Athenæi lib. 12, Strabonis lib. 14 & aliis scriptoribus faciunt.

[24] [prophetias ejus] Hunc denique credunt ab Arbace & Belesi parte quidem regni mulctatum fuisse, sed Jonæ prædicatione excitum ex voluptatibus, desidiam excussisse, moxque, cum concessisset rebellibus Babyloniis & Medis quasdam immunitates, Mesopotamiam, Armeniam, aliasque cis Euphratem regiones sub jugum, quod excusserant, redegisse. Secundum illi Sardanapalum Assaradonis per Anacyndaraxim nepotem, annis fere 150 primo posteriorem faciunt, & Tonosconcolerotem vocitant; atque illi demum attribuunt, quidquid de Sardanapali luxu & inaudita mollitie, quidquid de Ninives destructione, & ingloria regis inter concubinas morte, tradiderunt historici. Hæc opinio solis nititur Calisthenis verbis: forte tutius cum Harduino candide fateremur, reges Assyrios præter Phulem, de quo 4 Reg. 15, & 1 Paralip. cap. 3, per longam annorum seriem ignotos, vel certe valde dubios esse.

[25] [periodo] Hunc autem Phulem, seu Sardanapalum eumdem esse, qui Ninive regnarit, cum ibidem prædicavit Jonas, ex conjectura (neque enim institutum meum postulat operosius ea rimari) facile concessero: potuit enim is pluribus annis regnasse in Ninive, antequam cum exercitu venerit in Samariam, illique tributum penderit Manahem, qui anno quadragesimo nono Azariæ regis mortuus est. His si addas 15, quibus ante Azariam solus regnavit Jeroboam, summam invenies annorum 64. At neque Manahem postremis regni sui annis suppetias a rege Assyrio petiit, sed potius primis, imo verisimiliter secundo, cum scilicet antecedenti, occiso Sallum, omni conatu frustra sibi sceptrum, quod usurparat, stabilire contendisset. Atque jam tum Phul pluribus ante annis regnare apud Assyrios potuit. Illi certe 48 annos tribuit Tirinus, & horum priorum aliquo nil vetat Jonam venisse in Niniven, atque adeo nihil cogit iterum primam ejus prophetiam ab prædicatione in Ninive plus quam triginta annorum intervallo sejungere. Hujus quidem primi Sardanapali, seu Phulis, patroni initia Jeroboami figunt anno 825 ante vulgarem æram, illique credunt fausta fuisse vaticinatum Jonam, 20 regni anno; missionem vero Niniviticam locant anno circiter ante vulgarem æram 778: Itaque secundum hos Jonæ prophetiæ annorum 27 periodo includuntur.

[26] Sed nihil suadet, fateor, usque ad 20 Jeroboami annum primam Jonæ prophetiam differre; [triginta annorum] at, neque suadet aliquid prædicationem in Ninive retrahere usque ad annum ante æram vulgarem 778, quæ non male ab aliis rursus anno 810, adeoque 32 annis maturius figitur. Jacobus Usserius denique, quem secuti videntur Bailletus & Calmetus hic, ita in Annalibus chronotaxim ordinat, ut cum præcedentibus credat, Jonam primum prophetasse anno mundi 3197, qui Jeroboami 20 erat, ante æram vulgarem 808. Porro Usserius Phulem Assyriorum regem suspicatur fuisse Sardanapali patrem, quem Julius Africanus Acracarnem, Eusebius Ocrasapem, Stephanus Cyndaraxem, Strabo, Arrianus & Suidas Anacyndaraxem, Athenæus lib. 12 Dipnos. Anabaxarem nominent. Illius irruptionem in terram Israël figit anno mundi 3233, ante Christum 771: initia vero Jeroboani 3179, qui ante Christum est 825. Igitur intervallum est annorum 54. Deinde idem chronographus Jeroboami mortem illigat anno mundi 3220, ante vulgarem æram 784, creditque, jam tum in Assyria regnasse Phulem, & ante Jeroboami obitum ibidem prædicasse Jonam. Annum proprius non definit.

[27] [innectere.] Stante hac chronotaxi, prophetiæ Jonæ triginta iterum annorum spatio illigari possunt, si nempe statuas, medio circiter Jeroboami regno, Assyriæ sceptro potitum Phulem, pauloque post deliciis voluptatibusque domesticis indormientem, a Jona excitatum fuisse. Censet quidem Calmetus ad cap. 3 ℣ 4 cum Usserio, Jonam prædixisse Jeroboami victoriam de Syris, vivente adhuc ejus patre Joa: at vel sic, modo statuas, Prophetam anno circiter 25 Jeroboami Ninivitis prædicasse, triginta annorum periodum non excedes. Deinde nulla est ratio, cur prædictiones Jeroboamo factæ, vel uno anno ante eorum successum statuantur; proinde in Usserii chronologia figi non debent diu ante expugnatam Damascum, quæ expeditio ab eodem refertur quidem ad annum mundi 3179, sed vage inclusa eo spatio, quod usque ad annum 3194, sive usque ad mortem Amasiæ fluxit. Atque hoc ipsum valde incertum est: namque nihil suadet, Jeroboamum quindecim primis regni annis potius, quam aliquot posterioribus gravissimum contra Syros bellum gessisse, adeoque Jonam ante Azariæ seu Oziæ tempora prophetasse.

[28] Ruit igitur Bailleti ratiocinium & insolens assertum, [Monitus Jonas de prædicando Ninives excidio, fugit.] Prophetam per integrum seculum prædicasse. Nunc S. Jonæ gesta historica ex sacris Litteris delibemus. Et factum est verbum Domini ad Jonam filium Amathi, dicens: Surge & vade in Niniven civitatem grandem & prædica in ea, quia ascendit malitia ejus coram me; inquit sacer textus ℣ 1 & 2. Sub mollissimo scilicet & spurcissimis voluptatibus immerso rege, raro populus licentissime libidini non laxat habenas. Difficile dictu est, quare hoc Dei mandatum ita Jonam perculerit, ut veluti mentis impos, divinæque obnitens voluntati, ejus oculos veluti effugere voluerit. Surrexit (enim) Jonas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini & descendit in Joppen. Fugæ suæ causam obscure ipse Propheta innuit cap. 4 ℣ 2. Propter hoc præoccupavi, ut fugerem in Tharsis. Scio enim, quia tu Deus clemens & misericors es, patiens & multæ miserationis & ignoscens super malitia.

[29] Plerique interpretes hæc ita exponunt, ac si prævidisset Jonas, convertendos ad suam prædicationem Ninivitas, indeque falsi prophetæ nomen & ignominiam timuisset. [Fugæ causa] Et hunc sensum utcumque verba ferunt; vix credo tamen, usque adeo proprii nominis amantem fuisse Prophetam, ut cum tantillo sui dispendio, Dei noluerit præceptis obsequi, maxime cum prodigiosus prophetiæ comminatoriæ eventus, tam subita perditissimæ civitatis pœnitentia, quam solam, ut suspendendæ divinæ ultionis causam metuere potuisset, suam abunde cælitus missionem populis probare debuisset. Alii credunt, insolentia & difficultate rei absterritum Jonam divina mandata declinare voluisse. S. Hieronymus hic & Naziansenus in Apologia censent, causam fugæ Prophetæ fuisse nimiam pietatem in gentem suam, ne ea periret. Eo quod (inquit S. Hieronymus) pœnitentia gentium ruina sit Judæorum, idcirco amator patriæ suæ, non tam saluti invidet Ninivæ, quam non vult perire populum suum.

[30] [expenditur. Navigans] Nonne etiam forte prænoverat imminentia genti suæ ab Assyriis mala, & perverso patriæ amore præoptabat imminens jamque divinitus intentatum hostibus gentis suæ excidium; quod sua illa prædicatione erat aversurus? Certe hanc expositionem non ægre patiuntur Jonæ verba ex cap. 4 ℣ 2 allegata. Ut ut est, negari non potest, Prophetam humanitus hic aliquid passum esse, atque vel in eo maxime, quod delirantis instar, Dei, quem ignorare non poterat ubique præsentem, mandata saltem fugere voluerit. Erat Joppe celeberrimus jam a Salomonis tempore 2 Paralip. 2 portus Judæorum, in ora maris Mediterranei; hodiedum Jaffa & Japha vocatur, atque eo appellunt, qui Hierosolymam, vigesimo ferme milliari inde dissitam, peregrinantur. Tarsis autem sive Tharsus metropolis Ciliciæ, cujus populi quondam late mari dominati sunt, a quo Cilicum dominio ipsum mare Mediteraneum Tharsim vocatum fuisse, ostendit Cornelius a Lapide.

[31] [Tharsum Ciliciæ, vectoribus] Ibidem etiam monet, S. Hieronymum ita hic Tharsim exponere, ac si Jonas timidus & fugitivus, non de Cilicia, vel alio certo loco, quo se reciperet, cogitasset, sed tremebundus mare & fugam sola respexisset. Cornelio tamen ceterisque passim interpretibus præplacet naturalis vocis Tharsis significatio, atque illam non obscure exigunt sequentia: Et invenit navim euntem in Tharsis. Et dedit naulum ejus, & descendit in eam, ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini. Ubi Tharsus Ciliciæ tamquam navigationis terminus, non vero mare tantum designari videas. Vix inde vela solverant, Dominus autem misit ventum magnum in mare & facta est tempestas magna in mari & navis periclitabatur conteri … & dixit vir ad collegam suum: Venite & mittamus sortes & sciamus, quare hoc malum sit nobis.

[32] [adfert naufragii periculum;] Quamquam adhuc hodie, quod de infidelibus lib. 3 epist. 5 summo cum animi dolore conquestus est S. Franciscus Xaverius, sciamus nautas etiam Christianos & Catholicos sortilegiis & vanis observantiis esse perverse deditos, totus tamen contextus sacer abunde innuit, prodigii aliquid in oborta hic tempestate intervenisse: neque enim apparet credibile, viros ceteroqui satis religiosos, ut sequentia docent, quarumcumque naturali via & modo obvenientium in mari temepstatum causas in vectores conjecisse, & sortibus explorasse. Quidquid sit, de quo plura fabulantur Judæi, sortilegium ad providentiæ & potentiæ suæ ostentationem direxit Deus: quippe: Et miserunt sortes, & cecidit sors super Jonam: Et dixerunt ad eum: Indica nobis, cujus causa malum istud sit nobis. Narravit autem illis Jonas totius rei seriem & suum fugiendi propositum. Et timuerunt viri timore magno, vindictam nimirum divinam, quam Jonæ sibique propter ejus causam videbant imminere.

[33] Nec audebant tamen cultorem & Prophetam veri Dei a se expellere, [in mare] veriti, ne vel sic pœnas injustæ crudelitatis penderent. Quem igitur jam Prophetam norant, interrogant: Quid faciemus tibi, ut & nos præsentissimo naufragii periculo liberemur, & tibi non sit male? Tuum est (inquit illorum ore S. Hieronymus) imperare, quo facto quiescat mare, quod nunc iram suo furore testatur. Revelata procul dubio jam erant pœnitenti Prophetæ divinæ providentiæ circa se consilia; Et dixit ad eos tollite me & mittite in mare, quod certe suadere non licebat sine divino instinctu, quem, cum non nossent nautæ, cum summo sui discrimine maris furori quavis via obniti maluerunt, quam Prophetam Dei maris & aridæ, etiam volentem divinæque iræ causam in se rejicientem, fluctibus mergere. Quapropter Remigabant viri, ut reverterentur ad aridam, Jonam exposituri incolumem. Et non valebant, quia mare ibat & intumescebant super eos.

[34] Tandem omnibus in cassum adhibitis subsidiis, ut Prophetam servarent salvum & se periculo eximerent, [ejicitur. Hebræorum circa hæc conjecturæ] suamque hanc coram Deo testati voluntatem, tulerunt Jonam & miserunt in mare. Rabbi Eleazarus, qui, teste Tirino & Aria circa Christi ætatem divinos libros interpretatus est, prodigiis, quibus Jonæ historia referta est, aliud ex traditione addit, nisi id ipse forte ex verisimilitudine fabricarit. Ait autem, nautas Jonam funibus alligatum in mare sæpius collo tenus immersisse, rursumque in navim eduxisse, experturos, num ejus causa tantum naufragii periculum adirent; quoties autem demitteretur Jonas, mare detumuisse, atque iterum, quoties in navim attolleretur, insolentius infremuisse; eoque signo certiores factos divinæ voluntatis, tandem penitus solutum funibus mari permisisse. A narratione illa admittenda non alienum se præbet laudatus sæpe Cornelius a Lapide: at aliis, quibus etiam comperta est Rabbinorum fabulandi licentia, verisimilis quidem apparet ex nautarum erga Prophetam in sacris Litteris testata solicitudine, sed illa tantum verisimilitudine, quæ meram conjecturam pariat.

[35] Ejusmodi furfuris conjecturis annumerari potest traditio Orientalium, [incertæ. Deglutitur Jonas a pisce,] apud Eugenium Rogerium asserentium, Prophetam in fluctus deturbatum fuisse, duobus milliaribus ab Antipatride in Meridiem; ut ut enim contextus suadeat, non longius a littore abfuisse nautas, cum prodigiosa tempestas illis incubuit, non facile tamen determinatum hunc locum persuaderi sibi ab Orientalibus prudentes patientur. Projecto Jona, stetit mare a fervore suo, & præparavit Dominus piscem grandem, ut deglutiret Jonam, & erat Jonas in ventre piscis tribus diebus & tribus noctibus. Pro pisce grandi vertunt LXX Cetum, atque ita etiam S. Matth. cap. 12 ℣ 40: Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti &c. Pluribus hic disputant interpretes, cujus speciei is piscis fuerit, genericum enim illis est ceti nomen. Negari non potest ceti nomen balænis quasi antonomastice tribui, licet aliis majoris molis & magnitudinis piscibus nonnumquam etiam conveniat: qui igitur prudenter judicaverit, potius credet balænam, cui magis proprie & duplici ex capite id nomen convenit, quam alium quemvis piscem fuisse.

[36] At reclamant hypercritici, qui se physicos & naturalistas nominant, contenduntque, balænis arctiores fauces esse, [qui verosimilius balæna fuit,] quam ut hominem integrum illæsumque intromittere possint. Quis ad hæc non rideat? Unde didicerunt viri illi, nihil hic inter tot ac tanta miracula prodigii intervenisse, atque ita balænæ guttur recipiendo Prophetæ non fuisse divinitus dilatatum? Deinde tot sunt in contrariam partem pro immensa balænarum tum gutturis, tum ventriculi latitudine testimonia, ut facile credulus haberi non possit, qui his fidem habet. Testimonia illa, neque enim iis enarrandis terere tempus lubet, videri possunt apud Tirinum ad cap. 40 Jobi ℣ 20 & seqq., & Calmetum in Dissertatione peculiari de hoc pisce, quam Commentariis in Prophetas Minores præfixit pag. 36 & seqq. Porro non defuerunt jam a primis Ecclesiæ seculis, qui totam illam vorati atque in ventre ceti per tres dies morati Jonæ historiam impio dente arroderent, atque ad aniles fabulas, sopiendis infantibus fabricatas, relegarent.

[37] [& in ejus ventre prodigiose servatur incolumis.] Testatur id S. Augustinus epist 102 in Quæst. 6 de Jona. Hos secuti sunt nonnulli nostri temporis increduli, qui quæcumque pro summa, quam habent de se opinione, intellectu non capiunt, rejiciunt, atque ita in sanctos Patres & Deum ipsum sacrarum Scripturarum primarium auctorem sacrilegum calamum stringere non exhorrent. Multo conatu evincere nituntur illi, illæsum Jonam a ceto nec vorari, nec per tres dies in stomacho servari potuisse. Id nos quidem, ut ut non pauci contendant absque miraculo saltem ingenti fieri potuisse, lubenter concedemus, naturali via factum non fuisse; verum respondemus cum S. August. contra Porphyrium loco citato: Aut omnia divina miracula credenda non sunt, aut hoc cur non credatur, causa nulla est. Neque enim hoc factum contradictionem, ut scholæ loquuntur, involvit, atque adeo divinæ omnipotentiæ, quæ tres pueros inter flammas fornacis Babylonicæ servavit illæsos, limites non excedit, & eumdem habet, qui ceterorum prodigiorum est, assertorem Deum, fidei nostræ vadem & remuneratorem. Sed diutius his immorari piget.

§ III. Jonas a pisce in littus ejectus prædicat Ninivitis. Eorum pœnitentia. Prophetæ immitis dolor a Deo reprehensus.

[Propheta a ceto ejicitur in littus] Circa tempus, quo Jonas in ventre ceti perduravit, alia suboritur inter commentatores quæstio, non majoris fere utilitatis, difficultatis paris & incertitudinis. An scilicet per tres dies & noctes integros in ventre piscis delituerit, an vero instar mortui & sepulti Christi, cujus hic typus fuit, horas tantum circiter triginta quatuor. In postremam opinionem inclinare videtur S. Hieronymus, & id quidem adæquatæ similitudinis ratio exigeret. At negant alii, poni a Christo tantam inter se sepeliendum resurecturumque & Jonam undequaque æqualitatem. Malim, cum res incerta sit, Hieronymo adhærere. Ceterum videtur Propheta aliquo tempore fluctibus immersus jacuisse, antequam a pisce, instante jam mortis periculo, absorptus sit. Id certe innuunt versus 4 & 6 cantici, quod recitavit Jonas ad Dominum de ventre piscis: Et projecisti me in profundum in corde maris, & flumen circumdedit me: omnes gurgites tui & fluctus tui super me transierunt… Circumdederunt me aquæ usque ad animam. Abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum.

[39] Hæc de Jona in ventre ceti jam delitescente exponi possunt, [non maris Rubri, aut Ponti Euxini,] simplicius tamen magisque ad mentem S. Hieronymi. primo sensu intelliguntur. Ex dixit Dominus pisci: & evomuit Jonam in aridam. Rabbini, si uspiam fabulando desipiunt, hic sua produnt deliria. Ea videri possunt apud Calmetum in laudata Dissertatione pag. 40 & seq. Iidem asserunt, Jonam ejectum fuisse in littus maris Rubri, & sic cetus trium dierum spatio magnam orbis terrarum partem circumnatasset. Josephus lib. 9 Antiquitatum cap. XI ait, sanctum Prophetam in littus Ponti Euxini evomitum fuisse, atque ita cetus ultra mille milliaria Romana debuit confecisse, quod miraculum sine necessitate adstruitur. Sulpitius Sev. lib. 1 hist. in Jona, & Gregorius M. lib. 6 Moral cap. 12 opinantur, de littore Ninivæ sermonem esse; at vel hic non littora maris, sed Tigris fluminis ripam intelligunt, vel littus Ninives appellant oram Persicam Oceani Orientalis, aut Sinus Persici, vel impingunt in geographiam, ex qua Ninive Tigri imposita a mari erat remotissima.

[40] Deinde eadem hos manet difficultas, sic enim piscis, [sed Syriæ, ubi hodieque rupes ab hoc prodigio] emensis maribus Mediterraneo, Athlantico, Æthiopico, Indico, & Arabico, Tigrim ascendere debuit, quo vix quidpiam apparet minus credibile. A Lapide & alii censent, Jonam rejectum fuisse in littus Phœniciæ & Syriæ, haud procul a Joppe, unde solverat, atque inde mox terrestri itinere perrexisse in Judæam &, gratiis Deo Hierosolymis actis, per Mesopotamiam Niniven pervenisse. Eugenius Rogerius lib. 1 cap. 12 apud Calmetum scribit, tradere Orientales, redditum Jonam ad pedem montis, qui longius mari protenditur, cuique usque hodie nomen montis Jonæ adhæsit. Interjacet autem Berytum & Tripolim. Tavernerus Itin. Pers. lib. 2 cap. 1 docet, aliam ab Orientalibus rupem, in quam ejectum Prophetam credunt, assignari secundo milliari in Septentrionem ab Alexandretta, juxta oppidum Païassas in ora Ciliciæ.

[41] Circa traditiones opinionesque hasce ultimas, quæ verisimilitudinem non excedunt, [cognominata creditur. Ejectus Jonas mittitur] in tantis tenebris pronuntiari nihil nisi temere videtur posse. Singulis itaque suas conjecturas relinquamus, & historiam ex sacris Literis resumamus. Et factum est verbum Domini ad Jonam secundo, dicens: Surge & vade id Niniven civitatem magnam & prædica in ea prædicationem, quam ego loquar ad te. Verosimile est, Jonam tum temporis in Judæa vel Samaria fuisse, atque inde profectum in Niniven, ut facilius missum inde veri Dei Prophetam Ninivitæ agnoscerent. Porro suo malo edoctus divinæ voluntati parere, surrexit Jonas & abiit in Niniven juxta verbum Domini: & Ninive erat civitas magna itinere trium dierum. De urbis Ninives situ varia, nec fere minus incerta proferuntur. Diodorus Siculus lib. 2 cap. 1 illam ad Euphratem collocat: at ceteri omnes antiqui, Ptolomæus, Plinius, & Herodotus asserunt, sitam fuisse ad Tigrim: & ex his rursum alius Niniven ad lævam, alius ad dexteram fluminis illius ripam locat.

[42] Sunt, qui contendant, aliqua usque hodie ejus rudera superesse: [in Niniven maximam civitatem in ripa fluminis Tigris,] at ea ab aliis iterum in oppido Musol, de quo superius num. XI, ab aliis sesqui inde milliari, ab aliis denique decem inde milliaribus ostenduntur. Illud certum videtur, Niniven, quæ tot seculis fuerat potentissimorum Assyriæ monarcharum regia, cum eo accessit Jonas, numerosissimam civibus & amplitudine stupendam fuisse: numerabantur enim, ipso Divino oraculo cap. 4 ℣ XI testante, plusquam centum viginti millia hominum, qui nesciebant, quid esset inter dextram & sinistram: id est, qui usu rationis nondum compotes, discernere non poterant inter bonum & malum. Hinc ex computu, si ad quintam civium partem ea ætas restringatur, numerabat Ninive incolas 600000. De hujus urbis magnitudine scribit Diodorus Siculus lib. 3 cap. 1, aitque stadia 480 in circuitu, longitudinis 150, latitudinis 90 habuisse, cum primum a Nino condita seu ampliata fuisset. Hinc Ptolomæus & Strabo apud Tirinum affirmant, eam non solum majorem fuisse Babylone, sed & aliis omnibus urbibus, quæ ante vel post eam conditæ fuerunt.

[43] [ubi prædicit excidium urbis] Denique ejus amplitudinem satis innuit vox Magna, quæ hic illi quasi per excessum tribuitur, & asserta pariter dimensio itineris trium dierum. Erat circuitus ejus 25 fere leucarum Gallicarum ex stadiorum computu, proindeque iter unius diei esset leucarum octo. Imo sunt, qui cum Tirino ex comparatione cum aliis magnis urbibus, asserant, Niniven totidem fere milliaria longitudinis diametralis habuisse; quod ego non facile credidero. Etenim ambitus 25 leucarum Gallicarum sufficiens est, ut urbs antonomastice Magna appelletur, utque intelligi possint, quæcumque de Ninive sacræ Paginæ & profani scriptores tradidere. Quidquid sit, Et cœpit Jonas introire in civitatem itinere diei unius: quod, si ita exponendum est, ut censeatur percurrisse tantum spatii, quantum uno die confici solet, dicendus est, urbem circuire cœpisse, quæ S. Hieronymi opinio est, vel per vicos & mæandros viarumque flexus gyrasse, atque ita tertiam urbis partem concionando obivisse, ut Theophylactus & alii autumant. Jonas autem clamavit & dixit, Adhuc quadraginta dies (dies tres habent Septuaginta, de quo vide a Lapide hic,) & Ninive subvertetur.

[44] [imminens: ad supplicium subita conversione] Pluribus diebus hæc & similia prædicasse Ninivitis Prophetam censent, ut ad singulos cives vocem & minas Jonæ credant pervenisse, & sic motiva efficaciora convertendis Ninivitis subministrent. Certe statim subdit sacer textus: Et crediderunt viri Ninivitæ in Deum, eorumque rege mandante & exemplo præeunte, stupendam pœnitentiam prosequitur. Tam subitæ conversionis, ne imprudenter Ninivitæ processisse videantur, causas & motiva exquirunt nonnulli Theologi, contendentes, præter internam Dei illuminationem inspirationemque, fuisse signa quædam externa, quæ simul moverint homines ethnicos, ut crederent, hominem extraneum & ignotum, veri Dei Prophetam esse, atque inde tam insolitas ejus minas pertimescerent. Hæc illorum opinio est valde probabilis ex verbis Christi Matthæi 12 ℣ 38 & seqq., ubi signum a Christo quærentibus Scribis respondet Salvator: Generatio mala & adultera signum quærit, & signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ &c. & Lucæ. XI ℣ 30: Sicut fuit Jonas signum Ninivitis, ita erit & Filius hominis, generationi isti.

[45] [avertunt Ninivitæ, quibus forte] Ex his enim arguunt, Ninivitis signum datum esse, unde moverentur ad credendum, Jonam a Deo missum fuisse; prodigiosam scilicet Prophetæ per tres dies in ventre ceti moram, atque hujus prodigii alias adjuncta mirabilia, sicut Judæis dandum erat signum mortis, sepulturæ & resurrectionis Salvatoris. Porro ut hoc circa Jonam patratum in mari miraculum respectu ipsorum signum fuerit, debuit id illis innotuisse fuisseque prudenter credibile. Conjectant igitur, id per Jonam illis propositum fuisse. At quare hoc potius prodigium, quod & insolitum magis & incredulis ridicula fabula videri poterat, asserente Jona, crediderunt, quam imminens urbi suæ, eodem minitante, exitium? Addunt itaque, idem illud jam per nautas sparsum fuisse per totum Orientem. Potuerant sane ex vectoribus, cum quibus Tharsum navigare contendebat Jonas, fuisse aliqui vel Ninivitæ vel Assyrii, qui Jonam projectum in mare & a ceto vorari spectassent.

[45] Ex his certe narrantibus totam subortæ depulsæque tempestatis historiam accipere Ninivitæ, [quæ Jonæ in mari contigerant.] atque eumdem illum esse, qui prius ob inobedientiam punitus, nunc quasi redivivus, intentatam illis divinitus perniciem prædicaret, intelligere potuerunt. At hæ solum conjecturæ sunt: quis enim neget, mille vias divinæ providentiæ patuisse, quibus summam Prophetæ suo apud istos æstimationem & facilem illorum prudentemque fidem conciliaret? Stupendam tum regis, tum subditorum conversionem pœnitentiamque & Dei circa illos misericordiam versibus sex, quos prætermitto, descriptam habes. Deinde cap. 4, cum jam quadraginta dierum instaret finis, monitus fuit a Deo, sive ex tanta Ninivitarum pœnitentia prævidit Propheta, oraculum suum frustrandum effectu, neque, ut prædixerat, subvertendam civitatem.

[46] Et afflictus est Jonas afflictione magna, & iratus est, [Dolet Propheta, vaticinium] sive quod mitissimus Deus tam facilis esset in condonandis enormibus criminibus, sive quod immoderato zelo præposteroque gentis suæ amore flagraret, sive denique quod nomini suo timeret, & oravit ad Dominum & dixit: Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea? propter hoc præoccupavi, ut fugerem in Tharsis: scio enim, quia tu Deus clemens & misericors es, patiens & multæ miserationis & ignoscens super malitia, quæ verba postremos duos sensus facile ferunt, ut ostendi num. 29. Posthæc in gravissimos indignationis affectus Propheta prorupit, dixitque: Domine, tolle, quæso, animam meam a me, quia melior est mihi mors, quam vita. Sed sui Prophetæ indiscretum zelum, mire confudit divina bonitas; quippe egressus civitate Jonas ex parte Orientis Ninives, ex foliis umbraculum construxit sibi, spectaturo inde, quid tandem urbi accideret, nihilne suæ indignationi & expostulationibus Dominus concederet, & ex parte saltem vindictam sumeret de patriæ suæ hostibus, a quibus certa illam pernicies manebat.

[47] Adornando umbraculo singulari modo allaboravit divina providentia, [suum effectu carere, sed, exsiccato prodigiose,] Et præparavit Dominus Deus hederam & ascendit super caput Jonæ, ut esset umbra super caput ejus & protegeret eum (laboraverat enim) prædicando scilicet, & interno inconsiderato ardore æstuabat. Pro Hedera, Hebraice est Kikaion, quod Septuaginta, textus Syriacus & Arabicus exponunt, per Cucurbitam. Notæ sunt S. Augustini super hac Hieronymi versione querelæ, & hujus ad illum responsiones. Secutus fuerat S. Hieronymus Aquilæ, Symmachi & Theodotionis versionem, & non reperiens propriam Latine vocem, quæ plantam illam, seu virgultum in specie determinateque significaret, genericam illi appellationem adoptavit. Neoterici unanimes fere consentiunt, Hebræum Kikaion, Ægyptiis Kiki, Latinis Ricinum esse, ab hodiernis Palma Christi appellatum. Hujus virgulti Calmetus duas assignat species; unam liliis satis similem, alteram ex Dioscoride lib. 1 cap. 38, quæ excrescit ad altitudinem minoris fici.

[48] [quod ei erat pro umbraculo,] De illa Plinius editionis Delchampii Hist. Natur. lib. 15 cap. 7: Proximum (oleum) fit ex Cici arbore in Egypto copiosa: alii Crotonem, alii Trixim, alii Sesamum Sylvestre appellant: ibique non pridem: & in Hispania repente provenit, altitudine oleæ, caule ferulaceo, folio vitium, semine uvarum gracilium pallidarumque: nostri eam Ricinum vocant a similitudine seminis, cum Ricino scilicet, quod pediculorum genus canes & oves sugendo excruciat. Virgultum hoc in patriam hanc nostram jam pridem allatum est, crescitque sine magna etiam hortulani cura ad altitudinem sex & amplius non raro pedum. Suo se caule, cavo tamen instar arundinis, crassoque ad tres & quatuor digitos, sustentat: folia habet instar Platani, sed amplissima, & ad duos palmos fere extensa. Denique illi, tum in crescendo celeritas, tum umbra, quam facit, tum caulis vacui infirmitas, hodiernorum, credo, opinionem conciliavit.

[49] [virgulto, ignotæ nobis speciei,] Unum est, quod facit, ne ceteroqui etiam satis incertæ conjecturæ subscribam. Genus virgulti, quod Hebræi Kikaion vocant, atque ipse Hederam verterat, probe noverat sæpiusque viderat & describit Hieronymus. Sedulo, postquam eæ contentiones super sua versione, tum Romæ, tum in Africa exortæ fuissent, examinavit, quæcumque ad illud spectarent; nec tamen Latinum nomen expressit uspiam, nec verosimiliter invenit. Credemusne, illum ignorasse, quid de Ricino Plinius dixisset? Credemusne, nescivisse ceteros omnes, qui translationem ejus carpebant, atque ipsi causanti, quod sermo Latinus hanc speciem arboris non haberet, verum nomen non suggessisse? Non credidero, potiusque fatebor, ignotam nobis esse arbusculam, vel talem certe, quæ tum Latinis ignota fuerit, & forte postea, ut solet, ab iis, qui extranearum plantarum culturæ student, nomen acceperit.

[50] [a Deo] Visa hedera, cui divina manus in crescendo celeritatem addiderat, lætatus est Jonas, & densissima ejus umbra contra ardores solis tectus, divinamque erga se providentiam expertus, in placidum somnum incidit. At non tam Prophetæ sui commodis consulebat Deus, quam viam sternebat ad increpandam dedocendamque indiscretam indignationem ejus contra Ninivitas. Et paravit Deus vermem ascensu diluculi in crastinum: & percussit hederam & exaruit. Virgultum, si caule cavo fuit, facile potuit a verme arrodi & dejici, ita ut experrectus Jonas hederam eversam vel certe arescentem &, demissis foliis, fatiscentem invenerit. Et cum ortus fuisset sol, præcepit Dominus vento calido & urenti, & percussit sol super caput Jonæ, & æstuabat: & petivit animæ suæ, ut moreretur & dixit: Melius est mihi mori, quam vivere. Ad tantam tristitiam, afflictionem & pene desperationem perductum Prophetam interrogat Dominus: Putasne bene irasceris tu super hedera?

[51] [misericordiam erga peccatores docetur.] Ad hæc immoderatius suo victus dolore Jonas, dixit: Bene irascor ego usque ad mortem: id est: recte, non sine ratione affligor, contristor, ita ut mortem exoptem. Et dixit Dominus: Tu doles super hederam, quod excisa sit, neque amplius tibi umbram præbeat, in qua (condenda) non laborasti neque fecisti, ut cresceret. Tu doles super re tam vili, quæ sub una nocte nata est, & sub una nocte (sequenti scilicet intermedium diem) periit. Et ego non parcam Ninive civitati magnæ, in qua sunt plusquam centum viginti millia hominum, qui nesciunt, quid sit inter dexteram & sinistram suam, & jumenta multa. Ita fervidam Prophetæ indolem, atque hinc profectum immodicum zelum, tristitiam, querelas & aliquem veluti furorem Deus compressit, simulque mortalibus specimen dedit summæ erga homines misericordiæ.

[52] Ceterum hæc Ninivitarum pœnitentia seria quidem fuit, [Ad flagitia reversa Ninive postea eversa est.] ut vindictam divinam suspenderit, at non diuturna: unde aliquot annis post a Babyloniis & Medis expugnata est eorum civitas, & iis afflicta malis, quæ victoris exercitus furores sequi solent. Atque ita effectus vaticinii Jonæ quodammodo dilatus fuit, juxta id, quod in Vulgata obscure, in Græco autem ita legitur Tobiæ 14 ℣ 5: Fili, ecce senui & in eo sum, ut revertar de vita mea; Tolle filios tuos & vade in Mediam, fili; scio enim, quæ locutus est Jonas propheta de Ninive, quoniam subvertetur. Quo deinde iverit Jonas, quidve illi acciderit, silent sacræ Paginæ, varii varia conjectant. Qui historias sacras liberiori modo expositas ampliatasque legere voluerit, adeat S. Ephrem Opera edit. Vossii pag. 650, ubi inveniet sermonem in Jonam, Sancto illi viro attributum, ornamentis probe fartum, atque inter alia Jonam ab rege intra civitatem invitatum, regio ductum comitatu, curruque regio revectum Jerosolymam, atque his similia & ejusdem farinæ plurima, quæ ludentis poëtæ inventa videri potius possint, quam sacri scriptoris narratio. Ego, quod illa hic finem habet, pariter finem facio.

DE S. MATTHÆO APOSTOLO ET EUANGELISTA
IN ÆTHIOPIA.

Sec. I.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Matthæus Apostolus & Euangelista, in Æthiopia (S.)

BHL Number: 5693

AUCTORE J. S.

§ I. Memoria Sancti in Fastis variarum gentium diversis diebus annuntiata: Acta plura aliaque de Sancto monumenta enumerantur.

Quandoquidem pauca de gestis S. Matthæi apostoli & euangelistæ comperta sunt & indubitata, [Memoria & cultus Sancti apud Latinos ad XXI Septembris;] eamque ob causam plura de eo examinanda veniunt, quam simpliciter enarranda; enumerare primum placet vetustiora Martyrologia, quibus Sancti memoria legitur inserta; & mox non modo assignare, sed etiam utcumque ponderare documenta varia, ex quibus gesta S. Matthæi haurienda sunt. Ecclesia Latina S. Matthæum præcipue celebrat die XXI Septembris, quo omnibus fere Martyrologiis & Calendariis Latinis memoria ejusdem inserta est. Hac enim die legitur in Martyrologiis Hieronymianis, in Romano Parvo, apud Bedam, Florum, Rabanum, Wandelbertum, Adonem, Usuardum, Notkerum, in Martyrologiis & Calendariis plerisque particularium ecclesiarum, ac demum in Romano Martyrologio & Breviario, & in omnibus passim recentioribus. Elogia hic nulla affero, quia suis singula producam locis, ubi expedire videbitur ad prædicationem, mortem, aut alia ad Sanctum spectantia elucidandum. Martyrologiis consonat liber Sacramentorum a Menardo editus, & S. Gregorio attributus, in quo ad hunc diem legitur Missa de S. Matthæo, & pridie notatur vigilia, quemadmodum ejusdem vigilia annuntiatur in multis Calendariis & Martyrologiis recentioribus.

[2] Celebratur tamen aliis quoque diebus S. Matthæus in aliquot Martyrologiis Latinis. [& aliis diebus; translatio memorata ad VI Maji:] Nam in Hieronymianis etiam legitur ad 1 Maji, rursum ad VI Maji, & ad IX Octobris. In aliquot etiam codicibus, videlicet in Epternacensi, Corbeiensi, aliisque S. Matthæi fit mentio ad XXI Maji, ubi apud Florentinium legitur Mathiæ; nec potest certo edici, utra lectio sit magis genuina, cum ne sciamus quidem, qua de causa S. Matthæi memoria in aliis Fastis toties fuerit repetita. Suspicari possumus, priores corporis translationes, ortasque inde festivitates designari; sed nec de tempore priorum translationum satis constat, nec designari potest ea translatio, qua Sancti corpus acceperunt Salernitani, cum hæc laudatis Martyrologiis longe sit posterior. Attamen Salernitana translatio recentioribus Fastis inserta est. In Ms. Florario Sanctorum ea commemoratur ad XXVIII Aprilis, ut ibi dictum est in Prætermissis. In Hagenoyensi codice Usuardini Martyrologii eadem translatio annuntiatur ad VI Maji, quemadmodum & in codice Vaticano, qui sic habet: Apud Salernum, translatio sancti Matthæi apostoli & euangelistæ. Secutus est Baronius, qui sic habet in Martyrologio Romano: Salerni, translatio sancti Matthæi apostoli, cujus sacrum corpus olim ex Æthiopia ad diversas regiones, & demum ad eam urbem delatum, ibidem in ecclesia ejus nomine dicata summo honore conditum fuit. Consonant Officia propria ecclesiæ Salernitanæ, quæ seculo XVI impressa habemus: in iis enim notatur Officium translationis cum Octava ad VI Maji. In laudato Florario Ms. eodem die notatur translatio S. Matthæi, sed non additur, Salernitanam esse, uti additur ad XXVIII Aprilis. Plura de translationibus disseram suo loco.

[3] [apud Græcos, aliosque Orientales ad XVI Novembris.] Græci, eosque passim sequentes Mosci, S. Matthæum præcipue celebrant ad XVI Novembris. Ad hunc diem in omnibus, quos consului, Græcorum Fastis memoria Sancti hujus Apostoli recolitur, & festivitas solemnis celebratur. Menæa impressa prolixissimum exhibent elogium, sed fabulosum, ex quo suis locis afferemus ea, quæ ad propositum nostrum conducere videbuntur, quemadmodum etiam ex elogio minus prolixo, quod insertum est Menologio Basiliano. Matthæum una cum reliquis Apostolis Græci etiam colunt die XXX Junii, ubi & brevia exhibent elogia in Menæis & Menologio mox laudato. Græcis pro festivitate S. Matthæi celebranda die XVI Novembris consentiunt etiam Armeni, ut habeo ex Ordine perpetuo celebrandi Officia & festivitates apud Armenos, quem Latine reddidit & in Bibliotheca Orientali tom. 3 pag. 645 edidit doctissimus Assemanus. Ægyptii demum & Æthiopes eumdem elegerunt diem XVI Novembris, quo S. Matthæus annuntiatur in Fastis Coptitarum per Ludolfum editis, & in duobus aliis Menologiis eorumdem aut Synaxariis Mss. Apud Ludolfum Matthæi apostoli item fit mentio ad IX Octobris; sed eam illo die non reperio in laudatis Fastis Mss. Hæc interim de Martyrologiis sufficiant.

[4] Acta S. Matthæi apostoli, quæ in Ecclesia Latina a multis seculis nota fuerunt, [Acta S. Matthæi in plurimis codicibus conscripta,] & ex quibus recentiores hauserunt, quæ de S. Matthæo scriptis mandarunt, in plurimis exstant codicibus Mss., iisque valde antiquis; non tamen eodem prorsus modo in omnibus. Habemus nos ea in septem diversis codicibus, quorum vetustiores seculo IX videntur conscripti. Contuli codices istos, ut examinarem, an præcipua vitia, quibus Acta laborant, reperiantur in omnibus; nec ullum inveni ex codicibus nostris, in quo non legantur vitia mox memoranda, quæ similiter leguntur in apographo, quod habemus ex codice Ultrajectino, & in aliis pluribus, quibuscum apographum istud olim est collatum. Auctor illorum Actorum, sicut & aliorum Apostolorum, vulgo vocatur Abdias, qui se primum Babyloniæ episcopum mentitus est. In S. Bartholomæo tom. V Augusti pag. 32 satis ostendi, totam Historiam Apostolorum pseudo-Abdiæ non esse fide dignam, ibique adduxi verba Bellarmini, hæc de eo pronuntiantis: Vitæ Apostolorum, quæ sub nomine ejus circumferuntur, fabulis similiores sunt, quam veræ narrationi. Communis hic modo est eruditorum consensus de illa Historia universa. Lubet tamen addere censuram Joannis Hesselii Lovaniensis, quæ impressa habetur post Usuardum Molani. Passio, inquit, sancti Matthæi non placet. Tum dat initium prologi: Quoniam Deo cura est de hominibus: & mox Actorum: Erant itaque duo magi Zaroes & Arfaxat. In omnibus codicibus nostris, uno excepto, in quo omissus est prologus, idem est plane utrumque principium. In Ultrajectino similiter utrumque reperitur principium; sed præmissa sunt pauca de nomine Matthæi, quæ alterum ibi faciunt prologum. Rationes Hesselii modo audiamus.

[5] Dicit, eunuchum illum, quem Philippus baptizavit, vocatum Candacem, [multis erroribus & fabulis inquinata sunt:] cum Lucas Act. 8 dicat, reginam Æthiopum dictam Candacem. Est enim Candace nomen reginarum Æthiopiæ, sicut Pharao regum Ægypti. Dicitur in eadem Historia, quod Christus terrestrem paradisum aperuit latroni & animabus sanctis de corpore exeuntibus; in die autem novissimo resurgentibus regna cælorum: cum secundum Paulum & fidem Catholicam animæ Sanctorum jam etiam ante resurrectionem adeant cælos. Dicit & primum hominem potuisse loqui in paradiso cum omnibus animalibus. Ejusdem auctoritatis est, cujus Vita S. Bartholomæi, ut patet ex philosophia ejus de virginitate terræ, ex qua homo factus est. Hactenus Hesselius, qui hisce adjungit auctoritatem Bedæ, Historiam illam pseudo-Abdiæ reprobantis. Beda autem lib. Retractationis in Acta Apostolorum cap. 1 laudat dictam Historiam pro Simone & Juda apostolis, atque ita loquitur ad propositum nostrum: Hos referunt Historiæ, in quibus Apostolorum Passiones continentur, & a plurimis deputantur apocryphæ, prædicasse in Perside, ibique a templorum pontificibus in civitate Suanir occisos. Leguntur hæc apud Abdiam cap. 6 circa finem. Post pauca rursum Beda hæc scribit: Cum ille, qui præfatas Apostolorum Passiones scripsit, ipse se certissime incerta & falsa scripsisse prodiderit. Dicit enim, quia Candacis eunuchus, quem baptizasset Philippus in Judæa, eo tempore fuerit in Æthiopia, quo Matthæus ibi docebat, eique docenti auxilium tulerit, cum manifestum sit Candacen nomen esse non viri, sed fœminæ; id est, non eunuchi, sed dominæ ejus, reginæ videlicet Æthiopum, quæ, sicut ex veterum monimentis comperimus, omnes antiquitus sic appellari solebant. Hæc Beda, non solum Acta pro apocryphis habens, sed eorum etiam auctorem mendacii arguens. Possent & multa alia ex Actis allegari ad fidem iis detrahendam, cum auctor ab initio usque ad finem mirabilia magis narret, quam credibilia; multaque plura nugetur de paradiso terrestri, quam observavit Hesselius; & conceptionem beatissimæ Virginis exponat modo incongruo & indecenti, ut mittam alia. Verum dicta sufficiunt ad omnem fidem Abdiæ personato abrogandam: at ex his alia mihi oritur dubitatio.

[6] [in codice aliquo Vaticano crassioribus erroribus] Anno 1753 in bibliotheca Vaticana invenimus alia S. Matthæi Acta in codice Latino 1188, eaque exscribenda curavimus, & nos ipsi cum codice contulimus. Hæc Acta carent omnibus vitiis modo relatis, ob quæ Hesselius Acta pseudo-Abdiæ reprobavit, sed eamdem de rebus gestis S. Matthæi continent relationem. Quare dubitari potest, utrum pseudo-Abdias vetustiora sancti Apostoli Acta interpolaverit, & multis ineptiis impleverit; an vero nonnemo Abdiæ de S. Matthæo lucubrationem crassioribus erroribus voluerit expurgare, & sic Acta hujus Apostoli utcumque probabilia reddere. Utrumque fieri potuit; sed secundum verisimilius est ob varias rationes. Primo ex allegatis Bedæ verbis habemus, apocrypham illam de gestis Apostolorum Historiam certo antiquiorem esse seculo VIII, cum Beda floruerit sub initium illius seculi & illam Historiam alleget, non ut novellam aut nuper confictam, sed ut multorum judicio apocrypham. Ex eo ulterius colligo, jam seculo VI, quo florebat Venantius Fortunatus, vetustam visam esse illam Historiam, cum verisimiliter ex illa dicat, corpus S. Matthæi esse in Naddaver. Tanta certo non est vetustas codicis Vaticani, in quo tolerabiliora exstant S. Matthæi Acta. Quapropter videntur in illo codice nonnihil correcta fuisse, & absurdioribus vitiis expurgata, præsertim cum reliqui passim codices Acta contineant, qualia sunt apud Abdiam, & necdum alium viderim codicem, qui consentiat cum illo Vaticano. Præterea in hoc codice præfatio vulgaris omissa est, & substituta alia, quæ cum ipsis pugnat Actis. Nam secundum præfationem S. Matthæus passus est in Perside, secundum Acta in Æthiopia. Actis ipsis assutum est aliud principium de scripto per Matthæum Euangelio, & post illud sequuntur Acta personati Abdiæ, sed nonnihil expurgata. Itaque vix dubitare possim, quin hæc recentiora sint, eademque cum aliis, sed utcumque emendata.

[7] Verumtamen non tanta adhibita fuit correctio, ut gesta in iis relata fierent satis probabilia, etiamsi non constaret de origine ex fonte impuro. [sic expurgata sunt, ut probabilia tamen non fiant,] Nam primo statim advenienti in Æthiopiam Matthæo dicitur occurrisse eunuchus reginæ Candacis, qui baptizatus erat a Philippo Act. 8, ut auctor omnino asserat, Matthæum venisse ad urbem, in qua regina Candace regnabat, quando dictus eunuchus fuit conversus. At ibi tum dicitur fuisse rex Egyppus, regina Eufenissa. De Candace, quæ paulo ante regnasset, nulla fit mentio. Itaque nomen reginæ Eufenissa videtur contrarium verbis Bedæ mox datis, cum asserat, omnibus commune fuisse nomen Candace. Consentit Plinius lib. 6 cap. 29 docens, regnare fœminam Candaocem, quod nomen multis jam annis ad reginas transiit, in illo nimirum Æthiopiæ regno, cujus metropolis erat Meroë. Asserit autem laudatus Plinius, ea de regnis Æthiopiæ & Meroës cognita & relata fuisse per exploratores Neronis. Regnabat igitur regina Candace, Nerone imperante, & diu Candace aliqua ibidem regnaverat, saltem a temporibus Augusti, ut colligitur ex Strabone, qui sub. Augusto floruit. Strabo enim lib 17 pag. 820 narrat bellum, quo Candace, quæ per nostra, inquit, tempora Æthiopibus imperavit, Romamanos Ægypti dominos impetiit, imperante Augusto. Itaque regnarunt in Æthiopia reginæ, quibus nomen erat Candace, saltem ab Augusto usque ad Neronis tempora; nec addit Plinius, alio modo suis temporibus administratum fuisse Æthiopiæ regnum. Atqui S. Matthæus, si prædicavit in Æthiopia, eo verisimiliter venit ante imperium Neronis, aut certe Nerone non diu imperante. Omnia igitur, quæ de statu regni Æthiopiæ traduntur in Actis, prorsus videntur fictitia, nec ullam merentur fidem.

[8] Non minus fictitia videntur, quæ de progressu fidei Christianæ in Æthiopia tradunt Acta. [multaque contineant] Siquis enim Actis credere voluerit, convertit S. Matthæus regem Egyppum, reginam Eufenissam, eorumque filium, a morte prius suscitatum, qui Eufranon vocatur, filiamque Ephigeniam, modo Iphigeniam passim dictam. Ecclesia quoque constructa dicitur, in qua Matthæus sederit annis XXIII. Hoc tempore multas fabricavit ecclesias, constituit presbyteros & diacones, … & per civitates & castella ordinavit episcopos. Præterea omnia simulacra, omniaque templa asseruntur destructa. Filia regis Ephigenia virginitatem professa, erat præposita virginum amplius quam ducentarum. Hæc omnia facta dicuntur, vivente rege Egyppo. Eo defuncto, occisoque S. Matthæo ob recusatum ab Ephigenia matrimonium cum novo rege Hyrtaco, res Christianorum modico tempore minus erant prosperæ. At cum punitus a se esset Hyrtacus, & proprio se gladio occidisset, frater Ephigeniæ dicitur regnum adeptus, illudque tenuisse annis sexaginta tribus. Omnes autem provinciæ Æthiopum ecclesiis repletæ Catholicis usque in hodiernum diem, inquit auctor, per Ephigeniam benedicunt Deum, & fiunt mirabilia magna ad confessionem beati apostoli Matthæi. Itaque, si Actis credimus, circa medium seculi II magis Catholica fide florebat ecclesia Æthiopiæ, quam ulla alia in toto mundo.

[9] At ea prorsus incredibilia sunt ex silentio omnium scriptorum antiquorum. [prorsus incredibilia.] Cum enim Æthiopia Ægypto sit contermina, non potuissent patres aliique scriptores Christiani, qui prioribus Ecclesiæ seculis floruerunt in Ægypto, in Palæstina, in Africa, aut etiam in provinciis ab Æthiopia magis remotis, ignorare ecclesiam regni amplissimi adeo florentem, & de ea prorsus tacere. Deinde vero si Christiana fides tam bene fundata fuisset in Æthiopia, non potuisset eliminari, nisi gravissimis persecutionibus & longo tempore. De his autem persecutionibus aliquid saltem innotuisset illorum temporum scriptoribus, qui de illis non tacuissent, prout non omnes tacuerunt de persecutionibus Christianorum in Perside, ubi fides numquam tam bene fuit stabilita, quam stabilitam fuisse in Æthiopia auctor Actorum confinxit. Hoc tamen argumentum nolim lector vertat contra prædicationem ipsam S. Matthæi in Æthiopia, de qua suo loco agam: magna enim est discrepantia inter simplicem fidei prædicationem cum nonnullo etiam fructu, & conversionem totius regni, quæ ad integrum fere seculum sine persecutionibus fuisset continuata secundum Acta, & sic optime firmata. Ceterum multa quoque alia in Actis sunt improbabilia, quæ breviter in Annotatis assignabo: nam hæc Acta, quamvis fabulosa sint, edere statui, quia Latini recentiores, qui agunt de S. Matthæo, omnia fere sua ex illis hauserunt.

[10] [Acta Græca prorsus fabulosa & ridicula,] Acta Græca, ex quibus recentiores quidam de S. Matthæo egerunt, nobis similiter ad manum sunt, descripta ex codice Vaticano 808 inter Græcos. Nihil hæc habent commune cum Latinis modo improbatis; sed hisce etiam magis sunt informia, magisque ridicula, cum non nisi paucorum dierum gesta fere contineant, & nihil referant præter aliquot facta & prodigia plane incredibilia. Horum Actorum compendium dat Nicephorus Callistus lib. 2 Historiæ cap. 41. De hoc compendio Baronius in Annotatis ad Martyrologium ita loquitur: Nonnulla de Matthæo scribit Nicephorus lib. 2 cap. 41; sed quæ nullius prorsus sunt testimonio comprobata. Vel sic tamen Nicephori compendium Actis ipsis minus saltem est ridiculum; cum multa omiserit adjuncta magis aperte fabulosa, & initio pauca præmiserit de S. Matthæo aliunde nota. Ex iisdem Actis contractum est elogium, quod exhibent Menæa impressa ad XVI Novembris; sed & ibi aliqua initio dicuntur ex aliis documentis accepta. Cum operæ pretium non facerem, si hæc Acta ederem, ex apographo nostro brevissimum dabo compendium, quod sufficiet ad fidem iis detrahendam.

[11] [ut brevi illorum] Constituitur S. Matthæus quasi ex abrupto solus in monte orans, vidensque pueros multos cum Jesu parvulo in paradiso cantantes. Mox adest Jesus oranti, & Apostolus videns Puerum pulcherrimum, multum sollicitudinis insinuat, quo eum modo nutrire possit in loco deserto, omni cibo & potu destitutus. At Jesus explicat, quis sit & post multos sermones minime verisimiles, quibus inter alia dicit, Herodem in inferno esse ob occisa undecim puerorum millia, Matthæo dat virgam, quam jubet plantare juxta portam ecclesiæ, fundatæ ab ipso & Andrea apostolo in civitate Anthropophagorum. Virgam dicit evasuram in arborem, indeque oriturum fontem, de quo uti & de arbore adjunguntur fabellæ plurimæ; prædictoque demum martyrio Matthæi per ignem, Puer subito ad cælum revertitur. Matthæus vero ad urbem properat, quando occurrunt Phulbana regina, Phulbanus ejus filius, & hujus uxor Erba, omnes energumeni, & Matthæo minitantes, ne plantaret virgam. At his singulis manus imponens, ejecit dæmones, & mox obvium habuit Platonem episcopum cum toto clero. Congregato deinde populo, sermonem instituit, & virgam plantat, &, jubente Apostolo, Plato reginam ejusque filium & nurum baptizat. Postridie virga in arborem creverat & fluvius ex arbore egrediebatur. Populus vero manducans fructum arboris cognovit se nudum esse, erubescentesque singuli domum cucurrerunt ad vestes comparandas. Mitto nugas similes, ut citius ad fabulæ catastrophen perveniamus.

[12] Phulbanus rex, excitatus a dæmone, diu frustra Matthæum comprehendere conatur, [compendio] ac demum, ubi ipsum advocaverat, cæcitate percutitur. Sanatus ab Apostolo, hunc vel sic comprehendit, & longis clavis terræ affigi jubet, materiemque multam facile combustibilem circa ipsum congregari, & sic comburi. Verum combusta quidem materia circumposita, non item læsus Apostolus. Jussit igitur rex duodecim deos aureos & argenteos circum pyram poni, ne vis flammæ impediretur; ipseque ad locum accessit. At ubi incensa est pyra, mox ignis recessit a Matthæo, combussitque omnes deos aureos & argenteos, fugientemque regem serpentis specie insecutus, prohibebat ab ingressu palatii sui, donec reverteretur ad Matthæum, ab eoque misericordiam peteret. Tum, orante Matthæo, igneus draco evanuit; Apostolus vero orans spiritum Deo tradidit, & quidem die XVI Novembris, si fabulatori credimus. At necdum fabularum finis. Jubet rex defuncti corpus, aureo impositum lecto, ad palatium suum perferri: deinde inclusum arcæ ferreæ, plumbo etiam gravatæ, in mare projici, ut crederet, si corpus ex mari rediret incolume. His peractis, apparet S. Matthæus Platoni episcopo, monetque, ut ad mare procedat ritu solemni cum clero suo. Cum ibi essent, circa sextam diei horam videt e longinquo episcopus S. Matthæum inter duos viros ambulantem per mare: post horam videt crucem e mari emergentem, & ad finem crucis arcam, in qua erat Sancti corpus. Hæc autem crucem sequebatur usque ad terram.

[13] Re intellecta, accurrit populus, & rex ipse, deposita omni incredulitate, [ostenditur.] accedit, prostratus veniam petit, & fidem amplectitur. Quare honorifice ad ecclesiam portatur corpus S. Matthæi. Baptizato regi noctu S. Matthæus apparuit, & Matthæum vocari jussit, & presbyterum ordinavit, filium vero ejus diaconum, utriusque uxores diaconissas, omnium quoque mutatis nominibus. Rex igitur omnes in regno suo jussit esse Christianos, alioque rege constituto, & mortuo post triennium Platone, factus est episcopus, uti & filius ejus post ipsum. Hactenus Acta satis prolixa, sed multo magis fabulosa, quæ patienter perlegi & in compendium contraxi, omissis tamen visionibus & aliis mirabilibus non paucis, ut quilibet videre possit, nullius quoque fidei esse tradita apud Nicephorum, in Menæis, & fortasse alibi. Civitas Myrmene, quæ uno tantum Actorum loco nominatur, æque fictitia est, opinor, quam reliqua omnia; & regio Antropophagorum, etiamsi non defuerint Anthropophagi, sive humana vescentes carne, similiter ab auctore videtur conficta. Plato episcopus, ejusque successor Phulbanus, & hujus filius non minus personæ videntur commentitiæ. Certe de Platone illo aliunde nihil invenio, nedum de aliis, ut omnino fiat verisimile, Platonem ex his quoque Actis memorari in elogio S. Matthæi, quod reperitur in Menologio Basiliano, & plura in isto elogio ex his Actis deprompta esse, licet non omnia congruant.

[14] Alia rursum S. Matthæi Acta conscripsit Simeon Metaphrastes, quæ Græca ad manum non habeo, nec tanti facienda sunt, ut studiose modo quærenda existimem: nam ea Latine edidit Lipomanus tom. 5 fol. 137 &138, [Acta, auctore Metaphraste, edenda:] & Surius ad hunc diem. Hæc minus fabulosa sunt, sed brevia omnino & jejuna, ut vix quidquam afferant de Sancto, quod aliunde non sit notum. Pauca autem illa, quæ de prædicatione Sancti dicuntur, non sunt fidei indubitatæ; sed tantæ solum auctoritatis, quanta solet in aliis esse auctoritas Metaphrastis. Surius eamdem edidit Metaphrastis lucubrationem, sed alio modo Latine redditam, quo factum est, ut Baronius diversas crediderit lucubrationes, cum non sit nisi una eademque Græca, quam inter Vitas a Metaphraste scriptas memoravit Allatius de Simeonum scriptis pag. 126, recitans initium Actorum Græcorum, ἤδη μὲν τὸν παρὰ τοῦ πλάσαντος ἡμᾶς δοθεῖσαν φυλάττοντες ἐντολήν, quod ita expressum est apud Lipomanum: Jam quidem nos, quod ab eo, qui nos finxerat, datum fuerat præceptum, servantes. Apud Surium vero: Si præceptum, illud, quod ab eo, qui nos formavit, injunctum nobis fuit, servare voluissemus. Utraque expositio apta est, & in idem recidit, sicut & reliqua omnia, duobus exceptis locis, in quibus interpres alteruter aberravit, aut codicem habuit corruptum, ut latius dicam, ubi agetur de prædicatione S. Matthæi, ad quam locus uterque spectat, aut in Annotatis. Dabo hæc Acta, etiamsi non sint auctoritatis summæ, quia non habemus meliora de S. Matthæo; sequarque editionem Surii, altera planiorem, melioremque, ut existimo, imo ab ipso etiam Lipomano datam tom. 7, ubi fol. 256 docet, interpretis esse Sirleti. Ex his autem Actis prudens lector colligere poterit, Metaphrasten non esse fabularum inventorem, ut frequenter asserunt aliqui critici, maxime Bailletus. Si enim fingere voluisset, id facere potuisset non minus de S. Matthæo & aliis Apostolis, de quorum gestis pauca solum commemoravit, quod non reperiret plura apud antiquiores. Non confinxit igitur Vitas fabulosas Metaphrastes, sed nonnullas adoptavit, & suo stylo exposuit.

[15] [Oratio encomiastica Nicetæ: alia Acta:] Orationem encomiasticam de S. Matthæo apostolo & Euangelista etiam scripsit Nicetas David, aut Paphlago, qui eodem fere cum Metaphraste vixit tempore, paulo tamen videtur antiquior. Hanc Nicetæ Orationem Græco-Latinam edidit Combefisius in Auctario novissimo pag. 401. Illam recudere nequaquam lubet, quia nihil sere habet de gestis S. Matthæi præter vocationem & Euangelium scriptum. De prædicatione vero pauciora narravit, quam Metaphrastes, cum tamen Oratio multo sit prolixior ob vagas laudationes. Afferam itaque ex ea in Commentario, quidquid utile videbitur ad propositum nostrum. Laudatus Allatius pag. 122 inter Vitas Sanctorum, quæ non sunt Metaphrastæ, recenset Acta sancti apostoli & euangelistæ Matthæi, quorum tale dat principium: Ματθαῖος ἀπόστολος καὶ εὐανγελιστὴς ἦν μὲν ἐκ πόλεως Ιἑρουσαλήμ. Matthæus apostolus & euangelista erat ex civitate Hierosolymitana. Auctoris est ignoti, & verisimiliter posterioris Niceta & Metaphraste. Prodit ille jam allegatis verbis, quam nihili sit faciendus, dum S. Matthæum facit Hierosolymitanum, cum vix ullum sit dubium, quin sit Galilæus, ut suo loco dicetur, & certe nulla sit ratio, quæ persuadere possit, Hierosolymitanum fuisse. Non habeo ad manum hæc Acta, facitque allegatum initium, ut ea studiose quærenda non censeam. Exstant & plures de S. Matthæo sermones, sed qui ad gesta ipsius examinanda aut enarranda nihil conducunt. Tres id genus Sermones habet S. Petrus Damianus tom. 2 Operum.

[16] Scriptores posteriorum seculorum Latini, qui gesta S. Matthæi enarrare voluerunt, [scriptores recentiores de gestis S. Matthæi.] omnia fere hauserunt ex Actis primo loco edendis, quæ certo antiqua magis sunt, quam probabilia. Illa fere integra dat Vincentius Bellovacensis in Speculo lib. 9 cap. 74 & seqq. Jacobus Januensis cap. 135 ex iisdem Actis omnia deprompsit præter ea, quæ ratiocinando de virtutibus Sancti addidit. Eadem rursum Acta fere sequitur Petrus de Natalibus lib. 8 cap. 100; tam presse tamen Actis non inhæret, ut subinde non addat aliquid aut mutet secundum ea, quæ alibi legerat. Baronius in Annotatis ad Martyrologium duos sui temporis de S. Matthæo scriptores recenset his verbis: Perionius alia nuper conscripsit, Acta videlicet. Novissime vero ex antiquis monumentis, & sanctorum Patrum scriptis collegit Rev. Dominus Marcus Antonius Columna archiepiscopus Salernitanus, & sane quidem erudite. Uterque Acta prima præ oculis habuit, & sine scrupulo secutus est: aut potius ipsa Acta pseudo-Abdiæ dedit Perionius, omissis dumtaxat paucissimis, & additis initio paucis, prout Acta in codice aliquo forsan invenit: nam & in editione Historiæ Apostolorum, quam anno 1571 dedit Joannes Faber, non pauca sunt omissa, quæ in plerisque codicibus leguntur. Illustrissimus Columna undique sua collegit sine crisi sufficiente, quod ætati ipsius condonari potest. Reliquis tamen Actis prætulisse videtur personati Abdiæ Historiam, cui nonnulla ex Metaphraste, & plura ex Actis Græcis, sive ex compendio Nicephori adjunxit. Meliora tamen etiam dedit ex sacris Litteris & Patribus. Examinabo igitur & subinde laudabo asserta Columnæ, uti & Baronii in Annalibus, Tillemontii in Monumentis Ecclesiæ tom. 1, aliorumque recentiorum, qui accuratiorem crisim profitentur.

[17] Laudatus Columna archiepiscopus non solum de gestis & martyrio S. Matthæi Commentarium edidit, [Translationis Historia Ms., quam secutus est Marsilius,] sed varias quoque corporis translationes sermone prolixo magis, quam probabili, enarravit. Vidit procul dubio Baronius non cohærere relationem Columnæ, cum illam non ignoraverit, nec tamen quidquam ex ea Annalibus suis inseruerit; quamvis ad annum 954 ex Leone Ostiensi, & ad annum 1080 ex Gregorii Papæ VII Epistola de inventione & translatione corporis agat. Quapropter vel solo silentio suo Eminentissimus scriptor declaravit, suspecta sibi falsitatis esse adjuncta locorum, personarum & temporum, quæ in Historia translationum apud Columnam reperiuntur. Habeo Acta Ms., Salerno olim ad Majores nostros transmissa, ex quibus video sua hausisse laudatum Marcum Antonium Columnam Marsilium. Vellem sane, ut ea potius severa crisi castigasset, aut omnino etiam abjecisset, tamquam improbabilia. At, cum istud non fecerit, pro instituto Operis nostri id mihi faciendum video. Geminum est scriptum, alterum altero paulo prolixius; sed eadem in utroque referuntur facta. Quod brevius est, hunc habet titulum: Sermo venerabilis Paulini, Legionensis Britanniæ urbis episcopi, de translatione S. Matthæi apostoli ab Æthiopia in Britanniam, itemque de Britannia in Italiam. Post medium rursum hic legitur titulus: Miracula sancti apostoli & euangelistæ Matthæi per eumdem Paulinum. In prolixiori unicus initio est titulus ita expressus: Incipit translatio B. Matthæi apostoli & euangelistæ. In utroque præmittitur Actorum compendium ex pseudo-Abdiæ Historia ita desumptum, ut paucissima tamen, eaque nihilo meliora, addita sint aut mutata.

[18] [plurimis laborat vitiis & anachronisinis,] Deinde sequitur translatio tam ridicule conficta ex Æthiopia in Britanniam, ut vel ex ea liqueat, auctorem crisi historica prorsus fuisse destitutum. Nam, ut alia mittam improbabilia, mercatores Britannos auctor perducit in Æthiopiam, paucisque diebus reducit in Britanniam. Inter gentes vero, a quibus vastatam circa seculum IV Æthiopiam fingit, nominat Sarmatas. Utrumque certo tam improbabile videbitur historico cuilibet geographiæ utcumque perito, ut necesse non sit exagitare alia rei peractæ adjuncta plane ridicula, præsertim cum auctor certo non vixerit ante seculum X, nec ullos nominet testes vetustos, ex quorum scriptis sua hausisset. Quin imo ipse Paulinus, Legionensis aut Leonensis in Britannia Armorica episcopus, cui scriptum illud attribuitur, persona videtur fictitia, cum Sammarthani tom. 2 Galliæ Christianæ, ubi dant catalogum episcoporum Leonensium, nullum inter illos exhibeant Paulinum, neque hunc alibi inveniam. Chronotaxis non est melior, quam crisis historica: nam mortuus statuitur Sub Galba, id est, anno æræ Christianæ 68 aut 69. Tum dicitur trecentis annis & ultra religio Christiana floruisse in Æthiopia. Mox sequitur regni vastatio & translatio, ut hæc figenda esset seculo IV exeunte aut seculo V. Attamen asserit auctor, corpus in Britanniam Armoricam venisse, dum regnabat ibidem Salomon, qui post medium seculi IX regnare cœpit secundum chronotaxim Lobineau in Historia Armoricæ ad annum 857. Rursum quadraginta & novem annos numerat a corporis translatione in Britanniam, quando Salomon rex a suis fuit occisus. At laudatus Lobineau non totos viginti annos regno Salomonis attribuit.

[19] [ideoque non edetur: nonnulla tamen ex ea dabuntur.] Mox ineptus commentorum consarcinator inducit Flavium Romanorum patricium, Salomonis occisi socerum, de ejus morte scribentem ad Valentinianum imperatorem; Valentinianum vero ingentem in Italia classem collegisse asserit, eique exercitum imposuisse, & sic expugnasse regnum Britanniæ, & ea occasione corpus in Italiam translatum. At quam illa sint inepta, nemo non videbit, modo consideraverit, ultimum ex tribus Valentinianis plus quam quatuor seculis mortuum esse ante Salomonem Britanniæ regem. Mitto adjuncta rerum plurima æque inepta, & pergo ad inventionem in prolixiori solum scripto relatam. Dicitur illa contigisse anno 954, quando principatum Salernitanum obtinebat Gisulphus. Hæc epocha suo loco confirmanda veniet. Interim moneo, multa rursum improbabilia & inepta historiæ inventionis admisceri. Has ob causas totam illam translationis Historiam, utpote sexcentis fabulis aut ineptiis fœdatam, omittere statui. Cum tamen posteriora minus saltem vitiosa appareant, quod scriptor hisce propinquior fuerit; illa subinde conferam cum aliis documentis, & cum relatis ab illustrissimo Columna Marsilio, ut in Commentario studiosus lector sit inventurus, quidquid tolerabile in illis scriptis apparet. Ughellus tom. 7 Italiæ sacræ in archiepiscopis Salernitanis variis locis de translatione & inventione S. Matthæi agit, & multum laudat Opusculum Marsilii, quod ex Mss., de quibus agimus, concinnatum est. Quapropter studiose ex scriptoribus medii ævi singula suis locis examinare conabimur.

§ II. S. Matthæi vocatio ex Euangelio cum observationibus Patrum: aliquot controversiæ ad Sanctum spectantes.

[Vocatio S. Matthæi, sedentis in telonio prope Capharnaum,] Pauca admodum de S. Matthæo innotuerunt ex Euangelio, in quo sola Sancti vocatio cum secuto convivio, & deinde electio ad Apostolatum enarratur, exceptis tamen nonnullis, quæ generatim de omnibus Apostolis referuntur. Matthæus ipse cap. 9, relata Capharnai sanatione paralytici, ℣ 9 vocationem suam narrat his verbis: Et cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthæum nomine, & ait illi: Sequere me, & surgens secutus est eum. Marcus cap. 2 ℣ 13 idem enarrat hoc modo: Et egressus est rursus (Jesus) ad mare: omnisque turba veniebat ad eum, & docebat eos. Et cum præteriret, vidit Levi Alphæi sedentem ad telonium, & ait illi: Sequere me. Et surgens secutus est eum. Uterque subjungit illa, quæ facta sunt, quando in domo Matthæi accumbebat Jesus. At satis erit, si de illo convivio dederimus verba Lucæ, qui cap. 5 a ℣ 27 de vocatione & secuto convivio ita loquitur: Et post hæc exiit, & vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, & ait illi: Sequere me. Et relictis omnibus, surgens secutus est eum. Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua, & erat turba multa publicanorum, & aliorum, qui cum illis erant discumbentes. Et murmurabant Pharisæi & scribæ eorum, dicentes ad discipulos ejus: Quare cum publicanis & peccatoribus manducatis & bibitis? Et respondens Jesus, dixit ad illos: Non egent, qui sani sunt medico, sed qui male habent. Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam. Hactenus Euangelistæ de vocatione.

[21] Ad allegata autem Euangelistarum verba observare possumus, [ubi tunc habitabat Jesus:] S. Matthæum fuisse vocatum prope civitatem Capharnaum ad mare Galilææ, sive Tiberiadis, alias lacum Genesareth in Scripturis dictum, ubi erant solvenda vectigalia. Nam Marcus clare ait ℣ 1, Jesum venisse Capharnaum, ibique sanasse paralyticum, tum rursum fuisse egressum, & Matthæum sive Levi vocasse. Matthæus vero dicit, Jesum venisse in civitatem suam, ubi nimirum tunc habitabat, ut idem Matthæus cap. 4 ℣ 13 testatur his verbis: Cum autem audisset Jesus, quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam: & relicta civitate Nazareth, venit, & habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon & Nephthalim: ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam: Terra Zabulon & terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilæa Gentium, populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam; & sedentibus in regione umbræ mortis lux orta est eis. Recte Chrysostomus Hom. 29 aut 30 in Matthæum, de verbis allegatis dicit, Civitatem suam hic Capernaum appellat: nam, quæ tulit ipsum Bethlehem fuit, quæ educavit, Nazareth; quæ inhabitantem habuit, Capernum. Habitabat igitur Capharnai Jesus, ubi Matthæus procul dubio eum frequenter viderat, multaque audierat miracula, quæ partim Capharnai, partim in locis vicinis patrata fuerant a Jesu, antequam ipsum vocabat, ut rursum observat Chrysostomus Hom. 30 aut 31. Datæ autem observationes sanatioque paralytici paulo ante facta ostendunt, quam inepte Julianus & Porphyrius vocationem Matthæi Christianis objecerint tamquam incredibilem, ut recte advertit S. Hieronymus in caput IX Matthæi, ubi illis plura respondet.

[22] [Matthæi prompte sequentis obedientia,] Vel sic tamen nihil detrahendum est promptæ obedientiæ Matthæi, de qua laudatus Chrysostomus ita ratiocinatur: Ut didicisti Vocantis potestatem, sic disce Vocati obedientiam. Neque enim repugnavit, neque dubitans dixit: Quod hoc est? Num me hominem hujusmodi fraudulenter vocat? Nam certe intempestiva fuisset hujusmodi humilitas. Sed statim obedivit: neque petiit, ut domum ire liceret, ut rem cum suis communicaret, quemadmodum etiam piscatores fecerunt: ut enim illi retia, naviculam, & patrem, ita & hic teloniariam mensam & lucrum reliquit, ut sequeretur, ad omnia paratum animum exhibens: & a rebus omnibus secularibus se statim abscindens, per obedientiam perfectam testificabatur, quam tempestive vocatus fuisset. S. Basilius in Regulis fusius tractatis interr. 8 magis etiam exaggerat promptam sequentis obedientiam, ita scribens: Matthæus vero, cum ab ipso telonio surrexit, Dominumque sequutus est, (nos docuit:) qui non telonii solum emolumenta reliquit, sed pericula etiam contempsit, quæ a magistratibus tum sibi tum consanguineis suis impendebant, quod vectigalium rationes reliquisset infectas. Antiquus anonymus ad Præsidium, cujus Epistola inter Opera S. Hieronymi editionis Martianææ habetur tom. 5 col. 146, observat etiam alia, ita loquens: Matthæus sedens ad teloneum audit: Sequere me. Numquid prius ratiocinia supputavit, & reversus domum suorum passus est lacrymas, prædiorumque auctione sollicitus, nequaquam potuit Domini sequi vestigia, nisi mundi se prius onere liberaret? Ita quidem anonymus hic cum S. Basilio videtur insinuare, rationes fuisse reddendas S. Matthæo de accepta ex vectigalibus pecunia, nec tamen de iis reddendis fuisse sollicitum. Verum ea observatio æque mihi incerta & parum probabilis apparet, ac aliis jam visa est, nisi eam solum intelligamus de prompta voluntate ad faciendum, quidquid juberet Dominus, cum satis nosse posset nihil mali jussurum. Quod vero spectat ad rationes officii magistratibus reddendas, conjicere possumus, aut obligatum non fuisse Matthæum ad eas reddendas, quod fortasse pater ipsius Alphæus etiam tum viveret, aut, si Matthæus omnino caput familiæ suæ esset, & vectigalibus præfectus, Dominum eidem post primam obedientiam mandasse, ut vel rationes cito redderet, vel eam curam alteri demandaret. Certe convivium, quod in domo sua Christo multisque publicanis exstruxit Matthæus, abunde insinuat, ipsum facile in alios transfundere potuisse, quidquid obligationis ex officio contraxerat.

[23] [humilitas & candor publicanum se vocantis.] Porro laudati Chrysostomus & Hieronymus cum laude observant candorem & humilitatem S. Matthæi, quod ipse in Euangelio professus sit, publicanum se fuisse, ususque sit nomine suo magis vulgato, cum Marcus & Lucas Levi ipsum nominent, dum scribunt vocationem; Matthæum vero, dum eumdem Apostolis annumerant. Si idem fecisset Matthæus ipse, & similiter in catalogo Apostolorum publicanum se non nominasset, nullus deinde ex Euangelio rescire potuisset, publicanum fuisse Matthæum, aut eumdem cum Levi. Audiamus verba S. Hieronymi: Cæteri Euangelistæ, inquit, propter verecundiam & honorem Matthæi, noluerunt eum nomine appellare vulgato, sed dixerunt, Levi: duplici quippe vocabulo fuit. Ipse autem Matthæus secundum illud, quod a Salomone præcipitur, Justus accusator est sui in principio sermonis. Et in alio loco: Dic tu peccata tua, ut justificeris; Matthæum se & publicanum nominat, ut ostendat legentibus, nullum debere salutem desperare, si ad meliora conversus sit, quum ipse de publicano in Apostolum sit repente mutatus. Eadem fere observat Chrysostomus, qui adjungit etiam sequentia: Cur porro dixit, ipsum sedisse in telonio? Vocantis vim ostendens, quod cum nondum destitisset, & improbo telonio hæreret, ex mediis ipsum malis extraxerit. Et mox de officio publicanorum ita mentem suam declarat: Hæc autem lucrandi ratio impudentia plena erat ac petulantia, quæstus iniquus ac mercatura illiberalis. Hinc S. Gregorius Hom. 24 in Euangelia advertit. Petrum quidem aliquando rediisse ad piscationem, sed Matthæum numquam ad officium publicani periculo plenum. Quia aliud est, inquit, victum per piscationem quærere, aliud autem telonei lucris pecunias augere. Sunt enim pleraque negotia, quæ sine peccatis exhiberi aut vix aut nullatenus possunt. Quæ ergo ad peccatum implicant, ad hæc necesse est ut post conversionem animus non recurrat. Laudatus Gregorius lib. 18 Moralium in Job cap. 27 de magna S. Matthæi mutatione ita loquitur: An non Matthæus in terra inventus est, qui terrenis negotiis implicatus, telonii usibus serviebat. Sed de terra sublatus, in fortitudinem ferri convaluit: cujus videlicet lingua, quasi acutissimo gladio, Euangelii administratione Dominus infidelium corda transfixit: & qui infirmus prius despectusque fuerat per terrena negotia, fortis postmodum factus est ad cælestia prædicamenta.

[24] Quod ab Hieronymo supra dictum est de gemino nomine Apostoli, [Matthæus alio nomine Levi dictus, ut Origines cum aliis agnovit.] qui Matthæus vocabatur & Levi, ut omnes passim animadverterunt, & Euangelia clarissime insinuant, videtur negasse Origenes lib. 1 contra Celsum num. 62, ubi hæc habet: Sit & Levi publicanus, qui Jesum secutus sit. At non fuit ille ex Apostolorum numero, nisi juxta quædam Euangelii secundum Marcum exemplaria. Novissimus editor Operum Origenis, Carolus Delarue, tom. 1 pag. 376 in Annotatis addit alios, ita scribens: Levin a Matthæo distinguit etiam Heracleon hæreticus Valentinianus apud Clementem Alexandrinum 4 Stromat. pag. 502, & inter recentiores Hugo Grotius, magnum apud Calvinianos aliosque heterodoxos nomen. Præmittit de Origene, quod Levi cum Matthæo eumdem prorsus hominem esse videatur sentire in præfatione explanationis in Epistolam ad Romanos. Verba ipsa Origenis ex antiqua editione (nam tomum 4 novæ necdum habemus) subjungo. Observat Origenes, multis duo aut tria fuisse nomina, interque eos nominat Matthæum, ita scribens: Nam & Matthæus ipse refert de se, quod cum transiret Jesus, invenit quemdam sedentem ad telonium, nomine Matthæum. Lucas vero de eodem dicit, quia cum transiret Jesus, quemdam vidit publicanum, nomine Levi, & dixit, Sequere me… Certum est autem, Euangelistas non errasse in nominibus Apostolorum; sed quia moris erat binis vel ternis nominibus uti Hebræos, unius ejusdemque viri diversa singuli nominum vocabula posuere. Hic non modo Matthæum & Levi eumdem declarat Origenes; sed etiam ostendit eumdem esse, cum Lucas, uti & Marcus, idem plane de Levi narraverit, quod Matthæus de se. Quapropter, si Origenes, contra Celsum scribens, revera Levi alium a Matthæo crediderit, postea frequentiori usu sacræ Scripturæ errorem correxit. At fortasse Origenes allegata verba solum protulit ex mente aut dictis Celsi, contra quem de re omnino alia disserebat. Quod spectat ad Heracleonem & Grotium, relinquemus illis opinionem suam improbabilem, a variis jam refutatam, & pergemus ad aliam controversiam magis ambiguam.

[25] [Credum Græci, Matthæum fratrem esse Jacobi Alphæi,] Recentiores Græci, sive illi, qui medio ævo floruerunt, S. Matthæum existimant fratrem esse S. Jacobi Alphæi apostoli; sibique faventes habent nonnullos e Patribus; sed aliqui resistunt eruditi neoterici. Henschenius noster ad 1 Maii. examinavit sententiam Græcorum in S. Jacobo, sive tom. 1 Maii pag. 19, ubi pro illa sententia laudat Menologium Basilianum, Synaxarium pervetustum Constantinopolitanum, Menæa impressa, & varios codices Mss. Græcorum, Nicetam Davidem Paphlagonem, seculi IX scriptorem, aliosque. Ostendit præterea, Chrysostomum & Theodoretum ejusdem plane videri sententiæ, quia prior inter Apostolos numerat duos publicanos Matthæum & Jacobum, cum tamen nulla sit ratio, cur dicamus, Jacobum Alphæi fuisse publicanum, nisi quod videatur fuisse frater Matthæi; alter vero utrosque dicit Capharnaitas, quod similiter nulla ratione dicere poterat, nisi credidisset fratrem Matthæi, qui habitabat Capharnai: neque enim ullibi in Scripturis dicitur, ubi natus fuerit Jacobus Alphæi, aut quale officium ante apostolatum gesserit. Papebrochius noster tom. VI Maii in Alphæo, quem utriusque patrem statuit, pag. 354 eamdem amplexus est, & confirmavit sententiam. Ratio Græcorum haud dubie est, quod Jacobus æque ac Matthæus patrem habuerit Alphæum, nec ulla sit ratio dicendi, alium fuisse Alphæum patrem Matthæi, alium patrem Jacobi. Tillemontius in Matthæo agnoscit, Chrysostomum, Theodoretum, recentioresque Græcos omnes in eam conspirasse sententiam, ut SS. Matthæum & Jacobum Alphæi fratres crederent, quia ambo dicuntur Alphæi, utique filii. Asserit tamen Laconica brevitate, nullam ea in re esse veri speciem. Tillemontii Laconismum adoptavit Calmetus initio præfationis suæ in Matthæum, eadem plane dicens, & locum Operis nostri vitiose assignatum apud Tillemontium, eodem plane modo assignans, ut ne legisse quidem videatur argumenta Henschenii in Opere nostro.

[26] [neque id credunt sine ratione idonea,] Si eadem brevitate dixero, ineptam esse istam Tillemontii crisim, quam adoptavit Calmetus, nullus id ægre ferre poterit, quia, sicut opinio Majorum nostrorum visa est ipsi carere veri specie, ita & mihi assertum istud omni videtur ratione destitutum, ideoque ineptissimum. Nolim tamen solum dicere, & nihil probare. Quare rationes latius videndas locis supra dictis breviter explico. Admittit Tillemontius, S. Matthæo cognomen Alphæi esse verisimiliter a patre. Jacobus autem in omnibus quatuor Apostolorum catalogis, id est, Matth. 10, Mar. 3, Luc. 6, & Act. 1 constanter nominatur Jacobus Alphæi, nec umquam in sacris Litteris alio nomine designatur. Velim modo scire, unde Alphæi nomen tam constanter habeat Jacobus, nisi a patre. Certe nulla ratio dabitur idonea præter hanc. Jam vero adverto, Alphæi nomen nullibi in sacris Litteris reperiri, nisi ubi agitur de Matthæo aut Jacobo, ut minime dicere possimus, nomen fuisse multis commune: & hac de causa tanto verisimilius est, eumdem fuisse Alphæum, qui pater erat Matthæi & Jacobi, prout Græci omnes existimant post Chrysostomum & Theodoretum. Ratio illa ex utriusque cognomine petita non debebat certe tam imbecillis videri Tillemontio, qui eadem uti voluit Nota 2 in S. Judam Jacobi, aut Thaddæum, ubi disserit contra Chrysostomum, distinguentem inter S. Judam Thaddæum apostolum, & Judam fratrem Jacobi Minoris. Si eo in loco visum est argumentum idoneum & summi momenti, ubi tamen non valebat, quia adhibebatur ad fratrem inquirendum, non debebat hic videri carens specie veri, cum adhibetur ad communem utriusque patrem investigandum: pater enim istis cognomentis in genitivo positis solet significari, ut Simon Joannis, id est, filius Joannis, Jacobus Zebedæi, id est, filius Zebedæi; non frater, aut certe non produxit Tillemontius ullum exemplum fratris per tale cognomen indicati.

[27] Itaque minime contemnendum videri debet argumentum: [ut sententia illa videatur admodum probabilis,] nec credo, tale visum esse Tillemontio. At habuit aliam rationem negandi, fratres fuisse Matthæum & Jacobum Alphæi, eamque, ut existimo, noluit indicare. Sustinuerat contra auctoritatem plerorumque Patrum, & contra satis clara, ut videtur, sacræ Scripturæ argumenta, Jacobum Alphæi eumdem esse cum Jacobo fratre Domini. Quare cum certum sit, Matthæum non esse fratrem Jacobi fratris Domini, non poterat amplius dicere, fratrem esse Jacobi Alphæi; ideoque maluit argumenta Henschenii contemptim abjicere, quam difficili responso iis satisfacere. Verum illam quæstionem tum hac de causa, tum ob S. Cleopham cum eadem connexum, examinavi in Dissertatione prævia, credoque, me satis ostendisse, sententiam Tillemontii nec cum sacris Litteris conciliari posse, & Patribus certo contrariam esse, ut nihil plane ex illa haberi possit contra germanitatem Matthæi & Jacobi. Quæro itaque rationem idoneam, cur fratres esse nequeant Matthæus & Jacobus Alphæi, & nullam plane invenio. Etenim cum Matthæus convivium Christo exstruxerit, cui cum multis publicanis interesse dignatus est Dominus; satis est verisimile, quosdam ex convivis fuisse conversos, & ad Christi discipulatum pertractos, & nominatim Jacobum Alphæi ea occasione secutum. Murmurantibus de illo convivio Pharisæis respondit Christus, Non veni vocare justos, sed peccatores. Cur igitur suspicari non possumus, in illo convivio aut illius occasione vocatum esse Jacobum Alphæi, qui in Catalogo Apostolorum Matth. 10 statim post Matthæum sequitur, quemadmodum etiam fit Act. 1. In duobus aliis catalogis Thomas iis interponitur solus. Itaque ubique in catalogis Apostolorum Jacobus Alphæi sequitur non longe post Matthæum, ut verisimillimum fiat, Jacobum non diu post Matthæum a Christo ad sequendum fuisse vocatum.

[28] Dicet fortasse nonnemo, Matthæum & Jacobum Alphæi nullibi in Euangelio fratres vocari, [& sine ullo argumento ab aliquot neotericis rejecta.] prout fratres subinde vocantur Petrus & Andreas; Joannes & Jacobus. Verum id nequit objici a Tillemontio & Calmeto, nec ab ullis, qui Jacobum Alphæi dicunt fratrem Judæ Thaddæi. Si enim credant, hos fratres esse potuisse, etiamsi in Catalogis Apostolorum numquam fratres vocantur; immerito idem negabunt de Matthæo & Jacobo Alphæi. Imo non deerit ratio, qua horum germanitatem omittere potuerint Euangelistæ. Nam Matthæus ex proprio Euangelio notus erat, ut publicanus. Quare si Euangelistæ Jacobum Alphæi dixissent Matthæi fratrem, insinuassent simul publicanum fuisse, aut certe publicani fratrem. Atqui, ut observarunt Chrysostomus & Hieronymus, Marcus & Lucas, quando narrant Matthæi vocationem, ipsum Levi vocant, ne indicent, Matthæum fuisse publicanum. Cur igitur non potuerunt omnes de honore S. Jacobi Alphæi æque fuisse solliciti, ideoque silere fratrem fuisse publicani? Sententia igitur Chrysostomi, Theodoreti & totius Græcorum ecclesiæ, mihi admodum verisimilis apparet & probabilis, cum quia solido nititur argumento ex utriusque Apostoli cognomine Alphæi deducto, tum quia nullas patitur difficultates. Calmetus quidem in Dictionario biblico duos statuit Alphæos, alterum S. Matthæi patrem, alterum patrem S. Jacobi Alphæi, eumque vult alio nomine Cleopham dictum. At respondeo, nullam esse necessitatem statuendi duos Alphæos, aut dicendi, Cleopham alio nomine Alphæum dictum, nisi illis, qui contra sanctos Patres Jacobum Alphæi cum Jacobo Fratre Domini confundunt, minimeque dubitare me, quin statim agnoscerent, fratres videri Matthæum & Jacobum Alphæi, nisi hunc Fratrem Domini esse vellent.

[29] [Matthæus septimus aut octavus inter Apostolos videtur vocatus.] Annum & mensem, quo contigit vocatio S. Matthæi, non inquiro, ne cogar quæstiones alias pertractare. De ordine solum, quo inter duodecim vocatus est, pauca lubet dicere. Non fuit inter primos vocatus S. Matthæus: nam certo præcesserant Andreas, Petrus, Jacobus, Joannes, Philippus & Nathanaël sive Bartholomæus, qui in omnibus quoque Apostolorum catalogis numerantur ante Matthæum. De Thoma dubitari potest, fueritne ante, an post Matthæum, discipulis Christi annumeratus. Matthæus ipse Thomam sibi præponit, & Act. 1 Thomas non solum Matthæo, sed etiam Bartholomæo præponitur. Apud Marcum vero & Lucam in Euangeliis Thomas Matthæum sequitur. Itaque, cum vocatio Thomæ non sit exposita in Euangeliis, & modo præponatur modo postponatur Matthæo, plane dubium est & incertum, uter ex illis vocatus sit prior. Reliqui vero quatuor, nimirum Jacobus Alphæi, Judas Thaddæus, Simon Chananæus, & Judas Iscariotes proditor, cum constanter in omnibus catalogis post Matthæum recenseantur, etiam verisimiliter post ipsum sunt vocati, ita ut Matthæus videatur septimus aut octavus fuisse inter duodecim Apostolos: in duobus enim catalogis septimus ponitur, in aliis duobus octavus. Porro electio duodecim Apostolorum a tribus Euangelistis refertur non diu post vocationem Matthæi, prætermissa vocatione quatuor posteriorum, uti & Thomæ. Deinde nihil particulare de S. Matthæo narratur in Euangeliis aut in Actibus Apostolorum. Varia tamen referuntur de Apostolis omnibus generatim, videlicet quod Christus ipsos donaverit potestate expellendi dæmones infirmosque sanandi, ac præclaris instructos monitis, ad prædicandum per Judæam miserit; quod in ultima cœna cum Christo fuerint, exiverintque ad villam Gethsemani, & deinde, eo capto, fugerint, quod Christum variis vicibus viderint post resurrectionem, & demum in cælum ascendentem conspexerint, quod unanimiter in oratione perseveraverint cum Maria Matre Dei & aliis quibusdam, ubi & Mathias Judæ substitutus, donec ibidem Spiritum sanctum acceperint. Hæc certo de Apostolis generatim narrantur, & de S. Matthæo vera sunt. Sic videtur de omnibus Apostolis Act. 5 narrari, carceri injectos fuisse a principe sacerdotum, per angelum vero eductos; iterumque captos & cæsos, atque ita dimissos. Post quæ subjungitur ℣ 41: Et illi quidem (Apostoli) ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Omni autem die non cessabant in templo & circa domos docentes & euangelizantes Christum Jesum. Mitto alia non æque certo de omnibus dicta.

§ III. Euangelium scriptum: spectantia ad illud examinantur.

[Matthæus primus Euangelium scripsit Hebraice,] De Euangelio per S. Matthæum conscripto, priusquam Judæa excederet, aliis quoque gentibus prædicaturus, Eusebius lib. 3 cap. 24 ita loquitur: Matthæus cum Hebræis primum fidem prædicasset, inde ad alias quoque gentes profecturus, Euangelium suum patrio sermone conscribens, id, quod præsentiæ suæ adhuc superesse videbatur, scripto illis, quos relinquebat, supplevit. Insinuat allegatis verbis Eusebius, Matthæum scripsisse sermone Hebraïco, qualis tunc erat usitatus apud Judæos, non quidem puro & vetusto, sed nonnihil corrupto ex Chaldaïco & Syriaco, ut alii jam observarunt. Innuit præterea, primum omnium ex Euangelistis scripsisse Matthæum; mox enim addit, postea scripsisse Marcum & Lucam, ac demum Joannem. Deinde cap. 38 hæc allegat Papiæ, qui cum discipulis Apostolorum vixerat, de S. Matthæo verba: Matthæus quidem, inquit, Hebraïco sermone divina conscripsit oracula: interpretatus est autem unusquisque illa, prout potuit. Verba S. Irenæi laudatus Eusebius lib. 5 cap. 8 de Matthæo adducit hoc modo: Matthæus, inquit, apud Hebræos propria eorum lingua conscriptum Euangelium edidit, dum Petrus ac Paulus Romæ Christum prædicarent, & Ecclesiæ fundamenta jacerent. Data verba leguntur apud Irenæum lib. 3 contra Hæreses cap. 1, ubi similiter innuitur, primum inter Euangelistas fuisse Matthæum; licet alias non careant aliqua difficultate pro tempore Euangelii a Matthæo scripti, ut postea videbimus. Adducit Eusebius lib. 6 cap. 25 etiam verba Origenis, dicentis ex traditione, primum scilicet Euangelium scriptum esse a Matthæo, … qui illud Hebraïco sermone conscriptum Judæis ad fidem conversis publicavit.

[31] S. Hieronymus in Catalogo Scriptorum ecclesiasticorum de S. Matthæo ita habet: [ut sancti Patres communi consensu tradunt:] Matthæus, qui & Levi, ex publicano apostolus, primus in Judæa propter eos, qui ex Circumcisione (id est, ex Judæis) crediderant, Euangelium Christi Hebraïcis litteris verbisque composuit. Quod quis postea in Græcum transtulerit, non satis certum est. Porro ipsum Hebraïcum habetur usque hodie in Cæsariensi bibliotheca, quam Pamphilus martyr studiosissime confecit. Mihi quoque a Nazaræis, qui in Beræa urbe Syriæ hoc volumine utuntur, describendi facultas fuit. In quo animadvertendum, quod, ubicumque Euangelista, sive ex persona sua, sive ex persona Domini Salvatoris, Veteris Scripturæ testimoniis abutitur, non sequatur septuaginta translatorum auctoritatem; sed Hebraïcam. E quibus illa sunt: Ex Ægypto vocavi Filium meum. Et: Quoniam Nazaræus vocabitur. Chrysostomus Hom. 1 in Matthæum de iisdem hæc scribit: Narratur porro, Matthæum, accedentibus rogantibusque Judæis, qui crediderant, ea, quæ verbis protulerat, litteris descripta iisdem reliquisse, & Hebraïce Euangelium scripsisse. Idem Hom. 4. advertit, primum ex Euangelistis scripsisse Matthæum. S. Augustinus lib. 1 de Consensu Euangelistarum cap. 2 ceteris consentit de scripto primum a Matthæo Euangelio, & de sermone, quo illud conscripsit, ait: Horum sane quatuor solus Matthæus Hebræo scripsisse perhibetur eloquio. Missis aliis, qui idem affirmant, solum addo verba S. Epiphanii Hær. 51 cap. 5 ita scribentis: Matthæus igitur primus Euangelii scribendi provinciam nactus est, ut diximus; idque ei jure merito contigit. Oportebat enim, eum ipsum, qui ad conciliandam humano generi salutem advenerat, quique ita dixerat: “Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam”; ad eorum, qui servandi erant exemplum, ei homini potissimum prædicandæ salutis munus injungere, qui ab innumeris peccatis conversus, & a telonio suscitatus fuerat, ac se ab omni scelere & injustitia revocarat; ut ab illo, quanta sibi esset adventu Christi humanitas collata, mortales discerent… Hic igitur Matthæus Hebraïca lingua scripsit ac prædicavit Euangelium &c.

[32] [quod tamen de sermone Hebraïco negarunt aliqui heterodoxi.] De scripto per Matthæum Euangelio, & quidem antequam alii Euangelistæ scriberent, consenserunt posterioribus saltem seculis ita omnes, ut necesse non sit plura de iis dicere. Verum, quantacumque etiam sit auctoritas & antiquitas Patrum, consentientium, scriptum fuisse sermone Hebraïco, fuerunt heterodoxi nonnulli, qui illam adeo communem Patrum sententiam oppugnare non dubitarunt, & existimare maluerunt, Græce potius scriptum fuisse Euangelium a Matthæo. Inter hos est Samuel Basnagius, qui in Annalibus politico-ecclesiasticis ad annum Domini 64. num. 13 fatetur consensum antiquorum his verbis: Magna antiquorum omnium conspiratio est, Hebraïco sermone Euangelium Matthæi fuisse vulgatum. Tum subdit: Quæ eruditis bene multis etiamnum arridens traditio, non ægius sane auribus a nobis auditur. Fatetur igitur Basnagius, ne æquis quidem auribus a se audiri, quod toti placuit antiquitati. Audiamus hac de re judicium alterius heterodoxi, videlicet Guilielmi Cave in Historia litteraria sec. 1 pag. 6 in S. Matthæo. Et quidem Historiam suam euangelicam Hebraïce scripsisse, inquit, miro sane consensu tradunt veteres, adeo ut totius pene antiquitatis testimonio refragari hac in re nefas sit. At ego non expendam, quantæ sit temeritatis a tota antiquitate sacra recedere, cum noverim heterodoxos id facere solitos in rebus multo gravioribus; sed solum examinabo, an ejusmodi sint rationes Basnagii, ut natæ sint prudens ingerere dubium: alios vero, qui ante aut post Basnagium simili modo antiquam sanctorum Patrum sententiam rejecerunt, prorsus relinquam indictos, ne disputatio fiat prolixior, quam sit necesse; & quia omnium Opera ad manum non habeo.

[33] [Non contemnenda hac in re auctoritas Papiæ,] Accipe igitur, lector, objectiones Basnagii: Fons, inquit, traditionis hujus Papias, pertenuis ingenii credulusque scriptor… Tenet & fama Pantænum in India Euangelium Matthæi reperisse, quod Bartholomæus Hebraïcis litteris conscriptum reliquerat, “quod ad prædicta usque tempora servatum esse memoratur”. Pigmentis Eusebio incognitis traditionem istam Hieronymo armari placuit: Pantænus, inquit, Matthæi Euangelium, Hebraïcis litteris scriptum, revertens Alexandriam secum retulit. Hæc Basnagius pro sua in sanctos Patres reverentia, ne dicam, stulta confidentia. Omnes Patres in errorem pertractos a Papia innuit, Papiamque pertenuis ingenii scriptorem dicit, ut insinuet, ipsum quoque facile ea in re errare potuisse. At Papias, qui cum discipulis Apostolorum vixit, ab iisque petere solebat, quid Andreas, quid Petrus, quid Philippus, quid Thomas, quid Jacobus, quid Joannes, quid Matthæus, quid ceteri Domini Discipuli dicere solebant, ut ipse loquitur apud Eusebium lib. 3 cap. 38, saltem satis habebat ingenii ad interrogandum, quo sermone Euangelium suum scripsisset Matthæus, & satis bonæ fidei & judicii ad illud enarrandum, sicut ab Apostolorum discipulis intellexerat. Sane si crediderit Basnagius, magno opus fuisse ingenio, ut quis circa finem primi seculi, ut quis, cum Apostolorum discipulis non raro, & subinde etiam cum filiabus Philippi conversatus, cognoscere posset, quo sermone in scribendo usus fuisset S. Matthæus, Hebraïcone an Græco, quo Papias ipse utebatur, multo tenuioris judicii merito videbitur, quam ingenii fuerit Papias. Quapropter auctoritas Papiæ nequaquam contemnenda est in re tam facilis cognitionis, sed potius maximi facienda ob viri antiquitatem, præsertim cum eidem nullus contradixerit: neque enim deerant alii scriptores ecclesiastici, qui contradicere poterant, si falsum dixisset. Vel sic tamen existimare non debemus, ex solo Papiæ testimonio profluxisse omnia, quæ de Hebraïco Matthæi Euangelio Patres tradiderunt, ut infra ostendam.

[34] At prius elucidabo argumentum, quod ex invento per Pantænum Euangelio habetur. [nec tamen dicendum, ex illo fonte omnes hausisse Patres.] Floruit Pantænus insigni eruditionis fama, & scholæ Alexandrinæ præfuit ineunte seculo III. Hunc ad Indos profectum ait Eusebius lib. 5 cap. 10, ibique invenisse relictum a S. Bartholomæo apostolo Matthæi Euangelium, Hebraïcis conscriptum litteris. At non addit, istud a redeunte Pantæno Alexandriam portatum, sed solum dicit: Quod quidem ad prædicta usque tempora servatum esse memoratur, id est, usque ad tempora Pantæni. S. Hieronymus in Catalogo Scriptorum cap. 36 plusculum asseruit, quando scripsit de Pantæno; Quod Hebraïcis litteris scriptum, revertens Alexandriam, secum detulit. Hæc Hieronymi pigmenta Eusebio incognita vocat modestissimus Basnagius. At ego non video, cur pluscula de his cognoscere non potuerit Hieronymus, quam scripta erant ab Eusebio. Certe admodum verisimile est, non relictum in India a Pantæno Euangelium Hebraïcum, sed Alexandriam delatum; idque vel ex Commentariis Pantæni ipsius, vel aliunde didicisse Hieronymum. Undecumque autem id sanctus Doctor intellexerit, tantæ fuit integritatis, ut dicenti fidem habere oporteat, & non nisi per summam impudentiam dicere possimus, ab Hieronymo id fuisse confictum. Jam vero si Pantænus in India invenerit Euangelium Matthæi, Hebraïcis litteris scriptum, ut Eusebius Hieronymusque consentiunt, fuerat igitur Hebraïce a Matthæo scriptum, ut communi consensu Patres affirmant.

[35] Multis vero de causis, reponit Basnagius, veterum ea traditio fidem a nobis non impetrat. [Dantur summatim objectiones Samuelis Basnagii:] Causas igitur examinemus. Primum omnium, inquit, Patrum nullus est, qui certe certoque testetur, se manibus oculisve trivisse Matthæi Hebraïcum illud Euangelium, quod tamen a Christianis Hebræis descriptum ad legendum, ubique locorum, qui Hebraïce sciebant, dispersum fuisset. Hoc primum Basnasii argumentum. Objicit secundo, S. Hieronymo in emendando Euangeliorum textu Latino non præluxisse Hebraïcum Matthæi exemplar, sed Græcum. Tertio late probat, linguam Græcam fuisse magis vulgarem & longe pluribus gentibus usitatam, quam Hebraïcam, indeque inferre nititur, Matthæum debuisse potius Græce quam Hebraïce scribere, cum Apostoli essent jussi docere omnes gentes. Quarto observat, usum videri Matthæum lingua tunc Judæis usitata, non veteri puraque lingua, si Hebraïce scripsit. Suspicatur tamen, Patres cogitasse de lingua pura Hebraïca. Ex quo intelligitur, inquit, in veterum ea de re testimonio non multum esse præsidii. Quinto suspicatur, Euangelio Nazaræorum deceptos fuisse Patres, idque ab illis sumptum pro authentico Matthæi. Sexto demum ait, Matthæi autographum diligentissime fuisse custodiendum ab ecclesia Hierosolymitana, si in gratiam Judæorum Hebraïce scripsisset Matthæus; non fuisse autem conservatum, nisi Euangelium Nazaræorum, hocque suspicatur fuisse non nisi antiquam versionem ex textu Græco Matthæi factam. Hæ sunt rationes aut imaginationes Basnagii, qui non dubitat Patres frequenter erroris arguere, ut somniis suis probabilitatem aliquam conciliet. Itaque videamus, an tantum fuerit Basnagii acumen, ut ipse multa perspicere potuerit, quæ doctissimis Patribus, loco & tempore rebus disputatis longe propinquioribus, in mentem non venerant; & ad argumenta ipsius, quæ brevitatis causa summatim tantum proposui, discutienda aggrediamur.

[36] [respondetur ad quatuor primas.] Respondeo igitur, primum Basnagii argumentum absolute falsum esse: nam S. Hieronymus num. 31 laudatus, & mox uberius laudandus, testatur Hebraïcum S. Matthæi Euangelium se vidisse & interpretatum esse, idemque affirmat, usui illud fuisse Origeni, & visum a Pantæno. Accipe, studiose lector, alium ex S. Hieronymo locum ex Epistola ad Damasum de Duobus filiis (quæ olim erat 146, in editione Veronensi est 21:) Denique Matthæus, inquit, qui Euangelium Hebræo Sermone conscripsit, ita posuit: Osanna barama, id est, Osanna in excelsis. Quomodo verba Hebraïca Matthæi recitat, si Euangelium ipsius Hebraïcum non viderit? Ad secundum respondeo, S. Hieronymum non correxisse textum Latinum ex Hebraïco, sed ex Græco, quia minus erat certus de integritate & puritate textus Hebraïci, quam Græci. Ad tertium dico, usitatam revera magis fuisse Matthæi tempore linguam Græcam, quam Hebraïcam, in mundo: sed linguam Hebraïcam fuisse Judæorum. Quapropter, cum Christus Dominus voluerit, ut Apostoli primum prædicarent fidem Judæis, deinde gentibus, uti revera fecerunt: sic erat congruum, ut primum Euangelium in gratiam Judæorum scriberetur, & consequenter eo sermone, quem omnes intelligebant, certe in Judæa. Quod quarto irreverenter dicit in Patres, certo falsum est de Hieronymo, Epiphanio, Origene, Pantæno, Papia, Eusebio, qui non ignorabant, aut ignorare poterant, qua lingua uterentur Judæi, quando Euangelium scripsit S. Matthæus. Imo nullus, opinor, Patrum existimavit, alia lingua Hebraïca usum esse Matthæum, quam usitata suo tempore. Quod vero deinde quinto & sexto objicit Basnagius de Euangelio Nazaræorum, paulo prolixius explicandum est, quia ad propositum nostrum spectat, & ea expositione ad alias quoque dubitationes respondebo.

[37] [S. Hieronymus credidit Euangelium, quo utebantur Nazaræi,] De Euangelio Nazaræorum, quod alias vocat juxta Hebræos, non raro loquitur S. Hieronymus, & varia ex illo adducit locis variis, quæ non leguntur in Euangelio vulgato Matthæi. Attamen nullum videtur esse dubium, quin S. Hieronymus existimaverit, Nazaræorum sive Hebræorum Euangelium a S. Matthæo fuisse scriptum, sed ab illis utcumque corruptum. In Catalogo Scriptorum cap. 2 illud laudat his verbis: Euangelium quoque, quod appellatur secundum Hebræos, & a me nuper in Græcum Latinumque sermonem translatum est, quo & Origenes sæpe utitur &c. Non poterat non optime illud nosse Hieronymus, si in Græcum Latinumque sermonem, ut affirmat, illud converterat. Atqui mox cap. 3 in Matthæo non loquitur de alio Euangelio, quando dicit: Porro ipsum Hebraïcum (Matthæi) habetur usque hodie in Cæsariensi bibliotheca… Mihi quoque a Nazaræis, qui in Berœa urbe Syriæ hoc volumine utuntur, describendi facultas fuit. Hic vocat Hebraïcum Matthæi, quod supra secundum Hebræos, quoque uti Nazaræos affirmat. Liquet hoc ex iis, quæ habet aliis locis. Nam lib. 3. adversus Pelagianos circa initium sic loquitur: In Euangelio juxta Hebræos, quod Chaldaïco quidem Syroque sermone, sed Hebraïcis litteris scriptum est, quo utuntur usque hodie Nazaræni, secundum Apostolos, sive, ut plerique autumant, juxta Matthæum; quod & in Cæsariensi habetur bibliotheca &c. Assertum de Cæsariensi bibliotheca clare insinuat, illud ipsum esse, quod supra vocat Hebraïcum Matthæi.

[38] Rursum in Matthæi cap. 12 idem Euangelium sic laudat: [esse Hebraïcum textum Matthæi, sed non purum aut incorruptum;] In Euangelio, quo utuntur Nazaræni & Ebionitæ (quod nuper in Græcum de Hebræo sermone transtulimus, & quod vocatur a plerisque Matthæi authenticum &c.) Cum hic de translatione sua testetur, clarum est, ipsum iterum de eodem loqui Euangelio. Illud ipsum se transtulisse dicit in Cap. 7 Micheæ, ubi vocat Euangelium secundum Hebræos editum. Demum in cap. 7 Isaiæ eodem loco clare insinuat Hieronymus mentem suam, dum ita scribit: Juxta Euangelium, quod Hebræo sermone conscriptum legunt Nazaræi, “Descendet super eum (Christum) omnis fons Spiritus sancti” Et mox: In eodem Matthæi volumine legimus illud, quod in consequentibus scribitur: “Ecce Puer meus, quem elegi”. &c. Hic idem Euangelium, quod legunt Nazaræi, apertissime vocat, Matthæi volumen. Itaque constat de mente S. Hieronymi, qui Euangelium, quo utebantur Nazaræi, & quod alias vocat secundum Hebræos, pro ipso S. Matthæi Hebraïco Euangelio habuit, non autem pro puro, ut mox videbimus.

[39] Sententia S. Epiphanii non alia est, quam Hieronymi. [eadem fuit sententia S. Epiphanii:] Nam Hæresi 29, quæ est Nazaræorum, cap. 9 ita habet: Est vero penes illos (Nazaræos) Euangelium secundum Matthæum Hebraïce scriptum, & quidem absolutissimum. Hoc enim certissime, prout Hebraïcis litteris initio scriptum est, in hodiernum tempus usque conservant. Ad hæc verba notandum, S. Epiphanium non vocare Euangelium istud absolutissimum, sive plenissimum (ut sonant verba ipsius Græca) quia existimabat, nihil plane corruptionis in illud irrepsisse, sed quia credebat, exemplaria Nazaræorum minus esse corrupta, quam aliorum hæreticorum. Mox enim subjungit hæc verba: Verum illud nescio, num genealogias illas amputarint, quæ ab Abraamo ad Christum usque perductæ sunt. Talis autem dubitatio clare insinuat, Nazaræos quoque suspectos Epiphanio fuisse corruptionis in Euangelium Matthæi inductæ; minus tamen, quam Ebionitas, aliosve hæreticos, qui idem magis corruperant. Laudatus Epiphanius cap. 7 dixerat, Nazaræorum sectam in Berœensi civitate potissimum vigere. Unde colligo, illud ipsum exemplar Hebraïcum, de quo loquitur, ab Hieronymo fuisse exscriptum, Græcoque & Latino sermone donatum: suum enim Berææ a Nazaræis acceperat Hieronymus. Rursum Epiphanius Hær. 30, quæ est Ebionitarum, cap. 3 affirmat, hosce quoque Hebraïco Matthæi Euangelio usos esse, & quidem solo Cerinthianorum vel Merinthianorum instar, atque illud vocasse secundum Hebræos. Deinde cap. 13 de majore apud ipsos corruptione illius Euangelii sic loquitur: Igitur in eo, quod penes illos est, Matthæi Euangelio, quamquam ne integrum quidem illud habent, sed adulteratum & mutilum, idque ipsum Hebraïcum vocant, ita scriptum est &c. Hactenus Epiphanius, e cujus verbis manifestum est, non dubitasse, quin Euangelium Hebraïcum Matthæi esset conservatum apud Nazaræos, sed suspectum habuisse de nonnulla corruptione, prout Ebionitarum corruptissimum esse certo noverat.

[40] [quibus arroganter & stulte se opponit Basnagius,] Similiter S. Hieronymus, etsi Nazaræorum Euangelium non raro alleget, numquam tamen tantam ipsi auctoritatem tribuit, quantam textui Græco vel Latino ab Ecclesia recepto. Id ipse insinuat lib. 3 contra Pelagianos, ubi nonnulla ex illo Euangelio, & locum aliquem S. Ignatii martyris allegat, & mox subjicit: Quibus testimoniis si non uteris ad auctoritatem, utere saltem ad antiquitatem, quid omnes ecclesiastici viri senserint. Hac de causa S. Hieronymus, quando, jubente S. Damaso Papa, textum Latinum quatuor Euangeliorum corrigendum suscepit, non est usus exemplari Hebraïco ullo, quod nullum sciret satis incorruptum; sed vetustis codicibus Græcis, ut ipse scribit ad Damasum. In eadem tamen ad Damasum præfatione docet, Hebraïcis litteris usum esse Matthæum, ita scribens: De novo nunc loquor Testamento: quod Græcum esse non dubium est, excepto apostolo Matthæo, qui primus in Judæa Euangelium Christi Hebraïcis litteris edidit. Nunc lector studiosus judicet de ratiociniis Basnasii, ejusque in ratiocinando assertis. Vidit S. Hieronymus Hebraïcum Euangelium, quo utebantur Nazaræi, Græcumque illud & Latinum reddidit, & post examen tam exactum, judicavit cum S. Epiphanio, ipsum esse Matthæi Hebraïcum, sed aliquot locis corruptum, ideoque debita auctoritate carens; Basnagius vero, qui numquam illud vidit, contendit Euangelium illud meram fuisse versionem ex Græco Matthæi textu; id, inquam, contendit contra omnium Patrum auctoritatem, & sine ullo vetusti scriptoris testimonio. Ego sane non capio, quo illud judicio cogitare potuerit, qua fronte ausus fuerit edicere; quandoquidem tantum non aperte pronuntiat, rectius judicare se potuisse de Euangelio numquam viso, quam doctissimum Hieronymum de eodem frequenter perlecto collatoque cum Græcis & Latinis exemplaribus.

[41] [nullis plane rationibus adjutus.] Ne tamen nihil videretur ex antiquis allegasse Basnagius, locum adducit ex Epiphanio Hær. 30 cap. 3, ut probet Novum Testamentum ex Græco fuisse Hebraïce redditum. Afferam ego locum integrum, quem ille medium recitavit, ut videat lector, hunc ipsum esse Basnagio maxime contrarium. Etenim, inquit Epiphanius, vere illud affirmare possumus, unum ex omnibus Novi Testamenti scriptoribus Matthæum Hebraïce ac litteris Hebraïcis Euangelicam historiam texuisse. Nec defuere, qui de Joannis Euangelio confirmarent, illud Hebraïce translatum Tiberiade in Judæorum gazophilaciis asservari, & in secretioribus quibusdam penetralibus recondi: id quod nonnulli mihi, qui se ad Christi fidem e Judaismo transtulerant, accuratissime declararunt. Imo & Apostolorum Actus in Hebraïcum sermonem perinde conversos e Græco iisdem in thesauris haberi multorum sermone percrebuit: & qui nobis ista narrabant, indidem Christianæ amplectendæ fidei occasionem acceperunt. Hæc Epiphanius. Ex eo autem loco discere debebat Basnagius, Patres distinxisse inter libros primum Hebraïce scriptos, & illos, qui ex Græcis redditi sunt Hebraïci; & longe accuratiores esse in factis enarrandis, quam ut ipsorum auctoritatem temere abjicere oporteat. Nam ex allegato loco inferre, etiam Matthæi Euangelium ex Græco Hebraïcum esse redditum, id amentis potius est, quam ratiocinantis. Quale etiam est, quod addit, ex antiquissima versione Hebraïca ortam esse traditionem de scripto Hebraïce Euangelio: Nisi enim Patres omnes intolerabili fastu velimus contemnere, ne suspicari quidem poterimus, adeo omnes fuisse deceptos, ut neque antiquissimi & Apostolorum temporibus proximi scire potuerint, qua lingua in scribendo usus fuerit Matthæus, nec doctissimi illorum, linguæque Hebraïcæ pertissimi, (quales fuerunt certo Hieronymus & Origenes, imo & Epiphanius) deprehendere valuerint, ex Græco Matthæi cusum est Euangelium Hebraïcum, quod habebant Nazaræi. Verum plus quam satis de ineptiis Basnagii.

[42] De anno, quo S. Matthæus Euangelium conscripsit, [Euangelium scripsit Sanctus, antequam ex Judæa longe abiret,] nihil certi affertur. Illud tamen certum est, primum ex omnibus Euangelistis scripsisse, & Euangelium composuisse, priusquam ex Judæa discederet ad prædicandum aliis gentibus. S. Irenæus lib. 3 contra Hæreses cap. 1 videtur scriptionem Euangeliorum serius figere, quam reliqui Patres, nisi verba ipsius alio sensu forsan exponi valeant. Latina interpretatio in editione novissima sic habet: Ita Matthæus in Hebræis ipsorum lingua scripturam edidit Euangelii, cum Petrus & Paulus Romæ Euangelizarent, & fundarent Ecclesiam. Omnibus certe Patribus contrarius erit Irenæus, si ita sit explicandus, ut eodem tempore scripserit Matthæus, quo Romæ Euangelium prædicabant Petrus & Paulus. At suspicor, noluisse Irenæum id indicare, sed solum insinuasse, quinam essent auctores Euangeliorum, quinam vero traditionis Romanæ Ecclesiæ, eaque de causa sic locutum esse. Certe hæreticos in illo libro refutat ex traditione primum Romanæ Ecclesiæ, cujus auctores Petrum statuit & Paulum; & ex Scripturis Novi Testamenti, ex quibus primum dicit Euangelium Matthæi. Et sane textus Græcus non est necessario exponendus eo sensu, ut Euangelium eodem plane tempore scriptum dicatur, quo Petrus & Paulus Romæ prædicarunt. Verba cum litterali explicatione subjungo: μὲν δὴ Ματθαῖος ἐν τοῖς Ηεβραίοις τῇ ἰδίᾳ διαλέκτῳ αὐτῶν καὶ γραφὴν ἐξήνεγκεν εὐαγγελίου, τοῦ Πέτρου καὶ τοῦ Παύλου ἐν Ρώμῃ εὐαγγελιζομένων καὶ θεμελιούντων τὴν ἐκκλησίαν. Matthæus quidem in Hebræis propria ipsorum lingua & Scripturam protulit Euangelii, Petro & Paulo Romæ euangelizantibus & Ecclesiam fundantibus. Hæc verba facile sic possunt intelligi, ut S. Irenæus noluerit dicere, utrumque eodem tempore factum. At lubens fateor, magis difficulter exponi posse verba Irenæi mox sequentia de reliquis Euangelistis: nam videtur dicere illos omnes scripsisse post mortem SS. Petri & Pauli, nisi textus sit corruptus, ut suspicatur Tillemontius tom. 2 Nota 3 in S. Marcum. Quidquid sit, si ea sit S. Irenæi sententia, qualis apparet, malim credere, ipsum minus attendisse ad exactam illorum omnium chronotaxim, quod illa ad propositum ipsius parum conduceret, quam ad res ipsas, quas sibi habebat propositas; & sic reverenter ab ipso recedere, quam a reliquis omnibus.

[43] [& ante divisionem Apostolorum, sed anno incerto.] Baronius in Annalibus scriptum Matthæi Euangelium refert ad annum Christi 41; sed, cum illum numeret Caii imperatoris tertium, designatur ex chronotaxi Pagii & aliorum annus æræ Christianæ trigesimus nonus. Laudat Baronius pro designato anno Caii tertio Chronicon Eusebii, in quo illud legitur, prout editum Latine erat ante Baronium. At, quemadmodum observavit Tillemontius, non leguntur ea in editione Græca, nec in Latina Scaligeri, neque etiam in Chronico Latino Ms. Eusebii, quod servatur in Museo nostro. Quare saltem dubitari potest, an id umquam de Matthæi Euangelio scripserit Eusebius, vel etiam interpres Hieronymus; & consequenter multo etiam incertius est, an illo anno fuerit conscriptum. Tillemontius tom. 1 in Indice chronologico tam dispersionem Apostolorum quam Euangelium Matthæi figit circa annum 36. Alii malunt fateri, annum esse incertum, prout annus divisionis Apostolorum nequit certis assignari argumentis. Apud nos ad XV Julii de Divisione Apostolorum actum est, ibique ea fixa anno æræ vulgaris quadragesimo secundum chronotaxim Henschenii nostri, qua Christi Domini obitus figitur sub consulatu duorum Geminorum, sive anno XXIX æræ vulgaris, ita ut duodecimo post Christi Ascensionem anno ponatur Apostolorum divisio. Videri poterunt dicta de Divisione Apostolorum, & Diatriba Henschenii ante tomum 1 Aprilis: neque enim hic locus exigit, ut repetam alibi disputata. Dixisse sufficiat, circa idem tempus a Matthæo scriptum fuisse Euangelium, aut paulo ante, priusquam separati erant Apostoli.

[44] [Illud Græce redditum est tempore Apostolorum,] Porro incertum æque est, quis primus fuerit interpres Græcus Euangelii secundum Matthæum. In Synopsi S. Athanasio vulgo attributa, tom. 2 Operum S. Athanasii editionis Montfauconi pag. 202 hæc leguntur: Euangelium secundum Matthæum ab ipso Matthæo Hebraïca dialecto conscriptum est, & editum Jerosolymis, interpretatumque est a Jacobo fratre Domini secundum carnem, qui & primus Jerosolymorum episcopus constitutus est a sanctis Apostolis. Non placet hæc sententia Tillemontio Nota 2 in Matthæum. Primo ait, hæc solum legi in additione Synopsi adjecta. At nullam allegat rationem, cur existimet, illa, non esse ejusdem Synopseos partem: nec ego ullam invenio apud Montfauconum. Secundo ait, vocem Græcam ἡρμηνεύθη posse exponi æque de nuda explicatione, quam de translatione in aliam linguam. Vere hoc dici de voce Græca lubens agnosco; sed cum adjuncta omnia & paulo post sequentia ostendant, agi de translatione in linguam Græcam; non est satis fundata illa objectio, aut justa suspicio, vocem hic ita intelligendam: nam eadem vox frequenter recurrit de translatione in aliam linguam, de eaque ibi unice agitur. Tertio ait Tillemontius: S. Jacobus, cui cura de Judæis Hierosolymitanis erat commissa, is erat inter omnes Apostolos, cui minor erat opportunitas & necessitas transferendi Euangelium S. Matthæi in aliam linguam. At ego non video, quis Apostolorum id officium magis opportune & commode obire potuerit. Nam Jacobus manebat Hierosolymis; Apostoli omnes ad alias proficiscebantur provincias, nec scire poterant, quamdiu in singulis civitatibus aut etiam provinciis manerent. Habitanti autem in una constanter civitate commodius est librum scribere aut interpretari, quam de civitate in civitatem transeunti & perpetuo peregrinanti. Itaque illa sententia saltem non minus verisimilis est, quam aliorum, qui aut S. Joanni apostolo, aut S. Paulo, aut S. Barnabæ, aut S. Lucæ, aut ipsi Matthæo versionem Græcam attribuerunt, teste Calmeto in præfatione ad Matthæum pag. 26. Nam auctor Synopsis, etsi forte non sit Athanasius, saltem eruditus admodum fuit, & antiquior videtur aliarum sententiarum patronis. Verum, quisquis fuerit interpres, certum videtur, interpretationem Græcam Apostolorum tempore esse factam.

[45] Theodorus lector lib. 2 pag. 557 editionis Valesii in Zenone hæc scribit: [& sic inventum cum corpore S. Barnabæ in Cypro, Zenone imperante,] Barnabæ apostoli reliquiæ in Cypro sub arbore siliqua repertæ sunt. Super cujus pectore erat Euangelium Matthæi, ipsius Barnabæ manu descriptum … Id Euangelium Zeno deposuit in palatio, in æde S. Stephani. Plura de his scribit Alexander monachus Cyprius in Actis S. Barnabæ, apud nos editis ad XI Junii. Nam pag. 450 S. Barnabas dicitur apparuisse Anthemio Salaminæ episcopo, eique indicasse, ubi depositum esset corpus suum cum Euangelio S. Matthæi. Verba nonnulla, quæ S. Barnabas Anthemio dixisse scribitur, huc transfero: Sub arbore siliqua effodias: speluncam enim atque arcam invenies, quoniam illic totum corpus meum conditum est, & Euangelium manu propria scriptum, quod a sancto apostolo & euangelista Matthæo excepi. Ex mox corporis inventio refertur, & de Euangelio additur: Invenerunt etiam Euangelium supra Barnabæ pectus impositum. Deinde vero, cum Anthemius rem gestam exposuisset Zenoni imperatori, & obtinuisset, ut Cyprus non subesset patriarchæ Antiocheno; petiit vicissim Zeno, ut ad se mitteretur inventum Matthæi Euangelium. Assensus est ejus petitioni episcopus, ait Alexander num. 44, & quemdam ex iis, quos secum habebat (Constantinopoli,) una cum fidelissimo imperatoris ministro episcopum misit, qui Euangelium illud in urbem Constantinopolim attulerunt. Erant autem libri tabellæ thyinis lignis compositæ. Euangelium illud imperator in manus sumpsit, & deosculatus est, auroque multo exornatum in palatio suo reposuit, ubi ad hodiernum usque diem servatur, & in magna quinta Paschæ feria quotannis in palatii oratorio Euangelium ex eo libro recitatur. Hæc lectio demonstrat, Græce scriptum fuisse istud exemplar, cum sola lingua Græca Constantinopoli esset vulgaris; indeque confirmatur, versionem Græcam Apostolorum tempore factam esse.

[46] Papebrochius noster in Annotatis ad verba jam data apparentis Barnabæ observat sequentia: [conjectura Papebrochii de interpretatione Græca:] Nativus verborum sensus videtur esse, quod Barnabas Euangelium, primitus Hebraïce editum, propria manu exceperit ex ore ipsiusmet sancti Matthæi, illud Græce dictantis, & secum tulerit, sicut etiam fecisse dicitur S. Bartholomæus (de Hebraïco nimirum,) plures forsitan alii, uno eodemque tenore & tempore, citra ullam differentiam; quæ inveniri deberet, si quisque suo marte propriam sibi versionem fecisset, cujus differentiæ nullum uspiam exstat indicium. Atque hinc factum sit, ut alii Jacobum, alii Joannem, alii etiam Lucam vel Paulum interpretem fecerint, prout scilicet quæque ecclesia Euangelium legebat ex hujus vel illius Apostoli authographo. Verisimilis quidem apparet hæc conjectura; præsertim cum Apostoli non videantur profecti ad longinquas provincias ante scriptum Matthæi Euangelium, ut dubitari vix possit, quin singuli exemplar aliquod illius Euangelii secum tulerint. Cum autem non pauci ex illis proficiscerentur ad provincias, in quibus fere sola usitata erat lingua Græca; verisimillimum est, illos Græcum potius exemplar, ut constat de Barnaba, sumpsisse, quam Hebraïcum, ut illud in ecclesiis erigendis legendum dare possent & exscribendum. Verumtamen conjecturæ tantum sunt hæ; neque certi aliquid proferri potest de rebus incertis.

[47] [exponuntur verba Papiæ.] Quin & verba Papiæ, data num. 30 contraria videntur dictis conjecturis, si intelligenda sint eo sensu, quo passim exponuntur. Matthæus quidem, inquit, Hebraïco sermone divina scripsit oracula: interpretatus est autem unusquisque illa, prout potuit. Hæc verba a variis ita exposita video, acsi Papias dixisset, unumquemque pro suo ingenio aggressum esse interpretationem Græcam. At ea Papiæ verborum expositio nequaquam mihi necessaria videtur, imo ne satis quidem probabilis: nam vox unusquisque tantum insinuat numerum interpretum, ut non fiat verisimile, Papiam locutum esse de interpretatione totius Euangelii sive translatione in linguam Græcam. Quare solum dicit, divina Oracula a Matthæo scripto tradita; ab aliis vero pro uniuscujusque capacitate verbo aut scripto exposita. Itaque nullo modo videtur loqui de translatione Euangelii in linguam Græcam, sed vel solum de prædicatione Euangelii, vel de expositione eorum, quæ in Euangelio Matthæi occurrebant difficiliora. Hoc fecisse unumquemque doctorum facile credimus: at unumquemque pro suo ingenio Euangelium Matthæi Græcum facere voluisse, nec verisimile est, nec dicit Papias. Sola neotericorum expositio sententiam illam Papiæ attribuit, licet vox Græca ἡρμήνεύσε interpretatus est, illam expositionem minime requirat, sed propter adjuncta potius renuat. Certum igitur esse debet. Apostolorum tempore factam esse versionem Græcam; unicamque fuisse approbatam, cum de pluribus nullus meminerit. Reliqua ad Euangelium Matthæi spectantia interpretibus sacræ Scripturæ examinanda relinquo.

§ IV. Prædicatio S. Matthæi & Martyrium.

[Non videntur admittenda asserta Nicetæ de imbecillitate corporis S. Matthæi:] De prædicatione Euangelii in Judæa, antequam Apostoli in designatas sibi provincias discesserunt, nullum est dubium. Nicetas Paphlago in Oratione encomiastica apud Combefisium pag. 404 ostendit, parum aut nihil de prædicatione Matthæi compertum sibi fuisse. Etenim nullam nominat provinciam aut urbem, in qua fidem prædicaverit Matthæus, præter Hierapolim Syriæ, in qua martyrio coronatum credidit. Hac de causa, opinor, pag. 404 ex sola verisimiliter conjectura dicit, ipsum corpore fuisse imbecilliore, Euangeliumque scripsisse, dum alii apud varias gentes prædicabant. Pluribus sane verbis id Orator prosequitur, sed pauca sufficient, cum constet de scripto Euangelio: Quæque adeo reliqui (Apostoli) gentibus linguæ munere non scripta tradiderant, hæc magnus Matthæus scripta commentatione summa colligens totum Verbi mysterium sacris prædicationibus intexuit. Ita ipse, interprete Combefisio, Matthæum inducit scribentem, dum alii Apostoli per mundum discurrebant, & undique sacra Euangelii semina jaciebant. Verum nec imbecillitatem corporis, de qua nihil apud vetustiores, Matthæo fuisse impedimento opinor, quo minus Euangelium prædicaret; nec assentior Nicetæ, tunc a Matthæo scriptum fuisse Euangelium, quando alii Apostoli ad longinquas profecti erant provincias; sed, cum ipse Nicetas pag. 406 dicat, omittere se præclara gesta, prædicationis nimirum & miraculorum, malim credere, oratorem nihil certi de illis invenisse, quam Matthæum non prædicasse: neque enim scriptio Euangelii tanto tempore Sanctum detinere debuit, ut non potuerit eodem cum aliis tempore proficisci ad provinciam sibi assignatam.

[49] Provincia autem, quæ in Actis edendis & aliorum testimonio assignata fuit S. Matthæo, [Æthiopia ipsi dicitur obtigisse ad prædicandum,] est Æthiopia, latissimum Africæ regnum, si vox Æthiopia sit intelligenda sensu maxime obvio. Rufinus lib. 10 cap. 9 hæc scribit: In ea divisione orbis terræ, quæ ad prædicandum verbum Dei sorte per Apostolos celebrata est; cum aliæ aliis provinciæ obvenissent, Thomæ Parthia, & Matthæo Æthiopia, eique adhærens citerior India Bartholomæo dicitur sorte decreta. Eodem fere modo Socrates lib. 1 cap. 19: Cum Apostoli prædicationis causa ad gentes profecturi, eas inter se sortito dividerent, Thomas quidem Parthiæ, Matthæus vero Æthiopiæ apostolatum sortitus est. Bartholomæo India, quæ Æthiopiæ confinis est, obtigit. Accedit Fortunatus infra laudandus cum aliis pluribus, inter quos Milo monachus in Vita Metrica S. Amandi tom. 1 Februarii data, pag. 874 ita canit:

Mattheus Æthiopas torrente ardore crematos
Ut Geon eximius sacrato diluit amne,
Et facit in speciem lotos candere nivalem.

[50] Florentinius in Notis ad Indiculum Apostolorum in Matthæo pag. 158 ait: [quod intelligendum de Æthiopia contermina Ægypto:] Communior autem videtur sententia, Matthæum prædicasse in citeriori Æthiopia, quæ vicinior est Ægypto & quæ Sonnar hodie dicitur, ac mortuum in civitate Luch (apud a Lapide Luach) ubi etiamnum templa in honorem S. Matthæi exstare habet ex traditionibus Æthiopum (& litteris missionariorum, quamvis eas non laudet) Cornelius a Lapide cap. 3 Proœmii in Matthæum. Regnum illud Æthiopiæ, quod illi Sonnar, alii Sennar nominant, situm est inter Ægyptum & regnum hodiernum Habessiniæ. Jobus Ludolfus in Historia Æthiopica lib. 1 cap. 2 ait, regnum Sennar esse partem veteris Nubiæ. Martiniere in Dictionario geographico Sennar regnum cum regno Nubiæ idem facit. Verum necesse non est ad propositum nostrum latius id indagare. Satis est indicasse regnum Sennar esse in parte Septemtrionali Æthiopiæ & proxima Ægypto. In eadem quoque Æthiopiæ parte Apostolorum temporibus regnasse Candacen reginam, cujus eunuchus a S. Philippo diacono baptizatus est, abunde colligitur ex dictis § 1; at rursum non inquiro, an illa latius, aut minus late regnaret. Sententia autem illorum, qui existimant, in illa parte Æthiopiæ prædicasse S. Matthæum, mihi admodum probabilis apparet & verisimilis: cum quia proxima erat Romano imperio ex parte Ægypti, tum quia eunuchus reginæ Candaces erat conversus, & de illius conversione certo constabat Apostolis, tum quia ecclesiæ S. Matthæi, ibidem inventæ, insinuant populi antiquam traditionem, ac demum quia scriptores testantur, Æthiopiam fuisse Matthæo assignatam, nec ulla regio magis proprie Æthiopia fuit vocata, quam illa, cui nomen Æthiopiæ dederunt omnes geographi antiqui.

[51] Verumtamen ea opinio displicuit Tillemontio: nam hic Nota 2 in Matthæum, allegata opinione Cornelii a Lapide, quam Florentinius retulit potius, quam secutus est, rotunde edicit, non prædicasse S. Matthæum in Æthiopia Septemtrionali. [negat id Tillemontius, sibi ipse manifeste contrarius,] Bailletus fideliter secutus est Tillemontium. Unica utriusque ratio, eaque ex errore nata, hæc est, quod Æthiopia Septemtrionalis, & Ægypto proxima, non exceperit fidem Christianam, nisi seculo IV per S. Frumentium. Promittit autem uterque, id se ostensurum in Vita S. Frumentii. Verum non dubito eadem brevitate respondere, ex sola ignorantia & errore profectam esse utriusque objectionem, quod regnum Habessiniæ confuderint cum Æthiopia Septemtrionali; historiam vero S. Frumentii adeo non obstare S. Matthæi prædicationi in Æthiopia Septemtrionali, ut potius hæc prædicatio verisimilior fiat ex illa historia. Priusquam tamen argumentum ipsius discutiam, lubet paucis ostendere, quam belle secum ipse cohæreat. Tillemontius tom. 2 in S. Philippo diacono exponit gesta Eunuchi reginæ Candaces, quem Philippus diaconus fidem Christianam docuit & baptizavit Act. 8. Laudat ibi S. Irenæum lib. 3 cap. 12, S. Cyrillum Hierosolymitanum Cat. 17, Hieronymum, Eusebium aliosque, docentes, Eunuchum illum in Æthiopiam fuisse missum ad prædicandum Euangelium; iisque assentitur, aut certe non contradicit Tillemontius. Atqui certum est, regnum Candaces reginæ fuisse Ægypto proximum & conterminum, cum Candace aliquando sine transitu alterius ditionis in Ægyptum ex regno suo exercitum duxerit, & rursum Romani similiter ditionem ipsius invaserint ex Ægypto. Qua igitur ratione negare potuit, fidem in Æthiopia Septemtrionali prædicatam fuisse ante seculum IV?

[52] [& imperium Habessiniæ confundens cum Æthiopia illa, in qua regnavit] Audiamus modo, qua ratione Tillemontius probet in Frumentio tom. 7 Nota 2, fidem non fuisse prædicatam in Æthiopia Septemtrionali ante seculum IV. S. Frumentius seculo IV, testibus Rufino lib. 10 cap. 9, Socrate aliisque, fidem annuntiavit gentibus, quos illi vocant Indos ulteriores, & quibus fidem ante numquam prædicatam fuisse testantur. Ex litteris vero Constantii imperatoris apud S. Athanasium in Apologia ad Constantium tom. 1 pag. 315 ostenditur, Frumentium fuisse episcopum Auxumitanum sive Axumitanum in Æthiopia. Per Indos igitur intelligendi sunt Æthiopes, & consequitur, ut his fidem numquam ante seculum IV prædicatam fuisse dicamus. Respondeo, totum hoc ratiocinium tolerabile futurum, si Axuma esset in Æthiopia Septemtrionali. Verum Axuma est in Habessinia, cujus olim fuit metropolis, nec est in parte Septemtrionali Æthiopiæ, de qua disputamus. Totum regnum Sennar, ut hodie vocatur, sive Nubiense regnum, aut regnum Meroës, ubi olim regina Candace late imperabat, inter Ægyptum & Auxumense vel Axumense regnum est intermedium, sicut modo regnum Sennar Habessiniam inter & Ægyptum jacet. Quapropter tale est omnino argumentum Tillemontii; acsi quis probasset, fidem non fuisse prædicatam in Frisia ante seculum VII; indeque inferre vellet, eamdem non fuisse ante dictum seculum in Gallia prædicatam. Princeps Auxumæ, apud quem tempore Constantii & Athanasii fidem prædicavit S. Frumentius, poterat quidem pacem cum Romanis colere aut inimicitias exercere, quia dominabatur ad sinum Arabicum; sed alias longe aberat a finibus imperii Romani; sed hæc latius examinanda venient in S. Frumentio ad XXVII Octobris, ubi simul inquiretur, an recte India vocata fuerit regio per S. Frumentium conversa.

[53] Quod argumentum Tillemontii utcumque evincit, & latius probat Jobus Ludolfus in Historia Æthiopica sive regni Habessinorum lib. 3 cap. 2, [regina Candace, ubi olim Nubiense regnum, & modo regnum Sennar dictum.] fidem Apostolorum tempore prædicatam non fuisse in regno Auxumitarum sive Habessinorum, magis verisimilem facit prædicationem S. Matthæi in Æthiopia Ægypto contermina. Hinc laudatus Ludolfus in Annotatis ad lib. 3 cap. 2 pag. 280 ex Historia Æthiopica Balthasaris Tellezii, quam frequentissime laudat, hæc adducit & sequitur verba: Quod nonnulli dicunt, S. Matthæum Euangelium prædicasse in Æthiopia, res inter Habessinos nova est, & fundamento caret. Cum religiosi nostri illis ex historiis nostris id narrarent, responderunt (& quidem recte, ait Ludolfus) hoc intelligendum esse de Æthiopia inferiori (scilicet proprie dicta, addit Ludolfus) quæ extenditur a Suaquena usque in Ægyptum. Quandoquidem nullam umquam notitiam habent, quod S. Matthæus aut ullus Apostolus alius Habessiniam intraverit (ante S. Frumentium, ut rursum addit Ludolfus) uti certo docent libri illorum atque viri illorum docti, qui maxime gnari sibi videntur esse antiquitatis. Subdit Ludolfus: Proxime igitur ad veritatem accedere videntur ii, qui Nubiæ conversionem Matthæo apostolo assignaverunt, quæ indubie Æthiopiæ antiquæ & proprie dictæ pars est. Ex hisce igitur liquet, Æthiopiam Ægypto proximam, quæ nomine maxime proprio Æthiopia fuit dicta tempore S. Matthæi, & ubi incolæ nigro sunt colore magis quam in Habessinia, nullo argumento exclusam fuisse a prædicatione S. Matthæi.

[54] Porro Æthiopiam fuisse conversam diu ante concilium Nicænum, [In hac autem Æthiopia prædicasse Matthæum, verisimillimum est.] videtur probari ex canonibus Arabicis Concilii Nicæni, quos habemus apud Labbeum tom. 2 Conciliorum: nam in his cap. 36 col. 302 ita legitur: Ut non possint Æthiopes creare nec eligere patriarcham; quin potius eorum prælatus sub potestate ejus sit, qui tenet sedem Alexandriæ. Sit tamen apud eos loco patriarchæ, & appelletur Catholicus. Non tamen jus habeat constituendi archiepiscopos, ut habet patriarcha: siquidem non habet patriarchæ honorem nec potestatem. Quod si acciderit, ut concilium in Græcia habeatur, fueritque præsens hic prælatus Æthiopum, habeat septimum locum post prælatum Seleuciæ. Et quando facta fuerit ei potestas constituendi archiepiscopos in provincia sua, non licebit illi constituere aliquem ex illis: & quicumque non paruerit, synodus eum excommunicat. Nolim tamen contendere, hunc canonem fuisse factum a concilio Nicæno; cum non ignorem, canones Arabicos ab eruditis passim rejici. Id unum observo, canonem, si quid valet, unice valere pro Nubia, sive pro Æthiopia inter Habessiniam & Ægyptum media. Attulerat eumdem Ludolfus in Historia sua ad conversionem Habessiniæ probandam; sed postea in Annotatis pag. 282 vidit & indicavit anachronismum, cum Habessinia fuerit conversa post concilium Nicænum, ut ipse agnoscit. Lequienus tom. 2 Orientis Christiani pag. 641 eumdem producit canonem pro conversione Habessinorum, & vel sic eorum conversionem attribuit Frumentio post concilium Nicænum ordinato. Verum nequit pro aliorum Æthiopum fide canon ille adduci, si Nicænus credatur, quam pro Æthiopibus Ægypto proximis, & eo nomine maxime notis apud antiquos. Hos autem olim fuisse Christianos constat, nec satis innotuit, a quo fuerint conversi. Eunuchum reginæ Candaces, quæ certo in illa parte Æthiopiæ regnavit, Patres multi ibidem faciunt apostolum: at certe eunuchus ille solus, cum laïcus esset, ecclesias ibi instituere non potuit. Rufinus & Socrates, quibus consentiunt S. Gregorius, Fortunatus, Eucherius, Ado, Usuardus & Rabanus, Matthæum in Æthiopia prædicasse tradunt, idque probabilissimum puto, si non etiam historice certum dicere oporteat.

[55] [Aliqui affirmant Sanctum prædicasse in Perside aut in Parthia,] Verumtamen nominantur & aliæ provinciæ, in quibus prædicaverit, aut mortem obierit S. Matthæus. S. Ambrosius in Psalmum 45 num. 20 ait, Matthæo Persiam patuisse, & Thomæ Indiam, insinuans, fidem a S. Matthæo in Perside prædicatam. S. Paulinus Nolanus in Poëmate 19 ait: Parthia Matthæum complectitur. Consentiunt Martyrologia Hieronymiana inferius laudanda, in quibus mors Sancti in Perside figitur. Alii videntur dicere in Parthia Sanctum esse mortuum; sed censendi sunt Parthiam non distinxisse a Persarum imperio, quod Parthi tempore Matthæi dominarentur. Indiculus Hippolyti apud Combefisium tom. 2 col. 831 ita habet: Matthæus, cum Euangelium Hebraïce scripsisset, Jerosolymis edidit, obdormivitque Hiereæ Parthorum civitate. Verum exigua potest esse auctoritas illius Indiculi, apertis aliquot erroribus fœdati, cujus auctor est incertus. Addit Combefisius in Annotatis: Etiam Dorotheus Hieropoli Parthiæ obiisse tradit. At pseudo-Dorotheus nihilo melior est Hippolyto. Freculphus in Chronico lib. 2 cap. 4 post elogium Matthæi ex S. Hieronymo datum hæc addit: Is primum in Judæa euangelizavit, postmodum in Macedonia prædicavit; requiescit in montibus Parthorum. Quod de Macedonia dicitur, mihi non satis fit verisimile, quia notius id fuisset Græcis, si factum esset. Eadem de causa dubito, an satis probabilis sit Matthæi prædicatio Hierapoli in Syria, quam adstruit Nicetas Paphlago, in eadem etiam urbe defunctum scribens.

[56] [aut in aliis etiam provinciis, quæ sunt incerta.] Metaphrastes Parthos prædicationi ipsius attribuit, sed Æthiopiam ultimam facit prædicationis Matthæi & martyrii palæstram. Apud Assemanum in Bibliotheca Orientali tom. 3 part. 2 pag. 5 Amrus, scriptor seculi XIV, de Matthæo ait: Ferunt Matthæum euangelistam Indiam petiisse, ibique prædicasse. Verum nec Amri illius auctoritas tanta est, ut persuadere nobis possit usque in Indiam venisse S. Matthæum. Assemanus ipse pag. 3 observat, a Syris & Chaldæis etiam numerari Matthæum inter Apostolos, qui prædicarunt in Syria & Chaldæa; non tamen annumerari præcipuis illarum provinciarum Apostolis. Quod Nicephorus cum Menœis Matthæum Mirmenæ apud Anthropophagos ait prædicasse & occubuisse, vix referri meretur, cum oriatur ex historia fabulosa & plane ridicula. Videt studiosus lector, quantum existimo, omnia illa de Matthæi prædicatione magis incerta esse, quam ut aliquid tuto affirmari possit; plures tamen consentire in Persidem aut Parthiam, quæ provinciæ licet distinctæ sint, facile confundi potuerunt, cum quod invicem vicinæ sint, tum quod tempore S. Matthæi imperium esset apud Parthos, quod postea Persæ receperunt.

[57] [Locus mortualis varie a variis assignatur, maxime in Persico imperio;] De loco mortis aut martyrii non minus varia & invicem contraria reperiuntur. In Martyrologiis Hieronymianis quatuor diebus memoria S. Matthæi annuntiatur; sed duobus locus omittitur, aliis vero duobus adjungitur. Ad hunc diem textus Florentinii sic habet: In Persida civitate Tarseum natalis sancti Mathæi apostoli & euangelistæ. In Corbeiensi: In Persida civitate Tarrium. In Epternacensi aliis antiquiore solum legitur, In Persida, omissa civitate; uti etiam fit in Rhinoviensi apud nos. Richenoviense vero consonat Corbeiensi, habetque civitate Tarrium, quemadmodum & Corbeiense brevius. Reliqua Hieronymiana aut solam Persidem indicant, aut locum prorsus omittunt. Sic ad VI Maii, In Persida annuntiatur S. Matthæus, non designato propius martyrii loco. Florentinius in Annotatis ad hunc diem dat conjecturam sequentem: Tarsiana urbs Carmaniæ seu Persiæ Ptolomæo est, & Tarsium Carmaniæ seu Persiæ promontorium, de quo Arrianus in Indicis. Est Carmania Persidi proprie dictæ contermina ad sinum Persicum versus Indiam, eratque provincia imperii Persici, habens ad latus Septemtrionale Parthiam, ita ut facile sic explicari possent Martyrologia, quæ mortem Sancti ponunt in Perside aut in montibus Parthorum, quorum tunc erat Persicum imperium. Posset similis fieri conjectura de Tariana aut Tarsiana civitate, quam in Susiana, altera Persici imperii provincia, recenset Cellarius in Geographia antiqua pag. 488. Neutri conjecturæ obstabunt illi, qui dixerunt, Matthæum occubuisse in montibus Parthorum, ut Freculphus superius, & Petrus de Natalibus lib. 8 cap. 100. Anonymus apud Oecumenium, qui Matthæum scribit obiisse in Hiera civitate Parthiæ, teste Florentinio pag. 159, uti & supra Hippolytus, & Dorotheus Hieropoli Parthiæ, nominant locum plane ignotum in Parthorum imperio. Nec magnopere audiendos puto illos, qui Hierapoli in Syria prope Euphratem obiisse scribunt Matthæum, ut Nicetas Paphlago, & auctor Menologii Basiliani. Etenim non videntur Eusebius, Hieronymus, Chrysostomus, Theodoretus, aliique Patres, qui in Syria aut Palæstina floruerunt, omnes ignoraturi aut tacituri fuisse locum mortualem S. Matthæi, si Hierapoli in Syria obiisset.

[58] Acta edenda habent, S. Matthæum martyrio coronatum esse in Æthiopia, [plures tamen & meliores in Æthiopia,] in civitate regia, quæ ibidem Natdaber, alias Naddaber scribitur. Sententia autem hæc de prædicatione & morte S. Matthæi in Æthiopia plures videtur habere patronos & meliores, quam ulla alia. Nam præter Rufinum & Socratem, S. Eucherius Lugdunensis, scriptor seculi V, in Opere de Quæstionibus novi Testamenti, tom. 6 Bibliothecæ Patrum edit. Lugdun. pag. 852, ita loquitur: Bartholomæus in Indos, Thomas tetendit in Parthos: Matthæus Æthiopes, Andreas Scythas prædicatione mollivit &c. S. Gregorius in librum primum Regum lib. 4 cap. 4 num. 13 S. Matthæum vocat Æthiopiæ prædicatorem. S. Venantius Fortunatus Gregorio contemporaneus lib. 5 cap. 2 ita canit:

Mattheus Æthiopes attemperat ore vapores,
      Vivaque in exusto flumina fudit agro.

Idem rursum lib. 8 carm. 4:

Inde triumphantem fert India Bartholomæum,
      Matthæum eximium Naddaver alta virum.

In sequenti carmine de Naddaver rursum meminit Fortunatus, insinuans Matthæum ibi mortuum & sepultum, quemadmodum Andreas Patris, Joannes Ephesi fuerunt defuncti & sepulti: Versiculus hic est:

Quos Patra, quos Ephesus, Naddaver arce tenet.

Hæc Fortunatus, qui procul dubio credidit Naddaver esse urbem Æthiopiæ, cum loco primum allegato non alios, quam Æthiopes, docentem inducat Matthæum.

[59] Attamen contrariæ opinionis est Muratorius in Annotatis ad S. Paulinum col. 451, ubi dicit: Urbem Naddaverem in Parthia positam arbitrarer, quo S. Matthæi ossa post mortem fuerint translata. [in qua urbem Naddaver assignat Fortunatus cum Actis,] Hoc ille, ut S. Paulinum conciliet cum S. Venantio Fortunato, credens in utroque regno prædicasse Matthæum, sed in Æthiopia defunctum, corpusque ex Æthiopia in Parthiam aut Persidem a discipulis translatum. Verum cum venia viri eruditissimi, a paucis annis defuncti, conjectura illa mihi omni verisimilitudinis specie destituta videtur, omnique carere fundamento. Si Fortunatus urbem Naddaver in Parthia positam credidisset, postquam docentem Æthiopes exhibuerat Matthæum, translati corporis etiam meminisset, ne lectores suos in errorem induceret. Facilius itaque & verisimilius dici potest, S. Paulinum aut solum loqui de prædicatione Matthæi apud Parthos, uti ejusdem apud Persas prædicationem solummodo affirmat S. Ambrosius; aut utrique minus perspectas fuisse regiones extra Romanum imperium positas, ideoque utrumque credere potuisse, Matthæum in provincia aliqua famosissimi imperii Persici aut Parthici occubuisse. Hoc certum est, neutrum edicere, in qua parte latissimi illius imperii fuerit S. Matthæus; ideoque illorum auctoritatem non esse hic tanti faciendam, quanti foret, si minus vage loquerentur.

[60] [mortuum crediderunt Matthæum, eaque sententia videtur probabilior.] Ado in libello de Festivitatibus Apostolorum pag. 34 martyrium S. Matthæi similiter collocat in Æthiopia, dicens: Qui primus in Judæa Euangelium Christi Hebræo sermone conscripsit. Post vero apud Æthiopiam prædicans, martyrium passus est. Consentiunt Rabanus & Usuardus de prædicatione & martyrio in Æthiopia, recentioresque plurimi. Omnibus autem consideratis & expensis, hæc mihi sententia probabilior videtur, quam quæ in Perside aut Parthia defunctum tradit. Ratio prima est, quod Æthiopia esset Ægypto contermina, ideoque non videatur prætermittenda fuisse ab Apostolis, præsertim cum eunuchi reginæ Candaces conversio spem magnam præbere posset Æthiopiæ convertendæ. Itaque, cum non constet de prædicatione ullius alterius ex discipulis Christi in Æthiopia, Patres vero plures eunuchum ipsum ibi fidei præconem faciant; videtur omnino assentiendum illis, qui Matthæum eo missum asserunt: solius enim eunuchi, utpote laïci, dum eo reversus est, conatus non poterat sufficere ad ecclesias erigendas, nisi accederet Apostolus, aut saltem sacerdos aliquis. Hunc vero fuisse Matthæum tradunt scriptores satis antiqui & graves ad fidem hac in re obtinendam. Altera ratio est, quod Persica aut Parthica Sancti prædicatio solum breviter & vage sit asserta ab Ambrosio & Paulino, ex quibus in Fastos Hieronymianos transire potuit. Potuit tamen ibi quoque prædicare, & postea in Æthiopiam proficisci: nam de morte aut martyrio laudati Patres nihil affirmant. Quod vero spectat ad civitatem, quæ Naddaver in Actis & apud Fortunatum vocatur, nulla illius plane nominis nota est in Æthiopia. Erat tamen Augusti tempore urbs Napata apud Strabonem pag. 820 dicta, quam Petronius Romano exercitui præfectus cepit ac diruit in bello contra reginam Candacen. Napatis, teste Strabone, Candaces regia erat. Jam vero alii considerent, an urbs Æthiopica, quam Napata vocarunt Græci, non potuerit alia expositione vocis Æthiopicæ, aut saltem corruptione Naddaver exprimi. Eamdem urbem alibi Naggata scribi observat Cellarius in Geographia antiqua lib. 4 cap. 8 pag. 156

[61] Quod spectat ad martyrium S. Matthæi; hoc ipsum videtur dubium. Martyrologia Hieronymiana & Acta Latina cum martyrologis omnibus medii ævi insinuant, [Martyrium Sancti non omnino certum, sed probabilius:] Matthæum obiisse martyrem. At Menologium Basilianum ad XVI Novembris de martyrio clare saltem non loquitur, sed utitur voce τελειοῦται consummatur, quo tamen verbo martyrium innui potest, maxime cum paulo ante dicatur multa tormenta perpessus apud Anthropophagos. In eodem Menologio ad XXX Junii dicitur lapidibus obrutus. Metaphrastes & Nicetas Paphlago martyrium generatim asserunt. In Menæis ad XVI Novembris primum asseritur per ignem consummatus, deinde datur elogium fabulosum, in quo illæsus ab igne mox in oratione obiisse dicitur, ut etiam habet Nicephorus. Heracleon, hæreticus Valentinianus, apud Clementem Alexandrinum lib. 4 Stromatum, videtur negare martyrium non solum Matthæi, sed etiam Philippi, Thomæ & Levis, quem perperam a Matthæo distinguit, nisi forte Lebbæum sive Thaddæum eo nomine designare voluit. Attamen phrasis est obscurior, mihique ambiguum est, an revera Heracleon negare voluerit, martyres fuisse laudatos Apostolos. Quod si revera id voluerit, exiguæ apud omnes debet esse auctoritatis dictum illud, cum Clemens ipse paulo post dicat: Quem (Christum) imitantes Apostoli, ut qui revera essent cognitione præditi & perfecti, pro ecclesiis, quas fundarunt, passi sunt. Quapropter mihi longe probabilior apparet sententia communis, qua martyr creditur Matthæus: nam nec Menologium Basilianum clare contrarium habet, nec Heracleon apud Clementem: nec horum auctoritas par esset reliquis omnibus, si omnino contrarium haberent. De tempore martyrii non constat. Chrysostomus tamen Hom. 76, (al. 77) in Matthæum insinuat, Sanctum fuisse defunctum ante excidium Hierosolymitanum, quod figitur anno 70 æræ Christianæ.

[62] Ceterum de modo vivendi & virtutibus S. Matthæi pauca reperiuntur apud veteres. [de moribus ipsius pauca solum cognita.] Clemens Alexandrinus lib. 2 Pædagogi cap. 1 victus sobrietatem laudat, ita scribens: Matthæus itaque apostolus seminibus, baccis & oleribus absque carnibus utebatur. Chrysostomus Hom. 47 (al. 48) in Matth. ex sacris Litteris elogium collectum ita contexuit: Cogita mihi (inquit) hunc ipsum Euangelistam, etiamsi non totam ejus vitam descriptam habeamus: attamen ex paucis, quæ restant, licet imaginem ejus splendentem videre. Quod humilis & contritus esset, audi ipsum in Euangelio sese publicanum vocantem; quod autem misericors esset, vide illum omnibus exutum Jesum sequentem. Quod pius esset, palam est ex dogmatibus. Intelligentiam & caritatem ejus ex eo, quod conscripsit, Euangelio videre est: universi enim orbis curam gessit. Bonorum operum argumentum habes ex throno, in quo sessurus est: fortitudinem, quod gaudens reversus sit a facie concilii. Hactenus Chrysostomus. Eminentissimus Bona lib. 1 Rerum liturgicarum cap. 8 num. 2 refert, exstare etiam nomine S. Matthæi Liturgiam aliquam, quæ Æthiopum esse dicitur. Liturgiam Æthiopum a variis editam invenio; sed non video attributam S. Matthæo. Certe Raynodotius in Opere de Liturgiis Orientalibus etiam Æthiopicas edidit: ut nullam ibi nomine Matthæi insignitam vidi. Quare existimo, illam non diu S. Matthæo attributam fuisse.

§ V. De translationibus corporis, quod inventum in Lucania, transfertur Salernum, ac brachium deinde Beneventum.

[Corpus Sancti primo in Armoricam, inde in Lucaniam] Quandoquidem non habemus Acta translationis S. Matthæi, quæ fidem merentur viri eruditi, aut eam obtinere possunt hoc tempore; & scriptores antiquiores non nisi vagam aliquam & incertam dederunt notitiam de loco, in quo corpus servabatur ante translationem in Europam; difficulter aliquid certi reperietur de occasione & tempore, quo primum in Italiam fuit deportatum. Illustrissimus Columna jam laudatus, qui majorem fidem quam crisim adhibuit in sequendo Relationes Mss., quas improbabiles esse ostendi § 1, Historiam translationis dedit minime verisimilem. Etenim cap. 5 narrat, Sancti corpus ex Æthiopia delatum in Britanniam Armoricam per mercatores Britannos tempore regis Salomonis, qui regnavit post medium seculi IX; (nam pro fictitio nunc habetur alius Salomon, quem aliquot seculis citius in Armorica regnasse aliqui olim crediderunt) depositumque in civitate Legionensi. At non ignorassent hoc, neque tacuissent omnes scriptores Galli illorum temporum, aut paulo posteriorum, si factum esset. Deinde cap. 6 refert, Salomonem regem anno quinquagesimo a translatione corporis a Britannis suis occisum; eaque de causa Valentinianum imperatorem, qui aliquot seculis ante Salomonem fuit mortuus, ex Italia ingentem misisse classem ad expugnandam Britanniam, & sic, capta civitate Legionensi, corpus S. Matthæi in Lucaniam translatum. Hæc retulisse, omissis etiam improbabilibus translationis adjunctis, refutasse est.

[64] [translatum creditur: inventum fuit in Lucania] Mox cap. 7 fatetur auctor, omnem memoriam de servato in Italia corpore S. Matthæi paulatim intercidisse; inventionemque ait contigisse circa millesimum & quinquagesimum annum a Christo nato. Hisce de corpore diu abscondito & demum invento consentiunt scriptores fide digni, sed factum illud figunt toto fere seculo citius, ut mox ostendam. Interea observo, priora omnia, quæ referuntur de gemina translatione, nimirum ex Æthiopia in Britanniam, & ex Britannia in Lucaniam, ex conjecturis incertis potuisse confingi; sed tam improbabiliter fuisse exposita, ut malim ignorare, quo modo & quo tempore sacrum illud corpus in Lucaniam pervenerit, quam vel minimum ex relatione illa adoptare. De capite Sancti, quod sibi attribuunt Armorici, postea agetur suo loco. Leo Ostiensis in Chronico Casinensi lib. 2 cap. 5 ad propositum nostrum hæc scribit: Quinto hujus abbatis (Aligerni) anno, qui est a Nativitate Domini nongentesimus quinquagesimus quartus, beatissimi apostoli & euangelistæ Matthæi corpus, quod primo apud Æthiopiam, ubi & passus fuerat, postmodum autem apud Britanniam per tempora diversa quieverat, tandem ejusdem sancti Euangelistæ revelatione repertum, atque in Salernum translatum est. Baronius, qui data Leonis verba allegavit ad annum 954 num. 2, in margine notavit, pro vocibus apud Britanniam, alias legi, apud Bithyniam.

[65] Anonymus Salernitanus in Chronico cap. 143, sive tom. 2 Scriptorum Italiæ part. 2 col. 280 de inventione ita loquitur: In ipsius temporibus inventum est sacratissimum corpus B. Matthæi in Lucaniæ finibus, [anno 954, & non diu post translatum Salernum,] atque cum debito honore per jussionem jam fati principis Salernum deducitur. Sed quot signa & miracula, & quomodo fuerit repertum, omnimodo nunc pandere obmittimus. Postmodum, Deo annuente, fideliter innotescamus, atque huic Historiæ annectere faciamus. Hæc Anonymus, sub Gisulpho principe Salernitano memorans inventionem, licet id non appareat loco allegato, quia totum caput, in quo de Gisulpho agitur, est eo loco omissum. In Excerptis, quæ Heremperti nomine habentur tom. 5 Scriptorum Italiæ pag. 32 eadem clarius & melius leguntur. Verba accipe: In ipsius principis Gisulphi temporibus inventum est sacratissimum corpus B. Matthæi in Lucaniæ finibus, atque cum debito honore per jussionem jam fati Gisulphi principis Salernum deducitur. Sed quot evenerint signa & miracula & quomodo fuerit repertum, omnimodo nunc pandere omittimus: postmodum, Deo annuente, innotescemus, atque huic Historiæ adnectere faciemus. Hactenus auctor, quiscumque sit, quod non inquiro.

[66] De anno inventionis, quem 954 dixit Leo Ostiensis, [ubi translationis festivitas agitur die VI Maii.] etiamsi forte non omnino sit certus, litem movendam non censeo; cum certe illo anno principatum Salernitanum obtineret Gisulphus Guaimarii filius, sub quo inventionem contigisse ait Anonymus Salernitanus. Ughellus tom. 10 col. 157 in Episcopis Pæstanis, & Antonius Mazza in Historia urbis Salernitanæ cap. 5 num. 15 de anno etiam consentiunt. De loco ait Ughellus, corpus inventum esse in eversæ urbis (Pæstanæ) ruderibus. Mazza solum dicit, in Lucaniæ finibus inventum. Translationem vero enarrat his verbis: Gisulphus Guaimarii filius etiam parvulus patri succedendo regnavit. Beati apostoli, euangelistæ ac martyris Matthæi corpus, Lucaniæ finibus inventum, … e Pestana civitate anno CMLIV, tempore præsulatus Bernardi II, summa cum veneratione in urbem Salernitanam transtulit, cujus adventum S. Grammatius II Salernitanus episcopus, ultimis ejus vitæ horis his prædixit verbis; “Non post multa tempore ecclesia Salernitana cælesti thesauro decorabitur, atque ad summum honoris apicem ducetur”. Festum vero dictæ translationis singulis quibusque annis pridie Nonas Maji solemniter per octo dies hymnis, rosis & floribus, maximo populi concursu celebratur: universusque clerus, abbates, ac comprovinciales cuncti episcopi primis Vesperis, nec non Missæ solemni interesse compelluntur. Hæc Mazza. Quod autem spectat ad prædictionem S. Grammatii, eam etiam refert Ughellus in Archiepiscopis Salernitanis, sive tom. 7 col. 352 in S. Grammatio, qui ibidem dicitur coli die XI Octobris; ad quem diem latius apud nos examinari poterit. De reliquis similiter Mazzæ assentitur Ughellus in Bernardo II col. 362, additque corpus delatum esse in ecclesiam majorem sanctæ Mariæ. Gaspar Musca in Compendio vitæ S. Matthæi de his ait: Anno vero CMLIV sub Agapito secundo (Papa,) Bernardus secundus hujus nominis episcopus, ac Gisulphus princeps Salernitanorum die sexta Maji, corpus Apostoli ex Pæstana civitate Salernum, in cathedralem ecclesiam sub vocabulo sanctæ Mariæ Angelorum transferri curarunt, in qua requievit annos CXXI. De hac translatione itaque non videtur dubitandum.

[67] Attamen alia nonnulla veniunt examinanda, quæ in corporis inventione & ante translationem Salernitanam narrat Marsilius, & breviter laudatus Musca perstringit his verbis: Quo tempore beatissimus Apostolus Pelagiæ cuidam moniali vetulæ in somnis corpus suum manifestans *, [Inventio corporis, quam præcesserunt variæ apparitiones,] ipsa filio Athanasio monacho, qui in altari quodam a barbaris diruto, & vepribus undequaque contecto, sacrum corpus reperiens, exinde ad parvam ecclesiam prope Pæstanam civitatem locavit. Hinc vero Joannes Pæstanus episcopus ad cathedralem vocabulo Sanctæ Mariæ eximia pompa deportavit. Marsilius cap. 7 una cum relatione Ms. habet, Pelagiæ apparuisse S. Matthæum tribus consequenter noctibus, eique varia indicasse signa, quibus sacrum corpus reperiretur, jussisseque omnia eam indicare Athanasio filio, & cum eo corpus quærere. Tertia autem nocte, si rem recte enarravit auctor, eadem visio apparuit etiam Athanasio monacho, & utrique pœnam minitatus est apparens Apostolus, nisi ad sacrum corpus quærendum se accingerent. Quapropter mane simul egrediuntur per viam indicatam, quærunt data indicia, & cito reperiunt. Fodiendo igitur altare detegunt, amotaque mensa marmorea, sacrum corpus inveniunt. Hoc vero defert Athanasius ad matris domum, ibique asservari jubet, inquit Marsilius, quamdiu divina quapiam revelatione moneatur, quid de eo sit deinceps ab ipsis agendum. Nihil in Ms. legitur de exspectata hac revelatione, nihil quoque de mandato Apostoli, quod Marsilius astruit cap. 8, ut corpus transferretur Salernum.

[68] [relata ex Ms. Qui illud invenerat, Athanasius monachus,] Post apparitiones Pelagiæ & Athanasio factas, in quarum ultima minæ erant adjunctæ, in Ms. inventio sic refertur: Qua comminatione compulsus Athanasius, falcastrum (instrumentum falcis instar ad rescindendum vepres) arripiens, prædictum sibi locum curiosa indagatione cœpit inquirere. Sed is locus tanta erat veprium densitate contectus, ut nullus, qua ingredi posset, pateret aditus. Et cum veprium densitatem toto nisu succideret, tandem eversa ecclesia, ut sibi per revelationem ostensa fuerat, oculis illius apparuit: sed altare, quia congerie spinarum atque urticarum admodum erat contectum, minime poterat intueri. Tunc cæsis, quæ supererant, spinis ac sentibus, ad quod jam flagranti desiderio intendebat, ipsum etiam altare invenit: inventum cum magna cautela reserare tentavit: & ut marmor, quo idem altare erat opertum, ex suo loco movisset; illico locus quadris contextus lateribus, in quo corpus sanctissimi Apostoli & Euangelistæ quiescebat, apparuit. Inde Athanasius tremebundus corpus Apostoli detegens, cum multa diligentia in sindone munda involvit, suisque imponens humeris, ad proprium habitaculum remeavit, & pretiosum thesaurum matri custodiendum dedit. Mox in Ms. sequitur, voluisse Athanasium primo Constantinopolim, deinde Romam, cum sacro corpore navigare; sed ab utroque itinere impeditum. Eadem narrat cap. 8 Marsilius, sed non sine adjunctis aliquot, quibus facta in Ms. relata magis fiunt improbabilia, & magis, quam necesse est, accusatur Athanasius.

[69] [cum non posset Constantinopolim aut Romam vehere, abscondit in ecclesia.] Quare ista quoque ex Ms. huc traduco: Interea clam sanctissimum corpus Constantinopoleos deferre meditabatur ad urbem, revera non religionis gratia, sed lucri cupiditate illectus. Ignorante itaque matre, tollens Apostoli corpus, Amalphiam adire tentavit, sperans se ibi aliquod inventurum esse navigium, quo Constantinopolim properaret. Cumque festinus lembum intrasset, velo remoque nitentibus nautis, ad locum, quo disposuerat, pergit ire. Sed ut navis paululum a terra discessisset, ruunt agmina ventorum, pluvia & tempestas exorta est, in tantum equidem, ut vix ad portum, quem reliquerat, remearet. Hoc ille frustratus consilio, iterum secum cogitabat, qualiter cum sanctissimo corpore Romam properaret: sed nequaquam Dei valuit obsistere voluntati, qui tale in has partes dignatus est transmittere donum. Nam denuo navigio præparato, assumptis validis in remigando viris, placida æquora est ingressus. Sed antequam littus vix oculis reliquisset, ingens procella subito erupit, ita ut vix voraginem evaderent pelagi. Tandem, quamvis cum magna mœstitia, semivivus suos redit ad fines: cumque cognovisset veraciter, sibi Deum obsistere, & adeo contra se insensibilia elementa pugnare, in ecclesia, quæ non longe a cella illius sita erat, sacratissimum abscondit thesaurum. Hæc in Ms., ex quo nequit certo colligi, Athanasium Constantinopoli aut Romæ sacrum corpus vendere voluisse, ut scribit Marsilius. Lucrum enim sperare poterat, etiamsi corpus non venderet, ex benevolentia & liberalitate eorum, quibus illud donaret. Alia Marsilii adjuncta mitto.

[70] Post data verba auctor Ms. narrat, innotuisse Joanni episcopo Pæstano inventionem corporis S. Matthæi; euamque cum clericis aliquot perrexisse per auram pluviam & ventosam ad locum, [Corpus transfertur ad ecclesiam Caputaquensem;] ubi depositum erat; eoque vocari jussisse Athanasium. Hunc, ubi advenerat, de invento corpore interrogat, ac tergiversantem minis urget, & sic obtinet, ut ad videndum sacrum corpus ducatur, illudque cum clericis videat. Episcopus vero, ait auctor, sacrum corpus (jam visum) sindone iterum involutum anuli sui impressione signavit, signatum in arca seris munita, sigillis similiter consignata, reposuit. His factis, si credimus auctori, petiit episcopus, ut Athanasius monachus esurientibus cibum quæreret & apponeret. At ille cibos quidem habebat, sed vino prorsus carebat. Episcopus igitur inter comedendum afferri jussit vacuum vasculum, quod omnibus sufficiens vinum effudit, si vera narrat Anonymus, qui ea pluribus exponit. Marsilius vero plura etiam adjungit. Mihi, ut fatear, omnia illa magis suspecta sunt falsitatis, quam ut ipsa verba huc transferre lubeat. Apertius est commentum, quod sequitur, acsi noctu per fenestram in ecclesiam irrumpere voluisset Athanasius, & sacrum corpus clam alio deportare. Æque fabulosa videntur adjuncta omnia translationis ad civitatem Caputaquensem. Itaque omissis reliquis, ultima solum verba subjungo: Castrum, cui Caput-Aquis nomen est, ascenderunt, atque in ecclesia sanctæ Virginis Mariæ, in qua præfatus episcopus præsulatum regebat, cum omni reverentia deposuerunt. Ex his verbis, si quid valent, recte colligitur, episcopos Pæstanos jam seculo X resedisse in civitate Caputaquensi, & consequenter episcopos Caputaquenses ex Pæstanis ortos, de quo dubitat Ughellus. Verum ad rem redeamus.

[71] Audierat Gisulphus princeps Salernitanus inventionem & translationem sacri corporis, [inde ad cathedralem Salernitanam.] eaque de causa nimium de tanti thesauri inventione gavisus, ait Anonymus in Ms., venerabilis vitæ Joannem abbatem aliosque honorabiles viros ad Pestanum direxit episcopum, mandans, ut patrocinium patriæ Salernitanæ adinventum sibi sub omni celeritate transmitteret. Sequenti vero die venerabilis abbas, & qui cum eo missi sunt, inæstimabili thesauro onusti revertuntur. Sed antequam urbem propius accederent, una cum Bernardo venerando præsule tota civitas obviam pergit ire. Ubi autem Apostolicum corpus adepti sunt, tanto repleti sunt gaudio, ut gestu & vocibus exultantem lætitiam ostentarent. Præsul vero, assumpto venerabili corpore & sericis obvoluto tegminibus, cum hymnis & laudibus in urbem rediit: atque in aula Dei Genitricis debita reverentia collocavit, in qua præsentiam sui corporis Euangelista sanctissimus suis virtutum miraculis declaravit. Mox sequuntur in utroque Ms. beneficia quædam patrocinio S. Matthæi miseris præstita, quæ lectoribus, prout ibi leguntur, communicabo, abscissis tamen nonnullis superfluis, quæ tradam compendio.

[72] [Nonnulla beneficia] Vir quidam, Andreas nomine, cujus filia diutina infirmitate oppressa languebat, adeo ut domus tota vicinum jam ejus obitum exspectaret, paterno motus viscere diu plorans, tandem fessus somno arripitur. Somniabat autem, filiam suam sibi e brachiis eripi a tetro spiritu; mox vero adstare virum venerabilem, qui dolenti patri filiam restituit. Rogat pater, quis sit, & munus offert. Ille autem placido vultu respondit: Nullo tuo indigeo munere; sed scias, me esse apostolum & euangelistam Matthæum, cujus corpus hesterno die Salernum translatum est. Et hæc dicens, ab oculis ejus ablatus est. Expergefactus Andreas cum magno tremore suam filiam requisivit: sed eam saluti jam reperiens restitutam, quod sibi in somnis ostensum fuerat, cunctis, qui aderant, enarravit. Primo autem diluculo venerabilem adiit præsulem, eique mirabile factum Apostoli, quod in filia ejus patraverat, ordine recitavit. Verisimile est, patrem pro filia pridie opem S. Matthæi implorasse: id tamen auctor prætermisit.

[73] [patrocinio S. Matthæi,] Eodem tempore mulier quædam unicam habebat filiam, cujus viscera tam gravibus contorquebantur doloribus, ut medici, impendendi remedii causa laborantes, nullum valerent conferre subsidium. Ejus cruciatus mater non sustinens, filiam ad corpus Apostoli detulit, ubi lacrymosis oblatis precibus, salutem natæ, quam ingenti desiderio postulabant, meruit impetrare, ita ut quæ alienis allata fuerat manibus, domum cum matre suis gressibus remearet.

[74] [ut creditur, obtenta.] Tertium beneficium dicitur præstitum servo cuidam Rothildæ, sororis Gisulphi principis Salernitani, & viduæ Athenolphi principis Beneventani. Athenolphi autem illius mentionem invenit Muratorius in Annalibus Italiæ usque ad annum 940, ita ut inde conjiciat, eodem anno 940 ipsum obiisse. Mihi necesse non est, tempus obitus Athenolphi propius inquirere. Solum observo, viduam ipsius Rothildam potuisse facile superesse usque ad annum 954, quo omnia contigisse dicuntur, maxime cum in viduitate perdurans, id est, diu vidua in Ms. asseratur. Servus autem Rothildæ, Stephanus nomine, dicitur cum impatientia & cum invocatione diaboli aquam petiisse, acceptamque aquam ubi ebibisset, obsessus fuisse a dæmone. Res confestim innotuit non solum Rothildæ, sed etiam Gisulpho principi, cunctisque proceribus & episcopo Salernitano. Servabatur energumenus in sacello palatii vinculis constrictus, & episcopus omnes hortabatur ad preces pro eo fundendas. Dum hæc agerentur, ait auctor, Athanasius intererat monachus (corporis inventor,) qui, ut jam diximus, de manu Pæstani præsulis dentem sanctissimi Euangelistæ susceperat (nimirum dum eidem corpus tradidit, ubi ad affirmat auctor.) Is accedens, præfatæ Rothildæ auribus intimavit, dicens: Penes me habeo dentem apostoli & euangelistæ Matthæi. Hic manu præsulis mittatur in benedictam aquam, quam dum sumpserit dæmoniacus, mirabilia Dei videbis. Et hæc dicens, Rothilda annuente & deposcente, ut fieret, dentem præsuli suis tradidit manibus. Allata itaque aqua, idem præsul signum Crucis edidit, dentem in aquam misit, ablatoque dente, aquam illi, qui maligno spiritu vexabatur, obtulit comminanter, atque, ut biberet, imperavit. Qua sumpta, acriter vexari cœpit. Et quia iniquus hostis, sacro obsistente potu, per os exire non valuit, cum ingenti fœtore per posteriora egressus est. Quapropter omnes Salvatori Deo pariter gratias retulere, qui per Apostolum suum tale dignatus est operari miraculum. Athanasius autem dentem, quem ad expellendum hostem malignum dederat, recolligere satagens, multis frustra effusis precibus, nequaquam valuit obtinere. Hactenus priora beneficia Salernitanis collata.

[75] In utroque Ms. subjungitur translatio brachii Beneventum, [Translatio brachii Beneventum,] de quo tamen nihil reperio apud Viperam aliosque scriptores Beneventanos. Quid causæ sit, nequeo divinare, nisi forte, quod brachium istud non diu manserit Beneventi. Subjungam tamen, quæ in Mss. reperio, quæque ex iisdem etiam enarravit Marsilius cap. 10. Cum autem fama signis miraculisque longe lateque vulgaretur, & Landulphus Beneventanus princeps audisset, Salernitanum populum beatissimi Matthæi corpus, Christo donante, possidere, convocans suos magnates & sapientes, Scitote, inquit, a Deo donatam salutem Salernitanis advenisse, eosque corpus sanctissimi apostoli & euangelistæ Matthæi, ipso revelante, in Lucaniæ finibus repertum, cum hymnis & laudibus intra urbis suæ mœnia collocasse. Unde, si placet, Salernitanum principem atque pontificem pariter obsecrando mandemus, ut ad tutelam nostræ quoque civitatis ex eodem sanctissimo corpore partem aliquam largiri dignentur. Illis autem principis dicta probantibus, missi sunt protinus illustres viri Salernum, magni muneris preces humillimas deferentes. Quos princeps & pontifex benigne suscipientes, atque eorum petitionibus annuentes, brachium illis sacri corporis summa cum reverentia tradunt, suis concivibus deferendum. Quo accepto, plurimum gratulantes, immensasque Deo atque Apostolo Christi gratias referentes, incomparabilique dono tripudiantes, Beneventum concito gradu regressi sunt. Sed antequam urbis mœnibus applicuissent, idem princeps & episcopus, qui tunc eidem civitati præerant, cum omni populo utriusque sexus & ætatis eis obviam exierunt, atque cum hymnis & laudibus sacri corporis brachium honorabiliter transtulerunt, atque intra urbis mœnia reverenter collocarunt.

[76] His additur beneficium, quod accepisse asseritur Laudulphus cognomento Græcus, [in cujus adventu beneficium captivo præstitum dicitur.] qui Beneventi carcere erat reclusus, & manibus pedibusque vinctus. Dum enim audiebat sonitus festivos, intelligebatque eos edi ob allatum S. Matthæi brachium, eidem Sancto se commendavit, & mox omnia vincula sua dirupta vidit, mirantibus cunctis, qui aderant. Cumque hoc principi fuisset relatum, inquit auctor, eum ocius de carcere educi mandavit, atque ante suum conspectum adduci: quem placitis correptum verbis suo confestim honori restituit, pristinamque illi gratiam redonavit. Hactenus auctor anonymus, qui verisimiliter floruit seculo X, cum nihil tradat de iis, quæ sequenti seculo facta videbimus; imo vehementer suspicor, non alium esse ab Anonymo Salernitano, qui verbis num. 65 datis de hisce uberius se scripturum promisit.

[Annotata]

* cum manifestasset

§ VI. Corpus iterum inventum Salerni, & ad novam ecclesiam translatum: varia Sancti beneficia.

[Corpus, quod forte occultatum fuerat,] Quamquam non satis novimus, quo tempore aut cujus opera corpus S. Matthæi in Lucaniam fuerit delatum, illud tamen ibidem anno 954 inventum, & Salernum opera Gisulphi principis & Bernardi episcopi Salernitani translatum scriptores testantur tam antiqui, nimirum Anonymus Salernitanus, qui fere eodem vixisse tempore videtur, & Leo Ostiensis, ut fidem iis negare nequeamus. Quam facile autem illius corporis memoria interire potuerit in Lucania, ubi depositum fuerat in ecclesia prope Pæstum, civitatem bellicis motibus prorsus dirutam, clare perspiciemus ex iis, quæ sequenti seculo contigerunt in ipsa civitate Salernitana, ubi similiter primo fuit oblivione perditum, ac postea feliciter inventum. Baronius ad annum 1080 ex conjectura verisimillima dicit, ob varia bellorum discrimina occultatum fuisse, &, ut credidit, ex hominum memoria jam effluxerat; sed forte solum ignotus erat locus, ubi fuerat depositum. Hoc autem non raro contigit de aliis quoque Sanctorum corporibus, quæ timore nimio, ne auferrentur a quoquam, deposita fuerant loco paucis cognito, & sic aut multo tempore latuerunt aut etiamnum latent.

[78] [Salerni iterum inventum] Certum quoque est, tempore S. Gregorii Papæ VII inventum fuisse Salerni corpus S. Matthæi, & secundam hanc esse inventionem sacri illius thesauri in regno Neapolitano, licet Marsilius cap. 9 secundam inventionem cum prima confundat. Annum inventionis secundæ nullibi assignatum invenio. At, cum temporibus Gregorii VII, Alphani archiepiscopi Salernitani, & Salernum tenente Roberto Guiscardo, facta sit illa inventio, ut colligitur ex litteris Gregorii ad Alphanum mox recitandis, non potest longe abesse ab anno 1080, quo refertur a Baronio. Nam anno 1077 Salernum a Roberto Guiscardo occupatum existimat Muratorius in Annalibus Italiæ ad annum 1077. Alii ad 1075 aut 1076 illius civitatis expugnationem referunt. Obiit autem laudatus Robertus anno 1085, uti & Gregorius VII, imo & Alphanus archiepiscopus secundum Ughellum. Inventio igitur certo contigit inter annum 1075 & 1085, ideoque, ut minimum, centum & viginti annis post primam, ut nulla ratione cum illa confundi valeat. Recte igitur ambas inventiones distinguit Gaspar Musca in Compendio de Vita & translationibus S. Matthæi & in Archiepiscopis Salernitanis.

[79] [tempore S. Gregorii Papæ VII,] Epistola S. Gregorii VII, ex qua jam dicta colliguntur, apud Baronium ad annum 1080 recitatur hoc modo: Gregorius episcopus servus servorum Dei fratri & coëpiscopo Salernitano Alphano salutem & Apostolicam benedictionem. Divinæ pietatis respectui gratias ingentes referimus, cujus dignatio thesaurum magnum totique mundo profuturum nostris temporibus misericorditer revelavit. Non immerito tuæ quoque dilectioni gratulamur, quæ tantæ lætitiæ cælitus revera ostensæ participes nos efficere sollicite procuravit. Credimus siquidem & incuntanter asserimus, de tanti corporis inventione non solum ipsum beatum Matthæum apostolum, verum etiam ceteros coapostolos cum Sanctis omnibus ipsisque cælestibus spiritibus, & gloriosa Dei Genitrice Maria, mortalibus congaudere, atque ipsorum omnium studia circa humanum genus hoc tempore, quam aliis, multo propensiora multumque esse uberantiora. Si enim cæteris temporibus Sanctorum nos patrocinia pia non deserunt; certissime tunc potissimum speranda sunt eorum auxilia, cum sanctissima eorum corpora nobis quasi rediviva divino nutu manifestantur: & sicut per corporei aspectus intuitum tamquam fides cernitur, spes jam tenetur; ita eorum beneficia tunc erga devotos renovari, uberiusque redundare credendum est. Unde etiam sancta universalis Ecclesia, dudum magnis turbinibus variisque procellis impulsa, clamorem suum a Domino exauditum non dubitet, sed ad quieti littoris securitatem alacres oculos e vicino intendens, beati Matthæi apostoli præsidium juxta contempletur; quoniam jam nunc non dubie agit in portu, cui suam præsentiam ostendit Gubernator antiquus. Quapropter de tanti thesauri revelatione tua fraternitas exultet in Domino, & beatissimas reliquias debitæ venerationis obsequiis dignis amplectens, gloriosum ducem Robertum, ipsiusque nobilissimam conjugem hortetur & moneat, quatenus tam insigni Patrono, qui se eis demonstrare dignatus est, reverentiam & honorem decenter exhibentes, ipsius gratiam & auxilium sibi suisque promereri nisibus summæ devotionis contendant. Dat. Romæ XIII Kal. Octob. Hactenus Gregorius, cujus Epistola procul dubio data est, postquam pacem inierat cum Roberto Guiscardo, quod factum est anno 1078, ut ostendi ad XVI Septembris in B. Victore III § 8; cum honorificam de Roberto faciat mentionem. Rursum scripta certo est epistola Gregorii, antequam Roma anno 1084 discederet, & verisimiliter ante conditam a Roberto S. Matthæi ecclesiam, de qua mox agam, ut necesse sit, tam inventionem, quam scriptionem Epistolæ Gregorii figere circa annum 1080: hoc enim ipso anno contigerit, aut uno alterove anno citius aut serius.

[80] De constructo S. Matthæi templo post expugnatam Salernum in Chronico Casinensi lib. 3 cap. 45 leguntur sequentia: [translatumque ad novam basilicam a duce Roberto constructam,] Civitate autem potita, Robbertus ecclesiam sancti apostoli & euangelistæ Matthæi inibi construi jussit, in quam etiam sacrum ejusdem Apostoli corpus summa cum veneratione locavit, os integrum brachii ejus, argentea theca reconditum ad suam filiorumque tutelam reservans. De hujus ecclesiæ constructione illustrissimus Marsilius cap. 9 pag. 71 ista scribit: Regnante igitur Roberto Guiscardo, ac sedente Gregorio VII, triginta circiter anni ab inventione transierant (imo centum & circiter viginti quinque ab inventione illa, de qua loquitur, in partibus Lucaniæ) magnificentissimum templum divo Apostolo construitur ære ipsius Roberti peculiari, in quo per novam veluti translationem sacræ reliquiæ demum repositæ sunt, & hodie quoque religiosissime asservantur, & singulis quibusque annis pridie Nonas Maji festum ipsius divinæ translationis solemniter celebratur, quo clerus universus, abbates, & comprovinciales episcopi omnes convenire ac primis Vesperis nec non Missæ solemni pontificalibus induti interesse, certa proposita pœna tenentur. Quod & sine intermissione hactenus diligentissime servatum est, & assidue servatur. Post hæc laudatus auctor pergit ad descriptionem regionis Picentinorum, & urbis Salernitanæ, quæ ejus est metropolis, ad mare Tyrrhenum & sinum Salernitanum sita. Tum templum jam dictum, quod metropolitanum est, late describit, illudque ait esse longitudinis passuum nonaginta, latitudinis vero triginta, & justæ itidem altitudinis.

[81] [ibique depositum sub altari in crypta.] Cryptam templi subterraneam, in qua depositum est corpus S. Matthæi, similiter describit, & de corpore ibi servato ita loquitur pag. 80: Sed quod est in ipsa crypta venerabilius, & ex orbe toto Christianos homines allicit; quiescit ibidem sanctissimum & gloriosissimum Matthæi apostoli & euangelistæ corpus religiosissime collocatum: siquidem quadratum est in media crypta spatium, quod lapidei cancellatique parietes bicubitales ambiunt ad ulnas ex omni latere duodecim, quo veluti septo altare cingitur vetustissimum, sub quo thesaurus ille repositus est, ita ut locus ipse per ferreos cancellos commode videri possit. Tanta fuit autem olim & est hodie quoque celebritas loci hujus, ut non Salernitani modo, sed omnium circumquaque provinciarum incolæ assidue concurrant; immo vero & remotissimæ quoque gentes ex Europa tota frequenter confluant, & tam ingentem visuræ beatitudinem, & a Deo Domino ex hujus Apostoli meritis petituræ divitias, honorem, vitæ diuturnitatem, optatam denique felicitatem in hoc sæculo, & (præcipue quidem, si sapiunt, gratiam Deo bene serviendi, obtinendique) gloriam in futuro perpetuam. Auget cum admiratione pietatem liquor pretiosus & sanctus (MANNA vulgo dicitur) qui ex beatissimo corpore manat, ad mala omnia propellenda antidotus præsentissima, quemadmodum frequens docuit experientia plurium sæculorum. Hæc de sacri corporis novissima translatione sufficiant, inquit auctor, qui transit ad miracula quædam exponenda. At nonnulla ex illis jam exposui, alia quædam ad alios potius Sanctos, quam ad S. Matthæum spectare videntur. Quapropter ea tantum huc traduco breviter, quatenus S. Matthæi patrocinio prudenter adscribi possunt.

[82] [Nonnulla] Mitto igitur, quæ cap. XI refert Marsilius de translatis ad ecclesiam S. Matthæi corporibus SS. Fortunati, Caii & Anthes martyrum: neque enim spectant ad S. Matthæum, & de dictis martyribus apud nos actum est ad XXVIII Augusti, ubi translatio illa accuratius est exposita. Quod subjungit de pia anu, cui nomen erat Polisena, nequit certo attribui beneficio S. Matthæi. Verba tamen pleraque auctoris huc transfero. Frequentabat illa diligentissime, ut pluribus refert, ecclesiam S. Matthæi, quotidie accedens ad sacrum Officium. Factum fuit, inquit, ut, cum solemni quodam die templum ingressa, toto corde gloriosum Apostolum salutaret, & lustrali sese aqua perfunderet, guttæ omnes, quæcumque pallium atque linteolos tetigerant, in aurum purissimum verterentur, quod & populus universus magna cum admiratione perspexit, & familiæ nomen ex accidenti indidit, quæ de Aurofino dicitur, prout per patrum traditiones ad hanc usque diem fama perrexit. Verum non apparet mihi factum istud ex sola traditione satis certum, nedum certo attribuendum S. Matthæo. Ex traditione sola etiam fortasse scripsit Marsilius, quod subjungit de Salerno divinitus defenso contra Ferdinandum Sanseverinum principem Salernitanum. Factum tamen breviter subjicio. Valdemontius Lotharingiæ reguli frater, inquit, facili negotio occupaverat Salernum, ut pluribus narrat Muratorius in Annalibus Italiæ ad annum 1527. Ferdinandus princeps; re intellecta, confestim turmam colligit militarem ad civitatem recuperandam & cives puniendos. Tantum abfuit, inquit auctor, ut voti compos existeret, ut & confestim repulsus fuerit, & plurimos ex suis militibus unius horæ spatio desideraverit. Nec vero tam felicem fortemque operam oppidani præstiterunt, qui & paucissimi inermes erant: sed stetere magno quidem numero in hostium conspectu pro civibus galeati thoracatique milites cælestis exercitus sub quatuor ductoribus eximiis, quos fuisse gloriosissimum Matthæum & tres tutelares Sanctos (Fortunatum & Socios) haud sane dubium fuit; cum populare fuerit spectaculum, & princeps ipse singulique milites id ipsum, pacatis postea rebus, prædicaverint. Hactenus auctor, qui eodem seculo scripsit, rebus tamen gestis non adfuit, utpote necdum natus.

[83] Subjungit aliud factum, quod ait contigisse circa idem fere tempus. [mirabilia] Pauca nobis de illo sufficient. Fur sacrilegus locum sepulcri S. Matthæi expilavit. Comprehensus ille fuit alia de causa, eaque occasione istud quoque crimen ultro confessus. Et post dies aliquot, inquit, tanto est fœdere (fœtore, opinor) ac mœrore correptus, ut contracta propriæ carnis corruptio in pediculos fuerit paulatim conversa, quorum tanta epullulabat vis, ut non modo tunicas ejus omnes impleret, sed totum plane corpus passim eroderet. Quamobrem fœdissimis illis vermibus celeriter putruit, & justa divini Numinis ira (quemadmodum ipse palam omnibus fatebatur) eo ipso morbo miseram evomuit animam. In pauca similiter contraham, quod anno 1525 & 1526 contigisse auctor affirmat. Bernardinus quidam e Naccarellorum familia, dum feria sexta in Parasceve prioris anni erat in ecclesia S. Matthæi, dubitabat de particula sacrosanctæ Crucis, venerationi proposita, & impia hæc verba protulit: Ehu! quid si Christi crux mons ipse Vesuvius fuisset? His dictis, statim obmutuit, mutusque mansit usque ad eumdem diem sequentis anni; licet de peccato suo multum doleret. Pridie illius diei, cum ad ecclesiam pergeret, monetur a mendico S. Geminiani episcopi Mutinensis opem implorare. Quando autem postridie in ecclesia S. Matthæi divino servitio intererat, proferente episcopo verba illa, Ecce lignum crucis, ait auctor, Bernardinus, qui summa devotione prociderat, divino Spiritu agitante, clamavit voce magna: Ecce lignum Crucis, cæteraque verba singula deinceps explicuit, quæ per antistitem dicta sunt, & statim veluti mortuus cecidit. Tunc vero, quia notus civibus erat, & nemo ignorabat, illum antea loqui non potuisse, acclamavit populus universus. Miraculum! miraculum! Et tametsi per id tempus nullus sit in ecclesiis campanarum usus, sed ex veteri Ecclesiæ ritu ligneis instrumentis soleat strepitus excitari lugubris, quamdiu jacuit in sepulcro Salvator, pro miraculi tamen hujus novitate, omnes campanæ confestim pulsatæ sunt, cæteraque instrumenta omnia, quæ habentur in ecclesiis ad psallendum.

[84] Interim ad se reversus Bernardinus palam fecit omnibus, [& beneficia,] quod hactenus agitaverat corde tantum, nempe ante annum ea ipsa die impium se infidelemque fuisse, quod sacratissimæ Crucis particulam adulterinam & commentitiam crediderit; ideoque loquendi facultate merito privatum fuisse: nunc vero præcedenti illa nocte secum in somniis locutum fuisse beatum Geminianum Mutinensem, monuisseque, ut eadem ipsa hora, quæ tunc anno recurrente jam jam appetebat, eodem loco suum deploraret peccatum coram gloriosissimo apostolo Matthæo; & crederet veram illam Crucis esse portionem, in qua Salvator Jesus pro humana gente pependit: fecisse se paulo ante, quidquid vir ille sanctus monuerat, & sanctissimum Matthæum exorasse, ut fidei suæ protestationem Christo Domino dignaretur offerre, ac statim loquendi vim amissam recuperasse. Hæc omnia fusius ipse perque multos gemitus palam exposuit; rogavitque præsulem, ut miraculum istud curaret in acta referri ad perpetuam rei memoriam. Quamobrem publicis documentis jussit hoc diligenter comprehendi: quod tum ipsius Bernardini jurejurando, tum canonicorum omnium, qui præsentes fuerant, solemni fuerant attestatione firmata.

[85] [quæ S. Matthæi patrocinio] Post hæc pergit auctor ad beneficium defensi divinitus contra classem Turcarum Salerni. Hoc accidit, ipso saltem vivente, sed necdum Salerni degente. Secundum Annales Muratorii res facta est anno 1544. Audiamus Marsilium, rescissis tamen adjunctis aliquot non necessariis: Quo tempore… Carolus V Romanorum imperator, & Franciscus I Gallorum rex de totius fere Italiæ primatu contendebant, impetravit Gallus a Solymano Turcarum principe classem validam & numerosam, Hariadeno Barbarussa præfecto, ut maritimas oras, quæ cæsareæ factionis erant, vexaret atque diriperet. Factum hoc anno 1543. At, cum sequenti anno Franciscus I terribilem illam classem, quæ nihil utilitatis attulerat, meliori consilio remitteret; Barbarossa in transitu varias civitates maritimas & insulas partim frustra tentavit, partim cepit & diripuit, ut pluribus exponit auctor. Salernum similiter invadere voluit. Plane ubi in ejus conspectum devenit, inquit Marsilius, armorum fulgore & aspectus feritate terribilis, civibus cunctis catenas & compedes, urbi autem barbaram vastationem denuntiabat. Quocirca ad trucem tympanorum sonitum & minaces tibiarum modulos, usque adeo populus universus expavit, ut demigrantes incolæ animo consternato, & summa cum trepidatione fere omnes ad montana confugerent. Fervebat tum maxime æstas sub septimum Kalendas Quinctiles, & tanta erat cæli marisque tranquillitas, ut immobile plane videretur pelagus: Barbarussa autem prædensa navigiorum acie jam jam accedens, tormentis in fronte collocatis, pronuntiavit, ut milites descensionem facerent, & prædæ atque incendiis incumberent: cum ecce tempestas turbulentissima repente exoritur, & veluti prodigioso ac horribili terræ motu mare concutitur inter Amalphiam atque Salernum: inusitata præterea diversorum ventorum conjuratione usque adeo commotum intumuit, ut immensis fluctibus jactata classis in littus adigeretur, navesque omnes nutantibus malis, atque inter se proris adversis ac puppibus concurrentes, ingenti calamitate collisæ ac diffractæ, luctuoso naufragio mergerentur.

[86] [adscripta fuerunt.] Accessit quoque miraculo visus in cælo senex summæ proceritatis, ipsaque prolixæ barbæ spectanda canitie conspicuus, qui videbatur illam excitare procellam, & pro sua quasi civitate pugnare: visæ sunt etiam validissimæ promptissimorum militum & civium cohortes, fulgentibus per muri coronam galeis atque thoracibus, urbem perpetua quasi statione defendere. Unde constat, immanem illum barbarum ea die contremuisse, & paucissimis triremibus, quæ vix evaserunt incolumes, ultra Palinurum, invalescentibus ventis, raptum fuisse. Cætera navigia cujuscumque generis vel plane quassata sensim absorpta sunt, vel fatali in litore desederunt, prædaque omnis, quam per fas & nefas barbarus undecumque collegerat, ad Salernitanum litus ejecta, incolis occupantibus est quæsita. Cum igitur imminentem cladem tam felici eventu, non humanæ vires, sed Deus Opt. Max. avertisset, acceptum id Salernitani tulerunt precibus & meritis Matthæi & Andreæ apostolorum: hic Amalphitanam, ille Salernitanam plagam defenderat. Quamobrem sequenti die Salernitanus populus Deo ingentes gratias egit: & deinceps quotannis ea ipsa die miraculi memoria renovatur, quia & proprium ob id Officium celebratur in choro majoris ecclesiæ, & per civitatem solemni processione discurritur, in qua alternis precibus Divi Divæque omnes propitiantur, & sacrum Missæ solemne conficitur. Hactenus Marsilius annis circiter triginta quinque post rem peractam, quando multi procul dubio vivebant Salernitani, qui factum illud viderant, & de adjunctis omnibus poterant judicare. Eadem brevius referunt Musca, qui Marsilio convixit, in Archiepiscopis Salernitanis pag. 56, Mazza in Historia Salernitana cap. 6, & Ughellus tom. 7 in Archiepiscopis Salernitanis in Nicolao Rodulpho, qui tunc præerat Salernitanæ ecclesiæ. Redeo ad Marsilium.

[87] Novissime placet illud non reticere, inquit, quod nobis ipsis in hac ecclesia sedentibus ante biennium contigit. [& a Marsilio] Tametsi enim ab eo die, quo locus ille fuit per sacrilegium contaminatus, ubi gloriosissimus Apostolus jacet, divinus liquor perexiguus semper emerserit, adeo ut vix multorum dierum spatio modica potuerit ejusdem quantitas hauriri; advenientibus tamen illustribus ex Sarmatia viris Georgio Radziroil, episcopatus Wilnensis coadjutore, & Alberto Radziroil fratre, & duce in Olica, ac devote petentibus, ut & loci videndi & mannæ ipsius in patriam deferendæ copiam faceremus, libenter utrumque concessimus: lagenamque ipsam, quæ pridie arida pene fuerat, sacro humore adeo repletam udantemque * reperimus, ut liberaliter principibus ipsis viris eorumque comitibus potuerimus ipsam distribuere. Immo vero & duas ampullas eodem liquore plenas ad Gregorium XIII P. M. deferri curavimus, quas ei gratissimas extitisse per litteras accepimus. Tantæ igitur rei novitatem valde admirati sumus; & veriti, ne beatissimus Apostolus huic populo ob scelera multa succenseat, precari numquam desistimus illum, ut civitatem istam civesque omnes dignetur pro sua consueta bonitate protegere.

[88] Tandem & illud placet inter miracula recensere, quod ex universa provincia frequentissime afferuntur homines utriusque sexus, [archiepiscopo,] qui malis spiritibus acerrime divexantur: & eos omnes ante ipsum D. Matthæi altare constitutos sacerdos unus imposita manu liberat. Quod sane, tametsi ab ipso translationis initio factitatum assidue fuit; quia tamen ad hæc usque tempora perseverat: & nobis etiam videntibus quandoque peractum est, non fuit ulla ratione prætereundum silentio. Ita auctor. Ex ultimis verbis colligo, multa S. Matthæi beneficia scriptis consignata non fuisse: neque enim energumenorum liberationes invenio scriptas.

[89] Ex illis unum Sancti beneficium Salernitanis præstitum refertur a Romualdo II archiepiscopo Salernitano, [& aliis] qui omnia præsens videre potuit, cum patria fuerit Salernitanus, & secundum Ughelli chronotaxim jam patriæ suæ præesset archiepiscopus, quando res peracta est, aut quadriennio post archiepiscopus fuerit factus ex chronotaxi Gasparis Musca. Factum a Muratorio in Annalibus Italiæ refertur ad annum 1162, atque ita exponitur a Romualdo tom. 7 Scriptorum Italiæ col. 205. Guilielmus I Siciliæ rex, cognomento Malus, post compressos rebellionis motus in regno Neapolitano, & sic recuperata terra tota, (cum exercitu) Salernum venit. Et quia indignatus erat Salernitanis civibus, urbem intrare noluit, sed juxta eam tentoria fixit. Cœpit autem a civibus magnam pecuniam petere. Quam quum illi statim solvere non possent, inventa occasione plurimum indignatus, quosdam ex eis suspendi fecit, comminatus aliis, quod, nisi pecuniam cito solverent, urbem destrueret. Beatus autem apostolus Matthæus, qui Salernitanæ civitati a Deo patronus datus est & defensor, civitatem suam in tanto discrimine non reliquit. Nam quum rex in eo esset proposito, quod multa mala Salernitanis inferret, media die, quum tanta esset serenitas, quod nulla in aëre nubes appareret, subito a Septemtrione ventus validus cum ingenti pluvia, & turbo impetuosus erupit, qui totius exercitus tentoria universa dejecit, & tentorium regium in eminenti positum sic a loco, in quo fixum fuerat, impulit & commovit, quod regem dormientem pene prostravit. Expergefactus rex, & tanta inundatione attonitus, cœpit fugere, & Apostoli auxilium invocare, & vix in quodam parvo tentorio fugiens se recepit.

[90] [relata.] Et licet rex animi sui timorem super hoc facto dissimularet, magnates tamen curiæ & viri prudentes manifeste noverunt, hoc miraculum virtute Apostolica perpetratum. Apostolus enim in hoc facto & commisso sibi populo & regi manifeste consuluit, dum & commissum sibi populum a periculo eruit, & regem, ne propositum malum perficeret, impedivit. Rex ergo, quod factum fuerat, secum recogitans, & indignationem Apostolicam pertimescens, quum se moraturum circa Salernum aliquantulum disposuisset, mutato proposito, altera die galeas (id est triremes) intravit, & festinanter in Siciliam rediit. Hugo Falcandus, qui eodem etiam seculo scripsit, in Historia Sicula, ibidem post Romualdi Chronicon edita, de facto prodigioso plane consentit; sed causam prodigii attribuit morti alicujus innoxii Salernitani, qui regis jussu cum aliis fuerat suspensus. De turbine hanc, ut credit, ob causam exorto, ita loquitur col. 299: Cum enim adeo serenus esset aër, ut nullum prorsus in eo nubis vestigium appareret, tanta repente tempestas exorta est, tonitrua, coruscationes, & imbrium inundatio subsecuta, ut per totum exercitum instar rapidissimi torrentis aqua decurreret, & tam ipsius regis, quam cæterorum omnium tentoria, paxillis avulsis ruptisque funibus, procella subverteret: tantusque regem & universum exercitum terror invasit, ut, rerum omnium jactura posthabita, cogerentur de salute propria desperare. Hoc ille, ut dixi, evenisse putat ob cædem civis innocentis, Romualdus ad conservationem urbis & plurium innocentium a damnis inferendis. Occulta Dei consilia neuter scire potuit; at mihi conjectura Romualdi præferenda videtur, quia terribilis ille turbo eum revera effectum produxit, ut nullum præterea damnum Salernitanis sit illatum; sed vitam occiso non reddidit.

[Annotata]

* f. undantemque

§ VII. Reliquiæ variis locis servatæ: loca aliquot sacra S. Matthæo dicata.

[Brachium & dens Sancti in sacrario Salernitano:] Restant nonnulla dicenda de reliquiis S. Matthæi, quæ a reliquo corpore separatæ servantur. Mazza quidem in Historia Salernitana cap. 6 dicit, S. Matthæi apostoli corpus integrum, excepto dente ac brachio, servari in altari eidem dicato, de quo egi num. 81. At illud certiori testimonio sive ossium inspectione probatum vellem, & certe tam stricte sumendum non est, ut credendum sit, nihil reliquiarum S. Matthæi ad alia quoque loca pervenisse. Interim laudatus auctor testatur, dentem unum & brachium Sancti in superiori sacrario ejusdem ecclesiæ conservari. De utroque etiam loquitur Marsilius cap. 9 pag. 79, ubi exponit servata in sacrario, atque dentem illum positum esse in cruce argentea variis reliquiis ditata. In dextra (parte Crucis) gloriosissimi Matthæi dens alius, de quo & nos, inquit, supra locuti sumus. Insinuat igitur, esse illum ipsum dentem, qui concessus fuerat Athanasio monacho corporis inventori, ut dictum num. 74; quique eidem ablatus deinde est, quemadmodum expositum est num. 74. De brachio laudatus Marsilius ita loquitur: Est & D. Matthæi brachium illud, quod Beneventanus quondam princeps a Gisulpho precibus impetraverat: & quamvis argento concluditur, ex cancellis tamen carnis & ossium aspectus intuentibus patet. Hæc Marsilius, non explicans, qua occasione brachium, quod seculo X Beneventum translatum asseritur, postea relatum fuerit Salernum. Verum sicut corpus S. Januarii seculo IX translatum fuit Neapoli Beneventum, indeque rursum alio delatum, demumque Neapolim relatum, tali aut simili modo brachium S. Matthæi Salernum redire potuit. Certe illud modo Salerni esse, uti & dentem, etiam asserit Musca in Compendio jam laudato.

[92] Si autem illud ipsum sit brachium, quod fuit seculo X Beneventi; [aliud os brachii, quod sibi servaverat Robertus Guiscardus,] videtur & alterum brachium a reliquo corpore separatum fuisse seculo XI. Quippe Robertus Guiscardus ex invento corpore integrum os brachii pro se retinuit, ut vidimus num. 80. De illo osse in Chronico Casinensi lib. 3 cap. 57, relata Roberti morte, hæc leguntur: Hic interea (Robertus) ad diem obitus sui brachium sancti apostoli & euangelistæ Matthæi capellanis suis, filio suo Salerni reportandum, atque reddendum reliquit. Sed illi substantia pauperes, ac fide pauperiores, thecam argenteam, in qua sanctum brachium erat reconditum, inter se dividunt, indeque Jerusolimam pergentes, sanctas reliquias usque ad diem obitus sui apud se retinuere celatas. Ad mortem autem venientes, supradictas reliquias, insciis sociis, pueris suis contradunt, qui qualiter sanctum brachium temporibus Girardi abbatis ad hunc locum detulerint, loco suo scribemus. Deinde lib. 4 cap. 73 laudatus auctor hæc scribit: Hic interea abbas (Casinensis, Girardus) cum apud Beneventum in Apostolici servitio permaneret, & certo certius brachium sancti apostoli & euangelistæ Matthæ in eadem civitate reconditum esse didicisset, ad se jam dicti brachii custodes convocans, qualiter, vel quo ordine ejusdem sancti Apostoli brachium habuissent, perconctari studiosissime cœpit. Qui dum retulissent, qualiter illud secum Robbertus dux detulisset in expeditione, quam contra Alexium imperatorem habuerat, ac demum capellanis suis ad mortem reliquerat, ipsique postmodum in die obitus sui sibi dimiserant; abbas monere illos attentius cœpit, ut tanta pignora Casinensi cœnobio conferrent.

[93] [translatum ad loca varia, & demum Casinum.] Illi autem ocius se hæc adimplere fatentur, si abbas illos quacumque hora ad conversionem venire vellent, absque aliquo pretio illos in hoc monasterio reciperet. Quod cum abbas libentissime se impleturum spopondisset, illi confestim sanctas reliquias ad hunc locum ferendas eidem abbati contradunt. Suscipiens igitur idem abbas sanctas reliquias, diuque deosculans, per hujus nostræ Congregationis Fratres ad hoc monasterium transmittere studuit. Ad cujus adventum omnes, qui hanc terram inhabitabant, cum ingenti devotione & gaudio, obviam processerunt. Sane cum hæc ad hujus nostræ Congregationis notitiam pervenissent, inæstimabili exultatione repleti, ac solempnibus vestimentis induti, cum lampadibus & thimiamatibus usque ad portam veterem exierunt, ac terræ prostrati sanctum Euangelistam adoraverunt: surgentesque cum maxima reverentia deosculaverunt, & cum ymnis & laudibus illud in monasterium introducentes, atque in argentea capsa, turrium instar aptata, sanctum brachium recludentes, in argentea trabe ante beati Benedicti altarium suspenderunt, anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo vigesimo secundo. In Annotatis Angeli de Nuce editoris additur, brachium illud modo servari, in theca argentea, brachii forma. Papebrochius noster in Itinerario Ms., quod a mora Romana usque ad reditum in Belgium conscripsit, pag. 108 inter reliquias, quas vidit in sacrario Casinensi, illud os brachii S. Matthæi recenset.

[94] [Ecclesia S. Matthæi Romæ,] Roma in variis ecclesiis reliquias nonnullas S. Matthæi exhibet. Inter numerosas autem Urbis ecclesias una est S. Matthæo dicata, quæ cognominatur in Merulana, pro in Mariana, quia propinqua est tropæis Marii, ut varii scriptores asserunt. Martinellus in Roma sacra pag. 257 agit de hac S. Matthæi ecclesia in Merulana, alias Mariana, in regione Montium, eundo a Basilica S. Mariæ Majoris ad Lateranum. Annexum habet monasterium, &, ut laudatus auctor observat, olim erat Fratrum, qui appellantur Cruciferi, nunc est sub cura Fratrum S. Augustini, nimirum Hybernorum, ut addit auctor recentissimus. Observant præterea auctores, ecclesiam illam recenseri inter titulos Cardinalitios, & quidem inter antiquiores, ut plerique addunt. Nonnulli etiam asserunt, constructam fuisse circa annum 600, quod non lubet examinare. Hoc certius est, dedicatam fuisse a Paschale II, sive id factum fuerit post constructionem primam, sive post instaurationem. Etenim laudatus Martinellus longam recitat inscriptionem, qua consecratio illa asseritur in hunc modum: In nomine Domini nostri Jesu Christi. Amen. Anno Incarnationis Dominicæ MCX, Indictione III, Feria VI quartæ Dominicæ in Quadragesima, die Incarnationis ejusdem D. N. Jesu Christi, pontificatus D. Paschalis Papæ II anno XI (omnes notæ concordant anno 1110) dedicata est venerabilis hæc ecclesia in honorem Dei, B. Mariæ semper Virginis, & beati apostoli & euangelistæ Matthæi, cum quattuor altaribus, quæ sunt in ea. Quæ consecratio facta est a præfato domino, & venerabilissimo Pontifice Paschali II Papa. In majori siquidem altari celebravit idem D. Papa Missam in honorem B. Matthæi. Coadjutores vero ejus fuerunt septem; videlicet Raynerius de Ostia, Riccardus de Portu, Petrus de Tibure, Julianus de Ferentino, Anastasius de Alba, Petrus de Tusculano, Antonius de Amelia, præsentibus omnibus S. R. E. Cardinalibus presbyteris & diaconibus, nec non innumera cleri & populi Romani multitudine.

[95] In majori autem altari, consecrato a præfato D. Papa, [ejusque reliquiæ ibidem in variis locis:] cui etiam præfati episcopi astiterunt, fuerunt hæ reliquiæ conlocatæ: & primo de ligno sanctæ Crucis, brachium sancti Matthæi, de lapide sepulcri Christi &c... Et ego Paschalis Papa universalis Ecclesiæ cum præfatis episcopis has Sanctorum reliquias oculis propriis vidi, manibusque meis attrectavi, & recondidi cum antiquo titulo in arca marmorea sub altari majori. Addit indulgentias visitantibus ecclesiam illam a die consecrationis XXV Martii usque ad Octavam Pentecostes; & in festo S. Matthæi XXI Septembris. Ceterum per brachium S. Matthæi, quod in altari reconditum, aliquod os brachii intelligendum puto, non totum brachium. Pancirolus in Opere Italico de Thesauris absconditis Romæ in ecclesia S. Matthæi pag. 137 asserit, aliud brachium S. Matthæi servari in basilica S. Mariæ Majoris, aliud rursum in ecclesia S. Marcelli Papæ: & in indice reliquiarum adjungit S. Matthæi costam haberi in ecclesia S. Nicolai in Carcere. His omnibus consentit Piazza in Hemerologio sacro ad hunc diem, ubi addit, nonnihil etiam reliquiarum S. Matthæi servari in basilica Vaticana S. Petri, & in ecclesiis Sanctorum Apostolorum & S. Cæciliæ; variaque enumerat Romæ S. Matthæi sacella, quæ brevitatis causa mitto.

[96] Masinus in Bononia perlustrata pag. 460 testatur, [item ecclesia Bononiæ, ibique & Neapoli reliquiæ: Venetiis ecclesia & reliquiæ:] Bononiæ esse ecclesiam parœcialem S. Matthæo dicatam, in qua ipsius festivitas præcipue celebratur; in alia vero ecclesia parochiali, S. Nicolao sacra, ejusdem Apostoli brachium aliquod conservari, ibique solemnitatem ejus celebrari cum indulgentiis plenariis. Laurentius Beyerlinck in Theatro vitæ humanæ tom. 6 ad vocem Reliquiæ recenset pag. 303 reliquias multas Neapoli servatas, interque eas S. Matthæi reliquias tribuit ecclesiæ S. Mariæ de Sapientia, & pag. 304 ossa S. Matthæi S. Mariæ de Virginibus. Inter ecclesias plurimas urbis Venetæ una quoque est parochialis S. Matthæo sacra, ut accurate exponit illustrissimus scriptor nobisque amicissimus, Flaminius Cornelius, senator Venetus, in eleganti Opere de Ecclesiis Venetis Dec. 4 pag. 173, ubi recitat fundationis litteras ex autographo. Ex his recte deducit, fundationem fuisse factam, mense Februario anni 1155 more Veneto & aliorum illius temporis, ut liquet ex Indictione IV in litteris adjecta, qua designatur annus 1156; sed mense Februario pergebat tunc currere annus 1155 usque ad Pascha, aut certe usque ad festum Annunciationis, sive diem XXV Martii. Fundator ecclesiæ fuit Leonardus Cornarius, cujus litteræ recitantur, quemadmodum & alia donatio, quæ anno 1166 ad primam accessit. Deinde ex vetustate fatiscens templum instauratur anno Domini MDCXV, ut ex inscriptione marmorea edocemur parieti affixa, inquit Cornelius, illam recitans. Idem paulo post ait: Postremo cum nostris hisce temporibus ad ruinas vergeret, Nicolai Milesii plebani studio a fundamentis in elegantiorem formam restituitur, sacraque supellectile & ornamentis copiose instruitur anno Domini MDCCXXXV: inde die XXIII Septembris anno MDCCXLIII per Aloysium Foscarum patriarcham Venetum consecratur. De reliquiis ejusdem ecclesiæ auctor pag. 175 scribit: Nonnullis ditatur Divorum lipsanis, nempe ex ossibus sancti Apostoli Tutelaris &c. Plura de illa ecclesia diligenter ibidem observata videri possunt.

[97] [alia loca eidem sacra & reliquiæ in Italia & Sicilia.] Cornelius autem in Opusculo de Ecclesiis Torcellanis, quod priori addidit, duo assignat monasteria monialium S. Matthæo sacrata. Primum est monasterium S. Matthæi de Majurbio Ordinis Cisterciensis, quod antea in alia insula fuerat constructum, videlicet in Constantiaco, indeque de consensu episcopi Torcellani in Majurbium insulam fuit translatum, ut late exponitur part. 1 illius Opusculi pag. 299 & seqq. Prima fundatio notatur facta anno 1218 in Constantiaco pag. 316; sed ante finem ejusdem seculi monasterium suum ad insulam Majurbium transtulerunt moniales. Alterum est monasterium monialium Ordinis S. Benedicti in insula Muriana ejusdem diœcesis Torcellanæ, ut exponit Cornelius part. 2 a pag. 201. Fundatio pag. 204 notatur facta anno 1280, datumque tunc est monialibus vetustum oratorium S. Matthæo dicatum, ut ibidem latius videri potest. In catalogo reliquiarum utriusque monasterii nullas S. Matthæi invenio. At S. Matthæi reliquiæ anno 1554 inclusæ fuerunt in altari S. Abundii, quod Sublaci in Latio tunc consecravit Andreas Crucius episcopus Tiburtinus, ut habet inscriptio, data tom. VI Augusti pag. 635. Rocchus Pirrus in Sicilia sacra tom. 2 pag. 474, ubi enumerat reliquias ecclesiæ cathedralis Cephalæditanæ, ait eam gaudere pede integro cum pelle B. Matthæi. Siclis, insigne oppidum Siciliæ, in valle Netina & diœcesi Syracusana, non procul a Netina civitate, S. Matthæum veneratur patronum titularem, cui dedicata est primaria ecclesia parochialis. Non dubito, quin & aliæ serventur particulæ reliquiarum S. Matthæi in Italia & Sicilia; sed omnes enumerare non est tantæ necessitatis, quantæ difficultatis. Itaque in Germaniam transeo, nonnullas & ibi assignaturus.

[98] [S. Matthæi reliquiæ variis locis in Germania,] Pragenses in Bohemia multas ecclesiæ suæ attribuunt S. Matthæi reliquias. Thomas Joannes Pessina in Phosphoro Pragensi pag. 518 eas sic enumerat: S. Matthæi apostoli & euangelistæ pes integer, & brachium cum pelle: costa argento circumdata, & dens. Item alia quatuor ossa, simul in argentea theca composita: alia iterum notabilis pars. Hæc dicitur pars de humero in Catalogo impresso reliquiarum Pragensium, quæ anno 1645 ex arce regia Carlsteina in metropolim sunt translatæ, in quo & reliquæ recensentur. Quin & ibi in septimo ordine num. 56 adduntur sequentia, nescio, an satis recte: S. Matthæi apostoli & euangelistæ brachium utrumque cum pelle & carne. At in catalogo Ms. reliquiarum, ex Calendario Pragensis ecclesiæ extracto, quem anno 1647 huc misit P. Theodorus Moretus, hæc solum leguntur ad XXI Septembris: S. Matthæi apostoli & euangelistæ, qui apud Æthiopiam prædicans martyrium passus est. Cujus reliquias, videlicet imaginem magnam cum argento & auro decoratam, tenentem costam ejus in manibus, quas invenit piissimus princeps Carolus IV, &c. donavit ecclesiæ Pragensi. Hæc ibi: at ego lubens ipsis Pragensibus examinandum relinquam, quantum habeant reliquiarum S. Matthæi. Bucelinus in Sacrario Benedictino, quod edidit anno 1656, ad XXI Septembris de reliquiis S. Matthæi hæc tradit: Hujus magni Euangelistæ insignis portio asservatur in Andechs (monasterio Bavariæ,) ubi & aliæ duæ ejusdem partes ostenduntur. Dens Elnone (alias S. Amandi monasterium vocatur in Flandria.) Duo molares dentes & alia nonnulla in Weingartten; quod Sueviæ est monasterium cum oppido cognomine. Plurimas quoque S. Matthæi reliquias Coloniæ attribuit in Opere suo Gelenius, nimirum pag. 264 duas particulas ecclesiæ collegiatæ S. Gereonis: pag. 372 de capite S. Matthæi aliquid ecclesiæ abbatiali S. Panthaleonis: pag. 412 aliquid reliquiarum parochiali ecclesiæ S. Lupi, uti & pag. 442 ecclesiæ S. Catharinæ Ordinis Teutonicorum, pag. 456 ecclesiæ Cartusianorum, pag. 483 ecclesiæ Carmelitarum, pag. 547 ecclesiæ S. Maximini monialium Ordinis Augustiniani, pag. 560 ecclesiæ monialium ejusdem Ordinis in majore Nazareth, pag. 584 ecclesiæ S. Vincentii tertiæ regulæ S. Francisci, & demum pag. 627 sacello S. Margaritæ. At omnes istæ modicæ videntur esse particulæ, ut difficultatem numerus nullam pariat.

[99] In Belgio nostro plurimis etiam locis ostenduntur S. Matthæi reliquiæ, [caput, aliæque reliquiæ in Belgio.] interque eas una valde notabilis. Et sane mirandum nemini esset, si de hujus Apostoli reliquiis plus obtigisset Belgio, quam aliis provinciis, cum Carolus V imperator in Belgio natus & sæpe degere solitus sit, idemque aliquando Salerni fuerit, ubi eas accipere potuit, & inde in Belgium portare aut transmittere. Aliis quoque modis reliquiæ S. Matthæi in Belgium diu ante transferri potuerunt. At quomodo allatæ fuerint, non invenio apud Rayssium, qui eas recenset in Hierogazopylacio Belgico. Primum certe locum meretur caput Sancti, quod pag. 394 attribuit oratorio aulæ Bruxellensis his verbis: Locum hunc præterea mirum in modum venustat rarum illud pignus, sanctissimi videlicet apostoli & euangelistæ Matthæi caput integrum, sumtu & valore maximo reclusum in argentea imagine, eumdem Apostolum pectore tenus, naturalem hominis altitudinem excedentem referente, circa cujus humeros circumvolitans angelus atramentarium illi vasculum porrigit. Erigitur in prædiviti ex ebeno pegmate artificiosissime elaborato, in quo præcipua dicti Apostoli miracula argenteis crustis & laminis incisa, variaque artis elegantia condecorata complectuntur. Idem pag. 463 adscribit ossa S. Matthæi, id est, aliquid ex ossibus, ecclesiæ collegiatæ S. Salvatoris Brugis in Flandria: rursum pag. 314 ecclesiæ cathedrali Tornacensi de sancto Matthæo apostolo & euangelista duo ossa, unum grande, aliud mediocre; pag. 451 Rutilensi Cartusiæ ad Mosam (lege Mosellam) in ducatu Luxemburgensi S. Matthæi apostoli & euangelistæ os magnum, pag. 430 abbatiæ Phalempinensi Ordinis S. Augustini in Flandria argenteum brachium, ubi, inquit, eximia pars brachii S. Matthæi … asservatur; & pag. 216 nonnihil de reliquiis S. Matthæi, obtentum dono Margaritæ principis Flandriæ, haberi dicit in abbatia Flinensi virginum Cisterciensium. Lætiensis & Maricollensis abbatiæ, ambæ Benedictinæ in Hannonia, aliquid similiter de ossibus S. Matthæi possidere se credunt. Priori pag. 279 Rayssius tribuit partem digiti S. Matthæi apostoli & euangelistæ una cum carne; alteri pag. 296 aliquid de costa ejusdem. Canonici Ordinis S. Augustini in abbatia S. Nicolai Ogniacensis ad Sabim habent, eodem teste pag. 387, altare portatile Jacobi de Vitriaco S. R. E. Cardinalis, in eoque cum aliis reliquiis aliquid de S. Matthæo; de quo nonnihil demum attribuit pag. 401 abbatiæ Parcensi Ordinis Præmonstratensis in Brabantia prope Lovanium. Hæc laudatus Rayssius, qui & dentem Elnone, sive in S. Amandi cœnobio, jam supra memoratum, reliquis accenset.

[100] Transeo in Galliam, ubi variis locis credunt se habere caput S. Matthæi. Albertus le Grand in Opere Gallico de Sanctis Brittanniæ Armoricæ pag. 600 in Vita S. Tanguidi abbatis refert, caput S. Matthæi seculo VI per mercatores Armoricos clanculum fuisse ablatum ex Ægypto, [Monasterium Sancto dicatum in Armorica, cui tribuitur caput,] translatumque in Britanniam Armoricam, ibique in diœcesi Leonensi constructum monasterium, in quo Sancti caput fuerit depositum. Addit geminum prodigium, videlicet scopulum in mari extantem fuisse a navi perruptum, dum caput advehebatur; alterum in constructione monasterii patratum; sed utrumque indiget documentis multo antiquioribus, quam proferri possint, ut fidem inveniat. Ipsa quoque allatio capitis ex Ægypto non videtur certior, quam ante memorata corporis ex Æthiopia translatio. Verumtamen dictam capitis translationem narrant etiam Carolus le Cointe in Annalibus ecclesiasticis Francorum ad annum 555 num. 21, Ludovicus Bulteau in Compendio Historico Ordinis S. Benedicti lib. 2 cap. 28 num. 2, uti & constructionem monasterii, S. Matthæo dicati, de qua nequit dubitari. Mabillonius in Annalibus Benedictinis tom. 1 pag. 152 ad annum 563 fundationem monasterii exponit, de translatione vero capitis S. Matthæi dubitanter loquitur hoc modo: Dein monasteria a Paulo (episcopo Legionensi, de quo apud nos actum tom. 2 Martii a pag. 108) constructa, in primis Gerberense, cui Tanguidus abbas præfectus, is qui S. Matthæi monasterium in extremo Armoricæ apud Leonenses promontorio sub medium seculum sextum construxisse perhibetur, ob id in Finibus-terræ cognominatum. Occasionem tradunt sancti Apostoli caput ex Ægypto a quibusdem mercatoribus Leonensibus allatum. Novum asceterium consecravit Paulus, eoque Tanguidus e Gerberensi monasterio, cui Relecense successit, coloniam duxit. Perstat ad nostrum tempus S. Matthæi monasterium sub S. Mauri congregatione, situm, ut mox dicebam, in diœcesi Leonensi, haud procul a Conquitto, paulo longius a Brestensi celeberrimo portu. Nulla fere de hoc monasterio vetera monumenta supersunt post varias ab Anglis illatas clades; tametsi antiquum ejus splendorem arguit insignis basilica, quæ variis Sanctorum reliquiis ornata est. Ceterum persuasio de capite S. Matthæi servato in illo monasterio viguit saltem a seculo XIII: nam Matthæus Westmonasteriensis ad annum 1295 de classe Anglorum eo perlata, fugientibus incolis monasterii, hæc scribit: Post hæc abbatiam S. Matthæi quamplures ingressi, ecclesiastica utensilia cum capite ejusdem Sancti ablato ad dominum Eadmundum ducem exercitus contulerunt. Quæ omnia sequestrata fecit dominus Eadmundus viris ecclesiasticis restaurari. Ex his tamen recte deduci nequit, integrum esse caput, quod ibidem habetur pro capite S. Matthæi: neque enim id asserit Westmonasteriensis. An vero caput illud, quod ibi habetur, sit S. Matthæi, non inquiro.

[101] [quod & Bellovaci, & Carnuti,] Andreas Saussayus in Martyrologio Gallicano ad XXI Septembris consentit cum sententia fere communi de corpore Sancti Salernum translato; additque: E quo (corpore) excerptum venerandum caput, pridem in Galliam delatum fuit, reconditumque in summa basilica Bellovacensi, in qua egregio cultu conservatur, dempto vertice, qui Carnuti in sacrario nobilis ædis Virginis Deiparæ magna cum veneratione habetur. In Necrologio Bellovacensi, quod laudatur tom. 9 Galliæ Christianæ col. 742, in Milone I episcopo Bellovacensi inter alia leguntur sequentia: Dedit (Milo) caput B. Matthæi apostoli & virgam Aaron. At unde illud caput acceperit, non adjungitur in laudata Gallia Christiana. Fuit Milo in Ægypto cum crucesignatis, fuit similiter notabili tempore in Italia. An vero etiam fuerit Constantinopoli, ibique caput illud acceperit, ut refert Bailletus ad hunc diem in S. Matthæo, & quidem tempore Philippi Augusti, anno 1223 defuncti, nuspiam invenio. At videtur Bailletus Necrologium conciliare voluisse cum scriptis a Cangio, & sic dixisse, quod nemo ante dixerat. Certe Cangius, quem etiam laudat in Historico tractatu de Capite S. Joannis Baptistæ, alia omnino dicit, recensens pag. 104 reliquias a Latinis post occupatam Constantinopolim in Occidentem missas. Nam de capite S. Matthæi sic loquitur: Gervasius de Chasteau-neuf, canonicus Carnotensis, & postea episcopus Nivernensis, donavit ecclesiæ Carnotensi caput S. Matthæi. Consentit Sebastianus Rouillard in Historia Carnotensi cap. 8 pag. 207. Itaque Carnotenses crediderunt, accepisse se caput illud Constantinopoli; sed probare nequeunt, caput S. Matthæi umquam Constantinopoli fuisse, ut Carnotensis æque ac Bellovacensis ecclesiæ traditio admodum videatur incerta.

[102] Jam vidimus, tribus locis caput S. Matthæi assignari in Gallia. [& in abbatia Rengis-Vallis, conservari scribunt alii.] Accedit & quartus in Lotharingia, nimirum abbatia Præmonstratensis in diœcesi Tullensi, Rengis-vallis dicta, non confundenda cum altera, quæ Regia vallis dicitur, ejusdemque est Ordinis, & in eadem diœcesi. Saussayus in Supplemento Martyrologii Gallicani ad XXI Septembris annuntiat venerationem S. Matthæi hodierni in cœnobio Regis Vallis, ut aliquando etiam vocatur, & adjungit: Cujus … pars capitis laureati, … dicto in monasterio honorificentissime asservatur, & hodie colenda religiosissime exhibetur. Partem capitis dicit, opinor; quia jam caput Bellovaco & Carnoto asseruerat. Certe Calmetus in Historia Lotharingiæ tom. 2 primæ editionis col. 22 caput S. Matthæi abbatiæ Rengis-vallis attribuit, & col. 275 ait, ex Palæstina allatum fuisse per Gobertum Asperi Montis dominum. Hugo in Annalibus Præmonstratensibus tom. 2 col. 649 de illo capite scribit sequentia in abbatia Rengis-vallis: S. Matthæi caput argentea inclusum capsa, populorum concursu a seculo XIV celebre: neque enim antehac in veteribus monumentis legimus quidquam, unde ulterior ei possit antiquitas adjudicari. Satis animadvertet studiosus lector, non posse omnia illa esse capita S. Matthæi, si integra, aut fere integra sint. Quapropter ipsi examinare poterunt, an forte habeant modicam capitis particulam factitio capiti impositam, eique capitis nomen fuerit impositum, uti alias factum esse experimentis plane certis didici; an vero habeant reliquias Sancti alicujus incerti, quæ per errorem S. Matthæi fuerunt creditæ, quemadmodum etiam non raro contingit.

[103] Memorantur & aliæ reliquiarum particulæ aliis locis. [Aliæ reliquiæ in Gallia & Lusitania] Inter reliquias plures, quæ anno 894 delatæ sunt Remis in pagum Veromanduensem, depositæque in vico Memnico in ecclesia S. Martino dicata, recensetur etiam aliquid reliquiarum S. Matthæi, ut videri potest tom. 1 Januari pag. 180. Tom. III Februarii pag. 99 in Vita S. Angilberti, abbatis Centulensis in Pontivo(nunc abbatia S. Richarii passim vocatur) qui floruit tempore Caroli Magni, refertur constructio & dedicatio templi Centulensis B. Mariæ cum tredecim altaribus & reliquiis, quæ in singulis sunt positæ. Ad propositum autem nostrum ibi hæc leguntur: Altare S. Matthæi, in quo reliquiæ ejus, & Marci & Lucæ. Rursum pag. 103, ubi datur scriptum nomine Angilberti, enumerantis reliquias, quas ope Caroli Magni & aliorum ex variis regionibus obtinuerat, cum plurimis aliis recensentur S. Matthæi reliquiæ. Non additur tamen, utrum fuerit aliquid ex ossibus Sancti, an solum de vestimentis. In Catalogo prolixo reliquiarum, quæ anno 1585 Ulyssiponem translatæ sunt, ibidemque donatæ domui professæ. Societatis Jesu, enumerantur etiam reliquiæ S. Matthæi apostoli, apud nos tom. 2 Januarii pag. 612. Verum sufficiat hæc enumeratio, cum nequeant ulla humana industria enumerari omnes reliquiarum particulæ, quas habent ecclesiæ aut personæ privatæ, præsertim cum per donationes frequenter ab uno loco ad alterum transferantur. Ejusmodi particulam penes me habeo, dum hæc scribo, acceptam anno 1753 Venetiis ab excellentissimo domino Flaminio Cornelio, senatore Veneto, superius laudato, qui & aliam sibi retinuit.

[104] [Celebre S. Matthæi monasterium in Mesopotamia.] Loca S. Matthæo sacra, præter memorata hactenus in Occidente, certo plura exstant & aliqua etiam in provinciis Orientalibus. De celebri monasterio S. Matthæi in Mesopotamia, quæ nunc Diarbechia dicitur, apud urbem Mosul aut Niniven novam, frequenter meminit Assemanus in Bibliotheca Orientali tom. 2. Ex iis autem, quæ pag. 408 refert de illo monasterio, clare liquet, saltem exstitisse a seculo V. Idem tom. 2 pag. 403 meminit cœnobii Chuchtæ, quod monasterium S. Matthæi dicitur in monte Elpheph. Ex illo autem monasterio duodecim monachi cum episcopo Ninives occisi dicuntur jussu Pherozis Persarum regis in urbe Ninive sive Mosul. Eadem historia narratur apud Assemanum tom. 3 pag. 393, ubi vocatur similiter cœnobium Cuchtæ, hoc est, S. Matthæi in monte Elphephio; monachique in illo monasterio dicuntur cum metropolita Ninives comprehensi, ductique Niniven, ubi postea occisi sunt, quod consentire nollent in hæresim Nestorianam. Ex eo autem, quod metropolita Ninives in monasterio comprehensus est, quodque omnes Niniven fuerunt ducti, satis certo colligitur, idem hoc esse monasterium cum præcedente apud Mosul aut Niniven. Pro eodem etiam habuit Assemanus, apud quem plura de illo monasterio videri poterunt, cum illa ad S. Matthæum minus pertineant.

ACTA
Ex codice Vaticano 1188 inter Latinos
Auctore incerto.

Matthæus Apostolus & Euangelista, in Æthiopia (S.)

BHL Number: 5691

A. Incerto.

PROLOGUS

[Præfatio postea Actis addita, & cum iis non consentiens.] Matheus apostolus & euangelista, qui Latine vocatur Donatus a, qui etiam ex tribu sua Levi b sumpsit cognomen, in qua ortus fuit. In Latino autem ex opere publico nomen accepit; qui ex Publicanis fuit electus a Domino, & in apostolatum translatus. Hic scripsit in Judea Euangelium litteris & sermonibus Hebreis c, initians ab humana Christi nativitate, dicens: Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham, significans Christus descendens * corporaliter ex semine Patriarcharum, sicut per Spiritum sanctum promissum est per prophetas. His etenim eumdem Redemptorem natum & passum annuntians, in similitudine hominis animal primum d comparatur. Prius quidem in Judea euangelizavit; postmodum in Macedonia e, & passus in Persyda. Requiescit in montibus Portorum. Undecimo Kalendas Octobris f.

ANNOTATA.

a Apud Hieronymum lib. de Nominibus Hebraicis, Donatus quondam.

b De origine ex tribu Levi consentit Petrus de Natalibus. Nomen Levi, quod Matthæus habuit, illi conjecturæ occasionem dedit; sed ad id censendum non sufficit.

c Latius hoc probavi ex consensu sanctorum Patrum contra nonnullos heterodoxos, qui dixerunt, Matthæum Græce potius scripsisse. Videri potest Commentarius prævius § 3.

d Per quatuor animalia, quæ vidit Ezechiel propheta cap. 1, quatuor Euangelistas, designari, passim notum est. Per primum autem animal, cui ℣ 10 erat facies hominis, indicari Matthæum, quia ab humana Christi generatione orsus est, communis est sententia.

e Quod dicitur de prædicatione in Macedonia, ex Freculpho, in Commentario num. 55 laudato, forsan est sumptum, uti & illud requiescit in montibus Portorum, pro Parthorum. At neutrum satis est verisimile. Martyrium in Perfide a pluribus asseritur, ut ibidem ostendi num. 56. Attamen probabilior est sententia illorum, qui Sanctum in Æthiopia occubuisse asseruerunt, ut dixi num. 60, consentientibus his Actis, quibus hoc initium a librario quodam postea est assutum, ut ex hisce abunde liquet.

f Hic novus sequitur titulus ejusmodi: Passionis ejusdem & vitæ narratio. Necdum tamen sequuntur Acta, qualia sunt apud Pseudo-Abdiam.

* Christum descendisse

CAPUT I.
Prædicatio Sancti in Judæa, deinde in Æthiopia, ubi regem totamque fere regionem convertisse ad fidem dicitur.

[Sancti prædicatio in Judæa & Euangelium ibi scriptum.] Beatus Matheus apostolus & euangelista primo Hebreis Christum Dominum prædicaverat. Verum cum pararet transire ad Ethiopiam, quæ in sorte predicationis advenerat, patria lingua, hoc est Hebrea, Euangelium composuit: & ea, quæ predicaverat, comprehendens, his, a quibus proficiscebatur, ad memoriam reliquit a.

[3] Eo itaque tempore erant duo magi Zaroes & Arphaxat apud Ethiopas in civitate eorum magna, [Cum duo magi essent in Æthiopia,] quæ dicitur Natdaber b, in qua erat rex nomine Egyppus c. Hunc itaque ludificabant hi duo magi, ut dicerent, se deos esse, & credebat eis omnis populus, etiam ipse rex memoratæ urbis; & ibat opinio eorum per totam Ethiopiam, ita ut ex longinquis regionibus Ethiopie venirent & adorarent eos. Faciebant enim subito homines gressu figi, & tamdiu immobiles stare, quamdiu ipsi voluissent: similiter & visum hominum & auditum suo officio refrenabant. Imperabant serpentibus, ut percuterent, quod & morsibus facere solent: & ipsi incantando curabant, &, ut dici solet, magis malignis major reverentia exhibebatur.

[4] Curam ergo, ut sepe dictum est d, Deus hominum gerens, Matheum contra hos apostolum misit. [illis se opponit S. Matthæus,] Qui ingressus civitatem, cæpit detegere vestigia eorum: omnes enim, quos illi figebant, hic in nomine Jesu Christi solvebat: quos illi cæcabant, hic illuminabat: quibus illi auditum tulerant, iste reddebat: serpentes etiam, quos illi ad percutiendos homines excitabant, hic convertebat in somnum; & percussiones eorum facto signo Domini percurabat.

[5] [ad quem accedit eunuchus reginæ Candacis, multique convertuntur.] Hunc cum vidisset Ethiops eunuchus Candacis e regine, qui fuerat a Philippo baptizatus, projecit se ad pedes ejus, adorans & dicens: Respexit Deus civitatem istam, ut liberet eam de manu horum duorum magorum, quos putant stulti homines deos esse: & suscepit in domum suam. Veniebant ad eum omnes amici eunuchi Candacis regine, & audientes verbum vitæ, credebant Christo Jesu Domino nostro, & baptizabantur plurimi, videntes, quod omnia, quæ magi faciebant male hominibus, hic Dei Apostolus evacuaret. Ideo enim illi vulnerabant, quos poterant, ut vulnerati ipsos rogarent. Quos ideo curare putabantur, quoniam a lesione cessabant. Matheus autem apostolus Christi non solum hos curabat, quos illi ledebant, sed etiam omnes, qui ad eum ferebantur, infirmitatibus diversis obsessos. Predicabat autem populo Dei veritatem, ita ut omnes mirarentur de eloquentia ejus.

[6] [Apostolus, interrogante eunucho, exponit confusionem linguarum,] Tunc Candacis eunuchus, qui eum susceperat cum omni affectione, interrogavit eum, dicens: Obsecro, ut digneris indicare mihi, quomodo, cum sis Hebreus, nosti Grecam, & Egyptiam & Ethyopicam f sermocinationem; ita ut, qui in eis nati sunt, ita sermocinari non possint. Apostolus respondit: Totus mundus unam sermocinationem omnium hominum habuisse cognoscitur. Sed nata est presumptio hominum talis, quæ eos turrem tantæ magnitudinis facere hortaretur, ut cacumen ejus perveniret ad celum. Hanc presumptionem Deus molientium hoc ordine respexit, ut nullus posset sibi loquentem advertere. Facta sunt autem plurima linguarum genera, & visa est illa conspiratio, mala presumptio, quæ non sanctis meritis ire volebat ad celum. Veniens autem Filius Dei omnipotentis, ostendere volens, quo ordine perveniamus edificando ad celos, nobis duodecim discipulis suis misit Spiritum sanctum de celo, cum sederemus in uno loco, venitque super unumquemque nostrum, & inflammati sumus, sicut ferrum inflammatur ab igne.

[7] [& missionem Spiritus sancti cum dono linguarum.] Post hec vero, cum a nobis pavor simul & splendor abscessisset, cæpimus variis linguis loqui gentibus magnalia nativitatis Christi, quo ordine sit natus Deus, qui originem non habet: qualiter sit natus Deus homo de intacta Virgine, lactatus & nutritus, temptatus & passus, sepultus, & die tertia resurrexit, & in celum ascenderit, & ad dexteram Dei Patris omnipotentis sederit: Unde sit venturus, ut judicet omne seculum per ignem. Non ergo, ut tu putas, istas quatuor, sed & omnium gentium linguas scimus nos XII discipuli ejus, non mediocriter, sed perfecte cognoscimus. Nunc ergo edificatur turris non de lapidibus, sed de virtutibus Christi. Omnibus enim, qui baptizantur in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti, aperitur turris, quam Christus extruxit.

[8] [Dracones a magis adductos primum sopit,] Hæc & iis similia multa cum mystico sermone dissereret, venit, qui diceret, magos cum singulis draconibus advenire. Dracones autem erant galeati, flatus eorum flammiferum ardorem emanabant, sulphur spargebant auribus & naribus, quarum odor homines inficiebat. Tunc consignans se Matheus apostolus, cæpit exire. Prohibebat autem illum eunuchus clausis hostiis *, dicens: Per fenestram, si jubes, loquere magis istis. Dicit illi Apostolus: Tu mihi aperi, & per fenestram tu considera magorum istorum audaciam. Aperiens autem Apostolus hostium, mox egressus est. Et ecce illi duo magi, singulos dracones ante se habentes, veniebant: & mox autem, ut venerunt, ambo dracones ante pedes Apostoli obdormierunt. Tunc dicit illis Apostolus: Ubi est ars vestra? si potestis excitare eos? Ego autem si non rogassem Dominum meum Jesum Christum, omnem furorem, quem nunc * exacuistis, in vos retorsissent. Sed quousque omnis populus conveniat, quia nullus accedere ausus erit huc, ego excitabo eos, & jubebo illos redire ad locum suum cum omni mansuetudine. Conabantur arte sua magica excitare eos, & penitus non poterant neque oculos aperire, neque excitare se.

[9] Rogabant autem populi, dicentes Apostolo: Rogamus te, [deinde excitatos abire jubet:] Domine, ut liberes populum & civitatem ab his bestiis. Dicit eis apostolus Matheus: Nolite timere: Ego enim faciam eos hinc cum omni mansuetudine recedere: & conversus dixit: In nomine Domini mei Jesu Christi, qui natus est ex Spiritu * sancto & Maria Virgine, qui post crucem sepultus, tertia die resurrexit a mortuis, in ipsius nomine & virtute adjuro vos dracones, ut nullum omnino contingentes, ad loca vestra cum omni mansuetudine revertamini. Ad hanc vocem elevantes caput serpentes, cæperunt ire: atque apertis portis egressi urbem, nusquam comparuerunt.

[10] Tunc omnem populum beatus Matheus apostolus allocutus est ita: [Discursus Apostoli de lapsu hominis, Christi Incarnatione,] Audite me, fratres & filii, & omnes, qui vultis liberare animas vestras a dracone diabolo. Propter vestram salutem misit me Deus ad vos, ut relicta vanitate idolorum, ad ipsum convertamini, qui vos creavit. Deus enim, quando fecit hominem, posuit eum in paradiso delitiarum cum muliere pariter, quam de ejus costa effecerat. Persuasione autem maligni angeli (de celo g propter superbiam ruerant) dum de ligni vetiti fructu gustassent: qui immortales, si Dei mandatum conservassent, semper futuri essent: non solum ipsi de eodem loco delitiarum expulsi mortem incurrerunt; sed per omne etiam eorumdem genus hominum, quod ab ipsis exortum est, transmiserunt. Novissimis autem his diebus misit Deus Filium suum ad reparationem hominum, natum de Virgine, qui per carnem, quam de intacta Virgine sumpserat, hominibus subveniret.

[11] Hic itaque cum in mundo apparuisset, duodecim nos Apostolos elegit. [passione, resurrectione, & missione Apostolorum &c.] Qui cum inaudita seculo signa faceret, invidia Judaici populi crucifixus est, ac die tertia resurrexit. Cumque per dies XL nobiscum commoratus esset, videntibus nobis atque stupentibus, ad celos ascendit. Tantam autem nobis, qui ei credidimus, potestatem largitus est, ut non solum omnes morbos & infirmitates curemus; sed & ipsos mortuos suscitemus. Unde, fratres, credere vos oportet huic Deo vero, & Patri ejus, simulque & Spiritui sancto, qui in tribus Personis unum colimus Deum, ut abluti purificationis baptismatis, & eternam possitis mortem evadere, & ad semper mansura gaudia pervenire.

[12] Cumque hec & hiis similia loqueretur Apostolus, ecce tumultus luctuosus subito exortus est, [Mortuum regis filium, petente regina,] in quo regis filius mortuus plangebatur. Ad cujus funus stabant biduo magi: qui cum non possent eum suscitare; studebant * regi hunc a diis raptum in collegio, ut sit unus ex diis, cui oportet & simulacrum fabricari, & templum. Tunc ingressus Candacis eunuchus, ad reginam dixit: Istos magos jubete custodiri, & rogate, ut veniat ad vos apostolus Dei Matheus: & si ipse eum vobis suscitaverit, istos jubete vivos incendi; quia omnia mala per ipsos in civitate vestra veniunt. Tunc missi sunt cum eunucho honorati viri a latere regis, qui rogarent Apostolum, & cum honore introduxerunt eum ad regem. Ingrediente autem Matheo, prostravit se Eufenissa h regina Ethiopum ad genua ejus, & dixit: Agnovi te Apostolum a Deo missum pro salute hominum, & ejus esse discipulum, qui mortuos suscitabat & omnes egritudines ab hominibus suo pellebat imperio i. Nunc ergo veni, & invoca nomen ejus super filium meum defunctum, & credo, quia, si hoc feceris, reviviscet.

[13] [ad vitam revocat.] Dicit ei Apostolus: Adhuc predicationem Domini mei Jesu Christi ex ore meo non audisti; & dicis, Credo. Ideoque scias, tibi redditum filium vivum. Ingressus Apostolus, expandit manus suas ad celum, & dixit: Deus Abraham, Deus Ysahac, Deus Jacob, qui ad restaurationem nostram unigenitum Filium de celo ad terras misisti, qui nos ab errore converteret, & te verum nobis Dominum demonstraret; memor esto dicentis Domini nostri Jesu Christi Filii tui: Amen dico vobis, quoniam omnia, quæ in nomine meo petieritis a Patre meo, dabuntur vobis. Ut cognoscant ergo gentes, quia præter te non est alius, & vera est assertio oris mei, excitetur puer iste: & apprehendens manum defuncti, ait: In nomine Domini mei Jesu Christi crucifixi surge Eufranan *, & confestim surrexit puer.

[14] Ad hoc signum expavit cor regis: & statim jussit deferri coronas ei & purpuram, [Converso populo multo ecclesia exstruitur,] & precones misit per civitates, & per diversas provincias Ethyopie, dicentes: Venite ad civitatem, & videte Deum k in effigie hominis latentem. Cumque venisset omnis multitudo cum cereis, & lampadibus, & cum diversis thimiamatibus, ac diverso sacrificiorum ritu, sanctus Matheus hac voce omnes alloquitur: Ego Deus non sum, sed servus Domini nostri Jesu Christi, Filii Dei omnipotentis sum, qui me misit ad vos, ut relicto errore simulacrorum vestrorum, ad verum Deum convertamini. Quod si me hominem similem vobis, Deum putatis, quanto magis hunc Deum debetis credere, cujus me servum esse confiteor: in cujus nomine ego mortuum hunc regis filium excitavi. Et omnes nunc, qui capaces estis ad tam evidentissimam rationem, aurum, & coronas, & argentum ab oculis meis tollite: sed ite, & templum Domino fabricate, ut ibi congregemini ad audiendum verbum ejus. Quo audito, intra XXX dies sexaginta milia hominum sanctam ecclesiam consumaverunt, & vocavit nomen ecclesiæ Matheus Resurrectio, quia causa edificationis eorum extiterat.

[15] [deinde aliæ plares, & Matthæus pacifice fidem promovet.] Sedit autem in hac ecclesia Matheus annis XXIII, & constituit presbyteros & diacones, & multas fabricavit ecclesias, & per civitates & castella ordinavit episcopos. Baptizatus est autem rex Egyppus, & regina Eufenissa cum filiis ejus Eufranan, qui suscitatus est; & filia ejus Ephigenia l, virgo permanens: Zaroes autem & Arfaxat, illi duo magi, ab hora, qua suscitavit Matheus in nomine Jesu Christi filium regis, fugientes ab Ethyopia in Persidem sunt devoluti, ibi nihilominus pejora facientes. Et quoniam longum est narrare per singula, quanti cæci illuminati, quanti paralytici curati, quanti leprosi mundati, quanti a demoniis liberati, quanti etiam mortui suscitati: quam christianissimus fuerit rex, quam religiosissima extiterit uxor, quam devotus omnis exercitus; quomodo omnia simulacra, omniaque templa destructa: hæc omnia propter nimietatem m, ut dixi, prætermittens, quo ordine passionem Dei Apostolus sanctam celebraverit, retexemus.

ANNOTATA.

a Hæc, quæ certa sunt, addita sunt, opinor, ab auctore, qui Historiam Pseudo-Abdiæ nonnihil emendare studuit. Mox vero dictam Historiam exscribere incipit, eamque prosequitur usque ad finem, omissis tamen fabulis dictisque aliquot absurdioribus.

b Apud Abdiam & alios Naddaber.

c In Mss. aliquot Eglyppus.

d Dictum hoc est in Præfatione, in nostris Mss. addita, sed omissa in Ms., quod edimus, ut hinc etiam liqueat, hoc ex illis desumptum esse.

e Apud Abdiam eunuchus nominatur Candaces, quod hic correctum, cum nomen illud sit reginæ Æthiopum. Conversio autem illius eunuchi per Philippum diaconum videri potest in Actis Apostolorum cap. 8.

f Verisimiliter hanc interrogationem confinxit auctor, ut exponeret confusionem linguarum Gen. XI relatam, & missionem Spiritus sancti cum linguarum dono, legendam Act. 2. At plures, quam duodecim Apostoli, acceperunt Spiritum sanctum, ut colligitur ex iis, quæ cap. 1 ℣ 13 narrantur de ingressu in cœnaculum.

g Sensus relictus est imperfectus omissione aliquot vocum de lapsu angelorum. In Mss. nostris longa est descriptio paradisi, non carens multis ineptiis hic omissis.

h Regina Æthiopum eo tempore vocabatur Candace, ut probavi in Commentario num. 7. Itaque auctor, qui illum eunuchum Candacis reginæ asserit, hic oblitus est sui, cum Pseudo-Abdia Eufenissam reginam inducens. Colligat hinc studiosus lector, quam nulla sit commentitiorumActorum fides.

i Reginam cito doctam facit auctor, uti & mox humilem fecit. At necesse non est multa observare, cum omnia fere improbabili modo sint exposita.

k Hoc, æque ac sequentia, commentitium videtur.

l Ephigeniam virginem, & Eufemiam matrem ejus, quæ Eufenissa in his Actis vocatur, Martyrologio suo ad 24 Septembris inseruit Grevenus. Petrus de Natalibus lib. 8 cap 101 Ephigeniæ, quam Iphigeniam vocat, contexit elogium ex Actis. Hinc variis neotericorum Martyrologiis inserta fuit Iphigenia, etiam Romano apud Galesinium & Baronium: verum cum nihil de Iphigenia aut de matre ejus nobis innotuerit, quod non profluxerit ex hisce Actis aut Abdiæ Historia, de illis plura non observo. Ceterum Ephigenia deinde in Ms. scribitur Effigenia.

m Magis credo, auctorem de omnibus illis nihil novisse.

* ostiis

* al. in me

* incongrua locutio.

* in Ms. nostro suadebant

* in Ms. nostro Eufranon

CAPUT II.
Mortuo rege, successor Hirtacus, petitis frustra Ephigeniæ nuptiis, ecclesiam turbat & Matthæum occidit. At, eo defuncto, rursum floret ecclesia in Æthiopia.

[Mortuo rege cum Hirtacus rex vellet Ephigeniam uxorem,] Rex Egyppus, senectute expleta, perrexit ad Dominum, & accepit Hyrtacus exadelphus a ejus imperium. Hic cum vellet accipere Effigeniam, filiam defuncti regis, uxorem, jam Christo dedicatam, quæ sacrum velamen acceperat de manu Apostoli, quæ etiam erat præposita virginum amplius quam ducentarum: sperabat rex Hyrtacus, quod per Apostolum posset ejus animum promovere. Cæpit ergo cum sancto Matheo agere, dicens: Dimidium regni mei accipe, tamen suade, ut Effigeniam possim matrimonio copulare: Cui Apostolus ait: Juxta propositum predecessoris tui regis, qui omni die Sabbato conveniebat, ubi verbum Domini predicabam, illic jube convenire universas virgines, que cum ea sunt, simul cum ipsa, & audies in populo quanta bona de bono conjugio loquar; quoniam satis Deo sunt accepta conjugia. Quo audito, Hyrtacus gratulatus est, & jussit congregationi illi interesse Effigeniam, quasi audituram ex ore Apostoli, ut conjux fieret Hyrtaco, & consentiret ei.

[17] [Matthæus vero ejus propositum de servanda virginitate laudaret,] Facto autem in congregatione magno silentio, aperiens os suum Apostolus, dixit: Audite sermonem meum, omnes filii Ecclesiæ: audite, & intelligite omnia, que auditis, ut maneant scripta in cordibus vestris. Deus enim noster nuptias benedixit: & ipse precepit, ut vir diligat uxorem suam, & mulier diligat virum suum. Ecce enim videmus frequenter evenisse, & ut uxor virum suum usque ad interitum, & venenum, & gladium & repudium; similiter & vir suæ conjugi moliatur interitum. Hæc prosequente Matheo, rex Hyrtacus b clamosis laudibus cum suis comitibus perstrepebat, estimans eum hæc ideo dicere, ut animum Effigenie cito ad ejus conjugium inclinaret: sed postquam diutissime clamatum est in ejus laudem, sermones repetunt. Factoque silentio, Apostolus dixit: Et matrimonia dum copulantur, boni operis honestate ornantur, si sancte, & juste, & integre, & irreprehensibiliter copulantur. Nam si desponsatam regis servus regis usurpare audeat, non solum offensam, sed etiam crimen tam grave incurrisse dignoscitur, ut merito vivens tradatur flammarum incendiis. Ita etiam & tu, fili karissime rex Hyrtace, sciens Effigeniam, filiam regis prædecessoris tui, sponsam Regis celestis effectam, & sacro velamine consecratam, quomodo poteris sponsam potentioris te tollere, & tuo eam matrimonio copulare?

[18] [iramque terreni regis non timendam doceret,] Ad hunc sermonem Hyrtacus, qui per singulas distinctiones Apostoli laudator extiterat, ira accensus abscessit. Apostolus autem intrepidus, & constans, & eo magis alacrior, prosecutus est, dicens: Audite me, qui timetis Deum: Rex terrenus pauci temporis dominationem habere cognoscitur; Rex autem celestis eternum imperium, & sicut inenarrabilia c gaudia facit habere eos, qui fidem suam ipsi custodiunt: ita inenarrabilia tormenta irrogat his, qui a fide ejus & sanctitate discedunt. Quod si timenda est ira regis, cujus magis ira timenda est, hominis, an Dei? Nam ira hominis, sive suppliciis, sive ignibus, sive ferro coherceat, intra momenta temporum desinit; ira autem Dei eternas gehenne peccantibus flammas succendit. Unde Dominus, & magister veritatis Jesus Christus, prescius futurorum, dixit: Apud reges stabitis d, qui cum flagellaverint, aut occiderint vos, ultra non habent, quid faciant: & ideo dico vobis, ne timeatis eos; illum autem timete, qui, postquam occiderit, potestatem habet perdere in gehennam. Dico vobis, hunc timete.

[19] Tunc Effigenia prostravit se coram omni populo ad pedes apostoli Mathei, [eique & reliquis virginibus hunc in finem] dicens: Obsecro te per ipsum, cujus Apostolus es, ut ponas super me manus, & super omnes has virgines, per verbum tuum Domino consecratas, ut possimus evadere, quia adhuc vivente patre meo & matre multa minabatur, & multis minis terrebat, multisque muneribus invitabat: &, si hoc viventibus illis audebat, & temptabat, quid modo eum facturum putas? Tunc Apostolus confidentiam habens in Deum suum & penitus non timens Hyrtacum, imponens velamina super capite omnium virginum, quæ cum ea erant, hanc benedictionem dixit: Deus plasmator corporum, afflator animarum, qui nullam spernis etatem, non sexum reprobas, nullam conditionem gratia tua ducis indignam; sed omnis creaturæ tuæ æqualis es redemptor: tu has famulas, quas ex omni numero gregis bonus Pastor eligere ad conservandam perpetuæ coronam virginitatis & castimoniam animæ dignatus es, tuæ protectionis scuto circumtege, ut vincentes carnis illecebras, & illicita conubia recusantes, insolubilem Filii tui Domini nostri Jesu Christi copulam mereantur.

[20] His petimus, Domine, arma suggeras non carnalia, [bene precaretur;] sed spiritualia virtutis tuæ potentia, ut te muniente earum sensus & membra e, in corpore non possit dominari peccatum: atque sub tua gratia vivere cupientibus, nihil sibi defensor malorum, inimicus bonorum, de his vasis jam tuo nomini consecratis prevaleat vindicare: omnem etiam gehenninum calorem imber gratiæ tuæ celestis exstinguat: lumen vero perpetuæ castitatis accendat. Facies scandalis pudica non pateat, nec incautis occasionibus tribuat negligentiam delinquendi: sitque in eis casta virginitas, & ornata pariter & armata fides integra, spes certa, caritas sincera, ut preparatis animis ad continentiam virtus tanta prestetur, quæ superet diaboli universa figmenta; atque contemnentes præsentia, futura sectentur. Jejunia epulis carnalibus preferant, & lectiones sanctas conviviis & potationibus anteponant; ut orationibus pastæ, & eruditionibus expolitæ, illuminatæ vigiliis, opus gratiæ virginalis exerceant. His virtutum armis has tuas famulas interius exteriusque communiens, presta eis inoffensum cursum virginitatis implere; per ipsum Dominum nostrum Jesum Christum, qui tecum, & cum eodem Spiritu sancto vivit & regnat in eterna secula seculorum.

[21] Cumque omnes respondissent: Amen, & mysteria Domini essent celebrata, [per sicarium in ecclesia Matthæum occidit.] & missas f accepisset omnis ecclesia, & unusquisque ad domum propriam remeasset; Matheum apostolum suum Christus in ecclesia retinuit juxta altare, ubi Corpus ab eo Christi fuerat confectum, ut illic martyrium apostolicum exaltaret. Nam expansis manibus orantem spiculator missus ab Hyrtaco, a tergo punctum, ictu gladii feriens Apostolum Dei, Christi martyrem effecit: quo audito, omnis populus ad palatium cum igne veniebat. Cui furenti populo occurrerunt omnes presbyteri, & omnes diaconi, & omnes clerici, & omnes religiosi viri simul cum discipulis defuncti Mathei apostoli, dicentes: Nolite, fratres, contra preceptum Dei agere: sed celebremus omnes cum gaudio martyrium Apostoli, & quid Deus ordinare voluerit, exspectemus.

[22] [Hirtacus, tentata variis modis Ephigeniæ constantia,] Effigenia autem sacratissima virgo Christi, quicquid in auro, & argento, & gemmis habere potuit, omnia contulit sacerdotibus, & omni clero, dicens: Obsecro vos, postea quam dignam Apostoli Christi fabricaveritis ecclesiam, quicquid superfuerit, pauperibus erogetis: me autem oportet habere certamen cum Hyrtaco. Factum est autem post hæc, secundum verbum Effigenie, omnium nobilium uxores fecit venire ad eam; sperans, quod aliqua ratione possit ad ejus venire consensum. Quod cum nulla penitus potuisset ratione efficere, convocavit magos, ut demonum illam ministerio caperent. Quod cum minime hoc facere valerent, fecit circumdari igne pretorium, quo cum virginibus Christi commanens, Deo suo die noctuque famulabatur. Sed cum per circuitum ignis arderet, apparuit angelus Domini cum Matheo apostolo, & dixit ei: Effigenia, firma esto, & noli expavescere hos ignes: ad illum enim, a quo tibi sunt suppositi, revertentur.

[23] [se ipse tandem occidit:] Igitur cum per girum pretorii sanctæ Effigeniæ flammæ perstreperent, excitavit Dominus ventum validissimum, & emundavit omne illud incendium a domo virginis suæ; & ita consumpsit palatium Hyrtaci, ut non inde potuerit aliquid ex facultatibus regis liberari. Ipse autem Hyrtacus cum filio suo unico vix evasit: sed melius fuerat incendio interisse. Nam filium ejus vehementissimus demon implevit, qui illum cursu rapidissimo ad apostoli Mathei sepulcrum adducens, a tergo manibus ab ipso diabolo colligatis, confiteri eum patris crimina compellebat. Ipsum autem Hyrtacum elephantiæ vulnera a capite usque ad ultima pedum vestigia replevit. Quem medici cum curare non possent; ipse in se gladium imponens, occubuit; ut qui a tergo Apostolum Domini percuti jusserat, ipse se ipsum stomacho perforaret.

[24] [& frater Ephigeniæ fit rex, sub quo ecclesia rursum floret.] Universus autem populus insultans morti ejus, comprehendit cum omni exercitu fratrem Effigeniæ, nomine Ugor, qui per Effigeniam germanam suam in manu Mathei fuerat gratiam Domini consecutus, ut super se, Domino opitulante, regnaret. Hic cum esset juvenis, vicesimo quinto etatis suæ anno cæpit regnare, & regnavit per annos sexaginta tres. Facti sunt autem omnes anni ejus, quibus vixit, octoginta octo: &, se vivente, constituit unum filium suum ducem omni exercitui; alterum vero regem, & vidit filios filiorum suorum, usque in quartam generationem, & habuit pacem firmissimam cum Romanis, & Persis. Omnes autem provinciæ Ethyopum, ecclesiis repletæ Catholicis g, usque in hodiernum diem per Effigeniam benedicunt Deum, & fiunt mirabilia magna ad confessionem beati apostoli Mathei in virtute & potentia Domini nostri Jesu Christi. Passus est autem beatissimus Matheus apostolus & martyr undecimo Kal. Octobris, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor, & gloria cum Deo Patre, & Spiritu sancto in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Exadelphus exponitur fratris filius in Glossario Cangii. De Hirtaco autem illo apud alios auctores, qui non hauserunt ex his Actis, nihil invenio; & suspicor personam esse fictitiam, quales forte sunt omnes, qui memorantur de familia regia, cum regnum Æthiopiæ videatur eo tempore fuisse sub regina Candace.

b Scenica aut fabulosa hæc omnia magis videntur, quam historica aut vera.

c In Ms. hoc mendose legebatur, enarrabilia, quod correxi ex nostris.

d Sensus variorum Euangelii locorum hic datur, at non ipsa exacte verba.

e In Ms. rursum mendose sensibus & membris legebatur, quod rursum correxi ex nostris, uti mox paucula alia clare mendosa.

f Missas accipere, hic est dimitti.

g Si vera essent omnia, quæ hic asseruntur, non potuissent non innotescere antiquis Patribus; nechi siluissent de florente adeo ecclesia in latissimo Æthiopiæ regno. At silentium Patrum, qui parum loquuntur de fide apud Æthiopes recepta, cogit nos existimare, fidem quidem ibi prædicatam fuisse, sed non tanto cum fructu, quantum fabulator comminiscitur, omnia, ut minimum, supra modum exaggerans.

ACTA ALTERA
Auctore Metaphraste, interprete Sirleto.
Ex editione Latina Lipomani & Surii.

Matthæus Apostolus & Euangelista, in Æthiopia (S.)

A. Metaphraste.

[Hominem lapsum erigere volens Deus, carnem assumpsit, & Apostolos elegit:] Si præceptum illud, quod ab eo, qui nos formavit, injunctum nobis a fuit, servare voluissemus, beata illa paradisi habitatione & vita frui nobis licuisset, omniaque corporea commoda negligentes, solis divinis rebus mentem occupatam haberemus, ac eas assiduis cogitationibus semper meditaremur. Cum ille, qui a divina familiaritate simul atque a gloria excidit, in qua prius erat, generi humano invideret, ob idque ad suam ruinam secum una omnibus machinis illud præcipitare studeret, author fuit homini, ut primi illius præcepti oblivisceretur. Itaque homo ipse, qui omnium primus a Deo formatus est, miserabili quodam modo, proh dolor! paradiso privatus fuit. Non tamen ipsius, qui nos formavit, benignitas patiebatur, ut ad tantam ruinam prolapsi despiceremur, neque ut, prima illa dignitate amissa, tam ignobili statu condemnati relinqueremur. Ille igitur ipse, qui ab initio cum Patre semper fuit, qui coæternus est, ex paterno sinu descendens, seipsum exinanivit, & propter humani generis salutem matrem Virginem subiit, carnem gestavit, & humana omnia sustinuit præter peccatum: humana enim omnia suscepit, ut peccatum mundi tolleret, & his, qui sunt in terra, novum quendam ad cælos aditum præpararet. Quoniam vero ejus rei ministros habere oportuit, per quos divinæ dispensationis & mysteriorum disciplinam Deus patefaceret, atque homines ipsos ad salutis viam perduceret, ob eam causam vocati sunt Andreas, Petrus, Jacobus, Johannes, & Matthæus, de quo nobis hoc loco dicendum est.

[2] [hos inter Matthæus vocatus prompte sequitur,] Hic, inquam, Christi discipulus, olim fuerat publicanus, pecuniarum exactor & ratiocinator, quippe qui omnes quæstus faciendi vias & artes noverat, mentis acrimonia, multoque rerum usu ita præstans, ut inter publicanos principem locum b teneret. Postea vero quam pro salute mundi Christus Dominus in terra versari cœpit, (Videte, quæso, repentinam, celerem, admirabilem & plane divinam hominis conversionem) cum præteriret aliquando, & intimas cordis partes inspiceret hominis in telonio sedentis, cumque virtutis studium atque ardorem in ejus animo latentem, ut rerum occultarum cognitor, & cordis perscrutator bene cognosceret, & qualisnam ex eo, qui tunc erat, postea futurus esset, optime prospiceret, illum vocavit, ac sequi se jussit. Sic enim de illo scriptum legimus: Cum transiret Jesus, vidit publicanum, nomine Levi, in telonio sedentem, eique dixit: Sequere me. Ille vero non pecuniarum copia, non eorum, qui circunstabant, multitudine, non terrena & fragili hujus mundi gloria detentus est: nihil denique illorum omnium curavit, quæ in terris humanam mentem servituti subjicere, & ad se attrahere solent: sed ita, ut erat, statim surrexit, & secutus est Dominum. Non longa oratione illi opus fuit, neque multo tempore, non miraculorum spectatione, non denique diligentiore aut diuturniore consuetudine; sed cum primum optabilem illam & jucundam vocem audivit, Sequere me, statim telonium dereliquit, & exigendæ pecuniæ socios, omnemque honoris pristini cupiditatem abjecit, ac toto illo argento & auro, quod antea possidebat, preciosam margaritam mercatus est.

[3] [& Christo constanter adhæret.] Ita qui Levi antea dicebatur, cum mores pristinos admirabiliter mutavisset, appellatione quoque superiore mutata, Matthæus c dictus est, qui deinceps cum ipso Jesu versabatur, ita ut, cum postea Christus ipse in ejus domo recumberet, una cum illo & Matthæus discubuerit. Qua de re cum Pharisæi dubitarent, & ab ejus discipulis quærerent, curnam eorum Magister cum publicanis cibum sumeret: ille, his auditis, respondit: Non opus habent medico, qui bene valent, sed qui male se habent. Item illud: Euntes discite, quid sit, misericordiam volo, & non sacrificium. Qua re declaravit, se venisse, non ut justos omnino, sed ut peccatores ad pœnitentiam invitaret. Ex illo tempore Matthæus ita mundum dereliquit, ut & ipsi mundo, & omnibus mundanis cupiditatibus, cruce suscepta, renunciaverit, soli Deo vivens, & ejus vestigia sequens, omniumque signorum ac miraculorum ipsius spectator & particeps factus: quippe qui per totum dispensationis divinæ tempus una cum Jesu versatus fuit, cum summis ejus discipulis connumeratus, & cum temporis progressu faciens virtutis progressionem. Cum vero tempus illud salutare advenisset, quo Jesus crucem passus est, & Domini corpus post Crucem ipsam sepulturæ traditum fuit, & ille post resurrectionem aliquando Discipulis suis apparuisset, sæpius vero illorum oculos latuisset, postremo in cælum assumptus est, & Spiritum paracletum illinc sub ignea linguarum specie ad Apostolos suos misit, ut per ejus ipsius Spiritus afflatum gentibus gratiam nunciaret. Tunc Discipuli, alio alii, profecti sunt ad totius orbis terrarum gentes d, prout unusquisque ab illo ipso Spiritu ducebatur.

[4] Cum igitur hæc ita se haberent, & Discipuli regiones alias alii aggressi fuissent, [Euangelium scribit,] tunc admirabilis & magnus apostolus Matthæus, tantarum bonarum rerum solus particeps esse noluit, sed aliis etiam beneficium impartivit. Itaque cum se totum collegisset, Euangelium suum, & religionis ac pietatis doctrinam, literarum monumentis consignavit, ut videlicet, quæ alii ore ac lingua docuissent, ea ipse scriptis mandaret. Altius igitur inde usque ab ipso Abraham Christi originem exorsus, atque ita deinceps progressus, primum Christi originem secundum carnem nobis nunciavit, deinde quemadmodum baptizatus fuit, discipulos elegit, tentationes superavit, & ipse a Jesu vocatus est, quemadmodum etiam sacra divinarum rerum mysteria edocuit, partim parabolis, partim aperte discipulis & turbis ea pronuncians. Scripsit idem miracula supra humanæ naturæ captum ab eodem Jesu facta, item ægrotantium curationes, eorum, qui a dæmonibus vexabantur, liberationes, panes illos, quibus ipse benedixit, & multos pavit, quemadmodum per mare pedibus ambularit, & in monte Thabor in aliam quandam formam se transtulerit. Deinde alterum ejus adventum diligentiori oratione conscripsit: quæque de mystica ejus cœna, & de ipsius proditione facta erant, perstrinxit. Ad hæc falsum illud Pilati judicium, & ejus, qui venit, ut juste alios judicaret, iniquam condemnationem, sepulturam, resurrectionemque; & quemadmodum apud Galilæam apparuit Apostolis, quo tempore datam sibi dixit omnem potestatem in cælo & in terra.

[5] Cum igitur, ut summatim dicam, totam Christi dispensationem explicavisset, [illudque variis gentibus prædicat,] Parthos adiit, qui nondum Persarum e imperio adjuncti erant, ipsisque salute nunciata, Palæstinæ regionis fines peragravit, ubi cum ingenti multitudine variis linguis prædita congressus est, cum fame, siti & crebris ærumnis ac periculis luctatus, quorum alia superstitiosæ impietatis præsides, alia acerbissimi populorum tribuni crudelissime afferebant. At ille nihilominus tamen Salvatorem Christum, & mente & voce libera prædicabat, & eos, qui errore decepti fuerant, ad divinam cognitionem perducebat, ab erroris fallacia remotos & ad veritatis cognitionem translatos. Impia igitur gentium superstitione de medio sublata, omnes homines vero & soli Deo adjunxit, neque suæ prædicationis doctrinam illis tantum finibus contineri voluit, sed ad Æthiopiam f, quam sortitus fuerat, pervenit: cujus regionis homines cum ad veritatis notitiam perduxisset, Christianæque fidei gymnasium illis constituisset, & quoscunque potuit prædicationis suæ retibus inclusisset, multaque miracula, Christi ope adjutus, effecisset, & eos, qui ad Dei fidem conversi erant, per aquam & spiritum Christo adjunxisset, ecclesiam sanctam ipsi ædificandam curavit, presbyterosque ac diaconos constituit, singulis diebus concionem habens, partim ad veritatem retinendam illos adhortans, partim mysteria tradens: eos vero, qui languoribus & morbis vel dæmonum malitia oppressi, de vita periclitabantur, verbo & manus attactu ab omnibus molestiis statim liberabat.

[6] Postea vero quam opus exegit sua vocatione dignum, [& martyrio coronatur.] & debitum opus complevit, ad quod vocatus fuerat, per martyrium in Domino quievit, & nobis, qui versamur in terris, corpus reliquit gloria & hymnis ornatum, eosque, qui memoriam ejus celebrant, vicissim multo splendore ornans, ac sanctos efficiens: id quod multi ex eorum numero, qui per Apostolum ipsum salute digni facti sunt, sacris orationibus consuetam & sanctam ejus celebritatem honorifice admodum prosecuti, memoriæ prodiderunt. Ipse vero sine intervallo aliquo puro aspectu Domini Jesu Christi faciem contemplatur, & in ejus immensæ gloriæ corona decoratur, atque cum eo simul versans, exultat perpetuo: cui convenit omnis gloria, honor, adoratio & magnificentia, nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Nobis, in primo nimirum parente Adamo. Hoc autem initium modo nonnihil diverso Latine expressum esse apud Lipomanum tom. 5 fol. 137, indeque credidisse aliquos, alia esse Acta, quæ dedit Lipomanus, annotavi in Commentario num. 14, ibique ostendi, Acta esse eadem, diversos vero interpretes.

b De hoc inter publicanos principatu dubitari merito potest, etiamsi solum credamus, ingenio &dexteritate principem asseri, ut locus clare exponitur apud Lipomanum,

c Existimavit auctor, non fuisse dictum Matthæum ante vocationem, sed Levi. Certum est, nomen Levi eidem fuisse etiam ante vocationem; at nomen Matthæi postea tantum ab ipso usurpatum, non existimo, cum Matthæus ipse cap. 9 ℣ 9 contrarium innuat, ubi dicit: Vidit (Jesus) hominem sedentem in teloneo, Matthæum nomine. Itaque jam tum habebat geminum nomen.

d Non tam cito Judæa excesserunt Apostoli, quam hic auctor insinuat: neque Matthæus videtur mansisse in Judæa ad scribendum Euangelium, quando alii jam proficiscebantur ad longinquas regiones, ut mox innuit; sed Euangelium scripsit ante divisionem Apostolorum. Vide dicta in Commentario num. 42 & 43.

e Apud Lipomanum pro Parthos adiit, dicitur prædicasse apud Thebanos, qui imperio Persarum nondum accesserant. Uter rectius textum Græcum expresserit, certo scire nequeo, cum Acta Græca præ oculis non habeam. Attamen conjicio, lectionem Surii esse probabiliorem, cum alii etiam dicant, apud Parthos prædicasse Matthæum; Parthique, qui tempore Matthæi habebant in illis partibus principatum, postea multis seculis fuerint sub imperio Persarum. At de prædicatione Matthæi apud Thebanos nullus loquitur, nec illi postea fuerunt sub Persarum imperio. Itaque videtur Metaphrastes credidisse, Matthæum aliquo tempore prædicasse in imperio Parthorum, deinde regressum esse in Palæstinam, ac demum profectum in Æthiopiam. Hic autem ordo prædicationis ipsius non est improbabilis, ut colliget prudens lector ex disputatis de prædicatione S. Matthæi in Commentario § 4.

f Hic rursus multum dissentit editio Lipomani, & pro Æthiopia substituit Hierapolim his verbis: Nolens autem eo usque suam sistere doctrinam, ad ei sorte attributam Syriæ Hierapolim, sitam prope partem Euphratis, accedit &c. At rursum non capio, quo modo hic de Hierapoli referantur omnia, quæ apud Surium de Æthiopia. Quare dubitare vix possum, quin corrupta & interpolata sint Acta, quæ edidit Lipomanus, & certe alterutra sunt duobus locis corrupta. Combefisius in Auctario novissimo part. 1 pag. 497 dat Annotationes in Orationem Nicetæ in Matthæum, ibique bis asserit, Acta illa Metaphrastæ, sicut edita sunt a Lipomano, probatiora esse Surianis, quæ ab ipso etiam Lipomano edita sunt tom. 7 fol. 265; sed nullam addit rationem: & sane difficulter dedisset idoneam. Etenim probabilius est, apud Parthos prædicasse Matthæum, quam apud Thebanos, nescio quos, qui postea Persarum imperio adjuncti fuerint; probabilius quoque est, Æthiopiam eidem obtigisseprædicatione illuminandam, quam civitatem unam Syriæ Hierapolim. In hisce autem solis Acta differunt, in reliquis consonant præter diversitatem interpretationis. Verum de prædicatione S. Matthæi & de loco martyrii aut mortis plura disserui in Commentario § 4.

DE S. ALEXANDRO EPISC. MART.
VIA CLAUDIA IN ITALIA

Seculo II

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Memoria in Fastis sacris, Acta qualia; tempus ac locus martyrii.

Alexander episcop. Mart., via Claudia in Italia (S.)

AUCTORE J. P.

Baronius in Martyrologio Romano ad diem XXI Septembris ita sanctum hunc Episcopum Martyrem annuntiat: [Annuntiatur in Fastis hoc die, & 26 Novembris;] Via Claudia vigesimo ab urbe milliario, passio sancti Alexandri episcopi, qui sub Antonino imperatore pro fide Christi vincula, fustes, equuleum, lampades ardentes, ungularum laniationem, bestias, ac fornacis flammas superans, tandem gladio cæsus, vitam adeptus est gloriosam. Ejus corpus postea beatus Damasus Papa in Urbem transtulit sexto Kalendas Decembris, quo die festivitatem ejus celebrandam instituit. Eisdem verbis die eodem præluxerat Baronio Usuardus; præterquam quod hic non referat translationem reliquiarum factam a Damaso Pontifice; sed & hic duces habuit laudatus Baronius auctorem Romani parvi, & Adonem ad diem XXVI Novembris, ad quem in Romano parvo sic legitur: Et beati Alexandri episcopi & martyris, passi XI Kalend. Octobris, a Papa Damaso VI Kalend. Decembr. translati, quando festivitatem ei dicavit.

[2] Ado S. Alexandrum etiam memorat hodie paucis hisce verbis: [quo prolixam] Eodem die, passio S. Alexandri episcopi sub Antonio imperatore. Sed ad prædictum diem XXVI Novembris non tantum recolit memoriam translationis, verum etiam ei præmittit prolixam admodum passionis Historiam, quam huc similiter transfero, quia eam solam respicit censura, lata super Actis Sancti nostri a Tillemontio, inferius laudando. Eodem die, verba sunt Adonis, B. Alexandri episcopi martyris sub Antonino imperatore. Cui beato Episcopo, cum esset famosissimus in miraculis, quodam tempore delatus est quidam mortuus: cujus parentes cum hortaretur sanctus Vir, ut crederent in Christum, spoponderunt, se facturos, si isdem mortuus suscitaretur. Tunc sanctus Vir, oratione facta, conversus ad corpus, dixit: In nomine Patris & Filii & Spiritus sancti surge. Qui statim surgens, clamare cœpit: Audite parentes & populus universus: Ductus a duobus Ægyptiis vultu teterrimis, iraque plenis, positus sum in obscurissimo loco, ubi erat puteus: subitoque veniente quodam juvene, nimio splendore corusco, totus ille locus contremuit, & exclamavit juvenis ille splendidissimus: Remittite puerum, quia vocatur a famulo Dei Alexandro. Et ecce reductus sum in corpore. Nunc, Domine Alexander, baptiza me in nomine Dei tui, ne ultra videam, quod hodie vidi. Vocabatur is Luceius, cum quo baptizati sunt alii centum viginti quinque.

[3] [passionis] Cumque rumor beatum Alexandrum ubique spargeret, Antoninus direxit Cornelianum præsidem, ut Alexandrum episcopum ei exhiberet: qui invenit eum, die Dominica in ecclesia docentem, & Missas agentem: & sicut imperator jusserat, apprehensum perduxit Romam. Secuti sunt autem eum Crescentianus presbyter, Bonifacius & Vitalio. Præses vero, ligatis manibus ejus retro, obtulit eum Antonino: a quo interrogatus, cum de Christo constantissime perotaret, fustibus jussus est mactari, & gravissime cædi, deinde in custodiam claudi. Quo cum a militibus duceretur, Antoninus post illum clamavit: Quatuor dierum a me tibi dantur induciæ, ut deposito cultu vanitatis tuæ, ultroneus advenias. Cui sanctus Martyr respondit: Quatuor dies jam æstima præterisse; quod desideras, hodie comple.

[4] [Historiam] Misso igitur illo in custodiam, B. Crescentianus sedens sub arbore, cœpit plorare, & præ tristitia soporatus dormire. Cui visus est angelus Domini, & dixit ei: Jam fui ad Alexandrum, & solvi vincula ejus, & confortavi eum: & nunc ne sedeatis sub hac arbore, ne forte tyranno nuntiemini. Eductus igitur de custodia beatus Alexander, iterum sistitur Antonino, & suspensus in equuleo, jubente impio, lampades ardentes circa latera ei appositæ sunt, ac ungulis corpus illius abrasum. Deinde ex equuleo depositus, ductus est ad templum Apollinis. In quod ingressus, statim ut oravit, pars aliqua templi & simulacrum Apollinis cecidit. Antoninus vero hoc factum magicis artibus deputans, sedens pro tribunali, sanctum Episcopum ad bestias damnavit. Et cum nulla eum tetigisset, fornacem igneam parari jussit, & beatum Virum in eam jactari. Ut autem sanctus Martyr, expansis manibus, in medio fornacis oravit ad Dominum, totus ignis ita extinctus est, ut nec vestigium caloris remaneret.

[5] [dat] Tunc Antoninus de fornace sanctum Virum eductum decollari præcepit. Cumque jam duceretur a militibus, quidam juvenis ex officio Antonini, Herculanus nomine, exclamavit dicens, Antonine, insensate tyranne, cur cæcus & surdus perduras? Ecce Famulus Dei post virgas, post equuleos tuos & lampades, atque ungularum attactus, post templi & idoli tui ruinam, post leonum & ursorum rabiem devictam, post fornacis ignem extinctum, nunc ad decollandum gaudio repletus vadit. Quis dubitet, verum Deum esse, qui ita suos confortat? Antoninus hæc audiens; Infelix, inquit, juvenis, quid tibi factum est, ut tales sermones loquaris? Et iratus, jussit juvenem teneri, quem cum diversis cruciatibus afflixisset, gladio consummavit.

[6] Beatus vero Alexander cum duceretur, obviavit ei quædam vidua, [Ado.] quam beatus Martyr rogavit, dicens: Commoda mihi orarium. At illa præstitit ei. Officiales autem dixerunt mulieri: Perdidisti orarium tuum. Facto itaque signo Crucis, expoliavit se beatus Martyr tunica, & in linea stans, texit sibi orario oculos; dein positis genibus, suscepit gladium via Claudia, vigesimo miliario ab Urbe, & factus est terræ motus & vicus & thermæ ceciderunt; sanctus autem Crescentianus & hi, qui cum illo erant, revelante Martyre, tulerunt sanctas reliquias ejus & sepelierunt in loco, ubi orans fornacis ignem extinxerat. Et posuit supra scriptum marmor continens: Hic requiescit sanctus & venerabilis martyr Alexander episcopus, cujus depositio celebratur undecimo Kalendas Octobris. Cui Papa Damasus postmodum cryptam condignam faciens, illic eum sexto Kalendas Decembris transposuit: quando & festivitatem ei dicavit. Orarium porro illud sibi præstitum, unde sibi Martyr oculos texerat, mox ut decollatus est, mulieri per quemdam puerulum, quem angelum fuisse, non est dubium, reformatum * est. Quod illa non sine grandi stupore recepit, & vere martyrem confessa Alexandrum, Christo credidit. Hactenus Ado, quem descripsit Surius ad eumdem diem XXVI Novembris.

[7] Actorum martyrii, ex quibus verisimillime, saltem pro majori parte compendium contraxit Ado, [Acta, quorum scriptor se testem oculatum dicit,] quæque hactenus prelo vulgata non novi, quatuor habemus Mss. apographa: primum desumptum notatur ex vetustissimo Ms. Audomarensi, collatumque cum altero item Ms. clarissimi Puteani; secundum huc transmisit ex Mss. codicibus Ludovicus Nicquet, bibliothecarius Cælestinorum Suessionibus anno 1666, idque Suessionense vocabo; tertium habetur in codice Musei nostri signato P Ms. 6; quartum in codice membraneo etiam apud nos signato P Ms. 158. Ea inter se collata apprime congruunt in rebus narratis omnibus, imo & in verbis, si pauca, eaque minus notabilia excipias, quod vix aliter contingit, dum eadem instrumenta antiqua, a diversis descripta, producuntur. Auctor se ubique Crisentianum vocat, idemque est haud dubie, quem Ado S. Crescentianum appellavit. Is a S. Alexandro presbyterum se ordinatum esse asserit; adfuisse Alexandro, dum captus est, subsecutum esse, dum ad imperatorem ductus est, inter milites stetisse, dum ab imperatore interrogatus & cædi jussus est, atque omnia annotasse se insinuat, quæ ipse vidit & audivit. Addit, se annotata sua contulisse cum aliis, quæ Protasius quidam, dictante ipsomet Corneliano, præcipuo tyranni ministro, scripserat, atque adjecisse ex his, quæ non habebat, puta, quia audire vel præsens adesse nequiverat. Denique exponit, qua occasione Cornelianus præses martyrii historiam dictaverit Protasio & quomodo hic illam, facta collatione, repetierit, atque in bibliotheca sua honoranter reponi voluerit. Unde equidem suspicor, ipsum Protasium occulte Christianum fuisse. Certe, si Actis standum, eximius Christianorum fuit fautor.

[8] Nactus hujusmodi Acta martyrii, quippe quæ, [examinata, non videntur ob rationes,] nisi valde corrupta, supposititia vel interpolata reperiantur, plurimum solent æstimari ab eruditis, attentius cœpi examinare adjuncta temporum ac personarum, locorum item & similium, in quibus facile aberrant, qui ficta pro veris obtrudere nituntur: neque ea inter tam grave aliquid offendi, unde solide elicerem, nedum ostenderem, Acta esse certo fabulosa. Stylum deinde & scribendi ordinem consideravi, eumque satis simplicem censui, ut credi non debeat, a recentiore calamo fuisse immutatus notabiliter vel exornatus. At quid de rebus ipsis a biographo narratis? Audiamus primum sententiam Tillemontii ad Adonis compendium superius relatum. Is tom. 2 Monumentorum Eccles. Nota 7 ad persecutionem Marci Aurelii Antonini de Sancto nostro ejusque passione pronuntiat, ut sequitur.

[9] [a Tillemontio contra Adonis Historiam] Nihil de S. Alexandro episcopo compertum nobis est, præterquam ex Martyrologiis. Sed Ado ad XXVI Novembris tam fuse de eo loquitur, ut annotandum id esse censuerimus. Nam quæ de ipso refert, pro Actis haberi possunt, & quidem sat longis, addi a nobis posse cuperemus, etiam bonis. At nihil in iis videtur præter prodigia & facta Metaphrastica, absque ulla veritatis & antiquitatis verisimilitudine. Ex iis, quæ tradit, videtur Sanctus fuisse episcopus in civitate quadam Romæ vicina, sed in qua, invenire non potuit Baronius. Juxta Adonem deductus fuit Romam, ut ab imperatore interrogaretur ac suppliciis afficeretur. Eapropter nos eum inter martyres Romanos recensemus. Prætendunt tamen, itum esse, ut ipsi caput amputaretur, ad viginti illinc milliaria in via Claudia, nulla allata ratione rei tam parum credibilis &c. Ita ille, dum Adonem solum legerat, minus absolute pronuntiaturus forsitan, si Acta ipsa, quæ integra exhibebimus, inspicere ipsi licuisset.

[10] [allatas,] Nam quod de loco martyrii parum credibile ipsi visum est, credibilius fecissent rationes, prætermissæ quidem ab Adone, sed sufficienter expositæ a biographo, qui, cum pene ubique se testem oculatum ac rerum narratarum participem exhibeat, profiteaturque se ea, quæ præsens spectare vel audire nequiverat, accepisse ex ipsius præsidis dictamine, majorem antiquitatis similitudinem præbuisset etiam Tillemontio. Restant igitur, præter leviores difficultates mox memorandas, sola prodigia & facta Metaphrastica seu mirabilia (quod idem sonare debuit Tillemontio, cum certe Ado Metaphraste antiquior sit,) quæ non minus frequentia sunt in Actis, quam in Adoniano compendio, quæque non possunt non formidinem ingerere super eorum sinceritate. Sed neque ex eo uno capite veritatis similitudinem iis negare potuisset Tillemontius, utpote a tali auctore relata. Imo, inquis, hujuscemodi larvam induunt fabulatores, quo facilius fidem obtineant, nec raro interpolatores sub tutela testis oculati, Actis veris facta fabulosa immiscent: non inficior, id aliquando contigisse, neque ausim spondere, non contigisse hic: attamen priusquam biographo alicui tam turpis imposturæ nota inuratur, illud temere præsumendum non est, sed gravibus rationibus probandum. Sane his deficientibus, varia Acta tamquam sincera & authentica amplectuntur ac laudant viri eruditi & veræ criseos periti, etiamsi non minus prodigiis referta quam nostra. Nolo id, ne æquo longius excurram, hic exemplis demonstrare: verumtamen cum Acta Sancti nostri nunc primum integra, quod sciam, typis vulgentur, haud abs re fore visum est, breviter conferre in Annotatis præcipua prodigia in his contenta cum prodigiis, quæ leguntur in aliis, ut dispiciat lector ipse, an illa potius, quam hæc, ex isto capite sint repudianda. Præ ceteris autem utar Actis SS. Theodoti & septem virginum martyrum, ac SS. Tarachi, Probi & Andronici, quæ a Tillemontio & aliis probantur, & quorum prima habes apud nos tom. IV Maii pag. 149, altera inter Selecta apud Ruinartium edita anno 1713 pag. 423.

[11] Ceterum cum raro accidat, ut Acta, primis fidei seculis exarata, [absolute repudianda; res, quæ parum credibilis] adeo illæsa ad nos perveniant, quin aliquibus difficultatibus laborent, & aliquoties tam implicatis, ut dissolvi facile nequeant, prout fatetur Tillemontius tom. 5 Operis cit. pag. 660, ubi aliquas proponit in Notis ad Acta S. Theodoti, etiam suas patiuntur Acta S. Alexandri, non tamen satis graves, ut idcirco amovenda videantur ex ordine sincerorum, vel postponenda jam laudatis authenticis. Passim commode exponi possunt, vel attribui amanuensibus, qui sicut frequenti experientia discimus, sive ex negligentia, sive ex eo, quod voces aut periodi antiquitate detritæ aut obscurius scriptæ essent, omiserunt, addiderunt & pro arbitrio suo expresserunt: quod postremum hic speciatim observo, quia in nostris apographis adjunctum unum & alterum non legitur, quod Ado expressit; quamquam alioqui is rebus narratis presse inhæsisse videatur Actis nostris, iisdemque nonnumquam utatur verbis. Sed & hæc facilius exponentur in Annotatis. Pauca subjungo, unde credibilius fiat, quod Tillemontio parum credibile visum est, quia Ado, utpote compendium tantum exhibens, rationem afferre prætermiserat, cur S. Alexander ductus fuisset extra Urbem in viam Claudiam, ibidemque martyrium subiisset.

[12] Crescentianus seu Crisentianus biographus, postquam narravit modum, [eidem visa est,] quo comprehensus est Sanctus, & quo ipse simul cum sociis Romam pervenit, ita prosequitur: Eodem tempore Antoninus sibi via Claudia miliario septimo decimo mausoleum fabricabat. Cumque venissemus Romam, dictum est Corneliano, quod Antoninus in partes Tusciæ ambulasset, in quo loco prædia electa habebat, ideo quasi ad vexandum * frequenter exibat. Cumque cognovisset Cornelianus, festinanter pertransiit Urbem. Cumque pervenissemus in locum, qui dicitur Clivus Parralis, ibi eum de jumento deponens, retro manibus ligatis, ad prætorium Fusci perduxit. Ego vero &c. Unde apparet, extra Urbem fuisse actum, quidquid de Sancto commemorat Ado. Porro tres seculo secundo imperatores Antonini nomine veniunt. Titus Antoninus Pius, Marcus Aurelius Antoninus, & Lucius Verus Antoninus, licet posterior rarius eo nomine designetur.

[13] At nusquam apud veteres memoriam reperi mausolei ab aliquo Antonino fabricati in via Claudia: [exponitur.] quamquam satis constet, eosdem Antoninos, Pium certe & Verum in partibus Tusciæ & prædia habuisse & ædificia erexisse. Nam Antoninus Pius educatus est Lauri in Aurelia, ubi postea palatium extruxit, inquit Julius Capitolinus in Vita ipsius. Aurelia autem via, teste Isaaco Casaubono in Capitolinum, petebantur Etrusci; Laurum vero, Lorium vel etiam Loria Villa, ubi omnium consensu idem Pius mortuus est, distabat duodecimo Milliario ab Urbe. Idem Capitolinus in Vita Lucii Veri hæc tradit: Villam præterea extruxit (Verus) in via Clodia famosissimam, in qua permultos dies & ipse ingenti luxuria debacchatus est, … & Marcum Aurelium rogavit … qui venit … quinque diebus in eadem villa residens. Hujus villæ vestigia, ut notat Aringhus lib. 4 cap. 38 Romæ subterraneæ, ad hæc usque tempora exstant ad lacum Sabatinum seu Braccianum, de quo mox.

[14] Sub iisdem quoque imperatoribus Corneliani meminit idem Capitolinus in Vita Marci Antonini his verbis: [Tempus martyrii late figitur seculo 2;] Fuit eo tempore etiam Parthicum bellum, quod Vologesus, paratum sub Pio, Marci & Veri tempore indixit, fugato Atidio Corneliano, qui Syriam tunc administrabat. Forte is ipse est, quem designat biographus noster. Sed hoc etiam supposito, ne vel sic, ut patet, determinari potest, sub quo Antonino passus sit S. Alexander. Baronius in Annalibus ejus martyrium annectit anno Christi 154, ac proin Antoninum Pium intellexit; Tillemontius differre maluit ad imperium Marci Aurelii, qui illud una cum Lucio Vero primum, & post hujus mortem solus tenuit. Equidem dum rationes sufficientes non reperi, cur uni potius quam alteri attribuam, latius signandum putavi seculo secundo, intra annos 138, quo Pius imperare cœpit, & 180, quo mortuus Marcus.

[15] [quo circiter loco] Martyrii palæstram eodem ab Urbe loci intervallo statuit biographus, quo Ado, vigesimo scilicet milliario: addit tamen nonnulla, unde conjicere liceat, ad quam circiter viæ Claudiæ partem res tota peracta sit, & quo in loco primum sepultus sit sanctus Martyr. Nam num. 10 Sanctum in fornacem missum fuisse scribit in vico Baccatensi seu Baccanensi, ut legitur numero ultimo, ubi thermæ publicæ erant. Baccanæ autem, teste Baudrando, est vicus Hetruriæ, cujus fit mentio in Itinerario Antonini, nunc Baccano dictus, in ditione ecclesiæ & in provincia Patrimonii, XV mil. pass. ab urbe Roma … exiguum habet lacum, qui vulgo il lago di Baccano dicitur … eique adjacet Mœsia sylva, quæ il Bosco di Baccano nominatur. Vicum, lacum & sylvam eodem nomine, eodemque circiter ab Urbe itineris intervallo notat etiam in partibus Tusciæ Kircherus in Chronographia Latii juxta veterem & novum situm.

[16] [Sanctus] Verumtamen aliquantum remotius ab Urbe iisdem in partibus exhibetur apud laudatum Kircherum locus, dictus Italice Bracciano, de quo Baudrandus bis agit in Lexico; primum his verbis: Braccianum, Bracciano, aliis Bracenum, oppidum Italiæ, in ditione Ecclesiæ & in provincia Patrimonii S. Petri, ducatus titulo insigne Ursinorum, ad lacum cognominem & Sabatiæ tractus caput. Addit dici etiam Arcennum, & illuc lectorem remittit. Hic autem ita scribit: Arcennum, oppidum Hetruriæ in Sabatia tractu Livio, quod Bracennum aliis, & Brygianum Catoni, nunc Bracciano oppidum Italiæ … ad Sabatium lacum … parvum est sed lepidum, XX milliaribus distans ab urbe Roma. Ad eumdem lacum erant balnea, quæ, ut scribit Leander Albertus in Descriptione Tusciæ, Cæretana balnea saluberrima Strabo dicit … & hoc ævo Balnea Sabatina dicuntur a lacu Sabatino, qui & Bratianus. Addit Aringhus cap. 40, num. 13 citatus: Vulgari nunc corruptoque vocabulo Balnea Vicarelli sive vici Aurelii appellantur, quo potissimum loco spectatissimæ quondam villæ Veri imperatoris vestigia ingentis quidem magnitudinis conspiciuntur.

[17] [passus] Atque hinc non satis certum mihi est, Baccanas a biographo nostro designatas fuisse. Nam sicut in Mss. tam diversa est lectio, ut in uno eodemque codice, unde Acta describam, legatur vico Baccatensi & Baccanensi, in Audomarensi vere apographo Baccarense; ita dubium esse potest, an non ubique mendose exaratum sit, ac legendum Bracennensi, Bracenensi aut Braccinensi. Accedit, quod distantia ab Urbe Roma per biographum & Adonem expressa, minus faveat Baccanis, quam Bracciano vel etiam Vico Aurelii, qui a lacu adjacenti forte vicus Bracenensis aut Braccianensis dictus fuit. Nam si recte notat Baudrandus, Braccianum vigesimo milliario distat Roma, vicus Aurelii vigesimo primo: Baccanæ vero decimo quinto dumtaxat: dicit autem biographus, Sanctum, jubente imperatore, eductum e loco, ubi erat fornax, decollatum fuisse vigesimo ab Urbe milliario; igitur si Baccanas intelligimus, statuendum est, quod satellites cum Sancto progressi fuerint ad quinque milliaria; quod & minus credibile apparet, & utcumque contrarium menti imperatoris, quæ juxta biographum talis videtur fuisse, ut decollaretur Sanctus in conspectu omnium.

[18] Porro eodem in loco, ubi fornax extitit, ab ipsomet biographo sepultum fuisse sufficienter edocebimur in Actis; [ac sepultus sit, disquiritur.] at quod dicitur in veteri Romano & Adonis Martyrologiis de corporis translatione, ac de festivitate ipsi dicata per S. Damasum Papam, qui post medium seculum quartum Ecclesiam gubernavit & re vera, ut in Vita ejus legitur, multa corpora sanctorum Martyrum requisivit & invenit, nuspiam plenius expositum inveni. Adeo ut ignoremus, ubinam cryptam ab Adone memoratam ei fecerit sanctus Pontifex, & an sacræ Martyris exuviæ hodiedum alicubi peculiari in honore serventur. Nunc Acta subnecto prout habentur in codice nostro signato P Ms. 158, quia in eo multo correctior est scriptio, quam in aliis; notabiliores tamen lectiones variantes, etiam mendosas in hisce occurrentes, dabo vel ad marginem vel inter Annotata. Quoniam autem propter dicta num. 10 paulo frequentiora ac prolixiora futura sunt Annotata, ad majus commodum Acta ipsa, quamquam non admodum prolixa, in tres partes divisi.

[Annotata]

* certe reportatum

* al. venandum

ACTA MARTYRII
Auctore Crisentiano presbytero, teste oculato.
Ex codice membraneo cum aliis Mss. collato.

Alexander episcop. Mart., via Claudia in Italia (S.)

BHL Number: 0273

A. Crisentiano presb.

PARS I

[Sanctus mortuum ad vitam] In diebus illis cum essent insidiæ paganorum a adversus Christianos sub Antonino imperatore, beatissimus Alexander episcopus, gratia Dei perfusus, omnes cepit a cultura ydolorum amovere, & ad viam vitamque æternam reducere *. Cumque duceretur quidam mortuus in locello b, veniens beatissimus Alexander dixit ad parentes ejus *: Si credideritis in Patrem & Filium & Spiritum sanctum & baptizati fueritis, reviviscet vester filius. Tunc responderunt parentes ejus & dixerunt: Si apparuerint opera Dei per operationem * tuam, & nos credemus, & omnes, qui nobiscum venerunt. Et cum hæc dixissent *, infantem deponi præcepit, & annuens manu, silentium fieri jussit. Et prosternens se in orationem, cum lacrymis oravit ad Dominum, dicens: Domine Jhesu Christe, Fili Dei vivi, qui cæcos illuminasti, leprosos mundasti, & mortuum in tuo nomine suscitasti: qui dixisti discipulis tuis: Petite, & dabitur vobis; quærite & invenietis; pulsate & aperietur vobis: ego peto, quæro & pulso: exaudi me Servum tuum. Exigit enim tempus, ut virtutem tuam omnibus pandas; & sicut suscitare dignatus es Lazarum de monumento, ita nunc suscita puerum istum. Exaudi me, Domine, Servum tuum, ne dicant gentes: Ubi est Deus eorum?

[2] [revocat, & multos baptizat;] Et cum hæc dixisset, conversus est ad corpus, & dixit: In nomine Patris & Filii & Spiritus sancti surge. Et statim surrexit, & stans voce excelsa cœpit clamare: Audite parentes, & intelligite * populus cunctus. Videbar hodie a duobus Ægyptiis duci, quorum vultus ira erant pleni & furore c. Et duxerunt me per loca deserta, & deposuerunt me in locum obscurum; & erat ibi puteus, septem sigillis signatus, & tradiderunt me, ut mitterer in puteum illum, & subito factus est terræ motus & infernus contremuit totus: & venit juvenis, cujus aspectus erat sicut fulgur, & exclamavit voce magna, dicens: Remittite puerum, quia vocatur a famulo Dei Alexandro: & ecce reduxerunt me in corpus meum. Et hæc dicens, exclamavit voce magna, dicens: Domine meus Alexander, baptiza me in nomine Domini Jhesu Christi, ne videam jam puteum illum, quem ego hodie vidi: ubi mittuntur non baptizati, aut quicunque non fuerint Christum confessi. Unde indubitatum est omnibus, ut fierent Christiani. Et quia Martii mensis inter initia erat, die d sancti Paschæ omnes sunt baptizati. Fuit enim numerus eorum, qui baptizati sunt, quatuordecim millia, centum triginta duo e. Et non solum mortuum suscitavit, sed etiam cæcis visum in Christi nomine renovabat, & alia plura per jejunia & orationes per baptismum sine timore curabat.

[3] [comprehenditur,] Cumque hæc agerentur, pervenere ad auditum Antonini tyranni omnia, quæ fiebant. Tunc Antoninus tyrannus ordinavit Cornelianum primum palatinum f cum centum quinquaginta militibus, ut eum exhiberet. Veniens autem Cornelianus, invenit nos in ecclesia die Dominico populum Dei docentes; nondum enim Missæ fuerant celebratæ. Cumque ingressus fuisset, qui * esset Alexander, inquirere volens; videns multitudinem populorum, cepit timere, & cum reverentia cepit dicere, pro qua causa venisset. Cui dixit Alexander: Nec nos latet, pro qua re venisti; verumtamen eamus. Multitudo autem populi lapidibus eum interficere cogitabat; cumque cognovisset cogitatum eorum, dixit ad eos: Filii & fratres, quod cogitatis, impendite * mihi; si autem dimiseritis & meam coronam tenebitis & vestra gaudia non amittetis. Hæc eo dicente, explicitis Missis, data oratione benedixit populum, & dimiserunt nos g. Ego vero, qui ab eo sum presbyter ordinatus, simul cum conjuge mea h, sorore ejus, quæ cum eo vixit sine querela, sumentes simul & Bonefacium & Vitalionem *, venimus Romam.

[4] [ad imperatorem ducitur] Eodem tempore Antoninus sibi via Claudia miliario septimo decimo * mausoleum fabricabat. Cumque venissemus Romam, dictum est Corneliano, quod Antoninus in partes Tusciæ ambulasset, in quo loco prædia electa habebat, ideo quasi ad vexandum i frequenter exibat. Cumque cognovisset Cornelianus, festinanter pertransiit Urbem. Cumque pervenissemus in locum, qui dicitur Clivus Parralis k; ibi eum de jumento deponens, retro manibus ligatis, ad prætorium Fusci l perduxit. Ego vero cum quibus eram, usque ad locum secutus, sub arbore applicantes, de Martyris gestis sollicitus eram. Ingressusque Cornelianus stetit ante tyrannum. Tunc Antoninus dixit: Corneliane, ubi est, ad quem ambulasti? Cornelianus dixit: Ligatis manibus ante consistorium reliqui eum. Antoninus tyrannus sedens pro tribunali, jussit eum ingredi coram se.

[5] Ego vero sollicitus sequens, inter milites cepi stare, [interrogatus fortiter respondet;] & audivi, quomodo Antoninus dixit Alexandro: Tu es Alexander, qui partem Orientis dampnasti m, & subvertis bene viventes, & decipis homines multos, suadendo eis, ut credant in hominem desperatum, quem a suis fratribus interfectum audivimus? Si enim ex Deo fuisset, ut homo non esset passus. Alexander vero tale reddidit responsum: Ob hoc, cum esset Dominus majestatis, de cælo descendit, hominis formam suscipiens, ut, quem fecerat, liberaret a morte, & pro nobis omnibus pati dignatus est Christus. Antoninus dixit: Multum mihi, Juvenis n, nolo loquaris: nega Deum tuum & sacrifica diis, & faciam te primum in palatio meo o. Quod si me nolueris audire, diversa tibi parabo tormenta, & non te liberabit Deus tuus de manibus meis. Cui Alexander episcopus dixit *: Hoc tracta tu: ut quid me venire fecisti, ut modo sedens verbis hiis surdos lapides istos me suadeas adorare? Fac, quod desideras; nam me non mutabis a sensu meo.

[6] Antoninus dixit: Extendatur & fustibus mactetur, donec deficiat iste. [cæsus carceri includitur; auctor ab angelo monetur.] Ignoras, in cujus præsentia loquaris talia verba? Injuriam mihi facis, cui subjacet seculum totum? Alexander episcopus hilari vultu respondit: Noli te ipsum de tua potentia tantum jactare, ut tibi dicas seculum subjacere, quod ipse dimittes invitus, vadens, quo tu non vis. Audiens Antoninus, jussit eum in custodiam mitti. Cumque a militibus duceretur, Antoninus Alexandro clamans dixit: Quatuor dierum a me tibi dantur induciæ, ut, deposita formidine vanitatis p, ultroneus ad nos venire procures. Cui Vir venerabilis episcopus dixit: Quatuor dies jam æstima præterisse; quod desideras, hodie comple. Misso igitur eo in custodia *, ego reversus ad locum, ubi applicati eramus, & sedens sub arbore, cepi plorare, & ponens caput soporans cepi dormire. Visus est mihi angelus Domini, qui & dixit mihi: Ego sum Michaël angelus, missus a Deo: jam fui ad Alexandrum, & solvi vincula ejus, confortans eum, & veni dicere tibi: sub arbore ista nolite sedere, ne vos videant isti, qui tyranno volunt placere, & nuncient illi, & erunt vobis molesti. Et ad quem tendere locum deberem, dixit mihi q.

ANNOTATA.

a Dixi in Commentario num. XI, Acta S. Alexandri, seposita etiam factorum mirabilium copia, aliis laborare difficultatibus, non tamen sufficientibus, ob quas repudientur; cum a similibus immunia non sint alia maxime probata. Eas inter præcipua hic se offert in ipso limine. Certum est quidem, ethnicos seu gentiles antiquis seculis etiam paganos fuisse dictos: sed de vocis origine disputant eruditi. Sunt, qui dicant, paganos olim vocatos fuisse eos, qui milites non erant, atque hinc ita appellatos fuisse a veteribus Christianis gentiles, quod Christi milites non essent. Salmasius in Vopiscum ex ipsa vocis radice originem deducit: Paganos, inquit, vulgus pro gentilibus dicebat: nam pagus apud Latinos idem etiam, quod ἔθνος vel gens. Quidquidsit, nullum aliud exemplum assignari posse putem, quo probetur, gentilibus illud nomen inditum fuisse, antequam imperatores Christi fidem amplexi sunt, ac proinde magis inclinor in eorum sententiam, qui statuunt, quod cum Constantini Magni & filiorum edictis ab urbibus & civitatibus proscriptus esset idolorum cultus, in pagos se receperint gentiles, ibidemque clandestina sacra peragentes, a Christianis pagani appellari cœperint. Hinc dici potest, quod mendose hic substituta fuerit ab amanuensi vox paganorum pro gentilium, vel multo verisimilius, quod exordium illud adjectum fuerit Actis ab eorum collectore post datam Christianis a Constantino pacem, uti de exordio Actorum S. Justini Philosophi, alioqui sincerorum ac germanorum, judicarunt Papebrochius, Tillemontius & Ruinartius, quod, fatente posteriore, alias sæpius factum est, quodque probabilius fiet ex Annotatis ad ultimam Actorum periodum.

b Id est, loculo seu feretro, quo mortui includuntur.

c Hic variant apographa. Ms. Audomarense habet: quorum vultus ira erant & pleni furore. Codex alter: quorum vultus erant ira pleni & furore.

d Die legitur in solo Ms. Suessionensi; in aliis mendose dies. Hujusmodi minutias, quæ marginibus facile inseri nequeunt, & a librariis profectæ apparent, deinceps negligam, ne nimium accrescant Annotata.

e Ita habent quatuor nostra Mss. Forte auctoris mens fuit, quod postquam puer iste, ejusque parentes, & qui cum his venerant, baptismum susceperant, numerus baptizatorum, in iis partibus degentium, ad quatuordecim millia &c ascenderit. Malim tamen credere, in numeris errasse librarium: maxime quia Ado tantum habet: cum quo baptizati sunt alii centum viginti quinque. Adoni consonat codex Ms. pergamenus bibliothecæ Ambrosianæ Mediolani notatus H 224, unde idem miraculum anno 1752 descripsit unus e collegis nostris; præterquam quod ibidem legatur centum viginti duo: verisimiliter lectum fuerit CXXII pro CXXV, aut contra. Verisimiliter etiam librarii incuria in nostris apographis excidit nomen pueri ad vitam revocati. Ado enim clare exprimit: Vocabatur is Luceius: Ms. Mediolanense: Vocabatur autem is Lucius.

f Id est, qui primarium in palatio officium administrabat. De Officiis palatinis sic meminit Trebellius Pollio in Gallieni imperatoris Vita: Quum iret ad hortos nominis sui, omnia palatina officia sequebantur. Vopiscus item in Vita Aureliani: Quum consedisset Valerianus Augustus … præsente exercitu, præsente etiam officio palatino.

g Præ timore verisimiliter non est ausus Cornelianus apprehendere sanctum Episcopum, nisi post finita divina Officia, & acceptum consensum multitudinis; hanc autem oportet fuisse valde numerosam, utpote quæ metum faceret duci, centum quinquaginta militibus stipato; imo & locum oportet fuisse peramplum, qui tantam multitudinem caperet. Atque idcirco, quamquam nullo indicio assequi valeam, cujus civitatis episcopus fuerit S. Alexander, suspicor tamen, hanc ab urbe remotiorem fuisse, quam putarint alii. Nam, dato etiam, quod sub Antoninis minus atrox fuerit persecutio, verisimilius mihi est, illos, insignes, ut infra ostendam, falsorum deorum cultores, non passuros fuisse tanta fidei Christianæ incrementa prope Urbem Romanam. Vide insuper lit. i.

h Puta, quam duxerat ante ordinationem, ac tum habebat, tamquam non habens.

i In aliis Mss. legitur venandum. Consule super hic narratis Commentarium prævium num. 12 & seqq., & adverte insuper, etiam hic utcumque confirmari conjecturam, quam indicavi ad lit. g. Nisi enim remotior fuit locus, in quo captus est Sanctus, non videtur ignoraturus fuisse Cornelianus imperatoris ab Urbe absentiam.

k Paralis in aliis Mss. Sed locum frustra quæsivi in partibus Tusciæ; credibile est, aliud illi postmodum nomen fuisse inditum.

l Nec majore fructu investigavi in Prætorium Fusci. Vocis prætorium variam notionem assignat Pitiscus in Lexico antiquitatum. Ego huic loco ut magis propriam, deligo, quam dat verbis sequentibus: Prætorium appellabatur etiam villa sumptuosissima, atque ædificium extra urbem … per quandam significationis similitudinem; quia longe super rusticorum tuguria & casas eminebat; quemadmodum in castris amplitudine, splendore & magnificentia longe eminebat præ aliis ipsius imperatoris tabernaculum: nempe quæ primaria est prætorii significatio. Villa ista fortasse exstructa fuerat a Fusco, cujus meminit Spartianus in Vita Adrianiimperatoris his verbis: Fuscum, quod imperium præsagiis & ostentis agitatus speraret, in summa detestatione habuit.

m Sensum esse crediderim: Tune is es, qui parti, quæ Romæ Orientalis est, damnum intulisti; populum avertendo ab idolorum cultu &c.?

n Juvenenm compellat, seu quod revera Sanctus non esset ætate multum provectus; seu quod ex corporis & vultus specie juniorem opinaretur, quam erat; seu denique quod eo titulo blandiri vellet, & inducere ipsum ad acceptanda ea, quæ promittebat, uti clarius eruitur infra num. 10.

o Tillemontius tom. 3 Monumentorum ecclesiasticorum pag. 701 nihil communius esse ait in Actis falsis aut suspectis, quam magnas promissiones, factas Christianis, qui erant sacrificaturi; ac nescire se, an satis communes sint in authenticis. Sed hic relata promissio non magis obesse debet auctoritati Actorum nostrorum, quam narrata apud nos tom. 4 Maii pag. 159 in Passione S. Theodoti Ancyrani & sociarum martyrum, in qua præses eumdem Theodotum, conditione cauponem, sic alloquitur: Ita faciens, toti urbi dominaberis, factus sacerdos Apollinis.

p Ado: ut deposito cultu vanitatis.

q Hæc aliæque hujusmodi visiones seu apparitiones, infra recurrentes, verisimiliter inter prodigia & facta Metaphrastica comprehensæ sunt a Tillemontio; sed cur magis elevent auctoritatem hujus, quam aliarum Passionum, nominatim S. Theodoti, mox laudati, in qua miræ admodum apparitiones memorantur num. 16, 18 & 19? Ceterum cum dixerit angelus, soluta esse Alexandri vincula, suspicio esse potest, hic prætermissa esse, quæ habet Petrus de Natalibus in Compendio Passionis lib. 8 cap. 102, nempe Sanctum carcere solutum fuisse, denuo prædicasse ac secundo captum esse. Verum cum neque Ado horum meminerit, angeli verba sic intelligi possunt, ut confortando & consolando vincula Sancto leviora & jucundiora reddiderit.

* al. perducere

* al. ad eos

* al. orationem

* al. dixisset

* al. intelligat

* al. quis

* cod. alt. impedit

* al. additur uterque

* al. XVIII

* Cod. alt. respondit

* cod. alt. in custodiam

PARS II.

Mane autem jam facto, Antoninus vocavit Cornelianum, ordinavitque eum præsidem, & consulatum ei jussit dari a, dicens: Prout * jussa mea implesti, & condempnatum illum cum injuria adduxisti, [Sanctus secundo sistitur imperatori] pretorium, in quo * invenisti, a me tibi scias donatum, & quæcumque volueris a me, tibi non negabo. Ego vero simul cum quibus eram, pauperum more secus viam vicinalem b sedentes, exspectabamus in loco, quo mihi præcepit angelus Domini. Post quatuor dies transactos Antoninus in prædio Nevianorum sibi tribunal & ludum ferarum parari præcepit; cumque omnia fuissent parata, sedens pro tribunali Antoninus tyrannus, Alexandrum episcopum adduci præcepit. Cumque advenisset vir venerabilis Alexander episcopus, facto signo Crucis, stetit ante tyrannum. Sollicite ego audivi Antoninum dicentem: Quid est Alexander, deliberasti esse amicus noster? Alexander episcopus respondit: Noli temptare Christum Dominum meum: quia & pater tuus diabolus aliquando voluit eum temptare, ita ut diceret ei: “Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant.” Et Dominus dixit: “Vade sathana: scriptum est enim: Non temptabis Dominum Deum tuum c.” Ita & tibi dico: Non temptabis Famulum Christi.

[8] [varie torqueretur,] Antoninus autem iratus, in eculeo eum suspendi, & lampades ardentes circa latera ejus supponi præcepit; post hæc eum ungulari, & ustura lampadum jussit cruciari d. Venerabilis vir Dei Alexander de eculeo dixit: Miror, ut insensatus aliquando saperet: ecce aliquantum factus es homo, ut faceres de aqua frigida corpus lavari & modo de spongia molli facias tergi e. Post hæc jussit eum deponi, & dixit: Vides, Alexander, quandiu pro te faciunt dii, & non obtemperas. Per Deum Jovem & solem invictum & per magnum Apollinem, qui continet mundum & gubernat omne seculum f, si volueris gratis eis exhibere culturam, ita te habeo tamquam fratrem & erunt tibi divitiæ multæ. Et Alexander vir venerabilis episcopus dixit: Et ubi sunt dii tui, eamus ad eos, & sacrifico eis g.

[9] [orans idolum & fanum destruit; inter bestias] Antoninus gaudio ductus, jussit præconem clamare, ut ad templum Apollinis venirent. Veniens autem Antoninus primus ad templum Apollinis, & cum eo quasi tria milia virorum *, Antoninus primus introivit in templum, exclamans voce magna: Gratias tibi, Apollo, qui acquisisti tibi magnum cultorem, qui potest tibi & omnibus complacere h. Cum autem introïsset beatissimus Alexander, facto signaculo Christi, oravit ad Dominum, & statim cecidit idolum illud & pars tertia templi i. Confusus autem Antoninus, jussit ibi * amphitheatrum parari, & sedens ibi pro tribunali, Alexandrum episcopum ad feras subrigi præcepit. Cumque dimissi ei fuissent quatuor ursi, venientes, ubi ambulaverat Famulus Dei, vestigia pedum ejus lingebant. Videns autem tyrannus, jussit ei leones dimitti: cumque venissent duo leones, humiliaverunt se ad pedes ejus, plantasque lingebant k.

[10] [& in mediis flammis] Cumque hæ agerentur, universus populus una voce clamabat; Justum & sanctum Episcopum imperator vis perdere sine causa l? Antoninus dixit: Iste per maleficia sua se vincere, dixit. Et conversus ad Officium dixit: Fornacem mihi fortiter ignitum præparate, ubi eum faciam nimio cruciatu exuri. Euntes ministri in vico Baccatensi præparaverunt fornacem, quoniam thermæ publicæ in eodem loco populum exhibebant m. In earum fornacem sanctum Alexandrum mitti præcepit. Cumque venisset beatus Alexander, videns fornacem nimium ardentem, suspirans respexit in cælum, & cepit ante fornacem stare. Antoninus dixit: Noli perdurare in malo. Cogita tecum: quia video te juvenem, & doleo de te, ne citius hujus solis lumine careas. Juro te * per deos omnes, quoniam si negaveris Deum tuum, eris mihi magnus amicus: aurum & argentum exuberabit tibi, &, si jubes n, dabo tibi præfectoriæ dignitatem, & secundus in palatio meo eris.

[11] Beatissimus Alexander subridens dixit ad eum: [illæsus servatur] Nec laudo frontem tuam, nec possum respicere in faciem tuam o; quoniam canis melior satis est, prudentiorque quam tu. Semel tibi dixi: Non tentabis Servum Christi: tu autem ad vomitum tuum reverteris, sicut canis. Jam tibi dixi; Fac, quod facturus es. Statim Antoninus sanctum Alexandrum in fornacem mitti præcepit. Ille vero expandens manus in medio fornacis, oravit ad Dominum, dicens: Domine Deus omnipotens, Pater Domini nostri Jhesu Christi, qui tribus pueris, in fornacem missis, quartum angelum tuum, qui fuit cum ipsis, demonstrasti, & non tetigit eos ignis, sed factus est illis in servitutem refrigerii, qui paratus fuerat eis ad dolorem incendii, ne discedas a me; misericordia tua, Domine, comitetur mecum. Et his dictis, extincta est fornax, ita ut nec tepor incendii, nec alitus * remansisset in ore fornacis. Venerabilis autem vir Alexander stabat in medio fornacis illæsus, ita ut nec in uno capillo esset ab igne combustus p.

[12] Tunc accedens Cornelianus præses dixit Antonino: [ac tandem, Herculano juvene se palam] Audi me, domine imperator, nunc congruenti exemplo jube eum perire. Antoninus dixit: Quo exemplo? Cornelianus dixit: Data sententia, jube eum in conspectu omnium decollari. Antoninus dixit: Optime judicasti; & statim jussit eum de fornace eici *, & ad decollandum perduci. Cumque duceretur a militibus, quidam juvenis ex officio Antonini, nomine Herculanus, exclamavit voce excelsa dicens: Antonine, tyranne insensate, quantum excæcavit Deus oculos tuos, ut non videas, & cor obduravit, ut non intelligas, & non cognoscas Dei virtutem! Si idola tua oculos habent & non vident, aures habent & non audiunt, tu qui & vides & audis, quare cæcus & surdus perduras? Ecce Famulus Dei vivit a tantis centurionibus cæsus; tactus virgæ non paruit in corpore ejus; eculeos & lampades tuas non expavit; ungulis attrectatus dolori non dedit vocem; idola tua ante eum stare non potuerunt; templum tuum ante eum cecidit, leones honorem * dederunt; ursi pedes ejus lingebant; in fornacem missus lætior exivit, quam fuit introgressus; ad decollandum vadit gaudio repletus, lætus efficitur. Quis dubitet hunc verum Deum, qui ita confortat eos, qui credunt in eum?

[13] Antoninus dixit: Infelix juvenum, quid tibi factum est, [Christianum profitente, capite plectitur.] ut tales sermones loquaris, qui te Christianos dicebas exosos habere? Herculanus dixit: Ego Christianum nunquam persecutus sum, quia inter ipsos gratiam Christi percepi: nam quatuordecim annis fui in officio tuo, tecum templa intrabam, sed Christum Deum meum in corde occulte orabam. Unde me non potuit diabolus occupare. Iratus autem Antoninus, juvenem tenere * præcepit; Alexandrum ad decollandum jussit perduci. Cum autem duceretur, venerunt ad fontanam q, quæ est secus viam pedes duos, a vico autem plus minus pedes centum triginta. Lavit sibi manus & faciem, & commendavit Deo animam suam: venerunt autem contra miliarium vicesimum r viæ Claudiæ, ubi est titulus marmoreus supra altos * lapides positus, supra viam loco superiori, qui est contra ortum solis, a via pedes septem, a miliario pedes septuaginta quinque. Et explicavit se tunica, & in linea stetit, & de orario s suo sibi oculos texit, &, facto signo Crucis, posuit genu, suscepitque gladium; & statim factus est terræ motus, & vicus & thermæ ceciderunt utræque, a loco autem fornacis sparsit ruina t.

ANNOTATA.

a In Fastis consularibus non comparet Cornelianus; forte tantum de consulatu honorario hic sermo est, vel tantum indicatur, quod eum præsidem cum potestate consulari constitutum voluerit Antoninus.

b Viæ vicinales vocantur, quæ sunt in vicis vel in vicos ducunt. Ms. Suessionense habet: secus viam vicenalem sedens.

c Verba hæc desumpta quidem sunt ex Euangelio secundum Matthæum cap. 4, sed partim ex ℣ 3 partim ex 7 & 10 conjuncta.

d In aliis Mss., excipe tamen Suessionense, tantum lego: Post hæc ungulari ustura lampadum jussit.

e Etiam hæc haud dubie inter facta Metaphrasticacomputavit Tillemontius; recurrat tamen lector curiosus ad Passionem S. Theodoti, leget a num. 26 usque ad 31, martyrem illum tertio equuleum subiisse, ungulis laniatum, aceto perfusum, lampadibus ustulatum & aliis tormentis affectum fuisse, ac tam fortiter in iis perstitisse, ut num. 34 custodes ipsum appellent virum æreum. Hoc nisi sufficiat, adeat Ruinartium in Actis sinceris a pag. 423; ibi in Actis SS. Tarachi, Probi & Andronici, quibus, fatente Tillemontio tom. 5 Monum. Eccl., nullum fere habemus antiquitatis monumentum pulchrius & pretiosius, Tarachum num. 1 in mediis tormentis dicentem audiet, confortari se plagis; num. 2 Probum, tormenta sibi esse unguentum, & similia num. 3 Andronicum.

f Intelligi ista possunt eodem sensu, quo in Actis S. Theodoti sic loquens inducitur præses: Factus sacerdos Apollinis, omnium deorum maximi, propter magna, quæ confert in homines, beneficia, prædicendo futura suis oraculis, & medicinæ arte curando morborum infirmitates.

g Per ironiam id dictum existima, quamquam ut serio prolatum acceperit tyrannus. Mens itaqueSancti hæc aut hujuscemodi fuit: Et ubi sunt dii, quos usque adeo jactitas, ostende ac proba veram eorum divinitatem; si feceris, eamus, sacrifico. Conditio erat impossibilis; igitur nulla promissio.

h Tum Antoninus Pius, tum Marcus Antoninus falsis diis plurimum addicti fuere, ut patet in utriusque Vita apud Capitolinum, juxta quem Marcus deorum cultum diligentissime restituit: Pius templa erexit vel restauravit, nec ullum sacrificium per vicarium fecit, nisi quum æger fuit: ut videri mirum non debeat, quod alteruter tam insolens & imperatoriam gravitatem dedecens gaudium exhibuerit, ubi spes affulgebat perducendi ad eorum cultum Virum, cujus opera tot homines ab eodem avocabantur.

i Neque illud prodigium exemplis caret: in Actis S. Basilisci martyris, quæ, ut a teste oculato conscripta, edidit Henschenius tom. 1 Martii pag. 237, idolum ad preces ejus contritum, & templum cælesti igne combustum esse dicitur. Vide etiam Acta S. Felicis M. tom. 6 Augusti pag. 548.

k In Actis SS. Tarachi, Probi & Andronici, supra ad lit. e laudatis, bestiæ ferocissimæ coram Sanctis mansuefactæ referuntur num. 10.

l Difficilis admodum est mihi locus iste: paulo ante idolum & pars templi subversa fuerunt ad Sancti preces, & verisimiliter ethnicorum idcirco animi in ipsum exacerbati. An igitur ad ferarum spectaculum accurrerunt soli Christiani, vel an omnes ethnici, qui accurrerant, hic tandem ita perculsi sunt, ut Dei, quem colebat Alexander, virtute fieri crederent, quod unus imperator maleficiis tribuebat, utque omnes una voce justum & sanctum Episcopum proclamarent? Putem ego, exaggerasse auctorem, atque omnibus applicuisse, quod ab aliquot Christianis vel Christianorum amicis dumtaxat factum est.

m Id est, occasione thermarum erat ibi populi multitudo. De loco vide dicta in Commentario num. 15 & seqq.

n Id est, si lubet. Porro uti patet ex libro Machabæorum, & Actis sinceris, tyranni, ne se victos & impias suas leges contemptas esse paterentur, nihil intentatum relinquebant; a promissionibus ad tormenta procedebant, a pœnis ad blanditias redibant: ac verisimillime sæpe ampliora promittebant quam præstare vellent. Itaque cum agatur hicde pervertendo Episcopo Christianorum duce, sufficientem hæc veritatis speciem præ se ferunt. Redi, si lubet, ad Annotata partis primæ lit. o.

o In utroque altero Ms., nam Suessionense hic consonat, affirmative dicitur: Laudo frontem tuam, quia nec possum &c. At sic laudo sonat repudio, improbo, quo sensu etiam usurparunt veteres Latini. Ceterum duriora verba, qualibus hic tyrannum alloquitur Martyr, inter suppositionis vel interpolationis indicia non raro computat Tillemontius, tamquam digna Metaphraste, nec modestiæ Christianæ satis congrua. Neque tamen vel sic Acta S. Theodoti, SS. Tarachi, Probi & Andronici, aliaque, in quibus non minus dura occurrunt, improbavit. Videat curiosus lector simile Tillemontii argumentum solutum in Commentario prævio ad Acta S. Adriani tom. 3 Septembris pag. 210 & seq.

p Grande prodigium, nec tamen mirabilius, quam quod narratur in Actis S. Polycarpi martyris, quæ tamquam exemplar antiquorum & authenticorum monumentorum proponit Tillemontius. Martyr ille in medio igne illæsus stetit; corpus ejus resplendens suavem odorem edidit; ex eodem corpore, cum perfoderetur gladio, columba exiituna cum cruore, quo sopitum est incendium. At vero ne Acta huc usque citata deseruisse videar, in Passione S. Theodoti narrat auctor sequens miraculum: Tum vero pyra ingenti constructa, cadaver sancti martyris in ipsam conjecere lictores, multam materiam circum ponentes; sed quadam Dei hominibus consulentis providentia, subito apparuit supra pyram lumen circumquaque refulgens, ita ut nemo eorum, qui ignem succensuri erant, accedere auderet, atque ita sacrum corpus intra pyram illæsum mansit. Ita ille; an minus prodigiose, quam noster hic?

q Subintellige aquam, quæ vox facile præteriri potuit a librario: cum fontana apud nonnullos substantive sumpta fontem designet.

r Id est, ad lapidem vigesimi milliarii indicem.

s Juxta Adonem orarium seu linteum istud petiverat & obtinuerat ab obviante quadam vidua. Vide infra lit. d in Annotatis ad partem tertiam.

t Huic prodigio comparari potest id, quod narratur in Passione SS. Tarachi &c. apud laudatum Ruinartium num. XI. Cum enim præses jussisset corpora sanctorum martyrum permisceri corporibusgladiatorum, ne a Christianis dignoscerentur, Oravimus, inquit auctor, Dominum … tunc subito terræ motus factus est magnus & tonitrua & fulgura, & nimia tempestas imbrium descendebat … custodes autem fugerunt … & cum corpora inquireremus, … subito misericors Deus stellam splendidam de cælo misit, quæ sedebat super singula corpora Sanctorum. Prodigium non multo absimile habes etiam in Passione S. Theodoti num. 19 apud nos tom. 4 Maii.

* al. quia

* al. additur me

* al. hominum

* al. sibi

* al. tibi

* halitus

* al. ejici

* al. additur Deo

* al. teneri

* al. alios

PARS III.

[Sanctus auctori apparens] Ego vero per noctem rapui corpus ejus, & posui eum, ubi eramus applicati, & misi Bonefacium ad comparandum aromata, unde Martyris corpus condirem. Ego vero cum quibus eram, fecimus criptulam modicam, in qua poneretur Martyris corpus. Sequenti autem nocte apparuit mihi Alexander martyr per visum, & dixit mihi: Crisentiane, locus iste tibi debetur & conjugi tuæ & hiis, qui vobiscum venerunt; corpus autem meum in locum * fornacis, ubi oravi Dominum, & non tetigit me ignis, ibi reconde. Tibi autem Dominus in loco isto gratiam donabit, & vives * in Christo, & nemo tibi insolens erit. Gesta nostra secretius habe, quoniam tempus malum est, ita ut ab Antonino & Corneliano non sentiantur, quoniam si inventa fuerint ab eis, & vos persequentur, & igne ista exurent. Et, hiis dictis, pertransiit visio hæc.

[15] [locum corpori suo sepeliendo indicat.] Mane autem facto, reverso Bonefacio, narravi omnia, quæ mihi fuerant ab eo præcepta, & acceptis aromatibus, & condito corpore, posuimus, ubi mihi fuerat ab eo revelatum, & scripsi in marmore & posui super eum hæc a: Hic requiescit sanctus et venerabilis martyr Alexander episcopus, cujus depositio celebratur undecimo Kal. Octobris. Et exemplaria a Corneliano dicta, quæ scripsit Prothasius & mihi optulit relegenda, quæque ego relegens, quæ minus erant in istis, de illis subjunxi; quæ ipse Prothasius repetens, in bibliothecæ suæ scrinio honoranter jussit reponi b. Die autem quarto depositionis Alexandri, Antoninus Corneliano juvenem tradidit dicens: Quemadmodum optime nosti, pœnaliter interfice eum, & corpus ejus in alto loco absconde, ne Christiani inveniant & martyrem sibi faciant eum.

[16] [Occiso clam Herculano, præses] Tunc Cornelianus vocavit milites, &, dato præmio, secretius agere jussit, ad mediumque noctis juvenem tradidit illis & magnum lapidem ad collum ejus ligari præcepit, & jussit in medium lacum jactari per noctem. Milites præsidis præceptum fecerunt. Cumque jactatus fuisset, lapis solutus est, illeque suis pedibus usque foras exivit & cœpit stare. Respiciensque dextra lævaque, oravit Dominum dicens: Domine meus Jhesu Christe, suscipe spiritum meum, & dona mihi promissum tuum. Et tu scis, Fili Dei vivi, quia in vita mea numquam ficte tibi servivi: cum Antonino templum intrabam c, sed semper te in corde occulte orabam. Domine Jhesu Christe, Fili Dei, ne me a famulo tuo Alexandro facias alienum. Et facta est illi vox de cælo, quæ dixit: Noli pavere, Puer meus; ego enim dilexi te: veni ad me, angeli mei suscipient te, & introducent te in paradysum ad requiem sempiternam: & his dictis, emisit spiritum d.

[17] Milites autem videntes omnia, quæ facta fuerant, venientes Corneliano narraverunt. Septimo autem die depositionis Alexandri, venit Cornelianus ad locum, [ad tumulum S. Alexandri punitur & sanatur;] ubi corpus ejus positum erat, & agitans caput, legere cœpit ira repletus, quod Martyris nomen scriptum invenit. Statimque marmor erumpere voluit. At ubi manum extendit, arida facta est; & cadens in terram, doloribus cœpit vexari. Pueri currunt; uxor lamentans crine soluto cucurrit, & venit ad locum, ibique virum jacentem invenit. Interrogat * eum; nichil ei respondit. Amens enim jacebat, & a suo sensu mutatus: quem levans in pavonem e, prætorio Fusci reduxit, & multo dolore vexatus, ad medium noctis cœpit clamare: Alexander, incendis me: rogo, subveni mihi: quem iterum relevans ad locum reduxit, ubi Martyris corpus jacebat; & jactans eum in partem sinistram, arida manus * supra Martyris sepulturam jacebat *. Et continuo manus ejus facta est sana, & statim soporatus est, dormiens usque mane. Mane autem facto, cum agnovisset Cornelianus omnia, quæ facta fuissent de eo, reversus est in prætorium Fusci; & misit & accersivit Prothasium simul & filiam suam, & indicavit eis omnia, quæ fuissent de Martyribus, & ea, quæ ipse passus fuisset ab eis. Et tunc Prothasius, ipso Corneliano dictante, omnia evidenter scripsit f.

[18] Agente autem Antonino tyranno, vir justus & timens, [S. Herculani corpus divinitus monstratum sepelitur.] cujus opera magna erant, & eleëmosynæ multæ, hic veniens ad me, indicavit mihi dicens: Dormienti * circa tertium pullorum cantum visus est mihi vir quidam splendidus, qui suscitans me, dixit michi: Surge & vade ad pedem montis, invenies ibi corpus venerabilis pueri Herculani, & colliges eum, & sepelies in cimiterio tuo: pro hoc beneficio tibi vita donabitur. Surgens ergo veni ad fontes Crecianos g & puerum ibi jacentem inveni. Levavi in traga h, & usque ad locum perduxi, & involvi illum in syndones duas, & posui eum in cimiterio meo, quod ego excidi in ripa neotupho i die sexto Kal. Octobris.

[19] Defuncto autem Antonino tyranno, Cornelianus præses prætorium Prothasio pro gratia dedit nutrimenti filiæ suæ k. [Ecclesia supra corpus S. Alexandri exstruitur.] Cumque agnovisset Prothasius, quod in vico Baccanensi publicæ termæ fuissent, ipsas termas in prætorio Fusci in priori statu ipso nomine reparavit. Cumque michi Christus gratiam Prothasii donasset, rogavi eum, ut supra sepulturam Martyris ecclesiam faceret fabricari. Qui Prothasius delegavit mihi electos quatuor artifices, & marmora duodecim, & expensis suis ad corpus Martyris contraxerunt fundamentum: & quatuor istis * tectum fieri jussit. Iterum rogavi * eum, ut michi daret licentiam cimiterium facere, dedit mihi per circuitum loci pedes trecentos. Perfecto autem cimiterio, in Christi nomine conferente plebe, ecclesia facta est l. Cujus dedicatio decimo Kalendas Aprilis celebratur, Constantino secundo & Crispo secundo cæsare m, regnante domino nostro Jhesu Christo, qui vivit & regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Ita etiam in Suessionensi, in utroque Ms. altero imperfecta phrasis est: & posui super eum hoc ordine continentem: Hic &c.

b Obscura hæc periodus elucidabitur ex num. 17.

c Præstans nimirum illi obsequium mere politicum.

d Quidquid hoc numero continetur, sicut & alia multa, prætermisit Ado, sed & aliud mortis genus Herculano attribuit, mox enim relatis, quænoster habet de isto martyre num. 12 & seq. subdit: Et iratus (Antoninus) jussit juvenem teneri, quem cum diversis cruciatibus afflixisset, gladio consummavit. Forte lacu exiens Herculanus gladio militis percussus est, atque ex illo ictu emisit spiritum. At cur facti hujus, cur cruciatuum ei ante mortem inflictorum, cur aliorum, quæ mox indicabo, hic nulla mentio, dum in plerisque ante narratis tanta est inter hanc Passionem & Adonis compendium consensio? Prima ratio esse potest, quod Ms., unde nostra exemplaria profecta sunt, in hac posteriore parte vetustate exesum esset adeo, ut, quæ legit Ado, distinguere non potuerint librarii, atque idcirco, omissis nonnullis, reliqua modo, quo poterant meliore, combinarint. Altera, quod Ado præ manibus habuerit, non tantum Passionem, a Crisentiano conscriptam, verum etiam eam, quam Prothasius, dictante Corneliano, exceperat & in sua bibliotheca reposuerat, uti discimus ex num. 15 & ex fine num. 17: & sic ex hac addiderit, quæ Crisentianus, operæ pretium non judicaverat annotare. Ceterum Herculanum annuntiant Usuardus & Martyrologium Romanum die 25 Septembris, quarto scilicet depositionis Alexandri, ut exprimit noster, silente Adone, nempe genuino.

e Pavo, seu potius Pabo, vehiculum est unius rotæ.

f Redi ad num. 15 sub finem.

g Non satis clare loquitur biographus supra num. 16, ut certo distinguamus, quem in lacum projectus fuerit S. Herculanus, an in Baccanensem, an vero in Braccianensem, de quibus egi in Comment. prævio num. 16 & seq. At utrumvis intellexerit, vox Crecianos mendosa apparet, & vel Cremeranos vel Cæretanos legendum putem. Cremera quippe amnis, oritur ex lacu Baccanensi; Cæretanus fluvius ex Braccianensi. Prope Cremeram exstitit olim castellum in prærupto tumulo a Fabiis conditum, & prope Cæretanum amnem erant colles excelsi, ut latius videri potest apud Cluverium lib. 2 Italiæ antiquæ cap. 2 & 3.

h In altero codice: Levavi ad terga: reponendum puto in traha, quæ vox bene Latina est, ac vehiculum absque rotis denotat.

i In aliis Mss. in ripaneo tupho; correctius legendum credo; in ripario topho, ut sensus sit: quod cœmeterium vel sepulcrum ego excidi in lapide, cui nomen tophus est, posito ad ripam fluminis, vel ex fluminis ripa extracto.

k Protasius ille, quantum ex hoc & ex num. 17 sub finem conjicio, filiam Corneliani uxorem duxerat.

l Nec ecclesiæ nec cœmeterii hujus ullum uspiam vestigium reperi: non apparet ex iis, quæ tradit hic biographus, amplam fuisse ecclesiam; suffecerit tamen capiendo exiguo verisimiliter fidelium numero, qui id temporis degebant in loco isto; ceterum cum iis temporibus minime pugnat ædificatio ecclesiæ seu loci, in quo conveniebant fideles, quoniam tales fuisse primis seculis non tantum extra sed & intra Romanam Urbem satis constat ex antiquis monumentis, ut fuse probat Florentinius in Exercitatione de prima Romæ a D. Petro dedicata ecclesia, quam subnexuit Notis ad primam Augusti Martyrologii Hieronymiani.

m Hæc ultima periodus, quæ a biographo, teste martyrii oculato, minime proficisci potuit, Actorum sinceritatem confirmat potius, meo judicio, quam infirmet. Nequeo enim persuadere mihi, auctorem, qui in tota Historia ansam non præbuit, unde solide arguatur falsitatis, usque adeo desipuisse in fine, ut manifestæ imposturæ characteres obtruderet. Crispus enim & Constantinus Constantini Magni filii, Cæsares designati sunt anno Christi 317 & secundo consules fuere anno 321. Dicamus itaque, imperante Constantino Magno, ecclesiam S. Alexandri, quæ seculo secundo erecta fuerat, restauratam fuisse ac dedicatam, prout, teste Eusebio lib. 10 cap. 2 & 3 Historiæ eccles., tum factitatum fuit per urbes singulas, atque ad celebrandamhujus rei memoriam verba ista adjecta fuisse Actis, quæ statis temporibus in ecclesia legebantur. Denique cum eodem seculo quarto Damasus Papa corpus sancti Martyris transtulerit, mirum non est, quod Ado dedicationis diem non annotaverit. Cur autem in Actis prætermissum sit, quod Ado subnectit de remisso per juvenem orario ad viduam, conjici potest ex dictis ad lit. d.

* al. in loco

* al. vivens

* al. interrogans

* al. aridam manum

* al. jactabat

* al. dormiens ego

* al. istos

* al. rogans

DE S. PAMPHILO MARTYRE
ROMÆ

SYLLOGE
De memoria in Martyrologiis, cultu & reliquiis.

Pamphilus Mart. Romæ (S.)

AUCTORE C. S.

[Sanctus hic ab Usuardo, Baronio,] Eminentissimus Baronius sanctum hunc Martyrem in Romano Martyrologio hodie sic breviter annuntiavit: Romæ, S. Pamphili martyris. Baronio præiverant alii, ac præsertim Usuardus, quem laudat in Notis, quique hoc ipso die eumdem postremo loco recensuit, Item, inquiens, Romæ S. Pamphili martyris. Unde tamen Pamphilum hunc Usuardus didicerit, miratur Sollerius noster in observatione ad ejusdem textum, ubi hæc ait: Postremum locum hic occupat Pamphilus martyr Romæ, nulla alia distinctionis nota aut charactere vestitus. Asserit Baronius, Usuardo adstipulari vetera Mss. Verum, quæ aut qualia ea sint, nusquam indicat; forte quod solum citata invenerit apud Galesinium, in iis appellandis satis liberalem. Ego me fateor mirari vehementer, hunc Pamphilum ab Usuardo adjunctum, cujus antiquiorum aut æqualium nullus mentionem faciat, cum alibi notaverim, raro Sanctum quempiam apud Usuardum reperiri (Cordubenses excipio & populares Gallos) cujus apud alios vestigia saltem aliqua non occurrant. Nihilominus vere ab ipso hac die recoli, ex codicibus nostris omnibus indubitatum est. Hactenus Sollerius, in hoc argumento versatissimus.

[2] Verumtamen si Gellonense Martyrologium a Dacherio tom. 13 Spicilegii primæ editionis vulgatum, [Gellonensi Martyrologio, aliisque hodie annuntiatur.] ineunte seculo nono, seu anno circiter 804 conscriptum fuerit, uti editor affirmavit, fatendum erit, Usuardum non omnium primum fuisse, qui Romanum martyrem Pamphilum die XXI Septembris Martyrologio inseruit. Eodem enim die in laudato Gellonensi ultimo pariter loco legitur: Roma Pampili martyris. Eadem habet etiam altera ejusdem Spicilegii editio, anno 1723 recusi. Nec dubium est, quin Pampilus hic idem sit cum Pamphilo Usuardi, cum hujusmodi nominum luxatio in antiquis Martyrologiis frequentissima sit, & utrobique etiam Romæ annuntietur. Augustanum monasterii S. Udalrici, tom. VI Junii inter Hieronymiana contracta a Sollerio editum, hoc ipso etiam die & postremo similiter loco, sed sine palæstræ mentione, habet: Palpili mart.; quem eumdem cum Gellonensis Martyrologii Pampilo esse, nemo ambiget, qui utriusque textum hujus diei conferre voluerit. Annuntiatur etiam hodie in Florario nostro Ms. Sanctorum, addito anno, quo passus fuerit hoc modo: Item Romæ, sancti Pamphili martyris, anno salutis CCCIX. Consonant denique recentiores alii, quibus recensendis supersedeo.

[3] [Gesta ejus & tempus martyrii] Porro Baronius supra recte monet, hodiernum S. Pamphilum diversum esse a synonymo, qui in persecutione Galerii Maximiani Cæsareæ in Palestina passus, in vetustiori Hieronymiano apud Florentinium die XVI Februarii, & in variis antiquis ac recentioribus Martyrologiis ad Kalendas Junii inscriptus est. Utrumque certe distinxit Usuardus, dum alteri presbyteratus Ordinem & pro palæstra Cæsaream Kalendis Junii assignavit; alterum sine eo titulo Romæ coronatum hodie recensuit. Non ita quidem distinxit illos Gellonensis martyrologus, qui de Cæsareensi Pamphilo alibi non meminit; sed Romanam tamen palæstram hodierno, ut dixi, etiam adscripsit, quod ad distinctionem sufficit. In Augustano quoque Martyrologio Cæsareensis martyr nec ad diem XVI Februarii, nec ad 1 Junii legitur; ex dictis tamen liquet, Palpilum, quem hodie memorat, Romanum esse. Ad gesta quod attinet, hæc me penitus latent, uti & genus martyrii, annusque ac persecutio, in qua fuerit coronatus. Nec quidquam de hisce apud alios reperi, nisi in Florario nostro supra citato, cujus auctor tempus martyrii Pamphili Cæsareensis, anno 308 passi, cum unius circiter anni differentia Romano haud dubie adaptavit, quique præterea hac in parte nullius est auctoritatis.

[4] [omnino latent, aliquot ejus reliquiæ Romæ;] Quam ob rem Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ recte dixisse videtur: Pamphilus martyr, diversus ab illo, qui apud Cæsaream Palæstinæ Kal. Junii in Martyrologio Romano coronatus refertur; … Romæ pro Christi fide passus ab Usuardo & ab aliis memoratur hac die; cætera prorsus latent… Tempus passionis hujus Martyris nobis ignotum est, cum Usuardus, a quo Martyrologium Romanum accepisse videtur, nudam ipsius mentionem fecerit. Laudavit quidem Baronius in Annotatis ad Martyrologium suum vetera Mss.; sed cum nec persecutionem saltem, in qua sanctus Martyr occubuit, memoraverit, satis liquet, aut hanc in ipsis non fuisse notatam, aut Baronium Galesinii dicta adoptasse, uti supra num. 1 suspicatus Sollerius est. Laudatus Ferrarius præterea fatetur, æque sibi ignotum esse, ubi S. Pamphili Romani corpus asservetur. At Carolus Piazza in Hemerologio sacro Romano parte 2 ad hunc ipsum Septembris diem saltem aliquot ejusdem reliquias, cultumque docet his verbis: S. Pamphilus, martyr Romanus, memoratus in Martyrologio Romano. Ad S. Mariam a Populo, ubi unus ipsius digitus est, aliæ ejusdem reliquiæ sunt in S. Petri & in S. Silvestri in Campo Martio.

[5] Præterea præ manibus habeo epistolam a Joanne Francisco Vanni, [Ejusdem corpus an corinalti in Italia?] Societatis nostræ presbytero, anno 1692 Roma ad Janningum nostrum datam, in qua is scribit, Corpus S. Pamphili martyris Romani, de quo Martyrologium Romanum ad diem XXI Septembris meminit, Corinalti quiescere, ipsumque ejusdem loci tutelarem esse. Est autem Corinaltum, indigenis Corinaldo, Italiæ oppidum in limite ducatus Urbini, qua Marchiæ Anconitanæ adjacet, & in diœcesi Senogalliensi. Leander Albertus in Descriptione Italiæ istud recenset inter honestiora oppida castellaque, sita juxta Misam, seu Nigolam amnem, ad cujus ostia Senogallia jacet. Sed laudatus Vannius in eadem epistola fatetur, ibidem de sancto Tutelari suo nihil plane sciri, omnique studio ac labore a Corinaltensibus conquiri monumenta, ex quibus aliquid lucis his tenebris posset affundi. Hinc etiam petiit, ut si qua apud nos exstarent, ea ad se mitterentur. Quid ad hæc responderit Janningus, ignoro; at certe ego nihil simile reperi in Museo nostro; nec quidquam etiam habeo, unde vel leviter probare aut negare queam, sacrum illud corpus, Corinalti honoratum, hodierni Pamphili potius, quam alterius sancti martyris esse. Nescio pariter, an Corinaltensibus sua pro conquirendis monumentis diligentia, quod ipsis apprecor, feliciter cesserit. Quod si ita sit, plura de S. Pamphilo nostro in Supplemento Operis dari poterunt.

DE S. EUSEBIO MART.
IN PHŒNICIA.
Ex Martyrologiis Latinis & Græcis.

[Commentarius]

Eusebius Mart., in Phœnicia (S.)

J. S.

[S. Eusebuis primum graviter tortus] Galesinius & Baronius hodie ex Græcorum Fastis annuntiant S. Eusebium Phœniciæ martyrem. Baronii verba hæc sunt: In Phœnicia S. Eusebii martyris, qui ultro præfectum adiens, & se-Christianum esse denuntians, ab eo multis tormentis afflictus, capite cæsus est. Menologium Græcorum, quod Latinum fecit Sirletus, de eodem sic habet: Eodem die commemoratio sancti martyris Eusebii. Hic sponte præsidem Phœniciæ adiit, illum arguens, quod Christi gregem persequeretur. Itaque ab irato judice suspendi, & verberari jussus est. Cum vero diu asperis ac laceris pannis indutus, sale verberibus injecto, in Christiani nominis confessione perstitisset, præside ipso in horas plura & majora magis magisque addendo * tormenta, exultabat Vir sanctus, perinde acsi in alieno corpore pateretur. Denique jussit præses caput abscindi, sicque ascendit in cælum, Dei gloriam prædicans. Eadem fere leguntur in Menæis impressis, sed nonnulla diversitas est in tormentis. Martyri illatis ante capitis amputationem. Quare illam elogii partem Græce huc transfero: δὲ ὀργιστεὶς προσέταξεν ἀναρτηθέντα τὸν ἅγιον ξέεσθαι. Επὶ πολὺ δὲ ξέσαντες, τριχίνοις ῥάκεσιν ἅλας ἐμβαλόντες καὶ προσδήσαντες, ἀνέξαινον τὰς σάρκας τοῦ ἁγίου. Ille vero (nimirum tyrannus) iratus, suspensum Sanctum jussit scalpi. Ubi vero diu scalpserant, pannis cilicinis salem imponentes & alligantes, discerpserunt carnes Sancti. Sensus ex interpunctione, quæ diverso modo fieri potest, utcumque est ambiguus.

[2] [capite secatur.] Nam potuerunt Sanctum ab initio pannis cilicinis scalpere, & deinde affrictione salis vulnera magis exasperare. At potius existimo, alio instrumento primum usos ad scalpendum latera; deindeque corpori vulnerato pannos cilicinos sale conspersos applicuisse, & sic vulneribus vulnera addidisse: atque ita tortum revera esse S. Eusebium, legitur in Synaxario Constantinopolitano, quod fuit Sirmondi; sed ibi memoratur ad XXIII Septembris. Reliqua in Menæis plane consona sunt datis a Sirleto in Menologio, ubi & alia verisimiliter eadem fuerunt Græce. Addunt Menæa duos versiculos, quos Græce & Latine subjungo:

Ευσέβιον κτείνουσι δυσσεβεῖς ξίφει,
Τὸν εὐσεβῶς βιοῦντα, καὶ Χριστοῦ φίλον.

Eusebium occidunt impii gladio,
Pie viventem & Christi amantem.

In laudato mox Synaxario Ms. non dicitur Sanctus sponte præfectum adivisse, sed ab eo captus asseritur. Potest tamen utrumque esse verum: potuit enim ultro accedens capi. Plura de S. Eusebio non invenio, nec exprimitur, sub quo tyranno fuerit passus, nec in qua civitate. Similiter hujus Eusebii memoriam non invenio in Menologio Basiliano.

[Annotata]

* addente

DE SS. ISACIO ET MELETIO EPISC.
IN CYPRO.
Ex Græcorum Menologiis & Menæis.

[Commentarius]

Isacius episc. in Cypro (S.)
Meletius episc. in Cypro (S.)

AUCTORE J. S.

[SS. Isacius & Meletius in Fastis Græcis] Duos Cypri episcopos ad hunc diem Romano Martyrologio inseruit Baronius, secutus utcumque Græcorum Menologium Sirletianum, licet noluerit in omnibus adoptare illius Menologii asserta; nam si Menologio presse inhærendum esset, non solum duo, sed tres memorandi essent episcopi in Cypro. At duos commemorat Baronius, & singulos separatim hoc modo: In Cypro S. Isacii episcopi, & martyris. Ibidem S. Meletii episcopi & confessoris. Menologium vero primum duos annuntiat his verbis: Eodem die commemoratio sanctorum patrum & episcoporum Cypri, Meletii & Isacii. Hi sancti & beati patres nostri, episcopi ecclesiæ Dei, quæ est in insula Cypro, viri pii & timentes Deum, quorum opus assiduum erat docere populum divina Christi eloquia, & facultates suas indigentibus distribuere, sic agentes per totam vitam, per diversa tempora migrarunt ad Dominum. Deinde rursum: Eodem die commemoratio sacrosancti martyris Isacii, episcopi Cypri. Menæa impressa plane consentiunt Menologio de Meletio & Isacio confessoribus. Isacium quoque martyrem eodem modo annuntiant, additis solum his versiculis:

Τὸν μόσχον Ικάκιε τὸν θεῖον θύων,
Ξίφει δι᾽ αὐτὸν οἶάπερ μόσχος θυῃ.

Vitulum, Isaci, divinum sacrificans,
Gladio propter ipsum sicut vitulus mactaris.

Hos igitur duces si sequi necessario oporteret, dicendum esset, duos esse sanctos Isacios in Cypro episcopos, alterum martyrem, alterum confessorem.

[2] Verum nec tanta est auctoritas Menæorum aut Menologii, [celebrati, ut episcopi in Cypro insula;] ut credamus omnia ad litteram pro certis accipienda, nec gemino Isacio favent alii Græcorum Fasti. In Synaxario Sirmondiano Ms. unus tantum Isacius episcopus in Cypro ad hunc diem commemoratur, isque in pace obiisse dicitur, prætermisso ibidem Meletio. In Menologio Basiliano, omissa mentione Isacii martyris, duo confessores annuntiantur simul his verbis: Commemoratio sanctorum patrum nostrorum Isacii & Meletii episcoporum Cypri. Tum subjungitur hoc elogium: Sancti beatique patres Isacius & Meletius diversis temporibus episcopi ecclesiæ Cypri fuerunt: Isacius quidem prior, Meletius vero posterior: sed pari tamen uterque pietate claruit. Quippe qui timorem Dei semper secum circumferentes, & in pontificatu conspicui, inculpate Deo Liturgiam * offerebant, omnesque suas facultates promptissimo animo pauperibus distribuebant, tota die, juxta illud Prophetæ, miserentes & commodantes, non panem solum, sed fidelem etiam in docendo sermonem. Viduarum curam gerebant, orphanos misericordia prosequebantur, jacentes erigebant animos, omnibus omnia fiebant, ut omnes lucrifacerent. Cum igitur sic vixissent, miraculorum donum promeruere; multosque admirabilibus curationibus juvantes, in summa senectute diversis, ut fertur (Græce ut dictum est) temporibus, sed tamen eodem anni die ad Deum, quem ab ineunte ætate summo studio coluerant, migrarunt. Similia leguntur in Ms. Græco monasterii S. Salvatoris Ordinis S. Basilii prope Messanam, brevius tamen, & nihil de miraculis.

[3] [sed nonnulla de his sunt dubia.] Jam vero inficiari nequeo, varia de his videri parum certa, quia collectores elogiorum, quæ dedi, non videntur de Sanctis illis satis distinctam habuisse notitiam, cum solum referant aliqua, omnibus fere sanctis episcopis convenientia. Præterea Cypri episcopos faciunt, nec edicunt, in qua Cypri insulæ civitate fuerint episcopi. Lequienus in Oriente Christiano tom. 2 multas recenset civitates episcopales Cypri, earumque episcopos, quantum noverat, enumerat; sed nullum inter illos Isacium, nullum Meletium. In Synaxario Ms. jam laudato Isacius dicitur episcopus σίτης τῆς Κύπρου. Sitæ Cypri; sed Sitam civitatem in Cypro nullibi reperire potui. Hinc facile credo, Isacium & Meletium cultos fuisse in Cypro; at non æque certum apparet, in eadem quoque insula fuisse episcopos: nec tamen ex omissa aut ignorata eorum civitate episcopali habetur ratio sufficiens negandi, episcopos fuisse in dicta insula, cum hoc saltem omnes laudati Fasti constanter affirment. Itaque magis ambiguum videtur, utrum Isacius fuerit martyr: (nam duos fuisse in Cypro minus est verisimile) & in aliis Fastis ut martyr, in aliis ut confessor celebratur. Nihil igitur hac de re certi statuere valeo.

[Annotata]

* i. e. Missæ sacrificium

DE S. CASTORE EPISC. CONF.
APTÆ JULIÆ IN PROVINCIA GALLIÆ

Inter annum CDXIX et CDXXVI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Castor episc. conf. Aptæ Juliæ in Provincia Galliæ (S.)

AUCTORE C. S.

§ I Memoria Sancti in Martyrologiis: antiquus ejus in ecclesia Aptensi cultus: Officia ecclesiastica.

Apta Julia Vulgiensium Plinio, Galliæ Narbonensis civitas, indigenis Apt nunc dicta, episcopalis est in Provincia Gallica sub archiepiscopatu Aquensi, [Sanctus apud varios martyrologos hoc die,] uti tom. III Maji, pag. 285 in S. Auria martyre dictum jam est, ubi ejusdem civitatis situm expositum etiam reperies. Hæc inter suæ sedis episcopos recenset & insigni cultu hoc die XXI Septembris veneratur S. Castorem, qui seculo V eam sanctissime rexit & virtutibus illustravit. Quamquam autem S. Joannis Cassiani scriptis celebratus fuerit, cultusque ipsius antiquissimus videatur, nihil tamen de ipso in Adoniano, Usuardino aliisque hujusmodi vetustioribus Martyrologiis legere est. Habent tamen ipsum & hoc die annuntiant aliquot Usuardina auctaria, a Sollerio nostro edita. Ex hisce codex Aquicinctinus, eodem Sollerio judice, seculo decimo tertio non posterior, de eo sic meminit: Civitate Attensi, natalis beati Castoris, episcopi & confessoris. Simillima habent codices Domini le Marne & Caudiacensis, in quorum primo ibidem legitur: In civitate Attensi, natalis beati Castoris, episcopi & confessoris: in altero: Civitate Actensi, natalis beati Castoris, episcopi & confessoris.

[2] Ut vero indubitatum est pro Attensi & Actensi apud recensitos martyrologos legendum esse Aptensi, [sed a Greveno Atheniensis perperam creditus, annuntiatur.] ita certum est, nimium aberrasse Grevenum, dum hodiernum S. Castorem ex Aptensi episcopo Atheniensem fecit, sic inquiens: Castoris episcopi Atheniensis & confessoris. Rectius Ferrarius in Catalogo generali ait: Aptæ in Gallia, S. Castoris episcopi. Castellanus de ipsius cultu aliquid addit his verbis: Aptæ in Provincia, S. Castoris episcopi, cujus corpus honoratur in ecclesia cathedrali, quæ nomen B. Mariæ Virginis antiquavit, ut S. Castoris assumeret. In Supplemento quoque hisce addenda monet sequentia: Ipsi acceptum debemus eximium librum de Institutionibus monasticis, quem celebris Cassianus, S. Chrysostomi discipulus, ad ipsius preces composuit pro monasterio, quod is sanctus Episcopus in agro patrimonii sui in diœcesi Nemausensi fundaverat. Martyrologium vero Parisiense sic habet: Aptæ S. Castoris episcopi, cujus hortatu, & in gratiam monasterii ab ipso recens conditi, Joannes Cassianus scripsit libros de Institutis monachorum. Saussayus quoque in Martyrologio suo Gallicano hac pariter die ipsum breviter annuntiat, Aptæ, inquiens, sancti Castoris, hujus sedis episcopi, qui sub Arcadio * imperatore claruit meritis apostolicæ virtutis. In Supplemento autem ejusdem Martyrologii longum ipsi elogium texuit ex gestis ejus, quæ suo loco examinabimus. Hisce denique addo Dionysii Sammarthani testimonium tom. 1 Galliæ Christianæ col. 351, ubi legitur: In pervetusto Aptensis ecclesiæ Martyrologio commemoratur XI Kal. Octobris.

[3] [Antiquus cultus ipsius] Ad antiquum S. Castoris cultum pertinet, quod laudatus Galliæ Christianæ scriptor ibidem præmiserat his verbis: Porro tam sapienter, tam feliciter commendatam sibi a Christo ecclesiam rexit Castor, totque seu virtutum, seu miraculorum signis in ea fulsit, ut præ ceteris pastoribus suis eum in patronum elegerit. Nempe antiquitus Aptensis ecclesia S. Mariæ et S. Castoris dicebatur. Præmiserat item pagina præcedenti: Templum (cathedrale Aptense) patronam habet Deiparam Virginem. In dono castri de Sagnone, in Bulla Paschalis Papæ II, & aliis chartis B. Mariæ adjungitur S. Castor. Nunc in hac ecclesia invaluit S. Annæ cultus, quæ pro tutelari a nonnullis habetur. Chartam illam deinde exhibet inter instrumenta ad eamdem ecclesiam spectantia pag. 75 & sequenti, unde nos eam infra num. 6 & seqq. recudemus. In hac autem Georgius quidam & uxor ejus Deda prædictum castrum donant ipsi Deo Domino nostro & S. Mariæ, Matri Domini nostri Jesu Christi, & S. Auspicio martyri & episcopo, & episcopo præcipuo Castori & confessori nobilissimo. Verum licet hæc antiquam S. Castoris venerationem probent; (nam charta illa ex dicendis seculo X posterior non est, & forte etiam antiquior) non tamen docent, S. Castorem potius, quam S. Auspicium, quem Aptenses velut primum suum episcopum venerantur, tunc temporis istius ecclesiæ tutelarem fuisse, aut eamdem ecclesiam S. Castoris potius, quam S. Auspicii nomine insignitam fuisse.

[4] [in ecclesia Aptensi] Potuerunt scilicet Georgius & Deda ita loqui, quia ambo Sancti ejusdem sedis episcopi fuerant, & in eadem ecclesia colebantur; sanctumque Castorem præcipuum episcopum dicere, quia is peculiari forte cultu ibi gaudebat, ipsique eumdem singulari pietatis affectu prosequebantur, ut ex ipsa charta manifestum est. Clariora sunt Paschalis II Papæ verba pro S. Castore una cum sanctissima Dei Parente patrono ecclesiæ Aptensi asserendo. In Bulla enim supra memorata confirmat ejus loci canonicos, ut in Aptensi matrice ecclesia beatæ Dei Genitricis et semper Virginis Mariæ, et beati Castoris perpetuis deinceps temporibus clericaliter & regulariter vivant. Exstat ea Bulla in præcitata Gallia Christiana inter instrumenta Aptensis ecclesiæ pag. 77, ubi notatur data Idibus Januarii anni Christi 1115, sed ex adjecto anno Pontificatus ejusdem decimo quinto ad annum Christi 1114 pertinet.

[5] [ex instrumentis probatur;] Istud porro canonicorum collegium seculo X ad finem vergente fundaverat Theudericus Aptensis episcopus, ut patet ex charta ab eodem scriptore pag. 74 & sequenti relata, in qua is anno 991 in præfata sede Aptense omnipotenti Deo, S. Mariæ Virginis, sanctique Petri Apostoli, atque sancti Castori * eximii confessoris, ob eorum omnium honore ac veneratione canonicos duodecim constituit, fundavitque. Leodegarius quoque ejusdem sedis episcopis ejus nominis II, ibidem pag. 77 per chartam anno 1113 notatam quædam episcopatus sui bona, quæ perperam amissa ipse redemerat, Deo & S. Mariæ, & S. Auspicio & S. Castori donavit. Denique Joannes Filleti, Aptensis item episcopus, in instrumento anni 1407, quod habes ibidem pag. 81, post sanctissimam Dei Genitricem Mariam ecclesiæ suæ patronos B. Annam beatosque Auspicium & Castorem appellat. Porro hic observasse juverit, in omnibus prædictis instrumentis, uti & in ipsa Gallia Christiana, ubi de Aptensi ecclesia cathedrali agitur, S. Mariæ Virginis nomen ceteris semper præponi; ac proinde mirari licet, unde Castellanus num. 2 relatus didicerit, eamdem ecclesiam nomen B. Mariæ Virginis antiquasse, ut S. Castoris assumeret.

[6] Hisce ad antiquum S. Castoris nostri cultum spectantibus subjungimus, [Donatio castri per Georgium & Dedam,] quæ leguntur in charta donationis per Georgium & Dedam conjuges factæ, cujus supra num. 3 mentionem fecimus, & ex qua discimus, hujus sancti Episcopi sepulcrum id temporis ibidem in honore fuisse, & altare ejusdem nomine Deo consecratum. In eadem etiam beneficium aliquod ipsi acceptum refertur. Præcisa itaque præfatione, quæ ad propositum non facit, in laudata Gallia Christiana pag. 76 leguntur sequentia: Et ego Georgius peccator nimius, & uxor mea Deda, una per voluntatem Dei omnipotentis & omnium Sanctorum ejus, quia scio, eum esse misericordem & propitium, disposuimus dare aliquid ex honore nostro ipsi Deo Domino nostro, & S. Mariæ Matri Domini nostri Jesu Christi, & S. Auspicio martyri & episcopo, & episcopo præcipuo Castori & confessori nobilissimo; & hoc, quod offerimus in comitatu Aptensis civitatis, est quoddam castrum insigne & nobile, quod est positum supra civitatem ad Orientem, nomine Sagnone.

[7] Ipsum castrum damus prædictæ sedi & S. Castori, [qui ad Sancti sepulcrum & altare vigilantes, filium] ibidem quiescenti, & innumeris Sanctorum reliquiis, quorum nomina Dei solius misericordia novit. Et hoc & ejus fundum, terris cultis & incultis cum vineis & pratis & omnibus adjacentiis, & ultra Causalonem, in loco, qui dicitur Sabloned, & in olivetis, ipsi castro pertinentibus, & nunc & in æternum. Habuimus olim hæredem unum masculini generis, nomine Sisinnium; ipsum per manus paganorum perdidimus, qui ductus est ad Ispanias, ibidem commoratus per septem annorum tempora. Nos vero ejus genitores interim non cessavimus orare in jejuniis & eleëmosynis pro filio nostro, & omni hebdomade revoluta, in Sabbato vigilantes ante altare S. Mariæ & S. Castoris eramus. Apparuit autem Domini virtus & misericordia, quia post finem annorum prædictorum eramus vigilantes ante altare Domini Dei Salvatoris, & S. Castoris sepulcrum; & ecce derepente in prima noctis vigilia venit filius eorum ante eos stans, & ferens *, qua vinculatus fuerat tot annorum tempora, dicens ad eos, Recognosce, pater, filium tuum, quem genuisti; & tu mater, quem triennio ablactasti; ecce adsum cum sanitate mentis & corporis.

[8] Quo viso, fit gaudium magnum genitoribus & omni populo & civibus; [ex captivitate barbarica receperant.] & omnes unanimes affecti reddebant Deo gratias. Amen. Castrum autem, ut erat datum, voverunt cum filio, & firmaverunt privilegio & personarum testimonio Caroli tempore Hactenus illi; sed ex ipso contextu satis apparet, non esse istud purum donatorum instrumentum, sed ab alio quopiam interpolatum, luxatumque. Ceterum instrumentum hoc nullam notam chronologicam adscriptam habet præter Caroli tempus, quo nomine, an Carolus Martellus, Magnus an Calvus, aut Carolus Lotharii imperatoris filius & Provinciæ rex, vel alius denique designetur, inexploratum est. Per paganos autem haud dubie Saracenos Hispaniæ instrumenti scriptor intelligit, qui prædictorum principum seculis Galliam suis incursionibus infestarunt, & a quibus Sisinnius seu in pugna seu aliter capi potuit. Id unum certum videtur, donationem illam seculo X posteriorem non esse, cum in laudata Gallia Christiana col. 354 Nortaldus I, episcopus Aptensis, istud ecclesiæ suæ castrum Sagnone Roberto & Waraconi anno 967 per præstariam, ut tunc loquebantur, concessisse legatur. Incertum quoque est, an ea Sisinnii ex Hispanica paganorum captivitate liberatio, quæ S. Castoris meritis in dato instrumento videtur adscribi, pro miraculo vel beneficio re vera habenda sit; nam modus, quo ea contigerit, ibidem non exponitur.

[9] [Festum ejus natale & Revelationis ibidem,] Pergo cetera de S. Castoris cultu enarrare. Sæpe laudatus Galliæ Christianæ scriptor col. 358 refert Guilielmum ejus nominis inter episcopos Aptenses primum, quem ex Bulla Adriani IV Papæ anno Christi 1158 sedisse, annoque 1160, vel, ut aliis placet, 1161 obiisse ait, festum B. Castoris instituisse; sed an ea fuerit prima ejusdem festi institutio, an instauratio vel major solemnitas, ulterius non explicat. Eodem col. 361 teste, Raimundus III, qui in Aptensi cathedra ab anno 1275 usque ad 1303, quo obiit, sedisse ibidem dicitur, instituit festum Revelationis SS. Auspicii, Castoris & Martiani, die I Maji celebrandum. De S. Auspicio episcopo supra sæpe memorato actum in Opere nostro est ad diem 2 Augusti, de S. Martiano autem abbate ad XXV ejusdem mensis; sed nec ibi, nec alibi de hac revelatione quidquam reperi, præterquam in Breviario Aptensi anno 1532 typis edito, in quo tamen non Kalendis Maji, sed prima die Dominica ejusdem mensis, alias non impedita, Officium istud ritu semiduplici celebrandum præscribitur. Verum nec hinc discere possum, qualis ea revelatio fuerit, aut quo tempore contigerit.

[10] [olim celebratum: caput argenteæ thecæ inclusum.] Nam omnia desumuntur ex Communi plurimorum martyrum tempore Paschali, excepta Oratione, quam subdo. Deus, qui occulta revelas, & quorum facinora sunt tecta, beatificas, tribue nobis, quæsumus, ut per merita & orationes Sanctorum tuorum, Auspicii, Castoris & Martiani, qui in Aptensi requiescunt ecclesia, & quorum hodie revelationem veneramur, lad celestem patriam pervenire valeamus. Per Dominum &c. Ita ibi; sed in recentiori ejusdem ecclesiæ ac diœcesis Breviario, seu Officiis propriis anno 1664 excusis, istud Revelationis Officium penitus prætermissum est. Anno 1320 S. Castoris caput pretiosæ thecæ argenteæ inclusum fuisse per Raimundum IV, cognomento Botti, Aptensem episcopum, tradit idem Galliæ Christianæ scriptor col. 362, cujus verba huc transfero. Raimundus Botti … quam primum sedere cœpit in S. Castoris cathedra, de ipsius cultu sollicitus, ejus sacrum caput theca argentea exstantis operis inclusit, anno videlicet MCCCXX, ut constat ex membranula in hoc vase inclusa, & gentilitiis Raimundi symbolis. De eodem Sancti capite & theca argentea inaurata meminit J. Arnoux in Catalogo sanctorum corporum ac reliquiarum, quæ in Provincia asservantur, quem Ludovico XIII Galliarum regi anno 1622 inscripsit & typis vulgavit.

[11] Nunc ad recentiorem ejusdem cultum ecclesiasticum veniamus. [Colitur ibidem Officio ecclesiastico cum Octava,] Præter Officium Revelationis, modo, ut diximus, antiquatum, in prædicto Aptensi Breviario anni 1532 ad hunc XXI Septembris diem præscribitur festum ac Officium de ipso, ritu duplicis majoris & cum Octava solemni, Officio S. Matthæi apostoli ritu duplicis minoris in diem posterum translato. In isthoc S. Castoris Officio pene omnia sunt propria, quibus gesta ac miracula ejus celebrantur, quæ propterea suis locis expendemus. In ejusdem locum, sed ad eumdem tamen diem, deinde substitutum est aliud S. Castoris Officium inter Propria diœcesis Aptensis, jussu illustrissimi domini Modesti de Villeneufve de Arcs, ejusdem sedis episcopi, ad normam Breviarii Romani exacta, annoque 1664 Aquis Sextiis excusa. Habet & hoc passim omnia propria, sed est ritus duplicis primæ classis cum Octava & lectionibus etiam propriis in singulos dies non impeditos assignatis. Hasce infra una cum ceteris in Commentario discutiemus. Interea tamen duos ejusdem hymnos cum Oratione hic accipe.

[12] Ad utrasque Vesperas ac Laudes:

Castor Nemausi nascitur [ex quo duo hymni]
E nobili prosapia;
Sed meritis illustrior
Apparet & virtutibus.
      Præfectus abbas monachis,
Vivens fit illis regula,
Et micat in cœnobio
Insignis ejus sanctitas.
      Solemniori præsulis
Aptæ peracto funere,
Invitus hic eligitur,
Et consecrandus ducitur.
      Sit, Christe rex piissime,
Tibi, Patrique gloria,
Cum Spiritu Paraclito,
Et nunc & in perpetuum. Amen.

[13] Hymnus ad Matutinum sic habet:

Nomen beati Castoris [& Oratio recitantur.]
Colamus & memoriam,
Nostraque sit fiducia
Ejus juvari meritis.
      Hunc, qui benignis precibus
Captivitatis vincula
Rupit, precemur, criminum
Ut liberemur nexibus.
      Hæc vota, Præsul, accipe,
Memento, Pastor, ovium,
Fac nos tuis suffragiis
Cœli potiri gaudiis.
      Laus & perennis gloria
Patri sit atque Filio
Sancto simul Paraclito
In sempiterna sæcula. Amen.

Oratio: Deus, qui precibus S. Castoris, confessoris tui atque pontificis, vincula captivorum dirupisti, fac nos supplices ejus patrociniis ita adjuvari, ut peccatorum nexibus soluti, tibi semper libera mente serviamus. Per Dominum &c.

[14] Eumdem sanctum Episcopum annuo Officio cum lectionibus secundi Nocturni propriis, [Cultus ejus alibi.] rituque duplici, sed propter festum S. Matthæi postridie, seu die XXII Septembris, honorat, aut certe honorare soluit ecclesia Nemausensis in Occitania, ut disco ex hujus diœcesis Breviario proprio typis edito, sed anno mihi incerto, quia initio aliquot paginæ desunt; & ex ejusdem ecclesiæ ordine Officii recitandi anno 1679 excuso Honorem hunc Nemausenses haud dubie ipsi tamquam populari suo exhibendum decreverunt: Nemausi enim S. Castor natus esse creditur. Tillemontius tom. 14 Monument., pag. 176 scribit, ipsum in monasterio quoque S. Victoris Massiliensis cum ecclesia Aptensi die XXI similiter coli; quod nec probare nec confirmare possum. In Officiis tamen propriis ejusdem celebris monasterii, quibus annus impressionis pariter avulsus est, nihil de illo occurrit. Contra in Foro-Juliensis diœcesis, in Provincia Galliæ, Breviario, anno, ut calamo annotatum lego, 1529 typis vulgato, ad diem XX hujus mensis Officium de ipso simul & de Vigilia S. Matthæi præscribitur; quod forte in gratiam fratris ipsius, S. Leontii, episcopi sui Foro-Julienses faciendum censuerunt. Verum id ipsum in eorumdem Officiorum nova editione, anno 1678 facta, etiam antiquatum fuit. Atque hæc de S. Castoris sacro cultu sufficiat recensuisse, quem antiquum & insignem esse, ex iis, quæ hactenus produximus, manifestum est.

[Annotata]

* imo Honorio

* Castoris

* adde catenam

§ II. Vitæ non satis certæ auctoritatis, ex quibus una edenda: Sancti patria, gestaque in statu seculari: cœnobium ab eo conditum, & obtenta a S. Joanne Cassiano Orientalium monachorum Regula.

[Exiguæ auctoritatis Vitæ ipsius sunt,] Quod in aliis multis insignis sanctimoniæ viris sæpe evenit, id in hoc quoque dolemus, quod nullum virtutum suarum, quibus Dei Ecclesiam illustravit, scriptorem habuerit synchronum supparemve, aut ejusmodi saltem, cui fides tuto possit adhiberi; vel si habuerit, ejus Opus ad nos non pervenerit. Scribit quidem Dionysius Sammarthanus tom. 1 Galliæ Christianæ, col. 361, Raimundum, ejus nominis III episcopum Aptensem, qui, ut ibidem ait, in nonnullis veteribus monumentis appellatur eruditissimus in Officio ecclesiastico, SS. Auspicii & Castoris Vitas elegantiori stylo conscripsisse: sed Raimundus ille, qui seculo XIV inchoato obiit, ab ætate S. Castoris, ante seculum V medium defuncti, longius aberat, quam ut ipse facta illius in lucem primus proferre posset; & nescimus, quibus aut quam antiquis monumentis usus fuerit. Deinde suspicari licet, Vitam illam, cujus nullum exemplar seu Ms., seu typis editum, cum ejus nomine vidi, eadem aut saltem non diversa continuisse ab iis, quæ in ejusdem Sancti nostri Officiis seu lectionibus propriis recensentur; quas quidem lectiones ex monumentis sanctæ Aptensis ecclesiæ desumptas esse, ibidem prænotatur.

[16] [quæ a variis laudantur] Joannes Baptista Guesnay Societatis nostræ presbyter in S. Joanne Cassiano illustrato lib. 2, cap. 29, num. 3 ex ejusdem ecclesiæ Aptensis Fastis, ut loquitur, brevem S. Castoris Vitam recenset, in qua pauciora ipsius gesta, quam in Officiis propriis recitantur. Eamdem fere, si pauca nempe circa finem excipias, exhibet Dionysius Sammarthanus tomo supra citato, inter instrumenta col. 73 & sequenti, ubi monet, eam legi in pervetusto Martyrologio ecclesiæ Aptensis, XI Kal. Octobris. Aliam Vitam, in qua plura Sancti gesta referuntur, recitat Andreas Saussayus in Supplemento Martyrologii Gallicani. Tillemontius tom. 14 Monument., in Cassiano art. 8 utramque parum certam judicavit; quam censuram ego quoque veram puto; cum neutra antiquitatem sapiat, nec de monumentis, quibus ambæ nituntur, constet. Denique Benedictini Historiæ Occitaniæ scriptores tom. 1, lib. 4, num. 22 laudata ecclesiæ Aptensis monumenta pro recentioribus parumque accuratis pariter habent, aiuntque, datam sibi esse a domno Fournier, monasterii S. Victoris Massiliensis Religioso, ejusdem Sancti Vitam alteram vetustam, quam ceteris præferunt, & ex qua ipsius elogium ibidem Gallice contexunt.

[17] Huic Vitæ similem habuit Honoratus Bouche, ut liquet ex pari elogio, [aut recitantur: ex hisce unam dabimus.] quod tomo 1, libro 2 Historiæ Provinciæ Gallico idiomate pariter inseruit. Porro quæ in hisce narrantur, eadem fere, quamquam cum aliis subinde adjunctis, in Officiis propriis etiam legere est, nec magis quam cetera pro certis habere possumus. Nescimus etiam, eademne, an alia Vita fuerit, de qua in vetustiori S. Castoris Officio Aptensi, anno scilicet 1532 typis edito, lect 5 dicitur: Qualis quantusque extiterit, Vita ejus, quæ exterioribus extat plena virtutibus, manifestat. Cum itaque meliora mihi non suppetant instrumenta, Vitam brevem sive elogium, quod a Sammarthano excusum dixi, quodque vetustioris Officii lectionibus brevius quidem, sed tamen magnam partem simillimum est, recudam; lectiones vero Officii recentioris & elogium a scriptoribus Historiæ Occitanæ concinnatum, ceteraque hujusmodi in hoc Commentario prævio recensebo, &, ubi opus fuerit, illustrabo.

[18] Lectio I secundi Nocturni in Officio ecclesiæ Aptensis, [Sanctus Nemausi in hodierna Occitania natus,] anno 1664 edito sic orditur: Castor Nemausensis, natalibus clarissimis ortus, & in liberalibus disciplinis eruditissimus, primo in agendis forensibus causis mira excelluit eloquentia. Deinde in componendis publicis & privatis discordiis, jurisque implicatis capitibus enodandis sese omnibus spectabilem exhibuit; tandem vero summa cum probitatis laude judicis partes implevit. Hoc enim suscepto judiciali munere, oppresso subveniebat, pupillo judicabat, & causa viduæ apud illum ingrediebatur. De Nemausensi patria nobilibusque parentibus consonant Vita edenda ceteraque omnia, neque e recentioribus quemquam reperi de patria dissentientem. Et quod ad hanc quidem attinet, id eo facilius Aptensibus credendum est, quo minus ipsorum intererat, sanctum Episcopum suum, si suæ civitatis indigena fuisset, Nemauso adscribere. Porro Nemausenses ipsum ea verisimillime de causa, ut supra dictum est, Officio annuo venerantur. Est autem Nemausus antiqua urbs Galliæ Narbonensis, nunc Nismes indigenis dicta, in Occitania inferiori, estque episcopalis sub archiepiscopatu Narbonensi, septem milliaribus Gallicis, teste Baudrando, ab Avenione in Ortum dissita.

[19] Sancto Castori fratrem fuisse Leontium episcopum, discimus ex S. Joanne Cassiano, [fratrem habuit S. Leontium episcopum Foro-Juliensem;] qui in Præfatione ad decem primas Collationes patrum, quas Castori promiserat, & post hujus mortem laudato Leontio Helladioque dicavit, rationem hujus muneris reddens, ipsos sic allocutus est: Nunc autem, quia derelinquens nos Pontifex supradictus, migravit ad Christum, has interim decem Collationes, … quas ille incomparabili flagrans studio sanctitatis, simili sibi jusserat sermone conscribi, … vobis potissimum, o beatissime papa Leonti, & sancte frater Helladi, credidi consecrandas. Alter siquidem vestrum memorato Viro & germanitatis affectu, & sacerdotii dignitate, & (quod his majus est) sancti studii fervore conjunctus, hereditario fraternum debitum jure deposcit &c. Ceterum Leontium hunc fuisse episcopum Foro-Juliensem certum videtur. Colitur autem is in eadem diœcesi Kalendis Decembris, quo de ipso apud nos agendum erit. De opera a S. Castore Arelate litterarum studiis feliciter navata consentiunt etiam Vita edenda & Officium vetustius. Sanctus quoque Joannes Cassianus in Præfatione ad duodecim libros de Institutis monachorum, quos ipsi inscripsit, ejusdem scientiam eloquentiamque non parum commendat. Verba ejus mox dabimus.

[20] [ejus eloquentiæ a Cassiano laudatæ] Contra Historiæ Occitaniæ scriptores in S. Castoris elogio, ex vetusta meliorique, ut ipsi ajunt, Vita concinnato, non negant quidem illius eloquentiam ac eruditionem, sed tamen asserunt, ipsum, cum in litterarum studiis progressum facere cœpisset, mortuo interim patre, domum suam repetere compulsum, ut matri viduæ solatio auxilioque esset. Tillemontio autem tom. 14 Monument. in Cassiano art. 8, & post hunc Historiæ litterariæ Franciæ scriptoribus tom. 2 in S. Castore, visus est Sanctus ipse in epistola sua ad S. Cassianum dicere, sese in scientiis litterisque non fuisse educatum; laudatque in hunc finem Tillemontius hæc ipsius in eadem epistola verba: Nos scientiæ inopes & idiotæ. Deinde observant, his verbis consonum esse ejusdem epistolæ stilum, qui obscurus est & parum Latinus. Exhibet illam Gazæus, aliique, unde nos eam infra num. 26 & 27 recitabimus. Et sane hujus oratio talis est, ut non satis dispiciam, qua ratione S. Cassianus ipsi inter cetera dicere potuerit: Cum sis ipse cunctis virtutibus scientiaque perfectus, … me quoque elinguem & pauperem sermone atque scientia … poscis, præcipisque, ut instituta monachorum, … quamvis imperito digeram stylo, non leporem sermonis inquirens, in quo ipse apprime es eruditus.

[21] [non correspondet epistola, a Gazæo edita.] Non satis, inquam dispicio, quomodo ista aliaque hujusmodi Cassianus ipsi serio scribere potuerit, si genuina nec mendosa S. Castoris epistola sit, quam Gazæus ex vetusto codice Ms. Elnonensi, ut aut, etsi nusquam alibi repertam, multisque mendis ac lituris obscuratam, tandem non exiguo labore ab iis expurgatam, & suæ integritati ac nitori restitutam, tom. 1 Operum Joannis Cassiani præfixit, atque inde etiam alii recensuere. Si qua alia exstarent S. Castoris scripta, ex eorumdem stilo liceret de laudata epistola æstimare; sed cum unica superesse dicatur, non possum omnem de ea scrupulum, ex S. Cassiani dictis conceptum, deponere, vereorque, ut ea tam emendata sit, quam Gazæus affirmat. Frustra tamen Tillemontius ex ipsius S. Castoris verbis asserit, ipsum dicere, sese in scientiis litterisque non fuisse educatum; cum sanctus Episcopus ex humilitatis studio ita loqui potuerit, licet a juventute sua liberalioribus litteris operam probe navasset, iisque feliciter fuisset imbutus. Excelluisse autem ipsum Christiana humilitate, luculenter docet Cassianus, dum loco citato ipsum unicum religionis & humilitatis exemplar appellavit.

[22] [Incertum est, an judex fuerit; videtur uxoratus fuisse,] Incertiora etiam sunt, quæ de judicis munere per ipsum administrato in laudato Officio leguntur. Nam de hac re nihil apud Historiæ Occitaniæ scriptores, nihil in lectionibus vetustioris Officii, nihil in Vita edenda memoratur. Et in hac dicitur quidem Sanctus ante monachatum paucorum annorum spatio … mundanis actibus & triumphis vacasse; verum id intelligi potest de pupillorum aliorumque inique oppressorum causis forensibus, quas ipse ex Christiana caritate ut patronus strenue egisse narratur, ut mox videbimus. Nec aliunde forsan ea judicis dignitas ipsi adscripta fuit, quam ex eo, quod ipse dissidentium causas, rogatus a partibus arbiter, composuerit. Redeo ad Officium proprium recentius, cujus lectio V ita habet: In matrimonio, quod cum nobili filia cujusdam viduæ Arelatensis contraxerat, quasi monachi vitam duxit. Ejus vero socru demortua, & uxore in quodam solitudinis loco arctioris vitæ propositum aggressa, ipse supra oppidum Manancham, quod ejus potissimum opera uxoris doti accesserat, virorum ædificavit monasterium, ubi, quamvis omnibus esset major, non alio tamen, quam omnium minimi titulo gloriabatur.

[23] Quam sui abjectam existimationem iis exemplo manifestavit, [deinde condito cœnobio, monachus factus.] qui eum in monasterio addictum coquendo pani conspexerunt; quo in humilitatis exercitio cum nullas aliquando inveniret scopas ad detergendum calore ardens pavimentum clibani, in quem tunc panis inducendus erat, illud, admirantibus omnibus, everrit, qua utebatur, lanea veste, quin vel minimus in ea pilus combureretur. Sequitur lectio VI. Hujus autem monasterii e vita migraturus abbas summo omnium consensu Castorem elegit, ut ipsi in monasticum regimen succederet. Quod ne acciperet, addictus humilitati Castor tamdiu recusavit, donec eum moribundus abbas ad munus suscipiendum auctoritate compulerit, asserens, hanc sibi a Deo fuisse revelatam electionem. Hoc igitur defuncto abbate, assidua successor præbuit omnibus virtutum documenta, ejusque singularis prorsus vitæ sanctitatem ex iis, quæ in sequentibus lectionibus magnifice eloquetur monasticæ vitæ amator ardentissimus, Joannes Cassianus, facile erit colligere. Hæc ibi; ex quibus quid certum, quid contra dubium videatur, denuo expendamus.

[24] De Sancti matrimonio nihil in Vita edenda, & in lectionibus Officii vetustioris legitur; [Alia de hisce compendiosa narratio] sed in hujus responsorio ad lectionem IV de eodem mentio fit his verbis: Vir Domini Castor paucorum annorum conjugalis, mundanis actibus, tandem rore divini eundem prefundens * sermonis, ad cultum uterque veniunt religionis. ℣ Nitebatur igitur Beatissimus, amore flagrans divino, ut, quæ olim uxor, demum existeret soror. Historiæ Occitaniæ scriptores ex Vita sua Ms. rem fere sic narrant. S. Castor, patre mortuo, litterarum studiis valedicere compulsus, ut matri suæ subsidio esset, studuit etiam pupillis aliisque, quos inique vexari videbat, patronum se præbere. Hanc caritatem suam præcipue exhibuit cuidam viduæ Arelatensi, quam pietas æque ac nobilitas commendabat. Etenim cum vir quidam nobilis, Auxentius nomine, hujus matronæ dominium, in loco Manancha situm, injuste invasisset & ipsa omni subsidio patronoque destituta esset, Castor rei indignitate commotus, ejusdem causam tam feliciter suscepit, ut iniquum possessorem occupatis rebus exuerit, & per mare ad imperatorem profectus, confirmationem sententiæ in ejusdem viduæ gratiam petierit & impetraverit.

[25] [ex scriptoribus Occitaniæ & Boucheo. Sanctus pro cœnobio suo] Hoc beneficio obstricta matrona filiam suam, quam habebat unicam, ipsi in matrimonium obtulit cum dote eorum omnium bonorum, quæ ejusdem opera recuperaverat. Conditionem Sanctus admisit; sed non diu post pii conjuges ex mutuo consensu a se invicem recesserunt, ut solitarii Deo servirent; & Castor quidem in eodem loco Manancha monasterium condidit, in quo primum monachus ac deinde abbas vixit. Eadem habet Honoratus Bouche in Chorographia & Historia Provinciæ, ubi etiam addit, S. Castoris uxorem simul cum filia sua unica, Perculatita nomine, solitariæ vitæ se dedisse. Quid porro de hisce omnibus verum sit, dicere non possumus, cum nesciamus, quanti valeat ea Vita, quam laudati scriptores secuti fuere. Istud certum est, S. Castorem cœnobium aliquod erexisse, & ad Orientalium monachorum normam instituere voluisse. Ita discimus ex S. Joanne Cassiano, qui in Præfatione ad duodecim libros de Institutis cœnobiorum & octo principalium vitiorum remediis, diserte asserit, sese hosce a Castore rogatum in eum finem conscripsisse. Epistolam, qua id Sanctus noster a celebri isto monachorum magistro & abbate Massiliensi flagitavit, ut supra dixi, recenset Alardus Gazæus, cœnobita Vedastinus, ante tom. 1 Operum ejusdem S. Joannis Cassiani, unde ego eam totidem verbis huc transfero.

[26] [per litteras petit a S. Joanne Cassiano] Domno sanctitatis speciali gloria decorato, atque per omnia memorando, sed & scientiarum decore pollenti, patri scilicet Cassiano, Castor in mundo degentium peripsema, quæ possumus servitutis humillima. Rationabiliter, pater, irrationabilibus & elinguibus pædagogi fomenta subveniunt, quia etsi non æqua omnibus moderatio pressa humanitate vigere deprehenditur, restat tamen, ut his, quibus subacta probatur, subigat emolumentum. Non enim omnia possumus omnes; quia non omnium nosse certare. Merito enim sui quisquam jacturam incurrit, qui ea, quæ potiora capere didicit, bona, quæ didicit, surripere minime ambigit. Diutina namque sunt exercitatione premendi, variisque operibus alendi, quibus aliorum discretio subrogatur. Etenim aliquotiens præsumptor sua temeritate succumbit, dum necessariis usibus apta, sua incongrua industria incertis moderationibus dispertitur. Nobis vero idiotis facile per incuriam inepta persuaderi possunt. Te ergo, charissime pater, qua possumus, charitate prævenimus, quo pia ac inexhausta exuberantia nihil promere sapientibus nobis subvenias, & quibus præemines exercitiis, sub quibus præpollens mens & membra creverunt, nos neophitos & mundialis pompæ accurationibus illectos excitare non differas.

[27] [Instituta monachorum Orientalium;] Te quidem potissimum Orientalium cœnobiorum doctrina expertum tenemus, maximeque Ægyptiorum & apud Thebaïdem fundatorum, præsertim cum & loca, Dominica nativitate insignia, tua sint illustrata præsentia. Quocirca cum sis omnium studiorum Catholicorum disciplina refertus, te quoque convenit nos scientiæ inopes non præterire. Poscimus namque tuam paternitatem, ut instituta monasteriorum, quæ per Ægyptum & Palestinam florere ac institui vidisti, & servanda sanxisti, & sicut ibi a patribus tradita sunt, simplici sermone in nostro rudi monasterio adhibere complanata non abnuas, & eloquiorum tuorum melliflua suavitate exuberantia verba diffundens, nostra diu arentia corda rigare non differas, ex quo abjecta sterilitate fruges justitiæ valeant pullulare. Unde reor, si quid proficere nos possibile fuerit, te quoque potiori merito munerandum, si paterni laboris obedientia inertium mentes qualemcumque reddiderint habilem servitutem. Vale, pater Dei servorum, & memento nostrorum. Hactenus epistola apud Gazæum, quæ tamen an genuina S. Castoris sit, nec ab amanuensibus vitiata, ex supra dictis dubitari potest. Paucis quoque observa, eamdem a Sancto scriptam fuisse, cum jam esset episcopus, ut mox patebit.

[28] Hisce Sancti votis obtemperans Cassianus, laudatum Opusculum conscripsit & ad ipsum transmisit una cum Præfatione, [qui ejusdem precibus obsecutus,] quæ cum S. Castoris insigne elogium contineat, ejus maximam partem hic ex eodem Gazæo subjungemus. Veteris Instrumenti narrat historia, sapientissimum Salomonem post acceptam divinitus sapientiam, prudentiamque multam nimis, & latitudinem cordis, quasi arenam maris innumerabilem, ita ut Domini testimonio nullus ei similis retroactis temporibus extitisse, neque post eum surrecturus esse dicatur; illud magnificum Domino templum extruere cupientem, alienigenæ regis auxilium poposcisse. Qui misso ad se Hiram filio mulieris viduæ, quidquid, divina sapientia suggerente, præclarum in templo Domini vel in sacris vasis moliebatur, ministerio ejus ac dispositione perfecit. Si ergo ille universis regnis terræ sublimior principatus, & Israëlitici generis nobilior excellentiorque progenies, illaque sapientia divinitus inspirata, quæ cunctorum Orientalium & Ægyptiorum disciplinas atque instituta superabat, nequaquam pauperis & alienigenæ viri consilium dedignatur; recte etiam tu his eruditus exemplis, beatissime papa Castor, verum ac rationabile Deo templum, non lapidibus insensibilibus, sed sanctorum virorum congregatione, nec temporale & corruptibile, sed æternum atque inexpugnabile ædificare disponens, vasa etiam pretiosissima Domino cupiens consecrare, non multo auri metallo argentive conflata, quæ post rex Babylonius capta concubinarum suarum ac principum deputat voluptati; sed animabus sanctis, quæ innocentiæ, justitiæ & castitatis integritate fulgentes, regem Christum in semetipsis circumferant commorantem; egenum me, omnique ex parte pauperrimum ad communionem tanti operis dignaris adsciscere.

[29] In provincia siquidem tua, cœnobiorum experte, [ad ipsum scripsit, misitque] Orientalium, maximeque Ægyptiorum, volens instituta fundari, cum sis ipse cunctis virtutibus scientiaque perfectus, & universis ita refertus divitiis spiritualibus, ut perfectionem quærentibus satis abundeque non modo tuus sermo, sed etiam sola vita sufficiat ad exemplum; me quoque elinguem & pauperem sermone atque scientia, ut aliquid ad explementum tui desiderii de inopia sensus mei conferam, poscis; præcipisque, ut instituta monasteriorum, quæ per Ægyptum ac Palæstinam custodiri conspeximus, ita, ut ibi nobis a patribus tradita sunt, quamvis imperito digeram stylo; non leporem sermonis inquirens, in quo ipse apprime es eruditus, sed Sanctorum simplicem vitam simplici sermone fratribus in novello monasterio tuo cupiens explanari. Cui rei, quantum me pius ardor desiderii tui provocat obedire, tantum multiplices æstuum moles volentem obtemperare deterrent. Post hæc rationes, quibus ab hoc Opere deterrebatur, exponit, & inter ceteras eam allegat, quod argumentum istud præstantes viri, sancti scilicet Basilius & Hieronymus, aliique jam tractassent.

[30] Deinde prosequitur, Post quorum, inquiens, tam exuberantia eloquentiæ flumina possem non immerito præsumptionis notari, [duodecim libros de Institutis renuntiantium] si aliquid stillicidii hujus inferre tentassem, nisi me ad hæc fiducia tuæ Sanctitatis animaret, & sponsio, quod vel tibi hæ nugæ forent acceptæ, qualescumque sunt, vel eas congregationi fratrum, in novello tantum monasterio commorantium, deputares; qui, si quid a nobis minus forsitan caute prolatum fuerit, & pie relegant, & cum venia indulgentiore sustentent, fidem potius sermonis mei, quam venustatem eloquii requirentes. Quapropter, beatissime Papa, unicum religionis & humilitatis exemplar, tuis precibus animatus, secundum vires ingenii mei opus, quod injungis, aggrediar, & ea, quæ omnimodis intacta relicta sunt ab anterioribus nostris, utpote qui audita potius, quam experta, describere tentaverunt, velut rudi monasterio & in veritate * sitientibus intimabo. Cetera, quibus argumentum Opusculi sui proponit, prætereo, quia ad S. Castorem non spectant, id unum observo, hunc in epistola sua etiam petiisse, ut, si quid in monasteria Galliæ introductum esset ab antiquorum institutis alienum, id etiam ipse observare dignaretur.

[31] [& octo vitiis principalibus; Collationes quoque] Ait enim Cassianus ibidem: In eo quoque præceptis tuis satisfacere studebo, ut, si quid forte non secundum typum majorum antiquissima constitutione fundatum, sed pro arbitrio uniuscujusque instituentis monasterium, vel diminutum vel additum in istis regionibus comprobavero, secundum eam, quam vidimus monasteriorum Regulam, per Ægyptum vel Palæstinam antiquitus fundatorum, fideli sermone vel adjiciam vel recidam; nequaquam credens, rationabilius quippiam vel perfectius constitutionem novellam in occiduis Galliarum partibus reperire potuisse, quam illa sunt instituta, in quibus ab exordio prædicationis Apostolicæ a sanctis ac spiritualibus patribus fundata monasteria ad nos usque perdurant. Porro idem Cassianus lib. 2, cap. 9 laudati Opusculi, aliud ipsi promiserat, Collationes scilicet patrum, quas & S. Castor per aliam haud dubie epistolam, quam tamen nondum vidi, ardenter desideravit, & Cassianus in ipsius gratiam conscriptas, ipso interim mortuo, Leontio & Helladio dicavit. Quia vero in hac quoque Præfatione Cassianus magna cum laude de sancto Episcopo, tum ad meliorem vitam translato, meminit, oportet etiam hic ejusdem partem recensere. Est itaque hujusmodi.

[32] [ipsi promiserat; sed S. Castor interim obiit.] Debitum, quod beatissimo papæ Castori in eorum voluminum Præfatione promissum est, quæ de Institutis cœnobiorum, & Octo principalium vitiorum remediis, duodecim libellis, Domino adjuvante, digesta sunt, in quo * tenuitas nostri suffecit ingenii, utcumque sarcitum est. Viderint sane, quid super hoc vel illius vel nostri fuerit examinis æquitate perpensum; utrum in rebus tam profundis tamque sublimibus, & quæ in usum styli, ut arbitror, antea non venerunt, dignum aliquid cognitioni vestræ, omniumque sanctorum fratrum desiderio prompserimus. Nunc autem, quia derelinquens nos Pontifex supradictus, migravit ad Christum, has interim decem Collationes summorum patrum, id est, anachoretarum, qui in eremo Scythica morabantur (quas ille incomparabili flagrans studio sanctitatis, simili sibi jusserat sermone conscribi, non perpendens præ multitudine charitatis, quanto infirmas cervices pondere prægravaret) vobis potissimum, o beatissime papa Leonti, & sancte frater Elladi, credidi consecrandas. Alter siquidem vestrum memorato Viro & germanitatis affectu & sacerdotii dignitate, & (quod his majus) sancti studii fervore conjunctus, hæreditarium fraternum debitum jure deposcit; alter anachoretarum instituta sublimia non, ut quidam, propria aggressus est præsumptione sectari, sed legitimum doctrinæ tramitem, sancto Spiritu suggerente, pene antequam disceret, apprehendens, non tam suis adinventionibus, quam illorum traditionibus maluit erudiri &c.

[Annotata]

* imo perfundente

* al. & veritatem

* al. in quantum

§ III. Non geminum, sed unicum, idque in diœcesi Aptensi, cœnobium a S. Castore conditum fuisse ostenditur.

[Aliqui censent, geminum cœnobium,] Ex præcedenti § certum est, monasterium aliquod a S. Castore conditum fuisse; neque dubium etiam videtur, quin Orientalium per Ægyptum & Thebaïdem degentium monachorum Regula, temperata tamen, in eo ab eodem stabilita fuerit. Temperata, inquam; nam Cassianus ipse in calce primæ Præfationis ad Castorem hac super re sic loquitur: Illam sane moderationem Opusculo huic inserere præsumam, ut ea, quæ secundum Ægyptiorum Regulam, seu pro asperitate aërum, seu pro difficultate ac diversitate morum, impossibilia in his regionibus, vel dura vel ardua comprobavero, institutis monasteriorum, quæ per Palæstinam vel Mesopotamiam habentur, aliquatenus temperem; quia si rationabilis possibilium mensura servetur, eadem observantiæ perfectio est etiam in impari facultate. Ut vero hæc certa sunt, ita non convenit inter neotericos, ubi Sanctus monasterium illud erexerit, & utrum geminum, an unum tantum condidisse dicendus sit.

[34] Guesnayus in Cassiano illustrato lib. 1, cap. 49, [primum prope Nemausum, alterum] & lib. 2, cap. 17, duo ipsi attribuit, quorum primum ab eo nondum episcopo in patria sua prope Nemausum, in loco sui juris, cui nomen Maunacus erat, sub S. Faustini titulo, alterum ab eodem, ad Aptenses infulas jam evecto, in hac diœcesi exstructum fuerit. De posteriori monasterio, lapsu temporis in nosocomium converso, atque ita sua ætate etiam superstite, in fine lib. 1, cap. 49 hæc præterea observat: Versa enim & mutata in nosocomium cœnobii forma & tamquam facies etiam nunc visitur. Utriusque etiam meminerunt Galliæ Christianæ scriptores inter vetera Nemausensis & Aptensis diœceseon monasteria, quæ non amplius exstant; non utrobique tamen æque asseveranter. Nam tomo 1 Operis aucti, col. 376 inter veteres Aptenses abbatias Manancha vetus cœnobium a Castore, postea episcopo Aptæ-Juliæ, constructum tantum recenset Dionysius Sammarthanus ex schedis V. C. domini de Remerville S. Quentin, qui Aptensium episcoporum Historiæ tunc insudabat; additque in fine: Monasterii hujus nulla putamus superesse vestigia; in cujus loco nunc est oppidum Menerbum.

[35] At vero tomo 6 ejusdem Operis, col. 469 inter vetera diœcesis Nemausensis monasteria ejusdem Operis continuatores confidentius aiunt: [prope Aptam Juliam conditum fuisse,] Vetus abbatia S. Faustini conditur a S. Castore, patria Nemausensi, qui primus ejusdem loci fuit abbas, accepta a Cassiano, Massiliensis monasterii abbate, Regula, quam ipse vocavit Speculum monachorum. Postea fuit episcopus Aptensis anno CDXIX. Hoc autem cœnobium desierat jam anno DCCCXVII, utpote cujus nulla fit mentio in recensione monasteriorum Septimaniæ, facta hoc anno in concilio Aquisgranensi. Tillemontius tom. 14 Monument. in Cassiano art. 8 Aptense monasterium pro certo habet; de Nemausensi vero dubitat ex eo præcipue capite, quod in Chronico, Tironis Prosperi nomine vulgato, laudetur inter ejus temporis abbates in Galliis, qui non fuerunt episcopi. Etenim cum ex S. Joannis Cassiani Præfatione constet, S. Castorem jam episcopum fuisse, dum hic Instituta monachorum pro novello suo cœnobio ab ipso postulavit, cumque laudati Chronici auctor de Castore velut abbate, non episcopo, loquatur, non improbabile visum est Tillemontio, in eodem Chronico agi de Sancti prælatura in monasterio Nemausensi, ex quo ipsum ad Aptensem episcopatum protractum fuisse, aliqua Nemausensia monumenta affirmant. Porro Chronici verba apud Chesneum tom. 1 Hist. Franc., pag. 198 ad annum 28 Honorii imperatoris hæc sunt: Honoratus, Minervius, Castor, Jovianus, singulorum monasteriorum patres, in Galliis florent. Tillemontio consentiunt Historiæ litterariæ Franciæ scriptores tom. 2 in S. Castore.

[36] [contra quos] Contra Historiæ Occitaniæ scriptores, supra laudati, Nota 47 unicum tantummodo S. Castoris monasterium, idque in diœcesi Aptensi agnoscunt, cui ipse & ante & post adeptum episcopatum abbas præfuerit; quæ sententia mihi quoque vera apparet ob rationes, quas subjungo. In primis nulla S. Castoris Vita, nullum antiquum monumentum profertur, in quo hic geminum monasterium condidisse dicitur; sed, ut recte observant mox memorati scriptores, videtur Guesnayus in eam sententiam ivisse, quod, cum in fragmentis Vitæ ipsius, quæ ibidem recensuit, legeretur, Sanctum patria Nemausensem fuisse, & in quodam sui juris agello S. Faustini cœnobium ædificasse, agellum hunc non alibi, quam in Nemausensi agro quærendum esse crediderit. Deinde cum ex S. Cassiano constaret, Castorem jam episcopum Aptensem, cujusdam monasterii sui in diœcesi sua curam gessisse, existimavit, hoc alterum a Nemausensi fuisse, atque adeo ab ipso in eadem sua diœcesi conditum, postquam episcopatu initiatus fuit. Sane hæc argumentatio satis probabilis esset, nisi alia obstarent.

[37] [variis rationibus ostenditur,] Recte enim advertunt iidem Occitaniæ scriptores, ex iisdem fragmentis a Guesnayo laudatis oppositum plane evinci. Ut id probent, compendiose exhibent, quæ ipse lib. 1 cap. 49, num. 6 ex Supplemento Martyrologii Gallicani recitavit his verbis: Abbasque factus illius cœnobii, cujus fundator erat, (sanctitate conspicua ita claruit, ut exempto ab humanis Quintino, … tam cleri, quam populi votis in ejus vicem (ad episcopatum Aptensem) fuerit sublectus &c. Post hæc subdunt, quæ ab eodem Guesnayo lib. 2, cap. 29 ex Fastis Aptensibus pariter recensentur hoc modo: Sibi Castorem (Aptenses) præfici poscunt pontificem… Cum itaque in ejusdem monasterii regimine successorem sibi niteretur constituere, … compulsus est retinere &c. Nemo autem non videt, S. Castorem secundum hæc prælaturam monasterii, cui nondum episcopus præfuerat, una cum episcopatu retinere compulsum fuisse, atque adeo non geminum, sed unicum S. Castoris monasterium ex prædictis monumentis statuendum esse. Eodem modo Aptensia monumenta interpretatus est Boucheus in Chorographia & Historia Provinciæ loco supra laudato, ubi consuli potest. Restat igitur inquirendum, an monasterium illud in Nemausensi, an in Aptensi agro vel diœcesi situm fuisse dicendum sit.

[38] [ipsum non nisi unicum,] Pro Aptensi omnino stant rationum momenta a scriptoribus Occitaniæ allegata. Ipse scilicet Guesnayus asserit, primum S. Castoris monasterium in loco, cui nomen Maunacus erat, ab eo conditum fuisse. Is autem locus haud dubie idem est, qui in Nemausensi Officio Sancti proprio Mannacus, in Officio vero antiquiori Aptensi in Responsorio ad lectionem 5, & in recentioris lectione 5, atque a Boucheo, Galliæque Christianæ scriptoribus Manancha appellatur, quique non procul ab Apta situs fuisse satis clare dicitur in laudati Officii hymno ad Laudes, quem infra num. 49 totum exhibebo. Manancham autem aiunt laudati Historiæ Occitaniæ scriptores, credi hodiernum Manancuegno, duobus milliaribus Apta-Julia dissitum, in diœcesi Aptensi, atque in territorio Menerbensi, ubi etiamnum parietinæ veteris sacelli sub Sancti nostri patrocinio visuntur. Nec alibi, quam in diœcesi Aptensi, Mananchæ monasterium ex domini de Remerville S. Quentin schedis Dionysius Sammarthanus collocavit tom. 1, col. 376, ubi licet existimet, nulla illius superesse vestigia, prædictis tamen fere consentiens, in ejus loco Menerbum oppidum nunc esse asseverat. Sed & in tabula geographica provinciæ ecclesiasticæ Aquensis, eidem tomo inserta, in diœcesi Aptensi, qua hæc Cabellionensi adjacet, occurrit Manancha nunc Menerbum.

[39] Præterea observant laudati Historiæ Occitaniæ auctores, [in diœcesi Aptensi] verisimile non esse, cleri populique Aptensis corpora (ut in Vita Ms. legi asserunt) S. Castorem, in demortui antistitis sui S. Quintini locum sufficiendum, quæsitum accessisse ad ipsius monasterium, si hoc prope Nemausum situm fuisset. Nec magis verisimile existimant, S. Castorem post aditum episcopatum Aptensem ejusdem monasterii, tam procul a sua sede dissiti, prælaturam tenuisse. Certe hæc non possunt non mira videri ob utriusque loci distantiam; nam Nemausum inter & Aptam spatium septemdecim horarum itineris interjectum est in tabula geographica numero præcedenti citata. Denique opinantur, unici monasterii ipsius situm in Aptensi diœcesi certum esse ex eo, quod Manancha vel Maunacus, ubi conditum fuit, in Vita Ms. S. Castori obtigisse dicatur ex dote uxoris, filiæ scilicet istius viduæ Arelatensis, quam Sanctus ab injusto rerum ipsius invasore vindicaverat. Verum etsi hinc quidem sequatur, necesse non esse, ut propter Nemausensem S. Castoris patriam monasterium illud prope Nemausum situm fuisse credamus; non video tamen, cur propter Arelatense socrus uxorisque ipsius domicilium idem istud monasterium Aptensi potius, quam Nemausensi diœcesi adscribendum sit; cum duplo aut fere duplo major distantia Aptam-Juliam inter & Arelatensem civitatem, quam hanc inter & Nemausum in tabulis geographicis notetur.

[40] Prædictis addo alterum argumentum, ab aliis præteritum. [prope Aptam-Juliam exstruxisse,] In antiquioris Officii Aptensis antiphonis ad laudes & apud Saussayum in Supplemento Martyrologii Gallicani, dicitur Sanctus, cum ad episcopatum Aptensem expeteretur, fugisse atque in de Bresone monte delituisse, donec, ut frustra sperabat, alter episcopus eligeretur. In Nemausensi Officio mons ille Bresonius etiam vocatur, sed in recentiori mons Lebredonis vel Lebredo. Boucheus sæpe laudatus in elogio S. Castoris eumdem Gallice montem de Leberon appellat; quem in tabula geographica Provinciæ, Operi prævia, haud procul ab Apta & Menerbo, exhibet, quemque lib. 1 cap. 4, § 1 a Cabellione usque ad Manuascam decem circiter milliarium Provincialium spatio in longitudinem extendi affirmat. Jam vero quam parum rationi consonum est dicere, S. Castorem, dum ab Aptensibus ad episcopatum suum expetebatur, ex Nemausensi suo cœnobio Aptam versus per multa milliaria fugisse, ut in montibus eidem civitati proximis sibi latebras quæreret, ne in eorum manus incideret: quasi vero non esset hoc in eas potius incurrere, quam vitare. Contra autem tam hoc quam cetera omnia adversus Nemausense cœnobium adducta, plana sunt in sententia nostra, neque ulli difficultati obnoxia.

[41] [cui ante & post initum episcopatum] Etenim si unicum tantum a S. Castore cœnobium, idque non procul ab Apta-Julia, conditum statuatur, facile intelligitur, cleri populique Aptensis corpora ad illud accessisse, ut sanctum ejusdem Abbatem in episcopalem cathedram, per S. Quintini obitum vacantem, subrogarent; ipsumque præ humilitatis studio in proximum montem Leberonem fugisse, ut ibidem latitaret, donec alter episcopus suffectus fuisset. Nec magis mirum videbitur, quod additur; eumdem scilicet jam e latebris eductum & episcopatu initiatum, prælaturam monasterii, quod abbas rexerat, a suis pie compulsum fuisse simul cum episcopatu retinere. Nam cum in hac sententia prædictum monasterium in ipsius diœcesi, nec procul ab ejusdem sede situm esset, non difficulter poterat illud partim ipse coram, partim per suos vicarios moderari. Quod ad Tironis Prosperi Chronicon attinet, istud nos morari non debet; cum secundum dicta S. Castor Aptensi cœnobio ante episcopatum præesse potuerit. Adversus hæc tamen objici posset, Occitaniæ scriptores, dum supra num. 37 verba a Guesnayo ex aliis producta compendiose recitarunt, paucula omisisse, quæ aliquam difficultatem pariunt, ideoque minime erant prætermittenda.

[42] [potuit præfuisse.] Guesnayus enim ex Sancti Vita sic habet: Cum itaque in ejusdem monasterii regimine successorem sibi niteretur constituere, [contradicentibus, imo lacrymosis precibus obsecrantibus monachis, & ejusdem loci pontifice jubente, quodammodo] compulsus est retinere. Hæc eadem in vetustiori Officio proprio Aptensi leguntur. Illi autem numero mox citato pro iis, quæ ego hic uncis inclusi, sola puncta substituerunt, nulla facta pontificis jubentis mentione. Hinc porro sic argui potest: Iste ejusdem loci pontifex seu episcopus, quo jubente, Sanctus monasterium suum quodammodo compulsus est retinere, Aptensis certe non erat; (nam Castor ipse ecclesiæ jam præsidebat) atque adeo nec in Aptensi diœcesi situm erat monasterium, quod hic, eo jubente, retinere compulsus est. Ubi ergo illud rectius, quam apud Nemausum, S. Castoris patriam, collocabimus? Respondeo, si verba ista in rigore accipiamus, nec Namausensem, nec alterius loci episcopum, Aptensi potuisse id imperare: si autem ea mitius interpretati, jussionem pro vehementi suasione accipiamus, per episcopum ejusdem loci hic designatum videri metropolitam, qui auctoritate, qua in provincia sua seu in diœcesibus suæ sedi suffraganeis pollebat, sanctum Episcopum induxerit, ut monachorum suorum votis precibusque consentiret, & monasterium, quod eatenus rexerat, jam episcopus pergeret moderari; quod certe multo facilius Sanctus facere potuit, si monasterium illud in propria hujus diœcesi, nec procul ab Aptensis episcopatus sede conditum fuisse credamus, quam si in aliena prope Nemausum in Occitania.

[43] [Varia Cassiani lectio circa hoc cœnobium,] Istud porro observatione dignum est, cœnobium istud unicum fuisse, quod eo tempore in S. Castoris provincia, teste Cassiano, exstiterit; ait enim ipsi in sæpe laudata Præfatione: In provincia siquidem tua, cœnobiorum experte, Orientalium maximeque Ægyptiorum volens instituta fundare &c. Verumtamen hæc non nimis stricte accipienda sunt, florebat enim jam tum Lerinense, quod æque ac Apta Julia ad provinciam Narbonensem secundam pertinuisse videtur; sed ut merito observat Tillemontius tom. 14 Monument., art. 9 in Cassiano, illud extra continentem erat & in opposita extremaque ejusdem provinciæ parte situm. Notandum præterea est, prædictam observationem secundum Gazæi & Ciacconii editiones procedere, nec locum habere posse, si pro experte legendum sit ex parte, uti Norisius lib. 2 Historiæ Pelagianæ, cap. I & auctor Officii proprii recentioris legerunt, in hunc scilicet modum: In provincia siquidem tua cœnobiorum ex parte Orientalium, maximeque Ægyptiorum, volens instituta fundare. Utra autem horum lectio genuina sit, exploratum non habeo, nec præter laudatas editiones alia mihi ad manum est.

[44] Tempus, quo suum Castor erexerit fundaveritque monasterium, [quod verisimilius exstitit ante annum 419] incertum est; sed si, ut ipsius Vitæ perhibent, id ante aditum episcopatum præstiterit, oportet illud ante annum 419 jam exstitisse, cum eo anno ipsum jam fuisse episcopum infra dicturi simus. Dixi, Si, ut ipsius Vitæ perhibent; nam Cassianus ita loquitur, ut dubitari possit, an S. Castor illud reipsa ante suum episcopatum condiderit. Quod spectat ad Vitam a S. Castore in memorato cœnobio actam, uti non dubitamus, quin hæc, quocumque tempore in eo vixerit, sanctissime fuerit exacta, ita nescimus, quam certis monumentis nitantur pauca ista singularia gesta, quæ supra num. 23 ex Breviario Aptensi recitavimus.

§ IV. Tempus episcopatus ipsius & gesta quædam: annus obitus incertus, circiter assignatur.

[Aptensi ecclesiæ episcopus præficitur;] De electione ipsius ad episcopatum Aptensem sequentia habet supra laudatum Breviarium lectione quarta quartæ diei infra Octavam. Extincto Aptensi præsule Quintino, eximiæ virtutis viro, communi omnium suffragio Castor in episcopatu successor eligitur: cujus pastoritiæ dignitatis ne oneraretur sarcina, aufugit, seque in speluncam montis Lebredonis abdidit; ubi a venatoribus deprehensus, Aptam ducitur, sacrisque initiatus, præficitur invitus ecclesiæ, quam sanctissime administravit. Historiæ Occitaniæ scriptores ex Vita Ms., quam laudant, aiunt, ipsum negasse sese id muneris admissurum, nisi prius episcopum, cui obedientiam promiserat, consuluisset, factaque illius consulendi potestate, in prædictum montem confugisse latitandi gratia, donec alter Aptensi ecclesiæ præficeretur, sed miraculose fuisse detectum. Boucheus in Historia Provinciæ Sancti fugam & latebras post jam acceptum ab episcopo suo de admittendo episcopatu mandatum statuit. In Vita edenda (forte rectius) tantum dicitur Sanctus invitus a clero populoque e claustris sive cœnobio erutus, episcopus factus esse, ceteris adjunctis omnibus, nec non præcessoris ipsius nomine, prætermissis.

[46] Dionysius Sammarthanus tom. I Galliæ Christianæ auctæ, [ad ipsum anno 419 scribit Bonifacius I Papa] col. 350 Quintinum, quem Sancti titulo ornat, proximum S. Castoris decessorem in Aptensi episcopatu pariter statuit, laudans veterem codicem Ms. Vitæ ejusdem S. Castoris, ex quo sequentia subjungit: Igitur Aptensis ecclesiæ beato Quintino pontifice ad cælestia transmigrato, beatum Castorem sibi eligunt in pastorem. Quintinum vero anno circiter quadringentesimo Aptæ sedisse ait, quod tamen nullo argumento confirmat. Quo porro anno S. Castor eam sedem adierit, inexploratum habetur; id unum tuto asseri posse videtur, ipsum anno 419 memoratæ ecclesiæ jam præfuisse. Bonifacius enim I Papa in epistola sua, data sub die Idus Junias, Monaxio viro clarissimo consule, id est, prædicto anno Christi 419, inter ceteros Galliæ & septem provinciarum episcopos, quibus eam inscripsit, Castorium memorat, quem Aptensem Castorem esse merito judicant eruditi. In hac epistola Bonifacius Galliarum episcopis mandat, ut ante Kalendas Novembres ejus anni synodum celebrent adversus Maximum, Valentinæ ecclesiæ episcopum, qui de variis criminibus, ac de Manichæismo inter cetera, dudum accusatus, ecclesiasticum judicium eatenus nequiter subterfugerat; quæque de ipso in ea decrevissent, ad se transmittant, auctoritate sua Apostolica confirmanda. Videri ea potest epistola apud Jacobum Sirmondum in Conciliis Galliæ, Labbeum in generali Collectione conciliorum, & Petrum Coustantium inter epistolas Pontificum Romanorum. Quid tamen in hac causa seu S. Castor, seu ceteri episcopi, præstiterint, ignoratur.

[47] [Fertur captivos ex ergastulis divinitus eduxisse,] Redeo ad Aptense Breviarium, in quo de Sancti virtutibus ac miraculis hæc denuo legere est: Egenis pecunia, miseris solatio, orphanis consilio semper adfuit; & ne Aptensi carcere detentis consolatione deesset, imminenti Christi e tumulo resurgentis sacro die, eos, adorando Dominici Corporis sacramento reficiendos, a judice postulat; quod cum judex ipsi concedere renuisset, illud Castor, genibus subnixus, ab eo, cui Deus omne dedit judicium, pia flagitavit supplicatione. Bonus igitur Pastor, fusis Deo precibus, carceris januam patefecit, & captivarum solutis divinitus ovium vinculis, eas ad ecclesiam Deiparæ Virgini dicatam, tamquam ad ovile salutis, pascendas deducit. Quo judex perterritus miraculo, Antistitem rogat atque rogat, ut domus carceraria in sacellum, Domino Salvatori consecrandum, ejus opera convertatur. Quo peracto, sæpius Castor hac in ædicula Sacrum faciebat, ut, ubi Deus vi orationis ferreas diruperat catenas, ibi Sacrificii efficacitate peccatorum vincula solveret. Hactenus lectiones quinta & sexta diei quartæ infra Octavam. Sequuntur deinde lectiones pro die octava, quas hic pariter subjicio.

[48] [aliisque miraculis,] Sacrum inter Eucharisticum cælesti undique luce fulgere visus est Castor, eique sæpius Deo Patri Christum Filium immolanti ministrantes angelos in specie adolescentum, mira admodum vultus & corporis dignitate, multi suspexerunt. Dum autem aliquando, sævientibus imbre ventis, monasterium noctu peteret, Divinis operaturus, uno tantum adjuncto sibi comite diacono, ardentem præ manibus cereum gerente, nec illum nec comitem furens in itinere nimbosa tempestas ullo modo tetigit, imo nec accensum procellosa vis venti cereum extinxit. Quod certe monachis ipsos excipientibus maximum stuporem creavit, illique plurimum reverentiæ adhibuerunt, quem ipsa venerabantur elementa. Aptam vero rediens, per viam occurrit miræ magnitudinis apro, qui cum suæ feritatis oblitus, agnoque factus suavior, se ad ejus pedes humiliter abjecisset, ipse eum suo ita pallio texit, ut a venatico grege canum insequente defenderit. Admirabilia sunt, quæ scripsit, quæque in episcopatu sanctitatis exempla reliquit. Pro hisce aliisque præmissis in dicto Breviario Aptensi laudantur monumenta ecclesiæ Aptensis, quæ, ut alias monui, cujus antiquitatis sint, ignoro.

[49] [quæ recensentur, in episcopatu] In Vita edenda Sanctus quidem multis virtutibus etiam exterioribus in episcopatu fulsisse dicitur, sed nullum ejus factum peculiare recensetur. In vetustiori quoque Breviario nihil de apro illo legitur; at de liberatis e carcere captivis in Responsoriis fit mentio. De cereo quoque inter imbres ventosque non exstincto, nec non de angelis ipsi sacrificanti ministrantibus hymnus in laudibus sic habet:

      Castor præsul Aptensium
Aptam rexit in gratia,
Convertens infidelium
Cetus * a gastrimargia.
      Tempus erat pluviosum,
Dum hic Manancham pergeret,
Nubilosum & ventosum,
Ut vix se quisquam nosceret;
      Sed cereus lumen dabat,
Nec hic vento extinguitur,
Quem in manu deportabat
Largus; nec ymbre moritur.
      Castor Missam celebrabat,
Salvatoris ecclesia;
Nemo sibi ministrabat,
Nisi dia collegia.
      Largus inde divulgare
Volens Sancti preconia:
Sanctus ei; Noli, chare,
Revelare celestia.
      Si dixeris, quæ videris,
Perdes vitæ solatia;
Mortis casu decideris
Ad loci trini spatia.
      Id idem Largo contigit,
Quod hic Sanctus prædixerat,
Nam mortis casu cecidit,
Quia non hæc celaverat.

[50] De apro similiter silent Boucheus & Historiæ Occitaniæ scriptores, [fulsisse, & mortem, quam sanctissime obiit,] quorum hi tantum aiunt, varia miracula S. Castori, ac inter hæc prædictam captivorum ex ergastulis liberationem adscribi; sed de carcere ea de causa in sacellum mutato minime meminerunt. Boucheus contra utrumque memorat; additque unum ex subdiaconis ipsius, qui plurima ejusdem miracula viderat, ea post Sancti obitum revelasse, ac mox, ut ab eodem, dum in vivis degeret, prædictum fuerat, morte correptum fuisse. Hic forte fuerit Largus ille, qui in hymno mox recitato occurrit: verum certiora monumenta quilibet prudens lector merito requiret, ut ea omnia pro certis admittat. Pergamus cetera ex Aptensi Proprio recensere. Loco supra laudato istud ita progreditur: Morti vero proximus vicinos convocari præsules, abbates, presbyteros, curavit, & monachos, eisque obitus diem magna cum animi exultatione prædixit.

[51] Instante autem morte, multisque mirificæ humilitatis editis documentis, [prædixisse. Hæc non anno 429, vel 431, aut circa 440,] ultimum convocato bene precatus est clero, sumptoque Eucharistiæ Sacramento, seipsum Crucis signo munivit; deinde suspexit in cælum, & elevatis manibus, spiritum Deo reddidit, undecimo Calendas Octobris, anno Salutis quadringentesimo vigesimo nono, ejusque venerandum corpus in sancta Aptensi ecclesia honorifice colitur. Ex hisce parum verisimile est, quod de convocatis abbatibus affirmatur; cum ex S. Cassiani dictis, num. 43 relatis (si tamen Gazæi & Ciacconii editionibus standum sit) habeamus, S. Castoris jam episcopi cœnobium unicum fuisse in ea provincia, dum idem Cassianus libros de Institutis monachorum ad ipsum scriberet; nec aliunde appareat tam paucorum annorum spatio quod inter hosce sanctique Castoris beatum obitum intercessisse mox videbimus, alia vicina monasteria, quibus abbates isti præfuerint, erecta fuisse. Ob eamdem temporis brevitatem admitti neutiquam potest annus Sancti emortualis, in laudato Aptensi Proprio assignatus, multo minus annus 431, vel circiter 440, quorum primum Castellanus in Martyrologio universali, alterum Guesnayus lib. 2 S. Cassiani illustrati, cap. 29, num. 3, emortualem ipsi assignarunt; ut modo ostendam.

[52] [sed inter annos 419] Vidimus supra num. 31 & 32, S. Joannem Cassianum decem primas Collationes patrum in eremo Scythica degentium, S. Castori jam tum episcopo in libris de Institutis monachorum promissas, post hujus mortem, ejusdem fratri Leontio & Helladio inscripsisse. Idem sanctus abbas septem Collationes patrum, in Thebaïde commorantium, Honorato atque Eucherio dedicavit, in quarum Præfatione tam de duodecim libellis (de Institutis monachorum) ad beatæ memoriæ episcopum Castorem, quam de decem prioribus Collationibus ad Helladium & Leontium missis meminit. Honoratum autem illum, quem Cassianus ipse in Præfatione in septem ultimas Collationes, quas deinde ceteris septemdecim adjecit, & ad Jovinianum, Minervium, Leontium & Theodorum transmisit, episcopum diserte appellat, Tillemontius, Pagius, aliique merito censent, fuisse S. Honoratum Arelatensem archiepiscopum, qui cum in Lerinensi insula monachis abbas præesset, ad eam ecclesiam anno 426 post Patrocli cædem evectus est. Porro non fuisse ipsum episcopum, sed abbatem dumtaxat, dum Cassianus laudatas septem priores Collationes ipsi dicavit, inde manifestum est, quod ab eodem Cassiano non Papa, uti Castor episcopus appellatus fuerat, sed familiari vocabulo frater in earumdem Præfatione compelletur, nullaque facta de episcopatu ipsius mentione, ingenti fratrum cœnobio præsidens dicatur.

[53] [ac 426, & quidem uno ex horum prioribus] Ex dictis consequitur, easdem septem Collationes non serius, imo forte etiam aliquot annis citius, quam anno 426, quo S. Honoratus in occisi Patrocli sedem suffectus est, conscriptas fuisse. Deinde cum has ipsas collationes præcesserint decem aliæ, post S. Castoris mortem ad Leontium & Helladium datæ, dicendum est, eumdem Castorem inter annos Christi 419, quo in epistola Bonifacii I Papæ, num. 46 laudata, inter vivos censetur, annumque 426, & quidem probabilius uno ex horum prioribus annis, vita functum esse; atque adeo contra ac in Officio Aptensi asseritur, ad annum 429, & multo minus ad annum 431, uti Castellanus, aut ad 440 circiter, ut Guesnayus censuerunt, minime pertigisse. Scio equidem, objici hic mihi posse, ipsum, de qua agimus, Præfationis titulum, quæ in gemina Cassiani Operum editione, quam præ manibus habeo, Lugdunensi scilicet Ciacconii & Duacena Gazæi, ac forte etiam in aliis, ad Honoratum episcopum & Eucherium inscribitur, quasi is episcopus jam fuisset, dum Cassianus eam exaravit. Hinc Gazæus in Observationibus suis affirmat, ipsum archiepiscopatui Arelatensi simul & Lerinensi cœnobio præfuisse. Sed si id verum est, cur, quæso Cassianus abbas, qui in Præfatione in duodecim libros de Institutis monachorum S. Castorem, Aptensem episcopum & abbatem, beatissimum Papam constanter appellaverat, cur, inquam, S. Honoratum, Arelatensem archiepiscopum, non nisi sanctum fratrem nuncupavit?

[54] [ipsi feliciter obtigisse] Gazæus tamen pro hac opinione sua laudat etiam S. Eucherium, in Præfatione lib. I ad Salonium, ubi ait: Enutritus es ab Honorato patre, illo, inquam, primo insularum, postea ecclesiarum magistro. Præmiserat etiam Cassianum in Præfatione ad septem omnium ultimas Collationes dicentem: Septem alias (Collationes) beato episcopo Honorato, sancto quoque famulo Christi Eucherio dedicavi. Verum ex neutro loco quidquam convincitur. Nam ex primo, Eucherii scilicet, sequitur quidem, S. Honoratum primo abbatem, deinde episcopum fuisse, quod nemo inficiabitur; sed non sequitur, eumdem post aditum episcopatum in monasterii regimine perseverasse. Quod autem Cassianus Honoratum in postrema Præfatione episcopum dixerit, quem in præcedenti fratrem appellaverat, id fieri potuit, quia Honoratus Arelatensibus infulis interea auctus fuerat. Pari modo idem Cassianus in Præfatione ante decem primas Collationes ad Leontium & Helladium, horum primum episcopali dignitate insignitum fuisse, alterum caruisse manifeste significavit, dum ipsos allocutus his verbis est: O beatissime papa Leonti, & sancte frater Elladi (vide num. 32) & tamen in Præfatione in septem sequentes Collationes utrumque episcopum appellavit, Præcipientibus inquiens, sanctis Helladio & Leontio episcopis, utcumque digessimus Collationes præcedentes.

[55] Quam autem hujus tam diversæ appellationis causam assignabimus, [dicenda est.] nisi quod Helladius quoque intermedio tempore ad episcopatum aliquem fuerit evectus? Credo itaque, in titulo Præfationis, Collationi undecimæ præfixæ, episcopalem dignitatem S. Honorato adscriptam fuisse a librario, qui cum celebrem istum virum Arelatensi ecclesiæ præsedisse sciret, tempora confundens, jam tum, quando Cassianus laudatum Opusculum ipsi & Eucherio dicavit, episcopum fuisse opinatus est. Non est ergo, cur S. Castoris beatum obitum ultra supra dictos terminos differamus. Plura de hoc sancto Episcopo non habeo, ideoque Vitam subjungo.

[Annotata]

* cœtus

VITA BREVIS.
Ex editione Dionysii Sammarthani tom. I Gall. Christ.

Castor episc. conf. Aptæ Juliæ in Provincia Galliæ (S.)

BHL Number: 1641

Ex edit. Dion. Sammart.

[Sancti patria, vita in seculo & monachatus,] In Galliis, civitate Aptensi a, eodem ipso die S. Castoris episcopi, & confessoris præcipui, qui Nemausensis civitatis b indigena, nobilibus satus parentibus, & rerum præsentium copia affluens, Arelato c imbuendus a parentibus liberalibus litterarum studiis summopere traditus est; ubi etiam ita ad plenum hausit omnium nobilium studia d, ut & mundialibus abundaret divitiis, & post cælestis disciplinæ amator effectus, contemtibilibus cælestia præponeret. Denique paucorum annorum spatio vacans mundanis actibus & triumphis e, in quodam sui juris agello S. Faustini summo studio construxit ecclesiam, ubi deputatis monachis sub regularibus disciplinis se libere Domino serviturum certius constituit implicandum f; ibique epistolam hortatoriam fingens clarissimo abbati Cassiano, Massiliensis cœnobii patri, direxit, in quo ipsius sibi deposcens adfuturum auxilium, suis videlicet rudibus monachis profuturum, quod & promeruit g.

[2] Igitur præclarissimus prædictus abbas, qui ferme, [Regula a S. Cassiano accepta, episcopatus & mors.] ut vere reperimus, quinque millia h pater extitit monachorum, hujus precibus libenter annuens, scripsit ei Regulam, decentissime lucidenterque compositam, quam Speculum monachorum i vocavit, in qua normam & totius vitæ cælestis censuram exprimens distinxit, eique transmisit: quam ille non parvi pendens, se suosque his subegit disciplinis. Inde præsule civitatis Aptensis communi sorte districto, omnis clerus scilicet & ruralis plebs unanimes sibi Castorem poscunt pontificem k. Quem adeuntes, invitum coactumve a claustris erutum, sibi pastorem statuunt; ubi deinceps qualis quantusque extiterit, vita ejus, quæ exterioribus extitit l plena virtutibus, manifestat. Ceterum quæ ejus intima fuerint cordis & animæ simplicitatis commoda, non nostram reor posse sentire scientiam m; qui se medium præbuit curæ monachorum & canonicorum; ac nec priorum studium, nec posterorum indigentiam ullo modo sinerit * incautus, talibus, ut brevi exaratum est stylo, vitam ducens studiis, apud eamdem civitatem beato fine quievit in pace n.

ANNOTATA.

a Dionysius Sammarthanus Vitam hanc, seu Vitæ compendium potius, exstare ait, in pervetusto Martyrologio ecclesiæ Aptensis XI Kal. Octob. De civitate Apta-Julia adi Commentarium prævium num. 1.

b Nemausus indigenis Nismes dicitur. VideCommentarium num. 18.

c Arelate, vulgo Arles, antiquissima celeberrimaque olim Galliæ Narbonensis urbs, notior est, quam ut nostris annotatis illustrari debeat. In tabula geographica, a Dionysio Sammarthano tom. 1 Galliæ Christianæ col. 515 provinciæ Arelatensi præfixa Nemausus paulo plus quam septem horis itineris ab Arelate collocatur.

d Adi Commentarium num. 19 & duobus sequentibus.

e Uxoratum illum fuisse & judicis munere spectabilem, quidam volunt in Commentario § 2.

f Sunt, qui geminum monasterium ab eo conditum volunt, unum ante aditum episcopatum in proprio agello suo prope Nemausum in Occitania, alterum post adeptas infulas in diœcesi Aptensi. Nos unicum, postremum scilicet, agnovimus, quod tamen ante episcopatum condidisse, ac deinde simul cum illo rexisse potuit. Vide Commentarium § 2 & 3.

g De S. Joanne Cassiano, abbate Massiliensi actum in Opere nostro est ad diem 23 Julii. Quod spectat ad petitam missamque ab eo monachorum Regulam, consule Commentarium num. 25 & sequentibus,& simul observa, ista in hac Vita episcopatui S. Castoris perperam præponi.

h Imo millium. De hoc monachorum numero vide dicta in Sylloge historica de S. Joanne Cassiano ad prædictum diem § 9, num. 83.

i Exstat hoc Opusculum inter ejusdem Cassiani Opera, De institutis cœnobiorum vel Renuntiantium inscriptum & in duodecim libros partitum.

k Id non serius, quam anno Christi 419, quo ad ipsum jam episcopum exstat epistola Bonifacii I Papæ, factum diximus in Commentario num. 46. Porro proximus ipsius in Aptensi cathedra decessor numero citato & præcedenti Quintinus fuisse dicitur. Dionysius Sammarthanus in Gallia Christiana Auxanium eidem successorem tribuit.

l In Officio proprio vetustiori legitur: Exstat.

m Sentire scientiam substitui ex mox laudato Officio, cum apud Sammarthanum pro gemina illa voce perperam legeretur unica sententiam.

n In eodem Officio in antiphona ad Benedictus de Sancti sepultura dicitur: In uno carcerum, unde reos absolvit, sepeliri se jussit. Sed nescio, quam vere: sacrum enim corpus ipsius jam ab antiquis temporibus in Aptensi S. Mariæ cathedrali ecclesia jacuisse, ostendimus in Commentario prævio § 1.Plura de hoc sancto Episcopo in eodem Commentario reperies.

* siverit

DE S. GERULPHO MARTYRE
TRUNCHINII IN FLANDRIA

Circa med. sec. VIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS

Gerulphus Mart., Trunchinii in Flandria (S.)

AUCTORE C. S.

§ I. Notitia loci, ubi Sanctus obiit & colitur: memoria illius in Martyrologiis ad tres varios dies, quibus Trunchinii Officio celebratur: alius cultus ibidem.

Trunchinium vel Truncinium, Flandris Drongene seu Drongem appellatum, ob viæ ambages uno milliari a præcipua Flandriæ urbe Gandavo dissitum, [Trunchinii, cujus ecclesia dudum Præmonstratensium est,] jacet ad fluvium Lisam sive Legiam, vernacule de Leye dictum, qui inde Gandavum versus fluens, ejus muros ingreditur. Eo loci in veteri pago Mempisco vel Menipisco S. Basinus seculo septimo ecclesiam sanctissimæ Dei Genitrici Mariæ condidit dotavitque, quam S. Amandus, Flandrorum apostolus, canonicorum collegio, seu clericorum sub regulari disciplina conviventium, monasterio decoravit, Altum monasterium in Trunchinio etiam appellatum. Eamdem Balduinus Flandriæ comes, cognomento Calvus, a Normannis devastatam, anno Christi 884 restauravit, & canonicis restituit. Tandem anno 1137 vel subsequenti Præmonstratenses ex monasterio S. Martini Laudunensi ab Iwano comite Alostano evocati, cedente præpositura Odgero, iisdem clericis suffecti fuere, & ibidem hodieque Deo servire perseverant sub dignissimo abbate suo, amplissimo ac reverendissimo domino Antonio de Stoop, cujus grata memoria inferius recurret. De eodem loco consuli potest Opus nostrum ad diem XIV Julii, ubi de S. Basino martyre, & ad XX Junii, ubi de S. Aldegunde virgine, ibidem cultis, actum est.

[2] Porro Trunchinii S. Gerulphus martyr a variis martyrologis, [hoc die festum Sancti natale] præsertim Belgis, & variis diebus annuntiatur; cum quod is ibidem occisus fuisse credatur, tum quod sacrum ejusdem corpus, miraculis clarum, ex Merendra, loco suo natali & hereditario, illuc seculo X translatum fuerit & ipse ibidem digno cultu etiam hodiedum honoretur. Ac primo quidem ad hunc XXI Septembris diem, qui pro ipsius emortuali habetur, Ms. Florarium nostrum Sanctorum de eo sic habet: Item sancti Gerulfi martyris. Hunc ab ætate puerili tam fervens amor (Dei) accendit, quod vel domi commorans, vel foris ambulans, nichil aliud meditari, quam quomodo Creatori suo placere sufficeret, visus fuit *. Inter Auctaria Usuardina apud Sollerium nostrum in codice Bruxellensi ad eumdem diem legitur: Et Truncinis, sancti Gerolfi martyris. In editione Greveni: In Flandria, Gerulphi pueri & martyris. Molanus in priori sua editione tantum habet: Passio sancti Gerulphi martyris; in posterioribus vero editionibus: Truncinii juxta Gandavum passio sancti Gerulphi.

[3] Hosce secutus editor Romani Martyrologii, in usum Belgii vernacule versi, [a multis martyrologis annuntiatur;] sub finem ejusdem diei, diverso caractere, quo Sanctos Romano Martyrologio non insertos, sed in Belgio tamen vel adjacentibus regionibus cultos, solet annuntiare, Gerulphum quoque memorat verbis, quæ subdo Latine: In abbatia Trunchiniensi prope Gandavum S. Gerulphus martyr, in Flandria natus, & circa idem monasterium occisus a quodam cognato suo, qui piam ipsius vitam ultro non ferebat. Eumdem Martyrologio suo universali hoc pariter die inseruit Castellanus, sic Gallice inquiens: Trunchinii prope Gandavum, martyrium S. Gerulfi, cujus corpus, quod Merendram, locum suum natalem, portatum fuerat, initio seculi decimi Trunchinium relatum est. Hisce adde Petrum Canisium, vel qui ejus nomine Martyrologium Germanicum edidit, Andream Saussayum in Martyrologio Gallicano, & Philippum Ferrarium in Catalogo generali Sanctorum, qui in Romano Martyrologio non sunt, apud quos omnes eadem die hujus sancti Martyris memoria celebratur.

[4] [ad diem vero 25 Junii elevatio corporis,] Alteram ejusdem Sancti festivitatem, Translationis scilicet, supra laudatus Molanus in Usuardo primæ editionis, ad diem XXV Junii his verbis adscripsit: Translatio corporis sancti Gerulphi martyris; in posterioribus editionibus locum recte adjecit; Truncinii, inquiens, translatio &c. Consonat Saussayus in supra dicto Martyrologio suo: Trunchinii translatio S. Gerulphi martyris, qui clara habet natalitia XI Kalend. Octobris. Hisce rectius habet Canisii Martyrologium: Item elevatio S. Gerulphi martyris. Rectius, inquam; quia dicto die non recolitur sacri corporis ex Merendra Trunchinium translatio, sed ejusdem in alteram splendidiorem lipsanothecam depositio, pridie Trunchinii facta, ut infra videbimus, sed cujus annua memoria propter festum natalitium S. Joannis Baptistæ, quod eo die celebrandum est, in posterum diem XXV Junii transferenda fuit. Hinc ad postremum hunc diem in Opere nostro inter Prætermissos eadem translatio seu elevatio memorata fuit, & ad XXI Septembris de more remissa.

[5] [& die 8 Octobris ejusdem translatio.] Tertia denique ejusdem Sancti memoria, quæ de ipsius corporis translatione, seu adventu ex Merendra Trunchinium agitur, apud aliquot martyrologos die VIII Octobris recurrit. De ea Molanus in priori editione Usuardi sui aucti hæc ait: Adventus sancti Gerulphi martyris; deinde typis minoribus subdit: Ex Merendra Tronchinium. Qui ab Helizeo episcopo in cœnobio Blandiniensi sacro unctus chrismate, ingressus ex itinere in Deiparæ templum, diutius oravit, quam reductori patrino placeret, ac propterea ab illo ita cæsus est, ut brevi post mors sit subsecuta. Scribit Mejerus in Comment. rerum Flandricarum anno DCCCCXV. Annum hunc de translatione interpretare, non de nece, prout ex dicendis constabit. In aliis editionibus idem Molanus brevius habet: Truncinii ex Merendra Adventus S. Gerulphi. Consentit Canisius in Martyrologio Germanico, hac pariter die VIII Octobris dicens: Item Adventus sancti martyris Gerulphi ex Merendra Trunchinium. Similiter Saussayus ibidem ait: Truncinii ad Lysam apud Gandavum advectio corporis S. Gerulphi martyris ex Merendra, ubi primum sepultus fuerat in basilica S. Radegundis, facta cælesti commonitione. Prætereo Ferrarium in Catalogo generali Sanctorum, ubi Molanum secutus est.

[6] Hisce tribus prædictis diebus sanctus martyr Gerulphus annuis Officiis Missaque Trunchinii colitur, [Ibidem tamquam patronus ecclesiæ parochialis] uti supra laudatus amplissimus ac reverendissimus dominus Antonius de Stoop, abbas Trunchiniensis, de ejusdem Sancti apud suos cultu consultus, in humanissimis litteris suis benigne nos edocuit, addito ceteris instrumentis eorumdem Officiorum exemplari typis excuso. Antequam ea proferam, juverit ex ejusdem Reverendissimi litteris observasse, Trunchiniensem ecclesiam velut duplicem esse; Chorus namque, inquit, cum duobus altaribus ante chorum, Conventualis est; & hujus patrona est beata Virgo assumpta. Reliqua est ecclesia parochialis, cujus patronus est S. Gerulphus. Hisce observatis, ad Officia progredior. Præcipua Sancti festivitas ipsius in cælo natalis est, agiturque hoc die XXI Septembris, veluti de patrono, ritu Triplici pro more Præmonstratensium, cum Octava; ideoque festum S. Matthæi apostoli, quod in eumdem diem incidit, transfertur ad alium. Celebratur autem in ecclesia solemniter a reverendo domino Priore conventus, ut supra laudatus abbas observavit. Officium hoc multa habet propria præter lectiones, quas idem reverendissimus prælatus ex communi martyrum ideo depromptas fuisse suspicatur, quia Sancti vitam antiphonæ & responsoria utcumque continent. Nunc ipsum Officium subjicio.

[7] Ad Vesperas antiphona. Illuxit nobis hodie novæ splendor lætitiæ, [colitur die 21 Septembris per Octavam] dum fulget in ecclesia sancti Gerulphi gloria. Psalmi, ut in Communi unius martyris.

Antiphona. Ut vas electum cælitus virtutibus imbutus, terrena sprevit penitus; cælestia secutus.

Antiphona. Post sanctitatis studium, in quo præclare floruit, ascendit ad martyrium, quod solum ei defuit.

Antiphona. Athleta fortis Domini processit præliari: vicit, Victori datum est in cælis gloriari.

Antiphona. Ejus præclara merita pangamus laude debita, ut nos post mundi prælia ducat ad cæli gaudia. Capitulum de Communi unius martyris.

Responsorium. Gerulphe, martyr nobilis, tuis succurre famulis, * Et salva tuis precibus tuis intentos laudibus. ℣ Qui lætamur quotidie in laude tuæ gloriæ: per te sumamus præmia cælestis vitæ gaudia. * Et salva. ℣ Gloria Patri. * Et salva. Hymnus & versiculus de Communi.

Antiphona ad Magnificat duplicatur. O dilecte Deo, nostri, Gerulphe, memento, acquirens nobis æternæ gaudia lucis.

Oratio. Deus, castitatis amator, & innocentiæ auctor, concede nobis per merita & intercessionem gloriosi martyris tui Gerulphi, qui crudelissimi patrini sui gladio innocenter occubuit, ut præsentis vitæ prosperitatem, & futuræ interminabilem felicitatem adipisci mereamur. Per Dominum.

[8] Ad Matutinum. Invitatorium. Ad jubilum vocis jungamus cantica cordis, & cum Gerulpho jubilemus in æthere Christo. Hymnus de Communi.

In primo Nocturno antiphona. Gerulphus almis actibus ab annis puerilibus, [annuo Officio de martyre] in lege Dei sedulus dies egit cum noctibus. Psalmi ex Communi unius martyris.

Antiphona. Dum convenirent populi adversus Sanctum Domini, solo fidens in Domino, vicit ejus auxilio.

Antiphona. De multis eum hostibus victorem fecit Dominus, addens ejus victoriæ donum perennis gloriæ. ℣ Gloria & honore coronasti eum, Domine. Lectiones hujus Nocturni sumuntur ex I Nocturno plurimorum martyrum; de Epistola ad Romanos: Fratres, debitores sumus.

℞ Adest sacra solemnitas S. Gerulphi martyris *, quem larga Dei bonitas summis ditavit gaudiis. ℣. Ut mundum sol illuminat splendoris sui lumine, sic ornavit Ecclesiam suo Gerulphus sanguine *. Quem.

℞ Hic Puer ab infantia detestabatur vitia: * & intendit virtutibus, sicut præcepit Dominus. ℣ Coronandus martyrio se mancipavit Domino, & gratiosus extitit tam Deo, quam hominibus. * Et intendit.

℞ Frequentabat ecclesias devotionis gratia, & Sanctorum memorias *, cum magna reverentia. ℣ Quos jam cum Christo noverat feliciter gaudere, illorum sanctis gressibus elegit inhærere. * Cum magna &c. Gloria Patri *. Cum magna.

[9] [cum antiphonis & responsoriis propriis] In secundo Nocturno antiphona. Mirificavit Dominus electum suum Famulum, quem dedicando Martyrem, mundo fecit mirabilem.

Antiphona. Scuto protectus gratiæ palmam sumpsit victoriæ, cui cessit in præmium cælestis benedictio.

Antiphona. Honoris excellentiam & sempiternam gloriam sumpsit Martyr egregius cum civibus cælestibus. ℣. Posuisti, Domine, super caput ejus. Lectiones de Communi unius martyris.

℞ Hic Sanctus inter homines more non vixit hominum *. Nam peritura respuit, solum secutus Dominum. ℣. Flagrabat enim fortiter cælesti desiderio, & blandimenta noxia fuerunt ei tædio. * Nam.

℞ Labentis mundi gaudia contempsit ut inania *. Et reputabat frivolum, quidquid habebat terminum. ℣. Quod mundus suasit dulciter, contempsit ille fortiter, nolens fallaci gaudio summo fraudari præmio *. Et reputabat.

℞ Quis non solemni studio Dei miretur gratiam *; Qui sancto suo Famulo talem donavit gloriam. ℣. Gementem in exilio eduxit de miseria, & gloriosum Martyrem lætum fecit in patria *. Qui sancto. ℣ Gloria. * Qui sancto.

[10] [per omnes Horas,] In tertio Nocturno antiphona. Gerulphus martyr inclytus confisus est in Domino, per quem calcavit omnia, quæ florent in hoc sæculo.

Antiphona. Quem fecit esse Dominus sine mortali macula, perduxit ejus animam in cæli tabernacula.

Antiphona. Magna fuerunt prælia, quæ pertulit pro Domino, majora tamen præmia mansura sine termino. ℣ Magna est gloria ejus in salutari tuo. Lectionis de Communi unius martyris.

℞ Gerulphum, sanctum martyrem, devote veneremur: * ut ad superna gaudia per ipsum sublevemur. ℣ Qui Christum subsecutus est in morte salutari, in ejus semper laudibus curemus gratulari. * Ut ad.

℞ Hic Tyro sanctus Domini virtutibus armatus, dimicabat fortiter: * Nam hostis est prostratus. ℣ Hostis putabat vincere, sed ipse fuit victus; nam ad honorem Martyris finitus est conflictus. * Nam hostis.

℞ Qui prius clarus extitit, ut nobilis persona, post Martyr fulsit clarior, * cum aurea corona. ℣ Ejus orationibus in terris protegamur, ut sempiternis gaudiis in cælis perfruamur. * Cum aurea corona. ℣ Gloria. * Cum aurea.

[11] Ad Laudes. Antiphona. Ad laudes Domini surgamus corde libenti, [quale hic exhibetur.] lætabundi de gaudiis Gerulphi sancti martyris.

Antiphona. Jam cum lætitia cælesti vivit in aula, quem vitæ innocentia perduxit ad cælestia.

Antiphona. Ad Dominum vigilans, prima de luce cucurrit, ut videret dulcissimam virtutis ejus gloriam.

Antiphona. Ejus erat studium semper benedicere Christum, ejusque rei præmium gaudere in perpetuum.

Antiphona. Jam canit hic Sanctus Domino nova cantica lætus, quem semper totis viribus collaudet omnis spiritus. Capitulum, Hymnus & versus de Communi.

Antiphona ad Benedictus. Erexit nobis omnibus cornu salutis Dominus, quod est cum sanctis moribus vita Gerulphi martyris.

Ad horas dicuntur antiphonæ de Laudibus cum capitulis, & versiculis de Communi unius martyris & Oratione propria, ut supra. In secundis Vesperis antiphonæ de Laudibus, capitulum, hymnus & versus de Communi. ℞ Qui clarus, ut supra.

Antiphona ad Magnificat duplicatur. O Gerulphe, martyr Christi, sicut mundo lux fuisti, sic & nobis sis lucerna, qua ducamur ad superna.

[12] Altera ejusdem festivitas, de translato Sancti corpore ex Merendra, [Colitur item Officio die 8 Octobris & 25 Junii,] natali ejusdem primæque sepulturæ loco, uti ex Martyrologiis supra diximus, Trunchinii celebratur VIII Octobris; quæ translatio seculo X facta est, vocaturque Adventus S. Gerulphi martyris. Officium autem fit tantum duplex per conventus Subpriorem idem, quod XXI Septembris præter orationem, quam subjicio. Deus, qui mundum perditum ab æterna morte per adventum unigeniti Filii tui liberasti, concede nobis famulis tuis, ut, qui venerabilem adventus diem B. Gerulphi martyris tui solemniter celebramus, ejus intercessione æternam gloriam consequamur. Per eumdem Dominum. Tertia denique festivitas illius, quæ Translatio S. Gerulphi martyris dicitur, celebratur die XXV Junii de depositione sacri corporis illius ex veteri lipsanotheca in novam Trunchinii facta, fitque de ea, celebrante hebdomadario, Officium celebre, (ut loquuntur Præmonstratenses) totum ex Communi unius martyris præter antiphonas ad Magnificat in utrisque Vesperis & ad Benedictus, & nonum Responsorium, quæ dicuntur, ut in festo die XXI Septembris, atque Orationem, quæ hæc est: Præsta quæsumus, omnipotens Deus, ut qui B. Gerulphi martyris tui translationem colimus, intercessione ejus in tui nominis amore roboremur. Per Dominum.

[13] Præter tria festa, singulis item feriis quintis per annum de ipso sanctoque Basino martyre ibidem fit commemoratio hoc modo: [& commemoratione hebdomadaria: ejusdem sodalitium ibidem.] Antiphona. Corpora Sanctorum in pace sepulta sunt, & vivent nomina eorum in æternum ℣ Exultent Justi in conspectu Dei. Oratio. Sanctorum martyrum tuorum, quæsumus, Domine, Basini atque Gerulphi, & omnium martyrum tuorum precibus adjuvemur, ut, quod possibilitas nostra non obtinet, eorum intercessione nobis donetur. Per Christum Dominum. Martinus Steyt, presbyter & Religiosus ejusdem abbatiæ Trunchiniensis, in Vita Flandrica S. Gerulphi, quam anno 1658 Gandavensibus typis vulgavit, cap. 16 meminit de pio sodalitio sub sanctissimæ Virginis Mariæ, sanctique Gerulphi invocatione in eadem Trunchiniensi ecclesia parochiali ab immemoriali tempore instituto, in quo anno 1561 supra bis mille sodales utriusque sexus numeratos fuisse, ex ejusdem sodalitii Regesto affirmat. Ibidem subdit, sodalitium hoc, cum aliquo tempore neglectum diminutumque fuisset, ab illustrissimo Antonio Triest, Gandavensium episcopo, anno 1629 restitutum, & ab Urbano VIII Papa confirmatum, sacrisque Indulgentiis perpepetuo dotatum esse. Inter Indulgentias plenarias, quas ibidem enumerat, una est in Sancti festo natali die XXI Septembris, & altera septem annorum totidemque quadragenarum in festo sanctissimæ Trinitatis, quo die, inquit auctor, solemnis processio S. Gerulphi instituitur. Hactenus de cultu ejus Trunchinii.

[Annotata]

* fuerit

§ II. Vita Sancti, quæ extat, seculo X scripta a monacho Belga: Translatio & miracula edenda: ejusdem locus natalis, parentes, tempus & ætas, in qua occisus est, & sepultura.

[Vita cum Translatione, quæ in Mss. exstat,] Vita S. Gerulphi, Adventus seu Translatio ex Merendra Trunchinium, & Miracula exstant in Mss. & partim etiam edita fuerunt. In primis Vitam ipsius atque Adventum habemus in codice nostro Valcellensi, notato P. Ms. 158. Initium Vitæ est: Creator rerum Deus omnia sapienter condens: Adventus vero: Scripturi Adventum beati & gloriosi martyris Gerulfi. Eadem Vita atque Adventus legitur in altero apographo Suessionensi, quod Papebrochius anno 1666 acceptum esse notavit a fratre Ludovico Nicquet, Biblothecario Patrum Cælestinorum ibidem. Utriusque denuo Opusculi exemplar aliud in Museo nostro est, ex Ms. Trunchiniensi, quod Bollandus cum codice Corsendoncano, qui Secunda pars diversarum Legendarum inscribitur, ipse contulit & in quo postremo multa prætermissa observavit. Trunchiniense exemplar præter jam dicta etiam Miracula continet, quorum exordium est: Quia Dominus in Sanctis suis laudari præcipitur: in Corsendoncano autem tam hoc quam maxima miraculorum pars desideratur. Trunchiniensem codicem, ex quo Ms. nostrum depromptum fuisse existimo, reverendissimus dominus abbas supra laudatus, Antonius de Stoop, hoc anno 1754 humanissime ad nos transmisit, pro Sancti Gestis illustrandis, in quo eadem Vita, Adventus ac Miracula recensentur.

[15] [scripta est seculo X, & dicata] Vita hæc atque Adventus eadem manu antiqua nitidaque exarata sunt, Miracula vero a gemina multoque recentiori. Auctor nusquam se nominat, neque certi ævi, quo scripserit, indicium præbet. Joannes Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii de eo sic loquitur: Historiam ante annum millesimum circa tempus translationis (quam anno 915 cum aliis affixerat,) descriptam esse, videtur ex stylo colligi posse. Scribitur enim, eum haberi in Francia juxta Oceani littora, & parentes habitasse in pago Mempisco, in Merendra, juris sui villa (quæ milliaribus duobus a Gandavo distat) ipsum autem elegisse sepulturam in monasterio juxta lympham Legiam, quod dicitur Truncinias. Hactenus Molanus, cujus ego sententiam aliunde magis stabiliam & confirmabo. Jam laudatæ Vitæ aliud apographum ex Ms. monasterii S. Bertini in civitate Audomaropoli in Belgio præ manibus habeo, a Bollando nostro ad hunc diem sepositum.

[16] Huic præfatio quædam, quæ a ceteris enumeratis apographis, [Gerardo abbati, qui forte fuit] & a Trunchiniensi ac Valcellensi codicibus abest, cum hoc titulo præmittitur: Incipit Præfatiuncula de passione sancti Gerulfi, & aliquibus per eum factis medelis. Auctor anonymus, qui rusticum se profitetur, & ideo sub finem ejusdem præfationis nomen suum celari cupit, ne, ut inquit, fastidium personæ rusticæ vilitas pariat, monachum sese esse manifestat, & a Gerardo abbate jussum scribere, dum sic orditur: Cogitis me inertem, nobilissime abbatum ac venerande pater Gerarde, arduum valde opus aggredi. Tempus quoque, quo scripsit, ibidem sic indicat: Iste quidem sanctus martyr Gerulphus, quamquam nuper ferretur inventus &c. Scripsit itaque non admodum diu post inventionem seu translationem sacri corporis, quam sub Eirardo, sive Airardo, Noviomensi & Tornacensi episcopo factam narrat, & nos intra annum 923 vel 924 annumque 932 probabilius contigisse, infra ostendemus.

[17] Porro cum toto seculo decimo & duobus sequentibus nullus Gerardus in catalogo præpositorum & abbatum Trunchiniensium apud Antonium Sanderum tom. 1 Flandriæ illustratæ, [S. Gerardus abbas Broniensis,] pag. 122 occurrat; in Gallia autem Christiana tom. 5, col. 236 Gerardus I ejusdem loci abbas anno 1192 primum memoretur, biographus noster alibi, quam Trunchinii, verisimilius quærendus est. Imo ut alibi quæratur, ille ipse suadet, dum S. Gerulphum loquelæ … barbaræ virum appellat; neque enim videtur Sanctum, duobus circiter milliaribus a monasterio Trunchiniensi natum altumque, loquelæ barbaræ insimulaturus fuisse, si ipse in eodem monasterio Vitam ejus scripsisset. Præterea dum de Sancti translatione loquens verbo ferretur utitur; sic inquiens: Sanctus martyr Gerulfus, quamquam ferretur nuper inventus; satis insinuat, sese a Merendra longius abfuisse, quam sit Trunchinium, asseverantius utique locuturus, si in hoc Vitam illam exarasset. Quam ob rem, ut hæc omnia concilientur, mihi verisimilius apparet, biographum in aliquo Belgii monasterio, ubi lingua Gallica in usu erat, monachum fuisse. Florebat autem id temporis in comitatu Namurcensi Broniensis monasterii, inter Mosam & Sabim siti, abbas S. Gerardus, qui cum ex prosapia Haganonis, Austrasiorum ducis, ortum duxisse dicatur, nobilissimus abbatum merito poterat appellari.

[18] Hic S. Gerardus tom. 3 Galliæ Christianæ auctæ col. 91 circa annum 934 etiam abbatiam S. Gisleni in Hannonia, [qui etiam aliis monasteriis in Belgio præfuit.] annoque 944, teste Iperio in Chronico, ab Arnulpho I Flandriæ comite rogatus, Sithiensem quoque S. Bertini Audomaropoli, in quibus lingua Gallica pariter in usu est, reformandas regendasque suscepit. Sed & Blandiniensi sanctique Bavonis monasteriis Gandavi, multisque aliis simili de causa præfuisse legitur. Verisimile itaque est, Vitam hanc ipsi inscriptam, & in uno ex monasteriis istis Gallici idiomatis compositam fuisse, occasione translationis, cujus memoria tunc adhuc tam recens erat, ut biographus eam nuper factam dixerit. Ex dictis collige, biographum hunc translationi quidem synchronum, sed duobus circiter seculis S. Gerulpho, qui sub medium seculum VIII occisus dicitur, juniorem esse, ideoque non paris in Vita ac in Translatione auctoritatis esse. De fide tamen, qua ipse seu monumenta, seu sui temporis traditionem, in Sancti gestis enarrandis secutus est, nullam male suspicandi causam præbet.

[19] [Hanc Vitam (qua forte alia antiquior fuit) ex Ms. Bertiniano,] Quamquam autem hæc antiquissima S. Gerulphi Vita sit, quæ ad manus meas pervenit, dubitari tamen potest, an non aliqua vetustior & ante translationem scripta, aliquando exstiterit. Dubitandi ratio est, quod alter auctor Adventus seu Translationis edendæ, de quo mox agemus, num. 1 manifeste laudet libellum Passionis S. Gerulphi, in quo de illius vita, cæde, sepultura & miraculis, non autem de translatione tractabatur; quod certe de Vita, de qua modo loquimur, accipi nequit. Non satis etiam liquet, an hujusmodi Vita antiquior præluxerit biographo nostro, qui in Prologo num. 3 sic ait: Nitar ad multorum utilitatem de eo aliquid litteris comprehendere; nec pudebit me, dignum quamvis reprehensione, quantum mihi veracium testium intimatum constat relatione scripta, Deo auxiliante, referre. Hic etenim incertum est, utrum voces relatione scripta ad verbum constat, an ad subsequens verbum referre sint referendæ; atque adeo utrum ipse de relatione scripta, an de ore tradita loquatur. Porro antiquiorem Vitam, si qua tamen fuerit, Trunchinii non exstare, non debemus mirari, cum hujus abbatiæ bibliotheca anno 1566 a Calvinianæ sectæ rabulis penitus dissipata fuerit, uti docet ejusdem Regestum Ms. verbis, quæ subdo. In bibliotheca libros omnes vel medios secant, vel pugionibus confodiunt, vel folia evellunt ac dilacerant. Consule etiam Commentarium infra num. 43 & 46. Quam ob rem cum vetustiorem Vitam non habeamus, Bertinianam una cum Prologo, quem hactenus ineditum existimo, cum Trunchiniensi ceterisque Mss. collatam excudam.

[20] [Adventum seu Translationem ex Trunchiniensi codice] In codice Trunchiniensi post Vitam sequitur Translatio, quæ Adventus S. Gerulphi inscribitur, eademque etiam in nostro Valcellensi codice, uti & in Suessionensi & Corsendoncano apographis, sed in hoc posteriori multo tamen brevius, recensetur. Hujus auctor videtur Trunchiniensis ecclesiæ canonicus clericusve fuisse; sed nec nomen, nec ætatem usquam prodit. Refertur quidem ibidem in omnibus apographis post narratam translationem alia ejusdem sancti corporis per Flandriæ vicos circumlatio, anno 1088 facta, quo proinde antiquior scriptor Adventus esse non potest, si omnia ejusdem sint. Verum suspicor, ista ab alio adjecta esse. Nam primo quidam auctor Adventus in proœmio exponens, quid tractandum sumpserit, tantum ait, sese scripturum, quomodo sit in ea, qua sepultus erat, ecclesia extumulatus, quomodo Truncinium translatus, quomodo, inquam, in basilica S. Mariæ Virginis digna cum reverentia exaltatus; at de translatione ejusdem per Flandriæ pagos seculo XI facta nihil plane hic insinuat. Secundo stilus etiam posteriori loco minus elegans, & a priori diversus utcumque apparet. Quia tamen hæc non satis evincunt, & in omnibus Mss., editisque a Sandero, posterior translatio priori sic annectatur, quasi utraque ejusdem scriptoris esset, nihil certi possum statuere.

[21] [uti & Miracula edemus. Quæ ex hisce edita jam sint.] Verum hinc multum auctoritatis eidem decedit, quippe qui secundum hæc non citius quam versus finem seculi XI, id est, plus quam sesqui seculo post primam translationem scripserit. Sed nec quidquam habet in prima translatione, quod ipsum citius scripsisse persuadeat. Adventum hunc, qui in rerum adjunctis a biographo hinc inde discrepat, ex Trunchiniensi codice post Vitam subjungemus. Post Adventum sequuntur in eodem codice Trunchiniensi Miracula quædam, recentiori quidem, quam superiora, sed utcumque tamen antiqua manu conscripta, quorum recentius anno 1309 contigisse notatur, quæ nos pariter dabimus. Subduntur denique pauca alia miracula vel beneficia, etiam recentiora, vario charactere exarata, sed tam difficili neglectoque, ut non omnia legi possint. Quæ tamen legi possunt, hujusmodi sunt, ut etiam ista non gravate prætermittam. Porro ex hactenus recensitis Vitam atque Adventum Antonius Sanderus in Hagiologio Flandriæ, primum Antverpiæ anno 1625, ac deinde Insulis anno 1639 typis vulgavit ex codice, ut inquit, Trunchiniensi, qui forte is ipse est, quo nos modo utimur, licet editio in vocibus sæpe discrepet. Vitam alteram Flandricam conscripsit, annoque 1658 Gandavi edidit Martinus Steyt, sacri Ordinis Præmonstratensis in Trunchiniensi abbatia presbyter Religiosus, cui eadem Trunchiniensia Mss. præluxerunt. Prætereo multos alios, itidem recentiores, qui de S. Gerulpho meminerunt, quosque suis locis, ubi opportunum fuerit, laudabo. A scriptoribus ad ipsum Sanctum progredior.

[22] Sanctum Gerulphum natum esse in Merendra, quæ juris parentum ipsius villa erat, [Sanctus natus in Merendra, Flandriæ pago,] in pago Mempisco sita, post biographum tradunt omnes Belgæ, qui de eodem scripserunt, nec quemquam reperi, a quo id in dubium revocaretur. Inter hosce Jacobus Meyerus in Annalibus Flandriæ ad annum Christi 915 sic ait: Legimus, Gerulphum natum in Menipisco, territorio Gandensi, ac prædio paterno Merendra, Leutguoldo & Ratguera parentibus. Situm loci, aliaque huc spectantia Antonius Sanderus tom. 1 Flandriæ illustratæ, pag. 176 exponit his verbis: Merendre ad secundum ab urbe Gandavo lapidem situs est pagus, divite gleba felix & pascuis multis, aquis etiam Calæ irriguus, multæque antiquitatis, ut varia Bavonensium & Trunchiniensium rescripta docent… Ecclesia B. Radegundi sacra est. In ea annos aliquot quievit B. Gerulphus, Merendræ natus. Exstat hodieque is pagus cum eodem nomine Merendre vel Meerendre ad sinistram ripam canalis, qui Gandavo Brugas ducit. Quin & ejusdem loci parochus, reverendus dominus J. Van Coppenole, in notitiis ad me missis ad propositum ait: Locus nativitatis (ipsius Sancti) hodie (ibidem) assignatur triginta aut quadraginta ab ecclesia passibus.

[23] De parentum quoque vocabulis sic convenit, ut non nisi unius ac alterius litteræ discrimen apud varios occurrat, [ex nobilibus parentibus, floruit tempore Elisæi] quod tamen amanuensibus adscribendum videtur. Nam quos Meyerus Leutguoldum & Ratgueram cum apographo nostro Bertiniano appellat, ii in Trunchiniensi & Valcellensi codicibus & in Suessionensi apographo Leutwoldus & Ratvara vel Ratwara, in editione Sanderi Leatwoldus & Rathwara dicuntur. Eosdem etiam nobiles fuisse tradit biographus, Fuit igitur, inquiens, S. Gerulphus cata * seculi dignitatem parentibus inclytis oriundus; quam nobilitatem … piis conservavit moribus. Tempus, quo Sanctus floruit, eruendum est ex tempore sedis Elisæi in episcopatu Noviomensi ac Tornacensi, a quo in Blandiniensi ecclesia apud Gandavum sacro Chrismate unctus fuerat, cum, teste biographo, ad paternam domum inde regrediens, prope Trunchinium trucidatus est. Elisæum hunc sub medium seculum octavum Noviomensi ecclesiæ præsedisse, constat ex epistola Zachariæ Papæ, ad hunc aliosque Galliæ episcopos data, quam exhibet Baronius in Annalibus, annoque 748 affigit, consentientibus Jacobo Sirmondo in Notis ad eamdem epistolam, Coïntio in Annalibus Francorum, & Pagio in Critica Baronii.

[24] [Noviomensis episcopi, qui post S. Eunucium sedit] Porro Elisæi decessor fuit S. Eunucius, cujus obitus in Opere nostro ad diem X Septembris, quo colitur, propter dictam Zachariæ epistolam latius fixus est ante præcitatum annum 748, relicta aliis ulteriori temporis emortualis ejusdem investigatione. Hoc autem a se repertum credunt Galliæ Christianæ scriptores tom. 9, col. 986, ubi S. Eunucium ante initium anni 745, vel etiam ante finem 744 obiisse statuunt. Pro argumento allegant eam ipsam Zachariæ Papæ epistolam, quæ, ut aiunt, eodem fere tempore scripta videtur, quo celebratum est concilium Suessionense, hoc est, ineunte anno DCCXLV. Etenim cum isthæc epistola inter ceteros episcopos etiam Elisæo Noviomensi episcopo inscribatur, inferunt, hujus decessorem S. Eunucium eo anno 745 vita functum jam fuisse. Cur tamen de laudatæ epistolæ tempore ita sentiant, non edicunt; neque ea opinio cum eorumdem alibi dictis facile potest conciliari. Iidem enim scriptores tomo citato, col. 28 in Abele archiepiscopo Remensi scribunt, in eodem concilio Suessionensi sancitum fuisse, ut Abel Remensium, & Ardobertus Suessionensium archiepiscopi crearentur, sanctumque Bonifacium pro hisce simul & pro Grimone, archiepiscopo Rotomagensi, pallia a Zacharia petiisse, uti constat ex litteris ejusdem Pontificis.

[25] [sub medium seculum VIII, & anno 757 jam obierat;] Deinde vero recte observant, Zachariam in epistola 143 miratum esse, cur S. Bonifacius in alteris litteris, postea denuo missis, pro solo Grimone Rotomagensi pallium peteret, cum antea pro hoc & duobus aliis recensitis singula petiisset. Vivebat ergo Grimo & Rotomagensi ecclesiæ præerat post concilium Suessionense, ac proinde si supra memorata epistola Zachariæ ad Galliæ episcopos eodem fere tempore, quo concilium Suessionense celebratum est, data fuisset, Grimoni etiam erat inscribenda. Atqui tamen non huic, sed hujus successori Raginfrido Rotomagensi episcopo inscripta est. Itaque donec laudati scriptores rationes suas pro eadem epistola ad dicti concilii tempus admovenda protulerint, nihil cogit nos a Baronii ceterorumque eruditorum sententia recedere, aut S. Eunucii obitum ante initium anni 745 vel finem 744 collocare. Quot annis idem Elisæus Noviomensi ecclesiæ præsederit, inexploratum pariter est. Laudati Galliæ Christianæ scriptores observant, de Adalfredo ejusdem successore primam mentionem fieri ad annum 757 in quodam privilegio, cui subscriptus legitur; sed quotus is episcopatus ipsius annus esset, non comperi.

[26] [ante quem annum Sancti cædes figenda est.] Restat igitur, ut S. Gerulphi cædem circa medium seculum octavum, sed ante annum tamen 757 reponamus. Hinc collige, hallucinatum fuisse Petrum Cratepolium, dum in libro de Episcopis Germaniæ S. Gerulphum nostrum anno 915 sub Balduino, Calvo scilicet, Flandriæ comite, vixisse scripsit, annum, cui traslatio a multis illigatur, immani parachronismo cum ejusdem vitæ tempore confundens. Rectius idem ipse in Catalogo Electorum ecclesiasticorum imperii pag. 319 eumdem Martyrem annumeravit Sanctis, qui seculo octavo floruerunt. Collige secundo, ipsum ad annum 760, circa quem illum Sanderus in Hagiologio Flandriæ retulit, non pervenisse. Aubertus Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis eumdem circa annum 750 floruisse statuit; Steytius in Vita Belgica ejus mortem determinato anno 748 affixit; quorum sententiæ etsi non multis annis a vero possint aberrare, rectius tamen Dionysius Mudzaert Ordinis Præmonstratensis presbyter in Tongerloa, in Historia ecclesiastica universali, & in Belgica, Flandrice editis, ad annum 748 ipsum sub episcopo Elisæo recensuit, nullum mortis annum determinans, qui ex supra dictis assignari non potest. De die emortuali inter omnes convenit ex biographo, qui in omnibus Mss. nostris, præterquam in Suessionensi apographo, sic ait: Discessit autem gloriosus Domini Testis undecimo Kalendas Octobris.

[27] Utcumque pariter dubia est, in qua Sanctus obierit, [Hæc ipsi in juvenili ætate] ætas; biographo hac in parte sibi non constante. Nam in Prologo num. 2 & in Vita num. 7 ipsum virum, deinde vero num. 6 puerum, num. 8 adolescentem & juvenem appellat, & quidem de eodem loquens tempore, quo ab impio patrino suo cæsus obiit. Bertiniano apographo consonant etiam cetera nostra Mss. & Sanderi editio. Pueri quoque nomine annuntiavit ipsum Grevenus, supra num. 2 relatus. At Dionysius Mudzaert in Historia ecclesiastica mox laudata, & Steytius in Vita Flandrica, eumdem juvenem vel adolescentem dixerunt. In hisce dubiis ad jam sæpe laudatum abbatem Trunchiniensem recurrimus, petiimusque, quid hac super re traditio ibi ferat & si quid lucis ex ejusdem sacris reliquiis in his tenebris posset affundi. Is vero humanissimis litteris suis addidit responsum parochi Merendrensis, domini J. Van Coppenole, in quo hic testatur, traditionem Merendrensium esse, S. Gerulphum circa annum ætatis suæ decimum octavum martyrio coronatum fuisse. In eadem sententia esse se profitetur laudatissimus abbas, qui parochi verba excipiens, Ita quoque suadet, inquit, magnitudo capitis seu cranii ipsius, quod solum ex ejusdem sacro corpore superstes Trunchinii religiose asservatur.

[28] Certe puerum non fuisse, dum cæsus est, idem reverendissimus dominus hac ratione etiam confirmat, [illata fuisse videtur prope Trunchinium:] quod verisimile non sit, nobiles parentes permissuros fuisse, ut Filius suus in puerili ætate iter quatuor circiter horarum equo impositus conficeret, quod tamen ex biographi fide consequenter dicendum esset, cum hic ipsum ex Merendra Blandinium, & hinc rursus per Trunchinium versus Merendram equitasse affirmet. In ætate itaque juvenili ipsum cæsum esse, ego quoque existimo; idque magis consonum est biographo, eumdem, ut dixi, modo virum, modo puerum, modo adolescentem, modo denique juvenem appellanti. Quod ad martyris titulum attinet, ex dictis constat, S. Gerulphum illo a martyrologis honorari, & ut talem Officio coli; non quod sub gentili tyranno pro Christi fide sanguinem fuderit; sed quod a patrino suo, ob preces in Trunchiniensi B. Mariæ Virginis ecclesia diutius ab eo fusas impotenter effervescente, barbare cæsus sit, & ex inflicto vulnere non multo post defunctus. Locum cædis, idem reverendissimus abbas asserit, medio milliari distare Trunchinio, & Steytius in Vita Flandrica cap. 4 scribit, eumdem agrum sacelli suo tempore appellari solitum, a sacello S. Gerulphi memoriæ ibidem olim erecto; quod etsi a veritate non abhorreat, aliunde tamen nequeo confirmare. At magis fabulam sapit, quod in eodem capite ait, arborem, sub qua Sanctus trucidatus est, sanguinem in foliis multo tempore protulisse.

[29] Sancti Martyris exanime corpus non in Trunchiniensi S. Mariæ Virginis ecclesia, ut ipse moribundus patrem rogaverat, sed Merendræ in S. Radegundis, patre ita volente, humatum fuit, multisque claruit miraculis, de quibus consule Vitam num. 10 & sequentibus. [sepelitur in Merendra, ubi hodieque ostenditur ejus sepulcrum] Biographo consentit traditio, quæ in Merendra hodieque viget, & de qua supra laudatus parochus in prædicto responso suo hæc ait: Traditur, magnum fuisse populi concursum toto tempore, quo hic sacrum ejus corpus asservatum est; nec solum incolæ, sed & exteri & dissiti, numerose confluebant ad ejus sepulcrum: nec deerant, qui per intercessionem illius ab infirmitatibus sanarentur. Deinde de ejusdem sepulcro, ibidem in eadem ecclesia hoc etiam tempore conspicuo, sic prosequitur: Certum denique est, existere in diem in ecclesia parochiali de Meerendre, divæ Radegundæ sacra, constructum sepulchrale monumentum S. Gerulphi, elevatum supra reliquum ecclesiæ pavimentum ad semi pedem, tectum cippo, qui magnitudine præfert spectabilem sepulti conditionem: traditur enim habuisse genitorem loci toparcham.

[30] [olim celebre: sed Sancti cultus ibidem cessavit.] Auctor Adventus, quem forte seculo XI jam decrepito antiquiorem non esse diximus, de eodem tumulo, suo tempore anathematis claro, ita scribit: Nunc usque in hodiernum diem in villa, quam Merendram nuncupant, tumulus ejusdem Martyris (corpore Trunchinium dudum translato) non auro, non argento, non, inquam, pretiosis gemmis insignitur aut lapidibus expolitis, sed infirmorum baculis atque repentium scabellis. Post translationem ea quoque diu viguit religio, ut quotannis in festo sanctissimæ Trinitatis corpus S. Gerulphi a supplicantium agmine Trunchinio Merendram deferretur, uti testatur Miraculorum scriptor infra num. 3, ubi ea occasione anno 1295 miraculum seu beneficium unum & alterum factum esse asseverat. Ex quo autem tempore, quave de causa hæc supplicatio cessaverit, non comperi; sed ex mox laudato scriptore, qui seculo XIV certe antiquior non est, constat, eam ejus tempore etiam viguisse. Forte hac abrogata, substituta est ea altera S. Gerulphi supplicatio, quam eodem die Trunchinii fieri solitam, ex Vita Flandrica num. 13 hujus Commentarii memoravimus. Ceterum sæpe dictus parochus Merendrensis in responsis suis fatetur, Gerulphum hocce tempore in parœcia sua invocari quidem ut Sanctum, sed nullum tamen diem suo cultui specialiter addictum habere, ita ut videatur cultus ejus ibidem quodammodo cessasse.

[Annotata]

* i. e. secundum

§ III. Translatio corporis Trunchinium seculo X: aliæ ejusdem translationes: corpus a Calvinianis seculo XVI dissipatum, præter cranium, Trunchinii asservatum.

[Corpus Merendra transfertur Trunchinium] Biographo teste cap. 2 Vitæ, post varias sancti Martyris apparitiones, per quas Lamberto presbytero, Gonteri S. Radegundis ecclesiæ in Merendra parochi socio, mandaverat, ut corpus suum inde Trunchinium transferri curaret, illuc tandem, ut moriens petierat, utroque presbytero curante, solemniter translatum fuit. Tempus, quo hæc gesta sunt, signat diem VIII Iduum Octobrium & episcopatum Eirardi, sive Airardi vel Airaldi, in ecclesia Noviomensi. De episcopo dieque consentit auctor Adventus, sed & alias præterea notas chronologicas num. 3 adjungit his verbis: Eo tempore Karolus rex Francorum annum regni sui agebat sextum decimum (Sanderus in priori editione sua habet septemdecimum, in posteriori clarius septimum-decimum) Balduinus, cognomento Calvus, trigesimum sextum arregnaverat annis * in comitatu Flandriarum; Eirardus quoque Noviomis sub Christo auctore rexit pontificium. Deinde num. 14 etiam Christi annum adjicit, Hæc, inquiens, acta sunt octavo Idus Octobris, anno scilicet nongentesimo quintodecimo Dominicæ Incarnationis.

[32] Per Carolum Francorum regem, Carolus cognomento Simplex hic designatur, [sub Airardo episcopo Noviomensi,] annique regni illius numerantur a morte regis Odonis, in cujus regnum, ineunte anno Christi 898, ipse quoque successit. Itaque si cum codicibus nostris atque apographis annum Caroli sextumdecimum retineamus, currebat is mense Octobri anni 913; si vero septimum decimum cum Sandero legamus, idem ad annum 914 pertinebit. Aut si denique annus ille Caroli pro completo habendus sit, secundum Mss. nostra ad annum Christi 914, secundum Sanderi editionem usque ad 915, ab auctore Adventus assignatum, pertingemus. Balduinum II, cognomento Calvum, Iperius in Annalibus Bertinianis, Meyerus in Flandricis, & Miræus in Belgicis Chronicis patri suo, Balduino I Flandriæ comiti, anno Christi 879, sed incerto mense, vita functo, successisse affirmant; cui si annos triginta quinque addiderimus, prodibit annus Christi 914; si vero triginta sex, ad annum 915 deducemur, atque ita notæ Chronologicæ Caroli & Balduini cum anno Christi ab auctore Adventus assignato poterunt conciliari.

[33] Hinc scriptores passim omnes, qui de hac S. Gerulphi translatione meminerunt, [probabilius tamen non anno 914 vel 915,] eam ad episcopatum Airardi, annumque Christi 915 solent reserre. Inter hos Meyerus in Annalibus Flandriæ hæc ait: DCCCCXV octavo Idus Octobris Balduinus comes & Aynardus (sic ipse Airardum vel Eirardum vocat) episcopus Noviomagensis transtulerunt corpus divi Gerulphi ex Merendra Trunchinium, in ædem Deiparæ Virginis. Gonterus & Lantbertus sacerdotes ejus rei fuere auctores, qui id se monitos esse ab Gerulpho in quiete confirmabant. Consentiunt Molanus in Natalibus Belgicis, Dionysius Mudzaert in Historia ecclesiastica Belgii, Claudius Robertus & Sammarthani in sua quique Gallia Christiana, Joannes Cousin in Historia Tornacensi, Guilielmus Gazet in Belgica, aliique, omnes alter alterum aut scriptorem Adventus secuti. Sanderus tamen tom. 1 Flandriæ illustratæ, lib. 3 Rerum Gandensium cap. 7, nisi mendum typothetæ sit, eamdem translationem anno 914 maluit affigere. Sic autem habet: Anno DCCCCXIV elevatur S. Gerulphus martyr in Merendra ab Evnardo, Noviomensi & Tornacensi episcopo & Balduino Calvo comite, VIII Idus Octobris, & defertur ad monasterium S. Mariæ, quod dicitur Trunchinium, comitante cœtu infinito fidelium populorum.

[34] Verum laudatæ Galliæ Christianæ Sammarthanorum continuatores Benedictini tom. 9, [quo is nondum episcopus fuisse videtur,] col. 990 in Airardo observant, eam translationem dicto anno eidem episcopo perperam attribui, quippe qui non ante annum 923 vel 924 episcopatu Noviomensi, quocum Tornacensis conjunctus erat, initiatus fuerit. Id autem probant ex synodo Remensi, alterutro anno a Seulfo, Remorum archiepiscopo, celebrata, quam habes apud Jacobum Sirmondum tom. 3 Conciliorum Galliæ, pag. 578, & apud Labbeum tom. 9 generalis Collectionis conciliorum, col. 581. In hac enim id diserte asseritur, dum inter episcopos, qui prædictæ synodo interfuere, nominatur Airardus tunc inibi ordinatus Noviomagensis. Manifestum autem est, secundum hæc Airardi episcopatum nec cum anno Christi, nec cum Caroli Balduinique annis, ab auctore Adventus assignatis posse componi. Statuendum itaque est, aut in annis istis, aut in Airardo erratum fuisse, & quod huic adscribitur, ejusdem decessori Rauberto, seu Ramberto, tribuendum esse; vel certe laudatæ synodi monumentum erroris arguendum. Verum cum Eirardi episcopi consilio ac benedictione translationem illam factam esse, disertis verbis etiam tradit biographus, qui cum rei gestæ synchronus esset, hac in parte nec facile potuit errare, nec errasse censendus est.

[35] [sed inter annum 923 vel 924, annumque 932; sed an ipse] Auctor vero Adventus, quem forte gemino seculo post translationem scripsisse diximus, multo facilius potuit tam in translationis, quam in Airardi episcopatus tempore assignando aliquot annos aberrare, annoque translationis semel per errorem fixo, convenientes regis ac comitis epochas recte adscribere, & tum has tum illum perperam componere cum episcopatu Airardi, sub quo translationem contigisse, aliunde constabat. Airardum itaque cum ambobus scriptoribus omnino retinendum censeo; sed horum junioris auctoritas magis dubia est, quam ut ea nixus inficiari possim, eumdem Airardum in supra dicta synodo Remensi episcopum Noviomensem ordinatum fuisse. Quapropter cum Flodoardus in Chronico ecclesiæ Remensis hujus Airardi obitum anno Christi 932 consignet, mihi longe probabilius videtur, S. Gerulphi translationem ex Merendra Trunchinium inter annum 923 vel 924, annumque 932 factam esse; sed certum annum nequeo assignare. Rem, prout gesta est, quia & in Vita & in Adventu satis exponitur, hic non refero. Observo tantum, in utraque relatione hinc & inde aliquid discriminis occurrere. Præcipuum est, quod secundum biographi dicta videatur Gonterus parochus Merendrensis, consentiente quidem, sed non præsente Airardo, Sancti corpus transtulisse; secundum auctorem vero Adventus id episcopus ipse præstiterit. Prior enim num. 14 sic loquitur: Cum consilio igitur & benedictione sui episcopi, venerabilis Eirardi, venit (Gonterus) assumptis secum quamplurimis sacerdotibus & clericis, turbaque promiscui sexus haud modica, ad basilicam S. Radegundis, … & inde preciosum levantes Thesaurum, … detulerunt Trancinias.

[36] [Airardus adfuerit, dubitari potest.] Alter autem num. 12 Airardum episcopum longa viarum per dispendia ad usque prædictam Merendram adducit, & translationis sacris cæremoniis fungentem facit; ut ibidem videri potest. Atque hæc quidem sententia per se verisimilior apparet; cum & usus ferat, ut in ejusmodi solemnitatibus episcopi præsentem suam operam præstent; & biographus per voces illas cum consilio & benedictione sui episcopi ejusdem præsentiam forte voluerit significare. Potuere tamen etiam justæ causæ intervenisse, ob quas Airardus ipse adesse nequierit, ideoque seu Gonterum seu alium delegarit, qui sua auctoritate suaque vice fungeretur. Haud ita facile assentiar eidem scriptori Adventus de modo, quo sacrum corpus exhumatum ait. Nam postquam dixerat, collectum obviam vulgus ab episcopo admonitum, ut sacrum pignus effoderet, post pauca sic prosecutus est: Data tandem episcopi licentia, viri fæminæque ad sepulchrum certatim proruunt, terramque alii ferramentorum utensilibus, alii manuum unguibus egerunt, quæruntque sub pulvere, qui fulgebat in æthere. Ita quidem ipse; at mihi hæc episcopi licentia, sacrique corporis a promiscua plebe effodiendi modus, ut parum prudens parumque reverens, ita parum verisimilis, ac scriptoris, rem gestam pro suo genio exornantis, inventum apparet.

[37] Huic translationi subjungo aliquot alias, quæ, [Anno 1030 cum aliis Sanctorum reliquiis transfertur] dum sanctus Martyr Trunchinii jam quiescebat, contigerunt. Scriptor Miraculorum in ipso suo exordio, laudans Chronica, nescio quæ, de prima meminit anni 1030, quo Balduinus IV Flandriæ comes, cognomento Barbatus & Pulchribarbus, Aldenardæ in Flandria suæ gentis comitia indixit, multisque Sanctorum corporibus eo delatis, principem locum S. Gerulpho, velut patrio martyri in supplicationibus publicis voluit concedi. De hac celebri translatione Meyerus in Annalibus Flandriæ annotavit sequentia: MXXX indictus Aldenardæ ab Balduino principe conventus, quo in conventu Hugo episcopus Noviomagensis cum omni Flandriæ dignitate, corpora item sanctorum Gerulphi, Wandregisili, Ansberti, Vulfranni, Bavonis, Amandi, Pharaïldis, Donatiani, Amelbergæ, Walburgis, Landoaldi, Vincianæ, Vedasti, Bertini, Winnoci, aliaque omnia Flandriæ sacra interfuere: quibus in cæremoniis tantus divo Gerulpho, quod Flandrici esset generis, habitus dicitur honos, ut primum ubique sortiretur dignitatis locum, ejusque feretrum reliqua omnia præcederet. Consonat Sanderus tom. 1 Flandriæ illustratæ, pag. 122, ubi eadem fere verba refert, quæ auctor Miraculorum, ut videatur aut hic ipsi, aut utrique idem vetustius aliquod Chronicon præluxisse. Causam quoque hujus conventus a Balduino indicti uterque scriptor iisdem verbis allegat: Pro pace conjuranda.

[38] Hisce addo continuatorem Chronici Sigeberti Gemblacensis in Ms. clarissimi viri Justi Lipsii, [Aldenardam ad comitia a Balduino Flandriæ comite] ab Auberto Miræ edito, in quo ad eumdem annum hæc legere est: Comes Balduinus, qui dictus est Barbatus, congregatis marchisiæ suæ Sanctorum corporibus, Bavonis, Wandregisili, Amandi, Vedasti, Bertini, Winnoci cum aliis innumerabilibus Sanctorum reliquiis, præsente Hugone Noviomensi episcopo cum aliis pluribus episcopis & abbatibus, congregatis totius regni sui primatibus apud Aldenardum, pacem ab omni populo conjuratam firmari fecit. Meyerus supra laudatus factum conjectura sua illustrat, ibidem sic prosecutus: Hunc conventum factum invenio pro pace Flandrica; hoc est, si satis cerno, ad componendam domesticam discordiam, in qua Flandri in duas divisi partes, alii Barbato patri, alii filio ejus Balduino Insulano, ut Hugo Floriacensis scribit, adhærebant. De eadem discordia, secutaque postmodum pace idem Meyerus paulo latius egerat ad annum 1027, unde ego rem hic breviter perstringo. Balduinus V, dictus Insulanus, post ductam Adelam, Roberti Francorum Regis filiam, (cujus nuptias Balduinus pater ipsi conciliaverat) regia fretus affinitate, adversus eumdem patrem rebellavit, eumque a suis turpiter destitutum ex comitatu Flandriæ exegit.

[39] At Barbatus ad Robertum Normannorum ducem auxilii petendi causa confugit; [indicta pro pace cum suis] qui viri sortem miseratus, collecto exercitu rebellem filium eo brevi redegit, ut is, eodem Roberto duce arbitro, pacem supplex peteret. Supplicanti annuit Robertus, eumque patri suo, in comitatum restituto, reconciliavit. Sic litibus compressis, subdit, ultra in pace & amore, quo decuit, perstiterunt. Hæc ipse pluribus, laudans denuo Hugonem Floriacensem. Verum Hugo ille Chronicon suum ad id tempus non perduxit, aut si perduxerit, nihil horum in editis, quæ consului, occurrit; sed eadem plane verba totaque illa historia leguntur apud Guilielmum Gemeticensem in Historia Normannorum lib. 6, cap. 6, quam eodem seculo XI vergente ad finem conscripsit. Dicendum itaque est, Meyerum in scriptoris nomine errasse, nisi aliquod Hugonis Floriacensis Chronici exemplar præ manibus habuerit, cui ista Guilielmi Gemeticensis verba continuator quidam inseruerat. Ut ad propositum redeamus, omnino verisimile est, comitia illa Aldenardensia a Balduino Barbato indicta habitaque fuisse, ut pacem veniamque, quam filio suo, & qui huic adhæserant, rebellibus subditis pridem concesserat, solemniter confirmaret & perpetuam faceret.

[40] [solemniter confirmanda. Aliæ translationes] Nolim tamen asserere, ea omnia Sanctorum corpora, superius varie recensita, illuc tunc delata fuisse; nam & in S. Bertino tom. 2 Septembris, pag. 282 probatum est, ejus Sancti corpus eo tempore sub terra latuisse, & hujus loci non est de singulis aliis id inquirere. Sed ad S. Gerulphum quod attinet, nihil obstat, quo minus vera esse possint, quæ de sacro ejusdem corpore ea occasione singulariter honorato prædicti scriptores tradiderunt. Eodem etiam anno Hugo episcopus, quem iisdem comitiis adfuisse aiunt, Noviomensem ac Tornacensem ecclesiam regere jam potuit; cum is tom. 9 Galliæ Christianæ col. 995 circa annum 1030 ad eam cathedram pervenisse, & hoc ipso anno ejus nomen in chartis jam occurrere dicatur. Transeo ad alia. Sanderus tom. 1 Flandriæ illustratæ, pag. 122 alterius seu translationis seu elevationis, anno 1072 factæ meminit his verbis: Anno MLXXII facta est translatio S. Gerulphi martyris a Rabodone Tornacensi episcopo. De eadem in Ms. Regesto abbatiæ Trunchiniensis ad citatum annum sic legitur: Translatæ fuerunt reliquiæ sancti martyris Gerulphi a reverendissimo domino, domino Rabodone episcopo Tornacensi, præsente domino Folcardo ac fratribus

[41] [anno 1072 & 1088 factæ.] Eamdem denique etiam ex tabulis Trunchiniensis monasterii, iisdem forte, ex quibus nos, memorat sæpe citata Gallia Christiana col. 996 in Rabodone, qui ibidem Ratbodus II appellatur, diciturque Noviomensem & Tornacensem cathedram ab anno 1068 usque ad 1098 tenuisse. Folcardum, de quo ex Regesto Trunchiniensi facta mentio est, ejusdem Galliæ Christianæ auctores tom. 5, col. 235, & Sanderus mox laudatus scribunt, Sindrado, anno 1068 e vivis erepto, in præposituram Trunchiniensis ecclesiæ successisse, annoque 1078 mortuum esse. Quæ tamen translatio hic memoretur, & an ea elevatio potius seu sacri corporis in elegantiorem thecam, aliumve ejusdem ecclesiæ locum, depositio fuerit, aliunde discere non potui. Magis nota est altera translatio, quæ anno 1088 instituta fuit. Cum enim Gedezo vel Godezo præpositus Trunchiniensis Occidentalem partem ecclesiæ eo anno dejecisset, ut eam elegantiori ædificio restauraret, visum est pro colligendis ad id opus eleemosynis sancti Martyris corpus per varios Flandriæ vicos circumferre; idque felici successu exsecutioni mandatum est, uti pluribus videri potest in Adventu num. 15 & sequentibus.

[42] [Anno 1257 corpus in novatheca deponitur: caput ab eodem separatur.] Rursum anno 1257, cum Trunchiniensis ecclesia jam ab anno 1137 vel sequenti Præmonstratensibus religiosis canonicis tradita fuisset, S. Gerulphi corpus in festo Nativitatis S. Joannis Baptistæ, seu die XXIV Junii, ex veteri lipsanotheca in novam translatum fuit per Walterum de Mandra, episcopum Tornacensem. De hac translatione festum annuum Trunchinii celebrari, ostendimus supra num. 4 & 12; nec plura hic addo, cum cetera huc spectantia tradat scriptor Miraculorum num. 15, quem consule, si lubet. Nescio, quo tempore sacrum ejusdem caput a reliquo corpore separatum fuerit; sed separatum fuisse & argenteæ thecæ inclusum, ex dicendis constabit. Verum, quod dolendum est, idem illud S. Gerulphi, indigenæ martyris, & de Flandrica patria sua optime meriti corpus, tanto annorum spatio magna cum religione asservatum, impia hæreticorum avaritia pretiosa sua lipsanotheca spoliatum dissipavit, solo capite eorumdem rabiei feliciter subducto. De hac sacrorum strage, quæ seculo XVI Belgium afflixit, quantum ad Trunchinium attinet, pluribus agit ejusdem monasterii Ms. Regestum, alias jam laudatum, ex quo sequentia breviter enarro.

[43] Mense Augusto anni 1566 quodam die iconomachorum manipulus summo mane Gandavo egressus, [Corpus anno 1566 Calvinistis tempestive subductum,] Trunchinium conclamavit, illudque monasterium & ecclesiam, sacris omnibus profanatis & confractis, indignum in modum expilavit. Evaserunt tamen tunc impias manus corpora SS. Gerulphi, Basini & Aldegundis, cura & opera reverendissimi domini Livini Baes, tum temporis qui futuri metuens, ea alibi tuto in loco opportune collocaverat. Nam, ut habet Regestum, provide admodum abdiderat reverendissimus dominus Sanctorum reliquias, Basini videlicet, filiæque ejus Aldegundis ac S. Gerulphi martyris, cum eorum feretris. Collocarat autem ea super cellæ vinariæ fornices, ac foramen muro obstruxerat. Metuens autem, ne non arcano satis essent ac tuto locata loco, eadem cum Sanctorum reliquiis in Cameracense absportari curavit castrum, cujus toparcha Prioris nostri, reverendi domini Hermanni van Foreeste, frater erat. Post hanc tempestatem serenior rerum facies successit, & Trunchinienses Religiosi in sua reduces, monasterium & ecclesiam restaurare cœperunt.

[44] Relata tum etiam fuisse supra dictorum Sanctorum corpora, [ac deinde Trunchinium relatum,] etsi id annotatum non repererim, aliunde certum est. Sane constat, illustrissimum ac reverendissimum dominum Cornelium Janssenium, primum Gandavensium episcopum, anno 1569, die 2 Maji Trunchinii aperta S. Basini lipsanotheca, hujus corpus inspexisse, & sublatis inde ad altaria consecranda pauculis reliquiis, in eadem theca denuo conclusisse, uti in ejusdem S. Basini Commentario tom. III Julii, pag. 700 ostensum est. Inter altaria autem, quæ eodem anno ibidem in parochiali ecclesia (nam ecclesiam illam in Conventualem & Parochialem divisam esse, num. 6 observavimus) a laudato episcopo consecrata fuerunt, unum in memoriam S. Gerulphi in eodem Regesto recensetur. Manserunt ibi sacra illa corpora usque ad annum 1577 vel circiter, quando ex nimia credulitate ejusdem prælati, cujus prudentia prius servata fuerant, perierunt. Etenim cum Belgicorum Ordinum legati Gandavense fœdus, de quo consuli potest Famianus Strada decad. 1, lib. 9 de Bello Belgico ad præcitatum annum, cum, inquam, fœdus istud sanxissent, quod salva Religione Catholica, debitaque regi obedientia adversus solos Hispanos eisque adhærentes ictum ferebatur, abbas persuaderi sibi passus est, ut omnem ecclesiæ suæ supellectilem & thesaurum conjuratorum fidei crederet, ne Hispanis, ut aiebant, præda fierent.

[45] De hisce plura habet Regestum, unde ista subjungo. [tandem in eorumdem manus deveniens, amissum est,] Omnia igitur aurea argenteaque vasa templi ipsis tradita, sacræ vestes, aliaque omnia templi ornamenta, quæ multa erant & pretiosa, Gandavum asportata, ac in scriniis curiæ civitatis cum inventario bene munito, (ut putabatur) fideliter collocata. Inter pretiosiora abbatiæ ornamenta fuere tres thecæ, sive seretra, in quibus patronorum loci reliquiæ asservabantur; ac in primis, in quo sancti martyris Gerulphi erant reconditæ, argentea celatura in integrum erat coopertum. Feretra vero S. Basini ac S. Aldegundis, ejusdem filiæ, lignea quidem erant, miro tamen opere ac arte sculptæ erant desuper Sanctorum aliquot imagines. Omnia igitur ablata; & quod maxime dolendum ac omni seculo deflendum, cum inclusis Sanctorum reliquiis. Porro Trunchinienses non modo ex istis omnibus nihil receperunt, verum etiam e monasterio suo postmodum expulsi fuere. Audiamus denuo Regestum: Ut autem cuncta manus hæreticorum abstulerat, ipso divi Ægidii festo fratres omnes monasterio expellunt; & quidquid reliquum inventum est, nebulonibus cessit; fratribus interim hinc inde per Belgium vagantibus ac sedem tutam quærentibus.

[46] [præter caput, quod sub terra absconditum, receptumque,] Fecit tamen Prioris in S. Gerulphum pietas, ut hujus cranium, quod a reliquo corpore sejunctum, & argenteæ thecæ inclusum superius diximus, communi sacrorum stragi superesset. Ita rursum habemus ex Regesto, quod post verba de rebus Gandensi custodiæ traditis superiori numero recensita, sic prosequitur: Solum autem S. Gerulphi cranium his (feretris seu lipsanothecis) inclusum non erat, sed argenteæ alteri thecæ, ad instar plane ejus, quam modo e cuprea habemus materia. Prior igitur Judocus Sterck, vir religiosus ac pro sancto Martyre zelosus, accepto cranio, ipsum in veteri illa, quæ apud nos est, theca collocavit, ac in ædibus magistri Livini Nemegher Gandavi abscondit. Postmodum tamen metuens ex rumoribus sparsis, ne forte in manus grassatorum deveniret, tutiori abscondere voluit loco, atque illud sublatum in horto viduæ Elisabethæ Jansens fodit prope S. Bavonem in vico, qui dicitur de Quaetdam: ac inde, urbe reconciliata, denuo cum reverentia ad nos est relatum; idemque adhuc est holosericum, quo hodie adhuc cranium est involutum. Mirabilis Deus in Sanctis suis, quod nec theca, quæ est e leni materia (est enim adhuc eadem, nisi * pedaneum ei coaptarint) nec holosericum humore sit putre factum. Porro Gandavum Deo regique Catholico reconciliatum esse anno 1584, docet Famianus Strada decad. 2, libro 6 de Bello Belgico, ad quod usque tempus sacrum Martyris cranium in prædicto horto infossum oportuit latuisse.

[47] [ex toto ejus corpore superest,] Nescio, an simili aliqua ratione partem corporis S. Basini hæreticis subduxerint Trunchinienses, quam post luctuosa illa tempora apud eosdem superstitem memorant Steytius in ejusdem Vita Flandrica & Sanderus jam sæpe citatus pag. 123. Horum ultimi, Trunchinienses reliquias recensentis, verba hic refero: Habuit olim Trunchinium corpora SS. Basini, Aldegundis ejus filiæ, & Gerulphi martyris; nunc post furores hæreticos superest cranium ejusdem Martyris, pars corporis S. Basini, ac dens S. Joannis Baptistæ, quem, Meyero teste, olim præposito Trunchiniensi donavit Balduinus Calvus ejusdem monasterii instaurator. Ex dictis liquet, Arnoldum Rayssium tempora confudisse, dum in Hierogazophylacio Belgico, quod seculo XVII edidit, corpora SS. Basini, Gerulphi & Aldegundis Trunchiniensi ecclesiæ non dubitavit adscribere. Certe, quantum ad S. Gerulphum attinet, hujus solum cranium etiam hodiedum ibidem asservari, irrefragibilis testis est frequenter a me laudatus ejusdem monasterii abbas, cujus verba pro coronide huic Commentario subnecto.

[47] Respondeo (inquit in humanissimis litteris ad nos datis) in abbatia seu ecclesia nostra non asservari, [& Trunchinii hodieque asservatur.] nisi solum caput sive cranium S. Gerulphi, involutum frustulo panni holoserici coloris subflavi, quod frustulum secundum traditionem est pars totius, in quo integrum corpus ejus involutum erat in ipsa translatione & deinceps. Est autem prædictum caput cum aliorum reliquiis clausum in arca, seu cista lignea, cælatura argentea adornata; & ita exponitur in altari festis S. Gerulphi & aliorum Sanctorum diebus, quorum reliquias continet. Plura hoc de Sancto dicenda non habeo; quare Vitam subjungo.

[Annotata]

* annum

* adde quod

VITA
Auctore anonymo
Ex Ms. Bertiniano, cum Trunchiniensi aliisque collato.

Gerulphus Mart., Trunchinii in Flandria (S.)

BHL Number: 3507

A. Anonymo.

PROLOGUS.

[Auctor jussus ab abbate suo scribere,] Cogitis me a inertem, nobilissime abbatum ac venerande pater Gerarde b, arduum valde opus aggredi, quod si cuiquam philosophorum supponeretur, foret difficile. Me etenim, ex asse inscium, remini, ut video, peritum, quem nulla liberalium artium disciplina reddit politum. Puto namque charitate, qua redoletis, hoc giganteum onus imperare, cui dignum duco, licet sermone inculto, obedire. Deus quippe charitas est; & qui charitate caret, Deum profecto non habet; cum dilectione vero vestræ gestio, quamvis intolerabili, obtemperare jussioni; sed in rustico nihil urbanitatis nihilque facetæ eloquentiæ quæretis. Scitis enim, Salvatorem mundi non principes nec oratores quæsisse, quorum potestate ac prudentia redimeret sæculum; verum idiotis & piscatoribus sua dignatus est credere Sacramenta, qui omnem sua instanti prædicatione ad salutem converterent mundum. Itaque hoc in me exiguo utimini exemplo, qui omni ingenio litterali careo; Deo autem benignissimo auspice, ordiar orationis, licet scabrosæ, telam; sed continuis precibus licia dictionum ordinatim imponite, quo verborum forma suavius inseri, & pulchrius queat movere.

[2] Si quid ergo æqui sermonis aderit, vestræ adscribendum est sanctitati; [rusticitatis & imperitiæ suæ veniam petit,] si quidquam pravi, meæ infelicitati, qui magnorum virorum negotium impudens assumpsi. De sancto siquidem Gerulfo, ut mandastis, loquelæ, haud vitæ, barbaræ c viro locuturus, cavere ex toto, fateor, barbarismi atque solœcismi vitia nequibo. Quia & in tela sæpe staminis fila rupta texentis doctæ mulieris reformat industria, ac vestem fingit intuentibus gratam; enimvero ita prudentis lectoris oculus leget, quod bonum est, respuet æquanimiter, quod pravum perspiciet, sine æmulatione. Vestram quoque auctoritatem murum opponam æmulis, qui aliquando, quod ignorent, reprehendunt in aliis. Nullam ergo scientiæ artificiosæ habens fiduciam, illius solummodo corde humili, cujus mentio in mente habetur, precor misericordiam, ut suo ininterventu mihi misero propitium faciat Spiritum sanctum, cujus ope valeam cœptum agere absque noxa opus, & sine gravi sudore penna leviter valeat digna laude exarare.

[3] [& per sanctum Martyrem a Deo opem flagitat.] Iste quidem sanctus martyr Gerulfus, quamquam ferretur nuper inventus d, ostensis Dei mirabilibus, tamen antequam præsenti luce per carnem potiretur, electus a Deo creditur, secundum apostoli Pauli dictum: “Qui elegit nos in ipso ante mundi constitutionem.” Neque sui homicidæ patrini malitia fecit modo eum martyrem, sed divina procurante clementia, in ipsa suæ originis hora martyrii virtus est ei collata. Unde si ita est, immo quia est, nitar ad multorum utilitatem de eo aliquid litteris comprehendere; nec pudebit me, dignum quamvis reprehensione, quantum mihi veracium testium intimatum constat relatione scripta e, Deo auxiliante, referre. Eo itaque orante, concedat mihi loquendi recta officium, qui linguas infantum facit esse disertas, & qui asinam insipientis prophetæ fecit humano fari sermone f, cujusque benignitate hic Sanctus cælesti perfruitur claritate. Rogo autem, in quorum forsan manus hæc oratiuncula venerit, fratres, uti dictantis nomen nemo curiose requirat; at materiam rei sæpe sedulus legat, ne fastidium personæ rusticæ g vilitas pariat, &, quod optimi exempli portat, universalis fraternitas per malivolos perdat.

ANNOTATA.

a In nostro apographo Bertiniano, in quo solo ex Mss. nostris editisque hunc Prologum legi in Commentario prævio monuimus, sequens titulus præfigitur: Incipit Præfatiuncula de passione sancti Gerulfi, & aliquibus per eum factis medelis.

b Hunc Gerardum probabiliter fuisse sanctum Broniensem abbatem, qui inter alia monasteria etiam Bertinianum reformavit rexitque, diximus in Commentario § 2, ubi etiam de scriptore hujus Vitæ conjecturam nostram dedimus.

c Cur Sanctum loquelæ barbaræ virum dixisse videatur, lege conjecturam nostram in Commentario num. 17. Porro quem hic Virum appellat, infra num. 6 Puerum, & num. 8 Adolescentem & Juvenem nuncupat. Adi Commentarium num. 27 & seq.

d Hinc disce ætatem scriptoris; inventio enim, seu translatio S. Gerulphi ex Merendra Trunchinium contigisse debuit inter annum 923, vel 924 annumque 932, uti in Commentario § 3 diximus.

e Adi Commentarium num. 19.

f Balaami scilicet asinam in libro Numerorum cap. 22.

g Ubique auctor rusticitatem suam sic agnoscit, ut videatur conditione rustica natus fuisse.

CAPUT I.
Sancti parentes & patria: pia pueritia: Sacramentum Confirmationis ipsi collatum: cædes & sepultura miraculis clara & de invidis vindicata.

[Patre Leutwoldo, matre Ratguera nascitur] Creator a rerum Deus, omnia sapienter condens, diversis cælum depinxit sideribus, claritate differentibus, atque terram variis Sanctorum decoravit luminaribus b. Et quidem, ut stellæ in cælo solis lumine, ita Sancti in terra a Christo, vero sole, illustrantur, diffundentes passim per orbem miraculorum suorum claritatem. Ex quorum numero Sanctorum martyrem Gerulfum, divino lumine fulgidum ac signis coruscum cum aliis innumerabilibus Dei Electis gaudens amplectitur Francia c, juxta maris Oceani quiescentem littora, perspicua in populis ostendentem sanitatum mirabilia, cujusque beata origo noscitur in pago extitisse Mempisco d. Fuit igitur S. Gerulfus cata e sæculi dignitatem parentibus inclytis oriundus, quam nobilitatem, dum nostro usu vixit in sæculo, piis conservavit moribus f: non ignotis autem parentibus hic editus Infans est; quia ejus genitor Leutgoldus nomine, genitrix vero Ratguera g dicta est. Felices utique ambo, quibus concessum est divinitus talem tantamque generare prolem in hoc mundo.

[5] Habitatio vero illorum in præfato extitit pago, in juris sui villa, [in Merendra: Gandavi sacro chrismate unctus,] nomine Merendra h, ubi est natus eorum beatus infans, jam tunc dilectus Deo Gerulfus, ibique sacri baptismatis fonte renatus, & honorifice alitus est. Tantus ergo eum ætate puerili Dei amor accendit, ut domi sedens, vel foras ambulans, nihil aliud videbatur * meditari, quam id, quomodo placere valeret Creatori. Sacerdotes etiam ac Dei ministros toto cordis i desiderio diligens, monasteria & ecclesias Sanctorum circuibat, & erga divinum cultum corpore & animo semper intentus erat. Qui cum talibus & aliis Deo dignis polleret actibus, atque sacro chrismate ab episcopo nondum esset delibutus, venit quadam die ad monasterium, quod vocatur Blandinium in Gandavo, a sancto, ut fertur, constructum Amando k, ubi Helyseus, Noviomacensis l ecclesiæ episcopus, tunc temporis venerat, acturus ibi, quæ Dei erant obsequia.

[6] Cumque ibidem, ut cæteri, ab eodem episcopo sacri chrismatis unctione fuisset insignitus, [domum rediens, in ecclesia Trunchiniensi precatur,] gaudens cœpit cum suo patrino regredi ad genitoris domum. Cum autem appropinquarent monasterio, quod dicitur Truncinias m juxta limpham Legiam n, isdem bonæ indolis Puer o supplici precatu rogavit patrinum, quo orationis causa declinarent in sanctæ Dei Genitricis Mariæ oratorium, & post cibo refocillati ac potu, cœptum carperent iter. Audierat enim Euangelium sic exhortans: “Quærite primum regnum Dei & justitiam ejus, & omnia bona ministrabuntur vobis.” Quo audito, ejus patrinus non tam charitate, quam corporis coactus egit necessitate. Surgentes autem a refectione, equis ascensis, concito gradu pergebant, unde venerant. Pergentes igitur pariter duo, completum est, quod legitur in psalmo: “Cum electo electus eris, & cum perverso perverteris p”.

[7] [ideoque a patrino suo lethaliter vulneratur.] Diaboli enim illectus suggestione, ac letifero veneno mente q debriatus, ejus non * patrinus jam, sed nequissimus lanista, pessimusque homicida, benigno ait Filiolo: Scito, Filiole, pro certo, quia meo mox interibis gladio. Vox ista non fuit hominis, verum diaboli intus loquentis; qui vero in serpente locutus est prothoplasto, ille ipse & per istum r locutus probatur Filiolo. Quid ergo simplex humilisque dixit patrino Filiolus? Sine, sine, inquit, pater bone, ut ne tam nefariam rem perpetres in me. Me quidem leviter vales interimere, at graviter peccabis coram communi nostro Patre. Parce autem mihi, & consule tibi; si enim, quod faris, egeris, mihi quidem, ut credo, indigno Christus misericorditer coronam patientiæ reddet in cœlis, tibi vero gehennam supplicii, in æternum permanentis. Hæc prorsus innocentis Pueri monita salutis flocci pendens ille crudelis parricida, qui parturierat injustitiam, & conceperat dolorem, & pepererat in corde iniquitatem, ense abstracto percutiens, trucidavit eum; prociditque in terram de caballo; non tamen cito mortuus, sed victurus in hoc sæculo tempore exiguo, ut auctorem mortis suæ detegeret; quia divina clementia nolebat aliquem suspectum ejus cæde falso crimine inculpari s.

[8] [Moribundus a patre suo postulat,] Quo ergo jacente in solo semivivo, equus ejus sine humano sessore rediit domum, in qua solitus erat stare. Cumque jam dicti sæpeque dicendi t mater pia Adolescentis vidisset equum cruentatum sanguine, intellexit illico divino instinctu, Filium a suo patrino esse interfectum. Continuo autem fit ingens luctus; patre ac matre Filium lamentantibus, gemens perstrepit omnis familia, magnusque dolentium clamor surgit ad æthera. Tandem aliquando compresso paululum plangentium tumultu, pater cum familia virili * carpit iter quærendi Filium; cumque præ noctis obscuritate nequirent pervenire, quo corpusculum seminecis jacebat Adolescentis, ductu tandem equi, quem isdem equitaverat Juvenis, pervenerunt illo, ubi eum pene jam mortuum repererunt. In hujus ergo scelerosi homicidæ facto primi fratricidæ Caïn invidiam animadverto. Sicut enim Caïn & Abel fratres dicuntur carnaliter, sic & isti fratres spiritualiter. Sicut etiam justus Abel nihil mali vel verbi vel operis legitur egisse Caïn fratri; ita nec hic S. Gerulfus nil * læsit suo spirituali patri.

[9] Caïn itaque invidia peremptus est Abel; & hujus invidiosa malitia occidit Gerulfum innocentem. [ut Trunchinii sepeliatur, & prædium suum eidem ecclesiæ donetur:] Invidia enim diaboli mors introivit in orbem terrarum, quæ & prothoplastum de paradisi ejecit felicitate, & Caïn cum isto homicida extorris est cælesti beatitudine. Enimvero istius carnificis iniquitas pejor fore perspicitur; quia ejus pœnitentia non auditur, Caïn vero pœnitudo in Geneseos legitur libro; & ideo creditur requie perfrui in cælo u. At istis omissis, prosequar cetera. Narravit siquidem, prout valuit, sanctus martyr Gerulfus patri suo, se a patrino neci traditum, simulque postulans, ut corpusculum suum Truncinias monasterium humandum ferri juberet, ac pro suæ animæ redemptione alodium x juris sui S. Mariæ altario traderet, atque caballum suum clericis ibidem Deo servientibus daret. Cumque hæc verba moriens ederet, munitus corpore Christi & sanguine, relicta plena lachrimarum valle y, ovans ascendit in æthera, conjunctus sanctorum numerositati martyrum, cum quibus fruitur cælestium claritate virtutum, exultans & laudans Regem angelorum, qui ei dignatus est concedere eorum gloriosam societatem. [Discessit autem gloriosus Domini Testis undecimo Kalendas Octobris z.]

[10] Genitor denique beati jam fati martyris Gerulfi ob cupiditatem sæculi retinuit prædium, [sed in Merendra sepultus, miraculis claret.] quod jusserat sanctæ tradere Mariæ; & Filii venerandum corpusculum ad suum fecit devehi domicilium, ibique in S. Radegundis basilica sepelivit aa, ubi etiam Dei omnipotentis operante clementia, multi diversa recipiunt sanitatum remedia, qui cum fide integra ejus expetunt beneficia bb. Cæci, surdi, muti, claudi, dæmoniaci, & quicumque gravantur variis infirmitatum incommodis, ibi oratum convenientes, recedunt ablatis doloribus incolumes cc. Candelæ namque persæpe sine materiali igne ibidem sunt luminatæ *, ostendens vera lux Christus dd, quod eum in lucidis mansionibus retineat repostum, & venerari oporteat palam populum *, quem illuminatione cereorum clarificat sol justitiæ Christus.

[11] Ante igitur, quam a præsule Rangario ee, qui septimus ab Heliseo episcopo extitit, [Corpus ejus ab invidis sub terra deprimitur] hæc mirabilia fuissent audita, invidia cæcati diabolica tres clerici ex sancti confessoris Bavonis monasterio ff, & furore debriati nimio, euntes illo, mausoleum corporis sanctissimi, quod divina, & ineffabilis pietas ex defossa humo in sublime levaverat, multo profundius, quam fuerat, terræ studuerunt reponere. O nefanda, quid agis, invidia? Omne, quod diligit Creator, præcipitare niteris ad ima. In motu tu ipsa laberis, ac numquam ascendes, quæ cunctis suades cadere. Tu enim nostris in paradiso parentibus perditionis foveam parasti, tu & istis clericis suasisti abscondere thesaurum, quem patefacere volebat providentia Creatoris. Paruerunt quidem tunc nequam suggestioni, paraverunt autem sibi confusionem perpetui opprobrii. Talis est ergo tua maligna promissio, quæ homines tibi parentes in lacum pertrahit infernalem, & in præsenti tribuit dolorem & verecundiam; sicut his infelicibus, quorum nunc mentionem habeo.

[12] Hoc vero tam immane flagitium non permisit Rex supernus manere inultum. [non sine præsenti ultione divina.] Nam unus eorum oculum dextrum amisit, quia noluit Justum videre gloriosum. Alius de equo ruens, coxa fracta, ad domum cum magno dolore relatus est suam; quoniam invidebat aliis * sanctum invisere locum. Tertius eorum, aliis astantibus ac cernentibus, nimium multumque stercoris gg in opprobium suum emittens, verecundus abscessit; quia sancti Viri corpus, cunctis aromatibus redolens suavius, velut cæterorum infelicium hominum æstimavit corpora putentia. Hoc omnino intuitu impudentes, uti reor, egerunt, ne sui senioris hh, sancti videlicet Bavonis, locus & honor decresceret, ac sancti Gerulfi, cui & amentes invidebant, gloria crescendo in dies augeretur. Stulti etenim & tardi corde ad credendum, non intelligebant, quod ipsi duo, ut omnes Sancti, nec invidi, nec discordes sint, cum Deo sint pro meritis justis, qui est vera pax, & fecit utraque unum, copulati in charitate, qui vivunt cum eo in unitate dilectionis suæ, sine fine potientes inæstimabili claritate in cælis.

ANNOTATA.

a Ab eodem hoc exordio incipit Vita etiam in codice Trunchiniensi, Valcellenci, & apographis Suessionensi & Corsendoncano, atque editione Sanderi. Sed in apographo nostro Bertiniano præmittitur: Incipit sancti Gerulphi martyris, exigua litteris, at magna meritis, Passio.

b In aliis, præterquam in codice nostro Valcellensi & apographo Suessionensi legitur, claris luminaribus. Verum hujusmodi minutias in posterum inobservatas præteribo, ne nimiis annotationibus sine operæ pretio lectori tædium pariam.

c Solum Corsendoncanum habet, Flandria; quod amanuensi dicta biographi interpretanti adscribendum est: reipsa enim designat Flandriam, quæ antiquæ Franciæ regni, qua Septemtrionem versus Germanicum mare respicit, pars erat.

d Trunchiniensis codex habet, Mempisco; Sanderus in priori editione Hagiologii Flandriæ; Menxisco, in posteriori rectius; Mempisco. Porro ex dictis ac dicendis manifestum est, veteri hoc nomine Flandriam designari, aut certe ejusdem partem, in qua Gandavum ejusque circumjectus ager sita sunt, quamque pagum Mempiscum, & Menapiscum olim appellatum fuisse, etiam aliunde novimus.

e Græca vox est κατὰ, Latine secundum: unde Sanderus pro ea substituit: juxta.

f In Trunchiniensi est: Piis castis conservavit & decoravit moribus. Consonat Sanderus, omissa tamen voce piis.

g De exigua utriusque nominis discrepantia, quæ in Mss. editisque occurrit, lectorem monuimus in Commentario prævio num. 23.

h Adi Commentarium num. 22 & 29.

i Vox cordis, quæ in reliquis omnibus legitur, in Bertiniano apographo nostro desideratur.

k S. Amandi episcopi Trajectensis gesta illustrata habes tom. 1 Februarii ad diem 6, ubi etiam pag. 822 de celeberrimo illo S. Petri Blandiniensi monasterio, quod hodieque insigniter floret, actum jam est.

l Id est, Noviomensis, uti in ceteris Mss. legitur. Est autem Noviomagum, quod nunc Noviomum & Noviodunum, Gallice Noyon, episcopalis civitas in Picardia, cujus episcopi Tornacensem in Belgio episcopatum, in quo Gandavum censebatur, aliquot seculis simul rexerunt, unde & Noviomenses & Tornacenses episcopi promiscue vocitati fuere usque ad annum 1146, quo cuique sedi suus datus est episcopus. Seculo denique decimo sexto Gandavum, Tornacensi diœcesi subtractum, proprio episcopatu illustratum est. De tempore, quo EliseusNoviomensem ac Tornacensem ecclesiam administravit, consule Commentarium num 23 & sequentibus.

m Nunc Trunchinium, Flandrice Drongen vocatur, de quo vide Commentarium num. 1.

n Legia alias Lisa, Gallis le Lis, Flandris de Leye, fluvius est in Artesia ortus, qui deinde per Flandriam labens, ac tandem non procul a Trunchinio Gandavum ingressus, Scaldi se miscet & nomen amittit.

o Supra in Annotatis ad Prologum lit. c observavimus, S. Gerulphum ab eodem biographo alibi Virum, alibi Adolescentem, alibi Juvenem appellari. Vide locum Commentarii ibidem assigatum.

p De hoc versu psalmi 17 consule interpretes.

q In Trunchiniensi & Corsendoncano legitur: Letifero veneno invidiæ mentem debriatus.

r Ibidem additur: Miserum & miserabilem.

s In apographo nostro Bertiniano ista sic tantum leguntur: Prociditque in terram de caballo, victurus in hoc sæculo tempore exiguo. Verum cum ceteras voces cum aliis Mss. etiam Valcellensis codex & Suessionense apographum haberent, suspicatus amanuensis incuriam, easdem supplendas censui. Ex hisce porro observa, cædem Sancto ob suam in orando moram ab impio & impotentis iræ patrino illatam fuisse.

t In ceteris omnibus tantum legitur: Cumque jam supradicti.

u Nescio, ubi eam Caïni pœnitentiam legerit biographus in libro Geneseos; nam quæ ibidem cap. 4, ℣ 13 habentur, desperantis sunt, non pœnitentis. In ceteris omnibus Mss. nostris, uti & in editis a Sandero, eadem Caïni pœnitentia memoratur; sed quod de ejusdem salute hic subditur, ubique desideratur. Credo equidem a transcribentibus studiose omissum fuisse, quod nimium paradoxum videretur, nec ipsius biographi dictis consonum; quippe qui supra dixerat: Caïn cum isto homicida extorris est cælesti beatitudine. Lege tamen, si lubet, S. Hieronymum in Epistola ad Damasum, quæ inter Criticas illius prima est in editione ejusdem Operum Parisiensi anni 1699, tom. 2 col. 565, ubi sanctus Doctor saluti Caïni favet.

x Alodium, alodus, alodis, alaudum unius ejusdemque notionis vox est, inquit Cangius in Glossario, ubi de eadem voce pluribus agit. Hic pro prædio accipitur, quod Merendram passim interpretantur.

y In aliis Mss., præterquam in Valcellensi nostro & Suessionensi, additur: Animam sanctam in manibus angelorum afflavit, ovansque &c.

z Uncis inclusa desiderantur in nostro Bertiniano, sed in ceteris omnibus habentur.

aa De tumba, quæ S. Gerulphi fuisse creditur, in ecclesia parochiali Merendrensi, S. Radegundi hodieque dicata, lege dicta in Commentario num. 29.

bb Trunchiniense & Corsendancanum Mss. & editio Sanderi habent: Multi diversa receperunt sanitatum remedia, qui cum fide integra & mente sincera ejus expetierunt beneficia.

cc Hæc quoque tota periodus in iisdem sic exstat: Cæci lumen receperunt, surdi auditum, & muti loquelæ officium, claudi, dæmoniaci quoque optatam receperunt liberationem; & quicumque gravati variis infirmitatum incommodis ibi oratum convenientes, recesserunt, ablatis doloribus, incolumes.

dd Imo: Ostendente vera luce Christo. Trunchiniensis codex, Corsendoncanum apographum & Sanderus, ejus loco habent: Per quam causam vera lux Christus ostendebat; sed Valcellensis codex & Suessionense apographum nostro Bertiniano consentiunt.

ee Rangarius, Rantgarius, vel Ragenarius etiam tom. 9 Galliæ Christianæ, col. 987 recensetur septimus ab Elisæo, sive sextus ejusdem successor in episcopatu Noviomensi & Tornacensi, de eoque mentionem fieri aiunt ad annum 825 & 829. Quid autem hic pro S. Gerulphi sacro corpore fecerit, fierive curaverit, nusquam reperi.

ff Fuit hoc alterum monasterium, Gandavi a S. Amando sub invocatione S. Petri omniumque Apostolorum erectum, quod a S. Bavone postea appellatum fuit, uti pluribus videri potest in gestis ejusdem S. Amandi Trajectensis episcopi ad diem 6 Februarii. Verum seculo decimo sexto, petente Carolo V imperatore, per Bullam Pauli III Papæ monasterium hoc in collegium canonicorum commutatum est, quibus deinde in ecclesiam parochialem S. Joannis translatis, hæc quoque S. Bavonis appellari cœpta est, & eodem seculo facta cathedralis, eodem nomine hodieque nuncupatur. Ceterum monasterii loco idem Carolus imperator ad tutelam urbis arcem erexit. De S. Bavone denique agendumerit die I Octobris, quo colitur.

gg In aliis omnibus legitur: Omnia interiora sui corporis, quibus verbis idem significatur, alioquin enim impius non potuisset inde, ut sequitur, abscedere. Verum cum biographus integro seculo, aut forte etiam multo amplius hisce junior sit, haud scio, quantum fidei hic mereatur.

hh Id est, Domini seu patroni sui.

* videretur

* al. addit. quasi

* al. virile

* imo quidquam

* al. illuminatæ

* al. a populo

* al. cum aliis

CAPUT II.
Sancti corpus post varias ipsius apparitiones Trunchinium translatum: miracula: auctoris epilogus.

[Lambertus presbyter a Sancto sæpe monitus,] Post hoc itaque tempus a, cum Dominus omnipotens, qui de cælo respicit super filios hominum, vidit etiam benigno intuitu charissimum sibi martyrem B. Gerulphum latenter in sepulchro jacere, & misericorditer volens tandem aliquando mortalibus pandere, quanti apud se foret meriti, hujusmodi indiciis patefecit. Divina equidem promulgante clementia, præfatus Christi martyr Gerulphus ejusdem loci in visu noctis presbytero Lamberto apparuit, multis vicibus admonens, ut eum ab illo levaret loco, in quo corpus ejus humatum inhoneste fuerat a pravis hominibus, suadente humani generis inimico, ac deferret ad jam dictum Truncinias monasterium, quo, dum viveret * se rogavit deferri atque sepeliri. Qui jussa vilipendens, diu multumque obedire distulit. Iterum autem iterumque admonitus a Sancto, jamque non audens differre, quin nuntiaret, suggessit humiliter didasculo suo, nomine Gontero b, sacerdoti, qualiter ei Sanctus dignatus sit apparere, quidve præceperit agere de suo dignissimo corpore, & quod non semel aut bis, verum multoties apparuerit parvitati suæ.

[14] [curat corpus ejus Trunchinium transferri,] Gonterus vero Dei sacerdos, gavisus oppido super tali mirabili narratione, gratiarum actiones ex animo retulit omnipotenti Domino; & indicto suis parochianis jejunio triduano, monuit omnes, uti misericordiam precarentur Creatoris, quo præcepta sui Martyris valeret digne ac recte peragere. Cum concilio igitur & benedictione sui episcopi venerabilis Eirardi c venit, assumptis secum quam plurimis sacerdotibus & clericis, turbaque promiscui sexus haud modica, ad basilicam S. Radegundis, quo, ut dixi, humatum fuerat sanctum corpus contra suam pro certo voluntatem; & inde pretiosum levantes thesaurum, cum magna, ceu dignum erat, reverentia psallentes, Deumque laudantes, ad monasterium detulerunt Truncinias, & in sanctæ Dei Genitricis Mariæ basilica venerabiliter condiderunt, cum ingenti triumpho gratias agentes & benedicentes Domino, qui ei * dignatus est largiri talem tantumque Patronum.

[15] [ut ipse moriens petierat. Contractus] Sanctus etenim Martyr * hunc vivens dilexit locum, ideoque patrem moriens flagitarat, illo se deferri, cui sua cupiditas nocuit, ne impleret votum rogantis benigni Filii: ut reor autem, nequaquam extitit dignus istud sanctum agere opus, quod alio * digniori agendum servabatur. Pater ergo nimia cupiditate retinendi prædii distulit opere implere, quod rogatus est a pia Prole; presbyter vero gratanter perfecit, quod hortatus est a confratre. Pater utique uterque nequam, carnalis scilicet & spiritalis; quia unus eorum interemit, alter sepulturam tulit, quam, inspirante Salvatore, concupivit. In eumdem itaque locum, ubi primum beatum quieverat corpus, veniens quidam contractus membris omnibus, præcipueque pedibus, cum pro sanitate diu oraret Omnipotentis misericordiam, & sancti ejus Gerulfi omni cordis instantia precaretur antidotum, divina ei subvenit pietas, & reddita est, quam quæsivit, sospitas, orante sancto Martyre.

[16] Sanctorum d nempe Petri & Joannis apostolorum mirabile opus intueor in hujus claudi recuperatione, [ad ejusdem tumulum sanatur,] qui ad Iherosolymitani januam templi multis diebus jacentem curaverunt & erexerunt claudum, nonnullis intuentibus e. Distantiam autem quamdam in his duobus animadverto contractis: quia ille, ut Judæus, corporalem victus quærebat substantiam; iste, ceu Christianus, æque non corporalem f, sed membrorum rogabat restitutionem. Ille quippe pro ventris gulositate advenientes inquietabat; iste non in sepulchro jacentem, sed cum Christo regnantem cum lachrimis exorabat. Adhuc etiam in his duobus aliquid altius intueri libet. Judæi enim claudicatio suæ gentis populum prædicabat in Domini lege non recte gradientem, neque firmo gressu eum sequi cupientem, qui dixit: “Ego sum via, qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.” Christiani vero contractio & claudicatio populum baptismate Christi renatum significat, qui adhæsis * sensibus corporis & animæ sæculi hujus cupiditatibus, nolunt mentis auditu percipere: “Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.” Claudi quoque sunt, qui ecclesias Dei non frequentant, infirmos & in carcere positos non visitant, aliaque digna opera, non rectis, sed fictis gressibus agere segniter videntur. Jamque redeam cœptum prosequi opus.

[17] Alio siquidem tempore quidam dæmoniacus ad præfati S. Gerulfi martyris memoriam, [energumenus liberatur,] nomine Otfridus, adveniens, Deo opitulante, ac sancto Martyre interveniente, maligno ejecto dæmone, reversus est domum, de sua gaudens integra sanitate. Ne g ergo nobis dominetur dæmonum princeps, de quo ait Dominus, “Venit princeps hujus mundi, & in me nihil suum invenit,” toto corde quæramus Sanctorum auxilia, imitemur patientiæ eorum exempla, humilitatis charitatisque documenta; & sic cum Dei ope valeamus h ad eorum pervenire consortium. Hostis namque humani generis assidua rebellione contra filios Adæ pugnat, maximeque in eos sævit, quos aliquid boni agere cernit. Revocare etenim nititur omnes Christianos a Sanctorum patria i, ex qua nostros expulit parentes invidiæ causa. Viriliter ergo agonisemus in hujus vitæ stadio, ut coronam incorruptam mereamur recipere a Domino. Quæramus tota mentis devotione * sancti martyris Gerulfi auxilium; & ipse nobis suæ concedet pietatis solamen, quo resistere poterimus adversarii suggestionem *. His ita se habentibus, quæ supersunt, cum Dei ope prosequar.

[18] Alia itidem tempestate presbyter quidam, nomine Teutfridus Teutgridusk, [febris per sepulcri pulverem pellitur.] magna vi febrium æstuans, in jam fati martyris S. Gerulfi confisus sanctitate, venit ad ejus memoriam cum magna cordis humilitate orans lachrimosis precibus, quo subveniret sua misericordia infirmitati suæ, tribueret medelam sanitatis quæsitæ, quique aliis succurrebat, se miserum dignaretur curare. Oranti autem visum est, ut de Sancti sepulchri pulvere potionem factam hauriret, credens, sibi profuturum; pulverem vero cum aqua miscens & hauriens, febri ex integro amota, sospes lætusque rediit domum. Multa l quidem & alia signa quotidie fiunt ad Beati hujus tumbam latenter, quæ humanæ rusticitati displicent; quia sunt homines velut irrationabilia animalia bruta: carent enim intellectu, quem sub viri nomine quærebat Salvator a muliere Samaritana, dicens: “Voca virum tuum, & veni;” hoc est, Adhibe intellectum, per quem intelligere valeas, quæ tibi dico m. Solo namque intellectu discernimur a brutis pecoribus, quæ minime queunt discerni *, quid sit bonum, malumve. Sancti etenim, ut efficacius credantur, mira foris operantur.

[19] [Auctoris observatio:] Stulti plane & fatui, quidquid boni agere cernunt justos, malunt nequiter irridere, quam humiliter laudare: Pharisæorum utique imitantes malesanam doctrinam, qui Salvatoris justissimam renuentes prudentiam, garrulis reprehendebant interpretationibus, suorum præceptorum decepti erroribus n. Sancti vero & justi nihil absque Dei ope faciunt, quia sic Christus suis ait discipulis: “Sine me nihil potestis facere.” Ergo si sine Deo nil agunt electi, qui eorum mirabiles actus subsannant, Deum profecto impudenter nimis inhonorant. Honoris itaque officia omnibus juxta nostram possibilitatem Sanctis impendamus, ut eorum assiduis interventibus æternum Regem propitium habere valeamus. Ecce patronum habentes venerabilem, fratres charissimi, Dominum & sanctum martyrem Gerulfum dignis obsequiis & laudibus prosequamur. Ne ambigamus de ejus sanctitate, non claudicemus in ejus servitute, quoniam experti sunt plurimi ab eo sanitatem o. Martyr est inclytus, & cum angelis triumphat in cælestibus. Cum psalmista quoque fari ex isto valemus: “Nimis honorati sunt amici tui Deus, nimis confortatus est principatus eorum.”

[20] [dies translationis.] Contuendum etiam est, quod hic beatus Martyr, sicut voluit & jussit, translatus est ad monasterium Truncinias octavo Iduum Octobrium a multitudine honorabilium hominum, laudantium ac benedicentium in excelsis Deum omnipotentem, cujus ineffabilis clementia concedere dignata est eis occultum & desiderabilem thesaurum, sanctissimum Gerulphum; martyrem insignem, quem in cælesti regno complectitur & glorificat Christus cum Patre Spirituque sancto, sancta Trinitas Deus, cui est honor & potestas per immortalia sæcula sæculorum amen p.

ANNOTATA.

a In ceteris omnibus legitur: Post multum itaque tempus.

b Scriptor Adventus infra num. 4 ait Gonterum hunc Merendrensis ecclesiæ parochum fuisse, qui senio pene fractus Lambertum presbyterum sibi socium adlegerat; ac propterea hic haud dubie iste hujus didasculus appellatur.

c De Eirardo, vel Airardo, Noviomensi as Tornacensi episcopo, & de tempore, quo hæc translatio contigit, sat multis egimus in Commentario prævio num. 31 & sequentibus, ubi eam inter annum 923 vel 924 annumque 932 probabilius collocavimus. In Historia Adventus seu Translationis inferius danda, non Gonterus, sed ipse Airardus episcopus sacrum corpus transtulisse narratur.

d Quæ toto hoc numero leguntur, prætermissa sunt in Ms. Corsendoncano, verisimiliter, quia ad historiam non pertinent.

e Legesis Actus Apostolorum cap. 3.

f Subintellige substantiam. In aliis Mss. nostris legitur: Æque corporalem, sed & membrorum rogabat restitutionem. Omissa voce & sensus erit integer.

g Hæc rursus usque ad numerum sequentem desunt in Ms. Corsendoncano.

h In Valcellensi & Suessionensi melius est, valebimus. Trunchiniensis codex periodum hanc sic habet: Ne ergo nobis dominetur dæmonum princeps, … totisque nisibus animæ & corporis quæramus prius sanctissimi Martyris Christi, & tunc ceterorum omnium sanctorum propicia amminicula, imitemur pacientiæ eorum exempla, humilitatis caritatisque documenta; & sic cum Domini nostri Jesu Christi & S. Mariæ auxilio valebimus &c.

i In Trunchiniensi additur: Et vitæ paradyso, ex qua &c.

k Omnia alia Mss. nostra & Sanderus habent: Dietfridus.

l Hæc usque ad Ecce patronum habemus, denuo desiderantur in Corsendoncano.

m Sensus hic accommodatitius est & moralis, a biographo pro suo genio adhibitus.

n Videtur itaque biographus hic indicare voluisse, multos accepta a Deo per S. Gerulphum beneficia celare, ne a discolis rideantur.

o In omnibus aliis legitur: Quoniam, ut experti sumus, plurimi ab eo sanati sunt.

p In calce Ms. nostri Bertiniani, quod excudimus, subditur hæc clausula: Explicit sancti Gerulfi Passio, brevi stylo & rustico exposita.

* al. vivus

* al. eis

* al. addit. Gerulphus

* alii

* i.e. adhærentibus

* al intentione

* suggestioni

* discernere

ADVENTUS
RELIQUIARUM
Auctore anonymo.
Ex codice Trunchiniensi, cum aliis collato.

Gerulphus Mart., Trunchinii in Flandria (S.)

BHL Number: 3508

A. anonymo.

[Auctor translationem scripturus,] Scripturi Adventum beati & gloriosi martyris Gerulphi, ea, quæ de passione ejus egregie digesta sunt, præterimus; reliqua vero partim experta, sed necdum publicata, subteximus, atque in audientiam fidelium sana relatione conferimus. In illo Passionis suæ libello, quæ illius erant temporis, eloquitur Passio; hic Adventus ejus æque volvet, quæ huic congruunt festo. Ibi miraculorum series & luctus & exitus exequiarum; hic resonat in laudem Dei vox exultationis & salutis in tabernaculis justorum. Ibi palmes Dominicæ putationis, victurus in gloria, succiditur; hic cedrus Lybani, flore perenni rutilans, in domo Dei plantatur. Ibi Martyr noster & dulcis Dei amicus thesaurum bonæ conscientiæ, quem gestabat in vase fictili, in illo ammirabili martyrum calatho collocat; hic ossa vivifica, donec corruptivum hoc vestietur incorruptione, & mortale hoc induet immortalitatem, Virgini virginum commendat a.

[2] Sane quidem in oratorio perpetuæ Mariæ Virginis aptantur suo loco reliquiæ pudici Martyris; [Sancti patrocinium commendat.] quia virginitati semper proxima est pudicitia, nec Virginis lilio disconvenit martyris rosa. Ipsa sane Dei Genitrix, ipsa etiam perpetua Virgo, hunc pretiosum sui Filii Militem gaudet componi in ornamentum suæ ecclesiæ, qui & ipsam æmulatus est virginitate, & Dominum Jesum passione. Nam quod sane credendum est, in epitalamio virginum exultat cum virginibus, & in calatho martyrum tripudiat cum martyribus. De habitantibus Cedar & de luto hujus miseriæ translatus est ad gloriam angelorum, factus est ibi Filio hominis dulce reclinatorium, nobisque ejus memoriam continuantibus fiduciale propitiatorium. Hic in laudem & gloriam ipsius omnes pectoris nostri cordas extendimus, ibi post incerta hujus vitæ stadia ex suffragio hujus Martyris gaudium & lætitiam expectamus. Tunc ipse nobis erit apud summum Judicem intercessio & fiducia; & quod minus nobis suppetit ad excusationem commissi nostri, ex ejus nobis redundabit virtute & gloria. Nunc autem superest illud evolvere, quomodo sit in ea, qua sepultus erat, ecclesia extumulatus, quomodo Truncinium translatus, quomodo, inquam, in basilica S. Mariæ Virginis digna cum reverentia exaltatus. Itaque rei ordinem evolvemus.

[3] [Sancti sepulcrum Merendræ miraculis clarum.] Ea igitur tempestate, qua brevi sub tumulo latebat iste gloriosus Athleta Dei, necesse erat ad salutem multorum hunc extumulari, quatinus in domo Dei suarum virtutum odoramenta latius spargeret, & lumen Christianæ fidei copiosius accenderet. Nam de sepulchro ejus plurimi fluxerunt curationum rivi, & quantæ fuerit sanctitatis, ex miraculis erat facillimum videri. Surdi & cæci, claudi quoque, & id genus male habentium, certa ibidem meruerunt antidota, nec quisquam voti sui frustrabatur effectu, nisi quem imbecilla fides indignum fecit tanti Martyris gratia. Ipsa etiam evidens curatio corporum spem plurimis adauxit de salute animarum; quia sane credendum est, eum potuisse veniam impetrare salvandis animabus, cujus virtus ubique clarebat in curandis corporibus. Unde usque in hodiernum diem in villa, quam Merendram b nuncupant, tumulus ejusdem Martyris non auro, non argento, non, inquam, pretiosis gemmis insignitur aut lapidibus expolitis; sed infirmorum baculis atque repentium scabellis. Hæc sunt pretiosa Militis Christi insignia, hæc ejus sunt plena virtutibus æraria, quæ neque fur effodere, nec corrumpere poterit tinea.

[4] Itaque apud prædictam villam in ecclesia B. Radegundis virginis, [Gonterus ejusdem ecclesiæ parochus] cum aliquandiu pausarent in Christo ossa ejusdem Martyris, quidam presbyter, nomine Gonterus, vir suo tempore bonæ conversationis, & in vinea Domini Sabaoth assiduus, eamdem ecclesiam exemplo boni pastoris informabat & studio, & ne in fugam, ut mercenarius, aliquando laberetur, obfirmato pectore se opposuit insidianti lupo. Sed cum jam in area Domini fatigaretur, & sub pondere diei & æstus manus ejus gravarentur, incidit ei cogitatio a labore, quem ferre ipse non poterat, velle respirare, & alium, qui uberius in populo Dei fructificaret, in eadem ecclesia substituere. Durum erat sub pondere laboris, quo cotidie incurvabatur, persistere; sed multo durius, deposito ecclesiæ officio, ovile Dominicum negligere. Unum suasit necessitas, alterum vetuit caritas. Cumque in uno eodemque pectore hinc necessitas, illinc charitas conflictum moveret, ipseque Gonterus incertus esset, quid potissimum ageret, tandem quemdam presbyterum, nomine Landbertum, tam sibi quam ecclesiæ satis ydoneum in eadem ecclesia fecit sibi esse vicarium.

[5] Tum idem Landbertus, ecclesiæ populique sollicitus, [sibi sociat Landbertum, cui Sanctus apparens, ] seipsum primitus, quasi in speculo, cœpit circumspicere, suorum actuum deformitatem pura conscientia reprehendere, nichil in hiis, quod non corrigeret, negligere, postremo seipsum in exemplar sanctæ conversationis proponere. Deinde gregem sibi commissum pia sollicitudine circuire, singulorum opera explorare, bonos ad meliora incitare, malos ad veniam atque correctionem sancta ammonitione inflammare c. Cumque hujusmodi studio cotidie floreret, nec vel puncto temporis sibi ipsi parceret, tandem eo in soporem soluto, astitit quiescenti ei beatus Dei martyr Gerulphus, totus conspicuus, & qui homo putari non posset, sed angelus. Quem ille amica visione diu intuitus, & nescio quid extra humanam habitudinem in eo ammiratus, in extasi totus rapitur, & vix in eo remanet spiritus.

[6] Intuetur tamen in reverberata oculorum acie hominem angelicum, [jubet corpus suum transferri Trunchinium;] ejusque captus pulchritudine suique oblitus, nichil cogitare poterat præter ipsum. Cumque ejus claritate exsaturari non posset, & inperfectum suum defleret in hoc perfecto Milite Christi, tandem spiritum recollegit, dulciaque cum eo miscens colloquia, sic effari cœpit: Tu quis es, mi Domine? Quid tu tantus ad tam humilem venisti, sanctus ad peccatorem, angelus ad hominem? Tu jam in angelicam translatus naturam, nichil habes hominis; ego in hac valle lachrimarum sarcina corporis prægravatus, modicum quid differo a bestiis. Quis tamen, aut unde vel cur veneris, tuum est mihi subintimare; meum vero erit tui memoriam in omni circa regione facundo ore magnificare d. Tum beatus ille Dei Martyr, ut erat mitissimi pectoris, blandum prætendens sui vultus habitum, Landberto dulciter arridet; deinde ne concepto timore turbetur, ipsum intrepidum esse jubet; causam postmodum suæ præsentiæ, nomenque suum indicat, ipsumque ad transferendas sui corporis reliquias hortatur & obsecrat. Imperat, se Truncinium efferri ad basilicam B. Mariæ Virginis, utpote ad oratorium, quod Dominus Jesus præordinavit in honorem & gloriam suæ piissimæ Matris, & requiem & laudem sui dulcissimi Martyris.

[7] Recedente visione, Landbertus lecto excutitur, secum visa recolligit, stupet in singulis, [non parenti secundo ad tertio idem mandat.] miratur ad omnia, certæ rei fidem adhibet, occultare tamen hæc omnia disponit. Postera iterum nocte B. Gerulphus in ea, qua prius, forma dormienti affuit, eumque de priori negotio, ut ante, commonuit. At ille humana formidans judicia, infirmæque hominum credulitati confidens, cœpit visionem tegere, quam publicare debuerat, atque inter spem & metum, quid ageret, dubius secum mente pugnabat, cum interim tertia itidem nocte B. Gerulphus solito severior, & quasdam vultu minas prætendens, suo Landberto se iratum exhibens, minis carpit, arguit negligentiæ, ipsumque ad sui elevationem cogere potius cœpit, quam petere. Nec mora, presbyter evigilat, trinæque visioni congratulans, de reliquo titubat. Noctes perinde atque dies continuat orationibus, instat vigiliis, jejunio se cruciat, & quo potissimum hæc res tractetur, a Domino consilium lacrymis flagitat.

[8] Dum sic dulci prece & assiduis suspiriis sollicitat viventem in secula, [Quarto monitus Landbertus, rem Gontero aperit.] adest derepente familiaris suus noster Martyr, Dei amicus, sanctissimus Gerulphus, eumque pacato vultu, lætisque oculis intuitus, Bene, inquit, bene cœpisti, mi frater Landberte; sed jam cœptum de mea elevatione negotium ad usque finem honestum prosequere. De suffragio Dei noli hæsitare, neque superstitiosam vulgi loquacitatem necesse est metuere; quia consilium Dei præpedire non poterunt filii diffidentiæ. Aderit tibi, & vere aderit ille, qui non fallitur, Filius Virginis, plenamque adhibebit operam, ut de sub luto egeratur corpus sui Martyris. Sunt etiam super hac re eorum jocunda consilia, quorum pura devotione Deus sua de me exsequetur opera e. Tali demum ammonitione Landbertus animatus, cum recessisset visio, omni proturbato timore, Gonterum suum, cujus vicem agebat, nichil cuntatus aggreditur, trahit seorsum, ducit in secretorium, eique visionem de hoc Christi Martyre, prout quater acta est, Deo teste, eloquitur.

[9] [& uterque populo, quem ad translationem exsequendam] Gonterus hac novitate attonitus, intrat secretum mentis suæ cubiculum, oratque super hæc Dei magnalia Patrem suum cœlestem, fusisque in laudem Dei precum singultibus, postquam orationem terminat, disponit circumfluam cleri plebisque consulere multitudinem, quorum prudenti ediscat consilio, quid potissimum sit agendum de hoc abscondito Dei thesauro. Rapta deinde temporis opportunitate, & collecta quasi ad circi spectaculum tota penitus regione, ipse Gonterus medium itemque altiorem locum occupat; cunctis stupentibus primo indicit silentium, deinde de Martyre suo abunde disputat. Inducit sane Martyris passionem, enodat diversa curationum genera, & quæ ab introëunte ævo usque ad capitis truncationem f Sanctus Dei egerat, ea omnia multitudini collectæ recitat. Deinde processurus ad certissimas de Martyre Dei visiones, prædictum Landbertum sani testimonii virum, & qui omnibus rei ordinem, visu teste, cognoverat, in publico ad testimonium suæ narrationis collocat. Et quia in ore duorum vel trium omne stabit verbum, Gonterus beati Martyris visionem quater actam enarrat sub testimonio Landberti, ipseque Landbertus eam corroborat certa auctoritate fidei suæ.

[10] [& ad triduanum jejunium hortatur,] Protinus, ut id moris est, soluto silentio, omnis illa multitudo in voces tumultuat, sonituque plebeio in laudem Dei æther concrepat. Videres quosdam altius gemere, alios in jubilum sanctæ exultationis se attollere, plures autem contuso pugnis pectore, & poplite in terram flexo, nescio quas, Deo dulces odas pulveri immurmurare. Ita prætermisso modicum spatio, Gonterus narrandi ordinem reïterat, & velut camino oleum adjicias, anhelantem ad Deum populum exhortatione mirabili inflammat. Monet omnes ad elevationem Martyris unanimes fore, seque ipsum non defuturum, nec pigrum spondet pura mentis devotione. Testatur præter assensum omnium se nil velle præsumere, sibique utillimum videri, omnes in unam eamdemque sententiam convenire, parique consilio sanum negotium esse incipiendum, atque, remotis omnibus, constanti animo Martyrem Dei extumulandum. Postremo nulli licitum est ad has reliquias, nisi castigato corpore, peraccedere; ideoque omnibus sanum, aliquos ante dies jejunio continuare. Itaque triduanum multitudini indicit jejunium, terminatoque sermone, solvit conventum.

[11] [Eirardus episcopus Noviomensis rogatus advenit,] Eo tempore Karolus rex Francorum annum regni sui agebat sextum decimum, Balduinus, cognomento Calvus, tricesimum sextum arregnaverat annis * in comitatu Flandriarum; Eirardus quoque Noviomis sub Christo auctore rexit pontificium g. Hujus Eirardi erat studium de incremento ecclesiæ sollicitari, Dominique vestigia in mandatis ejus tota animi deliberatione velle imitari. Removebat de ecclesia illas de Cantico vulpeculas, quæ demoliebantur vineas Domini, sciens, conventionem Christo non esse cum Belial, nec partem fideli cum infideli. Gaudebat sane, ecclesias insigniri reliquiis Sanctorum, quæ adversus hæreticas pravitates sanæ fidei sunt in testimonium, quia ex miraculis Sanctorum solidatur fides Christianorum. Huic viro religioso suggestum est de elevatione B. Gerulphi martyris, atque ad hoc officium eum esse unanimem postulabat devotio cleri & plebis. Assensit pater ille supplicantibus, clerumque invitabat secum cum personis laïcalibus. Convenerunt pari cum festinatione nec dissimili voto plurimi, magis autem ob reverentiam Martyris nostri, quam ob imperium sui episcopi.

[12] His itaque interea h ordinatis, episcopus iter arripiens, [sacrumque corpus Trunchinium transfert,] longa viarum per dispendia ad usque prædictam Merendram pervenit, collectumque sibi obviam vulgus ad effodiendum Dei Martyrem commonuit i. Cerea interim deducuntur virgineis manibus luminaria, spargunt procul odorem imposita igni timiamata, aptantur munda ossibus sacris receptacula. Data tandem episcopi licentia, viri fæminæque ad sepulchrum certatim proruunt, terramque alii ferramentorum utensilibus, alii manuum unguibus egerunt, quæruntque sub pulvere, qui fulgebat in æthere k. Cœpit jam illud mundissimum frumenti granum videri, quod effossum exuberabat miraculo multiplici. Remota vulgi sollicitudine, episcopus ossa vivifica elemento benedictæ aquæ aspergere properavit, eaque, ut moris est, turificata, mundo linteamine obvolvit. Instabat jam tempus, quo Truncinium cum hoc electo Christi Milite tenderetur; verum omnis vicinia plurimum ingemuit; quia tali Patrono privaretur. Accurrebant tamen luctuosi, hii humeros, illi subjicientes dexteras, miserumque se clamitabat, quem a tam nobili pondere aut senium retraxit aut carnis imbecillitas.

[13] Necdum viciniam, ad quam festinabatur, attigerant, [ubi a canonicis excipitur: energumenus] cum ecce ab oratorio perpetuæ Mariæ Virginis cum cereis & dominicis vexillis palliata canonicorum erupit processio, susceptumque in humeros Martyrem extulerunt cum spiritali cantico. Tali cum tripudio illud nobile ingressi oratorium Merendrensium dolorem sibi mutabant in gaudium. Locabant loco haud obscuro hunc Christi Martyrem, expolitum lapidem scilicet in ornamento supernæ Jherusalem, ubi apud Regem suum, quem in decore suo mundis aspectibus intuetur, nobis se præstat intercessorem. Procedebant sane ibi de thesauris Dei gloriosa miracula; quia campanæ in adventu S. Gerulphi absque humano impulsu puriori præter solitum sonitu feriebant aëra l, cereique ante altare S. Mariæ, non admoto flammarum incendio, sed solo Dei nutu procul sua spargebant lumina. Adductus est interim energumenus, a cujus ore fœdus inhabitator verba rotabat horribilia, quem undique vinctum ferrea cohibere vix poterat catena. Astabat miserandi hominis collecta in fletum consanguinitas, & in hujus miseri miseriam cum magno ejulatu S. Gerulphi inclamabat reliquias.

[14] Cumque possessus ille patulo ore totus excederet, & fronte rugata atque minacibus oculis fœdas gesticulationes moveret, [ibidem liberatur. Tempus hujus translationis.] quidam de astantibus canonicis os unum de hiis sacris reliquiis arripuit, quo aquis intincto, dependentes de eodem osse stillas in os patulum debachantis injecit. Dæmon S. Gerulphi non passus meritum, fœda, ut solet, relinquens vestigia, exivit illud familiare sibi subsellium, eoque fugato, arreptitius ille recepit seipsum. Succedunt igitur gaudiis gaudia, applicantur miraculis miracula, repletur jubilo & laude tota ecclesia. Reducunt illi, quem dementem adduxerant, sospitati redditum; canonici vero Martyrem suum exaltant in eadem ecclesia pro speculo sanctarum virtutum. Dicat igitur, dicat martyr noster S. Gerulphus: Hæc requies mea in seculum seculi; hic habitabo, quoniam elegi eam. Hæc acta sunt octavo Idus Octobris, anno scilicet nongentesimo quintodecimo Dominicæ Incarnationis m.

[15] [Sacrum corpus circumfertur ad colligendas eleëmosynas] Anno millesimo octogesimo octavo Incarnationis Domini Occidentale opus Trunchiniensis ecclesiæ dissolvitur tempore Gedezonis n præpositi; ipsius etiam simulque canonicorum ac laïcorum consilio, ut in majori elegantia fundaretur, quod antiquis temporibus a paganis constructum fuerat, & ejecto idolo, atque erecto vexillo sanctæ Crucis, a S. Amando in honorem beatissimæ Matris Domini Mariæ consecratum erat o. Unde clerus cum populo ipsius cœnobii scriniam p cum corpore S. Gerulphi martyris per singulas Flandriæ parrochias deportare sapienter decrevit, ut quæ minus ex rebus suis possent explere, ex piis aliorum largitionibus copiosius ecclesiam restaurarent. Igitur cum hymnis & laudibus devotissime ad honorem Dei hujusque sancti Martyris decantatis, gloriose egressi, digniores loci & in religione commendabiliores ecclesiæ personas secum provide duxerunt, & sic procedentes, atque verbum vitæ populo communicantes, magnam ecclesiæ substantiam fideliter coacervaverunt.

[16] [pro restauranda ecclesia,] Quis enim, auditis hujus pretiosissimi Sancti magnalibus, viscera pietatis erga ejus fideles, nedum petentes, licet avarissimus, non largiter aperiret q, vel quis per bonos dispensatores mysteriorum Dei exempla vitæ ejus doctus, vias erroris, quas sine Deo auctore quisque infelix sibi invenit, citissime non desereret? Illi enim erant servi Patris familias, & dispensatores Domini, mensuram tritici fideliter erogantes, quam ab ipso acceperant. Unde Apostolus scribit, dicens: “Unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.” Nam quicumque spiritale triticum sanctæ eruditionis recte minus doctis dispensaverit, fidei sacramentum & sanctæ operationis consilium pectoribus eorum sæpissime inserit. Ergo magna pars eorum, cum per Dei famulos verbum veritatis audirent, & vitam sancti Martyris Gerulphi commendabilem in armariolo sui pectoris sæpius revolverent, a peccati via fortiter desistunt, studentes grex fieri boni Pastoris & familia sui Redemptoris. Scriptum est enim, Pastorem bonum animam suam posuisse pro suarum ovium redemptione.

[17] [dumque in pago pernoctat,] Nam postquam Spiritus sanctus per verba prædicantium rubiginem vitiorum in mentibus illorum ardenter consumpserat, & amorem sui firmiter infixerat, omnia, quæ ab eis quærebantur, dare non recusabant, sed ultro etiam non quæsita ministris S. Gerulphi pro æternæ beatitudinis remuneratione abunde offerebant. Quo r fit, cum sermo doctorum, quem Spiritus sanctus intus & extra emissum disponit, corda audientium pungat, & vitia exstirpet, & ardorem sui inflammet, recte populus sancta prædicatione ab errore conversus, justis actionibus gaudet constanter insudare. Quocirca Dei sanctique Gerulphi familia donis pietatis valde ditata, in parrochia Suiuenghem s ut pernoctaretur, gratulanter pervenit, & sibi a custode, ut solet, fieri cum reliquiis introitum ecclesiæ suppliciter quæsivit. Ille autem custos, nescio unde iratus, vel cujus consilio depravatus, petitionibus eorum superbe respondit, conjurans ac detestans, illi * cum S. Gerulpho numquam patere ingressum. Quo dicto, indignans eos ulterius audire, rapido cursu se illis subtraxit, & januas templi propagulis oppositis & ferreis seris, ne incederent, obstruxit.

[18] Deinde cum scrinia S. Gerulphi ad hostium exclusa staret, [puella contracta erigitur.] magna virorum ac mulierum multitudo concurrens undique affluxit, illumque exclusum conquerens, in humeris alte sustinuit. Paulo post puella contracta, reptando cum scabellis t, advenit, quæ super scriniam devote ponebatur, unaque cum populo Dominum sanctumque Gerulphum sibi sanitatem cum usu membrorum reddi obnixe deprecabatur. Vix prece finita, ipsa sanitati reddita, usum membrorum u recepit, & recta incedens, Deum, qui suum Martyrem in conspectu populi tanto miraculo declaraverat, multis Te Deum laudamus secum concinentibus, magnificavit. Igitur custos ille videns hoc miraculum, quod fiebat per beatum martyrem Gerulphum, pœnitentia conductus de animi sui duritia, Dominum cum aliis constanter benedixit, ecclesiam concito reserando, S. Gerulphum cum sua familia intromisit. Nec munera pietatis parca manu Deo in memoria sanctissimi martyris Gerulphi conferebant, sed quæcumque contradere poterant, ad scriniam ejus exultantes offerebant. Hic quoque exstat illud dictum Jesu filii Sirac * completum: “In omni dato hylarem fac vultum tuum, & exultatione sanctifica;” quod ille quoque nobis præstare dignetur, qui vivit & regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Nempe in ecclesia Trunchiniensi, B. Mariæ Virgini dicata. Ex hisce porro omnibus deducendum videtur, scriptori Vitam quamdam S. Gerulphi, in qua ejusdem translatio non legebatur, præluxisse, quod de Vita, quam dedimus, dici non potest. Vide dicta in Commentario prævio num. 19.

b Adi Commentarium num. 22 & 29.

c Editio Sanderi hæbet: Bonos ad meliora, malos ad veniam atque correctionem sancta admonitione incitare. Sunt & alia nonnulla in eadem editione a Mss. nostris discrepantia, quæ, quia ad rem nil faciunt, tacitus præteribo.

d Isthæc Landberti dicta ex conjectura sua haud dubie scripsit anonymus, translatione, ut minimum, sesqui seculo junior.

e Biographus illo antiquior in Vita edita multas quidem apparitiones, Sanctique de corpore suo transferendo mandatum breviter memorat, sed dicta non recenset, quæ scriptori hujus Adventus tribuenda sunt, uti & alia multa, quæ pro suo judicio exornavit.

f Nescio, unde hic didicerit, S. Gerulphum truncatum capite fuisse, quod certe cum biographi dictis, communique sensu ceterorum, qui de sancto Martyre meminerunt, nequaquam convenit.

g Quid de omnibus hisce chronologicis notis, quæ infra cum anno Christi 915 conjunguntur, censendum sit, consule Commentarium prævium num. 31 & sequentibus. Porro ab hac periodo incipit Translatio in Ms. Corsendoncano.

h In aliis legitur: Hiis ita in viam ordinatis.

i Secundum biographum in Vita data non videtur episcopus translationi adfuisse. Adi Vitam num. 14, & Annotata ibidem lit. c.

k Vide animadversionem nostram de hoc Martyrem effodiendi modo in Commentario num. 36.

l De hoc campanarum prodigio nihil memorat biographus, rei gestæ synchronus. Sed & candelas in Merendrensi S. Radegundis ecclesia, dum sacrum corpus ibidem quiesceret, divinitus accensas fuisse ait; at nihil simile de ecclesia Trunchiniensi meminit.

m Imo aliquot annis serius. Vide dicta in Commentario, mox ad litteram g citato.

n Teste Sandero in Flandria illustrata pag. 122, hic Godezo vel Godozo anno Christi 1087 Amando, sponte deposito, electus a canonicis in præposituram Trunchiniensem successit, tenuitque usque ad diem 8 Maji anni 1117, quo obiit. De annis consentiunt Galliæ Christianæ scriptores tom. 5 col. 235, sed mortem mensi Martio illigant. Apud laudatum Sanderum legitur Folcardus ejusdem loci præpositus partem Orientalem cœnobii, anno 1075 prostratam, elegantius erexisse. Hunc itaque æmulatusGodezo, Occidentalem pariter restauravit.

o Primam ecclesiam Trunchinii erectam fuisse a S. Basino, de quo in Opere nostro vide ad diem 17 Julii, & a S. Amando, de quo consule tom. 1 Februarii pag. 822, num. 34, & beatissimæ Dei Matri Virgini Mariæ consecratam fuisse lego, non autem eamdem a paganis olim conditam, & idolo erectam.

p Scrinia vel scrinium, lipsanothecam hic significat.

q Quæ sequuntur usque ad illa, Nam postquam Spiritus sanctus &c, desiderantur in Ms. Corsendoncano.

r Sequentia denuo desunt in eodem Ms. usque ad: Quocirca Dei & c.

s Ita etiam habent alia Ms. nostra, sed locum hunc in tabulis non invenio. Sanderus, qui in priori editione Hagiologii Flandriæ legerat Suinerghem, in altera posuit Somerghem, quem tom. 1 Flandriæ illustratæ, pag. 177 pagum notat ad tertium ab urbe Gandavo lapidem, Brugas versus, ad dexteram canalis situm. Forte hunc locum eumdem putavit cum Suivenghem hic memorato: at si ex similitudine vocabulorum conjicere liceat, ad eumdemproprius accedit pagus Seeverghem vel Zeeverghem, qui in tabula episcopatus Gandensis, sesqui circiter milliari Gandavo distat, Aldenardam versus ad Scaldim situs. Est & pagus Swevegem prope Cortracum.

t Id est, humilibus illis fulcris, quibus reptantes innixi, movere se solent.

u Hanc periodum restitui ex codice nostro Valcellensi, & Suessionensi Ms., cum in Trunchiniensi codice & altero ejusdem exemplari truncata legeretur hoc modo: Unaque cum populo Dominum, sanctumque Gerulphum sibi sanitatem cum usum membrorum recepit. Eodem modo habet in utraque editione sua Sanderus, eumdem codicem secutus, præterquam quod dominum S. Gerulphum substituerit, & pro voce usum reddiderit usu.

* imo annum

* al. illis

* al Sirah

MIRACULA
Ex Ms. codice Trunchiniensi.

Gerulphus Mart., Trunchinii in Flandria (S.)

BHL Number: 3509

Ex Ms.

[Sancti corpus pro imploranda pace Aldenardam defertur;] Quia a Dominus in Sanctis suis laudari præcipitur, absurdum & penitus reprehensibile videtur Sanctorum merita & miracula, quæ Deus per merita & intercessiones eorum nobis peccatoribus ostendere dignatus est, silentio tegere & abscondere, & præcipue Flandriæ specialis Indigenæ, scilicet gloriosi martyris Christi Gerulphi, cui nutu Domini Balduinus Barbatus, b, dudum comes Flandriæ, miles egregius, tantam reverentiam & honorem præcipuum exhibuit, sicut in Chronicis reperitur, quod anno Domini MXXX omnibus reliquiis sanctorum corporum Flandriæ in Aldenardo c adunatis pro pace conjuranda, scilicet S. Gerulphi martyris, Bavonis, Wandregisili, Amandi, Vedasti, Bertini, Winoci d, cum innumerabilibus aliorum Sanctorum reliquiis, comes Balduinus prædictus, interrogatus, cujus reliquiæ in ordine processionis essent ceteris præferendæ, vel deponendæ, constituit ipse comes Balduinus, præsente Hugone episcopo e cum aliis episcopis & abbatibus plurimis congregatis, totiusque sui regni primatibus reliquias S. Gerulphi martyris, suæ patriæ indigenæ, ante omnes honorabiliter deportari, & magnifice præponi.

[2] Nunc autem incolæ loci illius, in quo reliquiæ S. Gerulphi requiescunt, [ejus pristinum cultum scriptor resuscitare cupit.] scilicet B. Mariæ de Trunchinio, ad cor reversi, considerantes, ob vitium malæ taciturnitatis suæ tam pretiosum thesaurum diu latuisse, & lumen miraculorum suorum multo tempore sub modio absconditum fuisse, & non super candelabrum populis & præcipue Flandrigenis, quorum specialis Indigena dignoscitur esse, resplenduisse, condolentes, sano usi consilio, metuentes argui a Domino in die ultionis, gloriosum martyrem suum Gerulphum ob negligentiam ipsorum tanto tempore fuisse sine honore in patria sua, dignum duxerunt de cetero glorificare nomen sanctum ejus, & intimare Christi fidelibus virtutes & miracula, quæ Dominus per merita & intercessiones ejus operari dignatus est; ne fama ejus, quondam tam celebris, totam Flandriam penetrans, amplius lateat in tenebris. Sæpius autem comperimus tam in libro Passionis ejus, quam a Christi fidelibus, peregre visitantibus limina ecclesiæ de Tronchinio, in qua sacro-sanctum corpus ejus in feretro requiescit, nullum fraudatum esse a desiderio suo, qui toto corde in quacumque tribulatione auxilium consolationis suæ fideliter invocavit. Primo miracula, quæ in libro Passionis ejus reperimus, in honore & laude ipsius disseramus f

[3] Quamquam ea, quæ fidelium relatu referuntur, non difficile ab auditoribus æque fidelibus creduntur, [Dum Sancti corpus Merendram transfertur,] multo tamen certius cogniti, ne dicam fide sciuntur, quæcumque oculis a quoquam cernuntur. Unde sicut ea, quæ a majoribus de glorioso martyre nostro Gerulpho didicimus, sic & illa, quæ oculis ipsi vidimus, stilo tradere operam impendimus. Consuetudo est apud incolas Trunchinienses semel in anno, videlicet in festo sanctæ Trinitatis deferre feretrum cum reliquiis S. Gerulphi martyris ad locum nativitatis suæ in villam, vulgariter Merendram nuncupatam. In eodem festo, anno Incarnationis Dominicæ MCCXCV contigit, mulierem quandam ex oppido Gandensi peregre visitare limina ecclesiæ. Trunchiniensis, in qua reliquiæ præfati Martyris in scrinio reconditæ sunt. Mulier autem ingressa atrium templi, ad pausandum resedit, expectans, donec feretrum sancti Martyris de templo efferretur, & sic cum cæteris peregrinis peregre proficisceretur ad locum prædictum. Quæ statim percussa est gutta g ingenti, ita ut ab omnibus paralitica crederetur in tibia & pede.

[4] [mulier tibiæ malo, & obsessa] Interea populus cum feretro sancti Martyris egreditur templum; quod videns mulier, dum vehementer cruciaretur, exclamavit voce magna: O gloriose martyr Dei Gerulphe, adjuva me ex hac infirmitate mea, ut cœptum perficiam iter in honorem & laudem nominis tui. Hæc muliere orante, statim ut feretrum ante ipsam pertransivit, infirmitas illa curata est ac penitus deleta, & mulier exiliens, profecta est cum cæteris peregrinis, sequens feretrum, ambulans & benedicens Deum, qui tanta ac talia miracula per merita & intercessiones gloriosi martyris sui Gerulphi operari dignatus est. Et inde pergentes, appropinquarunt vico, vulgariter Wilde h nominato, in quo jacebat mulier quædam a dæmone obsessa, quam vix catena ferrea cohibere poterat per biennium. Mox cognati & vicini mulieris præfatæ circumstantes eam, ut audierunt tumultum populi & clangorem nolarum, præcedentium feretrum sancti Martyris, cognoverunt, eum advenire. Qui statim genua flectentes, cœperunt invocare S. Gerulphum, ut, qui multis succurrebat, precibus suis hanc miseram dignaretur a dæmonio liberare.

[5] [dæmone, liberantur. Alter energumenus curatus.] Appropinquante autem sancto Martyre, & ante ostium domus, in qua mulier jacebat, transeunte, catenis ruptis, quibus mulier fuerat constricta, ipsa a dæmone liberata exiliens, cucurrit ad feretrum, amplexans & deosculans illud, & benedicens Deum cæli, qui sanctum martyrem suum Gerulphum tantis ac talibus decoravit miraculis. Item de mirabilibus ejusdem gestis hoc factum videtur nobis minime prætereundum, sed fidelibus fidelium auribus intimandum. Anno Incarnationis Dominicæ MCCCVII vir quidam in parochia Trunchiniensi arreptus est a dæmonio, quem vehementer vexare cœpit, ita ut vir ille sibi ipsi multa vulnera inferret. Quem funibus undique vinctum præsentes i & vicini ponentes in grabato, tulerunt in ecclesiam; quam intrans, rugitum, quasi leo, emisit. Posito dæmoniaco ante sanctum martyrem Christi Gerulphum, clero ac populo circumstantibus, & misericordiam omnipotentis Dei & auxilium sancti martyris Gerulphi humiliter implorantibus, non multarum horarum spatio elapso, dæmoniacus ille curatus est. Moxque exclamavit, se vidisse juvenem purpuratum, vultum habentem angelicum, dæmonium a se ejecisse & expulisse. Quod audientes circumstantes, cognoverunt, illum meritis & intercessione S. Gerulphi a dæmonio esse liberatum. Qui statim in hymnis & laudibus glorificaverunt Deum cæli, qui sanctum suum martyrem Gerulphum tali decoravit miraculo & gloria.

[6] [Corpus in novam thecam translatum: comitialis morbus abactus.] Anno Domini MCCLVII k in nativitate S. Joannis Baptistæ vir venerabilis, dominus Walterus de Mandra l episcopus Tornacensis transtulit reliquias S. Gerulphi de una capsa in aliam, in novis sudariis involvens, veteribus foris capsam reservatis; per quæ sudaria omnipotens & misericors Dominus multas virtutes operari dignatus est, quarum præcipuam & maximam recitabimus. Puer quidam fuit in territorio Insulensi m, qui septies in die de morbo caduco laborabat. Parentes autem pueri, audita fama sancti martyris Gerulphi, & miraculis, quæ per eum fiebant, detulerant puerum Trunchinium, & ponentes illum ante sanctum Martyrem, impetraverunt a sacerdote particulam sudarii, in quo corpus sancti Martyris involutum fuerat; qua per filum circa collum pueri suspensa, morbus ab illo die cessavit. Post aliquantulum vero temporis filo putredine sudoris rupto, particula illa de collo pueri cecidit in terram, moxque puer cecidit, laborans iterum de morbo prædicto. Parentes pueri velociter resumentes scedulam prædictam, consuerunt illam in tunica pueri, & sic tulit illam consutam in vestimentis suis toto tempore vitæ suæ, nec tetigit eum morbus amplius.

[7] Maxima adhuc virtus restat narranda, & auribus fidelium intimanda cum magna devotione & sollicitudine, [Invocatur ut patronus adversus tempestates] ut misericors Dominus in sancto suo Martyre glorificetur amplius & honorificetur, & sanctus martyr Gerulphus in omni tribulatione & angustia ab hominibus devotius invocetur & adoretur. Quia sæpius comperimus a prædecessoribus nostris, qui narraverunt filiis suis a generatione in generationem, numquam se vidisse vel audivisse a progenitoribus suis tempestatem aëris, tonitrui, seu fulguris, nocuisse vel destruxisse, vel evulsisse segetes vel arbores in parochia Trunchiniensi, ex quo B. Gerulphus ibi requievit; cum tamen in parochiis circumjacentibus multæ tempestates acciderint, & sæpius segetes & arbores evulsæ sint & perierint: per quod indicium confidunt, & pro certo scire volunt plurimi parochianorum, sæpius protectam fuisse parochiam prædictam meritis & precibus S. Gerulphi.

[8] Quod manifeste patet testimonio duorum fidelium, quondam in præfata parochia commorantium, [felici succesu.] qui narraverunt & juramento affirmaverunt, se tempore messis manipulos in agro ligasse. Cumque opus illud agerent, viderunt in nubibus imbrem validissimum imminere. Imbre de nubibus primo procul ab eis valide cadente, postea eis appropinquante, flectentes genua, cœperunt cum magna devotione & sincera fide invocare gloriosum martyrem Christi Gerulphum, ut se & segetes suas a turbine imbris precibus suis protegeret. O res admiranda & omni laude dignissima! Hæc illis orantibus, & se limina ecclesiæ, in qua requiescit, peregre visitaturos pollicentibus, turbo imbris, quasi limites sibi constitutos non audens transgredi, diffusus est circa limites terræ illorum, terra circumjacente præ nimio turbine imbris tabo redundante, sola quidem gutta pluviæ super segetes illorum non cadente. Turbine sedato, omissis omnibus operibus suis, perrexerunt ad ecclesiam Trunchinii, annuntiantes ibi magnalia & virtutes Dei, quas operari dignatus est meritis S. Gerulphi. Omnes audientes, gaudete in Domino semper, iterum dico, gaudete, & præcipue Gandenses, quibus pius & misericors Dominus talem Indigenam ac tantum Patronum largiri dignatus est n.

[9] Anno Domini MCCCIX circa festum S. Mariæ Magdalenæ quædam puella de oppido Gandensi, [Beguina frenetica sanatur.] degens in Ordine Beghinarum o, vehementer cruciabatur infirmitate, quæ frenesis nominatur, ita ut vestimenta sua manibus discerperet. Quod videntes mulieres secum manentes, omnes in lachrimas proruperunt, timentes, illam a dæmonio obsessam esse; & invocantes auxilium & consolationem S. Gerulphi, omnes una cum infirma pollicitæ sunt peregre visitare sanctum Martyrem, si Dominus precibus ejus dignetur hanc infirmam curare. Non multo post tempore elapso, mulier in se reversa, glorificare cœpit S. Gerulphum martyrem Christi, cujus precibus se confidit esse sanatam. Tunc omnes unanimes cum ipsa votum peregrinationis fideliter & devote impleverunt, annuntiantes ibi magnalia Dei, quæ per merita S. Gerulphi operari dignatus est.

ANNOTATA.

a Miracula, prout ea hic edimus, exstant in solo codice Trunchiniensi: nam in apographis nostris Bertiniano & Suessionensi, uti & in codice Valcellensi, & editionibus Sanderi omnino desiderantur: in Corsendoncano autem non omnia, nec eodem ordine legere est. Sed & nos hic multa resecabimus, quæ scriptor horum miraculorum ex Adventu seu Translatione mutuatus est, & nos superius recensuimus.

b Fuit is hujus nominis IV, comes Flandriæ sextus, qui, teste Sandero in Flandria illustrata a prolixitate subnigræ venustæque barbæ Pulchrobarbus cognominatus est, patrique suo Arnulpho II, anno 988 vita functo, in comitatum successit, & usque ad annum 1036, quo obiit, rexit. De causa ob quam comitia, de quibus hic agitur, indixerit, consule Commentarium nostrum prævium num. 38 & sequentibus.

c Aldenarda vulgo Oudenarde oppidum Belgii est in Flandria, Gandavum inter & Tornacum Scaldi impositum.

d Ex hisce S. Bavo, cognomento Alloynus, Gandensium patronus, colitur die 1 Octobris; S. Winocus abbas Bergis in Flandria Gallica, die 6 Novembris. De reliquis in Opere nostro actum jam est: nempe de SS. Amando Trajectensi & Vedasto Attrebatensi episcopis ad diem 6 Februarii, de S. Wandregisilo abbate Fontanellensi ad 22 Julii, de S. Bertino abbate Sithivensi ad 5 Septembris. Porro alii plures recensent; at nolim spondere ea omnia Sanctorum corpora in laudatis comitiis Aldenardensibus adfuisse. Lege Commentarium prævium num. 40.

e Noviomensi ac Tornacensi. Adi Commentarii prævii locum mox citatum.

f Sequuntur varia ex Vita & Adventu seu Translatione, supra editis descripta, quæ propterea hic omittenda censui.

g Per guttam videtur hic catarrhum, seu noxiam humorum fluxionem in tibiam significare.

h Steytius in Vita Flandrica asserit, hunc locum Wilde dictum, in parœcia Trunchiniensi situm esse.

i In Corsendoncano Ms. est: Parentes.

k Hic incipiunt Miracula in eodem Ms. Corsendoncano.

l Walterus hic hujus nominis III, dicitur tom. 3 Galliæ Christianæ auctæ, col. 219 episcopatum Tornacensem tenuisse ab anno 1252 usque ad 1262, quo defunctus est. In Corsendoncano Ms. pro Walterus de Mandra episcopus perperam legitur, Walterus de mandato episcopi.

m Insulæ, Flandrice Ryssel, Gallis Lille, perampla opulentaque civitas Belgii est in Flandria Gallica, cujus caput est.

n In Ms. Corsendoncano hic sequuntur ea, quæ num. 3 & duobus sequentibus recensita sunt.

o Begginæ vel Beguinæ virgines sunt, quæ in modesto habitu, certisque regulis alligatæ, in diversis quidem ædibus, sed intra unum tamen claustrum & sub superioribus suis piam vitam ducunt. Religiosæ tamen non sunt, & ad seculum & nuptias possunt transire, Regulis suis & constitutionibus, quæ a summis Pontificibus nondum approbatæ fuerunt, tantum adstrictæ, quamdiu in Begginasiis, (sic ista earumdem collegia vocantur) volunt perseverare. Hujusmodi autem begginasia, utmulta alibi in Belgio, Gandavi duo sunt, Majus & Minus appellata, quæ teste Sandero tom. 1 Flandriæ illustratæ pag. 144 Joannam Constantinopolitanam, Flandriæ comitissam seculo decimo tertio fundatricem agnoscunt.

DE S. JONA PRESB. MONACHO
IN MONASTERIO S. SABÆ IN PALÆSTINA.

Verisimiliter Sub initium seculi IX.

SYLLOGE.
De cultu & gestis Sancti.

Jonas presbyter monachus, in monasterio S. Sabæ in Palæstina (S.)

J. S.

Quamquam de S. Jona monacho in Martyrologio Romano silet Baronius, aliique Latini martyrologi passim, excepto Ferrario, eumdem prætermiserunt, de legitimo tamen cultu Jonæ monachi nequaquam videtur dubitandum. [Jonas presbyter, a Græcis & Moscis memoratus,] Etenim in omnibus fere libris ritualibus Græcorum celebratur S. Jonas, & Mosci in Ephemeridibus figuratis, quas dedit Papebrochius ante tom. 1 Maji, S. Jonam presbyterum similiter annuntiant ad XXII Septembris his verbis: Jonas presbyter. Addit Papebrochius has annotationes: Monachus inter Sabaïtas vixit, pater SS. Theodori & Theophanis confessorum, qui coluntur XXVII Decembris. Ipse autem a Menæis refertur die præcedenti, nec Vitam habet ab Actis filiorum distinctam, quæ habemus Græce. Acta illa edidit Combefisius in Originibus Constantinopolitanis pag. 191, sed in illis pauca, & generatim solum aliqua de parentibus SS. Theodori & Theophanis dicuntur, nec nomina eorum indicantur. Attamen SS. Theodori & Theophanis, cognomento Graptorum, patrem fuisse Jonam credere facile possumus, cum id testetur collector Menologii Basiliani, qui ab ætate Sanctorum illorum non adeo fuit remotus, ut fidem ea de re mereri nequeat, præsertim cum & Menæa habeat consentientia, uti & Synaxarium Ms. ejusdem fere ætatis, & Typicum Sabæ dictum. In laudata autem Theodori Grapti Vita apud Combefisium pag. 192 hæc de parentibus ipsius dicuntur: Generosi viri hujus parentibus claritatem pietas præstabat: eorum divitiæ amplaque substantia, quod a Christo nomen Christiani nuncupatione asciverant. Hæc significant, pios fuisse & Christianos; at amplas parentum Theodori divitias, quas ex hoc loco Bailletus parentibus Theodori attribuit, ego nequaquam invenire possum. Deinde Theodorus ejusque frater Theophanes dicuntur a parentibus missi ad monasterium S. Sabæ, litteris & pietate imbuendi. Nec plura de parentibus dat Vita S. Theodori.

[2] In Menologio, quod seculo X concinnatum est jussu Basilii imperatoris, [monachus fuit virtutibus & miraculis clarus,] ad XXII Septembris S. Jonas annuntiatur his verbis: Commemoratio sancti Jonæ, patris Theodori & Theophanis confessorum. Additur hoc elogium: Presbyter fuit hic Jonas, pietate & doctrina insignis, pater autem Theodori beatissimi confessoris ac Theophanis canonum scriptoris, illius, inquam, Theodori, cujus faciem atramento inussit & vulneravit Leo caballinus (imo Theophilus) iconomachus, eo quod illum inducere non potuisset, ut cultum adorationemque sanctarum Christi, & ejus, quæ sine semine illum genuit, Deiparæ, omniumque Sanctorum ejus imaginum abnegaret. Hic igitur S. Jonas, remisso rebus seculi nuntio, in lauram sancti Sabæ sese recepit, & monachus factus est: tantoque studio se ipsum jejuniis, orationibus, perpetuis lacrymis, & fletu exercuit, ut, cum omnes in sui admirationem pertraxisset, multis cupiditatem injiceret imitandi exactam ipsius omnique virtute præditam vitam. Quamobrem donum * curationum accepit, quo accedentibus ad se profuit. Cum autem hunc in modum vixisset, omnibusque admirandus apparuisset, ad Deum migravit. Hisce consona leguntur in Menæis impressis, & in Synaxario Sirmondi Ms., quæ nominatim consentiunt de S. Jonæ filiis SS. Theodoro & Theophane, uti & de dono miraculorum. Menologium Sirletianum, in quo pauciora sunt, de illis tacet. Monasticam autem vitam egisse S. Jonam in monasterio S. Sabæ in Palæstina, omnia documenta habent. De presbyteratu omnia etiam consentiunt; & Synaxarium innuit, presbyterum ordinatum, postquam in vita monastica virtutibus splendescere cœperat. Hoc satis est verisimile, etiamsi in aliis Fastis ab initio vocetur presbyter.

[3] [& obiisse videtur sub initium IX seculi.] Ætas S. Jonæ utcumque innotescit ex certaminibus filiorum ipsius pro sacris imaginibus cum Leone Armeno & Theophilo imperatoribus iconomachis, qui imperarunt ante medium seculi IX. Leonem ponit Pagius ab anno 813 usque ad 820; Theophilum ab 829 usque ad 842. Prior ambos flagris cæsos in exsilium egit, alter eosdem etiam gravius afflixit. Hoc autem a Pagio refertur ad annum 835, nec multis deinde annis vixit S. Theodorus, qui senex defunctus in Vita dicitur. Itaque S. Jonas pater Theodori, procul dubio annis non paucis ante ipsum obiit, licet & hic dicatur obiisse ἐν γήρᾳ καλῷ in senectute bona, tam in Synaxario quam in Menæis, ut verisimiliter pervenerit usque ad seculum IX, & fortasse annis aliquot illo seculo vixerit. De patria S. Jonæ conjectura fieri potest ex Vita filiorum, qui ibidem imperatori respondent, se in Moabitide natos, ut verisimile sit, ibi habitasse S. Jonam ante vitam monasticam. Verum plura de his investigari poterunt ad Vitam SS. Theodori & Theophanis, dandam ad XXVII Decembris. De die, quo cultus fuit a Græcis, utcumque dubitari potest, cum in Menologio Basiliano & apud Moscos ponatur ad XXII Septembris: at in reliquis Græcorum Fastis, nimirum in Menæis, altero Menologio, Typico, Synaxario memoratur ad XXI ejusdem mensis diem, quo & Ferrarius eumdem Catalogo suo Generali inseruit.

[Annotata]

* Græce donum quoque

DE S. MAURA VIRGINE
TRECIS IN CAMPANIA GALLIÆ

Circa med. Sec. IX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Maura Virgo, Trecis in Campania Galliæ (S.)

AUCTORE C. S.

§ I. Sanctæ gesta a Prudentio, episcopo Trecensi synchrono, relata in Sermone, quem dabimus.

Augusta Tricassinorum sive Trecæ, indigenis Troyes dicta, ampla Galliæ urbs episcopalis sub archiepiscopatu Senonensi, [Prudentius Trecensis episcopus] & Campaniæ caput, seculo nono virginem aluit, Mauram nomine, quæ suorum natalium claritate & opibus, ceterisque mundanis deliciis spretis, in paternis ædibus & habitu seculari, se totam virtutum exercitiis addixit, & nondum exacto ætatis suæ anno vigesimo tertio, ad cælestem Sponsum suum hoc die XXI Septembris emigravit, & miraculis inclaruit. Laudatorem habuit Prudentium, ejusdem civitatis episcopum, qui alio nomine Galindo dictus fuit, & cujus aliquot aliæ lucubrationes editæ exstant, præsertim in Bibliotheca Patrum Lugdunensi tom. 15. Ecclesia Trecensis eumdem inter Sanctos veneratur, annuoque Officio die VI Aprilis honorat; sed Majores mei ipsum inter Prætermissos tantummodo referendum censuerunt ob rationes, quæ ibidem ad citatum diem videri possunt. Non est hujus loci de ejusdem viri gestis scriptisque ac cultu hic agere, ideoque in utramque partem consuli possunt inter alios Ludovicus Cellotius in Historia Gotteschalci; Vita Prudentii anno 1725 Parisiis Gallice edita, atque Vindiciæ ecclesiæ Trecensis pro ejusdem cultu anno 1736 ibidem eodem idiomate vulgatæ, quarum auctorem Historiæ litterariæ Franciæ scriptores tom. 5 in Prudentio, § 1, dominum Breyer, ejusdem ecclesiæ canonicum, appellant & ad quas responsum habes in Ephemeridibus Trivultianis parte 2 mensis Decembris anni 1736 a pag. 2694.

[2] Verum, quod ad præsens argumentum facit, Prudentius ille, [Sanctæ gesta recensuit in elogio,] seu Galindo, Adelberto in episcopatum Trecensem successit, eique jam præerat anno 846 vel 847, quo concilio Parisiensi velut Trecensis episcopus interfuisse legitur apud Labbeum tom. 7 Conciliorum, Col.Ejusdem obitum Annales Francorum Bertiniani, & post hosce neoterici scriptores anno 861 affigunt. Fuit porro Prudentius sanctæ virgini Mauræ non solum synchronus, sed & familiaris, eique adstitit morienti. Historiæ litterariæ Franciæ scriptores tomo supra laudato, § 2, num. 5 aiunt, ipsum ejusdem directorem, seu moderatorem conscientiæ fuisse, sed non probant. Quinimo ex ejusdem Prudentii dictis probabilius est, Leonem, abbatem Mantiniacensem seu Mentuniacensem, id officii ipsi exhibuisse: nam teste Prudentio, vir religiosissimus, Leo abbas vicinus … eam cathechizavit & regeneravit ex aqua & Spiritu sancto; & ipsa Virgo ad ejusdem monasterium, licet circiter quatuor millibus, ab hac Tricassina civitate distaret, qualibet tamen quarta & sexta feria, causa peregrinationis nudis pedibus & absque lineis, in arcto panis & aquæ jejunio adibat; & idem denique Leo ad moribundæ Virginis lectulum fideliter adhæsit.

[3] [quod a multis rogatus scripsit, & in ecclesia] Porro Prudentius, quam vivam optime noverat, mortuam verbis pro concione scriptisque laudavit, ea referens, quæ vel ipsemet in illa observaverat, vel a consanguineis illius aliisque personis fide dignis, quas nominavit, intellexerat. Non tamen hæc oratio, de qua agimus, in ipsius funere, ut alias usitatum est, dicta fuit; sed, quod ad ejusdem Sanctæ commendationem magis facit, in quodam die solemni, rogantibus multis, ut episcopus, de more tunc dicturus ad populum, præ quovis alio argumento, de Mauræ gestis verba faceret, eademque posteris legenda scriptis mandaret. Juverit verba, quibus hunc sermonem exorsus est hic retulisse. Instatis, inquit, charissimi filii, opportune, importune, ut loco sermonis, quem diebus solemnibus, vobis facere consuevi, de vita gloriosa & morte pretiosa sororis nostræ Mauræ non solum dicam, sed scriptum relinquam, posteris profuturum. Ad hoc etiam frater ejus Eutropius, præpositus vester, qui fuit spiritali affectione germanior, quam carnali, me ex parte vestra, & vir religiosissimus Leo abbas, vicinus noster, qui eam cathechizavit & regeneravit ex aqua & Spiritu sancto, ex parte sanctorum monachorum, sollicitavit frequenter.

[4] [recitavit non admodum diu post mortem ejusdem,] Quanto tempore post pretiosam Virginis mortem orationem hanc habuerit scripseritve Prudentius, incertum est; at facile potuit tunc unus aut etiam pauci aliquot post istam anni effluxisse; cum ipse de ejusdem sepultura, jam tum miraculis clara, sub finem subdat: Quo (sanctæ Virginis corpore) condigne tradito sepulturæ in loco, ubi nunc a fidelibus honoratur, innumera miracula subsecuta sunt. Breyerus in Vita Sanctæ Gallica, & post ipsum laudati Historiæ litterariæ Franciæ scriptores suspicantur, eam pro S. Mauræ canonizatione dictam fuisse, quod si de beatificatione accipiamus, haud improbabile est. Nam & episcopis id olim concessum erat, & Prudentius ipsam ibidem jam in cælos receptam prædicat, cultumque miraculis comprobatum affirmat. Verumtamen hujusmodi cultus permissionem, sine Romani Pontificis auctoritate ab episcopis factam, non canonizationem, sed beatificationem tantummodo fuisse, probat Eminentissimus Prosper de Lambertinis, nunc Benedictus XIV Papa, in præclaro suo Opere de Servorum Dei beatif., & Beatorum canonizat., lib. 1, cap. 6 & 10, ubi de hoc argumento more suo erudite pluribus tractat.

[5] [quodque Camuzatus primus edidit; deinde etiam Gallice vulgatum.] Nicolaus Camuzatus, canonicus Trecensis, laudatum Prudentii Sermonem, qui præcipua S. Mauræ gesta complectitur, & quoddam Vitæ ipsius compendium est, primus typis vulgavit anno 1610 in Promptuario sacrarum antiquitatum Tricassinæ diœcesis, depromptum, ut ipse præmisit, ex vetusto Ms. codice, qui plerisque in locis ob characteres exesos ægre legi potuit. Ex hoc Promptuario deinde in iterata Surianæ Collectionis Vitarum Sanctorum suo loco insertus fuit. Post hæc anno 1725 typis Parisiensibus una cum Vita Gallica Prudentii prodiit idem Sermo, in linguam Gallicam versus, & prolixis Notis illustratus. Auctorem, qui nomen suum siluit, canonicum Trecensem Breyer, ut supra dixi, Historiæ litterariæ Franciæ scriptores nominarunt. Hic cap. X Vitæ Prudentii præter Ms., quod Camuzatus edidit, duo alia laudat, quorum unum exstitisse ait in Trecensi monasterio S. Martini in Areis, ubi Officium de S. Maura, ut inquit, die ejusdem festa XXI Septembris olim legebatur; alterum in ecclesia parochiali pagi S. Mauræ, uno milliari Gallico Trecis dissiti. Hoc ultimum, quo pro sua versione Gallica usus est, exaratum esse ait antiquis characteribus Gothicis in magno libro ecclesiastico, ex eoque corrigi posse aliqua in editione Camuzati. Verumtamen tam exiguum inter utrumque discrimen Breyerus ipse in suis Notis ostendit, ut operæ pretium non sit pro laudato Ms. obtinendo laborare; præsertim cum pauca illa ex prædictis Breyeri Notis in Annotatis nostris possimus recensere.

[6] Porro quia in hoc Sermone expressa mentio fit de Sacramentis Confessionis, [Aliqui elogium hoc Prudentio abjudicant,] Eucharistiæ & extremæ Unctionis, non potuit non heterodoxis displicere, quorum unus & alter eum impugnavit, vel Prudentio abjudicandum censuit. Gerardus Vossius de Historicis Latinis lib. 3, parte 2, cap. 4, in Prudentio unum ejusdem adversarium Barthium indicat his verbis: Prosa reliquit (Prudentius) Vitam B. Mauræ virginis; cui illustrandæ est Barthius adversarius. lib. XLIV, cap. XIX. Hujus Opus non vidi, neque scio, quid adversus Vitam illam objecerit; sed Breyerus in Vita Prudentii cap. XI asserit, ipsum Lutheri sectatorem fuisse, ipsiusque animadversiones exigui momenti esse, nec refutatione dignas. Idem Breyerus ibidem alterum refutat, Dalæum scilicet, Calvinianæ sectæ præconem. Hic Prudentii sermonem rejiciendum pronuntiavit, quia Camuzatus fatetur, sese illum ex vetusto exesoque, ut supra diximus, codice eruisse. Verum cum duo alia Ms., a Breyero laudata, editioni Camuzati, exceptis paucissimis, quæ ad rem nihil faciunt, plane consentiant, liquet, codicem illum non tam exesum fuisse, quin Camuzatus studium ac laborem suum in eo describendo felicissime adhibuerit: atque ita codicis antiquitas non modo non obest, sed omnino favet ad laudatum Sermonem Prudentio adjudicandum.

[7] Præcipue tamen Sermo hic impugnatur ex loco, quem subdo: [alii interpolatum suspicantur,] Statimque, inquit Prudentius, ad me conversa (Sancta) subjunxit: Hoc extremum munus a te peto, Prudenti pater episcope, ut in eorum præsentia de manu tua Eucharistiæ & Unctionis extremæ recipiam Sacramenta; quod & factum est. Hic, inquam, locus non solis heterodoxis displicet, verum etiam nonnullis Catholicis de interpolatione suspectus videtur. Suspicandi rationem Catholici allegant, quod in antiquis Sacramentariis ac Ritualibus sacra infirmorum unctio susceptioni Eucharistiæ constanter præmittatur, quodque eadem Unctio sub finem tantum seculi XII extrema vocari cœperit; Maura vero Eucharistiam ante Unctionem sibi dandam petiisse, & hanc extremam vocasse dicatur. Ob hanc ultimam rationem Mabillonius in Præfatione ad Seculum 1 Benedictinum, § 9, num. 98 dicere non dubitavit: Locus in Vita S. Mauræ a B. Prudentio scripta apud Camuzatum, ubi Unctionis extremæ fit mentio, interpolatus videtur. Nam nec in Sacramentorum libris a Menardo editis, nec apud Udalricum in libris Consuetudinum Cluniacensium, nec apud Lanfrancum, Anselmum, Petrum Damiani, Petrum de Honestis in Regula Cleric., nec apud S. Bernardum, aut Petrum Lombardum, Unctionis extremæ nomen occurrit. Hæc Mabillonius, quæ Pagius in Critica Baronii ad annum Christi 61, num. 2 & sequentibus adoptavit.

[8] [quorum argumenta exponuntur] Dubitari tamen potest, an Mabillonius sententiam suam postea non mutaverit. Etenim tom. 3 Annalium Benedictinorum ad annum Christi 850, num. 12 Sermonem hunc sine ulla exceptione Prudentio attribuit, & de memorato loco ita scribit: Tum hæc a Prudentio petiit, ut de manu ejus Eucharistiæ et Unctionis-extremæ reciperet Sacramenta: qui unus locus est apud veteres Viatici extremæ Unctioni præmissi, quæ nusquam alias, si non fallor, EXTREMA dicta legitur ante finem sæculi duodecimi. Ad prædictas objectiones jam respondit Breyerus citatus, ostenditque, eas minime obesse posse, quo minus Sermo ille Prudentii esse credatur. Et sane, etsi negari non possit, sacrum Viaticum in antiquis Ritualibus Unctioni præmitti, frustra tamen ex hoc capite iste Sermo impugnatur. Nam primo quidem ex eo, quod illius auctor, S. Mauræ verba referens, Eucharistiam ante sacram Unctionem nominaverit, minime sequitur, hanc ejusdem ætate in Trecensi diœcesi præmitti soluisse; cum sancta Virgo, ut observat Breyerus, supremam Sacramenti Eucharistiæ dignitatem considerans, & ad illud præcipue anhelans, hoc ante illam nominare potuerit.

[9] [& refutantur.] Deinde in ejusdem Prudentii Ms. Pontificali, ex quo Ordo ad visitandum infirmum ab Edmundo Martene lib. 1 de Antiquis Ecclesiæ ritibus, parte 2, a pag. 121 vulgatus est, Eucharistiæ sumptio Unctioni sacræ pag. 124 luce clarius etiam præmittitur; ideoque ille Sermonis locus frustra objicitur, etiamsi eo, quo adversariis placet, modo accipiendus esset. Quod ad vocem extremæ additam Unctioni spectat, quo tandem argumento probabunt, eam, quod ante seculum duodecimum a nullo alio usurpata legatur, a Prudentio adhibitam non fuisse? An non potius inde inferendum fuisset, eam nuncupationem seculo XII antiquiorem esse? Non est scilicet ea vox una ex istis, quæ pro Catholica tessera adversus hæresim aliquam ab œcumenicis conciliis traditæ adhiberi cœperunt; sed quæ ex ipsa Sacramenti Unctionis natura a Christo Domino instituta, & in Ecclesia semper agnita, profluxit. Est enim hæc Unctio, vere extrema sive ultima omnium sacrarum unctionum, quæ Christi fidelibus in hac vita conferuntur; potuitque S. Maura pro extremo munere, ut ipsa ait, Unctionis extremæ Sacramentum petiisse, licet ea appellatio ipsius ætate nondum passim recepta fuisset.

[10] [Elogium hoc ex Camuzato recudemus.] Præter eumdem Sermonem de S. Mauræ gestis aliunde nihil novimus, nec aliquid aliud de iisdem reperit Bailletus, qui tom. 3 de Vitis Sanctorum ejusdem Sanctæ Vitam ex illo concinnavit, sed Prudentii dicta non ubique satis recte interpretatus est, uti in Annotatis observabimus. Non aliunde denique hauserunt sua Nicolaus Des-Guerrois in Historia ecclesiastica Tricassina ad annum Christi 853, Mabillonius in Annalibus, loco supra citato, Saussayus in Martyrologio Gallicano, Arturus in Gynæceo sacro, aliique, qui de ipsa meminerunt, ejusve elogia texuerunt. Verum hanc aliorum instrumentorum inopiam plene pensat laudatus Sermo, utpote ab episcopo erudito, Sanctæque synchrono ac familiari, conscriptus, & in eadem civitate, ubi ipsa notissima erat, coram populo ac consanguineis ejusdem publice in ecclesia recitatus. Errores autem, quos idem Prudentius alibi propugnasse dicitur, Mauræ sanctitati obesse non possunt, nec ejusdem gesta de falsitate suspecta reddere, cum ipse de mendacio facile convinci potuisset, si coram prædictis auditoribus falsa recitasset.

§ II. Sanctæ parentes & patria: tempus emortuale: cultus & sacræ reliquiæ.

[Sancta ex parentibus nobilibus & opulentis] Sanctæ Mauræ pater obtigit Marianus, Prudentio teste, dives, potens & nobilis; mater Sedulia, pia & sollicita; frater Eutropius, ecclesiæ Trecensis præpositus, qui nihil secum … in conversione sua de rebus paternis attulit, eas unicæ Sorori suæ ea intentione habendas relinquens, ut, ipsis mediantibus, meliores subiret thalamos, & solemnius posset matrimonium celebrare. Quod ad locum natalem attinet, Bailletus eam in Trecensi civitate primam lucem aspexisse affirmat. Des-Guerrois vero in Historia ecclesiastica Tricassina, ad annum Christi 853 observat, id ex Prudentii Sermone certo non constare, dubitatque, utrum Trecis, an in ejusdem civitatis territorio nata fuerit. Præterea suspicatur, eam aut parentes ejus habitasse in pago, qui deinde S. Mauræ ab ipsa nominatus, quingentis tantum passibus, ut habet Camuzatus, vel una leuca, ut Breyerus loquitur, Trecis distat, & ad fluvium Sequanam situs est. Suspicandi causam allegat, quod in ejusdem loci ecclesia S. Maura tumulata fuerit, quemadmodum infra videbimus.

[12] Ut certa ab incertis discernamus, ex Prudentio constat, [Trectis, ubi ab ineunte ætate habitavit,] S. Mauram jam inde ab ineunte ætate Trecis habitasse. De ipsa enim ait: Ab ineunte ætate quotidie a matutinis Laudibus usque ad horam Sextam moram faciebat in ecclesia Apostolorum, quæ cathedralis Trecensis est. Præterea dum narrat, ipsam qualibet feria quarta & sexta, causa peregrinationis nudis pedibus & absque lineis, in arcto panis & aquæ jejunio ecclesiam monasterii SS. Gervasii & Protasii Mentuniaci visere solitam, factum hoc a locorum distantia sic amplificat: Licet (monasterium illud) apud Mantiniacum circiter quatuor milibus ab hac Tricassina civitate distat. Cum itaque ex hisce certum sit, S. Mauram ab ineunte ætate Trecis habitasse, nec de ullo alio ipsius domicilio meminerit Prudentius, non video, cur eam alibi, quam in eadem civitate natam esse credamus. Nam quod se sepultura ipsius in sui nominis pago observatur, nihil probat pro loco natali; sed tantum utcumque verisimile facit, fuisse in ejusdem loci ecclesia sepulcrum, quod ad sanctæ Virginis familiam pertinebat. Quamquam & alia ratio nobis ignota esse potuerit, ob quam ibidem potius, quam Trecis sepulta fuerit. Interim pater ejus Marianus, qui ante ipsam defunctus est, in cathedrali ecclesia Trecensi, ut in testamento suo jusserat, humatus fuit.

[13] Magis dubium videri potest, an Mentuniaci, qui nunc pagus S. Leo, [nata fuisse dicenda est.] vulgo Saint Lie dictus creditur, in lucem edita non fuerit. Ratio est, quod Prudentius diserte affirmet, ipsam a Leone, eo loci SS. Gervasii & Protasii abbate, in fide instructam, baptizatamque fuisse. Sed neque hæc ratio satis evincit; cum ex supra dictis certum videatur, S. Mauram ab ineunte ætate Trecis habitasse, nec Prudentius edicat, an Leo ille, qui dicti loci abbas erat, dum Sancta obiit, eo munere jam fungeretur, ibidemque jam habitaret, dum eadem ab illo instructa & baptizata fuit. Imo etsi admittamus, Leonem jam tum in isto monasterio habitasse, aut etiam præfuisse abbatem, ne sic tamen locum Virginis natalem inde certo eruere poterimus; quia laudatus abbas consanguinitatis affinitatisve aut amicitiæ gratia, ab illustribus Mauræ parentibus rogatus, ut non raro alias accidit, eam operam potuit contulisse. Cetera Sanctæ gesta commentatione non indigent, aut in Annotatis abunde illustrabuntur, præter annum emortualem, quem Prudentius non annotavit.

[14] [obiit hoc die circa medium seculum IX, ætatis an. 32.] De hoc anno id unum ex supra dictis affirmari potest, eum incidisse in episcopatum Prudentii, quem hic anno 846 vel sequenti certe jam tenebat, annoque 861 moriens reliquit. Hinc auctor Martyrologii Parisiensis S. Mauræ mortem circa annum 850 fixit, circa quem ipsam floruisse, Arturus in Gynæceo sacro pariter observavit. Castellanus vero maluit annum circiter 845 annotare. Res mihi incerta est, neque dicere ausim, utrum ante, an post medium seculum nonum felix ipsius obitus contigerit, ideoque cum hujusmodi annorum latitudine initio Commentarii in margine adscripsi circa medium seculi IX. Ceterum cum Prudentius ex ipsius Sanctæ matris Seduliæ, ejusdemque fratris Eutropii testimonio dicat, illam nondum expleto ætatis suæ anno vigesimo tertio obiisse, simili modo de ejusdem anno natali censendum est. De die obitus nullum dubium reliquit Prudentius, disertis verbis asserens, ipsam festo S. Matthæi apostoli, quod hac die XXI Septembris celebratur, extremis morientium Sacramentis per manus suas, ut petierat, munitam, se cum aliis coram inspectante, beata morte ad Dominum commigrasse.

[15] [Ad eumdem diem aliquot Martyrologiis inscripta est:] Hinc de eadem ad hunc diem agunt varia Martyrologia recentiora, quorum dicta subjungo. In primis Florarium nostrum Ms. Sanctorum, seculo XV exaratum, sic habet: In pago Trecassino, sanctæ Mauræ virginis. Inter auctaria Usuardina apud Sollerium editio Lubeco-Coloniensis eodem die: In pago Trecassino, sanctæ Mauræ; additurque vox civitatis verisimiliter pro virginis, ut Sollerius ibidem observavit. Consonat Grevenus, In pago Tricassino, inquiens, sanctæ Mauræ virginis. Eadem habent Felicius & Maurolycus in suis Martyrologiis. Ferrarius in Catalogo Generali Sanctorum, & Castellanus in Martyrologio universali ipsam in civitate Trecensi his verbis annuntiat: Trecis, S. Mauræ virginis. Consentit Martyrologium Parisiense, in quo ad eumdem pariter diem legitur: Trecis, sanctæ Mauræ virginis, a S. Prudentio, ejusdem urbis episcopo, in suis scriptis laudatæ. Hisce adde Arturum in Gynæceo sacro, ubi ait: Augustæ Trecarum, S. Mauræ virginis, admiranda virtute & spiritus fervore conspicuæ. Adde denique & Saussayum, qui in Martyrologio Gallicano breve ipsius elogium ex sæpe laudato Prudentii Sermone inseruit.

[16] [cultus ejus ab obitu cœptus.] Ejusdem cultum mox ab ejus obitu aut certe non diu post cœpisse, testis est idem Prudentius episcopus, qui Sermonem suum concludens, ait: Quo (Virginis corpore) condigne tradito sepulturæ in loco, ubi nunc a fidelibus honoratur, innumera miracula subsecuta sunt, ipso operante, qui vivit & regnat in omnia sæcula sæculorum. Amen. Hanc autem venerationem in popularibus suis merito excitaverit insignis sanctæ Virginis, dum viveret sanctitas, miraculis tam in vita, quam statim post mortem illustrata. Nam, ut de hisce solum loquar, eadem hora, qua obiit, corpus suavissimo fragravit odore, quem non tantum circumstantes, sed etiam Veranus monachus in monasterio Leonis, qui olfactus sensu diu cæruerat, odoratus est; & aqua, qua virgineum ejusdem corpus post obitum lotum fuerat, in lac conversa, Leoncium, Mauricianæ, materteræ ipsius, ex filia Damona nepotem, febricitantem pota sanavit; & Thecia, Mauricianæ item filia, nativam in facie sua maculam per ejusdem cilicii contactum abstersit.

[17] Nusquam legi, an S. Maura nostra a Trecensi clero Officio ecclesiastico umquam honorata fuerit, [Officium de ipsa olim lectum & nomen illius in Litaniis. Corpus sepultum] neque illius diœcesis Breviaria ad manum habeo, ex quibus id queam discere; & contrarium potius colligo ex Breyeri hac super re silentio. Eodem tamen teste in Vita Prudentii cap. XI Officium de illa cum lectionibus propriis ad diem XXI Septembris olim lectum fuit in monasterio S. Martini Trecensis in Areis, antequam reformatio canonicorum Regularium Congregationis Gallicæ, vulgo S. Genovevæ dictæ, in illud inducta fuisset. Sub finem quoque Notæ ultimæ in Vita S. Mauræ addit, ipsius nomen etiam legi in Litaniis, in quodam vetusto Psalterio, ante annos 500 exarato. Superest, ut de cultu sacri corporis ipsius agamus. Prudentius verbis numero præcedenti relatis asserit quidem, illud in loco, ubi tunc a fidelibus honorabatur, & innumeris miraculis jam tum inclaruerat, digne sepultum fuisse; sed sepulturæ locum non nominat; haud dubie quia hic auditoribus suis erat notissimus.

[18] At vero Camuzatus in Notis ad eamdem Vitam, [in pago cognomine, ubi ejus sepulcrum diu superfuit.] seu elogium, de eodem scribit sequentia: Porro corpus prædictæ virginis Mauræ honorifice conditum fuit in æde sacra pagi, qui ejusdem memorabile nomen retinet & conservat, & ad fluenta Sequanæ situs est, quingentis tantum passibus a prædicta urbe (Trecensi) remotus. Nec vero illud tacite prætereundum; ejus nempe tumulum e regione primarii altaris in eadem æde etiamnum conspici. Ita ipse, qui Opusculum suum anno 1610 vulgavit. De sepulturæ loco, tumuloque ibidem spectabili consentit etiam Nicolaus Des-Guerrois in Sanctitate Christiana seu Historia ecclesiastica Tricassina, ad annum Christi 853, num. 22, ubi in adjunctis nonnihil varians, ita Gallice loquitur: Ubi (in pago S. Mauræ, ut præmisit) corpus ejus in ejusdem loci ecclesia honorifice inhumatum fuit, & hodiedum ibidem visitur e regione suggesti versus Septentrionem ejusdem sepulcri cippus, quatuor columnis saxeis suffultus. Locus hic una circiter leuca Trecis distat, ad unum e Sequanæ fluvii alveis situs, estque prioratus cum annexa cura parœciæ, ab abbatia S. Martini in Areis dependens. Quid deinde tumulo illo factum sit, ignoro: nam Breyerus Nota ultima de eodem hæc scribit: Dum Des-Guerrois anno MDCXXXVII Sanctitatem Christianam &c vulgabat, etiam visebatur Sanctæ sepulcrum, quatuor columnis saxeis subnixum; verum deinde mutatum loco est.

[19] Incertum quoque est, quamdiu sacræ istæ Virginis exuviæ ibidem sub terra, [Corpus deinde ibidem elevatum,] seu tumulo suo inclusæ latuerint, quas publicæ venerationis ergo inde sublatas elevatasque fuisse, aliunde constat. Audiamus denuo Camuzatum, qui numero præcedenti laudatus, sermonem suum prosequens, docet, insuper ibi (in eadem nempe ecclesia) esse thecam ligneam, in qua pars sanctarum præfatæ Virginis reliquiarum inclusa asservatur. Consonat Des-Guerrois, loco citato inquiens: In eadem ecclesia quiescunt ejusdem reliquiæ, in theca lignea, auro picta, inclusæ, verumtamen non nisi magna earumdem pars ibidem est. Reliqua porro ejusdem virginei corporis portio in prædicto monasterio S. Martini in Areis deposita fuit anno 1415, quo memorata lipsanotheca cum incluso corpore ex pago S. Mauræ ad monasterium delata, & post exemptam ejusdem portionem ad eumdem pagum postmodum relata fuit. Est autem monasterium hoc clericorum Regularium S. Augustini, vulgo Saint Martin ez aires dictum, olim in suburbio, nunc juxta portam S. Jacobi Tricassinæ civitatis situm, inquiunt Sammarthani fratres in sua Gallia Christiana tom. 4, pag. 622.

[20] [annoque 1415 ad monasterium S. Martini Trecensis delatum,] Translationem hanc & reliquiarum divisionem discimus ex eodem Camuzato, qui eam ex instrumento authentico probat, sacrasque illas reliquias suo tempore in ejusdem monasterii ecclesia asservatas cultasque testatur. Reliquam vero partem, inquit, divi Martini Trecensis monasterium, vulgo In areis dictum, tamquam pretiosissimum pignus sibi traditum accuratissime custodit. Facta autem fuit hæc theca anno MCDXV, in eamque sanctissimi corporis ossa recondita; ut constat ex instrumento tunc temporis confecto, sequenti verborum serie contexto, in eadem theca pariter incluso. Post hæc subdit laudatum instrumentum, quod ego quoque totidem verbis huc transfero.

[21] [ubi ejusdem magna pars deposita fuit, ut probatur] In nomine S. & individuæ Trinit. &c. Noverint universi, quod an. Domini 1415 Indict. 8, Pontif. Sanctiss. in Christo patris ac D. nostri D. Joannis divina providentia Papæ 23 anno sexto, mensis vero Junii die ultima, quæ fuit dies Dominica post festum B. Joannis Baptistæ, regnante illustriss. principe ac D. D. Carolo, Dei gratia Francorum rege, concilioque generali pro reformatione universalis Ecclesiæ in civitate Constantiensi existente, in nostrum infrascriptorum, videlicet G. dicti de Ascenseriis clerici, & G. Baudeti, publicorum Apostolica & Imperiali auctoritate notariorum præsentia &c., per parrochianos ecclesiæ parrochialis de S. Maura prope Trecas, membri monasterii S. Martini in areis Trecens. Ord. S. Augustini, cum solemnitate debita delata fuit in choro dicti monasterii quædam vetus capsa, de qua quidem fuit per R. patrem, D. D. Stephanum Trecensem episcopum extracta certa & magna pars ossamentorum B. Mauræ virginis, & postmodum, præmissis prius approbatis, in præsenti capsa per eumdem R. patrem benedictione præcedente, adhibitisque solemnitatibus, in talibus fieri consuetis, inclusa. In quorum præmissorum testimonium &c. Præsentibus ad hæc venerabili in Christo patre, fratre ac domino, Lamberto Haberti abbate, Joanne de Campis &c, dicti monasterii Religiosis.

[22] [ex instrumento publico;] Hactenus instrumentum a Camuzato relatum, in quo omnes notæ chronologicæ recte se habent præter Pontificatum Joannis XXIII; hic enim jam ab ultima die Maji ejusdem anni, quo annum sextum in Pontificatu a paucis diebus inchoaverat, eidem cesserat in concilio Constantiensi. Verum laudatum instrumentum ex hoc capite falsitatis argui non potest, cum prædictam Joannis XXIII cessionem Trecenses tum etiam ignorare potuerint, aut certe nondum pro legitima habuisse. Constat enim, Carolum VI Francorum regem, ejusque curiæ principes eamdem non statim admisisse, sed contra improbasse Constantiensium patrum adversus istum Pontificem procedendi modum, ut videri potest apud Guilielmum Franciscum Berthier tom. 15 Historiæ ecclesiæ Gallicanæ pag. 527 & sequentibus. Potuerunt itaque Trecenses notarii die ultima Junii laudato instrumento Pontificatum Joannis adscripsisse, quia de libera ejusdem cessione nondum satis fuerant edocti. Bailletus pro anno Christi 1415 habet annum 1414; sed tunc eædem notæ chronologicæ vitiosæ sunt; ideoque suspicari licet, mendum typographicum hic irrepsisse. Ceterum Stephanus episcopus, qui sacrarum reliquiarum partem ex veteri lipsanotheca exemisse in instrumento dicitur, fuit Petrus de Givriaco, sive de Givry, quem Sammarthani fratres tom. 3 Galliæ Christianæ ab anno 1395 usque ad 1426 in episcopali cathedra Trecensi sedisse statuunt.

[23] Camuzato in omnibus consentit Des-Guerrois tam loco supra citato, [in quo utroque loco reliquiæ ejus honorantur. Bailleti] quam ad eumdem annum 1415, additque, sacras illas reliquias in prædicto S. Martini monasterio in altari principe quiescere. Ad annum quoque 427, num. 2 recensens reliquias, quæ suo tempore in eodem monasterio honorabantur, præmiserat sequentia: In hac ecclesia inter reliquias asservatur brachium cum capsa lignea auro picta, in qua magna ipsius ossium pars est. Breyerus Nota ultima scribit, maximam sacrorum ossium ipsius partem ibidem esse, vetustam vero thecam cum reliquo corpore ad ecclesiam pagi S. Mauræ, unde allata fuerat, reportatam fuisse. Bailletus in Vita Gallica de hisce non satis recte sic loquitur: Sanctæ corpus ad ecclesiam delatum fuit, in qua honorifice honoratum est, & ubi Deus per patrocinium ipsius miracula facere continuavit… Corpus S. Mauræ postea partitum fuit: una portio data est abbatiæ S. Martini in Areis, quæ canonicorum Regularium S. Augustini est; altera posita fuit in ecclesia parœciali pagi S. Mauræ, quingentis passibus a civitate Trecensi ad Sequanam sita & eidem abbatiæ subjecta.

[24] Ejusdem quædam facta translatio est die Dominica, [parum accurata de hisce narratio.] quæ dies ultima mensis Junii erat anni MCDXIV, quando Stephanus Trecensis episcopus istas reliquias ex veteri theca exemit, ut easdem in novam ligneam reponeret. Ita Bailletus, laudans in margine Notas Camuzati, in quibus tamen ista sic non leguntur. Nam primo Camuzatus ait, S. Mauræ corpus primo in ecclesia pagi, qui ejusdem nomen retinet, humatum fuisse; Bailletus id in alia factum esse insinuat. Camuzatus scribit, sacrum Virginis corpus in veteri theca sua anno 1415 ex prædicto pago ad monasterium delatum, & tunc ejusdem partem a Stephano episcopo inde exemptam & in nova lipsanotheca positam atque in dicto monasterio collocatam fuisse: Bailletus vero significat, partitionem illam prius factam esse, ac deinde anno 1414 translationem institutam, in qua laudatus Stephanus sacras illas reliquias ex una in alteram thecam, seu ex veteri in novam transposuerit. Hisce observatis Vitam seu Elogium subjungo.

VITA
Auctore Prudentio episcopo Trecensi.
Ex editione Nicolai Camuzati.

Maura Virgo, Trecis in Campania Galliæ (S.)

BHL Number: 5725

A. Prudentio episc.

[Præfatio auctoris.] Instatis a, charissimi filii, opportune, importune, ut loco sermonis, quem diebus solemnibus vobis facere consuevi, de vita gloriosa & morte pretiosa sororis nostræ Mauræ non solum dicam quidquam, sed & scriptum relinquam, posteris profuturum. Ad hoc enim frater ejus Eutropius, præpositus vester b, qui fuit spiritali affectione germanior, quam carnali, me ex parte vestra & vir religiosissimus Leo abbas c, vicinus noster, qui eam cathechizavit & regeneravit ex aqua & Spiritu sancto, ex parte sanctorum monachorum sollicitavit frequenter d. Gaudeo in Domino de uberrimis vestræ devotionis manipulis, quibus non sufficit, quod virtutes Dei in illa propriis oculis aspexistis, nisi etiam pluries recitatas propriis auribus hauriatis. Ad ipsarum enim auditionem iteratam in odorem unguentorum suorum ferventius curritis, & exemplo domestico provocati, rursum laborem amplectentes, bravii fructum & honorem expectatis, quem jam prudens Virgo adepta est, quæ accepto oleo, & aptata lampade, cum Sponso ad peremnes nuptias est ingressa; de quibus modo nostro cantemus interim, dum viatores, ut ad eos * recumbere valeamus comprehensores, recepti, ubi justi epulantur & exultant in conspectu Dei.

[2] [Sancta Puella patrem nobilem & divitem] Sedula in Christi & ecclesiæ servitio Sedulia vidua, beatæ mater Puellæ, & præfatus Eutropius frater ejus asserunt, nondum eam ætatis suæ annum XXIII peregisse, cum calcatis carnalibus nuptiis, ad prædictas cælestes nuptias est admissa. Porro Marianus pater ejus, qui in ecclesia Apostolorum e sepultus est, paulo ante ipsam migravit a seculo, quem ipsa Filia, ab ipso carnaliter mundo genita, multo semine lachrymarum Deo studuit specialiter generare. Qui cum esset dives, potens & nobilis, jam ingressus erat latas seculi vias; sed per Dei gratiam ad arctam viam, quæ ducit ad vitam, duce Filia, reversus est. Revera tractabilis homo erat, & consiliis acquiescens, & qui nihil qualecunque patri suo de salutari conversione Eutropii filii sui credidit, de salute propria virgini Mauræ filiæ credere non negavit. Adduxit ad me Femina virum, Juvencula senem, Filia patrem, Ovicula leonem; & ad pedes meos procumbere faciens, admiranda cautela docuit & de commissis medullitus conteri f, & plenarie confiteri.

[3] [ad frugem reducit: ex bonis a fratre acceptis] Qui etiam de consilio meo & Filiæ suæ, quam optimam habui adjutricem, temporalibus abdicatis, & ecclesiam Apostolorum hæredem constituit, & in ipsa tandem corpus proprium ex multa cordis devotione sepeliri mandavit. Gratias tibi ago, Domine Deus, qui talem nobis in tuo ministerio cooperatricem tibi complacuit concessisse, quæ sicut ignis, qui comburit sylvam, & sicut flamma comburens montes, prius proxima quæque, ut patet in patre & familia patris, & remota postea inflammavit igne, quem venisti mittere in terram, &, ut ardeat, voluisti. Nihil secum frater Eutropius in conversione sua de rebus paternis attulit, ea * unicæ Sorori suæ ea intentione habendas relinquens, ut, ipsis mediantibus, nobiliores subiret thalamos, & solemnius posset matrimonium celebrare. Mira res! Eutropius, ut salva pace sua loquar, vale dicens seculo, de secularibus cogitabat; Maura vero, remanens in seculo, secum de cælo tractabat; unde fructum nunc reportat in respectione animarum sanctarum, non mortalem ex nuptiis, sed vitalem ex lachrymis, ejus saporem gustans in cælis, cujus odorem olfecit in terris.

[4] [ecclesiæ liberaliter providet: Prudentio episcopo] Non doleas, Eutropi fili mi, nec te in opibus derelictis tuæ intentionis fructu frustratum causeris; revera, ipsis mediantibus, Soror tua nobiliores thalamos subiit, & solemnius connubium sortita est, de mammona iniquitatis magnos amicos & Sponsum potentem & divitem in omnes, qui invocant eum, & speciosum forma præ filiis hominum acquisivit g. Magnus amicus Princeps Apostolorum & claviger regni cælorum; magnus S. Paulus, electionis vas, quorum obsequiis in Tricassina ecclesia & se & sua pro parte non modica dedicavit. Quis oleum ad lampades ministrabat h? Maura. Quis palas i conferebat? Maura. Quis vestimenta sacerdotalia de proprio comparabat? Maura. Pretiosius habeo super aurum & topazium collatum mihi lineum indumentum, quod propriis manibus nevit, composuit, dealbavit, & ut eo induerer inter sacra Missarum solemnia, humiliter postulavit. O Virgo liberalis & benigna; hæc fecisti, & tacui. Tacui; nunquid semper tacebo? Tempus tacendi, & tempus loquendi, cum jam cum Sponso gloriaris in cælo. Fateor, Virgo prudentissima, jam continere non possum os meum.

[5] In una re duo pretiosissima munera contulisti, qua donante, [lineam vestem sacerdotalem donat, qua ipse aliique induti,] non posset quicquam mihi esse nisi prestiosum & maximum; qua tribuente, omne datum est gratum, omne receptum acceptum, omne rarum est charum. Quid mihi? Plus animum pensabam, quam manum, plus affectum, quam factum, plus hilaritatem, quam tristitiam. Gratias ago, Virgo gratiosa, gravitati tuæ, quæ tam præclarum habitum indigno contulisti. Sed nunquid solum? Non utique: donum geminasti, & abundans abunde donasti. Ornatum duplicem præbuisti, unum corporalem, & alterum spiritualem, unum exteriorem, & alterum interiorem, unum patentem, alterum latentem, quem ad aperiendam divinam & tuam clementiam, & miseri cordis mei duriciam, non jam latere volo, sed patere. Ficus eram arida; etiam merito non nisi incendium exspectabam; arueram tamquam fœnum, merito mittendum in clibanum; anima mea, sicut terra sine aqua; & ideo sterilis & infructuosa. Quid expecto? Quid miseriam meam manifestius non ostendo? Dominici corporis Sacramentum cum raro devotionis butyro tractabam; quando vestem contulit memoratam, sine lactucis agrestibus Agnum edebam, sine pane lacrymarum ad Panem accedebam angelorum.

[6] Quid plura? ipsa fortis Mulier quæsivit, non dico lanam, [inter sacrificandum pie afficiuntur.] sed linum, & operata est consilio manuum suarum, complevitque diebus paucis opus suum, quod fecerat, in quo facientis industria relucebat, & tandem Prudentio episcopo dedit, quem amabat. Non abscondam amplius, Domine, misericordiam tuam a consilio multo, narrabo altissima, quæ fecisti, magnalia per famulam tuam Mauram; nam receptum indumentum statim illius antiquæ virgæ virtutem habuit, & aquam copiosam de me, duriore, quam petra, produxit k; quantæque postea efficaciæ fuerit, quotiens eum * plures nostrum inter sacra Missarum solemnia sunt induti, quod tam notum est & expertum, commemorare & displicet pro titillatione inanis gloriæ more fragilitatis humanæ, & placet pro Deo & Dei laude l. Displicet; quia timeo de amissione tanti thesauri, quem vident palam tot & tanti hostes invisibiles reportari. Placet; quia per hoc intelligo, Dei magnalia prædicari. Fœlix es, Sedulia, quæ talem, non tam mundo, quam Deo, Sobolem genuisti, & quæ in terris nata est cum angustia tua, nunc in cælis nascitur cum lætitia tua & nostra; immo magis sua, quam tua vel nostra: quippe nostra semiplena est, nam flemus pariter & gaudemus.

[7] Gaudemus quidem, quod talem habuimus, & ipsius æternis gaudiis congaudemus; flemus vero, quod talem amisimus, quam totius honestatis, devotionis & pudicitiæ exemplar & speculum habebamus: [Felix Virgo, quam moribundam auctor aliique] sua vero jam lætitia plena est & perfecta; quia torrente cælestis voluptatis potata, gaudet de iis, quæ evasit, periculis atque pœnis, gaudet de iis, quæ invenit, præmiis, mansionibus & concivibus suis. Jam ergo, bona Sedulia, fletus absterge, sicca lachrymas, quæ de cælo vocem lapsam publice nobiscum in ejus transitu audivisti; Veni (inquit) dilecta mea, & ponam in te thronum meum; quia concupivit Rex speciem tuam. Dum enim invocaret Dominum, Deus deorum loquutus est, & vocavit Mauram, vocans eam manifesta voce, sonoque audibili, qui prius eam vocaverat inspiratione mentali. Stabam ego una ex parte grabati, & Leo abbas ex altera, qui tunc submissa voce more suo psalmos Davidicos ad caput beatæ Virginis ruminabat. Stabant etiam nobiscum Mauritius, Eutropius levita consanguineus m Virginis, & multa turba fidelium circumfusa.

[8] [cælesti voce advocari, audierunt.] Tacebamus omnes, te exspectante Sedulia, quæ quandoque singultus & gemitus emittebas; cum repente præfatum organum insonuit, inæstimabili suavitate omnium aures & corda supra omnem modum humanum demulcens. Nec defuit curiositas importuna, si quis forsitan esset intus vel extra, qui tam dulcifluam harmoniam effundere potuisset; verum veraciter deprehensum est & odore & canore, quod tunc etiam descendit in jubilatione, qui ascendit Dominus in jubilatione; nec dedignatus est, tamquam sponsus Dominus procedens de thalamo suo, post visa longa sponsalia Sponsæ venienti occurrere, & in ejus occursu cantica lætitiæ dignanter decantare, qui eam jam disponebat traducere & sibi connubio stabili jungere, propriamque dicare. Noli jam socrus Dei ergo effecta, Sedulia, amplius lamentari, quæ ipsum audivisti Dominum in traductione Filiæ gratulari. Sed cur jam sermonem facio de egressu, qui pauca vel nulla adhuc de ingressu locutus sum aut progressu; quare jam finem teneo, nondum capite apprehenso?

[9] [In ecclesia Apostolorum quotidie a summo mane hærens,] Revera pretiosum finem occulta n fide prospexi; sed te teste, Sedulia, teque constanter asserente, Eutropi, gloriosa ætatis suæ primordia intellexi. Portare quippe cœpit jugum Domini ab adolescentia, & mane manna recolligens, revera summo mane in Dominicam vineam missa est operatrix. O bone Jesu, verum prorsus est, quod adolescentulæ dilexerunt te nimis, & in adolescentula Maura videmus completum, quod fuerat satis ante prædictum. Ab ineunte ætate quotidie a matutinis laudibus usque ad horam Sextam moram faciebat in ecclesia Apostolorum, ubi, sicut nostis, tribus modis imago Domini depingitur Salvatoris: nam repræsentatur tamquam Puer, sedens in gremio Matris suæ; & tamquam magnus Dominus, sedens in solio majestatis, & tamquam Juvenis, pendens in patibulo Crucis o. Porro hanc B. Maura consuetudinem a tenera observavit ætate, ut quotidie totum prædictum non cessaret expendere; primo se toto corpore posternens coram Infante; secundo coram Juvene; tertio coram Rege; nec ulla umquam necessitate potuit abstrahi, quin singulis diebus Dominum sub effigie triplici cerneret indefessa oculo corporali. Revera tritum & verum est: Ubi amor, ibi oculus; synceroque & integro Adolescentula Dominum diligens * affectu, quæ satiari non poterat ex aspectu.

[10] Jam aperire libet, fratres charissimi, quod usque modo clausum, quod hactenus occultavi; quia & de cætero damnosum tacere, & fructuosum arbitror reserare; [ex triplici Christi effigie mira audit.] tempusque est, ut exponam spontaneus, quod ab ore suo extorseram importunus. Instabat dies vocationis suæ & velox depositio tabernaculi sui; unde cupiens ab ipsa tandem instructionem aliquam reperire testamenti, quæsivi ab ea, & quæstionem pluries iteravi, cur coram supradicta dicti Salvatoris effigie prosternebat se morose quotidie successive. Denique multipliciter obsecrata, non sine multa difficultate respondit. Fœlix, inquit, Apostolorum ecclesia, in qua frequenter audivi & Puerum in Matris gremio vagientem, & Juvenem in cruce gementem, & Regem in solio terribiliter intonantem, sed mihi virgam auream amicabiliter donantem p. Cumque statim ei novam movere inciperem de Salvatoris nostri gemitu & vagitu quæstionem, manum meam manu sua constringens, & per hoc linguam meam compefcens, hæc pauca subjunxit: Non naturæ, sed miraculis adscribendum est, si ad recolenda fidei nostræ mirifica sacramenta, & ea in mentibus fidelium roboranda, lignum aridum gemitum edit aut vagitum.

[11] O quam fœlix Filia nostra, laboriosa, non fœcunditate filiorum, [Sanctæ munificentia & peregrinationes; mappula ab ipsa donata] sed sanctorum operum! O Mater tam solicita & circa plurima perturbata! Non solum enim clericorum, sed monachorum necessitatibus subvenire curabat, quod Leo abbas & sancta ipsius congregatio recognoscunt, quibus de proprio cucullas & mapulas q acquirebat. Gratiam & suffragia beatorum Apostolorum Petri & Pauli solicita quæritabat in ecclesia clericorum, & sanctorum martyrum Gervasii & Prothasii patrocinia studiosius implorabat in monasterio monachorum; quod licet apud Mantiniacum r circiter quatuor milibus ab hac Tricassina civitate distat, qualibet tamen quarta & sexta feria, causa peregrinationis, nudis pedibus & absque lineis in arcto panis & aquæ jejunio visitabatur ab ipsa. Quantæ autem virtutis & efficaciæ sit mapula, quam Leoni Maura tribuit, claris indiciis protestantur & Melanus clericus & sanctissimus monachus, & Paulinus clericus, ipsius tactu a febribus liberati.

[12] Et quamvis hoc quidam mansueti Leonis meritis attribuant & ascribant, [febres pellit; ipsius lacrymæ ex alterius oculo maculam eluunt.] potius tamen arbitror sentiendum, quod & ipse Leo sentit nobiscum, ut illud in gloriam sanctæ Virginis convertatur, quod Sponsus suus mirabiliter operatur, ne murenulas aureas sibi præsumat alius usurpare, quas in signum dilectionis & ornamentum decoris Dilectus Dilectæ voluit præsentare s. Nondum, frater Maurici, memoria mea elapsum est, quod, te ministrante, occultata t fide cognovi. Expleta namque matutina synaxi u, innuisti mihi, ut Mauram aspicerem, arctius amplectentem & dulcius osculantem altare, ubi corpus beatæ virginis Mastidiæ x requiescit; sed & Hora sexta a fratribus decantata, ad pedes ejusdem altaris lachrymarum suarum rivulum ostendisti, quo proprios oculos linivisti: quæ linitio quantum tibi profuit, & gratia lachrymarum, quam habes, & oculi macula, quam modo non habes, certis probant & irrefragabilibus argumentis. Ipse namque mirabilium Agni & Sponsæ suæ operum, quoad vixeris, clarissimum, vivum & verum testimonium effectus es; nam laudes Christi & Mauræ, etsi lingua taceat, oculus tamen, quocumque perrexeris, prædicare non cessat.

[13] [In ecclesia suburbii existens, diaconum in civitate] Scimus omnes, Maurici levita charissime, quod parum sonoram vocem habeas; ita ut, cum sanctum Euangelium legis, ab ostio ecclesiæ audiri vix possis. Unde ergo sonoritas illa fuit, quæ die Parasceves aures Mauræ, sed solius & longe positæ, penetravit? Dicta siquidem die inter Sextam & Nonam apud S. Aventini ecclesiam y, in suburbio civitatis ipsius, sanctæ prædicationis semina ego peccator miserrimus, talis qualis episcopus, pro officii mei debito in cordibus audientium jaciebam, & pro modulo meo divini sermonis hamo piscabar pisciculos, etsi paucos & parvos. Aderat & Maura, attente audiens, & sedens inter alios auditores, quæ nulla umquam occasione ab hujusmodi pia occupatione potuit revocari; sed quia ex Deo erat, verba Dei audiebat, ea in corde suo, quasi in libro, conscribens; cumque pro temporis exigentia sermonem facerem de Dominicæ passionis sacramento, repente se erigens, aliis sedentibus, stetit supra pedes suos, & totam se signo vivificæ Crucis munivit.

[14] [Passionem Domini legentem audit.] Cumque quæsissem ab ea, quid ei accidisset, & quare contra morem cum aliis sedentibus non sederet; ut erat verecundo vultu & columbina simplicitate, respondit: Estne, pater, sedendum, quando sanctum legitur Euangelium? En Mauricius levita in ecclesia Apostolorum Dominicam cæpit legere Passionem; si placet astantibus, omissis paululum aliis, audiendam. Statimque, si quid audirent, a circunstantibus, inquisivi, factoque silentio, tota multitudo se nihil audire prorsus respondit. Unde divinam intelligens in præclara Virgine affuisse virtutem, lachrymis ubertim fluentibus, nequaquam potui, quem inceperam, complere sermonem: verum illico propter infideles z magnalia Dei certius probaturi, ad Apostolorum ecclesiam properavimus universi, in cujus introïtu facientes modicam stationem, vix tandem audire potuimus adhuc legentis Mauricii vocem tenuem & exilem. Tum finito Euangelio Dominicæ passionis, communiter offerentes Domino gloriam & honorem, offerentes Domino gloriam nomini ejus, in templo ejus omnes diximus gloriam, qui in Sanctis suis gloriosus est. Porro Virgo Dei ad pedes meos tremebunda jacebat, aliis gaudentibus, ipsa flebat, pectus tundebat, & quæ verbum salutis turbasset, se peccatricem miserrimam clamitabat.

[15] [Festo S. Matthæi, morti proxima, patronos suos] Paulo post illuxit dies vocationis prædictæ; dies, cui magnum præerat luminare, Mathæus videlicet Apostolus & Euangelista, tunc cujus agebatur solemnitas gloriosa; sed luminare minus adjunctum est ei, Maura videlicet, sponsa Dei, placita prorsus & grata Apostolo, quæ placet coram Deo in lumine viventium: ut jam sint duæ olivæ & duo candelabra lucentia ante Dominum, par turturum aut duo pulli columbarum. Habes enim tu beate Mathæe apostole, potestatem sororem circunducendi mulierem, sicut frater Domini Jacobus & Cephas aa; & minus revera censes esse thelonarium, quam Sponsæ Christi paranymphum. Nec jam dedignaris invocantem Virginem in tuum ascisci consortium, qui te fuisse recolis publicanum. Et revera Mauræ diligis sanctitatem, qui peremnem Mauritaniæ prædicasti salutem, & erga candidam Virginem dulciter mansuescis, qui Æthiopes horridos nequaquam expavescis bb.

[16] [sibi adstantes videt; & Sacramentis munita moritur,] Adveniente igitur memorata solemnitate, quam B. Mauræ vocationis suæ jocunditas duplicabat, nobis videntibus, de lectulo infirmitatis, prout potuit, caput erexit, & erectum in partes quatuor inclinavit; & cur hoc faceret, a Leone familiariter requisita, respondit: En lectulum meum quatuor fortes a quatuor partibus ambiunt, cruentas bestias repellentes; Petrus videlicet atque Paulus, Gervasius & Prothasius, quibus, quoad vixi, devotione, qua potui, deservivi; statimque ad me conversa subjunxit: Hoc extremum munus a te peto, Prudenti pater episcope, ut in eorum præsentia de manu tua Eucharistiæ & Unctionis extremæ cc recipiam Sacramenta: quod & factum est. Statimque oratione Dominica inchoata, cum secundam petitionem implesset, qua dicitur: Adveniat regnum tuum, consummato supernæ vocationis jubilo, fœliciter migravit ad Dominum.

[17] [ac mox miraculis illustratur.] Mox Mauriciana matrona, soror Seduliæ, & duæ filiæ Mauricianæ, Damona & Thecia, cilicium de sancto corpore rapientes, in quatuor particulas diviserunt, & sibi tribus retentis, quartam mihi, quam pro magno thesauro custodio, posuerunt. Corpusque de more lavantes, aquam in lac conversam, testimonium pudicitiæ virginalis, videndam meis oculis præsentarunt, quod Leoncius, filius Damonæ, dulcedine captus, abunde deglutiens, a febrili ardore sanatus est, tactuque sancti cilicii Thecia a macula quadam in facie, quam a matris utero contraxerat, & ob hoc viro displicebat, liberata est. Ipsa etiam hora migrationis sanctæ Virginis, Veranus monachus, olfactus sensu diu ante prorsus amisso, eumdem odorem suavitatis sensit in monasterio Leonis dd, quem proximi sancto corpori sentiebant. Quo condigne tradito sepulturæ in loco ee, ubi nunc a fidelibus honoratur, innumera miracula subsecuta sunt, ipso operante, qui vivit & regnat in omnia sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a In editione Camuzati sequens titulus præfixus legitur: Sermo B. Prudentii episcopi Trecensis, de vita & morte gloriosæ virginis Mauræ. Tum sequitur: Ex vetusto Ms. codice descriptus, qui plerisque in locis ob characteres pœne exesos ægre legi potuit, & nunc primum in lucem editus opera N. Camuzati Tricassini. De hisce omnibus consule Commentarium § 1.

b Hic haud dubie præpositus erat canonicorum seu clericorum ecclesiæ chathedralis Trecensis; quorum præpositura seculo duodecimo exstincta est, ut liquet ex ejusdem exstinctionis litteris anno 1167 signatis, apud Camuzatum fol. 123.

c De hoc Leone, quem Mentuniacensem in monasterioSS. Gervasii & Prothasii abbatem fuisse colligitur, sermo non semel infra recurret, ubi etiam de Mentuniaco & monasterio ipsius paucis agetur.

d Obiter observa, Prudentium secundum hæc tantum ab Eutropio & Leone cleri ac monachorum nomine rogatum, hunc sermonem habuisse; Bailletus tamen in tabula critica iis duobus etiam Seduliam Sanctæ matrem adjunxit.

e Hæc ecclesia sanctorum Apostolorum principibus Petro & Paulo dicata Trecensis cathedralis est: observat tamen Breyerus nota 3, eamdem subsecutis seculis S. Petri tantum applellatam fuisse.

f Breyerus nota 4 ex hoc loco persuadere vult, attritionem sive dolorem ex metu gehennæ sine charitate seu benevolo amore Dei super omnia conceptum, in Ecclesia Dei tunc minime agnitam fuisse tamquam sufficientem dispositionem ad sacramentum Pœnitentiæ. Sed nemo non videt, quam inepte. Nam etsi vocem illam conteri eo, quo vult Breyerus, modo stricte summamus; quis tamen dialecticus dicat, ex eo, quod sancta virgo Maura perfectiorem suaserit patri suo, sequi, minus perfectum velut sufficientem tunc agnitum non fuisse in Ecclesia? An, quia S. Maura & Prudentius eidem Mariano,prout mox sequitur, suaserunt, ut temporalibus abdicatis, ecclesiam Apostolorum hæredem scriberet, debent omnes sua ecclesiis legare?

g Bailletus ait, S. Mauram suum de virginitate perpetuo colenda propositum parentibus indicasse, dum hi convenientem sponsum ipsi proponebant; quod nusquam dicit Prudentius.

h Breyerus nota 6 scribit, in Ms., quo usus est, hic subdi: Quis etiam luminaria ceræ dabat?

i Lege pallas. Porro Breyerus hic viriæ pallarum genera recenset; quod ad propositum nostrum nil facit.

k Alludit ad virgam, qua Moyses, aquam e petra elicuit Numerorum cap. 20.

l Breyerus monet hic legendum: Pro Dei & Virginis laude.

m Forte hic idem Eutropius est, quem ejusdem fratrem supra dixit, quique Trecensis ecclesiæ præpositus erat, quando hæc scribebat Prudentius.

n In margine hic annotavit Camuzatus: Forte oculata.

o Camuzatus scribit, ibidem in sacello sancti Salvatoris suo tempore exstitisse ejusmodi imaginem Christi crucifixi, quam eamdem cum ista esse, multisuspicabantur; verum ipse hoc non satis probabile existimat propter ejusdem ecclesiæ incendium, quod anno 1188 contigisse memorat. Breyerus prioribus non dubie assentitur, suspicaturque duas alias anno 872, cum Ottulfus episcopus eam ecclesiam reædificaret, inde amotas fuisse. Res mihi incomperta est.

p Alludit ad virgam auream Assueri regis, Estheri reginæ in signum clementiæ porrectam, lib. Esther, cap. 4.

q Varia mapularum seu mappularum genera recenset Cangius in Glossario. Hic videntur sudaria designari.

r De Mantiniaco seu Mentuniaco, olim vulgo Mantenay consule tom. III Februarii, pag. 748 in S. Romano, hujus loci primo abbate ac deinde archiepiscopo Remensi; & tom. VI Maji, pag. 73 & seq. in S. Leone, ejusdem Romani in monasterii regimen successore. Ceterum hic S. Leo seculo sexto floruit, atque adeo longe diversus est ab eo, de quo in hac Vita seu Elogio agitur.

s Alludit ad Sponsi verba cap. 1 Cantic. Murenulas aureas faciemus tibi &c.

t Forte oculata, inquit Camuzatus.

u Synaxi substitui ex Breyero; nam apud Camuzatum sinopsi perperam legebatur. Porro synaxis pro divino Officio usurpatur.

x De S. Mastidia virgine, & inventione corporis ipsius in eadem ecclesia Trecensi, consule Opus nostrum tom. 2 Maji, die 7, quo colitur.

y S. Aventini presbyteri Vitam apud nos illustratam habes ad diem 4 Februarii, ubi etiam § 2 & in Vita cap. 3 de hac ecclesia seculo sexto ipsi condita actum est.

z Id est, propter eos, qui hoc prodigium credere nolebant.

aa Alludit ad apostolum Paulum, in epistola 1 ad Corinthios cap. 9 dicentem: Numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi, sicut & ceteri Apostoli, & fratres Domini & Cephas?

bb S. Matthæi gesta hoc ipso die illustrata sunt; ibidemque in Commentario prævio § 4 de ejusdem apud Æthiopes prædicatione pluribus actum est.

cc Vide dicta in Commentario prævio § 1.

dd Id est Mentuniaci quatuor milliaribus Trecis dissiti.

ee Nempe in pago, quod S. Mauræ nomen ab ea retinuit. Consule Commentarium prævium num. 18 & sequentibus.

* imo eas

* eas

* id

* i. e. diligebat

DE B. JOANNE PRANDOTHA EPISCOPO CONFESSORE
CRACOVIÆ IN POLONIA

Anno MCCLXVI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Joannes Prandotha, episc. conf., Cracoviæ in Polonia (B.)

AUCTORE J. P.

§ I. Cultus immemorabilis; Acta.

Multa cum laude hujus Antistitis meminerunt celebriores rerum Polonicarum scriptores: [Cultus Beati seculo 15] succincte tamen, & fere occasione aliorum, quorum gesta pertractant. Præ ceteris memorandus est Joannes Longinus vulgo Dlugossus, canonicus Cracoviensis, qui non tantum in aliis infra citandis Operibus Joannem Prandotham laudat sæpius, sed in Vita B. Cunegundis virginis ducissæ Poloniæ, ita loquitur, ut dubium esse nequeat, quin seculo 15 Beatus ille in Cracoviensi metropolitana insignem habuerit cultum, in quem præcipue hic inquirendum erat. Laudatus itaque auctor in Prologo ad Vitam B. Cunegundis Jacobum de Sienno, ab anno 1460 usque ad 1462 Cracoviensem episcopum, adhortans, ut dictæ Beatæ canonizationem promoveat, affatur his verbis: Accipe itaque munus hoc ab optimo Deo reservatum tibi; & opportunitatem, ab aliis neglectam, cave, a te quoque neglectum iri; sed & optima natura tua & arte atque virtute, qua præditus es, utere; neque tot mortalium, qui ex canonizatione ipsa ædificandi & salvandi sunt, patiare discrimen. Et illud cum animo tuo frequentius trahendo revolve, quid prædecessoribus tuis Vislao & Prandothæ, Cracoviensibus pontificibus acciderit. Quorum alter, quoniam viri beatissimi Stanislai, Cracoviensis gloriosi antistitis & martyris, sub omni sui pontificatus regimine canonizationem procurare distulit, in visione per somnum & quietem non secus quam per vigiliam Falislao, diœcesis Cracoviensis militi, monstrata, amictu exuebatur pontificali, cathedra projectus Cracoviensi, cui annis citra viginti negligenter insederat, alter, qui, illi succedens, canonizationem ipsam ferventi studio, plurimis difficultatibus superatis, procuraverat, celebri memoria potitus, etiam magna miraculorum sublimitate refulget, quæ ad sui nominis invocationem Clementia divina bustum suum, in ecclesia Cracoviensi consistens, adeuntium in hanc usque diem operatur.

[2] Dlugossi dicta confirmat Vitæ compendium, anno 1606 typis Cracoviensibus vulgatum a Martino Baronio Jaroslaviensi clerico sub hoc titulo: [miraculis comprabatus,] Beati Joannis Prandothæ Poloni episcopi Crac. Vita ex archivio almæ Castri Crac. ecclesiæ de miraculis sanctorum virorum compendiose deprompta. In eo quippe Compendio infra recudendo, leguntur sequentia num. 6: Tempore Nicolai Papæ V & Zbignei tituli S. Priscæ Cardinalis ac episcopi Crac., anno vero MCCCCXLIV, cum hujus Divi ossa sancta levarentur, inque alium prædictæ capellæ, ubi nunc sepulta sunt, tumulum transferrentur, ex aperto ejus sepulchro suavissimum & fragrantissimum per quatriduum spirabant odorem, qui omnes tum astantes mirifice recreabat & refocillabat, multos etiam suæ fragrantiæ virtute sanabat: sunt & alia pene innumera ab hoc anno MCCCCXLIV usque ad MCCCCLXIV creberrimis vicibus facta & sanctitatem Viri evidentissime comprobantia miracula, quæ hic brevibus adumbro. Subditur mox enumeratio aliquorum, qui a variis morbis & periculis liberati, & duorum quidem, qui a morte revocati fuerint. P. Fredericus Schembegh Societatis Jesu sacerdos, cujus insigne elogium habes in ejusdem Societatis Bibliotheca, anno 1616 misit Cracovia ad Bollandum nostrum dicti compendii exemplar, impressum in folio expanso, eique propria manu adscripsit, fideliter ex archivo cathedralis ecclesiæ Cracoviensis desumptum esse; in epistola autem ad eumdem Bollandum addidit: Miraculorum processum ipsemet vidi in archivo cathedralis ecclesiæ: habet ibidem sepulchrum elevatum & celebre devotione populi. Latet tamen error in supra citatis Compendii verbis; anno quippe 1444 Pontifex erat Eugenius IV, non autem Nicolaus V, qui illi e vivis sublato substitutus est tantum anno 1447.

[3] [magno splendore] Quam eximius fuerit temporibus istis Beati cultus, docemur ex iis, quæ memorato Vitæ compendio etiam typis subnexuit laudatus Baronius, ac primo quidem ex Hymno ad eumdem ac duplici oratione, ut sequitur:

Magne præsulum Prandotha,
      Signis, virtutibus, vita,
      Religione in Deum,
      Et pietate in clerum,
Cuncti te Patrem pauperum,
      Pupillorumque tutorem
      Conclamant; tua numina
      Christi testantur agmina.
Ad tui corporis bustum
      Claudi suscipiunt gressum,
      Mutorum lingua solvitur,
      Languentum membra curantur,
Felix es tu Cracovia,
      In qua refulgent insignia
      Divorum; diebus nostris
      Absit oris procul hostis.
Te, Christe, Rex piissime,
      Omnes precamur hac die,
      Ut in polorum sedibus,
      Nos loces cum Cælitibus. Amen.
℣ Ora pro nobis, B. Joannes Prandotha;
℞ Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oratio. Deus, qui miraculorum splendore beatum tuum Prandotham illustrare dignatus es; concede propitius, ut omnes, qui ejus apud te imploramus auxilium, petitionis nostræ sentiamus effectum. Per Christum Dominum nostrum, Amen. Alia. Omnipotens sempiterne Deus, qui præclara beati Joannis Prandothæ, confessoris atque pontificis merita, novissime suscitare, tuisque fidelibus diversis miraculorum prodigiis misericorditer declarare voluisti: præsta, quæsumus, ut omnes, qui de ejus speciali festivitate gaudemus, ad illam cælestem gloriam, quæ est Christus Jesus, feliciter pervenire valeamus. Per Christum Dominum nostrum, Amen.

[4] Utrum umquam Officio ac Missa Beatum coluerint Cracovienses, [vigebat etiam] nusquam comperi; at vero annuam ejus memoriam speciali festivitate ab illis celebratam fuisse, non obscure colligo ex Oratione secundo loco recitata, imo id verisimillmum mihi fit ex eo, quod non tantum inter primarios urbis Cracoviensis, sed & regni Poloniæ patronos fuerit numeratus. Utrumque discimus ab eodem Martino Baronio, qui ibidem exhibet Catalogum sanctorum, utriusque sexus personarum, urbis Crac. Patronorum, in eoque post S. Stanislaum episcopum Cracoviensem & martyrem, S. Casimirum principem Poloniæ, S. Florianum ducem militiæ, quarto loco collocat B. Joannem Prandotham, episcopum Cracoviensem vigesimum primum: ac, ceteris enumeratis, uni Beato nostro consecrat totum Opusculum his verbis: Beatissimo ac sanctissimo præsuli Joanni Prandothæ Bialacovio, ex nobili & antiquissima familia Odrowasorum, Cracovien. throni episcopo, in ordine XXI, confessori Christi dilectissimo, patrono Poloniæ regni gloriosissimo, miraculis insignibus clarissimo, in laudem Dei omnipotentis & in honorem Ecclesiæ totius triumphantis posteritati in perpetuam memoriam, devote ac humili ex animo exile hoc munusculum Martinus Baronius Jaroslaviensis, additis nominibus Sanctorum Cracoviæ tumulatorum, offert ac dicat. Anno Domini MDCVI. Demum sic totum Opusculum clauditur: Omnia fideliter extracta ex catalogo sanctorum regni Poloniæ Patronorum, Romæ a magistro sacri Palatii approbato, & Cracoviæ a reverendo patre & domino Andrea Schoneo S. T. doctore, almæ universitatis generalis studii Cracovien. rectore approbata, ac cum superiorum consensu imprimi concessa. Per eundem authorem Martinum Baronium Jaroslavien. clericum.

[5] Nec solius Baronii testimonio hic stare necesse est: [inchoato] etenim Prandotham ut regni Poloniæ patronum fuisse habitum, suadet etiam Ms., quod in Museo nostro servamus, sub hoc titulo: Catalogus Sanctorum ac Beatorum utriusque sexus martyrum, confessorum, virginum ac heroïnarum de numero patronorum regni Poloniæ extractus, cum & ibidem inter primarios compareat B. Joannes Prandota Bialacoviensis, epus Cracovien: fuisse autem e præcipuis urbis Cracoviensis patronis, dubitare nos non sinit libellus metricus, qui excusus Cracoviæ anno 1617, inscriptusque: Divi Tutelares diœcesis Cracoviensis gratulabundi, oblatus fuit a congregatione Assumptionis Deiparæ, ad ædes Societatis Jesu instituta, illustrissimo principi Martino Szyskowski, episcopo Cracoviensi, duci Severiensi, ejusdemque olim congregationis Sodali. Nam, licet ne tertia quidem pars eorum, quos suo Patronorum Catalogo inseruit Baronius, in eo locum habeat, ita recensetur: B. Joannes Prandotha Odrovangius, episcopus Cracoviens. Migravit ex hac vita anno D. MCCLXVI die XXI Septembr. in cathedrali Cracoviensi tumulatus.

[6] [seculo 17,] Post hæc sequenti carmine laudatum illustrissimum alloquens introducitur.

Ego ille quondam Prandotha lynceus,
Stanisilao qui duce videram
      Cælos penetrantem coruscos
            Sidereas Hyacinthum in arces:
Dum episcopalem Szyskovius thronum
Stanisilai nunc adit & meum
      Successor (obscuros nec inter)
            Tiresiam simulem tacendo?
At te silento, candide Szyskovi,
Quos nox sepulchris tristibus occulit,
      Dudum Beatum sublevavit
            Me pietas & odora virtus.
Sed sublevabit celsius hæc, reor,
Exempla cum tu nostra sequax, tuis
      In luce pones clariore
            Exsuperans generosa factis.
Ut prisca Patrum gloria posteros
Ornat sequentes; debet honoribus
      Sic grata longævos vicissim
            Posteritas decorare patres.
Exacta sic post secula munerum,
Cum victor illum pro meritis thronum
      Scandens in astris, qui paratur
            Perpetuo stabilitus ævo,
Gratis euntem te comitabimur
Non solum ocellis, ast humeris quoque,
      Quotquot recognoscis Patronos,
            Suppositis simul invehemus.

Quæ hic de SS. Stanislao & Hyacintho, deque aliis ante breviter significata sunt, inferius dilucidanda servavi, ut unica non interrupta serie proponerem, quidquid pertinebat ad antiquitatem & celebritatem cultus, de quo nihil addendum mihi superest, nisi quod Simon Starovolscus, scriptor etiam præcedentis seculi, in Polonia seu Descriptione status regni Poloniæ, recusa Wratislaviæ anno 1734, Prandotham titulo Sancti insigniat; ita loquens pag. XI, ubi urbem Cracoviensem describit: Sed & corpora Sanctorum quiescunt in hac urbe plurima, ac præcipue, quæ miraculis clarent, sunt sanct. Stanislai, S. Prandothæ &c.

[7] [quo cessavit,] Sed en tibi altera rerum facies: Papebrochius noster sub annum 1671 scripsit Cracoviam ad patres collegii Societatis Jesu, ut, quantum intelligo ex responsoriis mox memorandis, pleniorem gestorum, miraculorum & cultus Beati notitiam inde nancisceretur. Respondit perhumaniter P. Ludovicus Hoffman collegii minister die XIII Junii anni prædicti, suamque operam lubens addixit; nec diu cunctatus, alteras die XVIII proximi mensis Julii litteras destinavit, significans, adiisse se archivum ecclesiæ cathedralis Cracoviensis, & quæ haberi poterant circa Vitam B. Prandothæ, ex antiquo codice pergameno descripsisse; monens insuper, ne quid præterea exspectaret Papebrochius, cum satis magnam adhibuisset diligentiam, & corpus ipsum Beati suis lustrasset oculis. His litteris junxit notitias, ex authentico codice propria manu fideliter & verbo nullo immutato descriptas, nec non observationes aliquot ad Opus laudati Simonis Starovolsci, canonici Cracoviensis de Vitis antistitum Cracoviensium, quem eodem codice usum esse ait, & quoad substantiam eadem de B. Prandotha scripsisse: tandem notitias & observationes conclusit hac periodo: Corpus B. Prandothæ post illam a Sbigneo Cardinali sublevationem (vide num. 2) iterum anno circiter MDCXXXIII, propter Sigismundi III & Constantiæ reginæ corpora, in eodem loco sepulta, motum per rev. Erasmum Kretkowski archidiaconum & officialem generalem Cracoviensem, & in cysta stannea sigillis obsignata repositum quiescit in sacrario seu thesauro ecclesiæ cathedralis Cracoviensis, ubi etiam aliquot ejus imagines depictæ proponuntur, sed de miraculis nihil innovatur, præter illud, quod est in expansa charta obiter impressum, cujus etiam exemplaria aliquot hic exstant. Cultus illius nullus est post promulgatam Bullam Urbani VIII de cultu Sanctorum, neque miraculorum illorum ullam invenire potui descriptionem, (pleniorem scilicet ea, quam dederat Martinus Baronius.) Anathemata, de quorum multitudine, præsertim ex cera, audivi, omnia sublata sunt.

[8] Perculit procul dubio ea clausula Papebrochium, atque idcirco ei, [verisimiliter ob male intellectam Bullam Urbani VIII Papæ.] priusquam Hoffmanni notitias ac litteras seponeret, servandas in hunc diem, notam adscripsit, qua præceps canonicorum factum improbat, dicens: Pessime fecerunt Cracovienses canonici: si Bullam Urbani executi fuissent Romani & Castellani in B. Ludovica & B. Ferdinando, non attendentes ad casum exceptionis pro ipsis valentis, numquam obtinuissent approbationem antiqui cultus cum extensione novi. A nobis non debet propterea omitti. Sane in tota Bulla Urbani VIII edita anno 1625, nihil erat, quod ad talem actum compellebat; Pontifex quidem, ut occurreret abusibus, prohibuit cultum publicum erga eos, qui beatificati aut a sede Apostolica canonizati non fuissent, declarans tamen simul, quod per supra scripta præjudicare in aliquo non vult, neque intendit iis, qui aut per communem Ecclesiæ consensum, vel immemorabilem temporis cursum, aut per Patrum virorumque sanctorum scripta, vel longissimi temporis scientia ac tolerantia Sedis Apostolicæ vel ordinarii coluntur. Ex quibus verbis erui poterat exceptio a prohibitione pro cultu B. Prandothæ, qui, sicut ostensum est, tam celebris erat sub medium seculum 15, & seculo 17 tanto splendore perseverabat, per immemorabilem igitur temporis cursum ac longissimi temporis scientia ac tolerantia ordinarii: cum per longissimum tempus illiusque immemorabilem cursum intelligeret tantum Pontifex tempus centum annorum metam excedens, ut declaravit in altera Bulla edita anno 1634, proximo scilicet a suppresso per Cracovienses cultu Beati nostri.

[9] Papebrochii judicium de non omittendis in Opere nostro Actis Beati probavit Henschenius, [Acta hic danda.] ut patet ex tom. 2 mensis Aprilis, qui ab utroque illustratus est & editus anno 1675, quadriennio scilicet, postquam laudatus Hoffmannus memoratas ex archivo Cracoviensi notitias una cum recitata clausula transmisisset ad Papebrochium. Etenim dicto tom. Aprilis pag. 745 in Prætermissis die XX ejusdem mensis & remissis ad alium diem notantur sequentia: B. Joannes Prandotha episcopus Cracoviensis, in Vita excusa hodie dicitur obiisse, sed Chronicon episcopale antiquum Ms. in archivio ecclesiæ cathedralis expresse notat diem S. Matthæi apostoli & euangelistæ, XXI Sept. Equidem nec mihi fas esse putavi, Viro adeo insigni & antea tanto cultu honorato locum hic denegare propter factum nonnullorum præceps ac minus consideratum. Itaque Acta ejus, quanto potui studio, collecta exhibeo. Scripsi tamen interim jam dudum Cracoviam, ut, si forte quæ facta sit deinceps innovatio, ediscerem: sed hactenus responsum non tuli: ejus, si advenerit & visum fuerit operæ pretium, lectores nostros faciam participes vel in addendis ad hunc tomum vel alibi opportune.

§ II. Beati illustre genus; promotio ad episcopatum, amor justitiæ, constantia & fortitudo in vindicanda ecclesiæ suæ injuria.

[Beatus natione Polonus,] De gestis Beati ante aditum archiepiscopatum vix aliquid ad nos transmisere auctores Poloni. Martinus Baronius patriam ejus ac genus ita indicat in vitæ Compendio: Cui natale solum licet exiguum (pagi Bolezlauw dicti) sors dederit; ast familia Bialeciorum, quæ una est cum Odrowassorum illustris, nobile & magnum cognomen indidit. Notitiæ archivi Cracoviensis, § præcedente laudatæ, sic habent: Prandota de Bialaczow … natione Polonus, genere nobilis, de domo Odrowassch. Dlugossus lib. 7 Historiæ Poloniæ de domo Odrowasch & villa Bialaczow ortum esse ait; Cromerus Rerum Polonicarum lib. 8 gente Odrovansum, cognomento Bialassovium. Pater Simon Okolski Dominicanus in Opere genealogico, quod Orbem Polonum inscripsit, & in tres tomos divisum edidit Cracoviæ, tom 2 a pag. 299 familiæ Odrowas seu Odrowaz arma gentilitia exhibet, ejusdemque originem, potentiam ac lineam describens, pag. 301 producit ad annum 1140 Saulum comitem in Konskie, filium Sauli Odrovonz, qui & ipse plures filios habuerit, atque eos inter Ivonem episcopum Cracoviensem, anno 1229 defunctum, & Eustachium, qui, ut scribit pag. 309, edidit in lucem filium Hyacinctum, vel ut antiqui efferebant (notante Cromero) Jacicum: imo & Jackonem, sicut lego apud Dlugossum lib. 6 Historiæ his verbis: Ivo Cracoviensis episcopus … (Roma) in Poloniam rediturus, Fratres a B. Dominico petiit. Alios autem obtinere non valens, tres suos comites & familiares, videlicet Jackonem canonicum Cracoviensem, qui & ipse de domo Odrowaz erat, item Ceslaum Polonum, Henricum Moravum & Hermanum Teutonicum, ad Ordinem per B. Dominicum assumi obtinuit, & illos secum in Poloniam deducens, primus Ordinem Prædicatorum in Polonia, B. Dominico adhuc superstite, plantavit.

[11] [stirpe nobilis,] Pag. 310 perveniens tandem Okolskius ad Beatum nostrum, sic statuit: Prandota Odrovons descendens a sexto filio, si ipsemet sextus filius non fuerat Sauli comitis in Konskie, qui inter cetera divisa cum fratribus bona tenuit Bialaczeviam, Dæbne, Sczekocinum, ex qua notabant familiam suam, erat episcopus Cracoviensis &c. Juxta hæc patrem vel avum habuerit laudatum Saulum comitem, fratrem vel patruum Ivonem, quod postremum verisimilius est, & certe cognatum S. Hyacinthum, uti etiam legitur in Martini Baronii vitæ Compendio: Qua de familia pari quoque S. Hiacinthus, eidem sanguine junctus, ætate processerat. Sancti hujus anno 1257, nono circiter ante Prandotham, defuncti Acta illustrata sunt apud nos tom. III mensis Augusti a pag. 309, ubi § 2 Commentarii prævii scriptorum testimoniis ostensum est, illum ex Odrowaziis genus duxisse, tamque fuse de illustrissimi illius stemmatis splendore disputatum, ut supervacaneum sit quidquam hic superaddere, sufficiatque, non minus solide probasse ex eadem etiam ortum esse Beatum nostrum. In qua parte regni Poloniæ sita sit villa Bialaczow, vel quem pagum Bolezlaw designare voluerit, assequi non potui: in illa autem natum esse Beatum sat clare insinuat Dlugossus; hinc tamen certum non est, idcirco cognominatum fuisse Bialaczovium; nam cum stirps Odrowaza paulatim in diversos ramos abierit, ideo fortasse hoc ei cognomentum adhæsit, quia ad ramum, ex quo progenitus est, pertinebat Bialaczow, seu Bialaczevia: id quod innuere videtur Okolskius dicens: Ex qua notabant familiam suam. Denique idem auctor his & aliis de Prandotha in medium productis subdit: Video Bialaczeuscios in Sendomiriensi palatinatu; si sunt de his armis, ignoro.

[12] Martinus Baronius pauca præfatus de patria, familia & cognatis, [sacerdos & archidiaconus] mox pergit ad ejus sacerdotium: Cujus, inquiens, B. Prandotæ episcopi & confessoris, ut ætatem juvenilem, quam in bonis artibus & theologicis studiis summa cum laude consumpserat, taceam, a Vislao, pro tunc in sede episcopali hujus urbis constituto, ad sacerdotii & archidiaconatus Crac. dignitatem sublimatus est. Nec plura apud alios reperio, nisi, quod in Notitiis Mss. & apud Dlugossum lib. 7 dicatur etiam fuisse canonicus Sandomiriensis; Vislaus autem, dictus etiam alibi Vislimirus, sedem Cracoviensem occupavit ab anno 1229 usque ad 1242, intra quos proinde Prandotha sacerdotio initiatus & archidiaconatu ac canonicatu ornatus fuit; at quid interea egerit, subticuit nobis eadem scriptorum parcitas. Tandemque, verba hæc proxime annectuntur mox recitatis ex Baronio, ipso (Vislao) mortuo, ob suam admirandam vitæ morumque sanctimoniam & integritatem per beatissimum patrem Celestinum quartum sum. Pont. Rom. episcopus Crac. factus & a Fulcone archiepiscopo Gnesnen. consecratus fuit anno a Christo nato MCCXLII. In notitiis Mss. leguntur sequentia: Prandotha de Bialaczow, vigesimus primus, natione Polonus, genere nobilis de domo Odrowassch, archidiaconus Cracoviensis & canonicus Sandomiriensis ab Innocentio Papa IV, Sedi tunc Apostolicæ præsidente, confirmatur in episcopatu Cracoviensi anno Domini MCCXLII. In die S. Urbani a Fulcone archiepiscopo Gnesnensi consecratur: cujus electio fuit, uti creditur, per inspirationem divinam celebrata; quia, quod raro contigit, omnes unanimiter vota sua in eum dirigentes, ipsum, nullo contradicente, concorditer elegerunt.

[13] Dlugossus lib. 7 Historiæ electionem eodem modo commemorat: Ab omnibus eligentibus, [ad episcopatum Cracoviensem] quod nusquam vel raro contigit, via scrutinii concorditer electus, & in die B. Urbani consecratus a Fulcone Gnesnensi, mandato Innocentii Papæ IV. His addo anonymi archidiaconi Gnesnensis brevius Cracoviæ Chronicum, seculo 14, sicut ex loco non uno eruimus, exaratum, & anno 1730 publici juris factum a Friderico Wilhelmo de Sommersberg, equite Silesio, tom. 2 de Rerum Silesiacarum scriptoribus, in quo pag. 92 ista habentur: Item anno Domini MCCXLII dominus Wislaus episcopus Cracoviensis defunctus est, cui successit dominus Prandotha in episcopatum. Eleccio autem fuit, ut credimus, per inspirationem divinam celebrata; quia, quod raro contingit, omnes unanimiter in eum vota sua dirigentes, ipsum, nullo contradicente, concorditer elegerunt, ad quos de jure eleccio pertinebat. Voces ipsæ satis produnt, profluxisse eodem ex fonte, quæ a recitatis scriptoribus referuntur circa modum electionis; sed hoc mirum, quod Martini Baronii Compendium, & notitiæ Mss., quamvis ex eodem archivo Cracoviensi utraque fideliter deprompta perhibeantur, non modo discrepent in notis chronologicis, sed usque adeo, ut neutra sententia ad veros calculos accedere videatur. Etenim Cælestinus IV electus Pontifex mense Octobri anno 1241, e vivis excessit mense Novembri proxime sequenti, die circiter XVII post electionem.

[14] [provehitur anno 1242;] Quomodo ergo mortuo Vislao, juxta omnes anno 1242, Prandotha episcopus factus est ab eodem Cælestino, ut tradit Baronii Compendium? Contra Innocentius IV post diuturnam Sedis Apostolicæ vacationem Pontificatum adiit tantum anno 1243 mense Junio multum provecto. Igitur verum esse nequit, quod dicitur in notitiis Mss. Prandotha … ab Innocentio Papa IV, Sedi tunc Apostolicæ præsidente, confirmatur in episcopatu Cracoviensi anno Domini MCCXLII. Imo nec verum esse potest, quod refert Dlugossus, in die B. Urbani consecratum fuisse … mandato Innocentii Papæ IV; nisi rem ita contigisse statuamus, ut electus quidem fuerit anno 1242, consecratus autem anno 1244 die XXV Maii sacra S. Urbano Papæ: quominus tamen ita statuamus, obstat Chronicum Poloniæ iisdem temporibus scriptum a Boguphalo II episcopo Poznaniensi, continuatumque a Glodslao, cognomento Bastcone, ejusdem ecclesiæ custode, in quo apud laudatum Sommersbergium tom. 2 Silesiacarum rerum pag. 61 in hunc modum scribit Boguphalus ad annum 1243: Eodem quoque anno Cunradus dux Mazovie diocesim Cracoviensem intravit, ecclesie villas spoliavit, & curias episcopi exussit, &, multis dampnis ecclesie illatis, ad propria rediit, illesus. Et ob hoc Prandotha episcopus Cracoviensis, qui anno proxime precedenti in episcopum fuerat electus & consecratus, ipsum ducem excommunicavit. Cujus sententiam dominus Ffulco archiepiscopus Gneznensis confirmavit. Dixi, in hunc modum scribere Boguphalum, tum quia in vivis superstes fuit usque ad annum 1253, tum quia inferius pag. 64 referens gesta anno 1249, auctorem se clare indicat his verbis: Ego Boguphalus episcopus Poznaniensis audivi, licet peccator &c. Porro, quæ addit de gestis Prandotham inter & Conradum dabo paulo fusius, postquam recensuero, quæ anno primo episcopatus Beato nostro contigisse referuntur apud alios.

[15] [monetur de promovenda] In notitiis Mss. habentur sequentia: Mortuo Wislao episcopo, & Prandotha successore suo consecrato, in primo anno pontificatus sui, comes Falislaus talem de præfato Vislao habuit visionem. Incidens siquidem in ægritudinem, cum quadam vice in ipsa ægritudine dormitaret, videbatur sibi, quod in ecclesia majori Cracoviensi pulsarentur campanæ pro Missa, & ipse comes solicitus esset in ipsa visione, ut festinanter iret ad Missam, & cum celeritate veloci ad pedem montis pervenisset, invenit ibi prædictum Vislaum episcopum, qui se exspoliabat pontificalibus indumentis rubeis; videbaturque comiti Falislao, quod pro eodem tempore in ecclesia cathedrali Missa cantaretur: tunc cum admiratione dixit comes Falislaus ad Vislaum episcopum, quomodo cantaretur Missa absque episcopo, cum adhuc esset episcopus ad radicem montis: & episcopus conversus ad comitem dixit: Non permittor ibi venire, quia tot annis fui episcopus in Cracoviensi ecclesia, & sustinui, corpus sancti Stanislai jacere in pulvere, & procurare neglexi sancti viri canonizationem; & iccirco indumentis pontificalibus exspolior: sed tu vade & dic episcopo Prandothæ, quod non negligat pro canonisatione Sancti Dei efficaciter laborare. Cui comes Falislaus cum respondisset: Non credet mihi, adjecit, dicas ei: Trunce, trunce, quare non advertis, quali morte mortuus est beatissimus Stanislaus, & pro qua causa, & quanta & qualia ejus meritorum miracula fuerunt? Et illico evigilans, se sanatum ab ægritudine, qua detinebatur, invenit. Qua visione & oraculo fideli Prandotha episcopus Cracoviensis permotus &c.

[16] Visionem eamdem commemorat etiam Dlugossus lib. 7 Historiæ; [canonizatione S. Stanislai episcopi martyris;] sed & fusiore stylo eam referens in Vita S. Stanislai apud nos tom. 2 mensis Maii pag. 253, dicit, comitem illum, quem ibi Falslaum militem compellat, jussa exsequi negligentem, post tres hebdomadas recidisse in lethalem ægritudinem, ac denuo post acerbas ejusdem apparentis Vislai querelas & comminationes sanatum paruisse monitis. Huic annectit auctor idem apparitionem iterato factam matronæ ægrotanti, in qua moneri jussus est Prandotha, ut ossa ejusdem S. Stanislai elevaret & honorificentius deponeret; utrumque præstitit pius Antistes; primum laboravit impigre, ut canonizationem impetraret, &, hac obtenta, solemniter sacra ossa elevavit, ut suis locis ostendam; nam cum in opere isto adjutores habuerit Boleslaum Pudicum ducem Cracoviensem, Sandomiriensem ac Poloniæ monarcham, hujusque conjugem B. Kingam seu Cunegundem virginem, cujus Acta illustravimus tomo V Julii a pag. 661, cumque res ad optatum finem perducta tantum sit anno 1253, juverit præmittere, quæ Beatus eousque tum cum dictis principibus tum cum aliis egisse dicitur.

[17] Itaque ad primos episcopatus ejus annos pertinent ea, [Boleslaum Pudicum principatui restituit,] quæ egit adversus Conradum Masoviæ ducem, Boleslai Pudici patruum, quæque breviter relata superius ex Chronico Boguphali, hic paulo latius explicanda sunt. Invaserat Conradus Boleslai Pudici in Hungaria degentis principatum; at asperiore dominatu proceres ab illo alienati, revocarunt Boleslaum & authore ac principe Prendota episcopo Cracoviensi, inquit Cromerus lib. 8 Rerum Polonicarum, novum ipsi jusjurandum dixerunt. Advenienti quoque, ita Dlugossus lib. 7, Boleslao Pudico duci suo cum consorte sua Kinga ex Hungaria & Moravia, cum magno plausu & jucunditate occurrunt, & consentiente atque rogante Prandotha Cracoviensi episcopo, ipsum in ducem & dominum, jurejurando illi præstito, assumunt; quorum exemplum cæteri nobiles & armigeri Cracovienses, quibus castra & munitiones Conradus dux Masoviæ commiserat, secuti, sibi, castra & munitiones, pacti vitam & veniam, reddunt. His auditis, Conradus cum ingenti exercitu advenit; sed prælio victum & ecclesiæ Cracoviensi & suo antistiti Prandothæ, quod ejus consilio & industria ducatum Cracoviensem sibi querebatur ademptum, severa & crudelia minitantem, … in turpem fugam egit Boleslaus.

[18] Victorioso hujuscemodi triumpho secuto, sic prosequitur, [ejusque hostem Conradum] paucis interpositis, Dlugossus, milites Cracovienses, priori assumptione Boleslai Pudici, Cracoviensis & Sandomiriensis ducis, non contenti, iterum illum in ducem suum assumunt, & Prandotha episcopo Cracoviensi cooperante, eum in ecclesia Cracoviensi, solenniter re divina expleta, argento circumfusum intronisant. At brevioris moræ fuit hæc lætitia; Conradus quippe dedecoris in pugna accepit vindictam spirans, Lithuanos aliosque finitimos Poloniæ populos prece & pretio in Boleslaum concitavit, qui hujus terras ingressi, easque barbarica crudelitate devastantes ac incendentes, tantum incusserunt terrorem Sandomiriensi nobilitati, ut Boleslaum dominum suum legitimum, a quo spes nulla auxilii affulgebat, deseruerit & invasori Conrado se denuo dediderit: & parci quidem tunc jussit ille ceteris omnibus, ut scribit Cromerus, solasque Episcopi Cracoviensis possessiones crudeliter diripuit & incendit. Audi Dlugossum: In Prandotham vero Cracoviensem episcopum, quod cum cæteris militibus Sandomiriensibus sentire noluerit, & Boleslao Pudico, duci Cracoviensi, puro, fideli & uniformi tenore adhæsit, Conradique ducis conatibus perseveranti constantia restitit, Conradus ipse furorem vehementem evomens, missis armigeris, curias episcopales, in terra Sandomiriensi consistentes, videlicet Tharsensem, quæ nunc Bodzacinensis appellatur, Kielcensem, Kunoviensem primum spoliatas incendit, & villas præfatorum trium districtuum multiplici spolio afflixit, & omnem prædam, ex curiis & villis episcopalibus congestam, in Masoviam abegit.

[19] [excommunicat propter illata ecclesiæ damna,] Prandotha autem Cracoviensis episcopus, vir pectoris heroïci, nihil hujusmodi incendiis & spoliis consternatus, a fide & subjectione Boleslai Pudici avelli non potuit; quin etiam ducem Masoviæ Conradum prædictum censuris ecclesiasticis & anathemate, sua auctoritate suoque processu excommunicari & anathematizari ab universa Polonorum ecclesia mandavit. Cujus processum & censuras, Fulco, qui & Pelka, Gnesnensis archiepiscopus, indicta ob id apud Lancitiam synodo, confirmans, mandavit ducem Masoviæ Conradum, velut violentum bonorum Cracoviensis ecclesiæ raptorem, & incendiarium atque injustum invasorem, omnibus provincialibus episcopis consentientibus & laudantibus, anathematizatum in singulis ecclesiis denunciari & pro excommunicato & anathematizato haberi. Hactenus Dlugossus. Unde elucent Beati nostri virtutes eximiæ; amor æqui & justi, dum simul ac ad episcopales infulas promotus fuit, laborare cœpit, ut ad Boleslaum, indignis modis a patruo oppressum, rediret principatus; fides & constantia, dum ceteris præ timore deficientibus, ipse legitimo domino adhæsit; denique dum, undique imminentibus periculis, injurias ecclesiæ suæ bonis illatas vindicavit; heroïca fortitudo, dignaque, quam Martinus Baronius memorasset in vitæ Compendio, uti fecerunt collector notitiarum Mss. ex archivo Cracoviensi, & præclariores rerum Polonicarum scriptores Boguphalus, Martinus Cromerus, Mathias de Michovia, aliique.

[20] [quæ dein restauravit Boleslaus.] Laudati auctores nihil relatu dignum de Beato nostro litteris commendarunt usque ad obitum Conradi, quem innectunt anno 1247, & ad quem usque persequi non cessavit Boleslaum & verisimiliter etiam Prandotham, hujus comitem individuum. Itaque dicto anno Boleslaus pacificum ditionum suarum regimen nactus est, & procul dubio multis favoribus Antistitis fidem compensare, damnaque ecclesiæ hactenus illata restaurare cœpit. Id credere me jubent notitiæ Mss. aliquoties citatæ, in quibus præsignato anno 1247 referuntur sequentia: Hic Pontifex a Boleslao Cracoviensi & Sandomiriensi duce plurimas concessiones, libertates, privilegia in plena forma pro ecclesia Cracoviensi, ipsam ecclesiam angariis *, daciis *, exactionibus & quibuslibet solutionibus ordinariis & extraordinariis absolvendo, obtinuit; & has per Alexandrum Papam IV auctoritate Sedis Apostolicæ confirmari procuravit. Alexander Papa IV totius Ecclesiæ regimen suscepit anno 1254, tenuitque usque ad 1261, ac proinde hisce verbis involvi censenda sunt beneficia, quæ ab anno 1247 usque ab ejus Pontificatus tempora ecclesiæ collata sunt, quæque simul tum confirmanda curavit Antistes Cracoviensis.

[Annotata]

* i. e. oneribus

* tributis

§ III. Canonizatio S. Stanislai episcopi martyris obtenta, curante B. Joanne Prandotha; alia hujus præclare gesta usque ad beatum obitum.

[Pro canonizatione S. Stanislai,] Dubium mihi non est, quin Beatus sub initium episcopatus sui admonitus de promovenda canonizatione S. Stanislai episcopi martyris, uti supra indicavimus, magnam mox huic negotio operam impenderit, sed non tantum profecerit, quantum voluisset, continuis nempe inimicorum incursionibus, præliis & cladibus impeditus. At post annum 1247 rebus in Polonia pacatioribus, ac favente Boleslao monarcha, imo & plurimum cooperante una cum B. Cunegunde conjuge, rem eo perduxit, ut anno 1250 nuntii debite instructi ad Pontificem Romanum Innocentium IV missi sint & canonizatio subsecuta anno 1253. Nolo hic totam ejus seriem pertexere; quandoquidem hæc non adeo ad propositum nostrum pertinet, & sufficienter exposita sit a Papebrochio in Commentario prævio ad Acta S. Stanislai per Dlugossum conscripta, & in Actis ipsis apud nos editis tom. 2 mensis Maji ad diem VII; verumtamen non abs re fuerit nonnulla inde decerpere, ex quibus dignosci queat, quantam in eo negotio partem habuerit, quantamque inde sibi laudem adeptus sit beatus Antistes.

[22] Ita scribit Dlugossus in Prologo ad librum tertium Actorum S. Stanislai tomo mox laudato pag. 255: [juvantibus Boleslao & Cunegunde] De principali tertia, canonizationis sancti Dei Stanislai difficultate, postquam duabus aliis propitiatione divina defungi me contigit, scripturus, bonitatis divinæ clemens providaque ordinatio, ut illam vehementius solito stuperem & admirarer, menti incessit; quæ in id tempus, quo dilecti martyris sui Stanislai canonizationem consummari perficique decreverat, & Pontificem Cracoviensem & principem raris & singularibus virtutibus refertos viros servavit: quorum alter Prandotha, fide, caritate & religione plenus & magnitudine virtutum egregius; alter Boleslaus, Lesthonis Albi filius, circa quem tunc rerum summa Polonicarum & monarchia consistebat, pudicitia & religione insignis, habebantur. Accessit & Boleslai principis consors Cunegundis, Hungariæ regis Belæ filia, … quæ & ipsa pro canonizatione sancti Dei Stanislai omnes suas ducales facultates magnifico & liberali spiritu effundebat. His subdit alios, qui in rem eamdem & operam suam & sumptus etiam contulerunt, tum caput primum libri tertii ita exorditur: Crebrescentibus magnificis & stupendis prodigiis, quæ clementia Salvatoris omnium Dei per beatissimi pontificis Stanislai merita gloriosa in Cracoviensi ecclesia & aliis quamplurimis locis ad sui nominis invocationem operabatur, Boleslaus Pudicus Polonorum princeps & monarcha, & Prandotha Cracoviensium antistes, ferventis ambo, ut præmisimus, devotionis viri in Deum, nuntios suos ac totius regni Polonici & ecclesiæ … in Lugdunum civitatem Galliarum ad Innocentium Papam IV anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo transmittunt, miracula Sancti Dei exposituros.

[23] [strenue laborat,] Iterum ac tertio mittendi dein fuerunt ad Pontificem legati propter difficultates, moram causæ injicientes, ut videri potest locis citatis; sed unde tamen sequentia, earum occasione a Dlugosso in laudem nostri Beati dicta, transcribo: Nihil hac dilatione vir excellens atque optimus, Prandotha Cracoviensis episcopus, factus segnior, quæ forte alium a prosequendo desperare coëgisset, sed plenus fervore atque zelo & priores testes & plures alios novos … apud commissarios Apostolicos induxit … & anni dimidium in conficiendo hujusmodi examinationis negotio, singula per se curans & adiens, absumpsit. Eadem tradit etiam Dlugossus in Historia Polonica. Laudant quoque Beatum occasione hujus negotii scriptores passim alii, qui vel ejus gesta memorant, vel agunt de canonizatione S. Stanislai; unum seligo auctorem Synopseos Vitæ S. Stanislai, quam ex antiquo Ms. erutam & in numeros quindecim divisam præmisit Papebrochius longiori Vitæ per Dlugossum concinnatæ, quamque ante iisdem plane verbis divisam in totidem lectiones, per octavam ejusdem Sancti in secundo Nocturno recitandas, Stanislaus Socolovius canonicus Cracoviensis inseruerat Proprio Patronorum Poloniæ. Itaque laudatus auctor apud nos tom. 2 Maii pag. 202, & in Proprio mox dicto, impresso Antverpiæ anno 1643, lectione 5 diei octavæ, scribit in hunc modum: Post centum tandem & septuaginta annos excitat Dominus spiritum Prandotæ, episcopi Cracoviensis, viri sancti; Boleslai item ducis cum sua conjuge Kinga, femina castissima. Qui miraculis sancti episcopi collectis, & fide publica tamquam igni probatis, legatos ad Innocentium quartum summum Pontificem mittunt; &c.

[24] [felici tandem eventu. Vindicandæ immunitatis ecclesiasticæ] Res tandem confecta est & decreta canonizatio anno 1253, super qua exhibet Dlugossus gratulatoriam epistolam a Cardinale Joanne Cajetano Prandothæ episcopo & capitulo Cracoviensi in pergameno scriptam, per nos, inquit, frequentius visam & contrectatam, in scriniis Cracoviensis ecclesiæ repositam. Legi ea potest tom. 2 Maii pag. 258; sequentibus vero paginis videri etiam potest, qua solemnitate primum Assisii in Umbria canonizatio ista celebrata fuerit, ac dein Cracoviæ una cum elevatione sacrorum ossium; hæc quippe eatenus tantum ad præsens institutum pertinent, quatenus Cracoviæ auctore præsertim Beato nostro peracta sunt, proindeque pluribus describi non debent. Ceterum ab anno 1254, cui innectitur in laudato Chronico Boguphali, per Glodslaum Bastconem continuato, elevatio ossium S. Stanislai, nihil memorabile occurrit usque ad annum 1255, quo, cum Boleslaus Calvus, dictus etiam Sævus, dux Lignicensis, summa cum ignominia & feritate Thomam episcopum Wratislaviensem, venerabilem senem, una cum Præposito & canonico in carcerem & vincula conjecisset, atque idcirco per archiepiscopum Gnesnensem aliosque antistites, quos inter postremus certe non fuerit Prandotha Cracoviensis, anathemate percussus fuisset, Papa Alexander, verba sunt Dlugossi lib. 7 Historiæ, litteris episcoporum Poloniæ & nuntii relatione in vehementem turbationem super novitate, quæ acciderat, motus, archiepiscopo Gnesnensi, & Cracoviensi ac Wladislaviensi episcopis dedit in mandatis, ut Boleslaum Legnicensem ducem, de relaxando Thoma Wratislaviensi episcopo autoritate Apostolica requirerent, & abnuentem, personam suam & facinoris complicum, censuris, terram vero suam interdicti sententiis percellerent. Qui omnia, ut jubebantur, exequuti sunt. Legnicensis seu Lignicensis ducatus est in Silesia, olim regni Polonici parte, illiusque præcipua civitas est Lignitia, distans, teste Baudrando, septem milliaribus Wratislavia seu Vratislavia, Breslaw, quæ Silesiæ caput est.

[25] Nihil territus est Dux censuris ecclesiasticis, imo incitatus magis, [provincia ipsi & aliis præsulibus committitur ab Alexandro IV;] ut captivos severius tractaret; quapropter Prandothæ Cracoviensis, hæc rursus ex Dlugosso, & Volmiri Wladislaviensis episcoporum litteris Alexander Papa quartus certior factus, Boleslaum Sævum Legnicensem ducem, & monita Apostolica contemptui, & censuras ab eis fulminatas ludibrio habuisse, neque Thomam episcopum Wratislaviensem, & Boguphalum Præpositum, Hecardumque canonicum relaxare … a captivitate voluisse, zelo Dei in ecclesiastica libertate & ministris ejus defendendis accensus, insolentiam & temeritatem Boleslai Sævi Legnicensis, ducis virga Apostolica compressurus, vexillum Crucis contra præfatum Boleslaum Sævum & terras suas, velut ethnicum & fidei ac religionis Catholicæ hostem decernit. Hunc in finem litteras in Poloniam destinans, jussit moneri denuo ducem & contra obtrectantem per civitates ac diœceses, propositis indulgentiis, prædicari verbum Crucis. Litteras integras recitat Dlugossus lib. 7. Interea temporis Thomas episcopus diri carceris pertæsus, inconsultis archiepiscopo & episcopis Poloniæ, qui, teste eodem Dlugosso, pro illius libertate & substantias & sanguinem parabant se effusuros, ingenti pecuniæ summa se sociosque liberavit. Ægre id quidem tulerunt ipsi, at nihilo minus mandata summi Pontificis exsecuti sunt; nam anno eodem, quo Pontificis litteræ scriptæ notantur, nempe 1257, Dñus Fulco archiepiscopus Gneznensis, verba sunt Glodslai Bastconis auctoris coævi, Prandotha Cracoviensis, Thomas Wratislaviensis, Boguphalus Poznaniensis (hujus nominis tertius alter nimirum ab auctore Chronici) Wolimirus Wladislaviensis, Andreas Plocensis & Wilhelmus Lubucensis episcopi, ac multi abbates, prælati & canonici ecclesiarum in Lancicia (urbe inferioris Poloniæ) sinodum celebrarunt. In qua sinodo archiepiscopus predictus cum suis suffraganeis contra Boleslaum ducem Slesie per Alexandrum Papam datam crucem predicarunt. &c. Paulo longius rem hanc protrahere visum est, quia, ut satis patet, non infimam in ea partem egit Beatus noster.

[26] Ad eumdem annum 1257 spectant, quæ narrat Martinus Baronius in vitæ Compendio de visione, [animam S. Hyacinthi] quam habuit Beatus, migrantis in cælum S. Hyacinthi: In templo, inquit, cathedrali orationi uno tempore deditus, sub idemque tempus somno placidissimo correptus, animam B. Hiacincti ex hac vita, orationis suæ hora, cum disposito angelorum choro, divo Stanislao episcopo comitante, in illam cælestem patriam migrantem vidit: qui postea expergefactus, visionem in re comperit. Mortuus est Sanctus ille Cracoviæ in conventu sanctissimæ Trinitatis Ordinis Prædicatorum anno prædicto & die XV Augusti, sicut probatum est § 6 Commentarii prævii ad ejus Acta tom. III dicti mensis Augusti pag. 319: sepultus autem a Prandotha Cracoviensi episcopo & populi multitudine in eodem cœnobio SS. Trinitatis, ut tradit Dlugossus, nihil significans de visione a Baronio relata. Ejus tamen meminere passim biographi S. Hyacinthi, & hos inter Leander Albertus lib. 5 Operis de Viris illustribus Ordinis Prædicatorum editi anno 1517, sed modo paulum diverso.

[27] Laudatus auctor in Vita S. Hyacinthi, quam, quia antiquior ad manum non erat, [in cælos migrantem] recudimus mox dicto tom. III Augusti a pag. 339, relata ejus morte, ita prosequitur cap 2: Funus ejus Prandeta, Cracoviensis antistes, vir venerabilis cum oni multitudine civium & plebis ingenti cum luctu celebravit: his subdit miraculum mortui eodem die ad vitam revocati, ac pergit: Venerandus antistes Prandeta, celebrato sancti Viri funere, templum D. Stanislai ingressus est; ibique ante aram beatissimæ Virginis Mariæ procumbens, fessus labore, aliquantulum levi admodum somno captus est. Putavit, se juvenes quosdam videre tunicis albissimis indutos, binos chorum ingredi, duosque præclarissimos viros subsequentes; alterum pontificali tiara præditum, prædicatoria toga alterum indutum, candore scapulare & tunica immenso fulgentibus, duabusque redimitum coronis, & rei insolitæ processum admiranti sibi dixisse pontificem: Sum Stanislaus antistes, &, quem mecum cernis fratrem, Hyacinthus est ex Ordine Prædicatorum, corona doctoratus, & altera corona virginitatis ornatus, quem hac gaudebunda beatissimorum societate spirituum, in illam perpetuam ac felicem vitam, qua frui licebit Deo æterno, deduco: moxque Stanislaum incepisse dulci ac alta voce illud eulogium, Lux perpetua lucebit Sanctis tuis, Domine, & sanctis illis spiritibus prosequentibus, cum magno fulgore scandisse cælum cum beato Hyacintho. Quo pacto evigilans Prandeta, ad cœnobium. Prædicatorum accedens, seriem visionis coram Fratrum, sacerdotum ac civium immensa multitudine non sine lacrymis narravit. Hactenus Leander Albertus.

[28] [conspicit.] Discrepant autem auctores assignati in tempore factæ apparitionis; Martinus quippe Baronius contigisse significat ipso tempore obitus S. Hyacinthi; Leander, postquam sacrum illius corpus per ipsummet Prandotham terræ mandatum esset. Leandrum secutus est Razzius in Vitis Sanctorum Ordinis Prædicatorum, Severinus item Cracoviensis in Vita S. Hyacinthi, ex qua visionem eamdem fusius descriptam dedimus tom. citato in Commentario pag. 320, sed is temporis adjuncta exprimens, obscuritatem attulit: etenim S. Hyacinthum obiisse ait in die Assumptionis gloriosissimæ Virginis Mariæ hora quasi nona, tum post alia quædam Peractis, inquit, omnibus, quæ ad sepulturam viri Dei spectabant, de more Ecclesiæ ceremoniis, venerabilis vir dominus Joannes Prandotha episcopus Cracoviensis, qui beatum Hyacinthum per seipsum terræ mandaverat, circa horam nonam ingressus est ecclesiam cathedralem sancti Stanislai martyris. Virginis gloriosæ ductus devotione, ac denique relata visione, ita concludit: Quæ visio facta est in die defunctionis beati viri in festo solenni Assumptionis gloriosissimæ Virginis Mariæ anno Domini MCCLVII. Scio equidem uno loco intelligi posse, imo, si vera narrat, debere intelligi horam nonam matutinam, altero vespertinam; at vero, dum ratio nulla allegatur, difficile mihi creditu est, Episcopum vesperi, servatis Ecclesiæ cærimoniis, terræ mandasse sancti Viri corpus ipso die testata mihi videtur, circumstantia autem temporis parum aut nihil addere vel demere potest gloriæ Beati nostri, ac proin diutius morari nos non debet.

[29] [B. Salomeæ velum tradit.] Visioni jam memoratæ præmittit ista Martinus Baronius: Duas præterea regiæ stirpis virgines, beatam videlicet Salomeam & Cunegundim cognatam suam Deo consecravit & sacro in religione S. Claræ Ordinis ac instituti S. Francisci velamine vestivit. Sed in his ordinem temporis non curavit auctor; Salomea enim Boleslai Pudici soror germana, mortuo sponso Colomanno, Gallatiæ seu Haliciensi rege, quocum in perpetua virginitate vixerat, Ordinem S. Claræ professa est in Zavichostensi monasterio, ut uno consensu tradunt Dlugossus, Mathias de Michovia & Cromerus, quod monasterium, rogantibus Salomea sorore ac Cunegunde consorte, erexit ac dotavit idem Boleslaus Pudicus anno 1258, sed inde anno 1262, quia nimis expositum erat barbarorum incursionibus, suadentibus Prandotha ac proceribus, transtulit in locum tutiorem, qui Skala alias Lapis sanctæ Mariæ appellatur, tribus milliaribus a Cracoviensi urbe distantem, & in quo sub annum 1268 sancte obiit Salomea. De hac fuse agit Tossinianensis lib. 1 Historiarum seraphicæ Religionis, ac Baronio in re narrata consentit, inquiens fol. 141 verso: Mortuo Colomano, sancta Salomea recordans votum castitatis, rediit ad natalem patriam, existente interea Prandotha episcopo Cracoviensi, qui etiam ipsam per impositionem veli in signum virginitatis, sacro suscepto Ordine S. Claræ, sub Regula S. Francisci cum fratre Raymundo ministro Poloniæ consecravit. De Cunegunde, quam Salomeæ conjungit Baronius, neque Tossinianensis, neque historici Poloni meminerunt, nisi forte intellectam voluerit Baronius B. Cunegundem Boleslai conjugem.

[30] Hæc quidem beata virgo etiam S. Claræ Ordinem & institutum amplexa est, [& ab illius fratre Boleslao Pudico votum castitatis excipit;] sed post mariti dumtaxat obitum, id est, post diem X mensis Decembris anni 1279, quem expresse signat Dlugossus in Vita Cunegundis apud nos tom. V Julii pag. 703, ac proin sacro velamine vestiri non potuit a Prandotha, ultra annos tredecim defuncto: aliam itaque Cunegundem intellexit Baronius; sin minus ita exponendus est, ut, quod, vivente & verisimilius præsente ac probante Beato nostro, utcumque inchoatum est, & eo mortuo perfectum, Baronius eidem totum adscripserit. Nam Boleslaus ipse, superstite adhuc Prandotha, publice votum castitatis emisit, licet cum conjuge virgine semper permanserit, & Cunegundis tertiæ Regulæ S. Francisci se mancipavit. Audiri hic denuo meretur Dlugossus tom. mox citato pag. 700: Ad quam rem solenniter consummandam cum dicta dies advenisset, dux quidem Boleslaus Pudicus in manibus Prandothæ Cracoviensis episcopi in Cracoviensi ecclesia votum hujusmodi (perpetuæ continentiæ, ut præmiserat auctor,) sub præsentia multorum peragit. Virgo vero Cunegundis virginitatis voto parum se astringere contenta, Boleslao duce permittente, & præsente, in ecclesia sancti Francisci Ordinis Minorum in Cracovia sub cantu Missæ sonoræ, ad id solenniter actæ, in manu Poloniæ ministri, fratris Bartholomæi, Rem divinam tunc exequentis, voto primum perpetuæ castitatis se obligans, etiam Regulam Fratrum Minorum assumit &c.

[31] Ad annum 1261 pro insigni sua prudentia, zelo religionis ac fortitudine facinus exsecutus est Beatus noster, [flagellantium sectam Cracovia exturbat,] quo magnum puritati fidei Catholicæ imminens periculum avertit a regno Poloniæ; exorta erat nuper non sine pietatis ac sanctitatis specie flagellantium secta, ac paulatim in fœdissimos errores delapsa, diffuderat se late per Italiam ac Germaniam, jamque in Poloniam penetrans, haud procul aberat, quin & hoc regnum veneno suo inficeret; sed, quantum apparet ex Dlugosso, primum repressa fuit a Prandotha, & ad hujus exemplum penitus eliminata ex Polonia; imo & alibi exstincta. Dum autem, inquit laudatus auctor lib. 7 Historiæ, secta hæc primum Cracoviam advenisset, ecclesiis visitatis, & velut pœnitentiis expletis, illico de Cracovia, Prandotha episcopo, ni celeriter inde recederet, carceres illi comminante, se evolvit. Sed & in cæteris Polonicæ ecclesiæ diœcesibus, Janussio archiepiscopo Gnesnensi & aliis episcopis Poloniæ eorum errores detegentibus, & principibus Poloniæ, ne quis Polonorum errores hujusmodi sectaretur, sub gravi pœna & bonorum confiscatione mandantibus, secta ipsa irrisa & spreta est. Apud alia vero regna igne & gladio deleta; errorque cæteris ejus sectatoribus, illum deserentibus, &, quod laudabatur, execrantibus, subito disperiit.

[32] [pie moritur] Præter hactenus allata nihil speciatim de Beati gestis observandum suggerunt historici & chronistæ; mortem ejus Glodslaus Bastco scriptor coævus signat ad annum 1266 his verbis: Anno vero eodem Prandotha episcopus Cracoviensis de hoc seculo migravit ad Christum. Dlugossus ad eumdem annum etiam diem adjicit, ut sequitur: Vigesima prima die mensis Septembris Prandotha episcopus Cracoviensis, vir vitæ venerabilis, & canonizationis beati Stanislai præcipuus effector & promotor, omnibus Sacramentis, audiendo Missam procuratus, religiose & devote circa noctis crepusculum moritur, & in ecclesia Cracoviensi apud capellam sancti Petri & Pauli sepelitur, cum annos decem & octo in sede Cracoviensi absumpsisset … Cupiebat autem præfatus Prandotha episcopus Cracoviensis, vir sane optimus, & multis virtutibus clarus & celebris, dudum dissolvi, & ex hac malorum sentina ad Creatorem suum, ubi ævo fruatur sempiterno, proficisci. Dlugossum secutus est Mathias de Michovia, omisso tamen elogio; Eodem, inquit, anno MCCLXVI die vigesima prima mensis Septembris Prandotha Cracoviens. episcopus, canonizationis sancti Stanislai promotor præcipuus, cum in episcopatu decem octo annos exegisset, circa principium noctis mortuus est; apud ecclesiam cathedralem Cracoviens. in medio capellæ Apostolorum Petri & Pauli sepultus. Erravit uterque auctor, dum tempus sedis constrinxit ad annos octodecim; quandoquidem ex ante dictis constet, eam a Beato occupatam fuisse ab anno 1242; credi tamen potest, describentium incuria apud Dlugossum errorem istum intrusum fuisse, & a Michoviensi inadvertenter etiam descriptum.

[33] [anno 1266.] in notitiis Mss. archivi ecclesiæ cathedralis Cracoviensis annus emortualis signatur 1265; sed & hic calami mendum latere suspicor, non tantum quia in annum 1266 conspirant auctores omnes, sed quia iisdem in notitiis dicitur Beatus sedisse annis viginti quinque, qui ab anno 1242 usque ad mensem Septembrem 1265 reperiri nequeunt. Recte Martinus Baronius in Compendio annum obitus notans 1266, tempus sedis determinavit annis viginti quatuor, sed nec is suo mendo caruit, dum diem mortis statuit XX mensis Aprilis, contra ac habent notitiæ Mss., Dlugossus, Mathias a Michovia ac libellus de Divis tutelaribus diœcesis Cracoviensis, num. 5 laudatus. Locus sepulturæ idem designatur in notitiis Mss., qui apud Baronium aliosque: tum subditur breve elogium his verbis conceptum: Hic itaque ut re & nomine verus Procurator ecclesiæ censeretur esse, suæ ecclesiæ redditus, patrimonia & cæteras utilitates secundum æquitatem eidem congruentes dividebat. Libertatem clero omnimodam secundum Deum, justitiam & tutelam a persecutione omnimoda laïcali & patriæ liberationem studiosissime procuravit. Denique post alia nonnulla adjicitur etiam epitaphium, cujus dumtaxat primos versiculos, distinctius descriptos, huc transfero.

Hic jacet ecclesiæ decus, hic Pastor bonus, hic flos
      Justitiæ, cleri, Prandotha præsul, honor;
Hic via veri, gloria cleri, Prandotha tota
      Laus patriæ.

Reliqua tam implexa sunt, ut perfectum sensum non assequar.

VITÆ COMPENDIUM
Ex archivo Cracoviensis ecclesiæ cathedralis depromptum & anno 1606 typis vulgatum a Martino Baronio.

Joannes Prandotha, episc. conf., Cracoviæ in Polonia (B.)

Ex arch. Crac.

[Viri illustres laudandi] Etsi laudes, quibus piorum animæ mortalium post mortem in cælis perfruuntur, sciverimus esse prope infinitas, ita ut eas, non dicam verbis & scriptis, quispiam, quantumvis sit ille disertus ac eloquens, sed ne mente quidem pro illarum dignitate satis complecti queat, non idcirco tamen, tanta ipsarum majestate & splendore quempiam obrutum, memoriam earum in terris sepelire conveniens est. Si etenim illi gentiles, a veri Dei cognitione alieni, suorum virorum (quorum integritatis & auctoritatis apud eos celebris in vita fuerat opinio,) post ultima læthi funera tanta flagrarunt cupiditate & amore, ut quæ eorum fuerit patria, qui mores, qui affines, singula denique ad ipsorum vitam pertinentia, diligentissime perscrutati fuerint, eaque omnia, non absque exiguis * impensis, litterarum monimentis prodiderint, idque eam vel maxime ob causam, tum ut ne suo virtute præditi destituantur præmio, tum ut alii quoque ad similem traducendam vitam, eorum incitarentur exemplo.

[2] Quanto magis nos, (Christi nomine insignitos, luceque divina collustratos, [& inter præcipuos sanctitate Polonos Joannes Prandotha,] in quibus plus valere debet religiosæ pietatis affectus & studium, quam in illis terrenorum amor & inanis gloriæ cupiditas,) decet erga nostros, nostræque professionis & fidei viros, & conterraneos, qui nos non solum, dum hac luce fruerentur, viva omnis sanctimoniæ instruebant doctrina & exemplo, sed & nunc vita hac jam functi, crebrioribus, iisque magnis incitant miraculis ad alacrius sequendum vestigia Christi; quanto, inquam, majori amore & cupiditate erga eos flagrare debemus? E quorum numero tametsi jam multa eaque præclara nostrorum Patronorum in hac celebri nostra Polonia extent monimenta, ut divorum episcoporum Adalberti, Stanislai, Casimiri principis Poloniæ, tum Hiacinthi a, quinque Fratrum b, Cantii c, Simonis Lipnicii d, Stanislai Casimiritani e Canonicorum Regulæ Ordinis divi Augustini; Michaëlis f fratrum a S. Maria ejusdem instituti, & aliorum, quorum singulorum vitam recensere longum esset; tamen non minori etiam laudum encomio, Vita & memoria beati Joannis Prandotæ, ejusdem urbis ex ordine vicesimi primi in archivio almæ cathedralis Crac. ecclesiæ episcopi ad nostra usque secula cum suis miraculis reservata, esset donanda & extollenda.

[3] Qui ut sanctitate conspicuus, ita miraculorum, (quorum seriem infra videre licebit) multitudine clarus extitit. [nobili genere natus,] Hic natione quondam Polonus, nunc vero polorum sedibus natus: cui natale solum licet exiguum (pagi Bolezlaw dicti) sors dederit; ast familia Bialeciorum, quæ una est cum Odrowassorum illustris, nobile & magnum cognomen indidit g, quod tamen & ampliori adhuc laudis accessione nomen Joannis, ex sacro fonte in ecclesia Catholica levato inditum, auxit & condecoravit. Qua de familia pari quoque S. Hiacinctus, eidem sanguine junctus, ætate processerat una cum B. Ivone h episcopo Crac., atque Ceslao i, fratre ejusdem S. Hiacincti cum B. Dominico sub Regula Ordinis Prædicatorum militantis. Cujus quidem B. Prandotæ episcopi & confessoris, ut ætatem juvenilem, quam in bonis artibus & theologicis studiis summa cum laude consumpserat, taceam k, a Vislao, pro tunc in sede episcopali hujus urbis constituto, ad sacerdotii & archidiaconatus Crac. dignitatem sublimatus, tandemque, ipso mortuo ob suam admirandam vitæ morumque sanctimoniam & integritatem, per beatissimum Patrem Celestinum quartum sum. Pont. Rom. episcopus Crac. factus & a Fulcone archiepiscopo Gnesnen. consecratus fuit anno a Christo nato MCCXLII l.

[4] [episcopus Cracoviensis, piis operibus] Qui simul hac in sede locatus canonizationem D. Stanislai episcopi Crac. & martyris atque translationem, accedentibus impensis & diligentia beatæ Cunegundis reginæ Poloniæ, olim Boleslai Pudici regis conjugis, apud Innocentium quartum Papam & procuravit & impetravit m. Domi vero capellam sub titulo S. Petri ad eandem ecclesiam, in qua & nunc tumulatus quiescit, a fundamentis erexit, multaque alia pia opera in eadem ecclesia hic Athleta Christi strenuus præstitit; sed majora adhuc in viva egenorum Spiritus sancti templa afflictorum & calamitosorum contulit, tamque liberaliter, ut a cunctis Pater pauperum vicatim vocitaretur, indeque ab omnibus amabilis & honorabilis haberetur.

[5] [& revelationibus clarus. Obiit 1266.] Duas præterea regiæ stirpis virgines, beatam videlicet Salomeam & Cunegundim cognatam suam Deo consecravit, & sacro in Religione S. Claræ Ordinis ac instituti S. Francisci velamine vestivit n. Sed & meriti non minoris simul in vita conspicitur Vir & gratiæ in revelationibus multis, quas omnes hæc compendiosa pagina comprehendere nequit o: una tamen ex eis silentio præteriri non potest. Quando in templo cathedrali orationi uno tempore deditus, sub idemque tempus somno placidissimo correptus, animam B. Hiacincti ex hac vita, orationis suæ hora, cum disposito angelorum choro, divo Stanislao episcopo comitante, in illam cælestem patriam migrantem vidit: qui postea expergefactus, visionem in re comperit. Senio tandem confectus in votis dissolutionis & desiderio Christi immarcessibilem æternæ gloriæ coronam in cælo recepturus, sumpto Eucharistico viatico reverenter obdormivit, anno D. MCCLXVI, die vero XX April. p & pontificatus sui anno XXIV.

[6] [Corpus ejus elevatum 1444] Cujus obitum felicem certa cum totius ejusdem cathedralis Crac. ecclesiæ experientia hæc miracula subsecuta sunt. Atque primo loco sese illud offert dignum sane notatu. Nam tempore Nicolai Papæ V q & Zbignei r, tituli S. Priscæ Cardinalis ac episcopi Crac., anno vero MCCCCXLIV, cum hujus Divi ossa sancta levarentur, inque alium prædictæ capellæ, ubi nunc sepulta sunt, tumulum transferrentur, ex aperto ejus sepulchro suavissimum & fragrantissimum per quadriduum spirabant odorem, qui omnes tum astantes mirifice recreabat & refocillabat, multos etiam suæ fragrantiæ virtute sanabat: sunt & alia pene innumera ab hoc anno MCCCCXLIV usque ad MCCCCLXVI creberrimis vicibus facta, & sanctitatem Viri evidentissime comprobantia miracula, quæ hic brevibus adumbro.

[7] Infirmi namque ejus intercessionibus levatos esse ultro confessi sunt undecim: [miraculis illustratur.] a dolore oculorum XVI: a pedum dolore VII: a chyragra totidem sanati: ab inflammatione gutturis 2; a labore dentium 2; a lumborum unus; a dorsi similiter 1; a corrosione 1, a morbo Gallico 2; a febre quadriduana 2; a cephalica s V; deploratus remansit unus t; a vomitu diurno sanatus unus; a periculo latronum evasit 1; de carcere liberatur 1, ab uno surdo & uno a nativitate claudo eadem audivere. Iugulatus quoque unus revixit. Cujusdam viri Nicolai Braxatoris & conjugis Swetoslawa ex platea S. Nicolai puer unius anni, nomine Flamella, in gravi infirmitate decumbens mortuus, qui tandem per parentes ejusdem pueri, voto ad sepulchrum hujus Beati facto, in eadem capella revixit anno MCCCCXLIV die XVI Augusti. Proinde scitote: Quoniam mirificavit Dominus Sanctum suum, qui ostendit nobis bona. Psal. IV.

ANNOTATA.

a De quatuor hisce Sanctis Actum est apud nos; puta de S. Adelberto archiepiscopo martyre tom. 3 Aprilis ad diem 23; de S. Stanislao episcopo martyre tom. 2 Maii ad diem 8; de S. Casimiro tom. 1 Martii ad diem 4; & de S. Hyacintho confessore ex Ordine Fratrum Prædicatorum tom. 3 Augusti ad diem 16.

b De sanctis quinque fratribus martyribus Benedicto, Joanne, Matthæo, Isaaco atque Christino in Proprio patronorum regni Poloniæ præscribitur officium duplex ad diem 12 Novembris, quo Acta ipsorum elucidari poterunt.

c In libello de Divis tutelaribus Cracoviensis diœcesis B. Joannes Cantius obiisse dicitur anno 1473 in pervigilio Nativitatis Domini, proin ejus Acta examinanda erunt ad diem 24 Decembris.

d Vita B. Simonis de Lipnica, Ordinis Fratrum Minorum de Observantia, illustrata est tom. IV Augusti ad diem 18.

e De gestis B. Stanislai de Casimiria bis actumest in Opere nostro; primum tomo 1 Maii pag. 779, & iterum tom. 7 Maii pag. 571, utrobique in Appendicibus ad diem 3 ejusdem mensis.

f B. Michaëlis Gedrocii, Ordinis Canonicorum Regularium S. Mariæ de Metro sub Regula S. Augustini, Vitam dedimus tom. 1 Maji ad diem 4.

g De patria & illustri stirpe disserui § 2 Commentarii prævii.

h Ivo Cracoviensem cathedram occupavit ab anno 1218 usque ad 1229, quo pluribus egregie factis clarus obiit, ut videre est apud Dlugossum lib. 6 Historiæ Polonicæ; an & quo die cultum habeat, ignoro.

i Beati hujus Acta illustrata sunt apud nos tom. 4 Julii ad diem 16 mensis ejusdem pag. 182.

k Si suppetebant instrumenta, quibus Beati gesta amplius declarari poterant, utinam minus brevitati studuisset auctor, vel saltem prologum suum omnino aut pro majori parte rescidisset. Hoc pacto multa Beato honorifica, & lectoribus utiliora ac gratiora comprehendere potuisset compendiosa ejus pagina.

l Discussa sunt ista in Commentario prævio num. 13 & seqq.

m Etiam hæc, quantum pertinent ad Beatum nostrum, exposita sunt in Commentario prævio num. 21 & seqq.

n Adi Commentarium num. 29 & seq.

o Repete hic Annotata ad lit. k. Porro de visione, quam unam subdit Baronius, egi in Comment. num. 26 & seqq.

p Imo XXI Septembris, ut probavi in Comment. num. 33.

q Vel facta hæc sunt tempore Eugenii IV Pontificis, vel certe post annum 1444; quandoquidem Nicolaus V ad Pontificatum provectus tantum sit anno 1447.

r Zbigneum seu Sbigneum de Olesnica S. R. E. Cardinalem & antistitem Cracoviensem multis laudibus prosequitur, in Historia Polonica lib. 13, & in epistola dedicatoria toti Operi præfixa Dlugossus, ejus quondam familiaris.

s Verisimiliter cephalæa, quod est inveteratum malum capitis.

t Id est, ni fallar, unus, de cujus vita conclamatum erat, in vivis remansit.

* forte magnis

DE B. MARCO MUTINENSI CONF. ORDINIS PRÆDICATORUM
PISAURI IN DUCATU URBINATE.

Anno MCCCCXCIX.

SYLLOGE.
De gestis ejus generatim & cultu.

Marcus Mutinensis, conf. Ord. Prædicatorum, Pisauri in ducatu Urbinate (B.)

AUCTORE J. P.

Memoriam Viri hujus cum titulo Beati celebrant patres Dominicani non pauci in Operibus, [Beati gesta generatim] quæ de rebus ad Ordinem suum pertinentibus typis vulgarunt, ita tamen ut generalem quidem de virtutibus ac miraculis notitiam habuisse videantur, sed exiguam de ejus speciatim gestis. Leander Albertus ætate proximus, utpote qui jam a biennio circiter habitum S. Dominici induerat Bononiæ, quando Marcus obiit Pisauri, brevi hoc ipsum elogio commemorat lib. 5 de Viris illustribus Ordinis Prædicatorum: Marcus Mutinensis, vir multa religione & devotione pollens, plenus insignibus operibus, jam gravis annis Pesauri sanctissime spiritum efflavit circa annum Christi MCCCCXCVIII, XI Cal. Octobris. Deinde post nonnullos annos sepulchrum lapideum illi positum fuit; ubi maximis præminet miraculis. Antonius Senensis in Chronico Ordinis, anno 1585 Parisiis impresso, sic habet: Anno MCCCCXCVIII obiisse scribitur frater Marcus Mutinensis, vir religiosissimus & pietate insigni præditus, cujus sanctitatem miracula plurima post ejus obitum subsequuta attestantur. Uterque autem citatus auctor in margine adscribit titulum Beati, quem ipsi similiter dant alii sequenti num. citandi.

[2] Joannes Michaël Pio in Viris illustribus Italice vulgatis, [dumtaxat nota scriptoribus;] Joannes Lopez in Historia generali, Dominicus Maria Marchese in Diario, Jacobus Lafon in Anno Dominicano, quibus accedit Ludovicus Vedriani civis & theologiæ doctor Mutinensis in Monumentis de Sanctis ac Beatis patriæ suæ, paulo prolixius de Beato agunt, ejusque obitum alligant anno 1499. Sed hi invicem descripserunt, ac ducem habuere omnes Seraphinum Razzi auctorem Dominicanum in Vitis Sanctorum ac Beatorum laudati Ordinis, Italice editis anno 1605, quem idcirco & ego unum hic sequar. Itaque auctor ille part. 1 memorati Operis pag. 252 primo generatim quoque laudans B. Marcum a pietate & spiritu, clarum sanctitate & miraculis ad vitam meliorem transiisse ait anno 1499 die XXI Septembris, sepultum esse sub altari sancti Rosarii in ecclesia patrum Prædicatorum Pisaurensi, ejusque in eadem ecclesia conspici effigiem perfecte expressam, una manu Crucifixum, altera tenentem flagellum ex catenis ferreis.

[3] Deinde addit sequentia, quæ ex Italicis Latina facio: [miraculum unum & alterum ex Razzio] Anno MDLXXII domina Lucretia, Pisauri tum temporis præfecta Rosarii, mihi coram fratre Antonino Ravenate, ibidem Priore, narravit, quod, cum trium quatuorve annorum fraterculus obiisset, mater sua domina Ludovica, uxor magistri Zachariæ medici Pisaurensis, vocari jusserit beatum Marcum, & rogarit enixe pro salute filii; is autem facta oratione dixit: Filiolo tuo bene est, cælo fruitur: noli ulterius curare, ut vivum recipias; majori enim cum dolore denuo esses amissura. At ne vel sic acquiescente matre, secundo oravit ille, & arrepta infantis manu dixit: Joannes Baptista, surge in nomine Domini Jesu Christi: surgentemque mox infantem matri vivum reddidit; cui ille dein anno ætatis decimo quarto, gravissimo cum dolore, ut Beatus prædixerat, peste sublatus est. Eadem narravit mihi, in translatione corporis Beati, quæ post pestem instituta fuit, perceptum fuisse ab adstantibus omnibus odorem suavissimum, & campanas sponte sonuisse.

[4] Jam recitato auctori consonant notitiæ, quas olim præter alia instrumenta, [ac Salvatore Salvatorio: reliquiæ ejus] ad Sanctos & Beatos Pisaurenses pertinentia, propria manu Italice exaratas transmisit ad Bollandum nostrum Salvator Salvatorius, imo nonnulla elucidant, quæ minus distincte narrat Razzius, quæque nos de peculiari Beati cultu certiores faciunt. Significat itaque Salvatorius, B. Marcum Pisauri, ubi Prior fuit conventus Ordinis S. Dominici, defunctum esse anno 1499, ac primo depositum fuisse in ecclesia dicti conventus ad partem dexteram altaris S. Joannis; hinc autem, exstincta peste, fuisse translatum ad sacellum sancti Rosarii, reconditumque intra parietem, qui memoratum sacellum separat a sacello tunc S. Andreæ, post S. Cæciliæ nuncupato, atque in hac translatione contigisse prodigium percepti suavissimi odoris, & sponte sonantium campanarum. Addit dein, sacrum corpus, ad majus incrementum accidentalis gloriæ Servi Dei in cælis, ex prædicto pariete sublatum repositumque fuisse ad latus dexterum altaris sancti Rosarii, ubi quolibet anno (verba ejus ipsa sunt ex Italicis Latina) a Vesperis primi diei per totam feriam secundam Pentecostes sacra ipsius ossa exponuntur publicæ populi venerationi.

[5] [quotannis publicæ venerationi] Fuerunt Pisauri anno 1660 Henschenius & Papebrochius, in eademque patrum Dominicanorum ecclesia die XXIX Novembris Sacris operati sunt, quibus absolutis, ita Papebrochius in Ms. Diario itineris Romani, egimus cum R. P. Petro Martyre Unda-Dei, nobili Pisaurensi, humanissimo sene, eoque deducente, vidimus in sacello Rosarii juxta altare, in quo celebraveram, conditorium B. Marci Mutimensis, in hoc Pisaurensi conventu olim Prioris, miraculis in vita & in morte clari, cujus corpus, reserato ostiolo monumenti ad cornu Euangelii, populo cum veneratione ostenditur Dominica post Octavam Corporis Christi: appenditurque imago super lapidem, in quo memoria ejus compendio descripta ad parietem, qui inter sacellum & chorum mediat, non sine luminibus alioque ornatu: quod corpus huc delatum fuit ex ara, quæ erat ad ingressum in latere dextro prima, quæ, uti & aræ reliquæ, nunc sublata est ad instaurationem templi, quod in novam formam redigitur, &c.

[6] [exponuntur.] Hæc, quæ, ut patet, in reliquis satis congruunt relationi Salvatoris Salvatorii, dissentiunt tamen in die, quo exponi dicuntur sacræ reliquiæ: uter erraverit, certo affirmare non possumus; imo forte uterque pro tempore recte annotaverit: si nempe dicta expositio, quæ, vivente Salvatorio, fiebat feria secunda Pentecostes, postmodum affixa fuerit Dominicæ post Octavam Corporis Christi. Porro memoria Beati, compendio descripta & in marmore incisa sub ejusdem effigie, juxta eumdem Salvatorium his verbis concipitur: Beatus Marcus Mutinensis Ordinis Prædicatorum, cujus ossa sub altari sacri Rosarii immutationem expectant, vitæ sanctitate et miraculorum gratia venerabilis in hoc coenobio sancto fine quievit anno Domini MCCCCXCIX XI Kal. Octob. Hos calculos pro anno mortuali secutus sum supra in margine, tum quia ea communis pene omnium sententia est, tum maxime quia Leander Albertus, alioqui hic maximæ auctoritatis, annum signans 1498, subdubitanter adjecit particulam circa.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


September VI: 22. September




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 21. September

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 21. September

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.