Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung September VI           Band September VI           Anhang September VI

23. September


DIES VIGESIMA TERTIA SEPTEMB.

SANCTI, QUI IX KAL. OCTOBR. COLUNTUR.

Sanctus Linus Papa Mart., Romæ.
S. Thecla Virgo M. Seleuciæ in Isauria.
S. Paxentius M. Parisiis.
S. Albina M. Parisiis.
S. Sophia V.M., Sortini in Sicilia.
S. Liberius Papa Conf., Romæ.
S. Projectus Ep. Conf., Foro-Cornelii seu Imolæ in Italia.
S. Constantius Conf., Anconæ in Italia.
S. Adamnanus vel Adomnanus, presbyter & abbas, in Iona Scotiæ insula.
S. Andreas M. in Africa.
S. Joannes M. in Africa.
S. Petrus M. in Africa.
S. Antonius M. in Africa.
B. Petrus Acotantus Conf., Venetiis.
B. Helena ab Oleo vidua, Bononiæ in Italia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Garinus aut Guarinus, eum notato ad marginem hoc die, memoratur apud Henricum Murerum in Helvetia sancta Germanice scripta pag. 185, ut episcopus in Vallesia; sive Sedunensis, anno 901 defunctus, ut credit. Egerunt Majores nostri de B. Guarino, qui ex abbate factus est Sedunensis episcopus, & contemporaneus fuit S. Bernardo, cujus Epistola 254 ad hunc Guarinum, tunc abbatem, data legitur. Bucelinus, Sammarthani, aliique in Catalogis episcoporum Sedunensium distinguunt Garinum a B. Guarino, quem Guerinum vocant. Sammarthani quidem Garinum ex Religioso Ordinis Cisterciensis creatum episcopum scribunt, & anno 901 defunctum: deinde vero B. Guerinum, nobis Guarinum, ut habet Epistola S. Bernardi, & utrumque, aut probabilius eumdem, ut vidimus, vocant Sanctum. Murerus tamen unum dumtaxat Garinum Sanctis annumerat; & Francisus Augustinus ab Ecclesia in Historia sua chronologica, contexens catalogum episcoporum Sedunensium a pag. 331, non alium ponit Guarinum præter illum, ad quem exstat S. Bernardi Epistola, illumque vocat Sanctum. Mihi (ut breviter mentem meam declarem) unus tantum videtur Gaurinus episcopis Sedunensibus annumerandus, isque S. Bernardo coævus; cum secundus non aliunde natus videatur, quam ex corrupta primum chronotaxi. Qui nimirum seculo 12 cum S. Bernardo floruerat, videtur per errorem ad initium seculi 10 deductus; cumque alii adverterent, S. Bernardum multo serius floruisse, addiderunt secundum. Hoc modo geminationem contigisse, innuit error Sammarthanorum, qui Garinum faciunt monachum Cisterciensem duobus fere seculis ante exortum Cisterciensium Ordinem. Si quis vero existimet, non esse verisimile, B. Guarinum plus, quam duobus seculis a loco suo avulsum; cogitet S. Eliam, de quo actum est ad 21 Martii, in catalogis aliquibus etiam longius a tempore suo abstractum: nam apud laudatum Ab Ecclesia & Sammarthanos ponitur seculo 10, apud Bucelinum 12 aut 13, & novissime apud Sebastianum Briguet in Vallesia Christiana anno 390 figitur. Laudatus quidem Briguetus pag. 130 ponit Garinum anno 901, ut inventum in aliis catalogis, sed nihil de eo refert, quo evincatur, Garinum aut Guarinum eo tempore Seduni sedisse: & licet Sanctum vocet, de cultu tamen nihil affirmat. Quapropter non alium existimo a B. Guerino, aut potius Guarino, de quo idem agit pag. 143 & seqq., quemque & seculo 12 floruisse, & laudatum a S. Bernardo recte dicit, honoratumque copioso affluxu vicini populi. Verum apud nos de hoc B. Guarino jam actum est ad VI Januarii.
S. Vincentii martyris inventio & translatio memoratur in Auctariis Usuardi apud Sollerium, uti & apud Galesinium & Ferrarium. De S. Vincentio actum est ad XXII Januarii.
Xantippæ & Polyxenæ, ut sanctarum mulierum memoria hodie est in Martyrologio Romano, ubi illas in Hispania annuntiat Baronius, & adjungit: Quæ fuerunt Apostolorum discipulæ. In Annotatis pro his laudat Menologium Græcorum. Et revera Xantippa & Polyxena leguntur insertæ hodie Menologio utrique, nimirum illi, quod Sirletianum ab interprete Sirleto vocamus, & alteri, quod Basilianum sæpe nominamus, quia Basilii imperatoris mandato conscriptum est. Menæa impressa similiter Xantippam & Polyxenam memorant. Attamen non ita in dictis Fastis annuntiantur, ut ex illis de cultu illarum apud Græcos constare possit: nam æque in Menæis & Menologiis Græcorum, quam in Martyrologiis Latinorum, mentio fit de nonnullis, qui non honorantur Officio aut alio cultu ecclesiastico. Prætereæ nec assignat Baronius, nec alius ex martyrologis ullam Hispaniæ civitatem, in qua Xantippa & Polyxena umquam fuerint cultæ: sola vero nominum recitatio in Martyrologio cultum ecclesiasticum non importat ut ostendit Benedictus XIV in Opere de Canonizatione Sanctorum lib. 4 part. 2 cap. 19 num. 14 & seqq. Itaque nequaquam certi sumus, Xantippam & Polyxenam umquam fuisse cultas: imo is cultus non est verisimilis, cum quiæ nulla ullius illarum cultus superest memoria, tum quia in vetustis Latinorum Fastis prorsus sunt ignotæ, uti & in Græcis ante seculum decimum, tum vel maxime, quia Græcorum Fastis solum videntur insertæ ex Actis maxime fabulosis. Etenim ante me habeo Acta Græca, exscripta ex codice Græco bibliothecæ regiæ Parisiensis, ex quibus martyrologi Græci sua omnia hausisse videntur. Titulus horum Actorum talis est: Βίος καὶ πολιτεία τῶν ὁσίων γυναικῶν Ξανθίππης Πολυξένης καὶ Ρεβέκκης. Vita & conversatio sanctarum mulierum Xantippæ, Polyxenæ & Rebeccæ. Quæ in Actis adjungitur Rebecca, similiter memoratur cum duabus aliis in Menæis & Menologio Sirletiano, & virgo vocanda hæc esset, uti etiam Polyxena, si qua esset Actorum fides. Verum Acta apertissime fabulosa sunt, conscriptaque ab homine, qui certe diu post Apostolorum tempora vixit, & se iis contemporaneum circa finem finxit, ubi Onesimum se vocat, & se cum Lucio S. Pauli discipulo ex Græcia in Hispaniam navigasse scribit, eoque duxisse Polyxenam & Rebeccam. At hominem esse aliquot seculis posteriorem Apostolorum temporibus, clare colligimus ex vocibus Latinis, quibus utitur, quæque non nisi diu post a Græcis aliquot fuerunt usitatæ. Tales sunt κουβούκλιον cubiculum, ἀκούμβιτος ab accumbere accubatio ad mensam, aliæque plures, quas variis vicibus adhibet. Ignorantiam hominis ejusdem deprehendo non modo ex plurimis ineptiis plane ridiculis, quas Actis admiscet; sed ex eo etiam, quod Polyxenam per varias deducat regiones, nec tamen ullam civitatem nominet, in qua fuerit; quodque S. Paulum, deindeque se Onesimum & Lucium cum Polyxena & Rebecca, deducat in Hispaniam, nec tamen edicat, in qua fuerint Hispaniæ civitate, imo tandem Hispaniam ipsam videatur civitatem facere, dicens gaudium fuisse magnum ἐν ὅλῃ τῇ πόλει τῆς ἱσπανίας in tota urbe Hispaniæ. Jam vero, etsi Acta sint satis prolixa, omnia, quæ narrat, uno anno fieri potuissent, si facta essent, & ne mortem quidem Heroinarum suarum narrat; sed sermocinationes visionesque ac eventus inexspectati adeo multi sunt, ut necesse non esset plures confingere, si qui carmini epico materiam similem præparare vellet. Xantippam facit conjugem Probi cujusdam, quem Hispaniæ dicit præfectum; Polyxenam vero Xantippæ sororem juniorem. Xantippam in Hispania conversam narrat, baptizatamque a S. Paulo, quem dicit in civitatem ingressum eo ipso tempore, quo Xantippa erat domo egressa, ita ut & introëuntem illa videret, & mox alloqui desideraret, ideoque & Probus accurrens Paulum domo sua reciperet. Polyxenam vero ait ab homine nefario raptam, & per mare abductam, ubi obvium in alia navisistit S. Petrum, qui pro ipsa orasse dicitur, visione monitus. Tum Polyxenam in Græciam perducit ad S. Philippum, a quo custodienda traditur cuidam Christiano. At raptor, ut Polyxenam reciperet, exercitum octo hominum millium congregasse dicitur, ideoque Polyxena fugisse ad silvam, in qua leænam vidit pacificam: deinde in viam regressa S. Andream habuit obvium, & ab eo baptismum petiit. Mox accessit Rebecca, puella Judæa, & baptismum similiter flagitavit. Venit & leæna jam dicta, & humanis vocibus monuit Andream, ut baptizaret utramque. Mitto sexcentos eventus inexspectatos, & inventione poëtica dignos, post quos Polyxena & Rebecca in Hispaniam ductæ dicuntur ab Onesimo, ibique invenisse Xantippam & S. Paulum, & sic tandem finitur fabula. Vidit fabularum illarum consarcinator & laudavit gestæ S. Theclæ, de qua hodie agetur, imo & fabulosa S. Theclæ Acta ex parte imitatus videtur. Nam sicut S. Thecla multis exposita fuit periculis amittendæ virginitatis, ex iisque feliciter evasit: ita fabricator horum Actorum plurimis Polyxenam objecit ejusmodi periculis, ubique tamen prodigiose servavit illæsam. Magna tamen est differentia inter S. Theclam & Xantippam Polyxenamque. Nam Thecla celeberrima est ac notissima apud sanctos Patres, cultuque ecclesiastico & miraculis clara. At Xantippa & Polyxena toti antiquitati ignotæ sunt, nec umquam videntur cultæ in Ecclesia. Nam quæ posterioribus seculis nonnulli produxerunt Chronica, Luitprandi aliorumque nomine, ea supposititia & fictitia esse constat. Quapropter, etiamsi Tamayus in Martyrologio Hispanico vetustissima videatur de Xantippa, Polyxena & Rebecca laudare documenta, ex iisque Acta conscribere, nihil tamen revera adduxit, quod sit vetustius relatis Græcorum Fastis: nam Actæ Græca, quæ fabulosa dixi, ignoravit. Itaque saltem dubitare cogor, an Xantippa, Polyxena & Rebecca umquam fuerint cultæ, imo an umquam vixerint. Si tamen revera sint Sanctæ, inveniet studiosus lector omnia fere, quæ de iis Græci dixerunt, in S. Onesimo Pauli discipulo, & episcopo Ephesino, de quo actum est ad XVI Februarii.
S. Elias, episcopus Vallesiæ sive Sedunensis, in Helvetia sancta commemoratur pag. 186, & in margine notatur dies 23 Septembris. Verum de laudato Elia apud nos jam actum est ad XXI Martii.
S. Paternus, in territorio civitatis Constantiæ, hoc die annuntiatus fuit ab Usuardo; ut confessor. Baronius in Martyrologio Romano martyrem credidit, & in Annotatis existimavit, episcopum fuisse Constantiensem. Verum ostendit Henschenius noster in Commentario prævio Vitæ S. Paterni Abrincensis episcopi, non alium esse Paternum, qui hodie ab Usuardo memoratur, quam Abrincensem. Joannes Tamayus Salazar in Martyrologio Hispanico S. Paternum Constantiensem in Hispaniam pertraxit, Actaque ipsius concinnavit ex Chronicis fictitiis. At, cum nihil, nisi ex supposititiis, producat; necesse non est errores historicos manifestos, in quos impegit, assignare: nam satis probatum est, Paternum, in territorio Constantiensi defunctum, non esse alium, quam Abrincensem, cujus Vita data ad XVI Aprilis.
Stabilionis abbatis mentio est in Florario Ms., & apud Grevenum, Canisium & Ferrarium. At, dum dicunt discipulum esse S. Paterni, clare insinuant, legendum esse Scubilionis, cujus & S. Paterni Vita data est ad XVI Aprilis.
S. Marcus Euangelista hodie est in apographis Hieronymianis. Colitur, & Acta data XXV Aprilis.
S. Guiberti elevatio, Gemblaci in Brabantia, memoratur in aliquot Fastis Benedictinis, uti & apud Molanum, Canisium & Ferrarium. De hac ad Acta, edita die XXIII Maii.
S. Joannis Baptistæ conceptio hoc die memoratur apud Græcos, postridie apud Latinos, Acta apud nos illustrata sunt ad XXIV Junii.
S. Hidulphi episcopi, & abbatis Laubiensis, hodie meminit Kalendarium Ms. S. Salvatoris Antverpiensis. Vita data ad XI Julii.
S. Abelis archiepiscopi Remensis memoria occurrit in Ms. Kalendario S. Salvatoris Antverpiensis. Acta dedimus ad V Augusti.
S. Constantii, Aquinatis episcopi, ad hunc diem meminerunt Grevenus, Molanus, Maurolycus, & Canisius. Nos cum aliis de eo egimus ad I Septembr.
Heraïs virgo Alexandrina & martyr hodie recurrit in Menæis impressis, ut jam dictum est, quando de ea actum, ad V Septembris.
S. Sosius diaconus Misenas, in martyrio socius S. Januarii, hodie omnibus passim Fastis legitur inscriptus & colitur. Verum de S. Januario, Sosio, reliquisque Sociis, simul actum est ad XIX Septembr.
S. Salabergæ abbatissæ mentio est apud Maurolycum hac die, uti & in Kalendario Ms. abbatiæ S. Salvatoris Antverpiensis, ubi dicitur translatio. De S. Salaberga vide XXII Septembris.
SS. Dignæ & Emeritæ memoria hodie est apud Grevenum, in Florario Ms., & in Appendice ad Adonem; in Martyrologiis plerisque, & apud nos ad XXII Septembris.
S. Lolani, episcopi Scoti, in Kalendario Ms. fit mentio; apud nos ad XXII Septemb.
De Ottone Frisingensi, cujus memoria est apud Menardum, vide dicta in Prætermissis ad XXII Septemb.
B. Mariæ Virginis Assumptio secunda legitur in Florario Ms., apud Canisium & Molanum Spectat illa ad Opus particulare de beatissima Virgine.
SS. Hilarii & Bonifacii, martyrum Romanorum, translatio hac die solemniter facta est ad monasterium B. Mariæ de Laude, Ordinis Cisterciensis, prope Insulas in Flandria. Reperta fuerunt eorum corpora in cœmeterio Cyriacæ, cum eorum propriis nominibus, in sepulcris incisis, indeque extracta, mandante Innocentio Papa X, traditaque reverendissimo Patri Balthasari d' Avila, Ordinis Minimorum S. Francisci de Paula Correctori generali. Hic vero corpora illa in Belgium transmissa donavit abbati Laudensi, qui ea, postquam recognita fuerant anno 1652 ab archiepiscopo Mechliniensi, & iterum anno 1653 ab episcopo Tornacensi, elegantibus thecis imposuit, & prioribus annis Insulis detinuit ob turbas eo tempore vigentes, ibidemque publicæ venerationi exposuit in sacello domus suæ. Verum, pace composita, laudatus abbas SS. Hilarii & Bonifacii corpora ad abbatiam Laudensem anno 1660 transferenda curavit, ibique honorifice deponenda in anteriori parte chori, S. Hilarii videlicet supra altare S. Mariæ Magdalenæ sacrum, S. Bonifacii autem supra altare S. Benedicto dicatum. Hæc breviter ex longiori relatione, missa ad Majores nostros anno 1669. Ceterum de gestis horum Sanctorum nihil certo novimus præter martyrium. Inter innumeros martyres Romanos aliquem reperio Hilarium, de quo cum aliis brevissime apud nos actum est ad diem 5 Junii. Similiter Bonifacium aliquem Romano inscriptum Martyrologio reperio, tamquam Romæ passum cum Callisto & Felice. Corpora autem illius Hilarii dictique Bonifacii aliis locis haberi, necdum novimus, ut illa ipsa inveneri potuerint & transferri. Verum, cum nomina Hilarii & Bonifacii satis fuerint usitata apud Romanos, multi alii martyres synonymi ibidem pati potuerunt.
Teclæ, ut Sanctæ, & virginis sanctimonialis, ad hunc diem meminit Saussayus, occasione arrepta a S. Thecla, de qua agimus. Teclam autem annuntiat Arvernis, sive Claromontii in Arvernia, ubi ait eam quiescere ante altare S. Pardulphi. Verum Teclam Arvernensem apud alios martyrologos non reperio; ne in Universali quidem Martyrologio Castellani. Video tamen, quid secutus sit Saussayus. Joannes Savaro edidit, & annotatis illustravit duos libellos auctoris anonymi, qui scripsit seculo X, de Sanctis, ecclesiis, & monasteriis Claromontii. Ibi autem lib. 2 pag. 48 recensentur altaria monasterii Camalariensis, & de ultimo sic habetur: Altare S. Pardulphi, ubi requiescit S. Tecla. Savaro ad voces S. Tecla annotat sequentia: A qua fortasse monasterium Teclatense vocatur in Historia S. Boniti, quæ propter bonitatem morum & vitæ sanctitatem Teclæ nomen sortita est, ut idem de Melania scribit Gregorius Turonensis lib. 1 Hist. cap. 40, imo cap. 36. Quantumvis hæc frigida sint, placuerunt Saussayo; conjecturasque Savaronis, tamquam oracula adoptavit & amplificavit. Quod autem spectat ad illas conjecturas, in Vita S. Boniti, ad XV Januarii data, cap. 7 num. 33 revera sit mentio Teclatensis monasterii. At hinc minime fit certum, nomen monasterii profluxisse ab illa Tecla. Si vero Tecla monasterio nomen suum indidisset, ex eo necdum probari posset sanctitas. Altera conjectura ineptior est, Teclam nempe fuisse dictam propter bonitatem morum & vitæ sanctitatem. Etsi enim Melania ab aliquibus Thecla fuerit vocata, quomodo probasset Savaro, Teclam Arvernensem eadem ex causa nomen sortitam, & quidem nomen stabile. Nugæ hæ sunt & ineptiæ pueriles, & vel sic placuerunt non tantum Saussayo, sed etiam Jacobo Branche, qui in Vitis Sanctorum Arverniæ pag. 551 ad hunc diem Teclam memorat, & facit fundatricem Camalariensis monasterii. Verum nec cultum ecclesiasticum probat Branche, nec Saussayus, ita ut nihil habeamus, quo Sanctam credere possimus, præter titulum Sanctæ eidem datum ab auctore anonymo seculi X. At non sufficit nobis titulus Sanctæ nomini Teclæ præfixus ab anonymo: nec omnino certi sumus, titulum illum ab ipso auctore profluxisse, cum potuerit postea addi ex negligentia transcribentis. Quare, ut Teclam aliquam Arvernensem Sanctis annumerare possemus, probandum esset, aliquando publice cultam fuisse apud Arvernos, aut saltem reliquias ipsius publicæ fidelium venerationi fuisse expositas. Aliqui volunt, in dicta ecclesia esse reliquias S. Theclæ Iconiensis, de qua hodie agimus.
Teclæ viduæ mentio est in Florario Ms., apud Ravennam, & anno salutis LXXX. Suspicor, errorem esse, & S. Teclam Aquileiensem forte errandi occasionem dedisse.
Gillæ, Gilliæ aut Ægidiæ, tertiariæ Franciscanæ, mentio fit apud Arturum a Monasterio in Martyrologio Franciscano & in Gynæceo cum titulo Beatæ. Cultum laudatus Arturus minime probat, & Waddingus, qui de Gillia meminit ad annum 1297, ne titulum quidem Beatæ eidem attribuit, uti nec Hueberus in Menologio, ubi ipsam memorat ad 29 Maii. Attamen habeo Epistolam, anno 1686 ad Papebrochiam datam a viro erudito Cortonensi, qui qualemcumque Ægidiæ cultum probare contendit. Quapropter huc breviter congeram pauca illa, quæ de ipsa innotuerunt. Fuit Gillia aut famula aut socia B. Margaritæ Cortonensis, cujus Vita data ad 22 Februarii. Affirmat autem laudata Epistolæ scriptor, caput & manus Gilliæ servari una cum reliquiis B. Margaritæ, & cum iisdem populo ostendi in B. Margaritæ festo. Ad hoc confirmandum ex Processu canonizationis B. Margaritæ Cortonensis adducit hæc verba: Ibidem viderunt etiam caput humanum sine carne cum inscriptione (Italica, quæ Latine sic redditur) Caput Sociæ B. Margaritæ; & duas manus carne coopertas cum digitis carne coopertis, & dictum caput, & dictas manus asserunt supradicti fratres Marianus & Guido, & dominus Joannes Paulus ex antiquissima traditione audivisse vocari, (Italice) il capo e le mani della B. Egidia; id est, caput & manus B. Ægidiæ. Accedit Historia Cortonæ, Italice scripta per Jacobum Laurum Romanum, ubi part. 2 enumerantur reliquiæ, conservatæ in ecclesia B. Margaritæ, iisque annumerantur caput & manus carne coopertæ B. Ægidiæ, sociæ B. Margaritæ. Hæc sunt argumenta, quibus laudatus Epistolæ scriptor cultum Gilliæ vel Ægidiæ probare voluit. At mihi ista necdum sufficiunt. Nam, ut recte ostendit sanctissimus Dominus noster Benedictus XIV in Opere de Servorum Dei beatificatione & canonizatione lib. 2 cap. 13, conservatio reliquiarum in sacristia vel ecclesia non importat cultum publicum, modo illæ ad publicam venerationem in ecclesia non exponantur. Itaque hoc tantum loco subjungo pauca, quæ de Gillia defuncta leguntur in Vita B. Margaritæ Cortonensis num. 242. Famulæ Dei (B. Margaritæ) supplicanti pro anima Gilliæ famulæ suæ jam defunctæ, respondit angelus, dicens ei: Gillia morabitur in loco purgatorii mense uno, in quo tamen leves pœnas patietur propter iras suas per zelum &c. In festo Purificationis Virginis gloriosæ fuit Margaritæ a Domino revelatum, quod illo mane quatuor angelos pro anima Gilliæ destinaverat, & eam, sicut ei prædixerat, collocavit in ordine cherubin &c. De pluribus ejusdem Ordinis viris, præstantibus pietate, virtutibus & aliis dotibus, quibus Beatorum titulum more suo tribuit Arturus, consuli ipse potest, cum non inveniam sufficientia cultus publici indicia.
Herswidam aut Hereswidam, ex regina viduam, & monialem in Calensi cœnobio prope Lutetiam Parisiorum, annuntiant cum Martyrologio Anglicano Saussayus & Ferrarius. Quin & Majores nostri ad 10 Januarii in Sethrida Hereswidæ filia non dubitarunt Hereswidam vocare Sanctam, quod necdum perspexissent, quam facile Saussayus & Ferrarius Sanctorum aut Beatorum titulum usurpent sine cultu. At Castellanus, qui Parisiis scripsit, ideoque nosse potuit, an coleretur Hereswida, solum vocat venerabilem. Menardus quoque, licet alias minus hac in re rigidus, ad I Decembris ita habet: In monasterio Calensi, territorii Parisiensis, venerabilis Hereswidæ reginæ.
Theunanus vel Thennanus abbas in Scotia annuntiatur ut Sanctus a Dempstero in Menologio Scotico ad hunc diem, In Scotia Thennani abbatis, laudatque Kalendarium Adami Regii & Jacobi Cheynei. De eodem rursus agit lib. 18 Historiæ eccles: Scotorum, ubi Thewnanum appellat, ac Eugenii VI regis præceptorem fuisse, & Sanctorum Vitas scripsisse dicit. Florebat, inquit, anno DCLXXXIV. Recolitur ejus sacra memoria die XXIII Septembris. Kalendarium Adami Regii, & Breviaria Scotica. In apographo nostro Breviarii Aberdonensis, anno 1509 impressi, ad XXIII Septembris hæc leguntur: S. Theunani abbatis & confessoris in Scotia, præceptoris Eugenii VI regis. Anno DCLXXXIV, Septembris XXIII. Verum nihil de ipso præterea additur; nulla lectio, nulla oratio, nulla mentio de Officio alibi quærendo, sed mox sequitur Officium S. Adamnani, de quo hodie agemus. Hinc suspicio est, non esse illa Breviarii verba, sed Breviario addita in apographo ex ipso forsan Dempstero. Camerarius Thevuanum, ut vocat, refert ad 26 Septembris, facitque consiliarium Eugenii VI, non præceptorem; & abbatem monasterii Mailrossensis. Pro cultu laudat Kalendarium Regii jam memoratum. Ferrarius in Catalogo Generali ad hunc diem etiam Thennani abbatis meminit. At nobis nec Kalendarium Regii, nec vaga Breviariorum Scoticorum laudatio, sufficere videntur, ut certi esse possimus de cultu prædicti abbatis, præsertim cum perspectum habeamus, quam faciles fuerint Dempsterus & Camerarius in cultu quorumdam asserendo sine idoneo fundamento.
Balsamus, monachus Cisterciensis Ordinis, ad hunc diem refertur apud Chalemotum, apud Henriquez ad 19 Septembris. Henriquez vero ad hunc diem memorat Monachos Cistercienses ab Hussitis occisos, & alios duos, quibus de more titulum Beatorum adjungit. Posteriores inter pios etiam retulit Saussayus. Videri possunt scriptores laudati, cum non colantur.
Ordinum militarium S. Mauritii & S. Lazari conjunctio sub instituto Cisterciensi in Sabaudia, celebratur in Kalendario impresso Cisterciensi, & apud Chalemotum.
Dedicatio ecclesiæ Mouciacensis in Picardia, monialium Cisterciensium, memoratur apud Chalemotum.
Cletæ virginis, sine aliis adjunctis, mentio fit in Ms. Martyrologio Trevirensi. Illam alibi non reperimus.
Simon Salterellus, ex Ordine Prædicatorum archiepiscopus Pisanus, cum titulo Beati memoratur apud Lafon in Anno Dominicano ad hunc diem, & apud Marchesium, & alios quosdam ejusdem Ordinis scriptores. Ughellus tom. 3 Italiæ sacræ Simonem elogio ornat inter archiepiscopos Pisanos. Omnes defunctum ponunt anno 1342, priores die 23, Ughellus 24 Septembris; at nullus cultum publicum probat, nec Beatum vocat Ughellus. Alii etiam ad hunc diem Beati vocantur apud Lafonum. Verum cum hic scriptor facile illo titulo utatur, licet eumdem indifferenter omnibus non attribuat, necesse non puto plura de cultu illorum indagare: neque enim Marchesius Beatos facile omisisset.
S. Geremarus, abbas in territorio Belvacensi, hodie est in Martyrologio Ms. monasterii S. Vedasti, sed in Romano ad XXIV Septembris.
S. Isarnus, abbas Massiliæ, memoratur apud Ferrarium, apud alios plures ad XXIV Septembris.
S. Nympha, virgo M., hodie memoratur a Ferrario, in Martyrologio Romano ad X Novembris.
S. Jacobus Intercisus, martyr apud Persas, hoc die est in Ms. Florario Sanctorum, in Martyrologio Romano ad XXVII Novembris.
S. Dioconani martyris hodie meminit Camerarius.
De S. Dioconano commemorationem fieri in Breviario Aberdonensi video ad XXIII Decembris.

DE S. LINO PAPA MART.
ROMÆ

Probabilius anno LXVII.

SYLLOGE HISTORICA.

Sanctus Linus Papa Mart., Romæ (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Pontificatus S. Lini, & martyrium ab objectionibus Tillemontii vindicatum.

Quamquam multa disputari possunt ad chronotaxim S. Lini recte disponendam, atque hunc in finem plurima inquirere cœpi de anno Passionis Domini nostri Jesu Christi, [Chronotaxis primorum Pontificum hic non repetenda:] & de successione primorum Pontificum; cum tamen tantam de hisce omnibus sententiarum varietatem reperiam, tantasque in singulorum opinionibus difficultates, quas viri eruditi diversis modis conati sunt tollere, ut sperare nequeam, mea disputatione sententiam aliquam satis certam reddendam; a disputatione chronologica hic abstinendum mihi censeo, ne tempus inutiliter teram, & aut dicta aliorum repetam, aut invicem pugnantium numerum augeam. Itaque breviter tantum insinuabo, quo modo Henschenius noster S. Lini chronotaxim disposuerit; nam illius sententia, quam in prioribus Pontificibus & in anno Passionis Christi Pagius aliique adoptarunt, mihi ceteris præferenda videtur saltem usque ad annum emortualem S. Lini, de quo solo hic agimus. Linum autem fuisse primum S. Petri apostoli in Pontificatu successorem, consentiunt plerique eruditi: neque audiendi sunt pauculi, qui sine idoneis rationibus contendere voluerunt, S. Linum defunctum esse ante S. Petrum Apostolorum Principem.

[2] De annis, quibus S. Linus Romanam cathedram administravit, [S. Linus partim S. Petri vicarius, partim Pontifex] in antiquissimo Romanorum Pontificum Catalogo, dato apud Bucherium & ante tomum I Aprilis, pag. XVII hæc leguntur: Linus annis duodecim, mensibus quatuor, diebus decem (alias duodecim.) Fuit temporibus Neronis, consulatu Saturnini & Scipionis usque Capitone & Rufo. Ad consulum nomina hæc observavit Henschenius: Indicati consules fuerunt Q. Volusius Saturninus & P. Cornelius Scipio, qui eam dignitatem gesserunt anno æræ vulgaris quinquagesimo sexto, quando circa XIII diem Maii a S. Petro consecratus est episcopus; ejusque vicarius … constitutus, sub ejus auctoritate ministerium episcopale Romæ exhibuit annis omnino novem usque ad annum sexagesimum quintum, quando Nerva & Vestino consulibus S. Petrus martyrium passus est XXIX Junii. Quo mortuo, S. Linus verus Pontifex, præfuit Ecclesiæ annis duobus, mensibus duobus & diebus sex & viginti. Tandem martyr obiit XXIII Septembris anni LXVII, quo consulatum gerebant ante memorati S. Fonteius Capito & C. Julius Rufus, & erat annus imperii Neronis decimus tertius: qui proximo anno die IX Junii, cum ad supplicium quæreretur, Roma fugiens, seipsum interemit. Hæc Henschenii chronotaxis, quæ Papebrochio etiam placuit.

[3] [fuisse dicitur ab anno Christi 56 usque ad 67:] At secundum consules in Catalogo nominatos S. Lino non attribuuntur anni duodecim, ut habet Catalogus, sed undecim, ut habet Catalogus secundus, in quo adjiciantur menses tres, dies duodecim. Cum autem in utroque Catalogo iisdem consulibus assignetur initiam & finis episcopatus S. Lini; manifestum est, in vetustissimo Catalogo pro undecim annis male legi duodecim, mihique verisimillimum apparet, solo errore transcribentium id contigisse. Catalogos alios Romanorum Pontificum ediderunt Schelstratius tom. 1 Antiquitatis Ecclesiæ illustratæ, Pagius tom. 1 Criticæ Baronianæ, aliique plures. Ut breviter & generatim de iis loquar, dico in plerisque undecim similiter annos Lino attribui; in nonnullis tamen quindecim, in aliis septem, in aliis duodecim; in diebus quoque & mensibus nonnihil variare catalogos. Quapropter de diebus & mensibus, qui annis undecim adjiciuntur, minus certi esse possumus, quam de annis, cum hi ex consulibus innotescant. Neque enim tam facile alios consules aliis substituunt librarii, quam numeros annorum, mensium & dierum corrumpunt.

[4] [Patres non negant, Linum fuisse vicarium S. Petri, asserunt tamen,] Quæ dicta sunt de administratione Ecclesiæ Romanæ per S. Linum, vivente S. Petro, non placent Tillemontio tom. 2 Monum. Eccl., Nota I in S. Clementem, ubi objicit S. Irenæum aliosque Patres, tamquam huic opinioni contrarios. At laudati Patres solum volunt, S. Linum præfuisse Romanæ Ecclesiæ post mortem S. Petri; sed minime negant, eamdem Ecclesiam a Lino vicario S. Petri administratam, vivente eodem Apostolo. Audiamus S. Irenæum reliquis antiquiorem lib. 3 contra Hæreses cap. 3: Fundantes igitur, inquit, & instruentes beati Apostoli (Petrus & Paulus) Ecclesiam, Lino episcopatum administrandæ Ecclesiæ tradiderunt. Græce ita habetur: Θεμελιώσαντες οὖν καὶ οἰκοδομήσαντες οἱ μακάριοι ἀπόστολοι τὴν ἐκκλησίαν, Λινῷ τὴν τῆς ἐπισκοπῆς λειτουργίαν ἐνεχειρίσαν. Magis ad litteram allegata verba Latine sic reddo: Fundata igitur & ædificata Ecclesia, beati Apostoli episcopatus administrationem Lino in manus dederunt. Non videtur clarius declarare potuisse Irenæus, episcopatus Romani administrationem a viventibus Apostolis S. Lino fuisse commissam, quam per vocem ἐγχειρίζειν in manus dare: neque enim hæc congruit illis, qui per mortem suam aliquid alicui relinquunt. Præterea, cum simul Petrum & Paulum nominet Irenæus, nequit intelligi de relicto episcopatu S. Lino per mortem, tamquam successori: neque enim S. Paulus erat Episcopus Romanus, ut morte sua episcopatum relinquere posset S. Lino. Verum cum Petrus & Paulus Romæ fidem Christianam propagassent, eaque ratione ambo Ecclesiam ibi fundassent & ædificassent, licet solus Petrus Romanus esset Episcopus; poterant communi consilio episcopatum Romanum committere Lino, ut ipsi aliis in locis fidei semina jacerent: atque hæc videtur esse S. Irenæi sententia. Addit laudatus Pater: Hujus Lini Paulus in his, quæ sunt ad Timotheum, Epistolis meminit. Nimirum in secunda ad Timotheum, quæ Romæ scripta est, circa finem ita habet: Salutant te Eubulus, & Pudens, & Linus, & Claudia, & fratres omnes.

[5] Eusebius lib. 3 cap. 2 sic habes: Coterum post Pauli Petrique martyrium primus Ecclesiæ Romanæ episcopatum suscepit Linus. [primum quoque post Petrum fuisse Pontificem.] Et rursum cap. 4: Linus vero, quem in secunda ad Timotheum Epistola Romæ secum versari testatur (S. Paulus,) primus post Petrum, ut supra jam diximus, Ecclesiæ Romanæ episcopatum adeptus est. S. Hieronymus de Scriptoribus lib. 15 enumerans quatuor primos Episcopos Romanos, ait: Secundus Linus fuit. Optatus Milevitanus lib. 2 de Schismate Donatistarum, & S. Augustinus Epist. 53 similiter Linum Petro successisse aiunt, ipsumque secundum ponunt inter Pontifices Romanos. Attamen nonnulli veteres pro Lino secundum posuerunt Clementem, quem alii tertium posuerunt, alii quartum. Nam laudatus Hieronymus in elogio Clementis ita habet: Clemens … quartus post Petrum Romæ episcopus: siquidem secundus Linus fuit, tertius Anacletus, tametsi plerique Latinorum secundum post Petrum apostolum putent fuisse Clementem. Tertullianus de Præscriptione adversus hæreticos lib. 1 cap. 32 videtur Clementem præponere, dum ita loquitur: Sicut Romanorum (Ecclesia) Clementem a Petro ordinatum edit. Verum, si locum allegatum recte consideremus, non reperiemus, Clementem dici primum Petri successorem, sed ab eo ordinatum. Potuit autem Clemens episcopus ordinari a S. Petro ad fidem variis in locis prædicandam, etiamsi non fuerit primus post ipsum Romanæ Ecclesiæ Episcopus. Certe præmittit Tertullianus hæc verba: Sicut Smyrnæorum ecclesia habens Polycarpum ab Joanne conlatum refert. Atqui Polycarpus non videtur primus fuisse episcopus Smyrnensis, cum præcesserit S. Bucolus, de quo actum ad VI Februarii, & verisimiliter alii, de quibus consuli potest Lequienus in Oriente Christiano tom. 1 col. 737. Existimo igitur, illos potissimum nominatos a Tertulliano, non quia primi erant suarum ecclesiarum episcopi; sed quia magis erant noti, & inclaruerant scriptis, quibus hæretici refutabantur. Si quis vero credere mallet, Tertullianum revera credidisse Polycarpum primum fuisse episcopum Smyrnensem, Clementem vero primum Petri in Romana Ecclesia successorem, dicendum esset, Tertulliano non satis fuisse perspectum ordinem episcoporum utriusque Ecclesiæ, dum illa scripsit. At nequaquam necesse est id asserere, cum ipsius verba commode exponantur modo jam dicto.

[6] Alia rursum de primis Pontificibus est sententia Rufini in Præfatione ad librum Recognitionum, [Nec audiendus Rufinus, qui ex supposititia Clementis Epistola] quem ex Græco Latinum fecit. Nam in ea hæc scribit: Epistolam sane, in qua idem Clemens, ad Jacobum fratrem Domini scribens, de obitu nuncians * Petri, & quod se reliquerit successorem cathedræ & doctrinæ suæ, … ideo huic Operi non præmisi, quia in tempore posterior est, atque olim a me interpretata atque edita. Sed quod in ea nonnullis fortasse videbitur inconsequens, si hic explanetur, non puto absurdum videri. Quidam enim requirunt, quo modo cum Linus & Cletus in Urbe Roma ante Clementem hunc fuerint episcopi, ipse Clemens ad Jacobum scribens, sibi dicat a Petro docendi cathedram traditam. Cujus rei hanc accepimus esse rationem, quod Linus & Cletus fuerunt quidem ante Clementem episcopi in urbe Roma, sed superstite Petro; videlicet ut illi episcopatus curam gererent, ipse vero apostolatus impleret officium. Sicut invenitur etiam apud Cæsaream fecisse: ubi cum ipse esset præsens, Zachæum tamen a se ordinatum habebat episcopum. Et hoc modo utrumque verum videbitur, ut & illi ante Clementem numerentur episcopi, & Clemens tamen post obitum Petri docendi susceperit sedem. Ita Rufinus, ut Epistolam supposititiam Clementis ad Jacobum conciliet cum opinione Romanorum de primis Pontificibus.

[7] [credidit, Linum fuisse defunctum ante Petrum:] Verum, cum Epistola Clementis ad Jacobum fratrem Domini manifeste sit supposititia: (in ea enim annuntiatur mors S. Petri, quem Jacobo aliquot annis supervixisse constat) veniam quidem meretur Rufinus, sed auctoritatem habere hic nequit. Etenim, cum ratio ipsius unice ex assertis illius Epistolæ videatur petita, Rufinus majorem fidem non meretur, quam ipsa Epistola supposititia, quam imperite pro authentica obtrusit. Constitutiones Apostolicæ, cum etiam supposititiæ sint, nos nihilo magis morari debent, etiamsi lib. 7 cap. 46 ita habeant: Romanorum Ecclesiæ primus quidem Linus Claudiæ filius a Paulo; secundus autem a me Petro post mortem Lini ordinatus fuit Clemens. Neque enim ignoti hujus scriptoris, qui Clementis Romani nomen falso sibi tribuit, magna in hisce potest auctoritas.

[8] [S. Epiphanius nostræ etiam favet sententiæ.] Epiphanius Hær. 27 cap. 6 agnoscit, Linum fuisse primum post Apostolos Pontificem, secundum Cletum, tertium Clementem. Dubitat autem, an Clemens ordinatus fuerit ab Apostolis, an vero deinde a S. Cleto. Utrum, inquit, illis adhuc superstitibus (Lino & Cleto) impositis manibus episcopus a Petro consecratus, eaque detrectata provincia, ob omni administratione vacaverit, … an potius secundum Apostolos ab Episcopo Cleto sit constitutus, liquido non constat. Quamquam vel hac quidem ratione poterant, viventibus adhuc Apostolis, Petro scilicet ac Paulo, episcopi alii surrogari, quod iidem illi prædicandi Euangelii gratia in alias urbes regionesque profectionem susciperent, carere autem episcopo Roma non posset… Ac fieri sane potuit, ut primum Clemente constituto, cum is defugeret (si ita tamen contigit, quod ego opinando potius quam asseverando dixerim) postea Lino Cletoque mortuis, qui XII annorum spatio singillatim episcopatum obtinuerunt, post apostolorum Petri Paulique necem, quæ in annum Neronis XII incurrit, tum demum Pontificatum capessere sit coactus. Hæc multa cum dubitatione Epiphanius, indubitanter tamen asserens, primum post Apostolos Romæ Pontificem fuisse Linum. At minime asserit, Lini episcopatum inchoari non potuisse ante martyrium Petri & Pauli; sed potius contrarium. Quapropter standum videtur antiquioribus Catalogis, in quibus anni, quibus S. Linus sedisse dicitur, inchoantur ab anno 56 & finiuntur anno 67: nam quæ objiciuntur a Tillemontio & aliis, non proficiscuntur ab ulla antiquiorum auctoritate; sed ab alio systemate, quod elegerunt, & cui annos S. Lini adaptare conantur. Utrum vero S. Lino successerit Clemens, an Cletus, quod valde ambiguum est, hic non disputo.

[9] In secundo Cataloga Pontificum Linus dicitur natione italus, [Assertum S. Lini martyrium Tillemontius] regionis Tusciæ, patre Erculano, & martyrio coronatus. Mox additur: Hic ex præcepto B. Petri constituit, ut mulier in ecclesiam velato capite introiret. Qui & sepultus est juxta corpus B. Petri in Vaticano, IX Kalendas Octobris. De martyrio S. Lini disserit Tillemontius tom. 2 in S. Clemente Nota 4, ubi conjecturas aliquot affert, ut persuadeat, Sanctum non esse martyrio defunctum. Vult nihilominus martyrem recte vocari ob ea, quæ passus est pro Domino nostro Jesu Christo. Si quis autem quæsivisset ex Tillemontio, quid pro Christo passus sit S. Linus, si mortem passus non est; coactus utique fuisset respondere, id se ignorare. Certe in Catalogo mox laudato martyrio coronatus dicitur; sed non additur, quibus cruciatus fuerit tormentis, quove mortis genere sublatus. Cum porro fidem abroget Adoni, Usuardo, Wandelberto, aliisque seculi IX martyrologis, S. Lini martyrium asserentibus, non credidisset hodierno Breviario Romano, in quo hæc leguntur: Huic Pontifici caput amputatum est ob constantiam Christianæ fidei jussu Saturnini impii & ingratissimi consularis, cujus filiam a dæmonum vexatione liberaverat. Hæc, inquam, non admisisset Tillemontius, nequenos ea satis certa credimus, cum nesciamus ullum antiquum scriptorem, a quo fuerint asserta.

[10] Attamen nequaquam consentimus Tillemontio, infirmis plane ratiunculis martyrium S. Lini oppugnanti. [frivolis rationibus negat:] Prima ratio petitur ex S. Irenæo, Pontifices Romanos usque ad sua tempora enumeranti, & solius Telesphori martyrium asserenti. Quam futilis sit hæc ratio, qua multis Pontificibus corona martyrii negatur, jam ostendi ad XXVIII Augusti in S. Hermete num. 17: neque enim gesta Pontificum ibi scribit S. Irenæus, sed ordinem & successionem brevissime recenset, & ne Petri quidem aut Pauli martyrium attingit. Altera ipsius ratio est, quod nomen S. Lini adscriptum non sit Martyrologio Hieronymiano. Audi lector ipsum Tillemontium tom. 2 in S. Telesphoro, cujus martyrium asseruit S. Irenæus, & qui similiter in Martyrologio Hieronymiano non legitur: Ratio esset mirandi, nomen (illius S. Telesphori) non reperiri in monumentis Ecclesiæ ante IX seculum, nisi multis aliis exemplis sciremus, martyres ceteris antiquiores minus fuisse cognitos. Itaque, si Telesphorus potuit in omnibus Ecclesiæ monumentis omitti usque ad nonum seculum, non debuit Tillemontius mirari, S. Linum multo antiquiorem in Martyrologio Hieronymiano omissum esse, aut ea ratione martyrium ipsius negare. Tertia ratio est, quod apud Bedam ad VII Octobris annuntietur solum ut Papa, omisso martyris titulo. Respondeo, titulum martyris aut martyrum, non raro omitti apud Bedam, etiamsi de martyrio constet. Certe ad XXIX Junii ita habet: Romæ natalis Apostolorum Petri & Pauli. Ejusmodi exempla non pauca occurrent Bedæ Martyrologium pervolventi. Verum in eodem ad XXVI Aprilis hæc etiam leguntur: Natale S. Cleti Papæ & martyris. Tillemontius vero iisdem argumentis Lino & Cleto martyrium abjudicat, ut Beda magis ipsi adversetur, quam prosit, quandoquidem martyrium Cleti asserat.

[11] [vultque martyrem dici, quia aliqua pro fide passus est.] Quapropter magis considerare debuit antiquam Romanæ Ecclesiæ traditionem de martyrio Sanctorum Lini, Cleti, Clementis & Alexandri, quorum omnium martyrium non modo asseritur in Catalogo Pontificum, quem secundo loco dedit Henschenius, sed etiam in canone Missæ, in quo Apostolorum tantum aut martyrum fit mentio. Admittit quidem Tillemontius, in Canone cum Apostolis non nisi martyres recenseri, ipseque observat, Linum, Cletum, Clementem & Alexandrum Canoni fuisse insertos; sed contendit, martyres dici posse, quia pro fide passi sunt, etiamsi martyrio vitam non finierint. At nullum profert in canone exemplum. De omnibus enim aliis constat, aut Apostolos fuisse, aut martyres violenta morte sublatos. Præterea martyrium S. Clementis & S. Alexandri asseritur etiam in Actis ipsorum, & in antiquis aliis Ecclesiæ monumentis, fatente Tillemontio in Alexandro Papa & Nota 12 in S. Clementem. Verum sufficit Tillemontio, passos fuisse pro fide, quemadmodum passi sunt, inquit, S. Joannes Euangelista, S. Apollinaris Ravennas, & S. Felix Nolanus; eum certum sit ex more loquendi primorum Ecclesiæ temporum id genus confessores pro martyribus habitos fuisse. Hoc modo S. Irenæus, cujus in hisce gravis est auctoritas, non erit contrarius Rufino & Zozimo Papæ, martyrium S. Clementis affirmantibus. Ita ratiocinatur Tillemontius, variis locis asserens, martyres illos fuisse agnitos, qui passi fuerant pro fide, etiamsi non occubuissent in tormentis. At suum istud assertum nullibi probat: neque illud probari potest generatim, uti ab ipso asseritur.

[12] [At recitatio nominis in canone insinuat martyrium stricte dictum;] Martyres certe habebantur eo tempore, & etiam nunc, qui ea passi erant, quæ mortem naturaliter inferunt, etsi miraculo in vita erant conservati, ut contigit S. Joanni euangelistæ, in dolium olei ferventis immisso. Martyres quoque dicuntur, qui usque ad finem vitæ aut in carcere aut in exsilio pro fide degunt, & in iis moriuntur. Sic revera S. Clemens Papa martyr dici posset ob exsilium, licet non constaret de morte eidem violenter illata. At qui solum pro fide persecutionem, exsilium, carcerem, verbera aliave tormenta, mortem minime inferre solita, ad tempus erant passi, ac deinde in pace defuncti, non colebantur post mortem ut martyres, quamvis viventes subinde martyres fuissent nominati, & frequentius confessores. Ejusmodi confessores nonnulli fuerunt in concilio Nicæno, ut SS. Paphnutius & Spiridion, qui non coluntur ut martyres, sed ut confessores. Exempla, quæ affert Tillemontius, nequaquam ostendunt, prioribus Ecclesiæ seculis pro martyribus fuisse habitos ullos, qui non pertulerant mortem violentam, aut grave supplicium mortem inferre natum. At multo etiam minus evincunt, canoni Missæ insertos fuisse id genus martyres, etiamsi revera martyres sint ob mortiferum supplicium. Nam S. Joannis, qui ut apostolus canoni infertus est, exemplum ineptum est ad evincendum, alios quoque martyres, qui violenta morte non occubuerant, in canone recenseri. Apollinaris vero & Felix Nolanus non recitantur in canone, & prior violenta morte obiisse creditur; alter apud antiquos frequentius vocatur confessor, quam martyr.

[13] [eaque sola ratio longe præponderat ineptis Tillemontii ratiociniis.] Itaque recitatio nominum SS. Lini, Cleti, Clementis & Alexandri in canone Missæ ostendit, vetustissimam esse traditionem Ecclesiæ Romanæ de ipsorum martyrio. Argumentum vero, quod huic aliisque monumentis opponit Tillemontius ex silentio S. Irenæi, tam est infirmum, ne dicam ridiculum, ut nequeam non mirari, illud tantopere placere potuisse viro erudito totiesque repeti. Solius Telesphori, inquit, martyrium asserit S. Irenæus: difficulter igitur credi potest, alios fuisse martyres. At observare debuerat, quam breviter solam Pontificum successionem enumeret, & satis vidisset, non fuisse ibi propositum S. Irenæo edicere, quo quisque mortis genere obiisset; sed ea solum observare, quæ ad firmandam Romanæ Ecclesiæ traditionem conducebant. Quod si quis quæsierit, cur solum loquatur de martyrio Telesphori, si-plures ex Pontificibus credebat martyres; respondebo, id eum facere potuisse, quia ætate suæ passus erat Telesphorus, multique in vivis erant, dum scribebat, qui id videre potuerant & meministe. At quatuor illi Pontifices, de quorum martyrio tacet, multo diutius erant defuncti. Quapropter silentium S. Irenæi de martyrio S. Lini non est efficacius ad illud negandum, quam sit ejusdem silentium de martyrio SS. Petri & Pauli: & debuisset Tillemontius antiquorum monumentorum auctoritatem patius sequi, quam illa tam ineptis ratiociniis impugnare. Præcipua ratio, opinor, qua S. Lini martyrium negare voluit, orta ipsi est ex chronotaxi, qua mortem S. Lini figit sub Vespasiano: nam nullam sub Vespasiano persecutionem fuisse contendit. At neque hoc satis evincit: neque nos sub Vespasiano, sed sub Nerone mortem S. Lini figimus.

[Annotata]

* al. nunciat

§ II. Traditiones Volaterranorum de patria & gestis Sancti: corpus ipsius Romæ, variis locis reliquiæ: cultus, nomen pluribus diebus in Fastis sacris.

[Volaterranorum de patria & gestis S. Lini] Quæ præterea de S. Lino dicenda sunt, incerta admodum sunt & pauca. Italum natione fuisse ex Tuscia, habet secundus Catalogus & Anastasius Bibliothecarius. Baronius aliique Volaterranum etiam dixerunt. Raphaël Volaterranus Anthropologiæ lib. 22 pro ea opinione laudat vetus scriptum, atque ita habet: Linus patria Volaterranus, familia Maurorum: sic enim in quodam veteri scripto in ea urbe legimus; Linum Volaterranum a patre Herculaneo annorum XXII studiorum gratia Romam missum, in contubernio tunc Q. Fabii amici paterni: deinde venientem eo tempore Romam Petrum, omissis omnibus, secutum fuisse, atque ob ejus egregiam fidem simul & eloquentiam Euangelii coadjutorem illi permansisse… Scripsit res gestas Petri, præsertim ejus cum Simone mago concertationem. Hæc Volaterranus, qui & chronotaxin addit, ex antiquis Catalogis potius petendam. Adjungit etiam, martyrem fuisse sub Saturnino consule, cujus filiam liberaverat, Hoc ultimum etiam legitur in Breviario Romano, acceptum fortasse ex Volaterrano; at Saturninus ibi non dicitur consul, sed consularis. Habeo etiam duas collectiones Mss. de Sanctis Volaterranis, olim ad Majores nostros missas, in quibus omnia jam data ex Volaterrano asseruntur. Altera collectio Latine scripta continet visitationem reliquiarum omnium cum annotatis de Sanctis. Altera est Opusculum Italicum de Sanctis & reliquiis Volaterranis, conscriptum sub initium seculi XVII ab Æmilio Fei. Liquet igitur, omnia prædicta communiter credita fuisse Volaterris.

[15] In Officio de S. Lino, quod pro civitate & diœcesi Volaterrana compositum fuit & approbatum a Leone Papa X anno 1519, [asserta recitantur:] referuntur ea, quæ visa sunt probabiliora ceteris S. Lini gesta. Quapropter lectionis duas ex impresso Officio huc De Lini genere, quod de regione Tusciæ fuerit, tantum antiquis scriptum reperitur. Nos autem ad propiotem ejus venimus cognitionem. Hunc Volaterrani suum esse civem, constanti jam fama inde a majoribus tradita dicunt; simulque in quodam veteri ejusdem urbis adhuc scripto apparere, e Maurorum familia nobili descendisse, Romamque a patre Herculano annos natum viginti duos studiorum gratia missum, in contubernio Q. Fabii amici paterni fuisse: demum venientem Petrum eo ferme tempore Romam, relictis omnibus, secutum: ob ejusque egregiam fidem pariter & eloquentiam Euangelii adjutorem ab eo factum. De ipsius autem sanctitate & in regenda Ecclesia solertia Petri rursus testimonium habemus; ut qui eum vivens successorem suum præter insequentium postea morem designaverit. Insuper ejus auctoritas memoriaque perpetua in aræ Sacrificio cottidie ab ordine colitur sacerdotali, ut par sit, hunc inter cæteros proceres nostros rei Christianæ in æternum in Dei gratia conservandæ maximum adcedere suffragium. Constituit, ne qua mulier nisi operto capite templum ingrederetur. Scripsit res gestas Petri, præsertim ejus cum Simone mago contentionem. Cujus item Ægesippus, vicinus Apostolis, mentionem faciens, ex eodem mutuatus videtur. A Neronis anno ultimo ad Domitiani tempora pervenit; sub quo Martyr fuit, ut ait Damasus. Verum in catalogo Pontificum, qui a nonnullis Damaso attribuitur de martyrio nihil legitur, sed illud asseritur in sequentibus catalogis, non tamen sub Domitiano, sed sub Nerone. Itaque omitto sequentia ad chronotaxim spectantia, & antiquis catalogis æque ac eruditis neotericis contraria.

[16] [alia Petri de Natalibus.] Porro quam certæ videantur traditiones illæ Volaterrensium, judicio eruditorum permitto. Illud unum observo, nihil legi in Officio de liberata dæmonum vexatione filia Saturnini consulis vel consularis, aut de Lino decollato ejusdem mandato. In illo Officio similiter non legitur, quod in Breviario Romano asseritur de Lino his verbis: Cujus tanta fides & sanctitas fuit, ut non solum dæmones ejiceret, sed etiam mortuos revocaret ad vitam. At illa narrat Petrus de Natalibus lib. 8 cap. 109, omittens traditionem Volaterrensium. Verba ipsius, omissis tamen dictis de chronotaxi, subjungo: Linus Papa & martyr, Italicus de regione Tusciæ, patre Herculano, beato petro apostolo in Pontificatu Romano successit… Hic beatus Episcopus cum dæmones effugaret, mortuos suscitaret, & alia miracula faceret, multosque conversos baptizaret; filiam etiam Saturnini consulis a dæmonio liberasset, & ad Christum convertisset; Saturninus consul, credens hoc magicis artibus fieri, ipsum diversis pœnis afflictum decollavit, imperante Nerone IX Cal. Octobris. Nihil quidem ex hisce incredibile est, sicut incredibiles non sunt traditiones Volaterrensium; sed omnia longe fierent certiora, quam modo sunt, si probari possent monumentis aut auctoritatibus vere antiquis, & ad prima Christi secula appropinquantibus. Quod vero spectat ad ea, quæ S. Linus scripsisse dicitur, videri possunt observata ab Henschenio in Commentario prævio ad Acta SS. Petri & Pauli tom. V Junii pag. 399, ubi ostendit, omnia pro supposititiis habenda, quæ S. Lini nomine fuerunt edita.

[17] [Corpus Sancti in Vaticano sepultum, de cujus translatione non constat:] De Sepultura S. Lini antiquiores catalogi, excepto primo, asserunt, sepultum fuisse in Vaticano juxta corpus S. Petri. Laudatus Petrus de Natalibus corporis translationem adjungit, ita scribens: Et licet corpus ejus primo fuerit in Vaticano sepultum: postea tamen a Gregorio Ostiensi episcopo Ostiam translatum est, & in ecclesia majori S. Laurentii reconditum. Unde hæc acceperit, plane ignoro; neque indicat, de quo loquatur Gregorio ex variis illius nominis episcopis Ostiensibus. Præterea scriptores Romani, Franciscus Maria Torrigius in Diario Vaticano, Bartholomæus Piazza in Hemerologio aut Diario Romano, ambo ad XXIII Septembris, aliique recentiores asserunt, corpus S. Lini in basilica Vaticana jacere. Hisce consonat Petrus Mallius, scriptor seculi duodecimi, in Historia basilicæ antiquæ Vaticanæ, data apud nos tom. VII Junii pag. 41, ubi enumerat Pontifices in basilica Vaticana depositos. Apud Marlotum in Historia metropolis Remensis tom. 2 lib. 1 cap. 37 recitatur scriptum de reliquiis servatis in ecclesia SS. Timothei & Apollinaris, in eoque legitur: In parte vero sinistra inferius requiescit S. Linus. Verum, cum non inveniam, S. Linum singulari cultu honorari Remis; non existimo, S. Linum Papam designari; sed aut nomen corruptum esse, aut errorem esse in illo scripto.

[18] Alii nonnullas S. Lini reliquias habere se existimant. [reliquiæ aliquæ variis locis servatæ:] Laudatus Piazza illas attribuit sacello S. Silvestri, quod annexum est ecclesiæ SS. Quatuor Coronatorum, eique consentit inscriptio in dicto sacello ad lævam partem altaris posita sub fenestra, quam recitat Martinellus in Roma sacra pag. 293. Masinus in Bononia perlustrata ad XXIII Septembris pag. 462 ait, festivitatem S. Lini in basilica S. Stephani celebrari, & in ecclesia parochiali S. Isaiæ ejusdem servari reliquias. Gelenius in Colonia Agrippinensi pag. 456 Cartusiæ Coloniensi adscribit os magnum de S. Lino Papa & martyre. Raissius in Hierogazophylacio Belgico pag. 414 inter reliquias ecclesiæ S. Petri collegiatæ Duaci recenset De S. Lino Papa & martyre. Idem pag. 474 enumerans sacra pignora ecclesiæ S. Servatii, collegiatæ Trajecti ad Mosam, iis accenset Dentem S. Lini Papæ & martyris. Reliquiæ S. Lini Papæ servantur item Volaterris, ubi & ecclesia cum monasterio eidem Sancto dicata est, ut paulo prolixius dicam ex documentis Volaterrensibus supra indicatis.

[19] Laudatus Æmilius Fei in Ms. Opere fol. 6 refert, [ecclesia cum monasterio Volaterris Sancto dicata, ubi] Raphaëlem Maffeium, nobilem Volaterranum, cujus vitæ pietatem prolixo illastrat elogio, anno 1513 erexisse ecclesiam satis spatiosam cum amplo monasterio monialium Ordinis S. Francisci, eamque ecclesiam S. Lino Papæ & martyri, ut civi Volaterrano, fuisse dicatam. Præterea auctor Latinæ collectionis Ms. fol. 36 fatetur, Volaterranos diu frustra laborasse, ut nonnullas S. Lini obtinerent reliquias. Tum subjungit: Tantummodo quando Urbanus VIII Pontificatum gerebat per interpositas D. equitis Æmilii Fei preces parum reliquiæ vel nonnihil fragmenti ex ossibus S. Lini acceperunt. In confirmationem hujus asserti recitatur instrumentum, datum Kalendis Septembris anni 1624, scriptumque a notario, cujus & aliorum testium subscriptione munitum est. Instrumentum autem ita habet: Ego Bernardinus Maschius, sacerdos & civis Urbinas, fidem facio, quod Hieronymus de Comitibus, clericus Cingulanus, cum de mense Aprilis proximi, anni MDCXXIV, accederet ad servitutem illustrissimi ac excellentissimi domini mei, ducis Brachiani, principis Plumbini &c., dedit mihi nonnullas sacras reliquias custodiendas, quas a reverendissimo patre Fulgentio Galluccio episcopo Tagastensi & sacrarii Apostolici præfecto, in benemeritum servitutis, dominationi ejus reverendissimæ in custodia præfati sacrarii præstitæ, dono accepit: & eas reliquias desumptas fuisse ex cassa reliquiarum posita in eodem sacrario Pontificio, juramento affirmavit. Cum autem inter eas essent quædam ossa S. Lini Pontificis & martyris, ea de licentia ejusdem Hieronymi perillustri & admodum excellenti viro, equiti Emilio Fei, patritio Volaterrano, ejus meritis & eximia erga illum sanctum Pontificem pietate permotus, donavi. Quæ omnia idem Hieronymus rata facit &c. Sequuntur nomina testium, juramentum notarii & subscriptiones. Deinde anno 1629, Kalendis Octobris, Benedictus Bava, præpositus Volaterranus, & episcopi Volaterrani vicarius generalis, permisit, ut dictæ S. Lini reliquiæ ad publicam venerationem exponantur.

[20] [& reliquiæ & cultus solemnis.] Alia quoque reliquiarum S. Lini particula anno 1636 Volaterras pervenit, ut liquet ex eodem scripto, in quo de ritu celebrandi festivitatem ejusdem hæc leguntur: Hujus Sancti festivitas a Vulterrana ecclesia olim cum Octava celebrari consueverat usque ad annum MDCXXIX, quando sacra Rituum congregatio decretum de Sanctorum Officiis publicavit. Festum tamen illius die XXIII Septembris nunc quoque solemni pompa recolitur: magnoque applausu argenteum sancti Pontificis caput annua lustratione ad monasterii ecclesiam, divo Lino dicatam, defertur, clero, magistratibus, & universo populo præsentibus. Allata in tabernaculum sancti Pontificis imagine, educunt sacristæ ingens ostensorium ex aurichalco & ex ære inauratum, in quo alia ex reliquiis S. Lini particula servatur cum authentica scripta memoria, jam anno MDCXXXVII Calendis Januarii signata. Pater enim Fr. Octavianus Manuccius Volaterranus, Ordinis heremitarum S. Augustini, hanc reliquiam a patre baccalauro Fr. Riccardo Anconinio Romano, ex Ilciensi congregatione ejusdem Ordinis, accepit; qui mense Junio MDCXXXVI ea donatus est a D. Joanne Baptista Paoluccio Romano ejus affine, ut ad Vulterranam civitatem deferendam curaret: quam ipse a reverendissimo patre sacrista summi Pontificis ad hunc finem acceperat. Hæc igitur visa clauditur, ad locum reportatur, unde fuit emota: claves dominis, ad quos spectant, restituuntur. Hactenus de cultu apud Volaterranos ex documentis, humanissime ab ipsis ad Majores nostros transmissis. Plura in illis disseruntur de chronotaxi, & modo, quo S. Linus primum S. Petro innotuit. At illa, ut conjecturis nixa non satis fundatis, attingenda non censui.

[21] [Creditum fuit Mediolani, S. Nazarium M. a S. Lino baptizatum;] In Actis SS. Nazarii & Celsi, martyrum Mediolanensium, de quibus apud nos actum est ad XXVIII Julii, dicitur S. Nazarius a S. Lino Papa baptizatus, idque similiter asseritur in Menologio Græcorum, quod jussu Basilii imperatoris Porphyrogeniti compositum est seculo X, ad XIV Octobris. Verum neque Acta, in quibus id affirmatur, tam antiqua sunt aut tam accurate scripta, nec tantæ auctoritatis est dictum Menologium, ut ex illis aliisque similibus monumentis res certa videri possit, præsertim cum S. Nazarii baptismus ab aliis etiam S. Petro attribuatur, ab aliis S. Clementi, quemadmodum videri potest in Commentario prævio de SS. Nazario & Celso § XI. Æque aut magis incertum est, an S. Linus baptizaverit S. Protasium martyrem, quod in Menologio Sirletiano ad XIV Octobris eadem levitate asseritur. Verumtamen persuasio est Mediolanensium, eaque non improbabilis, incerta tamen, ut dixi, S. Linum fuisse, qui baptizavit S. Nazarium; eaque persuasione inductus videtur Ardericus, seculo X archiepiscopus Mediolanensis, ad exstruendum Mediolani S. Lino sacellum in ecclesia Apostolorum.

[22] Joannes Petrus Puricellus in Dissertatione Nazariana cap. 84 num. 3 ex Ms. Catalogo archiepiscoporum Mediolanensium hæc recitat: [ideoque ibi sacellum S. Lino structum.] Iste archiepiscopus construi fecit ecclesiam S. Andreæ ad Murum Ruptum, & capellam S. Lini in ecclesia Apostolorum. Et mox ex eodem: Obiit Ardericus prædictus anno Domini nongentesimo quadragesimo nono, tertio Idus Octobris. Jacet in prædicta capella S. Lini. De ecclesia S. Andreæ, ad propositum nostrum non spectante, existimat Puricellus, instauratam potius tunc fuisse, quam ædificatam, & de sacello S. Lini subjungit: Solam igitur S. Lini capellam ego quidem crediderim non antea illic extitisse, primumque ab Arderico fuisse constructam: quin etiam S. Lino propterea dedicatam; quia ipse S. Nazario Christianum baptismum ministrasset, uti cap. 14 explicavi. Eadem vero capella etiamnum extat inter basilicæ odæum ædesque canonicales, in eo latere ipsi contiguas: ejusque ostium patet adhuc, qua transitus illac inter odæum ædesque datur. Quia tamen obscurissima est, nec aliunde lumen interim excipere potest; idcirco ne sacris quidem ministeriis deservire potest interim, ac solo S. Lini titulo, perenniter adhuc retento, venerabilis perseverat; cum alioqui ne illa quidem ibi appareant indicia sepulchri, quo tumulatum ibi credimus Ardericum, illius conditorem.

[23] Quamvis S. Lini Papæ martyris festivitas peragatur in Ecclesia Latina hoc die XXIII Septembris; [Memoria Sancti in multis Martyrologiis ad 26 Novembris,] ipsius tamen memoria in Martyrologiis recolitur diebus admodum diversis. Auctor Martyrologii Romani Parvi, editi per Rosweydum, primus Linum annuntiavit ad XXVI Novembris paucis hisce vocibus: Romæ, Lini Papæ. Eodem die Ado sic habet: Natalis sancti Lini Papæ, qui post apostolum Petrum primus Romanam Ecclesiam tenuit annis duodecim, mensibus tribus, ac duodecim diebus: & martyrio coronatus, sepultus est in Vaticano. Hujus Lini Paulus in Epistola ad Timotheum meminit. Usuardus eodem fere modo, sed brevius: Natalis beati Lini Papæ, qui post Petrum primus Romanam Ecclesiam tenuit annis duodecim, & martyrio coronatus, sepultus est in Vaticano. Eumdem elegit diem Wandelbertus, sexta Kalendas Decembris ita canens:

Sextam, Line, sacras, roseo de sanguine Papa. Accedit Martyrologium Autissiodorense, apud Martenium tom. 6 Collect. ampl.: Natale S. Lini Papæ & Martyris, qui post beatum Petrum primus Romanam Ecclesiam tenuit annos duodecim, menses tres, dies duodecim, & martyrio coronatus, sepultus est in Vaticano. Mitto auctaria Usuardina, aliaque posteriorum seculorum Martyrologia, quæ in eumdem diem consentiunt. Ex his autem dubitare non possumus, quin festivitas S. Lini variis locis olim celebrata sit dicta die XXVI Novembris, præsertim cum illa die notetur in Breviariis Vesontionensibus.

[24] Joannes Jacobus Chiffletius in Vesontione part. 2 pag. 9 inter præsules Bisontinos aut Vesontionenses primum ponit S. Linum, [quo & S. Linus Vesontione colitur, ut primus episcopus Bisontinus;] illumque eumdem dicit cum S. Lino Papa & martyre, quem dicit fidem prædicasse Vesontione ante susceptum Pontificatum, imo etiam antequam S. Petri Romæ fieret vicarius. Ait nimirum, S. Linum, unum ex septuaginta duobus Christi Discipulis, a S. Petro missum in Galliam, Vesontionem venisse anno Christianæ æræ quinquagesimo quarto, ibique exstruxisse ædiculam sacram; sed postea, mota persecutione, civitate ejectum, Romamque reversum ad S. Petrum. Consentit Saussayus ad XXIII Septembris. Verum ea opinio de Lino Papa nec satis fundatæ videtur, nec antiqua. Certe in Breviario Bisontino, quod habemus impressum anno 1590, pro festivitate S. Lini ad XXVI Novembris hæc solum leguntur: Sanctus Linus Papa & martyr, IX Psalmi & tres lectiones. Totum de communi unius martyris pontificis. Eadem leguntur in altero Breviario Bisontino in membrana manuscripto, quod certo antiquius est præcedente.

[25] [at ille episcopatus parum est probabilis.] Itaque primus quidem in catalogis episcoporum Bisuntinorum ponitur aliquis Linus: at Petrus Franciscus Chiffletius, Societatis nostræ presbyter, de Opere nostro multis officiis optime meritus, ubi opinionem de S. Lino Papa Bisontinorum apostolo recitaverat ex Martyrologio Ms., ipse observat sequentia: Certe Linum quempiam prima fidei semina jecisse apud Bisontinos, constans traditio est. An porro hic ipse sit Linus beati Petri in episcopatu Romano vel successor vel vicarius, dubitare visi sunt ipsimet Vesontinenses, qui cum Linum Papam & martyrem colant die XXVI Novembris, non eum primæ classis Officio duplici prosequuntur (quo solent gaudere ecclesiarum patroni) sed tantum semiduplici; in quo de Bisontino ejus apostolatu neo verbum habent. Hæc aliaque verba Chiffletii apud nos videri possunt tom. 1 Junii pag. 681. Sequuntur ibidem pag. 683 Annotata Papebrochii nostri, sententiam de Lini Papæ episcopatu Bisontino breviter refutantis, quæ videri possunt, ne diutius inhærere his videar, & actum agam.

[26] [Aliqui eo die translationem S. Lini annuntiant: sed res incerta est.] Porro in Florario Ms. Sanctorum ad XXVI Novembris annuntiatur S. Lini translatio his verbis: In civitate Ostia translatio corporis S. Lini Papæ & martyris, facta a Gregorio ejusdem urbis episcopo cum multa solempnitate cleri & populi: quod in ecclesia majori, id est S. Laurentii, est reconditum. Hujus depositio habetur nono Kalendas Octobris, licet Usuardus hic eam ponat. Eadem opinio insinuatur in Ms. Lectionario non valde antiquo ecclesiæ Audomarensis, in quo corpus Ostiam translatum dicitur; & in templo D. Laurentii magnifice collocatum. In fine vero additur: Ejus autem (translationis) commemoratio Romæ agitur sexto Calendas Decembris. Translatio item annuntiatur ad XXVI Novembris in Martyrologio Germanico; additurque, natalem celebrari ad XXIII Septembris. Similia ad XXIII Septembris notavit Grevenus. Verumtamen existimo, ex mera conjectura translationem illi diei ab auctoribus dictis, qui omnes Petro de Natalibus recentiores sunt, fuisse affixam. Castellanus in Martyrologio Universali ad XXIII Septembris in margine observat, Linum eo die non fuisse annuntiandum, sed Liberium. Et deinde ad XXVI Novembris Linum annuntiat his verbis: Romæ, S. Lini Papæ, decessoris S. Anacleti. Verum meo quidem judicio satis fecisset Castellanus, si observasset, mortualem S. Lini diem non certo esse XXIII Septembris. Etenim, quæ ipse sua annuntiatione quasi pro certis obtrudit, magis mihi incerta videntur, quam Lini martyrium, quod omittit. Incertus est dies, quem notat: incertus & minus probabilis ordo primorum Pontificum, quem insinuat, dum Anacletum facit Lini successorem, iis verbis insinuans, Cletum ab Anacleto non distingui. At hoc, ut minimum, incertum, & plerisque antiquis Romanorum Pontificum catalogis contrarium, ut apud nos ostensum est in Anacleto ad XIII Julii. Quapropter non ausim ex dictis Martyrologiis certo inferre, S. Linum die XXVI Novembris aut passum esse aut translatum.

[27] Ad XXIII Septembris in multis quoque Fastis antiquis memoria S. Lini annuntiatur. In tribus Martyrologiis frequenter consonis, [Sanctus in pluribus Fastis relatus 23 Septembris;] nimirum Gellonensi apud Acherium, Augustano & Labbeano apud nos, iisdem verbis post Liberium Papam Romæ annuntiatus legitur: Lini martyris. Florus, prout editus est a Majoribus nostris: Eodem die Romæ S. Lini Papæ & martyris: qui secundus post Petrum Romanam Ecclesiam novem annis regens, tempore Neronis martyrio coronatus est. Rabanus: Item eodem die Romæ passio Lini Papæ, qui post Apostolos primus cathedram episcopalem ibi tenuit annos XI, menses VII, dies XIII. In Hieronymiano, quod ex codice Autissiodorensi edidit Martenius tom. 3 Anecdotorum, ita eodem die legitur: Romæ Lini episcopi. In primo Martyrologio, quod idem Martenius edidit tom. 6 Collect. amp. ex codice vetusto, Bedæ nomen præferente, sic habetur: Passio S. Lini. Ibidem in Kalendario Stabulensi: Romæ S. Lini Papæ I post Petrum. Rursum in Kalendario Verdinensi: S. Lini Papæ & martyris. Accedit Kalendarium Vaticanum, ex codice seculi XI editum, apud Georgium post Adonem; & Kalendarium antiquum editum a Florentinio post Martyrologium Hieronymianum pag. 1049. Mitto varia Martyrologia & Kalendaria Mss. & impressa, quod minus sint vetusta, uti & Appendicem Adonis, in quibus S. Lini memoria eodem die recolitur. Consonant auctaria Usuardina complura, & nonnulla cum prolixiori elogio, uti etiam habet Florarium Sanctorum Ms. Quapropter non erat, cur Castellanus S. Linum repeteret ad XXVI Novembris, acsi non recte datus esset ad XXIII Septembris in Martyrologio Romano his verbis: Romæ sancti Lini Papæ & maryris, qui primus post beatum Petrum apostolum Romanam Ecclesiam gubernavit: & martyrio coronatus, sepultus est in Vaticano prope eumdem Apostolum. Neque enim dies, quem elegit Castellanus, certior est hoc die: elogium vero, quod substituit, longe magis incertum, omissoque perperam martyrio incompletum.

[28] Ad VII Octobris diem a nonnullis etiam commemoratur S. Linus Papa. [in nonnullis ad 7 Octobris.] Ad illum Beda sic habet: Ipso die natalis S. Lini Papæ. Calendarium Corbeiense apud Martenium tom. 3 Anecdotorum: Romæ S. Lini Papæ. Wandelbertus, qui ad XXVI Novembris Linum celebrat, eumdem quoque habet cum Marco Papa ad VII Octobris, ita canens:

Pontifices Nonas Linus Marcusque retentant.

Ita legitur in codice nostro Ms. membraneo, & in alio apographo. Apud Acherium vero contra legem metri editum est Linusque Marcusque &c. Appendix Adonis eodem die S. Linum repetit. Martyrologium Fuldense apud Georgium ita habet: Romæ natalis S. Lini Papæ, qui fuit discipulus S. Petri apostoli, & glorioso martyrio coronatus est. In eodem tamen rursum habetur ad XXVI Novembris. In Ottoboniano autem, quod ibi sequitur, ad VII Octobris solum Lini Papæ habetur memoria. Accedunt aliquot auctaria Martyrologii Usuardini, legenda apud Sollerium. Auctor Florarii nostri Ms. sic eodem die habet: Item Lini Papæ & martyris sepultura. Hunc igitur auctorem si quis audire voluerit; dicet S. Linum XXIII Septembris martyrio coronatum, VII Octobris sepultum, XXVI Novembris translatum. At malim ego ignorare rationem tantæ diversitatis dierum, qua S. Linus apud præcipuos martyrologos memoratur, quam scriptorem mere divinantem, ut opinor, facile sequi. Ignoramus similiter, cur Linus martyr ad XXIV Martii insertus sit Martyrologio Usuardino Bruxellensi, si ille sit hodiernus. Felicio demum, qui ordinationem S. Lini annuntiat ad XII Junii, non credimus ordinationis diem magis perspectum fuisse, quam diem obitus Castellano.

[29] [Græci Linum cum aliis dant ad 5 Novembris.] Græci S. Linum conjungunt cum aliis quatuor Apostolorum discipulis, Herma, Caio, Philologo & Patroba, & hos quinque, tamquam ex septuaginta duobus Christi discipulis, simul annuntiant in Menæis impressis ad V Novembris, ubi & Apostolos vocant. In Menologio tamen, quod Latinum fecit Sirletus, martyres vocantur, non Apostoli; nec dicuntur esse ex septuaginta. At rursum in Menologio Basiliano Apostoli de numero septuaginta dicuntur. Solent nimirum Græci omnes, quos apud S. Paulum laudatos inveniunt, Apostolis annumerare secundi ordinis, & septuaginta Christi discipulis. Verum S. Linus magis videtur Italus fuisse, & Romæ aut certe in Italia conversus. Non alium autem Linum, quam hodiernum, a Græcis indicari, liquet ex elogio in Menæis addito, & in Menologio Basiliano, quod nominatim de Lino sic habet: Porro Linus post sanctissimum apostolum Petrum magnæ Romæ episcopus est nuncupatus. Eadem leguntur in Menæis & in Synaxario Ms.

[30] [Initium brevis sermonis in festivitate habiti.] Acta S. Lini nulla ad manus nostras pervenerunt præter Sermonem brevissimum de Sancti martyrio, in ipsius festivitate dictum, quem anno 1753 invenimus in codice Ms. Vaticano 529. Ita compositus est Sermo, ut omnibus martyribus congruat, & nulla martyrii adjuncta exponat. Quare, cum nihil ex eo lector discere possit, solum subjungo initium, quod ita habet: Sancti martyris Lini, fratres karissimi, fortissimam & gloriosam passionem celebrare solemniter juvat, & non segniter prædicare. Vidimus animo & cogitatione perspeximus, quanta pertulerit, quæ responderit: & quodammodo ante oculos mirandum spectaculum constitutum est: judex iniquus, tortor cruentus, Martyr invictus, crudelitatis pietatisque certamen &c. Reliqua missa facio.

DE S. THECLA VIRG. MART.
SELEUCIÆ IN ISAURIA.

Seculo I aut 2

COMMENTARIUS CRITICO-HISTORICUS.

Thecla Virgo M. Seleuciæ in Isauria (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Acta varia S. Theclæ, sed omnia fabulis inquinata: breve Actorum compendium.

De Actis S. Theclæ, virginis celeberrimæ, quæ hodie exstant in variis codicibus manuscriptis & impressis, [Prima S. Theclæ Acta fabulosa fuerunt,] eruditi posteriorum seculorum diversa tulerunt judicia. Eminentissimus Baronius in Annotatis ad Martyrologium die XXIII Septembris, & in Annalibus ad annum XLVII multa disserit ad Acta S. Theclæ defendenda, allegatque auctoritatem multorum Patrum, ut ostendat, pleraque, quæ in Actis de S. Thecla narrantur, de eadem quoque pronuntiata fuisse a sanctis Patribus. Verum paucos admodum sibi consentientes habuit Baronius, & critici, qui hoc & præterito seculo floruerunt, passim pro fabulosis habent omnia S. Theclæ Acta, non sic tamen, ut nihil veri in illis Actis latere existiment, sed ut Actorum collectores ab adjunctis fabulosis non abhorruisse credant. Ut autem clarius procedamus, necesse est singula recensere. De primis S. Theclæ Actis, sub nonime S. Pauli confictis, S. Hieronymus de Scriptoribus ecclesiasticis cap. 7 in S. Luca sic loquitur: Igitur περιόδους Pauli & Theclæ, & totam baptizati leonis fabulam, inter apocryphas scripturas computamus. Quale enim est, ut individuus comes Apostoli inter cæteras ejus res hoc solum ignoraverit? Sed & Tertullianus, vicinus eorum temporum, refert, presbyterum quemdam in Asia σπουδαστὴν apostoli Pauli, convictum apud Joannem, quod auctor esset libri, & confessum, se hoc Pauli amore fecisse, loco excidisse. Tertullianus lib. 2 de Baptismo cap. 17 ad propositum nostrum sic disserit: Quod si quæ Pauli perperam scripta legunt, exemplum Teclæ ad licentiam mulierum docendi tinguendique defendunt; sciant in Asia presbyterum, qui eam scripturam construxit, quasi titulo Pauli de suo cumulans, convictum atque confessum, id se amore Pauli fecisse, loco decessisse.

[2] Ex his colligo, prima S. Theclæ Acta prorsus fuisse fabulosa; [& S. Paulo supposita, quæ non exstant.] sed ea non amplius exstare, aut certe non innotuisse. Nam scripta sic erant, acsi illorum auctor fuisset S. Paulus, ut innuunt data verba, Quasi titulo Pauli de suo cumulans. At omnia S. Theclæ Acta, quæ modo innotuerunt, alterius nomine sunt conscripta, nec ulla mentiuntur auctorem S. Paulum. Præterea in Actis Pauli nomine insignitis narrabatur insulsa fabula de leone quodam baptizato. Atqui in Actis modo notis nulla fit mentio de baptizato leone. Eadem igitur non sunt cum Actis a Tertulliano & Hieronymo improbatis. Quare improbabilis prorsus est opinio Joannis Ernesti Grabii, qui in Spicilegio Patrum seculi I Græca quædam S. Theclæ Acta edidit, & pag. 90 probare nititur, ea ipsa esse Acta, de quibus agunt Tertullianus & Hieronymus. Argumenta, quæ adducit, unice insinuant, Acta illa esse vetustiora Actis a Basilio Seleuciensi circa medium seculi V exaratis. Verum inter seculum I aut initium secundi, quo priora fuerunt conficta, & medium seculi V, quo scripsit Basilius, satis magnum est intervallum, quo Acta S. Theclæ componi potuerunt a primis diversa, quæ sibi sequenda sumeret Basilius Seleuciensis. Itaque, si anonymus horum Actorum auctor, habeat nonnulla ex primis Actis desumpta, id solum evincit, ipsum non satis abhorruisse a fabulis: quod ex ipsis ejus Actis manifeste patet.

[3] [Acta Græca a Grabio edita,] Acta Græca S. Theclæ, quæ Grabius edidit Oxoniæ anno 1700, hunc præferunt titulum: Μαρτύριον τῆς ἁγίας καὶ ἐνδόξου πρωτομάρτυρος καὶ ἀποστόλου Θέκλας. Martyrium sanctæ & gloriosæ proto-martyris & apostolæ Theclæ. Initium est: Αναβαίνοντος Παύλου εἰς Ικόνιον. Ascendente Paulo Iconium. Editio facta est ex Ms. codice bibliothecæ Bodleianæ, cujus lacunam editor supplevit ex Actis per Metaphrastem conscriptis. Eadem Acta Græca reperiuntur in variis codicibus bibliothecæ regiæ Parisiensis, & in aliis pluribus. Dedit laudatus Grabius post Acta Græca etiam vetustam versionem Latinam, quam nos quoque habemus in quatuor codicibus Mss. Musie nostri, & in aliis multis invenimus. Ex illa autem versione Latina Grabius colligit, ultimam Actorum Græcorum partem, qua enarrantur habitatio S. Theclæ in spelunca prope Seleuciam, gestaque ejus ibidem usque ad mortem, & demum mors ipsa, ab interpolatore quodam recentiore Actis prioribus assutam fuisse. Rationes hujus opinionis allegat varias. Prima est, quod pars illa in Latinis codicibus non reperiatur; quod verum est etiam de omnibus nostris. Secunda est, quod antiqui Patres non meminerint de ullis factis, in illa parte relatis; cum tamen ex præcedentibus multa attigerint. Tertia, quod Basilius Seleuciensis illam partem fere prætermittat, & modum, quo Sancta dicitur ex hominibus excessisse, potius asserat ex fama hominum, quam ex Actis vetustioribus, quæ alias sequi solet. Hæ rationes probabiles quidem sunt: dubito tamen, an satis evincere possint, quod intendit Grabius. Etenim stylus idem videtur posterioris illius partis, ac prioris. Præterea Metaphrastes exacte narravit omnia, posteriori illa parte contenta. Verum ad propositum nostrum nihil fere interest, ejusdemne auctoris sint Acta illa, prout Græce exstant, an ab interpolatore adjecta sit pars posterior; cum Acta multis fabulis sint inquinata, ideoque fidem mereri nequeant.

[4] [quæ Grabius post Baronium defendere nititur, multis] Allegat quidem Grabius, Baronium secutus, auctoritatem sanctorum Patrum, ut fidem Actis suis conciliet. At Patrum auctoritas tantum probat, multis fabulis immixta esse nonnulla vera: neque enim pro fabulis habemus asserta sanctorum Patrum de S. Thecla, quæ postmodum recitabimus. Verum neque sancti Patres, neque historici fide digni affirmarunt, quæ ex Actis tamquam fabulosa breviter colligo, prætermissis aliis pluribus. Primo statim initio Actorum aliqua asseruntur parum probabilia. Tale est, quod asseritur de Dema & Hermogene, qui dicuntur cum Paulo venisse Iconium, eidemque non modo occulte, sed etiam aperte adversati: nam duo illi discipuli S. Pauli, licet postea sint lapsi, diutius S. Paulo adhæserunt, & serius etiam eumdem sequi cœperunt, quantum apparet. Talia etiam sunt, quæ de Onesiphoro & Tito leguntur, ubi Titus dicitur Onesiphorum docuisse, qualis esset figura Pauli, Onesiphorus vero eidem occurrisse per viam regalem, quæ ducit Lystras. Certe illa omnia non congruunt cum iss, quæ leguntur Act. 13 de primo adventu Pauli & Barnabæ Iconium. Hi enim Antiochia Pisidiæ expulsi venerunt Iconium; pulsique deinde Iconio Act. 14 fugerunt Lystram & Derben. Quapropter nec per viam, quæ ducit Lystras, nec cum Dema & Hermogene, nec præmonito per Titum Onesiphoro, S. Paulus Iconium venisse videtur, sed illa omnia potius videntur conficta a scriptore imperito, qui pro Barnaba, vero Pauli socio, alios fictitios substituerit. Tale rursum est, ut fidem non mereatur, quod de prædicationibus S. Pauli dicitur in domo Onesiphori. In Synagoga enim Judæorum Iconii prædicavit Paulus cum Barnaba Act. 14: nec alio loco prædicasse in illa urbe legitur. Præterea Onesiphorus, de quo actum ad VI Septembris, magis Ephesi habitasse videtur, quam Iconii.

[5] Secundo primus occursus Pauli, Demæ & Hermogenis cum Onesiphoro improbabiliter exponitur, [fœdata sunt fabellis,] cum Demas & Hermogenes statim jurgantes inducantur, & de Barnaba altum sit silentium. Similiter prima prædicatio S. Pauli improbabilis est, qualis ibi legitur: tota enim tendit ad virginitatem, continentiam & fugam mundi persuadendam, prætermissis fidei fundamentis. Tertio prorsus improbabile & fictitium videtur, quod asseritur de S. Thecla, Paulum in opposita domo prædicantem audiente ex fenestra domus suæ, & per triduum & amplius ad fenestram immota sine cibo & potu, nihilque respondente objurgantibus, ac ne respiciente quidem. Commenta hæc sunt hominis otiosi. Quis enim ejusmodi auctori credat, S. Paulum sic prædicasse in domo, ut in vicina intelligeretur, aut per triduum continuum prædicationem extraxisse? Quis credat, matrem S. Theclæ, quæ iniquissimo animo filiam fenestræ adhærentem videbat, pro luctu & lacrymis, quibus indulgentem facit auctor, non potius ad vim & verbera recurrisse, ut vel invitam a fenestra avelleret? Quarto quod asseritur de S. Paulo Iconii in carcerem conjecto, deinde ad præsidem ducto, virgis cæso, & sic urbe ejecto, Scripturis videtur contrarium. Audiamus igitur, qua occasione Paulus & Barnabas Iconio egressi dicantur Act. 14, ℣ 4: Divisa est autem multitudo civitatis, & quidam quidem erant cum Judæis, quidam vero cum Apostolis. Cum autem factus esset impetus gentilium & Judæorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent & lapidarent eos, intelligentes confugerunt ad civitates Lycaoniæ Lystram & Derben. Hæc ego certe nequeo componere cum assertis in Actis.

[6] Quinto verisimilia quoque non sunt, quæ interim fecisse dicitur S. Thecla, [ut brevi] quæque brevitatis causa mitto. Magis etiam incredibile est, quod asseritur de matre, quæ de stante & tacente Thecla coram judice exclamasse dicitur: Combure iniquam, combure eam, quæ sponsum respuit, in medio theatri, ut cunctis ab illo edoctis mulieribus metus incutiatur. Hoc inquam, plane est incredibile, præsertim cum judex mox dicatur Theclam, puellam primariam, ad ignem condemnasse, adolescentes quoque & virgines lignum & gramen (potius fœnum) attulisse, ut Thecla combureretur. Nam si mater, quæ ante nec suis nec ancillarum manibus usa legitur, ad Filiam a fenestra avellendam, in vocem tam inhumanam præ iracundia erumpere potuit, potuitne etiam judex iracundam mulierem statim exaudire, potueruntne adolescentes & virgines mox se carnificum servos præbere, ut Virginem tenellam & speciosam flammis exuri viderent? Quin & plebs dicitur Theclam compulisse, ut rogum conscenderet, & populus ignem succendisse. Ridicule potius hæc sunt conficta, quemadmodum etiam illa, quæ sequuntur de Paulo. Hic in monumento delituisse dicitur, pluribus diebus jam jejunus, & tunicam exuisse, ut puer panes emeret Iconii. At puer hic fabulatori necessarius erat, ut quis Theclam ad Paulum duceret: nam exstincto igne, salva dicitur urbe egressa, & per illum puerum ad Apostolum perducta. Mitto alia æque improbabilia, quæ in illo monumento facta dicuntur. Mox vero voluit Thecla Paulum, frustra dehortantem sequi, unaque dicuntur petiisse Antiochiam Syriæ, ut adjuncta innuunt. Iter autem illud perstringitur, acsi Iconium & Antiochia essent vicinæ civitates, cum tamen longissime sint dissitæ.

[7] [eorumdem] In urbis ingressu apertissima rursum texitur fabula. Alexander primarius Antiochenus visam Theclam amavit continuo, & multa Paulo promisit, si credimus fabulatori. Apostolus vero respondisse dicitur: Non novi mulierem istam. Quod mendacium est scriptoris, non Apostoli. Tum Alexander Theclam in platea osculatus fingitur; ipsa vero tunicam ejus concidisse, & coronam de capite excussisse. His nugis usus est auctor, ut Theclam coram præfecto Antiocheno sisteret, a quo ad bestias damnata dicitur. Ubi autem erat damnata, fertur recepta in domo Tryphænæ nobilis viduæ, necdum Christianæ, pro cujus filia Falconilla defuncta oraverit; quod, ut improbabile, Baronius Actis infartum existimat. At Acta talia mihi non sunt, ut necesse sit unum illud adjectum dicere, cum omnia fere, prout cum adjunctis referuntur, æque sint improbabilia. Supplicium Sanctæ etiam fabellis non caret: nam & leæna inducitur Sanctam defendens, occidensque ursum ac deinde pugnans contra leonem usque ad mortem utriusque. Additur aqua cum phocis, in quam ipsa Thecla præcipitem se dedisse asseritur, morientibus omnibus phocis. Mox aliæ bestiæ in ipsam emissæ dicuntur, additurque fabula ridicula, his verbis enuntiata: Mulieres triftem ediderunt clamorem: & hæc quidem nardum, illa vero cassiam, altera amomum, alia denique unguentum in medium projecit, adeo ut magna unguenti, perinde ut populi copia existeret. Omnes autem emissæ bestiæ, quasi somno obrutæ, Theclam haud tetigerunt. Demum duobus tauris alligata dicitur, ut in partes distraheretur; sed æque frustra, ac bestiis fuerat exposita. Interim Tryphæna, quæTheclam servaverat, quæ & princeps vocatur, & cognata cæsaris, præ dolore exspirasse dicitur, sed revixisse, audita liberatione Theclæ, cui omnia bona sua continuo resignare voluit.

[8] [compendio ostenditur.] Thecla vero flagrans Pauli desiderio, cum audisset, ipsum esse Myris in Lycia, eo profecta dicitur, & quidem virili induta habitu. Ubi ad Paulum pervenerat, narrasse eidem omnia, & inter alia dixisse scribitur: Accepi lavacrum, Paule, qui enim per te operatus est Euangelii prædicationem, mihi quoque ad baptizandum (Græce λούσασθαι ut baptizarer) cooperatus est. Respicit nugax scriptor ad aquam, in quam Sanctam insiliisse affirmavit, ut ipsam a se baptizatam voluerit. Deinde Iconium profecta asseritur, ibique sponsum defunctum audivisse, matrem vero invenisse vivam; sed eam non potuisse ad fidem convertere. Abeunti autem Iconium Paulus, si Actis credimus, dixit: Vade & Verbum Dei doce. Hæc verba, si fidi essent scriptoris, difficultatem non haberent, cum facile possent intelligi de crudiendis privatim feminis. Iconio demum Seleuciam profecta dicitur, præeunte lucida nube, ac secessisse in montem vicinum, ubi multos annos in spelunca vixerit, discipulas in vita ascetica habuerit, agrosque & energumenos, undique allatos, sanaverit. At his insulsa rursum additur fabella: nam medici Seleucienses, deserti ob famam sanationum Theclæ, ad impium consilium delapsi, dicuntur submisisse homines impuros, ut Virginem vitiarent vel nolentem. Illa vero, cum advenerant, re intellecta, Deum oravit. Mox petra se aperuit, Sanctaque, divinitus monita, petram ingressa est, & sic impuris impiorum manibus liberata, cum petra continuo post Sanctæ ingressum rursum coiret. Ætas S. Theclæ in fine Actorum sic exprimitur: Passa igitur est Thecla … anno decimo octavo (Græce dum erat annorum octodecim) postea autem itinere & vita ascetica in monte septuaginta duos transegit annos, adeo ut nonaginta esset annorum, quando Dominus eam de terra assumpsit. Verum hæc ætas non videtur certior, quam sint reliqua omnia.

[9] Habes, lector studiose, brevi compendio Acta S. Theclæ, [Ex primis fabulosis hæc verisimiliter] ut concinnata sunt ab anonymo, & a Grabio edita. Quanto autem magis ea considero, tanto magis miror judicium editoris, tum quod crediderit, ea esse presbyteri Asiatici, qui Περιόδους Pauli & Theclæ confinxit, tum quod fidem ejusmodi Actis vel sic conciliare studuerit. Etenim, si vera erant, quæ presbyter ille de Paulo & Thecla narravit, qua de causa damnatus est, & dignitate sua exutus? At falsa fuisse, quæ ille scripsit, liquet non solum ex ejus condemnatione, & non modo ex silentio S. Lucæ, ex quo argumentum sumpsit S. Hieronymus; sed ex ipsis quoque S. Pauli verbis I Cor. 9 ℣ 5: Numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi, sicut & ceteri Apostoli, & fratres Domini & Cephas? Hac vero potestate se usum non fuisse, insinuat Apostolus. Si autem noluit circumducere mulierem sororem, quæ utilia præstare potuisset servitia; quanto minus verisimile est, ipsum in comitatu habuisse puellam speciosam & tenellam, a qua nihil expectare poterat præter periculaci impendentia? Falsa igitur fuerunt & commentitia, quæ scripserat presbyter ille Asiaticus. Noster vero anonymus multa videtur ex ille hausisse, & nominatim illa, quæ de itineribus S. Theclæ asseruit, & de ingenti ipsius desiderio Paulum semper videndi & audiendi.

[10] Quin & verisimile est, omnia fere ex primo illo fabulatore hausta; [fuerunt composita.] tantumque prætermissa ea, quæ a Tertulliano, Hieronymo, & fortasse aliis, nominatim erant reprebensa, qualis est fabula de baptizato leone, & munus publice docendi ac baptizandi a primo fabulatore S. Theclæ assertum, teste Tertulliano. Mutavit insuper titulum, & suppositum auctoris nomen. Nam primus S. Paulum fabularum suarum mentitus erat auctorem; anonymus vero proprio nomine scribit, licet hoc sit ignotum. In Decreto Gelasii Papæ inter apocrypha numeratur, Liber, qui appellatur Actus Teclæ & Pauli apostoli. An autem intelligendum sit primum illud Opusculum presbyteri Asiani; an vero Acta S. Theclæ, de quibus modo disserimus, clare non liquet. Nihilo magis constat de tempore, quo hæc Acta ab anonymo fuerunt concinnata. Editor ea admodum vetusta credit, aitque ex iis sua hausisse Basilium Seleuciensem. Posterius ex utriusque collatione verum existimo: at inde certo nequit inferri, Acta seculo IV aut quinti initio vetustiora esse.

[11] [Basilius Seleuciensis Historiam scripsit S. Theclæ,] Basilius, Seleuciensis in Isauria episcopus, floruit seculo V, & variis interfuit conciliis; sed exiguam constantiæ famam ex iis nancisci potuit, cum semper videatur adhæsisse illis, qui pro tempore prævalebant, ut latius videri potest expositum apud Tillemontium tom. 15 Monumentorum locis variis. Conscribenda suscepit Acta S. Theclæ, & Historiam nominavit, cujus initium est: Ιστορία μὲν τὸ πονηθὲν ἡμῖν τοῦτο σύγγραμμα. Historia est hic liber a nobis elaboratus. Hæc autem Historia, ut ait in Præfatione, ex alia quidem fuit, eaque vetustiori memoria excerpta, ad exemplum tamen illius ita concinnata, ut ejusdem velut vestigiis omnino insistat. Plures quoque deinde insinuat ejusdem Vitæ auctores, fateturque aliquid a se additum antiquis, sed nihil extra scopum mentemque antiquiorum. Sensum enim, inquit, ordinemque eorum, quæ martyrii tempore vel dicta vel facta fuere, sequuti, alio dumtaxat compositionis, ut, quod res est, fateamur & loquutionis genere, laborem ab aliis jam ante susceptum nostrum in usum convertentes, maximæ Dei Martyri dicavimus. Orationes autem seu conciones, prout res admittere videbatur, eidem Martyri attribuentes, propriamque & aptam sermonis formam cuique personæ adsignantes, priscum, nisi fallimur, illi decus atque ornamentum conciliavimus. Hæc auctor de monumentis veteribus, quæ habuit, & de modo, quo ea secutus est.

[12] [ex præcedentibus Actis haustam, iisque vix meliorem:] Ex collatione autem Actorum, de quibus jam egi, & lucubrationis Basilii, clarum apparet, ea Acta Basilio præluxisse, aut certe alia valde similia: nam totum historiæ, aut fabulæ potius, ordinem secutus est Basilius, rescissis aut immutatis subinde paucissimis. Hoc autem fecisse Basilium existimo, ut verisimiliorem faceret lucubrationem suam: facile enim advertere potuerat, nonnulla non satis verisimilia esse. In orationibus vero multo majorem sibi licentiam vindicavit, ut ipse fatetur, multa in hisce mutans, multaque passim adjiciens. Ex dictis porro colligitur, dictam Basilii Historiam non esse majoris auctoritatis aut fidei, quam sint Acta jam improbata, quæ secutus est, præsertim cum omnia fere, quæ in iis improbabilia diximus, suæ etiam Historiæ inseruerit Basilius, nonnulla etiam utcumque auxerit, & certe prolixas & crebras orationes personis pro arbitrio attribuerit. Quapropter neque Acta ante memorata, nec primum librum Basilii edendum censeo. Ex hoc solum ea inseram Commentario, quæ ad propositum nostrum videbuntur conducere. De secundo autem Basilii libro agam inferius. Totam autem Basilii Seleuciensis de S. Thecla lucubrationem Græco-Latinam edidit, atque Annotatis illustravit Petrus Pantinus, decanus Bruxellensis, qui similiter edidit Acta S. Theclæ per Metaphrasten scripta, de quibus pauca modo dicenda.

[13] [uti & alia Acta ex iis Metaphrastes,] Metaphrastes Acta sua exorditur his verbis: Ἄρτι τοῦ μεγάλου τῆς ἀληθείας εὐαγγελιστοῦ τε καὶ κήρυκος Παύλου &c. Quum primum Paulus magnus ille veritatis nuncius ac præco &c. Alia solum sunt verba: sed idem sensus, quo exorsus est anonymus ante memoratus. Hunc autem Metaphrastes ubique præ oculis habuit, & presse secutus est pro factis assertis; in ratiociniis vero seu sermocinationibus plusculum more suo libertatis sibi assumpsit, & stylo usus est suo. Quare vitia, quæ in dictis Actis ostendi, reperiuntur etiam in Metaphraste, exceptis paucissimis, quæ hic advertit & correxit. Itaque neque hæc Acta danda existimo, etiamsi ea & manuscripta habeam & impressa.

[14] Orationem encomiasticam & quasi historicam de S. Thecla composuit Nicetas David Paphlago, [& Orationem Nicetas David:] editam Græco Latine a Combefisio in Auctario novissimo a pag. 445, & recusam in Bibliotheca Patrum Lugdunensi. Hic autem orator omnia ex Actis hausit. Nam de prima conversione S. Theclæ sic loquitur: Thecla puella, Theocliæ quidem filia, sponsa vero Thamiridis, e vicino ædes habens, ac per fenestram aurem accomodans, Pauli doctrinis ascultabat… Sic veritati assensit, eique per fidem adhæsit, ut triduo omnium oblita sit, & cibi & potus. Simili modo omnia, compendio ex Actis relata, prosequitur Nicetas, non nisi paucissima leviter corrigens, aut brevius perstringens, nonnulla vero magis etiam amplificans. Quapropter nequeo assentiri Combefisio in Annotatis pag. 509 existimanti, pleraque in his vera esse. Putem, inquit, Acta illa vetera, quæ vel Basilius, vel Metaphrastes, vel etiam Nicetas suscepere enarranda, ac stylo exornanda, ipsos Pauli & Theclæ circuitus esse, antiquis merito reprobatos, in quibus tamen pleraque Theclæ vera continerentur, quæ alii Patres ex illis acceperint, & probaverint. His, inquam, assentiri nequeo, quia clarum videtur, omnia profluxisse ex Actis anonymi; hæc vero ex Circuitibus illis composita. Pleraque autem falsa esse existimo, aut certe fictitiis adjunctis corrupta. Nihilo magis asserere velim cum Combefisio, pie hæc veneranda atque credenda, quamdiu non suppetunt alia certiora. Cur enim pie veneranda dicamus, quæ improbata sunt a Tertulliano & Hieronymo, & a Gelasio Papa damnata?

[15] Inter Opera Chrysostomi apud Montfauconum tom 2 pag. 749 habetur Homilia fine mutila de S. Thecla Pauli discipula. [aliorum de S. Thecla lucubrationes.] Pauli discipula. Utrum ea Chrysostomi sit, an alterius, dubitavit Savilius, & post ipsum dubitarunt alii, ideoque ego ipse in Actis Chrysostomi eam solum retuli ut dubiam, licet nihil contra illam objiciatur præter qualemcumque styli varietatem, forte magis imaginariam quam veram. Verum nec tunc lubuit, nec modo lubet de re tam exigui momenti pluribus disputare. Cujuscumque sit Homilia, non nisi pauca admodum de S. Thecla continet, eaque talia sunt, ut nequeant improbari, quemadmodum suo loco ostendam. Apud Assemanum in Bibliotheca Orientali tom. 3 pag. 286 memoratur inter Vitas Sanctorum Arabicas, quæ exstant in Bibliotheca Vaticana, & anonymos habent auctores, Theclæ virginis & martyris Vita. Laudatur item apud Assemanum pag. 323 Oratio in B. Theclam Theodori Mopsuesteni. At his caremus, nec iis omnino indigemus. Inter recentiores S. Theclæ Vitam Latino sermone conscripsit Paulus Æmilius Sanctorius in Opusculo de duodecim Virginibus martyribus; sed usui illa nobis esse nequit post antiquiores, quos secutus est sine crisi, in hac Vita maxime necessaria. Baronius in Annalibus ad annum 47 multa recensuit de Thecla ex sanctis Patribus; Acta vero ipsa magis commendavit, quam vellem. Neque enim Patres asserunt ea, quæ in Actis improbabilia ostendimus. Magis critice de S. Thecla scripsit Tillemontius tom. 2 Monument. Eccl., secutusque Tillemontium Bailletus ad XIII Septembris, ut mittam alios.

[16] [Liber Miraculorum a Basilio Seleuciensi scriptus,] Porro laudatus ante Basilius Seleuciensis præter librum primum, quem de gestis Sanctæ conscripsit, alterum quoque composuit de Miraculis ejusdem post mortem. Illum autem exorditur hac præfatione: Quum præconia laudum, cuicumque tandem tribuantur, veritas in primis exornare soleat, eaque duobus hisce fundamentis, vita scilicet & rebus gestis, potissime nitantur; plurimaque a nobis, præsertim præcedenti volumine, de Martyre sint explicata, nihil ut jam restet, nisi ut veritatem illis ipsis, quæ commemoravimus, velut comitem adesse, in iisque elucescere ostendatur: hac de causa non exiguo studio ac labore, quæ sparsim extant, ejus miracula congessimus, ac pusillo Commentario edidimus, non quidem omnia, imo nec multesimam omnium partem; sed paucissima omnino, eaque solum, quæ vel nostra memoria, vel paullo ante nostram ætatem evenere; atque ex his ipsis rursum perpauca, & quæ non nisi a viris feminisque veracibus colligere potuimus: quo nulla lectoribus relinquatur occasio, quin plenam iis, quæ jam antea a nobis relata sunt, fidem habeant, ex miraculis, tam quæ hoc tempore perficiuntur, quam quæ superiori facta fuere, certissima præcedentium ejus certaminum fortiterque factorum argumenta capien tes. In quibus miraculis recensendis idcirco personarum, locorum, nominumque mentionem facimus, ne de illis quoque ulla dubitandi supersit ratio; sed penes se & in promptu, quisquis in hæc forte inciderit, habeat, unde de iis, quæ a nobis dicta sunt, veritatis disquisitionem instituat.

[17] [partim dandus, partim redigendus in compendium:] Hæc Basilius de proposito suo, cum ut fidem adstruat gestis ante per ipsum relatis, tum ut commendet miracula referenda. At certe particularia gesta eorumque adjuncta nequeunt ex miraculis vera ostendi, cum Sancti modis diversis meritorum thesauros congregent; miracula vero ex dictis multum auctoritatis haberent, si Basilius accurate fecisset, quæ facta a se affirmat. Verum non æque in omnibus accuratus fuisse videtur; sed nonnulla pro miraculis narrat, quæ forte naturali modo sunt facta; nonnulla etiam, quæ minus videntur certa; & plusculum indulsit affectatæ eloquentiæ, quam expedire videtur in re tam gravi. Dabo tamen Latine ex libro illo Miraculorum selecta aliqua, quæ reliquis magis probata & certa apparent; sed brevitatis causa rescindam non pauca superflua & ad Sanctam ejusve beneficia nihil attinentia; imo nonnulla etiam stylo magis profano quam sacro prolata compendio solum perstringam.

[18] [Vossius Historiam S. Theclæ Basilio abjudicat;] Photius in Bibliotheca cod. 168 agit de Basilio Seleuciensi, eumque Beatum vocat, etiamsi non videatur umquam Græcorum aut Latinorum Fastis fuisse adscriptus. Ubi autem Orationes ipsius recensuerat, hæc adjungit de scriptis: Idem vero hic Basilius ille est, qui primæ martyris Theclæ præclare gesta, & certamina, atque victorias metris persequitur. Ex his varii scriptores colligunt, metricam quoque Vitam S. Theclæ compositam fuisse a Basilio: at ea etiamnum latet, nec magna est jactura. Gerardus Joannes Vossius de Historicis Græcis lib. 2 cap. 24 existimat, Acta S. Theclæ, de quibus jam egimus, prout soluta oratione conscripta sunt, & in Mss. Basilio Seleuciensi attributa, non esse hujus auctoris. Rationem vero allegat geminam. Prima est, quod nullus inter Basilium Seleuciensem & Joannem Damascenum locutus videatur de anima Falconillæ, precibus S. Theclæ ab inferis liberata: altera, quod indigna videantur ævo & eruditione Basilii Seleuciensis, nec ejus stylo congrua. Neutra ratio multum urget. Nam de liberata Falconillæ anima tacere potuerunt scriptores plerique seculis quinto, sexto & septimo, quia illud pro fabula habebant, ipsaque Acta pro fabulosis majori ex parte. Tantam vero fuisse eruditionem & crisim Basilii Seleuciensis, ut non potuerit fabulas, diu ante scriptas, suo stylo exornare & adoptare, necdum video. Stylus autem Actorum differt quidem a stylo Orationum Basilii: at id minus mirandum est, cum Acta pro concione non dixerit, sicut Orationes, & in illis Acta antiquiora præ oculis habuerit, sibique sequenda proposuerit. Objectionibus tamen aliis addi potest silentium Phatii, quod magis urget, quia Basilio attribuit metricam S. Theclæ Vitam.

[19] Tillemontius tom. 15 in Basilio Seleuciensi non modo respondet ad objectiones jam relatas; [sed eam ipsi tribuendam, recte probat Tillemontius.] sed argumenta etiam nonnulla affert, iisque omnem auferendam dubitationem existimat. Primo observat, utriusque libri eumdem esse auctorem, cum sub finem primi loquatur de miraculis Sanctæ, dicatque. De quibus etiam alio in Opere ac libro, Deo volente, ac Virgine favente, agemus. In præfatione secundi libri de primo etiam meminit verbis supra datis. Deinde suspicatur Tillemontius, Opus hoc in titulo dici historico stylo scriptum, ut distinguatur a versibus. Tertio ostendit, lucubrationem saltem esse episcopi aut presbyteri Seleuciensis & seculi quinti, quo Basilius Seleuciensi cathedræ præfuit. Nam aucto lib. 2 cap. 27 meminit de Oratione a se habita in annua festivitate S. Theclæ: hoc autem erat episcopi, aut saltem presbyteri. Tempus vero, quo scripsit, variis locis innuit: nam meminit lib. 2 cap. 13, 17 & 30 Dexiani episcopi Seleuciensis, ut sibi olim noti & tunc defuncti. Dexianus autem episcopatum Seleuciensem gessit ante Basilium, & anno 431 interfuit concilio Ephesino. Meminit cap. 25 Isocasii philosophi gentilis necdum conversi, cujus conversionem ad annum 467 refert Tillemontius tom. 6 Imperatorum in Leone I art. 15. Rursum cap. 4 meminit de vidua Bitiani aut Vitiani ducis, qui sub Theodosio II rem bene gessit contra Persas, ut breviter innuit Socrates lib. 7 cap. 18. Ex his igitur recte colligit Tillemontius, Acta illa fuisse scripta eo tempore, quo floruit Basilius, sive circa medium seculi quinti, & certe post annum 431 & ante 467. Hisce addo observationem aliam, nimirum auctorem loqui de pluribus personis Seleuciensibus etiam viventibus; at numquam loqui de Basilio, nisi ipse sit Basilius: de se enim satis frequenter loquitur, & varia narrat. At verisimile non est, solum episcopum sine laude præteritum ab auctore, qui præcipuos viros & mulieres laudibus liberaliter celebrat, & probam ipsorum vitam etiam miraculis S. Theclæ annumerat. Quare nullum mihi est dubium, quin ipse Basilius horum Actorum sit scriptor: neque vitia, quæ his Actis irrepserunt, multum nos movere debent, cum & alia ejusdem Antistitis scripta vitiis non careant.

§ II. Quæ SS. Patres asseruerunt de S. Thecla, pro veris admittenda sunt. Ex his Sanctæ gesta utcumque innotescunt.

[Ittigius totam de S. Thecla Historiam vult fictitiam,] Thomas Ittigius in Opere de Bibliothecis & catenis Patrum pag. 700 non modo refutat Acta a Grabio edita, de quibus num. 3 egi; sed eo etiam modo loquitur, acsi omnia crederet fictitia, quæ sancti Patres de S. Thecla memorarunt. Nam pag. 702 ait: Mihi vero, ut animi mei sententiam dicam, tota Theclæ historia mera fabula videtur. Rursum pag. 703 ita ratiocinatur: Provocat porro Grabius ad IV & V seculi scriptores. Nec inficior, aliquos quarti & quinti seculi scriptores Theclæ mentionem injecisse. Verum illorum testimoniis non solum Tertulliani & Hieronymi de fictitiis Theclæ Actis judicium, sed etiam reliquorum Patrum de Thecla silentium oppono. Celeberrimus Historiæ ecclesiasticæ scriptor Eusebius, qui tot martyres in sua Historia ecclesiastica recenset, nihil de protomartyris & apostolæ Theclæ gestis memorat, de quibus etiam in scriptoribus primi, secundi & tertii seculi altum est silentium. Demum pag. 705 mentem suam clarius etiam manifestat. Excipiet forte aliquis, inquit, non posse historiam Theclæ pro mera fabula haberi, cum ascetæ quidam religionis causa Seleuciæ in Isauria frequenter locum quendam sanctum ingressi fuerint, a Thecla quondam inhabitatum, ut in Vitis Patrum a Rosweido editis narratur, & præterea Zeno imperator Theclæ basilicas dedicaverit, teste Evagrio lib. 3 cap. 8. Verum neque superstitiosa ascetarum quorumdam credulitas, neque templa Theclæ dedicata, firmiter demonstrant, Theclæ gestis aliquid veri inesse, cum etiam Catharinæ, Georgio, & aliis fictitiis Sanctis templa dedicata sint, & sæpe homines superstitiosi hæc vel illa loca, olim ab hoc vel illo Sancto habitata, falso sibi persuadeant. Quamobrem fateor, me non assentiri posse viro cuidam clarissimo, qui in Notis ad Hieronymi Catalogum Scriptorum ecclesiasticorum Theclæ martyrium & pericula a quoquam pro confictis haberi nolit. Hactenus Ittigius.

[21] [at ea est crisis viro prudente indigna,] Verum si crisis hæc digna fortasse est genuino Lutheri discipulo, auctoritatem sanctorum Patrum exemplo patriarchæ sui negligente, indigna certe est viro moderato & prudente. Etenim Grabius post Baronium laudavit Gregorios Nazianzenum & Nyssenum, Ambrosium, Chrysostomum, Epiphanium, Isidorum Pelusiotam, Maximum Taurinensem, Zenonem Veronensem, Basilium Seleuciensem, quibus addere potuit Hieronymum, Augustinum, ceterisque antiquiorem Methodium, aliosque plures. Tot autem tantosque Patres, eruditione præstantissimos, & antiquitate venerandos, adeo contemnere, ut dicantur laudibus celebrasse mulierem plane fictitiam, nec moderati hominis est nec prudentis, præsertim cum non afferantur rationes urgentes. Etenim, si certissime novimus, S. Paulum exstitisse, etiamsi eadem de ipso & S. Thecla fuerint Acta conficta, hæc certe Acta idoneum nequeunt argumentum præbere ad negandum exstitisse etiam S. Theclam, eamdemque virginitate floruisse & martyrio, ut sancti Patres testantur. Quis eruditus historicus ignorat, de omnibus Apostolis Acta fabricata fuisse fabulosa? Nec tamen dicere possumus, eos nec fuisse nec Evangelium prædicasse, quia id aliunde indubitatis constat testimoniis. Sic neque Theclam virginem negare debemus & martyrem, quia de iis gravissima habemus sanctorum Patrum testimonia. Si quis profanas historias considerare voluerit, similiter inveniet, multa fuisse conficta de variis personis, quas tamen non credimus personas fictitias. Quare meliora argumenta afferre debuerat Ittigius, ut novam illam crisim faceret probabilem aut tolerabilem.

[22] [nullisque argumentis nixa.] Nam quod ex Tertulliani & Hieronymi verbis elicere tentat, nihil prorsus est, sed ipsi potius contrarium. Negat Tertullianus, ex scriptis Paulo suppositis hauriri posse, licitum esse mulieribus baptizare, quia scripta illa sunt fabulosa. Quanto fortius id probasset, si dicere potuisset, Theclam esse personam fictitiam? At id non magis dicit de S. Thecla, quam de ipso S. Paulo. Contra ostendit, Theclam suo tempore notam fuisse, ejusque exemplum a nonnullis perperam allegatum, ad licentiam baptizandi mulieribus arrogandam. Acta igitur solum improbat Tertullianus, quodque in illis Actis legebatur de baptismo per Theclam collato: sed minime negat, floruisse Theclam virginem temporibus Apostolorum. Hoc nihilo magis negat Hieronymus, Acta illa similiter improbans. Quin imo Hieronymus in Epistola ad Eustochium de Custodia virginitatis clare demonstrat, quanti S. Theclam fecerit, dum illam cum Maria Matre Domini & Maria sorore Moysis solam ex virginibus nominat, quas Eustochio occursuras dicit post hanc vitam. Tunc Thecla, inquit, in tuos læta volabit amplexus. Forte & Hieronymi superstitiosam dixisset credulitatem Ittigius, qui virgini Virginis defunctæ amplexus promittit. At malim ego sobrie sapere cum Hieronymo, quam sanctos Patres arroganter contemnere cum Ittigio. Eusebius S. Theclam non videtur ignorasse: nam cap. 3 de Martyribus Palæstinæ agens de Thecla Gazæ passa cum Agabio, de ea sic loquitur, καὶ καθ᾽ ἡμᾶς Θέκλα, & nostri temporis Thecla. Quo loquendi modo insinuat, vetustiorem alteram, sive celeberrimam illam sibi non fuisse incognitam. Quod additur de silentio scriptorum primi, secundi & tertii seculi, æque est falsum ac frivolum. Quam multi enim alii Apostolorum discipuli, de quibus in Actis Apostolorum aut Pauli Epistolis fit mentio, a scriptoribus aliis trium primorum seculorum, quorum Opera ad nos pervenerunt, alto premuntur silentio. Imo nonnullos ex ipsis Apostolis apud probatos illorum temporum scriptores non invenias memoratos. Futile igitur est istud argumentum contra S. Theclam, etiamsi verum fingatur. At falsum quoque est: nam Tertullianus, qui de Thecla meminit, ut vidimus, floruit secundo & tertio seculo: & S. Methodius, qui S. Theclam pluribus celebrat, seculo III floruit & scripsit. Verum nos, missis Ittigii ineptiis, examinemus, quibus laudibus sancti Patres Theclam celebraverint.

[23] S. Epiphanius Hær 79 num. 5 inter Sanctos eximios, [Thecla præcipuis virginibus annumerata,] videlicet Eliam & Joannem Baptistam, perpetua virginitate illustres, præter Mariam Domini Matrem, aliis omnibus longe anteferendam, solam ex virginibus & mulieribus nominat S. Theclam, docens, neque hanc, neque ullum e Sanctis adorandum his verbis: Sed nec Thecla, nec alius quispiam e Sanctis adoratur. Pari modo S. Ambrosius cap. 3 Ad Virginem lapsam, dum hanc reprehendit, S. Theclam inter præcipuas Virgines recenset, ita lapsam alloquens: Quid facies coram Maria, Thecla, & Agne, & immaculato choro puritatis? Ex mox cap. 4 excusationem de fragilitate carnis sic refellit: Respondebit tibi beata Thecla cum suis innumerabilibus sociis: Et nos eadem carne amictæ fuimus, nec tamen plenum propositum castitatis nostræ, aut fragilitas carnis potuit mutilare *, aut sævitia tyrannorum potuit per varia tormenta dejicere. S. Gregorius Nyssenus in Vita S. Macrinæ sororis suæ primum docet, hanc arcano nomine etiam Theclam fuisse dictam, rationemque pag. 178 allegat, visionem matris suæ ita exponens: Verum cum pariendi tempus instaret, somno consopita, manu gestare sibi visa est id, quod adhuc intra viscera continebat, & quendam humana specie & forma augustiorem intueri, qui Theclæ nomine filiolam appellavit, Theclæ, inquam, illius inter martyres celeberrimæ: id autem cum ter repetens testatum reliquisset, discessit. Ea vero statim somno soluta est, & partu facile levata, ut & somno simul excitata sit, & quod in quiete viderat, effectum inspexerit. Arcanum igitur nomen hoc illi fuit. Videtur autem mihi is, qui per quietem apparuerat, eam vocem pronunciasse, non tam, ut quo nomine appellanda esset, indicaret, quam ut similitudine nominis idem ostenderet vivendi studium & institutum.

[24] [aut etiam præposita a variis Patribus] S. Hieronymus in Chronico ad annum 377 de Melania seniore hæc narrat: Melania nobilissima mulierum Romanarum, & Marcelli quondam consulis filia, unico prætore tunc urbano filio derelicto, Hierosolymam navigavit, ubi tanto virtutum præcipueque humilitatis fuit miraculo, ut Teclæ nomen acciperet. Ex his liquet, quanta seculo IV esset fama S. Theclæ, quantoque in honore haberetur nomen ipsius. Et sane antiquior illis S. Methodius martyr in Convivio virginum Theclam reliquis prætulit, dum pag. 160 & 161 Areten sive virtutem inducit loquentem ad Virgines, easque coronantem, subjunctis de Thecla his verbis: Theclam tamen majori floridiorique corona, quippe quæ se supra vos insigni eminentique studio commendaverit. Quare S. Isidorus Pelusiota lib. 1 Epist. 87; ubi alias quasdam mulieribus monachis ad exemplum proposuerat, de S. Thecla ita loquitur: Adde muliebrium victoriarum ac trophæorum caput, hoc est, illam omnium laudibus celebratam Theclam, quæ tamquam immortalis pudicitiæ columna prostat, quæque e media turbidarum affectionum tempestate, tamquam fax accensa, ad portum ab omnibus fluctibus immunem appulit. S. Gregorius Nazianzenus in Oratione tertia, quæ prima est in Julianum, imperatorem apostatam graviter insectatur, quod martyres contemneret, & cum præcipuis S. Theclam laudat his verbis: Non victimas pro Christo cæsas veritus es; nec magnos pugiles extimuisti, Joannem illum, Petrum, Paulum, Jacobum, Stephanum, Lucam, Andream, Theclam, eos, qui & post illos, & ante illos, pro veritate periculis se objecerunt? qui cum igni, & ferro, & belluis, & tyrannis, & præsentibus malis, & denuntiatis, alacri animo, velut in alienis corporibus, immo quasi corporum expertes, dimicarunt? Cur? Ne pietatem vel verbo tenus proderent. Quibus præclari honores & festa constituta sunt, a quibus dæmones propelluntur, & morbi curantur: quorum apparitiones & prædictiones: quorum vel sola corpora idem possunt, quod animæ sanctæ, sive tangantur, sive honorentur: quorum vel solæ sanguinis guttæ, atque exigua passionis signa, idem possunt, quod corpora. Hactenus Nazianzenus ita generatim de multis Sanctis, ut omnia S. Theclæ nominatim congruere videantur.

[25] [& scriptoribus antiquis.] In Vita S. Syncleticæ, cujus incertus, sed antiquus auctor, olim attributa S. Athanasio, apud nos tom. 1 Januarii pag. 243, dum S. Syncletica comparatur cum S. Thecla, hæc ita celebratur: In Syncletica videre est genuinam discipulam B. Theclæ, quæ eisdem vestigiis incederet. Unus amborum procus, Christus scilicet; unus auspex & paranymphus nimirum Paulus; idem communis thorus, ecclesia nimirum… Unde uniformis erat amor utrique erga Christum; quia eisdem dotibus donatæ, eisdem studiis incumbebant. Theclæ quidem martyria nulli non nota, per ignes, per feras, & per quæ non tormenta cruciatæ. Nec minus notas arbitror laudabiles sudores & labores Syncleticæ. Nam cum unus & idem dilectus fuerit utrique sponsus, nimirum Christus Dominus, necesse est, eumdem fuisse adversarium utrique, diabolum scilicet. Sed in Thecla quidem moderatiores existimo fuisse cruciatus, cum malignitas adversarii in illa grassata videatur in corpore tantum, & in rebus exterioribus &c. Hactenus auctor, ostendens, quanti faceret S. Theclam, quod cum illa potissimum S. Syncleticam conferre voluerit.

[26] Jam vero a generali laude sanctæ Martyris, ad particularia facta veniamus. [Sancta nobilem sponsum recusans,] Non modo virginitatem S. Theclæ Patres magno consensu celebrant; sed multi etiam affirmant, sponso nobili fuisse promissam, eoque relicto aut recusato, una cum fide Christiana, S. Paulo prædicante, virginitatem elegisse. S. Epiphanius Hær. 78 num. 16 de iis mentem suam hoc modo aperit: Sed & Thecla, cum in Paulum incidisset, pactas nuptias dissolvit, cum primario cuidam civitatis totius, ac longe diviti, nobilissimo, splendidissimoque desponsa jam fuisset. Verum terrena ideo Sancta illa contempsit, ut cælestium compos esse posset. Consentit S. Ambrosius lib. 2 de Virginibus cap. 3 de institutione per S. Paulum, de sponso recusato, & de virginitate. Verba afferam inferius, ubi agetur de martyrio. S. Gregorius Nyssenus Hom. 14 in Cantica ut Virginem S. Pauli Discipulam ita celebrat: Talem myrrham olim Paulus effundebat ex ore suo, mistam cum puro pudicitiæ lilio, in sanctæ Virginis aures. Ea vero erat Thecla, quæ præclare animo suo defluentibus de lilio guttis intra se receptis, hominem externum morte opprimit, omni cogitatione cupiditateque carnali exstincta. Cujus post perceptam bonam illam doctrinam, & juventus exstincta erat, & externa venustas exstincta, & exstincta omnia corporis sensuum organa, solo sermone in ipsa vivente, per quem totus ei mundus mortuus erat, & Virgo ipsa mundo erat mortua.

[27] S. Joannes Chrysostomus, (aut si quis forte alius est, [minasque contemnens,] auctor Homiliæ dubiæ & mutilæ) tom. 2 Operum pag. 749 exaggeratis primum virginitatis laboribus, de S. Thecla hæc subjungit: Enimvero Puellæ natura cedebat, & quæ apud alios dominatur, & ad coitum furit, apud Theclam virginitatem exercebat. Parentes vero, cum Filiæ inita cum virginitate pacta non nossent, neque fœderis nuptiarum cum illa jungendi causa Christum Dominum de cælo dextram dedisse, multis eam verbosisque comminationibus ad conjugium incitabant. At enim jam aures Puellæ Pauli carmine personabant: “Quæ non est nupta, cogitat, quæ Domini sunt, ut sit sancta & corpore & spiritu.” Et post multa in laudem virginitatis dicta, hæc rursum: Instabat mater, quæ ad nuptias impellebat: at illa Sponsum cælestem his vocibus compellabat. “Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cælo.” Accedebat procus, nuptiali eam colloquio titillans: at illa se cum Christo tacite conjungebat, dicens: “Adhæsit anima mea post te”. Confluebant adulationibus captantes propinqui: at illius menti Paulus contestans obversabatur: “Despondi te uni Viro virginem castam exhibere Christo.” Terrebant judices pœnis: at omnes illa magno animo proculcans, clamabat: “Principes non sunt terrori bonis operibus, sed malis.”

[28] Cum vero statuas virginitatis etiam in viis erigi Martyri oporteret, [& instructa a S. Paulo,] talis quædam Puellæ est exorta tentatio. Liberata judicio, Pauli prædam sectabatur, & rumorem sequuta ducem, viis, quæ ad Paulum ferebant, sese est ausa committere. Porro diabolus Puellam observabat, & cum iter agentem observasset, hostem immittit in Puellam procum, virginitatis tamquam in deserto prædonem. Cumque jam iter perficeret, generosæ Virgini admissarius a tergo procus, & acer indagator, captam eam esse jam inclamabat. Difficiles undique angustiæ urgebant: robustus erat, qui bellum inferebat; infirma, cui bellum inferebatur. Ubinam aliquod illi a perfugio illo perfugium. Tum vero in cælum conversa Virgo ad eum, qui omnibus ubique ipsum invocantibus adest, cum lamentis clamabat: “Domine Deus meus, in te speravi.” … Hic mutila Homilia desinit. Hoc autem factum nullibi inveni, ne in Actis quidem fabulosis. Non est tamen improbabile, S. Theclam, cum Iconii virginitatem suam non fore tutam perspiceret, consilium fugiendi ad Paulum iniisse, ut ejus cura alibi latebras inveniret; sed retractam ex fuga, eaque occasione ad tormenta condemnatam fuisse. Chrysostomus Hom. 25 in Acta Apostolorum de S. Thecla breviter sic loquitur: Audi de beata Thecla. Illa ut Paulum videret, aurum suum dedit. Non est necesse, ut dicamus, Theclam dedisse aurum custodi carceris, ut habent Acta fabulosa. Potuit enim & famulum aut ancillam aliquam auro permovere, ut exitum e domo tutum haberet, aut etiam comitem in via ad Paulum. Quidquid sit, nec volo nec possum certa facere, quæ minus certa apparent ob dictorum ambiguitatem. In Homilia de duodecim Apostolis inter Spuria Chrysostomi tom. 8 pag. 12 Thecla item celebratur, ut instructa a S. Paulo.

[29] [virginitatem servat.] Apud S. Augustinum lib. 30 contra Faustum Manichæum cap. 4 dictus Faustus ait de S. Paulo; Cum Theclam oppigneratam jam thalamo in amorem sermone suo perpetuæ virginitatis incendit. Factum autem non negat S. Augustinus, ad hæc respondens, sed argumentum, quod ex illo perperam contra nuptias sumebat Faustus, tantummodo solvit. Ipse Augustinus in libro de Sancta Virginitate cap. 44 docens, quid Virgini cogitandum sit, ne superbe maritatis se præferat, ait, nescire virginem, utrum sit matura martyrio, cum ad illud subeundum idonea forte sit maritata, doctrinamque exemplo illustrans, ait: Unde, inquam, scit, ne forte ipsa nondum sit Thecla, jam sit illa Crispina. Est autem Crispina præclara martyr Africana, frequenter laudata ab Augustino, de qua agetur ad V Decembris. Innuit igitur S. Augustinus, S. Theclam illustrem esse inter virgines martyres, sicut inter conjugatas præclara est S. Crispina. Nazianzenus Orat. 19 pag. 279 ait, a S. Justina martyre, dum ejus castitas periculo erat exposita, Deum invocatum, qui & Susannam mortis periculo liberavit, & Theclam servavit, illam a sævis presbyteris, hanc a tyranno ipsius proco, patreque magis tyrannico. S. Methodius in Convivio S. Theclam in medio virginum cælesti Sponso occurrentem, & ita de rebus suis loquentem inducit: Mortalibus suspiratam mundi felicitatem fugiens, & vitæ delicias, voluptates, amores, tuis ulnis salutiferis protegi desidero, & tuam videre semper, o Breate, pulcritudinem… Nuptiarum relinquens mortales lectos, & domum propter te, o Rex, auro plenam, venio immaculatis in vestibus, ut admittar & ego beatos intra thalamos una tecum… Dolis elapsa draconis innumerabilibus, o Beate, blandis corruptoribus; præterea vero & ignis flamma & ferarum immanium homicidis insultibus, expectans te de cælo… Oblita patriæ desiderio tuæ formæ sum, Deus Verbum; oblita virginum æqualium choros, & materni jactantiam generis. Omnia enim tu mihi, Christe, tu ipse es. Idem auctor & eruditionem philosophicam pag. 94 S. Theclæ attribuit, euangelica vero ac divina doctrina eam antecelluisse omnibus ait, utpote a summo ejus generis institutam edoctamque magistro Paulo.

[30] Ex allatis porro Patrum textibus habemus, S. Theclam fuisse conversam a S. Paulo, [Dicta Patrum expersa,] eamdemque & virginem fuisse, & ante conversionem juveni nobili desponsatam, post conversionem vero a nuptiis abhorruisse amore virginitatis, eaque occasione multa a sponso, multa a parentibus sustinuisse certamina, in quibus fortiter se gessit ac vicit. In Actis fabulosis sola cum sponso inducitur mater, Theclam ad nuptias hortans, acsi pater ipsius jam ante fuisset defunctus. Verum in dubia Chrysostomi Homilia parentes generatim dicuntur ipsam ad nubendum incitasse, & Nazianzenus de patre nominatim meminit, eumque magis tyrannicum dicit fuisse, quam sponsum ipsum. Hi illa saltem ex Actis fabulosis non hauserunt, eorumque sententia certe ut probabilior præferenda. Præterea in dicta Homilia dubia additur fuga ad Paulum, in qua sponsus Virginem dicitur assecutus. Ejusmodi autem fuga, detrectationi nuptiarum addita, potuit parentes Virginis & sponsum magis exacerbare, ut deinceps noluerint ipsam ut filiam aut sponsam tractare; sed ut noxiam & rebellem judicibus ad pœnam tradere. Attamen, cum factum fit mutilum, nec referatur, quid eo tempore inter Virginem & sponsum sit actum, nolim pro certo edicere, hanc fugam fuisse causam pœnarum, ad quas condemnata fuit Sancta. Verum quæcumque tantorum suppliciorum fuerit occasio, testimoniis Patrum constat, ad ignem fuisse condemnatam, ferisque etiam expositam, & in utroque supplicio mansisse illæsam.

[31] Verba S. Methodii, dicentis, liberatam fuisse ignis flamma, [Sancta igni fuit injecta, & feris] & ferarum immanium homicidis insultibus, supra dedi. Hinc idem pag. 130 & 131 de his simul & præcedentibus certaminibus dicit, quod decus una multiplicis martyrii sæpius iteratis ingentium certaminum claris victoriis gloriose tulerit, in quibus & magnanimitas aggrediendi, & ardor rem gerendi paria fuerunt: magnitudinique consiliorum & mentis ex æquo semper respondit firmitas roburque corporis. Nazianzenus in Carmine ad Virgines tom. 2 pag. 300 ita habet:

Videsne Theclam ereptam ab igne & belluis?

Rursum in Carmine III, cui titulus, Præcepta ad virgines, pag. 59 hæc canit:

Quis Theclam necis eripuit flammæque periclo?
Quis validos ungues vinxit rabiemque ferarum?
Virginitas. O res omni mirabilis ævo!
Virginitas fulvos potuit sopire leones:
Dente nec impuro generosos Virginis artus
Ausi sunt premere, & rigido discerpere morsu.

[32] S. Ambrosius lib. 2 de Virginibus caput tertium orditur hoc modo: [exposita; sed ab utrisque] Ergo sancta Maria disciplinam vitæ informet, Thecla doceat immolari, quæ copulam fugiens nuptialem, & sponsi furore damnata, naturam etiam bestiarum virginitatis veneratione mutavit. Namque parata ad feras, cum adspectus quoque declinaret virorum, ac vitalia ipsa sævo offerret leoni, fecit, ut, qui impudicos detulerant oculos, pudicos referrent. Cernere erat lingentem pedes bestiam cubitare humi, muto testificantem sono, quod sacrum Virginis corpus violare non posset. Ergo adorabat prædam suam bestia, & propriæ oblita naturæ, naturam induerat, quam homines amiserant. Videres quadam naturæ transfusione homines feritatem indutos, sævitiam imperare bestiæ; bestiam exosculantem pedes Virginis docere, quid homines deberent. Tantum habet virginitas admirationis, ut eam etiam leones mirentur. Non impastos cibus flexit, non citatos impetus rapuit, non stimulatos ira exasperavit, non usus decepit adsuetos, non feros natura possedit. Docuerunt religionem, dum adorant Martyrem: docuerunt etiam castitatem, dum Virgini nihil aliud nisi plantas exosculantur, demersis in terram oculis, tamquam verecundantibus, ne mas aliquis vel bestia Virginem nudam videret.

[33] [mansit illæsa,] Rursum Ambrosius in Epistola ad ecclesiam Vercellensem num. 34 eadem brevius disserit hoc modo: Quo munere autem venerabilis Thecla etiam leonibus fuit, ut ad pedes Prædæ suæ stratæ impastæ bestiæ sacrum deferrent jejunium? nec procaci oculo Virginem nec ungue violarent aspero? Quoniam & ipso adspectu virginitatis violatur sanctitas. Auctor antiquus in Homilia de Cæco nato, quæ habetur inter Spuria Chrysostomi scripta tom. 8 pag. 63, de Sancta bestiis exposita etiam meminit his verbis: Quid primæ martyri Theclæ nocuit nudam in theatro certare? Non peccavit denudata, non afficitur ignominia, sed coronatur Sancta. Non meminit S. Ambrosius, nec auctor modo laudatus, de ignis supplicio, quia non susceperant gesta Sanctæ enarranda; sed solum aliquid de ipsa memorarunt, quod conducebat maxime ad rem sibi propositam. Sic, omissa expositione ad bestias, de igne solum fit mentio in Oratione, nomine Cypriani Antiocheni edita, post Opera S. Cypriani editionis Venetæ col. xxx: Assiste nobis, inquit auctor, sicut Apostolis in vinculis, Teclæ in ignibus &c. Consentit S. Maximus, seculo V Taurinensis episcopus, in Homilia de S. Agnete, ubi ait, Agnem, sicut Theclam, flammarum globos evasisse.

[34] [Non magni facienda, quæ nomine S. Zenonis dantur.] Baronius & Grabius addunt etiam textum ex Sermone de Timore, edito sub nomine S. Zenonis Veronensis, recusoque in Bibliotheca Patrum Lugdunensi tom. 3 pag. 403: Adversus Theclam accusator acerrimus linguæ exerit gladium: cum suis sibi ministris publicæ leges insaniunt: stimulis acuitur feritas in ferocitatem, & tamen hominibus mitior invenitur: ne quid scenæ tam diræ humanitatis deesse videatur, immittuntur etiam marina monstra: laciniis omnibus spoliatur Puella, vestitur incendio. Inter tot instrumenta mortis, spectatore metuente, secura calcat genera universa terrorum: incolumis, quasi orbe subacto, de illo feralis caveæ, jam non miserabilis, sed mirabilis, funereo ambitu excedit, victi seculi triumphum reportans, quam tot suppliciis omnes crediderant perituram. Verum S. Zenonis Veronensis, qui seculo IV floruit, scripta non agnoverunt Hieronymus aut Gennadius in suis Catalogis, & bibliographi passim Sermones illos S. Zenoni abjudicarunt, ut magni facienda non sint, quæ de marinis monstris ignotus ille, & forte aliquot seculis junior, ex Actis fabulosis hausit. Prætereo, quod Baronius allegat ex Epistola ad Oceanum de Vita clericorum, olim falso S. Hieronymo attributa, cum nihil habeat dignum Hieronymo. Omitto & alia ab eodem allegata ex Actis Sanctorum minus fideliter scriptis, aut ex Opusculis, quorum non magna est auctoritas, quia sufficiunt Patres allegati.

[35] [Elogium Sanctæ metricum.] Addo tamen, quæ S. Athelmus aut Aldhelmus, Scireburgensis in Anglia episcopus, de quo apud nos ad XXV Maii, in Carmine de laude Virginum cecinit, quia videtur ex Patribus sua hausisse, non ex Actis fabulosis:

Virgo dicata Deo florebat tempore prisco,
Nomine hanc Theclam veteres dixere parentes,
Quæ conversa fuit sacrato dogmate Pauli,
Et Christum sequitur, connubia pacta relinquens.
Virginitatis amor flagrans in corde Puellæ
Dulcia mundanæ sprevit consortia vitæ,
In qua fundavit cælestis gratia mentem,
Sæcula quam penitus numquam mollire valebant.
Durior ut ferro foret ad tormenta cruenta.
Hanc pater & genitrix, pactis sponsalibus ambo
Ad stirpem generis satagebant dedere nuptis *:
Sed mens virgineis ardescens torrida flammis,
Gurgite mundano perfusa, tepescere nescit;
Quamvis verborum rorarent imbre parentes,
Sicut nimbosis stillabant æthera guttis.
Propterea focus & flagrans accenditur ignis:
Vulcanus late fervebat torribus atris,
Ut Virgo felix ferret tormenta rogorum,
Consumptura piam falso sine crimine carnem.
Tali fæmineam sontes molimine spinam
Excruciare student, membratim quatinus ossa,
Si fieri posset, vacuarent cruda medullis.
Sed Deus æterna defendit ab arce Puellam,
Ut voti compos flammas evaderet ignis.
Truditur ad rictus Virgo laceranda leonum,
Diris vero dant muliebres morsibus artus:
Bestia sed sacrum non audet carpere corpus,
Defensante Deo devotæ membra Puellæ;
Dum teneræ carni non usquam sponte pepercit.
Sic Sator electis, cum mundi scammate certant,
Aurea cælestis largitur præmia regni.
Hæc suprema suæ decoravit tempora vitæ,
Purpureo sanctam perfundens sanguine carnem,
Martyr perpetui dum scandit limina cæli.

Hactenus S. Aldhelmus, in fine insinuans, Sanctam violenta morte martyrium complevisse, fortasse quia vidit, passim a Patribus Martyrem vocari.

[36] Hoc unum igitur de gestis Sanctæ superest examinandum, [Thecla certo martyr dicenda:] utrum post ignem & feras superatas, alio tandem supplicio vitam finierit: nam de titulo martyrii Sanctæ debito nulla potest esse quæstio, si sequamur sententiam communiorem & probabiliorem, qua martyres habentur omnes illi, qui tormenta subierunt mortem naturali ordine inferentia, etiamsi divino favore in illis manserint illæsi. Sic martyr habetur S. Joannes apostolus, qui in dolium olei ferventis injectus est, licet ex eo Dei gratia illæsus exiverit. Hac igitur ratione martyr est S. Thecla, quia & igni tradita & feris objecta, ut etiam docet Benedictus XIV feliciter regnans in Opere frequenter laudato de Canonizatione Sanctorum lib. 3 cap. 12, ubi ipsum S. Theclæ exemplum num. 5 adducit. Quapropter merito martyr vocatur, etsi certum esset, non fuisse alio deinde supplicio sublatam. Non solum autem martyr a Patribus vocatur; sed a nonnullis etiam protomartyr, sive prima inter feminas martyr dicitur. S. Isidorus Pelusiota lib. 1 Epist. 160 laudat Tarasium Isaurum, quod primæ martyris Theclæ & mores & templum amaverit. Evagrius similiter lib. 3 cap. 8 protomartyrem nominat: & hic titulus S. Theclæ passim datur a recentioribus Græcis. Si autem consideremus tempus conversæ ad fidem Sanctæ, addamusque causam martyrii, quæ non ex edictis imperatorum, sed ex recusatis amore virginitatis nuptiis petitur; verisimillimum fiet, Sanctam certamina martyrii suscepisse aliquot annis ante imperium Neronis, & ante omnes mulieres martyres. At non constat, an vitam finierit ante alias feminas martyrio coronatas; cum diu certaminibus prioribus videatur supervixisse.

[37] [Baronius vult etiam in pœnis defunctam:] Baronius tom. 10 Annalium pag. 944 in Addendis ad annum 47 evincere nititur, S. Theclam martyrio etiam vitam finivisse, ita disserens: Quod vero in Theclæ Actis, ad finem ipsorum asseritur, ipsam divinitus liberatam a paratis triplicis generis mortis periculis, in solitudinem secessisse, ibi perseverantem nonagenariam decessisse; istud quidem ex omnibus illis nobis haud arridet, cum de his penes antiquiores, quos recitavimus, selectissimos Patres verbum nullum: qui omnes de ipsa ut martyre & consummata martyrio visi sint meminisse: potissimum vero Gregorius Nazianzenus, cum inter insignores martyres, pro Christo necatos, eam connumeret, ut vidisti: & S. Ambrosius, cultor studiosissimus S. Theclæ, in cujus memoriam primaria ecclesia Mediolani fuit erecta, inter alia hæc de ipsa: “At certe Theclam non senectus, sed virtus probavit”. Ita ipse, cum agit de velandis sacris virginibus, in quibus mores potius, quam ætatem spectandam proponit. Et S. Augustinus, cum agit de virginitate, quæ debeat conjunctam habere humilitatem, ne per superbiam virgo super conjugatas se efferat, quas fortasse contingat coronati martyrio, quo careat ipsa, ait: “Unde, inquam, scit, ne forte ipsa nondum sit Thecla, jam sit illa Crispina?”, consummatam plane martyrio Theclam significans, dum consummatam martyrio conjugatam opponit, ut de martyrio facta comparatio æque respondeat. Hæc & alia in eamdem sententiam adduci possunt. Puto autem, quod, deperditis antiquioribus Actis illis martyrii S. Theclæ, iisdemque, ut audisti, ab hæreticis depravatis, quæ omnium traditione præ cæteris prædicarentur, de illa adeo inexspectate liberata de tribus illis præparatis sævissimis mortis periculis, ea ut magis ore omnium decantata, transmissa fuisse ad posteros. Qui vero postea ea scripsit, dum quo mortis genere consummaverit ipsa martyrium, haud adeo exploratum habuerit, sicut acceperat liberatam; ea opinandi atque scribendi occasionem invenerit, ne pulcherrimam Virginem, relictam liberam, ex consuetudine hominum in suspicionem adduceret. Hactenus Baronius, qui his observationibus multum detrahit illis, quæ disputaverat ad fidem Actis conciliandam. Si enim collector Actorum ne noverit quidem, quo mortis genere defuncta sit Sancta, & vel sic ausus fuerit nonagenariam facere, & insolitum mortis genus confingere; qua ratione existimabimus, eidem innotuisse adjuncta multa plane incredibilia, quæ narravit, quave crisi iis fidem vindicare conabimur?

[38] [at hoc argumenta ejus non evincunt;] Verum rationes pro violenta morte allegatas examinemus. Nazianzenus Sanctam numerat inter victimas pro Christo cæsas. Verum Nazianzenus eodem loco iis etiam annumerat S. Lucam, de cujus martyrio similiter dubitatur. Elias Cretensis in Commentario ad locum allegatum col. 322 nec Joannem nec Lucam interemptos ait, & col. 323 Theclæ mortem enarrat, prout in Actis fabulosis refertur. Victimas autem communiter omnes appellavit, inquit, etiamsi quidam minime obtruncati fuerunt; quandoquidem ipsi, quantum ad eos attinebat, Christi causa parati erant, non unam dumtaxat, sed multas mortes oppetere, juxta illud: Tota die mortificamur propter te. An ea fuerit mens Nazianzeni, dubitari utcumque potest. Joannes certe non recte excipitur ab Elia, cum Nazianzenus Joannem primum nominet ante Petrum & Paulum, ideoque Baptistam potius videatur designasse, quam Euangelistam. Attamen de mente Nazianzeni non satis constat, cum Theclam igne & feris liberatam dixerit, nec alia memoraverit Sanctæ supplicia. Verba vero Ambrosii, Theclam non senectus, sed virtus probavit, nihil faciunt ad controversiam propositam. Nam docet Ambrosius, in omni ætate virtutem ad recte vivendum sufficere posse. Itaque, cum juvenis esset Thecla, quando præcipua pro virginitate obivit certamina, noluit negare, ipsam ad senectutem pervenisse, sed in juventute magnam ejus fuisse virtutem docuit. Augustini comparatio inter Theclam & Crispinam nihilo magis evincit consummatum Theclæ martyrium: comparationem enim in eo facit, quod utraque fuerit matura martyrio, uti Thecla ostendit se fuisse, cum igni tradita fuit & bestiis exposita. Consummatam enim martyrio conjugatam, quæ vivit, virgo credere nequit, ideoque virgo tantum cogitare potest, maritatam esse animo bene ad martyrium disposito, uti etiam erat Thecla, licet martyrium morte non consummaverit. Itaque rationes Baronii probabiles quidem sunt; non tamen evincunt, Theclam morte violenta ex vita discessisse.

[39] [& aliunde magis probabile est contranium.] Jam vero cum Patres asserant, igne & bestiis liberatam fuisse S. Theclam; nec ullus eorum alio supplicio occisam scribat, probabilius mihi videtur, ipsam deinde morte naturali obiisse. Verum idcirco minime crediderim, quæ de ejus fine in Actis antiquioribus leguntur, nimirum petra sponte aperta & mox iterum coëunte receptam fuisse Virginem, dum virginitatis ejus hostes nonagenariæ vim inferre parabant. Basilius Seleuciensis totam fabulam nolens exprimere, finem ipsius ex mente prioris refert hoc modo: Haudquaquam vita defuncta est, (ut pervagatior veriorque fert fama) sed viva subsidens, in terram ingressa, quæ, Deo ita volente, in ejus gratiam discessit, seque illi aperuit eo in loco, quo divina ac sacra Liturgiæ mensa constructa, in orbe columnis argentoque fulgente undique cincto est constituta. Hoc, inquam, modo obiisse Sanctam, minus etiam credo, quam tormentis martyrii: neque enim Patres mortem tam admirandam omnes silentio præteriissent, cum Sanctam toties celebraverint. Bailletus ex Mabillonio observat, non fuisse S. Theclam canoni Missæ insertam, indeque argumentum sumit credendi, non fuisse in suppliciis defunctam. At hæc ratio magis urgeret, si plures virgines martyres canoni Missæ fuissent insertæ, & vel unicam ostendere in canone potuisset ex Græcis vel Orientalibus. Quare magis urget silentium S. Methodii aliorumque Patrum de morte violenta Sanctæ, præsertim cum etiam Basilius Seleuciensis crediderit, non fuisse defunctam in suppliciis. Accedit locus emortualis, ex quo colligitur, nec gladio nec alio supplicio occisam esse Sanctam. Cum enim Iconii passa credatur, Seleuciæ vero, ubi nihil passa dicitur, aut prope Seleuciam obiisse; vel sola hæc ratio opinionem de morte incruenta longe probabiliorem facit sententia opposita. Ceterum cum Sancta diu verisimiliter vixerit post conversionem suam & priora certamina; incertum tamen sit, an pervenerit ad ætatem nonaginta annorum, ut habent Acta fabulosa; propius epocham obitus ipsius figere non possumus, quam seculo 1 aut sub initium secundi.

[Annotata]

* al. maculare

* f. nuptum

§ III. Nomen Sanctæ antiquissimis Martyrologiis adscriptum; & quidem diebus variis.

[Memoria Sanctæ ad hunc diem in Fastis:] Martyrologia Hieronymiana S. Theclam certatim annuntiant hoc die, & aliis quibusdam, nisi aliæ ejusdem nominis sint, quæ aliis diebus memorantur. Codex Epternacensis apud Florentinium brevissime habet: In Oriente Teclæ. Corbeiensis: In Seleucia natalis S. Teclæ martyris. Codices Florentinii nonnihil corruptionis contraxerunt, cum ex illis ediderit sequentia: In Seleucia natalis Teclæ virginis, quæ Romæ igne deposita evasit. Hæc ultima certe mendosa sunt; neque enim valet conjectura (quam dedit, sed non defendit Florentinius) potuisse Theclam cum S. Paulo Romam venire, ibique igne liberari, antequam secederet Seleuciam. Nam non modo pro fabuloso Opere habendum est, quod de Circuitibus Pauli & Theclæ fuit confictum; sed etiam pro figmentis habere non dubito, quidquid ex illo Opere de itineribus S. Theclæ cum Paulo Actis fabulosis legitur insertum; quandoquidem constet, noluisse S. Paulum in comitatu suo feminas circumducere. Mendosus item est codex Blumianus, ex quo pag. 1069 locum ita expressit: In Seleucia natalis sanctæ Teclæ, quæ a Roma igne deposita evasit. Rhinoviense & Richenoviensi rectius habent: In Oriente, Teclæ virginis. Item Teclæ virginis meminerunt Augustanum, Labbeanum, & Gellonense, omisso loco, uti etiam habent pleraque a Martenio edita tom. 3 Anecdotorum, & tom. 6 Collectionis amplissimæ. Inter hæc tamen Martyrologium Autissiodorense pluscula habet hoc modo: Eodem die natale S. Theclæ virginis, apud Seleuciam quiescentis, quæ de civitate Hyconio a beato Paulo apostolo instructa est. In Romano parvo per Rosweydum edito brevius ita legitur: Et Theclæ virginis, Seleuciæ quiescentis. Prolixum elogium ex Actis suspectis dedit Ado, omissis tamen Theclæ cum Paulo itineribus.

[41] [Adonis elogium] Illud huc transfero, ut habeat curiosus lector asserta in Actis certamina, licet nonnulla sint minus probabilia: Eodem die, inquit, natale sanctæ Theclæ virginis, apud Seleuciam quiescentis, quæ de civitate Iconio a beato Paulo apostolo instructa est. Quam mater ejus cernens Christianam, & nuptum repudiare, malentem Christo sponso adhærere, quam corruptioni carnis subjacere; pergens ad judicem, accusavit virginem Filiam suam esse Christianam, dicens vivam eam, ut ceteræ mulieres terrerentur, debere ardere. Quam sibi cum jussisset judex adduci, & propositum castitatis ejus perdidicisset, rogum fecit parari, ut illam incenderet. Rapta igitur ab apparitoribus, ut in rogum jactaretur, sponte pyram ascendit, & signo crucis facto, virili animo inter medias flammas stetit. Subitoque facta inundatione pluviarum, ignis exstinctus est, & beata Virgo illæsa virtute superna eripitur. Iterum cum jejuniis, orationibus & vigiliis vacaret, a quodam viro potente comprehensa, perducta est ad præsidem, quod se Christianam diceret. Quam isdem proconsul interrogans, si vere esset, quod accusabatur: respondit, omnino Christianam se esse. Quam continuo præses ad bestias damnavit. Interim tamen, quo subrigeretur, commendatur cuidam nobili feminæ, quæ propinqua cæsaris erat, nomine Tryphena. Sequenti die productæ sunt bestiæ de caveis: sistitur Beata in arenis mediis, stupente populo, quod eam bestiæ minime tangerent. Reducitur beata Thecla ad domum Tryphenæ, ut in crastinum iterum feris objiceretur.

[42] Quam ministri cum de domo repeterent, Tryphena doloris plena sequitur eam usque ad spectaculum, [partim videtur fabulosum,] ubi clamor vulgi & tumultus erat immensus, beatam Theclam spectantium. Nudata vero beata Virgine, dimittuntur ei leones pariter & ursi. Sed nulla ferarum eam lædere præsumpsit. Deinde in fossam aqua plenam, ubi serpentes adunati & collecti fuerant, a furentibus populis cum urgeretur, signo crucis munita insiluit: sed nec ab eis ullo pacto læsa. Iterum atrociores bestiæ parantur: sed ullo modo tangere eam non sunt permissæ. Verum nec adhuc sibi crudelitas modum ponit. Alligatur duobus tauris ferocissimis, ferro candente stimulatis, ut eam discerperent. Qui funibus disruptis, vagabundi huc illucque discurrunt, ac Martyrem nullius mali passam relinquunt. Accersitam denique proconsul eam requirit, quæ, aut unde esset, quia nulla bestiarum eam lædere potuisset. Beata Thecla respondit: Dei vivi tantum sum ancilla. Territus autem proconsul, quod tantæ virtutis esset, induens eam vestibus, edixit sententiam: Theclam, inquit, pietatis ac Dei cultricem relaxo. Dimissa vero, reversa est in domum Tryphenæ, ubi requievit paucis diebus, docens Tryphenam, & domum ejus in fide Domini nostri Jesu Christi.

[43] Inde egressa, venit Seleuciam, ibique exemplo & conversatione vitæ atque etiam doctrina plurimos erudiens, [ut nonnullis observationibus innuitur:] post multa certamina duplicis coronæ, virginitatis & martyrii, requievit in pace. Hactenus Ado, cujus relatio satis clare ex Actis desumpta videtur, sic tamen, ut nonnulla modo magis verisimili conatus sit exponere. Omisit nimirum peregrinationes S. Theclæ cum Paulo & ad Paulum, Actis insertas, indeque omnia Sanctæ certamina, quæ in Actis partim Iconii, partim Antiochiæ ponuntur, loco eodem posuit, quemadmodum revera probabilius est, omnia Iconii contigisse. Præterea ab Actis recessit Ado, imo & a Patribus, quantum mihi apparet, dum S. Theclam dicit accusatam præcipue ut Christianam. Nam Acta & sancti Patres asserunt, Sanctam in judicium vocatam & condemnatam ob detrectatas nuptias. Demum pro phocis, monstris marinis quæ dicuntur fuisse in fossa, in quam secundum Acta insiliit S. Thecla, Ado serpentes substituit. At rectius totum illud de fossa fuisset omissum, ut patribus incognitum & improbabile. Nam verba S. Zenoni Veronensi attributa, & data num. 34, cujus sint ignoramus. Similiter quæ de Tryphena dicuntur, & de tauris, quibus alligata fuerit Virgo, Patrum testimonio carent, ideoque incerta saltem & minus probabilia sunt.

[44] Beda elogio breviori & veriori S. Theclam celebravit, [apud alios eodem die memorata,] ita scribens: Eodem die natale S. Theclæ virginis in Oriente, in Iconio civitate: quæ a Paulo apostolo instructa in confessione Christi, ignes ac bestias devicit: & post multa certamina ad doctrinas multorum veniens Seleuciam, requievit in pace. Rabanus eadem fere dedit. Notkerus vero plura ex Adone aut Actis contexuit, jam satis examinata. Usuardus rursum eadem fere habet cum Beda, sed omisit, nescio, qua de causa, instructam fuisse a S. Paulo. Wandelbertus, dissentiens a reliquis, defunctam in supplicio innuit hoc versiculo: Nonum (Kalendas Octob.) Tecla tenet roseo perfusa cruore. Dominicus Georgius in Annotatis ad Adonem observat, etiam martyrem vocari in Martyrologio Corbeiensi; sed martyrem non negamus; at perfusam cruore ex hac Vita discessisse Theclam, sive in tormentis occubuisse, non asserit Corbeiense Martyrologium, ut observatio illa parum faciat ad propositum. In Martyrologiis recentioribus Thecla passim celebratur ad hunc diem. At, omissis reliquis, solum subjungo verba Martyrologii Romani: Iconii in Lycaonia sanctæ Theclæ virginis & martyris, quæ a sancto Paulo apostolo ad fidem perducta, sub Nerone imperatore in confessione Christi ignes ac bestias devicit, & post plurima ad doctrinam multorum superata certamina, Seleuciam veniens, ibi requievit in pace: quam sancti Patres summis laudibus celebrarunt.

[45] [quo ejus fit commemoratio in Officio.] Eodem die in Breviario Romano præscribitur Commemoratio de S. Thecla cum hac lectione: Thecla virgo, ex illustribus parentibus Iconii nata, a Paulo apostolo fidei præceptis instituta, miris sanctorum Patrum laudibus celebratur. Quæ decimum octavum annum agens, Thamiride sponso relicto, cum eam parentes, quod Christiana esset, accusassent: in ardentem rogum, qui, nisi Christo renuntiaret, ei paratus erat, prius signo Crucis armata, seipsam injecit. Sed igne pluvia, quæ repente exorta est, exstincto, Antiochiam venit: ubi feris objecta & tauris in diversa incitatis alligata, mox conjecta in fossam plenam serpentibus, ex omnibus Jesu Christi gratia liberatur. Cujus ardore fidei & vitæ sanctitate multi ad Christum conversi sunt. Iterum in patriam rediens, in montem sola secessit: deinde multis virtutibus & miraculis insignis, nonagenaria migravit ad Dominum, ac Seleuciæ sepulta est. Quæ in hac lectione minus certa, aut etiam minus probabilia sint, ex disputatis antea satis colligetur.

[46] [Apud Græcos aliosque colitur 24 Septembris.] Græci S. Thleclam celebrant ad XXIV Septembris, quo die in Menologio Sirletiano habet elogium ex Actis contractum, quale etiam est in Basiliano, sed paulo prolixius. Simile rursum Theclæ elogium ad eumdem diem legitur in Menæis impressis, ubi Officium de ea peragendum præscribitur. Mosci ad illum quoque diem celebrant S. Theclam in suis Fastis, uti & Coptitæ ecclesiæ Alexandrinæ apud Ludolfum. Porro festivitatem S. Theclæ a seculo VIII saltem eodem die XXIV Septembris celebratam fuisse a Græcis, colligitur ex Vita S. Tarasii patriarchæ Constantinopolitani, data apud nos ad XXV Februarii. Nam in ea num. 20 legitur, concilii Nicæni secundi sessionem primam fuisse eo die, in quo Thecla aperuit stadium certaminibus fæminarum martyrum. Hanc autem sessionem habitam VIII Kalendas Octobris, in ea ipsa initio legitur apud Labbeum tom. 7 col. 39.

[47] [Eadem ad 22 Februarii Nicomediæ annuntiata,] Aliis quoque diebus memoria S. Theclæ Latinis Fastis adscripta habetur. Ad XXII Februarii in Hieronymianis apud Florentinium hæc leguntur: In Nicomedia nat. Tecle Virginis discipule Pauli apostoli. Consonat fere codex Corbeiensis: & Nicomediæ Theclam eodem die annuntiant Martyrologium Reginæ Sueciæ & Richenoviense. In aliis plerisque Hieronymianis, aliisque Martyrologiis antiquis apud Martenium memoria S. Theclæ eodem die habetur, sed fere sine loco expresso. Rabanus & Notkerus illo similiter die Theclam Nicomediæ annuntiant, & satis longum eidem ex Actis texunt elogium, uti observatum est in Prætermissis ad illum diem, ubi & Beda nominatur, scilicet quale tunc editum erat Bedæ Martyrologium; sed in genuino Bedæ id non legitur. Ex dictis elogiis certum est, a plerisque martyrologis laudatis designari S. Theclam hodiernam Pauli discipulam. Non constat tamen, qua de causa eo die & Nicomediæ fuerit annuntiata: imo etiam dubitat Florentinius, an recte nostra Nicomediæ attributa sit, quia in codice antiquissimo Epternacensi locus non additur. Nihil in re obscura affirmare possum; sed variæ causæ potuerunt efficere, ut eo die Nicomediæ coleretur, quales sunt basilicæ dedicatio, reliquiarum translatio, beneficium ejus patrocinio obtentum.

[48] Memoria S. Theclæ iterum in Hieronymianis videtur recurrere ad XX Decembris. [ad 20 Decembris Iconii & aliis quoque diebus,] Nam eo die Florentinius edidit: In oriente natalis Theclæ, & sancti Liberati. In Corbeiensi: Natalis Theclæ, & sancti Libertini, Zosimi. Hæc quidem aliam insinuare possunt Theclam. At hodierna clarius designatur in Epternacensi codice, in quo legitur: Et in Liconio Theclæ. Legendum esse Iconio res ipsa innuit, & Martyrologium Richenoviense confirmat, cum ita habeat: Et Iconio Theclæ. In utroque Theclæ sine Sociis ponitur, & Iconio tribuitur, ut vix ullum relinquatur dubium, quin designetur hodierna. Rabanus tamen ita rursum habet: In Oriente natale sanctæ Theclæ Virginis, & S. Liberati; acsi crederet, aut Socios esse aut saltem simul coli. At codex Epternacensis Theclam sequenti etiam die repetit, ibique aliam palæstram assignat Theclæ, aliam Liberato aut Liberati, ut ibi vocatur, aliam Zozimo. Theclæ etiam mentio fit in Oriente apud Martenium tom. 3 Anecdotorum in Hieronymiano, cui mille annorum antiquitatem attribuit, & in Morbacensi; uti & apud nos in Labbeano, & in Gellonensi apud Acherium. Quapropter admodum verisimile est, etiam XX Decembris cultam fuisse Sanctam, & nominatim Iconii. In Opere nostro S. Thecla memoratur in Prætermissis ad XVIII & XIX Maii ob translationem brachii, quæ celebratur in ecclesia metropolitana Tarraconensi in Catalonia. Historiam translationis dat Antonius Vincentius Domeneccus in Sanctis Cataloniæ ad XVIII Maii, sed Joannes Tamayus in Martyrologio Hispanico eamdem posuit ad XIX Maii. Plura de illa translatione deinde dicentur.

§ IV. Sepulcrum Sanctæ prope Seleuciam in Isauria: celeberrimus ejus ibidem cultus: ecclesia ipsius seculo IV aut citius structa: alia eidem a Zenone erecta.

[Sancta defuncta prope Seleuciam, ubi magnificam] Basilius Seleuciensis, etiamsi Acta S. Theclæ ita conscripserit, ut fabulis non careant, & in miraculis referendis modum subinde excedat, fidem tamen meretur in iis, quæ ad sepulcrum & cultum Sanctæ spectant, cum illa præ ceteris nosse potuerit, nec credendus sit tantæ fuisse impudentiæ, ut falsa voluerit scribere de iis, quæ omnibus eo tempore poterant esse perspecta. Ubi autem narraverat, Sanctam secessisse Seleuciam, de loco, ad quem inde recessit, & ubi mortua est ac sepulta, hæc subjungit: In hac igitur civitate diversata, eaque delectata, verticem montis vicinum, qui ad Meridiem adsurgit, occupans, hunc suæ habitationis locum, quemadmodum Elias Carmelum, & Joannes desertum, eligit. Deinde mortem ipsius enarrans, ait, vivam ingressam in terram, ubi nos sepultam post mortem credimus. Hoc autem factum asserit eo in loco, quo, inquit, divina ac sacra Liturgiæ mensa constructa, in orbe columnis argentoque fulgente undique cincto est constituta. Fuit igitur altare magnificum constructum supra locum, ubi jacebat Sanctæ corpus. Unde, inquit auctor, tanquam ex canali virginalis suæ beneficentiæ, copiose ibidem profluentis, contra omnem dolorem atque ægritudinem salutares remediorum fontes egentibus postulantibusque emittit; ita ut locus ille publica jam medicinæ officina, & commune terrarum orbis propitiatorium sit effectus.

[50] [ædem sibi dicatam habuit, multaque clientibus præstitit,] Itaque templum ejus vel potius urbem (nam in urbis postea figuram, usum, pulcritudinemque transiit) nunquam sine civibus & peregrinis reperias, omnibus undique eo confluentibus; his quidem solum ob reverentiam loci, votaque inibi facienda, & aliquid rerum suarum ipsi Divæ dedicandum consecrandumque eo properantibus; illis vero ad morborum insuper ac dolorum dæmonumque, quibus forte tenentur, curationem auxiliumque obtinendum. Et mox: Hoc certum, neminem, qui curationem liberationemque malorum suorum ibi postularet, repulsam passum fuisse; neminem obliquis dubiisque verborum ambagibus (cujusmodi præclaris illis dæmonibus Pythicisque oraculis frequentes sunt) delusum, famamque, quod sperata curatione excidisset, incusantem abiisse. Sed omnes omnino aliquid eorum, quæ postulant, quorumque indigent, consequuti, ita laudes decantantes, gratias agentes, ac bene precantes redeunt, ut majora, quam quæ fama celebraverat, quamque speraverant, miracula morborumque curationes sese comperisse arbitrentur. De hoc templo S. Theclæ meminit S. Isidorus Pelusiota, cujus verba dedi num. 36. S. Gregorius Nazianzenus Orat. 21 in laudem S. Athanasii pag. 386 meminit de concilio Arianorum Seleuciæ habito, eaque occasione de templo S. Theclæ his verbis: Ubi fanum est sanctæ & egregiæ virgini Theclæ. Idem in Carmine I de Vita sua pag. 9 testatur, se, ut episcopatum fugeret, ivisse Seleuciam, ibique diu mansisse. Verba, prout Latine reddita sunt, subjungo:

Primum fuga me confero Seleuciam,
Ubi virgo Thecla fanum habet celebre admodum:
Illic peregi tempus haud sane breve.

[51] [Peregrinationibus quoque ibi honorata fuit,] Theodoretus in Vita SS. Maranæ & Cyræ, data apud nos ad III Augusti, refert Sanctas illas, quæ vitam vivebant admodum austeram, peregrinatas esse ad sepulcrum S. Theclæ, iterque illud, cui ibidem in Annotatis centum circiter ac viginti milliaria unius horæ attribuuntur, jejunas confecisse. Et cum victricis Theclæ templum, inquit, quod in Isauria est, visere libuisset, ut caritatis in Deum flammas undique accenderent, jejunæ similiter ierunt (ut ante Hierosolymam) redieruntque. Usque adeo divinum illas philtrum extra se rapiebat: sic illas divinus erga Sponsum amor dementabat. Hoc exemplum luculenter ostendit, quam celebre fuerit templum S. Theclæ; cum laudatæ Sanctæ ab hominum commercio semotæ viverent, nec alias legantur peregrinationes instituisse, quam hanc & Hierosolymitanam.

[52] [quam Christianorum pietatem Patribus probatam,] At vereor, ne Ittigius, num. 20 laudatus, hujus peregrinationis causa Sanctas illas, ut superstitiosas traducat, iisque addat S. Gregorium Nazianzenum, imo & Augustinum, Hieronymum, Chrysostomum, aliosque sanctos Patres, qui peregrinationes ad sepulcra Sanctorum frequenter commendant. Audi, lector, & ride, quam benigne alter heterodoxus tractet S. Augustinum. Christianus Augustus Salig in Opusculo de Diptychis veterum cap. 12 num, 7 ait: Equidem in eo Augustinum aliquid humani passum esse concedo, quando ad memorias & corpora martyrum multa miracula & prodigia, ægrotorumque sanationes contigisse & sibi persuadet & narrat, ut illis mundus in fide in Christum roboraretur firmareturque. Largiendum id est nimiæ boni pastoris credulitati, quæ sanæ & incorruptæ ipsius doctrinæ de neganda Sanctis invocatione non officit. Hæc ultima dicit, quia ex negato Sanctis cultu latriæ ab Augustino inferre voluerat, negari ab eodem Sanctorum invocationem, cum tamen num. 7 adduxisset hæc Augustini verba: Injuria est enim pro martyre orare, cujus nos debemus orationibus commendari. Et mox martyres commemorari dicit, non ut etiam pro eis oremus, sed magis ut orent ipsi pro nobis.

[53] Vel sic tamen Augustinum ex parte suum facere nititur, [antiquorum hæreticorum auctoritate impugnant quidam hæterodoxi.] & num. 8 alios Patres magis aperte sibi contrarios agnoscit his verbis: Sed pro aliis Patribus non spondemus, eos tam incorruptas de recitatione martyrum ex diptychis fovisse cogitationes. Ex his mox nominat Hieronymum, Basilium, Nazianzenum, Nyssenum. At vicissim Patres suos in aciem educit his verbis: Tres præcipue invocationis Sanctorum impugnatores fuerunt in antiquitate, Vigilantius, Eunomius & Aërius, qui invalescenti superstitioni tum jam obviam iverunt, sed nil inde emolumenti, nisi odiosum hæreticorum titulum retulerunt. Cur nihil aliud præter titulum hæreticorum retulerunt, nisi quod eruditissimo seculo IV scriberent contra communem Ecclesiæ sensum? Verum nos deliro homini relinquamus Patres, hæreseos stigmate a seculo IV inustos, quos adoptat & contra Patres nostros defendit, & Ittigio, cujus occasione nonnihil interrupimus narrationis filum, respondeamus, malle nos cum iis, quos ille superstitiosos vocat, ad beatorum sedes ascendere, quam cum hominibus, qui Patrum antiquiorum religionem abjecerunt, & non nisi pertinaci errore contra omnem antiquitatem se tueri conantur, ad impiorum loca descendere. Redeo ad S. Theclam.

[54] Aliam ecclesiam a Zenone imperatore eidem Sanctæ structam fuisse, [Alia ecclesia Sanctæ a Zenone imperatore erecta.] seculo V ad finem vergente, discimus ex Evagrio lib. 3 cap. 8, ubi docet, quomodo Zeno, imperio expulsus a Basilisco, illud recuperaverit, ita scribens: At Zeno, cum sanctam ac multis certaminibus illustrem protomartyrem Theclam vidisset in somnis, ut perhibent, ipsum incitantem, & restitutionem imperii ipsi pollicentem, Byzantium versus castra movit. Cumque eos, a quibus obsidebatur, muneribus corrupisset, Basiliscum, qui jam biennio regnaverat, imperio expulit, & ad sacrarium ecclesiæ confugientem hostibus dedidit. Quamobrem Zeno amplissimum templum, opibus ac venustate eximium, protomartyri Theclæ in urbe Isauriæ Seleucia dedicavit, multisque imperialibus donariis illud exornavit: quæ ad nostram usque ætatem illic servantur. Hæc post tempora Basilii Seleuciensis contigerunt. At beneficia, quæ ille narrat, excitare potuerunt Zenonem ad colendam singulari pietate S. Theclam, præsertim cum natione esset Isaurus. Si quis contra beneficium, quod Zenoni collatum dicitur, objicere voluerit, Zenonem minus pium fuisse, nec recte de fide sensisse, respondebimus, varios Sanctos non solum piis beneficia præstitisse, sed subinde etiam impiis. Si quis tamen apparitionem Zenoni factam pro certa habendam non crediderit, non repugnabo; modo non dubitet de ecclesia per ipsum constructa.

§ V. Beneficia & miracula Sanctæ ex Basilio Seleuciensi.

[Beneficia Sanctæ in quodlibet hominum genus.] Cum Basilius Seleuciensis multa, ad propositum nostrum parum spectantia, miraculis S. Theclæ admisceat, & profanam eloquentiam nimis affectet, ex beneficiis tantum eligere illa decrevi, quæ pium lectorem nequeunt offendere, alia vero mittere, aut brevissime solum perstringere. In præfatione pag. 135 de beneficentia Sanctæ generatim ita loquitur: Inter Sanctos autem hosce vel præcipua est martyr Thecla, semper præsens, semper ad obsecrantes ventitans, eosque exaudiens, omnes omni tempore candide intuens, valentes, ægros; lætos, tristes; iter aqua, iter terra facientes; in periculum adductos, extra periculum constitutos; singulos, universos, domos, familias, oppida, populos, exteros pariter ac cives; incolas, peregrinos; viros, mulieres; dominos, famulos; seniores, juniores; copiosos, egentes; magistratus, privatos; in exercitu, in foro, in bello, in pace versantes. Quin etiam Judæis sæpenumero conspiciendam sese obtulit, eandemque potentiam in ipsos quoque ostendit, monitionis aut etiam increpationis loco salutem ipsis conferens. Et ut sermonem in pauca contraham, omne genus hominum pervadens, omnis gratificationis genere miracula sua in illos edit: sicut rursum adversus omnes flagitiosos, ipsamque exacerbantes, vim suam infestam iramque exercet, ita ut nec pie viventium curam unquam deponat, nec facinorum nefariorum auctoribus parcat, nunc hoc nunc illud manifestissime agens; utroque autem cum severitatem, tum humanitatem suam re ipsa testatam faciens. Hactenus Basilius generatim.

[56] [Dicitur Sancta idolo imposuisse silentium, de quo non constat:] Mox ad singularia descensurus, Ab illis porro, inquit, exordiar, quæ ipsa maxime in causa sua contra dæmones perpetravit. Verum dubitari potest, an satis certum sit, quod primo loco refert. Sarpedon promontorium est Ciliciæ non longe distans Seleucia, quæ civitas olim erat in Cilicia Aspera, sed postmodum Isauriæ longius extensæ facta est metropolis. In illo autem promontorio sepultum fuisse ait hominem impium, quem Sarpedonium nominat. Impium autem illum, aut potius dæmonem, a gentilibus cultum fuisse asserit, iisque responsa dedisse. At, inquit, simul atque ad hæc loca Virgo adventans, fines eorum attigisset, culmine hoc occupato, loquacissimum vatum deinceps compescuit, silentium imperavit, & in hunc usque diem prorsus elinguem reddidit. Fuit igitur hoc beneficium, si verum est, non defunctæ, sed viventis S. Theclæ: sed mallem illud audire ex teste antiquiore. Certe mox in secundo miraculo dictis suis contraria narrat ipse Basilius: referens enim mulierem Judæam ad sepulcrum Sanctæ sanatam, ait, ipsam prius ludificatam fuisse ab incantatoribus & a Sarpedonio, sanitatem pollicentibus. Certe non capio, quomodo sanitatem diu post promiserit, si a S. Thecla perpetuum eidem impositum fuit silentium.

[57] [mulier ex crure confracto sanata:] Secundum miraculum potest esse verum, modo mittamus adjectam illam contradictionem. Alia mulier ethnica erat, inquit, sed nec Judæis nec Christianis contraria. Hæc lapsa e mulo crus confregerat, malumque contraxerat immedicabile. At postquam mulier, inquit, … in templum delata fuisset, multisque cum lacrymis & gemitibus… Martyrem supplex implorasset; antequam tres integri effluxissent dies, pedibus ipsa suis insistens abiit; ut nec manuducentis auxilio amplius indigeret; sed contento (ut aiunt) cursu domum suam properaret. Addit, mulierem jussu Martyris abrasas circa sepulcrum sordes afflicto pedi imposuisse, itaque pergit: Dixit hæc (Sancta,) fecit illa: & miraculum huc usque ab ipsa, & ab illis, qui eam ambulantem, currentem, pedumque exercitio utentem viderant, & (quod amplius est) ex hujusmodi miraculo Christianam effectam, & quidem talem Christianam, qualem tam illustri experimento edoctam fieri par fuit, prædicatur. Curatio enim pedis una etiam animæ sanitatem produxit: & hoc pacto utraque ex uno eodemque miraculo provenit.

[58] Quod tertio loco refert, non tantas habet certitudinis notas. [alia] Quare pauca de illo mihi sufficient. Mulier nobilis, Bassiana nomine, degebat Seleuciæ obsidis loco … ob pacta conventa, quibus a depopulatione pax spondebatur. Hanc fuisse Christianam, & assiduam in ecclesia S. Theclæ, multis enarrat. Cum autem gravida esset, nocte quadam eo usque dicitur afflicta fuisse & æstuasse, ut ad puteum vicinum accederet, in eumque se præcipitare vellet. Tunc eidem apparuisse dicitur S. Thecla, digitoque suo modicum aquæ eidem aspersisse, atque ita ipsam refrigerasse. Atque hæc, inquit, non per somnium, sed visu verissimo facta fuere. Cujus etiam rei testis, qui tunc ex ea filius natus est, Modestus nomine, inter vivos etiamnum agens, & urbem, quæ a pace nomen habet (Irenopolis in Cilicia) exornans: qui hoc ipsum miraculum maxima cum venustate deprædicat; ut est vir comitate omni, & musico lepore eximius.

[59] Quartum similiter compendio tradam. Mulier, cujus nomen non edicit, [diversi] quam tamen satis notam fuisse omnia adjuncta innuunt, nupta erat Bytiano exercitus ductori sub Theodosio II, de quo meminit Socrates lib. 7 cap. 18, ut dixi num. 19. Hæc dolebat de mariti sui infidelitate, quod jura matrimonii libidine sua violaret, & S. Theclæ supplicabat. Martyr vero hoc ipsi beneficium confert, ut protinus moribus viri in melius commutatis, amorem, quo in illas (famulas) illicite exarserat, in hanc decenter traduceret. Indignatur deinde auctor, quod mulier illa, defuncto Bytiano, deinde Gregorio cuidam, homini vili, nupsisset.

[60] Quinto loco refert auctor, in festo nuptiali, quod splendide erat apparatum, [generis] furto ablatam fuisse zonam ingentis pretii, fure ipsam alicubi abscondente sub terra. Cum inde luctus esset ortus in convivio, dicitur S. Thecla Paulam, nuptæ matrem, monuisse, eique locum, situm, furem indicasse. Atque hac ratione, ait auctor, luctu omni absterso, hilaritatem nuptiis convenientem restituit; Paulamque ut fidelem, & moribus sibi gratis præditam, hoc miraculo condecoravit.

[61] Ad sextum ita pergit: Simile etiam in quadam supellectilis suæ accuratius reconditæ portione edidit. [beneficia.] Nam ex crucibus ipsi dicatis unam quidam surripuerat, & quadam viæ parte, quæ ex urbe ad ædem ejus ducit, intra virgultum studiose defoderat. At Martyr … quendam ex ministris ac ædituis suis adit, iterumque furis ac loci indicium facit, sacramque crucem loco, unde asportata fuerat, reddit.

[62] Quod sequitur septimum, videtur testatissimum. Miraculum autem, [Cæcovisus restitutus,] inquit, in Pausicaco editum, quis volens silentio prætereat? Licet enim inter tenuiores & opifices censeretur, in eodem nihilominus numero cum iis, qui copiis opibusque ac nominis splendore præstant, Martyris miraculo dignus est habitus. Hic igitur Pausicacus, vel medicorum incuria, vel inscitia, in oculorum ægritudinem quum incidisset, Martyris beneficio denuo lumen, quo destitutus fuerat, recuperavit. Mox refert, ipsum ad Virginis templum venisse, ibique diu precibus institisse. Tum subdit: Recepit autem (lumen oculorum) ad hunc modum: Squamis enim quibusdam, ut aiunt, ex oculorum parte interiori decidentibus, una etiam caligo, quæ pupillarum aciem hebetaverat, excidit, ac pristinum illi lumen rediit. Sicque qui hunc non parvo tempore cæcum viderant, eundem diu postea oculis utentem, consuetaque sibi munia obeuntem, naves in flumine subducentem, onera ferentem, atque ex iisdem rebus, quas prius exercuerat, sibi victum corrogantem conspexerunt. Cujus rei testis universa Seleucia, ejusdem patria & civitas fuit.

[63] [item pueri oculus sanatus:] Octavum in pauca contraho. Infantulus quidam, recens ab uberibus amotus, nimio vagitu in periculum alterius oculorum amittendi venerat, ita ut malum deinceps omnem medicinæ facultatem superaret. Hunc nutrix prehendens, ex urbe finitima, quæ Olba nuncupatur, descendit, nimirum ad templum Sanctæ, ut sequitur. Hic autem pauca observanda de Olba. Stephanus revera Olbam prope Seleuciam posuit. At Cellarius in Geographia antiqua tom. 2 pag. 143 credit, Olbam a Stephano confusam fuisse cum Holmo vel Holmis. Potuit nomen oppidi modis diversis scribi. At certum ex hoc loco est, Olbam recte poni prope Seleuciam. Jam vero post data verba ait auctor, nutricem multis precibus institisse pro oculo pueri; puerum vero ita sanatum affirmat. Cum luderet in area ecclesiæ, ubi multæ aves grandiores pascebantur: grus in puerum insilit, & rostro oculum illum male affectum, & deinceps extinctum pertundit. Eadem percussione factum dicit, ut multum mali humoris ex oculo effluxerit: quo expurgato, inquit, tum primum infans videre, & reliquum oculorum lumen recuperare cœpit, ita ut non amplius oculorum adspectu imminutus esset, sed integer perfectusque domum rediret, magnam urbi, patri, avo, admirationem movens. Quorum ille Pardamius, avus vero Anatolius, qui etiam ecclesiæ istius sacerdos est, nuncupatur.

[64] [oculorum malum totius fere civitatis sublatum.] Notabile est, quod sequitur nonum, itaque exponitur a Basilio: Et quandoquidem in oculorum mentionem incidimus, nequaquam illud quoque taciti prætereamus, quod proximis temporibus contigit. Omnibus enim id nobis compertum est, qui etiam miraculi sanationisque fructum percepimus. Quum enim superioris anni æstate universalis quædam oculorum ægritudo civitatem hanc invasisset, humore copioso & acri ex superiori capitis parte in oculos sese invehente, adeo ut nullus amplius medicis reliquus esset locus remediis ad hoc malum tollendum utendi; propterea quod humor dilabens continenter medicamentum ciliis impositum illitumque elueret, ac proinde oculi omni ope destituerentur, & medici malo victi, & ad summam consilii inopiam redacti, quid faciendum sibi esset, hæsitarent, præsertim eodem ipsi quoque morbo cum ceteris correpti (omnes enim illa labes nemini parcendo depascebatur.) Martyr ob mali immanitatem, ita late per homines fusam, miseratione commota, in suo templo humanæ naturæ officinam salubrioris medicinæ aperit, & omnes undique ad se convocat; noctu uni quidem eo vitio laboranti id ipsum imperans, at per illum omnibus edicens, ut quicumque in illam ægritudinem incidissent, lavacri sui aqua uterentur. Hæc una quippe ad oculariam illam labem, quæ hactenus grassabatur, expugnandam apposita erat, virtute tamen Martyris temperata, remediumque urbi universæ præstantissimum. Ita ut ulterius jam publica via non caperet homines, cum planctu & lacrymis ascendentes, lætos autem & cum gratiarum actione redeuntes; ascendentes, inquam, oculis compressis & clausis, descendentes vero ciliis diductis atque apertis. Neque vero id beneficium lavacri adeo exilis, & ea aquæ penuria laborantis, res erat (quippe quod vix ad unum hominem sanandum sufficiat) sed copiosissimi atque uberrimi fontis. Et populus quidem omnis, qui tanto numero concurrerat, dum latices assidue e piscina hauriri cernit, ne non satis esset, animum despondebat. At non Martyris gratificandi studium se remittebat; nunc hos quidem complectendo, sanando, dimittendo; nunc illos iterum excipiendo, curando omnesque eadem incolumitate domum amandando: ita ut trium aut quatuor dierum spatio intra paucissimos, qui eo morbo laborarent, numerus consisteret. Quorum etiam incredulitati aut vitæ improbitati attribuendum existimo, quominus & ipsi commune subsidium opemque paratam fuerint adepti. Aut fortassis ideo evenit, quo mali gravitatem cognitam haberemus. In quibus enim permansit, his cæcitatem attulit; quando aut ambos illis oculos, aut certe alterum eorum prorsus ademit. Tanta pestis & diabolicæ hujus machinationis atrocitas erat: quæ tamen miraculo hocce ita victa fuit, & profligata, ac de medio sublata, acsi nunquam omnino exstitisset.

[65] Quod pro decimo subjungit Basilius, plus fabulæ aut credulitatis popularis forsan habet, [Cultus Sanctæ Dalisandi in Cappadocia:] quam veritatis. Affirmat, S. Theclam magno in honore esse Dalisandi. Cujus nominis oppidum reperitur in Cataonia, præfectura Cappadociæ contermina Ciliciæ. Et mox: Quum enim eximio illam cultu veneretur, ipsa quoque ab eadem illustre miraculum est consecuta. De festivitate ibi olim celebrata, quam maxima hominum undique affluentium frequentia insignem dicit, fidem facile habebo. Verum quod ait, ejus festivitatis tempore, sive in ejus pervigilio, Virginem videri solitam curru igneo sublimem per aëra ferri, & Seleucia Dalisandum venire, non adeo credibile videbitur eruditis, & certe testem requirit magis abhorrentem a fabulis, quam ab iis abhorreat Basilius Seleuciensis. In fine addit: Hanc eandem Dalisandum sæpe eadem Martyr obsidione liberavit, ex montis illo vertice conspecta, & cœlestis ignis more intuitum hostium fulgore perstringens, percellensque & ab obsidione depellens. Sunt etiam, qui miraculi hujus adhuc recordentur, & ejus narratione glorientur. Simile prodigium aliquando evenire potuit in incursionibus Isaurorum prædatorum, indeque oriri occasio alterius fabulæ confingendæ.

[66] Tum pro undecimo beneficio subjicit verbosam historiam de Selinunte, [ecclesiæ eidem exstructa Selinunte in Cilicia:] maritimo Ciliciæ oppido, quod cum aliquando ab hostibus captum fuisset, contra eosdem deinde defensum dicit. Ait, incolas monitos fuisse a Sancta, ut sibi erigerent ecclesiam in angusta semita, per quam hostes oppidum ceperant. De monitione illa per Sanctam merito dubito; templum tamen exstructum credo; & hostes repulsos, cum de hisce ita loquatur: Atque hoc ipso, quo hæc scribo, tempore idem accidit. Illi enim, quod imperatum erat, quam citissime exequuti, ibidem templum excitarunt: atque hoc quasi muro se adversus viam illam hostesque munierunt. Qui hostes, cum alias sæpe, tum etiam nunc intrare aggressi, nequaquam incolas latuerunt; sed cum multo dedecore recesserunt.

[67] [prædones Isauri cæsi:] Duodecimum ponit miraculum, nimia prolixitate extensum, quo dicit Isauros templi sui prædones punivisse. Rem compendio subjungo. Fatetur, prædones aliquando expilasse templum S. Theclæ, sed malo suo. Denique, inquit, incursione aliquando facta, id ipsum templum, quippe multo auro abundans, & complurimis aliis divitiis locupletatum, cepisse ac subjugasse, sacrisque thesauris expilatis, Lestrigoniam patriam suam festinasse… At Virgo, cum aliquantulum ipsorum temeritati concessisset, scilicet ut ingrederentur, spoliatent, convasarentque sacrum ornatum, eoque facto excederent, seseque in fugam darent; ita eorum exercitum fertur fuisse ludificata. Nam fugientibus in urbem suam Lestrigoniam (quæ ad Occasum nobis totique plagæ Orientali sita est, crebrisque, & qui ad nubes usque sese attollunt, montibus disterminata) præcipuum amentiæ eorum perfugium, adspectum ipsis immutans, mentem invertens, & Orientem versus, ac ad subjectum Orienti campum sine labore, sine strepitu, omnes simul compellens, militibus nostris ad expeditam cædem aptavit. Qui, re intellecta, dolore tanti facinoris, & Numinis instinctu, in ea, quæ dixi, loca, prona & equitatui accomodata delati, omnes, cujuscumque illi ætatis, jugularunt, idque tanta celeritate, ut eodem die tanta hominum cædes & cœpta & finita fuerit, tropheumque statutum, & sacra ornamenta ab ipsismet victoribus Martyri reportata: qui pæana canentes, exultantes, laudes Divæ prædicantes, quæ Martyris erant, eidem rursus dedicaverunt. Post multa asserit, nullum ex prædonibus superfuisse ad acceptæ cladis nuntium apud suos referendum. Testes beneficii in fine adducens, ita loquitur: Neque vero illi tres aut quatuor tantum sunt, exiguus & suspectus numerus; sed urbes integræ, populique universi, & qui ab Oriente ad nos usque accedunt, quique a nobis rursum in ipsam Asiam (proprie dictam) extenduntur. Fama enim miraculi, & horror stuporque ex eo enatus, omnia longe lateque pervasit.

[68] [concursus Cilicum ad Sanctæ ecclesiam:] Tertio decimo loco refert pœnam Mariano Tarsensi in Cilicia episcopo, ut vult, illatam, & hanc ejus occasionem. Dissensio erat inter Marianum Tarsensem & Dexianum Seleuciensem episcopum. Itaque instante, inquit auctor, Virginis (S. Theclæ) festo, quo omnes præsertim Cilices, ad nos concurrebant, (ut etiamnum concurrunt; &, quoad homines erunt, idem a singulis fiet, cum Martyris venerandæ, tum animarum suarum privati commodi causa; ita ut & terra & mare coangustetur præ multitudine populorum, domorum, familiarum, huc confluentium) ille exurgens, in ecclesia sua publico edicto profectionem huc ad nos, & ad Martyrem fieri vetat… Sed quum vixdum tale quid perpetrasset, suæ stultitiæ, seu dementiæ potius, pœnas dedit. Neque enim ultra quintum aut sextum diem Capaneus ille temeritati isti suæ supervixit.

[69] [hunc prohibens morte, ut vult auctor, punitus:] Mox decimo quarto loco nititur probare ex visione, quam narrat, mortem Mariano inflictam fuisse in pœnam, vindicante se S. Thecla. Visio autem illa refertur, ut mox relata est multitudo populi ad Sanctæ festivitatem concurrentis, non sine exaggeratione, inquam. Mentem igitur auctoris compendio exprimam. Castor, ex Lycaonia genus ducens, sed Seleuciæ habitans, in pervigilio festivitatis S. Theclæ dicitur vidisse sanctam Virginem immitiori oris habitu,… Marianumque & ejus in se injuriam clara voce accusantem, suppliciumque se mox de illo sumpturam comminantem. Quæ res vere ipsi per visum oblata, & non somnium fuit. Statim enim mors illius est consequuta: ita ut duo hæc eodem evenerint tempore, ut scilicet Castor visionem suam referret, & alii quidam nuntium de Mariani morte apportarent.

[70] Tum decimum quintum ponit miraculum, alteram eamque geminam, [sepultura defuncti in ecclesia Sanctæ prohibita.] si vera narrat, S. Theclæ apparitionem, nolentis defunctum in templo suo sepeliri. Quidam, inquit, in hac curia orator, Eusebius nomine, cujus hodieque magna nominis celebritas ob ingenuitatem, sermonis leporem, comitatem, quodque fidei esset integerrimæ: hic, inquam, Hyperechium, dum in vivis ageret, partim quod ex una urbe … oriundi essent, partim vero ob viri sollertiam, & in omni virtutum genere præstantiam, in summo amore ac pretio habetat. Quem proinde in hac ipsa urbe Seleuciæ mortuum etiam in iis, quæ ad justa funerea attinent, magnificentissime cohonestare cupiens (majorem autem & ampliorem nullum alium honorem esse arbitrabatur, quam si exequiæ ei fierent, & sepeliretur in Martyris templo) a Maximo præclarissimo sanctissimoque viro, hujus tum ecclesiæ antistite (& olim condiscipulo S. Joannis Chrysostomi) petit, quo id sibi facere, & Hyperechium in dextera ad Meridiem spectante templi Martyris porticu inhumare liceat. Quod cum Maximus, vir admiratione dignus, quod hominem revereretur, fieri permisisset: ingressi templum, quibus curæ est sepulcra conficere, quum opus aggrederentur, & pavimentum incidere inciperent, repente Martyr his intervenit, ipsos increpans, audaciam accusans, verbis castigans, &, ut recederent, imperans. Addit, operarios recessisse, sed postea, quod Sanctam non cognovissent, ad opus rediisse: tum vero a Sancta iterum apparente ita territos fuisse, ut nullum illorum membrum non contremisceret ac concuteretur. Demum ait, Sanctam sequenti nocte Maximo episcopo etiam apparuisse, sepulturamque illam ne permitteret, præcepisse, additis hisce: Nihil enim commercii esse locis ad orandum destinatis cum sepulturis; præterquam si quis e vita egressus vere mortuus non sit, sed Deo vivat; dignusque sit, qui eadem domo ac tecto cum martyribus utatur; quemadmodum divinus ille Symposius, ut divinus item Samus ille, & si quis alius proxime ad illos accesserit. Laudatus Symposius fuit episcopus Seleuciensis seculo IV, quod de Samo item suspicatur Lequienus tom. 2 Orientis Christiani Col.amp; 1013. Ceterum merito dubitari potest, an verba, quæ S. Theclæ attribuit Basilius, non sint auctori potius attribuenda.

[71] Hic autem pro decimo sexto narrat visionem, quam sibi obtigisse dicit, [Visio, quam auctor sibi oblatam dicit:] ita scribens: Quo tempore de hoc miraculo scribebam (neque enim decet, ut, quod mihi tunc per Martyrem accidit, reticeam) tale quid mihi obvenit. Indiligentior jam & segnior eram in miraculis ejus conquirendis conscribendisque, ut culpam meam fatear: animoque deinceps remissiore pugillares & stylum capessebam, quod de illorum indagatione & collectione desperarem. Cui ita affecto & oscitanti visa mihi Martyr juxta assidere, ubi cum libris congredi soleo; & quaternionem, in quo hæc mea manu ex pugillaribus transcripta erant, auferre & legere, atque gaudere & subridere, ipsoque vultu significare, quasi his meis scriptis oblectaretur, innuereque institutum a me opus absolvi oportere, neque imperfectum relinqui, quoad, quæ quisque novisset, quæque a singulis adhibito studio intelligi possent, discere liceret. Unde effectum est, post visionem illam, timoremque ex eo mihi concitatum, alacrior postea evaserim ad pugillares & stylum in manus resumendos, idemque faciendum, quoad ipsa jusserit. Tillemontius existimat, exiguam huic relationi fidem habendam, neque immerito ob methodum scribendi, qua usus est Basilius. Cum tamen non dicat, visionem illam vigilanti sibi oblatam; fieri potuit, ut in somno viderit, quæ vigilans mente volvebat.

[72] [aliavisio:] Decimum septimum est de Dexiano episcopo, ipsius Basilii decessore, qui præfectus tum adhuc erat eorum, quibus templi custodiendi cura incumbebat. Rem trado compendio. Isauris omnia depopulantibus, illorum metu Dexianus omnem argenteum aureumque ornatum in urbem transtulit. Displicuit Sanctæ hæc cautela, idque per visionem quibusdam virginibus in templo cubantibus indicavit, si credimus auctori. Quare Dexianus ornatum omnem, sacramque & divino cultui dedicatam supellectilem, ex urbe collectam, in templum restituit.

[73] [blasphemas punitus,] Ex eo, quod miraculum ponit decimum octavum, colligere licet, festivitatem S. Theclæ ad plures dies celebratam fuisse, cum illud dicat postremo festivitatis die contigisse, aut potius post noctem illius diei. Rem fuse relatam brevissime perstringo. Ait, Orientium quemdam, patria Irenopolitanum, ore impuro blasphema in Sanctam verbæ protulisse, eodemque die correptum fuisse a dæmone tam atrociter, ut nec in tertium diem durare posset, sed de medio a dæmone sublatus fuerit.

[74] [uti & alii] Quod subjungit prolixo sermone decimum nonum, nihil prodigii habere videtur, sed pœnam duobus improbis modo naturali inflictam. Erant illi quoque Irenopolitani, qui ad festivitatem Sanctæ venerant, non orandi studio, inquit, sed libidinis explendæ. Certe virginem quamdam, ut narrat, jam abduxerant, ut violarent: quod tamen perfectum non fuisse affirmat. Utrumque vero pœnas dedisse ait: Nam alter, inquit, in flumen hoc ex pontone, ipsum ad nos trajiciente, deturbatus periit … alter vero alio rursum mortis genere & ipse e medio sublatus est, eodem uterque tempore ac loco extincti.

[75] [quidam,] Vigesimum rursus pœnam continet Pappi cujusdam decurionis, qui collegam in officio suo habuerat Aulerium defunctum, cujus filiis injuriam intulisse dicitur Pappus. Hac de causa ait auctor S. Theclam Pappo in somnis adstitisse, præmissaque gravi objurgatione, eidem prædixisse, sequenti hebdomada eodem die moriturum. Tum asserit, ipsum ex terrore confestim gravi correptum esse malo, professumque fuisse injustitiam suam, sed prædictam pœnam non effugisse. Vix igitur, inquit, prænuntiata dies illuxerat, quum ille sublatus est, & prædictionis veritas exitu comprobata. Ab hisce tristibus, quæ breviter tantum perstrinxi, quia pleraque adjuncta, aut vix credibilia sunt, aut parum ad Sanctam spectant, ad lætiora se progressurum ait Basilius.

[76] [Lues animalium abacta, indeque sacellum Sanctæ exstructum:] Itaque vigesimum primum narrat hoc modo: Anni tempus erat æstivum, & cicadarum cantus, solisque nimii supra caput ardores, & gravis quædam morbi vis mulos, equos, boves, asinos, oves, &, ut verbo dicam, omne genus animalium depascebatur, ita ut lues illa magna consilii inopia animique sollicitudine omnes afficeret; vastatis vicis & agris, quin & in urbe splendidissimis quibusque ædibus exinanitis, nulla penitus curationis ratione sese offerente, quod mali origo ignota esset, & undenam tanto impetu irruisset, nesciretur. Neque enim id ex iis, quæ peribant, animalibus deprehendere licebat, quod eo malo correpta, priusquam sentiretur, de medio tollerentur, multaque simul confertim interirent. Quum ergo desperata jam res esset, & omnem humanam sollertiam vinceret, denuo benigna hic ac præpotens Martyr, pecudum pereuntium & hominum eas amittentium miserta, medicinam præsentissimam protinus indicat. Fontem enim nunquam antea existentem, neque ab ullo nostrum aut priscorum conspectum, subito ebullientem efficit, idque non procul, aut in extera quapiam regione; sed in eo ipso loco, ubi rursum eidem sacellum est dedicatum. Est autem hoc antrum e regione templi ad solem occidentem situm, amœnissimum ac suavissimum, quodque singularem voluptatem adferat, sive inambulare, sive immorari, sive maxima cum quiete precibus inibi vacare, & ex animi sententia, quæ a Martyre postulaverit, impetrare quis cupiat… Ex hoc itaque fonte, ita subitarie excitato, Martyr omnibus animantibus morbo affectis sanitatem deprompsit. Erat ergo videre omnem semitam, omnem viam publicam, tam ex planis quam ex editioribus locis huc spectantem, huc ducentem, equis, mulis, ovibus, capris, asinis, quin & canibus, suibusque, ad unum hunc locum, sanitatem potius tunc ac medicamentum, quam aquam ebullientem, contendentibus repleri. Tum quodcumque animal aqua exiret, non ægrum jam amplius, sed perinde acsi non tam aquam, quam ipsammet salutem, inde hausisset, viribus corroboratis exsiliebat, & ad suum quodque agrum ac domum melius, quam antea, habens, ad solita opera exercenda festinabat.

[77] De eodem fonte loco 22 mox subdit: Ferunt etiam tum temporis quendam, [fons Sanctæ animalibus] inter cives spectatissimum, equum suum ægrum & graviter laborantem (scapulis nimirum retro versum contortis, & reliquum corpus in contrariam partem agentibus, ac neruorum, ut aiunt, contractionibus gressum anteriorem impedientibus) periclitandi potius gratia, num ex tam manifesto discrimine eripere illum posset, quam quod illi rei fidem haberet, ad aquam illam misisse: Martyrem autem, non ignorantem tentandi sui causa id factum fuisse, Mariano suum quoque equum salvum remisisse. Neque ullus est, opinor, cui non probe cognitum sit, ipsum abditos hosce animi sui sensus divulgasse, & insperatam equi curationem, ac Martyris vim tam præsentem supra modum fuisse demiratum Quod ait auctor de tentatione, non putem explicandum de tentatione proprie dicta, quæ peccatum est; sed potius de defectu certæ fiduciæ ut vix speraret equum sanandum, mitteret tamen, quod crederet, se forte illo beneficio gavisurum. Aliter quidem loquitur auctor, sed plura alia affert minus probabilia, & nonnulla prorsus inepta, quæ passim roscidi.

[78] Aliud rursum de eadem aqua ponit vigesimum tertium. [& hominibus benefuus.] Quin & fama est, inquit, Cyprium quendam patricium, ex maxime illustribus natum parentibus, visu orbatum, nuntio, qui de hac aqua erat, excitatum trajecisse, eoque medicamento adhibito, ad Cyprios suos, recuperato visu, rediisse. Hoc, ut studiosus lector advertere poterit, minus certo affirmat. Deinde ad sanationem litteratorum se accedere profitetur.

[79] Primum itaque prolixam satis historiam narrat de Alypio, Olympii grammatici patre, qui Seleuciæ docebat grammaticam. Hic, ait, aliquando in morbum gravem & vitæ discrimen comminantem incidit. De quo sanando quum medici jam desperassent, malumque humanam deinceps opem vincere censeretur, atque omnis vitæ spes virum destitueret; ad Martyrem, unicum hujusmodi malorum perfugium, se recipit; templumque ingressus, de cetero omnes illinc sanitatis recuperandæ rationes suspensas habuit. Tum refert somnium, in quo ægrotans visus est videre S. Theclam, ab eaque accipere manu calculum pulcherrimum, quo sanitas eidem restitueretur. Expergefactus autem, & manum explicans, nihil invenit, & se in errorem inductum, & somnium illud vere somnium fuisse conjectavit. Verum sequenti die Olympius filius calculum in via offendit, cujus specie & magnitudine captus, … eo accepto, ludens inambulansque ad patrem pervenit. Cujus ut lecto adstitit, & ille calculum in manu ejus animadvertit, munus Martyris agnoscens, statim arripuit, manibusque complexus, evestigio longo atque difficili morbo est liberatus. Mirabilis enimvero sanatio, modo satis sint certa, quæ narrat auctor.

[80] [sanationum] Mirabile quoque, quod de Isocasio sophista gentili, sed diu post converso, vigesimum quintum subjungit. Isocasius, inquit, e litteratore sophista factus, &, titulo illo amisso, hunc nihilo magis re adsequutus, Ægis Ciliciæ urbe aliquando adversa valetudine laborans, deinde multæ atque altæ solitudinis, ut ægri solent, desiderio cupidus, ad templum Martyris, parum ab urbe sejunctum deducitur quasi eo in loco potissimum hujus sui voti compos futurus. Multam igitur inibi quietem nactus, paullulum obdormiscens, cum quiete sanitatem recuperat, edoctus a Martyre, quid facto opus foret, idque exequutus ac morbo levatus, quando exprobrata ipsi infidelitate, opem tamen suam minime invidit. Hunc enim fere in modum præclarus ille Eudoxius, vir illustris, ac valde insignis, nihilque perinde ac veritatem in pretio habens, qui Tarsum pulcerrimam urbem sua inhabitatione exornat, nobis narrare ac referre solebat. Aliud rursum hic Sanctæ templum insinuatur prope Ægas Ciliciæ civitatem.

[81] [variis] Vigesimo sexto loco affirmat, S. Theclæ beneficio sanatum Aretarchum sophistam Seleuciensem, eumque gentilem, quem ut indoctum & a fide alienum vehementer perstringit. Hic, inquit, in gravissimum renum morbum cum incidisset, ut præ nimio dolore mortem sæpenumero speraret; imo ob magnitudinem cruciatuum eam adamaret; auxilium nihilominus salutemque a Martyre est consequutus, medelam remediumque ipsi certissimum fore pollicente nocturnum lucernæ, qua ipsius locus collustratur, oleum. Cujus ille copiam sibi fieri postulans, seseque eo inungens (quo etiam ægritudinem suam una abstersit) sanitatem nactus, ab impietate tamen minime est liberatus. Pro sollertia enim acrimoniaque scilicet ingenii sui, quum auctorem remedii dicat ac fateatur, alii tamen beneficium sanitatis acceptum refert.

[82] [ipsique auctori præstita.] De se num. 27 varia etiam nec parce refert, ita ordiens: Usque adeo porro litterarum amans est Martyr, itaque laudibus oratoriis delectatur (poterat hoc omitti) ut referre operæ pretium existimem eorum aliquid, quæ mihi, & in memetipso evenerunt. Quod ita esse, nec me falsum dicere, ipsa novit, a qua factum est. Conventus enim anniversarius ejus agebatur, & ad orationem exiguam de laudibus festi habendam me quoque comparaveram. Non quod præclarum aliquid, aut ipsa condignum, in medium posse proferre existimarem; sed quod hac ratione ejus benevolentiam aliquam mihi venarer; præsertim quod vel parce se colentes noverit maximis beneficiis remunerari. Quumque unus jam tantum dies ad orationem habendam restaret, ægritudo quædam perquam gravis, quæque maximum dolorem afferret, mihi in aurem incidit, ita ut penitius illa distenderetur, & ab interioribus convelleretur, spiritumque violentum per concavum capitis sinum impelleret, vehementemque ob id intus sonitum excitaret; adeo ut spem omnem jam dicendi amitterem, & in majoris mali exspectatione versarer; quin & rubore perfundi inciperem, quod, cum orationem me habiturum plerique existimarent, instante jam tempore speciminis edendi, ordinem institutumque desererem. Quæ omnia ne mihi contingerent, Martyr prohibuit, noctu adstans, & aurem mihi prehendens vellensque, ac pauca expressa sanie, omnem dolorem dissolvens. Qua ex tortuosis imperviisque, ut ita dicam, meatibus elapsa, in dicterio comparui, … & pauca quædam dixi. Eam autem Martyr mihi vim gratiamque in dicendo largita est, ut aliquis esse, & mediocriter dixisse judicarer, maximamque admirationem, ex nullo tamen meo memorabili dicto, concitarem. Eadem Martyr frequenter mihi, in senatum sacerdotalem numerumque concionatorum ac pontificum jam adscripto, præsens adfuit, & de nocte apparens, librum quempiam chartamve præbuit, quod non obscurum approbandi nostri argumentum ducebam, & esse videbatur. Sin, cur ita facere mihi visa fuerit, potius dicendum est, res postea consequuta id abunde declaravit. Insinuat, a Sancta incitatum se fuisse ad gesta & miracula conscribenda. Quid porro de omnibus his censendum sit, & an mera fuerint somnia, quæ Basilius suo sensu explicuerit, prudens lector judicet.

[83] Subjungit auctor pro miraculo 28 relationem satis prolixam de Calliste uxore cujusdam Papiæ. [Nonnulla] At mihi pauca sufficient. Affirmat, faciem Callistes venenosis pharmacis deformatam fuisse a muliercula, quæ cum ejus marito Papia perdite vivebat; Callisten vero confugisse ad S.Theclam, ab eaque edoctam, qua medicina pristinum vultus decus reciperet. Hoc modo, si auctori credimus, rursum Calliste excellentissimæ formæ præstantia marito suo est conciliata.

[84] Sicut non admodum videtur certum, revelatione S. Theclæ didicisse Callisten remedium, quo formam reciperet; sic nihilo certius apparet, Sanctæ attribuendum esse, quod detectum fuerit, de quo loquitur in vigesimo nono. Bassiana quædam ob dissidium cum propinquis commorabatur in templo S. Theclæ, ibique secum habebat pauxillum quid auri sui, inquit: annuli fere & parva quædam monilia hæc erant. Hæc furto ablata fuerunt: sed Martyr, ut vult auctor, furtum fecit manifestum, ut illa, quæ furtum commiserat, aperte convicta, Bassianæ aurum suum reddiderit, & deinceps ita temperanter vixerit, ut hic ejus lapsus tegeretur.

[85] Trigesimo & ultimo loco incipit narrare miraculum, quod vel ipse imperfectum reliquit, [& auctoris,] vel deinde e codice excidit. Ut autem miraculum, inquit, quod nuper accidit, pro ultimo referamus: quamquam ultimum neque est, neque unquam erit miraculorum Martyris: quamdiu enim homines erunt, etiam miracula ab ea, tanquam a fonte, semper manabunt, semper ebullient, semper efflorescent, semper omnimodam sanitatem afferent. Sed, ut ut est, etiam illud commemorandum, quomodo mulier quædam admodum illustris, & nobili familia orta, Dosithea nomine. Hic narratio abrumpitur, & subditur: At de his satis. Quare editor in margine hæc notat: Desunt quædam: ni forte auctor narrationem studio abrumpat.

[86] [qui multa dicit omissa, conclusio.] Demum auctor multa generatim dicit, & studium, quod in colligendis miraculis adhibuit, pluribus exponit. Lubet hæc ipsa, licet subinde nonnihil invicem pugnantia, huc transferre. At de his satis, inquit. Quænam enim utilitas immenso mari guttas aliquot instillare? Neque, si plura dicere luberet, invenire etiam possim. Quippe qui vix hæc ipsa corrogaverim, & huc illucque circumquaque cursitans, congregans, colligensque, tanquam ex fundo quopiam diuturnioris temporis atque oblivionis miracula in unum concinnaverim; ut solent lapillos maxime celebres eorum mercatores. Sed neque pauca insuper restant; neque hæc, quæ retulimus, ex multis major pars est: sed numerus eorum tantus, ut ejus ratio omnino subduci nequeat. Neque mihi a natura pennæ tributæ aut adamantinum robur, quo omnes terras mariaque penetrando, ex singulis urbibus, regionibus, vicis, domibus ea universa colligam: quum & collectio hujusmodi vires meas excedat, neque ulla omnino scriptio sufficiat; imo nec vita ita longa detur, quæ satis multitudini adeo infinitæ miraculorum recensendæ. Quare, ut dixi, cursum orationis meæ, de illis susceptum, hic sistam, ne videar ea, ad quæ pervenire non possim, inutiliter consectari. Itaque, unum hoc si addidero, multos viros ad summam pietatis laudem Martyris ope pervenisse, multas item feminas virtutis studio per eandem exercitatas fuisse, silentium agam. Tum recenset viros seminasque aliquot virtute præstantes, subditque: Quorum omnium, sive virorum, quos enumeravi, sive feminarum, vita ac mores ex Dei præscripto instituti, miracula sunt Martyris, & quidem iis, quæ superius recensui, potiora. Nam quid præclarius de illis dici queat, quam quod tantus cœtus sub Martyris ductu ad pietatem præire cœperit, quorum quarumve singulis universus mundus non est adæquandus?

§ VI. Brachium S. Theclæ seculo XIV ex Oriente in Hispaniam translatum.

[Cum Jacobus II Aragoniæ rex audivisset de corpore S. Theclæ,] Ubi modo servetur corpus S. Theclæ, non invenio, licet nonnulli illud variis locis perperam attribuant. Joannes Marieta in Sanctis Hispaniæ lib. 4 cap. 57 ait, corpus S. Theclæ servari in ecclesia metropolitana Tarraconensi, ipsius nomini dicata, in Hispania sive Catalonia. Verum ex referendis patebit, solum esse brachium, quod eo translatum fuit. De hujus igitur brachii translatione primum agamus. Domeneccus in Sanctis Cataloniæ ad XVIII Maii translationem illam narrat ex vetusta, ut ait, relatione, & ex Litteris Jacobi II Aragoniæ regis, quas recitat ex tabulario regio Barcinonensi. Affirmat, ecclesiam Tarraconensem antiquitus S. Theclæ dedicatam fuisse, & ideo archiepiscopum cum capitulo & civibus institisse apud Jacobum II Aragoniæ regem, ut per legatos suos reliquias S. Theclæ peteret ab Armeniæ rege, in cujus ditione tunc Sanctæ corpus dicebatur servari. Ex eo tamen lector inferre non debet, S. Theclæ corpus Seleucia in Armeniam fuisse aliquando translatum. Nam eo tempore,quo hæc agebantur, Cilicia, in qua latius sumpta etiam est Seleucia, parebat regi Armeniæ Oscino vel Ossinio, ut colligitur ex conciliis Sisensi & Adanensi, in Cilicia celebratis, quorum prius figitur anno 1307 sub Leone Armeniæ rege, posterius sub Oscino Leonis successore & Joanne Papa XXII, qui factus est Pontifex anno 1316. Mortem autem Ossinii regis Armeniæ Odoricus Raynaldus refert ad annum 1320, ut concilium necessario sit figendum inter 1316 & 1320. Dicta vero concilia edita sunt apud Clementem Galanum in Opere de Conciliatione ecclesiæ Armenæ cum Romana part. 1 cap. 28 & 29.

[88] Jam vero Epistola Jacobi II Aragoniæ regis ad Onsinum (ut ibi scribitur) Armeniæ regem, [servato in ditione regis Armeniæ, ab hoc per legatum] qua petuntur reliquiæ S. Theclæ, data legitur 2 Nonas Septembris anno Domini MCCCXIX, ut omnia recte congruant, & legati, qui cum dicta Epistola ad regem Armeniæ missi dicuntur, Tarsum aut ad alium Ciliciæ portum navigare potuerint. Totam itaque ex Domenecco Epistolam subjiciam, correctis tamen mendis aliquot grammaticalibus ex Martyrologio Hispanico, in quo similiter edita est. Illustri & magnifico principi, amico nostro charissimo Onsino, Dei gratia regi Armeniæ, Jacobus per eandem gratiam rex Aragonum prosperorum incrementa successuum cum salute. Serenitati vestræ præsentium serie notum fiat, noviter ex fide dignorum relatibus ad nostrum pervenisse auditum, quod corpus beatæ Teclæ virginis, seu pars ipsius corporis, habetur in partibus regni vestri. Sane cum in civitate Tarraconæ, infra regni nostri limites situata, metropolitana ecclesia sub ipsius beatæ Teclæ titulo sit fundata, cujus fundatio a prædecessoribus nostris initium habuit ab antiquo, anxia nos devotionis cura sollicitat, ut, quia præfatæ metropolitanæ, quæ multum honorabilis est, quæque multa in his partibus antiquitate præfertur, adeo quod ab ejus fundatione citra anni mille ducentum & ultra lapsi sunt, ut certis comperitur scripturis, intitulata est sub prædictæ Virginis nomine, aliqua de ejus reliquiis in prætacta ecclesia haberentur: ex quibus & nostra ac subditorum & cunctorum declinantium ad has partes fidelium erga ipsam Virginem devotio augeretur, fides reformaretur, eique honor & reverentia intentius præberentur. Et, si hoc vigilanter appetimus, devote agimus, quod est pium, prædecessorum nostrorum sequentes vestigia, qui pie & devote antefatam metropolitanam ecclesiam sub nomine & honore præfatæ Virginis fundaverunt.

[89] Igitur serenitatem & charam amicitiam vestram præcordiali & intima affectione, [& litteras ejus partem petiit;] prout charius possumus, deprecamur, quatenus ob honorem & reverentiam omnipotentis Dei, ac exaltationem & gloriam prædictæ beatæ Teclæ virginis, attento, quod nedum ad hujusmodi reliquias in his partibus, verum etiam ad totum ipsius Virginis corpus erga partes, ubi tumulatum quiescit, harum partium fidelium incolarum devotio peraugebitur: nec non ob specialem nostri gratiam, velitis & placeat vobis de reliquiis prædictis beatæ Virginis aliquam magnam partem transmittere, de qua nedum præfatam metropolitanam, verum etiam alias cathedrales ecclesias ei suffraganeas ornare & ædificare ad honorem & exaltationem Domini nostri & prædictæ beatæ Virginis, ac devotionem in meritum nostri omniumque fidelium valeamus. Et, si forte sub districtu vestro præfatum corpus seu ejus reliquiæ non habentur; placeat serenitati vestræ de his procurare habere totaliter, ut cum effectu nobis, ut præmittitur, transmittatis, credentes, si libet, circa hæc his, quæ Simon Salzeti, subditus & fidelis noster, lator præsentium, (quem propter hoc ad vestram destinamus præsentiam) duxerit verbaliter referenda. Porro quia hujusmodi sanctuaria non sic honeste possunt per laïcos, sicut per clericos, ministrari: propterea duos clericos presbyteros, viros utique honestæ vitæ & conversationis laudabilis, prædictæ Tarraconensis ecclesiæ beneficiatos, ad partes vestras una cum dicto Simone providimus destinandos, qui prædictas reliquias sub sigillo vestro devote recipiant, easque honeste tractent, & ad nos deferant simul cum nostro nuntio supradicto. Ex hoc quippe & Deo & prædictæ Virgini reddetis obsequium, & bonorum, quæ proinde subsequentur, operum efficiemini participes, nosque id vehementer habebimus placidum, & regratiabimur vobis multum, in agendisque vobis placidis reputabimus pro hoc specialiter nos astrictos. Dat. Barchinonæ 2 Nonas Septembris anno Domini MCCCXIX. Bernardus de Fonte mandato regio, facto per præpositum Tarraconæ.

[90] [accepit autem brachium anno 1320 Barcinonem delatum,] Acceptis his litteris, legati conscenderunt navem grandem Guilielmi Guerau, mercatoris Tarraconensis, eaque appulerunt in ditionem regis Armeniæ, ut narrat Domeneccus. In Armeniæ portum delatos, imperite scripsit martyrologus Hispanus, cum Armenia nullibi mare attingat. At in portum aliquem Ciliciæ appellere potuerunt, indeque ad regem terrestri itinere proficisci. Certe ad regem Armeniæ pervenerunt, eique non solum litteras memoratas, sed varia etiam dona, eaque pretiosa, quæ Domeneccus enumerat, obtulerunt; humaniterque ac honorifice fuerunt excepti. Postmodum, exposita legationis causa, rex consilium cum suis prius inire voluit, & deinde legatis dixit, concessurum se regi Aragonum brachium S. Theclæ, reservato tamen sibi pollice. Dedit igitur per suos rex Armeniæ brachium sine pollice, illudque involutum telæ aureæ, & thecæ argenteæ impositum. Hæc vero theca argentea majori rursum ligneæ inclusa fuit. Addidit etiam rex Acta authentica testimonium præbentia de brachio S. Theclæ, quæ anno 1320 scripta testatur Domeneccus; donaque pretiosa & litteras Jacobo Aragoniæ regi inscriptas. Hisce omnibus acceptis, legati Aragoniæ regis eidem rursum navi se crediderunt, comitante honesto aliquo clerico regis Armeniæ, ac felici navigatione Barcinonem pervenerunt, ut refert Hispanice Domeneccus. Hæc omnia anno 320 contigisse, insinuant epistolarum epochæ. Cum enim verisimiliter legati ad regem Armeniæ pervenerint ante finem anni 1319, omnia ibidem tempore hiemis aut veris peragi facile potuerunt, legatique in æstate anni 1320 Barcinonem appellere.

[91] [indeque Tarraconem portatum] Verum non statim Tarraconem fuit missum sacrum illud depositum. Nam rex Jacobus, qui Barcinone erat, intellectis omnibus, jussit thecam Barcinone exornari laminis argenteis, & legatos deinde cum sacris illis reliquiis ad Portum Salauri *, indeque in Gostantin misit, ut ibi servaretur, donec solemnitate magna in urbem Tarraconensem inferretur. De tempore, quo facta est solemnis illa translatio, non recte invicem consonant dicta Domenecci. Ait, factam anno 1323, & die Dominico, XVIII Maii. Ait dies XVIII Maii illo anno non erat Dominicus, sed feria quarta, ut colligitur ex littera Dominicali illius anni b. Martyrologus Hispanus de anno consentit; de die autem festivitatis hæc notat ad XIX Maii: Hujus festivitatis diem alii in antecedentem (XVIII Maii) alii in præsentem rejiciunt, quia ecclesia Tarraconensis die Dominico post Pentecosten V consuevit hoc celebrare festum. Non valet ea ratio, quia Dominica quinta post Pentecosten numquam potest incidere in XVIII aut XIX Maii, sed potest in XVIII & XIX Junii. Et revera anno 1323 Dominica quinta post Pentecosten concurrit cum die XIX Junii, quemadmodum ex Paschate illius anni, quod fuit XXVII Martii, coligi potest. Itaque suspicio esse potest, translationem factam Dominica quinta post Pentecosten, incidente anno 1323 in XIX Junii: non ausim tamen id certum dicere ob exiguam martyrologi Hispani in scribendo accurationem; præsertim cum Domeneccus asserat, festum translationis fixum fuisse Dominica quinta post Pascha. Verum, quidquid sit de die, solemnitatem translationis maximam, quam fuse refert Domeneccus, breviter saltem perstringamus.

[92] Jacobus Aragoniæ rex ad eam festivitatem venerat Tarraconem, [summa cum pompa, ibique depositum in metropolitana Sanctæ dicata.] eoque vocaverat præcipuos regni sui proceres: archiepiscopus Tarraconensis, Eximenus de Luna, similiter acciverat episcopos sibi suffraganeos, abbatesque & Priores, clericosque in dignitatibus constitutos. Loca omnia, per quæ longissimum agmen pie procedentium cum sacro brachio transire debebat, erant exornata. Tanta autem erat ordinatæ processionis multitudo, ut præter confraternitates multas, primum agmen constituentes, aliaque agmina subsequentia, cereos gestantium numerum ultra quatuor millia extendat auctor; canonicos vero, aliosque clericos dignitatibus insignes, abbatesque & Priores septem millia trecentos quinquaginta & quatuor fuisse affirmet. Post tantam ecclesiasticorum multitudinem incedebat archiepiscopus Eximenus de Luna, gestans brachium S. Theclæ sub umbella ditissima, latus dexterum ipsius stipante Jacobo rege, sinistrum Alphonso regis filio. Umbellam ferebant primariæ nobilitatis viri, inter quos erant duo regis filii, Petrus a dextris, & Raimundus Berengarius a sinistris. Post sacras reliquias sequebatur primaria nobilitas magno numero. Ut verbo dicam reliqua, nihil deerat ad magnificentiam, qua sacrum illud pignus ad urbem Tarraconensem ecclesiamque metropolitanam delatum est, ibique depositum in altari S. Fructuosi, dum archiepiscopus solemne Sacrum decantavit, assistentibus episcopis Cæsaraugustano & Ilerdensi.

[93] Translationem hanc insigni miraculo fuisse illustratam, [Miracula in translatione & postmodum facta.] testatur Domeneccus, & post ipsum martyrologus Hispanus, cujus verba huc transfero, rescissis tamen iis, quæ non habet primus auctor. Non defuere, inquit, tantæ translationis festivitati miracula: nam sacerdos, Raymundus Castellon nomine, qui per sexdecim annos oculis orbatus incedebat, invocato S. Theclæ virginis & martyris nomine, … protinus visum oculorum … recepit. Aliud postea secutum ita refertur: Quædam fœmina, uxor Raymundi Palmer de Valls, quæ per biennium epilepsia laboraverat, cum in ecclesiam duceretur, ut ante aram, ubi reliquia condita erat, pernoctaret, emisso voto de offerendo sanctæ Virgini & martyri sex librarum cereo, … dum ea nocte evigilabat, integre se sanatam invenit, idque populo manifestavit, inquit Domeneccus. Tertium addit uterque, quod etiam referunt Hieronymus Surita in Annalibus Aragoniæ lib. 10 cap. 39 ad annum 1387 & Ribadinera in Vita S. Theclæ. Martyrologus Hispanus ita habet: Ab incursibus militaribus defendit S. Thecla suæ jura ecclesiæ: quod expertus dicitur Petrus hujus nominis IV Aragonum rex. Qui distrahere Tarraconensis cathedralis ecclesiæ possessiones cupiens, militem adversus eas armatum dimisit, qui penitus omnes devastavit. Quod beata Virgo & martyr sacrilegium vindicavit: nam noctu regi apparens illi alapam inflixit, qua infaustus rex brevi e vivis discessit. Fusius de hac controversia & morbo Petri IV agit laudatus Surita, affirmans, regem infirmum coram aliquot episcopis & viris primariis præcepisse, ut ecclesia Tarraconensis in omnia jura sua restitueretur.

[94] [Corpus antea Tarracone non servatum.] Ceterum ex hactenus dictis de translatione brachii S. Theclæ facile colliget studiosus lector, errasse scriptores illos, qui affirmarunt, corpus S. Theclæ servari in ecclesia metropolitana Tarraconensi, sed errore multis communi, quo ex parte aliqua totum asseritur. Error ille, qui non semper ita detegi potest, fons est plerarumque controversiarum & contentionum, quæ in Ecclesia de possessione sacrarum reliquiarum sunt exortæ. Liquet præterea, prorsus commentitia esse, quæ Joannes Tamayus in Martyrologio Hispanico ad XIX Maii, tamquam ex Luitprandi Adversariis, retulit his verbis: Anno tertio Sisenandi sub Audace Tarraconensi Pontifice, arca per mare Mediterraneum, angelo duce, devecta est Tarraconem cum parte corporis S. Theclæ V. M., discipulæ S. Pauli, cum inscriptione intus reperta, quæ significabat hoc: Anno DCXXXIII excepta est cum ingenti gaudio præsulis & civium: & re scripta per epistolam ab Audace præsule regi Sisenando, miram Hispaniæ lætitiam attulit. Miror, Tamayum tam fuisse simplicem, ut fictitia illa Adversaria hic laudare præsumeret, cum ex litteris Jacobi Aragoniæ regis, supra recitatis, clarum fiat, reliquias S. Theclæ ante annum 1319 non fuisse Tarracone.

[Annotata]

* vulgo el puerto di Salo

§ VII. Spicilegium de apparitionibus, ecclesiis, reliquiis, aliisque ad Sanctam spectantibus.

[S. Thecla S. Martino sæpius apparuit,] Sulpicius Severus in Dialogis de Vita S. Martini Dialog. 2 cap. 14 insinuat, S. Theclam cum aliis sanctis virginibus frequenter apparuisse S. Martino. Nam Gallum ita narrantem inducit: Quodam die ego & iste Sulpicius pro foribus illius (S. Martini) excubantes jam per aliquot horas cum silentio sedebamus, ingenti horrore & tremore, acsi ante angeli tabernaculum mandatas excubias duceremus: cum quidem, clauso cellulæ suæ ostio, nos ibi esse nesciret. Interim colloquentium murmur audivimus, & mox horrore quodam circumfundimur, ac stupentes nec ignorare potuimus, nescio quid fuisse divinum. Post duas fere horas ad nos Martinus egreditur: ac tum eum iste Sulpicius (sicut apud eum nemo familiarius loquebatur) cœpit orare, ut perquirentibus indicaret, quid illud divini fuisset horroris, quod fatebamur nos ambo sensisse, vel cum quibus fuisset in cellula collocutus; tenuem enim nos licet, & vix intellectum sermocinantium sonum pro foribus audisse. Tum ille diu multumque cunctatus (sed nihil erat, quod ei Sulpicius non extorqueret invito) incredibiliora forte dicturus sum, sed, Christo teste, non mentior, nisi quisquam est tam sacrilegus, ut Martinum æstimet fuisse mentitum. Dicam, inquit, vobis: sed vos, quæso, nulli dicatis: Agnes, Thecla & Maria mecum fuerunt. Referebat autem nobis vultum atque habitum singularum. Nec vero illo tantum die, sed frequenter se ab eis confessus est visitari.

[96] In Continuatione Historiæ episcoporum Virdunensium apud Acherium in Spicilegio tom. 12 pag. 262 & 263 alia refertur S. Theclæ cum beatissima Virgine Maria apparitio, [item semel cum S. Maria Berengario Virdunensi episcopo.] facta Berengario episcopo Virdunensi, & imperatoris Ottonis I consanguineo, in pœnam salutarem. Multis autem referentibus audivi, inquit auctor, quod ejus pes ante mortem factus est aridus: nam quadam die descendente eo ad ecclesiam beatæ Mariæ, invenit clericum quemdam solo prostratum, beatæ Mariæ memoriam celebrantem. Hunc percussit pede, ut surgeret. Mox ille surrexit, & viso eo, patienter tulit. Sequenti autem nocte lectulo jacentis, & necdum dormientis episcopi, cum beata Thecla adstitit Virgo Maria: Percute, inquit, istius pedem, Thecla, & clerici mei injuriæ ultrix existe. Hac percussione ab eadem hora cœpit ardere pes ejus, & in jam dicto loco (nimirum in monasterio S. Vitoni) monachus factus est. Potuit ipse Berengarius tunc referre apparitionem sibi factam, quæ tamen non tales habet certitudinis notas, quales præcedens.

[97] Paulus Morigia in Sanctuario Mediolanensi enumerans reliquias ecclesiæ metropolitanæ Mediolanensis, [Caput Sanctæ Mediolani, olim in ecclesia sibi dicata, nunc in metropolitana,] iis pag. 5 annumerat quatuordecim Sanctorum aut Sanctarum capita, & primo loco, Caput protomartyris S. Theclæ, Virginis & martyris, discipulæ S. Pauli apostoli, celebratæque a doctoribus Græcis & Latinis. Consentit Ughellus tom. 4 Italiæ sacræ recusæ col. 19, simulque docet, unde caput Sanctæ ecclesia metropolitana acceperit, ita scribens de metropolitana: Hic caput S. Theclæ, discipulæ S. Pauli, & feminei sexus protomartyris, translatum ex antiqua collegiata ecclesia Theclæ nomini sacra, quam Ferdinandus Gonzaga, Pontifice probante, in munienda urbe delevit. De illius ecclesiæ destructione Ripamontius in Historia Mediolanensi tom. 2 pag. 1119 ita loquitur: Forum, quod metropolitanæ ædi præjacet, vetustissima & ruinosa D. Theclæ ædes obscurabat atque impediebat. Placuit eam complanare ædem, ut, & translato in templum maximum cultu ministerioque ejus, cultus Divæ amplior in metropolitana sede esset, & foro laxitas spatio illo exaugurato adjiceretur. Habuit igitur S. Thecla Mediolani templum vetustum, quod fuit destructum circa medium seculi XVI. Bosca in Annotatis ad Martyrologium Mediolanense ad XXIV Septembris asserit, æstivam fuisse ecclesiam, quia clerus metropolitanus æstivo tempore utebatur S. Theclæ ecclesia. At deceptus est Tillemontius, dum scripsit ecclesiam hodie metropoliticam S. Theclæ dicatam esse. Rectius ait, reliquias ejus in Metropolitana servari, si id intelligit de capite, non de toto corpore, ut perperam intellexit Bailletus.

[98] Colitur autem S. Thecla Mediolani Officio ritus duplicis in Metropolitana, [ubi dudmm culta 24 Septembris Officio duplici.] non XXIII, sed XXIV Septembris, quo a Græcis colitur. Ita notatur in Lectionibus propriis ecclesiæ Mediolanensis anno 1642 impressis, & in Diario sacro Joannis Baptistæ Carisii, qui adjungit, Sanctæ caput in ecclesia metropolitana servari, Missamque & divinum Officium celebrari in Pontificalibus. In vetusto Missali Mediolanensi, quod habemus impressum anno 1522, habetur Missa propria S. Theclæ cum præfatione particulari, in qua gesta Sanctæ vero compendio exponuntur. Lubet laudatum compendium huc transferre, ut studiosus lector videat, fabulas, Actis infartas, non fuisse adoptatas ab ecclesia Mediolanensi. Post initium præfationis hæc sequuntur: Adest namque Tegla celeberrima virgo, quæ apostoli tui Pauli imbuta doctrinis, mundanas viriliter superavit illecebras. Et virginalem clypeum arripiens, gloriosis virginibus exemplum prima contulit martyrii, & principalis constantie. Immissa denique flammarum rogis furentibus inclita Virgo, igne non est atacta corporeo, quia Christi Filii tui amore succensa, gemina carnis superavit incendia. Dehinc feris objecta rapacibus, ledi nihilominus, te protegente, non valuit; quia ferales animos mitissima subegit Ovicula. Ob hoc & principatu martyrii, & virginitatis triumpho sublimis, choris circuncincta virgineis, Agni sequitur immaculati vestigia. &c. Hæc omnia, utpote sanctorum Patrum assertis conformia, pro veris & historice certis haberi possunt.

[99] [Constantinopoli tres S. Theclæ exstructæ ecclesiæ,] Varias ecclesias S. Theclæ sacras habuit Constantinopolis Quatuor diversas memorat Cangius in Constantinopoli Christiana. Ex his prima, certe sub nomine S. Theclæ, fuisse videtur in suburbio, cui Sycæ olim nomen, quodque modo passim Galata dicitur. De ea agit laudatus Cangius lib. 4 pag. 190, aitque sitam fuisse in suburbanis ultra Sycas seu Galatam, Ubi, inquit, extitit porta ἀπαγούση εἰς τὸ μαρτύριον τῆς ἁγίας Θέκλης (ducens ad martyrium S. Theclæ.) Hujus ecclesiæ presbyter fuit Flavitas, qui seculo V senescente factus est patriarcha Constantinopolitanus: nam a S. Nicephoro in Chronographia compendiaria vocatur πρεσβύτερος τῆς ἁγίας Θέκλης Συκῶν. Presbyter S. Theclæ Sycarum. De eodem Liberatus Diaconus in Breviario cap. 48 dicit: Moritur Acacius (patriarcha,) & ordinatur post eum Flavitas presbyter, qui fuit a S. Thecla. Ex his liquet, ecclesiam illam S. Theclæ exstitisse saltem a seculo V. Aliam S. Theclæ ecclesiam, sitam in monte Τὰ Κοντάρια dicto, assignat Cangius pag. 150 his verbis: S. Theclæ martyris templum, Τὰ Κοντάρια dictum, exstruxit Constantinus Magnus, & Deiparæ sacravit: deinde a Justino Curopalata in nomen S. Theclæ transfusum est, ut habet Codinus pag. 28, & auctor Collectaneorum CP. pag. 98. Illud forte, quod ab eodem Justino renovatum scribit Zonaras. Anonymus apud Bandurum in Antiquitatibus Constantinopolitanis part 3 pag. 44 & 46 agit de eadem ecclesia, additque Contaria nomen montis fuisse, in quo olim Byzantii excubias agebant, & in quo Constantinus ecclesiam illam Deiparæ exstruxit. Hanc vero Justinus Curopalata ampliavit, inquit, exornavitque, ac S. Theclæ appellatione donavit. Tertiam S. Theclæ ecclesiam Constantinopoli ad portum Juliani exstructam a Justiniano, scribit Cangius, laudans Procopium de Ædificiis lib. 1 cap. 4, ubi multas enumerans ecclesias a Justiniano exstructas, hanc breviter sic perstringit: Ædemque Theclæ martyris ad urbis portum, qui nomen habet a Juliano.

[100] Quartam denique S. Theclæ ecclesiam, seculo XI ab Isaacio Comneno imperatore in palatio Blacherniano constructam, [& quarta seculo XI ab Isaacio Comneno addita,] ex variis auctoribus ostendit laudatus Cangius. Causam referunt Anna Comnena lib. 3 Alexiados pag. 90, Zonaras, Scylitzes & Glycas in Isaacii Comneni gestis. Zonaras, relata Isaacii expeditione contra Patzinacas aut Patzinacitas, descriptaque gravi tempestate, quæ redeuntem versus Constantinopolim exercitum excepit apud Lobitzum montem in Thracia, ita prosequitur: Ceterum pluvia & nive paulisper sedata, imperator tabernaculo egressus, sub magnam quamdam quercum in proximo concessit, circumstantibus procerum quibusdam. Orto autem in eo loco fragore, & ipse & sui inde discesserunt; atque arbor statim radicitus evulsa concidit. Reversus igitur in magnam urbem, ad grates ob salutem acceptam Deo persolvendas, intra palatium sanctæ Theclæ protomartyris ædem ille quidem condidit, quod eo die, quo illius memoria celebratur, quercus illud periculum effugerat, sed talem, quæ magnam ejus animi pusillitatem arguat: quam ejus ex fratris filio nepos imperator Joannes, Alexii filius, magnificentissime instauravit, nomine Salvatoris nostri Jesu Christi. Anna Comnena ait, non modo fragorem aut sonitum auditum ante lapsum arboris, quam illa fagum vocat, sed etiam vocem. De exstructa vero ecclesia, quam ipsa ante instaurationem frequenter videre potuit, ita loquitur: Sensit statim augustus nec dissimulavit beneficium servati divinitus capitis sui, ac … festinantius domum rediens, nihil habuit antiquius, quam ut magnæ martyri Theclæ templum elegantissimum conderet, magnificeque haud parvo sumptu instrueret atque insigniret ornamentis, & genere variis, & tum materia tum arte manuque pretiosis. Hæc majorem illius ecclesiæ magnificentiam insinuant, quam verba Zonaræ.

[101] Verum existimat Cangius, ecclesiam illam jam ante Isaacii Comneni tempora constructam fuisse, [ab ea forte diversum ejusdem in palatio oratorium: cultus ibidem.] quia Continuator Theophanis lib. 3 in Theophilo num. 44 hæc scribit: Sed & Thecla, ejus (Theophili imperatoris) filiarum natu maxima, cubiculum (in Blachernis,) ubi & Theclæ protomartyris oratorium est, cum sit pulcherrimum, a fundamentis excitavit: quo etiam in loco lecto decumbens vivere desiit. Malim tamen existimare, hoc cubiculum oratoriumque diversum esse ab ecclesia modo memorata. Effigiem S. Theclæ ex tabula Græcanica etiam exhibet Cangius pag. 137 una cum S. Stephano protomartyre & S. Hæcatarina. In Synaxario Græco Sirmondi ad XXIV Septembris post elogium Sanctæ additur: Celebratur vero festivitas ipsius in martyrio ejus, quod est ἐν τοῖς κριθοπωλίοις in Crithopoliis. At locum hunc nullibi invenire potui, ut nesciam, utrum hæc ecclesia sit una ex memoratis, an alia.

[102] Quæ de reliquiis S. Theclæ ulterius invenio, hæc sunt. [Variæ reliquiæ & ecclesiæ S. Theclæ in Germania & Italia:] Papebrochius noster tom. III Maii pag. 37 in S. Epiphanio ex epistola Thomæ de Czechorod, episcopi Samandriensis & Pragensis decani, recitat hæc verba, quod aliquæ S. Epiphanii reliquiæ, una cum brachio S. Theclæ, & capite unius ex Innocentibus Bethleemiticis anno MCCCLIV allatæ fuerint in Bohemiam, & Carolo IV imperatori præsentatæ a Protiwa Swihowski Segniensi, viro apud Bohemos illustri ac regii sanguinis. Scripta fuit hæc epistola anno 1677, id est, quatuor annis post Phosphorum Pragensem ejusdem auctoris, in quo illud non habet. At in laudato Opere pag. 518 hoc solum scribit ad XXIII Septembris: S. Theclæ V. & M. sacri cineres in fasciculo parvo rubei coloris colligati. Masinus in Bononia perlustrata pag. 461 observat, XXIII Septembris festivitatem S. Theclæ celebrari Bononiæ in ecclesia ipsius, fundata a S. Petronio, ut asserit, ibique, inquit, sunt ejus reliquiæ. Flaminius Cornelius in Opere de Ecclesiis Venetis tom. 13 dedit Menologium Venetum, in quo enuntiantur Sancti, qui aut in tota civitate aut in aliqua ejus ecclesia cultum habent. In eo autem ad XXIII Septembris pag. 391 nitide & accurate annuntiatur S. Thecla hoc modo: Iconii in Lycaonia sanctæ Theclæ virginis & martyris, quæ post plurima superata certamina, Seleuciam veniens, ibi requievit in pace. Tum hanc adjungit annotationem: Insignis S. Theclæ virginis & martyris reliquia exponitur hac die in ecclesia monialium S. Catharinæ, in qua solemniter ipsius Officium peragitur. Piazza in Hemerologio sacro Urbis ad XXIII Septembris nullas quidem Romæ assignat S. Theclæ reliquias; ecclesiam tamen memorat ejusdem nomini dicatam a Clemente VIII, quæ est Puellarum & monialium sancti Spiritus, ibique festivitatem ipsius celebrari testatur. Martinellus in Roma sacra pag. 311 de eadem ecclesia brevissime meminit, sacellum vocans his verbis: S. Theclæ in burgo, monialium S. Spiritus facellum. Idem pag. 403 vetustum S. Theclæ monasterium Romæ fuisse ostendit, ita scribens: S. Theclæ monasterium erat in Vaticano juxta S. Petrum, referturque a Joanne XIX & Benedicto IX in privilegiis apud Ughellum vol. 1 Italiæ sacræ fol. III D. & 123 C.

[103] [item in Gallia] Galli variis locis reliquias S. Theclæ sibi adscribunt. Etenim Saussayus in Martyrologio Gallicano ad XXIII Septembris habet sequentia: Ipso die in episcopali ecclesia Regiensi totaque ejus diœcesi celebratur natalis sanctæ Theclæ virginis, illius sedis patronæ, & primæ omnium sexus feminini martyris. Et post elogium, ex ante disputatis corrigendum, de reliquiis ita loquitur: Porro sacra spolia, ex Oriente in Galliam traducta, Carnuti in celebri toto orbe sanctissimæ Dei Genitricis basilica ad perpetuam venerationem recondita sunt, in præsidium illius urbis, Galliæque universæ decus sempiternum. Ex his tamen decerpta duo inclytæ Virginis brachia, alterum Vernoni ad Sequanam in basilica sanctæ Dei Genitricis; alterum Regii in prædicta cathedrali ecclesia, cum ejusdem maxilla & duabus scapulis omni cum decoro & religione asservantur. Hactenus Saussayus, cui pro ecclesia Carnotensi consentit Sebastianus Roulliard in Historia ecclesiæ Carnotensis part. 1 cap. 8 num. 3, ubi plura eidem ecclesiæ annumerat Sanctorum corpora. Non tamen edicit, unde Carnotenses S. Theclæ corpus acceperint, aut quo tempore. Et sane dubito, an omnia satis sint certa, quæ causidicus ille de reliquiis in ecclesia Carnotensi servatis liberaliter asserit, præsertim cum alii scriptores Galli, & nominatim Tillemontius & Bailletus de corpore Carnoti servato altum sileant. In Breviario Carnotensi, quod habemus anno 1633 impressum, Officium S. Theclæ præscribitur celebrandum ritu semiduplici; nec in eo vel verbum legitur de reliquiis S. Theclæ in ea ecclesia servatis. Itaque, si quæ reliquiæ S. Theclæ in ecclesia Carnotensi servantur, quod negare nolim, dubitare saltem cogor, an tam notabiles sint, ut recte corpus nominari possint. In Officiis propriis ecclesiæ Regiensis præscribitur pro festivitate S. Theclæ Officium duplex primæ classis cum Octava, certe in Officiis anno 1635 impressis.

[104] [variis locis;] Bailletus in S. Thecla reliquias hujus Sanctæ adscribit ecclesiæ collegiatæ Camalariensi in Arvernia, ut docet, inquit, inscriptio laminæ plumbeæ incisa, quæ nuper inventa est in arca, in qua servantur. Aliqui censent, inscriptionem, litteris majusculis exaratam, nongentorum, ut minimum, esse annorum: easque reliquias posse allatas esse in Galliam a tempore fundationis monasterii Camalariensis, exstructi sub finem seculi VII per S. Genesium, quem comitem faciunt Claromontanum, & deinde conversi in capitulum canonicorum. Ab illa ecclesia anno 1699 extracta est pars reliquiarum S. Theclæ pro collegio filiarum, quod recentissime sub ejus nomine & protectione institutum est Parisiis in platea, vulgo Vaugirard dicta. Ita ille, laudans Epistolam Mabillonii ad episcopum Blesensem. Verum alii voluerunt, in ecclesia Camalariensi depositam fuisse aliquam Sanctam Arvernensem, quam & Theclam nominant, & ut Sanctam annuntiant, sed sine probatione cultus & sine idoneo fundamento, ut hodie dictum est in Prætermissis. In Vita S. Boniti episcopi Claromontani, data tom. 1 Januarii, pag. 1075 memoratur Moderatus Teclatensis monasterii rector, quem nonnulli putant Camalariensis fuisse monasterii præfectum. Potuit sane idem monasterium Camalariense dici a loco, & Teclatense, si S. Theclæ fuerit dicatum. Hoc tamen certis argumentis necdum vidi probatum. Augent tamen suspicionem de servatis ibi S. Theclæ reliquiis, quæ leguntur in libellis anonymi de ecclesiis & monasteriis Claromontii apud Savaronem lib. 2 num. 2, ubi ita habet anonymus: In monasterio Camalariense, altare sanctæ Mariæ, altare sancti Præjecti, altare sanctæ Agathæ, altare sancti Martini, altare S. Pardulphi, ubi requiescit S. Thecla. Rursum ibidem num XI hæc leguntur: In ecclesia S. Præjecti, altare sancti Præjecti, altare sancti Martini, altare sanctæ Theclæ. Hæc quidem suspicionem vehementem ingerunt de servatis ibi reliquiis sanctæ alicujus Theclæ an autem sint hodiernæ, examinandum relinquo eruditis, qui loco viciniores sunt.

[105] Colonienses etiam nonnullas S. Theclæ reliquias sibi adscribunt apud Gelenium in Colonia Agrippinensi. [Germania que & Belgio] Nam auctoc, enumerans thesaurum sacrum ecclesiæ S. Gereonis, cum aliis reliquiis pag. 266 recenset S. Theclæ bonam partem. Et pag. 311 ecclesiæ beatæ Mariæ Virginis ad Gradus attribuit S. Theclæ virginis tres dentes, & magnam mandibulæ partem. Raissius in Hierogazophylacio Belgico pag. 415 reliquiis Duacenæ ecclesiæ collegiatæ S. Petri annumerat etiam aliquid de S. Thecla Iconiensi. Reliquiæ item S. Theclæ habentur Monachii in ecclesia Societatis Jesu, S. Michaëli dicata, ut colligitur ex instrumento, quod recitatum est tom 3 Aprilis pag. 982 & 983. Ibidem pag. 154 in S. Georgio dicitur, hujus Sancti revelatione a Christianis crucesignatis in Terra Sancta inventum in ampullula de sanguine sanctæ virginis & martyris Theclæ. Ceterum non dubito, quin & aliæ plures ecclesiæ nonnullas S. Theclæ reliquias habere se credant, maxime in Catalonia, vicinisque Hispaniæ provinciis, quibus communicari potuerunt particulæ brachii Tarraconem translati. Vetustæ cujusdam S. Theclæ ecclesiæ in diœcesi Gerondensi mentio fit tom. 2 Maii pag. 134 in SS. Eovaldo & Sixto. Verum hæc pro instituto nostro sufficiant.

DE SS. PAXENTIO ET ALBINA MM.
PARISIIS

COMMENTARIUS.
Sancti ignoti antiquis martyrologis, Acta eorum fabulosa, reliquiæ & cultus insignis.

Paxentius M. Parisiis (S.)
Albina M. Parisiis (S.)

AUCTORE J. P.

[Memoria Sanctorum in recentioribus tantum Fastis.] Parisiensi civitati Sanctos hosce attribuo, non quia, ut passim fit in Opere nostro, existimo, eos ibidem vel vixisse vel martyrii palmam adeptos esse, sed quia certo constat, eorum reliquias summa veneratione illic coli & honorari. Locum quippe ac tempus martyrii comprobare non possum idoneis testimoniis: imo nec affirmare, ipsa eorum nomina innotuisse aliunde, quam occasione prædictæ venerationis, per concessa procul dubio divinitus beneficia, inchoatæ, continuatæ & auctæ. Sane in genuinis veterum Fastis non comparent: primum occurrit solus Paxentius in Usuardo aucto Munerati, Parisiis edito annis 1490 & 1536, hodie his verbis: Eodem die Paxentii martyris, cujus corpus honoratur & colitur in conventu divi Martini de Campis Parisius. Eadem adoptavit Molanus in suis additionibus; auctor item Martyrologii Germanici; secuti sunt Philippus Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, Castellanus in Martyrologio universali, & martyrologus Parisiensis. Saussayus in Martyrologio Gallicano Sanctum etiam hoc die celebrat longiore elogio, quod, utpote desumptum ex lectione Officii inferius recitanda, hic locum non postulat. Mox idem memorat & S. Albinam verbis sequentibus: Ibidem natalis S. Albinæ virginis & martyris, ipsius B. Paxentii sororis, pro pietatis & pudicitiæ assertione coronatæ, cujus sacra spolia cum illius lipsanis conservantur. Saussayum secutus est Arturus a Monasterio in Gynæceo, quem & ego hic sequor, quamquam Albinæ peculiaris ac præcipua festivitas notetur alibi die XXVI Septembris, sicut postea videbimus; ratio est, quia vix agi potest de S. Paxentio, quin simul producatur, quidquid fere innotuit de S. Albina.

[2] [Acta eorum] Bollandus noster dum seculo præcedente undequaque conquireret Operi promovendo instrumenta, edoctus verisimiliter insignem cultum S. Paxentii Parisiis, diligentem operam dedit, quantum conjicio ex litteris ad ipsum missis ac aliis Musei nostri notitiis, ut, quæ de ejus gestis illic exstabant, obtineret: sed nihil retulit, quod operæ pretium esset. Amicus Parisiensis litteris datis XXVIII Novembris 1634 hæc ad eum perscripsit: Inquisivi diligenter de quodam sancto martyre Paxentio, qui hac in urbe colitur XXIII Septembris in æde S. Martini de Campis, celebri utique Prioratu & pervetusto Ordinis Cluniacensis … studiose inquisivi, si Acta ejus aliqua nancisci possem; tandem post longam inquisitionem … reperi vetus Ms. continens novem lectiones ejusdem Paxentii, sed dictione impolitas, sensu fatuas atque insulsas, eas ut indignas judicaverim, quas transcribi curarem & ad R.V. mitterem. Idem anno eodem die XVIII Decembris in alteris litteris ita loquitur: Scripseram ante dies aliquot ad R.V. de S. Paxentio martyre & ejus Actis, quæ hic extant in æde S. Martini de Campis, quæ mihi insulsa videbantur. Contuli de iis cum dño du Chesne: hæc illi sunt fabulæ: at vere martyr est, Roma missus ad eos per Gregorium VII, qui Cluniacensis erat monachus ante summum Pontificatum, cumque Vita nulla suppeteret, ab aliquo stolido stulte conficta est. Judicium suum ipsi Bollando confirmavit laudatus D. du Chesne, vir eruditione clarissimus; quærenti quippe Bollando, ut propria manu notavit Papebrochius, respondit, Acta non esse digna lectu, conficta esse, postquam reliquiæ & caput Martyris, quasi impacto malleo pertusum, obtenta fuerant a Pontifice.

[3] Habeo penes me apographum Ms. Actorum S. Paxentii, [fabulosa,] Latine typis editorum seculo 16 per fratrem Richardum le Moine, dicti Prioratus S. Martini religiosum. At non possum mihi persuadere, esse eadem cum mox memorato veteri Ms., continente novem lectiones S. Paxentii: nostra enim non tantum ex impresso descripta signantur, sed & adeo prolixa sunt, ut impleant duodecim paginas, quarum unaquæque sufficeret lectionibus tribus, ac præterea præfixum habent prologum laudati le Moine ad Priorem suum Stephanum Gentil. Non fuit tamen ille eorum auctor, sed editor dumtaxat, imo & interpres. Edita enim sunt ab anonymo Parisiis denuo Gallice anno 1677 sub hoc titulo: Vita S. Paxentii martyris & S. Albinæ virginis & martyris, illius sororis, titularium ac tutelarium patronorum regalis monasterii S. Martini de Campis Parisiis, Ordinis Cluniacensis, ubi sacra eorum corpora ultra annos quadringentos quiescunt, patrantque in ægris miracula plurima: ac tum subditur: In Latinum versa ab annis centum sexaginta per F. Richardum le Moine ejusdem domus religiosum, & nuper in Gallicum idioma per religiosum strictæ observantiæ sacri Ordinis Cluniacensis. Hinc suspicor, primum conscripta fuisse veteri Gallorum lingua atque inde translata in Latinam. Quidquid sit, seu eadem sint hæc Acta, seu diversa a supra laudatis, mitiorem non merentur censuram; farrago est male cohærentium nec verisimilitudine vestitorum mirabilium, quam magno cum tædio & cum amissi incassum temporis dolore pervolvi.

[4] Gesta utriusque Sancti, in binas lectiones compendiosissime contracta & in Officio olim recitari solita, [lectiones Officii] exstant in antiquis Breviariis ecclesiæ Parisiensis; sed apertis illis fabulis expurgata. Una lectio his verbis concepta est. Paxentius ingenuus adolescens, sub Antonino principe fidei Christianæ accusatus, succensi divino amore pectoris virile robur sua in confessione prodidit: multis enim blandiciis cum flecti non potuisset, ut agnitum Christi Redemptoris nomen ejuraret, minasque etiam & terriculamenta omnia, quibus judex concutere nitebatur suam constantiam, intrepide contempsisset; demum post multas fortiter pro fide perpessas immanium cruciatuum acerbitates, impacto capiti trabeali clavo, agonem suum coronans, pro præmio victoriæ diadema decoris & palmam gloriæ immarcessibilem de manu Domini percepit. Altera sic habet: Sub eodem tyranno pugnam etiam gloriosissimam confecit Albina virgo nobilis, ejusdem Paxentii soror, quæ cum eximia corporis forma præstaret, ac fidei & pudicitiæ præpolleret insigniis, impetita quoque Christianitatis nomine, Fratris constantiam imperterrita Christi confessione exhibuit. Nullis enim illecebris vel terroribus cum abduci potuisset a præconio divinæ sibi patefactæ veritatis & integritatis proposito, capitis damnata, cæsaque gladio ad Agni cælestis desideratas nuptias in cælum evolavit &c.Reliqua ad cultum utriusque Sancti pertinent, inferius exhibenda.

[5] Ambæ lectiones fabulis depuratæ sunt, ut jam monui, nec aliquid continent, quod absolute ac per se fabulam spiret: [omissæ in recentioribus Breviariis.] sed ne vel sic carent fictionis suspicione, cum fons alius, unde haustæ sint, assignari nequeat, præterquam Acta fabulosissima, judicio eruditorum composita, postquam sacræ exuviæ in Gallias translatæ sint, nec vel ipsa Sanctorum nomina reperiantur apud scriptores translatione antiquiores. Mentem suam hac super re abunde, licet primum tacite, indicarunt recentiores & perspicaciores Parisienses, dum lectiones jam recitatas ex Breviariis annorum 1636 & 1640, prorsus omiserunt in editionibus annorum 1680 & 1700, & apertius in novissima editione anni 1736, ubi hæc una lectio illis substituitur: Paxentius antiquis martyribus accensetur communi traditione, quam aliqua Galliæ loca conservant. Ejus nomine extat ecclesia apud Madisciacum in pago Bituricensi. Ejusdem cultus in monasterio sancti Martini a Campis, ubi reliquiæ ejus collocatæ sunt, sub finem undecimi seculi vigere cœpit. Anno millesimo trecentesimo septimo, die Circumcisionis Domini, e veteri capsa lignea in argenteam translata sunt sancti Martyris pignora a Joanne Aniciensi episcopo, & in eadem capsa reliquiæ sanctæ virginis Albinæ reconditæ sunt. Tanta autem fuit jam a fine decimi tertii seculi Parisinorum erga sanctum Martyrem veneratio, ut ejus capsa inter eas, quæ in publicis supplicationibus cum corpore beatæ Genovefæ circumferuntur, locum habeat. Hinc colligat lector, quid de gestis, tempore, palæstra & adjunctis martyrii ac Sanctorum sanguinis conjunctione statui possit. Interim quæ de eorum reliquiis & cultu obiter perstricta sunt, paulo latius exponamus.

[6] [Reliquiæ obtentæ seculo XI,] Reliquias S. Paxentii a S. Gregorio VII Pontifice Roma missas ad ecclesiam S. Martini de Campis testantur litteræ cit. num. 2; num autem ex antiquo monumento id scriptor didicerit, an vero ex traditione religiosorum, non additur. Postremum mihi verisimilius est, quia apud Martinum Marrier in Historia ejusdem regalis monasterii ab anno 1060, cui fundationem innectit, usque ad annum circiter 1633 producta, chartisque ac diplomatis confirmata, dictæ translationis nec instrumentum nec mentionem comperio. Sed & traditio mihi est verisimillima, tum quia in recitata num. præcedenti lectione Officii dicitur Sancti cultus ibidem cœpisse sub finem seculi undecimi, tum quia ecclesiæ novi monasterii dedicatio facta est eodem seculo, anno scilicet 1067, sexennio tantum, antequam Gregorius VII ad summum Pontificatum provectus est. Tanta probabilitate scribere nequeo de tempore, quo, & loco, unde illuc allatæ fuerint reliquiæ S. Albinæ, quæ ne nominatur quidem in instrumento translationis S. Paxentii, ex capsa lignea in argenteam factæ anno 1307; prout accurate signatur in novissimo Parisiensi Breviario.

[7] [seculo 14 imponuntur thecæ argenteæ,] Instrumentum illud exhibet laudatus Marrier lib. 3 Historiæ pag. 222 his verbis conceptum: In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, Patris, & Filii, & Spiritus sancti. Amen. Ad perpetuam memoriam sciant cuncti, corpus B. Paxentii martyris de cassa quadam lignea in hanc cassam argenti, a venerabili Odone Chapitelli de Troando, hujus loci S. Martini de Campis Parisiensis Ordinis Cluniac. Priore factam, translatum fuisse per nos miseratione divina Joannem Aniciensem episcopum, Bertrandum ecclesiæ Cluniacensis humilem ministrum, & Berengarium Figiacensem Ordinis prædicti abbatem, die Lunæ in festo Circumcisionis Domini, anno ejus millesimo trecentesimo septimo, sub testimonio sigillorum nostrorum. Subdit altero charactere editor: Huic autem cartæ tria adpendent sigilla ceræ flavæ, singula sub duplici cauda, asservaturque in eadem capsa. Deinde ex veteri Ms. Gallico docet, capsam illam esse ponderis centum nonaginta bessium. Verumtamen etiam S. Albinæ reliquias eadem capsa inclusas tum fuisse, indubium fit ex charta altera, quam tradit ibidem Marrierus pag. 264.

[8] Sic habet: Anno Domini millesimo quingentesimo nono, [quæ seculo 16] die vero Jovis, ultima mensis Maii. Hæc præsens capsa in honorem B. Paxentii martyris composita & dicata, tunc in pluribus suis locis fracta & disrupta, aperta fuit & visitata per reverendum domnum Stephanum Gentils, Priorem hujus Prioratus S. Martini de Campis Parisiensis, assistentibus sibi domnis Richardo le Moine cellerario & subpriore, Michaële Goupil infirmario, Germano Nicolas subsacrista. Extractis inde reliquiis, videlicet corpore præfati B. Paxentii martyris, & corpore seu reliquiis B. Albinæ virginis & martyris, separatim in duobus sacculis lineis repositis, una cum reliquiis nonnullorum aliorum Sanctorum & Sanctarum, in diversis panniculis seorsum involutis, testimonio reverendorum in Christo patrum domnorum episcopi Aniciensis, Cluniacensis & Figiacensis monasteriorum abbatum, ut debite & literatorie constitit, approbatis.

[9] Et deinde ipsa capsa restaurata, reparata & de novo deaurata, [innovata est.] adjectis tribus marchis, sex unciis, duobus grossis cum dimidio argenti, adeo ut ascenderet ad pondus centum nonaginta marcharum argenti apprime deaurati; dicta corpora beatorum martyrum Paxentii & Albinæ virginis præfatæ una cum cæteris reliquiis supradictis, ut prius fuerant, honorifice reposita & recondita fuerunt per dictum R.P. domnum Stephanum Gentils Priorem prædictum, assistentibus sibi venerabilibus & religiosis domnis Richardo le Moine, subpriore & cellerario præfato, Joanne Biscieu sacrista, Michaële Goupil infirmario cum cæteris omnibus ejusdem Prioratus monachis & pluribus aliis utriusque sexus personis, adhibitis solemnitatibus cum magno omnium plausu & exultatione devotionis, die XV mensis Augusti anno prædicto. Ita est. Signatum: Stephanus Gentils, Prior prædictus S. Martini. Hæc festiva reliquiarum in renovatam capsam transpositio procul dubio occasio fuit laudato Richardo le Moine, ut Acta S. Paxentii num. 3 memorata typis committeret, ac domno Stephano Priori suo dedicaret.

[10] Quo cultu SS. Paxentium & Albinam, patronos suos, [Festo solemni colitur hodie Paxentius] ut supra vidimus, titulares ac tutelares prosecuti fuerint Martiniani Religiosi, docemur ex appendice lectionis de S. Albina ex Breviario Parisiensi recitatæ num. 4, in hunc locum reservata. Cæterum sancti Paxentii corpus in ecclesia regalis cœnobii sancti Martini campestris honorifico loculo conditum servatur: ubi ejus natalis per dies octo magna solemnitate & populi frequentia celebratur. Beatæ itidem Albinæ pretiosa pignora cum Fratris lipsanis ibidem conservantur, ubi etiam fulget pro cultu memoria ejus veneranda. Hodiernam vero ac solemnem venerationem proponit Kalendarium spirituale Parisiense (Almanach spirituel,) Gallice quotannis imprimi solitum, ut quivis novisse possit festivitates, confraternitates, indulgentias, conciones, & ceterapietatis exercitia, quæ diebus singulis per annum habentur in ecclesiis.

[11] Varia ejus habeo exemplaria ab anno 1686 usque ad 1712; ex postremo autem hæc, quæ & in aliis fere eadem sunt; præscribuntur die XXIII Septembris: [in monasterio S. Martini a Campis,] S. Paxentius M. in Oriente. In S. Martini a Campis, indulgentiæ plenariæ, lipsanotheca ejus detecta est; caput vero circumfertur in supplicatione; concio Dominica præcedente & subsequente. Ista autem ad diem XXVI mensis ejusdem: S. Albina. In S. Martini a Campis; reliquiæ in theca S. Paxentii, quæ parte anteriore detecta est. Præterea in Kalendario anni 1686 ista leguntur ad diem XVIII Septembris: Exceptio reliquiarum. In S. Martini a Campis; solemnitas, expositio reliquiarum thesauri. Hæc solemnitas respicit verisimiliter etiam Sanctos nostros; nescio tamen, an quotannis celebretur, an vero tantum per aliquot annorum intervalla; certe in ceteris Kalendariis non signatur ad diem istum. Est & aliud, quod ignoro; nempe unde tandem innotuerit, S. Paxentium in Oriente passum esse.

[12] [Albina 26 Septembris: Hymnus] Ceterum ex assignatis Kalendariis manifeste patet, S. Albinam ibidem peculiari festivitate recoli quotannis die XXVI Septembris, atque hinc Arturus in Gynæceo ipsam commemorans die XXIII & in Annotatis allegans Proprium ecclesiæ S. Martini a Campis, dicit, ibidem agi festum ejus duplex. Non est ad manum Proprium istud: sed editor Vitæ Gallicæ sub finem adjicit nonnulla, quæ procul dubio olim legebantur, & forte etiam nunc leguntur in Officio S. Paxentii, ut sequitur:

DIVO PAXENTIO
ODE
Ex vetusto codice.

Hæc dies læto celebretur hymno,
Qua Deus cæli, maris atque terræ,
Sancte Paxenti, tibi sempiternam
      Præbuit aulam.
Spiritus sancti mediante dono,
Gratia plenus teneris ab annis
Obsequi Christo Triadique summæ
      Semper amasti.
Frivolos cultus veterum deorum
Dæmonum fraudes magicosque lusus
Negligens, firma fidei Satelles
      Mente fuisti.

[13]

Æstuans torvus furiis tyrannus [in laudem S. Paxentii]
Te jubet plecti laqueis ligatum,
Ferreis tundi scuticis & atro
      Carcere claudi.
Percutit lictor, resonant catenæ,
Concrepant renes laceri flagellis,
Defluit largus, similisque fonte
      Sanguinis imber.
Firmior saxis, adamante, ferro,
Tu Deo semper remanes in uno:
Rex furit, quod te neque mors nec ullus
      Terreat ensis.
Putrida lepra mulier laborans,
Mox tuis sensit precibus medelam,
Clarior primis nivibus reversa
      Atque ligustris.
Nunc tuis digna meritis corona
Cinctus, æterna frueris quiete,
Martyres inter tibi laureatos
      Palma perennis.
Ergo Rex regum, precibus beati
Martyris nostras animas ab omni
Liberas culpa, scelerumque lepra,
      Suscipe cælo.
Sit Deo nostro decus & triumphus,
Quo nihil majus meliusque vivit,
Qui Deus summus sine fine regnat
      Trinus & unus. Amen.

[14] Oremus. Deus, qui beatum Paxentium martyrem tuum virtute constantiæ in passione roborasti, ex ejus nobis imitatione tribue, [& oratio duplex;] pro amore tuo prospera despicere, & nulla ejus adversa formidare. Per Dominum &c. His subditur hymnus alter, minus concinnus cum Antiphona & oratione, quam unam describo: Oremus. Omnipotens ac clementissime Deus, qui inter cætera tuæ pietatis opera beatum Paxentium martyrem preciosum, opibus spretis labentibus, lumine tuæ cognitionis illustrare dignatus es; quem supernis virtutibus, miraculis coruscantem, devictis hostibus post multa tormentorum genera, gloria & honore mirabiliter coronasti, tribue nobis, quæsumus, ejus meritis & precibus te Deum verum cognoscere & super omnia diligere, ut ipsum virtuose sequentes, post cursum labilis vitæ valeamus cum eodem tua perenniter gloriosa perfrui visione. Qui vivis &c.

[15] In ipsa Parisina diœcesi annua Sanctorum nostrorum memoria celebrabatur olim die XXVI Septembris Officio simplici cum Oratione ambobus communi & secunda lectione de S. Paxentio, [cultus ejus in Parifina diœcesi & alibi.] tertia de S. Albina; has dedi superius, oratio hæc erat: Intercessio, quæsumus, Domine, Sanctorum martyrum tuorum Paxentii & Albinæ tuam pro nobis non desinant placare majestatem, ut qui tibi fidei firmitate & carnis integritate placuerunt, nostram tibi devotam jugiter efficiant servitutem. Per Dominum. Sed ob causam etiam superius insinuatam, expuncta sunt ista e Breviariis, & in editionibus annorum 1680 ac 1700 præscripta est commemoratio S. Paxentii solius ex communi unius Martyris ad diem XXIII Septembris. Idem observatum est in editione anni 1736; sed adjecta est Officio S. Theclæ virginis martyris de S. Paxentio lectio tertia, quam recitavi num. 5, & ex qua abunde intelligimus, quanta pietate in eumdem Sanctum ferantur Parisienses. Ex miraculis, quæ, ut præfert titulus libelli Gallici, num. 3 laudati, plurima ad utriusque Sancti corpora patrantur, nullum speciatim expositum reperio. De S. Paxentio ad calcem ejusdem libellii tantum lego sequentia: Sacro-sanctum ejus corpus quiescit Parisiis in altaribus ecclesiæ S. Martini de Campis, ubi Deus patrat multa miracula, agonizantibus præsertim infantibus reddens sanitatem & capitis doloribus liberans illuc undequaque accurrentes ægros tam prompto & ingenti solatio, ut videatur quotidie augmentum fiduciæ & multitudinis ad ejus auxilium confugientis populi. Quod spectat ad ecclesiam S. Paxentii in pago Bituricensi, sub initium ejusdem lectionis memoratam, refert etiam auctor epistolæ, num. 2 laudatæ, esse quemdam pagum prope Biturigas, qui nomine S. Paxentii indigitetur & aliquot ejus reliquias possideat; idque de Sancto nostro intelligendum esse significant Castellanus in Martyrologio universali hoc die, monens in margine, eum vulgo appellari a Bituricensibus S. Paissent, & Nicolaus Catharinus ad calcem partis primæ Sanctuarii Bituricensis, ubi inter Sanctos ejusdem provinciæ, parti secundæ inserendos, recenset die XXIII S. Paissant. Partem hanc, unde plura forte doceremur, nec habeo, nec scio, an ea umquam prelum subierit; ac proinde hic sisto.

DE S. SOPHIA VIRG. MART.
SORTINI IN SICILIA.

[Commentarius]

Sophia V.M., Sortini in Sicilia (S.)

AUCTORE J. S.

[Cultus Sanctæ Sortini:] Sortinum, amplum Siciliæ oppidum in valle Netina, patronam hodie colit S. Sophiam virginem, ut fidem faciunt Ferrarius in Catalogo generali, Cajetanus in Martyrologio Siculo, & Pirrus in Sicilia sacra. Hic in Notitia ecclesiæ Syracusanæ, cujus diœcesis est Sortinum, tom. 2 pag. 252 ita habet de oppido: Sortinum novi nominis oppidum, amnibus circumquaque irriguum, qui, & fons magnus e vertice erumpens statim fluvium immensum conficiunt, … anno MDCII marchionatus titulo, & nunc 1868 laribus & 6835 civibus auctum est. Mox vero, enumeratis oppidi ecclesiis, de Patrona subjungit: S. Sophiæ virginis & martyris, tutelaris & patronæ Sortinensium, celebris memoria est XXIII Septembris, PP. Pauli III permissu. Ferrarius ita habet: Sortini in Sicilia S. Sophiæ virginis & martyris. In Annotatis addit: Colitur ibi, uti loci patrona ex Pauli III concessione. Cajetanus, ex quo alii hauserunt, eamdem sic annuntiat: In oppido Sortino, S. Sophiæ virginis & martyris. In margine item observat, cultum fuisse permissum a Paulo Papa III. Laudatus Pirrus post compendium Actorum male cohærens, de beneficiis S. Sophiæ in Sortinenses subjungit: Sortini prope templum puteus sub ejus nomine est, cujus aqua recreati multi quotidie infirmi sanitatem recipiunt. Sophiæ tutelaris patrocinio ab omni pestis infectione se semper liberos fuisse, Sortinenses gloriantur.

[2] [Acta ejus non solum depravata,] Vitam S. Sophiæ ex codice Ms. ecclesiæ Sortinensis recitat Cajetanus in Vitis Sanctorum Siculorum tom. 1 pag. 137. Verum in Animadversionibus, quas deinde dat pag. III, fatetur, depravatam procul dubio esse, & insuperabilibus difficultatibus implexam. Præterea pag. 113 insinuat, Vitam illam non videri vetustam, quia in ea nominatur urbs Pantalica, ad quam Sophia pervenisse dicitur, ita scribens: Thomas Fazellus Pantalicæ civitatis nomen antiquum putat, deceptus ab hac Historia, quæ Sophiam pervenisse Pantalicam tradit. Ut vero incertum est, quo tempore Historia hæc scripta est, ita certum penes me est, Pantalicæ vocabulum haud vetus esse. Hoc argumento abunde innuit Cajetanus, Acta non esse vetusta, præsertim cum codicem Ms., quo usus est, nullibi laudet a vetustate. Jam vero Vita ipsatam aperte mihi videtur fabulosa, ut necesse non censeam prolixa uti dissertatione ad hoc demonstrandum. Dicitur fuisse filia unica imperatoris Constantinopolitani, qui erat gentilis & Christianorum sævissimus persecutor, qualis inter imperatores Constantinopolitanos nullus fuit. Dicitur Sophia mandato patris sui graviter taurinis nervis cæsa, carcerique injecta; sed liberata carcere in Siciliam fugisse; unde remissa fuerit ad patrem, ejusque jussu torrenda super craticulam posita, liberataque divinitus, ejusdem patris imperatoris mandato decollata. Dicitur, resecto capite, lac pro sanguine fudisse, ac imperatori patri suo apparuisse, eumque ad fidem convertisse. Late ostendit Cajetanus, veræ ea esse non posse de imperatore ullo Constantinopolitano, ideoque ait, se pro imperatore principem ex imperatoris familia substituisse, cujus fuerit filia.

[3] Verum frustra adhibetur talis correctio, cum tota Vita æque videatur fabulosa. [sed fabulosa.] Nam & ante conversionem inclusa cubiculo utitur verbis sacræ Scripturæ, & ad sic reclusam Timotheus quidam eam conversurus, improbabiliter introductus dicitur; conversa cælestibus continuo visionibus fruitur, & annulo sponsalitio donatur a Christo: carceri tradita, conversos divinis illis visionibus custodes carceris baptizat, & ab iis dimittitur. Navi in Siciliam delata, cæcum visu donat, allatosque ægrotos omnes sanat. Hinc, illam quærente urbis gubernatore, fugit in speluncam, inventaque indicio pastoris, qui fulmine percutitur, in urbem Pantalicam, quæ tam antiqua non est, indeque Constantinopolim reducitur. Receptam filiam pater assandam craticulæ imponi jubet, liberatamque divinitus capite minui; sed lac effundentem miratur, eademque apparente convertitur, imo & ecclesiam eidem exstruit. Hæc omnia sunt improbabilia, maxime prout connexa exponuntur, & adjunctis aliis vestiuntur a scriptore indocto & non satis antiquo. Missis igitur Actis fabulosis, solum subjungo, quæ Cajetanus in fine dedit de cultu. Agitur dies ejus festus apud Sortinenses IX Kal. Octobris, qui patronam oppidi Sophiam colunt. Oppidum autem non longe est a specu, ubi Sophia delituit, quæ causa oppidanorum cultus in S. Sophiam. Sane Pauli III privilegio Romæ rescripto anno Domini MCXXXVIII (MDXXXVIII opinor) V Idus Martii Sortinensibus eorum rogatu supplicationum dies permissus est, utque imago S. Sophiæ ad augendam populi pietatem per oppidum deduceretur.

DE S. LIBERIO PAPA CONF.
ROMÆ

An. CCCLXVI.

COMMENTARIUS CRITICO-HISTORICUS.

Liberius Papa Conf., Romæ (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Memoria Liberii Patrum laudibus celebrata, & inscripta Fastis sacris Latinorum & Græcorum.

Quamquam S. Liberii Papæ memoria non legitur in hodierno Martyrologio Romano, [Etiamsi nomen S. Liberii in pluribus Fastis omissum sit,] ibique omissa verisimiliter sit a Baronio, cum quod Usuardus in suo Martyrologio locum non dederit Liberio, tum quod memoriæ Liberii macula aliqua inhæsisse videatur ex iis, quæ fecisse dicitur contra S. Athanasium, & pro Arianis: neutra tamen ratio mihi sufficere potest ad omittendum in Opere nostro S. Liberium. Nam neque omissio Usuardi officere potest S. Liberio, loquentibus martyrologis ipso vetustioribus & coævis: neque fama illa, qua cessisse Constantio imperatori Ariano a multis creditur, magis efficax esse debet ad negandam sanctitatem Liberii, quam fuit opinio, qua diu creditum est, S. Marcellinum thura idolis obtulisse, ad sanctum hunc Pontificem sacris Fastis eximendum, & fortasse nihilo certior est lapsus Liberii, quam Marcellini. Certe, quidquid sit interim de lapsu, quem incertum esse minusque probabilem inferius ostendam, optime de Liberio senserunt sancti Patres eidem coævi & suppares; fidemque tanta constantia & fortitudine ultimis vitæ annis defendit, ut Liberii auctoritate constantiaque maxime effectum videatur, ut fides Catholica grave illud vulnus, quod acceperat lapsu Patrum omnium concilii Ariminensis, cito obductum viderit ac sanatum. Quapropter, si nonnullos ex patribus Ariminensibus, aliosque plures, de quorum lapsu constat, inter Sanctos merito veneramur, quia pœnitentia recteque postea gestis maculas ante contractas eluerunt; nulla videtur esse ratio, cur titulum sanctitatis abjudicemus Liberio ob lapsum dubium; præsertim cum gloriosum illum titulum S. Liberio non demus; sed eidem in antiquissimis Martyrologiis datum reperiamus: eaque de causa non magis nobis liceat illum S. Liberio abrogare, quam licitum sit alios vocare Sanctos, quos nec immemorabili possessione, nec Ecclesiæ judicio inter Sanctos numeratos invenimus.

[2] [a Patribus tamen supparibus laudatus est a sanctitate,] S. Ambrosius, Romanus origine, qui adolescens & juvenis Romæ studiis operam dederat, Pontificatum administrante Liberio, ut mores ipsius & famam optime noverit, lib. 3 de Virginibus a cap. 1 S. Marcellinæ sorori suæ, quæ virginitatis velum a S. Liberio acceperat, recitat orationem ab eodem tunc habitam, eique præmittit hæc verba: Tempus est, soror sancta, ea, quæ mecum conferre soles, beatæ memoriæ Liberii præcepta revolvere, ut, quo Vir sanctior, eo sermo accedat gratior. Et cap. 4 post recitatam orationem subjungit: Hæc tecum sanctæ memoriæ Liberius. Ita loquebatur Ambrosius, quando recens apud Romanos erat memoria S. Liberii, ad sororem Marcellinam Romæ habitantem. Cum autem hæc S. Liberium toto Pontificatus tempore novisse, ac Romæ tam ante quam post exsilium frequenter videre debuerit; non poterat ita sanctam sororem alloqui Ambrosius, nisi novisset, magnam quoque fuisse ipsius existimationem de sanctitate morum Liberii. Quapropter testimonium tam honorificum S. Liberio non dedisset Ambrosius, nisi probe constitisset de morum sanctitate viventis, quorum causa vocatur Vir sanctior, ac de felici vitæ exitu, cujus gratia beatæ memoriæ, & sanctæ memoriæ titulus eidem attribuitur. Hoc igitur vel solum S. Ambrosii testimonium sufficere potest, ut non miremur, vetustissimis Fastis adscriptam esse S. Liberii memoriam. Accedunt tamen & alii Patres: nam eodem fere tempore a S. Basilio in epistola 263 (alias 74) Orientalium episcoporum nomine ad Occidentales scripta, vocatur beatissimus episcopus Liberius. S. Epiphanius Hær. 75 nominat Liberium beatæ memoriæ Romanum episcopum. S. Siricius Papa in Epistola ad Himerium Tarraconensem episcopum venerandæ memoriæ prædecessorem suum vocat Liberium. Mitto Theodoretum, aliosque plures, qui S. Liberium miris laudibus celebrant, quoniam verba ipsorum postea sint recitanda, & ad Martyrologia progredior.

[3] In Hieronymianis apud Florentinium ad XXIII Septembris: [& in Fastis Hieronymianis aliisque vetustis memoratur ad 23 Septembris,] Romæ depositio sancti Liberi episcopi. In vetustissimo codice Epternacensi: Romæ Liberi episcopi. In Corbeiensi: Romæ depositio sancti Liberii episcopi. Non modo in omnibus codicibus, quos habuit Florentinius, annuntiatur memoria S. Liberii; sed in contractioribus etiam fere omnibus, in quibus non pauci alii omittuntur, celebratur sanctus hic Pontifex, diebus tamen utcumque diversis. Ad jam dictum XXIII Septembris Martyrologium Augustanum ita habet: Romæ, Liberii Papæ. Labbeanum & Gellonense: Romæ, Liberii episcopi. Martyrologium Turonense apud Martenium post S. Theclam solum dat Liberium his verbis: Romæ, Liberii episcopi. In primo apud eumdem tom. 6 Collect. amp. inter Linum & Theclam Liberius ita commemoratur: Et depositio S. Liberii episcopi. Waldelbertus ad eumdem diem S. Liberium hoc versiculo celebrat post Theclam:

Liberiusque dicat (Nonum Kal. Octobr.) Romanam Papa per urbem.

Accedunt nonnulla Martyrologia Mss. ex genere Hieronymianorum, Auctaria Bedæ, Appendix Adonis, plura Usuardi in codicibus & editionibus Auctaria & demum plurima recentiorum Martyrologia cum Galesinio, cujus Martyrologio ante Baronianum usa est Romana Ecclesia. Petrus de Natalibus in Catalogo Sanctorum, & auctor Florarii Ms. Sanctorum in eumdem quoque diem conspirarunt, ut nullum sit dubium, quin maxima pars martyrologorum, cum antiquiorum tum recentiorum, S. Liberii memoriam hoc die celebrent, quo & nos eam ob causam de eodem agimus.

[4] Nonnulla tamen Martyrologia ex vetustissimis S. Liberium commemorant ad sequentem diem XXIV Septembris. [in aliis ad 24 ejusdem mensis: & idem probabilius est,] Ad hunc diem Martyrologium Rhinoviense ita habet: Romæ, depositio Liberii episcopi. Consonat iisdem plane verbis Richenoviense. Rabanus habet: Romæ, natale Priscillæ, & Liberi episcopi & confessoris. Ad XVII Maii in Apographis Hieronymianis mentio etiam fit alicujus Liberii episcopi, qui post aliquot martyres Romæ annuntiatur, sed modo utcumque diverso, & luxato in aliquibus nomine. Florentinius in Annotatis dubitat, an sit ille hodiernus Liberius Papa, & in eam magis propendet opinionem, ut credat, episcopum Martyrem esse a Liberio Papa distinctum. Henschenius ad XVII Maii egit de Martyribus Romanis, quibus Liberius adjungitur aut subjungitur, secutusque est dictam Florentinii opinionem. Præcipua illorum ratio est, quod Liberius Papa in Hieronymianis annuntiatur ad XXIII Septembris. At id argumentum parum est efficax, cum alii multi Sancti variis diebus in iisdem codicibus Hieronymianis repetantur, & eo quidem modo, ut ubique dies natalis aut mortualis insinuari videatur. Quapropter, expensis diligenter locis, probabilius mihi apparet, non alium esse a Liberio Papa, qui ad XVII Maii post martyres Romanos ibidem tamquam episcopus confessor adjungitur, sive id factum fuerit ob aliquam corporis translationem, sive aliam ob causam nobis ignotam. Itaque textus Martyrologiorum huc transfero.

[5] Apud Florentinium in textu Romæ post tres martyres legitur, Liberii episcopi. Corbeiensis codex post eosdem tres habet, Liberii episcopi. In Gellonensi & Augustano nudum Liberii nomen aliis Martyribus immixtum occurrit, [qui in variis celebratur ad 17 Maii.] uti in Labeano corruptum Pliberi pro Liberii. In illis autem nullus assignatur locus ullis illius diei martyribus, ut in tribus istis non raro contingit. Apud Martenium tom. 3 Anecdotorum in Hieronymiano, cui annorum mille ætatem attribuit editor, inter alios martyres Romæ annuntiatos Liberi nomen reperitur sine mentione episcopatus. Hæc omnia magis favent Liberii istius martyrio quam Pontificatui. Verum tria alia bonæ notæ Martyrologia Liberium clare annuntiant ut confessorem, aut certe ut non spectantem ad numerum martyrum Romanorum ejusdem diei. Vetustissimum Epternacence, luxato Liberii nomine, ita habet: Et depositio Libi episcopi. Richenoviense: Et depositio Liberii episcopi. Martyrologium Reginæ Sueciæ: Et depositio Liberi episcopi. Ex horum consensu mihi longe probabilius apparet, Liberium cum præcedentibus martyribus Romanis nihil commune habere præter locum & diem, quibus annuntiantur; & dubitare vix possum, quin ipsissimus sit Liberius Papa, qui designatur. Quippe nullus innotuit Liberius episcopus, Romæ defunctus aut cultus, ad quem respicere possimus. Philippus Ferrarius in Catalogo Generali Sanctorum S. Liberium memorat ad IX Septembris, quo nimirum defunctus dicitur in vetusto Pontificum Catalogo.

[6] [Idem apud Græcos & Coptitas celebratur ad 27 Augusti,] Græci memoriam S. Liberii celebrant ad XXVII Augusti, ad quem elogio exornatur in Menæis magnis impressis, & in Menologio Basiliano. In hoc ita laudatur ex interpretatione editionis Urbinatis: Beatus Liberius, veritatis propugnator, Constantio imperante, erat Romæ episcopus. Cum vero zelo fidei orthodoxæ arderet, magnum suscepit Athanasium ab hæreticis exagitatum, atque Alexandriæ throno expulsum, quod veritatem ipse palam defenderet. Dum enim inter vivos agebant Constantinus & Constans, majores natu filii Magni Constantini, orthodoxa fides servata est: sed ubi illi decesserunt, & relictus fuit rerum dominus Constantius, minor natu (imo medius inter Constantinum & Constantem) filius, qui Arianus erat, prævaluerunt hæretici. Quapropter etiam Liberius, postquam multum redarguit atque increpavit hæreticorum impietatem, in Berœam Thraciæ civitatem est relegatus. At cum Romani fide & dilectione erga illum essent devincti, accesserunt ad imperatorem, exposcentes eum: ac propterea Romam iterum missus, cum suum gregem recte gubernasset, decessit. In Menæis, in quibus memoria ejus ut Sancti & confessoris annuntiatur, eodem fere modo, sed paulo brevius commendatur. Apertius etiam ibi asseritur, operam adhibuisse Constantium, ut Liberium a communione S. Athanasii abstraheret, & ad suam hæresim pertraheret; sed id efficere non potuisse. Itaque aperte ibi negatur lapsus S. Liberii; diciturque Romam remissus ob preces populi Romani. Adduntur duo hi versiculi Græci, quibus interpretationem Latinam subjungo.

Τὸν πλοῦτον ἀντλεῖν Λιβάριος νῦν ἔχει,
Ον οὐρανοῖς ἦν ἐμφρόνως θησαυρίσας.

Divitias nunc habet Liberius hauriendas,
Quas sapienter thezaurisavit in cælis.

S. Liberius eodem die annuntiatur in Fastis Coptitarum Ægypti & Æthiopiæ apud Jobum Ludolfum pag. 39 his verbis: Liberius Patriarcha Romanus. In iisdem quoque Fastis commemoratur ad VI Octobris. Hactenus de memoria S. Liberii in Fastis sacris; nonnulla alia, quæ translationem insinuant, dabo in fine Commentarii.

§ II. Utrum Fragmenta S. Hilarii nomine vulgata, censeri possint ex Opere S. Hilarii collecta.

[Fragmenta, S. Hilarii nomine edita,] Priusquam ipsa S. Liberii gesta enarranda suscipio, examinanda videntur documenta nonnulla, quibus historici recentiores passim usi sunt tamquam legitimis, cum illa mihi plane supposititia appareant, totaque ex iis Liberii historia sexcentis erroribus inquinata. Primo loco venit illa scripturarum collectio, quæ sub nomine S. Hilarii primum edita est a Nicolao Fabro, deinde recusa in novissima editione Operum S. Hilarii ab eruditis Benedictinis a Col.ubi titulum habet: Fragmenta ex libro S. Hilarii Pictavensis provinciæ Aquitaniæ &c. Auctor illius editionis, ut habemus ex Bibliotheca Benedictinorum Congregationis S. Mauri, est Petrus Coustantius, qui & alia nonnulla edidit. Primus editor, licet præfationem dederit prolixam, solum fere stylum allegat ad probandum, id genuinum esse S. Hilarii Opus. At Coustantius id præcipue in sua præfatione agit, ut ostendat, S. Hilarium Operis esse auctorem. Cum tamen Fragmenta ex libro nominet, & suis etiam verbis agnoscat, integrum librum ad nos minime pervenisse; quærendum non est, an Opus illud eo modo, quo exstat aut editum est, a S. Hilario fuerit compositum: sed solum, an Fragmenta illa dissoluta ex solo S. Hilarii Opere sint collecta.

[8] Opus autem Hilarii, cujus illa suspicantur esse Fragmenta, [an collecta sint ex solo ejus Opere, quæritur.] a S. Hieronymo in Catalogo scriptorum cap. 100 in S. Hilario indicatur his verbis: Et liber adversum Valentem & Ursacium, historiam Ariminensis & Seleuciensis synodi continens. Coustantius ipse dubitasse se ait, an Hilario attribui possit Opus, sive dicta Fragmenta, aliosque subdubitare asserit, rationesque dubitandi allegat nonnullas; sed ad has conatur respondere, atque Opus illud S. Hilario vindicare. Mihi, ut paucis verbis indicem, quod sentio, non videntur illa Fragmenta alicujus Operis S. Hilarii contra Valentem & Ursacium, episcopos Arianos; sed potius instrumenta ab imperito librario collecta, & sine judicio non minus, quam sine ordine, in unum volumen congesta, ut scopas solutas rectius, quam Fragmenta S. Hilarii, vocanda existimem. Si cui severa videatur hæc censura; rationes allegandas expendat, ac tum demum judicium ferat. Mihi certe non licet aliud de illis Fragmentis ferre judicium, cum verum investigare cogar, & de veritate nequeam dubitare.

[9] Primo, fatente Coustantio, Fragmenta non sunt inventa in Mss. codicibus eo ordine & modo, [Pars Fragmentorum Ms. S. Hilario non tribuitur,] quo edita sunt a Fabro, neque etiam eodem ordine, quo illa edidit Coustantius; sed erat in Mss. monstrosa quædam rerum facies, & inordinata confusaque variarum epistolarum congeries. Præterea, fatente rursum Coustantio, tota collectio in Mss. non præferebat nomen S. Hilarii; sed prior pars, quæ Fragmentis XI, XIII, III, VIII, IX, V, & VII constat, nec Hilarii, nec cujusvis alterius nomine inscribitur; sola pars posterior in Mss., quæ Fragmenta I, II, IV, XII, XIV, XV, VI & X comprehendit, Hilario cum in fronte tum ad calcem adscribitur. Liceat modo quærere, unde editores nosse potuerint, Fragmenta illa Partis prima, quæ in Mss. nulli erant adscripta, ex Opere S. Hilarii fuisse exscripta? Ego certe nullum invenio argumentum, quo attribui possint S. Hilario. Nequit allegari inscriptio in Mss., cum ibidem neque Hilario neque alteri inscripta fateatur Coustantius. Nequit in illis agnosci stylus S. Hilarii, cum nuda sint aliorum scripta, destituta annotationibus & ratiociniis iis, quæ addi potuissent, & in quibus stylum S. Hilarii alias utcumque agnosceremus. Hæc mihi tam clara videntur, ut ne umbram rationis quidem invenire valeam, qua editores credam permotos ad ea S. Hilario attribuenda. Neque enim illi in Mss. codicibus tam hospites erant & peregrini, ut existimare potuerint, non haberi in iisdem codicibus diversorum auctorum Opuscula. Si autem id noverint, ut nosse debuerunt, cur farraginem Epistolarum, quæ singulæ suis auctoribus tribuuntur in Ms. codice, & quæ nihil omnino continent, quo ex libro aliquo S. Hilarii collecta videantur, ediderunt sub titulo Fragmentorum S. Hilarii? Qualemcumque rationem quæro, & nullam invenio.

[10] [& nonnulla ibi aliter Latine reddita, quam in Opere S. Hilarii.] Secundo non desunt rationes, ex quibus intelligamus, Fragmenta prioris in Ms. partis non esse S. Hilarii, sed aliunde a collectore codicis esse transcripta. Prima ratio dicendi, non esse S. Hilarii Fragmenta illa, habetur ex tertio Fragmento duobus locis. Nam S. Hilarius lib. de Synodis num. 33 & 34 partem ejusdem decreti producit modo multum diverso. Primo in enumeratione provinciarum, ex quibus fuerunt illi episcopi Ariani, non solum notabilis est in verbis dissonantia, sed in ipsis quoque provinciis. Apud Hilarium post Thebaïdem ponitur Ægyptus, in Fragmento omissa: pro Syria Cœle apud Hilarium, in Fragmento Syria: deinde in Fragmento additur Isauria, apud Hilarium omissa: apud Hilarium Phrygiæ duæ, in Fragmento solum Phrygia: adduntur demum apud Hilarium Mysia, & duæ Pannoniæ, Fragmento ignotæ. Ordo quoque provinciarum alius apud Hilarium, alius in Fragmento. Similiter expositio fidei, ab Arianis ibi condita, aliis verbis Latinis concepta est apud Hilarium, aliis in Fragmento inferius num. 29. Facile quidem concipio, hanc diversitatem ex diversa interpretatione textus Græci ortam esse; sed non æque concessero, formulam credendi Arianorum, iisdem verbis Græcis conceptam, tam diversis verbis Latinis, ut in tota vix duos versus consonos reperias, ab Hilario suis Operibus insertam fuisse. Ait quidem Coustantius, ex locorum mutatione id accidere potuisse; additque, in uno eodemque de Synodis libro ab Hilario pseudo-Sardicense symbolum, ac Sirmiense contra Photinum Latine versum non una ratione; indeque inferre nititur, mirandum non esse, si eamdem formulam diverso modo interpretatus est in diversis Operibus. At locorum mutatio, quam ob exsilia coactus est subire Hilarius, numquam mihi persuadebit, tam diversas interpretationes ejusdem formulæ in diversis Operibus dedisse Hilarium. Quod additur de diversa interpretatione ejusdem symboli in eodem Opere, probatum potius vellem, quam generatim assertum: neque enim diversam interpretationem ejusdem symboli in libro de Synodis invenio; aut certe nullam invenio tam notabilem, ut nequeat orta esse ex transcriptione codicum.

[11] [Excutitur ridiculum adversariorum argumentum] Porro, cum Coustantius in Præfatione sua num. 5 dicat: Utraque (pars Fragmentorum) ut observavit Nicolaus Faber, aliquot locis verba auctoris ipsis Actis habet immixta, quæ sanctissimi confessoris (Hilarii) phrasim exhibeant; & hac maxime ratione Fragmenta illa S. Hilario editores attribuerint; attentos lectoris studiosi oculos appello: nam huc transferam omnia verba Actis inserta, quæ ex tota illa prima codicis parte dedit Coustantius. Fragmentum XI, quod in Ms. primum, hæc continet collectoris verba: Incipit fides Catholica exposita apud Fariseam civitatem ab episcopis Gallicanis ad Orientales episcopos. Et post Acta concilii Parisiensis, ut volunt, rursum collector: Explicit fides Catholica exposita apud Fariseam civitatem ab episcopis Gallicanis ad Orientales episcopos. Mox sequitur: Incipit Epistola Eusebii ad Gregorium episcopum Spanensem. Tum post Epistolam: Explicit Epistola Eusebii ad Gregorium episcopum Spanensem. In codice sequitur Fragmentum XIII, in quo hæc collectoris: Incipit Epistola Germinii episcopi adversus Arianos. Jam subscripserant in concilio Ariminensi, scientes quod male fecerunt. In fine, Explicit. Tertio loco in Ms. habetur Fragmentum tertium, cui collector hæc præmisit: Incipit decretum synodi Orientalium apud Serdicam episcoporum a parte Arianorum, quod miserunt ad Africam. In fine, Explicit decretum, & cetera verba jam data. Fragmento VIII, quod sequitur in Ms., hunc titulum collector præmisit: Sequitur Epistola Ariminensis concilii ad Constantium imperatorem, ubi episcopi prævaricati sunt a fide vera. Post epistolam hæ subduntur annotationes: Cum hac Epistola integræ fidei subscribentes episcopi Catholici miserunt decem legatos ad imperatorem. Nihilo minus & pars hæreticorum misit ex suo corpore decem legatos. Qui, ubi venerunt ad imperatorem, suscepti sunt; ita ut legati Catholicorum non susciperentur, atque longa dilatione fatigati, & minis imperatoris perterriti, damnaverint integram fidem, quam antea defendebant, & susceperint perfidiam, quam ante damnaverunt. Hoc ita esse, ex subjectis invenies. Tum: Gesta, ubi prævaricati sunt episcopi legati a fide vera, incipiunt. Post Gesta rursum hæc notula: Quæ sit autem fidei confessio, cui postea subscripserunt, quam etiam Valens secum in Ariminum pertulit, ex infra scripto recognosces. Explicit. Tum in Ms. sequitur Fragmentum IX, de quo ita collector: Incipit exemplum fidei epistolæ missæ ad Constantium imperatorem a perfidis episcopis. In fine: Explicit. In Ms. deinde sequitur Fragmentum V, cui hæc præmissa: Incipit Epistola legatorum, missa ad Constantium imperatorem a Liberio episcopo urbis Romæ per Luciferum episcopum. In fine: Explicit. Ultimum demum illius partis anonymæ in Ms. est Fragmentum VII, cui collector hæc præmisit: Incipit exemplum Epistolæ Constantii imperatoris ad episcopos Italos, qui in Ariminensi concilio convenerant. Post Epistolam rursum collector. Incipit definitio Catholica, habita ab omnibus Catholicis episcopis, priusquam per terrenam potestatem territi hæreticorum consortio sociarentur, in concilio Ariminensi. Rursum post hoc instrumentum subdit collector: Eodem in concilio, postquam statutum est nihil debere paternam minui traditionem, etiam qui contra hanc veniebant, omnium in unum conspirantium spirituali voce sunt damnati, cujus tractatus hoc est exemplum. Subdit Coustantius Col.ppendicem, quam fatetur non esse S. Hilarii, quia inventa est a Nicolao Fabro in alio codice. Itaque dedi omnia verba primæ codicis partis, in quibus phrasim S. Hilarii relucere dixit Coustantius.

[12] Verum lubet pauca interrogare: neque enim facile concipio miram illam alicujus phrasim & stylum cognoscendi peritiam. Credidi semper, pauca verba aut breviusculas annotationes non sufficere, [de stylo S. Hilarii in Fragmentis,] ut auctorem ex illis cognoscere possimus, nisi forte aliquid contineant, quod ipsi fere proprium & aliis parum sit usitatum. Lubet igitur interrogare, quid in verbis aut vocibus allegatis adeo proprium sit S. Hilario, ut phrasis ipsius continuo innotescat? Nam varia mihi magis digna videntur imperitia alicujus librarii, quam eruditione & stylo S. Hilarii. Voluitne editor stylum S. Hilarii agnoscere ex illo incipit & explicit, quod initio & fini documentorum semper apponitur? At in libro de Synodis, in quo complura instrumenta recitat Hilarius, id numquam fecit. Librariorum igitur, qui codices collegerant, ea consuetudo fuit, non S. Hilarii. Voluitne S. Hilarii phrasim colligere ex Farisea (aut Parisea) civitate; vel ex titulo Epistolæ ad Gregorium episcopum Spanensem scriptæ? Singularia sane hæc sunt, sed Hilario indigna, digna imperito librario. Non enim ignorabat S. Hilarius, quo nomine Hispania Latine vocaretur: noverat, Gregorium Eliberitanæ civitatis esse episcopum, nec ignorabat civitatem, cujus episcopus erat Eusebius epistolæ scriptor. Insinuasset igitur, cujus Eusebii esset Epistola, si hanc Operi suo inseruisset, nec Gregorium vocasset Spanensem episcopum. Voluitne respicere ad titulum Fragmenti XIII, ubi professio fidei Germinii, episcopi Semiariani, vocatur Epistola Germinii episcopi adversus Arianos; at nec Epistola est, nec adversus Arianos disserit Germinius. An in tertii Fragmenti titulo relucet phrasis S. Hilarii, ubi Acta Arianorum Sardicensis concilii dicuntur missa ad Africam, licet inscribantur Gregorio Alexandriæ episcopo, Nicomediæ episcopo, Carthaginis episcopo, Campaniæ episcopo, Neapolis Campaniæ episcopo, Ariminiadeno Campaniæ episcopo, Salonarum Dalmatiæ episcopo, … & omnibus per orbem terrarum consacerdotibus &c. Eratne S. Hilarii ejusmodi Actis, quaquaversum missis, frigidam hanc notam apponere, Quod miserunt in Africam; an imperiti cujusdam collectoris, cui molimina Arianorum parum erant perspecta?

[13] [ut volunt, reperto.] Ex titulo Fragmenti VIII minime etiam innotescit phrasis S. Hilarii, cum Epistola Ariminensium maxime Catholica, & a Catholicis ante prævaricationem data ad Constantium, dicatur scripta, ubi prævaricati sunt a fide vera. Frustra hunc collectoris errorem subtili expositione excusare conatus est Coustantius, acsi ubi idem esset ac apud quem, & futurus lapsus legatorum indicaretur. Nam violenta nimis est hæc expositio, & lapsus legatorum significatur titulo sequentis instrumenti, sic expresso: Gesta, ubi prævaricati sunt episcopi legati a vera fide. Melior quidem est observatio utrique instrumento interposita; sed risu magis quam refutatione dignus est, si quis phrasim S. Hilarii ex ea colligi posse existimet. Observatio vero subjuncta Actis Nicææ in Thracia rursus inepta est, cum promittat fidei confessionem, cui subscripserunt Ariminenses, & subjungatur Epistola Ariminensium ad Constantium sine formula fidei. Rursum ineptus est titulus Fragmento IX præpositus: Incipit exemplum fidei epistolæ &c. Æque ineptus titulus Fragmenti V: Incipit Epistola legatorum &c., cum sit epistola Liberii, ut post etiam additur. Non minus ineptum titulum Fragmento VII præfixit imperitus collector, dum Epistolam Constantii ad omnes episcopos concilii Ariminensis datam, dirigit ad episcopos Italos, qui in Ariminensi concilio convenerant. Quis S. Hilarii peritia dignum dicat, episcopos quadringentos, ex Italia, Gallia, Hispania, Britannia, Africa, Illyrico, ex toto demum imperio Occidentali collectos, omnes facere Italos? Id post aliquot secula facere potuit imperitus librarius, non potuit certe S. Hilarius. Itaque in illis Fragmentis multa sunt S. Hilario indigna, nihil prorsus, ex quo stylus ipsius possit innotescere. Verum hæc sufficiant de parte anonyma codicis Ms., transeamus æd alteram.

[14] Ne pro hac quidem parte sola recte attulisset Coustantius auctoritatem codicum Mss., [Argumentum Coustantii ex codicis inscriptionibus,] quam pro tota collectione allegat in sua præfatione num. 2, ita scribens: Ac primo quidem minime contemnendam esse duximus Mss. auctoritatem, hoc Opus non semel, sed iterum ac tertio S. Hilario adscribentium… Nam si quis Pithæo codici chartaceo, quod recentior sit, & ab annis dumtaxat ccc descriptus, non satis tuto credi putet, fidem non negabit habendam S. Remigii Remensis exemplari, quod Sirmondus, cujus in potestate fuit, Notis in concilium Parisiense PER VETUS VOCAT; in quo idem rerum ordo & eædem erant inscriptiones. Hoc quidem exemplar frustra quæsivimus: sed Stephanus Baluzius, litteris juvandis natus, varias Sirmondi lectiones suppeditando, jacturam nostram utcumque resarcivit. Non exagitabo codices Mss.: fuerint omnia eodem ordine in codice, quem habuit Sirmondus, id sane non proderit Coustantio. Attamen Sirmondus tom. 1 Conciliorum Galliæ pag. 594, ubi de illo codice loquitur, non asserit, easdem in illo haberi inscriptiones; sed solum dicit: Perpauca tamen (codex ille pervetus) in hac præsertim Epistola (concilii Parisiensis) suppeditavit, quæ a Fabri editione discreparent. Credamus tamen gratis, omnia in illo codice eadem esse; & solum examinemus, quam legitimæ sint consecutiones, quas ex illis deducit Coustantius.

[15] Prima inscriptio, eo teste, sic habet: Incipit liber S. Hilarii Pictavensis provinciæ Aquitaniæ, [quibus unum tantum monimentum S. Hilario tribuitur,] in quo sunt omnia, quæ ostendunt vel quomodo quibusnam causis, quibus instantibus sub imperatore Constantio factum est Ariminense concilium contra formellam Nicæni tractatus, qua universæ hæreses comprehensæ erant. Observat editor, pro comprehensæ erant, legendum compressæ erant. Sit ita sane: neque enim vel imperitus librarius diceret, formula Nicæna omnes hæreses fuisse comprehensas. Satis enimvero imperitus fuisse videtur auctor titulorum, qui singulis Fragmentis aut etiam singulis monimentis sunt præfixi, ut dicere potuerit, Nicæna formula omnes hæreses esse compressas. At S. Hilarius rectius noverat molitiones Arianorum, quam ut omnes hæreses dixisset compressas. Quapropter titulus ille non minus est imperiti cujusdam collectoris, quam sint reliqui omnes in eodem Ms. Utrum vero ille Opusculum, cui is præfixus est titulus, recte adjudicaverit S. Hilario, operosius non inquiram. Si qui etiam in illo stylum S. Hilarii relucere velint, non repugnabo. Hoc solum observabo, videri Operis cujusdam initium, quod nihil habeat commune cum reliquis ejusdem codicis monimentis, illudque sic S. Hilario attribui in codice, sicut reliqua omnia monimenta in eodem codice suis auctoribus, sive vere sive falso adscribuntur. Etenim sicut præfigitur in titulo, Incipit liber S. Hilarii &c., ita in fine legitur, explicit, nimirum liber S. Hilarii. Quapropter non satis intelligo, qua ratione, quave verisimilitudine, editores omnia S. Hilario ausi sint attribuere; cum in ipso codice, quid S. Hilarii esse credatur, quid aliorum, per consueta librariorum verba Incipit & explicit fuerit designatum.

[16] [examinatur & refutatur:] At, inquit Coustantius, In medio iterum Fragmento VI legitur de Liberio: S. Hilarius anathema illi dicit. Verum verba illa S. Hilarius anathema illi dicit, neque in contextu dat, neque existimat esse S. Hilarii, etiamsi in contextu invenerit, sed credit primum ad marginem codici adscripta fuisse. Si res ita se habet, qua ratione ex interpolatione librarii imperiti omnia ejusdem codicis instrumenta Hilariano Operi attribuuntur, cum ne illa quidem illius librarii opinio fuisse videatur? Quam vero allegata verba editorum sententiæ sint contraria, & modestia S. Hilarii prorsus indigna, ostendam inferius, & seorsum examinabo fidem epistolarum, quibus addita sunt. Interim audiamus, quid ulterius afferat Coustantius. Demum, inquit, in fine Fragmenti X hæc leguntur: Explicit liber S. Hilarii ex Opere historico. Cum autem Fragmentum X sit ultimum in Ms. (licet Operis illius, quod S. Hilario attribuunt editores, non sit postremum) videntur editores credidisse, omnia illius codicis monumenta ad Opus aliquod S. Hilarii pertinere. Verum finis codicis non erat finis Hilariani Operis. Erravit igitur ineptus ille, qui dicit libri ex Opere historico ibi finem esse. Si autem ille manifeste errat, si imperitiam suam paucissimis vocibus luculenter ostendit; qua crisi, quo judicio tam facile crediderunt homini ineptissimo, & luce clarius aberranti; ut existimaverint, se ex variis monumentis, in unum codicem congestis, Opus componere posse, quod sit S. Hilario dignum? Ego certe, quanto magis Coustantii rationes expendo, tanto minus invenio, quod quæro.

[17] [aliæ ipsius rationes discussæ] Quippe omnia, quæ affert, tam mihi imbecilla videntur ad Opus tale S. Hilario asserendum, ut plura expendere vix lubeat. Adducit titulum Fragmenti primi, ut probet, illud esse proœmium Historiæ concilii Ariminensis. Verum fuerit illud proœmium talis Historiæ, quod gratis transmittam; non fuit certe proœmium Historiæ concilii Sardicensis, de quo tamen plura in Fragmentis leguntur, quam de concilio Ariminensi. Ait, in primo Fragmento agnosci episcopum Gallicanum, & S. Hilarium propriis coloribus pingi. Hoc etiam gratis admittam; sed inde nequeo inferre, omnia instrumenta, in eodem codice sine ullo ordine inventa, esse fragmenta prolixi Operis, cujus illud fuit proœmium. Hoc asserere, est sane divinare sine fundamento. Ait rursum, in dicto proœmio (sive Fragmento 1) indicari subsecuturum Opus, quod variis constet tum epistolis tum synodis, & Ariminensis concilii Historiam ex Arelatensis aliorumque superiorum conciliorum gestis altius repetat. Respondeo, revera in dicto Fragmento Opus promitti, in quibus allegarentur Epistolæ & synodi, & auctorem velle initium sumere a conciliabulo Arelatensi. At non dicit auctor, daturum se Historiam concilii Arelatensis, minus etiam promittit Sardicensis concilii, cum episcoporum Catholicorum tum Arianorum, Acta prolixissima. Itaque, cum Fragmenta reliqua nihil contineant de conciliabulo Arelatensi, multa de Sardicensi, multaque concilio Ariminensi posteriora, non erat, cur editores ex Actis variis Synodorum & Epistolarum conarentur S. Hilario supponere Opus, quod ipse numquam vidit, nec umquam sic composuisset. Rursum ait, omnia illa instrumenta aliqua ratione spectare ad Ariminensis concilii Historiam. Respondeo, multa esse Ariminensi concilio posteriora, & certe tria ultimæ fragmenta ad Historiam illius concilii esse prorsus inutilia, uti & alia non pauca; alia vero tam prolixa esse, & tam parum facere ad Historiam concilii Ariminensis, ut verisimile non sit, illa a S. Hilario fuisse inserta Operi contra Valentem & Ursacium, in quo enarrabatur Historia concilii Ariminensis. Scripsit S. Hilarius contra Auxentium Arianum, scripsit diversis temporibus contra Constantium; scripsit librum de Synodis, in quo plura erant disserenda, nullibi tam prolixus est, nullibi instrumenta adducit tam prolixa. Quis igitur credat, Acta Sardicensia a S. Hilario inserta fuisse libro contra Valentem & Ursacium, cum vel sola superent prolixitate librum contra Auxentium & libros singulos contra Constantium? Quis, inquam, hoc credat asserentibus sine ulla auctoritate, & ratione non alia, quam quod inventa sint in codice Ms., in quo habetur Fragmentum alicujus Operis S. Hilario attributum, id est, ratione prorsus nulla?

[18] Quam indigna sint S. Hilario omnia illa, quæ instrumentis addita sunt in prima codicis parte, [Pars prima Fragmentorum multa continet] supra ostendi. Percurramus igitur & alteram partem, ut examinemus, an ratiocinia hujus partis S. Hilario sint digniora. Verum cum plura hic sint annotata, pauca solum seligam: nimis enim longum esset omnia recitare. De Fragmento primo, quod Hilario adscribitur, plura non dico. Fragmentum 2 continet Epistolam concilii Sardicensis ad omnes ecclesias, & alteram S. Julio Papæ missam. Prima etiam habetur apud S. Athanasium in Apologia contra Arianos tom. 1 pag. 162. Conferre igitur poterit, quisquis voluerit, interpretationem Latinam Fragmenti cum Græco contextu aut Latina versione apud Athanasium, & non difficulter videbit, interpretationem Fragmenti prorsus indignam esse S. Hilario, cum inepta sit & infidelis. Ex nominibus episcoporum, qui subscripserunt, colliget lector, quam accurata sint reliqua. Apud S. Athanasium ita inchoatur subscriptio: Hosius ab Hispania, Julius Romæ per Archidamum & Philoxenum presbyteros &c. In Fragmento: Ossius ab Spannia Cordobensis. Annianus ab Spanniis de Castolona. Græca quidem vox est Σπανία sed noverat S. Hilarius Latine Hispaniam dici, nec Operi suo inseruisset interpretationem tam ridiculam, in qua plura fere mendosa sunt, quam recte expressa. Præterea ne quartæ quidem episcoporum partis nomina exprimuntur. Examinemus modo annotata Actis concilii subjuncta, quæ Hilario attribuit editor. Primum Ischyras, famosus S. Athanasii accusator, ubique vocatur Scyrus, acsi S. Hilarius nomen famosi hominis ignorasset, & in historia S. Athanasii fuisset peregrinus. Deinde dicitur: Apud Mareotem ecclesia nulla est. Attamen plures erant ecclesiæ in Mareote, cum Athanasius in Apologia pag. 137 dicat: Testes sunt omnes Mareotæ presbyteri, qui episcopum circumeuntem semper comitantur, quique tunc adversus Ischyram scripsere. Forte imperitus collector in Apologia S. Athanasii pag. 193 aut alibi legerat, Ischyræ nullam fuisse ecclesiam. At quacumque occasione ille dicere potuerit, nullam in Mareote fuisse ecclesiam, saltem non credam ejusmodi lapsum esse S. Hilarii. Non examino illa, quæ paulo post dicuntur de Photino damnato in concilio Mediolanensi, quæque forte meliora non sunt, etiamsi adducantur ab eruditis nonnullis tamquam verba S. Hilarii.

[19] Quanti autem facienda sint, quæ de Photino observat collector, [vitiosa,] non modo ex jam dictis, sed magis etiam ex dicendis de Marcello Ancyrano, colliget lector studiosus. Etenim in Fragmento 2 post Epistolas duas Valentis & Ursacii multa rursum sequuntur ratiocinia. Dicitur ibi Col.. Athanasius Marcellum Ancyranum a sua communione separasse, & quidem anteriore tempore, quam Photinusde hæresi accusaretur. Hic clarissime egregius ille Hilarius S. Athanasio attribuit, quod factum ab Eusebianis sive Arianis. Audiamus S. Athanasium in Historia Arianorum ad Monachos tom. 1 pag. 347. De Marcello autem Galatiæ episcopo, inquit, superfluum fortasse fuerit mentionem facere: omnibus enim compertum est, Eusebianos ab eo antea impietatis accusatos, eum vicissim accusasse, eorumque opera senem illum exsulasse. Ille autem Romam profectus sese purgavit, fidemque suam illis exigentibus scripto tradidit, quam Sardicensis ipsa synodus approbavit. Hæc ipse Athanasius, qui eum jam ante synodum Sardicensem excommunicasse dicitur. Imo magis ridicula mox adduntur in præclaris illis Annotatis, in quibus editores S. Hilarium ex stylo agnoscunt. Sed cur abnegatæ Marcello communionis Athanasius reus esse rescribitur? Et mox in excusationem S. Athanasii: Nam negata sibi ab Athanasio communione, ingressu sese ecclesiæ Marcellus abstinuit. Vidit Coustantius, hæc plena esse erroribus. Utinam etiam vidisset, non esse sanctis Patribus tam facile Opera supponenda, & multos cum ejusmodi Operibus errores! Mox in iisdem ratiociniis Col.asseritur, Arios duos profanissimæ fidei prædicatores extitisse. Hunc quidem locum utcumque excusat Coustantius, dum ostendit, inter primos Arianos alterum quoque fuisse Arium. Dubito tamen, an S. Hilarius posuisset duos Arios hæresiarchas. Rursum paulo inferius dicitur: Itaque comprimendi mali istius causa trecenti vel eo amplius episcopi apud Nicæam congregantur. At lib. de Synodis num. 86 Hilarius nitide in concilio Nicæno ponit episcopos trecentos decem & octo. Hæc de secundo Fragmento sufficiant.

[20] [falsa,] Ad quartum igitur transeo, cum hoc sequatur in codice Ms. Nescio sane, qua æquitate Fragmentum istud, inepto calumniatore dignum, indignum erudito episcopo, attribuere S. Hilario potuerint editores. Epistola est Liberii Papæ nomine conficta, quam supposititiam esse, & a calumniatore confictam, fatetur & late probat ipse Coustantius. Quid igitur dicent vindices hujus Hilariani Operis? Eratne tantæ simplicitatis S. Hilarius, ut Epistolam tam clare Liberio suppositam pro sincera habere potuerit, & Operi suo inserere ad ignominiam præclari Pontificis, qui Ecclesiam Catholicam contra impetus Arianorum egregie defendebat, & lapsum episcoporum Ariminensis concilii prudenter reparabat, quando istud Opus scripsisse dicitur Hilarius? Hoc si dixerint, maculam aspergunt famæ sanctissimi doctoris. Neque enim hic ignorare poterat Liberium, saltem usque ad exsilium suum, Athanasii fuisse defensorem fortissimum: nihilo magis poterat non perspicere, secundum fictitiam Epistolam jam initio Pontificatus sui Liberium recessisse a communione S. Athanasii, & communionem Orientalium Arianorum fuisse amplexum. Non erit, opinor, defensor tam impudens inepti Operis, quod posterioribus seculis pro S. Hilario alii composuerunt, ut ea aliave similia dicere præsumat.

[21] [inepta,] Annotata Epistolæ addita hominis quoque sunt imperiti, qui videtur ipse nescivisse, quid diceret. Accipe initium, lector, & judica, an in iis agnoscatur S. Hilarius. Quid in his litteris non sanctitatis, quid non ex metu Dei eveniens est? Sed Potamius & Epictetus, dum damnare urbis Romæ Episcopum gaudent, sicut in Ariminensi concilio continetur, audire hæc noluerunt. Quin etiam Fortunatianus episcopus, Epistolam eamdem rursum diversis episcopis mittens, nihil profecit. Eratne sanctum & ex timore Dei profectum, recedere a communione S. Athanasii, & Arianorum communionem amplecti? Id S. Hilarium dicere non potuisse agnoscunt omnes, ideoque volunt nonnulli, dicta Annotata ad aliam spectare Epistolam. Verum resistit Coustantius, & nodum conatur subtiliter dissolvere. Et vero, inquit, licet totum hoc Hilarii Opus omnino confusum sit atque perturbatum, nulla tamen occurrit appendix hujusmodi a proprio loco divulsa atque distracta. Quo circa neque hanc e suo situ motam, neque Hilario indignam arbitramur, sed quas superioris Epistolæ laudes plerique putant, meram esse ironiam. Suspicamur etiam, Potamium & Epictetum Epistolæ ejusdem architectos hic significari, ac pro audire hæc noluerunt, legendum esse audere hæc potuerunt. Verum frustra se evolvere conatur: neque enim ullum in toto contextu ironiæ indicium est. Repugnat etiam titulus Epistolæ præfixus, quo Liberio sic attribuitur: Incipit exemplum Epistolæ Liberii episcopi urbis Romæ ad Orientales episcopos. Huic etiam consonat inscriptio ipsa. Si S. Hilarius credidisset Epistolam esse fictitiam; non apposuisset ejusmodi titulum, qui plane mendax est; nec obscura ironia consuluisset famæ S. Liberii, per ejusmodi epistolam læsæ; sed fraudem Arianorum clare edixisset. Quare imperiti collectoris sunt ea annotata; nec miror, hominem, qui nullam in Mareote invenit ecclesiam, qui Marcellum Ancyranum ab Athanasio excommunicatum dixit jam ante Photini damnationem, qui duos videtur ponere Arios hæresiarchas, qui multa alia inepte disserit, in ejusmodi etiam labi errorem potuisse, ut Epistolam supposititiam pro genuina transcriberet, dignamque censura laudibus celebraret. Magis sane miror, hominem ubique ineptum pro S. Hilario haberi potuisse a pluribus eruditis.

[22] Transeo cum codice Ms. ad Fragmentum XII, [ad propositum non conducentia & serius scripta,] quo continentur duæ Epistolæ. Priori titulum hunc dedit collector: Incipit exemplum Epistolæ Liberii episcopi urbis Romæ, factæ ad Catholicos episcopos Italiæ. Altera hoc titulo donata: Item exemplum Epistolæ episcoporum Italiæ. Utraque posterior est concilio Ariminensi; nec ulla adjunguntur Annotata. Si priorem Epistolam Operi suo inseruisset S. Hilarius, non ignorasset saltem, S. Liberium Ariminensi concilio fuisse contrarium, prudenterque laborasse ad lapsos Ecclesiæ reconciliandos. Qua igitur æquitate aut prudentia litteras de lapsu Liberii inseruisset Operi suo, natas infamiam illi creare, & homines avertere? Quod in Ms. sequitur Fragmentum XIV, nulla similiter habet Annotata, sed unica est Epistola hoc titulo insignita: Incipit exemplum Epistolæ Valentis, Ursacii & aliorum ad Germinium. Hanc scriptam anno 366 notat editor. Simile est Fragmentum XV, quod in Ms. sequitur, & hunc habet titulum: Incipit rescriptum Germinii ad Rufianum, Palladium, & ceteros. Hanc autem Epistolam figit editor anno 367, quo Bollandus, Tillemontius & Bailletus obitum quoque figunt S. Hilarii. Jam vero paucis ostendamus, quam parum verisimile sit, illa esse Fragmenta Operis Hilariani contra Valentem & Ursacium. Coustantius in præfatione num. 13 observat, Opus contra Valentem & Ursacium videri saltem inchoatum ab anno 360, & vivente Constantio, idque conatur ostendere ex Fragmento, quod certe scriptum non est post mortem Constantii. Perpendat modo studiosus lector, an Epistolæ, post annum 360 scriptæ usque ad 366 & 367, quæ in codice Ms. repertæ sunt cum nudis titulis, & sine ullis aliis adjunctis, probabiliter attribuantur & ïnserantur Operi, quod ab anno 360 aut citius contra duos famosos hæreticos inchoasse dicitur S. Hilarius. Si ab anno 360 librum contra Valentem & Ursacium inchoavit S. Hilarius, vix dubitare possum, quin illum eodem aut sequenti anno ediderit; neque enim scribebat, ut scrinia sua impleret, sed ut Ecclesiæ prodesset, & Arianorum progressibus se opponeret. Qua igitur ratione ad Opus Hilario componendum assumuntur Epistolæ, quas ille fortasse numquam vidit, & quæ certe nihil conducebant ad propositum? Improbat Coustantius col. 1343 consilium Nicolai Fabri, quod ex codice Dervensi fragmentum aliquod reliquis, in Pithœano codice inventis, miscuisset. At ego non video, melioris fuisse consilii instrumenta omnia, sine ullo ordine in codice inventa, in qualemcumque ordinem redigere, & vel invito Hilario obtrudere.

[23] [indignaque prorsus sanctitate,] In laudato codice sequitur Fragmentum VI, continens quinque Epistolas Liberio Papæ attributas cum paucis Annotatis. Totum hoc fragmentum rursum indignum est S. Hilario quam maxime, dignumque schismatico aliquo Luciferiano, aut collectore imperito. Nam primo quid prodesse poterat S. Hilario contra Valentem & Ursacium Liberii Papæ lapsum tot epistolis comprobare, & orbi universo notum facere, cum Liberius, si reveralapsus est, cito resipuerit, & Ariminensis concilii lapsum improbaverit? Viri prudentis fuisset, de lapsu illo, si parum notus erat, prorsus tacere; si nimium innotuisset, eumdem violentiæ imperatoris attribuere, & cito reparatum docere. Ad fidei defensionem nullius auctoritas magis prodesse poterat, quam Liberii Romani Pontificis, & reipsa a nullo lapsus Ariminensium tam feliciter reparatus est, quam a Liberio ejusque legatis. Cujus igitur prudentiæ fuisset S. Hilarius, si arma vertisset contra fidei defensorem, eumque dictis injuriosis læsisset, & anathemate percutere etiam sustinuisset? Hæc tamen omnia fecit Hilarius, si ipsius Opus est, quod examinamus; videoque scriptores aliquot Gallos etiam hærere ambiguos, utrum anathemata, quæ Epistolis inserta sunt, non sint Hilario omnino attribuenda. Verum de anathematibus statim; sed de Epistolis ipsis latius agam § 3, ubi ostendam plerasque esse supposititias. Ex his autem consideret æquus lector, quo judicio attribuatur S. Hilario Opus tam ridiculum, cum in eo recitentur tot Epistolæ supposititiæ, eæque proposito S. Hilarii prorsus oppositæ, quas Valens & Ursacius magis afferre potuissent contra Catholicos, quam Hilarius producere debebat contra hæreticos. Si novi illius Operis architecti constructionem suam attribuissent schismatico cuipiam Luciferiano, caperem utcumque, quo vergere posset confusa rerum moles, nimirum ad ostendendum, fidem mansisse apud solos Luciferianos; qua vero ratione ad propositum S. Hilarii contra Valentem & Ursacium omnia conduxerint, non intellexerunt, opinor, ipsi Operis inventores.

[24] [prudentia] Jam vero quam longe abeant a modestia & prudentia S. Hilarii, quæcumque Epistolis in dicto Fragmento inserta sunt, luculenter ostendam. Post priores Liberii epistolas, ante exsilium datas, Col.ta collector scribit: Post hæc omnia, quæ vel gesserat, vel promiserat Liberius, missus in exsilium, universa in irritum deduxit, scribens prævaricatoribus hæreticis Arianis, qui in sanctum Athanasium, orthodoxum episcopum, injustam tulere sententiam. Nonne hoc est amicum Catholicum & Catholicorum ducem oppugnare, Valentemque & Ursacium, qui sententiam suam mutaverant aliquando, juvare potius, quam impugnare; si ita in libro contra Valentem & Ursacium scripsit S. Hilarius? Nonne æquitas saltem exigebat, ut, si omnino hæc scripsisset Hilarius, similiter docuisset, Liberium cito post lapsum resurrexisse, & Ariminensium prævaricationi numquam consensissi? At non modo nihil de hisce habet novus ille Hilarii liber; sed mox longe vehementius insurgit in Liberium, præcipuum tunc fidei defensorem, quam umquam in ipsos, quos oppugnare dicitur, Valentem & Ursacium invehitur. Nam tres subjungit supposititias Liberii Epistolas, quarum primæ inserit sequentia: Hæc est perfidia Ariana. Hoc ego notavi, non apostata. Et post Epistolam hæc sequuntur Annotata: Perfidiam autem apud Sirmium descriptam, quam dicit Liberius Catholicam (in Epistola nimirum, ubi & eam suscepisse dicitur) a Demophilo sibi expositam, hi sunt, qui conscripserunt, Narcissus, Theodorus, Basilius, Eudoxius, Demophilus, Cecropius, Silvanus, Ursacius, Valens, Evagrius, Hyreneus, Exuperantius, Terentianus, Bassus, Gaudentius, Macedonius, Marthus, Acticus, Julius, Surinus, Simplicius, & Junior [requirendum] omnes hæretici.

[25] Primum quæro, quid hæc omnia faciant contra Valentem Ursaciumque Arianos, [eruditione,] contra quos Opus illud scriptum volunt? Deinde certum est, ut suo loco ostendam, ab episcopis modo nominatis non potuisse conscribi secundam formulam Sirmiensem, quæ hæretica est: æque certum est, primam formulam Sirmiensem ut Catholicam excusari ab ipso Hilario. Non potuit igitur illa scribere S. Hilarius, nisi aut sibi contradicendo, aut turpiter errando, ut latius ostendam § 9, ubi probabo, omnino incertum & non satis probabile esse, ulli umquam formulæ ab Arianis propositæ subscripsisse Liberium. Petavius in animadversionibus ad S. Epiphanium pag. 317 de allegatis verbis ait: Sed quidquid de Fragmentis illis sentiendum sit, hæc profecto subscripto ab Hilarii manu esse non videtur, sed imperiti cujusdam, qui Arianæ sectæ divortia non satis perspexerat. Tillemontius tom. 6 Nota 55 in Arianos improbat, & mirabile dicit hoc Petavii responsum; ac mavult confiteri, se nullam difficultatis propositæ solutionem invenire. Noluit nimirum Tillemontius ad examen Fragmentorum venire, idque vehementer miror, cum illa Fragmenta toties adducat in Historia Arianorum. At ego minime mirari possum responsum Petavii, qui suam de Fragmentis dubitationem aperte insinuat, clareque vidit, allegata verba Hilario prorsus indigna esse. Dicam ego, me in tota illa Fragmentorum farragine nihil invenisse S. Hilario dignum, excepto solo Fragmento primo, quod & solum in Codice fuit S. Hilario adscriptum.

[26] Porro dicta Epistola hisce rursum interpolata est: [modestiaque & justitia] Anathema tibi a me dictum, Liberi, & sociis tuis. Et post pauca: Iterum tibi anathema & tertio, prævaricator Liberi. Tum sequenti Epistolæ hæc verba subjuncta: Prævaricatori anathema una cum Arianis a me dictum. Præterea observat Coustantius, hæc etiam verba in Ms. Pithœano priori Epistolæ fuisse inserta: Sanctus Hilarius, anathema illi dicit. Verum ea primum ad marginem fuisse scripta, indeque in textum irrepsisse, suspicatur. In præfatione vero num. 7 disputat de dictis anathematis, nec audet ea S. Hilario abjudicare; quin & conatur ostendere ex Apostolo, non fuisse illicitum S. Hilario, id genus anathemata in Liberium vibrare. In Annotatis tamen adjungit sequentia: Sed si forte hæc additamenta Hilario non sunt indigna, cum primum Liberii lapsum rescivit; nihilominus ab ipso videtur alienum, ut, cum hoc Opus suum, Liberio jam correcto, in publicum emiserit, ea tum non eraserit prorsus, atque suppresserit. Tillemontius Nota 54 in Arianos similiter in utramque partem ratiocinatur, nec audet dicere, aut certe non dicit, indignum fuisse modestia & sanctitate S. Hilarii anathemata jam dicta contra Liberium dictis Epistolis inserere, dum eas primum accepit, imo etiam innuit cum Blondello, ea Epistolis inserta manere potuisse. Miror sane diversitatem crisis Tillemontianæ. Si quis martyr verba quædam duriora in Decium aliquem aut Diocletianum, notissimos Ecclesiæ persecutores, quorum scelera omnibus Christianis erant manifesta, protulisse dicitur; continuo severus Aristarchus clamat, fidem non mereri Acta, ne Martyres injuriam imperatoribus intulisse videantur, cum honor principibus sit habendus. Hic vero nullam invenire videtur difficultatem, nisi hanc solam, quod Liberius lapsum reparasset opponendo se concilio Ariminensi, & hanc ipsam difficultatem conatur amovere. Verum examinemus propius factum ipsum, in quo Tillemontius & Coustantius nihil invenire videntur Hilario indignum.

[27] [S. Hilarii] Neuter certe admittet, nec ullus eorum defensor, temerarium fuisse S. Hilarium aut injustum. Atqui extremæ temeritatis fuisset, ob rumorem qualemcumque lapsus Liberiani statim in eum anathema vibrare; cum non posset ignorare S. Hilarius, quam multi rumores falsi contra S. Athanasium & alios ab Arianis fuissent conficti. At non modo insignis fuisset temeritatis tale anathema, sed manifestæ etiam injustitiæ: neque enim Liberius umquam de lapsu suo interrogatus videtur, minus etiam convictus. Ad hoc non poterant sufficere aliquot exemplaria litterarum, quæ forsan nomine ipsius circumlata fuerunt, cum non ignoraret Hilarius, similiter contra S. Athanasium litteras fuisse confictas. Non erat Liberii judex S. Hilarius, neque ille crimen suum erat confessus, aut ab ullo concilio damnatus; qua ergo justitia aut prudentia in ipsum anathema vibrasset? Præterea, si omnino lapsus est Liberius, (quod non credo) non nisi post diuturnum exsilium ex humana lapsus est fragilitate; & tam cito surrexit, ut vix posset certo constare de lapsu, quin rursum innotesceret lapsi fides integra. Si igitur S. Hilarius ridicula temeritate accepta litterarum exemplaria statim interpolasset; an saltem non erat prudentiæ & æquitatis ipsius inserta anathemata quamprimum delere, audita constantia Liberii in tuenda fide Catholica contra prævaricationem Ariminensem? Meditentur hic adversarii, quantum placuerit, numquam invenient ejusmodi effugium, ut persuadeant viro prudenti, dictas interpolationes, quibus Liberius vocatur apostata & anathemate percutitur, non magis nocituras famæ S. Hilarii, si hujus esse constaret, quam ipsius Liberii, in quem ridicula temeritate fuerunt contortæ; easque non esse digniores schismaticis Luciferianis, quam S. Hilario.

[28] [Quare Fragmenta illa sine ratione S. Hilario adscripta.] Pergo ad Fragmentum X, in codice Ms. postremum, de quo multa dicere non est necesse. Est Epistola Orientalium episcoporum, ut habet titulus, quam reversis ab Arimino legatis dederunt. Epistolæ subjecta sunt nonnulla ratiocinia, de quibus dubitari potest, prolatane sint contra Arianos aut Semiarianos a Catholico; an contra Catholicos a Luciferiano aliquo. Certe non videntur disputata contra Valentem & Ursacium nominatim; cum num. 2 auctor ita loquatur: Si liber iste Valentis & Ursacii non est fidei vestræ, quid ejus damnationi non acquiescitis? Plura non addo. Quod vero spectat ad stylum S. Hilarii, eum ego certe in nullo Fragmento reperire potui, præterquam in primo, quod duarum est circiter pagellarum, & majoris Operis videtur initium. An hoc Fragmentum S. Hilario, cui in codice adscribitur, sit omnino attribuendum, ego definire non ausim. Certe statim videtur auctor dicere, non solam caritatem, sed etiam fidem & spem in beata vita mansuras. An hoc autem senserit S. Hilarius, operosius investigare mihi non vacat. De reliquis vero omnibus S. Hilario abjudicandis nulla plane dubitatio mihi relinquitur. Etenim ad illa Hilario adjudicanda codex Ms. non prodest, in quo solum diversa instrumenta & fragmenta sine ordine fuerunt collecta, quemadmodum factum est in codicibus aliis innumeris. Qua vero ratione cogitare potuerit Nicolaus Faber, omnia illa monumenta ad unum spectare Opus, istud enimvero non satis percipio, præsertim cum nullibi id fuerit dictum, & omnia monumenta suis assignentur auctoribus. Quod de stylo Hilarii in Fragmentis relucente dixerunt editores, abunde refutatum est. Quod addiderunt, omnia spectare ad historiam concilii Ariminensis, plane ineptum est; cum multa eo concilio sint posteriora, multa eum in finem plane inutilia. Nihilo magis omnia conducere poterant ad refutandos Valentem & Ursacium; sed non pauca ipsis potius faverent, quam obessent, aliaque non pauca tam prolixe contra ipsos numquam adduxisset Hilarius. Verum hæc sufficiant, ut Fragmenta S. Hilario leviter attributa, suis singula auctoribus reddamus, si tamen nonnulla non sint supposuitia.

§ III. Examinantur quatuor Epistolæ, nomine Liberii vulgatæ, & supposititiæ ostenduntur.

[Epistola Liberii nomine conficta,] Examinatis generatim Fragmentis, quæ perperam S. Hilario fuerunt attributa, propius nunc accedo ad Epistolas quatuor Liberii, dictis Fragmentis insertas, ex quibus tres posteriores aliunde etiam edidit Baronius ad annum 357, ex Collectione Cresconiana. Prima in Fragmentis col. 1327 hanc habet inscriptionem: Dilectissimis fratribus & coëpiscopis nostris universis per Orientem constitutis, Liberius urbis Romæ episcopus æternam salutem. Tum Epistola sequitur his verbis contexta: Studens paci & concordiæ ecclesiarum, posteaquam litteras caritatis vestræ de nomine Athanasii & ceterorum factas ad nomen Julii bonæ memoriæ episcopi accepi; secutus traditionem majorum, presbyteros urbis Romæ Lucium, Paulum & Helianum e latere meo ad Alexandriam ad supradictum Athanasium direxi, ut ad urbem Romam veniret: ut in præsenti id, quod Ecclesiæ disciplina exstitit, in eum statueretur. Litteras etiam ad eumdem per supradictos presbyteros dedi, quibus continebatur, quod si non veniret, sciret se alienum esse ab Ecclesiæ Romanæ communione. Reversi igitur presbyteri nuntiaverunt, eum venire noluisse. Secutus denique litteras caritatis vestræ, quas de nomine supradicti Athanasii ad nos dedistis, sciatis his litteris, quas ad unanimitatem nostram dedi, me cum omnibus vobis & cum universis episcopis Ecclesiæ Catholicæ pacem habere: supradictum autem Athanasium alienum esse a communione mea sive Ecclesiæ Romanæ, & consortio litterarum ecclesiasticarum.

[30] [tamquam scripta Pontificatus initio,] Clarum est, hanc Epistolam scribi debuisse sub initium Pontificatus Liberii, si hujus est: nam Orientales dicuntur litteras suas direxisse ad Julium Liberii decessorem. Verum necesse non est inquirere, utrum primo, secundo aut etiam tertio pontificatus Liberii anno dari debuisset, cum ad propositum nostrum sufficiat, illam saltem scriptam non esse, nisi ante exsilium S. Liberii, quod contigit anno 355, quando jam quartum in Pontificatu agebat annum. Ex sola hac observatione satis certo colligitur, fictitiam esse Epistolam, sive eam Ariani procuderint, vivente Liberio, sicut & alias contra S. Athanasium concinnaverunt, sive abortus sit cujuspiam Luciferiani, aut alterius sectæ schismatici, quod certo scire non possumus. Quippe infra in enarrandis S. Liberii gestis videbimus, quam fortiter & constanter S. Athanasium defenderit Liberius, ut maluerit exsilium pati, quam ipsius condemnationi consentire. Nicolaus Faber, qui primus dictam epistolam in Fragmentis luci dedit, in præfatione sua fatetur, contextum Epistolæ, sive excommunicationem S. Athanasiii per Liberium consistere non posse cum historia Arianorum, & nodum reliquit Baronio solvendum. Nam, licet fateatur, contextum Epistolæ falsum videri, subjungit tamen: Falsam autem aut subdititiam esse stylus negat: & præterea cui bono? Duas allegat rationes pro sinceritate Epistolæ, nempe stylum, & nullam suppositionis rationem sive utilitatem apparere. Quod autem spectat ad stylum, vix risum contineo. Nam stylus est adolescentis alicujus linguam Latinam discentis, qui prima præcepta necdum satis intelligit, & certe non satis novit cogitationes suas nitido & claro utcumque sermone exprimere. Vehementer aberrat Faber, si forte existimaverit, Latinum sermonem seculo IV non potuisse notiorem esse Romanis Pontificibus, quam fuerit illius Epistolæ architecto. Conferat, quisquis voluerit, cum ea Epistolam Liberii ad Constantium, in iisdem Fragmentis sequentem, & statim videbit, quanta sit styli differentia. De causa suppositionis respondeo, Arianos eam supponere potuisse, ut persuaderent, Liberium ab initio S. Athanasio fuisse contrarium. Verum de his plura postmodum.

[31] [improbata a Baronio & aliis, defenditur a Tillemontio.] Baronius, cui nodum solvendum reliquerat Faber, in Appendice tom. 3 ad annum 352, pag. 22 editionis Antverpiensis, late ostendit, memoratam Epistolam fictitiam esse, & Liberio fraudulenter suppositam, eodemque loco satis declarat, Fragmenta omnia Hilariana, quæ tum fuerant recenter a Fabro edita, non posse prudenter S. Hilario attribui. Coustantius in Annotatis ad Fragmenta Col.aronii judicium sequitur, allegatisque ad id probandum variis argumentis, ita concludit: Quæ cum ita sint, hanc Epistolam ab Arianis confictam esse eo consentimus libentius, quo plures hujusmodi litteras tum Athanasii tum imperatoris nomine, circa idem tempus ab iisdem editas esse demonstrat Athanasius ipse Apolog. ad Constant. p. 180 & 186. Quod etiam confirmat Sardicense concilium, in quo “lectæ sunt litteræ factæ a Theognito falsæ adversus Athanasium & Marcellum” ut audivimus Fragm. 2 num. 3. Hæc illi, aliique. Quod vero alii quidam scriptores Epistolam illam non tam certo supposititiam dixerint, factum videtur, quia inserta erat Fragmentis Hilarii. Certe Papebrochius noster ad 2 Maii in S. Athanasio cap. 2 vehementem quidem suspicionem de suppositione declarat, sed non audet certo fictitiam dicere, quod dictis Fragmentis videret insertam. Tillemontius tom. 6 in Arianis art. 48 contentum Epistolæ narrat, & rursum tom. 8 in S. Athanasio art. 64, ubi conatur exponere, quemadmodum & Nota 68, cur Epistolam illam non omnino ut supposititiam abjiciat. Cum autem Tillemontius præ ceteris Epistolæ illius defensionem suscipere videatur, eaque duobus locis utatur ut legitima, juverit rationes ipsius examinare.

[32] In dicta Nota fatetur, mirandum non esse, quod Epistola visa sit supposititia Baronio & Coustantio. [Hujus ratiunculæ proponuntur,] Addit tamen, suppositionem parum esse probabilem, eamque persuaderi non potuisse viris aliquot eruditissimis, cum Catholicis tum Calvinistis. Jam dixi, Fragmenta S. Hilarii nomine vulgata, quorum examen serio non susceperant eruditi, multis fucum fecisse, ac venerabile Hilarii nomen pro illa quoque Epistola apud nonnullos militasse, quo minus certo fictitiam dicerem, quam rationibus non poterant tueri. At Tillemontius, cum videret Epistolam aliter sustineri non posse, credidit dici posse, Epistolam Liberii missam non fuisse, sed mansisse secretam, & publicam non fuisse factam a Liberio, nisi post lapsum. Jam similes conjecturas dederat art. 66, ubi ait, Epistolam magis dedecori esse auctori suo, nimirum Liberio, quam S. Athanasio; sed posse difficulter abjici, cum mixta sit aliis multis iisque optimis. Intelligit, opinor, Fragmenta Hilarii, sine judicio in lucem eo nomine protrusa, & indulgenter nimis ab eruditis & ab ipso in primis Tillemontio, cujus maxime erat ea examinare, accepta. Deinde ait, responderi posse ad partem argumentorum Baronii & Coustantii, dicendo, post missam Epistolam mox facti pœnituisse Liberium; aut potius, recepta ante hanc missam Epistola concilii Ægyptiaci (pro S. Athanasio) hanc non dedisse, nisi postea, quando, damnato publice S. Athanasio, faciebat, quidquid poterat, ad conciliandum sibi Orientalium affectum. Alii dicere possent, illam ab eo ipso tunc temporis suppositam, fingente fecisse fe, quod numquam fecerat. Ait, posteriori hac conjectura omnem quidem tolli difficultatem, ignorare tamen se, an eæ suspiciones sufficiant ad Liberium de fraude tam insigni accusandum. Has profert Tillemontius conjecturas pro Epistola. At, cum agatur de Epistola, quam dedecori esse Liberio variis locis ipse pronunciat, poterat severus ille criticus aut abstinere ab iis, quæ ex hac Epistola narrat, velut comperta, aut saltem dubitationem suam eodem loco insinuare debebat. Neque enim datæ conjecturæ Epistolam possunt certam facere, & ne probabilem quidem, ut ostendam. Bailletus ad XXIII Septembris in Liberio, & Fleury in Historia ecclesiastica ad annum 352 num. 10, licet frequenter sequantur Tillemontium, datas ipsius conjecturas prorsus improbasse videntur, cum nihil referant ex illa Epistola.

[33] Non dicam hic de hiulco Epistolæ stylo, qui nullo modo congruit cum certioribus Liberii scriptis. [& refutantur] Verum ostendam, nullam ex datis conjecturis efficere, ut Epistola conciliari possit cum documentis certissimis. Ex Epistola Liberii ad Constantium in Fragmentis Col.abemus, confinxisse Arianos, litteras suas contra Athanasium fuisse a Liberio suppressas. Hoc certe dicere non potuissent aut debuissent, si Liberius Epistolam memoratam ad ipsos misisset, qua de ipsorum Epistola meminerat, &, relicta communione cum Athanasio, eorum communionem erat amplexus, etiamsi eum mox facti pœnituisset. Præterea Constantius imperator, quando urgebat cum aliis Liberium ad condemnandum Athanasium, numquam objecit ipsi inconstantiam, nec ipse aut alius umquam dixit, jam initio Pontificatus Athanasium ab eo fuisse damnatum. Quod sane non prætermisissent Ariani & Constantius, si Epistola fuisset missa. Hæc multis aliis firmari possunt; sed fatentem hic habemus ipsum Tillemontium. Itaque progredior ad propriam ipsius conjecturam, qua Epistolam scriptam, sed non nisi post lapsum missam credit. Primum quæro, an verisimile appareat, Epistolam tanti momenti, cujus scriptæ auctorem confestim pœnituit, non continuo abolitam fuisse, sed in annos conservatam? Eratne futuri lapsus conscius Liberius, ut Epistolam probrosam conservare voluerit, eo demum tempore publicandam? Ego conjecturas non improbo, si quid sani sensus habent; sed hæc nimis videtur ridicula. Ostendamus tamen, historiæ non minus, quam sano sensui contrariam esse.

[34] [argumento ex aliis Liberii litteris sumpto;] Liberius in laudata Epistola ad Constantium suppressionem litterarum Orientalium contra Athanasium sibi objectam refutat his verbis: At satis omnibus clarum est, nec quisquam negat, nos Orientalium litteras intimasse, legisse Ecclesiæ, legisse concilio, atque hæc etiam Orientalibus respondisse: qui fidem & sententiam non commodavimus nostram, quod eodem tempore octoginta episcoporum Ægyptiorum de Athanasio sententia repugnabat: quam similiter recitavimus atque insinuavimus episcopis Italis. Unde contra divinam legem visum est etiam, cum episcoporum numerus pro Athanasio major existeret, in parte aliqua commodare consensum. Ex his verbis conjecturam Tillemontii, quam hic desumpsit ex Hermantio in Vita S. Athanasii lib. 6 cap. 25, rofellit Coustantius in Annotatis, ita scribens: Hinc rursum refellitur, quod ad defendendam superioris Epistolæ veritatem nonnulli excogitarunt, nimirum Liberium litteris Orientalium permotum eam scripsisse, sed ab ea edenda aliis Ægyptiorum litteris fuisse revocatum. Qui enim eodem tempore Orientalium simul & Ægyptiorum litteras acceperit, si illorum litteris permotus, prius ad Athanasium presbyteros miserit, ac missorum exspectarit reditum, quam ab Ægypto quidquam audiret? Viderat Coustantii Annotata Tillemontius. Cur igitur ineptissimas Hermantii conjecturas reducit, responsumque Coustantii silentio præterit? Id ego aliis lubens divinandum relinquo. At manifestissimum est, eodem tempore duas habuisse epistolas Liberium, ipsumque non consensisse Epistolæ Arianorum contra Athanasium, quod haberet alteram pro Athanasio. Itaque ruunt omnia, quæ ex fictitia Epistola narravit Tillemontius. Neque enim Liberius Athanasium Romam citavit, nec Athanasius venire recusavit, nec ea de causa Liberius de excommunicato Athanasio litteras scripsit, ut repetitis vicibus narravit Tillemontius, a severitate crisis suæ nimium hic recedens.

[35] [aliisque rationibus confirmato.] Ultima Tillemontii conjectura, quam, ut Liberium suspectum de nimis aperta fraude facientem, non audet pro sua adoptare, restat examinanda. Credit, omnes difficultates tollendas, si quis diceret, Epistolam ab ipso Liberio confictam post lapsum. At saltem falsa manerent, quæ ipse de prima Liberii inconstantia, & de citato primum ac deinde excommunicato Athanasio invidiose contra Liberium in chartam conjecit. Conjectura vero ipsa quam sit minime verisimilis, lector, attende. Si illam Epistolam, tamquam initio Pontificatus a se scriptam, post lapsum confinxisset & vulgasset Liberius, tali fraude omnibus episcopis, tam Catholicis quam Arianis, & Constantio imperatori fraudulentum se & mendacem ostendisset. Etenim noverant Catholici æque ac Ariani, ipseque quam maxime Constantius, quoties in litteris suis, quoties in congressibus Romæ & Mediolani, repetiisset Liberius, illicitum sibi esse, & legi divinæ contrarium, damnare Athanasium; noverant, quanta libertate primum Eusebio eunucho, deinde Constantio imperatori, damnationem Athanasii exigentibus, restitisset & respondisset; quantaque constantia in exsilium abiisset. Gesta S. Liberii pro defendenda S. Athanasii innocentia, egregiaque ejus certamina adversus Eusebium Constantii eunuchum, & adversus ipsum Constantium, studiosus lector inveniet § 6, ubi etiam referetur exsilium, quo relegatus est, quia Athanasium constanter defendebat. Hæc autem certamina, per annos continuata, cum notissima essent Catholicis, notissima Arianis; quomodo non clamassent omnes, mendacem & hypocritam esse Liberium, qui aut ante tot annis consequenter fuisset mentitus, aut tunc detestanda fraude mentiretur, fecisse se, quod numquam fecerat? Itaque sit hæc conjectura hominum, qui non minus recto judicio rationique, quam Romanis Pontificibus, infestos se præbent, & non sit Tillemontii, cui nimis apparet absurda. Nullum ergo est dubium, quin illa Epistola sit figmentum inimicorum Liberii, & verisimiliter Arianorum, licet deinde etiam Luciferiani similia fingere potuerint.

[36] Accipe nunc, lector, alteram Epistolam Liberio attributam, [Alia epistola Liberii nomine edita,] de cujus suppositione mihi quoque dubitandum non videtur. In Fragmentis col. 1335 tali insignitur inscriptione: Dilectissimis fratribus presbyteris & coëpiscopis Orientalibus, Liberius S. Epistola cum interpolationibus ita habet: Pro deifico timore sancta fides vestra Deo cognita est & hominibus bonæ voluntatis. Sicut lex loquitur, Justa * judicate filii hominum, ego Athanasium non defendo *: sed quia susceperat illum bonæ memoriæ Julius episcopus decessor meus, verebar ne forte ab * aliquo prævaricator judicarer. At ubi cognovi, quando Deo placuit, juste vos illum condemnasse, mox consensum commodavi sententiis vestris, litterasque * super nomine ejus (id est, de condemnatione * ipsius) per fratrem nostrum Fortunatianum dedi perferendas ad imperatorem Constantium. Itaque amoto Athanasio a communione omnium nostrum, cujus nec epistolia a me suscipienda sunt, dico, me cum omnibus vobis & cum universis episcopis Orientalibus seu per universas provincias pacem & unanimitatem habere. Nam, ut verius sciatis, me vera fide * per hanc Epistolam ea loqui *, dominus & frater meus communis Demophilus, qui dignatus est pro sua benevolentia fidem vestram & Catholicam exponere, quæ Sirmio * a pluribus fratribus & coëpiscopis nostris tractata, exposita, & suscepta est (Hæc est perfidia Ariana hoc ego notavi, non apostata. Liberius sequentia) ab omnibus qui in præsenti fuerunt; hanc ego lubenti animo suscepi, (anathema tibi a me dictum, Liberi, & sociis tuis) in nullo contradixi *, consensum accomodavi, hanc sequor, hæc a me tenetur. (Iterum tibi anathema & tertio, prævaricator Liberi.) Sane petendam credidi sanctitatem vestram, quia jam pervidetis * in omnibus me vobis consentaneum esse, dignemini communi consilio ac studio laborare, quatenus de exsilio jam dimittar, & ad sedem, quæ mihi divinitus credita est, revertar. Hactenus Epistola, quæ etiam ex collectione Cresconiana apud Baronium est edita, indeque notavi lectiones variantes ad marginem. Unam, quia major est, hic indico. Pro istis verbis: Itaque amoto Athanasio a communione omnium nostrum, cujus nec epistolia a me suscipienda sunt, apud Baronium legitur: Itaque amoto Athanasio, super quo statuta omnium vestrum a me cum Sede Apostolica suscipienda sunt. Præterea observo, Epistolam quatuor locis interpolatam esse, neque ullibi sine illis interpolationibus inventam, ut observat Coustantius in Epistolis Romanorum Pontificum, ubi eam recudit col. 441. Prima interpolatio est explicatio vocum de nomine, quas interpolator exponit de condemnatione, neque satis recte, ut videtur Coustantio. Deinde tribus locis interpolator anathema dicit Liberio. Hæ interpolationes, quæ a sano cerebro profectæ non sunt, Epistolam omnino facerent suspectam, si illa alias genuina videretur.

[37] [quæ supposita probatur ex stylo,] At quanto ipsam Epistolam diligentius perlustro a capite usque ad calcem, tanto magis mihi a stylo, a judicio, & a magnanimitate Liberii abhorrere videtur. Primo enim stylus plane hiulcus est & scabrosus, qualis est in Epistola suppositionis jam convicta, & in duabus aliis, quas similiter supposititias ostendam. At verisimile non est aut credibile, tam imperitum linguæ Latinæ fuisse Liberium, ut non noverit breves scribere epistolas stylo utcumque Latino, & sine solœcismis aut barbarismis, cum fuerit origine Romanus, florueritque medio seculo IV, quo Latina lingua erat vernacula Romanorum, quoque vixerunt viri complures eloquentia insignes. Præterea aliæ eæque certiores Liberii Epistolæ longe disertiores sunt, nec tanta certe laborant styli barbarie, quanta conspicitur in illis quatuor. Illas videre poterit lector in decursu hujus Commentarii. Dedit nobis Theodoretus lib. 2 cap. 16 Dialogum, quem cum imperatore Constantio habuit Liberius. Videat illum lector infra § 6, & judicet, utrum sit hominis verba sermone vernaculo connectere nescientis, quales sunt illæ quatuor Epistolæ; an potius viri diserti, qui non solum magna libertate, sed mira etiam dexteritate omnibus Constantii & Epicteti episcopi objectionibus aptum reposuit responsum. S. Ambrosius libro tertio de Virginibus cap. 1, 2 & 3 innexuit prolixiorem Liberii sermonem. Nullus certe contendet, illum esse hominis cogitata sua non nisi barbare enuntiare scientis, ut fit in his Epistolis. Nonnulli credunt, sermonem illum esse elegantioris styli, quam ut Liberio attribui possit, qualis exstat; voluntque stylum correctum ab Ambrosio; nimirum quia talem existimant fuisse stylum Liberii, qualis est Epistolarum, quas oppugnamus.

[38] [qui idem in ea ac in aliis supposititiis,] At illi parum considerant, quam non sint verisimilia, quæ loquuntur; dum virum Romanum, illustri genere ortum, & evectum ad summum Pontificatum, sermonis sui vernaculi tam imperitum faciunt, ut dictio ipsius ab Ambrosio expolienda fuerit & corrigenda. Quapropter non fit mihi verisimilis illa conjectura: neque enim fuisset sermo Liberii, sed Ambrosii, si hic stylum notabiliter mutasset, ut deinde pluribus probabo. Præterea non solum dictio tam hujus quam trium aliarum Epistolarum hiulca est, sed omni etiam lepore destituta & acumine. Caret debita dictorum connexione, nihil salis habet aut eloquentiæ. Talis demum est, qualem a summo Pontifice seculi IV scriptam, prorsus videtur incredibile. Quapropter cum ex quatuor Epistolis, in quibus Liberii prævaricatio asseritur, prima & tertia certis argumentis ostendantur supposititiæ, vel solus stylus sufficere videtur, accedente judicii defectu, ad secundam & quartam similiter Liberio abjudicandas. Non exagitabo verba minus Latina, aut dictiones vitiosas, cum tota Epistola sit hiulca, & Liberio indigna. Mitto etiam, in titulo præponi presbyteros episcopis, quia presbyteri apud Baronium sunt omissi. De anathematis aliisque Epistolæ insertis, sine quibus inventa non est Epistola, nihil addo dictis num. 26.

[39] Quam vero indigna sit Epistola judicio & magnanimitate Liberii, [& quia plane contraria est prudentiæ,] breviter modo ostendam. Virum ipsum fuisse prudentem, fortemque & magnanimum, luculenter patebit ex omnibus gestis per decursum narrandis. At vir prudens, si humana infirmitate in animum induxerit aliquid facere, quod facere diu recusavit, quodque non facit libenter, non vulgabit sua consilia sine justa causa, nec toti mundo manifestabit, se victum & coactum jam facturum, quæ ante detestabatur. Cujus igitur consilii, quantæque imprudentiæ fuisset, si Liberius ad omnes episcopos Orientales de lapsu suo, de comdemnatione Athanasii, & de acceptata formula Sirmiensi, litteras dedisset, præsertim cum ab eventu patuerit, ipsum non amore Arianorum, non odio Athanasii, non errore intellectus fecisse, quod fecit, si revera aliquid fecit se indignum, quod postea examinabitur? Eligat, quisquis Epistolam sinceram credit, an velit, Liberium tot Epistolæ misisse exemplaria, quot erant in Oriente episcopi; an vero pauca ad præcipuos metropolitanos destinasse exemplaria, ut illi episcopis suffraganeis Epistolam communicarent. Neutrum facere poterat sine insigni sua infamia, & utrumque fuisset inutile. Nam Constantius non erat in Oriente, sed toto anno 357, quo Epistola data fingitur, mansit in Occidente, uti etiam anno sequenti. Itaque si Orientales episcopi, a quibus longo terrarum intervallo aberat Liberius, litteras ipsius prius accipere & expendere, ac tum communi consilio ac studio laborare pro ipso debebant apud imperatorem, ipsorum preces ad imperatorem non venissent, nisi post longum tempus. Quare prudentis viri non erat tali epistola recurrere ad Orientales, & omnibus ipsis suam declarare infirmitatem & cladem; sed apud paucos agere imperatoris amicos: si enim voluisset facere Liberius, quidquid ante exsilium exegerat Constantius, apud hunc pauci amici sufficere poterant ad reditum impetrandum.

[40] Præterea Orientales invicem erant divisi, cum alii essent Ariani, [fortitudini & magnanimitati Liberii.] alii Semiariani, alii Catholici. Quomodo igitur communi consilio laborassent pro Liberio; & qua ratione omnes approbassent, quod habet Epistola, ipsum cum universis episcopis Orientalibus pacem habere? Mendacia etiam aperta continet Epistola, si sit Liberii, qui numquam credidit juste damnatum Athanasium, & fidem Orientalium sanctam esse. Hæc autem mendacia, quemadmodum & preces abjectissimæ, non sunt viri prudentis & magnanimi, qui alio modo minus indigno reditum suum facile impetrasset. Neque enim videtur ignorasse Liberius, quanto studio Romani, & præsertim nobiles matronæ, ante tempus, quo hæ litteræ dicuntur datæ, institissent apud Constantium, ut remitteretur Romam; quantumque eorum precibus annuisset Constantius. Quo igitur consilio potuit vir fortis & prudens ad omnes inimicos suos supplices dare litteras, easque mendaci adulatione refertas, de quibus tota vita sua non poterat non erubescere, & quibus omnia gesta sua in causa fidei aperte condemnabat? Ceterum rationes pleræque, quibus epistolam hanc ostendi supposititiam, æque militant contra sequentem, quæ data fingitur ad Ursacium, Valentem & Germinium, Arianos in Illyrico episcopos. Totam subjicio.

[41] [Epistola tertia æque fictitia,] Quia scio vos filios pacis esse, diligere etiam concordiam & unitatem Ecclesiæ Catholicæ; idcirco non aliqua necessitate compulsus, Deo teste dico, sed pro bono pacis, quæ martyrio præponitur, his litteris convenio vos, domini fratres carissimi. Cognoscat itaque prudentia vestra, Athanasium, qui Alexandrinæ ecclesiæ episcopus fuit, a me esse damnatum prius, quam ad comitatum sancti imperatoris litteras Orientalium destinarem episcoporum, & ab Ecclesiæ Romanæ communione esse separatum, sicuti teste est omne presbyterium Romanæ Ecclesiæ. Sola hæc causa fuit, ut tardius viderer de nomine ipsius litteras ad fratres & coëpiscopos nostros Orientales dare, ut legati mei, quos ab urbe Roma ad comitatum direxeram, seu episcopi, qui fuerant deportati, & ipsi una cum his, si fieri posset, de exsilio revocarentur. Et hoc etiam scire vos volo, quod fratrem Fortunatianum petii, ut cum litteris meis ad clementissimum imperatorem Constantium augustum pergeret petere, ut bono pacis & concordiæ, in qua pietas ejus semper exsultat, me ad Ecclesiam mihi divinitus traditam jubeat reverti: ut temporibus ipsius Romana Ecclesia nullam sustineat tribulationem. Me autem cum omnibus vobis episcopis Ecclesiæ Catholicæ pacem habere, his litteris meis æquo & simplici animo scire debetis, fratres carissimi. Magnum solatium enim vobis in die retributionis acquiretis, si per vos pax Ecclesiæ Romanæ fuerit reddita. Scire autem per vos volo etiam fratres & coëpiscopos nostros Epictetum & Auxentium, pacem me & communionem ecclesiasticam cum ipsis habere: quos credo gratanter hæc suscepturos. Quicumque autem a pace & concordia nostra, quæ per orbem terrarum, volente Deo, firmata est, dissenserit; sciat se separatum esse a nostra communione. Epistolæ hæc subduntur verba: Prævaricatori anathema una cum Arianis a me dictum. Quæ videntur esse primi collectoris.

[42] [ut dudum probavit Baronius, dissimulante Tillemontio.] Jam vero data Epistola præter stylum Liberio indignum, & præter assentationes turpissimas a moribus Liberii multum abhorrentes, quibus Arianorum duces & præcipui turbarum omnium auctores, filii pacis vocantur, manifestissima habet falsitatis indicia. Eminentissimus Baronius ad annum 357 eam primum recitavit, ut legitimum & genuinum Liberii partum. Verum in Appendice ejusdem tomi pag. 25 animadvertit, non posse genuinam esse, atque ita scribit: Quibus his omnibus, & aliis nuper ex Athanasio ipso, Liberio & Constantio dictis, redarguas pariter Epistolam ejusdem nomine scriptam ad Ursacium, Valentem & Germinium, qua dicitur Athanasius Romæ damnatus, antequam ad coimtatum traheretur ipse Liberius, cum non ob aliam causam abductus ipse fuerit Roma, & ad Constantium ductus, & in exsilium inde missus, nisi quod Athanasium damnare noluisset. Una plane eademque fuit manus scorpii, quæ utramque scripsit Epistolam nomine Liberii, ea nimirum occasione, quod diceretur Liberius vi coactus contra Athanasium scripsisse, atque eum damnasse. Ne id igitur dici posset, fictæ sunt Epistolæ, quibus assereretur, jam ipso suæ Sedis exordio damnatum fuisse Athanasium a Liberio, & Romæ id factum coram Romanæ Ecclesiæ presbyterio. Hactenus Baronius, qui si ante editas Epistolas, in quibus agitur de damnatione Athanasii, paulo attentius illas examinasset, simulque attendisset, quam ruinosis fundamentis nitantur omnia, quæ de Liberii lapsu dicuntur, procul dubio omnes quatuor pariter improbasset. Tillemontius non ignoravit argumentum Baronii; sed maluit dissimulare, & Epistolam, quam in Arianis art. 69 majori etiam dedecori Liberio esse observat, quam præcedentem, pro certa laudare, quam veritatem ipsius ad examen revocare. Quin imo severus ille criticus anathema Epistolæ subjectum attribuit S. Hilario, acsi sanctus ille doctor Liberio etiam correcto ob lapsum anathema dixisset. Adeo Sampson ille criticus, ut ipsius verba imiter, omne robur criticum, ne dicam sanum judicium, continuo perdidit, ubi agendum erat de documentis, quæ nata erant Liberio notam inurere.

[43] Coustantius in Annotatis conatus est Baronii argumentum solvere, [Ad argumentum Baronii Coustantius] & Epistolam, ut conscriptam a Liberio, tueri. Fatetur, Baronio subscribere Binium, nec repugnare Labbeum: & mox ita argumentatur: At certe interim concedant necesse est, eam neque auctoris nostri (Hilarium dicit) judicio falsitatis fuisse suspectam, neque stylo a ceteris Pontificis ejusdem litteris dissidere. Verum respondeo, Fragmenta illa S. Hilario sine fundamento, sine auctoritate, & sine judicio attributa esse, ut vidit statim Baronius, & ego fuse probavi § 2. De stylo respondeo, ejusdem esse styli cum tribus aliis supposititiis; sed stylum multo meliorem relucere in genuinis Liberii scriptis. Porro locus, ex quo Baronius argumentum suum sumpsit, alio modo expressus est a Coustantio, ex Ms. Sirmondi, ut ait. Baronius habet: Cognoscat prudentia vestra, Athanasium, qui Alexandrinæ ecclesiæ episcopus fuit, priusquam ad comitatum sancti imperatoris pervenissem, secundum litteras Orientalium episcoporum, ab Ecclesiæ Romanæ communione separatum esse, sicut testis est omne presbyterium Romanæ Ecclesiæ. His autem verbis clarissime significatur, S. Athanasium fuisse damnatum, priusquam Liberius anno 355 Mediolanum duceretur ad Constantium. De hac loci intelligentia ait Coustantius: Sibene intelligit, (Baronius) totam hanc Epistolam iis merito attribuit, qui superiorem (nempe primam ex quatuor) cuderunt. At locum conatur alio modo exponere, cum secundum lectionem, quam ex numquam viso Sirmondi Ms. dedit, tum etiam juxta lectionem Baronii.

[44] Locum sic expressit: Cognoscat itaque prudentia vestra, [reponit nonnulla,] Athanasium, qui Alexandrinæ ecclesiæ episcopus fuit, a me esse damnatum prius quam ad comitatum sancti imperatoris litteras Orientalium destinarem episcoporum &c. Tillemontius Nota 53 in Arianos dat conjecturam de loco, qui apud Fabrum mendosus est, ita legendo. Itaque merito dubito, utrum ea lectio non magis ex conjectura sit data, quam ex Ms. Sirmondi, quod numquam vidisse se fatetur Coustantius. Verum undecumque provenerit, non videtur loci correctio, sed corruptio; idque colligitur ex sequentibus. Sensus apud Baronium recte cohæret: quia dicitur damnasse Athanasium ante suum exsilium, allegare quoque fingitur testimonium omnis presbyterii Romani, quod certe testari poterat de gestis Romæ. At de gestis in Thracia stolide allegasset cleri Romani testimonium. Ait igitur Epistola, Athanasium Romæ damnatum a Liberio, ut Orientales petierant initio Pontificatus ipsius, & sicut habet prima Epistola supposititia. Tillemontius & Coustantius, ut hoc telum effugiant, dicunt ex hoc loco colligi, Liberium de damnatione Athanasii scripsisse prius ad clerum Romanum. At gratis id fingitur, nec verisimile est, Liberium de lapsu suo Romanos omnes voluisse certiores facere, cum Romani essent Catholici. Vel sic tamen inepte allegasset testimonium cleri Romani; sed Epistolam suam allegasset testem.

[45] [quæ refutantur.] Præterea quomodo se excusat, quod tardius de Athanasiii damnatione scripserit ad Orientales, si jam responsum habebat Orientalium, illudque ad imperatorem miserat, dum hanc scribebat Epistolam. Nam locus, prout corruptus est apud Coustantium, & ab ipso exponitur, insinuat, Orientalium litteras a Liberio ad imperatorem missas ante hanc scriptam. Hoc autem si factum esset, debuisset suam in scribendo tarditatem magis excusare illis, ad quos tanto serius scribebat. At Epistola ipsa rursum insinuat, nullas Orientalium litteras a Liberio ad imperatorem fuisse missas, antequam hanc scribebat; sed hanc eodem fere tempore scriptam cum Epistola ad Orientales. Nam in utraque Liberius pro re nova scribere fingitur, Fortunatianum episcopum cum litteris a se missum ad imperatorem. Itaque lectio Coustantii nullo modo cohæret, retinendaque omnino lectio Baronii, secundum quam Liberius Athanasium initio Pontificatus sui, aut certe ante exsilium, damnasse fingitur. Recurrit tamen Coustantius ad aliquod effugium, servata lectione Baronii, aitque illud, antequam pervenissem, non esse intelligendum de adventu Liberii Mediolanum ante exsilium, sed de ejusdem adventu Sirmium, quo vocatum a Constantio dicit Sozomenus lib. 4 cap. 15. Verum nimis fragilis est ultima hæc naufragantis tabula. Nam si Sozomeno standum est, Sirmium ita a Constantio vocatus est Liberius, ut ibi quoque facultatem acceperit Romam redeundi. Quomodo igitur in hac Epistola loquitur ut exsul, & precibus nimis abjectis hostium suorum patrocinium flagitat, ut sibi liceat reverti, si scripta est, postquam Sirmium ante fuerat vocatus? Tota relatio Sozomeni, maxime si cum Theodoreto & aliis conferatur, magis insinuat, omnia, quæ de lapsu Liberii dicuntur, ex calumniis & mendaciis Arianorum orta esse, ut suo loco ostendam.

[46] [Quarta] Postrema ex quatuor litteris, quas Liberio suppositas non dubito, data dicitur ad Vincentium Capuanum, & in Fragmentis ita habet: Non doceo, sed admoneo sanctum animum tuum, frater carissime, eo quod colloquia mala mores bonos corrumpunt. Insidiæ hominum malorum bene tibi cognitæ sunt, unde ad hunc laborem perveni: & ora, ut det Dominus tolerantiam. Dilectissimus filius meus Urbicus diaconus, quem videbar habere solatium, a me per Venerium agentem in rebus sublatus est. Sanctitati tuæ significandum credidi, me de contentione illa a nomine Athanasii recessisse, & ad fratres & coëpiscopos nostros Orientales litteras dedisse de super nomine ejus. Unde quia, Deo volente, & pax vobis * ubique est, dignaberis convenire episcopos cunctos Campaniæ, & hæc illis insinuare, & ex ipsorum numero una cum Epistola vestra, de unanimitate nostra & pace ad clementissimum imperatorem scribere, quo possim & ego de tristitia magna liberari. Et manu ipsius: Deus te incolumem custodiat. Item manu ipsius paginæ perscriptæ: Cum omnibus episcopis Orientalibus pacem habemus, & vobiscum ego. Me ad Deum absolvi, vos videritis: si volueritis me in exilio deficere, erit Deus judex inter me & vos. Hactenus Epistola, prout impressa est. Lectiones variantes apud Baronium non sunt ullius momenti.

[47] [similiter Liberio afficta.] Ejusdem styli hæc rursum est cum præcedentibus, & ejusdem verisimiliter architecti, licet alias falsitatis notas tam claras non habeat. Fingitur scribere Liberius, litteras se dedisse ad Orientales de Athanasii damnatione, quod non esse verisimile jam observavi. Fingitur implorare patrocinium omnium episcoporum Campaniæ, iisque hunc in finem declarare lapsum suum. At non egebat Campanorum patrocinio ad reditum impetrandum, si cedere vellet Constantio, cum imperator Romanorum precibus annuisset, & remissurum se Liberium promisisset, sub ea saltem conditione. Campanos quoque episcopos, qui aut omnes, aut saltem majori ex parte Catholici erant, tali Epistola magis a se alienasset, quam sibi conciliasset.

[48] Restant exponendæ nonnullæ rationes, quibus omnium illarum epistolarum falsitas innotescit. [Suppositio illarum Epistolarum aliis rationibus firmatur.] Primo nullus antiquorum de illis Liberii Epistolis meminit, nullus dixit, aliorum episcoporum patrocinio reditum a Liberio fuisse obtentum. Quapropter aut illarum Epistolarum falsitas fuit cito cognita, si confictæ sunt ab Arianis; aut postmodum a Luciferianis aut aliis schismaticis fuerunt procusæ. Quis enim credat, omnes illas epistolas ignorari potuisse a Rufino, Severo Sulpicio, Socrate, Sozomeno, Theodoreto & aliis, cum statim fuissent vulgandæ ab Arianis? Si autem dictis historicis, qui omnes coævi aut suppares sunt, innotuissent dictæ Epistolæ, & pro Liberii epistolis fuissent habitæ; non poterat Rufinus dubitare de lapsu Liberii, in tot ejus Epistolis asserto, uti ipsum dubitasse videbimus § 8. Non poterant Severus Sulpicius, Socrates, Sozomenus & Theodoretus tam magnifice loqui de fortitudine & constantia Liberii, quam revera locutos videbimus, & reditum ipsius solis Romanorum precibus attribuere, si tot pusilli & abjecti animi indicia in propriis Epistolis dedisset Liberius, quot in dictis Epistolis reperiuntur. Si S. Ambrosius Epistolas illas, quas ignorare non poterat, si erant Liberii, pro Liberii Epistolis habuisset, sanctitatem Liberii non commendasset iis verbis, quæ dedi num. 2. Hæc mihi sufficiunt ad quatuor Epistolas, in quibus mentio fit de S. Athanasii damnatione, Liberio indubitanter abjudicandas. Neque judicium meum mirabitur æquus lector, modo rationes expenderit, simulque consideraverit, quam multa alienis nominibus a calumniatoribus fuerint vultaga.

[Annotata]

* al. juste

* al. in Ms. defendi

* al. in

* al. litteras adhæcque

* al. damnatione

* al. veram fidem

* al. Epistolam meam proloqui

* al. Sirmii

* al. contradicens omissis sequentibus usque ad sane

* al. semper videtis

* al. nobis

§ IV. S. Liberii Pontificatus, & gesta in eo usque ad annum 355.

[Liberius ad Pontificatum invitus evectus,] De gestis S. Liberii ante summum Pontificatum nulla invenio documenta. Catalogi Pontificum, quos in Liberio, ubi finitur primus, mendosissimos esse omnes agnoscunt, habent, patria fuisse Romanum, patre Augusto natum. Bailletus ad XXIII Septembris ait, nominatum fuisse Marcellinum Felicem Liberium: quod unde acceperit, non adjungit. Ex Epistola Liberii ad Constantium, quam inferius recitabo, utcumque colligitur, illustri domo natum, & vel diaconum vel presbyterum fuisse ante Pontificatum, quem invitus suscepit. Nam ita loquitur: Testis autem mihi est Deus, testis est tota cum suis membris Ecclesia, me fide & metu in Deum meum cuncta mundana ita, ut Euangelica & Apostolica ratio præcepit, calcare atque calcasse. Non furore temerario, sed constituto atque observato jure divino, atque in alio ministerio ecclesiastico vivens, nihil per jactantiam, nihil per gloriæ cupiditatem, quod ad legem pertinebat, implevi: & ad istud Officium (Pontificatus) testis est mihi Deus meus, invitus accessi &c. De anno & mense, quo Pontificatum adeptus est, constat ex primo Pontificum Catalogo, conscripto ipsius Liberii tempore. Nam ibi dicitur creatus Pontifex, consulibus Constantio imperatore quintum, & Gallo cæsare, id est, anno 352 æræ Christianæ, XI Calendas Junias, sive die XXII Maii. Papebrochius tamen & Pagius ordinatum volunt XXIV Maii, quod is esset Dominicus.

[50] [ab inimicis S. Athanasii litteris rogatur, ut eum damnet,] Vix autem dignitatem illam adeptus erat, quin ad fortia contra Arianos vocatus fuerit certamina, in quibus talem se præbuit, sive prudentiam consideremus, sive constantiam, ut cum summis Pontificibus sit conferendus, nisi revera lapsus ad breve tempus fuerit, ut modo fere communis est opinio, quam tamen male fundatam, & minus probabilem suo loco ostendam. Mortuo Constante imperatore, qui Catholicis & S. Athanasio favorabilem se præstiterat, victoque Magnentio tyranno, qui anno 353 se ipse occidit, Ariani apud Constantium Arianum, factum totius imperii dominum, ut S. Athanasius rursum ex sede Alexandrina pelleretur, novis excogitatis contra ipsum calumniis, vehementer institerunt; simulque laborarunt, ut ab omnibus episcopis, ac nominatim a Romano Pontifice damnaretur. Hunc in finem non modo Constantium impulerunt, ut persequeretur omnes, qui nollent in condemnationem S. Athanasii consentire; sed litteras quoque episcopi Orientales miserunt ad Romanum Pontificem ad impetrandam S. Athanasii damnationem. Has litteras sub initium Pontificatus sui accepit S. Liberius, ut habemus ex laudata ejus ad Constantium Epistola, in qua non exprimitur, fuerintne ad S. Julium ejus decessorem datæ, ut habet Epistola supposititia, nullaque fide digna, an ad ipsum Liberium post intellectam in Oriente S. Julii mortem & Liberii substitutionem. Verum sive ad Julium sive ad Liberium datæ illæ fuerint, Liberius eodem tempore alias quoque accepit litteras ex Ægypto, quas octoginta episcopi Catholici miserunt pro S. Athanasio. Fuisse igitur anno 352 conciliabulum aliquod Arianorum sive inimicorum S. Athanasii, ex quo datæ fuerint illæ litteræ, omnino fatendum est; similiterque dicendum, concilium octoginta episcoporum fuisse in Ægypto, ex quo datæ sint litteræ S. Athanasii innocentiam testantes.

[51] [at ille, concilio habito, & acceptis aliis litteris pro Athanasio, non consentit.] Quid vero egerit Liberius, qui fraudes Arianorum, fictis criminibus S. Athanasium impetentium, ignorare non poterat, ipse exponit. Negat, se dictas litteras suppressisse, ne crimina ejus (Athanasii,) quem dicebantur condemnasse, apud omnes paterent, ut postea calumniati sunt Ariani. Testatur vero, se ad examinandum dictas litteras concilium congregasse, ita scribens: At satis omnibus clarum est, nec quisquam negat, nos Orientalium litteras intimasse, legisse Ecclesiæ, legisse concilio, atque hæc etiam Orientalibus respondisse. Epistola Liberii, qua Orientalibus respondit, hactenus inventa non est. Ex sequentibus tamen liquet, non consensisse Orientalibus Liberium. Nam hic ita prosequitur: Qui fidem & sententiam non commodavimus nostram, quod eodem tempore octoginta (apud Baronium septuaginta quinque) episcoporum sententia repugnabat: quam similiter recitavimus atque insinuavimus episcopis Italis. Unde contra divinam legem visum est etiam, cum episcoporum numerus pro Athanasio major exsisteret, in parte aliqua commodare consensum. Mox additur, scripta illa Ægyptiorum allata fuisse ab aliquo Eusebio, aut Theosebio, ut est apud Baronium; & postea ad concilium Arelatense fuisse delata a Vincentio Capuano. Hæc solum S. Liberius de primo illo Arianorum conatu sub suo Pontificatu. Potuisset procul dubio & aliam adjungere rationem non recipiendi accusationes Orientalium contra Athanasium; nimirum quod illi falsis calumniis frequenter contra Athanasium repetitis fide essent indigni: sed eo responso Constantium nimis exacerbare potuisset.

[52] Vel sic tamen ægerrime tulit recusatam Athanasii damnationem, [Mittit legatos ad Constantium degentem Arelate,] ut narrat Severus Sulpicius in Historia lib. 2 cap. 39, ubi sic habet: Igitur cum sententiam eorum, nimirum Arianorum, quam de Athanasio dederant, nostri non reciperent, edictum ab imperatore proponitur, ut, qui in damnationem Athanasii non subscriberent, in exsilium pellerentur. Ceterum a nostris tum apud Arelatum ac Buteras, oppida Galliarum, episcoporum concilia fuere. Concilium illud Arelatense habitum est sub finem anni 353 aut fortasse inchoato anno 354: nam constat, præsentem fuisse Constantium, quem illo hiemali tempore mansisse Arelate, testatur Ammianus lib. 14 cap. 5. Liberius cum episcopis Italis imperatorem rogaverat, ut concilium celebraretur Aquileiæ; sed imperator, cum in Gallia ageret post Magnentii cædem, videtur Arelatem convocasse episcopos, ut ipse adesset. Itaque Liberius eo legatos misit Vincentium & Marcellum Campaniæ episcopos, quorum primus varias id genus legationes obierat, & in ipso etiam fuerat Nicæno concilio. Videntur tamen potius ad imperatorem missi, ut impetrarent convocationem plenarii concilii, quale desiderabat Liberius, quam ut Arelate cum paucis, iisque majori ex parte Arianis, concilium celebrarent. Nam Liberius de scriptis Ægyptiorum Arelatem perlatis ad Constantium ita scribit: Quæ tamen postea omnia scripta, ne ad impetrandum forte concilium deessent, Vincentius, qui cum ceteris missus fuerat, Arelatum pertulit.

[53] Quam autem violenter omnia peracta fuerint Arelate, [ubi concilium cogitur, in quo Ariani dolo & vi utuntur,] liquet ex paucis, quæ subjungit laudatus Sulpicius: Petebatur, inquit, ut, priusquam in Athanasium subscribere cogerentur, de fide potius disceptarent: nec tum demum de re cognoscendum, cum de persona judicium constitisset. Sed Valens (Arianus episcopus) sociique ejus prius Athanasii damnationem extorquere cupiebant, de fide certare non ausi. Ab hoc partium conflictu agitur in exilium Paulinus; videlicet S. Paulinus Trevirensis, de quo actum est ad XXXI Augusti. De vi illata Vincentio Capuano, Liberii legato, meminit S. Athanasius in Apologia ad Constantium tom. 1 pag. 312, licet ibi conjungat gesta diversis temporibus. Quid legati de suis ibi gestis perscripserint, narrat Liberius in Epistola ad Constantium hoc modo: Manent legatorum litteræ, qui ad clementiam tuam fuerant destinati, quæ nuper venerunt: quibus significant, propter turbationem quidem omnium ecclesiarum se quidem ante succumbere sententiis Orientalium voluisse, proposuisse tamen conditionem, ut, si iidem Arii hæresim condemnassent, hoc genere inclinati eorum sententiis obedirent. Placitum, ut ipsi significant, scriptura teste firmatur, itur in concilium, accipiunt cum deliberatione responsa, Arii doctrinam se damnare non posse, Athanasium, quod solum exigebant, communione esse privandum. Hoc ad Constantium Liberius, improbans perfidiam Arianorum, quod promissa non servassent; sed procul dubio promissionem legatorum suorum de damnando Athanasio, si illi Arium damnarent, nihilo magis probans: neque enim noxius fiebat Athanasius, si Arius damnaretur. Verum legati fortasse, quod nimiis urgerentur minis, conati sunt se extricare offerendo conditionem, quam existimabant non acceptandam.

[54] [& damnationi S. Athanasii subscribit legatus: dolor Liberii.] Quæcumque autem illius infirmitatis fuerit occasio, stravit illa viam ad lapsum. Nam Ariani ita urserunt terrueruntque legatos, ut condemnationem sive excommunicationem S. Athanasii ratam habuerint, omissa etiam causa Arii, aut saltem ulterius se non opposuerint. Doluit vehementur S. Liberius, audita eorum prævaricatione, ut discimus ex litteris ipsius ad Osium Cordubensem episcopum, quas partim recitat Baronius ad annum 353 num. 19 hoc modo: Quia in nullo conscientiam tuam debeo præterire; multi ex Italia episcopi convenerunt, qui mecum religiosissimum imperatorem Constantium fuerant deprecati, ut juberet, sicut ipsi placuerat dudum, concilium Aquileiense congregari. Vincentium Capuensem cum Marcello, æque ex Campania episcopo, legationem nostram suscepisse, sanctitati tuæ insinuo. De quo cum multa sperarem, quod & causam optime retineret, & judex in eadem causa cum sanctitate tua frequenter resedisset; credideram Dei Euangelium sua legatione posse servari. Non tantum nihil impetravit, sed & ipse in illam ductus est simulationem. Post cujus factum duplici mœrore confectus, moriendum magis pro Deo decrevi, ne videar novissimus delator existere: nam videtur sententiis accommodasse consensum. Hæc eadem leguntur in Fragmentis col. 1334, ubi ultima verba sic exprimuntur: aut sententiis contra Euangelium commodare consensum. Ibidem etiam dantur hæc verba, tamquam a Liberio scripta ad episcopum Spoletinum: Nolo te factum Vincentii ab intentu boni operis revocet, frater carissime. Rursum in Epistola ad S. Eusebium Vercellensem, inferius recitanda, de lapsu Vincentii meminit, quem, ut supra, simulationem vocat: quia innocentia S. Athanasii magis erat nota Vincentio, quam ut animo damnare ipsum posset, licet simulasset Orientalium contra eum sententiis se adhærere. Ceterum ex illo lapsu postea resurrexisse Vincentium, suo loco videbimus.

[55] [Alios ad Constantiam legatos mittit Pontifex,] Liberius vero non illo solum dolore afflictus fuit; sed etiam litteris Constantii imperatoris Romam destinatis ob defensam S. Athanasii causam, quem Ariani tamquam hostem Constantii traducebant, apud populum Romanum calumniis appetitus fuit. Quapropter, audito infelici prioris legationis suæ exitu, de altera mittenda legatione continuo cogitavit, ad eamque elegit viros fortissimos, de quorum constantia confidere poterat, videlicet Luciferum Calaritanum in Sardinia episcopum, qui Romam eo tempore venerat, & ultro se offerebat, ut habemus ex litteris ad Eusebium Vercellensem infra dandis; Pancratium presbyterum & Hilarium diaconum, quibus se jungere voluit Eusebius Vercellensis, iteratis litteris a Liberio rogatus. Etenim aut ante discessum legatorum, aut ipsis legatis perferendas has primum ad S. Eusebium dedit litteras: Liberius episcopus dilectissimo fratri Eusebio. Me, frater carissime, ad solatium vitæ præsentis erigit invicta fides tua, qua secutus Euangeliorum præcepta, nullo genere a consortio Sedis Apostolicæ discrepasti: quod credo non sine Dei impulsu, qui digno * sibi in sacerdotio detinet, benevolentia complesse. Cum igitur post legationem Vincentius in illam ductus est simulationem; reliqui per Italiam episcopi publica conventione coacti fuissent sententiis Orientalium obedire; Deo procurante, frater & coëpiscopus noster Lucifer de Sardinia supervenit, qui cum latebras causæ interioris cogno visset, & pervenisset ad ejus conscientiam, sub occasione nominis Athanasii hæreticos hæc velle tentare; pro devotione fidei suæ subire voluit justum laborem, & ad comitatum religiosi principis pergere: ut tandem exposito ordine totius causæ, impetraret, ut omnia, quæ in medium venerunt, in cœtu possent sacerdotum Dei tractari.

[56] Itaque quia scio sanctum fidei tuæ calorem cum ejus animo concordare, [rogatque Eusebium Vercellensem,] prudentiam tuam peto, ut, si procurante Deo habuerit te præsentem, per quoscumque potueris, sollicite excubare contendas, ut possitis universa, quæ fides Catholica exigit, clementissimo imperatori insinuare: ut tandem aliquando, deposita animi indignatione, faciat, quod & quieti nostræ, & saluti suæ possit in omnibus convenire. Ex superfluo autem credidi, ordinationem causæ totius honorificentiæ tuæ litteris insinuare, cum supradictus frater meus vel ejus comites in præsenti possint omnia relatione sua referre. Deus te incolumem custodiat, domine frater carissime. Hanc aliasque mox dandas ad S. Eusebium Epistolas primum quidem Baronius edidit ex Mss. Vaticanis & Vercellensibus: deinde vero Stephanus Ferrerius episcopus Vercellensis in Vita S. Eusebii, ac demum ex his Labbeus in Conciliis, & Coustantius in Epistolis Romanorum Pontificum illas recuderunt. Quare, quæ mendosa videntur apud Baronium, ex Ferrerio partim correcta sunt, partim ex conjectura ad marginem indicatum, quomodo scriptum fuisse videatur.

[57] Post discessum legatorum, qui, quod Constantius prioribus mensibus anni 354, [ut illis se adjungat;] quo hæc gesta sunt, in Gallia degeret, facile Vercellas pertransire poterant, has rursum Liberius ad Eusebium dedit litteras. Liberius episcopus dilectissimo fratri Eusebio. Remeante filio meo Callepio ad patriam suam, optimum credidi per hunc sanctitatem tuam salutare, domine frater carissime, orans Dei clementiam, ut salvus atque hilaris litteras meas accipias. Sane quia scio invictum animum tuum fideliter agere, quæ Deus præcepit, commendo tibi fratrem & coëpiscopum nostrum Luciferum, sed & carissimos filios meos Pancratium presbyterum & Hilarium diaconum, qui pro statu Ecclesiæ animo virili & virtute deifica, tempore tempestivo, aggressi sunt * contra inimicos Ecclesiæ, quos Deus spiritu oris sui destruet. Scio enim ferventem spiritum Dei esse in te, ut simul cum eisdem aggrediaris: ut fides, quæ ab Apostolis tradita est Ecclesiæ Catholicæ, nullo modo irrumpi possit. Certe dignaris retinere, si leges publicæ absentem non condemnant, ut eorum consortio jungat se fides tua, & similis, ubi fuerit, adsit sanctitas tua, uno colloquio, uno consilio id agatis, quod Deo & angelis ejus placet, & Ecclesiæ Catholicæ expedit. Pro hoc labore præmium cæleste, coronam immarcessibilem, hereditatem regni cælorum Christus Dominus noster retribuat vobis. Salutamus omnes, qui tecum Deo fideliter serviunt. Salutate omnem clerum. Deus te incolumem custodiat, domine frater carissime. Hactenus Liberius, cujus voluntati S. Eusebius prompte obsecutus est.

[58] Didicit autem hoc Liberius ex accepto ipsius responso, [quod ubi promiserat, aliis ad fortiter agendum litteris excitatur:] magnoque affectus gaudio de accepta ab Eusebio legatione, tertiam ad eumdem scripsit Epistolam, quam subjungo: Liberius episcopus dilectissimo fratri Eusebio. Sciebam, domine frater carissime, quod Spiritu Dei fervens in causa fidei, quæ nos potest Domino commendare, fratri & coëpiscopo nostro Lucifero, & Pancratio compresbytero nostro, qui simul erat profectus cum filio meo Hilario diacono, fida dignareris solatia exhibere, nec te posses iis denegare, quos sciebas pro devotione fidei suæ tantum laborem itineris suscepisse. Magnum itaque levamen animus meus ex lectione litterarum tuarum accepit: immo causam ipsam in melius proficere posse, Deo favente, quod fratres nostros deserere noluisti, jam jamque confido. Labora itaque ut bonus miles, qui præmium æterni Imperatoris exspectas, & virtutem animi, qua te scio mundi hujus illecebras contemsisse, adversus eos, qui Ecclesiæ quidem luce orbi sunt, præbere * contende, habens utpote contemtum vitæ istius. Veridicum te sacerdotem ostende, ut laborantibus vobis pro Ecclesiæ statu, concilium possit celebrari; ut omnia, quæ in præjudicium fidei subtiliter e diverso venientes machinati sunt, possint in melius reformari. Hunc laborem, quem egregia fides tua melius novit, æterna præmia comitantur: cui quemadmodum insistere debemus, etiamsi exhortatio frigesceret, fervens Spiritus-sanctus, qui in te est, propter unitatem sanctæ Ecclesiæ per momenta animum tuum stimularet ad majora solatia.

[59] [scripsit etiam Liberius ad Fortunatianum Aquileiensem.] Etiam ad fratrem & coëpiscopum nostrum Fortunatianum, quem sciebam neque personas hominum vereri, & futura magis præmia cogitare, litteras erogavi; ut & ipse pro sinceritate pectoris, & pro fide, quam se scit etiam cum discrimine vitæ præsentis custodisse, etiam nunc vobiscum dignaretur excubare. Quem quidem scio pro sanctitate pectoris sui indubitanter & consilio suo prudentiam vestram firmare, & si ita vobis placuerit, præsentiam suam in nullo dilectioni vestræ negare. Deus te incolumem custodiat, domine frater carissime. Hactenus S. Liberius, qui sane nihil prætermisit, quo posset felicem sperare legationis exitum, ac meliorem Ecclesiæ statum. Et quatuor quidem legatos fortissime se gerentes videbimus; sed a Constantio male habitos exsilioque relegatos. At Liberium fefellit spes de Fortunatiano concepta. Nam Fortunatianus Aquileiensis episcopus videtur designari, qui non satis constantem postea se præbuit, sed minis Arianorum & Constantii imperatoris succubuit in concilio Mediolanensi. Ex data Epistola tamen colligitur, non fuisse lapsum Fortunatianum eodem tempore cum Vincentio Capuano, ut aliqui male collegerunt ex verbis S. Athanasii, postea recitandis.

[60] [Epistola legatis data ad Constantium,] Hisce demum subjungo prolixiorem Liberii Epistolam, iteratis vicibus laudatam, quam legatis dedit perferendam ad Constantium. Nititur in ea Constantium placare, calumnias ab eodem contra se sparsas modeste refellit, de violentis Arianorum fraudibus nonnulla attingit, & concilium, in quo omnia diligenter examinentur, postulat. Inscriptio est: Gloriosissimo Constantio augusto Liberius episcopus. Epistola vero sic apud Coustantium edita: Obsecro, tranquillissime imperator, ut mihi benignas aures clementia tua tribuat, quo possit mansuetudini tuæ mentis meæ propositum apparere. De Christiano enim imperatore & sanctæ memoriæ Constantini filio hoc ipsum sine cunctatione mereor impetrare. Sed in eo me laborare intelligo, quia repetita satisfactione placabilem etiam circa reos animum tuum in gratiam meam revocare non possum. Sermo enim pietatis tuæ, jam dudum ad populum missus, me quidem, quem patienter omnia ferre necesse est, plurimum lacerat: sed animum tuum, qui lenitati semper vacat, qui numquam, ut scriptum est, in occasum diei iracundiam servat, retinere circa me indignationem miraculo mihi est.

[61] Ego enim, religiosissime imperator, tecum veram pacem requiro, quæ non sit verbis composita interna dispositione fallaciæ; [qua imperatorem placare conatur,] sed præceptis Euangeliorum rationabiliter confirmata. Non Athanasii tantum negotium, sed multa alia in medium venerunt, propter quæ concilium fieri mansuetudinem tuam fueram deprecatus: ut ante omnia, quod specialiter optat mentis tuæ erga Deum sincera devotio, cum fidei causa, in qua prima nobis spes est ad Deum, diligenter fuisset tractata, ne * eorum, qui nostram circa Deum observantiam mirari debent, possent finiri. Et dignum fuerat Dei cultore, dignum imperio tuo, quod Christi pietate regitur & augetur, specialiter hoc ipsum pro reverentia sanctæ religionis, cui prudenter intentus es, clementiam tuam nobis ad hæc impetranda præstare.

[62] Sed multi Ecclesiæ membra lacerare festinant, qui confinxerunt me litteras suppressisse, [rationes reddit non condemnati Athanasii] ne crimina ejus, quem dicebantur condemnasse, apud omnes paterent. Quas illas litteras? Episcoporum Orientalium, & Ægyptiorum, quibus in omnibus eadem in Athanasium crimina continebantur? At satis omnibus clarum est, nec quisquam negat, nos Orientalium litteras intimasse, legisse Ecclesiæ, legisse concilio, atque hæc etiam Orientalibus respondisse: qui fidem & sententiam non commodavimus nostram, quod eodem tempore octoginta episcoporum Ægyptiorum de Athanasio sententia repugnabat, quam similiter recitavimus atque insinuavimus episcopis Italis. Unde contra divinam legem visum est etiam, cum episcoporum numerus pro Athanasio major existeret, in parte aliqua commodare consensum. Hæc scripta, si Deo fidem debet Eusebius, qui missus fuerat, festinans ad Africam, nobis reliquit: quæ tamen postea omnia scripta, ne ad impetrandum forte concilium deessent, Vincentius, qui cum ceteris missus fuerat, Arelatum pertulit.

[63] Videt igitur prudentia tua, nihil in animum meum introisse, [se defendit,] quod Deo servientibus non dignum fuerat cogitare. Testis autem mihi est Deus, testis est tota cum suis membris Ecclesia, me fide & metu in Deum meum cuncta mundana ita, ut euangelica & apostolica ratio præcepit, calcare atque calcasse. Non furore temerario, sed constituto atque observato jure divino, atque in alio ministerio ecclesiastico vivens, nihil per jactantiam, nihil per gloriæ cupiditatem, quod ad legem pertinebat, implevi: & ad istud officium, testis est mihi Deus meus, invitus accessi; in quo cupio quidem sine offensa Dei, quam diu in sæculo fuero, permanere. Et numquam mea statuta, sed apostolica, ut essent semper firmata & custodita, perfeci, secutus morem ordinemque majorum, nihil addi episcopatui urbis Romæ, nihil minui passus sum: & illam fidem servans, quæ per successionem tantorum episcoporum cucurrit, ex quibus plures martyres exstiterunt, illibatam custodiri semper exopto.

[64] Denique jam me aperire causam pietati tuæ sollicitudo ecclesiastica atque ipsa devotio persuadet. [cur pax nequeat esse cum Arianis, exponit,] Significant Orientales, paci nostræ velle conjungi. Quæ est pax, clementissime imperator, cum sint ex partibus ipsis quatuor episcopi, Demophilus, Macedonius, Eudoxius, Martyrius, qui ante annos octo, cum apud Mediolanum Arii sententiam hæreticam noluissent damnare, de concilio animis iratis exierunt? Horum si fas est sententiis, quale sit, aut quid periculi habeat, commodare consensum, æquitas & clementia tua poterit æstimare. Non est novum, quod nunc subtiliter & sub occasione nominis Athanasii attentatur. Manent litteræ Alexandri episcopi olim ad Silvestrum sanctæ memoriæ destinatæ, quibus significavit, ante ordinationem Athanasii undecim tam presbyteros quam etiam diacones, quod Arii hæresim sequerentur, se Ecclesia ejecisse: ex quibus nunc quidam extra Ecclesiam Catholicam foris positi dicuntur sibi conciliabula invenisse, quibus asseveratur etiam Georgius in Alexandria per litteras communicare. Quæ ergo pax potest esse, tranquillissime imperator, si exhibitis episcopi, ut nunc per Italiam factum est, cogantur talium sententiis obedire?

[65] [male damnatum Athanasium innuit,] Accipe aliud, quia tranquillitas tua patienter admittit. Manent legatorum litteræ, qui ad clementiam tuam fuerant destinati, quæ nuper venerunt, quibus significant, propter turbationem quidem omnium ecclesiarum, se quidem ante succumbere sententiis Orientalium voluisse, proposuisse tamen conditionem, ut si iidem Arii hæresim condemnassent, hoc genere inclinati eorum sententiis obedirent. Placitum, ut ipsi significant, scriptura teste firmatur, itur in concilium; accipiunt cum deliberatione responsa, Arii doctrinam se damnare non posse, Athanasium, quod solum exigebant, communione esse privandum. Hinc jam clementia tua hoc quoque consideret, recte Catholicæ religionis jure servato, an hominis causa debeat diligenter excusseque tractari.

[66] [concilium flagitat,] Unde iterum atque iterum mansuetudinem tuam atque animum tuum Deo devotum rogamus per ejus virtutem, qui se in defensione tua quantus sit universis mortalibus approbavit, ut habens ante oculos ejus beneficia, qui imperium tuum in omnibus regit, hæc in cœtu episcoporum diligenter facias cum omni consideratione tractari: ut pacatis per te, Deo favente, temporibus, tranquillitate tua consentiente, sic omnia discutiantur, ut quæ fuerint judicio sacerdotum Dei confirmata, cum constiterit omnes in expositionem fidei, quæ inter tantos episcopos apud Nicæam, præsente sanctæ memoriæ patre tuo, confirmata est, universos consensisse, cum exemplo possint in posterum custodiri: ut ipse Salvator, qui desuper mentis tuæ propositum intuetur, in tanta rerum expeditione lætetur, causam fidei & pacis etiam reipublicæ necessitatibus non immerito præposuisse.

[67] [& missionem legatorum insinuat.] Ad exorandum igitur mansuetudinem tuam, ut benevolo animo allegationes nostras audire digneris, fratrem & coëpiscopum meum sanctum virum Luciferum cum Pancratio presbytero & Hilario diacono placuit proficisci. Quos credimus de clementia tua ad pacem omnium ecclesiarum Catholicarum non difficulter posse concilium impetrare. Dei omnipotentis clementia te nobis custodiat, clementissime ac religiosissime Auguste. Hæc anno 354 Liberius ad Constantium. Quo autem mense, aut quo loco legati Constantium invenerint, nullibi invenio, & non magis, quo modo ab imperatore fuerint excepti. At constat, concilium fuisse indictum, illudque anno sequenti 355 Mediolani fuisse habitum, de quo nunc agendum.

[Annotata]

* dignos

* forte iter

* exserere

* forte negotia

§ V. Infelix exitus tyrannici concilii Mediolanensis: exsilium legatorum Liberii: hujus ad exsulantes Epistola.

[Concilium Mediolanense, cui ultra 300 episcopos adfuisse volunt aliqui,] Tempus concilii Mediolanensis, si concilium illud dicendum est, colligitur utcumque ex Sulpicio ante laudato, quando pag. 264 dicit: Ita pulsi in exsilium, quos supra memoravimus, abhinc annos quinque & quadraginta, Arbitione & Lolliano consulibus. Hi enim consulatum gesserunt anno 355, & Sulpicius loquitur de exsilio illorum, qui ex ipso concilio ducti sunt in exsilium, ut concilium eodem anno videatur figere. Hoc autem non tam clarum esse fateor, ut non potuerit concilium illud inchoari exeunte anno 354, cum hoc anno ex Gallia in Italiam venerit imperator æstivo tempore, & Sulpicius etiam loquatur de exsilio Liberii, qui certe notabili spatio post exsilium legatorum suorum Romæ mansit, ut facile colligetur ex dicendis. De tempore igitur nihil certius dici posse videtur, quam tyrannicum illud conciliabulum habitum aut sub finem anni 354, aut probabilius sub initium sive prioribus mensibus anni 355. De numero episcoporum, qui convenerunt, non satis constat. Sozomenus quidem lib. 4 cap. 9 maximum episcoporum numerum Mediolani congregatum fuisse insinuat his verbis: Cum igitur, urgente imperatore, synodus collecta esset Mediolani, ex Orientis quidem partibus pauci admodum convenerunt, reliquis vel ob morbum, vel propter itineris longinquitatem, ut opinari licet, eo venire detrectantibus. Ex Occidentalibus autem episcopis plures, quam trecenti, adfuerunt. Eadem quoque scribit Socrates lib. 2 cap. 36.

[69] Verum difficulter credere possum, tantum fuisse episcoporum numerum. [non fuit tam numerosum: adfuere tamen legati Pontificis, sed Eusebius] Certe Baronius tom. 9 Annalium in Appendice anni 355 pag. 867 recitat nomina episcoporum, qui ibidem primi contra S. Athanasium subscripserant, prout ea accepit ex tabulario Vercellensi. Erant autem hi numero triginta, & licet his deinde alii accedere potuerint, verisimile tamen non fit, ultra trecentos fuisse Mediolani episcopos Occidentales: neque enim Sulpicius insinuat, numerosum fuisse istud concilium. In litteris vero, quibus Constantius imperator Eusebium Vercellensem, detrectantem ad concilium venire, adesse jussit, apud Ferrerium datis ex tabulario Vercellensi, dicuntur venisse Mediolanum pauci de provinciis singulis. Quare longe minor videtur fuisse numerus episcoporum, quam dixerunt Socrates & Sozomenus. Baluzius in Nova collectione col. 29 ex Vita S. Eusebii Vercellensis dedit Acta concilii Mediolanensis, ibique dicuntur concilio interfuisse Liberius Papa, Hilarius Pictaviensis, Paulinus Trevirensis, cum aliis. Verum luculenter patebit, Liberium non adfuisse, prout non adfuerunt Hilarius & Paulinus. At constat, adfuisse legatos S. Liberii, nimirum Luciferum Calaritanum, Pancratium presbyterum & Hilarium diaconum. S. Eusebius Vercellensis, quod ex rerum adjunctis, & fortasse ex primo congressu legatorum cum Constantio, felicem istius conventus exitum sperare non auderet, adesse recusavit. Quare episcopi primum nomine totius concilii ipsum invitarunt per litteras & legatos. Deinde Constantius ipse ad eumdem scripsit, ut veniret; ac demum legati Pontificii, necdum omni objecta spe, suis quoque litteris Eusebium, ad concilium ut veniret, hortati sunt. Cessit tandem, & Mediolanum accessit, ut latius videri potest apud Ferrerium in Vita Eusebii pag. 18 & sequentibus. Cum autem omnia illa prolixius apud nos examinanda sint ad XVI Decembris, quo colitur S. Eusebius, his missis, solum subjungo, quo modo exceptus sit Mediolani, & quibus se ibidem junxerit.

[70] [sæpe rogandus fuit, ac deinde male fuit exceptus.] Narrat hoc S. Hilarius lib. I ad Constantium num. 8 ita scribens: Eusebius Vercellensis episcopus est vir omni vita Deo serviens. Hic post Arelatensem synodum, cum Paulinus episcopus tantis istorum sceleribus contraisset, venire Mediolanum præcipitur. Collecta jam illic malignantium synagoga, decem diebus ad ecclesiam est vetitus accedere, dum adversus tam sanctum virum malitia se perversa consumit. Suppuratis deinde consiliis omnibus, ubi libitum est, advocatur. Adest una cum Romanis clericis (nimirum Pancratio presbytero & Hilario diacono) & Lucifero Sardiniæ episcopo. Conventus, ut in Athanasium subscriberet, ait, de sacerdotali fide prius debere constare, compertos sibi quosdam ex his, qui adessent, hæretica labe pollutos. Expositam fidem apud Nicæam … posuit in medio: spondens omnia se, quæ postularent, esse facturum, si fidei professionem scripsissent. Dionysius Mediolanensis episcopus chartam primus accepit: ubi profiteri scribenda cœpit, Valens chartam & calamum e manibus ejus violenter extorsit, clamans, non posse fieri, ut aliquid inde gereretur. Res post clamorem multum deducta in conscientiam plebis est: gravis omnium dolor ortus est, impugnata est a sacerdotibus fides. Verentes igitur illi (Ariani) populi judicium, e dominico in palatium transeunt. Cujusmodi sententiam in Eusebium longe ante, quam ecclesiam ingrederetur, scripserint, de se loquitur ipsa sententia. Hæc Hilarius, ex cujus verbis satis liquet, nullam Catholicis fuisse libertatem; id unum intendisse Arianos cum Constantio, ut omnes damnationem S. Athanasii ratam facerent, aut sedibus suis pellerentur.

[71] [Cum autem legati nollent subscribere in Athanasium,] De SS. Dionysii & Eusebii eo tempore gestis plura leguntur in Vita S. Dionysii Mediolanensis, data ad XXV Maii, & in Commentario ibidem prævio. Parem eluxisse in Lucifero Calaritano constantiam, & forte etiam majorem in loquendo libertatem, cum Ariani & imperator nollent ipsum concilio in ecclesia adesse, nisi ad exiguum tempus, ex iisdem S. Dionysii Actis, & ex dictis apud nos de S. Lucifero ad XX Maii, discere poterit studiosus lector. Utroque etiam loco inveniet, comprehensos esse legatos ab Eusebio eunucho, & in exsilium ductos, necdum finito tyrannico illo Arianorum concilio. Id etiam satis insinuat Sulpicius, dum statim, ubi loquitur de concilio Mediolanensi, ait: Tum Eusebius Vercellensium, & Lucifer a Caralis Sardiniæ, episcopi relegati. Mox de Dionysio plura refert, & ejus quoque exsilium subjungit. S. Athanasius in Historia Arianorum ad Monachos num. 33 videtur Paulinum Trevirensem annumerare iis, qui Mediolani certarunt, sed conjungit gesta in Arelatensi & in Mediolanensi concilio, ut ipse insinuat num. 31, cum in utroque par fuerit Constantii violentia, quam graphice depingit, ita scribens: E quorum numero sunt viri, qui jam claram edidere confessionem, ipsique religiosi ac probi episcopi, Paulinus Trevirorum Galliæ metropolis episcopus, Lucifer metropolis Sardiniæ episcopus, Eusebius Vercellorum Italiæ urbis, Dionysius Mediolani, est autem & ipsa metropolis Italiæ.

[72] Accitis enim illis præcipit imperator, ut contra Athanasium subscriberent, [tum episcopi Eusebius & Lucifer,] ac cum hæreticis communicarent. Quibus rei insolentia stupentibus, ac dicentibus, id ecclesiastici non esse canonis, statim ille: At, quod ego volo, id pro canone, inquit, habeatur: me quippe ita loquentem Syri episcopi tolerant. Aut igitur obtemperate, aut vos quoque extorres futuri estis. His auditis, episcopi remque summopere mirati, manibus ad Deum tensis, compellare virum docereque, non suum esse imperium, sed Dei, qui tradidisset: rogare, ut eum timeret, ne derepente datum adimeret: interminari judicii diem, suadereque, ne ecclesiasticas res pessumdaret; neu Romanum imperium cum ecclesiasticis statutis commisceret, vel Arianam hæresim introduceret in Ecclesiam Dei. Verum ille neque audivit, nec eos plura dicere permisit; quin & acrius districto adversum illos gladio comminabatur, imo ex iis nonnullos ad supplicium abduci jusserat: sed postea, uti Pharao, sententiam mutavit. Excusso itaque pulvere, Sancti illi, erectisque ad Deum oculis, neque minas imperatoris reformidarunt, neque stricti gladii metu veritatem prodidere, sed exsilium pro ministerii sui officio habuerunt. De eorumdem certaminibus cum Constantio & exsilio rursum agit num. 76, ubi dicit, Constantium se accusatorem Athanasii his verbis exhibuisse: Ego, inquit, jam sum Athanasii accusator, mei gratia eorum (Arianorum) dictis fidem habetote. At episcopos ad hæc rursum prudenter & fortiter respondisse, subjungit. Aliis quoque locis de eorumdem exsilio meminit; & in Apologia ad Constantium num. 27 de aliorum lapsu etiam loquitur, sed conjungens facta variis temporibus.

[73] De certamine duorum aliorum Liberii legatorum, nimirum Pancratii presbyteri, [tum alii exsilio relegantur.] quem Eutropium vocat, & Hilarii diaconi, agit in laudata Historia ad Monachos num. 41, ubi indignationem suam sic declarat: Hæc item illorum facinora quis si audiat, non arbitretur illos quidvis potius quam Christianos esse? Cum Liberius Eutropium presbyterum, & Hilarium diaconum cum litteris (num. 61 recitatis) misisset ad imperatorem, quo tempore item Lucifer cum sociis confitebatur; presbyterum statim illi in exsilium ablegarunt: diaconum vero Hilarium, postquam nudassent, atque dorso flagris cecidissent, in exsilium item miserunt. Dum flagellarent autem, hæc vociferabantur: Quare Liberio non obstitisti, sed ejus detulisti litteras? Illud facinoris admisere Ursacius & Valens cum spadonibus. Diaconus porro, dum verberaretur, benedicebat Domino, memor illius dicentis: Dorsum meum dedi ad flagella. Illi vero verberantes irridebant illudebantque viro: neque erubuere, quod levitam afficerent contumeliis: dumque cachinnos profunderent, rem sibi consentaneam agebant: illeque benedicendo perseverabat. Verberari nempe Christianorum, Christianos autem verberare Pilati & Caïphæ facinus est. Sic itaque a principio ipsam Romanam Ecclesiam labefactare conati sunt, optantes suam illi admiscere impietatem. Hæc S. Athanasius. Ubi autem Liberius tragicum illum exitum concilii, e quo omnes, qui minis & terroribus Arianorum restiterant, videntur in exsilium ejecti, Romæ intellexit; non potuit non summo affici dolore, non solum de exsilio virorum fortium, sed magis etiam de lapsu aliorum, qui injustæ contra Athanasium sententiæ subscripserunt. Inter hos apud S. Athanasium in Apologia ad Constantium num. 27 numeratur Fortunatianus Aquileiensis, de cujus lapsu constat, sive Mediolani, sive postea contra S. Athanasium subscripserit. Sic inter confessores, qui ex concilio hoc relegati sunt, apud Sulpicium numerari videtur S. Hilarius, qui in exsilium missus est non ex Mediolanensi, cui non interfuit, sed ex Biterrensi concilio.

[74] [Exsules S. Liberius laudat, consolatur,] Liberius porro, ad quem omnia illa deferebantur, episcopos exsules litteris suis consolari simul & ad constantiam animare voluit. Epistola ipsius in tabulario Vercellensi inventa est, quasi data ad solum Eusebium, sed inter Fragmenta, quibus nomen S. Hilarii perperam fuit impositum, scripta fuisse dicitur Eusebio, Dionysio & Lucifero episcopis in exsilio constitutis, ut eadem verisimiliter ad singulos fuerit missa, quod in diversis degerent locis. Digna est magno Liberii animo, dignaque non minus, quæ tota huc transferatur. Quare totam ex editione Constantii, notatis variantibus præcipuis, subjicio. Quamvis sub imagine pacis humani generis inimicus vehementius in membra Ecclesiæ videatur esse grassatus, vos tamen, acceptissimi in Domino facerdotes, egregia & singularis fides & hic probabiles Deo ostendit, & jam ad futuram gloriam martyres designavit. Quo itaque præconio laudis, qua vocis exsultatione merita virtutis vestræ proferam, positus inter mœrorem absentiæ vestræ & gaudium gloriæ, prorsus invenire non possum: nisi quod scio, hinc me probabiliora vobis solatia exhibere, si credatis me in exsilium simul vobiscum esse detrusum. Denique me adhuc in ipsa exspectatione pendentem, quod a consortio vestro durior necessitas interim distrahit, satis contristor. Optaveram enim, fratres devotissimi, prior pro omnibus vobis impendi: ut exemplum gloriæ per me magis vestra dilectio consequeretur. Sed fuerit hæc palma meritorum vestrorum, ut priores de perseverantia fidei ad confessionis illustrem gloriam veneritis. Quæso igitur dilectionem vestram, ut me præsentem vobiscum esse credatis; atque eo me affectu absentem non esse sentiatis, & intelligatis dolere me fatis, quod sum interim a vestro consortio disparatus.

[75] [& ad constantiam hortatur.] Quantam denique gloriam fueritis consecuti, hinc magis scire potestis, quod si qui in persecutione coronati sunt, solius persecutoris cruentos gladios sentire potuerunt: contra vos, devoti per omnia Dei milites, etiam falsos fratres inimicos experti, de perfidia victoriam pertulistis: quorum quanto violentia in sæculo crescere potuit, tanto sanctis sacerdotibus præmia laudis inveniuntur conferre. Estote itaque de promissione cælesti securi: & quia proximiores estis Deo effecti, vestris orationibus me vestrum consacerdotem famulum Dei ad Dominum sublevate, ut supervenientes impetus, qui de die in diem cum annuntiantur, graviora vulnera infligunt, tolerabiliter ferre possimus: ut inviolata fide, salvo statu Ecclesiæ Catholicæ, parem vobis dignetur me Dominus efficere. Et quia cupio, quæ gesta sunt in ipsa congressione *, fidelius scire; obsecro sanctitatem vestram, universa fideliter litteris intimare dignemini: ut additamentum majus vel ipse animus, qui diversis rumoribus cruciatur, vel vires corporis ipsius, quæ jam extenuatæ sunt, de cohortatione vestra possint sentire. Et alia manu. Deus vos incolumes custodiat, domini fratres. Hæc Liberius. Constantius autem in Annotatis existimat, hanc solis episcopis fuisse scriptam; quia solos videtur alloqui episcopos, quos sacerdotes vocat & fratres. Alia itaque fuerit scripta ad Pancratium presbyterum & ad Hilarium diaconum, imo verisimiliter omnibus seorsum scripserit Liberius, cum singuli degerent in locis diversis. Ceterum si quis hanc Epistolam & quatuor præcedentes conferre voluerit cum quatuor supposititiis § 3 datis; in his inveniet Liberium prudentem, constantem, fortem, pium, gravem; eloquentia quidem non tantum, quantum prudentia & fortitudine; sensa tamen sua tolerabili oratione enuntiantem: in illis vero inveniet hominem imprudentem, inconstantem, pusillanimem, omnia pro reditu obtinendo gesta sua improbantem, mendacem, adulatorem, abjecto animo inimicis suis supplicantem, & demum vernaculi sui sermonis ignarum.

[Annotata]

* al. congregatione

§ VI. Egregia Liberii certamina Romæ cum Eusebio Constantii eunucho: abductus violenter Mediolanum, pari fortitudine Constantii dicta refellit, & exsilio relegatur.

[Certamina S. Liberii] Quanta sibi imminerent certamina, cogitare poterat S. Liberius ex iis, quæ Arelate & Mediolani violenter erant patrata in episcopos Catholicos, tyrannicis Arianorum mandatis morem gerere recusantes. Cœpta autem hæc sunt eodem anno, verisimiliter non diu post Mediolanense concilium, Constantio adhuc Mediolani degente; continuataque usque ad exsilium Liberii, eidem anno innectendum. S. Athanasius in Historia Arianorum ad Monachos num. 35 tom. I pag. 364 impietatem Arianorum, miramque Liberii in illis refellendis constantiam, enarrat, ita ordiens: Nam neque Liberio Romano episcopo (Ariani) ab ipso initio pepercere, sed usque ad ejus urbis cives suum propagarunt furorem, nihil reveriti, quod Apostolicus thronus ille sit, nihil, quod Roma sit metropolis Romaniæ: nec recordati sunt, se antea illos Apostolicos viros in litteris suis nuncupasse. Sed omnia simul commiscentes, omnium una obliviscuntur, nec quidpiam illis, nisi impietas, cordi fuit. Cum enim illum cernerent sanæ fidei cultorem, Arianæque hæresis adversarium, auctoremque omnibus esse, ut eam aversarentur, ab eaque declinarent, arbitrati sunt impii homines, se, si Liberium seducere possint, omnes illico superaturos: quare illum apud imperatorem calumniantur.

[77] Ille sperans se Liberii opera quamprimum omnes sibi conciliaturum, [cum Eusebio eunucho, Romam misso a Constantio] cum litteris spadonem quendam Eusebium nomine mittit, dona ferentem: ut blandiretur donis, litteris vero minaretur. Profectus Romam spado, principio auctor erat Liberio, ut contra Athanasium subscriberet, cum Arianisque communicaret: illud, aiens, imperator exoptat, hoc te facere jubet. Hinc ostensis muneribus hortabatur: manusque Liberii contrectans, aiebat: Imperatori obtempera, & hæc accipe. Episcopus contra monebat, hisque verbis docebat hominem. Qui, quæso, adversus Athanasium id agatur? Nam quem non una solum, sed & altera synodus ex toto orbe coacta purum innoxiumque jure declaravit, quem Romana synodus cum pace dimisit, quo pacto damnare possumus? Quis nos probaturus est, si quem præsentem amanter excepimus, ad communionemque admisimus, absentem aversemur? Non ecclesiastici canonis illud est, nec talem unquam a Patribus accepimus traditionem: quas videlicet traditiones ipsi a beato & magno Apostolo Petro accepere.

[78] [pro causa S. Athanasii:] Sed si imperator ecclesiasticam curat pacem: si jubet abrogari, quæ apud nos pro Athanasio scripta sunt; abrogentur item quæcumque ab illis adversus eum gesta fuerint, abrogentur, quæ adversus alios sunt acta: ac demum ecclesiastica synodus procul palatio cogatur, ubi nec imperator compareat, nec comes accedat, nec judex comminetur, sed Dei timor sufficiat cum Apostolica constitutione: ut eo modo cum primis ecclesiastica servetur fides, prout a Patribus in Nicæna synodo definita est. Ejiciantur Arii sectatores, anathemateque damnetur eorum hæresis. Ac demum judicio reddito de criminibus in Athanasium, vel in alium quempiam allatis: de criminibus item, quibus accusantur illi; tunc demum rei expellantur, innoxii cum fiducia & securitate degant. Neque enim fas est eos synodo annumerari, qui fide impii sunt: neque convenit fidei inquisitioni, alterius cujusque negotii inquisitionem anteferri. Primum quippe omnis de fide dissensio abscindenda, ac tum demum de aliis quæratur negotiis. Nam Dominus noster Jesus Christus non ante curavit ægrotos, quam ostenderent declararentque, quam erga se haberent fidem. Hæc a Patribus didicimus: hæc imperatori renuntia: hæc & illi & Ecclesiæ ædificationi conducunt. Ne audiantur Ursacius & Valens: qui cum de rebus a se ante gestis pœnitentiam egerint, jam minime fide digni sunt. Hæc Episcopus Liberius.

[79] [& eunuchi petulantia ac iracundia.] At Eunuchus indignatus, non tam quod subscribere renueret, quam quod illum hæresi adversarium comperisset: oblitusque se coram Episcopo stare, acriter interminatus, cum donis abit, nefariamque rem aggreditur, quæ a Christianis quidem abhorreat, majorisque sit audaciæ, quam quæ spadonem deceat. Saülis quippe prævaricationem imitatus, profectusque ad martyrium Petri apostoli, ibi dona illa apposuit. Re comperta, Liberius adversus loci custodem graviter succensuit, quod non prohibuisset hominem: ipsaque dona ut illicitum sacrificium abjecit: quæ res castratum ad iram magis concitavit. Hactenus S. Athanasius. Quo autem pacto impius ille Eusebius eunuchus, quem Socrates lib. 2 cap. 2 vocat Præpositum regii cubiculi, Sozomenus lib. 3 cap. 1Præpositum domus regiæ, in hæresim Arianam pertractus, alios eunuchos & imperatricem, uxorem Constantii, ad eamdem impietatem perduxerit, narrant laudati scriptores locis allegatis. Apud Socratem deinde lib. 3 cap. 1, & Sozomenum lib. 5 cap. 5 invenies, impium illum hominem capitali supplicio pœnas dedisse post mortem Constantii.

[80] [Eunuchus magna apud Constantium auctoritate valens,] Quam gravibus porro verbis conqueratur S. Athanasius, quod potestatem judicandi de rebus ecclesiasticis ridiculo sane consilio eunuchis permisisset Constantius, paucis declarare lubet, relictis pluribus, quæ ibidem videri possunt. Eunuchi porro erant, inquit num. 38, qui hæc & alia in universos gesta movebant. Et quod in ejusmodi insidiis mirandum est, Ariana hæresis, quæ Filium Dei abnegat, auxilio nititur eunuchorum. Et mox: Quocirca vetat lex illos (eunuchos) ad ecclesiasticum concilium admitti. Attamen hos nunc ecclesiasticorum judiciorum dominos reputant: eorumque arbitratu judicat Constantius, dissimulantibus illis, qui episcopi nomine vocantur. Heu! quis res ejusmodi scripto traditurus est? quis narraturus generationi alteri? quis narranti fidem habeat, spadones scilicet, quibus domestica vix ministeria concredantur, … illos, inquam, ecclesiasticis jam rebus imperare, Constantiumque illis subditum, insidias in omnes parasse, atque Liberium in exsilium misisse? Hæc graviter Athanasius; sed hæretici aliis etiam temporibus parum curarunt, an judicia exercerentur per judices legitimos, modo per fas aut nefas ad finem sibi propositum pertingere possent. Audiamus igitur, quid Eusebius, sive eunuchorum, sive judicis ecclesiastici apud Constantium princeps, postquam reversus erat Mediolanum, contra Liberium effecerit.

[81] Imperatorem igitur ille, inquit laudatus Athanasius, his commovet dictis: [eum graviter incitat contra Liberium,] Non id jam nobis sollicitudini est, ut Liberius subscribat: sed illud magis nos angit, quod contra hæresim ita sentiat, ut nominatim Arianos feriat anathemate. Ad idipsum loquendum ceteros spadones provocat, plerique etenim, imo omnes, apud Constantium eunuchi sunt, penes quos omnis est ibi potestas, nihilque nisi de illorum sententia geritur. Litteras igitur Romam mittit imperator: iterumque palatini, notarii & comites, litteræque ad præfectum mittuntur, ut aut Liberium dolo Roma subductum in castra ad se transmitterent, aut vi hominem persequerentur. His itaque & ejusmodi missis litteris, metus exortus est, insidiæque per totam urbem paratæ.

[82] Quot igitur domibus insidiati sunt? quot viris quantæ pollicitationes factæ, [ut hic jussu imperatoris] ut adversus Liberium rem gererent? quot episcopi, his perspectis rebus, sese abdebant? quot liberæ mulieres ob structas a Christi inimicis calumnias, per pagos secesserunt? quot ascetis insidiati sunt? quot illic commorantes homines, qui statum ibi domicilium nacti erant, expelli curarunt? quoties & quo studio portum exitusque portarum custodierunt, ut ne quis ingressus orthodoxorum Liberium inviseret? Tum Roma quoque Christi hostium immanitatem experta est, novitque demum, quæ ante non credidit, cum audiret, quantam ceteris ecclesiis, singulisque urbibus vastitatem intulissent illi. Et inferius, post justas de eunuchis querelas, num. 39 subjungit: Nam cum multus esset ille in scribendo Romam, cum minas intentaret, legatos mitteret, insidiasque pararet, demum facta est Alexandrina persequutio, (huc non spectans) Liberiusque ad imperatorem trahitur.

[83] Ammianus, homo gentilis, lib. 15 cap. 7 nonnulla adjungit, [violenter & clam populo Mediolanum trahatur.] quæ huc traduco, omissis tamen illis, quæ imperite de causa S. Athanasii memorat. Hoc administrante Leontio (Urbis præfecto,)Liberius, Christianæ legis antistes, a Constantio ad comitatum mitti præceptus est, tamquam imperatoris jussis, & plurimorum sui consortium (episcoporum nempe Arianorum) decretis obsistens. Tunc, ut gentilis, causam S. Athanasii male exponit, subditque: Hunc (Athanasium) per subscriptionem abjicere sede facerdotali, paria sentiens ceteris, jubente principe, Liberius monitus, perseveranter renitebatur, nec visum hominem, nec auditum damnare, nefas ultimum sæpe exclamans, aperte scilicet recalcitrans imperatoris arbitrio. Id enim ille, Athanasio semper infestus, licet sciret impletum, tamen auctoritate quoque, qua potiores (alias qua potiuntur & forte rectius) æternæ Urbis Episcopi, firmari desiderio nitebatur ardenti. Quo non impetrato, Liberius ægre populi metu, qui ejus amore flagrabat, cum magna difficultate noctis medio potuit absportari. Tillemontius tom. 6 in Arianis Art. 58 observat, Leontium Urbis præfectum non esse factum, nisi post VI Julii, ut colligitur ex lege, ad Orfitum Urbis præfectum eo die data, apud Gothofredum in Chronologia, codici Theodosiano præmissa. Itaque, cum Leontius esset Urbis præfectus, quando Roma avulsus est Liberius, hoc certo factum est post VI Julii, & fortasse sub finem anni.

[84] [Gesta Liberii cum Constantio summatim ab Athanasio,] Quid porro Mediolani contigerit inter Liberium & imperatorem, non plene enarrat S. Anthanasius. Orationem tamen Liberii generatim exponit, secutumque exsilium his verbis: Multaque ille (Liberius nempe) usus loquendi fiducia, Desine, inquit, Christianos persequi; ne nostra opera coneris impietatem introducere in Ecclesiam. Sumus sane ad omnia toleranda parati, potius quam Ariomanitæ audiamus: ne nos, qui Christiani sumus, cogas Christomachos, id est, Christo inimicos effici. Hujus quoque tibi consilii autores sumus, ne pugnes cum eo, qui hoc tibi imperium tradidit: neu pro gratiarum actione impietatem illi referas: ne persequare illos, qui credunt in eum, ne tu quoque audias: Durum est tibi contra stimulum calcitrare. Sed utinam auscultes, ut tu quoque, quemadmodum beatus Paulus obtemperes. Ecce adsumus, accessimus priusquam illi criminationem comminiscantur. Ideo properavimus, gnari nobis a te exspectandum exsilium esse, ut ante confictam criminationem patiamur, omnibusque propalam sit, alios omnes eadem, qua nos ratione perpessos esse, allatasque adversus illos criminationes, confictas ab inimicis fuisse: quorum omnia dicta, nihil nisi calumniæ, nihil nisi mendacia fuere. Ita loquutus Liberius omnibus admirationi fuit. At ille nullum aliud responsum edidit, quam quod jussit illum mitti in exsilium: singulosque, ut antea fecerat, ab invicem disjunxit. Quam exsilii rationem adinvenit ipse, ut in pœnis irrogandis prioribus crudelior tyrannis & persequutoribus esset. Nam in superiori persecutione, plures una confessores relegari jussit Maximianus, ac per consortii consolationem pœnam mitigavit. At hic longe illo crudelior, viros in loquendi libertate atque in confessione socios ab invicem semovit, illos disjunxit, qui fide copulati erant, ut ne vel in morte mutuo fruerentur aspectu, ratus corporis segregationem, animæ quoque affectum disjungere, aut illos invicem sejunctos concordiæ & unanimitatis oblituros. Hæc summatim Athanasius, qui aliis quoque locis de Liberii exsilio meminit.

[85] [paulo magis a Sozomeno una cum exsilio exposita.] Sozomenus de gestis inter Constantium & Liberium plura suggerit lib. 4 cap. XI. Verum, cum Theodoretus accurate tradiderit colloquium Constantii aliorumque cum Liberio, ex illo solum pauca, eaque post illud colloquium facta huc transferam. Ubi duas Sozomenus exsilii causas attulerat, nimirum quod Liberius nollet consentire cum episcopis Arianis, quodque S. Athanasium condemnare detrectaret, subjungit: Cum ergo Liberius mandatis principis minime obtemperaret, imperator eum in Thraciam deportari jussit, nisi intra biduum sententiam mutaret. At Liberius, Mihi vero, inquit, o imperator, nihil opus est deliberatione. Hæc enim jam pridem a me perpensa ac decreta sunt: & jam nunc iter ingredior. Porro cum abduceretur in exsilium, aiunt, imperatorem quingentos aureos ei misisse: Liberium vero eos aspernatum, dixisse illi, qui attulerat: Abi, & nuntia illi, qui hoc aurum misit, ut assentatoribus & histrionibus, quos secum habet, illud largiatur: quos præ insatiabili cupiditate continua egestas quotidie urget ac cruciat, semper quidem appetentes divitias, numquam vero satiatos. Nobis vero Christus, qui Patri in omnibus similis est, & annonas & bona omnia subministrat.

[86] Theodoretus lib. 2 cap. 15, totum imperatoris & Liberii colloquium cap. 16 daturus, [Theodoretus] de eo hæc præmittit: Jam vero celeberrimi Liberii fiduciam & admirabiles sermones, quos pro veritatis desensione habuit coram imperatore Constantio, hoc loco libet adscribere. Descripti sunt enim a piis viris, qui illo tempore vixerunt, utpote qui studiosos rerum divinarum acuere, & ad æmulationem excitare possunt. Ex his verbis collegit Baronius ad annum 355 num. 44, dari a Theodoreto Acta publica, a Notariis tunc excepta. Habet certe ille dialogus formam ejusmodi Actorum. Interlocutores autem præter Constantium & Liberium, sunt Epictetus episcopus Arianus Centumcellarum in Italia, quem S. Athanasius in Epistola ad Episcopos Ægypti & Libyæ num. 7 Histrionem vocat, eumque & Auxentium. infra item memorandum, quem Ariani in episcopatum Mediolanensem intruserant pro S. Dionysio, promotos dicit, ut calumnias adversus orthodoxos episcopos … fingerent. Utrumque nigerrimis quoque coloribus pingit in Historia Arianorum num. 73. Eusebius eunuchus, jam ante memoratus, suas quoque partes imperite egit, dum dixit, Athanasium in Nicæno concilio damnatum. At subinde ad Eusebii & Epicteti dicta non respondit Liberius, sermonem dirigens ad Constantium. His prænotatis, Dialogum ipsum subjicio.

[87] Constantius imperator dixit: Nos, quoniam & Christianus es & Episcopus nostræ civitatis, [colloquium imperatoris] idcirco te evocandum duximus, & admonendum, ut nesariæ dementiæ impii Athanasii communionem abjicias. Id enim æquum esse orbis terrarum censuit, eumque ab ecclesiastica communione alienum esse synodali sententia decrevit. Liberius Episcopus dixit. Judicia ecclesiastica, o imperator, summa cum æquitate fieri debent. Quare, si placet pietati tuæ, judicium constitui jube. Et si quidem Athanasius condemnatione dignus videbitur, tunc juxta ecclesiastici ordinis formam in illum sententia proferetur. Neque enim a nobis condemnari potest vir, quem non judicavimus. Constantius imperator dixit: Totus terrarum orbis de ejus impietate sententiam tulit, eo quod jam inde ab initio temporibus illudat. Liberius Episcopus dixit: Quicumque subscripserunt, res gestas ipsi non viderant; sed ob inanem gloriam ac metum, neve abs te ignominia afficerentur, subscripserunt. Imperator dixit: Quænam est gloria, quis metus, quæ ignominia? Liberius respondit: Quicunque non diligunt gloriam Dei, ii tua munera anteponentes, eum, quem ipsi non viderant nec judicaverant, condemnarunt: quod alienum est a Christianis. Imperator dixit: Atqui præsens judicatus est in concilio Tyri: & omnes totius orbis episcopi eum in concilio damnarunt. Liberius dixit: Numquam ille præsens judicatus est. Quotquot enim eo tempore congregati illum damnarunt, post Athanasii e judicio discessum, absque ratione eum condemnarunt.

[88] Eusebius eunuchus dixit: In concilio Nicæno alienus a Catholica fide demonstratus est. [cum Liberio] Liberius dixit, (respondens ad Constantii dicta:) Quinque soli judicarunt ex iis, qui cum Ischyra navigarunt in Mareotem: quos quidem illi miserant, ut adversus reum acta conficerent. Ex iis, qui tunc eo missi fuerant, duo ex hac luce migrarunt, Theognius scilicet ac Theodorus. Reliqui tres adhuc superstites sunt, Maris, Valens & Ursacius. Contra hos, qui missi erant in Mareotem, Serdicæ ob hoc ipsum negotium lata est sententia. Qui postea in synodo libellos obtulerunt, veniam poscentes, ob acta, quæ per calumniam, altera duntaxat parte præsente, adversus Athanasium in Mareote confecerant. Quos quidem libellos nunc in manibus habemus. Utris horum assentiri & communicare debemus, imperator? Hisne, qui prius Athanasium condemnarunt, & postea veniam petierunt, an illis, qui nuper istos condemnarunt?

[89] [cum interlocutionibus aliorum,] Epictetus episcopus dixit: Non fidei causa, nec pro defensione judiciorum ecclesiasticorum Liberius verba facit, o imperator, sed ut apud Romanæ urbis senatores glorietur, imperatorem a se esse superatum. (Digna episcopo histrione interlocutio, qua Constantium forte vacillantem incitat.) Imperator Liberio dixit: Quota pars es orbis terrarum, ut tu solus homini impio suffragari velis, & orbis Romani ac totius mundi pacem dissolvas? Liberius dixit: Etiamsi solus sim, fidei causa non idcirco minuitur. Nam & olim tres tantum reperti sunt, qui regis mandato resisterent. Eusebius eunuchus dixit: Imperatorem nostrum facis Nabuchodonosor? Liberius dixit: Nequaquam. Sed tu temere hominem condemnas, de quo non judicavimus. Ego vero postulo, ut primum quidem generalis præcurrat subscriptio, quæ fidem Nicææ expositam confirmet. Deinde ut revocatis ab exilio fratribus nostris, & in sedes suas restitutis, si ii, qui tumultus in ecclesiis nunc excitant, Apostolicæ fidei consentire visi fuerint, tunc universi Alexandriam convenientes, ubi & accusatus ipse & accusatores sunt & defensor eorum, examinato illorum negotio, concordem sententiam proferamus. Epictetus episcopus dixit: Verum cursus publicus haud quaquam sufficiet subvectioni episcoporum. Liberius dixit: Ecclesiastica negotia non indigent publico cursu. Ecclesiæ enim singulæ episcopos suos ad mare usque perducere suis sumptibus facile possunt.

[90] [exponit,] Imperator dixit: Quæ jam formam excepere judicii, ea resolvi amplius non possunt. Valere enim debet plurium episcoporum sententia. Tu solus es, qui impii illius amicitiam retineas. Liberius dixit: Numquam audivimus, imperator, absente reo, judicem impietatem ei objicere, quasi privatas inimicitias cum eo gerat. Imperator dixit: Omnes quidem ille in commune affecit injuria: neminem tamen æque ac me. Qui non contentus exitio fratris mei majoris natu, felicis memoriæ Constantem ad suscipiendas mecum inimicitias nunquam incitare destitit: nisi nos majori mansuetudine & incitantis & incitati impetum pertulissemus. Nullam itaque victoriam tanti facio, ne illam quidem, quam de Magnentio retuli ac de Silvano; quanti ut hunc sceleratum ab Ecclesiæ administratione submoveam. Liberius dixit: Noli, imperator, inimicitias tuas per episcopos vindicare. Ecclesiasticorum enim manus ad benedicendum ac sanctificandum vacare debent. Jube igitur, si placet, ut episcopi ad proprias sedes revocentur, ac, si quidem visi fuerint consentire cum illo, qui rectam fidem Nicææ olim expositam nunc tuetur, tunc in unum convenientes paci orbis terrarum provideant, ne virum, qui nihil deliquit, notatum esse comprobetur.

[91] [& admirabilem Liberii constantiam,] Imperator dixit: Unum est, quod quæritur. Te namque, ubi ecclesiarum communionem fueris amplexus, Romam remittere volo. Assentire igitur paci, & subscribe, atque ita Romam revertere. Liberius dixit: Fratribus, qui Romæ sunt, jam valedixi. Potiores enim sunt ecclesiasticæ leges, quam domicilium Romæ. Imperator dixit: Ergo trium dierum spatium habes ad deliberandum, utrum subscribens Romam redire velis, aut ad cogitandum, quem in locum cupias deportari. Liberius dixit: Trium dierum aut mensium intervallum non mutat sententiam. Itaque mitte me, quo voles. Biduo post imperator, cum Liberium accivisset, atque is de sententia non decederet, eum Berœam Thraciæ relegari præcepit.

[92] Cumque egressus esset Liberius, imperator quingentos ei solidos misit ad sumptus faciendos. [& in exsilio suscipiendo magnanimitatem.] Liberius vero dixit ei, qui attulerat: Abi, redde hos imperatori. Opus enim his habet, ut præbeat militibus suis. Similiter augusta totidem ei solidos misit. Liberius dixit: Redde hos imperatori: hisce enim opus habet ad stipendium mili tum. Quod si imperator his opus non habet, det eos Auxentio & Epicteto. His enim opus habent. Cum igitur ab his noluisset accipere, Eusebius eunuchus alios ei attulit. Cui Liberius dixit: Ecclesias orbis terrarum vacuas ac desertas fecisti: & mihi tanquam noxio eleemosynam adfers. Abi, & prius Christianus fias. Et post triduum relegatus est, cum nihil accepisset. Hactenus Theodoretus. De Berœa Thraciæ, exsilii loco, illud observo, distinguendam esse a Berrhœa Macedoniæ. Lequienus tom. 1 Orientis Christiani Col.ocet, potius Beroën dici, prout revera Græce legitur apud Sozomenum lib. 4 cap. XI, sitamque versus Mysiam inter Philippopolim & Nicopolim, posteaque pro Beroë dictam fuisse Irenopolim. De tempore exsilii nihil addo jam dictis, cum omnes consentiant, illud contigisse anno 355, quo narratur ab Ammiano. De Felice in locum Liberii ab Arianis substituto agam, ubi exposita fuerint gesta Liberii in exsilio.

§ VII. Quo tempore ab exsilio reversus sit Liberius: qua de causa eum remiserit Constantius.

[De annis, quibus in exsilio fuit Liberius,] Antiquiora de gestis Liberii documenta, quemadmodum accurate non exponunt, quo mense anni 355 laudatus Pontifex exsilio fuerit relegatus, sic minime consentiunt de tempore, quo in exsilio permansit, aut de anno vel mense, quo Romam rediit. Sulpicius Severus lib. 2 cap. 40 breve admodum insinuat exsilium, ita scribens: Sed Liberius paullo post Urbi redditur ob seditiones Romanas. Socrates lib. 2 cap. 37 ejusdem fere est opinionis de brevitate exsilii (sed perperam illud narravit post concilium Ariminense.) Relato enim Liberii exsilio, hæc subjungit: Ceterum Liberius haud multo post ab exsilio revocatus, Sedem suam recepit, cum populus Romanus, seditione facta, Felicem ecclesia expulisset, & imperator, licet invitus, assensum illis præbuisset. In Chronicis S. Hieronymi & S. Prosperi, quorum verba dabo § 9, annus tantum aut paulo plus exsilio Liberii videtur attribui, cum Felix, quem eidem Ariani substituerunt, post annum dicatur ejectus cum suis. Si quis tamen existimare voluerit, non statim Liberio exsulanti substitutum esse Felicem, illudque post annum intelligat ab ordinatione Felicis; incertum fiet, quantum in dictis Chronicis tempus Liberii exsilio attribuatur. In Operibus S. Athanasii duobus locis biennio exsulasse Liberius dicitur. Magna esset hæc auctoritas, si ipsius Athanasii essent verba: sed utrumque locum Operibus S. Athanasii postea insertum, luculenter ostendam § 8, atque ea de causa neque hic firmum figemus pedem.

[94] Theodoretus lib. 2 cap. 17 ait, Constantium venisse Romam, biennio post relegationem Liberii. Venit autem Constantius Romam, [& de tempore, quo reversus est, auctores] ut plerique recentiores chronologi existimant, anno 357, exeunte Aprili, mansitque ibidem triginta diebus, id est, usque ad finem fere Maii, sive usque ad IV Kalendas Junii, ut affirmat Ammianus lib. 16 cap. 10. Baronius quidem aliique nonnulli illum Constantii ingressum fixerunt anno 356, eisque utcumque favere videtur Ammianus. At Pagius ad annum 356 num. 13 probat, ingressum illum contigisse anno 357, idemque pluribus argumentis evincit Tillemontius tom 4 Imperatorum Nota 39 in Constantium. Consentit etiam Gothofredus in Chronologia Codicis Theodosiani ad annum 357. Horum consensus, multis argumentis nixus, facit, ut pluribus de eo ingressu non disputem, præsertim cum nequeat ex eo certo colligi, quo anno redierit Liberius. Ex eo solum habemus, non rediisse ante mensem Maium anni 357. Loquitur quidem ita Theodoretus, acsi ad preces & sollicitationes Romanorum, quas ex eo infra referemus, statim a Constantio revocatus esset Pontifex; sed Sozomenus mox laudandus inter illas Romanorum preces & reditum Liberii varia interponit, quæ notabile tempus exigunt. Theodoretum pro tempore secutus videtur auctor, sæpe mendax, præfationis, quæ legitur ante Libellum precum Marcellini & Faustini Luciferianorum, quando pag. 3 italoquitur: Post duos annos (a relegatione summi Pontificis) venit Romam Constantius, pro Liberio rogatur a populo, qui mox annuens, ait: Habetis Liberium, qui, qualis a vobis profectus est, melior revertetur. Innuit auctor ille schismaticus, Liberium consensisse Constantio, antequam hic Romam veniret. At certum id est mendacium, ut postea ostendetur. Quod porro ait Theodoretus, elapso biennio, & alter post duos annos Romam venisse Constantium, stricte sumendum non est: nam mense Maio anni 357 currebat adhuc secundus exsilii annus.

[95] Sozomenus lib. 4 cap. 15 narrat gesta quorumdam episcoporum in conventu Sirmiensi, [antiqui non satis consentiunt.] in quo fuerunt legati ex concilio Ancyrano episcopi, videlicet Basilius Ancyranus, Eustasius Sebastenus, & Eleusius Cyzicenus. Cum autem concilium Ancyranum habitum sit paulo ante Pascha anni 358, ut constat certissimis argumentis, non potuerunt legati illius concilii Sirmium pervenire ante Majum aut Junium ejusdem anni, cum Pascha eo anno inciderit in XII Aprilis, & certe non videantur Ancyra Sirmium discedere potuisse, nisi post festivitatem Paschalem. Cum autem etiam Sirmii fuerit Constantius ante finem Maii & mense Junio, ut colligitur ex legibus ibidem latis, quæ videri possunt apud Gothofredum in Chronologia Codicis, omnia insinuant, exeunte Maio aut mense Junio anni 358 conventum istum fuisse habitum. Laudatus autem Sozomenus asserit, Liberium quoque tempore istius conventus Sirmium a Constantio vocatum, absolutoque conventu Romam tandem remissum, ut una cum Felice Romanam Ecclesiam administraret. Si vera sint illa Sozomeni asserta, non discessit Romam Liberius ante Junium vel Julium anni 358. Verum cum solus Sozomenus Liberium in illo conventu fuisse dicat, nec ullum sibi consentientem habeat antiquum, cum hac de causa, tum aliis rationibus, incertam minusque probabilem videri sententiam ejus, probabo § 10. Quare relatio Sozomeni certos nos reddere nequit, tam diuturnum fuisse Liberii exsilium.

[96] Verumtamen satis certa mihi videtur sententia Baronii, Pagii, Tillemontii & Papebrochii nostri, qui unanimi consensu reditum Liberii figunt anno 358. Addunt aliqui ex Anastasio, eumdem rediisse Romam die 2 Augusti. At solius Anastasii auctoritas mihi tanta non est, [Videtur tamen reditus cum præcipuis chronologis figendus anno 358:] præsertim in elogiis Liberii & Felicis, quæ ridiculis erroribus sunt deturpata, ut de die reditus aliquid certi statuendum existimem. Argumentum præcipuum, quo probant, non rediisse Liberium anno 357, petitur ex Lege 14 de Episcopis, quæ data legitur VIII Idus Decembris, Constantio nonum & Juliano secundum consulibus, id est, anno 357. Cum enim Lex data sit ad Felicem episcopum; neque alium hunc Felicem existimare possimus, quam Felicem, qui Romanam regebat Ecclesiam, exsulante Liberio, inferunt laudati scriptores, adhuc exsulasse Liberium die VI Decembris anni 357, & consequenter eo anno Romam non esse reversum. Accedit & alia ratio, quæ insinuat, non fuisse dimissum Liberium Romam statim post Constantii in Urbem adventum, aut etiam post discessum. Nam Socrates Sozomenus & Sulpicius Severus asserunt, remissum esse ob turbas & seditiones Romanorum. At illæ seditiones excitatæ non sunt, præsente Constantio; sed solis tunc precibus institerunt, ut reditum Pontificis sui obtinerent. Respondit ad ejusmodi preces imperator, promisitque se satisfacturum populo Romano, ut asserunt Theodoretus & Sozomenus, modo tamen nonnihil diverso.

[97] Theodoretus lib. 2 cap. 17 instantes apud imperatorem Romæ degentem populi Romani preces pro revocatione Liberii, [Romani Constantium anno 357 Romæ præsentem pro eo rogarunt,] secutumque effectum consequenter narrat, ita scribens: Gloriosus igitur veritatis Athleta in Thraciam, uti præceptum fuerat, perrexit. Elapso autem biennio (non tamen integro) Constantius Romam profectus est. Senatorum vero & honoratorum conjuges a viris suis petierunt, ut principem adirent, rogarentque, ut Pastorem gregi suo redderet: addentes, nisi hoc ab ipsis impetrarent, discessurasse ab illis, & ad magnum illum Pastorem migraturas. At illi, iram principis reformidare se dixerunt. Nobis enim, aiebant, utpote viris, nullam fortasse veniam indulgebit. Vobis autem rogantibus proculdubio parcet: duorumque alterum eveniet, ut aut precibus vestris annuat; aut, si abnuerit, saltem illæsas dimittat. Hoc consilium amplexæ præstantissimæ feminæ, cum solemni cultu atque ornatu imperatorem adierunt, ut cum ex veste eas nobiles esse conjecisset, cum reverentia ac lenitate ipsas exciperet. Sic igitur ornatæ cum ad imperatorem venissent, suppliciter ab eo petierunt, ut tantæ urbis Pastore suo orbatæ & luporum insidiis expositæ misereretur.

[98] Ille vero matronis respondit, urbem alio Pastore non egere: [iisque precibus reditum Liberii obtentum, ait Theodoretus,] habere enim antistitem idoneum, qui ipsius curam gerat. Quippe post magnum Liberium ordinatus fuerat quidam ex ejus diaconis, Felix nomine. Qui formulam fidei, a Nicænis patribus expositæ, integram quidem atque inviolatam servabat: cum iis tamen, qui eam labefactabant, libere communicabat. Atque ob hanc causam nemo ex civibus Romanis in ecclesiam ingressus est, dum ille intus esset. Idque tum mulieres illæ imperatori suggesserunt. Flexus itaque imperator, egregium illum omnique laude dignissimum ab exilio redire jussit: ambos vero in commune Ecclesiam administrare. Hæc imperatoris epistola cum in circo recitata esset, populus exclamavit, æquam esse imperatoris sententiam. Spectatores enim divisos esse in factiones duas, ex coloribus suis cognominatas: alterum igitur Episcopum huic factioni, alterum illi præesse oportere. Hac ratione cum imperatoris Epistolam explosissent, omnes una voce acclamarunt: Unus Deus, unus Christus, unus Episcopus. Ipsa enim eorum verba hic apponere æquum existimavi. Post has Christianissimæ plebis acclamationes, pietate ac justitia plenas, reversus est admirandus ille Liberius.

[99] [res tamen tam cito peracta non videtur,] Si modo totam hanc relationem diligenter expendamus, ex illa ipsa non inepte colligemus, reversum non fuisse Liberium, dum Romæ degebat imperator, cum mentio fiat de Epistola ejus ex ambone lecta, qua jussit Liberium simul & Felicem præesse Ecclesiæ. Epistola autem innuit, Romæ non fuisse Constantium, dum illud mandatum dedit. De tali Epistola consentit Sozomenus lib. 4 cap. 15, sed Epistolam minus probabiliter attribuit episcopis, anno 358 Sirmii cum imperatore congregatis. Itaque ex hac Epistola, de qua mox plura dicam, abunde colligitur, reditum Liberii non fuisse a Constantio Romæ decretum. Itaque verisimile est, primum Constantii responsum fuisse, Romanis antistitem esse Felicem, ut habet Theodoretus. Ad iteratas vero preces respondisse Constantium existimo, quemadmodum habet Sozomenus lib. 4 cap. XI, ita scribens: Ubi vero imperator Romam ingressus est, populus Romanus crebris acclamationibus interpellare eum pro Liberio non destitit & rogare, ut ipsis restitueretur. Itaque imperator, adhibitis in consilium episcopis, qui cum ipso erant, respondit, revocaturum se illum, & petentibus redditurum esse, si sacerdotibus, qui in ipsius erant comitatu, consentire vellet. Verum hæc promissio non poterat satisfacere Romanis, qui non repetebant prævaricatorem, sed Catholicum. Si enim nemo ecclesiam ingredi volebat, dum in ea erat Felix, quod maculatus esset communione cum Arianis; quomodo libenter recepissent Liberium Arianis consentientem?

[100] [sed solum postquam populus Romanus turbas & seditiones excitabat,] Neque solus Theodoretus dicit, quantum populus Romanus a Felice ob communionem cum Arianis abhorreret; sed idem quoque testatur S. Athanasius in Historia Arianorum num. 75, ubi ait, Felicem ab Arianis ordinatum fuisse in palatio, addita hac ratione: Populi enim, animadversa hæreticorum prævaricatione, non concesserunt, ut in ecclesias illi ingrederentur, sed procul [ab] illis abcesserunt. Et ante num. 41 generatim dicit de populis exsulantium episcoporum: Populi vero per singulas ecclesias, quam didicere, fidem retinentes, magistros exspectant suos, ac Christo adversariam hæresim … omnes veluti serpentem aversantur. Non poterat igitur populo placere promissio talis, qualem exprimit Sozomenus; ideoque verisimile est, populum postea ad turbas & seditiones paulatim fuisse concitatum, ut factum asserunt Socrates, Sozomenus & Sulpicius. Desperata quidem erant ea consilia, & populo Christiano indignissima; sed furor populi læsi rationes frequenter non audit; ideoque contra testimonia scriptorum supparium judicare non possumus, facta non fuisse. Nullum quoque potest esse dubium, quin seditiones Romanorum natæ essent gravioris mali timorem afferre Constantio, cum ambitiosi ejusmodi occasionibus uterentur ad tyrannidem arripiendam; & jam quatuor aut quinque tyranni imperium usurpassent eo tempere, quo Constantius imperaverat. Itaque necesse non videtur aliam remissi Romam Liberii causam quærere, quam ingens populi Romani studium desideriumque, precibus, turbis, seditionibus declaratum.

[101] [tum remissus, ut una cum Felice præesset.] Ipse modus, quo Liberius Romam remissus est, satis insinuat, magis metu populi Romani, quam amore ipsius Liberii, in reditum hujus consensisse Constantium. Sozomenus lib. 4 cap. 15 ita habet: His per Occidentalium legatos confectis, imperator Romam redeundi potestatem Liberio concessit. Scripserunt etiam episcopi, qui Sirmium convenerant, ad Felicem, qui tum Romanæ Ecclesiæ præsidebat, & ad clerum ejusdem civitatis, ut Liberium susciperent, utque ambo apostolicam Sedem gubernarent, & simul sacerdotio fungerentur absque ulla dissensione; & quidquid molestiæ acciderat propter Felicis ordinationem atque absentiam Liberii, oblivioni traderent. Nam Liberium, utpote virum undequaque egregium, & qui pro religione imperatori fortiter restitisset, populus Romanus impense diligebat; adeo ut ejus causa gravissimam seditionem excitaverit, & ad cædes usque proruperit. Hoc nimirum populi Romani studium reditum Liberii Constantio extorsit. At odium, quo episcopi Ariani Liberium prosequebantur, effecit, ut æmulum Felicem non amoveret Constantius, ridiculoque consilio duos simul Ecclesiæ præesse juberet. Valesius in Annotatis ad locum allegatum observat, illa non nisi a concilio decerni potuisse, cum repugnet ecclesiasticæ regulæ ac disciplinæ, ut in una eademque ecclesia duo sint pariter episcopi. Hæc recte dicerentur, si Constantius cum suis Arianis nihil umquam fecisset contra ecclesiasticam disciplinam. Cum vero multis annis nihil fere fecerit secundum leges ecclesiasticas, quis mirabitur, a Valente, Ursacio & Germinio, qui passim Constantio aderant, eidem persuaderi potuisse, ut bicipitem conaretur facere Ecclesiam Romanam? Hoc paucorum episcoporum conventus, qualis anno 358 fuit Sirmii, nihilo magis facere poterat; ut ea de causa necesse sit in concilio id statutum dicere.

[102] Rediit porro Romam versus Liberius: at, si Theodoreto credimus, [At redeunte Liberio, Felix aut cedit aut expellitur,] præcessit Constantii epistola, eaque in circo recitata est, & cum risu a populo Romano excepta. Post jocos, inquit Theodoretus, Omnes una voce acclamarunt: Unus Deus, unus Christus, unus Episcopus. Ait autem, se ponere ipsa eorum verba. Quapropter Liberium quidem remisit Constantius; sed populus remissum Pontificatui restituit, &, neglecto imperatoris mandato, effecit, ut Felix vel ultro cederet vel ejiceretur. Theodoretus enim ait: Post has Christianissimæ plebis acclamationes, pietate ac justitia plenas, reversus est admirandus ille Liberius. Felix vero recedens ad aliam urbem se contulit. Secundum Socratem, & Chronica Hieronymi & Prosperi, Felix ejectus est. Si credimus auctori præfationis, additæ Libello precum Marcellini & Faustini, bis ejectus fuerit a populo Felix. Nam pag. 4 ita loquitur: Tertio (exsilii) anno redit Liberius, cui obvians cum gaudio populus Romanus exivit: Felix notatus a senatu vel populo de Urbe propellitur, & post parum temporis impulsu clericorum, qui perjuraverant, irrumpit in Urbem, & stationem in Juli basilica trans Tiberim dare præsumit. Quem omnis multitudo fidelium & proceres de Urbe iterum cum magno dedecore projecerunt. Huic expulsioni Felicis, licet invitus, consensum præbuit Constantius, si vera dicat Socrates. Id certum est, solum præfuisse Liberium, & Felicem vel sponte cessisse vel coactum.

[103] Attamen Sozomenus de expulsione Felicis non meminit; [vitamque ducit privatam usque ad mortem;] sed credidit, paulo post defunctum, ita scribens: Post hæc vero cum Felix modico tempore supervixisset, Liberius solus Ecclesiam administravit. Quod quidem divina providentia ita dispensavit, ne Sedes Petri dehonestaretur, a duobus præsulibus simul gubernata: quod discordiæ signum, & ab ecclesiasticis legibus alienum est. At nullum ex antiquis invenio, qui Sozomeno consentiat. Philostorgius lib. 4 cap. 3 ait, Liberium deinde præfuisse, & de Felice adjungit: At Felix, qui, absente Liberio, episcopus fuerat ordinatus, ad sua se recepit, episcopi quidem dignitatem retinens, nulli tamen præsidens ecclesiæ. Dicta præfatio habet: Post annos octo, Valentiniano & Valente consulibus (id est, anno 365) X Kalendarum Decembrium die defunctus est Felix. Non inquiro, an vera hæc sit epocha obitus Felicis. Certe auctor ille schismaticus, qui Felici vehementer contrarius est, exiguam meretur fidem. Potuit ille in patrocinium schismatis sui caute prætermittere martyrium, quo Felix creditur coronatus ob damnatum Constantium, & epocham obitus confingere Constantio posteriorem.

[104] [quam dicitur obiisse martyrio coronatus,] Certe S. Felicis sub Constantio martyris meminerunt antiqua Martyrologia, ut probatum est in S. Felice II ad XXIX Julii. Neque hic recte quis dixerit, æque incredibilem esse damnationem Constantii per S. Felicem, & hujus eam ob causam martyrium. Etenim, ut mox ostendam, inter Liberium & Felicem recte convenit post prioris reditum. Cum autem Felix libere communicasset cum Arianis, quando exsulabat Liberius, non est verisimile, Liberium cum illo communicare voluisse, nisi suspicionem hæreseos, & maculam, communicatione cum Arianis contractam, insigni aliquo facto elueret, qualis erat damnatio Constantii & Arianorum. Ex damnatione vero Arianorum ipsum martyrium non fit incredibile, cum Felix in villa sua facile posset occidi.

[105] [non est dubitandum, quin Liberium agnoverit Pontificem.] Jam vero recte convenisse inter Felicem & Liberium, postquam hic Sedem suam receperat, colligitur ex ipsa præfatione iteratis vicibus memorata, in qua pag. 4 Liberius clericos Felicis dicitur recepisse post mortem ejus in locis propriis. Asserit hoc auctor schismaticus, Felici magis etiam, quam Liberio, contrarius, & nullus revera antiquus affirmat, certamina ulla fuisse, saltem diu continuata, inter Liberium reversum & Felicem alio profectum. Potuisset tamen favore Constantii, qui utrumque Pontificem esse jusserat, sedem aliquam Romæ repetere, si maluisset ambitioni servire, quam justitiæ & legibus ecclesiasticis. Nulla igitur videtur superesse ratio dubitandi, quin Felix Liberium reversum veneratus sit ut summum Pontificem, eaque sit ratio, qua omnes ipsius clerici in locis propriis, id est, in gradu, quem obtinuerant apud Liberium aut Felicem, fuerint relicti, verisimiliter etiam ante mortem Felicis. Quapropter, sive martyr fuerit S. Felix, ut habent Martyrologia, sive quiete aliquot annis supervixerit, non est ratio negandi sanctitatem Felicis, abunde vindicatam ad XXIX Julii.

[106] [Felix in nostra sententia non fuit summus Pontifex,] Quæri ulterius potest, an non solum pro Sancto, sed etiam pro Romano Pontifice Felix videatur habendus. Fateor lubens, me Felicis legitimum Pontificatum invenire non posse, quidquid senserint Majores mei cum Baronio. Consentiunt omnes, Felicem fuisse ordinatum, dum legitimus Pontifex erat Liberius, nec ullus audebit affirmare, exsilio per Constantium irrogato verum desiisse esse Pontificem. Potuit quidem Pontificatu cedere Liberius exsulans, ut Felix legitimus fieret Pontifex. At id fecisse Liberium, nullus antiquorum affirmat: neque omnino id verisimile est aut credibile, cum contrarium liqueat ex gestis in reditu Liberii. Quæro igitur factum, quo Pontificatum amisisset Liberius, & nullum invenio, quod vel minimum habeat verisimilitudinis aut probabilitatis. Nullam ego admitto Liberii prævaricationem, non subscriptionem alicujus formulæ Arianæ, non damnationem S. Athanasii, neque communicationem cum Arianis. In ea itaque sententia, quam propugno, cessant rationes, quas adduxit Baronius ad annum 357 num. 44.

[107] Fateor tamen, me ne in Baronii quidem sententia legitimum Felicis Pontificatum invenire. [nec summum Felicis Pontificatum in assertis Baronii,] Dicit enim, Felicem pro vero Pontifice habere cœpisse, quando reversus est Liberius, maculatus, ut vult, injusta damnatione S. Athanasii, communione cum Arianis, & subscriptione primæ formulæ Sirmiensis. Hisce num. 42 dictis, electionem Felicis exponit num. 44 his verbis: Quod adeo turpiter Constantio consensisset, plurimorum a se animos abalienatos invenit: sicque, qui Felicem antea abhorrebant, vitataque ejus communione, inhærentes erant Liberio, re audita, ab eo deficientes, Felici Catholicæ fidei vexillum extollenti sese junxerunt. A quo tempore cœpit Felix, ante schismaticus, haberi jam ab illis legitimus Romanæ Ecclesiæ Pontifex: existimatusque Liberius, ob manifestam cum hæreticis communicationem ex Epistolis ab ipso scriptis (imo eidem suppositis, quas Romani verisimiliter numquam viderant) de conniventia cum Arianis a communicatione Catholicorum prorsus extorris; impossibile esse judicantibus cunctis, eumdem Liberium communicare posse hæreticis atque Catholicis. Cum igitur adeo manifeste constaret de ejus communione inita Sirmii cum hæreticis; ex eo ipso necessario videbatur exclusus a communione Catholica, atque ob id etiam a Pontificatus functione penitus alienus. Hactenus Baronius, qui tamen contendit, hæreticum non fuisse Liberium.

[108] Porro allata Baronii verba non adduxi, quia vera esse existimo, [quæ omnibus antiquis sunt contraria,] quæ dicuntur de abalienatione animorum a Liberio, & consursu ad Felicem, cujus Pontificatus solo populi accursu non poterat fieri legitimus. Solum recitavi Eminentissimi viri verba, ut intelligat studiosus lector, quo ille modo censuerit Romanis excipiendum fuisse Liberium, si noverant prævaricatorem. Cum enim ex nullo auctore antiquo, imo ne ex Anastasio quidem probari possit, vel unum Romanorum redeunti Liberio obstitisse, aut ab eo alienatum fuisse; illa non scripsit Baronius, quia apud ullum auctorem fide dignum invenit; sed quia credidit, a populo Catholico prævaricatorem non fuisse modo magis gratioso excipiendum. Quare, si Liberius modo plane diverso summoque Romanorum studio exceptus, si Felix aut sponte recessit, aut a populo Romano expulsus est, ut omnia plane antiqua monumenta consentiunt; non video, qua probabilitate dicatur, prævaricationem qualemcumque Liberii Romanis innotuisse ante ejus reditum, eaque occasione Pontificatum Felici fuisse delatum. Aut ego vehementer fallor, falluntque auctores antiqui, aut Liberius populum Romanum faventem habuit, Arianos vero adversantes; Felix contra Romanos adversantes, faventes Arianos. Res hæc non mea meditatione inventa est; sed ex antiquorum assertis clare eruitur. Romani ab imperatore Liberium Pontificem suum instanter repetebant, ejusque causa turbas & seditiones excitabant. Constantius & Ariani, cum non auderent diutius Romanorum postulatis obsistere, nolebant tamen Liberium Sedi suæ prorsus restituere, & Felicem expellere; sed bicipitem tentabant facere Pontificatum, ut sic partem saltem in sua communione retinerent. Romani non contenti ridicula hac dispositione, Felicem expellunt, & Liberium cum gaudio excipiunt. Constantius vero vel invitus, inquit Socrates, non igitur amore Liberii odiove Felicis, assensum Romanis præbuit. Ita loquuntur antiqui, a quibus non est recedendum sine causa.

[109] [ullo modo invenire valco.] Nulla igitur ratione admittere possum, Felicem fuisse factum legitimum Pontificem, quando rediit Liberius: neque enim hic legitur cessisse Felici,0 sed Felix aut pulsus aut discessisse ubique dicitur. Denique nulla est mentio ullius in Romana Ecclesia schismatis post reditum Liberii : schisma tamen haud dubie ortum fuisset, si partes Felicis Romani fuissent secuti. Nam quæ refert Baronius num. 45 de persecutione excitata in Romana Ecclesia ab eodem die, quo rediit Liberius, non nituntur ullis monumentis fide dignis. Laudat Catalogos Romanorum Pontificum diu post scriptos, quos constat erroribus plane absonis & ridiculis maculatos in Liberii & Felicis elogiis. Addit Vitam S. Eusebii presbyteri Romani, quam fabulosam esse, probatum est in Opere nostro ad XIV Augusti, ubi de S. Eusebio actum. Si tamen prioribus post reditum Liberii diebus Romani nonnihil tumultuati fuerint, ut verisimile est, quia dicuntur Felicem cum clericis ei adhærentibus expulisse; non contra Liberium steterunt Romani, sed pro Liberio contra Felicem, & contra imperatoris mandatum, quo Ecclesiam volebat bicipitem facere. Verum talia non sunt, quæ leguntur in fabulosa S. Eusebii Vita, in qua Constantius & Liberius, qui numquam simul Romæ fuerunt, finguntur simul Romæ Eusebium ob fidem Catholicam persequi. Texitur dialogus mendax inter Constantium, Liberium & Eusebium. Figmenta hæc igitur sunt plane insulsa. Ex Vita vero tam fabulosa nequaquam nosse possumus, utrum S. Eusebius defunctus sit post reditum Liberii, an diu ante, aut exsilii ejus tempore. Tot documenta mendacia, quibus fama S. Liberii oppugnatur, ex officinis schismaticorum producta crediderim.

[110] [Ratiocinium pro Liberii innocentia,] Lubet modo ex dictis breve subjicere ratiocinium, quo liqueat, quam parum verisimilis aut probabilis sit Liberii lapsus, quem ex documentis fere supposititiis media ætas adoptavit. Romani, Catholica fide ornati, & Arianis maxime contrarii, Liberium exsulem summo studio repetierunt, parique gaudio redeuntem exceperunt. Quis igitur facile credat, ullam Liberii prævaricationem innotuisse Romanis, quando reversum exceperunt? Romani Felicem, neglecto imperatoris mandato, aut Urbe excedere coëgerunt aut expulerunt: tantumne facerent pro prævaricatore, & communione cum Arianis maculato, aut injusta S. Athanasii damnatione? Romani a Felice abhorrebant, quia ab Arianis ordinatus erat, & cum iis communicabat: quomodo igitur Liberium tantopere amare, tantoque cum gaudio excipere poterant, si iis obnoxium noverant prævaricationibus, quas finxerunt hæretici aut schismatici, quasque credula nimis posteritas pro veris recepit? Nequeo certe ego tantum Romanorum de reditu Liberii gaudium, tantumque eorum studium ad Pontificatum soli Liberio vindicandum, verisimili ratione componere cum subscripta Arianorum formula, cum damnatione S. Athanasii, cum Liberii communicatione cum Arianis. Non invenit etiam Baronius, quo modo illa recte conciliaret; eaque de causa contra omnium antiquorum auctoritatem, nulloque nixus vetusto testimonio, maluit dicere, Liberium invenisse abalienatos a se Romanorum animos. Hoc tamen facile excusari potest in eruditissimo Annalium conditore, qui Historiam ecclesiasticam expurgare cœpit; sed omnia solus facere non potuit. Adeo sibi persuaserat lapsum Liberii ob magna, quæ pro illo lapsu laudantur nomina Athanasii, Hieronymi & ipsas Liberii litteras (quæ tamen nomina tantum esse videbimus) ut ne cogitasse quidem videatur de lapsu Liberii in dubium revocando. Maluit igitur ex conjectura dicere, Liberium non bene a Romanis exceptum, quam antiquorum adoptare testimonia, quæ cum Liberii prævaricatione non satis cohærent.

[111] Tillemontius tom. 6 Monum. Eccl. in Arianis art. 75 triumphantem Liberii reditum ex iisdem enarrat antiquorum scriptis, [partim ex dictis formatum,] quibus & nos usi sumus, agnoscitque summo Romanorum gaudio exceptum fuisse; Felicem vero expulsum, etiam iteratis vicibus, quod ultimum ex sola præfatione hominis schismatici non æque certum est, cum de tentato per Felicem reditu reliqui omnes sileant. Verum, jam minime capio, quomodo vir alias criticus, qui non raro nimia severitate monumenta etiam non mala ab Historia ecclesiastica ablegare contendit, perspicere non debuerit, multa ante a se relata fuisse ex documentis maxime suspectis, quæ cum tanto de recepto Liberio Romanorum gaudio non recte cohærent. Etenim art. 69, ubi narrat lapsum Liberium, adoptat omnia, quæ leguntur in Epistolis Liberio suppositis; neque his contentus, ad ipsum quoque clerum Romanum de lapsu suo scripsisse Liberium asserit. Hasce autem omnes Epistolas ab anno 357 scriptas ponit, id est, septem, ut minimum, mensibus, aut toto fere anno ante Liberii reditum, ut lapsus ejus Romæ non posset non esse notissimus. In iis autem Epistolis (quas fictitias ostendi § 3) Liberius dicitur communionem amplecti Valentis, Ursacii, Germinii, Auxentii, Epicteti, qui erant præcipui Ariani in Pannonia & Italia, uti & Demophili in Thracia, & omnium Orientalium; damnare item Athanasium, & confessionem fidei eorum libenter suscipere & approbare.

[112] Jam vero quiscumque Tillemontii vindex candide edicat, [partim aliis rationibus] an credendum sit, Romanos fuisse anno 358 Arianos, aut saltem ita affectos, ut nihil interesse crederent, Arianumne, aut sexcentis certe prævaricationibus obnoxium, reciperent Liberium, an Catholicum & dignum S. Petri successorem? Poterantne tantopere gaudere de recepto prævaricatore, & Felicem, qui Catholicus erat, sed Arianorum communione pollutus, tanto prosequi odio, ut eum Urbe expellerent in gratiam hominis cum Arianis conjunctissimi? Interim, quantum ego existimo, S. Ambrosius, qui verisimiliter Romæ erat, redeunte Liberio, hujus sanctitatem non iis celebrasset verbis, quæ dedi num. 2, si talibus credidisset Liberii reditum sceleribus impetratum, qualia sibi finxit Tillemontius. Præterea, si exstabant Liberii de sua prævaricatione tot litteræ, si de lapsu ipso aliunde satis constabat, quomodo factum dicemus, ut nulla de eo reperiatur mentio in scriptis Patrum ejusdem temporis? De Hosii lapsu frequenter & acriter conqueritur S. Hilarius in libro de Synodis & Contra Constantium; nuspiam de Liberio, quamvis lapsum ejus ignorare non posset, si verus sit. Liberium laudibus extollit S. Athanasius; nullibi prævaricationis arguit: nam quæ de lapsu Liberii in ejus Operibus leguntur postmodum addita videbimus. Scripserunt iis quoque temporibus contra Arianos Lucifer Calaritanus, Marius Victorinus Afer, S. Phœbadius episcopus Aginensis. Nullus eorum vel verbo meminit de ulla Liberii prævaricatione.

[113] Ultimus vero ad objectum ab Arianis Hosii lapsum respondet sine ulla mentione de Liberio, [confirmatum] ut huncnon inepte colligatur, non ausos fuisse Arianos calumniam, quam post Hosii lapsum de Liberio sparserant, eo tempore sustinere. Ad hæc nullum uspiam reperitur vestigium vel minimæ dissensionis, quæ fuisset ea de causa inter Liberium & episcopos Catholicos, aut inter illum & Romanos. Numquam se excusasse aut defendisse legitur Liberius; quod sane mirum esset, si vera esset opinio de ejus lapsu. Rexit Ecclesiam post exsilium, sicut antea rexerat: concilium Ariminense, in quo hæreticorum fraude hæresi subscripserant Catholici, continuo improbavit, deceptosque episcopos ad pœnitentiam revocavit. Denique alia multa præclare fecit octo illis annis, quibus deinde vixit; & nullam de ejus regimine querelam inveni apud scriptores ejusdem temporis. Quare, quæ de ejus lapsu credidit posteritas, conficta videntur per schismaticos, maxime Luciferianos, inter quos famosus fuit Hilarius diaconus. Hi priorem Arianorum calumniam renovare potuerunt, cum nihil fere haberent, quo se defenderent, præter mendacia. Verum accedamus tandem ad examinanda fundamenta adversariorum.

§ VIII. Utrum Liberius videatur subscripsisse formulæ fidei ab Arianis compositæ, aut contra S. Athanasium? loca ex Operibus S. Athanasii afferri solita, non sunt Athanasii.

[Rufinus de vera reditus Liberii causa dubitavit,] Rufinus lib. 10 Historiæ ecclesiasticæ cap. 27 dubitanter de causa reditus Liberii loquitur, ita scribens: Nam Liberius urbis Romæ episcopus, Constantio vivente, regressus est. Sed hoc utrum quod adquieverit voluntati suæ (Constantii) ad subscribendum, an ad populi Romani gratiam, a quo proficiscens fuerat exoratus, indulserit, pro certo compertum non habeo. Hæc Rufini verba non mediocrem mihi dubitationem injecerunt, quod viderem communi fere scriptorum recentiorum consensu tradi, formulæ alicui ab Arianis compositæ & comdemnationi S. Athanasii subscripsisse Liberium, ab iisque solum in controversiam adduci, fueritne prima an secunda, aut tertia formula Sirmiensis, cui subscripsit, acsi de subscriptione alicujus certo constaret. Etenim sic ego mecum ratiocinabar. Si Rufinus, qui juvenis Liberium nosse potuit, qui certo Fortunatianum Aquileiensem episcopum, cui Liberii lapsus imputatur, Aquileiæ, ubi studiis operam dedit, cognoverat, certo compertum non habuit, utrum quod adquieverit voluntati imperatoris ad subscribendum, an vero ob preces Romanorum dimissus sit Liberius; unde compertum habere possunt scriptores neoterici, quæ tanto tradunt consensu? Crevit ea dubitatio, cum quod observarem, scriptores suppares de lapsu Liberii prorsus silere, ac solis Romanorum precibus aut excitatis a populo turbis restitutionem Liberii attribuere; tum quod perspicerem, vel maxime contra Liberium a recentioribus intorqueri litteras ejus nomini suppositas, de quarum falsitate dubitare nequeo, & Fragmenta illa S. Hilario ridicule attributa, de quibus abunde egi.

[115] [sententia vero de lapsu ejus non probatur certis argumentis,] Hanc instrumentorum, a librario quodam in uno codice sine ordine collectorum, farraginem cum pauculis hominis indocti & ignoti Annotatis, qua ratione pro Opere S. Hilarii primum obtrudi, & a multis eruditis tam facile recipi potuerit, numquam intelligam. Interim video, ex iis Fragmentis auctoritatem fuisse quæsitam supposititiis Liberii litteris, & plurimas maculas famæ & nomini Liberiano perperam aspersas, ut non dubitem Fragmenta illa vocare fontem sexcentorum errorum, qui in Historiam Arianorum Tillemontii aliorumque irrepserunt, & vel maxime, ubi agitur de gestis Liberii. Etiamsi enim de lapsu aliquo Liberii aliunde satis constaret, necdum vera essent plurima, quæ ex illis Fragmentis mordaci stylo contra Liberium fuerunt conscripta. Verum nec ullus Liberii lapsus, nec ullius formulæ Arianorum aut Semiarianorum subscriptio, tam certis probatur argumentis, ut mihi non appareat probabilius, omnia illa, quæ de lapsu Liberii dicuntur, ex calumniis Arianorum ortum duxisse. Certe neoterici multum divisi sunt de formula, cui subscripserit, dum alii primam Sirmiensem, alii secundam, alii demum assignant tertiam. Si vero omnium argumenta expendamus, nullum inveniemus, qui sententiam suam possit facere probabilem, nisi solum refutando oppositas, sive ostendendo, has probabiliter sustineri non posse.

[116] Qua de causa impositam mihi video necessitatem examinandi, [ideoque diligenter est examinanda.] an lapsus Liberii revera satis videatur certus aut probabilis. Quemadmodum enim examinamus ea, quæ ad honorem & gloriam Sanctorum conducunt, ut liqueat, quam sint certa aut incerta; pari ratione nefas credimus sine examine admittere, quæ ipsis dedecori sunt, etiamsi satis communi neotericorum consensu fuerint recepta. Ex opinione enim de lapsu S. Marcellini, quæ olim communis erat, & hoc tempore a plerisque eruditis falsa creditur, abunde colligitur, nonnullas opiniones medio ævo invaluisse, quæ diligenti & critica antiquorum scriptorum perscrutatione aut incertæ, aut improbabiles, aut etiam certo falsæ reperiuntur. Non dissimulabo ullum ex argumentis, quibus Baronius aliique lapsum Liberii asseruerunt; sed singula ordine dabo, eorumque vim examinabo, oppositis tamen iis, quæ vicissim mihi se offerent ad vim argumentorum infringendam, aut sententiam de perpetua Liberii constantia confirmandam.

[117] Primo Baronius ad annum 357 num. 32 adducit locum ex Epistola S. Athanasii ad Solitarios, [Loca ex Operibus S. Athanasii pro lapsu Liberii allegata:] sive ex Historia Arianorum ad Monachos, ut vocatur in editione Parisiensi Benedictinorum, ubi num. 41 hæc leguntur: Porro Liberius extorris factus, post biennium denique fractus est, minisque mortis perterritus subscripsit. Verum ea ipsa re comprobatur cum violentia eorum, tum Liberii in hæresim illam odium, ejusque pro Athanasio suffragium, quamdiu scilicet libere arbitrioque suo agere licuit. Nam quæ tormentorum vi præter priorem sententiam eliciuntur, ea non reformidantium, sed vexantium sunt placita. In eumdem de Liberii lapsu sensum trahuntur verba ex Apologia S. Athanasii contra Arianos, in qua num. 89 hæc leguntur: Cum autem non solum verbis mihi patrocinati fuerint, sed etiam exsilium sustinuerint, ex eorumque numero sit Liberius Romæ episcopus: nam etsi exsilii ærumnas ad finem usque non toleraverit, attamen quod conflatam in nos conspirationem probe nosset, biennio in exsilii loco est commoratus. Hæc ultima verba facile exponi possent de exsilio non quidem perpetuo, sed biennali tolerato, nisi prioribus lapsus aliquis Liberii clarius indicaretur. Nam verba illa, Etsi exsilii ærumnas ad finem usque non toleraverit, solum significant, etsi non fuerit in exsilio ad finem usque vitæ, in eo tamen fuit biennio. Nec plus etiam significant verba Græca. Hac forte de causa Baronius locum illum non allegavit.

[118] Verum alia ad utrumque locum se offert responsio: utrumque enim Opus laudatum fuit conscriptum ante tempus, [verum Opera illa S. Athanasii citius fuerunt conscripta,] quo lapsus dicitur Liberius, ut illa certe Athanasius non scripserit, quando Opera illa composuit. Hoc alii dudum viderunt & agnoverunt, etiamsi de lapsu Liberii non dubitarent. Ordiar ab Apologia contra Arianos, quæ ante ipsum etiam Liberii Pontificatum fuit composita. Benedictini editores Operum S. Athanasii in præfatione sua pag. 118 existimant, Apologiam contra Arianos scriptam circa annum 350, id est, duobus fere annis ante Pontificatum Liberii, & septem aut octo ante reditum ejusdem ab exsilio. Hanc autem dant rationem: Ex compluribus enim hujus Apologiæ locis, ac ex ipso potissimum initio liquet, editam fuisse, antequam Ursacius & Valens, qui ab Arianis partibus resilierant, & suam adversus Athanasium sycophantiam confessi fuerant, in impietatem reciderent, & adversus Athanasium Arianis denuo se jungerent, quod, ut tardius anno CCCLII contigisse, alias demonstrabitur. Argumentum illud clarum est, ex eoque evincitur, inter annum 349 & 352 Opus fuisse conscriptum. Accipe, lector, missis aliis locis, ultima, prout conscripta videtur, Apologiæ verba: Quis conspectis hujusmodi rebus, non fateatur, Valentem & Ursacium jure sese reos declarasse, ac resipiscentes, ejusmodi litteras adversum se conscripsisse, quod mallent aliquantisper pudore suffundi, quam æternum sycophantarum supplicium luere? Hinc in Annotatis observant editores, ultima hæc esse Apologiæ verba, (quod alio etiam argumento ostendunt) & reliqua usque ad finem, diu post scriptam Apologiam hic addita fuisse, nimirum duos ultimos articulos, in quibus agitur de Liberio & Hosio.

[119] [& Apologia quidem circa annum 349 aut 350.] Papebrochius noster in S. Athanasio ad 2 Maii cap. 19 num. 220 eadem fere de tempore scriptæ illius Apologiæ, & de additis posterioribus dixerat; imo & in præfatione num. 15, licet ibidem errore typographico legatur CCCXLII pro CCCXLIX. Errorem hunc esse typographicum, ostendit ratio addita, Quoniam nulla continet Acta post reditum ab exsilio confecta. Nam reditus Athanasii contigit, & a Papebrochio figitur anno 349. Eamdem rationem rursus allegat Papebrochius num. 220, ubi nullus est error in numero, ita scribens: Hoc autem tempore compositum, ideo præcipue sustineo; quod nihil contineat ultra annum CCCXLIX, quo suam pœnitentiam Ursacius & Valens scripto signarunt. Nam quæ de Liberio Hosioque adduntur in fine, quando & quomodo accesserint, in præfatione jam dixi, & rursum suo loco indicabo. Cum itaque idem utroque loco Papebrochii sit sensus de tempore Operis conscripti circa annum 349, nimis negligenter Tillemontius Nota 81 in S. Athanasium Papebrochium contraria sibi scribentem exhibet, ridiculamque excogitat occasionem, qua in errorem, ut vult, primo loco inciderit. Verum tali utendum erat præludio, ut sententiam Papebrochii, ab editoribus Benedictinis adoptatam, refutare inciperet. Audiamus igitur, quid afferat ad eam reformandam.

[120] [Tillemontii objectiones contra epocham datam.] Scribebat, inquit, quando novum de causa ipsius postulabatur judicium, de quo verisimiliter cogitatum non est, nisi quando anno CCCLIII Constantius pacificum totius imperii dominium adeptus est. Nugæ hæ sunt Tillemontianæ, quas Papebrochius noster jam quasi prævisas refutavit. Nam ostendit cap. 19, novos statim exortos esse Arianorum motus propter Marcellum Ancyranum cum S. Athanasio simul absolutum in concilio Sardicensi anno 347. Quare omnino non capio, qua ratione Tillemontius illa objicere potuerit; cum ipse narret ad singulos fere annos nova Arianorum aut Eusebianorum contra Athanasium molimina; neque ignoraverit, eum eodem anno 347, quo causa ipsius justa est declarata in concilio Sardicensi, ab Eusebianis rursus damnatum fuisse in conciliabulo Philippopolitano. Imo allegata ratio Tillemontio potius est contraria: nam ano 356, quo ille Apologiam vult compositam, Ariani & Constantius non volebant novum de Athanasio judicium, sed vi exsiliisque cogebant omnes latæ ab Arianis contra ipsum sententiæ subscribere. Altera ipsius ratio est, quod in duobus posterioribus articulis legantur exsilia Liberii, Hosii, multorumque aliorum episcoporum, quorum nomina non exprimuntur. Hæc autem partim non innotuisse Athanasio, partim etiam non esse facta ante annum 356, recte observat. Adjecta vero postmodum fuisse, se existimare non posse contendit.

[121] Mavult igitur credere, illa sola Operi postmodum inserta per parenthesim fuisse, [Operis Athanasiani refelluntur.] quæ ibidem leguntur de lapsu Liberii, (ut allegata verba exponit,) & de lapsu Hosii. Ad propositum nostrum satis quidem est, quod hic admittere cogitur Tillemontius; neque enim magis verisimile fit, ab ipso Athanasio parentheses illas fuisse additas, quam totam partem posteriorem, ut postea ostendam. At id satis non est ad veram Apologiæ epocham statuendam. Etenim ridicula videri potuisset illa Apologia, si edita ab Athanasio fuisset anno 356 aut 357. Cum enim nihil contineat de objectis Athanasio calumniis post annum 349, quæ tamen multiplices erant & graves, ut videri potest in ipsius Apologia ad Constantium, quæ anno 356 aut serius potest esse scripta, merito Ariani talem Apologiam risissent, & non inepte respondissent, hominem decies judicatum & absolutum, vel sic iterum in judicium vocari posse, si de novis accusetur criminibus. Intempestiva igitur & invalida fuisset illa Apologia anno 356, cum in ea non refutentur calumniæ post concilium Sardicense, aut certe post annum 349, ab Arianis confictæ, quarum causa Constantius novam contra Athanasium persecutionem exorsus erat, sententiæque contra ipsum latæ omnes volebat subscribere.

[122] Verum modo examinemus, an verisimile sit, ab ipso Athanasio addita esse illa, [Articuli Apologiæ Athanasianæ diu post additi] de quibus agimus. Nam hoc magis pertinet ad propositum nostrum. Utrum editores Benedictini crediderint, ultimum istud fragmentum ab ipso Athanasio, an ab alio, Apologiæ adjunctum, ibidem non edicunt; sed solum observant, diu post additum esse. Mihi autem vix ullum relinquitur dubium, quin sit pannus ab homine imperito diu post mortem S. Athanasii assutus. Certe illud fragmentum S. Athanasio prorsus indignum est: neque in eo relucet stylus, dialectica, ingenium, aut methodus scribendi S. Athanasii, neque cum Apologia recte connectitur. Hæc omnia sermonem Græcum recte intelligentibus, & ad singula studiose attendentibus, erunt manifesta, quantum existimo. Ordior ab inutilitate fragmenti. Postquam judicia pro se lata, cum ante, tum anno 347 in concilio Sardicensi, & pœnitentiam Ursacii & Valentis exposuerat in Apologia S. Athanasius; num. 58 insinuat, quibus de rebus ulterius sit acturus, his verbis: Quo autem palam fiat, eos non gratia quadam, non necessitate aut vi inductos esse ad hæc agendum, libet cum vestra bona venia rem altius ab exordio enarrare, ut cognoscatis, episcopos æqui bonique studio talia conscripsisse, Valentem vero Ursaciumque, quantumvis sero, veritatem tamen confessos. Hæc duo ubi præstiterat, num. 88 Apologiam concludit hoc modo: Quis hæc advertens non fateatur, nullam indulgentiam aut gratiam in causa nostra locum habuisse, sed jure & merito tantam episcoporum turbam, & privatim singulos & congregatos, talia in nostram defensionem conscripsisse, inimicorumque sycophantiam damnasse? Quis, conspectis ejusmodi rebus, non fateatur, Valentem & Ursacium jure sese reos declarasse, ac resipiscentes, ejusmodi litteras adversum se conscripsisse, quod mallent aliquantisper pudore suffundi, quam æternum sycophantarum supplicium luere? Hæc recte, elegantique stylo.

[123] [variis rationibus] At episcoporum exsilia, quæ deinde subnectuntur, non faciunt ad propositum Athanasii. Etenim ille ostendere voluit, recte se absolutum variis judiciis, ideoque opus non esse novo judicio, ut liquet ex initio Apologiæ. At exsilia episcopis deinde annis 353, 355 & 356 inflicta erant, quia novo illi judicio per Arianos instituto, & sententiæ contra ipsum, tamquam de novis criminibus convictum, prolatæ nolebant subscribere. Quare, antequam episcoporum exsulantium judicia pro se laudare recte poterat, oportebat ostendere, Arianos aliosque illis consentientes, qui post concilium Sardicense Athanasium in conciliabulis Sirmiensi, Arelatensi, Mediolanensi, Biterrensi, aliisque Orientalium conventibus damnaverant, male processisse, & nullam mereri fidem. Exsulabant enim episcopi, quia illorum conciliabulorum judiciis noluerant subscribere. Si procul dubio male ratiocinaretur ille, qui diceret: Absolutus sum anno 347 & sæpius antea; nequeo igitur noxius esse hoc anno 356, (ut liquet ex Marcello Ancyrano, qui simul cum Athanasio absolutus est, & postea tamen non ab hæreticis tantum, sed etiam a pluribus Catholicis damnatus) manifestum est, illegitime similiter argumentari auctorem illius Appendicis; dum ex solis judiciis anni 347 & ante latis nititur inferre, episcopos ab anno 353 usque ad 356 recte detrectasse damnationi Athanasianæ subscribere, præsertim cum ob novas calumnias sententia illa fuisset lata. Talis certe non est dialectica S. Athanasii, qui, si voluisset posteriora illa Apologiæ suæ adjicere, multis rationibus ostendisset, episcopos exsules non potuisse prudenter novis illis Arianorum calumniis fidem habere, aut judiciis acquiescere, sed hoc non solum intulisset ex diu præteritis contra sanam dialecticam.

[124] [S. Anthanasio] Deinde non erat prudentiæ & sapientiæ S. Athanasii Apologiæ solidis rationibus instructæ post aliquot annos ejusmodi laciniam attexere. Etenim præter Ægyptios aliosque ecclesiæ suæ subjectos, non nisi paucos anno 356 proferre poterat, qui constantes se præbuerant. Ariani enim, qui pro singulis Athanasio adhærentibus facile decem jactassent episcopos eidem contrarios, partim amore hæresis Arianæ, partim metu imperatoris Constantii; tanto sibi adhærentium numero superiores, plausibiliter intulissent, posteriora judicia prioribus præferenda esse. Quapropter non erat prudentis viri anno 356 aut sequentibus numerum & judicia episcoporum allegare pro causa Athanasiana, & sic Apologiam optimam inepto argumento corrumpere. Aliis tunc argumentis utendum erat contra Arianos, aliisque revera utitur Athanasius in Apologia ad Constantium eo tempore scripta. Nam in ea refutat calumnias Arianorum: quarum occasione damnatus ab ipsis erat. Exponit maximam eorumdem violentiam, qua tantam multitudinem ad prævaricationem coegerant, ut ex iis quilibet inferre posset, talibus eorum judiciis nihil tribuendum, nec magni faciendam ipsam multitudinem, cum plurimi sola vi & metu consensissent.

[125] Jam vero si numero episcoporum illius temporis certandum non erat, [prorsus abjudicantur.] multo minus ex omnibus soli nominandi erant Liberius & Hosius, si utriusque lapsum noverat Athanasius; sed potius laudandi Paulinus Trevirensis, Dionysius Mediolanensis, Eusebius Vercellensis, & Lucifer Calaritanus, quorum exsilium Athanasius memorat in Apologia ad Constantium num. 27. At lapsum ignorabat Liberii & Hosii, si credimus Tillemontio, quando illa primum scribebat; postea vero intellectum addidit ad amputandas Arianorum cavillationes. Ratio ipsius est ex discursu petita: nam dictio melius cohæret sine illis, quæ de lapsu inserta leguntur. Credamus tantisper dicta de utriusque lapsu postea fuisse infarta. Id certo factum non fuerit per ipsum Athanasium. Nam paulo post, ipsis rursum solis nominatis num. 90, hæc subjunguntur: Sunt etiam forma & exemplar (Liberius & Hosius soli nominatim expressi) posteris nostris, ut pro veritate usque ad mortem decertent. An dicemus, non vidisse Athanasium, quam ridicule homines, qui exsilii incommodis ad injustitiam erant prolapsi, dicantur forma & exemplar certandi pro veritate usque ad mortem? An laudatus Athanasius non vidisset, Operi mox finiendo rectius subjungi potuisse, si quæ de lapsu episcoporum, quos laudaverat, postea erant observanda? Injuriam faciemus solertissimo Patri, si tantam ipsi affingamus negligentiam. Quocumque igitur cogitationem verto, nequeo S. Athanasio attribuere additamenta illa de lapsu Liberii & Hosii; sed totum potius illud fragmentum posterius existimo esse hominis indocti, qui nec linguam Græcam perfecte noverat, & minus etiam artem ratiocinandi. Nam & particulis, quibus orationis partes conjunguntur, subinde male abutitur; & dictio ipsius aliquot locis hæret impedita; ratiocinia vero format plane misera. Quod si quis illa orationis vitia maxime orta credit ex parenthesibus de lapsu Liberii & Hosii postea adjectis, non contendam vehementer, modo fateatur, magis inepte insertas esse, quam ut attribuendæ sint S. Athanasio.

[126] Transeamus modo ad verba, ex Historia Arianorum ad Monachos data, [Historia Arianorum a S. Athanasio scripta est] quibus lapsus Liberii aperte asseritur, inquiramusque, an illa censenda sint S. Athanasii. Hanc quoque Historiam, adjectis aliquibus de lapsu Liberii lapsuque & morte Hosii, interpolatam esse, existimat Papebrochius noster, sed hac in re consentientes non habet editores Benedictinos. Tillemontius illam inquisitionem fugisse videtur, leviterque solum dicit, non videre se tantam necessitatem admittendi, locos illos esse interpolatos. Benedictini circa finem præfationis suæ mortem Hosii allegant, ut ostendant, Historiam illam esse scriptam anno 358, silentque de interpolatione. Papebrochius observationem suam breviter solum edixit; sed eam pluribus hic probandam suscipio, ut certam prorsus & indubitatam. Primo, exceptis iis, quæ addita credimus, fere nihil in illo Opere refert S. Athanasius, quod factum non videatur ante finem anni 356, quo S. Athanasius Alexandria exivit, & latebras quæsivit in solitudine: aut certe nihil narrat, quod non videatur accidisse ante Pascha anni 357, quo figendum est martyrium S. Secundi presbyteri, relatum num. 65, cum dicatur contigisse in Quadragesima.

[127] Jam vero ex modo, quo illud narrat Athanasius, videtur Historiam suam scripsisse eodem tempore, [circa Pascha anni 357, ut ostenditur.] quo occisus est S. Secundus. Nam ibidem, postquam dixerat, persecutionem necdum quievisse, post alia cædem S. Secundi ultimo loco subnectit his verbis: Certe jam (Græce οὕτω γὰρ καὶ νῦν, Sic enim & nunc) summæ viri audaciæ Secundus Pentipolitanus sceleratissimus, ejusque conjurationis socius Stephanus, gnari se quantumvis injurias inferant, hæresim semper pro defensione sua habituros; cum presbyterum non sibi obsequentem in Barca cernerent, Secundum nomine, gentilem * quidem hæretici, sed non ejusdem fidei, calcitrando virum occiderunt. Mox addit, exaggerando crimen homicidarum, in ipsa.. Quadragesima cædem patratam. Hoc postremum videtur factum particulare, in illo Opere ab Athanasio relatum, cum continuo transeat ad generalem criminum ab Arianis commissorum expositionem. Quapropter videtur S. Athanasius Historiam Arianorum conscripsisse circa Pascha anni 357, aut certe non diu post. Imo etiam inchoare illam potuit sub initium anni, & circa aut non diu post Pascha absolvere; Pascha autem incidebat in diem XXIII Martii.

[128] [Mors Leontii Antiocheni, quæ ex Socrate] Hanc epocham scripti Operis alio etiam argumento manifestam faciam. In eo S. Athanasius variis vicibus loquitur de Leontio episcopo Antiocheno, cujus mortem nullibi indicat, sed num. 4 clare etiam viventem significat his verbis: Ex quorum numero est Leontius castratus, qui nunc Antiochiæ episcopus est. Itaque aut vivebat Leontius, aut mortem ejus adhuc ignorabat Athanasius. Atqui mors Leontii videtur contigisse prioribus mensibus anni 357. Socrates lib. 2 cap. 37 asserit, Leontii mortem ab Eudoxio Germaniciæ episcopo intellectam, qui tum Romæ aderat. Constantium eodem etiam tempore Romæ fuisse insinuat Socrates, ita pergens: Et cum imperatore callide collocutus, quasi Germanicensium civitas solatio ipsius ac providentia indigeret, petiit, ut quamprimum illuc redeundi potestas sibi concederetur. Imperator vero nihil doli suspicatus, hominem dimisit. At ille primores regis cubicularios adjutores nactus, relicta civitate sua (Germanicia,) episcopatum Antiochiæ per fraudem occupavit. Valesius in Annotatis ad hunc locum Leontii mortem figit anno 356, quia existimat, Constantium eo anno Romæ fuisse. Verum, ut antea observavi cum Tillemontio & aliis, Constantius Romæ fuit anno 357 a posterioribus diebus Aprilis usque ad finem fere Maji. Itaque verisimiliter mense Maio mortem Leontii audivit Eudoxius, si vera narrat Socrates.

[129] [Romæ intellecta est circa Maium anni 357,] Si itaque consideremus immensam itineris longitudinem, quæ est inter Antiochiam & Romam, non poterimus existimare, Leontium vixisse post mensem Martium anni 357, aut saltem post medium Aprilem, si forte felici navigatione nuntius non diu ante finem Maii Romam pervenit. Tillemontius & editores Benedictini fatentur, Socratem chronotaxi suæ esse contrarium; sed eidem, ut sæpe erranti, fidem hic abrogandam statuunt. Pro auctoritate Socratis, cujus errores frequentissimos novi, minime contendam: sed solum ostendam, ipsum hic aut non errasse, aut certe tam parum, ut id nequeat prodesse adversariis nostris. Sozomenus lib. 4 cap. 12 solum ait, Eudoxium cum imperatore fuisse in Occidentis partibus, quando Leontii mortem audivit. Itaque nec negat, id Romæ contigisse, nec nominatim affirmat: nam fuit Constantius eodem anno etiam Mediolani & Sirmii, & in aliis locis minus nobilibus.

[130] Porro ad propositum nostrum satis est, si ostendamus, [nequit differri usque ad finem anni, quia intellecta est ante lapsum Hosii.] Eudoxium ante audivisse mortem Leontii, & in Orientem discessisse, quam lapsum Hosii. Hoc autem videtur certum: neque enim ullus Eudoxium facit auctorem secundæ formulæ Sirmiensis, cui Hosius subscripsisse creditur; sed illius cum Potamio & Hosio præcipui auctores dicuntur Valens, Ursacius & Germinius. Quapropter non erat amplius Eudoxius apud imperatorem, quando illa formula publicata est; sed ea statim ad ipsum fuit transmissa. Intelligimus id ex Sozomeno lib. 4 cap. 12, ubi Valentem, Ursacium & Germinium Hosio auctores tribuit impiæ istius formulæ, aitque Eudoxium cum Acacio Cæsariensi & Uranio Tyrensi in conventu Antiocheno similem impietatem publicasse, litterasque scripsisse, quibus gratias agebant Valenti, Ursacio atque Germinio, eorumque ministerio adscribebant, quod Occidentales recte sentirent, id est, impiam formulam recepissent. Occidentales vocant Hosium, Potamium, & forte paucos alios. Latina versio litteras illas gratiarum actionis male soli Eudoxio attribuit, ideoque verba ipsa non dedi.

[131] Præterea ipsa multitudo rerum gestarum inter invasionem Eudoxii & concilium Ancyranum, [& multitudo rerum gestarum inter mortem Leontii] ante Pascha anni 358 habitum, abunde insinuæt, non vixisse Leontium usque ad Julium anni 357. Fingamus enim tantisper, defunctum esse medio Julio. Mortem ipsius vix Sirmii intellexisset Eudoxius ante Septembrem aut Octobrem, & sic propter hiemem appropinquantem vix ante Januarium venisset Antiochiam. Ubi eo pervenerat, idque in Ægypto intellexerat Aëtius impius, Antiochiam venit ad Eudoxium. Rursum hic mense, ut minimum, opus esset, præsertim hiemali tempore, ut nuntius Antiochia in Ægyptum, indeque Aëtius veniret Antiochiam: & sic Februarius fuisset, antequam eo venisset. Nam, teste Theodoreto lib. 2 cap. 27, Aëtius Alexandriæ erat apud Georgium Arianum episcopum, & ex Ægypto reversus est, dum Eudoxius episcopatum Anthiochensis ecclesiæ invaserat.

[132] Credamus modo gratis, Eudoxium ante adventum Aëtii episcopos convocasse ad concilium, [& concilium Ancyranum non sinit eam tam sero figi,] in quo illum, ut certe habet Socrates lib. 2 cap. 37, conatus est restituere in ordinem diaconatus, quo dejectus fuerat: ipsumque concilium mense Februario haberi potuisse. Vel sic notabile tempus rursum exigunt ea, de quibus conqueritur Georgius Laodicenus in Epistola sua ad episcopos Semiarianos Minoris Asiæ, Macedonium, Basilium, Cecropium & Eugenium, ita scribens apud Sozomenum lib. 4 cap. 13: Aëtii naufragium totam pene comprehendit Antiochiam. Etenim Eudoxius discipulos execrabilis Aëtii, qui a vobis ignominia notati sunt, omnes suscipiens in clerum promovet, ipsumque Aëtium hæreticum præcipuo honore prosequitur &c. Quapropter secundum hypothesim nostram verisimile non est, hæc a Georgio scripta fuisse ante exeuntem Februarium aut Martium. Hæc igitur Epistola difficulter Ancyram pervenire potuerit ante congregatum ibi concilium, cum perlata non sit a veloci veredario, sed a clericis per Eudoxium vexatis, ut testatur laudatus Sozomenus, ita scribens: Cum Eudoxius ad hunc modum res turbaret, multi ex Antiochena ecclesia, qui ejus conatibus resistebant, ab eo ejecti sunt. Qui acceptis litteris Georgii Laodicensis episcopi, Ancyram Galatiæ venerunt. Has tamen litteras se accepisse, antequam concilium inchoarent, testantur episcopi concilii Ancyrani in suis apud S. Epiphanium Hæresi 73 num. 2:

[133] [quam eam figit Tillemontius,] Jam vero, cum nihil in illo rerum gestarum ordine posuerim, quod Tillemontius ipse non narravit, non capio prorsus, qua crisi chronologica mortem Leontii figere potuerit circa finem anni 357, ut facit in Arianis art. 7 & Nota 56, ubi miserrimum pro ea epocha adjungit ratiocinium, ad quod tamen non facile responderi posse existimat. Eudoxius, inquit, ubi occupaverat sedem Antiochenam, misit Asphalium presbyterum ad Constantium, procul dubio ad petendam Constantii confirmationem. Asphalius autem adhuc Sirmii erat, quando eo circa medium Maium venerant legati concilii Ancyrani. Hinc infert, mortem Leontii non esse citius figendam, quam circa finem anni 357. Recte ratiocinaretur Tillemontius, si hirundines nuntium de morte Leontii Sirmium pertulissent; si ipse Eudoxius hirundinum more Antiochiam volare, indeque eadem velocitate Asphalium potuisset Sirmium mittere. Verum qui sine ulla necessitate credit, iter longissimum & difficillimum, quod est inter Antiochiam & Sirmium, quatuor mensibus hibernis ter institutum esse per presbyteros & episcopos, ille mihi honesto potius risu, quam seria refutatione videtur repellendus. Vidit in illa ipsa dissertatione Tillemontius, homines alio modo iter instituere: nam integrum mensem requirit, & merito, ut legati Ancyra Sirmium pervenirent, idque mensibus Aprili & Maio. Attamen longe facilius illud iter tempore verno decurretur uno mense, quam Antiochenum, quod multo prolixius est, duobus mensibus hibernis. Quapropter ineptum est illud Tillemontii ratiocinium, certumque est, Leontium aliquot mensibus citius fuisse defunctum; & vix dubitare possum, quin Socrates vere dixerit, Romæ nuntium de morte Leontii accepisse Eudoxium: nam sic omnia recte peragi potuerunt.

[134] [sed innuit, figendam mense Martio vel Aprili.] Etenim si mense Maio Romæ mortem Leontii intellexerit Eudoxius, potuit itinere terrestri aut navali Antiochiam pervenire ante hiemem, & Aëtium ad se accersere, concilium celebrare, Aëtianos fovere, eoque agendi modo Semiarianos exacerbare. Hi vero sic etiam tempus habebant conferendi consilia contra Eudoxium, & proficiscendi Ancyram. Quod autem Asphalius presbyter mense Maio esset Sirmii, ubi negotia sua absolverat, teste Sozomeno lib. 4 cap. 13, nihil prodest Tillemontio, etiam contra Socratem: nam Asphalius, ardentissimus fautor dogmatis Aëtii, verisimiliter tantum missus est, ubi Eudoxius consilia cum Aëtio contulerat, & partes suas utcumque firmaverat, ut mirandum non sit, si hiemali tempore tardius proficisci potuerit, seriusque advenerit Sirmium. Imo, si statim post adventum Eudoxii, in Italiam, ubi Eudoxius imperatorem reliquerat, navigare voluisset Asphalius, poterat cogi ad hiemem in portu aliquo intermedio traducendum, & sic post hiemem in Italiam pervenire, indeque mense Aprili aut Maio Sirmium. Tricas has chronologicas longius produxi, cum quia Boschius noster in Historia chronologica Patriarcharum Antiochenorum ante tomum IV Julii Tillemontii chronotaxim in Leontio adoptavit, tum ut clarissime eruditis lectoribus ostenderem, non posse ullo modo sustineri, Athanasium scripsisse illa, dum Historiam Arianorum componebat, quæ in ea de lapsu & morte Hosii, & maxime de lapsu Liberii leguntur inserta.

[135] [Ex dicta chronotaxi certa est interpolatio Operis Athanasiani:] Lapsus Hosii passim figitur anno 357, nec illum alio anno contigisse, manifestum est ex concilio Ancyrano, statim anno 358 ante Pascha contra impiam formulam Sirmiensem habito, uti & ex libro S. Athanasii de Synodis. Mense Julio compositam formulam, cui Hosius dicitur subscripsisse, credit Tillemontius, & serius alii quidam; mortem Hosii circa finem 357 figit Tillemontius tom. 7 Nota 7 in Hosium. Non potest saltem citius figi, quia post lapsum Sirmio reversus est in Hispaniam, ibique aliquo tempore supervixit, & forte ad plures annos. Pro lapsu prætenso Liberii mensem assignatum non video; neque id miror, cum nemo certo edicere valeat, in quo lapsus ille consistat, aut qua occasione contigerit. At consentiunt hodierni plerique eruditi, ut antea probavi, Liberium Romam non rediisse ante annum 358. Quare nec lapsus est dicendus ante illum annum, cum Constantius reditum Liberii Romanis promiserit, si cum episcopis aulam sequentibus consentiret. Itaque, sicut Hosium dimisit, postquam consenserat, ita Liberium procul dubio statim remisisset, si & hic consensisset. Attendat modo, obsecro, studiosus lector. Scripsit S. Athanasius Historiam suam in Ægypto anno 357 circa Martium aut Aprilem, ut probavi; at credamus, occupatum etiam fuisse usque ad Julium aut Augustum; quomodo igitur loqui poterat de lapsu Hosii, qui Sirmii contigit mense Julio aut serius? quomodo de morte Hosii, quam non obiit, nisi circa finem anni, & forte post aliquot annos in Hispania, tanto terrarum intervallo remota ab Ægypto? Quomodo nosse poterat prætensum Liberii lapsum in Ægypto, antequam ille in Pannonia contigerat? Hæc igitur nullum mihi relinquunt dubium, quin omnia illa Operi Athanasiano postmodum sint adjecta.

[136] Verum fingamus tantisper, Historiam ad Monachos aut Solitarios scriptam fuisse circa finem anni 357, [eaque ne in contorta quidem Tillemontii chronotaxi] ut vult Tillemontius tom. 8 in Athanasio art. 89 & aliis locis: & Leontium Antiochenum eo usque vixisse, aut non diu ante defunctum, ut mortem ipsius necdum sciret S. Athanasius. Fingamus, inquam, vera esse, quæ nullo modo verisimilia esse ostendimus. Vel sic numquam fiet verisimile, aut mortem Hosii, aut lapsum Liberii notum fuisse Athanasio. Poterat circa finem anni 357 lapsum Hosii intellexisse una cum falso rumore, quem de Liberii consensu eodem tempore sparserant Ariani, ut observat Sozomenus lib. 4 cap. 15. At Liberii lapsus, qui post biennium exsilii contigisse dicitur in additis apud Athanasium, quique secundum hoc sub finem anni 357, aut potius anno 358, quo Romam rediit, figendus esset; necdum circa finem anni 357 innotescere potuisset Athanasio in Ægypti solitudine. Neque enim seculo IV literæ dirigi poterant per cursores ordinarios ad id statutos, sicut fit nostris temporibus; sed committendæ erant alicui, qui iter illud instituebat, & sic tardius ad remotas provincias perveniebant. Itaque difficulter tribus mensibus ex Pannonia in solitudinem Ægypti fuisset fama illa perlata hiemali tempore. Quod vero spectat ad mortem Hosii, Tillemontius Nota 3 in Hosium mortem illam figit anno 357, sed fatetur, illam differri posse, si credatur S. Athanasio postmodum adjecta. Non video sane, qua crisi hoc non dicatur, præsertim cum fateatur, Operibus S. Athanasii variis locis nonnulla fuisse inserta. Quam autem improbabiliter dicatur, mortem Hosii innotuisse S. Athanasio ante finem anni 357, paucis ostendam.

[137] Constantium imperatorem adfuisse Sirmii, quando publicata est impia formula Sirmiensis, [probabiliter negari potest.] fatetur ipse Tillemontius in Arianis art. 68, idque recte colligit ex his verbis S. Hilarii de Synodis num. 78: Fefellerunt enim ignorantem regem, ut istiusmodi perfidiæ fidem bellis occupatus exponeret, & credendi formam ecclesiis nondum regeneratus imponeret. Rursum Tillemontius eodem loco & tom. 4 Imperatorum ex legibus, Mediolani latis mense Julio, recte infert, ipsum eo anno non venisse Sirmium, nisi sub finem Julii. Recte, inquam, infert, Constantium non venisse citius Sirmium. At illo ipso mense Sirmium venisse minus est verisimile, cum ob irruptiones hostiles in Illyricum veniret, ideoque verisimiliter prius profectus sit ad exercitum hostibus oppositum. At credamus, Constantium circa finem Julii venisse Sirmium, relictisque belli curis, conventum episcoporum habuisse, in quo formula Sirmiensis fuerit concepta, approbata, subscripta. Discesserit Hosius, quem alii nonagenarium, alii centenarium faciunt, ipso mense Augusto, ante quem certe conventus haberi non potuit, in Hispaniam. Attendat modo lector ad ingentem terrarum tractum, qui Sirmium & Cordubam interjacet, & facile videbit, decrepitum senem verisimiliter Cordubam non venisse, nisi postremis anni mensibus. Cum autem aliquo saltem tempore in Hispania supervixerit, verisimile non est, eodem anno defunctum. Si tamen revera mortuum fingamus mense Novembri aut Decembri, quo demum modo nuntius de morte ipsius per immensa terrarum spatia transvolavit in Ægypti solitudinem, & ante finem anni ad S. Athanasium pervenit? Oculos requiro geographicos, ut videant, contortissimam ipsius chronotaxim consistere non posse, etiamsi plures ipsius errores pro totidem fundamentis supponamus. Jam vero si attendamus ad dicta S. Hilarii de Hosio in libro de Synodis, qui conscriptus est sub finem anni 358 vel anno 359, videbimus, Hosium ubique ut viventem memorari, & nihil prorsus de morte ipsius insinuari, ut videatur saltem aliquo tempore vixisse post annum 357, quemadmodum satis vidit Tillemontius ipse.

[138] [Ex ipsi locis probatur, assuta esse, quæ de lapsu Liberii,] Porro, quod argumentis chronologicis ostendimus, ex ipso etiam loco adjecto colligitur. Nam oratio S. Athanasii longe perfectior est, si locus, num. 41 de Liberii lapsu adjectus, omnino abscindatur. Narraverat S. Athanasius egregia Liberii certamina & exsilium. Deinde refert duorum ejus legatorum exsilia, presbyteri nimirum & diaconi, concluditque injurias Romanæ Ecclesiæ ab Arianis illatas his verbis: Sic itaque a principio ipsam Romanam Ecclesiam labefactare conati sunt, optantes suam illi admiscere impietatem. Et post locum additum. Nihil quidem (Græce μέντοι, quod itaque perperam fuit versum) hæresis suæ gratia non aggressi sunt. Populi vero per singulas ecclesias, quam didicere, fidem retinentes, magistros exspectant suos, &c. Hæc optime sequuntur. Si vero interponantur verba addita; non recte connectuntur verba illa, Nihil quidem hæresis suæ gratia &c; nec apte populi fidem retinentes, exspectare magistros suos dicuntur statim post relatum præcipui Magistri lapsum. Præterea prudenter non scripsisset Athanasius, quæ subjunguntur post relata certamina Liberii num. 40, ita scribens: Ignorat scilicet (Constantius, qui episcopos exsules locis diversis sejungebat) etiamsi singuli seorsum degant, adesse tamen unicuique Dominum, quem una omnes confessi sunt, qui illud aget, ut multo plures singulis adsint (ut olim Elisæo prophetæ præstitit) quam sint cum Constantio milites. Hæc sane aliaque plura non scripsisset Athanasius de futura constantia episcoporum exsulum, si novisset lapsum Liberii & Hosii, quos magis, quam ullos alios celebrat, nedum subdidisset post illa ipsa, quæ de fortitudine Liberii narraverat, & ante lapsum ejus & Hosii mox referendum.

[139] Demum, si novisset, lapsum Hosii, quando illud Opus scripsit S. Athanasius, [& Hosii in Historico S. Athanasii Opere leguntur.] non celebrasset ipsum tantis elogiis, quantis eum celebrat a num. 42 usque ad 46, ubi bis eum, alludens ad nomen ὅσιος sanctus, nominat vere Sanctum. Neque enim hominem hæreticis consentientem vere Sanctum vocasset. Abjiciat modo, quisquis voluerit, quæ de lapsu & morte Hosii num. 45 dicuntur, & deprehendet, ibi quoque sequentia melius cum antecedentibus cohærere. Quippe post dicta de Hosio hæc subjungit: Quis, hæc si videat, vel solum audiat, non obstupescet, ad Dominumque clamabit: Num ad internecionem dabis Israël…? Patres populorum & fidei magistri tolluntur, impiique in ecclesias intruduntur. Quisnam, ubi vidit Liberium Romanum episcopum in exsilium ejici, aut patrem episcoporum magnum Hosium tantis affici malis: quis cum cerneret tam multos episcopos ex Hispania & ex aliis partibus extorres fieri, non exploratum habuit, etiamsi modico sensu præditus esset, criminationes in Athanasium in aliosque allatas, confictas fuisse, omniaque calumniæ plena? Ideo enim illi omnia mala perferenda putarunt, quod insidias ex eorum sycophantia structas compertas haberent. Quomodo dicere poterat, Omnia mala perferenda putarunt, si malis cesserant, & lapsi erant? Verum longius ego hæc protraho, quam necesse est. Adeo enim non novit lapsum Hosii, dum illud Opus scripsit Athanasius, & multo minus Liberii, ut ne S. Hilarii quidem exsilium, quod uno anno præcessit, cognitum habuisse videatur. Certe de exsilio Hilarii non meminit, cum tamen Paulini Trevirensis, Dionysii Mediolanensis, Eusebii Vercellensis, & Luciferi Calaritani exsilia iteratis vicibus repetat.

[140] Jam vero, cum manifeste ostendisse me considam, [Illæ autem interpolationes non sunt tribuendæ ipsi Athanasio,] Athanasium, dum Opera sua componebat, non scripsisse illa, quæ in iis modo leguntur de lapsu Liberii Papæ, restat investigandum, an verisimile fiat, ab ipso Athanasio deinde fuisse inserta, ut conjecit Papebrochius noster. Respondeo, longe mihi verisimilius esse, diu post addita fuisse ab interpolatore quodam, qui fortasse non consideravit, Opera illa fuisse conscripta ante verum Hosii lapsum, & fictitium Liberii, quem verum credidit. Nam primo, (ut probavi de utroque loco) nonnulla antecedentia & sequentia imprudenter & ridicule dicuntur, quando dicta de lapsu Liberii & Hosii habentur in contextu disputationis, ut contrarium videatur prudentiæ S. Athanasii talia addere in ipso orationis contextu, qualia ab initio scribere non poterat, nisi omissis aut mutatis aliis non paucis. Itaque, si quid observare voluisset de lapsu eorum, quos laudaverat; hæc postmodum adjecta ipse monuisset, vel, si id facere noluisset, delevisset mutassetque omnia, quæ cum mentione de lapsu non recte consistunt. Deinde ipsa verba, de lapsu Liberii addita, videntur S. Athanasio indigna, & potius digna homine imperito, qui nesciebat, quid diceret. Liberius, inquit interpolator, extorris factus, post biennium denique fractus est, minisque mortis perterritus subscripsit. Verum & hoc ostendit illorum quidem vim, Liberii vero odium hæreseos, & suffragium pro Athanasio, quando arbitrium habuit liberum. Nam quæ tormentorum gratia contra priorem sententiam fiunt, hæc non timentium, sed torquentium sunt consilia. Hæc ultima de verbo ad verbum ex Græcis interpretatus sum. Jam vero observo primo, non admodum verisimile esse, minas mortis intentatas fuisse Liberio, quod a nullo alio assertum invenio: secundo, non esse credibile, usque adeo rationum inopia laborasse Athanasium, ut ex ipso consensu in malum conaretur inferre antecedens illius mali odium contra communem opinionem, qua quilibet, in malum aliquod tandem consentiens, passim creditur minus ab eo antea abhorruisse; atque ut sic loqueretur, acsi credidisset, vi & metu tolli liberum hominis arbitrium: nam verba id omnino significant, nisi benigna interpretatione juventur.

[141] [nec videntur inventæ in Operibus ejus ab historicis] Progredior modo ad aliud argumentum, quo evinci videtur, lapsum Liberii Papæ non fuisse assertum in Operibus S. Athanasii toto seculo IV, & verisimiliter etiam aliquot seculis posterioribus. Certe tres historici Græci, qui seculo V non multum promoto floruerunt, nimirum Socrates, Sozomenus & Theodoretus, non videntur lapsum Liberii ignorare potuisse, si ille in Operibus S. Athanasii legebatur assertus. Etsi enim crederemus, ab illis ipsis Opera S. Athanasii non fuisse perlecta; audivissent saltem ab aliis, qui ea legebant, Liberium diuturno exsilio victum tandem succubuisse. At legerunt illi Opera S. Athanasii, multaque ex iis transcribunt. Socrates lib. 2 cap. 28 persecutionem Alexandrinam refert ex Apologia S. Athanasii de fuga sua, eamque laudat. Attamen Socrates lapsum Liberii certissime ignoravit, cum lib. 2 cap. 37 de reditu Liberii ita scribit: Ceterum Liberius haud multo post ab exsilio revocatus, Sedem suam recepit, cum populus Romanus, seditione facta, Felicem ecclesia expulisset, & imperator, licet invitus, assensum illis præbuisset. Si invitus eum revocavit Constantius, & ob seditionem populi Romani, non igitur ob consensum in aliquam Arianorum fidei formulam, neque ob damnationem S. Athanasii. Idem tamen Socrates, qui omnium minime suspectus esse potest, quod cognitum Liberii lapsum dissimulare voluisset, non ignoravit neque omnisit lapsum Hosii, quem vi & necessitate adactum Arianis consensisse, refert lib. 2 cap. 31. Poterat nimirum Hosii lapsum ex aliis discere, utpote verum, aut certe a multis pro vero assertum; lapsumque similiter Liberii discere potuisset, si ille ab antiquioribus fuisset assertus & creditus.

[142] [Græcis seculi V,] Sozomenus lib. 4 cap. 15 reditum Liberii narrat, ejusque verba jam dedi. Quare pauca solum hic repeto. Nam Liberium, inquit, utpote virum undequaque egregium, & qui pro religione imperatori fortiter restitisset, populus Romanus impense diligebat; adeo ut ejus causa gravissimam seditionem excitaverit, & ad cædes usque proruperit. Idem ait, falsum ab Arianis sparsum fuisse rumorem de lapsu Liberii, ita scribens: Cum Eudoxius, & qui cum illo opinioni Aëtii favebant, Antiochiæ Hosii epistolam accepissent, sparsis rumoribus divulgaverant, Liberium quoque consubstantialis vocabulum condemnasse, & Filium Patri dissimilem confiteri. Hic igitur noverat quidem lapsum Hosii, noverat falsum rumorem de lapsu Liberii sparsum, noverat seditiones Romæ Liberii causa excitatas. At non legerat in Operibus S. Athanasii, Liberium mortis demum metu ab officio recessisse: hoc enim si credidisset, non dixisset, ipsum fortiter restitisse imperatori pro religione; sed ipsum tandem succubuisse, sicut scribit de Hosio cap. 12. Theodoretus, qui post medium seculi V superfuit, lib. 2 cap. 15 recitat prolixum locum ex Apologia de Fuga, in quo de Liberio, Hosio, aliisque pro causa S. Athanasii exsulibus fit mentio, atque illa ipsa verba, quæ num. 5 de lapsu Hosii addita observavit Papebrochius noster, prorsus omittit, licet præcedentia omnia recitaverit. Imo de Hosii lapsu non meminit, ut illum videatur ignorasse, aut solum pro dubio habuisse, quemadmodum de lapsu Hosii revera dubitavit Sulpicius Severus, Theodoreto antiquior. At si Theodoretus lapsum Liberii credidisset, aut legisset apud S. Athanasium, non debebat ab eo vocari νικηφόρος τῆς ἀληθεῖας ἀγωνιστὴς, victoriosus veritatis Athleta, ut ipsum vocat cap. 17.

[143] Accedit silentium posteriorum quoque Græcorum. Theophanes ad annum 352 de reditu Liberii solum ait: [aut etiam a Græcis posterioribus.] Imperator demum Romanorum precibus coactus, Liberium exsilio revocat & in thronum restituit. Nicephorus Callistus lib. 9 cap. 17 reditum Liberii eodem fere modo enarrat, quo Sozomenus. Photius in Bibliotheca meminit de exsilio Liberii in Vita S. Athanasii cod. 258, non de lapsu. Hi sunt ex Græcis præcipui, qui ex vetustis sua corradere studuerunt, ut mirandum esset, a nullo observatum esse lapsum Liberii, si illum asseruisset Athanasius. Consului & alios e recentioribus Græcis, non tamen omnes, ne laborem perderem; at nullam hactenus apud Græcos medii ævi de ullo Liberii lapsu mentionem inveni. Quid ergo dicendum? Græcine ignorarunt S. Athanasii Historiam Arianorum? Hoc sane non est verisimile. An Liberio parcere voluerunt ipsi etiam schismatici? Id etiam multo minus probabile. Malim igitur credere, interpolationem de lapsu Liberii in codicibus, quos Græci viderunt, non inventam.

[144] Philostorgius hanc suspicionem non minuit, sed auget potius, [Respondetur ad Philostorgium.] dum in ejus Epitome lib. 4 num. 3 ita scribit Photius: Ipse vero (Constantius) Sirmium profectus, illic consedit. Quo quidem tempore etiam Liberium episcopum urbis Romæ, quem Romani summo studio flagitabant, ab exsilio revocatum civibus suis reddidit. Tunc etiam eumdem Liberium, & una cum illo Osium episcopum, contra Consubstantialis vocabulum, & contra Athanasium subscripsisse, ait Philostorgius; cum synodus quædam illic collecta esset, & supra memoratos in sententiam suam pertraxisset. Postquam vero subscripsissent, Osium quidem ad sedem suam, Cordubam scilicet Hispaniæ, reversum, ecclesiam ejus loci gubernasse; Liberium vero Romanæ Ecclesiæ præfuisse. Manifestum est, hæc non esse deprompta ex Athanasio; sed falsum rumorem, quem sparserunt Ariani, dum lapsus est Hosius, de consensu Liberii in eamdem hæresim, narrari a Philostorgio, calumniatore Ariano, pro vera historia. Falsitas ex eo luculenter patet, quod utrumque simul lapsum, ac simul ad ecclesiam suam remissum asserat; cum constet, Hosium rediisse anno 357, Liberium anno 358.

[Annotata]

* i.e. ejusdem nominis

§ IX. Examinantur objecta ex Operibus S. Hieronymi, & aliis scriptoribus.

[Duo loci ex Operibus S. Hieronymi objiciuntur, invicem contrarii,] Ad ostendendum Liberii lapsum, allegantur duo item loci ex Operibus S. Hieronymi. Primus legitur in Catalogo Scriptorum ecclesiasticorum cap. 97 in elogio Fortunatiani Aquileiensis episcopi, in cujus fine dicitur: Et in hoc habetur detestabilis, quod Liberium, Romanæ urbis episcopum, pro fide ad exsilium pergentem, primus sollicitavit ac fregit, & ad subscriptionem hæreseos compulit. Dura sane verba, & non minus falsa, quam rigida, quæ non esse Hieronymi censenda probabo. At prius recitemus alterum locum, numquam cum priore conciliandum, qui affertur ex Chronico S. Hieronymi ad annum 352, ubi illa leguntur: Liberius XXXIV Romanæ Ecclesiæ ordinatur episcopus. Quo in exsilium ob fidem truso, omnes clerici juraverunt, ut nullum alium susciperent. Verum cum Felix ab Arianis fuisset in sacerdotium substitutus, plurimi pejeraverunt, & post annum cum Felice ejecti sunt; quia Liberius tædio victus exsilii, & in hæreticam pravitatem subscribens, Romam quasi victor intraverat. Hæc profecta videntur ex officina mendaciorum Faustini & Marcellini, presbyterorum Luciferianorum. Antequam porro probemus, neutrum locum Hieronymo prudenter attribuendum, alterum breviter alteri collidamus. In priore dicitur Liberius sollicitatione Fortunatiani fractus, dum ibat in exsilium; in altero tædio victus exsilii asseritur post annum. Si fractus est & subscribere compulsus, dum abibat in exsilium; quomodo post annum succubuit, quomodo tædio exsilii victus est? Hæc non cohærere, quilibet facile videbit: neque magis cohærent cum iis, quæ Operibus S. Athanasiii infarta sunt, ubi post biennium demum fractus … minisque mortis perterritus subscripsisse asseritur.

[146] [nec ullis aliis documentis pro lapsu Liberii allegatis consoni.] Aliud figmentum tradidit mendacissimus auctor, qui libello precum Faustini & Marcellini Præfationem attexuit. Post duos annos, inquit pag. 3, venit Romam Constantius, pro Liberio rogatur a populo, qui mox annuens, ait: Habetis Liberium, qui qualis a vobis profectus est, melior revertetur. Hoc autem de consensu ejus, quo manus perfidiæ dederat, indicabat. Tertio anno redit Liberius, cui obvians cum gaudio populus Romanus exivit, Felix notatus a senatu vel populo, de Urbe propellitur &c. Luciferianus hic calumniator voluit figmentum de lapsu Liberii conciliare cum vera reditus Liberii causa, sive cum precibus populi Romani, & sic ab omnibus aliis Liberiani lapsus assertoribus dissonat, dum fingit, hæreticis consensisse Liberium, priusquam populus Romanus pro ipso rogaret. Quam certo hæc sint falsa, ostendam inferius. Hic solum observo, locos ex Hieronymi Operibus allegatos neque invicem consonare, neque cum ullis aliis documentis utcumque vetustis, in quibus Liberii lapsus asseritur. Philostorgius enim, supra laudatus, lapsum ponit post preces populi una cum lapsu Hosii, quod æque Hieronymianis & reliquis contrarium est. Qui supposititias Liberii de lapsu suo litteras pro veris habuerunt, & Fragmenta vulgo Hilariana S. Hilario attribuerunt; ex iis maluerunt potissimum narrare historiam de lapsu Liberii, & ad verba ex Operibus S. Hieronymi prolata parum attenderunt. Verum, his missis, examinemus primum locum, ut intelligamus, an ea videantur S. Hieronymi verba.

[147] [Catalogus Scriptorum, ex quo datus primus locus,] Scripsit S. Hieronymus librum de Viris illustribus, ut ipse Opus suum vocavit, sive Catalogum scriptorum ecclesiasticorum, ut alias non raro vocatur, anno æræ Christianæ 392. Nam usque ad decimum quartum Theodosii imperatoris annum, qui cum 392 concurrit, se eum producturum in præfatione insinuat, & cap. 135 sive ultimo de se ita scribere incipit: Hieronymus parte Eusebio natus, … usque in præsentem annum, id est, Theodosii principis decimum quartum, hæc scripsi. Ex hac scripti Operis epocha manifeste colligitur, Opus illud S. Hieronymi non carere additionibus & interpolationibus, ab aliena manu profectis, ut jam observarunt editores postremi Operum S. Hieronymi, Martianæus in editione Parisiensi, & Villarsius, aut ejus adjutor Maffeius, in Veronensi. Ipsum S. Hieronymi elogium in fine auctum est, adjectis his verbis: Adversus Jovinianum libros duos, & ad Pammachium Apologeticum & Epitaphium. Hæc omisit Martianæus; addidit Villarsius uncinis inclusa, (ut significaret Hieronymi non esse) ex vulgatis plerisque, & Græco interprete. Martianæus præterea observat, in codice Cluniacensi, quem in præfatione sua elegantem ac pervetustum vocat, hæc ita legi: Item post hunc librum dedicatum contra Jovinianum hæreticum libros duos, & Apologeticum ad Pammachium. Plura se additamenta in codicibus Mss. invenisse, abunde insinuat Martianæus ultima sua annotatione, quam exprimit his verbis: Ceterum diversa diversorum exscriptorum additamenta neglexi, quia indigna censeo, quæ typis vulgata prodeant in lucem.

[348] Insignem tamen locum profert ex pervetusto codice Cluniacensi ad cap. 129, [interpolatus est in variis elogiis:] quod continet brevissimum S. Joannis Chrysostomi elogium, pro quo in laudato codice hæc legi testatur: Joannes Antiochenæ prius ecclesiæ presbyter, postea Constantinopolitanæ episcopus civitatis, tractator peritissimus, & ex tempore declamator insignis, Eusebii Emiseni Diodorique sectator, multa composuit. Tum septem recenset Opera, ex quibus unum solum nominavit Hieronymus; subditque: Et alia infinita, quæ nec invenire apud aliquem quamvis studiosum facile est: sed per totum orbem scripta ejus, tam Græco sermone edita, quam in Latinum translata, velut fulgura discurrentia migrant. Claruit maxime sub Arcadio principe, a quo & privata augustæ conjugis indignatione, exilio pulsus obiit. Et post multos annos corporis ejus reliquiæ cum magna gloria a Theodosio filio ejus Constantinopolim deportatæ intra Apostolorum thecas conditæ jacent. Ad hæc observat laudatus editor, scribi ea non potuisse ab Hieronymo, dum anno 392 Opus illud conscripsit. Neque reponat aliquis, ab ipso Hieronymo postmodum addi potuisse. Nam, si Opus illud circa finem vitæ suæ augere voluisset, potuisset addere plurimos scriptores sibi contemporaneos aut suppares: hoc autem cum non fecerit, verisimile non est, vel minimum ab Hieronymo deinde additum. Quare constat, elogium Chrysostomi in quibusdam codicibus auctum mutatumque fuisse, auctum quoque in fine elogium ipsius Hieronymi. Editores Veronenses in præfatione ad laudatum librum, quem ediderunt tom. 2, num. 6 monent, decem elogia fuisse Græce addita virorum Apostolicorum, quæ dederunt post librum ipsum in Appendice tam Latine quam Græce, sed Latinam interpretationem monent esse Erasmi. Plures in nonnullis codicibus interpolationes corruptionesque non paucas observant editores laudati, nominatim in Origine, in Eusebio Cæsariensi, in Gregorio Nazianzeno, & in aliis.

[149] Quapropter cogor vehementer dubitare, an Hieronymi verba sint, [ut dubium omnino sit, an ea verba sint S. Hieronymi,] quæ recitavi ex elogio Fortunatiani, quod sine illis consistit integrum. Certe verba illa Hieronymo prorsus sunt indigna, aliisque S. Hieronymi assertis clare opposita, ut ea scribere non potuerit sanctus doctor, nisi sui plane oblitus. Etenim manifeste falsum est, quod asseri videtur, a Fortunatiano Liberium, ad exsilium pergentem, sic fuisse sollicitatum fractumque, ut compulsus ad subscriptionem hæreseos revera subscripserit; quemadmodum verba videntur sonare. In comperto enim est apud omnes, Liberium diu in exsilio constantem fuisse, & aut numquam hæreticis contra fidem aut justitiam consensisse, aut saltem id non fecisse, nisi post diuturnum duorum fere annorum exsilium. Quo igitur modo Hieronymus scribere potuit, compulsum fuisse ad subscriptionem hæreseos, quando pergebat ad exsilium? Si quis eo sensu verba S. Hieronymi explicanda credat, ut solum voluerit significare, Fortunatianum ex parte sua fecisse omnia, quæ potuit, ad sollicitandum Liberium, ad constantiam ejus frangendam, ac demum ad compellendum eumdem ad subscriptionem hæreseos,quando ad exsilium pergens, Aquileiam pertransibat; sed nequaquam indicare, omnia tunc a Fortunatiano ad effectum perducta: non vehementer quidem repugnabo benignæ isti verborum explicationi; sed simul cessabit quæstio: nam, si noluit dicere illorum verborum auctor, Liberium subscripsisse, quando pergebat ad exsilium, nihilo magis edixit, id eum postea fecisse.

[150] [imo probabilius sit, Hieronymi non esse, cum sint falsa.] Vel nihil igitur allegata verba significant præter impium Fortunatiani conatum; vel aperte falsa sunt. Quidquid enim dicit Hieronymus, aut Operis Hieronymiani interpolator, refertur ad tempus, quo in Thraciam ad exsilium pergebat Liberius. At eo tempore miram fuisse Liberii constantiam, quam S. Athanasius aliique pluribus elogiis celebrarunt, inficiari nequit ullus adversarius. Præterea, quando in exsilium ibat Liberius, non erat quæstio de subscriptione hæreseos, sive ullius hæreticorum formulæ; sed solum de condemnatione S. Athanasii, quem perduellionis, non hæreseos, tunc accusabant Ariani. Hoc manifestum est ex Apologia S. Athanasii ad Constantium, uti etiam ex dialogo inter Constantium & Liberium, quem dedi § 6. Hoc non ignoravit ipse Hieronymus, qui cap. 95 ait, Luciferum Calaritanum fuisse relegatum, cum nollet sub nomine Athanasii Nicænam damnare fidem. Explicat enim his verbis Hieronymus, quid Ariani aperte molirentur, nimirum damnationem Athanasii; quidque occulte intenderent, videlicet viam sibi sternere ad Nicænæ fidei damnationem. Quapropter, cum non ignoraverit S. Hieronymus, quid aperte agerent Ariani cum Constantio, quidque illi præterea occulte intenderent, non videtur existimare potuisse, eo tempore actum esse de subscriptione alicujus formulæ hæreticorum, aut ea scribere, quæ modo in libro ipsius leguntur. Plura dabo argumenta, cur ea non videatur fuisse mens S. Hieronymi, ubi examinavero alterum locum, ex Chronico ipsius datum.

[151] [De interpolatione Chronici S. Hieronymi constat:] In eo dicitur Liberius post annum Romam reversus. Ratio redeundi datur, quod subscriberet in hæreticam pravitatem. Hoc autem fecisse asseritur, tædio victus exsilii. Additur juramentum clericorum omnium de non recipiendo alio Pontifice, & tandem Liberius Romam quasi victor rursum ingressus dicitur. Non est operose probandum, Chronicon S. Hieronymi in libris Mss. & editis corruptissimum fuisse multis additionibus & interpolationibus. Tale fuisse agnoscunt ipsi editores præcedentis seculi, Pontacus & Scaliger, & cum illis Tillemontius tom XI in S. Hieronymo art. 20. Itaque solum mihi probandum restat, allegatum locum non totum videri S. Hieronymi. Hoc autem tam multa suadent, ut de interpolatione ne dubitare quidem valeam. Hieronymi eo loco hæc solum verba esse existimo: Liberius XXXIV Romanæ Ecclesiæ ordinatur episcopus. Reliqua forte omnia de exsilio redituque Liberii sunt interpolatoris. Quippe de exsilio Leberii agit Hieronymus post relata exsilia Eusebii Vercellensis, Luciferi Calaritani aliorumque, qui eodem anno, quo Liberius, sed aliquot mensibus citius relegati sunt; atque ita habet: Liberius episcopus Romanus in exsilium mittitur.

[152] Verum paucis ostendamus, locum, prout modo in Chronico S. Hieronymi legitur, [nec Hieronymi censenda sunt verba, quæ ex eo allegantur,] indignum prorsus esse S. Hieronymo, dignum schismaticis Ursinianis Luciferianisque. Primo Hieronymi esse numquam cogitabo, quod asseritur de perjurio clericorum Romanæ Ecclesiæ, cum hoc fuerit fundamentum calumniarum, quas contra S. Damasum sparserunt schismatici Ursiniani Luciferianique. Horum mendacia recipi potuerunt a credula posteritate. At difficulter mihi persuaderi sinam, S. Hieronymum, qui floruit & scripsit Chronicon suum sub Damaso, illis fidem habere potuisse, eorumdemque calumnias ad Chronicon suum transferre. Quam autem infesti essent S. Damaso Ursiniani & Luciferiani, liquet ex Libello precum Marcellini & Faustini, & ex Præfatione eidem assuta, in qua pag. 2 leguntur sequentia: Cum Liberio (abeunte in exsilium) Damasus diaconus ejus se simulat proficisci. Unde fugiens de itinere Romam rediit, ambitione corruptus. Sed eo die, quo Liberius ad exsilium proficiscebatur, clerus omnis, id est, presbyteri & archidiaconus Felix, & ipse Damasus diaconus, & cuncta Ecclesiæ officia, omnes pariter, præsente populo Romano, sub jurejurando firmaverunt, se vivente Liberio, Pontificem alterum nullatenus habituros. Sed clerus contra fas, quod minime decebat, cum summo perjurii scelere, Felicem archidiaconum ordinatum in locum Liberii susceperunt. Hoc fundamentum omnium calumniarum, quas contra S. Damasum mendacissimus scriptor effudit.

[153] Si modo consideremus, quanti S. Damasum fecerit S. Hieronymus, [non minus contraria S. Damaso, quam S. Liberio:] quantis illum frequenter elogiis celebret, quantaque cum eo amicitia fuerit conjunctus, non credemus, ab ipso scribi potuisse atrocem calumniam, qua Ursiniani Luciferianique schismatici sanctissimum Pontificem clerumque ei adhærentem denigrare frustra conati sunt. Tillemontius quidem tom 8 in S. Damaso art 1 perjurii crimine eximere vult S. Damasum ejusque electores. At non video, qua ratione id satis probabiliter fiat, si ipsum juramentum multorumque perjurium admittamus. Hoc saltem est certum, Damasum cum reliquis de perjurio falso accusatum fuisse a schismaticis, ideoque non est credibile, S. Hieronymum generatim de eo perjurio scripsisse, & quidem vivente Damaso, sine ullius exceptione. Neque me movet Chronicon Prosperi, etiamsi eadem de clericorum perjurio habeat, prout in postrema Operum S. Prosperi editione integrum fuit datum, ubi ad consules Philippum & Saliam, qui sunt anni 348, hæc leguntur: Romanæ Ecclesiæ XXXIV ordinatur Liberius, quo in exsilium nono episcopatus sui anno ob fidem truso, omnes clerici juraverunt, quod nullum alium susciperent. Verum cum Felix ab Arianis fuisset in sacerdotio substitutus, plurimi perjuraverunt, & post annum reverso in Urbem Liberio, cum Felice ejecti sunt. Non inquiram, Prosperine hæc sint, an interpolatoris. Si Prosperi sunt, non videtur illa hausisse ex puro S. Hieronymi Chronico, cum incredibile sit, S. Hieronymum, qui Liberium videre potuit, adeo aberrasse a vero tempore exsilii ejus, ut nono Episcopatus … anno figeret, quod quarto contigerat. Habuit igitur Prosper interpolatum S. Hieronymi Chronicon, si ex eo hausit data verba de perjurio clericorum Romanorum. Si vero Prosperi etiam Chronico illa postmodum infarta quis crediderit, tanto minus ex Hieronymiano profluxerint. Quidquid sit, rationes allegatæ sufficiunt, ut non attribuamus S. Hieronymo asserta illa de perjurio clericorum Romanæ Ecclesiæ.

[154] [assertum de subscriptione Liberii] Laudatus autem Prosper non videtur in Chronico Hieronymiano invenisse assertum aliud, magis pertinens ad propositum nostrum, quod Liberius subscripserit in hæreticam pravitatem: certe de eo non meminit. Aliis quoque de causis credere nequeo, tale quid scripsisse S. Hieronymum. In Epistola enim 15 editionis Veronensis, (alias 57) ad Damasum Liberii successorem ea scribit Hieronymus anno 376, id est, annis octodecim post reditum Liberii ab exsilio, quæ omnino non dicturus fuisse videtur, si Liberium credidisset hæresi subscripsisse. Nonnulla huc traduco. Quoniam vetusto Oriens inter se populorum furore collisus, indiscissam Domini tunicam … minutatim per frusta discerpit, … ideo mihi Cathedram Petri, & fidem Apostolico ore laudatam censui consulendam. Et mox: Profligato a sobole mala patrimonio, apud vos solos incorrupta patrum servatur hæreditas. Ibi cespite terra fœcundo Dominici seminis puritatem centeno fructu refert. Rursum: Vos estis lux mundi, vos sal terræ, vos aurea vasa & argentea. Et num. 2: Ego nullum primum, nisi Christum sequens, Beatitudini tuæ, id est, Cathedræ Petri communione consocior, super illam Petram ædificatam Ecclesiam scio. Quicumque extra hanc domum agnum comederit, profanus est. Si quis in Noë arca non fuerit, peribit, regnante diluvio. Iterum: Non novi Vitalem, Meletium respuo, ignoro Paulinum. Quicumque tecum non colligit, spargit; hoc est, qui Christi non est, Antichristi est. Memorati Vitalis, Meletius & Paulinus de episcopatu Antiocheno contendebant, ideoque rogat Hieronymus, apud quem ex illis in Syria debeat communicare, ut sequens Epistola num 2 clarius explicat. Altera quæstio, quam Damaso proponebat Hieronymus, erat multum agitata in Oriente, utrum deberet dicere tres hypostases. Timebat videlicet, ne quid fraudis lateret in illo loquendi modo. Nihilominus num. 4 ita scribit Damaso: Decernite, obsecro, si placet, & non timebo TRES HYPOSTASES dicere. Et rursum, post varia argumenta, contra ambiguum illum loquendi modum adducta: Aut si rectum putatis TRES HYPOSTASES cum suis interpretationibus dicere, non negamus. Tum num. 5: Quamobrem obtestor Beatitudinem tuam, … ut mihi epistolis tuis, sive tacendarum sive dicendarum hypostaseon detur auctoritas. In sequenti Epistola pari ardore rogat, apud quem e tribus, qui Antiocheni dicebantur episcopi, communicare debeat, quid in illa dubitatione ageret, exprimens his verbis: Ego interim clamito, si quis Cathedræ Petri jungitur, meus est.

[155] [similiter Hieronymo videtur abjudicandum.] Examinemus modo, an verisimile sit, credidisse S. Hieronymum, hæresi subscripsisse Liberium octodecim fere annis, antequam hæc scriberet. Consulit Hieronymus Damasum, non quia erat doctior ceteris omnibus episcopis, sed quia sedebat in Cathedra Petri, in qua ante ipsum sederat Liberius: neque enim desinebat Pontifex esse, aut in Cathedra Petri sedere, quando exsulabat. In neutra Epistola Damasum rogat Hieronymus, ut concilium convocet, ut cum clero Romano quæstionem propositam examinet, ut ea omnia agat, quæ facere solent Pontifices, quando aliquam fidei controversiam ex cathedra, ut loquuntur theologi, volunt definire. Unice flagitat, ut Damasus per litteras ad ipsum solum directas doceat, quocum communicare debeat ex tribus, qui Antiochiæ se dicebant episcopos, & an liceat tres dicere hypostases. Tantam vero ostendit fiduciam, modo responsum accipiat, ut dicat, Non timebo tres hypostases dicecere, nimirum si Damaso id placeret, licet alias ostendat, illam expressionem de fraude sibi fuisse suspectissimam. Quomodo de Damasi litteris, ad se solum dirigendis, tantam poterat fiduciam habere S. Hieronymus, si credebat Liberium Damasi decessorem hæresi subscripsisse, aut hæreticæ pravitati; sive crederet, id eum fecisse persuasione Fortunatiani, sive tædio exsilii victum? Certe, si lapsum Liberii persuasum habuisset, potuisset merito timere, ne & Damasus sollicitationibus Semiarianorum tædiove diuturnarum contentionum superaretur, atque in aliquid consentiret, quod hæreticis magis faveret, quam Catholicis: eaque de causa non tantum tribuisset litteris ad se rescribendis. Præterea non videtur dicere potuisse Hieronymus, Apud vos solos (utique Romanos Pontifices) incorrupta Patrum servatur hæreditas, id est, fides successione quasi hæreditaria a Patribus transmissa, si decessor Damasi hæreditatem illam non servasset incorruptam. Nihilo magis dixisset, Vos estis lux mundi, vos estis sal terræ, vos aurea vasa & argentea; si Liberius, necdum elapsis viginti annis, fuisset vas fictile & confractum; nam de Romanis Pontificibus loquitur Hieronymus; & Damasi, quia Pontifex erat, in dubiis suis judicium exquirit, quod sequator.

[156] Si jam alios consulamus ejus temporis scriptores, & rem ipsam propius inspiciamus, [Aliis rationibus verisimilis Liberii innocentia,] vix dubitabimus, quin ex calumnia Arianorum, quæ per reditum Liberii facta erat verisimilis, totum profluxerit, quod de lapsu Liberii schismatis Ursiniani & Luciferiani temporibus fuit jactatum. De causa præcipua remissi a Constantio Liberii omnino constat. Testantur Socrates, Sozomenus, Theodoretus, Sulpicius Severus, idem quoque fatente Philostorgio Ariano, populum Romanum summo studio institisse apud Constantium, ut Liberius ad Sedem suam remitteretur; imo ad turbas quoque & seditiones ea de causa prorupisse, aiunt Sozomenus & Sulpicius. Nullum igitur potest esse dubium, quin hæc ratio sola permovere potuerit Constantium ad Liberium remittendum, ne Romani ad consilia magis desperata tandem prosilirent. Certe S. Hilarium idem Constantius postea ad sedem suam remisit, suadentibus etiam episcopis Arianis, quamvis non eæ ob exsilium Hilarii timendæ essent turbæ, quas Liberii causa Romani excitaverant. Rursum constat ex Sozomeno, falsum fuisse rumorem ab Arianis sparsum de subscripta per Liberium formula hæretica. Hunc vero rumorem per reditum Liberii vires acquisivisse, & a nonnullis pro vero fuisse creditum, verisimillimum est. Æque est verisimile, prædictam famam iterum vulgatam ad Arianis in reditu Liberii, eamque ab illis reditus ejus causam fuisse jactatam, ne Constantius videretur a Liberio victus. Hoc sane innuere mihi videntur verba S. Hilarii in libro contra Constantium num. XI, ubi imperatorem ita alloquitur: Vertisti deinde usque ad Romam bellum tuum, eripuisti inde Episcopum: & o te miserum, qui nescio, utrum majore impietate relegaveris, quam remiseris. Hæc, inquam, quæ in alium plane sensum detorquentur ab adversariis, hoc sensu intelligenda existimo, ut insinuet, patriam sedemque Romanam Liberio ademptam, dum relegatus est, dum vero remissus, bonum eidem nomen, quantum quidem in Arianis erat, ereptum per famam de subscriptione sparsam. Certe qui bonum nomen alicui eripit, & famam hæresis affingit; non minorem videtur inferre injuriam, quam si patriam & episcopatum eripiat.

[157] [& nominatim ex S. Hilarii verbis] Baronius ad annum 357 allegata Hilarii verba profert ad confirmandum Liberii lapsum; nullam tamen addens rationem. Credidit forte Eminentissimus scriptor, non minoris esse impietatis, hominem hæreticum Ecclesiæ reddere, quam Catholicum ab ea avellere. Hoc quidem non negavero: sed nec Liberium pro hæretico habet ipse Baronius, ut ea ratione Hilarii verba in eum sensum trahere potuerit: nec ea fuit mens S. Hilarii. Etenim eo loco exponit violentas ecclesiarum oppressiones, & injurias earum episcopis illatas, non intrusiones hæreticorum. Non potest igitur significare S. Hilarius, majori forte impietate remissum fuisse Liberium, quam fuerat abstractus, nisi innuendo, forsan gravius in Liberium peccasse Constantium, aut in ipsam Ecclesiam Romanam, dum Liberium remisit, quam peccaverat illum relegando. In Liberium gravissime procul dubio peccavit, si famam hæreseos, aut consensus cum hæreticis, eidem affingendam curavit; eoque sensu recte dicere potuit Hilarius, nescire se, utrum majore impietate fuerit relegatus, quam remissus Liberius. Potuit forte idem dicere S. Hilarius, aut quia Constantius Romanam Ecclesiam voluit facere bicipitem, mandando ut Liberius & Felix eam simul administrarent, aut ob violentias Romæ exercitas in reditu Liberii, si illæ jussu Constantii contigerint. Si alterutro modo exponantur S. Hilarii verba, neque opinioni de lapsu Liberii favebunt, neque erunt contraria. At prorsus non invenio, qua dialectica inferre legitime possim, allegatis verbis Liberii lapsum insinuari. Imo potius existimo, taciturum fuisse de Liberii exsilio Hilarium, si credidisset, illum revera lapsum. Certe de Hosio a sede sua avulso nominatim non queritur, licet Hosius ob senium & diuturnam constantiam inter primos memorandus veniret; sed Hosium etiam num. 23 acriter perstringit, formulam ipsius vocans deliramenta Osii. Ita nec de ullius alterius, qui lapsus est, relegatione conqueritur, ut verisimiliter nec Liberium nominasset, nisi de ipsius constantia & victoria sensisset nobiscum.

[158] [ejusdemque de lapsu ejus silentio.] Verum non eo solum loco de Liberii lapsu tacuit S. Hilarius; sed in aliis quoque Operibus, & præsertim in libro de Synodis, quem eo conscripsit tempore, ut non potuerit Liberii lapsum ignorare, si verus est; nec reparationem lapsus etiam tum cognoscere. Scripsit enim Opus illud in Asia Minore sub finem anni 358 aut initium sequentis, quo tempore noverat omnia, quæ Sirmii erant circa medium anni 358 gesta; sed non æque nosse poterat, quid Romæ post reditum suum fecisset Liberius. In illo libro Hosium & Potamium num. 3 & 9 facit auctores hæreticæ formulæ Sirmiensis, quam blasphemiam vocat. Rursum num. 63 ait, per immemorem gestorum suorum dictorumque Osium novam illam impi tatem prorupisse. Deinde num. 87 disserens adversus Semiarianos, qui dictæ formulæ se opposuerant, eamque abolendam curarant, cum vellent taceri vocem ὁμοούσιον, vocem tamen retineri ὁμοιούσιον, reponit de utroque taceri voluisse senem Osium, & ipsum sepulcri sui nimis amantem. Itaque cum S. Hilarius tot occasiones invenerit perstringendi senem Hosium, qui ante lapsum omnibus venerationi fuerat, nullamne invenisset occasionem aut necessitatem loquendi de lapsu Liberii, si ille non diu post Hosii lapsum fuisset secutus? Certe Semiariani, contra quos disserebat, Liberii auctoritatem objicere poterant, si illum habuissent consentientem; nec tamen Hilarius ullibi innuit, id eos fecisse, aut ullam de Liberio facit mentionem. Quare Hilarius adeo non favet opinioni de prævaricatione Liberii, ut potius ejus silentium insinuet, opinionem illam ex falsis Arianorum rumoribus natam esse, posteaque vires accepisse per schismaticos, qui fictitias Liberii nomine cuderunt Epistolas, aut adoptarunt eas, quas Ariani jam ante Liberio supposuerant.

[159] Enumeremus modo fundamenta omnia, quibus nititur opinio de prævaricatione Liberii Papæ, [Opinio de lapsu Liberii quam ruinosis] ut clarius perspiciamus, quam sint infirma & ruinosa. Præcedant tamen verba Sozomeni lib. 4 cap. 15: Cum Eudoxius, & qui cum illo opinioni Aëtii favebant, Antiochiæ Hosii (post lapsum) Epistolam accepissent, sparsis rumoribus divulgaverant (Græce fingebant) Liberium quoque Consubstantialis vocabulum condemnasse, & Filium Patri dissimilem confiteri. Hanc calumniam adoptavit Philostorgius lib. 2 num. 3, cum idem asserat de Liberio & Hosio, & utrumque eodem tempore ad Sedem suam remissum scribat contra manifestam veritatem. Quare Philostorgii auctoritas, quæ alias exigua etiam est in rebus inter Catholicos & Arianos gestis, utpote hominis Ariani, plane hic nulla est. Alterum illius opinionis fundamentum sunt quatuor Epistolæ, nomine Liberii confictæ, sive ab Arianis cusæ illæ fuerint, ut aliæ plures, sive a schismaticis postea secutis, quod nec scire certo possumus, neque examinare juvat. His Epistolis fidem habitam fuisse medio ævo, dum exigua vigebat crisis, minime miror, ideoque nec mirari possum, opinionem de lapsu Liberii communem factam apud Latinos, non item apud Græcos. At Epistolas illas eadem facilitate receptas esse a criticis præteriti & hujus seculi, & nominatim a Tillemontio, qui passim rigidam profitetur crisim, magis miror. Ille tamen audacter pronuntiat Nota 55 in Arianos, non posse prævaricationem Liberii in dubium vocari, post ea, quæ ipse Liberius de ea dixit. Tantum scilicet severus ille criticus tribuit illis Epistolis, ex quibus Baronius jam duas dixerat supposititias, quas ille ne defendere quidem studuit, sed ubique pro legitimis laudare maluit.

[160] Tertium fundamentum lapsus Liberiani sunt Fragmenta, [nitatur fundamentis,] quibus contra omnem sanam crisim S. Hilarii nomen donavit Nicolaus Faber. Baronius in Appendice tomi 3 ad annum 357 variis vicibus asserit, Fragmenta illa esse incerti auctoris, & nomine S. Hilarii indigna. At severus, ubi lubet, Tillemontius iis eamdem ubique auctoritatem tribuere videtur, quam ipsis S. Hilarii Operibus. Fateor, alios quoque, imo & subinde majores nostros, eadem Fragmenta nomine S. Hilarii laudasse. Verum aliud est Opus aliquod nomine illius, cui illud attributum invenis, sine ulteriori examine laudare; aliud inter Opera S. Hilarii indubitata illud numerare, sicut facit Tillemontius tom. 7 in S. Hilario art. 13. Hoc enim mihi videtur magis hominis cæci, quam critici. Quartum fundamentum lapsus Liberii sunt duo textus ex Operibus S. Athanasii, num. 117 recitati, quos ita absone illius Sancti libris postea intrusos ostendi, ut cum antecedentibus & consequentibus non cohæreant, ut verisimile non sit, iis ratiocinia sua S. Athanasium corrumpere voluisse. Quintum fundamentum sunt duo loca, allata ex iis S. Hieronymi Operibus, quæ præ reliquis omnibus maxime sunt interpolata. Talia autem sunt illa asserta, ut nec cum aliis S. Hieronymi assertis congruant, inter se quoque pugnent, & manifestos contineant errores. Quare prudenter credere non possumus, illa esse Hieronymi; sed cum pluribus aliis inserta istis illius Operibus credimus.

[161] [omnium enumeratione ostenditur.] Restat mendax præfatio, Libello Precum Marcellini & Faustini schismaticorum præfixa, in qua pag. 3 hæc leguntur: Post annos duos venit Romam Constantius, pro Liberio rogatur a populo: qui mox annuens, ait: Habetis Liberium, qui qualis a vobis profectus est, melior revertetur. Hoc autem de consensu ejus, quo manus perfidiæ dederat, indicabat. Tertio anno redit Liberius, cui obvians cum gaudio populus Romanus exivit. Non disputo, utrum ipsius Marcellini & Faustini sit præfatio, an vero alterius schismatici, ut merito aliqui existimant. Nam locus ipse manifesta præfert falsitatis indicia. Asseritur Constantius mox annuisse precibus Romanorum, cum tamen Liberius integro fere anno in exsilio manserit post fictitiam illam promissionem Constantii. Si autem jam tum manus perfidiæ dederat, ut calumniator asserit, non erat cur reditum Liberii differret Constantius. Quapropter auctor præfationis aut falsum responsum affinxit Constantio, quem revera aliter respondisse populo narrant Sozomenus & Theodoretus, aut si forte inter alia simile quid respondit Constantius, quod speraret Liberium tandem flectendum, falsam responso Constantii affinxit interpretationem: constat enim, Liberium eo saltem tempore necdum Arianorum voluntati consensisse. Itaque omnia Liberiani lapsus fundamenta æque ruinosa sunt, & ad minimum critici examinis impulsum subvertuntur.

[162] [Patres vero de lapsu Liberii tacuerunt,] Cum igitur omne illud, quod asseritur de lapsu Liberii, tam incerta & invicem pugnantia monumenta pro fundamento habeat, mirari non debemus, nullum sanctorum Patrum, qui cum Liberio vixerunt, aut post Liberium seculo quarto & quinto Ecclesiam scriptis suis illustrarunt, vel minimo verbo de Liberii lapsu mentionem fecisse. Non poterant illi narrare lapsum, quem in nullo monumento authentico reperiebant assertum: neque enim calumniis Arianorum aut Luciferianorum, qui videntur soli famam sparsisse de lapsu Liberii, fidem habebant. Quid modo adversarii nostri reperient rationis, qua tot Patrum silentium in opinione sua probabile faciant? Tacuerunt enim de lapsu Liberii omnes illi Patres, qui contra Arianos decertarunt; atque ita tacuerunt, ut ex eorum silentio recte colligere possimus, non ausos fuisse Arianos confictam initio de Liberii lapsu calumniam Patribus deinde objicere. Ipsi igitur Ariani silentio suo priorem illam calumniam condemnarunt. Quippe Liberius Arianos fortiter percussit post synodum Ariminensem, ut videbimus. Quanta illorum fuit modestia, si Liberium sibi aliquando consentientem habuerint, & vel sic numquam eidem objecerint inconstantiam?

[163] [nec illum Catholicis objecerunt Ariani.] Attamen nec S. Hilarius, nec S. Phœbadius, qui proxime post reditum Liberii contra Arianos scripserunt, de lapsu Liberii meminerunt. Lapsum Hosii frequenter memorat Hilarius, ut jam vidimus, nuspiam Liberii. Ejusdem Hosii lapsum Catholicis objectum ab Arianis testatur S. Phœbadius in Bibliotheca Patrum Lugdunensi tom. 4 pag. 305 ita scribens: Sed non sum nescius, his omnibus discussis, & in lucem intelligentiæ publicæ propositis, antiquissimi sacerdotis & promptæ semper fidei Osii nomen quasi quemdam in nos arietem temperari, quo contradictionis temeritas propulsetur. Respondet S. Phœbadius, nec negans Hosii lapsum nec affirmans. Quod unice ad propositum nostrum spectat, illud est, potuisse eodem modo Arianos Liberii auctoritatem objicere, si ipsis consenserat; aut Semiarianos, si horum placitis assensum præbuerat. At numquam id fecisse leguntur Ariani, numquam Semiariani, quos postea Nicænam fidem sub Liberio professos videbimus. Non attingit lapsum Liberii, sive illum asserendo, sive solum ut objectum memorando, sive secutam post lapsum emendationem referendo, ullus Patrum Græcorum aut Latinorum, qui tanto numero fuerunt post Liberium seculo IV, quinto & sequentibus. Tacent de illo omnes historici alicujus nominis, qui eodem & proxime sequentibus seculis floruerunt, imo Græci etiam posteriores, ut omnia videantur a medii ævi Latinis hausta ex monumentis supposititiis, Arianorumque & Luciferianorum calumniis.

§ X. Examinantur seorsum sententiæ eorum, qui primæ, secundæ aut tertiæ formulæ Sirmiensi Liberium subscripsisse volunt: an subscripserit anathematis 12 concilii Ancyrani?

[Multi volunt, Liberium subscripsisse formulæ primæ Sirmiensi:] Pergo nunc ad examinandas eorum sententias, qui invicem digladiantur de formula Sirmiensi, cui Liberium subscripsisse credunt. Alii enim primæ illum subscripsisse volunt, alii secundæ, alii tertiæ. Si autem ostendero, nullam ex tribus sententiis esse probabilem uti luculenter probaturum me confido, poterit inde studiosus lector legitime inferre, sententiam ipsam de lapsu Liberii non satis probabilem esse; sed ortum duxisse ex calumniis Arianorum & Schismaticorum, quibus credula posteritas fidem habuit. Tillemontius Nota 55 in Arianos fuse exquirit, utrum primæ an secundæ formulæ Sirmiensi Liberius subscripsisse videatur, & statim initio disputationis profitetur, ingentem illius examinis esse difficultatem, & in fine ait, satius forte esse manere in dubio, quam pro alterutra parte aliquid decidere. Vel hinc lector colligat, quam certa sit ipsa subscriptio. Attamen Tillemontius magis propensum se exhibet in primam, quam in secundam, de tertia ne disserens quidem. Baronius ad annum 357 num. 38 eamdem opinionem de subscripta formula prima, contra Photinum composita, amplexus est. Natalis Alexander in Historia ecclesiastica seculi IV dissert. 32 art. 1 pro eadem formula pugnat, quemadmodum & alii plerique, quos enumerare longum esset. Formulam autem illam S. Hilarius recitat, & ut Catholicam exponit in libro de Synodis a num. 38 usque ad 63, ubi ait: Nihil autem mirum videri vobis debet, fratres carissimi, quod tam frequenter exponi fides cœptæ sunt. Nam tantum ecclesiarum Orientalium periculum est, ut rarum sit hujus fidei (quæ qualis sit, vos judicate) aut sacerdotes aut populum inveniri. Male enim per quosdam impietati auctoritas data est: & exsiliis episcoporum, quorum causam non ignoratis, vires auctæ sunt profanorum. Concilium Sirmiense, in quo Photinus damnatus est, conditaque prædicta fidei formula, ex Socrate & Sozomeno recentiores historici passim figunt anno 351 cum Petavio, qui illo anno habitum probat in Annotatis ad S. Epiphanium pag. 317 & sequentibus.

[165] [horum opinio nulla auctoritate aut ratione verisimili fit probabilis:] Jam vero expendamus, quam sit probabile, dictæ formulæ anni 351 subscripsisse Liberium. Primo nullus antiquorum umquam scripsit, illam Liberio ad subscribendum fuisse propositam, aut etiam ulli alteri post Sirmiense concilium anni 351. Secundo rarum erat anno 358 exeunte, dum scribebat Hilarius laudatus, fidei formula ista contentæ sacerdotes aut populum inveniri in Oriente, & non minus rarum in Thracia, ubi exsulabat Liberius. Quis igitur eam anno 357 & 358 Liberio subscribendam porrexisset? Non Demophilus, qui erat Berœæ episcopus, non Valens aut Ursacius, qui usque ad medium annum 358 prævaluerunt apud Constantium: omnes enim illi tres erant Ariani, quorum vires aucta sunt exsiliis episcoporum Catholicorum, & qui apertiores parturiebant impietates, quas in secunda formula Sirmiensi pepererunt. Tertio nec Liberius nec alii episcopi, qui anno 355 in exsilium acti sunt, jubebantur subscribere formulæ Sirmiensi, sed condemnare S. Athanasium. Cur igitur dicemus, postea ad id sollicitatos fuisse, quando alias formulas meditabantur Ariani, & de illa parum erant solliciti? Quare non dubito asserere, subscriptionem illius formulæ asseri a recentioribus sine ullo auctore antiquo, sine ulla ratione idonea, sine ulla verisimilitudine, imo contra omnem verisimilitudinem. Vidit hoc laudatus Petavius pag. 316, etiamsi omnia argumenta nostra non expenderit, ideoque dixit: Hoc vero certissimum est, neque priori illi contra Photinum editæ subscripsisse; &, si ex tribus Sirmiensibus aliquam admiserit, non aliam, quam secundam, cui & Osius assensus est, comprobasse. Recte hæc Petavius, non sustinens, secundæ subscripsisse Liberium, ut aliqui perperam de ipso asserunt; sed excludens certo primam & tertiam, de secunda vero maxime dubitans, ut disertis verbis declarat.

[166] [quod pro ea Tillemontius & Alexander attulerunt] Laudati Tillemontius & Natalis Alexander pro prima formula allegant verba ex Fragmentis S. Hilario ridicule attributis. At ego Oedipum aliquem expeto, ut nosse possit, illane verba ævo S. Hilarii scripta sint, an multis seculis serius. Verba tamen, quæ leguntur Frag. 6 apud Benedictinos pag. 1337, subjungo: Perfidiam autem apud Sirmium descriptam, quam dicit Liberius Catholicam, a Demophilo sibi expositam, hi sunt, qui conscripserunt; Narcissus, Theodorus, Basilius, Eudoxius, Demophilus, Cecropius, Silvanus, Ursacius, Valens, Evagrius, Hyrenius, Exuperius, Terentianus, Bassus, Gaudentius, Macedonius, Marthus, Acticus, Julius, Surinus, Simplicius & Junior … omnes hæretici. Recitatis his verbis, docent, multos ex enumeratis episcopis certo non fuisse auctores secundæ formulæ Sirmiensis, quod verissimum esse lubens agnosco. Verum non æque admisero, quod inde infert Tillemontius, dubitari igitur vix posse, quin dicti episcopi sint auctores primæ formulæ Sirmiensis. Quippe ut legitima esset hæc consecutio, multa prius erant probanda, quorum nihil probavit Tillemontius aut Alexander, nihil umquam probabit ullus eorumdem opinionis patronus, quantum existimo. Negarunt Baronius & Petavius, allegata verba esse S. Hilarii, totamque Fragmentorum farraginem Hilario abjudicavit Baronius; Petavius vero pag. 317 ita loquitur: Sed quidquid de Fragmentis illis sentiendum sit, hæc profecto subscriptio ab Hilarii manu esse non videtur, sed imperiti cujusdam, qui Arianæ sectæ divortia non satis perspexerat. Quapropter non debebat solum mirari Tillemontius responsum Petavii; sed probare primo, Fragmenta illa esse S. Hilarii, ac deinde, illa ipsa verba, quantumcumque a mente S. Hilarii aliena sunt, Hilarii tamen esse. Hoc ne tentare quidem ausus est, uti neque de Epistolis Liberio suppositis; sed ubique mira asserendi confidentia supplere voluit, quod monumentorum, quæ producit, auctoritati deerat. Tertio, ut consecutio esset legitima, probandum erat, enumeratos episcopos omnes anno 351 adfuisse concilio Sirmiensi; vereque dici ab auctore, omnes fuisse hæreticos. Quarto probandum erat, scriptorem illum non errasse in formula, cui subscripserit Liberius; & quinto, eumdem non sumpsisse Epistolam Liberio suppositam pro vera ejusdem Epistola.

[167] Verum ostendamus nos, quam inepte allegata verba S. Hilario tribuantur: [ex Fragmentis, ut vocant, Hilarianis,] nam de omnibus Fragmentis idem antea probatum est. Explicat S. Hilarius totam formulam Sirmiensem ut Catholicam, fatente Tillemontio, in libro de Synodis, exarato paulo post reditum Liberii. Quomodo igitur post tres quatuorve annos eadem confessio vocari ab eodem potuit perfidia Ariana? Tribusne aut quatuor annis sine ulla mutatione ex Catholica facta est Ariana? Ferretne hominem, si quis pro Liberio substitueret Hilarium ipsum, atque in Annotatis ad librum ipsius de Synodis ita loqueretur? Hæc est perfidia Ariana. Et: Perfidiam autem apud Sirmium descriptam, quam dicit Hilarius Catholicam &c. Nullus dubitabit, quin injuriam inferret S. Hilario, qui annotationem ejusmodi libro illius subjiceret, & vel maxime si ea de causa S. Hilarium traduceret ut prævaricatorem. Quo igitur judicio illa verba S. Hilario tribuantur, mihi quis explicet velim. Lieuitne Hilario reprehendere in Liberio, quod ipse multo cumulatius fecit? Nam formulam illam non solum late exponit ut Catholicam, sed multis etiam elogiis prosequitur. Præterea Hilarius omnes recensitos episcopos non dixisset hæreticos. Etenim Semiarianos in libro de Synodis ubique tractat ut fratres, eosque num. 88 sic alloquitur: Date veniam, fratres, quam frequenter poposci. Ariani non estis: cur negando homousion censemini Ariani?

[168] Eadem erat mens S. Athanasii in suo de Synodis libro, [plane ineptum est & nullum.] in quo num. 41 ita loquitur: Viros autem, qui alia quidem omnia Nicææ scripta recipiunt, de solo autem Consubstantialis vocabulo ambigunt, non ut inimicos spectari par est. Neque enim velut Ariomanitas, aut Patrum adversarios, homines aggredimur; sed disputamus veluti fratres cum fratribus, qui eadem, qua nos, sunt sententia, solo nomine in controversiam adducto. Cum enim confiteantur, ex substantia Patris, & non ex alia substantia esse Filium, nec creaturam vel opificium illum esse; sed genuinam naturalemque prolem, & ab æterno una cum Patre Verbum & Sapientiam existere, non longe absunt a recipienda Consubstantialis voce. Talis est Basilius Ancyræ, qui de fide scripsit. Atqui hic ipse Basilius Ancyranus est inter episcopos enumeratos, uti & Silvanus Tarsensis, magna deinde amicitia cum S. Basilio Magno conjunctus, qui si aliquando inter Semiarianos fuit, postea certo fuit Catholicus, talisque defunctus est. Fuerunt verisimiliter & plures inter illos aut Semiariani tantum aut etiam Catholici, quos S. Hilarius hæreticos non vocasset; sed imperitus librarius, qui ea annotata post aliquot forte secula composuit, non satis noverat, quomodo Semiariani a Patribus fuerint tractati, antequam multi ex illis in Macedonianam hæresim inciderunt. Quare, quamdiu illam solum auctoritatem afferent adversarii, eodem mihi erunt loco, acsi nullam attulissent. Nam prima illius hominis imperitia fuit, fictitiam Liberii epistolam pro vera adoptare; altera, enumerare multos episcopos, quos non satis noverat, & audacter hæreticos omnes pronuntiare. Tertia, temere divinare, qua de formula in fictitia Epistola ageretur. Temeritas vero tanta hominis fuit, ne dicam phrenesis, ut Liberio Catholice defuncto, quem Patres elogiis celebrant, quem Fasti sacri commemorant, cujus sanctitatem Ambrosius testatur, tribus vicibus anathema dicat. Nisi hæc furiosi hominis magis sint, quam sani, nescio ego, quid sit furere.

[169] [Qui Liberium volunt secundæ subscripsisse, ex Sozomeno,] Transeamus ad illos, qui secundam formulam Sirmiensem, quæ certo hæretica est, a Liberio receptam volunt. Pro hac opinione Tillemontius primum ponit Blondellum heterodoxum, eique perperam adjungit Petavium, cum hic pag. 316 aperte declaret, se non disputare, an alicui formulæ subscripserit, diserteque dicat, fieri potuisse, ut hæreticæ pravitati nequaquam subscripserit; hæretici vero comprobatam ab illo hæresim falso jactaverint. Hoc revera factum esse, auctor est Sozomenus num. 159 laudatus. Tillemontius præterea observat, tempus, quo Liberius subscripsit, favere secundæ. At contrarium verius est, nisi solum dicere voluerit, tempus minus repugnare secundæ, quam primæ, quod facile admisero. Composita est secunda formula Sirmiensis anno 357, verisimiliter mense Augusto vel Septembri. Liberius vero Romam remissus est anno 358. Cum autem Hosius post receptam illam formulam remissus sit in Hispaniam, dubitare non possumus, quin similiter remissus fuisset Romam Liberius, simul atque eamdem impietatem recepisset, cum Romanis reditum Liberii Constantius promisisset. At quod Liberius non fecerat, id eum fecisse, falsis rumoribus divulgaverunt Eudoxius aliique Ariani in Oriente, ut affirmat Sozomenus. Verum autem esse hoc Sozomeni testimonium, satis ostendit mendax Philostorgius, qui lib. 4 cap. 3 Hosium & Liberium simul facit subscribentes. Examinemus igitur, an Sozomeno, subscriptionem secundæ formulæ disertis verbis neganti, & Arianos mendacis calumniæ reos agenti, alios testes aggregare possimus.

[170] [S. Hilario, S. Phœbadio,] S. Hilarius in libro de Synodis non modo frequenter dicit, Hosium secundam formulam Sirmiensem recepisse, nulla uspiam facta mentione de Liberio, sed etiam num. 87 clare insinuat, solum ex iis, qui Ariani non erant, fuisse Hosium, qui formulam istam receperat, sive qui consenserat, ut non solum vox ὁμοούσιος consubstantialis, sed etiam ὁμοιοούσιος similis substantiæ de Filio Dei omitteretur, quod primum in illa formula tentatum est ab Arianis. Disserens enim contra Semiarianos, probansque, ob perversam expositionem quorumdam non esse omittendam vocem Consubstantialis, quia similia argumenta etiam proferri possent contra vocem Similis substantiæ, ita loquitur: Oro vos, ne quisquam alius ex his præter senem Osium, & ipsum illum nimium sui sepulcri amantem, reperiatur, qui tacendum existimet de utroque. Hæc, inquam, verba insinuant, præter Arianos solum fuisse Hosium, eumque nimio redeundi in patriam amore inductum, qui & ὁμοούσιον & ὁμοιοούσιον omittendum decreverit, prout fiebat in dicta formula. Hinc Ariani solius Hosii auctoritatem Catholicis objiciebant, non Liberii Romani Pontificis (quæ certe non exigui ponderis fuisset) ut intelligimus ex S. Phœbadii contra Arianos Opusculo jam laudato. Respondet S. Phœbadius: Non potest ejus auctoritate præscribi, quia aut nunc errat, aut semper erravit… Nam si nonaginta fere annis male credidit, post nonaginta illum recte sentire non credam. Qui hæc objiciebant de Hosio, tacuissentne de Liberio, si hic eamdem admisisset formulam? Credant hoc, qui alia non pauca, quantumvis incredibilia, de Liberio crediderunt; at mihi prorsus incredibile hoc ipsum videtur.

[171] Si non sufficit SS. Hilarii & Phœbadii, qui omnium primi post lapsum Hosii, [aliisque pluribus refutantur.] & eo verisimiliter vivente scripserunt, allegata auctoritas, ad dere possumus Socratem & Sozomenum, utrumque de lapsu Hosii consentientem, contraria vero narrantem de Liberio. S. Epiphanius similiter Hær. 86 num. 14 affirmat de Hosii lapsu mire triumphasse Arianos, quos tamen fraudis arguit his verbis: Quo nomine Ecclesiam condemnare se posse putarunt (Ariani) iis litteris, quas ab venerabili episcopo Hosio per fraudem abstulerunt, in quibus dissimilis essentia legitur. Si tanti triumphi materia erat consensus Hosii, forte fraudulenter obtentus, & ex parte fictitius, quos non cecinissent Ariani triumphos, si tantumdem dicere potuissent de Romano Pontifice? Tentarunt id quidem per calumniam; sed maledicorum ora cito fuerunt obturata, ut colligitur ex silentio mox secuto. Sulpicius Severus lib. 2 cap. 40 refert opinionem vulgatam de lapsu Hosii, & vix credit ob priorem constantiam, nisi, inquit, fatiscente ævo (etenim major centenario fuit, ut S. Hilarius in Epistolis refert) deliraverit. At rursum ne verbum quidem de lapsu Liberii, cujus reditum attribuit turbis Romæ excitatis. Nimirum legerat quidem Sulpicius Epistolas S. Hilarii; at non viderat Fragmenta Hilariana, quorum inordinata congeries obstare non potuit, quo minus novum S. Hilario Opus procuderetur, in quo & ipse Liberius lapsum suum fateretur, in quo & perfidiam Arianam diceretur approbasse, in quo demum & S. Hilarius anathema ipsi infligeret. Hoc, inquam, Opus S. Hilarii non viderat Sulpicius: neque sane mirum, cum ante ducentos annos necdum exstaret. Quare non est opus plura respondere ad Annotata ignoti hominis, qui, nisi forte sit schismaticus Luciferianus, eo videtur vixisse tempore, quo sententia de lapsu Liberii invaluerat.

[172] Pagius ad annum 357 num. 12 novam ex Valesio dedit fidei formulam, [Refutantur, qui dicunt Liberium tertiæ subscripsisse.] cui Liberius subscripserit, eamque vocat tertiam Sirmiensem. Verum varia ibi confundunt Pagius & Valesius in Annotatis ad Sozomenum lib. 4 cap. 15. Uterque vult, in conventu Sirmiensi anni 358, in quo fuerant legati concilii Ancyrani, nimirum Basilius Ancyranus, Eustathius Sebastenus, & Eleusius Cyzicenus, compositam fuisse fidei formulam, quam receperit Liberius. Uterque adjungit, hanc videri fidei formulam, quam Hilarius vocat perfidiam ab Arianis conscriptam. Miseret sane me doctorum alias virorum, cum tantas nugas tam confidenter ab iis prolatas video. Nam si paululum attendissent ad auctores formulæ, quos personatus Hilarius in Fragmentis recenset, (nomina dedi num. 166) & cum iis contulissent episcopos, qui fuerunt in Sirmiensi conventu anni 358, ex viginti duobus, quos auctor Fragmenti illius formulæ statuit, tres tantum invenissent, nimirum Basilium Ancyranum, Valentem & Ursacium. Nullus alius ex viginti duobus isti conventui videtur interfuisse, & certe non aderat Eudoxius Antiochenus, ut clarum est ex Sozomeno cap. 13 & 14. Verum, ut alia omittam, in illo conventu, certe anno 358, non est composita nova aliqua fidei formula, ut satis liquet ex libro de Synodis, in quo S. Hilarius gesta illius paucorum episcoporum conventus fuse explicat. Tertia formula Sirmiensis composita est anno sequenti 359, ut docet S. Athanasius in suo de Synodis libro, ubi eam recitat num. 8 sub hoc titulo: Edita est Catholica fides, præsente Domino nostro piissimo & victoriis eximio imperatore Constantio augusto, æterno, venerando, sub consulatu Flaviorum Eusebii & Hypatii clarissimorum, Sirmii undecimo Calendas Junias; id est, XXII Maii anni 359. At Liberius jam anno præcedente Romam erat reversus. Nullam autem fuisse mediam inter illam & secundam Sirmiensem, colligitur ex eodem S. Athanasii libro, in quo numerat omnes Arianorum formulas, & post secundam Sirmiensem, num. 29 recitatam, mox num. 29 pergit ad jam dictam. Huic igitur formulæ non subscripsit Liberius, utpote post reditum ejus compositæ; nec probabile est, ulli ex tribus eum subscripsisse.

[173] [Exponuntur gesta anno 358 in conventu Sirmiensi,] Quæret modo nonnemo, quid actum sit in Sirmiensi conventu anni 358. Respondeo, conventum illum fuisse habitum ad preces legatorum concilii Ancyrani, eodem anno habiti, in quo reprobata erat secunda formula Sirmiensis. Agebatur igitur apud Constantium per Basilium, Eustathium & Eleusium episcopos, ut illi ipsi, qui præcipui impiæ formulæ erant auctores, nimirum Valens, Ursacius & Germinius, subscribere cogerentur anathematismis contra illam Ancyræ compositis, atque ita damnare impietatem apertam, quam ipsi protulerant. Manifesta hæc sunt ex libro de Synodis, quem S. Hilarius ad episcopos Galliæ, qui eamdem formulam damnaverant, paulo post conscripsit. Nam num. 2 Gallis gratulatur ob damnatam ab ipsis formulam Sirmiensem. Et mox num. 3 ait, eorum exemplo idem fecisse Orientales, non tamen nova condita fidei formula, sed quibusdam sententiarum suarum decretis. Verumtamen distinguendum est inter ea, quæ Sirmii facta sunt per legatos, & gesta ipsa concilii Ancyrani. Hæc S. Hilarius ibidem facta dicit non sine aliquo aurium scandalo & piæ sollicitudinis offensione. Quæ vero Sirmii per legatos facta erant, omni reprehensione carere, dicit Hilarius verbis mox dandis. Nimirum ex pluribus anathematismis Ancyræ conditis, quorum ultimus abrogabat vocem Consubstantialis de Filio Dei, quod merito improbavit S. Hilarius, duodecim tantum a legatis Sirmium portati sunt, ut omnium subscriptione roborarentur, omisso articulo de voce Consubstantialis abroganda cum aliis nonnullis.

[274] [in quo solum duodecim ex anathematismis Ancyranis recepti sunt,] Duodecim autem anathematismos, quos legati Ancyrani Sirmium tulerunt, recitat & explicat S. Hilarius a num. 12 usque ad 27, ubi subjungit: Percurrimus, carissimi fratres, omnes Orientalium episcoporum editas fidei definitiones, quas contra emergentem proxime hæresim, congregata intra se synodo condiderunt. Et paulo post: Et hæc quidem, fratres carissimi, omnis, quæ edita est, fidei doctrina, per paucos juxta universitatis modum Orientales, sub his ipsis prope diebus, quibus vos ingestam hæresim (in secunda nimirum formula Sirmiensi) respuistis. Non dicit, omnem hanc esse doctrinam, quæ concepta erat Ancyræ, sed omnem, quæ edita erat Sirmii, ideoque editas, & quæ edita est, sollicite adjungit. Nam luculenter sub finem Operis insinuat, non ignota sibi fuisse gesta Ancyrana, eaque non æque fuisse irreprehensibilia, quam quæ Sirmii erant facta per legatos concilii. Legatos alloquens num. 90 de his ita scribit S. Hilarius: Vereor enim, fratres, Orientis hæreses, in tempora singula pullulantes: & quid vereri me dicam? jam & legi. Nihil quidem in his, quæ vos de Orientalium quorumdam assensu, susceptæ legationis ministri subscribenda Sirmium detulistis, nihil suspicionis relictum est. Sed habuerunt ab exordio nonnihilum offensionis, quæ credo vos, sanctissimi viri, Basili & Eustathi & Eleusi, ne quid scandali afferretur, abolenda tacuisse. Quæ si recte scripta sunt, taceri non debuerunt. Si autem, quia non recte scripta sunt, nunc tacentur; cavendum est, ne aliquando dicantur. Parcens enim adhuc de his nihil dico: tamen mecum recognoscitis, quod non ita omnis conscripta apud Ancyram fides se habebat. Non famæ fabulam loquor: litterarum fidem teneo, non a laïcis sumptam, sed ab episcopis datam. Itaque clarum est, S. Hilarium distinxisse inter decreta Ancyrana, quæ non omnia probat; & istorum partem Sirmii receptam, sive 12 anathematismos.

[175] Hi autem non continent plenam fidei formulam, ut inspicienti patebit, [nec ulla ibi condita est fidei formula.] sed condemnationem hæreticarum aliquot opinionum, & illarum maxime, quæ contentæ erant secunda formula Sirmiensi. Perperam igitur Valesius & Pagius asserunt, in conventu Sirmiensi anni 358 tertiam conditam esse formulam Sirmiensem; & magis etiam negligenter adjungunt, hanc videri formulam, quam S. Hilarius vocaverit perfidiam Arianam. Ferrea plane sunt verba Valesii, & homine erudito indigna: Hæc est, opinor, formula, quam Hilarius in Fragmentis vocat, Perfidiam ab Arianis conscriptam, & quam Liberius Catholicam vocat, & a Demophilo sibi oblatam suscepisse se dicit in Epistola ad Orientales. Ob quod factum Hilarius ter anathema dicit Liberio. Dicit S. Hilarius nihil suspicionis relictum esse in iis, quæ anno 358 Sirmii subscripta sunt. At si credimus divinanti Valesio, ea in Fragmentis vocat perfidiam ab Arianis conscriptam. Attulerunt ea Sirmium & subscribenda curarunt Basilius, Eustathius & Euleusius episcopi. At Valesius, qui vult Liberium in illo conventu subscripsisse, divinat, eam esse formulam Liberio a Demophilo traditam, licet Demophilus eo tempore Sirmii non fuerit. Ob hujus formulæ subscriptionem Hilarius ter anathema dixit Liberio, si credimus Valesio. At Hilarius cum illis ipsis legatis, qui omnium tunc gestorum auctores fuerunt, ut cum fratribus disserit, gestaque ab illis Sirmii multis laudibus prosequitur. Quare conjecturæ tales non minus honori S. Hilarii, quam Liberii, contrariæ sunt, omnique probabilitate carent. Verum viderunt Valesius & Pagius, nec primæ nec secundæ Sirmiensis formulæ subscriptionem Liberio probabiliter attribui, eaque occasione tertiam Valesius effinxit formulam Sirmiensem ante illam, quæ revera tertia est, sed certo post Liberii reditum condita.

[176] Deceperunt Valesium verba Sozomeni, quæ non videtur contulisse cum libro S. Hilarii de Synodis; [Etsi Sozomenus dixit, illi conventui adfuisse Liberium,] secundum hunc enim exponi Sozomenus debet, aut, si nequit, erroris argui. Credidit Sozomenus, Liberium conventui Sirmiensi interfuisse cum quatuor episcopis Africanis. At nec de Liberio, nec de Africanis illis episcopis ulla est mentio apud Hilarium, aut ullum alium, ut malim credere, errasse Sozomenum, præsertim cum & alios errores eidem relationi inserat, quam id illi soli notum fuisse. Audiamus tamen totum Sozomeni contextum lib. 4 cap. 15. Haud multo post, inquit, imperator ab Urbe Roma Sirmium reversus, cum Occidentales episcopi legationem ad ipsum misissent, Liberium Berœa ad se accersivit. Cumque adessent legati episcoporum Orientis, convocatis sacerdotibus, qui in comitatu erant, Liberium cœpit compellere, ut Filium Patri non esse consubstantialem profiteretur. Instabant autem & imperatorem ad hoc impellebant Basilius, Eustathius & Eleusius, qui præcipua apud ipsum auctoritate pollebant. Qui cum ea, quæ contra Paulum Samosatensem, & contra Photinum episcopum Sirmii decreta fuerant, ac præterea fidei formulam in dedicatione Antiochensis basilicæ editam, in unum tunc libellum, (sive scriptum, Græce γραφὴν) conjecissent, perinde quasi quidam sub obtentu vocabuli Consubstantialis, proriam hæresim stabilire conarentur, effecerunt, ut Liberius, & Athanasius, Alexander, Severianus & Crescens, Africæ episcopi, ei formulæ (Græce solum est ei, id est, libello aut scripto, de quo fuerat locutus) consentirent. Consenserunt pariter Ursacius & Germinius episcopus Sirmii, & Valens Mursæ, & quotquot ex Orientis partibus aderant episcopi. Sed & confessionem a Liberio vicissim susceperunt, qua eos, qui Filium secundum substantiam & per omnia Patri similem non esse assererent, alienos ab Ecclesia pronuntiabat. Hactenus Sozomenus, cujus pleraque asserta videntur ignota fuisse S. Hilario, qui de gestis in illo conventu Sirmiensi optime fuit instructus.

[177] [hoc tamen probabile non fit, quia S. Hilarius] Primo S. Hilarius nullos in illo conventu episcopos nominat præter tres legatos concilii Ancyrani Basilium, Eustathium & Eleusium; ac tres similiter Arianos, qui passim aderant imperatori, Ursacium, Valentem & Germinium. Hi coacti sunt per duodecim anathematismos damnare secundam formulam Sirmiensem. Tres priores eadem cum Catholicis de Divinitate Filii Dei credidisse sed vocem Consubstantialis omitti voluisse, quia ea abusi erant Paulus Samosatenus, Photinus, eorumque sectatores, variis locis declarat Hilarius. Eosdem ubique actores facit contra auctores secundæ formulæ Sirmiensis; atque omnem damnatæ formulæ gloriam iisdem attribuit. Illos vero, qui coacti erant subscribere, nominat Ursacium, Valentem & Germinium, quos innuit præcipuos fuisse impiæ formulæ auctores, licet eam non fuissent ausi per se promulgare, sed id fecissent per imperatorem, ut ait num. 78. Nullibi vero innuit, ullum alium Sirmii subscripsisse, aut omnino ullum alium episcopum Sirmii fuisse, dum illa agebantur. Nam Hosium & Potamium nominat quidem inter auctores impiæ formulæ, sed non ut præsentes, dum illa fuit damnata. De tribus vero aliis num. 81 ita meminit, alloquens legatos Ancyrani concilii: Epistolam, quam a vobis de Homousii & de Homœusii expositione apud Sirmium Valens & Ursacius & Germinius poposcerunt, legi. Intelligo in quibusdam non minus circumspectam esse, quam liberam. Et ipsa Homousii & Homœusii demonstratio nihil reliquit difficultatis. Et quidem de Homœusio, quod est similis essentiæ, commune judicium est. Soli tres illi dicuntur expositionem petiisse legatorum, quo verisimile fit, cum solis illis apud imperatorem egisse legatos, præsertim cum legati illi propositum sibi non haberent contra Catholicos agere, sed contra hæreticos & hæreticæ formulæ auctores. Ideo variis locis testatur Hilarius, coactos esse hæreticos damnare, qua ipsi fecerant, tres jam memoratos insinuans.

[178] Num. 3 asserit, ad professionem ignorantiæ errorisque compulsos, ut ipsi rursum subscribendo damnarent, [gesta ibidem fuse exponit nec ullibi de Liberio] quod fecerant. Rursum num. 27 post expositos anathematismos de legatis ait: Et eos, qui hanc apud Sirmium conscripserant, ignorationem confitentes, ad subscriptionem decretorum talium coëgerunt. Deinde num. 63, postquam perstrinxerat Hosium, secundæ formulæ cum Arianis professorem, de his iterum subjungit: Hinc illud est, ut ad professionem subscribendæ fidei aliqui eorum, qui ante aliud scripserant, cogerentur. Nec queror de patientissimis viris Orientalibus episcopis (Basilio, Eustathio & Eleusio,) quibus suffecit post blasphemiæ voluntatem coactæ * saltem fidei professio: gratulandum enim videtur in tanta blasphemantium episcoporum hæretica pertinacia aliquem ex his suscipi pœnitentem. Postea sermonem dirigens ad legatos Ancyrani concilii, num. 79 docet, non esse fidendum Arianis, qui subscripserant: Fallunt enim, inquit, quantum & vereor, & mihi videtur, fratres carissimi, fallunt, quia semper fefellerunt: & illa ipsa præsens nunc subscriptio non caret falsitate. Excusant enim se idcirco Homousion & Homœusion taceri voluisse, quia unum atque idem significari verbo utroque existimarent. Ubi vero contra mendacem illam excusationem pluribus disseruerat, subjungit: Non queror admodum de venia, quam dedistis: religiosum est Deo sua reservare, & ignorationis error humanus est. Sed ignoscant jam mihi duo episcopi Valens & Ursacius, quod eos pro ætate atque exercitatione sua ignorasse non credo. Et difficillimum est, ne mentiri existimentur, qui se in alio negotio non possunt nisi mendacio purgare. Non jungit hic Germinium, quod junior esset, & sic magis errori obnoxius, & necdum convictus de mendaciis, uti convicti erant Valens & Ursacius de mendaciis, contra S. Athanasium sparsis.

[179] Allegata omnia insinuant, unice in illo conventu Sirmiensi actum fuisse contra auctores impiæ formulæ, [meminit, aut de legatis Occidentalium. Sozomenus igitur,] nec ullam ibi tractatam fuisse controversiam inter Catholicos & Semiarianos. Quare falsum est, Liberium ibi sollicitatum fuisse, ut Filium Patri non esse consubstantialem profiteretur. Nam anathematismum contra vocem Consubstantialis Ancyræfactum absciderunt ipsi legati, ut insinuat Hilarius verbis num. 174 datis, idque certissimum fit ex 12 anathematismis ab Hilario recitatis, inter quos ille non reperitur. Vocem illam quidem omiserunt in suis anathematismis, qui non sunt integra fidei professio, sed solum hæresis condemnatio; at nullibi in iis dixerunt, omittendam esse vocem Consubstantialis in plena fidei formula. Quod vero ait Sozomenus, in unum libellum sive scriptum conjectas fuisse duas formulas, nimirum Sirmiensem primam contra Photinum & Antiochensem; non alio modo vere exponi potest, quam dicendo anathematismos, quos ferebant subscribendos legati, dictis fidei formulis fuisse conformes, & ex contentis in illis concinnatos. Hinc S. Hilarius in libro de Synodis duas quoque illas formulas exponit, Antiochensem num. 29 & sequentibus, Sirmiensem a num. 38 usque ad 63, non quia illæ tunc Sirmii instauratæ erant, sed ut episcopi Galli ex pluribus fidei formulis clarius perspicerent, qualis tum esset Orientalium de fide sententia. Nam num. 28, data expositione anathematismorum eo tempore conditorum, cum vellet & formulas olim compositas exponere, hanc præmittit rationem: Sed jam superioribus, diversisque temporibus, multis his causis postulantibus, fides alias necesse fuerit conscribi, quæ quales sint, ex ipsis intelligetur. Omnibus enim, quæ ab iis gesta sunt, cognitis, facilius tum & plenius earum rerum, de quibus inter nos quæstio est, absolutionem religiosam & unitati congruam afferemus. Similes affert rationes num. 33 & 37, ad alias rursum formulas exponendas accedens. At nullibi insinuat, eas rursum anno 358 ad subscriptionem fuisse propositas, ut procul dubio erraverit Sozomenus, si id voluerit, ut verba præferunt.

[180] [qui aperte ibi in multis errat, variaque confundit,] Errat certe Sozomenus in eo, quod ait, sollicitatum fuisse Liberium, ut Filium Patri non esse consubstantialem profiteretur. Errat rursum, si intelligatur, ut verba habent, novam ibi ex præcedentibus compositam fuisse fidei formulam. Errat tertio in tempore, cum dicit: Haud multo post imperator ab Urbe Roma Sirmium reversus &c. Nam hæc verba insinuant, gesta illa fuisse Sirmii, simul atque Constantius Roma reversus erat Sirmium. At constat, reversum esse anno 357, ibique transegisse hiemem sequentem. Illa vero, quæ Sirmii gesta sunt, per legatos concilii Ancyrani, non contigerunt ante Junium anni 358; ut non hic episcoporum conventus, sed ille, in quo secundam formulam Sirmiensem acceptavit Hosius, figendus sit tempore per Sozomenum designato. Quarto errat Sozomenus, dum conventui anni 358 adjungit Occidentalium episcoporum legatos, & his quidem deinde rei peractæ honorem attribuit his verbis: His per Occidentalium legatos [recte] confectis, imperator Romam redeundi potestatem Liberio concessit. At in conventu de quo agimus, nihil apud Hilarium attribuitur Occidentalium legatis, nec ulli Occidentalium legati interfuisse videntur. Quare, si qui Occidentalium, & maxime Romanorum, legati anno 358 venerint Sirmium ad Constantium, ut reditum Liberii flagitarent, eaque occasione Liberius fuerit Sirmium vocatus, confuderit Sozomenus gesta legatorum Occidentalium cum gestis legatorum concilii Ancyrani: hocque verisimillimum est, cum tota ipsius relatio sit plena confusionis. Quinto verisimiliter errat, dum episcopis congregatis attribuit Epistolam, quæ ipsius Constantii nomine ad Romanos videtur data, dum redibat Liberius. Sexto errat, dum insinuat, Romanam Ecclesiam a Liberio simul & Felice fuisse administratam aliquo tempore.

[181] [in eo similiter erraverit, remissusque fuerit Liberius ob preces Romanorum,] Ex tot igitur erroribus non immerito infero, fidem quoque non mereri Sozomenum in iis, quæ de præsentia Liberii in illo conventu, gestisque ejus ibidem solus affirmat. Solum enim silentium S. Hilarii, de conventu illo Sirmiensi tam prolixe agentis, aliorumque omnium scriptorum de præsentia Liberii & legatorum Occidentalium facit, ut longe probabilius sit & verisimilius, Liberium ibidem tunc non fuisse, sed ante Romam fuisse reversum. Si qui vero legati Occidentalium episcoporum, ut satis fit verisimile ex studio Romanorum pro Liberio, anno 358 ad Constantium venerint, ut reditum Liberii postularent; hi allegare potuerunt incensa Romanorum studia, & sic impetrare, quod petebant. Nam ut probavi § 7, plerique scriptores non allegant aliam remissi Liberii causam, quam preces & turbas Romanorum, reditum ipsius enixe flagitantium. Neque hic dicat aliquis, verisimile non esse, remissum fuisse a Constantio Liberium, antequam consentiret. Nam minorem ob causam postea ad ecclesiam suam remissus est S. Hilarius. Uterque in exsilium missus est ob recusatam S. Athanasii condemnationem, non ob detrectatam subscriptionem alicujus formulæ. Fervor autem ille Arianorum, damnationem S. Athanasii omnium subscriptione firmare cupientium, videtur remisisse, postquam ille circa Pascha anni 356 Alexandria profugerat, & latebras captabat. Hinc minime mirandum est, Constantium pro sua inconstantia tandem acquievisse precibus Romanorum, & in reditum Liberii consensisse.

[Annotata]

* ferte coacta

§ XI. Concilii Ariminensis infelix exitus: Liberius ei se opponens latuisse dicitur: non fuit ei tum Pontifex substitutus Felix.

[Concilium Ariminense anno 359 habitum,] Ab anno 358, quo remissus Romam fuit Liberius, Constantius imperator novum congregare voluit concilium generale episcoporum Orientis & Occidentis, ut liquet ex S. Hilario, S. Athanasio & Historicis, qui initio sequentis seculi floruerunt. S. Athanasius in libro de Synodis num. 1 Arianos hujus concilii facit auctores, aitque primo decretum fuisse, concilium illud Nicææ in Bithynia habere. Sed, inquit, secunda prodiit jussio, ut Occidentales episcopi Ariminum in Italia convenirent, Orientales vero Seleuciæ, quæ Aspera dicitur, in Isauria convocarentur. Obtentus autem hujusmodi conventus erat, ut de fide in Dominum nostrum Jesum Christum (ut jactitabant) ageretur. Curarant scilicet eam spargere famam, ex Pannonia quidem Ursacius, Valens, & Germinius quidam: ex Syria vero Acacius, Eudoxius & Patrophilus, urbis, quæ ex Scythis nomen sortita est, episcopus. Mitto alias urbes, quæ nominatæ pro concilio fuerunt, antequam Ariminum pro Occidentalibus, Seleucia pro Orientalibus fuisset electa. Nam Arimini tandem & Seleuciæ anno 359 concilia illa habita sunt. Laudatus Athanasius num. 8 de Ariminensi concilio dicit; Ubi plures quadringentis episcopi reperti sunt. Non adfuit tamen S. Liberius, sive rogatus non fuerit, sive noluerit venire. Si non sit jussus ab imperatore concilium adire, ut magis verisimile est; hoc ipsum insinuat, non desiderasse Arianos, qui rursum prævalebant apud Constantium, ut Liberius ipse concilio interesset, quod invincibilem ejus fortitudinem fuissent experti.

[183] Ad propositum nostrum non spectat Ariminensis concilii gesta enarrare, [in quo tandem admissa fidei formula favens Arianis; ei Liberius non consensit.] cum nullam in iis partem habuerit Liberius. Satis sit generatim dixisse, ab episcopis Catholicis, qui numero longe superiores erant, initio fidem Catholicam Nicænumque concilium confirmatum, Arianos vero damnatos. Verum tam bene cœpta turpi fine fœdarunt: nam passi sunt, ut nomen substantiæ sive usiæ aboleretur, doloque Arianorum decepti, fidei confessionem Arianæ hæresi faventem admiserunt. Hinc de Ariminensi concilio dicit S. Hieronymus libro contra Luciferianos: Tunc usiæ nomen abolitum est: tunc Nicænæ fidei damnatio conclamata est. Ingemuit totus orbis, & Arianum se esse miratus est. Mirati nimirum sunt ipsi episcopi, qui dolos & captiosas Arianorum dictiones non satis perceperant, quando Ariani suas cœperunt jactitare palmas. Hoc tamen certum est, multos etiam succubuisse defectu constantiæ, quod nimis desiderarent ad sedes suas redire. De concilio Seleuciensi nihil dico, nisi plerosque, qui illic fuerunt, postea etiam coactos decretis Ariminensibus subscribere. Liberius tamen, qui præsens non fuit, numquam Ariminensi concilio consensit, ut scribit ejus successor S. Damasus cum concilio Romano nonaginta episcoporum in Epistola, relata apud Theodoretum lib. 2 cap. 22, ubi ita loquitur: Neque enim præjudicium aliquod nasci potuit ex numero eorum, qui apud Ariminum convenerunt, cum constet, neque Romanum episcopum, cujus ante omnes fuit expetenda sententia, neque Vincentium (Capuanum,) qui tot annos sacerdotium inlibate servavit, neque alios, hujusmodi statutis consensum aliquem commodasse.

[184] [Aliqui volunt, Liberium ideo rursus Urbe expulsum, quod minus est verisimile,] Eminentissimus Baronius ad annum 359 num. 36 & 37 observat, exsilium Liberii non recte a Socrate & Rufino ad hoc referri tempus. Existimat tamen, Liberium Urbe iterum expulsum fuisse, & in suburbanis cœmeteriis habitasse. Res certe de se verisimilis est, cum voluerit Constantius, ut omnes Ariminensium prævaricationi consentirent, idque facere detrectaverit Liberius : nisi forte Constantius Liberium rursus Urbe expellere ausus non sit Romanorum metu, ut mihi non minus fit verisimile ex nupera, eaque utcumque coacta, ipsius in Sedem restitutione. Si enim Romanis Liberium anno 358 ob preces seditionesque reddidit, ut vidimus § 7, si Felicem contra mandatum suum expellentibus non restitit, sed consensit, ut eo loco probavimus, in hisce adjunctis parum fit verisimile, Constantium nova Liberii expulsione Romanos iterum exacerbare voluisse. Quare, cum omnes fere antiqui scriptores de secunda Liberii expulsione taceant, & Rufinus Socratesque solum in tempore erraverint, non ausim certo affirmare, Liberium iterum hoc tempore fuisse expulsum. Sozomenus quidem lib. 4 cap. 19 aliquid ex aliorum sententia refert de expulso iterum ex Urbe Liberio, ubi aiunt, Constantium Valenti aliisque episcopis Arianis permisisse, ut Occidentalium partium ecclesias pro arbitrio suo ordinarent, & formulam fidei Arimini perlectam promulgarent; eos vero, qui formulæ illi subscribere renuissent, ecclesiis ejicerent, & in eorum locum alios constituerent: istos vero hic licentiam nactos, adhibita vi compulisse episcopos, ut fidei illi subscriberent; eos autem, qui resisterent, ecclesiis suis exturbasse, ac primum omnium Liberium episcopum urbis Romæ. Verum hæc similiter referuntur a Socrate lib. 2 cap. 37, cujus opinionem ibi exprimit Sozomenus, non suam. Cum autem utroque loco episcopi Ariminenses dicantur ad sedes suas discessisse, rupto concilio & invito imperatore, quod plane falsum est, reliqua etiam non videntur pro certis admittenda.

[185] [forte ob persecutionem latebras captaverit. Dicitur enim habitasse in cœmeteriis,] Attamen cum ex Socrate non solum & Sozomeno, sed etiam ex Rufino lib. 10 cap. 21 & Theodoreto lib 2 cap. 22 abunde colligatur, magnam fuisse persecutionem; cumque in Actis Liberii, & in Catalogis Romanorum Pontificum dicatur Liberius aliquando habitasse in cœmeteriis suburbanis, alterutrum dicendum videtur, aut coactum Urbe excedere Liberium, aut ultro latebras quæsivisse, ne, ut ante factum erat, improviso ab Urbe avelleretur. Ceterum, inquit Baronius num. 37, in hac ultima Liberii exturbatione (aut recessu) neminem reperimus in locum ejus substitutum fuisse episcopum, sed ab ipso Liberio Damasum presbyterum vicarium esse relictum, quem a Felicis partibus stantem (ut demonstratum est) illo defuncto, Liberius una cum reliquis, concordia inita, cum muneribus & honoribus recepit in clerum. Hæc quidem habent veterrima illa, antiquitate corrosa, in multis depravata, atque admixtione & additione aliqua labefactata Liberii Papæ Acta: ex quibus illud saltem non obscure significatur, Liberium exturbatum ab Urbe habitasse in cœmeteriis suburbanis, Novellæ & Ostriano nuncupatis: quem ibi positum Damasus & alii ex clero Romano convenire solerent. Acta illa vetusta, quæ hic laudat Baronius, edita sunt a Coustantio in Appendice ad Epistolas Romanorum Pontificum col. 89 & sequentibus, ibique Liberius num. 2 dicitur extra civitatem habitare jussus a Constantio. Et additur: Habitabat autem ab Urbe Roma milliario III, quasi exsul in cymiterio Noëllæ via Salaria. Tum num. 3 dicitur Damasum presbyterum constituisse vicarium suum; sed non dicitur Damasus partes Felicis umquam secutus contra Liberium. Habet id sæpe memorata hominis schismatici Præfatio, quæ & Damasum perjurum facit, aliaque multa de eodem mentitur, uti ipse Libellus Marcellini & Faustini, cui præfixa est. Utrique certe credere non possumus: neque enim Liberius hominem perjurum, & nuper sibi conciliatum, fecisset vicarium.

[186] In gemina S. Damasi Vita, quæ utraque Operibus ipsius anno 1638 Romæ editis præmissa est, [& Damasum tunc habuisse vicarium, quod certum quidem non est,] eadem dicuntur de Damaso presbytero per Liberium in cœmeterio commorantem vicario constituto. Non carent quidem pluribus mendis, imo nec fabulis, dictæ Vitæ; cum tamen & Vita Damasi, quæ inchoatur pag. 40, & ex codice archivii canonicorum S. Petri, edita est, multa etiam vera & antiquis scriptoribus consona contineat, nescio sane, an iis omnibus fidem abrogare oporteat ob Præfationem schismatici mendacis. Nam hujus maledicta & columniæ abunde falsitatis convincuntur ex testimoniis conciliorum & Patrum coævorum de S. Damasi probitate & innocentia. Quare, etiam si minime inficiari velim, Acta illa Liberii auctoritatis esse exiguæ ob ignorantiam & ineptias auctoris, nec multo meliora esse laudata Damasi Acta, multis etiam erroribus inquinata; nolim tamen horum asserta refutare ex Opusculo hominis schismatici, multa certo de Damaso mentientis, ut facit Coustantius in Admonitione ad Acta Liberii. Certe Galli scriptores non immerito ægre ferrent, si quis temeraria crisi scriptoribus illis hæreticis fidem habere vellet contra S. Hilarium, huncque prævaricatorem facere & hæreticorum fautorem, ut faciunt schismatici illi pag. 29. Quapropter lubens quidem admittam, Acta illa S. Liberii esse hominis imperiti ineptique, nec ex iis certum fieri, Damasum fuisse Liberii vicarium; at numquam dicam, hoc assertum recte refutari iis verbis, quibus ab inimicis suis schismaticis ut ambitiosus & perjurus Damasus traducitur.

[187] Monet ipse Coustantius in Monitis ad Epistolas S. Damasi, [nec tamen etiam certe falsum evincitur ex Libello schismatico.] suspectæ aut etiam nullius esse fidei, quod in Luciferianorum Libello, Marcellini ac Faustini presbyterorum nomine imperatoribus oblato, in gratiam Ursini & adversus Damasum legitur. Cum autem talia sint, quibus vicariatum Damasi impugnat Coustantius, miror dicta nullius fidei ita proferri, acsi certa essent, iisque vicariatus S. Damasi sub Liberio fieret, certo fictitius. Quapropter alia omnino requiro argumenta ad negandum certo S. Damasi vicariatum; imo nullum hactenus inveni argumentum, quo probari possit, Damasum umquam contra Liberium Felici adhæsisse: quod ne ipsi quidem schismatici in Libello suo aut Præfatione umquam clare edicunt. Baronius quidem id credidit, sed nullibi probavit. Si constaret, Damasum communicasse cum Felice, quando exsulabat Liberius, existimarem, Felicem cum ipso Liberio conciliatum fuisse ante hujus reditum. Quamvis enim Felix ordinatus sit ab Arianis, ideoque ingressus ejus sit vitiosus, cum tamen Catholicus esset, potuit Liberium sibi reconciliare, sive quod vim passus esset, sive quod suscepti vitiose episcopatus & communionis initæ cum Arianis serio eum pœniteret. Hanc enim conjecturam non improbabilem faciunt, quæ secuta sunt in reditu Liberii, quando ultro cessit aut certe sibi Pontificatum retinere non curavit Felix: 'neque enim certo crediderim schismaticis, qui soli pag. 4 asserunt, Felicem post expulsionem primam rursum possessionem capere voluisse. Itaque dicerem, Damasum cum Felice communicasse, cum hic ipsi Liberio esset reconciliatus, ejusque fortasse vicarius; at nullibi invenio, an Damasus cum Felice communicaverit, exsulante Liberio.

[188] [Nonnemo vult, Liberium cessisse Pontificatu, electumque Felicem,] Franciscus Blanchinus in Annotationibus ad Athanasium Bibliothecarium tom. 3 pag. 15 & sequentibus in Liberio & Felice, cum existimet, S. Felicem legitimis Pontificibus omnino annumerandum, conjecturam affert de resignato ultro Pontificatu per Liberium, electoque in locum ipsius Felice, quam pag. 16 exprimit his verbis: Anno CCCLVIII die X Martii exsulat iterum Liberius post menses septem dies novem a reditu numeratos, & cedit Pontificatu. Anno CCCLVIII eligitur legitime successor S. Felix die IX Augusti. Anno CCCLIX S. Felix expulsus martyr sive occiditur, sive cedit Pontificatu. Cessat Episcopatus… Anno CCCLIX die XXI Decembris iterum eligitur Romanus Pontifex Liberius, qui Apostolicæ Sedi præsidet usque ad obitum suum. Hæc eruditus Blanchinus enumerando minutim annos, menses & dies, qui in mendosissimis catalogis Liberio & Felici attribuuntur. Verum totum hoc ædificium fundamento caret. Nullus antiquorum umquam vel minimo verbo insinuavit, Liberium umquam Pontificatu cessisse, eaque de causa Felicem ipsi legitime fuisse substitutum. De iterata Liberii electione nullus umquam meminit. Scrupulosa annorum, mensium & dierum inquisitio locum habere posset, si prius de legitimo Felicis Pontificatu constaret. At, si Liberius Pontificatum dimisisset tempore secundi exsilii, non posset ea cessio figi anno 358, quo a primo exsilio rediit; sed figenda esset post concilium Ariminense, sive exeunte anno 359 aut ineunte anno 360: nam circa id tempus Urbe iterum excessit Liberius, si revera pulsus est, aut ultro latebris se abdidit. Quare frustra laboravit Blanchinus, quando ex mendosis catalogorum numeris assignare duobus Pontificibus tempora sua studuit; & ex Pontificatu Felicis non bene probato cessiones electionesque inferre numquam assertas.

[189] [quia Felix in variis catalogis inter Pontifices recensetur,] Baronius, ut vidimus num. 107, Felicem credidit Pontificem factum, dum rediit Liberius omnium lætitia exceptus, facitque populum accurrentem ad Felicem sine ulla mentione de electione; cum tamen constet populum accurrisse ad Liberium, Felicemque, nisi ultro cesserit, a populo expulsum. Vidit procul dubio Blanchinus, eo modo non creari Pontifices, eaque de causa recurrit ad cessiones & electiones legitimas, sed nullius testimonio nixas. At prius certis argumentis probandum erat, Felicem fuisse legitimo modo Romanum Pontificem. Hoc, quidquid senserint etiam variis locis Majores nostri, nequaquam invenire valeo. Præcipua argumenta pro legitimo Felicis Pontificatu affert Schelstratius de Antiquitatibus Ecclesiæ dissert. 2 cap. 9 num. XI, ubi affirmat, inter mediæ ætatis scriptores adeo convenire de Felicis Pontificatu, ut Nicephorus patriarcha Constantinopolitanus & Theophanes Felicem ponant in serie Romanorum Pontificum, eumque omnes catalogi tam manuscripti quam typis editi agnoscant. Sic duo catalogi tempore Vigilii Papæ concinnati… Catalogus quoque secundus VI seculo conscriptus &c. Mox addit alios quatuor catalogos cum Anastasio, tum Ivonem Carnotensem, Anselmum Lucensem, ac Seriem Romanorum Pontificum depictam in ecclesia S. Pauli extra Urbem. Ex hisce nihil negavero, quia video omnibus catalogis insertum Felicem. Verum cum vetustissimi horum Catalogorum duobus fere seculis sint posteriores Liberio & Felice, multisque inquinati erroribus, cumque allegati scriptores multo etiam sint recentiores; vellem pro omnibus istis afferri potuisset unius Augustini aut Optati Milevitani testimonium, quo longe certiores redderemur de vero Felicis Pontificatu, quam omnibus auctoritatibus allegatis.

[190] Etenim Optatus Milevitanus lib. 2 contra Parmenianum deducit catalogum Romanorum Pontificum usque ad Siricium; [sed ejus Pontificatui obstat gravissima auctoritas,] Augustinus vero Epist. 53 (alias 165) usque ad Anastasium, uterque usque ad tempus, quo floruit & scripsit. Optatus autem eo ipso tempore vixit, quo sedit Liberius, ut Felicis Pontificatum nullo modo ignorare potuerit, cum sub Siricio scripserit. Si quis vero vellet, Felicis quidem legitimum fuisse Pontificatum, at eum S. Augustino fuisse ignotum; injuriam sane faceret eruditissimo Patri, temporibus Liberii & Felicis tam propinquo, ut non nisi per supinam ignorantiam nescire potuerit, quæ se puero Romæ inter Liberium & Felicem erant gesta, aut certe quinam iis temporibus fuissent Pontifices. Quare certissimum est, nec Optatum nec Augustinum ignorasse, an legitimus Pontifex fuisset Felix, & nihilo magis, an Pontificibus annumeraretur eo tempore. Velim itaque mihi quis exponat, qua ratione Felicem, si verum noverant Pontificem, catalogo Romanorum Pontificum sine injuria excludere potuerint. Hoc nullus hactenus explicuit: nec recte, opinor, explicabitur: neque enim satisfaciunt, qui dicunt, Felicis Pontificatum ab Optato & Augustino fuisse omissum, quia inclusus erat Pontificatui iterato Liberii; cum hæc justa non sit ratio privandi Felicem honore debito, ipsumque ejiciendi e loco, quem recte occupaverat. Itaque silentium Optati & Augustini in hisce adjunctis præferendum mihi videtur omnibus Catalogis, seculo VI & postea concinnatis, scriptoribusque medii ævi, qui Catalogis consentiunt, præsertim cum nullus sanctorum Patrum, qui seculo VI aut V, imo etiam serius floruerunt, de Felice tamquam vero Pontifice meminerit.

[191] Præterea non desunt rationes, ob quas collectores Catalogorum iis Felicem inserendum credere potuerint, [& ratio datur, cur videatur catalogis insertus.] titulumque Pontificis eidem relinquendum. Cum enim constaret de beato fine & cultu S. Felicis, & de Ecclesia Romana per eumdem administrata, dum exsulabat Liberius; non crediderunt verisimiliter, scrupulose inquirendum esse, utrum jure proprio eoque stricto & legitimo Ecclesiam administrasset, an vero tamquam Liberii vicarius, aut solum illegitime. Multa de Felice ignoramus hodie, & fortasse plura etiam ignorarunt collectores Catalogorum seculo VI aut serius. Novimus, Felicem injuste ab Arianis intrusum pro Liberio; sed ignoramus, utrum libenter ordinationem acceperit, an vi coactus. Ignoramus & ordinationis tempus, ideoque nescimus, an vitiosam ordinationem non cito correxerit Felix, qui per legatos Liberio se subjicere potuit, scrutarique, quid factum vellet; & ab eo vicarius constitui ad regendam Ecclesiam. Præterea, si schismaticis credimus, Felicem usque ad reditum Liberii sedisse in schismate, quod tamen illorum, qui hostes erant Felicis & mendaces, assertio adeo mihi non facit certum, ut id ipsum parum verisimile credam; potuit saltem Felix eo tempore Liberio sincere se subjicere; prout revera ex omnium pene scriptorum dictis fecisse videtur, & vel martyrio vel morte naturali beatum consequi finem, ut consecutum probat cultus ipsius abunde probatus. S. Meletius, ut mittam alios, in Antiochenam sedem eodem seculo intrusus est ab Arianis, legitimusque deinde factus episcopus, beato fine quievit. Ita sanctitatem Felicis facile admittere ut certam possumus, non item Pontificatum stricte dictum: nam collectores, cum Sanctum scirent, non multum videntur indagasse de jure, quo Pontificatum gessit. Quapropter, si constaret, S. Felicem præfuisse administrationi Ecclesiæ Romanæ, quando post Ariminense concilium Urbe excedere coactus est Liberius, crederem omnino, ipsum tunc fuisse Liberii vicarium. Verum de illa Felicis administratione nullum invenio indicium, multo minus de abdicato per Liberium Pontificatu, aut de Felice electo.

[192] [Asserta quædam dubia ex Actis vitiosis.] Ceterum in Actis Liberii ante laudatis, quæ hominis imperiti esse jam monui, Liberius dicitur eo tempore, quo latebat in cœmeteriis, bis sacrum baptismum administrasse, præsente semper Damaso. Primo num. 5 asseritur baptizasse in cœmeterio Ostriano, ubi Petrus apostolus baptizavit. De numero additur: Fodem tempore Paschæ baptizavit promiscui sexus numero quatuor millia duodecim: qui omnes Romani vel a longe, alii vicini Romanorum, desiderabant ab eodem baptizari. In Actis Damasi pag. 45 dictio correctior est, & ita habet: Eodem ergo tempore, habito consilio, baptizavit ibi Liberius episcopus promiscui sexus numero quatuor millia duodecim; quia non solum Romani, sed & Romanorum finitimi, ab eo baptizari optabant. Deinde num. 8 dicitur iterum baptizasse tempore Pentecostes in basilica Petri apostoli. De numero vero asseritur: & baptizati sunt promiscui sexus fere octo millia octingenti decem. Multi eodem tempore desiderabant tangere vestimenta Liberii episcopi. Hæc de gemino baptismo, in quo numerus baptizatorum procul dubio exaggeratus est supra verum. Initio eorumdem Actorum dicitur Liberius diaconus ordinatus & edoctus a S. Marco Papa, cui post intermedium S. Julium successit. Nihil in illis Actis legitur, uti nec in laudatis Actis S. Damasi, de ulla prævaricatione S. Liberii aut communione cum Arianis. At fateor, ea Acta non esse alicujus ponderis, & ea de causa omitto alia quædam in illis aut in Damasi Actis de Liberio asserta.

§ XII. Persecutio post concilium Ariminense usque ad mortem Constantii: gesta Liberii ad episcopos Ecclesiæ reconciliandos: legatos tunc videtur habuisse SS. Eusebium Vercellensem, Luciferum Calaritanum, imo & S. Hilarium.

[Miser Ecclesiæ status usque ad mortem Constantii] Misera illa conditio, ad quam redacta erat Ecclesia Catholica Ariminensium Patrum prævaricatione, continuata videtur anno 360 & 361, imo etiam crevit persecutio, & numerus prævaricatorum post concilium Constantinopolitanum, anno 360 habitum. Nam, teste Sozomeno lib. 4 cap. 26, per universum orbem Romanum tumultus non dissimilis iis, quos supra retulimus, exortus est, & omnes ubique ecclesias quædam quasi persecutio occupavit, cujusmodi olim sub ethnicis imperatoribus grassata fuerat. Nazianzenus in Oratione 21 de S. Athanasio pag. 387 eamdem tempestatem latius describit, & lapsus plurimorum simul commemorat. Hinc, inquit, alii ab ecclesiarum thronis injuste pellebantur; alii in eorum locum subrogabantur; sic tamen, ut ab iis impietatis chirographa, non secus atque aliud quidpiam necessarium exigerent. Atque in promptu atramentum erat, & calumniator a tergo. Ea res permultos a nobis, invictos alioqui viros, in fraudem impulit, qui quamvis mente haudquaquam prolapsi fuerint, subscriptione tamen transversi acti sunt, atque cum illis, utroque nomine improbis, consenserunt,… Nam si perpaucos exceperis, qui vel ob nominis obscuritatem contemptui habiti fuerunt, vel ob virtutem restiterunt (quos Israëli seminis & radicis loco relinqui oportebat, ut per Spiritus influxiones rursum effloresceret atque ad vitam revocaretur) omnes tempori obsecuti sunt: hoc tantum inter eos discriminis fuit, quod alii citius, alii serius in eam fraudem inciderunt, atque alii impietatis duces antistitesque se præbuerunt, alii autem in secundo ordine locati sunt, nempe vel timore perculsi, vel quæstu atque utilitate subacti, vel blanditiis inescati, vol denique ignorantia circumventi &c. Deinde pag. 389 subjungit mortem Constantii, qua ad tempus sedata est persecutio.

[194] Hanc autem fuisse occasionem reparandi utcumque damna Ecclesiæ, [post quam episcopi exsules ad ecclesias redeunt.] clarius insinuat S. Hieronymus in Dialogo contra Luciferianos, de statu Ecclesiæ illius temporis ita scribens: Periclitabatur navicula Apostolorum, urgebant venti, fluctibus latera tundebantur, nihil jam supererat spei: Dominus excitatur, imperat tempestati, bestia (Constantius) moritur, tranquillitas rediit. Manifestius dicam. Omnes episcopi, qui de propriis sedibus fuerant exterminati, per indulgentiam novi principis (Juliani) ad ecclesias redeunt. Mortuus autem est Constantius in Cilicia anno 361, die III Novembris, ut plerique affirmant. Julianus vero, qui tunc erat in Illyrico, exsules episcopos quoscumque, sive Catholici essent sive hæretici, ad ecclesias suas redire jussit. At hæc mandata non potuerunt verisimiliter Romæ innotescere ante annum 362, ut verisimile non sit, Liberium ante hunc annum plena securitate gavisum fuisse, aut multa facere potuisse ad episcopos Arimini lapsos Ecclesiæ reconciliandos. Hac de causa S. Hieronymus laudatus, ubi narraverat reditum S. Athanasii, qui contigit anno 362, S. Hilarii, qui jam ante mortem Constantii redierat, & S. Eusebii Vercellensis, qui non potuit in Italiam pervenire ante annum 363, de pœnitentia episcoporum, qui decepti fuerant in concilio Ariminensi, ita loquitur: Concurrebant episcopi, qui Ariminensibus dolis irretiti, sine conscientia hæretici ferebantur, contestantes Corpus Domini, & quidquid in Ecclesia sanctum est, se nihil mali in sua fide suspicatos. Putavimus, aiebant, sensum congruere cum verbis, nec in Ecclesia Dei, ubi simplicitas, ubi pura confessio est, aliud in corde clausum esse, aliud in labiis proferri timuimus. Decepit nos bona de malis existimatio. Non sumus arbitrati, sacerdotes Christi adversus Christum pugnare. Multaque alia, quæ brevitatis studio prætereo, flentes asserebant, parati & subscriptionem pristinam, & omnes Arianorum blasphemias condemnare.

[195] Eminentissimus Baronius ad annum 362 num. 177 existimat, S. Liberium omnium primum fuisse, [Episcopis Arimini lapsis, & pœnitentibus] qui lapsis ac pœnitentibus episcopis manum porrexerit, atque hanc opinionem, mihi admodum probabilem, exponit his verbis: Porro horum omnium (gestorum in concilio Alexandrino anni 362) primum auctorem & architectum fuisse Liberium Romanum Pontificem, paulo inferius hoc eodem anno aperietur. Ipse enim primus Ariminense naufragium reparare sollicitus, indulgentiæ vexillum erexit, ne, qui decepti & Arianorum fraudibus circumventi fuerant, & timore perterriti, minis cesserant imperatoris, Nicææ confessionem visi fuerant deferuisse, in magnum Ecclesiæ detrimentum, extra Ecclesiam diutius vagarentur, fierentque interea lupis præda, si, quæ inviti fecissent, volentes jam obstinate defenderent. His, inquam, bene consulturus Liberius Pontifex, primum omnium iis, qui in Italia lapsi erant, episcopis erroris pœnitentibus subveniendum putavit, & in Orientem respiciens, bene usus occasione, illos ipsos, qui erant illic fidei causa exules Occidentales episcopi magni nominis, Eusebium Vercellensem episcopum, & Luciferum Calaritanum episcopum in Sardinia, legatos Apostolicæ Sedis creat, quorum alteri, nempe Lucifero, ecclesiæ Antiochenæ, ab Arianis diu possessæ, curam delegat. Hactenus Baronius, cujus probabilissimam conjecturam aliquot rationibus fulcire oportet.

[196] [primus manum porrexisse videtur Liberius,] Etenim primo probabile non est, episcopos Italiæ, qui anno 359 decepti erant Arimini, usque ad finem fere anni 362 mansisse in sua prævaricatione, cum S. Damasus Papa in Epistola ad Illyricos, recitata a Theodoreto lib. 2 cap. 22, contrarium testetur his verbis: Sed & in ipso exordio ab iisdem ipsis, qui hoc apud Ariminum retractare cogebantur, emendatum hactenus est, ut subreptum sibi alia disputatione faterentur, idcirco quod non intellexissent, Patrum sententiæ apud Nicæam formatæ esse contrarium. Tum advertit, Liberitum & Vincentium Capuanum numquam consensisse, ac de lapsis rursum ait: Cum præsertim, ut diximus, iidem ipsi, qui per impressionem succubuisse videbantur, idem consilio meliore displicere sibi fuerint protestati. Si in ipso exordio emendarunt lapsum suum episcopi Ariminenses, non est verisimile, communionem ipsis negatam a Liberio usque ad intellecta decreta concilii Alexandrini, quæ non nisi sub initium anni 363 Romam perferri potuerunt. Quod vero S. Damasus de Italiæ episcopis maxime verisimiliter asserit; idem de Galliæ episcopis habemus ex concilio Parisiensi, cujus Epistola synodica recitatur in Fragmentis vulgo Hilarianis Frag. XI. Nam ibi agnoscunt lapsi episcopi, fraudem se passos, factaque Arimini retractant. Concilium autem Parisiense habitum videtur ante mortem Constantii anno 360 aut 361. Consentit etiam S. Ambrosius Epist. 21 ultimæ editionis, ubi de Ariminensibus ait: Qui tamen inflexam statim revocavere sententiam. Quapropter non crediderim, exspectasse Liberium concilii Alexandrini sententiam ad manum lapsis porrigendam.

[197] [eumque in finem legatos suos creasse Eusebium & Luciferum.] Quod vero addit Baronius, Luciferum Calaritanum & Eusebium Vercellensem legatos Apostolicos rursum creatos a Liberio, etiamsi disertis verbis nullibi id assertum ab antiquis reperiam, non minus probabile existimo. Gesta enim amborum in Ægypto & Oriente talia sunt, ut videantur fieri non potuisse ab episcopis peregrinis, nisi legatione Apostolica ad ea agenda auctoritatem accepissent. Quippe Lucifer Calaritanus ab exsilio recta contendit Antiochiam, ut ecclesiam illam, in duas Catholicorum partes scissam, ordinaret; ibique Paulinum consecravit episcopum. Ad hoc faciendum, ut recte advertit Baronius num. 217, auctoritatem non habuisset episcopus Sardus, nisi fuisset legatus Apostolicus. Eusebius eumdem in finem deinde Antiochiam venit; sed cum videret, præpropera Paulini ordinatione malum esse auctum, re infecta, discessit, non tamen recta ad ecclesiam suam, sed, ut vult Rufinus lib. 10 cap. 30, circumiens Orientem atque Italiam, medici pariter & sacerdotis fungebatur officio. Recte hic rursum observat Baronius, auctoritate legati Apostolici illa fecisse S. Eusebium. Nam quid juris, inquit, iisdem Occidentis episcopis (Eusebio & Lucifero) in res ecclesiæ Antiochenæ, & in Syriam, Asiam & Cappadociam, aliasque regiones, ad quas Eusebius tantæ restitutor cladis legatus profectus est? Quapropter probabilissima est sententia Baronii de legatis per Liberium Eusebio & Lucifero, ad quos hunc in finem scribere potuit Liberius, simul atque intellexerat mortem Constantii, aut certe post auditam revocationem episcoporum exsulum per Julianum. Verum dubium est, an hi legati initio saltem conjunctis fuerint animis. Si credimus Rufino lib. 10 cap. 27, Eusebius desideravit, ut Lucifer secum Alexandriam iret ad S. Athanasium, ut cum eo simul consilium inirent de negotiis Ecclesiæ; quod noluit facere Lucifer, sed solum misit diaconum, & ipse profectus est Antiochiam. Socrates vero lib. 3 cap. 5 id communi eorum consilio factum dicit, ita scribens: Eodem tempore (quo S. Athanasius Alexandriam rediit) Lucifer & Eusebius imperatoris jussu ab exsilio revocati sunt… Ambo itaque ex superiore Thebaïde ab exsilio redeuntes, consilium inter se inierunt, quonam modo ecclesiasticis legibus subvenirent, nec eas violari impune paterentur. Placuit igitur, ut Lucifer quidem Antiochiam proficisceretur; Eusebius autem Alexandriam, ut una cum Athanasio synodum congregantes, Ecclesiæ dogmata confirmarent. Ac Lucifer quidem diaconum misit suo loco, per quem pollicitus est assensurum se iis, quæ a synodo decreta essent. His consentit Sozomenus lib. 5 cap. 12; & hæc probabiliora videntur Rufini relatione.

[198] Porro concilium illud Alexandrinum, cui præter Athanasium & Eusebium alii quoque episcopi Arabiæ & Ægypti interfuerunt, [Eusebius interest concilio Alexandrino, quod anno 362] habitum certo est anno 362, & non ante mensem Novembrem, si recte deducta est chronotaxis Papebrochii nostri ad 2 Maii in S. Athanasio cap. 27. Opponit tamen se Pagius ad annum 362 num. XI & seqq. Tillemontius quoque in S. Athanasio art. 95: nam ambo concilium illud figunt circa mensem Augustum. At expensis eorum rationibus, necdum video, recedendum esse a chronotaxi Papebrochii, aut mortem S. Artemii, quam Vita figit XX Octobris, ab hoc die amovendam. Pagius certe plura leviter dicit, quam probare umquam potuit. Recte quidem observat, post mortem S. Artemii Georgium ab Alexandrinis occisum esse, post mortem vero Georgii Alexandriam venisse S. Athanasium, & hunc rursum exire coactum ante Kalendas Decembris. Hæc vera sunt, sed nihil obsunt Papebrochio. Addit Pagius, quod ea, quæ Athanasius Alexandriæ egit, non nisi intra aliquot menses peragi potuerint; sed id minime probat, nec ab ullo umquam probari poterit, quantum existimo. Nam omnia, quæ in concilio Alexandrino facta sunt, intra quatuordecim dies facile, aut etiam citius, peragi potuerunt. Multo plura tunc Alexandriæ a S. Athanasio peracta nullus dicit. Eodem quidem tempore creditur accepisse reliquias S. Joannis Baptistæ: sed ea acceptione non producitur tempus. Nazianzenus pag. 392 varia videtur referre, sed pleraque referuntur ad concilium, alia vero intra paucos dies, & tempore ipsius concilii fieri potuerunt. Nihil certe invenio, quo multum temporis extrahi debuit.

[199] [mense Novembri habitum videtur,] Credamus igitur, S. Artemium XX Octobris Antiochiæ occisum. Hæc mors ante Novembrem Alexandriæ poterat innotescere; sive per mare sive per terram nuncii iter instituerent. Liberata metu Artemii plebs Alexandrina, ad cædem invisi Georgii prorupit circa initium Novembris. Athanasius, qui vicinus erat, post aliquot dies in urbem ingressus est; & non diu post ipsum Eusebius, aliique episcopi, qui concilio interfuerunt, secuti sunt. Conjiciamus igitur, concilium ante medium Novembris habitum fuisse; Athanasium vero antea fecisse ea, quæ pro ecclesia Alexandrina fecit in reditu. Interim per æmulos Athanasii Arianos aut gentiles reditus Athanasii innotuit Juliano Apostatæ, atque hic statim per cursorem litteras misit, ut expelleretur. Vult autem, ut ante Calendas Decembris urbe exiverit. Hæ ipsæ Juliani littera ostendunt, improbabilem esse Pagii & Tillemontii sententiam. Julianus enim Antiochiæ degebat, & reditum Athanasii solum intellexerat, dum scribebat has litteras: Nam dicit: Athanasium interim audio, … episcopatus sedem iterum usurpare: idque non mediocriter displicere religioso populo Alexandrino, id est, gentilibus. Illud audio insinuat; tum primum de reditu Athanasii querelas ad Julianum delatas, dum has circa XX forte Novembris dabat litteras. Quare nullo modo fit verisimile, Athanasium a mense Augusto publice versatum esse Alexandriæ, eaque de re nihil ante XX Novembris audivisse Julianum Antiochiæ agentem. Contra Papebrochii chronotaxis optime cohæret: nam si sub initium Novembris Alexandriam venit, idque circa XX solum audivit Julianus, non fuit statim per cursorem, qui facile intra octiduum Antiochiam venire poterat, ea de re monitus, ut queritur in litteris ad præfectum. Itaque omnia videntur insinuare, accuratam esse Papebrochii chronotaxim, & concilium Alexandrinum habitum circa medium Novembrem anni 362. De die obitus Artemii latius inquiri poterit ad XX Octobris, uti & de cultu ac martyrio ejusdem.

[200] [ubi decernitur, lapsos recipiendos in gradibus suis,] Quod modo spectat ad gesta illius concilii, illa maxime spectant ad propositum nostrum, quæ ibi statuta sunt de recipiendis lapsis ex infirmitate, etiam in gradu suo. De his S. Athanasius in Epistola ad Rufinianum ita scribit: Scito, domine mi optatissime, in principio quidem, cum vis illa (Arianorum, per mortem Constantii) desiisset, coactam synodum (Alexandriæ) fuisse, præsentibus exterarum partium episcopis: celebratam item aliam fuisse apud Græciæ comministros, nihiloque secius apud illos, qui in Hispania & in Gallia degunt; atque id ipsum hic & ubique placuisse, nimirum ut iis, qui lapsi sunt, si impietatis fuerint præfecti, venia concedatur, si quidem resipiscant, nec detur tamen in clero locus: iis vero, qui impietati patrocinati non sunt, sed necessitate ac violentia tracti fuere, decretum est, ut & venia concedatur, & in clero detur locus; potissimum quia consentaneam attulerunt excusationem, &c. Hæc S. Athanasii Epistola recitata est majori ex parte in concilio Nicæno secundo, ejusque inserta Actis apud Labbeum tom. 7 col. 75 & 76, ubi Epistolæ hæc inserta leguntur: Hæc & Romæ scripta, & a Romanorum Ecclesia sunt recepta. Cur editor Operum S. Athanasii hoc non observaverit in Annotatis, non perspicio, cum longe minores lectionum varietates assignet. Nullum tamen videtur dubium, quin illa scripserit S. Athanasius, & postmodum ea verba exciderint.

[201] Verum dubito, an Græca verba eum habeant sensum, [quod similiter statuit & approbavit S. Liberius.] quem exprimit Latine Baronius num. 210, & Tillemontius in S. Athanasio art. 96, nimirum Romam fuisse perscripta, quæ statuerat synodus Alexandrina. Nam verba Græca hæc sunt: ταῦτα καὶ ἐν Ρώμη ἐγράφη, καὶ ἀπεδέξατο Ρωμάιων ἐκκλησία. Hæc & Romæ (ad litteram in Roma) scripta sunt, & recepit Romana Ecclesia. Itaque statuta synodi Romam quidem missa sunt, ibique approbata & recepta; sed fortasse simul innuitur, modum recipiendi lapsos prius Romæ fuisse conceptum, indeque ad synodum Alexandrinam per S. Eusebium perlatum, ut Orientales ecclesiæ eumdem cum Occidentalibus lapsos recipiendi modum servarent. Quidquid autem de hisce fuerit, sive sententiam suam Liberius de recipiendis lapsis Eusebio Luciferoque legatis ante perscripserit, sive postea solum approbaverit statuta de istis in concilio Alexandrino; id certum est, ejusdem cum illo concilio sententiæ fuisse Liberium, ut liquet ex Epistola ejus mox recitanda. Epistola synodalis, quæ impressa est apud S. Athanasium tom. 1 part. 2 pag. 770, missa fuit Antiochiam, inscriptaque Eusebio (Vercellensi,) Lucifero (Calaritano) Asterio, Cymatio, Anatolio episcopis Orientalis Ecclesiæ. Subscripserunt autem post S. Athanasium primus Eusebius, deinde Asterius, quibus etiam inscripta est, quod hi Antiochiam legarentur ad ordinandam istam ecclesiam una cum Lucifero, Cymatio & Anatolio. Subscripserunt similiter diaconi duo, Herennius & Agapetus, quos Lucifer ad concilium pro se miserat.

[202] Hæc omnia, opinor, non satis consideravit Valesius in Annotatis ad Socratem lib. 2 cap. 5, [Valesii opinio, negantis Apostolicam legationem Eusebii & Luciferi,] quando Baronium refutare conatus est his verbis: Quod ergo Baronius ait, Eusebium ac Luciferum legatos Apostolicæ Sedis creatos esse a Liberio ad reparandum Ecclesiæ statum, id verum esse non potest. Idem enim dicendum esset de Hilario amp; reliquis. Adde, quod Rufinus hoc diserte refellit. Scribit enim legationem hanc Eusebio & Asterio injunctam esse ab Alexandrina synodo. Hæc avide arripuit Pagius ad annum 362 num. 24. Verum neuter satis consideravit Ecclesiæ disciplinam. Nam certe Lucifer non fuit missus Antiochiam ab Alexandrina synodo, atque ibi tamen Paulinum ordinavit episcopum, quocum deinde & Romana Ecclesia communicavit & Alexandrina, sive ipse S. Athanasius. Tale quid non fecit S. Hilarius nec Asterius, quorum zelus pro reparando Ecclesiæ statu allegatur a Valesio & Pagio. Ipsum Alexandrinum viginti circiter episcoporum concilium non poterat legatos mittere cum tanta auctoritate, ut novum possent Antiochiæ ordinare episcopum, nisi adfuisset legatus Apostolicus, cum ecclesia Alexandrina nullum habeat jus in Antiochenam. Recte igitur Baronius ad annum 362 num. 212 dicit, in synodo Alexandrina legationes ad restituendas collapsas a fide Catholica ecclesias decretas fuisse auctoritate Romani Pontificis. Rufinus, qui lib. 10 cap. 29 dicit, Asterio injunctam esse procurationem Orientis, & Occidentis curam Eusebio, non potest juvare Valesium. Etenim hæc non alio sensu intelligere possumus, quam rogatos fuisse, ut id facerent, quemadmodum legitur in litteris synodalibus. Præterea Asterius a concilio solum rogatus fuisse videtur pro ecclesia Antiochena, sicut pro eadem rogati fuerunt Cymatius & Anatolius, qui Antiochiæ erant cum Lucifero. Poterant hi legatos Apostolicos consilio juvare; at non videntur tantam a S. Athanasio & episcopis Ægyptiis auctoritatem accipere potuisse, ut quidquam in ecclesia Antiochena ordinarent sine legatis Apostolicis.

[203] [refutatur eorum factis,] Multo minus Occidentis procurationem Eusebio attribuere poterat concilium Alexandrinum, sed eumdem rogare poterat, ut potestate accepta a Romano Pontifice tam in Occidente, quam in Oriente uteretur, eumque etiam instruere, quibus conditiontbus lapsi viderentur recipiendi. Lubet sequi abeuntem Alexandria Eusebium, ut liqueat, quantum ille molitus sit, antequam ad ecclesiam suam pervenerit. Socrates lib. 3 cap. 9 ita habet: Eusebius vero Vercellensis episcopus statim post synodum Alexandria digressus, Antiochiam perrexit. Cumque illic Paulinum quidem a Lucifero ordinatum, plebem vero inter se dissidentem reperisset, … commotus, eo quod ordinationi illi non omnes consentirent, apud se quidem factum damnavit. Sed ob reverentiam erga Luciferum rem dissimulans abscessit, pollicitus se in episcoporum concilio cuncta emendaturum. Postea tamen, cum magnopere laborasset, ut partes dissentientes ad concordiam reduceret, id perficere non potuit… Ad hunc igitur modum Eusebius tunc temporis Antiochia discessit. Improbabat, ut vult Socrates, tacite ordinationem Paulini, quod ea præpropere facta deteriorem reddidisset scissuram Antiochenam; non tamen ut illegitimam, cum decreta Alexandrini concilii Paulino dederit subscribenda, eaque Paulinus Antiochiæ subscripserit, & quidem ut episcopus, sicut subscriptio est apud S. Epiphanium Hær. 77 pag. 1015.

[204] [quæ legationem insinuant: imo & S. Hilarius, dum in reditu] Quod hisce addit Rufinus cap. 30 & Sozomenus lib. 5 cap. 13, Eusebium a communione utriusque partis abstinuisse, non est credibile, cum Eusthatiani, quibus Paulinus ordinatus erat episcopus, probe essent Catholici. Voluerunt dicere, opinor, nec Paulinum nec Meletium pro episcopo Antiocheno agnitum fuisse ab Eusebio, quia contrarium Alexandrinis statutis videri poterat, Meletium episcopatu privare, cum esset eo tempore Catholicus. Sozomenus deinde rursum hæc de Eusebio: Porro Eusebius Orientis provincias circumiens, eos, qui in fide negligentiores fuerant, corrigere, & quæ credenda essent, docere cœpit. Per Illyricum deinde transiit, eidem operi intentus, & ad Italiam pervenit. Idem habet Socrates, dicens ipsum instar præstantis cujusdam medici provincias peragrasse. Rufinus ait, medici pariter & sacerdotis functum officio; & singulas quasque ecclesias, abjurata infidelitate, ad sanitatem rectæ fidei revocasse. Hinc fit verisimile, Eusebii cura collectum fuisse concilium illud in Græcia, de quo meminit Athanasius supra num. 200, & Liberius infra num. 208. Omnia illa insinuant legationem Apostolicam, eaque de se verisimilis est, cum Liberii legatus fuerit Eusebius ante exsilium. Quod objicitur de S. Hilario, qui multum quoque laboravit ad restituendas ecclesias, non obstat opinioni nostræ. Nam satis verisimile est, Hilarium Romæ cum Liberio egisse, quando reversus est ab exsilio, & ab eodem legatum esse ad fidem in Gallia & Italia restituendam, lapsosque episcopos Ecclesiæ reconciliandos. Constat certe, S. Hilarium, dum revertebatur ab exsilio, venisse Romam. Nam Sulpicius in Vita S. Martini lib. 1 cap. 6 narrat, S. Martinum ad Urbem profectum esse, ut Romæ redeunti Hilario occurreret; sed eo venisse, quando Hilarius jam discesserat.

[205] Cum igitur Romæ fuerit S. Hilarius, verisimillimum est, [Romæ fuit, verisimiliter camdem legationem accepit.] eum ibidem egisse cum Liberio de lapsis in concilio Ariminensi, interque eos convenisse, ut deceptis aut lapsis ex infirmitate venia indulgeretur post lapsum revocatum. Etenim, teste eodem Sulpicio in Historia sacra lib. 2 cap 45, redibat S. Hilarius dubius animi, & magna curarum mole æstuans, cum plerisque videretur non ineundam cum his communionem, qui Ariminensem synodum recepissent. In hac autem dubitatione neminem rectius consulere poterat, quam Liberium, qui nec Ariminensibus consenserat, & auctoritate Apostolica omnibus poterat succurrere. Quare ex Liberii sententia factum videtur, ut S. Hilarius optimum factu arbitratus sit, revocare cunctos ad emendationem & pœnitentiam; ut frequentibus intra Gallias conciliis, atque omnibus fere epistolis de errore profitentibus, apud Ariminum gesta condemnaverint Galli, & in statum pristinum ecclesiarum fidem reformaverint, quemadmodum factum docet Sulpicius. Hic paulo post iterum dicit: Illud apud omnes constitit, unius Hilarii beneficio Gallias nostras piaculo hæresis liberatas. At cum Romæ fuerit Hilarius, antequam hæc aggrederetur; cumque postea laboraverit etiam in Italia una cum S. Eusebio Vercellensi; vix dubitandum videtur, quin ad omnia majori cum auctoritate perficienda legationem acceperit a Liberio summo Pontifice. Neque hic urget silentium historicorum de illa Hilarii legatione: nam iidem historici, nimirum Rufinus, Socrates, Sozomenus, Sulpicius, Theodoretus, de præcedente exsilium Eusebii & Luciferi legatione pariter tacuerunt, ut mirandum non sit, de posteriori eorumdem & Hilarii legatione illos similiter siluisse, & solum enarrasse talia eorum gesta, quæ plane insinuant, legatos fuisse Apostolicos.

[206] Porro gesta S. Hilarii & concilium Parisiense satis ostendunt, [Non exspectata in Occidente concilii Alexandrini decreta ad lapsos recipiendos,] non exspectatam fuisse in Occidente sententiam concilii Alexandrini ad lapsos Ecclesiæ reconciliandos. S. Hieronymus lib. contra Luciferianos contrarium posset persuadere incautis, dum dicit: Post reditum confessorum, in Alexandrina postea synodo constitutum est, ut, exceptis auctoribus hæreseos, quos error excusare non poterat, pœnitentes Ecclesiæ sociarentur… Assensus est huic sententiæ Occidens: & per tam necessarium concilium satanæ saucibus mundus ereptus est. Verum hæc verba sic exponenda sunt, ut significent, Occidentem ejusdem cum Alexandrina synodo fuisse sententiæ; quamvis non exspectaverint illius synodi decreta ad lapsos recipiendos. Etenim S. Athanasius in Epistola ad Jovianum imperatorem, quæ data est anno 363, enumerat ecclesias plerasque Occidentales, testaturque ab iis receptam esse fidem Nicænam, nempe ab ecclesiis Hispaniæ, Britanniæ, Galliæ, totius Italiæ, Dalmatiæ, Daciæ, Mysiæ, Macedoniæ, Græciæque & Africæ universæ, Sardiniæ, Cypri &c. Addit, harum ecclesiarum litteras se habere. At, si sententia concilii Alexandrini exspectata fuisset in Occidente, nescivisset S. Athanasius, dum scribebat ad Jovianum, quo se modo haberent omnes ecclesiæ Occidentales, etiam longissime in Gallia, Britannia & Hispania dissitæ, cum decreta Alexandrina non possent nisi longo tempore ad omnes pervenire, decretorumque exsecutio notabile rursum tempus exigeret, antequam nuntius de hisce omnibus Alexandriam mitti posset.

[207] Itaque cum constet, a Liberio Papa ad provincias missa fuisse decreta de receptione hæreticorum aut lapsorum, necesse est, horum decretorum [sed ii jam ante recepti per decreta Liberii in provincias missa;] favore reconciliatas fuisse ecclesias Occidentis. De illis autem Liberii decretis meminit Siricius Papa in Epistola ad Himerium Tarraconensem vetans rebaptizare baptizatos ab Arianis; cum hoc fieri & Apostolus vetet, & canones contradicant, & post cassatum Ariminense concilium, missa ad provincias a venerandæ memoriæ prædecessore meo Liberio generalia decreta prohibeant. Hæc omnino insinuant, decreta a Liberio missa fuisse in Hispaniam, & procul dubio etiam in Galliam, Britanniam, Africam, aliasque provincias Romano patriarchatui subditas, qualia ab Athanasio, Eusebio, ceterisque patribus concilii Alexandrini missa sunt per Orientem, & multis locis ab Eusebio promulgata. Ipsa Liberii Epistola mox danda, si tamen hæc Epistola Liberii sit, quod mihi ex stylo valde dubium videtur, clare innuit, aliam de venia lapsis danda præcessisse. Etenim dicit Liberius, fuisse aliquos, puta Luciferum Calaritanum ejusque opinioni adhærentes, qui moliebantur sæviori censura destruere, quod jam, inquit, ex Apostolica auctoritate munitum est de pietate, sive misericordia lapsis exhibenda. Tum illorum opinionem refutat his verbis: Sed mihi, cui convenit omnia moderate perpendere, maxime cum & Ægyptii omnes & Achivi accusati (lege adunati) sententiam receperunt, (videtur) parcendum quidem his, de quibus supra tractavimus, nimirum lapsis ex infirmitate aut errore. Quamvis Epistola sit mendis multis corrupta, ex datis tamen verbis intelligimus, Liberii sententiam fuisse, parcendum esse lapsis, qui non erant hæreseos auctores, hancque ejus sententiam fuisse receptam in concilio Alexandrino ab Ægyptiis, & in alio concilio a Græcis.

[208] [quibus conformia decrevit concilium Alexandriæ alterumque in Græcia habitum,] Epistolam, quæ, si Liberii est, scripta videtur anno 363, nimirum post perlata in Italiam decreta Alexandrini & Græcorum concilii, huc transfero ex Fragmentis vulgo Hilarianis Frag. 12, ubi hanc habet inscriptionem: Liberius episcopis Catholicis per Italiam consistentibus in Domino æternam salutem. Variis locis vitio transcribentium est mendosa, & fortasse etiam mutila. Sic autem habet: Imperitiæ culpam oblitterat resipiscens. Hoc autem & de Scripturis sanctis advertere est. Pietatem ad omnia utilem esse legimus, cui cedit corporalis exercitatio, quamvis & ipsa utilitatis retineat fructus: quam sectandam nobis etiam ratio temporis præsentis exposcit. Non enim, si aliqui forte, qui hoc studii gerunt, ratione provisam destruere impudenter sæviori censura, hoc æstimaverint, & novare, quod jam ex Apostolica auctoritate munitum est de pietate, cum dictum est, non esse parcendum his, qui apud Ariminum ignorantes egerunt, quibus nescire inlicitum, fuit captum errori incidere, idcirco veritas repedanda est. Sed mihi, cui convenit omnia moderate perpendere, maxime cum & Ægyptii omnes & Achivi accusati * sententiam receperunt multis, parcendum quidem his, de quibus supra tractavimus, auctores vero esse damnandos, qui obliqua & maligna subtilitate & caligine offenderunt innocentium sensus, per quæ velamen obducerent veritati, tenebras lucem, & lucem tenebras venditantes.

[209] [quæque observari vult Liberius in Epistola ad episcopos Italiæ.] Igitur si quis ignorationis captum resipiscens sermonis nostræ advocationis brevissima illud virus in se pestiferum Ariani dogmatis subdolum ac tenebrosum fuerat expertus, reparatus exhauriat; condemnet, vehementiusque in auctores ejus insæviat, quos in se violentos expertus est, totumque se fidei Apostolicæ & Catholicæ usque ad Nicænæ synodi conventum de integro mancipet. Per quam professionem, etiamsi quibusdam leve & remissum videtur, recuperet id, quod per astutiam rectitatis amiserat. Verum si aliquis tam stolidæ mentis, quod haud credo, fuerit inventus, qui non solum nolit converti, antidotum recipiens sanitatis; venenum virusque noxius sese vindicare crediderit: & ratione vincetur, & auctori perfidiæ perdite deputatus, Ecclesiæ Catholicæ spiritali vigore plectetur. Hactenus Epistola, gestis Liberii congrua, non stylo, nisi hoc mendis librariorum contigerit.

[210] Sequitur ibidem alia Epistola, nomine episcoporum Italiæ scripta ad episcopos Illyrici, [Sic fidem Nicænam receperunt episcopi Italiæ,] quæ testatur conversionem episcoporum Italiæ & Illyrici; & non diu post præcedentem scripta videtur. Inscriptio hæc est. Dilectissimis fratribus per Illyricum fidem paternam retinentibus, episcopi Italiæ in Domino æternam salutem. Epistola ipsa sic habet: Divini muneris gratia, ut secundum Apostolum omnes unum sapere, omnes unum consiteri cœperimus. Et quantum ad Italiam quidem pertinet, cum fidei paternæ, hoc est, apud Nicæam scriptæ, se reddidit, fraudem, quam passa est apud Ariminum, recognoscens; Illyricum etiam Deum clementi nutu respexisse gaudemus; & consortio infidelitatis, quo gravabatur, abjecto, ea, quæ sunt rectæ sententiæ, probare cœpisse gratulamur. Nostram igitur, dilectissimi Fratres, unam eamdemque accipite firmam subscriptione sententiam. Nicæni tractatus adversus Arium Sabelliumque, cujus Photinus partiaria hereditate damnatur, decreta servamus. Ariminensis concilii statuta quorumdam tergiversatione corrupta, consensu omnium provinciarum jure rescindimus: quorum etiam exemplaria transmittenda censuimus, ut nec in fide retinenda, nec in confutando Ariminensi concilio, aliqua videretur esse condissensio. Quicumque igitur nostræ unanimitatis optat habere consortium, quicumque individuam pacem nobiscum habere desiderat, quæ sunt nostræ sententiæ, comprobare festinet, & fidei nobis memoratæ subscriptionem & rescissionem Ariminensis concilii sine ambiguitate mittendo. Id certe petimus, quod complurium harum provinciarum porrigimus ipsi consensu. Auctores autem hæresis Arianæ vel Aëtianæ, Valentem & Ursacium, ceterosque eorumdem consortes non nunc esse quod manifestari apud Illyricum cœperunt, sed olim condemnasse * manifestum est.

[211] Ex hac Epistola, & allegatis num. 206 S. Athanasii verbis utcumque constat, [eaque in Occidente intra paucos annos sub Liberio restituta.] vulnus Ariminense intra paucos annos fuisse sanatum. Hoc ipsum magis confirmat Epistola Liberii ad Orientales, recitata apud Socratem lib. 4 cap. 12, & inferius etiam danda, in qua ita loquitur: Etenim ones propemodum illi, qui tunc apud Ariminum collecti, partim illecebris, partim dolo decepti fuerant, nunc ad sanam mentem reversi, formulam fidei ab Ariminensi concilio editam anathemate damnarunt, & Catholicæ atque Apostolicæ fidei, olim apud Nicæam promulgatæ, subscripserunt. Et, nobiscum inita communione, adversus Arii doctrinam ejusque discipulos graviori indignatione commoventur. Consonat S. Damasus cum episcopis Italiæ & Galliæ ad Illyricos apud Theodoretum lib. 2 cap. 22 ita scribens: Quam definitionem salutarem (concilii Nicæni)postea aliis tractatibus (in Ariminensi) quidem pervertere & violare tentaverunt. Sed & in ipso exordio ab iisdem ipsis, qui hoc apud Ariminum retractare cogebantur, emendatum hactenus est. Reliqua verba dedi num. 196. Quapropter nullum est dubium, quin sub Liberii Pontificatu, ejusque prudentia & diligentia, opem ferentibus SS. Hilario Pictaviensi & Eusebio Vercellensi, aliisque procul dubio pluribus, fides Catholica in Occidentalibus provinciis fuerit restituta.

[Annotata]

* forte adunati

* condemnatos esse

§ XIII. Utrum Lucifer Calaritanus, quando in Sardiniam se recepit, videatur in schisma lapsus?

[Lucifer Calaritanus non laboravit cum aliis ad lapsos Ecclesiæ conciliandos,] Doluit S. Hieronymus, ad finem salutarem conciliandi episcopos lapsos cum Ecclesia allaborare non perrexisse Luciferum Calaritanum, in Dialogo adversus Luciferianos ita scribens: Ventum est ad asperrimum locum, in quo adversum voluntatem & propositum meum cogor de beato Lucifero secus quidquam, quam & illius meritum, & mea humanitas poscit, existimare. Sed quid faciam? Veritas os reserat, & invitam linguam conscium ad eloquendum pectus impellit. In tali articulo Ecclesiæ, in tanta rabie luporum, segregatis paucis ovibus, reliquum gregem deseruit; bonus quidem ipse pastor, sed multam prædam bestiis relinquens. Prætereo illa, quæ quidam ex maledicis, quasi satis firma, defendunt; hoc illum amore gloriæ, & nominis in posteros transmittendi fecisse; nec non & pro simultate, quam adversus Eusebium propter Antiochenam dissensionem susceperat. Nihil istorum de tali viro credo. Unum est, quod etiam in præsenti constanter loquar, verbis eum a nobis dissentire, non rebus; siquidem recipiat, qui ab Arianis baptisma consequuti sunt. Ita de Lucifero Hieronymus. Cum autem sanctus hic doctor præ ceteris nosse debuerit, quo modo, quando & per quos ortum sit schisma Luciferianorum, contra quos Dialogum conscripsit, nec tamen schisma Lucifero attribuat, aut ullibi insinuet, ipsum recessisse a communione SS. Liberii, Athanasii, Eusebii, Hilarii, aliorumque, qui lapsos recipiebant clericos & episcopos in suis gradibus; omnino mihi persuadeo, non eo usque processisse Luciferum, ut a communione Ecclesiæ recesserit. Socrates quoque lib. 3 cap. 9, Sozomenus lib. 5 cap. 13 clare edicunt, Luciferianum quidem schisma ortum esse occasione dissensionis Eusebium inter & Luciferum, sed hunc ab Ecclesia non recessisse. Rufinus lib. 10 cap. 30 nihil pro alterutra opinione clare edicit. Omnes tamen tres insinuant, non revocasse Luciferum subscriptionem diaconi sui, qui ejus nomine, pro receptione lapsorum in gradibus suis, concilio Alexandrino subscripserat.

[213] [censuitque, non recipiendos in suis gradibus:] Unus Sulpicius Severus lib. 2 cap. 46 dicit, Luciferum adeo contrarium fuisse Ariminensibus, ut se etiam ab eorum communione secreverit, qui eos sub satisfactione vel pœnitentia recepissent. At frigide addit: Id recte, an perperam constituerit, dicere non ausim. Si enim hoc non noverat Sulpicius, non noverat etiam, schisma a Lucifero conflatum, quia saltem sciebat malum esse schisma. Quare explicandus est Sulpicius de gestis Antiochiæ a Lucifero, ut infra ostendam. S. Ambrosius & S. Augustinus durius quidem loquuntur de Lucifero, ut dictum est ad XX Maii; explicantur tamen utcumque verba S. Ambrosii, dicique potest, utrumque ita locutum ob Luciferianos, qui ob defensam pertinaciter opinionem Luciferi in schisma certo delapsi sunt. Quapropter constant, ejusmodi sententiæ fuisse Luciferum, ut vellet, non recipi in Ecclesia clericos episcoposque lapsos in suis dignitatibus: cumque ex Libello Marcellini & Faustini pag. 54 habeamus, Luciferum ab exsilio Romam venisse, non dubitamus, quin suam opinionem Liberio Papæ persuadere conatus sit. Verum cum eam nollet approbare aut sequi Liberius, ut liquet ex Epistola num. 208 data; noluit ille saltem cooperari pro receptione lapsorum, ideoque verisimiliter postulavit, ut sibi in Sardiniam recedere liceret, reliquam in propria ecclesia vitam exacturus. Attamen non videtur ullo scripto suam opinionem deinde tueri voluisse. Certe S. Hieronymus, qui scripta Luciferi recenset in Catalogo cap. 95, nullum deinde Luciferi Opusculum memorat, ac de eodem non minus honorifice loquitur, quam de Eusebio Vercellensi, ut S. Hieronymus Luciferum nequaquam pro schismatico habuisse videatur; sed potius pro viro sancto, cum & beatum vocet & bonum pastorem in eo ipso Opere, quod contra pertinaces ejus sectatores composuit.

[214] Plura ad excusandum Luciferum deduxit Henschenius noster ad XX Maii in S. Lucifero Calaritano. [Tillemontius etiam contendit, lapsum fuisse in schisma;] Verum Tillemontius tom. 7 Nota in Luciferum conatur contrariam defendere opinionem, & Luciferum revera facere schismaticum. Non examinabo hic illa, quæ respondet ad cultum S. Luciferi, & ad miracula, post corpus inventum patrata, & per juratos testes asserta in juridico examine Calari instituto. Missis his omnibus (quamquam hæc in re dubia plurimum valent, ad dubitationem deponendam, & pro sententia benigniore judicandum) solum expendam verba ipsius contra Luciferum prolata. Non dubitamus, inquit, afferere, secundum omnes regulas & lucem historicam fatendum esse, Luciferum se separasse a S. Eusebio, S. Athanasio, a Liberio Papa, ab omnibus illis, qui subscripserant formulæ Ariminensi, aut qui cum illis ad Ecclesiam redeuntibus communicabant, id est, ipsum se separasse a corpore Ecclesiæ Catholicæ; mortuumque esse in illa separatione, & post se reliquisse corpus schismaticum Luciferianorum. Verum breviter respondeo, nullum assignari posse auctorem antiquum, qui similia de Lucifero protulerit. Quidquid contra Luciferum protulerunt antiqui, longe deteriore sensu interpretatus est Tillemontius. Hieronymum, qui in hæreticos schismaticosque acer esse solet, Luciferum vero & beatum & bonum pastorem vocat, nec aliud in eo reprehendit, quam quod noluerit cooperari ad reducendos ad Ecclesiam lapsos, intrepide allegat ad schisma Lucifero imputandum, ostendendumque in schismate defunctum. Rufinum lib. 10 cap. 30 adducit, ut probet, communionem ruptam a Lucifero; nec tamen ait Rufinus, ab ullius communione recessisse Luciferum.

[215] Imo potius Rufinus innuit, Luciferum decretis Alexandrinis tandem consensisse, [& perperam allegat Rufinum contraria dicentem,] licet difficulter: ut clare edicunt Socrates & Sozomenus. Verba Rufini subjungo: Interim Lucifer injuriam dolens, quod episcopum a se ordinatum non recepisset Eusebius, nec ipse recipere cogitat Alexandrini decreta concilii: sed constringebatur legati sui vinculo, qui in concilio ipsius auctoritate subscripserat. Abjicere namque eum non poterat, quia auctoritatem ejus tenebat. Si vero recepisset, omne suum frustrandum videbat inceptum, (nimirum ordinationem Paulini pro ecclesia Antiochena non obtenturam, quod Meletius ex decretis Alexandrinis posset recipi.) Diu ergo de hoc multumque deliberans, cum ex utraque parte concluderetur, eligit, ut, legato suo recepto, erga ceteros sententiam disparem, sed sibi placitam custodiret. Quæ est illa sententia dispar? Si credimus Tillemontio, est excommunicatio omnium, qui sequebantur decreta Alexandrina. At si Hieronymum, num. 212 laudatum, audire, ut par est, malumus; est recessus Luciferi in Sardiniam, relicta cura lapsos Ecclesiæ reconciliandi, & ulterius laborandi cum illis, quibuscum eo usque laboraverat. Non credit Hieronymus, illum id fecisse aut ex vana gloria, aut ex iracundia. Poterat sane id facere, ne novæ inter ipsum & Eusebium orirentur dissensiones, aut alia de causa nobis ignota. Interim Rufinus non loquitur de rupta communione cum ullo: & ubi paulo post loquitur de schismate, non vocat schisma Luciferi, sed schisma Luciferianorum. Socrates igitur melius Rufinum intellexit, quam Tillemontius, si ex ipso scripsit lib. 3 cap. 9, quæ sequuntur: Verum Lucifer iram suam explere non valuit. Constrictus enim suis ipsius pollicitationibus tenebatur, quibus per diaconum missum spoponderat, se decretis concilii assensurum. Itaque ipse quidem ecclesiasticam retinens fidem, in Sardiniam ad propriam sedem recesserat. Hi vero, qui una cum ipso primum fuerant exulcerati, hactenus ab Ecclesia segregati permanent. Ita etiam Sozomenus lib. 5 cap. 13 Luciferum cum Ecclesia Catholica consentientem in Sardiniam discessisse testatur.

[216] [& Sulpicium de gestis Antiochiæ a Lucifero solum agentem:] At, inquit Tillemontius in Lucifero art. 5, difficulter credi potest, ob dissensionem modici temporis inter Eusebium & Luciferum discessisse ab Ecclesia Luciferianos, si Lucifer ipse ab ea non discessit. Respondeo, illos non esse factos schismaticos propter Luciferum, sed eamdem opinionem pertinaciter adeo secutos, ut maluerint ab Ecclesia separari, quam ab illa discedere. Magis incredibile est, Luciferum pertinaciter suæ opinioni inhæsisse; nec tamen ullo scripto eam propugnasse, quemadmodum suam postea scripto defendere voluerunt Marcellinus & Faustinus Luciferiani. Tillemontius porro adducit Sulpicium Severum lib. 2 cap. 46, qui opponit modum agendi Luciferi Antiochiæ consilio S. Hilarii, lapsos in Gallia recipientis. Ceterum, inquit, Lucifer tum Antiochiæ longe diversa sententia fuit. Tum addit verba num. 2 data. Cur ait Sulpicius Antiochiæ, nisi ut insinuaret, se solum agere de iis, quæ ibi a Lucifero erant gesta, quando ordinavit Paulinum, & ab eorum communione abstinuit, qui Meletio, Catholico quidem, sed communione cum Arianis eorumque ordinatione maculato, adhærebant? Hinc addit Sulpicius: Id recte, an perperam constituerit, dicere non ausim. Hoc de schismate non poterat dicere, poterat utcumque de opinione, quam Antiochiæ secutus erat Lucifer Paulinum ordinando pro Meletio, & a communione Meletianorum abstinendo. Talem fuisse Antiochiæ mentem Luciferi clare etiam edicunt Socrates & Sozomenus, etiamsi testentur, eum postea Ecclesiæ consensisse. Utrumque etiam adducit Tillemontius, pro communione cum Eusebio tunc rupta. At neuter id clare dicit, licet Latina Valesii interpretatio sic habeat. Verba Socratis sunt: διεκρίνετο οὖν κοινονεῖν Ευσεβίῳ, quod exponi potest de sola deliberatione. Sozomenus ait διεφέρετο quod recte exponetur de minis jactatis aut de contentione ad rumpendam communionem incitante. Sic uterque dicit, eum voluisse improbare Alexandrina decreta.

[217] [laudati scriptores male expositi a Tillemomio.] Jam vero consideremus, quam recte auctores adducat Tillemontius. Socratem & Sozomenum, qui clarissimis verbis Luciferum faciunt Ecclesiæ consentientem, adducit, ubi ambigue loquuntur, pro rupta a Lucifero communione cum Eusebio. Hic sane, etsi clarius loquerentur, audiendi non erant, cum nullus alius id dixerit, & res de se non sit verisimilis. Cum enim Eusebius abstinuerit a communione Meletianorum, aut saltem a recipiendo Meletio, non erat ulla Lucifero causa, resiliendi ab ejus communione. At potuit minari Lucifer, id se facturum, si Meletium aut Meletianos reciperet. Mox addit Tillemontius Rufinum, ut probet Luciferum similiter recessisse a communione Athanasii, Liberii, omniumque, qui decreta Alexandrina recipiebant. At non loquitur Rufinus de communione cum ullo mortalium rupto, & decreta Alexandrina tandem a Lucifero recepta insinuat, cum legatum ab eo receptum dicit. Nam recipere legatum, idem ibi significat, ac recipere decreta Alexandrina, ut probatur ex his verbis, quibus dubitantem inducit Luciferum: Si vero recepisset (legatum,) omne suum frustrandum videbat inceptum, non receptione ipsius legati, quæ Meletium juvare non poterat contra Paulinum, sed Alexandrinorum decretorum, quæ Meletio favebant. Deinde Sulpicium adducit Tillemontius, quasi eadem dicentem cum Rufino, cum Sulpicius tantum loquatur de opinione, quam Antiochiæ secutus est Lucifer, ac de reliquis taceat.

[218] Objicit ille S. Ambrosium, qui in Oratione de S. Satyro habet, [Objecta S. Ambrosii verba] ecclesiam Calaritanam fuisse in schismate, quando eo venit S. Satyrus naufragio ejectus, & baptismum suscipere cogitans, & hæc subjungit verba: Lucifer enim se a nostra tunc temporis communione diviserat: & quamquam pro fide exsulasset, & fidei suæ reliquisset hæredes; non putavit tamen (Satyrus) fidem esse in schismate. Nam etsi fidem erga Deum tenerent, tamen erga Dei Ecclesiam non tenerent. Hæc verba non carent obscuritate. Illud tunc temporis non potest dici de tempore, quo illuc venit S. Satyrus, quia Lucifer diu ante erat defunctus. Debet igitur referri ad tempora Luciferi & ecclesiæ Mediolanensis, a qua Lucifer se separavit. Toto autem tempore, quo supervixit Lucifer, ecclesiæ Mediolanensi præfuit Auxentius Arianus, ita ut Lucifer ab ecclesiæ Mediolanensis communione abstinere posset & deberet. Itaque si Ambrosii verba, Lucifer enim se a nostra tunc temporis communione diviserat, hoc intelligantur sensu, Lucifer se ab ecclesiæ Mediolanensis sui temporis communione diviserat, totus locus allegatus favebit Lucifero, cum hic communicare non deberet cum Auxentio Ariano.

[219] At sane non video, quo alio sensu locus apte exponi posset: [exponuntur, et faventia Lucifero.] neque enim dubitandum videtur, quin Ambrosius per voces a nostra communione intelligat communionem ecclesiæ Mediolanensis, in qua perorabat. Illud ipsum, quod interponitur tunc temporis favet datæ expositioni. Si enim voluisset per nostram communionem intelligere communionem totius Ecclesiæ Catholicæ, non erat necesse illud tunc temporis interponere, & poterat Luciferum vocare schismaticum. Illud rursum Quamquam pro fide exsulasset, & fidei suæ reliquisset hæredes multum favet datæ expositioni ipsique Lucifero, qui pro recta fide exsulaverat, & ejusdem fidei reliquerat hæredes, post mortem utique: nam si schismaticus fuisset & obiisset, ut vult Tillemontius, non fidei, sed schismatis sui hæredes reliquisset. Rursum sequentia favent Lucifero; ubi enim incipit loqui de schismate, statim de Sardis loquitur in plurali numero, non de Lucifero; aitque illos, etiamsi hæredes fuissent fidei Luciferi, cum in schisma essent lapsi, non censendos fuisse fidem habere in schismate. Hæc videtur genuina loci explicatio, & Ambrosius videtur omnino insinuare, Catholicum defunctum Luciferum per relictos fidei suæ hæredes, ut jam observavit Papebrochius; sed maluit dissimulare Tillemontius, quam aliquid respondere.

[220] [S. Augustinus Lucifero schisma videtur tribuere,] Pergit vero ad S. Augustinum, qui in Epistola 185(al. 50)ad Bonifacium num. 47 ita loquitur: Sic multitudinibus per schismata & hæreses pereuntibus subvenire consuevit (Ecclesia.) Hoc displicuit Lucifero, quia factum est in eis suscipiendis atque sanandis, qui veneno perierant Ariano: & cui displicuit in tenebras cecidit schismatis, amisso lumine caritatis. Fateor, dura esse allegata verba, & Augustinum ejus videri sententiæ, ut crediderit Luciferum schismaticum. Attamen non omnino certum est, illius opinionis fuisse Augustinum, aut certo credidisse, Luciferum æque fuisse schismaticum ac Luciferianos. Dicit quidem S. Augustinus, Lucifero displicuisse receptionem lapsorum, sed ad schisma usque illam eidem displicuisse, diserte non edicit. Rursum clare edicit, in schisma lapsos esse aliquos, quibus displicuit lapsorum receptio; sed non addit disertis verbis, inter illos fuisse ipsum Luciferum. Nam illud, & cui displicuit, non tam certo refertur ad ipsum Luciferum, ut nequeat ad Luciferianos referri. Si autem ad hos referatur, solum dixerit Augustinus, ex opinione Luciferi natum esse schisma. In libro de Hæresibus cap. 81 ita habet: Luciferianos a Lucifero Calaritano episcopo exortos, & celebriter nominatos, nec Epiphanius nec Philaster inter hæreticos posuit. Credo tantummodo schisma, non hæresim eos condidisse, credentes. Hic S. Augustinus dicit, a Lucifero exortos & nominatos Luciferianos, sed schisma conditum attribuit Luciferianis, non Lucifero, saltem claris verbis. Rursum laudatus Doctor de Agone Christiano cap. 30 contra Luciferianos disserit, ita ordiens: Nec eos audiamus, qui, quamvis neminem rebaptizent, præciderunt se tamen ab unitate, & Luciferiani magis dici, quam Catholici maluerunt. Hic schisma tribuitur Luciferianis, & quidem iterato & tertia etiam vice, nec umquam primus auctor schismatis dicitur ipse Lucifer. Quare dubitari utcumque potest, an Luciferum ipsum schismaticum crediderit Augustinus, & an saltem non dubitaverit, cum ita ambigue loquatur, ut haud difficulter verba sua potuisset interpretari de solis Luciferianis.

[221] [sed præferenda est sententia S. Hieronymi, Lucifero favens,] Verum, etiamsi S. Augustinus credidisset, Luciferum fuisse schismaticum, sicut certo schismaticos credidit Luciferianos, potuit in eo error obrepere scribenti in Africa, quando Lucifer medio fere seculo erat defunctus. Certe nullibi ostendit S. Augustinus, legisse se Opus S. Hieronymi contra Luciferianos; cum non meminerit de Hilario diacono, non recipienti baptizatos ab Arianis. Videtur similiter ignorasse, qua occasione Lucifer in Sardiniam secesserit, & suæ tantum ecclesiæ deinceps curam habere voluerit. Hæc omnia probe perspecta habere potuit S. Hieronymus, qui & Romæ habitavit aliquo tempore, dum Lucifer & Liberius in vivis erant, & non diu post Antiochiæ, ubi discere potuit gesta inter Eusebium & Luciferum. Itaque in hac quæstione Hieronymus longe præferendus est Augustino, præsertim cum ipsum nomen Luciferianorum natum esset persuasionem de schismate Luciferi ingerere omnibus, qui initium schismatis non bene habebant perspectum. Atqui S. Hieronymus nullibi de Lucifero loquitur, ut de schismatico; nullibi asserit, eum ab ecclesia recessisse: sed contra Beatum vocat, & bonum pastorem, quibus titulis non videtur Luciferum exornaturus fuisse, si credidisset schismaticum. Quod autem in Chronico Hieronymi de Lucifero moriente dicitur, Qui nunquam se Arrianæ miscuit pravitati; non videtur significare, ut perperam vult Tillemontius, Luciferum in schismate obiisse, sed potius in laudem ejus observatur. Si enim crimini datur pravitati hæreticæ se miscere, ut non ignorabat Hieronymus; clarius loqui debebat, si schisma volebat indicare.

[222] Silentium SS. Epiphanii & Philastrii, qui floruerunt eo ipso tempore, [cui multa etiam alia suffragantur.] quo defunctus est Lucifer, quique annis paucis post mortem ejus de hæresibus scripserunt, similiter insinuat, opinionem Luciferi de non recipiendis episcopis & clericis in suis gradibus non nisi post mortem Luciferi in schisma degenerasse. Hoc certe silentium sufficit ad omnem fidem abrogandam Theodoreto, lib. 3 cap. 5 hæc scribenti: Lucifer vero in Sardiniam reversus, ecclesiasticæ doctrinæ nova quædam dogmata adjecit. Quæ qui amplexi sunt, ex ejus nomine cognomentum sumpsere. Luciferiani enim diu appellati sunt. Verum hoc quoque dogma extinctum & oblivioni traditum est. Nova illa Luciferi dogmata non poterant ignorare Epiphanius & Philastrius, nec debebant tacere, si qua Lucifer revera condidisset. Nihilo magis videtur taciturus fuisse S. Athanasius, qui pluribus annis vixit post reditum Luciferi in Sardiniam, eidemque etiam supervixit, si ille nova dogmata, aut etiam schisma induxisset. Nam & Macedonianos & Apollinaristas, illis temporibus ortos, statim aggressus est, & in Epistola ad Rufinianum agit de statutis Alexandrinis, ut schisma Luciferianum præterire vix posset, si jam tum ortum fuisset. Accedit demum silentium scriptorum omnium, qui tempore Luciferi aut etiam aliquot annis post scripserunt, omniumque conciliorum, cum in nullo concilio aliquid contra Luciferum legatur statutum. Quapropter omnino existimo, schisma ortum esse post mortem Luciferi: quod & alia ratione ostendere juvabit.

[223] Dissensio inter Eusebium & Luciferum orta erat ex ordinatione Paulini. [Alio argumento probatur, schisma Luciferianum] Lis autem ex illa ordinatione orta inter Meletium & Paulinum de episcopatu Antiocheno diu mansit indecisa & sine ulla partium compositione. Ambo tamen habebantur Catholici, & ambo cum episcopis Catholicis communicabant. Tandem circa annum 380, id est, decennio fere post mortem Luciferi, conventum est inter Meletium & Paulinum, ut ambo, quamdiu viverent, singuli gregem suum pascerent, & post mortem alterutrius solus ille præesset toti ecclesiæ Antiochenæ, qui defuncto esset superstes. Ut hæc pacta firmius consisterent, ex utraque parte clerici, qui ceteris ad episcopatum magis erant capaces, juramento obstringebantur, ne admitterent cathedram Antiochenam, quamdiu alteruter viveret. Narrant hoc Socrates lib. 5 cap. 5 & Sozomenus lib. 7 cap. 3. Primus addit: Ad hunc modum, juramento præstito, populus ad unitatem rediit, nec ulterius inter se divisus est. At Luciferiani se a reliquis sejunxere, propterea quod Miletius, qui ab Arianis ordinatus fuerat, ad episcopale munus susceptus fuisset. Sozomenus vero: Igitur jurejurando in has conditiones præstito, universa fere plebs ad concordiam rediit. Pauci tamen ex Luciferianis adhuc dissidebant, propterea quod Meletius ab hæreticis ordinatus fuisset. Tillemontius tom. 8 in S. Meletio art. 15 ait, non intelligere se asserta illa Socratis & Sozomeni, quia, inquit, Lucifer schisma suum formaverat, & multis tum annis erat defunctus. Verum, cum nullus contemporaneus scriptor asserat, Luciferum schismate ab Ecclesia divisum fuisse, poterat initium schismatis Luciferiani, saltem Antiochiæ, referre ad tempus, quo a Paulino discesserunt Luciferiani ob concordiam initam cum Meletio.

[224] [ortum non videri, nisi post mortem Luciferi.] Edicant, quæso, adversarii, utrum credant, Luciferum a Paulini quoque communione recessisse. Si cum Paulino communicavit, certo non recessit ab illis, qui decreta Alexandrina susceperunt, cum illis Paulinus subscripserit. Si cum Paulino communicavit, non est ulla suspicio fundata de abrupta a Lucifero communione cum Ecclesia Romana aut cum Alexandrina, cum Paulinus cum hisce communicaverit. Jam vero si velint Luciferum a Paulini quoque communione recessisse, quomodo probabunt, Luciferum & Paulinum, qui ejusdem opinionis erant Antiochiæ, postea in diversas adeo opiniones abiisse, ut communione fuerint sejuncti? Ex allegatis mox locis Luciferiani communicabant cum Paulino usque ad hujus cum Meletio concordiam, qua igitur ratione dicemus, cum Paulino non communicasse Luciferum ipsum, cujus illi sequebantur opinionem? Vel illi erant Luciferiani ante concordiam cum Meletio, vel non erant. Si erant, Luciferiani ante illud tempus, non magis erant schismatici, quam Eustathiani. Si non erant Luciferiani, certo non erant schismatici. Itaque, quocumque modo considerem Luciferi ejusque sectatorum consilia, non invenio schisma Luciferianum, vivente Lucifero: sicut, eo vivente, nullus illius schismatis fecit mentionem, aut oppugnando, aut defendendo, aut damnando. Eo igitur modo Lucifer opinionem suam de non recipiendis episcopis lapsis videtur defendisse, sicut S. Cyprianus aliquo tempore propugnavit opinionem de iterando hæreticorum baptismo; videlicet, ut de S. Cypriano testatur Hieronymus contra Luciferianos, non cum anathemate eorum; qui se sequi noluerant… Siquidem in communione eorum permansit, qui sententiæ suæ contraierant. Lubet modo disputatis de Lucifero brevem pro Liberio addere observationem. Si Lucifer, ut volunt, a communione Liberii recessit, quia episcopos lapsos post pœnitentiam ad communionem admittebat; quomodo in opinione adversariorum voluit antea communicare cum Liberio, quem similiter lapsum contendunt? Certe magis vitandus videri poterat Liberius ob lapsum proprium, si verus est; quam ob solam cum lapsis iisque pœnitentibus communionem. De lapsu igitur Liberii nihil noverat Lucifer, ideoque necesse est dicere, lapsum illum esse fictitium, de quo Lucifer numquam conquestus legitur.

§ XIV. Epistolæ Liberii ad Athanasium, & hujus ad illum supposititiæ: episcopi Orientales Semiariani legatos mittunt ad Liberium, receptaque fide Nicæna, ad communionem a Liberio, & ab omnibus Catholicis recipiuntur.

[Scripta aliqua, quæ Liberio videntur supposita.] Baronius ad annum 362 num. 206 recitat fragmentum Epistolæ cum professione fidei, nomine Liberii ad Athanasium, & vicissim num. 208 professionem fidei sub Athanasii nomine ad Liberium conscriptam; neque ullam de auctoribus illorum fragmentorum dubitationem insinuat. At Bellarminus in Opere de Scriptoribus ecclesiasticis in S. Athanasio pag. 109 Liberio & Athanasio illa Fragmenta abjudicat, dicens: In eodem tomo (primo Operum S. Athanasii) habetur Epistola Liberii Papæ ad Athanasium, & responsio Athanasii ad Liberium: sed neutra videtur convenire auctori, cui tribuitur. Liberius enim ita scribit ad Athanasium, acsi dubitet de ejus fide… At neque credibile est, Liberium umquam dubitasse de fide S. Athanasii &c. Responsio quoque Athanasii non habet formam Epistolæ, sed simplicis confessionis fidei: neque confessio concepta est verbis satis propriis, præsertim ubi dicit; “Illa caro suspensa est in cruce, non ipse” &c.… Sanctus vero Athanasius maxime proprie & castigate de ejusmodi mysteriis loqui solet. Proinde non videtur ejusmodi scriptio sancto Athanasio tribuenda. Hoc judicium Bellarmini passim sequuntur recentiores. Papebrochius quidem noster in S. Athanasio num. 369 Baronio inhæsit, quod verisimiliter dictas Epistolas, in Baronio & in Conciliis inventas, tam attente non examinaverit. At omnino existimo, sequendam esse Bellarmini censuram, prout eam secuti sunt plerique recentiores. Alia quoque Epistola Athanasii nomine & Ægyptiorum episcoporum ad Liberium exstat apud Labbeum tom. 2 Conciliorum col. 763, ubi & responsio Liberii nomine col. 765 subnectitur; sed observat in margine Labbeus, utramque ab omnibus passim haberi supposititiam. Alia rursum ibidem col. 760 habetur Liberii Epistola, inscripta ad omnes generaliter episcopos, de qua Labbeus in margine: Commentitiam esse nemo non videt. Ne hanc quidem defendere conabor: fateor tamen, non tam clare hanc mihi commentitiam videri, quam quatuor illas, quas improbavi § 3. Apud Labbeum tom. 2 Conciliorum col. 768 leguntur tria decreta, nomine Liberii edita, quæ nonnullis etiam videntur de suppositione suspecta.

[226] Jam vero quod spectat ad lapsos aut hæreticos ad Ecclesiam reductos, [Orientalium episcoporum, qui plerique erant Semiariani, legati] restant enarranda ea, quæ narrantur a Socrate & Sozomeno de episcopis Orientalibus, quos prior Macedonianos nominat, etiamsi non omnes essent hæresis Macedonianæ, postea in concilio Constantinopolitano condemnatæ, sed plerique Semiariani, quod vocem Consubstantialis non admitterent, & non pauci verisimiliter Catholici, saltem quoad sensa, ut erant plures Semiariani, antequam nata erat aut invaluerat hæresis Macedoniana contra Spiritum sanctum. Premebantur illi Arianorum persecutione sub Valentis Ariani imperio, cum Occidentales Catholicum haberent imperatorem Valentinianum. Quapropter varias invicem miserunt legationes, variisque locis convenerunt ad concilium, nimirum Lampsaci in Hellesponto, Smyrnæ in Asia proprie dicta, in Pamphylia quoque, Isauria ac Lycia, ut habet Socrates lib. 4 cap. 12. Dictis igitur conciliis & legationibus in hanc convenerunt sententiam, necessario confugiendum esse tum ad fratrem imperatoris (Valentinianum,) tum ad Liberium Romanæ urbis episcopum, eorumque fidem amplectendam potius, quam ut cum Eudoxio (Ariano) communicarent. Mittunt igitur Eustathium Sebastiæ episcopum, qui jam sæpius depositus fuerat, Silvanum Tarsi Ciliciæ, & Theophilum Castabulorum, quæ etiam Ciliciæ urbs est; mandantque, ne in fide dissentiant a Liberio, sed cum Ecclesia Romana communionem ineant, fidemque Consubstantialis consensu suo confirment. Hæc Socrates, quibus consentit Sozomenus lib. 6 cap. 10, de missione dictorum legatorum ita loquens: Eosque ad Valentinianum imperatorem mittunt cum litteris ad Liberium Romanum episcopum & ad Occidentales episcopos scriptis; quibus eos hortabantur, ut legatos suos omni ope adjuvatent, & cum illis, quid agendum esset, perpenderent; & statum Ecclesiæ, prout ipsis visum esset, corrigerent; quippe qui probam ac stabilem fidem ab Apostolis traditam retinerent, ac præ cæteris omnibus religionis curam gerere deberent.

[227] [cum litteris Romam veniunt ad Liberium,] De gestis Romæ subdit auctor: Et legati quidem, cum in Italiam venissent, imperatorem in Galliis morari didicerunt, bellum gerentem cum barbaris eas accolentibus. Cumque ipsis difficile visum esset iter in Gallias propter bellum, litteras dederunt Liberio. Et inito cum illo consilio de rebus, quarum causa missi fuerant, Arium aliosque, qui idem cum illo sentirent ac prædicarent, sententia sua damnarunt. Omnem præterea hæresim fidei Nicæni concilii adversantem rejecerunt: Consubstantialis denique vocabulum susceperunt… Harum rerum confessionem scriptis proditam cum Liberius ab ipsis accepisset, cum eis communicavit, scripsitque litteras ad Orientales episcopos, ob concordiam & fidei consensum eos laudans, &, quæ cum legatis gesta erant, iisdem significavit. Laudatus Socrates ostendit, legationem initio fuisse Liberio suspectam, episcoposque, a quibus legati erant missi, illos fuisse, qui Seleuciæ quidem contra Acacium Arianam sententiam improbaverant, deinde tamen Constantinopoli decretis Ariminensibus subscripserant. Hi ergo (legati) inquit, cum litteris eorum, qui Seleuciæ ab Acacio dissenserant, Romam venerunt. Et imperatorem quidem ipsum adire eis non licuit, quippe qui bello contra Sarmatas districtus in Galliis teneretur: Liberio vero litteras suas porrexerunt. Ille initio quidem eos admittere recusabat, Arianarum partium eos esse dicens, nec ab Ecclesia suscipi posse, utpote qui Nicænam fidem abrogassent. At illi se dudum resipuisse, & veritatem agnovisse responderunt: & Anomæorum quidem doctrinam ejurasse jam pridem; Filium vero Patri per omnia similem confessos esse, nec ullatenus differre Consubstantialem a simili, nimirum si utraque vox recte exponatur, ut exponitur utraque a S. Hilario in libro de Synodis.

[228] [suoque & omnium nomine fidem Catholicam profitentur,] At illa ratio legatos non juvisset apud Liberium, nisi formulam Nicænam cum voce Consubstantialis admisissent. Redeo ad Socratem: Quæ cum dixissent, sententiæ suæ professionem scripto comprehensam Liberius ab eis exegit. Illi ergo libellum ei obtulerunt, in quo verba etiam fidei Nicænæ erant adscripta. Libellus sive scriptum, a legatis oblatum, ab utroque recitatur cum hac inscriptione: Domino fratri & comministro Liberio Eustathius, Theophilus & Silvanus in Domino salutem. Initium hoc est: Propter insanas hæreticorum opiniones, qui Ecclesiæ Catholicæ offensionis causam præbere non cessant, nos omnem illis occasionem adimere cupientes, profitemur & adseveramus, synodum orthodoxorum episcoporum, quæ Lampsaci & Smyrnæ, aliisque in locis habita est, (cujus synodi legationem obeuntes, tum ad tuam benignitatem, tum ad universos Italiæ & Occidentis episcopos, litteras adferimus) Catholicam fidem tenere & custodire, quæ in sacrosancta synodo Nicæna temporibus beatæ memoriæ Constantini a trecentis decem & octo episcopis comprobata, hactenus integra & inconcussa perpetuo permansit: in qua Consubstantialis vocabulum adversus pravam Arii doctrinam pie sancteque positum est. Similiter & nos una cum supradictis eamdem fidem tenuisse ac tenere, & usque ad extremum spiritum servaturos esse, ipsi manu nostra profitemur. Post damnationem Arii aliorumque hæreticorum, de Ariminensibus decretis nominatim hæc addunt: Sed præcipue anathemate damnantes fidem illam, quæ in Ariminensi synodo recitata est, utpote contrariam supradictæ fidei sancti concilii in urbe Nicæna celebrati: cui, ex oppido Thraciæ Nice allatæ, dolo ac perjurio circumventi episcopi Constantinopoli subscripsere. Post hæc legati subjiciunt formulam Nicænam, & singuli subscribunt; ac demum addunt sequentia: Quod si quis post hanc fidem a nobis expositam, adversus nos aut adversus illos, a quibus missi sumus, aliquam criminationem inferre voluerit, cum litteris Sanctitatis tuæ coram orthodoxis episcopis, qui a te probati fuerint, veniat & apud illos judicio contendat nobiscum: ac si quid criminis convictum fuerit, in auctorem animadvertatur.

[229] Subjungit Socrates: Hoc libello cum legatos quasi cautione quadam Liberius obligavisset, [& a Liberio in communionem recipiuntur.] eos in communionem suscepit, datisque hujusmodi litteris, dimisit. Mox datur ipsa Epistola Liberii cum hac inscriptione: Dilectis fratribus & comministris, Evethio, Cyrillo, Hyperechio, Uranio, Heroni, Elpidio, Maximo, Eusebio, Eucarpio, Heortasio, Neoni, Eumathio, Faustino, Proclino, Pasinico, Arsenio, Severo, Didymioni, Britannio, Callicrati, Dalmatio, Ædesio, Eustochio, Ambrosio, Gelonio, Pardalio, Macedonio, Paulo, Marcello, Heraclio, Alexandro, Adolio, Marciano, Sthenelo, Joanni, Macro, Charisio, Silvano, Photino, Antonio, Aytho, Celso, Euphranori, Milesio, Patricio, Severiano, Eusebio, Eumolpio, Athanasio, Diophanto, Menodoro, Diocli, Chrysampelo, Neoni, Eugenio, Eustathio, Callicrati, Arsenio, Eugenio, Martyrio, Hieracio, Leontio, Philagrio, Lucio, & universis per Orientem orthodoxis episcopis, Liberius episcopus Italiæ, & omnes Occidentis episcopi in Domino salutem. Sexaginta & quatuor hic enumerantur episcopi, pro majori parte ignoti. At hos omnes antea fuisse Semiarianos nequaquam credo, licet verisimile sit, omnes quoque illos, qui Semiariani non erant, cum his communicasse. Verisimile etiam est, non omnes eadem sinceritate Catholicam fidei professionem fuisse amplexos, cum nonnulli postea resilierint, & plures in Macedonianum dogma contra Spiritum sanctum fuerint lapsi. Attamen non existimo, omnes subdole egisse, cum Silvanus, unus e tribus legatis, post mortem a S. Basilio Beatus vocetur in pluribus Epistolis. Verum Epistolam Liberii totam modo subjungamus ex Socrate.

[230] Optatissimum nobis pacis & concordiæ gaudium attulerunt literæ vestræ, [Liberii hac dere] fidei lumine resplendentes, fratres dilectissimi, redditæ nobis per carissimos fratres & episcopos Eustathium, Silvanum ac Theophilum: idque eo maxime, quod sententiam vestram atque doctrinam cum tenuitate nostra, cumque omnibus Italis & Occidentalibus consentire prorsus & consonare affirmarunt simul ac demonstrarunt. Hanc autem Catholicam & Apostolicam fidem esse agnoscimus, quæ usque ad concilium Nicænum integra & inconcussa permansit. Et hanc legati vestri se habere professi sunt: & cum incredibili gaudio omne vestigium ac fomitem absurdæ suspicionis abolentes, non verbis solum, verum etiam scripto eam exposuerunt. Cujus etiam exemplum his literis subjiciendum esse existimavimus, ne quam hæreticis occasionem ad struendas iterum insidias relinquamus, quibus incentiva malitiæ suæ commoventes, de integro discordiarum ignes pro suo more excitent. Hoc insuper professi sunt, carissimi fratres, Eustathius, Silvanus ac Theophilus, tum ipsos, tum vestram caritatem semper hanc fidem habuisse, & ad extremum usque spiritum servaturos esse: eam scilicet, quæ a trecentis decem & octo Catholicis episcopis apud Nicæam probata est: quæ & perfectam continet veritatem, & omnes hæreticorum catervas confutat atque evertit. Non enim fortuito casu, sed divino nutu tot episcoporum numerus adversus Arii vesaniam congregatus est: quanto scilicet numero beatus Abraham tot hostium millia per fidem profligavit. Quæ quidem fides in hypostasi & in Consubstantialis vocabulo comprehensa, tanquam firmum & inexpugnabile munimentum, impetus omnes & machinas Arianæ dementiæ reprimit ac repellit.

[231] [ad episcopos Orientales Epistola,] Quocirca cum omnes Occidentalium partium episcopi Ariminum convenissent, quo illos Arianorum improbitas convocaverat eo consilio, ut blanda persuasione, seu, quod verius est, sæcularis potentiæ auctoritate coacti, id, quod in fide cautissime positum fuerat, tollerent aut oblique negarent; nihil profecit illorum versutia. Etenim omnes propemodum illi, qui tunc apud Ariminum collecti, partim illecebris, partim dolo decepti fuerant, nunc ad sanam mentem reversi, formulam fidei ab Ariminensi concilio editam anathemate damnarunt, & Catholicæ atque Apostolicæ fidei olim apud Nicæam promulgatæ subscripserunt. Et nobiscum inita communione, adversus Arii doctrinam ejusque discipulos graviori indignatione commoventur. Cujus rei argumentum legati caritatis vestræ cum viderent, vos quoque ipsos in subscriptione sua adjunxerunt: Arium anathemate damnantes, & ea, quæ contra Nicænam fidem Arimini gesta sunt: quibus etiam vos perjurio in fraudem inducti subscripsistis. Quamobrem congruum nobis visum est, ad caritatem vestram literas scribere, & justa petentibus subvenire: præsertim cum ex professione legatorum vestrorum cognoverimus, Orientales ad sanam mentem reversos, cum Orthodoxis Occidentis episcopis consentire. Significamus autem vobis, ne sitis nescii, omnes Ariminensis concilii blasphemias ab illis ipsis, qui tunc per fraudem decepti fuisse videntur, anathemate damnatas esse, & universos in Nicænam fidem conspirantibus animis consensisse.

[232] [verisimiliter in concilio data.] Sed & vos id omnibus indicare debetis, ut qui per vim ac fraudem detrimentum aliquod fidei suæ passi sunt, nunc tandem ex hæretica caligine ad divinam Catholicæ libertatis lucem possint emergere. Qui quidem si post hoc concilium perversæ doctrinæ virus evomere, & omnes Arii blasphemias rejicere easque anathemate damnare noluerint; sciant se pariter cum Ario ejusque discipulis & reliquis serpentibus, Sabellianis scilicet, Patropassianis aut aliis quibuslibet hæreticis, extraneos esse & alienos a communione Ecclesiæ, quæ adulterinos filios non admittit. Incolumes vos Deus servet, fratres carissimi. Hactenus Epistola Liberii, quem hac de causa Romæ concilium congregasse existimat Baronius ad annum 365 num. 17. Probabilis admodum est ea opinio, eique favet inscriptio Epistolæ.

[233] [At non videtur ideo Liberius legatos misisse in provincias;] Credit præterea, legatos a Liberio missos esse in Gallias aliasque provincias Occidentales, ut de fide Catholica Orientalium, ad Ecclesiam redeuntium, universam Occidentalem ecclesiam redderet certiorem. Quod & factum est, inquit, antequam legati remearent in Orientem. Colligit hoc ex Sozomeno lib. 6 cap. 12, ubi ait, a legatis in Orientem perlatas esse Epistolas, tum Liberii, tum episcoporum Italiæ, Africæ, Galliæ & Siciliæ. Verum, cum S. Basilius in duabus Epistolis meminerit de Epistola per Eustathium legatum allata a Liberio, & nullibi de pluribus, dubitari potest, an verum sit, quod tradit Sozomenus de tot Epistolis, quodque ex eo colligit Baronius de tot legatis in Occidentales provincias tunc a Liberio missis. Magis credo, Liberium legatis Orientalium ostendisse plurimas epistolas episcoporum Occidentalium, qui post lapsum Ariminensem cum Ecclesia se conciliaverant, & Nicænam fidem fuerant professi. Nam scribit Liberius, legatos vidisse argumentum reconciliationis Occidentalium lapsorum cum Ecclesia. Hoc autem argumentum fuerint eorum epistolæ ad Liberium. Suspicor igitur harum epistolarum exemplaria a legatis in Orientem delata fuisse, ut Orientales perspicerent, quanto studio Occidentales ad Ecclesiam & fidem Nicænam fuissent reversi.

[234] Aliam quoque conjecturam affert laudatus Baronius de misso tunc a Liberio in Illyricum legato Elpidio presbytero, [nec Elpidium, qui concilio Illyricano adfuit, eo misit,] quo præsente celebrata foret synodus Illyricana. Hujus synodi Epistolam dat Theodoretus lib. 4 cap. 9, eademque recusa est tom. 2 Conciliorum col. 832, ubi notatur data anno 365 ex mente Baronii. Non alia de causa, opinor, concilium istud Illyricanum ad annum 365 retulit Baronius, quam quod in Epistola fiat mentio Eustathii episcopi, quem crediderit unum e tribus legatis. Verum Tillemontius Nota 86 recte probat, multo serius habitum esse illud concilium, idque mihi clarum videtur ex toto Epistolæ contextu. Nam Gratianus imperator, qui necdum anno 365 nec 366 eam dignitatem habebat, in textu Græco Epistolæ imperatorum, simul missæ & apud Labbeum subjunctæ col. 834, Valentiniano & Valenti adjungitur. Præterea episcopi Illyricani clare edicunt, invaluisse apud Asianos errorem Macedonianorum contra Spiritum sanctum. At hæresis illa necdum tam publice prædicabatur anno 365 aut 366: nam legati Orientalium ne examinati quidem fuerunt a Liberio circa fidem suam de Spiritu sancto.

[235] Miratur hoc Tillemontius art. 109; videturque credere, [cum illud concilium sit serius habitum.] legatos ipsos, illosque Orientales, a quibus erant missi, fuisse tunc illius hæresis assertores. At ea suspicio caret solido fundamento: nam facile probari potest, omnes tres legatos amicitia junctos fuisse & communione cum S. Basilio, alios vero episcopos tanto numero hæresim contra Spiritum sanctum professos fuisse ab anno 366, aperte improbabile aut potius falsum est, cum S. Basilius in Epistola 25, (alias 72) dicat, exiguam esse hanc partem, quæ morbo laborat. Sic autem loquitur de hæresi Macedoniana in Epistola, quæ anno 377 notatur data. Sub Damaso igitur hæresis illa publice erupit & condemnata est, non sub Liberio. Demum episcopi Ariani sex nominantur in Epistola synodali. At inter illos non reperiuntur Valens & Ursacius, omnium Arianorum in Illyrico famosissimi, qui tamen aliquot certe annis post 366 vixerunt. Nullum igitur superest dubium, quin concilium Illyricanum aliquot annis Liberio sit posterius.

[236] Itaque redeamus ad legatos Orientalium cum litteris Liberii Roma discedentes. [Orientales in concilio Siculo fidem quoque professi,] Socrates lib. 4 cap. 12 de iis hæc scribit: His litteris acceptis, qui cum Eustathio erant, in Siciliam proficiscuntur. Cumque illic synodum episcoporum Siciliæ fieri curassent, & Consubstantialis fidem coram ipsis confessi essent, fidemque concilii Nicæni comprobassent, acceptis illorum quoque litteris in eamdem sententiam scriptis, ad eos, a quibus missi fuerant, reverterunt. Hisce plane consentit Sozomenus, & mox addit lib. 6 cap. 12: Eodem tempore, cum synodus episcoporum congregata esset Tyanis (in Cappadocia,) cui intererant Eusebius Cæsareæ Cappadociæ episcopus, Athanasius Ancyræ, Pelagius Laodiceæ, Zeno Tyri, Paulus Emesæ, Otreius Melitinæ, Gregorius Nazianzi (Pater Nazianzeni) & alii complures, qui, regnante Joviano, Antiochiæ collecti, Consubstantialis doctrinam retinendam esse decreverant, Liberii & Occidentalium litteræ recitatæ sunt.

[237] [recipiuntur a Catholicis Orientalibus in concilio Tyanensi.] Qua ex re ingenti gaudio affecti, scripserunt ad omnes ecclesias, ut Occidentalium episcoporum decreta perlegerent, & Epistolas tum Liberii, tum episcoporum Italiæ, Africæ, Galliæ & Siciliæ (nam & istorum litteras attulerant legati a synodo Lampsacena missi) utque ommum illorum numerum considerarent. Multo enim plures erant iis, qui in Ariminensi concilio sederant. Præterea ut consentire cum illis & communicare vellent: seque ejusdem esse sententiæ per litteras indicarent. Hæc Sozomenus. Ex litteris autem allatis episcoporum Galliæ & Africæ suspicatur Tillemontius in Arianis art. 110, in illis quoque provinciis fuisse legatos, quemadmodum fuerunt in Sicilia. At ego, ut jam num. 233 insinuavi, magis credo, litteras indicari ante ad Liberium missas, quibus episcopi illarum provinciarum fidem Nicænam fuerant amplexi, reprobato concilio Ariminensi. Certe Socrates & Sozomenus asserunt, eos in Siciliam profectos, per mare secundum Sozomenum, indeque in Orientem. In Galliam profectos uterque negat, de Africa vero & Illyrico aditis nullam faciunt mentionem.

[238] [Prædicta confirmat S. Basilius, Eustathium] De gestis in illa legatione meminit etiam S. Basilius occasione Eustathii, qui jam ante frequenter sententiam mutaverat, & communionem cum S. Basilio deinde abrupit, ægre ferens fidei formulam a Basilio sibi subscribendam oblatam, aut potius eo utens prætextu. Hinc S. Basilius in Epistola 244 (alias 82) de Eustathio aliisque ita loquitur: Hoc autem in ipsis sum miratus, cur ob subscriptum libellum, quem ipsis obtulimus, tanto utantur dissidendi studio; … illud autem non cogitent, suam fidei Nicænæ confessionem Romæ scriptam servari, seque propria manu obtulisse synodo Tyanensi allatum Roma libellum, qui apud nos servatur, eamdem fidem continens. Quin & concionis tunc a se habitæ obliti sunt, cum in medium prodeuntes fraudem deplorarunt, qua decepti, tomo ab Eudoxii factione composito (id est, formulæ Ariminensi) consenserant. Unde & hanc invenerunt errati illius purgandi rationem, ut Romam profecti, inde fidem Patrum acciperent, ita ut, quod ecclesiis detrimenti intulerant malo approbando, id meliore introducendo emendarent. At qui itinera longissima pro fide sustinuerunt, & sapientem illam concionem habuerunt, nunc nobis convitiantur… Patet autem etiam ex iis, quæ nunc circumferuntur, condemnatam ab illis esse fidem Nicænam. Viderunt enim Cyzicum, & cum alia fide reversi sunt. Ex his habemus, Eustathium aut numquam sincere fidem Nicænam fuisse amplexum, aut post annos aliquot relapsum fuisse, maxime in conciliabulo Cyziceno, ubi Macedoniani iterum repudiarunt Consubstantiale, & blasphemias in Spiritum Sanctum conscripserunt, teste S. Basilio in eadem Epistola.

[239] De mutatione Eustathii rursum ad Occidentales episcopos scribit Basilius in Epistola 263 (alias 72, [postea relapsum arguens.]) ubi relatis multiplicibus Eustathii in fide mutationibus, ait episcopatu fuisse dejectum, atque hoc modo prosequitur: Atque ita ex episcopatu ejectus, … hanc sibi restitutionis viam invenit, ut ad vos se conferret. Quænam autem ei proposita fuerint a beatissimo episcopo Liberio, & quibusdam assensus sit, ignoramus, nisi quod Epistolam attulit, quæ eum restituebat, eaque ostensa concilio Tyanensi, in suum locum restitutus est. Hic nunc depopulatur fidem illam, ob quam susceptus est, atque una cum iis est, qui Consubstantiale anathematizant, seque ducem præbet hæresis Pneumatochorum. Quoniam igitur istinc evenit illi facultas lædendi ecclesias, ac data a vobis fiducia utitur ad subversionem multorum, necesse & istinc quoque venire emendationem, ac per litteras ecclesiis significari, quibusnam conditionibus susceptus sit, & quomodo nunc immutatus irritum faciat beneficium sibi concessum a Patribus, qui tunc erant. Hæc de Eustathio S. Basilius, non obscure flagitans, ut ipsius restitutionem Romanus Pontifex cum Occidentalibus irritam faceret. Verum hæc annis decem aut undecim post legationem Eustathii ejusque per Liberium restitutionem scripta sunt; nec aliter spectant ad propositum nostrum, quam ut liqueat, legatos aliosque episcopos Orientales, quos Liberius communioni Ecclesiæ Catholicæ restituerat, tam in Oriente quam in Occidente bene fuisse exceptos; sed non omnes in fide Catholica mansisse constantes.

[240] Baronius omnia ad prædictam legationem spectantia, [Synodus Lampsacena anno 365, reliqua anno 366 figenda.] videlicet concilium Lampsacenum, gesta Romæ apud Liberium, ac Tyanense concilium, refert ad annum 365. Verum longiora sunt itinera, gestaque plura itineribus interposita, quam ut credibile fiat, omnia uno anno peracta esse; ideo monet Baronius num. 37, partem gestorum illorum verisimiliter spectare ad annum sequentem. Tillemontius in tres annos omnia illa divisit, & concilium Lampsacenum retulit ad annum 365, gesta Romæ & in Occidente ad 366, concilium Tyanense ad 367. Hæc quidem chronotaxis probabilior, quam illa, quæ omnia uni anno includit. Non video tamen, cur omnia finiri non potuerint anno 366. Si enim concilium Lampsacenum anno 365 habitum est, ut asserit Socrates, potuerunt legati eodem anno Romam prosicisci, ibique hiemem transigere, sequenti vero æstate anni 366 in Siciliam, indeque in Orientem navigare. Cum autem asserat Sozomenus, synodum Tyanensem habitam esse eodem tempore, quo illi reversi sunt, nulla videtur esse ratio, cur eam ab anno 366 removeamus. Hanc autem circa autumnum esse habitam, conjicio ex indicta Tarsi synodo ante exitum veris anni sequentis, ut habet Sozomenus. Nam si Tyanensis ineunte aut media æstate fuisset habita, potuissent eodem anno Tarsensem congregare episcopi ibidem præsentes, idque verisimiliter fecissent, cum in ea vellent omnes in fide Nicæna amplectenda concordes facere. At, cum dilata fuerit in annum sequentem, ob propinquam verisimiliter hiemem, omnino habita non est, impedientibus Arianis.

[241] Ceterum laudatus Baronius nonnulla disserit ad excusandum Liberium, [Liberius optime videtur processisse in recipiendis Orientalibus,] quod Macedonianos ad communionem receperit, acsi certo constaret, sinceram non fuisse illorum confessionem. Erit fortasse, inquit, ut quis nimiæ facilitatis Liberium arguat, qui ejusmodi nebulones, alias sæpe damnatos, absolverit, eisdemque cum Catholica communione testituerit quoque sedes. Sed quis umquam potuit a subreptione reddi securus? Venerunt isti Romam, non ut privati, sed publica legatione muniti, ac litteris libellisque sinceræ fidei, cum sua ipsorum, tum etiam plurimorum Orientalium episcoporum subscriptione firmatis, quibus tum in primis Arianam, tum alias hæreses detestabantur, &c. Hisce adduntur plura, quibus recte excusaretur Liberius, si qua excusatione egeret. At mihi modus procedendi, quo usus est Liberius, non modo nulla videtur excusatione indigere, sed maxima etiam laude dignus. Etenim gratis fingitur, Orientales episcopos eorumque legatos non sincere processisse in admittenda fide Nicæna. Ex legatis unus certo notus est Eustathius, qui postea a fide Nicæna recessit. At ex mutatione Eustathii, cujus inconstantiam in fide S. Basilius frequenter arguit, ne evinci quidem potest, ipsum Eustathium fraudulenter egisse. Quemadmodum autem Eustathius certo resiluit, ita ex S. Basilio satis certum est, Silvanum, alterum legatum, mansisse Catholicum. De Theophilo, tertio legato, qui etiam amicitia junctus fuit cum S. Basilio, neutrum certo affirmare ausim.

[242] [&, licet nonnulli relapsi fuerint, plures videntur mansisse Catholici.] Nonnullos quoque ex aliis a Nicæna fide resiliisse, habemus ex Sozomeno lib. 7 cap. 7, ubi ait, Macedonianis objectum fuisse in concilio Constantinopolitano, quod fidem Nicænam recepissent in legatione ad Liberium. Ex numero tamen Catholicorum, qui anno 381 ad memoratum concilium centum circiter & quinquaginta convenerunt; ex Macedonianis vero solum sex & triginta; probabilissime colligitur, multos ex Orientalibus, qui a Liberio recepti erant, mansisse constantes. Nam antea paucissimi erant in Minore Asia totoque imperio Orientali, excepta Ægypto & vicinis provinciis, episcopi Catholici, qui prædicarent Filium Patri Consubstantialem, ut horum numerus illa legatione multum crevisse videatur. Quod vero non omnes constantes manserint in fide Catholica, quam Romæ erant professi, duabus maxime de causis evenisse suspicor. Prima est, quod non omnes consensissent Semiariani aut Macedoniani ad fidem Nicænam profitendam: nam Eleusius Cyzicenus, qui certe unus erat ex doctissimis Semiarianis, cum S. Hilarius in libro de Synodis num. 63 asserat, absque episcopo Eleusio & paucis cum eo, reliquos Minoris Asiæ episcopos nihil fere de Deo novisse; non fuit inter eos, qui ad Liberium scripserunt; ut verisimile sit, ab eo nonnullos iterum a Catholica professione abstractos esse. Altera causa videtur, quod concilium Tarsense, in quo omnium professio Catholica & communio erat confirmanda, ob Arianorum persecutionem haberi non potuerit. Quidquid sit, Liberius nihil omisisse videtur, quo illorum fidem redderet stabilem; cumque statutum esset hæreticos pœnitentes in suis gradibus recipere, non erat justa ratio, cur illos similiter non reciperet.

§ XV. Sermo Liberii apud S. Ambrosium: basilica Liberiana, nunc S. Mariæ Majoris dicta; mortis S. Liberii annus & dies, sepulturaque &c.

[Sermo a Liberio ad S. Marcellinam habitus,] Priusquam ad obitum S. Liberii accedamus, restant pauca referenda, quæ ab eo in Pontificatu gesta sunt, sed anno incerto. Velum virginitatis S. Marcellinæ, sorori germanæ S. Ambrosii, dedit S. Liberius, eoque tempore sermonem brevem, præsente innumera multitudine, ad Marcellinam habuit, a S. Ambrosio posteritati commendatum. Etenim sanctus Doctor librum tertium de Virginibus ita orditur: Quoniam quæ habuimus, superioribus duobus libris digessimus, tempus est, soror sancta, ea, quæ mecum conferre soles, beatæ memoriæ Liberii præcepta revolvere, ut quo Vir sanctior, eo sermo accedat gratior. Namque is, cum Salvatoris Natali ad apostolum Petrum virginitatis professionem vestis quoque mutatione signares (quo enim melius die, quam quo Virgo posteritatem adquisivit) adstantibus quoque puellis Dei compluribus, quæ certarent invicem de tua societate: “Bonas, inquit, filia, nuptias desiderasti” &c. Tum tribus capitibus sermonem ipsum, sive totum, sive parte aliqua truncatum, prosequitur; & cap. 4 subjungit: Hæc tecum sanctæ memoriæ Liberius, quæ apud alios majora veris, apud te minora exemplis &c. Hæc autem peracta esse sub initium Pontificatus S. Liberii, suadet ætas S. Marcellinæ, uti jam dictum est ad XVII Julii in S. Marcellina pag. 233. Cum enim S. Marcellina videatur nata circa annum 330, & juvenis virginitatem sit professa, ut colligitur ex Vita S. Ambrosii, nequit professio virginitatis Marcellinæ probabiliter differri usque ad reditum Liberii ab exsilio. Itaque dicta exhortatio, cui interfuit maxima populi multitudo, habita fuerit inter annos 352 & 355.

[244] Tillemontius tom. 9 in S. Ambrosio art. 4 ait, [quem stylo Ambrosiano expolitum vult Tillemontius,] excellentia esse præcepta, quæ Liberius dedit Marcellinæ; sed in iis agnoscit stylum S. Ambrosii, valde, inquit, dissimilem stylo Liberii, qui simplex admodum erat, ne dicam rusticum & barbarum. Hoc judicium aliis quoque deinde placuisse video. At ignoscant, velim, eruditi, si mihi judicia Tillemontiana de stylo scriptorum Latinorum aut Græcorum tanti non videantur facienda, præsertim quando falsis nituntur rationibus. Ille variis locis Liberium omni privat eloquentiæ dono. Tom. 6 in Arianis art. 109 de Epistola num. 230 data ait: Hæc Epistola est styli consueti Liberii, qui certo non habebat donum eloquentiæ. At nequaquam perspicio, quid in illius Epistolæ stylo tantopere displicere potuerit Tillemontio, ut ejus causa Liberium eloquentiæ dono spoliare debuerit, imo tam inepta mihi videtur illa censura, ut dubitare cogar, an censuram, de alia quapiam Epistola ante latam, ex errore isti non apposuerit Tillemontius. Certe Epistola illa gravis est, satisque clara & concinna, ut censuram illam non mereatur. Si quid vero inconcinni haberet, hoc interpretibus attribui posset, cum verisimiliter prius ex Latino in Græcum, deinde ex Græco in Latinum conversa fuerit sermonem. Quare hanc Epistolam allegare non debuit Tillemontius, ut ostenderet, stylum Liberii fuisse rusticum & barbarum, sed quatuor Epistolas, quas § 3 supposititias probavi. Hæ revera sunt hominis rustice & barbare sensa sua enuntiantis, nec minus sano sensu, quam peritia linguæ Latinæ destituti. Certe ex supposititiis illis litteris Tillemontium aliosque de stylo Liberii judicasse, prorsus mihi persuadeo; ideoque mirari nequeo, eos perperam censuisse, Latino sermone fere barbaro usum fuisse Liberium: magis certe miror, tam absurdas ineptasque Epistolas eidem potuisse attribui.

[245] Verum si quis sanum de sermone Liberii judicium ferre desiderat, [non videtur tantum excedere Liberii eloquentiam,] legat ejus epistolas § 4 datas ad Eusebium Vercellensem, & maxime ad Constantium: legat & Dialogum cum Constantio Mediolani habitum, quem dedi § 6. Ex illis prudens lector perspicere poterit, nec ingenii acumine nec sufficienti eloquentia destitutum fuisse S. Liberium; maxime si consideraverit, in id genus Epistolis, quæ scribuntur de negotiis peragendis, longe majorem haberi curam, ut agenda accurate exponantur, quam ut sermo expoliatur. Itaque certum mihi est & indubitatum, longe disertiorem fuisse Liberium, quam ipsum ex supposititiis litteris censuerunt Tillemontius aliique. Ipse Pontificatus Liberii, gestus seculo IV, quo sermo Latinus Romæ erat usitatus, abunde resistit opinioni adversariorum, ne cogamur dicere, hominem vernaculi sui sermonis pene ignarum ad Pontificatum fuisse evectum.

[246] [ut invito Ambrosio sit adjudicandus.] Quapropter non invenio rationes satis solidas, quibus asseram, S. Ambrosii potius esse sermonem, quem pro S. Liberii sermone sorori suæ recitat sanctus doctor, quam ipsius Liberii. Quo modo dicit Ambrosius, ea se revolvere præcepta, ut quo Vir sanctior, eo sermo accedat gratior; si non erat sermo Liberii? Neque enim Liberii erat sermo, si ejus præcepta Ambrosii verbis exponebantur. Qua igitur ratione sermo ex sanctitate Liberii fieri poterat gratior, si non erat Liberii sermo, sed Ambrosii? Quomodo statim initio sermonis Ambrosius interponit verbum, inquit, ut designet verba se dare Liberii, si hujus non erant verba, sed solum sensa? Quod vero spectat ad stylum, si quis diligenter stylum hujus sermonis conferat cum stylo S. Ambrosii, videbit dictionem Liberii magis simplicem esse, multoque magis consisam, quam passim sit oratio S. Ambrosii; nec tales in sermone Liberii occurrere periodos, quales in scriptis S. Ambrosii sunt frequentissimæ. Quapropter, etsi stylus illius sermonis habeat aliquid similitudinis cum stylo S. Ambrosii, ea non videtur tanta, ut necesse sit illum invito Ambrosio adjudicare, dicereque Liberium tam imperitum fuisse linguæ Latinæ, ut Ambrosius noluerit ejus dare verba, cujus exponebat præcepta.

[247] [Condita a Liberio basilica, quæ nunc S. Mariæ Majoris dicitur:] De basilica a Liberio Romæ condita Anastasius in Liberio sic habet: Hic fecit basilicam nomini suo (id est, nominis sui, opinor) juxta macellum Libiæ. Ampla texi hic posset de constructione hujus basilicæ dissertatio ob festivitatem S. Mariæ ad Nives ejus causa institutam. Verum cum ejusmodi disputatio magis spectet ad Opus particulare de Sanctissima Virgine Dei Matre ejusque festivitatibus, quod Majores nostri dudum promiserunt, eoque jam remissa sit in Prætermissis ad V Augusti, summa solum hic legam rerum vestigia. De condita per Liberium basilica aliqua sacra nequit merito dubitari, cum post mortem Liberii, orto schismate Ursiniano contra S. Damasum, schismatici basilicam Liberii occupaverint, ut legitur in Præfatione ante Libellum Marcellini & Faustini pag. 6 & 8. Etenim dubitare nequeo, quin a conditore Liberio dicta fuerit basilica Liberii aut Liberiana, sicut alia ibidem pag. 4 & 5 vocatur Juli Basilica, utique a Julio Liberii decessore, cui etiam primus Romanorum Pontificum catalogus basilicam Juliam, ut conditori, attribuit. Constat præterea, illam esse basilicam, quæ variis temporibus diversa habuit nomina, & quæ modo Sanctæ Mariæ Majoris dicitur. Nam in Sixto III Anastasius ita habet: Hic fecit basilicam Sanctæ Mariæ, quæ ab antiquis Liberii cognominabatur, juxta macellum Libyæ. Hanc enim postea Majorem & Ad præsepe fuisse cognominatam, omnes consentiunt, resque clara est ex adductis apud Blanchinum in Annotatis ad Anastasium in Sixto III. Fuit igitur Liberius memoratæ basilicæ conditor, Sixtus III instaurator aut amplificator. Verum plurimi deinde fuerunt alii, qui splendidissimam S. Mariæ Majoris basilicam magnis impensis instaurarunt aut ornarunt, interque illos locum non infimum habet Benedictus Papa XIV, qui hodie universali feliciter præfidet Ecclesiæ.

[248] Habet autem antiqua traditio, Liberium ad basilicam eo loco ædificandam inductum fuisse mirabili signo nivis, [traditio de miraculo nivis, cujus causa basilica exstructa,] in illum collem die V Augusti delapsæ. Res tota ex vetustis Mss. contracta in hodierno Breviario Romano ad V Augusti, quo celebratur festum S. Mariæ ad Nives, ita exponitur: Liberio summo Pontifice, Joannes patricius Romanus & uxor pari nobilitate, cum liberos non suscepissent, quos bonorum heredes relinquerent, suam hæreditatem sanctissimæ Virgini Dei Matri voverunt: ab ea summis precibus assidue petentes, ut, in quod pium opus eam pecuniam potissimum erogari vellet, aliquo modo significaret. Quorum preces & vota ex animo facta beata Virgo Maria benigne audiens, miraculo comprobavit. Nonis igitur Augusti, quo tempore in Urbe maximi calores esse solent, noctu nix partem collis Exquilini contexit. Qua nocte Dei Mater separatim Joannem & conjugem in somnis admonuit, ut, quem locum nive conspersum viderent, in eo ecclesiam ædificarent, quæ Mariæ Virginis nomine dedicaretur: se enim ita velle ab ipsis hæredem institui. Quod Joannes ad Liberium Pontificem detulit, qui idem per somnium sibi contigisse affirmavit. Quare solemni sacerdotum & populi supplicatione ad collem venit nive coopertum, & in eo locum ecclesiæ designavit, quæ Joannis & uxoris pecunia extructa est, postea a Xysto tertio restituta. Variis nominibus primum est appellata, Basilica Liberii; Sancta Maria ad Præsepe. Sed cum multæ jam essent in Urbe ecclesiæ sub nomine Sanctæ Mariæ Virginis: ut, quæ basilica novitate miraculi ac dignitate ceteris ejusdem nominis basilicis præstaret, vocabuli etiam excellentia significaretur, Ecclesia S. Maria Majoris dicta est. Cujus dedicationis memoria ex nive, quæ hac die mirabiliter cecidit, anniversaria celebritate colitur.

[249] Tillemontius, qui omnem fere abjecit crisim in examinandis documentis, [nimis facile a nonnullis fuit rejecta, ab aliis vindicata,] ad famam S. Liberii maculandam confictis, severiorem in hac admittenda traditione se exhibet tom. 6 Nota 83 in Arianos. Ait nimirum, miracula illa se omittere, quia solum habentur in lectionibus Breviariorum, quibus parum fidei attribuit. At Paulus de Angelis, qui prolixum Opus de illa Basilica anno 1621 typis Romanis edidit, præter Breviaria aliosque libros rituales alia etiam non pauca laudat monumenta ad confirmandum nivis delapsæ prodigium. Non viderat id Opus Tillemontius; sed solum consideravit illa, quæ Florentinius adduxit in Exercitatione 12, an illa sit prima beatissimæ Virgini Mariæ dedicata Romæ ecclesia. Quare judicium illud Tillemontii, sine cognitione argumentorum, quibus prodigium illud assertum fuit a Paulo de Angelis, & sine ullo argumento notabili leviter prolatum fuit, & neminem movere debet. Tillemontium quoque jam refutavit, uti & Bailletum, pari levitate sibi incognita asserentem, Sanctissimus Dominus noster Benedictus Papa XIV in Opere Italice scripto de Festis Christi & Mariæ part. 2 § 84 & sequentibus. Quapropter ulterius rei totius examen remitto ad Opus de Sanctissima Virgine Maria a Majoribus promissum.

[250] Quæ præterea apud Anastasium de S. Liberio leguntur, [Ornatum S. Agnetis sepulcrum: ordinationes.] operoso examine non indigent. Mitto enim, quæ de lapsu Liberii ibidem ridiculis involuta sunt erroribus, cum illa jam satis sint refutata, & variis quoque rationibus refellantur a Bencino in Annotatis apud Blanchinum. Alia itaque breviter subjungo: Hic Liberius ornavit de platinis marmoreis petris sepulchrum sanctæ Agnetis martyris. Erat illud sepulcrum in ecclesia S. Agnetis, quæ constructa erat eodem seculo a Constantia extra Urbem via Numentana, ut dictum est tom. 1 Januarii pag. 355 in S. Agnete. In illa igitur ecclesia, quæ etiamnum exstat, S. Agnetis sepulcrum laminis marmoreis exornavit S. Liberius. De ejusdem ordinationibus Anastasius sic habet: Hic fecit ordinationes duas in Urbe Romana per mensem Decembrem, presbyteros decem & novem, diaconos quinque, episcopos per diversa loca decem & novem.

[251] [Obiit Sanctus anno 366,] De anno mortis S. Liberii ex Anastasio nihil haberi potest, cum in ejus & successorum elogiis sit erroribus plenus. Plerique tamen recentiores chronologi consentiunt, obiisse S. Liberium anno 366, die XXIII aut XXIV Septembris, quia Præfatio Libello precum Marcellini & Faustini præfixa pag. 4 hæc habet: Itemque octavo Kalendas Octobris Gratiano & Dagalaiso Conss. (id est, anno 366) Liberius humanis rebus eximitur. Hoc assertum omnes fere chronologi sunt secuti, ut dixi. Solum dubitatur, an forte legendum non sit IX Kalendas, quia in plerisque Apographis Hieronymianis memoria Liberii recolitur XXIII Septembris. Baronius ad investigandum annum obitus Liberii alio respexit, obitumque Liberii fixit anno 367. Observat nimirum primo, anno 367 Urbis præfectum fuisse Viventium. Tum asserit, schisma inter Ursinum & Damasum, quod post mortem Liberii ortum est, erupisse sub præfectura Viventii: indeque concludit, Liberium anno 367 fuisse defunctum.

[252] [non 367.] Hoc argumentum recte deductum esset, si Viventius non fuisset Urbis præfectus ante annum 367; sed ex laudata Præfatione pag. 6 & 7 constat, præfectum quoque fuisse anno 366, sive Gratiano & Dagalaifo consulibus, saltem a mense Octobri. Aliunde vero ex Chronotaxi legum in codice liquet, jam mense Augusto anni 367 præfecturam Viventii fuisse finitam, præfectumque Urbis tunc fuisse Prætextatum, ad quem exstat lex de ingratis liberis, data XV Kalendas Septembris anni 367. Non vixit igitur Liberius usque ad mensem Septembrem anni 367, quo Viventius præfectura erat defunctus; sed obiit anno 366, ut ex ipsa Viventii præfectura confirmatur, & die XXIII aut XXIV Septembris, non ad quintum Idus Septembris, ut ex secundo apud nos Pontificum Catalogo voluit Baronius. Quapropter, cum Pontifex fuerit creatus anno 352, mense Maio, die XXII, aut XXIV, ut aliqui volunt, quia hæc erat Dominica, sedit annis quatuordecim & mensibus circiter quatuor. Supputationes Blanchini arbitrarias non moror.

[253] [Sepultura & corporis translatio.] De sepultura dicitur apud Anastasium: Qui etiam sepultus est in cœmeterio Priscillæ via Salaria, octavo Calendas Maii, & cessavit Episcopatus diebus septem. Nihil dicam de tempore sepulturæ perperam hic designato, nec de die, quo electus est S. Liberii successor S. Damasus. Piazza in Hemerologio sacro ad hunc diem scribit, corpus S. Liberii translatum credi ex cœmeterio S. Priscillæ ad basiliam Vaticanam, ibique etiamnum servari. Papebrochius noster in Conatu Chronico-historico ad Catalogum Romanorum Pontificum in S. Liberio num. 3 post nonnulla ad cultum S. Liberii spectantia, hæc subjungit: Iterum vero refertur nomen ejusdem S. Liberii in veteri Ms. Barberino, pictoque Aventini montis Kalendario ad VIII Kal. Maii, una cum S. Benedicto Papa II; verosimiliter occasione communis utrique translationis, curatæ a Sergio Papa II (lege primo) circa annum DCC. Conjecturam illam de communi translatione SS. Liberii & Benedicti II repetit Papebrochius tom. 2 Maii pag. 197 in S. Benedicto II, recitatis picti Kalendarii & Ms. Martyrologii verbis hæc subjungens: Ex ista autem utriusque sic pariter notata commemoratione aliud statuere nihil possumus, quam quod tali mense ac die facta fuerit communis aliqua utriusque translatio. Non video etiam, unde alias fluxisset communis utriusque annuntiatio. At merito hic magis dubitat Papebrochius de auctore translationis, cum hunc nullibi designatum repererit.

[254] Benno Cardinalis schismaticus, & scriptor mendacissimus, [Festivitas forte olim celebrata: fama Sancti traducta] in Vita S. Gregorii VII, quem Hildebrandum solum nominat, de S. Gregorio VII scribit: Ut festum Liberii celebraretur, jussit. Hoc videlicet criminibus S. Gregorii annumerat Benno, eumque ea de causa hæresis fautorem facere nititur. At si revera festivitatem S. Liberii jussit celebrari S. Gregorius VII, quod testimonio Bennonis non fit satis certum, hoc potius erit indicium festivitatis antea jam celebratæ, quæ forte omissa fuerat ob calumnias, quibus fama S. Liberii medio ævo fuit obscurata. Nam quod Liberium non dubitat Benno variis locis hæreticum vocare, parum nos movere debet, cum crassus ille calumniator, ut Liberium faceret hæreticum, nihil documentorum videatur habuisse præter Acta plane fabulosa S. Eusebii presbyteri. Quod vero mendacibus Actis homo furiosus & parum doctus, qualis ex scriptis suis innotescit Benno, fidem habuerit seculo XI, quo nulla vigebat crisis, equidem non miror. At quod ejusmodi ineptias magni fecerit Stephanus Baluzius, qui eruditionis nomen sibi inter neotericos acquisivit in Gallia, nequeo non mirari.

[255] Attamen ille non solum Vitam S. Eusebii cum elogio recudit tom. 2 Miscellan.; [ex fabulosa Vita S. Eusebii,] sed ex eadem novum quoque confinxit concilium in Nova Collectione conciliorum col. 75, ubi hæc præmittit: Hujus concilii nulla mentio alibi habetur, quam in Vita S. Eusebii presbyteri Romani. Tum hæc ex Vita fabulosa producit: Mortuo autem Liberio, levatur Damasus, qui voce publica damnavit Liberium facta synodo cum episcopis viginti & octo & presbyteris viginti & quinque. Fictitium hoc concilium ad reliqua auctoris Vitæ illius commenta accedit, idque non vidisse Baluzium, vix concipio. Etenim Damasus ipse in Epistola ad Illyricos, num. 183 laudata, observat, Liberium non consensisse concilio Ariminensi, omnesque scriptores tam antiqui quam neoterici consentiunt, Liberium egregie ultimis vitæ annis laborasse pro bono Ecclesiæ, & honorificam sui memoriam reliquisse. Hinc a S. Ambrosio, Romano & coævo, beatæ memoriæ & sanctæ memoriæ dicitur, & Vir sanctior nominatur. Hinc profluxerunt alii tituli honorifici, quibus Liberium ornarunt S. Siricius Damasi successor, S. Basilius, S. Epiphanius, aliique num. 2 & per totum hujus Commentarii decursum laudati. Itaque nulla illius concilii est apparentia, nec debuit auctori aperte mendaci tantum tribuere Baluzius, ut ex ejus calumniis novum confingeret concilium.

[256] [cujus auctor aperte mendax est,] Etenim videre potuit, anonymum illius Vitæ auctorem, sive Luciferianus ille fuerit schismaticus, sive alius quis posterior calumniator, æque infestum esse Liberio, quam sint schismatici Marcellinus & Faustinus Damaso, & magis etiam aperte mentiri. Nam primo dialogus fingitur inter Constantium, Liberium & Eusebium, tamquam habitus Romæ, ubi illi numquam simul fuerunt, ut jam dictum. Vel solus hic dialogus ostendit, auctorem esse aperte mendacem & nulla fide dignum. Secundo insinuat auctor, Catholicos tunc temporis rebaptizatos fuisse ab Arianis. Tertio dicitur Liberius hæreticus fuisse, & ejusdem sententiæ cum Constantio, quod certo falsum est. Quarto inducuntur simul Constantius & Liberius Catholicos persequentes Romæ, diciturque Constantius mandasse, ut indiscussus gladio puniretur, si quis non sentiret cum Liberio. At mera hæc sunt figmenta, de quibus nullum apud antiquos reperitur vestigium. Quinto, ut omittam commentitium Baluzii concilium, auctor Actorum dicitur Orosius presbyter Eusebii socius & consanguineus. Hoc figmento clarum fit, auctorem non ex errore falsa scripsisse, sed studiose fuisse mentitum: neque enim poterat auctor Romæ tunc degens credere, Constantium & Liberium simul Romæ fuisse; & sic aperte aut hoc mentitur, aut ætatem & qualitatem suam; vel potius utrumque, imo omnia, opinor, quæ de Liberio protulit.

[257] [& aliis quoque jam olim imposuit.] Verum hæc sufficiant de Actis illis mendacibus, ex quibus fictitium concilium protulit Baluzius. Ex iisdem profluxisse Actis omnia illa, quæ apud Anastasium leguntur fabulosa de consensu Liberii cum Constantio, de communione Liberii cum Arianis, excepto secundo baptismo; & de persecutione per Constantium & Liberium Romæ excitata, recte in Annotatis apud Blanchinum observat Bencinus. Tillemontius in Arianis art. 75 nonnulla ex Vita fabulosa S. Eusebii & ex Anastasio lectoribus suis de illis Gallice exposuit; sed fatetur hausta esse ex documentis nullius fidei, admiscerique adjuncta prorsus improbabilia. De fictitio vero illo Baluzii concilio nihil apud Tillemontium invenire potui. Ceterum, ut prolixo Commentario finem imponam, æquos lectores rogandos censeo, ut, si nonnulla hic reperiant prolixius disputata, quæ minus pertinere videntur ad Acta S. Liberii, saltem considerent, multorum monumentorum examinandam fuisse fidem, ut clarius innotescere posset, quam imbecillis rationibus nitantur omnia, quibus fama sancti Pontificis proscissa fuit ac misere dilacerata.

DE S. PROJECTO EPISC. CONF.
FORO-CORNELII SEU IMOLÆ IN ITALIA.

Seculo V

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Projectus Ep. Conf., Foro-Cornelii seu Imolæ in Italia (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Pauca de veris Sancti gestis nota; sermo in laudem ejus ac decessoris dictus a S. Petro Chrysologo, qui consecravit episcopum.

Forum Cornelli, olim quoque Forum Syllæ, [Sancti paucis scriptoribus noti,] nunc Imola, civitas antiqua & episcopalis, sita in Æmilia regione Italiæ inter Bononiam & Faventiam, festive recolit die XXIII Septembris S. Projectum, civem suum, secundum sibi notum episcopum ac protectorem, a S. Petro Chrysologo consecratum & illustri elogio celebratum; sed, quod mireris, nullis inscriptum Martyrologiis, præterquam poëtico Nicolai Brautii episcopi Sarsinæ, Venetiis vulgato 1630, ubi duplici disticho honoratur hoc ipso die. Philippus Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, qui Romano inscripti non sunt, memorat eum etiam hodie his verbis: Foro Cornelii S. Projecti episcopi. Pluribus de ipso agit in Catalogo Sanctorum Italiæ, citatque inferius monumenta ejusdem ecclesiæ. Plura etiam Ughellus tom. 2 Italiæ sacræ in Episcopis Imolensibus col. 623 novæ editionis, citans Ferrarium & alios, de S. Projecto refert, quæ hic non describo, quia pleraque per decursum recitanda & examinanda venient. Brautii quoque carmina dabuntur loco opportuniore.

[2] Antonius Maria Manzonius, J. U. D. & ecclesiæ cathedralis Imolensis canonicus, [præclariora Acta deperdita,] fuse & operose Acta Sancti hoc nostro seculo typis vulgavit duplici Opere, quorum uni, in lucem edito Imolæ 1703, hunc titulum præfixit: Tumulus sanctorum Projecti & Maurelii, civium, episcoporum & protectorum urbis Corneliensis, alteri, impresso Faventiæ 1719 istum: Episcoporum Corneliensium sive Imolensium Historia. Utrobique tamen fatetur, præclariora ejus gesta deperdita esse; imo in priori Opere queritur, advertisse se, dum monumenta ecclesiæ suæ cathedralis scrutaretur, in Actis S. Projecti multa esse partim mutilata, partim ipsi falso attributa. Per Acta, ni fallar, designat ea, quæ habent Ferrarius & Ughellus; nam præter hos neminem allegat, qui Actorum seriem prelo saltem commiserit, & ipse vix aliquid ad Vitam Sancti pertinens producit, quin id illi compendiose exhibuerint.

[3] Duo autem a Ferrario relata carpit præ ceteris & improbat Manzonius, [&, quæ supersunt,] pœnam scilicet eorum, qui irriserant abstinentes a carnibus die Paschatis, & sanationem miraculosam Marini abbatis infra plenius exponenda. Primum improbat, quia legitur in solo codice Ms., unde desumpsit Ferrarius, quia nulla ejus viget traditio, & quia narratio ipsi non videtur probabilis; alterum, quia manifestum esse contendit, quod fuerit desumptum ex Actis S. Projecti seu Præjecti Arvernensis in Aquitania Galliæ provincia episcopi, & attributum S. Projecto Imolensi. Laudabilis sane candor ille est in viro erudito de gestis ad Sanctum ecclesiæ suæ pertinentibus disserente. Vita S. Præjecti Arvernensis episcopi, circa annum 670 martyrio coronati, quam edidit Surius stylo suo expolitam & mutilam & ex qua Vincentius Bellovacensis aliique plures gesta ac martyrium descripserunt, exarata fuit per anonymum Sancti æqualem, socium & testem oculatum, sicut dictum est apud nos tom. 2 Januarii ad diem XXV, ubi plenius ac perfectius data fuit ex tribus veteribus Mss.

[4] [majori ex parte] Sed dum eam, etiam prout edita est apud Surium, quem citat Manzonius, pervolvi, non potui non dubitare, an integram aut satis attente perlegerit. Id namque si fecerit, non unum dumtaxat istud factum, tamquam ex ea mutuatum, sed omnia pene pro suo candore improbare vel ad minimum suspecta habere debuit, quæ de S. Projecti Imolensis in vita gestis particularibus referuntur, nec a S. Petro Chrysologo aliove vetusto ac fide digno auctore testata sunt. Pleraque enim vel eadem reperiuntur in Vita S. Præjecti, vel iis adeo affinia, ut mox suspicari debeat prudens lector, historiam gestorum illius, deficientibus aliunde instrumentis, partim ex hujus Vitæ partibus coaluisse, partim ad ejus exemplar dispositam esse. Quod ne, tamquam a me gratis dictum, ægre ferant Imolenses, allatis exemplis per decursum probabo. Audiamus itaque quæ de Sancto nostro tradunt Ferrarius, Ughellus & Manzonius.

[5] [ei falso attributa.] De parentum nominibus, & anno nativitatis ejus non meminerunt; in eo consentiunt, quod mater ejus gravida, in somnis visa sibi sit parere puerum, manu gestantem lilium;; qua visione juxta Manzonium præsignata fuit futura Filii puritas & integritas. De his ita canit Brautius:

Per latus in somnis genitrix exire tenentem
      Projectum vidit lilia verna manu.

Sed vel in ipso limine vehementissima suspicio oritur, an ea visio conflata non sit ad imitationem ejus, quam narrat de S. Præjecto Arvernensi biographus æqualis tum apud nos tom. 2 Januarii pag. 633, tum apud Surium de Vitis Sanctorum tom. 1 pag. 418, ex quo quia citatur a Manzonio, verba transcribo: Cum enim materno adhuc gestaretur utero, ejusmodi visio genitrici ejus oblata est. Videre namque sibi visa est infantem per ipsius latus egredi, undæ, instar sanguinis rubentis, baptismate ablutum. Hæc autem visio, sicut additur, signum fuit futuri martyrii.

[6] [Clero adscriptus succedit in archidiaconatu] Natus itaque & educatus Projectus, Cornelio episcopo Imolensi traditus est, disciplinis ecclesiasticis imbuendus, apud quem, ut scribit Ferrarius, omni virtutum genere fulgere cœpit, & ut generatim de ipso loquitur S. Petrus Chrysologus, domus Dei esse perstitit habitator … cunabulis ab ipsis gradus ecclesiasticæ militiæ conscendens & officia. Hinc Manzonius dicit, illum primo inter diaconos fuisse adscriptum, deindeque eidem Petro Chrysologo, ad Ravennatem cathedram assumpto, substitutum fuisse in archidiaconatu Corneliensi seu Imolensi. Primum confirmat Agnellus, auctor seculi noni, in Libro Pontificali seu Vitis Ravennatum pontificum, editis & illustratis a Benedicto Bacchinio, part. 1 pag. 330, de S. Petro Chrysologo sic inquiens: Iste una cum Projecto a beato Cornelio Imolensis ecclesiæ una hora in diaconos ambo consecrati sunt. Post vero divina Providentia ambo solium episcopale tenuerunt; Petrus Ravennæ ecclesiæ; Projectus servatus est Imolensi.

[7] S. Petrus Chrysologus juxta eumdem Agnellum aliosque passim omnes prodigiose ad Ravennatem cathedram provectus est a S. Sixto III Pontifice, [S. Petro Chrysologo, electo Ravennæ episcopo;] id est, intra annos 432 & 440. Hieronymus Rubeus in Historia rerum Ravennatum cum aliis bene multis determinat annum 433. Benedictus Bacchinius mox laudatus in Observationibus pag. 335, differendum censet usque ad annum 439 vel 440, Sixti Papæ ultimum. At Tillemontius tom. 15 Monumentorum eccles. pag. 185 diu ante annum 431 id factum opinatur, idemque repetit pag. 865, ubi falsam appellat historiam prodigiosæ electionis S. Chrysologi a S. Sixto, & plura ab aliis allata vocat in dubium vel negat. Momenta ejus examinari poterunt ad diem 2 Decembris S. Petri Chrysologi cultui præfinitum. Nos interim S. Projecti consecrationem episcopalem late figimus ante annum 450 juxta fidem Agnelli, qui verbis proxime recitatis subdit: Postquam hic (Petrus Chrysologus) pontifex ordinatus est, postmodum ab ipso iste alter (Projectus) episcopus ecclesiæ Corneliensis consecratus est, temporibus Gallæ Placidiæ Augustæ, sicut scriptum reperimus. Placidia enim, Valentiniani tertii imperatoris parens, eodem anno 450 die XXVII Novembris obiisse traditur, imo & juxta plerosque scriptores anno eodem S. Chrysologus: verum de hoc quoque dubitat Tillemontius tom. cit. pag. 193, dicens, nihil esse, quo probetur Chrysologus non vixisse usque ad 457, sicut nec aliquid, unde ostendatur superasse 449.

[8] Manzonius in Tumulo pag. 15 Projectum scribit assumpsisse regimen ecclesiæ Corneliensis anno circiter 446,, [eligitur episcopus Imolensis,] modumque electionis ita exponit in Historia pag. 17: Post supra laudatum sanctum Cornelium ad hanc episcoporum sedem quendam tradunt evectum, cujus pariter nomen ignotum. Hic non amplius viginti quinque dierum intervallo in hac præsulis dignitate vixit, cumque alius deinde fuisset subrogatus, hanc iste electionem recusans, clerum populumque, ut Projectum archidiaconum, quamvis reluctantem, ad episcopatum assumerent, hortatus est. Ferrarius Cornelii proximum successorem insinuat fuisse intrusum his verbis: Cum autem, qui sedem invaserat, haud ultra XXV dies vixisset, alius &c. Atque hinc magis confirmor in prius concepta opinione, nempe modum electionis, ab utroque expositum, omnino supposititium esse, seu potius in monumenta Imolensia, unde ipsi hauserunt, paucis mutatis translatum ex Actis S. Præjecti Arvernensis episcopi. Rectene an secus sic opiner, judicet lector ex verbis hujus biographi, quæ huc transfero: Defuncto igitur Felice, cum maxima pars cleri vel populi Præjectum cuperent habere antistitem, archidiaconus urbis præfatæ, Gairoaldus nomine, cupiditatis instinctu, clero contempto, laicorum usus consilio, episcopatum urbis Arvernicæ usurpavit per præmium. Sed quadraginta dierum evoluto curriculo, mortis sortitus est transitum. Igitur cum urbs Arvernica præsulis destituta solatio, Genesium, virum inclytum & senatoria dignitate prælatum, pontificalis cathedræ sublimare voluisset in solio, ipse vir potens & sapiens, honoris gradum incaute non appetens, indignum huic officio fatetur coram cunctis: quin potius concionatur ad cives, ut Præjectum a rege peterent in sede pastoris &c. Ita ille apud nos, &, mutato stylo, apud Surium.

[9] [consecratur & laudatur ab eodem Chrysologo.] Redeo ad Manzonium, qui, paucis interjectis, ita prosequitur pag. 18: Concordibus itaque electorum suffragiis episcopus Corneliensis ab eodem sancto suo concive & metropolitano Petro Chrysologo consecratus est. Hoc certissimum facit memoratum num. 1 elogium, seu sermo 165 perbrevis, quem idem Chrysologus habuit ipso die consecrationis, quemque hic subjungo ex tom. 7 Bibliothecæ Patrum. Omnibus quidem ecclesiis venerationem debere me profiteor, & fidelissimam servitutem, sed Corneliensi ecclesiæ inservire peculiarius ipsius nominis amore compellor. Cornelius namque memoriæ beatissimæ, vita clarus, cunctis virtutum titulis ubique fulgens, operum magnitudine notus universis, pater mihi fuit, ipse me per Euangelium genuit, ipse pius piissime nutrivit, ipse sanctus sancta instituit servitute, ipse pontifex sacris obtulit & consecravit altaribus: & ideo mihi clarum, colendum, mirabile Cornelii nomen. Amor ergo cognominis me compellit Corneliensis ecclesiæ desideriis desideranter occurrere, & Projectum venerabilem virum amabilibus pontificem consecrare. Projectum dixi, sed non abjectum, juxta illud: In te projectus sum ex utero: de ventre matris meæ; Deus meus es tu. Et vere iste Projectus ex utero humanæ matris, matris divinæ in utero jugiter mansit: qui domus suæ nescius, domus Dei esse perstitit habitator: qualiter autem, fratres, cunabulis ab ipsis gradus ecclesiasticæ militiæ conscenderit & officia, quia dicere mihi longum est, sicut dicit Dominus, Ætatem habet, ipse pro se loquatur, per Dominum nostrum Jesum Christum, qui vivit & regnat cum Spiritu sancto in sæcula sæculorum. Amen.

[10] [Opinio Tillemomii statuentis, Cornelium,] Petrus Chrysologus, teste Agnello, natus est Corneliense territorio, nutritus & doctus a Cornelio istius sedis antistite. Eidem sententiæ, tamquam per recitatum sermonem confirmatæ, adhæserunt recentiores. Dissentit hic denuo Tillemontius, & vel ex ipso sermone contendit, Cornelium, a Chrysologo laudatum, non fuisse Corneliensem episcopum. Sic præludit cit. tom. 15 pag. 185: Recentiores illum (Cornelium) episcopum faciunt Imolensem, quod non videtur teneri posse. Dein ibid. pag. 865 in Notis opinionem suam probaturus, ratiocinatur in hunc modum: S. Chrysologus consecraturus Projectum episcopum Imolensem Cornelii, cui ipse tantopere obstrictus erat; ait autem a se diligi eam ecclesiam, non quia ipse pars ejus fuerat & diaconus, sed tantum, quia idem illi nomen erat, quod fuerat episcopo, a quo baptismum susceperat. Hinc dicendum existimo, Cornelium S. Petri nutritium, in qualicumque alia civitate episcopum fuisse potius quam Imolæ.

[11] [a Chrysologo similiter laudatum,] Posset etiam hujus opinionis discussio differri in diem 2 Decembris, quia propius respicit S. Chrysologum, quam S. Projectum. Nam si alteri sententiæ prævalet; consequenter teneri nequit, S. Chrysologum fuisse patria Imolensem seu Corneliensem, quod tam Ravennates quam Imolenses hactenus tradiderunt, & cum illis exteri passim omnes, quorum, præter constantem traditionem & Agnelli testimonium, argumentum fortissimum est sermo Chrysologi, profitentis, se a Cornelio genitum per Euangelium, id est, sacro baptismo regeneratum, enutritum, instructum, sacris altaribus consecratum, seu ad sacros Ordines promotum. Inde enim manifeste consequi contendunt, in Imolensi civitate natum esse, cum nemo extra patriam baptizetur, cautumque sit per conciliorum decreta, ne quis, nisi a proprio nativitatis episcopo ad sacros Ordines promoveatur. Idem quippe argumentum Tillemontius invertet adversus ipsos, dicetque: Chrysologus baptizatus est in patria, ordinari debuit a proprio nativitatis episcopo; sed Cornelius, a quo baptizatus & ordinatus est, non erat Imolensis episcopus, ergo nec ipse nativitate.

[12] Indirecte tamen ad Sanctum nostrum etiam pertinet ratiocinium Tillemontii: [non fuisse Imolensem episcopum, discutitur] etenim si ex eo concludi possit, Cornelium Chrysologi nutritium & episcopum, non sedisse Imolæ, ruit, quod tradit Manzonius, nempe ab eodem Cornelio episcopo disciplinis ecclesiasticis imbutos fuisse Chrysologum & Projectum atque hunc illi subrogatum in archidiaconatu Imolensi; ruit similiter, quod testatur Agnellus, ambos eadem hora diaconatus Ordinem suscepisse ab eodem Cornelio. Itaque vim ejus & robur paucis ponderemus. Prima ratio, ex qua deducitur sequela contra episcopatum Cornelii Imolensem, inde desumitur, quod Chrysologus non dicat Projectum Cornelii successorem: ad quam respondeo, id minime opus fuisse, imo potius supervacaneum, Chrysologo præsertim, brevitatem sectanti; quandoquidem id abunde noverant tum Ravennates tum Cornelienses, coram quibus dicebat. Altera ratio est, quia Chrysologus non dicit, a se diligi ecclesiam Imolensem seu Corneliensem, quia ejus pars fuerat & diaconus, sed tantum, quia ipsi nomen erat idem, quod fuerat episcopo suo & nutritio. Fateor, aliam non exprimit diligendi causam, sed neque aliam expresse excludit, imo, quantum ego conjicio, innuit, eamdem ob causam a se diligi ecclesiam Imolensem, ob quam diligebat Cornelium, puta propter baptismum &c.

[13] Sane non apparet mihi probabile, sanctum doctorem, [& improbatur.] nisi alias supposuisset diligendi causas, easque auditoribus satis notas, tam jejuno usurum fuisse argumentandi modo: Veneror ecclesias quidem omnes, sed Corneliensi inservire peculiarius amor me compellit; quia episcopo ac nutritio meo nomen fuit Cornelio; & ideo tantum, ut intelligit Tillemontius. Malim credere, Chrysologum, suppositis & suppressis aliis titulis, repetivisse amorem suum in civitatem Corneliensem patriam suam ab identitate nominis cum Cornelio, ut inde occasionem arriperet dicendi aliquid in laudem nuper defuncti episcopi Corneliensis & ejus successoris Projecti. Quid enim ad præsentem clerum ac populum attinuisset audire laudes Cornelii, quocum nulla illis fuerat connexio? Præterea si is Imolensis non fuerit, cujus ergo civitatis fuit episcopus? Dices, plures in antiquis monumentis occurrere episcopos, quorum sedes ignota sit. Non inficior; sed hic talis fuit, ut ejus memoria ac sedis notitia obliterari tam facile nequiverit; vir scilicet, teste Chrysologo, cunctis virtutum titulis ubique fulgens, operum magnitudine notus universis. Quapropter donec solidiora argumenta proferantur, adhærebimus nos communi traditioni ecclesiarum Ravennatis & Imolensis, utriusque scriptoribus, aliisque post Agnellum, quem si vidit Tillemontius, computare non debuit inter recentiores: & hinc ulterius concludimus, Projectum ab eodem Cornelio institutum, S. Petro Chrysologo notum fuisse a teneris & verisimiliter familiarem; quam sententiam non obscure confirmat ipse Chrysologus in sermone suo, dum Projecti ab ipsa infantia vivendi rationem sibi probe perspectam esse significat.

§ II. Reliqua gesta vel incerta vel falso illi adscripta.

[Sanctus non videtur interfuisse concilio Ephesino.] Inter legatos Ecclesiæ Romanæ, a Cælestino I Papa ad concilium Ephesinum directos, non uno loco occurrit in Actis ejusdem concilii apud Labbeum tom. 3 Projectus episcopus, at nusquam exprimitur cujusnam ecclesiæ. Eminentissimus Baronius suspicatur, esse nostrum Imolensem, idemque videtur Ferrario in Annotatione ad diem XXIII Septembris. Baronius sic habet tom. 5 Annalium pag. 573: Quod ad Projectum episcopum spectat; illud sane nobis compertum est, claruisse his temporibus Projectum episcopum Forocorneliensem, de quo Petrus Chrysologus Ravennas episcopus, qui his quoque temporibus claruit, honorifice meminit &c. Recitat dein aliqua ex ejus sermone, & ita concludit: Ut facile opinari possimus, hunc illum esse Projectum, quem tantæ legationis functio decoravit. At opinionem improbat Manzonius in Tumulo pag. 26, utpote quæ conciliari nequeat cum ipsorummet Baronii, Ferrarii, aliorumque pene omnium communissima sententia, qua statuitur, S. Chrysologum a Sixto III Papa, Cælestini successore, divinitus electum esse Ravennatum antistitem, & juxta quam proinde anno 431, dum celebratum est concilium Ephesinum, episcopus non erat ipse Chrysologus, nedum Projectus noster, quem a Chrysologo consecratum esse, nemo inficiabitur. Igitur Projectus in Ephesino legatus nullatenus cum nostro confundi potest, nisi ostendatur, Chrysologus Ravennati ecclesiæ præfuisse ante Pontificatum Sixti III. Sed hujus quæstionis discussio, ut superius insinuavi, spectat ad ejus Acta, illustranda mense Decembri. Pergamus interim ad reliqua S. Projecti gesta.

[15] [creditur interfuisse Romano anno 449,] Suscepto episcopali munere, Cornelii decessoris sui strenuus æmulator, ovibus suæ curæ commissis sanctissime præfuit, & S. Donatum, alterum ejusdem Cornelii in sacrarum Litterarum studiis, virtutumque exercitationibus discipulum, sibi in archidiaconatu substituit, ut latius exponit Manzonius tum in Tumulo pag. 17 & seqq., tum in Historia pag. 19. De S. Donato breviter actum est apud nos tom. 2 Augusti, quo & ipse tamquam unus ex Imolensis civitatis protectoribus colitur Officio duplici, ut discimus ex elencho Sanctorum ejusdem ecclesiæ ac civitatis, qui præfigitur Officio proprio S. Petri Chrysologi, impresso Bononiæ anno 1618. Nihil præterea de S. Projecto speciatim memorat Manzonius usque ad annum 449, quo eum cum S. Chrysologo ad synodum, adversus Eutychianos a S. Leone Papa coactam, convenisse scribit, sed tantum ex conjectura; ni fallar. Nam cum id absolute asseruisset in Tumulo pag. 20, postmodum ita restrinxit in Historia pag. 22: Ad quam convenisse cum Chrysologo ipse Projectus firme creditur. Conjecturam tamen verisimillimam facit Valentinianus III imperator Occidentis in litteris ad Theodosium II Orientis imperatorem, ubi testatur, synodum illam fuisse ex diversis provinciis, & Galla Placidia in suis ad eumdem, episcoporum multitudine, … quos ex innumerabilibus civitatibus Italiæ … collegit Leo Pontifex.

[16] Hisce proxime subnectit Manzonius obitum S. Chrysologi, qui juxta ipsum contigit anno 450, Imolæ in patria, ut plurimorum sententia certum apparet. [sequenti sepelisse Chrysologum, Imolæ defunctum,] Historiam, quantum huc spectat, describo ex laudati auctoris Tumulo pag. 20 & seqq. Sequenti anno CDL acerrimus ille Catholicæ veritatis propugnator Chrysologus, … de tempore suæ mortis cælitus præmonitus, pridie Kal. Decembris, relicta Ravenna, altera die patriam repetiit, a Projecto summa veneratione exceptus; ubi sequenti mane ad aram S. Cassiani peracto Sacro, … intra antiquiorem cathedralem, ubi sanctitatem hauserat, circa horam meridianam inter brachia Projecti sanctissime ac feliciter obiit… Chrysologi corpus in eadem ecclesia intra arcam marmoream juxta sacri sui protectoris Cassiani martyris reliquias, prout ipse expostularat, condidit sanctus episcopus Projectus, quadratumque ad sex circiter digitos introclusit lapillum materiæ subalbæ cum nomine, grandioribus litteris inscripto, Petrus. Eadem sed paulo fusius exponit in Historia a pag. 22, ubi subdit pag. 26, triennio post sublatum esse Sancto nostro alterum carum pignus & ecclesiæ suæ ornamentum, nempe S. Donatum archidiaconum supra memoratum, cujus ac S. Chrysologi sacra lipsana hactenus servata sunt in cathedrali Imolensi, sicut notatur in elencho Sanctorum cit. num. 15.

[17] Idem Manzonius in utroque Opere ita Projecti ait percrebuisse sanctitatis & prudentiæ famam, [& a Simplicio Papa adhibitus fuisse in causa episcopi Ravennatis.] ut prægrandis ejus esset apud summos Pontifices existimatio. Hoc autem ut probet, allegat epistolam Simplicii Papæ, qua Joannem Ravennatem antistitem acriter increpat, quod Gregorium quemdam, tametsi reluctantem, ordinasset episcopum Mutinensem, minaturque, severiori se in eum censura usurum fuisse, nisi causis iis esset retractus, quas Projectus episcopus præsens adferebat. Non exprimitur quidem in epistola, cujus civitatis hic fuerit episcopus; Imolensem tamen fuisse, inde contendit Manzonius, quia nullus alius per id tempus florebat Projectus, maxime in provincia Ravennate. Imolensem quoque censuit Ughellus, in eamdemque sententiam inclinavit Hieronymus Rubeus lib. 3 Historiæ Ravennatis pag. 122, nec hactenus vidi quemquam, qui negaverit. Epistola Simplicii exstat integra apud Labbeum tom. 4 Conciliorum Col.notaturque scripta III Kalend. Junii Severino viro clarissimo consule. Hinc Rubeus, Baronius & alii retulerunt eam ad annum 482. Vide tamen, quæ super anno datæ epistolæ observarunt Majores nostri pag. 729 tom. 1 Januarii, ubi illustrata sunt Acta dicti Joannis Ravennatis episcopi, & tom. 1 Martii pag. 134, ubi de S. Simplicio Papa actum est.

[18] Dixi præcedente § num. 2, fateri Manzonium, deperdita esse præclariora S. Projecti gesta, [Multa, quæ de Sancto] & multa, quæ ex iis supersunt, partim esse mutilata, partim illi falso attributa; laudavi candorem; sed addidi, plura imo pene omnia, quæ a S. Chrysologo vel alio antiquo ac fide digno auctore testata non sunt, ab ipso fuisse improbanda, protulique bina, quæ ad minimum suspecta esse debuerunt; puta visionem matris gravidæ num. 5, & modum electionis ejus ad episcopatum num. 8 relata. Nunc reliqua absolvo, præmissis iis, quæ ipse carpit. Ferrarius, quem secutus est Ughellus, hæc tradit de Sancto ad diem XXIII Septembris: Is Romam proficiscens Marinum abbatem virum sanctissimum graviter ægrotantem invisit & oratione sanat. Factum hoc, quamquam diversimode relatum ista censura perstringit Manzonius in Historia pag. 29 & seq. Graviter quoque eos errasse agnoscitur, qui Projectum Corneliensem episcopum, a rege Francorum evocatum, in Gallias fuisse profectum scripsere, ibique Marinum, abbatem sanctitate clarum, morbo, quo afflictabatur, liberasse, ac tandem plura ab improbis passum, in patriam remeasse. Hæc omnia, sicut ex Actis sancti Projecti episcopi Arvernensis in Aquitania incongrue sunt deprompta, sic inepte Projecto Corneliensi sunt attributa. Res patet ex Laurentio Surio, qui Projecti Arvernensis & Marini gesta narrat. Data sunt apud nos Acta S. Præjecti Arvernensis, ab auctore æquali conscripta, tom. 2 Januarii, ut jam monui. Audiamus alterum.

[19] [narrantur,] Idem Ferrarius ibid. sic refert: Cum in die Resurrectionis Dominicæ mensæ cum multis aliis accumberet, & alii tres ex ea multitudine ab esu carnium abstinentes irriderentur, eos Projectus increpavit, quod non irridere, at venerari illos debuerant: cumque ab irridendo non cessarent, repente una cum solario, in quo erant, exceptis Projecto & illis tribus, corruerunt. Factum istud sine censura narrat Manzonius in Historia pag. 27, tamquam scripto relictum a Philippo Saxo Imolensi, vulgatumque a Ferrario. Sed in Annotationibus ad Tumulum pag. 177 idem impugnaverat verbis sequentibus. Hujus facti narratio in codice Ms. unice legitur, a quo exscripsit Ferrarius. De hoc nihil reliqui historici Savinus, Gamberinus, nec Luchinus, nec Ughellus, nec ulla viget traditio. An autem sit probabile, quod sanctus Episcopus in die Paschatis, abstinendo se a carnibus, voluerit cum multitudine accumbere mensæ, cum non omnes una vescerentur mensa, ac abstinentiam ostentare, judicet lector. Narrationem judicavimus apochrypham.

[20] [ex Actis S. Præjecti Arvernensis] Si fides habenda scriptoribus coætaneis, res in se verissima est, sed facta Projecto seu Præjecto Arvernensi, necdum episcopo, ac falso attributa Projecto Imolensi. Hinc patet, quo jure dixerim superius, non posse non me dubitare, an Manzonius vel integram S. Præjecti Vitam vel satis attente legerit, quandoquidem res eadem ibidem narretur tum apud nos, tum apud Surium, & modo tam parum diverso, ut mox furtum incurrat in oculos. En verba ex Surio tom 1 pag. 418: Jam Paschalis solennitas agebatur, & Præjectus Arvernos properat ad episcopum: die autem quodam in superiori domus loco convivium instruxerat, cui etiam ab illo invitati intererant multi laïci & nobiles: e quibus tres nolebant vesci carnibus. Et quia semper gravis est pravis mentibus vita bonorum, cœperunt illos irridere viri seculares, probra etiam & convicia jactare. Admonentur interim a sancto viro, ut quos venerari potius deberent, eos desinant indignis modis exagitare & carpere. Illis vero se nihil corrigentibus, subito pavimentum cum irrisoribus deorsum ruit, & solus Præjectus cum illis pœnitentibus ad mensam relictus est.

[21] [desumpta & illi falso attributa.] Neque hic finis; tertium profert Ferrarius ex Monumentis Imolensibus miraculum, quo pecunia Sancti nostri divinitus aucta fuisse dicitur, idemque adducit Manzonius in testimonium liberalitatis ejus erga inopes; sed non minus evidens hoc esse furtum quam præcedens, fatebitur, quisquis operæ pretium judicaverit conferre verba biographi S. Præjecti Arvernensis apud Surium mox laudatum cum verbis Ferrarii. Postremum, quod de Sancto nostro habet Manzonius, commune est ipsi cum SS. Cassiano martyre & Petro Chrysologo, sicque relatum in Historia pag. 28. Temporibus valde ærumnosis triginta septem circiter annos sanctus Concivis ecclesiam Corneliensem rexit, Italiam formidolosis exercitibus sub suis regibus Attyla & Odoacre, Hunnis, Herulis, aliisque nationibus barbaris invadentibus, quorum eruptione agro Corneliensi vastato, urbs quoque ipsa penitus concidisset, nisi Projecti precibus sanctorumque item patronorum admirabili custodia, fugato extemplo hoste, soluta fuisset obsidio: divum enim Cassianum & Petrum Chrysologum, barbaris metum incutientes, visos fuisse, vetusta nobis monumenta testantur. Acta S. Cassiani martyris illustrata sunt ad diem XIII Augusti; sed nulla hujus apparitionis facta mentio, nec ulla ejus fit in iis, quæ legi hactenus de S. Chrysologo; quam autem parum fidendum sit monumentis Imolensibus, liquet ex supra dictis, ac proinde apparitio illa, ut minimum, dubia mihi est.

[22] Tandem pastorali munere sancte perfunctus, sic gesta Sancti nostri claudit Manzonius mox laudatus, [Mors ejus & sepultura] pluribus cumulatus meritis ac miraculis fulgens migravit ad Dominum circa annum quadringentesimum octogesimum tertium (supra dicta enim epistola Simplicii Papæ data legitur tertio Kalendas Junii Severino Cos., id est, anno quadringentesimo octogesimo secundo) illique justa persolvit antedictus sanctus Joannes archiepiscopus Ravennæ. Sacrum ipsius corpus, tunc temporis in antiquiori cathedrali honorifice conditum, cui intra sarcophagum lapis quoque consepultus fuit cum nomine Projectus, nunc in nova cathedrali quiescit. De epistola Simplicii Papæ, unde auctor annum Sancti emortualem colligit, actum est supra; quod addit autem de justis Sancto persolutis a S. Joanne Ravennate, hausit verisimiliter ex Hieronymo Rubeo, qui pag. 122 Historiæ Ravennatis, id putari ait.

§ III. SS. Projecti & Maurelii reliquiæ variis temporibus occultatæ ac translatæ, sacella & altaria ipsis erecta.

[Sacra lipsana abduntur anno 903,] De reliquiis SS. Projecti & Maurelii, Imolensis item episcopi, de quo actum est apud nos tom. 2 Maii ad diem VI, deque earum variis translationibus fuse tractat sæpe memoratus Manzonius in Tumulo a pag. 101, sed nihil de iis producit ante annum 903, cui primam illarum translationem innectit, ut sequitur: Afflictata Hunnorum irruptionibus Italia, eamque anno præcipue CMIII tam crudeliter iis percurrentibus, ut, ne a templis quidem abstinentes, omnia incendiis absumerent, Imolenses, quas cæteris illatas audierunt calamitates, eorum quoque cathedrali imminere timentes, ut sanctorum Protectorum corpora, quæ minus tute erant condita, servarent illæsa, annuente Petro episcopo, ea sibi ipsis vindicarunt in custodiam ac subterraneis in locis ita occultarunt, ut paucis hæc innotescerent. Hæc ille pag. 103, &, ut monet in Annotationibus pag. 185 ex chronistis concorditer. Verum sententiam utcumque mutavit in Historia pag. 49, ubi translationem eidem quidem anno innexuit, sed sub Joanne I episcopo. Verisimiliter in Chronicis, pro quorum tamen irrefragabili auctoritate spondere non ausim, legerat ante, factam esse translationem, annuente episcopo, locumque elucidans adjecit nomen Petri; quia Ughellus, Rubeum secutus, eo tempore Petrum floruisse existimavit; sed is Petrus, qui anno 861 concilio Romano subscripsisse legitur, diu ante annum 903 obiisse debuit, ut postea agnovit Manzonius in dicta Historia pag. 47.

[24] [ac denuo 1032;] Alteram translationem seu occultationem reliquiarum, pro qua ad eadem appellat Chronica, centum ac triginta circiter post annos contigisse scribit in Tumulo pag. 104 his verbis: Imolensem ecclesiam postmodum obtinente Paulo, sanctorum Maurelii & Projecti sacra lipsana detecta sunt, quæ lapideis loculis condita Imolenses, iteratas hostium incursiones pertimescentes, pro eorum zelo iterum abdiderunt anno MXXXII. Lapsu temporum posteri eorum, qui assentientibus episcopis, occultaverant sacra lipsana, jus aliquod & dominium eorum sibi arrogarunt, &, invitis episcopis successoribus ac canonicis, detinuerunt. Id liquet ex instrumento authentico, quod anno 1155 in membrana exaratum & in perantiquo canonicorum archivo servatum citat Manzonius in Tumulo pag. 105 & seq., ac majori ex parte recitat in Historia pag. 96. In eo quippe inter conditiones, quibus compositæ sunt controversiæ cives inter & episcopum ac canonicos, prima statuitur, ut Imolenses reddant episcopo & canonicis Sanctorum corpora, quandocumque hi voluerint.

[25] [anno 1174 episcopo reddita recognoscuntur,] Conditio ista impleta est, teste Manzonio, ad annum 1174. Occasionem autem dedit schisma Frederici Ænobarbi imperatoris; nam cum hujus partes sequerentur civitatis Imolensis incolæ, & contra Alexandro III Papæ adhærerent Henricus episcopus, canonici & ceteri, qui castrum seu oppidum S. Cassiani, civitati conterminum inhabitabant, decreta est a Fredericianis ejusdem castri eversio. Servabantur autem hic Sanctorum pignora; hinc Henricus episcopus, verba sunt Manzonii in Tumulo pag. 113, quem inter innumeras animi afflictationes, ac corporis ærumnas nulla major solicitudo torsit, quam ne quid detrimenti hac occasione sanctorum Protectorum corpora paterentur, ea sibi canonicisque, juxta id, quod cum prædecessore B. Rodulpho fuerat conventum, reddi institit, eaque tradita eodem anno MCLXXIV recognovit: inter quæ S. Maurelii ossa insimul cum reliquiis S. Projecti in una arcula collocavit: sicut & corpus divi Petri Chrysologi &c. Tutoque omnia asservanda ac custodienda curarunt tum episcopus tum canonici; donec ea in civitatem anno MCLXXXIIX, ac in cathedralem, superiori anno strui cœptam, transferrentur.

[26] [& juncta S. Maurelii reliquiis,] Pergit dein laudatus auctor fuse disserere de antiquæ cathedralis, in castro S. Cassiani olim existentis, origine, deque aliis huc non pertinentibus, donec tandem anno 1186 dictum castrum pene solo æquatum est, & rebus pacatis, intra ipsam civitatem Corneliensem anno proxime subsequenti cœpta est ædificari nova cathedralis, in quam Henricus episcopus anno 1188 Sanctorum corpora una cum aliis reliquiis transtulit. Eadem repetit Manzonius in Historia ac variis documentis confirmat. Rursus loco mutata sunt sacra lipsana, quamquam intra eamdem cathedralem, ineunte seculo 13, sicut idem ostendit in Tumulo pag. 67 & in Historia pag. 31 ex autographo instrumento, cujus hic tenor est. In nomine Domini Jesu Christi. Amen. Anno Domini Millesimo ducentesimo octavo, Indictione undecima, tempore Innocentii Papæ, nullo imperatore in Romano imperio existente, die sexta intrante mense Madii.

[27] Coram cunctis clericis civitatis Imole & populo ibi præsente, dominus Maynardinus Imolensis ecclesiæ episcopus ad honorem Dei & beatissimi Cassiani martyris collocavit corpora sanctorum Maurelii episcopi & martyris & Projecti episcopi & confessoris in ecclesia S. Cassiani in superiori altare, [in nova cathedrali imponuntur altari ipsis consecrato;] & consecravit altare prædictorum Sanctorum; & prædictus dominus episcopus confisus meritis beati Cassiani & prædictorum Sanctorum remisit & indulsit omnibus vere pœnitentibus, qui omni anno pro devotione ad dictum altare & festum dictorum Sanctorum colendum venerint, quinquaginta dies criminalium, & quartam partem venialium. Interfuerunt autem omnibus prædictis Albertus, Clarius, Christianus, Aldrevandus, & Guido sacerdotes dicte ecclesie, & Gibertinus & Rodulphus canonici, presbiter Johannes, & presbiter Ubaldus, & presbiter Donus Dei, & magister Artusius, qui fecit altare, cum aliis magistris, & alii multi clerici, & laïci, & mulieres. Ego Alfredolus Dei gratia Imolensis notarius his omnibus interfui, &, domino episcopo mandante, scripsi. Eodem anno mense Junio, ut plurimorum sententia est, occisus fuit Philippus Henrici VI filius, qui diu cum Othone Saxoniæ duce de imperio dimicaverat. Hinc dicitur translatio facta, nullo imperatore in Romano imperio existente; nam anno dumtaxat 1209 Innocentius Othonem coronavit imperatorem.

[28] Sacra lipsana in assignato altari quievere usque ad annum 1464, [annis 1464] quo, ut scribit Manzonius in Tumulo pag. 134, per episcopum Antonium Castellanum de la Volta Bononiensem & canonicos die IV Julii facultate facta Francisco de Merlo, ut novum sacellum ac altare in cathedrali, nomine sanctorum Maurelii & Projecti, struere ei liceret, sequenti mense Novembri die XXIII, amoto, non reserato, tumulo, nullaque reliquiarum recognitione facta, prædictus episcopus eadem corpora in tunc recens structo sacello reposuit, ubi nunc altare tribus titulis decoratum, Assumptionis B. V., SS. Michaëlis & Antonii Patavini, elatum visitur: annuæque festivitati sancti Projecti celebrandæ vigesimam tertiam diem Septembris assignavit. Sic referunt tabulæ notarii Lucæ de Monte. Notat paulo inferius idem auctor, tum primum bipartitam fuisse Sanctorum festivitatem, quæ hactenus jussu supra memorati Maynardini episcopi celebrata fuerat uno eodemque die VI Maii. Hic autem dies soli servatus est Maurelio, eique tamquam ecclesiæ protectori præscriptum Officium duplex in elencho Sanctorum cit. num. 15: ubi eodem ritu præscribitur Officium de Sancto nostro ad diem XXIII Septembris.

[29] Anno 1616 denuo facta est sacrorum ossium transmutatio, [& 1616 translata item corpora,] quando Rudolphus Paleottus Imolensium antistes octavo Idus Februarii, ita Manzonius in Tumulo pag. 137, lateritium tumulum undique clausum, in quo lapidea arcula, sacra ossa SS. Maurelii & Projecti continens, servabatur, ex altari per Franciscum de Merlo extructo, adhibitis pluribus artificibus, qui grave pondus laboriose deducerent, amovit, ac nulla facta reliquiarum inspectione, intra contiguum sacellum, quod diu antea in honorem S. Antonii abbatis fuerat erectum, statuit super altare ibidem situm, &, ut superius significat auctor, recens exornatum, ad sinistram aræ S. Cassiani. Notandum, cur in utraque relatione duarum posteriorum translationum studiose addiderit Manzonius, nullam tum factam fuisse sanctarum reliquiarum inspectionem, nec thecam fuisse reclusam. Causam ipse aperit pag. 139.

[30] Notarii quippe episcoporum in instrumentis annorum 1464 & 1616 mentionem non fecerant reliquiarum S. Maurelii; Hinc, inquit, error in valuit, ut corpus S. Projecti ab utroque episcopo, supradictis annis crederetur unice translatum, [quæ nonnulli invicem disjuncta] utpote a cujus nomine tantum vulgarem appellationem mutuabant altaria, ex quibus ii episcopi tumulum extraxere; hoc enim sæpe usuvenit, ut altare, sacellum vel ecclesia plurium Sanctorum nomine Deo sint dicata, & tamen ab uno eorum indigitentur… Et inde factum est, ut, recurrente quotannis sexta die Februarii, postremæ illius translationis, tanquam de corpore tantum S. Projecti per episcopum Paleottum factæ, anniversariam memoriam in divinis officiis ecclesia Imolensis huc usque recoleret, mutilam quidem nec futuris temporibus tolerandam: si enim utriusque Sancti semper translatum corpus apparet, cur non utrique anniversarii honores rependendi?

[31] [existimarunt, sed perperam:] Opinio tamen seu error iste de translato solo corpore S. Projecti non obtinebat apud omnes. Certe anno 1660 die XVII Novembris, dum Henschenius & Papebrochius ecclesiam cathedralem Imolensem lustrarunt, credebant aliqui & verisimiliter plurimi, corpora utriusque Sancti etiam tum esse conjuncta: id colligo ex verbis Papebrochii, quibus in Ms. libro de itinere suo Romano paucis exponit ejusdem cathedralis id temporis formam: XVII Novembris, absolutis sub auroram Sacris, deducti sumus a P. Cremona ad perlustranda obiter celebriora urbis loca. Templo D. Cassiani cathedrali novum frontispicium erat ab episcopo additum, qui idem e regione templi novum quoque sibi palatium exstruxit. Vetus alioqui est interioris templi, sed nitida fabrica, per octo ducta arcus, quibus totidem fere sub lateribus sacella respondent, & in uno quidem eorum, ceteris ornatiori, corpus S. Donati dicebatur quiescere sub altari, super quod S. Cosmæ caput decenter est collocatum. Ad chorum XVI ascendebatur gradibus, sub quo crypta, per gradus aliquanto pauciores adeunda, in eaque altaria tria: medium S. Cassiani corpus tegebat; super alia duo in capsis grandibus inauratis ac venuste sculptis, hinc quidem S. Petri Chrysologi corpus, inde SS. Maurelii & Projecti corpora prostabant exposita venerationi publicæ.

[32] [anno 1702 aperitur juridice] Porro juxta popularem istam opinionem latere debebant S. Maurelii sacra lipsana sub ara majori ejusdem ecclesiæ; at erroneam illam esse, compertum est anno 1680, quando, ut scribit Manzonius in Historia pag. 397, eadem ara major diruta est, & nova constructa, nec ullus ibidem apparuit loculus. Denique eluxit veritas anno 1702, dum Matthæi Bartolacci sacerdotis pietate nobile sacellum reponendis Sanctorum exuviis exstructum est in subterranea ecclesiæ cathedralis crypta, eaque occasione, priusquam novæ arcæ, ex candido marmore elaboratæ ac figuris docta manu celatis ornatæ, includerentur, deventum est ad juridicam & solemnem earum inspectionem. Rem, cui ipse testis oculatus adstitit, ita enarrat Manzonius ejusdem ecclesiæ canonicus pag. 143 Tumuli, anno proxime sequenti typis vulgati. Ut prædicto novo sacello struendo locus aperiretur, murusque ecclesiæ posset ab hoc everti, duodecimo Kal. Aprilis elapsi anni MDCCII, præsente cathedralis capitulo, coram viro eximio abbate Josepho Guerra, vigilantissimi hujus ecclesiæ antistitis Philippi Antonii Gualterii, apud Galliarum regem Apostolici nuntii (postea S. R. E. Cardinalis) vicario generali (dein episcopo Alatrino,) perquisitus loculus est, ubi corpus S. Projecti tantum recondi vulgus dictitabat, qui supra altare, muro ecclesiæ inclusus, inventus est primo totus lateritius: quo everso, lapidea deinde arcula occurrit, operculo tecta, rudis ex nostrate materia friabili, & ad interitum facile vergente; quæ nimiam redolens vetustatem, se eamdem esse ostendit, intra quam ab hinc annis octingentis, (ab anno 903, quo prima translatio contigit) calamitosis iis temporibus, sedula civium ac canonicorum pietas, maxime autem episcoporum cura, quoquo modo potuit, S. Projecti corpus abdiderat, cui deinde Henricus anno MCLXXIV aliud S. Maurelii addidit.

[33] Arca ea quadrangula erat, cujus longitudo ad sexdecim uncias mensuræ nostratis, [lipsanotheca;] latitudo ad decem, sicut & profunditas ad septem circiter protendebatur, eaque amota ac sigillis munita, subtus altare majus fuit deposita, donec sacelli ædificium perficeretur. Interea statutum est, juridicam esse præmittendam earumdem reliquiarum recognitionem, pro qua dies vigesima Novembris ejusdem anni fuit indicta, eaque adveniente, prævio piissimi episcopi assensu, idem ejus generalis vicarius, hora prima noctis in superiori presbyterio cathedralis, capitulo circumstante, pluribus cereis faculis ardentibus, ad recognitionem prædictam devenit. Igitur coram ipsis reserata arcula est, ac primo se obtulit lignea capsula, carie omnino confecta, cujus tota pars superior dissoluta erat in fragmina, & ferrea sera cum pessulo ex contracta ferrugine pene erosa ac disecta conciderat.

[34] Inde apparuere ossa partim integra, partim comminuta, [invenitur utriusque Sancti inscriptio;] quorum acervus tam cumulatus visus est, ut primo aspectu non unum, sed duo ibi antiquitus fuisse condita corpora, indicaverit; repertusque est lateritius lapillus coloris subrubei quadrangulus, cujus longitudo ad duas uncias cum dimidia, latitudo ad unam itidem se extendunt, profunditas unam non attingit, in quo hoc unum verbum litteris impolite incisis legitur Projectus. Typum lapilli hic subdit, voce contracta Antistitis nostri nomen exhibentis: conjicitque ex characterum ruditate corpori additum fuisse, cum Sanctus primum sepultus fuit. Hinc pergit ad descriptionem laminæ plumbeæ item quadrangulæ, in eadem arca inventæ & omne dubium de corpore S. Maurelii ibidem incluso eximentis. Ejus typum similiter excusum producit, inscriptionemque his verbis declarat: Hic requiescit corpus S. Maurelii episcopi locatum ab Henrico episcopo MCLXX… Monet autem, quartum laminæ angulum temporis injuria deficere atque ita præcisos esse characteres numericos IV, quibus compleatur annus supra memoratæ translationis millesimus centesimus septuagesimus quartus. Sed & plura subjungit, ut evincat, titulum martyris, in recitata epigraphe prætermissum, nihil officere veritati martyrii ejusdem S. Maurelii, quæ, si visum fuerit, adhiberi poterunt in Supplemento Operis nostri ad diem VI Maji; ac tandem ad narrationem, unde digressus fuerat, redit pag. 164.

[35] Contrectari itaque deinde cœpta sunt sacra ossa, [inspiciuntur sacra ossa.] & inter cætera duo inventa sunt integra, nec in ulla parte læsa, æqualisque dimensionis, quæ præstantissimi medici, in re anatomica peritissimi, ad id vocati, ut de eorumdem ossium qualitate judicium ferrent, sacramento firmarunt “Esse duo spondilia diversa, terminantia ad finem spinalis medullæ, constituentia Os Sacrum vulgo dictum; prout & duo alia adesse, finem occipitis & principium spinalis medullæ facientia; ac propterea indicantia duo humana corpora, testati sunt.” Idcirco omnibus gratias D. O. M. agentibus, lato decreto pronunciatum est, “recognitionem esse rite ac canonice factam, pleneque constare, in prædicta arcula lapidea inventa esse corpora SS. Projecti & Maurelii” quæ simul in novo plumbeo loculo, circumamicto intus holoserico, discoloribus floribus intexto, introclusis lapillo & lamina prædictis, condita sunt: operculo deinde superposito, sigillisque, gentilitium stemma Gualteriæ domus referentibus, plumbo impressis, munito loculo ac sub ara majori interim collocato, in novam arcam marmoream esse sacra ea corpora solemni ritu opportune inferenda, pridie tamen plublicæ venerationi exponenda, decretum est.

[36] [magna adstantium voluptate & pietate,] Itaque omni hæsitatione depulsa de utriusque corporis existentia, nemo fuit, qui non summa lætitia perfunderetur: omniumque erga sanctos Tutelares tunc eo invaluit pietas, ut quisque ex iis, qui aderant, se frustulo aliquo ligneæ capsulæ, quamvis carioso, quæ per quingentos supra viginti & octo annos sacra ea ossa servarat, donari certatim expostularit, ac quæsitum * secum devote asportarit. Hoc etiam non tacendum videtur, quod, cum aqua nonnullarum ex prædictis reliquiis immersione sanctificata esset, multisque petentibus distributa, non pauci ægroti ejus haustu morbis, quibus afflictabantur, se mirabiliter levatos esse, asseruerunt.

[37] [ac insigni apparatu anno 1703 deferuntur] Perfecto tandem sacello, ceterisque pro festiva earundem reliquiarum translatione dispositis, sacra lipsana civium exterorumque, ex finitimis locis confluentium, adorationi XIII Kal. Junii exposita sunt in cathedrali, splendido apparatu ornata. Ineunte autem nocte, provisum est, ut eo quoque tempore nihil ad lætitiam populi efficacius excitandam desideraretur. Omnium oculos auresque illectabant vel foculi & flammæ circum ecclesiam cathedralem crepitantes, vel funales cerei undequaque accensi, vel igniculi ex sulphureo pulvere agminatim per apertum aërem volitantes, vel tubæ pariter atque tympana, admixto etiam campanarum tinnitu undique personantia.

[38] [in novum sacellum, marmore æque arcæ includuntur.] Postera autem die, qua concio disertissima in laudem prædictorum Sanctorum per eloquentissimum oratorem est habita, post horas vespertinas, musicis concentibus illustratas, solemnis utriusque cleri, confratriis de more præeuntibus, facta est supplicatio per vias & compita civitatis, aulæis ac peristromatis in lætitiæ ac venerationis argumentum e parietibus ædificiorum ubique pendentibus, in eaque per dignitatarios & canonicos deductæ thensæ, ac submissis humeris delata sunt sacra pignora, quæ omnis ætatis & gradus exultantis populi effusa multitudo sequebatur. Postremo sub vesperum, eodem adstante populo, intra novam marmoream arcam decentissime collocata sunt hoc anno MDCCIII. Ita Manzonius, significans ad calcem libri, se ultimæ inspectioni ac repositioni sacrarum reliquiarum cum reliquis canonicis interfuisse.

[Annotata]

* l. acquisitum

DE S. CONSTANTIO CONFESSORE
ANCONÆ IN ITALIA

SECULO VI

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Aliquot Sancti gesta ex S. Gregorio Magno nota; memoria in Fastis recentioribus; corpus translatum Venetias; cultus.

Constantius Conf., Anconæ in Italia (S.)

AUCTORE J. P.

Nomen ac gestorum partem sancti hujus Confessoris ad posteros transmisit S. Gregorius Magnus lib. 1 Dialogorum cap. 5, [Præter ea, quæ habet S. Gregorius,] insigni admodum elogio; nec tamen, quod mirabile est, ulla ejus in aliis veterum scriptorum Operibus aut sacris Fastis occurrit memoria. Post Gregorium primus, quem novi, Petrus Calo seu Calotius scriptor Venetus & Ordinis S. Dominici religiosus, qui floruit sub annum 1300, agit de S. Constantio in Vitis Sanctorum Mss., citaturque ab excellentissimo domino Flaminio Cornelio Decade prima pag. 94 Operis, inscripti Ecclesiæ Venetæ illustratæ, anno 1749 typis vulgati, & nobis per eumdem Operis nostri munificum adjutorem dono concessi. Calotium secutus est Petrus de Natalibus in Catalogo Sanctorum Venetiis composito lib. 8 cap. CXI, quem non describo, quia omnia hausit ex S. Gregorio præter pauca de obitu & translatione reliquiarum S. Constantii, inferius referenda. Proxime accesserunt martyrologi recentiores, quos ordine suo recenseo.

[2] Hos inter primos statuo Grevenum & Molanum in editionibus Usuardi auctis, [quæque ex illo innotuerunt recentioribus,] qui ad hunc diem Sanctum sic annuntiant: Eodem die apud Anconam sancti Constantii confessoris, de quo beatus Gregorius I Dialog., subduntque breve elogium ex eodem sancto Pontifice. Idem facit auctor Martyrologii Germanici; Maurolycus vero nihil addens: Civitate Anconæ Constantii confessoris, de quo Gregorius in Dialogis. Sic autem Constantius Felicius in Kalendario Historico: Constantii confess. Anconæ. Paulo prolixius, sed minus recte Galesinius: Anconæ sancti Constantii episcopi & confessoris. Hic rebus hujus sæculi contemptis, totus in Dei contemplatione conquiescens, vitæ sanctissimæ, & rerum divine mirificeque gestarum laude cumulatus, ad præmium abiit in cælum. Confudit hic forte Constantium nostrum cum Constantio episcopo Aquinate, cujus gesta illustrata sunt in Opere nostro die prima Septembris; nam & hic memoratur in aliquot sacris Fastis die XXIII Septembris, & insigni elogio celebratur ab eodem S. Gregorio lib. 3 Dialogorum cap. 8. Advertit deinde hallucinationem suam Galesinius, atque idcirco inter Notationes ad diem XXIII de Sancto nostro adjecit: Alias presbyteri, de quo S. Gregorius libr. 1 Dial. cap. 5. Accurate Baronius in hodierno Romano: Anconæ sancti Constantii confessoris, ecclesiæ Mansionarii, miraculorum gratia conspicui. Nec præteriit Sanctum nostrum Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ; sed nec ipse assignavit auctores alios, quam S. Gregorium & Petrum de Natalibus, ex quibus elogium contaxit,

[3] Nihil hic de Sancti parentibus, anno natali & emortuali, similibusque, quæ cum per instrumenta licet, [nihil certo dici potest de Sancti vita] elucidare consuevimus, lectori proponendum se offert. Ne certo quidem determinare ausim, quo seculo vixerit, sextone an quinto. Julianus Saracenus nobilis Anconitanus in Opere Italico, cui titulus inscribitur, Notitiæ historicæ Anconitanæ civitatis, vixisse ipsum ait circa annum 590; sed verisimiliter ex conjectura dumtaxat, quia scilicet S. Gregorius, unicus gestorum ejus scriptor, sub eumdem annum ad summum Pontificatum evectus est. At vero, dum sancti Doctoris verba attentius considero, loquitur ubique de tempore longius præterito & tamquam de persona, tum dudum e vivis sublata, idque patet vel ex ipso ejus exordio, quod describo ex tom. 2 Operum ipsius novissime editorum Parisiis anno 1705. Sic habet col. 173: Cujusdam coëpiscopi mei didici relatione, quod narro: qui in Anconitana urbe per annos multos in monachico habitu deguit, cui etiam quidam nostri, jam provectioris ætatis, qui ex iisdem sunt partibus, attestantur. Juxta eam namque civitatem ecclesia beati martyris Stephani sita, in qua vir vitæ venerabilis, Constantius nomine, mansionarii functus officio, deserviebat. Dialogos suos exaravit S. Gregorius sub annum 594, ac proinde si circa annum 590 floruisset S. Constantius, non erat provocandum ad testimonia hominum provectioris ætatis. Cum tamen ad hæc provocet; verisimilius testes producere voluit, qui Sanctum ipsi viderant, quam qui tantum ex majoribus cognoverant: & vel idcirco seculum sextum late posui.

[4] [& morte; corpus ejus Ancona Venetias translatum] Diem emortualem ita exprimit Petrus de Natalibus: Quievit autem in pace Vir Domini IX Kalen. Octobris, sepultus Ancone. Sed & hoc fortasse ex conjectura, quia die isto colitur; nam verba, quæ mox subdit: Gregorius primo Dialo. cap. 5, respiciunt elogium S. Constantii, non diem obitus, cujus non meminit Gregorius. Corpus autem, ita concludit Petrus de Natalibus, hujus Sancti (Constantii) processu temporis Venetias translatum & in ecclesia sancti Basilii collocatum est IV Idus Julii. Eumdem diem signat etiam laudatus Calotius, teste excellentissimo Cornelio, sed tempus translationis ignotum est tum Venetis tum Anconitanis. Modum ex traditione dumtaxat sibi notum esse fatetur Italice Saracenus loco cit., Latine mox memoratus Senator Venetus verbis sequentibus: Porro ejus ex Ancona ad urbem Venetam translatio, quæ ab omnibus Venetis tum Historiis tum Chronicis alto silentio premitur, ex concordi Anconitanæ & Venetæ ecclesiarum traditione firmatur. Deinde citans Saracenum parte tertia Notitiarum Historicarum civitatis Anconitanæ, ubi de Viris illustribus ejusdem civitatis agit & translationem divi Constantii per quosdam viros triremium venetarum peractam esse refert, in hunc modum prosequitur: Hi ad portum Anconitanum appulsi, quædam marmorea simulacra, singulos anni menses significantia, deduxerunt, quibus facies templi D. Cyriaco dicati exornaretur, quæque hactenus supra majorem januam ipsius basilicæ visuntur: cumque ob rei novitatem Anconitanus populus ad ea visenda frequentior accurreret, nacti occasionem Veneti nautæ, ecclesiam intrantes vacuam, inconsideratæ devotionis impulsu sacras Constantii exuvias clam abstulerunt & Venetias ad D. Basilii ædes, cujus fortasse confinium excolebant, transtulerunt. Quo tempore autem sacra lipsana advenerint, incompertum.

[5] Idem excellentissimus scriptor paulo superius indicat, [colitur utrobique.] S. Constantii, & B. Petri Acotanti patritii Veneti sociata corpora in eadem S. Basilii ecclesia ad aram Crucifixi Domini servari, & frequenti populorum veneratione coli. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ S. Constantii Natalem celebrari asserit die XXIII Septembris Anconæ & Venetiis. Quo ritu fiat Anconæ annua commemoratio, incompertum mihi est; in Ordine autem recitandi Officii divini in ecclesia ac diœcesi Veneta præscribitur Officium semiduplex de Communi Confessorum secundo loco & nona lectio de S. Thecla: sed verisimiliter solemniore ritu honoratur in ecclesia S. Basilii ob præsentiam corporis. Plura de ipso non occurrunt; subjicio itaque sub nomine Elogii ex allegata nova editione Parisiensi totum cap. 5 lib. 1 Dialogorum S. Gregorii, ne omissis quidem Petri interlocutoris interrogationibus ac responsis, & ubi nocesse est Annotatis elucido.

ELOGIUM
Ex S. Gregorio Magno
Dialogorum lib. 1 cap. 5.

Constantius Conf., Anconæ in Italia (S.)

BHL Number: 1933

[Constantii sanctitas miraculo,] Cujusdam coëpiscopi mei didici relatione, quod narro a, qui in Anconitana urbe b per annos multos in monachico habitu deguit, ibique vitam non mediocriter religiosam duxit, cui etiam quidam nostri jam provectioris ætatis, qui ex iisdem sunt partibus, attestantur. Juxta eam namque civitatem ecclesia beati martyris Stephani c sita est, in qua vir vitæ venerabilis, Constantius nomine, mansionarii d functus officio, deserviebat: cujus sanctitatis opinio sese ad notitiam hominum longe lateque tetenderat, quia idem Vir funditus terrena despiciens, toto annisu mentis ad sola cælestia flagrabat. Quadam vero die, dum in eadem ecclesia oleum deesset, & prædictus Dei Famulus, unde lampades accenderet, omnino non haberet, omnes lampades ecclesiæ implevit aqua, atque ex more in medio papyrum e posuit: quas allato igne succendit; sicque aqua arsit in lampadibus, acsi oleum fuisset. Perpende igitur, Petre, cujus meriti Vir iste fuerit, qui necessitate compulsus, elementi naturam mutavit.

[2] Petr. Mirum est valde, quod audio: sed nosse vellem, [& humilitas insigni exemplo] cujus humilitatis apud se esse intus potuit iste, qui tantæ excellentiæ foris fuit.

Gregor. Inter virtutes animum congrue requiris, quia multum valde est, quod tentatione sua intus mentem lacessunt mira, quæ foris fiunt. Sed si hujus Constantii venerabilis unum, quod fecit, audis, cujus humilitatis fuerit, citius agnosces.

Petr. Postquam facti illius tale miraculum dixisti, superest etiam, ut me de humilitate mentis ejus ædifices.

Gregor. Quia valde opinio sanctitatis ejus excreverat, multi hunc ex diversis provinciis anxie videre sitiebant. Quadam vero die ex longinquo loco ad videndum eum quidam rusticus venit. Eadem vero hora casu contigerat, ut sanctus Vir, stans in ligneis gradibus, reficiendis deserviret lampadibus. Erat autem pusillus valde, exili forma atque despecta. Cumque is, qui ad videndum eum venerat, quisnam esset, inquireret, atque obnixe peteret, ut sibi debuisset ostendi: hi, qui illum noverant, monstrarunt, quis esset. Sed sicut stultæ mentis homines merita ex qualitate corporis metiuntur, eum parvulum atque despectum videns, ipsum hunc esse cœpit omnino non credere. In mente etenim rustica inter hoc, quod audierat, & videbat, quasi facta fuerat quædam rixa: & æstimabat, tam brevem per visionem esse non posse, quem tam ingentem habuerat per opinionem. Cui, ipsum esse, dum a pluribus fuisset assertum, despexit & cœpit irridere, dicens: Ego grandem hominem credidi, iste autem de homine nihil habet.

[3] [probata,] Quod ut vir Dei Constantius audivit, lampades, quas reficiebat, protinus lætus relinquens, concitus descendit, atque in ejusdem rustici amplexum ruit, eumque ex amore nimio constringere cœpit brachiis & osculari, magnasque gratias agere, quod is de se talia judicasset, dicens: Tu solus in me apertos oculos habuisti. Qua ex re pensandum est, cujus apud se humilitatis fuerit, qui despicientem se rusticum amplius amavit. Qualis enim quisque apud se lateat, contumelia illata probat. Nam sicut superbi honoribus, sic plerumque humiles sua despectione gratulantur. Cumque se & in alienis oculis viles aspiciunt, idcirco gaudent, quia hoc judicium confirmari intelligunt, quod de se & ipsi apud semetipsos habuerunt.

Petr. Ut agnosco, Vir iste magnus foris fuit in miraculis, sed major intus in humilitate cordis.

ANNOTATA.

a Saracenus laudatus in Commentario num. 3 descripsit etiam hic S. Gregorium, habetque: quæ narro de Constantio Anconitano, qui &c.; sed eaperperam adjecta existimo, tum quia non leguntur in Parisiensi editione ex multis & insignibus codicibus inter se collatis facta, tum quia sic, quæ sequuntur de habitatione & monachatu in Anconitana civitate, proprie referri deberent ad Sanctum nostrum; quod adversari putem scopo S. Gregorii, dicentis ea de coëpiscopo, ut ejus testimonio majorem auctoritatem conciliaret.

b Ancona, civitas est episcopalis, Marchiæ cognominis primaria in ditione Pontificia ad oram maris Adriatici.

c Olim sic vocabatur ecclesia cathedralis, nunc S. Cyriaci nomine insignitur.

d Mansionarius hic ædituum seu custodem ecclesiæ sonat, uti ex sequentibus abunde patet.

e Editores in Annotatis suis lit. b: Papyrum, inquiunt, hic pro ellychnio adhibitam legimus, deinde allatis exemplis, addunt: Porro per papyrum hic intelligi debent papyri, quod est fruticis palustris genus, philyræ, quæ ad chartas, funes, stragulas, vestes, & ad varios alios usus præparabantur.

DE S. ADAMNANO VEL ADOMNANO PRESB. ET ABBATE
IN IONA SCOTIÆ INSULA

Anno DCCIII vel DCCIV.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Adamnanus vel Adomnanus, presbyter & abbas, in Iona Scotiæ insula (S.)

AUCTORE C. S.

§ I. Sancti nomen; cum alio confusio, & ad varios dies annuntiatio: Officium ecclesiasticum hoc die & cultus: monachatus & prælatura in monasterio Hiiensi.

In hujus sancti Abbatis Hiiensis nomine aliqua apud scriptores differentia occurrit. Venerabilis Beda in Historia ecclesiastica gentis Anglorum, [Sanctus hic, nomine nonnihil variato,] tam editionis Cantabrigiensis, quam Parisiensis per Chiffletium, ipsum Adamnan sive Adamnanum appellat. Eodem modo Sanctus ipsemet se nominat cum in libris de Locis sanctis, tum in Vita S. Columbæ, monasterii sui primi abbatis, prout ea edita est in Opere nostro ad diem IX Junii. Sed Mabillonius in Actis Sanctorum sui Ordinis, Sec. III, parte 2, pag. 499, alio usus exemplari, observat, eumdem sese in laudati S. Columbæ Vita Adomnanum scribere, uli reipsa etiam legitur in ea, quam Henricus Canisius tom. 5 Antiquarum lectionem typis vulgavit ex Ms. Windbergensi in Bavaria. Notat quoque ibidem Canisius, etiam in codice Rebdorfensi semper Adomnanum vel Adamnanum appellari. Adomnanus pariter dicitur ab Alcuino in quodam epigrammate infra recitando.

[2] Contra Joannes Trithemius in libris de Scriptoribus ecclesiasticis, [& cum alio confusus, variis diebus] & de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti, Sixtus Senensis in Bibliotheca sancta, & Antonius Possevinus in Apparatu eumdem Adamannum dixerunt, quo modo etiam a Thoma Dempstero in Menologio Scotico & in Historia ecclesiastica gentis Scotorum, & a Davide Camerario, aliisque vocitatur. Longius a vero abiit Baronius in Notis ad Martyrologium Romanum die IX Junii in S. Columba, ubi ipsum Adamandum appellavit, forte ex typothetæ vitio; nam in Annalibus recte habet Adamnanum. Porro hujus nominis frequens est in sacris Fastis Scoticis memoria; sed non sine confusione, partim quia idem Sanctus aliquando geminatur, partim quia a nonnullis confunditur cum synonymo sancto presbytero, monacho in monasterio Coludiensi sive Coldinghamensi in Scotia, cujus elogium apud nos datum ex Beda est ad diem XXXI Januarii, quemque ab Hiiensi abbate distinguendum esse, etiam Baertius noster in Commentario prævio ad Vitam prolixiorem S. Columbæ § 1 adversus Dempsterum, aliosque observavit. Dempsterus in Menologio Scotico ad dictum diem utrumque recenset his verbis: Coludii Adamanni abbatis (imo monachi.) Insula Huyi Adamanni abbatis. Deinde ad XXII Septembris; Mailrosiæ, inquit, Adamnani abbatis, Scotorum episcopi & Northumbriæ apostoli, quo in munere S. Aidanum præcessit. Tandem ad diem XXIII ejusdem mensis rursum ait: Insula Huy, Adamanni abbatis.

[3] David Camerarius lib. 3 de Scotorum pietate [& mensibus in Martyrologiis] ad diem XXIII Januarii de eodem ait: S. Adamannus, Eugenii VI, Scotorum regis, præceptor, fœderis cum Brudæo Pictorum rege consiliator. Tum ad XXVII ejusdem mensis: Hoc eodem die S. Adamannus abbas Coludius. Ac rursum die XXXI : S. Adamannus abbas Huensis, de quo deinde elogium texit. Demum die XXV Septembris: S. Adamannus episcopus, Northumbrorum apostolus. In hisce Dempsterus recte quidem Adamannum, seu Adamnanum, ad XXXI Januarii recensuit, sed perperam abbatem appellavit, uti etiam fecit Camerarius, ad diem XXVII ejusdem mensis ipsum annuntians. Recte quoque iidem Adamnanum Coldinghamensem ab Hiiensi distinxerunt; at ubi hunc die XXXI Januarii consignatum repererint, ignoro. Nam licet Dempsterus per appositam litteram B. Breviarium Scoticum, maxime Aberdonense, designet, in hoc tamen nihil ad hunc diem de eo reperio; nec aliud Scoticum mihi ad manum est, quod consulere possim. Adamannus a Camerario die XXIII Januarii relatus, non est alius a S. Adamnano Hiiensi, uti ibidem in Prætermissis dictum est, aut si alius fuerit, cultum non habet.

[4] [inscripta est;] Nec alius item est Adamannus ille, quem Camerarius ad diem XXV, Dempsierus ero ad XXII Septembris annuntiant, & episcopum atque Northumbriæ apostolum perperam faciunt. Sane id liquet vel ex ipsomet Dempstero, qui in Historia ecclesiastica gentis Scotorum lib. 1, num. 15 eumdem Eugenii VI regis præceptorem etiam facit, additque, ab aliis asseri, hunc abbatem dumtaxat Hiiensem fuisse, ac deinde laudat venerabilem Bedam, cujus honorifica de eodem sancto Abbate nostro verba inferius recitabimus. Cetera eorumdem de S. Adamnano asserta suo loco etiam breviter examinabimus. Ex uno geminum quoque Adamnanum, quem Adamannum dixit, fecit Joannes Trithemius, (aut certe de eodem veluti de diverso bis meminit) in Opere de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti, utrumque tamen abbatem Hiiensis monasterii, sed quod semel in Hibernia collocavit. De priori agit lib. 2, cap. 17, ubi sine titulo Sancti dicitur Adamannus presbyter & abbas Scotorum insulæ Huensis, & anno Domini DCXC claruisse. Alter lib. 3, cap. 153 in titulo Sanctus vocatur, diciturque fuisse abbas monasterii, quod B. Columbanus olim in insula Hu fundavit in Hybernia, claruisseque anno Domini DCC. Attamen quæ utroque loco narrat, manifestant, utrobique eumdem sanctum Abbatem Hiiensem memorari.

[5] [sed colitur hoc die,] Non satis etiam utrumque distinxit Henricus Fitz-Simon Societatis Jesu presbyter in Catalogo Sanctorum Hiberniæ, annis 1611 & 1615 typis vulgato, ac deinde iterum aucto recusoque. Nam in indice Alphabetico ibidem unicus S. Adomnanus abbas legitur, quem die XXXI Januarii, & secundum Martyrologium Anglicanum die 2 Septembris coli observat. Tum ad diem XXXI Januarii legitur: S. Adomnanus, ad diem vero 2 Septembris: S. Adaman. Eadem legere est in Catalogo post utrumque ab eodem aucto ac recuso; sed in hoc ad diem XXII Septempris denuo repetitur: Adamannus. Grevenus in Auctariis Usuardi apud Sollerium nostrum uno eodemque die XXIII Septembris geminum pariter annuntiavit, sic inquiens: Adamnani episcopi; ac rursus post alia: Adumiani abbatis; qui non est alius, quam S. Adamnanus Hiiensis abbas, cui priori loco episcopalis Ordo ex errore adscriptus est. Melius Molanus ibidem eodem die unicum recensuit his verbis: In Scotia, monasterio Huensi, sancti Adamanni, ejusdem loci abbatis & confessoris, sanctitate ac doctrina famosi, de quo Beda lib. V, cap. XVI & XXII. Unicum etiam Philippus Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, sed ad tres omnino dies, videlicet ad XXXI Januarii & ad 2 & XXIII Septembris, iisdem ubique verbis, quæ subdo, annuntiavit; In Scotia S. Adamanni abbatis Huensis. Gabriel Bucelinus in Menologio Benedictino eumdem ad diem VIII Aprilis, Joannes Wilsonius in Martyrologio Anglicano, utriusque editionis, ad 2 Septembris consignarunt, ad quos dies in Opere nostro inter Prætermissos de eo mentio facta est. Arnoldus Wionius ipsum post librum 3 Ligni Vitæ retulit in Appendicem Sanctorum, quorum natalem seu cultus diem non repererat, qua in re Hugonem Menardum in Martyrologio Benedictino imitatorem habuit. At Martyrologii Germanici auctor, quod vulgo Canisii dicitur, ejusdem memoriam ad diem XXIII Septembris celebrat. Consentit Castellanus in Martyrologio universali, sed illum dumtaxat venerabilem appellat.

[6] Verumtamen potuisset Castellanus ceteris martyrologis, qui ipsum cum Sancti titulo die XXIII Septembris memorarunt, [quo Officium habet in Breviario Aberdonensi,] tuto assentiri, si certa cultus indicia, quæ modo proferam, cognovisset. Breviarium Aberdonense anno 1509 typis editum, cujus exemplar Ms. in Museo nostro habemus, ad hunc diem XXIII Septembris Officium de ipso ecclesiasticum exhibet novem Lectionum, quarum tres primæ & ultimæ de S. Adamnano propriæ sunt, tres mediæ de S. Thecla virgine martyre; cetera vero omnia præter Orationem de Communi unius confessoris & abbatis desumpta sunt. Mensis September pro Officii celebratione adscriptus est, sed omissus, forte ex describentis incuria, dies; quem tamen XXIII esse, insertæ de S. Thecla Lectiones manifeste produnt. Oratio, quæ ibidem præscribitur, hæc est: Deus, qui diem præsentem B. Adamanni (in Lectionibus Adampnanus scribitur) confessoris tui atque abbatis honore lætificasti, concede nobis, quæsumus, ejus intercessione & meritis ante conspectum divinæ Majestatis tuæ in gloria lætari sempiterna. Per Dominum &c. In laudato Ms. exemplari ejusdem Breviarii annotatum legitur, ipsum patronum esse apud Furm Aberdonensis diœcesis, quæ verba, sive auctoris sint, sive amanuensis nostri, Sancti cultum & peculiarem quidem significant.

[7] Alia ejusdem cultus loca Joannes Colganus, Minorita Hibernus Lovanii in Belgio nostro, [cultumque in variis locis: ab antiquis laudatur.] in Appendice 4 ad Vitam S. Columbæ sic memorat: Colitur die XXIII Septembris in ecclesiis Hiensi, Rathbothensi, Dun-boensi, Driumthuamensi in Ultonia, & Seriniensi in Connacia, juxta S. Ængussium, Marianum, Gormanum, Martyrologium Tamlactense, Martyrologium Dungallense & Maguir. Ita Colganus. Eumdem inter insigniores Scotiæ Sanctos celebravit Alcuinus in epigrammate apud Mabillonium Seculo III Benedictino, parte 2, ex quo illud transcribo.

Patricius, Cheranus, Scottorum gloria gentis,
Atque Columbanus, Congallus, Adomnanus atque,
Præclari patres, morum vitæque magistri.
Hic pietas precibus horum nos adjuvet omnes.

Suspicatur autem ibidem Mabillonius, hoc, ut cetera fere Alcuini ejusmodi epigrammata, inscriptionem cujusdam altaris fuisse, additque S. Adamnanum certe in Fastis sui Ordinis coli IX Kalendas Octobris. Multum quoque a variis scriptoribus laudatur, inter quos eminent duo ipsi synchroni, S. Ceolfridus scilicet Wiremuthensis in Anglia abbas, & hujus sanctus discipulus venerabilis Beda, quorum testimonia infra dabimus. Interea tamen observasse juverit, Adamnanum a S. Ceolfrido inter illos nominari, quos Sanctos ac Deo dignos exstitisse, confidenter profitebatur.

[8] [Gesta ejus, rejectis aliis fabulosis, ex Beda desumenda: an de ipso aliquid] Quod ad Acta ejus attinet, non alia habemus, quam quæ in Lectionibus Officii sui in supra dicto Breviario Aberdonensi leguntur, & quæ præter hæc apud laudatum Bedam legere est: nec alia, quam ex Beda, si Vitam S. Columbæ, & libros de Locis sanctis ab eo scriptos excipias, reperit Mabillonius in ejusdem elogio, loco supra laudato. Verum dicti Officii compilator, omissis iis, quæ pro Catholica Paschatis observantia ab illo egregie gesta esse ex Beda constat, tam manifestas substituit fabulas, ut eas vel refellere pigeat: quapropter his præteritis, ea tantum memorabo, quæ ex certioribus monumentis comperi, quæque merito dolere me faciunt, quod nemo synchronus aut suppar ejusdem Vitam conscripserit. Mabillonius in ipsius elogio observat, perhiberi ipsum in libro 1 de Vita S. Columbæ, quædam de seipso, ab isto sancto abbate prædicta enarrasse; atque ita revera perhibent aliqui, inter quos fabulator Breviarii Aberdonensis compilator ait, S. Columbam de ipsius ortu, moribus & vita longo tempore, antequam nasceretur, divinitus vaticinatum fuisse.

[9] [prædixerit S. Columba. Sanctus fuit monachus] Sed ego in ea Vita nihil ejusmodi reperi; quod ad S. Adamnanum referendum sit, nisi forte, quia hic pro canonico Paschatis celebrandi tempore sub finem vitæ suæ multum laboravit, ad eumdem utcumque spectent, quæ lib. 1, cap. 2, num. 8, secundum nostram partitionem, leguntur his verbis: Sed & multa alia iisdem diebus, quibus in Clonensi cœnobio (in Hibernia) hospitabatur (S. Columba) revelante prophetavit sancto Spiritu, hoc est, de illa, quæ post dies multos ob diversitatem Paschalis festi orta est inter Scotiæ ecclesias discordia. Nihilo amplius de hoc argumento in prima ejusdem Columbæ Vita, apud nos pariter edita, invenio. Colganus in Appendice 3 ad Vitam S. Columbæ inter prophetias, quas huic Sancto certius attribui posse arbitratur, unam etiam de S. Adamnano laudat, sed quid ea complectatur, non docet. S. Adamnanum nostrum Hiiensis monasterii monachum & abbatem fuisse, tum ex ipsomet Sancto, tum ex S. Bedæ Historia gentis Anglorum indubitatum est, eaque de re consentiunt omnes. Celeberrimum hoc monasterium, multorum aliorum in Hibernia ac Britannia a caput, in Iona Scotiæ insula situm, S. Columbanum, cui hanc Picti seculo VI, teste Beda, donarunt, fundatorem primumque abbatem agnoscit, a quo etiam eadem insula Columb-kil, id est, Columbæ-cella appellatur. Consuli potest Commentarius prævius ad ejusdem Sancti Vitam primam die IX Junii, ubi cum de illo pluribus auctum sit, studio sum lectorem eodem remitto.

[10] Quo tempore S. Adamnanus ad hoc monasterium primum accesserit, [in monasterio Hiiensi, non tamen sub S. Columba:aliquot alia] incompertum est: nam quod in prædicto Breviario Aberdonensi dicitur, ipsum a sancto fundatore Columba ibidem ad religiosam vitam admissum fuisse, manifesti erroris convincitur ex ipso Adamnano, qui in Vita S. Columbæ ubique significat, sese ipsi numquam convixisse. Id etiam ex amborum ætate satis conficitur, cum S. Columba sub finem seculi VI, sanctus autem Adamnanus seculo VIII inchoato, e vita excesserint, neque tam decrepita hujus ætas ex laboribus ad mortem usque susceptis, aut aliunde verisimilis sit. In eodem Breviario de Sancto ibidem subditur: Postea juxta abbatis sui præceptum ad Lismorensem devenit abbatiam; quod si per abbatem S. Columba etiam designetur, pariter falsum est, tum propter mox dicta, tum quod Lismoriense monasterium in Momonia, Hiberniæ provincia, non nisi circa annum Christi 630 a S. Cartbaco seu Mochudda conditum fuerit, uti in ejusdem sancti episcopi & abbatis Lismoriensis Actis in Opere nostro dictum est ad diem XIV Maii: eo autem tempore S. Columba ex dictis dudum obierat. Itaque si S. Adamnanus ad laudatum monasterium missus fuerit, oportet id sub alio abbate contigisse; sed Breviarii auctoris fides propter manifestas fabulas mihi merito suspecta est.

[11] Non magis affirmare possum, quæ de Eugenii VI Scotorum regis per S. Adamnanum institutione scribunt Camerarius supra num. 3, [de ipso asserta rejiciuntur.] Hector Boëtius in Historia Scotorum lib. 9, Joannes Leslæus lib. 3 de Rebus gestis Scotorum, aliique. Et convenit quidem utriusque ætas; sed cum iidem scriptores Adamnanum dicti regis præceptorem episcopum fuisse velint, aut alium a nostro designarunt, aut huic episcopalem Ordinem perperam adscripserunt. De legationibus, quas Sanctum sub eodem rege obiisse volunt, infra aptius agemus. Eadem de causa admitti non possunt, quæ de Adamnani episcopatu & apostolatu apud Northumbros aiunt Dempsterus & Camerarius, quorum ille præterea addit, ipsi hoc in munere S. Aidanum successisse. Admitti, inquam, hæc non possunt; sed inter fabulas ableganda sunt. Nullus enim S. Adamnanus circa ista tempora vixisse legitur præter abbatem nostrum Hiiensem, & monachum presbyterum Coldinghamensem, quorum neuter episcopus fuit. Nec potuit nostro S. Aidanus, Lindisfarnensis scilicet episcopus, in Northumbriæ apostolatum successisse, cum hic jam inde ab anno circiter 634 vel 635 episcopus consecratus & in Northumbriam missus fuerit. Consule Commentarium ipsius historicum ad diem XXXI Augusti § 2. Nunc ad certiora nos convertamus.

[12] Sanctum Adamnanum in Hiiensi monasterii prælaturam Falbeo successisse, [Fuit abbas Hiiensis, succedens Falbeo] convenit inter omnes, idque Sanctus ipse in Vita S. Columbæ secundum nostram partitionem num. 3 & 8 satis clare significavit, dum Falbeum abbatem & decessorem suum dixit. Priori loco de quodam S. Columbæ prophetia loquens, sic ait: Hanc mihi Adamnano narrationem meus decessor, noster abbas Falbeus, indubitanter enarravit. Numero autem 8 de alio ejusdem vaticinio inquit: Hæc omnia suprascripta verba Segineo abbati (Erneneus) de se prophetata enarraverat, meo decessore Falbeo intentius audiente. Per decessorem vero hic decessorem proximum designari, colligitur ex eo, quod alios sui monasterii abbates hinc inde commemorans, non utatur ea voce. Quamquam hac de re omnes consentiant, non omnes tamen S. Adamnanum eodem numero in abbatum serie recensent. Nescio, an Mabillonius in hujus Sancti elogio omnes ejus decessores enumerare voluerit, dum ibidem ait: Post Columbam … locum rexere Baitheneus, Sigeneus, aliis Segienus, Segenusve, & Failbeus, cui successit Adamnanus… Baitheneum successorem suum dixit Columba in extrema vitæ suæ periodo, quæ anno DXCVIII (al. DXCVII) accidit. Segienus Baitheneo suffectus est ab anno DCXXII ad DCLII, ut ex Annalibus Ultoniensibus probat Usserius in Sylloge Hibernicarum epistolarum.

[13] [octavo vel forte nono loco] Secundum hæc S. Adamnanus quintus fuisset Hiiensium abbas, & Falbeus Baitheneo successisset, quod utrumque certo falsum est, nec ab Usserio affirmatur. Hic enim in annotatis ad epistolam Cumiani ad Segienum, quæ inter Hibernicas undecima est, ait quidem: Segienum Huensis S. Columbæ insulæ ab anno DCXXII usque ad DCLII abbatem extitisse, ex Annalibus Ultoniensibus didicimus; sed non ait, eumdem Baitheneo suffectum esse. Imo vero contrarium plane asserit in Brittannicarum ecclesiarum antiquitatibus pag. 701 & sequenti, ubi ex iisdem Annalibus hanc abbatam Hiensium seriem exhibet: 1 Columba, 2 Baithenus, 3 Fernanus, 4 Segenius, 5 Suibneus, 6 Cummineus Albus, 7 Failbeus, 8 Adamnanus. Adde, S. Baitheneum ad annum usque 622 non pervenisse, sed ad summum usque ad 601, uti in ejusdem Actis die IX Junii probatum est. Joannes Colganus tom. 2 Sanctorum Hiberniæ in Appendice 5 ad Vitas S. Columbæ, § 4 chronotaxim ejusdem monasterii contexens, S. Adamnanum nono loco reposuit ex Quatuor-magistris; decimo autem dubie, nempe si S. Colmanus, uti in Vita S. Geraldi abbatis & episcopi Mageonensis legitur, Hiiensi monasterio umquam præfuerit.

[14] [post fundatorem S. Columbam] Verum hujus Vitæ pars prima, in qua id legitur, in ejusdem S. Geraldi Synopsi historica § 1 ad diem XIII Martii tamquam fabulosa rejecta est. De S. Colmano episcopo Lindisfarnensi apud nos quoque actum est die XVIII Februarii, ubi in Commentario historico § 1 negatum est, ipsum Hiienfibus umquam abbatem præfuisse. Quin & ipse Colganus agnoscit, falsum esse, quod S. Geraldi biographus ait, Colmanum S. Columbæ successisse. An Lasrenus eorumdem abbatum catalogo S. Baithenum inter & Fergnanum inserendus sit, uti ex Quatuor-magistris facit Colganus, non ausim affirmare; sed si is Hiiensibus præfuerit, certe valde exiguo tempore præfuisse dicendus est. Quoad reliquos minor est difficultas. De S. Baitheneo, S. Columbæ succissore, ex dictis constat. Fergnanum Usserius & Colganus merito eumdem esse statuunt cum Virgnoo, qui ab Adamnano in Vita S. Columbæ apud nos num. 95 abbas appellatur. De Segenio abbate etiam loquitur Sanctus noster ibidem tum loco num. 12 relato, tum numero Vitæ 3 & 43; de Suibneo nihil præterea comperi. Commineus Albus occurrit in eadem Vita num. 8, ubi S. Columbæ gesta scripsisse dicitur. De Falbeo nullum, ut dixi, est dubium. Octavo itaque, aut certe nono post S. Columbam fundatorem loco S. Adamnanus Hiiense monasterium abbas rexisse dicendus est.

[15] [anno 677 vel 679, atque adeo primas] Porro Falbei mortem Colganus ex Quatuormagistrorum sententia anno Christi 677, Usserius vero ex Annalibus Ultoniensibus anno 679 illigavit; uter rectius, nescio: nihil tamen obstat, quo minus alterutro anno & ipse obiisse, & S. Adamnanus eidem successisse credatur. Ut vero cognoscat lector, quanti oneris, quantæque dignitatis ea prælatura fuerit, utque dicendis lux affulgeat, oportet, ut hic aliqua, licet alibi in Opere nostro jam dicta, ex venerabilis Bedæ Historiæ ecclesiastica gentis Anglorum transcribamus. Lib. 3, cap. 4 post narratam Hiiensis monasterii per S. Columbam fundationem de ejusdem inter cetera multa cœnobia primatu sic progreditur: Fecerat autem (S. Columba) priusquam Brittanniam veniret, monasterium nobile in Hibernia, quod a copia roborum Dearmach lingua Scotorum, hoc est, Campus roborum, cognominatur. Ex quo utroque monasterio (Dearmachano scilicet atque Hiiensi) plurima exinde monasteria per discipulos ejus in Brittania & in Hibernia propagata sunt, in quibus omnibus idem monasterium insulanum (Hiiense,) in quo ipse requiescit corpore, principatum tenet.

[16] Habere autem solet ipsa insula rectorem semper abbatem presbyterum, [& caput Columbensium monasteriotum] cujus juri & omnis provincia & ipsi etiam episcopi, ordine inusitato, debeant esse subjecti, juxta exemplum primi doctoris illius (S. Columbæ,) qui non episcopus, sed presbyter exstitit & monachus. Præmiserat etiam ibidem cap. 3 agens de S. Aidano, ex eodem monasterio ad Lindisfarnensem episcopatum assumpto: Monachus (erat) ipse Aidanus, utpote de insula, quæ vocatur Hii, destinatus; cujus monasterium in cunctis pene Septemtrionalium Scottorum & omnium Pictorum monasteriis non parvo tempore arcem tenebat, regendisque eorum populis præerat. Hinc discimus, quid sibi velint Ultonienses Annales, dum ex iis Usserius in Indice chronologico ad Brittanicarum ecclesiarum antiquit. anno Christi 692 scribit, Adomnanum decimo quarto anno post pausam Failbei ad Hiberniam perrexisse; scilicet, quemadmodum ipsemet ibidem observat, ut Columbensium cellas, Hiiensi suo cœnobio subditas, visitaret. Rursum ad annum 697 ex iisdem Annalibus ait, Sanctum septem ante mortem suam annis iterum in Hiberniam perrexisse.

[17] Ad priorem illam profectionem pertinere existimat, quod in Vita supra laudati S. Geraldi legitur hoc modo: [in Britannia & Hibernia, quæ visitavit.] Sanctus abbas Adamnanus post visitationem totius Hiberniæ ad S. Geraldum perrexit, ut fraternam cum eo contraheret societatem. Cui S. Geraldus fundum cum fonte limpido contulit, atque sibi suam commendavit ecclesiam, ut a persecutione laïcorum post obitum suum eam defensaret: quod etiam S. Adamnanus se completurum promisit, atque opere complevit. Consentit Papebrochius noster in S. Geraldi Synopsi historica § 2, causam hujus commendationis assignans, quod totius Ordinis caput Adamnanus esset. Ad secundum Hibernicum iter pariter refert Usserius, quæ in eadem Vita denuo leguntur his verbis: Post ejus vero (S. Geraldi) obitum S. Adomnanus Maionensem (sive Mageonensem) ecclesiam per septem annos indefesse rexit; claustrales in charitate perfecta instruens, volumina conscribi faciens, atque manu propria librum Quatuor Euangeliorum scribens, campanas etiam ad reverentiam ecclesiæ fabrifaciens. Inde ad Ionensem perrexit abbatiam, & ibi feliciter obiit & sepultus est. Verum hæc ultima difficultatem patiuntur ex S. Geraldi ætate a nonnullis perperam assignata, nisi eam cum laudato Papebrochio ibidem § 2 corrigas. Sed vel sic tamen non satis verisimile est, S. Adamnanum, relicto Hiiensi monasterio, Mageonense septennio rexisse. Forsitan singularem ipsius post S. Geraldi obitum de hoc monasterio curam biographus parum accuratus de ejusdem ibidem præsentia interpretatus est. Vide etiam Papebrochium ibidem.

§ II. Legationes ad Aldfridum regem Northumbriæ ab ipso obitæ: Romana Paschatis observantia ab eodem suscepta & aliis prædicata; at non tonsura, nec Regula Benedictina: scripta ejusdem, tempus emortuale, & gemina translatio.

[Post Ecfridi Northumbriæ regis in Hiberniam irruptionem] Monasterio Hiiensi jam præerat S. Adamnanus, quando apud Aldfridum, Northumbriæ regem, legatione functus est. Sanctus ipse in Vita S. Columbæ num 82 de gemina sua ad dictum regem profectione sic meminit: Nos vero Deo agimus crebras grates, qui nos & in his nostris insulis, orante pro nobis nostro venerabili patrono (S. Columba,) a mortalitatum invasionibus defendit, & in Saxonia (id est, in Northumbria) regem Aldfridum visitantes amicum, adhuc non cessante pestilentia, & multos hinc inde vicos devastante; ita tamen nos Dominus & in prima post bellum Ecfridi visitatione, & in secunda, interjectis duobus annis, in tali mortalitatis medio deambulantes, periculo liberavit, ut ne unus etiam de nostris comitibus moreretur, nec aliquis ex eis aliquo molestaretur morbo. Ut hisce lucem affundamus, aliqua hic observanda sunt. Venerabilis Beda lib. 4 Hist., cap. 26 de Ecfridi, Northumbriæ regis, bello hæc habet: Anno Dominicæ Incarnationis DCLXXXIV Ecgfridus rex Nordanhymbrorum, misso in Hiberniam cum exercitu duce Bercto, vastavit misere gentem innoxiam & nationi Anglorum semper amicissimam, ita ut nec ecclesiis quidem aut monasteriis manus parceret hostilis.

[19] [& hujus eædem Sanctus adit Aldfridum illius successorem] At insulani, & quantum valuere, armis arma repellebant, & invocantes divinæ auxilium pietatis, cœlitus se vindicari, continuis diu imprecationibus postulabant. Et quamvis maledici regnum Dei possidere non possint, creditum est tamen, quod hi, qui merito impietatis suæ maledicebantur, ocius Domino vindice, pœnas sui reatus luerent. Siquidem anno post hunc proximo idem rex, cum temere exercitum ad vastandam Pictorum provinciam duxisset, multum prohibentibus amicis, & maxime beatæ memoriæ Cudbercto, qui nuper fuerat ordinatus episcopus, introductus est (simulantibus fugam hostibus) in angustias inaccessorum montium, & cum parte maxima copiarum, quas secum adduxerat, exstinctus anno ætatis suæ quadragesimo, regni autem quintodecimo, die XIII Kalendarum Juniarum. Porro hac occasione usi, ut addit ibidem, Picti terram possessionis suæ, quam tenuerunt Angli, & Scotti, qui erant in Brittannia, & Brittonum pars nonnulla, libertatem receperunt, quam & hactenus habent per annos circiter quadraginta sex. Deinde de Ecfridi successore subdit: Successit autem Ecgfrido in regnum Alfrid, vir in Scripturis doctissimus, qui frater ejus & filius Osuiu regis esse dicebatur, destructumque regni statum, quamvis intra fines angustiores, nobiliter recuperavit. Hactenus Beda, qui Alfridi regnum ab hoc anno 685 orditur, & lib. 5, cap. 19 anno 705 terminat.

[20] Eodem tempore, quo ista gerebantur, diram luem sæviisse, [pro captivis prædaque repetendis,] docent Quatuor-magistri in Annalibus apud Colganum in Notis ad Vitam 4 S. Columbæ, lib. 2, cap. 46, ubi ad annum Christi 684 sic aiunt: Immani pestilentia per triennium durante, in omnibus regionibus moriuntur omnis generis animantia, ut vix unum ex mille evaserit. Florentius Wigorniensis de eadem pestilentia ad annum 685 primum meminit, Magna, inquiens, pestilentiæ procella Britanniam corripiens, lata nece vastavit. Ex hisce manifeste liquet, utramque S. Adamnani ad Aldfridum regem profectionem, quam ipsemet post Ecfridi bellum, orta & durante pestilentia statuit, anno 685 & 687, vel certe circiter contigisse. Porro Quatuor-magistri apud laudatum Colganum ad eumdem annum 684 Sancti legationem referunt, causamque legationis sic exponunt: Anno Christi DCLXXXIV, Finnactæ regis (Hiberniæ) undecimo S. Adamnanus legatus missus, venit ad Saxones, ad prædas & captivos, quos Septemtrionales Saxones (Northumbri) ex supra memorata regione Bregarum (in Hibernia) diripuerunt, repetendos; & ab eis honorifice exceptus, & coram nonnullis signis & miraculis perpetratis, omnia, quæ petiit, impetravit.

[21] Dubium non est, quin hi annalistæ hic agant de Sancti ad Aldfridum Northumbriæ regem legatione; [& pace sancienda, quam feliciter conciliasse] sed in eo errant, quod hanc ad annum Christi 684 referant, quo adhuc regnabat Ecfridus, qui non nisi anno 685 in bello cæsus, Aldfridum habuit successorem. Verum hic error ortus est ex alio, nempe quod iidem apud laudatum Colganum in Notis ad lib. 2 Vitæ 4 S. Columbæ, Ecfridi hostilem in Hiberniam irruptionem anno 683 perperam, ut Colganus ipse agnoscit, illigaverint. Neque vero verisimile est, S. Adamnanum ad Ecfridum pro repetenda præda captivisque legatum fuisse, &, quod petebat, impetrasse; non enim id siluisset Beda qui, nulla facta restitutionis mentione, Ecfridum iniquitatis suæ pœnas per exercitus sui stragem suamque necem luisse creditum esse affirmavit. Correctis eo modo annis, omnino verisimile est, S. Adamnanum apud Aldfridum anno 685 prima legatione functum esse, tum ut ablata repeteret, tum ut pacem conciliaret, a qua ipsum non alienum fuisse, Beda num. 19 relatus satis insinuat; & ne alienus esset, novi regni sui ex recenti exercitus clade admodum concussus status admonebat. Nec alia magis de causa Alfridum rogem amicum a Sancto nostro supra num. 18 expresse vocatum arbitror, quam quod is post Ecfridi cædem in ipso regni sui exordio animum ad pacem adjecerit.

[22] Porro quamvis Hiiensis insula ad Hiberniam non pertineret, [creditur: adit ipsum secundo, ignota nobis de causa.] facile tamen potuit sanctus Abbas a Finnacta rege legatus mitti; sive quod is Ecfridi irruptionis tempore in Hibernia moraretur, monasteriis suis, quæ ibidem multa habebat, visitandis occupatus; sive quod communi clade excitus, illuc se contulisset, ut de eorumdem statu præsens ipse cognosceret. Eo autem etiam verisimilius est, legationem hanc & a Finnacta rege ipsi commissam fuisse, & ab ipso libenter admissam, quod magnæ esset auctoritatis, quodque monasteria ipsius forte non exiguam in ea clade partem haberent. Atque hæc de prima Sancti ad Aldfridum regem legatione sufficiant; quæ vero causa fuerit secundæ ipsius ad eumdem profectionis, quæ biennio post contigit, compertum non habeo. Nescio etiam, an & quid sanctus Abbas egerit pro fœdere inter Eugenium VI Scotorum & Brudeum Pictorum reges conciliando, uti supra num. 3 Camerarius asseruit. Hector Boëtius lib. 9 Historiæ Scotorum scribit, Eugenium, suadentibus SS. Adamnano & Cuthberto, Lindisfarnensi episcopo, pacem cum Northumbris iniisse, at numquam ab iis induci potuisse, ut cum Pictis iniret. Addit, eosdem Sanctos post crebras ultro citroque legationes, cum nihil se proficere cernerent, indictis habitisque publicis supplicationibus, ad divinam opem recurrisse, idque per eos a Deo obtentum dici, ut, eo bello durante, Scoti cum Pictis numquam totis viribus congressi sint. Verum hæc ex ipsorum fide tantummodo relata sunto.

[23] [Veterem Scotorum errorem] Venerabilis Beda lib. 5 Historiæ, cap. 16 de aliqua item S. Adamnani ad eumdem Aldfridum legatione meminit, in qua feliciter adductus est, ut veteri Scotorum errore circa Paschatis celebrandi tempus deposito, Romanæ Ecclesiæ observantiam amplecteretur, aliisque ad mortem usque strenue suaderet. Ut vero lector hæc rectius intelligat, juverit laudatum Bedam hac super re loquentem audisse. Lib. 3 Historiæ cap. 4 de S. Columbæ successoribus in Hiiensi ceterisque huic subjectis monasteriis hæc ait: Reliquit successores magna continentia ac divino amore, Regularique institutione insignes; in tempore quidem summæ festivitatis dubios circulos sequentes, utpote quibus longe positis nemo synodalia Paschalis observantiæ decreta porrexerat, tantum ea, quæ in Propheticis, Euangelicis & Apostolicis litteris discere poterant, pietatis & castitatis opera diligenter observantes. Permansit autem hujusmodi observantia Paschalis apud eos tempore non pauco, hoc est, usque ad annum Dominicæ Incarnationis septingentesimum decimum sextum, per annos centum quinquaginta.

[24] [de die, quo Pascha celebrandum sit,] At tunc veniente ad eos reverentissimo ac sanctissimo patre & sacerdote Egberto, … correcti sunt per eum, & ad verum canonicumque Paschæ diem translati; quem tamen & antea non semper in luna decima quarta cum Judæis (ut quidam rebantur) sed in die quadam Dominica, alia tamen, quam decebat, hebdomada celebrabant. Sciebant enim (ut Christiani) resurrectionem Dominicam, quæ prima Sabbati facta est, prima Sabbati semper esse celebrandam; sed, ut barbari & rustici, quando eadem prima Sabbati, quæ nunc Dominica dies nuncupatur, veniret, minime didicerant. Verum, quia gratia caritatis fervere non omiserunt, & hujus quoque rei notitiam ad perfectum accipere meruerunt, juxta promissum Apostoli, dicentis: Et si quid aliter sapitis, & hoc quoque Deus vobis revelavit. Hactenus Beda, laudabilem monachorum Columbensium vitam sic laudans, ut veterem simul errorem redarguat, & hunc a Quartadecimanis hæreticis secernat, & quantum potest, excuset. De hac controversia qui plura volet, adeat Commentarium historicum de S. Colmano episcopo Lindisfarnensi § 2 tom. III Februarii ad diem XVIII, & IX Junii Commentarium prævium ad Vitam 2 S. Columbæ § 2, ubi cum de ejusdem initio, progressu ac fine pluribus actum sit, ego hic plura non addo.

[25] [Sanctus ad eumdem regem legatus, deponit,] Etsi vero S. Adamnanus inter istos Hiienses monachos numerandus sit, qui ante S. Egberti adventum, sive ante annum Christi 716 obierunt, non tamen inter eos censendus est, qui in prædicto de Paschate errore ad mortem usque perseverarunt. Contrarium enim diserte tradit Beda lib. 5 Historiæ, cap. 16, ubi non modo ipsius ad Catholicam Paschatis celebrationem accessum, verum etiam strenuos pro eadem aliis persuadenda labores, nec sine magno fructu positos, commemorat, uti supra innuebam. Verba ejus, quæ pro sancti Abbatis commendatione multum faciunt, accipe. Quo tempore, inquit, plurima pars Scottorum in Hibernia, & nonnulla etiam de Brittonibus in Brittannia rationabile & ecclesiasticum Paschalis observantiæ tempus, Domino donante, suscepit. Siquidem Adamnan presbyter & abbas monachorum, qui erant in insula Hii, cum legationis gratia missus a sua gente venisset ad Aldfridum regem Anglorum, & aliquandiu in ea provincia moratus, videret ritus Ecclesiæ canonicos; sed & a pluribus, qui erant eruditiores, esset sollerter admonitus, ne contra universalem Ecclesiæ morem, vel in observantia Paschali, vel in aliis quibusque decretis cum suis paucissimis, & in extremo mundi angulo positis, vivere præsumeret, mutatus mente est, ita ut ea, quæ viderat & audierat in ecclesiis Anglorum, suæ suorumque consuetudini libentissime præferret.

[26] Erat enim Vir bonus & sapiens, & scientia Scripturarum nobilissime instructus; [multosque alios, refragantibus suis subditis,] qui cum domum rediisset, curavit suos, qui erant in Hii, quive eidem erant subditi monasterio, ad eum, quem cognoverat, quemque ipse toto ex corde susceperat, veritatis callem perducere; nec valuit. Navigavit itaque Hiberniam, & prædicans eis ac modesta exhortatione declarans legitimum Paschæ tempus, plurimos eorum, & pene omnes, qui ab Hiiensium erant dominio liberi, ab errore avito correctos, ad unitatem reduxit Catholicam, ac legitimum Paschæ tempus observare perdocuit. Qui cum, celebrato in Hibernia canonico Pascha, ad suam insulam revertisset, suoque monasterio Catholicam temporis Paschalis observantiam instantissime prædicaret, nec tamen perficere, quod conabatur, posset, contigit, eum ante expletum anni circulum migrasse de sæculo: divina utique gratia disponente, ut Vir unitatis & pacis studiosissimus ante ad Vitam raperetur æternam, quam, redeunte tempore Paschali, graviorem cum eis, qui eum ad veritatem sequi nolebant, cogeretur habere discordiam.

[27] De eadem Sancti ad Aldfridum regem legatione & ad canonicum Paschæ tempus accessione cum laude pariter meminit S. Ceolfridus Wiremuthensis abbas in epistola, [ad Catholicam Paschatis observantiam redusit:] quam ad Naitanum, Pictorum regem scripsit, quamque laudatus Beda lib. 5, cap. 22 Historiæ suæ recensuit. Hujus epistolæ partem infra recitabimus; interea vero pauca, quæ huc spectant, ex eadem subjicio. Hæc tunc, ait, cum Adamnano dixi, (dum scilicet ad Aldfridum regem legatus, ad Wiremuthense cœnobium diverterat, ut præmisit) qui quidem, conspectis ecclesiarum nostrarum statutis, quantum profecisset, probavit, cum reversus ad Scotiam multas postea gentis ejusdem turbas ad Catholicam temporis Paschalis observantiam sua prædicatione correxit; tametsi eos, qui in Hii insula morabantur, monachos, quibusque speciali rectoris jure præerat, nec ad viam statuti melioris reducere valebat.

[28] Quod ad tempus harum rerum attinet, superius ex Beda diximus, [legatio hæc a prioribus distinguenda est.] Aldfridum ab anno Christi 685 usque ad 705 regnasse, ideoque dubium non est, quin eæ intra hos terminos contigerint. Vidimus etiam, S. Adamnanum anno circiter 685 ac rursus biennio post ad prædictum regem profectum fuisse; unde suspicari quis potest, ad harum alteram profectionem referenda esse, quæ mox ex Beda recitavimus. Et ita quidem ego quoque existimarem, nisi obstaret tempus Sancti emortuale, quod cum ejusdem Bedæ dictis non facile conciliari potest. Etenim S. Adamnani obitum Quatuor-magistri apud Colganum affigunt anno Christi 703, Usserius autem ex Annalibus Ultoniensibus anno 704. At vero Beda non obscure significat, sanctum Abbatem tempore legationis suæ de errore suo edoctum, in Hiiensem insulam se contulisse, ut Catholicam Paschatis observantiam in ea suscipiendam curaret; cumque ibidem a suis non audiretur, in Hiberniam profectum, feliciori eventu prædicasse, ac post celebratum ibidem canonico tempore Pascha, ad Hiienses denique reversum, antequam Paschale tempus recurreret, diem suum obiisse; ita ut non nisi unicum Pascha inter legationem ipsius & mortem intercessisse videatur. Intercessissent autem ut minimum sedecim anni, si isthæc ad annum 685 vel 687 referenda essent. Quapropter omnino verisimile est, S. Adamnanum alia denuo ad Aldfridum regem legatione functum fuisse, quando suum de Paschali tempore errorem-deposuit.

[29] [Gestabat Scoticam coronam seu tonsuram,] In eadem legatione S. Adamnanus etiam aliam habuit cum prædicto S. Ceolfrido disceptationem de corona scilicet seu tonsura capitis, in qua Scoti a Romanis clericis monachisque discrepabant, quæque, etsi levioris momenti esset, dissensionibus tamen non semel occasionem dedit, contendentibus nonnullis, eam, quam Scoti formabant, Simonis magi, suam vero S. Petri esse. Inter hosce erat Ceolfridus, qui in supra laudata ad Naitanum regem epistola præfatus, quod tonsuræ discrimen non noceat, quibus pura in Deum fides, & caritas in proximum est, suadet tamen, ut coronam, quam S. Petri vocat, ab omnibus usurpandam curet. Scoticam autem sic describit: Aspectu in frontis quidem superficie coronæ videtur speciem præferre; sed ubi ad cervicem considerando perveneris, decurtatam eam, quam te videre putabas, invenies coronam. Hæc Ceolfridus, quæ Mabillonius in Præfatione ad Sec. 2 Benedict. sic explicavit: Scilicet ab aure ad aurem per frontem in coronam cæsus erat capillus, ab aure ad aurem per occipitium capillus intonsus dependebat. His præmissis, quæ super hac re Ceolfrido cum S. Adamnano fuerit controversia, ex citata epistola subjicio.

[30] [quam at in Romanam commutaret,] Neque vero me hæc ita prosecutum æstimes, (inquit Ceolfridus ad Naitanum regem) quasi eos, qui hanc tonsuram habent, condemnandos judicem, si fide & operibus unitati Catholicæ faverint; immo confidenter profiteor, plurimos ex eis sanctos ac Deo dignos exstitisse; ex quibus est Adamnan, abbas & sacerdos Columbiensium egregius; qui cum legatus suæ gentis ad Aldfridum regem missus, nostrum quoque monasterium videre voluisset, miramque in moribus ac verbis prudentiam, humilitatem, religionem ostenderet, dixi illi inter alia conloquens: Obsecro, sancte Frater, qui ad coronam vitæ, quæ terminum nesciat, te tendere credis, quid contrario tuæ fidei habitu terminatam in capite coronæ imaginem portas? Et, si consortium B. Petri quæris, cur ejus, quam ille anathematizavit, tonsuræ imaginem imitaris? & non potius ejus, cum quo in æternum beatus cupis vivere, etiam nunc habitum te, quantum potes, diligere monstras? Respondit ille: Scias pro certo, frater mi dilecte, quia, etsi Simonis tonsuram ex consuetudine patria habeam, Simoniacam tamen perfidiam tota mente detestor ac respuo; beatissimi autem Apostolorum Principis, quantum mea parvitas sufficit, vestigia sequi desidero.

[31] [Ceolfridus abbas Wiremuthensis ipsi persuadere conatus est.] At ego; Credo (inquam) vere, quod ita sit; sed tamen indicio sit, quod ea, quæ apostoli Petri sunt, in abdito cordis amplectimini, si, quæ ejus esse nostis, etiam facie tenetis. Namque prudentiam tuam facillime dijudicare reor, quod aptius multo sit, ejus, quem corde toto abominaris, cujusque horrendam faciem videre refugis, habitum vultus a tuo vultu, Deo jam dicato, separare; & econtra ejus, quem apud Deum habere patronum quæris, sicut facta vel monita cupis sequi, sic etiam morem habitus te imitari condeceat. Hæc tunc cum Adamnano dixi; qui quidem conspectis ecclesiarum nostrarum statutis, quantum profecisset, probavit, cum reversus ad Scottiam, multas postea gentis ejusdem turbas ad Catholicam temporis Paschalis observantiam sua prædicatione correxit; tametsi eos, qui in Hii insula morabantur, monachos, quibusque speciali rectoris jure præerat, nec ad viam statuti melioris reducere valebat. Tonsuram quoque, si tantum sibi auctoritatis subesset, emendare meminisset.

[32] Mabillonius ex hac epistola statuit, S. Adamnanum, qui ad id usque temporis S. Columbæ Regulam professus fuerat,, [Frustra tamen hinc credi vult Mabillonius,] Benedictinam tunc amplexum fuisse. Ex duobus, inquit, locis istis (Bedæ & Ceolfridi) intelligimus primo, Adamnanum hortatu Ceolfridi, (ut jam dicebam) adductum esse ad Romanos ritus; deinde eum aliquamdiu moram egisse in monasterio Wiremuthensi, ubi Regulæ Benedictinæ, quæ inibi servabatur, mores hausit, suscepitque cum ritibus Romanis. Ea enim erat illorum temporum consuetudo penes monachos, ut, qui Scottorum tonsura abjecta, Romanam suscipiebant cum legitima Paschatis observatione, ii Benedictinis sese institutis conformarent. Testes ea de re sunt monachi Lindisfarnenses in Britannia insula, Landevenecenses in Armorica, Luxovienses in Gallia. Quo tempore, quave occasione tria ista monasteria Benedictinam Regulam admiserint, hic non inquiro; verum etsi id ita in iis factum esse, ut vult Mabillonius, concedatur, non propterea sequitur, etiam S. Adamnanum hoc fecisse.

[33] Nam primo quidem ut ab istorum exemplo aliquid probaret Mabillonius, [Sanctum nostrum Romanam tonsuram] probandum prius erat, S. Adamnanum una cum canonica Paschali observantia Romanam tonsuram suscepisse, quod nec Beda nec Ceolfridus asseruit. Quinimo ex hujus contextu contrarium potius eruendum videtur. Ceolfridus enim, ut ostendat, tonsuram Scoticam non nocere iis, quibus pura in Deum fides, & caritas in proximum est, ipsum primo loco ex iis memorat, quos ista tonsura insignitos sanctos ac Deo dignos exstitisse confidenter profitetur. Deinde refert suum, quod de eadem cum ipso habuit colloquium, in quo tamen cum nusquam sibi consentientem inducit, sed contra fide se sua & patrio more tuentem. Tandem subdit, sanctum Abbatem canonicam Paschalis temporis observantiam amplexum esse, aliisque prædicasse; de tonsura vero tantummodo ait: Tonsuram quoque, si tantum sibi auctoritatis subesset, emendare meminisset. Hæc porro verba duplicem sensum patiuntur: nempe vel Sanctum etiam tonsuram Scoticam in se aliisque correcturum fuisse, si pro Romana tanta esset auctoritas, quanta erat pro Paschate; vel eamdem etiam in aliis correcturum fuisse, si ipse satis auctoritatis habuisset.

[34] Si priori modo verba accipiantur, certe adversantur Mabillonio; [& simul cum hac Benedictinam] si secundo, asserit quidem Ceolfridus, rationes suas S. Adamnano tandem probatas fuisse; sed eumdem coronam capitis sui mutasse non indicat. Atqui tamen indicasse, sivere potuisset, intererat Ceolfridi, qui in laudata epistola Naitano regi suadere nitebatur, non modo ut Catholicam Paschæ celebrationem, sed & tonsuram Romanam in toto regno suo observandam curaret. Intererat, inquam, Ceolfridi, hanc æque ac istam ab Adamnani exemplo comprobasse. Præterea cum ex eodem Ceolfrido constet, Adamnanum pro Romana tonsura admittenda apud alios non laborasse, vel hinc quoque parum verisimile fit, eumdem, qui totius congregationis Columbensium caput & primas erat, ea insigniri voluisse, qua sine piaculo, ipso teste Ceolfrido, carere poterat, quamque suis monachis tam exosam esse noverat, ut ne suadere quidem eam ipsis auderet. Credo itaque, S. Adamnanum, si Ceolfridi pro Romana tonsura consilium probaverit, prudenter tamen statuisse non obsequi, ne apud suos ista novitate, qua licite abstinere poterat, vehementer irritatos, minus valeret pro Catholica Paschali observantia inducenda, quæ certe gravissimi erat momenti.

[35] [Regulam tunc suscepisse.] Denique potuisse Sanctum Romanum Paschatis ritum sine Romana tonsura amplecti, negari non potest; idque a S. Eustasio cum Luxoviensibus suis factum esse, ex ipso Mabillonio non obscure consequitur. Nam tom. 1 Annalium, ad annum Christi 606, num. 36 censet, S. Columbanum, quando anno, ut habet alibi, 612 in Italiam secessit, Scoticum Paschatis morem abdicasse, tum ob quamdam ipsius epistolam, tum quia in synodo Matisconensi, instigante Agrestio, adversus singulares Luxoviensium ritus convocata, nulla fit de ista controversia mentio, quam tamen Agrestius, S. Columbani Regulæ sanctique Eustasii calumniator, alias minime prætermissurus fuisset. De eadem synodo agit ad annum 623, quo eam habitam statuit, in qua cum Agrestius, nullo facto de Paschate verbo, S. Eustasio ejusque Luxoviensibus tonsuram Scoticam objecerit, nec hanc negaverit Eustasius, ex ipsius Mabillonii sententia dicendi sunt Luxovienses jam tum ante eam synodum Romanos Paschatis ritus suscepisse, retenta Scotica tonsura. Ceterum hæc paulo latius tractanda censui, ut liqueat, quo rationum fundamento nitatur S. Adamnani monachatus Benedictinus, a Mabillonio & aliquot ejusdem Ordinis martyrologis assertus, qui tanto manifestius probandus erat, quanto minus verisimile est, totius Congregationis Columbensium caput & primatem, Regula sui sancti fundatoris, invitis omnibus suis, relicta, alienam suscepisse, cujus vel ipsa tonsura toti Congregationi suæ exosa erat. Ad alia progredior.

[36] [Scripsit Opusculum de locis sanctis, dictante Arculso,] Venerabilis Beda, qui lib. 5 Historiæ, cap. 16, verbis num. 25 relatis hunc sanctum Abbatem a sapientia & Scripturarum scientia multum laudavit, ibidem etiam librum de Locis sanctis ab eo conscriptum, & occasionem, qua is scriptus fuit, his verbis exposuit: Scripsit idem Vir de locis sanctis librum, legentibus multis utillimum, cujus auctor erat docendo ac dictando Galliarum episcopus Arcwlfus, qui locorum gratia sanctorum venerat Hierosolymam, & lustrata omni Terra repromissionis, Damascum quoque, Constantinopolim, Alexandriam, multasque maris insulas adierat, patriamque navigio revertens, vi tempestatis in Occidentalia Brittanniæ littora delatus est, ac post multa ad memoratum Christi famulum Adamnanum perveniens, ubi doctus in Scripturis, sanctorumque locorum gnarus esse compertus est, libentissime est ab illo susceptus, & libentius auditus; adeo ut, quæque ille se in locis sanctis memoratu digna vidisse testabatur, cuncta mox iste litteris mandare curaverit. Fecitque Opus (ut dixi) multis utile, & maxime illis, qui longius ab iis locis, in quibus patriarchæ & Apostoli erant, secreti, ea tantum de his, quæ lectione didicerint, norunt.

[37] Porrexit autem librum hunc Adamnanus Aldfrido regi, [quod regi Aldfrido obtulit;] ac per ejus largitionem etiam minoribus ad legendum contraditus. Scriptor quoque ipse multis ab eo muneribus donatus, in patriam remissus est. De cujus scriptis aliqua decerpere, ac nostræ huic Historiæ inserere, commodum fore legentibus reor. Hactenus Beda, qui deinde in duobus sequentibus capitibus aliqua ex eodem enarrat. Capitis 17 titulus hic est: Quæ in eodem libro de loco Dominicæ nativitatis, passionis & resurrectionis commemoraverit; capitis vero 18 hic: Quæ item de loco Ascensionis Dominicæ, & sepulcris patriarcharum scripserit. Sub finem quoque hujus capitis addit: Plura voluminis illius si quem scire delectat, vel in ipso illo volumine, vel in eo, quod de illo dudum strictim excerpsimus, epitomate requirat. Ita ipse, parvum tractatum suum de Locis sanctis designans. Porro hoc S. Adamnani Opusculum, in tres libros distinctum, Jacobus Gretserus Societatis Jesu presbyter typis vulgari curavit Ingolstadii anno 1619, ac deinde Mabillonius istud ex eadem editione ac duobus Mss., Corbeiensi & Vaticano recudit post S. Adamnani elogium Sec. III Benedict., parte 2, pag. 502 & sequentibus.

[38] Cujus sedis in Gallia episcopus Arculfus iste fuerit, [scripsit item Vitam S. Columbæ, & forte etiam S. Patricii,] nescitur. Benedictini Historiæ litterariæ Franciæ scriptores tom. 3, pag. 650 in Arculfo suspicantur, ipsum nullius sedis antistitem, sed ut dici solet, dumtaxat regionarium fuisse, aut forte ad alicujus cœnobii ministeria consecratum. Ignotum pariter tempus est, quo Sanctus libros istos conscripsit, quoque eos, ut Beda asserit, Aldfrido obtulit; utrum scilicet id in una e duabus primis ad dictum regem profectionibus, an in alia præstiterit. Scripsit etiam Vitam S. Columbæ libris tribus, in hoc Commentario sæpe laudatam, & in Opere nostro ad diem IX Junii editam atque illustratam, ubi etiam in Commentario ad eam prævio § 1 de tempore & occasione, qua hæc scripta videatur, ex conjecturis aliquid dictum est. Acta quoque aliqua S. Patricii ab eodem conscripta esse, variis locis tradit Colganus ex ejusdem sancti Hibernorum apostoli Vita Tripartita, quæ tamen nescio, an alicubi supersint.

[39] Sixtus Senensis in Bibliotheca lib. 4 tantum librum de Locis sanctis memorat, [& aliqua, ut fertur, alia.] auctoremque ipsius cum synonymo Coludio, sive Coldinghamensi presbytero, confundit. Utrumque pariter confundens Antonius Possevinus in Apparatu sacro tom. 1, etiam De locis Terræ sanctæ librum tantum unum recensuit, ac præter Vitam S. Columbæ, De Paschate epistolas ipsi adscripsit; quod satis verisimile est; cum ex dictis constet, eumdem pro canonico Paschæ tempore sub finem vitæ suæ multum laborasse. Jacobus Waræus lib. 1 de Scriptoribus Hiberniæ cap. 3 præter epistolas ipsius, librum unum de Paschate legitimo dubie recenset. Præmiserat etiam ibidem, exstare in bibliotheca Cottoniana in veteri Canonum libro Adomnani Canones, quorum primus hic sit: Maritima animalia, ad littora delata, quorum mortes nescimus, sumenda sunt sana fide, nisi sint putrida. Dempsterus lib. 1 Historiæ gentis Anglorum non sine magna confusione fabulisque tres Adamnanos memorat, & aliquot alia Opuscula sive uni sive alteri attribuit; at mihi scriptor ille tanti non est, ut hæc ex ejusdem fide hic vel recensenda existimem; ideoque tam ista, quam aliquot alia ejusdem asserta, certe fabulosa, sciens volensque prætereo. Ex dictis autem hactenus eruditus lector satis colliget, S. Adamnanum insignem virum fuisse, mecumque dolebit, quod tam pauca ejusdem gesta scriptis tradita ad nos pervenerint.

[40] [Obiit seculo VIII inchoato senex] Sancti mortem Colganus in Appendice 5 ad Vitas S, Columbæ ex Quatuor-magistris sic annotavit: Anno DCCIII S. Adamnanus, filius Romani, abbas Hiensis, obiit die XXIII Septembris, anno regiminis vigesimo septimo, & ætatis septuagesimo septimo. Ita ipse consequenter ad præcedentia; nam obitum Failbei, cui S. Adamnanus in abbatia successit, supra ex iisdem Quatuor-magistris fixerat ad diem XXII Martii anni Christi 677. Ab hisce uno tantum anno dissentit Usserius, Ultonienses, ut supra diximus, Annales secutus, ex quibus ejusdem mortem anno 704 illigavit. Major tamen est inter utrosque de annis, quibus Sanctus præfuit, discrepantia: Colganus enim ipsi vigesimum septimum regiminis annum, Usserius tantum viginti quinque tribuit; verum hic Failbei obitum ad annum Christi 679, iste ad 677 retulerat. Id quoque observasse juvat, Usserium in serie primorum abbatum Hiiensium, omissis ubique eorum diebus emortualibus, tantum signasse annos regiminis, nec addidisse, utrum hi completi, an incompleti fuerint. Quamobrem si annos 25, quos Usserius Sanctum præfuisse ait, incompletos accipiamus, & si Failbeus revera die XXII Martii, ut habet Colganus, obierit, dicendus erit S. Adamnanus anno 703 vita functus esse etiam secundum calculos Usserii, ducto initio ab anno 679. Failbei emortuali. Usserius enim in Indice chronologico statuit, S. Adamnanum die XXIII Octobris obiisse; quo mense anni 703 vigesimus quintus annus a Failbei morte, jam aliquot mensibus secundum supra dicta cucurrisset.

[41] [in Hiiensi monasterio: unde ejus reliquiæ in Hiberniam translatæ, ac denuo huc relatæ dicuntur.] Quia tamen hæc omnino certa non sunt, malui annum 703 vel 704 ad initium Commentarii in margine annotare. Utrum quoque Sanctus usque ad annum 27, an ad 25 dumtaxat prælaturæ suæ pervenerit, edicere nequeo, quia de Failbei anno emortuali aliunde mihi non constat. Nec magis scio, an supra dicta Sancti ætas certa sit. Waræus lib. 1 de Scriptoribus Hiberniæ cap. 3 de hisce sic ait: Obiit XXIII Octobris anno Domini DCCIV, vitæ suæ LXXIV, vel ut alii tradunt, LXXX. Adamnanum autem in insula sua Hiiensi mortuum esse, diserte tradit Beda verbis num. 26 recitatis. In eadem insula etiam sepultus fuisse dicitur in Breviario Aberdonensi. Jacobus Waræus lib. 1 de Scriptoribus Hiberniæ, cap. 3, laudans in margine Annales Ultonienses, scribit, sacras ejus reliquias anno 727 in Hiberniam translatas fuisse, atque inde post triennium, anno scilicet 730, mense Octobri ad cœnobium Hiiense reportatas.

DE SS. ANDREA, JOANNE, PETRO ET ANTONIO MM.
IN AFRICA

Circa CM.

Sylloge ex Martyrologiis, maxime Menæis Græcorum.

Andreas M. in Africa (S.)
Joannes M. in Africa (S.)
Petrus M. in Africa (S.)
Antonius M. in Africa (S.)

AUCTORE J. S.

Baronius ad hunc diem ex Græcis fontibus in Martyrologium Romanum transfudit memoriam quatuor martyrum, [Hi Martyres in Latinis & Græcis Martyrologiis memorati:] quos ita annuntiat: In Africa sanctorum martyrum Andreæ, Joannis, Petri, & Antonii. Octavius Caietanus in Martyrologio Siculo eosdem memorat his verbis: Syracusis, SS. Andreæ, Joannis, Petri & Antonii martyrum sub Sarracenis. Utrum Syracusis eos annuntiet Caietanus, quod ibi cultum obtinuerint; (nam in margine laudat Kalendarium Syracusanum) an solum quia tres saltem posteriores Syracusani fuisse dicuntur, compertum non habeo. Imo magis credo, non coli hos Martyres Syracusis, cum idem Caietanus in Annotatis ad Acta, ex Menæis data nullam de cultu Syracusis faciat mentionem, ac ne Kalendarium quidem Syracusanum ibi laudet. Ferrarius tamen in Catalogo generali quatuor hos Martyres Syracusis etiam memorat. Menologium Græcorum, quod Latinum fecit Sirletus, ad eumdem diem sic habet: Commemoratio sanctorum martyrum, Andreæ, Joannis, Petri & Antonii, apud Africam passorum. Simili modo memoria eorumdem inserta est Menæis impressis, & apud Marcum Cythereorum episcopum.

[2] [martyrium corum versibus in Menæis celebratum.] In Menæis longiori elogio præmittuntur sex versiculi Græci, quibus singulorum martyrium breviter perstringitur. Illos subjicio cum interpretatione Latina.

Υπὲρ νυγέντος πρὶν μιᾷ λόγκῃ Λόγου
Λόγκαις ἤνεγκε νυγεὶς δυτταῖς Ανδρέας.
Εχθρὰν πλανηθεὶς καὶ σφαγεὶς Ιωάννης
Σφάττει τὸν ἐχθρὸν καὶ σὺν αὐτῷ τὴν πλάνην.
Αντώνιος καὶ Πέτρος, ὡς στεῤῥαὶ Πέτραι,
Πρὸς τὰς μεληδὸν ἐκκοπὰς ἐκαρτέρουν.

Pro percusso prius una lancea Verbo divino
Duabus percussus lanceis passus est Andreas.
Inimicitiis deceptus & mactatus Joannes,
Mactat inimicum & cum ipso errorem.
Antonius & Petrus, ut firmæ petræ,
Sectiones membratim factas patienter sustinuerunt.

Post hos versiculos in Menæis additur elogium, quo latius explicatur, quid singuli fuerint passi, sed alio ordine. Nam in versiculis primus ponitur Andreas, forte ætatis gratia, cum dicatur fuisse senex; sed in elogio hic ultimus, utpote post reliquos passus. Joannes vero, qui pater erat Antonii & Petri, tertio ibi loco memoratur, quod passus fuerit post Filios.

[3] Octavius Caietanus in Actis Sanctorum Siculorum tom. 2 pag. 59 dedit prædictum Menæorum elogium Latine redditum, [Præmonitio ad Acta ex Menæis dauda.] quod inferius recudam, cum textu Græco collatum, aliquot locis correctum, & annotationibus debitis illustratum. Acta vero illa tanti facienda non puto, ut videantur etiam Græce recudenda. Si Actis credimus, ab eodem Saracenorum rege, qui Syracusas expugnavit, Martyres nostri fuerunt suppliciis affecti ac martyrio coronati. Hoc quidem satis probabile esse non negavero; sed minus verisimile est, regem in Martyribus cruciandis eas habuisse partes, quas eidem auctor Elogii attribuit, dum Joannem & Andream ejus manibus occisos refert. Non ausim etiam pro certo habere, quæ de officiis, ad quæ promoti fuerint Antonius & Petrus, asseruntur. Certe adolescentes bello capti, & in servitutem abducti, non tam facile solent promoveri ad officia notabilia, ut Antonii & Petri dignitas satis ex solis Menæis fiat certa. Annus, quo Martyres sunt passi, certo nequit assignari. Expugnatæ videntur Syracusæ anno 878, ut legitur in Chronico Siculo, quod ex codice Arabico Cantabrigiensi editum est in Scriptoribus Italiæ tom. 1 part. 2 pag. 245. Eamdem epocham aliis quoque argumentis probat Pagius ad annum 878 num. 15 & sequentibus. Verum nescimus, quot annis superfuerint Martyres, postquam, captis Syracusis, in Africam sunt abducti. Si Actis credimus, pueri erant Antonius & Petrus, dum abducti sunt, virilem vero ætatem attigerunt, priusquam sunt passi. Itaque potuerunt facile viginti & plures anni intercurrere abductioni & martyrio eorumdem; sed nihil certi de re tam incerta prudenter affirmari potest. Quapropter late fixi martyrium circa annum CM.

ACTA
Ex Menæis impressis Latine reddita. Interprete Octavio Caietano S. J.

Andreas M. in Africa (S.)
Joannes M. in Africa (S.)
Petrus M. in Africa (S.)
Antonius M. in Africa (S.)

[Sancti, captis Syracusis, in servitutem abducti;] Basilio Græcorum a imperatore, in tota Africa rerum potiebatur crudelissimus tyrannus Abrachen b, genere Agarenus. Hic ubi Syracusas evertit, (est ea urbs Siciliæ metropolis) illinc Joannem una cum filiis Petro & Antonio immatura adhuc ætate abduxit, quos e vestigio jussit Agarenorum litteris informari. Deinde, ubi hi ad virilem ætatem pervenerant atque judicio & moribus multos excellere cœperunt, ingenti admiratione perditi hominis animum perpulere, plane ut Antonius quidem genicus c, Petrus vero sacellarius d a rege deligerentur. Verumtamen illi clam esse Christiani minime destitere, quamquam palam Sarracenorum res agere e videbantur: sed haud diu res latuit.

[2] [duorum juniorum martyrium,] Etenim Abracen id, quod res erat, subodoratus, ingenti furore percitus, pedibus eorum arcte devinctis, nodosis fustibus male in Homines animadvertit. Quadringentis f igitur pedum percussionibus affectus B. Antonius, hisque perfractus, gratias Deo agebat. Post asello impositus, clitellisque funiculis alligatus, per mediam urbem circumagitur. Sed Petrum vestes exui jubent: dein scipionibus humeros ventremque male contundunt; mox in carcerem conjiciunt g. Inde vero cum eduxisset tyrannus, brachia ab humeris manusque durissimis lignis confringit: tum coxendices, tibiasque ac demum pedes comminuit, plane ut ossa omnia commitigata ac trita pene viderentur, caroque ipsa colliquata defluxisse una cum sanguine. Ad hæc, cumulo ex carbonibus aggesto, accitoque fabro ferrario, candente forcipe eorum verenda jubet abscindi, ac in beatorum Martyrum ora projici.

[3] His in sanctos Viros peractis, Joannem eorum patrem in medium trahit, [& duorum aliorum.] ac læva prehendens, suo, quem gestabat, gladio illi jugulum fodit: itaque super carissimos filios collapsus animam efflavit. Post ingenti pyra succensa, sanctorum Martyrum corpora eodem simul igni conflagrarunt. Ceterum B. Andreas, ætate valde affecta, multos annos in vinculis exegerat, fame, siti, frigore, ceterisque id genus calamitatibus confectus ac squallidus, quod tyranni jussis nollet obtemperare. Quid itaque consilii capit bellua immanissima? In equum insilit, correptaque hasta, cum sanctum Virum stantem inveniret, jaculo pectus ejus fodit. Sed Martyr inclytus, Deo gratias acturus, cum in vocem erupisset, rursum a tergo carnifex immanissimus accedens, alio jaculo humerum transfigit. Sic gemina hasta confossis visceribus, humi concidit Vir sanctus. Tum sacrum illius caput gladio abscinditur, atque ita completum est eorum martyrium.

ANNOTATA.

a In textu Græco Romanorum, ut Græci imperatores vocabantur a Græcis. Erat autem ille Basilius Macedo, gestis suis satis notus, qui defunctus est anno 886.

b Qui hic Abrachen, multis aliis vicinis nominibus alibi designatur, quod nomen Arabicum diversis litteris Græci Latinique expresserint. In Historia Saracenorum tom. 1 Scriptorum Italiæ part.2 pag. 251 dicitur regnum adeptus post fratrem defunctum anno 875, vocaturque Ibraimus ben-Amed Mahomettus, additurque multas in Sicilia adeptum fuisse victorias. Mors vero ejusdem videtur figi anno 903. At id non congruit cum annis vigintiquinque, quibus regnasse ibidem dicitur. Pagius ad annum 902 refert mortem illius num. 17, ibique vocatur Abraham, & Ebrahim. In Vita S. Eliæ Junioris, data ad 17 Augusti, num. 49 idem Brachimus dicitur. Mortuus est prope Consentiam in Calabria, dum ex Sicilia occupata in Italiam trajecerat. Videri potest laudata S. Eliæ Vita, ibique Annotata de morte Brachimi aut Ibraimi, qui Abrachen hic vocatur.

c Genicus nomen est officii. Caietanus ex Curopalate ait, præfectum fuisse publicis vectigalibus procurandis. Cangius in Glossario Græco vocem γενικόν exponit, ærarium publicum, in quod referebatur, quidquid colligebatur ex tributis & vectigalibus. Qui huic præerat ærario, dicebatur λογοθέτης γενικός, & interdum nude γενικός, ut ad hanc vocem observat Cangius, & latius ad vocem λογοθέτης. Verum merito dubitamus, an officium tanti momenti collatum fuerit Antonio, qui necdumprovectæ ætatis esse poterat, si sub eodem tyranno, qui Syracusas evertit, fuerit coronatus.

d Sacellarius aut Saccellarius erat custos sacci publici sive fisci regii, ut probat Cangius in utroque Glossario. Caietanus etiam notat, designari præfectum ærarii.

e Græce, τὰ τῶν Σαρακηνῶν ὑπεκρίνοντο, quod revera sic potest exponi; magis tamen verba innuunt, eos simulasse, sectæ Saracenicæ se esse. Hoc certe illicitum est, ideoque verisimiliter auctor solum vult, eos occultasse religionem suam, seque in rebus civilibus accommodasse moribus Saracenorum, quantum erat licitum.

f Hoc loco interpres nimis abierat a verbis non solum Græcis, sed etiam a vero verborum sensu; ideoque omnia, quæ hic de B. Antonio dicuntur, aliis verbis, textui Græco conformibus, exponenda censui. Idem subinde feci in sequentibus, ubi visum est necessarium.

g Conjectum quoque in carcerem fuisse Antonium, postquam per urbem erat ductus, insinuant mox sequentia verba.

DE B. PETRO ACOTANTO CONF.
VENETIIS

Circa MCLXXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS
Beati notitia unde accepta; cultus immemorabilis, Acta.

Petrus Acotantus Conf., Venetiis (B.)

AUCTORE J. P.

Memoria Beati hujus occurrit subinde apud Venetos, editis ante hoc præsens seculum Operibus illustres, [Cur & ex quibus documentis de Beato, Fastis ignoto,] sed passim brevis nec satis distincta & elucidata; rarius apud exteros, nec nisi ex illis deprompta; nusquam apud martyrologos vel Sanctorum ac Beatorum collectores, quantumcumque neotericos. Adeo ut nisi hic denuo succurrisset & materiam subministrando facem prætulisset cura ac benevolentia excellentissimi Flaminii Cornelii senatoris Veneti, vix aut ne vix quidem de ipso agere valuissemus. Transmisit huc primum laudatus vir varias notitias Mss.; deinde insigne Opus suum de illustratis ecclesiis Venetis, anno 1749 typis vulgatum; unde multa, quæ alibi reperire non erat, didicimus de Beati ætate, natalibus, gestis, obitu, cultu immemorabili & non interrupto. Porro præsens dies mensis Septembris XXIII Beato emortualis non est; etenim mense Augusto obiisse traditur, & quo die ignoratur.

[2] [agatur hoc die;] Flaminius Cornelius ad calcem decadis decimæ sextæ texens Menologium eorum, qui apud Venetos venerationem habent, commemoransque Petrum die XXI Augusti his verbis: Venetiis memoria beati Petri Acotanti patritii Veneti & confessoris, subjicit sequentem Annotationem: Evolavit ad cælos beatus Petrus Acotantus mense Augusti; cum autem dies obitus ignota sit, ideo ipsius memoriam ad præsentem diem assignavimus. Hinc colligimus, nec illo die mensis Augusti peculiari festo Beatum celebrari. Eodem in Menologio recurrit ad diem XXIII Aprilis, ut sequitur: Venetiis translatio B. Petri Acotanti, cujus corpus, septem a depositione translatis lustris, mirabiliter inventum ad ecclesiam sancti Basilii magno cum populi concursu deductum fuit. Sed nec dies isto videtur ipsius cultui speciatim destinatus, quoniam id alioqui absque dubio annotaturus fuerat scriptor diligentissimus. Ea de causa neque nos Acta ejus remisimus ad Supplementum alterutrius mensis: hoc autem die potius quam alio ea exhibere visum est, quia agendum erat de S. Constantio Anconitano, cujus una cum Beati nostri sacris lipsanis corpus honor atur Venetiis eadem in ecclesia S. Basilii, eademque in theca.

[3] Exordium ducimus ab obitu Beati, ejusque cultu, [obiit circa annum 1180;] reliqua per decursum evolventur. Laudatus Cornelius ex Ms. Catalogo Italico Sanctorum, Beatorum & Venerabilium Venetorum descripsit nobis sequentia: B.P.A.N.V. (id est, Beatus Petrus Acotantus nobilis Venetus) laïcus obiit anno circiter MCLXXX. Marcus Barbarus, quem idem Cornelius, circa seculum 15 floruisse ait, accuratissimum nobilium familiarum Venetarum Chronologum appellat, & ex cujus lib. 3 nonnulla de Beato ejusque stirpe Italico item idiomate nobiscum communicavit, sic habet: Obiit mense Augusto MCLXXXI. Ipse tamen Cornelius decade prima pag. 95, ubi ex instituto agit de Beato obitum ejus differt ad sexennium. Sanctissime, inquit, obdormivit in Domino mense Augusto anni MCLXXXVII. Credo, quia illis præferendum judicavit vetustissimum Sermonem infra pluribus memorandum, in quo ista leguntur: Circa annum Domini MCLXXXVII, regnante in civitate Venetiarum Aureo Magistro Pero duce, floruit gemma pretiosa B. Petrus de domo Acotanto. Postea narratis aliquot ejus gestis, dicitur anno supra scripto debitum carnis persolvisse. Ego, cum nihil suppetat, unde certo ac determinate annum obitus eliciam, late eum signavi circa MCLXXX.

[4] Mox ab obitu Beatus popularium suorum & præsertim pauperum, [mox colitur miraculis clarus;] quorum sua liberalitate ac piissima commiseratione amorem sibi devinxerat, venerationem obtinuit, eamque miraculis divinitus approbatam, sicut narrat auctor Sermonis ante nominati, & infra excudendi, ac Flaminius Cornelius, cujus hæc verba sunt: Vulgato felici ejus transitu, ingens confestim ad feretrum factus est pauperum concursus, sinceris lacrymis obitum communis Patris amare deplorantium, quorum laudibus & gemitibus funus celebratum est; donec elatum corpus, in ipso S. Basilii templo exequiis rite celebratis, terræ demandatum fuit. Nec superna ad ejus cælestem gloriam contestandam defuere miracula. Siquidem omnipotens misericordiarum Pater, merita eleemosynarum, quas Petri humilitas humanis oculis subduxerat, & inopum confessione, & prodigiorum signis palam voluit enunciare, ut hinc quoque innotesceret, eum æternam vitam, misericordibus promissam jam esse in cœlis assecutum. Præclarum inter cætera, quod cuidam fœminæ evenit, quæ in ejus sanctitate incredula, dum fervens populi studium irridet potius quam admiretur, repente mirum in modum sibi ventrem taliter intumescere aspexit, ut jam jam disruptionem minitaretur. Ex gravi, qua urgebatur, pœna, agnovit incredulitatis suæ culpam, & in lacrymas effusa, dum Dei misericordiam per Famuli sui intercessionem implorat, pristinæ incolumitati eodem momento restituitur.

[5] [anno 1250 corpus visitatur & novo miraculo illustratur;] Horum non meminit Marcus Barbarus; sed quæ auctor Sermonis ac Flaminius Cornelius pluribus mox referunt de visitatione sepulcri & ea occasione patrato miraculo ad annum 1250, ita paucis complectitur Italice: MCCL apertum est ejus sepulcrum, atque ipse inventus est cilicio obvolutus, acsi eodem ipso die eidem impositus fuisset; mulier vero aliqua non venerata sacrum corpus, lepra infecta fuit, sed postero die mutans sententiam attingensque ipsius cilicium, infirmitatem cum sanitate commutavit. His & aliis prodigiis, quæ post anonymum Sermonis auctorem memorat generatim Cornelius, aucta est haud dubie magis magisque fidelium erga Beatum veneratio, firmataque fiducia de ejusdem patrocinio; verumtamen quinquaginta circiter post annos sacrum corpus eorum conspectui sublatum est, & in alta scrobe absconditum extra ecclesiam.

[6] [circa 1305 absconditur;] In Mss. nostris notitiis allegatur Catalogus Ms. plebanorum ecclesiæ parochialis & collegiatæ S. Basilii, in quo ab anno 1294 ad 1305 signantur ista: Jacobus Treananti, a quo in campo tumulatum fuit corpus B. Petri Acotanto nob. Ven. secularis. Similem Catalogum inchoatum ab anno 1143, productumque usque ad 1729, excudit quoque Cornelius Decade 1 pag. 101, in eoque ad annum 1305 rem ita expressit: Jacobus Treananti, qui in quadam profunda fovea non sine gravi tristatione totius contratæ sepelivit corpus B. Petri Acotanti. Consonat anonymus auctor Sermonis; sed cum & ipse causam ignoraret, addidit, non dubitare se, quin plebanus fieri id jusserit divina voluntate; insinuans, supponere se, ita a Deo dispositum fuisse, ut apud populum, sacras exuvias minus, quam debebat, æstimantem, ex miraculosa inventione major Beato exsurgeret veneratio & honor.

[7] [reperitur 1340 & exponitur publicæ venerationi,] Quidquid sit, ex carentia seu potius occultatione sacri corporis non videtur deferbuisse populi studium; quæsitum est diligenter & inventum post annos circiter 35, uti notatur in supra laudato Catalogo plebanorum S. Basilii, ex quo & ista descripta accepimus: Ab anno MCCCXXXV ad MCCCXXXIX. Petrus Pino archypresbyter S. Mariæ Formosæ, a quo repertum fuit corpus B. Petri & in ecclesia reconditum ad adorationem. Eadem pene habet Cornelius in suo Catalogo, sed Petro Pino plebano successorem statuit anno tantum 1341, & verisimiliter correctius, siquidem, ut notant alii, inventio contigit anno 1340. Modum inventionis miraculosum vocat auctor Sermonis, verum tam contracte & obscure eum describit, ut nec miraculum eluceat, nec ipse modus sufficienter explicetur. Audiamus itaque excellentissimum Cornelium: Septem transactis lustris factum est, ut anno MCCCXL quidam pii viri oblivionem tanti thesauri dolentes, quamvis ignari, ubi lateret humatus, divino nutu terram fodientos, de ipso statim invento gavisi sint. Communicata autem tantæ inventionis lætitia, sacra lipsana episcopi Castellani, totiusque cleri interventu, magno populi concursu ad ecclesiam S. Basilii die XXIII Aprilis deducta sunt, ipsiusque antistitis auctoritate supra Jesu Christi Crucifixi aram publicæ populorum venerationi exposita, in qua ad hæc usque tempora perseverant. Ex verbis postremis conjicio, eo ipso tempore ossa Beati nostri imposita fuisse lipsanothecæ S. Constantii Anconitani, in qua hodiedum simul frequenti populorum veneratione coluntur, ut dixi supra in Commentario prævio ad Acta ejusdem Sancti. Inscriptionem utrique communem, quia & hæc cultum B. Petri immemorabilem confirmat, hic describo ex Notitiis nostris Mss.

Viator
Quisquis venerabundo poplite sistis
sacras ad aras,
D. Constantii Anconitani
et
B. Petri Acotanti nobilis Veneti
hic quiescunt ossa.
Scito et adora.

[8] Cultus continuationem ita pergit probare Cornelius: Talis autem venerationis, [quæ hactenus perseverat.] ab ipso scilicet inventionis tempore inceptæ, testes sunt ipsius ecclesiæ codices, omnemque aufert dubitationem autographum documentum ex publicis tabulis, quas libros vocant Cameræ Imprestitorum, extractum, quo anno MCDXLIII quidam religiosus sacerdos censum annuum assignat, ut juxta pium usum, habita etiam ad populum concione, celebretur festiva B. Petri solemnitas. Subjicit hic textum instrumenti Italicum, qui dictis congruit, exigitque, ut census ille solvatur circa festum Assumptæ in cælos beatissimæ Mariæ Virginis, circa quod verisimiliter ea olim concio erat instituenda. Institutam autem fuisse, probat ulterius prænobilis auctor, allato vetustissimo unius exemplari, quod usque nunc servatur in archivo S. Basilii, quodque dabo inferius integrum.

[9] Post recitatam concionem, quæ eadem est cum Sermone aliquoties laudato, [Beati titulus in Mss.] dolendum ait, Viri tanti gesta pleraque per hominum incuriam tenebris obvoluta esse ac deperdita; ea autem, quæ ipse ibidem attulit, desumpta esse affirmat ex antiquo Ms. codice ecclesiæ S. Basilii, cui optime concordant plurimæ Ms. Chronicæ Venetarum familiarum, quæ in gente Acotanta unanimiter Petrum, misericordiæ operibus celebratum, Beati titulo insigniunt. Ex allatis ab ipso jam exhibui nonnulla; alia partim prætermisi, quia eadem pene recurrunt in Sermone, partim reservavi pro Annotatis. Chronologis ab ipso generatim allegatis accensendus est haud dubie Marcus Barbarus, quem citavi num. 3, quique eodem loco testatur, Petri corpus honorari tamquam Beati in ecclesia S. Basilii; nec dubitandum, quin & similia legantur apud alios. Verum cum hi nobis deficiant, eorum vices supplebunt alii, quorum Opera ad manum sunt.

[10] Marcus Antonius Sabellicus seculi 15 auctor celebris in Opere de situ urbis Venetæ, [& editis libris ei concessus.] edito Lugduni Batavorum anno 1722 tom. 5 part. 1 Thesauri Antiquitatum & Historiarum Italiæ, sic loquitur de ecclesia S. Basilii: Vetusta templi facies, duobusque cælitibus Constantio Anconitano & Petro Acotanto Veneto illustris. Marinus Sanutus patritius Venetus, qui eodem seculo 15 exspirante floruit, in Vitis Venetorum ducum Italice exaratis, vulgatisque a Muratorio tom. 22 Rerum Italicarum scriptorum, Petrum Sancti titulo exornat col. 437, ubi recenset reliquias ejusdem ecclesiæ S. Basilii, ita scribens: Sanctus Petrus … nobilis Venetus. Franciscus Sansovinus lib. 6 Venetiæ civitatis nobilissimæ typis excusæ 1581, pag. 87 & seq. agens de eadem S. Basilii ecclesia, hæc addit, item Italice: In sacro illo loco quiescunt S. Constantinus * confessor Ancona allatus, & beatus Petrus Acotantus nobilis Venetus. Similia habent Fidelis Onophrius in Chronologia Veneta, anno 1682 impressa pag. 193; Dominicus Martinellus part. 1 pag. 377 Descriptionis urbis Venetæ, ibidem excusæ anno 1684, Ferdinandus Ughellus in utraque editione Italiæ sacræ, in priore tom. 5 Col.in posteriore tom. 5 Col.auctor denique Operis, quod inscribitur Splendor magnificentissimæ urbis Venetiarum, pag. 199 tom. 5 part. 2 mox laudati Thesauri Antiquitatum & Historiarum Italiæ.

[11] [Imago in ecclesia S. Christophori,] Flaminius Cornelius in Notitiis Mss. præter Sansovinum & Ughellum jam citatos, allegat Martinionum & Joannem Tiepolo, qui & ipsi Beati titulum Petro adscribunt, sed quorum Opera non habemus. Non dubito tamen, quin per Joannem Tiepolo eum ipsum designet, de quo occasione B. Comitissæ virginis Venetæ in hunc modum scribit Decade 1 pag. CXI: Ejus etiam (Comitissæ) imago jussu Joannis Theupoli patriarchæ Venetiarum depicta, tituloque Beatæ insignita, colitur in ecclesia S. Christophori, vulgo appellata S. Maria ab Horto in sacello Nativitatis Dominicæ, cui olim canonici seculares Congregationis S. Georgii in Alga inserviebant, nunc vero inserviunt monachi Cisterciensis Ordinis. Actum est apud nos de B. Comitissa tom. 3 Septembris, ostensumque ex Ughello, quod idem Joannes Theopolus Patriarchatum Venetum adierit anno 1619 & cum vita deposuerit anno 1632. Hinc autem deductum argumentum pro legitimo ejusdem Beatæ cultu. Vel enim appensa fuit imago illa paulo ante editum celebre Decretum Urbani VIII Pontificis, id est, intra annum 1619 & 1625, vel paulo post, id est, intra 1625 & 1632; si paulo ante, juxta Decretum fuisset sublata, si paulo post, non fuisset appensa, nisi de legitimo cultu constitisset.

[12] [eodem cum titulo exposita cultum legitimum confirmat.] Idem argumentum hic locum habere potest; nam, teste Cornelio in Notitiis Mss., in eadem ecclesia S. Christophori exstat imago Petri Acotanti similiter cum Beati titulo. Non additur quidem, quo tempore vel cujus cura fuerit appensa; sed alio loco ad eum modum loquitur idem prænobilis senator, ut merito conjicere liceat, per eumdem patriarcham Joannem Theopolum fuisse expositam: verba ex Italico Latine reddita ita sonant: Trium illorum Beatorum icones conjunctæ sunt seu unitæ in ecclesia S. Mariæ ab Horto. Ex eo sane argumento pondus non leve accedit ceteris hactenus allatis pro legitimo & immemorabili cultu; quibus, ne quid prætermittamus, jungimus clausulam sæpe dicti senatoris Decade 1 pag. 100: Probatur autem, inquit, non interrupta continuatio cultus per authentica documenta; ex eo enim tempore, quo corporis ejus elatio peracta fuit (anno 1340) auctoritate & interventu episcopali ad altare, ut vocant, Crucifixi, super ipsius altaris mensam, cultus ejus continuata & numquam interrupta successione perseveravit, ut ex documentis & antiquissima traditione habetur, cum lampadum accensione & aliis publicæ venerationis actibus a clero & populo exhibitis, qui solis beatis Viris præstari posse dignoscitur.

[13] [Acta hic edenda.] Gesta B. Petri, quorum notitia ad nos pervenit, omnia continentur in laudato aliquoties Sermone, olim habito in annua ipsius commemoratione, quem proinde Annotatis de more illustratum hic exhibuisse suffecerit. Duplex ejus nobis est apographum, alterum impressum in Opere excellentissimi Cornelii ex codice archivi S. Basilii Venetiis, alterum Ms., die XXV Septembris 1716 extractum ex antiquo libro, cartis membranis constructo & characteribus perantiquis conscripto, existente penes dominum plebanum parochialis & collegiatæ ecclesiæ S. Basilii, uti testatur authentice illi subscribens Joannes Garzoni Paulini Venetus publicus notarius. Vix dubito, quin eodem ex codice desumptum sit utrumque exemplar: sed cum hinc inde discrimen occurrat in vocibus, & in uno prætermittatur, quod exprimitur in alio, suspicor, characteres lectu difficiles esse, & antiquitate ita corruptos, ut describentibus ex reliquo contextu aliquoties divinandum fuerit, & cum sensum assequi non possent, nonnulla omittenda. Suspicabar etiam primo, autographum Italice conscriptum esse & a diversis diverso tempore Latine redditum; sed, facta collatione, minus verisimile hoc visum est, quia sic major esset in ordine verborum & constructionum discrepantia. Excudam hic impressum Cornelii & ubi necesse fuerit supplebo ex Ms.

[Annotata]

* Constantius

SERMO
Auctore anonymo.
Ex editione excellentissimi domini Flaminii Cornelii senatoris Veneti Decade 1 pag. 97.

Petrus Acotantus Conf., Venetiis (B.)

BHL Number: 6691

A. anonymo.

[Exordium,] Circa annum Domini MCLXXXVII regnante in civitate Venetiarum Aureo Magistro Pero a duce, floruit gemma pretiosa B. Petrus de domo Acotanto b. Hortor vos atque admoneo, Fratres in Cristo, ut sanctitatem istius beatissimi Petri atque miracula, quæ Cristus Dominus noster operatus est in eo, auribus erectis attente audiatis, ut sic per vestram devotionem & per istius Sancti devotam deprecationem perveniatis ad æternam remunerationem. Non enim volo vos tædio afficere, fratres carissimi, per verborum multiplicationem, sed magis cordibus vestris generare devotionem per compendiosum & brevem Sermonem.

[2] Iste enim Petrus Acotanto sanctissimus, nobilis fuit progenie, [gestorum] sed nobilior sanctitate; piissimus ad Christi pauperes, mundissimus carne: Cristum divitem & pauperem voluit sequi per profundam humilitatem: de cujus charitate atque eleëmosinis volo vobis narrare, fratres carissimi. Iste Petrus sanctus fuit plenus divitiis; sed Cristum considerans se exinanisse, & formam servi accepisse, & gloriam cœlestem reliquisse & in mundo hoc inestimabilem paupertatem sustinuisse; omnia terrena & transitoria despexit: Cristum pauperem suum fecit hæredem: pauperior cunctis pauperibus apparere volebat. Tempore hiemali, quando fiunt venti validissimi & inundatione aquarum domusculæ pauperum & miserorum, quæ non sunt in altitudine terræ, implentur aquis, & tunc multo magis, quando iste Sanctus vivebat, hoc multo magis contingere solebat: homines nequibant, & adhuc nequeunt, quando ista contingunt, exire domos eorum.

[3] O mira res! o audi & auribus percipe & intellige clamorem meum, [enarratio,] & delectabitur in crassitudine anima tua. Quis enim umquam audivit, aliquem divitem se ipsum expoliare & alios induere, se ipsum ventis & periculis, frigoribusque exponere, ut alios liberaret? Iste beatissimus Petrus implebat naviculam suam, seu barcam, lignis, pane, vino & oleo, & navigabat per tam validum ventum & inundationes aquarum & portabat fame pereuntibus & non valentibus exire domos eorum. Tum enim prodigus propter caritatem Cristi factus, quod, omnibus erogatis suis bonis, ipse coactus est mendicare c?

[4] [obitus,] Cristus vero nolens, tam Athletam suum strenuissimum in hoc miserabili mundo diu manere, sed volens, eum cum Sanctis suis feliciter æterna regna possidere, ipsum in anno suprascripto de mense Augusti, fecit eum * debitum suæ carnis persolvere. Cujus corpus apud ecclesiam B. Basilii devote fuit sepultum. In prædicta vero contrata prædictus Sanctus possessiones non modicas habuit. Ad cujus sepulcrum currit tota civitas, currunt pauperes pie lacrimantes, gementes ad cœlum manus levantes, & Cristo pie conquerentes de Patre suo defuncto & dicentes: O bone Jesu, quis erit pater noster? quis consolator noster? quis enim nostram sustentaverit vitam d?

[5] [miracula;] Sed cum crebra fierent circa tumulum istius Sancti miracula, redit populo & pauperibus lætitia; nam dulciter plorant & lætantur: non prætermittam miraculum enarrandum in obitu B. Petri. Quædam mulier nolens credere, esse Sanctum, statim venter ejus cœpit intumescere, & cum increparetur a circunstantibus de incredulitate sua, statim pœnituit, & cœpit vocare misericordiam Dei per B. Petrum; & statim perfecte sanata est. Non est enim mirum, fratres dilectissimi, si Deus per Sanctum istum miracula operatus est multa: nam si pauper Cristum pauperem fuit secutus, non dissimili modo christum Virginem secutus est Virgo.

[6] [laus servatæ virginitatis;] Nunquam habuit uxorem nec filios & semper custodivit cor suum mundum & oculos suos a vanitatibus hujus sæculi avertit. O gloriosa virginitas! o mira res! Aurum in luto, rosa inter spinas, qui esse possunt? O anima Christiana, considera, quale meritum, quale præmium iste Sanctus sortiri debet. Potuit enim transgredi & non est transgressus, facere malum & non fecit: propter virginitatem enim, quam conservavit, cantat canticum novum, quod nemini concessum est cantare, nisi illis centum quadraginta quatuor millibus infantibus, in quorum est numero. De virginibus enim scribitur: Sunt aliis alia, sed nullis talia.

[7] [corporis incorruptio, & ex attactu ejus miracula;] Circa annum vero Domini MCCL quidam de contrata S. Basilii curiositate vel, ut melius dicam, inspiratione divina ducti, attentaverunt sanctum Dei thesaurum, scilicet corpus B. Petri aperire, & aperto monumento, eum in cilicio obvolutum, quasi in eadem die sepultum fuisset, in cilicio invenerunt. Turba ergo plurima omnes ad tam grande spectaculum concurrunt & festinant: concurrunt juvenes, festinant pro sanitate obtinenda infirmi, festinant pueri, pariterque senes. In hac vero festinatione quædam mulier juvenis ætate, sed junior levitate, videns alios tangere devote cilicium S. Petri, [ipsa abhorruit. O mira res! Statim reversa in domum, leprosa in vultu effecta est; arguunt vicini & vicinæ, omnesque, qui viderant eam, quæ abhorruerat cilicium sancti Petri e:] statim juvenis illa erubuit, & ante ortum diei summo diluculo cum clamide cooperta, venit ad sepulcrum B. Petri, amplexans, lacrymans ejusque cilicium devote osculans, ut mundaretur a lepra, a qua fuit oppressa, quando tangere cilicium abhorruit, & statim, o mirum! pristinam suam sanitatem precibus & meritis B. Petri recepit.

[8] [ejusdem aliquamdiu absconditi inventio & elevatio.] Circa annum MCCCV quidam plebanus ecclesiæ S. Basilii, nomine Jacobus Treananti, jussit fieri, non dubito, divina voluntate, quamdam profundam foveam, in qua ipse fecit sepulcrum B. Petri sepelire, non sine grandi tristatione totius contratæ. O tu fidus Christiane, o tu devote B. Petri, ausculta & attende, quare Cristus, qui noverat, suum thesaurum pretiosum extra ecclesiam non fideliter venerari, voluit recondi f, ut infra breve spatium miraculose aperiretur & infra ecclesiam S. Basilii veneraretur, scilicet infra spatium triginta quinque annorum; Deus enim noluit sic humatum semper derelinquere, sed circa annum MCCCXL quidam juvenes de contrata S. Basilii die XXIII Aprilis in festo S. Georgii divino nutu nescientes, ubi foderent, volentes sanctum invenire thesaurum in campo * B. Basilii, & eum inventum honorifice auctoritate diocesana cum domino episcopo & aliis clericis & laïcis de parentela, & potissime D. Bertucio Acotanto collocaverunt g, cujus meritis & precibus Cristus Filius Dei ad gaudia paradisi nos perducat. Amen.

ANNOTATA.

a Dux iste Venetus in litteris eodem anno 1187 scriptis, vocatur Aureus Magisterpetrus, alii Maripetrum vel Mastropetrum appellant. Ducatum autem Venetiis obtinuit ab anno cerciter 1178 usquead 1189, quo vitam monasticam amplexus est.

b De gente Acotanta hæc tradit excellentissimus Cornelius: Inter patritias familias remotiori ævo, tum magistratibus domi administratis, tum legationibus ad principes, aliisque pacis & belli muneribus, præcipue honestata est. Dicta confirmat Marcus Barbarus lib. 3 Chronicorum, ubi producit Nicolaum Acotantum, qui anno 760 legatione functus sit ad Paulum I Papam, ac deinde varios ex eadem domo viros illustres enumerat, eosque inter Beatum nostrum.

c Quidquid huc usque anonymus noster, vir pius & simplex, ut apparet ex stylo & loquendiretulit in laudem charitatis B. Petri erga pauperes, paucis complexus est laudatus lit. præcedente Marcus Barbarus, cujus postrema dumtaxat verba ex Italicis Latina facio: Cymbam suam onerabat pane, vino, lignis, aliisque rebus necessariis, illamque ipsemet ducebat clanculum, & hæc inter eos distribuebat. Demum omnia fortunæ bona, quæ satis ampla erant, consumpsit, & ipsemet ex eleemosynis vivere compulsus est: nec uxorem habuit, nec liberos.

d Cum juxta ante dicta Beatus ipse liberalitate sua ad inopiam redactus fuerit postremis vitæ suæ annis, credere fas est, eum ne tunc quidem indigentibus defuisse, sed subvenisse ex ipsis eleemosynis, quas facile impetrabat tum a piis popularibus, sanctitatem & liberalitatem ejus in egenos suspicientibus, tum ab opulentis consanguineis; quamquam ab his fortasse parcius, quam exigebat conditio, liberalitatem illam arguentibus, & prodigalitatis nomine insimulantibus. Opulentos ei fuisse consanguineos, persuadet mihi Marinus Sanutus in Vitis ducum Venetorum apud Muratorium tom. 22 Rerum Italicarum scriptorum col. 522, ubi recitat instrumentum, exaratum anno Incarnationis… MCLXXXVII die VII mensis Novembris Indictione VI, in quo Aureus Magisterpetrus Dei gratia Venetiarum &c dux, recensens eos, qui rogati in communi necessitate pecuniam Reipublicæ subministrarunt ad promovendum bellum, sic habet: Marcus Acotanto cum fratribus cc libras.

e Uncis inclusa ex Ms. nostro immixta sunt.

f Putem legendum: Quare Christus, qui noverat, suum thesaurum pretiosum intra ecclesiam non fideliter venerari, voluit recondi, extra ecclesiam scilicet.

g Vide hæc plenius exposita in Comment. num. 7.

* i.e. in cœmeterio

* eum abundat

DE B. HELENA AB OLEO VIDUA
BONONIÆ IN ITALIA

An. MDXX.

SYLLOGE HISTORICO-CRITICA.

Helena ab Oleo vidua, Bononiæ in Italia (B.)

AUCTORE J. S.

De qualicumque cultu B. Helenæ Bononiensis accurate scripsit Eminentissimus Prosper de Lambertinis, [Beatæ Helenæ ab Oleo Vita scripta,] quando Bononiensis erat archiepiscopus & S. R. E. Cardinalis, qui modo universalem Ecclesiam feliciter regit Benedictus XIV. Hujus itaque verba ex laudatissimo Opere de Servorum Dei beatificatione &c. lib. 2 cap. 18, prout leguntur in tertia editione Romana, huc transfero: In ecclesia Canonicorum Lateranensium ejusdem civitatis Bononiæ, quæ est sub invocatione S. Joannis in Monte, sacellum extat dominorum de Bentivolis, exstructum in honorem S. Cæciliæ, ubi sepultum est corpus B. Helenæ ab Oleo virginis Bononiensis. Petrus Lucensis Canonicus Regularis Lateranensis Ordinis Vitam hujus Virginis & egregia ejus facinora conscripsit: fuerat enim rector conscientiæ & confessarius ejusdem, sicuti desumere est ex fine citatæ Vitæ ab ipso exaratæ quæ tamen nunquam typis est edita, sed asservatur inter manuscripta Mutii Mariæ Grati Metropolitanæ Bononiensis Canonici. Scriptor quoque anonymus, sed synchronus, longiori stylo vitam hujus B. Helenæ persecutus est, necnon concursum ad ejus funus, & subsecuta prodigia ac miracula. Eadem pariter recensentur apud scriptores rerum Bononiensium, comitem nempe Carolum Bentivolum in Compendio vitæ nostræ Beatæ, edito Bononiæ anno MDCLI, Pompejum Vizanum in Histor. Bononiæ lib. 10, Celsum Phaleonium, Canonicum Regularem, in Memoriis historicis episcoporum Bononiæ, Gasparem Bombacium in Sacris memoriis hominum Bononiensium sanctitate illustrium, & Antonium Mansinium in Bononia perlustrata: præterquam quod in catal. Sanctorum & Beatorum Bononiensium evulgato post Archiepiscopalem librum Cardinalis Gabrielis Palæoti descriptum est B. Helenæ ab Oleo nomen.

[2] [& qualiscumque cultus immemorabilis.] Mortua autem est beata hæc Helena anno 1520 die XXIII Septembris; a quo tempore usque in præsens, scientibus & neutiquam repugnantibus Ordinariis, publicus eidem cultus exhibitus est. Non solum enim Beata passim est appellata, ejusque imago cum radiis ac splendoribus depicta; verum etiam die ejusdem festo capsa, in qua reconditum est ipsius corpus, aperitur, atque ad populi venarationem exponitur. Appensa quoque semper fuerunt ad ejus sepulcrum signa pro gratiis ejus intercessione a Deo collatis. Quocirca Petrus Aretinus, auctor Beatæ ipsi contemporaneus, pag. 103. part. 1 Giornata 2. de' suoi Ragionamenti sic scribit: “Ed in un anno vi si attacco piu ceri, piu vesti, piu camiciuole, e piu tavolette, che non sono intorno alla sepoltura di santa Beata Lena dall' Olio a Bologna”. Enimvero auctus adeo est subinde donariorum argenteorum numerus, ut anno MDCXCV, facta restauratione sacelli, in quo beatum corpus conditum est, expedire visum fuerit ea conflare, & in sacram argenteam supellectilem convertere. Non recitatur quidem in ejus honorem Officium, nec Missa celebratur; sed ab obitus tempore usque adhuc peractum est ac peragitur die ejusdem anniversaria festum cum peculiari apparatu & prævia in signum celebritatis habendæ æris Campani pulsatione. Causa tamen beatificationis & canonizationis hujus Beatæ nunquam introducta est, nec ullus unquam confectus fuit processus ab Ordinariis super ejus cultu immemorabili seu annorum centum ante edita Urbani VIII decreta: tametsi, cum de hujus antiquitate nulla unquam excitata fuerit controversia, necnon episcopi pro tempore (sicut dictum est) sciverint & approbaverint prædicti publici cultus exhibitionem, perstat Beata hæcce in ejus possessione.

[3] Hæc de cultu sufficiente, ut Operi nostro inseri possit cum Beatæ titulo Helena ab Oleo, [Corpus ipsius sub altari depositum, & fere integrum.] accurate prosecutus est Sanctissimus Dominus noster Benedictus. Nam verba Italica Petri Aretini insinuant, vetustissimam esse consuetudinem offerendi ad sepulcrum Beatæ cereos, tabellasque votivas. Porro sacellum S. Cæciliæ, in quo sub altari depositum est Beatæ corpus, adivi & intravi cum socio anno 1753, mense Aprili, & non modo Beatæ imaginem radiis & splendoribus exornatam juxta altare vidimus, suspensaque ibidem dona votiva; sed aperta etiam nobis arca, corpus ipsum lustravimus, partim carne vestitum, non tamen incorruptum. Masinus in Bononia perlustrata pag. 462 ad XXIII Septembris ait, memoratum corpus sub altari depositum fuisse anno 1650, die XXII Decembris, quod affirmanti facile possum credere, cum ab initio quidem in sacello S. Cæciliæ, at non sub Altari, fuerit sepultum. Nihilo magis negavero, visitatum fuisse anno 1644, die V Novembris, a superioribus ecclesiasticis, ut præmittit. Verum, quod addit, repertum fuisse omnino integrum, non sic intelligendum est, ut nulla pars carnis tum consumpta aut putrefacta fuisse credatur. Nam anonymus Vitæ scriptor, quem coævum, aut certe supparem credimus, fatetur, in prima visitatione corporis B. Helenæ, quam quadraginta & quatuor diebus post mortem Beatæ factam dicit, non caruisse aliqua corruptione reliquas corporis partes, pectusque solum sine corruptione inventum contendit. Quare voluit Masinus dicere, opinor, corpus anno 1644 inventum in eo statu, in quo illud nos ipsi vidimus, ut aliquo modo integrum dici possit, sed non incorruptum.

[4] Quod autem spectat ad Vitæ scriptores jam enumeratos, [Vita scripta a Petro Lucensi: scriptum Apologeticum,] habemus fere omnes, & certe primos & præcipuos, ex quibus ceteri sua hauserunt. Prima est Petri Lucensis, Prioris Canonicorum Lateranensium S. Joannis in Monte, sive Epistola ejusdem ad Leonem Papam X De progressu & exitu vitæ D. Helenæ, data XII Octobris anni 1520, id est, non integris duobus mensibus post Beatæ obitum. Opinor, hanc Epistolam vocari Vitam, nec aliam fuisse scriptam a Petro Lucensi, cum quod sit vitæ compendium, tum quod contineat ea, quæ nomine Petri Lucensis alii protulerunt. Habemus tamen & aliud scriptum, cui ejusmodi erat titulus exterior, ut notavit P. Joannes Baptista Scorza, Rector collegii Societatis Jesu Bononiensis, Beatæ Helenæ Vita, descripta a Rev. P. D. Petro Lucensi anno MDXX. Verum ista scriptura potius est apologia pro iis, quæ de Beata jam tum scripta erant aut scribenda, quam gestorum enarratio aut vitæ Historia. Præterea vix mihi persuadere possum, apologeticam istam scripturam esse Petri Lucensis, cum auctor de Petro Lucensi frequenter loquatur, & semper tamquam de alia persona, non raro etiam cum elogio. Imo post medium auctor manifeste insinuat, non esse hanc Petri scripturam, cum testetur, se majorem partem illorum, quæ scribit, hausisse ex scriptis ejusdem reverendi patris D. Petri. Quare omnino existimo, apologiam illam esse alterius, quam Petri, & exteriorem illum titulum codici fuisse adscriptum ab aliquo, qui non satis noverat scripturam illam ejusve auctorem.

[5] [in quo auctor anonymus cum Beatam ipsam,] Quæ autem fuerit occasio scripti illius concinnandi, abunde colligitur ex laudata Petri Lucensis Epistola. Hic enim inter alia signa sanctitatis B. Helenæ recenset, quod multi eidem etiam post mortem obloquerentur, hæc Latine scribens post alia: Virginis autem hujus vita & etiam mors cum persecutionis tempestatibus semper hactenus fuerit agitata, adeo ut incredibile dictu sit (ut de vita nunc sileam) quantus qualisque sit post mortem adversantium malignantiumque hostium numerus, famæ, sanctitati, vitæ ejus, rabidis morsibus detrahentium, sævissimeque in eam debacchantium, eorum, inquam, quibus vita illius, sanctimonia, heroïci mores, illustriaque facta fuere occultissima, ut merito concludi possit, mundum cum hac Sponsa Christi nihil habere commune; alioquin suffragaretur, faveret, defenderet. Cum ex adverso omnes ipsius Virginis patres probatissimæ vitæ & nominis, quibus tota vitæ illius series, finis, propositum, gesta fuere perspecta; omnes præterea probi cives & primates urbis, quibus aliquid vitæ ejus vel gratiarum fuerat impertitum, sanctitatem ejus attestentur, & faveant. Tum ait, illam persecutionem a Beata, dum viveret, fuisse prædictam.

[6] [tum scripta de ejus gestis defendere studet;] Et mox asserit, excitatam fuisse ab his præcipue, quorum intererat vitæ innocentiam & integritatem tutari, & in ejus defensionem arma sumere ut sunt, inquit, aliqui ecclesiæ prælati, nonnulli Religiosi, & aliqui spiritualis vitæ titulo insigniti, sufferre non valentes in ea sanctitatis & virginitatis nomen. Ex hisce quidem laudatus Petrus concludere nititur sequentia: Quæ omnia mihi inconcussam fidem faciunt, Deo acceptissimam, & ejus oppletam muneribus. Verum, ut sanctos B. Helenæ mores minime negavero, sic non admisero sanctitatem ipsius recte inferri ex multitudine obloquentium post mortem. Quin potius existimo, oblocutos fuisse viros prudentes, quia discipuli & amici Beatæ statim post obitum ipsius multa vulgabant prorsus incredibilia, ut obloquentes magis improbarent ridiculas fabulas, quæ de Beata vulgabantur, quam mores aut gesta B. Helenæ. Si qui vero ipsam quoque Beatam fortasse liberiori censura perstrinxerint, id factum fuerit, quia ineptiæ, quæ vulgabantur, ipsi Beatæ attribuebantur ab illis, qui eas ex ore ipsius habere se dictitabant, tamquam eidem revelatas, & ab ipsa directoribus conscientiæ suæ manifestatas. Certe adeo incredibilia sunt, quæ de B. Helena ejusque revelationibus primum fuerunt verbis jactata, & mox scriptis consignata a Petro Lucensi, ac deinde uberius in Vita prolixiore, ut mirari nequeam, Bononienses prudentiores & veri amantiores, quibus etiam accesserunt Romani, ut ex Vita prolixiore liquet, id genus sermonibus & scriptis fuisse offensos.

[7] Itaque auctores ejusmodi assertionum apologeticum scriptum præmittendum censuerunt, [at secundum efficere nequit. Vita prolixior,] priusquam prolixior Vita, aut Opus aliquod de Beatæ revelationibus componeretur. At illa Apologia, Italice scripta, numquam sufficiet apud prudentes ad fidem conciliandam omnibus istis, quæ in Beatæ Vitis fuerunt imprudenter asserta. Ipsa potius Apologia non pauca habet, quæ numquam fidem invenient apud viros vel mediocriter doctos & criticos, præsertim cum multa solum jactentur, & audacter asserantur sine idonea probatione, etsi talia sint, ut alia gravissimis testimoniis fidem vix invenirent, alia nullis hominum testimoniis credibilia fierent. Ex illa tamen Apologia, cum Vitis collata, colligi posse videtur, commentitia illa asserta, quibus Vitæ abundant, non esse attribuenda dictis B. Helenæ, sed illorum levitati, qui ex obscuris Beatæ verbis multa improbabilia sine judicio asseruerunt, ut ostendam inferius. Jam vero post dictam Apologiam scripta est Vita prolixior ab auctore anonymo, qui nullibi insinuat, Beatam sibi familiariter fuisse notam. Profitetur ille, omnia se haurire ex scriptis illorum, qui B. Helenam noverant, multaque ex ore ipsius didicerant, ut fortasse non fuerit plane contemporaneus, sed suppar, aut puer fortasse vel adolescens, dum illa supremum obiit diem.

[8] In litteris P. Joannis Baptistæ Scorza, Rectoris Bononiensis Societatis Jesu, [cujus forte auctor Pompeius Vizzani, non edenda.] qui monumenta illa omnia Majoribus nostris transmittenda curavit, datis anno 1630, die XVI Februarii, scriptor prolixioris illius Vitæ dicitur dominus Pompeius Vizzani, nobilis Bononiensis, avus unius e magistratibus Bononiensibus illius temporis. Idem igitur fuerit Pompeius Vizzani, qui Historiam Bononiensem Italice conscripsit, anno 1602 impressam. Laudatus Scorza de auctoritate illius Vitæ subjungit, Canonicos Regulares S. Joannis in Monte asseruisse, Vitam fuisse compositam ex documentis tabularii sui, quæ non omnia amplius inveniebantur, fortasse, inquit, quod non essent restituta. Forte etiam, quod auctor aliunde documenta quædam habuisset, aut ex acceptis plus collegisset, quam illa continebant, ut nonnulli scriptores non raro faciunt, conjecturas formando easque liberaliter asserendo. P. Jacobus Quaille S. J., qui dictam Vitam pro Majoribus nostris acceperat, de eadem anno 1630 Roma, ubi tunc degebat, huc scripsit sequentia: Jam habeo apud me Vitam B. Helenæ Bononiensis, Italice descriptam in folio viginti sex quaternionum, ac proinde mittendam … suo tempore. Non est quod illa retardet Opus a R. V. susceptum, quia omnium judicio non videtur in lucem edenda, saltem eo modo, quo scripta est, atque ideo forte hactenus fuit suppressa. Hisce autem perspectis, Vitam quoque ipsam studiose perlegere volui, ut saltem probabiliora fragmenta Latino sermone lectoribus communicarem, si videretur expedire. Verum, perlecta Vita tota, ab eo etiam consilio discedo. Quamvis enim dubitare nequeam, quin nonnulla contineat vera, difficillimum tamen est vera secernere a falsis, & pleraque videri debent dubia, cum omnia eodem enuntientur modo, illa etiam, quæ certo sunt falsa.

[9] Itaque solum breviter examinabo aliquot utriusque Vitæ capita, quod videam, illa fuisse adoptata a nonnullis scriptoribus, quorum Opuscula [Asserta ridicula de patre, quem Turcarum imperatorem volunt,] habentur impressa. Primum est de natalibus Beatæ, de quibus ita scribit Petrus Lucensis: Fuit hæc Virgo … magni Turcarum imperatoris … filia, & eodem, quo nata est, die ministerio angelico transvecta, illicque loci reposita, ubi sui reputati parentes habitabant; eorumque nata, quæ eodem orta erat die, Constantinopolim in cunis transportata, unde illa sublata fuerat. Auctor anonymus (sic eum vocabo, sive ille sit Pompeius Vizzani, sive alius) Vitæ prolixioris a natalibus ejusmodi similiter orditur, disseritque satis prolixe, ut ostendat, B. Helenam revera Turcarum imperatoris filiam fuisse. Verum pro re adeo incredibili nihil affert argumenti, nisi revelationem B. Helenæ, ut vult, factam. Ad ipsam vero revelationem probandam varia affert, nimirum Beatam aliquot personis dixisse, se Bononiensem non esse, sed peregrinam; eos non esse parentes suos, qui pro parentibus habebantur, sed alios. Paucos etiam nominat, quibus ait ipsam dixisse, filiam se esse imperatoris Turcarum, idemque argumentum repetit deinde in Vita. At numquam mihi persuadebunt Vitæ scriptores, Beatam omnia dixisse, quæ ipsam dixisse asserunt, cum sibi ipsi manifeste non raro contradicant.

[10] [& de pluribus, quos Beatæ consanguineos facit anonymus:] Circa ipsos natales manifeste falsa & incredibilia dicentem facit Anonymus. Nam ait, Leonardum Venetum, Canonicum Lateranensem, anno 1518 ad B. Helenam tulisse effigiem Mahometis II, quem ille patrem Helenæ certo existimabat, quamvis, ait auctor, numquam id ipsa clare alicui exposuisset. Deinde ait, Leonardum institisse, ut aliquid expiscaretur de patre; Helenam vero respondisse, in illa imagine tam clare se intueri effigiem & formam patris & matris suæ, quam manum propriam, quam, inquit, aspiciebat. Post alias nugas, quas mitto, facit dicentem, scrupulis agitatam fuisse, quod aliquando dixisset, quinque annorum fuisse se, dum tranferretur, quandoquidem ipso die natali fuisset translata. Hunc vero scrupulum ipsi exemptum, narrat auctor, revelante ipsi Domino, ipsam tempore translationis tantum accepisse intellectum, quantum habet quinque annorum puella. Inde deinde inferebat, inquit Anonymus, dicens: Et hac de causa recordor, propriis oculis me vidisse patrem & matrem meam, multaque alia, de quibus claram habeo memoriam. Mox, instante Leonardo, ut aliquid de matre sua diceret, respondisse asseritur, matrem suam fuisse Christianam. Ex Christiana autem matre infert auctor, ipsam fuisse ex domo Palæologorum, & hac de causa vult, Helenam fuisse consanguineam marchionis Monferratensis, quod eidem quoque revelatum asserit. Addit mox auctor alios B. Helenæ consanguineos, ex revelatione notos, ut ait. Fuit nimirum ex familia S. Catharinæ virginis & martyris, ex familia S. Petronii episcopi Bononiensis, ac demum ex familia beatissimæ Virginis Mariæ. Hæc Anonymus.

[11] [figmenta illa nequaquam Beatæ attribuenda,] Mirabitur studiosus lector, nec immerito, si ejusmodi nugas voluero refutare, cum sufficiat illas recitasse. Lubet tamen pauca observare, ex quibus colligi videtur, ridicula illa asserta non esse ipsius Helenæ, sed illorum potius commenta, qui Beatam omni ex parte mirabilem facere voluerunt. Utrum occasionem illa comminiscendi sumpserint ex ambiguis Helenæ dictis, an alio modo decepti fuerint, non disputo. Si credimus Anonymo, aliquis certo existimabat, Mahometem II esse patrem Helenæ, & illius imaginem afferebat, quamvis numquam id ipsa clare alicui exposuisset. Si autem ille rem adeo incredibilem certo credebat sine claro Helenæ de ea testimonio, quam de illius viri prudentia opinionem habere possumus, & quomodo non merito suspicabimur, ipsum multa quæsivisse & interrogasse, ut aliquid audiret, quo opinionem suam imprudentem confirmaret? Quomodo fidem meruisset Beata ipsa, si asseruisset, in imagine Mahometis perspicere se formam patris & matris suæ, recordarique se propriis oculis vidisse patrem Mahometem? Quomodo verum fuisset, quod aliquando dixisse asseritur, quinquennem se translatam, si ipso natali fuisset translata, etiamsi tunc intellectum puellæ quinquennis accepisset? Neque enim puella recens nata quinque annorum esset, etiamsi haberet intellectum puellæ quinquennis. Præterea Anonymus initio Vitæ affirmat, Helenam usque ad annum trigesimum octavum aut nonum ætatis semper existimasse, iis se natam parentibus, a quibus Bononiæ fuit educata. Quomodo igitur postea recordabatur visi patris Mahometis? Si quid simile umquam dixisset Beata, prudentium virorum fuisset ipsam dedocere. At ego minime dubitavero, quin mera figmenta sint, aut somnia credulæ simplicitatis hominum, alia ex aliis colligentium.

[12] Petrus Lucensis in laudata Epistola præbet fundamentum cogitandi, [sed forte ex ambiguis ejus dictis] multas fabellas profluxisse ex verbis Beatæ non bene intellectis, dum ita scribit: Prophetiæ etiam spiritus in ea fuit excellens, ut ex innumeris ejus vaticiniis deprehensum est, licet plerumque difficillimum fuerit ejus verba exacte & certe intelligere: tamque insigniter emicuit in ea donum hoc, ac per universam Italiam rei hujus experimentum sensere, ut nequeat ab obstinatissimo etiam hoste negari. Hæc ille non sine exaggeratione, cum B. Helena non videatur multis locis nota fuisse extra Bononiam; cumque in Vitis diligenter perlectis clara prædictionis propheticæ exempla non deprehenderim. Verum, omissa illa exaggeratione, consideremus solum plerumque difficillimum fuisse Beatæ verba exacte & certe intelligere. Etenim debuissent familiares B. Helenæ, qui modo ipsius patres, modo filii vocantur, & ex quorum assertis omnia fere in Vitis relata profluxerunt, cautiores esse, quam ut verba ambigua, quorum sensum certo intelligere non poterant, suo ingenio exposita in vulgus spargerent, cum hac imprudentia factum sit, ut multi se opponerent, dicerentque, non esse vaticinia, quæ illi verbis & scriptis B. Helenæ attribuerant.

[13] Hinc auctor Apologiæ circa medium fateri debuit, [male ab auctoribus colecta.] multa alio sensu fuisse dicta ab Helena, quam fuerant intellecta & exposita. Ubi enim asseruerat, nihil non fuisse impletum in sensu intento a Deo revelante, quod certissimum est, admissa ipsa Domini revelatione; subjungit: Hoc dictum sit de sensu verborum, quæ subinde aliter fuerunt intellecta, quam in lumine divino erant revelata. Et mox: Unde multæ revelationes Domini sunt sub conditione, multæque defectu conditionis positæ non sunt impletæ, ut videntur sonare. Aliæ suo velamine & obscuritate tam difficiles sunt, ut a creatura rationali vivente non sint intellectæ, ut in sanctis prophetis antiquis perpetuo apparet. Multæ etiam fuerunt a Deo revocatæ ob mundi indignitatem, & occulta Dei judicia: quemadmodum etiam subinde, dum de se loquebatur, credita est loqui ex lumine prophetico. Itaque mirum non videatur, si aliquot vicibus aliter contingere videatur, quam fuerat intellectum, aut si id postea audiatur. Ejusmodi excusationibus etiam utitur Anonymus auctor Vitæ prolixioris. Præterea clarum est non modo ex Vita prolixiore, sed etiam ex Epistola Petri Lucensis, nonnulla statim post mortem Beatæ jactata & scripta fuisse, tamquam prædicta ab ipsa Helena, quæ necdum evenerunt, & partim amplius evenire nequeunt. Jam vero si ausi sunt leviter scribere futura, quorum falsitas poterat postea deprehendi, quam fidem merentur de præteritis, iisque sua insolentia plane incredibilibus, quæ eadem libertate asseruerunt, reclamantibus tunc temporis ipsis magna ex parte Bononiensibus?

[14] [Alia nonnulla asserta incredibilia.] Hac de causa solo silentio prætermittam multa biographorum asserta, quæ pertinent ad eximiam B. Helenæ excellentiam, nec examinabo, an more beatis cæli civibus usitato viderit divinam essentiam, quoties fere desiderabat, ut imprudenter asserit & subinde repetit Anonymus. Non excutiam, an postquam in lucem prodiit, fuerit a Domino sanctificata, ac postmodum nunc sub columbæ, nunc sub ignis forma Spiritum sanctum acceperit, ut habet etiam Petrus Lucensis. Non investigabo prolixius, an sine corde proprio per multos annos ante mortem vixerit, ut rursum affirmat laudatus Petrus, allegans testes quinque sub eodem Ordine degentes, qui viderint, aperto post mortem corpore, loco cordis inventum esse aliud quidpiam a corde diversum. At non erant alleganda hic Religiosorum testimonia, sed medicorum, qui secundum Anonymum quinque adfuerunt; & mirati quidem sunt, cor Helenæ in aliquibus ab usitatis cordibus differre; sed non dicuntur asseruisse, illud cor non fuisse. Tandem non excutiam innumeras visiones, prædictionesque obscuras, & alia bene multa mirabilia, quæ in Vitis leguntur, contentus breviter dixisse, mire omnia videri supra verisimilitudinem exaggerata, ideoque malle me omnia omittere, quam prolixas texere disputationes, lectoribus nihil profuturas.

[15] [Breve vitæ & gestorum compendium:] Quapropter brevissimum dabo Vitæ compendium. Nata est B. Helena Bononiæ, & patrem habuit Silverium Duglioli, notarium Bononiensem, matrem Penthesileam Boccaferri, item Bononiensem. quorum vitæ integritatem commendat Anonymus. Nata autem est secundum Anonymum anno 1472, & prioribus potius, quam posterioribus, anni mensibus, ut colligo ex ætate, quam eidem attribuit. Multa pietate in annis puellaribus ornatam fuisse, & summa obedientia matris suæ mandatis obtemperasse refert auctor Anonymus. Hic item narrat, votum virginitatis ab eadem ante nuptias nuncupatum. At ego magis mihi persuadeo, desiderio quidem servandæ virginitatis flagrasse Puellam, idque firmiter diu eidem fuisse propositum; sed voto adstrictam fuisse vix credere possum, cum ille multa referat, quæ cum tali voto ægre consistere possunt. Dici poterit, ea pro falsis habenda: neque difficulter admisero, incerta mihi videri omnia, quæ inter matrem & Helenam facta narrat auctor ante contractas nuptias. At saltem nuptiæ ipsæ nequaquam sunt dubiæ, sed certæ: nec ad eas coactam violentia matris vult auctor; at post nonnullam repugnantiam, demum in eas consensisse Helenam ait Anonymus, quando mater non amplius urgebat, sed plenam eidem relinquebat libertatem. Nuptias autem contraxit, ut alibi ait, agens annum ætatis decimum septimum, cum Benedicto ab Oleo (Italice dall' Oglio) qui a quadragesimo ætatis anno non longe aberat; cum eoque vixit annis fere triginta, in summa pace & concordia. Post mortem mariti, ultimos vitæ annos transegit vidua, & defuncta est anno 1520, die XXIII Septembris. Sepulta est honorifice, & magno cum populi concursu, in ecclesiæ S. Joannis in Monte, & in sacello S. Cæciliæ, quod suis sumptibus dicitur exstruxisse.

[16] [certa nonvidetur virginitas Beatæ in conjugio:] Ceterum B. Helena passum hoc tempore Virgo vocatur a scriptoribus Bononiensibus, quia Vitæ scriptores asserunt, ipsam cum marite etiam virginitatem servasse, & conjuges mutuo consensu ab actibus conjugalibus abstinuisse. Scio sane, nonnullos reperiri viros & mulieres sanctas; quæ in matrimonio illibatam conservarunt virginitatem, ideoque lubens agnosco, hanc minime incredibilem esse, dum asseritur a testibus fide dignis. Verum quanto attentius considero asserta Petri Lucensis de virginitate in matrimonio servata a B. Helena, omniaque adjuncta de modo vivendi & agendi cum marito, quæ fuse referuntur in Vita prolixiore, tanto minus virginitatem ipsius certo asserere ausim. Hac de causa B. Helenam non vocavi virginem, licet nolim absolute negare, virginem permansisse in conjugio; sed solum dubitem de virginitate, cum ob fidem non satis probatam testium, qui illam asserunt; tum ob alia multa ab illis testibus relata, quæ facturam fuisse Helenam difficulter credam, si virginitatem in matrimonio servare voluisset, & maritum proposito suo habuisset consentientem.

[17] Quare plura hac de re non disputabo, prætermissisque [vitæ innocentia.] omnibus excellentiis, quibus Vitæ scriptores B. Helenam beatissimæ Virgini Mariæ in multis similem facere voluerunt,solum observo, ad laudem Beatæ multum nonducere testimonium Petri Lucensis: quo ait, existimare se immunem semper fuisse a peccato mortali, opinionem suam confirmans his verbis: Cujus rei ego ipse, qui infra sexdecim annorum spatium ejus spiritualem curam gessi; cujusque generalem totius Vitæ confessionem sæpissime audivi, testis sum, & pie credo ita fore. Item testantur & plures alii ipsius patres probatæ vitæ, qui adhuc supersunt; cum in ea nihil umquam divinæ offensæ deprehenderimus, quod genus venialis maculæ excedat. Si plura non addam de B. Helena, velim ignoscat studiosus lector. Neque, enim mihi defuit diligentia ad omnia studiose perlegenda, nec bona voluntas ad Vitam etiam totam Latino sermone dandam. Verum, omnibus consideratis, hanc potius brevitatem præferendam credidi; imo maluissem ab omni prorsus gestorum examine abstinere, si gesta aliqua non fuissent asserta in libris vulgatis.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


September VI: 24. September




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 23. September

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 23. September

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.