Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung September VI           Band September VI           Anhang September VI

22. September


DIES VIGESIMA SECUNDA SEPT.

SANCTI, QUI X KAL. OCTOBR. COLUNTUR.

Sanctus Phocas hortulanus martyr, Sinope in Ponto.
S. Drosis V. M., Antiochiæ in Syria.
Alii fortasse quinque, Antiochiæ in Syria.
S. Digna V. M. Romæ.
S. Merita vel Emerita V. M. Romæ.
S. Mauritius primicerius M. Agauni in Vallesia.
S. Exuperius campiductor M. Agauni in Vallesia.
S. Candidus senator militum M. Agauni in Vallesia.
S. Victor miles veteranus M. Agauni in Vallesia.
S. Innocentius M. Agauni in Vallesia.
S. Vitalis M. Agauni in Vallesia.
Alii milites legionis Thebææ MM. Agauni in Vallesia.
S. Silvanus Conf. Leprosii Biturigum in Gallia.
S. Silvester Conf. Leprosii Biturigum in Gallia.
S. Rodena Virgo Leprosii Biturigum in Gallia.
S. Septimius episc. Mart., Æsii in Piceno.
S. Florentius presbyter Conf., in Glonna monte Galliæ.
S. Laudo vel Lauto episcopus Constantiensis, in Normannia Inferiore.
S. Lutrudis virgo, in diœcesi Catalaunensi Campaniæ Gallicæ.
S. Emmerammus episcopus martyr, in Helffendorf Bavariæ vico in diœcesi Frisingensi.
S. Salaberga abbatissa, Lauduni in Belgica secunda.
S. Gunthildis ancilla virgo, quæ colitur in Piberbach in episcopatu Eustadiensi
S. Lolanus episcopus Conf., in Scotia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Inventio reliquiarum, Meloduni ad Sequanam, celebratur apud Saussayum in Serie Sanctorum & Beatorum ad hunc diem, nimirum Gregorii Papæ, Aspagii & Blasii episcoporum, Mariæ Magdalenæ & Agnetis virginis & martyris. De singulis apud nos actum, nempe ad XII Martii, ad I Januarii, ad III Februarii, ad XXII Julii, & ad XXI Januar.
S. Joannis, abbatis Reomaënsis, translatio in variis Martyrologiis annuntiatur, ut jam dictum est ad Acta vitæ & translationis, data die XXVIII Januarii.
De monachis, qui in monasterio Bardeniensi, aut in aliis Angliæ monasteriis, anno 870 a Danis occisi referuntur, quique ad hunc aut sequentem aliquem diem erant remissi, cum non videantur coli, nihil addendum est dictis in Prætermissis ad XXII Martii.
SS. Terentii & Africani MM. translatio hac die contigit, quando eorum reliquiæ delatæ sunt Constantinopolim, uti dictum est in SS. Terentio, Africano &c. ad X Aprilis.
De S. Quadrato, qui hodie apud Græcos colitur, vide dicta in Prætermissis hesternis, & disputata ad XXVI Maii.
S. Basillæ M. meminerunt hodie apographa Hieronymiana, & Indiculus Sanctorum antiquissimus a Bucherio editus. At hæc omnia jam relata sunt in Basilla &c. ad XI Junii.
S. Phocas, Sinopensis in Ponto episcopus, & diversus a Phoca hortulano, de quo hodie agimus, apud Græcos ad hunc diem æque ac hortulanus celebratur. At episcopi martyris Acta illustrata sunt ad XIV Julii.
Higbaldi, abbatis in Anglia, hodie meminit Wilsonus in Martyrologio Anglicano, sed adjecto asterisco insinuat, non inventum fuisse in Fastis antiquis. Sequitur tamen de more Ferrarius. De Higbaldo abbate breviter cum laude mentionem facit Beda in Historia Anglorum lib. 4 cap. 3, eaque unica fuisse videtur ratio, qua martyrologi aliquot neoterici variis diebus Higbaldum memorarunt. De eo jam actum est in Prætermissis ad XXI Julii
& XIII Augusti:
Platonis martyris brevissime sine adjunctis meminit Grevenus. Forte designaverit (si tamen novit ipse, de quo ageret) Platonem martyrem, cujus Acta data sunt ad XXII Julii.
Adventus corporis S. Germani Autissiodorensis ex Italia in Galliam, notatur in Martyrologiis Hieronymianis aliisque, ut dictum ad ipsius Acta, edita ad XXXI Julii.
S. Jonius, presbyter & martyr, hodie est in Martyrologio Romano, ubi Jonas scribitur, & aliis quibusdam, ut dictum est, ubi de eo actum, ad diem V Augusti.
SS. Abundius & Irenæus MM. ponuntur hodie in Mss. additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Acta data sunt ad XXVI Augusti.
Israïs virgo Alexandrina & martyr Antinopoli in Ægypto hodie annuntiatur apud Galesinium, Ghinium, & Baronium in Martyrologio Romano. Apud Græcos in Menæis est die sequenti, & magis die 5 Septembris, quo colitur, verumque nomen est Heraïs, & quandoque etiam Rhais scribitur, at nomen non recte Iraïs exprimitur. Hæc vocis corruptio una cum avulsione a die proprio effecit, ut non adverterimus Romano Martyrologio insertam fuisse Heraïdem, quando de ea scripsimus, ad V Septembris.
Quimburga, aut Coënburga, virgo, soror Inæ regis, & S. Cuthburgæ abbatissæ, commemoratur apud Wilsonum in Martyrologio Anglicano anni 1640. Cum certa cultus ecclesiastici argumenta non inveniamus, videri possunt dicta in Prætermissis ad XII Septembris.
SS. Eutices & Acutius martyres, una cum S. Januario passi, hoc die coluntur Neapoli. At omnia ad illos spectantia in S. Januario & Sociis tractata sunt ad XIX Septemb.
S. Pomposæ, V. M. Cordubensis, meminit hodie Ferrarius. Data est cum Martyrologio Romano ad XIX Septembris.
Victor episcopus Metensis hodie annuntiatur apud Ferrarium in Catalogo Generali. In plerisque Catalogis episcoporum Metensium duo ponuntur Victores consequenter, nimirum quintus & sextus inter episcopos Metenses. Si credimus Meurissio in Historia episcoporum Mentensium, quorum primum ad tempora S. Petri Apostolorum principis deducit, rexerint ecclesiam Metensem Victor I & Victor II circa medium seculi 2. At alii scriptores tam antiquum non existimant episcopatum Metensem. Quod magis spectat ad hunc locum, Calmetus in prima editione Historiæ Lotharingiæ tom. 1 col. 178 asserit, in omnibus antiquis catalogis haberi duos Sanctos Victores, quorum reliquiæ, inquit, conservantur in eadem arca, & quorum festum eadem die celebratur. Attamen in Catalogo episcoporum, quem laudato tomo præmisit Calmetus col. XXI, neutri Victori titulus Sancti attribuitur; uti nec in secunda editione col. XXIII, licet omnes Victorum decessores & primus successor, multique deinde alii utroque loco nominentur Sancti. Idem fit apud Meurissium, & in pluribus aliis episcoporum Metensium catalogis. Præterea videtur Calmetus in secunda editione Operis sui expunxisse omnia, quæ de cultu utriusque Victoris dixerat in prima. Quapropter, etiamsi Meurissius pag. 33 asserat, utriusque Victoris corpus servari in ecclesia S. Clementis, cum tamen nec Sanctos vocet, nec cultum asserat, fatendum est, nec gesta nec cultum Victoris alterutrius nobis esse cognita.
S. Florentii abbatis mentio est apud Ferrarium, qui eum annuntiat in monasterio Lirinensi, uti & Saussayus. Wion & Dorganius Florentium abbatem annuntiant sine loco. At Vincentius Barralis in Chronologia Sanctorum Lerinensium pag. 367 fatetur, se nihil invenire de illo Florentio, neque in manuscriptis Lerinensibus, .. neque in typis excusis codicibus. Verum deinde adjungit: Indices tamen perantiqui manuscripti cœnobii Lerinensis constanter habent: S. Florentius abbas Lerinensis, quo tempore claruerit, non liquet. Præterea in Officiis propriis ecclesiæ Redonensis in Armorica, quæ impressa habemus anno 1610, ad hunc diem mentio fit Florentii abbatis, cujus præscribitur commemoratio. At cum hodie celebretur S. Florentius presbyter Pictaviensis, qui a nonnullis abbas vocatur, facile contingere potuit, ut hic indicibus Lerinensibus adscriberetur, aut abbas crederetur, nec alterius cœnobii, quam Lerinensis, præsertim cum floruerit seculo IV. Quidquid sit, non habemus rationes idoneas ad asserendum Florentium abbatem Lerinensem.
Silvani, episcopi Nazareth & confessoris, magnæ sanctitatis viri, B. Hieronymo familiarissimi, ut patet ex gestis ejusdem, ait Grevenus. Eumdem, ut S. Hieronymi discipulum, annuntiat Maurolycus, & utrumque secutus est Ferrarius, qui insuper assignat Petrum de Natalibus lib. 8 cap. 104 in S. Hieronymi Vita. Habet revera laudatus Petrus historiam bene prolixam de Silvano Nazareno, ut vult, episcopo; sed tot refertam fabulis & anachronismis, ut nequeat sine risu legi a viro vel mediocriter critico & historico. Silvanus abbas apud eosdem Grevenum, Maurolycum & Ferrarium memoratur, in eremo Scythi; rursum ex Catalogo Petri lib. 8 cap. 105, qui tamen non indicat obitus diem. Reperitur in Vitis Patrum apud Rosweydum frequenter memoratus abbas Silvanus. Alius Silvanus multum laudatur in Vita S. Pachomii, cujus erat discipulus. Neutrius cultum invenio: sed Prior est, quem laudat Petrus de Natalibus loco assignato.
Romarici ac sociorum ejus quingentorum octoginta quinque meminit Grevenus, Landone eos annuntians. Consonat Martyrologium Ms. Trevirense, quod fortasse secutus fuerit: locus tamen ibi scribitur Lautonæ. Non dubito, quin ex errore verba illa provenerint; sed fontem erroris certo detegere non æque semper est facile. Non alia melior occurrit conjectura, quam nomen Landonis aut Laudi sumptum fuisse pro loco; numerum vero Sanctorum ex Thebæis fuisse mutuatum, & ex vitioso quodam codice Romaricum pro Mauritio substitutum. Non auderem ejusmodi conjecturas facere, nisi frequentia id genus Greveni spalmata didicissem, simulque viderem Laudonem ab ipso hodie prætermitti, numerum vero Sociorum cenvenire cum numero Sociorum, qui in variis Martyrologiis S. Mauritio tribuuntur, exceptis sex millibus, qui facile in aliquo codice potuerunt omitti.
Domitius presbyter, & sancti Columbæ discipulus, memoratur, ut Sanctus, apud Camerarium, qui assignat Historiam Scoticam Joannis Leslæi lib. 4 in Aidano. Mentio ibi revera fit alicujus Domitii, qui cum S. Columba & aliis in Albionem venisse dicitur; sed nihil affertur, quo credere possumus, ut Sanctum umquam fuisse cultum. Eumdem Domitium, ut abbatem, commemoravit Camerarius ad 21 Aprilis, ut ibi in Prætermissis est observatum.
Barbara & Juliana, sine aliis adjunctis, memorantur in Fastis ecclesiæ Alexandrinæ apud Ludolfum.
S. Antranus episcopus, de quo Maurolycus, est S. Emmerammus Ratisbonensis, de quo hoc die agimus.
Dedicatio basilicæ S. Mariæ annuntiatur, Messanæ in Sicilia, apud Octavium Cajetanum in Martyrologio Siculo.
Dedicatio ecclesiæ S. Augustini prope Novocomum memoratur in Martyrologio Novocomensi.
Adamus Rufus, cum titulo Beati, memoratur Barii in Apulia apud Arturum in Martyrologio Franciscano, sed ille titulus omittitur apud Hueberum in Menologio. Dictum tamen Beati titulum Adamo aliquando etiam dat Waddingus & passim Fremautus in Vita Belgica. Miracula quædam de Adamo narrat Bartholomæus Pisanus in Libro Conformitatum pag. 186, non utitur tamen Beati titulo, & non Barii, sed Baruli, quod oppidum est regni Neapolitani, vulgo Baretta dictum, ponit obitum & sepulturam Adami. Rursum pag. 157 ita scribit: Custodia Barolitana habet locum Barolum, in quo prædicat suis exemplis & miraculis frater Adam Rufus. Barulum autem, vel Barolum, ut hic scribitur, ipse Pisanus a Bario clarissime distinguit, cum mox pergat ad Custodiam Bariensem. Tossiniacensis tamen in Historia Seraphicæ religionis pag. 70 Adamum Rufum rursum Barii figit, & Beatum vocat. De tempore, quo floruit, etiam dissentiunt scriptores: nam Fremautus seculo XIII attribuit Adamum, Arturus toto seculo posteriorem facit. Verum, quod unice quæsivi, cultum publicum nullus probat, eaque de causa Beati titulus mihi nequit sufficere ad Adami gesta latius enarranda. Plures alii in Martyrologio Franciscano referuntur, & ibidem videri poterunt, cum nequeamus ipsorum cultum probare.
Gerardus, vel potius Geraldus, ex Ordine Cisterciensi episcopus Tornacensis, cum titulo Beati memoratur apud Henriquez, sed sine indiciis cultus publici. Eumdem celebrat Saussayus, ut venerabilem.
Otto, ex abbate Morimundensi in Lotharingia, episcopus Frisingensis in Bavaria, annuntiatur hodie cum titulo Beati apud Chalemotum, postridie apud Menardum. Obiit hoc die anno 1158 Morimundi, moribus religiosis, gestisque & virtutibus non minus clarus, quam scriptis & genere illustrissimo. Attamen non invenio, umquam honoratum fuisse cultu ecclesiastico. Quare de gestis ipsius videri poterit Historia Frisingensis Caroli Meichelbeck, qui tom. 4 multa de Ottone Frisingensi conquisivit.
Homodei, eremita Vallumbrosanus, annuntiatur in Martyrologiis Benedictinis Wionis, Menardi & Dorganii, ut beatus. Eudoxius Loccatelli in Opere Italico de Viris illustribus Ordinis Valis Umbrosæ lib. 3 cap. 52 eidem cum eodem titulo elogium contexit; ex quo liquet, virum fuisse vitæ sanctæ, & maxime austeræ. Defunctum dicit anno 1519; sed nulla profert publici cultus indicia.
Matthæus Bordier, Nicolaus Danes, & Adrianus Rossignolius, Ordinis Minimorum S. Francisci de Paula, simul inter pios memorantur apud Saussayum.
S. Theclæ V. M. mentio est in Kalendario Ms., in Romano Martyrologio ad XXIII Septemb.
S. Ama, in textu mendose Anna, virgo apud Jonvillæam, Campaniæ Gallicæ oppidum, annuntiatur ab Arturo in Gynæceo. Castellanus eamdem refert ad XXIV Septemb.
SS. Victor & Ursus, qui creduntur fuisse ex legione Thebæa, passique sunt Solodori in Helvetia, hodie annuntiantur in Martyrologio Germanico, sed in Romano & aliis ad XXX Septemb.
S. Antoninusaut Antonius, ut episcopus Meldensis, hodie annuntiatur apud Ferrarium. De eo agetur una cum S. Sanctino mox memorando, sed Meldis colitur XXX Septemb.
B. Mauritius, abbas Ordinis Cisterciensis, satis obscure annuntiatur apud Henriquez ad hunc diem, apud Chalemotum vero ad 13 Octobris, ubi & cultus publicus eidem asseritur. Habemus Vitam Ms. B. Mauritii, qui in ea obiisse dicitur die V Octobris.
SS. Cassius, Florentius & Socii martyres Bonnæ in Germania memorantur in Martyrologio Germanico hodie, in Romano ad X Octobris.
S. Sanctini, ut episcopi Meldensis & discipuli S. Dionysii Areopagitæ, memoria est hodie in Martyrologio Romano. At cum Meldis colatur die XI Octobris, eo jam remissus est cum S. Antonino in Prætermissis die 22 Maii. Hoc tanto libentius hic sequimur, quod sic ante agi possit de S. Dionysio. Itaque lector exspectet dicenda ad XI Octobris.
S. Martini Papæ & martyris memoria recurrit in Menæis. Colitur die XII Novemb.
Cephas & Saulus ponuntur in Fastis ecclesiæ Alexandrinæ apud Ludolfum. Saulus certo est S. Paulus, de quo actum est ad 29 Junii. An vero Cephas etiam sit S. Petrus illeque a S. Paulo fuerit reprehensus, ut crediderunt SS. Augustinus, Hieronymus, Chrysostomus aliique Sancti Patres, & hodie plerique interpretes, contradicentibus tamen nonnullis etiam hodie, uti ex antiquis aliqui Cepham illum a S. Petro distinguere voluerunt, non est hujus loci examinare. Hoc certum est, Cepham aliquem, tamquam unum ex septuaginta discipulis memorari in Fastis Græcorum diebus pluribus, ut jam dictum est in Prætermissis ad 29 Martii, & rursum dici poterit, quando recurret apud Græcos, ad VIII vel IX Decemb.
SS. Firmi, Rustici & Proculi translatio Bergomi memoratur apud Ferrarium. De translationibus SS. Firmi & Rustici disputatum est ad ipsorum Acta, data IX Augusti. An recte adjunctus sit S. Proculus, Veronensis episcopus, opinor, examinari poterit, ubi de S. Proculo agetur ad IX Decembris.
Sanctulus presbyter, cujus mirabilia narrat S. Gregorius lib. 3 Dialogorum cap. 37, commemoratur hodie a Ghinio, ut beatus, sed sine indiciis cultus ecclesiastici. Si cultum habuerit, latius de Sanctulo agetur, quando memoria ejus recurrit in pluribus Martyrologiis, ad XV Decembris.
S. Serotinus martyr Senonis ad hunc diem annuntiatur apud Castellanum. Apud Saussayum & in Actis, quæ nobis missa fuerunt, Serotinus jungitur cum Sabiniano & Potentiano, qui in Martyrologio Romano sunt ad XXXI Decembris.

DE S. PHOCA HORTULANO MART.
SINOPE IN PONTO

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Phocas hortulanus martyr, Sinope in Ponto (S.)

AUCTORE J. S.

[Acta S. Phocæ scripta ab Asterio episcopo, sed stylo oratorio,] Quæ hic alias disputanda fuissent de triplici martyre Phoca, gemino Sinopensi, & tertio Antiocheno, dudum disputata sunt in S. Phoca episcopo & martyre Sinopensi ad XIV Julii. Itaque non multa hoc loco disserenda veniunt, sed unice agendum de S. Phoca hortulano & martyre, cujus Acta conscripsit Asterius, Amasenus in Ponto episcopus, qui floruit exeunte seculo IV & ineunte V. De Asterio, quem Combefisius, Ruinartius, & Tillemontius titulo Sancti passim honorant, quemque Ceillierus tom. 8 pag. 487 ob Homilias aliquot scriptas Doctoris Ecclesiæ titulo etiam liberaliter donat, plura jam dixi in S. Euphemia Chalcedonensi ad XVI Septembris, ibique observavi, de cultu ipsius ecclesiastico aut sanctitatis titulo nihil nobis innotescere ex Martyrologiis aut monumentis antiquis. Itaque a titulo Sancti abstineo, etsi eo titulo usus etiam sit Cuperus noster ad XIV Julii. Asterium tamen veneramur, ut episcopum pium & eloquentem. Quod autem spectat ad Orationem, quam habuit de S. Phoca hodierno, dubitare non possumus, quin habeat aliquid exaggerationis oratoriæ in locis variis. Tale est illud num. 4, ubi S. Phocam vocat Sanctum Sanctorum &c. Tale illud num. 5: Quotquot Dominum Christum noverunt, iidem quoque ejus noverunt fidelem Servum, nimirum S. Phocam. Hinc nescimus, an similiter exaggerata non sit acerbitas persecutionis, num. 7 relatæ, in qua passus est Sanctus.

[2] Et certe nollem ego S. Phocæ attribuere, quæ illi attribuit Asterius num. 9, [quo multa supra veritatem exaggerantur.] ubi Phocas dicitur lictoribus declarasse, se esse Phocam, quem quærebant. Non exagitabo tamen consilium illud Sancti, quo maluit se prodere quærentibus, quam fugere. Fuerunt & alii, qui similia fecerunt. Verum monita illa, quibus S. Phocam usum dicit Asterius, ut carnifices induceret, ad mortem sibi inferendam, ego magis Asterii esse existimo, quam S. Phocæ. Quis theologus dicat, S. Phocæ licitum fuisse, quod Asterius enarrat his verbis, quæ subjungo? Ad hæc vero animos, ut se interficerent, exhortatione addebat: jubebatque, ne quidquam dubitarent, dicens, ne fore quidem illorum manus cædem, sed eorum facinus, qui præcepissent. Dixit, persuasit &c. Hæc non satis, opinor, consideravit Asterius: neque enim licebat Sancto hortari carnifices ad cædem injustam, neque vere dicere poterat, ipsos culpa carituros, si impia jussa perficerent. Si autem constaret, S. Phocam revera similia fecisse, excusandus esset ob simplicitatem & ignorantiam, non laudandus, nisi ob fidem & fortitudinem. Verum cum tota Oratio exaggerationibus sit plena, dubitare nequeo, quin multo plus exaggerationis oratoriæ sit in toto illo loco, quam simplicis veritatis. Manifesta rursum est exaggeratio in illis verbis num. XI: Non minus autem Romani Phocam colunt, quam Petrum & Paulum. Rursum num. XII mire exaggerat patrocinium nautis præstitum, cum illorum etiam facit patronum, qui Occidentalem navigant Oceanum: acsi nautis Germanis, Gallis, Britannis, Hispanis æque notus fuisset S. Phocas, quam Ponti incolis. Mitto alia: nam omnia æque videntur exaggerata.

[3] [Oratio illa jam edita, & hic recudenda.] Combefisius in Annotatis ad laudatam Asterii Orationem, quam Græco-Latinam edidit in Auctario novo part. 1 a col. 169, existimat, Asterium confudisse duos Sanctos synonymos, Sinopenses ambos, & nonnulla S. Phocæ hortulano attribuisse, quæ erant Phocæ Sinopensis episcopi, sub Trajano passi, ut creditur. Sic ait a S. Gregorio Nazianzeno confusos esse duos Cyprianos, quod verum est. Miramur sane, S. Cyprianum Carthaginensem, celeberrimum Ecclesiæ doctorem, confundi a Nazianzeno potuisse cum Cypriano martyre Orientali, de quo agemus ad XXVI Septembris. Attamen non statim credemus, idem accidisse Asterio in gemino Phoca Sinopensi, præsertim cum hic loco vicinus esset, facileque scire posset, unusne apud Sinopenses Phocas, an duo colerentur. Quapropter non invenio istius confusionis rationes satis probabiles, cumque Asterius majorem saltem auctoritatem habeat omnibus illis, qui scripserunt de S. Phoca episcopo, omnia illa, quæ in laudem S. Phocæ refert Asterius, illi omnino attribuenda censeo cum hac cautela, ut nimiæ exaggerationes sano & probabili sensu exponantur. Tillemontius tom. 5 Nota 1 in S. Phocam suspicatur, unum tantum fuisse S. Phocam apud Sinopenses, quia de uno tantum meminit Asterius. Verum & hæc conjectura fuit refutata ad XIV Julii in S. Phoca episcopo martyre, tamquam minus probabilis, & non satis fundata. Certe in Menæis, in Menologio Sirletiano, & in Synaxario Ms., quod fuit Sirmondi, geminus Phocas eodem die annuntiatur Sinope, & elogium uterque habet satis prolixum & omnino distinctum. Elogia ipsa non recito, quia compendio data sunt ex Actis edendis, sive ex Oratione Asterii, quam necessariis Annotatis illustratam ex editione Combefisii subjungo. Fuit eadem Latine edita apud Surium, sed amputata exordii parte. Titulus apud Combefisium hic præfigitur: Αστερίου ἐπισκόπου Αμασείας ἐγκώμιον εἰς ἅγιον ἱερομάρτυρα Φωκᾶν. Asterii episcopi Amaseæ in sanctum hieromartyrem Phocam.

ACTA SIVE ORATIO ENCOMIASTICA
Auctore Asterio episcopo.
Ex editione Combefisii.

Phocas hortulanus martyr, Sinope in Ponto (S.)

A. Asterio ep.

PROLOGUS
Memoria Sanctorum utilis virtutem colentibus: celebritas S. Phocæ.

Καλὴ καὶ συμφέρουσα τοῖς ἀσκουμένοις τὰ σπουδαῖα τῶν ἁγίων μνήμη. οὐ γὰρ λόγῳ παιδεύει μόνον τοὺς ἐπιθυμοῦντας ἀρετῆς καὶ εὐσεβείας, ἀλλὰ καὶ τὰς πράξεις τῶν βεβιωκότων ὀρθῶς ἐναργεῖς διδασκάλους προτίθησι. διὸ καὶ Κύριος ἡμῶν, τὰς τῶν ἀρίστων κατορθωμάτων ὑποθήκας διδοὺς, φησίν· ὃς δ᾽ ἄν ποιήσῃ καὶ διδάξῃ, οὗτος μέγας κληθήσεται. καὶ ἀλλαχοῦ· λαμψάτω τὸ φῶς ἡμῶν ἔμπροσθεν τῶν ἀνθρώπων, ὅπως ἴδωσι τὰ καλὰ ἔργα, καὶ δοξάσωσι τὸν πατέρα ὑμῶν τὸν ἐν τοῖς οὐρανοῖς. γὰρ λογικὴ παίδευσις τῆς πρακτικῆς ἐνεργείας ἥττων καὶ ἀσθενεστέρα διδάσκαλος· καὶ ὅσῳ τῆς ἀκοῆς τὴν ὄψιν ἀκριβεστέραν εἶναι φαμὲν, τοσούτῳ διωμολόγηται τοῦ λόγου τὴν πρᾶξιν κρατεῖν. οὕτω τὰς ἐπιστήμας μανθάνομεν· οὕτω τὰς τέχνας ἐκπαιδευόμεθα, λόγῳ πρότερον πρὸς τὴν μάθησιν ἐναγόμενοι· εἶτα χειρὶ καὶ πείρᾳ τὴν ἀμοιδρὰν * κρατύνοντες.

[2] Καὶ πολλὰ μὲν γεωμέτρης περὶ τὴν βίβλον καμὼν, καὶ πληρωθεὶς παρὰ τοῦ διδασκάλου τὴν άκοὴν, οὐκ ἄλλως καταλήψεται τῶν ποικίλων σχημάτων τὴν δυνάμιν, ἂν μὴ καταμάθῃ τὰ κέντρα, καὶ τὰς γραμμὰς, καὶ τοὺς κύκλους ἐπὶ τοῦ πίνακος. οὐ μέν τοι οὐδὲ τὸν ἀστρονομίας ἐπιθυμήσαντα λόγος μόνον παιδεύει τὸ σπουδαζόμενον, ἂν μὴ τὴν σφαῖραν αὐτῷ περιδινήσας ἐπιστημόνως παιδευτὴς, τοῖς ὀφθαλμοῖς παραδῷ τοῦ πόλου τὴν κίνησιν. καὶ ἰατρὸς δὲ, πολλὰ τῷ Ιπποκράτει καμὼν καὶ τοῖς ἄλλοις καθηγηταῖς, ἀνεπιστήμων ἐστὶ θεραπευτὴς, πρὶν ἂν πρὸς τοὺς πολλοὺς βαδίσας ἀῤῥώστους, παῤ αὐτῶν μάθῃ τῶν νοσούντων τὸ θεραπεύειν. οὔτω δὴ καὶ ἡμεῖς οἱ μαθηταὶ τῶν μαρτύρων, τὰς πράξεις τῶν καρτερῶν ἀνδρῶν πρὸ τῆς ὁμολογίας διδασκάλους ποιούμενοι, μανθάνομεν ἄχρι τῶν ἐσχάτων κινδύνων φυλάττειν εὐσέβειαν, αὐτὰς τὰς ἱερὰς θήκας αὐτῶν καθάπερ στήλας προσβλέποντες γράμμασι κεχαραγμένας, καὶ δηλούσας, ἀκριβῶς τοῦ μαρτυρίου τὴν ἀγωνίαν.

[3] Ωσπερ δὲ οἱ πλησιάζοντες τῇ δρυῒ τῇ Μαμβρῆ, τῷ σπηλαίῳ τῷ ὠνητῷ, ὅπερ Εφραὶμ Χετταῖος εἰς ταφὴν τῆς Σάῤῥας ἀπέδοτο· ἔνθα δὴ καὶ αὐτὸς σὺν τοῖς παισὶν πατριάρχης ἀπόκειται, εὐθέως μετὰ τῆς θέας τῶν τόπων ἐν τοῖς λογισμοῖς ἀνανεοῦνται τὴν φαντασίαν, καὶ βλέπουσι τῇ διανοίᾳ τὸν πιστὸν πατριάρχην· τὴν ἀπαρχὴν τῆς εὐσεβείας· τὴν ἐν ἐκείνῳ περιτομήν· λογίζονται δὲ καὶ τοὺς τῆς ἐκείνου ῥίζης ἀποβλαστήσαντας, τὸν Ισαάκ, τὸν Ιακὼβ· καὶ μετὰ τῆς μνήμης τῶν ἀνδρῶν ὅλης τῆς ἐπ᾽ αὐτοὺς ἱστορίας γίνονται θεαταὶ· οὕτω κᾀγὼ σήμερον, τὸν τίμιον σηκὸν τοῦ τρισμακαρίου Φωκᾶ καταλαβὼν, ἐκ τοῦ τόπου πληροῦμαι τῆς μνήμης πάντων ὁμοῦ τῶν ἐπ᾽ αὐτῷ λεγομένων διηγημάτων. βλέπω τὸν κηπουρὸν τὸ ἐπιτήδευμα, τὸν ἄπλαστον τὴν ψυχὴν, τὸν φιλόξενον, τὸν τῆς παραλίας ἐξαίρετον, τὸν τῆς μεσογείου εὐεργέτην· τῶν ἁγίων τὸν ἅγιον· καὶ τῶν δεδοξασμένων διὰ Χριστὸν ἐνδοξότερον.

[4] Ιερὸς μὲν γὰρ καὶ θεσπέσιος ἅπας τῶν γενναίων μαρτύρων κατάλογος, πάθει τὴν ὑπὲρ πάθους ἀποδοὺς χάριν· αἵματι δὲ τὴν ὑπὲρ αἵματος τῷ Σωτῆρι τῶν ὅλων ἀμοιβὴν ἐκπληρώσας· πλὴν ἐν αὐτοῖς τούτοις οὐ μία τῶν πάντων δόξα, οὐδὲ πρὸς ἓν μέτρον ἶσα τὰ γέρα τοῖς ὅλοις άποκεκλήρωται· ἀλλὰ τὸ πρῶτον καὶ δεύτερον οὐδὲ τῶν ἀγίων ἐκφεύγει κατάλογος. αἴτιον δὲ οἶμαι τούτου, τὸ λίαν ἀπηκριβωμένον τοῦ Κριτοῦ καὶ ἀπρόσκλιτον. ἐφορᾷ γὰρ καὶ τιμωριῶν μεγέθη, καὶ καρτερίας ἐνστάσεις, καὶ βασανίζων τὰ ἀγωνίσματα, τὰς πρὸς ἀξίαν ἀμοιβὰς διανέμει τοῖς ἀθληταῖς. καὶ παράδοξον οὐδαμῶς, εἰ παρὰ Θεοῦ οὕτω τιμᾶται τὸ δίκαιον, ὁπότε καὶ παῤ ἡμῖν στρατηγοὶ καὶ ἀγονοθέται οὐκ ἶσοι γίνονται τοῖς ἀριστεῦσιν, τοῖς ἀγωνισταῖς· ἀλλὰ δὴ ἐκάστῳ κατὰ τὸ μέτρον τοῦ κατορθώματος τὰς δωρεὰς ἀναλογούσας ἐπιψηφίζουσι.

[5] Ταῦτα δὲ διῆλθον, ἵνα δείξω ὡς σήμερον ἡμῖν παρασχὼν τοῦ συλλόγου τὴν ἀφορμὴν, τῶν ἑταίρων καὶ συναγωνιστῶν ἐστι περιφανέστερος. οἱ μὲν γὰρ ἄλλοι οὐ πάντες παρὰ πᾶσι γνωρίζονται, οὐδὲ βεβοημένην ἔχουσι τὴν ἀνδραγαθίαν· Φωκᾶν οὐκ ἔστιν, ὂς ἀγνοεῖ· ἀλλ᾽ ὥσπερ ἀκτὶς τοῦ ἡλίου πᾶσιν ὀφθαλμοῖς ἐφήπλωται, οὕτω καὶ τοῦ μαρτυρος τούτου φήμη πᾶσαν ἀκοὴν περιήχησε. καὶ ἵνα συνελὼν εἴπω, ὅσοι τὸν δεσπότην ἐγνώρισαν Χριστὸν, οὗτοι καὶ τὸν πιστὸν δοῦλον ἐγνώρισαν. μᾶλλον δὲ, εἰ δοκεῖ, τῶν κοινῶν πρὸς τοὺς ἄλλους ἐγκωμίων ἀφέμενος, τὰ ἐξαίρετα τοῦ μάρτυρος διηγήματα ὑμῖν τοῖς φιλομάρτυσι διηγήσομαι.

[Exempla Sanctorum utilia virtutem sectantibus,] Pulchra est ac utilis honesta colentibus Sanctorum memoria. Nedum enim eos, qui virtutis ac pietatis desiderio tenentur, sermone erudit, verum etiam eorum, qui recte vixerunt, actiones, locupletes magistros producit. Idcirco etiam Dominus noster egregiorum operum documenta tradens: Qui autem fecerit, inquit, & docuerit, hic magnus vocabitur. Et alibi: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, & glorificent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Doctrina enim, quæ sermone consistit, inferior imbecilliorque reali operis exhibitione magistra existit: ac quanto visum auditu certiorem dicimus, tanto liquet actionem sermone potiorem esse. In hunc modum scientias addiscimus: in hunc modum edocemur artes; ut nimirum prius sermone ad disciplinam provehamur; tumque manu ac experientia obscuram eam firmemus.

[2] Ac geometra quidem multa in libro posita opera, ac aures sermone magistri plenas habens, [sicut experientia artes discentibus necessaria:] haud aliter variarum figurarum vim percepturus sit, quam ubi puncta ac lineas, circulosque in tabella didicerit. At neque astronomiæ desiderium habentem nudus sermo disciplinam docuerit; ac nisi erudiens, scienti arte globum coram versans, ipsis oculis poli motum exhibuerit. Medicus denique, tametsi laboris plurimum in Hippocrate, ac reliquis medicæ artis doctoribus posuit, rudis est artis curandi, donec plures infirmos invisens, ab ægrotis ipsis sanandi modum didicerit. Sic nos quoque discipuli Martyrum fortium virorum actiones, magistrorum loco nobis ante confessionis agonem statuentes, ad extrema usque pericula pietatem servare edocemur: qui nimirum sacros eorum loculos ac sepulchra, velut columnas literis insculptas, ac martyrii certamen accurate prodentes, adspectemus.

[3] Quemadmodum autem, qui accedunt ad quercum Mambre, [sepulcro S. Phocæ gestorum ejus memoria renovata.] vel ad coëmptam specum, quam Ephron a Chettæus vendidit in Saræ sepulturam: quo loco ipse cum filiis Patriarcha jacet; statim cum locorum aspectu animis imaginem renovant, ac mente contuentur fidelem Patriarcham; primitias illas religionis; primam in eo circumcisionem: sed & eos, qui ab illa radice germinarunt, surculos cogitant; nempe Isaac, Jacob; ac cum virorum recordatione totius eorum historiæ spectatores fiunt: sic & ego hodie, ter beati Phocæ venerabile delubrum adiens, ex loci specie omnium simul, quæ de illo gesta narrantur, memoria repleor. Video professione hortulanum, animo simplicem, hospitalem, maritimæ regionis eximium decus; in mediterraneam beneficum; Sanctum illum Sanctorum; ac iis, qui Christi causa consecuti sunt gloriam, gloria potiori auctum.

[4] Sacer quidem est ac divinus universus generosorum ac fortium martyrum catalogus, passione debitam pro passione referens gratiam: ac sanguine pro sanguine debitam omnium Salvatori solvens remunerationem. [Martyrum præmia pro meritis minora & majora:] Verum in his ipsis non una est omnium gloria, nec una mensura cunctis æqualia attributa sunt præmia: quin primum & secundum ne Sanctorum quidem effugit catalogus. Hujus autem rei, ut arbitror, causa est, quod sit judex accuratus, nec quicquam in partem alteram inflecti queat. Intuetur enim & suppliciorum magnitudinem, & tolerantiæ constantiam; examinansque certamina, pro meritorum ratione athletis distribuit præmia. Neque vero mirandum est, ita a Deo honorari justitiam, cum ne in humanis quidem imperatores ac agonothetæ viros fortes, aut pugiles, æqualiter universos habeant; sed cuique pro rei præclare gestæ modo dona congrua decernant.

[5] [inter illos autem primum auctor ponit S. Phocam.] Hæc autem disserui, quo Virum, qui hodierni conventus nobis præbuit causam, sociis ac pugilibus, qui eosdem desudarunt agones, illustriorem ostendam. Nam alii quidem neque omnes apud omnes sunt noti, neque hominum sermone virtutem celebratam habent: Phocam autem, nemo est, qui ignoret: sed quomodo solis radius universorum oculis explicatus est: ita etiam hujus Martyris fama omnium aures circunsonuit: atque ut paucis dicam, quotquot Dominum Christum noverunt b, iidem quoque ejus noverunt fidelem Servum. Verum enimvero relictis, si videtur, quæ ille cum aliis encomia habet communia, eximias Martyris laudes martyrum amantibus vobis recensebo.

ANNOTATA.

a Legendum in Græco textu Εφρὼν, monet editor, idque liquet ex Gen. cap. 23, ubi Ephron speluncam illam Abrahæ vendidisse legitur, ibique sepulta Sara, uti & Abraham ipse cap. 25 ℣ 9. Ex hoc loco colligitur, Orationem fuisse dictam prope Sinopen, in ea ecclesia, quæ supra sepulcrum Sancti fuit constructa.

b Multum in his esse exaggerationis oratoriæ, jam dixi in Commentario. Vel sic tamen credere debemus, celeberrimam fuisse seculo 5 famam S. Phocæ.

* l. αμυδρὰν

CAPUT I.
Sancti patria: vitæ institutum: virtutes, & martyrium.

Ήνεγκε τοίνυν τὸν ἅγιον ἄνδρα τοῦτον, τὸ μέγα Χριστιανῶν ὄφελος, γείτων Σινώπη, πόλις ἀρχαία καὶ γνώριμος, εὔπορος * καρτερῶν καὶ φιλοσόφων ἀνδρῶν. μὴ γάρ μοι τις λογιζέσθω νῦν τὸ τῆς θρησκείας διάφορον· ἀλλ᾽ εἰ σπουδαίων ὅλως ἁνδρῶν τροφὸς καὶ μήτηρ ἐδείχθη. ἐπιτήδευμα δὲ αὐτῷ τοῦ βίου, κήπου γεωργία καὶ ἐπιμέλεια, ὅνπερ αὐτοῦ που πρὸ τῆς πύλης τοῦ ἄστεος ἐπὶ τοῦ στόματος τοῦ ἰσθμοῦ κεκτημένος, ἤσκει φιλοπόνως, ἑαυτῷ καὶ τοῖς δεομένοις παραμυθίαν τοῦ βίου. ἤνοιγε δὲ καὶ τοῖς ξένοις μάλα προθύμως, τὴν μικρὰν καὶ πενομένην ἑστίαν. ἐποικῶν δὲ τῇ λεωφόρῳ, κοινὰ τοῖς ἐπιδημοῦσι προετίθει τὰ ὄντα· καὶ μέσος ἦν Λὼτ, οὐ Σοδομιτῶν, ἀλλὰ Σινωπέων. τοῦ δὲ χρόνου προελθόντος, τὴν ἐντολὴν εὗρεν οὐκ ἄμισθον· ἀπὸ γὰρ φιλοξενίας ἐκέρδανε τοῦ ζωοποιοῦ θανάτου τὴν πρόφασιν· ὅθεν δὲ καὶ ὅπως, μικρὸν ἀναλαβόντος ἀκούσατε.

[7] Τοῦ λόγου τῆς εὐσεβείας ἡμῶν καταγγελθέντος, καὶ τοῦ θεσπεσίου κηρύγματος πρὸς πᾶσαν ἀκοὴν ἐξελθόντος, γνωρίζοντος δὲ Χριστὸν καὶ τὰ ἐκείνου μυστήρια, ἐφρύαξαν ἔθνη κατὰ τὸν ψαλμωδὸν, καὶ οἱ βασιλεῖς καὶ ἄρχοντες συνήγοντο ἐπὶ τὸ αὐτὸ· καὶ οἱ τῆς πλάνης λαοὶ ὠργίζοντο τοῦ Ιησοῦ βασιλεύοντος. ἐζητεῖτο δὲ πᾶς Χριστιανὸς ὡς κακοῦργος, καὶ ἐγγὺς ἐκολάζετο, καὶ μακρὰν ἀνιχνεύετο. διὸ καὶ Φωκᾶν οὔτε εὐτέλεια τοῦ ἐπιτηδεύματος, καὶ κηπουρὸς ἔκρυψεν· ἀλλὰ καὶ οὗτος ὡς γνήσιος μάλιστα τοῦ Χριστοῦ μύστης ἐμηνύθη. καὶ δὴ καὶ ἦλθον ἐπ᾽ αὐτὸν οἱ τοῦ δυστίνου τοῦδε βίου καὶ ῥέοντος κελευσθέντες ἀπαγαγεῖν αὐτὸν ἄκριτον, ἀναπολόγητον. καὶ γὰρ ἦν τὸ ἔγκλημα τοιοῦτον, λαμπρᾷ τῇ φωνῇ γεννάδας καθωμολόγει, καὶ, μηδενὸς ἐρωτῶντος, ἔργοις ἐδείκνυε, πυνθανομένου δὲ, περιχαρῶς ἐξεβόα.

[8] Ελθόντες γοῦν οἱ τῆς ἐκείνου τιμωρίας δήμιοι, καὶ τῆς ἡμετέρας ἑορτῆς ἀίτιοι, παῤ αὐτῷ τῷ ζητουμένῳ κατέλυσαν, οὔτε γινώσκοντες, οὔτε μὴν γινωσκόμενοι. ἐν ἀποῤῥήτῳ δὲ τέως εἶχον τῆς ἐπιδημίας τὴν πρόφασιν, ἵνα πρότερον ἐκδιδαχθέντες παρὰ τῶν ἔξω τῆς πόλεως, τίς Φωκᾶς, καὶ ὅποι διάγων, ἀθρόον ἐπιστάντες συλλάβωσιν, ὡς οἱ * Εβαῖοι ποτὲ ἐν τῷ κήπῳ μετὰ Ιούδα τὸν Κύριον. ἐλελήθεσαν δὲ εἴσω δικτύων τὴν θήραν ἔχοντες, οἱ κύνες τὸν ἀρνειὸν, οἱ λύκοι τὸν ἀμνὸν, τὴν περιστερὰν οἱ ἀρπακτικοὶ καὶ γαμψώνυχες. καθὼς δὲ προφήτης Ησαΐας φησὶ· συνανεπαύετο ταῖς παρδάλεσιν ἔριφος, καὶ τοῖς λύκοις * ἀρνειὸς συνεβόσκετο· καὶ οἱ λέοντες ἅμα τῷ μόσχῳ κοινὴν εἶχον τὴν δίαιταν. ἐπειδὴ δὲ, οἷα φιλεῖ γίνεσθαι, τράπεζα καὶ συνήθεια τὸ θαῤῥεῖν ἀλλήλοις παρέσχον, διεπυνθάνετο παῤ αὐτῶν μάρτυς τίνες εἶεν, καὶ τίνος χάριν τὴν αὑτοῦ πόλιν κατέλαβον. οἱ δὲ τὴν πρόθυμον δεξίωσιν καὶ φιλοξενίαν τοῦ ἀνδρὸς αἰδεσθέντες, μηδενί τε τὸ λεχθησόμενον ἐξειπεῖν παραγγείλαντες, ἐγνώρισαν αὐτῶν τὸ ἀπόῤῥητον, καὶ τὸ τῆς ἐπιβουλῆς ἐξαγορεύουσι δρᾶμα, ὅτι Φωκᾶν ἐπὶ τιμωρίᾳ ζητοῦσι λαβεῖν· ὅθεν πρὸς τῇ φιλοξενίᾳ καὶ ταύτην ἠξίουν τὴν εὐεργεσίαν προσθεῖναι, συγκαμεῖν αὐτοῖς εἰς τὴν θήραν τοῦ ζητουμένου.

[9] Ηκουσεν τοῦ Κύριου θεράπων, καὶ ἀτρέπτῳ τῇ ψυχῇ τὸν λόγον δεξάμενος, οὐ ταπεινόν τι καὶ ἀγεννὲς ἔπαθεν ἐφθέγξατο. οὐδὲ ἀποδειλιάσας τὸν κίνδυνον, φυγεῖν ἐβουλεύσατο, καὶ ταῦτα πολλὴν ἔχων καὶ ἄνετον ἀποδιδράσκειν τὴν ἐξουσίαν· ὅτι μήτε δῆλος ἦν ἔτι αὐτὸς ὢν, παῤ ἐκείνων ἐπιζητούμενος· ἀλλὰ πᾶν τοὐναντίον ἐποίει, ἀνδρίζεσθαι μᾶλλον, καὶ οὐχὶ φεύγειν προῃρημένος. ἀμέλει πρὸς τὴν ἀξίωσιν ἐπινεύει· κἀγώ, φησιν, ὑμῖν εἰς τὸ προκείμενον συλλήψομαι· γινώσκω γὰρ τὸν ἄνδρα, καὶ ῥαδίως ἀναζητήσας εὑρήσω· οὐκ εἰς μακρὰν δὲ τοῦτον, ἀλλὰ εἰς τὴν ἐπιοῦσαν, καὶ αὐτοῖς ὑμῖν ἐπιδείξω· μόνον ὑμεῖς ἐπὶ τῆς πενιχρᾶς ταύτης καταγωγῆς ἀναπαύσασθε. οὕτω βεβαίαν αὐτοῖς ἑγγυησάμενος τὴν ὑπόσχεσιν, πράγμασιν ἑαυτὸν καταμερίζει δυσὶ, τῇ τε δεξιώσει τῶν ἑαυτοῦ φονέων, καὶ τῇ ἑτοιμασίᾳ τοῦ τάφου. εὐτρεπίσας δὲ τό τε ὄρυγμα, καὶ τὰ περὶ ταφὴν ἀναγκαῖα, προσελθὼν αὐτοῖς τῇ ὑστεραίᾳ· ἐπιμελῶς ὑμῖν, ἔφη, τὸν Φωκᾶν ἀνεζήτησα, καὶ ἕτοιμον ἤδη τὸ θήραμα· καὶ εἰ δοκεῖ, συλληφθήτω. τῶν δὲ εἰπόντων ἐκ περιχαρείας, καὶ ποῦ ἀνήρ· οὐ πόῤῥω, φησὶν, ἀλλὰ μεθ᾽ ὑμῶν· αὑτὸς δὲ ὺμῖν οὗτος ἐγὼ· καὶ χρήσασθε τῷ πράγματι, καὶ πληρώσατε τὸν τῆς ὁδοιπορίας καὶ τοῦ πόνου σκοπὸν. ἐπλάγησαν τὰς ψυχὰς οἱ ἄνθρωποι, καὶ πρὸς τὴν ἀκοὴν ἀπεπάγησαν, τοὺς ἄλας καὶ τὴν τράπεζαν αἰδεσθέντες, καὶ τὸν ἐν πενίᾳ φιλότιμον ἑστιάτορα. δὲ καὶ ἔτι παρεκάλει πρὸσ τὴν τόλμαν τῆς ἀναιρέσεως, καὶ μηδὲ πρὸς ὀλίγον διστάζειν ἐπεκελεύετο, λέγων· ὡς οὔτ᾽ ἐκείνων χειρὸς φόνος, ἀλλὰ τῶν προσταξάντων ἐπιχείρησις· εἶπεν, ἔπεισεν, ἔπαθε, καὶ τὴν κεφαλὴν ἀποτμηθεὶς, ἱερεῖον τῷ Θεῷ κεχαρισμένον προσήχθη.

[Sanctus instituto olitor prope Sinopen, pius, hospitalis,] Tulit itaque sanctum hunc Virum, magnum, inquam, illud Christianorum commodum, vicina Sinope a, antiqua civitas ac nota, fortium virorum ac philosophorum ferax. Ne quis enim mihi in præsentiarum diversam religionem reputet: sed id tantum, num omnino studiosorum virorum nutrix fuerit ac parens. Vitæ autem studium ei erat horti cultura, quem ibi ante portam civitatis in isthmi ostio possidens, diligenter colebat, ut sibi ac indigentibus esset vitæ solatium. Sed & hospitibus, prompto ac alacri animo parvam ac pauperem domum apertam volebat. Cum autem habitaret in via publica, quæ suppetebant, adventantibus communia promebat; ac Lot quidam medius b non Sodomitarum sed Sinopensium erat. Porro temporis processu haud vacuum mercede mandatum invenit. Vivificæ enim mortis occasio ex hospitalitate lucro accessit. Unde vero, ac quonam modo, paulo altius repetentem audite.

[7] Cum Christianæ pietatis sermone annunciato, divina prædicatio ad omnem aurem exiret, Christumque ac ejus mysteria nota redderet, [orta persecutione, innotescit,] fremuerunt gentes, ut ait Psalmista, regesque ac principes in unum convenerunt: ac Christo regnante, errantes populi irascebantur. Quærebatur autem quilibet Christianus, tanquam maleficus: ac qui prope erat, puniebatur: qui vero procul erat, investigabatur. Quamobrem Phocam quoque, ne quidem vile studium, hortulanique conditio celavit: sed is quoque, ut verus Christi discipulus, denuntiatus est. Ac sane ad eum venerunt, qui nulla judicii forma, c nulla defensione, a misera hac fluxaque vita, jussi erant abducere. Nam erat tale crimen, quod Vir strenuus clara voce confiteretur; nulloque interrogante, operibus proderet; interrogante autem aliquo, impensius gaudens clamore efferret.

[8] Venientes ergo illius lictores supplicii, nostrique festi auctores, [& lictores, ad ipsum puniendum missos, hospitio benigne recipit:] apud eum ipsum, qui quærebatur, diversati sunt, ut neque ii cognoscerent, neque ab illo cognoscerentur. Interim vero adventus causam celabant, ut cum prius accepissent ex iis, qui habitabant extra civitatem, quisnam esset Phocas, & ubi degeret, repente invadentes, ut quondam Judæi Juda duce Dominum in horto, comprehenderent. Ignorabant autem, se prædam habere intra retia; canes ovem, lupos agnum, rapaces aves ac uncungues columbam. Ut autem Isaias Propheta ait: Hœdus cum pardo accubabat, agnusque cum lupis pascebatur, ac leones simul cum vitulo commune convivium inibant. Cum autem, uti moris est, mensæ societas ac consuetudo fiduciam invicem generassent, rogavit ex eis Martyr, quinam essent, ac qua de causa ad ejus venissent civitatem. Illi vero alacrem Viri susceptionem ac hospitalitatem reveriti, cum præcepissent, ne, quod auditurus erat, cuiquam enunciaret, ei arcanum aperiunt, ac insidiarum exponunt fabulam: ut nimirum quærant capere puniendum Phocam. Quocirca hospitalitatis cumulo, hoc quoque beneficio ab eo affici rogabant, ut captando, quem quærebant, una ipse operam conferret suam.

[9] Audivit Dei Servus, immotoque animo auditum sermonem suscipiens, [postridie vero se ipse prodens, martyrio coronatur.] nihil abjectum, ac quod pusillum animum indicaret, passus aut locutus est: neque periculo exterritus spectavit fugam; idque ejus ineundæ magnam ac liberam habens facultatem, cum ii necdum scirent, eum esse, quem quærerent: contra vero omnino fecit; se fortiter gerere, non fugere statuens. Eorum itaque precibus annuit; &, Ego, inquit, in præsenti negotio vobis adjutor ero: novi enim virum, & facile quæsitum inveniam. Nec erunt longiores moræ, sed die crastina vobis eum ostendam. Vos tantum in hoc meo paupere diversorio requiescite. Ubi sic eis certo promisisset, duabus se rebus dispertit; nempe excipiendis tota humanitate occisoribus, ac parando sepulchro. Cum autem parasset fossam, & quæ ad sepulturam erant necessaria, ad eos postridie accedens; Diligenter, inquit, vobis quæsivi Phocam, estque jam parata præda; ac, si lubet, comprehendatur. Illis autem præ gaudio quærentibus, ubinam vir ille esset: Non procul, inquit, sed vobiscum est: nam & ego ille ipse sum. Rem itaque exequimini, longique itineris ac laboris scopum implete. Obstupuerunt animis homines, eoque audito, diriguerunt, salem ac mensam reveriti, munificumque in paupertate convivam. Ad hæc vero animos, ut se interficerent exhortatione addebat; jubebatque, ne quicquam dubitarent; dicens, ne fore quidem illorum manus cædem d, sed eorum facinus, qui præcepissent. Dixit, persuasit, passus est, ac capite truncatus, grata Deo hostia oblatus est.

ANNOTATA.

a Vicina Sinope, ait auctor, quia extra civitatem habebat hanc Orationem in loco sepulturæ; non quod in alia civitate diceret. Tillemontius in S. Phoca credidit, Orationem fuisse dictam in vicina civitate, & Verisimiliter Amaseæ, ubi Asterius erat episcopus. At non attendit ad comparationem cum loco sepulturæ Abrahæ num. 3, quæ inepta esset, nisi dixisset Asterius in loco, ubi sepultus erat S. Phocas. Sepulcra autem martyrum prioribus Ecclesiæ seculis passim erant extra civitates. Ceterum Sinope civitas erat episcopalis in Ponto, sita ad Pontum Euxinum, ejusque metropolis erat Amasea, sed satis longo intervallo dissita & mediterranea.

b Notat editor, in alio codice pro μέσος medius, legi νέος novus. Sive autem uno, sive altero modo legatur, sensus est, probum vixisse inter improbos, ac talem fuisse Sinopensibus S. Phocam, qualis Lot fuit Sodomitis. Mallem dictionem Latinam his verbis concipere: ac Lot quidam erat in medio, non Sodomitarum, sed Sinopensium. Insinuat hic locus, fidem Christianam apud Sinopenses necdum receptam fuisse tempore S. Phocæ. Sic paucissimi erant Christiani Neocæsareæ in Ponto, quando S. Gregorius Taumathurgus ibidem seculo 3 factus est episcopus.

c Ex neglecta judicii forma suspicatur Tillemontius, Sanctum non esse passum, nisi in persecutionibus posterioribus, quando imperatores aperte se fidei Christianæ oppositos ostendebant, ut factum est sub Decio & Diocletiano. At ego existimo, nihil tuto statui posse de tempore, quo passus est S. Phocas. Imo, ut candide eloquar, quod sentio, non adeo certa mihi videntur, quæ de comprehensione & modo martyrii tradit Asterius, ut nulla oriri possit suspicio, populares fuisse traditiones, quas dehis oratorio stylo expolivit. Tillemontius ipse procul dubio de his Actis tam favorabiliter non judicasset, si nomen Asterii abfuisset. Certe alia Acta non pauca ut fabulosa rejicit, etsi minores patiantur difficultates, quam hæc ipsa.

d Hæc, ut jam observavi in Commentario, nequeunt consistere cum sana theologia, cum nec lictores occidere possent Martyrem sine peccato, saltem materiali, ut loquuntur theologi; nec licitum esset Martyri provocare tyrannos ad mortem inferendam, ut docet Benedictus XIV, eruditissimus Pontifex, in præclaro Opere de Servorum Dei Beatificatione & Canonizatione lib. 3 cap. 17. Quare mihi nequaquam persuadebit Asterii auctoritas, illa revera sic esse peracta. Cum enim nullus adfuerit Christianus, quantum apparet, dum captus est S. Phocas, quæro ego, unde Asterius gesta inter ipsum & lictores post aliquot forte secula didicerit? Si lictores ipsi illa deinde narrarint, quæram ulterius, an illi non potuerint mentiri, aut saltem gesta falsis adjunctis ita corrumpere, ut, quæ laudabiliter erant facta, in alium omnino sensum detorquerent? Itaque poterat, quantum existimo, S. Phocas, quando jam in manibus erat lictorum, licet ignotus, a fuga abstinere, & forte etiam se ipse manifestare, ut promiserat, & paratum offerre ad mortem pro fide obeundam. Certe facile credere poterat, hæc sibi licita esse. At non poterat ea omnia licite agere, quæ refert Asterius, quæque sine crisi adoptarunt Tillemontius & Bailletus ad 14 Junii.

* al. Ιουδαῖοι

* al. ἀμνός

CAPUT II
Sancti gloria posthuma.

Στύλος καὶ ἔρεισμα τῶν θείων τῆς οἰκουμένης ἐκκλησιῶν ἐξ ἐκείνου μέχρι τοῦ νῦν τοῦτον ἔχομεν, ἄνθρωποι· καὶ μαρτύρων ἐστὶν οὗτος περιφανέστατος, ἐν τοῖς ἀρίστοις ἔχων αὐτὸς τὸ πρωτεῖον. οὗτος ἐφέλκεται πανδημεὶ πάντας πρὸς τὸ ἑαυτοῦ καταγώγιον, καὶ πλήρεις αἱ λεωφόροι τῶν ἀφ᾽ ἑκάστης χώρας πρὸς τὸν τόπον ἐπειγομένων τῆς προσευχῆς. ἔστι μὲν οὖν μεγαλοπρεπὴς ἐκεῖνος ναὸς, ὅς καὶ τὸ ἱερὸν ἔχειν τοῦ μάρτυρος ἐκληρώθη σῶμα, θλιβομένων ἄνεσις, κακουμένων ἰατρεῖον, λιμωττόντων τράπεζα. δαψιλέστερον γὰρ τρέφει Φωκᾶς νῦν τελευτήσας, ἤπερ ἐν Αἰγύπτῳ Ιωσὴφ τὸ πρότερον. ἐκεῖνος μὲν γὰρ ἀργυρίου τὸν σῖτον διένειμε· οὗτος δὲ, προῖκα τοῖς δεομένοις χαρίζεται. οὕτω πτωχῶν καὶ ἀλητευόντων φῦλα προστρέχει τῷ τῆς Σινώπης ἰσθμῷ, καθάπερ τινὶ κοινῷ ταμιείῳ. ἀλλ᾽ ἐκεῖ μὲν οὕτως. εἰ δέ που καὶ ἀλλαχοῦ διὰ μικρῶν λειψάνων οἷον ἀποικίαν τινὰ μητροπόλεως μάρτυς ἑαυτῷ κατεστήσατο, θαυμαστὸς καὶ οὗτος τόπος, καὶ πᾶσι Χριστιανοῖς περισπούδαστος· ὥσπερ δὴ οὗτος παῤ ἡμῖν χῶρος καγώγιον ἑορταζόντων ἐστὶ· τίμιος γὰρ ἐναντίον τοῦ Κυρίου θάνατος τῶν ὁσίων αὐτοῦ· καὶ πολλαχοῦ μερισθέντα τὰ λείψανα, ὁλόκληρον πανταχοῦ τῷ τρισμακαρίῳ σώζει τὴν εὐφημίαν.

[11] Οὕτω γοῦν καὶ κατὰ τὴν βασιλεύουσαν πόλιν, τὴν κορυφὴν Ιταλίας, καὶ βασιλίδα τοῦ κόσμου, ἐστὶ τῷ μάρτυρι δορυφορία πάνδημος καὶ τιμὴ, οἶκός τε περιφανὴς ἠσκημένος εἰς κάλλος. οὐχ ἧττον δὲ Ρωμαῖοι τὸν Φωκᾶν θεραπεύουσιν, Πέτρον καὶ Παῦλον. διὸ καὶ, ὡς λόγος διδάσκει, τὴν κεφαλὴν τοῦ μάρτυρος ἐσπουδασμένως ἐκτήσαντο, ἀντίστροφον τῆς μιαρᾶς Ηρωδιάδος ἑλόμενοι γνώμην. μὲν γὰρ αἵματος διψῶσα, δικαίου κεφαλὴν τιμίαν εἰς ὕβριν ἐζήτησεν· οἱ δὲ τιμῆς χάριν καὶ ὠφελείας τῆς ἑαυτῶν μαρτυρικὴν ἀξίως κεφαλὴν περιεποιήσαντο.

[13] Ναῦται δὲ καὶ πλωτῆρες οἱ πανταχοῦ, οὐχ οἱ τὸν Εὔξεινον διαπλέοντες Πόντον, ἀλλὰ καὶ οἱ τὸν Αδρίαν τέμνοντες, καὶ ὑπὲρ Αἰγαίου φερόμενοι, καὶ ὅσοι τὸν Ωκεανὸν πλέουσι τὸν ἐσπέριον, καὶ τοῖς Εώοις κόλποις ἐνθαλαττεύουσι, τὰ συνήθη κελεύσματα, οἷς τοῦ πλοῦ τὸν πόνον προσαναπαύουσιν, εἰς καινὴν τοῦ μάρτυρος μετέβαλον εὐφημίαν· καὶ διὰ γλώσσης ἐστὶν ὅλος Φωκᾶς αὐτοῖς ὑπᾳδόμενος, ἐπεὶ καὶ ἐναργῆ παρέχει τῆς βοηθείας τὰ σύμβολα. πολλάκις μὲν γὰρ ὤφθη, νῦν μὲν νύκτωρ προσογκουμένου χειμῶνος διεγείρων τὸν κυβερνήτην τῷ πηδαλίῳ ἐπινυστάζοντα· ἄλλοτε δὲ πάλιν τοὺς κάλως διατείνων, καὶ τῆς ὀθόνης ἐπιμελούμενος, καὶ ἀπὸ τῆς πρώρας προοπτεύων τά βράχη. ὅθεν καὶ νόμος ἐγένετο ναύταις, Φωκᾶν ἔχειν συνεστιάτορα. καὶ ἐπειδὴ τὸν νῦν ἀσώματον, σύσσιτον εἶναι καὶ κοινωνὸν τραπέζης ἀμήχανον· μάθετε πῶς ἄρα φιλευσεβὴς λογισμὸς ἑσοφίσατο τὸ ἀδύνατον. καθ᾽ ἑκάστην γὰρ τὴν ἡμέραν τὴν τῶν ὄψων μερίδα πρὸς ἰσομοιρίαν τῶν ἐσθιόντων ἀποκληροῦσι τῷ μάρτυρι. ταύτην δέ τις τῶν δαιτιμόνων ἐξωνούμενος, τὸ ἀργύριον κατατίθεται, καὶ τῇ ὑστεραίᾳ ἄλλος, καὶ ἄλλοτε ἕτερος· καὶ οὗτος κλῆρος τῆς ἀγορασίας περιἳὼν ἅπαντας, δίδωσι καθημέραν τῆς μερίδος τὸν ὠνητήν· ἐπειδὰν δἐ ὅρμος αὐτοὺς ὑποδέξηται, καὶ εἰς γῆν ἀφίκωνται, μερίζεται τὸ ἀργύριον τοῖς πεινῶσι· τοῦτο μερὶς τοῦ Φωκᾶ, πενήτων εὐεργεσία.

[14] Τεθῆπασι τοῦτον καὶ βασιλεῖς τὸν καρτερικώτατον καὶ φιλόθεον, καὶ φιλοτίμοις κειμηλίοις κατακοσμοῦσι τοῦ περιβλέπτου πένητος τὸν ναόν. φιλονεικοῦσι δὲ οἱ ἐπιγινόμενοι τοὺς πρεσβυτέρους ὑπερβαλέσθαι. καὶ οὔπω θαυμαστὸν εἰ τῆς Ρωμαίων ἡγεμονίας ἄνδρες φιλευσεβεῖς, θεσμοῖς καὶ νόμοις σύντροφοι, οὕτως εὐλαβῶς ἔχουσι περὶ τὸν θεράποντα τοῦ Χριστοῦ, ὁπότε καὶ εἰς βαρβάρους ἔφθη τὸ θαῦμα· καὶ πάντες οἱ ἀγριώτατοι Σκύθαι, ὅσοι δὴ τὴν ἀντιπέρας τοῦ Εὐξίνου Πόντου ἤπειρον νέμονται, Μαιότιδος λίμνης, καὶ ποταμοῦ Τανάἳδος πρόσοικοι, ὅσοι τε τὸν Βόσφορον οἰκοῦσι, καὶ ἄχρι Φάσιδος ποταμοῦ παρατείνονται, πάντες οὗτοι δορυφοροῦσι τῷ κηπουρῷ· τοῖς δὲ πᾶσιν ἔθεσι καὶ ἐπιτηδεύμασι διεστῶτες ἡμῶν, εἰς τοῦτο μόνον ὁμογνώμονες γένονται, τὴν ἀγριότητα τῶν τρόπων ὑπὸ τῆς ἀληθείας ἐξημερούμενοι. εἷς γοῦν ἄρχων καὶ βασιλεὺς ἐκεῖθεν τὸν στέφανον τῆς κεφαλῆς ἀποθέμενος, χρυσῷ καὶ ἄνθεσι λίθων περιλαμπόμενον, καὶ τὸν θώρακα τὸν πολεμικὸν ἀποδὺς ὕλας ἔχοντα πλούτου· ἀλαζονικὴ γὰρ καὶ θρυπτομένη τῶν βαρβάρων πανοπλία, ἔπεμψεν ἀμφότερα ἀναθήματα, διὰ τοῦ μάρτυρος τῷ Θεῷ καὶ δυνάμεως καὶ ἀξιώματος καθιερώσας τὰς ἀφορμάς. πρόδηλον γὰρ, ὡς μὲν στέφανος τῆς βασιλείας ἦν χαριστήριον, δὲ θώραξ τῆς κατὰ πολέμους ἰσχύος.

[14] Τὰς δὲ συνεχῶς ἐπὶ τούτοις συμβαινούσας εὐεργεσίας διὰ τῶν ἐν ὀνείρασιν ὄψεων, καὶ τῶν θεραπειῶν, ὧν οἱ κάμνοντες ἀπολαύουσι, πῶς ἄν τις καὶ διηγήσαιτο, ἀδυνάτου καθεστῶτος ταῖς καθέκαστον ἐνεργείαις ἐπαφειναι τὸν λόγον; ἡμεῖς τοῖνυν ἐνταῦθα λήξαντες, δόξαν τῷ Σωτῆρι προσοίσωμεν, οὗ δοῦλοι πιστοὶ τοσαύτης ἠξιώθησαν χάριτος, ὥστε πρὸς πᾶσαν χρείαν καὶ περίστασιν, κατὰ τὴν δοθεῖσαν αὐτοῖς δωρεὰν, τοὺς ὁμοδούλους εὐεργετεῖν· καὶ ταῦτα μετὰ τὴν ἐνθένδε ἄφιξιν, καὶ τὸν τοῦ σώματος χωρισμόν· ὧν μνήμη μετὰ τοῦ ἔργου καθ᾽ ἡμέραν διατρέχει πόλεις καὶ κώμας, πανταχου τὸν εὐεργέτην κηρύσσουσα Κύριον· ᾧ πρέπει πᾶσα [δόξα καὶ] τιμὴ καὶ κράτος καὶ μεγαλοπρέπεια, νῦν καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων· ἀμήν.

[Ecclesia S. Phocæ celeberrima: reliquiæ nonnullæ aliis locis:] Ab eo tempore hactenusque columnam eum ac sustentaculum divinarum per orbem ecclesiarum, o viri, habemus; estque ille martyrum clarissimus, habens ipse primas partes inter optimos. Is omnes conferto agmine ad suum trahit domicilium, suntque plenæ viæ publicæ iis, qui ex unaquaque regione ad locum orationis contendunt. Atque est quidem magnificum illud templum, cui obtigit, ut sacrosanctum haberet Martyris corpus, eorum, qui affliguntur, relaxatio; eorum, qui morbis laborant, officina medica: eorum, qui esuriunt, mensa: abundantius enim nunc alit Phocas defunctus, quam prius Joseph in Ægypto vivus. Nam ille quidem frumentum permutabat pecunia; hic autem gratis largitur egentibus. Sic mendicorum ac erronum turbæ ad Sinopes isthmum a, ceu ad commune aliquod penarium accurrunt. Sed illic quidem sic. Si autem etiam alibi, paucarum reliquiarum impertitione, veluti coloniam aliquam ex metropoli deductam, sibi Martyr constituit, est is quoque locus admirabilis, ac universis Christianis desideratissimus: quomodo b utique noster hic locus effectus est epulantium domus. Pretiosa enim in conspectu Domini, mors Sanctorum ejus: multisque locis divisæ reliquiæ integram ubique ter beato Viro nominis servant claritatem.

[11] Sic etiam in regia civitate, Italiæ principe, ac mundi totius regina, [ecclesia ipsi Romæ exstructa, eoque translatum caput:] universi populi concursu honoratur Martyr ac celebratur, habetque insigni pulchritudine extructam ædem c. Non minus autem Romani Phocam colunt, quam Petrum & Paulum. Quamobrem, ut ferunt, caput Martyris summo studio compararunt, contrariam sceleratæ Herodiadi assumentes sententiam. Nam illa quidem sanguinem sitiens, justi caput venerandum poposcit ad contumeliam: illi autem honoris causa, suæque ipsorum utilitatis, digne sibi Martyris caput vendicarunt.

[12] Nautæ autem, ac qui sunt vectores, non solum qui transmittunt Pontum Euxinum, [Sanctus nautarum patronus,] verum etiam qui secant mare Adriaticum, ac qui feruntur super Ægæum; qui item Occidentalem navigant Oceanum, quique maris Orientalis d sulcant sinus, consueta celeusmata, quibus navigationis labores recreant, in novam Martyris laudationem verterunt, totusque eis in ore est Phocas decantatus: quippe qui præsentis auxilii perspicua argumenta præbeat. Nam sæpe visus est, nunc quidem noctu, maris procella inturgescente, excitans gubernatorem ad clavum dormitantem: aliquando autem rursus tendens rudentes, ac veli curam gerens; eque prora brevia prospiciens. Quocirca nautis lege constitutum est, ut Phocam convivam habeant. Quia vero nequit fieri, ut qui nunc incorporeus existit, conviva ac mensæ particeps fiat; videte, quomodo pia cogitatio, quod factu impossibile videbatur, facile reddiderit. Quotidie enim, æquam unam pro comedentium ratione partem Martyri attribuunt. Eam autem unus aliquis e convivis emens, deponit pecuniam; idem alter sequenti die; ac tertia alius: sorsque illa emptionis universos obiens, partis emptorem quotidie suggerit. Postquam autem eos portus exceperit, distribuitur famelicis collecta pecunia: idque pars Phocæ est: pauperum beneficentia.

[13] Eum quoque reges admirantur, qui fortissimus religiosusque extiterit, [& Barbaris etiam venerabilis,] suspiciendique Pauperis ædem sacram præclaris ac magnificis exornant donariis. Contendunt, qui juniores accedunt, superare veteres. Nec jam mirum, ut Romani imperii homines pii, quorum vita regitur moribus atque legibus, usque adeo Christi Famulum venerentur, cum ad usque Barbaros pervenerit admiratio; ferissimique omnes Scythæ, quotquot, inquam, habitant continentem ex adverso Pontis Euxini e, accolæ lacus Mæotidis, ac fluvii Tanaidis, ac quicunque incolunt Bosphorum, & ad Phasidem usque fluvium extenduntur; omnes, inquam, hi obsequium Olitori præstent: cumque moribus omnibus ac studiis a nobis differant, hac una re sola nobis consentiunt, ut eorum feritas morum a veritate mansuescat. Unus certe illinc princeps rexque f, coronam capitis deponens, auro ac gemmarum floribus magnifice splendentem, exuensque pretiosæ materiæ bellicam loricam, (quippe superba est ac luxuriosa barbarorum armatura) utraque misit donaria, Deo per Martyrem potentiæ ac dignitatis consecrans argumenta. Clarum enim est, misisse coronam, ut pro regno gratias ageret: loricam vero, ut pro virtute bellica.

[14] Quæ autem propter hæc continue eveniunt beneficia per visiones in somnis, [multisque beneficus.] ac curationes, quas ægroti consequuntur, quo quis modo narraverit, cum sermo ad singula accedere non possit? Nos ergo hic desinentes, Salvatori gloriam offeremus, cujus servi fideles tantam gratiam sunt consecuti, ut in omni necessitate ac casu, pro concesso eis dono, conservis suis benefaciant: idque postquam ab humanis excesserint, fuerintque separati a corpore. Quorum memoria efficax, quotidie pervadens civitates ac vicos, ubique benefactorem Dominum prædicat: quem decet omnis gloria, honor, & potestas, ac magnificentia, nunc & in sæcula sæculorum, Amen g.

ANNOTATA.

a Cum Sanctus num. 6 dicatur babitasse in isthmi ostio, ibique sibi sepulcrum foderit; clarum videtur, ecclesiam, qua de agitur, supra sepulcrum S. Phocæ constructam fuisse, ut moris erat.

b Hic versio Latina minus clara occasionem errandi dedit Tillemontio, qui credidit nonnullas fuisse reliquias in ecclesia, ubi perorabat Asterius, illamque distinxit ab ecclesia, in qua erat corpus. Verum illud quomodo non est referendum ad præcedentia, sed ad sequentia, ut præcipua Sancti ecclesiæ rursum comparetur cum aliis locis, ubi erant ipsius reliquiæ. Nam verba Græca hunc habent sensum: Quemadmodum igitur noster hic locus hospitium est festum celebrantium: (Pretiosa enim in conspectu Domini mors Sanctorum ejus) sic multis locis divinæ reliquiæ integram ubique ter beato Viro servant nominis claritatem.

c Quæ hic dicuntur de ecclesia S. Phocæ in Urbe, Baronius in Annotatis ad Martyrologium die 5 Martii intellexit de S. Phoca Antiocheno, quem cum hodierno confudit. Henschenius noster ad 5 Martii in S. Phoca Antiocheno refutat confusionem Baronii; non negat tamen, forte Antiocheni caput fuisse, quod Romam translatum est. Ratio ipsius est, quod Antiocheni a Romanis acceperint reliquiasS. Ignatii martyris episcopi Antiocheni, ut satis verisimile appareat, illos vicissim Romanis dedisse Reliquias S. Phocæ. Si res ita fuit peracta, erravit Asterius, & Phocæ suo attribuit, quæ erant alterius. Non est quidem incredibile, errasse Asterium, cum Roma longissime distaret. Nolim tamen errorem affirmare, aut potius id facere nequeo; cum & Phocæ Sinopensis caput accipere potuerint Romani occasione aliqua nobis ignota. Bartholomæus Piazza in Hemerologio sacro Romæ ad 5 Martii asserit, partem corporis S. Phocæ, quem Antiochenum credit, conservari in ecclesia S. Marcelli, ejusdemque caput ibidem venerationi fidelium exponi. Ecclesiam quoque S. Phocæ olim fuisse prope S. Anastasii ecclesiam ad Tres fontes, idem auctor existimat. An ibi fuerit ecclesia ab Asterio memorata, quæ hodie non videtur superesse, certo scire nequimus. Hoc tamen verisimile est. Certe Martinellus in Roma sacra pag. 386 agit de illa ecclesia, aitque: Breve, a Gregorio VII concessum monasterio S. Pauli de Urbe, ecclesiæ S. Phocæ meminit, quæ olim fuerit juris S. Anastasii. Holstenius in Animadversis ad Martyrologium Romanum die 5 Martii credit, hodierni Phocæ fuisse illam ecclesiam, quam exstitisse adhuc dicit sub Gregorio VII, id est, seculo XI.

d Maria diversa hic recensita satis nota sunt geographiæ peritis, At jam observavi, multum procul dubio in his esse exaggerationis. Si quis voluerit, Asterium loqui de nautis Ponticis; dicam, hos quidem verisimiliter ex Euxino navigasse ad mare Ægæum & Adriaticum, sed non opinor, illos venisse usque ad Oceanum Occidentalem, multo minus ad sinus maris Orientalis, cum sic tota circumnaviganda fuisset Africa

e Ad alteram sive Borealem partem Ponti Euxini e regione provinciæ Ponti est lacus Mæotidis, qui per Bosphorum Cimmerium se communicat Euxino. Bosphorani autem erant intra Euxinum & Mæotidis lacum. Fluvius Tanais in dictum locum se exonerat. Phasis fluvius item in Euxinum labitur, sed in latus Orientale, cum sit fluvius Colchidis provinciæ. Vult itaque auctor, si verba ejus ad litteram sumamus, barbaros Scythas, qui post Euxinum versus Boream late habitabant, & etiam Colchidis incolas, qui ad Orientem dicti maris se extendebant, in veneratione habuisse S. Phocam. At non possumus dubitare, quin & hæc supra verum exaggerata sint æque, ac alia pleraque.

f Quis fuerit rex ille barbarus, nec edicit auctor, nec divinare possumus, cum neque tempus, quo dona illa misit, indicetur, nec provincia aut natio, cui præerat.

g Ceterum S. Phocæ cujusdam reliquiæ ex Ponto translatæ sunt Constantinopolim tempore S. Joannis Chrysostomi, eæque magna cum solemnitate ad ecclesiam suburbanam delatæ sunt, ut pluribus expositum est tom. 4 Septembris in S. Joanne Chrysostomo § 42. Certum est, alterutrius fuisse S. Phocæ Sinopensis reliquias, de quibus agit Chrysostomus. Verum ambiguum est, fuerintne Phocæ Hortulani, an Phocæ episcopi, ut jam observavit Cuperus noster in S. Phoca episcopo ad 14 Julii § 3, ubi etiam ostenditur, æque dubium esse, utrius Phocæ fuerit monasterium unum alterumque Constantinopoli in ejus honorem constructum. Alia quoque ex gemino Phoca Sinopensi exorta dubia ibidem disputata videri possunt, ne hic actum agam.

DE S. DROSIDE V. M. ET ALIIS FORTASSE QUINQUE MARTYRIBUS
ANTIOCHIÆ IN SYRIA

SYLLOGE CRITICA
Ex Fastis Græcorum, & S. Joanne Chrysostomo.

Drosis V. M., Antiochiæ in Syria (S.)
Alii fortasse quinque, Antiochiæ in Syria

AUCTORE J. S.

[Drosis virgo cum aliis quinque Martyribus hac die apud Græcos]Cum Majores nostri ad XXII Martii in Menæis Græcorum invenirent elogium Drosidis cujusdam, tamquam filiæ Trajani imperatoris, & aliarum quinque Martyrum, multis inquinatum fabulis, & perspicerent hac rursum die eamdem breviter commemorari in variis Græcorum Fastis, rem totam ad hunc locum ulterius examinandam remiserunt. Itaque examen istud aggressurus, primum producam Fastorum ad hunc diem locos, in quibus de illa agitur. Menologium Sirletianum sic habet: Eodem die commemoratio sanctæ martyris Drozelæ, filiæ Trajani imperatoris, cum quinque Sociis. Menæa impressa Græce habent, quod exprimo Latine: Eadem die sanctæ martyris Drozelæ, filiæ Trajani imperatoris, & Sociarum ejus quinque Canonicarum. In Synaxario Ms. sæpe laudato, quod fuit Sirmondi, legitur: Certamen sanctæ martyris Drusilæ, filiæ Trajani imperatoris, & quinque cum ipsa Mulierum. Nomen quidem diversimode Drozela & Drusila hic exprimitur: non alia tamen designatur, quam quæ Drosis constanter vocatur in prolixo elogio ad XXII Martii. Utroque enim loco filia Trajani imperatoris asseritur, & cum quinque Sociabus conjungitur. Quinque tamen illæ, si elogio credimus, ante Drosidem martyrio perfunctæ sunt, etsi omnes sex simul dicantur comprehensæ. Elogium porro laudatum, quia fabulosum videtur, non recitabo; sed ad propositum nostrum satis erit, modo breve illius dem compendium.

[2] Quinque mulieres piæ, quæ a vita religiosa vocantur canonicæ, [& 22 Martii longiori elogio laudantur:] dicuntur simul habitasse ad sepelienda in domo sua martyrum corpora, quæ clanculum auferebant. Re intellecta, Drosis, Trajani filia, ut fertur, aliis se adjunxit. Deinde omnes simul comprehensæ sunt, dum studebant de more corpora rapere, & ad Trajanum adductæ. Hic autem quinque Canonicas in fornace comburi jussit; Drosidem vero custodiæ mancipari. Post multas ineptias, dicitur Trajanus curasse, ut quotidie duæ accenderentur fornaces, præfixaque illis sententia, monuisse Christianos, ut ipsi se morituros in alterutram e fornacibus injicerent. Hoc autem (si Menæis quis credere velit) cum multi facerent, Drosis, illorum exemplum imitari cupiens, clam e carcere evasit. Verum recordata, necdum se sacro baptismate ablutam, ipsa in vas aquæ se injecit, & verba, quæ Græci in baptizando adhibent, ipsa protulit. Tum septem diebus orationi se dedit, ac die octavo post orationem perfectura, quod cœperat, ad Dominum migravit. Ultimis verbis innuitur, non tamen clare edicitur, Drosidem ultro se in fornacem injecisse. Non dubito, quin omnia fere fabulosa sint. Dum tamen elogium istud confero cum Homilia, quam S. Joannes Chrysostomus prope Antiochiam habuit in festivitate S. Drosidis virginis & martyris, mihi persuadeo, illam ipsam, de qua pauca protulit Chrysostomus, in Fastis Græcorum celebrari.

[3] [eadem videtur S. Drosis, de qua peroravit Chrysostomus.] Nam præter nomen Drosidis, quod nulli alteri martyri fuisse novimus, alia quædam ex Chrysostomo desumi potuerunt. Teneram & juvenem Virginem celebrat Chrysostomus, talem quoque suam exhibent in Menæis Græci. Igne combustam tam Græci quam Chrysostomus Drosidem exhibent. Præterea nullibi asserit Chrysostomus, Drosidem in flammas fuisse conjectam ab infidelibus sed adeo ambigue loquitur, ut facile quis existimare possit, ipsam ultro in ignem insiliisse, ut de sua crediderunt Græci. Toties quoque Chrysostomus repetit, igne purgatam fuisse Drosidem, iisque id verbis declarat, ut videatur insinuare voluisse, Sanctam non aliter, quam sanguine suo fuisse baptizatam. Nam præter alia inferius legenda, ait ipsam ad cælum transiisse, Christo ipso invisibili manu sanctum Martyris caput tenente, & tamquam in aqua ipsam igne baptizante. αὐτοῦ τοῦ Χριστοῦ ἀοράτῳ χειρὶ τὴν ἁγίαν τῆς μάρτυρος κατέχοντος κεφαλὴν, καὶ καθάπερ ἐν ὕδατι βαπτίζοντος τῷ πυρὶ. Itaque videntur Græci eamdem cum Chrysostomo Drosidem celebrare, sed pauca illa, quæ de martyrio ipsius nota erant, variis amplificasse figmentis. De quinque tamen mulieribus, a quibus Drosidem conversam dicunt Græci, & quæ pluribus diebus ante ipsam erant combustæ, nihil habet Chrysostomus, hujusque de illis silentio res tota minus fit certa. Hac de causa nec illarum quinque cultum certo asserere volui, nec Drosidem Chrysostomi cum memorata hodie in Menæis tam certo eamdem credo, ut nullum superesse possit dubium.

[4] [Colebatur S. Drosis prope Antiochiam, & ætate juvenis] Attamen cum ex nomine & aliis adjunctis jam dictis verisimillimum fiat, Drosidem Chrysostomi hodie in Græcorum Fastis celebrari; neque prætermissam esse a Græcis illam, quam Chrysostomus oratione celebrarat, & cujus cultum docuerat: illius Drosidis qualiacumque Acta ex oratione Chrysostomi excerpta huc traduco. Legitur autem Homilia illa in novissima editione Operum Chrysostomi tom. 2 pag. 688, ubi hunc habet titulum: Laudatio magnæ & sanctæ martyris Drosidis, & de memoria mortis. Post multa ad nostrum propositum minime necessaria, num. 2 ita loquitur: Propterea nimirum & generosum hunc patrem (Flavianum episcopum Antiochenum) laudo, quod arrepta serenæ diei occasione, nos huc eduxerit, præcedente nos viamque nobis monstrante B. Droside, cujus memoriam celebramus. Ex his verbis discimus, festivitatem S. Drosidis tempore Chrysostomi fuisse celebratam extra urbem Antiochenam. Nam eo Flavianus Antiochenos cum Chrysostomo duxerat ad celebrandam memoriam Sanctæ, ibidem cum multis aliis martyribus sepultæ, ut liquet ex sequentibus, quibus probat utile esse invisere martyrum reliquias. Deinde num. 3 ad certamina S. Drosidis paulatim progrediens, generalibus verbis ipsam fortiter ac viriliter certasse affirmat, nec sexum nec ætatem impedimento fuisse, qualitates Sanctæ ea occasione sic perstringens: Fuit enim illi corpus imbecillum, & obnoxius sexus injuriæ, & junior ætas. Verumtamen horum omnium imbecillitatem adveniens gratia occultavit, ubi generosam animi alacritatem offendit, & constantem fidem, & animam ad subeunda pericula præparatam. Nihil enim est, nihil plane potentius est eo, qui magno cum studio Dei timorem habeat in mente defixum, sed quamvis ignes, quamvis ferrum, quamvis bestias, quamvis aliud quidvis minentur hostes, omnia nullo negotio contemnit, quod utique beata ista Drosis etiam fecit.

[5] Postquam enim rogum tyrannus accendit: neque enim in barathrum illam præcipitem egit, [ignem amore Christi] neque capite truncavit, ne supplicii brevitas facilius illi certamen redderet: sed animo ejus cupiens terrorem incutere, atque indomitam ejus mentem rogi aspectu superare, in medium illum protulit. Cum igitur rogum accendisset, ac fornacem inflammasset, atque in summam altitudinem attolleretur, hæc cum cerneret beata Martyr, inflammabatur ipsa quoque atque amore Christi ardebat, triumque puerorum memor secum ipsa reputabat, se in societatem certaminum illorum venire, sibique easdem cum illis coronas imponi. Et quemadmodum furiosi nihil eorum, quæ cernuntur, prout est, vident, sed sive exacutum gladium viderint, in ipsum facile præcipites irruunt, sive rogum, sive barathrum, sive præcipitium, sive pelagus, sive aliud quidvis, intrepide se in cuncta projiciunt: sic & ista furore non tali correpta, absit, sed alio, quavis prudentia honestiori, Christique amore correpta, nihil eorum, quæ sunt oculis subjecta, spectabat, sed in cælum translata illucque jam mente commigrans, omnia mala contemnebat, & ignem non ignem, sed rorem esse ducebat.

[6] Quamobrem rogum illum ego & fontem aquarum limpidissimum, [fortiter tulit,] & tincturam quamdam eximiam, & fornacem conflatoriam appello. Nam quemadmodum in fornace aurum, sic & illius beata anima per rogum illum purior reddebatur. Liquefiebant enim carnes ejus, & ossa torrebantur, exurebantur nervi, & corporis sanies undique defluebat: at animæ fides firmior & splendidior fiebat. Atque illi quidem hæc videntes ipsam perire censebant: hæc vero amplius expurgabatur. Et quemadmodum aurum, imperitus qui adstat, & liquefieri videt ac diffluere, cumque cinere commisceri, perire existimat & corrumpi: artifex autem, & qui probe ista novit, hac ratione purius scit illud effici, ac post exustionem ipsum omni ex parte splendidum extrahit & componit: sic nimirum & isti evenit: infideles quidem, cum liquefieri ac diffluere carnem ejus viderent, in cinerem illam & pulverem abire censebant: at fideles exacte noverant, eam ita liquefactam sordes omnes deponere, atque immortalitatem adeptam splendidiorem ascendere.

[7] Imo in ipso rogo ante resurrectionem miro quodam modo vincebat adversarias potestates. [eoque mirifice purgata dicitur.] Siquidem igne resolutæ carnes, cum strepitum ederent, illas quam facillime in fugam vertebant. Et quemadmodum generosus miles, æreis armis circumdatus, ipso etiam armorum stridore timidioribus terrorem incutit adversariis: sic nimirum & tunc beata Drosis pellis stridore potestates illas fugabat. Neque vero hac ratione tantum, sed & alia rursus nihilo ista minori. Nam simul atque rogum ingressa est, & fumus in altum ascendens aërem occupavit, dæmones per aërem volantes suffocabat omnes, diabolum abigebat, & ipsam naturam aëris abstergebat. Cum enim fumo idolorum inquinatus fuisset, in locum illius fumus alter ascendebat, ut illatas ab illis sordes abstergeret. Sane quidem fontis comparatio præclare convenit illi rogo. Nam quemadmodum si in fonte vestem exuisset, & corpus abluisset, ita corpus suum in illa flamma facilius quam vestem quamvis exuens, & animam nitidam reddens, ad Sponsum suum ab angelis stipata properabat. Si enim Lazarum illum ulceribus plenum angeli ad sinum Abrahæ abduxerunt: multo magis istam abeuntem stipabant, & tamquam ex sacro quodam conclavi, ac thalamo nuptiali assumptam ex fornace ad cælestem Sponsum deducebant. Qua vero de causa tincturam etiam rogum illum appellavi? Quod nimirum tamquam mirabili quadam infecta tinctura, cum purpura regia facta esset, ad cælestem Regem mitteretur, ac multa cum fiducia sedes illas cælestes intraret, quod fiebat, cum invisibili manu sua Christus sanctum Martyris caput teneret, & tamquam aquis illam flammis immergeret. Hactenus de S. Droside Chrysostomus, moralem doctrinam deinde subjungens. In conclusione tamen festivitatem & martyrium S. Drosidis iterum breviter asserit his verbis: Deus, qui Beatæ isti, quæ nos hodierno die congregavit, ut certamen iniret, & luctaretur, & vinceret, & ut ornaretur corona, concessit &c.

[8] [Conjecturæ improbabilis Ruinartii de Droside,] Ceterum Ruinartius Acta S. Drosidis ex Chrysostomo similiter dedit inter Acta Martyrum selecta pag. 536 & sequentibus. Fatetur ibidem, nomen Drosidis in Martyrologiis se non reperisse. Dat tamen conjecturam de Druso, qui ad XIV Decembris in plerisque Martyrologiis Antiochiæ annuntiatur cum Zozimo & Theodoro, quia in Epternacensi codice legitur Drusina. Castellanus ad XIV Decembris conjecturam illam credidit probabilem, ideoque Drosidem ea die annuntiavit; ad hunc vero diem XXII Septembris Drozelam cum quinque Sociabus. Verum conjectura Ruinartii & Castellani ne probabilis quidem mihi videtur, etiamsi Chrysostomi Drosidem alias nullibi invenirem, quia unum apographum Hieronymianum contra consensum aliorum, & contra martyrologos medii ævi, qui codices Hieronymianos habuerunt minus mendosos, nequit probabilem reddere lectionem Drusinæ. Præterea, si omnino legendum esset Drusina, vel sic vix probabile fieret, Drosidem Chrysostomi designatam fuisse, cum hæc sola celebretur, Drusus vero, aut, si quis tantisper ita voluerit, Drusina cum Sociis. At Drosis nostra, quæ alias Drozela scribitur, nihil habet, quod verisimilitudini repugnat, nihil, quod non favet.

[9] [cui nostra verisimillima substituitur.] Idem plane apud Chrysostomum & in Menæis est nomen, idem supplicium: sola martyrium subiit Drosis Menæorum (Sociabus ante & in alio loco coronatis,) & sola celebratur a Chrysostomo. Locum martyrii non edicit Chrysostomus: eumdem similiter tacent Græci. Nos quidem ex Flaviano episcopo in Chrysostomi Homilia memorato novimus, concionem habitam esse prope Antiochiam. At Græci verisimiliter ad id non attenderunt. Demum fornax a tyranno ad terrorem proposita, purgatioque in igne toties repetita, omnino insinuant Drosidem Menæorum: neque ulla in Menæis vox reperitur de Droside, quæ nequeat cum Chrysostomi dictis conciliari. Itaque existimamus, eamdem omnino esse Drosidem aut Drozelam, quæ ad XXII Martii & ad hunc diem apud Græcos memoratur, cum ea, quam laudat Chrysostomus. Non tamen admittimus commenta Græcorum, qui illam & Trajani filiam dixerunt, & alia quædam fabulosa, ut apparet, de ipsa & de quinque Martyribus, quibuscum comprehensa dicitur, in Menæis protulerunt. Hac de causa tempus martyrii, quod nullibi assignavit Chrysostomus, incertum relinquimus.

DE SS. DIGNA ET MERITA, SEU EMERITA, VV. MM.
ROMÆ

Sub Valeriano, ut fertur.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Digna V. M. Romæ (S.)
Merita vel Emerita V. M. Romæ (S.)

BHL Number: 2160, 2161

AUCTORE C. S.

§ I Sanctarum memoria in Martyrologiis: Acta alia fabulosa, alia dubia, quorum hæc edenda: tempus martyrii: earum altera verisimilius Merita dicta: cetera gesta ignota.

Duas hasce Sanctas Virgines & martyres Romano Martyrologio ad hunc diem primus inseruit Cardinalis Baronius; Romæ, inquiens, [Annuntiantur Sanctæ hoc die] passio sanctarum virginum & martyrum Dignæ & Eremitæ, sub Valeriano & Gallieno; quarum reliquiæ in ecclesia S. Marcelli asservantur. In Annotatis laudat tantum gemina earum Acta, in quorum prolixioribus dicuntur X Calendas Octobris coronatæ fuisse. Nihil de illis reperi in Hieronymianis apographis, nihil apud Bedam, Adonem, Usuardum, aliosque ejusmodi veteres martyrologos classicos. Leguntur tamen ad hunc ipsum diem in duobus Bedæ auctariis Mss., Vaticano scilicet & Barberiniano, in Opere nostro ante tom. 2 Martii inter ejusdem Bedæ Martyrologii additamenta laudatis. Horum primum ibidem sic habet: Romæ S. Dignæ & Meritæ: alterum: Romæ natale S. Babilæ & S. Dignæ & Meritæ. Ex hisce Babila, alias Basilla, huc non pertinet, de eaque consuli potest Prætermissorum catalogus hoc die. Aliæ duæ hodiernæ sunt, quarum altera in Actis infra examinandis & alibi pro Emerita etiam Merita appellatur. Eodem denique die eas annuntiant Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, Castellannus in Martyrologio universali, Arturus a Monasterio in Gynæceo sacro, & Carolus Piazza in Hemerologio sacro Romano.

[2] Utramque etiam memorat, sed sequenti die auctarium Martyrologii Adoniani apud Rosweydum, [& sequenti: earum Acta gemina] ubi ad XXIII Septembris sic legitur: Item passio sanctarum virginum Dignæ & Emeritæ. Consonat Grevenus inter auctaria Usuardina apud Sollerium nostrum, eodem die dicens: Dignæ & Emeritæ, virginum & martyrum. Consentit etiam auctor nostri Ms. Florarii Sanctorum, qui earum alteram Moritam dixit, sic inquiens: Item sanctarum virginum Dignæ & Moritæ. Jam ad Acta veniamus. Eminentissimus Baronius in Annotatis ad Martyrologium Romanum die XXII Septembris de iisdem habet sequentia: De his etiam pleraque vetera Mss. Passæ sunt in persecutione Valeriani imperatoris sub Gajo judice, sepultæque sunt in cœmeterio Commodillæ via Ostiensi, ad SS. Felicem & Adauctum, ut earum Acta testantur, quorum alia Ms. incipiunt: Gajus judex jussit teneri &c; aliorum autem prolixiorum est exordium: Tempore Valeriani &c. Exstant utraque in nostra bibliotheca (Vallicellensi,) quæ & facile reperiri credimus in aliis antiquis codicibus, ecclesiarum usui accomodatis Hæc ibi.

[3] [a Baronio improbata habemus, quorum breviora] Tomo vero 2 Annal. Ecclesiast. ad annum Christi 262, num. 57 censuram suam de iisdem sic profert: Sub eodem persecutionis (Valeriani) furore passæ aliæ quoque virgines Romæ reperiuntur, nempe Digna & Emerita, quarum leguntur Acta, sed mendosa. Baronii censuram, non visis Actis, adoptavit Tillemontius tom. 4 Monumentorum in persecutione Valeriani art. 6, ubi tamen vocem mendosa nimis liberaliter interpretatus est per plena vitiis. Nos utraque Acta habemus ex Mss. codicibus bibliothecæ Vallicellensis, sive Congregationis Oratorii Romæ, quam Baronius supra laudavit, & S. Mariæ Majoris, item Romæ. Prima, quorum exordium est, Gajus judex jussit teneri, in tres divisa sunt Lectiones, septimam scilicet, octavam & nonam; unde liquet, hæc in usum chori concinnata fuisse; ideoque facile fieri potuit, ut Lectionum compilator phrasim hinc & inde non nihil mutaverit. Sed undecumque ea accepta fuerint, nihil in ipsis occurrit, quod primævum scriptorem, sanctis illis Virginibus synchronum, aut longe posteriorem fuisse, certo manifestet, eumve de mendaciis aut fabulis convincat.

[4] [tolerabilia sunt; prolixiora autem] Leguntur quidem in illis quædam prodigia; nempe tortoris manum, ad ictum elevatam, ita permansisse, donec sanctarum Martyrum precibus remitteretur; Jovis simulacrum earumdem afflatu liquefactum corruisse; ac easdem denique cælesti voce appellatas magno cum splendore animas reddidisse: verum licet similia prodigia in fabulosis Actis passim frequentiora sint, quam in genuinis, occurrunt tamen etiam sæpe in his, atque adeo non possunt ea, de quibus agimus, ex hoc solo capite repudiari. Magis animi pendeo, quod nesciam, utrum hæc ex prolixioribus contracta, an prolixiora ex his amplificata fuerint: alterutrum enim factum esse, indubitatum est. Prolixiora, ut diximus, Acta etiam ex gemino codice habemus, Vallicellensi & S. Mariæ Majoris; sed utrobique non æque longa sunt. In Vallicellensi sunt in sex Lectiones partita, quarum prima incipit: Temporibus Valeriani & Galieni immanis persecutio fervebat: secunda autem sic: Post hæc autem Gajus judex jussit teneri duas sorores virgines, Dignam & Meritam. Contra codex S. Mariæ Majoris, omissa prima Lectione, a secunda sic orditur: Eodem tempore Gajus judex jussit teneri duas sorores comites Afræ, Dignam & Meritam.

[5] Porro tota illa prima Lectio codicis Vallicellensis nihil continet, [aperte fabulosa,] nisi compendium Conversionis S. Afræ, martyris Augustanæ, quam apud nos editam habes tom. 2 Augusti, pag. 55 & sequenti. In hac autem dicitur S. Narcissus episcopus, tempore persecutionis Diocletiani Augustam Vindelicorum adveniens, Afram meretricem cum matre sua Hilaria & tribus puellis seu ancillis suis, Digna, Eumenia atque Euprepia, omnique cognatione & amicis suis baptizasse. Ex hisce S. Afra jussu Gaji judicis pro Christo flammis tradita est; sanctæ vero Hilaria, Digna, Eumenia & Euprepia ad ejusdem sepulcrum orantes, mandante eodem Gajo, igne pariter exstinctæ fuerunt. Jam ut ad Acta nostra redeamus; horum scriptor compendium Conversionis S. Afræ & sociarum, sive Lectionem primam ut ad propositum suum accommodaret, his verbis conclusit: Baptizata est ab eo (S. Narcisso) Hilaria cum filia sua Afra, & cum puellis suis, atque Digna & Merita duæ sorores, virgines nobilissimæ Romanæ. Ita ipse; sed nemo non agnoscet hic insulsum fabulatorem, qui duas Virgines Romanas una cum S. Afra ejusque familia Augustæ Vindelicorum sub Valeriano & Gallieno baptizatas commentus est; cum aliunde constet, Afræ & sociarum baptisma & martyrium sub Diocletiano contigisse, & ipsemet SS. Dignam & Meritam sub Valeriano & Gallieno Romæ passas esse affirmet.

[6] Quæ deinde sequuntur in hisce Actis utriusque codicis, [probabilius creverunt ex brevioribus,] ipsis etiam sæpe verbis conveniunt cum brevioribus, sic tamen, ut præterea amplificata sint, in iisque dicantur Sanctarum ora lapidibus contusa; tortor, iisdem pro se precantibus, vidisse hominem indutum vestibus deauratis, qui manum ejus absolvit, sive usui restituit, & ad hoc spectaculum multi ad fidem conversi, baptizatique & martyrio coronati fuisse; de quibus ne vel verbum legitur in brevioribus. Ex dictis collige, Acta prolixiora, prout exstant in codice S. Mariæ Majoris, ex aliis prolixioribus, quæ in codice Vallicellensi leguntur, desumpta esse; id enim non obscure manifestat eorum scriptor, dum ex omissa Conversione S. Afræ SS. Dignam & Meritam duas sorores comites Afræ dixit. Ut vero hoc certum videtur, ita suspicari quis posset, etiam breviora Acta ex alterutra prolixiore Passione contracta fuisse. Præcipua dubitandi ratio est, quod in Passione S. Afræ & in omnibus tribus Actis SS. Dignæ & Meritæ Gajus judex nominetur; quodque Acta breviora, nulla facta imperatoris aut persecutionis mentione, velut aliunde excerpta, incipiant: Gajus judex jussit teneri &c; simili plane modo, quo in codice S. Mariæ Majoris prolixiora inchoantur: Post hæc autem Gajus judex jussit teneri.

[7] Verum utraque hæc ratio debilis est: nam Gaji seu Caji nomen apud Romanos communius fuit, [quæ fabulator quidam] quam ut mirum videri debeat, si hujus nominis unus post medium seculi tertii Romæ sub Valeriano, alter initio seculi IV Augustæ Vindelicorum sub Diocletiano munus judicis gesserint. Imperatoris vero seu persecutionis mentio initio Actorum etiam a synchrono scriptore, velut rei satis notæ, præteriri potuit, aut a posteriore vel ex eo capite omitti, quod Acta hæc subjungerentur aliis, in quibus imperator, persecutionis auctor, jam fuerat nominatus. Imo vero longe probabilius est, prolixiora ex brevioribus amplificata fuisse. Demus enim, breviorum scriptorem istam SS. Dignæ & Meritæ cum S. Afra societatem velut aperte fabulosam rescidisse; demus, eumdem non modo eam hominis in vestibus deauratis apparitionem, quæque hinc mox secuta sunt, multorum conversionem, baptismum & martyrium, tamquam minus vero similia præteriisse, verum etiam aliquot Sanctarum cum judice sermones ex brevitatis studio amputasse; hæc, inquam, omnia demus; nulla tamen satis probabilis ratio apparet, cur idem ille, si prolixiora præ oculis habuit, nihil de contusis Sanctarum oribus meminerit; quod utique usitatum erat in martyres tormentum, & in nostras Virgines adhibitum fuisse, in prolixioribus diserte narratur.

[8] [insulse amplificaverit. Breviora edenda.] In fine quoque prolixiorum dicuntur sanctarum Martyrum corpora in cœmeterio Commodillæ ad sanctum Felicem & Adauctum via Hostiensi humata fuisse; breviora autem de via & cœmeterio consentiunt quidem, sed omittunt voces ad S. Felicem & Adauctum; & rectius quidem, quia etsi hi martyres ibidem revera sepulti fuerint, id tamen factum est diu, postquam SS. Digna & Merita in eodem cœmeterio sepultæ fuissent; hæ enim sub Valeriano, isti sub Diocletiano passi fuerunt, ut in horum Actis tom. VI Augusti, die XXX videri potest. Quapropter mihi omnino verisimile videtur, prolixiora illa ex brevioribus ac multo sincerioribus amplificata fuisse a quodam imperito fabulatore, qui, cum in conversione & Actis S. Afræ Gajum judicem, Dignamque aliquam invenisset, (quod utrumque nomen in SS. Dignæ & Emeritæ Passione legerat) Sanctas hasce S. Afræ, ex meretrice martyri Augustanæ, in conversione socias insulse adjungere non dubitavit, parum sollicitus, an ratio temporis locique, ac nobilitas, quam ipsis magnam adscribit, cum ea opinione convenirent. Breviora itaque Acta, non quidem pro primævis aut certo sinceris, sed pro dubiis edemus, omissis prolixioribus, quæ neutiquam possunt admitti.

[9] [Acta alia prædictis etiam magis fabulosa.] Insinuavi supra num. 2, prædicta Passione prolixiori etiam aliam magis fabulosam exstare. Hanc habemus ex Ms. S. Maximini Trevirensis, collatam, (ut notatur) cum Ms. Metensi. Ejus initium est: Factum est, ut illustris vir Aurelianus ad petitionem sacratæ virginis Emeritæ Dignam, sive Celestinam, dirigeret, & per matronas eam sibi conjungere postularet. Sed ne lectorem multis frustra detineam, sufficiat hic dixisse, Passionem hanc nulla in re cum ceteris concordare, totamque a capite ad calcem non nisi ex meris fabulis consutam esse. Martyrium quoque earum non sub Valeriano, sed sub Decio, nec die XXII, sed XXIII Septembris in eadem collocatur; unde suspicio est, hanc aut similem præluxisse martyrologis, qui num. 2 illarum memoriam ad dictam diem XXIII consignarunt. Nescio, an hac etiam magis fabulosa fuerint Acta, quæ Papebrochius noster notavit exstare in codice Vaticano 6076, sed indigna, quæ describerentur. Descripsit tamen ejusdem exordium, quod hic subdo. Carissimis omnibus consacerdotibus de titulo S. Marcelli mart. atque Pontif., qui ponitur in via Lata, & cunctis servitoribus ejusdem ecclesiæ, seu religiosis, laïcis, & devotis Deo fœminis Benedictus exiguus presbyter in Domino salutem. Vultis a mea parvitate scire, quid de sanctarum virginum Dignæ & Meritæ, qualiter ortæ vel vitam finierint, quid in sanctorum patrum litteris, quæque in Chronicis Latinis & Græcis invenire potui, vobis omnibus patere studui. Sub Decio namque & Valeriano persequutoribus, ut Hieronymus dicit. Sed de his jam satis.

[10] Quod ad martyrii tempus attinet, hoc non aliunde mihi innotuit, [Tempus martyrii non satis certum: alterius nomen verisimilius Merita.] quam ex Actis longioribus, in quibus hæ duæ sanctæ Virgines temporibus Valeriani & Gallieni passæ dicuntur, & ex quibus illud etiam didicit Cardinalis Baronius, ac Martyrologio suo & Annalibus inseruit, ut supra diximus. Non aliunde etiam diem XXII Septembris ipsis emortualem hausisse videtur, quo eas Romæ etiam olim, aut suo quoque tempore cultas forte intellexerat. Aliis martyrologis, qui easdem ad diem XXIII ejusdem mensis retulerunt, Acta omnium fabulosissima præluxisse supra jam monui. Ego diem in Romano Martyrologio signatum pro more nostro retinui, & persecutionem Valeriani ad marginem dubie adscripsi. De S. Dignæ nomine convenit inter omnes; de alterius non item; aliis eam Meritam, aliis Emeritam vocantibus, ut ex supra dictis liquet. Pro Merita potior stat auctoritas: nam hoc nomine non modo appellatur in omnibus Actis supra memoratis, si Metensia excipias, verum etiam in allatis Bedæ auctariis & Florario nostro Ms., atque Translatione inferius recitanda; quibus omnibus favet inscriptio cum imagine in cœmeterio via Ostiensi reperta, quam ipsius sanctæ Virginis martyris esse dubitari vix posse, infra ostendemus. Contra Emeritam eamdem vocant præter Martyrologia num. 1 & 2 citata auctor vetusti Itinerarii, atque alter anonymus scriptor Inventionum sacrorum corporum, quæ Theodoricus I Metensis episcopus Metas transtulit, de quo consule infra num. 27. Hisce tamen prævalent priora, ideoque eam Meritam vocavi, adjuncto tamen in titulo Emeritæ nomine, quo apud recentiores notior est.

[11] Plura de harum Virginum gestis ac martyrio hic dicenda non habeo; [Alia aliquot de iisdem asserta sublestæ fidei.] nam quod apud Carolum Piazzam in Hemerologio sacro Romano ad hunc diem dicantur fuisse filiæ seu discipulæ S. Eugeniæ virginis martyris, morari nos non debet, cum id non nisi ex fabulosis ejusdem S. Eugeniæ Actis profectum videatur. Paulus Aringhus tom. 1 Romæ subterraneæ pag. 432 scribit, easdem ante suum martyrium in antro quodam via Ostiensi latitasse, laudans illarum Acta, in quibus hæc legi affirmat: Similiter & duæ sorores nobilissimæ Digna & Emerita in antro via Ostiensi secundo milliario juxta B. Paulum latuerunt. Verum de hisce Sanctarum latebris in nullo ex nostris exemplaribus ulla mentio fit, nec aliunde scio, utrum Acta illa ab Aringho laudata melioris notæ sint, an eadem cum istis, quæ a Benedicto presbytero conscripta Papebrochius noster indigna judicavit, quæ describerentur. Earumdem Passionem Antonius Gallonius in libro de Virginibus Romanis, seculo XVI exeunte Italico sermone Romæ vulgavit; sed cum & hic nihil doceat præter ea, quæ in prolixioribus Actis leguntur, nobis utilis esse nequit.

§ II. Cœmeterium Sanctarum verisimillime repertum: tumba & corpora a Tiberi intacta servata: eorum portio aliqua Metas translata: quid de S. Emeritæ reliquiis Vallisoletanis & Cadomensibus censendum?

[Cœmeterium prope viam Ostiensem,] De earumdem gloria posthuma paulo plura restant. Illarum corpora via Hostiensi, seu Ostiensi, tyranni jussu projecta fuisse, noctuque a fidelibus ablata, & in cœmeterio Commodillæ eadem via honorifice sepulta, consentiunt cum brevioribus Acta prolixiora; sed hæc præterea per prolepsin addunt ad sanctum Felicem & Adauctum; ut supra monui. Mabillonius tom. 4 Analectorum veterum ex bibliothecæ Einsidlensis codice Ms. seculi IX, ut asserit, edidit quamdam Collectionem inscriptionum Romanarum, in modum Itinerarii, in qua num. 72 de memorato cœmeterio habetur mentio his verbis: De Mennæ (ecclesia) usque ad S. Paulum apostolum; inde ad sanctum Felicem & Adauctum & Emeritam. De eodem pluribus agit Marcus Antonius Boldettus lib. 2 Observationum in Cœmeteria Romana, cap. 18, ex quo ad propositum nostrum aliqua huc transferenda sunt, cum pro Actorum fide sanctæque Meritæ antiquo cultu faciant. In primis existimat, cœmeterium illud a Commodilla matrona Romana in agro suo excavatum, indeque Commodillæ dictum fuisse, donec post humatos ibidem tempore persecutionis Diocletiani SS. Felicem & Adauctum, ab his cœperit appellari. Subdit, illud seculo XVII decrepito, cum diu latuisset, inventum, partem cœmeterii S. Lucinæ creditum fuisse; uti etiam ipsemet Boldettus crediderat lib. 1, cap. 1, ubi ejusdem ichnographiam exhibuit.

[13] [in quo subterraneum sacellum] Verum cum anno 1720 aliud ipsius ostium detectum fuisset, & Boldettus ipse cum aliis illud lustrasset, opinionem suam mutavit, censuitque, hoc ipsum esse Commodillæ, seu SS. Felicis & Adaucti atque Emeritæ cœmeterium. Nam primo quidem convenit omnino & Via Ostiensis & duorum milliarium ab urbe Roma distantia, & situs cœmeterii, quod Anastasius bibliothecarius in Leone III Papa juxta sanctum Paulum apostolum etiam collocavit. Secundo asserit, sese in eodem reperisse vetustam imaginem cujusdam sanctæ Virginis cum adscripto S. Meritæ nomine, duasque alias, quæ SS. Felicem & Adauctum probabiliter exhibebant. Sed juverit hæc ipsius verbis ex Italicis Latine recensuisse. Die, inquit, XX Januarii (anni 1720) cum audissem, … inventas in eo fuisse aiiquot sacras picturas, me illuc contuli, ut eas attente considerarem… In contiguo autem sacello (intra prædictum cœmeterium) ruderibus pleno, spectabantur variæ picturæ antiquæ, exhibentes diversas sacras imagines, sed injuria temporis adeo confectas, ut numquam discerni potuerit, quid repræsentarent. Solummodo in dextero pariete dicti sacelli, quo eadem rudera pertingebant, visebatur sepulcrum, in parietis fastigio excisum, jam antiquitus evacuatum & sine ullis reliquiis.

[14] [cum S. Meritæ imagine & inscriptione] Infra illud depictus erat Salvator cum diademate, extensisque brachiis duas coronas imponens capitibus duorum Sanctorum sine aureola. Inter hos media conspiciebatur delineata quædam sancta Virgo, pallio, monili e collo & inauribus ornata, cujus coronatum caput pictum erat in pectore Salvatoris. Juxta ejusdem (Virginis) collum ab una parte legebantur hæ voces: SCA M., ab altera vero: ERITA; quæ clarissime denotabant, imaginem illam S. Meritæ esse. Manifestum autem erat, hasce imagines ibidem pictas fuisse multo tempore post alias ejusdem sacelli; cum retro easdem (per detritam aliquantulum calcem, seu crustam parietis, in qua delineatæ erant) viderentur alteræ antiquioris coloris. Verum istæ, ut dixi, optime conservatæ erant, eo quod illuc non penetrasset externus aër, penitus inde exclusus variis ruderibus & superioris fornicis ruina, humoque, quæ dictum sacellum pene impleverant, & occluserant aditus, per quos ad illud erat accessus.

[15] Præterea observavi, imagines istas ibidem pingi potuisse, [ae duobus sepulcris vacuis inventum est,] quando istius Sanctæ corpus ex cœmeterio elatum fuit; (uti reipsæ inde elatum fuisse, postea dicemus,) & ex earumdem lineamentis, quæ aliquanto meliora erant, quam in imaginibus, quæ in cœmeterio Pontiani via Portuensi spectantur, mihi persuadeo, illas aliquo seculo post Constantinum factas esse posse. Insuper legebatur hic titulus Sancta, qui primis (Ecclesiæ) temporibus non solebat martyribus aliisque Sanctis adjungi. Porro quale dictum sacellum post eruta rudera humumque & immissam desuper lucem apparuerit, Boldettus post aliqua sic exponit: Erat, inquit, sacellum hoc latum palmis duodecim, longum viginti quinque, in hemicyclum desinens versus Occidentem. In eodem duo tantummodo sepulcra, eaque vacua visebantur; ejusdemque fornix olim opere musivo ornatus fuerat, ex quo pauca reliqua apparebant, quæ quid repræsentaverint, discerni non poterat. Porro ad sinistrum latus Septemtrionale conspiciebantur prædictæ picturæ tam Salvatoris quam S. Meritæ, aliorumque Beatorum. Hactenus ipse de memorato sacello, in quo cum S. Meritæ sepulcrum, ut ex dictis patet, repertum fuerit, omnino verisimile est, alterum, quod in eodem loco præterea unicum erat, S. Dignæ fuisse, cujus imago ibidem forte etiam olim picta fuit, sed ruderum lapsu, aliove casu erasa.

[16] Conjecturam hanc confirmat, quod de aliis imaginibus in eodem cœmeterio inventis Boldettus ibidem enarrat. [videtur esse illud ipsum, in quo Sanctæ primum conditæ fuere.] Ait enim, non procul a prædicto sacello repertam esse sanctissimæ Dei Genitricis, cum puero Jesu in gremio, pictam iconem, ad cujus dexteram Sanctus aliquis in habitu sacerdotali exhibebatur, & supra hujus caput legebatur: Sc̄s Felis; ad sinistram vero alius quidam Sanctus, juvenili facie, sed sine habitu sacerdotali, supra cujus caput similiter scriptum erat: Sc̄s Adjutus. Verisimile autem est, hosce corruptis nonnihil nominibus eosdem esse cum SS. Felice & Adaucto, ex quorum Actis, ad diem XXX Augusti datis, habemus, eorum alterum, Felicem scilicet, presbyterum fuisse, unaque cum Adaucto passum, & in Via Ostiensi sepultum fuisse. Cum itaque SS. Dignam & Meritam earum Acta in Via Ostiensi, secundo ab Urbe milliario, &, ut addunt prolixiora, ad S. Felicem & Adauctum simul humatas fuisse doceant; cumque Anastasius bibliothecarius SS. Felicis & Adaucti cœmeterium juxta S. Paulum apostolum collocarit, idemque illud a veteris Itinerarii scriptore etiam ad S. Felicem & Adauctum & Emeritam appelletur; dubitare vix possum, quin cœmeterium, de quo ex Boldetto egimus, illud ipsum sit, in quo sanctæ Virgines nostræ mox post martyrium suum depositæ fuerunt.

[17] Post medium seculi VIII sacra earum corpora a S. Paulo I, Pontifice Romano, intra Urbem translata, [Earumdem sacra corpora a S. Paulo I Papa] & in S. Marcelli Pontificis martyris ecclesia sunt deposita. Hujus translationis historiam Ms. habeo ex codice Vaticano num. 6076, cujus auctorem fuisse Benedictum presbyterum, de quo num. 9 memini, Papebrochius noster suspicatus est, & Aringhus tom. 1 Romæ subterraneæ, pag. 432 omnino affirmavit ex Ms. codice S. Cæciliæ Romæ. De Benedicti istius ætate id unum certum videtur, ipsum post exstinctum per Carolum Magnum anno Christi 774 Longobardorum in Italia regnum scripsisse, id enim satis colligitur ex ejus exordio, quod tale est: Tempore, quo a Longobardis premebatur tota Italia, maxime ab Austulfo (id est, Aistulpho) nefandissimo rege. Sed qualicumque post tempore scripserit, id parum accurate præstitit, tantumque fere orationis insulsæ præfationi & ad Sanctas epilogo, quantum ipsius translationis historiæ enarrandæ impendit; quapropter ego, iis præcisis, translationem dumtaxat hic subjungo.

[18] [inde sublata, intra Urbem] Ab isto Austulfo (imo Aistulpho, dum Romam sub Stephano II obsidebat) tyranno multa cymeteria Sanctorum, quæ in civitate erant, destructa sunt & neglecta, & absque debito honore & veneratione, & quamvis apud homines tunc incognita essent, apud Deum omnia cognita, quia ipse dicit: “Capilli capitis vestri omnes numerati sunt;” &: “Dominus custodit omnia ossa eorum;” &: “Justorum animæ in manu Dei sunt, & non tanget illos tormentum malitiæ.” Sed ad cœpta redeamus. Stephanus Papa in afflictione positus pro Sanctorum cœmeteriis, quæ absque Dei cultu erant, cœpit infra hanc Urbem construere in domo patris sui monasterium in honorem SS. Dionysii, Rustici & Eleutherii, ubi Sanctorum corpora reconderet; sed dum fundamenta ipsius ecclesiæ poneret, ab hac luce subtractus est. Tunc populi Romani cum uno consensu elegerunt & ordinaverunt fratrem ejus, virum venerabilem, Paulum. At ubi ordinatus est, perfecit atque complevit monasterium, quod frater suus Stephanus inchoavit; in quo monasterio multa Sanctorum corpora posuit, quæ per diversa cymeteria inventa sunt. Tunc cœpit per diversos titulos & diaconias ea distribuere.

[19] [in ecclesia S. Marcelli deposita fuerunt.] Factum est autem, dum requireret corpora sanctarum virginum & martyrum Dignæ & Meritæ, in cymeterio Commodillæ via Ostensi * ad SS. Felicem & Adauctum invenit ea. Et dum deferrentur Romæ *, cum maxima veneratione & honore adducens cum himnis & laudibus, cereis & lampadibus, venientibus ante fores ecclesiæ, quod * est in porticu tituli S. Marcelli martyris atque Pontificis, ibi se definxerunt *, & ex illo loco penitus movere non potuerunt. Mirabilis quippe Deus, ut ait propheta, mirabilis in Sanctis suis!; ecce & hic operatus est Deus aliud novum miraculum; quia de S. Lucia legitur, dum vellent eam trahere ad lupanar, tanto pondere eam fixit spiritus Sanctus, ut virgo Domini immobilis permaneret; sed istud dissimile, quia hoc ad honorem. Tunc in ipso loco prædictus Papa construens * altare, & recondens in ea corpora sanctarum virginum Dignæ & Meritæ, Missaque celebrata, unusquisque cum gaudio ad propria rediit. Quod non absque Dei providentia actum est, qui providens & sciens omnia, antequam fiant. In quo loco multa beneficia operatur Deus quotidie usque in finem sæculi. Denique infirmi & variis infirmitatibus oppressi, & qui ex maleficio ligati sunt, & quicumque ibidem venerint, salvi recedunt ab omni infirmitate. Sanctæ virgines & martyres Digna & Merita, succurrite omnibus miseris & infirmis, quicumque nomen vestrum invocaverint; & qui devote celebrant vestrum natalem, sentiant juvamen animæ & corporis.

[20] Videamus modo, quid in hac narratione admittendum, [Observantur aliqua] quid contra repudiandum videatur. Urbem Romanam tempore Pontificatus Stephani II a perfido Aistulpho anno 753 ac iterum 755 obsessam ac dire vexatam fuisse, videri potest apud Baronium in Annalibus, & Pagium in Critica. Sacra quoque cœmeteria suburbana ab eodem impio rege, qui circum Romam omnia vastabat, fœde profanata fuisse, docet ipse Stephanus in epistola, ad Pippinum Francorum regem ejusque filios data, apud laudatum Baronium ad annum 755, in quo ibidem num. 9 inter cetera ait: Omnia extra urbem posita ferro & igne devastans atque funditus demolitus consumpsit, imminens violentius idem pestifer Aistulphus, ut hanc Romanam capere posset urbem. Nam & multa corpora Sanctorum effodiens, eorum sacra cœmeteria, ad magnum animæ suæ detrimentum abstulit. Verum etsi Aistulphus Romam bis obsederit, non cepit tamen, neque cœmeteria Romana intra sed extra Urbem erant, atque adeo aut falso aut minus accurate ait auctor Translationis, multa cœmeteria Sanctorum, quæ in civitate erant, ab eo destructa esse.

[21] De cœpto per Stephanum II in domo sua, perfectoque per S. Paulum, [circa hanc translationem,] ejusdem germanum fratrem & in Pontificatu successorem, monasterio S. Dionysii scribit etiam Hilduinus abbas in Areopagiticis apud Baronium ad annum 754, ubi etiam dicitur idem Pontifex reliquias S. Dionysii, cujus ope in ejusdem monasterio prope Parisios a morbo subito convaluerat, Romam attulisse. Contra Anastasius Bibliothecarius de laudato monasterio in Vita Stephani II non meminit, sed in S. Paulo I diserte asserit, hunc in sua propria domo monasterium a fundamentis in honore S. Stephani, scilicet martyris atque Pontificis, nec non & B. Silvestri, item Pontificis & confessoris Christi construxisse. Monasterium autem hoc idem esse cum illo, de quo loquitur Hilduinus, manifestum ex eo est, quod ambo scriptores tradant, istud Græcis monachis ab illo traditum fuisse. Ut ut est, hinc mihi oritur suspicio, Hilduini Areopagitica scriptori Translationis hac in parte præluxisse, idque eo magis suspicor, quod cum Hilduinus in Epistola ad Ludovicum Augustum dixerit, sese reperta quæque (de S. Dionysio) tam in Græcis quam in Latinis codicibus, ut ab eodem imperatore jussus fuerat, collegisse, Translationis quoque auctor scribat, sese, ut rogatus fuerat, quid in sanctorum Patrum litteris, quæque in chronicis Latinis & Græcis de SS. Digna & Merita invenire potuit, compilasse.

[22] Ut vero gesta S. Dionysii, quem Atheniensem Areopagitam credebant, [prout ea a Benedicto scripta est,] in Græcis monumentis recte inquirebantur, ita ineptum erat, Acta SS. Dignæ & Meritæ, quæ Romanæ Virgines, Romæque passæ fuerant, in Græcis Chronicis indagare. Porro Hilduinus Areopagitica sua scripsit circa annum 836, id est, circiter 80 annis serius, quam sanctarum Martyrum translationem factam esse dicturi sumus; ac propterea, si suspicio mea vera sit, totidem ut minimum annis, imo verisimillime multo etiam pluribus, Benedictus noster ab eadem amovendus est. Nec magis instructum sese ostendit de electione S. Pauli I, quem post Stephani obitum uno consensu a Romanis electum ordinatumque esse asseverat; cum contra Anastasius affirmet, Romanos in electione ipsius divisos fuisse, & unam quidem eorum partem pro Theophylacto archidiacono stetisse, alteram pro Paulo; cumque hæc major esset ac potior, Paulum ordinatum fuisse, dispersis ceteris, qui Theophylacto favebant. Consule Acta hujus sancti Pontificis in Opere nostro ad diem XXVII Junii, ubi data sunt. Quamquam autem hactenus dicta doceant, Benedictum illum non posse hic magnæ esse auctoritatis, non propterea tamen translationem ipsam in dubium revocamus.

[23] [quæ quoad substantiam etiam aliunde verisimilis est,] Cetera enim omnia incredibilia non sunt, & cum laudatis S. Pauli Actis satis consentiunt. Certe Anastasius in his ad propositum nostrum sic scribit: Hic etiam beatissimus Pontifex cum omnibus spiritualibus studiis magnam sollicitudinis curam erga sancta cœmeteria indesinenter gerebat: unde cernens plurima eorumdem sanctorum cœmeteriorum loca neglecta, ac desidia antiquitatis maxima in demolitione, atque jam vicina ruinæ posita, protinus eadem Sanctorum corpora de ipsis dirutis abstulit cœmeteriis, quæ cum hymnis & canticis spiritualibus infra hanc civitatem Romanam introducens, aliqua eorum per titulos & diaconias seu monasteria & reliquas ecclesias cum condecenti studuit recondi honore. Igitur sicut cetera multa, ita & SS. Dignæ & Meritæ corpora e cœmeterio suo a S. Paulo Papa erui, & in ecclesia S. Marcelli deponi potuerunt; sed an postremum hoc ob miraculum nimii ponderis factum sit, fides sit penes auctorem, quæ ex dictis exigua est.

[24] [& intra annos 757 & 767 debuit contigisse.] Quod ad tempus translationis attinet, debuit hæc contigisse inter annum Christi 757 & 767, quibus S. Pauli Pontificatus includitur. Aringhus tom. 1 Romæ subterraneæ pag. 433 credidit, Anastasium bibliothecarium supra dictas sanctorum corporum e dirutis cœmeteriis translationes anno primo Pontificatus S. Pauli innexuisse, ideoque & hanc, de qua agimus, eodem anno verisimiliter factam esse, opinatus est. Verum nec primum asserit Bibliothecarius, nec secundum cum ipsius Aringhi dictis stare potest. Nam ipsemet ex Rubrica eorumdem Actorum (Sanctarum nostrarum in codice S. Cæciliæ, quantum assequor) initio apposita translationem hanc diei XII Maji affigit, & ex iisdem Actis refert eamdem factam esse post exstructum a Paulo S. Dionysii monasterium. Jam vero S. Paulus non ante diem XXII Maji ejusdem anni, ut visum est Papebrochio, vel ante XXVIII, ut credidit Baronius, vel denique non ante XXIX ejusdem anni ac mensis, ut præplacuit Pagio in Critica, Pontifex ordinatus est. Qui potuit igitur die XII Maji dicti anni 757 perfecto jam inde post Stephani obitum, qui ejusdem anni mense Aprili contigerat, monasterio, memoratam translationem peregisse? Boldettus diem XII pariter retinet, sed annum circiter 757 apponit. Ego de hisce præterea nihil certi possum statuere.

[25] [Sacra corpora, eorumque tumbæ anno 1598] Sacra hæc Virginum martyrum corpora in dicta S. Marcelli Pontificis martyris ecclesia, quæ patribus Servis Beatissimæ Virginis Mariæ jam a seculo XIV tradita fuit, deinde permansisse, communis est scriptorum assertio. Auctor Romæ antiquæ & novæ, anno 1750 vulgatæ, tom. 2 pag. 264 ait, eadem ibidem sub altari in dedicato ipsis sacello quiescere. Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, in Annotatione ad diem XXII Septembris præterea asserit, eadem sub finem seculi XVI ab inundantis Tiberis aquis divinitus servata fuisse. Verba ejus accipe. Corpora nunc in basilica S. Marcelli in sarcophago marmoreo condita sunt; quæ, cum Tiberis anno Domini MDXCVIII, Clemente VIII Pontifice Maximo, in nocte Nativitatis Domini nostri Jesu Christi exundasset, ecclesiamque cum cœnobio (quod est Fratrum Servorum) supra illud sarcophagum aquis coopertum alluisset, divinitus ab aquis illæsa & intacta servata sunt. Ita Ferrarius, qui cum Catalogum hunc anno 1613 Mediolani vulgaverit, miraculo synchronus vixit. Non satis tamen explicat, quid miraculi tunc contigerit; nam si, ut verba præferunt, aquæ intra marmoream urnam ad sacra ossa tantummodo non penetraverint, id sane ob bene obseptas calce similive materia urnæ commissuras naturaliter potuit accidisse. Verum aliud ipsemet indicat, in margine inquiens: Sarcophagum sanctarum Virginum ab exundante Tibryde intactum servatum.

[26] Eodem circiter tempore, quo miraculum contigerat, [ab inundante Tiberi prodigiose intacta manserunt;] vivere potuit Paulus Aringhus, qui Romæ scripsit, ediditque anno 1651 tomum 1 Romæ subterraneæ, in quo pag. 433 illud apertius exponit his verbis: Porro eadem beatarum Virginum corpora ad hanc usque diem perhonorifice apud memoratam S. Marcelli ecclesiam in porphyretica quadam arca sub altari, in earumdem honorem erecto, asservantur, ubi insigne quoddam portentum, æternaque concelebrandum memoria, & divina prorsus virtute præstitum, Christiano orbi innotuit. Anno videlicet Dominicæ salutis MDXCVIII, cum Tyberis immaniter inundans, ecclesiam, totamque ferme Urbem immensa confluentium aquarum copia miserandum in modum obducens, beatis Virginibus honorem deferens, earum tumulum ab aquis illæsum atque omnino illibatum reliquit. Cujus portenti, ut ipsa luce clarius innotesceret, locupletes testes pulvis & aranearum telæ, quæ ibidem, posteaquam Tyberis aquæ inundantes desierant, intuentibus suspiciendæ circa sacrum tumulum apparuere.

[27] Non sic tamen sacra illa corpora in prædicta ecclesia Romæ permanserunt, [eorumdem pars aliqua Metas translata;] quin aliqua eorumdem portio seculo X inclinato ad finem Metas in Galliam translata fuerit. Ita discimus ex anonymo synchrono scriptore Inventionis Sanctorum, a Deodorico, sive Theodorico I Metensium episcopo, ad civitatem suam translatorum, quam habes in Spicilegio Acherii tom. 5 pag. 139 & seqq. Anonymus hic cum cap. 1 dixisset, Theodoricum cum Ottone I imperatore in Italiam profectum, ubi triennio fere moratus est, anno 970 multas sacras reliquias ad episcopatum suum transmisisse, cap. 3 ad propositum nostrum hæc habet: Sed Romæ tunc nobis constitutis, munere domni Papæ Johannis (hujus nominis XIII) pignora sanctarum Dignæ & Emeritæ, quarum corpora in porticu ecclesiæ B. Marcelli martyris sunt recondita, quæ est ante Sanctos Apostolos, simul & alias singillatim repositas cum propriis annotationibus diversorum Sanctorum reliquias accepit, in quibus & sandalium S. Stephani. Hæc omnia per Willardum monachum Mauri monasterii missa sunt.

[28] Ægidius Gonzalez Davila tom. 3 Theatri ecclesiastici Hispaniæ, [sed verisimilius nec Vallisoletum, nec Cadomum.] pag. 369 memorat, alicujus S. Emeritæ martyris corpus a Petro Carrillo de Acuña episcopo Salmanticensi dono datum fuisse ecclesiæ cathedrali Vallisoletanæ. Sed & Franciscus Pommeraye Benedictinus in litteris anno 1672 Rothomago ad Henschenium nostrum datis scribit, Cadomi in Inferiori Normannia in puellari monasterio Sanctæ Trinitatis alicujus item S. Emeritæ corpus honorari, quod hodiernæ Virginis martyris esse putabatur. Quibus rationibus ea opinio nitatur, ignoro; sed donec eæ producantur, credam, tam hoc, quam quod Vallisoleti servatum diximus, alterius cujuscumque Sanctæ, vel synonymæ, vel anonymæ, cui id nomen postea impositum fuit, corpus esse. Nunc qualemcumque Passionem accipe.

[Annotata]

* Ostiensi

* Romam

* quæ

* defixerunt

* construxit &c.

PASSIO,
Auctore anonymo.
Ex Mss. Vallicellensi & S. Mariæ Majoris Romæ.

Digna V. M. Romæ (S.)
Merita vel Emerita V. M. Romæ (S.)

BHL Number: 2162

A. anonymo.

[Frustra flagellari jussæ, includuntur carceri,] Gajus a judex jussit teneri duas sorores, Dignam & Meritam, & cum grandi terrore cœpit eas compellere, ut idolis immolarent; sed cum non posset eas ad suum libitum inclinare, jussit ipsas flagellis cædi. Et cum elevasset manum quæstionarius, ut eas cæderet, manus erecta sursum remansit; qui etiam cœpit clamare, dicens: Suspendor cum cruciatu per manum meam. Gajus judex dixit: Deponite, Digna & Merita, artes magicas, & aut sacrificate diis, aut diversas pœnas in vos exercebo. Quæstionarius interim clamabat, dicens: Beatissimæ Digna & Merita, orate pro me, ut relaxetur manus mea, quia totus torqueor. Tunc Digna & Merita lacrymis oculos plenos & manus ad cœlum levantes, dixerunt: Domine Jesu Christe, ignosce huic servo tuo, quia jussus facere conabatur: sed tu, Deus, ignosce huic servo tuo, ut cognoscat te Deum vivum, & verum Creatorem. Eadem hora restituta est manus ejus, & ipse cœpit laudare nomen Domini. Quod cum audisset judex, jussit eum in carcerem recludi b.

[2] [unde eductæ, cæsæque,] Gajus c judex furore plenus dixit ad eas: Sacrilegæ, aut sacrificate diis, aut de membris videbitis exemplum. Beatæ Virgines subridentes dixerunt: Nos peccatrices semper hoc optavimus. Gajus judex dixit ad tortores: Extendite eas & cum fustibus pleniter castigate. Eadem hora jussit eas non castigari; sed extensis deferri tripodam & simulacrum Jovis, ut adorent illud. Et dixit ad illas: Convertimini & sacrificate diis, & vivite, & fruimini divitiis & honoribus, & accipite viros secundum natales vestros. Beatæ Virgines oculos levantes & sufflaverunt * in faciem simulacri, & continuo reliquatum est velut lutum. Tunc judex, videns hoc factum, dixit: Castigate eas cum fustibus & affligite, quousque moriantur. Et cum diu cæderentur, clamabant, dicentes: Ecce gloria, quam semper desideravimus!

[3] [& in æqualeo appensæ moriuntur, & a Christianis sepeliuntur.] Gajus judex dixit: Ut video, vincunt nos artes magicæ vestræ. Beatissimæ virgines Christi Digna & Merita dixerunt: Non nos te vincimus, sed Dominus noster Jesus Christus, Filius Dei vivi. Gajus judex furore repletus dixit ad ministros suos: Levate eas a terra, & a crinibus capillorum appendantur in eculeo. Quod cum factum fuisset, jussit circa earum [latera d] plagas flammarum apponi. Tunc beatissimæ Virgines clamabant, dicentes: Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, pro cujus amore omnia respuimus, adjuva nos ancillas tuas: Et facta est vox de cælo dicens: Venite ad me, humiles corde. Statim splendor, sicut fulgur, emicuit, & simul cum ipso lumine emiserunt spiritum e. Quas deponi de eculeo Gajus jussit & jactari corpora earum via Hostiensi, miliario secundo. Noctu venerunt presbyteri & religiosi viri, tollentes corpora sanctarum virginum & martyrum Dignæ & Meritæ, & condentes * aromatibus, & linteaminibus involventes, cum maximo honore sepelierunt in cœmeterio Commodillæ f eadem via. Ad laudem Domini nostri Jesu Christi, qui vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Passionem hanc in tres Lectiones in usum choridivisam esse in Ms. nostro monuimus. Hic incipit Lectio 7, deinde duobus sequentibus numeris notantur Lectiones octava & nona.

b Quæ in prolixioribus Actis hic adduntur, perstrinximus in Commentario prævio num. 6.

c In Actis prolixioribus hic etiam præmittitur, Sanctarum ora lapidibus contusa fuisse.

d Vocem hanc, quæ in Ms. nostro desiderabatur, supplevi ex prolixioribus.

e Ibidem additur: X Calend. Octob.

f Additur etiam ibidem: Ad sanctum Felicem & Adauctum. Porro de cœmeterio hoc consule Commentarium § 2.

* forte leg. ex sufflaverunt

* condientes

DE SS. MAURITIO PRIMICERIO, EXUPERIO SENATORE, CANDIDO CAMPIDUCTORE, VICTORE MILITE VETERANO, INNOCENTIO, VITALE, ALIISQUE LEGIONIS THEBÆÆ MILITIBUS MARTYRIBUS,
AGAUNI IN VALLESIA

Sub Maximiano Herculio inter an. CCLXXXV et CCCV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Mauritius primicerius M. Agauni in Vallesia (S.)
Exuperius campiductor M. Agauni in Vallesia (S.)
Candidus senator militum M. Agauni in Vallesia (S.)
Victor miles veteranus M. Agauni in Vallesia (S.)
Innocentius M. Agauni in Vallesia (S.)
Vitalis M. Agauni in Vallesia (S.)
Alii milites legionis Thebææ MM. Agauni in Vallesia

BHL Number: 5748

AUCTORE J. C.

§ I. Palæstræ descriptio: martyrium sanctorum Thebæorum Martyrum oppugnatum a Dubordæo ministello Anglo-Sabaudico: is quomodo & unde refutandus.

Vallesia seu Valinsa, ut antiqua quæpiam monumenta loquuntur, Gallis le Vallais, Italis la Vallesia, Germanis Wallisserlandt, a Valle nomen obtinuit, estque ingens ille tractus undequaque altissimis perpetuisque fere nivibus rigentibus montibus septus, [Descriptio Vallesiæ,] qui ab ortu fluminis Rhodani usque ad Lemanum lacum versus Occidentem 30 milliarium Helveticorum itinere protenditur. Medio ferme in longitudinem sinu Rhodanum fertilissimum Galliæ fluvium recipit. Ab Ortu Lepontios, Mediolanenses & Augustanos ad Meridiem, ab Occasu Sabaudos, in Septentrionem Helvetios conterminos habet: ab omnibus altissimorum præruptissimorumque montium catena dirimitur, pro cujus vario flexu, latitudinis inæqualis est. Quo loco Octodurum fuit, antiquissima episcoporum sedes, hodie Martiniacum est, oppidum non inelegans. Hinc Vallesia in Orientem latitudine 9 fere milliarium per sedecim leucarum spatium decurrit; deinde arcuatim concurrentibus montibus usque ad Rhodani ostia arctatur.

[2] At qua a Martiniaco in Septentrionem vergit Vallesia, [in qua Agaunum est, palæstra sanctorum Thebæorum Martyrum,] fauces habet angustissimas, planitiem octo fere milliarium, sed quæ, concurrentibus hinc Rhodano, inde montibus ita premitur, ut in latitudinem unius leucæ vix extendatur, quæque tandem ad Lemanum lacum clauditur. Vallesiam olim habitarunt Veragri, Viberi & Seduni populi, noti Romanis apud Cæsarem lib. 3 Comment. A Sedunis nomen Sedunensi urbi usque hodie adhæsit. Ubi Morsia seu Morgia fluvius ad Sedunum Rhodano immergitur, Vallesia in Superiorem & Inferiorem dividitur: illa Orientem spectat, hæc Occidentem, ubi Martiniacum est, Gallis Martiniac & Martigny, sexto milliari Seduno dissitum. Hoc inter & Lemanum lacum ad Rhodanum fluvium, ponte ibidem lapideo stratum, jacet medium Agaunum vel Acaunum, quod quidam etiam Ternatam priscis temporibus dictum contendunt; atque is locus est, ubi S. Mauritius Thebææ Legionis præfectus, cum subjectis sibi Ducibus & Militibus martyrii laurea coronatus perhibetur.

[3] [per totum Occidentem, & maxime in Italia, Gallia & Germania] Porro ut a gloriosa palæstra & sanctorum Martyrum celebratissimis ibidem sacris lipsanis nomen S. Mauritii oppidum accepit, sic & a loco felix Legio, Agaunensium Martyrum titulum consecuta est. De illis ita ad hunc diem Martyrologium Romanum: Seduni in Gallia, in loco Agauno, natalis sanctorum martyrum Thebæorum Mauritii, Exuperii, Candidi, Victoris, Innocentii & Vitalis, cum Sociis ejusdem Legionis, qui sub Maximiano pro Christo necati, gloriosa passione mundum illustrarunt. Merito sane glorioso agone suo illustrasse mundum dicuntur, quorum tam est celebris per totum Occidentem a tredecim jam seculis memoria, tam late diffusus & plurimorum scriptorum calamis celebratus cultus, tot quibus tantaque erecta priscæ pietatis & venerationis monumenta sunt, ut sine scrupulo dixero, vix esse Sanctorum quorumdam per Occidentalem Italiam, Gallias & Germaniam magis celebrem atque universalem venerationem.

[4] Nullam ibi diœcesim, nullam civitatem, pagum fere nullum percurres, ubi ædificata eorum nomini templa, erecta altaria, consecrata monasteria non reperias, [a plurimis seculis celeberrimorum. Quomodo tractabimus] honorari sacras exuvias non spectes, obtenta cælitus eorum patrocinio innumera beneficia publicis populorum vocibus non audias decantari. Atque hæc omnia, ut amplissimam illustraturo sanctorum Thebæorum Martyrum Gesta scribendi materiam subministrant, sic duo cavenda monent; confusionem, ne molestia lectori creetur, nimiamque prolixitatem, ne in immensam molem Opus nostrum excrescat. Varii variis diebus sancti Martyres, quod in Fastis sacris particularium ecclesiarum ex S. Mauritii Societate, & ex Thebæa Legione fuisse dicerentur, ad hunc diem in Opere nostro remissi sunt. Non pauci hoc ipso die, præter enumeratos a Baronio, plures subsequentibus anni diebus in quibusdam locis, sub eodem Martyrum Thebæorum titulo coluntur. Ex his rursus alii peculiaria, sibique propria gesta habent, de aliis præter generalem universæ Legionis Passionem nihil profertur.

[5] Circa hæc omnia sic ego statui. S. Mauritii & Sociorum Martyrium illud primo loco discutiemus & illustrabimus, [amplissimam materiam, quæ hic offertur.] quod quodammodo ad universos sanctos Martyres nostros Thæbæos pertinet. Huic subjiciemus Gloriam posthumam S. Mauritii & Sociorum anonymorum, quorum, pro oblata occasione, sacras exuvias enumerabimus. Hisce subnectemus, quæ ad nominatos in Passione primaria & Martyrologio Romano sanctos Commilitones spectant, ac denique eos recensebimus Martyres, qui pro Thebæis ex ea legione habentur, illorum sacras exuvias indicabimus, & si quid peculiare circa illos occurret, pertractabimus, eos remissuri ad consignatum in Martyrologio Romano diem, quorum in illo fit speciatim memoria. Martyrium S. Mauritii & Sociorum edidit Surius ad hunc diem XXII Septembris, cum præfixa S. Eucherii Lugdunensis episcopi nomine epistola dedicatoria ad Sylvium episcopum. Eodem suos Annales illustravit Baronius ad annum Christi 297: similia in lucem protulit Mombritius tom. 2, quæ, si eadem appellarecum Surianis volueris, agnosces verbis correctiora. Deest his auctoris Eucherii titulus & præfixa epistola.

[6] Suriana Acta habemus in museo nostro in codicibus pluribus Mss. & apographis, [Acta varia Ms. & edita.] quæ enumerare supersedeo; de eorum uno exemplari S. Maximini Trevirensis agemus infra. Illustrissimus Bosquetus ecclesiæ Montis-Pessulani episcopus tom. 1 Historiarum ecclesiæ Gallicanæ lib. 4, eorumdem Actorum meminit. Simillima etiam Surianis sunt, quæ Stevartius præteriti seculi initio cum amplissimis observationibus edidit Ingolstadii. Perantiquus noster Fuldensis codex & duo apographa proxime ad Mombritii Passionem sanctorum Thebæorum Martyrum accedunt, ab hac tamen, & a se invicem in paucis discedunt. Ibi nusquam Acaunum seu Agaunum exprimitur, & locum, quem apographa per illum, istum explicant, per demonstrativum pronomen hunc ubique exponit codex Fuldensis; unde suspicari licet, opus id esse cujusdam Agaunensis monachi, qui eo loco scripserit. Alterum apographorum est Marchianense, Ultrajectinum S. Salvatoris alterum. Hoc caret iis, quæ de S. Sigismundo Burgundionum rege in aliis referuntur; illud tacet de invento corpore S. Innocentii ejusque translatione.

[7] Martyrium S. Mauritii & Sociorum a Surio & Mombritio editum in Ecclesia dudum pro sincero & genuino habitum fuit, [Suriana, dudum pro sinceris habita, seculo 17 suspecta esse] utpote adscriptum S. Eucherio Lugdunensi antistiti, qui non alia narrasse credebatur, quam quæ audivisset ex iis, qui testarentur, eadem accepisse se ab Isaac Gebennensi episcopo, qui denique rei gestæ seriem hausisset ex Theodoro episcopo Octodurensi, cum quo plures vixerant, qui gloriosum agonem vel coram oculis spectare potuerant, vel recentissima relatione acceperant. Atque hæc quidem in præfixa Thebæorum Martyrio epistola sic fere asseruntur, quæ viros etiam eruditos induxerunt in errorem, solitos tum temporis liberalius solis Opusculorum titulis duci, nec cautius Opuscula ipsa discutere. Præterito seculo, quo tandem tempore prodiit libera fronte critica, Suriana & Mombritiana Acta prudentes torquere cœperunt. Adverterant hi, mentionem ibi fieri de instituto seu restituto ab Sigismundo rege Agaunensi cœnobio.

[8] [& S. Eucherio abjudicari cœperunt,] Noverant, donationes Sigismundi, institutamque Agaunensem per concilium Regulam anno 515 a Mario Aventicensi in Chronico illigari, Eucherium autem Lugdunensem viderant subscriptum concilio Arausicano I, quod anno 441 celebratum est, inter quod, & dictam fundationem monasterii Agaunensis medii intercurrunt anni 73. Tanto tempore non supervixisse S. Eucherium in confesso habebant, uti nec eum spiritu prophetico prænuntiasse & scripsisse, quæ multis ab ejus obitu annis contigissent. Majorem falsi suspicionem movere deinde cœpit narratio amplificati ab Ambrosio abbate ejusdem Agaunensis cœnobii, relata translatio reliquiarum S. Innocentii, facta a Domitiano Gebennensi & Grato vel Protasio episcopis. Nullum enim nominatorum hic præsulum ante Sigismundum, aliquos plus integro seculo serius vixisse contendebant. Certe Sammarthani Gratum Augustanum & Domitianum Gebennensem statuunt sedisse circa annum 880. Igitur Actorum vulgatorum scriptorem vel interpolatorem crediderunt his episcopis posteriorem fuisse, idque non paucis quidem annis, ut in illa opinione suspicari facit dubium de Grato vel Protasio, ceteraque titubans istius translationis narratio.

[9] [cum Petrus Chiffletius S. J. Acta alia ex Ms. eruit,] Denique Sigismundi regis & martyris in sanctorum Thebæorum Martyrum Passione reperta mentio, sic eruditis Acta suspecta reddidit, ut alii secundum quempiam Eucherium Lugdunensem episcopum, primo & Sigismundo posteriorem, quæsierint, cui Acta Mauritiana tribuerunt. Alii videntes, vel sic multum de illorum auctoritate decedere, & forte ne vel sic salvari translationis historiam, candide fassi sunt, vel deperdita esse scripta ab Eucherio Lugdunensi genuina SS. Mauritii & Sociorum Acta, vel ita ab interpolatore posteriore depravata & corrupta, ut fidem mereantur exiguam, & pro spuriis habeantur. Dum jacturam lugent cordati omnes viri, Petrus Franciscus Chiffletius, Societatis nostræ sacerdos, antiquorumque monumentorum scrutator diligens, in Ms. codice vetustissimo celeberrimi Jurensis monasterii Claudiani Passionem SS. Mauritii & Sociorum martyrum exaratam reperit sine iis notis, quæ præeditorum suppositionem manifeste demonstrant. Ratus, genuinam se & sinceram S. Eucherii Lugdunensis narrationem invenisse, applausit sibi vir religiosus, gaudiique sui & felicis inventi omnes participes fecit, inserta Paulino suo illustrato part. 1 cap. 20 sanctorum Agaunensium martyrum Passione, quæ deinde in Actis Sinceris Martyrum Ruinartii locum obtinuit, & ab antiquitatis amantibus, criticisque etiam rigidissimis Tillemontio, Bailleto & aliis cum applausu recepta fuit.

[10] [quæ a criticis ut genuina excepta sunt. Illa impugnavit Dubordæus,] SS. Mauritii & Sociorum Thebæorum celebratissimus per totam Ecclesiam jam a duodecim seculis cultus ex veteri illo monumento splendorem firmitatemque acceperat, nec erat inter Catholicos, apud quem non esset in summa veneratione detecta Eucherii Lugdunensis historica narratio illorum martyrii, quod aliunde heterodoxi ipsi, Grotius de Jure pacis & belli lib. 1 cap. 2 & 4, Usserius de Potentia regum, Joannes Ludovicus Fabritius in Dissert. de justis limitibus obedientiæ humanæ, Caveus in Primit. Christ. part. 3 cap. 4, Eduardus Fuller episcopus Glocestriensis, tam pro indubitato habuerunt, ut illo, tamquam pulcherrimo priscæ fortitudinis Christianæ exemplo, sua Opuscula illustrarint. Erat, inquam, sanctorum Thebæorum Passio in summa apud omnes fide auctoritateque, cum, decrepito præterito seculo, ministellus Anglo-Sabaudicus Joannes Du Bourdieu in comitatu ducis Schombergensis Taurinum venit. Ibi, liberato obsidione Cuneo, aversisque alio inimicis Gallorum copiis, Taurino imminentibus, publicæ actæ sunt gratiæ sanctis Solutori, Adventori & Octavio, urbis illius patronis, & creditis de Legione Thebæa S. Mauritii sociis.

[11] Ad expositas in ecclesia veteris collegii nostri, quæ Sanctorum illorum nomine sacra est, [ministellus Anglo-Sabaudicus,] sacras exuvias cum archiepiscopo, aula, magistratu, omnium Ordinum religiosis, effusa civitas universa thura cremavit sospitatoribus Sanctis suis, solvitque cum ingenti pompa votum, pridem pro civitatis incolumitate emissum. Res hæc stomachum & bilem spectanti ministello movit. Audiverat pro concione dicentem de Societate nostra sacerdotem, centiesque Italice exclamantem: Benedicite Taurinenses populi, benedicite liberatoribus vestris; benedicite sanctis Martyribus pro vestra incolumitate vigilantibus, quorum meritis precibusque urbem vestram, liberos, fortunas debetis conservata. Legerat pompæ Relationem typis editam a P. Carolo Hyacintho Ferrero nostro, adverteratque, ibi inter alia Italice dici: Deinde aula supervenit, & exposita est publicæ ADORATIONI urna sanctorum corporum. O crimen, o scelus! ingemuit. Cultum soli Deo debitum creaturis profanare, thura adolere putridis quorumdam militum cadaveribus, supplicare surdis ossibus? O non ferendam populorum dementiam! Dolor igitur indignatioque Dubordæo, ut ipse quidem fatetur pag. 5 & 7, mentem injecerunt, discutiendi Martyrii Legionis Thebææ, atque antiquam, si posset, Catholicis superstitionem evellendi.

[12] In Angliam redux, atque iis instructus, quibus egebat ad propositum libris, [editæ Anglice & Gallice Dissertatione, multum ab hæreticis laudata.] manum operi admovit, composuitque Gallicam Dissertationem historicam & criticam super Martyrio Legionis Thebææ, typis editam anno 1705. Emerserat jam ante atque Londini prodierat versio Anglica, ad Ms. Gallicum exacta, quæ, ut docet me Dubordæi encomiastes Jacobus Bernard, auctor Monument. Reipub. litterariæ mensis Julii anni 1705 pag. 85 & seqq., meruit gratulatoriam epistolam D. Eduardi Fulleri, Glocestriensis episcopi, fatentis, se Dubordæano Operi suam super Martyrio Thebæorum conversionem debere. In Opusculo Gallico, quod præ oculis habeo, 18 capitibus Passionem sanctorum Martyrum Agaunensium ita discutit, ut meridiana luce clarius ostendere contendat, non solum perperam S. Eucherio Lugdunensi tribui Acta, quæcumque hactenus edita sunt, sed etiam Martyres Thebæos numquam in rerum natura exstitisse, proindeque Ecclesiam Romanam tot retro seculis fabulosis heroïbus cultum, preces, thura impendisse. Quod quidem tam certo se evicisse credit, ut post plurimas calumnias blasphemiasque glorietur 6666 Sanctos Ecclesiæ Romanæ se eripuisse.

[13] Gloriantem ministellum mox mense Junio anni 1706 pag. 1028 & seqq. brevi, [Illa mox a Trivoltianis perstricta,] pro illorum instituto, animadversione perstrinxerunt auctores Ephemeridum Trivoltianarum. Fusiorem sophismatum Dubordæanorum refutationem ad hunc diem promiserat Sollerius noster, [ac deinde pluribus refutata est a Josepho de L'isle] in Observationibus ad Usuardum. Prævenit nos Reverendissimus ac amplissimus D. Josephus de L'isle, abbas monasterii S. Leopoldi Nanceiensis, Ordinis S. Benedicti, ediditque anno 1737 libellum Gallicum, cui titulum fecit: Defensio veritatis Martyrii Legionis Thebææ, alias SS. Mauritii & Sociorum, responsoria ad Dissertationem criticam ministelli Dubordæi, cum ampla historia Legionis Thebææ. Legerat vir eruditissimus Sollerii nostri promissa, quibus recitatis, ita præfatur pag. 6: Verum, præterquam quod ipsis (nobis) magnum spatium percurrendum sit, antequam ad diem illum (XXII Septembris) pervenerint, opus illis erit monumentis ad propositum, quæ volupe mihi erit subministrasse. Aliunde etiam, cum patres illi (nos) Latine scribant, suam vero Dissertationem Dubordæus Gallice ediderit, proderit eodem illi idiomate respondisse.

[14] [abbate S. Leopoldi Nanceiensis, cujus eruditissima lucubratione] Nihil gratius accidere nobis potest, quam monumenta accipere a viris tam eruditis, qui, quæ nobis juxta Operis nostri institutum utilia sunt, ab extraneis discernunt, atque eidem, quam decurrimus, viæ insistentes, solidis rationibus convellunt, quæ contra Sanctorum cultum Actaque invidiosius torquentur, atque ita labores nostros sublevant. Præstitit hæc ita eruditissimus abbas, ut adversarium suum nusquam deserat, sed singulis capitibus, singula Dubordæi sophismata dissolvat, & calumnias refutet, idque argumentis tam solidis, ut, si ministelli Anglo-Sabaudici tricæ quosdam suæ gentis & sectæ homines converterint super martyrio sanctæ Legionis Thebææ, forteque Catholicis quibusdam dubium injecerint, habeant evidentissimas rationes, unde hi evellant qualecumque dubium, illi vero vel inviti pene ad priorem sententiam retrahantur. Itaque ad refutandum Dubordæum, multum ego utar laudata reverendissimi abbatis Nanceiensis Defensione, quod hic monuisse sufficiat, ne accumulatis citationibus chartas implere cogar.

[15] [plurimum hic utemur.] Non est visum servatum ab eo ministelli ordinem sequi, neque quæcumque ille, Dubordæum presse secutus, pertractat, referre. Blasphemias in Sanctos & Christi sponsam Romanam Ecclesiam evomere, calumnias in Ecclesiæ visibile caput Romanum Pontificem, ejusque vicarios episcopos jactare, viros Religiosos maledictis incessere, Catholicos omnes simplicitatis cæcæ & dementiæ insimulare, solita sunt frendentium hæreticorum arma, toties contusa, toties confracta, ut risum moveant, qui similibus instructi contra Catholicos in campum veniunt. Talia nos despicere & negligere solemus; interdum verbo retundimus, vel lectorem remittimus ad Theologos, qui hæreticos confutarunt. Hic, qui apud Dubordæum legerit, sacrilege Romanam Ecclesiam Sanctos Adorare, monachos falsarios, confictis instrumentis, titulos immensarum possessionum comparasse, ementitarum reliquiarum detestando commercio illusisse simplicibus & divitias emunxisse, taliaque plura, Defensionem eruditissimi Delislii adeat, atque ibi eodem numero capite protritum Dubordæum inveniet, quo hominem hæreticum in Catholicos debacchantem viderat. Ego inde tantum ea fere excerpo, quæ ad stabiliendam veritatem historicam Martyrii sanctæ Legionis Thebææ pertinent.

§ II. Probatur martyrii SS. Mauritii & Sociorum veritas ex antiquissimo illorum in Ecclesia cultu & celebri memoria seculo V.

[Ex Vita S. Severini abbatus Agaunensis,] Sanctorum Martyrum Agaunensium cultum antiquissimum, priscamque & celebrem erga sanctos Sospitatores populorum venerationem imprimis probat Vita S. Severini, abbatis Agaunensis, quam ad calcem tom. 1 Actorum SS. Ordinis S. Benedicti pag. 568 excudit Mabillonius. Ibi lucubrationem suam ita claudit biographus: Edita a Fausto presbytero, discipulo ipsius S. Severini abbatis, simplici oratione composita, jubente glorioso Principe Childeberto rege, præstante Domino nostro &c. Hæc si quis cavillator asserat, non ab ipso Fausto scripta fuisse, sed a posteriore quopiam adjecta, meminerit is asserti probationem adferre. Certe scriptor anonymus, qui seculo 9 S. Severini Vitam a Bollando editam ad diem XI Februarii, tomo ejusdem mensis 2 pag. 547 adornavit, ita orditur: Sacram sane libelli seriem, quam Faustus presbyter discipulus S. Severini abbatis de ejus Vita vel Actibus post ipsius ediderat obitum, transcribentes … commodum duximus, secundum ingenioli nostri capacitatem, ejusdem historiæ textum clariore propagare sermone &c. Atquæ hæc ita præstitit anonymus ille, ut editam a Mabillonio S. Severini Vitam quilibet, qui legerit, judicare debeat posteriori biographo præ oculis fuisse, cum sola fere correxisse, ut profitetur, grammaticalia vitia & verbis dumtaxat aliqua amplificasse comperiatur.

[17] Mabillonius quidem in Annal. Benedict. tom. 1 ad annum Christi 515 num. 70, [scripta a Fausto] Vitam S. Severini, quam in Appendice ad Secul. 1 Act. SS. Ord. S. Bened. sine scrupulo locarat ut sinceram, ex duobus capitibus vocat in dubium. Primo, quod in Actis S. Severini legatur Clodoveus Francorum rex anno 25 regni sui ægrotare cœpisse, & ad alterum annum febribus vexatus fuisse, cum interim expeditiones ejus bellicæ post Vogladensem Gothorum cladem, quæ eodem regni ejus anno 25 ex Gregorii Turonensis computu contigit, abunde probent vegetam ejus valetudinem. Deinde, quod S. Severinus narretur in suo ad sanandum Clodoveum itinere, convenisse Eulalium, seu Euladium Nivernensem antistitem, cum tamen tum temporis Eulalius nullus illi ecclesiæ præfuerit, sed tantum dudum postea Æoladius, quem hic, corrupto nomine, designari Mabillonius autumat. Hanc ejus hallucinationem hic refutare non est opus post ea, quæ ad diem XXVI Augusti disseruimus de perperam confusis hisce ejusdem fere nominis episcopis. Adeat lector, qui plura de his desideraverit, tom. V Augusti pag. 821, invenietque Pinii nostri observationes prolixiores, iisque distinctos duos Sanctos Nivernenses præsules Eulalium & Æoladium.

[18] Sed neque subsistit primum, contra sinceritatem Vitæ S. Severini Mabillonii argumentum. [ipsius Sancti discipulo] Quippe Clodoveus I Francorum rex, mortuo patri Childerico successit anno Christi 481; igitur annus regni ejus 25 cum anno vulgaris æræ 505 concurrit. Cœperit hoc anno ægrotare Clodoveus febrisque languentem exederit usque ad initium anni 507 vel finem præcedentis, tumque a S. Severino sanatus sit, verum erit biographi assertum. Certatum est Francos inter & Gothos anno Christi 507, ut videre est apud Pagium ad illum annum, mortuusque est Clodoveus post Vogladense bellum anno quinto, teste Gregorio Turonensi lib. 2 cap. 42, Christi scilicet 511. Quievisse ab armis aliquot annis Clodoveum, antequam Alarico, bellum indixit, testatur omnium scriptorum silentium, quod proinde, uti & chronotaxis reliqua, biographo nostro favent. Ceterum Tillemontius Monum. Eccles. tom. 14 in Notis ad Vitam S. Romani, de qua nos infra, pag. 744. judicat, epochas biographorum coævorum Sanctis, quorum gesta describunt, præferendas esse allatis notis chronologicis S. Gregorii Turonensis, dudum posterioris, & in similibus non satis accurati scriptoris: quod hic locum habere deberet, nisi chronotaxis ejus cum Fausti nostri assertis componi posset.

[19] [probatur dudum stabilitus] Igitur biographus primus S. Severini, qui seculi sexti initio scripsit, ita apud Mabillonium num. 1 loquitur: Eodem tempore, cum Clodoveus rex Francorum anno XXV regnaret in urbe Parisius, tunc in corpore suo gravis obvenit infirmitas … per duos annos, ut non a sacerdotibus loci illius, neque ab ullo medico corpori suo potuerit invenire medicinam… Erat autem ibidem homo in domo regis nomine Tranquilinus, doctor & omni sapientia plenus, honores arte medicinæ gerebat. Hic locutus est ad regem, dicens: Domine mi rex, & quia nullus ex nobis corpori tuo potest invenire medicinam, tibi dico, audi consilium meum, & ad sanctum monasterium Agaunensium, ubi sanctus ac beatissimus Mauritius martyr jacet in corpore, festinanter accede, aut certe tuam transmitte legationem. Est ibi homo sanctus Dei, nomine Severinus, abbas ordinatione institutus, tutela magna loci illius. Narratur post hæc missa legatio.

[20] [seculi 6 initio S. Mauritii & Sociorum cultus] Profecturus ad regem S. Severinus, omnes fratres in suam jussit venire præsentiam, indicans eis petitionem regis, prædicensque mortem suam in itinere obventuram. Cui omnes fratres dixerunt cum fletu magno: Abba pater, numquam nos derelinque vivos. At ille respondens, ait: Omnia, quæ voluit, Dominus fecit. Atque ex his manifestum est, anno 27 Clodovei regis, qui Christi est 507, abbatem, Fratres & monasterium exstitisse Agauni, ubi jam tum celebrabatur sanctus ac beatissimus Mauritius, cujus ibi sacra ossa quiescebant. Dubordæus, qui non nisi interpolatam apud Bollandum S. Severini Vitam legisse videtur, Dissertationis suæ cap. 5 circa finem, Usuardum & Aimoïnum insimulat, ac si turpi anachronismo orantem pro Clodovei incolumitate exhibuissent abbatem monasterii Agaunensis aliquot annis, antequam illud a Sigismundo rege primum conditum fuisset; atque ita concludit: Verum est, Bollandum (tom. 2 Feb. pag. 546) persuadere velle, monasterium Agaunense a Sigismundo non nisi refectum, amplificatum & ornatum fuisse. Verum id nullo modo defendi potest, cum scriptores omnes, tum antiqui, tum recentiores, qui de prima monasterii Agaunensis institutione agunt, illam Sigismundo Burgundionum regi adscribant.

[21] [Agauni, ubi jam tum exstitit monasterium,] Hæc, quam sint temere a ministello asserta, laudata sæpe S. Severini Vita abunde probat. Auctorem habet ejusdem Sancti discipulum, qui illi 30 annis convixit & servivit, quique proinde monasterii Agaunensis statum ante institutam ibi sub Sigismundo Regulam optime nosce debuit ejusdem cœnobii alumnus. Is quidem singula nobis explicata non reliquit. Fratresne ibidem tum temporis, sub fixa quadam Regula & regimine abbatis monachi convixerint, an dispersi in separatas ædes, mixtique secularibus sacerdotes sub S. Severini presbyteri disciplina vixerint, divinandum reliquit. Sed illud ex ejus relatione certum est, exstitisse jam tum temporis monasterium, basilicam, imo sacellum, si lubet, interpretare, atque ibi celebrem fuisse S. Mauritii martyris cultum, propter sacras ejus exuvias eo loco servatas; quod unicum ad institutum meum, & refellendum Dubordæum sufficit. Quamquam non solus Faustus inter antiquos & oculatos testes monasterii Agaunensis ante Sigismundi tempora meminit.

[22] Manifestum est S. Aviti Viennensis episcopi testimonium. Magnus ille præsul non minus natalibus, [ut etiam liquet ex fragmento homiliæ, quam] quam virtutibus & doctrina illustris, Viennensem sedem adiit circa annum Christi 490, ut ostendit Henschenius noster ad diem V Februarii pag. 661 num. 6, eamque occupavit adhuc post S. Sigismundi mortem, quam, Adone Viennensi teste, amarissime luxit, atque adeo usque ad annum 524. Hujus porro magni viri exstat fragmentum homiliæ editum a Jacobo Sirmondo nostro ex vetustissimis schedis Thuanæ bibliothecæ. Fragmenti talis est titulus: Dicta in basilica Sanctorum Agaunensium, in innovatione monasterii ipsius, vel Passione Martyrum. Titulo respondet homiliæ initium his verbis: Præconium felicis Exercitus, in cujus congregatione beatissima nemo periit, dum nullus evasit, cum injustam sanctorum Martyrum mortem, quasi sortis justitia judicaret, qua bis super Aciem dispersa mansuetam, centuplex decimatis fructus adcresceret, & odio in prosperum suffragante, eatenus eligerentur singuli, donec simul colligerentur electi, ex consuetudinis debito series lectæ Passionis explicuit.

[23] Ex hisce discimus, jam Aviti Viennensis tempore exstitisse, [post innovatum a Sigismundo cœnobium dixit] & legi solitam fuisse Passionem aliquam sanctorum Agaunensium Martyrum, quorum aliqui sorte, per binam mox decimationem, ac denique ceteri omnes ad necem rapti fuerint. Discimus insuper, circa annum 517, quo circiter laudatam homiliam recitasse Avitus debuit, Agaunensis monasterii, non primam fundationem, sed Innovationem celebrari solitam fuisse, atque adeo Agaunense cænobium non tum primum, vel non paucis annis, antequam homiliam Avitus dixerit, a Sigismundo erectum, sed longe ante constructum, ab hoc rege tantum amplificatum, reparatum & innovatum fuisse. Recte igitur idipsum Bollandus noster asseruit, ineptæque sunt ministelli cavillationes, ut magis adhuc ex sequentibus apparebit. Interim si hic quispiam contendat, titulum homiliæ a posteriore quopiam præfixum, ipsi S. Avito tribui non posse; respondebimus, id gratis & perperam asseri, cum Thuanæ bibliothecæ schedæ, unde transcriptus est, Sirmondo & aliis, teste Ruinartio, viris peritissimis, qui eas viderunt, vivente adhuc Avito, vel saltem paulo post ejus obitum scriptæ fuisse visæ sint.

[24] Quamquam, si dederimus, titulum ab alio quopiam adjectum fuisse, [S. Avitus Viennensis episcopus.] nihil inde argumento nostro decedet; nemo enim, cui præjudicia & cavillandi libido sanum cerebrum reliquerint, negabit, fragmentum homiliæ recte S. Avito adscribi: tanta est stili cum reliquis sancti episcopi operibus conformitas, tam certus eruditorum omnium consensus. Porro inde luce meridiana clarius est, celebrem, & non novam fuisse seculi 6 initio sanctorum Martyrum Agaunensium memoriam, & Passionem quampiam ex consuetudinis debito prælegi solitam fuisse, quod unum sufficit ad probandum antiquissimum illorum in Ecclesia cultum. Eamdem porro Passionem esse, quæ S. Eucherio Lugdunensi auctori adscribitur, quam hic recitatam Avitus memorat, suspicari merito licet; quæ enim de duplici decimatione in homiliæ fragmento meminit, non dubie inde profecta videntur. Tertium argumentum, quod antiquam Thebæorum Martyrum venerationem & Agaunensis monasterii ante Sigismundi ætatem existentiam invictissime probat, petitur ex Vita S. Romani Jurensis abbatis primi.

[25] [Idem evincitur] Illam Majoribus meis ex vetustissimo codice submisit Petrus Chiffletius Societatis nostræ sacerdos, de Opere nostro optime meritus, ediditque & Annotatis illustravit Henschenius ad diem XXVIII Februarii, tomo ejusdem mensis 3 pag. 737 & seqq. Plurima contra ejus sinceritatem moverat Quesnellus, quæ retudit Tillemontius superius laudatus. Henschenius § 2 probat, S. Romanum natum quinti seculi initio, anno 444 a S. Hilario episcopo Arelatensi ordinatum esse presbyterum, mortuumque statuit circa annum 460. § 1 num. 5 ostenderat, eumdem monachum Condatiscensem auctorem esse Vitæ S. Romani, qui res gestas SS. Lupicini & Eugendi, cujus se contemporaneum & discipulum non uno loco profitetur, conscripsit. Quo anno ad Superos transierit S. Eugendus, certo definiri non potest. Mabillonius in Notis ad S. Eugendi Acta, Secul. 1 pag. 536 ex Henschenii nostri ad Vitam S. Romani Observationibus, ita init computum, ut statuat S. Eugendum septennem adhuc puerum, teste anonymo, oblatum fuisse SS. Romano & Lupicino sub annum 460, postquam scilicet S. Romanus annis ante 16 sacerdotio initiatus fuisset a S. Hilario Arelatensi episcopo.

[26] [ex S. Romani abbatis Jurensis] Deinde ex verbis biographi, asserentis, S. Eugendum ad 61 annum ætatis fere pervenisse, conficit, illum obiisse circa annum Christi 510. Verum vacillat chronotaxis hæc, propter maximam incertitudinem epochæ, qua tota nititur. Est enim omnino dubium, an S. Eugendus S. Romano oblatus non sit, antequam is sacerdos consecratus esset, atque adeo ante annum 444, ante quem jam dudum monasticæ disciplinæ peritia & miraculorum gloria late inclaruerant SS. Romanus & Lupicinus. Deinde nihil suadet accessum S. Eugendi ad S. Romanum ad annum 460 potius, quam ad intercurrentes referre. Quamquam nihil attinet hic aliorum conjecturas quatere: illud certo asseri potest, S. Eugendum ad S. Romani disciplinam accessisse sub medium seculi quinti. Sit igitur, puerascente seculo sequente, mortuus, anno etiam, si lubet, 521, ut Chiffletius & alii nonnulli conficere volunt ex Chronico non optimæ notæ, ubi legitur: Hic (S. Eugendus) decimo anno post mortem Clodovei fuisse reperitur, quod tamen refutant Galliæ Christianæ auctores, tom. 4 col. 243, merito contendentes, S. Eugendum ante annum 515 decessisse.

[27] [Vita, scripta] Sit tamen, inquam, mortuus S. Eugendus anno 521. Coævus illi, si non æqualis ætate fuit anonymus biographus, cum quo secreta quæque communicasse ex ejus Vita dignoscitur S. Eugendus. Is igitur optime scire debuit Agaunensis monasterii sub sexti seculi initium statum, qui & lucubrationes suas Joanni & Armentario monachis Agaunensibus nuncupat in Præfatione Vitæ S. Romani, & testatur ad calcem Actorum S. Eugendi, digessisse se instituta ejusdem cœnobii. Qui denique, ut ipse testatur initio Vitæ S. Romani, quæcumque scripsit, Inibi (in monasterio Jurensi) proprio intuitu vel seniorum traditione percepit. Is porro trium laudatarum Vitarum auctor, pro temporum illorum sorte sat ineruditus, ita in Præfatione loquitur: Unde vos, o piissimi Fratres, Joannes atque Armentari, vehementius amicum gemino pulsantes affectu, si oris cordisque mei claustra reserare distulero, insignitum pertinacis avaritiæ notis, nec cibum mecum Apostolica traditione pronunciatis posse vos sumere. Igitur ineruditi cordis verecundiam rumpens, trium vobis abbatum Jurensium Vitam, id est, sanctorum patrum Romani, Lupicini, Augendi, pro supradictis panibus trinifer relator apponam.

[28] Siquidem Theoretica illa conversatio vitaque vestra, [ab auctore coævo,] qua prior priscum secutus Joannem, supra urnam S. Mauritii, id est, Legionis Thebæorum Martyrum, caput velut ille eximius apostolus atque symmystes super salutiferi pectus recumbit Auctoris; alter vero in modum natalis arcæ, dum illic in cœnobio, etiam claustro peculiaris cellæ contentus, mundi turbines impactus * irridet: uterque tamen absque alimonia spirituali nequit omnimodis inviolabiliter exerceri. Quamvis ergo Agaunus vester Gallico priscoque sermone, tam primitus per naturam, quam nunc quoque per ecclesiam, veridica præfiguratione Petri, petra esse dignoscitur, agnoscat tamen caritas vestra, & inter pineas abiegnasque Jurensium sylvas, ipsam quondam a Psalmographo in campis sylvæ mystica significatione repertam, quæ nunc inibi a sanctis Fratribus, sublato jam præfigurationis ænigmate, pedissequa stabilitate calcatur. Ita ille, quæ integra huc transferenda duxi, ne præcisa verba & periodi sensum allegoriis & tropis implexum magis intricarent.

[29] Jam vero, lector, habes hic apertissimam S. Mauritii & Legionis Thebææ ante Acta concilii Agaunensis mentionem, [initio seculi VI,] & assertum scriptoris coævi, vel certe supparis non dubium, de exhibito sanctis Martyribus ante illa tempora cultu. Accedat aliud non minus luculentum ejusdem biographi testimonium ex laudata Vita S. Romani cap. 4 num. 15. Et quia (inquit) sanctissimi viri Palladii fecimus mentionem, cujus beatissimus Romanus tam in cœnobio, quam in itinere, tamquam veræ caritatis comite, fido solatio potiebatur, retexam etiam illud, cui idem frater interfuit, & factum vulgatumque urbi ac populis celari non potuit. Basilicam Sanctorum, imo ut ita dicam, castra Martyrum Agaunensium, locum, sicut passionis illorum relatio digesta testatur, quæ sex millia sexcentos viros, non dicam ambire corpore in fabricis, sed nec ipso (ut reor) campo illic potuit consepire, fidei ardore succensus deliberavit expetere. Narrat deinde, quomodo S. Romanus Geneva Agaunum iter intendens, a via deflexerit, ad speluncam diverterit, duos ibi mundarit leprosos, atque fama prodigii Genevæ disseminata, a clero & populo quæsitus & cum pompa exceptus fuerit.

[30] Porro ex his biographi verbis consequens fit, celeberrimum jam tum seculo quinto fuisse sanctorum Thebæorum Martyrum sepulcrum, [uti etiam ex Actis] ad quod venerationis ergo viri sancti properarent, fuisse illis erectam basilicam & alias fabricas, Passionem aliquam tum temporis exstitisse, in qua sex mille sexcenti Martyres pro Christo eo loci occubuisse referrentur, quæ hic advertisse sufficiat, ut de stabilito jam tum seculo quinto S. Mauritii & Sociorum cultu, dubium non supersit. Attamen tribus hisce testibus indubitatis, & innovatione monasterii Agaunensis per Sigismundum antiquioribus, ad confirmandam sententiam quartus jungi potest anonymus scriptor Actorum S. Victoris martyris Massiliensis. Stilus auctoris, qui nulla nota chronologica ætatem suam indicat, viris in eo litteraturæ genere peritissimis, Ruinartio, Tillemontio, atque aliis criticis etiam hæreticis, visus est SS. Eucherio Lugdunensi, Hilario Arelatensi & Joanne Cassiano dignus, quapropter conjectant, Acta S. Victoris vel ab horum aliquo, vel ab alio anonymo seculi quinti scriptore exarata esse.

[31] [S. Victoris martyris Massiliensis.] Neque ab his dissentit Cuperus noster ad diem XXI Julii, ubi Passionem S. Victoris & sociorum ex Ms. a Chiffletio nostro submisso, collatoque cum Ruinartii & Bosqueti editionibus excudit pag. 143 & seqq. Præmittit ibi Cuperus Acta breviora ex Ms. Ultrajectino, non minus eleganter scripta, dubitatque, an non hæc longioribus, quæ laudant alii, antiquiora sint. Ibi ad rem nostram ipso statim initio legitur: Sub Maximiano passus est in urbe Massilia Victor miles. Cum enim illuc venisset Maximianus, peracta cæde sanctorum Thebæorum, decrevit, ut omnes diis sacrificarent, aut exquisitis mortibus deperirent. Prolixiora Acta num. 2 sic eadem hæc explanata exhibent. Maximianus enim, cum pro Sanctorum sanguine, quem per totum orbem crudelius ceteris, maximeque per totas Gallias recentius fuderat, & præcipue pro famosissima illa beatorum Thebæorum apud Agaunum cæde, nostrorum plurimis nimis terribilis factus, Massiliam advenisset, ut secundum Scripturam impius adhuc impie ageret, cuncta illic crimina sua cum vita nequissima completurus, ne quid sibi deesset scelerum, pietati protinus insatiabilis tortor, velut parum hactenus fecisset, tota rabie bellum indicit, Christicolasque, nisi sacrificent idolis, exquisitis mortibus deperire jubet.

[32] [Probatur sanctorum Agaunensium] Atque hæc ex communi eruditorum fere omnium & criticorum judicio scriptor quarti vel quinti seculi, quo proinde tempore notissimum fuit martyrium Sanctorum Agaunensium, & imposturæ arguitur ministellus, asserens, non esse illud nisi meram fabulam, seculo 6 vel 7 ab otioso quodam monacho adornatam. Locum hic suum postulat etiam Martyrologium, quod Eusebii seu Hieronymi nomine insignitur, cuique magnam in Ecclesia antiquitatem antesignanus noster Bollandus in Præfatione ad tomum 1 Januarii § 4, Florentinius in Admonitionibus præviis ad Martyrologium suum, & Sollerius noster in Præfatione ad Usuardum Art. 1 vendicarunt. In ejus apographis pene omnibus, quæ supersunt, sanctorum Thebæorum Martyrum memoriam ad X Kalendas Octobris consignatam invenio. Florentinii exemplaria nuntiant: In Gallia civitate Sedunis, natalis sanctorum Mauricii, Exuperii, Candidi, Victoris, Innocenti, Vitalis, cum Sociis V millium DLXXXV martyres. Apud eumde Florentinium Kalendarium vetustissimum Hieronymianum his verbis sanctorum Agaunensium Martyrum memoriam celebrat; S. Mauritii cum VI mill. DCLXVI.

[33] [cultus antiquissimus] Contractius fragmentum aliud sic illorum ibidem meminit: S. Mauritii cum Sociis suis. Codex Blumianus pluribus hic mendis scatet, nuntiat enim: Civitate Sedunisse Voctodero Valense locum Agaunum nat. Sanctorum: id est Mauricii, Euperii, Candidi, Victoris, Innocenti, Vitalis, cum Sociis VI milia DLXXXV Mart. In apographis aliis Hieronymianis sancti Martyres ad prædictum diem XXII Septembris memorantur. In Gellonensi nuntiatur: Sidunis Agauno Mauricii, Exuperi, Candidi, Victoris, Innocentii, Vitalis, cum aliis quinque millibus quingentis octoginta quinque (monet Acherius, in Ms. vetustissimo S. Galli legi, cum VI milia DCLXV martyrum) martyribus: In Rhinoviensi nostro tom. VII Junii: In Gallia nat. Sanctorum Mauritii, Exuperi, Candidi, Victoris cum aliis VI milia sexcentis sexaginta VI Martyribus sociis eorum: In Richenoviensi ibidem: Et in Gallia civitate Sindus, loco Agauno, natale sanctorum Mauritii, Exuperi, Candidi, Victoris, cum aliis sex millibus sexcentis sexaginta sex Martyribus, sociis eorum. Cum hoc ibidem fere consonat Martyrologium Augustanum, nisi quod vitiose per Sedun. Auguns. locum palæstræ exponat.

[34] Magis a proxime enumeratis discrepat Labbeanum Martyrologium; [ex Martyrologiis] habet enim: Sydunis Agauno Mauricii, Exuperii, Candidi, Victoris, Innocenti, Vitalis, cum aliis quinque millibus & quingentis octoginta quinque Martyribus, atque cum horum aliquo conveniunt, quæcumque cetera apographa reducuntur ad Hieronymiana. Romanum parvum Rosweydi brevibus sic memorat: Mauritii cum Sociis, qui Thebæi fuisse referuntur, sub Maximiano passi. Ceterum hæc ego paulo fusius referenda duxi, ut advertere lector possit, variare apud martyrologos Martyrum Agaunensium numerum, de quo alias erit monendus infra, ubi deducemus verisimillimum esse, quod ea Martyrologia antiquissima sint, quæ Innocentii & Vitalis non meminerunt: ostendemus enim, quod horum duorum Sanctorum nomina, S. Eucherii tempore, imo forte multis annis post fuerint ignorata. Interim ex his rursus verisimillimum fit, S. Mauritii & Sociorum martyrum memoriam, non solum seculo quinto, sed quarto etiam fuisse in Ecclesia celeberrimam. Scio inter aprographa Hieronymiana nullum superesse, quod S. Hieronymo auctori tribui possit: scio omnia mentione Sanctorum particularium locorum fuisse plurimum interpolata, & pleraque Sanctos nuntiare, qui ultra duo secula sancto illo doctore juniores sunt.

[35] Verum, quando reperitur genuina illa brevitas, & sparsa in codicibus Galliæ, [Hieronymianis.] Germaniæ, Italiæ certorum aliquorum Sanctorum eadem mentio, non immerito ea ex primigeniis Martyrologiis desumpta creditur. Quam autem constans sit sanctorum Agaunensium Martyrum in variarum gentium codicibus mentio, abunde liquet ex iis, quæ produxi, ubi characteres etiam ii non desunt, quibus Gregorius Martyrologium per totam Ecclesiam suo tempore legi solitum designavit: adeoque temeritatis notam non incurret, qui asseruerit, ab ipso S. Hieronymo, vel alio, quisquis demum fuerit, primigenii Martyrologii auctore in sacris Fastis consignatam fuisse S. Mauritii & Sociorum memoriam, atque adeo longo tempore esse seculo sexto vetustiorem.

[Annotata]

* forte impavidus

§ III. S. Mauritii & Sociorum Thebæorum martyrum cultus initio seculi VI.

[Acta synodi Agaunensis,] Hactenus satis vendicavi Bollandum nostrum, adversus præcipitantem criticam ministelli Anglo-Sabaudici asserentis, frustra monasterii cujuspiam Agaunensis vestigia quæri ante Sigismundi Burgundionum regis tempora, atque id potissisimum contra ejus calumnias evici ex auctoribus synchronis, antiquiorem S. Mauritii & Sociorum, esse seculo sexto memoriam, cujus ille initium ad septimum usque seculum Dissertationis capite 6 stolidissime differt, undeque argumentum alibi cudit contra Thebææ Legionis historiæ veritatem, quod nos infra, non minus feliciter, refellemus. Prosequamur crescentem cum seculis sanctorum Thebæorum Martyrum venerationem. Succedit ordine temporis innovatio Agaunensis monasterii per Sigismundum regem facta circa annum Christi 515, scribente Mario Aventicensi in Chronico, ad consulatum Florentii & Anthemii: His consulibus, monasterium Acaunum a rege Sigismundo constructum est. Eodem anno celebratam fuisse synodum Agaunensem, plerique statuunt. Concilium illud toto Dissertationis suæ capite 6 acriter & non sine bile impugnat Dubordæus, atque ibi ita ratiocinatur, ut hominem mente captum diceres. Insulsorum ejus sophismatum specimina quædam adferam, ubi Actorum, quæ S. Eucherio Lugdunensi adscribuntur, sinceritatem ab ejus stolidis cavillis vindicabo.

[37] [seu charta fundationis monasterii S. Mauritii] Juverit hic solum aliqua retulisse, quæ adversus Acta concilii Agaunensis movet. Illius synodi Acta Collectioni suæ conciliorum inseruit Labbeus noster tom. 4 Col.præmonito lectore de suo circa illorum sinceritate dubio, propter silentium de S. Avito Viennensi, qui Sigismundo amantissimus, & in rebus omnibus gravioris momenti consiliarius fuisse legitur. Coïntius in Annalibus Francorum ad annum 536 num. 225 instrumentum hoc fundationis monasterii S. Mauritii ex non uno capite exploserat. Illius defensionem cursim suscepit Mabillonius lib. 1 Annal. Benedict. num. 71. Ecce adhæc sapidas ministelli observationes. Duo eruditi illi Jesuitæ (inquit Gallice pag. 43, Labbeus scilicet & Cossartius) falsitatem prædictorum Actorum satis perspectam habuerunt, sed nimiam sibi vim facere debuissent, id ut candide faterentur… Ut autem presbyteri Oratorii melioris fidei sunt, quam Jesuitæ, Coïntius in Annalibus suis aperte edixit, falsa esse Acta istius concilii. Interim quantumcumque falsa crassos reditus pepererunt monasterio Agaunensi. Atque ea propter Mabillonius, ut circa finem capitis calumniatur, chartam donationis defendere debuit, pejoris adhuc apud ministellum fidei, quam ipsi Jesuitæ, quando de chartis Ordini suo utilibus agitur. Dum tam scurrilibus sarcasmis Dissertationem suam farcit, obliviscitur, quid agendum susceperit: quippe nullum hic argumentum adfert, probando suppositionem & falsitatem Actorum, nisi solam bonam fidem Coïntii, cujus non nisi cursim aliquas rationes relegit.

[38] [a Cointio,] Quidni in adversam partem Mabillonii responsa etiam expendit, & conatus est evertere, si, quam in aliis laudat, bona ipse fide gloriari vellet. Sed frustra hæc apud hujusmodi furfuris homines quæritur, qui Deo & Ecclesiæ infidi sacrilegum calamum contra Sancta omnia stringunt. Objecerat Coïntius adversus sinceritatem illius instrumenti primo: variantem notam temporis. Est ea duplex: initio præfigitur: Domino nostro Sigismundo pio, sub die prid. Kal. Maji a LX episcopis totque comitibus habito concilio in Dei nomine Agauni publice &c; clauduntur vero Acta: Data sub die Idus Maji, in virorum cætu prope Agauno. Hinc etiam deducit notam falsitatis, quod hic prope Agauno, illic Agauni celebratum dicatur. Arguit secundo ex numero LX episcoporum, quot negat Sigismundi tempore fuisse sedes in regno Burgundiæ. Tertio observat, Sigismundo ibidem ea dicta tribui, quæ modo cum anno Christi 515, modo cum 522 conveniant. Quarto, in illa synodo, inquit, Theodorus episcopus Sedunensis quærit, quid agendum sit de beatorum Martyrum Thebæorum corporibus: Theodorus autem numquam dictus est Sedunensis episcopus, sed Octodurensis, cathedra Octoduro serius Sedunum translata.

[39] Deinde idem Theodorus (inquit etiam Coïntius) obiit ante annum Christi 517, [impugnata, defensaque] quo Constantius ejus successor Epaonense concilium sua subscriptione roboravit, & tunc superstes in vivis erat Segericus, post cujus mortem Sigismundus apud Agaunum psalmodiam instituit, de qua Gregorius Turonensis aliique disserunt. Quinto, pugnat Coïntius a decretis in illa synodo novem turmis, quæ succedentes sibi in Officiis Canonicis, die noctuque indesinenter Domino famularentur. Incredibile quippe ipsi apparet, ex diversæ Regulæ monasteriis eas monachorum turmas evocatas fuisse, ut inusitatam in Occidente psalmodiam numquam interruptam instituerent. Denique Acta concilii Agaunensis abunde suam falsitatem prodere, autumat Coïntius, dum in vertice præferunt, interfuisse episcopos 60 & comites totidem, cum interim non nisi tres episcopi, & octo laïci, inter quos tres sunt sine titulo, subscribant. Ad singula fere hæc, respondit Mabillonius laudatus, fassusque est, non superesse nobis instrumentum autographum prædicti concilii, sed solum apographum.

[40] Silentium de S. Avito episcopo Viennensi, quem autumat & interfuisse synodo & hujus tempore pronuntiasse homiliam superius num. 22 & seq. exhibitam, [a Mabillonio, nihil continent, quod omnem illis fidem] uti & omissionem nominum aliorum episcoporum & comitum, socordiæ amanuensis adscribit. Eodem rejici posset varietas notæ chronologicæ: ex Pridie quippe, facile Idib. formari, & sic Kalendæ omitti potuerunt ab incurio & oscitante amanuensi. Quod si præplacuerit credere, Acta diversarum Sessionum perperam permixta esse in charta illa, hac via facilius etiam intellectu erit, quomodo in fronte dicantur Acta Agauni condita, ad calcem vero confecta prope Agauno, nihil enim vetat diversos conventus diversis locis habitos fuisse. De numero episcopalium sedium in Burgundiæ regno Sigismundi tempore frustra litigatur, recte enim observat Mabillonius, non esse incredibile, quod ad tam insolitam rem pertractandam episcopi extranei ex vicinis regno provinciis accersiti fuerint. Neque efficacius est argumentum petitum a Sigismundi verbis, tamquam non convenientibus tempori, quo Agaunensis synodus convocata censetur: nihil enim uspiam occurrit, quod necessario ad annos ejusdem sancti regis postremos spectet. Unum speciatim Coïntius protulit. Sigismundus in concilio ad congregatos episcopos ita loquitur: Ad hoc vos adunavi, ut mœrentem me consolemini, & quid agam, vel respuam, addiscatis, quæ arbitratur pertinere ad annum 522, cum Sigismundus confectus mœrore, ex innocui filii Segerici cæde concepto, Agaunum nimiam credulitatem defleturus abiit.

[41] At ipse Coïntius imbecillitatem argumenti, ni fallor, [abroget. Instrumentum enim illud] sensit; ait enim; Quibus verbis mœrorem ex morte Segerici conceptum videtur indicare. Noverat nimirum, hæc referri posse ad anteriora tempora, quando ab Ariana hæresi conversus ad fidem, hæc & similia ex præteritorum errorum memoria proferre potuit piissimus princeps. Certe ambigua, ipso innuente Coïntio, verba sunt, atque adeo, cum ex iis nihil efficaciter deduci possit, manet instrumento illi non omnis penitus ablata auctoritas, quæ, si ad manum esset apographum aliud, de quo mox, argumentis validioribus forte propugnari posset. Certe ad cetera, quæ Coïntius objecit, non est difficilius respondere. Achillem ejus convellit laudatus De L'isle abbas S. Leopoldi Nanceiensis, dum Defensionis suæ cap. 6 testatur, reperisse se in monasterio Agaunensi, ubi diu egit & omnia studiose scrutatus est, manuscriptum antiquissimum ad autographum ipsum, ut ipsi visum est, exactum, ubi Theodorus non Sedunensis, sed Octodurensis subscriptus legitur. Mortem hujus sancti episcopi ad diem XXVII Augusti, quo in sacris Fastis ejus mentio fit, fiximus circa annum 516. Is igitur innovationi monasterii Agaunensis S. Mauritii anno præcedente potuit adesse. Vivebat tum quidem adbuc Segericus Sigismundi filius, sed gratis asseritur, monasterium ante ejus mortem dotatum & innovatum a Sigismundo non fuisse.

[42] [est antiquissimum,] Imo, cum per synodum illam Hymnemondus, qui anno Christi 516 obiit, ut infra videbimus, in ipso concilio Agaunensibus monachis abbas datus fuerit, indubitatum est, ante annum 516, adeoque ante Segerici cædem, quæ sexennio post contigit, laudatum sæpe cœnobium exstructum fuisse. Quæ ad nomina, novem turmis, ibidem sibi ad psalmodiam perpetuam successuris, indita pertinent, non inepte etiam exponit Mabillonius, asserens, petita a variis monasteriis nomina, arbitrarie tantum & ad distinctionem singulis turmis imposita fuisse, non vero, quod diversarum turmarum monachi ex cœnobiis, a quibus cognominatæ erant turmæ, assumpti essent. Atque hæc opinio non est rursus a verisimilitudine aliena, nec tam absona ejusdem responsa omnia, ut fidem nullam obtinere debeant. Acta Agaunensis concilii, quæ, utut autographa non sint, sunt certe antiquissima, ut non solum codicum variorum, quibus inserta reperiuntur, antiquitas, sed vel imprimis probat omissum inter præscriptas monachis Horas Canonicas Completorium, quod a S. Benedicto primum institutum passim creditur. Hinc enim fluit probabilissima conjectura, chartam ante S. Mauri ad cœnobium Agaunense adventum, disseminatamque seculo sexto adulto S. Benedicti Regulam per Gallias, primitus conditam fuisse.

[43] [ubi pluribus de sanctis Martyribus] In laudatis autem synodi Agaunensis Actis ita loquitur Theodorus episcopus Octodurensis: Instantia cordis mei est, ut proferam sermonem vestris salubribus consiliis, quid agendum sit de beatorum Martyrum Thebæorum corporibus, id est S. Mauritii cum suis Commilitonibus, qui pro Deo a Maximiano perempti sunt, & inhumati jacent; nescio, qui sit homo, qui prævaleat secundum merita eorum singulis fabricare ecclesias. Tunc omnes episcopi dixerunt: De cruore eorum locus iste sacer est & electus. Illi exules fuerunt a patria, vitam mundi contemnentes, caduca respuentes, consanguinitatem proximi non recogitantes, juventuti non parcentes; pro Christi amore mortui sunt; & per Christum sanctificati sunt… Inito concilio, ad regem dixerunt (episcopi.) Visum est nobis bonum esse, ut hi tantum, quorum nomina comperta sunt, id est, Mauricii, Exuperii, Candidi, Victoris (ecce eorum solum expressam memoriam, quorum nominatim mentio fit in Passione S. Eucherio Lugdunensi tributa) infra ambitum basilicæ, quam clementia regis ad hoc opus ornare jussit, reliqua vero corpora congerantur in tutissimo loco atque aptissimo; in uno condantur loco, & sub eximia custodia sanctissimi custodes deputentur, ne forte, quod absit, falsato ex eis furentur, & constituatur officium psallendi die noctuque indesinenter.

[44] [agitur. Confirmantur hæc] Præficitur deinde restaurato seu innovato monasterio abbas Hymnemondus, statuuntur, quæ ad psalmodiam pertinent, ac denique sequuntur & confirmantur plurimæ donationes cœnobio Agaunensi factæ, pietatis & venerationis, qua erga præelarissimos Martyres nostros ferebatur Sigismundus rex, perpetua monumenta. Utcumque vacillantem Actorum concilii Agaunensis fidem, fulciat testimonium scriptoris anonymi, qui Vitas sanctorum post innovatum monasterium, primorum abbatum Agaunensium seculo sexto exaravit; Chiffletius noster in Illustrationibus Jurensibus Mss. prelo paratis, & ad nos missis a P. Harduino, contendit, earum auctorem esse Pragmatium, S. Achivi Agaunensis tertii abbatis fratrem, eumdem illum Vitarum SS. Romani, Lupicini & Eugendi scriptorem. Quamvis nihil hanc eruditissimi, deque Opere nostro optime meriti scriptoris conjecturam multum suadeat, non est tamen a vero multum absimilis, in quantum scilicet ad trium primorum Agaunensium abbatum Hymnemondi, Ambrosii & Achivi Vitas extenditur. Gestorum S. Probi eumdem etiam auctorem esse, inducere in animum non possum, neque a me dissensurum credo, quisquis attentius lucubrationem illam perlegerit. Etenim stilus Actorum S. Probi tam enormiter differt ab eo, quo Vitæ reliquæ exaratæ sunt, ut auctorem prorsus alium indubie indicent, vel ex stili diversitate nullum amplius pro distinctione scriptorum obtinebit argumentum.

[45] Porro monachus scriptor, historiæ Agaunensis, seu Vitarum sanctorum abbatum Hymnemodi, [ex Vitis trium] Ambrosii & Achivi, qui suscipiendæ congregationi Agaunensis monasterii eximie præfuerunt, illorum ubique se contemporaneum profitetur, & ita de instauratione Agaunensis monasterii per Sigismundum regem loquitur: Cum Sigismundus Gundobadi regis filius, jam honore patriciatus accinctus, Arianæ pravitatis abjecisset perfidiam, & fidem Catholici dogmatis consecutus, animum suum erga Religionis studia intentissime commodabat, eo tempore Maximus Genavensis urbis antistes, omni sanctitate & puritate conspicuus, cunctæque industriæ strenuitate egregius, apud quem prædicatio divini sermonis vehementer pollebat, ad hanc devotionem Sigismundi præcordia incitavit, ut de illo loco, quem pretiosa morte Thebæi Martyres & effusione sanguinis inclyti, felicibus maculis, rosea varietate ornaverant, promiscui vulgi commixta habitatio tolleretur, & illic, ubi splendor vitæ per passionis atrocitatem fuerat adquisitus, nitor habitantium remearet, exclusisque actionibus tenebrarum, dies perpetuus haberetur.

[46] Ita fore ut, iisdem patrocinantibus, & regno & regni integritate tutissime potiretur. [primorum abbatum] Eo pacto, si cogitatio ejus a pietate & justitiæ itinere minime deviaret, quia hos Sancti tuentur, quos sciunt a bono ordine nullatenus declinare. Quod tamen cum omni abundantia & prosperitate habere promeruit, & adhuc tempore longiore habuerat, si non, exundantibus populorum delictis, antiqui hostis in vidia valuisset. Igitur habito consilio, quod universitati Dei instinctu complacuit, visum est, ut omnes mulieres de loco eodem tollerentur, & remotis familiis sæcularibus, Dei inibi, hoc est, monachorum familia locaretur, qui diu noctuque cælestia imitantes, cantionibus divinis insisterent. Pertractus ergo, qui potissimum de abbatibus monarchiam ipsius actionis adsumeret, vir electione dignissimus Hymnemodus.

[47] Post hæc narrat biographus, quomodo Hymnemondum, (Innemondus & Himnemodus in Catalogis antiquis nominatur) Ursolus & Justus abbates, [Agaunensium, scriptis ab anonymo] atque Achivus & Probus Agaunum secuti sint, & subdit: Inter hæc missum est Lugduno ad beatum abbatem Ambrosium, uti regis devotio & sancti Hymnemodi promissio impleretur. Quod ubi cognovit civitas Lugdunensium, valde turbata est, eo quod tantus & talis servus de loco illo discederet. Sanctus vero Viventiolus urbis ejus episcopus, vel fratres, quos ipse abba regere videbatur, mœrore gravi perculsi sunt. Sed ille vir Deo plenus, ubi audivit viros præcipuos Hymnemodum & Achivum cum S. Probo jam ad Sanctorum basilicam præcessisse, omnibus morarum retibus amputatis, velociter cum aliis abbatibus sanctis viris Arcadio & Drabistione magno comitatu ad Sanctorum basilicam venit. Sic junctus sanctis Martyribus mira caritatis gaudia cunctis in congregatione eadem Fratribus cumulavit.

[48] [seculi 6] Psallendi interim vel subsistendi Regula instituta, sancto Hymnemodo a cœtu episcoporum, qui illic ad constituendum monasterium venerant, traditur. Ita Acta Agaunensium abbatum, quæ laudatus Chiffletius ex vetustissimo codice ecclesiæ Bisonticensis eruit. Ad hæc observasse juverit, generaliter eadem fere hic dici, quæ Acta concilii Agaunensis speciatim prosequuntur. Docemur hic etiam, quis fuerit Agauni status ante innovationem per Sigismundum factam. Maximus (inquit scriptor) Sigismundi præcordia incitavit, ut de illo loco … promiscui vulgi commixta habitatio tolleretur. Cui quæso rei, commixta vulgi habitatio fuerat, nisi domibus Sanctorum virorum seu sacerdotum secularium, seu monachorum, qui sanctorum Thebæorum Martyrum basilicæ inserviebant, vel contemplationi vacantes, prope sacras exuvias, secularium domibus permixti excubabant. Certe priscæ eo loco venerationis non obscure meminit scriptor, dum subdit: Et illic, ubi splendor vitæ per passionis atrocitatem fuerat adquisitus, nitor habitantium remearet.

[49] [scriptore.] Is nimirum pridem a Theodoro I Octodurensi episcopo institutus fuerat, dum ibi basilicam vel sacellum exstruxerat, cujus custodiæ aliquem de clero suo præfecisse illum verisimile est. Nisi forte jam tum plures illi sacerdotes peragendis divinis officiis adjunxerit, quorum numerus cum Sanctorum veneratione crescens, sub pastore vel præposito, qualem fuisse S. Severinum, est valde probabile, quodammodo instar monachorum adunatus vixerit. Postea sive ipsa sanctorum Martyrum veneratio, sive lucri cupiditas, homines eo allexit, & constructis domibus seculares clericis permixti fuerunt, unde morum dissolutio in his facile nasci potuit, & sic pristinus nitor & loci sanctitas sensim evanescere. Illis itaque reducendis adlaboravit concilium, sublatis inde mulieribus & familiis secularibus, atque fundato monasterio, in quo ad sanctorum pignorum custodiam conviventes sub arctissima Regula monachi, curis omnibus mundanis, omnique tumultu liberi, perpetuo divinis laudibus canendis vacarent.

§ IV. Sanctorum Thebæorum cultus seculo VI a S. Gregorio Turonensi, & Venantio Fortunato assertus.

[Sanctorum Martyrum] Ad Agaunense monasterium & Sigismundi martyris peculiarem erga sanctos Thebæos venerationem spectantia habet S. Gregorius Turonensis variis locis. Libro 3. Historiæ Francorum cap. 5 scribit: Igitur, mortuo Gundobado, regnum ejus Sigismondus filius ejus obtinuit, monasteriumque Agaunense solerti cura cum domibus basilicisque ædificavit. Deinde narrat, quomodo Segericus novercæ Almabergæ, seu Amalbergæ iniquis machinationibus, & decepti nimia credulitate patris jussu strangulatus sit. Sigismundi de patrato scelere serum dolorem prosequens; Nihilominus ille, inquit, ad sanctos Agaunenses aiens, per multos dies in fletu & jejuniis durans, veniam precabatur, psallentium ibi assiduum instituens. Lugduno regressus est, ultione divina de vestigio eum prosequente. Etenim Chrotechildis reginæ adhortationibus instigati Chlodomerus Francorum rex & fratres ejus Burgundias petunt, & contra Sigismundum & fratrem ejus Godomarum dirigunt, devictoque eorum exercitu, Godomarus terga vertit, Sigismundus vero, dum ad Sanctos Agaunenses fugere nititur, a Chlodomere captus, cum uxore & filiis captivus abducitur, atque infra terminum Aurelianensis urbis in custodia positus detinetur.

[51] Biennio post, redintegrato cum Godomaro Burgundionum rege bello, [S. Gregorius Turonensis,] Chlodomerus Sigismundum, uxorem & filios occidit, quæ omnia idem Gregorius relegit lib. 1 de Gloria Martyrum cap. 75, ubi post pauca scribit: Hic etenim (Sigismundus) post interemptum per iniquæ consilium conjugis filium, compunctus corde, Agaunum dirigit, ibique prostratus coram sepulchris beatissimorum Martyrum Legionis Felicis pœnitentiam egit … Postea vero captus ab Chlodomere rege cum filiis, interfectusque ejus jussu, ad eumdem locum delatus, sepulturæ mandatus est. Prima hic Gregorii narratio, ubi dicitur Sigismundus post interfectum Segericum filium, quod anno Christi 522 contigit, pœnitentiam acturus Agaunum secessisse Psallentium ibi assiduum instituens, Coïntio ansam præbere potuit opinandi, supposititia esse Acta concilii Agaunensis, quæ, cum condita dicantur anno Christi 515 vel sequenti, hujus tamen instituti meminerunt.

[52] [variis locis] Verum Historia trium primorum abbatum Agaunensium, de qua paulo ante egimus, abunde innuit, ipso statim ejusdem cœnobii restaurati exordio perpetuas laudes inductas fuisse. Igitur erravit hic Gregorius, vel, quod magis suspicor, verbis forte luxatis aliud omnino insinuare voluit. Mss. aliqua habent: Psallentium ibi chorum assiduum instituens, quæ quidem sensum, alibi tamen S. Gregorio satis familiarem, supplent; at dubito, an non potius significare Gregorius voluerit, regem cum monachis in choro psallentibus semper adfuisse, quod contextus videtur exigere. Quidquid tamen fuerit, hæc omnia sancti regis fiduciam in sanctorum Thebæorum Martyrum patrocinio, summamque erga illos venerationem luculenter probant. Præter ea, quæ ex S. Gregorio recitavimus, tamquam ad historiam Agaunensis monasterii pertinentia, apud eumdem egregium sanctorum Martyrum nostrorum laudatorem, testimonia occurrunt priscæ venerationis & cultus, dudum ante ejus tempora antiqui. Historiæ Francorum lib. 10 sub finem sic scribit.

[53] Nonus decimus Gregorius ego indignus ecclesiam urbis Turonicæ, [meminit. Ejus auctoritatem omnem] in qua beatus Martinus & ceteri sacerdotes Domini ad pontificatus officium consecrati sunt, ab incendio dissolutam diruptamque nactus sum, quam reædificatam in ampliori altiorique fastigio septimo decimo ordinationis meæ anno dedicavi; in qua, sicut a longævis presbyteris comperi, beatorum ibidem reliquiæ Agaunensium ab antiquis fuerant collocatæ. Ipsam etiam capsulam in thesauro basilicæ S. Martini reperi, in qua valde putredine erat pignus dissolutum, quod pro eorum religionis est virtute delatum. Ac dum Vigiliæ in eorum honore celebrarentur, libuit animo hæc iterum, prælucescente cereo, visitare. Quæ dum a nobis adtente rimantur, dixit ædis ædituus: Est hic, inquit, lapis opertorio tectus, in quo, quid habeatur, prorsus ignoro; sed nec prædecessores ministros hujus custodiæ scire comperi. Deferam eum & scrutamini diligenter, quid contineatur infra inclusum. Quem delatum reseravi, fateor, & inveni in hoc capsulam argenteam, in qua non modo beatæ Legionis Testium, verum etiam multorum sanctorum tam Martyrum, quam Confessorum reliquiæ tenebantur.

[54] [frustra ministellus] Thebææ Legionis nostræ athletas Testes hic vocat Gregorius, id est, Martyres, a Græco Μαρτυρεῖν, testari. Non est hic igitur peculiaris titulus, Sanctis nostris tributus, ut videtur censere Ruinartius in Notis. Porro capsa, in qua Sanctorum Agaunensium reliquiæ servabantur, vetustate & putredine dissoluta, capsula alia argentea, qua, quid servaretur, nemo tum temporis meminerat, abunde antiquissimum in ecclesia Turonensi S. Mauritii & Sociorum cultum probant. Dubordæus quidem nimiam S. Gregorii credulitatem sparsim in sua Dissertatione sugillat, indeque omnem sancto episcopo auctoritatem tollere nititur: ast irriti sunt ejus conatus. Qui sobrie de auctoribus judicant, fatentur, Gregorium non semel errasse, in iis maxime, quæ ad chronologiam spectant, & ab ejus temporibus & sede remotiora sunt, quæque adeo ex relationibus per plurimorum manus traditis, neque satis fidis accipere debuit. At simul sancto viro circa ea, quæ ejus tempore contigerunt, quæ vidisse se, vel a viris fide dignis accepisse testatur, auctoritatem, ut oportet, magnam deferunt.

[55] [explodit. Miraculum,] Testantur hic senes presbyteri, Agaunensium Martyrum reliquias in prima lipsanotheca servari; in secunda argentea, testimonium procul dubio Gregorius reperit, quod fidem faceret; quomodo enim alias distinxisset Sanctorum nostrorum exuvias inter tot alia coagmentata sacra pignora? Igitur dudum ante Gregorium Turonenses sanctos Agaunenses Martyres venerati sunt, de quo plura in Gloria posthuma. Interim accipiamus ab eodem sancto Turonensi præsule lib. 1 de Gloria Martyrum cap. 76 duo miracula, quæ ad Sanctorum Thebæorum reliquias contigerunt, quæque sic enarrat: Magna etiam virtus ad antedictorum (de illis egerat capite præcedenti, unde illa de Sigismundo & Agaunensis monasterii institutione superius delibavimus) Martyrum sepulchra, de quibus, relictis pluribus, pauca perstringere libuit. Mulier quædam filium suum unicum ad hoc monasterium adducens abbati tradidit erudiendum, videlicet ut factus clericus sanctis manciparetur officiis.

[56] [quod seculo 6] Verum cum jam spiritualibus eruditus esset in litteris, & cum reliquis clericis in choro canentium psalleret, modica pulsatus febre, spiritum exhalavit. Cucurrit mater orbata ad obsequium funeris plangens, sepelivitque filium. Verumtamen non suffecerunt hæ lacrymæ dolori, quæ in exsequiis sunt effusæ, sed per dies singulos veniebat, & super sepulcrum nati sui, emissis in altum vocibus, ejulabat. Cui tandem apparens per visum noctis beatus Mauricius, ait: Quid tu, o mulier, incessanter filii obitum plangens, numquam desistis a luctu? Cui illa: Dies, inquit, vitæ meæ hunc planctum non explent, sed dum advixero, semper deflebo unicum meum, nec umquam mitigabor a lacrymis, donec oculos corporis hujus debita mors concludat. Cui ille: Noli ita, ait, quasi mortuum flere, sed æquanimiter age; nam scias eum nobiscum habitare & sedentem (alii codices habent sede: forte legendum est in sede) vitæ perennis consortio nostro perfrui. Et ut veraciter credas, certa esse, quæ loquor, surge crastina die ad Matutinum, & audies vocem ejus inter choros psallentium monachorum.

[57] Et non solum die crastina, sed etiam omnibus diebus vitæ tuæ, [in basilica Agaunensi] cum veneris, audies in psallentio vocem ejus: ideoque ne fleveris, eo quod gaudere te oporteat potius, quam flere. Surgit mulier longaque ducit suspiria, nec obdormit in stratu suo, donec signum ad consurgendum commoveatur a monachis; quo commoto, accedit ad ecclesiam, aliqua de visione, quam viderat, probatura: nihil enim præteriit de pollicitatione sancta, sed quæ fuerant divinitus nunciata, mox impleta noscuntur. Verum ubi cantator Responsorium, (lege cantato Responsorio) Anthiphonam caterva suscepit monachorum, audit genitrix, parvuli vocem cognoscit, & gratias agit Deo. Sed & illud, quod Martyris ore promissum habebatur, prorsus impletum est, ut omnibus diebus vitæ suæ, cum accessisset mulier ad psallentium, vocem audiret hujus infantuli inter reliqua modulamina vocum. Dubordæus hæc quidem speciatim non attigit, ratus forte, ita protrivisse se S. Gregorii auctoritatem, ut peculiari ratione aliqua impugnare necesse non esset.

[58] Patebat tamen hic campus exercendæ dicacitati. Solent enim ejus sectæ homines, [contigit. Sanctorum nostrorum reliliquiæ] qui non raro ebriosi sutoris deliria & debacchantis mulierculæ furias pro divinis oraculis venditant & sequuntur, assertas a sanctis Patribus hujusmodi apparitiones cælestes ad aniles fabulas rejicere. Miror itaque, hypercriticum heterodoxum hæc, tamquam turbati ex nimio dolore materni cerebri somnia non explosisse. Quamquam, fallor, avia Pieridum peragrat loca, nullius ante trita solo; ut initio Dissertationis suæ nos monuit, & ex tota ejus lucubratione abunde liquet, maluisse eum, generatim aliqua impetere, quam singula examinare, ne sic magis suas ineptias proderet, nec tam facile lectoribus suis fucum facere posset. Nihil attinet narrationis hujus veritatem defendere velle, id, quod solum hactenus molimur, inde certum fit, celebre seculo 6 S. Mauritii nomen fuisse, multumque celebratum Agaunense monasterium. Magis adhuc id luculentum est, ex illis, quæ ita eodem loco Gregorius subnectit.

[59] Cum autem Guntchramnus rex, ita se spiritualibus actionibus mancipasset, [a Gunthramno expetitæ, presbyterum] ut, relictis seculi pompis, thesauros suos ecclesiis & pauperibus erogaret, accidit ut, misso presbytero, munera Fratribus, qui Sanctis Agaunensibus deserviunt, ex voto transmitteret, præcipiens presbytero, ut ad eum rediens Sanctorum sibi reliquias exhiberet. Igitur dum, impleta regis præceptione, cum his regrederetur pignoribus, Lemanni laci, per quem Rhodanus influit, navigium petit. Extenditur autem lacus ille in longitudine quasi stadiis quadringentis, latitudine autem stadiis centum quinquaginta. Denique revertens presbyter, ut diximus, cum navigium hoc fuisset adgressus, subito tempestas exorta fluctus tollit: ad sidera surgunt undarum montes, nunc puppis, naviculæ prora dehiscente, fertur in altum, nunc iterum, demersa puppe, prora tollitur in sublime: turbabantur nautæ, & nihil aliud nisi sola mors in hoc periculo præstolatur.

[60] [a naufragii periculo liberant.] Tunc presbyter, cum videret his fluctibus obrui & spumis undarum ipsarum graviter operiri, extracta a collo capsula, quæ Sanctorum pignora continebat, undis tumentibus fidus objecit, ac Sanctorum præsidium clara invocat voce, dicens: Ne peream in his fluctibus virtutem vestram deprecor, Martyres gloriosi, sed potius, qui jugiter pereuntibus præbetis auxilium, mihi, quæso, dextram salutis porrigere dignemini; fluctus opprimite, nosque ad litus optatum vestri adjutorii ope reducite. Et hæc dicens, cessante vento, decedentibus undis, ad litus evecti sunt. Hæc ab ipso cognovi presbytero. Luculentius, opinor, testimonium antiquæ summæque regum erga sanctos Agaunenses Martyres venerationis nec dari, nec exigi potest. Ceterum reliquias S. Mauritii & Sociorum petiisse Guntchramnus potuit, ut iis Cabillonensem S. Marcelli basilicam, a se anno Christi 584 ædificatam, ditaret. Certe, ut scribit Fredegarius in Chronico, synodum quadraginta episcoporum fieri præcepit, & ad instar institutionis monasterii sanctorum Agaunensium, quod temporibus Sigismundi regis ab Avito & ceteris episcopis, ipso principe jubente, fuerat confirmatum, hujus synodi conjunctione monasterii S. Marcelli Guntchramnus institutionem formandam curavit.

[61] [Venantii Fortunati] S. Gregorio Turonensi contemporaneus S. Venantius Fortunatus Pictaviensis episcopus sanctos etiam Agaunenses lib. 2 Carmine 15 sic celebrat.

Turbine sub mundi cum persequerentur iniqui,
      Christicolasque daret sæva procella neci;
Frigore depulso, succendens corda peregit
      Rupibus in gelidis fervida bella fides:
Quo pie Mauriti, ductor Legionis opimæ,
      Traxisti fortes subdere colla Viros;
Quos positis gladiis armarent dogmata Pauli,
      Nomine pro Christi dulcius esse mori.
Pectore belligero poterant qui vincere ferro,
      Invitant jugulis vulnera cara suis.
Hortantes se clade sua sic ire sub astra
      Alter in alterius cæde natavit heros.
Adjuvit rapidas Rhodani fons sanguinis undas,
      Tinxit & Alpinas ira cruenta nives.
Tali fine polos felix Exercitus intrans,
      Junctus Apostolicis plaudit honore choris.
Cingitur angelico super astra beata senatu,
      Mors fuit unde prius, lux fovet inde Viros.

[62]

Ecce triumphantum, Ductor fortissime, tecum [de sanctis Martyribus carmina]
      Quatuor hic procerum pignora sancta jacent.
Sed luteo tumulo latitat cæleste talentum,
      Divitiasque Dei vilis arena tegit.
Qui faciunt sacrum paradisi crescere censum,
      Heredes Domini luce perenne dati.
Sidereo Chorus iste trono cum carne locandus,
      Cum veniet Judex arbiter orbis, erit.
Sic pia Turba simul festinans cernere Christum,
      Ut cælos peteret, de nece fecit iter.
Fortunatus enim per fulgida dona Tonantis,
      Ne tenebris crucier, quæso, feratis opem.

Idem Venantius lib. 8 cap. 4, quod est de Virginitate, enumerans celeberrimos toto orbe Sanctos, sub medium Thebæorum Martyrum sic meminit:

Cæciliam Sicula profert, Seleucia Theclam,
      Et Legio felix Agaünensis adest;

ut constet seculo sexto sanctos nostros Martyres inter præcipuos habitos & celebratos fuisse.

§ V. Antiquissimum de Sanctis Agaunensibus monumentum. Eorum memoria in Martyrologiis classicis.

[Missa de S. Mauritio & Sociis] Quod ad anteriora secula non immerito referri posset, hic certe primum locum postulat, monumentum insigne antiquissimi celeberrimique in Ecclesia cultus Thebæorum nostrorum sanctorum Martyrum, ex Missali Gothico, ab annis circiter 1000, Thomasio & Mabillonio Liturgiæ Gallicanæ lib. 3 testibus, exarato quadratis litteris. Neque tamen ex his solis fit de ejus vetustate judicium, sed vel maxime ex abrogata tempore Caroli Magni liturgia Gallicana, ante quod proinde tempus merito censetur scriptum fuisse. Missa S. Leodegarii in eodem codice invenitur quidem, atque ex eo consequens fit, non esse illum anno 678, quo necatus est S. Leodegarius, antiquiorem: verum certum est, Missas non omnes, quæ in illo codice leguntur, tum primum, cum scriptus est, compositas fuisse, sed aliunde desumptas. Has inter fuisse S. Mauritii & Sociorum Missam hanc, verosimiliter in monasterio Agaunensi ab ejus per Sigismundum amplificatione recitatam, merito suspicabitur, qui præjudiciis suis tenacius non adhæserit, maxime cum perspicuum sit, illam excerptam esse ex Actis primigeniis, quæ post interpolationem, seculo verosimilius septimo factam, videntur rarissima fuisse.

[64] Habe igitur illam, lector, ex Mabillonii Liturgiæ Gallicanæ lib. 3 transcriptam integram. [ex Missali]

Missa sancti ac beatissimi Mauricii cum sociis suis. Omnipotentis Domini misericordiam in hujus diei sex millium sexcentorum Martyrum solemnitate, fratres carissimi, deprecemur, ut qui tantæ Plebi suæ gloriam martyrii contulit, ita nobis diei immensa peccaminum (hic aliquid procul dubio desideratur, quod legi forte non potuit, neque enim intelligibilis sensus est) misericordiæ suæ largitate lætificet. Per Dominum nostrum Jesum.

Collectio sequitur. Deus, qui sanctis tuis Acauninsebus pro tuitione Christiani nominis persecutionis audaciam sustulisti, eorumque animum ad adepiscendam dignitatis tuæ martyrio præfulgentem gratiam incitasti, exaudi supplices tuos, & præsta, ut, sicut illi tuo munere meruerunt beatifice coronari, ita eorum suffragiis ab omni colluvione peccati, te auxiliante, reddamur innoxii. Per Dominum.

[65] Collectio post nomina. Auditis nominibus carorum nostrorum, [Gothico edito a Thomasio, & Mabillonio] omnipotentem Dominum deprecemur, ut plebis suæ ministrorumque vota suscipiens, oblationes nostras, quas in commemorationem sanctorum Acauninsium, ac pro spiritibus carorum nostrorum offerimus, in odorem bonæ suavitatis accipiat. Unde supplices simus, ut beatissimorum Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum & Martyrum, omniumque Sanctorum piis precibus adjuvemur. Per.

Collectio ad pacem. Deus, cui acceptissimum ac jucondissimum sacrificium est Sanctorum tuorum fides atque devotio, adesto familiæ tuæ tibi supplici, misericordiam tuam per sanctorum tuorum Acauninsium suffragia postulanti, & da, ut qui te peccatorum suorum errore læserunt, placere tibi per Sanctorum tuorum intercessionem mereantur. Per.

[66] Immolatio Missæ. Dignum & justum est, nos tibi gratias agere, [scriptoque] Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus. Tu enim, Domine, Thebæorum exercitum, ad populi tui supplicium destinatum, ita subita jussionis tuæ gratia revocasti, ut plus eligerent sedula devotione interfici, quam de Christianorum sanguine satiari, Nec cum tantis ut (credo legendum Nec cunctantes) te auxiliante persecutionis onus excepere *, cervices suas persequentibus inclinare. Et cum rabies inimici decerneret, ut Dei Populus denumerationis instantia deperiret, ille raptus est decimus, qui anticipatione martyrii fieret primitivus. Clamor in castris oritur, virtus dimicandi contemnitur, de adsumatione martyrii contentio ardua commovetur. Dei Populus ferro confoditur, sanguis innocentum effunditur, fides inlibata servatur. Sic, Domine, Milites protegis tuos, ut nec defuerit in passione patientia, nec in consessione constantia.

[67] [ante annos mille.] Inter Beatorum bella & beata certamina, plus metuit gloriosa confessio de Commilitonum consortio dividi, quam manus carnificis gloriari. Totus namque Dei Populus tanta ardoris fidei alacritate flagrabat, ut, si tardaretur persecutio corporis, præcederet devotio passionis. Tanta enim fuit constantia populi & … * inimici, ut nec furor invenerit postmodum, quod occideret, nec gloriosum remanserit, quod periret. Factus est sacer ille Acauninsium locus per suffragia Martyrum salus præsentium, præsidium futurorum, quem sanguinis unda perfudit, pretiosorum corporum societas consecravit. Unde merito tibi, Domine, inter choros Martyrum & voces angelorum laudes tibi debitas agimus cum exultatione dicentes. Sanctus.

Collectio post sanctus. Oremus, fratres dilectissimi, ut Dominus ac Deus noster speciem istam, suo ministerio consecrandam, cælestis gratiæ inspiratione sanctificet, & humanam benedictionem plenitudine divini favoris accumulet. Per Dominum nostrum Jesum.

[68] [De iisdem alia antiqua monumenta,] In Notis & Observationibus Menardi ad Sacramentarium Gregorii pag. 181 codex Ratoldi seculo Christi X conscriptus, ad X Kalendas Octobris Missas duas de S. Mauritio & Sociis exhibet, quas huc quoque transferre integras nihil attinet. Solum observo, multum illas inter se discrepare, ex diversis codicibus verosimiliter transcriptas. Primæ Oratio talis est: Annue, quæsumus omnipotens Deus, ut nos sanctorum Mauricii, Exuperii, Candidi, Victoris, Innocentis & Vitalis & Sociorum eorumdem lætificet festiva solemnitas &c. Eadem Sanctorum nomina recurrunt in Oratione super Oblata: in secunda autem Missa nulla fit de SS. Innocente, seu potius Innocentio, & Vitale mentio, & hæc recitatur Oratio: Omnipotens & misericors Deus, qui sanctis martyribus tuis Mauritio, Exuperio Candido & Victori coronam martyrii præstitisti &c: unde suspicor esse priore antiquiorem.

[69] [quæ omnia satis probant, Sanctos] Plura per temporum seriem sparsa toto Occidente congeri possent monumenta antiquissimæ populorum erga sanctos Mauricium & Socios martyres venerationis: verum quod hæc ad Gloriam illorum posthumam potissimum spectent, illuc referimus. Interim, quæ retulimus hactenus, sufficiunt ad reprimendam eam Dubordœanæ hypercriticæ partem, qua contendit, sanctos Agaunenses Martyres fictitios heroes esse, qui numquam in rerum natura exstiterint. Etenim si repertum semi-esum vetustate numisma, si detectus sepulcralis lapis, si inscriptio, cujus sensus vix divinando exponitur, fidem apud prudentes faciunt, personæ cujusdam vel facti, cujus nusquam alibi mentio fit, quis quæso, sobrius suspicabitur, fabulosos Sanctos esse, quorum antiquissimum cultum tot probant monumenta, licet aliunde nullum scriptum esset illorum Martyrium, licet ficta & fabulosa essent, quæcumque de illis scriptores posteriores tradiderunt?

[70] Duo sunt alia sophismata, quibus sanctorum Martyrum existentiam impugnat ministellus, [non esse fictitios heroes. Eorumdem apud Martyrologos septimi] quæque sequenti § refellam, martyrologorum hic classem subtexo, quæ probet disseminatum magis magisque Sanctorum Agaunensium cultum. Posteriorum quidem hi seculorum testes sunt, at qui luculentum nobis faciunt, Passionem, quæ a Chiffletio eruta & S. Eucherio Lugdunensi vindicata est, illis seculis in Ecclesia exstitisse, atque adeo non esse ab eodem Chiffletio ex Actis Surianis cusam, quæ est alia hypercritici ministelli intemperans suspicio. Beda itaque Acherii canit ad X Kalendas Octobris:

Mauritius decimas martyr cum millibus una. Noster ad eumdem diem habet: Sanctorum martyrum Thebæorum Mauricii, Candidi, Exuperii, Victoris. Addit apographum reginæ Sueciæ: Cum aliis VI ⅭⅠƆ octuaginta quinque Martyribus; Florus autem: Cum Sociis, quorum omnium numerus sex millia, sexcenti, sexaginta sex fuisse dicitur, qui pro Christi nomine omnes pariter jussu Maximiani cæsaris gladio sunt interfecti.

[71] Prolixiores sanctorum Martyrum annuntiationes ibidem in auctariis videri possunt. [& octavi seculi memoria.] Rabbanus Maurus parcissime illorum hodie meminit, his verbis: Sanctorum martyrum Thebæorum Mauricii, Candidi, Euperii. Eorumdem longissimum est apud Adonem elogium, quod huc transferre operæ pretium est, utpote ex Actis primigeniis certo desumptum, licet nonnullis auctum sit. Sic igitur ad hunc diem scribit Ado: In Galliis civitate Seduno, loco Agauno, natale sanctorum martyrum Thebæorum Mauricii, Exuperii, Candidi, Victoris, Innocentii, Vitalis cum Sociis suis, qui sub Maximiano passi pro Christo, gloriosissime coronati sunt. Ut igitur beatissimæ eorum passionis causa breviter loquamur, sub Maximiano, qui Romanæ reipublicæ cum Diocletiano collega imperium tenuit, per diversas fere provincias laniati sunt atque interfecti Martyrum populi. Idem namque Maximianus erga Dominum cæli profanus impietatem suam ad extinguendum Christianitatis nomen armaverat.

[72] Si qui tunc veri Dei cultum profiteri audebant, sparsis usquequaque militum turmis, [Eorum prolixum] vel ad supplicia, vel ad necem rapiebantur. Erat eodem tempore in exercitu legio militum, qui Thebæi appellabantur: legio autem vocabatur, quæ tunc sex millia & sexcentos viros in armis habebat. Hi in auxilium Maximiano ab Orientalibus partibus accersiti venerant; Viri in rebus bellicis strenui, virtute nobiles, sed fide nobiliores: erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. Itaque cum hi, sicut & ceteri milites, ad dilaniandam Christianorum multitudinem destinarentur, soli crudelitatis ministerium detrectare ausi sunt, atque hujusmodi præceptis se obtemperaturos negant. Maximianus non longe aberat, nam se circa Octodorum itinere fessus tenebat. Igitur, cognito Thebæorum responso, præcipiti ira fervidus, ob neglecta imperia decimum quemque ex eadem Legione gladio feriri jubet, quo facilius reliqui rebus certis territi metu cederent. Redintegratis mandatis, edicit, ut reliqui in persecutionem Christanorum cogantur.

[73] [in Adone] Ubi vero ad Thebæos denuntiatio iterata pervenit, cognitumque ab eis est, injungi sibi rursus executiones profanas, vociferatio passim ac tumultus in castris exoritur affirmantium, numquam se ulli in hæc tam sacrilega ministeria cessuros. His deinde compertis, Maximianus omni bellua cruentior, rursus ad ingenii sævitiam redit, atque imperat, ut iterum decimus eorum neci detur, ceteri nihilominus ad hæc, quæ spernerent, compellarentur. Quibus jussis denuo in castra perlatis, segregatus est atque percussus, qui decimus sorte obvenerat. Reliqua vero se Militum multitudo mutuo sermone instigabat, ut in tam præclaro ordine persisteret. Incitamentum tamen maximum fidei penes S. Mauritium fuit, primicerium Legionis ejus, qui cum Exuperio (ut in exercitu appellant) campiductore, & Candido senatore militum accedebat, exhortando singulos & monendo, fidelium Commilitonum, etiam Martyrum exempla ingerens.

[74] [elogium] His itaque Primoribus suis atque auctoribus animati beatissimi Viri, Maximiano adhuc insania æstuanti mandata mittunt, sicut pia, ita & fortia. Milites, inquiunt, sumus, imperator, tui, sed tamen servi, quod libere confitemur, Dei. Tibi militiam debemus, illi innocentiam: a te stipendium laboris accipimus, ab illo vitæ exordium sumpsimus. Sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut auctorem negemus Deum, utique auctorem nostrum, Dominum ac auctorem, velis, nolis, tuum. Si non ad tam funesta compellimur, ut hunc offendamus, tibi, ut fecimus hactenus, adhuc parebimus: sin aliter, ipsi parebimus potius, quam tibi. Offerimus nostras in quemlibet hostem manus, quas sanguine innocentium cruentare nefas ducimus: dexteræ ipsæ pugnare adversus impios & inimicum sciunt, laniare pios & cives nesciunt.

[75] [ex Actis] Meminimus nos pro civibus potius, quam adversus cives arma sumpsisse. Pugnavimus semper pro justitia, pro pietate, pro innocentium salute: hæc fuerunt hactenus pretia periculorum. Pugnavimus pro fide, quam quoquo * pacto conservemus tibi, si hanc Deo nostro non exhibemus? Juravimus primum in sacramenta divina, juravimus inde in sacramenta regia: nihil nobis de secundis credas necesse est, si prima perrumpimus. Christianos ad pœnas per nos requiri jubes, jam tibi ex hoc alii requirendi non sunt. Habes nos hic confitentes Deum Patrem auctorem omnium, & Filium ejus Jesum Christum Dominum credimus: videmus laborum periculorumque nostrorum Socios, nobis quoque eorum sanguine adspersis, trucidari ferro, & sanctissimorum Commilitonum mortes & Fratrum funera non flevimus, non doluimus, sed potius laudavimus & gaudio prosecuti sumus, quia digni habiti essent pati pro Domino Deo eorum.

[76] [primigeniis] Non nos vel hæc ultima vitæ necessitas in rebellionem cogit: non nos adversum te, imperator, armavit ipsa saltem, quæ fortissima est in periculis desperatio. Tenemus ecce arma, & non resistimus, quia mori, quam occidere satis malumus, & innocentes interire, quam noxii vivere præoptamus. Si quid in nos ultra statueris, si quid adhuc jusseris, si quid admoveris, ignem, tormenta, ferrum, subire parati sumus. Christianos nos fatemur, persequi Christianos non possumus. Cum hæc talia Maximianus audisset, obstinatosque in fide Christi cerneret animos Virorum, desperans gloriosam eorum constantiam posse revocare, una sententia interfici omnes decrevit & rem confici circumfusis militum agminibus jubet. Qui cum missi ad beatissimam Legionem venissent, stringunt in Sanctos impium ferrum, mori non recusantes vitæ amore. Cædebantur itaque passim gladiis non reclamantes saltem aut repugnantes, sed &, depositis armis, cervices persecutoribus præbentes & jugulum percussoribus vel intectum corpus offerentes.

[77] Victor autem martyr nec Legionis ejusdem fuit, [desumptum est. Eorumdem] nec miles, sed emeritæ jam militiæ veteranus. Hic cum iter agens subito incidisset in hos, qui passim epulabantur læti Martyrum spoliis, atque ab his ad convescendum invitatus prolatam ab exultantibus per ordinem causam cognoscens, detestatur convivas, detestatusque convivium refugiebat; requirentibusque, ne & ipse forsan Christianus esset, Christianum se & semper futurum esse respondit: ac statim ab irruentibus interfectus, ceteris Martyribus sicut morte, etiam honore conjunctus est. Quid deinde circa Maximianum tyrannum sit consecutum, brevi colligere placuit. Cum dispositis insidiis genero suo Constantino mortem moliretur, deprehenso dolo, apud Massiliam captus est, nec multo post strangulatus teterrimoque supplicio affectus, impiam vitam digna morte finivit. At vero beatissimorum Martyrum corpora post multos passionis annos sancto Theodoro episcopo revelantur & in eorum honorem basilica honeste componitur.

[78] Sed & per longum temporis tractum beati Innocentii martyris membra Rhodanus revelavit; [apud Usuardum & alios] quæ non ideo a sinu terræ protulit, ut in gurgitis sui procella demergeret, sed ut ceteris Martyribus sepultura venerabiliter sociaretur. Tam prolixum Sanctorum Agaunensium elogium ex Adone integrum refero, quia ubi de Passione, ejusque antiquitate disputabimus, venient ex illo aliqua observanda. Brevior pro more Usuardus, sic hodie nuntiat. In Galliis civitate Seduno, loco Acauno, natalis sanctorum martyrum Thebæorum Mauricii, Exuperii, Candidi, Victoris, Innocentii, Vitalis cum Sociis sex millibus quingentis, qui sub Maximiano passi pro Christo gloriosissime coronati sunt. Monet Sollerius in Auctariis, variare in apographis Martyrum numerum, & pro 6500, alia 6666, alia 6660 habere, ut ibidem videre est.

[79] Wandelbertus numerum non exprimit, canens:

Mauritius denum socia Legione coronat, [mentio. Ignoti sunt Græcis. Crassa de Baronio]
Effuso mortem pariter quæ sanguine vicit.

Galesinium, Grevenum, Molanum ceteraque mitto recentiora Martyrologia, quæ omnia Sanctorum Thebæorum texunt elogium. Græci Agaunensium Martyrum in suis Fastis non meminerunt; habent illi ad diem XXI Februarii Mauritium suum cum sociis martyribus Apamæensibus, quorum Acta in Opere nostro ibidem data sunt. Illos nonnulli olim cum Thebæis Martyribus confuderunt: Cui sententiæ (inquit Baronius in Notis ad Martyrologium suum) & ego aliquando non invitus adhæsi, culpans Metaphrasten (qui Mauritii Apamæensis gesta scripsit) quasi minus assecutus esset res Occidentalium Martyrum. Deinde pluribus narrat, quomodo ex Theodoreto doctus, diversissimos esse Sanctos, sententiam mutarit. Dubordæus ex præfata Baronii confessione argumentum cudit contra veritatem martyrii Sanctorum Agaunensium, quod hic negligere non licet, ut specimen habeamus peregrinæ logicæ, quam sequitur.

[80] Recitatis itaque Baronii verbis, sic prosequitur cap. 18 Dissertationis: Necesse non est Theodoreti locum examinare aut rationes, quas Baronius habuerit, mutandæ sententiæ; id unum sufficit, quod, [circa hæc Dubordæi impostura.] ut ipse fatetur Cardinalis, quondam crediderit, Mauritium & Socios ejus passos fuisse Apamææ in Syria, id est, relationem S. Eucherio tributam fabulosam esse, atque Latinos scriptores scenam istius tragœdiæ ex Syria ad Alpes transtulisse ad honorandas Occidentis ecclesias. Frustra, lector, quæres, ubi id vel per umbram asseruerit Baronius; at ita ministellus ratiocinari debuit, ut ex Cardinalis verbis sua asserta inferret. Baronius dicit, se carpsisse Metaphrasten, suspicatumque, quod is Occidentalium rerum inscitia laborans, Agaunenses Martyres in Syriam ad Græcos avexisset, ergo opinatus est, quod, vera dicente Metaphraste, Occidentales scriptores Orientalibus sanctos Martyres eripere voluerint, & Apamæa Agaunum transtulerint. Hoc Dubordæi ratiocinium, an satis sobrii hominis sit, nescio. Talia tamen pleraque alia ejusdem argumenta sunt, quæ nunc aggredimur.

[Annotata]

* forte, Excipere, &.

* an non supplendum Crudelitas?

* alibi Quo

§ VI. Refellitur hypercritica Dubordæi veritatem martyrii Sanctorum Thebæorum impugnantis a dubio de tempore, quo coronati sint. Proponitur ejusdem argumentum negativum & calumniæ aliquot refutantur.

[Dubordæus contendit,] Hactenus martyrium S. Mauritii & Sociorum ejus sic defendimus, ut, licet Acta nulla exstarent, ea, quæ protulimus, abunde ejus veritatem probarent. Eodem adhuc tramite procedemus, nihil ex eorum scripta Passione pro causæ subsidio repetentes, atque ideo prætermittimus hic, alioque examinanda rejicimus prima aliquot capita Dissertationis Dubordæanæ, quod vel Acta ipsa directe impugnent, vel refelli debite non possint, nisi vindicata prius ab ejus sophismatis Actorum primigeniorum auctoritate. Duo movet Dubordæus duobus integris capitibus contra passionem sanctorum Agaunensium præcisam ab Actis, quibus contendit, Thebæos non esse pro Christo passos, sed fictitios heroës & martyres esse. Capiti 13 hunc titulum facit: Quod, si vera esset historia illius Legionis, tanta non esset incertitudo super tempore, quo accidit: atque deinde sic fere prosequitur: Martyrium legionis integræ, res est tam memorabilis, ut, si vere contigisset, procul dubio Annalibus Ecclesiæ inscripta fuisse cum suis adjunctis & epochis. Quod si scriptores ecclesiastici id referre neglexissent, Aurelius Victor, Eutropius, Jornandes, vel quis alius scriptor, oblivionem reparasset.

[82] [non esse coronatos sanctos Martyres, quia martyrii epocha] Titus Livius retulit finem tragicum legionis, quæ rebellarat & Rhegium occuparat, cum Romani adversus Pyrrhum bellum gererent. Et volet quispiam 6600 cum Ducibus Milites trucidatos fuisse, jubente imperatore, quod falsis diis sacrificare, vel ceteris copiis ad fundendum Christianorum sanguinem se jungere nollent, & neminem scriptorum tum ecclesiasticorum, tum profanorum verbo ullo meminisse de re, quam tot adjuncta raram & stupendam faciunt? Si bene hic Dubordæum intelligo, parum aut nihil ab antiquorum omnium scriptorum testimoniis accumulatis martyrio nostro accederet, nisi ii ipsi notis chronologicis certam & indubitatam nobis rei gestæ epocham reliquissent. Id enim nisi hic contendat, paralogismum, satis sibi familiarem lectoribus obtrudit, spectantem ad caput Dissertationis suæ 18, quod postea discutiemus. Sagacissimi scriptorum Ecclesiæ Romanæ (prosequitur Gallice ministellus Anglo-Sabaudus) non conveniunt de anno, de Pontifice tunc sedente, de consulibus. Baronius martyrium sanctorum Agaunensium figit sub Pontificatu Marcellini, in quo illum secuti sunt eruditi duo patres Oratorii, Coïntius ad annum Christi DXXXVIII, & Morinus de Rebus a Constantino gestis part. 2 cap. 3.

[83] Contra, Antonius Pagius idem martyrium Caji sedentis annis illigat. [nec certo determinata est, nec determinari videtur posse.] Baronius asserit, passam esse Legionem sub XIV consulatu Diocletiani: Pagius, primis ejusdem imperatoris annis coronatam credit. Jesuita Labbeus Chronol. Hist. anno Christi CCLXXXVI suum Baronium deserit, atque hunc forte Pagius secutus est. Habe illius verba: “Dicuntur (Gallice, On dit) circa annum CCLXXXVI Sebastianus … Mauricius & plures alii cum Legione Thebæa pro Christi fide subiisse mortem Agauni in faucibus Alpium Penninarum.” Divertit hinc Dubordæus ad Chesnium, in Historia Pontificum argumentum deducentem a collato, ut ipse rebatur, Thebæis Militibus Romæ Confirmationis Sacramento, contra Papæ Marcellino imputatam idololatriam, seu thuris oblationem simulacris: ac deinde laudat bonam fidem Jesuitæ (quis crederet!) Labbei, non allegantis martyrium Thebæorum Martyrum, tamquam rem indubiam, de qua testimonia certa in probatis monumentis reperisset, sed evadentis per DICUNTUR: (On dit) ut ne se vadem certo redderet relationis, quam arbitrabatur nonnihil fabulosam.

[84] Quod ad Marcellinum spectat, non eget Chesnii argumento ejus sanctitas & innocentia: [Impugnatur] nec, fuerint Romæ a Marcellino confirmati Thebæi, necne, ad martyrii veritatem pertinet, prout illud hactenus defendimus. Audiamus cursim Labbei verba, quæ ministellus laudat, ut, quantum illi bona fides cordi sit, lectoribus palam fiat. Sic itaque scribit Labbeus ad præfatum annum: SS. Sebastianus, Tiburtius, Tranquillinus, Marcellinus, Zoë &c, Mauricius quoque cum Legione Thebæa ad Agaunum in faucibus Alpium Penninarum, aliique plures circa hæc tempora pro Christi fide necati perhibentur. Lectorem, ni fallor, monere non debeo, inepte Dubordæum ludere in voce Perhibentur, quæ profecto apud Latinos non minus affirmantis est, quam dubitantis: paucis hominem convenio, circa id, in quo omnem argumenti sui vim positam esse arbitratur. Non negat (neque enim illum usque adeo impium depingo) Christum redemptorem nostrum natum esse, adoratum a Magis, avectum in Ægyptum; non inficiabitur, Dei Filium baptizatum & mortuum, & trucidatos fuisse ab Herode infantes in Bethleëm.

[85] Litigant circa tempus, quo hæc contigerint, non Romanæ Ecclesiæ scriptores solum, [stolida hæc] sed eruditissimi quique heterodoxorum; doceat itaque nos hypercriticus epocham certam horum factorum, ab auctore, vel Christiano, vel alio sic fixam & stabilitam, ut dubium nullum relinquat. Illam ubi attulerit, quod tamen numquam faciet, mille illi res alias, tum profanas, tum sacras proferemus, quarum circumscriptum certis notis chronologicis tempus ab illo requiremus, cogeturque, quæ sunt toti orbi certissima, atque ea ipsa, quæ sunt divina auctoritate stabilita, abjicere, nisi ab hac insolentis criticæ suæ regula discesserit. Præviderat ministellus talia fere responderi posse, qualia jam attuli; itaque, distinguendum monet inter factum & factum. Fatetur, facta esse plurima in historia Ecclesiastica, circa quæ debile esset hoc ratiocinium; Sed, inquit, martyrium totius Legionis est res tam rara, tam singularis, tam illustris, ut incertitudo, in qua sumus circa tempus, sufficiat ad ingerendam suspicionem de facti falsitate. Hæc, si volet, iis factis applicet, quæ protuli, quæque profecto minus rara non sunt, nec illustria, dignaque proinde, quorum epochæ a scriptoribus maxime sacris consignarentur.

[86] [ministelli critica. Ejusdem] Quamquam martyrium sanctorum Innocentium, prodigia pene continua publice, tota Judæa inspectante, a Christo patrata, miraculosus defectus solis in ejus morte, atque his non pauca similia, non minus suas epochas apud scriptores profanos merebantur, quam Legionis Thebææ martyrium; illa ut Dubordæus, certa aliunde auctoritate suadente, licet indubiis notis chronologicis non sint circumscripta, credit contigisse, ita fateatur, passionem sanctorum nostrorum Martyrum tot antiquis monumentis firmatam ad fabellas relegandam non esse, quod apud antiquos scriptores nulla ejus inveniatur determinata epocha, & recentiores circa illam non conveniant. Secundum argumentum, ad quod capite citato viam straverat, prosequitur Dubordæus Dissertationis suæ capite 18 sub hoc titulo: Quod duobus integris seculis post Maximianum scriptorum nullus meminerit de Legionis Thebææ martyrio.

[87] [argumentum negativum,] Negativum est illud, cui vim tantam ministellus tribuit, ut, quasi confecta re, triumphabundus petulanter exclamet: Eripimus Ecclesiæ Romanæ in hac Dissertatione Sanctos sex mille, sexcentos, sexaginta sex, quot scilicet Ecclesia numquam sibi vendicavit, quæ Martyres Thebæos, Agauni passos, seu Legionem Felicem, jam a primis quidem seculis venerata est, at certum horum Martyrum numerum numquam definivit. Verum de his recurret sermo, Dubordæum audiamus cum suo Achille prodeuntem. Mox initio capitis præmittit stolidam observationem circa Baronii dicta, quam superius explosi. Suspicatur deinde. Cardinalem de martyrio Legionis Thebææ dubitasse (quod falso illi ministellus imputat) propter silentium scriptorum ecclesiasticorum ultra ducentos annos post tempus, quo supponitur Agauni passa. Enim vero, inquit, martyrium legionis integræ res est magna adeo & insolita, ut centum locis Annalibus Ecclesiæ inserta reperiretur, si vere contigisset. Potestne solida ratio quædam hujus silentii adferri?

[88] [petitum] Post hæc fabellam de Joanna Papissa allegat, variisque in Ecclesiam Romanam sarcasmis & calumniis exornat. Quod de illa Romani scriptores siluerint, facile Dubordæus intelligit; novit enim, quam sollicita curia Romana fuerit, in supprimendis libris, qui ejus nobis memoriam reliquissent. Piget referre commenta & calumnias toties protrita, ut a sani cerebri hominibus sine stomacho legi non possint. At, inquit, de silentio auctorum ecclesiasticorum fere usque ad Gregorii Turonensis tempora, id est trecentorum fere annorum intervallo, circa martyrium Legionis Thebææ plausibilis ratio afferri non potest. § 2 hujus Commentarii scriptores tres protuli, qui centum fere annis ante Gregorium vixerunt, ex hac igitur parte falsum est præcipitis ministelli assertum. Porro juxta Dubordæum duæ sunt classes scriptorum, qui illius martyrii debuissent meminisse. Altera sacrorum oratorum, qui pro concione Martyres laudarunt, altera eorum, qui chronica & historias ecclesiasticas texuerunt.

[89] Supersunt autem nobis plurimæ homiliæ Patrum, qui duobus post Maximianum seculis vixerunt, [a silentio auctorum,] atque in iis vel particulares Martyres, vel generatim omnes laudantur. Aliæ non paucæ lucubrationes similes interierunt. Inter eas, quæ exstant, nulla est, ubi Thebæorum Martyrum vel uno verbo fiat mentio, licet eorum Passionis historia sit, si quædam alia, ecclesiasticæ cathedræ eloquentiæque aptissima. Ephrem Syrus contexuit elogium (pergo Dubordæum agere) omnium Martyrum circa annum 360, Gregorius Nazianzenus eodem fere tempore eamdem materiam tractavit; habemus homilias S. Joannis Chrysostomi de Martyribus toto orbe passis: Asterius episcopus Amasææ in Ponto, qui floruit initio seculi 5, pariter composuit panegyrim omnium Martyrum; at nullum apud hos de nostris verbum. Si quisquam sanctos Agaunenses Martyres laudare debuit, is fuit Maximus Taurinensis episcopus, mortuus sub Honorio & Theodosio juniore.

[90] Maximus scripsit eo loco, ubi martyrium contigisse supponitur; [qui vixerunt] eo tempore, quo recens esse debuit tam illustris facti memoria; at neque is Thebæorum uspiam meminit. Sed neque in Operibus, quæ perierunt, ulla fuit mentio martyrii Thebææ Legionis. Si enim de sanctis Martyribus nostris egissent scriptores illi, vestigia quæpiam inveniremus in auctoribus contemporaneis, qui supersunt, quique aliorum Operibus fuissent usi. Methodius, cujus de Martyribus elogium periit, scripsit circa annum 290. Phileas episcopus in Ægypto composuit panegyrim de sanctis Martyribus, cujus meminit Hieronymus de Script. Eccl. cap. 78. Phileas capite truncatus sub Maximiano, si de martyrio Sanctorum nostrorum egisset, Lactantius, qui initio seculi IV floruit, id scire debuisset. Præterea cum Lactantius in Italia natus esset, verisimile non est, factum tam recens & celebre ad ipsum perventurum non fuisse.

[91] Quod si martyrium sanctæ Legionis illi innotuisset, locum dubio suum postulasset in libro de Mortibus Persecutorum, [quarto vel] tamque aptum fuisset materiæ, quam tractabat, ut credibile non sit, id illum prætermissurum fuisse, narrantem crudelitatem & furores Maximiani, inflictamque eapropter cælitus punitionem. Quisquis (inquit totidem verbis Gallice Dubordæus) sine præjudiciis reflexerit ad silentium Lactantii, manebit convictus, quod martyrium Legionis Thebææ commentum sit. Quod ad secundam scriptorum classem spectat, Eusebium, Socratem, Sozomenum, Theodoretum, Evagrium, Hieronymum, Orosium, Sulpitium Severum super martyrio Thebæorum interrogatos cupit. Si verum est martyrium, (inquit pag. 216) fieri non potest, ut id ignorarint omnes, credibile vero non est, si non ignorarint, ita inter eos convenisse, ut eorum nemo aliquid nobis de illo dixerit.

[92] Mox Eusebii diligentiam in perquirendis Martyrum Actis, [quinto seculo.] atque bonam fidem in referendis, pluribus vendicat; sed, cum apud illum auctorem tum viventem, atque ubique Martyrum agones tractantem, de Legione Thebæa nihil invenerit, concludit: Ejus silentium esse demonstrationem historicam, quod martyrium Agaunensium sit fabula. idem advertit apud reliquos, apud ipsum Sulpitium Severum & Orosium maxime credulos miraculorum assertores, quorum hic de Bagaudis, de Amando & Æliano scribit, silentium. Hujus eam causam assignat, quod Arcadii tempore nondum esset cusa Thebææ Legionis fabula; &, tamquam re confecta, nihil itaque superest, inquit, nisi ut examinemus, utrum in principiis doctorum Romanæ Ecclesiæ argumentum hoc negativum concludat. Launoii principia sequitur. Ad hæc quæcumque congerit, non vacat referre. Noti sunt eruditis Launoiani in hac materia cavilli & errores: notum pariter est, quantum valeat argumentum negativum, quibusque, ut vim habeat, conditionibus muniri debeat. An requisitis omnibus gaudeat Dubordæi argumentum jam examinabimus.

[93] [SS. Gregorius Turon, & Fortunatus tamquam asserti martyrii] Ceterum, ubi dixit fabulam Agaunensium Martyrum sub finem seculi sexti cusam esse, in Gregorium Turonensem & Venantium Fortunatum, tamquam primos ejus auctores invehitur. Gregorium, tamquam hominum simplicissimum credulissimumque depingit, citatque Dupini pro se de illo judicium. Dupino scilicet definiente, decisa lis est, jacet Gregorii fama, scripta ejus ad tineas & blattas relegata sunt! Nec mitius Fortunatum tractat. Poëta, inquit, is erat, atque adeo capax, qui veritatem adulteraret. Pictoribus atque poëtis &c. Carmine complexus est Legendam S. Georgii, quam fatetur Baronius scriptam ab Ariano. Cumque Sanctum ex Ariano & scelerato fecerit, errare facile potuit circa factum aliud longius ab ejus ætate remotum. Nonne solida, lector, est hæc ministelli observatio? De Gregorio Turonensi nonnulla dixi § 4 num. 54. quibus ejus circa cultum Sanctorum Agaunensium auctoritas abunde vindicatur; pauca circa Fortunatum prætermittere hic non possum.

[94] [auctores perperam] Errare Fortunatum ut hominem, veritatem adulterare ut Poëtam potuisse, nullus est, qui negare possit: at errasse illum, veritatemque adulterasse, id porro evincere Dubordæus debuisset, ut nobis luculentum Fortunati pro vetustissimo in ecclesia S. Mauritii & Sociorum cultu testimonium labefactaret. Poëta erat Fortunatus, at sacer. Sacri autem poëtæ materiam sibi veram, veros heroës seligunt, quorum gesta flosculis hinc inde poëticis ab inventione petitis exornant, quique hoc sensu veritatem adulterare dici possunt, quod iis, quæ vere contigerunt, aliqua verisimilia intermiscent: sic tamen, ut hæc ipsa passim facile a veris discernere lector non novus possit. Quicumque Fortunatum legerit, fatebitur, parcissimum inter alios illum in exornando esse. Quod si aliud illi non imputet ministellus, quamquam nudissimum sit carmen de Sanctis nostris, tamen super eo litigare desinam, modo materiam veram, veros Agaunenses heroës relinquat, id enim solum ad institutum meum sufficit.

[95] [traducit hæreticus.] Apud Fortunatum non nisi unum carmen invenio de S. Georgio, quod est lib. 2 decimum tertium. Basilica quondam fuit Maguntiæ a Sidonio ædificata, de qua ibidem sic canit Venantius.

Martyris egregii pollens micat aula Georgi,
      Cujus in hunc mundum spargitur almus honos.
Carcere, cæde, fame, vinclis, site, frigore, flammis
      Confessus Christum, duxit ad astra caput.
Qui virtute potens Orientis in axe sepultus,
      Ecce sub Occiduo cardine præbet opem.
Ergo memento preces & reddere vota viator,
      Obtinet hic meritis, quod petit alma fides.
Condidit antistes Sidonius ista decenter,
      Proficiant animæ, quæ nova templa suæ.

[96] [Refellitur ejus calumnia] Libro 10 carmine 10, quod est de Oratorio Artonensi, enumerans sacra pignora, quæ ibi servabantur, sic iterum ejusdem Sancti meminit:

Hic quoque relliquiis micat ille Georgius almis,
      Qui probus igne redit, nec pice mersus obit.

Hic Fortunatus id solum ex aliqua Legenda seu Martyrio S. Georgii desumpsisse videri potest, quod ex pice & igne illæsus emerserit, & similia fere dixit supra versu 2, ubi tormenta, quæ Sanctus perpessus est, strictim aliqua enumerat. Hæc, inquam, sola, nam reliqua ad Sancti cultum diu posteriorem pertinent, hausisse inde videri potest. Baronius in Notis ad diem XXIII Aprilis, quo apud Græcos & Latinos colitur Megalo-martyr Georgius, observat, Acta quæpiam S. Georgii inter apocryphos libros a Gelasio Papa recenseri, quod ab hæreticis interpolata & alio traducta viderentur. Inquirit deinde pluribus, quænam illa Acta fuerint, creditque, illa se reperisse in antiquo codice suæ Bibliothecæ. Legendam a Gelasio improbatam suspicatur compositam fuisse ab Arianis, & hujus censuræ suæ reddit rationem. Vixit S. Athanasii tempore Georgius, homo flagitiosissimus, qui & in exsulantis sedem intrusus fuit, ac deinde propter horrenda scelera a gentilibus occisus.

[97] Hunc suæ sectæ hominem Ariani pro martyre habuerunt, [de Fortunato] ut testatur S. Epiphanius Hæresi 76: cumque boni, quod de illo referrent, magis quam de perditissimo quoque non haberent, censet aliqua, quæ ad mortem ejus pertinerent, Actis synonymi S. Georgii assuta fuisse, ut ab iis splendorem aliquem acciperent, ita sensim confunderentur & sic callide simplicibus illuderetur. Certe in Legenda illa sunt quæpiam, quæ ad solum illum hæreticum referri possunt. Præterea Baronius Passionem S. Georgii suspectam habet, quod narrentur nimium accumulata tormenta, quæ interpolationis quidem & commenti suspicionem ingerunt, at neutiquam pertinent ad primam rationem, propter quam Acta, ut sunt integra, non censet admittenda. Deinde Baronius subdit: His enarratis, jam accipe, quæ ex certis probatisque auctoribus de egregio martyre (Georgio in Palæstina passo) scripta reperiuntur: & mox primo loco profert idem Fortunati epigramma, quod excudi. Anne, lector, hoc est fateri. Legendam, quam contraxit Fortunatus, fuisse ab Arianis compositam?

[98] Verum non asserit Dubordæus, dixisse Baronium, quæ is ipse deducit ex Fortunati carminibus. [& blasphemia contra] Quamquam verborum sensus obvius utcumque contrarium insinuet, esto tamen: ubi, quæso, didicit, qui probabit, eam ipsam Legendam, quam Baronius ab Arianis interpolatam credit, Fortunato præ oculis fuisse? Nihil est apud hunc, quod tale quid certo suadeat: multiplicati enim cruciatus, in illa etiam S. Georgii Passione antequam ab Arianis corrumperetur, verosimiliter referebantur. Hujus non omnia procul dubio exemplaria, quæ per totum orbem sparsa erant, interpolarunt hæretici: potuit ergo Fortunatus præ oculis habuisse ex illis unum. Certe contrarium non evincet ministellus, cujus hic iterum logicam miremur. Venantius aliqua mutuatus est ex Passione, quæ suspecta est propter accumulata tormenta, quæque ab Arianis corrupta fuit; igitur ex scelerato sanctum fecit; quæ est alteræ hæretici hominis blasphemia. Ergone ex scelerato Sanctum facit, qui ex probatissimi aliunde Sancti historia, cui nebulonis alicujus gesta aliqua adjecta fuerint, talia decerpit, quæ non impio illi, sed vero Sancto convenire possunt? Id si ita est, fateor, esse me in logica plane peregrinum.

[99] Neque si Dubordæus Pontanum suum legit, blasphemantem, [Romanam Ecclesiam.] quod alius non sit Georgius ab Ecclesia Romana cultus, a Georgio pseudo-patriarcha Alexandrino, inde causæ suæ subsidium invenisse censeri potest. Etenim si immensa moles nostrorum voluminum, quibus ut ait pag. 61 bibliothecæ fatiscunt, ipsi ad manum fuisset, legere potuisset, quæ Papebrochius ad diem XXIII Aprilis de S. Georgio scripserat. Ibi § V invenisset Pontanum suum confusum & protritum, & si quidquam illi frontis supererat, tam confidenter non blasphemasset, hominem hæreticum & sceleratum, a Fortunato Sanctis adscriptum fuisse, dum alium omnino, Diospolitanum Martyrem, quem inter Sanctos peculiari loco habet Romana Ecclesia, Fortunatus laudavit. Est igitur hæc hæretici ministelli, osoris Sanctorum, crassa ignorantia, vel impostura apertissima, tum in Fortunatum, tum in Christi sponsam universalem Ecclesiam. Ejus nunc Achillem seu argumentum negativum, a silentio scriptorum accersitum. impetamus.

§ VII. Convellitur Dubordæi argumentum negativum adversus veritatem martyrii S. Mauritii & Sociorum paragrapho præcedenti intortum.

[Evertitur argumentum negativum] Quæcumque Dubordæus præcedenti § movet, undeque suum cudit argumentum negativum, ita eruditissimus abbas de L'isle Defensionis suæ cap. 18 refutavit, ut non multa habeam, quæ superaddam. Ejus hic potissimum armis ministellum prostratum exhibeo. Igitur falsum est primo, quod scriptorum nullus totis duobus primis post Maximianum seculis de martyrio Sanctorum Agaunensium meminerit; scriptam enim a S. Eucherio episcopo Lugdunensi, qui obiit circa annum Christi 441, Passionem eorum, sequenti § a Dubordæanis sophismatis expediam, ostendamque minime id illum suis sophismatis ostendisse, quo tamen tamquam re indubitata nititur. Sileo S. Maximum Taurinensem antistitem, qui medio seculo quinto floruit, & homiliam composuit, quæ etiamnum exstat, & habet in vetustissimis Mss. titulum: In natali sanctorum Tauricorum martyrum Octavii, Adventitii & Solutoris. Hos antiquissima traditio asserit, ex Thebæis nostris Martyribus fuisse. At res pluribus examinari poterit ad diem XX Novembris, quo Martyrologio Romano inscripti sunt. Demus interim, neque Eucherium, neque Maximum, de sanctis Martyribus meminisse, minime ministellus vicerit. Etenim argumentum negativum a duorum seculorum silentio petitum debite non concludit, nisi conditionibus, iisque non unis, polleat, de quibus videri potest Honoratus a S. Maria tom. 1 Dissert. 3 art. 2.

[101] [Dubordæi, destitutum conditionibus ad ejus valorem] Ex pluribus tres assumo, sine quibus apud sensatum neminem vim facile obtinebit. Ac primo requiritur, ut probabilitas, neque enim certitudinem moralem utcumque infinam ex hoc argumento negativo elicient, ut probabilitas, inquam, quod res non acciderit, orta ex auctorum silentio, probabilitate nulla contraria elidatur. Secundo, ut omnia Opera auctorum, quorum pro se silentium negantes allegant, supersint, & ita supersint, ut constet nobis, nulla interiisse. Tertio denique, ut probetur, rem, si contigerit, ad auctorum, quorum pro se quispiam silentium allegat, notitiam pervenire saltem debuisse, & si pervenerit, fuisse illorum lucubrationibus inserendam. Conditiones plures Thiersus, Mabillonius & Basnagius requirunt: has tres nostras commendat pluribus laudatus Honoratus a S. Maria, quem si lubet consule, neque enim pluribus illas hic vacat probare, neque operæ pretium visum est id moliri, cum a criticis omnibus passim admittantur.

[102] Destitutum est prima conditione ministelli argumentum, [necessariis. Etenim Patres in homiliis] ut jam superius insinuavi; etenim auctor gravis, qualis fuit S. Eucherius Lugdunensis, qui plurium anteriorum itidem virorum gravium & sanctorum traditionem & testimonia allegat perducta fere usque ad tempus, quo martyrium contigit, abunde aliorum compensat silentium. Mitto Passionem seculi VI initio in Ecclesia legi solitam, & monumenta alia antiqua, de quibus superius pluribus egi. Alterutram ex duabus ceteris conditionibus ad impugnandum Dubordæo deesse, planum fiet, scriptores, a quibus testimonium martyrii exigit, secundum seriem a ministello dispositam percurrenti. Quod spectat ad classem scriptorum, qui Sanctos nostros de cathedra laudare debuissent, fatetur ipse ministellus, homilias eorum non paucas & panegyres Martyrum interiisse; qui igitur novit, nullam in deperditis Opusculis de sanctis Agaunensibus mentionem fuisse?

[103] At probabilissimum id est, inquies: si enim Patres illorum meminissent, [Thebæorum meminisse] vestigia inveniremus apud scriptores alios, qui illorum lucubratiunculas videre potuerunt. Nugæ. Quasi vero historici & chronologi soleant res suas a panegyristis quærere, aut patres alii contemporanei aliorum homilias & sermones tam sollicite expetierint & obtinere potuerint. Sed nec in iis, quæ usque hodie supersunt illorum Operibus de Sanctis nostris agere debuerunt; ridiculum sane est (quod agit Dubordæus) in homiliis, generatim sanctorum Martyrum laudes prædicantibus, quorumdam particularium Martyrum specialem memoriam requirere, maxime si eo loci, vel in vicinia, ubi passi sunt, non vixerint Patres, soliti auditoribus suis ob oculos ponere eorum maxime Sanctorum exempla, quorum vel præsentes reliquiæ, vel particularis causa populorum suorum animos ad pietatem excitare poterant. Exteri autem plerique sunt & Orientales, quos arguit ministellus de Thebæorum martyrio siluisse.

[104] Verum est, SS. Ambrosium Mediolanensem & Maximum Taurinensem episcopos habuisse sedes celebri palæstræ Agaunensi propinquas. [non debuerunt.] Utrumque historiam passionis sanctorum nostrorum Martyrum perspectam habuisse, non dubito; at nulla occasione de illis speciatim agere debuerunt: non erat tum temporis, uno minimum seculo post eorum agonem, res admodum recens, & neuter historiam vicinorum Sanctorum omnium uspiam narrandam assumpsit, non est igitur mirum, si de Thebæis specialem mentionem nusquam faciunt. Ad aliam itaque scriptorum classem transeo, chronographorum scilicet & historicorum. Ex his Eusebium toto halitu inclamat ministellus, Dissertationis suæ pag. 216. Laudes superius relatas, quas Eusebio tribuit, ereptas nolo, agnoscoque, illum eo tempore in vivis fuisse, quo apud Octodurum necati sunt sancti nostri Martyres.

[105] At Eusebii liber Ἀρχαίων Μαρτύρων Συναγωγὴ, ubi maxime eorum, [Scriptorum aliorum opera aliqua perierunt,] ubi maxime eorum, si uspiam meminisse debuit, latebat jam a Gregorii tempore, & usque hodie pro deperdito habetur. Alium de Martyribus Palæstinæ librum scripsit Eusebius, atque is etiamnum superest. Verum inter Martyres, quorum certamina episcopus Cæsaræensis coram spectavit in Palæstina, & scriptis deinde commendavit, Sancti nostri stolide quærentur. Quod si nullos Martyres admiseris, quorum in sua Historia non meminit Eusebius, Ignatios Antiochenos, Justinos, Symphorosas, Symphorianos, Laurentios, Sebastianos aliosque innumeros Sanctorum albo erade. Et hæc quidem Dubordæum non pungunt, omnes facile Sanctos paradiso expulsos passurum. At si facta alia innumera, quæ tacet Eusebius, & aliunde certissima sunt, pernegare volet hypercriticus, cum illo mihi res non est, nec me morabitur non ratiociniis edocendus. Videamus interim, quomodo, quæ ædificat, eodem prorsus loco pag. 220 sui oblitus destruat.

[106] [& corum,] Petita ab Eusebii silentio hæc si ratio, inquit, confirmatione indigeret, adderemus, idem observari silentium in Socrate, Sozomeno, Theodoreto & Evagrio, qui quandoque retulerunt facta ab Eusebio omissa. Adderemus S. Hieronymum, qui secutus Eusebii vestigia in sua Chronologia sollicite corrasit, quæ illum fugerant, nihil nobis de Legione Thebæa retulisse. En, qui factum nullum a solertissimo Eusebio prætermissum fuisse paucis ante lineis contenderat, eidem hic adjutores, qui ejus omissiones suppleant, conducit. Hæreat suis sophismatis implexus ministellus, & in brevissimo Chronico, quod Hieronymo non certo etiam satis adscribitur, particularium Occidentalium Martyrum, atque nostrorum Thebæorum historiam quærat; cum Chronicum, Hieronymi nomine inscriptum, ibi exordium sumat, ubi Eusebius desinit, oleum & operam perdet, neque enim in hujusmodi Chronicis reperiri solent, quæ epocham, unde ordiuntur, præcesserunt.

[107] [quæ supersunt,] Neque Socratis, Sozomeni, Theodoreti & Evagrii silentium angere quempiam debent: etenim tertia conditione carens claudicat hic sophistæ argumentum negativum. Socrates Historiam Ecclesiasticam a limitibus narrationis Eusebianæ continuavit usque ad annum Christi 440. Idem fere fecerunt Sozomenus & Theodoretus, sic tamen, ut facta quæpiam alia alii referant, quæ ab aliis pro instituto neglecta sunt. Evagrius Scholasticus inde tantum initium scribendi fecit, ubi Socrates & alii jam laudati terminarunt. Nullus igitur horum referre debuit martyrium Sanctorum Agaunensium, quod contigerat ante tempora, a quibus Fastorum suorum exordium sumpsere. Ab Orosio nescio cur Dubordæus testimonium exigat. Id in Opusculo contra Pelagium certe fecisse non debuit; igitur de libris Historiarum adversus Paganos ministello sermo est.

[108] [materia] Orosius presbyter Hispanus capite primo, Operis sui institutum explicat, sic scribens ad Augustinum: Præceperas mihi, uti adversus vaniloquam pravitatem eorum, … qui Pagani vocantur, sive Gentiles … qui cum futura non quærant, præterita autem aut obliviscantur, aut nesciant, præsentia tantum tempora veluti malis extra solitum infestissima, ob hoc solum, quod creditur Christus & colitur Deus, idola autem minus coluntur, infamant. Præceperas ergo, ut ex omnibus, qui haberi ad præsens possunt historiarum atque annalium fastis, quæcumque aut bellis gravia, aut corrupta morbis, aut fame tristia, aut terrarum motibus terribilia, aut inundationibus aquarum insolita, aut eruptionibus ignium metuenda, aut ictibus fulminum plagisque grandinum sæva, vel etiam parricidiis flagitiisque misera per transacta retro sæcula reperissem, ordinato breviter voluminis textu explicarem.

[109] [non exigebat, ut] Hæc itaque poposcerat Augustinus ab Orosio, hæc Orosius facienda suscepit. Per quam vero rimam hujusmodi instituti Operi martyrium sanctorum Agaunensium intrusum cupit ministellus noster? Libro septimo cap. 25 Amandi, Æliani & Bagaudarum meminit Orosius, gesta sub Diocletiano bella enumerans; at neque ibi, neque sequenti capite acerbissimæ persecutionis adversus Christianos mentionem faciens, cujuspiam Martyris specialem passionem attingit, uti nec passim alibi. Non est igitur mirum, si sanctæ Thebæorum Legionis memoriam apud illum non invenimus. Qui librum de Mortibus persecutorum, sive is Lactantii sit, sive alterius Lucii Cæcilii, auctoris quarti post Christum natum seculi, vel levi oculo percurrerit, non minus mirabitur, tanto cum molimine ibi Martyrum Agaunensium mentionem quæsitam fuisse. Brevissimi illius Opusculi auctor, vastissimam persecutionem & innumera Christianis mala illata sic percurrit, ad pœnas cælitus persecutoribus inflictas enarrandas festinans, ut non solum nullos nominet, qui a tyrannis illis necati sint, Martyres, sed vix, imo ne vix quidem locorum, ubi maxime illorum crudelitas desæviit, speciatim meminerit.

[110] Solus superest Severus Sulpitius, cujus in Historia sacra silentium de Sanctis Agaunensibus maximi pro negativo suo argumento ponderis esse arbitratur Dubordæus; [de sanctis Mauritio & Sociis] at hic etiam maxime temeritatem suam & inscitiam, si, quæ allegat, non legerit aut non intellexerit, vel si legit & intellexit, dissimulando malam fidem prodit. Severus Sulpitius ea, quæ sub Diocletiano & Maximiano passa est Ecclesia, sic libro 2 cap. 32 suo more perstringit: Post eum (Valerianum) interjectis annis fere L, Diocletiano & Maximiano imperantibus, acerbissima persecutio exorta est, quæ per X continuos annos plebem Dei depopulata est, qua tempestate omnis fere sacro Martyrum cruore orbis infectus est: quippe certatim gloriosa in certamina ruebatur, multoque avidius tum martyria gloriosis mortibus quærebantur, quam nunc episcopatus pravis ambitionibus adpetuntur. Nullis umquam magis bellis mundus exhaustus est, neque majore umquam triumpho vicimus, quam cum X annorum stragibus vinci non potuimus. Exstant etiam mandatæ litteris præclaræ ejus temporis Martyrum passiones, quas connectendas non putavi, ne modum operis excederem.

[111] Hæc, si Dubordæus legerit, mirari satis non possum hominis audaciam, [agerent.] qui a nobis rationem silentii exigit, quam ipsi auctores luce meridiana clarioribus terminis allegant. Dicit Sulpitius, Martyrum Passiones … connectendas non putavi, ne modum operis excederem; invito tamen extorquere Passionem sanctorum Agaunensium Dubordæus cupit, & nisi impetret, de re tota actum est, pro commento explodetur. Talibus scilicet fundamentis nititur argumentum negativum ministelli nostri, talibus armis Sanctos suos Ecclesiæ Romanæ eripit. Vim argumenti negativi nullam ipse agnoscit, si silentii, quod pro se assumit, ratio assignari possit. Hanc vel credit vel simulat se credere, proferri non posse. Hinc mille locis triumphabundi instar confidenter illam inclamat. Huic basi tropæa sua Romanæ Ecclesiæ erepta insultabundus superstruit. Dedimus silentii istius rationem non dubiam, non obscuram, sed manifestam, ex ipso Operum instituto & ipsorum auctorum verbis petitam: omnes igitur tantum decantati a sectæ ejus hominibus triumphi in fumos & ventos abeunt.

§ VIII. Examinatur, an Acta Sanctorum Agaunensium a Petro Francisco Chiffletio S. J. primum, ac deinde a Ruinartio edita, scripta sint a S. Eucherio Lugdunensi episcopo. Diluuntur Dubordæi sophismata.

[In multis diversa est edita a Chiffletio] Hactenus Dubordæum, sanctorum Martyrum nostrorum Passionem impugnantem, sic repulimus, ut si Acta illorum nulla scripta essent, de martyrio tamen, non nisi stolide dubitari posset. Nunc ad eam Dissertationis ejus partem accedimus, in qua contendit, Passionem, quam S. Eucherio adscribimus, ejus non solum fœtum non esse, sed alterius dudum posterioris inepti fabulatoris commentum, quod etiam seipsum destruat & falsitatem suam non uno loco prodat. Ejus Passionis notitiam dedi initio hujus Commentarii numero 8 & 9, illamque primo loco infra recudam, quo lectorem remitto, ne excerpendis locis Commentarium producam. Sufficiat hic advertisse, nullam ibi de recenti tum adventu Martyrum ex Oriente, de baptismo Hierosolymis, Confirmationis sacramento Romæ acceptis, de Amando, Æliano, Bagaudis aut Ceraunio, de inventione corporis S. Innocentii & sanctarum reliquiarum translatione, mentionem fieri.

[113] [Passio ab illa, quam Surius edidit.] De Sigismundo & amplificato vel constructo per ipsum Agaunensi cœnobio, de Ambrosio denique abbate & episcopis Domitiano, Grato & Protasio altissimum pariter ibi silentium est. Differunt præterea a Surianis Actis & aliis apographis hisce similibus, quod certum numerum sanctorum Martyrum non definiant, sed ex rotundo numero Legionis, conjecturam de Martyrum numero ingerant. Legio autem vocabatur (inquiunt) quæ tunc sex millia & sexcentos viros in armis habebat; pro quo, varius est in apographis aliis numerus. Denique neque hic, præter Mauritium, Candidum, Exuperium, Victorem, Ursum & Victorem alterum, ulli sanctorum Martyrum, expresso nomine, enumerantur. Hæc eum in finem hic observata volo, ne quis credat ministello, asserenti pag. 55, præter Marcellini, Sigismundi, Æliani, Amandi & Bagaudarum certæ falsitatis notas, reliqua in Chiffletii Passione eadem reperiri, quæ apud Baronium & Surium narrantur, atque adeo ne refellere pluribus debeam Dubordæi ineptias, contra Passionis hujus nostræ veritatem arguentis ex verbis & factis, quæ a nostra absunt, quæque ipse stolide vel callide, ut lectoribus suis fucum faciat, ex Actis aliis depromit, & in Passionem hanc irrito ictu torquet.

[114] [Utraque S. Eucherii nomen] Itaque Acta fere omnia interpolata in antiquissimis codicibus S. Eucherii nomen præferunt; accedunt puriora etiam, quæ in fronte Eucherium auctorem habent; interpolatis etiam plerisque, uti & purioribus nonnullis præfixa est Eucherii epistola ad Salvium seu Sylvium, quæ rationem scribendi ita exponit, ut indubitatum sit, illam ad Passionem sanctorum Mauritii & Sociorum subjectam pertinere. Igitur, cum codices ii antiquissimi sint, imo inter hos aliqui 900 annos excedant, perspicuum est, antiquitus in Ecclesia, non peculiari aliquo loco, sed per totum Occidentem sparsam fuisse opinionem, quod S. Eucherius Lugdunensis episcopus scripserit sanctorum Agaunensium Martyrium. Illud, quod illi tum temporis passim adscriptum fuit, fœtum supposititium fuisse, luculenter probant varia, quæ tum initio hujus Commentarii produxi, tum infra observabo, ubi Tillemontii criticam discutiemus.

[115] Altera Passio, quam Chiffletius noster edidit ex antiquissimo codice monasterii Jurensis, [in variis codicibus præfert.] cui adstipulantur codices Mss. Ruinartii, inter quos, ut ipse testatur, Fossatensis suo tempore ad 900 annos accedebat, idem Eucherii nomen præfert, illique in optimæ notæ codice bibliothecæ regiæ eadem ad Salvium epistola præmittitur, quapropter a viris eruditissimis criticisque rigidissimis a S. Eucherio scripta credita est laudata jam sæpe S. Mauritii & Sociorum Passio. Adversus hæc Dubordæus Dissertationis suæ capite 7 probandum assumit: Quod Passio Martyrum, quam Petrus Franciscus Chiffletius editioni suæ Paulini inseruit, tam falsa sit, quam illa, quam Surius & Baronius secuti sunt. Id an evicerit, & tam antiquum martyrii Thebæorum testimonium Catholicis eripuerit, hic indagamus. Martyrii Agaunensium causa ex certæ falsitatis indiciis pro deplorata habebatur, inquit inductionis loco ministellus Anglo-Sabaudus, cum ecce tempori Chiffletius Acta sincera reperit in Ms. monasterii S. Claudii Jurensis.

[116] Nondum igitur (pergit Dubordæus) Catholicis desperata res fuit: [Impostura Dubordæi adversus Chiffletium] homines admirabiles sunt Jesuitæ, cuilibet nodo cuneus ipsis in promptu est. Viri magis suspicaces crederent, non sine mysterio id esse, quod certa falsitatis indicia, quæ in aliis ubique reperiuntur, ex Ms. a Chiffletio Jesuita edito disparuerint. Nimirum sic maligne lectoribus suis suspicionem ingerit, quam toto suo Opusculo sparsim interserit & apertius manifestat, ne forte Acta sua Chiffletius cuderit, vel pro libitu ab iis præciderit, quæ incommoda videbantur. Similes calumniæ & imposturæ pluribus refelli non debent, patebant, patentque etiam hodie bibliothecæ, unde sua extraxerunt Chiffletius & Ruinartius, viri de antiquitate optime meriti. Potuit ministellus codices examinare, suosque testes oculos adhibere, facile saltem id distinguere potuisset homo, qui tam alto supercilio se in judicem erigit, an codices a Chiffletio & Ruinartio laudati vetustate seculum præteritum non superarent, vel lituris recentem correctionem non proderent iis locis, unde disparuisse notas falsitatis queritur. Utrumque uno ictu oculi poterat deprehendere, & alterutrum si comperisset, Chiffletii imposturam toti orbi palam facere.

[117] At maluit, opinor, cœcutire & conjecturis impudentibus rem agere, [retunditur. Ex antiquitate apographi Ms. non judicamus,] quam propriam suam in antiquissimis Mss. ignominiam invenire. Pergamus. Frustra inquit hypercriticus, Chiffletius jactat Manuscripti sui antiquitatem: monuerunt nos Marsham & Papebrochius, non esse fidendum Mss., quæ apparent vetustissima. Et recte id quidem ambo illi auctores monent, eo sensu, quod asserenti antiquitatem alicujus codicis & monumenti, statim sine ullo examine fides haberi non debeat, cum experientia constet, quam faciles scioli quidam sint in codicum ætate definienda, a qua ex aliorum eruditorum judicio, qui eos propius examinant, sex & amplius seculis interdum aberrant. At viri fuerunt Chiffletius & Ruinartius, quibus, ni fallor, in eo eruditionis genere tuto credi potest; nec desunt critici celebres, qui postea examinarunt, quique hactenus illorum judicio unanimes subscripserunt.

[118] [Acta a Chiffletio edita genuina esse, sed aliunde.] Quod si igitur ministellus, ut desiderasse se verbis significat, Chiffletii Ms. cum eo, quo usus est Surius, contulisset, judicassetque, nulla data suæ censuræ ratione, hoc illo præstare, merito hominem eruditi explosissent, amplius, ut par est, tot eruditorum censuræ, quam novi in hac palæstra hominis judicio tribuentes. Deinde, quæ huc plurima congerit, inepta sunt & plane inutilia ad probandum id, quod adsumpsit: neque enim pro Passionis nostræ sinceritate ab antiquitate codicum quispiam sic arguit, ut Chiffletii Acta ideo primigenia, sincera & a S. Eucherio scripta esse contendat, quia Manuscriptis, unde sua desumpsit Surius, vetustiores sunt codices S. Claudii Jurensis & Fossatensis a Ruinartio & Chiffletio laudati. Nihil igitur fecisset hypercriticus, licet demonstrasset, Surii vel Mombritii Mss. fuisse omnium antiquissima. Quippe de invento suo glorianti homini respondissemus, nullum ex Mss. nostris habere nos pro autographo, atque adeo ex ætate Manuscriptorum pro ætate vel persona scriptoris frustra argui; credere nos, desumpta esse apographa Mss. nostra ex aliis antiquioribus, jam S. Aviti Viennensis tempore in Ecclesia legi solitis & a S. Eucherio primo auctore successive profectis.

[119] [Verisimile non est,] Nihilo melius est id, quod pag. 57 proponit, his verbis: Quis Chiffletio dixit, Manuscriptum ejus correctum non fuisse a monacho aliquo, qui satis in historia eruditus esset, ut percelleretur anachronismis & contradictionibus, quas in Actis Legionis Thebææ (a Surio & Mombritio editis) observabat. Res non est sine exemplo: plura proferri possent. Adverte, lector, probare ministellus debet exemplis, monachos tempore posteriores a primigeniis Actis anachronismos & contradictiones præcidisse, atque illud sic præstat: Faustus, inquit, composuerat Vitam S. Severini abbatis Agaunensis, de quo jam egimus. Anonymus aliquot seculis posterior quædam illi adjecit, præcidit alia, illamque pro libitu suo ordinavit, de quo conqueritur Coïntius in Annalibus (ad annum 606.) Is nos docet insuper, Faustum alium elucubrasse Vitam S. Mauri: at illam, cum non arrideret Odoni cuipiam abbati, tam insolito modo ab eodem mutatam fuisse, ut dolendum sit, quod illi umquam manum admoverit.

[120] [Passionem S. Eucherio tributam] Dixerit hæc Coïntius, quæ dixisse illum ministellus asserit: at his certe exemplis non probatur, monachos, subodoratos Vitas anachronismis & contradictionibus inspersas esse, illas ipsas correxisse. Dolemus, Acta S. Severini (cujus forte fortuna sincera Acta a Mabillonio accepimus, ut tutius judicare possemus) & S. Mauri ab interpolatore posteriore anachronismis & contradictionibus insparsa esse; igitur monachi vitia & indicia falsitatis in instrumentis reperta correxerunt. Belle! Discat ministellus, fateri Catholicos scriptores, qui Vitas Sanctorum examinarunt & ad sanæ criticæ regulas discusserunt, quod ex iis plurimæ interpolatæ & corruptæ sint a monachis, qui barbaris illis seculis viventes, quibus omnis fere exsulabat scientia & eruditio, dum amplificare & ornare antiquas Vitas voluerunt, falsa plurima, anachronismos atque vitia his similia ex inscitia & errore illis inseruerunt. Id profecto Baronius, Coïtius, Mabillonius & quotquot sunt critici merito doluerunt, & nos præ ceteris querimur indies.

[121] Verum raro admodum hactenus compertum est, quod quispiam, ante seculum saltem XV Vitas & Acta Sanctorum correxerit. Hujus tamen rei exempla proferre debuisset ministellus ad suum assertum stabiliendum. [olim ex Surii Actis] Sed homini satis est lectoribus sophismatis suis fucum facere & chartas implere parergis, quæ deinceps ego castigare negligam. Porro ut redeam unde discessi, ad Dubordæi interrogationem respondeo: Neminem forte Chiffletio dixisse, Acta ejus non esse a monacho posteriore ex Surianis correcta, sed virum eruditissimum id facile per se ipsum judicasse, sunt enim illa antiquissimis monumentis conformia. Ado ex illis totum elogium sanctorum Thebæorum Martyrum desumpsit ad hunc diem: Missæ Gothicæ a mille abhinc annis scriptæ Præfatio ex iis desumpta est, ut conferenti cuilibet luculentum fit: Vitæ S. Romani seculi 6 initio exaratæ locus, supra num. 27 relatus manifeste iterum cum Actis illis convenit.

[122] Merito igitur censuit Chiffletius, Passionem repertam, [correctam & extractam fuisse.] cujus seculo non Ado, ante seculum forte octavum Missa Gothica, & ducentis ante annis Vita S. Romani indicia manifesta continent, antiquiorem esse Surianis Actis, quæ certe ante seculi sexti medium non sunt scripta. Merito etiam judicavit, eam ipsam, quam S. Avitus Viennensis jam Sigismundi tempore asserit ex consuetudinis debito legi soluisse, ac denique primigeniam S. Eucherii, cui Martyrium aliquod sanctorum Agaunensium Martyrum omnia antiqua monumenta tribuunt, lucubrationem esse. Paulo sanius Dubordæus laudata sæpe Chiffletii Acta impugnat Dissertationis suæ cap. 8, contendens, S. Eucherii stilum diversum esse ab eo, quo Martyrium Legionis Thebææ, quod Chiffletius edidit, exaratum est. Mox initio confidenter asserit, Surianorum Actorum eumdem, qui Chiffletianorum, stilum esse, easdem expressiones, cogitationes, sententias plane easdem observari, eamdem denique lucubrationem esse, a qua tantum præcisa sint, quæ pertinent ad regem Sigismundum, pluribus annis Eucherio ætate posteriorem.

[123] Observavi jam superius, Dubordæum sic passim loqui, [Idem imperite] acsi Eucheriana Acta eo solum anachronismo carerent, qui a Sigismundi ætate oritur. Diceres, hominem non legisse Surii Acta, ubi occurrunt Ambrosius abbas Agaunensis, Domitianus, Gratus & Protasius episcopi, certiora indicia interpolatoris dudum posterioris. Sed hæc leviora sunt & utcumque condonari possunt ministello ad triumphos properanti. Magis miror ejus inscitiam & temeritatem, qui, cum paulo post judicem agat in discernendis ex stilo scriptoribus, hic tam confidenter asseverat, auctorem eumdem utrorumque Actorum esse. Oculatos omnes inclamo; Passionem similem illi, quam Surius edidit, secundo loco exhibebo; utraque conferant, judicentque, an idem sit illorum, qui nostrorum stilus. Invenient certa indicia, quod ex Chiffletianis profecta sint, at interpolatorem posteriorem & ineptum reformatorem periodorum & sensuum hinc & inde tam aperte & certo reperturi sunt, ut non dubitem, quin illis, sicut mihi deinceps, in hac materia pro Myda futurus sit Dubordæus.

[124] Pergamus hominem audire. Certum est, (si Superis placet) quod, [ex qualicumque diversitate stili,] si S. Eucherius auctor sit epistolæ Paræneticæ ad Valerianum cognatum de Contemptu mundi & secularis philosophiæ, quæ exstat in Bibliotheca Patrum tom. 6 pag. 857 editionis Lugdunensis, non scripserit Martyrium Aganensium. Quomodo id probatur? Dicit Erasmus, cujus sententiæ subscribit Andreas Schottus, de illius epistolæ auctore, quod nullus fuerit scriptorum Catholicorum, qui stili puritate & eloquentiæ laude cum illo comparandus sit. Esto. Laudes tam exquisitæ datæque a viris in eo genere tam eruditis non cadunt in Martyrium sanctorum Agaunensium, id enim cum illa conferri tantum debet, ut inveniatur sententiarum & verborum diversitas. Hoc medium ævum & ætatem Cassiodori, illa Augusti seculum sapit. Liceat hic mihi ministellum interrogare, an Erasmi & Schotti laudes in libros Formularum spiritualium, de Questionibus V. T. & Hebræorum nominum interpretationum cadant.

[125] [ab eo, quo epistola ad Valerianum scripta est,] Non asseret, opinor, quamvis soleat audax esse & contra eruditorum omnium judicium e tripode definire; horum enim Opusculorum stilus, ut ut satis purus, magis a phrasi laudatæ sæpius epistolæ differt, quam Chiffletii Passio. Atqui tamen ab Andrea Schotto nostro, quem eruditissimum in eo genere judicem mox agnovit, libri illi indubie Eucherio tribuuntur; quid ni igitur & Martyrium Legionis Thebææ illi adscribi possit? Ilias Homeri magis ab Odyssæa discrepat, Cyropœdia Xenophontis magis ab aliis operibus ejus Historicis, quam Passionis nostræ stylus a phrasi epistolæ ad Valerianum: & tamen hæc Opera utcumque diversissima stilo iisdem auctoribus merito adscribuntur; Passio Agaunensium Martyrum non item Eucherio, quia, ministello judice, purior phrasis est alterius cujusdam ab eodem Eucherio profecti Opusculi.

[126] [evictum cupit, Passionem] Fatetur quidem hypercriticus, auctores & hos & alios non raro stilum mutasse secundum materiam, ætatem aliasque animi dispositiones & adjuncta: verum in hac qualicumque varietate in diversis Opusculis auctor idem ita se Dubordæo tegere non potest, ut eum non deprehendat. Est interna stili, inquit, æqualitas quædam, ordo, methodus, & phrasis dispositio scriptori illi propria & singularis, & nescio quid denique, quod in ejus Operibus singulare ubique dominatur, sic ut se ipsum ubique prodat. Absit autem, ut simile quid in utraque lucubratione, de qua agimus, deprehendatur. Si Dubordæus suam in discernendo stylo peritiam eruditionemque aliunde probasset, & deessent virorum in eo genere literaturæ eruditissimorum judicia, posset hic forte impune Thrasonem agere, cum de re admodum obscura, quæ vix verbis explicari potest, & ab interno sensu gustuque legentis repetitur, sermo sit.

[127] [a Chiffletio editam perperam S. Eucherio adscribi:] Sed qui styli phrasisque identitatem in Chiffletianis & Surianis Actis deprehendit, pati debet, si hic diversitatem illam radicalem duorum Opusculorum asserenti non credatur, maxime cum Chiffletius, Ruinartius, Tillemontius, & quotquot alii hactenus eruditi, qui Acta nostra Eucherio tribuerunt, majorem stili varietatem non repererint inter laudatam epistolam & Martyrium Agaunensium, quam sit inter illam & cetera S. Eucherii Opuscula. Ceterum asserere, Passionis Legionis Thebææ stilum Cassiodori ætatem sapere, non est illam efficaciter S. Eucherio, qui eodem seculo, vix triginta annis ante Cassiodori ortum vixit, abjudicare. Martyrium nostrum sub finem vitæ scripsisse potuit sanctus Lugdunensis episcopus, cum jam stilus ejus non nihil senuisset. Quamquam, ubi id materia exigit, in Passione illa suscitatum auctoris ardorem, revirescentemque phrasim cernere licet. Sane totum illud responsum, quod ad tyrannum remittunt sancti Martyres, Christiano Cicerone Eucherio & Augusti seculo, sententiarum pondere, phrasis nitore puritateque sermonis dignissimum est.

[128] Nihil itaque ministellus hactenus confecit. Plura deinde arguit ex epistola Actis præfixa, [neque hanc hypercriticam suam] at æque infeliciter. Fuerit enim hæc ab inscito editore aliis Opusculis præfixa, ipsa satis materia ostendit, illam huc pertinere: Theodorum Octodurensem episcopum aliquem, qui basilicam Agaunensem primus exstruxerit, ante S. Eucherium vixisse, jam superius demonstravimus, atque adeo frustra inde aliquid arguit. Capite 9 Dissertationis machinas duas alias admovet. In Chiffletii Passione dicitur: Incitamentum tamen maximum fidei in illo tempore penes S. Mauritium fuit, primicerium tunc, sicut traditur, Legionis &c. Quod tribunus legionis hic ejusdem Primicerius nominetur, ipsi est indicium certum, Passionem a S. Eucherio scriptam non esse, cum vox Primicerius inepte ad dignitatem præfecti significandam translata sit. Demus tantisper verum esse, quod asserit, neque uspiam inveniri præfectum Legionis Primicerii nomine vocatum, non est incredibile, Eucherium, ut ut ceteroquin bene Latine scribentem, voce quapiam fuisse abusum, & titulum primorum in aliis dignitatum ordinibus, ad primum dignitate, seu Præfectum Legionis transtulisse.

[129] Quamquam Vegetius auctor 4 seculi, qui laudatum ab eruditis omnibus de Militia Romana Opus Valentiniano imperatori inscripsit, [aliis argumentis] lib. 2 cap. 21 sic loquitur: Ideo primipili centurio … in prima cohorte ad hanc pervenit palmam, in qua ex omni legione infinita commoda consequitur, sicut Primicerius in officio præfectorum prætorio, ad honestum quæstuosumque militiæ pervenit gradum. Deinde S. Hieronymus, cui non negabit Dubordæus stili puritatem, in epistola ad Pammachium bis inter dignitates militares Primicerium nominat; nugas igitur hic ministellus agit, uti ad capitis præcedentis finem, ubi ex Senatoris appellatione, quæ est ab eodem Hieronymo usitata, ut in Annotatis ostendam, suspicatur, Passionis hujus auctorem Anglum fuisse. Illam ulterius impugnat ex assignato ibidem militum numero. Legio autem vocabatur, quæ tunc sex millia ac sexcentos viros in armis habebat. Mox contendere videtur, Legiones Romanas numquam ultra quinque peditum millia & trecentos equites habuisse.

[130] At Vegetius lib. 2 de Re militari cap. 2 scribit: [confirmat.] Romani legiones habent, in quibus sena millia, interdum amplius, militare solent. Id auctoris diligentissimi & in Romana militia versatissimi testimonium postea forte habuit obvium, vela igitur contrahit: Verum, inquit, difficile probabitur, fuisse tempora, quibus eum determinatum numerum militum, quem Acta definiunt, legiones Romanæ habuerint. Quid ni sic etiam Vegetium aggreditur, & aliunde asserti ejus probationem exigit? Habemus auctorem, qui uno circiter seculo ante Eucherium vixit, asserentem, legiones Romanas ultra sex millia militum numerasse: hoc ex hujus testimonio admittitur: alius seculo uno posterior sexcentos millibus determinate adjicit, sed falso, nisi aliorum testimoniis assertum suum probet. Bella profecto est hæc argumentandi ratio, sic tandem vix erit aliquid adversus delirantis hominis criticam tutum. Demus tamen supererogatorii, ut aiunt, aliquid. Plutarchus in Romulo scribit: Geminata Urbe (receptis scilicet Sabinis) centum ex Sabinis senatores allecti, legiones constitutæ ex peditibus senis millibus, equitibus sexcentis, quæ saltem innuunt, determinatum hunc numerum Legiones quondam Romanas habuisse. Quod si id nolis, & Plutarchum etiam erroris arguas, da hunc locum legisse Eucherium, ex eoque Legionem Thebæam computasse, errasse illum convinces, at stolide propter hunc errorem lucubrationem illi abjudicabis.

§ IX. Refelluntur Dubordæi argumenta, quibus contendit, Passionem nostram perperam S. Eucherio Lugdunensi tribui.

[Perperam asserit ministellus,] Capite 10 & XI Dissertationis suæ, duo aggreditur ministellus; horum primo probare nititur, miraculum in Actis Chiffletianis memorari, quod & sanctis Martyribus nostris, & S. Eucherio auctore indignum sit. Est autem tale. Inter Christianos, qui exstruendæ sub S. Theodoro Octodurensi episcopo basilicæ operam navabant, faber gentilis aderat. Quodam Dominico die, reliquis ad festum celebrandum profectis, solus is in basilica remanserat; cum apparent sancti Martyres, hominem increpant & verberibus castigant, Quod vel die Dominico ecclesiæ solus deesset, vel illud fabricæ opus sanctum suscipere gentilis auderet. His ille territus, mox Christianus effectus dicitur. Duo hic carpit Dubordæus & censuram suam petulantibus blasphemisque salibus condit. Incredibile est, inquit pag. 89, auctorem gravem, qualis Eucherius fuit, exhibuisse Sanctos tam stolide loquentes: ex eorum enim verbis facile concluditur, paganos, in quantum paganos, obligatos fuisse ad observationem Sabbati Judæorum.

[132] [in Passione] Atque hoc principium Sanctis indulgeri non potest: Nam, si mandatum quartum, sicut cetera præcepta Decalogi, ethnicos æque ac Judæos obstrinxisset, signum esset indubium, quod debitum per præceptum quartum impositum, quoad sanctificationem diei septimi, esset debitum essentialiter morale & rectitudinis naturalis & inviolabilis. Quæ deinde plurima ibi congerit eo tendunt, ut probetur, paganos hoc præcepto obstrictos non fuisse, quod facile illi concedimus, secundum eam partem, quæ ad diei certi divino cultui impendendi determinationem, seu, ut loquuntur Theologi, ad id, quod in observatione festi legale & ceremoniale est, spectat: nam lege naturæ quoslibet homines Deo auctori suo cultum debere certum est. At negamus ex illis verbis sequi, fabrum illum, quatenus paganum, obstrictum fuisse legi ecclesiæ, cujus nondum erat per baptismum subditus. Apud nos non obtinent hæ & similes sequelæ: Dubordæus ministellus Anglo-Sabaudicus est eruditus; ergo quatenus ministellus est eruditus; quia, ut aiunt philosophi, a termino non reduplicato in affirmativis, ad eumdem reduplicatum non valet argumentatio. Propter eamdem rationem non sequitur: Punitur faber gentilis, quia non facit id, ad quod tenetur; igitur punitur faber, quia omittit id, ad quod, quatenus gentilis, tenetur: quod est Dubordæi ratiocinium.

[133] [primigenia talia proferri] Itaque castigatus faber intelligitur, quod tot exemplis aliorum illectus solus ipse veram fidem amplexus nondum esset, non suscepisset baptismum, & sic cum Christianis in ecclesia jam non adesset: forte etiam quod sua absentia, vel operando sacris diebus, aliis esset scandalo. Quidquid sit, similibus exemplis refertæ sunt historiæ, & non iepte herus castigare servum dicitur, quod non sit in Gallia V. G., quia non adhibuit ante, ut ex mandato heri tenebatur, operam, ut eo perveniret. Carpit etiam ministellus sanctos Martyres, eosque crudelitatis insimulat, quod hominem immerentem, qualem fabrum illum fuisse ex superiori sophismate supponit, verberibus cedant. Sed non erat procul dubio inter Christianos vivens homo ille in ignorantid invincibili; erat igitur in culpa, quam per sanctos Martyres castigare voluerit Deus, ut temporalibus pœnis prodigiose inflictis ad amplectendam veram fidem illum misericorditer efficaciterque moveret: in quo nihil est magis insolens, quam in sancti Pauli historia, qui Damascum properans, cæcitate percussas & cælitus territus, in vas electionis ex Saulo formatus est.

[134] Atque ex iis facile exploditur reliqua congesta hic Dubordæi eruditio: [quæ in sanam Theologiam] quod enim scriptor Actorum insinuat, Sanctos ægre tulisse, conductum fuisse operarium gentilem exstruendæ sibi basilicæ, non alio sensu accipi debet, quam quo ea, quæ jam diximus; ut scilicet hominem ethnicum, atque eatenus certe indignum, qui sancto operi adlaboraret, ad fidem perducerent: quæ omnia nec sanctis Martyribus, nec S. Eucherio auctore indigna sunt. Sequenti Dissertationis suæ capite XI theologum agit iterum Dubordæus, at magis adhuc, quam superius specialem. Contendit, ardorem martyrii, quo fervebant Sancti, speciem potius furoris esse, quo abducti non fugerent, non vitam, sumptis armis, tuerentur, sed ovium instar jugulum carnificibus præberent. Hæc, inquam, magnanimitas, quam Acta enarrant, hic ardor fundendi pro Christo sanguinis e diametro opposita sunt, ministello judice, principiis religionis Christianæ & doctrinæ Christi.

[135] Si horum Actorum auctor, inquit pag. 98, [impingunt,] redidit, Sanctos Deum offensuros fuisse, conando se fuga imperatoris mandatis & crudelitati subducere, aliis non est opus, ut concludamus, S. Eucherium Passionis illius auctorem non esse. Gratis id quidem esto, ita sentire Eucherium non potuisse: nullibi certe vel verbo innuit Passionis laudatæ auctor, tale quid se judicasse. Laudat quidem, quod in confessione constantes Martyres necem exspectarint intrepidi: verum an forte jam laudari non poterunt, nisi ea, quæ sine peccato omitti, vel quorum contraria fine offensione Dei fieri non possunt? Simile quidpiam ministello principium esse debuit, ut ex laudibus, quibus scriptor Sanctorum magnanimitatem Christianam prosequitur, species aliqua dubii hujusmodi oriatur, nam alibi verbum nullum occurrit, unde vel suspicari liceat, auctorem in ea, quam illi ministellus affricat, opinione fuisse. Quamquam assuetus paralogismis ministellus, solitusque callide lectoribus suis fucum facere, eo dubio hic egebat, ut aliquid saltem dixisse videretur, & paginas aliquot impleret rebus cuilibet notis, qui Theologiam vel a limine salutavit, quibusque proinde immorari non lubet.

[136] Ignatios & Albinas, inquit, oportet Christianæ fortitudinis, [& sanctis Martyribus æque] non catones & Lucretias exempla Christianis esse: fatemur. Novimus, quod S. Cyprianus aliique antiqui Patres Christianos plurimum adhortati fuerint, ut ne se sponte cruciandos jugulandosque tyrannis offerrent; novimus, SS. Paulum, Cyprianum, Athanasium persecutorum furores instantesque ab illis minas fugisse, secundum id, quod Christus docuit Matth. 10 ℣ 23, Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam; novimus denique, ipsum Redemptorem nostrum Judæorum iras etiam prodigiose declinasse: verum negamus, sanctos Martyres nostros contra horum aliquid offendisse. Fugit Salvator noster, nondum enim venerat hora a Patre præfixa & potestas tenebrarum. Christi consilium Matthæi verbis expressum dirigitur potissimum ad Apostolos, quorum ore Euangelium per totum orbem disseminandum, quibusque proinde vita summo in pretio habenda erat. Idem id consilium secuti sunt prudentissime Sancti nonnulli, quorum opera Ecclesiæ plurimum egebat, cuique proinde plus damni ex morte, quam gloriæ ex fortissime tolerato martyrio accessisset.

[137] [ac S. Eucherio indigna sunt.] Verum nihil tale suadebat, Thebæos Martyres vitam studiosius conservare. Diffidebant de aliquorum Catholicorum præcipiti ardore Patres, ne is scilicet viribus major esset & ita, eo in tormentis subsidente, succumberent, Idem præsentissimum periculum facit, ut pro illicito apud omnes, quos novi Theologos, habeatur, sine peculiari S. Spiritus impulsu cruciatibus sponte se ingerere, & ultro in acerbissimas mortes ruere. Aliud etiam totum est, intentatam a tyrannis necem non declinare, eamque ultro accersere. Illud, non hoc, in Sanctos Agaunenses cadere potest: neque enim leguntur ultro se Maximiano obtulisse, sed detrectantes, quod sane innoxii facere non poterant, Christianos ad supplicia pertrahere, Christianos se professi esse & causam allegasse, quare imperatoris mandato non obsequerentur. Pro Christianis habiti, cernentesque imminentem mortem sævientemque in Socios Maximiani iram, non fugerunt quidem; at non sic furorem suum, sed magnanimitatem ardoremque gloriosum martyrii ostenderunt.

[138] [Exploduntur ejusdem stolida sophismata,] Ignatium nobis, Thebæorum magnanimitatem impugnans, pro Christiani herois exemplari esse vult Dubordæus: at is, tantum abest, ut imminentem mortem quovis modo declinarit, ut Christianos his verbis compellet: Obsecro vos, ne intempestivam mihi benevolentiam exhibeatis. Sinite me ferarum cibum esse, per quas Deum consequi licet… Utinam fruar bestiis mihi præparatis, quas & opto mihi promptas invenire, quibus & blandiar, ut cito me devorent; non ut quosdam veritæ non tetigerunt. Si autem illæ repugnantes noluerint, ego vi impellam. Ecce Christianæ fortitudinis exemplar Ignatius, obsecrat Christianos, ut ne apud Deum pro sua liberatione precentur, aut apud imperatorem & judices intercedant; feras, non ut parcant sibi, demulsurum se, sed ad furorem exstimulaturum asserit: & definiente Dubordæo, sancti nostri Martyres, ut hujus exemplum sequerentur, intentatam sibi mortem tranquille magnanimiterque exspectare non debuerunt, sed fuga saluti suæ consulere.

[139] [quibus contendit, Sanctos fuga sibi consulere] Quis hic iterum sui oblitum suisque sophismatis implexum ministellum non rideat, dum ad probandum id, quod intendit, exempla profert, quæ contrarium omnino persuadent? Nullam illi hic iterum evadendo rimam relinquamus. Demus, errore quopiam deceptos fuisse omnes fere, quotquot fuerunt Martyres, qui, quæ poterant, tormenta & mortem non vitarunt; demus, Legionem Thebæam, si potuit, fugere debuisse; Dubordæo ostendendum restat, illos Maximiani manibus elabi potuisse. Vallis angustissima, undequaque præruptis montibus vel Rhodani aquis cincta, quam apud Agaunum Martyres occupabant, omnem elabendi viam præclusit potius, quam aperuit. Denique rem ex ipsis Actis repetamus; ibi Mauritius … accendebat, exhortando singulos & monendo fidem, commilitonum etiam Martyrum exempla ingerens, pro sacramento Christi, pro divinis legibus, si ita necessitas ferret, omnibus moriendum suadebat.

[140] [vel vim vi repellere] Ibi sancti Martyres Maximianum his verbis alloquuntur: Et nunc non nos vel hæc ultima vitæ necessitas in rebellionem coëgit, non nos adversum te, imperator, armavit ipsa saltem, quæ fortissima est in periculis, desperatio. Ex quibus nemo facile suspicabitur, commode illos fugere potuisse, cum in extrema vitæ necessitate esse se, &, cum ferret necessitas, morituros profiteantur. At fortissimos Viros decebat arma sumere, irruere in tyranni exercitum, &, si superare carnifices non poterant, multitudine oppressos caro vitam suam multorum cædibus vendere & sic non inultos mori. Sit hæc ministelli doctrina, alia Christi est, secundum quam Thebæi Martyres imperatori respondent: Tenemus ecce arma, & non resistimus: quia mori, quam occidere satis malumus, & innocentes interire, quam noxii vivere, peroptamus.

[141] Ceterum nescio, quam Albinam viraginem Christianam, [debuisse.] potius quam Lucretiam, quæ gentilibus decantata heroïna est, sequendam Martyribus pag. 99 proponat. Albinæ hactenus in Opere nostro occurrerunt duæ, ambæ Martyres, quarum altera Lugduni passa colitur 2 Junii, altera XVII Februarii inter 30 Martyres incerti loci numeratur, nec hujus Acta invenimus uspiam. Lugdunensis Albinæ gesta particularia etiam nulla sunt. Alterius Albinæ Cæsariensis martyris, cujus reliquiis gloriatur Caëta, ad diem XVI Decembris meminit Baronius in Martyrologio Romano, & Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, ubi compendium invenies Actorum, quæ nos ampliora habemus. In his admiranda est duodennis puellæ fortitudo constantiaque, qua Decio respondet, ejusque blanditias & minas contemnit. Hanc si Victori, a quo mentitur ministellus epulantes deque spoliis exultantes milites, conviciis & maledictis impetitos fuisse, ut ceteris sanctis Martyribus Ignatium, exemplar esse velit, non refragor, in illo enim pariter Christianam magnanimitatem ardoremque martyrii mirabor.

§ X. Dissolvuntur alia ministelli sophismata adversus Passionem Eucherianam cusa.

[Non est a verisimilitudine alienum,] Inter ea, quæ verisimilia non videntur Dubordæo, quæque proinde ipsi ineptum fabulatorem produnt, etiam illud est: Hi (sancti Martyres nostri) in auxilium Maximiano ab Orientis partibus acciti venerant; contendit certe Dissertationis suæ cap. 12, verisimile non esse, quod Legio ex Oriente accita sit, ad sedandas turbas in Galliis exortas. Observasse juverit, in Actis Chiffletianis de Galliarum turbis nullum uspiam verbum fieri. Accersiit hæc ministellus ex interpolata Surii Passione, ex qua hic Acta nostra sincera, ut passim alibi, subdole impugnat, sicque lectoribus suis illudit. Audiamus reliqua. Non negamus, inquit pag. 107, legiones Thebæas in Oriente fuisse. Liber de Dignitatibus imperii meminit quatuor legionum Thebæarum. Recte hactenus: a Pancirolo enim ad Notitiam imperii Orientis cap. 46 pagina apud me 33 sic enumerantur: Sub dispositione viri illustris Magistri militum per Orientem inter Legiones comitatenses IX, sic dictas, quod imperatores in expeditionibus comitari solerent: Secunda Flavia Constantia Thebæorum. Secunda Felix Valentis Thebæorum.

[143] Deinde pag. 36. Sub dispositione viri illustris Magistri militum per Thracias inter Legiones comitatenses XXI. Prima Maximiana Thebæorum. Tertia Diocletiana Thebæorum. Pancirolus in suo Commentario de secunda Flavia Constantia Thebæorum scribit: [Legionem Thebæam,] Hæc successit secundæ Thebæorum Christianæ, quæ apud Treviros a Rictiovario, Maximiani præfecto, martyrio est coronata; de Secunda vero Felice Valentis Thebæorum: Hæc alii successit, quæ & ipsa propter Christum, in subalpinis Italiæ apud Albingaunos a Maximiano est trucidata. Credidit itaque Pancirolus, duas primas Thebæorum legiones, Maximianam scilicet & Diocletianam, pro Christi fide necatas fuisse. At non immerito emendandum illum Dubordæus censet, cum ex cohorte, de qua in SS. Thyrsi & Bonifacii Actis, quæ postea examinabimus, legionem integram fecerit. Alius adverti potuisset hic ab oculato critico & minus præcipiti lapsus Panciroli. Testatur is ipse in Præfatione, Notitiam Dignitatum imperii scriptam esse sub finem principatus Theodosii junioris & post Arcadii & Honorii tempora, seu post annum 425 Romani imperii dignitates & copias enumerare, non prout eæ ante sub præcedentibus imperatoribus fuerant, sed prout erant, quo tempore scribebat.

[144] Supererant igitur post annum 425 legiones Maximiana & Diocletiana Thebæorum, [cujus peculiarem titulum ignoramus,] atque adeo duobus ante seculis sic deletæ non fuerunt, ut iis suffectæ fuerint Constantiana & Felix Valentis. Si conjectare lubuisset, verisimilior erat suspicio, alterutram a Diocletiano vel Maximiano denominatam in nostræ martyrio coronatæ, cujus peculiarem militiæ titulum ignoramus, locum substitutam fuisse. Ex correcto sic Panciroli errore funditus convellitur unicum in specie ac futile argumentum, in asserti sui probationem hic ab hypercritico nostro productum. Exemplaria Surii & Chiffletii (inquit pag. 108) consonant, Maximianum Legionem ex Oriente evocasse, ita ut in sensu Pseudo-Eucherii nec prima Maximiana, nec tertia Diocletiana Thebæorum esse possit, cum hæ morarentur in Thracia: Theodosii junioris tempore scilicet, id est, duobus fere seculis post initia Maximiani; unde ejus ratiocinium huic æquivalet. Legiones, quæ Maximiana & Diocletiana Thebæorum vocantur, anno Christi circiter 430 erant in Thracia; igitur ducentis annis ante ex Oriente accersiri non potuerunt: quam profecto sequelam nemo, cui sanum est cerebrum, admittet.

[145] [ex Oriente,] Quod si Dubordæus urgeat, in Notitia imperii non ejus solum sub Theodosio statum describi, sed eum etiam, qui secundum dignitatum ordinem copiarumque numerum & stationes sub præcedentibus imperatoribus esse soleret, appellabo ad Pancirolum, in Præfatione sic contrarium evincentem, ut advertat, de provinciis Romano imperio, sub tempora Theodosii per barbaros ereptis, nullam in Notitia fieri mentionem. Quamquam, si ministello etiam ultro id dedero, Maximiani tempore duas illas Thebæas legiones fuisse sub dispositione Magistri militum per Thracias, perperam inde deduceret, eas ex Oriente tum temporis evocari non potuisse: erant enim inter Comitatenses, sic dictas, quod imperatores comitari solerent. Potuerunt igitur Diocletianum in Oriente comitatæ, ab eo ad Maximianum ad sedandas turbas in Gallia exortas transmitti.

[146] [subsidio futuram Maximiano,] Imo, etiamsi ulterius admisero, Legiones illas ex Thracia ipsa subsidio missas fuisse Maximiano, nihil Eucherii, nihil ipsius interpolatoris Suriani verbis contrarium concessero. Scribit is, Legionem Thebæam nostram ex Orientalibus militibus, ille ab Orientis partibus ad exercitum Maximiani accessisse. In Thracia agentes milites, & ejus provinciæ magistro subjecti, ad Orientis imperium, sicut & ipsa Thracia, licet illi tantum contigua, pertinebat. Recte igitur Orientales Milites vocantur, præterquam quod Thebæi essent, Thebæque procul dubio ad Orientis imperium spectarent, adeoque a patria sua Orientales milites appellari potuerunt. Thracia insuper Gallis, inter quos scribebat S. Eucherius Lugdunensis episcopus, Orientalis est: atque adeo, inde accersitas copias usitatissimo scriptoribus more dicere potuit, ab Orientis partibus advenisse.

[147] Senserat hæc forte Dubordæus; at in desperata causa erat cavillandum: [accersitam fuisse.] itaque infide utriusque scriptoris verba referens, iis crude Ex Oriente substituit, ut resectis, quæ mitiorem sensum ingerunt, particulis, liberius ludere & lectoribus minus cautis imponere posset. Porro ex iis, quæ ministellum confutans sparsim hic inserui, clarum mihi videtur fieri, neque Maximianam neque Diocletianam Thebæorum, felicem nostram Legionem esse, nisi, eodem retento nomine legionis, alii deinde milites, pro nostris ad Agaunum coronatis, suffecti fuerint, sitque tota nova conscripta legio; quod, ut est omnino incertum, sic nec facit aliquid contra Passionis nostræ sinceritatem. Nihil speciatim monui, quod nonnulli ex eo, quod sanctam Legionem nostram a S. Avito in Homilia superius laudata Felicem exercitum, a Gregorio Turonensi & Fortunato Legionem Felicem appellatam invenerunt, crediderint, Felicis agnomen illi proprium, & Secundam Felicem Valentis Thebæorum nostram fuisse: hæc enim opinio satis refellitur ex eo, quod Valens imperator, a quo titulum sortita est, non paucis annis fuerit sanctis Martyribus Thebæis posterior.

[148] Pro nata ex Legionum computu atque expeditione Maximiani contra Bagaudas occasione, [Refellitur alia difficultas,] difficultatem aliam pag. 110 Dubordæus movet. Proposita belli illius necessitate & difficultate, Neutiquam, inquit, verisimile est (Maximianum ad illam tanti momenti expeditionem in Gallias cum exercitu properantem) pro beneplacito privaturum se fuisse Legione, quam ex ultimis imperii finibus accersiverat. Tædet me hominem continuo eo revocare, quod probandum suscepit, undeque continuo dilabitur. De Passione S. Eucherii nomine inscripta vulgataque a Chiffletio nobis quæstio est, nihil ibi de evocata ex ultimis imperii finibus ad comprimendos Bagaudas Legione sancta. Nihil igitur ex his adjunctis contra hujus sinceritatem eruitur. An sub id tempus, cum Maximianus in Gallias bellaturus proficisceretur, martyrium passi sint Thebæi Heroës, sequenti § discutiemus: pergamus interim audire hypercriticum.

[149] Credatur, inquit, quantum poterit, Maximianus usque ad furorem falsorum deorum cultui addictus, [contra Passionis Eucherianæ] hostis & persecutor implacabilis Jesu Christi discipulorumque ejus: at sine probationibus extremæ evidentiæ depingi non potest tam insanus, tam male politicus, ut jusserit internecione deleri unam ex optimis legionibus, idque, ut ita dicam, in conspectu hostium, & cum jam aggrederetur bellum, cujus successus orbi universo probare debebat electionem a Diocletiano factam. Hæc iterum, ut jam supra monui, Surii Acta, ubi de Bagaudis susceptoque adversus illos bello agitur, non nostra, ubi altissimum est de his omnibus silentium, impugnant. Accipio tamen hic oblatam a Dubordæo conditionem, ut ne postea huc cogar regredi. Repræsento mihi Maximianum, qualem Lactantius asserit fuisse, in omnibus Diocletiano simillimum, nisi quod illo plus animi habuerit, non ad bene faciendum, sed ad male; qualem mihi Eutropius exhibet lib. 9. Summarii Romanæ historiæ: Propalam ferum & incivilis ingenii, asperitatem suam etiam vultus horrore significantem; naturæ suæ indulgentem, Diocletiano in omnibus severioribus consiliis obsequentem. Denique talem mihi depingo Maximianum, qualem Aurelius Victor in Epitome pag. 640 fuisse asserit: Natura ferum, ardentem libidine, consiliis stolidum.

[150] [sinceritatem] Stolidum consiliis hominem politices regulis vincire velle, nescio, an non sit ipsum se stolidum probare. Plurimæ rationes esse potuerunt, quæ ad exercendam, in quam ex suapte natura plurimum propendebat, ferociam Maximianum in hisce etiam bellorum adjunctis impellere potuerunt. Millies imperatorum gentilium furores accendit superstitio, quæ tum potissimum valebat plurimum, cum gerendæ aderant res magnæ, responsaque ab oraculis, auspicia a victimarum extis petebantur, & somniorum deliria pro indubitatis futurorum eventuum arrhis venditabantur. Nemo, opinor, Dubordæum monuit, nihil tale a sacrificulis, in omnem nocendi Christianis occasionem intentis, motum fuisse. Mentiri potuerunt, infaustum belli exitum imminere, cladem omnia portendere, irasci deos, quod in exercitu essent, qui eorum numina spernerent, atque his similia, quæ centies suggessit superstitio & in Christianos odium, quæque centies imperatorum crudelitas audivit & credidit, unde mille mortes secutæ sunt.

[151] [a Dubordæo mota.] Habemus Mamertinum præter omnia Herculii superstitionem pietatis nomine laudantem in Genethliaco pag. 102. Senserit itaque Maximianus, summi momenti, nec minoris difficultatis & periculi bellum esse, quod aggrediebatur; quanto magis crediderit, famam & fortunas suas Romanique salutem imperii ab ista expeditione pendere, tanto magis hostes Christiani nominis, Diocletiani lenitate infensi, calumniari potuerunt, & Maximiani furorem incendere, suggerentes, idola pro felici expeditionis successu expetere sacrificia ab omni exercitu, juramentaque, de Christianis, quos vel audierant vel suspicabantur plurimos esse inter hostes, ad quos debellandos proficiscebantur, e medio tollendis. Sicut horum neutrum Thebæis Militibus per religionem Christianam, quam profitebantur, licebat, sic utrumque potuit glorioso illorum certamini occasionem præbuisse. Frustra itaque a defectu verisimilitudinis hic ministellus arguit.

§ XI. Retunditur assertum Dubordæi, quod martyrium Legionis Thebææ componi non possit cum historia & annis Maximiani.

[Ministelli parerga, qui] Hoc caput 15 Dissertationis suæ plus ceteris omnibus ineptis parergis farcit ministellus. Mox tria a Maximiano suscepta in Gallias itinera a Lactantio enumerata recenset. Primo, inquit, Faustam filiam suam matrimonio junxit Constantino, eumque Augustum creavit. Secundum suscipere coactus fuit, fugiens furorem militum, indignantium, quod filium suum Maxentium, a quo purpuram prius depositam receperat, imperio exuere tentasset. Tertio denique in Gallias venit, reversus ex Pannonia, ubi Diocletianum incassum sollicitaverat ad resumendum imperium. Eo tempore Constantinus, cum comperisset, illum vitæ suæ insidiari, præoccupandum scelus censuit, jussitque strangulari. Sed cum nullo horum itinerum componi potest martyrium Legionis Thebææ, cum omnia posteriora fuerint anno Christi 306, & omnes scriptores consentiant, ab eo tempore cessasse persecutionem per Occidentem.

[153] Nullus Catholicorum, qui pro sincera habent Passionem Sanctorum Agaunensium a S. Eucherio scriptam, [non evincit, quod probandum assumit:] contenderat, sanctos Martyres post illum annum coronatos fuisse, igitur aëra hic verberat ministellus, & multo conatu propugnat, quæ negantur a nemine. Verum, ubi igitur inveniemus (inclamat pag. 133) quartum iter Maximiani in Gallias, in quo imperator ille potuerit delere Legionem Thebæam? Nullum superest præter illud, cujus meminerunt Eutropius & Aurelius Victor, confectum, quando exercitum adversus Bagaudas duxit. Sistamus hic non nihil Dubordæum, per ea, quæ a nemine in dubium vocata sunt, tuto currentem, at vel ea nescientem, vel dissimulantem, ad quæ offendere potuisset. Demus tantisper, cum nullo horum quatuor itinerum in Gallias martyrium nostrum componi posse; multum aberit a demonstrato asserto suo, quod negativum est, adeoque temerarium & nullum, nisi ostenderit, alio tempore in Galliis agere cum exercitu Maximianum non potuisse, quod nec præstitit, nec præstare potuit.

[154] Etenim indubitatum est, Herculium post debellatos anno Christi 286 apud Parisios Bagaudas, [etenim varii assignantur anni,] pluribus annis in Galliis fuisse, transiisse non semel in Italiam, rursumque inde eo reversum esse. Anno Christi 287 ibidem Francos, Burgundiones, aliosque barbaros fudit, & anno 288, superato Rheno, in Germaniam traduxit exercitum, & Alemannos variis cladibus attrivit. Quid sequenti anno, & ubi plerumque egerit, fere incompertum est. Si hoc tempore, ut conjectant plerique, panegyricum suum primum coram Maximiano dixit Mamertinus, Treviris fuisse credi potest mense Aprili, cum jam naves, quas adversus Carausium paraverat, per flumina in Oceanum advectæ essent. Caruit effectu illa Romanorum expeditio, & Carausius purpuram, quam sumpserat, gerere impune in Britannia perexit, & insulæ imperium per sex aut septem ultra annos retinuit. Reliqua Herculii gesta obscura sunt, usque ad iter in Italiam, quod 290 vel 291, sævissima grassante hieme, suscepit, teste Mamertino, Diocletianum, qui eo ex Oriente advolarat, conventurus. Qui sub anni 290 finem, vel sequentis initio Mediolanum Augusti convenerant, menses ibidem aliquot transegerunt, indeque ad exercitus suos reversi sunt.

[155] Quamdiu ibi consilia contulerint & quando inde discesserint, [quibus non probat, Maximianum] enucleate auctores nulli indicant; verum cum Mamertinus in Genethliaco pag. 107, id imperatorum felicitati magnæ adscribat, quod, quo tempore in interiora imperii seu in Italiam se recepissent, & otiosi degerent, barbari animos attollere & quidpiam movere non sint ausi, verosimile est, æstivos menses ibidem transactos fuisse. Porro Mamertinus in Genethliaco pag. 101 scribit, Maximianum ex Galliis in Italiam properantem, arcem Monœci Herculis præteriisse, & ibidem pag. 104 ait, illum per Alpes Cottias iter habuisse. Promontorium Monœci Herculis, quod est hodiernum Monaco in ora maris Ligustici, inter Intemelium (Vintimiliam hodie appellant,) & Nicæam, longius abest ab Alpibus Cottiis, nec verosimile est, festinantem imperatorem, sæviente hieme, tantum fecisse circuitum. Quamquam id ad nos non pertinet; certe qua via regressus sit in Gallias, non edicit. Mediolano Treviros profecturo brevissima & Romanis usitatissima erat per Alpes Graias & Valesiam, ubi Octodurum est. Quid si igitur in hoc ipso Maximiani reditu contigisset carnificina apud Agaunum?

[156] [in Vallesia] Certe difficile esset Dubordæo contrarium evincere, & discordiam cum historia probare: Maximianus enim, qui cum paucis in Italiam properarat, potuit in reditu copias ex Italia novas in Gallias traducere, imo & a Diocletiano augmentum exercitus impetrasse, forte adversus Carausium, cujus tranquillam possessionem Britanniæ pacato oculo aspicere non potuit superbus princeps, memoria infelicis adversus illum suscepti belli exacerbatus. Non legimus quidem, illum aliquid postea contra Carausium tentasse; at conceptum cum Diocletiano consilium, & fortissimarum copiarum cæde, & nimia rei difficultate præpediri postea potuit. Unum est, unde arma adversus hanc conjecturam depromere ministellus videatur posse. Mamertinus natali die Maximiani Genethliacum dixit, eodem anno, quo ille, hieme sæviente, Mediolani cum Diocletiano egerat. Natalis dies Herculii putatur fuisse XXI Julii; eo igitur mense Treviros redierat, nec proinde potuit mense Septembri reversurus in Gallias Agauni Legionem Thebæam martyrio coronare. Verum ex his, quæ Tillemontius asserit, aliqua in ipsius chronotaxi valde incerta sunt. Mamertinus in Panegyri illa bis asserit, in Gemini natalis solemnitate se dicere, quo, quid intelligendum sit, nullus hactenus satis clare docuit.

[157] [cum copiis] Mitto, nihilo certius esse, Herculium, eo potius, quam quolibet alio anni die natum fuisse, ut ostendam, Mamertinum non anno Christi 291, quo cum Diocletiano Mediolani egit, sed verisimiliter serius Orationem secundam dixisse. Illius initio sic loquitur encomiastes: Sentio tamen a me, … hoc piæ vocis officium jure quodam sacro-sancti fœnoris postulari, ut exspectationem sermonis ejus, quem tuis Quinquennalibus præparaveram, hac gemini natalis prædicatione compensem. Et post aliqua: Gaudeo igitur (si fas est confiteri) dilatam esse illam cupiditatem meam; neque enim Orationis ejus, quam composueram, faciam jacturam, sed eam reservo, ut, quinquennio rursus exacto, Decennalibus tuis dicam. Ex his luculentum fit, Mamertinum, quam composuerat, Orationem dicere non potuisse, eo quo statuerat & debebat tempore. Maximianus Kalendis Aprilis anni Christi 291, exacto quinto imperii anno, Quinquennalia celebrare debuit. Erat tum procul dubio adhuc in Italia, atque hæc, nisi multum fallor, causa fuit, cur Mamertinus nequiverit coram ipso perorare. Usque ad id temporis, mensem scilicet Aprilem anni 291, Mediolani fuisse Herculium, pene certum mihi faciunt, quæ superius num. 155 adverti, cum etiam probabilius videatur, non anno 290 exspirante, sed potius sequentis initio Mediolanum Augustos convenisse.

[158] [mense Septembri] Ut ut est, tota profecto panegyris illa non obscure innuit, dictam illam fuisse, postquam Romani imperii hostes mutuis sese bellis & cladibus conficerent. Inter varia, quæ Mamertinus enumerat, venit rebellio Ormies Persæ adversus fratrem Varanem, quam, si anno 291, ut censet Tillemontius, exorta est, mense Julio referre non potuit Mamertinus, tanto inde terrarum spatio semotus. Denique Tillemontii opinionem circa epocham dicti Panegyrici forte quatit ipse Mamertinus, in conclusione sic loquens: Gemini ergo natales pias vobis mentes, & imperatorias tribuere fortunas, atque inde sanctitatis vestræ, omniumque successuum manat exordium, quod nascentes vos ad opem generis humani bona sidera & amica viderunt: quæ vobis concordiam sempiternam, & vestrorum generum caritatem, & fovendæ reipublicæ studia conciliant. Hæc, inquam, nescio, an suspicionem injicere non debeant, ne forte non ante annum Christi 292 hæc oratio dicta fuerit.

[159] Etenim Aurelius Victor & Eutropius, quibus, ut debuit, [agere & Legionem Thebæam] Tillemontius subscripsit, asserunt, Diocletianum & Maximianum, ut magis sibi novos creatos cæsares devincirent, effecisse, ut, uxoribus repudiatis, filias suas acciperent. Et Valeria quidem Diocletiani filia Maximiano Galerio juncta fuit, Theodoram Herculii privignam Constantius accepit. Certum est, quod multis probat Tillemontius Nota XI ad Diocletianum, Constantium & Galerium cæsares creatos non fuisse ante Kalendas Martii 292. Jam vero dubitari potest, an non de his ipsis Augustorum generis agat Mamertinus, cum dicit, vestrorum generum caritatem, contracte scilicet pro generorum. Certe qui periodum integram attentius perpenderit, fatebitur, ni fallor, si generum pro stirpium sumatur, vacillare sensum, qui, cum de concordia inter principes ad stabiliendam imperii felicitatem unice sit sermo, perfectissimus est, quando generorum legimus. Atque tunc oratio illa Mamertini erit differenda post creationem cæsarum, quod propter eamdem opinor, rationem fecit Bucherius Belgii Romani lib. 7 cap. 6 num. 3. Et hæc quidem, ut liquet, certa non sunt, at saltem tam probabilia, ut non solum nihil incredibile asserant, verum etiam conjecturam non ineptam fundare possint.

[160] Ceterum ut hic ex ipsa historia liquet, Maximianum circa Octodurum fuisse, [ibidem martyrio] sic etiam, illa tacente, nihil vetat, illum tempore aliquo antecedente & ab ejus expeditionibus vacuo ibidem egisse & in Legionem Thebæam sæviisse. Hactenus itaque falsum est Dubordæi assertum: pergamus Maximiani annos percurrere, tempus etiam aliud figendo martyrio nostro aptum reperturi. Cæsar dictus Constantius mox classem parari jussit adversus Carausium: at is anno Christi 293 occisus est ab Alecto, qui ejus loco tyrannidem in Britannia arripuit. Contra hunc variis ante bellis in Belgica perfunctus Constantius tandem anno Christi 296 paratam classem eduxit, atque appulsus in Britanniam, cæso in pugna Alecto, insulam recuperavit. Hoc tempore rursus in Gallias venit, egitque circa Rhenum Maximianus Herculius, cavens ne, absente Constantio, aliquid ibi barbari molirentur, ut testatur Eumenius in Panegyrico pagina apud me 214. Quid ibidem speciatim fecerit Maximianus; quamdiuque moratus sit, historia non satis explicat. Videtur sequenti anno Mauros in Africa debellasse.

[161] Id interim certum est, patere rursum tempus locando Sanctorum Agaunensium martyrio, [coronare non potuisse.] cui sane historia neutiquam refragatur. Ait quidem loco citato Eumenius, quod Maximianus Rheni limitem, non equestribus neque pedestribus copiis, sed præsentiæ suæ terrore tutatus sit; verum hæc de ingenti exercitu intelligi debent; recte enim advertit Tillemontius, imperatorem copias aliquas secum habuisse; & hæc rursus optime cohærent, si Thebæam Legionem, cum qua potuit in Gallias advolare voluisse, in ipso ingressu cæsam statuas. Inutile esset reliquos Herculii annos usque ad magnæ persecutionis initium percensere singulos, sufficere Dubordæo debent assignati hactenus, quibus passio Sanctorum Agaunensium sic illigari potest, ut non credam, quempiam ostensurum, quod historiæ contradicat, qui id asseruerit. Redeo ad primam Maximiani expeditionem adversus Bagaudas, sub cujus initium passim figitur Thebæorum martyrium, quamque sententiam ministellus talibus argumentis impugnat, quæ si quid valent, fere omnia valere pariter debent, adversus tempora, quæ assignavi.

[162] [Futilia sunt] Itaque postquam recensuit opiniones varias auctorum dissidentium super anno, quo Maximianus Augustus creatus est, & parergis aliis plurima fœdavit folia, Primo (inquit pag. 140) nemo in historia Romana non plane novus, credet, Maximianum recens in imperii societatem assumptum, auctoritate propria Legionem integram jussisse perimi. Quamvis Diocletianus illum Augustum creasset, jus indivisum habebant in imperium, in provincias, in exercitus, in legiones. Esto hæc vera sint, quæ profecto non sunt certa. Quisquis historicos & alios auctores contemporaneos, Mamertinum & Eumenium legerit, summam inter imperatores illos concordiam, morumque similitudinem ubique assertam inveniet; sic tamen, ut Diocletianum timiditas, Maximianum audacia distinxerint. Lactantius lib. de Mortibus persecutorum cap. 7 scribit: Hic (Diocletianus) orbem terræ simul & avaritia & timiditate subvertit. Et capite sequenti eumdem rursus timiditatis, Maximianum vero ferociæ & crudelitatis arguit. Quamvis itaque & indivisum inter se imperium habuissent imperatores, & in tantam perniciem & cladem exercitus forte non consensurus fuisset Diocletianus, id profecto non evincit, eam a Maximiano patratam non fuisse.

[163] [argumenta,] Stoliditas ejus ab Eutropio, superstitio a Mamertino, crudelitas ab omnibus asserta scriptoribus faciunt, ut mirari non debeamus, tale quid ausum esse machinari, etiam inconsulto Diocletiano, quem & parum timere debuit, & cujus forte etiam iniquam in Christianos mentem perspectam habere potuit. Quæcumque crudelia consilia sic tegere noverat Diocletianus, ut aliis, non sibi adscriberentur, teste Lactantio laudato cap. XI. Adverterit hoc Maximianus, nec ingratum collegæ facturum se arbitratus sit homo natura ferus, nihil sic fingetur ab Herculii indole alienum, qui etiam ex perversæ politices regulis censere potuit, minus sibi timendum esse ab inerti ira Diocletiani, si is forte factum suum improbaret, quam ab ea Legione, quæ communia cum hostibus, quos debellatum properabat, sacra haberet. Sane, ut ut non contendam, Bagaudas veram omnes fidem amplexos fuisse, verosimile tamen est, Christianos inter illos non paucos fuisse, sicut omnino certum est, jam tum Gallias sanctæ fidei lumine fuisse illustratas, quæ sola sufficiunt, ut tam perversa suspicio ab idolorum sacerdotibus injici Maximiano, vel in ipso nasci potuerit.

[164] [quibus evictum cupit,] Hoc itaque ministelli argumentum non est, quale promiserat. Audiamus tamen illum sibi blandientem pag. 140. Ostendimus (inquit) auctorem commenti istius (Passionis S. Mauritii & Sociorum) verisimilitudinem non observasse. Quamquam, cum facta quæpiam sint certa, licet a verisimilitudine appareant aliena, subnectimus fortius aliquid conjecturis. Enimvero, si daremus Dubordæo, quæcumque de martyrio Thebæorum narrantur, apparere contraria indoli Maximiani adjunctisque temporis, quo ponuntur contigisse, ratiocinium ejus non nisi conjecturam, eamque satis levem fundaret, nisi ostenderet nobis, ab imperatoribus ira, furore, aliave animi perturbatione abreptis nihil umquam insolitum actum, nihil contra politices regulas peccatum umquam fuisse, imo nec peccari potuisse. Ostendimus contra, nec ab Herculii indole, nec a temporis adjunctis alienum esse, quod asseritur: nihil igitur superest, quod exigere ministellus possit. Pagina 143 aliud cudit argumentum, quod ut jamjam monuit, conjecturis fortius est. Ejus verba contraho. Mamertinus in Genethliaco Maximiani sub finem dicit: Ut vero lucem gentibus extulistis, exinde salutares spiritus jugiter manant.

[165] Consonat Eusebius lib. 8 cap. 13 scribens: Igitur antequam bellum nobis indictum esset, [martyrium] quamdiu imperatores placito ac benevolo erga nos animo fuerunt, quanta copia omnium bonorum, quantaque felicitate abundaverit imperium Romanum, quis explicare sufficiet? In eumdem sensum citato libro cap. 1 ita loquitur: Qualem quantamque gloriam simul ac libertatem doctrina veræ erga supremum Deum pietatis, a Christo primum hominibus annuntiata, apud omnes Græcos pariter & barbaros ante persecutionem nostra memoria excitatam consecuta sit, nos certe pro merito explicare non possumus. Argumento esse possit imperatorum benignitas erga nostros, quibus regendas etiam provincias comittebant, omni sacrificandi metu eos liberantes, ob singularem, qua in religionem nostram affecti erant, benevolentiam. Quid opus est dicere de iis, qui in imperatorum palatiis versabantur. Quid de imperatoribus ipsis, qui domesticis suis eorumque uxoribus, liberis ac servis ea, quæ religionis suæ erant, tam verbis, quam factis libere exequendi coram semetipsis potestatem dederunt, ipsis ob hanc fidei suæ libertatem gloriari, ac se ostentare quodammodo permittentes, eosque præ ceteris omnibus ministris præcipuo quodam amore complectebantur?

[166] Et post pauca: Similiter & singulis ecclesiarum antistitibus summum honorem, [Sanctorum Agaunensium] cultum ac benevolentiam ab omnibus tam privatis, quam provinciarum rectoribus deferri vidisses. Jam vero quis innumerabilem hominum quotidie ad fidem Christi confugientium turbam, quis numerum ecclesiarum in singulis urbibus, quis illustres populorum concursus in ædibus sacris cumulate possit describere? Hæc & hujusmodi alia ibidem Eusebius, quibus Gallice recitatis, quærit Dubordæus: Quis credat, Legionem Thebæam peremptam fuisse eo tempore, quod Mamertinus & Eusebius nobis describunt? Tempusne pacis, benevolentiæ & felicitatis appellari potest, tempus, quo sex mille sexcenti viri crudelissime necati sint? Dicitur Maximianus eos capitis damnasse, quod renuerent idolis sacrificare, & jamjam docuit nos Eusebius, Maximianum & Diocletianum provincias sic Christianis regendas dedisse, ut eos etiam a sacrificiorum necessitate exemerint.

[167] Respondeo: Qui attentius Mamertinum & Eusebium legerit, [illigari non posse] facile judicabit, hunc de iis partibus Orientis, ubi versabatur, deque solo Diocletiano agere, illum hic audiri non debere. Mamertinus panegyrim coram Maximiano dicens, adulatorum more silet, quæ in principe suo laudare non poterat ipsa gentilitas; alia, quæ Maximiano dedecori vertebantur, contrariis elogiis mendacissime convertit. Testor inter alia silentium ejus de infelici successu expeditionis contra Carausium, quem astute tegit, testor hæc ipsa, quæ de felicitate imperii sub Maximiano mentitur, aliorum omnium scriptorum testimoniis contraria. Audiamus Lactantium de Mortibus persecutorum cap. 8. Nam cum ipsam imperii sedem teneret Italiam, subjacerentque opulentissimæ provinciæ vel Africa vel Hispania, non erat in custodiendis opibus tam diligens, quarum illi copia suppetebat. Et cum opus esset, non deerant locupletissimi senatores, qui, subornatis indiciis, affectasse imperium dicerentur, ita ut effoderentur assidue lumina senatus. Cruentissimus fiscus male partis opibus affluebat.

[168] [expeditioni contra Bagaudas.] Jam libido in homine pestifero non modo ad corrumpendos mares, quod est odiosum ac detestabile, verum etiam ad violandas primorum filias. Nam quacumque iter fecerat, avulsæ a conspectu parentum virgines, statim præsto. His rebus beatum se judicabat, his constare felicitatem imperii sui putabat, si libidini & cupiditati malæ nihil denegaret. Addantur his Victoris de inaudita & spurcissima ejus libidine & crudelitate testimonia; & frustra assertam a Mamertino imperii tantam felicitatem quæremus. Scio, non paucos scriptores, quod de Africa & Hispania, nulla de Galliis mentio fiat, suspicari, depingi hic Maximianum, postquam inter quatuor divisum esset imperium, ferocientem; at alii non pauciores numero conjectant, vel Africa vel Hispania in textum ex margine irrepsisse; iis certe rejectis verbis, sensus clarior & purior phrasis est. Quidquid tamen sit, cum nemo derepente pessimus fiat, ejus hic descripta indoles Mamertinum merito adulationis arguit, cujus etiamsi convinci certis rationibus non posset, munus oratoris, quod coram Maximiano exercuit, merito suspectum reddit.

[168] [nec locari] Quod ad Eusebium pertinet, & is, si aliis scriptoribus credimus, felicitatem primorum sub Diocletiano temporum liberalius paulo exaggerat, nisi forte, quæ in Palæstina vicinaque Ægypto viderat accidisse, ad totum imperium traduxit. Certe res Occidentis parum sibi perspectas fuisse, pluribus locis prodit, & profitetur etiam eodem capite 13, non nisi ea pertractare se velle, quæ in Oriente, & iis quidem provinciis, quibus proximus erat, contigissent. Denique furorem hunc momentaneum Maximiani & ignorare facillime potuit, & si illum, quod videtur minus verisimile, audiverat, parum id ad totius reliqui orbis quietem comparatum videri potuit, quapropter & ab eo referendo forte abstinuit. Eodem recidit, & eadem fere responsione refellitur, tertia a ministello mota difficultas. Aperte, inquit, edicit Eusebius, Tum divina ultio levi brachio, ut solet, integro adhuc Ecclesiæ statu, & fidelium turbis libere convenientibus, sensim ac moderate in nos cœpit animadvertere, orsa primum persecutione ab iis, qui militabant; ubi de magnæ persecutionis exordio, quæ anno 301, adeoque dudum post expeditionem Maximiani in Gallias, contigit.

[170] [posse ante] Et illud quidem verum est; at, qui asserit, tum primum latum fuisse edictum adversus Christianos milites, secundum quod, nisi paruissent, militia omnes solverentur, non excludit peculiarem aliquam in Milites aliquot animadversionem, quam etiam facile potuit ignorasse. Certe ex quibus rursum dialecticæ regulis hoc suum ratiocinium pag. 150, Milites primi generalem persecutionem experti sunt; Agaunenses Martyres in militia merebant; ergo ante magnæ persecutionis initium non sunt passi, deduxerit ministellus, non capio; eodem enim ego evincam, ante seculi 4 initium nullos uspiam milites pro Christo passos esse, quod, ut ut Sanctorum blasphemus osor est, opinor, non admittet. Ceterum hoc capite suæ Dissertationis, suis iterum paralogismis implexus P. Petrum Franciscum Chiffletium vindicat Dubordæus. Iniquam ejus suspicionem de Actis a Chiffletio productis superius explosimus. Hic pag. 131 & seqq. agnoscit, aptissimum tempus, quo locari martyrium Sanctorum nostrorum possit, esse expeditionem Maximiani contra Bagaudas; advertit epocham illam in Actis interpolatis Surianis expressam esse, minime vero reperiri in Ms. Jurensi P. Chiffletii.

[171] Censet itaque futurum fuisse, ut non nisi stolide sibi Chiffletius de invento suo applausisset, [magnæ persecutionis initium.] nisi in Surianis Actis occurrisset Sigismundi regis mentio; & sic simul probat bonam Chiffletii fidem, talia Acta edentis, qualia repererat, nec deleturi procul dubio, quod Acta sua commendare potuisset, si Suriana Acta, ut ministellus ridicule suspicatur, correxisset. Eodem capite pag. 137 miratur. Baronium, qui Surianis Actis usus est, ubi epocha illa exprimitur, martyrium Legionis Thebææ illigasse anno Christi 297, duodecimo scilicet, postquam Maximianus copias adversus Amandum & Ælianum eduxerat. Mirarer mirantem ministellum, nisi illum refellendo persuasum omnino haberem, quod ea, quæ adfert & impugnat, vel non legerit, vel præcipitanti oculo percurrerit. In Surii Actis præter mentionem de Bagaudis, quæ pro martyrii epocha ponitur, occurrit alia, quæ vix, imo ne vix quidem cum hac componi possit.

[172] Sub exordium legitur: Hi igitur milites Christianæ religionis ritum Orientali traditione ab Hierosolymitanæ urbis episcopo susceperant, [Ejusdem errores alii] fidemque sacram virtuti & armis omnibus præponebant. Ad urbem quippe Romam itinere attingentes, eamdem Christianitatis fidem, quam acceperant, apud beatum Marcellinum prædictæ Romanæ urbis Pontificem confirmaverunt. Marcellinus Pontifex creatus est anno Christi 296; non igitur, eo sedente, Romam venerunt sancti Martyres, si undecim ante annis passi fuerint, atque ita pugnant hæ duæ epochæ. Papebrochius noster in Propylæo Maji ad S. Caji Papæ decessoris S. Marcellini Acta, illas combinare conatur, suspicaturque, Pontificis titulum per anticipationem Marcellino tribui in Actis Surianis, Martyres vero nostros ab eodem in fide confirmatos quidem fuisse, sed jussu Pontificis S. Caji, qui annos XII sedit, cum scilicet Marcellinus adhuc tantum esset Romanæ Ecclesiæ presbyter in aliquo Urbis Titulo. Sic utcumque salvantur ambæ epochæ. Verbis ex Passione Surii allatis vim aliquam inferre noluit Baronius; itaque, cum alterutram epocham rejiciendam censeret, illam retinuit, quæ est a Marcellini Pontificatu, cui proinde passionem Martyrum Agaunensium illigavit. Tantum miratus non fuisset ministellus, si tam probe chronologiam Pontificiam, quam Joannæ Papissæ ridiculam fabulam calluisset.

[173] Capite Dissertationis suæ 16 ostendere nititur, Bagaudas non fuisse Christianos, [& parerga.] ubi sic aëra verberat, ut pluribus, post ea, quæ superius paucis strinxi, refellere ejus hypercriticam supervacaneum ducam. Fuisse sub finem seculi 3 sparsam late per Gallias Catholicam fidem, non nisi is negare potest, qui monumentis nullis fidem habet. Inter Bagaudas, simplex rusticorum genus, fuisse aliquos Christianos est omnino verisimile. Fides Christiana docet nos, vexationes patienter tolerare, rebellionem prohibet. At tam difficilem doctrinam non omnes semper homines sequuntur, neque eo ipso tempore sancti omnes evadunt, quo sanctam fidem suscipiunt. In errore igitur fuisse Bagaudæ Christiani potuerunt. Quamquam ex Salviano discimus, non ideo eos arma sumpsisse, quod fidei Christianæ causa vexarentur, sed quod a judicibus & præfectis præscriptionibus, rapinis, exactionibus & inductionibus tributariis devorarentur, ut loquitur Salvianus, nec eorum querelæ audirentur, sed indies mala ingravescerent, quæ profecto facile titulum eorum rebellioni prætexere potuerunt. Quidquid tamen sit, esse inter illos Christiani potuerunt, & si non fuerint, potuit id suspicari Maximianus, atque sic difflatur tota hic ministelli critica.

§ XII. Examinatur Tillemontii & Bailleti critica de Actis Eucherianis, & inquiritur, an martyrium Sanctorum Agaunensum magnæ persecutioni illigari non possit? Dubordæani circa hæc errores.

[Passio primaria] Tillemontius, & illum presse sequi solitus Bailletus, circa Acta Sanctorum nostrorum, quæ Chiffletius ac deinde Ruinartius ediderunt, vacillare videntur, vel saltem sibi non ubique constant. Admittunt, illa a S. Eucherio Lugdunensi episcopo sub medium seculi quinti scripta esse, imo id habent pro indubitato. Hinc summam auctoritatem hujus Passionis sic agnoscunt, ut tamen alibi non satis illi tribuant, maxime circa epocham martyrii. Etenim uterque statuit, passos esse Thebæos Martyres primo anno, quo Maximianus Herculius purpuram gessit, & ad sedandos in Galliis tumultus a Bagaudis excitatos profectus est, quod tamen cum S. Eucherii verbis non videtur componi posse. Hauserunt fundamentum opinioni suæ ex interpolata Surii Passione, de qua eorum criticam sequenti § discutiemus. Cum pro sinceris habeant, quæcumque Eucherius narrat alia, & tempus martyrii ex iisdem percepisse sanctus scriptor censeri debeat, ex quibus martyrium cum suis adjunctis intellexit, illique non hoc magis ignorare, quam cetera debuerint, credo, parem S. Eucherio fidem hic habendam, quam illi alibi non negamus, nisi aliquid absolute suadeat illum deserere, quod nunc inquiro.

[175] [quæ S. Eucherio tribuitur, aperte suadet] Juverit autem præmonuisse, quod pluribus infra ostendam, nullius penes me ponderis esse Suriana Acta in hoc saltem puncto, quod Eucherianis Actis sic ab interpolatore adjectum legitur, ut satis aperte videatur S. Eucherii assertis adversari. Nullum is certe uspiam verbum habet, quod innuat, passionem sanctorum Agaunensium Martyrum ad primam Maximiani in Gallias expeditionem referendam esse. Habent quidem Acta a Chiffletio edita, Hi (sancti Martyres nostri) in auxilium Maximiano ab Orientis partibus acciti venerant; sed nusquam asseritur, quod tum primum, cum passi sunt, advenissent; nusquam quod Herculio adversus Bagaudas moventi, auxilio missi sint; nusquam denique, quod tamen solita fide pag. 131 refert Dubordæus, quod tum temporis necati sint. Scribit S. Eucherius: Maximianus non longe aberat, nam se circa Octodurum itinere fessus tenebat, sed neque hinc, neque ex sequentibus conficitur, imperatorem ex Italia potius, quam ex Galliis eo tum, cum Legionem Thebæam martyrio coronavit, advenisse; ita ut solis hactenus Chiffletii Actis inhærenti pro epocha martyrii esse possit, quodcumque tempus, quo potuit apud Veragros cum copiis agere Maximianus.

[176] Alibi epocham distinctius assignat sanctus scriptor, [martyrium Sanctorum magnæ persecutioni] quæ an admitti non possit, videamus. Itaque S. Eucherius Passionem sic orditur: Sub Maximiano, qui Romanæ reipublicæ cum Diocletiano collega imperium tenuit, per diversas fere provincias laniati, aut interfecti sunt Martyrum populi. Idem namque Maximianus, sicut avaritia, libidine, crudelitate ceterisque vitiis obsessus furebat, ita etiam gentilium ritibus deditus, & erga Deum cæli profanus, impietatem suam ad extinguendum Christianitatis nomen armaverat. Si qui tunc Dei veri cultum profiteri audebant, sparsis usquequaque militum turmis, vel ad supplicia vel ad necem rapiebantur, ac velut vacatione barbaris gentibus data, prorsus in religionem arma commoverat. Erat eodem tempore in exercitu Legio militum, qui Thebæi appellabantur. Mitto ex laudatis Actis locos alios non paucos excerpere, qui si non manifestius in eamdem sententiam inducant, sunt sane jam relatis simillimi, & lectorem eruditum, qui Acta Surii non viderit, vel alium quemlibet præjudiciis, quæ ex illis hausit, vacuum requiro, interrogoque, an non sentiat, hujus Passionis scriptorem agere de universali quapiam & atroci persecutione, cum ad perquirendos undequaque, & ad supplicia pertrahendos Christianos, milites adhiberentur. Fallor, si talis quispiam negare audeat: clara nimium mihi verba apparent.

[177] Neque negat id etiam Tillemontius, sed contra aperte fatetur, [illigandum esse. Idem suadetur] martyrium Sanctorum Agaunensium ad magnam persecutionem decimam referri ab Eucherio. Ast contendit, in eo illum errasse, uti & scriptores nonnullos alios, qui similiter, quæ ante sub Maximiano contigerant, huc pertraxerunt. Verum nescio, an hæc illius censura non sit paulo iniquior. Etenim si penitius ejus opinionem inspiciamus, disquiramusque, quare contendat, Thebæorum cædem necessario ad expeditionem contra Bagaudas referendam esse, inveniemus, solum fere ejus fundamentum esse, asseri id in Actis Surianis. Certe quas aliunde verisimilitudines pro sua sententia corradit, non videntur tantæ esse, ut difficultates occurrentes penitus elevent, sicut in decursu patebit. Interim nemo diffitebitur, perperam auctoritatem ignoti hominis, seculo (ut censet Tillemontius) septimo scribentis, asserentisque, Martyres Thebæos passos esse, cum bellum adversus Bagaudas pararet Maximianus, anteponi auctoritati S. Eucherii, auctoris gravissimi, qui medio seculo V vixit, nisi hujus errorem aliorum aliunde testimonia convincant. Antequam illa, quæ hactenus prolata invenio, discutiam, videamus, quæ S. Eucherii asserto non parum favent.

[178] Quo loco apud me sint Acta S. Victoris Massiliensis, [ex Actis S. Victoris martyris Massiliensis.] Commentarii hujus § 2 num. 30 & seqq. significavi. Ibi ita legitur: Maximianus enim, cum pro Sanctorum sanguine, quem per totum orbem crudelius aliis, maximeque per totas Gallias crudelius fuderat, & præcipue pro famosissima illa Thebæorum apud Agaunum cæde, nostrorum plurimis nimium terribilis factus, Massiliam advenisset … tota rabie bellum indicit, Christicolasque, nisi sacrificent idolis, exquisitis mortibus deperire jubet. Atque hæc in Passionibus variis istius sancti Martyris, quas vidi, totidem fere verbis referuntur, quibus non obscurius harum auctor, quam Eucherius de generali persecutione loquitur. Porro eodem circiter tempore S. Victoris martyrium & Sanctorum nostrorum cædes contigit, cum in hujus Actis inter recentia Maximiani scelera famosissima narretur Thebæorum apud Agaunum carnificina. Ruinartius Thebæorum certamen anno 286 illigat, fassusque, illud ad annos posteriores differri posse, martyrio S. Victoris Massiliensis annos 290 vel 303 assignat, quod tum, inquit, Maximianus apud Massiliam versaretur. Ego propter aperta scriptoris verba, utrumque arctissimo, quo potest, temporis intervallo, & proinde unius anni rotundi periodo innectendum martyrium credo.

[179] [Perperam auctores tam graves] Passum esse S. Victorem mense Julio, consignata in Fastis Ecclesiasticis constans ejusdem illo mense memoria suadet. Propter eamdem rationem non immerito suspicamur, Sanctos Agaunenses XXII Septembris coronatos fuisse. Igitur S. Victoris martyrium erit illigandum mensi Julio anni subsequentis Septembrem, quo Thebæi passi sunt & utrumque illigandum magnæ persecutioni decimæ, si Eucherio & auctori Passionis S. Victoris, quem Tillemontius Monument. eccles. tom. 4 pag. 549 asserit esse Cassianum, aut alium certe virum gravem ejusdem temporis vel etiam anterioris, fidem habeamus. Idem quidem Tillemontius Nota 2 ad Martyrium S. Victoris pag. 757, hunc etiam scriptorem ejusdem erroris arguit, ipso mox initio sic observans: Doctissimi viri seculi V interdum minus norant adjuncta rerum, quæ præcedentibus seculis contigerant, ut observavimus de S. Eucherio in Historia S. Mauritii. Nemo itaque mirari debet, si epocha martyrii S. Victoris confuse signata est, & ita, ut negotium facessat; nimirum quia, ut paulo post significat, Acta illa supponunt, imo non obscure asserunt, Passionem S. Mauritii persecutionis magnæ tempore contigisse.

[180] [erroris arguuntur a Tillemontio,] Atque ita gravissimi duo scriptores inscitiæ & erroris arguuntur in rebus, a quibus tantum uno alterove seculo aberant, & in quibus perdiscendis operam diligentiamque se posuisse testantur. Neque vero rationes tanti ponderis sunt, quæ proferuntur, ut hunc nobis errorem indubitatum faciant. Certe Tillemontius Nota 12 ad Acta S. Mauritii tom. 4 Monument. pag. 698, ubi epocham nostram ex professo examinat, non nisi duas adfert, easque prorsus levissimas. Harum altera est, quod Bagaudarum tumultus sedati fuerint ante annum 288, ita ut de illis nihil memoratum amplius inveniatur sub Diocletiano, atque adeo contra eos non moverit Maximianus post annum 303, seu magnæ persecutionis initium. Atque hæc sunt plane certa; at Tillemontius ita ratiocinando præconcepta ex Surii Passione præjudicia prodit, neque enim aliunde didicit, ut jam non semel adverti, in expeditione adversus Bagaudas martyrio coronatos fuisse Thebæos, quam ex Actis illis interpolatis, quæ cum nullius in hac re auctoritatis sint, contra aperta Eucherii verba evincere nihil possunt.

[181] [qui errorem illum neutiquam probat] Alteram hanc ibidem rationem allegat. Præterea, inquit, non probatur, imo neutiquam verisimile est, Maximianum copias in Gallias ducendas habuisse anno CCCIII, vel CCCIV. Verum est, quod nullus forte id probandum susceperit, quod probari neutiquam debet: neque enim S. Eucherius asserit, neque aliunde necesse est credere, Sanctorum Thebæorum certamen tunc contigisse, cum exercitum in Gallias ad bellicam expeditionem aliquam duceret Maximianus. Imo Eucherii verba talia sunt, ut destinatas pertrahendis ad necem Christianis copias solum habuisse videatur, quod quare tam sit a verisimilitudine alienum, ego hactenus non satis video. Sane hæc, quæ ibidem Tillemontius sola adfert, non sufficiunt, ut certum nobis S. Eucherii errorem faciant. Fortius est contra Eucherium, quod Nota 2 ad S. Victorem Massiliensem loco citato sic paucis intorquet argumentum. Potuit Maximianus, inquit, Massiliæ fuisse mense Julio anni CCCIII vel CCCIV, tempore magnæ persecutionis. Verum fortissimis rationibus opus esset, ut persuaderetur, id factum esse; cum Galliæ non essent ejus jurisdictionis.

[182] Hoc argumentum potuit a Tillemontio mutuari Dubordæus, [uti nec Dubordæus:] qui probaturus, Sanctorum Agaunensium martyrium tempore magnæ persecutionis figi non posse, Dissertationis suæ capite 14 pag. 125 sic fere scribit: Etiamsi tempus exercendæ ferociæ Maximiano inveniretur magnæ persecutionis annis, non omnis tamen esset sublata difficultas, cum forte persecutio se non extenderit usque ad regionem, in qua Militum. Thebæorum palæstram collocant. Conveniunt omnes, Vallesiam & Agauni viciniam fuisse eorum martyrio nobilitatam: inquiri autem debet, an illa ad Gallias & Constantii jurisdictionem non spectarit. Aurelius Victor quæstionem decidit, scribens: “Quæ trans Alpes Galliæ sunt, Constantio commissa” Etenim mappam geographicam inspicienti in oculos incurrit, Agaunum Romanis trans montes esse. Pluribus deinde ostendere nititur, Alpes Graias & Penninas, quas habitabant Veragri, ubique Agaunum erat, plerasque spectasse ad Gallias, facta per Romanos partitione provinciarum.

[183] Deinde concludit: Cum igitur Vallesia, ubi Agaunum erat, [quæ enim contra movent] ad Gallias pertinuerit, illo tempore, quo earum imperium habebat Constantius, hæc animadversio sufficit ad demonstrandum, quod Legionis Thebææ passio magnæ persecutioni non possit innecti: Bosquetus enim Montispessulani episcopus Historiæ eccles. lib. 4 cap. XI & Dodwellus Dissert. Cypriano XI probarunt, solum inter quatuor imperatores Constantium Chlorum numquam in Christianos sæviisse. Ita ille. Constantium Chlorum in atrocissima illa persecutione partes exiguas habuisse, suadent præter alia luculentum Lactantii testimonium. Is de Mortibus persecut. cap. 15 scribit: Etiam litteræ (Diocletiani) ad Maximianum atque Constantium commeaverant, ut eadem (Christianos persequendo) facerent. Et quidem senex Maximianus libenter paruit per Italiam, homo non adeo clemens; nam Constantius, ne dissentire a majorum præceptis videretur, conventicula, id est parietes, qui restitui poterant, dirui passus est: verum autem Dei templum, quod est in hominibus, incolume servavit.

[184] Nec minus aperta sunt ejusdem in hanc rem verba capite sequenti. [saltem incerta sunt. Dubitari quippe potest,] Vexabatur ergo, inquit, universa terra, & præter Gallias, ab Oriente usque ad Occasum tres acerbissimæ bestiæ sæviebant. Quæ, si Lactantium ab omni assentationis suspicione exemptum asseris, plane evincunt, sanctorum Thebæorum Martyrum necem patratam non esse in provinciis Constantio subjectis, vel, si ibi contigerit, Constantio neutiquam, sed Maximiano Augusto adscribi debere. An autem in Vallesia perimi magnæ persecutionis tempore non potuerint Martyres nostri, nisi alterutrum consequatur, indago. Gallia Narbonensis, ab Italia flumine Varo discreta, ad Pyrenæos montes & Mediterraneum mare a Meridie, ab Occidente ad Novempopulanam provinciam, a Septemtrione usque ad Gebennam & Juram montes, vel certe usque ad Rhodanum, recepto nondum Arari, & Lemanum lacum apud veteres extendebatur, testibus Plinio, Dione & aliis apud Cellarium Geographiæ antiquæ tom. 1 pag. 103 & 140. Comprehendebat igitur provinciam Viennensem, in eaque Massiliam, & Alpes Graias, in quibus est Agaunum, Sanctorum Thebæorum palæstra.

[185] Ammianus Marcellinus, qui floruit medio seculo IV, ita in hanc rem scribit lib. 15 cap. XI sub finem: [an Vallesia] Rhodanus… Viennensem latere sinistro perstringit, dextero Lugdunensem, & emensus spatia flexuosa, Ararim (quem alii Sauconnam appellant) inter Germaniam primam fluentem, suum in nomen adsciscit: qui locus (ubi Araris apud Lugdunum Rhodano immiscetur,) est exordium Galliarum. In Itinerario Pentingeri Lugdunum etiam caput Galliarum dicitur, quia Romanis, per Narbonensem provinciam itinerantibus, prima Galliæ civitas occurrit. Ex his conficitur, regionem omnem cis Rhodanum, eoque Italiæ propinquiorem, Narbonensi provinciæ primitus inclusam fuisse. Apud Pagium in Critica ad annum Christi 374 num. 7 & seqq. in subscriptionibus conciliorum, Arelatensis anno 314, & Aquileiensis anno 381 celebratorum, Narbonensis antiquæ provinciæ præsules ab episcopis Galliarum se discernunt.

[186] [in partitione imperii] In primo, post episcopos Italiæ, & Viennensis provinciæ, quæ pars fuit Narbonensis, sub titulo item de Galliis, earum præsules enumerantur varii: in secundo autem Theodorus Octodorensis, Proculus Massiliensis & alii ordine subsignant, sed qui soli forte ex Galliis trans Rhodanum aderant, Constantius episcopus Sciscianensis & Justus, Legati Gallorum appellantur. Patet igitur, Narbonensem provinciam seculo etiamnum quarto Galliis non raro non annumeratam fuisse, sed potius Italiæ, quia nimirum jam olim colonia Romana fuerat, post Carthaginem prima, ut notat Vallesius in Notitia Galliarum, quare etiam a Julio Cæsare, Agrippa apud Plinium, Suetonio in Julio, a Galliis exclusa fuit. Aque ex his dubium utcumque videri potest, an Narbonensis Gallia, in qua Agaunum est & Massilia, Maximiano, an Constantio in partitione imperii cesserint. Herculium illam sibi reservasse apparet mihi saltem probabile.

[187] [Constantio Chloro,] Huic opinioni suffragantur potius, quam adversentur, scriptores tertii & quarti seculi, qui Gallias obtigisse Constantio scribunt; est enim verisimile, illos loqui secundum vulgarem illo tempore divisionem, quæ a Galliis Narbonensem provinciam excludit. Sane Aurelius Victor, verbis a Dubordæo superius citatis, cuncta, quæ trans Alpes Galliæ sunt, Constantio commissa, contrarius non est: multum enim fallor, nisi Alpes alias, quam, quæ proxime Italiam terminant, nobis hic designet, dum Alpes Galliæ vocat. Certe insolito hoc Alpium nomine videtur Victor significare, vel Alpes, quæ in Gallia sunt vel saltem, quæ Galliis sunt proximæ. Inter illas procul dubio Penninæ illæ censendæ sunt, quæ Vallesiam a Septemtrione cingunt, atque ab Oriente Rhætiam ab Helvetia dividunt. Imo ipse mons Jura nonnumquam apud antiquos, teste Cluverio, inter Alpes computatur: unde Ptolomæus Dubim fluvium scribit ex Alpibus fluere, qui ex monte Jura originem trahit, atque ita Victor non Vallesiam solum, sed Helvetiam insuper Maximiano relinqueret.

[188] [an Maximiano Herculio] Quidquid sit, Vallesiam ab ejus imperio ita certo non excludit; demus enim etiam, Victorem hic Alpes Galliæ appellare, ne quis Pannoniam Illyricumque, quæ Romanis trans Alpes sunt, crederet etiam Constantio commissa fuisse, tamen adhuc ambigua phrasis est, an Vallesiam ceterasque ipsis Alpibus septas ditiones Galliis, seu Constantii imperio includat, an vero excludat. Certe si Hispaniam, quod ex Lactantii verbis lib. de Mortibus persecut. cap. 8 quidam autumant, sibi Maximianus retinuit, verisimillimum etiam est, Narbonensem Galliam eumdem obtinuisse, ut copiis suis, in omnem eventum terrestre iter pateret in Hispaniam. Deinde, quoties videmus Maximianum, Italia egressum, toties fere illum reperimus in Narbonensi Gallia circa Massyliam agentem, quæ omnia huic conjecturæ nostræ favere videntur.

[189] Porro fatetur ipse etiam Tillemontius laudatus in Notis ad Acta S. Victoris, [cesserit. Difficultates aliæ in illa opinione non convincentes.] Maximianum duobus persecutionis annis, antequam purpuram exuisset, Massiliæ versari potuisse mensibus Juliis. Neque obest aliquid quominus in Vallesia mense Septembri anno 303 esse potuerit, eo enim stante, Romæ circa finem ejusdem anni, & Mediolani initio 305 agere potuit, quæ solum duo ejus itinera ab auctoribus expressa reperimus. Ceterum novi, contra propositam hactenus conjecturam difficultates non unas formari posse, & vel maxime a Sanctorum nostrorum Sociis, qui in Germania plurimi coronati dicuntur. At examinari postmodum poterit, an sancti Martyres illi ex Thebæa hac Legione fuerint, ut traditio & vulgaris opinio asserit; sane hactenus id non satis probatum reperi. Quamquam, si id asseruerimus, elevari utcumque etiam difficultas inde orta poterit, neque enim credo, admissum iri adjuncta quæcumque in illorum Actis asserta, nec necesse est adstruere, eodem tempore cum reliqua Legione coronatos martyrio fuisse.

[190] Interim præterire hic rursum nequeo Dubordæi præcipitantiam, [Dubordæi ineptissima sophismata] vel malam fidem. Pagina 126 probaturus, Vallesiam Constantio paruisse, ait: Probat Pagius in Critica pag. 218, (primæ editionis) quod Alpes Graiæ non pertinuerint ad quinque provincias, quæ antiquam Narbonensem componebant; imo quod inter Galliarum provincias computarentur eo tempore, quo Narbonensem provinciam separarunt, Italiæ jungendam. Pagius loco citato num. 19 enumerat auctores, qui crediderunt, Quinque provincias, ex divisione facta inter annum 370 & 373, fuisse duas Narbonenses, Viennensem, Alpes Maritimas & Alpes Penninas cum adjunctis Graïs. Hanc deinde opinionem impugnat. Verum, inquit, licet certum sit, antiquam Narbonensem Quinque memoratas olim comprehendisse, eamque partem Galliarum habitam non fuisse, tamen &c. Igitur hic fatetur Pagius, quod Alpes Graiæ cum Penninis, licet ad Quinque sic dictas provincias non pertinuerint, spectarint tamen ad Narbonensem antiquam, quæ inter Gallias computata non fuit. Quæ profecto Dubordæum confundunt; nam postremum hoc solum nobis hic sufficit, parum curantibus, an integro fere seculo post, cum facta est divisio in Quinque provincias, inter illas fuerint Alpes Graiæ & Penninæ, modo habeamus, fuisse olim Narbonensi antiquæ inclusas & a Galliis proprie dictis separatas.

[191] Juverit hic ulterius observasse singularem arguendi rationem ministelli, [exploduntur. Alia conjectura, secundum quam salvatur] ex contradictoriis contradictoria elicientis. Asserit Pagius, Alpes Graias in provincia Narbonensi & extra Gallias fuisse; at sophista inde deducit, fuisse in Galliis, neque ad Narbonensem spectasse Maximiani temporibus, quia sexaginta annis post Alpes Graiæ, pars Narbonensis provinciæ solidæ, inter quinque partes, in quas illa provincia secta tum fuit, recepta non sit, sed alio rejecta. Quo non compellunt angustiæ & libido cavillandi! Ceterum sicut, quæ hactenus dixi, non nisi conjectando protuli, liceat aliam hic etiam conjecturam adjicere, in qua Narbonensis Gallia Constantio subjecta manet, & tamen S. Eucherii narratio salvatur, dum Sanctorum Thebæorum martyrium magnæ persecutioni alia via innectimus. Usque ad annum Christi 305, quo imperium Maximianus deposuit & transtulit in Constantium, is non nisi Cæsar erat, neque enim Augustus dictus fuit, quamdiu imperii habenas tenuit cum Diocletiano Herculius. Maximianus Constantium adoptarat, & cæsarem dictum purpura induerat, illi Theodoram privignam suam dederat uxorem. Plurimum Maximiano hisce titulis debebat Constantius, & plurimum procul dubio detulit, homo beneficiorum nec immemor, nec debitor otiosus. Non igitur mirum adeo videri debet, si in provinciis Constantio subjectis aliquid contra Christianos Maximianus forte molitus sit.

[192] [S. Eucherii narratio, etiamsi supponatur] Præterea Augustos jurisdictionem aliquam in subditam cæsaribus imperii Romani partem tum temporis habuisse, est omnino verisimillimum. Tillemontius ipse in Diocletiano pag. 23 observat, partitionem imperii non obfuisse, quo minus frequenter Augusti in Cæsarum ditionibus non otiosi egerint. Jurisdictionis qualiscumque exercendæ ansam præbere Maximiano potuit celebre adversus Christianos Diocletiani edictum, quod lubens suscepit Maximianus, quodque negligentissime a Constantio observabatur. Ejus exsecutionem potuit Herculius Augustus ex innata animi ferocia, & concepto pridem in Christianos odio efficacius urgere voluisse. Certe si id sine ullo aliunde jure Maximianus tentasset, dubitari non sine ratione posset, an Constantius, tot titulis Maximiano obstrictus, tum ipsi, tum duorum aliorum purpuratorum sententiæ refragari ausus fuisset, coactus necessitati cedere. Hæc, quæ non sunt a probabilitate aliena, si admittantur, erroris argui non debebunt Eucherius & alii graves auctores, acsi perperam, quæ prius contigerant, ad magnam persecutionem retulissent; quod quidem, qua ratione faciant, qui Eucherium norint, illique certo Acta Sanctorum nostrorum adscribunt, iterum fateor, me non concipere. Tutius sane asserta viri sagacissimi & diligentissimi defenderent, ea si quoquam modo admitti, nec aliunde ex certis indiciis falsi indubie argui possint. Scio adversus hæc difficultatem moveri ulterius posse, ex silentio Lactantii, in descriptione persecutionis non præterituri extraordinarias illas Maximiani molitiones.

[193] [Vallesia Constantio] Locum hic non unum habet, ubi materia, quam tractat, hujus rei, si contigisset, narrationem exigere videri possit. At diffiteri non potest Tillemontius, sæpissime etiam in narratione Lactantii occasionem occurrere loquendi de Maximiani crudelitate in Christianos, eam si jam pridem ante latum edictum horrendis exemplis & tot millium Martyrum cædibus probasset. Silet tamen de his Lactantius, sic, ut saltem id nusquam satis certo ex ejus verbis extundi possit. Silentium itaque silentio opponatur, & par fere erit vis utriusque argumenti negativi. Ad ea porro, quæ Lactantius & Eusebius asserere videntur, nullam, vel mitissimam plane in Galliis fuisse persecutionem, cum illis præesset Constantius, reponi etiam nonnulla possunt, quæ si auctores illos adulationis suspectos non reddant, certe innuunt, non tam pacate ibidem cum Christianis actum fuisse, quam auctores illi videntur persuadere velle. Eusebius ipse sub finem libri de Martyribus Palæstinæ ita scribit: Nam quæ ulterius sitæ sunt regiones, Italia videlicet tota & Sicilia, Gallia quoque & quæcumque ad Occasum solis porriguntur, Hispania, Mauritania & Africa, cum vix duobus persecutionis annis integris furorem belli expertæ essent, divini Numinis præsentissimum auxilium & pacem brevi sunt consecutæ.

[194] [obtigisse.] Qui Gallias furorem belli, adversus Christianos scilicet a tyrannis moti, duobus primis persecutionis annis, Christi 303 & 304 expertas esse, sine ulla exceptione asserit, secum certe commodius conciliari non videtur posse, quam si dicas, quæ in Galliis, antequam Constantius Augustus dictus esset, mala Christianis illata fuere, non ab eo, sed a Maximiano profecta fuisse; ita enim laudes Constantio propter lenitatem tum ab Eusebio Hist. Eccles. lib. 8 cap. 13, tum ab aliis scriptoribus tributæ convenient, & sæviisse etiam in Galliis persecutionem intelligetur. Ceterum sic conjectando, id saltem consecutus sum, ut luculentum fiat, temere jactare Dubordæum, quod martyrium Sanctorum Thebæorum neque magnæ persecutioni, neque aliis quibusdam annis Maximiani innecti possit, cum rationes nullas protulerit, quarum inineptiam non ostenderim. Tempus ego certum martyrio illi non assignavi, quamquam enim mallem, salvari S. Eucherii narrationem, ex qua anno Christi 303 passi sancti Martyres credi deberent, tamen, cum non nisi conjecturis id stabilire potuerim, electionem arbitrio lectorum permitto. Non invenient, opinor, certius fundamentum, quo certo alicui ex assignatis anno innectatur. Hactenus Acta S. Eucherio adscripta sic a Dubordæanis sophismatis vindicavi, ut nihil arbitrer me prætermisisse, quod alicujus momenti videri possit: nunc pauca de interpolatis dicenda sunt.

§ XIII. Examinantur Acta interpolata & Tillemontii ac Bailleti de illis censura. Ætas scriptoris, qui Sigismundi, Ambrosii & S. Innocentii mentionem Actis adjecit, incerta est.

[Actorum Surianorum scriptor,] Miror hic, si alibi uspiam, horum criticorum indulgentiam. Fatetur uterque, Acta hæc nostra post medium seculum VII, hoc est quadringentis pene annis post Sanctorum Agaunensium martyrium conscripta esse, nec tamen omnis auctoritas illis abjudicatur, in iis ipsis, quæ martyrii adjuncta habent superaddita. Videmus, inquit Tillemontius Monumentorum eccles. tom. 4 pag. 421, Passionem a Surio editam ex Actis Chiffletii profectam esse, cum aliqua tamen mutatione & interpolatione. Verisimile est, posteriorem illam a monacho quopiam Agaunensi post annum DCL scriptam & compositam fuisse ex traditionibus sui monasterii, vel ex monumentis antiquioribus: nam stilus pulcherrimus est in is ipsis rebus, quas ab Eucherio non est mutuatus. Igitur judicavimus, nos illa quibusdam locis uti posse. Hisce paria omnino habet Bailletus in Tabula Critica ad hunc diem. Et uterque stat promissis suis; etenim tempus causamque seu occasionem martyrii, expeditionem Maximiani scilicet adversus Bagaudas, exactumque per ipsum a Legione juramentum de Christianis persequendis, ex interpolata Surii Passione hausit, atque inde haustis, tamquam re pene certa, nititur.

[196] Actum agerem, si tam insolentem criticam excuterem, [qui ex Tillemontii opinione] demonstraremque, inepte similibus conjecturis seu verisimilitudine homines niti, qui alibi passim rejiciunt & explodunt, quæcumque secundo tantum seculo post res gestas scripta sunt, licet plerumque etiam verisimile videri possit, ea scilicet verisimilitudine, quæ nullam rationem pro fundamento habet, posteriores illos scriptores ea, quæ narrant, non nisi ex traditione vel instrumentis anterioribus tradere. Videri potest Honoratus a S. Maria Observationum in regulas critices tom. 1 Dissert. 3 articulo 3, ubi erudite criticos illos vellicat, propriisque ipsorum verbis atque stabilitis alibi regulis confutat. Et profecto quis credat, monachum Agaunensem, ultra duo secula Eucherio in ipsorum opinione posteriorem, subsidia invenisse, quæ Eucherio, viro doctissimo & diligenti, qui procul dubio cuncta perquisierat sedulo, ita latuerint, ut coactus sit fateri, Passionem se scribendam suscepisse, ne per incuriam tam gloriosi gesta martyrii ab hominum memoria tempus aboleret; addideritque, se ab idoneis auctoribus rei ipsius veritatem quæsivisse, atque demum accepisse, per quatuor minimum canales ad se perductam.

[197] [non nisi seculo septimo Passionem primariam interpolavit,] Non credo, virum eruditum & perspicacem S. Eucherium, ex traditione, per quatuor ætates, non sine alterationis periculo deducta, Passionis ordinem hausturum fuisse, si jam ejus tempore relationes Martyrii aliæ exstitissent, atque Acta conscripturum, ne eorum memoria oblivione deleretur, cum illa certior puriorque apud alios traditione vel instrumentis conservaretur. Reponent, ni fallor, Tillemontius & Bailletus, non incredibile videri, quod aliqua episcopo Lugdunensi ignota fuerint, quæ ejusdem loci, ubi passi sunt sancti Martyres, hominibus potuerunt esse perspecta. Non id mihi facile persuadebunt; nec enim tanto terrarum spatio aberat Eucherius Agauno, ut non id per se facile, vel per alios inquirere potuerit. Silvium seu Salvium, ad quem Passionem suam dirigit, Octodurensem antistitem fuisse, iidem pro certo habent. Ejus itaque sedi subjectum erat proximum Agaunum. Credemusne, Eucherium illi, tamquam novam obtrusisse rem ex traditionibus haustam, & non prius inquisivisse, an aliæ relationes reperirentur in ipsa Octodurensis episcopi ditione, ubi, si quæ erant, maxime conservari debuissent?

[198] [exiguæ auctoritatis esse debet in iis quæ scire S. Eucherius potuit.] Qui Eucherium Lugdunensem ex scriptis ejus rebusque gestis noverit, non finget sibi tam incurium & imprudentem. Præterea, cum Tillemontius & Bailletus videantur in ea esse sententia, quod ante Sigismundi restaurationem monasterium Agauni non exstiterit, difficile illis erit, traditionum, quas monachus seculo VII ex monasterio suo habere potuit, exordium ad priora Sigismundo tempora, seu ultra annum 515 protrahere. Sic autem traditiones, natæ plusquam duobus seculis post Sanctorum Thebæorum martyrium, narrationi pondus exiguum auctoritatemque nullam addent. Mitto alia plurima, quæ illorum conjecturam, seu liberaliter assertam verisimilitudinem, ex ipsis illorum principiis penitus convellunt: mihi, ut jam non semel superius innui, quæcumque martyrii adjuncta, ab interpolatore posteriore adjecta, exiguæ prorsus auctoritatis sunt. Aliter judicandum est de narrationibus eorum, quæ post Eucherii ætatem contigerunt. Circa hæc pauca dicenda veniunt, reliqua enim in Opere nostro tom. pag. 72 & seqq. examinata sunt.

[199] [Aliqua, quæ post ejus mortem contigerunt,] Itaque præter duo miracula, quorum alterum est de fabro gentili, alterum de uxore Quintii, quæque a S. Eucherio scripta creduntur, sunt aliqua, quæ sic interpolatori posteriori tribuenda sunt, ut nullo modo credi possint a S. Eucherio scripta fuisse. Hæc autem tam varie in variis Mss. Passioni primariæ inserta sunt, ut vel ex eo ineptum interpolatorem facile suspiceris. Stevartius, qui Acta S. Mauritii & Sociorum Ingolstadii edidit anno præteriti seculi 17, cum Surio, post narratam Maximiani necem, sic prosequitur: Neque hoc omittendum est, quod post longum temporis tractum beati Innocentii martyris membra Rhodanus revelavit. Jugi quippe alluvione vicinum in se cæspitem vergens, religiosa quadam soli pernicie ad sepulturam Martyris famulatrix unda pervenit; prolatas namque reliquias leniter lambens, non ideo a sinu terræ protulit, ut in gurgitis sui procella demergeret, sed ob gloriosam devotionem, quasi intra ambitum basilicæ ceteris Martyribus sepultura præciperet sociari.

[200] Cujus translationem a sanctæ recordationis Domitiano Genevensi & Grato Augustanæ urbis, [in interpolata Passione] vel Protasio, tunc temporis illius loci episcopo, celebratam, recolentes, quotidiana devotione & laudibus frequentamus. Post hæc resumuntur verba ex Passione primaria: At vero beatissimorum Agaunensium Martyrum corpora, post multos passionis suæ annos, S. Theodoro illius loci episcopo revelata traduntur. In quorum honorem cum exstrueretur basilica, quæ vastæ tunc adjuncta rupi uno tantum latere acclivis jacebat (Acta Chiffletii & Ruinartii, omisso tunc, habent in præsenti jacet. Porro hinc incipit rursus interpolatio) Sed nunc jubente præclaro meritis Ambrosio, loci illius abbate, denuo ædificata biclivis esse dignoscitur, quid miraculi tunc apparuerit, nequaquam tacendum putavi. Sequitur post hæc duplex miraculum, quorum alterum fabro, alterum uxori Quintii contigit, iisdem pene verbis narratum, quibus in Chiffletii & Ruinartii Mss. purioribus refertur; ac tandem post hæc, sic nova interpolatione clauditur Passio.

[201] Ceterum satis multa sunt, quæ vel in expugnatione dæmonum, [narrantur,] vel in restauratione claudorum, aut sanitate febrium, cæterisque infirmantibus quotidie per Servos suos virtus Domini operatur: quæ multa narranda sunt, si per singula scribantur. Tamen fidelium cordibus absque lectione cognita esse noscuntur, quæ & quanta, & qualia miracula per Servos suos ad honorem & gloriam nominis sui Dominus operari non desinit. Pro eo ipso die noctuque psalmorum hymnorumque decantatio non desinit: quod, jubente sancto & præclaro Christi martyre Sigismundo rege, institutum, hinc usque hodie, Deo protegente, est conservatum. Propterea laudes servi Dei canentes, ore persolvunt illi, cui est honor & gloria, imperium & potestas, per omnia secula seculorum amen. Vides, ni fallor, lector, quantum implexa Oratio ab Eucheriani stili puritate differat: mirare itaque Tillemontium, interpolatoris stilum laudantem, & prosequamur.

[202] Acta nostra, quæ superius puriora nominavi, quod in ceteris passim cum Chiffletii & Ruinartii Mss. conveniant, [& exemplaribus diversis] easdem (præter unum ecgraphum Marchianense, ubi non reperitur narratio inventionis S. Innocentii) interpolationes habent, at ineptissime Actis insertas. Etenim Fuldensis codex noster, & alter huic antiquitate non cedens, notatus Q Ms. 7, ceterique passim omnes, qui Acta habent hisce similia, post illa verba ex primaria Passione desumpta, Theodoro ejusdem loci episcopo revelata traduntur, sic pergunt: In quorum honore cum exstrueretur basilica, quæ vastæ tunc adjuncta rupi uno tantum latere adclivis jacebat, sed nunc, jubente præclaro meritis Ambrosio, hujus loci abbate, denuo ædificata biclivis esse dignoscitur. Neque enim hoc omittendum est, quod per longum temporis tractum beati Innocentii martyris membra Rhodanus revelavit. Post quæ, iisdem iterum verbis refertur inventio corporis S. Innocentii, at ea narratione intercisus sensus, post clausulam cotidiana devotione & laudibus frequentamus, resumitur his verbis: Quid miraculi tunc apparuerit, nequaquam tacendum putavi.

[203] [inserta. Dubium est, an idem] Fluunt deinde reliqua, sicut superius recitavi, nisi quod in unico exemplari Ms. S. Salvatoris Ultrajectini in fine ea omnia desiderentur, quæ Sigismundi mentionem continent, & Passioni Chiffletianæ assuta fuerunt. Ex Mss. aliis, quæ ad edita a Surio propius in præcedentibus accedunt, plurima etiam eodem, quo jam jam memorata, loco interjectam habent luxato sensui inventionem corporis S. Innocentii: at apographum edendum secundo loco, atque cum eo Ms. Lectionarium S. Audomari, habent ultimo loco, quam alii alibi inepte inseruerunt, narrationem inventi corporis S. Innocentii. Ex his liquet, argumentum nullum deduci posse ex ordine, quo hæc aut illa, in aliquo interpolatorum Actorum exemplari disposita sunt. Difficile esset, si quidem fieri possit, indubitatis argumentis ætatem interpolatoris sat certis limitibus circumscribere. In S. Grato tom. 3 Septembris loco superius citato conjectura data est, scripsisse illum circa medium seculi VI. Verum epocha illa sic ibidem figitur, ut tamquam certa non adstruatur. sed solum rejicitur convelliturque Tillemontiii opinio, contendentis, Acta esse interpolata sub finem seculi VII, credentisque S. Gratum cum reliquis in narratione translationis S. Innocentii citatis episcopis vixisse circa medium ejusdem seculi VII.

[204] [ubique interpolator sit.] Ad male fundatam illam opinionem confutandam abunde est, modo Actis ante tempus, quo S. Gratum statuit sedisse, translatio præfata fuerit adjecta. Ego nihilo magis laboro certiorem aliquam Actis interpolatis epocham figere. Quo quidem tempore Commentarium meum scripsi in ea semper opinione perseveravi, quod circa initium seculi VII sua Eucherianis Actis inseruisset anonymus; at, cum id non nisi conjecturis adstruere possim, nihilque argumentis meis decedat sive post VI seculi medium, sive sequentis initio scripserit, nihil juverit operosius indagasse. Augetur certe dubitatio de interpolatoris ætate, quia mihi dubium apparet, an idem ubique sit, nam præterquam, quod stilus narrationis de invento S. Innocentii corpore appareat mihi multo purior eo, quo ceteræ interpolationes exaratæ sunt, nonnulla etiam exemplaria Sigismundi & Ambrosii mentionem nullam habent, licet illis ad calcem annexa sit præfata relatio inventarum reliquiarum S. Innocentii, ut jam superius monui. Tale ego apographum, quod in ceteris non multum ab editis a Surio discedit, cum hisce & Mss. aliis collatum secundo loco edam; at prius Acta primigenia, S. Eucherio episcopo Lugdunensi tributa, exhibeo.

PASSIO,
Auctore S. Eucherio Lugdunensi episcopo,
Edita a Petro Francisco Chiffletio S. J., & a Ruinartio cum aliis Mss. collata.

Mauritius primicerius M. Agauni in Vallesia (S.)
Exuperius campiductor M. Agauni in Vallesia (S.)
Candidus senator militum M. Agauni in Vallesia (S.)
Victor miles veteranus M. Agauni in Vallesia (S.)
Innocentius M. Agauni in Vallesia (S.)
Vitalis M. Agauni in Vallesia (S.)
Alii milites legionis Thebææ MM. Agauni in Vallesia

BHL Number: 5740

A. S. Eucherio ep.

EPISTOLA EUCHERII EPISC. AD SALVUM.

[Unde accepta sit martyrii relatio.] Domino sancto ac beatissimo in Christo Salvio episcopo a Eucherius. Mitto ad beatitudinem tuam, nostrorum Martyrum Passionem. Verebar enim, ne per incuriam tam gloriosi gesta martyrii ab hominum memoria tempus aboleret. Porro ab idoneis auctoribus rei ipsius veritatem quæsivi; ab his utique, qui affirmabant, ab episcopo Genavensi S. Isaac b hunc, quem retuli, passionis ordinem cognovisse; qui, credo, rursum hæc retro a beatissimo episcopo Theodoro c, viro temporis anterioris, acceperat. Itaque cum alii ex diversis locis atque provinciis in honorem officiumque Sanctorum auri atque argenti, diversarumque rerum munera offerant, nos scripta hæc nostra, (si vobis suffragantibus dignantur d) offerimus, exposcens pro his intercessionem omnium delictorum, atque inposterum juge præsidium Patronorum semper meorum. Mementote vos quoque nostri in conspectu Domini, Sanctorum semper officiis inhærentes, Domine sancte, & merito beatissime frater e.

[2] Sanctorum passionem Martyrum, qui Acaunum glorioso sanguine illustrant, [Tempore sævissimæ persecutionis sub Maximiano] pro honore gestorum stilo explicamus, ea utique fide, qua ad nos martyrii ordo pervenit. Nam per succedentium relationem, rei gestæ memoriam nondum intercepit oblivio: & si pro martyribus singulis loca singula, quæ eos possident, vel singulæ urbes insignes habentur, nec immerito, quia pro Deo summo pretiosas animas fuderunt, quanta reverentia excolendus est sacer ille Acaunensium locus, in quo tot pro Christo Martyrum millia ferro cæsa referuntur? Nunc jam ipsam beatissimæ passionis causam loquamur. Sub Maximiano, qui Romanæ reipublicæ cum Diocletiano collega imperium tenuit f, per diversas fere provincias laniati, aut interfecti sunt Martyrum populi. Idem namque Maximianus, sicut avaritia, libidine, crudelitate, ceterisque vitiis obsessus furebat g, ita etiam exsecrandis gentilium ritibus deditus, & erga Deum cœli profanus, impietatem suam ad extinguendum Christianitatis nomen armaverat.

[3] Si qui tunc Dei veri cultum profiteri audebant, sparsis usquequaque militum turmis, [Legio Thebæa renuit Christianos ad supplicia gertrahere;] vel ad supplicia, vel ad necem rapiebantur, ac velut vacatione barbaris gentibus data, prorsus in religionem arma commoverat. Erat eodem tempore in exercitu Legio militum, qui Thebæi appellabantur. Legio autem vocabatur, quæ tunc sex millia ac sexcentos viros h in armis habebat. Hi in auxilium Maximiano ab Orientis partibus i acciti venerant, viri in rebus bellicis strenui, & virtute nobiles, sed nobiliores fide, erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. Euangelici præcepti etiam sub armis non immemores, reddebant, quæ Dei erant, Deo, & quæ cæsaris, cæsari restituebant. Itaque, cum hi, sicut & ceteri militum, ad pertrahendam k Christianorum multitudinem destinarentur, soli: crudelitatis ministerium detrectare ausi sunt, atque hujusmodi præceptis se obtemperaturos negant. Maximianus non longe aberat: nam se circa Octodorum l itinere fessus tenebat: ubi, cum ei per nuncios delatum esset, Legionem hanc adversus mandata regia rebellem in Acaunensibus angustiis m substitisse, in furorem instinctu indignationis exarsit.

[4] [quare Agauni jussu Maximiani semel] Sed mihi, priusquam reliqua commemorem, situs loci ejus relationi inserendus videtur. Acaunus sexaginta ferme millibus a Genavensi n urbe abest, quatuordecim vero millibus distat a capite Lemanni lacus, quem influit Rhodanus. Locus ipse jam inter Alpina juga in valle situs est, ad quem pergentibus difficili transitu asperum atque artum iter panditur. Infestus namque Rhodanus saxosi montis radicibus vix pervium viantibus aggerem relinquit. Evictis transmissisque angustiarum faucibus, subito nec exiguus inter montium rupes campus aperitur. In hoc Legio sancta consederat. Igitur, sicut supra diximus, cognito Maximianus Thebæorum responso, præcipiti ira fervidus, ob neglecta imperia, decimum quemque ex eadem Legione gladio feriri jubet o, quo facilius ceteri, regiis præceptis territi, metu cederent, redintegratisque mandatis edicit, ut reliqui in persecutionem Christianorum cogantur. Ubi vero ad Thebæos denunciatio iterata pervenit, cognitumque ab eis est, injungi sibi rursum exsecutiones profanas, vociferatio passim ac tumultus in castris exoritur, affirmantium, numquam se ulli in hæc tam sacrilega ministeria cessuros, idolorum profana semper detestaturos, sacræ & divinæ religionis cultui instituros: unum se æternitatis Deum colere: extrema experiri satius esse, quam adversus Christianam fidem venire.

[5] [atque iterum decimatur.] His deinde compertis, Maximianus omni bellua cruentior, rursus ad ingenii sui sævitiam redit, atque imperat, ut iterum decimus eorum morti detur, & ceteri nihilominus ad hæc, quæ spreverant, compellerentur. Quibus jussis denuo in castra perlatis, segregatus est atque percussus, qui decimus sorte obvenerat: reliqua vero se Militum multitudo mutuo sermone instigabat, ut in tam præclaro opere persisterent. Incitamentum tamen maximum fidei in illo tempore penes sanctum Mauricium fuit, primicerium p tunc, sicut traditur, Legionis ejus, qui cum Exuperio, ut in exercitu appellant, campidoctore q, & Candido senatore militum r, accendebat exhortando singulos & monendo fidem; commilitonum etiam Martyrum exempla ingerens, pro sacramento Christi, pro divinis legibus, si ita necessitas ferret, omnibus moriendum suadebat, sequendosque admonebat Socios illos & contubernales suos, qui jam in cœlum præcesserant. Flagrabat enim jam tunc in beatissimis Viris martyrii gloriosus ardor.

[6] [Superstites sancti Milites Mauritii adhortationibus animati] His itaque Primoribus suis atque auctoribus animati, Maximiano insania adhuc æstuanti mandata mittunt, sicut pia, ita & fortia, quæ feruntur fuisse in hunc modum s. Milites sumus, imperator, tui, sed tamen servi, quod libere confitemur, Dei. Tibi militiam debemus, illi innocentiam: a te stipendium laboris accepimus, ab illo vitæ exordium sumpsimus. Sequi te imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut auctorem negemus Deum, utique auctorem nostrum, Dominum, auctorem, velis, nolis, & tuum. Si non ad tam funesta compellimur, ut hunc offendamus, tibi, ut fecimus hactenus, adhuc parebimus, sin' aliter, illi parebimus potius, quam tibi. Offerimus nostras in quemlibet hostem manus, quas sanguine innocentium cruentare nefas ducimus. Dexteræ istæ pugnare adversum impios atque inimicos sciunt, laniare pios & cives nesciunt. Meminimus, nos pro civibus potius, quam adversus cives arma sumpsisse.

[7] Pugnavimus semper pro justitia, pro pietate, pro innocentium salute: [fortissima responsa remittunt ad tyrannum,] hæc fuerunt hactenus nobis pretia periculorum. Pugnavimus pro fide, quam quo pacto conservabimus tibi, si hanc Deo nostro non exhibemus? Juravimus primum in sacramenta divina, juravimus deinde in sacramenta regia: nihil nobis de secundis credas necesse est, si prima perrumpimus. Christianos ad pœnam per nos requiri jubes: jam tibi ex hoc alii requirendi non sunt: habes hic nos confitentes Deum Patrem auctorem omnium, & Filium ejus Jesum Christum Deum credimus. Vidimus laborum periculorumque nostrorum Socios, nobis quoque eorum sanguine aspersis, trucidari ferro: & tamen sanctissimorum Commilitonum mortes, & Fratrum funera non flevimus, non doluimus, sed potius laudavimus, & gaudio prosecuti sumus, quia digni habiti essent pati pro Domino Deo eorum.

[8] Et nunc non nos vel hæc ultima vitæ necessitas in rebellionem coëgit: [qui omnes trucidari imperat,] non nos adversum te, imperator, armavit ipsa saltem, quæ fortissima est in periculis, desperatio. Tenemus ecce arma, & non resistimus; quia mori, quam occidere, satis malumus, & innocentes interire, quam noxii vivere peroptamus t. Si quid in nos ultra statueris, si quid adhuc jusseris, si quid admoveris, ignes, tormenta, ferrum subire parati sumus. Christianos nos fatemur, persequi Christianos non possumus. Cum hæc talia Maximianus audisset, obstinatosque in fide Christi cerneret animos eorum, desperans gloriosam eorum constantiam posse revocari, una sententia interfici omnes decrevit, & rem confici circumfusis militum agminibus jubet. Qui cum missi ad beatissimam Legionem venissent, stringunt in Sanctos impii ferrum, mori non recusantes vitæ amore.

[9] Cædebantur itaque passim gladiis, non reclamantes saltem aut repugnantes, [& stragem horrendam edit.] sed, depositis armis, cervices persecutoribus præbentes, & jugulum persecutoribus vel intectum corpus offerentes. Non vel ipsa suorum multitudine, non armorum munitione elati sunt, ut ferro conarentur asserere justitiæ causam, sed hoc solum reminiscentes, se illum confiteri, qui nec reclamando ad occisionem ductus est, & tamquam agnus non aperuit os suum, ipsi quoque tamquam grex Dominicarum ovium, laniari se tamquam ab inruentibus lupis passi sunt. Operta est terra illic procumbentibus in mortem corporibus Piorum, fluxeruntque pretiosi sanguinis rivi. Quæ umquam rabies absque bello tantam humanorum corporum stragem dedit? Quæ feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos jussit? Ne justi punirentur, multitudo non obtinuit, cum inultum esse soleat, quod multitudo delinquit. Hac igitur crudelitate immanissimi tyranni confectus est ille Sanctorum Populus, qui contempsit rem præsentium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plane angelica Legio, quæ, ut credimus, cum illis angelorum legionibus jam conlaudat semper in cœlis Dominum Deum Sabaoth.

[10] Victor v autem martyr nec Legionis ejusdem fuit, neque miles, sed emeritæ jam militiæ veteranus. Hic, cum iter agens subito incidisset in hos, qui passim epulabantur læti Martyrum spoliis, [Sanctis Martyribus superveniens Victor jungitur.] atque ab his ad convescendum invitatus, prolatam ab exultantibus per ordinem causam cognovisset, ac detestatus convivas, detestatusque convivium, refugiebat: requirentibusque, ne & ipse forsitan Christianus esset, Christianum se esse, & semper futurum esse respondit: ac statim ab inruentibus interfectus, ceterisque Martyribus in eodem loco, sicut morte, ita etiam honore conjunctus est. Hæc nobis tantum de numero illo Martyrum comperta sunt nomina; id est beatissimorum Mauricii, Exuperii, Candidi atque Victoris u: cetera vero nobis quidem incognita, sed in libro vitæ scripta sunt. Ex hac eadem Legione fuisse dicuntur etiam illi martyres Ursus & Victor w, quos Salodoro passos fama confirmat. Salodorum vero castrum est supra Arulam flumen, neque longe a Rheno positum.

[11] [Maximiani tyranni interitus. Convertitur ad fidem gentilis] Operæ pretium est etiam illud indicare, qui deinde Maximianum trucem tyrannum exitus consecutus est. Cum, dispositis insidiis, genero suo Constantino, tunc regnum tenenti, mortem moliretur x, deprehenso dolo ejus, apud Massiliam captus, nec multo post strangulatus, teterrimoque hoc supplicio affectus, impiam vitam digna morte finivit. At vero beatissimorum Acaunensium Martyrum corpora, post multos passionis annos, S. Theodoro y ejusdem loci episcopo revelata traduntur; in quorum honorem cum extrueretur basilica, quæ vastæ adjuncta rupi, uno tantum latere adclinis z jacet, quid miraculi tunc apparuerit, nequaquam tacendum putavi. Accidit, ut inter reliquos artifices, qui invitati convenisse ad illud opus videbantur, quidam adesset faber, quem adhuc gentilem esse constaret. Hic, cum Dominico die, quo ceteri ad exspectanda diei illius festa abscesserant, in fabrica solus substitisset, in illo secreto se subito clara luce manifestantibus Sanctis, hic idem faber rapitur, atque ad pœnam vel ad supplicia distenditur aa: & visibiliter turbam Martyrum cernens, verberatus etiam & increpatus, quod vel die Dominico ecclesiæ solus deesset, vel illud fabricæ opus sanctum suscipere gentilis auderet.

[12] [adlaborans condendæ illis basililicæ, ubi sanatur paralytica.] Quod adeo misericorditer a Sanctis factum constitit, ut faber ille consternatus & territus, salutare sibi nomen poposcerit, statimque Christianus effectus sit. Neque illud in Sanctorum miraculis prætermittam, quod perinde clarum atque omnibus notum est. Mater familias Quincii, egregii atque honorati viri bb, cum ita paralysi fuisset obstricta, ut ei etiam pedum usus negaretur, a viro suo, ut Acaunum cc per multum itineris spatium deferretur, poposcit. Quo cum pervenisset, sanctorum Martyrum basilicæ famulantium manibus inlata, pedibus ad diversorium rediit, ac sanitati de præmortuis restituta membris, nunc miraculum suum ipsa circumfert. Hæc duo tantum mira Passioni Sanctorum inserenda credidi: ceterum satis multa sunt, quæ vel in purgatione dæmonum, vel in reliquis curationibus illic per Sanctos suos Domini virtus operatur.

ANNOTATA.

a Monet Ruinartius, in codicibus nonnullis legi Silvio, epistolam autem illam in plerisque Mss. purioribus non haberi Passioni annexam. Salvium plerique statuunt fuisse Octodurensem episcopum, cum Eucherius ad epistolæ finem illum asserat Sanctorum semper officiis inhærere, quod inter episcopos Octodurensi, utpote viciniori, in cujus etiam diœcesi Agaunum est, apprime convenire videtur. In Sammarthanorum Catalogo inter S. Theodorum I, qui inclinato seculo IV illi sedi præfuit, & S. Theodorum II, ejusdem sedis tempore Sigismundi antistitem, non nisi duo medii sunt, adeoque Salvio facile locus inveniri potest.

b Non nisi nudum hujus nomen in Catalogo episcoporum Genevensium apud Sammarthanos occurrit. Videtur jam non exiguo tempore obiisse, cum hæc scriberet Eucherius, adeoque seculo V, non multum provecto, sedisse.

c De S. Theodoro I episcopo Octodurensi, de quo hic sermo est, agitur in Opere nostro ad diem 26 Augusti, quo nomen ejus aliquot Fastis sacris inscriptum est. Asseritur ibidem ad Superos transiisse sub finem seculi IV. Facile igitur hæc Isaaco narrare potuit.

d Ruinartius edidit: Nos scripta hæc nostra, vobis suffragantibus, dignanter offerimus. Videtur præferenda Chiffletii lectio.

e Hic terminatur epistola, quæ sæpius in Mss. subnexa est Passioni, quam præfixa.

f Adlectus anno Christi 286 in consortium imperiiMaximianus, purpuram Augustus gessit usque ad annum 305. Eamdem postea resumpsit quidem, at res ejus tum temporis non videntur permisisse, ita in Milites sævire. Consule, si lubet Commentarii prævii § § XI & 12, ubi martyrio nostro collocando varios annos assignavi. Interim manifestum videtur, Eucherium non hic de peculiari & nata ex occasione persecutione, sed de generali eaque atrocissima agere. Igitur iis, qui ejus verbis presse alibi adhærent, epocha martyrii erit magna persecutio decima, quæ anno 303 exorta est.

g Videri circa hæc possunt testimonia aliorum auctorum, quæ Commentarii prævii § 10 num. 149 produxi, ut ne cui incredibile videatur, Maximianum in fortissimos tanto numero Milites ita sæviisse.

h Commentarii prævii § 8 num. 130 habes Plutarchi verba, totidem in legionibus Romanis milites numerantis. Observavi tamen etiam, hunc determinatum Martyrum numerum non nisi ex rotundo legionis numero assignare Eucherium. Multum circa illum variare Martyrologia ex prolatis annuntiationibus adverti potuit, quod unde ortum sit, satis certo assequi non potui. Frequentiores Fasti sacri sexaginta sex superaddunt.

i Ostendi Commentarii prævii § 12 num. 175 neque hinc, neque ex aliis ullis Eucherii verbis sequi, quod tum primum, cum martyrio coronati sunt, ex parte Orientis adventassent, adeoque nihil inde confici pro expeditione adversus Bagaudas, quæ plerisque ex interpolatis apud Surium Actis quasi certa martyrii epocha fuit. De legionibus Thebæis nonnulla ibidem etiam disserui § 10 num. 141 & seqq. evicique, ni fallor, quod nulla ex quatuor in Notitia utriusque imperii apud Pancirolum allegatis sancta hæc nostra sit, ut tum ipse, tum alii nonnulli crediderunt.

k Notat Ruinartius, in duobus codicibus suis legi, dilaniandam, uti & paulo post a crudelitatis ministerio se detrahere ausi sunt.

l Sedes episcopalis Octoduro Sedunum circa medium seculum sextum translata videtur. Oppidulum indigenis Martigny & Martinach eodem loco hodie cernitur, indeque Agaunum distat versus Occidentem æstivum quarto milliari Helvetico. Ceterum codex Germanensis Ruinartii habet hic: Nam se octo dierum itinere fessum tenebat, ac deinde: Furore instinctus indignatione exarsit.

m Ita appelantur, quia Agaunensis ager altissimis hinc montibus, hinc Rhodano fluvio cingitur. Plura de his, & quæ sequuntur, initio Commentarii dicta sunt.

n Nota est urbs Genevensis, sita ad Lemanum lacum, ubi ex hoc Rhodanus emergit. Quæ hic Genavensis, non raro etiam Gebennensis apud antiquos nominatur, ab eaque Lemanus lacus hodie nomen habet, & passim Genevensis appellatur.

o Decimationem, quæ infra secundo recurrit, apud Romanos in militum seditiosorum suppliciis usitatam fuisse, ex Polybio, Julio Capitolino & Livio aliisque in Notis ad Martyrologium suum ostendit hodie Baronius, quem, si plura desideras, consule.

p Dubordæus ex hac voce, quam apud Latinos pro tribuno vel præfecto legionis inusitatam fuisse credebat, Passionem S. Eucherio abjudicandam censuit. S. Hieronymus in epistola 38 ad Pammachium, quæ est in editione Benedictinorum 38, tom. 4 col. 316 scribit: Volo, quod dico, manifestius fieri. Finge aliquem tribunitiæ potestatis suo vitio regradatum per singula militiæ equestris officia ad tironis vocabulum devolutum. Numquid ex Tribuno statim fit tiro? Non: sed ante Primicerius, deinde Senator, ducenarius, biarchus, circitor, eques, deinde tiro. Habuit igitur Eucherius auctorem bene Latine scribentem, quem hic potuit sequi.

q Ruinartius habet campiductore cum plerisque apographis. Campidoctores erant, qui scientiam armorum militibus tradebant. Vide, si lubet Cangium in Glossario. De Sanctis hisce nominatis S. Mauritii Sociis plura post Gloriam posthumam.

r S. Hieronymus supra senatoris munus militare proximum Primicerii dignitati recenset. Prolatis Hieronymi verbis subnectit hanc notam Ruinartius: De his dignitatibus passim apud auctores: at Senatoris militum appellatio non est certe multum alibi obvia.

s Tota hæc responsio auctoris inventioni procul dubio relinquenda est, quod male cedere Tillemontio & Bailleto debet, qui maximi hæc Acta faciunt, dum interim alia frequenter rejiciunt propter inserta aliqua a biographis colloquia.

t Chiffletius legit præoptamus, & melius conformiusque cum Adone.

v De S. Victore pluribus agemus infra post Gloriam posthumam, ubi, quæ ad illum pertinent, speciatim examinabimus.

u Plures tamen hodie nominantur, de quibus dicta vide ad finem Gloriæ posthumæ.

w Sancti hi Martyres Martyrologio Romano inscripti sunt ad diem 30 Septembris, quo de illis in in Opere nostro agetur. Celeberrimi Sancti sunt, sed pauca hactenus nobis de illis submissa sunt, & non nisi talia, quæ videntur multis fabulis conspurcata. Ceterum notum est Salodorum seu Solodorum, indigenis Solothurn, Gallis Soleurre, a quo pagus Helveticus, cujus caput est, nomen habet.

x De Maximiani in imperatorem Constantinum molitionibus & perfidia, deque ejus supplicio plura Eusebius lib. 8 Hist. eccles. cap. 13, Paulus Orosius lib. 7 cap. 24, & præcipue Lanctantius de Mortibus persecutorum num. 29 & 30. Strangulatus autem est Maximianus anno 311.

y De S. Theodoro I vide dicta & citata ad litteram c. Inventionis cetera adjuncta latent.

z Pro hisce habent edita a Ruinartio Acta: Quæ vastæ nunc adjuncta rupi non tantum latere adclinis jacet. Pro adclinis, adclivis legunt aliqui. Nescio, quæ sit præferenda lectio. Id certe scriptor hic significare voluit ecclesiam, vel integram, vel ex parte non in plano ædificatam, sed ex pede montis pendulam inæquali pavimento & strato fuisse.

aa Vide, si lubet, lector, sanam Dubordæi ad hæc Theologiam Comment. prævii § 9 num. 131 & seqq.

bb Cum incertum sit, unde paralytica Agaunum delata sit, frustra maritum ejus Quincium quæreremus.

cc Est Agauni hodieque lapis, super quo martyrio coronatus dicitur S. Mauritius, quem summopere horrent in energumenis immundi spiritus. Consule Gloriam posthumam § 3 num. 37.

PASSIO INTERPOLATA
Ex Ms. S. Maximini Trevirensis, collato cum editis a Surio & Mss. Fuldensi, S. Salvatoris Ultrajectensis, & Marchianensi.

Mauritius primicerius M. Agauni in Vallesia (S.)
Exuperius campiductor M. Agauni in Vallesia (S.)
Candidus senator militum M. Agauni in Vallesia (S.)
Victor miles veteranus M. Agauni in Vallesia (S.)
Innocentius M. Agauni in Vallesia (S.)
Vitalis M. Agauni in Vallesia (S.)
Alii milites legionis Thebææ MM. Agauni in Vallesia

BHL Number: 5742

Ex Ms.

CAPUT I.
Thebæi Milites, ex Oriente subsidio missi Maximiano, renuentes sacrilega sacrificia idolis offerre, Agauni bis decimantur.

[Maximianus Herculius profecturus contra Bagaudas,] Diocletianus a quondam Romanæ reipublicæ princeps, cum ad imperium totius orbis fuisset electus, omnesque provincias turbari quorumdam præsumptione perspiceret, ad consortium imperii vel laboris olim sibi commilitonem Herculium Maximianum cæsarem fecit, eumque contra Amandum & Ælianum, qui in Bagaudarum b nomen præsumptione servili arma commoverant, ad Gallias destinavit: cui ad supplementum exercitus Legionem Thebæorum ex Orientalibus militibus dedit. Quæ Legio sex millia sexcentos sexaginta viros c, validos animis & instructos armis, antiquorum Romanorum habebat exemplo. Hi ergo Milites Christianæ religionis ritum Orientali traditione susceperunt, fidemque sacram virtuti & armis omnibus præponebant d. Maximianus cæsar, usu quidem militiæ bellis aptus, sed idolorum specialis cultor, ferus animo, & qui severitatem imperatoriam nimia crudelitate pollueret, in Galliam properans, ad Alpium Penninarum aditum venit.

[2] Transmeantibus iter Alpium per arduam & horridam viam subito æqualis loci campestris occurrit grata planities. [sacrificare idolis exercitum jubet, quod renuit Legio Thebæa,] Quo in loco oppidum factum est, quod Octodori nomen accepit: circa quod irrigua fluminibus prata aut agrorum fertilis cultura porrigitur. Præcipue deinde Rhodani fluminis cursus offertur, qui e mole sua leniter fluens, regionis ipsius gratiam propria amœnitate commendat. Transcensis igitur Alpibus, Maximianus cæsar Octodorum venit, ibique sacrificaturus idolis suis, convenire exercitus jussit, atroci apposita jussione, ut per aras dæmonibus consecratas jurarent, æqualibus sibi animis contra Bagaudarum turbas esse pugnandum, Christianosque, velut inimicos diis suis, ab omnibus persequendos. Quod ubi primum pervenit ad notitiam Thebaïdæ Legionis, præteriens Octodorum oppidum, ad locum, cui Agauno nomen est, celeriter properavit, ut duodecim f millium spatio ab Octodoro separata necessitatem committendi sacrilegii præteriret.

[3] [& Agaunum a reliquis copiis secedit,] Agaunum accolæ interpretatione Gallici sermonis Saxum dicunt: quo in loco ita vastis rupibus Rhodani fluminis cursus arctatur, ut commeandi facultate subtracta, constratis pontibus viam fieri itineris necessitas imperaret. Undique tamen imminentibus saxis, parvus quidem, sed amœnus irriguis fontibus, campus includitur: ubi fessi milites Legionis Thebææ, post laborem tanti itineris resederunt. Maximianus cæsar, dum ad sacramenta superius memorata cunctos in exercitu suo cogeret, agnovit prætergressam, ut diximus, Legionem. Subito iracundiæ furore repletus, satellites mittit, ut Legionem ad sacramentorum suorum sacrilegia revocarent. Erat in eadem Legione primicerius Mauritius, & signifer g Exuperius, & Candidus senator. Qui ita Commilitonibus præerant, ut amore potius æqualibus, quam terrore militari obedienda præciperent. Requirunt itaque, quid Maximianus, ira dictante, præciperet.

[4] [& secessus rationem missis ad se a tyranno militibus reddit.] Dictum est ab his, quos cæsar miserat; milites omnes immolasse hostias, libasse sacrificia & sacramenta fanatici ordinis præbuisse. Jubere cæsarem, ut Legio festinanter revertens commilitonum pareret exemplo. Tunc hi, qui præerant Legioni, miti affatu dedere responsum. Prætergressos se Octodorum, quia jam fama ad eos sacrificiorum ordinem detulisset. Fas sibi visum esse, ne dæmonum aras Christianorum videret obtutus h. Esse sibi in animo Deum vivum colere, traditam Orientali more religionem usque ad diem vitæ ultimum perenniter custodire. Ad bellorum usum paratam Legionis esse virtutem: ad committenda sacrilegia, sicut cæsar præcepit, Octodorum non redire. Reversi itaque satellites nunciaverunt, obstinatos esse animos Legionis, nec velle præceptis imperatoris obedire. Tunc Maximianus cæsar iracundiæ nimietate succensus, ad hanc vocem subito furore prosilivit.

[5] [His exacerbatus Maximianus decimari Thebæos jubet.] Ergone milites mei imperatoria præcepta & sacrificiorum meorum ordinem spernunt? Sanciendum erat vindicta publica, etiamsi tantum majestatem regiam contemnere voluissent. Jungitur despectui meo cælestis injuria, & mecum pariter religio Romana contemnitur. Sentiat contumax miles, me non solum mihi, sed etiam numinibus meis dare posse vindictam. Jam nunc fidelissimorum meorum turba festinet, decimum quemque morti funesta sors præbeat. Discant æqualium nece, quos ordo præmiserit moriendi, qualiter Maximianus vel sibi, vel numinibus suis severitate hac dederit ultionem. Post hanc vocem parituris i jussio infausta porrigitur. Ad Legionem velociter properatur; crudelia præcepta reserantur. Traduntur neci, quos ordo reperit numerandi. Lecti percussoribus cervices præbent, solaque inter eos est de gloriosæ mortis occupatione contentio.

[6] [S. Mauritii præfecti Legionis] Perfecto scelere, ut Octodorum Legio redeat, jubetur. Tunc Mauritius primicerius, paululum a satellitibus regis segregatus, convocat Legionem, & hac oratione sancti oris k alloquitur. Gratulor virtuti vestræ, Commilitones optimi, quod amore religionis nullam vobis cæsaris præcepta attulere formidinem. Gaudentibus quodammodo animis tradi ad necem gloriosam Commilitones vestros vidistis. Quam timui, ne quisquam, quod armatis facile est, specie defensionis beatissimis funeribus manus obvias afferre temptaret. Jam mihi ad hujus rei interdictum Christi nostri parabatur exemplum, qui exemptum vagina Apostoli gladium propriæ vocis jussione recondidit, docens majorem armis omnibus Christianæ confidentiæ esse virtutem. Hic Deus Christus plane mentes manusque vestras prohibuit, ne quisquam divino operi mortalibus dextris obviaret. Quinimo cepti operis fidem perenni religione complete.

[7] Hactenus exempla sacris inserta codicibus legebamus, jam nunc per nos metipsos, quos sequi deberemus, [ad reliquos adhortatio, ut fortiter] aspeximus. Ecce vallatus sum Commilitonum meorum corporibus, quos de latere meo funestus satelles eripuit. Aspersus sum cruore Sanctorum, & sacri cruoris reliquias vestibus meis porto: & dubito eorum sequi necem, quorum gratulans admiror exemplum? Et vacat cogitare, quid imperator jubeat, qui sorte mihi mortalitatis æqualis est? Si habere aliquid virium imperatoria præcepta potuissent, & si quid circa beatissimorum puerorum corpora regis Persarum valuisset incendium, nec contempnere leonum rugitus lucu clausus propheta potuisset; sacramenta olim dedisse nos, memini, quod contemptu lucis istius & desperatione vitæ defensare rempublicam deberemus. Jam tunc promisi mei corporis vilitatem, & spopondi hanc imperatoribus fidem, nec tamen mihi ullus tunc regna cælestia promittebat. Quid, Christo spondente, faciendum est, si hoc potuimus militiæ devotione promittere?

[8] Quinimo, fortissimi Commilitones, olim devotas animas subdamus preciosissimæ passioni, [pro fide moriantur: qua animati] & nobis virilis animus & fides inviolata permaneat. Jam cerno ante tribunal Christi stantes eos, quos neci paulo ante satelles regius deputavit. Illa vero gloria est, quæ æternitatem beatam vitæ hujus brevitate mereatur. Æquali omnes animo, una voce responsum satellitibus demus. Milites quidem sumus, imperator, tui l, sed tamen servi, quod libere confitemur, Dei. Tibi militiam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accipimus, ab illo vitæ exordium sumpsimus. Sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut auctorem negemus Deum. Utinam auctorem nostrum Dominum, auctorem velis esse tuum m. Si non tam funesta agere compellimur, ut hunc offendamus, tibi, ut hactenus fecimus, adhuc parebimus; sin aliter, illi parebimus potius, quam tibi. Offerimus nostras in quemlibet hostem manus, quas sanguine innocentium cruentare nefas ducimus.

[9] Dexteræ istæ pugnare adversus impios atque inimicos sciunt, [communi sententia responsum ad Maximianum] laniare pios & cives nesciunt. Meminimus nos pro civibus potius, quam adversus cives arma sumpsisse. Pugnavimus semper pro justitia, pro pietate, pro innocentium salute. Hæc fuerunt hactenus nobis precia periculorum. Pugnavimus pro fide, quam quo pacto conservemus tibi, si hanc Deo nostro non habemus? Juravimus primum in sacramenta divina, juravimus inde in sacramenta regia. Nihil nobis de secundis credas necesse est, si priora perrumpimus. Christianos ad pœnam per nos requiri jubes; jam tibi ex hoc alii requirendi non sunt. Habes nos hic confitentes Deum Patrem, auctorem omnium, & Filium ejus Jesum Christum, in quem credimus n. Vidimus laborum periculorumque nostrorum Socios, nobis quoque eorum sanguine aspersis, trucidari ferro, & tamen sanctissimorum Commilitonum mortes, & fratrum funera non flevimus, non doluimus; sed potius laudavimus, & gaudio prosecuti sumus, quia digni habiti essent pati pro Domino Deo eorum.

[10] [remittunt, & secundo decimantur: Exuperii] Non nos, vel hæc ultima vitæ necessitas in rebellionem coëgit, non nos adversum te, imperator, armavit, ipsa saltem, quæ fortissima est in periculis, desperatio. Tenemus, ecce, arma, & non resistimus, quia mori, quam occidere satis maluimus, & innocentes interire, quam noxii vivere, præoptamus. Si quid in nos ultra statueris, si quid adhuc jusseris, si quid admoveris, ignes, tormenta, ferrum subire parati sumus. Christianos nos esse fatemur, persequi Christianos non possumus. Hæc o sicut Vir sanctus dixerat, Legionis probantur assensu, & cæsari per satellites nuntiantur. Qui inclementi præcepit jussione, ut iterum decimum renovatæ crudelitatis ordo consumeret. Post hanc vocem ad Legionem velociter properatur, crudelia præcepta peraguntur, reliquis, ut Octodorum redeant, jubetur. Tunc Exuperius, quem principem seu campiductorem superius memoravi, correptis Legionis suæ signis, hac circumstantes oratione confirmat. Tenere me, Commilitones optimi, sæcularium quidem bellorum signa perspicitis, sed non ad hæc arma provoco, non ad hæc bella animos vestros virtutemque compello.

[11] [ad sanctos Martyres oratio.] Aliud nobis genus eligendum est præliorum Non per hos gladios potest ad regna cælestia properari. Robur. nobis opus est animorum, invicta est p defensio, fidem, quam Deo promiseris, in ultimis custodire. Jam de Commilitonum nostrorum gloria, ea, quæ divino cernebat obtutu, Mauritius est locutus: ego vobis victoriam plenam, si Christo credideritis, repromitto. Projiciant dexteræ nostræ arma ista cum signis militaribus. Præstabit hoc Christus, ut mox in ipso cælesti, sicut promittitur, regno, alia vobis Exuperium vestrum videatis signa monstrare. Vadat quinimmo funestus satelles, & hæc truculento regi nuntiet. Inexsuperabiles Legionis istius animos, cæsar, agnosce. Tela projicimus: exarmatas quidem q dexteras satellites tui, sed armatum fide Catholica pectus invenient. Occide, prosterne; resecandas gladiis percussoribus cervices præbemus intrepidi. Hæc nobis jocundaria sunt, dummodo te cum sacrilegiis tuis contempnimus, ad regna jam nunc cælestia properantes.

ANNOTATA.

a Mss. reliqua omnia prologum habent, qui etiam est apud Surium: Sanctorum Passionem Martyrum &c. Ubique etiam ipsa Passio inchoatur, ut apud Chiffletium: Sub Maximiano &c.

b Sic apographa nostra omnia. De hisce sic loquitur Aurelius Victor de Cæsaribus in Diocletiano: Quid ea memorem, adscivisse consortio multos externosque tuendi prolatandique gratia juris Romani? Namque ubi comperit, Carini discessu Helianum Amandumque per Galliam, excita manu agrestium ac latronum, quos Bagaudas incolæ vocant, populatis late agris, plerasque urbium tentare, Maximianum statim .. imperatorem jubet… Herculius in Galliam profectus, fusis hostibus, aut acceptis, quieta omnia brevi paraverat: atque his similia Eutropius in Breviario. Varii de Bagaudarum nominis origine varia suspicantur, &, ut solet, incerta plurima proferunt. Salvianus presbyter Massiliensis & scriptor 5 seculi lib. 5 de Providentia tumultus causas in eorum præpositos rejicit, qui illos acerbitatibus & exactionibus tyrannicis exasperabant. Vita S. Baboleni apud Chesnium tom. 1 pag. 662 asserit, Bagaudas omnes Christianos fuisse. Quam nullius illa momenti, sit in Opere nostro ad diem XXVI Junii pag. 179 demonstravimus; credibile tamen est, aliquos, imo non paucos, inter illos Christianos fuisse. Vide, quæ dicta sunt Commentarii prævii § XI num. 170 & seqq. Ceterum Bagaudarum rebellionem plerique referunt ad annum Christi 286, de quo, si plura desideras, adi Tillemontium Historiæ imperat. tom. 4 pag. 599.

c Acta Suriana paulo ante habent: Ex Orientalibus militibus ire præcepit; at hic, ut Ms. S. Maximini & reliqua fere omnia Mss. præter codicem nostrum Q. Ms. 7, & Marchianensem, ubi sexaginta sex omissum est, & in codice Fuldensi adscriptum manu multo recentiori. Ibi etiam prætermissum est antiquorum Romanorum exemplo, & a narratis Bagaudarum tumultibus, cum Actis primigeniis hic fere consonant. Surius nostris superaddit, fidem Orientali traditione, ab Hierosolymitanæ urbis episcopo, eos suscepisse. Hunc fuisse Zabdam non pauci scriptores asserunt, nescio ex quibus documentis. De Zabda Hierosolymitano patriarcha, qui Sancti titulum apud nonnullos obtinet, breviter in Prætermissorum catalogo ad diem 6 Maji, ac deinde fusius in Tractatu præliminari, tomo III ejusdem mensis præfixo, actum est pag. XIV. Utroque loco de conversis per eum & baptizatis sanctis Martyribus nostris ex Theodorici verbis agitur, quæ ibidem, si lubet, consule. Papebrochius, qui epochæ expeditionis contra Bagaudas cum reliquis passim omnibus adhæret, in Historia chronologica loco citato Zabdam statuit 37 Hierosolymorum patriarcham, censetque ex Hieronymi verbis, eum ad sedem ascendisse anno Christi 298, cum qua epocha pugnat martyrium Thebæorum annis ante tredecim locatum. Eapropter judicat, sanctos Martyres ab ejus decessore Hymenæo sacra unda ablutos fuisse. Dici etiam posset, fuisse illos a Zabda ipso baptizatos, & hunc per anticipationem episcopum vocari; at operæ pretium non est studiosius laborare in conciliandis epochis rerum, quæ ex instrumentis non magni momenti natæ sunt. Certe Thebæorum baptismus facile potuit ab aliquo, qui hæc vel similia interpolata Acta legerat, determinate Zabdæ ex conjectura adscribi, sicque hæc omnia horum Actorum auctoritate niterentur, quamprofecto apud me non magnam obtinent.

d Sequitur apud Surium: Ad urbem quippe Romanam itinere attingentes, eamdem Christianitatis fidem, quam acceperant, apud beatum Marcellinum, prædictæ Romanæ urbis Pontificem, confirmaverunt, ut ante gladio interirent, quam sacram fidem Christi, quam acceperant, violarent. Recepti igitur a Diocletiano cæsare, jubentur, ut post Maximianum collegam iter, quod ceperant, ad Gallias tenderent. Duæ hic sunt epochæ, quæ Actorum illorum propugnatoribus difficultatem pene inextricabilem pepererunt; Diocletiani scilicet Romæ præsentia, qui in Oriente semper illo tempore versabatur, & Pontificatus Marcellini dudum post exstinctas Bagaudarum turbas inchoati. Videsis, quæ observavi Commentarii prævii § XI num. 172. Usque ad medium fere numerum sequentem exemplar hoc cum Surianis, Mss. nostra reliqua cum Chiffletianis consonare pergunt.

e Non habet hæc Surius; in sequentibus non nisi uno alterove verbo differt: pergunt cum primigeniis Actis codices reliqui.

f Legit Surius Octo, & melius. Non est apud illum etymon vocis Agaunum, at compensaturid medio sequenti numero, ubi post resederant Surius ex Actis primigeniis interjecta habet: O quanta reverentia excolendus est sacer locus iste, in quo tot pro Christo Martyrum millia ferro cæsaris puniuntur! Ceteri codices Mss. eadem habent, quæ Chiffletius, nisi quod in pluribus Genuensi, pro Genavensi scribitur, &, ubi de Agauno sermo est, pronomen demonstrativum hic ita ubique adhibetur in Mss. Fuldensi & codicibus nostris, ut facile sentias, cujusdam Agaunensis monachi eam interpolationem esse.

g Hic ex campiductore, ut etiam postea vocatur Exuperius, signifer factus est, verisimiliter ut ad vexillum suum, Commilitones adhortans, alludere posset. Post numeri hujus finem cum Actis primigeniis pergunt Suriana: Viri in rebus bellicis strenui & virtute nobiles, sed fide in Deum nobiliores; erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. Euangelici præcepti sub armis custodes, reddebant, quæ Dei erant, &c.

h Surius edidit: Ne dæmonum aris Christiani contaminari viderentur. Deum vivum colere &c. Porro tota illa sequens Maximiani & S. Mauritii oratio, ut a Chiffletianis, sic & a nostris omnibus Mss. Actis abest. Eane sit, quæ tam elegans &gravis Tillemontio visa est, nescio: at a me laudem illam profecto non feret.

i Apud Surium ad apparitores, forte correctius, uti & infra læti pro lecti.

k In Surianis sanctiores, quod hic vix aliquid significat.

l Totum hoc responsum, non solum in Mss. nostris reliquis, sed etiam in hoc nostro apographo ex genuinis Actis pene ad verbum transumptum est: at a Surio non uno interpolatum loco exhibetur. Hic enim ita prosequitur: Et ad defensionem reipublicæ Romanæ arma suscepimus: nec umquam aut desertores bellorum, aut proditores militiæ fuimus, aut ignave formidinis meruimus subire flagitium. Tuis etiam obtemperaremus præceptis, nisi instituti legibus Christianis dæmonum cultus & aras semper pollutas sanguine vitaremus. Comperimus, præcepisse te, ut aut sacrilegiis pollueres Christianos, aut de denis interfectis nos velis terrere. Non inquiras longius latitantes: nos omnes Christianos esse cognosce. Habebis potestati tuæ subdita omnium corpora: auctorem vero suum respicientes Christum animas non tenebis. Atque hæc sunt omnia, quæ S. Mauritio verba relinquuntur. Porro tam immensum ab aureo illo in genuinis Actisresponso stili inconcinnitate perplexitateque sententiarum differt hæc oratio, ut nullius judicii censeam eum esse, qui interpolationem ipso mox initio non deprehendat.

m Qui apographum nostrum descripsit, verisimiliter hæc legere non potuit in codice, vel non intellexit, plurimis enim lituris hæsitantiam suam prodidit. Forte ibi, ut in primigeniis Actis legitur: Sequi te in hoc nequaquam possumus, ut auctorem negemus Deum, utique auctorem nostrum, Dominum, auctorem, velis, nolis, & tuum.

n Nostra apographa omnia & plerique codices cum Germanensi apud Ruinartium consonant, omisso scilicet & in Spiritum sanctum, quæ habet Chiffletius.

o Hic a primigeniis Actis nostra hæc iterum discedunt & ad edita a Surio accedunt, pergunt cum primis Mss. reliqua.

p Edidit Surius: Robur nobis opus est animorum, invictaque defensio: fidem, quam Deo promisimus, in ultimis custodire. Jam de Commilitonum nostrorum gloria, quæ divinum cernit obtutum, gloriosus vir Mauricius &c, quæ non sunt nostris correctiora.

q Hic partem laudati responsi magnam interpolator Surianus interserit, nimirum usque ad hæc, auctorem velis, nolis, tuum, & omissis reliquis, prosilit ad non nos adversum te imperator &c usque ad finem, quibus deinde nostram hanc Exuperii adhortationem subnectit, tantum a præcedenti diversam, ut mox alteri assuetas aures feriat. Desunt in nostro Suriana hæc: Flagrabat enim jam tum in beatissimis Viris martyrii gloriosus ardor, quæ sunt sane ibi plane inutilia & superflua.

CAPUT II.
Sancti Martyres, nihil territi Sociorum cædibus, omnes necantur. Iis ad laureolam accedit Victor. Inventio prodigiosa corporis S. Innocentii, ejusque translatio.

[Perempta Legione sancta, superviens Victor miles veteranus,] Hæc mandata Legionis remeans ad Maximianum cæsarem satelles nuntiat. At ille a, quasi nihil fuisset iterato scelere perpetratum, ire propere exercitum jubet, & circumfundi imperat Legionem, nullumque de tanto Sanctorum exercitu præcepit relinqui. Ventum itaque est. Circumsistit beatam Legionem turba carnificum. Omnis ætas sine discretione perimitur, lanianturque beata corpora, & devotas Deo animas fideli mortis professione commendant b. Peracta tandem cæde, inter omnes Sanctorum percussores præda dividitur: namque Maximianus facultatem dederat, ut quisquis Legionis illius militem jugulasset, interempti spoliis uteretur c. Divisa igitur omnium præda, ad vescendum epulandumque victrix turba consedit. Cum interea veteranus quidam, ultimæ ætatis senio fatigatus, nomine Victor, ad contaminatum cædibus locum itineris necessitate deductus est.

[13] Dum ad epulas, pro ætatis veneratione, ab omnibus rogaretur, [seseque Christianum professus,] requirere cepit, quænam esset causa lætitiæ, quod inter tot corpora peremptorum gaudentes exultantesque possent milites epulari. Dictum est a quodam, quod Legio Christianæ legis studio cæremonias Romanas cultumque numinum pariter cum jussionibus contemnere voluisset, dataque neci esset, ut disciplinæ militaris traditus ordo severius teneretur. Tunc Victor alte gemitum trahens graviterque suspirans d, exclamat. Heu me, qui per tot annorum militiam ad hanc ætatem veni & in hac Legione militare non merui! Quam bene inter tales gloriosæ mortis honore donatus vitæ finem invenire potuissem! Saltem si commilito indignus eram, ante actas e horas viandi necessitas detulisset, ut senilis pectoris cruor tantorum virorum victimis misceretur! Obtuleram corpus hoc neci, dummodo tantæ laudis consortio non carerem! Talia dicentem profanorum statim turba vallavit, quæ utrum Christianus esset, respondere minaciter jubet.

[14] At ille paululum oculos ad cælum erigens, tali percunctantibus sermone respondit. [martyrio coronatur.] Longus me vivendi usus ad hanc, quam videtis, perduxit ætatem. Quæcumque in hoc mundo aguntur, aut studium reperit, aut rerum volubilitas agit, aut varius semper casus infestat. Quodcumque volumus, optamus; scimus, aut cupimus. Totus mundus caligine submersus, tenebris circumfluentibus, latet, nisi nobis aut viam ostenderit Christus, aut lumen Christus effulserit f. Quod ego fideli mente perpendens, utinam ultimo contester effectu! Quod si me ad tempus paulo ante trucidatæ Legionis itineris necessitas detulisset, conviviis & epulis vestris horum funerum consortium prætulissem. Sed nunc etiam præstabit Christus, ut Christianum me vel post professionem meam transire ulterius per beata funera non sinatis. Hæc eum loquentem subita percussoris obtruncat insania. Ita Vir sanctus consortium Sanctorum celeri professione promeruit g.

[15] [Maximiani mors & revelatio sanctorum corporum] Hæc nobis tantum de numero istorum Martyrum comperta sunt nomina: id est beatissimi Mauritii, Exuperii, Candidi, Innocentii h, Victoris, atque Vitalis. Cætera vero nomina nobis quidem incognita, sed in libro vitæ sunt scripta. De hac eadem Legione fuisse dicuntur etiam illi martyres Ursus & Victor, quos Salodoro passos fama confirmat. Salodorum vero castrum est super Ara i flumine, neque longe a Rheno positum. Operæ precium k est etiam illud indicare, quis deinde Maximianum trucem tyrannum exitus consecutus sit. Cum, dispositis insidiis genero suo Constantino l, tunc regnum tenenti, mortem moliretur, deprehenso dolo illius, apud Massiliam captus, nec multo post strangulatus, teterrimo hoc supplicio affectus, impiam vitam digna morte finivit. At m vero beatissimorum Martyrum corpora post multos passionis annos S. Theodoro hujus loci episcopo revelata traduntur. In quorum honore cum strueretur basilica, quæ vastæ nunc adjuncta rupi n est, quid miraculi apparuerit, nequaquam tacendum putavi.

[16] [ad quæ Deus varia beneficia] Accidit, ut inter reliquos artifices, qui invitati convenisse ad hoc opus videbantur, quidam adesset faber, quem adhuc gentilem esse constaret. Hic cum Dominico die, quo cæteri ad exspectandum diem festum abscesserant, in fabrica solus substitisset, in illo secreto se subito clara luce manifestantibus Sanctis, hic faber idem rapitur, atque ad pœnam, vel ad supplicia distenditur, & visibiliter turbam Martyrum cernens, verberatus etiam aspere increpatur, quod vel die Dominico ecclesiæ solus deesset, vel illud fabricæ opus sanctum suscipere gentilis auderet. Quod ideo misericorditer a Sanctis factum constitit, ut faber consternatus & territus salutare sibi nomen posceret, statimque Christianus effectus est. Neque illud in Sanctorum miraculis prætermittam, quod perinde clarum atque omnibus notum est. Mater familias Quintii, egregii atque honorati viri, cum ita paralytica fuisset obstricta, ut etiam pedum usus negaretur, a viro suo, ut illic per multum itineris o spatium deferretur poposcit. Quo cum pervenisset, sanctorum Martyrum basilicæ famulantium manibus illata, pedibus ad diversorium rediit, ac sanitate de præmortuis restituta membris miraculum suum ipsa circumtulit. Hæc duo tantum miracula Passioni Sanctorum inserenda credidi.

[17] [invocantibus Martyrum opem contulit.] Cæterum satis multa sunt, quæ vel in purgatione dæmonum, vel in reliquis curationibus cotidie illic per sanctos Martyres Domini virtus operatur. Neque p enim hoc omittendum est, quod per longum temporis tractum beati Innocentii martyris membra Rhodanus revelavit. Jugi enim eluvie vicinum in se cespitem vergens religiosa quadam soli pernicie ad sepulturam Martyris famulatrix unda pervenit. Prolatas namque reliquias leniter lambens, non ideo a sinu terræ protulit, ut in gurgitis procella demergeret, sed ob gloriosam devotionem intra ambitum basilicæ ceteris Martyribus sepulturæ præcepit sociari, cujus translationem a sanctæ recordationis Domitiano q Genevensi & Grato Augustanæ urbis, vel Protasio tum temporis hujus r loci episcopo celebratam recolentes, cottidiana devotione & laudibus frequentamus, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit & regnat Deus in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Hic Surius ex primaria Passione inserta habet: Cum talia audisset, obstinatosque in fide Christi cerneret animos Virorum.

b Ex iisdem Chiffletii Actis sic pergunt Suriana: Operta est terra illic procumbentibus in morte corporibus Justorum, fluxeruntque pretiosi sanguinis rivi. Quæ umquam rabies absque bello tantam humanorum corporum stragem dedit? Quæ feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos jussit? Ne justi punirentur, multitudo non obtinuit, cum inultum esse soleat, quod multitudo delinquit. Hac igitur crudelitate immanissimi tyranni confectus est Sanctorum populus, qui contempsit rem præsentium propter spem futurorum. Sic interfecta est illa plane angelica Legio, quæ, ut credimus, cum angelorum legionibus jam collaudat Deum in cælis. Quæ, quantum rursus reliqua phrasis puritate sententiarumque pondere superant!

c Bene excogitata & S. Eucherio supposita est hæc Maximiani permissio. Vereor, ut facilis fuerit exactaque divisio, nisi singuli milites singulos, quos occiderant, Martyres mox expresso nomine in pugillares redactos, exhibuerint.

d Hic Surianus interpolator mutuatus est a Chiffletianis Actis, detestatus convivas detestatusque convivium, quæ noster omisit.

e Surius habet: Ante has duas horas.

f Surius legit: Lumen Christi effulserit. Porro quis non videat hic ineptum interpolatorem, qui veteranum militem Victorem, tam contorta oratione exhibet nobis de mundanarum rerum inconstantia, de caligine, qua in mundo pleraque abstrusa sunt, philosophantem coram aliis militibus, quorum scilicet parum intererat scire, quænam studio reperiri & in apertum protrahi possint?

g Ex primariis iterum hausta Actis subjicit interpolator Surii: Cæterisque Martyribus in eo loco, sicut morte, ita est honore conjunctus.

h Innocentii & Vitalis mentionem nullam habent Acta Suriana; eadem etiam in omnibus aliis Mss. nostris absunt. De utroque aliqua speciatim dicemus infra.

i Ms. S. Maximini habet Ararim, Surius & Chiffletius cum apographis reliquis fere omnibus Arulam. Araris Gallis La Saone, in Lotharingia oritur atque ad Lugdunum Rhodano immiscetur, qui proinde perperam substitutus est Arulæ seu Arolæ, indigenis Aar, Helvetiæ fluvio, qui in finibus Vallesiæ ortus, indeque in Septemtrionem fluens, Bernam alluit, Solodorum secat, ac postea prope Waldhustum, Sueviæ oppidum, in Rhenum se exonerat.

k Hæc noster cum Chiffletii codice; at Surianus sic phrasim mutavit: Neque illud silendum, quem deinde Maximianus progressus exitum consecutus est. Forte præplacebat hæc transitio, quæ infra recurrit iterum, ubi de inventione corporis S. Innocentii, atque tertio ad sanationem uxoris Quintii.

l Surius edidit Constantio, qui Constantini paterdudum ante Maximianum obiit. Vide Annotata ad Acta præcedentia, littera X.

m Nostra hic prosequuntur cum Chiffletianis; at Surius inventionem reliquiarum S. Innocentii ita interserit: Neque hoc omittendum est, quod post longum temporis tractum; ac deinde reliqua, quæ in hisce nostris ultimo loco habentur. Post hæc resumit; At vero &c.

n Inserta habes apud Surium: Uno tantum latere acclivis jacebat, sed nunc, jubente præclaro meritis Ambrosio, loci illius abbate, denuo ædificata, biclivis esse dignoscitur. Consule, si lubet, quæ ad hæc observavi in Annotatis ad Passionem puriorem littera z. Ceterum Mss. nostra alia omnia, quæ cum Chiffletiano hactenus conveniunt, eam etiam de Ambrosio interpolationem habent. Solum Marchianense nihil habet de inventione corporis S. Innocentii, quæ in codice Fuldensi inepte & sine ullo sensu inseritur mox totidem fere verbis, quot hic infra narratur, ac post laudibus frequentamus, resumitur interruptus sensus hoc modo: Quid miraculi tunc apparuerit &c.

o In exemplari nostro est temporis, quod correxi, ratus, vitium amanuensis esse, cum parum hic significet.

p Monui superius ad litteram n, narrationem hanc in aliis ecgraphis alibi interseri. Videri etiam potest Commentarii prævii § 13, num. 199, ubi hæc enucleatius assignata sunt.

q De enumeratis hic episcopis & tempore translationis S. Innocentii disputata, si lubet, vide in Opere nostro ad diem VII Septembris.

r In plerisque aliis exemplaribus legitur illius, & in uno alterove istius, quod passim conjectant referendum esse ad Octodurum, in cujus diœcesi Agaunum est.

GLORIA POSTHUMA

Mauritius primicerius M. Agauni in Vallesia (S.)
Exuperius campiductor M. Agauni in Vallesia (S.)
Candidus senator militum M. Agauni in Vallesia (S.)
Victor miles veteranus M. Agauni in Vallesia (S.)
Innocentius M. Agauni in Vallesia (S.)
Vitalis M. Agauni in Vallesia (S.)
Alii milites legionis Thebææ MM. Agauni in Vallesia

BHL Number: 5649

AUCTORE J. C.

§ I. Inventio corporis S. Mauritii quandonam & ubi contigerit. Viennensium in Gallia traditiones discutiuntur.

[Corpus S. Mauritii & aliquorum Sociorum ejus] Latissime propagati vetustissimi celeberrimique cultus S. Mauritii, ducis Thebææ Legionis famosissimi, indicia sunt innumeræ sancto Martyri exstructæ antiquitus aræ, consecratæ basilicæ, monasteria ejus nomini dicata per Italiam, Galliam & Germaniam plurima. Factu perquam difficile, imo pene impossibile esset, monumenta singula percensere, quæ per totum pene Occidentem sparsa, fere innumera sunt: neque etiam quæcumque adhibita in perquirendo diligentia facit, ut mihi persuadeam, fuisse omnia, quæ memorari merebantur, sic collecta, ut nihil prætermiserim; imo nullus dubito, quin in particularibus quibusdam ecclesiis celebrior forte S. Mauritii & Sociorum cultus notabilioresque reliquiæ sint, quam locis aliis, quorum mentionem feci; at id, confido, lector non negligentiæ, sed nimiæ materiarum copiæ adscribet. Ceterum materiam hanc sic tractabo, ut post pauca de invento primum S. Mauritii corpore præmissa, varias regiones percursurus, quid in singulis quoad sancti Ducis & Commilitonum, maxime anonymorum, cultum reperero, ob oculos positurus sim. De nominatis autem Exuperio, Candido, Victore sicubi mentio incidet, brevibus agam quidem, præcipua tamen ad illos spectantia post Gloriam hanc posthumam, vel si per temporis angustias non licuerit, ad Addenda in calce tomi pertractanda rejicio; ubi etiam singulatim examinanda venient nonnulla de sanctis Thebæis, qui post inventa sacra eorum pignora nomen accepisse videntur. Ordo quidem forte exigeret, ut speciatim de sancto Duce prius agerem, at experientia me docuit, & tædium inde lectori & duplicatam mihi molestiam obventura, dum seligere ea seorsum cogerer, & lector post interceptam rebus aliis narrationem eo revocandus esset, unde jam pridem discesserat, sicque vel renovari deberet pluribus repetitionibus memoria, vel eadem rursus esset relegenda via, quæ utraque evitata cupio.

[2] Itaque S. Mauritii corpus primum a Theodoro Octodurensi episcopo inventum fuit cum sacris exuviis aliquot sanctorum Sociorum ejus. [a S. Theodoro I episcopo Octodurensi inventum fuit] Testatur id S. Eucherius, sub finem Passionis scribens: At vero beatissimorum Acaunensium Martyrum corpora post multos passionis annos S. Theodoro ejusdem loci episcopo revelata traduntur. De quo hic Theodoro loquatur Eucherius, tum in Commentario prævio, tum in Annotatis ediximus. De eodem sancto præsule speciatim in Opere nostro actum est ad diem XXVI Augusti, ubi etiam ostenditur diversus esse a synonymo Theodoro & Theodulo, ejusdem sedis piscopis. S. Theodorus illius nominis primus Octodurensis episcopus concilio Aquileiensi, quod anno 381 celebratum fuit, cum S. Ambrosio interfuit, ibique contra Palladium Arianum egit. De eo ex probatis monumentis, præter ea, quæ modo recitata sunt, vix aliquid constat. Acceperunt Majores nostri ex antiquo Breviario Sedunensis ecclesiæ Officium de Sancto præsule, ex quo Lectiones 2 Nocturni propriæ loco citato excusæ sunt.

[3] Lectione secunda leguntur, quæ huc pertinere possunt, [seculo 4 Aliqui circa hæc errores] sequentia: Ad sedem suam Octodurensem remissus, (post finitam Aquileiensem synodum) gregi suo concredito, vigilem pastorem agens, verbo & exemplo fructuose præfuit. Sicut enim erat in Dei prædicatione præfervidus, … ita erat in idolorum vanis & superstitiosis cultoribus viva rationum vi convincendis potens … Passionem sanctorum Thebæorum martyrum Agaunensium, Mauricii & Sociorum ejus, episcopo Genevensi (ex conjectura hæc vox substituta a nobis fuit, quod in apographo legi non posset) transmisit, communicandam omnibus episcopis Galliæ, quam Eucherius Lugdunensis episcopus, pro fragrantia sui stili, omnibus communem fecit. Lectione 3 hæc etiam habentur: Quæ supererant idolorum fana subvertit, & in eorum locum aras S. Mauritio & ejus Sociis, templa vero Deo dicata erexit. Ambrosium abbatem Agaunensem ad construendam ecclesiam acclivem sanctis Martyribus ex collectis provinciæ insigniter adjuvit, & prædictorum Sanctorum ossa cum Ambrosio abbate legit.

[4] Ad hæc loco citato pag. 815 a Majoribus meis anim adversum est, [Breviarii Sedunensis,] turpem anachronismum committi, dum Ambrosius Agaunensis abbas, qui anno 516 regere cœpit, contemporaneus statuitur S. Theodoro, qui annis ante 135 concilio Aquileiensi interfuit. Alius scilicet est S. Theodorus etiam Octodurensis episcopus, qui fundationi monasterii Agaunensis cum Sigismundo rege adfuit. Ejus Acta, quæ hic cum S. Theodori I gestis confusa sunt, paucis illustrata habes tom VI Augusti pag. 43. Quæ etiam in illo Officio dicuntur de missa ad episcopum, quisquis ille fuerit, Passione sanctorum Thebæorum Martyrum, communicanda cum omnibus episcopis Galliæ, quam S. Eucherius communem fecerit, non intelligo. S. Eucherius sub medium seculi quinti mortuus est, nec certe cathedram Lugdunensem occupabat, quo tempore Octoduri sedebat S. Theodorus. Deinde S. Eucherius in Passione testatur, se illam scripsisse, ne tanti martyrii memoria interiret, atque ejus ordinem accepisse a traditione; non igitur scriptam acceperat a S. Theodoro. Si dicas, Theodorum II scriptam ab Eucherio Passionem ad episcopos misisse, duorum rursus Gesta confundis & prodis ineptias istarum Lectionum.

[5] [quorum aliquos tutari conati sunt.] Eædem tamen, uti & Breviaria anno 1497 impressa & plurima alia ejusmodi instrumenta, quæ vel in Agaunensi cœnobio, vel in archivis ecclesiæ Sedunensis, in Castro Majoriæ & Valeriæ invenit, tantæ auctoritatis fuerunt apud Sebastianum Briguet, canonicum Sedunensem & auctorem Vallesiæ Christianæ, anno hujus seculi 44 editæ, ut tum hæc, tum alia ejusdem furfuris ex synonymorum episcoporum Octodurensium confusis gestis deprompta, retinenda & defendenda hinc inde judicaverit. Majores mei, ut supra cœpi dicere, duos Sanctos Theodoros, duosque Theodulos, subtimide hos tamen, Octodurenses, seu post translatam sedem, Sedunenses episcopos distinctos Operi nostro inseruerunt. Cuperus, qui Acta S. Theoduli ad diem XVI Augusti illustravit, cernens intricata ibidem non pauca, eorum solutionem dixerat se a Galliæ Christianæ continuatoribus, quam promiserant, vel ab eruditis Vallesiæ incolis, exspectare. Briguetus exspectationi utcumque respondit, & a pag. 105 libelli memorati erudite ostendit, duos Theodoros atque unum saltem Theodulum inter sanctos Octodurenses præsules admittendos esse, ut jam ante ad diem ejusdem mensis XXVI & XXVII in Opere nostro probatum fuerat. Porro quamvis id ex coagmentatis instrumentis, quæ Briguetus allegat, non dubie consequatur, quod Theodulus a duobus Theodoris discernendus sit, non erant tamen admittenda, quæ de tribus illis episcopis ibidem asseruntur fere eadem.

[6] [scriptores recentiores.] S. Theodoro I reliquias sanctorum Thebæorum revelatas fuisse, testatur Eucherius. De Theodoro II paria narrata admittit Briguetus pag. 69, assignatque Breviaria antiqua ecclesiarum Sedunensis, Genevensis & Lausanensis. In apographo, quod in Opere nostro ad diem XXVII Augusti de S. Theodoro II ex Breviario Sedunensi excusum est, nullum de inventione illa verbum invenio, sed in Actis S. Theoduli, qui Caroli Magni temporibus vixit, eadem fere rursus legere est de inventis sanctorum Martyrum Agaunensium corporibus. Non diffiteor, contingere potuisse, ut succedentibus temporibus aliæ & aliæ tot millium Martyrum sacræ exuviæ detegerentur in valle, quam suo sanguine asperserant, & ubi plerosque sepultos fuisse, videtur extra dubium; at de tribus diversis Sanctis, fere synonymis, rem eamdem non nisi in Breviariis similibusve instrumentis totidem verbis assertam & repetitam nemo facile admittet criticus, sed saltem suspicabitur, eorum gesta consusa & sensim tribus adscripta fuisse, quæ non nisi uni contigerant, quod de hac translatione vix dubito affirmare.

[7] [Videntur primum repertæ sacræ exuviæ] Ceterum ex S. Eucherii testimonio indubitatum quidem habemus, sanctorum Martyrum corpora S. Theodoro I revelata fuisse, & senescente seculo quarto id factum licet opinari. Locum, ubi inventa sunt, modumque eque ignoramus. Credibile est, non procul a palæstra & in Vallesia recondita primum, ac deinde reperta fuisse. Quot Sanctorum exuviæ tum detectæ fuerint, S. Eucherius non explicat, & non nisi ex conjectura habemus, corpora SS. Mauritii, Exuperii, Candidi atque Victoris cum primis revelata, & sic distincta signo aliquo fuisse, ut a tot aliorum sanctorum eodem loco conditorum Martyrum sanctis ossibus discerni potuerint. Forte divina aliqua revelatio intervenit, vel Ducis & aliorum Præfectorum sanctæ Legionis corpora loco aliquo decentiori contumulata fuerunt. Quidquid sit, ex Charta fundationis monasterii Agaunensis, de qua Commentarii prævii num. 36 & seqq., novimus, horum nominatorum Sanctorum corpora refectæ basilicæ Agaunensi primum illata fuisse, dum aliorum Sociorum exuviæ adhuc extra ecclesiæ ambitum quiescerent.

[8] Eumdem S. Theodorum I Octodurensem antistitem mox sanctis Martyribus basilicam condidisse, [apud Agaunum, certe fabulosa apparent,] ex S. Eucherii verbis probabilissimum fit, ut Comment. prævii § 2 & seq. ostendi. Certe indubitatum est, ecclesiam Agaunensem sanctis Martyribus sacram, medio seculo V exstitisse, cum idem sanctus auctor narret miraculum, quod in ejus exstructione acciderat. Joannes le Lievre libro de Antiquitate Viennensi cap. 15 totam aliam refert narrationem inventionis corporis S. Mauritii. Verba ejus aliqua inde decerpo & Latine reddo. Pagina apud me 101, postquam historiam martyrii ex Surii Passione contraxit, pergit: Peracta carnificina, magna pars corporum Sanctorum capitibus mutilorum & sanguine manantium, projecta est in Rhodanum fluvium, qui eo loci oritur, atque tum fluctus vehebat sanguinis potius quam aquarum. Inter ea S. Mauritii fortissimi ducis corpus, fluctibus supernatans, secundo flumine Viennam advectum est. Ejusdem caput a reliquo corpore resectum, clypeoque incumbens, eo etiam appulit. Utque per angelum S. Paschasio revelatum fuerat, descendit cum clero episcopus destinatum sibi divinitus excepturus thesaurum, qui ecclesiam suam ornaret & usque hodie ex parte conservatus est, ut majorum nostrorum nobis reliquit traditio, scripta per S. Eucherium Lugdunensem, & S. Adonem Viennensem in Legendis ejusdem ecclesiæ, quæ etiam antiquitus depicta est in sacello ejus nomini dicato.

[9] Andreas Saussayus, ut monuit Bollandus ad diem XXII Februarii, [quæ scriptores nonnulli tradunt] agens de S. Paschasio, eadem fere refert in suo Martyrologio Gallicano ad prædictum diem, additque, collectas sanctorum Martyrum reliquias a Sancto episcopo conditas fuisse in sacrario cryptæ S. Petri. Unde, inquit, & tanti Athletæ (S. Mauritii) patrocinia urbs illa, quibus hodie gloriatur ac fruitur, adepta est. Hos timide secutus est Maupertuy, qui seculi hujus initio edidit Historiam Ecclesiæ Viennensis, Gallice scriptam, illique adversus Dubordæum præfixit in Præmonitione catalogum auctorum, quos de martyrio Sanctorum Thebæorum asserit mentionem facere. Virum ibi miratus sum tam confidenter rem aggredientem, & sic perperam auctores antiquos citantem, ut nec vola nec vestigium sit apud eos illorum, quæ indicat. Mallem, non ita Sanctorum historiæ defenderentur adversus hæreticos; illi enim, quamvis alii magis indulgentes forte credituri sunt, factum id esse oculorum vitio, vel nimia credulitate, dum audita ab aliis, sine examine pro certis asseruntur, illi, inquam, clamare possent, sic mendacibus citationibus simplicibus imponi.

[10] Porro scriptor ille pag. 19 post narratam pariter historiam martyrii, subdit: Rhodanus, qui ex Lemano lacu effluit, & non inde procul originem habet, projecta sanctorum Martyrum excepit corpora, quæ pleraque capite mutila erant. [de Sanctorum corporibus post passionem] Spectaculum horrendum æque ac triste præbebat ingens numerus capitum & truncorum cadaverum sanguineis fluctibus supernatantium. Rhodanus quippe non erat ibi loci nisi cloaca cruoris, quam vix alveus capiebat. Hæc in elegantiora verba verosimiliter ex Lievreo transierunt, nullum certe posterior auctor, sicut nec qui illum præcesserunt alii, antiqui cujuspiam testimonium protulerunt, quo res tam insolens asseratur. Quas nobis Lievreus ab Adone Viennensi compositas, quas antiquitus in parietibus sacelli depictas traditiones obtrudat, nescio: certum est, falso eum affirmasse, traditionis assertorem S. Eucherium esse, cum nec in Passione primigenia, nec in interpolata quidem, verbum reperiatur ullum, quod traditioni jactatæ patrocinetur, imo contra in utraque occurrat productum superius assertum, quod Sanctorum corpora post multos passionis annos S. Theodoro revelata fuerint.

[11] [Viennam Rhodani fluctibus advectis,] Si sermo est apud Lievreum de illis Legendis, quæ Martyrologio Adonis inserta sunt, eadem illas fide citasse debuit, qua Passionem a S. Eucherio scriptam; utroque enim loco paria de inventione corporum asseruntur. Picturæ, quæ si forte ad ducentos annos pertingunt, pro remotæ antiquitatis monumentis allegari non raro solent ab iis, qui studio patriæ nimium indulgent, traditionis vetustatem nihilo minus probare possunt. Non a liberioribus & imbellibus conjecturis, opinor, aliquis subsidium quæret, dicetque, quæ prodigiose eo advecta fuerunt sacra corpora & mox a S. Paschasio in ecclesia deposita, deinde inter bellicos tumultus irruptionesque barbarorum ablata alio, vel caute abscondita fuisse: periisse rei istius memoriam, ac deinde S. Theodoro revelata fuisse. Quamvis enim lubens fatear, similium casuum exempla non deesse, qui talia protulerit, postulabitur a me, rationem aliqualem reddere, quare id S. Eucherius ignorare, vel in Actis, quæ scripsit, silentio premere debuerit. Eumdem denique rogabo, ut auctorem nobis proferat asserti prodigii testem, seculo decimo, imo decimo quarto antiquiorem. Si forte aliquem repererit, tunc demum discernemus, an ejus testimonium fidem apud prudentes invenire debeat. Interim nullus ego dubito, quin fabella tota cusa sit dudum postquam metropolitana Viennensis ecclesia S. Mauritii pro titulo sanctorum Machabæorum, quem prius gerebat, nomen obtinuit.

[12] [& conficta videntur dududum post seculum 8,] S. Eoaldus Viennensis episcopus, computante Sollerio nostro ad diem VII Julii, quo nomen ejus sacris Fastis inscriptum est, ad Superos transiit anno Christi 715 vel sequenti. De illo ad prædictum diem Ado in Martyrologio: Apud Viennam Euoldi episcopi, cujus industria delatæ sunt reliquiæ sanctorum Martyrum Thebæorum ad urbem Viennam. Prolixius de eodem sic loquitur in Chronico pag. 208. Tunc sanctus episcopus Euoldus Viennensem ecclesiam rebus auxit … quique etiam intra civitatem in honore beatorum Martyrum Thebæorum Mauritii & Sociorum ejus, domunculam cryptatim construxit, ibique non mediocrem partem reliquiarum, sive ex his Martyribus, sive ex aliis posuit. Atque ex eo tempore res ecclesiæ nomine S. Mauritii attitulantur, quando ex antiquo & major domus in honore septem martyrum Machabæorum, & facultates ejusdem ecclesiæ, sub nomine eorum a fidelibus offerrentur & consecratæ manerent. Atque hæc paulo fusiora huc transferenda duxi, ut scriptorum, de quibus superius egimus, apertior error fiat.

[13] Saussayus verosimiliter cryptam S. Petri ex Adonis Chronico, [quo reliquias aliquas S. Mauritii eo attulit S. Eoaldus,] vel ab alio, qui id pridem inde desumpserat, accepit, atque in eam induxit sub Paschasio S. Mauritii corpus, quatuor seculis antequam a S. Eoaldo condita esset. Ex eodem Adone discere potuit, S. Mauritii reliquias ab Eoaldo Viennam delatas fuisse, & non ibidem inventas. At hæc traditioni populari adversabantur; maluit itaque illi amplius concedere, quam Adonis testimonio, atque ideo, ni fallor, qui prolixa passim Sanctorum elogia, & ubi instrumentis destitutus est, non raro ex solis conjecturis texit, in Supplemento sic parce S. Eoaldum laudat: Viennæ S. Evoldi, quadragesimi metropolitanæ ecclesiæ, sub S. Mauritii nomine, instauratoris. Hic nimirum altum siletur de reliquiis S. Mauritii per eum Viennam allatis, quod ex Adone didicerat, & alia tecte asseritur fabula, quod scilicet metropolis Viennensis jam a S. Paschasii tempore S. Mauritio sacra fuerit, quam apertissime laudatus Ado confutat.

[14] Atque hæc hactenus sufficiant: de Viennensi ecclesia rursus infra recurret sermo. [& ecclesia ejus nomine insigniri cœpit.] Interim pro indubitato videtur haberi posse, seculis quinto, sexto, septimo & octavo vulgarem opinionem fuisse, quod corpus sancti Ducis non alibi, quam in Agaunensi basilica quiesceret. Pro quinto habemus S. Eucherium Lugdunensem, Passionis auctorem; pro sexto S. Avitum episcopum Viennensem, id non obscure innuentes. Clariora sunt pro utroque seculo testimonia in Vitis SS. Severini & Romani abbatum, quæ singula videri possunt Commentarii prævii § 2 & seqq. Succedunt Vitæ sanctorum primorum abbatum Agaunensium, Charta fundationis ejusdem monasterii per Sigismundum regem, sanctorum Gregorii Turonensis & Venantii Fortunati Pictaviensis, episcoporum verba, quæ idem clarissime sequenti § Commentarii prævii testantur pro seculo sexto & sequentis initio. Pro eodem asserendo valent etiam Acta Surii, quæ non ante medium seculum sextum ab anonymo aucta fuerunt, ut superius innui: ibi enim interpolator alicujus translationis non solum non meminit, sed ita etiam loquitur, ut sentias, illum in ea opinione fuisse, quod sacra cimelia Mauritii martyris suo adhuc tempore Agauni colerentur. Inde quidem per intervalla portiones aliquæ sacri corporis alio ablatæ sunt, sic tamen ut usque hodie pars illius non exigua ibi servari credatur, ut videbimus.

§ II. Submissa ad nos instrumenta de monasterio Agaunensi: charta ejusdem restaurationis correctior illa, quam Sammarthani ediderunt.

[Historiæ Agaunensis monasterii Gallice a se conscriptæ] Dum illustratam sancti ducis Mauritii & Sociorum sacris exuviis Europam percurremus, justum est, ut a palæstra, ubi fortiter pro Christo certantes martyrii palmam consecuti sunt, lustrandi initium faciamus. In Vallesia situm est celeberrimum totiesque memoratum hactenus Agaunense monasterium, & antiquissimum sacrarium tot millium Martyrum pretioso sanguine circumfusum, tot illorum sacris reliquiis ditatum. De ejusdem situ nonnulla Commentarii prævii initio dixi: plura hic alia ad illud spectantia dici possent, nisi me typi urgerent: postquam enim Commentarius prævius absolutus & pars maxima Gloriæ hujus Posthumæ prelo parata erat, ad me perlatum est manuscriptum autographum Historiæ abbatiæ Agaunensis, Gallico idiomate compositæ ab amplissimo ac reverendissimo Domino Josepho de L'isle, abbate S. Leopoldi Nanceiensis Ordinis S. Benedicti, unde plurima decerpi possent, ab instituto nostro non futura aliena. Quamquam & locus hic, & grata de accepto beneficio memoria a me exigit, ut speciatim de laudata mox Historia rationem aliquam reddam. Prænuntiaverat illam eruditissimus auctor in sæpissime laudata Defensione martyrii sanctorum Thebæorum Martyrum, quam anno 1737 adversus Dubordæum edidit.

[16] [autographum Ms. ad nos misit reverendissimus de Li'sle] Ex priore lucubratione non potui non mihi de Historia polliceri plurima. Igitur ratus typis editam esse, magno studio & cura in illam inquisivi: at diu irriti conatus fuere, & me omnis perquisitio fefellit; donec tandem datis litteris confugi ad R.P. Smackers, collegii Nanceiani Societatis nostræ rectorem, rogans, ut si minus obtineri posset desiderata lucubratio, lucis saltem aliquid circa illam ex celeberrimæ abbatiæ alumnis (dignissimum enim & eruditissimum abbatem, quem Superi pergant suis atque erudito orbi servare incolumem, rebar fatis concessisse) mihi subministraret. Spem meam longe superarunt datæ ad me XXVII Februarii hujus anni 1756 a patre rectore litteræ: præterquam enim, quod benevolum ejus erga nos animum testarentur, attulerunt inclusas reverendissimi abbatis Josephi de L'isle binas epistolas, quarum altera ad illum data, altera mihi inscripta est. Illa significat R. Patri Smackers, mittere se Historiæ suæ autographum ad nos destinandum, curasseque, quæ singularis ejus munificentia est, ut etiam vecturæ sumptus persolverentur: hac, inter plurima benevolentiæ testimonia, humanissime eadem fere repetit, additque rationes, quare promissa Historia lucem hactenus publicam non viderit.

[17] [abbas S. Leopoldi Nanceiensis,] Eas, inconsulto benefactore meo, propalare non ausim: id unum asserere liceat, amantes antiquitatis & eruditionis forte nec immerito conquesturos, si eruditissimus auctor propter eas, quas allegat, rationes, judicio alterius cujusdam deferre semper pergat. Addit in datis ad me litteris amplissimus ac reverendissimus abbas, pergratum sibi fore, si ex destinata ad nos Historia aliquid usui esse possit. Pervolvi attente manuscriptum integrum. Continuatam a seculi V fine usque ad hæc nostra tempora abbatum Agaunensium & episcoporum Sedunensium historicam seriem exhibet, memorandis inspersam factis, quæ instrumentis antiquis ad calcem subjiciendis probantur. Hinc lector, cui auctoris eruditio aliunde perspecta sit, colligere poterit, nihilne laudata lucubratio instituto nostro utile subministret, cum per totum Opus nostrum tam frequens & occasio & necessitas occurrat, agendi de Agaunensibus abbatibus & Sedunensibus episcopis, quorum non habemus hactenus nisi hiantes & mendosos a Sammarthanis editos Catalogos.

[18] [ex quo decerpitur. Charta fundationis ejusdem monasterii] Enimvero operæ pretium esset illos hic ex Agaunensis monasterii Historia proferre, at candide fateor, non unius diei labor esset, quæ ibi fuse deducta sunt, contrahere. Deinde instrumenta ad calcem annectenda ad manum non habeo, sine quibus possent lectores aliquid non raro ad probationem desiderare. Facit quidem amplissimi ac reverendissimi abbatis erga nos humanitas & benevolentia fiduciam, fore ut ab illo facile impetrarentur, at moram non patiuntur typi, & magna illorum moles longius me etiam forte abduceret. Spe itaque fretus, futurum, ut Historia lucem tandem videat, non nisi pauca inde in præsentiarum delibo, quæ scilicet propius ad propositum meum facere videntur. Inter illa primum locum occupet Charta fundationis monasterii Agaunensis, quæ licet non omni nævo careat, habeatque aliquid, quod de ejus antiquitate primigenia male ominari faciat, est tamen ex Ms. multo antiquiore desumpta, Reverendissimo de L'isle teste, quam fuerit illa, quæ a Sammarthanis edita est.

[19] Emendationes lector colligere poterit ex variantibus lectionibus, [edita a Sammarthanis correctior. Sigismundi ad episcopos varia oratio] quas ad marginem ex Sammarthanorum catalogo annotabo. Apographum, quod præ oculis habeo, a sæpe laudato abbate Nanceiensi perhumaniter submissum est, & munitum sigillo Reverendissimi domini Claret, Agaunensis cœnobii hodierni, forte abbatis, qui testatur, apographum cum Ms., unde extractum est, ad litteram convenire. Est autem tale. In timore Domini nostri Jesu Christi cum fœlicitate [regnante *] domino nostro Sigismundo pio, sub die pridie Kal. Maji a LX episcopis totque comitibus habito consilio in Dei nomine Agauni publice, idem rex exorsus est dicere: Audivi in Euangelio Dominum dicentem: Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, in medio eorum sum. Certus sum enim * de vestra sanctitate dominici patres, ut in isto conventu adjutor sit nobis omnipotens Deus. Tunc sanctus Maximus urbis Genevensis episcopus ait: Quoniam nihil est, quod ex ipso non agatur, petendum nobis est, ut adminiculo ejus adjuti, viam veritatis gradiamur, ut ad gaudia æterna pervenire mereamur. Tunc rex ait: Ad hoc enim vos adunavi, ut mœrentem me consolemini, & quid agam vel respuam, addiscatis. Responderunt episcopi: Honor tuus est, o rex, judicium diligere & facere misericordiam, & sollicitum ambulare cum Deo tuo. Quibus rex dixit: Jam abjeci omnem ambiguitatem, & abstersit Deus a me omnem perfidiam Arrianorum; adeptus sum fidem Catholicam, servus sum Jesu Christi. Instruite me, quomodo ei placeam, cujus me profiteor esse amicum.

[20] Jam præfatus strenuus prædicator Maximus dixit: [& horum responsa adhortationesque.] Audi sanctissimum regem, o piissime rex, dicentem: Accedite ad eum & illuminamini, & vultus vestri non erubescent. Et alibi: Jacta cogitatum tuum in Domino, & ipse te enutriet. Et Dominus in Euangelio: Venite ad me omnes, qui laboratis & onerati estis, & ego reficiam vos. Ad hanc ergo rationem compunctus rex, ait: Dic ergo, alme pater, valde delector in tuis sermocinationibus. Tunc sanctissimus ille ait: Quamvis indigni, nostrum officium est ad annuntiandum, sed tuum est ad implendum. Sit ergo eloquium nostrum sale conditum, ut audiant mansueti & lætentur, & non ut vituperetur ministerium nostrum: sermones nostri, Deo adjuvante & divina auctoritate, salutem tuam proferant *. Dilige eos, qui recto sunt corde & ambulant * simpliciter coram Domino in omni bonitate, justitia & veritate. Teipsum castum custodi, & noli * communicare peccatis alienis, ut cum beato David securus dicas: Odivi congregationem malignam, & innocentes * & recti adhæserunt mihi; hoc enim faciens, teipsum salvum facies, & eos, qui * te audiunt. Nobis opportunum est, ut juste vivas, propter illud, quod propheta ait: Qualis fuerit rector * civitatis, tales & habitatores civitatum.

[21] Hæc & iis similia beato Maximo dicente, rex & omnis populus, qui cum eo erant, suspirantes & Deo gratias agentes, quia talem haberent instructorem, qui omnem hæsitantiam auferret a cordibus eorum. Tunc sanctus Theodorus episcopus Octodurensis * ait: [Concilii statuta circa reliquias] Instantia cordis mei est, ut proferam sermonem vestris salubribus consiliis, quid agendum sit de beatorum Martyrum Thebæorum corporibus, id est Mauritii cum suis Commilitonibus, qui pro Deo summo a Maximiano perempti sunt, & inhumati jacent? Nescio, quis sit homo, qui prævaleat secundum merita eorum singulis fabricare ecclesias. Tunc omnes episcopi dixerunt: De cruore eorum locus iste sacer est & electus. Illi exules fuerunt a patria, vitam mundi contemnentes, caduca respuentes, consanguinitatem proximi non recogitantes, juventuti non parcentes pro Christi amore mortui sunt, & per Christum sanctificati sunt. Tunc rex ob devotionem plenissimam lacrymabili voce prorupit: Utinam impietas mea mihi impedimentum non fecisset, ut cum illis fuissem & occubuissem, & socius fierem gaudio eorum! Sed nunc, auxiliante Deo, videte, quomodo honorifice accipiant sepulturam.

[22] [Thebæorum Martyrum.] Inito consilio, ad regem dixerunt: Visum est nobis bonum esse, ut hi tantum, quorum nomina comperta sunt, id est Mauritii, Exuperii, Candidi, Victoris infra ambitum basilicæ, quod * clementia regis ad hoc opus ornare jussit, sepeliantur: reliqua vero corpora congerantur in tutissimo loco, atque aptissimo in uno condantur loco, & sub eximia custodia sanctissimi custodes deputentur, ne forte (quod absit) falsato ex eis furentur; & constituatur officium psallendi die noctuque indesinenter. Una cum rege omnibus placuit, ut * virum sanctissimum, in omnibus operibus bonis comprobatum, in ipso loco Ynemondum constituerent * abbatem, qui & ipse accersitus a venerabilibus episcopis, una cum sanctissimis viris S. Acivo *, & sancto Ambrosio, sancto Proto, & sanctis viris, qui ad hoc opus suscipiendum de monasterio Gravensi * venerant. Hæc episcopi inter se agitantes cum præclaro rege Sigismundo, quam monachis Regulæ institutionem imponere deberent, quia propter illud institutum psallentium, quod ibidem, Deo protegente, a modo & in perpetuum sit conservandum, non potest, ut cætera monasteria exercere opera.

[23] [& institutum] Sanctus Victorius, urbis Gratianopolitanæ episcopus, ait: Dixit Salomon, ubi plura sunt consilia, maxima est salus. Ad hoc venimus, ut, prolatis ex divina Scriptura sententiis, devotio regis suppleatur, ejusque virtus * roboretur. Tandem quid utilius invenire possumus? Favere est, non silere, ut subditi queant subire, & ne nos versuti judices videamur, de quibus Dominus in Euangelio ait: Alligant enim onera gravia & importabilia, & imponunt ea in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere. Ecce enim jam dictus dominus noster Sigismundus rex monasterium Agaunense largitatis opibus * ditavit. Conveniens itaque est, juxta quod supradictus * almus pater Ynemondus abbas perfectissimam vitam gerit, posteri ejus imitentur, & exemplum sanctitatis ejus in corde meditentur, & in opere exerceant. Recte mihi videtur, ut secundum plenissimam devotionem domini regis, de psallendi institutionibus fiant novem normæ, id est Gravensis, Isiana, Jurensis, & Melvensis, & cæteræ; ut succedentes sibi in Officiis canonicis, id est Nocturnis, Matutinis, Prima, Tertia, Sexta, Nona, Vespertina, in pace * die noctuque indesinenter Domino famulentur.

[24] [monasterii Agaunensis,] His vero dictis, omnes episcopi consenserunt; quibus rex ait: Jam enim de psallendi officio desiderio meo satisfactum est. Quid vobis videtur de munificentia monasterii & exhortatione doctrinæ, vel qualiter ipsi monachi vivere debeant? Jam enim supra dictum est, ut, quia sicut cætera monasteria propter institutum psallentium non queunt opera exercere, quam Regulæ institutionem debeant tractare, & diligenter examinare *, ut ex nostra auctoritate sit munitum, & firmitate manus nostræ roboratum, atque sub vinculo anathematis obligatum. Ad hanc interrogationem venerabilis vir Viventiolus, urbis Lugdunensis episcopus, una cum aliis episcopis dixit: Optime nobis videtur, ut munificentiam ad regem habeant, exhortationem & doctrinam habeant ad Sedem Apostolicam. Jam quia scimus, probatam habere disciplinam & sanctam conversationem sanctum Ynemondum, quem præesse constituimus monasterio huic, & posteri ejus ipsum sequantur ad omne opus explendum; tamen sub brevitate instituimus, ut omnes obediant ei, & sine præceptis ipsius nihil agatur, & quidquid a prioribus ordinatum fuerit, juniores sine murmuratione expleant, & per singulas normas singuli decani constituantur digni, ut abbas, diviso pondere, de providentia eorum sit securus.

[25] De vestimentis vero scimus, quia locus iste aëris intemperie intemperatus est, [eui variæ regulæ præscribuntur,] propterea tam ad induendum, quam & in lectis in abbatis sit consideratione. Similiter de cibo & potu. Unum habeant dormitorium, unum refectorium, unum locum ad calefaciendum. De disciplina vero, de gravioribus culpis secundum canones judicentur, de minoribus autem, ut abbas judicaverit, & Fratres consenserint, melius est enim cum amico flagellari, quam cum adversario in interitum præcipitari. Jejunium, ut cætera monasteria agant, & die noctuque orationibus vacent, & semper meditentur, [ut Deo placeant *] & egredi de monasterio sine permissu prioris nullus præsumat. Placuit & nobis, ut & ipse abbas, qui nunc est, & qui futuri sunt, sint instructi ex necessitate tam de Veteri Testamento, quam de Novo, ut alii ædificentur, & per capitula * scribantur, ut posteri teneant. Hæc instituta sunt propter eum, qui dilexit nos, & tradidit semetipsum pro nobis in odorem suavitatis. Videat, ne quis sit, qui violare hæc audeat, & iram omnipotentis Dei incurrat. Et si tempus advenerit (quod Deus avertat) quod convulsione * aut disceptatione contra hæc agere tentaverit, tunc abbas prædicti monasterii, [quasi ad fontem *,] concursionem ad Sedem Apostolicam habeat, quasi lumen petens * illuminans, & inde ad cellam * suam revertatur, & probet, quod omnium potentior est sapientia, [& quod sit distinctio inter sulsum & insulsum *.]

[26] Et ideo, Deo auxiliante, monachi de exhortatione sancta confortati, [& præficitur Hymnemondus. Sigismundi regis] inconcussa stabilitate permaneant, indivisa charitate. Et sicut nunc est gloriosissimi regis devotio suppleta, & omnium consensus sit in perpetuum conservatus atque roboratus. Propterea ego Sigismundus, gratia Dei rex Burgundionum, Christo auspice, consideravi, una cum supradictis LX episcopis totque comitibus, de jam dicto monasterio, quod vocatur Agaunum, quod nunc, Domino adjuvante, infra regnum nostrum Burgundionum construximus, & venerabilem virum Ynemondum (sicut prædiximus) ibidem constituimus abbatem, ubi tanta & talia sacra corpora Thebæorum Martyrum, qui pro Christo eorum sanguinem non dubitaverunt fundere. Circa lumina vel * stipendia monachorum, quid agere debeo, nisi sicut Dominus noster Jesus Christus loquitur, dicens: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur: &: Date eleemosynam, & omnia munda sunt vobis: &: Quicumque reliquerit domos, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, & vitam æternam possidebit.

[27] [erga Sanctos veneratio, & erga monachos Agaunenses] Ideo ego, pertractans verba Redemptoris nostri, eidem monasterio, pro animæ meæ salute, de rebus meis dono, donatumque in perpetuum esse volo; hoc est in pagis vel territoriis Lugdunensi, Viennensi, Gratianopolitano, & Augusta Cameraria, & pago Genevensi, Waldensi, & fine Aventicensi, & Lausanensi, & Bisunticensi, curtes sic nuncupatas; Briogia, Olona, Cacusa, [Staties *, Olgana; & in pago Genevensi, alias curtes, ita nuncupatas: Communiacum, Mariniacum: & in pago Bisunticensi, Saliumno cum castro de Bracon, Wallemo de Mieges: & in pago Waldense in fine Aventicense seu Juranense, alias curtes sic nuncupatas; Muratum, Auronum, Wadingium, Bedelofei, Luliacum, Lustriacum: & in pago Vallensi, alias curtes, ita nominatas; Contextrix Sidrium, Leucam, Bramosium, Duodecimum Paternum, Bernonam, Aulonum, Villiacum Wubregium, Actania, Octunellum, Silvanum, & omnes Alpes a capite lacus usque Martigniacum.

[28] [manificentia.] Et in valle Augustana, quæ est a finibus Italiæ, Turrem unam, quæ respicit ad Occidentem; & alias curtas, ita nominatas; Cleuva, Lagona, Levira], Gizocolis & Morga, cum omni integritate & appendentiis, vel adjacentiis earum, id est, in terris, domibus, ædificiis, mancipiis, liberis, libertis, plebeis, accolis, vineis, sylvis, olivetis, campis, pratis, pascuis, aquis, aquarumque decursibus & incursibus, mobilibus & immobilibus, seu decimis, exquisitum totum ad integrum, quidquid ad ipsas villas aspicere videtur, ad locum præfati monasterii de S. Mauritio donamus, tradimus, atque indulgemus, ea enim ratione, ut ab hac die ipsas res superius intimatas prædicta casa Dei, vel rectores ejus in luminaribus ipsius ecclesiæ, vel ad stipendia ibidem decertantium monachorum, habeant atque possideant, teneant, vel quidquid exinde facere elegerint, libero perfruantur arbitrio. Propterea hanc donationem nostram fieri jussimus, per quam omnino jubemus, ut nullus quilibet de fidelibus nostris, neque de judiciaria potestate prædictam casam Dei, vel beatorum Martyrum, & rectores ejus, nec non & monachos ibidem consistentes inquietare, nec calumniam generare præsumat, sed sub firmitatis nostræ studium, Deo propitiante, nostris & futuris temporibus, sicut diximus, pro mercedis augmento, in luminaribus ipsius ecclesiæ, vel ad monachorum ipsorum stipendia proficiat in augmentis, qualiter ipsam congregationem beatorum Martyrum melius delectet, pro nobis Domini misericordiam attentius exorare.

[29] [Instrumenti subscriptiones, & suspicio] Et ut hæc donatio vel auctoritas firmior habeatur & per tempora conservetur, & per manus nostræ signaculum omni tempore obtineat firmitatem, Maximus, urbis Genevensis episcopus, subscripsit. [Theodorus, urbis Octodurensis episcopus, subscripsit *.] Victor, urbis Gratianopolitanæ episcopus, subscripsit. Viventiolus, urbis Lugdunensis episcopus, subscripsit. Vindemarus comes signavit. Fredemondus comes signavit. Gondeulfus comes signavit. Benedictus comes signavit. Agano comes subscripsit. Bonifacius comes subscripsit. Theudemondus comes subscripsit. Fredeboldus comes subscripsit. Data sub die Idus Maji, in virorum cœtu prope Agaunum monasterium, fœliciter. Vides hic, lector, sublatum mendum, unde arma Coïntius & alii deprompserunt adversus Sammarthanorum Chartam, dum ubique Theodorus, non Sedunensis, sed Octodurensis episcopus dicitur. Ego Commentarii prævii § 3 num. 37 potius arma retudi hactenus intorta, quam ipsam instrumenti sinceritatem propugnavi, vel asserui. Neque hic aliud in me suscipere ausim, quamvis pro valde verimisili habeam, esse illud apographum ex Sigismundi charta olim desumptum. Certe potuit piissimus rex quædam episcoporum, qui aliquot ante diebus super fundatione monasterii Agaunensis congregati fuerant, verba in chartam suam transtulisse; at non minus certum est, esse ea omnia a scriptore posteriore, qui forte characteres legere non poterat, valde deturpata. Porro apographi primarii, quod excudi, ætatem nuspiam determinatam invenio; sed unum est, quod timorem mihi injicit, ut sit seculo saltem septimo antiquius. Dat Sigismundus, de quo nihil habent in sua Charta Sammarthani, omnes Alpes a capite lacus (Lemani scilicet) usque Martigniacum.

[30] Hanc vocem hactenus non reperi apud auctores, qui scripserunt ante translatam Sedunum sedem episcopalem, [de ejus antiquitate.] post excisum vel dirutum bellorum tumultibus Octodurum, quod geographi non pauci contendunt, eodem loco situm fuisse, ubi hodiedum est Martiniacum. Sedes Octoduro Sedunum translata creditur, ab aliis sub medium seculum VI, ab aliis sub ejusdem finem, quo tempore Longobardi Vallesiam misere devastarunt. Statimne post, forte ex diruti Octoduri ruinis exsurrexerit Martiniacum, nescio; sane qui ejus originem & nomen ad prisca Romanorum tempora extendunt, asserti testes non adferunt, neque adeo meum illud mihi dubium evellunt, quod forte magis chartæ sinceritati vetustatique adversari posset, si vacaret accuratius in vocis Martiniacum initium inquirere. Verum hæc dicta hic sufficiant: ad sanctorum Martyrum in Agaunensi monasterio cultum sacrasque exuvias contemplandas festinemus.

[Annotata]

* Apud Sammarthanos, omissum,

* ego

* præferant

* ambula

* nulli

* invocantes

* quiete audient

* doctor

* Sedunensis

* quam

* &

* constituerunt

* Acino

* Granensi

* seriusque

* operibus

* dictus

* hanc

* Correctius, debeaut fortiri, diligenter examinetur.

* omissa

* capitalia

* divulsione

* omissa

* potens

* causam

* omissa

* ad

* hæc omnia sequentia multum differunt.

* Desunt hæc apud Sammarthan.

§ III. Thesaurus sacer Agaunensis monasterii & variæ ibidem asservatæ sanctorum Thebæorum Martyrum reliquiæ. De prodigioso lapide, super quo trucidatus dicitur S. Mauritius, cultuque & reliquiis Sanctorum in urbe Sedunensi.

[31] [Elenchus sacrarum reliquiarum] Alterum instrumentum, quod Historiæ suæ adjunctum ad me misit reverendissimus & eruditissimus abbas sæpe laudatus, est elenchus reliquiarum, quæ in Thesauro Agaunensis abbatiæ accumulantur, quem ex Gallico Latinum facio.
I Spina coronæ Salvatoris nostri, missa a S. Ludovico Galliarum rege, cui plura sanctorum Thebæorum Martyrum corpora concessa sunt.
II De vera Cruce Salvatoris nostri.
III Magna lipsanotheca argentea, gemmis ornata, quæ continet reliquias S. Mauritii, præfecti Thebææ Legionis.
IV Vasa duo, repleta sanguine sanctorum Thebæorum Martyrum.
V Caput S. Candidi, inclusum argentea usque ad umbilicum statua, variis gemmis ornata.
VI Caput S. Victoris. Donum est serenissimæ domus Sabaudicæ.
VII Lipsanotheca prædives, in qua sunt reliquiæ sanctorum Petri & aliorum. Donum est Eugenii III Pontificis, qui consecravit veterem basilicam, profecturus ad concilium Remense. Ejus effigies spectatur in apice.
VIII Capsa argentea, in qua servantur ossa aliqua S. Sigismundi, restauratoris monasterii Agaunensis, ejusque filiorum Gistaldi & Gondebali.

[32]
[quæ Agauni asservantur.] IX Capsa altera itidem argentea, continens ossa aliquot Thebæorum Martyrum. Servantur præterea in tribus aliis capsis ligneis deauratis, præter illa, quibus duæ majores cistæ repletæ sunt.
X Argentea brachia duo, aliquot gemmis ornata, in quibus sunt ossa aliquorum Martyrum.
XI Brachium aliud pretiosius prædictis, continens costam, mentum, & partem extremam stolæ S. Bernardi.
XII Annulus S. Mauritii.
XIII Crater Caroli Magni vermiculatus.
XIV Calix alter opere simpliciori.
XV Lipsanothecæ duæ variis ornatæ gemmis, in quibus servantur variæ reliquiæ.
XVI Capsa argentea, in qua sunt partes vestium sanctissimæ Virginis, & capitis S. Felicis.
XVII Lipsanotheca, quæ per crystallum spectandos exhibet duos dentes S. Apoloniæ.
XVIII Altera, in qua etiam videtur portio pollicis S. Antonii.
XIX Pars crucis S. Andreæ apostoli, inclusa cruce argentea.
XX Fragmenta aliquot vestium S. Mauritii in pulcherrima statua equestri argentea S. Mauritii, dono data a serenissima Sabaudiæ domo. Præter hæc, lipsanothecæ argenteæ quatuor sunt minus spectabiles, iisque servantur reliquiæ aliquæ S. Amati, Sedunensis episcopi & abbatis S. Mauritii, SS. Florentini, itidem Sedunensis præsulis, & diaconi ejus Hilarii, martyrum.

[33] [S. Mauritii exuviæ præcipuæ] Porro aliquæ ex hic enumeratis sacris reliquiis quomodo ad abbatiam Agaunensem pervenerint, docere poterunt instrumenta aliqua, quæ eruditissimus abbas citat Historiæ suæ subnectenda, de solis sanctorum Martyrum exuviis, quæ aliunde accersi non debuerunt, nobis hic sermo est. Quamvis autem earum thesaurus ingens in prædicto catalogo inveniatur, mirari tamen non immerito posset aliquis, non plures ex tot Athletarum exuviis ibi accumulatas esse, nisi ingentem earum numerum per tot revoluta secula, requirentium undequaque populorum piis votis concessum fuisse disceret, crederetque, plurimas forte etiam futuris temporibus detegendas reservasse Deum. Quod autem de celeberrimis quibusque Sanctis evenire solet, ut sacra illorum corpora variæ sibi civitates adscribant, de gloriosissimo Thebæorum Duce ejusque inclytis Sociis vix potuit non contingere, ubi errori ansam præbent tot millium Martyrum sacra ossa, quæ, cum cujus nominatim essent, nesciretur, facile debuerunt præcipuorum nomina accipere, & sic confundi.

[34] [usque ad finem seculi XVI servatæ fuerunt Agauni;] Credidisse semper usque ad hæc nostra tempora Agaunenses, possidere se portionem corporis S. Mauritii, luculentum fiet ex partibus, quas eorum abbates per singula fere secula concesserunt particularibus quibusdam ecclesiis, vel personis in ecclesiastica vel seculari dignitate præminentibus; ita ut hæc illis possessio non nisi perperam videatur disputari posse, maxime, cum non corpus integrum se habere glorientur, sed partem ingentem, quæ quanta sit, ex Taurinensium instrumentis § 9 luculenter videbimus. De annulo vasisque, sanctorum Thebæorum sanguine plenis, minus certa sunt pro Agaunensibus testimonia. Celebratissimus est annulus S. Mauritii, quem serenissimi Sabaudiæ duces posteris suis, tamquam adeundæ in ditiones hæreditatis testimonium, per plura usque secula remittere sueverunt, cujus etiam attactu beneficia obtenta referuntur, uti ostendemus, dum Sabaudiam peragrabimus.

[35] Similis etiam annulus, S. Mauritii nomine insignis, [ubi tamen etiam nonnullæ] fertur in Maurianensi ecclesia servari; circa quos omnes idem esto judicium, quod paulo ante de sancti Ducis reliquiis innuere cœpi; neque enim verisimile apparet, S. Mauritium tres annulos gestasse, caruisse annulis Socios omnes, vel saltem nullos alios præter Mauritianos inventos fuisse. Quod spectat ad vasa sancto sanguine plena, vereor, ut is a S. Martino ex vicino agro dudum post eorum martyrium elicitus sit; qua de re nonnulla dicam, ubi Sanctorum Thebæorum cultum & reliquias Turonis lustrabimus. Fateor interim, præfatas ampullas a Christianis, qui Martyrum corpora sepelierunt, sanguine adhuc recenti repleri, & ab his ad Agaunenses pervenire postea potuisse; quod si verum est, dolerem, rem tam pretiosam fabellis deturpari. Scripsit ad Majores meos P. Ernestus Biverman, Societatis nostræ sacerdos literas, signatas Friburgi in Helvetia IV Junii anni 1668, quibus significat, se ab Henschenio rogatum in Vallesiam excurrisse, ut in monumenta sacra antiquitatis cultumque S. Theoduli inquireret, lustrasseque abbatiam Agaunensem.

[36] Ex ejus epistola, ad hunc diem seposita, huc sequentia transfero. [sunt ad minimum valde incertæ.] Porro spectavi Agauni insignes reliquias & monumenta in templo monasterii ad S. Mauritium asservata. Inter cetera lagenam ex achate lapide, plenam sanguine sanctorum Martyrum, qui ex demesso per S. Martinum Turonensem gramine fluxit, eidemque ab angelo transmissam, & hodieque sigillo S. Martini superne ex cera alba munitam. Sculptura vasis circumsecus incredibilis est artificii, exhibens sacrificium quoddam Ægyptiacum, ut videatur spolium Ægypti esse, unde Legio Thebæa erat oriunda. Hoc, ni fallor, unum est ex vasis, de quibus in catalogo præmisso, ubi similia fere primum adjecta, calamo deleta esse comperio, unde suspicionem ineptiarum confirmo. Reverendissimus de L'isle in sæpe laudata Historia Ms. cap. 16 asserit, ampullam illam credi donum Caroli Magni, qui donationes plurimas fecit Agaunensi monasterio, & illius etiam privilegia & immunitates per Adrianum I confirmari curavit. Prætioso vasi suspicor diu postea sigillum S. Martini & traditionem ineptam accessisse.

[37] Laudatus supra Bivermannus in iisdem literis sic scribit: [Lapis, quem horrent dæmones, & super quo capite truncatus creditur S. Mauritius.] Veni primo Agaunum, ibidem visitavi locum, in quo sancti Martyres passi sunt. Spectavi lapidem grandem, suspensum ex catenis ferreis, in quo S. Mauritius genibus innixus capite plexus fuit. Cernuntur adhuc notæ sanguineæ, locanturque a parentibus ægri infantes sub eodem lapide totis diebus & noctibus, donec ope sancti Martyris convalescant. Horrent etiam supra modum maligni spiritus in energumenis eo adductis, lapidem illum. Hæc præsens spectavi mille passibus ab Agauno. In Topographia Vallesiæ Meriani invenio aliquot passibus Agauno dissitum sacellum, quod a S. Mauritio nominatur, & ubi is forte servatur prodigiosus lapis, de quo plura adhuc scribit Baldesanus in Historia Thebææ Legionis aucta pag. 527, ubi etiam traditionem allegat pag. 408 & seqq., asserentem, S. Mauritium a reliqua Legione separatum, & eo loci capite truncatum fuisse, quæ nec valde antiqua videtur, nec facile fidem apud criticos inveniet. Atque hæc sunt, quæ de sanctorum Martyrum Agauni reliquiis sola inveni.

[38] [Reliquus Sanctorum Thebæorum] De cultu illorum ibidem nunc aliqua, præter ea, quæ in Commentario latius deduximus, dicenda sunt. Ad manum habeo apographum, non adeo recenter scriptum, si ex characteribus & charta judicare liceat, ubi sub hoc titulo: In solennitate S. Mauricii & Sociorum ejus sequitur Officium, in quo Antiphonæ, Versiculi, Hymni & Responsoria propria sunt, uti & Lectiones ibi subjectæ, quibus præfigitur Rubrica: Lectiones primæ & octavæ diei. Hæ ex Actis Surianis interpolatis desumptæ sunt, uti & reliqua, quapropter iis referendis supersedeo. Officium prædictum unde desumptum sit, notatum non invenio; verum faciunt, ut suspicer, Agaunensis monasterii proprium esse, ea, quæ immediate Lectionibus subnectuntur, & sunt hæc: Missæ olim decantari solitæ, quæ etiam nunc in usu habentur apud avitum & celebre monasterium Agaunense in festo S. Mauricii & Sociorum ejus, atque in eorum Octava extra tempus Paschale.

[39] [antiquus & celebris cultus Agauni,] Quod si quis potius opinari voluerit, alterius cujuspiam ecclesiæ Missas esse, quæ nunc ibi recitari desierint, per me licet: certe in Agaunensi ecclesia, si fides apographo, tum temporis adhuc legebantur. Notatur autem ibi, quod ad XXII Septembris sit Missa de S. Mauritio & Sociis tota propria, ac deinde subjunguntur hæc: Solet etiam apud eos Missa fieri de S. Mauricio cujuslibet hebdomadæ prima die, non impedita festo duplici, semiduplici, aut simplici, tam tempore Paschali, quam extra, exceptis temporibus Quadragesimæ, Adventus, & Quatuor temporum ac jejuniorum diebus. Additur deinde nota: Revelatio S. Mauricii & Sociorum ejus incidit in XXVI Octobris, quæ etiam dies habetur apud eos in summa veneratione; sed neque de his quidpiam alibi invenio: itaque ad Sedunenses transeo, monito cursim lectore, quod canonici Regulares abbatiæ Agaunensis gestent humerale seu palliolum rubrum, in memoriam fusi eo loci Thebæorum sanguinis; quam prærogativam illis indulsit primum Eugenius III Papa, ut testatur sæpe laudatus de L'isle in Historia Ms., ubi etiam instrumentum citat, quo anno 1210 Wilhelmus comes Monasteriolensis legat abbatiæ Agaunensi annuas 13 libras monetæ Parisiensis, pretium 20 ulnarum panni rubri, ex quo conficerentur canonicis cuculli seu humeralia.

[40] [& in civitate &] Quæ Sanctorum Agaunensium apud Sedunenses cultum illustrant. Aliqua narrat laudatus supra Sebastianus Briguet Pag. 80 ita loquitur: Consonat narratio hæc (de S. Theodulo, quem arbitratur seculi IX initio cum S. Grato Augustensi inventioni corporis S. Innocentii & aliorum sanctorum Martyrum Thebæorum translationi adfuisse, de quibus consule disputata ad Acta S. Grati tom. III Septembris pag. 72 & seqq.) traditioni, scriptis pictisque tabulis & Annalibus sacris ecclesiæ Sedunensis, quibus docemur, S. Theodulum reliqua sacra ossa Thebæorum Martyrum, Numinis instinctu revelata, collegisse & honorifico loco reposuisse, qualia esse arbitror illa, quæ non exiguo numero asservantur ab immemorabili in sacello S. Catharinæ ecclesiæ collegiatæ castri Valeriæ canonicorum Sedunensium; neque enim constat, qua occasione alia Sedunum delata fuissent. Est autem Valeriæ castrum in ipsa urbe Sedunensi alto colli impositum.

[41] Pater Mauritius Chardon, Societatis nostræ sacerdos & Constantiensis collegii nostri, alibique sæpius rector, [Diœcesi Sedunensi] & Operis nostri adjutor impiger, sæpe laudatus sæpiusque cum grata memoria memorandus, strenue imprimis laboravit in conquirendis iis, quæ Patroni sui gloriam illustrare possent, collectaneaque per Helvetiam Saxoniamque conquisita non pauca ad nos transmisit, quibus plurimum hic utar. Sub titulo Vallesia, sic scribit: Seduni, ubi sedes episcopi est, in ecclesia cathedrali honoribus beatissimæ Virginis & S. Theoduli dedicata, elegans altare visitur, quod S. Mauritium exhibet, totius Vallesiæ electum Patronum. Ibidem in castro Valeriæ, ubi est ecclesia collegiata, quæ frequentatur indies a dimidia parte canonicorum cathedralis ecclesiæ, asservantur in duabus prægrandibus cistis ossa quam plurima dictæ Legionis S. Mauritii. Inclusa etiam argenteæ statuæ ossa S. Mauritii publicæ venerationi exponuntur. Solent eam statuam, venerabili clero & senatu comitante, supplici ritu deferre in ecclesiam cathedralem festo die S. Mauritii. Celebratur autem in tota diœcesi Sedunensi sub ritu 1 Classis cum Octava. Ceterum tanta est hujatis populi incuria, ut vix quidquam transcribat posteris, contentus beneficia accepisse, quibus quod superaddam, nihil habeo.

§ IV. Cultus & reliquiæ S. Mauritii Sociorumque ejus in diœcesi Lausanensi, in pagis seu Cantonibus Friburgensi, Solodorensi, Basileensi & Lucernensi in Helvetia.

[In Diœcesi Lausanensi est Officium duplex de Sanctis; varia per pagum Friburgensem] Alausana civitate, Septemtrionali lacus Lemani ripæ propinqua, initium faciamus lustrandi celeberrimi apud Helvetios Catholicos sanctorum Martyrum cultus. Speciale hic quidem nihil de reliquiis templisve eorum nomine sacris occurrit, at Officium fit de illis per totam diœcesim duplex, jussu illustrissimi Petri a Montenach episcopi, qui illud edidit anno 1703 cum Lectionibus 2 Nocturni propriis, ut docuit me P. Franciscus le Jeune, hodiernus collegii Bruxellensis Societatis nostræ procurator. Celebrior est in pago Friburgensi Sanctorum memoria. Est Friburgum conventus Catholici, seu Cantonis, ut vocant, in Helvetia caput, civitas celebris ad Sanam fluvium, quatuor milliaribus Lausana, medioque longius a septemtrionali lacus Lemani ripa distans. Inde scripsit ad patrem Chardonum pater Xaverius Fegeli, Societatis nostræ sacerdos, tum temporis Friburgi agens, III Martii 1745 epistolam, quam præ oculis habeo, undeque aliqua decerpo. Friburgi in urbe dedicatum est S. Mauritio unum templum, quod est patrum Augustinianorum Eremitarum: in Cantone autem Friburgensi templa sequentium parœciarum: Barbereche, Billens, Morlens, Masconens, Ottigny, Puntau, Grangetter. Sacella Sancto eidem erecta sunt Griariæ (est urbs & præfectura ac comitatus Cantonis Friburgensis) Sant-Ursen, Pierra-Forceat, Willer, Romarance.

[43] Ex his, si recte scripta sunt nomina, paulo enim difficilior lectu epistolæ character est, [sacra monumenta] pagos aliquos in mappis geographicis Guilielmi de L'isle & Ottens non invenio, in Catalogo tamen personarum & locorum diœcesis Constantiensis, abhinc sex annis ibidem typis edito, plures comparent. Epistolæ reliquum audiamus. Altaria S. Mauritii sunt Friburgi apud patres Conventuales, extra Friburgum, sed intra Cantonem, Rotodimontis (est urbs & præfectura) & Grangesii. Templum nostrum S. Michaëlis habet de Thebæa Legione frusta aliquot majora, cum aliis sanctis reliquiis in lipsanotheca magna ex picto ebeno nigro & argento affabre ornata. Hic interseruntur aliqua, quæ ad S. Ursum pertinent, & nostra rursus materia resumitur: In ecclesia collegiata D. Nicolai hic Friburgi habetur lipsanotheca argentea S. Mauritii, cum pluribus ossibus ejusdem Sancti ejusque Sociorum. Apud patres Conventuales est confraternitas operariorum, qui petasos componunt, pannos texunt & tingunt, iique singulis annis audiunt solenne Officium ad S. Mauritii aram cantari solitum, atque interdum educunt legionem imaginibus & crucibus S. Mauritii munitam, ad solennitatem, quæ hic quotannis ad honorem sanctorum trium regum … institui solet, celebriorem reddendam…

[44] [& reliquiæ,] In pago Ottigny (hoc nomen in laudatis mappis geographicis non reperi, forte est Otis, pagus sesqui milliari Friburgo in Septemtrionem dissitus) habetur ossiculum S. Mauritii in argento inclusum, & a me donatum, cum essem in Vallesia, illudque circumfert parochus in supplicationibus. Ceterum in toto Cantone festum S. Mauritii celebratur tum in choro, tum in foro, saltem mane. Ubi vero est Patronus, credo celebrari toto die. Celebratur certe in tota ditione & colitur sub ritu duplici. Insuper ecclesiæ S. Mauritio dicatæ sunt in diœcesi Lausanensi, & Landerone, in comitatu Neoburgensi, ad lacum. Inter instrumenta a laudato patre Mauritio Chardono ad nos missa nonnulla sunt Solodorensia, ubi præcipuo in honore sunt sancti Thebæi martyres, Sociique S. Mauritii Ursus & Victor, de quibus ad diem XXX hujus mensis cum Martyrologio Romano erit speciatim agendum. Habet specialem suum ibidem cultum Legionis sanctæ Præfectus, ut docent sequentia Solodoro ad Chardonum ab aliquo canonico missa.

[45] [uti & Solodori, quæ sunt] Exstat Solodori in ecclesia collegiata ad S. Ursum altare D. Mauritio dedicatum. Existit quoque ibidem sacellanus S. Mauritii, cum obligatione quarumdam Missarum, per hebdomadem pro collatore applicandarum, estque capellania illa beneficium bene fundatum. Habetur etiam in eadem ecclesia insignis pars reliquiarum ex Societate D. Mauritii. Os nempe sacrum coxæ integrum, auro nunc & argento inclusum, quod anno MDCXXXVII, die XX Junii ex monasterio venerabili S. Mauritii Agaunensi in Vallesia ab illustri & venerabili domino abbate & conventu supradicti monasterii concessum atque huc transmissum est, cum authenticis supra pergamentum scriptis. Hujus instrumenti talem copiam authenticam adjectam habeo.

[46] [instrumentis probatæ,] Os istud sacrum coxæ ex pede allatum huc fuit anno MDCXXXVII, die mensis Junii XX a domino Guilielmo Gothardo, canonico & custode hujus ecclesiæ collegiatæ, ex monasterio venerabili S. Mauritii Agaunensis in Vallesia. Cum ad visitandum id ipsum monasterium, commissione Apostolica ablegatus fuisset, impetravit tunc dictus dominus commissarius os præfatum ab illustri & venerabili domino abbate & conventu supradicti monasterii, hac spe & conditione, ut os similis quantitatis vicissim eidem monasterio concederetur e societate S. Ursi, cum istud desumptum sit ex reliquiis Societatis S. Mauritii. Testor esse ex originali desumptam copiam de coxa S. Mauritii, Georgius Franciscus Sury, præpositus & commissarius episcopi. Advertisti, ni fallor, lector, in instrumento asseri, coxam illam esse ex Societate S. Mauritii, quæ ejus ipsius liberaliter dicitur in subscriptione: pergamus. Insuper in thesauro hujus ecclesiæ (Solodorensis) exstat pretiosa S. Mauritii statua ex auro argentoque elaborata, erecto toto corpore repræsentans strenuum belli Ducem, inclusis in ea Sanctorum reliquiis ex Societate.

[47] Celebratur autem festum S. Mauritii die XXII Septembris sub ritu duplicis 2 classis, [cum insigni Sanctorum cultu:] solemni pompa, cum expositione sanctarum reliquiarum atque statuæ argenteæ S. Mauritii. Exhibentur etiam eodem die ad majorem venerationem istius Sancti sacræ reliquiæ deosculandæ inclyto serenissimo magistratui, civibus, ac populo cum concursu magno. Post hæc advertit P. Chardonus, in ditione Solodorana S. Mauritio dedicatas esse ecclesias parochiales in pago Kriegstetten, prope Solodorum, in diœcesi Constantiensi, & alteram in diœcesi Basileensi, in pago Lucella minore, quem vulgo Lutzel appellant. Habeo instrumentum aliud ab eodem missum, cui titulum fecit ex Rauracia. Est autem Rauracia pars episcopatus Basileensis, quæ quousque se extendat, nullibi satis determinatum invenio. Rauraci, seu Raurici populi, vicini Helvetiis, illorumque civitas Augusta Rauricorum in antiquis Itinerariis Romanorum, & apud Cæsarem lib. 1 cap. 5 noti sunt. Civitatis primum nomen retinuit usque hodie pagus Augst, duobus milliaribus Basilea in Orientem distans, ubi plurima spectantur pristinæ urbis ingentia rudera.

[48] Ita autem in laudato instrumento scribitur: Scire nihil licuit, [qui etiam celeberrimus est in Rauracia,] nisi quod in pago Cheveney, integra leuca ab urbe Bruntrutana dissito, templum parochiale sit dedicatum S. Mauritio, ejusque festus dies celebretur sub ritu duplicis 1 Classis, & eodem die ac duobus subsequentibus sit comprecatio XL horarum cum indulgentiis plenariis, uti etiam tertia Dominica cujusvis mensis in ipsius honorem. Est, ni fallor, Bruntrutum oppidum decem milliaribus Basilea versus Occidentem remotum, quod in mappis geographicis scriptum reperi Porenthrut: invenio enim dissitum inde dicto spatio pagum Cheveney. Ceterum ita claudit memoratus sæpe P. Mauritius Chardon: In diœcesi Bisuntina & Basileensi ejus festum celebratur sub semiduplici, sic scribitur Bruntruto XXX Martii MDCCXLI. Hinc ad Lucernensem conventum seu Cantonem transimus. De S. Mauritii & Sociorum ibidem cultu rursus aliqua, nescio cujus manu scripta, accepimus ab egregio Operis nostri adjutore Chardono. Inde aliqua delibo.

[49] Principalem civitatis Lucernensis ecclesiam S. Leodegarii episcopi & martyris, [& in civitate & pago] S. Mauritii ac Sociorum honoribus fundavit Wighardus sacerdos. De fundatione illa & ecclesia sequuntur deinde plurima, quæ, quia minus hic necessaria, prætermitto. Incendio ad cineres redacta basilica, præterito seculo reædificata fuit, & anno MDCXLIV, XXI Aprilis consecrata sub patrocinio S. Leodegarii, S. Mauritii ac Sociorum, de quorum sacris reliquiis asservantur brachium & alia ossa. Altera in honorem SS. Trinitatis, ac sanctorum Mauritii & Sociorum ejus Martyrum, erecta est ecclesia parochialis in Ruswil, pago comitatus Ruswilensis præcipuo. (Distat is quarto fere milliari Lucerna in Occidentem æstivum)… Reliquiæ habentur quidem multæ, sed de S. Mauritio, aut sacra illa Thebæa Legione nihil, nisi os unicum, magnum tamen, utpote integra tibia, at authenticum veritatis testimonium aliud non adest, quam quod schedula huic ossi affixa, notata sit his vocibus: S. Mauritii M. In pago Emmen ad Rusam comitatus Rottenburgensis tertia est ecclesia S. Mauritii ac Sociorum ejus honoribus exstructa anno Domini MDXCV.

[50] [Lucernensi & vicinis locis.] Notat Chardonus, in decanatu quatuor Cantonum Catholicæ Helvetiæ ecclesiam parochialem in Morsach S. Mauritio dedicatam esse. Ceterum in Catalogo personarum ecclesiasticarum & locorum diœcesis Constantiensis, cujus superius fuit facta mentio, duplex occurrit Rottenburg, quorum alterum dicitur esse prope Lucernam, venitque sub decanatu Hochdorff, alterum decanatus est, habetque sub se ingentes pagos. De hoc, puto, hic sermo est. Rusa fluvius in Orientali Vallesiæ limite oritur, indeque in Septemtrionem decurrens ad Lucernam e lacu emergit, unoque fere milliari superius Emmam minorem recipit. Ab eo forte is pagus nomen accepit; certe circumjacent loca reliqua, decanatui Hochdorff subjecta; Rottenburgum tamen in mappis geographicis non invenio, forte est pagus secundo milliari supra Lucernam, quem Root, & Rott appellant. Certe apud Merianum in Topographia Helvetiæ pag. 22 notus est. In domo equestri Hohenscinensi (prosequitur epistola anonyma) ejusdem comitatus Rottenburgensis, exponitur Fidelium cultui insignis reliquia quædam, sacrum scilicet os de S. Mauritio martyre, cujus festa dies cum processione, concione & Officio celebratur. Desunt tamen huic reliquiæ litteræ autenticæ, quamvis in archivio habeantur litteræ a vicario generali episcopi Constantiensis XXIII Augusti anno MDCLX datæ, quarum vigore conceditur, ut sacrum os S. Mauritii Fidelium cultui denuo exponi possit, postquam illud temporum injuria venerationi fuerat subtractum.

§ V. Reperta in pago Schöz, in conventu Lucernensi, anno 1489 ducentorum corpora, qui pro Martyribus ex S. Mauritii Societate habiti fuerunt. Beneficia aliqua ibidem impetrata.

[In conventu Lucernensi] Ex eadem epistola anonyma hausimus, quæ hic tractamus: etenim ejus scriptor post ea, quæ superiorem § claudunt, ita prosequitur: Denique in Schöz, pago comitatus Willisoviensis, ecclesia Filialis habetur S. Mauritio & Sociis sacra, ad parochiam Ettiswillanam spectans. Tria eodem in pago successive erecta fuerunt sacella, spatiis non multum a se invicem distantibus. Illorum uni jam anno Domini MCCCLVI Innocentius VI magnas indulgentias concessit, quibus anno MCCCLXVI Henricus episcopus Constantiensis novas addidit. Ducenta circiter corpora anno MCCCCLXXXIX eo in loco, ubi primum sacellum est exstructum, sive prope sacellum, sive in domibus adjacentibus mirabiliter inventa sunt, ac ibi sacellum majus in honorem S Mauritii ac Sociorum exstructum est, a sacra Sede magnis indulgentiis pro festis Domini, & beatæ Virginis, aliorumque Sanctorum per annum præcipuis ditatum. Qui factum, ut tot sanctorum Martyrum corpora hoc loco fuerint sepulta, non constat. Quod ex sociis SS. Ursi & Victoris fuerint, qui prope Solodorum gloriosum pro fide martyrium subierunt, inde colligi potest, quod, ut Legenda Solodorana meminit, alii ex sanctis Martyribus capita gestaverint corpori appressa, alii in pectore reposita, alii autem ad pedes deposuerint. In hoc autem situ sepulta in dicto loco Schöz sanctorum Martyrum corpora reperta sunt, obvertentia singula faciem versus ecclesiam, seu Ortum solis.

[52] Est Willisaw oppidum & præfectura conventus Lucernensis, [inventa 200 corpora & pro exuviis habita] sex milliaribus Helveticis ab urbe primaria in Occidentem æstivum, totidemque Solodoro distans. Pagus Schöz Willishovia uno circiter milliari in Septemtrionem remotus est. Quæ autem ab anonymo ad sanctos Martyres, Ursi & Victoris Socios, pertinentia innuuntur, examinanda erunt ad diem XXX hujus mensis Septembris, ubi, vereor, ut fidem inveniant. Levis interim satis est anonymi conjectura, ultro etiam admissa narratione Legendæ Solodorensis, nisi forte velit, innumera, quæ reperiri possent & reperta sunt corpora, cum fuerint crania avulsa, vel ad pedum ossa & costas devoluta, obversaque ad Orientem, esse Sociorum S. Ursi sacras reliquias. Neque volet, opinor, quispiam nobis persuadere, sanctos illos Martyres capite mutilos, flumineque, in quod præcipitati fuisse feruntur, egressos, præcisas cervices detulisse usque in Schöz, ibique sepulturæ locum elegisse: assertum enim tam insolens firmioribus testimoniis egeret, quam ipsa traditio, quæ reperta ossa sanctorum Thebæorum Martyrum esse asseverat.

[53] Murer in Helvetia Sacra pag. 30 eadem corpora habet pro Sociorum S. Mauritii exuviis, [Martyrum Thebæorum, quibus præfectus fuerit aliquis Nicasius,] creditque, hos ibi occisos fuisse cum eorum duce Nicasio, quæ pariter unde hauserit, nescio, nullum enim asserti sui testem allegat. Circa traditionem popularem, cujus initia vix ultra seculum decimum sextum referuntur, liceat aliqua conjectare. Sacellum, seu sacella potius, ibidem erecta S. Mauritio & Sociis, eorumque forte sacris exuviis ditata erant, dudum antequam corpora illa invenirentur. Sane jam tum erat celebris sanctorum Patronorum ibidem cultus, ut liquet ex concessis ab Innocentio VI, plus integro ante seculo, indulgentiis. Tot ibidem coagmentata ossa cum aliquo certe testimonio, prodigio vel revelatione, ut non raro factum est, inventa sunt; quomodo enim alias credi potuisset, esse sanctorum Martyrum potius, quam cæsorum ibidem in præliis, quæ circa illa loca non pauca comissa sunt, militum contumulata cadavera? Ubi autem accumulata ossa, quæ vel hac, vel alia via noverunt sanctorum quorumdam Martyrum esse, adepti sunt indigenæ, S. Mauritio, quem audierant, cum multis millibus in vicinia coronatum martyrio fuisse, addictissimi, facillime induci potuerunt, ut crederent, sanctorum Sociorum ejus hæc sacra pignora esse. Hisce postea non minus facile dux aliquis & antesignanus Nicasius ex mille occasionibus inveniri pariter potuit, atque sic nasci propagarique sensim traditio, quæ sane firmis aliunde fundamentis non nititur.

[54] Quamquam est & aliud quidpiam, quod, nescio quid, [sine sufficienti tamen fundamento.] de traditione illa pejus ominari faceret. Anonymus literarum laudatarum scriptor ita paucis, quæ huc non pertinent, interjectis, loquitur: Quo devenerint tot ibi Sanctorum reperta corpora, non additur. Credibile est, ea per varias inde ecclesias distributa fuisse. Ergone nulla ibidem ex repertis corporibus servantur, nulla publicæ venerationi exponuntur? Id quidem non aperte hic edicitur, sed subobscure videtur innui. Quod si ita est, suspicabuntur non pauci, saltem rigidiores critici, cultum, forte paulo liberalius inchoatum, intermissum deinde & abolitum fuisse. Certe ego hactenus ecclesiam nullam reperi, quæ reliquiis inde acceptis glorietur. Quidquid sit, neque enim aliquid definire ausim, debitis utrimque testimoniis destitutus, beneficia in præfato Scözii sacello contigere plurima, pleraque invocato S. Mauritii & Sociorum patrocinio, quibus proinde adscribi debent. Sed audiamus in sæpe memoratis literis anonymum. Miracula in hoc loco contigere & adhuc fiunt plurima. Illa enim terra (ipsius hæc esto observatio) sacrorum olim contactu corporum consecrata, calculi dolores abstersit, languentibus membrorum usum restituit, surdis vero auditum, visumque cæcis ac mutis loquelam, infanti etiam aquis suffocato vitam. Sanata insuper inveterata herniæ mala, crura confracta, phreneseos malum aliaque complura, quæ omnia in destinato ad id libro annotata reperiuntur, ex quo, quæ hic leguntur, excerpta sunt.

[55] [Varia ibidem, S. Mauritii & Sociorum invocantibus patrocinium,] Epistolæ huic additum fuit extractum beneficiorum, ibidem impetratorum, Germanice scriptum, quod Latine reddidit laudatus sæpe pater Mauritius Chardonus, quodque ego, quia magnam populorum erga S. Mauritium & ejus socios Martyres venerationem, fiduciamque in eorum patrocinio demonstrant, huc totidem verbis transfero. Titulus est: Exempla & patrata prodigia ab anno MCCCCLXXXIX hæc sequentia manifesta sunt, absque illis, quæ Domino, & supra omnes mulieres benedictæ Matri Mariæ, ac S. Mauritio martyri atque Patrono hic Schözii & sanctæ ejusdem Societati sunt cognita. 1. Mulier quædam hic Schözii magno in terram impetu prolapsa, surda evasit. Quamprimum ad sanctam hanc capellam votum vovit, se lumen pro lampade curaturam, ossiculum aure decidit, & mox audire cœpit. Alia ex Küsnacht multis annis eadem surditate laborabat. In sacra hac æde audiendi facultas rediit. 2. Puer ex pago Langenthal tam misere captus pedibus erat, ut illos grollis innixus post se traheret, non absque suspicione, a Sanctis ob delicta quæpiam immissam hanc pœnam fuisse.

[56] [beneficia collata.] Hic se devovit, & rigor nervorum desiit. 3. Mulier in pago Friengen XV annis toto corpore debilis, & puer ex pago Enttlib eodem modo per VI annos membrorum vigore destitutus, post votum ad sacram eam capellam peractum, ire, redire vias potuerunt. 4. Infans ex pago Zostingen rigebat infra lumbos. Susceptis variis votis, nulla mali medela facta est. Huc vero delatus sanitatem recepit. 5. Mulier ex Subsylvania ingentibus calculi doloribus torquebatur; sanctis Martyribus in sacra hac capella se devovit, & sex calculos mirabiliter enixa est. 6. Quidam Ettiswilæ nulla ob genu tumorem quiete ex continuis doloribus frui potuit. Alteri ibidem ferox equus calces illisit, ut crus fractum crederetur. Alter ex eodem loco, cum in sylva vehementius labori vacaret, subito loquela destituitur. Omnes tres pio voto S. Mauritio atque ejus Societati supplices facti sunt, & primus est liberatus doloribus, alter pedem integrum sensit, tertio loquela est reddita. 7. Henricus Nägelli ex pago Melcknau oculorum lumen & usum prope omnem deperdidit, & impetravit in hac capella, ut videret iterum.

[57] [Muti & cæci] Hæc beneficia & alia plura contigisse testatur R. D. Casper p. t. parochus Ettiswilæ cum multis aliis honestis viris. Sequuntur alia. 8. Filia ex civitate Vitoduro, septem annis elinguis, loqui occœpit: alius infans septennis, oculis, lingua & manibus captus, simul malis omnibus se liberum sensit, postquam ad piam hanc capellam pia pro iis vota oblata sunt. 9. Joannes Stacsell ex pago Brettelen usu aurium privatus est: se ex voto ad sanctos hos Martyres iturum promisit & voto damnatus est: cum enim capellam præteriret, nec votum ex aliquo contemptu exsolveret, subito turbari capite cœpit, ut singulis momentis corruere videretur. Negligentiam suam & contemptum detestatus, sacram capellam ingressus est, & promissa ceræ libra, totus incolumis domum rediit. 10. Joannes Mullimatter ex pago Eriswill Suriam, urbem in Cantone Lucernensi sitam, ad nundinas festo S. Georgii martyris equitabat, cumque & ipse sacram ædem, ad quam se venturum devoverat, transiret, momento ossis cujusdam doloribus ita est obrutus, ut domum revehi cogeretur.

[58] Renovat votum, & sancti Martyres iterato auxilio veniunt; [hermia,] verum ille paulo post iterum Suriam (est hoc, si recte monet Corneille in Lexico Geographico, Sursee; at eo recta via per Schöz non itur ex Ettiswill, pago Willishoviæ propinquo, si bene notant mappæ geographicæ) profectus, quin in itinere sanctos Martyres veneraretur; graviores pro commissa noxa dolores pertulit: quare commissæ pertinaciæ & erroris pœnitens, datam fidem magno suo bono exsolvit. XI. Vir ex pago Buttisholz (est is proximus Ettiswill) pluribus annis defectum oculorum continuos inter dolores patiebatur, ita ut cæcitatem timeret. Jacobus Straby vero ex pago Kuntwill (sito milliari secundo ultra Schöz) jam non amplius consueto labori ob noxium humorem instare poterat. Uterque, concepto ad sanctos Martyres voto, optatum rediti luminis fructum retulit. 12. Margarita Glaser, Augustana proles, post sectionem herniæ in idem malum recidit: Nicolaus Wifig filium habuit simili hernia periculose laborantem: soboli Nicolai Schmid ex Bysigg utroque ex latere male affectæ certam mortem ominabantur. In vota vocatus cum Societate sua S. Mauritius in hac sacra capella omnibus & singulis sanitatem concessit: id, quod etiam Petrus Felinger de suo hernioso filio testatur, quem prius frustra aliis pie devoverat. 13. Fridolinus Stäbler ex pago Büron (in Catalogo locorum diœcesis Constantiensis ponitur sub decanatu Russwil sive Sursee) membris omnibus captus movere se non amplius poterat: a fratre suo equo impositus ad sacram capellam perrexit, & sanus atque incolumis ex equo descendit.

[59] Itta Küng ex pago Neüenkirch, (in citato Catalogo sub eodem decanatu occurrit) distracto osse, [aliisque morbis] XV hebdomadis lecto affixa decubuit. Emisso ad sanctos illos Evergetes voto, vegeta surrexit. Mulier quædam ex pago Bleyenbach (venit in Catalogo sub Collegiata ad S. Margaritam in districtu capituli ruralis Friburgensis Bleybach, de quo forte hic sermo est) per omnem vitam ab ossis in vultu extuberantia vehementer afflictabatur: cum dolore tumorem abiisse, grata his sanctis Martyribus adscribit. 15. In pago Greppen (tertio milliari Lucerna in Orientem distat, in adversa lacus ripa situs) infans aquis haustus est. Vota ad sanctos Martyres fecerunt parentes, & infans ad vitam rediit. Joannem Kestenholf ex pago Egolfwill (quem nuspiam reperio) in crure exagitabant dolores, ut mente aberraturus crederetur. Supplex factus hic in sacra capella Patronis, sibique & sanitati est redditus.

[60] Ejusdem quinquennis filius, mentis impos, scandere parietes attentabat. [laborantes] Pater accepti beneficii memor, eadem fiducia ad hos Sanctos confugit, & filio sanam mentem impetrat. 16. Anna Brodbeckin ex pago Kohm (neque hunc uspiam reperio) multis annis palpitatione cordis ad mortis augustias torquebatur. Cum narrari audiret miram corporum sanctorum martyrum ex Societate S. Mauritii inventionem, spem concipit, & bilibris cerei cordis anathema promittit, seque mox omni cordis anxietate liberam sensit. Similis immunitas Margaritæ Amrhein a sanctis Martyribus obvenit, quam anno integro intensi capitis dolores vexabant. Henrico Vischer ex parochia Lotzdorfensi (mihi incognita) erat filius undennis, qui non nisi cum magno dolore & difficultate inter flebiles clamores aquam mittere poterat. Mali origo omnibus incognita erat: alii atque alii stranguriam, arenam aut calculum suspicabantur. Suadetur parenti, ut Scözium ad sanctos inventos Martyres ex Societate S. Mauritii vota faceret: fecit, & illico omnes posuere dolores. Contigit hoc Pentecostalibus feriis, & parentes votum non nisi circa festum S. Galli exsolvere poterant, a quo primum tempore filium nec minimam passum esse molestiam, grati memorabant.

[61] [sanitatem recuperant.] Similis beneficii ex depulsa dysuria, cum nulla medicina proficeret, Joannis Schonauer ex pago Lotzwill uxor apud eosdem sanctos Martyres se ream agnovit. Pagus Lotzwill iterum mihi latet. Porro clauditur instrumentum hac subsignatione: Ego Marcus Nüwgalles, parochus in Geiswill, notarius publicus juratus, Romæ immatriculatus, ex auctoritate & mandato gratiosi mei domini abbatis de S. Urbano præscripta beneficia attestor, cum Petro Muller ecclesiæ præfecto, Joanne Smider hospite, Bütsche ædituo ibidem & plurimis aliis honestis viris. Sunt inter hæc aliqua, quæ videntur contigisse ob fiduciam in eos, quorum exuviæ anno 1489 repertæ sunt: at forte eorum sunt observationes illæ, qui beneficia adnotarunt: certe omnia saltem ad S. Mauritium ejusque Socios Martyres referuntur, atque eapropter hic locum meruerunt.

§ VI. Brachii S. Mauritii, ejusque & Sociorum veneratio in Eremitarum cœnobio pagi Suitensis, & in abbatia & Territorio S. Galli in Helvetia.

[In Eremo S. Mariæ in Helvetia pars brachii S. Mauritii] In Cantone seu conventu Suitensi, qui Glaronensem & Lucernensem interjacet, prope fluviolum Sylium, celeberrimum est Ordinis S. Benedicti monasterium, quod Eremus S. Mariæ, Eremitarum Cella, Sylva nigra, Cella Solitariorum, Meginradi cella, & ab indigenis Einsidlen, unde Latinum nomen Einsidlense derivant aliqui, appellatur. Hujus cœnobii Annales scripsit Christophorus Hartmannus, ibidem monachus. Is ad annum Christi 952 ita scribit de Ottone I imperatore: Inde (Ticino) primo vere, relicto, qui Berengarium & belli reliquias persequerentur in Italia, Cunrado genero, cum parte maxima copiarum, in Burgundiam per Penninum (nunc Majorem S. Bernardi montem vocant) Adelheidis petitione, quæ Berchtam matrem & Conradum fratrem invisere in Burgundia cupiebat, transiit. Superato Pennino, Agaunum cum pervenissent, Udalricus, Augustanus episcopus, qui in comitatu cæsaris erat, a præposito monasterii S. Mauritii auctoritate & licentia Manfredi, Sedunensis episcopi, brachium S. Mauritii, & alias ejus sacræ Legionis reliquias impetravit, quas ejusdem Divi novæ apud Heremitas, quos unice colebat, basilicæ offerret, & suæ perpetuum observantiæ monumentum poneret. Brachium id argento inclusum & lapillis pretiosis ornatum, opere pene rudi, sed sanctissimi Martyris cultu & tanti episcopi dono antiquitate quoque admodum venerandum cum admiratione nunc quoque & reverentia ostenditur.

[63] In Vita S. Udalrici scripta ab auctore æquali & in Opere nostro excusa tom. 2 Julii pag. 97 & seqq., [a S. Udalrico episcopo Augustano concessa.] cap. 8 num. 55 plura referuntur de conquisitis S. Mauritii & Sociorum reliquiis; at de his, cum Augustam Vindelicorum ab eo translatæ dicantur, agemus infra Habeo præ manibus missum ad nos, curante eodem adjutore nostro insigni P. Mauritio Chardono, ex abbatia Einsidlensi, munitum sigillo & subscriptione amplissimi D. P. Meinradi Brenzer capitularii (ni fallor, muneris enim nomen contractum & lineis ita intricatum est, ut legi vix possit) Einsidlensis, protonotarii Apostolici. Ex illo, longius enim est, quam ut integrum huc transferri possit, aliqua ad propositum meum facientia seligo. Postquam ibi recitata sunt, quæ ex Hartmanno decerpsi, aliaque nonnulla de primis exordiis basilicæ, in honorem S. Mauritii & Sociorum ibidem consecratæ, ita pergitur: Hujus rei testimonium deducitur ex Einsidlensis custoriæ libro pergameno antiquo, compacturæ rubræ holosericæ & musivo argento obducto pag. 2 facie 2 edisserente: “S. Udalricus, comes de Kyburg & Dillingen, episcopus Augustanus, e Wallesia Einsidlam veniens, brachium S. Mauritii attulit”.

[64] De aliis S. Mauritii & Sociorum in celeberrima illa abbatia reliquiis asservatis, [Aliæ ibidem Sociorum martyrum] in instrumento leguntur sequentia: Ceterum Dominus Helias Heymann a Sennheim, Trevirensis diœcesis sacerdos, quondam dignitatum & prælaturæ titulis muniisque publicis decoratus præcipuis, tertio almæ universitatis rector, tandem relictis seculi curis in celebri monasterio B. V. Mariæ Einsidlensis factus peregrinus hospes … cum Romam, postea Lauretum aliaque pia loca visitasset, ac pro illustri monasterio Einsidlensi sacras reliquias acquirendi singulari affectione insisteret, anno Domini MDXCV a reverendissimo episcopo Sedunensi & abbate Agaunensi præter alias, etiam S. Mauritii sanctas reliquias impetravit & reverendissimo principi ac domino Udalrico, tunc temporis prælato Einsidlensi, in sui monasterii thesaurum specialem tradidit, prout litteræ designatoriæ, familiares & testimoniales ex prædictis locis, præcipue vero ex Valesia & Agauno a prædicto episcopo simulque cathedrali capitulo & abbate idcirco scriptæ & transmissæ, id plenius declarant, demonstrant & contestantur. Vide authenticum archivii Einsidlensis in charta pergamena sub signatura K M: n 7.

[65] Hujus ipsiusmet sancti reliquiarii accuratior inspectio & instauratio facta fuit ad annum Christi MDXCVII ab antefato P. M. reverendissimo & illustrissimo principe ac domino D. Udalrico, [& ipsius S. Mauritii] abbate principalis monasterii immediati B. V. Mariæ Einsidlensis, cujus rei testimonium scriptum in membrana virginea sic habetur. Anno Dei hominis facti millesimo quingentesimo nonagesimo septimo hanc argenteam D. Mauritii archam una cum sanctissimis reliquiis in hac contentis &c illustrissimus ac reverendissimus princeps ac dominus Uldricus, abbas hujus longe lateque celeberrimi monasterii longe vigilantissimus, de integro revisit, instauravit, ac pristinæ dignitati restituit. In cujus rei fidem hanc etiam schedam eidem apponi curavit idem: Orate pro me vos Sancti et vos coenobitæ. Vide authenticum in archivio Einsidlensi sub signo K M: n. 161. Miror sane, instrumentum tam prolixum, quale illud est, quod præ manibus habeo, magna cura confectum esse, nec tamen illi adjungi copias duarum ex archivio citatarum chartarum, quæ utique multo magis usui nobis hic esse potuissent, quam quæ ibidem sequuntur de variis reliquiis Colonia & Treviris allatis, quibus sua testimonia non desunt.

[66] [sacræ exuviæ. Valentinus, nescio quis,] Quidquid sit, ad calcem laudati instrumenti dicuntur præter brachium S. Mauritii, aliæ plures ejusdem Sancti exuviæ ibidem servari, omniumque inventarium subnectitur sub hoc titulo: De ipsomet S. Mauritio M.
I In brachio S. Mauritii argenteo.
II In basi imaginis ipsius argenteæ.
III In basi imaginis argenteæ S. Petri.
IV In sarcophago num. II.
V In sarcophago num. IV.
VI In basi imaginis S. Valentini martyris Thebæi lit. O.
VII In Cruce Hispanica majore.
VIII In imagine argentea B. V. Mariæ majori de vexillo S. Mauritii M.

Quis sit Valentinus ille, & unde habuerint, quod hic asseritur, esse illum Thebæum martyrem, hactenus compertum non habeo.

[67] [annumeratur Thebæis, quorum quondam fuerunt in pago Tigurino] Valentini martyres multi hactenus in Opere nostro occurrerunt, occurrentque per decursum non pauci, sed nihil uspiam invenio de Thebæo hoc; proindeque suspicor, vel synonymum alium confusum esse, vel corpori anonymi, Socii forte S. Mauritii, hoc nomen pro arbitrio inditum fuisse, ut pluribus aliis contigit, sicut ad calcem videbimus. Ceterum facile nobis, confido, abbatia Einsidlensis concedet, ut dicamus, partem aliquam brachii S. Mauritii illam possidere potius, quam brachium integrum, ne iterum multiplicatæ sancti corporis partes oggerantur. Habuit & pagus Tigurinus suas S. Mauritii reliquias, quæ an iconomachorum hæreticorum rabiem evaserint & usque hodie supersint, nescio. Certe Simlerus in Descriptione Vallesiæ lib. 2 pag. 50 asserit, Wilhelmum, abbatiæ Agaunensis abbatem & Sedunensem episcopum, inclinato seculo XII, ossa quædam Martyrum collegio canonicorum Embraci in pago Tigurino donasse, idque testari litteras ejus rei indices. Proxima Tigurino pago ab Oriente æstivo est Turgovia seu Turgea, quam cosmographi aliqui ita extendunt, ut non solum comprehendat territorium S. Galli, sed etiam pagum Abbatis-cellensem.

[68] [reliquiæ. Eorum celeberrimus cultus] De cultu ibidem sanctis Martyribus nostris exhibito instrumentum habeo munitum sigillo atque subscriptione debita, quod debemus rursus P. Mauritio Chardono, pro Patroni sui gloria laboranti. Datum illud est ex monasterio S. Galli 1 Augusti anno Domini 1745, subscripsitque P. Ægidius Hertman, officialis in spiritualibus generalis. Celeberrimum S. Galli cœnobium, cujus abbas inter imperii principes locum habet, cum S. Mauritii veneratione exordium sumpsit. Etenim scribit Walafridus Strabo in Vita S. Galli, ejusdem abbatiæ fundatoris, Seculo 2 Sanctorum Ordinis S. Benedicti pag. 236, sanctum virum, cum ad eremum pervenisset, locumque ibi solitariæ vitæ aptum invenisset, ex virga colurnea crucem efformasse terræque eo loco, ubi deinde cellam, tanti monasterii exordia, construxit, infixisse. Habebat autem, inquit, pendentem collo capsellam, in qua continebantur reliquiæ beatæ Dei Genitricis Mariæ & sanctorum martyrum Mauritii & Desiderii, quam cum in ipsa cruce suspendisset, vocavit diaconum & prostraverunt se pariter in oratione. Tunc vir venerabilis hujusmodi preces emisit: Domine Jesu Christe … ne despicias desiderium pro peccatis meis, sed in honore sanctæ Genitricis tuæ & Martyrum Confessorumque tuorum præpara in hoc loco habitationem tuis aptam servitiis. Hæc paulo aliter narrantur in laudato instrumento ex Lectionibus 2. Nocturni Dedicationis basilicæ S. Galli.

[69] Porro perseveravit ibi usque hodie S. Mauritii & Sociorum cultus: [& exuviæ sacræ] etenim exstat (instrumenti verba sunt) quoque hodiedum sacellum, & in eo altare abs Burckardo I, comite de Montiforti, Linzgow & Buochorn, abbate S. Galli (qui ex Sammarthanorum Catalogo noscitur præfuisse paulo post medium seculum X) ex consilio S. Conradi, Constantiensis episcopi, supra coryli cespitem, sub quo B. Gallus olim vepribus hærens & ad terram cadens propheticum illud, Hæc requies mea in seculum seculi, occinuerat, erectum, & ab eodem D. Conrado anno Domini DCCCCLXVIII consecratum. Quod altare ab iconoclastis San-Gallensibus MDXXIX prophanatum, denuo restitutum & in honorem beatissimæ Virginis Mariæ, SS. Mauritii & Desiderii, S. Galli & S. Conradi consecratum est. Hujus rei testes allegantur, P. Judocus Metzler, P. Magnus Bruliswer, P. Hermannus Schenck in Chronico S. Galli. In eadem abbatia nonnullæ etiam servantur reliquiæ S. Mauritii & Sociorum, inter quas aliquæ ex Germania eo allatæ sunt, unde credere licet, esse eas Sociorum SS. Thyrsi, Bonifacii vel Gereonis: etenim dicuntur in memorato testimonio servari instrumenta authentica Agauno, Colonia, Mediolano, Hirsfelda accepta.

[70] Porro sacræ exuviæ sic enumerantur: 1. De S. Mauritio Thebæorum duce habentur condylus, [in abbatia & territorio S. Galli.] ossiculum aliæque insignes particulæ. 2. De Societate os brachiale, item aliud os brachii, scapula, præter notabiles partes & plurimas particulas. Has sanctas reliquias auro & argento pulchre exornatas cum aliis sanctis reliquiis illustrissimus princeps Josephus anno Domini MDCCXXXVIII novo altari argenteo inclusit. Subnectuntur deinde, quæ S. Mauritii cultum per territorium S. Galli illustrant, his verbis: Per territorium S. Galli sub patrocinio S. Mauritii & Sociorum martyrum exstant tres ecclesiæ parochiales, nimirum in Lingenwyle, Goldach & Sumeri, ubi habetur ossiculum de Sociis S. Mauritii. Hisce merito annumerari debet sub eodem S. Mauritii patrocinio ecclesia parochialis in ditione & pago Abbatis-Cellensi (vernacule Appenzel) primævo olim S. Galli patrimonio, quam Nortbertus, baro in Stafile seu Stofflen, abbas S. Galli, constituit & dotavit anno Domini MLXI, confecto eam in rem publico instrumento, quod ita incipit: Quoniam ex varietate rerum mortalium &c. P. Judocus Metzler & P. Magnus Bruliswer in Chronico S. Galli ad annum MLXI. Festum S. Mauritii & Sociorum martyrum XXII Septembris celebratur intra septa monasterii S. Galli sub ritu 2 Classis, per territorium vero sub ritu duplicis Minoris, uti videre est in proprio S. Galli abs Paulo V approbato. Atque hæc sunt, quæ de S. Mauritii & Sociorum cultu per Helvetiam hactenus habui obvia, inferius sub diœcesi Constantiensi recurrent adhuc aliqua ex elencho ecclesiarum eorum nomine sacrarum, quem submisit Chardonus: at prius in Italiam properemus, quo excellentiores sancti Ducis reliquiæ, aliaque huc pertinentia nos evocant.

§ VII. Occasio, qua reliquiæ S. Mauritii a Vallesiis per Sabaudiæ ducem requisitæ fuerunt. Renitentibus Agaunensibus, non nisi dimidiam earum partem obtinent Taurinenses.

[Taurinenses Mauritii] Celebratissimæ inter eas, quæ variis locis exhibentur, si forte Agaunenses excipias, sunt S. Mauritii venerandæ reliquiæ, quæ Taurini in regia Pedemontii urbe, summa cum populorum veneratione servantur. Scriptores nonnulli, maxime Itali, pro solemni satis more, Taurinensibus corpus S. Mauritii adscribunt. Galli contra, qui instrumenta translationis verisimiliter non viderunt, satis negligenter de sacro illo thesauro loquuntur. Utrique remittere debebunt aliquid, si sine præjudiciis ad producenda testimonia adverterint: hæc enim, sicut pene indubiam magnæ portionis sacrarum exuviarum Ducis Thebæorum possessionem Sabaudis asserunt, simul etiam evincunt, non corpus, sed corporis tantum partes eos obtinuisse, cum, quo tempore eas a Vallesiis requisivit dux Sabaudiæ, non omnes Sancti reliquias ipsi Agaunenses habuerint, & earum, quas habebant, non nisi mediam partem nancisci potuerint missi eo a Carolo Emmanuele legati. Atque hæc omnia ex dicendis fient perspicua, quæ ego paulo fusius pertractabo, ut de Agaunensibus primum, ac deinde de Magdeburgensibus reliquiis, quas rursus scriptores Germani corporis nomine condecorant, judicari possit.

[72] [sacro corpore paulo liberalius gloriantur.] Quæcumque ad sacra S. Mauritii cimelia, quæ Taurinum, exspirante seculo decimo sexto, translata fuerunt, pertinent, lucubratione peculiari fuse prosecutus est testis plerorumque, quæ narrat, oculatus P. Bernardinus Rossignol, Societatis nostræ sacerdos. Is, mutuatus nomen Guilielmi Baldesani canonici & theologi metropolitanæ ecclesiæ Taurinensis, sub finem seculi XVI Italico idiomate edidit Historiam sacram S. Mauritii, ducis Thebææ Legionis, & Sociorum ejus, & eamdem multis amplificatam recudit initio sequentis seculi. De postrema hac lucubratione mihi in citationibus sermo est. Itaque pagina 309 orditur prolixissimam relationem de solemni translatione reliquiarum S. Mauritii ex Vallesia Taurinum. Dubitavi, an non verba ejus singula Latine reddere vellem: at cum attentius singula perpendi, vidique, ibi intermixta esse non pauca, quibus facile carere lector possit, statui, relationem ejus in compendium redigere, & non nisi ea exhibere, quæ ad dilucidandam historiam spectarent & fidem verbis facerent, instrumenta. Igitur sic fere enarrat.

[73] [Inter ditiones Sabaudo ereptas] Præcisum cum reliquis vicinis provinciis Agaunum a Burgundiæ regno sub potestatem serenissimæ domus Sabaudicæ venerat, cum adhuc in vivis ageret comes Pedemontii & postrema Segusiæ marchio Adelais, mater Amedei I, quæ circa finem seculi XI, Baldesano computante, obiit. Ab eadem hac potestatem accepit Anno, archiepiscopus Coloniensis, transferendi ad diœcesim suam corporis S. Innocenti, & capitis S. Vitalis Thebæorum martyrum. Non ex hoc tamen tempore S. Mauritius in protectorem domus Sabaudicæ electus fuit, sed postea, quando Vallesia, ejusdem Sancti patrocinio recepta fuit per Petrum, fratrem Amedei, qui vel invexit, vel multum auxit venerationem erga sanctum Protectorem, quæ deinde in familia Sabaudica mansit hæreditaria. Franciscus I Galliarum rex Carolo Sabaudiæ duci, Emmanuelis Philiberti patri, armis eripuerat at quæcumque fere in Sabaudia Italiaque possederat. Duxit deinde Emmanuel uxorem Margaretam, sororem Henrici II, qui patri Francisco in regnum successit. Connubii munere pleræque amissæ possessiones Emmanueli Philiberto fuerant restitutæ.

[74] Vallesii tamen partem non exiguam ablatarum olim Sabaudo provinciarum retinebat, [Agaunum, ea lege Vallesiis cessit, ut corpus S. Mauritii darent.] atque in illis Agaunum erat, in eoque S. Mauritii nomine & reliquiis insigne monasterium. Ut autem firmarent sibi possessionem eorum locorum, quæ armis Sabaudo extorserant, cum Carolus Emmanuel, Margaretæ Francicæ & Philiberti filius, anno 1589 bellum moveret contra Genevenses, horum illi partes, motis armis, tutati sunt. Itaque Sabaudiæ dux videns, Gallos etiam Genevensium partes fovere, cum Helvetiis pacisci cœpit; at videbatur non sine sui honoris dispendio fieri posse, ut venerandæ Ducis Thebæorum celeberrimi Mauritii exuviæ sub eorum, plerorumque heterodoxorum, potestate manerent. Gratiam igitur, quoad jurisdictionem temporalem fecit, concessitque illis, ut & Agaunum & loca alia possidere pergerent, hac tamen lege, ut memoratas reliquias duci cederent. Hisce conditionibus conclusum negotium fuit a præside Rochetta & Lamberto, legatis Sabaudiæ ducis, qui tum temporis agebat in Provincia; scripseruntque illi ad Catharinam Austriacam, Philippi II Hispaniarum regis filiam, & ducis Caroli conjugem, pactum fœdus conditionesque, de quibus conventum erat, exponentes. Catharina, nuntiis acceptis, mox rectorem collegii nostri Taurinensis cum alio Societatis nostræ sacerdote & duobus equitibus Ordinis S. Mauritii misit ad episcopum Augustanum, ut cum illo sanctarum reliquiarum elevationi adessent.

[75] Interim cives Agaunenses probe Catholici, tenerrimeque erga S. Mauritium affecti, [Agaunensium propter pactum utrimque initum minæ] rem omnem intelligentes, mussitare primum & obstrepere cœperunt, neutiquam permissuros se, ut thesaurus pretiosus sibi eriperetur. Et jam inter illos consilium spargebatur, corpus aliud S. Mauritii reliquiis substituendum, vel quocumque modo impediendum, ne vi eriperentur sibi, paratis abigere vel etiam occidere, qui id molirentur, potius quam pati, ut Protectore suo privarentur; atque adeo periculum erat, ne vel corpus aliud substituerent, vel, si vi res ageretur, nec testimonia impetrarentur, jactarent postea Agauni superesse corpus S. Mauritii. Legati verentes interim, ut acceptis conditionibus starent Vallesii, si ulterius protraheretur exsecutio, ad Augustæ Prætoriæ episcopum dedere literas urgentes, ut quamprimum, quod ab aula negotium acceperat, aggrederetur. Episcopus, assumptis in comitatum tribus canonicis & aliis nonnullis, asperrima anni tempestate, Decembri mense, per altissimis nivibus tectos montes advolavit; utque Agaunum venit, incolarum animos male erga se affectos exacerbatosque in primores suos, qui talem legem acceperant, offendit.

[76] Et sane Agaunenses omnia, tum apud Sabaudiæ ducem, [& tumultus fecerunt, ut dimidia tantum reliquiarum pars] oblatis pecuniis & militibus, tum apud Deum jejuniis publicis & orationibus moliti sunt, ut ne sibi protector Mauritius eriperetur, quod non passuros se, emissa etiam ad aras sponsione, protestati fuerant. Igitur episcopus, & qui cum illo legati aderant, cernentes, rem sine summo periculo tentari non posse, apud Vallesiæ primores institerunt, ut conditionem adimplerent. Hi vero, nomine episcopi Sedunensis, reipublicæ præfecti & aliorum gubernatorum, caduceatorem miserunt, qui Agaunensibus civibus talia mandata ferret. Quiescerent, atque exsecutioni permitterent mandari conditiones in favorem pacis jurejurando firmatas. Quod si ultra tumultuarentur, mittendas postero die decem legiones, quæ docerent illos in re licita debitaque primorum jussis parere. Ad has minas timor Agaunensium quidem linguas compressit, sed dolor & rabies ora occuparunt, sic ut legati ducis & episcopus Augustanus totum negotium exsequi, integrumque S. Mauritii corpus auferre non fuerint ausi, satius esse judicantes, dimidiam ejus partem, non plane invitis civibus, nancisci, quam cum evidenti vitæ periculo, quod illis in reditu surdus rumor prænuntiaverat, omnes Sancti reliquias vendicare.

[77] [cum ense S. Mauritii ab episcopo Augustano obtenta sit.] Itaque XXIX Decembris (verba sunt Baldesani pag. 315) anni MDLXXXX, his statutis, cum episcopus Augustanus solemniter Sacris operatus esset in sacello S. Mauritii, atque pie orationes fudisset, deindeque accepisset ab abbate & sacrista memoratæ ecclesiæ jusjurandum de reliquiarum identitate, aperta est capsa major, intra quam, inclusæ minori alteri capsulæ argenteæ, auro antiquo hinc & inde distinctæ, servabantur Sancti exuviæ. Porro sacrista sacrorum ossium divisionem fecit, indeque abstulit partem episcopo Augustano ex condicto concessam, una cum ense invictissimi Martyris. Erat ensis ille cum vagina inclusus vaginæ alteri, seu capsulæ, quæ formam crucis præferebat, dono cujusdam principis Sabaudiæ. Medium occupabat equestris S. Mauritii statua, deductis per longitudinem litteris, opere anaglyphico, legebantur versus duo sequentes:

O bone Mauriti, tui defende cor amici,
Ut numquam laqueis vinci possit inimici.

[78] [Divisæ sacræ exuviæ cum testimoniis] Alludit deinde Baldesanus ad hos versus, domusque serenissimæ Sabaudicæ in Sanctos venerationem extollit, ac pergit: Itaque Legati, ut, quantum possent, mentem ducis sui pactasque conditiones exsequerentur, in partitione partes præcipuas omnium membrorum sacri corporis, præter plurima fragmenta, quæ discerni vix poterant, obtinuerunt. Pars altera sancti corporis ducis Mauritii in eadem arca eodemque monasterio Agaunensi relicta est. Hæc autem omnia clam peracta sunt, eodem scriptore teste, propter timorem a popularium tumultu. Ne vero ex qua parte sacer thesaurus in dubium revocaretur, voluit episcopus Augustanus, rem undequaque invictis testimoniis munitam esse & confirmatam. Itaque ab episcopo Sedunensi tale obtinuit testimonium, quod a Baldesano productum, hic recudo. Nos Hillebrandus a Rietmatten, divina favente clementia, episcopus Sedunensis, præfectus & comes terræ Vallesii, omnibus & singulis, quibus expedit, verum fore attestamur, quod fide digno accepimus testimonio, sacras reliquias corpus divi Mauritii martyris, qui ante multa sæcula Legioni Thebææ præfuit, & cum ipsa Legione eodem in loco & divi Mauritii diœcesis nostræ oppido, propter fidem Christianam martyrium subivit sub Diocletiano & Maximiano imperatoribus, severissimis Christianorum persequutoribus, nec non ejusdem beati Martyris ensem, quem cum earumdem reliquiarum medietate illustrissimo ac serenissimo D. D. Carolo Emmanueli Sabaudiæ duci, confœderato & amico nostro observantissimo, ob ejus in prædictas res sacras studium & pietatis affectum, quandoquidem amplissimæ ac florentissimæ illius familiæ sit patronus, fœderum hoc tempore renovatorum & mutuæ amicitiæ ac vicinitatis intuitu, nos episcopus præfatus, bailivus noster, & oratores omnium septem desenorum, nomine totius reipublicæ Vallesii, dono contulimus, a majoribus nostris in hæc usque tempora continue pro certis & indubitatis ejusdem reliquiis habitas & reputatas, atque insigniter magna cum devotione a spiritualibus & secularibus tam diœcesis nostræ, quam etiam exteris utriusque sexus hominibus veneratas, & evidentissimis miraculis illustratas fuisse: ita ut hac dere nulla penitus suspicio supersit, neque aliquis Christianus, Catholica religione imbutus, diversum sentiat, etiamsi ob vetustatem nulla certa de hisce exstent litteralia documenta.

[79] In quorum fidem ac veritatis testimonium hujusmodi concessimus litteras sub sigilli nostri appositione & secretarii nostri subscripti manuali subsignatione. [authenticis episcopi Sedunensis] Datum Seduni die XXVI mensis Decembris; stilo novo, anno a Christo nato MDLXXXX. Sigillo munitum & subsignatum Egidius. Episcopus Agustanus ceterique oratores ducis Sabaudiæ, quos, ut supra notavimus, sparsa Agaunensium consilia circumspectos reddiderant, ne qua fraudi locus esset, aliud insuper ab Agaunensibus canonicis instrumentum exegerunt, & impetrarunt, quod ex autographo sic exhibet Baldesanus pag. 345. Adrianus a Rietmatten, permissione divina humilis & indignus abbas electus, & commendatarius electus D. Mauritii Agaunensis, nec non & sacrista, cœnobitæ, sive canonici Regulares sub titulo beatissimi patris nostri S. Augustini, omnesque aviti nostri monasterii immatriculati. Notum iri volumus universis, quod cum auctoritate & jussu reverendissimi domini nostri Sedunensis episcopi, nec non comitiorum generalium & ordinariorum totius reipublicæ Vallesianæ, vigore mandati peremptorii immediate jussi fuerimus, reverendissimo ac pientissimo domino Joanni Gottofredo Ginodeo, Dei & Apostolicæ Sedis gratia episcopo Augustensi, nec non & clarissimis & eximiis viris atque dominis oratoribus pro & nomine ducalis celsitudinis Sabaudiæ definitis, impartiri & elargiri medietatem reliquiarum, una cum Spata (ut vocant) sive ense archiducis & martyris Domini, Mauritii supremi patroni nostri, in ejusdem veridica corporis capsa & scrinio in æde sacri thesauri Agaunensis conservabilium.

[80] Quapropter virtute præsentium cum nostris juramentis solitis attestamur & profitemur, [& abbatis monasterii Agaunensis,] illas ipsissimas sacras reliquias ex verissima custodia & scrutinio (prout a sæculo ratum & habitum fuit) hactenus ejusmodi Divorum ossalium reposibili, depromptas & exemptas fideliter & ingenue, omni dolo & fraude semotis, servatis servandis, contulimus & subrogavimus. In cujus rei memoriam & testimonium solita sigilla supprimere voluimus. Datum e monasterio nostro Agaunensi die vigesimo nono Decembris anni Verbi incarnati MDLXXXX. Et infra: Adrianus electus manu propria subsignavit. Joannes Franciscus de Plastro sacrista dicti monasterii (L. S.)

Post quæ iterum ad calcem: Idem, qui supra, definitus electus, illustrissimas & serenissimas celsitudines ex ecclesia Sedunensi deque beati Theoduli sacro metallo & thesauro ornare voluit. Porro ad hæc paucula observanda sunt. Ac primo quidem de reliquiis Agaunensibus S. Mauritii sic ubique sermonem esse in instrumentis, ut nullo modo inde liqueat, totum sancti Martyris corpus usque ad id tempus ibidem quievisse, quod nec uspiam alibi ab Agaunensibus assertum reperi, nec asseri ullo modo potuit.

[81] [quæ sint.] Baldesanus quidem passim liberaliter Corpus nominat, non solum coacervata ante divisionem sacra ossa, quæ Agauni reperta fuerant, sed eas etiam solas partes, quæ inde Taurinum translatæ fuerunt, sed id monuisse sufficiat. Adverti hic etiam potest, videri ex verbis Sedunensis antistitis reliquias S. Mauritii, quæ in Agaunensi ecclesia servabantur, nullo testimonio authentico munitas fuisse, licet a traditione pro talibus habitæ fuerint, quod satis mirum mihi apparet, cum tantus thesaurus procul dubio sæpissime per tot seculorum decursum apertus & inspectus fuerit, atque inde tot partes ab abbatibus aliis ecclesiis concessæ & ablatæ reperiantur. Quamquam de iis forte solum instrumentis sermo est, quæ reperti primum & in Aguanensem basilicam illati corporis fidem facere possent, quæque nulla supersunt.

§ VIII. Translatio solemnis reliquiarum S. Mauritii Taurinum: aliquot beneficia, quæ tum temporis narrantur contigisse.

[Episcopus Augustanus obtentas cum difficultate reliquias] Post ea, quæ hactenus retulimus, pergit Baldesanus narrare solemnem obtentarum reliquiarum translationem, quam cum illo prosequimur, a pag. 317, contractis, ut supra fecimus, in arctiore periodos ejus verbis. Potitus sacris reliquiis Augustanus episcopus mox reditum adornavit, portans secum sacrum thesaurum. Partitio autem reliquiarum ita clam fieri non potuerat, ut Agaunensibus civibus non suboluerit, quid ageretur, imo ut suspicax timor est, pronum erat ex rumore illo conjectare aliquos, imponi sibi a primoribus, falsaque spe lactari se, dum ex condicto integer thesaurus sacer clam Taurinum aveheretur. Sane Taurinenses metuentes, ne a popularibus vis sibi inferretur, quanta potuerunt diligentia celeritateque montem S. Bernardi percurrerunt, donec ad S. Remigii, quod Sabaudo parebat oppidum, pertigissent. Inde gubernatori & archidiacono Augustano adventum suum nuntiarunt, ut sacris reliquiis obviam procederent, præmonita tamen prius, ut in mandatis acceperant, serenissima principe Catharina.

[83] [asperrima hiemis tempestate per montes] Quo tempore montem majorem S. Bernardi superabant, tria contigerunt notatu digna. Primum est, quod ea anni tempestate montes superarint, quæ solet ibidem a ventis, nivibus congestis & immodico frigore esse tam aspera, ut non sine evidenti vitæ periculo quispiam hieme illic itinerari possit. Fuit autem, cum episcopus Augustanus Agaunum properaret, observatum, quod cum vix asperrimum montem transisset, subito, nive, quæ nocte Natalis Domini copiosissima deciderat, via undequaque fuerit interclusa. Pariter in reditu episcopi cum sacro thesauro vestigia, gelu & aperto sole indurata non nihil nive, suffraganteque ventorum silentio & lecticariorum industria, firmum utcumque pedem recipiebant, at illa, cum sacræ reliquiæ perlatæ essent, mox recens nix occlusit. Secundum est: transire debebant angustum valde tramitem, cui nix altissima imminebat; hæc, si decidisset, sanctas reliquias & qui illas deportabant, omnes oppressisset. Primi callem intrare debebant lecticarii, ruricolæ, qui montes inhabitant & a viatoribus conducuntur, ut vias præmonstrent aperiantque, vel etiam itinerantes transportent.

[84] Illi itaque propter humiditatem tramitis strati per nivem infirmam & mollem admoniti de periculo reditum suadebant. [altissima nive tectos, non sine singulari] Sed mox episcopus, qui sacrum thesaurum ferebat, insolita fiducia in S. Mauritium se plenum sentiens, ut sequentibus animos adderet, cum sanctis reliquiis præcessit, inquiens, non posse illos tunc perire, quando tantus Protector aderat, ad quæ universi cum pari fiducia responderunt, quod vitam suam & salutem Sancto committerent & ita secure evidens periculum evaserunt, nixque sub eorum pedibus indurata est S. Mauritii meritis & patrocinio. Eidem adscriptum fuit beneficium alterum. Quo tempore Alpes nivibus tectæ sunt, solet montibus earum massa aliqua hinc & inde ventis pluviisque avelli; hæc per nives inferiores devoluta in tantam quandoque molem excrescit, ut montem induisse diceres, atque cum tanto impetu ruit, ut non solum homines & pecora opprimat, verum etiam arbores, rusticorum casas, integrasque sylvas & terras evertat.

[85] Contigit igitur, cum Augustanus episcopus, & qui illum in reditu comitabantur, [Sanctorum adjutorio, defert Augustam:] procederent, ut talis nivium moles, quæ procul dubio opprimere omnes & tegere poterat, decideret. Spectato lapsu præcipitique impetu, devolvi debebat in eum locum, ubi cum S. Mauritii exuviis incedebat episcopus: at cum jam esset proxima, eique immineret non sine evidenti periculo, aperuit se, & utrimque delapsa est, nullum inferens cuipiam damnum. Hactenus fere Baldesanus. Postrema hæc si vera sunt, non immerito sane sancti Martyris potenti patrocinio adscribi possunt. Pergit translationem enarrare Baldesanus pag. 320. Kalendis Januarii anni post Christum natum 1591 Augustam perlatus est nuntius, adventare episcopum cum reliquiis S. Mauritii, quas ordine procedentes pedestresque canonici ferebant. Gubernator jussit subjectas sibi militares copias procedere obviam. Suaserat is, ut patres equitesque, quos serenissima ducis conjux Catharina submiserat, translationi adfuturos, apud se morarentur, quoniam in eorum adventu via per montes nivibus interclusa fuit, ut primum illac Augustensis episcopus transierat.

[86] Postquam igitur milites in occursum sancti thesauri processerant, [ubi cum summo applausu excipiuntur,] gubernator se cum patribus, equitibus & viris aliis nobilibus in viam dedit, hosque omnes subsecutus est clerus cathedralis ecclesiæ solemniores vestes indutus. Incedebant milites sub gubernatoris vexillo, quod opportune exhibebat crucem S. Mauritii, flammis igneis radiisque solaribus circumdatam, cum lemmate, Gallico expresso idiomate, Plus ultra. Cum in conspectum venerunt sacra lipsana, milites, explosis tormentis minoribus bellicis, lætitiæ initium fecere, clerus, comitante musicorum turba suaviterque modulante, episcopum cum sacro thesauro ad vicinam urbi sacram ædiculam perduxit. Ibi sanctæ reliquiæ populi innumeri, qui accurrerat, conspectibus fuerunt expositæ: episcopus, qui in peregrini habitu advenerat, pontificalem ornatum, equites S. Mauritii pallium, ordinis sui insigne, omnes ardentes cereos sumpserunt, & sic ordine ad cathedralem ecclesiam processum est. Antiqua erat apud Augustenses veneratio sancti Martyris, quam S. Gratus ejusdem olim sedis episcopus, allatis eo aliquot S. Mauritii reliquiis, invexerat. Itaque cum triumphali pompa festivisque plausibus sanctum suum Protectorem exceperunt; allata lipsana in sacello, ubi SS. Gratus & Jocundus quiescunt, post decantatas solemni musica Vesperas, inclusa fuerunt.

[87] Mox mandata a serenissima principe Catharina perlata fuere. Jubebat, quanto posset cum splendore, ordine & pompa perferri Taurinum sacras reliquias; [& novæ lipsanothecæ includuntur.] monebat, de die & modo, quo translatio fieret, instrui se velle. Mitteretur ad se mensura arcæ ensisque, spondebatque sumptus omnes in translationis pompam impendendos a se refusum iri. Itaque Augustensis episcopus, consultis, qui aderant, equitibus patribusque Societatis nostræ, serenissimæ principis voluntati, datis litteris, satisfecit. Compositæ sunt duæ capsæ, minor altera, in qua sacer thesaurus deponeretur, intus holoserico pretioso ornata. Major, quæ primam reciperet conservaretque, rosei deforis coloris erat, cujus est habitus Mauritianorum equitum. Ejusdem etiam Ordinis cruces illam undequaque ornabant. Dedit insuper mandatum episcopus Augustensis ad omnes diœcesis suæ parochos, ut parati essent cum suo grege sancto Martyri solemniter occurrere, cum ad subjectarum parœciarum limites pervenisset. Simile mandatum a gubernatore ad milites missum fuit. Significatum insuper fuit episcopo Eporediensi, ut eumdem ordinem servaret in itinere Taurinum versus.

[88] [Profectis cum sacro thesauro ex parœciis parochi cum suis,] Omnibus ita dispositis, die octava Januarii sancta ossa præparatæ recens arcæ impositæ fuerunt, postera die unum illorum Augustensibus deosculandum datum ac deinde iterum capsula reclusum fuit. Celebrata solemniter Missa, procedere supplicantium in morem cœperunt eodem fere ordine, quo fuerant Augustam ingressi. Ejusdem urbis nobiles viri omnes cum cereis accensis sacrum thesaurum comitati sunt, usque ad ædem satis dissitam. Ibi episcopus breviores vestes sumpsit, & processit hoc ordine. Agmen ducebant crux prælata & presbyteri aliquot, musicique hymnos modulantes. Succedebat canonicus, sancti Mauritii ensem ferens. Sequebantur aliæ Sancti exuviæ, a duobus canonicis portatæ. Proximi incedebant pedites episcopus plurimique, qui de ejus comitatu erant. Hinc & hinc sacra lipsana ambiebant laternarii quatuor, in hunc finem adornatas ingentes laternas in altum deferentes, ac tandem claudebat religiosum agmen multitudo ingens virorum & mulierum. Occurrebant parœciarum, per quas transitus erat, rectores cum vicariis suis, superpelliceis pluvialibusque induti cum sanctis reliquiis, si quas haberet eorum ecclesia, ac primum thus sancto Protectori adventanti adolebant, deindeque cum cantu usque ad parœciæ suæ finem deducebant sacra pignora, ubi ab alio rursus, eodem servato ordine, excipiebantur, accurrentibus undequaque accolis, & cum summa animi teneritudine reverentiaque sanctum Martyrem venerantibus.

[89] [& ex vicinis præsidiis milites occurrunt. Eporediæ] Milites etiam ex diversis præsidiis prodeuntes, quæ in mandatis habebant, prompte alacriterque exsequebantur. Ad cujusque diei finem, cum ad assignatam stationem pervenissent, sacra lipsana loco tutissimo sub vigilum militum custodia collocatæ fuerunt. Postridie postquam celebrassent ad aras patres nostri, inde educebantur, omnesque solito ordine procedebant. Tantus ubique erat populorum concursus tantaque devotio, ut agmen integrum per altas nives & viarum incommoda ad maximi momenti expeditionem bellicam properare eminus dixisses. Gaudebant singuli coronas precatorias sanctæ capsæ admovere, spectareque ensem sancti Ducis, qui in vico Ciambava deosculandus datus fuit. Cum ad confinia Eporediæ perventum esset, egressus est episcopus cum omni clero, religiosis Ordinibus, piis sodalitiis, & primoribus urbis usque ad ecclesiam in colle ædificatam, nominatamque a S. Antonio. Ibi super altare deposita sunt sacra pignora.

[90] Serenissima princeps Catharina Eporediam miserat canonicum Taurinensem, S. Mauritium veneraturum, inspecturumque suo nomine ejus sanctas reliquias, [velis pretiosis a serenissima Catharina, Sabaudi uxore, submissis ornantur] ad quas toto pectore anhelabat. Una destinarat pannum pretiosissimum heteromallinum, textili etiam opere pulchre pictum, ut sacram lipsanothecam tegeret decoraretque; addiderat insuper velum olosoricum alternis auri lineis distinctum, quo sacer ensis involveretur. Iis coopertæ deinceps in itinere fuerunt sanctæ reliquiæ, quæ ibidem a canonicis Augustensibus rursus humeris exceptæ & ad civitatem latæ fuerunt. Erant plateæ omnes, qua transitus erat, ornatæ splendide, dispositis hinc inde aris musicorumque choris, urbi de tanti Hospitis adventu gratulantibus. Post longum circuitum ad ecclesiam cathedralem ventum est. Supra portam ejus maximam spectabantur depictæ decoratæque effigies sanctorum Bessi & Tegoli Thebæorum, quorum corpora in illa ecclesia servari asseruntur, mediaque illas inter imago S. Mauritii, eorum ducis. Ad ecclesiæ januam sanctas reliquias episcopus Eporediensis atque archipresbyter capituli exceperunt, easque ad altare princeps pertulere, & post concentum musicum populo spectandas præbuere; post quæ ad sacrarium relatæ sunt.

[91] Eodem vesperi Eporediam advenit Vercellensis antistes, [& cum pompa excipiuntur.] ut & ipse & Eporediensis Augustano comites, solemni translationi adessent. Postero die mane religiosum agmen rursus se in viam dedit, canonicis Eporediensibus vicatim omnibus sacrum onus subeuntibus, per longam viam, donec parochum aliquem de more cum suis habuerunt obvium, sicque tandem Clavisium (oppidulum est Eporediam inter & Taurinum medium) pervenerunt. Vercellensis & Eporediensis episcopi breviori itinere jam illuc appulerant, clerumque & pias confraternitates congregaverant, cum quibus urbe egressi, rursus sacris lipsanis occurrerunt. Hæc ad ecclesiam principem lata cum pompa & civium applausu fuerunt. Clavasii moratum est, donec mandata nova ab Infante Catharina perlata sunt. Ejus jussu versus monasterium patrum Capucinorum, quod uno milliari Taurino distat, & a Diva De Campania nomen habet, perrexerunt. Sanctum Thebæorum Ducem patres illi solemni more exceperunt, pretiosæque exuviæ illorum ecclesiæ illatæ, & sub militum custodia depositæ fuerunt.

§ IX. Inspectio sacrarum reliquiarum earumque in urbem Taurinensem cum solemni pompa illatio.

[Ante receptionem indictum Taurini jejunium.] Cum Taurini nuntiatum esset (pergo Italice scribentis Bernardini Rossignolii narrationem stringere) appropinquare urbi tam ardentibus votis desideratas S. Mauritii reliquias, jamque ad patrum Capucinorum ecclesiam pervenisse, vir illustrissimus Melchior Peletta, episcopus Chrysopolitanus & suffraganeus Eminentissimi Taurinensis archipræsulis Hieronymi della Rovera, S. R. Ecclesiæ Cardinalis, indixit jejunium & Vigilias, & solemnem supplicationem pro sequenti die, quo in urbem introduceretur novus hospes, dux & protector Mauritius. Eo die, qui Martis erat & XV Januarii, mane profecti sunt ad monasterium Divæ campestris illustrissimus nuntius Apostolicus Julius Ottinelli cum illustrissimo suffraganeo, magnus cancellarius, referendarius, & secretarius serenissimi Sabaudiæ ducis ad inspiciendas sacras reliquias nomine & jussu serenissimæ Infantis, cujus recognitionis instrumentum publicum & authenticum conditum est. Porro visitatio facta est coram episcopo Eporediensi, testimoniumque authenticum exhibet Baldesanus Italice scriptum pag. 340.

[93] [Inspectæ prope urbem reliquiæ,] Nihil attinet illud hic integrum Latine vertere, cum eadem fere ibi de itinere initio referantur, quæ jam protulimus, quæque in testimonio illustrissimi Augustensis iterum postea recurrent. Posteriorem partem, quæ est de inspectione & recognitione reliquiarum huc transfero ex eodem Baldesano pag. 343. Aperta coram illustrissimis Nuntio & suffraganeo Taurinensi majore capsa, educta est capsula altera lignea cæruleo colore picta, involutaque panno holoserico rubri (Cremesina) coloris, obserata clave & pariter sigillis munita; (sicut arca major fuerat, ut in instrumento ante narratur.) Bina sigilla recognita fuerunt, ut supra, & deinde aperta est lipsanotheca coram reverendissimis dominis, Nuntio, suffraganeo & episcopo Augustano, inventaque intus vestita tela subserica (in Italico est Cendale, quod in Lexicis non invenio. Forte barbarum est, a Gallico & Hispano Cendal, & Latino, a scriptoribus medii ævi usurpato, Cendalum, cujus varias significationes habet Cangius, hanc ego ex conjectura prætuli) rubea, & apparuit in ea primo intuitu desuper gossipii bombyx alba; qua sublata, detectus est pannus holosericus rubeus, proxime sanctis reliquiis superpositus. Detectæ & inventæ fuerunt partes viginti duæ magnæ, & viginti parvæ ossium, cum pulvere & fragmentis minutis collectis & involutis cum chartis testibus, quod essent illius S. Mauritii, signatis redditisque ab abbate prædicto & capitulo abbatiæ præfatæ S. Mauritii dicto reverendissimo episcopo & dominis aliis, a prædicto serenissimo duce missis.

[94] [quales repertæ sint.] Reverenter autem extractæ singulatim fuerunt manu propria reverendissimi Nuntii & episcopi coram prædictis dominis testibus, & collocatæ super carta, cui pannus albus substratus erat; cumque positæ ibidem, diligenter inspectæ, consideratæ recognitæque fuissent, invenerunt, quod aliquæ essent de cranio, brachio, femoribus, tibiis, costis, spina dorsi & aliis partibus diversis sacri & venerandi corporis prædicti S. Mauritii, quas prædictus reverendissimus dominus episcopus Augustensis ibi affirmavit cum juramento, manu pectori Religiosorum more admota, esse ipsa ossa & reliquias extractas ex prædicta ecclesia & monasterio seu abbatia S. Mauritii Agaunensis, & sibi aliisque prædictis dominis traditas & remissas ab abbate reverendissimo & canonicis prædictæ abbatiæ, quæ deinde omnes per præfatos reverendissimos dominos singulatim repositæ & restitutæ sunt in eamdem capsulam, involutæque, ut prius fuerant, panno serico repositumque desuper gossipium.

[95] [& iterum reconditæ.] Postea lipsanotheca clausa fuit clave, impositaque grandiori arcæ, cum duobus sigillis serenissimæ principis Catharinæ. Clavis eidem episcopo Augustensi relicta est custodienda & serenissimæ remittenda. Eo facto, mox obtulit tradiditque præfatis dominis thecam ligneam factam in formam crucis, tectamque corio impresso, & vetusta equestri S. Mauritii effigie ex uno latere. Infra illam erant tria scuta gentilitia Sabaudiæ cum cruce alba in campo rubro, & quinque annulis, quibus videntur olim gemmæ insertæ fuisse. In cruce tres erant annuli similes, inque medio, elementis antiquissimis contractis, legebatur, Sanctus Mauritius, in longitudine autem thecæ legebatur: O bone Mauriti, defende tui cor amici, ut numquam subjici laqueis possit inimici. Differt hic inscriptio ab eadem num. 77 relata: sed pergamus. In altero autem latere in eodem corio expressæ spectabantur quatuor rosæ rubri coloris, scriptumque in medio; Petrus Fornerius.

[96] Solutæ sunt deinde duæ tæniæ holosericæ rubeæ, [Gladii inspectio.] quibus vinciebatur theca, quæ per reverendissimos aperta inventaque est rubro intus duplicata panno, atque in ea machera cum vagina ex pelle piscium, capuli pila contusa, scutellaque ferrea ex duobus laminis in crucem transversis, ferreaque etiam extrema vaginæ parte, & frusto cinguli ex bubalo tenui cum capulo de eodem corio fune albo circumligato. Educta per reverendissimum Nuntium machæra illa apparuit rubigine obducta, videbaturque fuisse deaurata, larga tres digitos longaque quinque circiter palmos, deinde recondita fuit in vagina sua & theca & iisdem revincta ligaminibus. Machæram illam eamdem esse, quam præfati abbas & canonici Agaunenses S. Mauritii deposuerant tradiderantque cum prædictis reliquiis, reverendissimus Augustensis modo prædicto asseveravit. Horum omnium præfati domini concesserunt testimoniales ad æternam rei memoriam, quæ per me Augustinum Ripa, civem Taurinensem, notarium & secretarium sanctioris consilii & ærarii serenissimorum Sabaudiæ ducum, Annuntiatæ & militaris Ordinis S. Mauritii & Lazari, exceptæ fuerunt. In quorum fidem cum solitis officii mei signis subscripsi &c.

[97] Ad hæc venient aliqua inferius observanda, ordinem narrationis Baldesani resumamus. Postquam modo supra dicto recognitæ & inspectæ fuissent sacræ exuviæ, [Ornatus & pompa] debite reclusam lypsanothecam canonici Taurinenses humeris exceperunt processitque solemnis supplicatio Taurinum, versus portam, quæ Segusina dicitur. Extra portam illam erecta erat levi opere ædicula, ornata instar oratorii, atque in ea ara pretiose decorata multisque cincta luminaribus, ad quam per gradus aliquot ascendebatur. Super illa multo tempore quieverunt sanctæ reliquiæ, donec parata essent ad receptionem & ordinata cetera. Assistebat autem, inter affluentium undequaque populorum innumeram multitudinem, Augustanus episcopus cum canonicis aliquot & viris nobilibus. Interim comparuit magna series puerorum de schola doctrinæ Christianæ, cælestes genios habitu referentium, laudesque canentium, cum duce suo & antesignano, præferente vexillum cum cruce S. Mauritii; ab iisque carmen recitatum est, quo sancto Martyri eam doctrinam commendarunt, pro qua olim gloriosum sanguinem fuderat. Advenerunt paulo post illustrissimus Nuntius Apostolicus & orator Venetus, cum aliis aliquot præsulibus invitatis a serenissima duce, & deputati, qui sanctas ferrent reliquias, archipræsules Viennensis & Tarantasiensis, episcopique quatuor Vercellensis, Astensis, Eporediensis & Montis-Regalis, pontificalem omnes cum mitra induti ornatum. Aderat pariter illustrissimus suffraganeus Taurinensis Peletta, cum capitulo metropolitanæ ecclesiæ & equitibus S. Mauritii, Ordinis sui habitum gestantibus. Dispositis itaque omnibus, inchoata est supplicatio, & sacra S. Mauritii lipsana feretro festivo novo, eoque venuste ornato, superposita, sicque ab illustrissimis quatuor episcopis excepta & lata fuere.

[98] Initium fecit puerorum, quorum jam meminimus, prolixa series, successit sodalitas nobilium feminarum, saccos indutarum, manuque tenentium cruces, insignia illius sodalitii, quod ab humilitate nomen habet: [cum quibus sacer thesaurus intra urbem receptus,] secutæ sunt confraternitates omnes flagellantium: pone illas processere Religiosi mendicantes, quos exceperunt cives innumeri, ardentes manu cereos gestantes. Reliqua hoc ordine solemnis pompa subsecuta est; sclopetarii Taurinenses, aulici serenissimi ducis, equites S. Mauritii, clerus secularis, canonici cathedralis ecclesiæ vestiti superpelliceis ones, cum cappis desuper purpurei coloris, quibus mustellæ Alpinæ pelles intus assutæ erant, instar canonicorum Romanorum S. Petri; gubernator urbis portans S. Mauritii frameam, deinde archiepiscopi Viennensis & Tarantasiensis, & inter hos medius Augustensis præsul, custos sanctarum reliquiarum, quæ pone ab episcopis Vercellensi, Astensi, Montis-Regalis & Eporediensi latæ sunt. Successerunt Oratores Hispanus & Venetus, magnus Sabaudiæ cancellarius cum referendariis, præsides senatus cum senatoribus, camera ducalis, magistratus & officiales urbis, vicarius & prætor, syndici & consules cum nobilibus aliis.

[99] [& per plateas principes pulchre decoratas delatus est] Hos omnes ex utroque latere sepiebant prætoriani, spiculatores, aliique ducis satellites, aperto capite accensas, præferentes faces, quas non habentibus munifice suppeditaverat Infans serenissima. Denique innumera multitudo civium ardentibus instructi omnes cereis claudebant religiosum agmen, quod hoc ordine inter bellicorum tormentorum festivos strepitus & campani æris ex omni turre applausus urbem ingressum per vias præcipuas incessit. Muri omnes faciesque domorum holosericis velis, tapetibusque tecti & ornati erant. Patres Societatis Jesu, apud quos servantur sacra corpora trium tutelarium sanctorum, Solutoris, Adventoris & Octavii in honorem Ducis sanctæ Legionis Thebææ, cujus illi milites fuisse creduntur, ornarant splendide totum, qua parte plateam maximam respicit, collegium suum, quod arcubus duobus triumphalibus utrimque intercluserant. Parietes omnis generis pretiosi panni illisque affixa carmina pompæ accomodata vestiebant. Contra templi faciem ex utraque valvarum parte in pegmate duas aras erexerant. Super harum una exposita erat pretiosa lipsanotheca trium laudatorum Thebæorum cum illorum affabre militari habitu pictis iconibus, huic ex altero latere respondebant in altari altero sacra lipsana S. Julianæ, hospitæ quondam prædictorum Martyrum, & S. Goselini, abbatis olim cœnobii S. Solutoris, prodigiosæ reliquiæ.

[100] [ad metropolitanam ecclesiam. Pietas erga S. Mauritium] In superiori frontis parte inter varios ornatus spectabantur quatuor pulchræ statuæ, trium tutelarium Martyrum & beatæ Julianæ. Aras duas prædictas inter, in eminentiori loco exstruxerant altare tertium, super quo, morante supplicatione, depositæ sunt novi hospitis S. Mauritii venerandæ exuviæ. Post concentum musicum dictamque ab episcopo suffraganeo de sancto Duce orationem, juvenes quatuor laudes S. Mauritii cecinerunt, urbique de tanto thesauro carmine gratulati sunt. Stabat interim ad gradus metropolitanæ ecclesiæ dux serenissima Catharina cum duobus filiis, alter enim infirmabatur, exspectans novum Hospitem & antiquum Protectorem serenissimæ domus Sabaudicæ, vidensque appropinquantes sanctas reliquias provoluta in genua jussit filios feretrum deosculari & sanctam lipsanothecam amplecti in signum admissionis dudum desiderati Hospitis & Protectoris. Cum hæc ad templi valvas fierent, per quatuor equites Ordinis S. Secundi, ducis & locum-tenentis S. Mauritii. Suffraganeus cum omni populo ter protectionem imploravit ejus, qui in occursum Ducis sui venerat; deinde ad altare princeps cum sanctis reliquiis processum est.

[101] Erat tum illud, tum totum intus forisque templum ad triumphalem tanti Ducis ingressum splendide ornatum. [serenissimæ infantis Catharinæ, quæ ad aram] Super ara, ubi jam olim S. Mauritii brachium collocatum & servatum fuerat, reliqua nunc allata Sancti ossa deposita fuere, resonante musicorum concentu. Serenissima princeps ad umbellam præparatam, & oratores ad destinatum locum se recepere, cantatæque sunt ritu solemni Vesperæ. Inter has processit serenissima dux ad gradus altaris, ut S. Mauritium veneraretur, processitque Augustensis episcopus, atque illi claves, quibus sacra lipsana occlusa erant, remisit, simulque testimoniales literas Sedunensis episcopi, abbatis & canonicorum Agaunensium, quas superius exhibuimus, obtulit. Quid deinde actum sit, narratur in testimonio authentico Augustini Ripa, quod excudit Baldesanus pag. 350. Quæ huc pertinent, inde transfero. Prædicta serenissima Infans, acceptis præfatis litteris & clavibus, jussit aperiri prædictas lipsanothecas per præfatos reverendissimos Nuntium, & episcopum. Solutis sigillis & apertis, dicta majore theca & altera minore in priore contenta, allatis, & positis, ut supra, in præsentia & cum adjumento prædictorum Nuntii, archiepiscoporum, episcoporum & legatorum inspecta & reperta fuerunt omnia prædicta ossa & reliquiæ venerandi corporis S. Mauritii, descripta & recognita ut supra.

[102] Eo peracto, reclusa est de novo prædicta capsa clavibus, [lipsanothecæ claves accipit & sacras reliquias in capsam argenteam] acceptaque præfatarum reliquiarum depositione, & traditione facta, ut supra, per reverendissimum episcopum Augustensem gratiæ Deo, gloriosissimæ Virgini Mariæ & S. Mauritio actæ sunt, & testimoniales datæ, quas ego Augustinus Ripa notarius & secretarius &c. &c. excepi. Taurini in basilica S. Joannis XV Januarii MDLXXXXI. Porro, eane inspectio in ipsa ecclesia Vesperarum tempore facta sit, ex interrupta instrumentis narratione deducere non potui, at translationis solemnitas trium dierum fuit, quibus, præsente semper serenissima Sabaudiæ ducis conjuge Catharina, cum insigni pompa ecclesiastica officia peracta, sanctæque reliquiæ deosculandæ datæ sunt. Taurinum attraxerant maximam populi multitudinem non ornatus solum splendidi, sed vel maxime veneratio erga sanctum Martyrem, & concessæ a Sede Apostolica indulgentiæ perpetuæ, lucrandæ non solum translationis die, qui XV Januarii fuit, verum etiam XXII Septembris, quo cum magno Taurinensium concursu celebratur martyrium S. Mauritii & Thebææ Legionis, cujus ipse præfectus fuit.

[103] Postea serenissima princeps veneranda S. Mauritii pignora in argenteam lipsanothecam affabre factam transtulit, [transponi jubet. Instrumentum authenticum] duxque Carolus Emmanuel quarto genitum suum S. Mauritii nomine appellari voluit in baptismo, crevitque cum annis in serenissima domo Sabaudica, & apud Taurinenses veneratio erga sanctum Martyrem, ut postea paucis attingemus; hic subnecto instrumentum authenticum episcopi Augustensis, quo strictim refertur translationis historia, ex Baldesano pag 346. Joannes Gottofredus Ginodius, Dei & Apostolicæ Sedis gratia episcopus Augustensis &c. &c. Universis notum facimus, quod ex civitate Augusta, nomine serenissimi ducis Sabaudiæ, ad monasterium S. Mauritii Agaunensis, patriæ Vallesii, Sedunensis diœcesis, profecti sumus, pro habendis pretiosis reliquiis & armis S. Mauritii martiris, Archiducis sacræ Thebeæ Legionis, nobis assistentibus, & comitantibus dominis Joan. Christophoro Guicciardo, Joanne Rodulpho de Campovillario, & Antonio Puincterio canonicis ecclesiæ nostræ cathedralis Augustensis, & nobili Laurentio Avisedi & capitaneis militiæ Augustanæ, & in reditu, nobili Petro Roncasio:

[104] [episcopi Augustensis,] Et ibidem die Sabbati vigesimo nono Decembris anni MDXC sacris induti vestibus, Missa per nos in altari S. Mauritii celebrata, accensis luminaribus, & ad Deum devotis effusis precibus, aliisque servatis servandis, nomine prælibato, recepimus a reverendo domino Adriano a Rietmatten, abbate electo, & domino Joanne Francisco de Plastro sacrista, aliisque Religiosis dicti monasterii medietatem reliquiarum existentium in majori capsa argentea ipsius ecclesiæ S. Mauritii, ejusque sancti ensem, auctoritate, & mandato illustrissimi & reverendissimi domini episcopi Sedunensis, comitis, præfecti patriæ Vallesii, ejusque eximii consilii, ac totius recepturæ Vallesianæ, per egregium Petrum Quarterii castellanum, & capitaneum publice lecto, præsentibus nobis & clarissimis dominis Hieronymo Lamberto consiliario, & Carolo Rocheta etiam consiliario, & in supremo senatu Sabaudiæ præside, suæ celsitudinis delegatis, atque nobilibus dominis Mattheo Cyneo, alias Bailivo patriæ Vallesii, Bartholomeo de Supersaxo, consule civitatis Sedunensis, Francisco de Platea signifero Syrri, Joanne Rosten signifero Raroniæ, & castellano Martigniaci, Antonio Vualdino procuratore fiscali dicti illustrissimi & reverendissimi domini episcopi Sedunensis a Morgicontei inferius, Georgio Michaële de Supersaxo gubernatore S. Mauritii, Guilielmo Odetto ejusdem loci sindico, & Gaspardo Brenlen Gubernatore Montiolo pluribusque aliis.

[105] [quod impetratarum & Taurinum] Qui domini abbas & sacrista jurejurando attestati fuerunt, eas esse reliquias dicti S. Mauritii martyris, & pro talibus habitas fuisse, & pro talibus ab omnibus semper (ut a majoribus audiverunt) habitas fuisse, prout latius, in litteris testimonialibus dicti domini abbatis dicta die vigesima nona Decembris, sigillis, tam præfati dicti domini abbatis, quam ejus capituli munitas, per ipsosque dominos abbatem, & sacristam subscriptis, continetur. Quam reliquiarum medietatem, & ensem a dicto monasterio Agaunensi majori, qua fieri potuit observantia, & ab ingressu diœcesis nostræ Augustensis processionaliter semper, unaquaque parochia per sui territorii confines devote comitante, & duobus ex dictis canonicis deferentibus, aut aliis sacerdotibus coadjuvantibus, in dictam ecclesiam nostram cathedralem Augustensem die prima Januarii anni præsentis celebri processione totius cleri civitatis nobis obviantis transtulimus, ibique in sacrario usque ad diem nonam ejusdem reposuimus, clave dicti sacrarii per sacristam nobis fidelem servata, qui in manibus nostris juravit, se fideliter, & diligenter conservaturum.

[106] [translatarum reliquiarum] Tum translatis dictis reliquiis prædicta die nona in præsentia reverendorum dominorum Ludovici Mansonii Panormitani, & Joannis Baptistæ Rosetti ex collegio Societatis Jesu Taurinensi, & reverendorum dominorum Ferdinandi Scaliæ, & Fabricii Cevæ militum religionis sanctorum Mauritii & Lazari, aliorumque multorum in alias duas capsas decentiores, una intra aliam clavis obfirmata, & utriusque clavibus obseratas, sigilloque nostro munitas a dicta civitate Augustensi processionaliter, ac modo & ordine, quibus prius, comitantibus etiam ultra reverendos patres Jesuitas, canonicos & milites supranominatos, reverendo domino Marco Antonio de Alabardo archidiacono ecclesiæ nostræ cathedralis, necnon multum illustri domino Georgio de Chialant, gubernatore Augustæ & Eporediæ, illustri domino Prospero de Chialant, Gaspare de Balbis, domino Quarti, Michaële de Bœza, domino Bœzæ, reverendo domino Gaspardo Vaudano dictæ religionis milite, & nobili Ammone Salvardi ex capitaneis militiæ Augustensis in ecclesiam cathedralem civitatis Taurinensis die decima quinta hujus, facta prius descriptione reliquiarum ipsarum & status capsarum in ecclesia beatæ Mariæ fratrum Capucinorum de Campania per illustrissimum & reverendissimum Nuncium Apostolicum, & reverendissimum dominum suffraganeum Taurinensem in præsentia illustrissimi domini Ludovici Miliet, magni cancellarii Sabaudiæ, plurimorumque aliorum, &, ut latius in testimonialibus per nobilem Ripam receptis, constat, transtulimus.

[107] In qua ecclesia metropolitana ante magnum altare ipsius ecclesiæ claves dictarum capsarum in manibus serenissimæ Infantis, [fidem indubiam faciant.] ducissæ nostræ, remisimus, præsentibus dictis illustrissimo domino Nuncio Apostolico, & reverendissimo domino suffraganeo, ut aliis testimonialibus, per dictum nobilem Ripam receptis, apparet. Quapropter præsentium virtute nostroque juramento solito testamur, & profitemur, omnes illas sacras reliquias, per nos nomine dicti serenissimi ducis receptas, fideliter remisisse, omnemque curam ac diligentiam circa præmissa, tam in conservatione clavium capsarum ipsarum & sacristiarum atque locorum, in quibus repositæ fuerunt, quam per appositionem sigilli nostri, ac custodia adhibuisse. In cujus rei testimonium præsentes subscriptione nostra sigillique nostri appositione communivimus die decima sexta Januarii, anni a salute mundo parta nonagesimi primi supra sesquimillesimum. Quas cum dictis testimonialibus præfati domini abbatis Agaunensis, etiam per secretarium nostrum signatas, in manibus dictæ serenissimæ Infantis ducissæ nostræ reliquimus. Ceterum Adrianus a Riedmatten, qui tum hic, tum in præcedentibus instrumentis vocatur abbas electus monasterii Agaunensis, ad hanc dignitatem, sublatis peste omnibus Agaunensibus, qui ad dignitatem illam aspirare potuissent, consentientibus primoribus Vallesiæ, assumptus fuerat, cum esset decanus cathedralis Sedunensis, at confirmationem Roma obtinere non potuit; anno tamen 1604 Sedunenses infulas consecutus est, ut docet me eruditissimus De L'isle in Historia Ms.

§ X. Beneficia, quæ narrantur in translatione & postea impetrata. Discutiuntur aliqua Baldesani superius asserta. De brachio S. Mauritii, quod pridem habuisse se, gloriantur Taurinenses.

Narrat Baldesanus pag. 333 prodigium ipsius solemnis translationis tempore contigisse. Respondit, inquit Italice, divina clementia civitatis devotioni erga sanctum ducem Mauritium, mox largiens arrham novi patrocinii ejus in filiolo M. [Puer debilis tibiis, commendatus S. Mauritio sanatur] Benedicti Valle, cui nomen erat Joanni Ambrosio Franco, (quod Latine est Liber seu Exemptus) quia, cum esset duodecima ex eodem matrimonio proles, patri immunitatem exemptionemque a publicis oneribus attulerat. Erat infans trium annorum tibiis tam debilibus, ut iis regere se & incedere non posset, sed serpebat per terram, cum magno amarore parentum, qui frustra omnem chirurgorum & medicorum operam adhibuerant. Cum igitur sacræ reliquiæ S. Mauritii a templo collegii Societatis Jesu portarentur ad ecclesiam cathedralem, ædes Benedicti præterlatæ sunt. Ejus uxor Margareta præ foribus domus suæ tum stabat, & affectu materno compatiens filiolo debili, illum novo Hospiti obtulit, ferventissimisque precibus Sancto commendavit.

[109] [cum ejus reliquiæ reciperentur. Ad ante dicta observandum] Eo facto, cum alio quampiam ob causam, ire cogeretur, commendatum filiolum tradidit puellæ vicini sui Stephani Savuglio, præfecti officinis, (in Italico est Fondicaro) & hæc credens, quod adhuc debilis esset ut ante, puerum deposuit, ut humi sederet. Et ecce infans tam ante debilis, post humilem commendationem S. Mauritio, ejus patrocinio tantum roboratus fuit, ut cum se in pedes erexisset, incedere cœperit cum summo stupore omnium, qui priorem ejus infirmitatem cognovissent. Præter hoc beneficia alia sparsim narrat Baldesanus, maxime a pag. 367, quæ, quod minus manifesta videri possint, sciens prætermitto, ne in immensum materiam hanc producere cogar. Nunc aliqua observemus ad ea, quæ superius ex eodem protuli. Monui jam, a scriptoribus corpus S. Mauritii Taurinensibus adscribi. Ferrarius in Catalogo generali ad XVIII Kalendas Februarii, ut inter Prætermissos ad illum diem animadversum est, ad Translationem S. Mauritii martyris notat: Ex Tabulis ecclesiæ Taurinensis, a qua hæc translatio summa celebritate colitur cum Octava. Translatum est corpus hujus sancti Martyris ex Agauno.

[110] [Taurinenses aliquos liberalius suis corpus sancti Martyris adscribere.] In Catalogo autem Sanctorum Italiæ ad hunc diem XXII Septembris rursus observat: Corpus S. Mauritii his temporibus a Carolo Emmanuele Philiberto, Sabaudiæ duce, Pedemontiique principe ex Agauno Augustam Taurinorum transferendum, præcipueque in tota ditione hac, & die XV Januarii, (quo translatum est) colendum curavit. Legerat, ni fallor, Ferrarius Baldesani de sanctis Thebæis Historiam; facile ex illa doceri potuit, non corpus, sed corporis partes aliquas Taurinum translatas fuisse; sed maluit vulgato Taurinensibus more loqui, & sic posteris occasionem eam præbere, unde errores mille contentionesque graves exortæ non raro fuere. Partes corporis S. Mauritii, quas Taurinenses possident, habes numero superius 94 enumeratas, sic tamen, ut dubium etiam aliquod relinquant: etenim, ut infra videbimus, ex lipsanis S. Mauritii, quæ tum Agauno Taurinum translata fuerunt, costa postmodum ad reginam Hispaniæ missa est; interim in instrumento recognitionis, quod loco mox citato exhibui, utcumque dubie enumerantur partes vel fragmenta de costis. Forte sub majoribus partibus comprehendi debent aliquæ costæ integræ, vel non nisi pars magna costæ Hispanis concessa, costa vocatur; at certo mirari licet, in neutro instrumento rem distinctius exponi.

[111] Gladium, quem obtinuerunt cum ceteris reliquiis Sabaudi, unde Agaunenses didicerint S. Mauritii esse, nescio; per traditionem, opinor, ita a majoribus acceperunt. Enses, seu machæras potius, quæ sancti Martyris fuisse creduntur, plures per decursum occurrent. [De gladio dubitari utcumque posset, an ipsius S. Mauritii] Arma aliqua sanctorum Sociorum ejus hactenus non inveni uspiam in honore haberi, vel servari; conjectare licet, non tamen inermes omnes fuisse, nec omnium gladios a lictoribus & militibus ceteris tyranni ministris fuisse ablatos. Certe credibilius est, aliqua ex armis tot millium Militum carnificum avaritiam effugisse, quam solius Ducis arma eorum manibus erepta fuisse. Illa tum neglecta, vel a Christianis forte paulo post tolli potuerunt, vel cum Sanctis consepulta postmodum inveniri, & non difficulter pro S. Mauritii armis haberi. Huc profecto recurrendum erit, ne nimis armatum sanctum Ducem fuisse credamus. Ubi ostenderimus, reliquias alias partesque corporis sanctorum Sociorum ejus, pro Mauritii ipsius reliquiis & sacris ossibus haberi, nemo, opinor, multum mirabitur, si Commilitonum arma, Ducis fuisse asserantur.

[112] De gladio interim Taurinensi nihil hic ego certum pronuntio. [an Sociorum Martyrum sit.] Monumentis antiquis destituti erant Agaunenses, quibus probarent, hanc determinate S. Mauritii frameam esse, nec inspectionis descriptio multum suadet, ut id credamus; nihil tamen etiam ex adversa parte contrarium evincit: relinquemus itaque intactam eorum traditionem, quam ut aliquo modo etiam fulciamus, suspicabimur, machæram illam cum Sancti corpore revelatam fuisse, vel ab aliquo, occisorum cadavera spoliantium militum manibus subtractam emptamve & conservatam, vel denique cum aliquo testimonio postea repertam fuisse. Scribit Baldesanus, ante solemnem hanc nostram translationem jam olim brachium S. Mauritii Augustæ Taurinorum in ecclesia cathedrali S. Joannis fuisse conservatum. Idem pag. 205 narrat, paucis annis antequam scriberet, obtentum illud fuisse ex ecclesia beatissimæ Virginis ex Oseck in Bohemia, quo allatum fuerat ab Ottocaro V, Bohemiæ rege sub finem anni 1250.

[113] Est porro Ossecum cœnobium virorum Cisterciensium in districtu & diœcesi Litomericensi, [Brachium ejusdem sancti Ducis unde Taurinenses acceperint.] in Bohemia, uno milliari Germanico a civitate Pontensi distans, sitaque ad radicem montium, qui Misniam a Bohemia dividunt. Scribit Sartorius, auctor Cistercii Bis-tertii pag. 749, Ossecenses monachos sacro S. Joannis Baptistæ indice ab Ottocaro sub annum Christi 1260, cum Belam & Stephanum Hungariæ reges debellasset, donatum fuisse; idem narrat pag. 751 & 1013, tria capita Thebæorum Martyrum a se visa in laudato monasterio, quibus adhuc testimoniales schedæ adhærebant, censetque, aliam insignem anonymarum reliquiarum collectionem ex eodem purpurato S. Mauritii agmine esse, at acceptum ab eodem rege brachium ejusdem sancti Ducis, nuspiam invenio. Unde unde venerit Ossecum, Bernardino Rossignolio, sub Carolo Emmanuele Sabaudiæ duce scribenti, cui & ecclesiarum, & ipsius aulæ ex principis benignitate archivia patuerunt, fides hic negari non potest, saltem in eo, quod serenissimus princeps laudatas reliquias pro brachio S. Mauritii acceperit. Sane si a reliquiis anonymis, ut censet Sartorius, tempore turbarum a Lutheri & Calvini asseclis motarum, avulsa sunt testimonia, potuit id seculo 17 contigisse, quo cœnobium illud, tum etiam vicinum Ratschiciense Thaumaturgæ Dolorosæ templum, cui præsunt Ossecenses, multum ab hæreticis passa sunt, atque ita Sabaudiæ dux S. Mauritii brachium, etiam testimoniis munitum, & ex prioribus tumultibus peculiari cura ereptum, accepisse.

[114] [Annulus S. Mauritii] Præter enumeratas hactenus sacras reliquias inter sacra sua cimelia Taurinum insuper numerat S. Mauritii annulum. Is quomodo ad serenissimam domum Sabaudicam pervenerit, sic fere narrat Baldesanus pag. 201. Petrus, Amedei III Sabaudiæ comitis frater, princeps bellica virtute clarus, & ob strenue fortiterque gestas res alter Carolus Magnus vulgo appellatus, acceptas a gubernatore cæsaris, qui vacuas, sublato Amedeo earum principe, provincias imperio accessisse affirmabat, fratris injurias ulturus exercitum in Vallesiam traduxit, profligatisque hostibus, Sedunos Veragrosque comitum Sabaudiæ imperio vendicavit & subjecit. Petrus, non minus Christianis virtutibus clarus, quam armis potens, re tam prospere celeriterque gesta, Agaunum profectus est, Deo sanctoque Mauritio, cujus patrocinio felicem belli exitum tribuebat, debitas gratias acturus. Illi obviam venit abbas cœnobii Agaunensis cum monachorum caterva, a quibus summa cum voluptate lætitiaque exceptus est. Exhibitæ deinde ipsi fuerunt sacræ omnes reliquiæ, quibus illa dives est basilica. Inter has cum Petrus vidisset annulum S. Mauritii, in illum usque diem religiose servatum, tanto captus est ejus obtinendi desiderio, ut instantissime abbatem donum illud flagitari jusserit.

[115] [Agauno acceptus, in serenissima domo Sabaudica] Petitioni principis, cui religiosissima promissa accesserant, abbas non potuit non assentiri, maxime, cum domui Sabaudicæ, reædificata per Amedeum III Petri fratrem basilica, plurimum deberent Agaunenses. Concessit igitur desideratum annulum, interposita Petri promissione, fore ut ad nullos alios, quam ad comites Sabaudiæ transiret, itaque hereditarium serenissimæ domus donum esset, symbolumque perpetuum illius stirpis. Pactum cum abbate initum Petrus instrumento publico confirmatum voluit, deindeque plurima monasterio Agaunensi beneficia contulit. Instrumentum illud, si vidit Baldesanus, miror Historiæ insertum non esse. Ex eo interim tempore in serenissima Sabaudiæ domo crevit erga S. Mauritium veneratio, annulusque, quem quamdiu vixit inter pretiosissimos thesauros apud se habuit Petrus, comitibus Sabaudis ac deinde usque hodie ducibus signum testimoniumque esse cœpit legitimæ successionis in ditiones hereditatemque, non solum filiis, qui patribus succedunt, verum etiam aliis, dum, deficiente stirpe, in imperium veniunt. Illi porro semper memores obligationis susceptæ, cum impetratus est sacer annulus, (impendendæ scilicet vitæ in obsequium defensionemque sanctæ fidei, quod Petrus spoponderat) Ecclesiam semper tutati sunt, & non semel armis propugnarunt. Subnectit deinde Baldesanus beneficium ad sacri annuli contactum impetratum.

[116] [pretiosus & hereditarius] Crajevicius, Bulgariæ princeps, Joannem Palæologum imperatorem Constantinopolitanum fraudulenter comprehensum in vincula conjecerat. Amedeus VI, Sabaudiæ comes, illatam propinquo suo injuriam armis vindicare statuit, traductoque in Græciam exercitu, Crajevicium coëgit Joannem imperio suo reddere. Id cum bellum Sabaudus conficeret, Barnabas Mediolani Vicecomes ejusque frater Galeacius in Pedemontanum agrum cum hostili agmine irruperant. At primus de adventu Amedei in Sabaudiam nuntius Vicecomites in Lombardiam redire compulit. Eo vix finito bello, Montisferrati marchioni suppetias adversus Vicecomites Astam obsidentes feliciter tulit Amedeus: hinc illis crevit magis magisque invidia & Sabaudi odium. Cumque tandem eo temeritatis proterviæque venissent, ut arma adversus Pontificem converterent, confœderatis Papæ, Caroli IV cæsaris Joannæque Neapolitanæ reginæ copiis præfectus Amedeus, receptis mox urbibus arcibusque, quas illi invaserant, Ticinensi Mediolanensique agro militem & vastitatem invexit. Rebus tam celeriter retro euntibus territus Galeacius, pacem a Sabaudo exoravit, ea lege interposita, ne fratrem confœderatosque illi principes re ulla juvaret, atque ita in Barnabonem bellum omne translatum est. Is, cum victoris Amedei vires pertimesceret, nec aperto marte cum illo congredi auderet, indignissimo ausu scelestissimas insidias confœderato exercitui struxit.

[117] Vicomercati, oppidum est ditionis Mediolanensis, quo venturum cum copiis Sabaudum præviderat, [milites hausto veneno a præsenti morte præservat.] panem vinumque omne toxico corrupit. Nefas, ut speraverat, accidit, milites veneno infectis cibo potuque usi, subita infirmitate correpti, atque ad extrema redacti sunt. Exhorruit ad suorum calamitates necesque Sabaudus, cumque detectum scelus fuisset, pius princeps ad protectoris sui Mauritii patrocinium opemque confugit, ejus facrum annulum aceto cum summa fiducia immersit, bibereque ex eo militem jussit. Res mira, communicata cælitus S. Mauritii meritis virtute, non solum, quos venenum nondum læserat, præservati sunt, sed & ii omnes, quos præsens malum ad mortis limina perduxerat, convaluere. Atque hoc beneficium eodem fere modo narrant Annales Sabaudiæ ex Paradini Historia contractæ, & Vanderburchius, decanus Ultrajectensis, qui sub seculi decimi sexti finem libros duos de Sabaudorum ducum principumque historia gentilitia Latino sermone conscripsit. Advertit is ipse postremo loco laudatus scriptor, quod Amedeus, morti ex hausto veneno, ut opinantur aliqui, ad divi Stephani fanum in regno Neapolitano, ubi cum victricibus copiis tum agebat, vicinus, S. Mauritii annulum cum summa cura ad Amedeum filium per Gasparem Montmeurium, primæ nobilitatis virum, miserit, atque is idem annulus est, qui usque hodie summa in veneratione est in serenissima regiaque Sabaudica domo.

[118] Ceterum de illo eadem pene observari possunt, quæ superius ad machæram, [Annuli alibi celebres nomine S. Mauritii, qui Sabaudiæ & Pedemontii protector eligitur.] S. Mauritii nomine sacram, indicavi. Simili etiam annulo gloriatur ecclesia Maurianensis; etenim in Appendicula ad Vitam S. Tygris, desumpta ex ejus archiviis excusaque in Opere nostro tom. V Junii pag. 76, aliis enumeratis reliquiis additur, annulus, qui infantum albuginem ab oculis pellit, dicitur esse S. Mauritii. Is quomodo eo pervenerit, & a quo tempore ibi pretiosus habeatur, reperire non potui. Porro, quod ante particulares aliquæ civitates fecerant, omnes, post translatas S. Mauritii Taurinum reliquias, Sabaudiæ Pedemontiique & ceteræ trans atque cis Alpes Sabaudo subjectæ ditiones imitatæ sunt, sanctumque Martyrem in patronum peculiarem protectoremque elegere. Taurinenses post obtentum sacrum thesaurum, præter festum, hoc die in pluribus jam ante vicinis locis celebrari solitum, eum etiam diem S. Mauritii nomine insignem habere cœperunt, quo sacris tanti Martyris exuviis potiti sunt, eumque ecclesia metropolitana, in qua depositæ fuerunt, cum Octava celebrat. Cum autem Pedemontani dubitarent, utro, an utroque potius, die Protectoris esset recolenda solemnis memoria, serenissimus princeps Carolus Emmanuel edidit edictum, quod, quia singularem maximi principis pietatem venerationemque erga sanctum Thebæorum Ducem, ejusque solemnis cultus per Italiam propagationem manifestissime ostendit, huc ex Baldesano pag. 386 Latine transfero. Carolus Emmanuel Dei gratia Dux Sabaudiæ, Pedemontii princeps &c. &c. Quanto majora sunt beneficia gratiæque, a Divina bonitate per Sanctorum patrocinium impetratæ, tanto amplius in nobis publice privatimque crescere oportet erga illos devotio.

[119] [Caroli Emmanuelis edictum, quo beneficia a S. Mauritio obtenta enumerans] Non possumus nos, neque subditi nostri, satis umquam nos præbere memores specialis favoris & singularis auxilii, quæ in omnibus maxime arduis, summi momenti & periculo plenis expeditionibus & molitionibus belli præteriti & afflictionibus nostrarum ditionum dignatus est concedere Altissimus precibus gloriosissimi ducis invictæ Legionis Thebææ S. Mauritii, serenissimæ domus nostræ Sabaudicæ a prima imperatoria sua origine antiqui Patroni & Protectoris perpetui, ad cujus majorem gloriam, conservationem quietemque provinciarum nostrarum, placuit divinæ providentiæ manifestius se ostendere in victoria tam memorabili, relata de Bernensibus & Genevensibus earum usurpatoribus, hæreticis & contemptoribus venerationis Sanctorum, eo ipso die, qui triumphantis illius Martyris memoria festus est. Id deinde multo amplius in pectore nostro accendit ardentissimum desiderium, quod semper habuimus, recuperandi pretiosas ejus & prodigiosas reliquias, quas, antequam Vallesiis concederetur renovatio fœderis & pacis a nobis petitæ, voluimus, postposito omni mundano commodo, nobis remitti, easque in ecclesia primaria hujus metropolis Taurinensis, apud sacro sanctum sudarium Redemptoris nostri reposuimus & singulis annis, die ipsi sacro, in solemni omnium conspectu expositæ & portatæ in supplicatione a nobis & ab equitibus in ejus honorem institutis, una & ab omni clero populoque non minori cum frequentia, quam devotione sunt honoratæ.

[120] [solemnem ejus cultum per ditiones suas imperat.] Quapropter volumus, ut ad exemplum & imitationem hujusce civitatis primariæ ditionum nostrarum cis montes, ubi celebratur & observatur festum illius invicti gloriosi Sancti, & ubi tot insuper alii gloriosi Athletæ istius Legionis protectores eorum quiescunt, se conforment omnes & singulæ civitates dictarum nostrarum ditionum, terræ & loca, quæ ab Alpium jugis usque ad maris littora protenduntur. Quare ex certa nostra scientia, plena potestate & auctoritate suprema, præsenti perpetuo & irrevocabili edicto mandamus & imperamus omnibus subditis nostris cismontanis, cujuscumque sint diœcesis, sexus, qualitatis & conditionis, ut deinceps & a prima promulgatione harum nostrarum inviolabiliter observent, feriatum & solenne habeant festum illius gloriosi martyris S. Mauritii, eo die, quo ab Ecclesia Catholica, Apostolica & Romana celebratur, nimirum vigesimo secundo mensis Septembris, cessantes ab omni opere servili, & omni eo, quod solemnioribus diebus prohibitum sit, sub pœna cuicumque contravenienti centum scutorum, vel duorum ictuum cordæ, secundum casus exigentiam senatui nostro arbitraria. Mulcta illa pecuniaria hospitali militum S. Mauritii hujus civitatis applicanda est. Declaramus, quod copiæ præsentium impressarum tanta fides haberi debeat, quanta ipsi Originali. Quod ita nobis placet, & exigit Divinum & nostrum obsequium. Datum Taurini die XXIII Augusti anno MDCIII.

C. Emmanuel.

[121] [Simile mandatum ducis Mantuani,] Præiverat jam anno præcedenti, S. Mauritii cultor non minus religiosus, serenissimus Vincentius, dux Mantuæ & Montisferrati, edideratque die XVIII Septembris anni 1602 edictum simile, quo mandat diem XXII Septembris per omnes ditiones suas festum & solemnem haberi, itaque sancti Martyris cultus per Occidentalem Italiam auctus & propagatus est. Operæ pretium esset illud pariter edictum serenissimi ducis Vincentii hic Latine reddere, at similia longius me aveherent. Baldesanus illud Historiæ suæ pag. 377 inseruit, ubi ab hujusmodi rerum curiosis videri potest. Prætermittere tamen non possum id enarrare, quod ex quodam gratitudinis debito occasionem præbuit amplificando sancti Martyris cultui, præstitum a S. Mauritio serenissimo Mantuæ duci beneficium. Refert id ita Baldesanus pag. 391, acsi accepisset a P. Bernardino Rossignolio, additque, rem totam accepisse prædictum patrem ex ore serenissimi principis ejusque sororis, quos, tecto licet nomine, satis manifeste indicat. Ipsius itaque auctoris Thebææ Historiæ tota est narratio, quam stringo.

[122] Profecturus anno 1601 Vincentius Mantuanus dux cum nobilium & militum manu in Croatiam ad bellum Turcicum, [qui sancti Martyris opem] memorque, natum se XXII Septembris, qui dies S. Mauritio sacer est, huic se devote commendavit, eumque in patronum & singularem suum protectorem elegit. Accessit mariti votis serenissima uxor ejus Eleonora Medicea, Francisci magni Tusciæ ducis filia, conjugem ferventissimis precibus Sancto protegendum offerens. Pervenit ad exercitum adversus Christiani nominis hostes coactum princeps, deditque specimina solitæ fortitudinis: interea soror ejus Margareta, ni fallor, quæ partem ditionum pro fratre administrabat, die quopiam a septuagenaria moniali, quæ sanctitatis nomen obtinuerat, monita fuit, tempus esse indicendæ orationis & supplicationis publicæ, offerendæque ad aras incruentæ Hostiæ pro fratris incolumitate, ut ab eo Deus averteret periculum, quod eadem hora capiti ejus imminebat. Mox fieri jussit religiosissima princeps, quæ suaserat monialis, eamque postea convenit, intellectura occasionem causamque consilii tam insoliti. Erat moniali illi, ortæ ex illustrissima Roveriorum domo, nomen Angelæ Mariæ, atque vel Casalii vel in ejus confiniis, nisi me rursus mea fallit opinio, in parthenone aliquo virtutibus clarebat.

[123] Interrogata igitur principi narravit, quod, cum post decantatas Matutinas horas ad cubiculum se recepisset pro more Deum oratura, [in expeditione contra Turcas] obdormisset somniassetque, (ita quidem referebat, at, qui eam ejusque humilitatem norant, facile intellexerunt, manifestam visionem fuisse ipsi in orationis fervore exhibitam) & vidisset apparentem nebulæ speciem in globo splendido & rutilanti; quod globus statim sese aperuerit, spectandumque dederit Bellatorem fortissimum in armis candidis, cum Sociis aliquot eodem modo armatis: quod Bellator ille se esset allocutus, mandassetque, ut preces funderet pro incolumitate principis, idemque significaret hujus sorori, quæ pro absente partem ditionum moderabatur: quod Ducem interrogasset, quis esset, atque is benigne reposuisset, esse se Mauritium, ducem Thebææ Legionis, cum suis Sociis, missum tum temporis a Deo & magna ejus Matre, ut principi succurreret, eumque a præsentissimo periculo, quod tum subibat, liberaret; quod deinde Sanctus post pia data monita disparuisset. Contigit res hæc Dominico aliquo die ex postremis mensis Octobris anni 1601 circa festum SS. Simonis & Judæ, atque adeo XXIX illius mensis, qui tum fuit Dominicus.

[124] Reverso ex Pannonia principi soror in primo congressu narravit, [expertus fuerat,] quæ sibi contigerant, atque is statim recordatus est, quod eodem illo die mane in Turcarum conspectum progressus fuisset, certumque locum occupasset finiturus flexuosam fossam, sibi suisque necessariam. Addebat, cum huic rei intentus esset, Turcas supervenisse, unoque impetu magno numero sclopeta explosisse, seque non minus, quam sex aut septem inde excussas plombeas glandes vestibus armisque excepisse, sic tamen, ut ne minimum inde damnum in corpore passus sit, & quamvis angustissima fossa esset, ubi cum suis, qui numero triginta superabant, agebat, & hos, & se prodigiose discrimen evasisse. Atque hoc beneficium, ut religiosissimus dux S. Mauritii patrocinio merito adscripsit, ita & ejus venerationem erga sanctum Martyrem sic auxit, ut illam publice testatam voluerit, indicto, ut supra narravimus, per omnes ditiones suas festo perenni XXII Septembris.

§ XI. Institutus sub S. Mauritii nomine & patrocinio militaris Ordo in Sabaudia. Ejus initia, confirmatio, prærogativæ a Pontificibus principibusque obtentæ.

[Litigia scriptorum de initiis Ordinis S. Mauritii.] Celeberrimus est per Italiam Ordo militaris S. Mauritii, de cujus initiis, ut in hujusmodi rebus fieri non raro solet, non conveniunt scriptores. Itali, quantam possunt maximam antiquitatem illi accersunt, conquerentibus auctoribus aliis, quod patriæ immodico amore abducti commentitiam vetustatem militiæ Mauritianæ emendicent a traditionibus popularibus & fabulis, quas usque eo instrumentis certis explosas fuisse contendunt, ut mirari satis non possint aliorum pertinaciam in iis asserendis propugnandisque. Baldesanus sæpe memoratus lib. 2 Historiæ Thebææ pag. 204 ita scribit: Amedeus septimus (aliis est octavus, & primus dux Sabaudiæ, sub nomine Felicis V antipapæ, in historia ecclesiastica seculi decimi quinti notissimus) cum ditionum suarum regimen dimisisset secessissetque cum nobilibus aliquot, voluit ut septem ex illis vocarentur Milites S. Mauritii, a quo tempore cœpit in illis septem adumbrari generosa militia, quæ sub nomine S. Mauritii postea erecta, stabilita est a prudentissimo & piissimo Pontifice Gregorio XIII ad instantiam Emmanuelis Philiberti, Sabaudiæ ducis. In his cautissimis Baldesani verbis habes, lector, controversiæ inter alios scriptores exortæ occasionem & fundamentum. De Amedeo, seu Felice V antipapa, ita scribit Augustinus Patricius, auctor coævus, in Historia concilii Basileensis excusa in Collectione Labbeana tom. 13 col. 1488 & seqq.

[126] [Amedeus, sub Felicis V antipapæ nomine notus,] Erat is (Amedeus, cum pseudo-synodi Basileensis ad eum venirent legati) Ripaliæ, ubi in placido nemore monasterium construxerat, ibique cum decem aliis nobilibus viris habitum gestabat eremiticum, vocabaturque Militum S. Mauritii decanus. Petrus Monodus, Societatis nostræ, in Amedeo Pacifico, quem seculi 17 initio Latine edidit, duo recenset instrumenta, quorum, quæ ad rem præsentem faciunt, partes huc transferendæ sunt. Primum est tabula de concessa ab Amedeo filio suo primogenito Ludovico, cui vices suas in administratione Pedemontii cesserat, potestate. Ibi autem pag. 40, (editionem Cramoisianam anni 1626 præ oculis habeo) ita loquitur ad filium pater, postquam suos labores enumeravit: Prospicientes ætatem virentem, morum venustatem & alia virtutum primordia, quibus Omnipotentis clementia personam vestram dotare dignata est, nolentes præterea illam mundanis mœstitiis sinere inertem, sed potius sicut a lumbis nostris processit, esseque nostrum continuat, & in typo nostrammet repræsentat, exaggeratis diuturnis præmeditationum scrutiniis, virorumque orthodoxorum persuasionibus, non lapsu vel extemplo, sed ultro & animo deliberato, salutiferas ædes militares, illius sanctimonio inclyti patiendo Victoris, patroni nostri Mauritii Thebæorum ducis, quas in conventu nostro Ripalliæ instrui fecimus, nuper ingredi decrevimus.

[127] Litteræ illæ signatæ sunt Ripalliæ, die Dominica, septima Novembris, [Ripalliæ congregationem] anno Domini millesimo quadringentesimo trigesimo quarto, Indictione XIII, lectæque in publicis comitiis, si vera scribit Monodus. Nunc antequam secundum proferam monumentum, juverit ex eodem auctore interjicere, quæ de Ripalliensi secessu Joannes Gobelinus, seu ut volunt alii Æneas Silvius, qui postea Pontifex Pius II fuit, sub amanuensis sui nomine personatus, in Commentariis vitæ suæ auctor æqualis & oculatus testis retulit. Ita scribit. Hic igitur (Amedeus,) relicto ducali fastigio, & omni sæculi pompa procul ejecta, gubernatione subditorum primogenito commissa, ad heremum concessit. In ripa lacus Lemani, e regione Losannæ, altissima fuerunt nemora, & sub his prata, decurrentibus aquis irrigua. Horum magnam partem muro cinxit, inclusitque cervos & damas &, quæ non sæviunt in homines, feras. Prope in littore lacus ecclesiam ædificavit, sacerdotes induxit, præbendas erexit, & dignitates aliquas & mansiones construxit, in quibus canonici commode degerent. Nec procul hinc palatium magni operis construxit, fossa & propugnaculis opportune munitum. In eo septem mansiones fuere, sex æquales, dignæ, quæ Cardinales reciperent. Nulli sua defuit aula, nulli camera & anticamera & secreta quædam cubicula, seu pretiosarum rerum receptacula. Septimam principi dicatam nemo rege aut summo Pontifice judicasset indignam.

[128] Hic Amedæus habitavit, quem sex proceres secuti sunt, [septem veteranorum nobilium militum] grandævi, & ætate pares, quorum uxores jam pridem obierant. Nemo non sexagesimum annum attigerat. Et quoniam equestris ordinis milites fuerant, & sæpe in bellis ordines duxerant, nec sine gloria militaverant, in ipsa mutatione sæcularis habitus sub Amedæo decano & magistro suo professionem induerunt, & S. Mauritii appellari milites voluerunt, neque enim procul ab eo loco S. Mauritius cum Legione Thebæa pro Christi nomine martyrium pertulit. Cuncti penulam & pallium & cingulum & baculum retortum, quibus heremitas uti videmus, assumpserunt, & barbam prolixam nutriverunt… Crucem auream heremitæ in pectore gestaverunt. Id tantum nobilitatis signum retinuere, cætera contemptum sæculi præ se ferebant. Ex his Amedei propositum, & ejus instituti forma, satis manifesta sunt, fientque ex ejusdem testamento adhuc magis luculenta. Ejus fragmentum hoc authenticum, ut asserit, laudatus Monodus exhibet pag. 53. Item, quia prænominatus dominus noster dux testator, authore Deo, jam erexit & fundavit juxta dictum monasterium suum Ripalliæ a parte venti unum conventum septem militum secularium, & pro illorum statu & incolatu septem domos contiguas in ipso loco, cum membris opportunis, sub clausuris, dote, & ordinationibus infrascriptis, videlicet in toto circuitu, & extra omnia ædificia dictorum monasterii & domorum militarium unam bonam & sufficientem clausuram murorum, seu nemorum. Et extra ipsa mænia ab extra bona & profunda fossalia in ambitu dumtaxat nemorum, prædictis domibus, & ædificiis militaribus deservientium, pro defensione & securitate dicti monasterii, & domorum militarium prædictarum, vult, jubet, & ordinat idem testator, infra biennium post ipsius decessum per dictum ejus hæredem infrascriptum votive compleri, & perfici ea, quæ de præmissis post mortem ejusdem domini testatoris restarent perficienda.

[129] [instituit sub aliquibus Regulis.] Item decrevit idem dominus testator, ut dicit, quod tam hac vice, quam in futurum, post decessum, vel recessum alicujus ipsorum septem militum per ipsum dominum testatorem, dum vixerit in humanis, & post ejus decessum, per suos successores, duces Sabaudiæ viventes pro tempore, ad quos idem dominus testator ipsorum militum de novo assumendorum, quotiens opus erit, electionem cum aliorum militum, tunc ibidem degentium consilio, vult, & disponit perpetue, & pleno jure pertinere, eligantur, & assumantur ad gremium dicti conventus viri egregii, in ordine militari constituti, ætate provecti, in actibus militaribus honorabilibus & longinquis viagiis, ac peregrinationibus, principum consilio, & legationibus, ac aliis virtuosis & arduis negotiis diu commendabiliter exercitati, prudentia & probitate comprobati, & ab omni opprobrioso crimine immaculati, mundanæque militiæ ac pompæ pro felici vitæ suæ conclusione, & salute sponte renuntiare, & deinceps continenter & virtualiter vivere dispositi, qui tanquam proceres & consiliarii præfatorum domini nostri ducis testatoris, ac ejus successorum, ducum Sabaudiæ, eorumque patriæ, in iis præsertim, quæ militaria & alia ardua politica concernunt negotia, in casibus occurrentibus, & de quibus eis dare consilium licebit, fideliter ipsis dominis & patriæ consulere valeant, ac etiam teneantur, prout idem dominus testator singulariter confidit, & hac de causa post honorem Dei, ad hujusmodi fundationem pro reipublicæ totius patriæ suæ utilitate asserit, se specialiter esse motum.

[130] [Institutum id Militia S. Mauritii appellatum fuit,] Item decrevit idem dominus testator, ut dicit, quod ipsi septem milites habeant perpetue a domibus suis prædictis plenum & liberum accessum ad ecclesiam dicti monasterii Ripalliæ; dum ibidem divina celebrantur officia, die ac nocte pro Missis, & aliis horis canonicis audiendis, suisque orationibus dicendis ac devotionibus exequendis: ita quod Abbas & canonici ipsius monasterii, sint in spiritualibus ministri, & servitores militum prædictorum. Item decrevit idem dominus testator, ut dicit, quod unus ex præfatis septem militibus, per ipsum dominum testatorem dum vixerit, & post ejus decessum, per successores suos prædictos duces Sabaudiæ cum aliorum militum dicti conventus consilio eligendus, constituatur, & sit decanus aliorum sex militum, ac eis præsit, & imperet in & circa honestum modum vivendi, cui cæteri in omnibus licitis & honestis obedire teneantur. Pro cujus quidem conventus militaris dote, ac ipsorum militum congrua sustentatione, præfatus dominus testator asserit, se decrevisse, & velle dare, & assignare perpetue & secure prædicto conventui mille & octies centum florenos auri, parvi ponderis, valente, seu computato pro quolibet ipsorum florenorum duodecim grossos, monetæ communis, ipsius domini testatoris annuæ revenutæ, in & super rebus & locis convenientibus, volens & disponens idem dominus testator, quod decanus, qui fuerit ibidem pro tempore, inde percipiat, & percipere debeat singulis annis sexcentum florenos, & quilibet aliorum sex militum, ducentos florenos, ponderis & valoris prædictorum, pro suis suorumque servitorum particularium victu & vestitu; ita tamen, quod idem decanus, pro tempore existens suis propriis sumptibus debeat manutenere cooperturam omnium domorum & ædificiorum, nec non supportare onus victus & vestitus ac salariorum servitorum communium ipsius conventus, cum aliis super hoc fiendis, per ipsum dominum testatorem ordinatis. Idcirco præfatus dominus testator, singulari devotione ductus, ad prædictæ fundationis complementum, ut dictum est, vult, & disponit & jubet &c.

[131] Hisce & similibus monumentis nituntur, qui Mauritiani Ordinis initia usque ad seculum decimum quintum & Amedei seu felicis V tempora producunt. [atque ad illud utcumque referri possunt] Hos inter, quantum ex Helioto in Historia Ordinum tom. 6 pag. 80, & reverendissimo de L'isle capite ultimo Historiæ Legionis Thebææ intelligo, est Justinianus, auctor Historiæ Ordinum Militarium scriptorque Theatri Pedemontii & Sabaudiæ. In illum ejusque asseclas priores laudati scriptores invehuntur, contendentes, talia ab iis, qui Bullam Gregorii XIII, de qua infra, legerint, non nisi stolide asseri & defendi posse. Nisi ego multum fallor, lis est de lana caprina, quæ facile componi possit, modo utrimque aliquid remittatur, si quidem auctores, qui tantam militaris Ordinis antiquitatem tuentur, una contendant, sub eadem norma ab Amedeo inchoatum Ordinem fuisse, sub qua a Gregorio stabilitus est; quod sane, ut ex dicendis manifestum fiet, cum aliqua verisimilitudine sustineri non potest. Etenim eo spectare unice videtur Amedei institutum, ut ibi emeritæ militiæ præfecti, a secularibus expediti rebus, sic tamen ut etiam Sabaudiæ duces consiliis juvarent, tranquillam postremam ætatem agerent, Deo & animæ suæ saluti vacantes, idque sub aliqua regula, non quæ monachos, sed quæ secularis milites Ordinis faceret.

[132] Hinc ex adversa parte falluntur, qui contendunt, ab Amedeo Ripalliæ non nisi prioratum canonicorum Regularium institutum fuisse; [initia celeberrimi Ordinis,] is enim in allatis instrumentis manifeste distinguitur, ab alio septem virorum nobilium cœtu, unde militaris Ordinis S. Mauritii initia scriptores Sabaudi repetunt; nec omnino, quantum apparet, inepte. Etenim non potest iri inficias, congregatos Ripalliæ nobiles veteranos ab illo tempore Milites S. Mauritii dictos, eorumque cœtum Ordinem militum S. Mauritii appellatum, & secularem fuisse, cui & Amedeus Sabaudiæ dux, Decani assumpto nomine, præfuerat, quem nec forte titulum posteriores aliqui duces detrectarunt. Ex quibus omnibus quare asseri non possit, tamquam ex primordiis natum postea esse vel pullulasse, sub alio licet instituto, seu reformatione potius, Mauritianum Ordinem, ego plane non video. Certe evidenter contrarium non evincunt referenda inferius Pontificum verba, de reformata militia, tamquam de re nova & recenti, loquentium; nisi lubuerit ab Ordinum omnium primordiis excludere, quæcumque eo conducebant & gesta sunt, antequam legitima potestate, sub quapiam determinata Regula fundati & confirmati fuerint, quod esset & sentire & loqui cum paucis. Pergamus ad Emmanuelem Philibertum, sub quo illustrissimus Ordo eam formam eumque splendorem nactus est, quibus usque hodie lucet. Occasionem formamque & finem instituti sic Bullæ Pontificiæ exponunt, ut ad institutum nostrum fere sufficiat aliqua inde fragmenta excerpere.

[133] [qui tamen a Gregorio XIII] Prima, quæ huc pertinet, data est a Gregorio XIII anno Incarnationis Dominicæ millesimo quingentesimo septuagesimo secundo, sexto decimo Kalendas Octobris. Ibi, post enumerata pericula, quæ ab hæreticis Ecclesiæ impendebant, quæque ob vicinitatem Emmanueli Philiberto instituendi hujusmodi Ordinis mentem injecerant, ita loquitur Pontifex: Itaque, cum dilectus filius nobilis vir Emanuel Philibertus, Sabaudiæ dux, pro sua præstanti pietate ac prudentia hæc diligenter considerans, in animum induxerit, ad alia, quæ ipse consuevit tuendæ & augendæ Catholicæ religionis causa in locis ditioni suæ subjectis adhibere remedia, illa & adjungere, ut ex delectis omnis generis Christiani populi militibus unam sanctæ Sedis auctoritate conficiat militiam, beati Mauritii martyris nuncupandam, quem idem Emanuel Philibertus dux & ejus antecessores, ut præcipuum suum ac rerum suarum Protectorem, eximio ac perpetuo studio & veneratione sunt prosequuti, idque nobis exponi fecerit, ac simul supplicari, ut hoc ei impartiri dignaremur. Nos optimum illius consilium, ac ipso, majoribusque ejus clarissimis & præstantissimis principibus dignum animum meritis in Domino laudibus commendantes, ac prospicientes, illam sic constituendam militiam maximo usui & præsidio fore, non solum ipsis Sabaudiæ & Pedemontium provinciis, sed toti etiam Italiæ, ad sustinendos & propulsandos quosvis hæreticorum & infidelium impetus, ac opportunissimum ibi propugnaculum, munimentum & auxilium habituros esse, nos, Ecclesiamque Romanam, ac universam Christianam rempublicam in ipso militiæ robore, ac talis ducis maxima virtute rerumque bellicarum summa & sæpe cognita peritia, illi super hac re prompto ac libenti animo annuendum, piosque ejus conatus speciali favore & gratia duximus prosequendos.

[134] [formam, sub qua hodiedum est, tantum accepit.] Quare … ejus supplicationibus inclinati, unam militiam, ad laudem & gloriam Dei omnipotentis … & fidei Catholicæ in dictis Sabaudiæ & Pedemontis regionibus defensionem, ac universæ Italiæ, totiusque Christianæ reipublicæ salutem & commodum, sub invocatione S. Mauritii martyris & Regula Cisterciensi nuncupandam per universum Christianum orbem, cujus suprema sedes & militum conventus in loco ab eodem Emanuele Philiberto duce in Sabaudia statuendo & assignando perpetuo sit, & in ipsa militia unum magistrum Magnum vocandum, supremam ejusdem militiæ dignitatem pro uno magistro, qui illius caput existat, cum eo, quo sibi expedire videbitur militum & ministrorum numero, qui milites, cum unica tantum & virgine conjugati, ad habitum & professionem Regularem admitti, seu qui pro tempore admissi fuerint, matrimonium cum simili virgine, & unica dumtaxat contrahere possint, alias vero ipsi castitatem conjugalem, & obedientiam expresse profiteantur, cum mensa magistrali, officiis, juribus, jurisdictionibus & insignibus consuetis aliarum hujusmodi militiarum instar, ex nunc prout postquam ipse Emanuël Philibertus dux dotem annui redditus quindecim millium scutorum de propriis & patrimonialibus bonis suis illi constituerit, & e contra auctoritate Apostolica tenore præsentium perpetuo erigimus & instituimus.

[135] [Hujus cum militia S. Lazari] Sequuntur deinde variæ prærogativæ magistro Magno, (quod munus in perpetuum Emmanueli duci, ejusque successoribus tribuitur) Ordinis concessæ, quæ fere in Bulla de unione Ordinis S. Lazari enumerantur, subnectitque hic Pontifex professionem fidei ab iis recitandæ jurandæque; qui in Ordinem admitterentur. Puncta singula, adversus quæ grassantes tum hæreses offendebant, enucleate secundum veritatem Catholicam ibidem exposita sunt. Porro abunde ex his liquet, totam aliam normam esse hujus militiæ ab ea, qua sub Amedeo Ripalliæ congregatio fuerat instituta, quæ proinde non nisi sano sensu hujus exordium, seu potius occasio dici possit. Quo autem tempore prædicta privilegia ab Apostolica Sede obtinuit Emmanuel Philibertus, erat aula Sabaudica frequentissima florentissimaque exterorum etiam principum & nobilium virorum accessu. Erant inter hos nonnulli equites Ordinis hospitalis S. Lazari Hierosolymitani tum temporis valde afflicti, tum quod celeberrimus Ordo ille, defuncto Vercellis Jannotio Castillonio, nobili Mediolanensi & militiæ magistro, usque sine capite esset, tum vel maxime, quod Pius V anno 1567 edita Bulla præfato Ordini plurima privilegia a decessoribus Pontificibus & a se ipso ante collata eripuisset. Ii igitur censentes, militiam suam non melius in pristinum splendorem restitui & adversus magnatum aliquorum molitiones defendi posse, quam si ducis Sabaudi protectioni gubernationique subjiceretur, mentem suam spemque, ex recens tot privilegiis a sancta Sede donata S. Mauritii militia conceptam, Emmanueli Philiberto intimari curarunt.

[136] Cumque Sabaudus rem ad Pontificem referendam judicaret, [conjunctio ab eodem Pontifice] missus est Romam Carolus Cicogna, præcipui nominis eques S. Lazari, qui negotium tractaret, censuitque uniendam utramque militiam, prout edita Bulla Idibus Novembris ejusdem anni significat. Inde aliqua delibo. Postquam repetiit Gregorius, quæ superiore constitutione decreverat, perpetuumque magisterium Ordinis S. Mauritii iterum dixit in ducum Sabaudorum hereditatem iturum, subdit: Nos postea diligenti meditatione considerantes, ipsam de novo erectam & conficiendam militiam magnos absque dubio fructus, tali præsertim ductore atque magistro, fidei Catholicæ esse allaturam, sed multo tamen majores, si aliis adjumentis & auxiliis fulcita atque munita fuerit, ac præterea cernentes militiam Hospitalis S. Lazari Hierosolymitani, sub Regula S. Augustini, jam pridem magistri regimine destitutam, nobilem illam quidem & antiquam, sed ipsa vetustate ac temporum injuria valde dejectam & prolapsam esse; optimum nobis visum est, si hanc veterem illi novæ & nunc nascenti adjungeremus, ut quod hæc in ipso initio per se agere perfecte non posset, id alterius adjuta auxilio & viribus geminatis fortior sit ad agendum, atque citius & facilius hæ simul junctæ optatos Ecclesiæ Dei & Christiano populo fructus afferre possint.

[137] Id vero facere instituimus cum eo, quod Emanuel Philibertus, [approbata & stabilita.] & pro tempore existens dux & magister prædictus, annexionis hujusmodi ratione duas triremes dictis militibus instructas pro Sedis Apostolicæ defensione contra hæreticos, infideles, piratas, & quoscumque alios ejus hostes continue de suo manutenere debeat. Quare … motu proprio, non ad ipsius Emanuelis Philiberti ducis, vel alterius pro eo nobis super hoc oblatæ petitionis instantiam, sed ex mera liberalitate & certa scientia nostra ac de Apostolicæ potestatis plenitudine militiam S. Lazari prædictam cum illius magistratu ac omnibus & quibuscumque illius, prioratibus, præceptoriis, hospitalibus … eidem militiæ S. Mauritii, quæ in posterum militia sanctorum Mauritii & Lazari nuncupetur, auctoritate Apostolica tenore præsentium ita perpetuo unimus, annectimus & incorporamus, ut posthac in perpetuum prædictus Emanuel Philibertus, & pro tempore existens Sabaudiæ dux, militiæ sanctorum Mauritii & Lazari magister sit & appelletur. Plura referre supersedeo, quibus hic recitata fere enucleatius explicantur, ut pauca de militari ordine S. Lazari observem. Sunt, qui ejus originem usque ad seculum quartum & S. Basilii ætatem removeant.

[138] [Ordinis S. Lazari ante conjunctionem] Seculo certe duodecimo & sequentibus fuit celeberrimus & a Pontificibus Innocentio IV, Alexandro IV, Clemente itidem IV aliisque, amplissimis privilegiis donatus. Primum ejus institutum fuit leprosis servire, quod charitatis munus non nisi aliquibus postea reservatum est, aliis militibus pro fidei amplificatione incolumitateque belligerantibus. Seculo decimo quinto, cum pauci admodum in Europa leprosi superessent, equitesque S. Lazari multum a primævo instituto morum dissolutione descivissent, Ordinem per Italiam Bulla anno 1490 edita Innocentius VIII suppressit, univitque ejus omnes possessiones militiæ S. Joannis Hierosolymitani, post quæ tamen Ordo S. Lazari adhuc substitit in Gallia, indeque rursus paulatim repullulavit in Italia, sic ut Ordo S. Lazari non raro duos habuerit, quorum alter in Gallia, alter trans montes se magnos ejus magistros nominarint, & illum quidem, qui Hospitali Capuano præerat, agnovisse Pontifices Leonem X & Pium IV ex eorum Bullis liquet, certe uterque varias rursus Ordini prærogativas concessit, quas demum revocavit idem Pius, ut superius animadvertimus. Postquam Gregorius XIII eumdem cum Militia S. Mauritii univit, ejusque perpetuum magisterium Sabaudiæ ducibus tribuit, reclamarunt rursum Galli, Ordoque apud ipsos perseveravit, donec militiæ Divæ de Monte-Carmelo junctus fuit. Porro privilegia & immunitates per Pium V ante unionem ablata, iterum plurima restituit Clemens VIII Bulla amplissima, data IX Septembris anni 1603, qua confirmatur utriusque militiæ conjunctio, ejusque perpetuum magisterium Carolo Emmanueli & successoribus ejus asseritur.

[139] [vicissitudines: Conjuncti statuta aliqua] Ceterum Emmanuel Philibertus, teste Bonanno, paulo post Ordinis initia conventum Nicææ Paleæ indixit, ibique leges condidit, quæ deinde a Pontifice confirmatæ fuere. Ex his, ni fallor, sunt, quæ præter superius memorata exiguntur ab iis, qui militiæ Mauritianæ nomen dant. Promittunt nimirum fidelitatem Sabaudiæ duci ejusque successoribus, portaturos se habitum & crucem Ordinis, venturos ad capitulum, si convocetur, recitaturos indies psalterium contractum in honorem Jesu Christi, sanctissimæ Virginis & sanctorum Mauritii & Lazari, jejunaturos diebus Veneris vel Sabbati, servaturos castitatem conjugalem, caritatem hospitalitatemque erga leprosos, observaturos statuta Ordinis, non alienaturos bona a prætoriis dependentia, non elocaturos ad longum tempus nec in emphyteusim daturos, non consulto & consentiente Sabaudiæ duce. Hieroglyphicum scutorum Thebææ legionis, quod exhibet Pancirolus in Notitia utriusque imperii cap. 46 & 49, videtur initio Mauritianis equitibus pro insigni fuisse. Hodie ex mandato Caroli Emmanuelis gestant crucem albi coloris, tribus, si Helioto credimus, nam Bonanni totam aliam formam exhibet, globulis ad triangulares radiorum fines terminatam, sic ut medios angulos jungant tæniæ virides, quibus S. Lazari conjuncta Mauritianæ militiæ Religio designatur. Solemniores equitum vestes sunt oblongæ togæ sericæ rubri deforis, at intus albi coloris. Habet hodiedum sacra militia plures prætorias, duasque præcipuas, alteram Taurini, Nicææ alteram, ubi equites in communi vivunt. Atque hæc sunt, quæ hic inserere lubuit de Ordine celeberrimo, qui sancti Martyris nostri nomen non minus illustrat, quam ostendat indefessum zelum Sabaudiæ ducum pro amplificando sancti Protectoris cultu. Nunc ad alia minoris nominis, at non inferioris in S. Mauritium pietatis & venerationis sodalitia descendamus.

§ XII. Pia sodalitia sub S. Mauritii patrocinio instituta in Italia; de sanctis Mauritiis, qui Ticini, Pignarolii, & in pago Serre coluntur, eorumque reliquiis.

[Joannes Baptista Beltraminus, invocata S. Mauritii ope, sanatus] Religiosæ piæque congregationis institutæ Taurini exordia occasionemque ita fere describit Italice Baldesanus pag. 379. Festo S. Mauritii die ad augendam anno 1601 solemnitatis pompam, novi coloris palliis donarat dux Carolus Emmanuel milites S. Mauritii, cum simili ornatu insignique sui Ordinis publicis supplicationibus adfuturos, filiumque suum Philippum primogenitum equitem S. Mauritii crearat. Tum hæc, tum hujusmodi alia, desiderium nonnullis injecerant, principem suum, quantum licebat, imitandi, congregationemque sub titulo & patrocinio sancti Martyris instituendi. Anno 1601 Alexandria Statelliorum (civitas est episcopalis in ducatu Mediolanensi) Taurinum venit typographus, Joannes Baptista Beltramino; cumque per Astensem urbem iter haberet, ibi molesta febri correptus est, qua ut liberaretur, Dei Matris opem invocavit, visitans ecclesiam ejus nomini sacram; sed ita invaluit malum, ut Alexandriam coactus sit redire, ubi diu ægrotare perrexit, divina providentia gratiam illam S. Mauritio reservante. Cum tandem ægrotus multum malo pressus, recordatusque beneficiorum, quæ Sanctus fratribus congregationis Mauritianæ Alexandrinæ, de qua paulo post, impetrare solebat, ad illum recurrit cum firmo proposito, cultus ejus promovendi, augendique ipsi devotorum numeri, si ejus intercessione convalesceret pristinamque valetudinem recuperaret.

[141] Sequenti nocte levi involutus somno, vidit seriem flagellantium cum insigni S. Mauritii, [post binam apparitionem initia facit sodalitatis,] posteroque die mane sanum se & incolumem invenit, & gratias egit suo Sospitatori, cognovitque, a se id obsequii requiri, ut curaret extendi spiritualem militiam, quæ sibi præterita nocte fuerat exhibita. In hunc finem statuit in patriam suam Taurinum redire, ibique domicilium figere, ratus, non defore occasionem propositi exsequendi. Aderat ibi, cum anno 1602 solemnis supplicatio festo sancti Martyris die, de more instituta est, vidensque sacra lipsana, tenerrimo affectu S. Mauritio supplicarat, ut sibi modum solvendi promissi ostenderet; cum sequenti nocte eadem apparitio turmæ flagellantium sub insigni sancti Protectoris rursus illi ostensa fuit. Propositum itaque postridie cum aliquibus suis familiaribus communicavit, atque ii simul omnes recurrerunt ad capitulum metropolitanæ, rogaturi, ut sibi liceret in quapiam ecclesia, ejus subdita jurisdictioni convenire. Præbuere se canonici non minus cupidos promovendi cultus sancti Martyris, & lubentes assensere. At quia iis, quæ Beltramino no acciderant, plurimi exiguam fidem habebant, & unius cujusdam particularis testimonium parum valere apud animos solet, ad alliciendos in novam militiam Taurinenses permisit divina providentia, ut in eadem civitate res mira alia, quæ Sancti patrocinium summopere commendaret, acciderit.

[142] [cui, audito altero beneficio a Sancto obtento,] Narraverat illam Baldesanus pag. 371, unde illam huc transfero. Erat Taurinensis civis Franciscus Ridale, consanguineus jam sæpe nominati Beltramini typographi. Huic natus est filius die IV Octobris, quo agitur S. Francisci memoria, ejusque Sancti nomen puerulo recens nato imponi volebat genitor. Accidit autem, ut eo ipso die venerit in consortium prædicti Beltramini, ubi agebatur de nova congregatione sub S. Mauritii patrocinio inchoanda. Is illum hortatus est, ut filium suum a glorioso Thebæorum Duce Mauritium nominaret; dictis acquievit, magis tamen ut consanguineo gratificaretur, quam ex propria inclinatione. Voluit divina providentia illa occasione uti, ut mundo palam fieret, quam potens esset S. Mauritii patrocinium, quamque præsens ejus auxilium iis, qui pie & magna cum fiducia illud invocarent, immittens præfato Ridale magnam primum afflictionem, ex tumore extuberationeque oculorum filioli ejus, tam monstrosa, ut intuentibus admirationi esset & horrori. Rem narravit afflictus pater consanguineo suo Beltramino, qui illi suasit, ut ad S. Mauritii opem confugeret, voveretque, fore ut infans, cum per ætatem liceret, instituendo Sancti sodalitio adscriberetur, si sanitatem oculorum obtineret; fecit, moxque obtinuit gratiam & disparuit a puelli oculis portentosus tumor, atque omnis alia infirmitas.

[143] [plurimi accedunt Taurinenses.] Hæc per urbem disseminata plurimos induxere, ut piæ fraternitati accedere vellent, quæ paulo post, urgentibus, tum qui ejus initia posuerant, tum aliis, qui audito prodigio ad consilium accesserant, feliciter inchoata est, atque sic promota, ut innumeri illi nomen dederint. Non tamen ante sequentem annum, cum de habitu convenisset, obtentæque essent ab Apostolica Sede indulgentiæ amplissimæ, solemniter instituta est prædicta fraternitas. Gestant autem, qui illi nomen dedere, convenientem habitum professioni flagellantium cum hieroglyphicis sui Protectoris, ejusque iconibus. Fuerat jam pluribus ante annis instituta Alexandriæ Statelliorum hujusmodi sub S. Mauritii nomine & patrocinio sodalitas, quæ Beltramino occasionem præbuit de altera erigenda, ut superius advertimus, primum cogitandi. Est Alexandria Statelliorum, Alessandria della Paglia Italis, urbs munita in ducatu Mediolanensi ad Tanarum fluvium, qui illam secat. Episcopalis effecta est ab Alexandro III Papa anno 1175, a quo & nomen sortita est, itaque seu amplificata seu ornata, ut ad illum ejus originem scriptores aliqui referant. Media fere est Genuam inter ad Austrum, & Augustam Taurinorum ad Occasum hybernum, ut nos Ferrarius docet. Porro narrat Baldesanus pag. 365, cum esset Historiæ suæ impositurus finem, missam fuisse ad se a bibliopola Alexandrino informationem congregationis ibidem erectæ antiquitus, imo ab ipsis civitatis exordiis sub patrocinio magni Thebæorum Ducis.

[144] [Similis confraternitas Alexandriæ Statelliorum.] De primæva ejus institutione progressuque plura non suppeditantur; at de statua S. Mauritii, quam Alexandrinum sodalitium possidet, deque ejus post acceptas Taurini sancti Martyris reliquias, fervore venerationeque hæc narrantur. Sancti Protectoris effigies, quam habent (ligneane sit, marmorea, an ex metallo, nescio) vetustissima est tantaque arte elaborata, ut, cum civitas illa cum reliquo Mediolanensi ducatu aliquot ante annis in Gallorum potestatem venisset, ab illorum proceribus ejus pulchritudine captis, in Gallias ablata fuerit. Ejus recuperandæ vias omnes cum in cassum Alexandrini tentassent, ad Pontificem recurrerunt, cujus interventu tandem restituta fuit laudata statua, tanto cum gaudio & incremento venerationis erga sanctum Ducem, ex beneficiis, quæ ejus patrocinio mortalibus tum collata fuere, ut cum locus capiendis omnibus sodalibus capax non esset, congregationes novæ inde exortæ sint. Alexandrinum porro sodalitium cum insigni sua equestri S. Mauritii statua anno 1602 Augustam Taurinorum venit, ibique Protectorem suum solemniter veneratum est. Nunc antequam ad sparsum per reliquam Italiam sancti Ducis Legionis Thebææ cultum progredimur, pauca de Mauritiis aliis, qui trans montes celebrantur, & ex eadem Legione Martyres fuisse asseruntur, dicenda sunt, ne horum cum magno Thebæorum Duce ejusque sacris exuviis oriatur, vel nata dudum confusio augeatur. Papia, civitas Longobardiæ episcopalis, ad Ticinum fluvium in ducatu Mediolanensi, imprimis SS. Mauritii & Exuperii corporibus gloriatur.

[145] In Sanctuario istius civitatis lib. 6 cap. 3 post elogium Sanctorum nostrorum, [Diversi sunt Mauritii a Thebæorum Duce,] ita legitur pag. 117. Illustratur autem civitas ipsa eodem S. Mauritio, qui a Thebano populo, apud quem ob ejusdem militiæ strenuitatem fideique Catholicæ constantiam, aliasque egregias virtutes magno erat in pretio, unius legionis dux est constitutus: Exsuperius autem vexillifer; ambo magna nobilitate & virtute præstantes, fide vero longe præstantiores. Hi namque ad Maximinum Augustum mittuntur in ejus auxilium. Dum vero, jubente Maximino, ad trucidandos Christianos pro evertenda & delenda Christi fide destinarentur, parere noluerunt. Unde indignatus Maximinus variis cruciatibus eos cædi fecit. Sed ipsi in fide constantissimi, alios etiam multos pro fide magno spiritu ad martyrii palmam exhortabantur. Ad ultimum strenui atque illustres ipsi Thebani Christianissimi glorioso ignis martyrio in arce cæli perpetuum meruerunt triumphum. Quorum corpora cum uno sanctorum Innocentium in basilica almæ pietatis ædis divi S. Matthæi decenti loco sepulta, præcipua veneratione coluntur. Hæc unde profecta sint, quibusque antiquorum testimoniis stabilita, nescio. Certe nec ibi, neque alibi apud Ticinensium rerum scriptores quidquam reperi, quod narrationi pondus addere possit, aut Ticinensibus SS. Mauritii & Exuperii, de quo pluribus infra agemus, possessionem confirmare. In oculos incurrit, martyrii historiam ex Passione Sanctorum Thebæorum, quam dedimus geminam, profectam esse: at Maximianus in Maximinum migravit, dicunturque igne necati sancti Martyres, quos Eucherius tradit gladio cecidisse, quæ forte ex nescio qua, multis fabellis farta & Italice scripta relatione martyrii, cujus meminisse fere puduit, hauriri potuerunt.

[146] Ut brevibus absolvam, proferant nobis monumenta antiqua Papienses, [qui coluntur Pignarolii, & in pago Serre.] si a nobis narrationi huic fidem exigant. Totum S. Mauritii ducis corpus interim illis non concedemus, propter ea, quæ allata sunt, adferenturque ulterius. Si ejusdem partem sibi vendicant, proferant testimonia, ne suspicemur, tam exiguam esse, ut temere corpus vocetur; imo ne potius conjectemus, aliorum forte ignotorum Martyrum corpora esse, quibus hæc nomina munifice adaptarint. De S. Mauritio, die XXIV Aprilis Pignarolii in Pedemontio coli solito, creditoque cum duobus sociis Georgio & Tiberio sanctæ Legionis Thebææ milite, minus laborandum est, cum non Mauritii ducis, sed alterius, qui cum Sociis martyrium fuga primum declinarat, atque ibi comprehensus a Maximiani satellitibus & cæsus fuerat, sacra cimelia se possidere fateantur Pignarolienses. De sanctis hisce martyribus in Opere nostro actum est ad præfatum diem, ubi videri possunt, quæ de illis pauca proferuntur, fereque solum ad sanctorum corporum translationes & cultum pertinent. Meminit Baldesanus in sæpe laudata Historia Thebæa alterius etiam Mauritii e Legione Thebæa martyris, cujus inventionem pag. 253 ita narrat Italice: Sanctus alter vocatur Mauritius nuperrime inventus, nimirum anno MDCI prope pagum Serre seu Serradio in ecclesia S. Justinæ, quæ olim monachorum fuit, ac hodie pertinet ad reverendissimum dominum Joannem Paulum Chierici, præpositum generalem congregationis Oblatorum.

[147] [Incerta omnino sunt, quæ de reliquiis illis] Fuit ædificata ecclesia illa a prædicto religiosissimo rege Luitprando, deindeque restaurata & ornata a quodam ejusdem gentis Longobardicæ marchione Ottoberto, occasione accepta a multitudine miraculorum, quæ ibi patrata sunt, quorumque non potui obtinere specialem notitiam, sed earum solum rerum, quæ a præsentibus spectantur. Harum præcipua est, caput ex metallo deaurato, in quo sunt cineres & ossa cranii illius Martyris, cujus etiam picta effigies est in tabula altaris principis ecclesiæ ad sinistram Deiparæ, cum chlamyde crucibus inspersa. Cernitur etiam in claustro illius loci depictus habitu militari, vexillum manu tenens cum palma, martyrii indice. Quia vero incolæ loci credunt, caput illud esse Tribuni sanctæ Legionis, præfatus reverendissimus sententiam meam requisivit; atque illi respondi: Non esse caput Ducis Legionis Thebææ, quamvis idem nomen habeat, ut synonymi sunt sancti Mauritii Ticinensis & Pignaroliensis etiam Thebæi, cum indubie asserta habeatur solemnis translatio istius Ducis ex loco, ubi cum majori Legionis parte martyrium passus est, ex monasterio scilicet & pago Agaunensi, vulgo S. Mauritii appellato, ad civitatem Taurinensem… Vexillum, quod manu tenet detectus Mauritius, probabilius signum est, fuisse præfectum inferiorem, seu potius signiferum alicujus cohortis ex Legione Thebæa, cum multis suorum Militum, qui secuti fuerant, in istis locis martyrio coronatum. Quod confirmant plurimæ aliæ reliquiæ, ossa scilicet de cruribus, brachiis, capitibus & membris aliis Sanctorum, quos pro Thebæis populus habet, ut contigit S. Constantio, etiam signifero istius Legionis, cum multis aliis sepulto in marchionatu Salinarum.

[148] [hactenus prolata sunt.] Locum Serre, seu Sarradio, quem idem auctor pag. 28 asserit esse in diœcesi Mediolanensi, in nullis mappis aut Lexicis geographicis potui reperire, & circa inventionem illam alia non nulla rogari possent, quæ non satis ipse exposuit. Unde V. G. didicerunt, qui caput, seu metallinum hermam illum invenerunt, repræsentare S. Mauritium quempiam, ejusque sacras exuvias illi inclusas esse? Repertumne simul fuit aliquod testimonium, & cujus ætatis? Profecto non recte ex depicta in altari alibique ducis, vel militis alicujus martyris effigie, arguitur, detecta eodem loco sine nomine sacra pignora, ejusdem, qui depingitur, & quidem de Legione Thebæa Mauritii esse. Quod si demus, populari traditioni suffragata esse monumenta aliqua & testimonia, quæ id evincant, Baldesani ratiocinium non satis usquequaque firmum erit, nisi integrum corpus S. Mauritii sui contendant in reperto capite metallino contineri, neque enim tot sancti Ducis reliquias Agauno obtinuerunt Taurinenses, ut non possint civitates aliæ earum parte notabili gaudere, ut & ex instrumento recognitionis, quod protulimus, patet, & ex recensendis aliarum ecclesiarum thesauris sacris magis luculentum fiet. Interim suspicor ego, id nomen, vel anonymi de Legione Thebæa, vel alterius sancti martyris incogniti reliquiis inditum olim fuisse, sicut pluribus S. Mauritii Sociis nomina alia, quæ Latina sunt omnia, nec Orientem sapiunt, data fuerunt. Habent & suum S. Mauritium Abulenses, de quo plura, ubi nobis cum Tamayo res erit. Sparsum per Italiam sancti Ducis & Sociorum cultum prosequamur.

§ XIII. Cultus & reliquiæ S. Mauritii Augustæ Prætoriæ, Vercellis, Astæ, Mediolani, Mantuæ, Romæ & in aliis Italiæ urbibus.

[Reliquiæ & cultus Sanctorum Thebæorum apud Augustenses,] Postquam ea fuse narravimus, quæ ad S. Mauritii gloriam & cultum in metropoli Taurinensi pertinent, ad vicinas urbes excurrimus. Inter illas Augusta Prætoria, media fere Taurinum inter & sanctorum Martyrum palæstram Agaunum, civitas antiquissima, antiquitus inducto per S. Gratum S. Mauritii cultu gloriatur. De his ita Sammarthani in Catalogo episcoporum Augustensium in Grato: Sanctorum martyrum Mauritii Sociorumque ejus reliquias sordido in loco ad Rhodani fluminis ripas jacentes, divino monitu una cum S. Theodulo Sedunensi episcopo in Agaunensi cœnobio reposuit; partem aliquam Sedunum & Augustam detulit, ac in Cathedrali honorifice recondidit, ad altare in eorum nomine erectum, adhibito perpetuo censu pro quatuor sacerdotibus, ut in eo Sacrum quotidie agerent. Eadem fere habet Ughellus. Qui in hac narratione errores sunt, observatos inveniet lector ad diem VII Septembris tomo hujus mensis 3 pag. 72 & seqq., quo de S. Grato in Opere nostro actum est. Fuerintne revera ab eodem sancto episcopo Augustam delatæ aliquæ S. Mauritii & Sociorum reliquiæ, ex instrumentis, quorum fides ex tot aliis partibus vacillat, confici certo non potest. At esse in illa ecclesia sanctorum Thebæorum aliquas sacras exuvias, neque recentem esse eorum ibidem cultum, vicinitas loci, altare illis non nuper erectum, antiquæque præbendæ suadent. An autem nominatim aliquas S. Mauritii sibi Augustenses vendicent, nescio. Ceterum festus est ibidem, ut per reliquam Sabaudiam & Pedemontium dies hic XXII Septembris.

[150] Asta, urbs est Liguriæ episcopalis sub metropoli Mediolanensi, [Astenses, Vercellenses,] sed Sabaudiæ duci in temporalibus subdita. Alexandriam Statelliorum & Taurinum fere media interjacet, hinc 20, illinc 16 milliarium Italicorum spatio distans. Civitas hæc præter cultum sancti Protectoris, per omnes Sabaudiæ ducis ditiones communem solemnemque, speciatim S. Mauritium veneratur propter insignes reliquias ejusdem Sancti, quas possidet. De illis scribit Ughellus in episcopis Astensibus tom. 4 novæ editionis col. 399 in Gaspare Caprio: Ecclesiæ S. Secundi donavit brachium S. Mauritii, theca argentea inclusum. Fuerat Gaspar ante obtentas infulas Emmanuelis Philiberti Sabaudiæ ducis magnus eleëmosynarius, a quo partem sancti brachii, quod dudum ante solemnem anno 1591 reliquiarum sancti Protectoris Agauno translationem possedisse se Taurinenses asserunt, potuit impetrasse. Vercellensis civitas ad Sessitem fluvium vigesimo miliari Asta in Septemtrionem distans, sitaque in ipso limite ducatus Mediolanensis, sed hodiedum Sabaudo parens, pretiosas etiam aliquot, teste Baldesano sacræ Historiæ Thebææ sæpius laudatæ lib. 2 pag. 205, S. Mauritii reliquias possidet. Mediolanum, amplissima nobilissimaque civitas & cognominis ducatus caput, in ditissimo sacro suo thesauro plures etiam recenset Sanctorum Thebæorum exuvias. Mitto illas percensere, quas constat ex Germania de sanctis Gereonis, Bonifacii vel Thyrsi sociis eo perlatas esse, de his enim agi poterit, ubi de Sanctis illis speciatim in Opere nostro agetur.

[151] [Mediolanenses,] Diarium Mediolanense Joannis Baptistæ Carisii ita habet ad hunc diem Italice: Festum ad S. Mauritii, quod vocatur Majus monasterium monialium. In S. Francisci honoratur caput S. Candidi, unius ex Thebæis Militibus. Morigia in Sanctuario ejusdem urbis pag. 129, inter Majoris monasterii, quod a S. Mauritio nomen habet, sacra cimelia asserit haberi de Sanguine S. Mauritii. Ait, singula debite recognita & testimoniis munita esse. Nuspiam reperio, unde sancti Martyris sanguis eo delatus sit. Si ex famosis ampullis, de quibus agemus infra, desumptus est, videri ibidem poterit, quid de illo censendum. Idem scriptor pag. 7 inter sacra Martyrum ossa, quæ in ecclesia principe asservantur, numerat reliquias de SS. Maximo, Alexandro, Sisinnio, Sebastiano, Urso, Mauritio, Duce, ni fallor, Sanctorum Thebæorum, quorum hic nonnulla nomina recenset. Rursus pag. 24 inter lipsana sacra ad S. Praxedis recenset duo ossa S. Mauritii. In ecclesia S. Barnabæ habetur, inquit pag. 27, caput sancti Militis Thebæi inclusum capiti ligneo, quod partim argento, partim auro obductum est. Alias in aliis etiam ecclesiis & monasteriis Sanctorum Thebæorum & eorum ducis Mauritii sacras exuvias commemorat, quas enumerare supersedeo: in Missali insigni Mediolanensi, quod anno 1522 impressum est, & in Museo nostro servatur, ad XXII Septembris Missa integra Ambrosiano ritu est de SS. Mauritio & Sociis propria, excerptaque, quantum colligere licet ex numero recensitorum nominatim sanctorum Martyrum, ex Actis primigeniis, vel Adonis hodierno elogio.

[152] [Mantuanos, Cremonenses, Parmenses,] De instituto per Mantuani ducis ditiones solemni S. Mauritii cultu superius egimus § 10 num. 121. Ejusdem Sancti reliquias ibi quidem nullas reperio, at in ecclesia S. Barnabæ duo servantur Sociorum ejus capita, pretiosis ex argento & crystallo lipsanothecis inclusa, ut scribit Hippolytus Dunesmundus Historiæ ecclesiasticæ Mantuanæ parte 2 lib. 9 pag. 354. Possident etiam Cremonenses partem aliquam reliquiarum Sanctorum Thebæorum; etenim in Diario eorum sacro, quod scripsit Josephus Bresciano, hoc die Italice lego post S. Mauritii mentionem, Festum in cathedrali propter insignes reliquias: an Sociorum, an ipsius sancti Ducis, ignoro. In urbe Parmensi, etsi id speciatim expressum non invenio, verisimiliter celebris etiam est S. Mauritii & Sociorum cultus; etenim in Theatro Sanctorum Parmensium Ranucci Pici ad diem XXII Septembris amplissima est relatio martyrii eorum, propter caput unius ex sanctis Commilitonibus ad ecclesiam cathedralem, ubi in summo honore habetur, perlatum ex Belgio nostro a celeberrimo Alexandro Parmensi, cujus apud Belgas Catholicos numquam delebitur grata memoria. Ceterum conjectat Theatri auctor, caput illud esse alicujus ex sociis SS. Gereonis, Bonifacii & aliorum, qui apud Coloniam & Treviros palmam consecuti sunt, & ex traditione Thebæis accensentur, quæ conjectura mihi apparet etiam valde probabilis.

[153] Non paucas etiam Sanctorum Thebæorum reliquias civitati suæ adscribunt Bononienses. [Bononienses, quorum tamen reliquiæ nonnihil] Antonius Masinus in Bononia perlustrata tertiæ editionis, illas ita ad hunc diem Italice percenset. Ad S. Jacobi Majoris sunt duo capita Sanctorum illorum, & ad S. Gabriëlis portæ Ravennatis alteræ eorum reliquiæ. In ecclesia S. Francisci sunt corpus integrum & caput, cum costa illorum Martyrum, concessa a Gregorio XV anno MDCXXII. In ecclesia S. Catharinæ Cæsaraugustanæ est corpus unius ex Sanctis illis, extractum locis sacris Romanis cum licentia Pontificis Gregorii XV anno MDCXXII, Bononiæ recognitum & approbatum a domino Euangelista Carbonesi, vicario generali archiepiscopi, juxta testimonium notarii Pauli Monari XXIX Augusti anni MDCXXIV, & aliorum, quorum mentio fit ad XIX Januarii. Ad S. Pauli in Monte Franciscanorum reformatorum extra portam S. Mamoli servatur caput unius ex Sanctis illis. Ad S. Mariæ (Di Pizzocalvi est in Italico) extra portam, via Stephani est caput Socii S. Mauritii maryris, obtentum ab episcopo Vigiliensi Antonio Albergatti anno MDCXVI. Deinde, quarto loco venit S. Gaudentius martyr, cujus corpus servari dicitur in ecclesia Omnium Sanctorum, extractumque ex cœmeterio Romano S. Priscillæ, cum sepulcrali inscriptione; at illud saltem, opinor, Sanctorum nostrorum sacris exuviis non annumeratur. Succedit ad eumdem diem hæc annuntiatio: Ad S. Joannis in Monte est S. Vitalis martyr, propter translationem insignis reliquiæ ejusdem Sancti, obtentæ sub Pontificatu Innocentii X, X Maji anni MDCLII. Subjungit deinde Masinus: Est una ex illis, de quibus scripsi ad XXI Januarii.

[154] Ibi autem ad cultum S. Fructuosi martyris habet, [incertæ videntur,] quæ sola huc pertinere possent, ejus martyris & aliorum plurium Sanctorum reliquias Romæ impetratas fuisse sub Pontificatu Innocentii X a P. Honorato Montecalvi Bononiensi, tum temporis abbate generali canonicorum Regularium Lateranensium, easdemque recognovisse vicarium generalem archiepiscopi, Antonium Ridolfi, ut testatur VII Augusti anno 1652 notarius Julius Cæsar Cavazza. Sancti Vitales coluntur in Ecclesia plurimi, ejusne Martyris, qui Thebæis annumeratur, sacræ illæ exuviæ sint, ut videtur censuisse Masinus, forte ex iis, quæ de S. Vitale speciatim dicemus, conjectari poterit. Interim incerta sunt, quæ ex eodem superius retulimus, fere omnia. Pleræque recensitæ reliquiæ sunt sine testimonio, unde acceptæ fuerint: hinc suspicio nasci potest, si quidem non recens pro Thebæorum exuviis haberi cœperunt, esse eas de Sociis alibi, quam in Vallesia coronatorum Martyrum, & per traditionem pro Militibus ex eadem sancta Legione habitorum. Certe testimonia, quæ pro unis alterisve allegantur, suspicionem nihilo mitiorem injiciunt. An non loci sacri, ex quibus corpus, quod ad S. Catharinæ Cæsaraugustanæ servatur, extractum dicitur, sunt cœmeteria Romana? At ego hactenus nusquam legi, nec, ut puto, facile quispiam probabit, aliquos ex Thebæis Martyribus nostris ibidem sepultos fuisse. Eorum aliqua sacra corpora possunt postea Romam ex Vallesia fuisse translata, de quo tamen etiam nihil reperi, at ea verosimiliter cœmeteriis illata non fuerunt, nec tam multa, ut Gregorius integra duo Bononiensibus concesserit. Itaque dispiciant Bononienses, quid de his omnibus censeri debeat, si instrumenta illis ad manum sunt, quibus nos caremus, facilius ipsis erit ferre & probare sententiam, quam libenter edocebimur.

[155] [in portu S. Mauritii] Est prope Uneliam, oppidum in ora maris Ligustici, 25 milliaribus Intimelio, (hodie Vintimiliam appellant) versus Septemtrionem dissitum, portus, qui a S. Mauritio, cui etiam collegiata ecclesia sacra est, nomen habet. Antiquissimus locus ille est, & de imposito illi nomine aliqua conjectat Baldesanus laudatus sæpe pag. 402, sed quæ non magis credibilia sunt, quam certa. Narrat idem pag. 400 prodigiosam Sanctorum Thebæorum apparitionem, qua imminentes portui inimicæ copiæ territæ fuerint & a loco repulsæ. Narrationem in pauca contraho, relicta tamen fide auctori, qui vadem allegat præpositum illius loci, a quo relationem se accepisse scribit. Quo tempore Borbonii Romæ cæsi Italiam misere populatus inimicus exercitus remeabat, legio militum ad Portum S. Mauritii pervenit. Incolæ, clausis portis, hosti obtulerunt, commeatum, justo pretio persoluto, subministraturos se; at hi oblatis non acquiescentes, volebant arbitrii sui esse omnia & vi irrumpere meditabantur, minitantes incolarum sanguine deleturos se injuriam sibi illatam. Pauci admodum erant, qui irruentium impetus repellere potuissent, itaque ad S. Mauritii patrocinium opemque confugerunt. Aderat destinata ab obsidentibus irruptioni hora, cum ecce indigenæ aversam inimicam aciem seque metu liberos intellexerunt. Pauci solum remanserant milites commeatui comparando, qui cum in Portum intromissi fuissent, confessi sunt cum muris imminerent, auditum intus ingentem armorum fragorem, comparuisse supra muros magnum numerum bellatorum cum suo duce armis candidis indutorum, terroremque suis incussisse.

[156] [Venetiis,] Ex his incolæ facile intellexerunt, invocatum S. Mauritium cum sanctis suis Commilitonibus Thebæis præsidio adfuisse, quare publicæ illis gratiæ actæ fuerunt. Hæc fere Baldesanus, addens, in eodem loco summa in veneratione esse sanctas Thebæorum reliquias, lipsanothecæ argenteæ deauratæ inclusas, exponique solitas eorum festo die, quo etiam idem in ecclesia celebratur, quod Agauni Officium. Sanctos nostros singulari cultu etiam venerantur Veneti. Vir non eruditione minus admirandus, quam avita nobilitate insignis Flaminius Cornelius tomo 3 egregii Operis, quod Ecclesias Venetas inscripsit, pag. 379 monet me, parochialem ibi & antiquam admodum ecclesiam esse S. Mauritii & Sociorum nomine sacram: fuisse illam vastissimo anni 1105 incendio involutam, ex ruderibus deinde excitatam, ac rursus temporis injuriis labefactatam, novo demum opere pro majori parte restitutam anno Domini 1590. Cujus consecrationis solemnia, inquit auctor nobilissimus, XVII Kalendas Julii annuo Officio celebrantur, eaque die, cum ad sanctorum Viti & Sociorum ecclesiam pro gratiarum actione de præservata urbis libertate, uterque clerus & Majora sodalitia accedant, prius ad divi Mauritii templum annuæ solemnitatis ratione divertunt. Condigna veneratione in templo hoc asservatur divi Mauritii titularis martyris os, quod in ipsius annua solemnitate fidelium pietati publice exhibetur. In Indice totius Operis remittor ad tomum 14, inventurus addenda aliqua, at is tomus hactenus nobis deest. Neque exiguus est S. Mauritii & Sociorum Thebæorum cultus in urbe Romana, ubi ut in ditissimo sacrorum pignorum gazophylacio non paucæ illorum sacræ exuviæ asservantur.

[157] Referente Piazza in Hemerologio sacro, dies XXII Septembris solemnis est cum indulgentiis plenariis in ecclesia sancti Sudarii Pedemontanorum, [Romæ] ad conformitatem cum domo serenissima Sabaudica, quæ S. Mauritium protectorem habet. Ad S. Mariam Majorem exponitur brachium sancti Ducis & alterum alicujus ex ejusdem Commilitonibus, & in sacello Paulino caput unius ex Thebæa Legione anonymi. Coluntur etiam Martyres in templo domus professæ Societatis nostræ, ubi caput de iisdem sub nomine Zenonis, in collegio nostro Romano, ubi caput anonymi alterius, ad Divam, quæ a Victoria, & alteram, quæ a Populo nomen habent, ubi reliquiæ diversæ, ac denique ad S. Joannem Florentinorum, ubi pariter variæ Sanctorum nostrorum exuviæ populorum venerationi exponuntur. In basilica S. Petri sacellum est venerabili Sacramento sacrum, ibique ad dexteram altare S. Mauritio dedicatum. Ad præfatam aram solent imperatores coronari, cum Romam recepturi auream coronam veniunt. Hactenus fere Piazza laudatus. Quam celebris ejusdem sancti Martyris cultus sit in imperio paulo post videbimus. Olim autem imperatores ad ejus aram imperii insignia sumpsere, cujus in bellis insignia præferre & protectionem singularem experiri solebant.

[158] Habet & Siciliæ regnum sacras Sanctorum nostrorum exuvias: [& in Sicilia] narrat enim Baldesanus pag. 359, anonymi Thebæi Martyris caput & brachium debitis testimoniis munitum Roma Marsallam (Siciliæ civitas est in valle Mazaræ) ad ornandam recens Societati nostræ conditam ibi basilicam, missa fuisse a P. Jacobo Dominichi, provinciæ Mediolanensis Societatis nostræ tum temporis præposito. Pompam, cum qua sanctæ reliquiæ ibidem exceptæ fuerunt, pluribus idem describit. Unum ex illis advertere lubet, episcopum nimirum Marsallensem anonymis Sanctis, quorum erant exuviæ, nomina imposuisse; atque illum, cujus caput nacti erant, appellasse Lucianum, alteri vero Stephani nomen indidisse. Ceterum nullus dubito, quin plures per Italiam Siciliamque sanctorum Martyrum nostrorum pignora sacra honorentur; at enumerare singula non minus forte tetricum esset, quam factu difficile; itaque ea tantum recensui, quæ habui quodammodo obvia, innumera alia ecclesiis variis non abjudicans, & in Hispaniam transeo.

§ XIV. S. Mauritii & Sociorum Martyrum anonymorum reliquiæ ac veneratio in Hispania, Lusitania, & Brasilia.

[Reliquiæ aliquot S. Mauritii & Sociorum a Carolo Emmanuele] Esse in Hispaniam translatas aliquas sancti Legionis Thebææ tribuni Mauritii exuvias, extra omne dubium est. Etenim Carolus Emmanuel Sabaudiæ dux nactus pretiosas sancti Martyris ex Agaunensi monasterio reliquias, earumdem parte aliqua gratificari Margaretæ Austriacæ, conjugi Hispaniarum regis Philippi III, cujus ipse sororem Eleonoram uxorem habebat, atque ita S. Mauritii cultum promovere, & usque in ipsam Hispaniam extendere voluit. Instrumentum ea de re conditum ex authentico ita exhibet laudatus sæpe Baldesanus. Nos Carolus Brolia Dei & Apostolicæ Sedis gratia archiepiscopus Taurinensis universis hasce lecturis fidem facimus, nos hodierna die serenissimi Caroli Emmanuelis, Sabaudiæ ducis & Pedemontium principis, jussu, ex ejusdem sacello, in Taurinensi nostra ecclesia majori divi Joannis Baptistæ erecto, in quo sacratissima Domini nostri Jesu Christi syndon, & divi Mauritii Thebææ Legionis supremi ducis sanctum corpus (En, lector, quod toties & monuimus & monemus, quam solemne sit, sacras aliquas reliquias, maxime si paulo notabiliores sint, Corpus vocari) pie & religiose asservantur, ex theca argentea, ipsius divi Mauritii costam (instrumentum Recognitionis num. 94 productum, dubium utcumque ingerit, an & hæc fuerit integra) unam manibus nostris extraxisse; tum, canonicis ejusdem ecclesiæ majoris annuentibus, ex argentea statua, ubi ad latus majoris altaris sancti Secundi, ejusdem Thebææ Legionis producis, corpus est constitutum, ex majori digito pedis articulum unum eruisse.

[160] [cum testimoniis transmissæ] Ad hæc, patribus Societatis Jesu assentientibus, quorum in templo tres Thebææ Legionis primarii milites Taurinensisque hujus urbis patroni Solutor, Adventor & Octavius singulari pietate excoluntur, ex ahenea & aurata arca, in qua eorum corpora servantur, tres digitorum articulos desumpsisse. Demum ex sacra ædicula, in serenissimi ejusdem ducis palatio extructa, caput extraxisse unius ex iis virginibus, quæ cum diva Ursula martyrio coronatæ fuerunt, cujus nomen ob vetustatem est deletum, nec non crus ex commilitonibus S. Gereonis, Thebææ Legionis tribuni, qui apud Coloniam martyrii palmam sunt assecuti. Hic narratur, quomodo hæ reliquiæ Taurinum pervenerint, post quæ ita prosequitur instrumentum: Quibus omnibus Sanctorum reliquiis manu nostra ex prædictis sacris locis desumptis, cum serenissimus dux noster (prout nobis significavit) donandam statuerit Catholicam majestatem Mariæ Margaritæ Austriacæ Hispaniarum reginæ, nos, discussis omnibus iis, quibus veræ ac certæ esse asseruntur prædictæ reliquiæ, eas pio cultu ab omnibus venerandas esse affirmamus, nec cuiquam licere in dubium revocare, an veræ sint.

[161] [in Hispaniam.] Cum vero a perillustri domino Petro Leonardo Roncassio, Castri Argente domino & serenissimo duci nostro primo a secretis, in Hispaniam sint deferendæ, Catholicæque reginæ tamquam pretiosissimum munus offerendæ, nos manu nostra propria eas in cristallinam capsulam inclusimus, auro gemmisque constructam, & adamantibus, pyropis, smaragdis aliisque pretiosis lapillis ornatam, quam capsulam in aliam rubro holoserico contectam, & nostro sigillo munitam, & hanc tandem in aliam ligneam, serenissimi nostri ducis sigillo item obsignatam, denuo inclusimus. Quæ omnia, quo firmissima sint, conscribendas curavimus has litteras, nostra & ejus, qui nobis est a secretis, manu obsignatas, sigilloque nostro archiepiscopali impressas. Taurini primo die Cal. Octobris, anno a Christo nato millesimo sexcentesimo tertio. Carolus Taurinens. archiepisc. Sanctæ hæ reliquiæ inclusæ capsæ pretiosissimæ, quam pluribus describit idem Baldesanus, perlatæ fuerunt in Hispaniam; an inter sacrum aulæ thesaurum repositæ, an potius alicui deinde ecclesiæ, serenissimæ reginæ dono cesserint, non legi. Tamayus in suo Martyrologio non contentus de more sacri corporis magni Thebæorum Ducis partes aliquas Hispaniarum ecclesiis vindicare, maluit relationes alias suspectas & futiles, quam debitis testimoniis munitas adoptare.

[162] Miror tamen, illum non hic martyrii palæstram totamque sanctam Thebæam Legionem in Hispaniam transtulisse. Tamayo favere hic Notkerus utcumque poterat. [Tamayus in Martyrologio Hispanico perperam citat] Etenim Notkerus hodiernum elogium ita orditur: In Hispaniis urbe Seduno, loco Acauno, sanctorum martyrum Mauricii & Sociorum ejus. Mendum quidem hic agnoscunt omnes, at, qui patriæ suæ immodice studens, non raro contra antiquorum omnium & recentiorum asserta novas ibi urbes, regiones, provincias excogitavit, saltem tutius hic mendosum Notkeri testimonium, quod nescio, an ex ullis ejusdem Martyrologii antiquis exemplaribus corrigatur, sequi poterat. Quamquam, Notkerum, opinor, non vidit, vel a Lucio Dextro in Hispaniis locum palæstræ assignatum non invenit, & ipse tot novas colonias in illam forte invexerat, ut huic figendæ ager spatiumque deessent. Itaque contractæ narrationi Martyrii maluit talem Annotationem subnectere. Venio ad probationem de existentia sacrorum pignorum S. Mauritii apud Athanasiam seu Manresam, in principatu Cathaloniæ, quam nobis suppeditarunt Antonius Vincentius Domenec Hist. SS. Cathalon lib. 1 fol. 85 col. 3. P. Joannes Bollandus in Actis SS. tom. 2 fol. 360, ubi translationis Acta hujus sancti Martyris cum S. Fructuoso & Sociis ad amussim recensentur.

[163] Hactenus diceres, Tamayum non nisi partes aliquas de corpore Thebæorum ducis Manresanæ ecclesiæ asserere, [Bollandum pro asserendo corpore S. Mauritii] at quantas illi vendicet, sic pergens abunde innuit: Non me latet, quod in Kalendariis perpetuis S. E. Toletanæ dicitur; scilicet in sacrario illius metropolicæ ecclesiæ asservari caput S. Mauritii, & in conventu S. Josephi monialium Abulensium Excalceatarum Carmelitarum custodiri corpus ipsius, ut ego pluries vidi, & apud me translationis authenticum testimonium adest, quia credo ibidem aliquot reliquias inesse, at cæterum corporis apud Manresam. Itaque contendit Tamayus, tam ingentem partem corporis S. Mauritii ibi asservari, ut reliquis etiam Hispaniarum ecclesiis non nisi aliquot ex illo reliquias relinquat. Primo Bollandum nostrum audiamus, quem tam speciose citat. Is loco citato narrationes translationum S. Agnetis ex Domenecco contrahit, ut in fronte profitetur. Postquam retulit, quomodo Sanctæ corpus Viennam a Guilielmo Guilielmi, istius urbis comite, ex Oriente perlatum esset, sic prosequitur: Tertia (translatio reliquiarum S. Agnetis) Castellæ regis ejusque fratris Toletani præsulis rogatu per legatos summa Guilielmi comitis largitate, facta est.

[164] Nam cum ossium partem insignem oratum venissent, [ecclesiæ Manresanæ, ubi non sunt nisi exiguæ] pleraque data sunt, retenta solum istic parte exigua, additæque D. Mauritii Thebæorum Martyrum principis reliquiæ. Legati, superatis Pyrenæis, magnis itineribus confecti, ad vicum S. Fructuosi, media leuca ab oppido Manresa, in cœnobio instituti Benedictini cum consedissent, cuperentque a viæ labore recreari, correpti morbo plerique ibi extincti sunt. Reliqui, depositis in ea æde reliquiis his, sanctorumque Fructuosi, Eulogii, Augurii, quas a Tarraconensibus, dum in Galliam proficiscerentur, impetrarant, spe ducti, fore ut deinde ex eo loco & contempto & devincto Romanæ Ecclesiæ, facilius reducerentur, quam si Mauresæ collocavissent, domum profecti sunt. Anno Christi MCCCLXXII senatus Manresanus, magna ante contentione conatuque comsumpto, demum a Guidone Portuensi episcopo summique Pontificis in Aragonia legato a latere potestate impetrata, XXX Augusti, magno apparatu, frequentissima prosecutione, Manresam SS. Fructuosi, Eulogii, Augurii, Mauritii, Agnetis ossa deportavit. Narrantur deinde miracula aliqua & beneficia, quæ in illa translatione contigerunt, neque verbum ulterius ullum de S. Mauritii corpore & reliquiis movet antesignanus noster, nec suum de tota hac narratione judicium promit.

[165] [sancti Ducis reliquiæ & quidem satis] Atque hæc sunt, Tamayo judice, quæ possessionem corporis S. Mauritii luculenter Manresanæ civitati asserunt, & tamen essent omnino verissima, etiam si non nisi pilus unicus, vel minimum saltem ossis fragmentum eo delatum fuisset. Fateor, Domeneccus ab illo laudatus pagina 85 his verbis Hispanice narrat, quomodo legati S. Mauritii reliquias obtinuerint: Et ut sacrum corpus sanctæ virginis (Agnetis) alii Sancti comitarentur, nesciens (Guilielmus comes Viennensis) illos (legatos) obtinuisse ossa vel cineres S. Fructuosi ejusque diaconorum, dedit ipsis illud gloriosi S. Mauritii, mortui in Gallia cum Legione Thebæa pro confessione fidei, octo milliaribus a fluvio, cui nomen Rose; unde post multas translationes delatum fuit Viennam, depositumque ibidem cum SS. Agnetis & Antonii confessoris exuviis. At tales ineptias oculatus Bollandus procul dubio advertit, maluitque tacite corrigere & præterire, quam critica observatione explodere. Perperam igitur Tamayus pro confirmanda fabula Bollandi suffragium allegat. Ex iis, quæ nos, tum de Viennensibus sacris cimeliis, tum de S. Mauritii exuviis, per varias ecclesias sparsis, animadvertimus, abunde liquet, Hispanos a Viennensi comite corpus, quod non habuit, accipere non potuisse, atque adeo nec possidere.

[166] [incertæ. Toletani non ejus, sed alicujus e Sociis] Partem aliquam, quamvis forte non magnam debitoque destitutam testimonio, non abjudicamus Manresianis, nec tamen etiam illis asserimus, cum causa illorum niti videatur solis Domenecci verbis, cujus errores in paucis verbis allatis non paucos mitto castigare, ut ad Toletanos progrediar. Illi, ut ait superius Tamayus, capite S. Mauritii, in sacrario metropolitanæ ecclesiæ asservato, gloriantur. Circa hæc sufficiet protulisse monumenta illius ecclesiæ, cum unius alteriusve scriptoris Hispani testimonio. Inter Officia propria Sanctorum Toletanæ ecclesiæ, quæ anno 1607 Madriti impressa, & jussu illustrissimi Cardinalis de Quiroga & Rojas archiepiscopi Toletani edita sunt, hæc est ad XXII Septembris rubrica: In matrice fit de SS. Mauritio & Sociis Officium duplex, ejus. Similia eodem loco repetuntur in ejusdem ecclesiæ Officiis jussu Eminentissimi Cardinalis Zapatæ, Toletani archiepiscopi, anno 1638 ibidem recusis. Antonius de Quintanadueñas, Societatis nostræ auctor, in Sanctis Toletanis idem testatur pag. 505, hæc scribens Hispanice, quæ Latine reddo: Ad regna diversa variasque ecclesias Christiani orbis dispersæ sunt Sanctorum illorum (Thebæorum) reliquiæ, ut testantur historici. Obtigit caput unius ex illis sanctæ ecclesiæ Toletanæ. Servatur & cum veneratione colitur in ejus sacrario custoditurque cum decore & in decenti herma argenteo.

[167] [caput obtinuerunt. Incerta sunt etiam, quæ de ejusdem corpore Abulæ] Celebratur titulo possessionis illius festum S. Mauritii & omnium Martyrum Legionis ejus, ut proprium ritu duplici ex facultate ecclesiis Hispaniæ concessa a Gregorio XIII Pontifice. Indicat ibidem in margine inter auctores, qui de reliquiis illis egerunt, Blasium Ortizium Templi Toletani cap. 25, ubi is ita habet, pagina apud me 63: Asservantur etiam in dicto sacrario (ecclesiæ Toletanæ) quatuor capita: duo ex undecim mille virginum numero: tertium S. Mauricii, in ejusdem dimidiata statua ex argento efficta. At hæc contra Officiorum propriorum, & Quintanadueñas, qui hæc ipsa consuluit, auctoritatem morari nos non debent, nec asserto Tamayi pondus addere possunt. Ceterum translationis harum sacrarum reliquiarum meminit Domeneccus laudatus ad XXX Augusti, ut dictum est in Opere nostro inter Prætermissos ad prædictum diem. De S. Mauritii sacris exuviis, quæ Abulæ servari asseruntur, sic scribit Hispanice Guilielmus Gonzales Davila in Theatro ecclesiastico ecclesiarum Hispaniæ tom. 2 pag. 211 in ecclesia Abulensi: In conventu S. Josephi Carmelitarum Excalceatarum corpus S. Mauritii martyris. Vellem Tamayus nobis exhibuisset, quod præ oculis habuisse se testatur in Martyrologio ad hunc diem, translationis hujus instrumentum authenticum, ut tutius de sacris reliquiis judicare liceret.

[168] Nihil de illis alibi habui obvium, quapropter solum indico, [proferunt. Escurialenses eodem etiam gloriantur, quod videtur Vimpina] vel exiguam partem corporis sancti Thebæorum Ducis ibi servari, vel alterius sancti Martyris, forte ex Legione Thebæa Militis, corpus S. Mauritii credi. Inter instrumenta, quæ Pinius noster in Hispania anno 1722 exscripsit ex Lipsanologio Ms. regalis monasterii Escurialensis non pauca invenio, quæ huc pertinent. Primum est testimonium tale: Ego frater Conradus Oberich, Prior conventus Vimpinensis, notum facio omnibus inspecturis, quod reliquiæ hæ, quas illustrissimæ dominæ Mariæ Manriquez dono dedi, verum corpus S. Mauritii sint. Id ut certum sit, ab antecessoribus nostris, viris sanctissimis, me audivisse profiteor. Quo circa ne ulli hoc dubium adferret, duobus sigillis, monasterii scilicet & Prioris, confirmare volui. Actum Vimpinæ XXI die Julii anno MDLXX. Notat Pinius haberi hæc Entrega I fol. 8, ubi Entrega, opinor, Donationem seu instrumentum Donationis significat. Est autem Vimpina, incolis Wimpfen, urbs Germaniæ in Suevia provincia, ad Necarum flumen, ubi Coccarum & Jaxtum fluvios recipit, imperialis & libera, quæ jam a senescente seculo decimo sexto post varias turbas hæreticis cessit & per magistratum Lutheranum regitur.

[169] Apud Franciscum Petrum in Suevia Ecclesiastica invenio, [acceptum, suntque forte unius vel etiam plurium] Vimpinæ monasterium esse celebre & antiquum Ordinis S. Dominici, cujus, ni fallor, Prior fuit iste Conradus Oberich. Quomodo a Maria Manriquez sanctum corpus illud ad regale Escurialense cœnobium transierit, incompertum habeo; vix tamen dubito, quin idem illud sit, de quo in descriptione illius monasterii Franciscus de los Sanctos hæc scribit Hispanice pag. 37, quæ Latina facio: Tertium corpus (inter illa, quæ ibidem visuntur integra) est S. Mauritii, fortissimi Thebæorum ducis. Honoratur in arca ex metallo deaurato, argento & crystallo multum pretiosa, estque ex primis thesauris, quibus ista ecclesia ditata est, habetque etiam peculiare sacellum in isto templo. Eadem prorsus refert Josephus Siguença in Historia Ordinis S. Hieronymi lib. 4. pagina apud me 822. Neuter tamen horum auctorum uspiam, quod sciam, nos docet, unde corpus illud prius acceptum fuerit, mirorque Tamayum, qui postremo laudatum frequenter citat, hujus rei nullam mentionem facere. In instrumentis a Pinio exscriptis ex laudato superius Lipsanologio Ms., unde aliquid forte lucis in hisce tenebris affulgebit, sic lego Hispanice: Entrega I, signato fol. 51. Remisit Hernandus de Virviesca (præfectus thesauro regio, ut in eodem Ms. fol. 42 dicitur) sanctas reliquias, quas domina Anna regina nostra dedit & obtulit huic ecclesiæ, cum ad illam majestas ejus venisset XXIV mensis Maji anni MDLXXII: Unum corpus S. Mauritii Thebæorum Martyrum ducis & præfecti, & sunt prædicti corporis trecentæ & octoginta quinque partes ossium diversæ magnitudinis.

[170] [ex Sociis] Addit Pinius, in eodem Ms. sic notari in margine: Ex novem craniis, (Hispanice enim est Nueve cascos) quæ sunt inter illa ossa, componitur caput heteromallo rubro (vulgo Cramesino) & aureis fimbriis adornatum, & omnia reliqua ossa ornantur & involvuntur chartæ spissiori cum aureis, argenteis sericisque fimbriis, ut videntur hodie in eadem capsa. Ex hisce primo statim intuitu cernitur, quale corpus illud sit, quod S. Mauritii creditur, acervum scilicet sacrorum ossium non ejusdem, sed diversorum Sanctorum, forte Martyrum, etiam Thebæorum, quorum facile ex vicina Helvetia sacras aliquas exuvias obtinere potuit monasterium Vimpinense Ordinis S. Dominici. Quæ ejusdem Prior in testimonio superius producto allegat pro asserenda traditione corporis S. Mauritii, nullo modo sufficiunt, ut illi tuto subscribamus: etenim hujusmodi traditioni, quæ, cum cœnobium illud non ante annum 1269 exortum sit, non nisi novitia esse potuit, & nullo nititur testimonio, parum, imo nihil tribui potest, cum aliunde certissimum videatur, partes corporis plurimas alibi servatas & honoratas fuisse. Habuerit igitur laudatus prior coagmentata aliqua diversorum Thebæorum Martyrum (quod ipsum tamen, an verum sit, certo edicere non possum) ossa, quæ & unum corpus credi cœperint, & S. Mauritii ducis nomen induerint. Grassabatur hæreticorum in sacras reliquias sacrilega rabies circa tempus, quo facta donatio signatur.

[171] [coagmentata ossa. Os brachii aliæque Thebæorum reliquiæ] Hunc sacrum thesaurum eorum furoribus ereptum forte voluit laudatus Prior, atque ideo lubentius Mariæ Manriquez in Hispaniam avehendum concessit, a qua deinde ad sacra aulæ regiæ cimelia accedere, vel ad ipsum præfectum Hernandum de Verviesca transire potuit. Ceterum in iisdem Pinii apographis binæ insuper S. Mauritii reliquiæ ex Lipsanologio Escurialensi memorantur. Verba Hispanica rursum Latine reddo: Fol. 45. Item os brachii S. Mauritii … inclusum lipsanothecæ figuræ ejusdem ossis, cum quatuor pedibus figuræ animalium. Capsa tota est ex argento deaurato, & in clausura argentea spectatur inscriptio, quæ dicit: Hoc brachium S. Mauritii fieri fecit Wencislaus III anno 1. Observat post hæc Pinius, os illud brachii S. Mauritii inter alias reliquias missum esse ab imperatore Maximiliano II, per baronem Dietristan, majorem-domus serenissimorum principum Rudolphi & Ernesti filiorum ejus. Deinde rursus ex laudatis instrumentis prosequitur Hispanice: Traditæ sunt Priori fratri Hernando civitatis Regiæ & deputatis ejusdem conventus per manus Hernandi de Virviesca, præfecti thesauro suæ majestatis, die VIII Aprilis anni MDLXXII. Hicne de reliquiis superius memoratis, an de osse brachii tantum sermo sit, nescio; at hoc certe primum tuto locum occcupare potest inter omnia sacra cimelia, quæ S. Mauritii esse ibidem feruntur. Servari in eodem sacrario plurimas alias sacras reliquias sanctorum Thebæorum martyrum anonymorum, asserit ex Seguença laudatus supra Franciscus de los Sanctos pagina 39.

[172] [in regio Escurialensi cœnobio,] Uterque hic scriptor iisdem iterum pene verbis de capite quodam, inter sacra lipsana asservato, sic fere loquitur: Inter thesaurum monasterii regii Escurialensis caput est argenteum, diademate ornatum, in quo auratis litteris legitur, Caput sancti Laurentii. Antiquitas fabricæ & testimonium inscriptum faciunt magnam probationem, esse id revera S. Laurentii, quamvis Philippus II, ejusdem monasterii fundator, qui cum tanta sollicitudine conquisivit S. Laurentii reliquias, censuerit, id non tam certum esse, quam appareret, nisi forte esset alicujus e Legione Thebæa Socii S. Mauritii, cujus id nomen esset. Merito sane prudentissimus rex arbitratus est, dubium saltem esse, an caput illud esset S. Laurentii, sui & monasterii Escurialensis patroni, licet id aliquod forte testimonium assereret; at ignoro, quare ex hoc dubio suboriri aliud debuerit, an scilicet esset Martyris Thebæi potius, quam alterius cujuspiam Sancti. Inter Pinii schedas altera est ex Lipsanologio jam sæpe laudato exscripta, ubi tertio loco inter regii monasterii thesaurum recensetur, Caput alterius Martyris ex Legione S. Mauritii positum in theca, quæ ecclesiam cum capitellis refert. Unde caput illud impetratum sit, docet Otho Trusches episcopus Albanensis & S. R. E. Cardinalis, de Augusta nuncupatus, in testimonio relato in eodem Lipsanologio, unde decerpo, quæ huc spectant: Præterea etiam reverenda & illustris comitissa de Reychenstain, abbatissa venerabilis monasterii S. Cæciliæ, ejusdem civitatis Coloniensis, misit unum sanctum caput ex societate S. Mauricii martyris, & unum sanctum caput ex societate S. Gereonis. Litteræ hæ notatæ sunt Romæ anno Domini 1570 die 1 mensis Januarii, ex quibus rursus dubitari merito potest, an non sint alicujus ex Martyribus in Germania passis.

[173] Lusitania magni Thebæorum Ducis sacris exuviis etiam gloriatur, [Ulissipone] sed parcius, nec immerito; etenim inter divitem thesaurum sanctorum ossium, quem a Rudolpho II imperatore & Maria ejus matre impetravit Joannes Borgia, & deinde debite ab archiepiscopo Michaële de Castro recognitum & confirmatum ecclesiæ domus professæ Ulissiponensis Societatis nostræ dedit, memorantur in elencho, quem tom 2 Januarii pag. 611 & seqq. exhibet Bollandus, S. Mauritii reliquiæ feretro 10 in solemni translatione adlatæ, cum capite unius ex sanctis martyribus Sociis, & reliquiis S. Candidi martyris & S. Acacii, socii S. Victoris, qui pro Thebæis habentur. De SS. Candido & Victore diversis §§ speciatim agimus, quos, si lubet, lector consule. Verene nominatorum Sanctorum illorum Thebæorum sint hæ sacræ exuviæ, an potius aliorum synonymorum Martyrum, enucleate dicere non possum; certe S. Acacium inter Thebæos nusquam alibi nominatum invenio. Locum hic etiam suum postulat cultus sanctorum Thebæorum Martyrum ad novum orbem & ditiones Lusitanorum transvectus. Est in Brasilia oppidum in vigesimo gradu latitudinis Australis in ora maritima situm, quod a sancto Spiritu nomen habet. Ibi sub finem seculi XVI septem aut octo patres Societatis nostræ ducendis ad veram fidem barbaris operam Apostolicam navabant.

[174] In sex Brasiliensium circumjacentibus oppido pagis jam ab illo tempore Christianorum decem millia numerabantur, [& in Brasilia.] quorum tanta erat pietas atque fiducia in Deum, ut miraculis compensari meruerit. P. Petrus Jarricus in Thesauro Indiarum tom. 1 cap. 30 pag. apud me 403 nonnulla recenset, & inter illa, quæ S. Mauritii invocato patrocinio ad ejus sacras reliquias obtenta sunt, quæque huc ex illo transfero. Sic scribit: In templo Sociorum pars est reliquiarum S. Mauritii, Thebæorum Legionis ducis; has Brasili magno honore prosequuntur earumque (imo potius Sancti, quem in illis venerantur) opem sæpe in suis necessitatibus experiuntur. Numquam enim illæ in supplicatione ad pluviam obtinendam deferuntur (deferuntur autem sæpius) quin copiosa cælo descendat pluvia. Nec communi modo Martyr necessitati subvenit, sed & privatæ, ut ex eo, quod sequitur, apparebit. Erat in Brasiliensium pagis quidam ex optimatibus: hic æger ad templum se deferri postulat, illius nomini dicatum, cujus cum reliquias magna animi pietate exosculatus esset, sanus & restituta valetudine domum rediit. Anno MD undenonagesimo, cum magno populi concursu ac frequentia festum Martyris ageretur, puer, qui in sublimem quemdam locum celebritatem spectaturus ascenderat, derepente in lapidum acervum corruit; omnes eum colliso putabant corpore; sospes & integer apparuit, idque non sine singulari sancti Martyris auxilio; decidens enim illius opem auxiliumque invocarat. Sed in accepti beneficii signum, lineam quamdam rubicundam, cinguli instar, corpori circumquaque inhærentem, Deo sic permittente, retinuit. Hisce superaddit Baldesanus, S. Mauritium a Brasilis in protectorem electum fuisse. In Europam remeemus & sanctorum Martyrum per Gallias cultum examinemus.

§ XV. Antiqua erga Sanctos Thebæos veneratio Viennensium & Turonensium. Discutiuntur asserta de ampullis Turonensi, Andegavensi & Condatescensi.

[Turonensis & Viennensis ecclesiæ olim S. Mauritio sacræ.] Metropolitanæ ecclesiæ hæ S. Mauritii nomine insignitæ & consecratæ antiquitus fuerunt. Turonensis nomen S. Mauritii amisit quidem, singularem tamen erga sanctos Martyres venerationem retinuit. Viennensis metropolitana usque hodie sancti Ducis nomen obtinet, nec minus celebris ejus est ibidem cultus. Utræque ecclesiæ Thebæorum Martyrum reliquiis gloriantur, de quibus mox erunt dicenda aliqua. § 1 hujus Gloriæ posthumæ jam observavimus quædam pertinentia ad traditiones Viennensium, advertimusque, S. Mauritii lipsana a S. Eoaldo verisimilius primum eo perlata fuisse circa initium seculi octavi, quo etiam Viennensis basilica S. Mauritii appellari cœpit, & Sanctorum Machabæorum nomen amisit. De his plura qui desideraverit, adeat Opus nostrum tom. 2 Julii pag. 484 & seq., ubi, quæ ad S. Eoaldum spectant, Sollerius examinavit. In Breviario ecclesiæ Viennensis, anno Domini 1522 typis excuso, ad diem XXVI Octobris est Officium novem Lectionum sub hoc titulo: Revelatio SS. Mauritii, Exuperii & Candidi. In eo, licet totum sit cum Antiphonis, Versibus & Responsoriis proprium, nihil occurrit de Viennensium traditione, quam adoptavit Lievreus, & nos § 1 excussimus: solum Responsorium post Lectionem nonam, reliquiarum S. Mauritii his verbis mentionem facit. Felix locus Agaunensis tot Sanctorum plenus reliquiis. Quorum multis & immensis signis fulget, gaudet suffragiis. Et insignis urbs Galliæ, Vienna vocata, sacro Ducis militiæ capite dotata; quæ profecto saniora sunt iis, quæ Lievreus ac deinde etiam Saussayus de adnatantibus & ex Rhodani fluctibus exceptis a S. Paschasio sacris Martyrum cimeliis commemorant.

[176] Dies XXVI Octobris celebritati speciatim designatus, [Pars capitis sancti Ducis Viennæ servatur cum aliis ejusdem] quo tempore fuerit, non invenio, uti nec quare Revelationis titulo insignitus sit. Idne ad revelata S. Theodoro sanctorum Martyrum corpora, an ad perlatas Rhodani aquis supernatantes eorum exuvias, an alio referendum est? Quidquid sit, possident usque hodie Viennenses partem insignem reliquiarum S. Mauritii. Lievreus pag. 104, postquam contenderat, totum sancti Ducis corpus longissimo tempore Viennæ servatum fuisse, fatetur, suo tempore ex illo non superfuisse, nisi solum caput, quod ipsum satis liberaliter asserit, cum scriptores Viennenses non pauci, atque inter illos Maupertuy pag. 19, candide fateantur, non nisi portionem sancti capitis ibidem honorari. Consentiunt omnes, præfatas sacras reliquias ornatas fuisse a Bosone rege Arelatensi, qui obiit circa annum Christi 890; & sepultus est in Viennensi ecclesia S. Mauritio sacra. Quam sedulus fuerit piissimus princeps ille in exornandis sancti Thebani Ducis cimeliis, testatur ejus epitaphium, cujus in Antiquitatibus Viennensibus tales sunt versus initiales:

Regis in hoc tumulo requiescunt membra Bosonis.
Hic pius & largus fuit, audax, ope benignus.
Sancti Mauritii caput ast circumdedit auro,
Ornavit gemmis claris, super atque coronam
Imposuit, totam gemmis auroque nitentem.
Huic dum vita fuit, bona dum valetudo maneret,
Munera multa dedit Patrono, carmine digno.

[177] Porro pretiosa lipsanotheca illa usque hodie summa in veneratione & pretio est apud Viennenses, [minus notabilibus & certis reliquiis.] asseritque Lievreus citatus, ejusdem Sancti reliquias alias suo tempore cum testimonio inclusas fuisse aræ principi ab archiepiscopo, qui aram illam post incendium, quo tota pene ecclesia anno 1567 consumpta fuerat, consecravit. Narrat etiam eodem loco, clypeum S. Mauritii tempore exustionis a quodam milite per pium civem redemptum, ad se sacristam relatum postea, & ab antiquioribus pro eo recognitum fuisse, qui ante eo nomine Viennensibus in veneratione fuerat. Quo is postea evaserit, non comperio: si idem is ipse est, qui suppositus capiti S. Mauritii Viennam adnatavit, non multum fiduciæ apud prudentes inveniet. Quamquam potuit eo a S. Eoaldo diu post inter alias Sanctorum Thebæorum reliquias perlatus fuisse, atque illi postmodum accessisse traditio fabulosa, quæ forte apud Viennenses effecit, ut negligeretur clypeus, cujus allatio tanto commento ornata ipsis exhibeatur. Certe ego apud recentiores non invenio clypei mentionem.

[178] Turonibus celeberrimus nostrorum Martyrum & vetustissimus cultus fabellis etiam nonnullis deturpatus est. [Turonensium traditio] Repertas fuisse in ecclesia Turonensi S. Martini a S. Gregorio ejusdem urbis episcopo reliquias Sanctorum Agaunensium, Commentarii prævii § 4 num. 53 ex ejus scriptis ostendimus; at ibi non enucleate exponit, quænam fuerint sacra pignora, quæ non nisi Reliquiarum nomine appellat. Eæne sacræ exuviæ, quas reperit Gregorius, etiam hodie in sacro Turonensis ecclesiæ thesauro asserventur, incompertum habeo. In Breviario Turonensi, anno Christi 1612 impresso, ad diem XII Maji est Officium duplex sub hoc titulo: Exceptio reliquiarum S. Mauritii. Commemoratio S. Martini etiam præscribitur, de quo pariter est 9 Lectio. Tres Lectiones proprias 2 Nocturni lubet huc transferre. Ita habent: Ex Legione Thebaida sepulta Ursi & Victoris in Saloduro, prope ripam Arolæ fluvii non longe a Rheno posito, corpora Theodoro, dicti loci episcopo, revelata tradiderunt. Sic etiam post multos annos Innocentii membra Rhodanus aperuit. Jugi enim fluxu loculum leniter lambens, non ut e suis (forte legendum est sinu) terræ in voraginem educeret, sed ut detectum honorifice fideles deportarent. Cujus translationem a Domiciano Genevæ & Grato Augustanæ urbis episcopo hac die factam celebramus.

[179] [de sanguine Sanctorum Thebæorum,] Incipit deinde Lectio 5. Cum S. Martinus Roma rediret, transactis Alpibus, venit in planitiem, ubi sancta Legio Thebæorum martyrum Mauritii & Sociorum ejus a Maximiano fuit pro Christo interfecta. Flexis itaque genibus, vir beatus Deum oravit, ut de sanctis Martyribus aliquas sibi reliquias revelaret. Super herbas igitur prati illius, ubi sanguis sanctorum Martyrum pro Christo fuerat effusus, apparuit ros sanguineus, ex quo tres ampullas beatus pontifex replevit. Terminatur hic 5 Lectio, & 6 inchoatur. Unam ex illis in ecclesiam Turonensem hodie reposuit, & eam in memoriam beatorum Mauritii & Sociorum ejus dedicavit. Dictarum vero ampullarum ad ecclesiam Andegavensem delegavit alteram, quæ postmodum in honorem eorumdem Martyrum ædificata est, & sub eorum nomine consecrata. Et tertia ampulla ad ecclesiam Candatensem, ubi postea transivit ad Superos, per eum transmissa est. In Breviario altero Turonensi ecclesiæ S. Martini, anno Domini 1635 typis ibidem edito, ad præfatum diem indicitur festum Subventionis beatissimi Martini episcopi confessoris duplex. Totum fere officium de Subventione illa proprium est; at Lectiones 2 Nocturni sunt De Exceptione reliquiarum S. Mauritii & Sociorum ejus, atque eadem fere referuntur, quæ superius ex alio Officio recitavi. Lectio ibidem 1 seu 4, nescio quid, de SS. Ursi & Victoris corporibus revelatis, & quidem Theodoro Solodorensi episcopo, comminiscitur. Theodori certe sedes Octoduro Solodorum liberaliter transfertur, & pro inventione corporum S. Mauritii & Sociorum, revelatio SS. Ursi & Victoris perperam substituta est. Quanto sint firmiora reliqua, exploremus.

[180] [quem S. Martinus fertur] Surius ad hunc diem post Acta Sanctorum nostrorum edidit Fragmentum epistolæ decani & canonicorum Castri-novi in Galliis ad reverendissimum archiepiscopum Coloniensem Philippum, ex qua conjecto, cetera omnia profecta fuisse: quapropter illud pariter hic repræsento, nonnullis tamen omissis, quæ ad rem non faciunt. Dum beatus Martinus cum paucis admodum comitibus sub habitu peregrini Roma regrediens in mente haberet orare in loco tanta excolendo reverentia, in quo tot pro Christo Martyrum millia pretiosum sanguinem effudissent, Agaunum venit, &, completa oratione, a monachis (nam monachi tum temporis locum possidebant) de reliquiis eorumdem Martyrum aliquid sibi devote donari petiit. Qui personam adumbratam schemate non cognoscentes & repellentes, dare prorsus renuerunt. Abjectus igitur ab hominibus sacerdos … ad divinum more suo se contulit præsidium, & ab incolis saltem locum, roseo quondam cruore purpuratum, sibi ostendi obtinuit; ubi flexis genibus, corde, vultu & manibus in cælum directis, Dominatorem terræ & mortis oravit, … ut, qui in die novissimo totam hominis substantiam in ictu oculi reparaturus est, aliquid ex sanguine Militum suorum pro gloria sui nominis illinc effuso & absorpto de abyssis terræ ad laudem suæ majestatis & Martyrum honorem dignaretur refundere.

[181] Deinde, exempto vagina cultello, altera manu virentis coma graminis comprehensa, [prodigiose ex terra] mox ut altera in gyro, id est, in modum coronæ cæspitem incisum sustulit (mirum dictu & inauditum hactenus miraculum!) densus ab ipso cæspite copiosi sanguinis imber distillare cœpit: de quo Martinus, quantum Divina largitas contulit, cum summa veneratione & gratiarum actione lætus suscipiens, per vascula ad hoc de industria facta dispertivit, & reditum cum exultatione maturans, cum suis iter arripuit. Sed ut Martinus abjectus, Martinus electus Dei pontifex appareret, iter quidem inchoare, sed occulta vi quadam prohibitus, promovere non potuit; donec inspiratione secreta voluntatem Largitoris intelligens, Agaunum reversus, quod gestum fuerat, reseraret, & avaros illos monachos, quos inopes copia faciebat, redarguens, &, quis esset, aperiens, data parte sanguinis cælitus adepti & cultello illis, quo cæspitem præciderat, dimisso, participes tantæ benedictionis efficeret. Quibus ad hæc tremefactis, & culpam duritiei suæ fatentibus, veniam clementer indulsit, omnia ei sua seque exponentibus. Ipse, quæ Deus sibi præbuerat, arbitratus sufficere, vale facto illis & accepta a Deo facultate progrediendi, Turones rediit, ubi cum maximo clericorum & civium universorum tripudio & applausu, ut pastor & dominus luxque patriæ solenni processione susceptus, ipsum, quem deferebat, sanguinem omni rosa & obrizo venustiorem, per quotquot voluit vascula divisum, locis, quibus judicabat oportere, decenter composuit, ejusdem metropolis principalem ecclesiam, sed & Andegavensem illi subjectam, tantorum pignorum parte aliqua nobilitans, in honorem eorumdem martyrum Mauritii Sociorumque ejus consecravit.

[182] Cujus susceptionis memoria solenniter in urbe nostra quotannis agitur quarto Iduum Majarum &c. [elicuisse, monumentis recentibus] Monet Surius, deinde pauca, forte huc non pertinentia, interseri, atque ex instrumento ita prosequitur: In tantum autem prædictorum Thebæorum Martyrum sanguinem veneratus est Martinus, ut ampullam ex eo completam secum perenniter habendam retineret, & in locum requietionis suæ, cum hominem exuisset, reponi præciperet. Hæc canonici Castri-novi ad Philippum Coloniensem archiepiscopum, qui cathedram illam obtinuit, computantibus Galliæ Christianæ auctæ scriptoribus, anno Christi 1168, laudatosque canonicos Castri-novi relationem rogarat eorum, quæ rumor ad se pertulerat. Porro quæ hic narrantur talia sunt, ut ipsa sua insolentia mox suspicionem commenti prudentioribus lectoribus injicere debeant, & injicerent procul dubio, etiamsi, qui referunt, S. Martino ætate multo propiores essent. Effluens ex præciso cæspite copiosus sanctorum Martyrum cruor, præparata excipiendo illi ex prophetico spiritu vascula, vi quadam secreta retentus sanctus pontifex, donec Agaunenses insoliti prodigii & obtenti sanguinis miraculosi participes fecisset, atque his similia accumulata, sunt miracula, quæ, nisi optimæ fidei vade asserta fuerint, non facile admittentur. Accedit ab argumento negativo, Severi Sulpitii nimirum, Venantii Fortunati, Gregorii Turonensis aliorumque antiquiorum S. Martini encomiastarum silentio, non facile superanda præsumptio de rei totius falsitate, quam nemo facile evellet, & auxerunt hactenus, qui novis ampullam illam tenebris involverunt, ut mox videbimus. Interim videtur indubitatum esse, quod ex hac relatione canonicorum Castri-novi res tam parum credibilis ad Breviaria ecclesiæ Turonensis transierit. Qui tamen Lectiones recitatas illis inseruit, videtur rem mitigare voluisse: etenim cruorem prodigiosum narrat, non ex præciso per S. Martinum cæspite fluxisse, sed, Sancto orante, roris instar super prato apparuisse & collectum fuisse.

[183] [nixa] Scriptores insuper nonnulli alii, quæ inde hausta sunt, liberaliter exceperunt. Inter illos Joannes Maan in Metropoli Turonensi & S. Martino num. 15 citans Martyrologium Turonense, quod non vidi, fere omnia sine scrupulo adoptat, & subnectit: Eaque fuit jam olim ad nostra fere tempora (cessarant erga jam tum) servandi in ecclesia Turonensi hujus sanguinis cura studiumque, ut, nisi qui sanctissime juravissent, non permissuros se ampullam tolli ab ecclesia, in canonicorum ejus collegium minime adscriberentur. Accessit his Petrus Franciscus Chiffletius Societatis nostræ in Illustrationibus Jurensibus Mss., ut paulo post videbimus. Henschenius noster inter Prætermissos ad diem XII Maji, ubi in Fastis sacris Turonensibus hactenus relata occurrerunt, rem huc discutiendam rejecit. Qui in arte critica non omnino novus est, facile perspicere potest, magnam difficultatem creare similia non debuisse: quæcumque enim pro asserendis factis tam insolentibus scriptores illi instrumenta protulerunt, teste Gervasio, præposito ecclesiæ S. Martini Turonensis, in hujus sancti præsulis Vita lib. 3 pag. 220, ætatem sex seculorum non excedunt, adeoque nata sunt eo tempore, quo scriptores de fabulis monumentis sacris inserendis magna æmulatione contendisse videntur. Aliunde etiam præfata ampulla novis tenebris involuta est, quæ traditionis inconstantiam ineptiamque satis ostendunt.

[184] [variisque fabellis involuta,] Neminem scilicet enucleate satis edisserentem vidi, an ampulla illa usque hodie Turonibus supersit, & credatur plena sanctorum Martyrum nostrorum sanguine, tanto cum prodigio ex terra obtento, an potius alio, & quando ablata sit, vel quo denique evaserit. Petrus Franciscus Chiffletius, Operis nostri adjutor sæpe laudatus, in Illustrationibus Jurensibus ejus manu scriptis, quæ apud nos servantur, censet, eamdem illam phialam esse, quam habet hodie in magna veneratione monasterium Majus apud Turones; quod si verum est, tot prodigiis nova prodigia substituuntur & accedunt. Refert Andreas Duchesne lib. 2 Antiq. Francic. pag. 507 ex Severo Sulpitio (ut quidem ait) S. Martinum in lapsu per scalæ gradus graviter collisum ac pene ad mortem contusum, oleo inunctum fuisse & sanatum ab angelo, huncque ejusdem olei plenam phialam S. Martino reliquisse, quo sanctus præsul deinde admiranda plurima operatus sit. Hanc autem ampullam cum oleo residuo addit usque ad sua tempora servatam & honoratam fuisse in monasterio Majori. Eodem oleo Henricum IV Galliæ regem unctum fuisse, post Scipionem Dupleix & præsidem Thuanum, asserit. Hi assertorum suorum testes allegant pro ampullæ prodigiosæ origine Severum Sulpitium, Paulinum Petricordiam, Venantium Fortunatum & Alcuinum. Ab hisce scriptoribus mentio fit quidem plurimarum sanationum, quæ oleo S. Martini patratæ sunt, sed ab iisdem clarissimis verbis dicitur, non oleum illud ab angelo perlatum ad sanctum præsulem, sed ab hoc liniendis ægris consecratum seu benedictum fuisse, quæ profecto toto cælo differunt.

[185] [non videtur;] Quamquam hæc leviora sunt, si vere Chiffletius asserit, eamdem ampullam esse, quæ modo plena sanguine Thebæorum Martyrum tam miraculose obtento, modo referta traditur oleo ad S. Martinum e cælis delato, quæ, ni fallor, non est opus pluribus exagitare. Pro diversa temporum exigentia & scriptorum placito mutatum fuisse Martyrum sanguinem in prodigiosum oleum, ac rursus in cruorem reversum esse, non credam, nisi testimoniis prorsus indubitatis convictus fuero. Ab oculato inspectore deprehendi facile poterit, concretusne sanguis, an oleum famosa phiala Turonensi contineatur. Si pro secundo is steterit, atque Turonensium traditiunculis in ceteris adhæserit, meminerit antiquis testimoniis probare, a S. Martino ad hæc usque tempora fuisse conservatam, atque allationem ab angelo solidis omnino argumentis stabilire, alias vel nusquam habebit me consentientem, vel saltem non suspicantem, de oleo illo esse potius, quod S. Martinus sanandis ægris benedixit, quod ad ejusdem sancti episcopi sepulcrum scaturiit, vel denique quod aluit lampades coram ejus effigie ardentes: de quibus plura Gregorius Turonensis de Miraculis S. Martini lib. 1 cap. 15, lib. 2 cap. 32 & 51, & lib. 4 cap. 24.

[186] Quod si is, qui ampullam examinaverit, asserat, sanguine plenam esse & sanguine quidem sanctorum Thebæorum Martyrum: [facile fidem] mitissimam primum conjecturam rependemus: fuisse forte a Christianis, qui Sanctorum corpora sepelierunt, collectum, & usque ad hæc nostra tempora conservatum. Huic porro conjecturæ si indubie adhærentem me habere voluerit, suspicionem meam non evellet, nisi rei testes antiquiores, quam qui XII seculo vixerunt, produxerit. Hactenus nullum vidi, qui ante canonicos Castri-novi famosæ ampullæ meminerit; ut autem luculentius fiat, quam levis momenti sit eorum auctoritas, subnecto fragmentum aliud epistolæ, cujus partem superius recitavimus. Inchoatur id, ubi illa desinit, fuitque ad nos ab eodem P. Petro Francisco Chiffletio submissum. Sic habet apographum: Hanc (prodigiosam ampullam) nostris modo temporibus ex occulto secretario, quod sub arca ejus (S. Martini) est, inventam, & ex capsa argentea, quæ aliis duabus, altera æque argentea, altera lignea, ambiebatur, prolatam omnes pene vidimus, populis salutandam & osculandam longo tempore exhibuimus, & in eminentiori post hæc ecclesiæ loco cum eadem capsa loris argenteis, clave aurea & firmatura munita, decenter cum aliis reliquiis exaltavimus.

[187] Cultellus autem viri sancti, & ea pars sanguinis, [apud prudentes inventura: uti nec ea, quæ de ampullis] quam Agauni reliquerat, ut sæpe auditum est, viris devotis per locum illum transeuntibus, si expetant, adhuc ad testimonium tantæ virtutis ostenditur, & multi nostrum ante paucos annos in ecclesia nostra viderunt, aliquibus ex canonicis ejusdem loci (qui monachis substituti sunt) dum ad colligendas Fidelium eleëmosynas pro reparatione ecclesiæ suæ nuper adustæ, exissent, & ad nos divertissent, utrumque nobis ostendentibus, & his, quæ supra retulimus fideliter, adstipulantibus. Cultellus prodigiosus non comparet amplius in thesauro sacro abbatiæ Agaunensis, de pretiosa ampulla operis Ægyptiaci in reliquis, ni fallor, sermo est; at si Agaunenses asserant, Martyrum suorum cruorem illa contineri, suspicor, malle illos credere, a Christianis in eorum passione exceptum fuisse, quam tam prodigiose a S. Martino obtentum. Quidquid tamen fuerit, habemus hic prodigiosæ ampullæ Turonensis exordia, quæ si quis ad anteriora tempora referre voluerit, doceat nos, unde didicerint canonici, non solum S. Martinum ampullam miraculoso Martyrum sanguine, eo, quo narrant, modo replevisse, sed insuper eamdem hanc ipsam esse, quam sub ejus loculo repererunt. Verisimiliter non id illis constitit ex aliquo antiquo monumento, apud phialam illam reperto; neque enim omisissent id volenti singula edoceri Philippo narrare, quod repertum thesaurum suum imprimis commendare debebat, dum nec testimonium ullum aliud, imo ne traditionem quidem allegant. Atque hæc, ni fallor, sufficiunt, ut ne rem tam insolentem hic adoptemus. Quæ in fragmento epistolæ apud Surium de ampullis similibus Andegavensi & Condatescensi asseruntur, non minus fabulam sapiunt. Certe quæ in Breviario illius ecclesiæ anno 1624 typis edito ad diem 2 Decembris allegantur, totidem fere verbis ex epistola profecta sunt. Condatescensis ampulla id insuper prodigii cum Turonensi commune habuit, quod in ea ex oleo S. Martini sanguis Thebæorum Martyrum natus sit.

[188] [Andegavensi & Condatiscensi adferuntur] Anonymus scriptor Vitarum trium primorum abbatum Jurensium, de quo plura Commentarii prævii § 3 num. 44 & seqq. in S. Augendo refert, phialam olei S. Martini pendentem ad cervical Antidioli monachi, toto cœnobio una nocte pene in cineres redacto, postridie inter vasta incendia & cœnaculorum adhuc ardentium flammas plenam, clausam & illæsam repertam fuisse, ac deinde magno in honore habitam. Ampulla illa, teste Chiffletio sæpe laudato, in qua oleum in sanguinem trænsierat, usque ad medium seculum præteritum perduravit, quo tempore a monacho incautius tractata, manibus elapsa, soloque illisa dissiliit, facile præbens examen, an oleum ea, an sanguis contineretur. Ceterum, ut exagitandarum fabularum finem faciamus, habuerunt Viennenses & Turonenses, præter hactenus assignatum, hunc etiam diem S. Mauritio ejusque Sociis speciali cultu sacrum; etenim in Viennensi Breviario citato ad diem XXI Septembris, quo colitur S. Matthæus, Officium a Capitulo est de sanctis Thebæis Martyribus proprium, & ex eorum Passione desumptum. Apud Turonenses cedit a Vesperis S. Matthæus, & est Officium totum de sanctis Martyribus nostris proprium cum Octava, ubi etiam Lectiones 2 Nocturni diebus non impeditis cum Responsoriis propriæ sunt. Teste Bailleto, hodiedum in plerisque Galliæ diœcesibus Officium Martyrum nostrorum redactum est ad ritum semiduplicem, quod forte ad laudatas ecclesias etiam extenditur. Suspicor autem Turonibus præter ampullam & exuvias sacras ad S. Martini, nonnullas servari, vel servatas saltem fuisse sanctorum Martyrum nostrorum reliquias in metropolitana ecclesia, quæ longo tempore a S. Mauritio nomen obtinuit.

§ XVI. Reliquiæ & veneratio sanctorum Thebæorum Andegavi, Remis & per reliquam Galliam.

[Brachium, quod habent Andegavenses, forte est] Præter enumeratas superiori § duas metropolitanas ecclesias, habet Gallia binas cathedrales S. Mauritii nomine sacras, Andegavensem scilicet, & Mirapicensem. Andegavenses cultus sancti Thebæorum Ducis initia ad S. Martinum referunt, a quo asserunt ecclesiam suam eo nomine consecratam & pretiosa ampulla ditatam fuisse. De ampulla quid censendum sit, jam dixi: quæ ad S. Martinum consecratamque ab illo Andegavensem ecclesiam spectant, ad ejus Acta examinari poterunt; certum interim est, Caroli Magni temporibus illam hoc titulo sacram fuisse, ut liquet ex præcepto, quod Mauriolo concedit, apud Sammarthanos in Catalogo præsulum Andegavensium. In ejusdem ecclesiæ Breviario, Parisiis anno Christi 1624 excuso, festus nuntiatur hic dies XXII Septembris, & præscribitur Officium totum proprium de S. Mauritio & Sociis cum Octava. In eodem Breviario die 2 Decembris de S. Martyribus nostris rursus est Officium semiduplex in festo Receptionis brachii S. Mauritii martyris. Lectione 1 secundi Nocturni post ea, quæ dixi de ampulla ex epistola canonicorum Castri-novi excerpta esse, sequitur: Habet etiam (Andegavensis ecclesia) caput S. Innocentii, Agauno allatum ab Eusebio episcopo. Habet insuper brachium S. Mauritii: quod qua occasione acceptum fuerit, ita narratur (Lectione 2.) Anno salutis MCCIII, cum magna classe Franci cum Venetis juncto fœdere, ad sacrum bellum proficiscerentur, Romano Pontifice Innocentio III per legatos instante, ut occasione Expeditionis Hierosolymitanæ Græci, qui pridem ab ecclesia Romana defecerant, ad officium revocarentur; eo ducta classe, Alexius Angelus, Isaaci filius, in imperium cum patre ea conditione restituitur, ut Græca ecclesia deinceps in Romanæ Sedis obsequio permaneret.

[190] Sed eo fraude Alexii Ducæ, cognomento Murzufli, [S. Mauritii martyris Apamæensis:] intra sextum mensem sublato, & universa civitate conditionem fœderis detrectante, Constantinopolis acri obsidione expugnata in Latinorum potestatem venit, eique impositus imperator Balduinus, qui, sublato schismate, Orientalem ecclesiam sanctæ Romanæ Sedis auctoritati subjecit. Capta urbe, cum archiepiscopi Philippensis, qui patria Rothomagensis erat, pietati concessum foret, ut complures Sanctorum ibi conditorum reliquias acciperet, inventum in iis brachium gloriosissimi martyris Mauritii præ ceteris magno in honore habuit, atque Andegavensi ecclesiæ dono dedit. Sacrum pignus magno omnium ordinum concursu & veneratione in ecclesiam exceptum est, ejusque sacrario illatum IV Nonas Decembris: atque ex eo tempore cœpta est quotannis eo die celebrari solemni ritu memoria Receptionis sacratissimi hujus brachii, in qua regi Martyrum Christo pro tanto beneficio exolvuntur gratiarum actiones. Circa hæc suspicionem mox aliquam legentibus ingerunt ita narratur, quod innuere videtur, rem magis traditione, quam indubitatis monumentis, quæ nec ego alibi usquam inveni, niti. Difficile creditu videtur, S. Mauritii Agaunensis martyris brachium Constantinopolim avectum fuisse. Habent & suum Græci cum sociis Mauritium, celebrem martyrem Apamæensem, ut Commentarii prævii § 3 num. 79 & seqq. monui. Idem sacris Fastis inscriptus est XXI Februarii, ejusque sacræ exuviæ procul dubio per Orientem sparsæ fuerunt. An non hujus Mauritii brachium Constantinopoli acceperunt Andegavenses? Ego maxime dubitare pergam, donec quis me certiora docuerit, si nimirum ea via id accepisse se consentiant, quam laudatum Breviarium assignat.

[191] Ad Mirapicensem ecclesiam transeamus. Hæc anno tantum 1318 in cathedralem erecta est, [Ecclesia Mirapicensis Sancto sacra. Remenses obtinuerunt ejus reliquias cum instrumento,] ut advertunt Sammarthani in Catalogo episcoporum illius ecclesiæ: an autem, cum parochialis adhuc esset, S. Mauritii nomen gesserit, fueritque reliquiis ditata, incompertum habeo, destitutus quibuscumque ejus ecclesiæ monumentis. Marlotus Historiæ Metropolis Remensis tom. 2 lib. 2 cap. 21 refert instrumentum, quod fidem facit, canonicos S. Symphoriani Sancti nostri & Sociorum ejus Thebæorum exuvias obtinuisse, quod huc transferri meretur, & est tale. Viris venerabilibus & discretis, decano & capitulo S. Symphoriani Remensis. N … sanctæ Agaunensis ecclesiæ dictus abbas & totius ejusdem loci conventus salutem in Auctore salutis. Ad preces & instantiam dilecti & compatriotæ nostri Willelmi canonici nostri per eumdem de reliquiis beati Mauritii Sociorumque ejus portionem non modicam vobis transmittimus, accepta per eumdem juratoria cautione, quod eædem reliquiæ cum reliquiis S. Symphoriani reponentur, vel in altari consecrato proprio in honore S. Mauritii recondentur. Datum anno gratiæ MCCXXV, anno primo revelationis S. Mauritii, quæ sub VII Cal. Nov. Sammarthani in suo Catalogo Agaunensium abbatum ab anno 1170 usque 1282 non nisi quinque, eosque, si primum & quintum excipias, indistincto ulterius tempore abbates statuunt. Ex his medii sunt Hugo II, Gualterus, & Nantelmus.

[192] [in quo agitur de aliqua revelatione cujus adjuncta] Laudatus sæpe abbas S. Leopoldi in Historia Ms. cap. 22 post Hugonem II, anno Christi 1217 Aimonem, Guacheri comitis Burgundionum fratrem, sufficit, sub quo, inquit, Honorius III confirmavit donationem comitis Monasteriolensis pro 20 ulnis panni rubri, de qua donatione usuque panni superius num. 39 mentionem feci. Idem eruditissimus auctor advertit, anno 1224 Aimoni substitutum fuisse Nantelmum, qui procul dubio idem est, cujus nomen in instrumento Remensi, nescio quare, nisi forte legi non potuerit, omissum est, vel certe non nisi initiali littera designatum. Nantelmum anno 1225 abbatem fuisse, liquet ex veteri inscriptione hac, quæ habetur in herma, seu dimidiata S. Mauritii argentea statua, unde ejus reliquiæ extractæ postea fuerunt, & substituta sunt SS. Innocentii, Candidi atque Vitalis sacra aliquot ossa. Inscriptionem Latinam facio: Anno gratiæ MCCXXV, XXIV Octobris revelatum fuit corpus S. Mauritii, et positum in hoc herma tempore Nantelmi abbatis hujus loci. Differt hic duobus diebus tempus revelationis, cum VII Kalendas Novembris cum die XXVI, & non cum XXIV, conveniat; at si numeros Romanos habet inscriptio, facile errari potuit. Porro, quænam sit illa revelatio corporis S. Mauritii, de qua in utroque instrumento est sermo, enucleate expositum non invenio. De eadem verisimiliter agitur in Officio Ms. cœnobii Agaunensis, de quo supra num. 39; at neque hinc aliquid lucis affulsit.

[193] [obscura sunt. S. Mauritii cultus Parisiis,] Delislius inter instrumenta suæ Historiæ subnectenda assignat bullam Gregorii IX, datam XX Octobris anno 1228, qua Pontifex hortatur Sedunenses, Genevenses & Lausanenses, ut abbatem Nantelmum juvent eleemosynis ad reædificandum Agaunense monasterium, quod corruerat. Basilicæ etiam plurimum a temporum injuriis passa, si non pene diruta & collapsa, eodem regente, fuerat. Etenim Nantelmus legitur annulum S. Mauritii anno 1250 dedisse Petro in gratiarum actionem, quod frater ejus Amedeus III, Sabaudiæ comes, illam reædificaret. Iis calamitatibus involutæ sancti Ducis reliquiæ, an deperditæ sub ruinis aliquando latuerint, an loco incognito a quopiam reconditæ ac deinde inventæ fuerint, ignoro, neque vestigium ullum invenio, quo vel conjectura niti possit. Revertor, unde, oblata occasione, diverti, ut moneam in Clarissarum Remensium parthenone servari costam S. Mauritii, ut idem Marlotus tradit lib. 3 cap. 27 sub finem. Urbem Parisiensem variæ etiam sanctorum Martyrum nostrorum reliquiæ exornant. Ad S. Benedicti & S. Martini a Campis apud Cælestinos, in Valle gratiæ & templo collegii Societatis nostræ exponuntur, coliturque S. Mauritius ut Patronus secundus in sacello majori archiepiscopali. Duo sunt insuper pagi in Parisiorum vicinia, Nanterre, ortu S. Genovevæ celebris, & Charenton, quorum ecclesiis Patronus est, & titulum facit.

[194] Celeberrimus quondam fuit sancti Ducis cultus in urbe Aurelianensi. [Aureliæ; Cainone & in plurimi] Testatur id Franciscus le Maire in Antiquitatibus ecclesiæ & diœcesis Aurelianensis pag. 36, ubi in Inventario reliquiarum ecclesiæ S. Crucis II Maji anno 1562 in turrim novam illatarum ita observat Gallice: Brachium unum & reliquiæ S. Mauritii inclusa capsæ argenteæ duobus leonibus argenteis suffultæ, cujus Sancti festum celebratur in hac diœcesi. In hac civitate est ecclesia a S. Mauritio nominata, quæ etiam S. Eligii appellatur & ad quam antiquitus generalis supplicatio fiebat Dominica præcedente festum S. Mauritii, quod est XXII Septembris. Eadem habet contracte Carolus Sausseyus in Annalibus Aurelianensibus pag. 641: at sanctæ hæ reliquiæ cum reliquo fere omni thesauro sacro eodem illo anno a Calvinistis iconomachis sacrilege direptæ & profanatæ fuerunt. Solemnior etiam est Cainone, seu ut alias vocant, Chinonii Sanctorum nostrorum veneratio. Caino, vicus quondam fuit, nunc oppidum est non inelegans in provincia Turonensi ad Vigennam fluvium versus agrum Pictaviensem. Officia propria Cainonensis ecclesiæ S. Maximi habemus anno 1619 impressa Salmuri, unde 7 milliaribus in Ortum distat. In Calendario, Officiis præfixo, ad XXII Septembris ita notatur: Mauritii & Sociorum MM. duplex. In primis Vesperis fit processio ad ecclesiam parochialem ejusdem, & in die ibidem celebrat chorus Missam solemnem. Ad ipsum vero diem, ubi Officii ordo præscribitur, est hic titulus: Mauritii & Sociorum MM. duplex: festivatur. Haud dubie quia vel Patronus ecclesiæ est S. Mauritius, vel ejus ibi particulares reliquiæ servantur.

[195] In pluribus insuper aliis Galliæ ecclesiis Officium habuerunt sancti Thebæi Martyres, [Galliæ locis;] quod tamen dubito, an usque hodie ubique obtinuerint. Inter alia cultus illius indicia sunt sequentium ecclesiarum Breviaria & Officia propria. Biterrensia anno 1631 impressa monent, esse celebrandum diem XXII Septembris ritu duplici; Cabillonensia anni 1620 indicunt pro ecclesia cathedrali; Diensis ecclesia præscribit ad eumdem diem duplex totumque proprium de S. Mauritio & Sociis cum Octava, in qua diebus non impeditis rursus sunt Lectiones aliæ propriæ. In primis Vesperis diei S. Matthæus non habet nisi commemorationem. Proprium autem illud Diense excusum est anno 1669. Tam singularis Diæ Sanctorum nostrorum cultus a sacris aliquot reliquiis verisimiliter occasionem habuit. Certe Columbus, ut observavit Henschenius in Annotatis ad Acta S. Marcelli tom. 1 Aprilis pag. 829, asserit, ibi quondam fuisse cœnobium monachorum S. Mauritii. Præterea Breviaria & Officia impressa, Lemovicense anni 1625, Maurinianense 1512, Morinense 1542, Nanetense 1623 pro cathedrali tantum, Officium duplex & proprium de sanctis Martyribus habent. In Missali Rotomagensi anno Christi 1585 excuso præscribitur Missa ritu duplici, at in Breviariis, quæ annis 1527 & 1736 edita sunt, non est Officium, nisi semiduplex, quo ritu in plerarumque aliarum Galliæ ecclesiarum antiquioribus monumentis similibus passim cum Lectionibus propriis celebratur. Mitto vicinas Germaniæ Galliarum civitates perlustrare, eo excursurus, cum S. Mauritii & Sociorum cultum in Germania examinabimus, ut de notabilioribus adhuc aliquot reliquiis lectorem moneam.

[196] Est uno milliari Gallico infra Noviomum in Orientali Isaræ fluminis ripa celeberrima opulentissimaque abbatia Ordinis S. Augustini, [in abbatia Ursi-Campi, Claromonte, in cœnobio Bellilocensi,] quæ Ursi-campi, indigenis Orcamp seu Ours-camp, nomen habet. Lievreus sæpe memoratus Antiquitatis Viennæ cap. 15 pag. 104 refert, mentum & nasum S. Mauritii eo translatum fuisse; eadem habet Bailletus in Historia cultus sancti nostri Martyris, neuter tamen allegat asserti sui vadem. S. Bonitus episcopus Claromontanus sub seculi VIII initium celeberrimam basilicam Agaunensem, Martyrum patrocinium imploraturus, adivit, ut testatur biographus ejus auctor coætaneus in Opere nostro tom. 1 Januarii pag. 1073. Insignis ejus tempore fuit Claromonte S. Mauritii ecclesia, ut idem anonymus pag. 1075, & 1076 testatur, quam acceptis aliquot Agauno reliquiis credo sanctum virum ditasse. Claromontio duobus milliaribus Gallicis ad Meridiem dissitum celebre est monasterium, quod Belluslocus, & vernacule Beau-lieu vocatur, eoque fuit olim translata pars ingens brachii S. Mauritii. Rem narrat Richardus abbas S. Vitoni in Vita S. Rodingi vel Chraudingi, fundatoris illius cœnobii, illustrata in Opere nostro ad diem XVII Septembris, ubi hæc videri possunt cap. 2 pag. 516. Hericus monachus in Miraculis S. Germani, in Opere nostro excusis tom VII Julii pag. 255 & seqq., describit cap. 3, quomodo suo tempore S. Mauritii reliquiæ obtentæ translatæque fuerint in cryptas S. Germani Autissiodorensis. Juverit aliqua huc transtulisse.

[197] [Autissiodori,] Emensis alpibus (inquit) ad sanctos Agaunenses Martyres diverterunt (monachi, qui Roma cum obtentis a Nicolao I sacris reliquiis anno 862 vel sequenti redibant) Ibi ab Hueberto, abbate famosissimo, excepti quam familiariter, tanti fatigationem itineris plena viri benevolentia, ingenti Religiosorum affectu, larga denique totius liberalitatis indulgentia relevarunt. Dehinc oblatam sibi negotii opportunitatem intentatam linquere non sibi integrum fore arbitrantes, Sanctorum Agaunensium reliquias a prænominato principe poscendas decreverunt. Is, volente Deo, quod postulabatur excepit benignissime, quod & viris esset familiarissimus, &, utpote secularia meditans tantum, in Sanctorum largiendis patrociniis non satis avarus. Quamobrem, sacrorum corporum accito custode, pretiosi martyris Mauritii complectendam reliquiarum partem cum venerando capite S. Innocentii, legionarii quondam ejus, incunctanter largiri præcepit. Id, quamquam omnes ferrent ægerrime, obtinuit tamen jussio principis indifferenter fieri, quod volebat. Narrat deinde, quomodo collectus per varia loca sacer thesaurus Autissiodori exceptus & reconditus fuerit. Hubertus seu Huebertus abbas Agaunensis, de quo hic sermo est, frater erat Theodebergæ reginæ, uxoris Lotharii regis in historia illius temporis notissimæ. Non minus famosus est Hubertus pudendis criminibus, quibus post excussum, quo juvenis initiatus fuerat, clericatum, non secularem modo, sed etiam dissolutissimam vitam agens se maculavit, abbatiarum & bonorum ecclesiasticorum rapacissimus invasor decoctorque turpissimus. Quo deinde sacra hæc cimelia evaserint, non comperio. In Breviariis ecclesiæ Autissiodorensis tum antiquis, tum recentioribus, non nisi semiduplex est Officium de S. Mauritio & Sociis. De S. Innocentii capite recurret infra sermo.

[198] [Sylvanecti, quo per S. Ludovicum translata sunt] Ditissimus exuviarum sanctorum Martyrum Thebæorum thesaurus per S. Ludovicum obtentus Silvanectum (Senlis) translatus & in ecclesia prioratus S. Mauritii, quem sanctus rex fundavit, reconditus fuit. Hujus rei indubitata testimonia habemus in Bulla Clementis IV, cui insertæ sunt litteræ Roberti, tum temporis Silvanectensis episcopi, ut videre licet apud continuatores Galliæ Christianæ auctæ tom. 10 col. 235 inter Instrumenta. In Bulla illa dicitur: Præfati religiosi (Agaunenses) ejus (S. Ludovici) annuentes, plura corpora de thesauro sui monasterii sanctorum Martyrum regiæ devotioni exhibere curarunt, & ad ipsum regem idem abbas cum quibusdam ex suis Fratribus ea personliter una cum solemnibus nunciis deferenda. Quamquam lubet ex Vita ejusdem sancti regis, a reginæ confessario scripta, & in Opere nostro secundo loco excusa tom. V Augusti pag. 571 & seqq., decerpere, quæ sancti Ludovici venerationem erga sanctos Thebæos Martyres probant, & ad Silvanectensem sacrum thesaurum spectant; sic igitur ibi legitur cap. 4 pag. 583: Quandoquidem venerabilis sanctus Ludovicus decreverat Silvanecti prope palatium suum construendum curare ædem ad honorem S. Mauritii ejusque Sociorum, tantum egit atque effecit, ut viginti quatuor, aut circiter, corpora Sociorum S. Mauritii ex eadem Legione acceperit ab abbate ac monachis istius abbatiæ, ubi dicta corpora requiescebant, quæ sita est in Burgundia. Abbas cum quibusdam suorum Fratrum nuntiisque, eo a venerabili rege missis, ea Silvanectum detulit.

[199] Ubi autem pervenerunt tam prope Silvanectum, ut in urbem deferri possent, [aliqua sanctorum Agaunensium corpora,] venerabilis rex ea deponi jussit in domo quadam episcopi, quæ Mons nominatur, ac media circiter leuca Silvanecto distat. Tunc congregari jussit episcopos abbatesque multos, ac præsentibus proceribus multis numerosaque populi turba, instrui jussit agmen supplicantium ex omnibus clericis urbis Silvanectensis. Imposita fuere memorata corpora sancta variis thecis, panno serico splendide coopertis, atque ea portari jussit, ingenti procedente supplicantium agmine, in urbem ad ecclesiam principem hoc modo. Ipse beatus rex propriis humeris portabat thecam ultimam cum viro claræ memoriæ Theobaldo, Navarræ rege, ab episcopi domo usque ad ecclesiam ante dictam: aliasque etiam thecas ante se portari jussit per alios magnates equitesque. Putabat enim rex beatus, ut creditur, congruum esse ac honestum, ut dicti Sancti, qui equites fuerant Jesu Christi, gestarentur ab equitibus. Idem prioratus ipsius S. Mauritii ducis Thebæorum sacras exuvias etiam nactus est. Testantur id continuatores Galliæ Christianæ in serie priorum S. Mauritii in Adamo, sic satis obscure scribentes: Anno MCCCLXXVI die ultima Novembris Amedeus Sabaudiæ comes huic ecclesiæ dedit partem ossis brachii S. Mauritii, olim, inquit, acceptam ab Agaunensi abbate ex illustri gente de Barthelem, præsente Carolo imperatore & abbatiæ secretario Girardo de Beve vel de Veue, nunc abbate.

[200] Ubi id dicat Amedeus, nescio, nam instrumentum nullum assignatur. [ex quibus unum cessit abbatiæ S. Dionysii & Caroli-locensi,] Qui hic Girardus de Beve vel Veue appellatur, est Girardus Bernardi, cujus exstat, teste reverendissimo de L'iste in Historia Ms. cap. 22, procuratio, signata anno 1377. Idem præcedenti capite observat, Joannem Bartholomæi abbatiam Agaunensem gubernasse ab anno 1356 usque ad 1376, ejusque tempore comitem Sabaudiæ Amedeum, cognomento Viridem, cum Carolo imperatore, Avenione reverso, Agaunum venisse anno 1365; de hoc igitur abbate hic sermo est. Ceterum ut aliis postea S. Mauritii reliquiis ditata fuit ecclesia prioratus Silvanectensis, sic partem etiam delati eo prius sacri thesauri amisit. Anonymus monachus abbatiæ S. Dionysii apud Chesnium tom. 5 Script. pag. 401 testatur, corpus unius ex Martyribus illis ad suum cœnobium translatum fuisse. Ejus hæc verba sunt: In signum etiam amoris sanctus rex Ludovicus S. Dionysio contulit corpus unius Martyris de illa pretiosa Thebeorum Societate. Siquidem tum temporis plura præfatorum Sanctorum corpora impetravit sibi dari, quæ honorifice transtulit in ecclesiam, quam apud Sylvanectum construi fecit. Sartorius in Cistercio bis Tertio tit. 26 pag. 742 & seq. inter sacra cimelia ecclesiarum sui Ordinis recenset, In Caroli-loco … sanctorum Martyrum e cohorte S. Mauritii corpora duo, quæ cum insigni reverentia nudis pedibus eo attulit sanctus Galliarum rex Ludovicus. Continuatores Galliæ Christianæ auctæ tom. 10 in Elencho abbatum Carolilocensium in Petro II scribunt: Petro sedente, S. Ludovicus propriis humeris cum magno comitatu detulit ad Caroli-locense monasterium duo corpora sancta, unum videlicet de Sociis S. Mauritii & alterum de corporibus undecim millium virginum, quæ in majori altari requiescere dicuntur.

[201] [Carnuti & Centulæ] Hæc, ut liquet, plurimum differunt ab ante allatis ex Sartorio. Quænam autem ex his præferenda sint, dicere non possum; silent enim, quantum comperi, antiquiora monumenta de præfata translatione, licet in Gestis S. Ludovici regis non semel fiat mentio ornati & dotati per eumdem rebus aliis Caroli-locensis monasterii. Scripsit Ambiano anno 1678 pater Emardus Le Caron Societatis nostræ ad Majores meos, qui de S. Emano seu Emardo documenta flagitarant, epistolam, quæ ad hunc diem est seposita, quod doceat, Carnuti aliquas etiam S. Mauritii exuvias servari. Addo, inquit P. Le Caron, habere me præ manibus Martyrologium vetustum, ubi XVI Maji legitur: Passio S. Emardi, cujus corpus quiescit & in ecclesia & in capsa S. Mauritii. De collegiali autem Carnutensi agit, ut præmissa ibidem ostendunt. Ceterum ex scripto S. Angilberti, Operi nostro ad diem XVIII Februarii pag. 103 excuso, constat illum reliquias SS. Mauritii, Candidi, Exuperii, Victoris, Innocentii in thesaurum Centulensem intulisse. In eamdem Picardiam in Veromanduos fuerunt olim etiam Remis translata SS. Mauritii, Candidi & Exuperii cimelia sacra, positaque ad caput S. Rigoberti, ut docet nos Historia translationum hujus sancti Remorum episcopi data a Bollando nostro tom. 1 Januarii pag. 178 & seqq. Atque hæc sunt fere, quæ de Sanctorum Thebæorum nostrorum cultu & reliquiis per Galliam occurrerunt: mitto monasteria eorum nomine sacra dicatasque alias illis ecclesias recensere, quod eæ apud Coïntium & Mabillonium sint passim obviæ.

§ XVII. SS. Mauritii & Sociorum Thebæorum Martyrum reliquiæ per Belgium, quarum magna pars Colonia & Treviris allata est.

[Reliquiæ & cultus Sanctorum in domo professa Societatis nostræ] Ditissimus etiam per Belgium nostrum sparsus est thesaurus exuviarum sanctorum Martyrum Thebærum, quarum tamen pleræque Colonia vel Treviris huc translatæ fuerunt, ut vel testimonia expressa, vel suspicio propter vicinitatem loci suadet, adeoque ad SS. Gereonis, Bonifacii, vel Thyrsi socios martyres verisimiliter pertinent; quia tamen plurimæ certo discerni non possunt, & Agauno etiam eo prius delatæ forte sunt, enumerabo hic singulas, quas Thebæorum Martyrum nomine celebriores invenero. In templo domus hujus Professæ Antverpiensis habemus plurima hujusmodi sacra cimelia suis testimoniis authenticis munita. Habeo præ oculis litteras Lotharii archiepiscopi Trevirensis signatas die XXI Augusti anno 1617, quibus testatur, concedere se ecclesiæ nostræ, flagitante R. P. Jacobo Tirino domui huic tum temporis præposito, Duo integra fere capita, quatuor craniorum partes, duas mandibulas, sex oblonga ossa ex sancta Legione Thebæorum Martyrum Trevirensium. Duo insuper sacra ossa Martyrum ex legione Thebæorum Mauritii & Sociorum & alia nonnulla minora cum debito testimonio huic ecclesiæ donata sunt a P. Ludovico Thouardo rectore collegii nostri Coloniensis, ut fidem facit R. P. Oliverius Manaræus provinciæ Belgicæ provincialis in literis signatis XX Junii anno 1594.

[203] Ceterum sacræ hæ exuviæ sarcophagis duobus majoribus affabre argento tectis inclusæ sunt, [Antverpiæ, Mechliniæ, Lovanii, Anderlaci,] & XXII Septembris in altari principe populorum venerationi exponuntur. Continentur autem lipsanothecis illis 6 capita, 6 mandibulæ, 12 tibiæ, 3 brachia & 20 ossa majora, quorum aliqua ab eodem Trevirenses archiepiscopo Lothario olim missa ad urbem Buscoducensem, hac deinde ab hæreticis occupata, ad nos cum testimoniis perlata fuere. Nonnulla horum insuper ab abbate S. Maximini cum instrumentis obtenta sunt, at pariter ad martyres Trevirenses, S. Bonifacii Socios spectant. Templum collegii Societatis nostræ Mechliniæ, eodem P. Jacobo Tirino postulante, obtinuit Treviris de iisdem Martyribus caput fere integrum, 4 partes craniorum, mandibulam, os oblongum cum duobus aliis: duo insuper ossa dono Domini Nicolai abbatis imperialis monasterii S. Maximini, caput alterum dono priorissæ conventus Vallis-angelorum, ac tria oblonga ossa ex collegio Luxemburgensi. Lovanii in cœnobio S. Gertrudis canonicorum Regularium S. Augustini conspicitur caput Martyris e Legione Thebæa, teste Rayssio in Hierogazophylacio Belgico pag. 232, quo referente pag. 403, Parcenses, canonici Ordinis Præmonstratensis prope Lovanium, reliquias habent De sociis S. Gereonis & sancti Mauritii. Apud patres Ordinis S. Francisci a Paula, quos Minimos vocant, Bruxellis duo integra brachia inclytorum Martyrum Legionis Thebææ, S. Mauritio antesignano, ostenduntur, & os alterum magnum de iisdem Anderlaci, qui pagus est Bruxellæ propinquus.

[204] In collegio nostro ejusdem urbis, inter varia sacra pignora Treviris & Colonia accepta, [Bruxellis & in locis vicinis, Gandavi, Brugis,] servantur etiam parvula ossa de Sociis S. Mauritii… & de capite S. Mauritii, quæ reliquiæ munitæ primum fuerant testimonio Gisberti Masii, episcopi Buscoducensis, & approbatæ postea fuerunt ab Ernesto archiepiscopo Coloniensi, litteris datis Leodii 1599, die XXX Augusti, ut docuit me ex archivio nostro Bruxellensi laudatus P. Franciscus Le Jeune collegii procurator. Rayssius sæpe laudatus pag. 222 computat insuper Sanctorum Thebæorum caput in parthenone Vorstensi Ordinis S. Benedicti sesqui milliari Bruxellis distante, ossa ipsius S. Mauritii ducis Legionis Thebææ in Swivecano virginum Cisterciensium juxta Teneræmundam cœnobio pag. 500, 4 capita de iisdem in collegio nostro Gandavensi pag. 490, & de corpore S. Mauritii apud Clarissas ibidem pag. 159. Apud eumdem pag. 463 exhibentur litteræ Antonii Triest, episcopi Brugensis, quibus testatur, in ecclesia S. Salvatoris ejusdem urbis inter alia plurima sacra cimelia reperiri, Majorem partem maxillæ S. Mauritii martyris a decessoribus suis debito munitam testimonio, quam & ipse recognovit, novisque munitam sigillis in lipsanothecam, qua corpus S. Eligii custoditur, reposuit.

[205] [Insulis, Duaci,] Insulis in tribus diversis ecclesiis etiam venerationi exponuntur reliquiæ Sanctorum Thebæorum: in templo scilicet collegii nostri, apud patres Minoritas & in cœnobio virginum Clarissarum: de primis nihil speciatim addit Rayssius pag. 492, de secundis ait pag. 391: Os ingens unius e Legione Thebæorum a Societatis Jesu patribus Insulensibus in mutuæ tesseram benevolentiæ acceptum, quod proinde, ut sunt nostra cimelia pleraque Thebæorum nomine sacra, suspicor Treviris acceptum fuisse. De tertiis dubium non relinquit laudatus Rayssius, pag. 159 scribens: Unum corpus, & quidem integrum sodalitii Thebæorum Martyrum possident, cum amplissimo Trevirensis archiepiscopi testimonio. Duacenses apud eumdem pluribus Sanctorum Thebæorum reliquiis gloriantur. In thesauro sacro ecclesiæ S. Amati numeratur Dens S. Mauricii, ducis cohortis Thebæorum & martyris, pag. 39. Collegiata S. Petri Caput ex Sociis S. Mauritii, ducis Legionis Thebæorum, imagine pectore tenus argentea industrie elaborata condecoratum, possidet pag. 406. In templo collegii nostri sunt Capita aliquot Sociorum Legionis Thebœorum, duce & antesignano Mauritio pag. 479. In templo patrum Trinitariorum asservatur Caput unum Martyris ex Legione Thebæa, duce Mauritio pag. 511. Ostenduntur denique in thesauro seminarii Scotorum, cui patres nostri præsunt, ossa varia pag. 487 & 488, & alia in S. Amati ecclesia pag. 41; at posteriorum nonnulla sunt certo, alia verosimiliter de sanctis Martyribus Trevirensibus; sintne autem inter paulo ante enumerata quæpiam Sanctorum Agaunensium pignora, incertum videtur.

[206] [Cambronæ, Lætiis,] Nec amplius affirmari potest de iis, quæ inter lipsana S. Sepulchri Cameracensis pag. 470, & Canonissarum Malbodiensium recensentur. Distinctius fit mentio reliquiarum S. Mauritii & Sociorum in Cambronensi Ordinis Cisterciensis abbatia custoditarum: etenim ita scribit Raissius pag. 130: Adservant Cambronenses … os brachii S. Mauritii Legionis Militum Thebæorum coriphæi, qui Seduni in Gallia cum Sociis in loco Agauno sub Maximiano pro Christo necatus, gloriosa passione mundum illustravit, quæ, opinor, ex aliquo instrumento excerpsit. Subnectit his: Item caput unius e dictis S. Mauritii Sociis. In abbatia Lætiensi, quæ est Ordinis S. Benedicti, distatque uno fere milliari Avenna, Hannoniæ oppido, ad Helpram flumen, habent, eodem teste pag. 281, Brachium integrum unius Martyris e Legione Thebæa, dono acceptum a Francisco Bononio Vercellensi episcopo. De insigni illo viro hic agitur, qui apud Ughellum vocatur Joannes Franciscus Bonomus, & post egregiam S. Carolo Boromæo, ac deinde pluribus Pontificibus navatam operam, in Belgium anno 1584 a Gregorio XIII legatus missus est; ubi egit etiam cum ingenti Catholicorum bono primis Sixti V annis, & tandem Leodii obiit anno 1587.

[207] Audomaropoli celebres etiam spectantur Sanctorum nostrorum exuviæ. [Andomaropoli, Trajecti ad Mosam, in monasteriis Clarifontis & Epternaci,] Etenim præter ossa plurima, Martyrum Thebæorum & Trevirensium, quæ nostri in templo collegii possident, referente eodem in Hierogazophylacio pag. 160, collegium Anglorum cum veneratione custodit Os parvum S. Mauritii martyris, & aliud os unius Martyris Sanctorum Thebæorum brachio argentato convestitum. In celeberrima S. Bertini abbatia ostenditur junctura una digitorum S. Mauritii, Legionis sacræ Thebæorum antesignani, ut idem Rayssius testatur pag. 502. Trajectenses ad Mosam apud eumdem pag. 474 asserunt, se in thesauro sacro illustris ecclesiæ S. Servatii habere Brachium S. Mauritii martyris ac Legionis Thebæorum coriphæi. Rayssii asserta confirmat Papebrochius noster in Ms. Excursione ad Mosellam scribens: VIII die (quo Trajecti agebant) D. decanus Guilielmus Lipren totum Servatianum thesaurum nobis aperuit, in quo præter alia plura sunt … brachia argentea duo, S. Thomæ apostoli & S. Mauritii ossibus brachialibus instructa. An autem etiam testimoniis indubiis munita sint, non invenio. In comitatu Luxemburgensi est abbatia Sanctimonialium Cisterciensium, cui Claro-fonti nomen est, in eaque, Rayssio pag. 155 teste, spectatur Os unum sancti Militis e Legione S. Mauritii martyris. Ejusdem instituti moniales Differdingenses, juxta Longuichium, ostendunt Juncturam pedis S. Mauritii martyris pag. 188: in Epternacensi autem celeberrimo Ordinis S. Benedicti cœnobio servatur Digitus S. Mauritii Legionis Thebæorum ducis, ut idem asserit pag. 212.

[208] Nunc autem Coloniam evocamur, ubi plurimæ celebrantur Sanctorum S. Mauritii Sociorum ejusque ipsius sacræ exuviæ, [Coloniæ Agrippinæ,] ex quibus velle seligere eas, quæ Agaunensium Martyrum sunt, esset oleum & operam perdere. Nonnullas solum hic ego ex Gelenio enumerabo, quas distincte non reperero esse de S. Gereonis Sociis, de quibus die X Octobris cum sacris Fastis agendum erit. Itaque Gelenius in Sacrario Coloniæ Agrippinæ & thesauro ad S. Gereonem hierotheca 14, ait servari Duas particulas, unam S. Mauritii, alteram ex Societate ejusdem. Item ex Thebæis Martyribus particulas. In decima quinta hierotheca cristallina etiam computantur S. Mauritii reliquiæ. In thesauro ad S. Cuniberti numero 7 recensentur cimelia de S. Candido martyre e Societate Thebæorum Martyrum. Item de eisdem Thebæis Martyribus, … de S. Mauritio. Ecclesia B. Mariæ Virginis ad Gradus in 13 hierotheca possidet de S. Mauritio, & basilica B. Mariæ in Capitolio num. 14 Os S. Mauritii, ducis Militum. In domo canonica in Widenbach tertio loco ostenditur herma, complectens partem chlamydis & ossa S. Mauritii. Apud Carmelitas num. 13 veniunt reliquiæ De S. Victore & S. Mauritio &c. in monstrantia argenteo-aurea minori. In monasterio virginum Ordinis Cisterciensis, quod Hortus B. Mariæ Virginis appellatur, num. 14 venerandum exhibetur Os magnum S. Mauritii mart. cum aliis sanctorum Thebæorum exuviis. In monasterio S. Vincentii servantur plurimæ reliquiæ ex Societatibus S. Mauritii & Gereonis. In sacrario monialium Carmelitanarum tertio loco numeratur herma, concludens partem brachii S. Mauritii, cujus etiam reliquiæ veniunt in thesauro sacelli SS. Willibrordi & Bonifacii.

[209] [ubi est templum ejus nomini sacrum.] Est & Coloniæ parœcialis ecclesia S. Mauritii nomine insignis, tempore Arnoldi I archiepiscopi Coloniensis, ut Gelenius lib. 3 Syntagmate 30 tradit, exstructa. In hujus ecclesiæ thesauro 2 loco venerationi exponitur Scyphus S. Mauritii, ejusdem brachium, & sagi ejus purpurei pars, diesque sancto Patrono sacer ibidem festus agitur. Bucelinus in Germania sacra, pagina apud me 134, inter sacra lipsana monasterii Coloniensis virginum Benedictinarum, quod a S. Agatha nomen habet, num. 17 recenset, Os de S. Mauritio martyre cum pluribus ossibus ex Societate gloriosissima ejusdem, quibus accedit ibidem num. 39 Mandibula S. Mauritii: & in Sacrario Agrippinensi pag. 173 dicitur, caput integrum unius ex S. Mauritii Sociis translatum fuisse ad ecclesiam patrum Dominicanorum. De iis autem omnibus sacris cimeliis, quæ nomine S. Mauritii & Sociorum Thebæorum Martyrum venerationi exponuntur, utinam certius aliquid & distinctius ex antiquis probatisque testimoniis dicere liceret, nuda enim omnium fere testis est apud eos, qui illas possident; traditio, vel scheda aliqua sacris exuviis affixa. Ceterum quoniam Germaniam ingressi sumus, celebratissimum quondam S. Mauritii nomine & cultu Magdeburgum nos statim invitat, quod duorum sanctorum Thebæorum insignium Martyrum corporibus olim gloriabatur, altero S. Mauritii, altero S. Innocentii.

§ XVIII. Exstructum ab Ottone I imperatore Magdeburgense S. Mauritio cœnobium, quod deinde in archiepiscopium evehitur. Illatæ eo S. Mauritii reliquiæ, quarum etiam Halis Saxonum pars fuit non exigua.

[Magdeburgensis cœnobii,] Magdeburgum, seu Parthenopolis, quorum hæc civitatem, illud vicum, seu castellum Virginum sonat, urbs est in Saxonia ad Albim fluvium. Ejus originem, ut solet, reducunt auctores nonnulli ad Romanorum tempora, scriptoribus aliis contendentibus, ejus fundatorem fuisse Ottonem I imperatorem, cognomento Magnum. Quidquid sit de ejus antiquitate, Otto I illam, si non erexit, certe amplificavit, & ornavit, atque illi Magdeburgum debet eas prærogativas, quibus deinde cum primis Germaniæ urbibus potuit comparari. Achiepiscopalem sedem ibidem fundavit imperator, atque Magdeburgensi ecclesiæ præficiendum curavit Adalbertum, qui Romæ a Joanne XIII Pontifice consecratus est anno Christi 968, ut evicit Janningus noster in Appendice ad diem VI Junii tomo ejusdem mensis 6 pag. 38 & seqq. At jam ante Otto monasterium ibidem condiderat, sub SS. Petri & Mauritii nomine, quod, translatis alio monachis, in archiepiscopium transivit. Hujus cœnobii exordia passim innectuntur anno 937, quo fluere cœpit secundus annus ab Ottonis consecratione in Germaniæ & Lotharingiæ regem, facta Aquisgrani anno 936. Ædificando sub S. Mauritii nomine cœnobio occasionem Ottoni fuisse votum tradit Dresserus, scriptor hæreticus, parte 5 de Præcipuis Germaniæ urbibus apud Sagittarium in Antiquitatibus Magdeburgensibus § 61 his verbis: Anno DCCCCL ante conflictum cum Ungaris ad Lechum sponsione sese Deo obligavit Otho, se, parta victoria, templum splendidissimum Magdeburgi conditurum esse S. Mauritio. Cujus quidem voti compos factus animum statim ad erigendum templum cathedrale in urbe Magdeburga appulit.

[211] Prælio Hungaros delevit Otto Magnus quinquennio tantum post, [S. Mauritii sacri,] ut ostendit Sagittarius laudatus; eo igitur retrahendum erit, si vera Dresserus asserit, ejus votum. Inter Analecta, quæ ad P. Mauritium Chardonum missa fuerunt a P. Ludovico Ligertz, serenissimi regis Poloniæ & Saxoniæ ducis confessario, allegantur ex Saxoniæ Chronico pag. 149 hæc: Dum Otto imperator anno DCCCCL vel DCCCCLI in Italia morabatur, ejusdem exercitus templum S. Mauritii expilavit. Quare, cum ad Lycum non procul Augusta cruentam inire pugnam coactus fuit, prius Deo & S. Mauritio votum vovit, se, si contra hostes suos victoria potiretur, fundationes, quas pater ex parte jam cœperat, exsecuturum, plures ejusmodi ordinaturum, & præcipue S. Mauritii longe magnificentiorem basilicam, quam quæ a suis spoliata fuisset, e fundamentis exstructurum fore. Versio est P. Chardoni, qui nobis Analecta submisit, ubi verba ex veteri, ut appellatur, Saxoniæ Chronico excerpta Saxonice scripta sunt. Cujus sit ætatis quantaque auctoritate valeat Chronicum laudatum, nescio, at silent plerique, imo, ni fallor, omnes scriptores synchroni & suppares Ottonis, de concepto voto direptaque ab ejus exercitu Agaunensi basilica, de quo nihil pariter reperi in Ms. Historia reverendissimi de L'isle, ubi ex monumentis abbatiæ Agaunensis similia passim occurrunt.

[212] Browerus Annalium Trevirensium lib. 9 num. 87 aliud laudat insigne Chronicon membranaceum rerum Saxonicarum, [& archiepiscopatus] unde desumit sequentia: Anno Domini DCCCCXXXXVIII, Ottonis 2, prædictus rex instinctu & petitione piæ conjugis suæ Edith reginæ, abbatiam regalem intra urbem Magdeburg fundavit, hinc urbis conditu ab origine tradito, volebat ibi sedem episcopalem facere, sed partem parochiæ, quæ Halberstadensi diœcesi subjacebat, a Bernardo ejusdem sedis episcopo, quamdiu ille vixit, impetrare non potuit; fundavit ergo inibi regalem, ut diximus, abbatiam, in honore B. Petri Apostolorum principis, ac Mauricii, egregii Thebæorum ducis, dignique contubernalis illius Innocentii militis, cujus corpus Rodolphus rex Burgundionum ei ac reginæ transmissum, regium, imo divinum munus donavit. Maximam quoque partem corporis S. Mauricii & quorumdam Sociorum ejus … in eamdem civitatem transtulit eodem anno jam dictus Otto rex gloriosus XI Kalendas Octobris. Præfecit autem abbatiæ Annonem … qui dominus Anno postquam abbatiam per annos, quos nos invenire nequivimus, strenue rexit, Wormaciensis præsul eligitur. Hæc ibi, quæ cum Ditmari veterumque aliorum chronicorum & scriptorum assertis magis conveniunt in occasione causaque conditi monasterii. Quamquam possunt in speciem contraria scriptorum asserta utcumque conciliari, si dicas, ab Editha, regina piissima, mentem primum marito injectam fuisse, cui exsequendæ stimulus ab ingruentibus ferocissimis hostibus accesserit. Non tam facile componuntur nonnulla alia, quæ in Broweri Chronico asseruntur, nulla habita temporum ratione, & anachronismis implexa, ut patebit infra & ipso initio liquet, cum annus 2 Ottonis, non cum anno 948, sed cum 937 vel sequenti concurrat.

[213] Illud interim certum est, jam ab anno Christi 937 erectum cœnobium fuisse, [exordia. Eo translatæ S. Mauritii reliquiæ] cum eo anno imperator diploma dederit, quod legere est apud Meibomium tom. 1 Rerum Germ. pag. 740, signatum 2 Ottonis anno, mense Septembri. Ex eodem illo diplomate, paulo correctius edito per Sagittarium in Antiquitatibus archiepiscopatus Magdeburgensis pag. 18, sicut manifestum fit, jam ante eo translatum fuisse S. Innocentii martyris Thebæi corpus, ita innuitur contrarium de corpore S. Mauritii: quippe de hoc altissime siletur, licet Sancti ipsius fiat mentio, quod de priori disertissime asseritur. Ditmarus restitutus a Leibnitio tom. 1 Rerum Brunsvicensium pag. 334 scribit: Anno Dominicæ Incarnationis DCCCCLXI, regni autem ejus (Ottonis) vicesimo quinto, præsentibus cunctis optimatibus, in Vigilia nativitatis Domini corpus S. Mauritii & quorumdam Sociorum ejus, cum aliis SS. portionibus Ratisbona allatum est; quod maximo, ut decuit, honore Parthenopolim transmissum, unanimi indigenarum & comprovincialium ibidem conventu susceptum, & ad salutem patriæ hactenus veneratum est. Cum Otto Magnus rex Germaniæ inunctus sit anno 936, ut Otto Frisingensis & alii notant, annum regni vigesimum quintum exorsus est anno Christi 960, quo proinde retrahenda est translatio, nisi forte a Vigilia nativitatis Domini & non ab ipso die nativitatis, anni exordium hic desumat Ditmarus.

[214] [anno 960 vel sequenti.] Et hoc quidem anno, vel sequentis initio reliquias S. Mauritii Magdeburgum translatas fuisse, innuunt etiam varia Ottonis diplomata apud Sagittarium laudatum pag. 37 & seqq, ubi, cum nihil tale in præcedentibus innuat, ita loquitur piissimus rex, ut id, quod assero, facile sentias. In diplomate, quod est Datum IX Kal. Maji, anno Dominicæ Incarnationis DCCCCLXI, Indictione IV, anno vero serenissimi Domini Ottonis XXVI, dicit, dare se ad dotem cryptæ Magdeburgensis in honorem SS. Mauritii martyris, Valentini, Agapiti & Abundii sacratæ decimas Slavorum. Hæc autem crypta constructa fuisse videtur ad condendas nominatorum Sanctorum recens obtentas reliquias, neque enim in diplomatibus ulla ante fit cryptæ SS. Valentini, Agapiti & Abundii mentio, donanturque omnia monasterio in honorem S. Petri Apostolorum principis & S. Mauritii constructo; sed posteriora passim fidem faciunt, donationum factarum S. Mauritio in Magdeburg: quod quamvis etiam de monasterio, vulgari more loquendi intelligi possit, videtur tamen hic propter phrasis variationem aliquid de quiescentibus ibi Sancti reliquiis innuere, atque ita Ditmari asserto, quod paulo infra istius ævi instrumento alio confirmatum videbimus, suffragari. Obscurius multo est, quomodo aut unde S. Mauritii reliquiæ Ratisbonam pervenerint. Lupoldus Bebenburgius episcopus Bambergensis auctorque seculi XIV, teste Trithemio de Scriptoribus ecclesiasticis, libro de Zelo veterum principum Germanorum cap. 12 scribit: Idem etiam Otto corpus S. Mauritii & quorumdam Sociorum ejus, (quod sub anno Domini DCCCCLXI per legatos Ecclesiæ Romanæ & quosdam episcopos sibi delatum extitit) Parthenopolim transmisit. Eodem quoque die plurimorum reliquiæ Sanctorum, Apostolorum scilicet, martyrum atque sanctarum virginum regi Ottoni Ratispon. allatæ fuerunt.

[215] Ex ita contracto in impressione civitatis nomine dubium relinquitur, [Eo non fuit allatum corpus integrum] an Ratisbonam perlatæ fuerint, an potius inde Magdeburgum avectæ, quod reliquorum scriptorum assertis magis est conforme. Anno 961 venisse ad Ottonem a Joanne XII legatos, qui illum suppetias rogarent adversus nefarias Berengarii in Italia molitiones, constans est scriptorum assertum. Sane Pontifex, qui Ottonis auxilio tum unice egebat, venerationemque ejus erga Sanctos, maximeque S. Mauritium perspectam procul dubio habebat, missis per legatos eorum reliquiis ad ornandam Magdeburgensem basilicam, potuit eum sibi propitium reddere voluisse; at ubi Joannes XII S. Mauritii Thebææ Legionis tribuni, tam notabiles exuvias, imo corpus, quod mitteret, acceperit, mihi hactenus incompertum est. Constanter usque ad seculi fere XVII initium creditum fuisse, quod corpus S. Mauritii Agauni quiesceret, superius ostendimus; non igitur Romam prius avectum, vel a legatis in transitu Agauni acceptum fuit, Parthenopolim transferendum, atque adeo vel partes aliquas sancti corporis solum accepit Otto, vel alterius S. Mauritii exuviæ ad illum Roma a Pontifice missæ fuerunt, vel denique aliquis ex martyribus Sociis sancti Tribuni nomen induit.

[216] Certe Joannes XIII erigens Magdeburgensem ecclesiam in archiepiscopalem sedem in Bulla edita anno 967 apud Sagittarium pag. 67, [S. Mauritii nostri, sed vel alterius synonymi,] ita loquitur: Nos vero ejus (Ottonis) animum in Dei servitio ita mirifice detentum mirantes, connivere ei dignum duximus, statuentes, præsente & consentiente sancta synodo & ipso imperatore, ut Magdeburg, sita juxta Albiam fluvium, ubi ipse a Deo benedictus imperator corpus S. Mauritii cum multis Martyribus collocaverat, … deinceps metropolis sit. Quæ utique abunde confirmant, corpus, vel si paulo mitius interpretari lubet, partes notabiles corporis alicujus S. Mauritii obtinuisse Ottonem & in Magdeburgensem basilicam transtulisse; at quasi studio tum hic, tum in ceteris monumentis fere omnibus omissi sunt proprii sancti Ducis Thebæorum tituli, quibus a synonymis aliis distingui potuisset. Quamquam nolim dicta hæc quispiam ita accipiat, ac si multum inclinarem in eam opinionem, quod reliquiæ eo allatæ non S. Mauritii nostri, sed alterius synonymi fuerint. Res est, fateor, difficultatibus aliquot implexa, nec de ea videtur tuto satis aliquid affirmari posse, maxime si verba Joannis XIII stricte accipias, nolisque, portionem non admodum magnam sacrarum exuviarum ab ipso corpus vocatam fuisse. At errasse potuit Bebenburgius, quatuor seculis rebus gestis posterior, & Otto, non a Pontifice, sed aliunde partem aliquam corporis S. Mauritii accepisse. Quod si dederimus, facile excusabitur assertum Joannis XIII, ex aliorum relatione scribentis. S. Udalricus Augustanus episcopus verisimiliter tum Ottoni Ratisbonæ cum pluribus aliis episcopis adfuit: an non ab hoc forte aliquot sancti Ducis reliquias obtinuit imperator? Est aliquid, quod eam mihi suspicionem ingerit. Vita S. Udalrici episcopi Augustani, quam post Velserum & Mabilionem edidimus die IV Julii tomo ejusdem mensis 2 pag. 97 & seqq., scripta est ab auctore æquali & sancto præsuli familiari, qui capite 8 num. 53 scribit, S. Udalricum Romæ a clerico quopiam caput S. Abundi martyris obtinuisse, & num. 55: Regionem quoque Burgundionum, inquit, tempore alio adiit & ad Agaunensem basilicam, ubi S. Mauritius cum suis sequacibus propter nomen Domini martyrium sumpsit, magnæ humilitatis studio visitavit … sanctus episcopus eosdem fratres salutavit & muneribus honoravit, & ob quam rem illuc deveniret, notum fecit. Qui hilaritatis ejus dulcedinem & sanctitatis religionem persentientes, ne delectabili desiderio privatus abiret, aperta collationis sanctorum spelunca in scopulo exciso, plurima parte sanctarum reliquiarum donatum lætificaverunt.

[217] [vel ejus ipsius reliquiæ dumtaxat aliquæ,] Cum vero optabili licentia clericorum & amantissima dimissione populi inde rediret, … ad Augiam insulam venit & ab Alewico abbate charitative susceptus … est… Benevolentia autem abbatis, cum audiret, eum pro amore sanctarum reliquiarum exire, desiderio ejus satisfaciens, non modicam partem de corpore S. Mauritii & de aliorum multorum Sanctorum reliquiis ei donans, lætum abire permisit. Vita ejusdem sancti præsulis a Bernone abbate Augiensi seculi XI initio adornata, editaque a Velsero, hæc ita narrat pag. 610. Processu quoque temporis locum Agaunensium, ubi S. Mauricius cum sacra Legione quiescit, orandi gratia adivit, ac non modicas Thebæorum Martyrum reliquias acquisivit… His quoque diebus .. ad monasterium Insulanense, quod Augia dicitur, venit, ubi tunc temporis Dominici gregis vir venerandus, nomine Alvuigus, curam gessit, qui eum … multiplicibus sanctarum reliquiarum pignoribus donavit. Quæ in eum simul finem huc transfero, ne quis ex priori Vita credat, interruptam tum temporis opinionem fuisse, quod S. Mauritii sacræ exuviæ Agauni quiescerent.

[218] [forte a S. Udalrico Ottoni datæ.] Certe si corpus S. Mauritii obtinuissent Augienses, quod biographus ille videtur innuere, nescio, cur Berno ejusdem loci abbas ab Udalrici ætate non tam remotus, ut cum illo vivere non potuerit, inter sacras exuvias, a decessore suo præsuli Augustano concessas, post biographum primum non meminisset reliquiarum S. Mauritii, quæ vel Augustam delatæ fuerant, vel Augiæ etiam tunc servabantur. Sed ad suspicionem meam redeamus. De duorum Sanctorum Magdeburgum tum temporis translatorum exuviis potissimum mentio invenitur: Abundi scilicet seu Abundii, & Mauritii. Earumdem reliquiarum a sancto præsule obtentarum nominatim etiam meminere S. Udalrici biographi, & in instrumentis Augustanis post primam eo translationem sobria admodum est annuntiatio reliquiarum duorum illorum sanctorum Martyrum, quæ duo dubium saltem mihi ingerunt, an non integræ, vel earum certe partes non ignobiles Ottoni ab Udalrico fuerint concessæ. Mallem sane ita potius suspicari, quam credere, a Pontifice ad Ottonem ex Romanis sacrariis transmissum fuisse corpus integrum S. Mauritii, si contenderem, veras sancti Thebæorum Ducis reliquias fuisse tum concessas Magdeburgensibus. Ut ut est, præfatas reliquias summa cum veneratione accepit & in ecclesiam transtulit imperator, ut testatur Dresserus citatus a Papebrochio in Annotatis ad cap. 1 Analectorum Norbertinorum tom. 1 Junii pag. 861 littera l, ubi hæc ejus verba allegantur. Otto I imperator, summo frigore, nudis pedibus, reliquias ejus (S. Mauritii) ex cœnobio Bergensi S. Benedicti in eam (ecclesiam) intulit, atque in summo altari reverenter deposuit. Quæ si sincere ab homine hæretico scripta sunt, antiquis procul dubio testimoniis nituntur. Ceterum quo sacer thesaurus evaserit, postquam præclara civitas, Deo & fide desertis, novitiis Lutheri somniis adhæsit, an potius ibi usque hodie alicubi reconditus fit, non reperi.

[219] Celeberrima quondam fuit etiam veneratio sanctorum nostrorum Martyrum Hallis, [Halis Saxonum] seu ut alii scribere malunt, Halis Saxonum. Urbs hæc decem milliaribus Germanicis Magdeburgo distans ad Salam fluvium, ab Ottone II, Magni filio, ædificata, Archiepiscopo Magdeburgensi dudum subjecta fuit: ortis deinde dissensionibus, ac demum supervenientibus tumultibus a Lutheranis excitatis, variis vicissitudinibus implexa, tandem Brandenburgicæ domui cessit. Saxoniæ Chronica inductum eo specialem S. Mauritii cultum ad seculum XII referunt. Certe ad annum Christi 1151, quo Weichmannus cathedram Magdeburgensem adiit, de illo legitur: Potentior suis antecessoribus fuit & cathedralem ecclesiam pluribus redditibus auxit. S. Mauritii monasterium Hallis ipse fundavit, & ibi canonicos Regulares instituit. Buschius de Reformatione monasteriorum inter Scriptores rerum Brunsvicensium Leibnitii tom. 2 pag. 505 advertit, monasterium Halense S. Mauritii anno 1529, translatis ad Velum Aureum canonicis per Albertum archiepiscopum Magdeburgensem, cessisse patribus Dominicanis. Inter Collectanea submissa a P. Ligeritz num. 4 ita scriptum reperio: Quanta autem templi Halensis ob Mauritii & aliorum Martyrum reliquias, maximam partem ab Ernesto, duce Saxoniæ archiepiscopo Magdeburgensi collectas, religio fuerit, ex Sanctuario Halensi, jussu Alberti anno MDXX vulgato, optime colligitur. Lucubrationem, unde sanctorum Martyrum nostrorum gloria illustrari posset, ad manum non habeo. Monumentum unum conservavit nobis laudatus P. Ludovicus Ligeritz, qui ad P. Chardonum Dresda VII Augusti anni 1745 scribit in hæc verba: Habui in manibus Lipsia mihi allatum librum, Halis Saxonum anno MDXX impressum, in quo stylo & charactere veteri descriptæ habentur cum figuris æri incisis omnes lipsanothecæ, cum reliquiis iisdem inclusis, quæ in novem ordines distributæ conficiunt numerum octo millium, centum & triginta trium particularum, quæ omnes sub Leone X summo Pontifice Halis Saxonum summa cum devotione & indulgentiis annexis asservabantur.

[220] Sextus ordo incipit ab imagine & reliquiis S. Mauritii Thebæi martyris: [variæ etiam fuerunt S. Mauritii] proinde ego ex peculiari devotione erga hunc Sanctum … sequentem iconem ex dicto libro, secundum originale Lipsiæ asservatum mihique huc translatum, delineari curavi. Liber, quem feliciter regnantis Augusti serenissimi Poloniæ regis & Saxoniæ ducis confessarius Lipsia acceperat, eodem anno impressus est, quo editum paulo ante dicitur desideratum Sanctuarium Halense: quæcumque in illo adferuntur in eamdem materiam pariter conspirant; unde conjecto, unam eamdemque lucubrationem esse. Porro iconis, quam ex libro illo æri incidi curasse se ait, exemplar accepimus: hoc duas paginas complectitur: in altera herma exhibetur, in altera vexillum. Hermam cingunt Germanice scripta, quæ ex eodem libro excerpta sunt & sæpe laudatus Mauritius Chardonus ita Latina fecit. Primo: Argentea statua medii S. Mauritii, patroni totius archi-diœcesis (Magdeburgensis.) Intus est de fronte S. Mauritii, dens, digitus. De ejusdem brachio particulæ tres. De ejusdem corpore XIX particulæ. De ejusdem vexillo. De ejusdem sepulchro. Mucro ejusdem machæræ.

[221] Sacri omnes hæ reliquiæ videntur inclusæ fuisse hermæ argenteo, quem post exemplar patris Ligeritz habes hic, lector, a chalcographo nostro expressum.

[222] [& Sociorum reliquiæ.] In adversa pagina, ut monui, vexillum antiquum sculptum exhibetur, quod nihil attinet huc pariter transferre. Illud eodem modo ambiunt verba Germanica, quæ ab eodem Chardono Latine sic versa sunt. Secundo, frustum in longitudine ulnæ, in latitudine 3 quadrantibus de vexillo S. Mauritii, patroni hujus archi-diœcesis… In argenteo baculo deauratæ Crucis est de capite S. Mauritii. Item XI particulæ corporis ejusdem. XXII particulæ de SS. Mauritio, Candido, Victore & eorum Societate. Dens de S. Candido; de S. Victore 2 particulæ. De quibus omnibus sacris exuviis, quid actum sit, postquam & civitas hæc in hæreticorum manibus est, rursus ignoro. Ceterum ut Agaunense monasterium, teste du Fresne in Glossario, verbo Moneta Mauritiensis, jus cudendæ monetæ habuit, sic & privilegium idem Magdeburgensi ecclesiæ contulit Otto, ut videre licet apud Leuckfeldium Antiq. Num. Magdeburg. pag. 158. Eadem prærogativa cessit etiam Halensi civitati apud Ludewigium Antiq. Num. medii ævi cap. 17. Omnes autem monetæ illæ S. Mauritii effigiem cum inscriptione exhibent, de quarum una agit Olearius in Isagoge ad nummos Bracteatos pag. 36.

§ XIX. Sacræ S. Mauritii exuviæ Hadamariam translatæ; ejusdem cultus in urbe Ehinga & reliquiæ in variis Germaniæ locis.

[Translatio reliquiarum sancti Ducis] Moguntia, ubi in templo, quod S. Mauritio quondam erexit Luibertus archiepiscopus, teste Georgio Rerum Mogunt. tom. 1 lib. 1 cap. 30, spectatur hæc inscriptio;

Sexcenti, deni bis ter, sex millia, seni,
Libati Christo templo venerantur in isto,

distat Hadamaria versus Septemtrionem octo milliaribus Germanicis, totidemque Confluentibus (Coblentz) ab Occidente. In partitione comitatus Dillenburgensis facta anno 1606 Joannes Ludovicus Nassavius sortitus Hadamariam cum nonnullis aliis ditionibus defuncti patris sui, Catholicamque amplexus fidem, aulam suam ibi fixit, ubi domus Nassavia Catholica deinceps residere perrexit. Rector collegii ibidem nostri, quod Joannes Ludovicus fundavit, IX Julii anni 1665 litteras ad Bollandum dedit, quibus elevationem sacrarum reliquiarum festo S. Michaëlis anno 1664 peractam enarrat, addens, quæ in Litteris annuis ejusdem collegii circa hæc relata fuerant. Inde aliqua delibo. Illustrissimus & reverendissimus princeps Hermannus Otto felicis memoriæ (epistolæ verba sunt) illustrissimi principis ac domini nostri clementissimi frater, cum ante aliquot annos Romæ esset .. omnes in sui traxit amorem, effecitque, ut S. R. E. Cardinalibus, aliisque in summa dignitate constitutis prælatis, tantum non in amoribus esset. Hi ergo, ut Roma discedenti principi aliquod sui mnemosynon relinquerent, petenti ipsi .. sacras aliquot reliquias & Sanctorum ossa liberalissime, hic hujus, alter alterius alicujus Sancti ossium notabiles obtulit particulas.

[224] Ille vero … arbitratus (est,) se dilectissimo fratri, illustrissimo principi nostro Mauritio Henrico, [Hadamariam.] ejusque dilectissimæ conjugi Ernestinæ gratius xeniolum conferre non posse, quam si aliquas particulas reliquiarum S. Mauritii & S. Ernesti, patronorum ipsorum, Romæ impetrare & dilectissimis sibi offerre posset. Petiit ergo & impetravit expertusque est, gratius se nihil offerre potuisse. Hæc sacræ reliquiæ aliquot annis in arce asservatæ fuerunt… Illustrissimi ergo principes, cum expenderent, tantum tamque pretiosum thesaurum absconditum inutilem prorsus esse …, hunc in lucem protulerunt, affabre factis & pretiose vestitis cistulis includi curarunt & cum solemnitate summa e vicino sacello beatæ Mariæ Virginis, quo pridie clam delatus fuerat, Hadamariam ad sacellum aulicum transferri voluerunt, quod & ipso S. Michaëlis festo MDCLXIV factum. Translationis pompam pluribus in laudatis litteris annuis descriptam habeo; at hæc, confido, lectori hic sufficient: juverit tamen distinctiorem illi præfatarum reliquiarum notitiam suggessisse ex scheda litteris illis annexa, cui titulus: Sanctæ reliquiæ, quæ in sacello aulico Hadamariæ asservantur. Ipso mox initio S. Mauritii martyris censentur sequentes. 1 Nodus aliquis, seu os rotundum a parte superiori, ab inferiori planum, magnitudinis pugni alicujus pueri. 2 Os aliquod magnitudinis articuli digiti auricularis 3 Os magnitudinis majoris globuli lusorii, marmorei, opinor, quo ludunt pueri.

[225] [Translatio reliquiarum Ehingam] Urbs Ehinga, Rotenburgo ad Nicrum fluvium contigua, specialiter etiam veneratur S. Mauritium, illiusque se ab incendio præservatam beneficio adscribit. Habeo præ oculis epistolam valde prolixam, scriptam Ehingæ XIII Maji 1745 ab amplissimo domino Christophoro Edelman, collegiatæ ecclesiæ S. Mauritii ibidem præposito. Litteræ hæ datæ fuisse videntur ad P. Mauritium Chardonum, responsoriæ ad quædam ejus quæsita. Et ad primum quidem scribit præpositus: In Austriaca urbe Ehinga ad Nicrum sita, Rottenburgo … contigua ejusdem communitatis, est ecclesia parochialis & collegiata, D. Mauritio ejusque Sociis consecrata, in cujus altari privilegiato, ab aliquo canonico MDCCXXVII neo-erecto, pro singulis diebus Lunæ, uti in aliis duobus, venerationi expositæ sunt reliquiæ sanctorum Martyrum Thebæorum artificiose elaboratæ. Sequitur post hæc extractum ex libro Traditionum prædictæ ecclesiæ collegiatæ atque ex eximio famoso doctore Ekio de prima sacrarum reliquiarum eo translatione & ornatu, quæ prodigiis ridiculis vestita sunt. Inde pauca, lector, accipe Latine versa, ac primo ex libro Traditionum. Anno MCCCXX Rudolphus comes Hohbergensis & domina Irmengardis comitissa Wurtenburgensis ejus conjux fundantes præpositum unum & XI canonicos, ecclesiæ S. Mauritii Ehingæ initium fecerunt. Ex Ekio autem referuntur hæc: Insignis quidam dominus etiam aliquando S. Mauritium invisit in Sophey & multas sacras reliquias jumentis imposuit, & cum has veheret per pagum Ehingen ad Nicrum juxta Rottenburgum, irrationalia animantia gressum stiterunt, nec ulla vi longius propelli potuerunt.

[226] [sabellis insolentibus] Ubi dominus hoc vidit, sacras reliquias donavit dominis loci, comitibus Hohbergensibus, qui illic ædificaverunt in eodem loco ecclesiam ad gloriosam memoriam S. Mauritii & sanctorum Sociorum ejus, prout eædem sacræ reliquiæ ibidem adhuc videntur, & comites pagum hunc muris cinxerunt, & jure civitatis Rottenburgensis donarunt. Famosus ille doctor Ekius est procul dubio Joannes, professor sacræ theologiæ & doctor universitatis Ingolstadiensis, disputationibus cum Luthero, Carlostadio, Melanchione celebris. Ubi sit Sophey, unde primum reliquiæ Ehinganæ obtentæ referuntur, mihi non innotuit. Certe Ekii asserta mirabilibus aliis a traditione exornata sunt, nisi is ipse ex traditionibus ea forte selegit, quæ minus incredibilia videbantur. Addit in litteris laudatis præpositus Ehinganus, præfatas reliquias servari in arca picturis condecorata, in cujus valvis exhibita est historia allationis sacrarum illarum reliquiarum. Et in altera quidem interius spectari S. Mauritium, militaribus armis vestitum, foris vero camelum bajulantem duas pulchras lipsanothecas, quem vector cum adstanti domino propellere nituntur, at genium ex adverso obstare exhibereque hanc Germanice epigraphen, Ne procede amice.

[227] [exornata est. S. Mauritii ibidem cultus] Communis autem, inquit, traditio & populorum opinio est, camelum has voces protulisse, atque ita, si ipsis credimus, renovatum habemus prodigium loquentis asinæ Balaam, & camelum in Sueviam invectum, quæ profecto nemo facile ex populari opinione admittet, & non pro figmentis abjiciet. Quod ad Ekium spectat, si locus, ubi præfata asserere dicitur, fuisset assignatus, forte alicunde lucis aliquid ad ulteriorem perquisitionem affulgeret, quæ nunc inter innumeras fere, quas vir eruditissimus & hæreticorum sui temporis acerrimus debellator lucubrationes edidit, omnem facile diligentiam fallet. Ceterum monet laudatus sæpe litterarum auctor, de miraculis & beneficiis, quæ ibidem plurima S. Mauritii patrocinio impetrata olim fuere, testimonia authentica non superesse, suspicaturque, ea cum monumentis ceteris antiquis bello Suecico interiisse. Unum, inquit, & quidem notissimum miraculum … sit, quod dum in bello Suecico anni MDCXLIV tota urbs Rottenburg combusta fuit, nec domunculam ad parochiam & collegiatam ecclesiam S. Mauritii spectantem, etsi proxime contiguam & quasi annexam, attigerit ignis, multo minus consumpserit. Quod si, S. Mauritii invocato patrocinio, obtentum est, merito incolæ magno beneficio adscribunt.

[228] Ceterum, ut sunt innumeræ fere per Germaniam S. Mauritio & Sociis sacræ ecclesiæ, [& cimelia Amorbaci, Misnæ,] sic plurimæ etiam eorumdem coluntur ibidem sacræ exuviæ. Amorbacensis celeberrima Ordinis S. Benedicti abbatia in thesauro suo sacro apud Ignatium Gropp in Historia ejusdem cœnobii pag. 132 habet de sanguine Sanctorum Thebæorum & insignem particulam de S. Mauritio. Ex eodem monasterio profectum fuit cœnobium in monte S. Gothardi prope Hildesiam, quod S. Mauritii nomine sacrum & verisimilius reliquiis ditatum fuit, &, ut liquet ex Chronico Hildeshemensi variis locis, passim etiam Mons S. Mauritii fuit appellatum. Monasterium in insula Mindensi in Saxonia eidem Patrono etiam dedicatum fuit, monetque laudatus sæpe P. Ludovicus Ligeritz, celebrari per totum episcopatum Misnensem (est Misna urbs Germaniæ in Saxonia Superiori ad Albim, Saxoniæ duci subjecta, tribus dumtaxat milliaribus Germanicis Dresda distans) celebrari festum S. Mauritii sub ritu duplicis majoris a sacerdotibus omnibus, qui in Saxonia superiori & Lusatia degunt. Rex serenissimus Augustus III, inquit, inter plurimas, quas singulari & vere regio assectu veneratur sacras reliquias, habet etiam partes de ossibus præfati S. Mauritii M., quas die illi sacra in capella sua regia in theca pretiosa clausas, tum suæ tum aulicorum suorum Catholicorum venerationi exponi jubet.

[229] Bohemia insignes etiam sanctorum Thebæorum Martyrum reliquias possidet. [Pragæ] Illustrissimus Pessina in Phosphoro Septicorni, Radio 4 plurimas recenset, quæ in ecclesia Pragensi S. Viti venerationi exponuntur. In secundo ordine sacrorum pignorum, quæ regni reliquiæ & Carlsteinenses appellantur, pag. 411 occurrit Dens S. Mauritii, ac deinde sub titulo, Reliquiæ Sanctorum, tertio loco numerantur Reliquiæ sanctorum Thebæorum Mauritii, Candidi, Victoris & aliorum cum titulis suis. Sacræ exuviæ hæ in arce Carlsteina, a qua nomen retinuerunt, per duo facile secula abditæ, anno 1645 die XX Augusti jussu Ferdinandi III eductæ & ad Pragensem S. Viti ecclesiam translatæ atque in sacello S. Wenceslai in arca elegantissimi operis reconditæ recensitæque fuerunt. Catalogus earum impressus ad Majores meos missus fuit, ubi distinctius, quæ huc pertinent, sic enumerantur. In primo Ordine diversæ partes S. Mauritii; in tertio Caput sancti de Societate Thebæorum MM. & Caput S. Victoris; in quinto Thebæorum Martyrum particulæ in uno sacculo; in sexto ordine S. Mauritii M. tres partes in flava tapheta, una de brachio, altera de tibia, tertia tenuior. Tertia apud laudatum Pessinam reliquiarum Pragensium classis earum est, quæ jam ante memoratam translationem metropolitanæ ecclesiæ fuerunt propriæ. Pagina 431 asserit, basilicam S. Viti ditatam fuisse Brachio & gladio S. Mauritii, quæ Wladislaus II rex, Mediolano redux …, uti habetur in veteri Ms. Martyrologio sanctæ ecclesiæ Pragensis ad X Kal. Octobris, attulit.

[230] [in Bohemia,] Alias notabiles sancti Thebani Ducis reliquias Pragam perlatas fuisse, advertit ibidem Pessina ex Jeroslavo, continuatore Cosmæ scribente: Anno MCCXII allatio reliquiarum S. Thomæ … & S. Mauritii de Teutonia in Pragam. Idem illustrissimus auctor pag. 463 asserit, a Carolo IV, in Bohemiam ex Italia reduce anno 1355 vel sequenti, relata in Bohemiam fuisse S. Mauritii brachium & gladium, additque testimoniales hujus rei litteras suo tempore in archivio capituli adhuc superfuisse. Porro sacra pignora ecclesiæ Pragensis propter furores hæreticorum alio delata fuerunt, & in Inventariis, quibus relata Pragam percensentur, aliqua passim occurrit variatio. In eo, quod anno 1476 confectum fuit & habetur apud laudatum sæpe Pessinam pag. 489 & seqq., adhuc recensentur brachia SS. Mauritii, Victoris, Candidi, & unum caput sanctorum Thebæorum Martyrum & aliæ insuper partes, & speciatim manus SS. Mauritii & Victoris in aliis lipsanothecis, circa quæ omnia restant paucula examinanda. Quantum fuerit studium imperatoris Caroli IV comparandi ornandique sacras reliquias, scriptores testantur, qui ejus Gesta posteritati reliquerunt. Habemus ex Historia Ms. eruditissimi abbatis S. Leopoldi Nanceiensis, numero 200 allegata, Carolum anno 1365 Agaunum venisse. Eodem illo tempore obtinuisse illum partem brachii S. Mauritii a monachis Agaunensibus crederem, nisi Pessinæ instrumenta assererent, decennio ante reliquiis illis ditatam fuisse Pragensem basilicam.

[231] [in abbatia Osseciensi] Ceterum liquet, Pessinam ibi præter jam assignatum, Pragensi thesauro duo alia brachia S. Mauritii tribuere, quorum alterum anno 1212, alterum a Wladislao II rege impetratum sit; at de eo parum est laborandum, ut jam sæpe monuimus; deinde ex iis, quæ de gladio ejusdem Sancti paulo post disseremus, saltem utcumque dubium fiet, an postrema allatio a scriptoribus non fuerit geminata. Proprium Pragense propter tot sanctorum Martyrum reliquias festum illorum hoc die XXII Septembris sub ritu duplici celebrandum præcipit. De Osseciensi Cisterciensium celebri in Bohemia cœnobio superius num. 113 egimus. Sartorius in Cistercio bis Tertio pag. 751 observat, tria ibidem sanctorum Thebæorum Martyrum capita servari cum schedis adhærentibus, alium ingentem sacrorum pignorum cumulum ibidem conjectat Sanctorum Thebæorum ossa esse, quæ singula anno 1342 ait debite recognita & approbata fuisse. Grugerius in Memoriis sacris regni Bohemiæ ad diem XXII Septembris monet, duas in Moravia sancto Duci sacras esse ecclesias, ejusque notabiles reliquias ab abbate Ferwardo Gradiensi Roma ad Gradeciense Præmonstratensium circa Olomucium templum translatas fuisse, aliasque ibidem servari Magdeburgo acceptas. Cratepolius varias etiam sanctorum Agaunensium Martyrum reliquias Viennensi in Austria urbi attribuit; at luce meridiana clarius est, illum ex synonyma urbe in Gallia sacra pignora eo transferre. Mira sunt, quæ de S. Mauritii in parthenone Gössensi, in Styria superiori ad ripam Muræ fluminis, exuviis referuntur.

[232] [& Gossensi.] Habeo præ oculis schedam inde olim missam, quam lubet huc transferre. Responsoria est ad cujuspiam interrogata & talis. 1. In parthenone Gössensi nec templum nec sacellum est nec altare S. Mauritio dicatum aut consecratum, sed reliquiæ tantum in longitudine digiti, ampullæ vitreæ in pixide argentea inclusæ, in choro monialium in altari, in quo etiam Sanctissimum asservatur, publicæ venerationi expositæ exstant. 2. Unde reliquiæ illæ advenerint, monialibus de facto existentibus propter antiquitatem compertum non est, uti etiam beneficia ope hujus Sancti concessa annotata non sunt. Per traditionem tamen, etiam pluribus seculis firmatam, monialibus actu viventibus persuasum est, & earum non paucæ fide dignæ ab experientia testantur, a reliquiis hujus Sancti in altari expositis, sed ab ossiculis etiam minutissimis in cellis asservatis pulsum multoties percepisse, quasi campanulæ, subtilissimi quidem, sonori tamen toni, certum mortis indicium membri ex hac communitate proxime decessuri. Exinde non tantum privatus cultus hujus Sancti in monialibus hujus loci tenerrimus est, sed etiam publicus, tamquam singularis Patroni non exiguus, cujus dies festivus singulis annis in eodem altari solemni officio condecoratur. Variis modis & prodigiis Deum Sanctorum suorum cultum promovere, mortaliumque in illos augere fiduciam, nemo, qui non omnem fidem exuit, inficiabitur; solent tamen similia, qualia hic adferuntur de mortis prænuntio, cum ex re quandoque levissima nascantur, nataque ex metu perturbari solita fantasia facile apud mulieres augmentum capiant, non tam facile a prudentibus criticis admitti. Simile quidpiam refertur de vivario abbatiæ Agaunensis, ubi insolitæ speciei pisces nutriri dicuntur, ex quibus, si quis moriatur, imminentem canonico mortem prænuntiat, quod nec ego alibi referre volui, neque hic impugno, sed fidem assertoribus relinquo.

§ XX. Submissa a P. Mauritio Chardono analecta alia de sanctorum Thebæorum cultu per Germaniam.

[232] [Monumenta cultus S. Mauritii in diœcesi,] Si exstructas S. Mauritio & Sociis per Germaniam basilicas dedicatasque aras singulas enumerare vellem, modum Operis & instituti nostri excederem. Occurrunt similia passim in ipsis indicibus Operum, quæ ad historiam ecclesiasticam Germaniæ pertinent; aliquas tamen præterire non possum, quas in classes redegit laudatus sæpe pater Mauritius Chardonus, egregius Operis nostri adjutor, ut beneficii memoria a me exigere videtur. Ab Augusta Vindelicorum exordium sumamus, Chardoni verba ubique contracturi, nisi aliter monuerimus. Insignis est Augustæ ecclesia collegiata S. Mauritii nomine sacra, conditaque a Brunone episcopo, S. Henrici imperatoris fratre. Brunonis sepulcrum ante summam aram visitur cum hoc epitaphio;

Anno Domini * cultus pater est hic Bruno sepultus,
Munere de cujus fabricæ claret domus hujus.
Grates reddat ei Legio sacrosancta Thebæi.
���Obiit MXXIX in profesto S. Georgii.

Hoc, uti & cetera de cultu S. Mauritii Augustæ Chardonus hausit ex Hierarchia Corbiniani Khamm parte 2 cap. 2. Ex sacris reliquiis non nisi os unius circiter palmi hæc tam celebris basilica habet. Anno 1603 milites præsidiarii Augustani novam ibidem fraternitatem sub S. Mauritii nomine instituerunt, illumque fortissimum Ducem Militum invictissimumque Martyrem sibi peculiarem Patronum elegerunt. Ejusdem fraternitatis privilegia & incrementa videri possunt apud Khamm laudatum sectione 4.

[234] [Augustana, Brixinensi,] Non minori sanctarum reliquiarum Martyrum Thebæorum thesauro gaudet collegium Societatis nostræ in eadem urbe, cui anno 1602 illustrissimus princeps Henricus de Knörringen episcopus Augustanus partem cranii S. Mauritii martyris obtulit, ut testatur domestica collegii Historia. Ob notabiles illas reliquias festum ejusdem ibi celebratur ritu duplici, per urbem tamen & diœcesim tantum colitur cum Officio semi-duplici. In vicinia Elvacensi duæ sunt ecclesiæ sancto Martyri dicatæ; Westenbusii scilicet & Sebingæ. In Brixinensi diœcesi plurima sunt venerationis incolarum erga Thebæorum Ducem monumenta. Oeniponti in armamentario veteri capella est D. Mauritio consecrata & omnibus aliis ejusdem loci ecclesiis antiquior. In ara Sancto erecta prostat capsula reliquiarum variorum Sanctorum, inter quas præ ceteris visitur notabilis particula de S. Mauritio, cui etiam sacræ sunt ecclesiæ in Taufer & Innichen. Halæ in Oeni valle in templo nostro servantur præter parvam particulam osseam ipsius sancti Ducis, duo ossa brachialia insignia de ejusdem Societate & duo ossa alia minora. In templo regii parthenonis ibidem habetur de ipso S. Mauritio pars fere dodrantalis costæ; liber autem reliquiarum, quibus dives est parœcialis ibidem ecclesia, ita habet ad diem XXII Septembris. 1. De S. Mauritio M. os magnum. 2. Ulna de brachio. 3. Pars de dextro brachio. 4. Digitus: 5. Plura ossicula minora. 6. Particula de vexillo, quod illi, ut addita antiqua scriptura testatur, de cælo missum est. 7. Ex Societate S. Mauritii duo sacra capita. 8. Mentum integrum cum uno dente. 9. Os paulo grandius. 10. Duæ iterum notabiles partes. XI. Pars admodum notabilis cranii. 12. De dente & aliis pluribus minoribus particulis. 13. S. Thyrsi capitanei crus, costa, & alia sacra ossa. 14. S. Liborii, etiam ductoris ex sancta Societate, caput & aliquot adhuc particulæ. 15. S. Gregorii Maurorum colonelli in Legione Thebæa os dorsi. 16. De S. Candido os paulo grandius.

[235] [præcipue Halæ in Oeni valle,] Chardonii Analecta hic ego, opinor, interrumpere non debeo, ut post ea, quæ toties tum in Commentario prævio, tum hic sparsim observavi, rursus lectorem moneam, quid de hisce reliquiis, & iis maxime, quæ nominatorum Thebæorum Martyrum esse asseruntur, censendum sit. Certe nisi synonymi alii Sancti huc translati sunt, habemus iterum tres, qui & nomen & præfecturam militarem diu post obitum Martyrum consecuti videntur: prosequamur. Pergit liber Halensis memoratus: S. Mauritius erat dux, juxta antiquam Legendam, quæ fundatori nostro illustrissimo domino Floriano Waldauft de Waldestein equiti, una cum vexillo S. Mauritii & virga prætoria ex regia capella aulæ novæ Oeniponti submissa fuit. Quæ quid sibi velint, nescio. Fortene ibidem etiam virga prætoria pro S. Mauritii cimeliis habetur? Certe tale quid innui videtur, quod unde hauriri potuerit, ignoro. Festum S. Mauritii Halæ in illis ecclesiis ritu duplici celebratur, per diœcesim tamen legitur Officium ritu a Breviario Romano præscripto.

[236] [Constantiensi,] In Constantiensi diœcesi præter monumenta, quæ inter res Helvetiæ enumeravimus, alia sunt non pauca. Inter tres basilicas, quas S. Conradus episcopus Constantiæ condidit, est ecclesia S. Mauritii cathedrali proxima, quam, ut suum erga magnum Martyrem amorem testaretur, pluribus sanctis lipsanis ditavit, atque juxta eamdem sepeliri voluit sanctus præsul. In templo Societatis nostræ Constantiæ publico cultui exponuntur ossa majora prope 20 cum cum pluribus minoribus particulis sanctorum S. Mauritii Sociorum, quæ præcipue serenissimus ac reverendissimus Philippus, utriusque Bavariæ dux & episcopus Ratisbonensis, ac reverendissimus Joannes Jacobus Murgelius episcopus Sebastensis dono dedere. In decanatibus diœcesi Constantiensi subjectis variæ sunt insuper ecclesiæ Sancto sacræ: nimirum in Morsach in decanatu 4 Cantonum Catholicorum; in Stetten ad Forum frigidum in decanatu Ebingano ad Danubium; in Bliemshofen in decanatu Egingano; in civitate imperiali Pfullendorfensi; in Algertshofen in decanatu Munderkingano; in Laugen-Enslingen in decanatu Riedlingano; in Bochingen, Fischbach, Hausach, Nider-Eschach in decanatu Rottwilano; in Deckingen in decanatu Villingano; in Ort-Schwaben in decanatu Wisenthalensi; in Sunthausen in decanatu Wumblingano; in Bercken in decanatu Bremgartensi; in Oberbergen in decanatu Brisacensi; in Hunthausen in decanatu Ebingano; in Aigeltingen & Weiterdingen in decanatu Engensi; in Wagenstadt in decanatu Friburgo-Brisgoïco; in Nordstetten in decanatu Haigerlocensi; in Kfestikou in decanatu Hochdorfensi. In Ambtzell in decanatu Ravenspurgensi; in Frickenweiler in decanatu Stockacensi; ac denique in Dürheim & Grieningen in decanatu Villingano.

[237] Est & in eadem diœcesi in ipsis Sueviæ finibus, qua Helvetiæ contermina est, [in abbatia Renaugiensi,] celeberrimum Ordinis S. Benedicti cœnobium Renaugiense, seu Rhinoviense, indigenis Rhinow, cui cum S. Januario, de quo ad XIX hujus mensis agitur, patronus est S. Mauritius. Habeo præ manibus litteras Reverendissimi domini abbatis Bernardi, Renaugiæ scriptas XV Septembris anni MDCCXLV, unde delibo sequentia. Major pars capitis S. Mauritii statuæ deauratæ inclusa fuit anno MCCVI sub abbate Henrico de Waterbach. Anno MDCVI apertum fuit deauratum hoc caput S. Mauritii, inventaque in eo est inscriptio hæc in pergameno: Thebææ magni ducis hoc caput est aciei. Porro sub abbate Bernardo I de Freyburg caput hoc elegantius adornatum fuit. Pro minoribus aliis particulis authentica desunt. Colitur autem S. Mauritius ab immemoriali tempore sub ritu duplici 1 classis cum Octava, Officio olim proprio, nunc autem de communi plurimorum Martyrum. Officium illud proprium habeo in apographo Ms. ex eadem abbatia submisso, at cum singulare nihil ibi occurrat, mitto aliqua excerpere. In iisdem litteris de aliis etiam reliquiis, de iis nimirum, quas superius observavi in pago Tigurino cultas fuisse, hæc asseruntur. Apud nos exstat antiquum templum SS. Felicis & Regulæ martyrum Thebæorum vetusti schematis, quod templum minorem monasterii nostri ecclesiam appellare possumus. Hujus etiam patrocinii intuitu, impetratæ sunt duæ horum sanctorum Martyrum particulæ anno MDCCXXXIV ex parochia Ursariensi, vel Urfellensi Curiensis diœcesis, pertinente ad Cantonem Helvetiæ Uraniensis, quo in defectione religionis Catholicæ ex urbe Tigurina delatæ cum aliis reliquiis fuerant, prout formatum desuper instrumentum asserebat. Sunt hæ, ni fallor, eædem sacræ exuviæ, quas Simlerus testatur in pago Tigurino fuisse servatas.

[238] In diœcesi Eustadiensi non nisi unicum invenio templum, [in diœcesibus Eustadiensi, Frisingensi,] quod S. Mauritio olim dedicatum fuit: Ingolstadii nimirum, de quo Hundius in Metropoli Salisburgensi parte 2 pag. 7 & seqq. ubi asserit, illud anno 1233 sancto Martyri consecratum fuisse ab Heinrico episcopo Eustadiensi. Eustadii in templo collegii nostri plurimæ servantur sanctorum Martyrum Thebæorum reliquiæ. Eberspergæ, quæ diœcesis Frisingensis urbs est, apud patres nostros, ibidem Residentiam habentes, ara erecta est S. Mauritio, cujus os aliquod ibidem etiam venerationi exponitur, cum quatuor craniis Sociorum & particulis aliis minutioribus. Monachii, de quo jam alibi fuit facta mentio, rursus in templo Societatis nostræ sunt sequentes Sanctorum Agaunensium reliquiæ. Os ipsius S. Mauritii, partes aliquot circiter unciales & aliæ minores, os grandius alicujus ex Sociis martyribus & alterum paulo minus, nec non de capitibus ipsorum fragmenta aliqua, quæ summatim sacra cimelia pro insignioribus habentur, & tum Monachii tum Eberspergæ dies eorum memoria celebris colitur ritu duplici. Monachii erecta insuper promovendo sancti Ducis cultui est sodalitas sub S. Mariæ Magdalenæ & S. Mauritii nomine apud patres Augustinianos, quam frequentant milites cum præfectis suis & primariis Ordinis militaris viris. Frisingæ in crypta cathedralis ecclesiæ sacellum est elegantissimi operis, ubi inter plurima sacra pignora perpetuæ venerationi in ara prostat caput unius ex Thebæis Martyribus, quare in choro cathedralis Officium duplex Martyres nostri obtinent. In Passaviensi diœcesi parœciales basilicæ in Aneroltskirchen & Nideraltaich a S. Mauritio nominantur, uti & ecclesia Lautterbacensis episcopo Ratisbonensi subjecta. Situm est Lautterbach in toparchia ejusdem nominis illustrissimorum comitum de Portia, qui nunc ad dignitatem principum evecti sunt. De hoc Sancto prædicti comites vel maxime gloriantur, contendunt enim stemma ac genus suum a S. Mauritio descendere, quod vereor, ut probari possit.

[239] [Passaviensi, Ratisbonensi,] Quidquid tamen fuerit, ea opinio illos ad promovendum sancti Ducis cultum non segniter impulit, festumque ejus ibidem cum summa celebritate & accolarum ad lucrandas indulgentias plenarias concursu quotannis peragitur. Non minor est solemnitas in pago See, quo anno 1730 translata est ecclesia Willenhofensis, pertinens ad dynastiam Parspergensem. Festo S. Mauritii supplici agmine ad ecclesiam illam procedunt non solum Seënses, sed & Parspergenses, Lupurgenses, Darschottenses aliique ex vicinis pagis, indulgentias plenarias lucraturi. Juxta aram appensa sunt plurima anathemata, beneficiorum obtentorum testimonia. In eadem diœcesi S. Mauritio sacrum est parœciale templum Nüntrachingense, ejusque sacræ exuviæ servantur Ratisbonæ in ecclesiis principalis parthenonis, & collegii Societatis Jesu. De hisce nihil speciatim additur, at illa sic enumerantur: Vexillum S. Mauritii martyris. Ex ejusdem Societate ossa varia, quæ in altari S. Erhardi Ratisbonensis episcopi anno 1667 sunt reposita. Allata eo fuerunt a Juditta Gisila Bavariæ & Saxoniæ principe & conjuge piissima Henrici, fratris Ottonis Magni, atque ejusdem ecclesiæ fundatrice. Antiquissimum monasterium Altaich inferius Ordinis S. Benedicti in honorem S. Mauritii in inferiore Bavaria ad Danubium fluvium etiam erectum fuit seculo VIII.

[240] [Salisburgensi,] In archi-diœcesi Salisburgensi non vulgaria etiam sunt indicia antiquissimi cultus sanctorum Thebæorum Martyrum. Quæ de monasterio Gössensi superius num. 232 observavimus, hic ex Chardoni schedis doceor, ab ejusdem parthenonis confessario missa fuisse. Oettingæ veteris in inferiore Bavaria ecclesia collegiata hæc numerat in suo thesauro sacro sancti Ducis & Commilitonum sacra pignora. Os S. Candidi & 4 dentes; os de sancto episcopo Cornelio ex Societate S. Mauritii; de ipso S. Mauritio tria ossa. Sanctus Cornelius procul dubio rursus aliunde accedit Agaunensibus Martyribus, quos hactenus non reperi secum episcopum talem habuisse. In ecclesia Societatis nostræ ibidem sequentia ex instrumento, quod addidit Chardonus, Sanctorum nostrorum venerationi exhibentur. 1 Crus ex Legione Thebæa S. Mauritii integrum. 2 Aliquot alia ossa ex eadem Societate. 3 Aliud crus integrum de iisdem. 4 Costa itidem integra. 5 Duæ magnæ partes ossium. 6 Tibia. Propter has sacras exuvias agitur memoria Sanctorum Thebæorum in duabus illis basilicis OEttingensibus ritu duplici. In oppido Fronleithem, sex pene leucis Græcio distanti, templum est vetustissimum olim S. Mauritio dedicatum, ubi annua memoria usque hodie cum magna solemnitate & populi accursu celebratur. Porro hæc sunt, quæ ex schedis Chardonianis huc transferenda duxi, confidoque fore, ut sufficiant lectori, quem ulteriori enumeratione, forte jam nunc tetrica, morari amplius non lubet, postquam tamen adhuc pauca adjecero de sacris reliquiis, quæ mihi Gretzerus noster in Syntagmate, quod de Imperii insignibus scripsit, pag. 78 subministravit.

[241] Capiti ibidem 15 titulum facit; De ostensione multiplicium & pretiosissimarum reliquiarum Wittebergæ in Saxonia ante Lutheranismum: [& quondam Wittebergæ.] postquam autem docuit, quandonam sacræ exuviæ Wittebergam ad templum arcis perlatæ fuerint, quandoque ostendi solerent, pag. 78 ex libello Germanico, qui etiam iconismos repræsentat, sic scribit: In 5 Hierotheca monstrabantur XCVI particulæ de Legione Thebæorum, & duo integra ossa ex eadem Sodalitate… Præterea integrum caput & gladius de Sodalitio S. Mauritii. In alia monstrantia ejusdem missus (ordinis) ostendebantur os notabilis quantitatis de S. Mauritii Legione: XVI particulæ de ossibus Martyrum ex eadem Legione: particula de vexillo S. Mauritii: item de lancea S. Mauritii: particula de lorica ejusdem: von seinem Wappenrock una particula: de manu ejusdem similiter una, ut & de scapula: de maxilla duæ particulæ. Et hæc omnia inclusa erant pomo argenteo, cujus circuli aurei. Ceterum, quod dolendum, idem Gretzerus pag. 76 nos monet, tot tantaque monumenta antiquæ venerationis erga sanctos Thebæos Martyres post Lutheri furias evanuisse.

[Annotata]

* forte A Domino.

§ XXI. Celebres S. Mauritii nomine Gladii, Vexilla. Lancea ejusdem inter imperii insignia quondam in magno honore habita.

[Varii gladii S. Mauritii quondam Andegavi,] Inter sacras exuvias Sanctorum Thebæorum, quas ex variarum ecclesiarum instrumentis recensuimus, jam aliqua occurrerunt, quæ hic renovanda sunt. De machæra S. Mauritii nomine celebri, quam Agauno cum dimidia sacrorum ossium portione obtinuit serenissima domus Sabaudica, § X num. III egimus, ubi & nonnulla diximus de multiplicatis sancti Ducis armis, quæ hic applicari debent. Saussayus in Martyrologio Gallicano ad hunc diem XXII Septembris ait, suo adhuc tempore in matrice ecclesia Andegavensi servatum fuisse S. Mauritii gladium vaginæ argenteæ inclusum, de quo nihil alibi legi. Pragenses in Bohemia in suo thesauro sacro videntur tres numerasse ejusdem Sancti enses. Apud Pessinam sæpe laudatum pag. 403 in prima classe reliquiarum, quæ imperii vocantur, recensentur Duo gladii, unus S. Mauritii & alter S. Caroli in deauratis vaginis. Pagina 431 inter sacra cimelia propria ecclesiæ Pragensis asseritur hæc ditata fuisse Brachio & gladio S. Mauritii martyris, quæ Wladislaus II rex Mediolano redux, … uti habetur in veteri Ms. Martyrologio sanctæ ecclesiæ Pragensis ad X Cal. Octobris, attulit. Pagina denique 463 asserit Pessina, Carolum IV eo brachium & gladium sancti Martyris ex Italia detulisse sub annum 1355. Quartum insuper S. Mauritii gladium cimeliis Pragensibus adnumerare Pessina videtur pag. 407, & ita ex lancea gladium cudere. Verum Martyrologium audiamus, quod secundo loco allegavit. Est illud ipsum, ni fallor, cujus apographum ad Majores meos Praga olim missum est a P. Theodoro Moreto, exscriptum ex antiquo codice Ms., qui ab anno 1562 servatur in bibliotheca collegii nostri ad S. Clementem.

[243] [Pragæ & Norimbergæ] Ibi ad hunc diem ita legitur: In Galliis, civitate Seduno, loco Acauno, natale sanctorum Thebæorum Martyrum Mauritii, Tympii, Candidi, Victoris, Innocentii, Vitalis cum Sociis sex millibus, sexcentis, sexaginta sex, qui sub Maximiano passi pro Christo, gloriosa morte mundum illustrarunt. Hujus S. Mauritii brachium & gladium attulit ex Alemannia, vel verius de Mediolano cum aliis reliquiis Wladislaus rex Bohemiæ secundus. Qui Martyrologium Pragense compilavit, hic abunde ostendit dubium suum, unde gladium S. Mauritii Pragenses acceperint. Pessina pag. 431 & seqq. plura producit instrumenta, quibus probatur, Wladislaum marchionem Moraviæ anno Domini 1212 cum aliis sacris cimeliis reliquias S. Mauritii ex Teutonia Pragam detulisse, cujus allationis annua memoria fit in sacris Fastis istius ecclesiæ ad diem VIII Januarii. Fueritne inter illas gladius, non exprimitur quidem, judico tamen, ex hisce confusionem ortam esse martyrologo Pragensi in duobus Wladislais. Legerat forte apud Æneam Sylvium vel alios, Wladislaum II Bohemiæ regem, post navatam egregie Frederico I in bello operam, candelabrum, quod vulgo Salomonis credebatur, cum aliis forte aliquot reliquiis Mediolano Pragam retulisse: has inter sine teste gladium S. Mauritii computavit, ac deinde Mediolanum pro Teutonia substituit. Gladius primo loco enumeratus inter reliquias imperii, quas a Ludovico Brandeburgico Monachi anno 1350 acceperat Carolus IV imperator, Norimbergensibus a Sigismundo cum ejusdem Sancti brachio uno oppigneravit ac deinde cessit.

[244] [asservata. Ejusdem vexillum S. Mauritii] Inter analecta a sæpe laudato patre Ligeritz subministrata ex Joannis Jacobi Mascovii de rebus Germanorum tom. 2 Observationibus ita notatum invenio: Ensis Mauritii olim in sacris processibus circumferri solitus, diuque a Burgundicis regibus adservatus, Noribergæ inter insignia imperii exstat; ubi suspicor de eodem sermonem esse. Baldesanus in toties memorata Historia Thebæa pag. 180 scribit, Carolum IV ab abbate Agaunensi cum S. Sigismundi regis vertice securim S. Mauritii adeptum esse, magnoque cum gaudio in Bohemiam transtulisse. Quænam porro securis illa fuerit, docet pag. 414, qua scilicet sanctus Martyr fuerit decollatus: verum cum, quæcumque ibidem de martyrio S. Mauritii adjuncta nova commemorat, ex conjecturis recentibus profecta fuerint, id forte unicum ab illo mutuari tuto possumus, quod non gladius, sed securis inter Carlsteinensia cimelia fuerit asservata. De S. Mauritii vexillo inter reliquias Halenses Saxonum superius brevibus aliquid innui, ubi etiam videri potest, non integrum illud, sed ejusdem portionem aliquam statuæ argenteæ inclusam, vel recentiori vexillo insertam fuisse. Apud Menkenium tom. 3 Scriptorum Germaniæ in Chronico Georgii Torquati col. 386 in Henrico 24 electo episcopo Magdeburgensi refert, quod huc transferri meretur, sanctique Mauritii patrocinium commendat. Ita legitur: Hujus tamen (Heinrici) memorabile facinus non indigne recensendum est, longaque memoria repetendum.

[245] Afflixit eo tempore (circa annum 1278) ecclesiam Magdeburgensem Otto, [Magdeburgensibus præsidio,] marchio Brandenburgensis gravi bello & injusto, numeroso exercitu collecto ex Polonis, Boëmis & Pomeranis, adjunctis sibi comitibus de Reystein, Hamersleben, Arnsteyn aliisque, in campo Frose secus Albeam flumen castra metatus est. Qui in robore militari, quod maximum sibi coëgit, inaniter confisus, comminabatur ecclesiæ, se velle ad alterum diem proximum in basilica majori equos stabulari. Exquisivit per exploratores, quid ab episcopo, quid a civitate meditaretur: accepto autem responso; omnem civitatem metu terroreque concussam, mane insequenti aurora iterato exploratores misit, qui redeuntes dicunt, urbem totam tumultuantem plenam esse facibus luminaribusque cum tubarum ac tympanorum sonitu undique resonante. Nam archiepiscopus, assumpto vexillo S. Mauritii, uti nocturna visione fieri edoctus erat, vasallis ecclesiæ una cum comitibus de Anhalt convocatis, cives ad arma vocans cohortari cœpit, quatenus ipsum ad congrediendum cum hostibus sub debita fide sequantur. Cui decreto omnes unanimiter cum animorum promptitudine paruerunt. Egressi autem omnes sub spe cœlestis auxilii alacriter animati, præeunte episcopo cum vexillo S. Mauricii (audax certe facinus!) in hostium castra irrumpere festinant, prælium istud confestim adoriuntur. Pugnatum est aliquamdiu ab archiepiscopo atque suis, non sine adjutorio Dei sanctique Mauricii cum Sociis, patronorum, ne * infelici marte. Capto marchione, mox victoria belli in partem Magdeburgensium cedit.

[246] Vexillum illud S. Mauritii in bellis & præliis circumferre solebant Magdeburgenses, [cujus variæ partes] cujus rei exemplum aliud habemus apud eumdem Menkenium col. 372 & Leibnitium Rerum Brunsvicensium tom. 3 pag. 749, his verbis expressum. Præterea cum de quodam castro Domini Hildensemensis, scilicet Walmode, per residentes in eo in quoslibet transeuntes per vias multa spolia committerentur, nec dominus Hildesemensis requisitus a principibus remedium adhiberet, tandem iste dominus Theodorus archiepiscopus (Magdeburgensis) una cum domino Halberstadensi episcopo & domino Magno de Brunswich consilio inito pro communi pace terræ copiosum exercitum congregaverunt, & terram Hildensemensem intraverunt, ubi postquam per duos dies devastaverunt terram incendiis & rapinis, tertia die locaverunt se prope civitatem Hildensemensem cum sua gente, pauca quidem in comparatione istius exercitus. Igitur isti (Magdeburgenses) in exercitu de sui multitudine confidentes inordinato tumultu in hostes insilierunt, ex quo tumultu plures pedestres in exercitu per equestres ejusdem partis fuerunt equorum calcibus conculcati & mortui, multi etiam de exercitu fuerunt ab hostibus captivati & plurimi interfecti, & sic bello perdito, reliqui, qui potuerunt, fugam acceperunt.

[247] [alio translatæ fuerunt.] Hoc factum est anno Domini MCCCLXVII tertia die Septembris. Sed unum divinæ propitiationis beneficium ibi præstitit Deus, quod vexillum, sive bannirium beati Mauritii, quod in ipso exercitu habebatur, cautulose fuit conservatum & salvum in locum suum in Magdeburg reportatum. Unde bene verificatum fuit illud proverbium, quo dicitur, quod vexillum S. Mauritii suffragatur non ad invadendum, sed ad defendendum: vulgariter:

Se ne wil nicht heren /
      Sunder si weren.

Hæc ibi, at hactenus mihi non innotuit, unde vexillum illud Magdeburgum delatum sit, aut quale fuerit, & multum dubito, an non idem illud, vel pars ejus saltem aliqua inter reliquias Halenses, de quibus num. 219 numeretur. Utut est, in eodem Chronico Magdeburgensi apud Menkenium col. 400 dicitur Albertus Magdeburgensis archiepiscopus ad sedem Luthmosthenensem, unde promotus ante fuerat, opera Caroli IV imperatoris revertentem, inter reliquias alias partem quoque vexilli S. Mauricii secum in Bohemiam abstulisse. Æneas Sylvius de Statu Europæ sub Frederico II testatur, suo etiam tempore vexillum S. Mauritii soluisse quotannis Magdeburgi ostendi. In memoratis sæpe Analectis citantur de eodem plura scribentes Pomarius Chronici Magdeburgensis pag. 129 & Dresserus de Urbibus Germaniæ in Magdeburgo: at neutrius allegata lucubratio mihi ad manum est.

[248] [Lancea] Alia insuper celebris vexilli partitio facta est, vel rursus plura vexilla S. Mauritii nomine insignia fuere: quippe præter ea, quæ superius num. 235 ex schedis protuli, Wilhelmus Malmesburiensis lib. 2 de Gestis regum Anglorum cap. 6 scribit Hugonem, quem perperam ibi Francorum regem nominat, utpote comitem tantum Parisiensem, Hugonis Capeti patrem filiumque Roberti, ut ut ex Flodoardo & Westmonasteriensi liquet, sororem Adelstani pulcherrimæ formæ mulierem sibi uxorem poposcisse, utque voti compos fieret, pretiosissima munera per legatos misisse cum pluribus insignibus reliquiis, quibus Britanniæ regem plurimum delectari noverat. Addit autem, inter sacra cimelia fuisse Vexillum beatissimi Martyris Mauricii & Thebææ Legionis principis, quo idem rex (Carolus Magnus) in bello Hispanico quamlibet infestos & confertos inimicorum (Saracenorum) cuneos disrumpere & in fugam solitus erat cogere. Igitur, nisi erravit Malmesburiensis, suum etiam S. Mauritii vexillum habuit Britannia. Non pauciores lanceæ, vel lanceæ S. Mauritii partes enumerantur. Saussayus laudatus in Martyrologio Gallicano affirmat, non solum clypeum S. Mauritii, sed lanceam insuper Viennæ olim asservatam fuisse, atque hisce armis, ceu securis præsidiis armatum Carolum Martellum contra Saracenos in Galliam irruentes processisse, eosque tanti Martyris ope munitum internecione delevisse, quæ profecto splendidius dicta sunt, quam bonis testimoniis stabilita.

[249] [S. Mauritii nomine insignis] Celeberrima est S. Mauritii lancea, quæ pluribus seculis inter imperii insignia habita fuit. De illa scribit Jacobus Gretzerus noster in Syntagmate de Insignibus imperii capite 14. Contenderat cap. 8 & seqq. quatuor lanceas memorabiles inter cimelia imperii recensitas fuisse: primam, qua latus Salvatoris nostri morientis apertum fuit, secundam Constantini Magni, tertiam S. Mauritii, ac quartam denique Caroli Magni. Ex multiplicibus illis lanceis orta est confusio non una, quam dispellere nititur laudatus auctor, quamque, in quantum ad propositum meum facit, paucis attingam. De S. Mauritii lancea primus, ni fallor, mentionem fecit Gotfridus Viterbiensis, qui diu post Ottonem Magnum vixit, utpote Frederici I imperatoris cancellarius. Is parte 19 Chronici de Insignibus imperii agit, & sub hoc titulo, Quid significat lancea imperialis, & unde venit? ita canit:

Lancea Mauritii reliquis præmaxima signis,
Plurima Christicolis peperit miracula dignis,
      Clavus namque Dei junctus habetur ei.
Subjicit imperio bello gestata potentes,
Motibus ipsius nequeunt obsistere gentes,
      Hæc, ubi bella movet, vincere cuncta solet.
Lancea sancta solet regnorum vincere lites,
Ipsa facit proceres Romanos esse Quirites,
      Ex hac cæsar habet, quod sibi regna favent.
Rex Arelatensis illam dum Boso teneret,
Et sibi pugnanti semper fortuna faveret,
      Exstitit indigenis terror amara ferens.

[250] Deinde interserit nonnulla de Bosonis amentia, [inter insignia imperii] atque sic prosequitur:

Imperii solium cum maximus Otto teneret,
Et valitura satis mundi fortuna faveret,
      Huic rex Boso loquens verba gemendo refert.
Trado tibi regnum, cunctos depono decores,
Amodo nostra tibi sacra lancea præstet honores,
      Sola mihi monachi vita colenda foret…
Lancea Mauritii, mea quam tibi dextera tradit,
Est caput illorum, quæ nunc mea regna notavi,
      Nunc caput imperii lancea sacra dabit.

Inter hæc anachronismus est non exiguus, quippe Boso rex Arelatensis, de quo hic Viterbiensis agit, mortuus est circa annum Christi 887, sepultus in Viennensi ecclesia, ut num. 176 observavi. Otto Magnus autem Germaniæ rex inunctus non fuit ante annum 936, nec consecratus imperator ante annum 961; non igitur Boso insigne imperii Ottoni cæsari tradere potuit, 70 minimum annis ante mortuus; imo nec celebrem S. Mauritii lanceam ab illo accepit is, antequam regnum obtinuisset, nondum natus eo tempore, quo Boso decessit. Boucheus in Historia Provinciæ lib. 4 pag. 768 anachronismum deprehendit & corrigere conatus est, notans in margine: Est Odo rex Franciæ, cujus idem nomen est, quod Oto; at hæc Viterbiensis asserta non combinant. Neustriæ regnum adeptus est quidem Odo, ante comes Parisiensis, anno Christi 888, mortuo jam Bosone; at numquam is fuit imperator, qualis certe est Otto Magnus apud Viterbiensem.

[251] Siffridus Presbyter Misnensis chronologus seculi XIV Epitomes lib. 1 ita scribit: [relata non videtur primis] DCCCCXXII Henricus filius Othonis ducis Saxoniæ, regnum adeptus, regnavit annis XVII. Iste dicebatur Auceps, quia, dum caperet aviculas, renitens electus est. Ipse lanceam S. Mauritii a duce Burgundiæ accepit, & a Papa invitatus, dum Romam iret consecrari, obiit, & sic imperium non obtinuit. Id S. Ulrico in visione gladii sine capitello ostensum est. Gretzerus laudatus pagina 70 hunc, non de lancea S. Mauritii, sed Constantini Magni, loqui arbitratur: at verba hæc Viterbiensis, Clavus namque Dei junctus habetur ei, innuere videntur, de eadem apud utrumque sermonem esse. Quamquam hæc difficultatem non elevant; sic enim adhuc creditur lancea S. Mauritii a Bosone per Ottonem accepta, quod intelligi neutiquam potest, si eumdem Bosonem regem Arelatensem a Viterbiensi admittas. Alius Boso Richardi Burgundiæ ducis filius & frater Rodulphi Francorum regis cum Ottone inimicitias exercens occurrit in Frodoardi Chronico ad annum 924, idem Henrici Germaniæ regis partibus nunc favisse, nunc adversatus esse & in gratiam tandem anno 935, quo in expeditione obsidionis castri S. Quintini defunctus est, receptus fuisse tum ibidem, tum in Chronico Virdunensi affirmatur. Ad illum sine anachronismo referri utcumque possent, quæ de lanceæ traditione Gotfridus scribit; at quæ alia ibidem canit, non magis Bosoni huic comiti, quam Arelatensi regi convenire videntur, & alium nullum antiquorum, quod sciam, suffragantem habent, ita ut res tota ad minimum pro valde incerta haberi possit. Quod si ex certo anachronismo Viterbiensis & scriptorum aliorum silentio suspectam habeas totam ejus reliquam narrationem, conjectesque, lanceam S. Mauritii alia via ad imperii insignia accessisse, nolim, id ante postremos saltem Ottonis Magni annos contigisse opineris, propter ejus ipsius in diplomatis, ubi frequentissima tamen occurrit mentio cimeliorum S. Mauritii, & coævorum aliorum auctorum de celebri lancea silentium.

[252] [Ottonis Magni annis,] Sunt, qui asserunt, Sugerium abbatem in Vita Caroli Crassi ejus meminisse; at nec ipsi locum citant, neque ego ibi ea de re verbum ullum lego: quæ simul faciunt, ut Siffridi Presbyteri asserto, etsi magis ab adjunctis verisimili, sine scrupulo non adhæream. Citatur a Gretzero Chronicon Reicherspergense. Ibi ad annum Christi 1004 ita legitur: Mortuo sine hærede Ottone (tertio,) Heinricus II … ab omnibus regni primoribus electus LXXXVII ab Augusto rex creatur. Hic multa in Germania, Boëmia, Polonia, Italia, Apulia fortiter ac prospere bella gessit… Burgundiorum quoque, non ex humana sed divina virtute cessit ei victoria. Qui, cum armis & omnibus belli copiis essent instructi .. depositis armis .. rogantes ea, quæ pacis sunt, dexteras dederunt & acceperunt, & ad insignia regalia lanceam, clavo Dominicæ Passionis insignitam, addiderunt, & ita victoriosissimus princeps Burgundiam in ditionem accepit. Huic ego asserto, præ duorum aliorum scriptorum opinione, si eligendum est, adhæreo. Verum reclamant Cromerus & Kranzius, quorum alter lanceam S. Mauritii, quæ Cracoviæ in primario urbis templo servatur, tradit ab Ottone II, alter ab Ottone III acceptam fuisse. Fateor, si evicerint, Ottonem aliquem laudatum cimelium possedisse, ab opinione mea recedendum videri; at nullos pro se testes antiquos adferunt. Et Kranzius quidem assertum suum erroribus implicat. Audiamus ejus verba ex lib. 2 Wandaliæ cap. 36: Audivit Otto II imperator, cognomento Rufus, famam sancti martyris Adelberti de mirabilibus, quæ operaretur per illum Deus, voluitque invisere martyris sancti sepulchrum.

[253] [nec translata in Poloniam,] Narrat deinde, quomodo magnifice exceptus, vices rependere volens, Boleslaum ducem regem crearit atque in principum concessu allocutus fuerit. Et hæc dicens, inquit, coronam capiti ejus imposuit, deditque imperator Bolislao regi pro regalibus insigniis lanceam B. Mauritii & clavum Domini. Hæc autem regalia insignia, corona scilicet & sceptrum & lancea ad multa tempora in armariolo Cracoviensis ecclesiæ ad memoriam posterorum conservantur. Otto II S. Adalberti episcopi Pragensis tumulum, diu antequam martyrio coronatus esset, visere non potuit. Obiit Otto II imperator Romæ anno Christi 983, & S. Adalbertus tantum lauream adeptus est anno 997, ut ad diem XXIII Aprilis, ubi nomen ejus sacris Fastis inscriptum legitur, in Opere nostro probat Henschenius; adeoque perperam hic Ottoni II tribuuntur, quæ de itinere Ottonis III ad sancti Martyris sepulcrum ex Ditmari Chronico lib. 4, Chronico Hildensheimensi aliisque scriptoribus recte quidem accepit Cromerus, at quæ de data ab illo lancea superaddita sunt, nec ipse, nec Dlugossus ex iisdem fontibus hausit, sed vel ex traditionibus, vel ex conjecturis adjecisse videtur. Hæc proinde nos movere non debent, aliunde etiam non credentes, Ottonem, si tam pretiosum cimelium ab avo inter imperii insignia relatum fuisset, tam facile Boleslao daturum fuisse. Interim suam S. Mauritii lanceam Polonis non abjudicamus, licet fateamur, nescire nos, unde ad ipsos pervenerit, nec quo tandem jure eum titulum consecuta sit. Certe ex Benzonis episcopi Albiensis Panegyrico in Henricum IV Germaniæ regem apud Menkenium tom. 1 Scriptorum col. 965 luculentum fit, lanceam S. Mauritii inter cimelia imperii adhuc fuisse post medium seculi XI. Ejus verba accipe ex cap. VIII. Processio vero Romani imperatoris celebratur talibus modis. Portatur ante eum sacra Crux gravida ligni Dominici, & lancea S. Mauritii. Non igitur Germanis sacrum hoc cimelion invideant Poloni.

[Annotata]

* nec

§ XXII. Apparitiones S. Mauritii a scriptoribus aliquot assertæ.

[Fertur S. Mauritius Dagoberti mortui animam] Præter apparitiones binas S. Mauritii & Sociorum, de quibus superius egimus § 10 num. 122 & seqq., & § 13 num. 155, tres aliæ sunt magis celebratæ. Primam suggerit auctor Chronici Sandionysiani lib. 5 cap. 19, unde ad Aimoïnum transivit, qui illam lib. 4 de Gestis regum Francorum inseruit. Narratur ibi cap. 34, quomodo Ansoaldus episcopus Pictaviensis itinerans in Sicilia, mortuo recens Dagoberto, in Joannem solitarium inciderit, a quo & Dagoberti mortem, quæque illam secuta sunt, fuerit edoctus. Cum, inquit solitarius, multa vigiliarum ac jejuniorum simulque senectutis fatigatione depressus, paululum membra sopori dedissem, adstitit mihi quidam veneranda decorus canitie, monens, ut propere surgerem & pro Dagoberti regis anima, quæ eadem ex corpore exierat hora, Domini exorarem clementiam. Quod cum facere maturato curassem, apparuerunt subito haud procul in pelago deformes truculenta facie dæmones, vinctum regem Dagobertum per spatia maris agitantes, inflictisque insuper verberibus ad Vulcania loca trahentes. Qui distentus cruciatibus inter agitationes & verbera, quorumdam Sanctorum audiebatur postulare suffragia; cum repente aperto cælo inter fulmina in fluctus cum fragore ruentia visi sunt descendisse viri decore nitentes mirabili. Requirere cœpi ab eis, qui essent, qui dixerunt, se esse illos, quos Dagobertus ad suum vocaverat auxilium, Dionysium videlicet ac Mauricium martyres, nec non Martinum confessorem. Hi ereptam dæmonibus animam secum ad æthera levaverunt, canentes hunc psalmum, Beatus, quem elegisti &c. Subjungit deinde Aimoïnus, ut narrationi suæ fidem faciat & pondus addat; Hæc vir ille venerabilis Joannes Ansoaldo retulit, se vidisse, quæ ille in Gallias reversus S. Audoëno narravit, qui ea in una conscripta chartula posteris reliquit in ordinem historiæ digerenda.

[254] [dæmonibus cripuisse, quæ narratio a Cointio & aliis impugnata] Advertit Coïntius ad annum Christi 638 num. 2, Aimoïnum pro eo, quod monachus Sandionysianus scriptor Gestorum Dagoberti dixerat, repertam fuisse relationem illam in vetustissima charta, quam, UT FEREBATUR, B. Audoënus episcopus scripserat, absolutam assertionem substituisse. Rem ipsam impugnat duobus argumentis, quorum alterum petitur ab ætate Ansoaldi, qui ultra 55 annos Dagoberto supervixit, alterum a Fredegarii silentio, qui cum tantum 20 annis post regis obitum scripserit, visionem tum adhuc recentem, si contigisset, nec ignorare, nec in suo Chronico prætermittere debuit. Hæ duæ res, inquit, nos adducunt, ut super ea visione sententiam eamdem cum Beslyo & Valesio feramus. Beslius in Episcopis Pictaviensibus pag. 18 subtimide & per interrogationem suam opinionem significat, apertius Valesius lib. 19, ubi satis intemperanter narrationem illam pro figmento habet & explodit. Solent quidem apparitiones visionesque similes ex seipsis suspectæ prudentibus esse, nisi ab hominibus valde gravibus asserantur: at rationes, quas laudati mox scriptores allegant, tales profecto non sunt, ut quemquam de rei falsitate plene convincant. Certe si dederis, anno v.g. 615 natum fuisse Ansoaldum, ætatis anno 22 circiter, quo agebat in Sicilia, mortuus erit Dagobertus, eritque Ansoaldus senex 81 annorum, cum Privilegio Agerardi subscribit apud Mabillonium de Re Diplomat. lib. 6 num. 23: in quibus ego nihil incredibile, imo nec insolens deprehendo. Argumentum a Fredegarii silentio petitum splendidius videri potest, & forte paulo gravius; verum apud me auctoris unius, a quo ob mille rationes nobis ignotas res aliquæ ignorari, vel notæ etiam omitti potuerunt, silentium numquam faciet, ut pro somniis, ne imposturis dicam, habeam aliorum asserta, maxime si novitia non sint, & insuper pro se allegent testimonia antiquiora, quæ falsi convincere absolute non possim.

[255] [dubiæ saltem fidei est. Visio alia, quæ narratur a Joanne] Itaque narrationem illam, quam insuper Ludovicus Pius in litteris ad Hilduinum abbatem, Sigebertus in Chronico, Joannes Besuensis aliique admiserunt, sic pro dubiæ fidei accipio, ut si admittatur, velim mystice pleraque accipi: dæmones nimirum irruentes pro tentationibus, quibus moribundum regem aggressi fuerint, forteque vicerint, sic tamen, ut, Sanctorum invocato patrocinio, eas deinde superarit atque ita victor e vita ad cælum migravit. Profecto, quibuscumque allatis exemplis, persuaderi mihi non facile patiar, Dei inimicum in mortali ejus offensa mortuum, extra meriti tempus, cum jam sera est pœnitentia, Sanctorum utcumque potenti ope hæreditatem cælestem, quam solis amicis suis reservavit, adiisse. Secundam apparitionem S. Mauritii habemus in visione Joannis monachi Leodiensis ad S. Laurentium excusam apud Bernardum Pezium tom. 4 Thesauri novissimi Anecdot. parte 3 col. 5 & seqq. Audiamus ejus initium: In illo tempore frater erat in hoc cœnobio beati Laurentii Johannes nomine … cui ex incautela phebotomiæ accenso ardentium febrium sanguine inflammavit cerebrum. Cum per quatriduum languor cresceret … jussu abbatis deportatus est in cellam secretiorem. Et cum, clangentibus signis, ad Vespertinæ laudis Officium omnes concurrerent, solus ibidem in lectulo suo relictus est, putantibus iis, qui eum custodire susceperant, quod obdormisset. Ille autem factus in exstasi, id est excessu mentis, vidit &c.

[256] Multum fidei habere visionibus hominis, cui ex incauta phlebotomia (ita enim legendum est ex Græco Φλεβοτομία, [monacho S. Laurentii Leodii, insolentior est,] quod venæ sectionem significat) ardens suborta febris cerebrum turbarit, prudentis non est. Talia ibidem etiam de statu animarum post mortem narrantur, quæ non videntur nisi credulis hominibus persuaderi posse. Habe, lector, visionis totius analysim. Mox in ignoto sibi vestibulo sistitur, ubi cum contemplatur exhibitam sibi picturam, adest illi S. Laurentius martyr conquerens, quod non sollicite satis suum patrocinium exposceret. Reflectit mox Joannes, an non forte esset illusio somni vel turbati cerebri: at contrarium a Sancto edoctus, in altum rapitur usque ad orbem lunæ. Inde prospicit, subjectum aëra tenebrescere, atque ex eo dæmones ascendere, qui sonitu a superiori globo effluente deprimebantur, advertitque confirmari Bedæ assertum, quod diaboli prohibeantur ascendere ultra circulum lunæ. Mox a parte Orientali sedes longissima, apparet, ei intuenti, supra quam personæ sedebant in habitu monachali. Sedebant silentes & subtristes & sine suppedaneis eorum dependebant pedes. Semi-ratæ (an non semi-rasæ?) & demissæ eorum erant facies. Plures ibi ex olim notis recognoscit intelligitque, locum purgatorii ibi esse, & esse purgandarum animarum conditionem diversam, secundum diversitatem meritorum. Gravissima supplicia sunt earum, quæ mox dæmonibus traduntur avehendæ in locum horrendum, ubi inter gravissimos cruciatus neque visitationem angelicam, neque lucem, neque salutis spem habent aliquam, donec inde eductis pœnitentia levior in aliis locis indulgetur.

[257] Mitior est sors manium aliorum, qui vel vitæ merito, [& videtur] vel commendatione Fidelium, vel beatissimorum patronorum interventu quieta purgationis suæ loca adipiscuntur. Spes salutis & visitatio angelica pro tempore & lux ipsis non deest. Hi a dæmonibus nec terrentur, nec cruciantur, sed Dei visione beatissima privantur, & in amaritudine præteritæ vitæ noxas non penitus elutas, recogitant, donec ab hisce purgati ad summi Boni fruitionem admittantur. Cum autem eo tota tendat visio illa, ut commendetur fiducia in peculiarem aliquem sanctum patronum, tale narratur Joanni exemplum de duobus monachis. Unus eorum improvisa morte ad judicium est raptus, qui quamvis lubricitati obnoxius fuerit, maximi tamen patroni meruit patrocinio liberari, & cum, suis exigentibus peccatis, damnari debuisset, ejus interventu, placato judice, felici pœnitentiæ & placidæ purgationi absque dæmonum incursu traditus est. Alter vero propter animi sui impatientiam loco suo, id est patroni, prætulit alium, serviens ibi Deo, non tamen culpæ ducens, sanctum quemquam præferre patrono. Excessit suo tempore & ipse, qui procacitatis quidem linguæ inter cætera reus, sed, quod pro nihilo deputaverat, sui defensione patroni destitutus, deputatus est cum miseris, de quibus primo loco actum.

[258] Contemplatur deinde cælum, quod ridicule describit, [tota quanta est ex insano cerebro] post quæ S. Laurentius illum deserit, cum mox in equites incidit, quos pro Thebæis Martyribus agnoscit, diuque inter alia comtemplanti purpuream chlamydem S. Mauritii dicit is: Hac veste … milites nostri temporis discernebantur a popularibus, nec nisi de pallio aut purpura licebat militi Romano chlamydem inter alios habere. Monachum deinde increpat S. Mauritius, quod non celebrasset, vel Horas canonicas saltem non recitasset in sacello sibi sacro in Wasega, pago comitatus Namurcensis. Joannes veniam negligentiæ precatus, sanctum Martyrem interrogat, quare incolis, qui illius auxilium ibi exposcebant, non succurreret. Ad hæc S. Mauritius monachum deducit in sacellum, ibique ostendit, propter enormia crimina indignos esse beneficiis, qui suam opem implorabant, & disparet; Joannes autem ad corpus remigrat, a quo, si ipsi credimus, anima ejus toto hoc tempore fuerat separata. Mitto, quæ de dæmonibus, de globo lunæ, de animabus in purgatorio cum cappis monachalibus & semirasis barbis, sine suppedaneis & in corporea specie sedentibus dicuntur & futiles fabulas sapiunt, exagitare, ut pauca alia observem. Qui in durissima purgatione sunt, nullam salutis spem habent; id est, ni fallor, non sperant fore, ut ex illa purgatione, antequam ad mitiorem transierint, ad cælos assumantur: alias, si nude verba sumantur, novam ibi theologiam doctus est Joannes.

[259] [profecta: nec melioris fidei sunt,] Quæ de duobus monachis narrantur, rursus ad minimum valde mihi suspecta sunt, & vix inducar, ut credam, quod iterum superius innui, Sanctorum patrocinio hominis in noxa lethali mortui damnandam animam, non solum sempiternis cruciatibus eripi, sed etiam mitissimam purgationem subire, nisi quis me docuerit, quandonam & quo modo ejus peccatum necessaria pœnitentia & piaculari divinæ offensæ dolore retractetur & eluatur. Joannis etiam parum intererat scire, quæ inducitur S. Mauritius docere, de purpura & chlamyde, quæque nescio, an sint tam vera, quam ibi asseruntur, maxime imperatorum tempore, qui purpuram solis sibi veluti propriam fecerant. Quidquid sit, utor hic libertate, quam visionis illius scriptor offert, cum sub finem ait: Arbitrio vero legentium judicium subjacet suam adhibere vel fidem vel derogationem, candideque fateor, totam ejus narrationem esse mihi pro somnio & turbati ex febri ardente cerebri illusione. Ad tertiam S. Mauritii apparitionem accedamus, quæ & factis adhuc insolentioribus comitata est, & luculentiora figmenti indicia præbet. Ejus narrationem contractam inseruit Stevartius Notationibus ad Martyrium S. Mauritii pag. 92 ex Campofulgosi libro 9 Dictorum.

[260] [quæ de Udonis episcopi supplicio referuntur.] Eamdem habeo quadruplo auctiorem ex Ms. codice Ultrajectino S. Salvatoris, ubi Passioni Sanctorum Thebæorum subnexa erat. Eamdem voco, quia etiamsi notæ chronologicæ varient, conspirant tamen cetera fere omnia. Ms. nostrum incipit: Anno Domini DCCCCL, Ottone III imperante, apud Partinopolim, id est Meydenburch, contigit exemplum &c. Campofulgosus autem: Christi anno quadragesimo supra noningentos, imperante Ottone III in Parthenopoli … episcopus olim fuit Udo, spurcissimæ libidini immersus, qui cum se corrigere nollet, a S. Mauritio & Sociis dicitur in ipsa metropolitana ecclesia gladio trucidatus. Qui anno 940 vel 950 regnantem Ottonem III, & sedentem Magdeburgi Udonem episcopum inveniunt, cetera examinent, quorum pudet meminisse; invenient insuper locum Lilienthal in diœcesi Magdeburgensi, Ordinem Cisterciensem seculo X florentem aliaque, adversus quæ suam crisim exerceant. Quod si quis hæc ad Udonem Trevirensem ex Trithemii opinione referat, alia nobis instrumenta producat, quam quæ tam enormibus anachronismis scatent.

Monitum

Quæ de S. Mauritii Sociis speciatim examinanda dixi, inveniet lector in Appendice ad finem hujus tomi.

DE SS. SILVANO ET SILVESTRO CONF. AC RODENA VIRG.
LEPROSII BITURIGUM IN GALLIA

COMMENTARIUS.
Memoria in Fastis, Acta ex Breviariis, cultus, reliquiæ.

Silvanus Conf. Leprosii Biturigum in Gallia (S.)
Silvester Conf. Leprosii Biturigum in Gallia (S.)
Rodena Virgo Leprosii Biturigum in Gallia (S.)

BHL Number: 7723

AUCTORE J. P.

[Nomen solius Silvani in Martyrologiis:] Horum trium Sanctorum unus dumtaxat Silvanus, saltem nominatim notus est martyrologis. Usuardus purus apud Sollerium hodie sic cum annuntiat: Item sancti Silvani confessoris in territorio Bituricensi. Consonant aliquot codices ejus aucti; sed Pulsanensis: Item sancti Silvani confessoris cum sociis suis, & hæ postremæ voces adduntur quoque in Bruxellensi, quibus verisimiliter designantur Silvester ac Rodena. Solius similiter Silvani meminere Maurolycus, Galesinius, & Baronius in hodierno Romano; auctores præterea Martyrologii Germanici, & Florarii nostri Ms., vix aut ne vix quidem in suis annuntiationibus diversi ab Usuardo puro. Saussayus in Gallicano ter de Silvano agit. Primo ad XXII Septembris, ut sequitur: In territorio Bituricensi sancti Silvani confessoris, vita hominibus quidem abscondita, at Deo cognita beatissimi; sicut sanctitatis ejus diffusa pridem gloria toto illo tractu testatur. Secundo ad diem sequentem: Bituricis S. Sylvini confessoris, qui viam divinorum mandatorum postquam magna observantia percurrisset, omni virtutum exercitatione nobilis pervenit ad prœmium. Scripsit hic quidem Sylvinum, forte quia ita legerat in aliquo Kalendario, sed non alium ipsum esse a nostro Silvano, inde colligendum, quod Silvanus colatur Officio ecclesiastico in Bituricensi ac Burdegalensi ecclesiis ad dictum diem XXIII Septembris, ut ex dicendis patebit. Tertio demum de eodem Sancto agit Saussayus in Supplemento diei XXII, ubi tandem Silvestrum illi socium jungit, ac nonnulla adjicit de Vita ejus, quam primo loco hominibus absconditam dixerat, & de qua seu ejusdem compendio priusquam loquar, describo, quæ habet Petrus de Natalibus lib. XI, § 257: Silvanus confessor ipso die (X Kalendas Octobris) in territorio Bituricensi quievit.

[2] Philippus Labbe tom. 2 Bibliothecæ Mss pag. 444 dat elogium historicum SS. Silvani, [Acta partim fabulosa] Silvestri & Rodenæ, strictim decerptum, ut monet, ex lectionibus, quæ ad diem XXIII Septembris exstant in antiquis Breviariis diœcesios Bituricensis. Sed vel ab ipso initio tam mirabilia in eo narrantur, ut mox percelli debeat legentis animus, & ab assensu cohiberi, nisi validissima aliunde proferantur testimonia. Initium tale est: Sanctus Silvanus seu Silvinus presbyter, quem fuisse Zacchæum Hierosolymitanum ferunt, a sancto Petro Roma in Galliam missus est cum B. Sylvestro, quem paulo post mortuum, ipso tactu baculi, quem a S. Petro, ad eum reversus, acceperat, excitavit a mortuis & cum illo iter incœptum prosecutus est. Primum scire velim, a quibus & quo fundamento feratur S. Sylvanus idem fuisse cum Zacchæo Hierosolymitano, ut dispiciam, an ea traditio discussione digna sit: quam interim fabulosam existimo, ex eademque officina verisimiliter profectam, ex qua prodiit commentum, quo statuitur S. Ursinus vel Ursicinus, primus Bituricensium episcopus & apostolus, idem fuisse cum Nathanaële Euangelico, eo tamen discrimine, ut hæc fabulosa traditio a paucis exteris scriptoribus admissa sit, ista a nullo, hactenus mihi cognito.

[3] [partim valde suspecta,] Laudatus Labbeus pag. 445 alteram eorumdem Sanctorum historiam profert ex vetustissimo ecclesiæ Bituricensis Breviario. In hac traditio jam dicta non exprimitur, reliqua autem paulo fusius exponuntur. Verba accipe: Silvanus presbyter cum socio suo Silvestro a B. Petro apostolo in Gallias missi, cum ad locum Bethaniæ, qui distat non multum a Roma, pervenissent, Silvester migravit a sæculo: quem cum Silvanus sepelisset, de ipsius absentia anxius, an solus pergeret, Romam rediit, & B. Petro fratris abscessum tristis nuntiavit. Quo audito Apostolus, ut in hoc appareret, quam mirabilis esset Dominus in Sanctis suis, virgam pastoralem, quam manu tenebat, ei tribuit, dicens: Charissime fili Silvane, revertere ad tumulum Fratris, & in nomine Jesu Christi jube surgere mortuum, dicque ei, ut injunctæ obedientiæ tecum prosequatur officium. Reversusque Silvanus & tacto corpore baculo, antequam verba finisset, Silvester tanquam de somno surrexit.

[4] [nullisque testimoniis] Hæc quoque ejus generis sunt, ut nostris seculis haud facile assensum obtineant, nisi vetustis ac firmis fulciantur testimoniis; quot enim exemplis non constat, missionem a S. Petro apostolo, in Actis primorum ecclesiarum pastorum assertam, postea secundum leges veræ crisios examinatam, sponte concidisse, repertam esse fabulosam, fabricatam scilicet ab otiosis noni decimive aut posteriorum seculorum hominibus; qui cum vel ecclesiarum suarum primordia, earumque fundatorum gesta ignorarent, vel ex qualicumque traditione novissent, missos eos fuisse Roma a Sede S. Petri apostoli, non dubitarunt discipulos ipsiusmet S. Petri affirmare, eisque attribuere facta, quæ vel excogitaverant ipsi, vel mutuati fuerant ex aliorum biographorum lucubrationibus seu veris seu fictis. Sane quod hic narratur de morte S. Silvestri, de reditu Romam S. Silvani, de accepto baculo a S. Petro, de ejus attactu & resuscitato S. Silvestro, idem mutatis nominibus personarum ac locorum refertur in Actis S. Frontonis Petrocoriorum episcopi, in Actis S. Martialis episcopi Lemovicensis apud Surium, in Actis SS. Eucharii, Valerii & Materni Trevirensium episcoporum, & in Actis S. Memmii Catalaunensium episcopi, sed unus S. Memmii biographus vestem S. Petri baculo substituit.

[5] Nullum autem monumentum producitur, nullum antiqui scriptoris vel martyrologi testimonium, [munita,] quo confirmentur relata ex Breviariis de SS. Silvano & Silvestro, imo eorum missio facta a Petro apostolo ne unica quidem voce insinuatur in Hagiologio Franco-Gallico, quod laudatus Labbeus, patria Bituricensis, typis edidit excerptum ex antiquo Martyrologio abbatiæ S. Laurentii Bituricensis, ubi hæc solum leguntur: Item in territorio Bituricensi sancti Silvani conf: ac proin mihi adeo suspecta sunt, ut non ausim ex iis determinare, quo seculo Sancti nostri floruerint, lectorisque judicio relinquam tum ea, quæ ex lectionibus recitavi, tum reliqua, quæ ex citata Labbei Bibliotheca pergo describere: Incedentes autem (S. Silvanus & S. Silvester a morte suscitatus) cum diversas Italiæ partes, fluenta doctrinæ Euangelizando, peragrassent, nocte quadam indigentes hospitio, nobilem quemdam adiere virum, qui eos, licet paganus, pio tamen humanitatis commotus affectu, quasi peregrinos secum illa nocte retinuit.

[6] Hominis autem istius erat filia virgo, nomine Rodena, [recitantur] cuidam nobilissimo juveni, nomine Corusculo, desponsata. Hæc Servis Dei interrogatis, ut agnovit, quod essent Christiani, statim afflata sancto Spiritu, noctis silentio ad eos ingressa, ait: Servi Dei omnipotentis, precor, exurgite, & me, quam diabolus conatur seducere, in Dei vestri nomine baptizate. Sancti vero sacerdotes dixerunt ei: Hoc commode modo facere non possumus; sed cum ad oppidum Gabatum in pago Biturico, ubi gentilium error maxime fervet, quo tendimus, paulo post perveneris, optato perfrueris desiderio. Cumque ad jam dictum oppidum, quod nunc Levroux dicitur, Sancti Dei pervenissent, & die quadam populo ibidem congregato prædicarent, sancta Rodena eorum obtutibus præsentatur: & statim baptizata, cœpit cum eis euangelizare Jesum.

[7] Elapso post hæc modico tempore, Corusculus ejus sponsus futurus, [ex Breviario] comperto, quod ipsa Sanctos Dei fuisset insecuta, furore succensus, assumptis secum quadraginta quatuor militibus, ad præfatum oppidum cursu rapido pervenit; quod ut ad aures beatæ Rodenæ personuit, statim forcipibus, quibus pannos incidebat, arreptis, & naso, labris & auribus, ut despecta videretur, abscissis, sic deturpata, obviam sponso veniens, ab eo repudiata est. Sanctus autem Silvanus hoc videns, ipso Corusculo præsente, partes abscissas in locis suis ita restituit, ut nullum in ea cicatricis signum appareret. Corusculus autem his non obstantibus, contra Sanctos Dei animo induratus, equis ascensis, cum suis digreditur. Sed cum ad milliaria procul essent, equis eorum contra naturam in terra sicca mergentibus, ipsi etiam officio pedum amisso, genibus & cubitis repentes, ad Sanctos Dei, veniam & Baptismum devote poscentes, redierunt.

[8] Tanta igitur mirabilia vicini loci ejusdem circumquaque audientes, [Bituricensi;] cum ipsis baptizati sunt. Quo facto, sancti Sacerdotes in honore Dei, sanctique Petri apostolorum principis, ecclesiam ibi dedicaverunt, in qua. Dominus noster Jesus Christus laudari & benedici dignatus, tantam gratiam infudit, ut quicumque cæcus, claudus, leprosus, paralyticus, dæmoniacus, aliisve infirmitatibus obsessus, illuc devote advenerit, incolumis ad propria remeaverit. Post aliquod autem tempus sanctus Silvanus diebus & sanctitate plenus, ut cum Christo regnaret, se dissolvi sentiens, lecto discubuit; qua de re præ omnibus aliis Silvester & Rodena gementes, dicebant: Cur nos, Pater, deseris? Quibus ille: Luctum, quæso, dimittite, non vos diu relinquam. Et his dictis, concinentibus angelis, migravit ad Christum. Deinde expleto exequiarum officio, intra duarum horarum spatium beatus Silvester & Rodena, corporali subito percussi molestia, tumulati Patris supplevere præconia & a Christianis juxta eum sepulti sunt.

[9] [fragmentum ex aliis Actis.] Putat Labbeus, ampliorem alicubi latere Historiam de S. Silvano, idque constare ait ex miraculo, quod subdit pag. 446 sub hoc titulo: Incipit quoddam miraculum beati Martini Turonensis excerptum de Vita S. Silvani. Ex eo autem miraculo, siquidem simul constaret de scriptoris auctoritate & fide, duo disceremus ad propositum nostrum pertinentia; primum ac præcipuum, quod jam tum vivente S. Martino, id est, seculo quarto, exstiterit ecclesia Sancto nostro consecrata; secundum, quod locus ille eodem tempore Leprosi nomen induerit. Verba, quantum huc spectant, describo: Per Bituricense igitur territorium iter aliquando faciens (S. Martinus) devenit ad vicum, cui ex eventu miraculi nomen Leprosi editum * est. Dominus siquidem illius vici erat honorabilis & dives, sed leprosus. Cum igitur divus Martinus ad ecclesiam sancti Silvani orationis gratia divertisset … in ipso sacræ ædis introitu dominum supradictum leprosum offendit &c. Pluribus dein leprosi sanationem exponit auctor, super cujus relatione nihil est, quod pronuntiem. Ne editor quidem notavit, quo ex codice vel archivo fragmentum illud desumpserit. Itaque ad cultum hodiernum progredior.

[10] [Colitur S. Silvanus variis diebus in variis ecclesiis,] Festum S. Silvani ritu semiduplicis quotannis celebratur die XXIII Septembris in diœcesi Bituricensi, uti notatur in Kalendario, quod descriptum habemus ex Breviario impresso anno 1625. Ratio autem est, quia dies XXII dicatus est, teste Labbeo, gloriosis triumphis SS. Maryrum Mauricii & Sociorum ejus. Eodem die XXIII signatur etiam in Kalendario nostro Ms. Aurelianensi, sed his tantum verbis Silvani conf., non designato Officio. In Turonensi vero insignis ecclesiæ S. Martini Breviario ad diem XXIV Septembris præscribitur officium de S. Silvano 9 lectionum, quarum tres mediæ sunt propriæ continentque ejus Acta usque ad S. Silvestri resuscitationem, conformia iis, quæ supra recitavi ex vetustissimo Bituricensi. In Nivernensi autem Calendario Ms. signatur commemoratio de S. Silvano die XXII. At colitur potissimum, ut habet Saussayi Supplementum, beatus hic Confessor in antiquo monasterio Dolensi, ubi die XXVI hujus mensis propriam habet cum speciali Officio celebrationem. Antiquo isti monasterio Ordinis S. Benedicti in Bituricensi provincia ad Andram seu Indrum (l'Indre) fluvium successit seculo præcedente secularium canonicorum collegium.

[11] [hoc die Leprosii: sed incertum an etiam Socii.] Nullibi tamen procul dubio Sanctus iste majori in veneratione est, quam in loco mortuali, Leprosii nempe seu Leprosi, quod ejusdem provinciæ Bituricensis oppidum est, ubi ecclesia collegiata ipsi ut Patrono dedicata est, & ubi sacræ ejus exuviæ eadem in ecclesia servantur. Annuam ejus festivitatem recolunt Leprosenses ipso die XXII, uti scribit Labbeus, an etiam eodem die SS. Silvestri ac Rodenæ, vel an hi peculiare festum habeant, dubium mihi est. R. P. Guillelmus Berthier, S. J. sacerdos eruditione insignis, transmisit huc anno 1745 monumenta historica de S. Silvano Leprosensi, extracta ex archivo dictæ ecclesiæ, ac sibi tradita per R. P. Guillelmum Gerou congregationis S. Mauri religiosum Benedictinum, ad quorum calcem subjiciuntur ista: SS. Sylvanus, Sylvester & Rodena Leprosenses honorantur XXII Septembris, unde suspicabar, simul coli eodem die; at in ipsa fronte ex scrinio indulgentiarum signato B, recitantur sequentia Gallico idiomate, quo reliqua pene omnia exarata sunt: Eugenius IV Pontifex anno quarto pontificatus sui concessit centum dierum indulgentias pie visitantibus ecclesiam collegiatam Leprosensem diebus Nativitatis Domini, Circumcisionis, Paschatis, Pentecostes, beatæ Mariæ Virginis & in FESTIVITATIBUS S. Silvani, S. Silvestri & S. Rodenæ ac die translationis ipsorum MCDXLIV. Is fuit annus XIV Eugenii: itaque hinc consequi mihi videbatur, tribus diversis festivitatibus eos honorari seorsum: sed nihil occurrit, quo dubium resolverem, sicut nec unde discerem, quo die celebretur translationis memoria, vel quando illa contigerit.

[12] [Ecclesia Sancti erecta ante seculum XI,] Dixi autem supra, ecclesiam collegiatam Leprosensem, S. Silvano dedicatam esse, & vere sic passim appellatur: verumtamen SS. Silvester ac Rodena in honoris hujus partem veniunt, quantum intelligo ex hisce verbis: In Necrologio hujusce ecclesiæ scribitur, obiisse V Idus Decembris domina Ildesendis, quæ hanc ecclesiam in proprio fundo construi jussit in honorem S. Silvani, S. Silvestri & S. Rodenæ. Indicat descriptor, Necrologium istud haberi sub medium cartularii fol. 35. Epocham constructæ hujus ecclesiæ sicut nec ex his characteribus elicere, ita nec aliunde assignare valeo. Seculo tamen undecimo anteriorem esse, sat manifestum mihi fit ex Latino instrumento fundationis capituli in ea factæ, quod ex eodem cartulario fol. 15 desumptum huc transfero. Quoniam humano generi carnalis vitæ cursum ob protoplasti inobedientiam labilem esse constat, quemque seculi hujus hominem, illecebras devitando, talem se, dum licet, in bonis operibus exhibere oportet, ut ad illam, quæ fine caritura est, vitam feliciter transmigrare valeat, Apostolo hortante: Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes.

[13] [sub cujus initium] Hujus Apostoli, aliarumque sanctarum Scripturarum ammonitione ego Dolensis Odo compulsus, nullam in temporalibus divitiis stabilitatem considerans, de meæ possessionis rebus maximis pro animæ meæ salute, & pro amicorum meorum animabus, partem Deo dare decrevi. Quapropter ecclesiam Leprosi, in Dei sanctique Silvani fundatam honore, archiepiscopi Bituricensis Dagberti, parentum quoque & amicorum meorum consilio, canonicali clero decorandam esse decrevi. Qui prædictus archiepiscopus tam venerabile propositum ex sui parte augmentare cupiens, præfatam insuper ecclesiam liberam perpetuo fieri volens, non solum hoc constituendum concessit, verum etiam sinodum & parrieas, quas prius solvebat, ipsi ecclesiæ dimisit. His ita dispositis, Drogone Busintiacinsi, Gilberto Breniacensi, Beraudo Dunensi, Giraudo Musca, Adalardo Castromelanensi, aliisque compluribus meis viris comitatus, ad prædictam ecclesiam, omni propulsa mora, accessi, in qua legalium personarum, clericorum congregationem, Deo auxiliante, instituens, ex eis Radulphum Priorem, Gerbertum decanum, Theotbertum præcentorem pro ipsorum decreto electos imposui. [ibidem fundatum est]

[14] Quorum procurationi, ne, in Dei servitio laborantes, nimiam paterentur inopiam, prævidens, de ipsis redditionibus, quas ibidem habebam, illis partem attribui, vendas scilicet, quæ de macellariorum officio exeunt, & ab eisdem macellariis credulitatem in carne emenda per quadraginta dies. Et quia eos amplitudinem, qua claustra, claustrorum officinas sive alias domos irruere possent, habere dignum erat, ipsius burgi partem ecclesiæ propiorem fossa circumdare feci, eisque circumdatam, prorsus etiam ab omni impedimento solutam, dedi. Quisquis ad hujus sanctæ congregationis sustentamentum de possessionibus suis, ad feodum meum pertinentibus, aliquid impendere voluerit, grato animo assentior. Quicumque igitur malignitatis suæ telo percussus, hanc venerandam institutionem cognatus fuerit (forte conatus fuerit lædere, evertere, vel perturbare;) primum iram Dei incurrat, & cum Dathan & Abiron pereat, & quod inique appetit, non expleat. Facta est hæc suprascriptio præsente ipso Odone Dolis domino, Radulpho filio suo, Drocone de Busentiaco, Gilberto de Benia, Beraudo de Dunio, Giraudo Musca, Odone de Monte Boriaco, Adalardo de Castro Melano, Utberto de Bardelia, aliisque pluribus, quorum nomina referre longum esset. Data mense Majo, regnante rege Roberto, Dagberto archiepiscopo Biturigo pago præsidente, luna decima. Hæc luna designat annum 997, quo Robertus rex erat & Dagbertus archiepiscopus.

[15] [collegium canonicorum.] Nicolaus Catharinus in Indice beneficiorum (le Pouille) ecclesiæ Bituricensis, factam scribit circa annum 1030, verba ejus Latina facio: Leprosum, alias Gabatum sive Cavatum… Ecclesia ista (intellige in quantum collegiata est,) fundata fuit ab Odone principe Dolensi (de Deols) circa MXXX. Prior eligitur a capitulo; canonicatus vero pleno jure conferuntur per Priorem & capitulum. Sed verisimillime recitatas Odonis litteras non vidit; alioqui fundationem citius collocasset, quandoquidem ipsemet in Sanctuario Bituricensi pag. 13 Dagbertum, sub quo archiepiscopo facta est, obiisse dicat anno 1012. Consonat anonymus Sansulpitianus monachus in Patriarchio Bituricensi apud Labbeum tom. 2 Bibliothecæ Mss. pag. 86, ubi Dagbertum sedisse ait ab anno 987 usque ad 1012; sunt tamen, qui mortem ejus differant in annum sequentem. Intra hunc igitur & annum 996, quo primum solus regnare cœpit Robertus, Hugonis Capeti filius, statuenda est dicta collegii canonicorum fundatio.

[16] [Corpora eorum] In laudatis monumentis Bituricensibus memorantur litteræ patentes, datæ anno 1503 die IV Februarii, quibus illustrissimus Guillelmus de Cambray archiepiscopus Bituricensis inseruit litteras decessoris sui Henrici d'Avaugour archiepiscopi, continentes occasionem & historiam factæ visitationis reliquiarum Sanctorum nostrorum anno 1439. Occasio hæc fuit. Ad ea usque tempora caput S. Silvani, continuis & insignibus miraculis clari, exponi consueverat publicæ fidelium venerationi, separatum a ceteris ejus ac Sociorum reliquiis, in majori theca conservatis. Interim reperti sunt homines, qui malitiose in vulgus spargerent, assererentque, caput venerationi exponi solitum, non esse S. Silvani caput. Hinc Prior & canonici ecclesiæ collegiatæ Leprosensis querelas deposuerunt apud Henricum archiepiscopum: is autem die XX Octobris anni 1439 viris prudentibus Guillelmo Crasset & Petro Durand, presbyteris ac fori episcopalis notariis, commisit provinciam rei diligenter examinandæ.

[17] Contulerunt se illi ad ecclesiam collegiatam, & post pie celebratum sacrosanctum Missæ sacrificium, [rite visitata sunt] assistentibus Joanne abbate Landesiensi, (cœnobium est Ordinis Cisterciensis in archipresbyteratu Leprosensi) pluribusque hominibus spectatissimis, aperiri jusserunt thecam, in ara principe expositam. Ea in theca, verba ipsa sunt instrumenti nostri e Gallicis Latine reddita, erant tres minores thecæ ligneæ, quarum uni vetusto charactere inscriptum erat: Capsa S. Silvani; alteri eodem charactere inscriptum erat: Capsa S. Silvestri; tertiæ: Capsa S. Rodene. In priore theca repererunt commissarii ossa omnia S. Silvani, exceptis capite & brachio uno, quæ hominum venerationi exponebantur, servabanturque eadem in ecclesia, repererunt similiter in unaquaque capsa ossa Sanctorum, quorum nomina in dictis capsis exstabant. Reperta sunt insuper in hisce tribus capsis Acta & Legendæ eorumdem Sanctorum, nec non plures antiqui libri ecclesiastici. Invenerunt commissarii litteras Philippi Berruier archiepiscopi Bituricensis, attestantes, corpora S. Silvani, S. Silvestri & S. Rodenæ servari in ecclesia Leprosensi, caput vero & brachium S. Silvani in hierothecis separatis ab ejusdem Sancti ossibus.

[18] Mox memoratum Philippum archiepiscopum Beati titulo insignit Dionysius Sammarthanus tom. 2 Galliæ Christianæ, [anno 1439, & ab archiepiscopo Bituricensi] ejusque obitum signat anno 1260 circa festum Epiphaniæ. Quod ad Acta Sanctorum in capsis inventa pertinet, non putem ea diversa esse a recitatis supra ex vetustissimo Breviario Bituricensi; quod si tamen fallar, & his majorem præ se ferant auctoritatem, gratum erit eorum apographa obtinuisse, quæ in supplemento Operis nostri vel alia quavis occasione opportuna illustrentur, quam forte suppeditarent Leprosenses vel assignando diem translationis vel significando, an & quo mense ac die festivitatem peculiarem habeant SS. Silvester & Rodena. Resumo historiam visitationis. His peractis Prior & canonici supplicarunt Henrico d'Avaugour archiepiscopo, ut secundum ea, quæ compererant ab ipso delegati commissarii, declararet, corpora SS. Silvani & Silvestri exstare in ecclesia Leprosensi, eos Sanctos in illam regionem missos fuisse ad prædicandum Euangelium, plurimaque, ipsis intercedentibus, patrari miracula in iis, qui igne S. Silvani erant percussi. Morbi genus est, Gallice feu S. Silvain, de quo sic scribit Saussayus in Supplemento: Ejusdem (S. Silvani) meritis morbidus ignis extinguitur & membris ægris refrigeria, Domino largiente, præstantur.

[19] Ad dictas Leprosensium preces archiepiscopus Henricus d'Avaugour, [comprobata: reliquiæ S. Silvani] verba sunt denuo instrumenti nostri, litteris datis anno MCDXXXIX declaravit, corpora SS. Silvani, Silvestri & Rodenæ servari & quiescere in Leprosensi ecclesia, concedens quadraginta dierum indulgentias omnibus, qui vere contriti visitaverint Leprosensem ecclesiam, eleëmosynas erogaverint & pro pace preces fuderint. His subditur, quod anno 1444 Bituricensis diœcesios judex ecclesiasticus, vulgo officialis, requirentibus Priore & canonicis Leprosensibus, delegaverit magistrum Guillelmum Vaquelin licentiatum & canonicum S. Aniani in Bituricensi provincia, ut ex theca S. Silvani depromeret os quatuor digitis magnum, per omnem provinciam de more circumferendum. Os illud extractum fuit tertia feria post festum S. Martini in hieme, repositumque Sabbato sequenti in theca (altera) adstantibus Joanne de Rouvray, canonico ac theologiæ professore, Joanne de Brittoneria clerico (forte ædituo) Nicolao Maquerelli aurifabro & pluribus aliis testibus.

[20] [& S. Silvestri saltem ex parte hæreticorum] Anno MDCXXXV die XXVI Octobris caput S. Silvestri impositum fuit thecæ seu busto argenteo, quod dono dedit dominus Carolus de Carles, eques, toparcha de Pradines; solemni isti actui interfuere multæ personæ spectatissimæ, quas inter illustris femina de Fiesque, Leprosi domina, Claudius de Fiesque, abbas Ferrariensis (de Ferieres) in Pictaviensi provincia, Maria de Fiesque, uxor domini marchionis de Breaute. Hæ reliquiæ fuerant ante in theca plumbea. Hactenus ex scrinio indulgentiarum supra assignato. Deinde recitantur nonnulla ex codice Actorum capituli signato 24 fol. 120 his verbis Gallice: Anno MDLXII, turbulentis religionis temporibus, ornamenta, hierothecæ aliaque cimelia aurea & argentea … direpta fuere ab Hugonottis, ut patet ex instrumento expurgationis, concesso feria sexta, die prima Junii Guillelmo Boutier & Ægidio Gaillard ministris & custodibus ecclesiæ S. Silvani Leprosensis.

[21] [furori subductæ sunt: an etiam S. Rodenæ?] Evaserunt tamen hæreticorum manus, vel certe recuperatæ deinde fuerunt capita SS. Silvani & Silvestri. De capite S. Silvestri liquet ex instrumento anni 1635 mox citato, de utriusque ex sequenti, cui is titulus præfigitur: Descripta Acta visitationis illustrissimi archiepiscopi Bituricensis XXIX Maii MDCLXXXV. Fuit is Michaël Phelippaux de la Vrilliere, ad eam cathedram provectus anno 1677. Acta autem sic sonant: Illustrissimus dominus archiepiscopus Bituricensis visitans reliquias ecclesiæ Leprosensis, bina capita argentea invenit, alterum S. Silvani, S. Silvestri alterum, continens caput integrum. Ex utroque capite desumpsit illustrissimus archiepiscopus particulam exiguam ad magnitudinem medii scuti aurei. Instrumenta authentica fuere comperta integra, atque omnibus formulis munita, præterquam Acta translationis capitis S. Silvestri, facta per prætorem Leprosensem anno MDCXXXV, quo reliquiæ translatæ fuerunt in verticem argenteum, dono datum a domino de Pradines. Hæc Acta amovit illustrissimus archiepiscopus, tamquam nulla & a laïcali auctoritate emanata. Ita ibidem, nulla facta mentione S. Rodenæ, cujus an aliquæ etiam nunc supersint reliquiæ, incompertum mihi est.

[Annotata]

* inditum

DE S. SEPTIMIO EPISC. ET MART.
ÆSII IN PICENO

Seculo IV inchoato.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Septimius episc. Mart., Æsii in Piceno (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Sancti, antiquis scriptoribus ignoti, Acta, corporis inventiones, cultus.

Æsium seu Æsis, vulgo Jesi, civitas Italiæ episcopalis ac ditionis Pontificiæ, quæ olim antiquæ Umbriæ civitatibus annumerata, [Sanctus Æsinæ ecclesiæ patronus nullis antiquis Fastis] nunc in Piceno sita est haud procul Æsi flumine, primum antistitem suum agnoscit S. Septimium, de quo breviter hic agemus. Breviter, inquam, propter penuriam monumentorum. Colunt eum solemniter quotannis hac die Æsini &, ut infra ostendam, coluere ab immemorabili tempore, tamquam quam seculo IV martyrem, ac peculiarem ecclesiæ suæ patronum: at, quod mirum sane est, omnibus videtur ignotus fuisse antiquis scriptoribus, omnibus martyrologis usque ad seculum XVII, quo primus, quem sciam, Philippus Ferrarius ipsum utrique Sanctorum Catalogo inscripsit; Generali quidem hodie his verbis: Æsii in Piceno S. Septimii episcopi & martyris, ejusdem urbis patroni; peculiari vero Italiæ ad diem V Septembris, quem ei emortualem credidit, longiore elogio; utrobique citat Acta S. Septimii, ex monumentis ecclesiæ Æsinæ, sed utrobique monet, dicta monumenta censura indigere. Causam allegat in Annotatione ad elogium, quia nempe dicitur ibidem Sanctus ordinatus a S. Marcello Papa, & initio episcopatus occisus. Hinc ait: Id Maxentio Romæ imp. usurpante inter annum D. CCCV & CCCX evenisse oportet, quod in Actis S. Septimii ann. CCCCLXI factum legitur: videntur itaque CLI anni, forte scriptoris errore, adjuncti.

[2] Ista Ferrarii Annotatio verisimilius ansam dedit seculo præcedente Majoribus nostris, [inscriptus; Acta ex lectionibus Officii,] ut inquirerent in ipsamet Acta, unde tum Ferrarius tum Ughellus tom. 1 Italiæ sacræ in episcopis Æsinis S. Septimii elogium contraxerunt. Sed nihil ab ipsis obtentum reperio præter lectiones secundi Nocturni, recitari solitas in Officio diei XXII Septembris & omnibus pene consonas laudatis elogiis. Lectionum istarum exemplar unum habeo impressum Æsii anno 1624, & duo Mss., quorum primum cum attestatione episcopi, inferius recitanda, huc transmissum est anno 1638, alterum anno 1664 cum sequenti monitione reverendissimi Andreæ Vallemarii, abbatis Camaldulensis Fabriani in Marchia Anconitana: De S. Septimio lectiones, quas in choro canonici Æsinæ ecclesiæ & tota ejus diœcesi recitant, hic secludo; sed nescitur earum auctor, seu unde desumptæ; in hoc omnem diligentiam adhibui. Ita ille.

[3] Dubitari tamen nequit, quin Ferrario Acta præluxerint distincta a lectionibus: [ab ignoto auctore composita, recudemus.] quandoquidem id, quod in Actis censura indigere asserit, puta martyrium Sancti affixum anno 461, in lectionibus minime exprimatur, sicut nec in ipso elogio apud Ferrarium, qui verisimiliter his plura prætermisit, an melioris notæ, quis dicat? Interim donec ea Acta, siquidem etiamnum existant, e tenebris eruantur, suspecta nobis erunt, non tantum propter anachronismum a Ferrario assignatum, sed vel maxime, quia narrata in hujus Catalogo & in lectionibus, quarum fontem nulla diligentia detegere valuit Vallemarius, adeo similia sunt vitiosis Actis S. Emigdii episcopi martyris Asculani item in Piceno, apud nos excusis tom. 2 Augusti ad diem V, ut conferenti mox evidenter patere debeat, vel utraque ab eodem auctore profecta esse, vel potius alia ex aliis imprudenter desumpta: quod miror, a Ferrario, dum utrorumque compendium dedit, neutrubi fuisse observatum. Assertam illam similitudinem aliquot exemplis probabo in Annotatis ad lectiones hactenus memoratas & huic Commentario subnectendas.

[4] [Ecclesia S. Septimio sacra; corporis inventio duplex;] Ad cultum sancti Præsulis antiquum quod spectat, idem ipse instrumentorum defectus obest, quominus aliquid peculiare in medium proferamus; ex lectionibus discimus, ejus nomini consecratam fuisse ecclesiam cathedralem dudum ante annum 1469; quo corpus ejus, eo usque absconditum, inventum dicitur ab Æsino episcopo Thoma Isilerio, translatumque in ecclesiam cathedralem, in ejus memoriam olim erectam. Hic delituit sacrum corpus, & humi quidem, ut ibidem additur, alte defossum ac neglecto in solo usque ad tempora Tiberii Cincii, anno 1621 ad episcopatum Æsinum promoti. & dein Romana purpura ornati, qui illud denuo inventum extulit, ac novo in tumulo solemniter reposuit. Pluribus hæc describuntur in Vita ejusdem Eminentissimi apud Ciaconium tom. 4 Vitarum Pontificum & Cardinalium col. 672. Verba accipe: Hujus sancti pontificis martyris (Septimii) reliquias etsi conditas in Æsina metropolitana ecclesia servari fama erat: tamen ubi essent, quo ejus angulo laterent, nemini erat perspectum. Sancta hinc cura Tiberium præsentem episcopum incessit earum inquirendarum; incubuit in negotium, &, fortunante pium inceptum Deo, thesaurum desideratum invenit, alte sub humum defossum cum inscriptione & signis, manifestis, quæ dubitare prudentes non sinerent, quin essent ea ossa sancti martyris & pontificis Septimii, Æsinæ ecclesiæ fundatoris.

[5] [solemnis elevatio;] Erutos igitur e scrobe alta & sordida sacros cineres in loculo pretiose ornato palam exposuit, & ad congregatam in templo civitatem universam gravi & pastorali oratione in hanc sententiam disseruit: “Habetis hic, Æsini cives, singulari Dei beneficio, quasi redivivum Pastorem, aut potius Principem pastorum vestrorum, qui vestris patribus ex idolorum diabolica superstitione ad sanctam & salutarem Christi fidem conversis, episcopalem honorem in hanc urbem primus intulit. Delituit abstrusus multis seculis, divina ita permittente Providentia suis inscrutabilibus arcanis; sicut sancti protomartyris Stephani corpus &c.” His subdit aliquot exempla præcipuarum Ecclesiæ reliquiarum, quarum, postquam diu latuissent, inventiones annua celebritate recoluntur & ita prosequitur: “His exemplis nos quoque, si non publicum ritu & usu Ecclesiæ totius, at privatum hujus nostræ celebrare festum convenit inventionis & exaltationis sancti patris nostri & gloriosi pontificis martyris Septimii:” cujus Vita inde summatim recitata, adhortatus, prout res poscebat, ad eum honorandum & invocandum omnes, quotquot aderant, sacram inde Liturgiam apparatu & cantu congruis celebravit. Moxque venerandas reliquias nobili loco ac tumulo, a se parato, ornatoque inclusit, ut ex sequenti inscriptione in cathedrali liquet. Memorata inscriptio simul ac altera, quæ ibidem exhibetur, Æsio ad nos transmissa fuit cum apographo Ms. litterarum testimonialium hic subjuncto.

[6] Tiberius Cincius Dei & Apostolicæ Sedis gratia episcopus Æsinas. [novi tumuli] Universis & singulis præsentes nostras inspecturis, visuris, lecturis pariter & audituris fidem facimus & attestamur, qualiter in nostra cathedrali ecclesia Æsina, in altari majori, in quo decenter asservatur cum magna populi devotione corpus sancti Septimii, a cornu Euangelii dicti altaris adsunt incisa infrascripta.

D. O. M.

“Civis, hospes, quisquis ades, venerare supplex, heroïcæ virtutis exuvias. S. Septimii corpus hic situm est. Hunc S. Marcellus primus Æsinæ civitati episcopum dedit, quam ille urbem miraculis subactam, præceptis excultam, prædicatione consitam, sanguine irrigatam, ad omnem morum honestatem in dies efflorescentem, præsenti patrocinio tuetur.”

[7] [inscriptiones;] A cornu vero Epistolæ adsunt incisa infrascripta:

“Sacrum tanti Præsulis ac Patroni pignus
Seu potius thesaurum humi alte defossum,
Cum diu neglecto latuisset in solo,
Tiberii Cincii episcopi solers pietas invenit,
Scipionis Cardinalis Burghesii pia munificentia
Honestiori conditum urna vario marmore decoravit.
      A. F. S. M. DC. XXIII
Civis, hospes, hoc volebam, [ilicet.”]

In quorum omnium & singulorum fidem has præsentes fieri & per infrascriptum nostrum cancellarium scribi, sigillique nostri, quo in talibus utimur, jussimus & fecimus impressione muniri. Datum Æsii ex palatio episcopali hac die vigesima quinta mensis Septembris MDCXXXVI.

Locus ✠ sigilli
Sic subscr.
T. Cincius Episc. Æsinus
& infra
Antonius Bartholomeus cancel. episc.

Vocem uncinis inclusam, ac forte in Ms. nostro omissam, adjeci ex Ciaconio & Ughello, qui tamen ipsi correctione egent in anno inscriptionis, quem notant 1633 manifesto errore, cum eadem pene inscriptionis verba legantur in Lectionibus impressis anno 1624. Laudatus antistes litteris jam recitatis junxit alteras, quibus & hodiernum & antiquum cultum testatus est: ita sonant:

[8] Tiberius Cincius Dei & Apostolicæ Sedis gratia episcopus Æsinas. [cultus hodiernus & antiquus.] Universis & singulis præsentes nostras inspecturis, visuris pariter & audituris fidem facimus & attestamur, qualiter in nostra Æsina cathedrali ecclesia die vigesima secunda Septembris solemniter celebratur festivitas S. Septimii episcopi & martyris & nostræ ecclesiæ patroni, & ab immemorabili in matutinis horis lectiones secundi nocturni fuerunt recitatæ, & ad præsens recitantur præsentes impressæ lectiones. In quorum omnium & singulorum fidem has præsentes fieri & scribi per infrascriptum nostrum cancellarium, sigillique nostri, quo in talibus utimur, jussimus & fecimus impressione muniri. Datum Æsii ex episcopali palatio hac die vigesima sexta mensis Septembris MDCXXXVI.

Locus ✠ sigilli
Sic subscr.
T. Cincius episc. Æsinus
& infra
Antonius Bartholomeus cancel. episc.

Idem piissimus Sancti nostri cultor anno 1645 ab Innocentio X Papa presbyteris Cardinalibus Romæ adscriptus est, reversusque ad suam ecclesiam, priusquam fato cederet, quod contigit die XXVI Februarii 1653, aræ S. Septimii, verba sunt Vitæ ipsius apud Ciaconium, sacram supellectilem, qua in sacris peragendis utebatur, legavit, cui ante obitum sex argentea candelabra cum cruce dono dederat.

ACTA
Ex lectionibus propriis Officii impressis anno 1624.

Septimius episc. Mart., Æsii in Piceno (S.)

[Sancti patria, baptismus; miraculum;] Lectio IV. Septimius ex Romanis coloniis in Germania propagatis oriundus honestis parentibus natus, atque ab ineunte ætate liberalibus disciplinis imbutus, tantum brevi profecit, ut ex mansuetudine, benignitate, aliisque virtutibus (licet adhuc gentilis) omnibus gratissimus esset; Adolescentiam legitimæ ætatis Romanis legibus exigentibus, militiæ nomen dedit, sed divina ope gentilium deorum cultum esse superstitionem agnoscens, mox falsa idolorum religione relicta, Christianam fidem, parentibus licet invitis, amplexus sacro baptismate initiari voluit, ex quo tempore totum se ad pietatis opera, atque ad sacrarum Litterarum studium contulit; quibus in Christiana religione ita est confirmatus, ut nullis unquam parentum lacrymis, aut precibus ab ea dimoveri potuerit, stabilitus vero tunc est magis, cum, eo aliquando de rebus divinis coram iisdem parentibus ac magno hominum multitudine disserente, Jovis templum terræ motu concussum, una cum simulacro corruit a. Tu autem Domine.

[2] [iter in Italiam, episcopatus, alia] Lectio V. Tum in somnis divinitus admonitus, parentibus patriaque relictis, in Italiam se conferens, una cum Æmilio, Germano & Valentino Mediolanum venit, ubi cum Euangelicæ veritatis præconia intrepide ac libere loqueretur, Diocletiani & Maximiani persecutione adhuc urgente, propere migrare migrare compellitur. Quare cum iisdem sociis Romam profectus, ibi beatissimorum apostolorum Petri & Pauli sepulchris, qua decet reverentia visitatis, Glatiani militis, a quo benigne exceptus est, filiam, sanguinis fluxum quinquennium passam, Dei virtute sanans, eandem cum parentibus, ac tota familia reddidit Christianam, quo tempore etiam cæco lumen restituit, qui & Deum ipse verum esse Septimii Dominum nostrum Jesum Christum confessus est b. Inter hæc autem a Marcello primo, anno CCCIV vel infra, qui Romanæ Ecclesiæ tunc præerat, probe cognitus, ob insignem ejus pietatem, aliasque virtutes, sacris initiatur Ordinibus, atque demum Apostolico munere insignitus Æsinæ civitatis Episcopus ordinatur c. Illuc vero profectus, cum Florentio judice consulari congressus, eidem adventus sui causam quærenti, ut idolis sacrificaret imperanti, constanter respondit, Christianum se esse, & a summo Christianæ religionis Pontifice illuc missum, ut diaboli opera everteret, atque illud egentibus veritatis lumen inferret, doceretque cultum, qui soli Deo debetur, idolis nulla ratione tribuendum esse d. Tu autem Domine.

[3] LECTIO VI. His rebus auditis, ira incensus Florentius, [miracula, martyrium; corporis inventiones.] inducias quinque dierum Septimio statuit, ut diis sacrificaret, aut moriendum sibi, certo sciret. Is interea cum multa præclare ac sapienter ad populum de Christianæ religionis veritate ac præstantia dixisset, in veritatis testimonium, paraliticum signo crucis sanat e, & cum alios multos, tum Marentiam Florentii filiam reddidit Christianam f, cui ad Baptismum, quod importuno loco importune petebat, saxum aquam Deo jubente, ne cunctaretur opus, exhibuit g. Quo tanto viso miraculo, fere omnes, qui aderant, ad Christi fidem conversi, eodem salutari lavacro regenerati fuere. Quibus rebus Florentius vehementiori percitus iracundia, e vestigio Septimium eodem in loco, securi percuti jubet h, cujus corpus Christiani clam detulerunt in civitatem, atque unguentis & aromatibus delibutum sepulturæ dederunt. Sed bellis crebrius Italiam infestantibus, aliisque malis comsumptis populis, atque aliis renovatis, cum ejus sepulturæ locus penitus esset oblivione sepultus, tandem Dei beneficio factum est, ut post millenos centenos sexagenos, & amplius annos, ipso salutis anno millesimo quadringentesimo sexagesimo nono, inventum fuerit corpus ejus ab ejusdem civitatis episcopo Thoma, a quo in ecclesiam cathedralem, in ejus memoriam olim erectam, translatum est: atque humi alte defossum, cum diu neglectum fuisset in solo, Tiberii Cincii episcopi solers pietas invenit, & Scipionis Cardinalis Burghesii pie munificentia honestiori conditum urna vario marmore decoravit. A. S. F. MDCXXIVi. Tu autem Domine.

ANNOTATA.

a Conferat hunc num. lector cum num. 2 & tribus seqq. Actorum S. Emygdii episc. & mart. Asculani tom. 2 Augusti pag. 29; fatebitur, eum vix aliud esse quam horum compendium. Emygdius nativitate Germanus, eadem de causa militiam est amplexus; baptismum suscepit invitis parentibus; coram his evertit Jovis simulacrum & fanum.

b Nullum hic denuo in re discrimen cum Actis S. Emygdii num. 6, 7 & 8: monitus in somno Emygdius cum Euplo, Germano & Valentino Mediolanum pergit; a Gratiano milite excipitur; ejus filiam quinquennali fluxu sanguinis liberat; cæcum illuminat.

c Etiam Emygdius ibid. num. 16 dicitur a Marcello Papa creatus episcopus, sed Asculanus. Porro Marcelli Pontificatus initium differunt nunc plures in annum 308.

d Vix Asculum ingressus Emygdius, Polimio judici sistitur &c. ibid. num. 22.

e Paralyticum sanat Emygdius ibidem num. 24.

f Ferrarius & Ughellus Marentianum filium legunt. Sed & Emygdius in Actis suis num. 29 dicitur convertisse ac baptizasse Polisiam Polimii præsidis filiam.

g Aquam e saxo elicit Emygdius ibid. num. 30.

h Addit Ferrarius: Nonis Septembris; Ughellus: Circa annum Domini CCCVII. Sed in sententia eorum, qui Marcelli Papæ initia figunt anno 308, differri debet S. Septimii martyrium in annum 309 vel 310. Ceterum etiam S. Emygdio caput amputatum est. Vide Acta ejus num. 31.

i Epitaphium, citatum num. 7, habet MDCXXIII.

DE S. FLORENTIO PRESB. CONF.
IN GLONNA MONTE GALLIÆ

Circa initium sec. V.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Florentius presbyter Conf., in Glonna monte Galliæ (S.)

BHL Number: 3051

AUCTORE J. P.

§ I. Locus emortualis, memoria in Fastis; Acta.

Mons Glonna, aliis Gloma & Glomna, locus est, uti legimus in memoranda sæpe inferius Historia monasterii S. Florentii Salmuriensis apud Martenium tom. 5 Collectionis amplissimæ col. 1084, [Loci notitia,] in extremis Aquitaniæ partibus, non longiuscule Ligeris a ripa sepositus, quo in loco beatissimus Dei confessor Florentius, diuturno tempore Deo deserviens, felicem vitam feliciore fine consummans, felicissimus migravit ad Christum. Dicitur locus iste situs in extremis Aquitaniæ partibus, quia hoc regnum extendebat se olim ad Ligerim usque, ac proin Glonnam montem complectebatur. Simili de causa locus emortualis S. Florentii statuitur ab aliis in pago Pictaviensi; quia nempe Pictaviensis provincia, pars magna quondam regni Aquitaniæ, Ligerim quoque eodem in tractu sibi limitem habebat, & Glonnam montem aliaque loca comprehendebat, hodiedum pertinentia ad ducatum Andegavensem. Itaque loquendo juxta hodiernam ditionum divisionem, locus emortualis Sancti situs est in ducatu Andegavensi. Lapsu temporis erectum fuit ibidem nobile quoddam cœnobium, Mons Glonna antiquitus nuncupatum (verba sunt mox laudatæ Historiæ) miræ congregationis & pulchræ dilectionis fomentum, forma religionis & totius honestatis exemplum. Consecratum id erat eidem Sancto, hodieque etiam S. Florentii vetus nuncupatur, ut distinguatur a novo S. Florentii præclaro monasterio, postmodum prope Salmurum oppidum ædificato. De utroque fusius agendi dabitur infra opportunior occasio.

[2] Juxta modum jam expositum ita Sanctum hoc die annuntiat Usuardus: In pago Pictavensi sancti Florentii presbiteri & confessoris. [memoria Sancti in Fastis, sed in nonnullis] Hunc ducem (nam in antiquioribus sacris tabulis Florentium nostrum consignatum non reperi) secuti sunt Belinus, Galesinius, Baronius in hodierno Romano ac recentiores alii. Iisdem plane verbis memoratur & in Florario nostro Ms., sed subduntur sequentia: Hic puerum quemdam submersum precibus suis vitæ restituit, & miracula multa patravit, ac centum XXIII annorum obiit anno salutis CCCCII. Maurolycus tamen Lugdunensibus Sanctum attribuit; Lugduni, inquit, S. Florentii presbyteri, qui ad ripam Ligeris specum, fugatis inde serpentibus, habitavit, Constantino imperante. Hæc ille, motus verisimiliter auctoritate Petri de Natalibus lib. 8 cap. 107 dicentis: Florentius presbyter floruit tempore Constantini imperatoris … sepultus apud Lugdunum miraculis clarus.

[3] Eadem quoad sepulturæ locum descripsit Benedictus Gononus in Vitis Patrum Occidentis pag. 154: [perperam dicitur obiisse Lugduni.] Saussayus autem in Martyrologio Gallicano eamdem opinionem amplexus, causam insuper adjecit, cur Sanctus Lugdunum concesserit, ibidemque obierit: Lugduni, inquit, S. Florentii presbyteri, quem ortu Pictaviensem S. Martinus consecravit, cælestibus indiciis ac miraculis conspicuum: a quo ille divertens, ne ob susceptam invite dignitatem decus honoris perciperet, in locum a frequentia semotum prosiliens, ad littus Ligeris venit, ubi erat spelunca, serpentibus plena, quos oratione fugavit; hicque consistens cælo defixus, precibus, jejuniis, vigiliis, Christi sese addixit obsequiis. At cum puerum, aquis fluvii præfocatum, matri mœrenti vivum reddidisset, veritus ne facti fama sibi vigili pareret existimationem, statione dimissa, Lugdunum ad latendum contendit: ubi e stadio mortis digressus, æternam ad patriam, quam quærebat, a superno Rege evocatus est, senio quidem confectus, at meritis, (quod ipso nomine præferebat) valde florens & ornatus. Unde ea didicerit Saussayus, unde sua hauserit Petrus de Natalibus pro Lugdunensi civitate, non assequor. Quidquid sit, sicut eorum auctoritas verisimiliter visa non est sufficiens Theophilo Raynaudo, ut S. Florentio locum concederet in Indiculo Sanctorum Lugdunensium, ita nobis non sufficit, ut solidum dubium formemus de veritate oppositæ sententiæ, quæ & communis est pene omnium, & potiore auctoritate stabilita. Adde, quod ipse Saussayus ad diem 2 Maii tumulum S. Florentii in Andegavensi territorio collocet, ad eumque nobile exinde cœnobium ædificatum dicat; prout revera factum esse ostendam.

[4] Actorum S. Florentii sequentia habemus apographa: primum desumptum notatur ex Ms. Andreæ du Chesne collatumque cum apographo Ms. ecclesiæ Roiensis in Picardia; [Acta, quorum varia exemplaria] alterum ex Ms. Parisiis anno 1629 missum a P. Jacobo Sirmondo Societatis nostræ presbytero; tertium exstat in insigni codice Musei nostri signato P. Ms. 158; quartum, quod proprie est tantum compendium aliorum, acceptum est ex Ms. Ultrajectino S. Salvatoris. Chesnianum ac Sirmondianum post prologum & mutilum capitulorum elenchum digesta sunt in libros tres: primus complectitur SS. Florentii & Floriani pro fide captivitatem, nec non Floriani, de quo plura inferius, martyrium ac Florentii miraculosam liberationem; secundus reliqua hujus gesta enarrat; tertius miracula post mortem, cui denique per modum appendicis subnectitur relatio miraculi, cujus se auctor insinuat fuisse testem oculatum. Hæc autem relatio, uti & prologus & elenchus, imo & liber tertius desiderantur in codice nostro. Deerat quoque, ut notat Bollandus, prologus Roiensi apographo, quod verisimiliter post factam collationem remissum fuit ad P. Florentium Montmorentium, a quo cum Majoribus nostris communicatum fuerat.

[5] [habemus,] Iidem Majores nostri tom. 1 Maii in Commentario prævio ad Acta S. Floriani martyris pag. 462 paucis assignarunt jam enumerata Actorum apographa, simulque indicarunt, quid de auctoris ætate statui possit his verbis: Hujus (S. Florentii) Acta nacti sumus ex quatuor Mss. codicibus, & scripta dicuntur sub nepotibus Caroli Magni seculo Christi nono. Sane ætas illa haud difficulter eruitur ex appendice seu relatione miraculi laudata num. præcedente, in qua auctor præter miracula, libro tertio contenta, multa dein alia patrata fuisse affirmat, sed vel ex neglectu, vel potius propter litterarum ignorantiam, non transmissa ad posteros; Liberales siquidem artes, inquit, usque temporibus domni Karoli imperatoris prædecessoribus nostris ita extiterunt extraneæ, ut in Galliæ regionibus etiam inter summos pontifices vix aliquis, negligentia præpediente, reperiretur, qui urbanitate eloquii synodales saltem valeret venustate exolvere definitiones. Sed quoniam, favente Domino, instantiaque domni supradicti imperatoris, quæ vetustiores neglexerant, moderniores assecuti sunt; itaque competens videtur, quæ præ oculis vidimus, ne oblivionis profunditate cuncta depereant, præsentibus ac successoribus nostris litterali, prout possumus, indagine retinenda mandemus.

[6] [scripta] Nec fuisse se procul remotum ab incultis illis temporibus, ante etiam insinuaverat in prologo, ita scribens: In fine seculorum nobis positis & ad talia peragenda (Acta Sanctorum exaranda) minus idoneis, quippe cum Rhetoricæ artis faceta urbanitas jam olim a nostri seculi usu recesserit &c. Præterea cum neque in prologo, neque alibi uspiam vel unico verbo attingat ea, quæ sub medium seculum nonum ibidem contigerunt, puta eversionem Glonnensis monasterii ac translationem corporis S. Florentii, infra pluribus exponendam, merito suspicari possumus, ante hæc ipsum scripsisse. Accedit, quod in relatione miraculi, a se visi, memoret episcopum, ut etiam tum viventem, quem equidem ad aliud aptius referre nequeo, quam ad idem ipsum tempus: sic enim habet: Quidam clericus, Amelius nomine, qui avunculum suum necaverat, ab Artchario Trejectensium urbis episcopo damnatus est &c. Dein relato beneficio, quod idem clericus in ecclesia S. Florentii obtinuerat, addit, eum enixe deprecatum esse monachos, ut epistolam præfato episcopo, a quo in pœnitentiam missus fuerat, transcriberent.

[7] [seculo nono,] Trajectum duplex est in Belgio, alterum inferius, dictum etiam Trajectum ad Rhenum & Ultrajectum, alterum superius, alias Trajectum ad Mosam; sed tempore Caroli Magni ejusque successorum hic non erant episcopi; sedes quippe a S. Huberto translata fuerat Leodium; quare verisimilius mihi est, designari a biographo episcopum Trajectensem ad Rhenum, seu Ultrajectensem. Nullus quidem in serie episcoporum hujus urbis venit antistes nomine Artcharius; verumtamen verisimili satis conjectura statui potest, nomen ejus, ut sæpissime contingit, a transcribentibus corruptum fuisse, nec alium esse ab eo, quem Joannes Beka Harmackarum vocat, quemque Buchelius in Notis Hermocarum, Harmacarium & Harimackarum etiam scribi ait. Vixit autem episcopus iste, eodem auctore Buchelio, secundum nonnullos usque ad annum 808 vel 809, secundum alios usque ad 827. Quodsi tamen quis malit intelligere episcopum Leodiensem, quem scriptor loco remotior ab antiqua sede Trejectensem vel Trajectensem appellarit, non reperiet quidem etiam hic Artcharium, sed non multum immutato nomine Hircarium offendet, qui Pirardo episcopo, sub annum 840 demortuo, successisse scribitur. Atque ita utervis assumatur, confirmabitur opinio super ætate auctoris.

[8] Super ætate, inquam, auctoris, prologi saltem & laudatæ appendicis; [deinde a variis stylo immutata] quia idem de reliquis non ausim affirmare propter inæqualitatem styli, qui in appendice & præsertim in prologo contortus est ac obscurus, in Actis vero simplicior & clarior. Quapropter valde suspicor, Acta ipsa dein fuisse stylo mutata & fortasse interpolata, relictis prologo & appendice, unde utcumque eruitur auctoris ætas. Certe ad eum modum immutata fuisse seculo X, testatur auctor memoratæ Historiæ Salmuriensis monasterii: at dubium est, an hæc eadem sint, quæ nos habemus. Sic scribit ille tom. 5 Collectionis amplissimæ Col.amp; sequenti apud Martenium: Illud quoque inter cetera paginis est imprimendum, quod de gestis B. Florentii nihil aliud est a Tornaco (imo Trenorchio) relatum, quam quod in requietionis ejus nocte legitur. Ut autem temporibus opportunis lectio de illo sufficiens haberetur, quidam Ingilbertus, litteris eruditus, ejusdem Sancti monachus, secundum prioris Vitæ dictamen longiori stylo aliam est prosequutus, scilicet: Daniel divinæ attestationis cum proœmio: Mirabilem Deum. Floruit autem Ingilbertus, ut ex verbis paulo anterioribus intelligo, sub annum 973. Initium prologi nostri haud multum discrepat; tale quippe est: Mirabilem Deum: sed verba alia: Daniël divinæ attestationis, in Actis nostris nusquam reperiuntur. Quidquid sit, nec meliora nostris putem esse, nec in rebus narratis diversa. Magni pretii non esse recte conjiciunt auctores Historiæ litterariæ Franciæ, tom. 6 pag. 337 ita pronuntiantes: Merito dubitari potest, utrum Opus ipsius (Ingilberti) dignum sit publica luce, quandoquidem Martenius & Durandus, qui viderant, totque alia vulgaverant, isto honore afficiendum non judicarint. Sane si nostris meliora sint, vulgandi ea sufficiens fuit ratio; quoniam Majores nostri citato tom. 1 Maii pag. 462 aperte indicaverant, non probari a se nostra, & per consequens displicere etiam edita hactenus a Vincentio Bellovacensi, a Mombritio, aliisque, utpote ex nostris vel similibus desumpta, iisdemque difficultatibus laborantia. Sed diversa non esse in rebus narratis, inde judico, quod pater Antonius de la Vacquerie ex Ordine Minimorum in Vita S. Florentii, Gallice edita Parisiis anno 1637, fateatur cap. 7, se legisse monumenta deprompta ex archivo abbatiæ S. Florentii, ac proin præ ceteris haud dubie Opus Ingilberti, nec tamen in gestorum relatione recedat a nostris Actis.

[9] Joannes Maan, Turonensis ecclesiæ canonicus, in Opere, [& verisimiliter interpolata fuerunt.] quod Ecclesiam Turonensem inscripsit, pag. 18 agens de iis, qui S. Martinum episcopum sibi magistrum elegerunt, non tantum Florentium, sed & Florianum eos inter recenset, ita gesta ipsorum perstringens: Florentius & Florianus Insubres e vinculis, quibus pro Christo nexi fuerant Mediolani, ad eum (S. Martinum) liberati angeli opera confugerunt, a quo Florentius mox sacerdos ordinatus; ambo denique missi Salmurum ad Ligerim, ut Deo vacarent in solitudine. Vita eorum Ms. in archivo Turonensi. Si auctor ille jam recitata deprompserit ex Vita, quam laudat, archivi Turonensis, fatendum erit, hanc aliam esse a nostris Actis, quæ Florianum martyrem faciunt in Germania, priusquam Florentius venit in Galliam. Sed donec ea producetur, dubitabimus, an æque antiqua sit, & melior; nemini quippe ante Maanum nota vel saltem neglecta ab omnibus, ques de Sancto scripsisse novimus, priscis & neotericis, Marbodo seculi XI auctore, Mombritio, Bellovacensi, Petro de Natalibus, & Gonono, quorum lucubrationes quoad martyrium Floriani nostris Actis consentiunt. Eidem sententiæ adhæsere Antonius de la Vacquerie laudatus, & Tussanus Bridoul e Societate Jesu, qui anno 1653 Leodii Vitam S. Florentii Gallice vulgavit; imo, quod dubium nostrum summopere auget, ne ipsi quidem canonici Turonenses ab Actis nostris recesserunt in Breviario insignis ecclesiæ S. Martini, impresso anno 1635; cum ad diem XXIII Septembris lectiones secundi Nocturni pro Officio S. Florentii ex iisdem vel similibus Actis manifeste extractæ sint. Demus, donec aliter edocemur, locum conjecturæ; verisimiliter non alia est Vita archivi Turonensis, quam ipsamet Acta nostra, sed recentiore fortasse calamo denuo mutata illa in parte, in qua narratur S. Floriani martyrium, unde præcipua oritur difficultas: quamquam ne vel sic omnis sublata sit; nam, sicut recte observat Tillemontius tom. 10 pag. 784, difficulter intelligitur, qua occasione Mediolani, dum Turonibus sedebat S. Martinus, homines pro Christi nomine conjecti sint in carcerem, & ita quidem, ut angeli ministerio fuerint liberandi. Nunc quo pretio habenda sint sæpe memorata Acta nostra, dispiciamus.

[10] [antiquiora habuit auctor,] Scripta sunt juxta ante dicta seculo tantum nono; sed antiquiora ac succinctiora sibi præluxisse indicat auctor in prologo: Quæ nobis, inquit, prisca fide nimium succinctius ab avitis patribus sunt tradita, latioris litteraturæ amplitudine, ut supra fati sumus, ob memoriam instantium seu subsecuturorum membranis indere decernimus. Paulo etiam ante dixerat: Egregii confessoris Christi Florentii Glomenensis cœnobii digna memoratu opera scriptis colligere decrevimus. Vix dubito tamen, quin antiquiora ista Acta eam sortem subierint, quam sæpe alia primigenia, dum in amplificatorum manus inciderunt, quin, inquam, conjecturis leviter formatis, adjunctisque rerum minime accuratis aucta & corrupta fuerint. Porro ut mox detegamus latentes in nostris Actis errores, paucis exponenda sunt præcipua, quæ libro primo & secundo continentur. Aquilino præside, ex præcepto imperatorum Diocletiani & Maximiani, in Norico Ripensi Christianos persequente, ultro se satellitibus obtulerunt Florentius & Florianus, & ad præsidem deducti, libere Christum confessi sunt, tormentis vexati, damnatique, ut in Anasi seu Anisi flumine demergerentur. Eo dum vincti deducuntur, tum ipsi tum satellites ab itinere fatigati somno opprimuntur, & angelus apparens Florentio præcipit, ut in Gallias pergat, a S. Martino Turonensi sacerdos ordinandus; vinculis liber, & monito clam Floriano, qui solus martyrium subiit, iter ingreditur, in quo multis patratis miraculis, Turones pervenit, & a sancto antistite, per angelum præmonito, cum gaudio exceptus, post diem tertium initiatur sacerdotio. Superfuit autem martyrio S. Floriani annis 63, obiitque ætatis anno 123.

[11] [sed corrupit;] Hæc Acta primi, quos novi, editis libris impugnarunt Cointius & Henschenius; ille fuse ac operose tom. 4 Annalium Francorum a pag. 300 usque ad 305, ubi ex apographo nostris consono descripsit integrum pene librum primum & secundum; hic tom. 1 Maii pag. 462, ubi meliora S. Floriani Acta exhibet, ac breviter indicatis rationibus, ob quas nostra improbet, diligentius ea discutienda remittit ad hunc diem. Fatentur ambo, & allata auctoritate probant, vere passum esse S. Florianum sub dicto Aquilino præside in Norico Ripensi, imperante Diocletiano; sed negant, illi quidquam commune fuisse cum S. Florentio, non tantum quia in præcipuis Actis ejusdem Floriani mentio nulla est de S. Florentio; verum etiam quia non conveniunt tempora. Et sane licet statuamus S. Floriani martyrium anno 304, imperii Diocletiani penultimo, eo natus non erat S. Martinus, ad quem mittebatur Florentius, nedum Turonensem episcopatum obtinebat, suffectus tantum S. Lidorio episcopo juxta nonnullos anno 371, juxta alios etiam serius; adeo ut Florentius, prioribus etiam S. Martini pontificatus annis Turones adveniens, annos circiter 70 impendisset itineri, quot Floriano secundum biographum ipsum non supervixit; cum post illius martyrium ei tantum tribuat annos vitæ 63. Clarior est anachronismus, quam ut pluribus exponi debeat: atque inde consequens est, vel nihil commune fuisse S. Florentio cum S. Floriano, vel illum non fuisse sacerdotio initiatum a S. Martino Turonensium episcopo. Primum verum esse arbitror propter allegatum a Cointio & Henschenio silentium de Sancto nostro in Actis præcipuis S. Floriani, dubitoque cum Henschenio, an ea duorum Sanctorum conjunctio ab alio, quam a nostro biographo profecta sit, qui amplificaturus Acta S. Florentii succincte scripta, his assuerit Acta S. Floriani, & quæ hic de solo Floriano narrabantur, etiam Florentio attribuerit usque ad profectionem ejus in Gallias ad S. Martinum.

[12] Sed sic causa fuerit, ut vera S. Florentii gesta, [dabuntur tamen hic] ex antiquiorum monumentis desumpta, dubia evadant apud posteros, qui anachronismum detegentes, & in puncto tam gravi auctoris fidem merito requirentes, timidius etiam reliquis assentiuntur. Dabo tamen ejus Acta quantumcumque suspecta, sed rescisso integro libro primo, quem soli Floriano proprium existimo, quemque curiosus lector videre poterit apud Cointium, vel non multo diversum apud nos tom. 1 Maii pag. 462 & seq., si modo Floriano jungatur Florentius & omnia eorum dicta & facta usque ad somnum & angeli apparitionem, quorum hic nulla mentio, efferantur plurali numero. Subjiciam dein elegantem Marbodi archidiaconi Andegavensis in eadem Acta sermonem, ab ipsomet auctore die festo S. Florentii & in ecclesia verisimiliter ipsi consecrata recitatum: id colligo ex prima ejus periodo, quæ post hunc titulum: Incipit sermo Marbodi in Vitam S. Florentii confessoris, sic habet: In sancti hujus patris nostri Florentii solemnitate, licet ejus virtutibus explicandis sermo tenuis nequaquam possit sufficere, non tamen ex toto convenit nos silere. Describam eum ex insigni codice nostro Ms. membranaceo, tam antiqui characteris, ut Majoribus nostris, qui eum laudarunt ac adhibuerunt aliquoties in Opere, merito visus sit, aut tempore Marbodi & forte ejus cura diligenter exaratus, aut certe non diu post ejus obitum.

[13] Videtur autem sermo iste dictus a Marbodo, cum esset archidiaconus Andegavensis, [una cum eleganti sermone Marbodi episcopi.] id est, ante annum 1096, quo Redonensem in Britannia Armorica episcopatum tenuit, tum quia in Vita S. Licinii Andegavensis episcopi, quæ Sermoni, in codice primum locum occupanti, proxime subnectitur, se expresse nominat archidiaconum Andegavensis ecclesiæ, tum quia in ipso sermone non obscure significat, se dicere in ea diœcesi, in qua tamquam patronus colitur S. Florentius; quandoquidem num. 24 incitans auditores ad imitanda Sanctorum exempla, in hunc modum peroret: De vicino sumamus exemplum: habemus ante oculos a Deo nobis provisum peculiarem Patronum; ut non sit nobis necesse, imitabile aliquid ex alieno mutuari: & licet eadem inveniri possint in aliis, de propinquo tamen, quam de remoto fonte æque dulces aquas plus delectat haurire. Sunt autem in Andegavensi diœcesi ambo cœnobia, quorum præcipuus Patronus est Sanctus noster, Glonnense scilicet seu S. Florentii vetus, & Salmuriense seu novum ejusdem Sancti nomine insignitum. Ceterum auctor hic, quantumvis doctus & eruditus, biographi nostri anachronismum non advertit; conjunxit Florentium Floriano, & in reliquis gestis presse secutus est eumdem biographum, ad quem num. 2 pro clariori intelligentia auditorem remittit, Lege, inquiens, Vitæ ipsius (Sancti nostri) libellum. Hinc hæsitavi, utrum cum Actis Sermonem hunc ederem; quoniam ex illo nil certius, quam ex istis determinari potest. Edendum censui, tum quia eum polliciti fuerant Majores nostri, tum quia eruditus est ac pius, atque adeo rarus, ut hactenus, quod sciam, a nemine, præterquam ab iisdem Majoribus nostris & hos secutis, fuerit memoratus, nedum prelo vulgatus; quamquam Antonius Beaugendre Ordinis S. Benedicti religiosus Opuscula ejusdem Marbodi magno studio collecta imprimi curaverit anno 1708, tum denique quia vel ex eo patebit, quanta esset seculo XI S. Florentii veneratio.

§ II. Vetus S. Florentii monasterium a summis principibus ditatur; a Britonibus incenditur; restauratur.

[Vetus S. Florentii] Quoniam Acta S. Florentii talia sunt, ut vix aliquid ex iis tamquam certum definire ausim, nec antiquiora aut fide digniora instrumenta comparent, supervacaneum sit disputare de ejus patria, senectute & anno emortuali: hunc tamen late fixi circa initium seculi 5, quia unanimi consensu S. Martino convixisse creditur. Obiisse autem in Glonna monte, ibidemque sepultum esse satis certum videtur ex allegatis § præcedente num. 1 & seqq. Nec est alienum a verisimilitudine, quod nonnulli tradunt, relictos nempe ab eo fuisse ibidem socios seu discipulos, qui ad ejus exemplar illic vixerint, quique dein vitam monasticam professi sint, unde exordium cepit Glonnense, seu S. Florentii vetus monasterium. Hujus autem antiquiorem memoriam non reperi, quam in Vita S. Hermelandi abbatis Antrensis, ab auctore fere coævo conscripta, & apud nos edita tom. 3 Martii pag. 576, ubi pag. 580 leguntur sequentia: Quadam nocte, dum isdem beatissimus Ermenlandus … vigilaret, vidit animam venerabilis viri Maurontii abbatis ex monasterio S. Florentii, quod vocatur Glomma, triginta a suo cœnobio sequestrato passuum millibus, vinculo resolutam corporis ad æthereum deferri ab angelis thronum. Subdit auctor, destinatos fuisse a S. Hermelando, qui in rem indagarent; sed fratres de prædicto monasterio S. Florentii ipsis laborem hunc præripuisse, misisseque, qui nuntiarent, ea ipsa hora obiisse S. Maurontium.

[15] Mabillonius part. 1 Sæculi 3 Benedictini pag. 391 in notis ad jam citatum locum, postquam produxit ex tribus vetustis Martyrologiis sequentem annuntiationem: [monasterium a Carolo Magno] V Idus Janu. in monte, qui dicitur Glomna, depositio B. Maurontii abbatis & conf., & nonnulla de ejus cultu annotavit, Sepultus est, inquit, S. Maurontius in ecclesia S. Salvatoris prope tumulum S. Florentii… Est patronus minus principalis monasterii veteris S. Florentii. Hæc ex Ms. Historia, a nostro Johanne Huinnes scite digesta de monasterio novo. Obiit autem S. Hermelandus, uti dictum est laudato tom. 3 Martii pag. 576, circa annum 715 aut 720; Maurontius seu Maurontus, de quo actum est tom. 1 Januarii pag. 505, sub finem seculi septimi. Hinc sensu accommodo intelligenda verba Historiæ monasterii Salmuriensis, apud Martenium num. 1 laudatum sic habentia Col. Fertur quippe istud cœnobium (Glonnense) a Carolo Magno imperatore columnis marmoricis olim nobili structura fabricatum, prædiis innumeris, pluribusque donariis nobilitatum; non minus etiam a Ludovico prole ipsius, cognomento Pio, possessionibus egregiis insignitum, a Carolo quoque Calvo inter eximia dona, quibus prætactum nobilitavit cœnobium, cum universa regali exactione consuetudinum ab omni synodali censu suis cum ecclesiis legimus absolutum. Et iterum Col. Idem monasterium olim a Carolo Magno constructum, & a ceteris regibus nobiliter sublimatum, postea a Nemenoio, Deo odibili Britone, crudeliter legimus incensum. Hæc, inquam, accommodo sensu intelligenda sunt, non de primordiis dicti monasterii, sed de quadam restauratione, atque inducta fortasse illo tempore strictioris disciplinæ norma, quæ sic indicatur apud eumdem Martenium ad calcem Historiæ in brevi Chronico monasterii S. Florentii Col./em> Anno DCCLXXXXIX. Hic renovatur monasterii ordo: fratres promittentes regulam sub Albaldo viro sancto.

[16] Ludovici Pii munificentiam certam facit privilegium ipsius apud Mabillonium tom. 2 Annalium Benedictinorum pag. 739, [& Ludovico Pio auctum & ditatum,] cujus initium transcribo: In nomine Domini Dei & Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator augustus. Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei, ejusque in eisdem locis sibi famulantes beneficia oportuna largimur, præmium nobis apud Deum æternæ remunerationis rependi non diffidimus. Idcirco notum esse volumus cunctis fidelibus sanctæ Dei Ecclesiæ & nostris, præsentibus scilicet & futuris, quia quemdam venerabilem virum Frotbertum cum monachis suis, quos in Italia miseramus, exinde reverti fecimus, & concessimus eis quoddam monasterium, quod est situm in territorio Pictavensi supra ripam Ligeris, quod dicitur Glonna sive S. Florentius, ubi idem beatus confessor Christi corpore quiescit: eo modo, ut ibi secundum Regulam B. patris Benedicti vitam degerent monasticam &c. Pergit dein exponere, quomodo idem monasterium sub sua defensione ac tuitione suscipiat, quasque ipsi immunitates ac privilegia concedat. Ad idem ipsum propositum spectat, quod refert ejusdem Ludovici biographus apud Chesnium tom. 2 Scriptorum Franc. pag. 293 his verbis: Et quidem multa, ut dictum est, ab eo sunt in ejus ditione reparata, imo & a fundamentis ædificata monasteria, sed præcipue hæc: monasterium sanctæ Mariæ & sancti Petri de Ferrariis … monasterium sancti Florentii … quibus veluti quibusdam lychnis totum decoratur Aquitaniæ regnum.

[17] [incenditur sub Carolo Calvo] Caroli Calvi in idem monasterium affectus enituit potissimum sub medium seculum nonum, quando Nomenoius Britonum dux, Carolo rebellis, territorium Andegavense invasit, &, quia Dido Glonnensis abbas principi suo fidus adhærebat, monasterium incendit: Hinc enim, Carolus gratiam repensaturus, inquit Mabillonius tom. 2 Annalium pag. 679, sequentia tamquam ex quodam ejusdem diplomate describens, Villam Miniacum in pago Cenomannico ad fluvium Sartam, & Johannis-villam in pago Andecavensi non longe ab alveo Ligeris sitam, Glonnensibus concessit X Kalendas Augusti, Indictione undecima, anno regni sui nono. Actum in Villa Puteata non longe a civitate Claremonte. Hæc Mabillonius ad annum 848. Tum ad annum 849 pag. 684 recitat nonnulla ex altero ejusdem Caroli diplomate, quod, sicut editum fuit ab Alexio Lobineau, Ordinis S. Benedicti sacerdote, tom. 2 Historiæ Britanniæ Minoris col. 51, huc transfero. In nomine sanctæ & ind. Trin. Karolus Dei gratia rex. Cum regni nostri quietem, quorumdam insidiis perturbatam, ad nostrum germanum Ludovicum defectionem meditantem, * componere tractaremus, quorumdam etiam Sanctorum loca vastata restaurare cuperemus, inter cetera orta est sæpe numero deplorata calamitas præclari ac dilecti nostri SS. confessoris Christi Florentii, assistente nobis ejusdem loci ven. abbate Radulfo. Nam cum constet, eumdem locum a piæ memoriæ Karolo avo nostro præclaris ædificiis & plurimis possessionibus nobilitatum &c. a rebelli nostro crudelissimo Nomenoio Britone nostri odii causa incensus est, & plurimæ ejus possessiones invasæ, licet ipse impius, perculsus ab eodem Sancto, multas pecunias ad restaurandum tribuerit, nosque illum persequentes & nimium pro hac causa dolentes, eidem loco plura contulimus, scilicet abbatiam S. Joannis in pago Andegav. &c. Ad hæc autem Dei instinctu addere cupientes, consentientibus, imo potius hortantibus ven. episcopis Didone Pictav., cujus præsulatui subjacet pagus Medalgicus, in quo supra dictus locus situs est, simulque Theofalgicus, Actardo quoque Namuet. ecclesiæ præsule, omnes ecclesias, quæ suprafati loci esse videntur, per eorum episcopatus cuncta synodali exactione absolvimus. Et pro eo, quod quædam cum ipso loco vastatæ fuerunt, hoc nostræ munificentiæ compendium tribuimus data ipsis episcopis vicissitudine, quam postulaverant, ampliores scilicet & liberas partes ipsarum civitatum, sicut designatum est a nobis, & ut comites ipsorum pagorum nihil pro comitatu suo, vel nostro redditu ex aliqua eorum diœcesi, quam jure sibi vendicare videntur, exigere præsumant &c. Data mense Junio VI. Id. ejusdem anno IX Karoli gloriosissimi regis. Actum in loco, qui dicitur Vetus Pictavis in Dei nomine felic. Amen.

[18] [& restauratur.] Notat hic Mabillonius non confundendam esse abbatiam sancti Johannis cum Johannis-villa, quæ anno superiore Glonnæ a Carolo donata est, & tomo 4 Annalium pag. 852 corrigendum monet errorem, qui in verbis mox recitatis latet, dum Dido Pictavensis episcopus appellatur; legendum quippe: Didone seu Dodone Andecavensi. Porro dum utraque donatio, licet diversis abbatibus, facta notatur anno Caroli regis nono, res ita intelligenda, ut prior facta sit Didoni abbati die XXIII Augusti anno 848, Caroli regis nono haud dudum inchoato, posterior Radulpho illius successori, die VIII Junii annno 849, necdum completo regni ejusdem anno nono. Causam autem, qua impulsus fuit Nemenoius seu Nomenoius, ut conferret pecuniam ad restaurandum monasterium, allegat etiam auctor Historiæ eversionis monasterii S. Florentii veteris, editæ a Martenio tom. 3 Anecdotorum col. 844 his verbis: Contra Carolum Calvum se erexit, & ei servire contemnens, Redonenses Namnetensibus junxit, sicque monasterium a patre (Caroli) Ludovico & ab avo Carolo Magno fundatum atque nobilitatum aggressus, incendit atque vastavit; sed a Sancto, cui idem locus olim fuerat divinitus concessus, invisibiliter percussus, data non minima pecunia, damnum, quod sibi intulerat, quantum potuit, emendavit. Verumtamen signum suæ percussionis semper secum habuit; nam quamdiu vixit, semper claudus permansit.

[19] Memorata hactenus de Glonnensi monasterio a temporibus Caroli Magni confirmat ac plenius declarat Rhythmus, [Rhythmus, quo monasterii splendor,] quem huc transfero ex tom. 2 Annalium Mabillonii pag. 753:

      Dulces modos & carmina
Præbe lyra Triceia *,
Commota quis cacumina
Planxere hyperborea.
      Montes simulque flumina
Illa putent nunc Orphea,
Respondeantque carmina
Sylvæ canant melliflua.
      Gravis det organum tuba;
Alte resultet fistula;
Omnis canat harmonia;
Det Philomena cantica.
      Olim nitens clarissima,
Terrisque famosissima
Sancti patris basilica
Florentii præcipua,
      Sensit fera incendia
A gente crudelissima,
Vere bruta Britannia,
Lugete cuncti talia.
      Omnis enim cum Gallia
Florentii suffragia
Deposceret tunc cernua,
Contempsit hæc gens impia.

[20]

      Olim pius rex Carolus
Magnus ac potentissimus [principum erga Sanctum pietas,]
Fecit hunc locum devotus
Pro Beati virtutibus.
      Terris datis fœcundibus *
Auxit honorem largius,
Et præbuit tunc vasculum
Cœna Dei magnificum.
      Per hunc fugatur sæpius
Infirmitas languentibus,
Et sanitas fidelibus
Præstatur ex hoc protinus.
      Post imperans Hludovicus,
Magni Caroli filius,
Ipsum locum benignius
Colit piis ornatibus.
      Qui filiis rebellibus
Concussus altis fluctibus
Et Franciam turbantibus
Regnum reliquit mortuus.
      His quatuor mox partibus
Regnum sibi secantibus,
Per Franciam jurgantibus,
Bellum fuit horridius.

[21]

      Imperio sic turbido,
Crescit malorum factio, [bella]
Surgensque tunc dissensio
Permiscet omnes jurgio.
      Invadit alter socios,
Crescunt mali super bonos,
Tyrannus omnis infremit,
Dantur honores impio.
      Fit plurium vastatio,
Sanctis locis prædatio,
Cunctis bonis turbatio,
Rerum simul confusio.
      Quidam fuit hoc tempore,
Nemenoius nomine,
Pauper prius progenie,
Agrum colebat vomere.
      Sed repperit largissimum
Thesaurum terræ conditum,
Qui plurimorum divitum
Junxit sibi solatium
      Dehinc per artem fallere
Cœpitque mox succrescere,
Donec super cunctos ope
Transcenderet potentiæ.

[22]

      Sic ergo discordantibus [istorum temporum,]
Francis simul cum regibus,
Cum ceteris rebellibus
Fit Carolo contrarius.
      Hic Carolus cum fratribus
Bellum gerebat sæpius,
Nec prævalebat hostibus,
Tantis repulsus cladibus.
      Confidit unde impius,
Prædas agit Nemenoius,
Instando Redonensibus
Simulque Namnetensibus.
      Deinde Pictaviensium,
Trans Ligerim manentium,
Pagum petit Medalgicum,
Glonnam locum pulcherrimum.
      Turmam vocat monachicam,
Multamque dat pecuniam,
Jubet mox suam statuam
Effigiari splendidam;
      Quam ponerent pinnaculo
Ad Orientem patulo,
Signum quod esset, Carolum
Se non timere dominum.

[23]

      Illi statim regi suo [eversio monasterii,]
Hæc pertulerunt Carolo,
Qui audiens superbiam,
Miratus est audaciam.
      Tunc jussit, ut pecuniam
Totam sibi disponerent,
Illius albo lapide
Sculpta risus imagine:
      Quam ponerent pinnaculo
Ad Orientem patulo,
Signum foret quod impio,
Se subjugandum Carolo.
      Iratus ille talibus,
Locum petit velocius;
Prædas jubet militibus:
Accendit ignem protinus.
      Flammas ubique Britones
Mox inferunt iras truces:
Sanctus locus comburitur,
Tantum decus consumitur.
      Heu me! dolores patriæ,
Heu me! honores gloriæ,
Quam novit orbis pristinæ,
Heu me! fluunt nunc lacrymæ.

[24]

      Tunc excitatus cælitus [ejusque restauratio]
Sanctus adest Florentius,
Respexit, inflammantibus
Locum suum Britonibus.
      O quanta esset ultio!
Si non foret permissio;
Percussus est sed impius,
Debilitatis pedibus.
      Precatur indulgentiam,
Redire posset patriam:
Reversus ad Britanniam
Nimiam dat pecuniam.
      Abbas erat Dido bonus,
Regi Carolo proximus,
Qui convocatis fratribus
Regem adit quantocius.
      Exponit iras Britonum,
Magnum scelus crudelium;
Tunc rex dolens in pectore,
Quærit vicem mox reddere.
      Hinc Andegavam protinus
Urbem petit tristissimus:
Dat abbatiam loculi
Sancti Johannis dedici.

[25]

      Sed hoc parum visum fuit,
Moxque alteram tradidit
Sancti Gundulfi nomine, [describuntur,]
Quæ partibus est Franciæ.
      Magnis datis muneribus,
Circa locum fit sedulus,
Restituit felicius,
Decorat atque pulchrius.
      Gaudete cuncti cordibus,
Cantate magnis vocibus,
Sancte Florenti, quæsumus,
Adesto nobis cælitus. Amen.

Idem Mabillonius laudato tom. 2 Annalium pag. 679, Rhythmum editum existimat per eadem tempora, haud ita dudum scilicet post restauratum a Carolo Calvo monasterium. Et sane cum auctor ultimis versiculis ad gaudium incitet Glonnenses, ac de solo Nemenoio conquestus ante, nullam mentionem ingerat de altera monasterii eversione, paulo post a Normannis patrata, satis probata mihi videtur ista opinio.

[Annotata]

* meditantium

* l. Threïcia

* forte fœcundius

§ III. Destruitur secundo monasterium Glonnense; monachi cum corpore S. Florentii fugiunt ad Bituricensem provinciam; dein Trenorchium in Burgundia.

[Altera destructio, cujus duplicem] Haud diu gavisi sunt Glonnenses tranquillitate, quam Caroli Calvi auxilium & liberalitas ipsis procuraverat; vix enim quarto a restauratione elapso anno incensum est a Normannis monasterium, ipsique cum reliquiis S. Florentii aufugere compulsi sunt. Secundam hanc eversionem innectunt passim vetustiores chronistæ anno 853. Auctor Chronici de gestis Normannorum in Francia apud Chesnium tom. 2 pag. 525 sic eam refert: Anno Domini DCCCLIII Northmanni mense Julio, relicta Sequana, Ligerim adeuntes, Namnetim urbem, & monasterium sancti Florentii ac vicina loca populantur. In Chronico Aquitanico apud Labbeum tom. 1 Bibliothecæ Ms. pag. 292, & in Engolismensi apud eumdem pag. 324 mensis Junius signatur: DCCCLIII. Lucionus mense Maii a Normannis succenditur, & mense Junii sancti Florentii monasterium &c. Duas edidit Martenius huc pertinentes Historias ex Mss. Salmuriensibus, de quibus, priusquam fugam monachorum & reliquiarum translationem ulterius prosequar, nonnulla observasse juverit. Una exstat tom. 5 Collectionis amplissimæ a Col.altera tom. 3 Anecdotorum a col. 843. Prima sub hoc titulo: Historia monasterii S. Florentii Salmuriensis inchoatur ab eversione monasterii, protrahiturque usque ad finem fere seculi 13; sed notat editor, varios eam habuisse scriptores, qui inceptum ab uno Opus continuarint, & ea, quæ suis temporibus contigerant singularia, litteris commendarint, putatque, se ex styli ac characteris diversitate nec non ex aliis signis deprehendisse quatuor, quorum, trium saltem posteriorum, quamvis primus in aliquibus forte cespitaverit, relata de gestis abbatum aliisque satis æstimari nequeant. Altera, hunc titulum præferens, Historia eversionis monasterii S. Florentii veteris a Britonibus & Normannis, translationis ejusdem Sancti, fundationis & abbatum monasterii Salmuriensis, multo compendiosius conscripta est, productaque usque ad Sigonis abbatis obitum, qui passim annectitur anno 1070.

[27] [habemus descriptionem,] Cum eodem Sigonis obitu desinit quoque, juxta editoris judicium, scriptor secundus seu primus continuator longioris Historiæ: sed is, nisi interpolatorem nactus sit, seculo integro scripsit post obitum Sigonis. Etenim laudato tom. 5 Collectionis ampliss. Col.postquam narravit, quo pacto Evenus monachus ab abbate suo Sigone missus fuerit ad abbatiam S. Melanii prope Redonensem civitatem, eidem diu abbas, ac dein diœcesi Dolensi archiepiscopus præfuerit; obierit & in eadem abbatia S. Melanii sepultus sit, anno, ut statim videbitur, 1081, sic pergit: Post multum vero temporis, tempore venerandæ memoriæ Guillelmi abbatis ejusdem monasterii (S. Melanii,) accidit, ut concors fratrum congregatio ejus (Eveni) sepulchrum gratia revelationis effoderent: qui superposito lapide revoluto, tabulam plumbeam ad caput ejus invenerunt, litteris inscriptam sub verbis talibus: “Anno Dominicæ Incarnationis MLXXXI, Romano Pontifice Gregorio VII, consule Redonensi Gaufredo, & Silvestro episcopo, VII Calendas Octobris obiit domnus Evenus Dolensis archiepiscopus & abbas S. Melanii &c. Scripsit igitur, diu post annum 1081, & ut apparet, annis aliquot post annum 1162, quo Guillelmus abbas S. Melanii, quem hic ut vita functum laudat, in vivis superstes erat, sicut patet ex instrumento ejusdem abbatiæ apud Alexium Lobineau tom. 2 Historiæ Britanniæ Minoris col. 218. Dixi aliquot annis post 1162, non multis; nam tertius auctor Michaël, de se ita scribens col. 1133; Qui vidit hæc scripsit & testimonium perhibuit veritati, videtur tantum Opus continuasse usque ad annum 1202, quo electus est abbas S. Florentii. Ceterum primus & secundus auctor longioris Historiæ verisimiliter usi sunt breviori assignata num. præcedente. Pauca quippe in hac reperiuntur, quin in ista similiter, sed sparsim, legantur iisdem pene verbis. Verisimiliter, inquam; si quis enim contendat, breviorem ex longiore extractam esse & in meliorem ordinem redactam, nihil est, quod opponam. Nunc relictam materiam resumamus.

[28] [facta a Normannis;] Quæ initio hujus § referre cœpi, in hunc modum narrat auctor brevioris Historiæ: Postea vero Normanni, adhuc sursum Carolo Calvo regnante, ascendentes per Ligerim, Namnetum aggrediuntur, vastant, capiunt atque prædantur, rursumque monasterium S. Florentii, quod jam ante a supra dicto Nemenoio incensum fuerat, & a Carolo Calvo reparatum jam fuerat, ab illa effera gente Normannica penitus vastatur, incenditur, destruitur. Monachi cum corpore S. Florentii fugiunt in partes Burgundiæ, Tornacum (ita in utraque Historia scribitur pro Tornuco seu Trenorchio) monasterium expetunt, ubi similiter monachi S. Philiberti timore supradictæ gentis ab Herio insula cum corpore ejusdem Sancti secesserant. Sicque locus Glonnensis cœnobii, in solitudinem redactus, cœpit esse ferarum, qui prius fuerat habitatio hominum. Hæc ita relata sunt, acsi mox ab anno 853 Trenorchium aufugissent cum reliquiis monachi, sed longior mora interponenda est, tum ob mox dicenda, tum quia corpus S. Philiberti, de quo actum est apud nos ad diem XX Augusti, Trenorchium translatum non est ante annum 875.

[29] Plenius rem explicat paucis interjectis idem auctor: [fuga monachorum cum sacro corpore] A destructione igitur, inquit, monasterii, quæ facta est a Nomenoio Britone seu ab adventu Normannorum, quod utrumque factum est, regnante Carolo Calvo, usque ad tempus illud, quando relatum est corpus S. Florentii a Tornaco per Absalonem monachum & in castro Salmuro reconditum, quid actum sit de monachis, qui tunc dispersi fuerunt, quove abierunt, seu qualiter postea conversati sunt, nobis omnimodo habetur incognitum, nisi hoc, quod in nostris cartis reperimus, post secundam destructionem hujus cœnobii a Normannis factam *, monachi cum corpore S. Florentii jussu piissimi regis Caroli in partibus Franciæ ad locum S. Gundulfi, quem idem præcellentissimus rex jam pridem * huic loco contulerat, post combustionem hujus loci, a Nomenoio Britone illatam, secesserunt; sed quomodo exinde migraverunt, & ad Tornacum perrexerunt, omnino ignoratur. Eadem in nullo verbo, præter notata hic in margine, discrepans, tradit auctor secundus longioris Historiæ, sicque explicat similiter ea, quæ confusius scripserat auctor primus.

[30] Locus, quo juxta jam relata, post eversum a Normannis cœnobium cum sacris exuviis S. Florentii confugerunt monachi, [ad cellam S. Gundulfi in Bituricensi provincia,] situs est in Bituricensi provincia, & hactenus subjectus est, teste Mabillonio, Salmuriensi abbatiæ S. Florentii; Cella S. Gundulfi passim nuncupatur, vulgo S. Godon. Donationem ejus factam prius Didoni abbati circa annum 848, ad preces monachorum, verisimiliter spem deponentium restaurationis antiqui monasterii, idem Carolus Calvus ad annum 866 innovavit & forte auxit diplomate, quod ex archivo Glonnensi inseruit Mabillonius tom. 2 Annalium pag. 752, quodque, quantum huc spectat, describo: In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis Carolus gratia Dei rex &c. Itaque noverit omnium sanctæ Dei Ecclesiæ fidelium & nostrorum, tam præsentium quam & futurorum sollertia, quia venerabilis vir & religiosus abba Hecfredus monasterii beati Florentii, una cum monachis, ibi Deo militantibus, ad nostram accedens sublimitatem, miserabili auditu, lacrymabili suggestione exposuit mansuetudini nostræ calamitatem præfati monasterii &c. Igitur oravit suppliciter idem venerandus abbas, ut ad suorum refugium monachorum & ad receptionem sacratissimi corporis B. Florentii concedere sibi dignaremur cellam secus fluvium Ligerim in pago Biturico, quæ dicitur Nobiliacus, quemadmodum prædecessori illius Didoni, quondam abbati, nos fecisse cognoscitur, in qua cellula S. Gundulfus reverenter colitur humatus: quatenus a manibus suprascriptorum inimicorum Dei se evasisse exsultantes, requiem ibidem de tanta persecutione tandem mereantur, Christo propitio, invenire, & in laudem divinæ misericordiæ valeant respirare. Nos autem supplicibus ejusdem Hecfredi abbatis, monachorumque ejus precibus benignum assensum præbentes, altitudinis nostræ præceptum hoc fieri jussimus, per quod memoratam S. Gundulfi cellam cum familia utriusque sexus & rerum omnium aliarum plenitudine sæpe dicto venerando abbati Hecfredo, suisque monachis habendam concedimus atque largimur &c. Ut autem hæc nostræ auctoritatis delegatio perpetuum in Dei nomine obtineat rigorem, manu propria eam firmavimus, anulique nostri impressione assignari jussimus. Data XVII Kalendas Februarii, Indictione XIIII, anno XXVI regnante Carolo rege gloriosissimo. Actum Silvanectis civitate in Dei nomine feliciter. Amen.

[31] [a regibus sibi concessam,] Eamdem donationem confirmavit postea etiam Carolomannus, Burgundiæ & Aquitaniæ rex simili diplomate. Hujus fragmentum exhibet laudatus Lobineau tom. 2 Historiæ Britannicæ col. 52. Initium tale est: In nomine Domini &c. Karolomagnus Dei gratia rex. Ven: vir abbas Radulphus monasterii S. Florentii &c. Reliqua consonant pene ad verbum recitato diplomati Caroli Calvi usque ad finem, qui sic habet: Cujus petitioni &c. Concedo etiam naves IV. Datum Nonis Junii, anno III regni Karolomagni, Indictione XIII. Errorem hic observavit Mabillonius in notis chronologicis; Indictio enim XIII annum designat 880, sed annus tertius regni Carolomanni 881. Degebant igitur hactenus in Cella S. Gundulfi cum sacris Patroni sui exuviis abbas & monachi; at quamdiu illic substiterint, donec ob frequentes haud dubie etiam in hanc regionem incursiones Normannorum confugere in Burgundiam, & in Trenorchiense cœnobium se recepere, ipsi ignorarunt auctor brevioris Historiæ, & primus continuator longioris, ut patet ex verbis num. 29 citatis, neque nos aliunde edoceri potuimus.

[32] [& hinc Trenorchium in Burgundia;] Modum quidem, quo illuc perrexerint, & a Trenorchiensibus suscepti sint, descripsit auctor primus Historiæ longioris; sed non possum non suspectam habere ejus relationem; cum iidem mox laudati auctores, modum etiam ipsum ignorasse se, haud obscure insinuent his verbis: Quomodo exinde (ex cella S. Gundulfi) migraverunt, & ad Tornacum perrexerunt, omnino ignoratur; accipe tamen ejus verba: Igitur sub memoratæ persecutionis tempore Glonnense cœnobium multa rerum opulentia relucebat, copioso etiam monachorum numero & merito copiosiori pollebat. Hi siquidem cœnobitæ clarissimi, audita tantæ devastationis procella, ingenti pavore percussi, fugam præparant & fugæ necessaria, acceptoque almi patris Florentii thesauro corporis pretioso, subito fugam arripiunt, egressique pristinum religiosæ conversationis habitaculum, silenter apud advenas, exules ipsi magis & advenæ commorandi vestigant hospitium. Tunc mons Glonna, habitatio quondam monachorum florigera, barbaris in proximo vastantibus devastanda cum mœrore & gemitu ineffabili relinquitur, tantusque luctus a discedentibus committitur, quantus post incensionem loci illius a Nemenoio Britone Deo odibili patratam fuisse non refertur. Quibus itaque fugientibus, S. Philiberti de Bolonnio monachi, haud longe a monte Glonna commanentes, obvio concursu sociantur, barbaricæ persecutionis rabiem pari proposito fugientes. Qui partes Burgundiæ pariter decreverunt expetere, simulque proposuerunt, quocumque Christus eos direxerit, commanere. Inclyti vero Florentii portitores toto itinere consocios B. Philiberti monachos alimonia propria sustentavere, & ubicumque ponebant metatum B. Florentii, cortinis effigiebatur tentorium. Tandem una pervenere Tornacum, antiquum fundum S. Philiberti monachorum, ibique reverendissimi cœnobitæ S. Florentii, a sodalibus invitati, cum præfato ipsius Sancti thesauro, ornamentisque inæstimabilibus, hospitalitatis gratia multo tempore sunt recepti.

[33] Ita ille, sed valde confuse, nec satis congruenter ad relatam & diplomatis probatam moram in cella S. Gundulfi, [hujus fugæ relatio confusa est & minus accurata.] cujus ne mentionem quidem facit, rem ita exponens, acsi recta in Burgundiam abiissent monachi, etiam ante eversionem Glonnensis cœnobii; nempe dum imminebant in proximo Normanni. Quid enim aliud sonant illa ejus verba: Tunc mons Glonna, habitatio quondam monachorum florigera, barbaris in proximo vastantibus devastanda cum mœrore & gemitu ineffabili relinquitur? Quid conjunctio illa cum monachis S. Philiberti haud longe a monte Glonna commanentibus? Quid reliqua omnia, quibus non aliam moram indicat, quam quæ videtur fuisse necessaria itinerantibus, & caventibus, ne in hostium manus inciderent? Putem equidem, auctorem hunc, sola nixum traditione de fuga monachorum cum reliquiis in Burgundiam, ac earum relatione in Andegavensem ducatum pacato regno, Historiam suam concinnasse, ornasseque adjunctis sibi verisimilibus, atque inde factum esse, ut & tempora confuderit, & fidem non obtinuerit apud ipsum Historiæ continuatorem, qui candide fateri maluit, omnino ignorari, quomodo Trenorchium perrexerint.

[34] Ad hæc tempora pertinet miraculum seu beneficium, quod laudatus continuator Col.efert in hunc modum: [Beneficium sub idem tempus] Cum per annos circiter XXX gens Normannica nonnullas civitates & castella Neustriæ & Aquitaniæ depopulando vastasset & vastando deprædasset, ventum est tandem ad monasterium S. Benedicti, cognomento Floriacum, quod pridem fuerat ab eis crudeliter incensum. Ubi a venerabili abbate Hugone, adjutorium sibi ferente nobilissimo comite Autissiodorensium, Gilbaldo nomine, invasi, ejusque * ad interitionem deleti sunt. De quo certamine vix aliquis evasit, qui eventum rei nunciaret ceteris; in quo conflictu Ingelgerius Andegavorum comes, Fulconis Rufi filius, interfectus est. Pauci igitur Normannorum, qui evaserunt, præsidio vitam tuentes, cum copia tam captivorum quam rapinarum transmarinas compulsi sunt repetere sedes. Et cum a statione sua, quam habuerant in insula, huic (Glonnensi) monasterio supposita, ultra non reversuri discederent, presbyterum quemdam, qui solus in obsequio S. Florentii remanserat, apprehendunt, secumque in una navium suarum strictum, compedibus junctum projiciunt, sicque per Ligerim discedentes, in patriam redire disponunt.

[35] Presbyter vero ægre ferens separari a tali tantoque Patrono, [a presbytero Sancti patrocinio obtentum.] reductis post tergum oculis, vidit monasterium, humano habitatore vacuum atque desolatum: tunc in hanc vocem fertur exclamasse sacerdos: Heu! tu, sancte Florenti, quare me pateris sic a te disjungi? Cur me ita rapiunt isti Deo odibiles pagani? Hæc cum dixisset, statim navis, cum qua vehebatur, in vertigine totari cœpit, atque omnibus, qui aderant, mortem minari. Presbyter vero divinitus a vinculis solutus, aquis se Ligeris credidit, & nando adducitur ripæ citeriori. Normannos autem, qui illum captivum ducebant, fluvius omnes absorbuit, ipse autem in silvam, nomine Bivonem ingrediens, monasterio S. Florentii, qui illum liberaverat, se recepit. Cladem illam ab Hugone abbate S. Martini Turonensis & Gilbaldo seu Girboldo comite illatam Normannis refert etiam Adelerius, auctor ejusdem seculi noni, in appendice ad librum primum de Miraculis S. Benedicti, atque hujus eam patrocinio adscribit; sed prodigii mox narrati non meminit, forte quia ad ejus de S. Benedicto scribentis institutum non pertinebat.

[Annotata]

* al. additur quod

* al. pridie

* l. & usque

§ IV. Corpus Sancti Trenorchio Salmurum defertur, & in basilica ibidem constructi novi monasterii deponitur.

[Rebus pacatis, & Glonnensibus reditum] Sicut certo determinare nequivimus supra, quo anno Trenorchium translatæ fuerint S. Florentii reliquiæ, ita etiam hic assignare non valemus, quamdiu ibidem remanserint, quove præcise anno ad Andegavenses redierint. Auctor primus Historiæ longioris relationem § præcedente inchoatam sic prosequitur: Toto igitur persecutionis tempore B. Florentii fratribus ibidem in tuto commorantibus, tandem divinæ pietatis clementia respexit Franciam, hostili gladio jam pene consumtam. Triplex itaque persecutio persecutoribus barbaris irrogatur. Alios enim fames excruciat, alios ferrum trucidat, alios pestis cælitus immissa subita morte catervatim extinguit. Barbaris vero tum fame, tum ferro, tum peste pereuntibus, partim tamen in patria refugientibus, pax rediit terris, in sua rediere coloni. Tunc locum suum quisque superstes adiit, quisquis casu patriæ plorabundus ingemuit, urbes videlicet dirutas, oppida vallibus adæquata, ecclesias olim divino cultu celebres annullatas, villas in solitudinem redactas. Quis enim enumerare valeat, quot & quanta tormentorum genera sceleratissimus ille Normannorum exercitus, nec Deum timens, nec homines reveritus, in nostrates exercuerat?

[37] [meditantibus renuunt Trenorchienses sacrum corpus,] Audito itaque desideratæ pacis nomine, memorati fratres B. Florentii, qui tunc temporis erant superstites, non mediocri gaudio gratulantur, hospites adeunt, grates referunt devoti, supplicant tali precum affamine, devotius alloquuntur: “Gratias humanitati vestræ referimus, quia, prout debuistis, caritatem vestram nobis exposuistis exulibus: nunc vero ultimum vale vobis cum gratia ref