Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung September VI           Band September VI           Anhang September VI

24. September


DIES VIGESIMA QUARTA SEPTEMB.

SANCTI, QUI VIII KAL. OCTOBR. COLUNTUR.

Sanctus Andochius presb. martyr apud Sidolocum in territorio Augustodunensi in Gallia.
S. Thyrsus diaconus martyr apud Sidolocum in territorio Augustodunensi in Gallia.
S. Felix, martyr apud Sidolocum in territorio Augustodunensi in Gallia.
S. Terentius Mart., Pisauri in ducatu Urbinate.
S. Paphnutius martyr in Thebaide.
Socii martyres in Thebaide.
S. Rusticus Episc. Conf., Arvernis in Gallia.
S. Ama virgo, Jovisvillæ in Campania Gallicana.
S. Geremarus abbas, Flaviaci in Insula Franciæ.
S. Chunialdus presb. Salisburgi in Germ.
S. Gisilarius presb. Salisburgi in Germ.
S. Gerardus episc. mart., prope Danubium in Hungaria.
S. Ysarnus abbas S. Victoris, Massiliæ in Provincia Galliæ.
B. Dalmatius Monerius conf., ex Ordine Prædicatorum, Gerundæ in Catalonia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Priscilla apud Rabanum hodie breviter Romæ memoratur, consentientie Bedæ Martyrologio, prout excusum est cum multis additionibus. Suspicor, annuntiatam occasione Liberii Papæ, qui in Priscillæ cœmeterio sepultus est, & designari S. Priscillam matronam Romanam, de qua actum est apud nos ad XVI Jan.
S. Venerandus episcopus Arvernensis ad hunc diem refertur a Ferrario, datus apud nos XVIII Jan.
B. Benedicti, Ordinis Vallis-umbrosæ, meminerunt Dorganius & Menardus, sed neuter assignat locum, ubi vixit aut defunctus est: prior tamen abbatem vocat. Bucelinus plura de Benedicto memorat: unde video, designari illum Ordinis Vallumbrosani Benedictum, de quo apud nos actum est ad XX Januarii.
Festivitas B. V. Mariæ de Mercede celebratur hoc die in ecclesia Officio ritus duplicis; sed ea differtur ad Opus particulare de beatissima Virgine Dei Matre concinnandum. Interim videri possunt dicta de institutione Ordinis B. M. V. de Mercede in Vita S. Petri Nolasci ad XXIX Jan.
S. Abelis, ut abbatis Laubiensis, translatio recurrit in duobus Kalendariis Mss. Antverpiensibus, nimirum abbatiæ S. Michaëlis altero, altero S. Salvatoris. Non alius est Abel quam archiepiscopus Remensis, de quo actum ad V Februarii.
S. Walburgis V. translatio est in Florario Ms. Acta data sunt ad XXV Februarii.
S. Joannellus aut Johannettus puer a Judæis occisus, hodie annuntiatur apud Gelenium. At de eo jam actum est ad XXIV Martii.
Ruperti episcopi & martyris mentio est apud solum Grevenum. At, cum non memoret ille translationem S. Ruperti Salisburgensis, quam varii recentiores annuntiant, non existimo Grevenum de alio loqui Ruperto, sed ex errore martyrem credidisse. Alii recentiores, qui S. Ruperti meminerunt sine mentione translationis, uti etiam fit in Calendario Stabulensi apud Martenium S. Ruodberti episcopi memoria, non sunt censendi de alio, quam de Salisburgensi agere. De eo apud nos ad XXVII Martii.
S. Innocentii episcopi Dertonensis ordinatio memoratur a Ferrario, ut jam dictum ad Acta, data XVII Aprilis.
S. Joannis Baptistæ conceptio ad hunc diem exprimitur in omnibus Martyrologiis antiquis Latinis, & in pluribus etiam recentioribus. Videri possunt dicta ad Sancti Acta XXIV Junii.
Hermannus Contractus, scriptis notissimus, ad 19 Julii apud Bucelinum vocatur Beatus. Addit tamen: Alii festum ejus 24 Septembris recolunt. Hac de causa ulterius examen de cultu huc remissum fuit. Habetur revera hac die in Necrologio S. Galli; sed illud non importat cultum publicum. Aliunde vero non habeo indicia cultus Hermanni, cum intellexerim, ipsum saltem non coli in abbatia Richenoviensi, ubi fuit monachus. Mabillonius sec. 6 Actorum Ord. S. Benedicti part. 2 Hermannum in Prætermissis tantum memorat, & in Annalibus tom. 4 pag. 549 mortem ejus refert ad annum 1054, sed sine ulla mentione cultus ipsius ecclesiastici. Quæ oriri potest suspicio ex dictis Bucelini de reliquiis, jam sublata est in Prætermissis ad XIX Julii.
S. Gaugerici episcopi elevatio annuntiatur Cameraci apud Molanum, Ferrarium, & in aliquot Kalendariis Mss. Acta data sunt ad XI Augusti.
S. Genesii martyris ad hunc diem mentio fit in Martyrologio Autissiodorensi, ubi annuntiatur in territurio (id est territorio) Biturico Castro Mediolano. Quæsivi satis diu, an Genesius ille ibidem passus videretur, distinctusque esset a Sanctis ejusdem nominis satis notis. At nullum in illo Castro reperire potui, ut verisimiliter sit Genesius aliquis ex pluribus, qui noti sunt. Idem existimat Catherinot in Sanctuario Bituricensi pag. 22, ubi ait, ecclesiam Castri-Mediolani (Gallice Chateaumeillan) dedicatam esse S. Genesio, observatque, alterum esse S. Genesium mimum, alterum S. Genesium notarium Arelatensem (quibus alii plures addi possunt) & utrumque coronatum esse die, quo de utroque seorsum egimus, XXV Augusti.
Eusebii, Potentiani, Vincentii, Peregrini, Julii & Pontii, ut martyrum Romæ sub Marco Aurelio, meminit hodie Galesinius. In Martyrologio Romano Gallico, quod anno 1624 Leodii impressum est, pro Pontentiano substituitur. Prudentianus, & hic primo loco ponitur. Galesinius in Annotatis insinuat, unde suos acceperit, nimirum ex Martyrologio Ms., & ex Annalibus Artimani monachi. Verum nequeo dubitare, quin reduxerit Martyres jam ante memoratos. Ad 25 Augusti dedi Acta SS. Eusebii, Pontiani (in aliis Actis Potentiani dicti) Vincentii & Peregrini, qui sunt quatuor primi. In iisdem Actis memoratur Julius senator, qui ante alios quatuor occisus est, & colitur 19 Augusti, ubi de ipso actum. Itaque jam quinque primos ex iisdem Actis habemus, & solus superest Pontius, qui forte Pontianus erit, luxato nomine iterum productus. Quidquid sit de Pontio illo, videri poterunt Acta aliorum quinque ad XXV Augusti.
S. Eonii, sine ullis adjunctis, mentio est in Calendario Stabulensi apud Martenium tom. 6 Collect. ampl. col. 676. Non novimus hactenus alium ejus nominis Sanctum præter S. Æonium episcopum Arelatensem, de quo actum est ad XXX Augusti.
Rosæ virginis mentio fit apud Grevenum, & in Martyrologio Germanico, sine aliis adjunctis. Suspicor, designari S. Rosam Viterbiensem, de qua ad IV Septembris.
Abadirus & Iraja soror ejus martyres annuntiantur in Fastis Coptitarum ecclesiæ Alexandrinæ apud Ludolfum. Illos plane ignoramus, nisi sit Heraïs aut Rhaïs virgo Alexandrina, quæ apud Græcos variis diebus memoratur. Habuit illa Socios martyrii non nominatos a Græcis, inter quos frater ipsius esse potuit. De Heraïde illa & Sociis egimus ad V Septembris.
S. Lætus, episcopus Neptensis in Africa & martyr, hodie iterum commemoratur a Castellano. Nos de Læto egimus cum Martyrologio Romano ad VI Septembris.
Quadraginta novem martyrum, qui Chalcedone passi sunt cum S. Euphemia, ad hunc diem in Martyrologio Romano memoriam celebrat Baronius, dicens bestiis objectos fuisse, divinitusque liberatos, ac demum gladio percussos. In Annotatis observat, illorum martyrium describi in Actis S. Euphemiæ. Secutus fortasse fuerit Baronius Galesinium & Maurolycum, qui eadem fere habent. De iisdem quoque egit Grevenus & Canisius in Germanico. Henschenius noster ad 24 Aprilis observavit, in Ms: Synaxario Græco bibliothecæ Taurinensis annuntiari Martyres Chalcedonenses, qui possent esse quadraginta illi novem. At hoc quoque incertum est, cum videam in dicto Synaxario nihil adjungi. Quapropter, cum de quadraginta novem istis Martyribus nihil nobis innotuerit, præterquam ex Actis S. Euphemiæ, in quibus eorumdem prima certamina referuntur, sed mors siletur, ad laudata Acta lectorem remitto, data die XVI Sept.
S. Lamberti octava notatur in Ms. Martyrologio. Natalis est XVII Septembris.
Eustatius memoratur in Fastis ecclesiæ Alexandrinæ apud Ludolfum, qui monet, eumdem videri cum Eustathio, de quo actum est ad XX Sept.
Epigeniæ virginis abbatissæ, & Eufemiæ matris ejus meminit Grevenus. Consentiunt Florarium Ms., & Martyrologium Germanicum; sed in hoc prior Iphigenia, ut alias passim vocatur; mater vero in utroque scribitur Eufenissa. Cum autem Grevenus addat, de iis agi in gestis S. Matthæi apostoli, nec locum habeant in vetustis Martyrologiis; nos de iisdem ad Acta S. Matthæi egimus XXI Septembris.
S. Candidus, martyr Thebæus, ad hunc diem refertur apud Domeneccum in Opere Hispanico de Sanctis Cataloniæ. Consule Appendicem ad Acta S. Mauritii & Sociorum XXII Septembris.
S. Lolanum hodie memorat Camerarius. De eo apud nos ad XXII Septemb.
S. Thecla V. celebratur hodie in Menologio & Menæis Græcorum, uti & in Fastis ecclesiæ Alexandrinæ & apud Moscos. Vide dicta ad ipsius Acta XXIII Septembris.
S. Liberius Papa in Fastis aliquot hodie memoratur, ut dictum est, ubi gesta ipsius illustrata sunt, ad XXIII Septembris.
Bernardi ep. & conf. mentionem facit Florarium Ms. Plures Bernardi episcopi sunt Sancti, nec innuit aliquo indicio auctor, quem voluerit designare, si id ipse scivit: multa enim corrasit, & nonnulla, quæ non satis habebat perspecta.
Passio SS. Monachorum martyrum Nonantulæ, apud Dorganium in Calendario Benedictino memoratur. Eosdem ut Sanctos celebrat Menardus, qui addit ab Hungaris cæsos fuisse. Ferrarius de iisdem meminit in utroque Catalogo suo, sed nihil affert, quo cultus illorum Monachorum probari potest. Ludovicus Vedriani in Opere Italico de Sanctis Mutinensibus de hisce Monachis agit pag. 66, quoniam cœnobium Nonantulanum est in agro Mutinensi, & pag. 68 ait, ipsos coli die XXIV Septembris, imo festivitatem ipsorum celebrari, ut, inquit, legi potest apud patrem Philippum Ferrarium in Martyrologio suo de Sanctis Italiæ. Verum non debebat scriptor Mutinensis Ferrarium allegare pro cultu Monachorum cœnobii Nonantulani, quod facile adire poterat, ut ipse ibidem examinaret, an revera colerentur. Quare laudando Ferrarium, qui cultum non asserit, satis insinuat, festivitatem illorum non aliter celebrari, quam quod 24 Septembris Monachorum illorum memoria sit inserta Catalogo Sanctorum Italiæ. At multos alios Catalogis suis inseruit Ferrarius, etsi cultum non habeant. Quare de cæde Monachorum Nonantulani cœnobii poterit consuli Mabillonius in Annalibus Benedictinis tom. 3 pag. 312, ubi ad annum 901 stragem illam narrat; sed monachos occisos nec Beatos vocat nec Sanctos aut Martyres. Ab illis titulis æque abstinet Muratorius, qui Mutinæ scripsit, in Annalibus Italiæ, ubi de eadem clade agit ad annum 899 & 900. Quare non credidero facile Claudio Chalemot, in Sanctis Cisterciensibus ad hunc diem asserenti, monachorum illorum martyrii festum celebrari, præsertim cum ab Hussitis occisos perperam scribat. Plura dabimus, si quis cultum docuerit.
Maria Vela, Ordinis Cisterciensis Religiosa in monasterio Abulensi in Hispania, & anno 1617, ut notat, defuncta, cum titulo Beatæ memoratur apud Henriquez & apud Arturum a Monasterio in Gynæceo. Venerabilis Mariæ Vita Hispanice primum, deinde & Italice edita est, quæ videri potest, cum non colatur ut Beata. Nihilo magis nobis constat de cultu aliorum duorum, qui ad hunc diem apud Henriquez & Chalemotum commemorantur. Sunt illi Nicolaus episcopus Roschildensis, & Arnaldus abbas Cisterciensis, memorati etiam apud Saussayum inter pios. In Kalendario excuso Divione ponitur Gerardus abbas Eberbacensis.
Copris aut Coprius, ut monachus & discipulus S. Theodosii cœnobiarchæ, memoratur in Menæis Græcorum impressis & in Menologio, quod Sirletus Latinum fecit. At Coprium illum non invenio in Menologio Basiliano, nec in aliis vetustis Græcorum Fastis, nec apud Moscos, qui plerosque habent Sanctos ecclesiæ Græcæ. Latini omnes Coprium prætermiserunt, excepto Castellano, qui eum Martyrologio universali inseruit. Præterea in Officio, quod Menæa exhibent, nihil videtur fieri de Coprio, ut elogium quidem habeat in Menæis, non tamen cultus videatur fuisse a Græcis. His de causis omittendum censeo Coprium, præsertim cum prolixum elogium, quod eidem in Menæis datur, omnino fabulosum sit, nec quidquam de Coprio reperiatur in Vita S. Theodosii cœnobiarchæ, cujus discipulum faciunt Menæa. Ceterum si chronotaxis elogii vera est, vixerit Coprius seculo VI in Palæstina, ubi eo tempore variæ vigebant hæreses.
Eusebii monachi meminit hodie Ferrarius in Catalogo generali, eumque Placentiæ locat. At de illo Eusebio nihil dicit in Catalogo Sanctorum Italiæ, & fortasse rectius. Certe in nullo Martyrologio aliove documento fidei satis probatæ Eusebium illum Placentinum reperire potui. Ferrarius quidem in Annotatis ea affirmat, quæ nullum relinquerent dubium, quin Eusebium aliquem coluerint Placentini; si ipsa Ferrarii asserta nobis indubitata viderentur. Verum non raro deprehendimus, scriptorem illum plura asserere, quam satis noverat: nec desunt rationes suspicandi, id ipsum contigisse in assertis de Eusebio; cum Petrus Maria Campi, canonicus Placentinus, in Historia ecclesiastica Placentina lib. 5 ad annum 429 de Eusebio agat adeo dubitanter & jejune, ut dicta Ferrarii destruat magis, quam confirmet, & mihi minime persuadeat, Eusebium aliquem Placentiæ cultum fuisse, distinctum ab aliis ejusdem nominis Sanctis, quos habent variæ civitates Italiæ. Ughellus tom. 2 Italiæ sacræ in S. Mauro, qui tertius est in Catalogo episcoporum Placentinorum, edidit scriptum aliquod; in quo dicitur fuisse Placentiæ altare S. Eusebii monachi, cujus festivitas est in Conceptione S. Joannis Baptistæ, id est, die XXIV Septembris. Majorem partem illius scripti recitavi ad XIII Septembris in S. Mauro episcopo, ibique ostendi breviter, non esse tale illud scriptum, ut fides eidem tuto haberi possit. Attamen ex eo scripto orta videntur ea, quæ de Eusebio Placentino apud Campium leguntur: nam pag. 132 asserit, ipsum in Conceptione S. Joannis Baptistæ, sive XXIV Septembris, fuisse defunctum. Addit, quod in illo scripto non legitur, sepultum fuisse a S. Mauro. At neque altare ex allegato scripto fit certum, nec festivitas die 24 Septembris celebrata, nedum mors eo die obita. Asserunt præterea Ferrarius & Campius pag. 141, corpus S. Eusebii quiescere in ecclesia S. Savini, allegatque ex tabulario S. Savini scriptum aliquod, in quo dicitur: In qua quidem præsenti ecclesia (S. Savini) etiam quiescunt S. Eusebius monacus &c. Verum, cum ibidem fateatur, hodie ignorari, quo ecclesiæ loco corpora Eusebii & aliorum, quos ibi memorat, deposita fuerint; ipsa existentia corporis Eusebii in ecclesia nequit fieri certa ex scripto ignoto, & verisimiliter non admodum vetusto; fatente ipso Campio de existentia Eusebii in illa ecclesia nullum aliud haberi vetustum documentum. Præterea recensens quinque alios Sanctos, quorum corpora dicuntur servari in ecclesia S. Savini, diem festivitatum singulorum assignat, non vero Eusebii. Habemus Officia particularia ecclesiæ Placentinæ, impressa 1635; sed nullum ibi Officium, nulla festivitas Eusebii alicujus Placentini, licet Officia multorum aliorum, quorum corpora in ecclesia S. Savini requiescere creduntur, ibidem inveniam. Itaque nequeo non dubitare de corpore servato in ecclesia S. Savini, & de cultu ibidem asserto. Si vero de utroque constaret, necdum certo haberemus Eusebium Placentinum; sed merito dubitaremus, an non esset alterius cujuspiam civitatis Eusebius, qui Placentiæ fuisset cultus. Nam plures civitates inter episcopos suos habent Sanctum aliquem Eusebium; Roma etiam presbyterum, & vicina Placentiæ Cremona habent S. Eusebium monachum in Palæstina defunctum, qui olim Placentiæ ob nonnullas reliquias coli potuisset, si de cultu particulari alicujus Eusebii ibidem constaret.
Gregorius de Beldico, Ordinis Minorum, in Aprucio memoratur apud Arturum a Monasterio in Martyrologio Franciscano, ubi adduntur & alii plures ejusdem Ordinis. Omnes ille de more beatos vocat; sed nullum ex relatis hodie invenio, qui honoratur cultu publico, nec ulli titulum Beati attribuit Fortunatus Hueberus in Menologio. Verumtamen Jacobillus in Sanctis Umbriæ duorum ex illis cum eodem titulo Vitas concinnavit, videlicet Bernardini a Gualdo & Joannis Teutonici. Dum autem pro omni argumento cultus publici allegat Martyrologium Franciscanum, satis ipse ostendit, eos cultu publico carere: neque enim scribens in Umbria, & de Sanctis Umbriæ, recurrere debebat ad scriptorem Gallum, qui omnes indifferenter beatos vocat, ut intelligeret, an viri pii in Umbria defuncti cultu publico honorarentur: sed id ipse certius in locis singulis aut per se aut per amicos investigare poterat. At jam dudum animadverti, suffecisse Jacobillo, ut aliquem Beati titulo donaret, si illum ab alio beatum quocumque modo reperisset vocatum; nec investigasse, an recte beatus fuisset dictus. Qua de causa auctoritas Jacobilli nobis in hisce major non est, quam Arturi; nec illa suffecisset Fremauto, qui in Vita Belgica Joannis Teutonici ad hunc diem similiter Beati titulo utitur, Jacobillum allegans; si severo examine stricte Beatos, quibus Ordo Franciscanus abundat, a personis venerabilibus separasset.
Roberti abbatis & confessoris memoria est in Florario Ms. Verum certo non spectat ad hunc diem; cumque locus non addatur, ignoro, de quo ex pluribus Robertis, qui abbates fuerunt, loqui voluerit auctor.
Samuel de S. Tecla, Ordinis Carmelitarum, in Papiensi Carmelo, id est, in monasterio Carmelitarum Ticini, anno 1650 hoc die obiisse dicitur, & tam in vita quam post mortem miraculis claruisse. Ita habent annotationes Mss., quas Patres Carmelitæ olim Majoribus nostris communicarunt, & in quibus Beatus vocatur; sed illum titulum eidem attribuere non possumus, antequam oraculo Sedis Apostolicæ Beatis fuerit annumeratus.
Domana aut Domania, uxor S. Geremari postea abbatis, cum titulo Beatæ annuntiatur ab Arturo a Monasterio in Gynæceo, ubi & cultum videtur asserere. At legitimum Domanæ cultum non probari, dicetur hodie in Annotatis ad Vitam S. Geremari abbatis.
Veronæ V. M. meminit Florarium Ms., sine aliis adjunctis. Hanc Veronam non novimus, nisi forte sit Verena V. M., quam die 1 Septembris dedimus; (nam hæc aliquando Verona scribitur) aut Verona virgo, de qua egimus ad 29 Augusti; sed hæc ibi non dicitur martyr. Quidquid sit, non spectat ulla ad hunc diem Verona.
Sleswicensium reliquiarum festivitas, ad hunc diem notatur in Breviario Sleswicensi, impresso anno 1512.
Silvester Ordinis Minorum, nescio quis, memoratur in Mss. additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. At nullum hoc die Silvestrum exhibent martyrologi Franciscani; aliis vero diebus plures ejusdem nominis venerabiles.
Ocialdus, abbas Centulensis in Pontivo, & successor S. Richarii, a quo modo abbatia Centulensis passim S. Richarii vocatur, annuntiatur in Mss. Kalendariis Antverpiensibus S. Michaëlis & S. Salvatoris. In Vita S, Richarii apud nos tom. 3 Aprilis pag. 446 Ocioaldus vocatur, diciturque successor S. Richarii, vir religiosus & sanctus. Hæc forte & alia similia suffecerint collectori Kalendarii: sed ea solum referuntur ad mores, nec cultum insinuant.
Germani abbatis mentio est in Florario Ms. Pro Geremari, de quo hodie agimus, scriptum fuerit Germani; ut factum certe est in Martyrologio Germanico. Idem apud Molanum Germarus scribitur, & apud Grevenum Genianus.
S. Anatholo episcopus, ut Brixiensis, hodie est in Catalogo generali apud Ferrarium; at sequenti die, ut Mediolanensis in Martyrologio Romano XXV Septembris.
Fimberti episcopi sine loco meminit Grevenus. Erit ille verisimiliter Findbarrus episcopus, de quo agendum ad sequentem diem XXV Septembris.
S. Lupus episcopus Lugdunensis in aliquibus Martyrologiis est ad hunc diem: at in pluribus & in Romano ad sequentem XXV Septembris.
S. Anthilia V. M., ad hunc diem Aretii annuntiatur apud Ferrarium in utroque Catalogo. At documenta Aretio huc missa habent, ipsam coli die XXV Septembris
S. Solennis episcopi memoria hoc die est in variis Martyrologiis, ut latius dicetur ad sequentem, quo est in Romano, XXV Septembr.
Julianus, Christophorus, Laurentius, Martialis, Victor, & alii decem martyres, hodie nominatim exprimuntur in Fastis Hieronymianis Florentini, quibus codices Corbeiensis & Epternacensis utcumque consonant; at locus martyrii ubique omittitur; in contractioribus Hieronymianis aliisque antiquis Martyrologiis de hisce fere nihil invenitur. Nudum Juliani nomen legitur in Augustano, Labbeano & Gellonensi. In solo Autissiodorensi apud Martenium tom. 6 collect. amp. col. 722 habetur: Et alibi Juliani, Christophori, Laurentii. Omissio loci statim mihi suspicionem præbuit de Martyribus a die suo avulsis, eaque suspicio crevit silentio omnium martyrologorum medii ævi. Diu quærendum fuit, ut nonnulla horum Martyrum vestigia alibi reperirem, quod duo priores nullibi cum reliquis conjungantur. Existimo tamen, me eorumdem Martyrum classem tandem invenisse ad 28 Septembris in ipsis Fastis Hieronymianis, in quibus Laurentius, Martialis, aliique plures hodierni conjunguntur cum pluribus anonymis, & in Africa annuntiantur. Eosdem Martyrologio Romano brevius inseruit Baronius eodem die. Quare de omnibus disseri poterit ad XXVIII Septemb.
Gargilium martyrem, sine aliis adjunctis, hodie memoravit Castellanus. Reperitur Gargilius in classe Martyrum modo memorata ex Hieronymianis, ex qua illum sumpsisse videtur Castellanus. At idem quoque luxato nonnihil nomine invenietur ad XXVIII Septembr.
S. Vulgisus hodie, ut martyr, annuntiatur apud Saussayum, & ut cultus Firmitate Milonis in Campania Gallica. Eumdem, ut confessorem annuntiat Castellanus die 1 Octobris, ubi examinari poterit, an distinctus videatur a Vulgiso episcopo & abbate Lobiensi, de quo apud nos ad 4 Februarii actum. Exspectet itaque lector dicenda ad I Octobris.
Trium corporum ex Societate S. Ursulæ translatio hodie annuntiatur apud Gelenium. De iis agetur in S. Ursula &c. ad XXI Octobris.
Cletus confessor, Tibure in Latio, annuntiatur apud Ferrarium in utroque Catalogo, sed fatetur, nihil de eo innotuisse, & modo ad hunc diem Cletum coli, modo ad 24 Octobris dubitanter insinuat. Si Tiburtini revera Cletum aliquem confessorem colant, & non erraverit Ferrarius, ut suspicor ex silentio scriptorum Tiburtinorum, quos consului, gratissimum nobis fuerit per eruditum aliquem de Cleto illo instrui, ut de eo agere possimus ad diem, quo iterum memoratur a Ferrærio, XXIV Octobr.
S. Othmari abbatis translatio memoratur in Fastis Benedictinis, & apud Ferrarium in Catalogo generali. Memoria S. Othmari Martyrologio Romano adscripta est die XVI Novembris.
S. Winibaldi abbatis translatio annuntiatur in Martyrologio Anglicano, in variis Benedictinis, & apud Ferrarium. Colitur S. Winibaldus XVIII Decembris.

DE SS. ANDOCHIO PRESB., THYRSO DIACONO, ET FELICE MARTYRIBUS
APUD SIDOLOCUM IN TERRITORIO AUGUSTODUNENSI IN GALLIA.

Probabilius sub Caracalla.

COMMENTARIUS PRÆVIUS

Andochius presb. martyr apud Sidolocum in territorio Augustodunensi in Gallia (S.)
Thyrsus diaconus martyr apud Sidolocum in territorio Augustodunensi in Gallia (S.)
Felix, martyr apud Sidolocum in territorio Augustodunensi in Gallia (S.)

AUCTORE C. S.

§ I. Celebris Sanctorum in sacris Fastis memoria: notitia palæstræ eorum: Actorum varia apographa.

Horum trium illustrium Galliæ in Æduis Martyrum celebris hoc die, quo coluntur, memoria est in vetustis æque ac recentioribus Martyrologiis, [Hi sancti martyres] quorum aliqua subjicio. Inter Hieronymiana Antverpiense, sive Epternacense, apud Franciscum Florentinium ad hunc diem sic habet: In Gallia, civitate Augustidunensi, vico Sedulo, natalis sanctorum Andochii, Tyrsi & Felicis martyris. Gellonense a Luca Dacherio tom. 13 Spicilegii editum eodem die ait: Augustiduno Sedulo, Andoci, Tirsi, Felicis mart. Deinde vero pag. 426 monet editor, in alio ejusdem Martyrologii exemplari monasterii S. Galli pro Sedulo Andoci legi Sedeloco vico, Andacii, quæ posterior lectio in palæstra correctior est, in nomine Martyris vitiosior. In Martyrologio Corbeiensi apud laudatum Dacherium tom. 4 inter jam dictos tres Martyres alius quidam Aprilis, qui certe huc non pertinet, sic insertus legitur: In Augustiduno civitate, vico Sediloco, natalis sanctorum Andocii, Tyrsi, Aprilis & Felicis martyrum. Augustanum apud nos tom. VII Junii a Sollerio vulgatum, Thyrsum perperam Direum appellat, Augustoduno, inquiens, Sodilia * Andochii, Direi, Felicis mart.

[2] Martyrologium Labbeanum ibidem paulo rectius habet: [pene in omnibus vetustis] Augustoduni Seld. [Sediloco] Andoci, Tirsi, Felicis. Aliud denique Hieronymianum, tom. 3 Thesauri Anecdotorum a Martenio editum & antiquissimum appellatum, solius S. Andochii sic meminit: Augustuduni Sedulo, Andoci. Hactenus de Hieronymianis. Venerabilis Beda in Martyrologio suo, prout a Majoribus meis editum exstat ante tomum 2 Martii, eosdem ad dictum diem cum sequenti elogio celebravit: Et in Augustoduno natale S. Andochii presbyteri, Thyrsi diaconi, & Felicis, qui a S. Polycarpo ab Oriente directi ad docendum Galliam, sub Aureliano principe sunt gloriosissime coronati. Siquidem flagellis cæsi, in ultimo tota die inversis manibus suspensi, in ignem missi, sed non combusti; tandem vectibus colla feriuntur. Ubi Symphorianus, tunc viginti annorum, qui postea passus est, semper vigilias & orationes agebat. Desumpta hæc sunt ex eorumdem Martyrum Actis, de quorum sublesta fide infra pluribus agemus, Interea hic observasse juverit, in hisce dici quidem Felicem virum Orientalem, non tamen cum duobus aliis a S. Polycarpo missum, sed Christianum negotiatorem, qui prope Augustodunum in Sidoloco mercaturam exercebat, dum Sancti ibidem prædicabant. Secundo, ubi Beda habet in ultimo, Acta habent in ulmo.

[3] [& classicis Martyrologiis,] Bedam de more secutus Ado Viennensis in Martyrologio eadem iisdemque phrasibus præter pauca in fine adjecta sic reposuit: Et in Augustoduno, natalis S. Andochii presbyteri, Thyrsi diaconi, & Felicis. Qui a S. Polycarpo episcopo ab Oriente directi ad docendam Galliam sub Aureliano principe sunt gloriosissime coronati. Siquidem flagellis cæsi, in ultimo toto die inversis manibus suspensi, & in ignem missi, sed non combusti. Tandem vectibus colla feriuntur, atque ita martyrium suum gloriosissime compleverunt octavo Kalendas Octobris. Ut Bedam Ado, ita hunc Usuardus descripsit, omissis tamen iis: Atque ita martyrium &c. Bedæ textum in suum Martyrologium pariter transtulit Rabanus Maurus; Notkerus Adonianum nonnihil mutatum retulit. Martyrologii Fuldensis scriptor, apud Dominicum Georgium, conformius ad Acta, quæ exstant, S. Felicem aliorum hospitem, non itineris ex Asia socium facit, & eorumdem palæstram etiam rectius assignat his verbis: In territorio Augustudunense, vico Sedeloco, natalis sanctorum Andocii presbyteri, & Tyrsi diaconi, qui a sancto Polycarpo ab Oriente directi ad docendam Galliam, sub Aureliano principe cum sancto Felice, qui eos hospitio susceperat, gloriosissime sunt coronati. Similia leguntur in Hagiologio Franco-Gallico Labbei, ubi tamen, forte typothetarum incuria, sub Ameliano pro sub Aureliano habetur.

[4] Eosdem denique Martyres etiam Wandelbertus celebravit, [uti & in recentioribus hoc die,] in metrico suo ad hunc diem ita canens.
Octavum * sterili conceptus ventre Joannes,
Andochiusque sacrat martyrque & presbyter almus;
Quem Tyrsus, Felixque pari comitantur amore.
Prætereo alia, & pauca etiam ex recentioribus subjungo. Martyrologium Romanum Baronii olim primo loco, nunc autem, ob additum Festum B. Mariæ Virginis de Mercede, secundo loco, ex Adone & Usuardo, omisso tamen prudenter Aureliani nomine, eodem die hæc ait: Augustoduni natalis sanctorum martyrum Andochii presbyteri, Thyrsi diaconi, & Felicis, qui a beato Polycarpo, Smyrnensi episcopo, ab Oriente directi ad docendam Galliam, ibidem flagellis durissime cæsi, ac tota die inversis manibus suspensi, & in ignem missi, sed non combusti, tandem vectibus eorum colla feriuntur, & ita gloriosissime coronantur. Martyrologii Parisiensis auctori haud dubie suspecta eorum Acta fuere, ideoque eosdem brevius annuntiavit, Apud Sidolocum, inquiens, in territorio Augustodunensi, natalis sanctorum martyrum Andochii presbyteri, Thyrsi diaconi, & Felicis.

[5] Andreas Saussayus in Martyrologio Gallicano valde prolixum de iisdem elogium contexuit, [in aliquot etiam ad alios dies] in quo, etsi cetera quoad rerum substantiam cum Actis enumerandis consentiant, nulla tamen de Aureliano fit mentio, & aliqua etiam adjuncta sic variant, ut, nisi ipse ea pro suo sensu mutaverit, alia, quam quæ nos, Acta habuisse dicendus sit, ut suo loco videbimus. Idem martyrologus aliam eorumdem festivitatem ad diem III Aprilis in Supplemento sic memorat: Eodem die occursus & contesseratio sanctorum martyrum Andochii presbyteri, & Thyrsi diaconi, Felicisque eorum hospitis, nec non Irenæi ipsorum symmistæ. Verum nescio, quem hic Occursum & Contesserationem indicet Saussayus, aut ubi illius memoria recolatur. An forte designare voluerit S. Irenæi Lugdunensis episcopi & martyris apparitionem, S. Polycarpo, ut habent Acta, factam, ut is SS. Benignum, Andochium & Thyrsum in Gallias destinaret; an alteram ejusdem S. Irenæi apparitionem, quam alia Acta SS. Benigno & duobus prædictis Sociis in insula Corsica exhibitam ferunt, ut S. Andeolum ibidem præstolarentur? Sed neutro loco in iis, quæ habemus de S. Felice fit mentio, nec quibus diebus gemina ista apparitio contigerit, indicatur.

[6] An ex memoriæ lapsu S. Irenæum posuit pro S. Zacharia presbytero, [annuntiantur; sed hoc die passi creduntur.] quem SS. Benignus, Andochius & Thyrsus (alibi etiam additur Andeolus) prope Lugdunum Segusianorum in crypta latitantem convenisse, atque inde ex mutuo consilio ad prædicandum processisse in Actis dicuntur? Sed hinc pariter aberat S. Felix; diesque, quo id factum est (si tamen unquam factum fuerit) mihi æque ignotus est. Denique, ne lectorem diutius frustra morer, quid istis Saussayus dicere voluerit, ex aliis discere cupio. Interea suspicor, huic annuntiationi concinnandæ occasionem dedisse Maurolicum, qui ad dictum diem Aprilis eosdem Sanctos sic recensuit: Eodem die SS. Hirenei episcopi, Andochii presbyteri, Thyrsi diaconi, Felicis negotiatoris. Consonat Felicius in Kalendario; sed duo codices Usuardini, Victorinus scilicet & Reginæ Sueciæ apud Sollerium illos iisdem verbis pridie, nempe diei 2 Aprilis commemorant. Præterea apud eumdem Maurolicum, Grevenum, Canisium & Ferrarium ad I Maii occasione S. Andeoli denuo recensentur SS. Andochius & Thyrsus cum Benigno. De hisce omnibus consuli potest Opus nostrum in Prætermissis ad prædictos dies, uti & ad XIX Aprilis, ubi solus Thyrsus diaconus ex Ms. Romano ducis Altempsii relatus est. Ceterum in Actis Sancti nostri passi dicuntur hoc die XXIV Septembris.

[7] [Datur notitia loci,] Pro Martyrum nostrorum palæstra ab aliis martyrologis Augustodunum, ab aliis civitatem Augustodunensis, quo nomine ejusdem urbis territorium etiam venit, ab aliis denique ex eorumdem Actis Sedulum, Sedilocum, aut similis nominis locum in ejusdem civitatis Augustodunensis territorio situm, assignari videbimus, de quibus aliqua hic annotabimus. Augustodunum, indigenis nunc Autun dictum, antiqua Galliæ in Æduis ciuitas in hodierno ducatu Burgundiæ ad Arotium, vulgo l'Aroux, fluvium sita est, tractusque Augustodunensis, Gallice l'Autunois, ab ea sic dicti, caput. Sedelocus, qui in omnibus nostris Actorum apographis eorumdem palæstra fuisse dicitur, quique in Martyrologiis nonnumquam paulo aliter & corruptius scriptus est, in Itinerario Antonini, prout a Bertio Galliarum regis cosmographo editum exstat, Sidolocus vel Sidolocum appellatur, notaturque inter Abbalonem (Gallis Avallon) & Augustodunum M. P. XXVIII, pro quo editor legendum monet M. P. XVIII, ab hac civitate dissitus. In tabula Peutingeriana ibidem vitiose legitur Sedetoco, apud Ammianum Marcellinum lib. 16 de Gallis cap. 2 Sedelaucum.

[8] [in quo martyrium subierunt.] Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum, ex eodem Ammiano posuit Sidoleucum, ex Itinerario Æthici Sidoloucum; ipse tamen Valesius locum illum etiam Sedelaucum appellat, observatque, ab aliis quoque Sidolocum dici. Apud Baudrandum in Lexico etiam Sadoleucum, apud Corneille item in Lexico præterea Sedlocus & Scidoleucus; tom. vero 4 Galliæ Christianæ auctæ, col. 318 Selocus & Solis-locus, & col. 441 insuper Salvus-locus appellatus dicitur. Est autem oppidum Galliæ Celticæ, indigenis nunc Saulieu vocitatum, in ducatus Burgundiæ tractu Alexiensi, vulgo l'Auxois, ac diœcesis Augustodunensis, cujus episcopus ab eo oppido comitis titulo gaudet. Baudrandus illud 6 milliaribus ab Augustoduno in Septentrionem collocat; alii utriusque loci distantiam octo circiter milliarium faciunt, ad quos propius accedunt mappæ geographicæ, quas consului. Forsitan ea Lexicorum discrepantia ex varia milliarium mensura orta est. Ceterum habet id oppidum ecclesiam collegiatam S. Andochio sacram, quæ olim ejusdem nominis abbatia erat, ut suo loco dicemus.

[9] [Enumerantur varia Actorum apographa,] Actorum varia Ms. exemplaria habemus, alia aliis quidem paulo prolixiora, sed quoad præcipua rerum capita invicem fere consentientia. Petrus Franciscus Chiffletius Societatis nostræ, ob præstitam Museo nostro operam sæpe nobis nominandus, quatuor hujusmodi exemplaria ad nos olim transmisit. Horum unum Chiffletii manu scriptum hunc titulum præfert: Acta sanctorum martyrum Andochii presbyteri, Thyrsi diaconi, & Felicis negotiatoris, conscripta a Fausto, viro illustri & præfectorio, qui sacra eorum corpora cum Symphoriano filio suo sepelivit. Deinde additur: Ex Ms. codice pervetusto S. Benigni Divionensis, cui congruit codex Vaticanus citatus a Baronio ad IV Kalendas Julias, littera c, quo ex codice descripta & S. Irenæi Lugdunensis episcopi, & horum Martyrum Acta imperfecta accepimus. Eorum initium est: Postquam gloriosus Irenæus episcopus & martyr migravit ad cælum. Secundum apographum notatur acceptum ex Ms. Acincti monasterii & S. Benigni Divionensis & Caritatis, consonatque priori, præterquam hinc inde in vocibus, ac præterea in ipso ejusdem textu legitur, horum Sanctorum Acta a Fausto conscripta fuisse; unde Chiffletius credidit, istius auctorem vetustum Fausti Opusculum stylo suo interpolasse, de quo quid sentiendum sit, infra discutiemus.

[10] Huic plane simile est tertium ex duobus Mss. codicibus Divionensibus descriptum. [ex variis locis accepta,] Quartum denique a laudato viro ex codice Ms. non appositæ bibliothecæ acceptum, brevius & diversum a prædictis est, sanctisque Benigno, Andochio & Thyrso socium addit S. Andeolum, quem cum istis a S. Polycarpo Smyrnensi in Gallias missum perhibet. Videtur tamen non nisi contractum esse ex mox laudandis. Incipit autem: B. Andochius S. Polycarpi, Smyrnensium episcopi & B. Joannis Euangelistæ alumni discipulus, una cum Benigno sacerdote & Thyrso levita & Andeolo subdiacono ad prædicandum Galliarum populis verbum Dei ab eodem sanctissimo Polycarpo directus &c. Præter Chiffletiana habemus aliud apographum ex Mss. ecclesiæ Clameciacensis in provincia Nivernensi, anno 1658 a R. D. Petro le Venier, ecclesiæ Autissiodorensis pœnitentiario, Majoribus nostris donatum. In hoc dicitur S. Andeolus ab eodem S. Polycarpo, per S. Irenæum post martyrium apparentem monito, in Gallias pariter missus, & ad SS. Benignum, Andochium, & Thyrsum, in insula Corsica vi tempestatis divinitus detentos, pervenisse, cum iisque iter suum prosecutus esse.

[11] Habent hæc Acta præmissum Prologum cum hoc exordio: [quæ de rerum narratarum substantia fere consonant.] Dignum est memoriam Sanctorum ad laudem nominis Dei festive excolere &c. Habent & Epilogum, qui non sine mendo incipit: Sed qui nos Sanctorum Martyrum passionem nominatissimam plectro linguæ percurrimus, operæ precium ducendum statuimus, ut ex ea, quæ sumpsimus, aliquid saltem ad imitandum sumamus &c. Reliqua, etsi aliis phrasibus expressa, Chiffletianis apographis prolixioribus satis sunt consona. Sextum exemplar anno 1666 acceptum est a F. Ludovico Nicquet bibliothecario Cœlestinorum Suessionensium, estque Chiffletiano, quod secundo loco recensuimus, conforme. Septimum ex Ms. Ultrajectino S. Salvatoris descriptum, aliorum compendium est. Octavum denique, quod Passio SS. Herenei episcopi, Andochii presbyteri, Benigni presbyteri, Tyrsi diaconi, Felicis negotiatoris inscribitur, unde acceptum sit, non præfert; sed Romanum videtur, magnaque sui parte mutilum est. Nec tamen hanc jacturam dolemus, cum tantum videatur esse sermo panegyricus, ex supra dictis Actis compositus. Hactenus de apographis nostris. Porro de iisdem sanctis Martyribus frequens etiam mentio fit in Actis S. Symphoriani, SS. Speusippi, Eleusippi & Meleusippi, ac præsertim in Vita metrica S. Benigni, de quibus omnibus sermo recurret § sequenti, in quo de prædictorum omnium fide pluribus disputandum est.

[Annotata]

* Sediloco

* Kal. Septemb.

§ II. Acta edenda Fausto abjudicantur: eruditorum pro iisdem emendandis sententiæ expenduntur.

[Acta, quæ velut a Fausto Sanctorum hospite scripta] Baronius in Notis ad Martyrologium hoc die de Sanctis nostris ait: Feruntur horum Acta esse conscripta a Fausto & Syproniano; ubi haud dubie per posteriorem S. Symphorianum Fausti filium voluit designare. Eumdem Faustum eorumdem auctorem facit apographum nostrum num. 9 secundo loco a nobis laudatum. Ante Acta quoque primo loco memorata sequens legitur de eorumdem auctore monitio: Hæc Acta qui stylo nonnihil immutato descripsit, anonymus recentior (cujus Opus huic antiquiori & primigenio subjiciemus) cum ad eorum finem adjiciat: “Nobilissimus autem vir Faustus beatorum Martyrum Passionem, Deo juvante, composuit & scripsit;” narreturque in his Actis, nuper omnes amicos & familiam domus Fausti per hos Martyres Baptismatis gratiam fuisse adeptos; dubitare nobis non licuit, tacente licet de nomine auctoris utroque, quo usi sumus, exemplari (Divionensi scilicet S. Benigni, & Vaticano) quin hæc ipsa sint Acta, quæ Faustus conscripserit. Quem Christianæ modestiæ leges transgressum nemo prudens opinetur, quod hic se ipse & VIRUM PRÆFECTORIUM, & ILLUSTREM, & NOBILISSIMUM non uno loco appellet; peccasse in fidem veritatemque historicam potius existimandum, si personarum hæc adjuncta, quæ certe ad Martyrum res gestas plene cognoscendas haud paulum erant valitura, tacitus prætermisisset. Cum autem & Symphorianum filium suum, & Speusippum, Eleusippum ac Meleusippum, Leonillæ sororis suæ nepotes, martyrium fecisse referat; illum, cum esset fere annorum viginti, hos annorum viginti quinque, vel hinc licet colligere, illis eum fuisse superstitem divinitus reservatum, ut Christianorum tum novellum gregem officiis suis atque auctoritate sustineret.

[13] [ad nos missa sunt, tam fœdis anachronismis] Hactenus Monitio Chiffletii manu scripta; quæ tamen utrum ipsius, an alterius cujusdam censuram contineat, non possum certo edicere. Utut est, nemo horum Actorum fidem in dubium merito revocabit, dummodo constet, eadem ab illustri illo Fausto revera conscripta fuisse, qui in Actis non modo Sanctis synchronus, verum etiam eorumdem hospes & discipulus fuisse narratur. Verum hæc ipsa Acta, quæ monitor ille primigenia Fausti esse pronuntiat, si secundum Augustodunensium traditionem, communemque scriptorum sensum accipiantur, clare produnt, sese illius esse non posse, sed omnino alterius scriptoris, ab istorum Martyrum ætate longissime remoti; cum in eos anachronismos inciderit, in quos Faustus ille nequiit incidisse. Nam primo quidem Actorum scriptor tradit, S. Irenæum, Lugdunensem episcopum, post martyrium suum S. Polycarpo apparuisse, mandasseque, ut SS. Benignum, Andochium & Thyrsum ad prædicandum in Gallias transmitteret; idque eum exsecutioni mox mandasse. Per Polycarpum hunc, cujus episcopatus in dictis Actis non exprimitur, celebrem Smyrnensium antistitem & martyrem designari, suadet Sancti titulus, tam in his, quam in ceteris Actis & Martyrologiis ipsi additus, atque alia etiam Actorum apographa, in quorum aliquibus Smyrnensis episcopus expresse appellatur, in aliis S. Joannis apostoli discipulus fuisse dicitur, quibus consentiunt ecclesiæ Augustodunensis traditio, & scriptores neoterici passim.

[14] Porro S. Polycarpus Smyrnensis episcopus certe non pervenit usque ad annum Christi 170, [laborare ostenditur, ut illius genuina esse] uti in Opere nostro ad diem XXVI Januarii, quo colitur, & apud Tillemontium, aliosque videre est. Sanctum vero Irenæum Lugdunensem episcopum jam inchoato seculo tertio, nec ante annum 202 passum esse, ostensum pariter apud nos est ad XXVIII Junii. Qua igitur ratione potuit hic post martyrium suum S. Polycarpo Smyrnensi apparuisse, ut istam missionem ei imperaret? Aut quomodo ista scribere potuit Faustus, SS. Benigni & Sociorum hospes, qui ex eorumdem ore rem, ut gesta fuerat, debuit accepisse; nec ignorare potuit, vivente S. Polycarpo, nondum Irenæum, sed Pothinum Lugdunensi ecclesiæ præfuisse? Sane etsi præter hoc nihil in hisce Actis mendosum occurreret, vel ex eo solo capite hæc pro primigeniis ac genuinis Fausti illius non possent admitti in sententia illorum, qui per laudatum S. Polycarpum Smyrnensem intelligunt. Sunt tamen & alia, quæ eadem ipsi abjudicanda suadeant. Acta illa imperatori Severo Aurelianum proximum successorem faciunt, & sub eorum primo Sanctos a Polycarpo in Gallias missos, sub altero martyrio affectos aiunt; immani certe temporum rerumque confusione.

[15] Etenim Septimius Severus, ut habet Pagius in Critica Baronii, [neutiquam possint: imo verisimillimum est,] ab anno Christi 193 usque ad 211, quo vita functus est, imperium tenuit, ad quod Aurelianus non nisi post multos alios intermedios anno 270 evectus fuit. Sanctus igitur Polycarpus Smyrnensis ad Severi imperium vivendo non pertigit, & ante Aurelianum imperantem toto ut minimum seculo martyrium passus est. Hinc denuo conficitur, Acta illa memorato Fausto adscribi non posse, qui, si sub Severo vixerit, Aurelianum imperantem vix, aut ne vix quidem potuit novisse; vel si quis tam insolitam ipsi Sanctisque nostris ætatem voluerit affingere, nescire tamen nequiit Faustus, Severum inter & Aurelianum sexaginta fere annorum spatio multos alios imperasse. Imo ego vehementer suspicor, Acta illa, prout exstant, seculo VII vetustiora non esse; quod cur faciam, paulo pluribus explicandum est. Bollandus noster ad diem XVII Januarii bina sanctorum Tergeminorum, sive Speusippi, Eleusippi, & Meleusippi, Acta dedit. Horum prima, ex veteri Ms. Marci Velseri edita, Tergeminos illos in Cappadocia passos tradunt, nec quidquam habent de SS. Benigno & Sociis. Consonant Menæa Græcorum ad XVI Januarii & Maximus Cythereus apud laudatum Bollandum, qui ibidem consuli potest.

[16] Altera Acta auctorem habent Warnaharium, ecclesiæ Lingonensis in Gallia verisimiliter presbyterum, [eadem seculo VII antiquiora non esse, & partim desumpta] qui ea S. Ceraunio vel Cerauno, episcopo Parisiensi, seculo VII aliquot annis inchoato, rogatus transmisit, ut inter aliorum martyrum Acta reponerentur. In hisce iidem sancti Tergemini dicuntur non in Cappadocia, sed in Galliæ civitate Lingonensi habitasse, ibidemque a S. Benigno, qui, petente Fausto, & consentientibus SS. Andochio & Thyrso, Augustoduno propterea eo venerat, baptizati fuisse. Bollandus quæstionem hanc in medio reliquit, contentus dixisse, Lingones Tergeminorum vel ortu vel reliquiis nobilitatos fuisse. Non obscure tamen innuit, utra sententia sibi præplaceret, dum ea Acta primo loco edidit, quæ horum martyrum palæstram in Cappadocia assignant. Raderus in Notis Mss. ad Menæa, apud Bollandum laudatus, eosdem in Cappadocia passos statuit, & ad Lingones (quos tamen inter Padum & Alpes male collocavit) translatos fuisse asseruit. Tillemontius tom. 3 Monument. eccles. Nota 2 in S. Benignum in eamdem partem inclinat; sed nihil audet certo decidere. At vero Claudius Castellanus in Notis ad Martyrologium Romanum die XVII Januarii non dubitavit eos in Cappadocia coronatos, & eorumdem corpora in Gallias deportata dicere.

[17] [ex Actis sanctorum Tergeminorum per Warnaharium,] Multis quoque ibidem ostendit, Warnaharium Acta sua ex prioribus illis sic compilasse, ut mutatis hinc & inde rerum adjunctis, ad Lingones transtulerit, quæ in istis apud Cappadoces gesta narrantur, ac præterea SS. Benigni, Andochii & Thyrsi a S. Polycarpo missionem addiderit, ut Tergeminos martyres ab eodem Benigno baptizari faceret. Sed & postremum satis infeliciter occœpit; etenim cum in prioribus Actis dicantur iidem Tergemini nondum baptizati fuisse, dum passi sunt, Warnaharius, cui ea prælucebant, oblitus Baptismi, quem iis per S. Benignum ipsemet collatum dixerat, de iisdem in igne illæsis velut non baptizatis exclamavit: O beatus ignis, qui tantum originale purgavit peccatum, & nullum in Sanctorum membris diminutionis incendio intulit detrimentum! Castellani sententia etiam placuit Sollerio nostro in Observationibus ad Usuardum, & ego eamdem, si non omnino certam, ut minimum verisimillimam censeo. Porro ut ad SS. Andochii Sociorumque ejus Acta redeamus, non videtur dubium, quin horum auctor pro asserendo eorumdem per Benignum Baptismate Warnaharium secutus sit.

[18] [quos non in Gallia, sed in Cappadocia passos credo.] Ita suadet auctor ipse, qui postquam eadem, quæ Warnaharius, de misso per Faustum Benigno ad S. Leonillam, Tergeminorum aviam, deque collato ipsis per eumdem Sanctum baptismate, breviter narravit, ac eosdem denique pro Christo passos dixerat, mox lectorem ad ipsorum Passionem remittit, sic inquiens: Quod ipsorum Passio plenius declaravit. Nec aliud hic, quam Warnaharii Opusculum designari colligere licet ex eo, quod in alia sanctorum Tergeminorum Passione, nulla de Fausto, nulla de S. Benigno, nulla de suscepto ab illis Baptismate fiat mentio; sed contraria omnia referantur; quodque noster Actorum scriptor uno loco etiam ipsas Warnaharii phrases imitatus fuerit. Locum accipe. Warnaharius apud nos editus cap. 1, num. 6 sic ait: Sanctum itaque Benignum præfatus Faustus sorori suæ (S. Leonillæ) pro munere divino, sicut erat, de præsenti transmisit. Illa eum scilicet veluti manna, quod de cælo descendit, cum omni veneratione suscepit. Hæc autem ita vertit scriptor noster: Tunc præstantissimus vir (Faustus) S. Benignum presbyterum, sicut margaritam pretiosam aut munus cœleste, sorori transmisit: sicut manna cæleste aut margaritam splendidam Leonilla excepit. Qui hosce duos textus conferre voluerit, satis, opinor, deprehendet, unum alteri satis affinem esse, ut posterioris auctor, dum sanctorum Tergeminorum Passionem laudavit, a Warnahario scriptam designasse videatur. Non possum itaque cum Chiffletio, vel quisquis supra dictæ Monitionis auctor est, Acta ista SS. Andochii, Thyrsi & Felicis, prout ea habemus, Fausto, eorumdem Sanctorum hospiti adscribere, nec baptizatos ab ipsis Tergeminos martyres credere. [Quia tamen videntur ex antiquioribus aucta esse, examinata edentur.]

[19] Porro quamvis Acta illa prædictis erroribus fœdata sint, atque inde etiam cetera eorumdem asserta non possint non suspecta videri, nihil tamen vetat, quo minus hisce antiquiora exstiterint, quæ deinde, ut sæpe contingit, quidam recentior imperite interpolaverit. Imo mihi plane verisimile apparet, Warnaharium antiquiora habuisse, ex quibus ea, quæ de Sanctorum nostrorum missione a Polycarpo, gestisque apud Æduos habet, primus excerpserit, ut sanctos Tergeminos, quorum corpora Lingones habebant, populares suos esse & in Lingonica sua patria passos (ut forsitan credidit) etiam aliis persuaderet. Quia vero meliora non habemus, ea ex Ms. nostro apographo Divionensi S. Benigni excudam, postquam exposuero, quid in illis certo rejiciendum sit, quid contra saltem probabiliter possit admitti. S. Andochium presbyterum fuisse, Thyrsum diaconum, omnia Actorum apographa & Martyrologia § 1 recensita consentiunt, quibus etiam consonant aliquot aliorum Sanctorum Acta, in quibus de illis fit mentio; nec quemquam novi, qui id negare aut in dubium revocare voluerit.

[20] S. Felicem, eorumdem in martyrio socium, eadem Acta negotiatorem Orientalem Christianum in vico Sidoloco prope Augustodunum residentem faciunt, [S. Felix non venit cum Andochio & Thyrso] atque ita legitur etiam in Breviario Augustodunensi anni 1534, quod præ manibus habeo. Quamobrem ex errore factum existimo, ut Beda, quique hunc secuti sunt, martyrologi Felicem una cum ceteris ex Oriente in Gallias missum dixerint, de tribus affirmantes, quod ad duos tantum priores pertinebat. Quin & ipse Beda ad diem 1 Novembris in S. Benigno, hujus socios Andochium & Thyrsum recenset, omisso Felice. Idem facit Ado tum ad dictum diem Novembris, tum ad Kalendas Maias in S. Andeolo, quem una cum SS. Benigno, Andochio & Thyrso, nulla pariter facta Felicis mentione, a S. Polycarpo in Gallias destinatum affirmat. Hac itaque in parte Actis, quæque his congruit, Augustodunensium traditione standum puto. Quod ad S. Andeolum attinet, non tam certa est hujus cum ceteris Sanctis in missione societas, quæ non in omnibus Actorum apographis, nec in iis, de quibus nunc agimus, legitur. Ipsum etiam Beda in apographo suo non reperit, cum nec ad hunc diem, nec ad 1 Maii, quo colitur, nec ad 1 Novembris in S. Benigno de illo meminerit. Non magis societatem istam continebant ea, ex quibus Warnaharius supra laudatus totum fere primum caput Passionis sanctorum Tergeminorum martyrum conscribens, Andeolo similiter præterito, non nisi Andochium & Benignum presbyteros & Thyrsum diaconum a S. Polycarpo in Gallias transmissos narravit.

[21] Andeolum tamen iis adjungunt præter ea, quæ num. 10 recensuimus, [ex Asia in Gallias, sed probabiliter venit S. Andeolus.] ejusdem Acta, ad Kalendas Maii in Opere nostro edita; ubi tamen Henschenius noster eadem post decursum plurium (ab ejusdem Sancti obitu) seculorum, … non a coævo auctore composita agnoscit. Consentiunt aliqua S. Benigni Passionis apographa, vetus poëta, infra pluribus laudandus, & Ado in Martyrologio ad præcitatas Kalendas Maii. Favet denique Usuardus, ibidem de eodem inquiens, Quem misit ab Oriente S. Policarpus una cum aliis ad prædicandum verbum Dei in Galliam. Eumdem denique Sanctorum nostrorum missionis socium facit etiam Breviarium Augustodunense, de quo mox memini. Utut sit, Sanctos hosce apostolos suos Ædui ex Oriente, seu ex Asia, ad se venisse affirmant, idque cum Acta, tum Martyrologia, ut diximus, constanter asseverant. Atque hoc quidem eo minus mirabile videri debet, quod etiam primi Lugdunensium episcopi, SS. Pothinus & Irenæus, Græci fuerint; & hic quoque S. Polycarpi Smyrnensis aliquando auditor; quodque Lugdunensium litteræ de martyribus suis ad ecclesias Asiæ Phrygiæque datæ, de quibus consule Eusebium lib. 5 Hist. cap. 1 & sequentibus, satis innuant, Lugdunensi ecclesiæ cum Asianis singularem quamdam necessitudinem intercessisse. Adde denique, traditiones hujusmodi, quæ Sanctos exteros faciunt, minus suspectas esse debere, cum soleat amor patriæ populares potius facere. Verumtamen quo illi tempore, & a quo in Galliam missi fuerint, haud ita facile est statuere.

[22] [Aliqui, erasa ex Actis apparitione S. Irenæi, retinendum censent] Ex hactenus dictis indubitatum est, non potuisse S. Irenæum Lugdunensem post martyrium suum S. Polycarpo Smyrnensi episcopo apparere, ut hic SS. Benignum, Andochium & Thyrsum, ac forte etiam Andeolum, in Gallias destinaret; ideoque alteruter ex hisce Actis expungendus est. Certum pariter est, si hi Sancti revera missi fuerint a prælaudato Polycarpo, id factum non esse, imperante Severo; nec eosdem sub Aureliano imperatore martyrio coronatos fuisse. Hinc ad errores istos emendandos alii alias vias inierunt. Eruditus Benedictinus, qui de ecclesia Augustodunensi scripsit tom. 4 Galliæ Christianæ auctæ col. 316 pro missione a S. Polycarpo Smyrnensi facta omnino retinenda hæc ait: A Polycarpo vero missos Eduenses Apostolos, non solum ea Acta, sed & omnia etiam antiquiora Martyrologia, constansque ac vix non perpetua, non Augustodunensis solum, sed & Vivariensis & Lingonensis pagi traditio affirmant. Hac de causa apparitionem S. Irenæi, quam cum istis adjunctis non posse componi agnoscit, Actis additam contendit, idque inde probabilissimum efficitur, inquit, quod Irenæum, ejusque visionem sileant omnia, etiam antiquissima Martyrologia, sileat Augustodunensis ecclesiæ traditio. His positis, monet pro Aureliano in Actis legendum Aurelium, atque ita difficultatem omnem sublatam existimat. Attamen restabat altera; quomodo nempe Sancti sub Severo missi, Severoque Aurelianus ille seu Aurelius successisse in iisdem Actis legatur.

[23] [S. Polycarpum Smyrnensem, & pro Aureliano Aurelium,] Illustrissimus Franciscus Bosquetus, prætor Narbonensis, deinde primum Leutevensis ac tandem Monspeliensis episcopus, lib. 2 Historiæ ecclesiæ Gallicanæ, cap. 12, erasa pariter S. Irenæi apparitione, credidit, in Actis S. Andeoli pro Severo legendum esse Verum, Marcum scilicet Aurelium, qui ante acceptum imperium Verus cognominatus est, quo vocabulo etiam ab antiquis scriptoribus aliquando designatur. Probat id ex Eusebio, qui lib. 5 Historiæ ecclesiasticæ in Proœmio Marcum Aurelium Antonium Verum appellavit & in titulo cap. 1 motam sub eo persecutionem, imperante Vero factam ait. Consuli potest Baronius in Annalibus ad annum Christi 163, ubi pro eadem appellatione etiam alios veteres laudat. Præterea observat Bosquetus, Veri nomen amanuensium incuria in Severi facile commutari potuisse; quemadmodum contra in Tertulliani Apologetico Verum pro Severo legi arbitratur. Tertulliani locum, quem laudat, suspicor esse ex capite 5, ubi legitur: Nullus Verus impressit, id est edidit leges adversus Christianos; pro quo Pamelius, a Baronio citatus ad annum 164, legendum monuit Nullus Severus. Pamelio tamen refragatur Baronius, quia, ut inquit, omnes codices tam antiquitus scripti, (exceptis duobus) quam ante Pamelium excusi, priori modo habebant.

[24] [pro Severo Verum legendum;] Utro modo legendum sit, nostra jam nil interest; verum inde satis liquet, eam utriusque nominis commutationem exemplo non carere. Addo tamen & aliud ex eodem Eminentissimo Annalista, qui ad annum 163, num. 4 observat, corruptum esse Galleni textum, in quo idem Marcus Aurelius etiam Severus dictus fuisse, suumque in imperio collegam Lucium Severum appellasse dicebatur; cum utrobique Verus certo legendum sit. Hac emendatione in Actis S. Andeoli admissa, rejectaque S. Irenæi apparitione, potuit is a S. Polycarpo Smyrnensi mitti, & sub Marco Aurelio, qui alias Verus dictus fuit, coronari. Quod ad SS. Andochium, Thyrsum & Felicem attinet, laudatus Bosquetus pro Aureliano, sub quo passi in Actis leguntur, Aurelium substituit, eumdem scilicet, de quo supra. Non inficior, duo ista nomina in Mss. sæpe confundi, idque etiam hic verisimilius factum esse, cum eruditis viris infra admittam. Sed si S. Andeoli biographus per Severum designaverit Verum; in Actis autem S. Andochii & Sociorum per Aurelianum indicetur Marcus Aurelius Verus, qua ratione in hisce, quæ Andeoli biographus partim descripsit, partim laudavit, qua ratione, inquam, in his dicitur defuncto Severo Aurelianus, id est, secundum istas emendationes Marcus Aurelius Verus sibimetipsi defuncto successisse?

[25] Præterea non omnino certa sunt, quæ pro rejicienda S. Irenæi apparitione, [quorum sententiæ] retinendoque in Actis S. Polycarpo Smyrnensi, supra laudatus Benedictinus affirmavit. Secundam partem § sequenti examinabimus, primam hic. S. Irenæi apparitionem habent omnia Actorum apographa nostra præter unum contractius incerti loci; habent item Acta S. Andeoli apud nos edita, & vetus poëta in Vita rhythmica S. Benigni, uti & aliqua ejusdem Sancti Passionis prosaicæ exemplaria. Silentium vero traditionis ecclesiæ Augustodunensis laudatus scriptor forte ideo objicit, quod in ejusdem ecclesiæ Breviariis nulla de eadem mentio fiat. Nescio, quid de hoc argumento habeant antiqua aut recentiora Breviaria; nam mihi tantum unicum ad manum est, anno 1534 jussu illustrissimi Jacobi Huralti, Æduensis episcopi, typis excusum, in quo fateor eam in eorumdem Sanctorum Officio non memorari. In ejusdem Lectione secunda secundæ diei infra Octavam tantum dicitur: Divinitus revelatum est B. Polycarpo, Andochium cum Sociis mittendum in Galliam; sed qualis ista revelatio fuerit, non explicatur. Prima quoque antiphona primi Nocturni primæ diei sic habet: SS. Andochius & Benignus & Tyrsus a Christo directi sunt Galliarum urbibus, virtutibus & sapientia pleni.

[26] Verum cum pro secunda antiphona ibidem ista assignetur: [expenduntur.] Mane autem facto, B. Polycarpus suos alloquitur Fratres, referens eis, quæ gesta fuerant; quæ ipsissima verba in Actis leguntur post S. Irenæi apparitionem, negari etiam nequit, hæc auctori Breviarii præluxisse. Atque hinc verisimile est, eumdem, cum adverteret, dictam apparitionem non posse componi cum tempore S. Polycarpi Smyrnensis, maluisse istam, quam hunc in laudato Officio tacite præterire. Utcumque res se habeat, Acta nostra multum certe vetustiora sunt, quam hujusmodi Breviaria, ideoque ex istis melius, quam ex his antiqua traditio colligi potest. Denique, quod antiqua Martyrologia de eadem apparitione sileant, nequaquam probat, eam Actis postea additam fuisse; cum non soleant martyrologi omnia, quæ in Actis legerunt, suis Fastis inserere. Pro eadem sententia laudari tamen etiam potest Warnaharius, qui in Actis sanctorum Tergeminorum martyrum SS. Andochium, Benignum & Thyrsum, nulla pariter facta Irenæi mentione, a S. Polycarpo sub Aureliano imperatore missos ait; verum scriptor ille ob supra dicta minoris fidei est, quam ut ejusdem auctoritas ceteris debeat præferri. Dubium itaque remanet, utrum memorata S. Irenæi apparitio in Actis retinenda, an ex iisdem expungenda sit.

[27] [Henschenius pro S. Polycarpo alium Smyrnensem episcopum substituit.] Henschenius noster in Actis S. Andeoli ad diem 1 Maii plane oppositam iniens viam, Irenæi apparitionem retinuit, & expunxit Polycarpum. Suspicatus hic est, pro aliquo alio Smyrnensi episcopo, cujus nomen exciderat, temere usurpatum nomen S. Polycarpi, eo in Gallia notius, quod ejusdem discipulus fuisset S. Irenæus. His positis, censuit, in S. Polycarpi locum substituendum esse quempiam alium ex ejusdem Sancti successoribus Smyrnensem episcopum, atque ita ordinanda S. Andeoli tempora, ut S. Irenæus anno Christi 202 martyrio affectus, ignoto isti episcopo Smyrnensi apparuerit, a quo S. Andeolus cum Benigno, Andochio & Thyrso in Gallias missus, ibidemque horum primus sub Severo anno Christi 207 occisus sit. Ita nempe statuit, quia non in Actis solum, sed etiam in Martyrologiis S. Andeolus, imperante Severo, passus legitur, eaque ratione cetera in iisdem Actis asserta conciliari possunt. Tillemontius tom. 3 Monument. eccles., Nota 2 in Persecutionem Severi, secutus Henschenium, quem more suo Bollandum vocat, S. Andeoli martyrium ad eamdem persecutionem probabilius referendum censuit. Porro quamquam in hac Henschenii sententia dictæ difficultates haud difficulter solvuntur, præplacet tamen altera, quam sequenti § proponam.

§ III. Sanctorum in Gallias missio a Polycrate Ephesino probabilius facta proponitur.

[Auctor Vitæ Rhythmicæ S. Benigni] Inter S. Benigni Actorum apographa unum habemus rhythmicum, auctore anonymo, quod Petrus Franciscus Chiffletius, Societatis nostræ presbyter, propria manu ex Ms. codice S. Benigni Divionensis descripsit, & Museo nostro donavit, addita censura sua, quam subjungo. Pervetusta est scriptura hujus codicis, & annos præ se fert fere octingentos. Nec fortasse multo antiquior fuit scriptor ipse, aut etiam a librario diversus, cum præter unum hoc rhythmi istius, sive carminis, exemplar, vix aliud uspiam reperire sit. Disertum est autem ipsum Opus ac multiplici eruditione respersum; eo vero singularis pretii, quod ex cana antiquitate ad convincendos recentiorum errores Smyrnensem Polycarpum scite discernit a Polycarpo, seu Polycrate, Ephesino, a quo & Benignum cum Sociis, & Irenæum ipsum in Gallias missos esse affirmat. Quamquam ad temporum rationem minus exploratum est, quod significat hic auctor, Polycarpos duos plane fuisse æquales, & Johannis apostoli pariter discipulos; quodque S. Benignum passum putavit sub Aurelio Macrini successore, hoc est, Elagabalo. Nam Polycarpus Ephesinus vix natus erat anno post apostoli Johannis obitum vicesimo; nec fuit Smyrnensis Polycarpi æqualis, sed suppar. Passus est autem S. Benignus sub Aurelio Caracalla, Severi filio & successore. Quæ nos omnia suis locis probavimus. Hactenus Chiffletius, secundum quem codex ille consequenter ad seculum nonum referendus erit.

[29] [scribit, Sanctos nostros,] Anonymus iste poëta, qui rhythmis suis aliquoties etiam varii generis versus immiscet, fatetur sibi aliam antiquiorem Vitam præluxisse, cujus errores emendare intendit; & quamquam nec ipse erroribus careat, præcipuam Actorum difficultatem, Sanctorum scilicet missionem tam probabili modo tollit, ut præcipua Actorum capita commode exponi possint. Quam ob rem ego ex ipso ea hic referam, quæ ad Sanctos nostros pertinent, relictis ceteris pro Kalendis Novembribus, ad quas de S. Benigno agendum erit. Poëta in primo rhythmo multa præfatus de primorum parentum lapsu, deque luctuoso humani generis per illum statu, & per Christum redemptione, tandem de Apostolorum & apostolicorum virorum missione ita progreditur:

Magna post hæc in gloria
Ipse * conscendens sidera,
Sanctum misit Paraclitum
Suos docere plurimum.
Qui linguis acti flammeis,
Verbis tonant mirificis,
Tum signis ac miraculis
Mundo coruscant inclytis.
Sic salus & redemptio
Diffunditur in populos,
Ac liberat innumeros
Per auctores magnificos.
E quibus gemma splendida
Magnus Johannes emicat,
Quem Jesus solum legerat
Verba fari deifica.

[30]

Hujus auditor maximus
Polycarpus eximius, [non a S. Polycarpo Smyrnensi, sed ab Ephesino,]
Asianæ metropolis
Effulsit præsul Ephesi.
Hæc opus Amazonidum
In ora sita marium,
David structa temporibus,
Multis clara nominibus;
Ptele, Smyrna ac Ephesus,
Plinio teste, legitur.
Urbs olim fama nobilis,
Nunc Johanne percelebris,
Polycarpo laudabilis.
Hic, ut arbor fructifera,
Verbi ferebat monita,
Dirigendo discipulos,
Pulchros ut palmes pampinos.
In quibus vir eximius
Irenæus agnoscitur,
Gallorum genti prævius
Qui dux & martyr sistitur.

Ita ipse, qui ab eodem Polycarpo Ephesino etiam S. Benignum cum sociis missum ait; sed quem per Polycarpum illum intelligat, & cui tempori eam missionem affigat, eumdem in secundo Carmine clarius exponentem audiamus.

[31]

Postquam vero Divinitas
Salutis dedit pignora, [sive a Polycrate in Gallias missos,]
Hanc * Johannis melliflua
Christo sacrarunt monita,
Qui speciali gloria
Ejus effulsit gratia.
Romæ Trajano principe,
Hic quievit pacifice,
Cujus pro mira requie
Sepultus fertur vivere.
Cujus splendore jubaris
Radiati discipuli,
Polycrates metropolis
Legitur præsul Ephesi,
Ac Smyrneorum docilis
Polycarpus enituit.
Hæc duo luminaria
Tunc fulgebant in Asia,
Marcus Verus Aurelius
Antoninus, ac Lucius
Male sceptra cum gererent,
Deicolasque perderent.
Tunc Polycarpus nobilis
Palmam tulit martyrii,
Insigne sed cognominis
Polycrates retinuit.
Cujus pia sagacitas
Gallis transmisit dogmata,
Irenæique sophia
Post refulsit egregia;
Qui Photino clarissimo,
Lugduni primo præsuli,
Tunc dicato martyrio,
Sancto successit merito.

[32]

Severiana feritas
Orbis jura pervaserat, [& sub Heliogabalo passos;]
Post Pertinacis funera
Qui Commodo successerat.
Malis ipse deterior,
Christum quærebat gladio,
Cujus edictis pessimis
Irenæus occubuit.
Hujus namque temporibus,
Ut supra jam retulimus,
Sanctos Gallorum finibus
Advenisse comperimus.
Antoninus Caracalla
Post quem sumpsit insignia;
Marcus, qui & Aurelius
Aurelianus legitur,
Sub quo gesta describimus,
Post Macrinum præficitur.
Hæc jam ante descripsimus,
Sed ideo repetimus,
Quo veritas historiæ
Digno vehatur ordine.
Nam Severi, Antonini,
Macrini ac Aurelii
Illos constat sub tempore
Doctrinæ rivos fundere;
Sed relator historicus,
Non perspectis temporibus,
Errorem veris Martyrum
Gestis induxit nominum.

[33] [idemque scriptor eorumdem missionem] De S. Irenæi apparitione, sanctorumque Benigni, Andochii ac Thyrsi missione per Polycratem, quem Polycarpi nomine secundum dicta appellat, præmiserat sequentia.

Gloriosus Irenæus
Postquam condignis actibus
Vitæ coronam meruit
In procinctu certaminis,
Doctori tunc præcipuo,
Post athletæ fortissimo
Polycarpo cubiculi
Pausanti claustris astitit.
Nos, inquit, pastor optime,
Christo scias convivere,
Nil promissis imminuit,
Pro parvis magna reddidit.
Nunc ut patrem carissimum
Hortor ac precor nimium,
Genti Gallorum consulas,
Erroris captæ macula
Viros doctrina præcluos,
Virtutibus eximios,
Benignum ac Andochium,
Sacrum dantes officium,
Thyrsum quoque diaconem
Honestate consimilem,
Quia rex regum imperat,
Illo quam cito dirigas.

[34]

Ibi nam esse patulum
Credulitati officium,
Quo & ipsi exuviis
Gentem attollant propriis. [a S. Irenæo apparente imperatam ait.]
Ore martyr mellifluo
Hæc affatus, continuo
Cum odore mirifico
Atque splendore nimio,
Turba vallatus cœlica
Regna revisit supera,
Cum odoris fragrantia
Cubile patris foveat.
Mox filios carissimos
Præsul complexus animo,
Jussa pandit cælestia,
Mentes parent & corpora.
Attollunt palmas celeres,
Christum laudant unanimes,
Se subire gratissimum
omne pro ipso asperum.
Exultans pastor optimus,
Secum deductis Fratribus
Hinc precabatur prospera
Cimba vehendos dubia &c.

[35] Ex hujus itaque veteris poëtæ sententia SS. Benignus, [Polycrates ille, cujus notitia datur, non colitur in Ecclesia,] Andochius & Thyrsus, quibus etiam Andeolum addit, post martyrium & apparitionem S. Irenæi atque antea ipse etiam S. Irenæus a Polycarpo sive Polycrate Ephesino episcopo in Gallias missi fuere, ex iisque Irenæus, imperante Severo, Andochius vero & Thyrsus sub Marco Aurelio Antonino Heliogabalo martyrii palmam consecuti sunt; quæ omnia nunc examinanda; neque enim scriptor ille, ut supra monui, suis etiam erroribus caret. Polycratem Ephesinæ ecclesiæ episcopum fuisse, imperante Commodo, scribit Eusebius lib. 5 Historiæ eccles. cap. 22 & 24, ubi ejusdem cum S. Victore Papa de observatione Paschali controversiam narrat. De eodem etiam meminit S. Hieronymus in Catologo scriptorum, in quo ipsum temporibus Severi principis floruisse notat. Dictam controversiam ab erudito Emmanuele Schelstratio apud nos illustratam habes in eodem S. Victore die XXVIII Julii a pag. 538; unde hic observasse suffecerit, Polycratem cum Asianis suis a S. Victore excommunicatum quidem fuisse, sed mox agente apud eumdem Papam S. Irenæo, excommunicationem primum suspensam, deinde vero, Polycrate errorem revocante, sublatam esse, permissa Asianis sua Paschatis celebrandi consuetudine. Alii contendunt, S. Victorem tantummodo minatum fuisse excommunicationem, non reipsa inflixisse; sed priorum sententia verior apparet. Utut est, potuit Polycrates iste cetera bonus fuisse, & post correctum errorem etiam piis operibus coruscasse.

[36] Verumtamen an Sancti quoque titulum, quo illum poëta noster honorat, [suppar fuit S. Polycarpi, non S. Joannis discipulus.] umquam promeruerit, & an martyrio coronatus sit, ut idem ille supra insinuat, non ausim dicere. Legitur quidem ipsius memoria in codice Centulensi, & apud Grevenum ad diem XXVI Octobris inter Auctaria Usuardina apud Sollerium, quorum prior sic habet: Apud Ephesum sancti Policratis, episcopi egregii & nobilissimi viri; alter autem sic: Apud Ephesum Policarpi episcopi & confessoris; verum Sollerius ibidem notat, alium se non novisse Polycratem vel Polycarpum Ephesinum præter eum, de quo agimus, quem negat in Ecclesia cultum habere. Porro ex dictis collige primo, Polycratem Ephesinum S. Polycarpo Smyrnensi supparem quidem fuisse, sed non æqualem, ut poëta innuit; potuisse tamen Ephesi sedisse temporibus Marci Aurelii Antonini, sub quo S. Polycarpus Smyrnensis passus est. Collige secundo, admitti pariter non posse, quod poëta ait, Polycratem S. Joannis Euangelistæ discipulum fuisse; cum ipsemet Polycrates apud laudatum Eusebium in epistola, quam versus finem seculi secundi ad S. Victorem Papam & Romanam Ecclesiam scripsit, diserte dicat, se tum temporis tantum quinque & sexaginta annos natum in Domino fuisse. Si autem quis verba hæc de suscepto Baptismo, non de ætate maluerit interpretari, longius tamen a S. Joannis Euangelistæ temporibus tunc aberat Polycrates, quam ut ejusdem discipulus umquam fuisse credatur.

[37] [Admissa Sanctorum a Polycrate missione,] A quo, quove tempore S. Irenæus in Gallias missus fuerit, non satis constat; communius tamen ejus missio S. Polycarpo Smyrnensi attribuitur ex Gregorio Turonensi lib. 1 Historiæ Francorum cap. 27. Favet huic opinioni S. Hieronymus in Catalogo Scriptorum, in quo ipsum illius discipulum fuisse asseverat. Quin & ipse Irenæus apud Eusebium lib. 5 Hist. cap. 19 in epistola sua ad Florinum testatur, se, cum adhuc puer esset, ejusdem auditorem fuisse. Verumtamen cum Irenæus de pueritia sua ibidem tantum meminerit, & Eusebius quoque lib. 5, cap. 5 eumdem in adolescentia Polycarpi discipulum faciat, nihil hinc pro ea missione certo statui potest. Papebrochius in Commentario historico de eodem S. Irenæo ad diem XXVIII Junii tantum retulit sententiam Petri Halloix, secundum quam a laudato S. Polycarpo missus fuit. Tillemontius tom. 3 Monument. eccles. in S. Irenæo art. 3 de eodem argumento dubie loquitur; novissimæ vero Galliæ Christianæ scriptores tom. 4, in ecclesia Lugdunensi col. 6 candide fatentur, quando, a quo, & qua occasione missus fuerit, incertum esse. Non potest itaque ex hoc capite poëta noster anonymus erroris convinci, dum S. Irenæum etiam Ephesini Polycratis discipulum fecit, & ab eodem in Gallias missum dixit. Potuit enim S. Irenæus transisse in disciplinam Polycratis, cujus sedes Ephesus non longe abest a Smyrna; saltem evinci nequit, id ita factum non esse.

[38] [Actorum anachronismi tolluntur,] Pro SS. Benigni, Andochii, Thyrsi & Andeoli missione eidem Polycrati adscribenda singularis est ratio; ut enim horum Acta non emendabilibus vitiis laborant, si eos a S. Polycarpo Smyrnensi missos statuamus, ita eadem haud difficulter exponi queunt, si Polycratem Ephesinum in istius locum cum poëta reponamus. S. Irenæi martyrium Papebrochius anno 202 vel 207 illigavit; a quo non multum discrepant alii, inter quos nonnullis annus 202 præplacet. Jam vero nihil obstat, quo minus etiam tunc in vivis superesse potueri: Ephesinus Polycrates, & huic S. Irenæus mox post martyrium apparere, ut apostolicorum virorum suppetias afflictis Galliis submitteret. Eodem tempore imperium tenebat Severus, sub quo Acta illos in Galliam venisse tradunt, & S. Andeolus tam in horum aliquot, quam in Martyrologiis etiam passus dicitur. Severo anno Christi 211 vita functo successerunt duo filii ejus Marcus Aurelius Antoninus Caracalla, & Septimius Geta; quorum hic non multo post fraterno scelere occisus est, alter imperio solus potitus. Hic igitur Aurelius iste esse potest, qui in Actis Severo successisse dicitur, & nonnihil mutato nomine, Aurelianus perperam appellatur.

[39] [substituto in Aureliani locum Aurelio;] Simili plane modo S. Symphorianus in Actis suis, a Theodorico Ruinartio inter Selecta Martyrum, & a Cupero nostro ad diem XXII Augusti editis, martyrium subiisse legitur sub Aureliano principe; pro quo uterque substituendum monet Aurelium, consentientibus illustrissimo Bosqueto lib. 2 Hist. eccles. Gallic., cap. 27, Pagio in Critica Baronii ad annum Christi 272, & Tillemontio tom. 3 Monument. eccles., Nota 6 in S. Benignum. Laudatus Ruinartius in Admonitione prævia addit: In Mss. codicibus Aurelius & Aurelianus, Fabius & Fabianus, Valerius & Valerianus, aliaque similia nomina, sæpius confunduntur; quod sexcentis exemplis probare facillimum esset. Errorem in nomine ante istos jam adverterat Usuardus, aut certe illud correctius invenerat, qui ad dictum diem Augusti in Symphoriano, ubi Florus & Ado Aurelianum habent, Aurelium reposuit. Fateor tamen, supra dictos scriptores per Aurelium hic non Caracallam, sed cognomento Philosophum intelligere; quia procedebant in ea opinione, quæ S. Benignum & Socios a S. Polycarpo Smyrnensi missos statuit. Verum Caracallam hic potius designari, suadet Aureliani istius proxima post Severum in Romanum imperium in Actis asserta successio, eoque magis suadet, si Acta S. Andeoli, uti asserit Bosquetus lib. 2 Hist. eccles. Gallic. cap. 12, Severum illum illius Aureliani patrem faciant: neutrum enim, nisi in Caracallam, qui Severi filius & proximus successor fuit, potest convenire.

[40] Ut autem minus mira videatur ista Polycratis in Polycarpum commutatio, [Polycratis vero nomen in Polycarpi facile mutari potuisse,] juverit hic aliqua observasse. Huic occasionem dedisse potuere S. Polycarpi apud Gallos celebris memoria, & utriusque nominis affinitas. Nam cum S. Irenæum, quem Polycarpi Smyrnensis discipulum fuisse constabat, ab eodem etiam missum crederent, ex similitudine nominis Polycratis facile induci potuerunt, ut eidem Polycarpo etiam S. Benigni & Sociorum missionem adscriberent; idque eo pronius, quod hic præ illo sanctitate & martyrii palma illustris sit, & quo avidius soluerunt olim particulares ecclesiæ primos suos apostolos ab ipsis Christi Apostolis, vel Apostolorum discipulis acceptos sibi asserere; uti post adhibitam saniorem crisim, apud se perperam factum, hoc tempore variæ agnoscunt. Nec caret exemplo utriusque istius nominis confusio. Apud Sozomenum lib. 7 Historiæ cap. 19 sequentia legere est: Sapientissime autem arbitror solvisse subortam olim de eo (de Paschali tempore) controversiam Victorem, tunc temporis Romæ Episcopum, & Polycarpum Smyrnensem, Ad hæc autem illustrissimus Petrus de Marca lib. 3 de Concordia sacerdotii & imperii cap. 9 non immerito monuit, pro Polycarpo Smyrnensi legendum esse Polycratem Ephesinum, quem constat cum S. Victore eam controversiam habuisse, S. Polycarpo multis annis ante ejusdem Victoris Pontificatum per martyrium sublato. Illustrissimo scriptori consentit Pagius in Critica Baronii ad annum Christi 196, qui uterque consuli potest.

[41] Præter nominum affinitatem pro utroque confundendo favebat etiam temporis, [variis rationibus ostenditur, faventque etiam] quo ambo floruerunt, urbiumque, in quibus sederunt, vicinitas. Polycratem enim certe multis annis S. Polycarpo synchronum vixisse ex supra dictis constat. Smyrna vero & Ephesus, Minoris Asiæ civitates, sitæ erant in ora maris Ægei, in eaque regione, quæ a Græcis Jonia dicta est. Strabo in Geographia lib. 14 inter utramque linea recta trecenta viginti stadia, sive quadraginta millia passuum reponit. Præterea favebat, quod Ephesus olim etiam Smyrnæ nomen habuerit, uti poëta noster num. 30 non otiose observavit ex Plinio, nempe lib. 5, cap. 29 Historiæ naturalis, ubi ea civitas etiam Smyrna, cognomine Trachea dicta fuisse legitur. Strabo quoque mox laudatus eamdem Smyrnam appellatam fuisse scribit, & vocem Smyrnæos apud Callinum de Ephesiis interpretatur. Suspicionem de intruso pro Polycrate Polycarpi nomine augent etiam S. Benigni Actorum apographa, in quibus S. Polycarpus Ephesi episcopus illos in Galliam misisse dicitur. Habemus ea a Petro Francisco Chiffletio descripta ex pluribus codicibus Mss. S. Benigni Divionensis, uno S. Pauli Bisonticensis, & alio monasterii Caritatis ex Ordine Cisterciensi in diœcesi Bisontina, ut in fronte præferunt.

[42] [aliquot Mss. & edita, ut mutatum credatur:] Præfixum autem ab eodem Chiffletio sequens est monitum: Horum Actorum recentiora pleraque exemplaria sub initium in illis verbis; Polycarpum Ephesi urbis episcopum, pro Ephesi, reddunt Smyrnensis. Quædam neutram civitatem appellant; sed tantum exhibent Polycarpum episcopum. At vetustissima & optima exemplaria sic habent, ut expressimus, nempe: Polycarpum Ephesi urbis episcopum. Hactenus Chiffletius de Actis S. Benigni; nostra vero SS. Andochii Sociorumque Actorum apographa duo tantum, scilicet Clameciacense, & alterum incerti loci, num. 10 memoratum, Polycarpum illum Smyrnensem faciunt, cetera locum sedis illius silent, præter unum mutilum, de quo vide num. XI, quod Polycarpum Ephesi episcopum pariter appellat. Consonant & Acta S. Symphoriani per Warnaharium, in quibus ille S. Polycarpus Ephesi urbis episcopus fuisse dicitur. Hisce addo præterea scriptorem Historiæ episcoporum Autissiodorensium apud Labbeum tom. 1 Bibliothecæ Ms. pag. 412, qui Sanctos nostros a S. Polycarpo ab Ephesina urbe missos scribit. Addo denique & alterum anonymum, auctorem Chronici S. Benigni Divionensis, a Dacherio editi in Spicilegio tom. 1, qui cum ibidem pag. 354 Sanctorum missionem metropolitano Asiæ Policarpo episcopo adscripserit, de Ephesino potius, quam de Smyrnensi exponendus est.

[43] [quam sententiam ut probabiliorem amplectimur.] Porro, uti constat, S. Polycarpum Smyrnæ, Polycratem vero Ephesi sedisse, ita dubitari nequit, quin aut in episcopi aut in sedis loco supra dicta apographa editaque aberrent. Et pro errore quidem in sede potius arguendo facit apographorum in eo consensus, ut pene omnia Irenæum Polycarpi illius, & pauca etiam hunc S. Joannis Euangelistæ discipulum faciant; cum aliunde noverimus, S. Joannem Euangelistam Polycarpi Smyrnensis magistrum fuisse, & hunc Polycarpum Irenæi. Contra vero Polycrates Ephesinus ejusdem sancti Euangelistæ discipulus non potuit fuisse, & nescimus, an, ut poëta asserit, S. Irenæus Ephesino Polycrate magistro umquam usus sit. Verum unde ea opinio oriri potuerit, jam sat multis ostendimus; & id denique ex dictis certum est, aut S. Polycarpum Smyrnensem ex hisce Actis expungendum, aut præcipua eorumdem capita ex iisdem eradenda esse. Hanc poëtæ de substituendo Polycrate sententiam Petro Francisco Chiffletio admodum placuisse liquet, tum ex verbis ipsius num. 28 datis, tum etiam ex editis apud nos tom. VI Junii, parte 1 in Appendice ad diem XXVIII ejusdem mensis pag. 265 & sequenti; sed nescio, quodnam ibidem Opusculum laudet, & an illud editum, an Ms. sit; neque potui id etiam Parisiis, quo per litteras recurreram, edoceri. Utut est, mihi ea sententia ceteris probabilior apparet; cum in hac, ut dixi, præcipua Actorum capita, quæ alioquin sustineri nequeunt, facile concilientur, neque desint aliæ rationes, ob quas S. Polycarpus Smyrnensis in Ephesini Polycratis locum ab interpolatoribus Actis insertus credatur.

[Annotata]

* Christus

* Galliam Lugdunensem

§ IV. Aliquot alia Actorum asserta examinantur: tempus martyrii: ecclesiæ & monasteria ipsis dicata: reliquiarum translatio: Officium ecclesiasticum.

[44] [Admodum dubius est Sanctorum cum S. Zacharia] Tradunt Acta, SS. Andochium & Socios Massiliam primum navi appulsos, ac deinde terrestri itinere Lugdunum Segusianorum profectos, S. Zachariam presbyterum in crypta inter martyrum sepulcra ibidem latitantem convenisse; dumque sua cum ipso consilia conferrent, ab angelo monitos, Augustodunum perrexisse. Alia apographa, quæ S. Andeolum ceteris socium adjungunt, addunt, eumdem ad civitatem Carpentor actensem accessisse. Hisce consonans poëta noster anonymus sic cecinit:

Lugdunum citi expetunt,
Quo Zachariam abditum
Confessorem reperiunt.
Cives civis amplectitur;
Mutuis gaudent visibus;
Sanctus in eis Spiritus
Justis plaudebat actibus.

Ac rursus post aliqua denuo prosequitur:

Hic Sancti forte sederant,
Christi laudantes gratiam;
Cum illos monet Angelus,
Uti sacer Andeolus
Carpentoraci gentium
Mittatur ob remedium.

Scriptores Galliæ Christianæ auctæ tom. 4, col. 12 Zachariam S. Irenæi Lugdunensis episcopi presbyterum & in episcopatu successorem statuunt, laudantes S. Adonem in Chronico & Catalogos episcoporum Lugdunensium, quorum aliquot Adone antiquiores aiunt.

[45] Producunt etiam ex quodam veteri Ms. ecclesiæ Lugdunensis, [in Lugdunensi crypta congressus.] S. Irenæo datum ab angelo mandatum hoc: Zachariam presbyterum sollicite latere facito, qui post tuum abscessum tibi successor existens confirmet fratres in Christo. Mirantur tamen ibidem, quod de ejus pontificatu sileat Gregorius Turonensis, sileat & Beda post ipsum. Addunt, cum Sancti titulo laudari ubique, & a nonnullis etiam, sed absque ullo fundamento, pro martyre haberi. Præterea advertunt, nullam se ipsius memoriam fieri reperisse, quamvis Saussayus ad diem XXVIII Junii ejus festum assignet. Adjuncta omnia satis ostendunt, eumdem hic indicari, quem in Actis nostris Sancti convenisse dicuntur; verumtamen, an Zacharias ille seu presbyter, seu episcopus Lugdunensis umquam exstiterit, non immerito dubitavit Papebrochius noster tom. V Junii in S. Irenæo pag. 340, quem consule. Ob rationes ibidem allegatas, cum mihi aliunde non constet de Catalogorum Lugdunensium antistitum antiquitate, dubitare quoque licet de S. Andochii & Sociorum ejus cum Zacharia Lugdunensi congressu, ideoque hunc ut valde incertum & ab interpolatore Actis forsitan additum reputo. Pergo cetera examinare.

[46] Inter primos istorum in Gallia apostolicos fructus in Actibus omnibus reponitur baptizata ab iis tota Fausti familia, [Nihil obstat, quo minus S. Symphorianus,] qui Augustoduni Christum clam colens, eosdem adventantes in domum suam lætus exceperat, & benigne fovebat. Faustus hic in Actis vocatur nobilissimus vir præfectorius; in Passione vero Tergeminorum martyrum per Warnaharium cap. 1 nobilissimæ familiæ vir, senatoria dignitate conspicuus, & prætorianis fascibus sublimatus. Hinc Tillemontius tom. 3 Monument. eccles. in S. Benigno & Sociis censuit, ipsum fuisse unum e decurionibus, ex quibus, inquit, senatus civicus constabat, functumque aliquando esse duumviratu, seu supremo civitatis magistratu. Hujus familiam præcipue illustravit filius ejus S. Symphorianus, celeberrimus apud Æduos martyr, quem S. Benignus trimulum circiter, suscipiente S. Andochio, baptizasse in Actis narratur. Eadem perhibent, illum, cum quasi annorum quindecim esset, una cum Fausto patre suo corpora SS. Andochii, Thyrsi & Felicis sepulturæ mandasse, ac tandem jam fere viginti annorum glorioso martyrio coronatum esse. De Baptismo eadem habet Passio Sanctorum Tergeminorum per Warnaharium, de quo & poëta noster anonymus hæc ait:

Ubi Faustus vir nobilis
Christum colens in abditis,
Hos dum benigne suscipit,
Deicolas intelligit:
Quibus offert clarissimum
Dicandum Deo filium,
Symphorianum, nobilem
Post consecrandum martyrem.

[47] [suscipiente illum S. Andochio, a S. Benigno] Sancti Symphoriani Vitam Cuperus noster ex editione Ruinartii inter Acta selecta Martyrum editam, recudit ad diem XXII Augusti, ubi eam non primigeniam quidem, sed ex genuinis tamen desumptam, auctamque censuit. Hæc, etsi nihil habeat de memorato Baptismo, favet tamen potius, quam obsit, dum sic habet: Erat tunc (orta persecutione) in Augustodunensi urbe Fausti nobilis viri filius, nomine Symphorianus, Christianæ familiæ, litteris bene instructus & moribus, ita ut primævæ indolis florentes annos, senum anticipans vitam, immaculatæ mentis sinceritate superaret. Præterea observat Cuperus in Commentario prævio § 2, eadem, quæ de collato ipsi per SS. Benignum & Andochium Baptismo diximus, etiam legi in alio ejusdem S. Symphoriani Vitæ apographo, per Chiffletium misso, uti & in codice 81 serenissimæ reginæ Sueciæ, ex quo ea ibidem recenset, monens, eadem apographa quoad cetera cum Actis Ruinartianis fere concordare. Favet quoque Missa S. Symphoriani in antiquo Missali Gothico, seu Gothico-Gallicano apud Mabillonium lib. 3 Liturgiæ Gallicanæ, pag. 281, ubi ad Immolationem Missæ, seu in Præfatione leguntur sequentia: Qui (S. Symphorianus) splendere meruit non solum terrenorum claritate natalium, verum etiam sublimitate cœlestium virtutum, & Fausti fulgidus genere, fausti martyrii levatur culmine: qui beatos patres Andochium Benignumque secutus, per martyrii flagrantiam electus pervenit ad palmam.

[48] [baptizatus credatur. Sancti videntur passi,] Mecum etiam sentiunt laudati Ruinartius & Cuperus, qui propterea in hujus sancti martyris Actis, in quibus sub Aureliano passus dicitur, Aurelium reponendum statuunt; & quia iidem procedebant in ea sententia, quæ S. Benignum cum Sociis a Polycarpo Smyrnensi missos tradit, Aurelium hunc Marcum Aurelium Antoninum, cognomento Philosophum, crediderunt, sanctique Symphoriani martyrium circa annum Christi 180 collocarunt. Verum cum eorum missio Polycrati Ephesino verisimilius adscribenda videatur, S. Symphoriani martyrium sub altero Aurelio multoque serius figendum est, secundum ea, quæ de tempore martyrii SS. Andochii, Thyrsi & Felicis nunc dicturi sumus. Poëta anonymus supra num. 32 cum Actis edendis Sanctorum in Gallias adventum sub Severo statuit, passionem vero sub M. Aurelio Antonino Heliogabalo, qui anno Christi 218 Macrino in imperium successit. De adventu consentimus & nos; idque etiam conforme est S. Andeoli Actis, & Martyrologiis, in quibus hic sub Severo passus perhibetur, sub quo etiam Henschenius noster ad diem I Maii, & Tillemontius ejusdem martyrium retulerunt.

[49] Poëtam secutus est auctor Chronici S. Benigni Divionensis, [non sub Heliogabalo imperatore,] a Dacherio editi tom. 1 Spicilegii. At nescio, cur Heliogabalum potius, quam Caracallam assignaverint, cum in Actis Sancti passi dicantur sub Aureliano, Severi proximo successore, per quem non nisi Aurelium Antoninum Caracallam denotari posse, superius ostensum est. Forte ita sensit poëta, quia in iisdem Actis prius mentio fit de Severi obitu & successione Caracallæ, quam de baptizato Symphoriano, trium annorum tum puero, qui ibidem dicitur quasi annorum quindecim fuisse, dum illorum corpora sepelivit. Cum enim intra annos Christi 211 & 217, intra quos Caracallæ imperium concluditur, istud augmentum ætatis S. Symphoriani nequeat reperiri; credidisse potuit, eorumdem martyrium propterea ad Heliogabalum esse rejiciendum. Verum facile potuit Actorum scriptor vel interpolator de successione ista præpropere mentionem fecisse, quia imperatorem, sub quo passi fuerant, festinabat indicare; idque ita factum esse, suadent, quæ subdo. In iisdem Actis etiam dicitur imperator ille S. Andochium cum Sociis ipsemet in Galliis degens damnasse; qua de re etiam Acta S. Benigni, poëta & laudatus chronologus consentiunt. Id autem ut in Caracallam cadere potest, ita nequit dici de Heliogabalo. Constat enim, hunc numquam in Galliis fuisse; de Caracalla vero in ejus Vita scribit Spartianus: Galliam petiit; atque ut primum in eam venit, Narbonensem proconsulem occidit. Cunctis deinde turbatis, qui in Gallia res regebant, odium tyrannicum meruit, quamvis aliquando fingeret se benignum, quum esset natura truculentus.

[50] Quapropter, cum illi nullas pro Heliogabalo rationes allegent, [sed verisimilius sub Caracalla.] nihil cogit nos hac in parte ab Actis recedere, mutato tamen Aureliano in Aurelium, quod faciendum hic eruditi passim admittunt; licet alium Aurelium, ut diximus, intelligant. Tillemontius tom. 3 Historiæ imperatorum, in Caracalla art. 9 hanc ejusdem in Galliam profectionem circa annum Christi 213 reposuit, ad quem circiter si SS. Andochii Sociorumque martyrium referamus, eorumdemque in Galliam adventum anno 202 cum Henschenio in S. Andeolo illigemus, etiam recte se habebunt, quæ de S. Symphoriani ætate in Actis sanctorum Martyrum nostrorum leguntur. Ponamus enim cum Actis, S. Symphorianum quasi annorum trium fuisse anno 202, dum baptizatus est, potuit is anno 213 quasi annorum quindecim fuisse, quando Martyrum corpora sepelisse, in iisdem Actis narratur. Fateor tamen in Actis, quæ primigenia non sunt, sæpe imperatores, quorum temporibus martyres coronati sunt, præsentes induci, etsi isti tunc procul inde abfuerint; ac propterea quæ in hisce nostris de Aureliani sive Aurelii præsentia dicuntur, non omnino certa esse. Ceterum hæc Acta paulo fusius examinanda censui, quia sæpe laudatus Petrus Franciscus Chiffletius eadem tanti fecit, ut ab ipso Fausto, eorumdem Sanctorum hospite, scripta esse crediderit; quod, si ab iis etiam omnem interpolationem excludat, nullo modo admitti posse, ex prædictis satis superque constare existimo.

[51] [Sidoloci ecclesia ædificata & monasterium,] Sanctorum Andochii, Thyrsi & Felicis corpora a Fausto, ejusque filio S. Symphoriano, ad Sidolocum, ubi isti VIII Kalendas Octobris martyrio affecti fuerant, noctu accurrentibus sepulta fuisse, jam diximus ex Actis; in quibus insuper additur, laudatum S. Symphorianum ad eorumdem sepulcrum inter pias lacrymas vigiliis precibusque vacare soluisse, donec & ipse palmam martyrii adeptus est. Dubitari vix potest, quin, dum per Christianos imperatores licuit, Ædui Apostolorum suorum tumulo etiam ecclesiam imposuerint. Hanc suspicor eam esse, de qua meminit Stephanus Africanus, presbyter seculo VI, in Vita S. Amatoris, episcopi Autissiodorensis, qui seculo V adolescente obiit. Edita ea est apud nos ad diem I Maii, ubi pag. 58, num. 27 dicitur S. Amator, Augustodunum petens, ut S. Germanum sibi successorem impetraret, cum per viam cuidam furem cum ablatis rebus obvium fecisset, ipsi imperasse, ne furibus noceret, sed rebus suis receptis, eosdem ad SS. Andochii & Thyrsi ecclesiam perductos jurejurando adigeret, ne imposterum furarentur. Pergentes, inquit, simul ad beatissimorum martyrum Andochii & Thyrsi tabernaculum properate, ibique eos sacramentorum vinculis irretire non differas, ut se polliceantur ulterius facinus hoc non attentare.

[52] [quod deinde in canonicorum collegium versum est.] Adjectum etiam ei fuisse monasterium, S. Andochii appellatum, colligimus ex Gallia Christiana aucta, tom. 4, col. 441, cujus primæ fundationis tempus ignoratur. Verumtamen S. Andochii cœnobium (inquiunt ibidem eruditi Benedictini scriptores) in Sedeloco seu Salvo-loco, Saulieu, jam exstabat anno DCCXXII, quo Wideradus in suo testamento, seu fundationis Flaviniaci documento, abbatem se hujus monasterii nuncupat. De eadem Charta mentio fit apud Labbeum in Bibliotheca Mss. tom. 1, pag. 269, ubi dicitur: Testamentum Wideradi abbatis, filii Corbonis V. J., qui regebat basilicas S. Andochii Sedelocensis, S. Reginæ Alsensis, S. Ferreoli, ubi ipsi in corpore quiescunt. Addunt laudati Galliæ Christianæ scriptores, idem illud monasterium per Caroli Calvi diploma, quod inter Instrumenta exhibent, anno 843 subjectum fuisse ecclesiæ S. Nazarii Augustodunensi, ac tandem seculo duodecimo exeunte conversum esse in collegium canonicorum secularium, quod constat decano, præposito, duodecim præbendis & pluribus capellanis; eodemque tempore abbatialem mensam episcopali Æduensi annexam fuisse.

[53] [Martyrum corpora non fuerunt a Brunichilde regina] Andreas Saussayus in Martyrologio Gallicano ad hunc diem, & ex ipso Tillemontius tom. 3 Monument. eccles. pag. 40, & Bailletus scribunt, horum Martyrum sacra ossa, jussu Brunichildis Austrasiæ Burgundiæque reginæ, (Bailletus addit per Syagrium Augustodunensem episcopum) inde translata fuisse Augustodunum, ibidemque in puellari monasterio, quod ipsa condiderat, deposita fuisse. De eadem translatione forte accipienda sunt, quæ in Gallia Christiana sæpe laudata leguntur col. 318: Ibidemque (Sidoloci) sacræ eorum exuviæ diu permanserunt; sed tandem Augustodunum translatæ, & in S. Andochii parthenone reconditæ sunt. Hisce consentit Augustinus Lubinus in Martyrologio Romano illustrato, tabula 3 ad eumdem diem, ubi ait: Eorum corpora in basilica, a Brunichilde regina constructa, condita sunt, quæ etiam nunc S. Andochii dicta est; ubi celebre monialium cœnobium Ordinis S. Benedicti. De eodem monasterio agunt Mabillonius in Annalibus Benedictinis tom. 1, ad annum Christi 589, num. 66, & Gallia Christiana tom. 4, col. 483 & seqq., ubi docent, illud a Brunichilde regina & Syagrio episcopo conditum fuisse xenodochium ac monasterium virorum, cui ab ipsa sua institutione abbas præfuit Senator; sed jam ante medium seculum nonum a sacris virginibus inhabitatum esse, & etiamnum teneri. Laudant etiam S. Gregorii Magni litteras, tam ad ipsam Brunichildem reginam, quam ad Senatorem abbatem pro hujus aliorumque monasteriorum confirmatione datas, quas vide in novissima ejusdem sancti Pontificis Operum editione Parisina per Benedictinos Congregationis S. Mauri, lib. 13 Registri, epist. 6 & 8; sed in hisce nulla de S. Andochio aut Sociis fit mentio.

[54] Hinc dubitari potest, an xenodochium istud seu monasterium a prima sua fundatione SS. Andochii, [translata Augustodunum ad S. Andochii parthenonem,] Thyrsi ac Felicis sacris ossibus ditatum fuerit, & S. Andochii nomine appellatum. Primum, si de integris eorumdem corporibus accipiatur, absolute negat scriptor anonymus Opusculi Gallici de Vitis sanctorum Patronorum, martyrum & episcoporum Augustodunensium, anno 1713 Divione typis vulgati, qui parte 2, pag. 34 & sequenti hæc ait: Dominus Du Saussay & aliquot alii dixerunt, illorum reliquias, cum circiter usque ad finem seculi sexti Sidoloci quievissent, curante episcopo Syagrio Augustodunum translatas, & in nova abbatia, quam Brunichildis Austrasiæ & Burgundiæ regina recens fundaverat, quæque S. Andochii appellatur, depositas fuisse. Verum hæ reliquiæ non potuerunt esse corpus horum sanctorum Martyrum: nam illustrissimus Gabriel de Roquette, episcopus Augustodunensis, ecclesiam, quam isti fundaverunt, utiliter sapienterque gubernans, cum anno MDCLXXV, ipsa festa eorum luce magno cum comitatu presbyterorum, insolitaque populi frequentia, Sidolocum venisset, eorumdem trium Sanctorum corpora ex vetustis loculis sustulit, deposuitque in eleganti arca, quam ipse donavit, in qua in tribus separatis cellulis asservantur.

[55] Hactenus anonymus; cujus tamen verba non sic etiam accipienda sunt, [sed tantum maxima portio S. Andochii seculo nono] quasi omnium istorum trium Martyrum corpora integra, aut saltem majori ex parte Sidoloci semper remanserint. Contrarium enim discimus ex charta Jonæ episcopi Æduensis tom. 4 Galliæ Christianæ auctæ, inter Instrumenta col. 51 & sequentibus. Per hanc chartam laudatus Jonas anno Incarn. Dom. DCCCLVIII, gloriosissimi Caroli regis serenissimi XVIII, Ind. VII (lege VI) &, ut infra additur, XIII Cal. Junii, prædicto virginum monasterio multa donans, inter cetera ait: In prædictis denique fundis & locis quidquid eidem venerabili loco a fidelibus olim collatum fuerat, in usus ancillarum Dei destinare curavimus; & si amplius ibidem ecclesiæ nobis commissæ ditionis invenietur, aut forte nostri juris, pro amore Omnipotentis, & veneratione S. Andochii, CUJUS PATROCINIA IBIDEM A NOBIS MAXIMA EX PARTE DELATA SUNT, propter congruentiam ejusdem loci venerabilibus habitatricibus promptissima voluntate cederemus. Ex hisce habemus primo, verum non esse, quod Saussayus, aliique post ipsum, de translatis Sidoloco ad Augustodunense puellare monasterium SS. Andochii, Thyrsi & Felicis ossibus asseruerunt, si quidem id de integris eorumdem corporibus vel majori horum portione dicere intenderint.

[56] Habemus secundo, S. Andochii corpus (id enim per patrocinia hic designatur) maxima ex parte paulo post medium seculum nonum a Jona episcopo illuc delatum fuisse; [per Jonam episcopum ibi deposita fuit,] ideoque nec integrum nec majori ex parte Sidoloci quiescere, ut anonymus innuit; nisi quis velit, Augustodunenses reliquias postea Sidolocum reportatas fuisse, quod a nemine assertum legi. Præterea cum laudatus Jonas de solo Andochio meminerit, colligere licet, hujus solius reliquias, saltem tam notabiles, in dicto monasterio ab eo depositas fuisse. De duobus aliis mentio quidem fit in privilegio Caroli Calvi, in quo Jonæ donationes confirmavit, anno regni sui XIX, Indictione VII, XVIII Kalendas Julii, in præcitato Opere, col. 56 & seq.; sed tamen de reliquiis nihil ibi legitur, & monasterium a solo S. Andochio appellatur. Verba Caroli regis accipe: Jonas venerabilis præsul Eduorum ecclesiæ … obtulit obtutibus nostris quoddam privilegium, … in quo continebatur insertum, qualiter idem Jonas, divino tactus amore, pro Dei honore & reverentia BB. martyrum Andochii, Thyrsi & Felicis, sanctimonialium Regularem vitam eligentium intra Eduam urbem in monasterio S. Andochii curam gerens &c. Potuerunt itaque etiam aliquot minores portiones ossium SS. Thyrsi & Felicis ibidem asservatæ, ac forte ab ipso Jona tunc depositæ fuisse; verumtamen monasterium illud horum nomine insignitum nusquam reperi.

[57] [ex quo forte tempore monasterium illud S. Andochii cœpit appellari.] Ex hac porro S. Andochii translatione, per Jonam episcopum circa medium seculum nonum facta, nomen S. Andochii prælaudato Augustodunensi parthenoni forte primum adhæsit. Neque huic suspicioni obest Necrologium Flaviniacense, ex quo Galliæ Christianæ scriptores pro ejusdem restauratione asserenda Deciæ, sorori Wideradi, qui circa medium seculum octavum obiisse dicitur, col. 483 sequentia recensent: XII Cal. Nov. obiit Decia soror sancti Widradi, quæ fecit (id est, restituit, inquiunt) monasterium sancti Andochii. Non obest, inquam, hoc Necrologium: quia, cum non addat, in quo loco istud S. Andochii monasterium exstiterit, æque de Sidolocensi, quam de Augustodunensi ista possumus interpretari; utque de Sidolocensi potius interpretemur, non parum favet, quod Deciæ frater Wideradus Flaviniacensis monasterii fundator ac forte abbas, etiam basilicam S. Andochii Sedelocensis rexerit, uti num. 52 dictum est. Ceterum quid in utroque loco ex SS. Andochii, Thyrsi ac Felicis reliquiis hocce tempore supersit, & an earum aliquæ ad alia loca translatæ fuerint, aliunde non didici.

[58] [Officium eorum ecclesiasticum Augustoduni & alibi.] Quod ad ceterum eorumdem cultum attinet, in Breviario Æduensi, anno 1534 typis edito, hoc die XXIV Septembris Officium de iis triplum cum Octava præscribitur, quod antiphonas & responsoria propria habet. Pro primo die novem quoque Lectiones propriæ ex Actis concinnatæ assignantur; ceteris diebus non nisi Officium trium Lectionum legitur. Cum vero ex hisce omnibus nihil discamus præter ea, quæ Acta docent, illæ hic non referam, excepta Oratione, quæ sequitur. Deus inestimabilis gloriæ, qui hunc diem preclaro beatorum Andochii, Tyrsi & Felicis martyrio consecrasti, fac nos eorum interventu ita alacres tuo insistere servitio, ut eterni eorumdem gaudii mereamur esse consortes. Per Dominum &c. Cum recentiora Breviaria ecclesiæ Augustodunensis non habeam, dicere nequeo, an & quid in vetusto illo Officio deinde mutatum sit. In Breviariis quoque Senonensi anni 1625 eodem die Officium de iis simplex præscribitur cum tribus Lectionibus propriis; in Lingonensi anni 1604, & Parisiensi anni 1736 simplex item cum una Oratione propria. Forte etiam in aliis diœcesibus aliqua eorumdem memoria agitur, quod nec vacat, nec operæ pretium est hic pluribus inquirere. Acta itaque accipe.

ACTA
Auctore anonymo
Ex pervetusto codice Ms. S. Benigni Divionensis.

Andochius presb. martyr apud Sidolocum in territorio Augustodunensi in Gallia (S.)
Thyrsus diaconus martyr apud Sidolocum in territorio Augustodunensi in Gallia (S.)
Felix, martyr apud Sidolocum in territorio Augustodunensi in Gallia (S.)

BHL Number: 0424, 0426

A. anonymo.

[S. Irenæus Polycarpo apparens, jubet] Postquam gloriosus Irenæus a, episcopus & martyr migravit ad cœlum b, medio fere noctis vultu terribili, umbræ pacifico c, cum multitudine martyrum ad sanctum Polycarpum d veniens, ait: Agnosce filium tuum, quem erudisti, pater. Sancte sacerdos, agnosce Irenæum tibi fuisse ministrum. Ecce accepimus promissionem, quam nobis promisit Rex cœlorum & terræ. Nihil nobis de promissione sua fraudavit Redemptor noster. Audi, pater, verba filii tui: transmitte nunc duos Presbyteros, id est, Andochium & Benignum, & Thyrsum diaconem, Galliarum urbibus, viros virtutibus & sapientia plenos, quos consimilis gloriosus exspectat triumphus: ut, quia paucitas a Christianis ibi remansit, Baptismatis gratiam præbeant. Quia notum tibi sit, sanctissime pater, quod gens illa, inspirante Domino, copiose desiderat servire Christo. Hæc eum loquentem, sicut eum agnoscebat, ita & beati Martyres in alio cubiculo eum audiebant, atque per soporem videbant. Sed cum hæc sancto suo sermone locutus fuisset, iterum psallentes atque gaudentes redierunt ad cœlos: in quo cubiculo tantus invaluit odor suavitatis, ut æstimarent, se paradisi miris odoribus conlocari.

[2] Mane autem facto, S. Polycarpus suos adloquitur Fratres, [SS. Benignum, Andochium & Thyrsum in Gallias mitti;] referens eis, quæ gesta fuerant, & ut felix aggrederentur iter jubet. Ipse vero S. Andochius & Benignus & Thyrsus, quæ, Christo confortante, jubentur, gaudio magno repleti de tam sancta jussione Christi, non tardi de præceptis, vigilata nocte, psalmis & hymnis Deo gratias agentes *. Usque ad naviculam S. Polycarpus deducens, & valedicens, ait: Angelus Domini comitetur vobiscum; Spiritus sanctus sit in visceribus vestris. Magna vos gloria cœlestis exspectat, o piissimi Fratres. Verbum Domini gentibus prædicate; adventum Christi omnibus annunciate. O quam speciosi pedes euangelizantium pacem! Multos habetis adjutores & intercessores vestros, qui pro vobis Dominum interpellare non cessant. Ne vos longi itineris conturbet austeritas, non regionis longinquitas; aut parentum desiderio coagulescat cor vestrum. Non vos minæ aut impiissimi cæsaris conturbet impietas. Sit in cordibus vestris B. Pauli apostoli sermo: Quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in Sanctis. Polycarpus ait: Vale nobis dicite, Fratres; & lacrymans dixit eis: Paradisi vos gloria, & ante tribunal suum reportantes fructum laboris vestri Christus excipiat, & in illa felicium justorumque regione consociet Athletas suos, ubi lux permanet, & vita regnat; ubi priorum fides beata de vultus sui * præsentia vivæ claritatis inradiat; ubi alumna paradisi & candidata cœli turba concluditur.

[3] [qui Massiliam appulsi, inde Lugdunum, & Augustodunum] Et ascendentes in naviculam, celeriter eos ad Massiliam e unda maris adduxit. Egressi itaque ad terram, ad Lugdunensium diriguntur urbem, & usque ad S. Zachariam presbyterum f pervenientes, qui latenter in crypta inter sepulcra martyrum latitabat; & cum eodem verbum Domini meditantes, atque in Christo gaudentes & sperantes, ut suos dirigeret gressus, angelo admonente, ad Augustodunensem diriguntur civitatem g. Erat tunc temporis Faustus, nobilissimus vir præfectorius h, qui sub chlamide (propter iniquissimi cæsaris minas) Christum latenter colebat; cujus beati viri audita benignitate ac fide plenissima, ad eum, angelo monente, veniunt. Qui cum eos vidisset, sicut thesaurum cœlestem, ita eos excepit: & cum eos presbyteros esse cognovit, suppliciter exoravit, ut omnibus amicis & familiæ ejus Baptismatis gratiam condonarent. Defuncto igitur nequissimo Severo imperatore morte, quam quæsivit & invenit i, succedente Aureliano k nequiore, qui, sicut imperium, ita & malitiam adeptus est, ubique similiter Christianos, qui idolis non sacrificassent, per diversas provincias diversis suppliciis maceratos, gladii jubet finiri sententia. Sed, ubi est plenissima fides, nec potestatem adversam timet, nec minas reveretur.

[4] [veniunt, ubi Fausti filium, aliosque baptizant; Benignus cum Andochio] Habebat tunc temporis vir inluster Faustus filium quasi trium annorum, nomine, Symphorianum l; quos supplicirer exoravit, ut & eum Baptismatis gratia consecrarent. Quod ipsi gaudentes, S. Benignus eum baptizavit, Andochius vero eum de sacro fonte suscepit. Qui Symphorianus repletus Spiritu sancto, cum esset fere viginti annorum, gloriosam & immarcessibilem martyrii meruit coronam accipere; qui virtutibus manifesta probatione semper præclaruit. Nuper m quidem ipso tempore omnes amici vel familia domus Fausti per hos beatissimos Martyres Baptismatis gratiam fuerunt adepti. Erat in illis mirabilis virtus Christi; cœcorum oculis lumen infundebant, dæmones de obsessis corporibus effugabant, debilium membris sanitatem reddebant. Habebat autem vir inluster Faustus sororem sibi germanam Lingonicæ n civitatis matronam, nomine Leonillam o, cujus erant parvuli gemini nepotes ex filio suo tres, viri aspectu pulcherrimo, animo pulchriore; id est, Josephus & Eleusepphus & Melasippus, quos divinis litteris erudiebat. Erat in iis gratia plena, sed baptismi ablutionem, non erat, qui præberet.

[5] [Lingones profectus, familiam S. Leonillæ baptizat.] Tunc præstantissimus vir S. Benignum presbyterum, sicut margaritam pretiosam aut munus cœleste, sorori transmisit; sicut manna cœleste aut margaritam splendidam Leonilla excepit. Quo excepto, hi gemini tres fratres Baptismatis gratiam consecuti sunt. Qui, accepto Spiritu sancto, cum fuerunt viginti & quinque annorum, a persecutoribus sunt comprehensi. Longum est enarrare, quantam fuerunt perpessi pœnam; sed victricem accipiunt coronam. Hi sequuntur Agnum, quocumque ierit, quos ipsius Agni sinceritas gemmis insignibus coronavit; quod Passio ipsorum plenius declaravit p. Quæ matrona similiter omnes domus, utriusque sexus, conditionis & ætatis per S. Benignum Baptismatis gratia consecravit. Lætabantur in Christo fideles fidelissimæ domus, conroborabatur in eis inambigua & plenissima fides. Erat autem Aurelianus q iniquissimus cæsar constitutus in extremis finibus Galliarum, & ad civitatem veniens Senonas r, data ab eodem omnibus præpositis loci sententia, qui se Christianos profiterentur, diversis suppliciis macerari, cruciatibus mancipari; & quicumque diis nostris non sacrificaverint, gladii eos & capitali jubemus finiri sententia s.

[6] Erat autem ager nobilissimi viri, cui nomen est Sedelocus t. [Andochius, Thyrsus & Felix Sidoloci comprehensi,] Dum SS. Andochius & Thyrsus ad præfatam domum, quæ est in publico aggere, intrepide venirent, & prædicatione sua cunctis perdocerent ad salutem, quidam negotiator ibidem residens, nomine Felix u, Christianus jam, Orientalis vir, cujus negotiatio quotidie erogabatur in pauperes, S. Andochium presbyterum, & Thyrsum diaconem in suo excepit officio *. Et cum se virtutibus manifesta traditione populis demonstrarent, subito Aurelianus imperator de civitate veniens Senonis, ubi ad præfatam domum adgressus fuisset, sibi tentoria tendi præcepit. Unus ostiarius crudelissimi cæsaris, dum Felicis hospitium ingressus fuisset, invenit SS. Andochium & Thyrsum, Christi verbum prædicantes: fremebundus veniens, nunciavit, quod Christiani in domo Felicis residerent. Quod audiens, secundum suæ rabiei morem in conspectu suo eos præsentari jussit. Felix Andochio ait: Ne patiaris, me separari a corona pietatis tuæ, quam accepturus es a Christo, Pater; sed orationibus vestris adjutum pariter me perducatis ad pretiosam martyrii vestri coronam. Et facta oratione, intrepidi pergunt x. Ligatis post tergum manibus, ducti sunt in conspectum iniquissimi cæsaris.

[7] Quibus Aurelianus ait: Cujus regionis homines estis? [& Christum confessi coram imperatore,] aut quod nomen vestrum? aut quem Deum colere vultis? S. Andochius ait: Orientales homines sumus, a sancto patre nostro Polycarpo episcopo missi. Christum conditorem cœli, maris & terræ, & quæ in eis sunt, colimus. Nomen meum Andochius, fratrum meorum Thyrsus & Felix. Aurelianus ait: Numquid ad inritandam potentiam nostram & deorum dearumque nostrarum tam longi itineris spatio venistis? Andochius ait: Nos venimus a Christo admoniti, cujus verbum incorruptum gentibus prædicamus. Aurelianus ait: Numquid in regionibus vestris, aut in provincia ista non cognovistis, quod antecessorum imperatorum & nostræ auctoritates sanxerunt, quod ii, qui diis nostris non sacrificaverint, diversis suppliciis adflictos gladii eos jubemus finiri sententia? S. Andochius ait: Nefas est, Deum conditorem derelinquere, & coli lapides & ligna, idola muta & surda. Aurelianus ait: Muta & surda esse dicis invictissimum Jovem, Mercurium atque Saturnum? Andochius ait: Hos, quos tu nominas, dæmonia esse manifesta probantur; nam species eorum absque visu, absque gressu, absque tactu esse videntur.

[8] Aurelianus ait: Sacrificate diis nostris, ut ex ærario publico remuneratos, [cæduntur, & inversis manibus suspenduntur ex arbore;] primos vos in meo palatio esse constituam; & ne male pro Christo vestro, qui ab hominibus est crucifixus, moriamini. Ab hac voce hi tres clamantes dixerunt: Aurum & argentum tuum tecum sit in perditione, lupe rapax; quia credis, te donum Dei per pecuniam supplantare. Nos pro Christo potius mori volumus, quam ab eo recedamus, ubi plus justi, quam sol, in regno cœlorum refulgent; & illis ibi erit lumen æternum & vita immortalis, & dabitur illis ibi, quod nec oculus vidit nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus se. Nam ii, qui diis tuis deserviunt, ibunt in tenebras exteriores, inextinguibili igne *, quod præparavit patri tuo diabolo & angelis ejus. Ibi illorum fletus erit & stridor dentium; desiderabunt lumen, & non videbunt. Nam si velis credere Christum, non introieris. Tunc iniquissimus cæsar tradidit eos tortoribus, dicens: Nisi hodie sacrificaverint, diversis pœnis eos adfligite. Tunc beati Martyres cæsi y, in ulmum cujusdam inversis manibus pariter suspenduntur, & rotæ impletæ saxis eorum pedibus conligantur.

[9] [ab hac depositi, & in fide constantes] Et dum tantam fuerant tota die perpessi pœnam, psallebant, dicentes: Deus in adjutorium nostrum intende, Domine, ad juvandum nos festina. Et ita tamen erant integri, quasi nec unam plagam accepissent. Post hæc iniquissimus cæsar in crastina ipsos sibi præsentari præcepit, & ait: Sacrificate diis nostris, qui propter inobedientiam vestram talem fuistis perpessi pœnam. Responderunt ei dicentes: Agnosce, miser, quia minæ tuæ & supplicia nobis refrigerium præstant. Cæsi Auctorem lucis non negavimus; suspensi, Christum semper confessi sumus. Aspice nos; inlæsi ante conspectum Dei nostri stamus; quia Christus noster, quem tu negas, servos suos semper custodire promisit. Audiens autem hæc Aurelianus, ignem præparari præcepit; accensoque igne, ait: Aut sacrificate diis, aut in ignem vos, ligatis manibus & pedibus, jactari præcipiam. Ad hæc toti tres una voce, unoque consensu clamantes, dixerunt: Ecce carnes, quas ad tempus in potestate habes. Quod malitiæ tuæ diabolus dictaverit, fac; feri, occide, assa, & manduca; nam nos non mutas a Christi confessione, qui & tuam detergere habet perfidiam.

[10] [ignem innoxie tolerant, ac tandem] Accensoque igne, ligatis manibus & pedibus, eos in ignem jactari præcepit: & nihil nociti * ab omni conbustione ignis, resolutis ligaminibus, stantes in fide, psallebant in medio igne, dicentes: Probasti nos, Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur argentum: transivimus per ignem & aquam, & induxisti nos in refrigerium. Dum hæc aguntur, tanta coruscatio cœlestis infremuit, & imber pluviæ super ignem descendit, ut nullus æstimaret, ibi fuisse ignem accensum. Et ita intrepidi & liberati in conspectu Aureliani adfuerunt, dicentes: Agnosce nos, miser; vide, quanta sit virtus Christi. Vides nos inlæsos in tui præsentia iterum convenire. Crede Christo, & non timebis illius ultimæ diei necessitatem; quia, quantum homo negligens est ad delinquendum, tantum misericordia Domini dives est ad remittendum. Aurelianus ait: Dii nostri vobis subveniunt; & vos dicitis, Christi auxilio vos esse defensos. Andochius ait: Saxeum habes cor, ut non credas Creatori cœli & terræ, nec mirabilibus ejus.

[11] [vectibus colla percussi exspirant, & a Fausto & S. Symphoriano sepeliuntur.] Tunc impiissimus cæsat secundum suæ rabiei morem pariter eis vectibus colla feriri præcepit, ut ita finirent pretiosam & splendidam temporalem vitam, accepturi æternitatis gaudia & immarcessibilem coronam. Acta sunt hæc circa sanctos Dei Martyres, id est, Andochium presbyterum & Thyrsum diaconum, & Felicem, octavo Kalendas Octobris z. Post hæc Aurelianus imperator ad Augustodunensem dirigitur urbem. Audiens autem Faustus, quod talia in Sanctos Dei in suo agro per Aurelianum imperatorem diabolus fecerat, noctu veniens cum Symphoriano suo filio, qui erat jam tunc temporis quasi annorum quindecim aa, sanctos Dei Martyres recondidit sepulcris, ubi quotidie virtus Domini mira declaratur. Illic lacrymas fundens S. Symphorianus, vigiliis & orationibus vacans, nolebat a loco illo removeri bb; donec, opitulante gratia Christi, perfectus in gratia Dei, & indutus loricam fidei, festinavit ad coronam martyrii, quam & accipere meruit, auxiliante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & laus & gloria & potestas cum Patre & Spiritu sancto in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Sancti Irenæi Lugdunensis in Gallia episcopi & martyris gesta apud nos illustrata sunt ad diem 28 Junii, ubi non ante annum Christi 202 passus fuisse ostenditur.

b Notat Chiffletius, in codice Vaticano hic appositum legi: Septimo die.

c Forte legendum est umbræ pacificæ. In Clameciacensi apographo habetur: Ore pacifico.

d Si per Polycarpum hic designetur sanctus episcopus Smyrnensis & martyr, ut in uno & altero Ms. legitur, non potuit huic S. Irenæus post martyrium suum apparuisse, nec alia Actorum asserta sustineri; secus vero si Polycrates Ephesinus indicetur. Vide de hoc argumento disputata in Commentarioprævio, § § 2 & 3.

e Notissima est hæc Galliarum civitas in Provincia, Gallis nunc Marseille dicta, cum celebri suo portu ad mare Mediterraneum. In Ms. Clameciacensi, in S. Andeoli, & Rhythmicis S. Benigni Actis dicuntur Sancti nostri prius ad insulam Corsicam appulisse, ibidemque tempestate detenti, donec S. Andeolus, uti S. Irenæus S. Benigno sanctoque Polycarpo denuo apparens mandaverat, illuc advenisset, eorumdem socius futurus. Consule Commentarium prævium num. 10, 20 & seq.

f Adi Commentarium num. 44 & 45.

g In Actis ad lit. e citatis hic dicitur S. Andeolus a Sociis suis missus Carpentoracte, quæ antiqua Galliæ urbs est in Provincia, vulgo Carpentras dicta, in ditione Ecclesiæ, quatuor milliaribus seu leucis ab Avenione dissita, teste Baudrando in Lexico.

h Crediderunt aliqui, Acta Martyrum nostrorum ab hoc Fausto scripta fuisse: qua de re consule Commentarium § 2. De nobilitate ipsius gestoque ab eodem magistratu aliqua annotavimus ibidem num. 46.

i Septimius Severus ab anno Christi 193 usquead 211 imperium tenuit. Cur autem hic dicatur mortem quæsitam invenisse, discimus ex Epitome Sexti Aurelii Victoris editionis Lugdunensis apud Batavos in Vita Severi, ubi de ipso in Britannia ægrotante legitur: Is dum membrorum omnium, maxime pedum, dolorem pati nequiret, veneni vice, quod ei negabatur, cibum gravis ac plurimæ carnis avidius invasit, quem cum conficere non posset, crudelitate (lege cruditate) pressus expiravit. Illustrissimus Bosquetus in hisce Actis pro Severo legendum putavit Verum. Adi Commentarium num. 23 & seq.

k Pro Aureliano hic legendum esse Aurelium, & per hunc intelligendum esse M. Aurelium Antoninum Caracallam, qui Severo patri suo una cum fratre Geta successit, extra dubium est. Præpropere tamen hic in Actis eam successionem narrari, observavimus in Commentario num. 49.

l Hic est celebris apud Æduos martyr Symphorianus, cujus Acta apud nos data sunt ad diem 22 Augusti. Adi Commentarium nostrumprævium num. 46 & seqq.

m Chiffletius notat, in codice Vaticano hic legi: Nuperrime.

n Lingones, indigenis nunc Langres, antiqua Galliæ Celticæ civitas est in Campania, in colle ad fontes Matronæ sita, estque episcopalis sub metropoli Lugdunensi.

o De S. Leonilla, ejusque ex filio tergeminis nepotibus martyribus actum apud nos est ad diem 17 Januarii, ubi eorumdem gemina Passio data est. Sed consule Commentarium nostrum prævium num. 15 & duobus sequentibus, ubi, quæ hic de collato ipsis per S. Benignum baptismo narrantur, inter fabulas reputavi, quia ipsos in Cappadocia passos credo.

p Vide, quæ ex hoc etiam loco adversus antiquitatem Actorum, quæ hic edo, annotavi in Commentario num. 18.

q In locum Aureliani substituendum hic esse Aurelium, conveniunt eruditi pene omnes; sed alii M. Aurelium Antoninum, cognomento Philosophum, alius Heliogabalum, alius Caracallam intelligunt; quod ultimum Actis conformius esse diximus in Commentario, quem consule num. 48 &duobus sequentibus.

r Senones antiqua Galliæ civitas, gentis Senonum primaria, Agendicum etiam olim dicta, nunc Gallice Sens, ad Icaunam fluvium sita, archiepiscopatu, & vetustate illustris. Porro M. Aurelium Antoninum Caracallam in Galliis fuisse circa annum Christi 213, ut existimat Tillemontius, in Commentario prævio num. 50 dixi; sed an Senonibus fuerit ac ibidem edictum aliquod adversus Christianos vulgaverit, non ausim asserere. Vide dicta loco citato.

s Ista nempe velut edicti verba recitat biographus, parvæ apud me auctoritatis.

t Consule Commentarium num. 7 & 8.

u Venerabilis Beda, aliique num. 2, 3 & 4 in Commentario citati hunc S. Felicem una cum ceteris a S. Polycarpo in Gallias missum dixerunt. Vide dicta ibidem.

x Saussayus in Martyrologio Gallicano, nescio, utrum ex aliis Actis, an ex sensu suo, ubique pro imperatore præsidem substituit, aitque, domum S. Felicis, cum hic Sanctos tradere recusasset, vi effractam, atque ita eos captos fuisse, & Felicem eos sponte sua secutum esse.

y Tillemontius tom. 3 Monument. eccles. pag. 39 observat, in Martyrologio Bedæ legi, ipsos flagellis cæsos fuisse, quod negat in suo Ms. legi. Fateor, nec in Mss. nostris mentionem de flagellis fieri; sed cæsi tamen in omnibus dicuntur. Idem Beda ibidem, & qui ipsum secuti fuerunt, Ado & Usuardus, mox pro in ulmum, legunt in ultimo; sed perperam, uti liquet ex contextu.

z Hæc forsitan circa annum Christi 213 contigisse, dixi in Commentario prævio num. 49 & 50.

aa In alio apographo Accinctino legitur, quasi annorum viginti quinque; verum error manifestus est, cum in eodem etiam dicatur S. Symphorianus martyrium subiisse, dum esset fere viginti annorum.

bb In Ms. mox laudato hic subditur: Nobilissimus autem vir Faustus beatorum Martyrum Passionem, Deo juvante, composuit & scripsit ad laudem ipsius, cui est honor & gloria & virtus cum Sanctis suis nunc & semper, & in cuncta sæcula sæculorum. Amen. Sed vide Commentarium § 2.

* imo agunt

* ejus, id est Dei

* al. hospitio

* al. inextinguibilem ignem

* i. e. passi

DE S. TERENTIO MARTYRE PISAURI
IN DUCATU URBINATE

Seculo III ut fertur.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus insignis; Acta sublestæ fidei.

Terentius Mart., Pisauri in ducatu Urbinate (S.)

AUCTORE J. P.

Sanctus hic, quamquam apud Pisaurenses jam dudum ut patronus civitatis primarius solemnissime cultus, [Solemniter colitur per octavam] unusque ex antiquis ac illustrioribus, si Actis fides habenda, martyribus, præteritus est in omnibus sacris Fastis seculo decimo septimo anterioribus. Primus, quem novi, Philippus Ferrarius in ambobus Catalogis eum annuntiavit ad diem XXIV Septembris. Breviter in Generali Sanctorum, qui Martyrologio Romano inscripti non sunt, his verbis: Pisauri S. Terentii martyris sub Decio, civitatis patroni. At vero in particulari Sanctorum Italiæ multo prolixius Sancti gesta & martyrium descripsit ex Officio Pisaurensi in diœcesi per octavam recitari solito. Ejus exemplar habeo separato libello impressum Fani anno 1592. Totum pene Sancto proprium est; hymni, antiphonæ, responsoria, versiculi ad vitam & martyrium ejus accommodata, & Acta ipsa in lectiones quindecim in festo & per octavam, diebus majori Officio non impeditis, recitandas ad secundum Nocturnum distributa: Oratio hæc est: Propitiare nobis, quæsumus, Domine, famulis tuis per hujus sancti Terentii martyris tui, qui in præsenti requiescit ecclesia, merita gloriosa, ut ejus pia intercessione ab omnibus semper protegamur adversis. Per Dominum &c.

[2] Recusum est etiam separatim pro civitate & diœcesi Pisaurensi typis Venetis anno 1619, [Pisauri, ubi reliquiæ honorifice conditæ,] sed in nonnullis reformatum: Acta quippe ad tres tantum lectiones contractæ sunt pro secundo Nocturno diei festi, reliquis autem per octavam diebus præscribuntur sermones vel expositiones sanctorum Patrum, & in oratione expunctæ sunt voces istæ: Qui in præsenti requiescit ecclesia: verisimiliter in gratiam aliarum diœcesios ecclesiarum, in quibus ejus reliquiæ non servantur. Quam autem honorifice collocatæ sint in ecclesia cathedrali, disce ex Papebrochio, qui cum Henschenio illic præsens adfuit anno 1660 die XXIX Novembris: Templum, ipsum, inquit in Diario Ms. Itineris Romani, humile quidem sed amplum est, pulchreque instauratum sub triplici fornice, quem pilæ hinc inde senæ sustinent: in lateribus totidem altaria, quot arcus sunt: chorus quadratus cum amplo hemicyclo post altare: in dextero latere sacellum est Venerabilis, cujus cupulam quatuor ad angulos columnæ sustinent, totidemque sub arcubus hemicyclæ fenestræ illuminant. Parietes gypso ornati semicirculariter tribus in partibus excurrunt, sub coronide cupulam sustinente: in medio altare est unicum, cujus mensam clathri sustinent ferrei, angelis ligneis inauratis, limboque decori, per quos spectabilis est formosa ex marmore tumba, in qua corpus est B. Terentii M., statua antem ejus in altari juxta tabernaculum.

[3] [Acta multis de causis] Hactenus relata declarant manifestissime ac certam faciunt cultus celebritatem; utinam liceret idem asserere de authentica Actorum fide, ac veritate prodigiorum, quæ iis continentur! Sed nihil occurrit, quod ea commendet, multa, quæ insinuant, auctorem fuisse a Sancti temporibus remotissimum, quæque ipsius fidem suspectam faciunt. Sane proximitatem temporis non spirant particulæ memoriæ proditum est, creditur rebus narratis immixtæ, nec tabulæ, verisimiliter Italico idiomate exaratæ, unde Vitam desumptam intelligimus ex verbis, quæ in laudato Officio præfiguntur lectioni IV, ipso festo recitandæ: Sancti Terentii Vita ex vetustissima tabula, quæ servatur in cathedralis ecclesiæ sacrario, desumpta & nuper Latinitati donata. De fide autem biographi dubitare me jubent personæ ab eo introductæ & nemini antiquorum notæ; primo Emerentiana mater, pater Nardus, Panutius abbas in Pannonia ante medium seculum tertium, & præ ceteris Dagnus in ejusdem Pannoniæ finibus rex, Romanum imperium tenente Philippo, nempe sub quo certe ea regio Romanis subjecta erat, uti patet ex Zozimi lib. 1, ubi narrat, ab eodem Philippo illuc missum fuisse ad sedandas perturbationes Decium, postea suum in imperio successorem. Adde Theodosiam matronam Pisaurensem, quam ab angelo gesta Sancti edoctam fuisse ait biographus, verisimiliter quia Vitæ & martyrii seriem ita disposuerat, ut alioqui non posset intelligi, unde ea ad posterorum notitiam pervenisset.

[4] [suspecta] Secundo anachronismus in anno mortuali ita signato: Passus est hic Christi Miles anno salutis nostræ ducentesimo quadragesimo septimo, Cornelio summo Pontifice, septima Christianorum persecutione, Decio imperatore: nam juxta communem eruditorum sententiam S. Cornelius ad Pontificatum evectus non est ante annum 251, nec Decius imperio potitus ante 249. Tertio modus martyrii & reliqua illud subsecuta, tam similia iis, quæ dedimus ex Ferrario tomo IV Julii pag. 96 de S. Terentio episcopo Lunensi & martyre, ut ambigere nequeam, quin alter biographus ex altero descripserit: verba conferam in Annotatis, ubi & pauca alia observabo, quæ displicent, quæque cum jam assignatis efficiunt, quominus prodigia & gesta reliqua sufficienter probata existimem. Accipe igitur Actorum seriem ex Officio anni 1592, in tot divisam numeros, in quot divisa fuit lectiones proprias.

ACTA SUBLESTÆ FIDEI.
Ex Officio proprio, edito ad annum 1592.

Terentius Mart., Pisauri in ducatu Urbinate (S.)

A. anonymo.

[Sæviente in Pannonia] Imperante Philippo, quem primum inter Romanos imperatores Christianam suscepisse religionem memoriæ proditum est a: etsi Christiani homines in tota Italia & reliquis Europæ provinciis, atque cunctis orbis terrarum partibus respirare cœperant; tamen in Pannoniæ finibus rex quidam, nomine Dagnus, in Christi cultores, suadente diabolo, crudelissime animadvertit. Ibidem nobilissima mulier Emerentiana, Jesu Christi ancilla, filium Terentium ex marito Nardo, paulo ante mortuo, genitum in Christiana religione pie & sancte erudiebat. Puer vero sanctissimos mores una cum lacte sugere assuetus, paullatim in vita Christi adolescebat, & hoc unum sibi consilium constituit, ne unquam scilicet a vera erga Deum pietate minacibus tyrannorum verbis aut verberibus revocaretur.

[2] Cæterum, sæviente Dagno rege crudelissimo, præclarissima Emerentiana cogitabat, [tyranno rege,] qua ratione fieri posset, ut ope divina dilectum filium Terentium ab immanissimi tyranni manibus eriperet. Præsagiebat enim sancta mulier, eum in Ecclesia Dei uberrimos fructus allaturum. Quamobrem omni animi affectu se dans in preces, petebat a Domino, ut, quominus impia tyranni manus Filium perderet, sibi auxilium ferret. Proinde statim affuit cælestis clementia, quæ Emerentianam admonuit, ad abbatem Panutium sese conferret & ab eodem salubre consilium exposceret.

[3] Festinat igitur ad Panutium, quem ea tempestate noverat unum esse Christianorum perfugium, [mater Sancti anxia] unum solamen & communem omnium patrem. Quæ, cum ejusdem consilium audivisset, vitam Filii, quem unice diligebat, in maximo discrimine versari præsensit. Quare ægra se domum contulit, & præ animi angustia trium dierum spatio nihil manducavit, nihilque bibit. Tandem cælesti numine excitata, ad Panutium abbatem, unde spes omnis pendebat, omnem Nardi sui pecuniam & res pretiosiores una cum Filio clanculum exportavit, ut tandiu ibidem laterent, quoad furentem tyranni rabiem effugerent.

[4] Beatus itaque Terentius intra domesticos Panutii parietes latitans, [cum Filio latet,] Dagni regis edicto ab exploratoribus & sicariis exquirebatur diligentissime. At, divina volente clementia, ab optimo Panutio mediæ pene cædi subtractus est, & occulte servatus, atque præceptis, patriisque admonitionibus instructus. Is enim, ut optimus Dei cultor & pastor egregius, oves divinitus sibi commissas a luporum dentibus tueri studebat. Cum vero B. Terentium occultare diutius non posset: hortatur Emerentianam, humilem Jesu Christi ancillam, ut velit illinc aufugere, & sese atque Filium a tyrannica rabie conservare b: Dominus enim præcepit discipulis suis in cultum gentium missis: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam: & Paulus de se ipso ait: Per fenestram in sporta demissus sum, & sic effugi manus ejus.

[5] Igitur de Filii salute anxia, & cupiens eum Dominico gregi servare, etsi graviter ferebat relinquere patriam, cujus dulcedine mortales universi tenentur, [dein fugient Aquileiam] sibi tamen tacite persuasit, satius esse Panutii consilium persequi, quam ibi remanere. Propterea navi & omnibus rebus ad iter conficiendum paratis, auctore Panutio, naviculam conscendunt, sperantes, quorsum ituri essent, Dei dexteram clavum directuram. Semel atque iterum sese in Domino salutantibus, atque verba lachrymis & lachrymas verbis miscentibus, navis in altum appulsa est. Quare pius pater Panutius supplici oratione precatus est Deum, ut ad aliquem salutis portum possent pervenire. Tandem cum trium dierum iter processissent, ad Aquileiæ portum applicuerunt.

[6] [appellit, ubi Sanctus, miraculis clarus præfecto sistitur;] In qua urbe multa Deus per Servum suum miracula manifestavit. Quoniam ibidem Christum prædicans, innumeros ab idolorum cultu revocavit homines, & illius regionis indigenæ & advenæ, atque ex finitimis oppidis lætabantur multi, quo sibi esset reddita membrorum firmitas & totius corporis robur. His autem rebus ad Valerianum illius civitatis præfectum delatis, beatum accersit Terentium, accersitum interrogat, cujus sit regionis atque ordinis. Sed is præsenti animo respondit, se in Pannonia ortum & Christianam profiteri religionem, atque Jesu Christo, vero Deo, se totum vovisse. Cui iterum præfectus: Tune Christianus es? Sum, (inquit,) Christo enim semper inservivi, & nunc promitto, & recipio, me in fide Christi semper perseveraturum. Quare Valerianus furore accensus, jussit eum idolis thura ponere & immolare, atrociaque interim eidem recusanti supplicia minatur: cui Miles Christi egregius: o mens (inquit) impia, scito tyrannorum cruciatus Christi fidelibus sempiternas in cælis præparare divitias.

[7] [carceri mancipatur,] Sancti igitur Terentii verbis dirus ille præfectus ira accensus, & mentis impos effectus, mandavit, ut Christi Servus in fœdissimum carcerem truderetur, quo in loco centum & viginti novem Christiani pedore affecti detinebantur. Quos cum vidisset beatus Terentius, perhumaniter salutavit, dicens: Pax vobis, fratres mei. Deinde eos hortatus est, ut in fide Christi persisterent, nec ulla tormentorum genera formidarent. Paullo post intra carceris septa detentus, triduum supplex oravit ad Dominum his verbis: Omnipotens Deus, qui servis tuis, pro tui nominis gloria injuriam patientibus, ubique succurris; qui Daniëlem de lacu leonum incolumem extraxisti; tu, qui Petrum cathenis ligatum per angelum de manu Herodis & ab omni exspectatione plebis Judæorum liberasti, aperi portas, Domine, confringe vectes ferreos, & seras carceris obscurissimi, ut cognoscant gentes te solum Deum, & glorificent nomen tuum in secula.

[8] [& miraculose eximitur, Romam proficiscitur,] Completa vero oratione, ad mediam fere noctem factus est tonitruus maximus, & utraque pars carceris corruit funditus. Quibus, cum inde evasissent omnes, obviam ivit angelus Domini, & eis benedicens, monstravit, quorsum esset iter dirigendum, atque ab oculis eorum e vestigio evanuit. Ipsi vero ex angelica visione lætitia perfusi, Deo pura mente gratias egerunt, qui servos suos in se sperantes a dentibus leonum rugientium ad escam extraxisset. Cæteris inde Christianis benigne salutatis ac dimissis, beatus ipse Terentius angelico monitu Romam se contulit, quam ad urbem cum pervenisset, vidit Christianos nefario Decii immanissimi imperatoris jussu ad necem trahi c, qui, pro Christo in terris aspernantes mortalia, mortui, in cælis æterna assequebantur.

[9] Quam ob rem dilectus Jesu Christi servus Terentius tantorum martyrum exemplo permotus & martyrii desiderio flagrans, [& hinc Pisaurum;] hac ad Deum oratione confugit: Justissime Deus, qui pro meritis legitime certantes coronas; sine, quæso, nunc Servum tuum temporali morte in cælis coronam adipisci, & inter Sanctos tuos adscribi. Oranti & martyrii coronam exoptanti apparuit angelus Domini, dicens: Surge, abi hinc ad civitatem Picænam, (Picæna vero civitas Pisaurum erat,) quoniam exitus tui jam imminet hora d. Sanctus itaque Terentius angelicæ locutionis gaudio repletus, etsi, quam erat ingressurus, viæ ignarus esset, nocturno tamen tempore, nullaque interposita mora, ad ipsius urbis mœnia contendit.

[10] Eunti vero beato Terentio occurrit rusticus quidam, [oculum nefarii hominis, prodigiose læsum, sanat;] cui nomen Vulgus. Is pascens porcorum greges, ut novit Christi Servum honestissimis vestibus indutum, sperans, si eum spoliaret, non parum lucri, simulavit eodem, quo Sanctus ibat, sibi quoque esse proficiscendum. Non recusavit comitem sanctus Dei Servus. Quare vafer ac pessimus homo, suadente diabolo, & avaritia cogente, deliberabundus in Sanctum jecit telum acutissimum, quod divinitus retrogrediens, sagittantis oculum transfixit. Et vulnere rusticus impatiens, vociferans & lachrymans, ad sancti Terentii pedes sese prostravit, & hinc inde dolore agitatus, rogabat, sibi ignosci & oculum sanari. Sanctus igitur misericordia motus, suspexit in cælum, &, de more habita oratione, expuit in terram, lutum fecit, & signo crucis hominis oculum linit, & statim ille vidit, & abiit magnificans Deum.

[11] At vero, cum adesset tempus suæ in cælum migrationis, [a latronibus occiditur in via;] jam pridem ab angelo sibi prænunciatæ, ad eandem urbem properabat, cujus fines ingressum, paullulumque progressum magna repente latronum manus ex obscurissimis saltibus erumpens, ad locum Aquam Malam tunc temporis nuncupatum, aduriuntur, non aliter atque canes aut lupi in oviculam certatim sævire solent. Cum enim audissent, eum Christianum esse, deliberarunt omnino interficere. Proinde ab illis exutus vestibus, usque ad necem cæditur. Magis autem ac magis crescente grassatorum atrocitate, Dei Servus semimortuus ad cælum oculos sustulit, inquiens: Mitissime Deus, qui, ut humanam naturam labefactatam sanares, ad imas terrarum sedes descendere voluisti; tu Domine, qui cruciatibus & sanguinis tui effusione fidelibus tuis cælum reserasti, libera me de gehennalibus flammis, ne absorbeat me tartarus; sed angeli tui ad te perducant. Hæc dicens, Deo reddidit spiritum.

[12] Sed ut, quod patrarunt facinus, latrones celarent, [corpus ejus divinitus ostensum] sacrum Martyris corpus in eundem locum, Aquam Malam appellatum, projecerunt e. Verum paullo post Theodosia hujus civitatis primaria fæmina per quietem admonita est & ab angelo edocta, ut ad locum (locus enim ille non longe aberat a civitate) ubi Martyris corpus a latronibus projectum jacebat inhumatum, sese conferret, (explicata tamen prius ejusdem sancti Martyris vita f.) Paruit cælesti imperio devotissima mulier. Eo advolavit, quam secutæ pedissequæ ancillæ, ac nonnulli nobiles viri, ejusdem Martyris corpus indagare cœperunt. Mulier vero, reperto tanto thesauro, exilibat gaudio, & lætabunda in aquam descendit, anceps, num illud tangere deberet. Tandem illinc extractum syndone munda pie involvit, & ut loci & temporis ratio sinebant, honorifice aptandum curavit.

[13] [Pisauri suscipitur,] Interea cum forte ibi esset agreste & fere sordidum plaustrum, quod cujuslibet fulgentissimi triumphalis currus ea die æquavit gloriam, atque adeo antecessit, in eo sancti Terentii corpus a pientissima matrona locatum fuit, &, admotis duabus parvulis juvencis, ad suam ipsius patriam illud vehere decrevit. Passim progredientibus, mirum erat videre, quanta in brutis illis concordia esset, dum nullo egentes admonitore, sacrum pondus sponte veherent. Jam ventum erat ad urbem, cum illis occurrit populus exultans, cui præibant sacerdotes, psalmos, hymnos & divinas laudes canentes. Cumque civitatis limina intraturi essent, omnes una voce Deo gratias agebant, qui talem ac tantum illis Patronum concessisset. Sibi enim quisque persuadebat, sancti Terentii intercessione Pisaurenses ab omni labe & pernicie liberari posse, civitatemque ipsam tanti Martyris tutela opulentissimam & florentissimam fore.

[14] [ingenti hominum lætitia,] Cum pervenissent in forum, sancti Martyris corpus ad episcopalem ecclesiam, quæ tunc fuisse creditur ad divi Cassiani ædes, portandum asserebant. Sed, volente Deo, factum est, ut illinc amoveri non posset. Quare tanto miraculo omnes attoniti & ancipites, ubi reponendum esset, divinitus evenit, ut juvencæ illæ sponte sua ad magnificam ejusdem Theodosiæ domum deportaverint: ad quæ visenda catervatim ibant cives, incolæ, fæminæ & pueri, imbecillesque infirmi, & quibusvis morbis detenti sanabantur. Postridie illius diei cum fama percrebuisset per vicina oppida & finitimas civitates eorum, quæ Pisaurensibus acciderunt, ex diversis locis confluebant homines ad sancti Martyris spectaculum, omnes donaria offerebant, & sibi quisque lætabatur, atque Deo optimo maximo gratias agebat.

[15] [conditur in ecclesia ipsi sacra.] Quam ob rem Florentius, tunc Pisaurensis episcopus g, iis visis, & devotissime efflagitante Theodosia, ejusdem mulieris ædes, ubi sanctum corpus requiescebat, consecravit, &, populo spectante, sancti Terentii membra marmoreo in tumulo honorificentissime locavit, atque octavo Kal. Octobris eidem ecclesiam dicavit; qui sane dies, ad hujus sancti Martyris natalitia celebranda institutus, semper Pisaurensibus celeberrimus exstitit. Passus est hic Christi Miles anno salutis nostræ ducentesimo quadragesimo septimo, Cornelio summo Pontifice, septima Christianorum persecutione, Decio imperante, & vivus & mortuus miraculis claruit. Anno vero CCCCXLVII supra millesimum, XVI Kal. Augusti, sedente Nicolao V, & hujus civitatis episcopo Joanne Benedicto, patria Pisaurensi, extracta fuere sancti Martyris ossa ex catacumba inferiori, quæ est subter maximam aram, ubi ab episcopo Florentio recondita fuerant, & super eandem reposita jacuerunt usque ad annum salutis nostræ sexagesimum sextum post mille & quingentos, quo tempore ad locum, ubi nunc requiescunt (is est ad sinistrum latus aræ maximæ) mense Decembri translata sunt a Julio Simonetta episcopo & ibidem die præsertim illi dicato magna piorum veneratione coluntur; & ad augendum nostri hujusce Patroni cultum, & ut ipse libentius pro nobis intercedat, sancitum est nuper anno millesimo quingentesimo nonagesimo secundo, ut ab omnibus diœcesis sacerdotibus die festo & per totam S. Terentii Octavam, ejusdem Vita singulis diebus in Officio divisim recitetur.

ANNOTATA.

a Veritas hujus traditionis controvertitur inter eruditos.

b Mirum videbitur legenti hanc historiam, cur Dagnus ille, seu fictus seu verus rex in Pannoniæ finibus, tam solicite ac diligenter propter fidem Christianam inquiri jusserit in Terentium puerum vel juvenem, relicto Panutio ejus in fide magistro, patre & Christianorum pastore. Sane auctor prudens & perspicax causam hujuscemodi exceptionis verbo saltem indicasset.

c Passus est Sanctus, sicut infra dicitur, anno 247, ergo aliquot annos ante imperium & persecutionem Decii.

d Causæ apparitionum angeli hic allatæ, leves admodum mihi apparent. Romam mittitur ab angelo; videt ibidem Christianorum pro fide certamina, martyrium & ipse exoptat; sed hinc ab angelo jubetur Pisaurum proficisci; nempe occidendus in via a latronibus.

e Quam parum hæc in re differant ab iis, quæ, teste Ferrario, notantur in tabulis Sarzanensibusde interitu S. Terentii episcopi martyris, videat lector ex verbis hinc desumptis: Cumque extra urbem in via pauperibus eleemosynam de more distribueret, a latronibus, magnam se pecuniæ summam apud eum reperturos, sperantibus invasus, interfectus est juxta Laventiæ, qui in Macram influit, amnem. Adjicitur tamen in Actis nostris, cædem Sancti a latronibus statutam fuisse, quia Christianum esse audierant; sic enim planior apparet causa martyrii. Porro confer etiam, si lubet, ea, quæ apud nostrum sequuntur de sepultura S. Terentii Pisaurensis cum iis, quæ traduntur de Terentio Lunensi, & dispice, quam parum differant: verba hæc sunt ex tabulis Sarzanensibus: Cujus corpus plaustro impositum a juvencis indomitis in eum locum, qui S. Terentii nominatur, delatum, ibi conditum est, ecclesia ibidem suo nomini constructa.

f Vide Commentarium num. 3.

g Ughellus tom. 2 Italiæ sacræ episcoporum Pisaurensium seriem exhibens ex ejusdem ecclesiæ monumentis, hunc primum statuit: Florentius, inquit, primus Pisaurensis episcopus occurrit, cujus mentio certior habetur in Actibus S. Terentii martyris, vixitque anno CCXLVII, hic cathedralem erexit, ubi corpus S. Terentii martyris, civitatis patroni, recondidit.

DE S. PAPHNUTIO ET SOCIIS MM.
IN THEBAIDE

Sub Diocletiano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti hi variis diebus ac diverse memorati in Fastis Græcis ac Latinis: Acta Græca, quæ jam Latine edita sunt, multis fabulis sunt inquinata.

Paphnutius martyr in Thebaide (S.)
Socii martyres in Thebaide

AUCTORE J. S.

Martyrologium Romanum hodie ingentem nobis suggerit Martyrum manipulum cum S. Paphnutio, de quibus ita habet: [S. Pæphnutii & Sociorum memoria ad hunc diem,] In Ægypto passio sanctorum Paphnutii & Sociorum martyrum. Is vitam in solitudine agens, cum audiret multos Christianos in vinculis retineri, divino spiritu concitus, sponte præfecto se offert, & Christianam religionem libere profitetur: a quo primum catenis ferreis constringitur, & in equuleo diutissime torquetur: deinde cum aliis plurimis ad Diocletianum mittitur: cujus jussu ipse palmæ affigitur, cæteri autem ferro necantur. In Annotatis ait Baronius: De ipso etiam hac die Græci in Menologio. At Græci Paphnutium cum Sociis habent die sequenti. Galesinius itaque videtur primus Paphnutium, cui Socios attribuit quingentos quadraginta & septem, ad hunc diem retulisse.

[2] In Menologio Basiliano ad XXV Septembris de eodem Martyrum manipulo hæc leguntur, [in Menologio Basiliano ad sequentem, uti & in aliis] secundum editionem Græco-Latinam: Impii Diocletiani imperatoris crudelitas plurimos Christianorum non solum ex laicis, sed ex monachis effecit martyres. Ex quorum numero fuit sanctus Paphnutius, qui ex Ægypto oriundus, abdicato seculo, maximam vitæ partem in eremis transegit. Sed cum plurimos Græcorum ad Christum converteret, a præfecto ad necem quærebatur. Multis ergo ejus causa comprehensis, jussus ab angelo, præfecto se ultro obtulit, in cujus conspectu Christum professus, catenis ferreis constringitur: tum in equuleum actus, eo usque depectitur, donec illius viscera in terram profluerent. Verum cum rursus, illis ab angelo composite in locum suum restitutis, sanus effectus, multos ad Christi fidem traxisset, mittitur a præfecto una cum iis, qui crediderant, ad Diocletianum imperatorem, a quo palmæ affixus decessit. Atque uno eodemque die quingenti quadraginta septem Martyres decollati fuere. Hactenus Menologium. At hæc non sunt omnino Actis consona, sed fortasse meliora & veriora, cum Acta sint fidei admodum suspectæ. In Menæis impressis ad eumdem diem, post memoriam sancti martyris Paphnutii brevissime annuntiatam, duo solum hi sequuntur versiculi:

Σταυροῦσι Παφνύτιον οἱ κόσμου φίλοι,
Τὸν παντὶ κόσμῳ καὶ πρὶν ἐσταυρωμένον.

Crucifigunt Paphnutium mundi amatores,
Toti mundo jam ante crucifixum:

Hæc mortem in cruce obitam clare indicant, & utcumque insinuant vitam monasticam, cum dicatur fuisse mundo crucifixus. In Menologio Sirletiano hodiernus Paphnutius plane est prætermissus, eique substitutus pater S. Euphrosynæ, de cujus martyrio aut sanctitate nihil novimus.

[3] Synaxarium Græcum Ms., quod servatur in Collegio Parisiensi Societatis Jesu, [Græcorum Fastis: in aliis Mss. ad XX Aprilis.] ad XXV Septembris elogium exhibet Actis conforme. In eo dicitur S. Paphnutius, origine Ægyptius, ex civitate Gentyria, cum quæreretur ab Ariano præfecto, monente angelo, eidem se sponte obtulisse, fidem profitens. Tamdiu mox tortus asseritur, ut viscera effluerent; sed sanatus ab angelo, eaque occasione manibus præfecti liberatus, multos ad fidem & martyrium pertraxisse dicitur. Rursum captus rotæque alligatus, licet membra rotis discinderentur, incolumis Dei gratia mansisse legitur. Tum demum ad Diocletianum missus, & in palma dicitur crucifixus. Monastica Paphnutii vita ibidem procul dubio etiam relata fuit; sed verba aliquot legi non potuerunt, ubi illa erat referenda. Aliud elogium, Actis item conforme, sed paulo brevius, legitur in Mss. Menæis bibliothecæ regiæ Taurinensis ad XX Aprilis, quod latine redditum huc transfero. Certamen sancti martyris Paphnutii, qui vixit sub Diocletiano imperatore, genere Ægyptius ex urbe Gentyria, & plurimum vitæ suæ tempus in eremo traduxit. Comprehensus vero ab Ariano præside, & super lignum appensus, usque adeo ustulatur, ut interiora ejus videnda apparerent. Verum a divino angelo rursus sanatus; præbuit multis occasionem arripiendæ fidei & martyrii subeundi. Idcirco rursus rotæ alligatur, ejusque impetu dissectus, gratia Christi sanus restituitur. Quapropter ad imperatorem Diocletianum deductus est, ejusque jussu cruci clavis affixus, spiritum Deo reddidit. In hoc elogio omissa sunt, quæ in Actis maxime displicent.

[4] Acta S. Paphnutii & Sociorum martyrum Græca habemus ex codice Vaticano 1660. [Acta Græca, quæ jam edita Latine, habent Martyres 546,] Eadem Latine ediderunt Lipomanus & Surius ad XXVIII Aprilis, ut observarunt Majores nostri ad illum diem in Prætermissis, ubi addunt: Sunt ea accepta ex Ms. codice Cryptæ-Ferratæ, quæ perperam Metaphrasti tribuuntur. Illum procul dubio diem elegerunt Lipomanus & Surius, quia in fine Actorum, prout reddita sunt Latine, S. Paphnutius XXVIII Aprilis martyrium suum complevisse dicitur. Eadem verisimiliter ratio fuit Molano eos omnes ad XXVIII Aprilis ita annuntiandi: Eodem die martyrium S. Paphnutii abbatis, & quingentorum quadraginta sex, qui una cum ipso martyrium passi sunt. Nam hic ipse numerus in titulo Actorum exprimitur apud Surium & Lipomanum. Idemque titulus præfixus est Actis Græcis. Idem rursum numerus confirmatur in fine Actorum. Attamen non dicuntur omnes eodem die occisi, sed variis diebus, & omnes fere ante Paphnutium tempore satis notabili. Paphnutius enim missus dicitur ad Diocletianum, postquam prædicti in Thebaïde erant perempti; nec alii eodem cum Paphnutio die leguntur in Actis coronati præter milites aliquot, qui corpus Sancti sepelierunt, indeque conversi & corona martyrii dicuntur redimiti.

[5] Quod modo spectat ad fidem Actorum, Tillemontius tom. 5 Monument. in S. Ariano art. 1 agnoscit, [sed non carent fabulosis assertis] non videri Metaphrastis hæc Acta, ut observaverat Henschenius, sed ait, Metaphraste omnino dignam esse, si facta spectemus, historiam, & vix ullam in Metaphraste reperiri deteriorem historiam. Addit, ignota verisimiliter fuisse Baronio: Ea enim inquit, improbasset. At nullam dictorum rationem adjungit. Assentior tamen libenter Tillemontio, talia non esse hæc Acta, ut facta omnia cum adjunctis suis pro veris admittenda videantur. Etsi enim singula, quæ displicent, talia fortasse non sint, ut sola sufficiant, ad auctorem de mendacio convincendum, tantam tamen connectit factorum mirabilium catenam, ut difficulter credere possimus, inventis poëticis carere hæc Acta, omniaque contigisse, prout referuntur. Verum esse potest, imo prorsus verisimile est atque credibile, occasione certaminum S. Paphnutii multos fuisse ad fidem conversos, palmamque martyrii adeptos. At illos omnes a Sancto fuisse incitatos, ut præsidem ultro adirent, ac ultro se certaminibus ingererent, nec legibus ecclesiasticis erat consonum, nec prudenter credi potest scriptori, mirabilia æque ac incredibilia multa accumulanti. Quo minus etiam historiam totam, quæ nata erat nomen S. Paphnutii celeberrimum facere, pro vera admittere valeam, facit partim silentium scriptorum seculi IV, præsertim Eusebii & Rufini; partim quod non invenio, cultum hujus Paphnutii celebrem admodum umquam fuisse apud Græcos.

[6] [ideoque solum recudetur interpretatio Latina correcta.] Quapropter Latine solum edam hæc Acta, etiamsi Græca alias ad manum habeam. Conferam tamen totam interpretationem Latinam, prout edita est a Surio, & in Annotatis lectorem non solum monebo, sicubi interpretem aberrasse aut aliter legisse reperero; sed in textu Latino etiam corrigam manifestos interpretis errores. Præterea in Annotatis assignabo præcipua auctoris asserta, quorum causa fidem suam fecit suspectam, quæque simul sumpta persuadent, magis ipsum studuisse grandia & mirabilia scribere, quam vera. Nolim tamen, ex iis prudens lector inferat, omnia esse figmenta, quæ in his Actis de S. Paphnutio narrantur. Nam aliunde constat, Arianum vel Arrianum præfidem, qui S. Paphnutium comprehendit, insignem fuisse persecutione Christianorum in Thebaïde, quæ pars erat superioris Ægypti, contermina Æthiopiæ. Æque compertum est, multos fuisse in Thebaïde monachos. Quare nulla est ratio, cur vellemus negare, aut monachum fuisse S. Paphnutium, aut pro fide certasse sub Ariano præside, aut cruci affixum martyrio mortem oppetivisse. Reliqua sunt incerta, videlicet, an tanta hominum multitudo, quantam exhibent Acta, occasione Paphnutii certaminum ad martyrium pervenerit, & magis etiam incerta sunt multa prodigia in Actis asserta. De tempore, quo passus est S. Paphnutius, nihil certi statuo, nisi passum esse sub Diocletiano.

ACTA FABULOSA
Latine reddita ex editione Surii, collata cum Ms. Græco Vaticano, & subinde correcta.

Paphnutius martyr in Thebaide (S.)
Socii martyres in Thebaide

A. anonymo.

CAPUT I.
Prima S. Paphnutii cum Ariano præside certamina: quadraginta Martyrum, in carcere conversorum, passio.

[Paphnutius, dum jussu præsidis quæritur, monente angelo,] Fuit imperatore Diocletiano Arianus quidam præses, qui per Ægyptum a Christianos homines inquirebat, ut cogeret illos diis sacrificare. Veniebat igitur in urbem Gentyriam b, quo in loco erat anachoreta quidam in solitudine, cognomento abbas Paphnutius, vir justus & in tota illa regione insignis. Is apud præsidem ipsum ob eam causam delatus erat, quod deos sperneret, & imperatorum jussis adversaretur. Arianus igitur præses valde contra eum indignatus, duobus centurionibus præcepit, ut B. Paphnutium, antequam dies illucesceret, ad se vinctum ducerent. Abbas vero Paphnutius nihil horum sciens, per montem ingrediebatur, illic pernoctans, ut consueverat. Cui angelus Domini apparens: Salve, inquit, Paphnuti Christi athleta. Cui Paphnutius respondit: Salvus sis & tu, domine. Sequere me, inquit angelus, ut coronem domum illam, quam a puero ædificasti. Ingredere in cellulam tuam, & arma te lorica justitiæ: & pallio sacro indutus, cælestem oblationem offeras: quoniam veni hodie, ut te vocarem ad thalamum Domini tui, ut sine solicitudine aliqua fruaris Deo tuo. Jam enim delatus es apud Arianum præsidem, qui præcepit ducentis militibus, ut, antequam dies crastinus illucescat, te vinctum ad tribunal ducant. Sed esto bono animo, neque timeas: ego enim sum angelus ille, qui fui cum patribus tuis, & nunc tecum sum c. Dominus autem te fortem reddet, facietque, ut talis sis, qui Arianum præsidem confundere valeas.

[2] Cum igitur angelus hæc illi dixisset, B. Paphnutius in cellulam suam ingressus, [ultro Ariano præsidi se offert,] pallio & linteo se induit, atque exiit d ita hilaris, ut aliquis faceret ad convivium pergens. Angelus vero, manu ejus apprehensa, cum illo de cælestibus mysteriis colloquens ibat. Cumque ad Ægypti fluvium, qui Nilus nominatur, pervenissent, angelus ipse, quæ eventura illi erant, enarravit: eoque salutato, in cælum ascendit. Arianus autem præses e proprio navigio descendit, & in solio quodam sedit apud portum ipsum, ubi omnes vicinarum urbium magistratus honoris causa eum expectabant. Sedit autem nihil aliud curans e, nisi ut B. Paphnutius capi posset: ob id enim ducentis militibus præcepit f, ut illum comprehensum ad se ducerent. At B. Paphnutius cum eos antevertisset, stetit in conspectu Ariani præsidis, clamansque forti animo & voce libera, dixit: Christianus ego sum. Ego, inquam, sum Paphnutius ille, qui a te quæritur: ne igitur militibus tuis mei quærendi molestiam adhibeas. Tu quidem exercitum tuum habes ad Christianos homines congregandos, & ad eorum sanguinem effundendum: nos vero habemus angelos ipsos, a quibus ad cæleste illud Dei regnum adjungamur.

[3] [fidem professus, vinculis constringitur,] Arianus præses intuens in illum, ait: Tune es ille desertor deorum atque impius Paphnutius, qui leges contemnis, & deos justos aspernaris? Non sum, inquit magnus Paphnutius, a Deo alienus, neque impius, sed Deo vivo a pueritia mea servio. Tu vero, qui multos deos observas, alienus es a Deo ipso. Hæc cum præses Arianus audivisset, stridens dentibus suis, ita dixit: Per deos immortales Apollinem & Dianam, pessimis suppliciis te affligam. Ac statim jussit justi Viri manus & pedes ferreis vinculis constringi, & una cum aliis vinctis connumerari, inter fures & maleficos collocatum. Et præses quidem ipse in urbem abiit. Beatus vero Paphnutius paulatim incedebat propter vincula, quibus pedes ligati erant. Itaque seipsum pedetentim promovens, secum loquebatur: Paphnuti, Paphnuti, agnosce sortem hanc, quæ tibi evenit: recordare, quemadmodum & Jesus Dominus inter duos latrones positus fuit.

[4] [minis tentatus, libere respondet;] Cum igitur præses in urbem introivisset, sedit pro tribunali, & statim B. Paphnutii causam inquirebat. At B. Paphnutius ab injustis militibus exagitatus, ad tribunalis gradum ascendit, Deique gloriam collaudat; statim autem ferrea vincula e manibus ipsius & pedibus, velut quædam aqua, effluxerunt g. Itaque stetit ante Arianum præsidem, qui ad eum ita locutus est: Quisnam, Paphnuti, furor te corripuit? Quare non sacrificas justis diis, sed pessime tibi moriendum esse proposuisti? Cui Paphnutius: Christianorum, inquit, mors non est mors, sed vita sempiterna. Quamobrem nulli sacrifico, nisi omnipotenti Deo meo, Regi omnium seculorum. Arianus vero præses jussit illuc ferri clibanos, & ferrea jacula, ac sartagines oleo ferventi plenas: quibus omnibus circumdato beato illi Viro præses dixit: Paphnuti, nisi mihi obedias, his omnibus cruciandus es. Ridens autem Paphnutius: Putasne, inquit, Ariane, ista tua tormenta mihi adeo terribilia videri, ut Deum meum negare velim? Avertat semper hoc Deus. Quinimmo illud tibi dico, nostras monachorum vivendi constitutiones longe plura tormenta in se continere: in multis enim exercitationibus nos tentamur. Sed noster Salvator ita nos corroborat, ut occulta satanæ bella superare possimus. Idem rursus & nos corroborabit ad istam tuam, quæ nihil contra nos poterit, persecutionem superandam.

[5] [graviter laceratus, ab angelo sanatur, conversisque duobus militibus,] Tunc Arianus dixit: Multa, Paphnuti, verba facis, quæ meo tribunali ferenda non sunt. Porro jussit beatum Paphnutium in armamentario suspendi & lacerari. Sanctus igitur Paphnutius suspensus est, & eo usque laceratus, quoad ipsius intestina in humum dejecta sunt, & totum corpus sanguine conspersum fuit. Ille vero cum oculos in cælum erexisset, Deum sic invocavit: Domine Jesu Christe, non refugio dispensationem tuam. Paratus enim sum mori pro nomine tuo: sed precor benignitatem tuam, ne permittas me prius mori, quam Arianum confundam, & ejus manufacta simulacra. Tunc angelus Domini stetit ad dexteram S. Paphnutii: cumque ejus intestina suscepisset h, in ventrem ipsius ea conjecit, conclusitque, & ita sanum ipsius corpus restituit, ut si numquam antea tormentis laceratum fuisset. Duo vero milites, qui excruciabant, Dionysius & Callimachus, cum angeli manum, intestina beati Paphnutii sic in ventrem ipsius conjicientem, vidissent; repente Domino Deo crediderunt. Cumque suas militares zonas dirupissent, in conspectu Ariani præsidis steterunt, dicentes: Et nos Christiani sumus. Illis vero Arianus: Quidnam, inquit, vidistis, ut in talem insaniam conversi, tribunal nostrum contemnatis, & audeatis justos imperatoris deos abnegare? Tunc milites una voce responderunt: Quod vidimus, non possumus tibi enarrare. Scriptum est enim in Literis divinis, quibus Christiani homines utuntur: Nolite dare sanctum canibus, neque projicere margaritas vestras ante porcos. Ergo, inquit Arianus, me porcis similem judicatis? Ad hæc milites dixerunt: Justiores sunt porci & canes, quam tu es: animal enim omne, quantumvis rationis expers sit, Dei ipsius nutui subjicitur, & tacitis vocibus eum laudat: tu vero Dominum ipsum aspernaris, & negas. His verbis Arianus valde indignatus, jussit illos statim obtruncari i. Quare extra urbem ducti sunt: & securi percussi, martyrium suum compleverunt, & in cælos ipsos gloriose ascenderunt.

[6] Arianus vero præses surrexit e tribunali, ut iret ad prandium, [carceri traditur, ubi quadraginta] jussitque B. Paphnutium in carcerem conjici. Milites igitur illum arreptum, in obscura quadam carceris cellula concluserunt. Crastino autem die beati Paphnutii causam præses non inquirebat, sed publicis rebus operam dabat, cogens duces exercitus ac præfectos res publicas expedire. Quas cum illi non expedivissent, jussit eos in carcerem conjici. Erant autem omnes quadraginta. Nocte vero illa, qua in tenebroso loco conclusi sunt, viderunt inibi lucem magnam, instar solis tempore æstivo exorientis, ita ut totus locus illustratus fuerit. Quo viso, magistratus illi, qui conclusi fuerant, carceris custodem ad se vocarunt, & ab eo quærentes: Quænam, inquiunt, tanta vestra fuit audacia, ut ignem in carcerem inferretis, & eum comburere conaremini, ut & qui vincti sunt, fugam arripiant, & nos periclitemur? Respondit illis præfectus carceris: Numquam, o fratres, ignis huc allatus est: neque ego parum miror: jam enim duas noctes eodem modo hic locus effulsit, ex quo tempore Christianus homo Paphnutius in obscura cellula clausus fuit: neque omnino tenebræ in carcere fuerunt, sed lux per totam noctem apud nos effulsit, sicut sol ipse, cum exoritur. Magistratus illi cum hæc audivissent, in eum locum accesserunt k, ubi Paphnutius inclusus fuerat, & illic stantes, ipsum pro suæ civitatis & totius orbis terrarum salute orantem audiverunt. Cumque cellulam aperuissent, intraverunt, eumque manus erectas, velut faces quasdam accensas effulgentes, habentem viderunt, circa quem multa odoris suavitas inerat.

[7] Hoc cum quadraginta illi magistratus vidissent, eum adierunt atque adorarunt, [viri ab eo convertuntur,] cum quo & totam noctem transegerunt. Cum vero dies illuxisset, magistratus illi Paphnutium salutarunt. Ipse vero pacem eis optans: Pax, inquit, vobis sit, filii. Sed quinam estis? Tunc illi: Præses nobis iratus est, & jussit in carcerem nos conjici rerum publicarum causa. Quibus ait sanctus Paphnutius: Etsi hodie vobis pœna remissa fuerit, posthac quid opus est denuo vos negotiis civilibus implicari? Quamobrem audite me, & credite Deo meo: nam ejus nomen confitentes, vestris iniquitatibus liberati fueritis, peccatorumque vestrorum chirographum delebitur: cumque cælestis Hierosolymæ cives effecti fueritis, scribentur vestra nomina in libro Sanctorum viventium in secula. Tum illi quadraginta Magistratus una eademque sententia responderunt: Nos toto animo Deum tuum confitemur: fortasse enim hæc, quæ accidit, carceris occasio ad æternam libertatem nos perducet. Agite, inquit B. Paphnutius, surgite, eamus hinc, o filii, jam enim vestra nomina scripta sunt in libro viventium. Exiit igitur e carcere B. Paphnutius, ab Ariano præside requisitus, quem & Magistratus illi sequebantur. Cumque ad tribunal venisset: O tribunal, inquit, tribunal, ego contra te veni. Tu cum Apolline tuo, & ego cum Domino meo Jesu Christo. Hæc illum dicentem milites præsidis circumdederunt. Beatus autem Paphnutius statim ita ex oculis eorum evanuit, ut non amplius videretur.

[8] [qui & martyrio coronantur.] Porro quadraginta illi Magistratus statim ad tribunal ascenderunt, clamantes, se Christianos esse. Arianus vero præses cum illos inspexisset, indignatus: Quidnam, inquit, vobis accidit, aut quidnam habetis? Nunquid ægre tulistis, quod vos spreverim, ob idque de vestra vita desperastis? Magistratus autem illi una voce dixerunt: Nos tuis fabulis mentem non adhibemus, sed cælestem spem nobis proposuimus, & brevia & caduca hæc dereliquimus, ut sempiterna illa bona recipiamus. Idque scias, vere nos de omnibus nostris facultatibus consulto tibi concessisse. Itaque redituum & nostrarum omnium possessionum potestatem habes. Uxores vero & filii nostri, si placet, nos sequantur. Quænam ista vestra insania est? inquit Arianus. Ut video, non aliunde, nisi a deorum desertore Paphnutio, & magicis ejus veneficiis hoc proficiscitur. Illi autem: Obmutescat lingua ista tua, quoniam contra sanctum Dei Virum maledicta protulisti. Hæc cum præses Arianus audivisset, ita indignatus est, ut jusserit illos in supplicium agi: qui tormenta divini amoris causa sustinuerunt. Eos enim nefarii ministri cum in desertum locum abduxissent, & foveas effodissent, easque igne implevissent, beatos ipsos Viros illic combusserunt. Stabat autem sanctus Paphnutius supra singulos rogos, sanctorum Virorum animas quasi propriis manibus excepturus. Combusti sunt autem quadraginta illi Magistratus, & uno eodemque die martyrium eorum perfectum fuit, qui sempiternum bravium receperunt.

ANNOTATA.

a Surius per totam Ægyptum. At in Græco solum per Ægyptum, nimirum per Thebaïdem, cui præerat Arianus, aliorum quoque martyrum cæde notus, sed postea conversus, & martyrio coronatus. Videri possunt ad 8 Maji Acta SS. Philemonis, Apollonii, Ariani &c., in quibus hujus Ariani conversio & martyrium enarratur. Poterunt illa Acta, quæ minus accurate scripta videntur, conferri cum S. Apollonii & Sociorum Actis, quæ dedit Rufinus, & ex Rufino Ruinartius in Actis Martyrum sinceris.

b Gentyria civitas modo apud geographos non reperitur. Quapropter dubito, an forte librariorum errore corrupta non sit prima littera. Certe in Thebaïde erat civitas Tentyra, aut Tentyris dicta, & facile errore Græcum tau in gamma commutari potuit.

c Tota hæc visio pluribus verbis exposita est, quam ut satis fiat probabilis, maxime quia sequuntur alia longe deteriora, quæ non nisi pro figmentis auctoris haberi possunt.

d Apud Surium additur, post oblationem, acsi prius incruentum obtulisset Missæ Sacrificium. Verum illa verba non leguntur in textu Græco, & verisimiliter Paphnutius sacerdos non erat, cum eo tempore paucissimi essent sacerdotes inter monachos.

e Consessus ille in solio ad portum, & tanta cum cura de Paphnutio, rursum non est verisimilis, confictusque videtur ab auctore, ut accessus ultroneus Paphnutii lectores magis percelleret. Nam variis locis inexspectatos inducit eventus more poëtarum.

f Surius præceperat. Sed Græce ἐκέλευσε præcepit, & sequentia innuunt, necdum dimissos fuisse milites, etiamsi mandata essent data. Si tamen non mera sint auctoris inventa.

g Hoc miraculum, uti & reliqua omnia prodigiosa, ob exiguam auctoris fidem saltem incertum est.

h Græce σφραγίσας cum signasset. Voluit auctor dicere, opinor, angelum salutiferæ Crucis signum formasse supra ventrem S. Paphnutii. Verum, quidquid voluerit dicere, non meretur fidem, cum angelumhumano & visibili modo operantem inducit, licet alias martyres non raro fuerint divinitus confortati, & aliquando etiam subito sanati.

i Nec militum torquentium conversio, nec eorum cædes repente secuta improbabilis videri debet. Hæc igitur vera esse potest, etiamsi auctor improbabili prorsus modo eos statim ex sacra Scriptura ratiocinantes inducat.

k Rursum vera esse potest conversio quadraginta hominum, sive illi carcere detinerentur, sive ad Paphnutium ibi detentum accesserint. Verum adjuncta lucis illius ingentis, orationis Paphnutii auditæ, odorisque suavis percepti, figmenta videntur auctoris, qui forte illos & duces exercitus & præfectos pro arbitrio suo creavit, si non & numerum quoque confinxit.

CAPUT II.
Paphnutius multos convertit & ad martyrium perducit: variis affectus cruciatibus, ad imperatorem mittitur, palmæque affixus moritur.

[Paphnutius venit ad Nestorii domum,] Beatus vero Paphnutius cum per urbem ambularet, vidit januam cujusdam ditissimi hominis patefactam. Erat autem viro illi nomen Nestorius. Accessit igitur, & mulieri, quæ januam custodiebat: Da, inquit, mihi filia, paulum aquæ, ut bibam. Cui ancilla dixit: Ingredere, Pater. Noverat enim eum Virum, quoniam propter multa egregia illius facta inter anachoretas celebrabatur, & ejus vita valde laudabatur. Cum igitur ejus adspectum vidisset, libentissime illum accepit: cumque ad heram suam accessisset: Egredere, inquit, celeriter, ut beatum Paphnutium videas, per quem multa signa facta sunt sub Ariano præside. Illa statim cucurrit, & ad domus suæ atrium venit, viditque B. Paphnutium stantem, ut angelum Dei, eumque adorans, ait: Vere tota vita mea non tanti est, ut tua præsentia digna sit: magni certe fecit me Deus meus, quod hoc tectum tuo ingressu dignatus fuerit. Cumque illum manu apprehendisset, in propriam domum introduxit, & in sede argentea collocabat. Ridens autem beatus ille Vir: Quorsum, inquit, multum istud aurum, quod video, tam impressum, quam rude? Vana & inani spe vos jactatis. Audi me igitur, filia, & elige tibi vitam angelicam, & immortalium bonorum conciliatricem institutionem. Cum hæc audivisset ejus mulieris filia, quæ intra cubiculum erat, statim exiit, pretiosam vestem ferens. Beatus igitur Paphnutius humi sedit, & duæ illæ mulieres ad pedes ipsius sederunt: quibus dixit B. Paphnutius: Derelinquite istas inanes divitias, quoniam rubigo aurum corrumpet, & tineæ vestes istas absument, pulchraque formæ species in sepulcris ipsis vertetur in deformitatem: sola Dei gloria & regnum ipsius in æternum permanet.

[10] [eumque & uxorem filiamque ad martyrium hortatur:] Cum adhuc B. Paphnutius hæc ad Dei servas loqueretur, ejus mulieris vir Nestorius domum venit. Præcurrens igitur mulier, occurrit viro, ut ei de sancto illo homine significaret. Nestorius vero uxorem antevertens: Quare, inquit, tali bono dignus factus non fui, ut una cum Collegis meis comburerer, qui ob hanc causam æternam vitam sunt assecuti? Utinam invenissem justum illum virum Paphnutium, & in domum nostram duxissem, qui pro nobis Deum oraret, ut ab eo vocaremur, & glorioso ipsius regno digni efficeremur! Tum ei uxor: Celerrime votis tuis satisfactum est. Ingredere domum, & vide sanctum Paphnutium omni virtute ornatum. Cum igitur introivissent, & sanctum Virum invenisset, eum adoravit. Cui beatus Paphnutius: Surge, inquit: Jesus enim Christus Dominus meus mihi præcepit, ut ad vos diverterem: namque habet vos pro vasis necessariis paratos: nunc autem ne sitis negligentes. Surgite, eamus, & confiteamini Dominum nostrum Jesum Christum coram Ariano præside a: non enim semper tale certamen proponitur, neque bravia ubique sunt. Eamus, inquam, eamus, o filii, ut celerrime coronas accipiamus.

[11] [illi vero ultro præsidem accedunt, fidem profitentes:] Beatus igitur Paphnutius cum surrexisset, præibat: ipsi vero eum sequebantur. Cumque Nestorii uxor e domo exiisset, sic oravit: Domine Jesu Christe, en ut januam ipsam patentem reliqui, neque illam clausi: & tu ergo, Domine, portas cæli mihi patefacias. Beatus igitur Paphnutius illis præcurrens, & ante tribunal consistens: Tribunal, inquit, tribunal, contra te rursus veni. Tu cum Apolline tuo, & ego cum Domino meo Jesu Christo. Arianus tunc quamdam causam judicabat: qui se convertens, voluit S. Paphnutium propriis manibus detinere: sed angelus Domini subito ipsum ab eo arripuit. Nestorius autem, & Uxor illius, & Filia, sublimi voce & libera oratione se Christianos esse professi sunt. Arianus cum Nestorium vidisset, intuens in eum: Itane, inquit, & tu, Nestori, ab eodem insaniæ fonte potum sumpsisti? An nescis, latrones & sacrilegos in hoc meo tribunali condemnari? Adora igitur justos imperatorum deos, & redi domum tuam honoratus cum Uxore tua & Filia. Tum Nestorius respondit: Ne sis tu de his rebus solicitus: non enim talis sum, ut ventre alliciar, vel patris tui diaboli illecebris decipiar, vel iniquitatis ipsius, quæ mater tua est, assentationibus circunveniar.

[12] [ac martyrio coronantur.] Conversus Arianus ad Puellam: Quodnam, inquit, est nomen tuum? Illa dixit: Stephana ego vocor. Sacrifica, inquit præses, diis, Stephana, & a me multos honores percipies. Tunc illa respondit: Numquam prophanis diis tuis & impuris dæmonibus sacrificabo: sed corpus meum hostiam viventem, cælestique Deo meo gratam offero. Hæc cum audisset Arianus, jussit illam in armamentario in conspectu Parentum suspendi. Abrepta igitur a carnificibus Puella, suspensa lacerabatur. Erat autem annos decem & octo nata, forma valde bona. Milites igitur ejus latera discerpserunt. Itaque totum ipsius corpus sanguine commiscebatur. Ad cujus sinistram partem Mater ipsa stans, & animum addens, dicebat: Sustine, Filia, adhuc paululum, & bravium tuum recipies. Scis, quemadmodum dotem tibi præparaveram, quantam nemo in civitate nostra adhuc dedit, cum vellem primo civitatis nostræ viro uxorem te collocare. Nunc vero, Filia mea, sempiternam & veram hæreditatem percipias: tuus enim sponsus immortalis est Jesus Christus, ad quem nunc abis in cælestem illum thalamum. Hæc cum Mater diceret, etiam Pater similiter illam his vocibus hortabatur: Esto fortis, o Filia: hodie enim cognovi me Deo dignum factum: itaque gaudeo & exulto, quod te Deo ipsi donum præmitto. Cum adhuc Parentes illius hæc dicerent, milites, qui eam lacerabant, ad ejus hepar lacerandum jam devenerant: ac statim Puella spiritum Deo tradidit: quam Parentes propriis manibus in monumento deposuerunt. Deinde ante Arianum stantes, deos ipsius contumeliose appellare cœperunt. Iratus igitur præses, jussit illos decollari b. Suum itaque martyrium in Christo & ipsi compleverunt, & gloriose in cælum profecti sunt.

[13] Beatus vero Paphnutius ibat per totam civitatem, quærens, [Pueri 16 a Paphnutio ad Arianum adducti,] qui ad bravium ire vellent: noctes autem in divinis precibus transigebat. Cumque exiisset ab urbe, invenit sexdecim Pueros ad gymnasium euntes, illorum Senatorum filios, qui martyrium sustinuerunt. Beatus igitur Paphnutius, cum ante illos stetisset, eosque salutasset: Miror, inquit, filii, quod velitis a vestris Parentibus abalienari, qui Christi regnum sibi delegerunt, & in cælis regnant, nuncque in illa Sanctorum Dei metropoli cum angelis ejus se oblectant. Obedite igitur mihi, o filii, & credite Deo meo, in quem & Parentes vestri crediderunt, ac me sequentes, veniatis ad Arianum præsidem c, & confiteamini Jesum Regem seculorum, & uno animo eatis ad cælos ad illum veritatis Magistrum, & vera disciplina erudiamini. Statim Puerorum mens verbis beati Paphnutii confirmata est. Itaque simul Deo crediderunt, dicentes: Eamus, eamus, pater Paphnuti: nihil impedimento sit nostræ alacritati: jam enim a mundo hoc alienati sumus, & corda nostra in cælis ipsis versantur, ubi est & domus Parentum nostrorum. Beatus igitur Paphnutius ante illos currebat, velut aliquis pastor gregem suum ducens: cumque ad tribunal venisset, clamans, voce magna: Tribunal, inquit, tribunal, contra te denuo veni. Ariane tyranne, tu cum Apolline tuo, & ego cum Domino meo Jesu Christo. Arianus autem jussit milites gladios educere & beatum Paphnutium circundare: sed subito ille a Spiritu sancto ereptus fuit.

[14] Id cum sexdecim Pueri vidissent, ascenderunt ad tribunal, [fidemque constanter confessi,] vociferantes: Christiani nos sumus: en, ut libere hoc dicimus. Quibus Arianus: Ubinam sunt Parentes vestri? An, ut infantes, vos petulantes estis? Habemus, inquiunt Pueri, ætatem ad respondendum tibi valde idoneam. Nos sumus illorum filii, qui Martyres fuerunt, & nunc apud Deum sunt. Sacrificate, inquit præses, ne corpora vestra sub tormentis dispereant. Respondentes autem Pueri, dixerunt: Crucia nos quibusvis tormentis: non enim sacrificamus. Arianus vero cum in illos intuens, quendam vidisset aliis natu minorem, annum fere decimum tertium agentem: Quidnam, inquit, o fili, tibi proderit, si morte pessima sublatus fueris? Quin potius audi me, filii mi, ut apud nos sis, & plurimas pecunias tibi largiar, scribamque ad imperatores, qui honore te decorabunt, modo justis diis Apollini & Dianæ sacrifices, de quibus & divina imperatoris majestas scripsit, quod hi sunt dei vivi. Tunc Puer: Et ubinam est imperatoris edictum, in quo de ipsis diis ita scriptum fuit? Tunc Arianus jussit edictum proferri. Quod cum sacerdotes sumpsissent, ipsum adorarunt. Similiter & præses assurrexit, & edictum amplexatus est, Pueroque dedit. Illud cum Puer accepisset ac legisset, invenit septuaginta deos in illo scriptos, de quibus Diocletianus scripserat, ut adoratio & libamen eis offerretur. Jussit autem Arianus ignem ad aram accendi: cumque thus accepisset tam ipse, quam reliqui homines, in ignem conjecerunt. At Puer pro thure ipso imperatoris edictum in ignem d conjecit, dixitque: Unus est Deus, Pater Domini nostri Jesu Christi: qui vero in edicto imperatoris tamquam dii scripti sunt, igne redarguentur.

[15] [martyrii palmam consequuntur.] Sacerdotes autem, cum suorum idolorum libellum comburi vidissent, vellebant crines e capitibus suis: & in furorem conversi, gladiis se lacerabant. Arianus ea re indignatus, jussit Puerum in aram tolli, & viventem comburi. Illum igitur abreptum milites in mediam ardentis ignis flammam injecerunt. Æquales vero Pueri alta voce sic eum rogabant: Frater & consors nostrorum certaminum, memento nostri apud altissimum Deum: nam propter tuam prudentiam primitiæ Deo ipsi & sacrificium tu ante nos oblatus es. Itaque & præses animi tui fortitudinem, & ipsi Græci prudentiam tuam obstupuerunt. Hæc cum illi dicerent, Puer spiritum suum in medio igne Deo reddidit. At præses maxime indignabatur, quod imperatoris edictum combustum fuerat: quamobrem cum reliquorum Puerorum nomina denotasset, jussit illos jaculis transfigi. Statim igitur milites extra urbem illos circundederunt, & quindecim Pueros illo die jaculis transfixerunt: perfectumque fuit illorum martyrium, & immortale Dei regnum ipsi etiam possederunt.

[16] [Octoginta piscatores hortante Paphnutio,] At sanctus Paphnutius circumibat, ut pastor aliquis inquirens oves in deserto errantes. Cumque ab urbe exiisset, & usque ad fluvii portum venisset, vidit homines apud portum quasi octoginta e numero, maximus enim ibi erat cœtus f. Accessit igitur ad illos beatus Paphnutius. Homines vero illi inter se dicebant: Vere hic est Paphnutius, anachoreta ille insignis: ac statim positis baculis suis g, obviam valde celeriter illi processerunt, quem & inclinatis capitibus adorarunt. Beatus vero Paphnutius illis benedicens: Salvete, inquit, filii, nunc deligo unumquenque vestrum, quoad sanctam civitatem habitavero, hoc est, domum Patris nostri, qui in cælis est, & tabernaculum eorum, qui sunt fratres mei in Christo. Quare autem ita ociose per totum diem hic cessatis? Quare & vos non ivistis ad opus faciendum in vinea Domini mei? Quare ita segnes estis, certamine ipso & bravio proposito? Obedite mihi, & credite Domino meo Jesu Christo Regi seculorum, & Christianorum Salvatori. Confiteamini ejus nomen unius horæ spatio, & ipse vobis æternam vitam largietur, facietque, ut ante vos veniant angeli lucis & veros athletas effectos, in regionem vivorum cum gaudio perducant.

[17] Cum igitur illi hæc a beato Paphnutio audivissent, repleti Spiritu sancto, [fidem professi, fiunt martyres.] statim Deo crediderunt, & ad urbem celeriter pervenerunt. Erant autem omnes, ut diximus, octoginta numero, Ariani præsidis piscatores, qui cibos mensæ ipsius parabant. Beatus vero Paphnutius ante illos currens, ascendit ad tribunal, & clamans: Tribunal, inquit, tribunal, contra te rursus veni. O Ariane, tu cum Apolline tuo, & ego cum Domino meo Jesu Christo. Arianus autem præses jussit militibus Paphnutium circumdare. Quem cum illi comprehendissent, ligaverunt. Illi autem octoginta Viri ascenderunt ad tribunal, velut leones in querceto exultantes, ac libere clamabant: Christiani sumus & nos. Arianus præses eis dixit: Quis vos decepit, ut pessime moriamini? Tunc illi una voce responderunt: Concordi animo huc venimus, ut te confundere possimus. Arianus Præses: O scelestissimi, inquit, homines, honorifice vobiscum me gero, ob idque me contemnitis? Quod cum dixisset, jussit illos flagellis cædi. Ipsi vero octoginta Homines eodem animo irruentes, everterunt solium præsidis h. Itaque milites strictis ensibus illos percusserunt: & præses eos jussit in supplicium agi. Statimque injusti illi milites in desertum locum ductos securi percusserunt: atque ita illorum martyrium completum fuit: qui & ipsi coronam immortalitatis receperunt in Christo Jesu Domino nostro. Amen.

[18] Post hæc Arianus cum B. Paphnutium ad se accersiri jussisset: [Sectus in quatuor partes Paphnutius, & jacens mortuus,] Desertor,inquit, deorum & venefice, faciam ut omnes, qui hic præsentes sunt, cognoscant Jesum Christum, quem appellas, talem non esse, qui liberet te de manibus meis. Statimque jussit Paphnutium in rotam ferream extolli. Rota vero illa talis constructa erat, qualis serra fabri esse solet, a parte superiore gladii aciem, inferiore autem serræ cuspidem habens. Qua rota cum valde beatus Paphnutius laceraretur, in quatuor partes discerptus est. Arianus autem cum hoc vidisset, vocem extulit ac dixit: Ubi nunc est Jesus ille Paphnutii Deus? Quare non venit, ut ipsum e manibus meis liberaret? Cognoscite saltem nunc, non esse alium Deum, nisi Apollinem, Jovem, Dianam & Palladem. Hi sunt dei vivi, qui nostro imperatori majestatem imperandi contulerunt. Jussitque impius ille præses beati Paphnutii corpus supra fastigium templi, quod est in illa urbe, poni, futurum sperans, ut volucres cæli venirent, & ipsius carnes devorarent. Fecerunt igitur milites, quod jussi fuerant. Arianus vero surrexit e tribunali, & in prætorium suum abiit: erat enim hora prandii. At beati Paphnutii corpus jacebat in templi fastigio, neque avis aliqua illuc ad Paphnutium advolabat. Angelus enim Domini corpus sancti Viri contexerat.

[19] Et ecce Dominus ipse descendit cum archangelis, habens a dextra Michaëlem, [redintegratur resucitaturque a Christo.] & a sinistra Gabriëlem, qui ejus corpus conglutinavit, atque instauravit, dicens: Manu mea primum illum hominem formavi, eadem illa manus instaurat te nunc Electum meum i. Cumque hæc Salvator dixisset, in eum insufflavit, & anima in ejus corpus rediit: quem Virum Salvator ipse spiritu fortitudinis replevit, & postquam eum amplexatus fuisset: Vade, inquit, & impudentem præsidem redargue, qui nomen meum conviciatur. Cum hæc dixisset, in cælos ascendit, & justum illum Virum, lucida quadam nube circundatum, e templi fastigio in terram demisit. Abiit igitur beatus Paphnutius indutus nube, tanquam vestimento, & Arianum quæsivit: quem invenit in platea sceleratos quosdam homines judicantem: cumque ante illum repente stetisset, clamans: Ego, inquit, sum Paphnutius, a te discerptus. Quare conviciaris nomen Dei mei, & contumeliose appellas eum, qui cuncta creavit? En, ut Dominus meus Jesus Christus me in priorem formam restituit, ac misit, ut arguam te insipientiæ tuæ, & iis, qui hic sunt, persuadeam, ut te mortalem agnoscant, & mortuis simulacris servientem.

[20] [Eusebius militum dux cum quadringentis militibus conversus,] Eusebius præfectus, cum B. Paphnutium a mortuis excitatum vidisset, credidit Domino Jesu cum militibus suis: quos cum recensuisset, invenit quadringentos. Eis vero dixit: Fratres, mecum sentite, & mihi obedite: Christum confiteamini, ut sitis ejus milites, qui Paphnutio denuo vitam dedit, eumque misit ad redarguendum Arianum, quod circa idolorum superstitionem multum erret: idque fecit, ut omnes ipsi credant, quod non sit alius Deus, nisi unus, qui in cælis est. Curemus igitur, ut sicut ego vos recensui, ita Dominus noster Jesus Christus, Rex seculorum, nos recenseat in cælis cum omnibus Sanctis suis. Cum hæc Eusebius præfectus dixisset, stetit ante Arianum præsidem, ac libere clamans: Christianus, inquit, ego sum. Similiter & ejus Milites quadringenti clamaverunt una voce: Christiani sumus & nos: en, libere loquimur. Arianus præses tunc Eusebio dixit: Minime in mea potestate tu es: abi ad ducem k, ut ille te judicet. Cui Eusebius: Omnium, inquit, potestas tibi data est. At Arianus: Non curo Christianos ulcisci. Tunc Eusebius dixit: Confitere igitur, non esse alium Deum, nisi unum, qui in cælis est, & ista vestra manufacta opera nihili esse. Minime, inquit Arianus, hoc dicam: nunquam hoc eveniat: vivi enim sunt Apollo & Diana.

[21] [cum iisdem pro fide comburitur,] Tunc Eusebius præfectus, cum manum suam pulvere implevisset, in ejus faciem conjiciens: Fac, inquit, opera patris tui diaboli l. Arianus ea re indignatus, jussit flagellis illum verberari, & ait: Minime, Eusebi, te celeriter interficiam, sed paulatim cruciabo, & tormentis te affligi sinam, quoad judicium meum a te contemptum fuisse imperator Diocletianus audierit. Respondit Eusebius: Per imperium regni Domini mei Jesu Christi non præteribit hodiernus dies, quin ego de mensa Domini mei comedam: tu vero non poteris comedere aut bibere, nisi prius sententiam de me tuleris m. Tunc Arianus præses jussit proprium currum ad se duci: cumque in illum conscendisset, statim jumentorum pedes in terram defixi sunt. Cum autem vellet e curru descendere, similiter & ipse detentus est. Ita vero, ut erat corde duro & obstinato, jussit sibi patinam afferri eduliis plenam, ut cibum sumeret. Properavit igitur ejus coquus, & cibum illi paratum attulit. Sed cum ipse manum in patinam extendisset, ita detentus est, ut manum in os suum inferre non posset. Tunc unus quispiam, qui præsidi assidebat: Non amplius, inquit, domine, in hac urbe maneamus: en, ut tota veneficiis Paphnutii corrupta est. Tunc præses surrexit, & indignatus, jussit abduci Eusebium cum quadringentis Militibus, & omnes vivos comburi. Illos igitur nefarii milites extra urbem duxerunt, & cum quatuor foveas defodissent, & igne illas replevissent, sanctos Martyres illic combusserunt. Sicque illorum martyrium completum fuit. Quorum animas cum sancti angeli in cælos assumpsissent, ipsi divini Martyres æternum bravium receperunt.

[22] Arianus vero præses exiit ab urbe illo ipso die, secum ducens B. Paphnutium, ascenditque in navigium supra fluvium, ac jussit afferri molam, eamque in collo B. Paphnutii ligari, & in medium fluvium dejici. [Cum præses Sanctum frustra aquis suffocare voluisset; eum ixittit] Beatus autem Paphnutius in fluvium dejectus, enavigavit cum mola supra fluvium: nam supra lapidem ita sedebat, quasi supra navigium aliquod ferretur. Flavit autem ventus quidam vehemens in Ariani præsidis navigium: itaque circumferebatur. Ad quem beatus Paphnutius cum proprius accessisset: Ariane, inquit, Ariane, navigium istud tuum ventis, nautis & gubernatoribus indiget: mihi vero nullo istorum opus est: gubernator enim meus est Christus. Tu solitus es ante te metatores mittere, & urbes præparare: ego vero præire studeo ad parandas Domino meo Jesu Christo animas, quæ regale ipsius palatium habitare possint. Tunc qui Ariano assidebat: Ne sinamus, inquit, domine, Hominem hunc apud nos esse: veneficiis enim suis urbes diruet. Porro Arianus statim jussit gubernatores ad terram appellare n. Cumque beati Paphnutii acta scripsisset, quatuor militibus ipsum tradidit, ut ad imperatorem Diocletianum ducerent, a quo Paphnutii causa decerneretur.

[23] Post multos vero dies milites illi ad Diocletianum imperatorem venerunt, [ad Diocletianum, cujus jussu palmæ affixus moritur.] & præsidis Ariani literas ei reddiderunt. Qui cum B. Paphnutii acta legisset, quamprimum jussit ipsum in arbore, quæ palma dicitur, crucifigi. Idque milites ipsi extra urbem fecerunt. Cum vero ille crucifigeretur, Deo benedicebat, qui per sanctos suos homines tot tantaque miracula efficiat. Sic B. Paphnutius martyrium suum confecit: qui ab hora diei secunda crucifixus usque ad horam nonam permansit: tuncque spiritum suum emisit, & in cælos gloriose ascendit, æternæque vitæ bravium recepit. Ejus vero corpus milites cum ab arbore palma detraxissent, sub terra condiderunt, vigesimo die mensis Pharmuthi o, qui & ipsi in Deum crediderunt: cumque beati Paphnutii corpus in tumulo composuissent, statim Diocletianum imperatorem, priusquam alio iret, adierunt, & Dominum Jesum Christum confessi sunt, Diocletiani vero idola contempserunt. Quare Diocletianus indignatus, jussit illos eadem hora obtruncari. Itaque & ipsi suum martyrium in Christi confessione compleverunt.

[23] Qui vero sub beato Paphnutio bravium receperunt, quingenti fuerunt & quadraginta sex p, [Numerus horum Martyrum.] tam viri, quam mulieres, incorruptum Dei regnum possidentes in Christo Jesu Domino nostro: quoniam ipsi convenit gloria, imperium & adoratio cum Patre & sancto Spiritu in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Prout illicitum est ultro adire judicem, & se martyrio ingerere sine singulari instinctu Dei, aut justa saltem causa; ita licitum non erat S. Paphnutio alios excitare, ut id facerent. Et sane nec verisimile est nec credibile, id Sanctum fecisse. Scriptor factis mirabilibus historiam suam exornare voluit, eumque in finem judicis manibus educit Paphnutium, ac per urbem ejusque viciniam circumducit. At studiosus lector satis advertet, inventa ea esse scriptoris, non vera facta. Potuerunt quidem personæ memoratæ comprehendi & pati occasione S. Paphnutii: sed id minus redditur certum ex his Actis ob adjuncta fabulosa. Observatio hæc congruit omnibus, quos ad præsidem Sanctus duxisse asseritur.

b Pro decollari, ut est in Græco, Surius habet, statim obtruncari.

c Vide mox dicta ad lit. a. Hoc vero ob ætatem Puerorum, qui ne Christiani quidem fuisse videntur, longe etiam incredibilius est.

d Ridiculum hoc rursum esse figmentum, facile perspiciet lector utcumque criticus.

e In Græco quasi octoginta. Numerus vero octoginta ter deinde recurrit, ut nesciam, unde fiat, ut in Surii editione ubique legatur octoginta quatuor. Apud Lipomanum similiter impressum octoginta quatuor; sed in corrigendis notatur, legendum esse octoginta.

f Hæc rursum ex Græco; Maximus enim ibi erat cœtus. Apud Surium legitur: Qui erant piscatores. Quod non est in apographo Græco.

g Græce, θέντες τὰς ἑαυτῶν βακτηρίας, positis baculis suis, quibus nempe utebantur ad piscandum. Quomodo vero data verba verti potuerint, Subligaculis se induentes, ut est apud Surium, sane non perspicio.

h Commentum nimis ineptum auctoris.

i Totam hanc resuscitationem non nisi pro fabula habere possumus.

k Apud Surium. Ad ducem tuum. Designare auctor voluit, opinor, ducem, qui totam administrabat Ægyptum: nam Arianus solum præerat Thebaïdi.

l Commentum rursus est incredibile, factumque indignum est Martyre, cum illicita sit provocatio tyranni. Ceterum Eusebius ille voce Græco-latina vocatur πραιπώσιτος præpositus.

m Sic ineptus fabulator hominem paulo ante conversum facit & prophetam & thaumaturgum, quodque deterius est, utentem prodigiis, ut judicem cogat injustam ferre sententiam.

n Plura hic habet Surius, quam sint in Græco apographo, ex quo textum dedi. At Surius hoc modo: Porro Arianus statim jussit aliorum navigiorum gubernatores cum omnibus navigiis suis illud, in quo ipse vehebatur, ad terram appellere. Quod vero spectat ad facta in flumine, quæ asseruntur; improbabilia ea sunt ob nimiam auctoris libertatem in fingendo.

o Apud Surium: Vigesimo octavo die mensis Aprilis. Verum, si mensem Pharmuthi, qui est octavus Alexandrinorum sive Ægyptiorum, in suo Ms. invenerit interpres, nequit interpretatio illa esse legitima: nam mensis Pharmuthi cum 28 Aprilis numquam concurrit. Inchoatur autem mensis Pharmuti 27 Martii, & sic vigesima Pharmuthi estdecima quinta Aprilis, nisi fuerit annus bissextilis: tunc enim esset decima sexta. In tabellis chronologicis domini Lenglet Dufresnoy, impressis Hagæ-Comitis anno 1745, tom. 1 pag. 319, mensis Pharmuthi inchoatur 26 Martii. At is ibi est error perpetuus, in quinque ultimis mensibus, qui uno die inehoantur justo citius, ut facile colligi poterit ex ipsis auctoris verbis.

p Hæc enumeratio convenit omnibus recensitis, si milites, qui S. Paphnutium sepelierunt, fuerint tres, & ipse quoque Paphnutius reliquis annumeretur. Ceterum an revera tantus Martyrum numerus cum Paphnutio, aut occasione ejus certaminum, ad palmam pervenerit, edicere nequeo. Hoc satis certum est, rem non contigisse, prout hic refertur; sed non æque constat, an tot Martyres ad cælum non præmiserit Paphnutius, aut simul cum tanta multitudine non sit coronatus, ut habet Menologium Basilianum.

DE S. RUSTICO EPISCOPO CONF.
ARVERNIS IN GALLIA

Sub medium seculum V

COMMENTARIUS
Memoria in Fastis antiquis & recentioribus; gesta partim certa ex S. Gregorio Turonensi, partim dubia ex aliis; cultus.

Rusticus Episc. Conf., Arvernis in Gallia (S.)

AUCTORE J. P.

Arvernis, quæ Galliæ civitas est, & provinciæ cognominis caput, nunc Clarus-Mons, vulgo Clermont, appellata, celebratur & ad hunc diem annuntiatur in multis nec infimæ notæ Martyrologiis S. Rusticus, [Sancti nomen insertum Fastis antiquis] incolis S. Rotiry. Inter ea, quæ S. Hieronymi nomine insigniuntur, primum occurrit Corbeiense, sub titulo vetustissimi vulgatum ab Acherio tom. 4 Spicilegii editionis anni 1661, & sic habet: Arvernis, depositio sancti Rustici episcopi; Augustanum, quod inter Contracta apud nos exstat ad calcem tom. VII Junii: Arvernis, Rustici episcopi: Barberinianum parvum, cujus ac duorum proxime citandorum, apographa Mss. servamus & de quorum pretio consuli potest Sollerius in Præfatione ad Usuardum: Alvernis depos. S. Rustici episcopi; Ms. S. Cyriaci: Alibi depositio S. Rustici episcopi: Casinense item Ms.: Rustici episcopi: Gellonense pervetustum, Hieronymianis valde affine, apud laudatum Acherium tom. 13: Arvernis Rustici episc. In Lucensi vetustiore, & Epternacensi seu S. Willibrordi vetustissimo Hieronymianis, editis a Florentinio, eadem est annuntiatio, quam dedi ex Acheriano Corbeiensi, præterquam, quod in Epternacensi omittatur vox Sancti. Putat autem idem Florentinius, annuntiationem S. Rustici fluxisse ex Gallorum scriptorum antiquariis, & hinc accessisse Fastis Hieronymianis, atque ea propter alio eam charactere excudit, uti consuevit, dum additamenta a genuino textu secernit. Huic ego sententiæ facile assentior, tum quia S. Hieronymus, siquidem revera Fastorum, quæ ejus nomine veniunt, auctor sit, non videtur Sancto nostro supervixisse, tum quia hic in Bedæ, Adonis, Usuardi aliorumque veterum genuinis Martyrologiis non memoratur.

[2] Habet quidem S. Rusticum Martyrologium, præfixo Bedæ nomine, [Romano hodierno & recentioribus.] typis Plantinianis impressum anno 1564; sed Henschenius & Papebrochius in sua longe correctiore editione ante tom. 2 Martii, illum expunxerunt & inter additos reposuerunt: idem fecit Sollerius in Usuardo, in cujus Auctariis Sanctus noster frequentissimus est, ut videre ibidem potest curiosus lector: longum quippe foret, ac minus utile, singulos hic codices recensere vel referre verba, in omnibus pene eadem cum citatis numero præcedenti, si unum hoc excipias, quod in plerisque addatur titulus confessoris. Is titulus ipsi tribuitur similiter a Galesinio, & ab Eminentissimo Baronio in hodierno Romano Martyrologio, cujus hæc est annuntiatio: Arvernis depositio sancti Rustici episcopi confessoris. Mitto martyrologos alios recentiores, præsertim Gallos, qui certatim hoc die celebrant S. Rusticum, & hos inter Saussayus longiore elogio, quo utar inferius.

[3] [Gesta ejus, quæ non nituntur testimonio] Quantumcumque ab antiquis temporibus, ut credere me jubent hactenus allata, celebre fuit Sancti nomen, pauca tamen eaque non omnino probata præter mirabilem ad episcopatum electionem, ex S. Gregorio Turonensi mox referendam, de ejus gestis innotuerunt. Jacobus Branche in Opere Gallico de Vitis Sanctorum Arverniæ typis edito anno 1652, gesta ipsius orditur his pene verbis: S. Rusticus, qui nihil umquam rusticitatis præ se tulit, ortus est in civitate Claromontana ex ordine senatorio Arverniæ, imperante Honorio. Sicut autem stirpe nobilis, ita quoque erat omnibus instructus dotibus, quæ animum nobilitare queant: scientias quippe divinas & humanas noverat perfecte, sublimibusque adeo virtutibus erat ornatus, ut hæ & sancti titulum ei compararint, & ex senatore episcopum fecerint. Mundi excellentias & pompas tam parvi faciebat, ut, quo ab iis secederet facilius, simul ac ad debitam ætatem pervenisset, sacerdos factus sit, & quo sese melius applicaret bonorum operum exercitio ac saluti proximi, susceperit curam pastoralem vici Aulnac. Deus, fervoris ejus conscius, munus haud ita dudum post ipsi commisit consentaneum desiderio. Hactenus laudatus auctor, mox Gallice etiam subdens ea, quæ de Sancti ad episcopatum electione narrat S. Gregorius Turonensis lib. 2 cap. 13 Historiæ Francorum, quæque ipsis hujus verbis Latinis hic describam ex editione Theodorici Ruinartii.

[4] [S. Gregorii Turonensis,] Laudat primo Gregorius S. Venerandum, S. Rustici decessorem, ac dein sic pergit: Hic in ipsa Dominici natalis vigilia transisse refertur. Mane autem facto, processio sollemnitatis funeris ejus obsequium fuit: post cujus obitum fœda apud cives pro episcopatu intentio * vertebatur. Cumque partes inter se divisæ, alium aliumque erigere vellent, magna conlisio erat populis. Residentibus tamen episcopis die Dominica, mulier quædam, velata atque devota Deo, audenter ad eos ingreditur, quæ ait: Audite me, sacerdotes Domini. Scitote enim, quod non est in his beneplacitum Dei, quos hi ad sacerdotium elegere. Ecce enim Dominus hodie ipse sibi providebit antistitem. Itaque nolite conturbare neque conlidere populum, sed patientes estote parumper: Dominus enim nunc dirigit, qui regat ecclesiam hanc. His itaque mirantibus hæc verba, subito Rusticus nomine, qui erat ex ipsa urbis Arvernis diœcesis presbyter, advenit: ipse enim jam mulieri per visionem fuerat indicatus. Quo viso, ait: En ipsum, quem elegit Dominus: ecce, qualem vobis Dominus pontificem destinavit: hic ordinetur episcopus. Hæc ea loquente, omnis populus, cuncta intentione postposita, clamavit, dignum ac justum esse. Qui in cathedra positus, septimus in eodem loco pontificatus honorem, populo gaudente, suscepit. Præter hæc de gestis Sancti nihil refert Gregorius.

[5] Addit Branchus: Exceptus & totius regionis applausu consecratus est anno CDXXIII, [dubia sunt pleraque; nonnulla] imperante Theodosio secundo & regnante Pharamundo primo Francorum rege: dignissime se gessit in muneris sui exercitio, & cum vitam duxisset omnino sanctam, decessit die vigesima quarta Septembris; corpus ejus conditum fuit in Aulnac, cui præfuerat pastor. Citat autem laudatus auctor Historiæ suæ testes Gregorium Turonensem, Surium, Breviarium Claromontanum, Martyrologia Romanum & Gallicanum, Petrum de Natalibus, Savaronem, & annotationes Baronii ad diem XXIV Septembris. Has ego lucubrationes præter unum Claromontanum Breviarium, quod ad manum non est, consului omnes, imo & Tillemontii Monumenta Ecclesiastica, Vitas Sanctorum Bailleti, Claromontanos episcopos Claudii Roberti, fratrum Sammarthanorum ac Dionysii Sammarthani, iis locis, quibus de S. Rustico sermo est; nec aliquid inde elicere potui, quo confirmem stirpis nobilitatem, ac ordinem senatorium illi attributa a Brancho; quapropter ea inter reputo, quæ non plene probata sunt, sed & suspicor, S. Rustico applicatum fuisse, quod eodem capite de S. Venerando asserit S. Gregorius, inquiens: Venerandus e senatoribus episcopus ordinatur.

[6] Patria Arvernensem seu Claromontanum fuisse S. Rusticum, [a recentioribus relata] tradunt quoque recentiores alii, paulo fusius de ipso agentes, estque prorsus verisimile, quamquam S. Gregorius tantum dicat, fuisse presbyterum ex diœcesi Arvernensi; quod autem scribit Branchus, natum esse illum imperante Honorio, stricto sensu acceptum, non tam facile conciliari potest cum iis, quæ tradit de ipsius presbyteratu ac episcopatu; etenim sacerdotium susceptum ab eo fuisse ait, simul ac ad debitam ætatem pervenisset, episcopatum vero anno 423; atqui debita ætas ad sacerdotium primis istis seculis, ut contendit Thomassinus tom. 1 lib. 2 cap. 67 Veteris & novæ Ecclesiæ disciplinæ, erat annus a nativitate trigesimus quintus vel certe trigesimus: proindeque vel ante Honorii imperium, cujus passim initium statuitur anno 395, natus est Sanctus, vel ad episcopatum evectus est post annum 423, quo alioqui necdum attigisset debitam ætatem pro suscipiendo sacerdotio, nedum pro episcopatu.

[7] Assertum Branchi de S. Rustici cura pastorali satis congruit verbis S. Gregorii Turonensis, [proponuntur] in eoque consentiunt etiam recentiores, qui passim locum appellant Alnatum vel Aulnatum. Annum aditi episcopatus eumdem cum Brancho designat Bailletus; Tillemontius autem tom. 15 Monument. pag. 410 S. Venerandi obitum & per consequens S. Rustici electionem statuit circa 410; sed nullum profertur testimonium, alterutram sententiam confirmans, nullum antiquum monumentum, unde elicere queas unum determinate annum, quo sedem occupavit, nullum denique, unde vel unicum Sancti factum, a S. Gregorio non relatum, addiscas. Primo quidem intuitu dum Dionysium Sammarthanum tom. 2 Galliæ Christianæ col. 230 de Sancto nostro agentem consului, rebar, me aliquid reperisse ibidem ex Mabillonii lib. 4 de Re diplomatica in Notis ad tabellam 19 allegatum; at vero dum ad notas chronologicas attendi manifeste comperi, dedicationem ecclesiæ S. Vincentiani illic memoratam non spectare ad quintum seculum, sed ad septimum, nec nominatum ibidem Rusticum, episcopum fuisse Arvernensem, ut ex librarii fortassis errore legitur apud Mabillonium, sed Lemovicensem, prout expresse ac sæpius apud Cointium, a Mabillonio citatum, scribitur in Annalibus ad annum 667. Advertit, ni fallar, postmodum Sammarthanus latentem in Mabillonii Opere errorem; quandoquidem eodem tom. 2 col. 505, Rusticum Lemovicensibus præsulibus annumeret & juxta Cointium ponendum censeat ad dictum annum 667.

[8] [& discutiuntur.] Sanctum nostrum plerique scriptores inter Arvernenses antistites octavum statuunt, quamquam septimus dumtaxat appelletur a S. Gregorio, utpote qui Stremonium seu Austremonium primum quidem agnovit, sed ab ejus successore numerum eorum tantum inchoavit, ut patet ex verbis ejus lib. 1 Historiæ Francorum cap. 39, quæ subdo: Apud Arvernos vero post Stremonium episcopum prædicatoremque primus episcopus Urbicus fuit: tum narratis aliquot ejus gestis, in cujus loco, inquit, Legonus episcopus subrogatur, quo defuncto, sanctus Hillidius successit… Huic sanctus Nepotianus successit. Dein cap. 41 sic orditur: Igitur apud Arvernos sanctus Nepotianus quartus habebatur episcopus. Nempe eodem computu, quo Urbicum primum appellaverat, Nepotianum dixit quartum, & septimum Rusticum. Porro sicut hujus gesta pleraque & forte omnia, quibus Gregorius lucem non prætulit, tenebris obvoluta manserunt, ita quoque latet, quamdiu sedem Arvernensem occupaverit, & quo anno decesserit. Equidem, missis aliorum conjecturis, late ejus obitum fixi sub medium seculum quintum, quia S. Sidonius Apollinaris, cujus Acta illustravimus tom. IV Augusti, Arvernensis episcopatus infulas suscepit circa annum 472, & inter hunc ac S. Rusticum, teste Gregorio, duo eamdem sedem occuparunt, Namatius, quem ex eodem Gregorio constat ultra annos duodecim episcopum fuisse, & Eparchius, cujus sedis duratio incomperta quoque est.

[9] [Locus sepulturæ & cultus.] Obiisse Sanctum die XXIV Septembris, communis, antiquorum Fastorum auctoritate confirmata, ut supra vidimus, sententia est; sepultum fuisse in vico Alnatensi, scribit quoque Joannes Savaro in Originibus Claromontanis, anno 1607 prelo vulgatis, pag. 124. Addit Saussayus in Martyrologio Gallicano, id factum esse ex ipsiusmet Sancti jussione: Corpus ejus, inquit, non in matrice ecclesia sepultum fuit, sed ejus ex jussione (quod humilem situm optaret Vir magnus) Alnatum relatum, ibidem reconditum est: sicque hujus loci tutelam perpetuam apud Deum gerit, cujus curam egit, dum viveret, specialem. De reliquiis autem tum ipse silet, tum reliqui hactenus citati, ita ut ignoremus, an hodiedum exstent aliquæ & an Sancti festivitas ibidem celebretur solemniore cultu, quam in ipsa Claromontana cathedrali, ubi die XXIV Septembris de ipso recitatur Officium ritu semiduplici; ut disco ex Ms. elencho festorum propriorum ejusdem ecclesiæ & ex Ordine item Ms. Officii divini pro anno 1656. Binos præterea dies Sancto festivos celebrat Saussayus, nempe XXIV Novembris verbis sequentibus: Claromonte Arvernorum translatio sancti Rustici episcopi, cujus clarus est natalis die decima quarta * Septembris: & XXX Decembris istis: Item Arvernis ordinatio sancti Rustici episcopi, quem Spiritus sanctus ad hoc pontificium præclaro encomio destinavit atque gratiæ multiplici dono repletum divinæ gloriæ illustravit atque cumulavit insigniis. Ex ante dictis sufficienter eruimus, quam Saussayus hic ordinationem commemoret, & quam similiter translationem; eam haud dubie, qua corpus Alnati depositum fuit: sed dubitamus, an alterutra quotannis recolatur: certe nihil hujusmodi occurrit in mox laudatis Mss., nihil apud auctores, quos vidimus.

[Annotata]

* i.e. contentio

* imo vigesima quarta

DE S. AMA VIRGINE JOVISVILLÆ
IN CAMPANIA GALLICANA.

Circa Seculum VI

SYLLOGE.

Ama virgo, Jovisvillæ in Campania Gallicana (S.)

AUCTORE J. P.

Primogenita hæc fuit inter septem sorores, Sigmari & Luttrudis nobilium in Pertensi Campaniæ tractu conjugum filias, [Gesta Sanctæ ex Actis sororum] quarum jam tres in Opere nostro locum habent: S. Pusinna die XXIII Aprilis, S. Hoyldis ejusdem mensis die XXX, & S. Lutrudis die XXII Septembris. Nulla exstant sanctæ Virginis nostræ Acta propria: verumtamen qui jam nominatarum sororum ejus, & S. Alpini episcopi Catalaunensis, qui septem illas Virgines Deo consecrasse legitur, Vitas consulere voluerit, defectum illum facile supplebit, ejusque vivendi modum, saltem usque ad obitum Sigmari patris, sufficienter perspiciet: eo usque enim simul perstiterunt in æde paterna: at post videntur singulæ ad singulas hereditatis suæ partes divertisse, ibidemque in solitudine pie ac sancte vitæ cursum consummasse. Non constat tamen, quis locus Sanctæ nostræ hereditate obtigerit.

[2] Auctor Vitæ S. Leodegarii presbyteri, scriptæ decimo tertio circiter seculo, [& SS. Alpini episc. ac Leodegarii presb. haurienda.] & pro majori parte apud nos tom. IV Junii ad diem XXIII datæ ex apographo codicis Ms. ecclesiæ B. Mariæ Pertensis, meminit S. Amæ ejusque sororum occasione dictæ ecclesiæ B. Mariæ, quam eodem tempore a S. Alpino episcopo benedictam significat, quo illæ se consecrarunt Deo, ac speciatim addit: Sanctaque Ama illa die allodium suum, quod habebat apud Pertam, Deo & Genitrici suæ Mariæ tradidit. Suspicor tamen auctorem istum, a rebus gestis remotiorem, confudisse & ad unum idemque tempus retulisse, quæ diversis contigerant. Nam dum Deo se consecrarunt coram S. Alpino virgines illæ, vivebat ac diu post vixit earum pater, nec ante imminentem obitum bona in filias divisit, ut multo verisimilius scribit biographus S. Lutrudis in hoc tom. pag. 452 verbis sequentibus: Factum est autem, cum appropinquarent dies extremi ejusdem Sicmari, dedit præfatis septem filiabus suis, hæreditatem suam, & divisit singulis partem patrimonii sui, secundum quod sibi bonum videbatur, ut per diversa loca habitantes, Deo devote servirent ac suæ animæ commemorationem facerent. Proinde non videtur S. Amæ, cum primum Deo votum nuncupavit, fuisse allodium, quod Ecclesiæ concederet. Malim itaque credere, donationem illam diu post factam, mortuis scilicet parentibus; & inde saltem eruere, eam non procul a Pertensi vico, loco natali, vitæ cursum absolvisse.

[3] Castellanus in Nomenclatura geographica Sanctorum, subnexa Martyrologio universali ad vocem Joinville (quem locum ipse Latine exprimit Janivilla, [Colitur Jovisvillæ;] alii aliter, nos cum Hadriano Valesio in Notitia Galliarum & Cangio in Genealogia stirpis Joinvillicæ Jovisvillam scribimus) hæc addit: Ubi obiit S. Ama, ejusque corpus servatur. Laudatus Valesius sic oppidum istud describit: Locus (in Campania) nunc principatus titulo insignis, inter Calvum-Montem & S. Desiderii oppidum positus, pontem habet Matronæ impositum. Hic obiisse Sanctam, aliunde confirmatum non reperi; verumtamen ibidem illam annuntiavi, tum quia nec alium locum emortualem inveni, tum præsertim quia de ejus ibidem cultu jam satis constat.

[4] [ubi reliquiæ ejus servantur,] Franciscus Gonzaga part. 3 de Origine Seraphicæ religionis pag. 555 indicat, conventum Fratrum Minorum Jovisvillanum, qui olim prioratus fuerat Ordinis S. Benedicti, S. Amæ nomine insignitum esse. Consonat Carolus Rapine ejusdem Ordinis S. Francisci religiosus in Annalibus Catalaunensibus pag. 70, additque, conventum ejus patrocinio esse consecratum. Arturus a Monasterio Sanctam, eo usque nullis sacris Fastis insertam, sic annuntiavit in Gynæceo ad diem XXII: Apud Joinvilleam, ejusdem diœcesis (Catalaunensis) oppidum, S. Amæ virginis, quæ puram a sæculi contagio animam Christo sponso conservatam fæliciter resignavit. Verisimiliter diem istum elegit Arturus, quia illo occurrebat memoria S. Lutrudis ejusdem sororis, ac verum cultus diem ignorabat. Papebrochius tom. 3 Aprilis pag. 775 in Annotatis ad Vitam S. Hoyldis, in qua Sancta nostra Imma appellatur: Magis placet, inquit, Ama, quia hoc nomine etiamnum nota est in Campania, vulgo S. Ame vel Amee, Ama vel Amata, quæ appellatio in nominibus feminarum per Campaniam frequens est, eoque mirandum magis, quod Martyrologium Gallicanum Saussaji nusquam ejus meminerit. Libenter discemus diem cultus. Eumdem Papebrochii locum citat Tillemontius tom. 16 Monumentorum eccles. pag. 391, significatque, se similiter diem ignorare. Bailletus tom. 3 de Vitis Sanctorum pag. 298 ulterius processit, asserens, eam non habere diem cultui suo proprium. Castellanus tandem, qui nec locum ipsi dederat in Martyrologio universali, re verosimiliter studiosius indagata, retulit eam in Supplemento ejusdem Martyrologii ad diem XXIV Septembris, & peculiaria cultus indicia adjecit, ut sequitur: Janivillæ S. Ama virgo, cujus nomine ecclesia & fons juxta oppidum insignita sunt, cujusque reliquiæ eodem in oppido servantur in templo Fratrum Minorum. Hinc & nos eam hodie dandam existimavimus. Nihil autem de Sanctæ patria, stirpe, ætate, qua floruit, similibusque hic produximus, quia hæc satis discussa sunt in Commentariis & Annotatis ad Acta tam sororum ejus, quam S. Alpini die VII Septembris.

DE S. GEREMARO ABBATE FLAVIACI
IN INSULA FRANCIÆ

Circa DCLVIII

COMMENTARIUS PRÆVIUS

Geremarus abbas, Flaviaci in Insula Franciæ (S.)

BHL Number: 3442

AUCTORE J. P.

§ I. Memoria in Fastis: Acta; illustres natales; vitæ chronotaxis.

Flaviacum, seu Flaviacus, vicus est Galliæ in Insula Franciæ & in agro Bellovacensi cum insigni abbatia Ordinis S. Benedicti, [Sanctus hoc & aliis diebus] olim Flaviacense monasterium appellata, nunc passim titulo S. Geremari de Flaviaco, vulgo S. Germer de Flay, insignita a primo suo conditore & abbate S. Geremaro, cujus in sacris Fastis maxime recentioribus frequens, sed diversis diebus, occurrit memoria. Eminentissimus Baronius in Martyrologio Romano sic eum annuntiat die XXIV Septembris: In territorio Belvacensi sancti Geremari abbatis. Eodem die notatur quoque in Auctariis Usuardinis Belini & Molani, uti & in codicibus Bruxellensi, Altempsiano ac Reginæ Sueciæ, in quo uno nomen perfecte exprimitur Geremarus, in Bruxellensi quippe corrupte Gummarus nuncupatur, in ceteris Germanus, excipe unam Molani editionem, ubi Germarus legitur: Germanum similiter scripserunt Canisius ac Felicius; sed cum omnes passim pro loco emortuali assignent Bellovacense territorium, & abbatem dicant, dubium esse nequit, quin designetur noster, idemque quem præter jam allegatos memorant etiam hodie Menardus, Wion, Saussayus & alii.

[2] Wion tamen S. Geremarum memoraverat ante ad diem XXI Septembris propter Galesinium, [inscriptus Martyrologiis. Acta breviora] qui sicut & Grevenus, illo die eum Martyrologio suo inscripserat, ac Trithemium, qui lib. 3 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti cap. 93, eodem Sancti natalem recoli asseruerat: unde hic illud didicerit, ignoro, uti & cur signetur in Auctariis Usuardinis Centulensi ad XXIII, Augensi ad XXVII Septembris, in Greveno vero ac Florario nostro Ms. ad XIX Octobris. In codice Reginæ Sueciæ refertur etiam ad diem XX Maii, sed causa expresse indicatur his verbis: Flaviacensi monasterio translatio sancti Geremari confessoris. Translationem istam, de qua infra suo loco agendum, pluribus celebrat Saussayus, desumpto elogio ex Actis, ad quæ progredior. Horum exemplaria habemus tum impressa, tum Mss., sed alia prolixiora aliis; ita tamen ut, quæ contractiora sunt, non nisi fragmenta videantur deprompta ex longioribus. Hujuscemodi fragmentum exstat apud Vincentium Bellovacensem lib. 23 Speculi Historiarum cap. 98, ab eoque parum differt Ms. nostrum, quod, adjecto tamen prologo, desumptum notatur ex Ms. Rubeæ-Vallis part. 1 Hagiologii Brabantini, collatumque cum Ms. Canonicorum Regularium in Corsendonc juxta Turnhoutum Belgii oppidum.

[3] Prolixiora sunt Acta excusa Parisiis anno 1651 ad calcem Operum Guiberti abbatis B. Mariæ de Novigento, [desumpta ex longioribus,] editorum ab Acherio; sicut & Mss. ex codice cathedralis ecclesiæ Bellovacensis, sub initium seculi præcedentis communicata cum Majoribus nostris per Petrum Louvet, auctorem Historiæ Bellovacensis Gallice vulgatæ anno 1614. Neutra tamen perfecta & completa sunt, quantum video ex locis, evidentes omissiones indicantibus. Omissiones istas, quæ tamen utrobique eædem non sunt, multa quippe habet Acherius, quæ desunt in Ms., & contra, assignabo in Annotatis ad ea, quæ describam ex Mabillonii Seculo 2 de Actis Sanctorum Ordinis Benedictini, utpote pleniora &, nisi multum fallar, primigenia, aut certe jam laudatis antiquiora. Hoc vel ipsa in illis diversitas persuadet: quidquid enim deest in Acherianis ac legitur in Bellovacensibus, & contra quidquid in Bellovacensibus desideratur ac legitur in Acherianis, id totum non tantum eodem periodorum sed & singulorum pene verborum ordine describitur in Mabillonianis; ita quidem ut plane appareat, diversitatem inde ortam esse, quod in Acherianis multa studio & brevitatis causa prætermissa sint; in Bellovacensibus vero seu eadem ex causa, seu ex describentium incuria aut imperitia legendi antiquos & forte detritos characteres.

[4] [quæ ab auctore perantiquo exarata dabimus.] Auctor anonymus est, sed perantiquus, ut notat Acherius; Mabillonius autem in Observatione prævia conjicit, eum fuisse Sancto fere æqualem vixisseque seculo 8; & sane eum vixisse ante incursionem Normannorum etiam mihi verisimillimum fit num. Vitæ ultimo, ubi biographus non obscure significat, suo tempore Sancti corpus magno honore cultum fuisse in Flaviacensi ecclesia, & ad sepulcrum ejus patrata fuisse insignia miracula: constat enim aliunde, corpus ob metum eorumdem Normannorum alio delatum fuisse, & sepulcrum inter eversi ab illis monasterii rudera latuisse per ducentos pene annos, ut observat idem Mabillonius, & nos suo loco plenius demonstrabimus. Bailletus in tabula critica ad Vitas Sanctorum diei XXIV Septembris, auctorem similiter seculo 8 collocat, nec diffitetur styli ejus gravitatem, at falsum fuisse judicat in relatione quorumdam gestorum, quæ non videantur posse consistere cum veritate historica, ac pronum in prodigia, quibus seculi istius homines delectabantur.

[5] [Difficultates nonnullæ,] Quod spectat ad prodigia, nec frequentia illa sunt, nec multum extraordinaria; unum excipe, quod contigisse traditur, dum Sanctus cum S. Audoëno Rotomagensium antistite Flaviacensis monasterii exstructionem meditabatur, quodque tamen tale non est, ut incredibile videri debeat iis, qui norunt, quam miris modis Deus cum Sanctis suis agere consueverit: imo cum biographus alias sincerus ac pius appareat, ad summum suspicio oriri posset, fuisse hic facilem in admittendis adjunctis, quibus res veræ, licet haud ita dudum præteritæ, exornari solent, ut quotidie experimur. Plus difficultatis habet primo aspectu unus alterve error chronologicus, cujus a Bailleto, quamquam nullum expresse assignat, arguitur biographus; verum dum ejus scribendi methodum attentius considero; errores istos ortos esse opinor, vel ex librariorum oscitantia, vel potius ex scioli cujusdam inconsiderata immutatione nominum.

[6] Unum dumtaxat observavit vel certe indidicavit & correxit Mabillonius in ipso Actorum initio, [præsertim chronologicæ,] ubi apud Acherium, & in apographo nostro Bellovacensi, imo verisimiliter in codicibus, quibus usus est ipse Mabillonius, præterquam in uno, ex quo reliqua emendavit, dicebatur Sanctus ortus tempore Dagoberti Francorum regis: cum tamen deinde dicatur idem Sanctus, adita hereditate demortuorum parentum, munificentia in pauperes, sanctitate & prudentia celebris, a Dagoberto vocatus fuisse in aulam, præfectus ejus consiliis, expletis non multis annis in palatio, duxisse uxorem, ex qua binas filias primum procreavit, ac tandem filium, quem rex Dagobertus super omnes diligebat, videns eum strenuum in armis, pollentem in verbis, utilem in consiliis. Cum autem procurarentur Francis in exercitum, ipse per omnia loco Patris regis lateri adhærebat. Hæc, ut patet evidenter, stricto sensu accepta, contigisse non potuere omnia sub unius Dagoberti regno.

[7] Laudatus Mabillonius videtur existimasse, rem confectam esse, [in his] si dicatur ortus Geremarus tempore Chlotarii Francorum regis, prout vere legi affirmat in codice viri clarissimi Claudii Jolii canonici Parisiensis. Verum si ita cesset difficultas omnis, etiam cessabit, nulla facta immutatione, nec ad unius codicis fidem corrigenda sunt cetera Actorum apographa; quandoquidem commode exponi queat sensus biographi, dicendo, quod, ubi scripsit, ortum esse Sanctum tempore Dagoberti regis, tantum significare voluerit, eum tum temporis florere cœpisse, prout sæpe fieri ab auctoribus ipse fatetur Mabillonius, & prout intellexisse debuit Cointius, qui, quamquam sparsim in Annalibus ecclesiasticis Francorum usus sit Actis Acherianis, nullam hic sibi ex allatis verbis difficultatem formavit, atque ex alio loco, infra indicando, suspicatus est, natum esse Sanctum anno 614.

[8] At seu scripserit auctor, ortum esse S. Geremarum regnante Chlotario, [occurrentes,] seu modo jam exposito ortum dixerit, regnante Dagoberto Chlotarii filio, restat nodus alter meo judicio non tam facile dissolvendus. Latet is in verbis postremis num. 6 citatis, quibus indicatur Geremarus, vivo Dagoberto, filium habuisse natu grandiorem, quod certe, spectata reliqua Actorum serie, pugnat cum veritate historica, præsertim si, ut verisimillimum est, Sanctum in aulam vocaverit tantum Dagobertus post obitum Chlotarii patris & obtentum integrum Francorum regnum, cum patri superstes non fuerit ultra annos decem, ut & Mabillonii & eruditorum hodie communior est sententia. Verumtamen, ut, quantum fieri potest, difficultatem imminuamus, demus, Geremarum vocatum fuisse a Dagoberto, sub ipsa primordia regni ejus in sola Austrasia, quod tenuit per sexennium vivo patre; habebimus annos sedecim, spatium etiam nimis arctum, quam ut comprehendat omnia, quæ narrantur in Actis.

[9] Nam aliquot annis cælebs permansit Geremarus in Dagoberti palatio, [proponuntur,] ut liquet ex biographi verbis: Non multis annis juventutis suæ in regis Dagoberti palatio expletis, tractare secum cœpit de obtinendo herede & cum consensu regis ceterorumque Francorum sociavit sibi puellam in conjugium. Statuamus igitur, id factum esse anno Dagoberti tertio; procreaverit anno quarto filiam primogenitam, quinto alteram: utramque enim filio natu majorem fuisse, significat biographus; imo nec obscure innuit, notabili tempore hunc natum esse post illas, inquiens: Expletis autem multis diebus, dedit ei Deus filium. Natus ergo hic sit anno Dagoberti septimo vel octavo, puer fuerit octennis vel novennis anno Dagoberti decimo sexto & ultimo. Et hunc scilicet rex Dagobertus super omnes diligebat, videns eum strenuum in armis, pollentem in verbis, utilem in consiliis; ipse per omnia loco Patris regis lateri adhærebat.

[10] [& tolluntur.] Nodum resolvat, qui se id posse arbitratur, ego rescindendum puto in hunc modum. Biographus, sicut fecerat, ubi agebat de S. Geremari filiabus, quarum mortem ac sepulturam enarrat, priusquam ad ejusdem filii nativitatem pergat, ita etiam hic filii in pueritia ac juventute gesta, virtutes & animi dotes proponit, antequam gestorum S. Geremari seriem resumat. Hinc quæ allato loco memorat de filio, posteriora sunt tempore, quam quæ dein subjicit de Parente, & cum verisimiliter in textu non expressisset nomen regis, cui carus fuit filius, vel si expresserit, Clodoveum nominasset, librarius vel quivis alter imperitus corrector, videns, inter gesta Geremari postea recurrere mentionem Dagoberti regis, hujus nomen textui inseruit, vel Clodovei nomini substituit. Eam conjecturam confirmat biographus loco altero; ubi dicti filii, cum Clodoveo rege e Vasconia redeuntis, obitum patri Geremaro nuntiatum scribit, ac de illo tamquam de juvene loquitur, quamquam juxta ipsiusmet biographi calculos obitus ille contigerit annis circiter sedecim post defunctum Dagobertum.

[11] [Sancti patria, illustre genus,] Sublata difficultate ista, sat commode fluit reliquus ordo chronologicus, quem cum gestis aliquot præcipuis hic percurram, quo brevior sim in Annotatis ad Acta. Patriam nactus est villam in confinio Bellovacensis ditionis, nomine Guarandram seu Warandram, sitamque super fluvium Ittam, alias Eptam; patrem nomine Rigobertum, matrem Agam, ex gente Francorum nobili, ut post biographum tradunt omnes, & opibus potentes, ut ex Actis manifestum fit, imo stirpe regia oriundos juxta litteras Joannis V Bellovacensium episcopi, datas anno 1478 ad confirmandam Flaviacensis cœnobii a B. Geremaro fundationem. Exstant eæ apud Acherium in Notis & Observationibus ad Opera Guiberti abbatis pag. 601, & tom. X Galliæ Christianæ recens auctæ, col. 279 & seq. inter instrumenta ecclesiæ Bellovacensis, unde, quæ huc pertinent, describo: Notum facimus, nos, male latrantium cupientes ora claudere, & testimonium veritati exultantes perhibere, & certificamus, veteranis libris, legendis, chartis & scripturis, quibus fides suspicione vacua, nullaque nota reprehensibilis, ea, quæ sequuntur, contineri: videlicet serenissimi regis Dagoberti temporibus gloriosum Geremarum, a sobole regia procreatum, maximæ extitisse sanctitatis, cujus consilio sacro ille Dagobertus rex cum amabili pace regnum gubernavit.

[12] [annus natalis & gestorum] Petrus Louvetus lib. 3 cap. 2 Historiæ Bellovacensis, Gallico idiomate vulgatæ anno 1614, exhibens compendium Vitæ S. Geremari, natum dicit anno 605, non addit tamen, utrum id didicerit ex aliquo vetusto monumento, an vero ex sola conjectura, quæ, spectata reliqua gestorum serie, non videtur improbabilis; at Cointius ad annum 655, cui recte annectit primordia Flaviacensis monasterii, ex conjectura alia nec minus verisimili, haustaque ex ipsis Actis, natalem ejus figit anno 614; quia nimirum num. 25, SS. Audoëno & Geremaro quærentibus locum condendo monasterio, vox audita dicitur, eos ita alloquens: Electi Dei, ecce iste locus (Flaviacus) metuendus est; quadraginta anni voluti sunt, ex quo Dominus hunc locum benedixit & sanctificavit & fideli suo Geremaro destinavit. Et sane neque ego video, quid per voces illas, seu vere e cælo auditæ sint, seu ex qualicumque traditione a biographo relatæ, probabilius intelligi possit, quam quod locus iste ab ipsis Sancti natalibus a Deo sanctificatus fuerit; ac proinde natum conjicio post 605, a quo annus 655 fuisset quinquagesimus; nolim tamen absolute determinare 614, tum quia vox voluti sunt, præsertim dum additur numerus rotundus, extensionem aliquam permittit, tum quia, si annis tribus quatuorve prævertatur, facilius disponentur, quæ de eo ac filio narrantur sub regno Dagoberti.

[13] Statuamus igitur nativitatem ejus circa 610, [brevis chronotaxis,] anno 628, quo Dagobertus Neustriæ & Burgundiæ post obitum Chlotarii imperare cœpit, attigerit ætatis decimum octavum; illo vel sequenti in aulam accersitus, ibidemque in cælibatu transactis annis tribus, potuit ex ducta conjuge genuisse filiam primogenitam anno 632, sequenti alteram, & circa 635 filium Amalbertum. Sic ante obitum Dagoberti supererit circiter triennium, intra quod, ut refertur in Actis, S. Geremarus exstruxit monasterium, Insulam olim dictum, ac dein destructum a Normannis, & ab eodem Dagoberto petiit ac impetravit, ut filium suum Amalbertum omnium bonorum suorum heredem declararet. Hanc deinde declarationem confirmari petiit a Dagoberti filio Clodoveo secundo, regni hujus anno undecimo, juxta chronotaxim nostram Christi 648, & annuente eodem Clodoveo, ac consentiente conjuge, abiit ad monasterium nomine Pentallum, situm ad Lirizinum amnem in agro Rotomagensi, cui mox factus abbas brevi tempore præfuit, & hinc secessit in antrum haud procul inde dissitum, ibique in exemplum omnium positus annis quinque & mensibus tribus, filii Amalberti, cum Clodoveo ex Vasconia redeuntis, mortem edoctus est anno circiter 654, qui fuit Amalberti decimus nonus vel vigesimus. Justis filio persolutis, Flaviacense monasterium condidit, quod cum gubernasset primus abbas annis tribus & mensibus sex, sancte obiit anno circiter 658, vixdum quinquagenarius.

§ II. Varia Flaviacensis cœnobii vicissitudo; ejus per Normannos destructio sub annum 851: corporis S. Geremari translatio Bellovacum.

[Flaviacense cœnobium vetustate collapsum] Dubium mihi non est, quin Sanctus, quo tempore in Flaviacensi a se condito cœnobio jacuit, honorifice cultus fuerit, & beneficiis ac miraculis, ad sui invocationem divinitus patratis, claruerit, quemadmodum de suis temporibus testatur biographus. Nihil tamen vel de ejus sacris exuviis vel ipso cœnobio dignum notatu comperi ante initium seculi 9, quo Fontanellense Chronicon exaratum est. Exstat hoc apud Acherium tom. 3 Spicilegii editi anno 1659, & cap. 16 in gestis Ansigisi abbatis pag. 232 hæc habet: Domnus Ansigisus Flaviacum monasterium, quod sanctus Geremarus fundavit ac * corpore requiescit, quod est situm in pago Bellovacensi, a domno rege Carolo in precarium accepit, anno videlicet Incarnationis Domini Jesu Christi DCCCVII, qui erat annus Magni Caroli, ex quo rex Francorum constitutus est, XXXVIIII, ex quo vero imperator & Augustus appellatus est, annus VII: quod fere ædificiis destitutum ac in egestate redactum atque relictum invenit. Sed intra pauci temporis spacium nobili sua industria recuperare studuit. Omnia namque ædificia & publica & privata ipse ibidem, eliminatis atque projectis iis, quæ vetustate consumpta fuerant, a fundamentis construi atque in majori elegantia restaurari fecit, veluti cunctis illo advenientibus palam est.

[15] [ineunte seculo 9 restauratur;] Eamdem materiam resumit pag. 240: In Flaviacensi quoque, inquit, cœnobio, quæ obtulerit (Ansigisus) dona, hoc in loco declarandum censuimus. Ibi nanque gratuita benignitate largitus est calices argenteos diversos decem &c; in honore vero sanctæ Trinitatis basilicam ædificavit, ante cujus aram tabulam argenteis imaginibus decoratam collocavit, ipsique aræ crucem argenteam imposuit, universamque basilicam variis picturis decorari jussit. Mirum sane, monasterium, juxta ante dicta erectum anno 655, ad eum modum corruisse centum quinquaginta annorum intervallo, idque ex sola vetustate, neque enim alia innuitur causa, ut non tantum ædificiis destitutum esset, sed & derelictum seu habitatoribus vacuum. Crediderim autem, tunc primum post restaurationem canonicos illuc ab Ansigiso introductos fuisse, quorum ita meminit laudatus chronographus pag. 243: Ad Flaviacum illis canonicis libras quindecim direxit Ansigisus. Certe inhabitatum fuisse a canonicis, dubitare nos non sinit decretum Nicolai I Pontificis inferius memorandum. At vero breviori temporis spatio splendorem sibi ab Ansigiso collatum, amisit idem cœnobium.

[16] [paulo post eversum restituitur;] Post ejus quippe obitum, quem tom. V Julii, ad diem XX, ubi ex eodem Fontanellensi coævo chronographo Acta ejus dedimus, anno 833 innectendum ostendimus, Hincmarus, postea Remensium antistes, illud ad vitam obtinuit a Carolo Calvo, & ab invasore, nescio quo, denuo destructum, restauravit, imo ut sibi retineret, volente eodem Carolo id ipsi eripere, multum laboravit. Singula hæc paucis verbis complexus est Flodoardus lib. 3 Historiæ ecclesiæ Remensis cap. 18, ubi inter scripta, ab Hincmaro ad Carolum Calvum directa, ista memorat: Item pro cella vel monasterio Flaviaco, quod idem rex sibi, dum in ipsius ante episcopatum moraretur servitio, donaverat, & ut in vita sua illud teneret, præcepto confirmaverat; quodque a quodam invasore destructum restruxerat, & religionem, prout valuit, in eo restauraverat: quod postea rex idem conabatur injuste a jure ipsius auferre. Utrum tunc exauditus fuerit Hincmarus necne, incompertum mihi est. Verumtamen parum ejus interfuit; quandoquidem paulo post, anno scilicet 851, a Normannis penitus eversum fuerit. Quidquid sit, satis constat, locum ipsum seu ante seu post eversionem laicis concessum, eorum dominio subjectum fuisse usque ad annum circiter 863.

[17] Mox memoratam eversionem testatur alter Fontanellensis chronista, cujus fragmentum ab anno 841 usque ad 856 exhibet Chesnius tom. 2 de Scriptoribus Historiæ Francorum pag. 387 & seqq. & in quo ad annum 851 leguntur ista: [anno tandem 851, a Normannis incenditur,] Eodem tempore classis Nortmannorum fluvium Sequanam ingressa est ipso die tertio Idus Octobris, duce Hoseri… Belloacus interea urbem cremarunt & Flaviacum monasterium. De qua cum reverterentur, in loco nuncupato Wardera a Francis excepti, plurimi interfecti sunt. Annalista Bertinianus apud Chesnium tom. 3 pag. 205, ad eumdem annum: Venientesque, inquit, urbem Rotumum usque ad Beluacum pedestri gradu perveniunt. Qua incensa, cum redirent, a nostris intercepti, & aliqua ex parte profligati sunt. Sed & dilucide pleraque hactenus allata explicantur in supra memorato decreto seu bulla Nicolai I Pontificis, confirmantis concessa a Carolo Calvo Odoni Bellovacensi episcopo conjunctionem Flaviaci & Oratorii, qui erat parthenon haud longe a civitate situs, cum eadem Bellovacensi ecclesia.

[18] Bullam istam valde prolixam exhibent Antonius l'Oisel in Monumentis Bellovacensibus, [ut variorum testimoniis] editis anno 1617 pag. 239 & novæ Galliæ Christianæ editores tom. X seu potius part. 2 tom. IX inter instrumenta col. 240, unde delibo huc pertinentia: Nicolaus Episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo & sanctissimo Odoni episcopo… Quoniam sanctitas tua retulit ac suggessit apostolatui nostro, quod ecclesia Bellovacensis provinciæ Remorum … rerum facultatibus, quibus prioribus temporibus fruebatur, per terrenam potestatem privata mansit, & modernis quoque diebus paganorum incursione pariter & depredatione valde attenuata fuerit, … quam ob rem concessit ei (Carolus Calvus) duo monasteria, in eadem Bellovacensi ecclesia constituta, Oratorium videlicet, quod fuit olim puellare cœnobium, & Flaviacum, in quo canonici habitaverunt… Quæ tamen monasteria & prius quidem, quam secularibus collata fuerant, propter civilis discordiæ seditionem non parum fuerant destructa, & nunc propter barbaricam incursionem penitus sunt eversa, adeo ut non solum rebus privata sint propriis, verum canonicorum sacrarumque virginum chorus, qui prius illic habitaverant, ex maximo inde sit ablatus, & ecclesiæ totaque ædificia simul sint destructa, nec spes ulla restat restitutionis illorum, si vel reposita fuerint in secularium manus, vel si absque pastore ecclesiastico degerint, ut hactenus fuerunt… Quapropter … decrevimus fieri, quod postulabatur, & apostolica auctoritate statuimus, ut præfata monasteria, scilicet Flaviacum & Oratorium, benignitate Caroli gloriosi regis Bellovacensi ecclesiæ collata, cum omnibus, quæ possident ecclesiæ præfatæ, perpetuis & futuris temporibus perpetuo manere * subjecta … eo tamen ordine … ut & ipsa monasteria juxta modum facultatum sibi collatarum restaurentur & conserventur, & illic Deo militantium sive feminarum sive virorum sexus fuerit, subsidiis necessariis adjuventur.

[19] Pluribus deinde episcopo solicitudinem & curam monasteriorum commendat, [ostendimus, contra auctorem] nominatim vero ut caveat, ne ulla ratione deinceps in potestatem secularium perveniant: tum post consuetas clausulas scriptum notatur decretum per manum Petri notarii regionarii & scrinarii sanctæ Romanæ Ecclesiæ in mense Aprili, indictione undecima & infra: Quarto Calendas Maii per manum Tiberii primicerii sanctæ Sedis Apostolicæ, imperante domino nostro piissimo augusto Ludovico (ejus nominis secundo, Lotharii imperatoris filio) a Deo coronato, magno, pacifico imperatore, anno decimo quarto: qui characteres designant annum Christi 863. Porro hanc materiam paulo latius, quam alioqui opus fuisset, pertractare visum est ad explanandam confusionem, quam adverto in aliis monumentis, præsertim Bellovacensibus, circa translationem corporis S. Geremari. Hujus translationis Historiam anno 1678 cum Majoribus nostris communicavit Claudius Franciscus a Paula le Fevre d'Ormesson, decanus Bellovacensis, desumptum ex Ms. bibliothecæ ejusdem ecclesiæ. Auctorem habuit monachum Flaviacensem anonymum, qui anno 1132 interfuit relationi partis reliquiarum Sancti Bellovaco Flaviacum, & eatenus fide dignus est, sed in aliis, quæ ejus ætatem præcesserunt, minus accuratus & verisimiliter dictæ confusionis primus auctor.

[20] [Historiæ translationis S. Geremari] Præmissis per modum proœmii nonnullis de vita ac morte S. Geremari nec non de prima cœnobii fundatione, ita prosequitur: Floruit itaque idem cœnobium per ducentos & quinquaginta annos fere sub viginti abbatibus. Ducem hunc secutus est Joannes Bellovacensis episcopus in litteris anni 1478, num. XI laudatis, in hunc modum scribens: Stetit autem, inquit, hoc monasterium, a beato Geremaro ædificatum in esse & statu perfecto ducentis annis & quinquaginta vel eo circa. Floruit igitur & in statu perfecto permansit ultra annum nongentesimum, quandoquidem conditum sit circa 655, ut visum est supra. At vero consistere ista nequeunt cum testimoniis ante allatis: quis enim dicat, floruisse cœnobium ultra annum 900, quod anno 807 fere ædificiis destitutum, in egestate redactum atque relictum fuerat; quod a fundamentis renovatum denuo ab invasore destructum fuerat, quod per canonicos inhabitatum anno 851 a Normannis incensum fuit, &, ut loquitur Nicolaus Pontifex, penitus eversum erat anno 863? Nec dici potest, errorem irrepsisse in historici Flaviacensis notas arithmeticas, id quippe prohibet ipse, dum nonnullis interjectis, non tantum eversionis annum expresse signat 906, sed & aliis chronologicis characteribus vestit, qui, quamquam pro majori parte mendosi sint, tamen omnes posteriores sunt anno 863.

[21] [chronologiæ minime peritum,] Verba ejus, omissis non necessariis, huc transfero: Cum … Ludovicus, cognomento Balbus, regnum tenuisset duobus annis, moriens, sceptrum dimisit filio suo Carolo Simplici, cujus statim primo anno, qui erat ferme nongentesimus sextus ab Incarnato Verbo … Rollo … Normanniam invasit, &, utpote paganus, monasteria virorum atque feminarum diruere institit… Triste nuntium de excidiis monasteriorum … formidine complevit hoc Flaviacense cœnobium, nec morandi fratribus fuit consilium … præsumpta rerum cœnobii aliquanta portione, cum venerando sancti patris Geremari corpore … ad Belvacensem urbem octavo Calendas Octobris commigraverunt… Post abscessum igitur monachorum Normanni illico diruerunt a fundamentis idem monasterium. Posteriora hæc esse omnia anno 863, patet per se; mendosa esse pleraque, sic probo: Ludovicus Balbus obiit quidem anno regni sui in Francia secundo, sed is erat Christi 879. Sceptrum autem transmisit Ludovico III Francorum regi, filio natu majori, non Carolo Simplici, qui erat filius natu minor & quidem posthumus, quique regnum adeptus est tantum circa annum 892; unde detegitur alter historici error, dum annum Christi 906 statuit primum regni Caroli Simplicis; ac tertius, dum Rollonem eodem anno 906 primum Normanniam invasisse significat, nempe qui jam ab anno 876 eam fuerat ingressus.

[22] Præter laudatum num. 20 Joannem episcopum differunt quoque monasterii eversionem ad initium seculi 10 auctor Historiæ Flaviacensis, [& qui eum secuti sunt,] cujus compendium habemus apud Acherium inter Notas ad Guibertum abbatem, & fratres Sammarthani tom. 3 Galliæ Christianæ iisdem verbis, quæ subdo: Pluribus post annis, nempe circa annum DCCCC sus deque eversum est abs Normannis. Sacra autem B. Geremari ossa translata ac collocata sunt in ecclesia Beluacensi, ubi hodie visuntur. Novæ Galliæ Christianæ scriptores tom. 9 agnoscunt quidem eversionem a Normannis factam anno 851, verumtamen arbitrantur, subsecutam esse eodem seculo restaurationem juxta conditionem præscriptam Odoni episcopo a Nicolao I Pontifice: Restitutum ab Odone fuisse videtur, inquiunt, nam post CCL a fundatione annos monasterium Flaviacum a Rollone an. CMVI usque ad solum destruitur, religiosisque defunctis & profugis, desertum & incolis vacuum centum & triginta annis mansit, dum, pacatis regni dissidiis, Droco episcopus, ut Nicolai mentem assequeretur, de restituendo Flaviaco seculo cogitavit, quod S. Geremari nuncupari voluit.

[23] Equidem in horum sententiam lubens concederem, si vel unum auctorem fide dignum & historico translationis antiquiorem offenderem, [recentiores; corpus S. Geremari] qui aut restaurationis ab Odone factæ aut hanc subsecuta destructionis meminisset: at cum non alia quam ejus unius videatur niti auctoritate, quæ pro illis temporibus nulla esse debet, ut abunde liquet ex assignatis anachronismis, putem eamdem sortem obtigisse Flaviaco, quæ obtigit Oratorio virginum monasterio: quod æqualiter respiciebat Nicolai Pontificis conditio, quodque tamen non restauravit Odo, sicut ipsi fatentur Galliæ Christianæ scriptores tom. 9 col. 812. Porro nostram opinionem diserte tradit Louvetus citato aliquoties lib. 3 cap. 3 Historiæ suæ pag. 293 aiens, Odonem non cogitasse de restaurandis ambobus monasteriis, adeo ut Flaviacense solo æquatum perstiterit ultra annos centum septuaginta tres usque ad millesimum trigesimum. Inde conficitur, translationem corporis S. Geremari ex Flaviacensi cœnobio differri non posse usque ad annum 900 vel 906, sed figendam circa 851, quo ejus postrema contigit destructio.

[24] At quo delatum est primo sacrum corpus? Omnes, [tunc translatum est] quos vidi hactenus Bellovacensem civitatem designant: Mabillonius tamen in Notis ad Vitam Sancti hæc habet: Ejus corpus una cum B. Justi martyris reliquiis in abbatiam S. Cypriani prope muros Pictavenses delatum esse, (quod tamen omnino incertum putamus,) probat Louvetus ex Aquitaniæ Annal. ad ann. CMXL. Anno DCCCXL (imo 851, ut ipse tradit in Annalibus suis Mabillonius) utrumque B. Geremari cœnobium, Insula nimirum & Flaviacum ab Hastingo Normannorum duce eversum est. Rebus exinde pacatis, sacra Geremari lipsana Bellovacum relata esse, ait idem auctor. Mabillonium hic describit Bailletus ad diem XXIV Septembris; addens, id parum verisimile esse. Scriptores vero Galliæ Christianæ tom. 9 col 789 ita subdubie loquuntur: Corpus … metu Normannorum perfugii causa Pictavi ad S. Cyprianum, aut Bellovacum ad turriculam S. Michaëlis, melius certe ad majorem Bellovacensem ecclesiam, delatum est.

[25] Ad Louvetum quod spectat, oportet eum seu in alio Opere, seu in recentiore editione postea mutasse sententiam: nam in nostro exemplari expresse docet, [Bellovacum, non autem ad monasterium] translata fuisse sacra ossa Bellovacum: lib. 3 cap. 3 memorans monasterii eversionem ab Hastingo Normannorum duce, Abbas, inquit, & religiosi S. Geremari Flaviacensis, videntes se a Normannia separari tantum exiguo ac sibi proximo fluvio, Arle nuncupato, assumpserunt corpus S. Geremari ceterasque suas reliquias ac detulerunt ad Bellovacensem civitatem. Eodem lib. 3 cap. XI generatim deplorans damna per Normannos, duce Hastingo, illata ditioni Bellovacensi, ait: Ad eorum adventum delata sunt Bellovacum corpora & reliquiæ SS. Ebrulfi, Justi, Geremari & Angadrismæ, ubi huc usque servata sunt. Quatuor hos Sanctos tamquam præcipuos patronos suos solemniter colunt Bellovacenses, S. Ebrulfum XXV Julii, quo ejus Acta illustravimus; S. Angadrismam XIV & S. Justum XVIII Octobris.

[26] [S. Cypriani] Inquirendum tamen duxi in Annales Aquitaniæ, ex quibus, teste Mabillonio, probet Louvetus translationem ad Pictavos: sed ad præsentem materiam non alios reperio vel designari autumo, quam quos seculo 16 Gallice digessit Joannes Bouchet Pictaviensis; ubi vere ad citatum annum 940 agitur de restauratione abbatiæ S. Cypriani in suburbio Pictaviensis civitatis per Frotherium II ejusdem episcopum, & ubi auctor sic loquitur: In dicta abbatia plura sunt corpora Sanctorum… Ibidem quoque servantur … corpus S. Geremari confessoris & abbatis Bellovacensis ditionis … & corpus S. Justi item martyris, in Autissiodorensi terra oriundi; quæ corpora in dictam abbatiam deferri jusserunt præfati comites Pictavienses: Ebulus scilicet & Guilielmus ejus filius seculo 10 duces Aquitaniæ & Pictavorum comites, quos paulo ante memoraverat. Sed inde, supposito etiam, quod Boucheto ad manum fuerint authentica instrumenta, assertum ejus attestantia, ad summum conficitur, corpora ista ad S. Cypriani abbatiam pervenisse seculo 10, minime vero eo delata esse sub medium præcedentis præ metu Normannorum, a quibus ipsa S. Cypriani abbatia, anno 828 a Pippino rege Aquitaniæ constructa, paulo post penitus diruta fuit, ut scribit Dionysius Sammarthanus tom. 2 novæ Galliæ Christianæ Col. restaurataque est tantum a Froterio circa annum 936, ut videre est apud eumdem inter instrumenta col. 328 & seq. Eadem pene tradit Mabillonius in Annalibus ad annum 934 num. 56.

[27] [prope Pictavium.] Accedit, quod, si adducto Boucheti testimonio standum sit, plus inde sequatur, quam vellet ipse Louvetus. Bouchetus enim ad eum modum loquitur, acsi eadem corpora etiam tum, dum scribebat, servarentur apud S. Cyprianum: In dicta abbatia, inquit, plura SUNT corpora… Servantur corpus S. Geremari &c. Itaque si medio seculo 9 illuc delata sunt, ac rursus ibidem deposita seculo 10, quo pacto probabit Louvetus, rebus deinde pacatis, relata esse Bellovacum? Quapropter donec validiora testimonia afferantur, nullatenus mihi verisimilis fiet nova Louveti opinio; credamque, ea corpora non alio quam Bellovacum delata fuisse, ubi hactenus servantur. Neque tamen vel sic dicendus est, falsa obtrusisse Bouchetus, sed ita exponendus, ut a comitibus Pictaviensibus reliquiæ aliquot SS. Geremari & Justi, Bellovaci impetratæ, apud S. Cyprianum fuerint depositæ, &, quod inusitatum non est, lapsu temporis corpora vocari cœperint: verumtamen harum reliquiarum nullam alibi memoriam inveni.

[Annotata]

* supple. in quo

* l. maneant

§ III. Relatio partis reliquiarum Bellovaco ad restauratum Flaviacense cœnobium; cultus Sancti utrobique insignis.

[Anno 1132 corpus Sancti] Quamquam § præcedente prolixius disputavimus de prima corporis translatione, nihil tamen opus est hic addere quidpiam de iis, quæ eam subsecuta sunt, puta, quo loco primum Bellovaci repositum fuerit, quomodo deinde in cathedralem ecclesiam transportatum sit, qua occasione Flaviacense monasterium seculo XI reædificatum & a monachis inhabitatum sit, quantoque conatu hi laborarint, ut sacer thesaurus pristino loco restitueretur. Hæc quippe omnia fuse descripsit anonymus monachus, qui, ut supra monui, præsens adfuit relationi partis reliquiarum, ægre a Bellovacensibus obtentæ sub annum 1132. Opus illud, recisis supervacaneis, Actis subjiciam, & de more Notis elucidabo. Accipe interim litteras episcopi Bellovacensis, dictam relationem confirmantes, quas describo ex Louveti Historia pag. 561. Petrus Dei gratia Beluac. episcopus omnibus ortodoxis præsentibus & futuris in Domino Salutem. Noverit dilectio vestra, quod S. Geremari confessoris atque abbatis corpus totum in hoc feretro collocavimus sub honestarum præsentia & attestatione personarum, Goistani Suessionensis episcopi, Gerlonis sancti Luciani abbatis, Garini Britoliensis abbatis, Radulphi S. Quintini abbatis, Rogeri decani, Theobaldi & Henrici archidiaconum, Ursionis succentoris, Rogerii, Ogerii presbyterorum, Fulconis cancellarii & totius conventus B. Petri & omnium ecclesiarum Beluacensis civitatis.

[29] Interfuerunt etiam multæ & honestæ personæ, videlicet Ausculfus præpositus, [solemniter Bellovaci inspicitur,] Adelardus archidiaconus Suessionensis, Odo decanus Compendiensis, & alii clerici Suessionenses, Ambianenses, Silvanectenses, Parisienses. Convocavimus insuper casatos Beluacenses, Manassem de Buglis, Odonem Castelanum, Hugonem de Noilo, Drogonem Bretescam, Hugonem fratrem Urselli, Petrum filium Adam: precatu autem domini Odonis Flaviacensis cœnobii abbatis, dominique Odonis S. Symphoriani abbatis, & communi omnium, qui intererant, consensu transmisimus apud Flaviacum breve os brachii dextri, quod dicitur radius; hoc autem factum est anno Incarnati Verbi MCXXXII, Indictione decima, in natali beatorum apostolorum Petri & Pauli, regnante rege Ludovico cum Dei gratia. Amen. Hisce litteris primario declaratur translatio corporis S. Geremari ex veteri in novam thecam, peracta solemnissimo ritu in ecclesia cathedrali Bellovacensi, secundario tantum & occasionaliter concessio partis reliquiarum Flaviacensibus. Nam Odo Flaviacensis abbas cum suis monachis, ex quorum grege ad S. Symphoriani monasterii regimen desumptus fuerat Odo alter, hic dictus abbas S. Symphoriani, multis quidem precibus institerat apud Bellovacenses, ut, si minus corpus integrum, pars saltem ejus sibi concederetur; verum repulsam passus fuerat: hinc indignatus, festivæ translationi nec interfuit ipse, nec tulit, ut suorum quispiam interesset.

[30] Eo ipso tamen die in media translationis celebritate Suessionensis antistes, opportunam nactus occasionem, sermonem convertit ad episcopum, clerum ac populum Bellovacensem, [ejusque pars Flaviacum refertur.] permovitque ita ipsorum animos, ut Flaviacensium votis annuere demum decreverint. Missi sunt ad eos nuntii, jussusque est abbas cum suis adesse Bellovaci die XXIV Julii proxime sequentis, ut reliquias in litteris designatas reciperet. Adfuit statuto tempore, & insigni apparatu sacrum thesaurum ad monasterium suum transtulit, ut refert pluribus noster anonymus, indicans, illum octavo Kalendas Octobris in insigni vase fuisse reconditum, atque ita historiæ suæ finem imponens. Jam dictæ reliquiæ, quantum intelligo ex Galliæ Christianæ tom. 9 col. 794, in novam thecam, in qua nunc exstant, transpositæ sunt per Guillelmum Bellovacensem antistitem anno 1249, post quem nihil de iis peculiare dicendum occurrit, sicut nec aliquid de Sancti cultu, qui certe, utpote Patroni & primi fundatoris, solemnissimus est die XXIV Septembris, ac verisimiliter etiam XX Maii, quo translationem ipsius Flaviaci annuntiant codex Reginæ Sueciæ & Saussayus, ut num. 2 dictum est.

[31] [Festum ejus insigni splendore recolitur 24 Septembris:] In Bellovacensi autem ecclesia, ubi corpus ejus summa in veneratione est, & caput in nova theca repositum fuit anno 1479 juxta mox laudatam Galliam Christianam col. 797, utroque memorato die festivitas ejus insigni splendore celebratur, sicut intelligo ex Kalendario & compendio Ms. Breviarii Bellovacensis editi anno 1554. In Kalendario quippe ad diem XXIV Septembris hæc notantur: Geremari abb. Tripl.: in compendio autem Breviarii ad eumdem diem hæc præter alia: Novem lect. prop. Item pro una die residua infra Oct. Bailletus ad calcem Actorum S. Geremari dicit, festum esse in populo per civitatem, Officiumque recitari ritu triplici tertii ordinis cum octava per totam diœcesim; addit autem triplici quoque Officio recoli translationem die XX Maii, quod & signatur in dicto Kalendario, & in compendio Breviarii: ubi præscribuntur sex lectiones de Legenda, in qua narratur, quomodo Bellovacenses, cum Carnutum ad B. Virginem profecti essent, ut sibi remedium contra pestem quandam igneam compararent, a sene quodam moniti sint, ut S. Geremarum, cujus corpus in suis finibus jacebat, invocarent, quod illi ut præstarent dignius, ejusdem Sancti monasterium pene collapsum denuo extruxerunt. Fusius ista exponuntur in anonymi translationis historia, unde designatæ lectiones videntur extractæ.

[32] [translatio item 20 Maii,] Porro non leguntur amplius, opinor, eædem illæ lectiones, aliaque nunc est in ecclesia Bellovacensi Officiorum dispositio. Id colligo ex Ms. altero, quod sicut alia instrumenta huc Bellovaco transmissum, & ex ejus seu Breviario seu Proprio Officiorum descriptum videtur. Primo loco ponitur compendium Vitæ in tres partes divisum sub hoc titulo: In festo S. Geremari abbatis XXIV Septembris. Subsequitur deinde sub isto: In festo translationis XX die Maii, compendium eorum, quæ facta narrantur a destructione Flaviacensis monasterii per Normannos usque ad ejusdem restaurationem per Drogonem episcopum Bellovacensem; estque similiter distinctum in partes tres, ut dubium non sit, quin totidem sint lectiones in secundo Nocturno Officii utroque die recitandæ. Operæ pretium non apparet priores describere; posteriores vero, cum satis congruant iis, quæ opposui anonymo & aliis, quoad tempus & locum primæ translationis, huc transfero.

[33] [ex cujus diei Officio] Cum Dani populi Norvegia egressi, Noricorum & Sclavorum manu collecta, Carolo Calvo regnante, in Gallias crudeliter irrumperent, & sacris omnibus tectis excisionem ac vastationem inferrent, monachi Flaviensis cœnobii, impendentis periculi metu perculsi, cum glorioso beati Geremari corpore Beluacum commigrarunt, illudque in editiori quadam mœnium turricula collocarunt. Ubi quandiu fuere vitæ superstites, ex regularis disciplinæ præscripto divini pensum officii devote persolverunt. Illis vero omnibus e medio sublatis, cultus divini provincia quibusdam presbyteris demandatur; sed cum in eo munere se irreligiose gererent, corpus illud in beati Petri basilicam, episcopalis sedis clero jubente, translatum est, ac in decentiori capsa reconditum.

[34] Ab eo tempore beatus Christi confessor Geremarus plurimis, [lectiones propriæ] sed duobus præsertim, miraculis sui venerationem civium mentibus impressit. Nam quoties arva, ob nimiam siccitatem multo pulvere squalentia, famis miseriam populo comminantur, si corpus illud solenni pompa per urbem & extra pomeria devote circumferatur, illico terra abunde pluviis irrigatur. Præterea cum primum Bellovacus ossa tanti Confessoris excepit ac sinu fovit, ab omni sacri ignis, per totam Galliam grassantis, incendio permansit illæsa.

[35] Ob tanta S. Geremari merita bonæ memoriæ Drogo, [hic dantur.] Beluacensis episcopus, a Normannis solo adæquatum Flaviense monasterium anno post millesimum vertente trigesimo instauravit, quod Carolus rex Christianissimus anno octingentesimo sexagesimo tertio, annuente Nicolao summo Pontifice, Odoni præsuli cum prædiis & possessionibus omnibus liberaliter contulerat. Reparatione confecta, cœnobii basilicam Odo ipse (corrige hic describentis mendum & lege Drogo ipse) dedicavit, ejusque curam ac regimen venerando cuidam monacho, Galtero nomine, Fossatensis monasterii professo commisit, ut in eo nova monachorum facta propagine, pristina readolesceret regularis disciplina. Unum displicet in his lectionibus, mentio nempe monachorum, cum sacro corpore Bellovacum fugientium, qui nulli videntur ibidem exstitisse, quando facta est translatio, prout observabo iterum in Annotatis ad illius Historiam. Ceterum, teste Bailleto, cultus Sancti in variis Galliæ locis stabilitus est, ejusdemque reliquiæ ostenduntur Parisiis in abbatia Vallis Gratiæ sanctimonialium Ordinis Benedictini, sed horum distinctiorem notitiam non comperi.

VITA
Auctore anonymo perantiquo
Ex editione Mabillonii in Actis Sanctorum Ord. S. Bened. Sæc. II.

Geremarus abbas, Flaviaci in Insula Franciæ (S.)

BHL Number: 3437

A. anonymo.

PARS. I.
Sancti natales; virtutes; vocatio ad aulam; conjux ac liberi; consilium valedicendi mundo.

[Sancti illustres natales,] Tempore Hlotarii a Francorum regis, cum fideles Christiani odium pro veritate incurrerent, & per Galliam a membris diaboli pro nomine Christi multa sustinerent, beatus Geremarus ad proterendam rabiem perfidorum & ad corroborandam fidem Christianorum b, villa Guarandra, quæ sita est in confinio Belvacensium super fluvium Ittam, annuente Dei clementia, ortus est. Genitor ejus nomine Rigobertus, & genitrix illius nomine Aga, ex gente Francorum nobili orta. Merito enim c prædicatur progenitus ex nobilibus parentibus, cujus vita refulsit tantis signis & virtutibus. Orphanorum consolator, miserorum adjutor, in tribulatione omnium assiduus defensor, ecclesiarum verbo & opere reparator. Ortus denique illustribus parentibus, sacro fonte baptizatur & sacra fide consignatur.

[2] [virtutes in pueritia,] Sacris etenim mysteriis imbuendus traditur. Hunc siquidem genitores, velut unicum Filium tenere diligentes, tradiderunt scholis erudiendum atque instruendum doctrina Christi. In quibus d positus, sic superabat omnes coævos suos maturitate sapientiæ, ut quasi magister & doctor inter eos haberetur. Illustrabat enim eum cælestis gratia & splendor divini luminis, descendens a fonte supernæ pietatis. Scripturas sacras ita sitiens epotabat quotidie, ut pœne memoriter retineret, & in corde suo assidua meditatione trutinaret. Ecclesiam Christi visitabat, quæ est disciplinæ domus, in qua, ut B. Augustinus ait, idcirco discitur bene vivere, ut perveniatur ad semper vivere. Vivere etenim nostrum Christus est, per quem si quis vixerit, non patietur dispendia æternæ famis.

[3] [ac juventute;] Ergo in schola hujus disciplinæ non alium quærebat magistrum & doctorem nisi Dominum Jesum Christum; hunc toto corde diligebat, hunc ante oculos mentis ponebat. In hujus misericordia spem suam ponebat & toto mentis desiderio illi adhærere cupiebat. Dicebatque illud Davidicum: “Mihi autem adhærere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam.” Et rursum: “Diligam te, Domine, virtus mea, Dominus firmamentum meum & refugium meum.” Hæc & alia multa secum revolvens, Deum sperabat sibi ubique adesse præsentem. Orationibus assiduis incumbebat, eleëmosynis & jejuniis studebat, pauperes recreabat, nudos vestiebat, &, quantumcumque poterat, de facultate patris sui indigentibus erogabat. Tantam ei Dominus gratiam contulit, ut, adhuc positus in juvenilibus annis, excederet cunctos sapientia, & merito sanctitatis. Lætabantur ambo genitores & omnes ipsius amici & parentes, misericordiam Dei circa ipsum esse diffusam scientes. Gaudebant, se talem recepisse Filium, cujus doctrina crescebat quotidei fides Christianorum. Referebant Domino Deo munia * laudis pro tanto munere prolis. Invocabant eum assiduis precibus, ut eum salvare & custodire dignaretur, & magis ac magis amplificare in suis operibus.

[4] Et quia non erat illis filius nisi B. Geremarus, appropinquante morte eorum, [misericordia in pauperes,] heredem eum suarum rerum constituerunt. Post quorum mortem B. Geremarus magis ac magis in Christi amore exardescens, non cessabat substantiam suam erogare pauperibus e. Ecclesias ubique honorabat, pauperes clericos, quoscumque invenire poterat, de substantia sua relevabat. Peregrinis, quos sine tecto inveniebat, tectum & alimentum pro nomine Christi tribuebat. Noverat esse dictum a Domino: Qui vos recipit, me recipit: & ideo eum quotidie suscipiebat in suis membris. Sciebat enim, quia, quod pauperibus dabat, ipsi Domino Jesu Christo tribuebat; sicut idem Dominus dicit in Euangelio: “Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.” Præparabat sibi de transitoriis æterna, & de caducis præmia sine fine mansura. His & aliis multis exemplis corroboratus, captivis, orphanis, viduis, pauperibus incessanter substantiam suam impendebat.

[5] Sed cum jam Domino placuisset meritum revelare multis B. Geremari; [prudentia ac sapientia:] quoniam, sicut ipse dicit in Euangelio: Nemo lucernam accendit & in abscondito ponit neque sub modio; sed super candelabrum, ut, qui ingrediuntur, lumen videant; cœperunt plures Francorum ad eum concurrere, fruique ejus sanctissima allocutione: quos pane cœlestis verbi quotidie pascens, admonebat eos, ut fidem, caritatem, dilectionem Dei & dilectionem proximi inviolabiliter retinerent, & multa alia cælestia arma, quibus conscendere possent cælum, & debellare humani generis inimicum.

[6] Hæc eo ita agente, audivit famam sanctitatis ejus atque prudentiæ rex Dagobertus f, [vocatur in aulam Dagoberti regis.] mittensque nuntios, accersivit eum in palatio suo *. Et videns eum elegantem & doctum in verbis & sapientem in consiliis, præfecit eum consiliis suis, cujus consilio quamdiu acquievit, tamdiu strenue Francorum regnum obtinuit. Quis consiliis ejus non crederet? Quis verbis g ipsius non fidem daret? Erat enim Spiritu sancto plenus. Dignum enim erat, ut ille, qui habebat Spiritum sanctum, sciret dare utile consilium. Loquebatur per os ejus Spiritus sanctus, sicut ait Dominus ad discipulos: Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Nunc de qualitate corporis ejus ut dicam, oculorum h acie malis terribilis, bonis modestus & humilis, & sicut unus angelici ordinis. Et quod mirum dictu est, imago ipsius humanum hominem eo tempore excedebat. Honorabat eum rex, & honorifice custodiebat. Duces & comites, divites & pauperes, omnes eum diligebant, omnes ingenti honore venerabantur. Ipse vero talem se exhibebat circa cunctos, ut omnium diceres esse servum. Et quamvis esset in laïcali habitu, tamen in obedientia verus monachus esse demonstrabatur. Omnibus omnia erat, ut omnes lucrifaceret.

[7] [Uxorem ducit; binas filias procreat] Igitur non multis annis juventutis suæ in regis Dagoberti palatio expletis, tractare secum cœpit, quem sibi in hereditate sua sociare potuisset. Hoc autem eo cogitante, cum consensu regis, ceterorumque Francorum sociavit sibi puellam in conjugium *, nomine Domanam i. Hoc idcirco maxime fecit, ut inde procrearet aliquem futurum heredem, ne post mortem ejus gravia scandala orirentur inter parentes suos ex hereditate sua. Habebat namque quamplurima prædia, erantque ei parentes plurimi in palatio regis Dagoberti. Accepta vero uxore sua, complevit circa eum Dominus misericordiam suam: generavit ex ea duas filias, quarum prior, dum ad ætatem maturam perveniret, sponso destinatur, sed virgo permansit, morte interveniente carnis. Junior tradita monasticis disciplinis in virginitate permansit. Sic in virginitate corporis * ambæ permanentes, meruerunt computari inter prudentes virgines: sepelivit autem eas beatus Geremarus in ecclesia B. Remigii, in prædicto vico, ubi multa largitus est de propriis rebus.

[8] [& filium dotibus insignem.] Expletis autem multis diebus, dedit ei Deus filium k; super quem gaudens & exsultans beatus Geremarus, transmisit eum B. Audoëno l, qui tunc illis diebus in palatio regis * morabatur, cujus consilio cuncta agebat & nihil extra præceptum ipsius faciebat. Eratque * ei familiarissimus amicus, & in omnibus secretis suis conscius. Narravitque ei omnia, quæ acciderant, & quod filius illi successerat. Qui audiens hæc omnia, gavisus est, & suscipiens puerum, catechizavit eum; præparatoque fonte baptismatis, baptizavit eum * in nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, vocans eum nomine Amalbertum. Et sic mysteriis, quæ sacræ fidei conveniunt, initiatum remisit eum ad beatum Geremarum; qui crescens & quotidie proficiens, factus est honorabilis inter Francorum principes m, & adhuc positus in ætate juvenili, magnum spectaculum de se præstabat cunctis. Erat namque promptior omnibus juvenibus Francorum, humillimus omnium pauperum. Nemo enim eum in aliquo poterat superare. In fide perfectus, in factis probatus, in omni opere & verbo stabilis & devotus. Merito enim tam bonis operibus pollebat, qui tali Progenitore progenitus erat. Hunc rex Dagobertus super omnes diligebat, videns eum strenuum in armis, pollentem in verbis, utilem in consiliis n. Cum autem procurarentur Franci in exercitum, ipse per omnia, loco Patris, regis lateri adhærebat.

[9] [Monasterium condit:] Beatus autem Geremarus Spiritu Dei plenus, omnia, quæ in mundo sunt, pro nihilo pendens, & cœlibem jam vitam desiderans, cœnobiis monachorum plurima de substantia sua tribuebat. Per consilium vero B. Audoëni de propria facultate fundavit monasterium, quod dicitur Insula o, construxitque ibi omnia ædificia sanctæ Regulæ convenientia. Ecclesias ibidem construxit in honore apostolorum Petri & Pauli, multorumque Sanctorum reliquias ibi posuit. Constituit ibi congregationem monachorum, sub sancta conversatione degentium: præfecit ei Archarium abbatem, magni meriti virum, cujus doctrina & sapientia quotidie grex Christi ad superna tenderet. Ipse vero Archarius usque in finem vitæ suæ gregem sibi commissum gubernavit decenter & strenue.

[10] [bonis suis in filium translatis,] Cum autem placuisset Domino, ut vita B. Geremari esset exemplum aliorum, misit ei in cor, ut cuncta derelinqueret, solique se Deo ad serviendum traderet. Postquam ei talis voluntas cecidit in mentem, antequam ulli mortalium hoc confiteretur, adiens regem, petiit ab eo, ut coram cunctis principibus Francorum filio suo Amalberto cuncta, quæ sui juris erant, traderet, eique, cunctis præsentibus Francis, indifferenter donaret. Quod rex p audiens, valde mirari cœpit. Tandem petitioni ejus libenter annuens, non solum quod rogabat, juveni tribuit, sed insuper etiam ei multa auxit. Adquisitis vero omnibus suæ potestatis filio suo, abiit ad S. Audoënum, qui tunc in ipso palatio erat, ut omnia cordis sui aperiret ei secreta; & vocans eum ad se secreto, his verbis adorsus est: “Quæso, pater sancte, ut mihi viam Dei non renuas demonstrare, per quam possim ad gaudia æterna pervenire, & hujus mundi naufragium evitare. Video enim, quia cuncta pertranseunt, & rediguntur * ad nihilum.”

[11] Hæc audiens beatus Audoënus, lætatus est valde, [S. Audoënum consulit de vera ad salutem via.] & trahens suspiria cordis, his verbis ei respondit: “Viam Dei, quam a me, Frater, requiris, Euangelicis tibi demonstratur verbis: ait enim Dominus Petro, quærenti de retributione & de futuro præmio: Omnis, qui reliquerit domum, vel fratres aut sorores, aut patrem aut matrem, aut uxorem aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet & vitam æternam possidebit q. Heu quæ miseros tramite devio abducit ignorantia! Nam quo lateat bonum, quod cupiunt, nescire cæci sustinent, & demersi tellure, petunt, quod abiit trans stelliferum polum. Felix, qui potuit visere lucidum fontem boni, & felix, qui potuit solvere vincula gravis terræ. Si beatitudo est summum naturæ bonum degentis ratione, nec est summum bonum, quod eripi ullo modo potest, quoniam præcellit id, quod nequeat auferri; manifestum est, quod ad beatitudinem percipiendam fortunæ hujus instabilitas adspirare non possit. Constat, & positum est æterna lege, ut nihil perseveret genitum. Idcirco, Frater, si vis cautus ponere perennem sedem, nec sterni flatibus sonori euri, vita cacumen alti montis, scilicet dignitatem hujus sæculi, & sequere vestigia Jesu Christi.” Audiens hæc beatus Geremarus, sancto Audoëno respondit: “Scio, pater sancte, quia omnia vera sunt, quæ audio ex tuo ore. Derelinquam omnia hujus mundi transitoria, vana, caduca, quæ, cum magis stare videntur, transeunt, & miseros ducunt ad interitum. Et ut verbis Domini utar: Quid prodest homini, si universum mundum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur?” Completis his inter se sanctis allocutionibus, rediens domum B. Geremarus, instruxit filium suum, atque familiam de fide, de spe & de caritate, ceterisque aliis virtutibus, ad curam animarum pertinentibus.

ANNOTATA.

a Ita in uno Ms. apographo, quo usus est Mabillonius; in aliis legitur Dagoberti, ut monui in Commentario prævio num. 6, quem vide.

b Locus hic non facile elucidari potest ex Historia temporum Chlotarii II, Dagoberti I, Clodovei II, & Chlotarii III, quibus regnantibus, vixit Geremarus. Regnante Chlotario II in Neustria, Theodoricus Burgundiæ rex S. Columbanum, crimina sibi exprobrantem, exsulare coëgit; eadem de causa S. Amandum e regno amandavit Dagobertus I; at generalius loquitur biographus, quam ut de factis hisce particularibus recte intelligatur. Forte respexit ad turbas ab Agrestio monacho, hæresi infecto, excitatas in Galliis præsertim inter monachos; sed vel sic auxesi usus est: numquam enim ita triumphasse tunc legitur impietas, ut pronomine Christi per Gallias multa passi sint fideles Christiani.

c Hæc usque ad Ortus denique recisa sunt apud Acherium.

d Neque ista habet Acherius usque ad initium num. 4, ad has voces post quorum mortem.

e Sequentia usque ad sciebat enim desunt apud eumdem.

f Dagobertus primus, Clotharii II filius, Austrasiæ rex fuit ab anno 622 usque ad 628 & post obitum patris juxta probabiliorem sententiam Francorum monarchiam tenuit usque ad 638: quo anno Geremarum in aulam accersiverit, ex reliqua gestorum serie conjecimus in Comment. num. 13.

g Hæc usque ad initium sequentis num. desiderantur apud Acherium.

h In Ms. Bellovacensi voci huic præmittuntur istæ: Erat decorus forma, facie splendida.

i Saussayus ad diem 24 Septembris agens de Sancto nostro, dicit, eam piissimis moribus decus sanctitatis promeruisse: ad diem vero 20 Maii recolens translationem ejusdem Sancti addit: Ceterum & prælibatæ ejus uxoris Damaniæ sanctitas iisdem indiciis propalata, cultum eidem perennem præstitit, quo in prioratu sancti Nicasii de Ganiaco, ubi reposita sunt sacra ejus pignora, hactenus fulget insignis. Hinc verisimiliter Arturus a Monasterio Domanam Gynæceo suo inseruit ad diem 24 Septembris, ut sequitur: Apud Ganiacum Wilcassini pagum, ad Eptam amnem, prope Vernonem in territorio Rotomagensi beatæ Domanæ genere ac virtute insignis. In Annotatis adjicit nonnulla de Domanæ conjuge Geremaro & utriusque prole, dein pene ad verbum describens Saussayum: Ita, inquit, Petrus Louvetus lib. 1 Historiæ & antiquit. Belvacens. cap. XII, § XII, & lib. 2 § IV & XXVII, Saussayus &c. Cointius ad annum 648 num. 37, citans Louvetum lib. 3 cap. 12 in Antiquitatibus Bellovacensibus, coli ipsam, ait, in pago Wilcassiono. Mabillonius item hic in Annotatis suis; Domanam, inquit, in pago Vilcassino ortam & in sanctarum numerum relatam asserit Louvetus Hist. diœc. Belvac. lib. 1 cap. XII. Nescio, an Petrus Louvetus, tam vario modo hic citatus, varia ediderit Opera, an vero unum diversis vicibus impressum ac diversimode dispositum: unicum habeo ejus exemplar, typis Rotomagensibus vulgatum Gallice anno 1614 sub hoc titulo: Historia civitatis & antiquitatum territorii Bellovacensis una cum Chronologia episcoporum ejus, abbatum & abbatiarum. Agit hic quidem de Domana occasione S. Geremari, sed nullo loco ab auctoribus istis allegato. Itaque Latine expono, quæ habet lib. 3 cap. 2 pag. 268 & seq. in margine: Matrona ista erat ex familia de Rupe, Guidonis dein agnominata (la Roche-Guion) relata fuit in numerum Sanctorum. Vitam ejus non legi, nec quidquam de ea comperi, præterquam quod in Prioratu S. Nicasii de Ganiaco, insula Vilcassini Francici prope Rupem, in fenestra vitrea præcipua chori, qui valde antiquus est, exstet ipsius imago & effigies cum hac subscriptione: Sancta Domana de Rupe, uxor sancti Geremari Flaviacensis. Sanctam quoque appellat Joannes Theroude in Observationibus, subnexis Vitæ S. Adjutoris Vernoniensis, typis Parisinis editæ anno 1638. Verba Gallica sic sonant: Sancta Domana, illustris matrona regionis nostræ, uxor sancti Geremari, e sanguine regio Francorum oriundi & mater duarum sanctarum filiarum, quarum nomina scire non valui, sepulta est eodem in loco Ganiacensi ad Eptam fluvium. Sed ne vel sic cultus ejus nobis sat certus efficitur, maxime quia Castellanus, canonicus Parisiensis, ac proin a loco haud multum remotus, eam Martyrologio universali non tantum non inseruit; sed in Aëmeris a titulo Sanctæ abstinuit, ita scribens: Venerabilis Domania, dicta in quibusdam peculiaribus ecclesiis Sancta, uxor S. Geremari. Quapropter donec & cultum & diem certius edocemur, hæc dicta sufficient.

k Acherius legit: Dedit eis filium. Porro ex his & proxime præcedentibus, videri posset natus Geremaro filius post obitum filiarum; verum cum hæ juxta biographi narrandi modum in infantia mortuæ non sint, tantam dilationem non patiuntur temporis angustiæ: nam juxta eumdem biographum filius certe natus est, vivente Dagoberto rege. Arbitror itaque, auctorem absolvere voluisse, quidquid de filiabus dicendum erat, priusquam de nativitate filii loqueretur: adeo ut per voces Expletis autem multis diebus significare voluerit, intercessisse tempus notabile inter nativitatem filiarum ac filii. Vide Comment. num. 10.

l Sancti hujus Rotomagensium episcopi Acta apud nos illustrata sunt ad diem 24 Augusti.

m Sequentia usque ad num. 9 non leguntur apud Acherium.

n Quoniam hæc, ut integer contextus clare exigit, de Amalberto Geremari filio intelligenda sunt, nomen Dagoberti erronee hic substitutum apparet nomini Clodovei II, ut ostendi in Comment. num. 9 & seq.

o Monasterium istud, quod Normannorum tempore destructum fuit, situm erat in loco, qui nunc Vicus S. Petri in nemore appellatur, vulgo S. Pierre aux bois, haud procul ab hodierno Flaviacensi cœnobio.

p Dagobertus scilicet, ut patet inferius num. 12 sub initium part. 2, ubi hæc leguntur: Adiit (Geremarus) regem Chlodoveum, petiitque ab eo, ut filio suo, quod pater ejus concessit, concederet.

q Apud Acherium & in Ms. nostro Bellovacensi hic desinit responsum S. Audoëni, moxque subditur: Audiens hæc beatus Geremarus &c.

* al. munera

* Acher. in palatium suum

* Acher. in conjugio

* al. carnis

* in Ms. deest regis

* ibid. erat

* ibid. deest eum

* Acher. regrediuntur

PARS II.
Secessus a seculo & gesta reliqua usque ad sanctum obitum.

[Secedit in Pentallense monasterium,] Eodem tempore Dagoberto mortuo, anno undecimo regnante Chlodoveo rege a, correctus est B. Geremarus in viam salutis æternæ. Videns ergo, quoniam nihil in mundo perpetuæ mercedis animæ suæ acquirebat; sed magis detrimentum perpetuum illi præparabat, adhortante eum B. Audoëno, adiit regem Chlodoveum, petiitque ab eo, ut filio suo, quod pater ejus concessit, concederet, & capitis comam ei deponere liceret, seque in monasterio ad serviendum traderet. Per jussionem autem regis, licet abnegantibus Francis, tonsuravit eum B. Audoënus, deditque ei monachilem habitum; & instruens illum cælestibus disciplinis, misit eum in monasterium Pentalli vocabulo denominatum, ut ibi fuisset in obedientia abbas & pastor ovium Christi & illuminator animarum. Beatus autem Geremarus revolvens illud psalmographi: Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit cælum & terram. Et iterum: Dominus illuminatio mea & salus mea, quem timebo? in Domino Deo totam spem suam ponens, non distulit obedire præcepto Sancti b.

[13] [cui Abbas præpositus,] Cum magno ergo gemitu & lacrymis & suspiriis cordis suscepit regendum monasterium. Relicta autem uxore & filio suo, & omnibus hujus mundi curis, secundum Euangelicum præceptum secutus est Christi Jesu vestigia, & abiit in monasterium, quod supra nominavimus c Pentallum, in pago Rotomagense super fluvium Lirizinum. Cujus vita qualis, quam sancta ibi cunctis refulsit, testantur sanitates & plurimæ incolis factæ virtutes. Diebus ac noctibus in oratione se macerabat, in vigiliis, in jejuniis & in omnibus contemplativæ vitæ congruentibus. Prostratus corpore d atque fixis solo genibus, orationem perenniter cum lacrymis fundens, pro peccatis populi Dominum rogabat, pro sancta Dei Ecclesia, ut eam Dominus incolumem custodiret. Jejunabat cotidie, totam diem ducens in hymnis & laudibus Dei, in vesperum reficiebat. Cibus illi panis paximaticus e cum oleribus parvulis, & potus aqua salsissima, ut saturitas ventris non adflueret. Mortuus erat mundo, vivus Christo: omnibus autem ad se confluentibus non cessabat demonstrare viam salutis. Præmonebat unumquemque, ut in lege Dei meditaretur.

[14] [ingens periculum incurrit,] Erat autem in eodem monasterio multitudo maxima monachorum, cui ad regendum pater Geremarus constitutus erat. In hac vero congregatione multi amantes bonum & timentes Deum *, libenter audiebant eum, & recipiebant correctionem ipsius. Sed quoniam semper vita bonorum odiosa est malis, fuerunt ibi nonnulli malitiosi vel impii, quorum pars erat cum Belial, qui nolentes recipere prædicationem ejus, cœperunt tractare de morte ipsius, opportunum locum quærentes, ut per quamdam damnationem eum interficerent. Erat autem illi consuetudo in primo galli cantu ad laudes Dei surgere, & usque ad crepusculum lucis in Dei laudibus noctem pervigilem ducere. Completo autem officio *, revertens in dormitorium, in stratu * suo collocare se consueverat. Hoc noscentes invidiosi atque protervi, consilium inter se acceperunt, ut cultellum sub lecti stratis * ponerent, ut sanctus Vir rediens ab ecclesia, super cultellum se cum impetu corporis injiceret, & sic semetipsum interficeret. Quod & fecerunt. Manubrium cultelli solo hæserunt *, acumen ferri nudum in aëris spatium erexerunt. O infandum nefas, in omni tempore cunctis horrendum! More solito revertens B. Geremarus ab ecclesia ad lectum, Spiritu sancto eum adhortante, fecit hoc, quod solitus non erat facere. Non enim in consuetudinem habebat lectum tangere; sed cum toto corpore se in medium lecti injiciebat. Tetigit manu lectum & circumducens manum, invenit, quod erat absconditum. Statim ut sensit fraudem esse paratam, relicto lectulo, reversus in templum Amicus Dei; quod supererat noctis, lacrymas fundens, hymnis & laudibus Dei duxit, & mane primo rem, quæ ei contigerat, nemini indicavit.

[15] [ac regimen deponens,] Tertia vero hora diei post lectionis disputationem f, in capitulo ante pedes omnium prostratus, rogabat, ut a pastorali cura eum absolverent, & meliorem quemcumque patrem super se eligerent. Erat autem quædam crypta in vasto solitudinis super fluvium Sequanæ, unde sanctus Samson g serpentem ejecit: hanc petebat, ut ad habitandum ei concederent. Quantus clamor, quantus dolor erat ibi omnium timentium Deum & super patrem Geremarum lamentantium & dicentium: Cur nos, Pater, deseris, aut cui nos desolatos relinquis? Quid egimus, quid in te commisimus, quomodo fuimus tibi contrarii? Ipse autem respondit eis: Nemo vestrum in aliquo mihi exstitit umquam contrarius, nemo malus, nemo durus, nemo alienus: omnes mihi ut patres, ut fratres, ut veritatis amatores h. Nolebat enim prodere in publicum, quod invenit in lecto absconditum, ne locus ipse verteretur in exemplum malorum.

[16] Iterum atque iterum prostratus ante pedes omnium, [in antro vivit, pietatis exercitiis clarus.] rogabat, ut a pastorali sede absolverent eum: illi autem nolebant; sed magis ac magis petebant, ut eos non desereret. Tandem victi petitionibus, cryptam, quam petebat, ei concesserunt. Relinquens autem monasterium B. Audoëno, abiit in prædictum locum, ibique se in oratione diebus ac noctibus dedit, faciens plurimam abstinentiam, majorem, quam facere consueverat i. Ibi ad eum omnes egeni veniebant, quos pro amore Christi respiciens, non permittebat abire vacua manu. Nudos operiebat, esurientes & sitientes recreabat, infirmos visitabat, mortuos sepeliebat, omnes oppressos tribulatione & angustia corporis & mentis confortabat. Erat Pater orphanorum & Amator ecclesiarum. Tantam ei gratiam Dominus, veluti electo Famulo suo, contulit, ut cuncta mundi mente transcenderet, & sæpius cælestibus secretis interesset.

[17] Beatus autem Audoënus audiens famam sanctitatis ipsius, [sacerdos ordinatur a S. Audoëno,] & sciens meritum ejus, in gradum presbyterii eum ordinavit. Cujus voluntati multum resistere voluit, sed Spiritu sancto eum compellente, præceptis sancti Præsulis obedivit: factusque sacerdos Domino Deo placere studuit. Offerebat enim illi Sacrificium per singulos dies cum lacrymis & contritione cordis. Cum autem k ad sacrificandum accederet, tanta circa eum custodia Dei & pietas erat, ut in terris corpore positus, ante Deum in cælestibus mente habitaret. O Dei dignum Sacerdotem, mitem, justum, benignum, omnique pietate repletum! Custodiebas eum, Domine Jesu Christe; tu semper gressus ejus ad meliora redigebas; tu scuto protectionis tuæ eum circumdederas, qui non dormis, neque dormitas; sed semper in te sperantes custodis & salvas.

[18] Ibi in exemplum omnium positus, annis quinque & mensibus tribus fidelis tuus Geremarus in omnibus mandatis his exstitit sincerus & devotus. [filii obitum intelligit;] Dum autem illic moraretur, nuntius venit ei de filio suo Amalberto, quem in palatio reliquerat. Rediens enim de Wasconia cum rege, gravi infirmitate percussus, ægrotare cœpit. Unde, morbo ingravescente, evadere non potuit; subripiente mortis articulo, vitam corporis amisit. Erat enim adhuc virgo & ignarus mundanæ corruptionis l. Et quoniam carus erat regi & Francis, delatus est usque ad locum propriæ hereditatis. Cum autem hoc enuntiatum fuisset, adsumens patientiam beati Job, dixit: “Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum m” Et iterum: “Laudate Dominum omnes gentes, laudate eum omnes populi. Quoniam confirmata est super me manus tua, Deus, & veritas tua non dereliquit me. Confirmasti in me misericordiam tuam, & recepisti filium meum in gloriam tuam.”

[19] Exiens de illa crypta, & omnes clerici simul cum eo, [cujus corpus] in hymnis David laudem Deo dicebat: “Dominus pars hereditatis meæ & calicis mei, tu es, qui restitues hereditatem meam mihi.” Pergens autem cum magno psallentium choro, pervenit in pagum Vilcasinum: quem pertransiens, intravit Belvacensem pagum; ubi jacebat filii corpus defunctum. Veniens illuc, ubi jacebat, nihil de morte ipsius est motus: sed laudabat Dominum Deum, quod dignatus sit suscipere in virginitate unicum filium suum. Elevantes autem eum in feretrum, deferunt ad monasterium, quod B. Geremarus construxerat in honore Petri & Pauli apostolorum n. Sequebatur multitudo populi flens atque lugens super eum o. Erat enim carus omnibus divitibus & pauperibus; omnes pari amore eum diligebant; & ideo quem in vita amaverant, in morte hoc triste munus amoris ei præbebant. Venientes vero ad locum, qui Baniacus pons dicitur, paullulum solo substiterunt.

[20] [prodigiose immobile redditum] Non illud sileri puto p, quod Dominus operari dignatus est ibi circa corpus defuncti ob meritum B. Geremari, quatenus omnes agnoscerent, magni meriti esse eum & ipsius filium. In eodem loco sic aggravatum est corpus B. Amalberti, ut non ab iis, qui eum portabant, potuisset moveri. Adjuncti sunt quamplurimi q; sed nec sic moveri potuit. Fit clamor omnium virorum atque mulierum. Tantus autem stupor invasit omnes retro & antecedentes *, ut vix ambulare valerent. Tunc B. Geremarus, sentiens, hoc esse voluntatem Dei, jussit corpus deponi. Quo deposito, prostratus solo genibus, orationem ad Dominum fudit, & coram cunctis diutissime oravit. Completa oratione, illis, qui corpus vehebant, dixit: Auferte pallium ab eo, unde coopertus est, ut videamus, quid contigerit. Cumque tulissent pallium, & diligentius adspexissent, invenerunt faciem ejus sanguine madidam, acsi illo die bello interfectus occubuisset *. Fluebat enim sanguis per nares, irrigans totam faciem ejus.

[21] [& post preces ac vota] Valde stupendum est atque mirandum & in memoria devotis laudibus reservandum. Tam multum fluxerat temporis, quo vita decesserat, revertens a Wasconia cum rege & Francis. Quid hoc facto manifestius? Potuit hoc adimplere illius virtus, B. Geremari meritis & virtutibus, cujus potentia resuscitatur quatriduanus Lazarus. Demonstratur hoc indicio, B. Amalbertum meritis S. Geremari vivere cum Christo. Tunc B. Geremarus in eodem loco ecclesiam fieri præcepit in honore S. Johannis r: duodecim monachos ibidem constituit, quorum vita esset salus sibi & animæ filii. Ut vero sine indigentia viverent, & Deo sine murmuratione servirent, reliquit eis multas villas, scilicet propria prædia per chartarum monimenta.

[22] [facile sublatum, sepelit;] His ita præmissis, statim inventum est corpus tantæ levitatis, ut ab uno homine potuisset portari s. O quam magna est virtus tua Christe! Quantis coruscas miraculis sperantibus! Quis nomen tuum non exaltet? Aut potentiam tuam erga servos tuos non pertimescet? Moventes inde, pervenerunt ad prædictum monasterium, quod B. Geremarus, adhuc in sæculo positus, construxerat t, ubi honorifice sepelierunt eum. Tunc B. Geremarus hereditatem suam recepit, & Dominum Jesum Christum ex ea heredem fecit. Festinabat enim pervenire ad supernam patriam & contingere immortalitatis stolam. Desiderabat heredem habere eum, a quo & in quo & per quem est summum bonum, ultra quod nihil est appetendum.

[23] [ad majorem perfectionem aspirans,] Postquam autem omnia hæc sunt divinitus completa, in semetipsum reversus, cogitare cœpit, quomodo astutia antiqui serpentis per mille artes nocendi nititur seducere * corda servorum Dei ad interitum & damnationem perpetuæ mortis. Quibusdam enim virtute orationum perfectis, quibusdam jejuniis deditis, aliis solitariæ vitæ laude diffamatis, multoties quamdam faciem * jactantiæ ingerit, & cum virginibus stultis lampades eorum vacuas reddit. Hi tales, veniente Sponso, non intrabunt cum eo ad nuptias. Hoc providens B. Geremarus, ne cor ejus laus solitariæ vitæ attingeret, cœpit familiarissime suos alloqui: O Fratres, multos pro Christi nomine passi labores, indesinenter ad viam summi & incomprehensibilis boni currite, & in opere Dei, quod cœpistis, permanete. Utendum est nobis hoc consilio.

[24] Properemus ad S. Audoenum, petamusque ab eo, [adjutore Audoëno,] ut sua oratione demonstretur nobis ad habitandum locus, ubi usque ad finem vitæ in bonis operibus perseveremus. Placuit omnibus consilium B. Geremari. Pergens ergo ad sanctum Audoënum, sic allocutus est: Deprecor te, sancte pater, ut orationem ad Dominum pro me facias, mihique locum ad habitandum tuis precibus demonstres. Confido enim, quod Deus te exaudiet, & quod rogaveris, impetrabis. Audiens hæc B. Audoënus, respondit: Noli, Frater, ista referre. Quis ego sum, ut hoc agam? Non meis meritis, sed tua fide hoc adimplebitur. Si fidem habueris, quidquid rogaveris, consequeris. Fide Abraham amicus Dei factus est; fide Petrus salvatus est. Exspectemus misericordiam Dei triduo cum jejuniis & orationibus, si forte respiciet humilitatem nostram.

[25] His inter se familiarissime dictis, indictum est triduo jejunium cunctis; [in loco divinitus demonstrato] tertia autem nocte in jejuniis & orationibus positis apparuit per visum utrisque angelus Domini, dicens eis: Exaudivit Dominus preces vestras, respexit afflictionem vestram. Ite ad locum, qui Flaviacus nuncupatur, & ibi invenietis desiderium vestrum. Mane autem facto, retulit uterque, quod viderat, & gratias agentes Domino, tendunt ad locum prædictum ab angelo. Cum autem non longe essent a vico, nutu Dei & voluntate deviati sunt a recto tramite; & gyrantes vastæ solitudinis desertum, pervenerunt ad destinatum locum. Ubi, cum pervenissent, & multum dubitarent, nescientes, quid agerent, ecce nebula descendit de cælo & circumdedit totum locum, ubi construendum erat monasterium, & cum nebula superna vox, dicens: Electi Dei, ecce iste locus metuendus est; quadraginta anni voluti sunt u, ex quo Dominus hunc locum benedixit & sanctificavit, & fideli suo Geremaro destinavit. Erit enim habitabilis monachorum multitudini, quamdiu perstiterit in præceptis Domini. Mulieribus vero nullus umquam accessus ad eum patebit. Audientes autem hæc, ambo Viri sancti valde lætati sunt. Cumque obtutus suos in aspectum nebulæ defigerent, statim ab adspectibus eorum subtracta est. Ex eadem autem nebula in circuitu loci, quasi quædam virga geometricalis, ros totum locum circumdans remansit, ut daretur intelligi, verum esse, quod superna vox cecinit. Tunc circumeuntes locum, repererunt signum cælestis roris impressum x.

[26] Beatus autem Audoënus certus de angelica visione, [Flaviacense monasterium exstruit,] & de superna voce, accipiens virgam in manu, per vestigia nebulæ mensus est plateam in circuitu, ubi ecclesia ædificaretur, ubi officinæ construerentur & cetera monachorum vitæ utilia: consignatoque loco B. Geremaro, ita discessit ab eo. Tunc B. Geremarus una cum omnibus sibi commissis ad ædificandum locum advenit: ædificavit ibi ecclesiam in honore sanctæ & individuæ Trinitatis, sanctæque Mariæ Virginis & sancti Johannis, sanctique Petri Apostolorum principis: & ibi totam suam hereditatem tradidit. Construxit ibi omnia necessaria, monasticæ vitæ congrua vel artes diversas, quas intra monasterium exerceri utile est, ut non esset monachis necessitas vagandi foris: quia, sicut B. Benedictus dicit: Omnino animabus eorum non expedit. Audientes circumquaque monachi, confluebant ad eum, quasi ad hortum omnium virtutum; quos ille verbi Dei gratia reficiens, admonebat, ut in proposito suo perseverarent, & a voluptatibus mundi alienos se facerent.

[27] [in eoque mortuus miraculis claret.] Consummato autem omni opere suo, fixit se in oratione, atque permansit in Dei opere annis tribus & mensibus sex, & sic in Domino emisit spiritum, transivitque ad gaudia angelorum y. Sepultum est corpus ejus in eadem ecclesia cum magno honore & reverentia, ubi per meritum ejus multa beneficia præstantur. Ad sepulcrum ejus ægri veniunt & sanantur z, cæci illuminantur, claudi gressibus reformantur, surdi auditu reparantur, dæmones obsessis corporibus effugantur, & multi a variis languoribus sanantur, præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria, laus & potestas per infinita sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Is annus juxta chronotaxim nostram erat Christi 648, quo Amalbertus Geremari filius annos ætatis habebat circiter quatuordecim, jamque virtute ac probis moribus sufficienter instructus videbatur; quem in finem verisimillime tamdiu distulit Pater exsecutionem propositi, quod, vivo Dagoberto, conceperat.

b Integer hic numerus desideratur in Ms. Bellovacensi ex evidenti amanuensis oscitantia, vel legendi imperitia, ut patebit lit. seq.

c Ita quoque legitur in Bellovacensi Ms.; unde manifesta fit omissio præcedentis numeri. De Pentallensi autem monasterio vide dicta in Comment. num. 13.

d Non leguntur hæc apud Acherium usque ad verba: Jejunabat cotidie, neque in BellovacensiMs. usque ad: In hac vero congregatione sub initium num. 14.

e Id est, induratus seu bis coctus.

f Disputatio hic collationem sonat; ut sensus sit: Postquam facta esset collatio de lectione. Ceterum in Ms. Bellovacensi omnia hæc prætermissa sunt usque ad num. 17, & deinde sparsim plurima usque ad finem, ut suspicer, librario scriptionis tædium obrepsisse.

g Floruit is sanctus episcopus medio seculo 6; ejusque Acta data sunt apud nos die 28 Julii.

h Si vere ita locutus est Sanctus; dicendum; quod responsum direxerit ad eos omnes ac solos, qui interrogabant ac lamentabantur de ejus abitu, quique, ut ante dicitur, omnes erant timentes Deum.

i Hinc usque ad voces: Tantam ei gratiam Dominus, mutila est Acheriana editio.

k Hæc quoque usque ad finem numeri expuncta sunt ibid.

l His abunde insinuat biographus, in juventute obiisse Amalbertum; idemque suadent reliqua adjuncta: rex enim hic memoratus alius intelligi nequit, quam Clodoveus II; cum moriens tres filios quidem reliquerit, sed admodum infantes: mortuus est autem anno 656. Itaque cum anno regni ejus undecimo, Christi 648, S. Geremarus in Pentallense monasterium secesserit, & istic aliquo tempore moratus, dein vixerit in crypta annis quinque & mensibus tribus, donec intellexerit filii obitum, videtur hic innectendus anno 654, ætatis Amalberti decimo nono vel vigesimo.

m Reliqua hujus numeri non habet Acherius.

n Insula monasterio nomen fuit. Vide Annotata ad partem primam lit. o.

o Hic deficit denuo Acheriana editio usque ad vocem venientes, pro qua veniens legitur, & mox Baujacus pons.

p Acherius: Non illud silere debeo.

q Apud eumdem non leguntur voces istæ: Adjuncti sunt quamplurimi, quæ est evidens omissio.

r Etiam hæc ecclesia, teste Louveto, sita erat haud procul Flaviæco, sed modo destructa est.

s Sequentia usque ad Moventes recisa sunt apud Acherium.

t Insulam, ubi B. Amalberti locus sepulcri etiam nunc juxta S. Petri capellam cernitur, ut scribitMabillonius, addens tamen sequentia: Ab annis circiter viginti monachi nostri, accepta ab episcopo Bellovacensi licentia levandi B. Amalberti reliquias, cum duorum hominum ossa in eodem sepulcro reperissent, re infecta, clauserunt sepulcrum. S. Amalbertus in Martyrologio Gallicano locum habet, non tamen in Officiis divinis. Sic est, Saussayus ad calcem supplementi ad Martyrologium Gallicanum Amalbertum inseruit Catalogo Sanctorum, beatorum & piorum, qui proprias Historias vel natales non habent; sed absque titulo Sancti vel Beati.

u Ex his characteribus non improbabiliter colligi tempus nativitatis S. Geremari, dictum est in Comment. prævio num. 12.

x Mirum, nullam in Actis S. Audoëni fieri mentionem prodigiosæ hujus historiæ, de qua vide Comment. prævium num. 5.

y Anno Christi circiter 658; redi ad Commentarium num. 13.

z Hinc eodem in Comment. num. 4 collegimus ætatem biographi.

* al. Dominum

* al. additur suo

* al. strato

* Acher. lectisternio

* Acher. fixerunt

* Acher. ante incedentes

* ibid. interfectus fuisset

* ibid. subvertere

* Acher. facem

HISTORIA TRANSLATIONIS
Auctore anonymo seculi XII monacho Flaviacensi.
Ex Ms. bibliothecæ ecclesiæ Belovacensis.

Geremarus abbas, Flaviaci in Insula Franciæ (S.)

BHL Number: 3443

A. anonymo.

[Imminente Normannorum irruptione,] Tempore Caroli Calvi a cœperunt Dani Franciam depopulari. Quo per mortem subjecto, cum ei succedens filius ejus Ludovicus, cognomento Balbus, regnum tenuisset duobus annis, moriens sceptrum dimisit filio suo Carolo Simplici, cujus statim primo anno, qui erat ferme nongentesimus sextus b ab Incarnato Verbo emisit * a Danumarchia superiori tyranno c crudelior & bellorum peritior Rollo, qui multitudine suæ gentis sibi congregata & ipse Normanniam invasit, &, utpote paganus, monasteria virorum atque feminarum diruere institit, & populum Christianum, ludibrio suæ immanitatis actum, Normannica ferocitate perditum dedit. Quem Franco Rothomagensis pontifex placare præveniens, pacto fœdere, intra mœnia urbis eum recepit; qui statim ut obtinuit eam, comitatum sibi vendicavit, & renitentes provinciæ civitates pertinaciter irrumpere satagens, in circuitu earum oppida atque castella, nec non & nobilissima monasteria violenter usque ad solum destruebat.

[2] [corpus Sancti Bellovacum defertur,] Quo terrore per provincias intonante, multæ Deo servientium congregationes, ablatis secum, quæ habebant, Sanctorum corporibus, in tutiores Franciæ civitates concesserunt quantocius. Nec mora triste nuntium de excidiis monasteriorium, de strage a paganis patrata Christianorum, formidine complevit hoc Flaviacense cœnobium, nec morandi fratribus fuit consilium; quia esset locus situs super fluvium Etam, qui a Francia disterminat Normanniam; sed ut temporis brevitas, periculo impendente, permittebat, præsumpta rerum cœnobii aliquanta portione, cum venerando sancti patris Geremari corpore, civibus gaudentibus de illius adventu, ipsi mœrentes ad Belvacensem urbem octavo Kalendas Octobris commigraverunt, & in quadam turricula muri editiori positum, quoad vixerunt tempore, devota honorificentia coluerunt; in cujus inibi testimonio mansionis hodie visitur illic altare de lapide porfiritico, quod consecratum fuisse traditur a beato Audoëno.

[3] [ibidemque post ever sunt Flaviacum, servatur,] Post abscessum igitur monachorum d Normanni illico diruerunt a fundamentis idem monasterium. Sic locus ipse duxit in desolatione sua annos circiter centum triginta e, usque ad tempora Henrici, qui tertius de progenie Hugonis Magni regnavit in Francia f. Interea subductis a seculo monachis, qui in prædicta Belvaci turricula sancto corpori assistebant, commissum est quibusdam clericis officium Sancto deserviendi, qui, totius expertes disciplinæ, obsequebantur mundo, non Sancto: quod clerus episcopalis sedis indignatus, communicato cum honestioribus consilio, corpus sancti Viri ad ecclesiam beati Petri apostoli transtulerunt, & in vase ad id officii apto concluserunt. Deinceps beatus Confessor venerationem sui, non in aliquos specialiter factis miraculis, sed toti populo urbis necessariis, duobus præcipuis prodigiis, quæ usque hodie, quoties expedit, operatur, civium pectoribus impressit.

[4] [in aëris siccitate & grassante] Nam quoties longa siccitate abundat terra, & multo pulvere squalentia famis miseriam comminantur arva, corpus ejusdem gloriosi Confessoris, elatum foras civitatem circumfertur cum litaniis; nec mora, ejus interventu placatus Conditor, abundantibus terram rigat pluviis. Præterea per Gallias frequens damnatur in hominibus petulantia in immoderato cultu vestium, in deformi compositione corporum, in expletione desideriorum carnis, ubi non solum fit homo sicut equus & mulus, quibus non est intellectus, sed ibi avidius, ubi fit inferior jumentis insipientibus; quia ignorat hoc naturæ etiam vitiatæ usus, sed est omnino reprobi sensus. Quodcirca iratus Creator optimus propter pessimos hominum luxus, aliquoties invisibili igne visibiliter in hac patria hominum pedes incendit, ita ut sæpe cogantur pati sibi eos præscindi. Ex quo pretiosum sancti Geremari corpus urbi Belvacensi fuit illatum, quod ejus incolas ad duo fere in circuitu milliaria hæc pestis invaserit, non est auditum.

[5] [per Gallias sacro igne,] Quod de meritis potentis in Christo Confessoris sibi provenire a Deo præsumunt, ut, cum hæc ira in vicinis civitatibus cœperit desævire, solenne sit eis cum sancti Viri corpore suæ urbis viciniam circuite, & deinceps securiores permanere. Nam a decrepitis ævo nobis est narratum, quod sibi adhuc parvulis a suis parentibus provectis ætate fuerit relatum, quod quadam vice tam atrociter per Galliam terribilis illa ultio grassari cœperit, quod rarus erat, qui evadere non desperaverit. Accelerabant igitur conglobatæ de singulis urbibus catervæ ad ecclesiam Carnotensem g pergere, in qua velut in propria aula celebrior est in extinctionem illo igne ardentium Regina cælorum Mater Dei Virgo Maria. Cujus cladis atrocitatem plebs quoque Belvacensis expavescens, ad adjutorium, quo non est potentius post Deum, corde contrito confugiens, Carnotum pervenit civitatem: & supplex Dominam angelorum oratam * cum aliis innumeris ecclesiæ intravit limina.

[6] Cum igitur plurimæ multitudines populorum in eadem basilica unanimi devotione divinam clementiam implorarent, [præsens incolis patrocinium affert.] & protectionem Matris misericordiæ contra instans periculum invocarent, quidam clericus, senex approbatæ religionis & scientiæ, sermonem consolationis facturus ad populos, surrexit; qui, ab omnibus facto summo silentio, post aliquanta exhortationis verba conversus ad plebem Belvacensem, sic intulit: O, inquit, viri Belvacenses, non turbetur cor vestrum neque formidet; præstitit enim vobis Deus obicem validissimum adversus hoc divinæ iracundiæ flagellum, gloriosum scilicet confessorem Geremarum, cujus sancti Patris venerabile corpus quicumque retinuerit locus, ab hoc flagello semper erit ejus meritis tutus. Hac illa cives illius urbis consolatione a Deo accepta roborati, erga beati Viri corpus devotiores effecti, nulla ratione patiuntur illud a se separari. Sed jam ad propositæ narrationis seriem est redeundum.

[7] Evolvebatur ab Incarnatione Domini post millenarium tricesimus annus h, [Restituto Flaviacensi monasterio,] regnante in Francia Henrico filio Roberti regis; erat tunc in Belvacensi ecclesia episcopus nomine Drogo. Est autem ipsa ecclesia amplissimis possessionibus insignis, ideoque qui ejus regimen tenet, obnoxius est regi & principalibus viris; unde & præfatus pontifex, qui ex devotione Deo serviebat, ex necessitate præsulatus secularia curabat; proinde quod per se explere non poterat, per alios appetens exercere, monasteria utrique ordini competentia construebat & possessionibus, quæ Deo inibi famulantibus sufficerent, hæreditabat. Hic edoctus a senioribus viris, quid ipsi ab antiquis audierant, quanta ejus cœnobii in Deo & in seculo fuerit excellentia, & in præfatis miraculis perpendens beati confessoris Geremari merita, piis oculis monasterii ejus intuens ruinas, restaurationi studium impendit, eaque completa centesimo trigesimo fere anno, ex quo destructum fuerat, dedicatum commisit venerando cuidam monacho Gunterio nomine, Fossatensis monasterii i professo: hic primus hujus cœnobii restaurati extitit abbas.

[8] A quo tempore cœperunt hic plurimorum fieri conversiones, [Sancti corpus sibi] non solum nobilium, sed & litteratorum hominum, qui religione locum insignierunt, quam sine invidia communicantes fratribus, patres ex se ipsis ad restituendum ordinem monasticum aliis destinaverunt congregationibus. In rebus autem terrenis divina moderatio ita eis consulit, ut nec ad superfluitatem pernitiosam affluant, & sibi & multitudinibus frequentantium ad sobriam sufficientiam proveniant k… Sic igitur restaurato hoc monasterio, unum illud maximum decus restaurationi defuit, unde ab anterioris monasterii gloria inferius diu fuit; quod nihil corporis dilecti Deo & hominibus Patris in restauratione sua recepit; nisi quod sepulchrum ejus, & si quid pulveris ibi residuum erat, intra ipsam ecclesiam colebatur. Proinde fratres mœstitia non minima tenebantur, & sæpe ad invicem conquerebantur, quod ipsi Patris, quem incessanter venerabantur, corpus non haberent; sed esset ibi, quo degentes vel curis rei familiaris præpediti, vel, quod aliorum Sanctorum habundarent reliquiis, pluribus intenti, minus unum colere possent.

[9] [restitui postulant monachi;] Fuit ergo, regnante Philippo l prædicti regis Henrici filio, quidam episcopus Belvaci, nomine Guido m, huic cœnobio non sterili familiaritate, sed munificentia conjunctus, qui fratrum volens abolere tristitiam & monasterii ampliare honorem, de reddendo eis corpore Sancti cum præfato rege cœpit consiliari, dicens, justum esse, ut, quod ecclesiæ matri commendatum fuerat tempore necessitatis ad salvum faciendum, debere * reddi filiæ repetenti tanquam proprium. Verum quod episcopus vix in aure regi susurraverat, forte notificato civibus & clero, universorum corda, acsi impenderet generale patriæ periculum, metus ac mœror penetrat. Illico ab antiquo vasculo ablatum sancti Viri corpus seniores cleri, paucis arbitris, reposuerunt occultius. Publicatum est igitur in populo, ablatum illud esse a suo feretro; sed pene omnibus absconditum, quo conditum esset loco.

[10] [absconditur id a Bellovacensibus,] Nullo igitur deinceps æstimante, quod beati Confessoris ossa jam reponerentur, unde ablata fuerant, clericus, qui præ ceteris reliquiarum acceperat custodiendi curam, in antiquo vase, nemine teste, sanctum corpus remisit, perpendens, quod jam nullus crederet, illo illud esse iterum positum, nec a quoquam tolleretur per violentiam vel furtum. Sic itaque ablata est civitati formido corpus auferendi, & fratribus spes illud recipiendi. Exinde per plures annos latuit omnibus, ubi esset sanctissimum corpus, aliis, quod in altario beati Petri apostoli esset conditum, dicentibus, aliis aliud conjecturantibus. Feretrum tamen, quo antiquitus fuisse positum, & unde ob prædictam causam ablatum a cunctis sciebatur, sed ibi esse rursus remissum, ab omnibus ignorabatur, in ecclesia servatum a populis venerabatur, & ob prædictas necessitates in processionibus circumferebatur, & sancti Viri merita supplicantibus liberaliter oppitulabantur; unde factum est, ut quidam canonicus ejusdem ecclesiæ, in finem vitæ suæ apud hoc cœnobium volens fieri monachus, daret pecuniam, de qua vas novum ex auro & argento & pretiosis lapidibus fieret, ubi ipsum conderetur corpus: nomen canonico Reinerus, qui insigne candelabrum, adhuc in seculari habitu positus, de suis pecuniis condi huic monasterio fecit; tunc temporis adhuc putabatur, quod beati Viri corpus in altario beati Petri jaceret conditum.

[11] [reperitur;] Sed ante biennium priusquam illud vas perficeretur, contigit, ut a secretario ipsius ecclesiæ vetus illius feretrum fortuitu moveretur, cum repente auditus est interius sonitus, quasi saxum ibi volveretur. Quod vas paucis cleri personis assistentibus aperiens, invenit sacratissimum corpus corio constrictum & nomen Sancti erat adscriptum. Ablatum continuo inde corpus in archa ferro colligata reponunt, cujus sex claves fidelioribus cleri & civium personis committuntur. Factum est autem tam nobis, quam & omni populo magnum gaudium, eo quod, ubi esset corpus, factum fuerit certum. Igitur deficiente * pecunia, quam idem clericus faciendo vasi dereliquerat, constituerunt cives, ut super oblationibus, quia in ostensione sancti corporis futuræ sperabantur, quod necesse erat pecuniæ, mutuo acciperetur. Proinde accelerabatur cotidie ipsum opus, quo plene ad expletionem perducto, præfixa est dies ab episcopo Petro, quod sacratissimum corpus ostenderetur populo.

[12] Interim quantæ supplicationes, quam frequentes, quam humiles ab abbate Odone & a fratribus hujus monasterii fiebant apud præfatum episcopum, [denuo supplicant Flaviacenses,] apud clerum, apud cives, ut partem corporis beati Patris nobis redderent, & quantæ illorum nobis promissiones fiebant, atque quam multum fidere, nos postulata accepturos, monebant, quis explicet? Nam ita de illis præfidebamus, ut pene habere jam id nos præsumeremus. Sed quid plura? Ante dies aliquot natalis Apostolorum Petri & Pauli, quo demonstrandum erat sancti Viri corpus, præfatus abbas venit Belvacum cum aliquantis fratribus, suggessit episcopo, clero & * ut dignarentur edicere, quid nobis de sancto corpore largirentur. Responderunt, æquum esse, ut nobis inde aliquid redderetur, & ut ex consulto, quid illud esset, designarent, Dominica ante ipsum diem festum, ut adessent ex fratribus, monent.

[13] Mittit igitur abbas virum religiosum atque prudentem Odonem, [ut pars saltem ejus sibi concedatur;] qui fuerat abbas ad sanctum Simphorianum, ab hujus monasterii monachis assumptus, sed ob studium contemplationis renuntiaverat honori n, cum aliis senioribus ad capitulum sancti Petri. Erat autem idem Odo notissimus urbi, & putabatur a civibus propter inter eos habitam laudabilem conversationem plurimum diligi: illum vero Petrum, qui tunc temporis episcopatus officium gerebat, subsequutus est in eodem congruentiæ officio venerabilis Odo noster eo tempore abbas; post quem ipse etiam tertius pontificis gradum adeptus est o universorum civium assensu & gratia. Et propter multam erga cives ejus amicitiam, multam nostri præsumebant de eo fiduciam: quapropter assumptis secum eminentioribus civium, venit coram episcopo & clero in capitulum. Tunc coram positis rationabiliter & satis facunde petitionem monasterii & illorum repromissionem allegavit, & justitiam apud eos depositi reddendi, cum reposceretur, adjecit: & si brachium Sancti suis redderent, salva amicitia, reliquum corpus eos retinere, consentaneum esse fratribus, dixit. Illico confractus apparuit baculus, cui innitebatur, arundineus p; omnibus a sua promissione cadentibus, &, quod nihil de corpore sancto darent nobis, conjurantibus.

[14] Abscesserunt confestim inde nostri seniores mœstissimi, [spe frustrantur primum dein mirabiliter,] &, cum id in monasterio renuntiassent, versi sunt cuncti fratres in maximam tristitiam: abbas vero adeo doluit, ut natali Apostolorum in civitate, sicut erat solenne, si adesset episcopus, se præsentem fore negaverit; & ne quis de nostris monachis ostensioni reliquiarum adesset, interdixit. Animadvertamus autem, quod ideo hoc modo sanctas reliquias quærentibus habere sit negatum, ne quis gloriaretur, se vel per hominum amicitias, vel propinquorum divitumve potentias, vel per suam industriam conquisisse Dei donum; sed ad hoc infirma mundi elegit Deus & contemptibilia atque ignobilia, ut sola Dei in hoc opere prædicaretur gratia. Siquidem cum prædicta die, infinita populorum, qui convenerant, astante multitudine, episcopus Suessionensis Goissanus ostenderet videre sitientibus sanctum corpus, aderat quidam pauper sine pedibus, quos ei abstulerat beatus Geremarus illo igne & in ipsa civitate, quam ab illa clade semper, ex quo ibi suum corpus illatum est, solitus fuit protegere. Cui viro, qua ratione illa ultio fuit illata, sicut & ipso adhuc testante & ipsi oculis nostris probavimus, breviter annotamus … q

[15] [mutatis Bellovacensium animis,] Et ut illud hominum genus solet, erat admodum ad loquendum promptus, cujus quidem verbositatem ad bonos usus aliquando convertit Deus; nam illius vita qualis fuerit, nihil nostra interest: quippe cum & asinam ad redarguendam prophetæ insipientiam humana verba proferre fecerit omnipotens Creator, & eidem Balaam nequam homini donum prophetiæ præstitit, & per os illius, quod consilium decipiendi populum Israël Madianitis dedit, consilium salvandi universos populos per suum Filium edidit. Hic enim homo, cum episcopus Suessionensis sancta ossa demonstraret multitudini, cæteris silentibus, clamosa voce dixit: Domine episcope, precor, auscultate me, ego sum servus sancti Geremari, ego, quod templum ejus furto violavi, ipso ulciscente, utrosque pedes, videte omnes, illo igne horrendo amisi, ipso miserante, ne me totum consumeret, in ipso suo templo extinctus est. Adjuro proinde vos per Deum, ut corporis ejus aliquam partem reservetis monachis ejus, ut corda tristia lætificetis. Attendit pontifex, & intendit in eum, dixitque, fili, vive, Deus te fecit loqui r, & conversus ad turbas, fratres, inquit, & filii, audistis mandatum Dei per os mendici. Iste Sanctus, cujus ossa videtis, fundator fuit illius cœnobii, illos fratres in religione & magna charitate per ejus merita Deus custodit; laudabilis est eorum fama de eorum conversatione sancta. Totum hoc deberetis eis reddere corpus sacrum, a quibus fuerat vobis commendatum, sed quia non patimini, saltem concedite, eis partem dari. Responderunt omnes, & ipsi etiam, qui primo negaverant: Volumus, inquiunt, volumus, & multi præ gaudio illachrymaverunt.

[16] [ingens os brachii obtinent,] Tunc venerandus pontifex cum episcopo Petro & clericis facto concilio, ingens os dextri brachii, proceræ enim staturæ idem Sanctus & ex cæteris ejus ossibus fuisse dinoscitur, selegerunt: quod præsul Suessionensis in candido panno ligans, per manus abbatis sancti Luciani Serlonis s ad turbas demisit, & adorantes, oblationes ad os sacrum cum devotis osculis ab ea hora per multos dies frequentaverunt. Hoc, ait episcopus, in nomine Domini monachis hujus Sancti demus. Mox alius citius alio, multi Flaviacum venerunt, nunciantes abbati & fratribus hoc gaudium, & exhilarati glorificaverunt Deum. Abbas vero perrexit ad urbem, & cum clero & populo præfixerunt diem, id est, Dominicam, qua Vigilia sancti apostoli Jacobi, fratris Joannis, accidit, ut ea die sanctas reliquias Flaviacum deferrent. Equidem factum fuit concilium, ut sine convocatione populorum tam sanctum negotium celebraretur, ne eis de cupiditate a maledicis succenseretur.

[17] [& festive ad monasterium deferunt.] Illa die abbas Odo cum magno agmine monachorum properavit ad civitatem, quam antequam ingrederemur, sacris vestibus nos induimus, & præferentes ornatum sacrati * monasterii, quod * ad celebrem processionem solitum est præparari, circumfusis turbis, basilicam beati Petri apostoli intravimus; ubi a sacro altari sumentes sanctum brachium, & ut vere Patrem devote salutantes, & affectualiter osculantes, Te Deum laudamus pro tanto gratiæ dono cantavimus, &, comitante episcopo & universo clero, præcedente & subsequente maximo populo, egressi urbe non longe, stationem fecimus. Aderant ibi abbas sancti Luciani Serlo, & abbas sancti Simphoriani noster comprofessus, & abbas canonicorum Regularium sancti Quintini t Radulphus; post factum vero sermonem episcopus dedit benedictionem, populus quoque fecit Sancto non minimam oblationem. Per totum vero iter excrescebant Sancto populorum multitudines, sed & sanctimoniales sanctæ Mariæ semper Virginis de vico sancti Pauli u. Ipsa nocte apud sanctum Lucianum in hoc Flaviacensi vico cum custodia sanctum brachium reposuimus. In crastino turba multa, [quæ] convenerat, comitante nos, cum solemni processione retulimus sanctum Patrem ad suum proprium locum & templum, reservantes, ut hic octavo Kalendas Octobris in insigni vase conderetur, quo die hinc ablatus, & urbi Belvacensi illatus fuisse traditur. Facta hæc ei relatio anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo trigesimo tertio, regnante rege Ludovico, quo anno unctus est in regem Remis civitate Ludovicus filius ejus adhuc puer a Papa Gregorio, qui & Innocentius est cognominatus x.

ANNOTATA.

a Multa his præmittit auctor de gestis S. Geremari in vita, de Flaviacensis cœnobii fundatione & abbatibus, de irruptione Normannorum in Gallias, duce Hastingo, ante dicti cœnobii eversionem, deque aliis, quæ vel ex antiquioribus scriptoribus jam satis exposita, vel ad præsens institutum minus pertinentia omisi.

b Quam longe hic a vera chronologia aberret anonymus, ostendi in Commentario prævio num. 20 & seq.

c Hastingo scilicet, sub quo putamus factam cœnobii destructionem; proindeque perperam tamquam huic prævia narrari, quæcumque de Rollone & Francone Rotomagensium episcopo subnectuntur.

d Imo antequam dirutum fuit monasterium, monachis successerant canonici; hi ergo dicendi sunt cum sacro corpore Bellovacum se recepisse. Vide Comment. præv. num. 15.

e Secundum nos annos circiter centum octoginta, nempe ab anno 851 usque ad 1030, vel aliquem e sex sequentibus.

f Henricus I, Hugonis Magni ducis Veromanduorumpronepos, a patre Roberto, Hugonis Capeti filio, coronam sub annum 1027, & illo mortuo, Galliæ monarchiam adeptus est anno 1031.

g Carnotum seu Carnutum civitas Galliæ episcopalis, vulgo Chartres, Belsiæ provinciæ caput, habet ecclesiam augustissimam, B. Mariæ Virgini dedicatam.

h Redi ad lit. e.

i Vetustissimum hoc monasterium, S. Mauri Fossatense appellatum in agro ac diœcesi Parisiensi, fuit olim Ordinis S. Benedicti, nunc transiit in collegium seculare canonicorum.

k Omisi hic nonnulla auctoris documenta moralia super providentia divina, qua postea fovit ac promovit inter monachos religiosam disciplinam.

l Philippus 1, vivente patre, coronatus anno 1059, ætatis suæ septimo, regnum tenuit usque ad annum 1108.

m Is infulas Bellovacenses obtinuit sub annum 1064, obiitque circa 1087.

n Hujus monasterii, prope Bellovacensem civitatem a Drogone episcopo conditi anno 1035, Odo abbas erat anno 1114 & etiam adhuc 1126, ut assignatis instrumentis probant scriptores GalliæChristianæ tom. 9 col. 808; itaque dicti monasterii regimen deposuit intra annos 1126 & 1132, quo hic narrata contigerunt: quamquam ei titulus abbatis videatur etiam tum adhæsisse: cum Petrus Bellovacensis episcopus in instrumento anni 1132, quod recitavi in Comment. prævio num. 28 & seq., dicat, precatu domini Odonis Flaviacensis cœnobii abbatis, dominique Odonis S. Symphoriani abbatis concessas fuisse Flaviacensibus reliquias S. Geremari. Putant tamen laudati Galliæ Christianæ auctores, substitutum ipsi fuisse ad S. Symphorianum abbatem similiter dictum Odonem, atque hunc a Petro episcopo designari.

o Juxta ista auctoris coævi verba clarum apparet, quod Petro episcopo in Bellovacensi cathedra proxime subrogatus sit Odo Flaviacensis abbas, & huic Odo quondam abbas S. Symphoriani: hunc tamen illi præcessisse, ex eodem auctore conficiunt scriptores Galliæ Christianæ col. 721, ubi episcopos Bellovacenses recensent; & recte quidem, si spectes textum, quem ipsi ibidem recitant, quemque huc transfero: Mittit igitur (Odo Flaviacensis) abbas virum religiosum atque prudentem, qui fuerat abbas ad S. Symphorianum, ab hujus monasterii monachis e cœtu Flaviacensi assumtus, sed ob studium contemplationis renunciaverat honori, cum aliis senioribus ad capitulum S. Petri. Erat autem idem Odo notissimus urbi, & putabatur a civibus propter laudabilem inter eos habitam conversationem diligi plurimum, & ipsi Petro, qui tunc temporis episcopatus officium gerebat, & quem subsequutus est in eodem episcopatus officio. Odo quoque, noster eo tempore abbas, & qui post Petrum etiam tertius pontificis gradum adeptus est, multam civium gratiam & amicitiam de eorum assensu, multam quoque de eo præsumebat fiduciam. Quapropter assumtis secum civium eminentioribus Odo præfatus S. Symphoriani quondam abbas & monasterii seniores in capitulum S. Petri coram episcopo & clero advenere &c. Recte, inquam, statuere laudati auctores juxta hunc suum textum, sed quem ipsimet mancum & intricatiorem esse monuerunt, quemque ego non possum non fœde corruptum judicare, quandoquidem nostrum apographum cum ipso codice Bellovacensi contulerit dominus d'Ormesson capituli decanus, ut conjicio ex minutis correctionibus, quas propria manu hinc inde fecit. Nostroigitur standum existimo eatenus, quatenus de vero auctoris sensu assequendo agitur; neque enim hujus loci est penitius discutere rectam Bellovacensium episcoporum successionem ac seriem. Advertat interim lector ex immenso discrimine inter binos textus, tamquam ab uno eodemque auctore profectos, quam juste sæpe incusetur a scriptoribus amanuensium oscitantia vel imperitia.

p Per baculum arundineum indigitat spem, quam ex hominum promissionibus conceperant Flaviacenses.

q Tam parum propositam brevitatem servavit auctor, totque adjunctis cumulavit historiam, ut lectoris tædio consulendum duxerim, & compendium ejus dumtaxat subjiciendum. Homo iste, nomine Guido, fungens in ecclesia monasterii officio, laïcis committi solito, pecuniam vel in sacrario vel loco proximo depositam furatus est, & relicta apud uxorem parte ejus, cum altera Bellovacum abiit: hinc, quod non edicit auctor, censendum, illud officium non fuisse singulis diebus annexum, alioqui furem absentia arguisset. Detectum est postridie furtum, sed latuit reus; donec observatum est, Guidonis uxorem solito lautius vivere, vestiri pretiosius; inde orta suspicio deinde aucta est cum & ipse, similiter immutatus in habitu, conspectus est Bellovaci. In carcerem conjectus, & facinus verisimiliter inficiatus, sacro igne correptus est in utroque pede, ac in eum modum tortus, ut & crimen fassus sit, & residuum pecuniæ restitui curarit; at ne sic quidem desiit ignis supplicium. Festo die Pentecostes mane delatus in ecclesiam Flaviacensem coram magna populi multitudine supplex oravit abbatem & monachos, ut misero parcerent, ac veniam apud S. Geremarum deprecarentur. Ab illis venia donato, paulo post, cum in solemni Sacro recitaretur Euangelium, decidit pes uterque igne putrefactus, & cessavit cruciatus omnis.

r Louvetus pag. 559 Historiæ Bellovacensis, dicit, hominem istum non tantum pedibus sed & loquela destitutum fuisse, atque hanc tum ipsi redditam fuisse novo miraculo in ecclesia Bellovacensi: quod forte ex hisce episcopi verbis conjectavit; oppositum tamen mihi suadent hactenus narrata.

s In instrumento Petri episcopi, quod recitavi in Comment. num. 28 & seq., legitur Gerlonis; episcopus vero Suessionensis ibidem Goistanus dicitur, in nostro Goissanus, & in aliis instrumentis Jossenus ac Gossenus. Porro etiam hoc S. Luciani monasterium Ordinis S. Benedicti haud longe Bellovaco distat.

t Nec illud canonicorum regularium Ordinis S. Augustini cœnobium procul distat Bellovaco.

u De hoc sacrarum Deo virginum Ordinis S. Benedicti asceterio sub nomine Oratorii sermo institutus est in Comment. prævio; situm autem est similiter non longe a civitate.

x Relationi hic memoratæ, ut manifeste liquet ex præcedentibus, præsens adstitit auctor; nec tamen vel sic satis accuratus fuit in signanda ejus epocha: facta quippe est juxta sæpe allegatas Petri episcopi litteras anno 1132, non 1133, neque hoc posteriore Ludovicus VII, curante patre Ludovico VI, in regem unctus est per Innocentium II Pontificem, ante dictum Gregorium Paparescum, sed anno 1131. Verisimiliter narrationem concinnavit ætate provectus & deficiente memoria, diu post rem peractam, ut tacite insinuat supra, ubi binos Petri in episcopali sede successores recenset, Odonem Flaviacensem & Odonem antea S. Symphoriani abbatem.

* forte exivit

* forte oratura, vel oratum

* deberet

* i. e. verisimi non sufficiente

* adde civibus

* forte sacrum

* l. qui … solitus

DE SS. CHUNIALDO ET GISILARIO PRESBYTERIS
SALISBURGI IN GERMANIA

Circa med. sec. VIII

SYLLOGE HISTORICA
De cultu, translationibus & gestis.

Chunialdus presb. Salisburgi in Germ. (S.)
Gisilarius presb. Salisburgi in Germ. (S.)

AUCTORE C. S.

Ex discipulis seu sociis, quos S. Rupertus Boiorum apostolus pro ea gente ad Christum & orthodoxam fidem adducenda adhibuit, [Hi Sancti ab aliquibus alio mense] duo hodie sancti presbyteri Chunialdus & Gisilarius memorandi occurrunt; non quod hac die obiisse credantur, sed quod tunc translati, jam antiquitus coli cœperint, quia eorumdem natales, sive emortuales dies ignorabantur. Pauci tamen martyrologi illos hodie consignant; aliis aut ambos aut eorum alterum aliis diebus annuntiantibus. Ex hisce auctor nostri Ms. Florarii Sanctorum ad diem VIII Februarii postremo loco sic habet: Cunibaldi confessoris & Gislarii episcopi. De die consentit Grevenus in Auctariis Usuardi apud Sollerium nostrum, ubi melius omisso episcopi titulo, sed etiam perperam inserto inter utrumque milite, ait: Chunibaldi confessoris. Mengoldi militis. Gislarii presbyteri. Unde SS. Chunialdi ac Gisilarii cultum ad hunc diem isti didicerint, ignoro; sed apud nos ibidem inter Prætermissos dictum jam est, eos ad præsentem Septembris diem pertinere.

[2] David Camerarius lib. 3 de Scotorum pietate solum S. Chunialdum die XXI Februarii recensuit, [aliisque diebus in Martyrologiis relati] quod, ut ait, eo die in Scotia coleretur. Verba ejus accipe: S. Chunialdus presbyter & confessor. Fuit is socius peregrinationis & meriti magni illius Ruperti, Salisburgensis ecclesiæ antistitis, in cujus die translationis, quæ ad octavum Kal. Octob. fit, celebratur tum etiam pia Chunialdi memoria, licet in Scotia hoc coleretur die. Vide etiam dicta in Prætermissis ad citatum diem XXI Februarii. Henricus Fitz-Simon in Catalogo Sanctorum Hiberniæ, anno 1619 typis edito, S. Gisilarium presbyterum item solum die X Septembris annuntiavit, laudans Subense Martyrologium, ignotum mihi. Consonat Thomas Dempsterus in Menologio Scotico, in quo ipsum Gisibarium appellans; hæc ait: In Baioaria Gisibarii presbyteri, qui a S. Rudberto in Brittanniam missus, cum sanctorum virorum, qui in vinea Domini laborarent, supplemento rediit. Citat autem Martyrologium Carthusianum aut Canisii, Adami Walasseris; at quænam illa sint, quidve de ipso habeant, nescio; nam in gemina quidem editione Martyrologii Germanici, Canisii nomine editi, nihil de eo hic reperio. Forte Henrici Canisiii Lectiones antiquas, inter quas exstat Vita S. Ruperti, voluit designare.

[3] [& pro Scotis vel Hibernis perperam habiti, rectius hoc die] Idem Dempsterus ex Martyrologio Scotico vel Aberdonensi, ut notat, eumdem velut alium, alio nomine denuo recenset die XII dicti mensis Septembris his verbis: Kunialdi, Avarum apostoli Salizburgi depositio. Tandem ad diem XXIV ejusdem mensis iterum ait: In Boiis Gisibarii, Avarum apostoli S. Rudberti discipuli. Certum tamen est, istis omnibus diebus non nisi unum eumdemque S. Gisilarium presbyterum, sanctique Ruperti discipulum vel socium designari; quem dum illi natione Scotum vel Hibernum faciunt, fabulosa ejusdem S. Ruperti Vita nituntur, ut infra dicemus. Quam ob rem si is in Scotia Hiberniaque velut popularis Sanctus umquam cultus fuerit, id videtur ex eodem similive fonte ortum esse. Philippus Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum Dempsterum secutus, hoc item die XXIV ipsum sic memorat: In Bavaria S. Gisibarii, Avarum apostoli. Rectius Menardus & Bucelinus utrumque simul hoc etiam die Salisburgi annuntiarunt. Horum primus in Martyrologio Benedictino sic habet: Salisburgi Translatio S. Ruperti abbatis. Eodem die solemnitas SS. Chunialdi & Gisilarii presbyterorum.

[4] Alter vero, Bucelinus scilicet, in Menologio sui Ordinis eosdem hoc elogio ibidem celebrat: [ab aliis annuntiantur,] Salisburgi SS. Chunialdi & Gisilarii confessorum. Fuerunt hi magni illius Boiorum apostoli Ruperti discipuli lectissimi, & apostolici laboris socii meritissimi, quorum Acta interciderunt; memoria autem hac die agitur. Hæc ita re vera sese habere, docemur ex variis antiquis monumentis, in quibus gemina istorum Sanctorum translatio eo die facta, cultusque tunc ipsis decretus, & corporum veneratio asseritur. In primis in Libello de donationibus ecclesiæ Salisburgensis, ab Henrico Canisio tom. 6 Antiquarum lectionum edito, pag. 1170, caput 24, sive, ut observat Marcus Hansizius tom. 2 Germaniæ sacræ, pag. 12, appendix ad libellum, recentius, quam libellus, scripta, ita habet: Octavo Cal. Octob. Translatio sancti Rudberti episcopi, quæ facta est ab episcopo Virgilio, qui fuit octavus ab illo, cum quo transtulit & duos presbyteros ejus, sanctum Chunialdum & Gisilarium, quorum festivitas, quia nullo alio tempore aut die in anno habetur, eodem die nominatim ad ipsam, ad quam translati sunt, ecclesiam statutum est celebrari.

[5] Quorum translatio postea eodem die renovata est. Eodem die post ruinam, [quo bis translati fuerunt] & consecrata ecclesia, & mutatis altaribus, a beatissimo & sanctissimo Hartwico XXII episcopo & XII archiepiscopo iterata est; eorumque corpora tunc posita sunt ad corpus sui quondam & compatriotæ S. patris Rudberti. Eadem, paucis verbis mutatis, legere est in Historia Salisburgensi, per Josephum Mezgerum, ejusque germanos fratres Franciscum & Paulum conscripta editaque, lib. 6, pag. 1094, ubi ea desumpta notantur ex Ms. H. fol. 10, ad annum 1186, per quem forte annus, quo codex scriptus fuit, designatur; nam utraque translatio certe multo est antiquior. Porro ex hisce liquet, geminam factam fuisse Sanctorum corporum translationem; primam a S. Virgilio Salisburgensi episcopo, alteram a S. Hartwico, ejusdem sedis archipræsule. Priori occasionem dedit nova ecclesia cathedralis, quam cum S. Virgilius sub invocatione S. Ruperti Deo exstruxisset, ejusdem Sancti corpus, seu magnam illius partem, una cum SS. Chunialdi ac Gisilarii corporibus ad eam transtulit ex ecclesia S. Petri, in qua hæc uti & cathedra episcopalis hactenus fuerant.

[6] Tempus hujus translationis indicat fragmentum veteris Chronici apud Canisium tom. 6, [primo anno 773 a S. Virgilio,] pag. 1171, ubi legitur: Anno Incarnationis Domini DCCLXXIII dedicata est primo ecclesia sancti Rudberti a sancto Virgilio episcopo anno vigesimo sexto regni Thassilonis ducis. Eodem anno transtulit idem episcopus sanctum Rudpertum & duos ejus capellanos, beatum Kunialdum atque Gisilarium. Papebrochius ad diem XXVII Martii in S. Ruperto § 2 suspicatus est, pro anno XXVI Thassilonis forte legendum esse XVI, & hunc concurrisse cum anno Christi 780; si, ut præmiserat, recte Boiorum ducum annos subduxit Aventinus; secundum quem mors Othilonis, cui Thassilo II successit, in annum Christi 765 incidisset. Verum Hansizius tom. 1 Germaniæ sacræ pag. 132 & sequentibus ostendit, Othilonem, vel Utilonem, anno 748 obiisse, cui si annos 25 addideris, prodibit annus Christi 773, cujus proinde mense Septembri die XXIV Thassilo annum ducatus sui XXVI jam potuit inchoasse. Dicto autem mense ac die eam translationem contigisse, supra vidimus. Porro cum apud Canisium num. 4 laudatum, addatur, eodem die celebrari ejusdem ecclesiæ dedicationem, verisimile est, hunc diem ad translationem peragendam electum fuisse, ut dedicatio ecclesiæ ista etiam solemnitate celebrior redderetur.

[7] [deinde a S. Hartwico, anno 993; alia S. Gisilarii elevatio] Hansizius tom. 2, pag. 164 instaurationem ecclesiæ, & alteram sacrorum corporum translationem, a S. Hartwico, ut diximus, institutam, anno Christi 993 affigit, laudans discipulum S. Gebehardi, ex quo recitat sequentia: Transtulit etiam corpora sanctorum Chunialdi & Gisilarii, deposuitque ad corpus eorum quondam compatriotæ, sancti patris Rudberti die octavo Kalendas Octobris anno DCCCCXCIII. Verum ubi hæc cum adjecto anno habeat scriptor ille, non indicavit Hansizius, nec ego in SS. Ruperti atque Hartwici Vitis, quarum ille auctor habetur, ita reperio. Aliam denuo SS. Ruperti, Gisilarii, aliorumque translationem seu depositionem, intra eamdem ecclesiam anno 1315 a Weichardo Salisburgensi archiepiscopo factam, memorat laudatus Hansizius pag. 445. Verba, quæ ex Chronographis Mss. ibidem producit, subjungo. Anno MCCCXV, Kal. Augusti Weichardus aperuit tumbam S. Rudberti, & invenit primo reliquias S. Rudberti cum capite: item B. Martini in magna quantitate: item Vincentii, Hermetis martyris, Chrysanti & Dariæ & Gislarii; quas reliquias die festo Nativitatis Mariæ ostendit populo, & in sequenti proximo festo B. Rudberti, translationis scilicet, dedicavit novum altare B. Rudberto, & prædictas reliquias ibidem reposuit & recondidit.

[8] [anno 1315 sub Weichardo, quando] Eadem plane, licet aliis nonnumquam vocibus, & omisso Vincentio, ex antiquo Ms. K. leguntur apud Mezgeros in Historia Salisburgensi pag. 1094. Sed Hansizius præterea hæc scribit: Lapis impositus hanc inscriptionem accepit: Anno MCCCXV: VIII Calend. Octob. reconditæ sunt hic hæ reliquiæ a D. Wichardo archiepiscopo Salzburg. In plano lapidis incisa erant nomina Sanctorum, quorum reliquiæ subtus cubabant: in medio S. Rupertus & S. Martinus. In primo angulo S. Vincentius, in secundo S. Hermes, in tertio S. Chrysantus, in quarto S. Daria. Non est hujus loci examinare, quid de hisce laudatorum Sanctorum reliquiis statuendum sit; obiter tamen observo, non fuisse ibi corpus magni illius Turonensis episcopi Martini, ut adversus reliquos probatum est in Opere nostro tom. VI Junii, parte 1 a pag. 132, ubi de eodem pluribus actum est occasione S. Hartwici, cujus Acta Janningus ibidem in Supplemento ejusdem mensis illustravit. Hisce itaque supersedeo, & ad Sanctos nostros regredior.

[9] [S. Chunialdi reliquiæ non fuerunt inventæ aut agnitæ.] In adducto Chronico Ms. & in apposito tumbæ saxo, nulla, ut patet, mentio fit de S. Chunialdo, non secus acsi hujus corpus præcitato anno 1315 in S. Ruperti tumba non fuisset inventum, repertis nihilominus in eadem S. Gisilarii reliquiis, cum tamen ex dictis num. 7 amborum corpora ad corpus eorum quondam compatriotæ sancti patris Rudberti die VIII Kalendas Octobris anno DCCCCXCIII a S. Hartwico simul fuerint deposita. Hinc dicendum videtur, S. Chunialdi ossa aut cum aliorum Sanctorum reliquiis, in eadem ista tumba acclusis, confusa fuisse, aut ex eadem exempta, occasione annoque nobis ignotis, sed tamen eo temporis spatio, quod inter annum 993 annumque 1315 effluxit. Liceat mihi suspicionem meam hic edicere. Si Salisburgenses aliquas S. Martini Turonensis reliquias olim obtinuerint, eæ certe multæ non fuerunt. Hinc dubitari potest, an ossa illa, quæ in magna quantitate in prædicta tumba reperta, sanctique Martini, ut volunt, Turonensis, fuisse dicuntur, revera non fuerint S. Chunialdi, cujus sacras reliquias ibidem ante depositas esse, ex supra dictis constat, quasque ibidem quiescere Salisburgenses etiam postea crediderunt. Sane Joannes Stainhauserus apud Hansizium in Wolfgango Theodorico archiepiscopo num. 27 asserit, S. Chunialdi nomen scriptum fuisse in tabula, sub Gregorio, qui sub finem seculi XIV & initio XV archiepiscopatu functus est, exarata, & ad dexteram altaris S. Ruperti appensa, in qua nomina Sanctorum, quorum reliquiæ ibidem certo quiescebant, recensebantur. His tamen non obstantibus eæ in ceterarum inventione, de qua mox agam, repertæ aut certe agnitæ non fuerunt. Inventum tamen fuit S. Gisilarii corpus, licet hujus etiam nomen non habeat lapidis inscriptio num. 8 relata.

[10] Hactenus egimus de translationibus SS. Chunialdi & Gisilarii ad ecclesiam S. Ruperti, [Anno 1601, destructa ecclesia, S. Gisilarii corpus] a S. Virgilio conditam, & in ea factis, in qua vel eorum alter vel ambo usque ad initium seculi XVII jacuerunt; quando S. Gisilarius inde ad aliam ecclesiam delatus fuit, ex occasione, quam nunc exponam. Anno Christi 1598 metropolitana S. Ruperti ecclesia Salisburgensis fortuito igne conflagravit, cui cum novam substituere meditaretur Wolfgangus Theodoricus archiepiscopus, primo quidem eam leviter restauravit, deinde vero demolitus est. Consuli de hisce potest Hansizius in laudato archiepiscopo num. 20 & sequentibus, ex quo ego ea tantum huc referam, quæ ad hodiernos Sanctos spectant. Demolitioni altarium sedulus adfuit Joannes Stainhauserus, ex cujus relatione laudatus Hansizius multa hic mutuatus, num. 26 ad annum Christi 1601, diem XXVI Martii in rem nostram hæc scribit: In eadem ara S. Ruperti detectum cavum peculiare constructum e saxis quadratis, præfixo lapide, cui erat inscriptum: Septem invenias. Quo remoto, apparuere septem arcæ quadratæ, pedes amplæ quatuor, plumbeæ, quæ totidem Sanctorum lipsana continebant, Ruperti, Martini, Vincentii, Crisanti, Hermetis, Dariæ & Gisilarii. Rursum aliæ sex arculæ, magnitudinem thecæ atramentariæ non excedentes, quarum una habebatur aurea, duæ argenteæ, plumbeæ tres: inerant reliquiæ, sed nihil omnino indicii quorumnam Sanctorum.

[11] Sollicite quæsitum, prosequitur post pauca, de reliquis Sanctorum corporibus, [ibidem repertu est, non autem S. Chunialdi.] quorum possessione gloriata hactenus fuerat ecclesia Salisburgensis; sed nihil repertum. Joannes Stainhauserus, qui negotiis his omnibus interfuit, multumque operæ dedit, ut abdita cryptæ sub choro funditus eruerentur, quo corpora Sanctorum ibidem humata venirent in lucem omnia, dolet, gemitque, non satis hac in re morem sibi gestum esse: nam de tot sacris corporibus, quæ Salisburgi fuerant hactenus adservata, teste tabula sub Gregorio archiepiscopo scripta, ex qua idem Stainhauserus descripserat, in hac basilicæ destructione, præter illa septem in camera D. Ruperti detecta, quinque reliqua (inter quæ S. Chunialdi fuisse dicitur) manserunt in obscuro. Rursus num. 27 Stainhauserus fatetur, templo jam dissoluto, inter alia corpus S. Chunialdi minime repertum fuisse, frustra vestigatis, ut addit, omnibus basilicæ partibus, monumentisque; nisi quod in crypta paulo cessatum est ab ulteriori indagine, quæ forsitan si fuisset adhibita, spes erat inveniendi, qui quærebatur, thesauri… Sed nempe sperabant omnes fore, ut reperirentur in hypogæo S. Ruperti, qua tamen spe frustrati sumus. Hactenus Stainhauserus; unde discimus sacrum Chunialdi corpus latere, aut certe agnitum non fuisse.

[12] [S. Gisilarii, non Chunialdi, corpus, ad sacellum S. Magdalenæ,] De S. Gisilarii reliquiis, aliisque simul repertis, num. 26 præmiserat Hansiziuz: Urnæ septem majores (de quibus vide supra num. 10) apertæ & recognitæ, translatæ sunt ad elegantissimum aulæ sacellum D. Magdalenæ. Mezgerus lib. 1, cap. XI Historiæ Salisburgensis dictæ ecclesiæ destructionem ad annum 1602 refert, atque ita loquitur, quasi S. Chunialdi corpus æque ac ceterorum reliquiæ ibidem inventum fuisset. Constat, inquit, eadem quoque Sanctorum, quos diximus, s. ossa cum pluribus reliquiis SS. Martini, Chrysanti, Dariæ, Vincentii & Hermetis in eadem tumba quievisse, usque dum archiepiscopus Wolfgangus Theodoricus initio hujus seculi, ad annum scilicet MDCII, cum ecclesia metropolitica incendio fuisset vastata, ea a s. corpore Ruperti distinctis loculis reposuit, & in sacello S. Mariæ Magdalenæ collocavit. Hæc ipse, qui præterquam quod S. Chunialdi corpus inter repertæ numeret, videtur etiam credidisse, SS. Chunialdi ac Gisilarii, aliaque Sanctorum, quos recensuit, corpora non modo in eadem tumba seu monumento, verum etiam in eadem theca cum S. Ruperti reliquiis in metropolitana ecclesia usque ad Theodorici tempora jacuisse; quod ultimum falsum esse liquet ex Stainhausero, cujus, utpote oculati testis, fides multo potior est.

[13] [deinde ad oratorium aulicum apud Franciscanos translatum est.] Quid deinde iisdem sacris corporibus actum fuerit, citatus Mezgerus post verba mox recitata subjecit: Unde (ex sacello S. Magdalenæ) iterum in oratorium aulicum, quod ecclesiæ parochiali, nunc PP. Franciscanorum, adjacet, translata sunt, ibique hactenus sub altari ex ebeno & argento affabre efformato reconduntur. Scripsit ista Mezgerus sub finem seculi XVII, neque scio, an ea deinde hinc fuerint amota. Inter ista tamen non fuisse corpus S. Chunialdi ex eadem Historia manifeste colligutur. Nam lib. 6 inter Collectanea pag. 1093 rursum legitur: Asservatur hodie corpus S. Gisilarii in loculo cupreo subtus altare oratorii aulici apud PP. Franciscanos; sed de S. Chunialdi reliquiis verbum nullum. Pagina quoque 1128 & duabus sequentibus recensentur reliquiæ insigniores, quæ in ecclesia metropolitana Salisburgensi, per laudatum Wolfgangum Theodoricum exstructa, quæque sub altari oratorii aulici apud RR. PP. Franciscanos asservantur; & in posteriorum elencho primo loco habetur: In tumba cuprea continetur corpus S. Gisilarii levitæ, a Wolffgango Theodorico, destructa ecclesia cathedrali, anno MDCII translatum; neque hic, neque alibi de S. Chunialdi corpore post supra dictæ veteris ecclesiæ metropolitanæ ruinam mentionem ullam apud Mezgeros præterea factam reperio.

[14] [Utriusque Sancti reliquiæ in variis altaribus inclusæ;] Pagina tamen 1096 memorat varia altaria, in quibus aliquæ utriusque Sancti reliquiæ tum ante tum post ejusdem veteris ecclesiæ demolitionem inclusæ fuerunt. Catalogum hunc visum est totidem verbis hic annectere. Sic itaque habet:
Reliquiæ SS. Gislarii & Chunialdi fuere repositæ in sequentibus altaribus.
In summo altari S. Petri anno MCXLIII. Ita Ms. T. sub num. 11.
In altari ad S. Crucem anno MCCXXXIV. Ita Ms. T. sub num. 23.
Reliquiæ S. Gislarii tantum.
In altari S. Pauli juxta abbatiam anno MCCCIV. Ms. T. n. 3.
In altari SS. Trinitatis, nunc Carmelitano, anno MCCCXXVI. Ms. T. n. 5.
In altari S. Catharinæ anno MCCXXVII. Ms. T. n. 7.
In altari S. Vincentii anno MCCLXXI. Ms. T. n. 10.
In altari summo anno MDCVII Ms. T. n. 27.
Reliquiæ S. Chunialdi tantum.
In altari S. Spiritus anno MCCXLIV. Ms. T. n. 8.
In altari S. Crucis in cœmeterio anno MCLXX. Ms. T. n. 20.
In altari S. Spiritus anno MDVI. Ms. T. n. 22.
In altari S. Ruperti anno MDCLXV. Ms. T. n. 44.
In Ecclesia veteri cathedrali.
Anno MCCLXXIV reliquiæ utriusque repositæ sunt in altari summo. Ms. E. fol. 84.
Anno MCCCXCI in altari S. Nicolai. Ms. E. fol. 144.
Anno MCCCXXXIV reliquiæ S. Gislarii reponuntur in altari omnium Sanctorum. Ms. E. fol. 110.

[15] Hæc de SS. Chunialdi & Gisilarii reliquiis Salisburgi in honore habitis; [& in Officio Ecclesiastico memoria,] de eorumdem in ecclesiastico Officio memoria ibidem pag. 1095 sequentia legere est: Ex antiquo Breviario Ms. Item ex Breviario impresso sub Leonardo archiepiscopo.

In primis Vesperis translationis S. Ruperti, commemoratio de SS. Chunialdo & Gislario.

Antiphona. Fulgebunt justi, & tanquam scintillæ in arundineto discurrent, judicabunt nationes, & regnabunt in æternum.

℣. Sacerdotes tui induant justitiam.

℞. Et Sancti tui exultent.

Oratio. Deus, tuorum gloria sacerdotum, præsta, quæsumus, ut, qui beatorum confessorum tuorum Chunialdi & Gislarii natalitia colimus, eorum auxilium sentiamus. Per Dominum &c.

Antiphona ad Laudes. Corpora Sanctorum in pace sepulta sunt, & vivent nomina eorum in æternum.

Versus & collecta, ut supra. Subditur deinde ex antiquo Missali, Salisburgi anno MDXV impresso. Eodem die (id est, inquit editor, Translationis S. Ruperti) Kunialdi & Gislarii. Collecta: Sanctorum Confessorum tuorum &c. de pluribus confessoribus.

[16] Ita ibi: at nescio, an post translatum ad PP. Franciscanos S. Gisilarii corpus eorumdem Sanctorum memoria in metropolitana ecclesia etiamnum celebretur. [quæ in recentioribus non habetur. Eorumdem gesta obscura sunt.] Certe in Propriis Sanctorum ejusdem archidiœcesis Salisburgensis, anno 1647 & 1728 Salisburgi editis, quæ præ manibus habeo, nullam de iisdem commemorationem invenio, neque aliunde didici, an hæc fiat in laudato Patrum Franciscanorum oratorio, ubi S. Gisilarii corpus depositum diximus. Attamen, quæ hactenus produxi, indubitatum faciunt antiquum æque ac recentiorem eorum cultum, quem eo prolixius exponendum censui, quo ignotiora sunt eorumdem gesta, quæ, si umquam litteris tradita fuerint, suprarecte dixit Bucelinus, excidisse. Id unum de ipsis scimus, eos S. Ruperti in Boiorum conversione socios & adjutores presbyteros fuisse. Ita discimus ex vetusta ejusdem S. Ruperti Vita, tum ab aliis, tum a Papebrochio nostro ex Ms. Florentino & Canisii antiquis Lectionibus ad diem XXVII Martii editam, cui hac in parte consentit constans Salisburgensium traditio, scriptoresque recentiores, qui de ipsis meminerunt.

[17] [A S. Ruperto in Baioariam adducti,] Auctor ille anonymus, postquam narravit, Theodonem Boiorum ducem una cum optimatibus magnaque populi multitudine salutari baptismo a S. Ruperto expiatum, Juvavensem episcopatum ab eodem erectum, aliaque præclare gesta fuisse; post relatam ejusdem Theodonis mortem, & hujus successoris Theodeberti benevolum erga sanctum apostolum suum animum, cap. 2, num. 9, ad propositum nostrum sic progreditur: His ita gestis, videns vir Dei (S. Rupertus) Bavaricæ dignitatis culmen jugo Christi se subdidisse, sed gentilitatis errore plures involutos superesse, ad patriam suam repedavit, & inde cum duodecim ad prædicandum sibi sociis electis (inter quos erant eximii Kunialdus & S. Gisilarius, ambo presbyteri, ambo viri sancti) & secum virginem Christi Erndrudam, neptem suam adducens, quasi cum tot luminaribus ad urbem Juvaviensem regreditur. In Annotatis autem ibidem observat Papebrochius, pro Kunialdus & Gisilarius legi in Ms. Florentino Chryso & Ciselarius. Hansizius in S. Ruperto pag. 45 præterea addit, in Mss. haberi beatus Chumaldus & sanctus Chisilarius; in Longobardicis vero Crisantus, Cisilarius. Dubium tamen non est, quin edita lectio melior sit, quæ etiam habetur in Ms. U. in Lectionibus antiquis, quæ olim in festo S. Ruperti dicebantur, teste Mezgero lib. 6, pag. 1094.

[18] [eidem in convertendis Noricis] Cum his in Baioariam redux S. Rupertus, Erendrudem, cujus gesta apud nos illustrata sunt ad diem XXX Junii, sanctimonialibus abbatissam præfecit, ceteros vero in apostolicis suis laboribus obeundis socios adhibuit. His itaque expletis, (prosequitur laudatus biographus num. 10) vir iste beatus inceptum magnæ prædicationis opus cum summi Pontificis adjutorio studens ad perfectum perducere, Norica regna, discipulorum suorum comitante caterva, circuire destinavit, & ab urbe Juvaviensi egrediens, & gentes, quibus nondum lumen fidei resplenduerat, visitans, eis triticum credulitatis, lolio pereunte, seminavit. Nam a cordibus eorum barbaricis hospitibus diabolicæ deceptionis profugatis, illuc intromisit fidem, caritatem, misericordiam, humilitatem, per quas Christus omnium bonorum largitor & origo pacifice humanæ mentis domicilium intrare solet. Cumque sic Bavarorum terminos circuiret, ac omnes ad Christi fidem convertisset, eos, ut in fide stabiles permanerent, admonuit; & dimissis ibi presbyteris & viris Deo plenis, qui populum ad divina mysteria consuescerent, ipse ad urbem Juvaviensem studuit remeare; quia spiritu prophetico repletus, diem vocationis suæ instare præscivit, quem discipulis suis prænuntiavit &c.

[19] [strenuam operam cum felici successu navant.] Ex his colligere licet, duos hosce sanctos Presbyteros, qui inter duodecim illos S. Ruperti adjutores eximii fuisse dicuntur, partes suas in adducendis ad Christum Noricis strenue explevisse, dolendumque esse, eorumdem præclare gesta a nullo veterum scriptis mandata, aut, si mandata fuerint, ad nos pervenisse. Nec plura de eis proferunt neoterici scriptores, inter quos Matthæus Raderus tom. 3 Bavariæ sacræ illorum apostolicos labores hisce versibus celebravit:

Qui sociastis opem, duo Numinis astra, Ruperto,
      Et simul implestis Norica regna Deo;
Nam Jovis in tota ceciderunt gente colossi,
      Et cecidit pariter nuncius ipse Jovis:
Alcides clavam, Gradivus perdidit hastam,
      Et reliqui vobis terga dedere dei;
Tartara vicistis, superastis mœnia cœli,
      Non potuit vester longius ire labor.

Cum itaque alia de Sanctis illis non habeamus, superest tantum, ut circa pauca, quæ recitavimus, aliqua observemus.

[20] In breviori Vita S. Ruperti, quam veluti primigeniam Hansizius commentatus est, [Fuerunt natione Franci vel Germani,] non exprimuntur quidem sociorum nomina, sed tamen etiam dicuntur hi numero duodecim fuisse, & a S. Ruperto e patria sua adducti. Tunc prædictus doctor Rodbertus, (inquit istius Vitæ scriptor) cupiens aliquot adipisci socios ad doctrinam Euangelicæ veritatis, propriam repetivit patriam; iterumque cum duodecim revertens discipulis, secumque virginem Christi, nomine Erendrudam adducens &c. Discipulus quoque S. Gebehardi, num. 7 relatus, S. Rupertum SS. Chunialdi & Gisilarii compatriotam, sive popularem appellat; ita ut omnino dicendi sint communem cum S. Ruperto patriam habuisse. Erat autem Sanctus hic, teste eadem Vita, & consentientibus duabus aliis a Papebrochio editis, ex regali prosapia Francorum ortus; & Wormaciæ in hodierno Palatinatu inferiori episcopatum gessit, antequam a Theodone II invitatus, in Baioariam venit. Hinc patria ipsius non alibi fuisse credenda est, quam in Germania seu Francia Orientali. Verisimillimum quoque est, sanctum episcopum prædictas apostolicorum virorum suppetias non aliunde petiisse, quam ex Wormaciensi diœcesi, in qua dum episcopatu fungeretur, novisse potuit, quos sibi deinde socios allegit.

[21] Rupertum tamen in Hibernia natum esse, Joannes Colganus in Actis Sanctorum Hiberniæ mense Martio, [non Scoti vel Hiberni, ut quibusdam placuit.] & Carolus Cointius tom. 2 Annalium ad annum Christi 582, num. 16, aliique censuerunt. Consequenter ad hæc etiam SS. Chunialdum ac Gisilarium Hibernos, & ex Hiberniæ in Baioariam ab eodem sancto episcopo adductos tradiderunt, & martyrologi Scoti & Hibernus, num. 2 & 3 producti, eos popularibus Sanctis suis quique adscripsere. Matthæus Raderus tom. 1 Bavariæ sanctæ pag. 40 laudati sancti antistitis patriam Galliam dixerat; sed deinde in Animadversionibus ad tom. 1 post tom. 3 adjectis, veterem… Scotiam, quæ & Ibernia insula vocatur, monuit substituendam, Hinc eodem tomo 3 pag. 32 agnoscit quidem SS. Chunialdum ac Gisilarium ex Francia Orientali a S. Ruperto ad convertendos Noricos arcessitos, sed tamen in veteri Scotia, seu Ibernia natos ait. Hi omnes, ut supra monui, nituntur recentiori, fabulosaque S. Ruperti Vita, a Canisio tom. 6 Antiquarum lectionum pag. 1107 vulgata, in qua is non modo in Hibernia natus, verum etiam immani parachronismo a S. Patricio baptizatus dicitur. Adi Papebrochium ad diem XXVII Martii in Commentario prævio ad Vitam ejusdem S. Ruperti § 1, ubi Vitam illam ut fabulosam merito rejecit, sanctisque Boiorum Apostolis, de quibus agimus, Germanicam seu Francicam patriam vendicavit. Addo hic tantum, Vitam illam eo etiam fabulosiorem habendam esse, quo remotiorem a Patriciana ætate esse Rupertinam ex eruditorum sententia jam constat. Papebrochianæ censuræ consentit Hansizius, qui eamdem Vitam fabulosam censuit nuncupandam.

[22] Ex supra dictis pariter constat, ambos, Chunialdum scilicet & Gisilarium, [Non probatur eorum monachatus Benedictinus, nec S. Chunialdi] presbyteros fuisse, ac verisimiliter ex diœcesi Wormaciensi accitos. At nescio, quo argumento eosdem suo Ordini vendicare voluerint Menardus & Bucelinus, dum illos Benedictinis Martyrologiis inscripserunt. Forte quod S. Rupertum Benedictinum monachum fuisse pro certo haberent; verum hoc ipsum plane dubium est, nec, si certum esset, consequeretur, omnes, quos ille jam episcopus in apostolicis laboribus socios adscivit, etiam monachos & ejusdem Ordinis fuisse. Hansizius pag. 45 Chunialdum aliquando in matrimonio vixisse autumat, quia in Brevibus notitiis, sive in Libello donationum ecclesiæ Juvaviensis cap. 7, apud ipsum in Prolegomenis pag. 23 editis, in lite S. Virgilii, episcopi ejusdem sedis, adversus Ursum presbyterum inter testes legitur Isinhardus vir nobilis & filiolus beati senis Chunialdi presbyteri. Dubitandum non est, quin per beatum senem Chunialdum presbyterum Sanctus noster designetur: at non ausim hinc ejusdem matrimonium certo inferre; cum Isinhardus ipsius filiolus dici potuerit, quod ab eo baptizatus, vel supra sacrum fontem levatus fuisset.

[23] [matrimonium: advenerunt in Baioariam] Sane interpretationem hanc tum vox ipsa tum instrumenti periodus facile admittit. Sic enim ibidem legitur: Quidam vero, qui ista illi dixerunt, discipuli S. Rudberti fuerunt & juniorum ejus; quidam filioli, ex quibus erat Isinhardus vir nobilis & filiolus beati senis Chunialdi presbyteri & Maternus, Dignolus quoque discipulus S. Rudberti. Si tamen eadem vox pro naturali procreatione accipienda sit, consequenter dicendum erit, S. Chunialdum e nobili familia natum esse, eumdemque plures, quam unum liberos genuisse, antequam sacris Ordinibus initiaretur, aut eumdem non solum ex S. Ruperti discipulis aliquando conjugatum fuisse. Tempus, quo hi Sancti floruerunt, liquet ex ætate S. Ruperti, cujus obitum Papebrochius noster ex communi sui temporis errore ad seculi VII annum XXIII vel XXVIII retulit, cum seculo VIII adolescenti seu adulto illigandus sit, uti ad diem VIII hujus mensis Septembris in S. Corbiniano § 4 post alios ostendimus. Porro SS. Chunialdi, Gisilarii, Erendrudis & sociorum in Baioariam adventum biographus S. Ruperti, num. 17 laudatus, post obitum Theodonis & sub hujus filio ac successore Theodeberto, diserte collocat, eique consonant Annotatio Arnonis num. 15, apud Hansizium pag. 17, & alter libellus donationum cap. 3, ibidem pag. 21, quia monasterium, cui S. Rupertus adductam S. Erendrudem præfecit, ex Theodeberti ducis munificentia & consilio conditum esse asseverant.

[24] [circa annum 717;] Theodonis II mortem in citato S. Corbiniani Commentario probabilius ad annum Christi 717 retulimus, ante quem proinde eorumdem Sanctorum adventus statui non potest. De anno emortuali S. Ruperti Hansizius multis disserit, eumque in annum Christi 718 diem XXVII Martii, quo tunc Pascha celebrabatur, incidisse statuit; quia in primigenia Vita Sanctus obiisse dicitur die Resurrectionis Domini nostri Jesu Christi, diesque XXVII Martii ex traditione Salisburgensi pro ejusdem emortuali habetur. Quod si ita sit, Sancti nostri tam exiguo tempore cum sancto præsule suo Ruperto in Noricis vixere, ut vix aut ne vix quidem sufficere videatur ad ea peragenda, quæ S. Rupertus post eorumdem adventum præclare gessisse in Vitis narratur. Verum examinari hæc poterunt in Operis nostri Supplemento ad diem XXVII Martii, ubi quæ de ejusdem Sancti ætate ex communi ejus temporis errore apud nos male asserta fuere, ad limam revocanda sunt.

[25] Quamdiu porro SS. Chunialdus & Gisilarius episcopo suo supervixerint, [quando autem mortem obierint, nescitur.] quove anno mortui sint, ne ex conjecturis quidem circiter statui potest. Nullam enim de eorumdem obitu usquam mentionem factam vidi ante tempora episcopatus S. Virgilii, cujus initium Hansizius pag. 78 circa annum 745 referendum censet, & circa quem etiam hujus litem cum Urso reponit, in qua cum supra num. 23 filiolus beati senis Chunialdi presbyteri inter testes compareat, verisimile est, hunc jam tum obiisse. Ceterum utriusque sacra corpora anno 773 ab eodem S. Virgilio translata fuisse, num. 6 probatum est. Hinc eorumdem tempus emortuale in margine adscripsi circa medium seculum VIII, quod tamen magna cum annorum latitudine acceptum volo. Plura de hisce Sanctis memoranda non habeo.

DE S. GERARDO EPISCOPO MART.
PROPE DANUBIUM IN HUNGARIA

Anno MXLVI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS

Gerardus episc. mart., prope Danubium in Hungaria (S.)

AUCTORE J. S.

§ I. Acta S. Gerardi ab auctore suppare breviter conscripta: Acta alia a Wione edita, quæ multis erroribus & fabulis sunt inquinata: alii de gestis Sancti scriptores.

Acta antiqua S. Gerardi episcopi & martyris, quæ mutato stylo edidit Surius ad XXIV Septembris, [Vita S. Gerardi fideliter scripta, & ex Ms. edenda:] & ex eo Mabillonius Actor. Bened. sec. 6 part. 1 pag. 628, non displicuerunt eruditis. Bailletus in Tabula critica ad hunc diem ait, scripta videri fide satis bona. Mabillonius vero Acta hæc sine ulla censura aut correctione edidit, ut in omnibus probata. Non sunt scriptoris plane contemporanei; cum certe fuerint conscripta post elevationem corporis, factam sub S. Ladislao rege circa annum 1083: sunt tamen, quantum videtur, auctoris ita supparis, ut forte vixerit ante mortem S. Gerardi, eumque juvenis videre potuerit. Nam ita loquitur de corporis translatione, ut conjicere merito possimus, Vitam non diu post fuisse conscriptam, præsertim cum etiam in gestorum relatione nullibi insinuet, longe præterita se narrare aut aliorum scriptis se uti, sed potius contrarium. Accedit ad fidem Vitæ huic conciliandam simplicitas styli & brevitas, qua auctor ostendit, externa se non quærere ornamenta, sed comperta simpliciter & breviter enarrare. Habemus hanc Vitam ex codice Ms. Canonicorum Regularium Prioratus Corsendoncani in Brabantia, ex quo etiam ad 2 Septembris dedi Vitam S. Stephani Hungariæ regis. Eadem fuit impressa Cracoviæ anno 1511 cum aliis non paucis. Hæc vero editio Cracoviensis consonat Vitæ Ms., exceptis paucis mendis, quæ utrique aspersit minor transcribentium aut corrigentium diligentia. Itaque Vitam edam ex Ms., cum illa editione collato, quo fiat accuratior editio. Surii quoque editionem, quam fere solam cognoverunt eruditi neoterici, conferam, notaboque differentias præcipuas.

[2] Petrus de Natalibus, qui Catalogum Sanctorum Venetiis colligere cœpit, [quæ forte ignota fuit scriptoribus seculi 15.] ac deinde creatus est episcopus Equilinus, lib. 3 cap. 145 compendio hanc Vitam recitavit, paucula solum immutans aut addens, ut certum videatur, non aliam ei præluxisse Vitam. Antonius Bonfinius & Joannes de Thwrocz, qui seculo XV de rebus Hungaricis scripserunt, hanc Vitam præ oculis habuisse non videntur, uti nec Dlugossus aut Longinus, qui eodem seculo Historiam Polonicam ita scripsit, ut non raro attingat Hungaricam. Recentiores vero historici, qui diligentiorem in scribendo crisim adhibuerunt, ex sola fere Vita antiqua enarrarunt gesta S. Gerardi, nimirum Baronius in Annalibus ecclesiasticis illam allegat solam, licet in Annotatis ad Martyrologium ostendat, recentiorem sibi non fuisse ignotam; Mabillonius in Annalibus Benedictinis, Bailletus in Vita S. Gerardi, quam scripsit ad XXIV Septembris, ut mittam alios complures, qui brevius de eodem egerunt.

[3] [Alia Vita a Wione edita,] Alia S. Gerardi Vita impressa est Venetiis anno 1597, & hoc insignita titulo: Sancti Gerardi Sagredo, patricii Veneti, ex monacho & abbate S. Georgii Majoris Venetiarum Ordinis S. Benedicti, episcopi Canadiensis primi, ac Hungarorum protomartyris apostoli Vita, ex antiquissimis authenticis manuscriptis, tum etiam excusis codicibus, optima fide collecta & annotationibus illustrata per D. Arnoldum Wion Flandrum, monachum S. Benedicti de Mantua &c. Multa sane & magna promittit hic titulus, sed non minus nova. Deinde in Annotationibus pag. 1 laudatus Wion utcumque exponit, unde Vitam illam hauserit edideritque, auctorem se non dicens, sed editorem & correctorem. In correctione, inquit, Vitæ præsentis quinque præcipue exemplaribus, tribus Mss. & duobus excusis, usi sumus. Manuscripta subministrarunt, unum reverendissimus dominus, D. Antonius Grimanus, ex patricio Veneto episcopus Torcellanus; duo reliqua R. P. D. Antonius Veronensis Prior, S. Georgii procurator, quo instigante ac hortante, hunc pium laborem … suscepimus. Hisce addit geminam antiquæ Vitæ editionem, nimirum Venetam anni 1498, & editionem Surii. Tum dicit, usum quoque se fuisse Operibus Bonfinii, Naucleri, Petri de Natalibus, aliisque nonnullis.

[4] [quam ex duabus, quarum altera bona, altera fabulosa,] Ex quinque autem exemplaribus Vitæ, quibus usum se dicit Wion, existimo quatuor fuisse exemplaria Vitæ antiquæ, quintum vero Vitam prorsus aliam, eamque recentiorem innumerisque erroribus & figmentis fœdatam, quam præcipue præ oculis habuerit, & cui lacinias complures vetustæ Vitæ innexuerit. Hoc certe insinuant ejus verba. Et quamvis, inquit, exemplaria tam Surii, quam Legendæ illius antiquæ (item impressæ,) nec non & duo manuscripta, longiora paululum videantur, alia tamen illa non sunt, quam quædam pars illius Vitæ, quam nunc damus, ut cuilibet diligenter inspicienti ex ipsorum exemplarium collatione facile erit perspicere. Hoc sane luculenter perspicio, ideoque non dubito asserere, Wionem non edidisse Vitam S. Gerardi ex quinque exemplaribus, sed Vitas duas, alteram vetustam & bonam, alteram recentem & fabulosam, in unam miscuisse, & sic Vitam edidisse prorsus monstrosam. Mixturam illam indicant sequentia Wionis verba: Archetypon præcipuum nonnullis in locis ex scriptoris, non autem auctoris, inscitia mutilum videbatur & mancum, ac parum Latine scriptum: quod ex citatis auctoribus supplevimus, stylo ac barbaris verbis, ubi opus erat, hinc inde interdum mutatis, adeo tamen modeste, propter auctoris gravitatem, ut illustrata magis videatur, quam emendata. Erat mutilum & mancum, si credimus Wioni, archetypon præcipuum, ideoque illud ex aliis supplevit. At reliqua non sunt nisi quædam pars Vitæ per Wionem datæ, ut ipse quoque asserit. Hac igitur de causa ex alia mutila, alia partiali, integram dare voluit, veraque miscuit cum falsis: imo non editoris aut correctoris præstitit officium; sed novam concinnavit Vitam.

[5] Etenim non supplevit exemplaria mutila ejusdem Vitæ ex diversis exemplaribus, [utramque miscendo composuit: prolixior ex illis forte anno 1421 scripta,] sed Vitam antiquam & plenam, quam saltem in Surio habebat, in multas dissecuit partes, iisque aliam Vitam plane ridiculam & fabulosam interpolavit, ut Surii aut nostram editionem cum Vita Wionis conferenti erit manifestum. Modicum initium ex prima Vita sumpsit, ut ait in Annotationibus pag. 2, & mox plura consequenter capita ex præclaro scilicet illo archetypo. Notat vero, illud fuisse exscriptum anno 1421; at ego potius existimo, tunc primum fuisse compositum, idque a scriptore ignorante, cum ad singulos passus aut aperte labatur, aut improbabilia narret & incredibilia. Narrando pervenit usque ad annum 1381, ut saltem non diu ante seculum XV scribere potuerit, aut potius ipso seculo XV scripserit, cum factum illud, quod anno 1381 affigit, non dicat suo tempore contigisse. Dicit quidem Wion, ultimum illud capitulum ab alio verisimiliter adjectum esse; sed nullam addit rationem. Id vero mihi non fit verisimile, cum crassi errores chronologici insinuent scriptorem rebus gestis multo posteriorem. Præterea Petrus de Natalibus, qui circa annum 1370 Opus suum Venetiis composuit, non potuisset ignorare illam Vitam Sancti Veneti, si jam tum fuisset scripta. At ipsi plane ignotam fuisse credimus, cum ex ea nihil adoptaverit: neque enim crisim sequebatur tam severam, ut eam prorsus improbare voluisset. Quomodo ignorare poterat Petrus de Natalibus ex familia de Sagredo fuisse Gerardum, si illud jam in Vita tam prolixa erat scriptum? Si autem non ignorabat, quomodo Venetiis familiam Venetam tam illustrem poterat silentio præterire? Hoc ego indagandum relinquam illis, qui familiam S. Gerardi satis certam credunt: nam de me fateor, nullum in tota Wionis Vita factum satis mihi videri certum præter ea, quæ leguntur in Vita vetusta.

[6] Ne quis autem credat, justo severiorem hanc esse crisim, [& figmentis,] necesse est nonnulla afferre, quorum certa & manifesta est falsitas. Fabulator cap. 2 apud Wionem ita orditur: Factum est autem, ut ad imperium summi Pontificis tota Christianitas in expeditionem ad sepulchrum Domini recuperandum Hierosolymam se proficisci præpararet, pro eodem loco sancto pugnare parata. Inter alios pater Georgii (ita Gerardum in baptismo vocatum dixerat) gratia Dei protectus, pro salute animæ suæ cum cæteris raptus, ad sanctum locum sine læsione pervenit. Cum autem ibi esset Christiana acies in oratione, & expectaret de cælo auxilium, offerens unusquisque Domino orationes solemnes & privatas; populus Machometanorum de sua virtute confidens, in aciem Christianam non modica improperia emittere ausus est, habens fiduciam in fortitudine armatorum &c. Mox in pugna victoriam Christianis attribuit, patremque S. Gerardi, quem Gerardum de Sagredo nominat, substitisse in Terra sancta, ibique mortuum fingit & sepultum, dum Sanctus erat juvenis aut puer. Quam aperte hæc omnia sint fictitia, facile perspiciet studiosus lector, modo consideraverit, primam expeditionem Christianorum in Terram sanctam fuisse susceptam sub Urbano Papa II, sive sub finem seculi XI, id est, annis facile centum post pueritiam S. Gerardi, & medio fere seculo post ejus mortem. Credidit nimirum imperitus fabulator, expeditiones crucesignatorum in Terram sanctam multo citius inchoatas fuisse, ut rursum innuit cap. 5; indeque fingendi impune licentiam sibi oblatam existimavit.

[7] [assertis improbabilibus] Wion in Annotatis pag. 4 adducit Platinam in Sergio IV, ubi insinuat, quadraginta millia Normannorum ab expeditione Hierosolymitana rediisse, dum Normanni Apuliam invaserunt. Verum nihili faciendus est ille locus Platinæ, qui ex quadraginta Normannis, quos religionis causa eo profectos fuisse, indeque reversos alii scripserunt, formavit exercitum quadraginta armatorum millium. Quare apertissimus est anachronismus integri fere seculi. Ex hisce igitur colligat prudens lector, quanti facienda sint alia ibidem relata, silentibus omnibus antiquioribus, nimirum S. Gerardum fuisse de familia Sagredo, natum fuisse in die beati Georgii martyris, hujusque Sancti patrocinio, ideoque in baptismo Georgium nominatum: deinde vero, dum erat quinque annorum, ex febribus patrocinio S. Georgii sanatum, & tunc ea de causa habitu regulari indutum in monasterio S. Georgii; ac demum post mortem patris Gerardum vocari cœpisse, matre id petente. Nihilo certius est, quod cap. 3 asseritur, Priorem fuisse ab omnibus electum, dum pervenerat ad tempus provectioris ætatis, præsertim cum cap. 4 dicatur ad studium Bononiense missus, indeque quinto anno reversus. Benedictini ipsi considerare poterunt, an probabile videatur, prius electum fuisse Priorem, eoque munere bene gesto, ad studia juvenis instar fuisse missum. Rursum improbabile est, quod asseritur cap. 5, abbatem fuisse electum monasterii S. Georgii, eique nonnullos præfuisse annos, quos plus minus novem facit Wion in Annotatis. Nam in vetusta Vita de præfectura ejus nihil legitur, & in documentis magis vetustis, laudandis § 2, vocatur monachus. Tempus etiam, quo volunt abbatem fuisse, nimirum ab anno 1021 usque ad 1030, dictæ opinioni repugnat, nam eum multo citius in Hungariam venisse videbimus.

[8] [& ridiculis, multisque erroribus] Plane ridiculum est, quod cap. 5 dicitur, proposuisse Gerardum etiam proficisci ad monasterium S. Hieronymi in Bethleem, ut lectione librorum ejus frueretur: & hujus ridiculi propositi rursum fit mentio cap. 7. Quæ de itinere Sancti per mare prius versus Palæstinam, deinde per terram in Hungariam, narrantur cap. 5, 6 & 7, antiquis omnino sunt ignota, prout & personæ nonnullæ & loca plura ignota in iis nominantur. Inducuntur autem cap. 7 agentes cum S. Gerardo Maurus episcopus Quinque-ecclesiensis & Anastasius abbas, ambo satis noti. At Anastasius ille abbas, videtur esse episcopus Colocensis, ut observat ipse Wion fol. 5. Jam vero Anastasius ille primum abbas, deinde episcopus Colocensis, diu ante Maurum ad episcopatum promotus est: nam primus fuit Colocensis, non item Maurus primus Quinque-ecclesiensis, ut de utroque ostendi ad 2 Septembris in S. Stephano Hungariæ rege. Ex his igitur colliget studiosus lector, præclarum illum biographum pro arbitrio personas inducere, quas audierat in conversa recenter Hungaria floruisse, iisque gesta attribuere, prout placuit. Nam cap. 8 per Maurum episcopum abbatemque Anastasium ad S. Stephanum regem deducit S. Gerardum, cui in primo statim congressu rex sanctus fingitur dare episcopatum urbis Morissenæ. At non ita solebat festinare S. Stephanus, nec ab urbe dictus est episcopatus Morissenus, sed a flumine Morisio.

[9] Pergit more suo fabulator cap. 9, & S. Gerardum creat magistrum S. Emerici, [fœdata est, ac fide indigna.] filii S. Stephani regis. Mox ex principis magistro fit eremita cum Mauro monacho. Hoc verisimiliter ex vetusta Vita inseruit Wion, videturque Maurus ille, quocum septennio habitavit S. Gerardus, idem cum Mauro postea Quinque-ecclesiensi episcopo. Ne tamen Sancti vita eremitica fabulis careret, biographus cervos ad ipsum deducit & lupos, ac post alias nugas eo rem deducit, ut pullus cervæ & lupus apud ipsum simul pacifice degant. Porro cap. 10 ridiculas producit fabellas de principe fictitio urbis Morissenæ, quem a S. Stephano debellatum scribit, & Achtum vocat. Non opus est magna crisi, ut quis videat, prolixum illud caput esse fabulosum. Abstineo a reliquorum examine, licet alia quoque deinde occurrant, quæ nequeunt pro veris admitti. Nam hactenus allegata sufficere mihi videntur, ut in referendis S. Gerardi gestis nullam illius Vitæ rationem habeamus. In posteriori quidem parte multo minus fabulosa videtur, quam in priore; sed hoc fieri non dubito, quia Vitam vetustam ibi fabulosæ inseruit Wion, & fortasse nonnulla quoque ex Bonfinio aliisque scriptoribus. De exemplari unico fabulosæ illius Vitæ, quod lectu difficile erat, ait Wion: Descriptum namque sive copiatum insinuatur in fine anno MCDXXI. Hanc ego epocham esse Vitæ conscriptæ mihi prorsus persuadeo: nam si exscripta esset & initio placuisset, facile plura ejusdem exemplaria Wion invenisset.

[10] Ubi anno 1597 typis impressa erat Vita, per Wionem scripta magis quam edita, [Vita brevior Italica ex prædicta concinnata.] Italicam ejusdem S. Gerardi Vitam continuo scribere cœpit Guido Casoni, eamdemque impressam vulgavit anno 1598. Hic scriptor Wionis Opusculum unice præ oculis habuisse videtur, etiamsi alias prolixum det elenchum scriptorum, qui de S. Gerardo egerunt. Cum autem ostenderim, impurum esse fontem, ex quo omnia hausit Casonus, prudens lector facile intelliget, quid de compendiosa ejus Vita censendum sit. Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad XXIII Februarii breve dedit S. Gerardi elogium, variis erroribus maculatum, non tamen ex Wione, si Familiam Sagredam excipiamus sed ex variis. Apud illustrissimum scriptorem Flaminium Cornelium de Ecclesiis Torcellanis part. 2 pag. 73 recitatur vetustum de S. Gerardo Officium cum sex lectionibus de Sancto. Hæ autem lectiones, si paucissima in principio & fine excipiamus, plane conformes sunt Vitæ antiquæ. Qua de causa, cum hasce lectiones, tum elogium ex Petro de Natalibus, recudere placet post Vitam antiquam, ut eruditi Veneti ex documentis Venetis perspicere valeant, quid olim Venetiis de gestis S. Gerardi fuerit receptum.

§ II. Chronotaxis Vitæ supplementum ex aliis scriptoribus, & asserta variorum examinata.

[Sanctus patria Venetus,] Cum nesciamus, qua ætate fuerit S. Gerardus, dum anno 1046 vitam felici fine coronavit, dicere non possumus, quo anno fuerit natus. Wion in Annotatis fol. 4 vult, natum esse Gerardum anno 986, sed sine ullo argumento. Si quid late dicendum est ex conjectura; circa annum 970 aut 980 natalem Sancti figere possumus: cum saltem viginti quinque aut triginta annorum fuisse videatur, dum venit in Hungarium; eoque venerit circa initium seculi XI, ut videbimus. Venetiis mundo datum esse, cum Vita antiqua omnes testantur. Non inveni ullum scriptorem ante seculum XV, qui de familia S. Gerardi aliquid affirmavit. Wion quidem in Attestationibus auctorum, quas dedit post Vitam & Annotata, hæc producit Verba, tamquam Petri de Natalibus lib. 3 cap. 146 (lege 145:) Gerardus episcopus & martyr, Venetiarum civitate, ex nobilibus parentibus, videlicet de domo Sagrea patricia oriundus &c. At hoc in vetustissimis nostris editionibus non invenio. Etenim in editione Vicentina anni 1493 ita legitur: Gerardus episcopus & martyr Venetiarum civitate oriundus &c. Consonat editio Lugdunensis, quæ est anni 1514. Neutra vel verbum habet de familia Sancti. Quapropter, si qua forte posterior editio habeat verba a Wione allegata, quod ignoro, dubitare nequeo, quin ea postmodum fuerint infarta. Primus igitur, qui familia Sagreda, vel de Secretis, oriundum fecit S. Gerardum, videtur fuisse auctor fabulosæ Vitæ, quam nimio honore dignatus est Wion. Legitur idem in lectionibus Officii Veneti; sed vix credimus, illud Officium vetustius esse seculo XV; & ignoramus, an istud postea non fuerit additum. Ex his colligere poterit studiosus lector, quam illa opinio sit incerta.

[12] [vitam monasticam amplexus est.] De instituto, quod secutus est S. Gerardus, antequam venit in Hungariam, varie scripserunt varii. Petrus de Natalibus canonicum prius fuisse dicit, deinde monachum. A pueritia, inquit, Deo devotus ecclesiæ S. Marci canonicus fuit. Cui consentit Ferrarius ad XXIII Februarii. At illud assertum omnes passim repudiant, quia in Vita apud Surium legitur: Monasticæ religionis habitum Puer accepit. Hinc Mabillonius in observationibus Vitæ præviis ait, opinionem illam Vitæ repugnare. Vox quidem monasticæ a Surio est addita, & in Ms. solum legitur, Religionis habitum Puer accepit. Probabilius tamen habitus religionis monasticum hic significat; licet aliquando pro clericali habitu etiam sumatur; præsertim cum monachus esset, dum venit in Hungariam, nec diversa dicatur secutus instituta. Mabillonius, ubi dixerat, vestem monasticam a Sancto susceptam, hæc subjungit: Quod in percelebri S. Georgii monasterio factum fuisse sub Johanne Mauroceno, primo ejusdem loci abbate, Veneti scriptores passim referunt, & quidem non absque fundamento. Hanc enim sententiam confirmat singularis erga S. Georgium Gerardi nostri devotio, qui … primariam (ecclesiam) in honorem S. Georgii martyris construxit. Hæc conjectura Mabillonii ex constructa in honorem S. Georgii ecclesia, non est inepta; sed opinionem illam nequit certam reddere. Interim observo, Mabillonium pro sua illa opinione non laudare Vitam Wionis, nec de abbatiali dignitate eidem asserta vel minimam facere mentionem. Et sane, si inter abbates S. Georgii tertius fuit Gerardus de Sagredo, hunc a S. Gerardo alium existimo.

[13] Philippus Ferrarius superius laudatus de S. Gerardo ait: [Non fuit institutor Ordinis Servitarum,] Ut apud S. Antonium de Padua in Sermonibus legitur, primus Ordinis Servorum beatæ Mariæ Virginis Venetiis institutor. Laudat pro ea opinione Maurolycum in Martyrologio. At illud in nostra Maurolyci editione non invenio. Ferrarius vero ipse in subjuncta annotatione ostendit, opinionem suam non posse consistere, cum fateatur, S. Gerardum multo antiquiorem Ordine Servorum B. Virginis Mariæ: defunctus enim est Gerardus seculo XI, laudatus Ordo institutus est seculo XIII, & fortasse post mortem S. Antonii de Padua. Nihil igitur de Ordinis illius institutione, quæ Florentiæ facta est, non Venetiis, scripsit S. Antonius. Potuit forte hic S. Gerardum laudare, quod, eo suadente, beatissima Virgo ab Hungaris Domina nominari cœperit, & consequenter dicere, effectum a S. Gerardo, ut Hungari servos se beatissimæ Virginis profiterentur. Quidquid sit, perspiciet lector, vix errores produci historicos tam deformes, ut suos non inveniant amatores & patronos.

[14] Carmelitæ S. Gerardum Ordini suo attribuunt, eumque ut suum colunt ad XXIV Septembris. [nec Carmelita:] Joannes Baptista de Lezana in Annalibus Eliani Ordinis, tom. 3 variis locis plura disputat ad eum Ordini suo adscribendum, quam ut eum sequi lubeat. Laudatus Mabillonius eam opinionem refutat his verbis: Ceterum ex his patet, quam futilis sit Carmelitarum, ut ipsi aiunt, traditio, qui hunc sanctum Virum Ordini suo adscribere non verentur. Etenim eum in Italia Carmelitam non fuisse, evidens est ex his, quæ a nobis jam dicta sunt, (maxime de ætate Sancti.) Neque etiam in Hungaria: ibi enim ante episcopatum in cœnobio Beel vitam agebat monasticam, quod sub instituto Benedictino fuisse, ex Carthuitio, Bonfinio, aliisque rerum Hungaricarum scriptoribus, constat. Nec dicant, Gerardum in Palæstina Carmeli religioni nomen dedisse. Nam licet Vitæ ejus auctor scripserit, Jerosolymitanum iter a Gerardo fuisse susceptum, ex eodem auctore discimus, eum, cum in Hungariam advenisset, a beato rege Stephano impeditum, ultra progressum non fuisse. Joannem Trithemium, qui in Chronico Hirsaugiensi ad annum 1019 S. Gerardum fecit monachum cœnobii S. Gregorii in urbe Roma, similiter corrigit Mabillonius, suspicaturque deceptum affinitate nominum S. Georgii & S. Gregorii. Hoc certum est, monachum fuisse Venetum, non Romanum.

[15] Porro a laudato Trithemio S. Gerardus dicitur a Papa Benedicto ad prædicandum Dei verbum noviter conversis in Ungariam missus, [nec in Hungariam missus a Benedicto Papa.] recteque vocatur Vir doctus & sanctissimæ conversationis. Missio illa improbabilis est, cum repugnet Vitæ, cujus auctoritate novimus, non venisse S. Gerardum ea intentione in Hungariam, ut fidem ibi prædicaret; sed ut cum aliis itineris sociis Hierosolymam peregrinaretur. At cum non alium potuerit Benedictum Papam designare Trithemius, quam hujus nominis octavum, qui sedit ab anno 1012 usque ad 1024, ex eo asserto constat, adventum S. Gerardi in Hungariam ab eo figi inter annos 1012 & 1024. Huic epochæ congruunt elogia, quibus S. Gerardum laudat Trithemius in Opere de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti lib. 3 cap. 239 & lib. 4 cap. 234: nam utroque loco, agens de prædicatione ejus in Hungaria, ait, eum claruisse anno 1020, id est, secundum ejus loquendi modum, eo circiter tempore in Hungaria prædicasse. Non placet hæc epocha laudato Wioni in Attestationibus fol. 4; sed ait, in Hungariam non venisse S. Gerardum ante annum MXXX, vel circa. Sic in Annotationibus fol. 4 adventum S. Gerardi in Hungariam figit anno 1030, & initium episcopatus anno 1037, quo & S. Stephanum mortuum credidit. Verum ejusmodi chronotaxim videtur dedisse, ut S. Gerardum faceret prius S. Georgii Venetiis abbatem, & ut Vitæ fabulosæ improbabilis chronologia fieret conformis. Certo mihi nullum est dubium, quin longissime aberraverit in annis S. Gerardi, sicut uno anno prævenit tempus verum obitus S. Stephani, anno 1038 defuncti.

[16] [Ingressus Sancti in Hungariam nequit figi circa annum 1030,] Ratio præcipua, ob quam S. Gerardum circa initium potius seculi XI, quam circa annum 1030, in Hungariam venisse existimo, petitur ab institutione episcopatuum in Hungaria. Etenim decem episcopatuum erectio in regno Hungariæ inchoata est ab anno 1000, & hoc anno approbata a summo Pontifice Silvestro II, ut probavi ad 2 Septembris in S. Stephano rege § 24. Inter decem autem illos episcopatus omnium consensu est Chanadiensis, qui tempore S. Gerardi passim Morisenus dicebatur, ejusque erectio in ipsa S. Gerardi Vita asseritur. Quare, cum S. Gerardus primus fuerit episcopus Morisenus aut Chanadiensis, septemque annis ante episcopatum in Hungaria habitaverit; nequit adventus ejus in Hungariam differri usque ad annum 1030, nisi etiam erectio episcopatus Moriseni differatur usque ad annum 1037. At prorsus improbabile & incredibile est, S. Stephanum tam sero perfecisse, quod sibi ab anno 1000 proposuerat, præsertim cum nulla tantæ dilationis causa aut ratio possit assignari. Præterea Vita ipsa luculenter insinuat, multis annis ante mortem S. Stephani episcopum fuisse Gerardum. Nam num. 3 dicitur ecclesias ædificasse per singulas urbes, sui nimirum episcopatus, præter principem basilicam S. Georgii, in qua multa magnifice exstruxit. Hæc autem aliaque munia episcopalia, quæ omnia in Vita referuntur ante mortem S. Stephani, magis insinuant, S. Gerardum totis viginti aut etiam triginta annis S. Stephano in episcopatu convixisse, quam uno tantum alterove anno. Accedit alia ratio ex Vita num. 9 existimandi, circa annum potius 1010, quam anno 1037, episcopum creatum S. Gerardum. Etenim anno 1041 Ovo rex aut tyrannus, pulso rege Petro, a S. Gerardo coronari voluit, eique assensi sunt alii episcopi, qui id non fecerunt, nisi Gerardo renuente. Hic honor Gerardo delatus videtur, quia erat senior inter episcopos Hungariæ, absente forsan archiepiscopo Strigoniensi, ut hinc quoque non maneat verisimile, ultimis S. Stephani annis factum episcopum.

[17] [sed figendus circa initium seculi XI,] Quapropter, omnibus diligenter consideratis, vix ullum mihi relinquitur dubium, quin peregrinatio S. Gerardi & adventus in Hungariam contigerint circa initium seculi XI, quo tempore crebras per Hungariam fuisse Gallorum & Italorum ad Terram Sanctam peregrinationes, testatur Glaber Rodulphus lib. 3 cap. 1. Congruit hæc epocha Vitæ edendæ num. 2, ubi dicitur S. Stephanus profligasse impietatem gentis, & barbaros ethnicorum mores superasse, ut robustissimus Josue, dum in eremo Beel degebat S. Gerardus; hunc vero episcopum fecisse, quando regnum pacis tranquillitatem erat adeptum. Hæc luculenter declarant, eo tempore in eremo degisse Gerardum, quo S. Stephanus contra duces aut principes, qui ad tuendam idololatriam arma sumpserant, bellum gessit. Duces autem illi fuerunt, primus Cupa dux Simigiensis, qui certe jam ante annum 1000 superatus erat & occisus, ut videri potest in S. Stephano § 14. Bellum eadem de causa S. Stephano intulit Giula Transilvaniæ princeps, quem similiter vicit sanctus rex, & vivum in potestatem suam redegit, subacta Transilvania. Hoc bellum figitur anno 1002 aut 1003, & saltem finitum est anno 1004, aut citius. De eo egi in S. Stephano § 25. Secutum est non diu post bellum Bulgaricum, in quo rursum victoriam habuit S. Stephanus, occiso Bulgarorum duce, ut eodem loco fuit expositum. Vel omnia hæc bella, vel duo posteriora, designavit procul dubio auctor Vitæ S. Gerardi: neque enim alia id genus pro fide bella videtur gessisse S. Stephanus, cum Bessorum nonnullæ incursiones non magno molimine fuerint repressæ. Jam vero, etsi memorata bella magis velimus protrahere, quam fecisse videntur scriptores antiqui, necesse saltem est dicamus, omnia fuisse finita ante annum 1008. Hinc itaque probabili admodum conjectura figemus initium episcopatus S. Gerardi circa annum 1008. Hæc epocha non solum nullam patitur difficultatem, sed etiam prolixum S. Gerardo attribuit episcopatum, ut potuerit gentes convertere, ecclesias ædificare, omniaque commode præstare, quæ leguntur in Vita. Quod initium episcopatus multo serius fixerint plures neoterici, non aliunde factum est, quam quod Vitæ fabulosæ & chronotaxi arbitrariæ Wionis nimis credulos se præbuerint.

[18] Locus Beel, ubi septennio solitariam vitam duxit S. Gerardus, [In Beel solus habitavit cum Mauro monacho;] erat in silva Bocon agri Budensis; in quo loco monasterium exstruxit S. Stephanus, suadente S. Gunthero eremitæ, ut narravi in S. Stephano num. 292. At ibidem tunc dubitavi, an monasterium fuisset constructum, habitante ibi S. Gerardo, & consequenter an toto illo septennio solus habitasset cum Mauro monacho, & utriusque dubii examen ad hunc locum remisi. Quare modo respondeo, solum cum Mauro habitasse ibi S. Gerardum; monasterium vero videri conditum, postquam ille ad episcopatum fuit promotus. Utrumque videtur Vita exigere: neque enim cum uno tantum habitasset monacho, si monasterium inhabitasset, nec solus habitasset, si monasterium interim fuisset constructum. Ratio vero dubitandi, quæ mihi unice oriebatur ex assignato a plerisque neotericis tempore adventus S. Gerardi in Hungariam, quod operosius tunc examinare nolui, nunc plane sublata est, postquam ostendi, totis fere triginta annis citius in Hungariam venisse S. Gerardum, quam illi voluerunt. Carthuitius in Vita S. Stephani num. 21 de illis ita habet: Ad nutum etiam ejusdem Servi Dei (S. Guntheri eremitæ) rex Deo devotus monasterium, quod Beel nuncupatur, incipiens, hominibus ditavit: ubi monachus Gerardus de Venetia veniens, vitam contemplativam agere cœpit &c. Illud ubi non est referendum ad monasterium, sed ad locum Beel, ubi illud postea conditum.

[19] Idem est sensus verborum in diplomate S. Stephani pro illo monasterio, [ubi postea a S. Stephano exstructum] quod recitat Carolus Peterfy in Conciliis Hungariæ pag. 5, ubi hæc leguntur: Igitur inter cætera in illo loco, qui Beel dicitur, in sylva Bocon, quia divino cultu videbatur mancipari valde idoneus, sub titulo B. Mauritii Christi martyris monasterium incepi construere, quod & per Dei adjutorium consummavi, regiis quoque munificentiis, sicut potui, ditavi. In quo (loco nimirum, non monasterio) Gerardus monachus, de Venetia veniens, primus cœpit conversari &c. Vox primus satis insinuat, habitationem S. Gerardi non exponendam de monasterio, in quo multi simul habitare incipiunt, sed de loco, in quo primus habitare cœpit Gerardus cum socio Mauro, qui fortasse ad ipsum jam ibi habitantem accessit. Bonfinius quidem Decade 2 lib. 1 pag. 180 sic loquitur de constructo monasterio Beel, ac de habitatione S. Gerardi, ut possit intelligi de habitatione in monasterio: Ubi, inquit, Gerardum monachum, virum quidem religiosissimum, contemplativam vitam egisse fama est. Verum, si id credidit Bonfinius, deceptus fuit dubiis Carthuitii verbis; & erravit in eo non minus, quam in tempore episcopatus S. Gerardi, quem putavit post obitum S. Stephani episcopum factum, quod hujus Vitam præ oculis non habuisset.

[20] [monasterium suadente S. Gunthero,] Joannes Thuroczius in Chronica Hungarorum cap. 40, relato S. Gerardi martyrio, ad propositum nostrum hæc subjungit: Hic siquidem Gerardus monachus de Rosatio, natione Venecensis, qui in Pannoniam veniens, primus in Beel vitam ducens eremiticam, tandem in Chanadiensem cathedram in episcopum est translatus. Hæc rursum insinuant, non in monasterio, sed in Beel, loco solitario, habitasse S. Gerardum, ut ipsa ejus Vita clarissime habet. Demum illud monasterium in Beel constructum fuisse, postquam inde discesserat S. Gerardus, plane liquebit ex chronotaxi Vitæ S. Guntheri, suo loco danda. Guntheri enim consilio S. Stephanus monasterium exstruxit, quando ille ex eremo Bohemica subinde ad regem accedebat. At serius Guntherus ex Bohemia ad S. Stephanum accedere cœpit, quam ut Gerardum in eremo Beel invenire potuerit. Quare ille deinde persuasit regi, ut in loco, Viri tam sancti habitatione honorato, monasterium exstrueret. Ceterum paucis hic observare placet, S. Gerardum ab omnibus scriptoribus laudatis nominari monachum, a nemine abbatem, ex verbis vero Thuroczii aliud oriri dubium. Ab eo enim vocatur monachus de Rosatio. Rosatium autem est oppidum Fori-Julii, Italis Rosazzo dictum, aliquot milliaribus Italicis a civitate Foro-Julii dissitum. Quapropter, si cui auctoritas Thuroczii ad hoc videtur sufficere, poterit dubitare, an non Rosacii potius, quam Venetiis, vitam monasticam agere cœperit Sanctus.

[21] [Consecrata per Sanctum ecclesia in agro Ravennate,] Ad gesta S. Gerardi in episcopatu nihil fere adjungendum Vitæ invenio; quæ vero in Vita referuntur, vivente S. Stephano peracta, certis illigari nequeunt annis; sed paulatim facta fuerunt inter annos 1008 & 1038. Sic nequit certo anno figi constructio monasterii S. Petri ad Vincula in agro Ravennate, & consecratio ecclesiæ per S. Gerardum peracta. Fundationem illam narravi in S. Stephano rege num. 297. Quare pauca solum huc transfero ex litteris fundationis S. Stephani ibi recitatis. Ait rex, se illud monasterium construi jussisse ad consilium Gerardi, venerabilis episcopi ecclesiæ Morisanæ, fidelis nostri, inquit, & per prædicti Gerardi manus proprias, ac auctoritate Romanæ Ecclesiæ consecrari. Ex his colliget lector, non exiguam fuisse S. Gerardi auctoritatem apud S. Stephanum, & S. Gerardum aliquando in Italiam fuisse profectum. De tempore nihil statuo, nisi factam non videri fundationem prioribus annis S. Stephani, cum tunc totam Hungariam ecclesiis & monasteriis conatus sit implere; sed potius posterioribus, aut certe quando pleræque fundationes piæ erant in Hungaria absolutæ. Hoc tamen nequit colligi ex episcopatu S. Gerardi, ut ibidem mihi visum est, quod necdum crederem, omnes fere recentiores a vera chronotaxi Vitæ S. Gerardi tam longe aberrare.

[22] Annus mortis S. Stephani non est dubius, cum obierit XV Augusti anni 1038. [Ovo regnum Hungariæ arripuit anno 1041;] At quæ mox sequuntur in Vita S. Gerardi num. 8 & 9 de tyrannide Ovonis, qui Aba ab Hungaris vocatur, a Baronio referuntur ad annum 1042, a Pagio vero ad annum 1041. Inchoser in Annalibus Hungariæ dejectionem Petri regis refert ad annum 1041, gesta vero inter Ovonem & S. Gerardum ad annum 1042. Hanc chronotaxim, licet primo intuitu mirabilis videri possit, veram existimo. Standum videtur auctoritate Hermanni Contracti, qui eo vivebat tempore. Hic in Chronico ad annum 1041 ultimo loco hæc scribit: Ipso anno Ungarii perfidi Ovonem quemdam regem sibi constituentes, Petrum regem suum occidere moliuntur: qui vix fuga lapsus, primo ad marchionem nostrum Adelbertum, sororis suæ maritum, profugus venit, indeque ad regem Heinricum veniens, pedibusque ejus provolutus, veniam & gratiam imploravit & impetravit. Hæc verisimiliter facta sunt æstivo tempore anni 1041, aut forte etiam sub finem anni. Thuroczius in Chronica cap. 36 asserit, Petrum fuisse expulsum anno regni sui tertio, qui complebatur post XV Augusti anni 1041, docetque collectum fuisse Hungarorum exercitum ab Aba sive Ovone. Itaque anno 1041 Petrum comprehendere aut occidere studuit Ovo, eoque fuga elapso, coronam accipere voluit; prius tamen addictos Petro sibique contrarios de medio tollere. Certe cædes primariorum tempore Quadragesimæ dicuntur peractæ, secutaque Paschali tempore coronatio. Hæc igitur videntur spectare ad annum 1042.

[23] Hac posita chronotaxi, recte explicatur prædictio S. Gerardi, [sed ejus coronatio, & prædictio S. Gerardi sunt anni 1042.] qui pronuntiavit Ovoni, tertio anno excitandum gladium, quo regnum & vitam perderet. Quo id factum sit tempore & modo, exponit laudatus Hermannus ad annum 1044, ita scribens: Ovo rex, cum jusjurandum pactumque fregisset, Heinricus rex (Germaniæ) cum perparvis copiis Pannonias petiit: quem Ovo, qui maximum paraverat exercitum, in tantum despexit, ut eum, quasi facile occidendum seu capiendum, provinciam ingredi sineret. Sed Heinricus parte copiarum Rabam fluvium festine, in divino confisus auxilio, transvadavit, pugnam, cunctis militibus passim festinantibus, iniit, & in prima congressione innumerabilem Ungariorum exercitum fugavit & prostravit; & paucissimis suorum amissis, ipsemet fortissime pugnans gloriosissimam victoriam adeptus est III Nonas Julii. Mox addit fugam Ovonis, & restitutionem Petri in regnum. Et post pauca: Nec multo post idem Ovo, a Petro rege deprehensus, scelerum suorum pœnas capite plexus persolvit. Clarum est, hæc contigisse tertio anno a Paschate anni 1042, eoque figendam coronationem Ovonis & prædictionem S. Gerardi. Quartus vero currebat annus secundum chronotaxim Pagii, qui non debuit ad hæc oculos claudere, nec sic Baronium corrigere in ejectione Petri, ut ipse in alium errorem de coronatione Ovonis incideret.

[24] Restat inquirendus annus, quo S. Gerardus glorioso martyrio ad æternam vitam transivit. [Martyrium Sancti non anno 1047,] De martyrii die constat, cum festivitas ejus sub S. Ladislao rege fixa sit XXIV Septembris. Annum vero 1047 statuunt Baronius & Inchofer; Pagius annum 1046. Mabillonius, qui solam S. Gerardi Vitam considerasse videtur, elegit annum 1048 errore satis certo. At duæ aliæ opiniones magis sunt ambiguæ. Hoc ex historicis constat, S. Gerardum fuisse occisum in eo Hungarorum tumultu, quo Petrum regem persecuti sunt, ceperuntque & oculis privarunt, quando Andreas ad regnum ab Hungaris promotus est; imo persecutionem illam contra ecclesiasticos fuisse cœptam, simul atque Andreas cum fratre suo ex Russia, in qua exsules degebant, in Hungariam fuit ingressus. Hoc autem quo factum sit tempore, docet laudatus Hermannus Contractus ad annum 1046, ubi post priora illius anni gesta, sic prosequitur: Subsecuto autumno Ungarii, pristinæ perfidiæ suæ memores, Andream quemdam regem sibi statuunt, Petrum regem, multis advenarum, qui pro eo pugnaverant, occisis, variis (additur in editione priore, cum conjuge sua injuriis affectum, postremo oculis privant & in quemdam locum) cum (eadem) conjuge sua alendum deputant (alias deportant;) multis etiam peridem tempus peregrinis inibi exspoliatis, exsulatis atque necatis. Hæc ipsa est epocha martyrii S. Gerardi, qui sub initium illius seditionis fuit occisus, quod perfidi, qui Andream in Hungariam vocaverant, idololatriam reducere vellent, & episcopos aliosque ecclesiasticos, quotquot poterant, de medio tollerent, connivente aut dissimulante Andrea, qui videbat sibi quoque metuendum esse, si fortiter se opponeret, præsertim cum frater ejus Leventa ritibus gentilitiis esset addictus. Inter principium illius tumultus, qui ortus est circa confinia Poloniæ, ubi conspirantes Hungari Andream exceperunt, & mortem S. Gerardi, forte non nisi octo aut decem dies fuerunt intermedii, ut conspiratio videatur erupisse mense Septembri, & S. Gerardus cum pluribus occisus die XXIV ejusdem mensis.

[25] [sed 1046 figendum.] Baronius & Inchofer fatentur quidem, Andream anno 1046 ab Hungaris vocatum, hosque eodem anno studuisse fidem Catholicam abrogare in Hungaria; martyrium tamen S. Gerardi figunt anno sequenti, ob relatam in Vita S. Gerardi de martyrio suo prædictionem, quæ impleta dicitur, uno lustro evoluto secundoque inchoante. Verum meo quidem judicio ex hac prædictione nihil haberi potest pro tempore martyrii, cum solum referatur occasione alterius de interitu regis Ovonis, neque dicatur, eodem tempore vaticinatum fuisse Sanctum de suo martyrio & de Ovonis interitu. Credamus tamen, ut illi existimarunt, utrumque a Sancto fuisse prædictum tempore Paschali anni 1042; necesse non erit mortem Sancti ea de causa in annum 1047 differre, multo minus in annum 1048 cum Mabillonio, qui inter prædictionem & martyrium sex annos & fere tot menses gratis interponit. Etenim, etiamsi lustrum, æque ac olympias, in Lexicis passim exponatur quinquennium, tamen quatuor tantum annos completos plerumque significat, ita ut, quinto anno & primum lustrum compleatur, & simul inchoetur alterum. Itaque, si credamus prædictionem factam in Paschate anni 1042, completa est anno 1046, quando currebat secundum a prædictione lustrum, sive annus quintus. Si subinde lustrum pro quinque annis completis fuerit sumptum, ut contendit Pitiscus in Dictionario Antiquitatum Romanarum, hoc certe perpetuum non est; nec inveni ullum locum ab eo adductum, quem aliter explicare nequeam. Ceterum nulla ratione mortem S. Gerardi in annum 1047 differendam esse, liquet ex laudato Hermanno, qui ad annum 1047 docet, crebro legatos supplices ad Henricum imperatorem fuisse missos, qui docebant, præcipuos scelerum auctores jam tum fuisse punitos.

[26] Priusquam locum martyrii accuratius exponamus, lubet audire scriptores, qui prolixius de ejus occasione egerunt, [Dum Hungari in Petrum regem omnesque ecclesiasticos conspirabant,] quam agatur in Vita. Thuroczius in Chronica Hungarorum cap. 39 fuse agit de conspiratione Hungarorum contra Petrum regem, & de impio magnatum quorumdam conatu ad fidem Catholicam penitus abolendam. Hoc consilium impii Andreæ tantum indicarunt, postquam in Hungariam pervenerat cum fratre Leventa, & in illorum erat potestate. Dux impiorum dicebatur Vatha, qui alios in partes suas traxerat, Andreamque, sive timore sive regnandi desiderio fractum, dissimulare cogebat. Primus eorum impetus contra præfectos Petri & contra omnes ecclesiasticos fuit directus. Petrus, intellecta conspiratione, voluit Albam Regalem se recipere; sed præventus est a rebellibus & exclusus. S. Gerardus secundum Vitam voluit similiter Albam Regalem proficisci; sed occisus est in itinere. Thuroczius laudatus, Dec. 2 lib. 2 pag. 196 ait, S. Gerardum cum tribus aliis episcopis Alba Regali discessisse, ut Andreæ & Leventæ obviam proficiscerentur. Bonfinius Dec. 2 lib. 2 pag. 196 similiter tres alios episcopos S. Gerardo adjungit, eosque simul novis ducibus occurrere voluisse scribit; sed non dicit, unde illi venirent. Verum, cum Thuroczius Bonfiniusque non raro in rerum adjunctis a veritate aberrent; Vitam S. Gerardi unice sequendam existimo. Quæ enim in ea narrantur, de se quoque magis sunt verisimilia.

[27] Quapropter dicendum, S. Gerardum Chanadio sive Canadio, [S. Gerardus Albam Regalem proficiscens,] urbe sua episcopali, discessisse Albam Regalem. Non alia autem ratio illius itineris fuisse videtur, quam quod voluerit in tutiorem locum se recipere, intellecta conjuratorum in ecclesiasticos sævitia. Forte etiam intellexerat aut conjiciebat, eo se recepturum Petrum regem, qui re ipsa ta facere voluit. Secundo alios episcopos fuisse in comitatu Gerardi, Vita non habet; sed magis contrarium insinuat, dum dicitur, Eodem die maxima strages Christianorum facta est: nam duo pontifices multique viri Religiosi interempti sunt. Neque enim hi simul interempti dicuntur, sed eodem die, videlicet quando primus conjuratorum furor undique in omnes sæviebat. Ipse Thuroczius cap. 40 variam quatuor episcoporum, quos conjunxit, sortem enarrando satis ostendit, non esse verisimile, illos omnes fuisse simul in itinere, uti & Bonfinius illi consentiens. Nam Buldum dicunt lapidibus obrutum, nec locum assignant. Beztritum & Benetham aiunt trajecisse fluvium, & sic Pesthum venisse: ubi Beztritus ita fuerit vulneratus, ut tertia die secundum Thuroczium, aut postero die secundum Bonfinium moreretur; Benetha vero impiorum manibus per Andream regem liberatus asseritur. Zonuk comes, quem iidem quatuor episcopis adjungunt, in ipso fluminis transitu gladio occisus dicitur. At nequaquam perspicio, cur omnes non fuissent a sicariis circumdati & simul occisi, si una obviam novo regi proficiscebantur. Itaque magis existimo, S. Gerardum fuisse solum cum aliquot clericis aut monachis, atque Albam Regalem proficisci voluisse, dum ab impiis occisus est in itinere prope Danubium, quem transmittere oportebat, ut Albam veniret.

[28] De loco martyrii Vita solum habet, occisum esse, [in itinere prope Danubium occiditur.] cum pergeret ad Danubium. Thuroczius cap. 40 ait, Gerardum cum Sociis ivisse ad portum Danubii in Pesth. Poterat sane S. Gerardus Chanadio Pesthum iter dirigere, ut ibi Danubium transiret, atque ulterius Albam Regalem proficisceretur. At scriptor ille mox adjungit: Cumque ad prædictum portum (Pesthum civitatem) venissent &c., acsi Pesthum venire potuissent ex Alba Regali sine transitu Danubii. In eo quidem ille errat, eoque errore ostendit, Chanadio potius profectum fuisse S. Gerardum, ut habet Vita. Attamen aut prope Pesthum aut in ipsa civitate Thuroczius S. Gerardum occisum credidit. Inchofer in Annalibus ad annum 1047 ejusdem videtur sententiæ, cum scribat Pesthi sepultum, & ante occisum dicat, ubi ad Danubium trajecturus pervenit. Hic autem martyrii locus ad Danubium prope Pesthum recte congruit cum Vita, cum ratio itineris secundum tabulas geographicas videatur exigere, ut infra Pesthum, aut Pesthi, Danubium transeat, si quis Chanadio Albam Regalem proficiscitur. Addit Thuroczius, de monte Kelenfeld fuisse præcipitatum. Quod etiam legitur apud Longinum in Historia Polonica ad annum 1048, sed Kierenfeludt scribitur. Inchofer ait, fortasse rectius dici Kelemfolde. At non exponit, ubi situs sit ille mons, & an illum noverit. Mihi præcipitatio illa ex monte fictitia videtur, cum Vita solum habeat, ex plaustro subverso humi projectum fuisse, ac deinde lancea percussum. Ex dictis autem colligo, occisum esse Sanctum ad Danubium aut prope Pesthum, aut certe intra Pesthum & Colociam. Longe aberravit vir quidam eruditus, dum eum ad Albam-Regalem occisum scripsit. Ceterum Thuroczius & Bonfinius varia adjungunt ad Vitam de iis, quæ martyrium præcesserunt aut comitata sunt. Verum, cum pleraque non admodum sint probabilia, brevius ea discutiam in Annotatis ad Vitam.

§ III. Posthuma Sancti gloria ex corporis translationibus, canonizatione, cultu, miraculis &c.

[Corpus Sancti sepultum, & sequenti forsan anno translatum] De Sancti sepultura nihil habet Vita, nisi postridie a Catholicis sepultum fuisse in ecclesia sanctissimæ Dei Genitricis: sed Vita Wionis cap. 20 in Pesth adjungit. Inchofer ad annum 1047 de sepultura S. Gerardi ita scribit: Altero a martyrio die Pesthum delatus, in ecclesia Dei Genitricis honorifice, quantum in ea rerum perturbatione licuit, depositus est. Prima corporis translatio ad civitatem episcopalem: quæ Morisena sedes in Vita vocatur, facta dicitur post multos dies, & consentiente Andrea rege. De ipso translationis anno ex his nihil habemus. At constat, religionem Catholicam ab Andrea rege, postquam pacificam regni possessionem & coronam adeptus erat, publico edicto & severis legibus fuisse restitutam. Leges has recitat Peterfius in Conciliis Hungariæ pag. 14; dicitque latas in comitiis circa annum MXLVIII. Forte fuerint latæ coronationis tempore, cum tres episcopi, post primum illum tumultum superstites, Andreæ coronam regiam imposuisse dicantur, idque non facturi fuisse videantur, nisi promisisset Catholicæ fidei defensionem. Coronationem anno 1047 peractam scribunt Thuroczius cap. 42 & Bonfinius pag. 197, eaque epocha ex chronotaxi nostra admodum verisimilis & quasi certa videtur. Bonfinius vero leges Andreæ pro fide Catholica mox subjungit. Quapropter eodem anno aut sequenti corpus S. Gerardi Chanadium fuisse translatum existimo; præsertim cum facta videatur translatio, antequam novus Chanadii esset episcopus. Translatio enim petita dicitur a procuratore S. Gerardi, eoque curante peracta, non ab episcopo Chanadiensi.

[30] Quæ hisce contraria habet Vita fabulosa apud Wionem cap. 21 & 22, nullam merentur attentionem, dum septem annis in primo sepulcro jacuisse dicitur, [cum lapide, qui sanguine Sancti erat tinctus,] dum Maurus episcopus & Philippus abbas translationi assistentes inducuntur, & abbas canonicique de loco futuræ sepulturæ contendentes. Quæ adduntur miracula plurima, nibilo magis huc transferenda censeo: neque enim Vita meminit vel generatim de ullis miraculis in translatione illa factis, excepta corporis incorruptione; sed solum de gratiis deinde Chanadii obtentis. Quare nullum ex illis huc transferendum censeo. Scriptores Hungarici memorant etiam translationem lapidis, in quem sanguis S. Gerardi effusus est; sed non sine adjunctis fabellis, quantum videtur. Lapidem aliquem Sancti sanguine fuisse tinctum, dum ille occisus est, illumque lapidem una cum corpore fuisse in sepulcro depositum ac deinde translatum, omnino verisimile est & credibile, præsertim cum sicarii Sanctum lapidibus obruere primum tentaverint. Hoc itaque negare nolim, cum facile omitti potuerit a biographo.

[31] At lapidem illum fabellis quoque exornasse videtur popularis traditio. [quique idcirco simul cum corpore Chanadium translatus videtur.] Nam Bonfinius pag. 196 de eo sic habet: Lapis sancti Viri sanguine fœdatus nulla Danubii inundatione dilui potuit; quamvis annis circiter septem ibi permanserit, donec ejus a sacerdotibus lectæ reliquiæ, in sacellumque Chanadini sunt reconditæ, lapis in altaris superficie in rei testimonium collocatus. Thuroczius cap. 40 ita scribit: Danubius sæpe redundans super molem lapidis, in quo contritum est caput S. Gerardi, non potuit sanguinem diluere per septem annos, donec recollectus est a sacerdotibus: & lapis ille nunc est Chanadini in superficie sui altaris. Hæc etiam leguntur apud Wionem cap. 20, & apud Inchoferum ad annum 1047. Verum, cum martyrum sanguis una cum corpore colligi studiose soleat ab iis, cui curam suscipiunt martyres sepeliendi, crediderim dictum lapidem una cum corpore in sepulcro fuisse depositum, cum eo translatum, ac tandem in corporis elevatione (mox referenda) fuisse in altari positum. Certe illum septennio mansisse in loco martyrii, nequaquam est credibile. Etenim vel cognitus erat, ut lapis S. Gerardi sanguine tinctus; vel non erat notus, ut talis. Si ignotus erat, quomodo postea innotuit? Si erat cognitus, qua ratione factum dicemus, ut septem annis a nemine fuerit ablatus; maxime si nec Danubii exundatione nec imbridus umquam sanguis ablui potuit? Non ausim ego tam male de Hungarorum religione suspicari, ut credam, lapidem, gloriosi Martyris sanguine venerandum, adeo fuisse neglectum.

[32] Quæ hactenus dicta sunt de S. Gerardi translatione, non important publicum Sancti cultum, [Canonizatione facta, corpus elevatum circa 1083;] cum ea vice non fuerit translatus ut Sanctus, sed ut episcopus & vir venerabilis ad ecclesiam propriam. Post illam translationem cœpit beneficia gratiasque suo patrocinio clientibus suis præstare, ut habet Vita, tamen non evidenter, quia non honorabatur cultu publico, sed solum privata quorumdam pietate. Cultus Sancti publicus tempore S. Ladislai regis inchoatus est, ut testatur Vita, corpusque S. Gerardi eodem tempore solemniter fuit elevatum. Formalem tunc S. Gerardi factam fuisse canonizationem, uti & S. Stephani regis & S. Emerici ejus filii, pluribus probare conatus sum ad 2 Septembris in S. Stephano § 38, ubi etiam § 37 ostendi, elevationem corporum figendam esse circa annum 1083. Causa tamen Romæ citius inchoari potuit, ibique ad aliquot annos protrahi.

[33] Wion cap. 22 figit canonizationem S. Gerardi anno 1078, [solemnis Sancti festivitas in Hungaria die XXIV Septembris:] aitque in Annotatis, eam in Vita fabulosa, quam præ oculis habuit, poni anno 1068. Verum illius Vitæ auctoritas nulla est, recteque hic rejecta a Wione ex epocha S. Ladislai, qui regnum adeptus est anno 1077; opinio quoque Wionis, qui secundo Ladislai anno canonizationem ponit, non satis probabilis est, cum repugnent rationes in S. Stephano a me allatæ. In synodo Szabolchensi, quæ habita est tempore S. Ladislai, apud Peterfium pag. 34, inter festa præcipua, quibus abstinendum erat ab operibus, recensetur S. Gerhardi episcopi festivitas, eaque locatur inter S. Matthæi & S. Michaëlis festa, ut dubitandum non sit, quin ponatur XXIV Septembris, etiamsi alias dies non exprimatur. Circa idem tempus verisimiliter exstructum est sacellum S. Gerardi in loco martyrii, de quo ita Thuroczius cap. 40: Nunc in eodem loco, ubi contritum est caput ejus, in honore B. Gerardi martyris ecclesia sub monte apparet fabricata.

[34] [Ad eumdem diem memoria variis Martyrologiis,] Memoria S. Gerardi Fastis recentioribus ad XXIV Septembris, quo festivitatem ejus fixam dixi, insertam reperimus. In codice Usuardino Hagenoyensi, qui conscriptus est anno 1412, ad hunc diem ita legitur: In Ungaria, sancti Gerhardi episcopi & martyris. Hinc S. Gerardum suis Usuardi editionibus inseruerunt Belinus, Grevenus & Molanus iisdem fere verbis. Addit tamen Grevenus: Qui secundum Catalogum (Petri de Natalibus aberrantis) passus est VII Kalend. Martii. Auctor Ms. Florarii Sanctorum S. Gerardum celebrat non sine erroribus hoc modo: In Ungaria, in urbe Bonda (Budam vult dicere,) S. Gerardi episcopi & martyris, qui in biga positus, & de altissimo monte præcipitatus, martyrium complevit anno salutis MXL. Aberrat auctor utcumque in loco, in tempore, in modo martyrii; sed hæc jam ante disputata sunt. Brevius ad eumdem diem S. Gerardum celebrant Galesinius, Canisius & Maurolycus. De eodem S. Gerardo meminit Martyrologium Ms. Trevirense S. Martini, quod omnibus prædictis vetustius videtur, sed sine loco martyrii. Annuntiatio S. Gerardi in Martyrologio Romano subinde nonnihil mutata est, variaque legitur in variis editionibus: nam hæc verba, familiæ Sagredorum, adjuncta leguntur in aliquot editionibus seculi XVII, non tamen in omnibus illius seculi, & in nulla editione hujus seculi, quam quidem ego videre potui. Videntur illa verba fuisse elogio addita, post Vitam a Wione compositam editamque, sed rursum deinde omissa propter incertas illius de Sancti familia opinionis rationes. Dabo itaque elogium, prout in plerisque editionibus legitur, & nominatim in postrema, quæ facta est cura Sanctissimi Domini nostri Benedicti XIV, quæ sic habet: In Pannonia sancti Gerardi episcopi & martyris, Hungarorum apostoli nuncupati, patricii Veneti, qui primus patriam nobili martyrio illustravit. In Martyrologiis monasticis, quæ laudatus Pontifex post Romanum imprimenda curavit, ejusdem quoque Gerardi memoria eodem die legitur, nimirum in Benedictino, in Cisterciensi & in Carmelitano. Venetiis S. Gerardus eodem die colitur Officio, quod anno 1678 a sacra Rituum Congregatione approbatum est.

[35] [& nominatim Benedictinis inserta;] Benedictini Martyrologi S. Gerardum, ut sui Ordinis alumnum, certatim annuntiarunt, abbatem tamen non fecerunt, ut ipsi non videantur probasse Vitam a Wione editam. Menardus sic habet: In Pannonia, S. Gerardi episcopi Chanodiensis & martyris: qui ab infidelibus lapidibus obrutus, & lancea perfossus, tandem capitis contusione martyrium implevit. Rectius lanceæ adscriberetur finis martyrii. Dorganius his utitur verbis: S. Gerardi episcopi & martyris, & Hungarorum in Pannonia apostoli, qui multa præclara instituit in honorem beatissimæ Virginis. Wion ipse in Ligno Vitæ, impresso duobus annis ante Vitam S. Gerardi, ad hunc diem tali solum elogio S. Gerardum annuntiat: In Pannonia, passio sancti Gerardi episcopi Canadiensis & martyris, qui ab infidelibus lapidibus obrutus, & lancea perfossus, tandem capitis contusione martyrium complevit. In Annotatis prolixe enumerat documenta, quibus deinde usus est ad Vitam edendam; Sanctumque quidem facit ex clarissima familia patritia de Secretis, uti & monachum S. Georgii Majoris, non tamen abbatem: sed novellam hanc opinionem refutat his verbis: Petrus a Bugiano in Historia sua monastica … eum abbatem S. Georgii Majoris Venetiarum facit; sed hallucinatum eum fuisse existimo. De monachatu quidem in eodem monasterio constat, ut etiam auctor est Nicolaus Doglion in Historia Hungariæ, sed de abbatia Historia muta est. Idem postea aliis verbis rursum insinuat, ut vix capiam, quo postea modo improbabilem illam opinionem adoptare potuerit. Bucelinus in Menologio Benedictino S. Gerardum prolixo celebrat elogio, in quo nonnulla Wionis placita adoptavit.

[36] Ad XXIII Februarii in Prætermissis hæc apud nos observata sunt: [translatio vero ad XXIII Februarii,] S. Gerardi episcopi Conadiensis in Hungaria, in confiniis Transsilvaniæ, corporis ad Venetos, unde erat oriundus, translatio hoc die celebratur a Maurolyco, Galesinio, Felicio, Greveno, Canisio, Ferrario, tam in Catalogo generali, quam Sanctorum Italiæ, & in Martyrologiis monasticis Wionis, Dorganii, Menardi, Bucelini. Hæc breviter Bollandus, ut hodie magis examinarentur omnia. Ex laudatis autem martyrologis Maurolycus & Felicius natalem potius annuntiare videntur, quam translationem; Grevenus, Galesinius & Canisius dubitant, sitne passio an translatio eo die memoranda. At Ferrarius omnesque monastici clare memorant translationem, & quidem illam, qua Sancti corpus Venetias, seu potius Muranum pervenisse creditur. Wion ad memoratum diem sic habet: Venetiis apud Muranum (rectius diceretur Murani apud Venetias) translatio S. Gerardi, episcopi Canadiensis & martyris. In Annotatis laudat Calendaria ecclesiarum S. Donati de Murano, & S. Georgii Majoris Venetiarum. Addit: Translationis Historiam nondum videre licuit: audivi tamen extare apud Canonicos præfatæ ecclesiæ S. Donati. At nec postea eam laudavit in Annotatis ad Vitam: & Janningus noster, quando anno 1686 in insula Murano fuit, in Diario suo fol. 26 annotavit, nullum exstare translationis instrumentum; sed in media fere ecclesia, ad latus dextrum ingredienti ecclesiam per portam principem, altare esse, sub quo S. Gerardi corpus dicitur conditum, & festum translationis ibidem celebrari XXIII Februarii; natalem vero XXIV Septembris.

[37] Attamen dubitari potest, an ob translationem Muranensem Sanctus colatur die XXIII Februarii, [quæ forte non est Muranensis, sed antiquior.] & non magis ob primam corporis elevationem, Chanadii factam post canonizationem. Certe festivitas illius diei vetustior mihi videtur, quam translatio corporis ad insulam Muranensem. Nam Petrus de Natalibus in fine elogii dandi ait: Passus est autem VII Calendas Martii. In eo quidem errat, ut alias non raro: sed non videtur in talem errorem incidere potuisse, nisi aliqua Sancti festivitas XXIII Februarii celebrata fuisset, dum scribebat. Præterea Muranenses ipsi videntur olim ad XXIII Februarii non translationem, sed natalem S. Gerardi celebrasse. Nam antiquum Muranensium Officium Ms., quod edidit Cornelius in Ecclesiis Torcellanis part. 2 pag. 73 hoc titulo insignitur: Die XXIII Februarii in S. Gerardi episcopi & martyris festo. In ipso autem Officio nulla fit mentio de translatione, sed præcipua S. Gerardi gesta lectionibus inserta sunt. Itaque natalem seu passionem S. Gerardi illo die olim celebrarunt Muranenses, forte quod Petrus de Natalibus XXIII Februarii defunctum scripserit. Observat etiam Peterfius in Annotatis ad concilia Hungariæ pag. 34, in Kalendario Breviarii antiqui bibliothecæ Budensis festum S. Gerardi Mart. Ep. notari XXIV Februarii. Forte legendum erit XXIII Februarii, cum XXIV sit festum S. Matthiæ. Ex dictis colligo, incertum esse, an sit translatio Muranensis, an alia quæpiam vetustior, quæ occasionem dedit festivitatis XXIII Februarii celebratæ.

[38] [Etsi Murani esse credatur corpus; ignoratur tempus translationis] Porro cum nulla illius translationis reperiantur documenta, mirari non possumus, nihil certi innotuisse de tempore, quo peracta est. Mabillonius in observationibus Vitæ præviis de ea hæc scribit ex conjectura: Corpus sacrum B. Gerardi circa annum MCCCC Venetias translatum est, ac Murani in ecclesia beatæ Mariæ, quæ nunc S. Donati titulum præfert, depositum fuit, ubi etiam nunc asservatur. Hæc translatio facta dicitur die XXIII Februarii. Unde haurire potuerit Bucelinus, quæ in Menologio suo ad XXIII Februarii de illa translatione scribit, sane non perspicio. Ait nimirum de S. Gerardo nostro: Qui aureo sarcophago in Ungaria, & magna populorum religione cultus, assiduis deinde Venetorum concivium precibus concessus, magna pompa ad suum cœnobium (S. Georgii Venetiarum) transferendus, in S. Donati apud Muranum interim depositus, iis, qui negotium translationis urgebant, extinctis, decretos pridem sibi & meritos honores … exspectat. Ut hæc fidem obtinerent apud prudentes, erant longe accuratius probanda, & non leviter asserenda. Malo sane ignorare, quo modo aut tempore S. Gerardi reliquiæ Muranum pervenerint, quam id genus assertis fidem præbere. Si conjecturæ sit locus, non alia mihi apparet verisimilior, quam ex Chanadiensi ecclesia ablatas fuisse ob metum hostium barbarorum. Turci, quo seculo XVI Chanadium occuparunt, sæpe antea suis incursionibus occasionem dare potuerunt reliquias S. Gerardi ad tutiorem locum transferendi. Idem diu ante fieri potuit metu Tartarorum. At, cum ipsi Muranenses ignorent, quomodo aut quando corpus S. Gerardi acceperint, id ego rescire nequeo.

[39] [& an fere totum ibi servetur: reliquiæ ex eo concessæ duabus ecclesiis Venetis:] Dubitari etiam potest, utrum totum aut fere totum corpus possideant Muranenses, an solum partes aliquas notabiles, quæ de more corpus fuerint vocatæ, ut magis crederem, si constaret, liberali Chanadiensium aut aliorum Hungarorum dono reliquias fuisse Muranensibus concessas. Quidquid de his sit, nonnullæ ex servatis Murani aliis quoque ecclesiis fuerunt communicatæ. Nam apud Cornelium in Ecclesiis Venetis tom. 8 pag. 86, ubi agitur de monasterio S. Georgii Majoris, in quo S. Gerardus Ordinem S. Benedicti professus creditur, recitantur litteræ, quæ testantur, nonnullas S. Gerardi reliquias ab Antonio Grimano, episcopo Torcellano, in cujus diœcesi est Muranum, donatas fuisse abbati & monachis S. Georgii Majoris. Res dicitur peracta anno 1593 in ecclesia parochiali S. Donati, quæ in Murano prope Venetias sita est. Dicitur quoque laudatus episcopus reliquias extraxisse capsula plumbea inclusas; easque abbati & monachis liberaliter dedisse. At non additur, quanta pars corporis capsa illa plumbea contineatur, qualisque aut quanta fuerit data. Laudatus Cornelius tom. 4 pag. 357 aliam reliquiarum S. Gerardi partem assignat in ecclesia Veneta parochiali sanctissimæ Trinitatis, ita scribens: In ea asservatur … os coxæ S. Gerardi Sagredi Cannadiensis episcopi & martyris, qui in hac eadem parœcia (ut a nonnullis traditur) ortum habuit: quod quidem venerandum os ex ejusdem sanctissimi Martyris corpore Muriani quiescente avulsum (intervenientibus familiæ Sagredæ precibus) ecclesiæ sanctissimæ Trinitatis oblatum fuit ex munere Antonii Grimani Torcellani episcopi, atque ibidem ad aram ejusdem Martyris titulo insignitam honorifice collocatum.

[40] Pragenses quoque nonnullas sibi attribuunt S. Gerardi reliquias. [aliæ aliis locis assertæ.] Etenim Pessina in Phosphoro Pragensi pag. 518 ad XXIV Septembris ita habet: S. Gerardi episcopi & martyris duo notabiliter magna ossa ex Hungaria allata (anno) MCCCIV. Hoc donum Pragensibus anno 1304 collatum dubitare non sinit, quin nonnulla S. Gerardi ossa aliis quoque ecclesiis fuerint donata, priusquam Muranum pervenerint. Masinus in Bononia perlustrata ad XXIV Septembris affirmat, nonnullas S. Gerardi reliquias haberi Bononiæ in ecclesia Franciscanorum Conventualium. Ceterum quo hoc tempore per totam Hungariam ritu colatur S. Gerardus, discimus ex Missali Patronorum Hungariæ, impresso Tyrnaviæ anno 1735, in cujus Calendario ad XXIV Septembris hæc leguntur: S. Gerardi episcopi & martyris duplex. Sed ob festum B. M. V. de Mercede eadem die occurrens, in aliam diem proximam est transferendum, excepta diœcesi Chanadiensi, per quam, ut Patronus principalis, obtinet ritum duplicis primæ classis cum Octava.

VITA
Auctore anonymo suppare.
Ex Ms. Corsendoncano, collato cum editione Cracoviensi.

Gerardus episc. mart., prope Danubium in Hungaria (S.)

BHL Number: 3426

A. anonymo.

[Sanctus, patria Venetus, a pueritia fit monachus,] Gaudia quæ Christi participibus dies hodierna contulit, ex beati patris nostri Christique martyris Gerardi mœritis fluxere. Hic enim hujus lucis lumen per Venetos parentes sortitus, Dei gratia præveniente, a pueritia cœpit Domino nostro Jesu Christo devotus existere; & Euangelicis documentis per omnia parere. Nam Religionis habitum Puer a accepit, sinistramque primi parentis viam declinans, novi hominis secundum Deum creati callem incedens, regionis per inobedientiam derelictæ, scilicet paradisi, gaudia jam adolescens studuit amare. Igitur dum animi sinceritate sanctam vitam duceret, placuit ei Dominicum visitare sepulchrum, quatenus Christum, propter nos egenum factum, inops & pauper sequeretur.

[2] Egressus itaque de terra & de cognatione sua, tendebat ad Orientem, ubi Abraham dives ac pater b multarum gentium factus est; quatenus & ipse cum * Abrahæ semine, id est, in Christo datam benedictionem peregrinationis suæ labore, ut credulus Abraham, possideret. Pervenit denique ad partes Pannoniæ, [deinde Christi sepulcrum visere cupiens, in Hungaria detentus primum eremita,] quarum habenam tunc Christi amicissimus Stephanus c gubernabat: quem Vir Dei humilis atque supplex adiit, causamque sui itineris aperiens, ampliore dilectione * est ab eo receptus. Quem ubi rex moribus atque disciplinarum documentis Christi bonum odorem fragrare intellexit, clam dimissis suis itineris comitibus, hunc solum invitum d retinuit, custodiamque adhibuit. Postquam Servus Domini se solum inhærens * reperit; tumultum populi devitans, in eadem regione heremum, quæ vulgo Boel e vocatur, petiit: ubi per septem annos jejuniis, orationum exercitiis deditus, excepto Mauro f monacho, solus habitavit.

[3] Interim præfatus rex Stephanus, ut robustissimus Josue, [postea fit episcopus Morisenus sive Chanadiensis.] impietatem gentium g delevit, crudelesque paganorum mores superavit: ac plurimorum corda ad recipienda sanctæ fidei semina præparavit. Videns autem rex, regnum suum pacis tranquillitatem adeptum, Servum Domini ab heremo revocavit, pontificialique infula decoratum, populo suo prædicare destinavit. Cui superna pietas tantam gratiam contulit, ut eum omnes loci illius incolæ unice amarent, & ut patrem colerent; & jam pater multorum, tanquam patriarcha Abraham, haberetur. Crescente vero fidelium numero, ecclesias Deo per singulas urbes fabricavit: principalem autem ecclesiam in honorem sancti Georgii pretiosissimi Christi martyris ad littus Morisii h fluminis fundavit: unde & Moriscenam sedem appellavit. Quam beatus rex Stephanus dotalibus muneribus nobiliter ditavit.

[4] [Eximia Sancti pietas in beatissimam Dei Matrem:] In qua ecclesia ad honorem Matris Domini Salvatoris venerabilem aram erexit, ante quam thuribulum argenteum fixit: cujus ministerio duos provectæ ætatis homines adhibuit, qui jugiter ibi vigilarent, quatenus ne ad unam horam odor thymiamatis abesset. Singulis quoque sabbathis ibidem cum novem lectionibus, sicut in die Assumptionis Matris Domini, magnisque laudum præconiis devotionis suæ officium complebat. Plus etiam misericordiæ operam dabat. Cæteris autem diebus, Matutinis atque Vesperis peractis, bis cum processione ad eandem venire consueverat: quæ consuetudo adhuc perseverat. Porro laudibus sanctæ Dei Genitricis se subdere tantæ humilitatis obsequio noverat: nam qualiscumque reus, clam a familiaribus sancti Viri edoctus, indulgentiam per nomen Christi Matris i deprecabatur, audito nomine Matris Mariæ k, Pater sanctus mox lachrymis perfundebatur: & velut ipse esset reus, a reo veniam postulabat. Filium quoque suum illum fore affirmabat, si eam recte Dei Genitricem crederet. Ipsius arbitrio ab Hungarica generatione nomen Matris Christi non auditur, tantum Domina resonat. Si vero auditur, statim flexis genibus, & demissis in terram capitibus, se inclinant: nam & Pannonia a suo sancto Stephano rege Familia sanctæ Mariæ appellata est. O laudanda Virorum prudentia! qui hanc maris Stellam attendendo cursum vitæ suæ dirigebant, quatenus respectu * exempli illius possent inter hujus sœculi fluctus remigantes, tanquam scylleam voraginem, voluptatum desideria declinare, portumque æternæ salutis attingere.

[5] [aliæ virtutes,] Circa ecclesiastica vero ministeria curam nimium sollicitus agebat. Nam æstivo tempore vascula in domo Domini glacie plena ponebantur, in quibus laguncula vinum, quod poterat optimum inveniri, ad Dominici Sanguinis confectionem reservabant *. Dicebat enim: Hoc, quod per fidem intus accipitur, hoc exterius suave invenitur. Nocturno denique tempore, leprosum in proprio lecto requiescere faciens, accepta securi, ad silvam solus pergebat; fasciculis quoque lignorum propriis humeris pro castigatione sui corporis ablatis, servorum sibi servientium labores sæpe relevabat. Quando enim Homo Dei de loco ad locum proficiscebatur, non quolibet jumento, sed modico utebatur vehiculo, in quo sedens libros, quos ex Spiritu sancti gratia composuerat l, relegebat. Vestimentis autem cilicinis atque ex pilis * arietum pellibus sæpe induebatur.

[6] Sicut sæpe sanctis hominibus contigit, aliquando negligentia sui aurigæ seu qualibet injuria læsus, [mira lenitas & humilitas,] levem iram incurrebat, ac protinus hominem sibi culpabilem flagellis aggravari ac duris vinculis præcipiebat. Cujus jussioni ministri obtemperantes, sed paternitatis ejus dulcedinem non obliviscentes, secus viam, qua sanctus Pater erat transiturus, hominem reum ad stipitem alligabant: ac signa plagarum in nudo dorso ejus gallinæ, seu cujuslibet animalis cruore depingebant. At ubi perveniens * Vir Dei, immemor crudelitatis suæ, saltum ilico de plaustro dans, alligatum * properabat, modo stipitem, brachia, manus ac vincula, modo pedes osculabatur: munera pollicebatur, si veniam & misericordiam ab homine jam assumpto consequi mereretur. Si tunc homo astaret, hunc Dei Virum pro tanta humilitate & simplicitate conversum, atque effectum illum puerum diceret, quem * Salvator ad imitandum in medio Discipulorum statuit.

[7] Quamvis episcopalem dignitatem nimia prudentia gubernaret, [amor solitudinis, vitæ austeritas, benignitas.] tamen heremum non deseruit. Verum juxta urbes, ad quas prædicare veniebat, cellulam sibi silvarum secretiori loco construxerat: in qua ligatus pernoctasse multasque passiones, quæ soli Deo sunt cognitæ, sustinuisse memoratur. Tempore quodam, dum pro cujusdam defensione ad eundem regem properaret, in ejusdem regione laboriosa m parte, qua apta usui pecudum extat, Vir Dei hospitatus est: ubi circa mediam noctem ancilla quædam, dum manibus molam circumferens, triticum contereret, duritiam sui laboris cantilena demulcebat. Ad quam Pater sanctus expergefactus, accersito ministro, quid sit, inquirit. Cui famulus, ut res erat, insinuat. Confestim Pastor pius lachrymis perfunditur: Felix, inquit, homo sub alterius potestate constituta, quæ sic dulce debitum servitium absque murmuratione impendit, cui non minimum pondus pecuniæ portare jussit.

[8] [Mortuo S. Stephano, cum pulso Petro rege, regnum usurparet Ovo,] Postquam beatus rex Stephanus totam Pannoniam ad veram Christi lucem convertit, eam sub patrocinio sanctæ Dei Genitricis semperque Virginis Mariæ intitulavit: ipseque in die Assumptionis Matris Domini microcosmum solvens n, ad æternam requiem assumptus est. Rex Petrus successit: cui cum omnes Pannoniæ principes * fidem ac dilectionem conjurassent; unus ex iis, dejecto rege, regalem cathedram injuriose usurpavit o. Quo regnante, sicut Propheta * ait, sanguis sanguinem tetigit, peccatum peccato adauctum est. Heu sanctis Quadragesimæ diebus honestissimos sui consilii viros sudibus, ac palis, velut immunda animalia, interficere ausus est. Deinde ad Morisenam sedem, videlicet ad locum Pontificis, Paschalia Sacramenta celebraturus advenit.

[9] Die vero Dominicæ Resurrectionis, ut Pater ejusdem loci regio capiti diadema impositurus advenit p, ab episcopis & principibus per honestissimos viros invitatur *. Quo renuente, reliqui pontifices coronam imponunt: magno cleri populique comitatu rex decoratus, ecclesiam ingreditur. At vero plenus Spiritu sancto beatus Pontifex, stola candida coopertus, [coronam ei imponere renuit, & futurum interitum prædicit:] pulpitum ascendit: regemque his verbis per interpretem intrepidus alloquitur: Observatio sanctæ Quadragesimæ peccatoribus pro venia, justis autem pro præmio constituta est. Sed, quia tu, rex, eam in occisione tui gladii polluisti: mihique nomen patris tulisti, eo quod meis dulcissimis natis caream; nil hodie indulgentiæ mereris. Verum quia pro Christo meo hac die mori paratus sum; ventura tibi pronuntiabo. Anno tertio gladius ultionis excitabitur in te, qui tibi regnum, fraude nequam * per vim acquisitum, auferet, & vitam q. Cumque talia regis amici, liberalibus litteris imbuti, attoniti mirarentur; innuebant interpreti tacere, Episcopum ab ira & indignatione regis defendentes: quibus interpres timens consensit. At verus Pastor inobedientem sibi interpretem perurgere atque compellere cœpit, dicens: Deum time, regem honora, paterna verba prode. Tandem interpres coactus Pastoris declaravit sententiam, regisque metum haud levem tulit.

[10] [martyrium quoque suum diu ante prædixit Sanctus & rursum pridie.] Quæ omnia postquam completa sunt, cunctis Pannoniensibus experimento cognitum est, Servum Dei spiritum prophetiæ habuisse. Nam & idem genti maximam seditionem venire præcinuit r, in qua martyrii sui coronam minime tacuit. Novo signo Catholicæ fidei, insignite s humana prudentia; a me disce, utrum iste Sanctus corporalia miracula, quæ sunt communia cum reprobis, in vita sua gesserit; aut cœcis visum, seu surdis auditum præstiterit: quamvis & ex illis spiritualiter non defuisset. Nihil horum a te requirit Deus. Labora per gratiam Spiritus sancti hujus Viri humilitatem atque pietatem possidere, & habebis partem in regno Dei Patris & Christi ejus. Uno lustro evoluto secundoque inchoante, prædicta seditio exorta est t. In qua, dum ad Albam regiam urbem Vir Dei remearet, ad ecclesiam sanctæ Sabinianæ u virginis & martyris hospitatus est, ubi cœnantibus fratribus ait: Fratres & amici, cras ad cœnam Agni Dei vocamur: absque excusatione properemus: pro Christo moriamur w.

[11] [Præparatio ad martyrium, cædesque Sancti:] Altera vero illucente die Pater sanctus Missam celebravit, Mensæque Christi multitudinem sibi coadhærentem fecit participem: ac lætus ad martyrium perrexit. Qui ubi ad flumen Danubii x perrexit, ecce magna turba populorum circumfunditur, lapidesque in Patrem, in plaustro sedentem, projiciunt: qui eum, Deo protegente, non tetigere. At contra Pater benedictionem ac signum sanctæ Crucis opponebat: ac demum, collis equorum retortis, plaustrum subvertunt, Patremque humi projiciunt, ac magno impetu lapidare conantur. Tunc more prothomartyris præsentibus y Pannoniæ Martyr, positis in terra genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine Jesu Christe, ne statuas illis hoc peccatum, qui nesciunt, quid faciunt. Et cum dixisset, in pectore lancea percussus, obdormivit in Domino z. Eodem die maxima strages Christianorum facta est: nam duo pontifices aa multique viri religiosi interempti sunt: quorum numerum & nomina sola Dei scientia collegit.

[12] [sepultura, translatio,] Corpus quidem sanctum, dum in loco martyrii sui jaceret, nulla sorde commaculatum est: quod vero sequenti die a Catholicis viris ad ecclesiam sanctæ Dei Genitricis reconditum est. Ea vero tempestate post multos dies fidelissimus sancti viri procurator regem Andream adiit, ut peregrini atque hospitis Patris corpus reddat, celeriter impetravit. Qui ad sanctum corpus proveniens, tam nitidum lucidumque, acsi ipso die martyrium consummasset, invenerunt: quod cum hymnis & canticis ad Morisenam sedem tulerunt bb, magnaque reverentia sepelierunt: ubi multæ gratiæ * Catholicis viris emptæ sunt, tamen non evidenter usque ad tempora Ladislai regis, atque pontificis Laurentii, qui a beato Viro quintus accepit cathedram.

[13] Præfati denique regis tempore a sanctæ Romanæ Ecclesiæ synodo inventum * est, [solemnis post canonizationem elevatio.] ut corpora eorum, qui Pannoniam fidei prædicatione rigaverunt, deberent summo honore venerari, & ea dignis sedibus collocari Veniente quoque Sedis Apostolicæ legato, factoque nobilium Pannoniæ conventu, sanctum corpus elevatum est, regis ac ducum humeris portantibus translatum, decenterque relocatum: ubi pro meritis tanti Patris superna gratia per miraculorum exhibitionem largius coruscat. Præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Deo Patre & Spiritu sancto vivit & gloriatur per omnia sœcula sœculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Hic vitam monasticam, quæ in Ms. utcumque insinuatur, sed minus certo, luculentius exprimere voluit Surius, dum sic edidit: Itaque & ipsum monasticæ religionis habitum Puer accepit &c. Vocum mutationes, quæ sensum non mutant, non observabo in Surio, ubi fere sunt perpetuæ.

b In editione antiqua pro ac pater, mendose accipitur.

c Ibidem Christianissimus rex Stephanus. Ducatum Hungariæ adeptus est S. Stephanus anno 997, regiam coronam anno 1000.

d Ita agebat S. Stephanus, ut operarios egregios haberet ad convertendos Hungaros. Non crediderim tamen, prorsus invitum mansisse S. Gerardum, sed sancti regis desiderio tandem acquievisse. Hæc verisimiliter contigisse circa initium seculi XI, dixi in Commentario num. 16 & 17.

e Alias Beel scribitur, ut habet Surius. Consule Commentarium num. 18.

f Maurus ille verisimiliter idem est, qui monachus fuit in monasterio S. Martini, & demum episcopus Quinque-ecclesiensis, de quo vide dicta ad 2 Septembris in S. Stephano § 24.

g Bailletus in S. Stephano in margine notat Bessos. At hi tam periculosa bella non videntur S. Stephano intulisse, sed solum prædatores fuisse. De quibus loquatur, dixi in Commentario num. 17.

h Morisius flumen, Marisus Straboni, Marus Tacito, Hungaris Maros, & Germanis Merisch dictus, ex Transilvania fluit in Hungariam, ubi per comitatum Chanadiensem decurrens, Chanadiumque alluens, demum Tibisco miscetur. Ab hoc fluvio S. Gerardi episcopatus primum Morisenus, sed postea a civitate episcopali Chanadiensis dictus est. Est autem Chanadium, alias Chonadium, civitas etiamnum episcopalis ad Morisium flumen inter Lippam & Segedinum. De erectione episcopatus plura dixi in S. Stephano § 27.

i Vox Christi omissa erat in apographo nostro, quam supplevi ex editione Cracoviensi: eamdem etiam habet Surius.

k Forte legendum est, Matris misericordiæ, ut habet editio Cracoviensis & Surius. Librarius certe pro voce contracta misericordiæ potuit Mariæ substituere, ut ante eum fecisse clare perspexi.

l Ex his colligitur, nonnulla Opuscula a S. Gerardo fuisse composita, quæ edita non sunt. Franciscus Sansovinus in Descriptione Urbis Venetæ lib. 13 fol. 227 dat breve elogium Italicum S. Gerardi, tamquam scriptoris Veneti, Operumque ab eo compositorum titulos Latinos ita recenset: De laudibus beatæ Virginis. liber unus. Sermones Quadragesimales. liber primus. Homiliæ Solemnitatum totius anni. liber primus. Wion in Ligno Vitæ lib. 5 cap. 46 hæc refert ex Sansovino, additque: Quæ omnia Mss. exstare dicuntur apud Nicolaum de Secretis, Bernardi filium, & patricium Venetum. At laudatus Sansovinus solum ait, Vitam S. Gerardi exstare apud Nicolaum de Secretis; non item Opuscula Mss. Itaque ignoro, an id aliunde Wion noverit.

m Hic mendosum videtur Ms., & magis editio Cracoviensis, ubi pro laboriosa legitur sablorosa. Pro regione legendum opinor regionis, ut habet Surius, qui fugiens vocem ambiguam, posuit: In ejus regionis parte quadam. Forte scriptum fuerit, in ejusdem regionis laboriosa parte.

n Mortem hac phrasi designat auctor, quod homo, qui microcosmus sive parvus mundus esse dicitur, solvatur separatione animæ a corpore. Obiitautem S. Stephanus anno 1038, die XV Augusti, qua festum Virginis Assumptæ celebratur. Successorem habuit Petrum, suum ex sorore nepotem, qui patrem non habebat Hungarum. De eo egi in S. Stephano § 36, ubi ostendi, voluntate S. Stephani effectum, ut præ ceteris Petrus coronam adipisceretur. Videtur S. Stephanus Petrum aliis prætulisse, quod ei conservationem fidei Catholicæ magis confideret, quam Hungaris; & fortasse, quod Vazul, fratris filius, sceleribus se regno indignum reddidisset. At Petrus postea odiosum se Hungaris fecit.

o Ovo dicitur a Germanis, ab Hungaris Aba, qui anno 1041 Petrum regno ejecit. At coronatus fuit in Paschate anni 1042, ut probavi in Commentario num. 22 & 23.

p Legendum haud dubie adveniat vel adveniret, ut habet Surius: nam sic hians dictio redditur perfecta, & sensus omnino eam lectionem postulat. Nolui tamen discedere a Ms. & editione Cracoviensi, in quibus legitur advenit, sed mendose.

q Objurgationem Ovonis ob occisos proceres, & vaticinium S. Gerardi de futuro ejus interitu, breviter perstrinxit Bonfinius pag. 191; uti & Longinuscol. 232.

r Non additur, an hæ prædictio, quæ occasione alterius refertur, eodem tempore enuntiata sit a S. Gerardo.

s Tota hæc periodus, in qua auctor per apostrophen alloquitur Catholicum lectorem, obscura est & ambigua. Videtur ex vaticiniis inferre velle, miracula quoque, quibus beneficia corporibus præstantur, non defuisse S. Gerardo. Insinuat deinde, de ejusmodi S. Gerardi miraculis se nihil referre, quod Deus non requirat a Christianis, ut miracula faciant, sed ut Christianas virtutes exerceant. Hac de causa dicit, miracula esse communia cum reprobis, sed idem eodem jure de prophetia dicere potuerat, cum Matth. 722 æque de prophetia, de ejectione dæmonum, & miraculis dicat Christus: Multi dicent mihi in illa die: Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, & in nomine tuo dæmonia ejecimus, & in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos. Hæc vera & certa sunt; neque tamen idcirco detrahendum est gloriæ Sanctorum, qui multis claruerunt miraculis, ut facile ostendi potest. Surius dictionem dedit clariorem, ita locum exprimens: Nolim igitur, quisquis es Christiana religione initiatus, ex me humana prudentia nosse velis, num hic sanctus Vir in vita sua miracula, quæ sunt cum reprobis communia, ediderit, num cæcis visum, surdis auditum reformarit &c. Potest hæc etiam fuisse mens auctoris: sed magis credo, eum ex dono prophetiæ inferre voluisse, non dubitandum esse de dono miraculorum.

t De tempore hujus seditionis consule Commentarium num. 24 & 25.

u S. Sabinianæ legitur in Ms., & in editione Cracoviensi. Surius edidit S. Sabinæ, ut etiam habent Petrus de Natalibus, Bonfinius, Thuroezius, & passim neoterici. Nequeo ea de causa edicere, fueritne S. Sabinianæ, an sanctæ alicui Sabinæ ecclesia illa dicata. Inchofer ad annum 1047 pag. 399 asserit, ecclesiam fuisse S. Sabinæ matronæ Romanæ & martyris, de qua apud nos actum est ad 29 Augusti. Vellem, clare probasset, quæ asseruit, & edixisset, ubi sita fuerit. Bonfinius & Thuroczius ecclesiam S. Sabinæ ponunt in pago Gyod, sed hujus quoque situm nullus assignat.

w In Ms. apographo, moriamini. At editio Cracoviensis & Surius, moriamur, quod melius cohæret cum præcedentibus. Porro in illo itinere tres episcopos & Zonuchum comitem S. Gerardo socios adjungunt Thuroczius & Bonfinius, & prædictionem martyrii, quam in cœna enuntiatam habet Vita, illi ponunt in ipsa S. Sabinæ ecclesia ante Missam. Audiamus Thuroczium cap. 39 & 40. Quo audito (ait de adventu novi regis Andreæ & conspirantium cum eo Hungarorum, quos Pesthum venisse dixerat) Gerardus, Beztritus, Buldi & Benetha episcopi, & Zonuck comes, de civitate Alba egressi sunt obviam Endre (id est, Andreæ) & Levente ducibus, ut eos honorifice susciperent. Cumque festinanter prædicti episcopi ad locum venissent, qui dicitur Gyod, ibi in ecclesia S. Sabinæ, priusquam ad dominos irent, Missam audire voluerunt. Beatus itaque Gerardus episcopus, sacerdotalibus vestibus ad celebrandam Missam indutus, exhortationis genera locutus est eis, dicens: “Fratres & coëpiscopi mei, & omnes alii fideles, qui adestis; scitote nos hodie ad Dominum nostrum Jesum Christum cum corona martyrii in æterna gaudia perventuros. Ego enim notum facio vobis arcanum Dei, quod mihi in hac nocte revelatum est. Vidi enim Dominum nostrum Jesum Christum in pluteo sanctissimæ Matris suæ semper Virginis Mariæ sedentem: nobisque ad se vocatis de manu sua Corporis & Sanguinis sui Eucharistiam communicantem. Beneta vero episcopus cum ad eum accessisset, retraxit ei Christus Eucharistiam: unde ipse hodie martyrii nostri consortio privabitur”. Post hæc autem beatus Gerardus admonuit eos, ut confiterentur inter se peccata sua, & audita Missa orationi incumbentes; & certa spe æternæ beatitudinis per martyrium adipiscendum lætificati, omnes communicaverunt. Eadem brevius habet Bonfinius. At certum est, multos in hisce errores esse, multaque verisimilitudini contraria. Etenim non est verisimile, talia facta esse in via, si Alba Regali Pesthum proficiscebantur, aut jejunos itineri se omnes dedisse & postea communicasse. Vita itaque unice sequenda, secundum quam S. Gerardus Albam Regalem cum aliquot comitibus suis proficiscebatur, ac vesperi prædixit futurum martyrium, ad quod mane ante iter se pie cum suis disposuit.

x De loco martyrii consule Commentarium num. 28.

y Præsentibus legitur in Ms. apographo. At editio Cracoviensis & Surius habent, primus, acsi primus martyr Pannoniæ diceretur S. Gerardus. Verum illud primus non invenitur etiam apud Petrum de Natalibus, nec in lectionibus Officii Veneti, quibus hæc Acta præluxerunt. Quare dubium est, utrum legendum primus Pannoniæ Martyr, an præsentibus … clamavit.

z Nihil aliud in cæde Sancti patratum dicitur, nisi quod primum lapidibus obruere sedentem in plaustro voluerint, mox plaustrum everterint, Sanctum iterum lapidibus appetierint, ac tandem lancea pectus perforarint. Quæ his adduntur apud Thuroczium & Bonfinium, nihili facienda sunt. Uterque scribit, Sanctum e curru dejectum, rursum bigis in montem fuisse subvectum, indeque in saxa præcipitatum, demumque caput ejus in lapide fuisse contritum. Prior currus eversio his omnibus occasionem præbere potuit; sed improbabile est, post dejectionem alia facta, quam habet Vita.

aa Hi Beztritus & Buldus nominantur apudThuroczium & Bonfinium. At illi non coluntur ut martyres.

bb De hac translatione, aliaque post canonizationem sequente, egi in Commentario § 3, ubi omnia sequentia satis exposita sunt.

* edit. Crac. in

* edit. Crac. delectatione

* forte mœrens

* al. mendose respectum

* in edit. Crac. conservabantur

* f. pilosis

* pervenit

* ad alligatum

* in Ms. quando

* in Ms. princeps mendose

* Osee. 4 ℣ 2

* edit. Crac- immutatur mendose

* in Ms. nequando mendose

* in Ms. genere mendose

* Surius injunctum

ELOGIUM
Auctore Petro de Natalibus
Ex editione Vicentina anni 1493.

Gerardus episc. mart., prope Danubium in Hungaria (S.)

Gerardus episcopus & martyr, Venetiarum civitate oriundus, pueritia Deo devotus, ecclesiæ sancti Marci canonicus a fuit. Sed ad vitam artiorem anhelans, religionis habitu suscepto; dum ad sepulcrum Dominicum pergeret visitandum, Pannoniam devenit; ubi a S. Stephano Christianissimo Ungariæ rege, qui eum servum Christi esse cognovit, retentus est: dimissisque sociis, cum quibus pergebat, ibidem mansit: & in quodam eremo, qui Bel vocatur, per annos septem solitariam vitam duxit. Post hæc a rege, quamvis satis renitens, ad episcopatum promotus est. Qui per civitates & castella Pannoniæ circuiens, verbum Domini prædicabat. Sedem autem suam juxta flumen Morisii fluminis statuit, quam & Morisenam appellavit: ubi & ecclesiam sancti martyris Georgii construxit, in qua & altare Dei Genitricis erexit: ante quod argenteum thuribulum cum thymiate perpetuo collocavit, & ibidem semper conservari decrevit. Beatam enim Dei Genitricem devotius coluit: unde & singulis Sabbati diebus Officium ejus cum novem lectionibus ibidem constituit celebrandum: quod usque in præsens servatur. Episcopatum quoque strenue gubernabat; sæpius ad eremum aliquot diebus divertebat: deinde ad sedem suam rediens, officium sibi injunctum administrabat: & jugiter prædicationi vacabat. Defuncto ergo Stephano rege, successit ei rex Petrus. Cujus regnum cum unus ex principibus invasisset, & plurimos nobiles occidisset, venit Morisenam, ut ab episcopo Gerardo die Paschæ coronaretur. Cujus coronationem nedum Sanctus facere recusavit; sed nec ipsi interesse voluit: quin potius eidem, ut regni invasori & proditori, interfectionem ipsius post triennium futuram prædixit. Quod, ut prædixerat, evenit. Deinde post annos quinque, cum ad Albam civitatem pergeret; hospitatus apud ecclesiam S. Savinæ, martyrium suum in crastinum futurum prænunciavit. Sequenti die Missarum solenniis celebratis, cum esset juxta flumen Danubium, ab infidelibus captus, lapidari cœpit. Dumque lapides in ipsum jacti in aëra b penderent; lancea transverberatur, cum plurimis aliis Christianis, gladio c cæsis, ibidem occubuit, ubi & sepultus fuit. Sed processu temporis inclitus rex Andreas d corpus Martyris transtulit Morisenam; ubi & miraculis claret. Passus est VII Calen. Martii e.

ANNOTATA.

a Canonicum fuisse S. Marci, quæ est primaria Venetæ urbis basilica, negat Wion in Attestationibus fol. 2, ubi observat ex Vita sua, habitum monasticum S. Benedicti a pueritia, nempe quinque annorum, susceptum fuisse a S. Gerardo. Verum episcopus Equilinus antiquior est Vita illa, quam laudat Wion, & majorem in his fidem meretur, ut saltem minus sit improbabile, canonicum in pueritia vel adolescentia fuisse S. Gerardum, quam ab ætate quinque annorum monachum. Fateor tamen, nec mihi satis probabilem videri canonicatum Sancti, quia non habet auctorem vetustiorem: nam Petrus de Natalibus plus quam tribus seculis post mortem S. Gerardi scripsit. At refutari non debuit per Vitam ipso posteriorem, & figmentis plenam.

b Forte scriptum fuerit in aëre. Verum hic auctor, qui Vitam hactenus, (excepto solum canonicatu asserto) secutus erat, sui oblitus est & plane exorbitat, dum lapides facit in aëre pendentes. Vita solum habet, lapides ipsum non tetigisse, quamdiu sedebat in curru, quod non adeo est mirabile ob perpetuam agitationem. Dum vero dejectus erat, variis lapidum ictibus verisimiliter contusus fuit; donec lancea mors fuerit accelerata.

c Utrum gladio, an alio modo, cæsi fuerint, Vita non edicit.

d Non videtur Andreas ipse auctor fuisse translationis;sed eam solum permisisse.

e Imo passus est Sanctus die XXIV Septembris. At ex illo errore colligitur, jam Petri tempore aliquam S. Gerardi festivitatem fuisse XXIII Februarii, nisi forte illa verba ab editoribus fuerint addita. Ceterum lectores moneo, in dato elogio omnes voces fuisse expressas sine diphtongis.

LECTIONES
Officii antiqui ecclesiæ Muranæ.
Ex editione Cl. Viri Flaminii Cornelii part. 2 Eccl. Torcel.

Gerardus episc. mart., prope Danubium in Hungaria (S.)

BHL Number: 3427

[Sancti patria: vita monastica ac deinde solitaria in Hungaria:] Lect. I. Gerardus hujus lucis limen per Venetos parentes Sagredæ a prosapiæ sortitus, Dei gratia præveniente, a pueritia cœpit Jesu Christi devotus existere, & Euangelicis documentis per omnia parere. Nam religionis habitum Puer accepit. Igitur dum animi sinceritate sanctam vitam duceret, placuit Dominicum visitare sepulchrum. Egressus de cognatione sua, pervenit ad partes Panoniæ b, quarum habenam tunc Christianissimus rex Stephanus gubernabat. Quem Vir Dei humilis atque supplex adiit, causamque sui itineris aperiens, ampliori dilectione est ab eo receptus. Quem ubi rex moribus atque disciplinarum documentis bonum Christi odorem emittentem intellexisset, dimissis blande itineris sui comitibus, hunc solum invitum retinuit. Postea tumultum populi devitans, eremum petiit, per annos septem jejuniis, dictaminumque exercitiis deditus, excepto Mauro monacho, solus habitavit.

[2] [episcopatus & pia in eo gesta,] Lect. II. Interim præfatus rex, ut robustissimus Josue, impietatem gentium delevit, crudelesque paganorum mores superavit, ac plurimorum corda ad recipienda sanctæ fidei semina præparavit: pace data regni, Servum Dei ab eremo convocat, pontificalique infula decoratum populo suo prædicare destinavit. Cui superna pietas tantam gratiam contulit, ut omnes eum amarent, & ut patrem colerent, ac jam pater multorum tanquam patriarcha Abraham haberetur. Crescente vero fidelium numero, ecclesias Dei per singulas urbes fabricavit. Principalem autem in honorem sancti martyris Georgii ad littus Morisii fluminis fundavit, unde & Morisenam sedem appellavit, quam beatus rex Stephanus dotalibus muneribus nobiliter ditavit. In qua aram ad honorem Virginis Mariæ erexit, ante quam turibulum argenteum fixit, cujus ministerio duos provectæ ætatis adhibuit viros, qui vigilarent jugiter, ne ad unam horam odor thimiamatis deesset. Singulis quoque Sabbatis Officium in honorem ejusdem Virginis, ut in die Assumptionis, devotissime complebat. Cæteris autem diebus, Matutinis atque Vespertinis peractis, bis cum processione ad eamdem venire consueverat. Laudibus sanctæ Genitricis Dei se subdere tantæ humilitatis obsequio noverat, ut si quis reus, a sancti Viri familiaribus edoctus, indulgentiam per nomen Matris Christi precabatur, profundebatur * lacrymis, & velut ipse esset reus, veniam postulabat, filiumque suum illum fore, qui recte Dei Genitricem crederet. Qua devotione, a sancto rege Stephano Panonia sanctæ Mariæ Familia appellata est.

[3] [privatæ Sancti virtutes:] Lect. III. Circa ecclesiastica ministeria curam nimium agebat, nam vinum optimum, quod poterat inveniri, ad Sacrificium reservabat, dicens, hoc, quod per fidem intus accipitur, exterius autem suave inveniatur. Nocturno tempore leprosam * in proprio lectulo requiescere faciens, servorum ministerio intendebat. In itinere modico vehiculo utebatur, in quo libros, quos composuerat ex Spiritus sancti gratia, relegebat. Vestimentis autem cilicio hispidisque anetum * pellibus induebatur. Quamvis episcopalem dignitatem nimia providentia gubernaret, tamen eremum nunquam deseruit, nam juxta urbes, ad quas prædicare veniebat, celulam * sibi silvarum secretiori loco construxerat, in qua pernoctaret, & multas passiones, quæ soli Deo sunt cognitæ, sustinuisse memoratur.

[4] Lect. IV. Stephano ad æternam requiem in cœlis sumpto, [constantia & libertas episcopalis, vaticinium,] rex Petrus successit; quo regnante c, sanguis sanguinem tetigit. Nam Quatragesimæ sanctis diebus honestissimos sui consilii viros sudibus, ac pallis * velut immunda animalia interficere ausus est. Deinde ad Morisenam videlicet sedem beati Pontificis Paschalia sacramenta celebraturus, advenit. Die vero Dominicæ Resurrectionis, ut Pater ejusdem loci capiti diadema impositurus advenit *, ab episcopis, & principalibus per honestissimos viros invitatur. Quo tenuere *, reliqui pontifices, coronam imponunt: magno cleri populique comitatu rex decoratur *, ecclesiam ingreditur. At plenus Spiritu sancto Pontifex, stola candida coopertus, pulpitum ascendit, & intrepidus alloquitur: Observatio sanctæ Quatragesimæ peccatoribus pro venia, justis pro præmio constituta est; sed quia tu, rex, eam in occasione tui gladii polluisti, mihique nomen Patris abstulisti, eo quod meis dulcissimis natis caream, nil hodie indulgentiæ mœreris. Verum quia pro Christo meo hodie mori paratus sum, ventura tibi pronuntiabo. Anno tertio gladius ultionis excitabitur in te, qui tibi regnum auferet, & vitam.

[5] Lect. V. Quæ omnia postquam completa sunt, [martyrii prædictio, ipsumquæ martyrium:] cunctis Pononiensibus * experimento cognitum est, Servum Dei spiritum prophetiæ habuisse, coronamque sui martyrii minime tacuisse d. Uno evoluto lustro, seditio exorta est, in qua dum in Alba regia urbe remaneret e Vir Dei, ad ecclesiam sanctæ Savinæ f virginis, & martyris hospitatus est, ubi cenantibus fratribus ait: Fratres & amici, cras ad cœnam Agni Dei vocamur, absque excusatione properemus, pro Christo moriamur. Altera die sub crepusculo Pater sanctus Missam celebravit, mensæque Christi multitudinem adhærentium participem fecit, lætusque ad martyrium peragebat *. Qui ubi ad flumen Danubii pervenit, ecce maligna turba populorum circumfunditur, lapidesque super Patrem in plaustro sedentem projiciunt, quæ cum * Deo protegente non tetigere, contra quos Pater benedictionem & signum Crucis opponebat. At demum, collis equorum retortis, plaustrum subvertunt, eumque humi projiciunt, & magno impetu lapidare conantur. Tunc more prothomartyris Stephani, Panonie * Martyr, positis in terram genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine Jesu, ne statuas illis hoc peccatum, quia nesciunt, quid faciunt: Et cum hoc dixisset, lancea in pectore percussus, obdormivit in Domino.

[6] [sepultura: aliaque nonnulla.] Lect. VI. Eodem die maxima strages Christianorum facta est, duo pontifices, multique religiosi interempti sunt, quorum numerus * & nomina sola Deo * scientia colligit. Corpus ejus nulla sorde commaculatum est, quod sequenti die a Catholicis ad ecclesiam sanctæ Dei Genitricis reconditum est. Cum quidam nefandus, in convivio sedens pilos ex marsupio traheret, illudens beato Viro, ad convivas diceret, hi sunt pili illius barbæ rasæ, qui nos evertere a paternis traditionibus existimabat, profinus a diabolo arreptus, carnem propriis dentibus mordens, vitam finivit g. Martyrizatus est beatus Gerardus episcopus anno Domini millesimo centesimo sexagesimo nono h, octavo Kalend Octobris. Post beatum Thomam martyrem Cantuariensem episcopum, qui illo tempore fuit.

ANNOTATA.

a Ex hac assertione de prosapia Sagreda colligo, lectiones has fuisse compositas post Petrum de Natalibus, qui de ea silet.

b Panoniæ pro Pannoniæ: qualia orthographiæ menda crebra sunt in illis lectionibus. At satis erit illa ad marginem deinceps corrigere.

c Hic auctor, qui lectiones ex Vita contraxit, omisit usurpationem Ovonis, qui regnum Petro eripuit, eaque occasione de Petro narrat, quæ erant Ovonis crimina. Consule Vitam num. 8.

d Nimirum & martyrium suum altero vaticinio, quod hic auctor omisit, prænuntiavit, ut habet Vita num. 10.

e Lege, ad Albam regiam urbem remearet, ut habet Vita num. 10.

f Savinæ aut Sabinæ idem est; Vita habet Sabinianæ. Vide ibi annotata.

g Hoc factum Vitæ antiquæ addidit collector Officii, ut initio familiam Sagredam, & mox annum martyrii. Legitur idem in Vita per Wionemdata cap. 21 cum pluribus aliis. At silentium primi biographi facit, ut ea pro certis habere non possimus.

h Hic auctor totis centum viginti & tribus annis a vera chronotaxi aberrat, diem tamen recte assignat, quod illam ex festivitate Sancti noscere posset. Adjecta mentio de S. Thoma Cantuariensi, qui martyrio coronatus dicitur anno 1170, (quod examinabitur suo loco) luculenter demonstrat, immanem illum anachronismum auctoris esse, non librarii. Ex eo autem colligere poterunt eruditi Veneti, gesta S. Gerardi non aliunde fere cognita fuisse Venetiis seculis 14 & 15, quam ex Vita antiqua; ideoque non magni nobis facienda esse omnia illa, quæ in dicta Vita non leguntur, aut saltem in aliis monumentis antiquis.

* perfunderetur

* leprosum

* arietum

* cellulam

* palis

* adveniat

* renuente

* decoratus

* Pannoniensibus

* pergebat

* eum

* Pannoniæ

* numerum

* Dei

DE S. YSARNO ABBATE S. VICTORIS
MASSILIÆ IN PROVINCIA GALLIÆ

Anno MXLVIII, aut forte MXLVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS

Ysarnus abbas S. Victoris, Massiliæ in Provincia Galliæ (S.)

AUCTORE C. S.

§ I. Sancti in Martyrologiis memoria, Officium ecclesiasticum & antiquus cultus in monasterio suo Massiliensi: Vita a synchrono eleganter & fideliter scripta.

Celebre S. Victoris monasterium, quod a S. Joanne Cassiano seculo V aliquot annis inchoato prope Massiliam in Provincia Galiæ fundatum, primum sub ejusdem Sancti Regula, [Sanctus monasterii S. Victoris abbas hoc die] deinde vero sub Benedictina, multis seculis floruit, tandem per Bullam Pontificiam, die XVI Kalendas Januarii anni 1739 datam, & VIII Octobris anni 1743 in ecclesia S. Victoris Massiliæ promulgatam, in collegium secularium canonicorum commutatum est, teste illustrissimo Henrico Francisco Xaverio de Belsunce de Castelmoron, piissimæ memoriæ episcopo Massiliensi, in Antiquitatibus suæ ecclesiæ Massiliensis tom. 3, pag. 445. Inter ejusdem monasterii abbates seculo XI floruit S. Ysarnus, patria Tolosas, vir eximiis virtutibus & miraculis ante & post obitum clarus, cujus hoc die, qui ipsi anno 1048 emortualis fuit, sacra memoria celebratur, & in aliquot recentioribus Martyrologiis inscripta est. Saussayus illum in Martyrologio Gallicano pro more suo prolixo elogio hodie annuntiavit, quod quia ex Vita a nobis edenda, nec satis bene tamen, concinnaverit, hic omittere visum est.

[2] Hugo Menardus in Martyrologio Benedictino ad eumdem diem brevius sic habet: [aliquot Martyrologiis,] Massiliæ, S. Isarni abbatis, admirandæ sanctitatis & miraculorum gloria conspicui. Deinde lib. 2 Observationum ejusdem elogium exhibet ex eadem aut simili Vita; sed pariter non sine mendis, inter quod istud præcipuum est, quod Sanctum anno Christi 804 vixisse statuat. Multis etiam ipsum celebrat Gabriel Bucelinus in Menologio item Benedictino, ubi laudans monumenta S. Victoris & Menardum, pari anachronismo ejusdem obitum post annum Christi DCCCXX collocavit, cum sine dubio is ad annum 1048 vel 1047 referendus sit. Hunc annum 1048 recte in margine annotarunt Castellanus in Martyrologio universali, & Parisiensis Martyrologii auctor, apud quos hoc eodem die legitur: Massiliæ, S. Isarni abbatis S. Victoris. De die dissentit Philippus Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, ubi ad XXIII Septembris ait: Apud Massyliam S. Ysarni abbatis.

[3] In annotatis citat monumenta cœnobii S. Victoris ad se transmissa, [inscriptus est, coliturque in suo monasterio] additque, se scire non potuisse, cujus loci abbas Sanctus fuerit; sed S. Victoris fuisse, sibi videri. Et hoc quidem recte; diem vero credo ipsum didicisse ex quodam exemplari Officiorum propriorum ejusdem monasterii: nam & mihi unum ad manus est, cujus editionis annus ob folium primum elaceratum agnosci nequit, ubi festum ejus ad diem XXIII Septembris præscribebatur, sed ductu calami numerus iste in XXIIII correctus est, An tamen correctio ista facta sit, quod in priori numero typothetarum error, an quod cultus ejus post editum istud Officium in posterum diem translatus esset, certo edicere nequeo. Primum tamen mihi longe verisimillimum videtur, quia tam in hoc ipso Officio, quam in Vita Octavo Kalendas Octobris obiisse dicitur; nec apparet ratio, ob quam festum pridie, quam obierat, præmittendum fuerit. In epitaphio ipsius infra recitando mortuus dicitur, Octobris trasacto Octavo Kalendas; ubi vox transacto ab imperito poëta posita est pro currente; sic ut non dies XXV, sed XXIV ibi quoque designetur.

[4] [Officio cum ritu duplici secundæ classis, ex quo Oratio] Porro S. Ysarnus in ecclesia S. Victoris dicto die colitur aut certe colebatur, antequam hæc in collegiatam conversa est, Officio proprio cum ritu duplici secundæ classis, uti ibidem calamo adscriptum legitur. Habet istud antiphonas, responsoria, & lectiones secundi Nocturni propria, ex Vita passim accepta, ideoque hic non recitanda. Pro primo Nocturno lectiones, Justus si morte, &c.; pro tertio Homilia in Euangelium: Ecce nos reliquimus omnia &c., ut in Communi abbatum; cetera ex Communi confessorum non pontificum assignantur. Oratio vero hæc propria est: Deus, qui beatum Ysarnum, confessorem tuum, mirandis virtutibus & miraculis multipliciter decorasti, concede nobis famulis tuis, ut, quem ductorem vitæ habuimus in terris, ipsum apud te intercessorem sentiamus in cælis. Per Dominum nostrum &c. Addo & hic hymnum, in utrisque Vesperis, Matutino & Laudibus præscriptum, quem Mabillonius in observationibus præviis ad Vitam etiam in codice bibliothecæ regiæ Parisiensis non multo post Sancti mortem, ut arbitratur, exarato, a se repertum ait.

[5]

Diem festum celebremus[& hymnus antiquus recitatur,]
In divinis laudibus,
Quo beatus est Ysarnus
Exemptus præsentibus,
Et optatis præsentatus
Domini conspectibus.
      Vir fuit hic singularis,
Et gregis Dominici
Pastor vita & sermone
Clarus & miraculis;
Unicum decus in Christo
Pene sui temporis.
      Quem beate nunc viventem
In cælesti gloria,
Et a Christo obtinere
Posseque vult omnia,
Crebra, quæ per eum fiunt,
Testantur magnalia.
      Hujus pie complacatus,
Bone Rex, precamine,
Jesu Redemptor, ab omni
Culparum gravamine
Absolutos nos concede
Innocenter vivere;
      Quo tui fideles servi
Fulti patrocinio,
Ac de mundi procellosi
Eruti naufragio,
Tuo mereamus semper
Frui patrocinio.
      Trino Deo, simplicique
Sit æterna gloria,
Unus honor, una virtus,
Eadem potentia,
Qui vivit & regnat Deus
Per immensa sæcula. Amen.

[6] Laudatus Mabillonius de antiquo S. Ysarni apud suos Victorinos ecclesiastico cultu ex hymno illo & codice regio sic censuit: [Cultus ejus ibidem antiquissimus] Paullo post ipsius mortem festivitatem ejus fuisse institutam, colligi potest ex hymno, qui pro ea celebritate compositus, in codice regio, quem non multo post ejus mortem scriptum fuisse diximus, habetur. Is idem ipse est, qui etiamnum in ejus Officio canitur. Ita ipse: at mihi difficile creditu est, Mabillonium ex sola codicis scriptura, quam ibidem supra dixerat, ad B. Ysarni tempus accedere, cognoscere potuisse, eumdem non multo post Sancti mortem scriptum fuisse. Verum quidquid sit de tempore primum institutæ ejus annuæ festivitatis, ex ejusdem biographo certum est, Ysarnum mox ab obitu suo, aut certe paulo post, a populo pro Sancto habitum, & votis invocatum multis miraculis claruisse. Nam, ut ait in Prologo, dum ipsemet ad S. Victoris ecclesiam religionis ergo accessit, inter innumerabiles Sanctorum memorias… B. Ysarni abbatis, recens defuncti, monumentum a diversis ægrotantium populis frequentabatur.

[7] Eodem pariter biographo ibidem teste, tam cita remedia pie petentibus ibi obtinentur a Domino, [& miracula probantur ex biographo.] tamquam jam omnes alii Sancti huic omnem suam virtutem … concessissent. In fine denique Vitæ de ejusdem sepulcro ait: Sepultusque est in pretioso vase marmoreo in Septemtrionali parte templi, ubi assiduis miraculis glorificatur a Domino Deo nostro. Vetus epitaphium eidem sepulcro barbaris versibus insculptum in fine hujus Commentarii recitabimus. Est autem sepulcrum illud in ecclesia inferiori, in eoque sancti Viri corpus, quantum scio, hactenus quievit, præter aliquot reliquias ad publicam venerationem inde extractas. Joannes Baptista Guesnayus in S. Joanne Cassiano illustrato lib. 2, cap. 22, § 2 ait, sacellum, in quo jacet, ab ipso appellari, & satis obscure ibi scribit sequentia: Ab illo (sacello alio) ad S. Cassiani, hujus monasterii fundatoris, quod nunc vulgo S. Isarni sacellum dicitur, patet aditus. Sub illius ara omnia propemodum ejusdem Cassiani ossa, præter ea, quæ suis seposita locis diximus, in sepulchro condita sunt. Aliud insuper altari impositum visitur, ubi Wifredi abbatis, & hujus monasterii restauratoris, corpus servatur una cum reliquis S. Isarni, hujus etiam monasterii abbatis, ossibus; quam plurima etiamnum, in depellendis præsertim febribus ejusdem celebrantur miracula.

[8] Antonius de Ruffi in Historia Massiliensi, per Ludovicum Antonium ejus filium correcta auctaque, [Ejusdem brachium dexterum, per Urbanum V Papam] & anno 1696 secundis typis Massiliæ edita, tom. 2 pag. 148 scribit, aliquot ipsius reliquias per Urbanum V Pontificem Romanum ex eo sepulcro exemptas, & eodem mandante thecæ argenteæ inclusas fuisse, Urbanus hic, ante Pontificatum Guilielmus de Grisac dictus, monasterio S. Victoris abbas præfuerat, illudque jam Pontifex, saltem aliquo tempore, per vicarium regere perrexit. Idem Pontifex tum alia beneficia laudato monasterio præstitit, tum illud ipsum reædificandum curavit, annoque 1365 aram ecclesiæ principem ipsemet consecravit, uti apud illustrissimum Henricum de Belsunce in Opere num. 1 laudato, tom. 2, & apud alios legere est. Facile itaque potuit Urbanus, qui Cathedram suam Avenione tenebat, vel forte etiam ante aditum Pontificatum, dictas sacras reliquias e sepulcro exemisse, ut publicæ venerationi in argentea theca exponerentur.

[9] [a reliquo corpore separatum in theca argentea servatur.] Quæ tamen hæ reliquiæ, seu quæ pars corporis fuerit, non edicunt laudati scriptores; sed cum iidem pag. 120 inter ejusdem ecclesiæ sacra cimelia brachium dexterum S. Ysarni recenseant, verisimile est, hoc ipsum, si non solum, unum ex ossibus esse, de quibus per Urbanum V a reliquo corpore separatis pag. 148 meminerunt. Id ipsum etiam docet J. Arnoux in Catalogo sacrorum corporum & reliquiarum, quæ in Provincia asservantur, quem Ludovico XIII Galliæ regi anno 1622 inscripsit, & in quo præter ossa S. Ysarni in inferiori ecclesia S. Victoris Massiliæ quiescentia, inter superioris ecclesiæ reliquias, a laudato Pontifice Urbano argenteis thecis inclusas, etiam brachium S. Ysarni, abbatis dicti monasterii memorat. Hoc utroque quidem loco Arnouxii pro Ysarno legitur Isac; sed mendum esse, docet tum correctio in exemplari nostro calamo facta, tum res ipsa; cum nullus S. Isac isti monasterio abbas umquam præfuisse legatur; & aliunde etiam constet, S. Ysarni, illius loci abbatis, corpus in inferiori ecclesia ibidem quiescere, & ejusdem brachium a reliquo corpore separatum honorari. Denique Joannes Baptista Guesnayus supra laudatus, pag. 479 inter ejusdem ecclesiæ sacrarii cimelia pariter recenset brachium dextrum S. Isarni de argento sine auro, cum reliquiis inclusis ponderis librarum sex & duarum unciarum.

[10] [Vita edenda auctorem habet anonymum] Joannes Mabillonius Vitam S. Ysarni in Actis Sanctorum sui Ordinis Sec. VI, parte 1, a pag. 608 edidit ex Mss. codicibus, uno bibliothecæ regiæ Parisiensis, altero S. Victoris Massiliensis, de quibus in Observationibus præviis ita scribit: Hanc Vitam primo habuimus, ex monasterio Massiliensi ad nos transmissam; sed postea, cum conficiendo bibliothecæ regiæ codicum Mss. catalogo operam daremus, eamdem Vitam invenimus in veteri codice, cujus scriptura ad B. Ysarni tempus accedit, ex quo eam cum Massiliensi apographo collatam, adjuncto etiam Prologo, qui in priori nostro exemplari desideratur, proferimus. Habemus & nos eamdem Vitam Ms., quæ Massilia, procurante R. P. Petrasancta, accepta notatur. Consonat ea editæ a Mabillonio, sed Prologo pariter caret, ac præterea nonnumquam correctior quam ista, nonnumquam etiam corruptior est. Quia tamen Mabilloniana editio prædictum Prologum (quamquam aliquot locis mutilum) ex codice regio exhibet, hanc sic recudam, ut ejus menda ex apographo nostro, ubi hoc correctius est, monito lectore, emendaturus sim.

[11] [synchronum, non tamen monachum Massiliensem,] Auctor, quis fuerit, nusquam manifestat; ubique tamen se pium, doctum, sincerum, & Sancto olim synchronum, non tamen ejusdem discipulum, familiaremve, aut rerum ab eo gestarum oculatum testem exhibet. Laudatus Mabillonius recte ostendit, eum monasterii S. Victoris monachum non fuisse, quandoquidem, ut ibidem inquit, se ad illud accessisse dicit, ut ibi famosissimæ illius religionis cælestes choros cerneret, eorumque orationibus se commendaret. Hinc dicendus est eruditus vir dictorum suorum oblitus fuisse, quando tom. 4 Annalium Benedictinorum ad annum Christi 1048 num. 32 de S. Ysarni obitu agens, inquit: Res ab eo gestas scripsit eleganter anonymus, loci monachus, ejus æqualis. Verum, etsi biographi monachatus satis verisimilis sit, eum tamen monasterii S. Victoris Massiliæ monachum non fuisse, cum eodem Mabillonio in Actis pro certo habeo. Ut autem tam hoc, quam cetera, quæ de biographo diximus, manifesta fiant, oportet, nos hic aliqua ex ejusdem Prologo delibare.

[12] Ita hunc exorsus est: Cum ad venerabile monasterium Massilias ante hos non multos dies venissem, [estque eleganter, magnaque cum fide] ut famosissimæ illius religionis cælestes in terris choros cernerem, & eorum me orationibus commendarem, inter innumerabiles Sanctorum memorias, … B. Ysarni abbatis, recens defuncti, monumentum a diversorum ægrotantium populis frequentabatur. Hæc sane, uti scriptorem sancto Abbati synchronum, ita eidem monasterio extraneum manifeste declarant. Non eodem tamen anno 1048, quo S. Ysarnus obiit, biographum illuc accessisse, ex illo ipso colligimus in Vita num. 19, ubi de S. Odilone Cluniacensi abbate veluti jam mortuo loquitur. Mortuus autem hic est anno 1049, ac probabiliter Kalendis Januarii, uti in Opere nostro tom. 1 ejusdem mensis videre est. Deinde biographus, qua ratione ad scribendam Vitam illam impulsus fuerit, quaque fide, & quibus testibus scripserit, ita pergit exponere: Hujus itaque tanti Viri recordatione succensus, de vita ejus & conversatione atque virtutibus … aliqua dicere cupio…

[13] Est etiam, quod me ad scribendum de eo plurimum provocat; [& sinceritate] quia tanto certior sum, me sincerissima veritate locuturum, quanto ob recentem Viri memoriam eorum, quæ dicturus sum, tota pœne Provincia testis occurrit, & maxime multi venerabiles valde monachi, discipuli ejus, quos certe credo, tamquam mortem, vitare velle mendacium; in quorum conversatione, ut breviter de illis omnia dixerim, ipsa perspicue Magistri vita refulget. Huic Prologo consonant cetera; nam & sæpe Sancti discipulos, oculatos rerum, quas narrat, testes suis nominibus appellat, nec incredibilia refert, nec usquam ei vel verbulum excidit, ex quo aut ab Ysarni ætate remotior vixisse credatur, aut de impostura suspectus haberi merito possit. Illud tamen in eo utcumque animadverti potest, quod, etsi Sancti virtutes minime præterierit, ex gestis tamen ejus particularibus ea potissimum selegerit, quæ majorem admirationem moveant, multis aliis prætermissis, ex quibus Viri sanctitas non minus, ac forte etiam magis, eluxisset. Sed hoc ipsi cum multis aliis biographis commune est.

[14] Et multa quidem a se prætermissa esse, ipsemet fatetur, [non diu post Sancti obitum conscripta.] nescio quam necessitatem & temporis angustias causatus. Audi ipsum num. 50 Vitæ loquentem. Quoniam, inquit, ad prosequenda cetera, quæ de sancto Patre multa supersunt, non sufficio; quia & gravissima quædam mihi necessitas, ut scitis, inest, & nimia quoque temporis arctor angustia, de glorioso saltem ejus fine … scribam. Ceterum videtur anonymus iste Vitam hanc, saltem magna ex parte rudique stilo compegisse eo tempore, quo in Victorino monasterio hospes morabatur; aut certe tum temporis facta, quæ audierat, in litteras contulisse, & monachis ibidem prælegisse, ne a vero aberraret. Ita colligimus ex Vita, in qua num. 6 post narratam divinam in quosdam Sancto injurios vindictam sic prosecutus est: Hoc dum Fratribus recitarem, unus ex ipsis, Petrus nomine, vir in monasterio (S. Victoris Massiliensis) auctoritatis magnæ per omnia, Me teste, inquit, in Castro-Morario itidem miraculum hoc ordine contigit &c. Item num. 39 narratis aliquot sancti Abbatis miraculis, præmiserat: Me vero ista coram Fratribus memorante, Rainoardus quidam, magnæ sanctitatis æstimatione in monasterio venerabilis, ea, quæ narraturus sum, intulit, dicens &c. Merito igitur Vitam hanc magni fecit Mabillonius, ac miror Bailletum huic in Opere suo de vitis Sanctorum locum non dedisse.

§ II. Sancti ingressus in monasterium Victorinum Massiliense, & hujus in monachis & possessionibus sub eo abbate incrementum: quid de dedicata a Benedicto IX Papa ecclesia S. Victoris sentiendum?

[Juvenis monasterium ingressus, fit Prior;] Cum Vita edenda longa commentatione non egeat, ea tantum hoc & sequenti § referam, quæ a biographo prætermissa, vel levius perstricta, mihi aliunde innotuerunt, aut quæ longiorem quam Annotata patiantur, elucidationem requirunt. Adolescentem fuisse S. Ysarnum, quando monasticæ professionis tyrocinium in Massiliensi S. Victoris monasterio exorsus est, tradit biographus in Vita non uno in loco, sed annum ætatis ipsius, aut Religiosi incepti non exprimit. Attamen cum instrumento electionis Guifredi seu Wifredi abbatis apud Martenium tom. 1 Collectionis amplissimæ scriptorum col. 367 inter ceteros ejusdem loci monachos Isarnus subscripsisse legatur, dicendus est Sanctus a Garnerio abbate, cui Guifredus anno 1005 suffectus est, inter monachos admissus esse; nisi quis sine solida ratione suspicari velit, Isarnum illum alium fuisse a nostro. Eodem teste biographo num. 9 Vitæ, Ysarnus post paucos annos professionis monasticæ a laudato Guifredo ob insignes virtutes suas ceteris Fratribus ibidem Prior præfectus est, ac mortuo deinde Guifredo, non sine divino nutu, ut num. 10 & sequenti in Vita narratur, abbas electus.

[16] [abbas anno 1020 vel 1021 factus, monasterium] Annus aditi ab eo Prioratus latet; sed abbatialis ejusdem prælaturæ initium anno Christi 1020 vel proxime subsecuto illigandum esse, aptius ostendemus infra, ubi de anno illius emortuali, de quo aliqua controversia est, agendum erit. Qualem porro Sanctus, abbas factus, mox se præstiterit, hic paulo latius explicandum est. Celeberrimum istud quondam monasterium, quod a barbaris non semel magna clade affectum fuerat, denuo circa annum 923 a Saracenis Hispaniæ dirutum fuisse, scribit illustrissimus Henricus de Belsunce, Massiliensis episcopus, in ecclesiæ suæ Antiquitatibus tom. 1, lib. 4, num. 35. De ejusdem restauratione consuli etiam potest Martenius seu Durandus in Præfatione ad Collectionem amplissimam veterum scriptorum. Præcipui tamen restauratores fuere laudati Guifredus & Ysarnus noster. De Guifredo id constat ex vetusto Chronico ejusdem monasterii apud Labbeum tom. 1 Bibliothecæ Mss. pag. 339, quod sic habet: M. Ind. XIII. Cepit Massiliense monasterium restaurari, domno Guifredo existente ibi prius quinque annorum Priore, in quindecim annis sequentibus vivente eodem ibi abbate… Obiit in senectute bona, relinquens monasterium cum L Fratribus, quod prius accepit cum quinque, sicut nobis retulerunt Fratres, qui tempore illius in monasterio nutriti fuerant.

[17] Nonnullis quidem suspectum videtur, quod Guifredus monasterium istud cum quinque tantum fratribus seu monachis accepisse dicatur, [a Guifredo feliciter restauratum, multum promovet,] quia instrumento electionis ejusdem supra laudato viginti tres cum abbate Garnerio, prælaturam abdicante, subscripti leguntur. Verum, nisi vitium in numeros Chronici irrepserit, conciliari isthæc possunt, si dicamus, quinque ibi tantum monachos fuisse, quando Guifredus Prior, non quando abbas creatus est. Utut sit, non magnam monachorum manum ibi fuisse, dum S. Ysarnus eo primum advenit, docet etiam biographus in Vita num. 6, ubi ait, sanctum Adolescentem ibidem varia sciscitatum esse a paucis Fratribus, qui, restituto recens monasterio, ibi satis regulariter vivere cœperant. At vero quantum, eodem abbate Ysarno, monasterium illud tam monachorum numero, quam possessionibus excreverit, modo dicendum est. Biographus in Vita num. 21 ad propositum hæc ait: Factum est autem, ut virtutum ejus fragrantiam plurimi odorantes, ejus se cuperent institui disciplinis.

[18] Inter hosce præcipue celebrat duos, quos sanctus Abbas suis monachis omnium primos adscripsit, [multis & insignibus alumnis auget,] Dodonem & Rainaldum, ambos admiranda sanctitate & plurimis miraculis claros; quorum priorem jam tum, dum ista scriberet, sancte mortuum, alterum virtutibus tum etiam inter vivos illuxisse, testatur. Hos (subdit biographus ibidem) ex diversis terris subsecuta veneranda posteritas, ex satis modico immensum in brevi gregem Domino confecerunt; inter quos multi quoque nobilium cælestis vitæ amore succensi, præclara sæculo suæ conversionis exempla tradidere. Tunc etiam Pontius Arelatensis archiepiscopus, nec multo post & successor ejus, totius tunc Provinciæ unicum decus, Randibaldus, sub eodem Patre sanctæ se Regulæ submiserunt. Visum est, totam hanc periodum hic referendam, quia aliqua elucidatione indiget. In primus vox ista posteritas non in communi & obvio sensu accipienda est; sed pro omnibus illis, qui Dodonis ac Rainaldi exempla secuti, monasticam professionem sub S. Ysarno amplexi sunt. Ita liquet ex duobus illis archiepiscopis, quos sub eodem Patre sanctæ se Regulæ submisisse, subjungit.

[19] De Pontio alia quæstio est. Gemelli fratres Sammarthani tom. 1 Galliæ Christianæ, [inter quos fuere duo archiepiscopi Arelatenses] pag. 47 scribunt, Pontium de Marignane ex monacho Victorino ad archiepiscopatum Arelatensem evectum esse, eoque anno 1029 vel sequenti deposito, ad idem monasterium, cui S. Ysarnus tunc præerat, rediisse. Contra Dionysius Sammarthanus in sua item Gallia Christiana tom. 1 col. 552 vero propius existimavit, laudatum Pontium non nisi post gestum archiepiscopatum in dicto monasterio sub abbate Ysarno monastica instituta amplexum esse. Gemellis fratribus favent dicta biographi, secundum quem nec multo post & successor ejus (Pontii) Randibaldus sub eodem Patre sanctæ se Regulæ submisit. Cum enim aliunde constet, Randibaldum seu Raiambaldum, S. Ysarni monachum, Pontio in disciplinam S. Ysarni transeunti, in archiepiscopatum Arelatensem successisse, consequenter statuendum esset, aut Pontium ante acceptas infulas sub Ysarno abbate monachum fuisse, aut Randibaldum non multo post, quam eas acceperat, easdem deposuisse, & ad monasterium reversum esse.

[20] Sed horum neutrum dici potest. Nam consentientibus laudatis Galliæ Christianæ scriptoribus, Pontius Arelatensi ecclesiæ jam præerat circa annum 1000, quo Ysarnus certe nondum abbas, ac forte nec monachus erat; [Pontius & Randibaldus seu Raiambaldus.] Randibaldus vero plurimis post sancti Abbatis obitum annis prædictum archiepiscopatum tenuit; & quamquam Dionysius Sammarthanus ibidem sentiat, Randibaldum aliquo ante mortem suam tempore, abdicato archiepiscopatu, ad monasterium suum rediisse, de eo tamen secessu biographi dicta accipi nequeunt, cum secundum ista debuisset Randibaldus non multo post Pontium, cui in archiepiscopatum successerat, Ysarno inter monachos instituendum se dedisse. Itaque ut hæc concilientur, credo biographum sic exponendum: Tunc etiam Pontius Arelatensis archiepiscopus, & qui non multo post, quam sub Ysarno monachum induerat, successor ejus (Pontii) fuit, Randibaldus … sub eodem Patre sanctæ se Regulæ submiserunt. Interpretationem hanc exigunt, quæ de temporibus utriusque episcopatus supra diximus, collatis ad initium prælaturæ S. Ysarni, quod ex dicendis ad annum Christi 1020 vel 1021 certo referendum est.

[21] [Leodegarius archiepiscopus Arelatensis donat ipsi] Nec insignes tantum illustresque personæ, sed & ecclesiæ ac monasteria, etiam extra Massiliensis diœcesis limites sita, Ysarno abbati subjiciebantur, ac multis præterea prædiis ejusdem monasterium augebatur. Longum esset singula, quæ apud varios leguntur, enumerare. Proferam tamen aliqua hujusmodi loca, quæ sive ut ablata olim restituerentur, sive ut regularis disciplina in ea induceretur, a viris optimatibus ipsi tradita fuere. Erat in Viennensi archidiœcesi Griniensis ecclesia S. Ferreoli, quondam quadringentorum monachorum cœnobium, sed tunc temporum iniquitate bonis omnibus alio distractis, collapsum. Hoc cum Leodegarius archiepiscopus ad pristinum splendorem revocare niteretur, in numerosa quingentorum abbatum, monachorum, aliorumque clericorum Viennensi synodo decrevit, pristinis bonis suis, quantum poterat, dotatum Ysarno & successoribus ejus tradere ea lege, ut ab ipsius monachis incoleretur. Charta donationis hujus exstat in laudata Collectione per Martenium & Durandum tom. 1, col. 402 & sequenti, unde sequentia huc transfero.

[22] [ecclesiam ac monasterium S. Ferreoli,] Ego Leodegarius sanctæ matris ecclesiæ Viennensis archiepiscopus, omnium Dei fidelium servus, exemplo & amore prædecessorum meorum tactus, cupiens ornare ecclesiam nostram, quæ quondam gloriosissime floruit, propono & desidero deservire beatissimo ac domno Ferreolo, martyri & civitatis nostræ tribuno. Siquidem ecclesia ipsius vel cœnobium, quod vocant Griniensium, quadringentorum simul in se habuit multitudinem monachorum; nos vero, quos ad hæc Deus infelicia perduxit tempora, si non ita, saltim quod possumus, adimplemus. Reddimus ergo sibi, videlicet S. Ferreolo ipsiusque quondam monasterio, ex hereditate ipsius quidquid in nostro dominio tenebamus, ceu etiam ubicumque fuerit inventum aliquid ex ejus hereditate, totum omnino reddimus, & eos, qui tenent, si reddere voluerint, in hac elemosyna adjungimus. Sed & fidelis noster Blandinus, quidquid de ejus hereditate in beneficio de nobis tenebat, totum reddit, insuper & de suo alode largitur.

[23] [ut in illud monachos suos inducat.] Hoc ergo per consilium fidelium nostrorum facimus, collaudante omni clero & populo ecclesiæ nostræ, insuper annuente Hermengarda, inclyta regina regis Radulfi (Burgundiæ Transjuranæ, ejus nominis III) uxore, nunc vidua. Ponimus ergo in ipso loco Dei servos ex monasterio S. Victoris gloriosissimi Massiliensis, ipsumque locum cum omnibus, ad se pertinentibus eidem S. Victori perpetualiter damus, & viro venerabili domno Isarno abbati, per consilium & voluntatem domni abbatis Odilonis Cluniacensis, & omnium Fratrum suæ congregationis. Facta donatio hæc eleemosynaria anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi MXXXVI, Indictione IV, epacta I, anno VIII imperatoris Romanorum Conradi &c. Conradus, cujus hic mentio fit, est cognomento Salicus, primum Germaniæ rex ac deinde imperator; sed in anno ejus hic mendum est; cum nec regni, nec imperii ipsius annus VIII in annum Christi 1036 inciderit. S. Odilonem Cluniacensem abbatem S. Ysarno familiarem, ejusdemque virtutum admiratorem præconemque fuisse, tradit biographus noster in Vita num. 19 & 20; unde nil mirum est, ipsum in hanc donationem libenter consensisse.

[24] Sequitur ibidem charta altera, anno Christi 1037 notata, [Ab eodem accipit ecclesiam S. Symphoriani, & quatuor alias] sed hinc & inde nonnihil mutila, per quam laudatus archiepiscopus Leodegarius eidem S. Ferreoli monasterio, ad quod Victorinos monachos, annuente venerabili abbate Isarno, Dei servo, jam evocaverat, S. Symphoriani ecclesiam, quæ ad illud olim pertinuerat, cum prædiis aliisque bonis eodem spectantibus restituit. Alteram quoque donationem seu restitutionem quatuor ecclesiarum, quæ in Petra-Castellana, Senecensis diœcesis in Provincia sitæ erant, sanctus Abbas ab Amelio episcopo obtinuit. Donationis instrumentum, seu fragmentum, quod Martenius circa annum Christi 1040 factum putat, ibidem recitat col. 405 & sequenti, unde illud, quia breve est, hic refero. Ego Amelius, gratia Dei Senecensis episcopus, nostrorum filiorum ceterorumque fidelium nostrorum voluntate vel rogatu ecclesias nostræ diœcesis quasdam, quæ olim fuerant monasterii S. Victoris Massiliensis juris, quamvis aliquanto tempore a quibusdam monachis injuste possessas, auctoritate Apostolica eodem * monasterio reddimus, sive donamus, cum omnibus, quæ ad easdem ecclesias pertinent, simul cum omni decimo rerum sibi pertinentium, nunc vel in posterum acquisitarum, quæ ecclesiæ sunt sitæ in loco vel villa, quæ vocatur Petra Castellana.

[25] Et hoc tali tenore facimus, ut omni tempore servi Domini, [in Petra-Castellana ab Amelio episcopo Senecensi.] ibidem permanentes, pro nobis & successoribus nostris ad Dominum sint intercessores. Sunt autem hæ ecclesiæ, S. Mariæ, S. Johannis, S. Petri, S. Laurentii. Hactenus fragmentum illud, ad quod illustrissimus Belsuncius tom. 2 Antiq. eccles. Massil., lib. 5, num. 28 observat, Amelium verisimiliter Romani Pontificis consensum ad hanc donationem faciendam obtinuisse, cum dicat, se eam facere auctoritate Apostolica. Porro ejusdem Amelii mentio recurret in Vita num. 25, ubi dicitur Ysarnus ipsum exorasse, ne castelli Baremmæ incolas ob illatam ipsi Sancto injuriam excommunicaret. In Petra-Castellana quoque aliquam monasterii Massiliensis possessionem memorat biographus ibidem num. 23 & 25. Erat autem Petra-Castellana oppidum Galliæ in Provincia, monti impositum, cum arce baronum, qui in eo oppido dominabantur, sed post medium seculum XIII, ultimo loci domino capite plexo, incolæ, relicto monte, in vallem commigrantes, ad Verdonem fluvium consederunt, ubi modo oppidum est, Gallice Castellane nuncupatum, duobus milliaribus a Sanitio, vulgo Senez, in cujus diœcesi est.

[26] Ad hasce donationes accessit & altera cœnobii S. Michaëlis de Fallio, in comitatu Barcinonensi, sive in veteri Catalonia siti, de qua exstat instrumentum apud laudatum Martenium col. 406 & duabus sequentibus, [Acquirit monasterium S. Michaëlis de Fallio] unde hic aliqua refero. Gombaldus de castro Bisaure, qui locum illum a Raymundo comite Barcinonensi & uxore ejus Ermensende dono acceperat, ut liquet ex charta ibidem relata col. 353, & ex suis etiam bonis ditaverat, de salute sua sollicitus, eumdem cum annexis possessionibus Domino Deo, & S. Victori martyri, monasterio Massiliensi & abbati Isarno præsenti, & abbatibus, qui post ipsum futuri sunt, donavit. Hanc tamen adjecit conditionem, ut non liceat eis vendere, nec alienare, nec excommutare, aut transfundere, sed omni tempore ad servitium S. Victoris tenere, & sui monachi S. Victoris in ipsa spelunca & ecclesia Dei omni tempore stare (debeant) & pro peccatis (ipsius) Dominum exorare. Quod si monachi S. Victoris in ipso loco stare noluissent, S. Victor nec monachi sui omnino nihil habuissent.

[27] [in comitatu Barcinonensi.] Locum vero ipsum & situm ejus Gombaldus ibidem sic exponit: Cœpi de substantia ecclesiis Dei servire & honorare, e quibus elegi unam infra terminibus * Barchinonense vel Ausonense constitutam, & in servitium Dei restitutam, & non humano opere factam, sed mirabili voluntate Dei adimpletam, & in excelsa rupe positam, & ipsam vocant Spæleam, & in honore Dei & S. Michaëlis archangeli consecratam, super castrum, quem vocant Mons-boium, infra terminos ipsius sitam, quem vulgus nuncupat Falium. Ausonensis civitas, de qua hic mentio fit, olim Ausa & Ausona dicta, deinde etiam Vicus Ausonensis, vulgo Vich & Vic de Osona, Hispaniæ civitas in Catalonia est, septemdecim circiter milliaribus Barcinone distans in Septemtrionem, estque episcopalis sub archiepiscopo Tarraconensi. Porro laudatum instrumentum notatur Idus Octobris, anno XII Henrici regis, Galliæ scilicet, ideoque anno Christi 1042. Admissam autem fuisse a S. Ysarno eam donationem, liquet ex biographo, qui num. 56 Vitæ agens de Sancti itinere Hispanico, Tandem, inquit, ad possessionem quamdam S. Victoris, Alfalium nomine, ubi in specu amœnissima perpulcrum & satis habile monasterium in honore S. Michaëlis archangeli constructum est, .., perveniunt.

[28] [Aliæ donationes in diœcesi Massiliensi & alibi] Non multo post, anno scilicet 1044 Pontius, ejus nominis II Massiliensis episcopus, ecclesiam S. Genesii in comitatu Massiliense juxta montem, qui dicitur Guarda, quæ tunc destructa erat, cum consensu canonicorum ecclesiæ suæ donavit omnipotenti Deo, ipsiusque monasterio, in honore S. Victoris apud Massiliam fundato, & abbati Isarno & monachis ptæsentibus & futuris, & * eodem monasterio commanentibus, ut ædificantes prædictam ecclesiam, scilicet S. Genesii, perpetuo teneant & possideant &c. Chartam habes tom. 1 Galliæ Christianæ auctæ, inter instrumenta pag. 114 & seq. Ibidem pag. 64 altera denuo donatio eodem anno facta exhibetur, in cujus instrumento Bertrannus donator sic loquitur: Ego Bertrannus, auctore Deo, marchio sive comes Provinciæ, ecclesiam S. Promasii martyris cum burgo & terris, quæ sunt meæ possessionis, reddo ac dono omnipotenti Domino ac S. Victori martyri, ejusque monasterio. Facta hæc donatio anno Incarnationis Dominicæ MXLIV. Indictione XII. Henrico rege regnante.

[29] [ipsi factæ: Græci monachi] Rursus ibidem inter addenda instrumentis pag. 204 recitatur charta Raiambaldi Arelatensis archiepiscopi, antea monachi Victorini, per quam hic religiosum locum in honore S. Genesii vel S. Honorati conditum infra muros (Arelatensis) civitatis, donavit monasterio S. Victoris De Massilia, in quo constitueret Isarnus abbas ejusdem monasterii monachos in Dei servitio. Annus donationis adscriptus non est. Apud Martenium in laudata Collectione col. 408 & sequenti occurrit donatio, quæ sic habet: In nomine Domini nostri Jesu Christi. Memoria & notitia vel donatio de tertia parte ecclesiæ S. Petri, quæ est constructa in territorio castelli vel villæ, quæ vocatur Auriol, in comitatu Massiliensi, ad monachos Græcos, quos in eadem ecclesia ponunt episcopus Pontius, & Isarnus abbas monasterii S. Victoris Massiliensis. Igitur ego Pontius, gratia Dei sanctæ sedis Massiliensis episcopus, una cum voluptate * & consensu clericorum ecclesiæ a Deo mihi commissæ, facio donationem de altare S. Petri ecclesiæ superius nominatæ, & de omni tertia parte omnium rerum, videlicet alodis camporum, vinearum, hortorum, pratorum, vel quarumcumque possessionum, quæ ad eamdem ecclesiam nunc pertinent … servis Dei Græcis & successoribus eorum, in eadem ecclesia Domino servientibus, sub cura & regimine abbatis S. Victoris &c.

[30] Sub calcem dicitur facta donatio hæc anno ab Incarnatione Domini MXLIIII, [in ecclesia S. Petri in comitatu Massiliensi] Indictione XIII, regnante Henrico rege. Et infra: Acta publice apud Massiliam in conventu clericorum 2 Nonas Julii, feria VI. Sed vitiosæ sunt hæ notæ chronologicæ; nam Indictio XIII mense Julio pertinet ad annum 1045, quo feria VI incidit in diem III Idus Julii, anno autem 1044 pridie Idus ejusdem mensis erat feria VI. Martenius ibidem in Præfatione pag. XLIX ait, eamdem donationem factam esse II Nonas Julii, feria VI, anno MXLV, Indictione III. Nescio, utro loco Ms. suum rectius secutus sit, sed utrobique error in notis est. Idem editor ibidem censet, voluisse Ysarnum, ut ecclesia SS. Zachariæ, Joannis Baptistæ & Elisabeth, prædiaque, quæ a Raiambaldo archiepiscopo Arelatensi in territorio castri Auriol, & ab aliis pro dicta ecclesia acceperat, una cum supra memorata S. Petri ecclesia in Græcorum monachorum alimoniam cederent. Harum donationum instrumenta habes tom. 1 Galliæ Christianæ auctæ, inter instrumenta pag. 95, & apud laudatum Martenium col. 400 & seq.

[31] At vero illustrissimus Belsuncius tom. 1, lib. 5, [sub disciplina Sancti instituti: item aliæ donationes.] num. 25 scribit, canonicos ecclesiæ S. Zachariæ Benedictinam Regulam sub S. Ysarno amplexos esse, atque hæc fuisse initia monasterii virorum, quod olim apud S. Zachariam fuit, quodque hodiedum tantummodo prioratus est sub patronatu abbatis S. Victoris. Utut hæc se habeant, laudatus illustrissimus ibidem num. 31 merito suspicatur, Græcos illos monachos a Pontio episcopo & Ysarno abbate in ea S. Petri ecclesia collocatos fuisse in gratiam mercatorum, qui ex Oriente Massiliam appellebant. Prætereo alias multas donationes tempore sancti Abbatis nostri monasterio Victorino factas, de quibus consuli possunt laudatus Martenius, Dionysius Sammarthanus tom. 1 Galliæ Christianæ variis in locis, illustrissimus Belsuncius in laudato Opere, aliique, qui de rebus Massiliensibus scripserunt. Mihi supra dictas retulisse sufficit, ut hinc lector colligat, quanta fuerit de S. Ysarno, dum etiam viveret, æstimatio, quamque feliciter monasterii sui ad divinum cultum opes amplificaverit.

[32] [Non videtur Benedictus IX Papa ecclesiam S. Victoris dedicasse.] Scriptores Massilienses, aliique qui de ecclesiasticis rebus Provinciæ scripserunt, passim tradunt, ecclesiam S. Victoris Massiliæ, quam Guifredus abbas ædificare cœperat, a S. Ysarno perfectam, eodemque rogante, a Benedicto IX Romano Pontifice anno 1040 Idibus Octobris magna cum solemnitate consecratam fuisse. Benedicti Bullam, in qua id factum asseritur, recitat Guesnayus in Annalibus Massiliensibus ad dictum annum, & Dionysius Sammarthanus tom 1 Galliæ Christianæ auctæ inter instrumenta pag. III & sequenti, ubi consuli potest. Joannes Launoyus in Disquisitione Disquisitionis de Magdalena Massiliensi advena eamdem adversus Guesnayum cap. 7 impugnavit, & hic in Auctario historico de eadem Magdalena vendicare conatus est. Porro certum est, in Bulla ista, sive instrumento, cui ea inserta est, aliqua occurrere, quæ eamdem vehementer suspectam faciunt suppositionis, ideoque ineptam ad ejusdem Benedicti ad Massilienses accessum, quod caput rei est, & de quo nullus veterum meminit, mihi persuadendum. Quapropter uti negare nequeo dedicationem ecclesiæ istius sub S. Ysarno abbate factam esse, ita eam Benedicto IX Pontifici nequeo adscribere.

[Annotata]

* imo eidem

* terminos

* in

* forte voluntate

§ III. Sancti iter Hispanicum pro redimendis captivis Lerinensibus feliciter confectum: reditus Massiliam: beatus obitus, & hujus annus assignatus: ejusdem epitaphium.

[Direpto a Saracenis Hispaniæ monasterio Lerinensi,] Superest, ut de postrema Ysarni vitæ periodo, in qua Vir sanctus suam erga proximum charitatem, vere heroïcam, miro modo prodidit, nec minus feliciter exhibuit, pauca hic dicamus. Rem gestam satis prolixe enarrat biographus capite ultimo, ideoque hic eam tantum breviter perstringam, quantum ad eamdem elucidandam necesse est. Vulgo notum est vetustum celeberrimumque S. Honorati monasterium conditum in Lerina, quæ parva Galliæ, in ora Provinciæ, maris insula est, duobus circiter milliaribus ab Antipoli, vulgo Antibes, dissita in Meridiem, & nunc a Gallis l'Isle de saint Honore solet appellari. In hanc insulam piratæ ex Saracenis Hispaniæ hostiliter appulsi, direpto monasterio, monachos, quos ceperant, in Hispaniam avexerunt. Annum, quo hæc Lerini direptio facta est, more suo non exprimit biographus, eaque ipsa ab antiquis scriptoribus prætermissa est. Ejusdem tamen meminit antiquus codex monasterii Lerinensis, in quo, teste Vincentio Barrali in Chronologia Sanctorum, aliorumque illustrium virorum ejusdem monasterii parte 2, pag. 152, hæc anno 1046 vel certe proxime secuto illigata est.

[34] [abductisque monachis, Sanctus pro iis redimendis,] Verba ejus accipe: Anno Domini millesimo quadragesimo sexto (ut legitur in quodam cathalogo codicis perantiqui monasterii Lerinensis, in quo omnes abbates recensentur ab isto anno usque ad annum millesimum quadringentesimum vigesimum) ordinatus fuit abbas Lerinensis dominus Aldebertus, primus hujus nominis, quo abbatiam ministrante, legitur ibi destructum fuisse primo anno ordinationis illius monasterium Lerinense, & non reædificatum neque erectum, ni * post annos quadraginta duos, ab illius successore Aldeberto secundo. Cui ruinæ non de facile assentimur, cum nullos exprimat invasores codex ille antiquus; imo econtra infra id tempus multi inveniantur benefactores, & florentissimus appareat status monasterii Lerinensis &c. Hactenus Barralis, qui si hanc S. Ysarni Vitam, a synchrono conscriptam, legisset, invasores reperisset, nec de ipsa direptione prudenter potuisset dubitare. Facile tamen ipsi crediderim, monasterium Lerinense non tanto tempore in ruinis jacuisse, pro quo mox restaurando ipsum etiam S. Ysarnum laborasse, scribit biographus in Vita num. 57, haud dubie plura pro eodem facturum, si per longiorem vitam licuisset. Ceterum observa, catalogum illum, a Barrali laudatum, perantiquum dici non posse, si usque in annum 1420 excurrat, nisi forte abbates suo quique tempore in eo inscripti fuerint.

[35] Porro ut ad historiam redeamus, Lerinenses monachi, [licet graviter æger, in Hispaniam proficiscitur,] qui in piratarum manus non inciderant, de captivis fratribus suis pie solliciti, collecta, quantam potuere, pecuniæ summa, eos redimere decreverunt. Verum quia ad perfidam illam gentem adire, nihil aliud videbatur, quam sine captivorum solatio semetipsos cum pecunia sua ei tradere, optimo consilio statuerunt ab Ysarno opem petere. Habebat scilicet hic possessiones aliquas Hispaniis proximas, & in ipso comitatu Barcinonensi monasterium S. Michaëlis de Fallio sive de Alfallio, ut supra diximus, eratque magni nominis & æstimationis apud viros principes, quorum opera ad eam rem indigebant. Rogarunt ergo illum, ut e monachis suis unum sibi concederet, qui in Hispaniam profecturos comitaretur, & auctoritate illius pium opus promoveret. Jacebat tum ex diuturno morbo affixus lecto sanctus Abbas; sed audita de proximo bene merendi occasione, e lecto exsiliens, non alium, quam se iturum, pronuntiavit, & invitis suis omnibus, lectica vectus, inter summos cruciatus vitæque discrimina, ad prædictum S. Michaëlis monasterium pervenit, nec ultra progredi valens, ibidem periculose decubuit.

[36] Tunc adventus ejus, inquit biographus num. 56, [& in monasterio S. Michaëlis de Fallio decumbens,] rumore respersi Barcinone consul Raimundus Berengarii & uxor ejus Elisabeth, & Gumbaldus vir consularis, illuc se suaque offerentes, principes scilicet maximi totius regionis, accelerant peccata propria detegere, patronumque illum sibi apud Deum fieri deprecantur. Annuit ille postulatis, & id eis protinus pœnitentiæ munus injunxit, ut, quibuscumque juste possent modis, tam potentiæ minis, quam ingenii viribus, & sensu & prece captivos monachos Domino Deo restituerent, ac nobile quondam Lirinense monasterium, nunc inique ab impiis destructum gentibus, ad honoren Domini restaurarent; ipsi vero hanc conditionem acceperunt. Raimundus Berengarii, qui a biographo Barcinone consul hic, ac paulo post comes dicitur, fuit comes Barcinonensis, ejus nominis I, cujus breve quidem, sed insigne elogium exstat in Gestis comitum Barcinonensium cap. XI, a Stephano Baluzio post Marcam Hispanicam editis, ubi ea consuli possunt. Ad majorem tamen fidem dictis biographi faciendam juverit hæc pauca ex citato capite recensuisse.

[37] Hic Raimundus Berengarii, inquit auctor Gestorum, [per Raimundum comitem Barcinonensem, & Gumbaldum] nimia claruit probitate, & inter alios Hispaniæ principes super Agarenos tantum habuit principatum, ut XII reges (Mauri) Hispaniæ suo tempore annuatim ei tributum, tamquam domino, persolverent. Ibidem dicitur vixisse in comitatu suo 42 annis, annoque Christi 1076 obiisse, quod cum S. Ysarni ætate, ac tempore, quo hanc Sancti profectionem biographus collocat, recte convenit. De Elisabetha quoque, dicti Raimundi uxore, mentio fit in donatione anno 1045 ab ipsa ejusque marito facta Barcinonensi peregrinorum domui, apud Stephanum Baluzium in Continuatione Marcæ Hispanicæ illustrissimi Petri de Marca lib. 4, col. 442 & alibi. Quem idem biographus per Gumbaldum virum consularem designare hic voluerit, hactenus certo non reperi. Suspicor tamen, hunc eumdem esse cum Gombaldo de Castro Bisaure, a quo illud ipsum S. Michaëlis de Falio monasterium S. Ysarno ante donatum fuisse, num. 26 & 27 vidimus. At quisquis ille fuerit, oportet & hunc virum potentem ac strenuum fuisse, cujus minas Mauri formidarent. Utut est, impositum pœnitentiæ opus laudati viri principes, ut dixi, admisere. Erat autem una pars captivorum monachorum in civitate Denia, quæ olim etiam Dianium & Artemisium appellata, sita est in regno Valentiæ, cum portu ad mare Mediterraneum.

[38] [captivos recipit; inde Massiliam redux moritur] Tenebat eam tunc, teste biographo, rex seu regulus, Alaïus, ad quem Raimundus & Elisabetha suos legatos miserunt, qui captivos monachos ab eo repeterent & recusanti bellum denuntiarent. Altera monachorum Lerinensium pars Dertosæ detinebatur sub regulo, quem biographus Agalifum appellat. Est autem Dertosa, incolis nunc Tortosa dicta, Hispaniæ civitas in principatu Cataloniæ, ad Iberum fluvium, qui tribus circiter milliaribus Hispanicis infra in mare Balearicum se exonerat. Huc quoque legatos suos laudatus Gumbaldus destinavit, eadem, quæ Raimundus mandaverat, exigens. Utrique legationi additus monachus est, qui Lerinenses recognosceret. Quid multa? Ambo reguli captivos reddidere, quos post divinitus illusam nautarum perfidiam, iteratamque ab iisdem Christianis principibus legationem, S. Ysarnus tandem liberos summa cum lætitia recepit; uti capite ultimo Vitæ ipsius pluribus legere est, quibus hic propterea supersedeo. Re tam feliciter gesta, & ægritudine corporis ac meritis auctus, in lectica sua Massiliam revectus est, ubi in suo Victorino monasterio octavo Kalendas Octobris, teste biographo, ipsa eadem post annum die, qua ad Hispanias se pro fratribus daturus exierat, ad desideratum diu vitæ æternæ Fontem, solutus carne, lætus (animam) emisit. Quo autem anno id contigerit, modo inquirendum est.

[39] [anno Christi 1048 secundum biographum aliosque.] Biographus in Vita num. 65 post verba mox data eum sic exprimit: Erat autem annus tunc ab Incarnatione Domini millesimus quadragesimus octavus. Consonat ejusdem Sancti epitaphium, marmori incisum, quod infra dabimus, & in quo ita legitur: Obiit anno MXLVIII indict. 1. Epacta III. Porro hæc Indictio, currens cum die XXIV Septembris, pro Pontificia accipienda est; nam si cæsarea esset, ad annum 1047 pertineret. De Epacta altera est difficultas: nam secundum tabellam Clavianam ante correctionem Kalendarii Romani Epacta III spectat ad annum 1047, quo numerus aureus erat III; anno autem 1048 numerus aureus IV, & Epacta XIV. Verum hanc difficultatem tollunt eruditi Benedictini, qui in Glossario Cangii auctius edito ad vocem Annus observant, Clavianam tabulam uno semper anno præcedere veterum computandi modum, ideoque in tabula, quam laudati Benedictini pro examinandis veterum instrumentorum chronologicis notis ibidem exhibent, numerus aureus IV cum Epacta III concurrit. De anno consentit pariter vetus Chronicon S. Victoris Massiliensis, quod apud Labbeum tom. 1 Bibliothecæ Mss. pag. 339 sic habet: MXLVIII. Ind. 1. Obiit domnus abba Isaurus. Antiquum autem hoc Chronicon esse, & ab alio continuatum, ex eo liquet, quod in eodem litteris miniis proxime post dicta verba legatur: MLV. Ind. VIII. Eodem anno factus est liber iste. Concordant similiter, quæ de obitu Wifredi seu Guifredi, cui S. Ysarnus in abbatiam successit, in eodem Chronico, quæque in supra laudato epitaphio de ejusdem Sancti regiminis annis traduntur.

[40] Chronicon enim de Guifredo sic habet: MXXI. Ind. IV Obiit domnus abba Wifredus. [Sed Martenius a se demonstratum putat,] Tempus vero regiminis Ysarni epitaphium, de die emortuali cum biographo etiam conveniens, versibus satis barbaris ita signat:

Rexit bis denis septemque fideliter annis,
      Commissumque sibi dulce gregem Domini
Respuit Octobris trasacto Octavo Calendas,
      Et cepit rutili regna subire poli.

Adde hos annos 27 prælaturæ Ysarni anno 1021 Guifredo emortuali, & ad annum 1048, quo Sanctus obiisse dicitur, pervenies. Hinc factum est, ut scriptores pene omnes, S. Ysarni obitum anno Christi 1048 illigaverint. Verumtamen non desunt rationes, quæ hanc sententiam utcumque dubiam reddunt & pro Sancti morte ad annum 1047 retrahenda faciunt. Edmundus Martenius, vel Ursinus Durandus, in Præfatione ad tom. 1 Collectionis amplissimæ veterum scriptorum pag. L de hoc argumento ita disserit: Vitam post hæc non produxit diu S. Isarnus, cujus mortem anno MXLVIII, VIII Cal. Octobris consignat antiquus Vitæ ipsius scriptor, cui suffragatur relatum ab ipso epitaphium, adstipulanturque recentiores (quos viderat) ad unum omnes. Verum & Vitæ scriptorem, & epitaphii conditorem memoria lapsos esse, multa persuadent, quæ Isarni obitum anno uno antevertendum clare demonstrant. Nam constat primo ex laudato epitaphio, annis omnino viginti & septem administratum ab Isarno fuisse monasterium Victorinum, cujus regimen anno MXX creditum ipsi fuerat, quo anno decessor ipsius Wifredus, ut habent vetera Massiliensium monumenta, fato functus est.

[41] Porro si Isarnus, anno MXX creatus abbas, annis XXVII Victorinis præfuit monachis, [ipsum uno anno citius obiisse.] consequens est, eum ut anno MXLVII ad cœlos evolasse dicamus. Secundo laudatum in nova Gallia Christiana electionis decretum Petri, ipsius successoris, annum refert MXLVII. Tertio donationem ecclesiæ B. M. de Grauleriis, anno MXLVII S. Victori factam Indictione XV, excepit, non Isarnus, sed Petrus, qui proinde jam sedebat. Quarto Girundensis S. Pauli ecclesia Petro abbati data est anno MXLVIII, mense Februario: ergo e vivis jam excesserat Isarnus, nempe VIII Calendas Octobris præcedentis anni. Postremo Lambertus & ipsius uxor Austrudis vineam in Cathedra vendunt, “mortuo ipso domno Isarno abbate, immo de mortali hac vita, ut credimus, ad æterna sublato, & in ejus vicem in præfato monasterio domno Petro jam pastore ordinato”, anno MXLVIII, Indictione 1; ac proinde Isarnus, qui VIII Calendas Octobris diem clausit extremum, non potuit isto anno obiisse, quo secunda Indictio incipit VIII Calendas Octobris. Hæc plus quam satis demonstrant, S. Isarni obitum esse consignandum, non anno MXLVIII, sed præcedenti. Hactenus ipse, qui in eodem tomo col. 413 & sequentibus laudata donationum instrumenta a Furnerio ex archivis monasterii S. Victoris Massiliensis eruta, recenset. Videamus itaque, an hæc ejusmodi sint, ut rem tam certo conficiant, quam visum est Martenio.

[42] Quænam sint ista vetera Massiliensium monumenta, in quibus Wifredi obitum anno 1020 signari ait, [Instrumenta, ex quibus Martenius] compertum non habeo; esse tamen aliqua, aliunde etiam didici. Nam & Guesnayus in S. Joanne Cassiano illustrato lib. 2, pag. 569 & 713 Wifredi mortem signat anno MXX pridie Idus Septembris, & illustrissimus de Belsunce tom. 1 Antiq. eccles. Massiliens., lib. 5, num XXV S. Ysarnum Wifredo eodem anno successisse scribit. Difficulter tamen antiquius aliquod proferent, quam Chronicon S. Victoris supra laudatum, quod, etsi Wifredi mortem verbis, num. 39 relatis, anno Christi 1021 illiget, ante tamen eamdem ad annum 1020 retulerat hoc modo: M. Ind. XIII. Cepit Massiliense monasterium restaurari, domno Guifredo existente ibi prius quinque annorum Priore, in quindecim annis sequentibus vivente eodem ibi abbate, qui sic XX anno Incarnationis Christi post millesimum obiit in senectute bona. Ita hic; sed deinde ejusdem obitum suo loco signans, ait: MXXI. Ind. IV. Obiit domnus abba Wifredus. Certum itaque est, aut alterutrum locum mendosum esse, aut chronistam priori loco tantum ex viginti annis regiminis Wifredi rotunde acceptis annum ejusdem emortualem elicere voluisse, nulla habita ratione, qua anni ætate Prior ac deinde abbas factus fuisset, & an & quot mensibus quinque annos prioratus & quindecim abbatialis regiminis excessisset.

[43] [id evinci arbitratus est,] In posteriori loco, ubi Wifredi mortem anno 1021 signat, errorem non esse, suadet addita Indictio IV, quæ ad annum præcedentem pertinere hic non potest, cum chronologus ille soleat ad singulos annos notare Indictiones, quæ horum initio currebant, vel inchoabantur. Porro non aliunde forsitan quam ex priori istius Chronici loco emortualis Wifredi annus cum anno Christi 1020 compositus est in aliis monumentis Massiliensibus, quæ generatim laudavit Martenius. Progredior ad alia. De decreto electionis Petri, in quo hic anno 1047 S. Ysarno suffectus abbas dicitur, Dionysius Sammarthanus tom. 1 Galliæ Christianæ col. 683 ita statuit: Instrumento electionis vitiose data est Indictio III; unde parum certæ nobis videntur ejus notæ chronologicæ: quapropter parum curamus, quod factum legatur anno MXLVII, meliusque convenire putamus annum MXLVIII. An instrumentum hoc alias præterea chronologicas notas habeat, non edicit Sammarthanus; at certe Indictio III nec ad annum 1047 pertinet, quo currebat Indictio XV, nec ad 1048, quo consequenter currebat prima. Non satis igitur aptum illud instrumentum est, ut certioribus, in quibus S. Ysarni obitus anno 1048 diserte reponitur, possit opponi.

[44] [expenduntur,] Donatio ecclesiæ de Grauleriis Domino Deo & S. Victori monasterii Massiliensis … in præsentia domni Petri abbatis facta, exstat apud laudatum Martenium col. 413 & sequenti, ubi sic notatur: Hæc donatio facta est anno ab Incarnatione Domini MXLVII. Indictione XV. epacta III. luna vero XXII. Indictio hæc recte quidem convenit cum anno 1047, si Pontificia sit, a Kalendis Januarii ejusdem anni inchoata; secus vero, si fuerit Cæsarea: hæc enim terminatur cum die XXIII Septembris, quo adhuc vivebat Ysarnus, consentiente Martenio. Verum cum hic supra num. 41 Indictiones ad normam Cæsaream examinet, debuisset & hanc vitiosam hic agnovisse. Epacta III ad annum 1047 pertinet secundum tabulam Clavianam; sed ad annum 1048 secundum alteram, de qua consule supra num. 39. Denique mensis in eodem instrumento prætermissus est. Sequitur ibidem donatio S. Pauli Gerundensis, facta ab Ermensinde comitissa Barcinonensi, & a laudato Petro jam tum abbate subscripta, quæ hasce notas chronologicas habet: Facta hæc scriptura donationis VIII Idus Februarii, anno XVII regni Henrici regis. Per Henricum hunc Martenius Henricum I Galliæ regem intelligit, atque ita notas hasce cum anno Christi 1048 recte componit, sumpto Henrici regni exordio ab anno Christi 1031, cujus mense Julio ejusdem pater Robertus, a quo in societatem regni jam ante adscitus fuerat, vita functus est, & Henricus solus regnare cœpit, cujus propterea annus XVII etiam currebat VIII Idus Februarii, quo donatio facta notatur.

[45] Ultimum denique instrumentum, quod Venditio vineæ in Cathedra, [& ex certioribus monumentis] facta abbati Petro Massiliensi, ibidem inscribitur, & in quo verbis, a Martenio num. 41 relatis, Ysarnus jam tum obiisse dicitur, signatum est anno ab Incarnatione Domini MXLVIII, Indictione 1. Sed ut hinc aliquid certi concludi posset, probandum prius foret, Indictionem hanc Cæsaream, non Pontificiam esse: si enim Pontificia sit, currebat ea usque ad anni finem, atque adeo ex illa erui non potest, utrum hæc donatio ante, an post diem XXIV Septembris anni 1048 facta fuerit, & sic omnem vim amittit Martenii argumentum, quod semel, iterumque ab Indictione repetiit. Pari modo in ipsius Sancti epitaphio non alia quam Pontificia Indictio apposita his verbis est: Obiit anno MXLVIII. Indict. 1. Epact. III. Omnes autem hæ notæ eo pacto recte se habent, cum ad eumdem annum etiam Epacta III pertineat, uti videri potest supra num. 39.

[46] Itaque, licet allegata a Martenio instrumenta simul juncta dubium aliquod movere possint pro beato Sancti obitu uno anno citius consignando, [pro anno 1048 pronuntiatur.] malo tamen communiori sententiæ adhærere, quia multo minus verisimile mihi apparet, auctorem epitaphii, biographum & chronistam S. Victoris ea in re memoria lapsos esse, quam memorata Martenii instrumenta vitio carere. Sane iste memoriæ lapsus in epitaphii auctore eo mirabilior esset, quo propius post Sancti mortem illud compositum fuit. Etenim cum ex dictis constet, Ysarni tumulum non diu post mortem ejus a fidelibus religionis ergo frequentatum, ac miraculis illustratum fuisse, & tamen in ipsius epitaphii calce fidelium suffragia pro ejusdem anima petantur hoc versiculo,

Sicque gemens corde, dic, dic Deus, huic miserere. Amen,

dubitari nequit, quin illud statim post Sancti obitum factum fuerit. Adde, quod etiam biographus & chronista, ambo Sancto synchroni aut suppares, quique propterea de lapsu illo facile moneri potuissent, eumdem prorsus annum obitus statuant.

[47] Illustrissimus de Belsunce tom. 1 Antiq. eccles. Massiliens., [Refelluntur aliæ de ejusdem anno emortuali] lib. 5, num. 35 quamdam chartam donationis factæ a Fulcone vicecomite Massiliensi laudat, notatam anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi mill. XLIIII. Indictione XII. Epacta VIII. In hac, inquit, Fulco sic loquitur: Disposuimus ædificare supradictam ecclesiam consilio atque jussu domni abbatis Isarni felicis memoriæ, atque omnium Fratrum in supradicto cœnobio manentium voluntate. Hinc censet illustrissimus, S. Ysarnum jam tum mortuum fuisse; neque enim solere vivos felicis memoriæ appellari. Fateor, eam phrasim de mortuis dumtaxat fere adhiberi; sed hactenus dicta evincunt, aut Ysarnum tum etiam in vivis fuisse, aut annum donationis istius in Fulconis charta perperam annotatum. Sunt & duæ aliæ opiniones, quarum una Sancti obitum nimium differt; altera eumdem immani temporis spatio præmaturat. Utramque retulisse, refutasse fuerit.

[48] [opiniones; quarum una ad seculum nonum] Guesnayus in S. Joanne Cassiano illustrato libro 2, pag. 569 & sequenti, postquam S. Ysarni obitum anno 1048 ex libro chartarum S. Victoris fol. 26 affixit, ita prosecutus est: Quod tamen scribi mendose annotat in margine glossator quidam anonymus his verbis: “S. Isarnus adhuc anno MLI regebat abbatiam; nam inveni alibi, scilicet in archivo regio Aquensi, quod S. Isarnus adhuc anno MLI regebat abbatiam præsentem, in confirmatione, quam fecit dominus Ildefonsus marchio Provinciæ de prioratu de Trigantia Foro-Juliensis diœcesis.” Glossæ falsitas patet ex dictis. Alter error, multo crassior, S. Ysarnum anno Christi 804 florentem facit. Nescio, an hunc primus inceperit, an aliunde adoptaverit Hugo Menardus, qui lib. 2 Observationum ad Martyrologium Benedictinum die XXIV Septembris ejus elogium sic clausit: Hic sanctus Vir claruit anno octingentesimo quarto, cum eodem anno vixerit Stephanus Agathensis pontifex, a quo vestem monasticam accepit, ut liquet ex catalogo pontificum ejusdem civitatis.

[49] [ipsum retulit.] Menardum secutus Gabriel Bucelinus, in Menologio Benedictino ad eumdem diem ait: Mortuus est felicissime post annum Christi DCCCXX. Erroris occasio manifesta est. Biographus in Vita num. 5 tradit, S. Ysarnum juvenem, ne a parentibus suis ad seculum retraheretur, a Stephano Agathensi episcopo monastica veste indutum fuisse. Erat autem is episcopus Stephanus, hujus nominis II, qui tom 6 Galliæ Christianæ auctæ col. 672 dicitur jam sedisse anno 990, annoque 1035 synodo, in Coxanensi monasterio celebratæ, subscripsisse. At vero Menardus, vel si quis alius ipsi præiverit, credidit, Stephanum, in Ysarni Actis memoratum, ejus nominis primum fuisse, quem laudatæ Galliæ Christianæ scriptores col. 671 non ante seculum X adultum, Sammarthani autem fratres, jam anno 903 Agathensi ecclesiæ præfuisse affirmant; atque ita Menardus & in Stephano & Stephani episcopatus annis falsus est, & S. Ysarni tempora male ordinavit.

[50] [Sancti epitaphium ex editione Ruffii] Nunc Sancti epitaphium subjungo.

OBIIT ANNO 1048 INDICT. 1. EPACT. III. CERNE MORS QUE LEX HOMINI NOXA PROTOPLASTI IN ME DEFUNCTO LECTOR INEST MISERO. SACRA VIRI CLARA SUNT HIC SITA PATRIS ISARNI MEMBRA, SUIS STUDIIS GLORIFICATA PIIS QUA FELIX VEGETANS ANIMA PROUT EXIT AD ALTA, MORIBUS EGREGIIS PACIFICISQUE ANIMIS NAM REDIMITUS ERAT HIC VIRTUTIS SPECIEBUS VIR DOMINUS CUNCTIS PRO QUIBUS EST HILARIS QUÆ FECIT DOCUIT ABBAS PIUS ATQUE BEATUS DISCIPULOSQUE SUOS COMPULIT ESSE PIOS SIC VIVENS TENUIT REGIMEN SED CLAUDERE LIMEN COMPULSUS VITÆ EST AGRITER MISERE REXIT BIS DENIS SEPTEMQUE FIDELITER ANNIS COMMISSUMQUE SIBI DULCE GREGEM DOMINI RESPUIT OCTOBRIS TRASACTO OCTAVO CALENDAS ET CEPIT RUTILI REGNA SUBIRE POLLI SICQUE GEMENS CORDE DIC DIC DEUS HUIC MISERERE AMEN.

[51] Ita epitaphium illud rudibus versibus compositum, ejusdemque tumulo marmoreo incisum exhibet Ludovicus Antonius de Ruffi in Historia Massiliensi secundæ editionis parte 2, [cum lectionibus apud Mabillonium variantibus.] pag. 129; & paulo aliter Mabillonius post Vitam. Ruffius, qui illud præsens inspexit, profitetur, sese inscriptiones illas sepulcrales, quas ibi plures exhibet, cum mendis, cum quibus in ecclesia Massiliensi S. Victoris exstant, typis exprimi curasse. Accipe nunc variantes lectiones in editione Mabillonii, sive hic ipse eas ita correxerit, sive in suo exemplari legerit. Primo annus Sancti emortualis cyfris Romanis apud ipsum expressus est. Secundo tertium hexametrum rectius sic exhibet:

Qua felix vegetans anima provexit ad alta.

Tertio sextum pentametrum ita melius recenset:

Compulsus vitæ est acriter & misere.

Sequentia denique sic recitat:

Rexit bis denis septemque fideliter annis,
      Commissumque sibi dulce gregem Domini
Respuit, Octobris transacto octavo Kalendas,
      Et cœpit rutili regna subire poli.

Cetera cum editione Ruffii conveniunt.

[Annotata]

* nisi

VITA
Auctore anonymo suppari.
Ex editione Mabillonii, collata cum Ms. Massiliensi.

Ysarnus abbas S. Victoris, Massiliæ in Provincia Galliæ (S.)

BHL Number: 4477

A. anonymo.

PROLOGUS

[Auctor occasionem scribendi,] Cum ad venerabile monasterium, Massilias a ante hos non multos dies b venissem, ut famosissimæ illius religionis cælestes in terris choros cernerem, & eorum me orationibus commendarem, inter innumerabiles Sanctorum memorias, quorum ibi numerosus requiescit exercitus, B. Ysarni abbatis, recens defuncti, monumentum a diversorum ægrotantium populis frequentabatur c… Tam cita remedia pie petentibus ibi obtinentur a Domino, tamquam jam omnes alii Sancti huic omnem suam virtutem … dans d concessissent. Hujus igitur tanti Viri recordatione succensus, de vita ejus, conversatione atque virtutum ipsius meritis fidens, prout Dominus dederit, aliqua dicere cupio, non ut rei satisfa … e quippe quæ humani eloquii … sed ne omnino tanta gloria Dei … f silentio; ei ut sancta Ecclesia filiorum virtutibus … g saluberrima Viri sanctissimi notitia non fraudetur.

[2] Est etiam, quod me ad scribendum de eo plurimum provocat, [& quibus testibus, usus sit, exponit.] quia tanto certior sum, me sincerissima veritate locuturum, quanto ob recentem Viri memoriam eorum, quæ dicturus sum, tota pœne Provincia testis occurrit; & maxime multi venerabiles valde monachi, discipuli ejus, quos certe credo tamquam mortem vitare velle mendacium; in quorum conversatione, ut breviter de illis omnia dixerim, ipsa perspicue Magistri vita refulget. Quod Opus eo gratius debet ab omnibus suscipi, quo ejus, de quo scribimus, virtus nostra proprie tempora decoravit; fietque, ut recens sanctitas & moderna miracula duritiam nostram facilius fortasse compungant, dum jam non recusat infirmitas hominum velut impossibile, quod sui temporis Hominem noverit implevisse; dumque unius moderna victoria æmulos concitat, excussa quisque segnitia spirituales nequitias oppugnare & evincere studiosius elaborat. Quapropter incipiamus jam in nomine Domini Jesu, quod facere instituimus, ne se prærogativa sanctitatis & nobilitate virtutum præter nos insigniri antiquitas glorietur.

ANNOTATA.

a Adi Commentarium prævium num. 1.

b De ætate biographi consule eumdem Commentarium num. XI & sequentibus.

c Prologum hunc, qui in apographo nostro Massiliensi Victorino desideratur, Mabillonius in Actis Sanctorum sui Ordinis Sec. VI, parte 1 cum iisdem lacunis edidit. Vide Commentarium nostrum num. 10.

d Ita apud Mabillonium. Nisi forte lacuna major hic occurrat, vox exercendam, vel huic similis quæpiam inserenda est.

e Ut sensum ex conjectura impleas, substitue: Satisfaciam amplitudini; ac mox post vocem eloquii adde excedit vim, vel simile quid.

f Adde & hic: prematur.

g Deest hic quoque vox illustrata, vel alia hujusmodi.

CAPUT I.
Sancti patria, pueritia & adolescentia: pia fuga a parentibus: monachatus susceptus Massiliæ: ejusdem loci prioratus & prælatura invito imposita.

[Apud Tolosanos natus & educatus Fredelii,] Beatus Ysarnus honesto genere, longe a futurus virtute honestior, ex Tolosana patria b natus apud Fredelesium c, qui est ejusdem patriæ vicus, in canonicatu nobili a religiosis viris educatus atque edoctus est d. Ubi, quantum in eo loco tunc poterat fieri, Grammaticam & ecclesiasticos cantus tanta vivacitate Puerulus didicit, ut nequaquam fortuito, sed veluti prophetico quodam spiritu nomen hoc ei fuisse inditum non injuria videatur. Ys enim Hebraïce, Vir apud nos dicitur; Arnus autem lingua patria acutum sonat. Ysarnus igitur virum designat acutum. Sed peritiam cantuum tunc & in omni vita ejus tanta vocis elegantia decorabat, ut in quantolibet concinentium cœtu perexquisitorum * omnium voces facile superans, cujusdam etiam modulationis angelicæ suavitate condiret.

[4] [adolescentiam virtutibus maturam ducens, cum Gauscelino abbate] Cum vero jam adolescentiæ limina contigisset, quæ plerosque mortalium rapit in voraginem mortis, & commune omnium discrimen, communisque tentatio Adolescentulum perurgeret; qualem se præbuerit, qualiter pro anima carni & incentori ejus, hosti antiquo, restiterit; qualiter eo tempore, quo alii corruunt, iste cœlibatus angelici palmam rapuerit, non est nostræ facultatis edicere. Ferunt enim, eum usque ad terminum vitæ integram illibatamque virginitatem servasse. Nihil vero, ut in ea ætate solet, in verbis ejus tumidum, nihil durum resonare; nihil in actibus ejus superbum aut incompositum apparere; nihil in gestu totius corporis protervum, nihil fluxum aut lubricum; nihil postremo in omni ejus habitu indecorum videbatur; sed in omni verbo & in omni actu atque omnium membrorum officio mira gratia sancti se Spiritus vasculum declarabat. Tunc vero omne consilium suum in Domino statuens, eum vitæ modum studiosissime perquirebat, quo apud Deum se gratius commendaret.

[5] Per id siquidem temporis, præstante, ut credimus, Divinitate salutis occasionem Adolescenti, [clam abiens, ab episcopo Agathensi monastico habitu induitur.] quemdam Gauscelinum e abbatem, dum vicum illum forte pertransiret, de verbo Dei tractantem audivit; a quo paterne suasus, & velociter persuasus, furto pietatis patrio mox solo sublatus est. Eo itinere contigit, ut abbas idem, disponente eo, qui vas Spiritus sancti Ysarnum domui suæ Massiliensi judicaverat præponendum, propinquos suos quosdam nobiles visitaturus, ad urbem Massiliam properaret; sed cum in Agathensi f opido diebus aliquot demoraretur, famulus Dei Ysarnus metuens, ne quod ex dilatione proposito suo impedimentum, amicis forte prosequentibus, obveniret, ab Stephano venerabili viro, ipsius civitatis episcopo g, sanctæ religionis habitum suscepit. Hoc quoque satis congrue divina Sapientia dispensabat, ne in monasterio Massiliensi postmodum militantem abbas jam dictus velut suum monachum acrius importuniusque repeteret, si ei per seipsum religionis habitum imposuisset.

[6] Post paucos denique dies Massiliam veniunt; at Gauscelino amicorum confabulationibus occupato, [Dum in Massiliensi S. Victoris cœnobio Sanctorum cryptas lustrat,] devotus Deo Adolescens sepulturas interim martyrum h sollicitus circuit, cognoscendi omnia desiderio rapitur, atque a paucis Fratribus, qui, restituto recens monasterio, ibi satis regulariter vivere cœperant, singula percunctatur. Nam illud famosissimum toto orbe cœnobium, quod beatissimus olim construxerat Cassianus i, destructum a Vandalis, usque ad eorum tempora ruinas tantum antiqui operis prætendebat. Hi religiosum Adolescentis mira caritate studium prosequentes, desideriis ejus satisfaciunt, per omnia sanctuaria Hominem ducunt. Hunc, aiunt, locum venerandus martyrum, cui numquam frustra supplicatur, tenet exercitus, quos per hos totos late patentes campos sanctorum confessorum, hujus loci quondam monachorum, circumcirca innumerabilis populus ambit. Ibi autem seorsum sacrarum virginum turba quiescit.

[7] At in illo interiori sacrario, quod in ipso naturali saxo excisum vides, [ibidem monachus fit, frustra obnitente Gauscelino.] primitivorum Christi testium, sanctorum Innocentium scilicet, quos huc secum beatissimus Cassianus, Bethleemiticus primum cœnobita, devexit, multæ ac metuendæ reliquiæ continentur. Quibus ille auditis, amore Sanctorum vehementer accensus, altiusque ab imo pectore suspirans; Deus bone, inquit, quam terribilis est locus iste, & ego nesciebam! Vere non est hic aliud, nisi domus Dei & porta cæli. Quid plura? a Fratribus illi cohabitatio suadetur. Ille vero, se nullo pacto a loco recessurum, dicit. Communi voto statim, ne a Gauscelino abbate reposceretur, occulitur. Gauscelinus per amicos suos, potentes civitatis, acrius monachum repetit; at illi a Fratribus clanculo persuasi, verbis multa agentes, ut inter hujusmodi trajectores k assolet fieri, tandem precario rem componunt. Ita ille, qui pio furto sancti Adolescentis parentes paullo ante deceperat, digna vicissitudine a suis propinquis & ipse deceptus est.

[8] [Dum hic omnibus in admiratione & amoribus est,] Mox Ysarnus, tamquam descriptum illud Sapientis in pectore gerens; “Quodcumque potest manus tua facere, instanter operare; quia nescis, quid futura pariat dies;” tanto fervore regularem viam currere cœpit, ut in cunctis l in brevi, etiam perfectioribus admirabilis videretur. Et primum quidem illud Samuëlis præ oculis habens; “Quia melior est obedientia, quam victima; & peccatum ariolandi est repugnare, & scelus idololatriæ nolle acquiescere m;” tanta humilitate, tantaque caritate & patientia non solum patri monasterii, sed cunctis etiam Fratribus obediebat, ut, qui eum forte non cognosceret, non tamquam unum ex aliis, sed tamquam extremum quemlibet omnium clientulum reputaret. Non ejus obedientiam ulla contradictio, non ulla summurmuratio, non rugatio narium, nulla denique vultus asperitas, nulla prorsus indignationis vel impatientiæ quantulacumque significatio defuscare; sed cum ad omnia vel extrema ac vilissima quæque officia se præberet, tam gratiosa hilaritate omnia condire, ut magis cunctis sola ejus hilaritas, quam aliorum cujuslibet grandis operatio complaceret.

[9] [eidem monasterio Prior invitus præficitur,] In divinis sane rebus ita habebatur assiduus, ut divinas ori ejus laudes, nisi legeret, sola reficiendi vel dormiendi ratio paullisper subripere videretur. Quin & ipsa lectio erat oratio; non enim magis in ea, quid intellectum instrueret, quam quid compungeret, quæritabat. Didicerat quippe a Magistro bono, semper esse orandum. Nullus igitur detractioni, otiosisve sermonibus dabatur introitus; cum omnia pœne tempora jugis oratio detineret. O beata Adolescentis initia, quibus ipsorum senum difficile consummatio comparatur! O felicia tirocinia, quibus aliorum jam virtus emerita cedit! Eo tempore vir Deo amabilis Guifredus n abbatis officium in eodem cœnobio strenue gerebat. Is animos Juvenis semper ad perfectiora succrescere cernens, post paucos annos renitentem satis atque coactum, divino certe instinctu, Priorem Fratribus ordinavit.

[10] [& post Guifredi abbatis obitum] Ille autem, velut inscriptum menti præceptum illud habens; “Quanto magnus es, humilia te in omnibus;” ex collato prioratu tanta se apud se humilitate depressit, acsi honor ille nihil, quam onus, illaque exaltatio nihil aliud esse ei, quam dejectio, videretur; talemque se ex injuncta sibi cura cunctis exhibuit, ut sanctitatis & diligentiæ suæ vel temperantiæ merito bonis omnibus ex carissimo copiosius se redderet cariorem; & quidem satis apte. Nam & ipsa ejus austeritas ita columbinum aliquid sapiebat, ut ab illo quis reprehensus, nihil felleum, nihil amaritudinis reportaret; id semper apud se reputans, ut prælatus quis prodesse omnibus studeat, non præesse. Hic vero jam peculiares orationes, hic anticipatæ & protelatæ vigiliæ, hic admiranda jejunia successerunt. Sed cum benignissimus Dominus & bene meritum servum, venerabilem Guifredum abbatem remunerare, & hunc, utpote quem in modico fidelem probaverat, & quem juxta verbum suum purgaverat, ut fructum afferre plurimum esset idoneus, altiori provehere dignitate disponeret, vitam ille dignissimam beato fine conclusit o.

[11] [ex pueri suffragio, consentientibus omnibus, abbas consecratur.] Tunc Fratres cum vicinis abbatibus pro successore eligendo solliciti, piis Omnipotentem precibus pulsant. Toto ergo conventu aggregato, aliis sic, aliis vero sic sentientibus, nonnullis etiam pro seipsis satagentibus, Archinricus, abbas quondam Majoris-montis p, vir altioris ingenii, accersito minimo puerorum q; Heu tu, inquit, filiole, in nomine Jesu Christi Domini nostri, quis tibi dignus ad abbatis officium videatur, edicito. Nec mora, ille a sancto Spiritu edoctus; Ysarnus, inquit. Hoc igitur veluti divinum rapientes oraculum, cuncti uno consensu, paribusque votis in electionem ejus acclamantes, illico subscripserunt. At ille amarissime contristatus, quid diceret, vel de seipso quid faceret, nesciebat; cum tamen se, quibuscumque poterat modis, excusare moliretur, violenter ab omnibus rapitur; & ne forte dilatio aliquid afferret contrarii, consecratur.

ANNOTATA.

a In apographo nostro Victorino Massiliensi hic lacuna est, omissis vocibus: futurus virtute.

b Vulgo nota est Galliæ Narbonensis, in hodierna Occitania Superiori, cujus caput est, Tolosa urbs episcopalis ad Garumnam fluvium sita, Gallis Tolose & Tolouse dicta, ejusque ager, ab ea Tolosanus, indigenis le Tolosain appellatus.

c Massiliense apographum habet: Fredentium. Erat autem Fredelium seu Fredelas monasterium S. Antonini in comitatu Fuxiensi, quod deinde, addito castro, in civitatem Pamiensem, seu Apamiensem, vulgo Pamiers excrevit; qua de re consule, si lubet, eruditos Benedictinos in Historia generali Occitaniæ inter Notas pag. 622. Porro Apamiensiscivitas nunc episcopalis est sub archiepiscopo Tolosano, sitaque ad Alburacim fluvium in Occitania. Baudrandus in Lexico, laudans illustrissimum a Marca, ait eam habere castrum Fredelet dictum, a quo alias Fredelacum appellata fuerit.

d Laudati Occitaniæ scriptores ibidem observant, monasterium illud, ut multa alia, seculo XI pro monachis canonicos habuisse, quod hisce recte concordat. Sed biographus non satis explicat, utrum S. Ysarnus Fredelesii natus & educatus, an vero Tolosæ natus & Fredelesii tantum educatus fuerit. In Ms. Massiliensi sic legitur: Ex Tholosana patria natus apud Frendentium, quemdam ejusdem patriæ vicum, in canonicatu nobili a religiosis viris educatus atque edoctus est.

e Cujus loci hic abbas fuerit, nescimus.

f Agatha, incolis Agde, Galliæ civitas est in Occitania in ora maris Mediterranei paulo supra ostia fluvii Arauraris, septem milliaribus a Narbone in Ortum distans, estque episcopalis sub metropoli Narbonensi.

g Fuit hic Stephanus ejus nominis II inter episcopos Agathenses, pro quo nonnulli Stephanum I perperam assumentes, S. Ysarnum ad seculum IX ex alio denuo errore retulerunt. Consule Commentarium prævium num. 46 & seq.

h Nempe in ecclesia S. Victoris Massiliensis, cujus thesaurum reliquiarum exhibet Guesnayus in S. Joanne Cassiano illustrato lib. 2 cap. 22.

i Sancti Joannis Cassiani gesta in Opere nostro illustrata habes tom. V Julii, die 23, ubi § 9 de eodem monasterio paucis actum est. Qui de illo plura volet, adeat laudatum Guesnayum. Vide etiam dicta in Commentario nostro prævio num. 16.

k Trajectores, id est, transactores.

l In Massiliensi apographo legitur: ut cunctis, omissa præpositione in.

m In Vulgata lib. 1 Regum, cap. 15 legitur: Quasi peccatum ariolandi est, repugnare, & quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere.

n Alias Wifredus, quod idem nomen est, appellatur. Fuit hic vir insignis, qui monasterii istius restaurationem strenue promovit, uti supra dictum est in Commentario prævio num. 16 & sequenti. Menardus in Martyrologio Benedictino ipsum Sifredum appellat, & cum Sancti titulo annuntiat die 12 Septembris; sed vide catalogum Prætermissorum in Opere nostro ad eumdem diem.

o Anno Christi 1020 vel 1021. Adi Commentarium prævium num. 39, 42 & 43.

p Mons-major, vulgo Mont-majour, monasterium est Ordinis S. Benedicti, sesqui-milliari ab Arelate dissitum, teste Dionysio Sammarthano tom. 1 Galliæ Christianæ col. 603. De Archinrico ibi agit col. 604 & sequenti, ubi ait, ipsum Riculfo, anno 999 vita functo, in abbatia suffectum esse, postea vero, dimisso regimine, in monasterium Carilocense, Monti-majori subjectum, secessisse. Secessionis annum non exprimit, sed ejusdem successorem Rambertum anno 1016 jam abbatem fuisse docet ex codice Ms. Hinc discimus, cur Archinricus a biographo nostro abbas quondam Majoris-montis appelletur; nempe quia anno 1020 vel 1021, quando S. Ysarnus Guifredo suffectus est abbas, ipse, jam abdicato Montis-majoris regimine, in Carilocensi monasterio degebat.

q Uno nempe ex iis, qui veterum more in eodem monasterio educabantur.

* Mabill. exquisitus

CAPUT II.
Sancti Abbatis eximiæ virtutes: diaboli adversus eum irriti conatus: insignes viri a Sancto in disciplinam admissi.

[Abbas factus, insigni humilitate] Exinde ergo, quasi tunc primum novus athleta, magis ac magis corrigendis moribus & coartandæ vitæ operam dabat; & sicut nonnulli ex honoris fastigio in libertatem propriam, ex libertate vero propria in negligentiam sui, elationemque; ex neglectu porro sui & elatione in cetera multa mala relaxari consueverunt; ita e contrario hic Domini timore constrictus, ad omnia sollicitum se habebat *, secundum quod scriptum est: “Qui timet Deum, nihil negligit.” Et ut contra omnia vitia fieret circumspectior, sanctæ per omnia Regulæ ex prælatione satagebat esse subjectior; illam semper in mente revolvens, seque non tam magistrum, quam servum omnium, recognoscens. Non enim ejus mente excesserat Scriptura, dicens: “Principem te constituerunt, noli extolli, sed esto in eis, sicut unus ex ipsis.” Hoc igitur faciens, plus amari semper studebat in Domino, quam timeri. Unde non solum Fratribus, sed etiam omnibus hominibus, ultra quam dici potest, amabilis erat. Tunc pauperum cura, tunc eleëmosynarum mira profusio; tunc languentium atque omnium qualicumque miseria afflictorum consolatio festina subsequitur.

[13] [& mira erga afflictos pauperesque misericordia] Sæpe ipse pro pauperibus apud œconomos mendicare suas vestes, nec non & aliorum Fratrum, ubi opportunum illi erat, furari a, & algentibus clanculo dare; deinde, hujus rei ne auctorem proderent, minitari. Cumque de furtis in capitulo quæstio ageretur, ipse furem cum aliis perscrutans, meliora restitui mox jubebat. His vero tandem compertis; nam die quadam, dum coopertorium b optimum, circumspectis diligenter omnibus, subriperet, a quodam Stephano, qui mihi hujus rei & relator & notarius fuit, interceptus est. Cum jam Fratres eum asservarent, & maxime, quod ea, quæ sibi ob paternam reverentiam carius coëmebantur, distribueret, causarentur; ille post longa silentia alludens; Bona, inquiebat, largitio * receptionem optimam parat. Sed cum jam per seipsum, verba Fratrum metuens (erat enim omnium hominum fere mitissimus) non auderet, per quemdam fidissimum comitem, Pontium nomine, imperato silentio, itidem factitabat.

[14] O beata furta! o furta pietatis! o furta caritatis! Utinam vobis similia omnia furta essent! [& largitate fulget; in semetipsum severus] Utinam omnes fures, proximorum parcentes rebus, ad talia perpetranda de propriis elaborarent! Non de talibus Paulus diceret: “Neque fures regnum Dei possidebunt:” imo talibus cœli claviger Petrus libenter occurreret, libenter talibus aperiret. Sed Vir iste, cum omnibus largissimus fieret, sibi parcissimus exsistere, ad omnes benignissimus, in se austerissimus esse; & cum omnium miserias levigaret, se semper incredibilis abstinentiæ maceratione damnare. Edebat quidem ille cum Fratribus, & occultare se per omnia cupiens, cibis omnibus uti communiter simulabat: verumtamen panem appositum per frusta diminuens, in rodendis crustulis, quasi diu comederet, totum pœne spatium refectionis occupabat; cumque, appositis piscibus, suaderetur, vel potius amica violentia cogeretur ad esum, utpote qui pretiosi saporis & conditi studiosissime viderentur, faceta excusatione utebatur, dicens, non omnia bene condita transire decere per abbatum ora. Denique cum paullatim per minutias discerpsisset, capitibus & aristis c superjectis, quasi qui omnia consumpsisset, tentatione tantum superata refocillatus, pauperibus emittebat.

[15] Quid de illo, quo utebatur, permodico vino? [& parcus. Orationi deditus noctes excubat in ecclesia,] Illud tanta infusione aquæ corrumpebat, ut nullis usibus commodum esset. Tali igitur, ut ita dixerim, hypocrisi Sanctus hypocrisim fugiens, assidue laborabat. Tempore autem Quadragesimæ secunda, quarta & sexta feria nihil gustabat. Talibus ergo operibus Vir Deo amabilis orationes suas levabat in cælum, illud Jeremiæ fideliter complens:“ Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum *.” Sed cum ad Orandum nocturno maxime silentio divinis se conspectibus obtulisset, quis illa lacrymarum flumina, quæ tunc fundebantur; quis illos gemitus, illos planctus, illos singultus, qui tunc parturiebantur, edicat? Vestitus semper, ne indulgentius sopiretur, & ut expeditius surgeret, dormiebat: eratque ei consuetudo, gustato in principio noctis permodico somno, furtim lento pede, ut vix umquam adverteretur, de dormitorio egredi, martyrum cryptas petere, ibique longissimo noctis spatio usque ad Fratrum vigilias excubare.

[16] Et sæpe quidem precabatur custodes, ut ecclesiæ valvas sibi reserarent; [quam clausam sæpe ingressus, sæpe in ea frigore obriguisse deprehensus est.] sæpe vero munitis diligenter omnibus januis, qualiter eum Deus introduxerit, nescientes, more solito in cryptis martyrum eum inveniebant. Ibi ferunt, eum hibernis noctibus, dum supernis intenderet, ita sui oblitum, frigore sæpius obriguisse, ut, nisi aliorum manibus asportaretur, egredi minime valuisset. Frequenter vero ab his, qui eum curiose tunc observabant, post longa suspiria inter languidos singultus, tamquam ipsum Jesum præsentem alloquens, in has voces erumpere audiebatur: “O Custos hominum, quare posuisti me contrarium tibi, & factus sum mihimet ipsi gravis? Cur non tollis peccatum meum, & quare non aufers iniquitatem meam?” Unde satis ostenditur, hujus mundi exsilium quam graviter sustinebat; ad eum, cui loquebatur, quanto affectu suspirabat.

[17] Hæc antiquus hostis aspiciens, invidiæ facibus nimium torquebatur; & licet orationis virtute repulsus, ad eum proximare non valeret, quibuscumque tamen præstigiis poterat, [Dæmonem in draconis specie apparentem] aufugare, vel si id non posset, Hominem terrere saltem nitebatur. Quadam igitur nocte vir venerandæ memoriæ Guillelmus, tunc ecclesiæ custos, dum ante communes vigilias maturius surrexisset, in circo illo, qui super martyrum cryptas imminet (sic enim locum illum vocant) orationi, ut ipse, insistebat. Tunc repente in gradibus, quibus ad cryptas descenditur, tantum sonitum, acsi omnes cryptæ funditus eruerentur, audivit. Et ecce draco permaximus, immensa sinuamina explicans, longoque per totos gradus porrectus tractu, hiantibus faucibus terribiles flammas evomens, totum a superiori cardine usque deorsum majoris cryptæ introïtum vastissimo ore, quasi sanctum Virum, cum egrederetur, excepturus opplevit.

[18] [oratione fugat; quod conscium celare jubet,] Tunc Vir sanctus ante altare sanctissimæ Virginis Mariæ ac beatorum martyrum oratione ex more completa, in partem alteram ad altare S. Johannis Baptistæ, ante illud monstrum horribile transiturus, concessit *. At vero Guillelmus illum ilico absorptum iri a diabolo metuens, omnia ossa concuti, toto corpore tremere, immensis sudoribus suffundi, intercluso anhelitu, pœne exanimari. Vir autem sanctus fiduciam sumens in Domino, crebro genua flectendo, frontemque ac pectus signo Crucis muniendo, tamdiu in oratione infatigabilis perstitit, donec illud enorme phantasma, in testimonium suæ confusionis terribiles sibilos & horrificum fragorem reddens, prorsus evanuit. Mane ergo facto, primo diluculo prædictum Guillelmum a lectulo Sanctus excivit; si quid insolitum in ecclesia illa nocte audierit, percunctatur; dissimulantem omnia referre compellit. Tum vero per debitam obedientiam tota auctoritate imperat, ne, se vivente, hoc miraculum cuiquam mortalium revelaret.

[19] [vanæ gloriæ mire fugitans. S. Odilonis Cluniacensis] Quod si istud, in quo erat alter conscius, tanta sollicitudine vanam gloriam fugiens, satagebat abscondere, quando, putamus, ea diceret, quæ, nemine conscio, perpetrasset? Felix conscientia, cui mundus ita viluerat, ut tot plena bonis sic laudari refugeret; cum nos miseri in his etiam, quæ perperam gerimus, quotidie in laudes hominum suspiremus! Sed neque hoc forte valde mirandum est. Virtutes enim naturali fœdere virtutibus amicantur, & vitia vitiis placent. Unde non miror, si refertus virtutibus hac etiam non carebat; aut si hi, qui sunt vitiorum sentinæ, etiam humanæ laudis contagio non metuunt sordidari. Sed dum beati Viri merita talium inexpertus prædico, vereor, ne omnibus potius injuriam faciam, quam vel unum, sicut decuerat, explicare queam. Quid tamen de illo quidam virtutum familiarissimus (sanctissimum Odilonem Cluniacensem abbatem d dico) breviter dixerit, ponam: erant enim ista duo tunc orbis terræ lumina, tamquam cor unum & anima una.

[20] [de ejusdem virtutibus sensus & dictum.] Dum ergo ille hujus virtutes numeraret, Octo, inquiebat, in domno Ysarno cum ceteris bonis suis, vix in aliquo alio simul invenienda, reperiuntur. Horum unumquodque singulatim quilibet alius si haberet, tantumque in eo profecisset, culmen non immerito sanctitatis apprehendisse videretur. In hoc autem octo istæ beatitudines, id est castitas, humilitas, misericordia, patientia, jejunia, vigiliæ, orationes, vanæ gloriæ contemptus, tam perfectæ cumulantur, ut, cum singulatim unumquodque perpenderis, videatur in singulis singularis. Cilicio asperrimo ad carnem semper induebatur, usum femoralium omnino non habebat; nisi cum apud Cluniacum semel eum femoralibus & staminio e S. Odilo violenta caritate vestivit, quæ Massiliam rediens, illico deposuit. Solebat autem eum B. Odilo, dum simul recumberent, amica quadam contentione vocare Hypocritam, eo quod speciem humanæ communisque conversationis prætenderet, & se ultra omnes fere homines fame & ærumnis variis cruciaret.

[21] Factum est autem, ut virtutum ejus fragrantiam plurimi odorantes, [Insignes viros in disciplinam suam admittit,] ejus se cuperent institui disciplinis. Primi ergo sub eo conversi Dodo & Rainaldus f, & ab eo ceu par turturum aut duo pulli columbarum, Domino oblati, tantam gratiæ illius exuberantis ac primitivæ benedictionis ejus traxere pinguedinem, ut eorum admirandam sanctitatem, antiquis per omnia patribus comparandam, plurimis certum sit miraculis claruisse. Et Dodo quidem jam Magistrum ad beatam vitam glorioso fine secutus est. Venerabilis autem Rainaldus nihil sic quotidie, ut dissolvi & esse cum Christo desiderans, hactenus nobis virtutum Magistri fidelissimus testis servatus est. Hos ex diversis terris subsecuta veneranda posteritas g, ex satis modico immensum in brevi gregem Domino confecerunt; inter quos multi quoque nobilium, cælestis vitæ amore succensi, præclara sæculo suæ conversionis exempla tradidere. Tunc etiam Pontius Arelatensis archiepiscopus, nec multo post & successor ejus, totius tunc Provinciæ unicum decus Randibaldus, sub eodem Patre sanctæ se Regulæ submiserunt h.

[22] Sed & illum, qui, veluti Saulus, multa patientia primo supportatus, [inter quos potens prædo, qui ob illata monasterio damna] flagellatus est, ut corrigeretur; dejectus, ut levaretur; qui coactus ad conversionem, non parum postea fructificavit, silere non debeo. Adalardus quidam erat sæcularis pompæ, ferus homo nimis & pessimus. Is cujusdam prædii, quod juris monasterii erat, Lagninas i nomine, rusticos iniquis exactionibus frequentius affligebat; porcos videlicet, arietes ceteraque id genus suis usibus commoda ab eis corrogans; si vero non darentur, violenter abripiens. Qui cum a Viro Dei blande commoneretur, ut se ab injuriis monasterii temperaret, pro nihilo reputans, multo efferatius in prædictos rusticos se agebat. Aliquando igitur sancto Viro in eodem prædio posito, adsunt nuntii cum gravi querimonia referentes, quod prædo ille sacrilegus præfatam villam pridie deprædatus, nunc etiam reliquias, quæ supererant, in sua convivia consumpturus adesset.

[23] Tunc vero tota familia, quæ cum Viro Dei erat, [a Sancto blande reprehensus,] fremere, inclamare, lanceas vel sudes corripere, hostem protinus cum auxiliis circum manentium petitura, ferocius discursare. At ille fremebundum, expansis manibus, in exitu seipsum opposuit, vehementer omnibus minitans & contestans ad id facinus egressuris, nisi se prius interfecto, exitum k non patere. Cumque furentium animos confregisset, atque illi de ejus nimia simplicitate causarentur, fertur dixisse: Quomodo quidem nec tantæ festivitatis gloriam (dies enim Dominica erat) nec nostram præsentiam reveritus, tam superbe insanire præsumpsit, ultionem Dominicam non evadet. Tunc ad ipsum prædonem, qui eum ad suum colloquium deducerent, pacificos nuntios misit. Qui dum adesset, eum mox ad epulandum secum invitat, suum proprium apparatum illi apponit; plene refectum injuriarum blande commonet, ut se de cetero corrigat, adhortatur. His ita gestis, ad aliam mansionem, quæ Petra-Castellana l dicitur, quo intenderat, ire progreditur.

[24] Post disceslum autem hominis Dei mox Adalardus, ibidem adhuc manens, [& divinitus castigatus fuerat.] in utero ad instar parturientis vexari cœpit; accitoque celerrime Nortaldo quodam monacho, cum se, invalescente nimium cruciatu, crederet ilico moriturum, sanctæ religionis habitum petit, asserens, sacratos manu Sancti cibos cum exsecrabilibus, quos de præda præsumpserat, cibis confligere; eoque conflictu se ad exitum sua vesania dignissimum miserabiliter coarctari. Mira res! habitu sumpto, statim eadem hora intolerabilis dolor ille recessit. Verumtamen toto pœne anno, donec plane domesticus esset, elanguit. Ex quo notum satis factum est, pro salute animæ persecutoris sui Sanctum orasse, hancque ei vindictam paullo ante minatum fuisse.

ANNOTATA.

a Vocem hanc mitius interpretare; neque enim ad eleëmosynam faciendam licitum furtum est, nec furtiva erant, quæ ipse abbas e bonis monasteriisui pauperibus largiebatur. Nihil itaque aliud vult biographus, quam quod S. Ysarnus multa pauperibus donaret clanculum, ne ab œconomis suis impediretur. Ceterum pro sic ablatis meliora restitui mox jubebat, ut sequitur.

b Stragulum seu lodicem hic designari autumo.

c Id est, spinis piscium.

d Sanctus hic colitur die 1 Januarii, ubi Acta ejus illustrata habes. Obiit autem non multo post S. Ysarnum, anno nempe Christi 1049. Ceterum Cluniacum, vulgo Clugny, Galliæ pagus est & celebre monasterium, Cluniacensis Ordinis caput, in ducatu Burgundiæ, quatuor circiter milliaribus Matiscone in Occasum distans.

e Id est: interula lanea. Sic in Vita laudati S. Odilonis tom. 1 Januarii pag. 68, num 25 de eodem Sancto legitur: Lanea veste, quam vulgo staminiam vocant, a dorso (suo) abstracta illorum (puerorum, quos in via mortuos repererat) nuditatem propriis manibus cooperuit.

f Qui fuerint hi duo viri, aliunde non didici.

g Adi Commentarium prævium num. 18.

h Vide dicta in Commentario num. 19 & 20.

i Mabillonius in Annotatis hic omnino verisimiliter censet, locum hunc esse, qui in Bulla Paschalis II Papæ ad Ottonem, monasterii S. Victoris Massiliensis abbatem anno 1114 data, Lauguias dicitur. Exstat ea Bulla apud Dionysium Sammarthanum tom. 1 Galliæ Christianæ, inter instrumenta pag. 116, ubi laudatus Pontifex possessiones ejusdem monasterii confirmans, inter alias sane multas in episcopatu Regiensi cellam S. Juliani de Lauguias recenset. Jacet autem diœcesis Regiensis, vulgo de Riez, in Provincia Galliæ inter diœcesim Aquensem, quæ ejusdem metropolis est, diœceses Sistaricensem, & Foro-Juliensem, Diniensem & Senecensem, quæ duæ posteriores ad metropolim Ebredunensem pertinent.

k Ita restitui ex apographo nostro Massiliensi, nam in editione Mabillonii minus recte legitur: exituris.

l Consule Commentarium prævium num. 24 & 25, ubi de hoc oppido Galliæ in Provincia, & donatione ab Amelio Senecensi episcopo sancto abbati Ysarno ibidem facta egi. Ad confirmanda, quæ de Lagninos seu Lauguias supra lit. i dixi, hic tantum observo, Petram-Castellanam sitam fuisse in diœcesi Senecensi, locum vero Lauguias in Regensi, quæ Senecensi adjacet; atque ita facile intelligitur, sanctum Abbatem ex Lagninas seu Lauguias ad Petram-Castellanam, in quo utroque loco possessiones aliquas habebat, transivisse.

* in Ms. agebat

* in Ms. largitus

* Mabill. Deum

* in Ms. secessit

CAPUT III.
Injuriæ Sancto illatæ, divinitus castigatæ: miracula aliquot in ipsius gratiam facta.

[Castellorum incolæ, qui Sancto hospitium negaveraut,] Alio tempore ad eamdem Petram-Castellanam, cujus nunc memini, pergebat; cumque adhuc longior restaret via, & clauso jam die, per loca aspera & ignota, nimbis quoque iter arcentibus, ulterius tendere consilii non esset, in castello Baremma a, quod juxta erat, quæri hospitium jussit. Sed barbaris hominibus cunctis hospitium negantibus, in quoddam vastum horreum, quod in fine villæ erat, prout res tunc dictabat, se habiturus concessit. Itaque neque precibus, neque pretio ullam humanitatem in eodem castello expertus est, præter in una paupercula vidua, quæ de ovis suis, an etiam de pane, nescio, secundum quod potuit, attulit ei benedictionem. In crastino autem cum ob tantam inhumanitatem vir reverendus Amelius Seneciensis episcopus b castellum illud (nam ad ejus diocesim pertinebat) excommunicare vellet; multum in excusationem illorum hominum laborans sanctus Vir, ne id fieret, intercessit; sed non multo post ultio divina sequuta est.

[26] Ita namque castellum illud paullo post igne vastante consumptum est, [domorum incendio divinitus puniti,] ut neque unde unus homo cibari posset, superesse incendio videretur. Quod ut se ob vindictam Servi sui Dominus fecisse monstraret, domum tantum viduæ, quæ eum visitaverat, & horreum, in quo manserat, penitus illæsa servavit. Hoc dum Fratribus recitarem, unus ex ipsis, Petrus nomine, vir in monasterio auctoritatis magnæ per omnia; Me teste, inquit, in Castro-Morario c itidem miraculum hoc ordine contigit. Arelate d veniebamus, jamque incipientibus nocturnis tenebris, memorati castri dominum, qui Carbonellus, si bene memini, dicebatur, adivimus, domum tantum hospitii domno Abbati, & his, qui secum erant, flagitantes; nam cetera omnia necessaria nobis affluenter diximus abundare. Is, exquisitis pro tempore utens ambagibus, in nullo se nobis valiturum respondit; & hunc ceteri oppidani indifferenter imitati sunt.

[27] Repudiatos tandem ab aliis homuncio quidam pauper in perangustissimo tugurio nos excepit. [sine damno duorum, qui ei bene fecerant.] Quid amplius demorer? Illac denuo paullo post transiens, omnes ejusdem oppidi domos, excepto hospitiolo nostro, admiratus non parum, ipse in favillas redactas vidi. Cumque nullæ prorsus eorum, quæ hominibus erant utilia, præter nudam terram ex aliorum domibus reliquiæ superessent, hospes noster ex omnibus reculis suis nullam omnino in illo incendio deperisse gaudebat. In hac igitur re & Domini nostri Jesu Christi similitudinem in Ysarno, & magni illius Petri in sua Petrus iste admiratione recensuit: ita namque iste miratus est oppidum, in quo fructum caritatis Magister suus frustra quæsierat, conflagrasse; sicut magnus ille Petrus miratus est ficum, in qua Dominus Jesus, pridie fructum quæritans, non invenerat, aruisse e.

[28] [Alii Sancto, ejusque monasterio injurii] Tunc idem Petrus monachus addidit nobis etiam hæc. Mulier quædam, vidua bene religiosa, domina Trancensis castri, ex consuetudine caritatis, unde sancto Viro propriæ vestes fierent, telam quotannis ad monasterium deferebat. Quodam igitur tempore ad monasterium de more properans, sub castello Bocco f, ut via publica fert, transibat. Rainoardus porro, ipsius castri dominus, pro eo, quod pater suus, monachus apud nos factus, quasdam proprii juris terras monasterio dederat, impius in patrem bestiali rabie sæpius in nostras injurias raptabatur. Hic ergo cum satellitibus suis descendens obviam feminæ, cum nomen illa S. Ysarni, dicens se ad illum ire, telam, quam in præsentiarum gereret, illi oblaturam, prætenderet, ex hoc vehementius instigatus, equos & omnia, quæ ferebat, violenter abripuit. Illa vero pedes nihilominus ad monasterium sancti Viri benedictionem petitura festinavit.

[29] [a malignis spiritibus occupati, alius] Sed mira dispensatione omnipotentis Dei, prius quam a monasterio illa recederet, raptores eosdem a malignis spiritibus crudelissime vexatos, ita ut seipsos misere laniarent; & quod dictu quoque horrendum est, propriis, ut ajunt, egestionibus fœdarentur, vinctos ad pedes B. Ysarni cum illa rapina pertrahi videt. Tunc omnibus querelis, quibus adversus monasterium tyrannus infremuerat, prorsus abolitis, orante Viro Dei, perfectæ sanitati celerrime restituti sunt. Tretis g villa est, in qua vicarius h quidam, Redemptus nomine, protervi admodum spiritus domino suo vicecomiti Massiliæ convivium paraturus, dextera lævaque, quaqua * poterat, hac occasione impias manus ferens, de jure monasterii rustici unius vaccam rapuit. Qui rusticus, ad monasterium currens, beati Patris aures miserandis ejulatibus satiavit i. Die vero altera & ipse Redemptus vicarius monasterium, ad sanctissimos martyres oraturus intravit.

[30] [diro pedis malo afflictus.] Cui facta, sed non perfecta oratione, templum egredienti coram S. Ysarno, qui pro rustico intercessurus exierat, miser rusticus ad pedes prostratus est. Ille vero infelix, diabolico ut erat spiritu actus in furiam, nullaque Sancti reverentia flexus, pede rusticum sub mento feriens, supinavit: sanctus autem Vir, nihil omnino locutus, totum caput obvolutus cucullo, ecclesiam protinus ingressus est. At infelix Redemptus, ascenso velociter equo, priusquam cœmeterium posset egredi, divina animadversione terribiliter in sacrilego pede percussus est. Cumque multa medicaminum genera dolori adhibita nullo modo succurrerent, intolerabiles cruciatus ultra ferre non sustinens, die tandem tertio, nullum alium, qui sibi facere id vellet, inveniens, propriis manibus arrepto dolabro k pedem impiissimum detruncavit. Qua ex re omnipotens & benignissimus Dominus manifestissime verum esse declaravit, quod servis suis promiserat, dicens: “Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei”; dum pedem pessimum, qui pulsando rusticum, sanctum Virum in corde tetigerat, tanta districtione percussit. Sed hæc jam terribilia relinquamus, & jocundemur in prosperis.

[31] [Sanctus piscibus, in diem Nativitatis Domini destinatis,] Natalis Domini solemnitas imminebat, & mare nimis agitatum procellis nullam omnino piscaturæ copiam relaxabat. At in ipsa Vigilia vir quidam ob patris anniversarium, ipso die a Fratribus celebratum, magnorum piscium, quos usquequaque collegerat, copiosam multitudinem, contra quam in ea temporum facie sperari poterat, advehens, œconomorum animos non mediocriter sustulit. Deliberatum continuo atque sancitum est, ut, tamquam vere a Domino missa benedictio, ob honorem summæ festivitatis in diem crastinum servaretur. Tum Martinus quidam ex obedientia l, quam regebat, gratia festivitatis adveniens, casu videns pisces, auditoque decreto, urbane quidem, sed tamen plusculo, quam nominis hujus virum decuerat (nam longe ab illo summo Martino hæc, ut arbitror, Martini hujus distabat oratio) causam ventris agendam suscepit. Heu, inquit, tantus hodie advenientium conventus Fratrum, itineris labore simul & hiemis insolentia fessus, apposita insuper tot tantorumque piscium tentatione, contra morem hujus domus caritativa refectione fraudabitur! Quæ ratio, festivitatis gratia servari pisces, cum labor viæ & inedia gratiam festivitatis excludant?

[32] Hæc Vir sanctus audiens, & clementi affectu compassionis votum perorantis exaudiens, [pridie appositis, jubet monachum in procelloso mari piscari,] accitis œconomis, omnes pisces protinus coqui jubet: illis contra nitentibus, non debere asserit nimis sollicitos esse de crastino; præsertim in Nativitate illius, qui docuerit de crastino non cogitandum. Expensis igitur piscibus ob amorem istius pusillanimis Martini, magnanimi illius Martini Vir sanctus exempla prosequitur. Unum e Fratribus piscandi gnarum, hujus cognominem, multis precibus obsecratum, ad mare mittit, ut quaquaversum littora inspiciat; sicubi forte quocumque modo vel ad modicum intrare possit, exploret; non defuturum clementissimum Jesum; omniaque de largitate ejus sperare docet. Tunc Frater Martinus, benedictione Patris armatus, vespertinas laudes celebrantibus aliis, ipse, quantum ad se pro obedientia ilico moriturus, ac pro Fratribus animam positurus, ascenso carabo m, furibundum mare, vix duobus sociis comitatus, invadit.

[33] Finita vero synaxi n pater Ysarnus more suo secretum petit pro salute filii periculo expositi, [qui magnum delphinum] & pro aliorum refectione totis præcordiis cum multa effusione lacrymarum benignitatem Salvatoris implorat. Mox igitur Fratri Martino in ipso introïtu a summa Trinitate missi permaximi tres delphini occurrunt. Ille, tamquam unum Deum in Trinitate colens, unum tridenti ferro mira fiducia percutit, unoque ictu fauces ei penitus resecat, miroque modo, qui multas naves retibus validissimis involutus & ad mortem percussus facile dissipat o, eum Martinus piscem sine retibus captum parvo injectum carabo, sui pæne oblitus ad terram portat. Quo in facto beatum patrem Ysarnum magno Martino valde similem dixerim; nisi quia delphinus istius Martini Esochem p non solum corpulentia, sed etiam significantia valde utili superavit.

[34] Martini enim piscis ad solius Martini usum in aquis dulcibus simpliciter, [mox capit.] aut non tanta significans, retibus captus est. At vero delphinus noster ex tribus communiter occurrentibus ferro tridenti, mari * commoto, a tribus viris in vespera Nativitatem Dominicam præcurrente, ob refectionem Fratrum communem, sine retibus unus percussus & captus, illum satis apte significat, qui, tota quidem cooperante Trinitate, ipse tamen solus in mundi vespera, tamquam a tribus viris, a tota videlicet Trinitate, tridenti quoque ferro, tamquam una triplicis peccati nostri sententia, nullis peccatorum funiculis irretitus, sæculo sæviente percussus, ut nos in illo renasceremur, & illius corpore omnes, quotquot sumus in una ecclesia fratres, reficeremur, occubuit q. Ita beati Viri miranda piscatio & præsentis fuit ærumnæ blanda consolatio, & ad æternas delicias solida & mera & visibilis quodammodo prædicatio, & illos tunc præsentes semel refecit edulio corporis, & quoties recitabitur, recreabit posteros alimonia mentis.

[35] [Sanctitas ipsius per candelam] Quædam monasterii possessio Marignana r dicitur, in qua Vir Dei receptus hospitio, ad introitum ecclesiæ in contiguo diversorio dormiebat. Erat autem nox in diem Dominicam terminanda *, ob cujus noctis reverentiam simul & beati martyris Victoris, in cujus honore eadem ecclesia sacrata erat, multa tunc ex more circum manentium manus cum suis luminaribus excubabat. Clericus ergo, ad cujus eadem ecclesia curam pertinebat, sumptam unius feminæ, tunc forte absentis, candelam ad caput Viri Dei tota nocte cremandam fixit s. Quod cum mulier deforis reversa a convigilantibus didicisset, animositate feminea exardescens; Sancto, ait, Victori, non abbati cuilibet, candelam paravi; citatoque gradu diversorium, in quo Vir Dei quiescebat, absque ulla reverentia ingressa, candelam rapuit: eoque impulsu exstinctam, frustra per omnia ecclesiæ luminaria cursitans, illuminare nequivit.

[36] [mirabiliter manifestatur.] Tunc omnes, qui aderant, magna admiratione permoti, miseram mulierculam grandi fremitu & multimodis increpationibus terrent, eam non posse vivere divinitus asserentes, quæ * Sanctum Dei tam stulte, tam impudenter injuriare præsumpserit. At illa infelix, accepto tandem ab eisdem consilio, ad ipsum locum, unde stulte asportaverat candelam, solo satis punita metu, tremula reportavit. Quo facto, nutu divino ita eadem candela, videntibus cunctis, ardere mox cœpit, acsi minime exstincta fuisset. In quo duplici miraculo admirandum circa hunc Virum Dei omnipotentis favorem merito prædicarim, qui glorioso martyri suo devotum lumen huic tam evidenter maluit deservire.

[37] [Aqua ab eo benedicta arcentur fulgura: aqua,] Castellum, quod de Mandolis t dicitur, divina animadversio multis annis continuis crebro fulgure miserabiliter punierat. Unde factum est, ut ejus habitatores nimium territi, cælesti plaga sæviente, divinum Medicum implorare cogerentur. Ysnardus ergo, castelli dominus, multis supplicationibus sanctum Virum adorsus est, ut vel aquæ, quam ipse sacrasset, uti remedio mereretur. Quod dum ille, multas excusationes suo more prætendens, omnimodis recusaret, vix tandem Fratrum, qui secum erant, inevitabili importunitate violenter quodammodo ab eo extortum est, respersumque ex eadem aqua oppidum usque hodie ab omni fulgurum percussione, Domino miserante, salvatum est. Apud Massiliam femina quædam, ab annis septem cæca, frequenter sanctos martyres, ut sui misererentur, orabat; sed sancti martyres familiari suo Ysarno miraculi gloriam concedere maluerunt.

[38] [qua ipse se laverat, cæcitas & laterum dolor pelluntur.] Audivit enim in somnis mulier vocem sibi dicentem, ut ad monasterium tenderet, aqua, unde pater Ysarnus manus suas lavisset, oculos superfunderet, lumen continuo receptura. Tunc illa lætabunda ad monasterium properans, quibus potuit loqui, Fratribus visionem refert; qui feminæ compassi, studiose observant Patrem, ut aliquod manuum ejus lavacrum furarentur. At ille rem jam per spiritum forsitan edoctus, mox ut lavisset, aquam, qua erat lotus, fundebat in terram. Verumtamen tandem diligentissimi observatores pio furto potiti, mulieri desideratam aquam tribuunt: illa exinde oculos superfundens, visum se illico plene recepisse gavisa est. In monte, quem Cursonem vocant, Pater sanctus aliquando morabatur. Vir autem nobilis quidam ibi juxta nimiis laterum cruciatibus acerbissime sæpius torquebatur. Is simili furto aqua, unde manus Sancti lotæ fuerant, percepta latera tinxit, atque ab omni dolore deinceps perfecte liberatus est.

[39] Me vero ista coram Fratribus memorante, Rainoardus * quidam, [Sanctus modicum vini] magnæ sanctitatis æstimatione in monasterio venerabilis, ea, quæ narraturus sum, intulit, dicens: Ego apud ecclesiam S. Mauricii juxta Marestam u oppidum cum domino Isnardo monacho tunc adolescentulus manebam; cumque de B. Ysarno, quomodo in terras illas ferebatur advenisse, colloqueremur, ecce nobis ipse pro foribus adest. Nos vero nullum apparatum receptui ejus congruum habentes, perturbari vehementer cœpimus atque anxiari. Mensa tamen apposita ad prandium, blande nos consolatus, assedit. Erat nobis tantillum * vini, quod vix a tribus ad unam refectionem parcissime communicari posset; sed neque inveniendi plus in tota vicinia nostra ulla spes habebatur. Quid plura? de benedictione Patris confidentes, illud tantillum obtulimus.

[40] Ipse ego propinavi, & triginta ferme hominibus, nimium stupens, [multiplicat: aqua loturæ manuum ipsius febricitans sanatur.] largissime abundare vidi. Sed quid stupendum, si ille, qui Christum imitabatur vivendo, eum etiam in miraculis poterat imitari; ut, sicut Christi potentia panes, dum comedebantur, multiplicavit x, ita benedictio istius, cooperante Christo, vinum, dum biberetur, augeret; cum dixerit ipse Dominus: “Qui credit in me, opera, quæ ipse facio, & ipse faciet, & majora horum faciet.” Tunc & illud quoque idem Rainoardus subjecit: Habebamus vero puerum, qui per totum fere annum gravissimis febribus afflictus acerbissime torquebatur: hunc aqua, unde sanctus Pater manus laverat, potavimus; & ipsa hora, nobis non parum mirantibus, plene sanatus est.

ANNOTATA.

a Baremma seu Barremma, Gallice Barreme, vicus Galliæ est in Provincia, ad fluvium Assam, Gallice d'Asse dictum, inter Diniam, vulgo Digne, & Sanitium vulgo Senez situs, qui nomen suum adjacenti valli dedit.

b Sanitium, in media ætate etiam Senecium, Gallice vero Senez dictum, exigua civitas Galliæ (quam vicum potius, quam urbem ob exiguitatem loci, populique infrequentiam dixeris, inquit Dionysius Sammarthanus tom. 1 Galliæ Christianæ, Col.in Provincia sita, episcopalis est sub metropoli Ebredunensi, a qua urbe 14 milliaribus Gallicis in Meridiem distat. Michaël Baudrandus in Lexico editionis anni 1681 scribit, episcopatum Seneciensem a paucis tum annis ad oppidum Castellanam translatum fuisse. Verum laudatus Dionysius Sammarthanus in editione anni 1725 testatur, de translatione ista facienda, tum anno 1485, tum 1652, agitatum fuisse, sed negotio moram injectam esse. Ceterum Amelius, de quo hic, is ipse est, quem S. Ysarno, seu ipsius monasterio, quatuor ecclesias in Petra-Castellana sitas donasse vel restituisse diximus in Commentario num. 24 & sequenti.

c Eodem modo scribitur castrum hoc in apographonostro Massiliensi; sed ejus nomen in Mappis & Lexicis non reperi.

d Notior est hæc urbs Galliæ Narbonensis, & Arelatensis quondam regni caput, quam ut illustratione egeat. Hinc tamen collige, Castrum-Morarium, de quo biographus meminit, verisimiliter non unius diei itinere ab hac urbe dissitum fuisse.

e Vide S. Marci caput XI.

f In Massiliensi apographo est: Castello Boceo; sed utriusque nominis locus ignotus mihi est, æque ac supra dictum castrum Trancense.

g Paschalis II Papa in Bulla anni 1114, in qua omnes possessiones monasterii Victorini confirmavit, ecclesiam S. Petri & S. Victoris in castro Tretis recensuit in episcopatu Aquensi. In tabula quoque geographica provinciæ ecclesiasticæ Aquensis tom. 1 Galliæ Christianæ Dionysii Sammarthani, castrum de Trictis in eadem archidiœcesi, pari fere distantia ab hac metropoli & Massilia exhibetur. Consentit tabula ante tom. 1 Chorographiæ Provinciæ per Honoratum Boucheum præfixa, ubi Tretz scribitur, nomine scilicet vernaculo, uti habet ibidem lib. 4, cap. 2, pag. 211, ubi illud valde magnum vicum esse scribit.

h Id est, qui pro domino suo vicecomite Massiliæ, ut sequitur, ibi præerat.

i Notat hic Mabillonius in margine: Al. sauciavit. In nostro Ms. etiam legitur: satiavit.

k Mabillonius habet; Accepto dolabro. Porro dolabrum sive dolabra hic sumitur pro securi.

l Obedientiæ sunt cellæ, prioratus, monasteriola, aliæve possessiones, ad monasterium aliquod spectantia, a cujus abbatis nutu monachi cum superiore suo in iis habitantes pendebant. Consule, si lubet Mabillonium in Præfatione ad Sæculum V Benedictinum num. 53.

m Carabus Plinio genus cancri est. Hic usurpatur pro cymba vel scapha, ex vimine & corio, aut etiam ex ligno compacta. Vide Cangium in Glossario. Mabillonius in margine notat, alibi cacabo legi; sed carabo legendum esse, manifestum est, atque ita etiam habet apographum nostrum Victorinum.

n Id est, divino Officio.

o Hæc inter fabulas, quæ de delphinis narrantur, reputanda sunt.

p Vide, si lubet, S. Gregorium Turonensem inlib. de Gloria confessorum cap.5.

q Satis mirabilis ac nimis longe petita est ista comparatio.

r Marignane pagus seu vicus est in Provincia, marchionatu illustratus. In tabulis geographicis ponitur ad lacum Maritimum vulgo Mer de Martigues dictum, tribus vel quatuor circiter milliaribus Gallicis a Massilia. Mabillonius in Annotatis observat ex Antonii de Ruffi Historia comitum Provinciæ pag. 59, Bertrannum Provinciæ comitem anno 1031 monasterio S. Victoris duos mansos dedisse ob malum, quod fecerat in obedientia S. Victoris, quæ est juxta villam Marignanæ.

s Forte ut Sanctus, quocumque tempore evigilaturus esset, lumen haberet.

t In Ms. nostro est: Demandolus; sed neutro modo locum hunc reperi, neque operæ pretium judicavi in illum pluribus inquirere.

u Paschalis II Papa in Bulla sæpe laudata inter monasterii S. Victoris possessiones etiam nominat cellam… S. Mauricii de Merresta, quam in episcopatu Regensi recenset. In apographo nostro Vitæ Meirrestia scribitur.

x Vide Euangelium S. Matthæi cap. 14, & alibi.

* Mabill. quæque

* Mabillon. mare

* Ms. terminata

* Ms. quod

* Ms. Reinardus

* Mabillon. tantulum

CAPUT IV.
Sancti suffragium a defunctis imploratum: spiritus ejus prophetiæ: mira equi in eumdem observantia.

[Pro refrigerio duorum juvenum, injuste necatorum,] Sed ad illa nunc memoranda transibo, quæ, supra nominato venerabili viro Rainaldo a narrante, cognovi. Multa, inquiebat, de sancto patre Ysarno miranda referri possunt, sed ego sola illa narrabo, quibus ipse interfui. Pandulfus, ait, dicebatur quidam, tam potentia, quam omni fere malignitatis genere suos vicinos facile superans. Is in domo sua in castello, cui nunc ob ipsius piaculi eventum Tortorio agnomen est (nam prius Sancti Domnini castrum vocabatur b) duorum clarissimorum juvenum, solidos ab ipso sperantium c, injuste fraudulento clandestinoque suspendio gulas fregit, eorumque cadavera in vastissimam quamdam specum projecta operuit. Sed non multo post, cum jam impiissimum facinus detectum fuisset, a monachis, qui apud Crosam villam d morabantur, ad monasterium ipsum humanitatis respectu delata atque humata sunt. Post aliquot igitur dies matronæ cuidam, non valde longe ab eodem monasterio manenti, in somnis apparentes, Nosti, aiunt, Ysarnum abbatem? Quem cum illa, sicut & ipsos quoque, se numquam vidisse responderet; Nos, inquiunt, sumus juvenes illi, quos Pandulfus nuper impie suffocavit.

[42] Sed obsecramus te, ut apud Ysarnum abbatem, tertia die hac transiturum, [Missam, ut ipsi rogaverant, celebrat.] pro nobis intervenias, ut, qui in monasterio ejus caritatis interventu sepulturam meruimus, unam ex ejus ore Missam eadem caritate mereamur. Hæc enim super nos divini judicii lata sententia est, ut, cum ob injustam necem nostram supernæ pietatis viscera moveantur, peccatis tamen nostris impedientibus, ab ingressu regni, donec ipse pro nobis Missam celebret, excludamur. Quod cum matrona die tertia, sicut ei revelatum fuerat, transeunti Viro Dei pro defunctis supplicans enarrasset; ille, non se esse dignum, qui defunctos solvere possit, respondit. Mox tamen ad villam Crosam veniens, eadem femina prosequente, & nobis exorantibus, pro absolutione juvenum Missam celebravit. Hinc ergo datur intelligi, quantum nunc apud Deum Vir iste possit, in cujus adhuc viventis manu judicium suum esse de mortuis, ipsius sententia judicis declaravit.

[43] Sed ad ornamentum ceterarum virtutum mirabiliter hujus Sancti mentem prophetiæ quoque spiritus illustravit; [Prædicit, equum per prædones ereptum,] quod evidenter ostendimus, si unam rem gestam, quam nobis adhuc idem venerabilis Rainaldus retulit, proferamus. Ego, inquit, obedientiam, cui Lagninas e nomen est, procurabam. Per id tempus quemdam nostrum hominem, de castello-Duplo f redeuntem, undique insurgentes latrunculi supra dicti Pandulfi equo protinus dejecerunt. Iisdem diebus domnus Abbas apud villam Crosam morabatur, ad quem homo ille propere veniens, equi ablati damnum & susceptas injurias cum ingenti gemitu exponit. Quapropter continuo me domnus Abbas ad Pandulfum, qui longiuscule * aberat, cum verbis supplicibus mittens; ipsemet uxoris ejus, quæ apud Tortorium tunc manebat, pro equo rogaturus, frustra colloquium petit. Nam illa Viro Dei virulentis, quibus erat assuefacta, sermonibus, ut talem satis decebat feminam, respondens, omnem ei funditus, quantum in se erat, spem recuperationis abscidit. Pandulfus autem, re cognita, me, ut æstimo, præsentiens adventurum, per multa diverticula, ne a me inveniretur, aufugit.

[44] [restituendum, & eorumdem insidias in porcos:] Tandem ergo, magis quia nihil profeceram quam labore itineris fatigatus, complutus (nam tota die me copiosus imber attriverat) ad domnum Abbatem reversus sum. Ille vero plena me alacritate reficiens, ad aurem mihi postmodum, quasi familiare quid locuturus, accedit. Confortare, inquit, quia quocumque deductus sit equus noster, huc nobis hodie reducetur. Verumtamen ad domum tuam festinantius * redi; ne majora tibi adveniant, prævideto, & maxime porcos tuos tota die diligenti cura servari præcipito. Certus igitur jam de recuperando equo, sed nec minus certus, quia non abs re porcos asservari præceperit, lætus & sollicitus confestim redii, opportunas custodias universæ substantiæ nostræ & porcis maxime delegavi. Sed quæ contra diabolicos homines, sive humanos, ut ita dixerim, diabolos custodela prævaleat? Nisi enim Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat, qui custodit eam. Tota siquidem die in propinqua silva supra dicti latrunculi delituere; inclinata vero jam vespera, nobis pœne securis, nihilque minus, quam tale aliquid putantibus, exeuntes de silva, porcos cum suffragio imminentis noctis raptu subitaneo subrepturi occurrunt.

[45] [prædones isti subito excæcati, restitutis rebus, a Sancto veniam obtinent,] At ubi humana custodia subvenire non poterat, divina non defuit: nam continuo in loco quisque, quem ceperat, quasi statua fixus obstupuit. Cumque a se mutuo cum admiratione, cur morarentur, inquirerent, atque ad rapiendum porcos alius alium hortaretur, repentina se cæcitate perculsos omnes confessi sunt, ac beati patris Ysarni justa maledictione obstrictos, in exemplum sese omnium pessimorum submurmurant illico perituros. Tunc dictantibus cogentibusque angustiis, salubre consilium nacti, confessi errorem, solo sese, divinam oraturi clementiam, sternunt; equum ipsa die reddituros devovent, & correctiores de reliquo jam futuros, si sancti Viri meritis cælitus sibi oculorum lumina redderentur. Quid plura? Oratione completa, mox receptis ad plenum luminibus, certatim domum properant, impium latrocinium pietatis furto commutant. Equum enim, quem in manus scelestissimæ dominæ jam tradiderant, pio furto subripiunt, & cum omnibus, quæ præfato homini nostro cum illo abstulerant, ad beatum Virum eadem hora sese proripiunt; de porcis & cæcitate repente incussa & excussa seriatim omnia replicant, seque cum suis omnibus ejus dantes arbitrio, satisfactione humili veniam rogant.

[46] [addito vaticinio, quod eventus probavit:] Quos Vir sanctus, indulta venia, de correctione vitæ attentius commonet; si se corrigerent, prospere victuros, si vero negligerent, ante ipsius anni terminum infami nota denuntiat puniendos. Utramque conditionem evidens rerum probavit eventus: nam duo correcti, vitam suam prospere transegere; tres autem reversi ad vomitum (quinque enim omnes fuerant) ante completum annum calamitatis suæ fœdum spectaculum cunctis dederunt. Nam uni effossi oculi; pedes alii truncati sunt; tertius vero, conjuncto in se utroque supplicio, duplicata infelicitate multatus est. Quod igitur equum ipsa die reddendum prædixit; quod eadem die porcos diligentius custodiri præcepit; quod eisdem latrunculis, vel correctis prosperum, vel incorrectis ejusdem anni tristem exitum denunciavit, propheticæ gratiæ mira celsitudo cognoscitur.

[47] In eo vero, quod latrunculi rapturi quidem porcos cæcati, [Auctoris super hisce annotatio.] humiliati vero illuminati sunt, haud immerito Elisæi factum recolimus, qui latrunculos Syriæ, se rapere venientes, orando divinitus excæcavit, & intra Samariam captis atque humiliatis integre postmodum lumina reformavit g; nisi quod hoc majoris in hac parte fortasse miraculi videatur, quia quod Elisæus ob tutelam sui ipsius obtinuit, hoc Ysarnus pro defensandis monachi sui porculis impetravit; & quod ille comminus præsens in articulo summæ necessitatis expetiit in divinæ opis refugium, hoc iste longius absens, in re non valde necessaria a Deo promeruit in admirandæ sanctitatis indicium. Nec valde mirandum, si prophetarum gloriam in exhibendis miraculis tam sublimiter habuit, qui prophetarum sanctissimam conversationem tam excellenter assequi laboravit. Sed hæc omnia illi sunt penitus reputanda, illi tota rationis intuitu adscribenda, qui in omnibus Sanctis suis operatur, & sine acceptione judicat personarum; qui bona sua dispensare novit temporibus suis, & in fine sæculi, tamquam longissimæ cujusdam noctis, licet rariores easdemque hebetiores stellas proferat, cum tamen opportunum arbitratur, magna etiam nunc plerumque sidera, maximos quoque interdum promere luciferos novit.

[48] Sed ad ea, quæ de sancto Viro adhuc narranda cognovimus, [Sanctus occulta noscit; ejus equus miro ipsum obsequio] veniamus. Frater quidam juxta sæculum nobilis, de civibus Massiliæ, nomine Georgius, Regularem sub eo vitam fuerat professus. Huic vir Domini, cum claustrum forte pertransiens, eum sicut & ceteros fuisset intuitus, per quemdam sibi familiariter adhærentem mandavit, ut, quas versabat, inutiles cogitationes corrigeret; mortiferum enim esse, quod cogitaret. At ille cum gaudio & verecundia nimium admiratus, de cetero melius saluti suæ consuluit, attestatus, quod ea hora, qua Vir Dei ante Fratres transiit, rediturum se ad sæculum pertractaret. De equo, cui insidere idem Vir Domini consueverat, tota fere Provincia conclamante, didicimus id, quod ponemus. Dederat misericors Dominus nimiæ fragilitati ejus equum, fortissimum quidem viribus & magna vectandi suavitate præcipuum. Ad hunc si quis alius ascensurus accederet, intolerabili pœne se ferocitate, totius corporis jactatione hinniens, fremensque distendebat: quoties vero sanctum patrem Ysarnum appropiare conspiceret, tanta se mansuetudine componebat, ut quasi sponte sessuro terga offerre videretur. Si quis autem ei forte insideret alius, veluti indignabundus totus in rabiem vertebatur; cum autem illum subveheret, ceu asellum mitissimum se præbebat.

[49] Cumque Vir sanctus, utpote qui totam prope noctem orando vigilaverat, [& cautela vehere solitus.] crebrius dormitaret, ac veluti casurus, ut fit, in partem alteram pendulus vacillaret, equus lapsurum illum esse metuens, prout poterat, in latus sese oppositum * deflectebat, eoque modo, quamdiu Sanctum quidem dormitare sentiret h: quo expergefacto, mox erecto corpore, ita ut nullus decentius, incedebat. Quod si sub arbore transeundum erat, cujus forte ramusculi præsidentis oculis nocituri putarentur, aut circumire arborem, aut si id pro densitate plerumque silvæ non proficeret, ibidem immobiliter, donec subsequentium obsequio juvaretur, immorari, eodemque modo in omni ambiguo transitu factitare. Tanta vero interdum cautela per angustissimos asperrimarum rupium anfractus aut palustris viæ passus incognitos contra spem omnium pertransibat, ut angelico eum ministerio crederes eductari. Sicut enim male gradientis & terrena cupientis Balaam oppositus angelus & contra voluntatem ejus impediebat, at contra insipientiam ejus edocebat asellam i; ita juste incedentis, & angelorum contubernia desiderantis Ysarni non absurde credi potest equum ab angelo, ubi viæ flagitabat necessitas, fuisse directum; ubi innocua Justi exposcebat requies, quomodo se ageret, fuisse instructum.

[50] [Auctor ad Sancti vitæ finem festinat.] Sed quoniam ad prosequenda cetera, quæ de sancto Patre multa supersunt, non sufficio; quia & gravissima quædam mihi necessitas, ut scitis, inest, & nimia quoque temporis arctor angustia, de glorioso saltem ejus fine ad ædificationem eorum, qui hæc lecturi vel audituri sunt, scribam, & ad consummationem omnium virtutum suarum, quomodo exemplo boni Magistri fratres suos, qui erant in mundo, in finem dilexit, & quomodo pro eis animam posuit, divina ope confisus enarrabo. Cum enim per longum militiæ suæ cursum incredibili austeritate vitæ & immensis jejuniorum vigiliarumque cruciatibus continue se martyrem declarasset, hoc etiam a Deo promeruit, quo duplicis martyrii gloria triumpharet, ut in ipso mortis articulo, sicut Abraham patriarcha filium vocatus obtulit, nec occidit; ita iste seipsum ad martyrium vocatus offerret, & cum parata esset voluntas, deficiente tamen percussore, victor in pace quiesceret. Ut autem totius facti ratio clarescat, primum, quæ factum causa præcessit, aperiam.

ANNOTATA.

a Hic supra Rainoardus appellatus est.

b In Bulla sæpe dicta Paschalis II Papæ ecclesia S. Domini (lege S. Domnini) de Tortorio recensetur in episcopatu Foro-Juliensi. Hodiedum locus is Tourtour nuncupatur. Honoratus Bouche tom. 1 Geographiæ & Historiæ Provinciæ, pag. 255laudans Vitam S. Ysarni, scribit, nomen hoc dicto loco inditum esse a tormentis, quibus aliqui cujusdam magni criminis rei ibidem affecti fuerint. Opinionem hanc corrige ex iis, quæ mox subdit biographus.

c Verbum Sperare a scriptoribus medii ævi aliquando usurpatur pro petere. Hinc videtur biographus ista phrasi indicare voluisse, juvenes istos debita sibi a Pandulfo exegisse.

d In sæpe dicta Bulla Paschalis II monasterium S. Mariæ de Villacrosa numeratur inter monasterii Massiliensis possessiones in episcopatu Foro-Juliensi. Monasterium illud non amplius exstat; sed locus ipse Villecrose in tabula geographica apud Boucheum notatus est non procul a Tourtour. Observat etiam idem scriptor pag. 256, prope Villamcrosam specus aliquot esse; quæ omnia sane cum dictis biographi apprime conveniunt.

e Vide Annotata ad cap. 2, lit. i.

f Nunc vulgo Chateau-Double appellatur, & in tabula geographica apud Boucheum paulo plus quam duobus milliaribus Provinciæ a Tourtour, & paulo minus a Villecrose ponitur.

g Lege lib. 4 Regum, cap. 6.

h Adde se gerebat.

i Lege librum Numerorum cap. 22.

* Mabill. longiusculo

* Mabill. festinatius

* Ms. oppositurum

CAPUT V.
Sancti iter in Hispaniam pro redimendis captivis monachis, felici successu secuto: reditus Massiliam, supremus morbus & obitus.

[Direpto a paganis monasterio Lirinensi,] Pagani Lirinense monasterium a pervadentes, dispersis aliis, multos ex Fratribus captivos ad Hispanias traduxere b. Tunc reliqui Fratres, congesta, prout facultates tulere, pecunia, pro redimendis captivis ad Hispanias aliquos ex se mittere statuerunt. Sed homines, quibus omnia illic ignota erant, quid facerent? Sese cum pecuniis post alios tradere possent: nam de reversione nulla spei ratio se præbebat; sed & Fratribus captivis non subvenire, a servorum Dei moribus extraneum videbatur; insaniæ vero habebatur simillimum, ubi nec consulendi aliis, nec evadendi sibi consilium suppeteret, ex superfluo se injectare periculo. Sed post multos animorum fluctus vicit tandem ratio pietatis, & deputatis Deo omnibus curis, facta est pars caritatis superior. Visum, igitur eis est, quoniam * S. Victoris possessiones Hispaniis conjunctæ sunt c, uti patris Ysarni consilium petant, quatenus aliquem de suis in illis partibus notum secum mitteret, per quem sibi & in re familiari, si necessitas ingrueret, consuleretur, [& d] collimitaneos principes accedendi, ut negotio videlicet succurrerent, facultas aliqua præstaretur.

[52] Tum sanctus Vir, languore gravi & continuo, eodemque extremo, [Sanctus decumbens æger, pro redimendis captivis,] adactus ex multo jam anni spatio lecto sese concesserat. At illa mens ejus sanctissima, penes quam periclitari non noverat negotium caritatis, in qua valida, ut mors, ardebat dilectio, cui soli, jam emortuo corpore, vivebat, pro tanti destructione monasterii & captivitate Fratrum amarissime gemens, seipsum iturum, seipsum diligentius procuraturum, ac pro Fratribus omnia subiturum spopondit. Mox igitur lecto exsurgens, huc illucque deambulabat, ac se optime convaluisse simulabat. Sed ut de sententia hac in monasterio leni quodam susurro * præsentiri aliquid cœpit, quantus illico dolor omnium, qui compererant, corda perstrinxerit, quanta querimoniarum agmina, quanta fletuum objecerint flumina, nemo facile explicare potest. Bona siquidem voluntas ejus abrogari jure non poterat; verum ad expletionem operis corpusculum ejus non posse sufficere referebant: denique sapientem nihil ultra vires præsumere, sed vires suas ad id, quod aggreditur, oportere metiri; omnia vero cum consilio facienda.

[53] Id autem nullius esse consilii, ut sibi commissas oves desereret, [frustra obnitentibus monachis suis,] alienas, non inventurus, quæreret; ipse quoque exsul in medio itineris absque solatio Fratrum, tamquam unus quilibet de populo, moreretur: & in re quidem castigabili levius ferendum errorem; hoc vero factum, postquam ipse moreretur, nulla esset pœnitentia, nulla correctio secutura: sed & captivos absque morte ejus multis aliis modis redimi posse; innumerabiles enim eatenus fuisse liberatos, quorum nullus ejus labore, nedum morte, liberatus sit. Quare cum & ipse certe non sufficeret, & ex hoc majora propemodum pericula timerentur, & de redimendis captivis multæ viderentur aliæ suppetere rationes, illum debere melioribus consiliis cedere, ac de ferenda captivis ope modis aliis cogitare. Tunc ille a Spiritu sancto verba mutuatus; Apostolico, inquit, vobis exemplo respondeo. Quid facitis affligentes spiritum meum? “Non facio animam meam pretiosiorem, quam me.” Magis enim Salvatorem, quam vos, audire decet, cujus exemplo & præcepto instructus, non solum ad Hispanias ire pro fratribus, sed & servituti meipsum subjicere, insuper & animam dare paratus sum.

[54] [Deo fretus in Hispanias] Me autem & domum istam, & quæcumque me acturum dispono, non meæ prudentiæ, sed omnipotenti Deo custodienda & providenda committo. Ipse quippe non dormit, neque dormitat, qui custodit Israël; qui nisi nos custodierit, in vanum vigilant oculi nostri. Sic denique nos & nostra melius custodimus, si Dominica præcepta servemus; cui servire non solum custodiri, sed etiam regnare est. Quod si mori contigerit, o me felicem, si tali morte beari meruero! Potens est quidem Dominus sine me suos liberare captivos; sed si per me nunc sibi complacuit, tanto magis nunc concurrere debeo, quanto me hactenus nihil simile fecisse cognovi. Quapropter omnia projicientes in Dominum, quo nos ille vocat, alacriter properemus. Vos autem, viscera mea, carissimi filii mei, confortamini in Domino, & pro nobis orate. Talia fatus, omnes obsistentium querelas grandi auctoritate interim compescuit, simul & morbi magnitudinem, immo ipsam pæne jam præsentem mortem, pretiosæ mortis amore superavit.

[55] [magnis cum cruciatibus proficiscitur.] Tunc priusquam ex rumore patria turbaretur, aut acrius in eum iterum Fratrum tumultus assurgeret, silenter jubet subito jumenta parari, ac se Domino & orationibus Fratrum commendans, illis communi prece prosequentibus, iter arripuit. Cumque velut invitatus ad regnum, maturius incedere festinaret, consuetis nimium vexatus angustiis, tam miserabiles subito clamores efferebat, acsi spiritum foret illico redditurus. Tunc vero socii, eo in terram deposito, immensis lacrymis lugere, pectora infeliciter tundere, seque qui de morte sua illi parerent, homicidas crudelissimos inclamare. Ita ille dupliciter, & suis videlicet calamitatibus, & suorum assidue torquebatur querelis: qui refocillato paullisper spiritu, ut sociorum mœrores abstergeret, universos dolores suos, quomodocumque poterat, intra semetipsum tacite deglutiens, ipsorum animos lepidis sermonibus serenabat; sed mox dolorum violentia superatus, identidem sæpius repetere cogebatur. Ex quibus patenter ostenditur, quanto caritatis incendio flagrans peregrinationem illam invaserit, tenuerit, consummarit; cum tot usquequaque adversantes offremerent, & ipse nihilo certius infatigabilis perduraret.

[56] [In Alfaliensi monasterio decumbens, a principibus viris invisitur,] Transmisso autem Rhodano e, continuo fama de adventu ejus per omnes circumcirca patrias prævolans, in cunctis urbibus, castellis, vicis & villis obviam illi populos aggregabat. Omnes quippe tam sancti Hominis visu & benedictione se sanctificari credebant: ille vero se felicissimum reputabat, qui eum hospitio suscipere, vel quocumque modo de suis ministrare facultatibus mereretur. Tandem ad possessionem quamdam S. Victoris, Alfalium f nomine, ubi in specu amœnissima perpulcrum & satis habile monasterium in honore sancti Michaëlis archangeli constructum est, summa difficultate perveniunt. Ibi jam ægritudine nimia confectus Pater sanctus ex toto decubuit. Tunc adventus ejus rumore respersi Barcinonæ consul Raimundus Berengarii & uxor ejus Elisabeth, & Gumbaldus g vir consularis, illuc se suaque offerentes, principes scilicet maximi totius regionis, accelerant, peccata propria detegunt, patronumque illum sibi apud Deum fieri deprecantur.

[57] Quos ille multum sermonibus divinis ædificans, id eis protinus pœnitentiæ munus injunxit, [quorum opera & auctoritate captivos monachos Lirinenses] ut, quibuscumque juste possent modis, tam potentiæ minis, quam ingenii viribus & sensu & prece captivos monachos Domino Deo restituerent, ac nobile quondam Lirinense monasterium, nunc inique ab impiis destructum gentibus, ad honorem Domini restaurarent. Quod si facerent, remissionem illis peccatorum, si se corrigerent, a Domino facile pollicetur, seque pro eis totis visceribus precaturum. Tunc aspirante illo, qui rinocerotis * hujusmodi cornu potentiæ ad edomandos barbarorum animos armat, & per tales vectes amarissimo turbulentissimoque gentium mari terminos ponit, ad omne votum ejus sese promptissimos offerunt. Nec mora, statim Raimundus comes & uxor ejus ad urbem Deniam h Alaïo regi legatos suos una cum monacho, qui captivos recognosceret, dirigunt, ut omni instantia monachos repetant. Quod si reddere rex paganus contemneret, omnia prorsus fœdera pacis ruptum iri, atque irreconciliabile terra marique bellum agitandum esse denuntient.

[58] Eadem æque regi Dertosæ i Agalifo per suos nuntios una cum monacho Gumbaldus mandat: [a paganis regulis reddi curat; quos a nautis vendendos] nam is ad Gumbaldi potentiam magis respondere videbatur. In his vero duabus civitatibus omnes captivi monachi tenebantur. Cum igitur non impune sibi cessurum, majoraque multo laturos sese dispendia, si secus ac petebatur, res fieret, certius edocti utrique reges viderent; consilio tandem saniori cedentes, prædam innocuam revomunt, captivosque non absque dolore grandi restituunt; nec minori pæne miraculo, quam si ex internis luporum forte visceribus, postquam jam introrsus absorptæ penitus mansæque fuissent, illæsæ raperentur oves. Tunc navi onerariæ cum diversis mercimoniis, Barcinonam k tendenti, legati receptos imponunt; ipsi terrestri via revertuntur. Cumque de recuperatis Fratribus sancto Patri gaudium nuntiassent, e vestigio alii subsequuntur, qui repetitos in mari paganorum fraude Fratres assererent, ac in Siciliam l transportari *, & ibi sine ulla retractione venditum iri.

[59] Tunc sanctus Pater, tamquam vulnere letali viscera transforatus m ad animum, [asportari audiens, facta oratione, receptum iri nuntiat;] doluit; jamque omni humana spe destitutus, ecclesiam lacrymosus ingreditur, atque ad illum, de quo non frustra sperare didicerat, omne id, quod magnitudo sibi doloris parturiebat, effudit. Cum igitur a mane usque ad horam circiter nonam flens coram Domino perorasset, hilarissimo vultu ad consolandos Fratres egrediens, “Exsultate, inquit, in Domino, cantate & psallite ei: narrate omnia mirabilia ejus.” Victa sunt enim humana præsidia, dissipata sunt consilia principum; hostilis ad tempus calliditas superavit, ut Dei magnalia copiosius celebrarentur, nec totum sibi humana prudentia reputaret. Voluit enim mirificare misericordias suas Dominus, & salvos fecit sperantes in se. Laborent hostes, insaniant, quantum licet; nullus enim de captivis nostris detrahetur, omnes nobis in proximo Dominus reddet. Assumpta igitur spe ad Dominum, cuncti corda suspendunt, aure semper sollicita, quando eis, & ex qua parte promissa prospera nuntientur.

[60] [eosdemque adverso vento in Hispaniam repulsos,] Interea pagani dromoni n captivis impositis, secundis flatibus ad Siciliam tendunt; sed cum jam longius asportati essent, aura contraria violentis eos flatibus ad Hispanias subito reportavit. Cumque per novem continuos dies nimio labore confectos post initia prospera similis eos adversitas ad littora, quæ reliquerant, revolvisset, fertur, ipsos dixisse paganos, aut in eadem navi summi Dei oratores esse, aut alibi pro illis, qui in navi ferebantur, orari, seque haud dubie orationibus impediri. Interim legati præfatorum principum ad reges supra dictos remissi, dominos suos turpissima fraude irrisos, graviter conqueruntur; & nisi captivi, quocumque trajecti, ubicumque venumdati aut reconditi, sani continuo reducantur, nullius pecuniæ, nullius hominis, nullius tergiversationis interventu sequutura mala posse redimi, contestantur. Tunc illi gravissimo constricti articulo, ad navem protinus mittunt, captivos omnes, si adhuc forte non transierint, balneis & dapibus recreatos, novis mutatoriis decoratos, absque ullo dolo reddi jubent.

[61] [redditosque lætus amplectitur.] Dominicæ Resurrectionis dies illuxerat, cum desperata captivis nuntiata & facta libertas est: digno sane judicio, ut, qui in die Passionis Dominicæ cum Domino fuerant passi, Resurrectionis etiam tempore congauderent; & sicut ipsa olim die Christus Dominus, pro humano genere oblatus, suos captivos ab inferis, superata morte, reduxerat, ita etiam nunc pater Ysarnus, qui amore & exemplo Domini Jesu se pro fratribus obtulerat, eadem ipsa die per virtutem ejusdem Domini nostri captivos fratres a dominio ministrorum inferni, victa eorum feritate, liberaret. Receptis igitur fratribus, ex totis præcordiis, ex totis animæ viribus erumpens in gaudia simul & lacrymas, nec se ab eorum amplexibus & osculis satiare valens, pro ereptione fratrum & restauratione dissipati monasterii, & quia ipsum Dominus harum rerum ministrum idoneum deputasset, inexplicabiles omnipotenti Deo Vir sanctus gratias retulit.

[62] [Massiliam in lectica æger reversus,] Tunc supra dictis principibus cum multa gratiarum actione valefaciens, cum divinis eos valde instruxisset eloquiis, cum summo favore omnium & digna prosecutione, tam ægritudine quam meritis auctus, jam equitare non valens, vix in lecto vectus, Massiliam repedavit; ubi devotione ineffabili tam a Fratribus, quam a multis occurrentium undique populorum turbis exceptus, ita universæ Provinciæ gaudium fecit, tamquam si Dominus post longissimas tenebras ablatum solem terris flentibus reddidisset. Tunc ergo & labore viæ & valetudinis molestia fractus, completa victoria, cujus desiderio in hoc sæculo tenebatur, jam ex toto affectu dissolvi cupiens & esse cum Christo, morbo ad extrema cogente, cœpit in dies acrius exerceri.

[63] [gravissimis doloribus cruciatur, seque ad æternitatem] Ut vero etiam superabundantis patientiæ merito non careret, tantis tunc ferme quatuor mensibus dolorum stimulis agitatus est, ut vix numquam * se in latus alterum, nisi aliorum manibus, reclinaret, benignissime divino agente judicio, ut cum filiis, quos pro caritatis officio * desolatos reliquerat, Pater optimus redderetur, martyrii tamen gloria, quæ promptissimæ voluntati ejus non evitato, sed victo persecutoris incendio (cum mortem ipse ultro peteret, sed pæne morientem mors fugeret) paullo minus aderat, per acerbissimæ & longissimæ ægritudinis patientiam suppleretur. Quo temporis spatio toto spiritu in orationem, in lacrymas, in desiderium futurorum assidue currens, quis cogitare, nedum edicere valeat, quantum profecerit, quantum creverit, quam perfectum virtutum omnium ædificium cumularit; cum ipsam momentis omnibus non jam a longe minantem, sed præsentem mortem, certissime sentiret; sentiendo, tamquam homo, aliquatenus timerot; timendo, cunctas animæ infirmitates clarius cerneret; in multitudine autem infirmitatum ad omnipotentis Medici gratiam omnibus viribus, omnibus intentionibus, totis desideriis orando medullitus fugeret; in oratione autem ipsum clementissimi Jesu vultum & omnia salutis humanæ mysteria contemplatus, confortaretur, reficeretur, epularetur, acsi * de gaudio Domini sui jam jocundaret, speque certissima solidaretur.

[64] Si facinorosus, si flagitiosus, si criminosus quilibet tanto se spatio pœnitens ita flevisset, [sanctissime comparans,] sanctus crederetur; sed & latro sub ipso exitu in momento uno gloriam meruit. Quantas igitur putamus glorias, quot coronas tam immunis a crimine, tot refertus virtutibus, tot & tantis adustus angustiis, tanta & tam diuturna patientia, in fine maxime probatus Sanctus iste promeruerit, cum jam cælestem ejus mentem, utpote in extremo agone, nulla terrenæ cupiditatis ambitio, nulla, aut perrarissima immunditiæ macula, nulla hypocriseos admixtura fœdaret; sed jam totum se in cœlum sustolleret, jam choros cœlestium miraretur, jam in vitam pæne saliret? Et jam diu prævisa & desiderata dies advenerat, qua virtutum suarum per omnia præmia recepturus ad supernæ retributionis bravium vocabatur.

[65] Tunc collectis undique sanctorum filiorum turmis, [moritur & honorifice sepelitur.] cum ad mundi contemptum, & ad amorem cælestium sacris eos monitis & illis sermonibus igneis animasset, fidelissimo pastori Domino Jesu creditas oves commendans, sumpto divino Viatico, tota propemodum carne comsumpta, sanctissimam illam & Deo dilectam animam, psallentibus & plorantibus discipulis, gaudentibus & tripudiantibus angelis, octavo Kalendas Octobris, ipsa eadem post annum die, qua ad Hispanias se pro fratribus daturus exierat, ad desideratum diu vitæ æternæ fontem, solutus carne, lætus emisit. Erat autem annus tunc ab Incarnatione Domini millesimus, quadragesimus octavus o; sepultusque est in pretioso vase marmoreo p, in Septemtrionali parte templi, ubi assiduis miraculis glorificatur a Domino nostro, cui est gloria, laus & imperium per infinita sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a De celebri hoc monasterio aliqua diximus in Commentario prævio, num. 33, quem consule.

b Nempe Saraceni Hispaniæ, ut ex sequentibus liquet. In Commentario prævio num. 33 & 34 diximus, direptionem hanc anno 1046 vel sequenti contigisse sub abbate Aldeberto I.

c Nempe præter alias monasterii Victorini possessiones erat in comitatu Barcinonensi, sive in Catalonia veteri monasterium S. Michaëlis de Fallio, vel Alfallio, ut mox videbimus, quod ipsi S. Ysarno donatum fuisse, ostendimus in Commentario prævio num. 26 & 27.

d Hanc voculam uncis inclusam ad perficiendum sensum addidi.

e Rhodanus celeberrimus Galliæ fluvius, vulgo le Rhosne nunc dictus, Provinciam ab Occitania dividens, infra Arelate in mare Mediterraneum se exonerat, ideoque sancto Ysarno terrestri itinere in Hispania proficiscenti transeundus erat.

f De loco hoc, quem in Barcinonensi comitatusitum, sanctoque Ysarno a Gombaldo comite de Castro Bisaure donatum fuisse diximus, consule Commentarium prævium num. 26 & seq.

g De Raimundo comite Barcinonensi, Elisabetha uxore ejus & Gombaldo egimus in eodem Commentario num. 36 & 37.

h Denia, olim etiam Dianium & Arthemisium appellata, oppidum est regni Valentiæ in ora maris Mediterranei.

i Dertosa, incolis Tortosa dicta, Hispaniæ Tarraconensis episcopalis civitas est sub metropoli Tarraconensi, sita ad Iberum fluvium, qui tribus circiter milliaribus Hispanicis inde in mare Balearicum ingreditur.

k Barcino, incolis Barcelona comitatus Barcinonensis, sive principatus Cataloniæ caput, Hispaniæ civitas est & emporium celebre cum portu capaci & arce ad mare Mediterraneum, estque episcopalis sub archiepiscopatu Tarraconensi.

l Siciliam celeberrimam maris Mediterranei insulam, deinde etiam regni titulo illustratam, ac vulgo notam, Saraceni tunc etiam occupabant, ex qua versus ejusdem seculi XI finem a Rogerio Calabriæ comite tandem penitus expulsi fuere.

m Id est: transfixus.

n Dromo velocis navigii genus est.

o Vide disputata in Commentario prævio num. 39 & sequentibus.

p Epitaphium ipsius marmori incisum dedimus in fine ejusdem Commentarii.

* Mabill. quomodo

* Mabill. susurrio

* rhinocerotis

* Mabill. transportaturi

* l. umquam

* in Ms. auxilio

* Mabillon. se

DE B. DALMATIO MONERIO CONF. EX ORDINE FF. PRÆDICATORUM,
GERUNDÆ IN CATALONIA,

Anno MCCCXLI.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Dalmatius Monerius conf., ex Ordine Prædicatorum, Gerundæ in Catalonia (B.)

AUCTORE J. P.

§ I. Acta a quibus conscripta, & quo modo hic exhibenda.

Beati hujus, quem merito inter viros sanctitate illustriores præclarissimi Ordinis Prædicatorum computandum asserit laudandus sæpe infra Joannes Lopezius, [Vita a coætaneo conscripta] Vitam concinnavit P. Nicolaus Eymericus, vir ex eodem Ordine percelebris, qui teste Francisco Diago, pluribus similiter per decursum memorando, in eodem Gerundensi cœnobio, in quo vixit B. Dalmatius, habitum Ordinis induit anno 1334, septimo circiter ante illius obitum, & ipsum Beatum in tyrocinio magistrum nactus est. Jacobus Echardus tom. 1 Bibliothecæ Prædicatorum pag. 709 inter multa ejusdem Eymerici Opera prædictæ Vitæ meminit verbis istis: Vita beatæ memoriæ F. Dalmatii Moner, conventus Gerundensis alumni, sanctitate vitæ spectabilis, sui olim in tyrocinio Religionis magistri, anno MCCCXLI Septemb. XXIIII defuncti. Hanc ex veteri cod. Ms. Eymerici exhibet Diagus Hist. prov. Arag. fol. 259 &c. Sic est; exhibet ipsam loco cit. Diagus, sed Hispanice; cum tamen, nisi multum fallar, Latine primum ab Eymerico fuerit conscripta. Sane id suadet tum Echardus ipse, titulos Operum eodem, quo exarata sunt, idiomate, exprimere passim solitus, & hic Latine ipsum exprimens, tum fragmentum ex eadem Vita Latine alibi a me inventum, & suo loco recitandum.

[2] Hæc causa fuit, cur abhinc aliquot jam mensibus colligere aggressus, [deficiente nobis;] quidquid ad Beati gesta elucidanda utile esse poterat, & Vitam istam in Museo nostro desiderari conspicatus, laborem tantisper interruperim, donec Gerundam, ubi autographum servari intelligebam, scriberetur, indeque & ejus & aliorum, si quæ ibidem lateant ad Beati gloriam illustrandam conducentia, copiam obtinerem. Istic autem servari in monasterio patrum Dominicanorum affirmant passim cum Diago allegandi aliquoties auctores, confirmatque sanctissimus dominus noster Benedictus XIV Pontifex maximus lib. 2 de Servorum Dei beatificatione & beatorum canonizatione cap. 24 num. 154, ubi post enumeratos præcipuos de gestis Beati nostri scriptores subdit: Illustrius tamen monumentum ad rem præsentem desumendum est ex libro manuscripto, qui asservatur in bibliotheca patrum Prædicatorum Gerundæ, quique compulsatus fuit in citatum processum, instructum, ut præmiserat, auctoritate ordinaria Gerundæ anno 1714 super cultu immemorabili, de quo sub finem Commentarii paulo latius disseremus.

[3] Scriptum est igitur Gerundam, episcopalem in Catalonia Hispaniæ provincia civitatem: [gesta dabimus] at seu litteræ nostræ eo non pervenerint, quod minus verisimile est, seu responsoriæ cum documentis aberraverint, seu denique aliud quid causæ obstiterit, nihil rescripti huc perlatum est. Hinc post diuturnam exspectationem eo nos redegerunt temporis angustiæ, ut vel Beatus inter Prætermissos, alio die dandos, collocandus esset, vel absque subsidio prædictæ Vitæ Ms. gesta ejus ex editis libris colligenda. Posteriorem partem amplectimur, primo, quia diem alterum, in quem differri apte possit, non videmus; secundo, quia incerti sumus, an etiam exspectantibus nobis diutius ac denuo urgentibus concedenda sit; tertio, quia, siquando post impressum hunc Commentarium ea impetretur, seponi poterit cum aliis multis documentis, totius Operis supplemento destinatis. Consulamus ergo auctores nostros & quo tempore lucubrationes suas in lucem prodiderint, quibusque adjumentis ad eas concinnandas instructi fuerint, dispiciamus, ut qua auctoritate nitantur ea, quæ ex ipsis a nobis proferenda sunt, lector ipse perspiciat.

[4] [ex recentioribus, quorum] Franciscus Diagus Historiam provinciæ Aragoniæ Ordinis Prædicatorum, cujus alumnus fuit, Hispanice edidit Barcinone anno 1599 in binos libros divisam. Lib. 1 fol. 52, enarratis gestis Nicolai Eymerici, ait, se vidisse & sedulo perlustrasse illius Opera, in Gerundensi Ordinis sui conventu exsistentia, indeque, quæ tunc usui erant, desumpsisse. Lib. 2 fol. 265 verso post prolixam narrationem de B. Dalmatii Actis & miraculis ante & post obitum, affirmat, omnia, exceptis duobus miraculis ibidem assignatis & a me postmodum designandis, contineri in Historia, conscripta a F. Nicolao Eymerico, Beati olim in Religione discipulo, insertaque codici pergameno conventus Gerundensis valde antiquo. Bina autem miracula ista accepisse se significat ex Tractatu de Viris illustribus ejusdem provinciæ Aragoniæ, qui auctorem habuit Balthazarem Sorium, etiam Dominicanum Aragonium, anno 1555 vita functum, sed qui non videtur prelum subiisse.

[5] [notitia] Antonius Vincentius Domenec ejusdem instituti & provinciæ Religiosus, in ipso Gerundensi conventu defunctus anno 1606, typis vulgavit anno 1602 Historiam Sanctorum & illustrium virorum Cataloniæ, in ejusque parte 2 pag. 39 Vitam B. Dalmatii, desumptam, ut notat, ex Eymerici Ms. codice Gerundensi & ex Sorio ac Diago. At, si sub initium excipias lineolas novem vel decem, de verbo ad verbum, uti dicimus, descripsit Diagum tam in iis, quæ hic tradit ex Eymerico, quam quæ attribuit Sorio. Accedit Joannes Lopezius, ex Dominicana familia item Hispanus, parte 3 Historiæ generalis Ordinis, impressa Vallisoleti anno 1613, ubi pag. 43 dat B. Dalmatii Acta, citatque in margine eosdem Diagum ac Sorium; sub finem vero pag. 56 appellat quoque ad auctoritatem Eymerici in codice Gerundensi. Verum is, quamquam Hispanice similiter scripserit, stylo differt a Diago ac Domenecco, subinde aliquid prætermittit, & non raro immixtis Sanctorum exemplis, Patrum documentis, propriisque observationibus, relationem interrumpit.

[6] Italice Beati gesta pertractarunt auctores, quos novi, [ac scribendi methodus] duo, ex eodem Ordine Religiosi, Joannes Michaël Pio & Dominicus Maria Marchesi; primus lib. 2 de Viris illustribus, edito Bononiæ anno 1620, qui tamen nulli vel certe exiguo nobis erit usui, cum compendium tantum perhibeat, solosque citet Diagum & Domeneccum: alter in Diarii Dominicani tomo 5 ad diem XXIV Septembris; is autem primo loco citat processum Gerundæ confectum, tum Eymericum, Diagum, Pium & alios, quos non nominat. At nullum factum peculiare, seu spectans ad Vitam seu ad miracula & cultum usque ad annum 1603, producit Marchesius, quin idem, etsi subinde in adjunctis vel potius narrandi ordine ac modo diversum, reperiatur apud auctores Hispanos; contra quædam ab his relata premit silentio, alia, ab iisdem speciatim exposita, generatim dumtaxat attingit. Nihil quoque refert peractum in Beati causa ab anno 1603, quo allegatus processus confici cœpit, usque ad 1613, quin idipsum plenius ac distinctius legatur apud tum temporis viventem Joannem Lopezium part. 4 Historiæ Ordinis edita anno 1615, qui & eumdem processum citat & multa de cultu immemorabili ex eodem confirmat, ut post videbimus. Unum habet, quod Lopezii editione posterius est, quodque proin ex processu tum dudum instructo didicisse non potuit.

[7] Gallice prolixam quoque de Beati gestis Historiam contexuit Jacobus Lafonus in anno Dominicano ad diem XXIV Septembris, [hic præmittitur,] non aliis tamen instructus videtur fuisse adjumentis, quam editis libris, quos signat in margine, Diario scilicet Marchesii, Historiis Diagi & Lopezii, ac Martyrologio Hispanico, de quo mox; & Marchesio quidem præ ceteris usus est, ut adverto ex rerum narratarum serie, ex omissionibus & contractionibus. Nec Latini scriptores Beatum præterierunt: de ipso agit Abraham Bzovius in Annalibus ecclesiasticis ad annum 1341 num. 18, solum allegans Diagum, quem adeo contraxit, ut in unicam fere paginæ columnam redegerit, quæ apud Diagum folia, minoris tamen formæ, sex & medium seu paginas occupant tredecim omnino integras. Denique Tamayus in Martyrologio Hispaniæ sic Beatum annuntiat hoc die: Gerundæ in Cathalonia Hispaniæ depositio B. Dalmacii ex Prædicatorum Ordine alumni: qui mira abstinentia præditus, admirabili humilitate conspicuus, & pœnitentiæ actibus inimitabilis, virginitatis adusque ultimum vitæ spiritum candore munitus, apud Gerundenses cultum miraculorum frequentia promeruit. Deinde in Notis assignat Diagum aliosque memoratos a me Hispanos scriptores, ex quibus subdit Actorum Synopsim. Hæc, idem esto de Bzoviana, cum brevior sit, quam ut per eam Beati res gestæ sufficienter cognoscantur, nec alia auctoritate prædita sit, quam auctorum, unde accepta est, ad propositum nostrum inutilis est. Restat igitur, ut ex aliis eligamus, quos ad idem propositum aptiores arbitramur.

[8] Ceteris præferendos esse Diagum & Domeneccum, utpote antiquiores & ipsi fonti, [&, qui quibus præferendi sint, exponitur;] Vitæ, inquam, ab Eymerico relictæ, proximiores, nemo facile inficiabitur, dummodo consideret ea, quæ observavi ad Marchesium. Illos itaque duces hic sequar, & ubi apud Marchesium vel alios occurrerit aliquid, quod notatu dignum videbitur, monebo lectorem: non dabo tamen ipsa eorum verba, sed facta dumtaxat præcipua, recisis subinde aliis, ac sæpius rerum adjunctis, quæ minus necessaria judicavero. A stricta interpretatione abstinui, non quia suspecta mihi erat Diagi vel Domenecci fidelitas; sed primo quia noveram, existere Acta primigenia, eaque, ni multum fallar, Latine exarata; neque enim tali casu solemus stricte interpretari aliorum interpretationes; vix umquam adeo rigidas ac strictas: secundo, quia dato etiam, quod me falleret mea opinio, & Acta primigenia scripta fuissent Hispanice, ne tum quidem constaret, an nude ac simpliciter ea descripserit Diagus, an vero, quod frequentius est, gesta inde desumpta suo stylo ac ordine disposuerit; cum tantum dicat, a se narrata contineri in Historia Eymerici, non autem ipsammet esse hujus Historiam.

[9] [additur ratio, cur nullius Opus] Imo non esse ipsammet Eymerici Historiam, conjectura omnino verisimili eruimus ex supra laudato Benedicto XIV Pontifice, qui, postquam pro notitia virtutum, miraculorum & cultus lectorem remisit ad Diagum aliosque, subjicit: Illustrius tamen monumentum ad rem præsentem desumendum est ex libro manuscripto, qui asservatur in bibliotheca patrum Prædicatorum Gerundæ &c. Hujuscemodi enim assertum respicit quidem primario Operis antiquitatem & auctoritatem, sed, quantum equidem existimo, innuit simul discrimen aliquod ab editis Operibus, sin' minus in rebus narratis, saltem in idiomate, vel in rerum narratarum dispositione, seu scribendi ordine ac modo. Præterea idem sanctissimus Dominus ibidem lib. 2 cap. 24 num. 154 ait: Ipse autem Nicolaus (Eymericus) ut cetera prætereantur, in modo dicta Vita (quæ, sicut ante dixerat Pontifex, compulsata fuit in processum, confectum anno 1714) memorans sepulturam, datam corpori beati Dalmatii, sic loquitur: “Prædicavit autem in ejusdem Viri Dei sepultura frater Bernardus Cescala paulo post provincialis provinciæ supradictæ, vir litteratus, fidelis & verax; & recitatis de præscriptis miraculis quamplurimis, finaliter tale perhibuit testimonium veritati: Ego admonitus per confessorem istius sancti Viri, qui nunc in morte, & in vita alias ejus frequenter confessionem audierat generalem, vice ejus tale isti perhibeo veritatis testimonium Viro Dei, quod ipse nec mentis nec carnis sensit aliquatenus corruptelam, nec cujuscumque mortalis unquam criminis habuit consensum, nec animam maculatam.”

[10] [stricte interpretemur.] Inde certo concluderem, usum fuisse Eymericum idiomate Latino, nisi scirem contingere aliquando, ut processus extero idiomate confecti Romam mittantur, eorumque dein facienda sit interpretatio; quo casu verba ista desumere potuisset Pontifex ex Vitæ in processum compulsatæ interpretatione. Attamen seu Latino usus sit idiomate Eymericus seu Hispanico, clarius inde colligo, Diagum vel Vitam Latinam non esse stricte interpretatum, vel Hispanicam non descripsisse nude ac simpliciter. Hoc mecum ut colligat lector, juvat exhibere textum Diagi ex Hispanico stricta versione Latine redditum: Prædicavit F. Bernardus Sescala & sermonem, recitatis jam multis miraculis, quæ Deus operatus fuerat per Servum suum, conclusit, dicens: Ego admonitus per confessarium istius sancti Viri, qui nunc in morte ejus confessionem audivit generalem, eamque alias frequenter audierat, vice ejus ad comprobationem sanctitatis beati Religiosi istud perhibeo veritatis testimonium. Cetera congruunt. Confer modo utrumque textum, videbis narrari quidem utrobique rem eamdem; sed modo satis diverso, ut, licet hic studiose adhibuerim easdem voces Latinas, dici nequeat stricta interpretatio vel nuda descriptio. Porro hac occasione juvat adjicere etiam Marchesii textum, ut pateat, minus adhuc rigide inhæsisse ipsum interpretationis limitibus, atque ex isto quoque capite postponendum esse Diago ac Domenecco. Ita sonat: Prædicavit laudes ejus pater magister frater Bernardus Ceseala, qui paulo post provincialis provinciæ istius electus est, & inter alia, quæ dixit, unum fuit, quod sciret ex testimonio confessarii, qui audierat confessionem generalem totius vitæ ipsius, beatum Dalmatium non tantum fuisse virginem mente & corpore, verum etiam commisisse numquam culpam mortalem.

§ II. Beati natales; studia; ingressus in Religionem; vitæ asperitas; virtutes.

[Beati patria, parentes, annus natalis] Natus est B. Dalmatius in Catalonia, loco a Gerundensi civitate duobus milliaribus dissito, & S. Columba de Farnes appellato, unde & ipsi Beato juxta Lafonum agnomen a S. Columba inditum est, quod tamen confirmatum non reperi apud alios, simpliciter eum nuncupantes Dalmatium Monerium, seu Moner, quod procul dubio familiæ nomen est: sed neque huic elucidandæ quidquam subministrant, cum ne nomina quidem parentum assignent. Diagus patrem ei fuisse, ait, valde divitem, matrem ex genere militari: Lopezius, parentes locupletes; Marchesius, progenitores nobiles, Domeneccus patrem agricolam & valde divitem, quales sunt etiam nunc ejusdem familiæ heredes, matremque e genere militari. Agricolam vocitavit verisimiliter ex eo, quod agris, quibus abundabat, per famulos excolendis intentus, rure degeret. Denique in lectionibus Officii propriis generatim dumtaxat dicuntur parentes honesti & pii. Annum nativitatis, quem statuit Lafonus 1289, non exprimunt alii, at si recte signant ætatem ejus & annum obitus, figendus ille 1291, cum dicant obiisse XXIV Septembris anno 1341, ætatis suæ 50.

[12] Ætatem studiis idoneam consecutus, Gerundam missus est iis operam daturus, [studia; vitæ monasticæ] verum haud ita dudum illic moratus, & advertens, multa esse in patrio solo contraria suo profectui, Montem-Pessulanum (Montpellier) civitatem Galliæ tunc studiis florentem petiit. Hic litteris & pietatis exercitiis gnaviter incubuit, donec perfectioris vitæ amplectendæ tactus desiderio, Ordini Prædicatorum sese mancipare decrevit, annum ætatis numerans secundum supra vigesimum completum, ut habent Diagus, Lopezius, ac Domeneccus. Itaque in patriam regressus habitum suscepit in Gerundensi conventu ætatis anno 23 juxta eosdem, a quibus utcumque dissentit Marchesius in hunc modum scribens: ætatis anno vigesimo quinto factus Religiosus, novam vitam aggressus est. Verum hoc inadvertenti calamo excidisse suadet ipse sub finem, dum ait, Beatum obiisse ætatis anno quinquagesimo, post assumptum habitum S. Dominici vigesimo septimo.

[13] Expleto tyrocinio ac emissa professione, philosophiæ placita eo conatu, [primordia, fuga inanis gloriæ] noctes plures exsomnis transigens, eoque fructu excepit, ut deinde aliis logicam prælegere jussus sit; sed post biennium illi muneri impensum, docendi finem fecit, utque pestilenti superbiæ vento securius resisteret, nec cathedram deinceps nec prælaturam admisit, ut tradunt mox laudati auctores, excepto rursus Marchesio, paulo amplius, rem declarante: Quantumvis, inquit, præstantissimos in philosophicis ac theologicis studiis progressus fecisset in Gerundensi ac Parisiensi universitatibus, neutiquam adduci potuit, ut honoris titulos & dignitatem, nedum prælaturam admitteret, contentus in simplicitate sua uti facultatibus, per studiorum labores acquisitis, ad Dei gloriam & proximi subsidium. Ita ille; at unde Beati in universitate Parisiensi studia didicerit, incompertum mihi est; fortasse ex Gerundensi, quem sibi præluxisse indicat, processu; certe nihil hujuscemodi habent alii, cum quibus Beati virtutes pergo enarrare.

[14] [& inutilium colloquiorum,] Fugitans itaque omnis inanis gloriæ, si quando contingeret, ut Religiosorum aliquis in familiari colloquio quidquam in ipsius laudem proferret in medium, mox silens inde semet surripiebat. Eadem de causa simulque ex gustu, quem hauriebat in contemplatione rerum cælestium, vocatus nonnumquam a viris etiam præstantibus, invisere ipsum aut negotia sua ipsi communicare cupientibus, vel non adibat vel tam frigide excipiebat, ut secundo non recurrerent. Id contigisse aiunt Petro, Jacobi secundi regis Aragoniæ filio, tunc Ampuriarum comiti, Bernardo de Cabrera vicecomiti, Petro Gerundensium episcopo, pluribusque primariæ aut inferioris sortis hominibus. A mulierum vero qualiscumque status & ætatis colloquio præ ceteris abhorrebat, numquam ad ipsas accedens, nisi obedientia aliave urgente causa pressus; tum vero, fixis in terram oculis, verbum nullum ultra quam exigeret necessitas, proloqui eas permittens, extemplo abrumpebat sermonem ac dimittebat.

[15] [maxime cum mulieribus;] Hinc ne proprias quidem sorores exceptas voluit; fertur quippe correptus morbo, quocum diu conflictatus est, instantissime rogasse Priorem suum, ut ne ulli mulieri etiamsi propriæ sorori invisendi se daretur facultas. Prior vero, ne ægre ipsi faceret, binis beati Viri sororibus, ad ostium monasterii plorantibus ac ejulantibus constanter ingressum negavit; quamquam ejus concedendi adesset ratio; quandoquidem id temporis, ut addit Lopezius, tanta non esset claustri observantia, quanta postmodum fuit. Simili cautela prospiciebat Dei Famulus puritati animæ & corporis integritati, quam talem ac tantam, quantam in nativitate acceperat, servasse creditus est usque ad felicem ad cælos abitum. Eo autem ut planiorem sibi viam sterneret, non cessabat abstinentia, vigiliis, verberationibus, aliisque id genus cruciatibus macerare corpus.

[16] [asperitas in victu] Carne vescebatur numquam, nisi in urgenti infirmitate: alimento erant legumina, elixa quidem sed refrigerata, radices seu caules brassicæ, obiter prunis impositæ, panis hordeaceus, aut triticeus, sed is siccitate induratus ac improbe coctus; pulmentum similiter nec recens admittebat, nec bene conditum. Ubi vero delicatioris aliquid edulii proponebatur sibi, id saporis adimendi ergo vel frigida diluebat, vel aspergebat pulvere. Vino abstinebat passim, coactus tamen aliquando eo uti ob stomachi debilitatem, admixta aquæ copia vim ejus ita frangebat, ut vix saporem retineret; quod autem mireris amplius, summa æstate ad plures, imo ad viginti nonnumquam dies, ut tradunt auctores nostri, omnem sibi potum interdixit, omnemque fructum remve aliam siti leniendæ idoneam, quamquam fervida corporis constitutio hiemali etiam tempore sæpius eum cogeret aspersa aqua aut applicato lapide pectoris æstum temperare. Ex hujuscemodi rigore & continuis pene jejuniis, quæ præter indicta in Ecclesia ac pie servata in Ordine suo sponte assumebat, haud difficulter intelligimus, quod iidem asserunt, eo debilitatis frequenter redactum fuisse, ut vix pedibus consistere valeret, Superiorumque mandato ad sumenda alimenta fuerit impulsus.

[17] Et vero ne insolita ista in se sæviendi acerbitas merito judicaretur excedere discretionis limites, [divinitus comprobata;] Deus ipse impedire visus est, dum siti confecto prodigiose allatum est levamen. Narrant, id contigisse cum Barcinone Tarraconem (civitates sunt Cataloniæ, 15 circiter milliaribus Hispanicis invicem dissitæ) media æstate iter facturus, oblata per piam matronam ex melle & rosis condimenta, calori ac siti temperandis accommodata, repulisset, dicens, non licere paupertatem professis id genus delicias circumferre, &, si quid opus foret, subministratum iri a divina Providentia. Tum quippe aliquod viæ spatium emenso & vehementer fatigato sitique pene consumpto apparuisse aiunt puellam, quæ vasculum porrigens dixerit; Frater Dalmati, hoc tibi a Domina mea dono mittitur. Acceptum vasculum comperit plenum esse ejusdem generis condimentis, sed odore jucundissimis gustuque suavissimis. Puella vero mox ita evanuit, ut neque ipse neque socius itineris, quamquam in montis cacumine positi, usquam ejus vestigium deprehendere valuerint; indeque intellexit Beatus, missam sibi fuisse a sanctissima Deipara Virgine, cui tenerrime afficiebatur, ut addit Marchesius, qui & reliqua latius declarat, &, silentibus aliis, socium Beati vocat Bernardum Scoli.

[18] Amorem paupertatis euangelicæ prodebat tum in aliis omnibus, [amor paupertatis; assidua oratio;] vilissima quæque semper sibi eligens, tum præsertim in vestimentis, quæ munda quidem gestabat, sed e rudiore panno confecta, usu detrita & assutis panniculis resarta; ita quidem ut P. Berengarius de Saltellis totius provinciæ præses, adjecto præcepto obedientiæ, aliquando eum coëgerit lacerum habitum deponere, ut novum indueret. Cella ipsi erat exigua, qualem incolere solent juniores, cubile angustum, pro culcita sarmentorum agger; noctes tamen frequenter transigebat in superiore templi contignatione, loco valde angusto, orans atque contemplans, donec somno obrutum corpus in terram projiceret, inclinato supra lignum aut lapidem capite. Eam vivendi normam non intermisit etiam, quando ex uno in alium locum proficiscenti, vel, ut subdit Marchesius, ad habendas conciones excurrenti, pernoctandum fuit extra conventum. Tum quippe si socium haberet piorum exercitiorum inscium, cubitum ibat, donec ille indormisceret, & tacite surgens, precibusque vacans usque ad primum diluculum, repetebat lectum.

[19] At quod ipse occultabat diligenter, Deus aliquando palam fieri permisit. [vigiliæ; corporis] Tria exempla suggerunt auctores nostri: primum dum jam dicta arte cubitu surgens, in scuti ferrei, in cubiculi angulo penduli, medium acumen caput impegit, & grave vulnus accepit; quamvis enim mox precibus se committens, a Domino sanationem impetrasset, prodidit tamen ipsum tam sanguinis, qui abundanter effluxerat, cicatrix, quam socius, qui & ipse vigil tunc erat, sed, quia Beatus post læsionem verbum nullum proferens, orationi se dedit, subticuerat. Alterum ex ejus similiter socio, F. Bernardo Durando, acceptum est. Is noctu ex quadam necessitate lecto exsiliens, Beati orantis atque humi jacentis collo pedem imposuit; at, cum ille, licet secundo protrusus, immotus persisteret, rem aliam esse ratus, abscessit. In reditu experiri tertio ac propius voluit, & nihil quidquam offendens, (interim Beatus surrexerat) quid rei fuisset, comprehendit. Tertium detexit puer, quem B. Dalmatius in Castellar, loco milliare unum Gerunda dissito, ductorem sibi assumpserat ad fontem proximum. Huc perveniens puer, & ab illo domum redire jussus, abscondit se in densa arbore, prospecturus, quid ipse ageret. Nec diu cunctandum fuit; vidit Beatum vestibus exutum, & ex atrocibus flagellorum ictibus, quos sibi infligebat, perfusum sanguine, eoque deinde aquis abluto, resumptisque vestibus, abeuntem.

[20] [afflictationes; regularis observantia;] Ceterum etiamsi ex jam relatis facile colligi queat, quam similibus pœnitentiæ operibus esset assiduus, leviora isthæc reputabat; rogavit obtinuitque a superioribus licentiam abeundi in Provinciam ad Balmensem S. Mariæ Magdalenæ speluncam, ubi ad exemplum beatæ hujus mulieris, plenius sese cruciandi desiderio indulgeret: profectus illuc est & aliquanto tempore moratus; at, quod optabat, vitæ cursum ibidem finire non licuit; revocatus est ad suos; verum ne prorsus voto suo frustraretur, permissum ipsi est a generali Ordinis magistro inhabitare specum, intra monasterii septa in viva montis rupe effossam, frigidam, humentem, solis radiis imperviam, & ut aiunt scriptores, serpentium receptricem. Hic inter lacrymas, gemitus ac suspiria & admirandas potius juxta eosdem quam imitandas corporis afflictationes, totum quadriennium, quo post reditum e Provincia in vivis superstes fuit, insumpsit, sejunctus a Fratrum consortio, nec caram solitudinem deserens, nisi cum Officium divinum vocaret caret ad ecclesiam vel alio regularis observantia. Quanta autem de ejus regulari observantia esset apud Superiores æstimatio, inde probatum est, quod, dum ad recens fundatos conventus mittebantur viri sanctitate magis conspicui & observantia regulari præstantiores, qui in iis vitæ religiosæ ponerent primordia, passim in illum finem eligeretur B. Dalmatius.

[21] [animi demissio; apud omnes existimatio.] Non minus laudant profundam ipsius humilitatem, culpam etiam falso sibi impactam ne verbo quidem excusantis: ad hoc propositum referunt, eum in capitulo coram generali magistro temere, sed forte ex zelo non malo accusatum, quod Religioso ad aras facturo evagationis animi ansam præbuisset, absque ulla perturbatione rogasse, ut is sibi indicaretur, & mox ad ejus pedes provolutum, facti veniam flagitasse, mirante Viri sanctitatem cum ceteris magistro. Aliud demissionis ac sui contemptus specimen dedisse tradunt, dum oleum mendicans, cernensque, abesse famulum, qui gestaret utrem, hunc e socii manibus arreptum humeris imposuit, ac per civitatem, spectante omni populo, detulit. Ob has aliasque virtutes apud omnes Sanctus habebatur, nec deerant, qui, misso proprio ejus nomine, vocarent Fratrem angelo familiarem, seu, qui cum angelo loquebatur. Verum non explicant auctores, unde originem duxerit postrema hæc nuncupatio: solum addunt Diagus & Domeneccus, quod Beatus, adstante Nicolao Eymerico, primo biographo, roganti fratri Joanni Cardona, cur apud populum isto nomine veniret, responderit, verum dici a populo, quandoquidem quotidie in Officio divino angelos alloqueretur, dicens: Benedicite angeli Domini Domino. Sic prudenter quidem declinavit responsum, at non potuit evitare, quominus apud viros, quibus nota erat ipsius humilitas, augeretur suspicio, famam illam haud absque fundamento fuisse sparsam in vulgus. Quidquid sit, tantum invaluit ista opinio, ut etiam transierit in lectiones Officii proprias his verbis: Propter familiarem cum angelo consuetudinem Frater cum angelo loquens dicebatur. Sed ad alios ipsi divinitus concessos favores progrediamur.

§ III. Favores Beato divinitus concessi; miracula ante obitum.

[Rapitur in ecstasim;] Asperitatem vitæ aliaque pietatis exercitia superius relata comitabatur assidua eaque ferventissima oratio, & hanc favores e cælo frequentissimi. Non pervenere omnes ad hominum notitiam, siquidem solemne ipsi erat, ut ex ante dictis intelligere est, sedulo evitare testes aliorum oculos & aures in rebus ad sui commendationem conducentibus: at, permittente divina providentia, nec latuere omnino omnes. Orans in loco a frequentia remoto visus est famulo domestico, extensis in crucis formam brachiis, ac pedibus a terra elevatis, raptus in ecstasim. Alias a fratre Bernardo del Puerto, Priore quondam monasterii, inventus est in cella sua orans & a solo pariter sublimis. Idem expertus est frater Bernardus de Aquanoctibus, Beatum comitatus extra civitatem Gerundensem ad vallem solitariam & orationi aptissimam: cum enim advenisset domum redeundi tempus, nec Dalmatium deprehenderet, cœpit circumcursare loca omnia, speluncas præsertim, quibus delectari eum noverat, introspicere, elata voce inclamare, ac tandem oculos attolens ad arborem vallis altissimo loco positam, vidit eum, avis instar insensibili quodam volatu ad pedes suos descendere etiam tum orationi intentum. Addit Marchesius, Beatum sensibus redditum flagitasse a socio, ut rem silentio premeret, & hunc ei morem gessisse; puta usque ad ejus obitum.

[23] Spiritu quoque prophetico donatum fuisse, atque ope luminis cælestis penetrasse arcana cordium pluribus exemplis constitit. [arcana & futura] Raymundus Capater novitius dolore oppressus, quod Ordini tam pauperi nomen dedisset, in cella sua hærebat dubius, utrum esset perseveraturus, an vero rediturus ad seculum. Accessit Beatus, nec tantum revelavit, quidquid ille animo volutaverat, sed & jusso ad orationem confugere, Deoque corde puro ac pio deservire, prædixit fore, ut Deus ipsi in necessitatibus subveniret. Monitis paruit novitius, nec deinde umquam tali cogitatione pulsatus fuit. Pia matrona, nomine Frexaneta, luctu similiter obruta ob diuturnum & nullis remediis sanabilem filii in uno oculo dolorem, tribus continenter noctibus vocem e cælo habuit monentem, ut, posita tristitia, adiret B. Dalmatium ejusque preces exposceret. Obtemperavit illa singulis vicibus, at prima & secunda repulsam passa est, quoniam Beatus more suo mulieris alloquium detrectabat. Rediit tertia vice, affirmans, inde non recessuram se, priusquam ille accessisset. Accessit tandem, & re intellecta, ipsamque consolatus, redire jussit in diem proximum, postquam sacrosanctum Missæ sacrificium celebrasset, in quo rem Domino erat commendaturus. Accedentem signato tempore excepit his verbis: Gaude, domina, gaude & immensas Deo age gratias. Dein causam declarans, dixit, certo eventurum fuisse, ut filius ea patrasset, ex quibus in parentes grande dedecus redundasset & ipsiusmet consecuta fuisset condemnatio: sed in gratiam pii Deoque acceptissimi operis ab ipsis præstiti ipso anno, quo filii oculum dolor invaserat, grave illud malum immutatum fuisse in levius ac tolerabilius. Porro filium oculo isto privatum iri, at cessaturum extemplo dolorem omnem. Prædictionis veritatem eventus comprobavit. Ita, sed aliquanto fusius, rem exponit Diagus cum Domenecco & Lopezio. Juxta Marchesium, postquam Beatus matri significarat, filium dolore oculi, divinitus immisso, impeditum fuisse, quominus facinus patraret, propter quod manu carnificis morte ignominiosa fuerat plectendus, non tantum prædixit oculi amissionem & cessationem doloris, verum etiam plures molestias & infirmitates parentibus in majus ipsorum bonum obventuras, quas illi postmodum patienter tulerint.

[24] [variis revelat; ægris sanitatem] His adjungunt Diagus, Domeneccus ac Lopezius fuse etiam narratas, & hic in compendium contractas prædictiones sequentes; cum moribundam Pontii Malars conjugem rogatus Deo in precibus commendasset, asseruit non morituram ex isto morbo: & vere post dies aliquot integræ sanitati restituta est. Fusis item precibus pro altera muliere, parturiente ac morti proxima, maritum lacrymis perfusum remisit ad puerperæ cubiculum dicens, periculo defunctam esse ac peperisse filium. Petrus de Sierra jurisperitus Gerundensis, cujus uxor tum tertio die cum partus doloribus luctabatur, sub noctem missis litteris postulavit Beati apud Deum preces, & is obsecutus paulo post rescripsit, parituram illam proximo mane primogenitum filium. Alteruter ex jam nominatis, quem hic supradictum dominum de Campayas nuncupant, alias quoque Beati, quamquam reluctantis & se peccatorem vocitantis, in precibus potentiam ac spiritum propheticum expertus est: ac primo quidem dum uxor ejus denuo ex partus doloribus de vita periclitabatur; tunc enim Beatus eum Sacro suo interesse jussit, eoque necdum ad finem perducto, post sumptionem tamen pretiosissimi Corporis ac Sanguinis Domini, submissa voce monuit, ut ocius domum abiret, quoniam salva uxor filium enixa erat. Secundo dum eadem ipsius uxor ex ardentissima febri animam agebat: recurrenti enim ad se Beatus post brevem orationem indicavit, bene esse mulieri: ille domum reversus, sanam comperit conjugem. Porro sicut hic, sic ad singula jam memorata addunt auctores nostri, vere contigisse, quidquid Beatus prædixerat, & hinc transeunt ad alia miracula, quæ pro majori saltem parte ex ipsis in compendium similiter redacta Latine exhibeo.

[25] [impetrat; absentibus succurrit;] Honorabilis matrona, in consortio comitissæ de Urgel iter faciens, ob vehementem febrem Gerundæ subsistere coacta fuerat. Interim certior facta de fama sanctitatis B. Dalmatii, tantum effecit, ut cum illo Prior conventus eam inviseret. Confitentem audiit Beatus, & mox pro ipsa Dominum deprecatus, febre destitutam ac sanam reliquit. Ibant Bernardus Seyol & Joannes de Cardona, ejusdem Ordinis Religiosi, Valentia Dertosam, & ab hac Cataloniæ civitate aberant secundo dumtaxat milliari; quando tum vehemens pluvia, tum noctis ingruentis tenebræ ipsis recti tramitis notitiam præcluserunt. Aberrantes itaque &, quid tandem agerent, ignari, Dalmatium invocarunt, atque adstantem sibi conspexerunt juvenem (aspectu, ut addit Marchesius pulcherrimum & facem manu gestantem,) qui eos per semitam inusitatam ac brevem ad civitatem deduxit: invitarunt ipsum ad cœnam, at nullo se cibo indigere respondens, evanuit. Rem postea ambo cum gratiarum actione clam narraverunt B. Dalmatio; ipse vero eos corripuit, monuitque, ne deinceps similia ad se deferrent. Beato similiter absenti adscripsit F. Franciscus Losa suam ac socii liberationem a piratarum captivitate. Ex Majorica insula mari Mediterraneo se commiserat in lembo; at cum decimo etiamnum milliario abessent ab Yvica seu Ebuso, altera ejusdem maris insula, versus quam navigabant, celerrime insequentem conspexerunt navim: mox invocatum est B. Dalmatii auxilium; ventus vero tam prosper lembum impulit, ut attingere eum non valuerint piratæ, antequam Religiosi in terram exsiliissent & evasissent discrimen.

[26] Bruta etiam animalia persensisse dicuntur B. Dalmatii virtutem; [Bruta ipsi obediunt, & sol obsecundat;] canes præsertim duo, quorum unus furibundus, irruens in socium Beati, ad leve hujus signum abscesserit, alter mirabili modo impeditus sit, quominus eum ad aras facientem ulterius perturbaret, ac taurus, cui emorienti post brevem orationem ita idem Beatus vires restituerit, ut statim surgeret, comederet ac solitis laboribus aptus esset. Ad hæc sol ipse visus est ejus votis inservire. Contigit, ut Beato custodem sacrarii agente & juxta munus suum confecturo cereas candelas, cælum densa nube obtegeretur. Ceram nihilominus in claustri meditullio exposuit, ibidemque præstolatus est, donec ipsi emolliendæ sol radios subministraret. Elapso temporis aliquanto spatio, Religiosi aliquot, nullum splendoris indicium detegentes, ridere Viri patientiam cœperant, dum subito spissam nubem perrupit radius ingens & ardens valdeque lucidus ac splendens & in solas Dalmatii orantis manus se emisit atque ita persistens, donec ipse opus compleverat, in nube se denuo abscondit.

[27] Miraculis huc usque breviter Latine expositis, & per Diagum aliosque latius Hispanice narratis ex codice verisimiliter etiam Latino Nicolai Eymerici, [peccatorem dæmonis mancipatui eripuisse fertur] auctoris coævi, duo subnectit idem Diagus ex Ms. Tractatu de Viris illustribus Ordinis S. Dominici in provincia Aragoniæ, auctore Baltazare Sorio, quem seculis 15 & 16 floruisse legimus. Utrumque paucis accipe. Dicente ad concionem B. Dalmatio, homo, qui se animamque dæmoni mancipaverat, corde compunctus est & post absolutum sermonem supplex se Beato stitit, peccata confessurus. Hoc adeo ægre habuit dæmonem, ut ad genua ejus provolutum pedibus arripuerit & licet renitente Beato, qui brachiis eum toto conatu retrahebat, ac stupente populo, protraxerit usque ad ecclesiæ valvas: ubi tandem prævaluit Beatus, & ad confessionis tribunal reversus, opus pie inceptum prosecutus est. Rediit interim inimicus & eodem modo hominem trahens, perduxit ad medium usque templum: hic autem retrahenti, ut ante, Dalmatio cedere compulsus fuit. Rediit tertio, at felicem pœnitentem loco movere non valuit, furibundusque discedens plura in Confessarium evomuit maledicta, quæ populo audita sunt, quamvis ipse non visus.

[28] Grande sane prodigium, quod utinam antiquioris scriptoris testimonio confirmare possemus, [modo plane mirabili; prodigium aliud.] quam Baltazaris Sorii! Hic quidem centenario major attamen obiisse dicitur anno 1557, id est, ducentesimo decimo sexto post Beati obitum. Certe, spectatis adjunctis, per universam civitatem Gerundensem, ubi, teste Marchesio, contigit, non potuit non esse notissimum, nec proinde latere potuit Nicolaum Eymericum, qui ibidem natus est, in eodem conventu habitum induit, cum Beato habitavit, ac diu superstes vixit. At, his stantibus, quid causæ esse dicam, cur is, res multo leviores, quas ex ipso tradunt Diagus aliique, & ego hinc inde prætermisi, annotare solitus, tam insigne prodigium silentio presserit? Pressisse autem silentio vel saltem alio modo ac verisimillime minus miraculoso retulisse, credere jubent mox laudati auctores, dum, eo relicto, recurrunt ad relationem & auctoritatem Sorii, quæ hic cum auctoritate Eymerici nequaquam comparari potest. His observatis pergo ad aliud, quod solius quoque Sorii auctoritate nixum invenio: sic habet quoad substantiam. Æstivo tempore longum iter pedes ingressus B. Dalmatius advertit, siti consumi socium; hinc commiseratione tactus, precibus se dedit, & confestim adstitit juvenis formosissimus, qui cum sitienti aquam ex vasculo hauriendam porrexisset, abscessit seu evanuit, ut habent Lopezius & Marchesius.

§ IV. Beati obitus & hunc secuta miracula; cultus primordia.

[Beati supremus morbus & de salute sua securitas,] Vitam tam sancte transactam excepit mors non uno etiam prodigio memorabilis. Eam maturavit alvi profluvium, quod per sesquimensem perseverans corpori, ex jejuniis aliisque pœnitentiæ operibus multum extenuato, surripuit, quod reliquum erat virium. Ea autem debilitas, ut tradunt auctores nostri, non impedivit, quominus & oculos constanter in Christi crucifixi imaginem fixos haberet & manus elevatas in cælum. Iidem ut rem prodigiosam referunt, quod sequitur: Accesserat ad ita decumbentis speluncam, neque enim hanc ad obitum usque deseruit, parochus loci, uno milliari Gerunda distantis, dictus domnus Jacobus, ipsi familiarissimus: is autem valde remotus ab ejus lecto colloquens cum fratre Petro de Undare voce adeo submissa, ut vix invicem intelligerent, rogavit, an Beatus pœnitentiæ Sacramento animam expiasset. At mox Dalmatius vocem attollens, tertio repetivit, plenam sibi concessam esse noxarum absolutionem. Simile responsum dedit eidem parocho, alia die ipsum exhortanti, ut diligenter animam scrutaretur ac Deo commendaret. Sed tertio redeuntem sic affatus est: Ut post excessum meum, numquam de me solicitus sis, scito, scito, domine Jacobe, certum me esse, quod delicta mea mihi omnia misericorditer dimissa sint.

[30] [pius obitus, quem absenti amico apparens] Haud ita dudum post juxta auctores nostros, imo illo ipso die, si recte intelligo relationem apparitionis eidem parocho factæ, quo tempore ad cælum migravit, Beatus piissime munitus postremis morientium Sacramentis, in corona præstantissimorum provinciæ patrum, qui Gerundam ad comitia tunc convenerant, in specu sua feliciter animam Creatori reddidit sub noctem diei XXIV Septembris anno 1341, ætatis suæ 50, Religionis 27, ut ex ante dictis eruitur. Addunt, tunc piæ mulieri, nomine Blancæ, habitanti in vicinia & in oratione constitutæ, supra speluncam visum fuisse grande lumen, e cælo descendens, abscedensque, simulac ipse spiritum exhalasset. Sed & in transitu valedixit statim memorato amico parocho, quæque ante obitum asseruerat, confirmavit. Rem hoc ordine exponunt. Cum prædictus parochus tribus vel quatuor horis domum rediisset, procul dubio e monasterio, ubi Beatum postremo inviserat, jamque se lecto commisisset, vigilans tamen etiam tunc, Dalmatium, splendore perfusum, sibi ex improviso adstantem habuit, claraque ac distincta voce dicentem: Vale, vale, domine Jacobe, in cælum proficiscor. Dein per aëra sursum ascendentem conspiciens, tantum clamorem edidit, ut accurrerent domestici, quibus, quid rei esset, sciscitantibus visionem declaravit.

[31] [nuntiat; mira corporis pulchritudo;] Die sequenti primo mane Gerundam properavit ad monasterium, cujus ecclesiam cum primum ingrederetur, sacrum Amici sui corpus in medio choro expositum offendit quæsivit, qua hora obiisset, & ex responso didicit, eadem ipsa a se visum fuisse in cubiculo suo. Ceterum nec ipsum corpus prodigio caruit: illud quippe, si recte describunt auctores, ubi austeram ejus vivendi normam pertractant, a natura suæ minime venustum, accedentibus jejuniis, vigiliis, ciliciis, flagellationibus & asperitatibus reliquis, adeo strigosum, atrum ac deforme evaserat, ut intuentibus terrorem incuteret; post obitum vero aliam prorsus speciem induit, vultum adeo jucundum, clarum & candidum, ut similitudinem aliquam præferret futuræ post resurrectionem gloriæ. Dubium sane esse nequit, quin & gratissimum istud spectaculum & fama sanctitatis ac miraculorum, qua vivens erat apud Gerundenses, exciverit pellexeritque ad ecclesiam omnis ordinis ac ætatis hominum ingentem multitudinem. Inter eos, qui exsequiis, ex omni parte honorificentissimis, ut testantur scriptores, interfuerunt, recensentur Arnaldus de Monte-jucundo, episcopus Gerundensis, capitulum, clerus, plures Religiosi ex Ordine S. Francisci, & præcipui patres Ordinis S. Dominici, qui eo, ut supra dictum est, ex tota provincia convenerant ad comitia. De defuncti laudibus dixit ad congregatam multitudinem P. Bernardus Sescala & ex testimonio ejus, qui tum in supremo morbo Beatum totius ante actæ vitæ noxas, tum sæpe alias confitentem audierat, asseruit, Dalmatium tota vita immunem fuisse ab omni animæ corporisve corruptela, nec umquam ulli consensisse gravi delicto: verba ipsa Eymerici data sunt num. 9.

[32] [variis] Felicem obitum subsecuta sunt plura ad ejus invocationem beneficia & miracula, quæ, ut præcedentia, juxta fidem eorumdem auctorum paucis declaro. Primo loco narrant concessam subito sanitatem mulieri primariæ, quam Diagus & Domeneccus marchionissam de sancta Pau Hispanice appellant, & alii de sancta Pace interpretantur. Laboraverat illa alvi profluvio ac febri per dies quindecim, quando ex PP. Gaspare Seyol & Guillelmo del Conde, Ordinis S. Dominici Religiosis, intellexit B. Dalmatii obitum & post eum patrata miracula. His animata afferri sibi jussit coronam Marianam, vulgo Rosarium, quod ad Beatum olim pertinuerat, illudque cum aliis adstantibus mulieribus pie recitans ac sæpe deosculans, votum emisit fore, ut, si gravi isthac infirmitate liberaretur, suis sumptibus confici curaret honorificum sepulcrum, in quod sacrum Beati corpus transferretur. Voto successit beneficium; illico persanatam se comperit, &, quod promiserat, munifice persolvit, ut infra videbimus.

[33] [mox ab obitu] Fama jam narrati beneficii delata ad Raymundum de Agario, qui ex eodem morbo tam debilis decumbebat, ut movere se non valeret, occasio fuit, ut & ipse Beati opem experiretur. Vovit itaque tum ceream candelam, corporis sui pondus exæquantem, tum quidquid requiritur ad tradendum aliquem sepulturæ, & extemplo sanus, fortis & alacer e lecto surrexit. Beneficum quoque sibi habuit Beatum nostrum monialis ex Ordine S. Francisci, quæ, ut ejus obitum intellexit, se ipsi devotissime commendavit, nec deinceps ullum febris quartanæ, qua multis mensibus vexata fuerat, accessum passa est. Eo ipso morbo vir religiosus, quem Bonanatum Serrado nuncupat Diagus, se liberum sensit, simulac B. Dalmatio voverat cereum bilibrem.

[34] [claret miraculis] Anno 1348 uxorem Michaëlis Martin, Gerundensis mercatoris, eo deduxerat pestilentia, quæ tum per civitatem late grassabatur, ut parata jam tum essent omnia ad eam sepeliendam necessaria. Dolebat præ ceteris maritus, quod nec per testamentum rebus temporalibus prospexisset, nec per susceptionem Sacramentorum confuluisset animæ saluti. Eapropter accessit ad moribundam & loquela quidem, non tamen omni sensu destitutam, monuit, ut semet commendaret B. Dalmatio, quo dudum usus fuerat familiariter. Morem gessit illa, ipse vero votum adjecit offerendi ad Beati sepulcrum quidquid uxori sepeliendæ fuerat præparatum. Mox loquelam recuperavit, sacra confessione noxas expiavit, testamentum confecit, & omni prorsus febri libera, gratias egit innumeras Beato, quod & mortem & animæ periculum evasisset. Miraculum istud narrat quoque Gallice Lafonus, cum eo tamen discrimine, ut, quæ ab Hispanis nostris traduntur de uxore, ipse marito adscribat & contra. Petrus de Undare religiosus, idem haud dubie, quem memoravimus initio hujus §, tam male affectos habebat oculos, ut vereretur, ne visum prorsus amitteret: orantem ad Beati tumulum ac voto aliquo se obstringentem omne malum deseruit. Uxor Bernardi Corder, Gerundensis incolæ, professa est, se post obitum B. Dalmatii, quocum parentes sui amicitia conjuncti fuerant, nihil umquam ab eo petivisse, quin voti compos facta sit. Quatuor speciatim memorant ipsi post nuncupatum Beato votum concessa in parvulo filio beneficia; primum dumis, omnium opinione mortuus, subito revocatus est ad vitam: secundum ac tertium dum ex febri, & alias ex angina, morti proximus, illico plenam sanitatem recepit; quartum denique dum e loco sublimi in subjectam petram a colludentibus pueris protrusus, pedem unum tam male affectum habuit, ut crederent omnes, fore deinceps mutilum: at, ipsa invocante, ut solebat, B. Dalmatium, statim puer omni periculo immunis fuit, &, quod expresse additur, sicut ante cursitare cœpit.

[35] [peculiariter succurrit dentium dolore afflictis.] Visus est autem ab initio peculiariter auxilium suum exhibere B. Dalmatius afflictis dolore dentium. Ea de causa dens ejus unus, argenteæ thecæ inclusus servatusque est in sacristia monasterii, ad cujus contactum illi recurrerent. Quatuor recensent auctores nostri, qui miserandum in modum vexati ad dictum contactum mox omni prorsus dolore vacui exstiterint; civem Gerundensem, nomine Simonem; mulierem Bannoliensem; aliam piam matronam, & alteram, nomine Catharinam, uxorem Ferrerii de Lagosteria, ad quam posteriorem F. Guillelmus Arnaldo & F. Bernardus de Aquanoctibus rogati dentem B. Dalmatii detulerant. Hinc, teste cum aliis Diago, orta est, usque ad hæc tempora perdurans, consuetudo, ut matres parvulos suos pro facili dentitione ducant ad monasterium, & Beati dentem gencivis ac toti ori applicari curent. Hic finis imponitur enumerationi beneficiorum ac miraculorum, quibus paulo post obitum inclaruit B. Dalmatius. Paulo, inquam, post obitum, id enim abunde liquet non tantum ex testimonio Diagi, indicantis contineri omnia in Ms. codice Nicolai Eymerici, auctoris coævi, verum etiam ex ipsis rerum gestarum adjunctis: pars quippe facta dicitur, ut primum mors inaudita est, pars iis facta vel saltem coram iis, qui viventem noverant: Michaël Martin Beato familiariter usus fuerat; parentes uxoris Bernardi Corder eum eodem amicitia juncti fuerant; Petrus de Undare ipsi in supremo morbo adfuit; Guillelmus Arnaldo ejus adhuc viventis in eodem monasterio Prior fuit; Bernardus de Aquanoctibus socius ac testis adstitit, dum extra Gerundensem civitatem in aëra elevatus est.

[36] A relatione miraculorum procedit Diagus ad primam corporis translationem, [Cultus & prima corporis translatio,] & initium cultus publici. Horum quidem determinatam epocham non assignat, sed nec multo posteriora esse Beati obitu, tum ipse suadet, dum ea non discernit ab iis, quæ contineri ait in codice Eymerici, tum confirmat allatis testimoniis Lopezius paulo post citandus. Rem ita concipio ex Diagi narratione: Cum adeo evidentia essent indicia sanctitatis B. Dalmatii, corpus ejus translatum est ex loco primæ sepulturæ ad ingressum chori inferioris, ibidemque ad partem dexteram repositum in tumulo marmoreo: supra tumulum erectum est altare, illudque ornatum picturis, Beati gesta & miracula repræsentantibus; harum præcipua, in medio nempe altari posita, exhibet Beatum ore fuscum & difformem, aliæ candidum ac formosum, & inde auctor concludit, in illa una depictum esse ad vivum; nec male, ut facile assequimur ex iis, quæ superius retulimus de forma ejus, dum viveret, & de mutata eadem in defuncti corpore.

[37] In fronte tumuli versiculos sequentes expressos fuisse asserit: [epitaphium;]

Exemplar humilitatis, & a labe nitidus
Normam dedit sanctitatis prædicator solidus,
Monerii nominatus, frater hic Dalmatius,
Nunc cum Deo exaltatus nobis fit propitius.
Miraculis decoratus, charitate fervidus,
Abstinentiis laudatus, ac puritate lucidus,
Chalendis Octobris natus in cælis, hic tumulatus.
Annis trecentis & mille quadraginta uno ille
Obiit tunc præteritis, nunc præmiatus meritis.

Obiisse B. Dalmatium die XXIV Septembris seu octavo Kalendas Octobris, una omnium sententia est: hinc verisimillima fit observatio Diagi & aliorum, dicentium, in epitaphio jam recitato, juxta quod alioqui obitus ille incidisset in ipsas Kalendas, id est, primam diem mensis Octobris, omissam fuisse vocem octavo, idque propter versum, seu potius ad servandos qualescumque versiculorum modos.

[38] Epitaphio subditur apud Diagum & Domeneccum Antiphona cum Oratione, [antiphona & oratio antiquæ.] antiquitus ad invocandam apud Deum Beati intercessionem recitari solita, ut sequitur.

Ant. Hujus Patris suffragium imploremus suppliciter,
Ut apud Dei Filium pro nobis oret jugiter,
Quod post hanc vitam gaudium acquiramus feliciter.
Vers. Ora pro nobis beate Dalmaci:
Resp. Ut digni &c.

Oratio. Deus, qui humilem famulum tuum Dalmacium multis signis & virtutibus decorasti, & mirabiliter in tuo amore, spretis temporalibus, inflammasti, tribue nobis, quæsumus, sic nos ejus meritis & precibus adjuvari, quatenus mereamur semper ab omnibus adversitatibus liberari. Per Christum &c. Hic sistunt proxime laudati auctores duo, non observantes, utrum Beatus sua ætate ecclesiastico Officio coleretur, necne; quod tamen facillime poterant novisse, cum ambo ejusdem provinciæ Religiosi fuerint & Domeneccus in ipso quidem Gerundensi monasterio defunctus sit. Lopezius, qui eadem cum ipsis ætate floruit, id, nisi male mentem ejus assequar, affirmat pro dicto Gerundensi monasterio, ut sequenti § videbimus

§ V. Cultus immemorabilis Romæ approbatus; designatum Officium cum lectionibus & oratione propriis; concessæ indulgentiæ.

[Cultus continuatio probata] Nihil peculiare ad B. Dalmatii cultum pertinens litteris proditum reperio ante annum 1603, quo a Gerundensibus laborari cœptum est ad promovendam ejus auctoritate Apostolica beatificationem, prout docet part. 4 cap. 54 Historiæ generalis Ordinis S. Dominici Joannes Lopezius, qui id temporis florebat. Primum dicit, perseverasse ad sua usque tempora opinionem sanctitatis ac miraculorum B. Dalmatii, deindeque prosequitur his verbis ex Hispanico Latine redditis: Quamvis autem pro certo habeatur, quod cum facultate Sedis Apostolicæ in dicto conventu (Gerundensi) de beato Patre legeretur; cum tamen de eo non exstet testimonium, quod fidem faciat, desideravit tum civitas tum conventus, ut Sanctitas sua Bullas concederet, quarum virtute de eo legi posset in Gerundensi episcopatu. Hunc in finem, ut pergit narrare idem auctor, die tertia Martii anno 1603 instituta est informatio de vita, morte ac miraculis, per quam comprobata sunt ea, quæ de cultus primordiis nobis suppeditavit Diagus § præcedente, & quæ hic generatim de ejusdem sanctitatis opinione continuata ad suam usque ætatem asseruit Lopezius.

[40] [ex processu anni 1603;] Nam, eodem teste Lopezio, ex dicta informatione seu processu constitit primo, Dalmatium ab ipso obitu usque ad hæc tempora habitum fuisse Sanctum, eoque nomine venisse apud omnes: constitit secundo, jam tum ab annis plusquam ducentis & quinquaginta ipsum habuisse altare & in hujus medio depictam effigiem, aureis radiis coronatam, lilium candidum, virginitatis symbolum, manu gestantem cum adstante colloquentis instar angelo & orantis in formam ad pedes genuflexo Religioso; præter hanc vero alias circum pendentes picturas, in quibus eodem modo, quo exprimi solent Sanctorum ac Beatorum gesta & miracula, ejus quoque expressa conspiciantur: tertio constitit, corpus ejus ex loco primæ sepulturæ translatum fuisse in pretiosum ex marmore tumulum, cui insculpti erant versiculi de Vita ipsius, morte ac miraculis, quemque confici curaverat Marchionissa de Sancta Pace (vide supra num. 32) atque in eodem remansisse & ardente lampade honoratum fuisse usque ad postremam translationem: constitit denique quarto ex depositione testium, ab immemorabili tempore per pios monachos ipsi, sicut aliis Sanctis, fuisse laudes decantatas cum Oratione peculiari.

[41] [indulgentiæ concessæ a Paulo V PP.;] Processus, hæc & alia continens, una cum litteris Francisci Arevalo de Zuaco episcopi Gerundensis, nec non ejusdem civitatis moderatorum, quibus instantissime flagitabant beatificationem, missus est ad Paulum V Pontificem Romanum anno millesimo sexcentesimo decimo, ut signat Lopezius, sed dubito, an recte; ratio prima est, quia toto isto capite, præterquam hoc uno loco, ordinatam annorum seriem servat, secunda eaque præcipua, quia mox subdit gratiam visitantibus sacellum Beati concessam ab eodem Pontifice die trigesima prima Augusti anno millesimo sexcentesimo septimo, tertio scilicet, antequam missus fuisset processus, quod minus verisimile mihi fit; putem itaque, primo loco seu calami seu typi vitio vocem Hispanicam diez irrepsisse pro seys, missumque fuisse processum anno millesimo sexcentesimo sexto non decimo. Porro gratiam mox memoratam vocat Lopezius jubileum pro omnibus, qui rite confessi & sanctissima Eucharistia refecti visitarent sacellum B. Dalmatii die XXIV Septembris, festivitati ejus consecratæ. Ejusdem gratiæ meminerunt Marchesius & Lafonus; at ipsi indulgentias plenarias appellant, lucrandas a primis Vesperis dictæ diei usque ad occasum solis.

[42] Anno proxime sequenti publica ac solemni veneratione affici cœpit apud populares suos, [reliquiæ & cultus] S. Columbæ incolas; qui partem reliquiarum ejus tum consecuti sunt, prout ex prolixiore Lopezii narratione breviter expono. Die XXIV Septembris anni 1608 clerus universus & populus dicti loci, viri, mulieres, pueri ac senes composito supplicantium ritu agmine, pedites processerunt ad Gerundensem civitatem, ibidemque ad valvas ecclesiæ Ordinis S. Dominici ab episcopo excepti & introducti sunt. Aperto B. Dalmatii tumulo, Prior cum assistentibus suis os brachii inde desumpsit & episcopi manibus commisit, qui illud cum ceteris pie veneratus, litteris suis communivit, ac dicti loci S. Columbæ parochis & magistratui contradidit, addita facultate ædificandi Beato sacellum cum altari, instituendi in hujus honorem sodalitium, & celebrandi quotannis diem XXIV Septembris instar festorum aliorum de præcepto. Addit autem idem auctor, quod, dum sacræ reliquiæ e tumulo extractæ sunt, perceptus sit odor suavissimus, quem circumstantes cælestem esse judicarunt.

[43] Istud quoque prodigium immiscet idem relationi suæ: [in Beati patria;] cum supplex Sancolumbensium agmen, ut memoravimus, tenderet ad ecclesiam Ordinis S. Dominici, assistebat Religiosus ex Ordine S. Francisci mulieri morienti & a medicis desperatæ; qui, occasione pertranseuntis piæ multitudinis, monuit moribundam, ut sese interiore saltem sensu commendaret B. Dalmatio; morem gessit, & illico quamquam debilem adhuc, sanam tamen se comperit, & sine mora cibum petens, asseruit, se sanatam esse a B. Dalmatio; Religiosus vero & medicus mulieris ordinarius, sanationem fuisse miraculosam testimonio suo declararunt. Porro læti thesauro suo Sancolumbenses, eoque, quo venerant, ordine ac modo domum remigrantes, sacellum cum altari Beato erexerunt, sacrum os brachio argenteo, magni pretii lapillis decorato, imposuerunt & secundum facultatem sibi factam ab episcopo annuam ejus festivitatem coluerunt. Accessit ad pietatis incrementum favor ejusdem Pauli V summi Pontificis, qui etiam ipsis anno 1609 die XXIX Junii transmisit indulgentias plenarias, lucrandas ab omnibus, qui rite confessi & sacro Epulo refecti dictum sacellum visitarent, verisimiliter, quod non addit auctor, sæpe dicta die XXIV mensis Septembris.

[44] Illustre denuo suæ erga Beatum venerationis specimen dederunt Gerundenses anno 1613, [altera corporis translatio anno 1613] quando & novum altare ipsi exstructum est & magnificum corpori transferendo confectum e marmore sepulcrum. Altare ipsius honori consecravit die V Septembris Onuphrius Reart, tunc Gerundensium antistes & diem XXII ejusdem mensis præsignavit reliquiarum translationi. Hanc die præcedenti sub vesperam annuntiaverunt festivæ illuminationes aliaque per civitatem universam communis lætitiæ signa. Ipso die ad ecclesiam convenerunt præter ingentem populi multitudinem episcopus cum canonicorum collegio, magistratus ac primariæ conditionis personæ. Missa pontificali ritu celebrata est inter plurium instrumentorum ac vocum musicos concentus: Vesperæ item post meridiem solemniter decantatæ. His finitis, episcopus, pontificio ornatu indutus, cum canonicis ac Religiosis ordine processit ad Beati tumulum, indeque deprompta sacra ossa demisse veneratus est ipse & aliis veneranda exhibuit; tum decentiori capsæ imposuit, solemni pompa per civitatem circumferenda.

[45] [facta solemniter a Gerundensibus,] Ad festivitatem advenerant omnia civitatis pia sodalitia, eaque longo agmine ac multo lumine instructa comitabantur tum aliorum Sanctorum sacra feretra, tum B. Dalmatii lipsanothecam, quam, præeunte acolyto cum thuribulo, humeris gestabant Religiosi, & sacra umbella tegebant prætor ac moderatores civitatis; agmen claudebat episcopus cum suis. Sic, decantante varios hymnos musicorum choro, per præcipuas plateas delatæ sunt sacræ reliquiæ, tandemque ad novum sacellum reductæ, post dictam Orationem de Beato propriam, ab episcopo reconditæ sunt tumulo marmoreo, etiam recenter, ut supra vidimus, & magnifice confecto. Solemni translationi, cujus ordinem ac modum a notario episcopi litteris consignatam fuisse, indicat Lopezius, post diem unum intermedium successit Beati festivitas, quæ magna cum populi affluentia eo anno celebrata est, atque ita celebrari pergit die XXIV Septembris, acsi foret de præcepto. Hæc laudatus auctor, qui biennio post, anno scilicet 1615, partem illam Historiæ, unde ea desumpsimus, typis edidit Vallisoleti, ubi, post abdicatum in regno Neapolitano episcopatum Monopolitanum anno 1608, reliquum vitæ apud suos Dominicanos transegit.

[46] [& horum in celebrando ejus festo pietas;] Eadem, quæ hic Lopezius, narrant quoque Marchesius & Lafonus; sed multo contractius, & Lafonus quidem uno loco non videtur mentem ejus recte assecutus, ubi scribens, Gerundæ haberi plenarias indulgentias festo die B. Dalmatii, hæc adjicit Gallice: Qui valde solemnis est, ac de præcepto. Id enim nec dicit Lopezius, nec alius, quem vidi; sed tantum, festum illum diem celebrari, acsi foret de præcepto, id est, ea ipsa a populo ex pietate observari isto die, quæ ex præcepto Ecclesiæ observanda sunt aliis quibusdam per annum festivitatibus. Isto sensu accipienda esse verba Lopezii dubitare nos non sinit hodiernus Pontifex Romanus Benedictus XIV in præclaro Opere de Servorum Dei beatificatione & Beatorum canonizatione lib. 2 cap. 13 num. 3 in hunc modum scribens: In causa B. Dalmatii Monerii, quando de ejus cultu immemorabili disputabatur, tamquam publicus cultus habitus est senatus Gerundensis actus mox enuntiandus. Cum in memoriam liberationis civitatis ab obsidione Gallorum idem senatus vovere annuam celebrationem festi B. Dalmatii decrevisset, & ob id episcopi auctoritatem implorasset (sine enim ecclesiastica auctoritate ex alibi dicendis festum de præcepto nequit institui) episcopus autem assentiri renuisset, ne nimia festorum multiplicatio populo esset onerosa; edictum ille promulgavit, quo cives exoravit, ut diem anniversariam Beati instar festorum de præcepto celebrarent.

[47] [indulgentiæ renovatæ ab Urbano VIII PP.] Hæc haud obscure innuunt, Gerundenses suam a memorata obsidione liberationem adscripsisse meritis B. Dalmatii, sed quo tempore aut modo ea contigerit, deprehendere non valui, uti nec qua occasione indulgentias plenarias, a Paulo V Pontifice ante concessas pro ecclesia patrum Prædicatorum Gerundensium, renovaverit Urbanus VIII, prout discimus ex Marchesio, qui ex Urbani litteris voces aliquot Latine describit, ut ostendat in iis Sancti titulum tribui Dalmatio. Sunt autem hæc: Die festo ejusdem S. Dalmatii a primis Vesperis usque ad occasum solis festi hujusmodi singulis annis &c. Ea porro est nobis penuria documentorum, ea in libris editis scriptorum etiam recentiorum parcitas, ut non tantum jam allegata de festi diei observatione & concessis indulgentiis, quarum in Bullario etiam patrum Dominicanorum nulla occurrit mentio, ulterius declarare licitum non sit, sed nec aliquid in medium proferre usque ad initium currentis seculi 18, quo tandem Gerundæ resumpta Beati causa, & Romæ ad æquipollentem beatificationem est perducta.

[48] Auctor hic nobis est idem beatissimus dominus noster Benedictus XIV, [Resumpta ejus causa ad Beatificationem anno 1714;] qui id temporis fungebatur munere Promotoris fidei. Lib. 2 laudati Operis cap. 24 num. 153 tradit sequentia: Decessit hic Beatus (Dalmatius) anno MCCCXLI. Constructo deinde auctoritate ordinaria processu circiter annum MDCCXIV super ejus cultu immemorabili, sententia lata est a judicibus, ab episcopo Gerundensi delegatis, quæ tandem approbata fuit annuente san. mem. Innocentio XIII, a sacrorum rituum Congregatione. Non fuisse hic habitam rationem alterius processus, ineunte seculo præcedente ordinaria quoque auctoritate confecti Gerundæ, & juxta Lopezium directi ad Paulum V Pontificem, colligo ex eodem Benedicto Pontifice cap. 37 num 2 libri præcitati in hunc modum scribente: Dum munere fungebar fidei Promotoris, petentibus postulatoribus causæ Gerunden. B. Dalmatii Monerii Ordinis Prædicatorum dispensationem a decennio, quod adhuc elapsum non erat a die exhibitionis processus ordinarii, sacra Congregatio, me monente, quod prædicta causa procedebat per viam casus excepti, respondit die XV Februarii, NON INDIGERE. At dubium non est, quin prior ille processus, siquidem ejus autographum aut exemplar tunc servabatur, multum facilitatis alteri conficiendo, imo & auctoritatis attulerit.

[49] Sententiam autem una cum approbatione Innocentii XIII primo loco memoratam præmittit cap. 24 num. 152 hisce verbis conceptam: [approbatus Romæ cultus immemorabilis 1721;] Admissa a sacrorum rituum Congregatione, habita die XV mensis Julii MDCCXIX, annuente etiam san. mem. Clemente Papa XI, ac successive per eumdem Sanctissimum signata commissione introductionis causæ beatificationis & canonizationis Dalmatii Monerii prædicti, Beati nuncupati, & modo juxta tenorem præfatæ commissionis ad instantiam patris magistri Thomæ Ripoll, sacerdotis professi Ordinis S. Dominici, provincialis Terræ sanctæ, hujuscemodique causæ postulatoris ab eminentiss. & reverendiss. domino Cardinali Scotto Ponente in sacra rituum Congregatione proposito ac discusso infrascripto dubio: An sententia lata per judices delegatos a reverendiss. episcopo Gerunden. super cultu immemorabili & casu excepto a decretis fel. record. Urbani VIII sit confirmanda in casu &c. sacra eadem rituum Congregatio, R. P. D. Prospero de Lambertinis fidei Promotore tam in scriptis quam in voce prius audito, rescribendum censuit, affirmative, si Sanctissimo Domino nostro visum fuerit. Die IX Augusti MDCCXXI.

Factaque deinde per me secretarium de prædictis sanctissimo domino nostro Innocentio Papæ XIII relatione, Sanctitas sua benigne annuit die XIII ejusdem mensis & anni MDCCXXI.

[50] Sententiam istam, quæ sic approbata æquipollentem beatificationem continet, [concessum Officium 1726] subsecuta est anno 1726 concessio Officii & Missæ sub ritu duplici de communi confessorum non pontificum locis ac personis designatis in decreto, quod juxta autographum & exemplaria typis reverendæ cameræ Apostolicæ Romæ impressa insertum est tom. 6 Bullarii Ordinis Prædicatorum pag. 597, quodque inde huc transfero: Cum sub die IX Augusti MDCCXXI, annuente postmodum die XIII ejusdem mensis & anni sanctæ memoriæ Innocentio PP. XIII, sac. rituum Congregatio sententiam, per judices ab episcopo Gerunden. delegatos latam super cultu immemorabili, B. Dalmatio Monerio exhibito, confirmandam esse censuerit: cumque modo ex parte reverendissimi P. Thomæ Ripoll, Ordinis Prædicatorum magistri generalis, pro concessione illius Officii & Missæ sub ritu duplici de Communi confessorum non pont., sac. rituum Congregationi enixe supplicatum fuerit, sac. eadem Congregatio, accedentibus etiam humillimis instantiis, ab episcopo Gerunden. sanctissimo domino nostro Benedicto PP. XIII directis, & a Sanctitate sua ad eandem remissis, ad relationem eminentissimi & reverendissimi domini Cardinalis Scotti, reverendissimo Prospero de Lambertinis, archiepiscopo Theodosiæ, fidei Promotore, in scriptis & in voce prius audito, petitum Officium B. Dalmatii Monerii sub ritu duplici tam in universo Prædicatorum Ordine utriusque sexus, quam etiam ab omnibus ecclesiasticis secularibus ac regularibus utriusque sexus præfatæ civitatis, ac totius respective diæcesis, ubi idem Beatus ortum habuit, ejusque corpus in ecclesia dictorum PP. summa populi devotione veneratur, die XXIV Septembris, anniversaria ejus obdormitionis in Domino, in posterum recitandum, & Missam celebrandam concedi posse censuit, si sanctissimo Domino nostro visum fuerit. Die XXV. Maii MDCCXXVI. Factaque deinde per me secretarium de prædictis sanctissimo Domino nostro relatione, Sanctitas sua benigne annuit. Die XIX Junii ejusdem anni MDCCXXVI.

C. Cardinalis de Marinis præfectus.
Loco ✠ sigilli
N. M. Tedeschi Archiep. Apamenus
sac. rit. congreg. secr.

[51] [cum oratione & lectionibus] Eodem ipso anno designatæ sunt pro Officio Beati Oratio partim consona, partim diversa ab ea, quam antiquitus recitari solitam dedi supra num. 38, & lectiones secundi Nocturni propriæ, præcipua ejusdem gesta complexæ, quas una cum subnexo summi Pontificis decreto huc transfero ex laudati Bullarii tom. 6 pag. 599.

Oratio. Deus, qui humilem famulum tuum Dalmatium, multis signis atque virtutibus decorasti, ac mirabiliter in tuo amore, spretis temporalibus, inflammasti; tribue nobis, quæsumus, ut ejus intercessione a terrenis affectibus expediti, & a cunctis adversitatibus liberati, sola cælestia appetamus. Per Dominum &c.

Lectio IV. Dalmatius Monerius, natione Hispanus, in Cataloniæ principatu, villa S. Columbæ de Farnesiis, diœcesis Gerundensis, honestis piisque parentibus ortus, ab ineunte ætate morum candore ac innocentia futuræ sanctitatis indicia præbuit. Adolescens liberalibus disciplinis Gerundæ instructus ad altiorem doctrinæ ac virtutis palmam aspirans, Montem Pesulanum adiit: ubi mentem literis bonisque moribus excolens, & cuncta malorum incitamenta sedulo devitans, illibatum a quolibet inquinamento corpus & animum studiose custodivit. Cumque in scientiis & virtutibus plurimum profecisset, in patriam reversus est. Hinc a Deo vocatus, mundo, cui corde nunquam adhæserat, nuncium remittens, Gerundæ habitum Ordinis Prædicatorum suscepit. In ipso Religionis exordio mores suos ad legum præscripta exactissime composuit, eandemque vivendi rationem, quam sibi primo constituit, perseveranter usque in finem servavit.

[52] Lectio V. Terrena cuncta despiciens, ac sola cælestia concupiscens, [propriis,] ut liberius Deo posset inservire, docendi officio, quod per plures annos summa cum laude peregerat, humiliter se abdicavit. Durissimæ austeritatis ac mirabilis abstinentiæ fuit. Leguminibus herbarumque radicibus vix igni expositis, ut plurimum vescebatur; carnes vero non, nisi cogente infirmitate, sumebat: vino vel nunquam, vel rarissime utebatur, sæpius etiam per viginti dies vel æstivo tempore ab omni potu penitus abstinebat. In oratione & meditatione diu noctuque assiduus, vigiliis ac jejuniis fatigatus, super nudam humum paululum quiescebat. Virgineam quoque carnem aspero cilicio & crebris flagellis ad sanguinis usque effusionem affligebat. Spiritu prophetico multa futura prædixit, secreta cordium pluries penetravit, ac inter orandum sæpius in sublime tolli visus est. Propter familiarem cum angelo consuetudinem Frater cum angelo loquens dicebatur, & qui aliqua adversitate premebantur, quandoque cælitus moniti, ad ipsum, velut ad omnium Consolatorem, confluebant.

[53] Lectio VI. Temporalis vitæ subsidia secum, dum iter ageret, [quæ hic recitantur,] nulla deferebat, immo & ab aliis oblata modeste recusabat, omnem spem suam in solo Domino reponens, a quo pluries juxta indigentiam sibi per angelos missa sunt. Sanctæ Mariæ Magdalenæ, quam peculiariter venerabatur, pœnitentiam quadantenus imitaturus, secretum sibi atque horridum habitaculum intra septa monasterii vivo saxo incidit; ubi per annos quatuor usque ad mortem latitavit. Hoc in ergastulo rigidioris pœnitentiæ operibus corpus in servitutem redigens, talem ac tantam integritatem retinuit, ut nec carnis nec mentis unquam senserit corruptelam. Tandem virtutibus & meritis plenus, die vigesima quarta Septembris anno salutis millesimo trecentesimo quadragesimo primo, ætatis vero suæ quinquagesimo, Gerundæ obdormivit in Domino, quem viventem & vita functum pluribus ferunt miraculis coruscasse. Ejus porro cultum Innocentius Papa decimus tertius approbavit: ut autem festum ejus cum Officio & Missa tam in universo Prædicatorum Ordine, quam in civitate Gerundensi, quæ singulari ejus protectione lætatur atque innumeris a Deo beneficiis ejus patrocinio in dies augetur, ac tota respective diæcesi ab omni ejus clero celebraretur, Benedictus decimus tertius benigne concessit. Decretum lectionibus subnexum ita sonat: Sanctissimus D. N. Benedictus PP. XIII ad humillimas preces reverendissimi P. fratris Thomæ Ripoll, Ordinis Prædicatorum magistri generalis, benigne indulsit atque concessit, ut suprascriptæ 1 lectiones II Nocturni cum Oratione propria in Officio B. Dalmatii Monerii die XXIV Septembris ab omnibus utriusque sexus totius Ordinis Prædicatorum, nec non ecclesiasticis omnibus tam secularibus, quam regularibus civitatis & diæcesis Gerunden., qui ad horas canonicas tenentur, in posterum recitari possint & debeant. Die IV Augusti MDCCXXVI.

C. Cardinalis de Marinis præf.
Loco ✠ sigilli
N. M. Tedeschi archiepiscopus
Apamenus sac. rit. congr. secr.

[54] [& indulgentiis lucrandis eodem anno die 24 Septembris.] Idem beatissimus Pontifex, quo magis excitaret fidelium animos ad festivitatem illam pie celebrandam, concessit pro dicto anno 1726 plenarias indulgentias in omnibus ecclesiis Ordinis Prædicatorum lucrandas, prout exponitur in Decreto, quod hic similiter describo: Benedictus PP. XIII. Universis Christi fidelibus præsentes literas inspecturis salutem & Apostolicam benedictionem. Ad augendam fidelium religionem & animarum salutem cælestibus Ecclesiæ thesauris pia caritate intenti; omnibus & singulis utriusque sexus Christi fidelibus, vere pœnitentibus & confessis ac sacra Communione refectis, qui aliquam ex ecclesiis fratrum Ordinis Prædicatorum, ubique existent., die vigesima quarta proxime venturi mensis Septembris a primis Vesperis usque ad occasum solis diei hujusmodi devote visitaverint, & ibi pro Christianorum principum concordia, hæresum extirpatione, ac sanctæ Matris Ecclesiæ exaltatione pias ad Deum preces effuderint, plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam & remissionem misericorditer in Domino concedimus. Præsentibus pro una vice valituris. Volumus autem, quod si pro impetratione, præsentatione, admissione seu publicatione præsentium aliquid vel minimum detur, aut sponte oblatum recipiatur, præsentes nullæ sint, quodque præsentium transumptis seu exemplis, etiam impressis, manu alicujus notarii publici subscriptis, & sigillo personæ in ecclesiastica dignitate constitutæ munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quæ adhiberetur ipsis præsentibus, si forent exhibitæ vel ostensæ. Datum Romæ apud S. Mariam Majorem sub annulo Piscatoris die XVII Augusti MDCCXXVI; Pontificatus nostri anno tertio. F. Card. Oliverius. Bullarii editor ad hoc decretum, sicut ad præcedentia ex ipso recitata, monet, excusum esse juxta Romanum exemplar, notatque, B. Dalmatii festum hoc anno MDCCXXVI primum celebratum fuisse, puta in universo Ordine Prædicatorum, seu potius in iis ejusdem per orbem dispersi ecclesiis, ad quas decretorum notitia eo anno devenire potuit; nam ante celebratum fuisse Gerundæ, abunde vidimus.


Anhang September VI




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 24. September

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 24. September

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.