Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Band November II - 2

November II - 2: Kommentar zum Martyrologium des Hieronymus

Nov. II Pars II

Delehaye, Hippolytus
Peeters, Paulus
Coens, Mauritius

Acta Sanctorum Novembris, collecta digesta illustrata, ab Hippolyto Delebaye, Paulo Peeters et Mauritio Coens, Societate Iesu Presbyteris. Tomi II pars posterior qua continetur Hippolyti Delehaye Commentarius Perpetuus in Martyrologium Hieronymianum ad recensionem Henrici Quentin O.S.B.

Brussels
24, Boulevard Saint-Michel 1931

[3], IX-XXIII, 721 p.; ill.

© Copyright material reproduced under licence from the Société des Bollandistes.

ACTA
SANCTORUM
NOVEMBRIS
COLLECTA DIGESTA ILLUSTRATA
AB
HIPPOLYTO DELEHAYE, PAULO PEETERS ET MAURITIO COENS
SOCIETATIS IESU PRESBYTERIS
TOMI II PARS POSTERIOR
QUA CONTINETUR
HIPPOLYTI DELEHAYE
COMMENTARIUS PERPETUUS
IN
MARTYROLOGIUM HIERONYMIANUM
AD RECENSIONEM
HENRICI QUENTIN O. S. B.

BRUXELLIS
24, Boulevard Saint-Michel 1931

PIO · XI · PONT · MAX ·
INTER · VRBIS · ET · ORBIS · SOLLICITVDINES
ECCLESIASTICAE · ERVDITIONIS
FAVTORI · CONSVLTISSIMO
HAGIOGRAPHI · BOLLANDIANI
D · D

[Praefatio]

ACTA SANCTORVM OMNIVM
ANNVNTIATA A. MDCVII
PVBLICARI COEPTA A. MDCXLIII
INTERMISSA A. MDCCXCVI
RESVMPTA A. MDCCCXXXVII

Cum anno 1892 typis excuderetur tomus II Novembris cuius pars extrema Vitam S. Caroli Borromaei complexura erat, procedente iam opere, hagiographis Bollandianis consultius visum est commentarium non exspectare qui nondum erat ad unguem elimatus et dimidiatum tomum, qui absolutus erat, sine mora seorsum in lucem edere. Dilationis is effectus fuit ut b. m. Pater Franciscus Van Ortroy, cuius erat hunc commentarium adornare, sibi ademptam crederet excusationem qua fretus materiam prope infinitam quadantenus circumscripserat. Itaque documenta inedita quam plenissime fieri poterat, anquirere coepit Mediolani praesertim et Romae. Horum moles in immensum crevit. Praeter exploratos iam fontes, alii continuo detegebantur, tot numero, ut imprudens videretur materiam iam comparatam ordinare et in fabricam convertere, antequam de universa traditione exploratius constaret. Senescebant interea commentarii partes olim informatae, quem funditus retractare aut denuo conscribere carissimus collega noster in futura otia distulerat. Hoc consilium, cui variae interturbationes infeliciter obstiterant, adversa tempora demum everterunt. Postquam autem, die 20 septembris anni 1917, inter belli calamitates, morte nobis ademptus est P. Van Ortroy, non statim patuit quomodo cladi mederi oporteret. Certe non satis erat tironi etiam exercitato, qui in derelictum a meritissimo veterano locum succederet, collectas a decessore notas et schedulas tradere, quibus insuper eximio munere accesserant adversaria digesta ab erudito insigni qui nunc est SS. D. P. Pius XI. Experientia quippe nos docuit aliquam regulam praestituendam esse ad quam deinceps enarretur vita recentiorum sanctorum, eorum praesertim qui fama et rerum gestarum nobilitate inclaruerint. Et re quidem vera si sanctis qui in propatula historiac luce vixerunt et quorum causa ad normam iuris a S. Congregatione Rituum examinata est, eadem disserendi regula adhibebitur quae necessaria est in vestigandis priscorum martyrum et confessorum obsoletis memoriis, quis non videt fore ut cum pertenui aut plane nulla legentium utilitate operis nostri compages omnes dissiliant? Non diffitemur tamen hactenus nobis nondum perspectam esse viam mediam quam in Actis recentiorum sanctorum teneamus, nec sine diligenti maturoque consilio et nostro et alieno confidimus eam nos doctum iri.

Interea ne longius in Actorum nostrorum serie commissura hiaret, interruptum tomum II Novembris supplere statuimus commentario historico Martyrologii Hieronymiani. Eius modi elucidatio quam necessaria sit, ipsius operis nostri argumentum ad omnium mensium singulos dies inde a principio nimis luculenter ostendit. Neque importuno loco haec enarratio in eiusdem voluminis parte altera coniungetur cum tripartita illa martyrologii Hieronymiani editione, qua intricatissimi illius libri aditus tandem reclusus est.

Ut in edendo superiore volumine IV Novembris, ita etiam in isto eximiam benignitatem experti sumus Curatorum Aerarii Academici altioribus studiis iuvandis in Belgio constituti. Clarissimorum virorum beneficio factum est ut sine temeritate operis sumptus non modicos adire possemus. His et amicis omnibus, qui nobis officiosa voluntate adfuerunt, in primisque typographis nostris, quorum sollertem industriam iterum experti sumus, gratias agimus quam maximas.

Bruxellis, VIII kalendas ianuarias an. MCMXXXI.

COMMENTARIUS
IN
MARTYROLOGIUM HIERONYMIANUM

PROLEGOMENA

[Praefatio]

[Commentarii perpetui] Commentario quem edendum suscipimus multa praefari non oportet cum quasi in fundamento innitatur editioni Martyrologii Hieronymiani, amplis instructae prolegomenis, qua ante annos circiter quadraginta Acta Sanctorum auxerunt viri doctissimi Iohannes Baptista De Rossi et Ludovicus Duchesne [Act. SS., Nov. t. II, pars prior, pp. [I – LXXXII], [1 – 196].] . Quae ab ambobus de codicum discrimine, de fontium exploratione, de ipsius martyrologii origine disputata sunt, neque senuerunt neque utilitatem amiserunt. Eorum opinioni de loco et tempore in quibus documentum ad hodiernam formam redactum sit, ab aliquibus eruditis contradictum est. Nostro tamen iudicio stat illa inconcussa. Utique in quibusdam ratiocinationibus eam coniecturis admixtam esse non negamus. Sed istis oppositae non fuerunt nisi aliae coniecturae minus probabiles [L. Duchesne, A propos du Martyrologe Hiéronymien, in Anal. Boll., t. XVII, p. 421 – 47; Un dernier mot sur le Martyrologe Hiéronymien, ibid., t. XX, p. 241 – 45.] .

[in Martyrologium Hieronymianum] Verum enimvero, quantacumque subsidia ad martyrologii elucidationem summi viri egregie contulerunt, experientia docet libri aditum et usum non multo expeditiores factos esse. Plerique eruditi, paucissimis exceptis, satis habuerunt ex ista farragine laterculos vel etiam elogia seorsim investigare, de loco adiacenti, de totius operis compage, de singulari ratione qua eius elementa coaluerint parum aut nihil curantes. Simplicius sane quam prudentius. Neque mirum viros doctos et acutos in eius modi divinationibus oleum et operam perdidisse. Conspicua prostant exempla disputationum in quibus eruditio exquisita et diligens a vero infeliciter aberravit. Via igitur aperienda erat in tam saltuosa et intricata silva. Sane nos minime fugit hoc opus esse periculosae plenum aleae. Sed pervicit necessitas ut consilium exsequeremur quod iamdudum animo conceperamus, Martyrologium Hieronymianum perpetuo commentario, quantum res ferebat, enucleandi. Locis obscuris omnibus lucem plenam offundere posse quis sibi blandiatur? Sed etiamsi in multis victas manus dare oportebit, certe inutile non erit singulas difficultates indicasse et quocumque loco tendicula vel salebra in itinere latent, apposito veluti signo, legentem cautum reddere.

[huiusque novae recensionis] In ipso limine non modica difficultas occurrebat, quaenam libri forma eligenda esset cui eius modi commentarius inhaereret. Annotationes appendere ad tres praecipuas recensiones quales singillatim in tripartita editione exhibentur, opus foret infiniti laboris et perplexitatis. Neque multo facilius erat unum codicem seligere collatis lectionibus aliarum recensionum. Quis enim non videt in dispersa indagatione quaestiones exsurgere prope infinitas, quibus commentarius totus silvesceret? [utilitas.] In re tam ancipiti virum adivimus in re martyrologica consultissimum, R. P. Henricum Quentin; qui nobis suasit ut recensio adornaretur quae codicum nostrorum exemplar ea similitudine referret quantam probus labor assequi poterat. Id qua via cum bona spe attentari oporteret vir peritus iam perspicere sibi videbatur, et subsidia sibi comparaverat quibus magnum opus aggrederetur. Itaque suam operam sponte et peramanter nobis obtulit et hanc laboris difficilem partem se suscepturum pollicitus est, ut e codicum varietate textum critice constitueret quem commentarius historicus commode persequeretur. Sponsionem gratissimo animo excepimus. Rebus igitur ita compositis, R. P. Quentin ad opus seaccinxit. Quam normam, in efformanda sibi archetypi imagine tenuerit, ipse in primo capitulo huius proloquii patefaciet. Nos autem in capitulo secundo de ratione et adiumentis commentarii legentes monebimus.

CAPUT I
De nova Martyrologii Hieronymiani recensione.

[Non prima libri forma] Quod martyrologii hieronymiani novam recensionem aggressus sum quae hagiographici commentarii quasi statumen et adminiculum foret, non ideo factum est quod editio amplissima in his Actis Sanctorum bollandianis a I. B. De Rossi et L. Duchesne adornata, paucis post lustris, obsoleta videatur, aut novis codicibus insperato detectis aliqua ex parte labefactata sit. Sed utcumque diligenter et accurate ambo viri summi codices hactenus repertos mirabili forma et ratione ad lucem ediderunt, ab his tamen non tam editio critica instructa fuit quam apparatus exquisitae plane et elegantissimae eruditionis, ex quo lector ipse sibi eruere posset, arduo et perdifficili labore, memorias quarum lineamenta in laterculis singulorum dierum varie dispersa et deformata sunt. Ratio autem quae doctissimos editores movit ut apographa qualia exstant ad codicum fidem exprimerent haec fuit, quod uterque et praesertim Ludovicus Duchesne existimabat, in editione critica, ipsum martyrologium, quale ab ipso auctore primum compositum fuisset, redintegrandum esse. Extremo aetatis suae tempore haec scribebat vir eximius: “Quicumque in Martyrologio Hieronymiano aliquantam operam posuerunt, [restituenda] iisdem quasi votis optaverunt ut monumentum tam pretiosum, in quo antiquissima quaeque kalendaria praecipuarum ecclesiarum Orientis et Occidentis inserta fuerunt, ea forma, quantum fieri potest, restitueretur qua primum in lucem prodiit [Miscellanea Geronimiana (Romae, 1920), p. 223.] Sed hoc in universa operis compagine praestari non potest; quod ipse ultro fatebatur v. cl. Ludovicus Duchesne. Haec eius verba: “Quid primus auctor notaverit expiscari difficillimum semper, saepe desperatum paene est [Act. SS., Nov. t. II, 1, p. [III].] .” Profecto, in locis quibusdam, pristinam libelli speciem assequi nobis videmur; sed ad summam rei quod attinet, tanta librariorum aut imperitia aut neglegentia fuit ut editio adornari plane non possit, in qua genuina forma totius operis redintegretur, nisi editionem vocare placeat aggerem et molem coniecturarum.

Equidem in opere aggrediendo non mihi blanditus sum ut assequerer quod Ludovico Duchesne in votis erat sed cum codices qui nobis Martyrologium Hieronymianum servaverunt omnes, quotquot exstant, ad duas stirpes pertineant, quae ambae derivatae sunt ex archetypo gallicano ineuntis saeculi VII, hoc archetypum, ultra quod investigatio prudenter ascendere non potest, [sed archetypum] redintegrare volui, quantum fieri poterat, forma perspicua, quam eruditi viri commode adirent et legendam proferrent. Praeterea utilem operam facturus esse mihi visus sum si, una cum archetypo, in luce collocarem quicquid alterutri stirpi codicum singillatim proprium sit et ab utraque secernerem additamenta adventicia quae, lapsu temporum, sive in minore quadam familia codicum sive in erratico exemplo, cum ipso opere concreverint. Quam lectionum varietatem ut ipsa pagina coram legentium oculis distincte exhiberet, hac dispositione usus sum. Textus particulae quas ad archetypum pertinere utriusque stirpis concordia ostendit, crassioribus litteris in lineis plenis expressae fuerunt. Inter has particulas, bipartitis lineis et exiliore littera, hinc et hinc, intercurrunt verba et sententiae quae seorsim in alterutra tantum recensione leguntur, prima familia sinistram obtinente, dexteram altera. In hoc quasi conspectu, qui solum archetypum legere volet, id in lineis plenis expedite inveniet; qui alterius stirpis textu egebit, ex archetypo pro re nata ad columnam divertet sive sinistram sive dexteram. Quod si iuvet reperire additamenta quae minoribus tantum familiis codicum vel codici cuipiam singulari propria sint, [codicum qui supersunt.] ea in apparatus critici prima parte, sub lemmate: Addunt codices pleniores, requirantur. Altera huius apparatus pars exhibet varias lectiones praestantiorum codicum, ex quibus restituta fuerunt archetypum et duae recensiones praecipuae. In tertia tandem parte subiuncta sunt excerpta quaedam e breviariis hieronymianis et historicis martyrologiis, quae visa sunt notatu digniora. Haec de ipso operis consilio.

Iam pauca attingenda sunt de codicibus quibus usus sum. Horum autem tria sunt genera. Primum est codicum pleniorum Martyrologii alterum breviariorum eiusdem, tertium martyrologiorum quae historica nuncupantur et hieronymianorum excerptis ditata sunt. [Codices pleniores.] Codices pleniores sunt:

E. Codex Epternacensis, bibliothecae Nationalis Parisiensis Lat. 10837, manu anglosaxonica ante medium saec. VIII conscriptus [Act. SS., Nov. t. II, 1, p. [VIII – IX].] . [Epternacensis.] Martyrologio Hieronymiano integro (fol. 2 – 32) adiecta sunt cum alia nonnulla tum praecipue kalendarium ann. circiter 702 – 706, alia manu sed et ipsa anglo-saxonica, exaratum (fol. 34v – 41). Quae in margine fol. 39v leguntur, videtur S. Willibrordus sua manu addidisse [H. A. Wilson, The Calender of St. Willibrord from Ms. Paris. Lat. 10837. London, 1918.] . Iam mediante saec. VIII kalendarium et martyrologium simul congregata erant. Notatu dignum est memorias sanctorum Italiae inferioris quae huius codicis propriae sunt et in secundae stirpis exemplis desiderantur, ad scrutandam ipsius martyrologii originem nihil prorsus conferre. Recordasse iuverit in codice Epternacensi, ceterum praestantissimo, non pauca consulto resecta esse quae pertinent ad indicia topographica, ecclesiarum dedicationes et elogia quae hinc inde in martyrologio inserta sunt.

[Laureshamensis.] A. Codex Laureshamensis, bibliothecae Vaticanae Palat. 238, fol. 75 – 77, saec. IX exaratus [Act. SS., Nov. t. II, 1, p. [X – XI].] . Fragmentum est solos dies VIII kal. ian. ad II non. ian., et VI kal. feb. ad II kal. feb. complectens, et elogia non pauca. Maximi codicem Laureshamensem faciebat I. B. De Rossi, ita ut ipsi Epternacensi illum praeponeret (non tamen consentiente L. Duchesne), et ex eadem familia ad nos pervenisse probabilius existimaret quam directe a Cassiodoro eiusque bibliotheca Vivariensi [Ibid., p. XI.] . Equidem demonstravi fragmentum aliud non esse atque inchoatum et, nescio qua de causa, derelictum exemplar codicum secundae stirpis. Etenim pars aversa folii 77 quae februario parata erat, vacua remansit.

[Bernensis.] B. Codex Bernensis, bibliothecae civitatis 289, olim Mettensis, dein Bongarsii, saec. VIII exeunte scriptus [Act. SS., Nov. t. II, 1, p. [IX – X].] . Fine mutilus est, id est ab XI kal. dec. ad VIII kal. ian. Ceteris eiusdem secundae stirpis codicibus praestat. Mettensem originem testantur plurimae huius ecclesiae commemorationes propriae.

[Senonensis.] S. Codex Senonensis, bibliothecae Nationalis Parisiensis, Nouv. Acq. lat. 1604 et bibliothecae Vaticanae Reg. 567, saec. X exaratus, sed et ipse mutilus [Ibid., p. [XIV – XV].] . Fragmentum Parisiense dies ab VIII kal. ian. ad VI id. iun. complectitur; Vaticanum ab VIII kal. aug. ad non. sept. Quae ad anni finem usque desunt in codice Reginensi, suppleta sunt ex breviario quodam. In margine ascriptae fuerunt Notae Senonenses, unde codex nomen accepit. Martyrologii formam exprimit ea paulo antiquiorem quam servavit Corbeiensis.

[Corbeiensis.] C. Codex Corbeiensis, bibliothecae Nationalis Parisiensis lat. 12410, saec. XI exaratus. Martyrologii exemplum integrum est, solis deficientibus postremis duobus anni diebus, X et IX kal. ian., quibus partim suppletum est ope Bedani martyrologii [Ibid., p. [XI – XIV].] . Est et in eadem bibliotheca codex (lat. 17767, olim Corbeiensis 5) martyrologii Adonis ex recensione Autissiodorensi, quem ante medium saec. XII exaravit Nevelo, monachus Corbeiensis. Huic autem subiuncta sunt (fol. 193 sqq.) fragmenta Martyrologii Hieronymiani, ab eodem Nevelone scripta, quae constant laterculis dierum VI id. iul. ad VI kal. sept., et V kal. nov. ad X kal. ian. Agnovit I. B. De Rossi ex autographo illo descriptum esse apographum Corbeiense, nunc Paris. 12410, ab ipso Nevelone recognitum variisque in locis emendatum. Ambo codices procul dubio ad secundam testium stirpem referendi sunt. Praeter additamenta Corbeiensia, multis nominibus per totum anni decursum ditati sunt, quae tamen non videntur praecipua consideratione digna, quoniam desiderantur in ceteris eiusdem stirpis codicibus sive antiquioris recensionis, ut B S, sive posterioris, ut W M K L V, de quibus nunc dicendum.

[Wissemburgensis.] W. Codex Wissemburgensis, bibliothecae Guelferbytanae Wiss. 23, saec. VIII exeunte exaratus, ut constat e quibusdam excerptis chronologicis in fol. 1 prima manu appositis seu chronico a nativitate mundi, itidem e computo paschali (fol. 4 – 6), utroque in annum 772 desinente. Integrum est martyrologium, a die 1 ian. ad 31 dec., ex recensione Fontanellensi, cum plurimis in margine ascriptis notis usum Monasterii Sancti Petri Wissemburgensis referentibus. Hinc transiit in bibliothecam Henrici Iulii de Blum, unde nuncupatus est codex Blumanus [Ibid., p. [XV – XVII].] . Ceteros quidem codices pleniores contuli, adhibitis plagulis photographicis; hunc autem ex apographo quod in bibliotheca Guelferbytana fieri curavit et cum codice contulit L. Duchesne; cuius haeredes libri usum benigne mihi concesserunt.

[Florentinus.] M. Codex Florentinus Sancti Marci 673, nunc bibliothecae Laurentianae 151, saec. XII exaratus. Aetate quidem codicibus Lucensibus, de quibus nunc dicam, minor est, non tamen recensione.

[Lucensis.] K. Codex bibliothecae civitatis Lucensis 428, saec. XI exaratus. Franciscus Maria Florentinius, vir doctissimus, medicus Lucensis, qui anno 1668 Martyrologium Hieronymianum commentariis illustratum edidit, usus est codicibus E C W, sed praecipue codicibus duobus Lucensibus, altero e propria bibliotheca, olim in Cathedrali Sancti Donati, altero e bibliotheca Capituli. Et prior quidem postea in bibliotheca Civitatis repositus, anno 1822 incendio paene consumptus est, ita ut I. B. De Rossi crediderit vix eius fragmenta ustulata superesse. Reapse tamen, ut ego ipse, anno 1901 perspexi, solum martyrologium Adonis, quod eodem in codice continebatur, partim periit, integro relicto hieronymiano. Hoc autem, anno 1924, operam conferente R. P. A. Brunet, contulimus.

[Lucensis alter.] L. Codex Capituli Lucensis 618, saec. XI exaratus. Martyrologia Adonis et Wandelberti excipit hieronymianum integrum, vix non in omnibus simile codici K.

[Vallumbrosanus.] V. Codex Florentinus, olim Vallumbrosanus, nunc in bibliotheca Laurentiana, Conventi soppressi 331, saec. XII exaratus, codicibus K, L affinis.

[Breviaria. Cambrense.] Breviaria, quae adduximus, haec sunt:

Cambr. Codex bibliothecae Collegii Sanctissimae Trinitatis Dubliniensis, signatus A. 4. 20, olim Gulielmi Bedelli, episcopi Kilmoriensis et Archadensis, saec. XI, id est ante annum 1082 exaratus. Liber Ricemarchi, episcopi Meneviensis (1056 – 1099) dictus, praeter Psalterium, complectitur Martyrologium Hieronymianum, cum epistula pseudo-Hieronymiana ad Chromatium et Heliodorum et Breviario apostolorum, quod primum edidit H. Delehaye [Anal. Boll., t. XXXII, p. 369 – 407.] deinde H. I. Lawlor, addito commentario et exemplo photographico [The Psalter and Martyrology of Ricemarch, 2 vol., London, 1914.] . Ad progeniem pertinet codicis Epternacensis, cui arte cognatus est.

[Tamlachtense.] Taml. Martyrologium Tamlachtense nomen originemque ducit a monasterio sito haud procul a Dublinio, in loco olim dicto Tamlachta, hodie Tallaght. Nominibus excerptis ex Hieronymiano subdita sunt Hibernorum sanctorum nomina, saeculo, ut videtur, IX ineunte. Inter apographa eminet liber dictus Lageniensis, olim Glendalochensis (post medium saec. XII), Hibernicorum monumentorum ingens collectio, nunc discerpta et mutila. Partem praecipuam Dublinii servat Collegium Sanctissimae Trinitatis, sign. H. 2. 18; sed Martyrologium legitur in foliis saec. XVII e codice avulsis, nunc in conventu Dubliniensi Fratrum Minorum. Codex bibliothecae Regiae Bruxellensis 5100 – 5104, chartaceus, saec. XVII ineuntis, exscriptus ex apographo deperdito Libri Lageniensis, aliquot dies exhibet, qui in mutilis foliis Dubliniensibus hodie desiderantur. Sed cum scriptor, omissis hieronymianis, Hibernos tantum sanctos retinuerit, vix quicquam ad nostrum propositum conferet. De reliquis codicibus, qui omnes e Lageniensi videntur defluxisse, plura vide apud eruditos viros R. I. Best et H. I. Lawlor, qui martyrologium Tamlachtense typis ediderunt [The Martyrology of Tallaght edited with introduction, translations, notes and indices. London, 1931.] . Quae prius de argumento scripta erant, iam omnino obsoleverunt. Neglectis sanctis Hibernis, inter excerpta cotidie relata sunt nomina deprompta e plagulis typographicis, quas sociis Bollandianis humanissime commodaverunt doctissimi editores. Interim liber prodiit, anno 1931. Desiderantur sanctorum nomina, qui Hiberni non sunt, diebus 30 ianuarii ad 11 martii, 20 maii ad 2 augusti, 1 novembris ad 16 decembris.

[Richenoviense.] Rich. Codex Richenoviensis, nunc Turicensis, bibliothecae Publicae, Hist. 28, e coenobio Augiae Divitis [Act. SS., Nov. t. II, 1, p. [XXXIV].] . Ad quamnam codicum prosapiam referendus sit non satis perspicitur.

Adduximus et excerpta e codicibus Sangallensibus 914, 915, et in apparatu ad Breviarium Apostolorum lectiones e codicibus Parisiensi bibliothecae Nationalis 12048 (Gell.) et Treverensi 1245 (Trev.). Haec plerumque levioris sunt momenti et veluti exempla afferuntur. Donec universum genus horum libellorum ratione et via exploratum erit, nonnisi caute et dubitanter eorum testimonium afferri poterit.

[Martyrologia historica.] E martyrologiis historicis unum tantummodo non carptim et quasi per transennam allatum fuit Mon., codex Monacensis bibliothecae Baiuvaricae lat. 15818, saec. XI exaratus. Martyrologium Bedae, compluribus supplementis ditatum e codice hieronymiano classis prioris, cui elogia non pauca inserta erant [Quentin, Les extraits du martyrologe hiéronymien du manuscrit 15818 de Munich et leurs notices historiques, in Rivista di archeologia christiana, t. I, p. 123 – 39.] .

Excerpta sunt et alia Bedae exempla, variis additamentis aucta: codex Bibliothecae Mettensis signatus Salis, 8 (Met.); Vaticanus Regius 435 (Vat. 435); codex basilicae Sancti Petri in Vaticano H. 58 [Editum in Anal. Boll., t. XLIX, p. 50 – 97.] (Cod. S. Petri); martyrologium Lugdunense Floro antiquius in codice Parisiensi (Lat. 3879); martyrologium Flori Parisiense (Lat. 10018); martyrologium Adonis item Parisiense (Lat. 5256); martyrologium pseudo-Flori, olim Sancti Quintini (S. Quint.); tandem Rhabani martyrologium (Rhab.). De his uberius in libro nostro de Martyrologiis [Les martyrologes historiques du moyen âge, Paris, 1908.] . Excerpta illa, quae et per modum exemplorum dedimus, primis tantum anni mensibus afferre visum est. Ceterum martyrologia ista non secus ac breviaria elucidationem exspectant, in qua universim dedita opera comprehendantur. Sed haec ad alia tempora.

[Codicum classes.] Diximus ad textum constituendum solos adhibitos fuisse codices pleniores, de quorum prosapia et ordine consentio cum L. Duchesne, quamquam, ut candide fatear, non mihi plane constat certa esse omnia quae idem vir doctus et I. B. De Rossi coniecerunt de informatione archetypi. Liquido ostensum est universam codicum traditionem originem habere ex archetypo quod saec. VI extremo in Burgundia efformatum est, eosque in duos dispesci ramos, unum, cuius solus codex E testis est, alterum a quo pendent reliqui omnes. Huius autem secundae recensionis formam antiquiorem exhibent codices B A, posteriorem S C, Fontanellenses denique W M K L V.

Age nunc ex his codicibus omnibus archetypi vestigia utilia pariter erui posse nemo prudens dixerit. Et re quidem vera secundae stirpis recentiora exempla e propagine orta sunt cuius exstant articuli antiquiores, neque aliud fere proprium habent praeter nomina casu depravata et alia similia quae ad textus imaginem informandam vix aliquid conferunt. Solos igitur codices (I) E, (II) A B S W integros contulimus. E codicibus C M K L V ea sola dedimus quae communi recensioni addiderunt; reliqua, utpote minoris momenti, praetermisimus, cum praesertim in editione tripartita commode reperiri possint.

[Martyrologii Hieronymiani indoles propria.] Antequam tamen expono qua ratione et via id praestari posse existimaverim, paucis mihi dicendum est quo veluti charactere textus Martyrologii Hieronymiani distinguatur. Nempe monumentis litterarum sua cuique species propria est et forma, ad quam attente respiciat oportet qui librum critica ratione examinare et ad obrussam redigere volet. Iamvero, si quis Martyrologii Hieronymiani totam compagem uno conspectu complectatur, id ante omnia eius oculos percellet: in locis prope innumerabilibus eadem nomina iterari atque frequentari. Quod variis modis contingit: aut enim in eodem laterculo, consentiente utraque codicum familia, singula quaedam nomina iterum recitantur; vel iteratur eadem nominum series, ordine sive eodem sive immutato; aut in aliis laterculis eadem recurrunt sive procul positis sive loco proximo; aut tandem aliquot nomina hic in una familia comparent, alibi in alia. Quae singula si semel accidissent, aut singillatim acciperentur, vix non neglegenda diceres. Sed qui has omnes nominum redundantias simul conferat vel ex iis certas species quoquo modo affines simul considerabit, is multa docebitur quae perspectiorem faciant ipsius libri naturam, originem, mutationes et stadia varia per quae ad hodiernum statum perductus sit.

[Iteratae memoriae] Hic proferre iuvat, exempli gratia, apostolorum memorias quae in martyrologio genus efficiunt apprime definitum. Norunt enim omnes uniuscuiusque apostoli in martyrologio insertas esse mentiones non minus trinas quaternasve, de quibus in prolegomenis L. Duchesne eruditissime, suo more, exposuit quicquid ex historia ad eas singillatim illustrandas conferri potest. Sed non una historia hic audienda erat. Respicere iuvat quoque ad criticam artem cuius est explicare cur, certo die et loco, istae mentiones in textu compareant. Aliae enim in ipsa fronte laterculorum eminent; aliae in corpore interiore delitescunt. Atqui huiusmodi iterationes aspicienti statim manifestum fit eas ab uno eodemque scriptore factas non fuisse sed in iis se prodere manum interpolatoris. Si quis autem attentius rem considerabit, ilico deteget elogia apostolorum quae in laterculorum initiis collocata sunt, apprime congruere cum apostolorum indiculo seu catalogo qui significatur in praefatoria epistula “Constat Dominum nostrum” ipsum catalogum proxime antecedente, cuius auctor probabilius et ipsas epistulas pseudo-Chromatii et pseudo-Hieronymi fabricasse videtur.

[apostolorum] Istius indiculi varias formas protulimus (Notitia de locis, Festa Apostolorum et Breviaria Apostolorum). Aliae quidem ab aliis multifariam discrepant, sed de diebus festis omnes plane consentiunt. Iamvero mentiones apostolorum quae in laterculorum principio positae sunt, iisdem omnino diebus insertae sunt quos exhibent catalogi. Inde colligitur compilatorem, qui has mentiones addidit, aliquo ex illis catalogis usum esse et apostolorum elogia in fronte laterculorum praefixa recentiora esse quam ea quae in laterculorum corpore inserta sunt. Supradicta quidem apostolorum elogia in utraque codicum stirpe iisdem et locis et verbis expressa sunt: ideo, ad ipsam archetypi compagem pertinere censenda sunt, et si in iis investigandis verum assecuti sumus, nostrae conclusiones aliquatenus saltem ostendunt ad quam libri aetatem varia eius elementa pertineant et quas mutationes textus, qualis in archetypo nostro apparet, iam antea perpessus sit.

[et aliorum sanctorum,] Alia vero ex istis elogiis quae bis aut saepius otiose iterari diximus, certa quaedam indicia praebent peropportuna ad discriminandum archetypi textum a particulis quae ei postea additae sunt, elogia dico quae verbis consimilibus aut plane iisdem alibi in aliis familiis codicum inserta sunt. Exempli gratia, pridie kal. ian., romanorum martyrum agmen Donatae, Pauli, Rogatae, cet. in prima familia in principio laterculi incedit; in altera autem, paulo inferiore loco, alios sanctorum ordines subsequitur. III id. feb. in ipso laterculi limine prioris familiae, haec legimus: Romae natalis Soteris et via Lavicana Zotici et Amanti. Hos martyres sequitur coetus Alexandrinus. In altera autem stirpe, primi occurrunt Alexandrini, quorum post mentionem sequitur: Romae Soteris, via Appia Zotici, via Lavicana miliario X Hierene. His exemplis alia plurima subiungi possunt. Quid est igitur causae cur eaedem mentiones aliis verbis et alio loco utrobique expressae sint? Id crebrius accidisse cernimus quam ut duos correctores in idem incidisse credamus, qui pro se quisque ultro et sponte eandem mentionem alter in prima, [subsidia praebent] alter in secunda recensione inseruerint. Liquet igitur has mentiones ab unico interpolatore, aut si a pluribus, in margine eiusdem codicis inserta fuisse, in archetypo scilicet exeunte saeculo VII in Gallia confecto, ex quo duo descripta sunt exempla, unde rursus fluxerunt hinc codex Epternacensis, inde Bernensis eiusque familia. Sic enim non aliter, uti iam supra non semel diximus, explicari potest qua ex causa occurrant tot loci paralleli inter se situ non congruentes, qui tamen loci, abnormiter paralleli partim sint inter se similes, partim dissimiles, prout librarii glossas marginales diligentius vel ineptius intellexerint atque descripserint.

[ad archetypi] Haec qui attente considerare volet, nullo negotio normam perspiciet, qua usi, in nostra interpretatione, archetypi textum distinxerimus ab additamentis quae in utraque familia codicum ei accreverunt. Ad archetypi textum pertinere censemus laterculorum partes in quibus ambae codicum stirpes eadem elogia, eodem loco, iisdem verbis referunt. Utrique vel alterutri stirpi proprias iudicavimus mentiones omnes quae, vel in alterutra familia tantum leguntur, vel utrobique occurrunt, non tamen eodem loco aut non similibus verbis.

[compagem restituendam.] Haec igitur, ad summam rei quod attinet, nostra fuit diiudicandi regula. Sed viros doctos, qui archetypo utentur a nobis restituto, fidenter precamur ne istud angustius animo sibi effingant quam nobis ipsis videtur, qui illud pro modulo nostro formavimus. Nempe critica indagatio nostra tota quanta nititur in glossis quae e marginibus apographi cuiusdam in alium textus locum in aliis codicum familiis permearunt, vel in ambabus familiis eodem loco, non iisdem tamen verbis, descriptae sunt. Verum si glossa aliqua in utraque familia iisdem et loco et verbis intercalata fuerit, quod sane non raro acciderit necesse est, ecquod nobis erit indicium quod interpolatoris manum prodat? Nullum sane quod equidem videam, nisi ad criticam internam, quam dicunt, confugere volueris. Nostra sententia, non paucae mentiones praesertim Romanae in archetypum iam constitutum irrepserunt, praeter eas quas alterutri familiae proprias esse iudicavimus. Has tamen in ea parte textus inclusimus quae lineis plenis hic expressa fuit, quod a norma recedere nolebamus quam nobis praestitueramus, norma quam fateor aliquid habere mechanici, sed quae sola perspicua et tuta videatur, dum interna illa critica errori obnoxia est et in dubitatione anceps haesitare solet. Ut igitur omnia summatim complectar, satis constare videtur partes, quas utrobique alio loco deprehendimus et quas alterutri familiae seorsim restituimus, archetypo iam constituto olim additas fuisse. Sed valde incautus sit qui crediderit elementa omnia quae hic quasi ad archetypum pertinentia exhibentur, in ipso reapse exstitisse. Quinimmo, in lineis nostris plenioribus, certe latent additamenta aetatis prorsus novissimae et nihilo antiquiora iis quae singulis familiis restituta sunt. Haec igitur viri docti, qui nostra editione utentur, detegant et certae aetati assignent, si tantum poterit eorum eruditio et sagacitas.

[Lectionum delectus.] Ad formam textus quod attinet, lectiones additamentorum prioris familiae peculiarium ex codice Epternacensi descripsimus: aliter quippe agere non licebat. In plerisque eorum quae alterius familiae propria sint, Bernensem codicem secuti sumus. Quaecumque autem in utraque familia leguntur, hac lege et norma enucleata fuerunt: lectiones quae cum Epternacensi tum alterius familiae codicibus vel saltem uni ex istis communes sunt, omnes recepimus. Si quando autem idem nomen sancti alia forma in Epternacensi, alia in complexu codicum alterius familiae occurrebat, cum Epternacensi standum iudicavimus, nisi huic refragabatur certum quoddam scriptum testimonium. Contra ubi discrimen est de nomine loci aut de notulis historicis, plerumque apud nos praevaluit alterius familiae auctoritas, siquidem dudum compertum est has documenti particulas in Epternacensi consulto omissas vel intercisas fuisse.

[De additamentis codicum singularium] Quod attinet ad ea additamenta quae non solidae familiae, sed quibusdam tantum codicibus vel codici unico propria sunt, et idcirco ad primum apparatum criticum amandata fuerunt, res nullo negotio expeditur ubi codices in quibus elogia illa seu mentiones occurrunt, ad secundam familiam pertinent. Ubi vero de Epternacensi iudicium ferendum est, quod prioris familiae solum exemplum integrum superest, res nonnunquam ambiguam habet quaestionem. Et re quidem vera plane demonstratum fuit in Epternacensi intercalatas esse mentiones aliquot, cuius modi sunt mentiones sanctorum in insulis Britannicis vel in Italia meridionali cultorum. His aliquot alias ipse addidi, indicio fretus quod in mentem mihi occurrit conferenti hunc codicem cum breviario hieronymiano, cui martyrologium Cambrense nomen indidit qui primus illud publici iuris fecit. Constat enim hoc breviarium prioris familiae exemplis accenseri posse et ab Epternacensi tam prope abesse ut ex illo descriptum credideris. [praecipue Epternacensis et Cambrensis.] Iamvero, postquam locos omnes notavi in quibus alterius familiae codices quoquo modo ab Epternacensi recedunt, comperi plerasque lectiones Epternacensi proprias in Cambrensi quoque occurrere, etiam eas quae suo, ut ita dicam, situ breviatoris oculos in se convertere minime debuerunt. Deinde, ad postremum circuli annui exitum, aequabilis quaedam constantia deprehenditur in iis partibus ubi Epternacensis breviariumque Cambrense cum exordio textus alterius familiae non congruunt. His fretus indiciis, perspicere mihi visus sum mentiones quae Epternacensi et breviario Cambrensi unice propriae sunt, additamenta fuisse in apographo unde fluxerunt Epternacensis et breviarium Cambrense tam conspicuo loco posita, ut quasi necessario oculis se obtulerint tum illius qui Epternacensem exaravit, tum excerptoris qui breviarium concinnavit. Itaque in primo apparatu critico hos locos omnes inserendos iudicavi.

Hanc Martyrologii recensionem inter labores et negotia paravi quorum moles in dies gravior facta est. Tot impedimentis interturbatum me non modice iuvit ad constituendum textum confrater meus D. Rogerius Pierret, e monasterio Claravallensi (Clervaux), qui alteram textus partem inde a iunio ad extremum diem decembris cum codicibus contulit et mecum apparatum criticum secundum coniunctis curis confecit. Perutili eius auxilio memori animo testimonium hic perhibeo. Patres Bollandiani plagulas typotheticas emendarunt, adhibita imagine photographica codicum E B S. Eorum etiam curis selecta fuit magna pars excerptorum quibus constat ima strues apparatus critici. Iis etiam grates habeo quod insperatam mihi opportunitatem obtulerunt, sine qua haud scio an haec mea recensio lucem nunquam vidisset, et inter arduas editionis curas mihi tamquam Bollandiani operis socio coniunctis viribus animisque subvenerunt. — Hactenus R. P. H. Quentin.

CAPUT II
De commentarii ratione et subsidiis.

[Recensionis Gallicanae] Ex nova martyrologii recensione, quae ad archetypum codicum superstitum proxime accedit, multa colligi posse quae ad libri pleniorem notitiam plurimum conferant, nemo negaverit. Duo tamen erant quae legentium in votis remanere nobis videbantur. Primum est ut novis accedentibus subsidiis ad harum litterarum originem gradus fieret, et nativa, quantum fieri posset, martyrologii facies restitueretur. Alterum ut in tanta nominum congerie, de singulis statueretur quis et cuias sit qui eo vocabulo designatur. Ad primum quod attinet, fallaci occurrendum est opinioni eorum, qui perspiciunt quidem ad martyrologii litteram, qualis saec. V constituta est, neminem perventurum esse, nullo tamen negotio eandem exprimi posse putant qualis erat cum ab Italia in Gallias intravit. Plurimos quippe laterculos duabus partibus constare animadvertunt, quarum una ab altera facile secernitur. Principio enim nomina varias ad regiones referenda, incompto habitu, densa plerumque sed parum ordinata acie procedunt. Ad calcem autem subiecta sunt additamenta gallicana, pauca, perspicua omnino et quae nullam fere postulant emendationem. Hinc mentem subit cogitatio remotis istis additiciis memoriis recensionem italicam residuam fore. Id tamen probabile non est, cum varia ostendant indicia non tantum memoriolas sanctorum indigenarum in Galliis martyrologio accessisse, sed ipsam laterculorum compagem hinc inde immutatam et interturbatam fuisse, ea ratione ut de pristino ordine restituendo prorsus desperandum sit [Anal. Boll., t. XLVII, p. 368 – 75.] . Singulares sanctorum memorias, antiquioris libri verbis expressas ex hodierna farragine passim emergere non infitiamur. Librum ipsum, vel maximam eiusdem partem in primam et genuinam formam redintegrari posse nos quoque negamus; quo iure ex dicendis palam fiet.

[corruptelae:] Quoniam igitur integris laterculis reformandis supersedendum est, quid singulis vocabulis subsit nobis investigandum, quae recta scribendi ratio, quae significatio, quae cum ceteris conexio. Sicubi de nomine sancti constat, necesse est ut ab homonymo quocumque secernatur, ideoque haec duo reperienda sunt: primum quo loco obierit vel coli coeptus sit, alterum quo mense, quo die eius commemoratio agi solita sit. Omnibus numeris absoluta erit memoria utramque referens notam, topographicam dico et liturgicam, qualis est, exempli gratia: XVIII kal. oct. Carthagine Cypriani. Utinam omnium sanctorum qui in fastis hieronymianis inscripti sunt nomen et diem et locum eruere contigisset. At saepius de alterutra nota indagatur frustra, quando non de ipso nomine ambigitur. Id enim fert natura operis a librariis indoctis saepius exscripti, a sciolis plurimum aucti, ab aliis truncati vel retractati, verbo ultra modum depravati. His ut medeatur pro modulo nostro enitendum est, cavendum tamen ne coniectandi libidine menda mendis addamus, nedum errores aliorum corrigamus. Quare de genere et causis corruptelarum librorum nostrorum primum sedulo inquiramus oportet, si eas sollicite et prudenter sanare volumus.

[nomina hominum et locorum] Ordiemur a vitiorum communium genere quibus passim deturpantur libri plurimum lectitati, et ex antiquis ac detritis plerumque exemplis saepius descripti. Quicquid enim a librariis inscitia, incuria, festinatione peccari potuit, collecta reperies in hisce fastis, ipsa eorum indole errandi occasiones multiplicante. Vocibus quippe insolitis constant seu nominibus propriis, quae non raro inaudita vel incerta scribentibus occurrebant. Qui similitudine aliqua aliorum vocabulorum decepti, ad usitatam, ut putabant, formam ea reduxerunt, vel, nulla adhibita diligentia, quae properanter legerant calamo expresserunt. Nartzali, qui unus est ex martyribus Scillitanis (iul. 19), ne semel quidem nomen rite scriptum reperimus, eique suppositus est Nazarius, e fastis Mediolanensibus notissimus. Die 11 feb. Basilianus, [a librariis] Basilius legitur pro Blasio. Commemorationis apostoli Thomae in Aegypto, die 9 feb., rationem multi quaesierunt, nemo perspexit. Invecta est, ni fallor, a librario qui nomini peregrino Thonius usitatissimum Thomas suffecit. Nec semel accidit ut, iterato adhibitis curis, nomina a pristina forma ita detorquerentur, ut qui singula μεταμορφώσεως momenta non perspexerit, veram lectionem nullo pacto assequi possit. Quis enim, ad diem 30 aprilis, nomen legens Reducti, de Claudio cogitaverit? Haec quippe fuit mutationum series:
Claudi
Clugdi
Dugdi
Ducti
Reducti.

Ad diem 1 iun., ex eodem Claudi factum est Dati, hoc, ni fallor, ordine:
Claudi
Cladi
Clati
Dati.

Loco Aemiliani legendum esse Aureli vix exspectaveris. Qua ratione unum ex altero fluxerit ad diem 21 iul. ostendetur.

[depravata;] Novam induxit apostoli Mathei memoriam, ad diem 10 maii, qui Mothei legens, nec capite truncatum agnoscens nomen Timothei, unius litterulae mutatione veram restitui lectionem sibi persuasit. Ubi in exemplo erat nomen civitatis Attaliae, fuit qui legeret Italiae, vel etiam item aliae. Nomina locorum passim non ita raro, leviter nutante calamo, in sanctos commutantur, sanctorum in loca. Die 6 aprilis Sirmi seu Sirmium in Pannonia inter sanctos computatur sub nomine Firmi. Non in Pamphilia sed Ampeli martyris memoria ad diem 12 sept. scripta erat. Parenti ad diem 8 iulii, non martyris nomen est, sed Perinthi, civitatis in Thracia, quae postmodum Heraclea dicta est. Genus errorum est quod ex notis perperam solutis ortum esse patet, exempli gratia, CAP quod die 14 oct. et 17 nov. legendum erat Capua, intellectum est Cappadocia. Ita pro CI- (miterium) ad diem 18 iunii, habetur CI(vitas); EX(ercitus) pro EX(orcista) ad diem 14 februarii. Iterum iterumque e MIL(iario) facti sunt MIL(ites), et numerus martyrum computatur ad numerum miliariorum. In universum autem, numeros quod attinet, mendorum fons uberrimus est usus romanarum litterarum quibus exprimi solent, et raro admodum, collatis codidicibus, notas numerales quales scriptae fuerant, assequi contingit. Ceteros scribendi errores taceo, quos qui manuscriptos libros terere solent optime norunt, et eorum in martyrologio amplam colligent segetem. Unum addere necessarium duco, quod in his litteris non minimi momenti est. Ex codicum varietate manifestum est librarios non in solis difficilioribus locis menda cumulasse, sed et quae communia et trita sunt indiligenti calamo expressisse. Nominum enim genera permutantur, cum forma simplici commiscetur derivativa, ita ut saepe ancipites haereamus sitne scribendum Donatus an Donata, Rufus an Rufinus, Maximus an Maximinus. Sed de his satis.

[ordo rerum turbatus;] Quicumque obiter inspexerit martyrologii laterculos, in plerisque non solum omne genus vitiis nomina sanctorum et locorum perversa esse deprehendet, sed et nominum rectum ordinem mirum in modum perturbatum videri, sanctos in sua civitate celeberrimos in aliena regione collocari, vel nullam prorsus patriam habere; integras catervas martyrum, quos variis in locis passos esse constat, ad unam deputari palaestram; hinc inde oppidi nomen in sanctorum ordine reponi, quasi unus ex illis censeatur; memorias quae ad certum diem pertinent ad alium relatas esse. Sed imprimis notabile est crebro contingere ut diversis martyrologii locis recurrant nomina eadem, quae variorum sanctorum cognominum credideris, sed et longiores catalogi et insignes memoriae quas casu iteratas nemo dixerit. Exemplis quae passim afferenda erunt declarabitur quibus de causis simplex et plana, ut erat fastorum tabula cum primum exarata est, facta sit promiscua et horrida nominum strues. Id autem eorum opera effectum est qui codices variis additamentis auxerunt, vel eosdem imperite recensuerunt.

[eorundem sanctorum nomina] De geminatis vel multiplicatis sanctorum memoriis primum dicendum. Horum tria sunt genera.

Primum genus est sanctorum quorum nomina in unius diei laterculo vel proximo quovis loco, pridie aut postridie vel saltem die parum dissito iterantur. Huius modi innumerabilia paene habentur exempla.

Alterum memoriarum genus est quae procul a proprio die geminantur, iis tamen diebus qui eodem numero kalendarum, nonarum, iduum in kalendariis signantur. Exempli gratia Severus Ravennas non solum kal. feb., sed et kal. ian. occurrit; Agileus, tum VIII kal. ian., tum VIII kal. feb.; Gervasius et Protasius primum XIII kal. iul., iterum XIII kal. aug. nuntiantur. Philippus memoratur prid. id. iun., sed et prid. id. iul. Alia plurima in commentario docebimur.

Postremum tandem genus est memoriarum quae qualicumque die nec propinquo nec quovis signo notabili frequentantur.

De singulis nonnulla notanda sunt.

[multoties iterata;] Quod bis, vel ter quandoque, eodem die eadem scripta sunt nomina, facile explicatur. Additamenta congregata esse patet ex collatis eiusdem libri exemplis, et primum ad instar variarum lectionum in marginibus vel inter lineas scripta, a librariis deinde tanquam nova laterculis imprudenter inserta. Haec autem ascripta erant prout spatia vacua ferebant, proprio die ad latus, vel paulo superius vel inferius, et inconsulte loco propinquiore assumpta sunt, sive is esset sanctorum istorum natalis dies, sive antecedens sive subsequens vel etiam paulo remotior. Exempli gratia quae ad X kal. mensis pertinebant, marginis angustia cogente, posita fuerant contra diem VIIII kal. vel XI kal., proindeque inter sanctos qui vel pridie vel postridie colebantur admissa. Accedunt quandoque eorumdem nominum interpolationes, ut cum memoriae martyris e kalendario quopiam receptae, altera additur e libello Passionis. Ita actum esse putamus ad diem 19 maii, ubi Parthenius et Calocerus bis memorantur, semel astricto et admodum simplici enuntiato, sanctorum nomina et locum sepulturae referente, et iterum adiecto elogio ex eorum Gestis. Iamvero quocumque ex fonte desumpta erant quae interponebantur, laterculorum compagem disrumpi necesse erat, tumultuario inductis vocabulis, quibus nulla, ut ita dicam, sedes parata esset. Et haec causa est cur plurimos martyres a sua civitate remotos, alios locis quibuscumque falso assignatos, agmina sanctorum, quorum numerus non ignoratur, ultra modum aucta et peregrinis permista reperiamus.

Non aliter dicendum de supervacaneis sanctorum memoriis secundi generis, de earum ad oram paginarum adiectione et in laterculos intrusione. Illud solum proprium habent quod certa quadam lege, ut notatum est, cum die natali colligantur indeque praebeant opportunitatem de homonymis certiora statuendi. Qui huius modi interpolationibus ansam dedit, in antiquo exemplo vel in suo solum dierum numerum advertit, errat in mensibus, et quod magis mireris, nullam quandoque rationem habere videtur kalendarum, nonarum, iduum. Martyres Tomitani memorantur diebus 27 maii et 8 iun., qui eodem numero VI exprimuntur, addito tamen hinc kal. iun. inde id. iun. S. Crispoli commemorationes 29 maii et 10 iunii declarantur similitudine numerorum VI kal. iun. et VI id. iun. Ter signatur Primitivus, 24 feb., 2 mart., 26 april., id est VI kal. mart., VI non. mart., VI kal. mai. Summae indiligentiae arguendi sunt qui talia perpetrarunt, nec mirum vitiatos fuisse codices quos haece manus tractaverunt.

[quas ob causas.] Sed neque hic tetigimus in martyrologio metam errandi. Restat enim ut tertiam consideremus speciem depravationis ortam ex memoriis multoties iteratis, non tamen propter dierum vicinitatem neque propter quandam numerorum similitudinem, vel ob quamcumque probabilem rationem. Unius sancti duplex commemoratio intellegi potest, si episcopus est, de consecratione et depositione; si martyr de festivitate quae duabus in ecclesiis variis diebus agitur. Haec tamen ex sola coniectura assequi vetamur. Est et ubi quaeri possit num praeter martyris natalem etiam alio die basilicae dedicatio fastis inscripta fuerit, quod ex codicum formula quandoque discerni non potest. Exemplo sit memoriola diei 16 dec., quam plene refert codex W: Arelato dedicatio basilicae (et) altaris sancti Genisi martyris, truncatam vero codex E: sancti Genisi martyris. Quod veluti festum sanctorum Laurentii et Hippolyti nuntiatur die 2 feb., collatis eiusdem commemorationis aliis diebus inscriptae formulis, dedicatio basilicae esse apparet. Et iteratae huiusce mentionis aliquatenus ratio perspicitur. Quam ob causam communis martyrum in coemeterio Maiore viae Nomentanae memoria, quae die 16 sept. agitur, ut ex titulo antiquo comprobatur, etiam die 20 aprilis hisce fastis inscripta sit, nemo facile dixerit. Sed multo maior exsurgit difficultas de solidis paene laterculis ab uno ad alium diem traductis. Ad diem 13 septembris, sublatis Gallicanis additamentis, haec sola leguntur:

in Apulia Felicis Secundi(ni)

in Alexandria Theodori

in Antiochia Timothei

quae ad diem 2 sept. integre assumpta sunt. Laterculi diei 16 novembris pars, sex constans nominibus, die 11 ianuarii, eiusdem nomina novem 24 februarii, quattuordecim 8 maii reperiuntur. Diebus 17 novembris et 12 septembris septem communia sunt nomina. Quae 2 martii leguntur, paene omnia in diem 24 februarii relata sunt. Tum 2 februarii, tum 5 iunii haec habentur: Victoris, Urbici, Orbani, Hilari, Iulianae, Privatae, Fortunati, Feliciani, Primi, Candidi, Castolae, Secundini, Secundolae, Gai, Gregorii, Cappae, Felicis, Marcialis, Maurici, Ingenui, Mustulae, Rogati, Saturnini. Martyres Caesaraugustani, qui die 22 ianuarii coluntur, partim 4 aprilis, partim 12 aprilis recurrunt. Et quidem amplus diei 12 aprilis laterculus frustatim per multos dies, ad 25 novembris usque, dispersus est. Quid de uberrimis in principio mensis iunii positis martyrum catalogis? De his legi poterunt quae ad diem 1 iunii notata sunt. Nonnulli sunt laterculi quorum nomina paene omnia asciticia sunt. Die 15 ianuarii, post ablatum Gallicanum additamentum, quattuor remanent memoriae sanctorum, quorum natalis inter alios dies requirendus est. Item 2 septembris, exceptis Gallicanis qui ad calcem, et martyribus Nicaenis qui in principio positi sunt, nulla ex septem remanentibus memoriolis huius diei propria est. Solus Polycarpus diem 26 ianuarii legitime obtinet; ceteri omnes adventicii sunt. His aliisque quae adduci possent exemplis doceri videmur laterculos vacuos vel exiles aliunde ex uberioribus allatis copiis suppletos fuisse.

[Sanctori African rum] Inter locupletissimos martyrum catalogos principem veluti locum tenent qui sub indicio in Africa ponuntur, ut, qui rem obiter inspexerit, integros Africanae ecclesiae fastos in nostros transiisse facile credat. Ne tamen ex sola nominum frequentia praeceps iudicium feratur, haec sedulo consideranda sunt. Tres sunt martyrum Africanorum qui in martyrologio feruntur classes. Prima eorum est qui ex kalendariis ecclesiarum assumpti sunt, ut puta e kalendario Carthaginiensi. Plurimae enim memoriae sive martyrum singularium,ut Agilei, sive manipulorum, qui addito patriae nomine designantur, — exempli gratia, Timidensium — tum in Carthaginiensibus tum in Hieronymianis tabulis recensentur. Alia Africanarum ecclesiarum kalendaria, praeter Carthaginiense, aetatem non tulerunt. Proinde quae ex huius modi fontibus fluxerunt nonnisi coniectura agnoscuntur. Quanta autem cautela [memoriae]in his procedendum sit, ostendunt memoriolae non paucae, quas laterculorum perturbatio fortuito Africanas fecit, verbi gratia, die 14 februarii: in Africa Valentini, quod legatur oportet: Interamne Valentini. Ad alteram classem referimus martyres illos Afros quorum nomina libellus Passionis subministravit, ut sunt Passio Perpetuae et sociorum ad diem 7 martii, Passio martyrum Scillitanorum ad 17 iulii, Passio Lucii et Montani ad 23 maii. Tertia denique classis est Afrorum qui densis agminibus totum martyrologium pervaserunt, et solo nomine noti sunt. Nemo est inter studiosos martyrologii lectores qui catalogorum illorum fontibus reperiendis non allaboraverit, sed frustra. Lucis plurimum e commentario nostro allatum iri sperandum non est. Id unum considerari velim, plerumque bipartitas esse martyrum Afrorum series, easque constare partim nominibus in Africa sola usitatis, partim in toto orbe Romano communibus. [saepius incertae.] Qui punico vocabulo nuncupantur, ut sunt Baric, Miggin, cet., etiam nullo addito ad Africam deputandi sunt. Sunt et latina quaedam nomina in his partibus ita vulgaria, ut quamquam et alibi usurpantur, quasi Afrorum propria haberi possint. Talia sunt, v. gr. Donatus, Saturninus, Rogatus, Restitutus, quae si in Africa ponuntur, loco movenda non sunt [Nomina in Africae provinciis maxime usitata requirenda sunt in indicibus C. I. L., t. VIII, S. Gsell, Inscriptions latines de l'Algérie, t. I, et apud R. Mowat, De l'élément africain dans l'onomastique latine, in Revue archéologique, N. S., t. XIX (1869), p. 233 – 56.] . At saepe non pauca interseruntur nomina quae sonitus ipse alio avocare videtur, et de his sedulo inquirendum. Peregrinos enim plurimos induxit sollemnis illa ex quibusvis laterculis memoriarum communicatio de qua in superioribus dictum est. De his legi poterunt quae ad dies 17 feb., 8 maii et 1 iun. notata sunt. Ne tamen existimes, advenis omnibus amotis, residuum fore martyrum coetum uno die immolatorum. Exemplum sumatur e die 9 ian., ubi in Africa praeter Epictetum, alias quoque obvium, nuntiantur martyres novem ex societate S. Perpetuae, quorum dies natalis est 7 martii, et duo tresve e numero Scillitanorum, qui 17 iulii coluntur. Laterculus Africanus diei 10 ian., cui interponitur memoria Miltiadis pontificis, fere totus constat martyribus iam pridie nuntiatis. Quapropter occurrente quacumque martyrum Afrorum caterva, iure suboritur suspicio eam neque litterarum neque publici cultus monumentis traditam esse, sed artificiose congregatam.

Praeter illas, quas adduximus, causas interpolandi, [Nomina sanctorum] unde natae sunt eorundem sanctorum iteratae commemorationes, alia est quae ad scholiastarum, ut ita dicam, artem pertinet. Eo nempe die qui sancto cuipiam in sua ecclesia sacer est, alii adiuncti sunt qui aliis diebus in eadem ecclesia coluntur, vel homonymus quispiam, vel quivis alius cuius nomen menti legentis evocabatur. Exemplo sit dies 19 iunii, quo memoratur Mediolani inventio et depositio reliquiarum SS. Gervasii et Protasii. His autem additi sunt Nazarius et Celsus, et ipsi martyres Mediolanenses, sed qui 28 iulii proprium habent diem. His etiam subiunguntur Vitalis et Ursicinus, qui quidem Mediolanenses non sunt, sed quos in societatem SS. Gervasii et Protasii hagiographi induxerunt. Similiter ad diem 28 iul., cum SS. Nazario et Celso recoluntur Gervasius et Protasius. Inter martyres Afros qui die 9 ianuarii recensentur, adest Felicitas illa quae cum Perpetua aliisque Carthagine passa est. Fuit qui legisset gesta alterius Felicitatis, quam septem filiorum matrem mentiti sunt hagiographi; unde apposuit ille: et aliorum septem, et praeterea nomina Vitalis, [per modum scholiorum interpolata;] Felicis, Marcialis, Ianuarii, qui ex his septem sunt. Ad diem 23 maii, quo memoria agitur S. Montani, in Africa cum Lucio aliisque perempti, adductus est e die 26 martii Montanus alter, martyr Sirmiensis. Porro haec additamenta et alia similia, in ora paginis primum inscripta fuisse credenda sunt et a librariis postmodum inducta in laterculos, perturbandi ordinis nihil sollicitis. Alia subinde consecuta sunt detrimenta, ubi, verbi gratia, nomen martyris alteri homonymo suppositum est. Ad diem 11 augusti recta et sincera martyrologii lectio erat: Romae via Lavicana inter duos Lauros natale Tiburti. Iamvero alter est Tiburtius, die 14 aprilis via Appia cultus, una cum Valeriano et Maximo, quos S. Caeciliae socios esse voluit ille qui virginis istius gesta conscripsit. Huius Tiburtii memoria mentem subiit hominis a quo nomina Valeriani et Caeciliae ad marginem 11 aug. appicta sunt, deinde a scriba nescio quo inconsiderate in laterculum introducta; unde in eadem memoria, sub uno viae Lavicanae indicio, mira permixtio martyrum qui tribus locis distinctis, id est in coemeteriis Praetextati, Callisti, et inter duas Lauros quiescunt.

[item nomina locorum] Non sanctorum tantum nomina ad modum interpretamenti interpolata sunt, sed et topographica, falsa plerumque, et tituli honoris vel muneris per fas et nefas collati. In laterculo diei 23 maii pro nomine civitatis Halmyride scriptum fuit Almeridae. Almerida autem prava lectio est in nostris codicibus passim usurpata loco Emeritae, urbis in Hispania. Non aliam ob causam additum fuisse in Spaniis, ad locum ubi nullus recensetur martyr Hispanus, mihi certum est. A die 15 februarii Agape, quae habebatur virgo Interamnensis, cum aliis nonnullis ad 1 maii migravit, ubi transmutata est in Agapiti, quo nomine appellatur martyr Praenestinus die 18 augusti fastis inscriptus. Nec defuit commentarius: Praeneste miliario ab urbe XXIII, quo ultima martyris Interamnensis vestigia deleta sunt. Similis fuit mutatio, ad diem 6 ianuarii Anastasii, martyris Aegyptii, in Anastasiam, cui nunc adhaerent haec verba: apud Sirmiam, procul dubio interpolata. Martyrum Palaestinae, quorum gesta conscripsit Eusebius, memoriae plerumque referuntur sub Caesarea, cui deinde accedit inepta interpolatio Cappadociae.

[et dignitatum;] De titulis et honoribus praeter ius concessis breviter dicam. Ad diem 1 iulii depositio Gaii episcopi non parum vexavit viros doctissimos inter Romanos, qui probe sciebant Gaium pontificem alio die commemorari. Neque perspexerunt hunc Gaium alium non esse a martyre Bononiensi, e kalendis ianuariis perperam ad kalendas iulias translato, ubi interpolatum est vocabulum episcopi. Episcopum quoque fecerunt Felicem Nolanum, qui fastis bis inscriptus est, 14 ianuarii et 27 iulii. Et prior quidem memoria recte exprimitur: Passio sancti Felicis, minime vero altera: Felicis de ordinatione episcopatus eius, quandoquidem constat Felicem presbyterum, non episcopum fuisse. Commentarius hic est seu potius commentum eius qui duplicis festi rationem frustra quaesierat, nec aliter rem expediri posse credebat. Qui ad diem 20 aprilis Victor episcopus nuncupatur, martyr non episcopus fuisse comprobatur memoria diei 16 septembris. Postquam ad diem 21 maii e nomine Timothei martyris prava lectio Mathei deducta est, mox accessit vox apostoli. Martyrum Romanorum Marii et Marthae, qui die 20 ian. coluntur, pridie anticipatur memoria, parum emendate: Mariae et Marthae. Egregia interpolandi materia, e qua nemo miretur natum esse: Hierosolymis Marthae et Mariae sororum Lazari.

[quaedam suppressa.] De his quae indebite et otiose laterculis addita sunt hactenus disseruimus. Quae ex iisdem detracta sunt et suppressa breviter indicanda. Plurima nomina periisse, sive casu exciderint sive consulto deleta fuerint, nemo negaverit [Quae in codicibus nonnullis, ut Epternacensi et Wissemburgensi data opera omissa sunt vel suppressa, in superioribus indicata sunt, p. XI.] . Die 7 iunii, quae S. Procopio, martyri Caesariensi in Palaestina sacra esse e monumentis certissimis efficitur, sancti nomen desideratur, non tamen nomen civitatis Caesareae, quod in rei testimonium relictum est. Eodem pacto 25 ianuarii Agileus evanuit, non tamen loci indicium Carthagine. Die 12 februarii in Alexandria quondam nuntiabatur Candidus, qui eo die nunc frustra requiritur. Paucissima quae ad diem 25 martii ex eius elogio servata sunt verba testantur Matronae nomen ibi supplendum esse. Nazarium, loco Nartzali, olim laterculo 20 iulii inscriptum fuisse nemo foret qui suspicaretur, nisi Celsus, comes Nazarii individuus, veluti testis adesset. Perierunt et notae geographicae multis in locis, et coniectura supplendae, quamquam rarissime id tuto fieri potest, ut ad 5 octobris, ubi scriptum est alibi Baric, cuius ipsum nomen Africam clamat. Esto haec omnia casu fortuito sublata sint, insciis vel inconsciis librariis. Alia sunt quae scientes et volentes tanquam superflua resecuerunt, vel ut brevitati consulerent. Die 6 augusti, quo celebratur festum S. Xysti II pontificis, adducta est, e die 2 februarii, memoria dedicationis basilicae SS. Xysti, Laurentii et Hippolyti, sed deletum nomen Xysti, quia iam in superioribus prolatum erat. In laterculo 24 iunii tres memorabantur sancti Iohannes nuncupati: Iohannes Baptista, Iohannes evangelista, Iohannes tandem martyr, cum Festo Romae quiescens in coemeterio ad VII Palumbas. Tertius iste Iohannes omissus est, relicto solo Festo. In amplioribus quibusdam laterculis nomina non pauca amputata videntur, eorumque loco scriptum: et aliorum, adiecto numero, qui de sanctis simul uno loco interemptis nequaquam intellegi debet.

[Ex iteratis memoriis] Qui Martyrologium Hieronymianum quale nobis servatum est attente legens, nomina aut depravata aut otiose iterata, laterculos singulis fere pagellis misere interruptos aliaque huiusmodi naeva deprehenderit, profecto intelleget quanta cautela in textu emendando et in nominum historica interpretatione utendum sit. Vix non ubique mentem ultro subeunt coniecturae, probabiles quidem, sed a quibus tamen praestat temperare donec certiori fundamento niti possint. Quapropter ubi silentibus documentis coniectando divinandum fuisset quid sub nudis nominibus vel mutilis lateret, aut qua arte in formam idoneam restituenda essent, maluimus aperte nostram ignorantiam confiteri. Miretur fortasse quispiam, cum plurimis in locis legens nomina eadem repetita fuisse, nullam ulteriorem a nobis propositam explicationem reperiet. Caveat tamen ne otiosas illas iterationes detexisse minoris faciat quam par est. Et re quidem vera eruditorum qui in elucidando Martyrologio operam posuerunt is error fuit ut sanctos alios sed homonymos designatos crederent quoties nomen idem occurrit, praesertim si in eodem laterculo bis aut saepius compareat. Inde factum est ut in sanctorum catalogos irrumperent sancti cognomines nescio quot, de quibus plane silent litterae hagiographicae, nisi forte improbus quidam falsarius ex ipso martyrologio ansam arripuerit vesanam quandam fabulam licenter excogitandi. Ab hoc errore, qui varias historiae ecclesiasticae provincias infecit, converso itinere recedendum est, et plane agnoscendum eodem nomine, quod vel decies occurrat, unum eundemque martyrem appellari potuisse.

[critica petuntur adiumenta.] Exempla prope innumerabilia ostendunt istas nominum iterationes indicium esse maximi momenti, ad quod attente respiciat oporteat qui martyrologium recte intellegere volet. Ex his exemplis aliquot hic exposuisse iuvabit. Ad diem 3 iunii iterata est ex 17 februarii mentio Silvani et aliorum LXXXIII. Quod ubi agnoveris, ilico manifestum fit turmam istam octoginta trium martyrum nihil aliud esse nisi miliariorum numerum. Ex Agapito diei 1 maii, regressu facto ad diem 15 februarii, iam agnosces non Agapitum Praenestinum, sed Agapen Antiochensem martyrem designari. Quid de Venodo sive Finodo martyre diei 28 maii, cuius nomen eruditorum mentem frustra diuque fatigasset, nisi eiusdem iterata mentio 28 iunii liquido ostenderet eo non martyrem appellari sed Synodum ecclesiasticam? Fac comperias in larvato illo Sergio 24 feb. Georgium diei 2 maii iterum occurrere, statim agnosces nec Georgium adesse nec Sergium, sed utrobique unum martyrem Gordium nominandum fuisse.

[De martyrum turmis.] Neque in hoc uno decepti sunt commentatores quos fugerat eadem nomina bis aut saepius otiose iterata fuisse. Eadem de causa inducti sunt ut sibi persuaderent nomina, quae sub eodem indicio loci coniunguntur, ad unum eundemque coetum martyrum pertinere; non advertentes mentionibus hinc interpolatis inde resectis totam laterculorum compagem multis in locis perturbatam fuisse, adeoque nomina locorum et sanctorum praepostero ordine modo coniuncta modo disiuncta fuisse. Sic igitur accidit ut ad aliquas civitates solida agmina martyrum accenserentur quae ab iis prorsus aliena sunt. Inde historicis multo difficilior et incertior via facta est inquirendi ad quae loca persecutiones christianorum reapse se extenderint.

[Laterculi illustrati] Ut autem corrupta nomina et perturbatae enuntiationes in meliorem formam prudenti coniectura restituerentur, non satis erat ad normas attendere ex quibus critici de antiquariorum et librariorum arte moribusque iudicant. Non intermisimus ad fontes redire unde martyrologium profluxit; fontes inquam, cum verius dicendum esset avaros latices qui ex his fontibus supersunt. Norunt eruditi a martyrologii primo compilatore adhibita fuisse martyrologia propria variarum ecclesiarum seu kalendaria, qualia sunt Depositio martyrum et Depositio episcoporum ecclesiae Romanae [Duchesne, Le Liber pontificalis, t. I, p. 10 – 12; Mommsen, in M. G., Auct. antiq., t. IX, p. 70 – 72.] et kalendarium Carthaginiense [Act. SS., Nov. t. II, 1, p. [LXX – LXXI].] . De kalendario Gothico, cuius exigua pars aetatem tulit silere praestat [H. Achelis, in Zeitschrift für die neutestamentliche Wissenschaft, t. I, p. 309 – 73; Stamm-Heyne, Ulfilas, (Paderborn, 1908), p. 274; Anal. Boll., t. XXXI, p. 276.] . Ad suum quoque usum assumpsit martyrologium quod dicitur Orientale, antiquius anno 411, e quo descripta fuit syriaca epitome quam repperit v. cl. W. Wright [Journal of Sacred Literature, N. S., t. VIII (1866), pp. 45 – 56, 423; Act. SS., Nov. t. II, 1, p. [LII – LXV]; F. Nau, in Patrologia Orientalis, t. X, p. 11 – 26.] . Huic in hoce commentario nostro nomen esto Breviarium Syriacum. Quanti faciendum sit hoc insigne monumentum supervacaneum est ostendere, cum singulae operis nostri paginae huius criticam utilitatem luculenter demonstrent. [adductis kalendariis,] Huius tamen fontes non satis hactenus eliquati sunt neque de ipsa libelli indole certo constat. Exemplum quo nobis innotuit unicum est nec leviter depravatum. Menses iunius et iulius interturbati sunt, forsitan quod e codice folium deciderit, uti iampridem ab eruditis notatum est. Neque mendis conspicuis caret. Locorum multa nomina omissa sunt, quae latinis exemplis et Graecorum synaxariis adhibitis restitui possunt. Verbi gratia, memoria diei 20 ianuarii: ἐν Νικομηδείᾳ Κυριακὸς καὶ Κίνδος καὶ Βίτιος καὶ Φλῶρος partim iteratur eiusdem mensis 25: ἐν Νικομηδείᾳ Τίτος καὶ Φλῶρος, die 26: ἐν Νικομηδείᾳ Τίτος. Ad diem 22 maii, martyres saltem quattuor sub Nicomedia referuntur quorum natalis variis locis celebratur. Vide annotata ad diem 23 maii. In laterculo diei 4 maii: ἐν Νικομηδείᾳ Ἀντωνῖνος μάρτυς, nominanda erat Antonina non Antoninus. Die 18 aprilis, ἐν Σαλώνῃ annuntiantur ambo martyres Σεπτίμιος etἙρμογένης, quod de Septimio verum est de Hermogene falsum, qui Salonitanus non fuit. Alii huius modi errores corrigi possent, si documenta adessent cum quibus aliae martyrologii particulae componerentur. Imprimis difficile est discernere quid in martyrologium e libris defluxerit, quid e kalendariis singularum ecclesiarum. Ita ex Eusebio certe deprompta est mentio diei 27 octobris: ἐν Εὐμενείᾳ τῇ πόλει τῶν Φρυγῶν Τάρσος καὶ Πολύκαρπος καὶ Γάιος καὶ ὀκτὼ ἕτεροι, ut suo loco demonstrabitur. Exploratum quoque est formulam ἐκ τῶν ἀρχαίων, latine de antiquis, intellegendam esse de libro Eusebiano.

[antiquis monumentis et libellis] Quantum intersit inter martyrologii elogia quae e litterariis fontibus derivata sunt et ea quae kalendaria alicuius ecclesiae referunt ostendere supervacaneum est. Ista enim traditionem usumque ecclesiasticum certissime exprimunt, dum contra hagiographorum aliorumque scriptorum commentarii usus liturgici testes non sunt satis certi, quorum dictis quanta fides debita sit, singillatim quaerendum est. Et utinam certo nobis constaret ad utrum genus referenda sint singula elogia. Sed tantum abest ut e contractioribus martyrologii formulis id communiter perspici possit. Mentionem in qua nihil aliud dicatur nisi in urbe illa martyrem illum occisum fuisse, ad libellum Passionis non minus quam ad kalendarium referri posse nemo non videt. Quod si ex Passione fluxerit, dies festi per se omni dubitatione non caret; quippe crebro accidit ut narrationes hagiographicae de die commemorationis sileant; quod ubi accidit, martyrologus arbitratu suo diem forsitan elegerit. Etsi vero nos fugit quanta pars memoriarum quas martyrologium complectitur in fontes hagiographicos refundenda sit, non desunt tamen in variis martyrologii locis indicia ubi litterarum illarum vestigia se prodant.

[veterum hagiographorum,] Interrogatum non semel fuit num in prima compage martyrologii praeter contractas et ieiunas martyrum memorias inserta quoque fuerint elogia ad modum Bedae, Adonis et cognatorum. Profecto cum in codicibus plenioribus tum etiam in epitomis comparent mentiones ad quas narratiuncula quaedam adiuncta sit, aut truncata sententiarum membra, quae ex huius modi historiis certo supersint. Qui exempla requirat, adeat dies 3, 12 ianuarii, 25 martii, 14, 16, 30 aprilis, 18 maii, 11 iulii, alios. Sunt et memoriae quae minime intercisae videntur, sed his verbis conceptae sunt ut e Passione aliqua depromptas fuisse liquido perspicias. Exempli gratia, ad diem 23 februarii annuntiatur martyr celebratissimus Smyrnensis episcopus Polycarpus, cuius elogium non e kalendario Smyrnensis ecclesiae sed ex Passione Polycarpi derivatum est. Quod ex clausula cum aliis XII perspicue constat. Neque magis in kalendarium Smyrnense refundi potest mentio S. Pionii, ad diem 12 martii, siquidem cum eo annuntiatur Metrodorus presbyter, martyr Marcionita, qui sane in ecclesia Smyrnensi non recolebatur. Constat ergo a martyrologo adhibitam fuisse Passionem S. Pionii. Nihilo obscurior est origo memoriae quae ad eundem diem legitur: in Asia Carpi, Papyli, Agathonicae. His martyribus dies sacer est 13 aprilis. Quod autem die 12 martii in hieronymianis annuntiantur, inde factum est quod Eusebius in eodem Historiae suae capite eos memorat cum Pionio, cuius 12 martii sollemnitas agitur. Die 12 maii legitur: Nerei et Achillei fratrum, quae formula aliunde duci non potuit nisi ex Passione horum martyrum. Marcianus et Nicander, qui die 5 iunii annuntiantur in Aegypto, martyres Moesi sunt, qui hic tanquam Aegyptii inducuntur, profecto quia martyrologus narratiunculam hagiographicam legit, ubi martyres isti Aegypto vindicantur. Alia exempla missa facio. Hic tamen cavendum est ne, ubicumque inter Martyrologium Hieronymianum et libellos hagiographicos aliqua similitudo intercedit, ilico concludamus libellum inter fontes martyrologii computandum esse. Quippe haud raro accidit ut hagiographi ex ipso martyrologio argumenta sumpserint quae arte sua evolverunt. Exemplo sint Passio S. Susannae [BHL. 7937. Cf. Duchesne, in Mélanges d'archéologie et d'histoire, t. XXXVI, p. 28 – 42.] et Passio SS. Marciani, Macarii, Stratoclinii et Protogenis [BHL. 5265 b.] , quas ex martyrologio fictas esse demonstratum est. Alias quoque non ita raro id factum esse aut comperimus aut suspicamur; quae tamen provincia cum hactenus non satis explorata sit, praestat interim disputationem hic non movere, cuius explicatio longa est et in aliud tempus differenda.

[recentiorum quoque commentationibus.] Veterum eruditorum pace dixerim qui olim in Martyrologio Hieronymiano interpretando docte nec sine acumine insudarunt, omnes, quotquot fuerunt, frustra laboraverunt donec a viro cl. W. Wright, anno 1866 repertum est breviarium Syriacum. Itaque parum nos iuverunt disquisitiones scriptorum qui dedita opera Martyrologium Hieronymianum commentariis suis prosecuti sunt. Cum honore hic nobis salutandus est vir probati ingenii et eruditionis F. M. Florentinius Lucensis [Vetustius occidentalis ecclesiae martyrologium, Lucae, 1668.] , cui tamen cum martyrologium fuerit liber clausus, ex eius doctissimis elucubrationibus parum utilitatis percepimus. Multo plus adiumenti nobis attulerunt disquisitiones virorum doctorum qui editione novissima uti potuerunt, ut sunt H. Achelis [Die Martyrologien, ihre Geschichte und ihr Wert, in Abhandlungen der kön. Gesellschaft der Wissenschaften zu Göttingen, Philol.-Hist. Klasse, N. F., t. III, 3, 1900.] , H. Quentin [Les martyrologes historiques du moyen âge, Paris, 1908.] , F. Lanzoni [Le origini delle diocesi antiche d'Italia, Roma, 1923. Opus retractatum et auctum inscriptum est: Le diocesi d'Italia dalle origini al principio del secolo VII (an. 604), Faenza, 1927.] . Ipse L. Duchesne qui de Martyrologii Hieronymiani prima forma redintegranda olim cogitaverat, ad hoc opus schedulas collegerat, quas vir summus nobisque amicissimus, post obitum suum hagiographis Bollandianis tradi voluerat. Sed operis quod animo informaverat, vix prima lineamenta duxit. Quicquid enim in his adversariis utilius erat comperimus in aliis eius operibus corrivatum esse, praesertim in editione Libri pontificalis, in Fastis episcoporum Galliae et ipsa Martyrologii Hieronymiani recensione; quae opera in nostro commentario iamdudum exhauseramus. Ne quid tamen e scientia tanti viri deperiret, quod novum et utile in eius schedis manuscriptis repertum est, id in annotationibus rettulimus, appositis siglis L. D.

[Huius commentarii ratio] In hace editione opportunum visum est singula cuiusque laterculi verba numero signare, qui pro re nata in commentario et in indice voluminis refertur. In ipsa elucidatione cuiusque elogii, quantum res ferebat, curavimus ut testimonia omnia colligerentur ex libris liturgicis, ex locorum notitiis quae de sepulcro sancti vel de cultus propria sede habentur, et de formis quibus pristina aetate hic cultus agi solitus sit. Quae in Actis Sanctorum iam disputata et edita sunt hic iterum afferre supervacaneum duximus. Contra si antiquitatis christianae periti saeculo nuper elapso monumenta aut nova eruerunt aut iampridem cognita clariori in luce collocarunt, non intermisimus notitia hic uti quam maioribus nostris aetatis eorum conditio negaverat. Officii quoque nostri visum est legentes identidem cautos facere ubi compilatores Martyrologii Romani ex hieronymianis laterculis elogia deprompserunt, quae ab eruditis illius temporis perperam intellecta fuisse nemo indignanter feret. Editione usi sumus non novissima illa anni 1922 [Martyrologium Romanum. Prima post typicam editio. Romae, 1922 (reapse prodiit anno 1924).] , quae minus feliciter concinnata esse constat [H. Quentin, in Anal. Boll., t. XLII, p. 387 – 406.] , sed ultima typica quae anno 1913 emissa est [Martyrologium Romanum. Editio typica Vaticana. Romae, 1913.] . Baronii annotationes legimus in editione quae opera et studio nostri Heriberti Rosweydi anno 1613 Antverpiae prodiit [Martyrologium Romanum Caesaris Baronii Sorani notationibus illustratum. Accedit vetus Romanum Martyrologium una cum martyrologio Adonis cura et studio Heriberti Rosweydi, e Soc. Iesu. Antverpiae, 1613.] .

[et exitus.] Haec de ratione quam in hoc commentario secuti sumus. Utique nobis non ita blandimur ut credamus opera nostra praestitum esse quicquid viri docti postulare aut saltem exoptare poterant. Fecimus quod in nostra erat facultate; quae si ab incoepto excidit, iustam fortasse excusationem habebit, cum elucidandus erat liber tam depravate traditus ut vix alius in christianis litteris. Hercules non adfuit qui die uno Augiae stabulum purgaret. Succedant nobis alii qui, favente summo Numine, nostrum iter relegant et multo longius in omnes partes praetergrediantur. Utinam iis vires temporaque faveant, ut, quod a nobis inchoatum est, ad gloriam Dei sanctorumque et ad Ecclesiae utilitatem ipsi perficiant.

MARTYROLOGIUM

[Isagogica]

Domino sancto fratri Hieronimo presbytero Chromatius et Eliodorus episcopi in Domino salutem.

Cum religiosissimus Theodosius Augustus Mediolanensium urbem fuisset ingressus universosque episcopos Italiae ad se invitasset ob causam aliquantorum episcoporum qui ex arriana fece suas animas inquinassent, contigit et nostram parvitatem in eodem devenisse concilio in quo cum dicenda dicta essent et definienda definita , coepit christianissimus princeps sanctum Gregorium Cordubensis ecclesiae in eo praeferre antestitem, quod, omni die, sive non ieiunans matutinas, sive ieiunans vespertinas explicans missas, eorum martyrum quorum natalicia essent plurimorum nomina memoraret. Factumque est ut omnes pariter statuerimus ad tuam nos scribere caritatem ut famosissimum feriale de arcivis sancti Eusebii Caesariae Palestinae sacerdotis inquirens, martyrum ad nos dirigas festa, ut possit hoc officium per tuam sanctam industriam melius et perfectius Dei martyribus exhiberi.

Chromatio et Eliodoro sanctis episcopis Hieronimus in Deo aeterno salutem.

Constat Dominum nostrum omni die martyrum suorum triumphos excipere quorum passiones a sancto Eusebio Caesariensi episcopo scriptas repperimus ; nam Constantinus Augustus cum Caesaream fuisset ingressus et diceret memorato antistiti ut peteret aliqua beneficia Caesariensi ecclesiae profutura, legitur respondisse Eusebium opibus suis ditatam ecclesiam nulla petendi beneficia necessitate compelli , sibi tamen desiderium immobile extitisse ut quicquid ubique in republica romana gestum sit erga sanctos Dei, iudices iudicibus succedentes in universo orbe romano sollicita perscrutatione monimenta publica discutiendo perquirerent, et quis martyrum, a quo iudice , in qua provincia vel civitate , quo die quave passione, perseverantiae suae obtinuerit palmam, de ipsis arcivis sublata notitia, ipsi Eusebio regio iussu dirigerent. Unde factum est ut idoneus relator existens ecclesiasticam historiam retexere, omnium festa martyrum provinciarum omnium Romanorum diligens historiographus declararet. Et quoniam omni die sacrificium Deo offerentes eorum nomina meminisse studetis qui, die ipso quo offertur sacrificium victores diaboli extiterunt, martyrii sui triumpho pollentes atque ovantes ad regem suum pervenerint Christum, hac de causa, singulorum mensium singulorumque dierum festa conscripsimus ut iubere dignati estis, perennem nostrae parvitatis memoriam fore credentes cum diebus omnibus per tota anni spatia sanctorum fuerit nominum festivitas celebrata. Et quoniam per singulos dies diversarum provinciarum diversarumque urbium plus quam octingentorum martyrum nomina sunt nominanda ut nullus dies sit qui intra quingentorum numerum repperiri possit adscriptus, excepto die kalendarum ianuariarum , considerans, inter innumeras turbas, lectorum animum intra unum mensem posse lassescere, ne id eveniat, succincte et breviter eorum qui sunt in amplissima festivitate in suis locis tantum pro omnibus memoratus sum, ut amputato fastidio unus de omnibus sufficiat libellus adscriptus . Sane in prima parte libelli omnium apostolorum festa conscripsimus ut dies varii non videantur dividere quos una dignitas apostolica in caelesti gloria fecit esse sublimes.
Variae lect. codd. EBW Cambr. (in quo prior epistula omittitur). — Praemittunt: Incipit epistola chromati et eliodori episcoporum ad hieronimum prƀ B; incipit epistola cromati et eleodori episcopis ad hieronimum presbiterum W; inc. omissa inscriptione E | 5. prƀ E; prƀo B; prsbtr̶o W | 6. cromatius W | 14. relegiosissimus BW; relegiosisimus E | 15. inv. aug. theod. BW | 16. agūs E | 21. universos (que om.) B; universisque W | 22. aepiscopos E; episcopis W | 26. invitaret W; invitare fecit B | 27. ut BW | 30. aepiscoporum E | 33. ariana W | 37. add. perquireret B; perquirerent W | 38. contiget W | 45. divinisse W; devenire B | 55. difinita E; finita BW | 60. add. episcopum E mg BW | 61. cordobensis BW | 62. aeclesiae E | 64. om. in eo W | 68. add. in eo W | 72. eiunans E | 78. misas E | 82. natalitia B | 86. memorarent W | 92. statueremus B | 95. om. BW | 97. add. quod BW | 99. famosisimum E; famosissimus W | 102. archivis W | 104. eusebiȩ W | 105. cessareae E; caesarie W | 106. palestin(a)eque BW | 112. diregas E | 124. perfectiusque BW | 125. om. B | 127. exhibere W; add. item hieronimus E; explicit. item rescriptu sancti hieronimi prƀi B; explicit. rescriptio hieronimi W | 128. cromatio W; choromatio Cambr. | 130. heliodoro B | 131. om. BW | 133. hieronymus Cambr.; add. presbyter Cambr.; prƀt BW | 134 – 137. om. BW Cambr. | 138. dm W | 146. celebrasse Cambr. | 148. passione W | 149. ab Cambr. | 150. om. Cambr. | 152. cesariense W Cambr.; cessariensi E | 154. scribtas EB; scripta Cambr. | 155. reperimus W Cambr. | 157. constantius B Cambr. | 158. augs B; agus E | 160. cessaream E; cesaria W Cambr. | 162. egressus Cambr. | 164. dicere W | 166. antestiti E Cambr.; antestite W; epo B | 168. petiret W | 171. cesariensi Cambr.; cesariense W; cessariensi E | 172. aecł E; aeclesiae Cambr. | 173. profura W | 179. add. esse E in ras. B | 180. aeclesiam E Cambr. | 181. illa B | 182. petenti W; petendo B | 183. benefici E | 184. necessitudine W; necessitudinem B | 185. conpelli EBW | 189. inmobile EBW Cambr. | 190. exstitisse E; exstetisse W; extetisse Cambr. | 192. quid E (et in marg. add. quid) | 193. om. Cambr. | 203. iudicibusque W Cambr. | 204. succidentes W | 210. scrutatione Cambr. | 211. monumenta W2 Cambr. | 212. puplica E; publice Cambr. | 214. perquererent W; perquireret Cambr. | 223. provintia W | 226. qua BW Cambr. | 230. perseverentiae EW | 232. obteneret W; obtinerent B Cambr. | 233. palma W | 236. archivis W Cambr. | 237. sublatam E | 238. om. EW | 242. iusu E Cambr.; iusso W | 243. diregerent EBW | 248. idonius W | 249. relatur W | 250. exsistens Cambr.; add. et BW | 251. aeclesiasticam E Cambr. | 252. hystoriam W | 253. retexerit BW; retexit Cambr.; add. et BW Cambr. | 255. pene EBW. | 257. provintiarum B | 260. diligens E | 261. historiografus E; hystoriographus W | 268. om. B | 269. offerentis W; offerens E | 272. meminissent BW Cambr. | 273. studetis restituit Duchesne; studentis W; studentes B Cambr.; studens E | 270. qua W Cambr.; quo B | 276. ipsa W Cambr.; ipsum B | 277. qua BW Cambr. | 278. offeruntur BW; offertur Cambr. | 280. victoris W | 281. diabuli EW Cambr. | 282. existentes Duchesne; existerent E; extitissent B; extetissent Cambr.; exstetissent W | 283. martyri E; martyrio W | 284. suo EW | 285. triumphos B | 286. phollentis W; opulantes E (corr. in marg. pollentes) | 288. obantes E; viantes W Cambr. | 292. pervenirent Cambr.; pervenissent BW | 294. ac W | 295. die B1 | 297. singulorumque B | 298. mensuum W | 298 – 299. om. B | 302. conscribsimus B | 304. iubire W | 306. dignamini BW Cambr. | 307. perennae B1; perenne B2 | 309. add. nomen BW | 310. memoria W; add. habiturum BW Cambr. | 311. fore W | 315. annibus B | 318. tot annorum BW Cambr. | 319. facta W; spatia facta Cambr. | 321 – 322. nominum fuerint Cambr. | 321. fuerint BW | 322. nomina B | 323 festivitates B Cambr.; festivitatis W | 324. caelebrate W; om. Cambr. | 331. provintiarumque B | 332. om. B | 336. octogentorum Cambr.; add. et nongentorum milia BW; et nonagentorum milia Cambr. | 340. nominata BW; om. Cambr. | 345. add. non W Cambr. | 347. sic E in textu, sed in marg. add. CCCLXV | 348. numero B; om. Cambr. | 349. reperire W Cambr. | 351. adscribtus B; ascribtus E; adscriptos W | 354. calendarum W; kłd E | 355. ian E | 357. om. E1 (add. 1 m. int. lin.); intra Cambr. | 358. innumerabiles BW Cambr. | 360. lectoris B Cambr.; lectores W | 364. mense W | 366. lasescere E; lassiscere BW | 368. idem EBW Cambr. | 369. veniat BW | 373. eos B | 377. amplissimam W | 378. civitate E | 388. ampotate W | 391. pro B | 395. adscribtus B; ascriptus E | 398. transp. prima in B | 404. conscribsimus B | 410. videre B1 | 414. apostolatus BW2; apostolatos W; apostolotos W1 | 416. caeleste W | 420. sublimis W; add. explicit B.

Notitia de locis sanctorum Apostolorum .

III. kl. ful. Natale apostolorum sancti Petri et Pauli Romae .

II kl. decemb. Natale sancti Andreae apostoli in civitate Patras provinciae Achaiae.

VI kl. ian. Natale apostolorum sancti Iacobi fratris Domini et Iohannis evangelistae.

VIII kl. iul. Natale dormitionis sancti Iohannis apostoli et evangelistae in Epheso.

XII kl. ian. Natale sancti Thomae apostoli in India et translatio corporis eius in Edessa.

VIII kl. aug. Natale Iacobi apostoli fratris Iohannis evangelistae in Hierosolimis.

Kal. mai. Natale sancti Philippi apostoli in civitate Hierapoli provinciae Asiae.

VIII kl. sept. Natale sancti Bartholomei apostoli qui decollatus est in India iussu regis Astiagis.

XI kl. oct. Natale sancti Mathei apostoli qui passus est in Persida.

V kl. nov. Natale apostolorum Simonis Cannanei et Simonis Zelotis qui a templorum pontificibus occisi sunt in Suanis civitate Persarum.
E solo codice E, ubi sequentia notanda sunt: 9. nat. | 15. rome | 19. nt | 27. achiae | 31. nt | 32. apor̄ | 38. iohan̄ | 43. nt | 46. ioƀ. | 55. nt | 57. tome | 66. edesa et add. 2 m. in marg. V kal. iul. | 67. VII E1; VIII E2 | 70. nt | 74. ioƀ | 77. hieros̄ | 80. nt | 85. ciūi | 87. provin | 88. assiae | 93. nat. | 98. decolatus | 102. iusu | 104. sic 1 m. sed corr. 2 m. astragis | 108. nt | 119. noemƀ | 120. nat | 121. apos | 135. civit.

Incipiunt festa omnium Apostolorum.

III kl. iul. Natale apostolorum Petri et Pauli Romae.

Prid. kl. decemb. Natale Andreae apostoli in civitate Patras provinciae Achaiae.

Kl. mai. Depositio. Philippi apostoli in civitate Hierapoli provinciae Asiae.

XII kl. ian. Natale Thomae apostoli qui passus est in India .

VII kl. ian. Ordinatio episcopatus sancti Iacobi apostoli fratris Domini qui ab apostolis primus ex Iudaeis Hierosolimis est episcopus ordinatus et adsumptio sancti Iohannis evangelistae apud Efesum. VII kl. aug. Natale apostoli Iacobi fratris Iohannis evangelistae.

VIIII kl. sep. Natale Bartholomei apostoli qui decollatus est in India citeriore pro Christo iussu regis Astriagis.

XI kl. oct. Natale sancti Mathei apostoli et evangelistae qui pro Christi nomine passus est in Ethiopia civitate Tharrium.

V kl. nov. Natale apostolorum Symonis Cananei et Iudae Zelotis qui a templorum pontificibus occisi sunt in Suanis civitate magna apud Persidam.
E codicibus B (fine mutil.) C — 2. festas̄ B | 7. praem. rome C | 8. natał B; natalis C | 9. apostulorum B | 13. rom̄ B; om. C | 17. provintiae BC | 24. acaiae B | 26. invertit in civitate iherapoli provintiȩ asiȩ depositio philippi apostoli C | 32. hierapuli B | 33. provintia B | 34. asia B; add. in marg. eodem die passio sancti iacobi fratris domini ierosolimis C2 | 38. natł BC | 39. thome B | 40. apostole B1 | 46. VI B | 65. iudeis C | 67. hierusolimis B; iherosolime C | 67. assumptio C | 69. iōƀis C | 72. ephesum C; add. in textu cuius corpus translatum est apud efesum civitate B; add. loco eraso al. ut vid. manu sed coaeva cuius sepulcrum manna scaturit C | 73. VIII B2 | 76. natał B; natł C | 78. sancti iacobi apostoli C | 80. iohan̄ B | 82. VIIII B2 | 85. natał B; natł C; add. sancti C | 93. interiore B | 95. cetera om. B | 102. natł C | 115. in ethiopia eadem manu coaeva, ut supra, loco item eraso C | 121. natł C | 135. 1 m. suanis; corr. 2 m. susis C | 139. add. explicit C.

Incipiunt festa Apostolorum.

III k. iul. Natale Petri et Pauli .

II k. dec. Passio sancti Andreae apostoli.

VIII k. aug. Natale sancti Iacobi.

VI k. ian. Assumptio sancti Iohannis et ordinatio Iacobi.

XII k. ian. Natale sancti Thomae apostoli.

K. mai. Natale Philippi et Iacobi .

VI k. ian. Natale sancti Iacobi apostoli.

VIII k. sep. Natale sancti Bartholomei apostoli.

XI k. oct. Natale sancti Mathei apostoli. V k. nov. Natale apostolorum Symonis et Iudae.

VI k mar. Mathias de LXX discipulis unus et pro Iuda Scarioth duodecimus inter apostolos subrogatur , electus sorte et solus sine cognomento; cui datur evangelii praedicatio in Iudea.
E codicibus LV — 1. incip̄ V; incipit L | 7. nāt LV ubi que | 20. aug. om. L | 23. iacobi litt. min. et al. m. ut videtur in L | 29. iōƀis LV | 37. om. L1 | 38. thome L | 48. sic 1 m. in LV, sed corr. VIII k. aug. V2 | 51. iacobi litt. min. in L | 74. iude V.

Incipit breviarium Apostolorum ex nomine vel locis ubi praedicaverunt, orti vel obiti sunt.

Simon qui interpraetatur oboediens, Petrus agnoscens, filius Iohannis, frater Andreae, dicitur ortus vico Bethsaida, provincia Gallileae; qui propter Simonem magum, licet Dei occulto nutu, Romam pervenit, ibique praedicans evangelium, viginti et quinque annorum eiusdem urbis tenuit pontificatum ; sexto autem et tricissimo anno post passionem Domini, sub Nerone Cesare, ut voluit, cruce suspensus est; cuius natalicium tertio kalendas iulias celebratur.

Paulus qui interpraetatur pius ortus ex tribu Beniamin apostolus gentium; hic secundo post ascensionem Domini anno baptizatus et , sub Nerone, Romae, eodem die quo et Petrus capite truncatus , ibique sepultus est.

Andreas qui interpraetatur virilis vel decorus, frater Petri; hic praedicavit Scythiam et Achaiam ibique in civitate Patras cruce suspensus occubuit pridie kalendas decembres.

Iacobus qui interpraetatur subplantator , filius Zebedei, frater Iohannis; hic Spaniae et occidentalia loca praedicatur et sub Herode gladio caesus occubuit sepultusque est in Achaia Marmarica octavo kalendas augustas.

Iohannes qui interpraetatur gratia Dei, apostolus et evangelista, filius Zebedei, frater Iacobi, dilectus Domini, praedicatur Asiae et in Effeso, sexto Kalendas ianuarias sepultus; alii dormitionem eius octavo kalendas iulias dicuntur quando nativitas sancti Iohannis Baptistae celebratur . Thomas qui interpraetatur abysus, Didimus , hoc est Christi similis; hic Partis et Medis praedicatur et distinans orientalem plagam, ibique evangelium praedicavit, lancea enim ibi transfixus occubuit in Calaminicae Indiae civitate ; ibi sepultus est in honore duodecimo kalendas ianuarias.

Philippus qui interpraetatur os lampadis a Bethsaida civitate ortus, unde et Petrus , Gallis praedicavit Christum, deinde in Hierapuli Frigiae provinciae crucifixus et lapidatus obiit ibique cum filiabus suis quiescit; cuius natalicium kalendis maii celebratur.

Iacobus, frater Domini , Hierusolimorum primus episcopus; hic, dum Hierusalem Christum Dei filium praedicavit , de templo a Iudaeis praecipitatus , lapidibus obprimitur, ibique iuxta templum humatur; eius natalicium et ordinatio sexto kalendas ianuarias creditur.

Bartholomeus apostolus nomen ex syra lingua suscepit et interpraetatur filius suspendentis aquas; Liconiam praedicavit; ad ultimum in Albano maioris Arminiae urbe vivens a barbaris decoriatus atque per iussum regis Astragis decollatus , sicque terrae conditus nono kalendas septembres.

Matheus apostolus et evangelista qui interpraetatur donatus, hic etiam ex tribu sua Levi sumpsit cognomen, ex publicano a Christo electus primum quidem in Iudaea evangelizavit, postmodum in Macedonia et passus in Persida requiescit in montibus Portorum undecimo kalendas octobres .

Simon Zelotis qui interpraetatur zelus , hic prius dictus est Cananeus , zelo Dei fervens, par in cognomento Petri, et similis in honore; hic accepit Aegypti principatum et post Iacobum Iustum cathedram dicitur tenuisse Hierosolimorum et post annos centum viginti meruit sub Adriano per crucem sustinere martyrium passionis; iacet in Portoforo, eius natalicium celebratur quinto kalendas novembres .

Iudas qui interpraetatur confessor, frater Iacobi, in Mesopotamiam atque in interioribus Ponti praedicavit, sepultus est in Nerito Arminiae urbe, cuius festivitas celebratur quinto kalendas novembres .

Mathias de septuaginta discipulis unus et pro Iuda Scarioth duodecimus inter apostolos subrogatus, electus sorte et solus sine cognomento; cui datur evangelii praedicatio in Iudaea .
Ex codicibus BW Camb. Gell. et Trev. — 1. in christi nomine praemittit Gell. | 2. breviarius B Cambr. | 3. apostulorum W Gell. | 4 – 13. om. Cambr. | 8. un W | 10. et ubi orti Gell. | 11. ubi W | 14. praem. num. I codd. W Trev. | 16. interpretatur Cambr. | 19. agnuscens Gell. | 21. ioƀs Gell. | 26. vigo Gell. | 27. betsaida W | 28. provintia B; provinciae W Cambr. | 29. Galileae Cambr. | 37. simon B1, corr. 2 m. | 36. occulo Cambr. | 37. nuto W Gell. | 47. eiudem W; ȩiusdem Gell. | 54. trigessimo Cambr.; trigisimo Trev.; tricensimo B; tricissimum W | 55. om. Cambr. | 61. cȩsare W Gell.; cessare Cambr. | 68. natalitium B; om. Gell.; add. caelebratur W | 70 – 71. kalendis iuli Cambr. | 79. tribo Gell. | 81. apostolos W1; apostulus W1 | 84. vero Cambr. | 88. om. Cambr. | 90. om. Cambr.; est et B | 93. roma BW; om. Trev. | 94. eadem Trev. | 95. diȩ Gell. | 97. om. W. | 101. ubique W1 | 104. praem. num. III W Trev. | 104. scytiam Gell.; scithiam Cambr.; scitiam Trev.; sitiam W | 119. civitatē Gell. | 121. cruci B Cambr. Gell1 | 123. obcubuit Gell.; est W; add. cuius natał B | 126. decembris Trev.; decƀ BW; dcƀr Gell.; add. colitur B; add. celebratur Gell. | 127. praem. num. IIII W Trev. | 130. supplantator B; subplantatur W1 Gell. | 134. ioƀs Gell. | 136. hispaniae Cambr. | 137. add. in Cambr. | 140 predicatur W; predicavit Cambr. | 145. cȩsus Cambr.; cesus Gell. | 150. acaia Gell1; achaiam W Cambr. | 151. marmorica Cambr.; marmaricam W | 152. octo Cambr. | 154. agustas Gell.; aḡs Gell.; aḡ Trev.; septembris Cambr. et, ut vid., W1 (in cod. W nota VIII k. aḡ. inserta fuit supra lin., litt. subter erasis) | 155. iohannis BW Gell. Trev.; praem. num. V codd. W Trev. | 162. evangelistes Cambr. | 167. dilictus Gell.1; delictus Gell.2 | 169. praedicavit Cambr. | 171. om. W | 172. om. Gell. | 173. epheso W; effiso Gell. | 176. ianuarī Gell.; ian̄ Cambr. Trev. | 177 – 184. locus in codd. turbatus: natł alii dormitionem eius VIII kł iul. dicuntur B; sepultus natł alii VIII kł iulias dicuntur W; sepultus alii dicunt octavo kalendas iuli Cambr.; nat. eius alii dormitionem eius VIII kl. iuł dicuntur Gell.; natalis eius alii dormitionem eius VIII kł iuł dicunt Trev. | 186. pro nativitas legunt et W Cambr. | 188. ioƀs Gell. | 189. baptiste Gell.; baptista W; bap̄ B; add. nativitas Cambr. | 190. caelebratur Gell. Trev.; celƀ B; om. W | 191. praem. num. VI codd. W Trev. | 194. abisus W; habyssus B | 195. dydimus B Cambr. | 201. parthis Cambr. | 204. predicavit Cambr. | 206. destinans B; distinans Cambr.; distans Gell. | 212. Cantia W; lanceam Gell. | 218. calaminice B; calaminiae Cambr.; cala miniȩ W; cala minicȩ Gell.; caliminicae Trev. | 219. indie BW Trev. | 220. civitates B1; civitatis B2; civitatem Gell. Trev. | 221. ibique W | 222. sepult. Cambr. | 224 – 225. om. Gell. | 227. kalendarum Cambr. | 228. ian̄ B Gell. Trev.; ianuarii Cambr.; hic inserit Cambr. memoriòlam Iacobi, dein Philippi | 229. praem. num. VII codd. W Trev. | 235. bethsaide B | 236. civī Gell. | 237. ortus est W | 242. predicavit Cambr. | 246.hierupuli B; hierapoli Cambr.; om. W | 248. provintiae B Trev.; provincia Cambr. | 249. crucifixus est W | 252. obit Cambr. | 254. eum B1 | 259. natalitium B | 261. kł maī B Gell. Trev.; kalendas maii Cambr.; K.maias W | 262.caelebratur W Trev.; ceł B; om. Cambr. | 263. praem. num. VIII codd. W Trev. | 269 – 275. om. Trev. | 271. hiȩrusalem Gell.; hierūs B | 275. predicaret W | 276. de templum Gell. | 279. iudeis W Cambr. | 280. precipitatus Cambr. | 281. lapidibusque BW Gell. Trev. | 282. obpremitur W; obp̄mitur Gell.; oppremitur B1; opprimitur B2; obpressus Trev.; add. Kł mai Trev. | 283 – 288. om. Trev. 287. ȩius Gell.; cuius Cambr. | 288. natalitium B; natalicia Gell.; add. kł mai Gell. | 290. add. eius Trev. | 293. ianuarii Cambr.; ian̄ B Gell. Trev. | 294. om. Gell. Trev. | 295. bartolomeus Gell.1; bartholom̄s B; praem. num. VIIII codd. W Trev. | 296. om. Cambr. | 299. sira Gell. Trev.; syria W; sirica Cambr. | 300. linga B | 302. om. Gell. | 307. licaniam B1; licaoniam B2; liaconiam W | 312. in abano Cambr.; in albanū Gell. | 313. maiores W | 314. armeniae Cambr. | 315. urbae Trev. | 316. vivenis B | 319. decoratus W Gell. | 320. adque W Gell. | 322. iusum Cambr. | 325. om. Cambr. | 327. terre B Gell. | 328. conditur Gell. | 331. septembris Gell.; sempƀ W; sƀ B; sep̄ Trev. | 332.mattheus W; praem. num. X codd. W Trev. | 337. interpretatus Cambr. | 344. lȩvi Gell. | 348. puplicano Cambr.; poplicho Gell. | 349 – 350. om. W | 352. primo Gell. | 355. iudea W Cambr. | 356. ȩvangelizavit Gell. | 357. postmodo W | 364. requiescet Trev. | 367. parthorum Cambr. | 368. XII B. | 369. kalendarum Cambr. | 370. octobris Cambr. Gell. Trev.; octubris W; octƀ B; add. colitur B1 in marg. | 371. praem. num. XI codd. W Trev. | 377. primus B Cambr. Gell. Trev. | 378. doctus Gell. | 380. cannaneus Gell.; chananeus B; channaneus Cambr. | 381. zelus Cambr. | 384. pār Cambr. | 385. int. lin. W | 386. incognomenti Trev. | 388. om. B Cambr. | 393. accipit W Cambr. | 394. aegipti Cambr. Gell. | 400. kathedram Cambr.; cathedra B Gell. Trev. | 401. om. Cambr. | 402. tenuit Cambr. | 403. hierusolymorum B; hierusolimorum Cambr. Gell. Trev., hierusol. W | 404. om. W Cambr. | 406. annus Gell. | 411. adriaano B; atriano W | 415. martirium Cambr. | 416. passus W | 417. iacit B1 Gell. | 419. porto foro Trev.; porforo W1; bosphoro Cambr. | 421. natalitium B; nataliū Gell. | 422. caelebratur B Trev.; om. Cambr. | 423. VI Cambr. | 425. novembris Trev.; novenbris Gell.; novemƀ W; novmƀ B | 426. praem. num. XII codd. W Trev. | 430 – 431. iacobi frater W Cambr. | 431. iacubi Gell. | 433. mesophotamiam W Trev.; messo potamiā Gell.; mesopotamia Cambr. | 434. adque Gell. | 435. om. W | 438. predicavit Cambr. | 442. merito W1; monte W2 | 443. armeniae Cambr. | 444. urbe B1; urbis B2; urbȩ W; urbae Trev. | 446. festa B; nativitas Cambr. | 447. caelebratur B Gell. Trev.; om. Cambr. | 448. II Trev. | 450. novembris Trev.; novenbris Gell.; novmƀ W; noƀ B | 451. praem. num. XIII codd. W Trev.; memoriolam Mathiae om. Cambr. | 454. discipulos W; discipulus Gell. | 459. sacrioth W; etscarioth Trev. | 462. apłs Gell.; apostolis B | 464. ȩlectus Gell. | 472. evangelium W | 475. iudeam W; iudea Gell.; additque VI kł marcias Gell.

ANNOTANDA

Ipsum Martyrologii corpus antecedit praefatio quaedam duabus epistulis constans, quarum prima Chromatius et Heliodorus episcopi S. Hieronymum rogant ut sibi martyrum feriale sumministret, altera autem S. Hieronymus illis rescribens exponit, quonam pacto votis eorum obsecundare visum fuerit. Ambas epistulas consequitur catalogus festorum apostolorum. In nonnullis tamen apographis sive ante catalogum sive catalogi loco legitur libellus paulo amplior lemmate inscriptus: Breviarius apostolorum ex nomine vel locis ubi praedicaverunt, orti vel obiti sunt.
De Chromatio et Heliodoro non ambigitur. Uterque reapse episcopus fuit, Chromatius Aquileiae Altini Heliodorus. Ambo cum S. Hieronymo epistularum commercio coniuncti fuerunt et apud eum gratia et amicitia satis valuerunt ut Hieronymus eorum hortatu non semel ad scribendum se accinxerit [Testimonia diligenter collegit P. Braida, Sancti Chromatii episcopi Aquilegensis scripta, ed. altera (Utini, 1823), p. LXXXI – XC.] . Chromatio dedicatos voluit commentarios suos in Abacuc prophetam [Sancti Eusebii Hieronymi opp., Vallarsi, t. VI, p. 587.] et Paralipomenon interpretationem [Vallarsi, t. IX, p. 1045.] ; Chromatio et Heliodoro interpretationem Tobiae [Vallarsi, t. X, p. 1.] et librorum Salomonis; de quibus eos alloquens ita scribit: “Commentarios in Osee, Amos, Zachariam, Malachiam, quos poscitis, scripsissem si licuisset prae valetudine [Vallarsi, t. IX, p. 1293.] .” Nec defuere fraudatores, qui figmentis suis sancti doctoris auctoritatem conciliarent, et mendacium mendacio tegentes litteras adulterinas comminiscerentur, in quibus itidem Chromatius et Heliodorus Hieronymum ingenii sui fructum poscebant, Hieronymus vero iis satisfactum nuntiabat. Exemplo sit Liber de ortu beatae Mariae et infantia Salvatoris [BHL. 5335 – 5337.] cui praemissa est epistula Chromatii et Heliodori Dilectissimo fratri suo Ieronymo presbytero, et altera Hieronymi Dominis sanctis ac beatissimis Chromatio et Heliodoro episcopis [BHL. 5334.] . Eadem Chromatii et Heliodori epistula, cum eodem aut plane simili responso Hieronymi [BHL. 5344, 5345.] nonnumquam praefixa fuit Evangelio, quod dicunt, de Nativitate Mariae [BHL. 5343.] . Neque difficiliori artificio martyrologio nostro illustre patrocinium comparatum est.
Ut primum res hagiographica paulo diligentius explorari coepta est, fraus manifesto patuit. Molanus dimidiata quadam suspicione motus, binas litteras existimavit ex parte confictas [Usuardi martyrologium (Lovanii, 1568), c. 2.] . Baronius autem postquam easdem in praefatione martyrologii Romani [C. VII: De fide epistolarum quae Chromatii Heliodori et Hieronymi nomine inscriptae sunt.] accuratius expendit, nullam iis fidem deberi luculenter ostendit. Baronii censuram enervare aggressus est Florentinius [Vetustius occidentalis ecclesiae martyrologium (Lucae, 1668), p. 57 – 71.] qui in hoc ancipiti iudicio acquievit: “adductae sub Hieronymi nomine et ad Hieronymum epistolae neque falsitatis vitio neque sancti doctoris stylo conscriptae.”
Causam iterum recognovit St. E. Assemanus [Acta sanctorum martyrum orientalium et occidentalium (Romae, 1748), t. II, p. 39 – 46.] , qui ad Baronii sententiam asseveranter accessit. Neque exinde suspiciosae istae litterae defensorem invenerunt; defensorem, inquam, nam quod Theodorus Mommsen eas epistulas adlegatas iam a Cassiodoro temere omnino ficticiis hodie vulgo annumeratas [Liber pontificalis, p. XI, n. 1.] dixit, id a summo viro per transennam eruptum existimo, quasi eum pigeret pervagatae sententiae astipulari. Eius tamen auctoritas, nec mirum, aliquot viros doctos a communi opinione dimovit [B. Krusch, in Neues Archiv für ältere deutsche Geschichtskunde, t. XXVI, p. 374 – 76, subdubitando; M. Schanz, Geschichte der römischen Literatur, 2e Aufl., t. IV, p. 441 – 42.] , sed ad redintegrandam harum epistularum fidem argumentum nullum allatum est. Quidni stilum paulo diligentius inspexissent, ab Hieronymi charactere tam insigniter recedentem? Neque Hieronymo digniores sunt ineptiae quae de scriptis historicis Eusebii et de numero martyrum effutiuntur. Sed in iudicata iamdudum causa [Praeter Duchesne et De Rossi, e recentioribus adduxisse sufficiat H. Achelis, Die Martyrologien, ihre Geschichte und ihr Wert (Berlin, 1900), p. 93 – 97; G. Grützmacher, Hieronymus, t. III (Berlin, 1908), p. 164; Bardenhewer, Geschichte der altkirchlichen Literatur, t. III, pp. 548, 636.] diutius immorari non vacat. Satius erit ementitarum litterarum vestigia persequi. Inter eos qui fraude decepti fuisse videntur notissimus est Cassiodorus, qui in Exhortatione ad monachos haec scripsisse fertur: Et ideo futurae beatitudinis memores vitas Patrum, confessiones fidelium, passiones martyrum legite constanter (quas inter alia in epistola sancti Hieronymi ad Chromatium et Heliodorum destinata procul dubio reperitis) qui per totum orbem terrarum floruere; ut sancta imitatio vos provocans ad caelestia regna perducat [De Institutione divinarum litterarum, XXXII, P. L., t. LXX, p. 1147.] . De quibus verbis lis exorta est, quae forsitan omni causa caruisset, si Cassiodori liber in quo ista leguntur, ad codicum fidem debita cum cura recognitus fuisset. Nempe comma, quod uncis conclusimus, a sententiae compagine aberrat, adeo ut illuc intrusum fuisse dubitanter coniecerit I. B. Lightfoot [Eusebius of Caesarea, in Dictionary of Christian Biography, t. II, p. 321.] . In Libro pontificali, Marcellini papae elogium haec inter alia continet: Fuit autem temporibus Diocletiani et Maximiani ex die kal. iul. a consulatu Diocletiano VI et Constantio II, usque Diocletiano VIIII et Maximiano VIII, quo tempore fuit persecutio magna, ut intra XXX diebus XVII milia hominum promiscui sexus per diversas provincias martyrio coronarentur christiani [Duchesne, Le Liber pontificalis, t. I, p. 16; Mommsen, Lib. pontif. p. 41.] . Ad haec Mommsen: “Pendet scriptor ex epistula praefatoria martyrologii hieronymiani: Per singulos dies diversarum provinciarum diversarumque urbium plus quam octingentorum et nongentorum [Vid. apparat. crit., n. 336.] milia martyrum nomina sunt nominanda ut nullus dies sit, qui intra quingentorum numerum reperiri possit excepto die kal. ianuariarum: scilicet verbis illis traditis ita, sed omnino corruptis, auctor sibi persuasit significari 8000+9000=17 000, quorum cum singuli dies habuerint quingentos, spatium efficitur dierum 34 vel rotunde 30: absurde omnino sed tali homini convenienter. Ipse Hieronymus scripsisse videtur centum et nongenta milia, scilicet martyrologium habens nomina 190 000, si per anni dies aequabiliter dividitur, singuli dies habent nomina 467, pro quibus rotunde positus est numerus intra 500.” In prooemio quidem ad Acta Silvestri, etsi cum ementita Hieronymi epistula proxime id non conectitur, attamen de Eusebiana hagiographia quaedam attinguntur, quae cognatam originem redoleant: Historiographus noster Eusebius Caesariensis Palaestinae episcopus, cum historiam ecclesiasticam scriberet praetermisit ea quae sunt in aliis opusculis vel quae se meminerit retulisse. Nam viginti libros, id est duas decades, omnium paene provinciarum passiones martyrum et episcoporum et confessorum et sacrarum mulierum ac virginum continere fecit [BHL. 7725.] . In altero prologo decem illae decades sufficere non visae sunt: Eusebius nempe scripsit duodecim decadas et unicuique decadae nomen imposuit [BHL. 7742 b.] ; et ne quis hoc addubitet earum decadum nomina duodecim proferuntur. Propius cum spuria epistula Hieronymi coniunctus est locus e prooemio Actorum S. Anthimi, in quo rursus duodecim illae decades occurrunt: Vir Dei doctissimus sanctus Eusebius Caesariae, Palaestinae urbis, antistitis, duodecim decadas ecclesiasticae historiae idonea assertione contexuit. Petiit enim Constantinum augustum, christianissimum virum, ut universarum provinciarum iudicibus iniungeret de archivis colligere gesta sanctorum et ad ipsum dirigere, et non solum totius Orientis totiusque Meridiani atque Occidentis sed etiam Britanniarum et trans Britannias Fortunatarum insularum, et quocumque meminit extitisse martyres [BHL. 564; cf. W. Levison, Konstantinische Schenkung und Silvester-Legende, in Miscellanea Francesco Ehrle, t. II, p. 177 – 81.] .
In falsi Hieronymi responso tamquam martyrologii pars prima inducitur libellus de festis Apostolorum, qui triplici forma hic editus est: e quibus prima melius tradita videtur, etsi secundae et tertiae lemmata cum epistula aptius congruunt. De catalogo illo festorum, in Prolegomenis olim dedita opera disputavit Duchesne [Act. SS., Nov. t. II, 1, p. [LXXV – LXXIX].] , cuius argumenta rursus exponere supervacaneum est. Quae ad Apostolorum festa singillatim annotare iuvat, suo quoque loco in hoce commentario reperientur. Si quis autem ipsius catalogi coagmentationem perspicere cupiet neque vastae eruditionis mole terretur, legat opus quod de apostolorum Actis apocryphis [Die apokryphen Apostelgeschichten und Apostellegenden. Braunschweig, 1883 – 1890, 4 vol.] conscripsit R. A. Lipsius aut Th. Schermann de catalogis Apostolorum [Propheten-und Apostellegenden nebst Jüngerkatalogen, Leipzig, 1907, in Texte und Untersuchungen, t. XXXI, 3.] . Ne tamen omittat consulere quae ritu suo sobrio et perspicuo exposuit Duchesne, in opusculo de apostolorum libellis [Les anciens recueils de legéndes apostoliques, in Compte rendu du troisième Congrès scientifique des catholiques, t. V (Bruxelles, 1895), p. 67 – 79.] . Breviarium, quamvis a nativa operis forma videatur alienum [Duchesne, Act. SS., Nov. t. II, 1, p. [LXXIII].] , hic omittendum non duximus. Subsidia ad eius explicationem opportuna subministrabunt cum disquisitiones modo allatae, tum etiam documenta in BHG., BHL., BHO. recensita ad cuiusque apostolorum nomen. De nominum origine et interpretatione adeantur P. de Lagarde [Onomastica sacra, 2e Aufl., Göttingen, 1887.] et F. Wutz [Onomastica sacra, Untersuchungen zum Liber interpretationis nominum hebraicorum des hl. Hieronymus, Leipzig, 1914 – 1915, 2 vol., in Texte und Untersuchungen, t. XLI, 1, 2.] .

[December]

VIII KAL. IAN.

In Bethleem nativitas Domini nostri Ihesu Christi secundum carnem. Romae Iovini Pastoris Basilei Victorianae Agellei Euticeti Simforiani Saturnini Temedi Ignati Cyriaci Gagi Ianuariae Dativi. et in cimiterio Aproniani via Latina Romae passio sanctae Eugeniae virginis . et Sirmi Anastasiaea quae de Roma sanctos secuta qui ad martyrium ducebantur haec gloriosam pertulit passionem. Mediolano Felicitatis. et in Pergamo Saturnini. Constantinopoli sancti Anastasi .
Addunt codices pleniores: a) et dedicatio basilice beati petri apostoli S.
Variae lectiones codicum EABSW. — Praemittit S: incipiunt tituli de nataliciis sc̄orum. — 1 – 2. om. E | 2. bethlem W | 3. add. salvatoris BSW | 6 – 9. om. E | 10. et rom̄ E | 13. om. ABS | 14 – 25. om. S | 14. victoriane B; victorine A | 15. accilae E; acellei W | 16. eutici EW | 17. simfroniane B; simfronianȩ W; simproniane A | 19. timedi ABW | 20. agnati W | 21. ciriaci W | 22. zagii E | 25 – 30, 32. om. E | 27. cim̄ B; cimīt W | 28. amproniani A | 31. rome A | 33. om. S | 36. om. ABSW | 37. sirmȩ W; om. S; add. et ABSW | 38. anastasiae E | 39 – 51. om. EBSW | 45. quae A1 | 52 – 60 om. S | 52. mediolan̄ EB | 58. constantinop̄ E; constantinopł B | 60. add. virgin̄ B.
Excerpta ex variis.Cambr. in fine anni: In Bethlem Iuda nativitas domini nostri Iesu Christi. In principio martyrologii: Nativitas domini nostri Iesu Christi. Romae natale sanctorum Iuvini Pastoris Basilei Anastasi et passio sanctae Eugeniae virginis et in Sirmio Anastasiae quae de Roma sanctos secuta est qui ad martirium ducebantur haec et gloriosam pertulit mortem. — Taml.: Nativitas Domini nostri Iesu Christi Iunii Pastoris Bassilei Achillei Appromiani Victorianae Euticitae Heliae Eufegiae Dorozoli Simfroniani Saturnini bis Teuinidi Ignatii Ciriacii Zachii Ianuariae Dativi Eugeniae virginis Anastasiae Anastasii Iuliani Marciani. — Rich.: Bethleem nativitas salvatoris domini nostri Iesu Christi secundum carnem…

DEC. 25

1. IN BETHLEEM] Depositio martyrum: VIII kal. ian. natus Christus in Bethleem Iudeae. Hinc palam fit Romae festum diem Natalis Domini observatum fuisse ante annum 336. Aliorum esto indagare qua de causa anniversaria Christi secundum carnem nativitatis dies, de qua nihil ab apostolis traditum esse constat [Lege S. Hieronymi homiliam de Nativitate Domini, ap. G. Morin, Anecdota Maredsolana, t. III, 2, p. 396.] , 25 decembris celebrari coepta sit. Multum enim abest ut de re omnes consentiant [L. Duchesne, Les origines du culte chrétien5, p. 271 – 81; Mommsen, in C. I. L., t. I1, p. 410; H. Usener, Das Weihnachtsfest2, Bonn, 1911.] . Eandem festivitatem ecclesia Antiochena anno circiter 375 primum recepit [Cf. H. Lietzmann, ap. Usener t. c., p. 379 – 84.] , teste S. Iohanne Chrysostomo “in Servatoris nostri diem natalem” contionem habente, anno 386: καίτοι γε οὔπω δέκατόν ἐστιν ἔτος ἐξ οὗ δήλη καὶ γνώριμος ἡμῖη αὕτη ἡμέρα γεγένηται [P. G., t. XLIX, P. 355.] . Mox secutae sunt non Asiae Minoris tantum ecclesiae, sed et Constantinopolitana [A. Baumstark, Die Zeit der Einführung des Weihnachtsfestes in Konstantinopel, in Oriens Christianus, t. II (1902), p. 441 – 46.] et etian Aegyptiae [S. Vailhé, in Échos d'Orient, t. VIII (1905), p. 213.] , non vero Palaestinenses, quae non nisi longiore decurso temporis spatio communem iam usum etiam suum fecerunt. Nam saec. VI Hierosolymis, proinde et in Bethleem, sola Epiphania, omis sa Nativitate, observabatur, quod diserte notat et carpit Cosmas Indicopleustes [Topographia Christiana, lib. V, Winstedt, p. 139. Cosmae locum afferemus ad diem dec. 27.] . Certe non defuisse videntur qui variis temporibus ritum occidentalem in Palaestinam invehere conarentur [Vailhé, t. c., p. 216 – 17.] . Hinc tamen minime extenuatur Cosmae testimonium [M. Jugie, in Byzantinische Zeitschrift, t. XXII (1913), p. 45 – 46.] . Palaestinenses enim, non sine pertinacia, ad sua usque tempora propriis usibus inhaesisse aperte asserit Abraham Ephesinus: μόνον δὲ μέχρι τήμερον Παλαιστιναῖοι, καὶ οἱ προσκείμενοι τούτοις Ἄραβες οὐ συμφωνοῦσι τῇ κοινῇ τῶν πάντων γνώμῃ, καὶ τὴν ἡμετέραν ἑορτὴν τῆς ἁγίας Χριστοῦ γεννήσεως οὐχ ἑορτάζουσιν· οὕσπερ ἔχρην, εἰ καί τινα λόγον ἔχειν δοκοῦσιν, μὴ ἐνίστασθαι περὶ τούτου, ἀλλὰ τοῖς τῶν ἁγίων πατέρων ἀνυπερθέτως ἀκολουθεῖν ἐπιτάγμασιν διὰ τὸ ἐκείνοις πάντα εὐσεβῶς δεδόχθαι [M. Jugie, Homélies mariales byzantines, in Patralogia Orientalis, t. XVI, p. 443.] . Saeculo tandem VI exeunte vel VII intrante Hierosolymis ad diem 25 decembris relatum est festum Nativitatis Domini [G. PeradzeA. Baumstark, Die Weihnachtsfeier Jerusalems im siebten Jahrhundert, in Oriens Christianus, S. III, t. I (1927), p. 310 – 33.] , ut ex Sophronii verbis in homilia de SS. Apostolis Petro et Paulo deducitur: τρίτην γὰρ μετὰ τοῦ Χριστοῦ σωτήριου γέννησιν Στεφάνῳ δεδωκότες πανήγυριν, τετάρτην ἑαυτοῖς διετερήσαντο [BHG. 1495.] . Quapropter, quamvis in capite huius laterculi scriptum est in Bethleem, Romanum morem non Palaestinensem exprimit martyrologium. Quod autem hae voces non legantur in Epternacensi, non ideo credendus est testis antiquior et verior fuisse. Hic enim, ut saepius, abbreviatus est, et collatis codicibus Cambr. et Rich. perspicuum fit hoc loco priorem recensionem non differre ab altera, et in utraque scriptum fuisse:

In Bethleem nativitas salvatoris domini nostri Iesu Christi secundum carnem.

10. ROMAE] Ad hunc laterculum ordinandum, prae oculis habere iuvat Sacramentarium Leonianum ad hunc diem: VIII kal. ian. natale Domini et martyrum Pastoris, Basilei et Ioviani et Victorini et Eugeniae et Felicitatis et Anastasiae [C. L. Feltoe, Sacramentarium Leonianum (Cambridge, 1896), p. 159.] . Quamquam mihi certum non est haec non in ipsum martyrologium refundenda esse. Etenim orationes missarum quae sequuntur de sola Domini Nativitate sunt nec ulla fit martyrum commemoratio. Certe peregrini cum romanis martyribus permixti sunt. Oportet igitur nomina singillatim expendere.
11. IOVINI] In Actis S. Stephani papae [BHL. 7845.] Iovini simul et Basilei mentio est, ubi clerici sancti pontificis capite truncati referuntur in via Latina iuxta formam aquaeductus, positi autem a Tertullino iuxta corpora sanctorum Iovini et Basilei via Latina. Utrique autem Adonis arbitrio dies 2 martii assignata est [H. Quentin, Les martyrologes historiques, p. 576.] .
12. PASTORIS] Nomen saepius recurrit, nunc veluti patris S. Xysti papae [Duchesne, Le Liber pontificalis, t. I, p. 128.] nunc fratris S. Pii papae [Id., ibid,. p. 132.] , de quibus nostri olim disseruere [Act. SS., Iul. t. VI, p. 299.] . In Actis SS. Marii et Marthae Pastor presbyter S. Cyrini corpus sepelisse fertur [BHL. 5543, n. 4.] . Mitto titulum Pastoris in Actis S. Stephani papae [BHL. 7845, n. 3.] , S. Pudentianae [BHL. 6988, n. 2.] aliisque in libris obvium. Horum tamen nullus martyr nuncupatur iis in locis neque in scriptis eorum qui medio aevo romana coemeteria perlustrarunt. Oratorium beati Pastoris martyris a Leone p. IV exornatum esse habemus ex Libro pontificali [Duchesne, t. c., p. 116.] . Verum hoc loco Pastoris nomine S. Petrum apostolum designari palam est [De Rossi, Inscriptiones christianae U. R., t. II, p. 227, n. 14.] .
13. BASILEI] Supra, ad Iovini, n. 11. Eorum certo reicienda sententia est qui S. Basilium Caesariensem hodie commemorari existimant [Feltoe, Sacramentarium Leonianum, p. 217.] .
14. VICTORIANAE] Consonant fere codices nostri in feminino vocabulo. Einsidlensis tamen 236 Victurianum et Sacramentarium Victorinum legunt. Victorianam romanam martyrem aliis in libris non reperimus, Victorinum saepius, ut in Actis SS. Nerei et Achillei, ubi apud Cotylas in Sabinis cum aliis martyrium fecisse et ab Amiternensibus passus esse perhibetur [BHL. 6058, n. 20.] . Victorinus martyr in mare proiectus interiit, si fides sit Actis S. Sebastiani [BHL. 7543, n. 76.] . Aliter rem narrant Acta SS. Quattuor Coronatorum [BHL. 1837, n. 22.] , nec melius. Victorinus enim iste martyr est Albanus [Act. SS., Nov. t. III, p. 759.] de quo ad diem 8 augusti dicemus. Lege quoque quae annotata sunt ad n. 23.

15. AGELLEI] Romanus non est, et ita legendum censemus:

〈Carthagine〉 Agelei.

Ageleus enim a die VIII kal. februarias, in quo colitur, ad VIII kal. ianuarias incaute transcriptus est.

16. EUTICETI] Nudum nomen, nisi Eutyches ille sit qui cum Victorino, de quo ad n. 14 modo dictum est, et Marone martyrio coronatus asseritur in Actis SS. Nerei et Achillei [BHL. 6058, n. 20.] .
17. SIMFORIANI] Lectio codicis C, Sinfroniani, ceteris anteponenda videtur, si martyr ille est qui in ecclesia Sanctae Eugeniae, via Latina, iacebat, quemque Simpronium nuncupat libellus de Locis sanctorum martyrum [De Rossi, Roma sotterranea, t. I, p. 180.] . Notasse iuverit hodie quoque S. Eugeniae, n. 34, memoriam agi.
18. SATURNINI] Infra, n. 57. Cf. n. 19, 23.

19. TEMEDI] Hominis an loci nomen sit quis diiudicabit? Sane in sanctorum fastis nullus adhuc Temedus repertus est, sed Thimidenses martyres fuisse e kalendario Carthaginiensi habemus: II kal. iun. sanctorum Timidensium, e civitate Africae proconsularis, cuius erat anonymus quidam

CVRATOR SPLENDIDISSIMAE REI PVBLICAE
THIMIDENSIVM REGIORVM [C. I. L., VIII. 883.]

et varii episcopi [Morcelli, Africa Christiana, t. I, p. 325. Cf. C. I. L., VIII, p. 111.] . Sequuntur mox nomina quorum nonnulla, ut Ianuariae, n. 23, Dativi, n. 24, Saturnini, n. 57. Afris usitatissima sunt; non ideo tamen Thimidensium martyrum asserere ausim.

20. IGNATI] Inter sanctos Romae passos vel cultos Ignati, Cyriaciet Gagiseu G ai nomina occurrere nemo negaverit: sunt enim inter notissimos de quibus singillatim ad cuiusque diem agendum erit. Eosdem tamen hodie communem quoque commemorationem liturgicam habuisse nullo argumento comprobatur.
23. IANUARIAE] In Actis S. Saturnini et sociorum martyrum Carthaginiensium [BHL. 7492.] nomina quoque Ianuariae et Dativi recensentur, sed et Victoriani et Victoriae, ita ut Victorianam illam, n. 14, alias Victorinum, de qua supra, inter afros potius quam romanos reponendam esse aliquam veri speciem habeat. De Saturnino, n. 57, idem dicito, ita tamen ut nihil ve lut certum asseratur.
28. APRONIANI] Infra n. 34.

34. EUGENIAE] Corpus S. Eugeniae positum fuit non longe ab Urbe via Latina in praedio eius proprio. Ita eiusdem Passio [BHL. 2666.] . Etiam via Latina sepulchrum eius et ecclesiam sitam esse notant antiqua itineraria [De Rossi, Roma sotterranea, t. I, p. 180 – 181.] . Iohannes p. VII (705 – 707) restauravit basilicam sanctae Eugeniae, qui longo per tempore distecta atque diruta fuerat. Hadrianus p. I (772 – 795) basilicam sanctae Eugeniae tam intus quamque foris restauravit. Tandem Leo p. III (795 – 816) in monasterio sanctae Eugeniae qui ponitur foris porta Latina pari modo fecit canistrum ex argento pens. lib. V et semis [L. Duchesne, Le Liber pontificalis, t. I, pp. 385, 509; t. II, p. 25.] . Tum coemiterii Aproniani tum basilicae vix rudera agnoscuntur [T m. Marucchi, Il cimitero d' Aproniano, detto anche di S. Eugenia sulla via Latina, Roma, 1840; M. Armellini, Gli antichi cimiteri cristiani (Roma, 1893), p. 347 – 52; O. Marucchi, Le catacombe Romane (Roma, 1903), p. 251 – 53.] . Nihilominus lectio certo erat:

Romae via Latina in cimiterio Aproniani passio sanctae Eugeniae virginis.

S. Eugeniam ex antiquis laudarunt Avitus [Poem., VI, 503 – 33, Peiper, p. 289 – 90.] , Fortunatus [Carm., VIII, 3, 35, Leo, p. 182.] , Aldhelmus [De virginitate, pros. XLIV, carm., 1883 – 1924, Ehwald 431 – 32.] . A Graecis eius memoria agitur die 24 decembris [Synax. Eccl. CP., p. 339; BHG2, 608.] ..

ADDITAMENTA] Dedicatio est basilicae Senonensis, monasterii quod dictum est Sancti Petri Vivi. Apostolis Petro et Paulo sacra erat [Cf. Gallia Christiana, t. XII, p. 132 – 33.] . In apographo interlinearis emendatio est: beati apostoli [L. Delisle, in Notices et extraits des manuscrits, t. XXXI, p. 423.] .

37. SIRMI] Sirmiensis utique martyr fuit Anastasia. Sirmio enim allatae sunt eiusdem reliquiae Constantinopolim a Gennadio patriarcha (458 – 471):ἐπὶ τῆς αὐτοῦ [Λεόντος] βασιλείας καὶ ἐπὶ Γενναδίου πατριάρχου ἠνέχθη ἀπὸ τοῦ Σερμίου τὸ λείψανον τῆς ἁγίας Ἀναστασίας καὶ κατετέθη ἐν τῷ μαρτυρίῳ αὐτῆς τῷ ὄντι ἐν τοῖς Δομνίνου ἐμβόλοις. Ita Theodorus Lector [Hist. eccl., II, 65, P. G., t. LXXXVI, p. 216.] . Passio Anastasiae quam excerpsit martyrologus haud dissimilis erat ei quam adhuc habemus [BHL. 401.] , quaeque eo fine scripta videtur ut ostendatur non peregrinam sed Romanam esse quae Romae cultum habuerit. Hanc ipsam legisse anonymum — Arnobium iuniorem eum dicunt — . qui librum Ad Gregoriam medio circiter saeculo V conscripsit, res non adeo certa est [G. Morin, Étudis, textes, découvertes, t. I (Maredsous, 1913), p. 391 – 92.] . Basilica S. Anastasiae ad Palatini radices in regione XI, seu titulus S. Anastasiae, Anastasiae titulus primum dictus est a matrona cognomine conditus [De quo L. Duchesne, Sainte-Anastasie, in Mélanges d'archélogie et d'histoire, t. VII (1887), p. 387 – 413; J. P. Kirsch, Die römischen Titelkirchen im Altertum (Paderborn, 1918), p. 18 – 23; F. Lanzoni, I titoli presbiterali di Roma antica nella storia e nella leggenda (Roma, 1925), pp. 11 – 12, 58 – 59.] :

Sirmi Anastasiae, quae de Roma sanctos secuta qui ad martyrium ducebantur, [haec] gloriosam pertulit passionem.

52. MEDIOLANO] Cum nulla sit Mediolanensis Felicitas, translationem reliquiarum hodie commemorari existimat L. Duchesne [Act. SS., Nov. t. II, 1, p. [LXXIV].] , et quidem S. Felicitatis martyris Romanae,ea praecipue motus ratione quod Felicitas hodie Sacramentario Leoniano inscripta sit, quo ex lemmate parum profici posse dictum est supra ad n. 10. Romanam etiam non Africanam illam censuit F. Savio, eiusque reliquias in ecclesia S. Dionysii repositas esse, quod adducto catalogo reliquiarum et festorum huius ecclesiae comprobare conatus est [Rivista delle scienze storiche, 1906, t. I, p. 383; Gli antichi vescovi d'Italia, Milano (Firenze, 1913), p. 830 – 31.] . Verum haec recentioris sunt aetatis quam ut satis certum praebeant argumentum. No tatu dignum est quod addit Savio, Felicitatem, quae VIIII kal. decembres martyrologio inscripta est, ad VIII kal. ianuarias obvio neque infrequenti errore transferri potuisse. Quae si vera sunt, nulla fiebat hodie Felicitatis commemoratio neque Romae neque Mediolani. Martyris autem qui in hac civitate colebatur nomen periisse arbitramur.
56. PERGAMO] Hoc quoque loco nomen martyris excidisse, cum Saturninus ad laterculum Africanum pertinere videatur, dicendum est.
57. SATURNINUS] Iam supra, n. 18. Cf. n. 19, 23.

58. Constantinopoli] Martyris Sirmiensis reliquias a Gennadio patriarcha in ecclesia regiae Urbis repositas esse dictum est ad n. 37.Ἀναστασίας τῆς φαρμακολυτρίας, nomine graecis usitato, festum agebatur die 22 decembris, non 25, propter μέγα μυστήριον Nativitatis Domini, quo sanctorum commemorationes excludebantur [Synax. Eccl. CP., p. 333.] . Reiecta lectione codicum Anastasi, scribendum est:

Constantinopoli sanctae Anastasiae.

VII KAL. IAN.

a In oppido Hierosolimitano villa Cafargamala passio sancti Stephani primi martyris diaconi qui lapidatus est a Iudaeis. Romae in cimiterio Priscillae depositio Dionisi episcopi. et alibi Heliae Dorostoli. Antiochiae Iulianib Martiani Neandric.
Addunt codices pleniores: a) et est dedicatio ipsius basilicae in uuizenburgo W2 int. lin. — b) et passio sancti marini B. — c) marini martiniani A; ianuarie C.
Var. lect. codd. EABSW. — 1 – 2. om. E | 2. opido W | 3. hierosōl E; hierusolimitano BW; hierosolymitano A | 4 – 6. om. E | 5. capharga mala S; cafarga malaa W | 7. om. W | 8. stefani E; add. diaconi E | 10. om. E1, add. E2 int. lin. | 11 – 16. om. E | 11. et diaconi S; add. et apostoli BS | 16. iudeis SW1 | 17 – 31. om. S. | 17. et romae E | 18 – 20. om. EBSW | 21. add. sancti ABW | 22. dyonisii A | 23 – 25. om. ABW | 28. antioc̄h EA; anthiochia B; anthiocia W | 30. marciani A; martini E | 31. menandri E.
Excerpta ex variis.Cambr.: Hierusolimae passio Stephani martiris primi Romae in cymiterio Priscillae via Salaria depossitio Diuni episcopi et passio Marini martyris. — Taml.: Zephani protomartiris Dionisii episcopi Nichandrii episcopi Iuliani Martini Dorozoli Eliae. — Mon.: In oppido Hierosolimino (corr. hierosolimitano) Cafargamala passio sancti Stephani primi martyris diaconi apostolorum qui lapidatus est a iudeis. Romae Dionisii confessoris alibi Mariani martyris primi Priscillae. — Rich.:… Rome Dionisii confessoris… — Met.:… Rome Dionisii confessoris.

DEC. 26

8. STEPHANI] De festis sanctorum quae celebritatem nativitatis Domini excipiebant, varia sunt testimonia. Hoc ordine a S. Gregorio Nysseno in laudatione fratris Basilii enumerantur: Στέφανος, Πέτρος, Ἰάκωβος, Ἰωάννης, Παῦλος [BHG. 244, n. 1.] . Ab Aphraate vero in homilia XXI: Post eum [Iesum] exstitit Stephanus martyr fidelis quem Iudaei lapidaverunt, similiter Simon et Paulus perfecti martyres fuerunt; Iacobus quoque et Iohannes Christi magistri sui tenuerunt vestigia [Dem. XXI, 23, Parisot, p. 987] . Breviarium Syriacum, die 26 dec.: πρῶτος μάρτυς ἐν Ἱεροσολύμοις Στέφανος ἀπόστολος, ἀρχὴ τῶν μαρτύρων. Die 27: Ἰωάννης καὶ Ἰάκωβος ἀπόστολοι ἐν Ἱερουσαλήμ. Die 28: ἐν Ῥώμῃ τῇ πόλει Παῦλος ἀπόστολος καὶ Συμεὼν Κεφᾶ ἀρχὴ τῶν ἀποστόλων τοῦ κυρίου ἡμῶν. Kalendarium Carthaginiense, dec. 26: sancti Stefani primi martyris. Dec. 27: Iohannis, Iacobi. Dec. 28: sanctorum infantum. Quamdiu in Palaestina observatus est ritus nativitatem Christi in Epiphania celebrandi, die 25 decembris Iacobi apostoli et David regis memoriam agebant Hierosolymitani [Ita Cosmas Indicopleustes, cuius testimonium ad diem 27 afferemus.] . Postquam autem ecclesiarum occidentalium et orientalium paene omnium more natalem Domini celebrare coeperunt, diem 27 S. Stephano, diem 28 SS. apostolis Petro et Paulo sacratas esse videmus, teste Sophronio in laudatione apostolorum: τρίτην γὰρ μετὰ τοῦ Χριστοῦ σωτήριον γέννησιν Στεφάνῳ δεδωκότες πανήγυριν, τετάρτην ἑαυτοῖς διετηρήσαντο [BHG. 1496.] . In diem autem 26 reiecta est commemoratio Iacobi et Davidis [Omittenda non sunt quae ad commemorationem Palaestinensem diei 26 dec. referuntur in Itinerario Antonini Placentini: “Nam et depositio Iacob et David in terra illa alio die de natale Domini devotissime celebratur, ita ut ex omni terra illa Iudaei conveniant, innumerabilis multitudo, et incensa offerentes multa vel luminaria et munera dantes ad servientes ibidem.” Geyer, Itinera Hierosolymitana, p. 179. Ubi non Iacobus frater Domini, sed Iacob patriarcha intellegitur.] , die 29 Iohanni et Iacobo reservata, ut habetur in vetustis kalendariis [C. Kekelidze, Ierusalimskij Kanonar (Tiflis, 1912), p. 49 – 50. Cf. Goussen, Ueber Georgische Drücke und Handschriften (München-Gladbach, 1923), p. 5 – 6.] . In libris Graecorum haec est festorum series: dec. 26: σύναξις τῆς ὑπεραγίας Θεοτόκου. Dominica post Nativitatem: μνήμη τῶν ἁγίων Ἰωσήφ, Ἰακώβου ἀδελφοῦ τοῦ Θεοῦ καὶ Δαβίδ. Dec. 27: ἄθλησις τοῦ πρωτομάρτυρος Στεφάνου [Synax. Eccl. CP., p. 343 – 49.] . Hinc certum videtur hodiernum S. Stephani laterculum e kalendario Palaestinensi minime deductum esse, et loci indicium in oppido Hierosolymitano ad martyris palaestram non ad cultum referendum esse. Ut recte advertit Duchesne [Act. SS., Nov. t. II, 1, p. [LXXX].] , verba villa Cafar Gamala subministravit epistula Luciani de Inventione reliquiarum S. Stephani anno 415 [BHL. 7851 – 7856.] . Genuina lectio haec esse videtur:

In oppido Hierosolymitano passio sancti Stephani diaconi, primi martyris, qui lapidatus est a Iudaeis.

22. DIONISII] Est ille Dionysius papa (259 – 268), quem alii die 27, alii die 26 obiisse ferunt. Depositio martyrum: VI kal. ian. Dionisii in Callisti. Consentit Liber pontificalis: qui etiam sepultus est in cymiterio Calisti via Appia VI kal. ian. [Duchesne, t. I, p. 157, cf. p. 70.] . Catalogus autem Liberianus martyrologio assentitur: VII kal. ian. [Ibid. p. 6.] . Codicum lectio genuina videtur esse, ut est in Dubliniensi et Laureshamensi:

Romae in cimiterio Priscillae depositio Dionisii episcopi.

Verum errat in assignando loco depositionis. Dionysius enim in coemeterio Callisti quiescebat, quod testantur tum catalogus episcoporum et martyrum in eodem depositorum iussu Xysti III marmori incisus [De Rossi, Roma sott., t. II, p. 33 – 48.] , tum libelli itinerarii ad sanctorum sepulchra [De Rossi, Roma sott., t. I, p. 180 – 81.] . Recurrit Dionysius p. die 9 augusti, non vero 14 septembris, quod nonnullis placuit [J. P. Kirsch, Der Stadtrömische Festkalender im Altertum (Münster, 1924), p. 98. Cf. De Rossi, Roma sott., t. II, p. 98.]

26. HELIAE] Helias martyr Tomitanus aliis quoque in locis Moesiae colebatur, etiam Durostori, ut ex hodierno laterculo patet. Ex Passione SS. Macrobii et sociorum, cuius epitomen ad diem 13 septembris promunt Graecorum synaxaria [Synax. Eccl. CP., p. 40.] , habemus sanctum Ἡλεῖ Tomis capite truncatum fuisse, et in martyrologio nostro, ad diem 27 mai, in Thomis Helias nuntiatur. Alii martyres Tomitani, celeberrimi illi Marcianus et Nicander quorum dies natalis est 5 iunii, cum Helia hodie copulandi sunt. Latent enim sub nominibus Martini, n. 30 al. Martiani, et Neandri, n. 31, eosque Durostori cultos fuisse etiam ex laterculo 8 iunii demonstratur. Nomina ergo ita ordinanda sunt:

Dorostoli Heliae Marciani Nicandri.

Ubi tamen dubium remanet fueritne a primo martyrologii compilatore scripta trium sanctorum in eadem civitate commemoratio an Heliae solius, cui interpolator addiderit, more suo, Marcianum et Nicandrum eodem loco cultos.

27. DOROSTOLI] Ita scribunt codices nostri pro Durostori, quod est oppidum in Moesia inferiore, postmodum Silistria dictum [C. I. L., III, p. 997; Patsch, in Pauly-Wissowa, Real-Encyclopädie, t. X, p. 1863.] , cultu martyrum non incelebre [Saints de Thrace et de Mésie, in Anal. Boll., t. XXXI, p. 260 – 72.] .

28. ANTIOCHIAE] Nimium contracti hoc loco videntur codices nostri, unde falso inducta est festivitas S. Iuliani, de quo ad diem 16 martii. Reapse in ecclesia S. Iuliani Antiochena festum agebatur S. Marini, cuius nomen simul cum Martiani in unum coaluit: Martini (n. 30), ita ut scribendum sit:

Antiochiae, 〈in ecclesia Sancti〉 Iuliani, Marini.

Testatur enim Malalas, anno circiter 529 S. Marini reliquias Antiochiae in ecclesia Sancti Iuliani repositas esse. Εὑρέθη δὲ ἐν αὐτῷ τῷ χρόνῳ καὶ τὸ τίμιον λείψανον τοῦ ἁγίου μάρτυρος Μαρίνου εἰς τὴν πρώτην Συρίαν ἔξω τῆς λεγομένης Γινδάρου πόλεως, τοῦ περιοδευτοῦ τῆς χώρας ἐν ὀπτασίᾳ πλειστάκις ἑωρακότος τὸν τόπον ἔνθα ἔκειτο ἅγιος, ἔχων ἀπὸ τῆς κεφαλῆς κατὰ παντὸς τοῦ σώματος αὐτοῦ ἥλους σιδηροῦς, εἰς σανίδα παραπλωθεὶς προσηλώθη καὶ ἐτέθη εἰς πέτραν γλυφεῖσαν αὐτῷ τάφον. Καὶ ἐπήρθη τὸ λείψανον αὐτοῦ καὶ ἠνέχθη καὶ κατετέθη ἔξω τῆς Ἀντιοχέων πόλεως, ἐν τῷ ἁγίῳ Ἰουλιανῷ [Chronogr., XVIII, Dindorf, p. 452.] . S. Marini Passio graeca [P. Franchi de' Cavalieri, in Studi e Testi, t. XXVII, p. 85 – 93.] die quidem 16 decembris legenda proponitur, ad quam et in synaxariis inserta est [Synax. Eccl. CP., p. 313.] . Eiusdem vero versio latina antiqua hoc lemmate inducitur: Passio sancti Marini pueri in loco qui vocatur Columnas quod est VII kal. ianuarii [BHL. 5538.] . Haec cum nostris libris, ut patet, plane congruunt.

29. IULIANI] Lege ecclesia S. Iuliani, supra, n. 28.
30. MARTIANI] Lege Marini, ut habent codices B, A in additamentis, et insuper Martiani. Cf. appar. crit. et annotata ad nn. 26, 28.
31. NEANDRI] Lege Nicandri, supra, n. 26.

VI KAL. IAN.

Adsumptio sancti Iohannis evangelistae apud Ephesum. et ordinatio episcopatus sancti Iacobi fratris Domini qui ab apostolis primus ex Iudaeis Hierosolimis est episcopus ordinatus et medio pascha martyrio coronatus.
Var. lect. codd. EABSW. — 3. iōh E; iōhis S | 4. euanḡ EA; euangeł B; eugłtȩ S; euangelis̄t W | 6. efesum BW | 9. om. E1; aepiscopatus E2 in marg. | 14 – 28. om. E1 sed ea in marg. inf. ipsa forsitan prima manus restituit; lege quae n. 28 notantur | 20. hierusolimis W | 22. aepiscopus E; om. B1, add. int. lin. B2 | 25 – 26. in medio paschae E | 25. medium A | 27. martirio W | 28. coronatur S; add. hierosōl. cuius pas(sio) VIII k. Ap̄. E.
| Excerpta ex variis.Cambr.: Adsumptio sancti Iohanni, evangelistae apud Effesum et ordinatio episcopatus sancti Iacobi fratris Domini qui ab apostolis primus ex Iudeis Hierusolima ordinatus est et medio (cod. medo) paschae coronatus martyrio. — Taml.: Iohannis apostoli et evangelistae assumptio et ordinatio Iacobi apostoli [fratris (?) Iohannis in marg.] — Rich.: In basilica montis Oliveti natale sancti Iohannis evangelistae…

DEC. 27

3. IOHANNIS] Breviarium Syriacum: Ἰωάννης καὶ Ἰάκωβος οἱ ἀπόστολοι ἐν Ἱερουσαλήμ. Kalendarium Carthaginiense: VI kal. ian. sancti Iohannis Baptistae et Iacobi apostoli quem Herodes occidit. Mendum librarii est Baptistae loco evangelistae. Hic quoque notandum est hodiernum laterculum Palaestinensem non esse. Ut enim ex dictis ad diem 26, n. 8 manifestum est, festivitatis Iohannis et Iacobi, filiorum Zebedaei, die 27 dec. priscis temporibus celebratae nullum satis manifestum vestigium superest. Afferendum imprimis Cosmae Indicopleusti testimonium: Μόνοι δὲ οἱ Ἱεροσολυμῖται ἐκ στοχασμοῦ πιθανοῦ, οὐκ ἀκριβῶς δέ, ποιοῦσι τοῖς Ἐπιφανίοις· τῇ δὲ γεννᾷ μνήμην ἐπιτελοῦσι τοῦ Δαυῒδ καὶ Ἰακώβου τοῦ ἀποστόλου, οὐ πάντων τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ καὶ τῶν δύο τελευτησάντων, ἀλλ᾽ ὥς γε οἶμαι, ἵνα καὶ αὐτοὶ μὴ ἔξωθεν τῆς ἑορτῆς μείνωσιν τῶν κατὰ σάρκα συγγενῶν τοῦ Χριστοῦ, ἐκτελοῦσι μνήμην πάντες, τὸν Θεὸν διὰ πάντων δοξάζοντες [Christiana topographia, lib. V, Winstedt, p. 139.] . Hierosolymis igitur, etiam saeculo VI, die 25 dec. non natalis Christi, sed regis David et Iacobi apostoli memoria agebatur, et hunc quidem Iacobum fratrem Domini appellabant. Hesychius quippe presbyter Hierosolymitanus una in contione laudat Ἰάκωβον τὸν ἀδελφὸν τοῦ κυρίου καὶ Δαυῒδ τὸν θεοπάτορα [Photii Bibliotheca, cod. 275, P. G., t. CIV, p. 241.] . Et in his quidem cum Armeniis conveniebant, qui 25 dec. fratrem Domini cum Davide consociant, die vero 28 Zebedaeidas [Duchesne. Origines du culte chretien5, p. 282.] . Qua ratione post inductum natalis Domini festum kalendarium Hierosolymitanum reformatum fuerit, ad diem 26 exponere conati sumus. Commemoratio Iacobi et Davidis ad 26 dec. remota est; commemoratio vero Iohannis et Iacobi die 29 instituta, nisi potius a die 28, quo fortasse ad Armeniorum normam olim agebatur, huc delata est. Qui primus Hieronymianos fastos compilavit, eo fere modo, quo breviarium Syriacum, apostolos nuntiasse credendus est. Cetera infeliciter addita, attamen plana sunt, et ut codicum nostrorum lectio retinenda:

Adsumptio sancti Iohannis evangelistae apud Ephesum et ordinatio episcopatus sancti Iacobi fratris Domini, qui ab apostolis primus ex Iudaeis Hierosolimis est episcopus ordinatus et medio pascha martyrio coronatus.

6. EPHESUM] Quod dicitur Iohannes apud Ephesum assumptus, apocryphorum placita sequitur de S. Iohannis exitu seu potius ἀθανασίᾳ [Acta Iohannis, BHG. 915, n. 115, Bonnet, p. 215: καὶ ἐλθόντες μετὰ τὴν τρίτην ἡμέραν καὶ ὀρύξαντες οὐχ εὗρον τὸ σῶμα αὐτοῦ.] .
8. ORDINATIO] Cum Iacobus, quem fratrem Domini putabant, medio pascha (n. 26) passus haberetur, eiusque depositio die 25 mart. celebraretur, ordinationis anniversariam diem hodie commemorari finxerunt.
11. IACOBI] Iam dictum est hodie pro filio Zebedaei Iacobum fratrem Domini libris nostris inscriptum esse. Notasse iuverit hunc quoque cum Iacobo Alphaei hinc inde commutari, et intricatissima esse quae de gestis Iacoborum narrantur [BHG. 763, 764 – 66, 767 – 68; BHL. 4056 – 4085, 4086 – 4099. De Iacobo fratre Domini, Lipsius, Die apokryphen Apostelgeschichten, t. II, 2, p. 238 – 57. De fratribus Domini, Lightfoot, The Brethren of the Lord, in Saint Paul's Epistle to the Galatians, p. 252 – 91; Th. Zahn, Brüder und Vettern Iesu, in Forschungen zur Geschichte des neutestamentlichen Kanons, t. VI, p. 227 – 364. Cf. M. J. Lagrange, Évangile selon Saint Marc, p. 72 – 89.] .
16. AB APOSTOLIS] Hegesippus: Διαδέχεται τὴν ἐκκλησίαν μετὰ τῶν ἀποστόλων ἀδελφὸς τοῦ Κυρίου Ἰάκωβος, ὀνομασθεὶς ὑπὸ πάντων δίκαιος ἀπὸ τῶν τοῦ Κυρίου μέχρι καὶ ἡμῶν [Ap. Eusebium, Hist. eccl., II, 23, 4. Cf. Zahn, Forschungen, t. VI, p. 228 – 35; E. Schwartz, Das Martyrium Jacobus des Gerechten, in Zeitschrift für die neutestamentliche Wissenschaft, t. IV, p. 48 – 61.] . Rufinus autem haec ita reddidit: suscepit ecclesiam cum apostolis frater Domini Iacobus [Mommsen, p. 167.] . Syriaca autem versio habet: ab apostolis. Eusebius: ἐπὶ Ἰάκωβον τὸν τοῦ Κυρίου τρέπονται ἀδελφόν, ᾧ πρὸς τῶν ἀποστόλων τῆς ἐπισκοπῆς τῆς ἐν Ἱεροσολύμοις ἐγκεχειρίστο θρόνος [Hist. eccl., II, 23, 1.] . Idem in Chronico: ecclesiae Hierosolymorum primus episcopus ab apostolis ordinatur Iacobus frater Domini [Fotheringham, p. 257; Helm, p. 175.] . Georgius Syncellus: Ἰάκωβος ἀδελφόθεος πρῶτος ἐπίσκοπος Ἱεροσολύμων ὑπὸ τῶν ἀποστόλων καθίσταται [Chronogr., ad ann. 5534, Dindorf, p. 620.] . Hieronymus: Hegesippus, vicinus apostolicorum temporum, in quinto commentariorum libro de Iacobo narrans, ait: Suscepit ecclesiam Hierosolymae post apostolos frater Domini Iacobus cognomento Iustus [De viris illustribus, II.] .
26. PASCHA] Hegesippus: Ἔλεγον οὖν συνελθόντες τῷ Ἰακώβῳ …: παρακαλοῦμέν σε πεῖσαι πάντας τοὺς ἐλθόντας εἰς τὴν ἡμέραν τοῦ Πάσχα περὶ Ἰησοῦ [Apud Eusebium, Hist. eccl., II, 23, 10.] .
27. MARTYRIO] Teste Hegesippo, sepultus est Iacobus frater Domini prope templum: ἔθαψαν αὐτὸν ἐπὶ τῷ τόπῳ παρὰ τῷ ναῷ [Ibid., II, 23, 18. Cf. Zahn, t. c., p. 232 – 34.] . Alii deinceps, ut scribit Theodosius: positus est in monte Oliveti [De situ terrae sanctae, 9, Geyer, p. 142.] , reluctante Hieronymo: quidam e nostris in monte Oliveti eum conditum putant, sed falsa eorum opinio est [De viris illustribus, II.] . Hinc illustratur lectio codicis Rich.: in basilica montis Oliveti, quae tamen non cum Iohanne, sed cum Iacobo conectenda est.

V KAL. IAN.

Bethleem natale sanctorum infantium et lactantium qui sub Herode pro Christo passi sunt. Ancira Galatiae Eutici presbyteri Domitiani diaconi. et in Africa Castori Octavi Victoris Gattae Rogatae Eusebi Probati Ianuari Saturi Catonis Restituti Saturninae. et in Tracia Gaiani Domiciae. et in Edissa translatio corporis sancti Thomae apostoli.
Var. lect. codd. EABSW. — 1. bethlem EBW; in b. A; add. iuda E | 3. om. E | 4. infantum E | 5 – 13. om. E | 5 – 6. om. W | 9. hero (de add.) W | 14. ancyra A | 14 – 39. om. S. | 15. gallatiae B | 17. prƀ EW; prƀi AB | 18. domician AW | 19. diāc EAB; diacō W | 20. om. W | 22. af̄f̄ E | 26. zatte E; gatte A | 27. rogati ABW | 29. propati E | 30. ianuarii A | 31. om. W | 32. catono B1; add. saturi W (cf. 31) | 33. restitutae BW; om. A | 35. ** A | 37. trachia A | 42 edisa W; ȩdisse | 43. trans̄l E | 44 – 45. om. E | 46. tomȩ E; thomȩ B; thome AS | 47. apōs E; apostoli ***** W.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Bethlem nat. infantum. — Taml.: Infantum pro Christo occisarum Castorii Octoviani Victoris Gade Probati Rogati Ianuarii Saturi Eutitii Eusebii Victuriae Don…

DEC. 28

1. BETHLEEM] Kalendarium Carthaginiense: V kal. ian. sanctorum infantum quos Herodes occidit. Scite monet Duchesne variis in locis pueros ab Herode mactatos commemorari, uti v. gr. in Prudentii carminibus [Cathemerinon, XII, 93 – 136.] et patrum homiliis; ubi tamen nulla liturgicae celebrationis mentio est [Origines du culte chrétien, p. 257.] . Non desunt qui sermones S. Augustini de die octavarum infantium, de octavis infantium, a Possidio in indiculo allatos [P. L., t. XLVI, pp. 18, 20.] , in die octava sanctorum Innocentium dictos esse existiment. Infantes vero Augustino sunt recens baptizati; sermones enim habiti sunt in die octavarum Paschae [Legendi sunt sermones 224, 259, 260, 353, P. L., t. XXXVIII, pp. 1093, 1196, 1201; t. XXXIX, p. 1560.] . Festum τῶν ἁγίων νηπίων a Graecis agitur die 29 decembris [Synax. Eccl. CP., p. 353.] , a Mozarabis allisio infantum die 9 ianuarii [M. Férotin, Le Liber ordinum en usage dans l' église wisigothique et mozarabe d'Espagne, p. 450, cf. p. 493.]

Bethleem natale sanctorum infantium et lactantium qui sub Herode pro Christo passi sunt.

14. ANCIRA] Mira rerum et nominum perturbatio. Martyres enim qui Galatiae tribuuntur, ad Thraciam pertinere videntur et vice versa. Εὐτυχής enim et in breviario Syriaco et in nostro martyrologio Perinthi in Thracia nuntiantur ad diem 29 septembris; de Euticete vero vel Euticio Galata silent libri omnes. At contra, die 31 augusti et 4 septembris Gaianus prodit martyr Ancyranus. Temeritatis ergo non arguemur si scripserimus:

Ancira Galatiae Gaiani

licet incomperta nobis sit hodiernae commemorationis ratio.

16. EUTICI] Ut modo dictum est, martyres Thraces commutandi sunt cum Galatis, et Euticeti adiungemus Domitianum (n. 18, 39), diaconum presbytero:

in Tracia Eutici presbyteri, Domitiani diaconi.

De Euticete rursum die 29 septembris. Laterculum, qualis nunc est in codicibus, exscripsit Usuardus unde transiit in martyrologium Romanum: Ancyrae in Galatia sanctorum martyrum Eutychii presbyteri et Domitiani diaconi.

18. DOMITIANI] Vid. n. 16.
22. AFRICA] Martyrum nomina quae sequuntur (nn. 23 – 34) pleraque in Africa vulgaria sunt, martyres ipsi ignoti. Victor (n. 25), Saturus (n. 31), Saturnina al. Saturninus (n. 34) etiam die 29 commemorantur. Gattae (n. 26) pro Ro]gatae (n. 27) scriptum esse crediderim. Quae ex his selegit martyrologium Romanum: in Africa natalis sanctorum martyrum Castoris, Victoris, Rogatiani (hic autem est pro Rogati), reperies in auctariis Usuardi [Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 772.] .
37. TRACIA] Supra, n. 14, 16.
38. GAIANI] Supra, n. 14.
39. DOMICIAE] = Domitiani, n. 18.

42. EDISSA] Tres in libris nostris praeter hodiernam S. Thomae apostoli commemorationes recensentur: 3 iunii, 3 iulii, 21 decembris, huius autem diem octavam hodie celebrari censet L. Duchesne [Act. SS., Nov. t. II, 1, p. [LXXVIII]. His subicimus quae in eiusdem schedis reperta sunt. “C'est probablement l'octave de la fête d'hiver de S. Thomas, qui commençait le 21 décembre. Théodoret (Graec. affect. cur. VIII, P. G., t. LXXXIII, p. 1033) dit qu'à la place des fêtes païennes les chrétiens ont celles Πέτρου καὶ Παύλου καὶ Θωμᾶ καὶ Σεργίου καὶ Μαρκέλλου καὶ Λεοντίου καὶ Παντελεήμονος καὶ Ἀντωνίνου καὶ Μαυρικίου καὶ τῶν ἄλλων μαρτύρων. Ce texte, évidemment, ne vise aucun jour du calendrier; cependant l'association de S. Thomas avec les apôtres Pierre et Paul donnerait lieu de croire à une réminiscence de la fête d'aujourd'hui. En Orient, en effet, le 28 décembre était la fête de S. Pierre et de S. Paul; elle est marquée dans le syriaque, ἐν Ῥώμῃ τῇ πόλει Παῦλος ἀπόστολος καὶ Συμεὼν Κηφᾶς κορυφαῖος τῶν ἀποστόλων τοῦ Κυρίου ἡμῶν.”] . De his amplior tractatio ad diem 3 iulii instituetur. Interim cum codicibus scribendum:

in Edissa translatio corporis sancti Thomae apostoli.

IV KAL. IAN.

In Africa

natale Victoris

Domici Victori

Crescentis et Primiani Libosi episcopi Secundi Saturnini Honorati Victurinae Saturi Felicis. et Romae item in cimiterio Calisti

Felicis eta Bonifati episcopi de ordinationeb.
Addunt codices pleniores: a) primiani AB. — b) et est dedicatio basilice sancti ioh(annis) evangelistae in uuizen-(burgo) W2; hierosolimis david regis S2.
Var. lect. codd. (I) E; (II) ABSW. — 1 – 18. om. S (sed cf. 29) | 2. af̄f̄ E | 5. domiti E | 6. victuri W; victurini A | 7. crescenti A; criscenti BW | 8. om. ABW | 11. om. A | 15. victoriae AB; victorie W | 16. om. A | 17. felicis **** A. | 18 – 25. om. W | 18. om. E | 19. rom̄ EAB | 20 – 23. om. B | 20. om. S. | 24. cȩlesti S | 26. bonifatii A; bonifacii S; bonifaci W | 28 – 29. om. E | 29. oratione W; add. et alibi natale sanctorum primiani libosi episcopi secundi saturnini S (cf. supra 9).
Excerpta ex variis.Cambr.: In Affrica nat. occissorum Domici Victuri Criscenti Primiani Libosi episcopi Felicis Fi (sic) et Bonifatii episcopi. — Taml.: Victoris papae (?) Demetri Crescentis Primiani Catonis Librosi Victori Secundi Saturnini Honorati Victoriae Saturi Felicis bis Bonifatii Domicii. — Rich.: In Affrica Victoris Librosi episcopi Honorati Saturi Secundi Saturnini Victuriae et Rome in cimiterio Calisti Felicis et Bonifacii episcopi. — Rhab.: In Affrica natale Domici Victuri Crescentii Primiani Lybosi episcopi et Rome in cimiterio Callisti Felicis et Bonifacii episcopi de ordinatione. — S. Quint.: Iherosolima depositio David regis…

DEC. 29

1. AFRICA] Uno excepto Liboso, de ceteris martyribus Afris nihil habemus quod promere operae pretium sit. Libosus autem episcopus Vagensis, cuius altera commemoratio est die 1 februarii, interfuit concilio Carthaginiensi anni 256 [Cypriani opera, Hartel, p. 448.] . Martyr postea effectus est et Carthagine in novis areis positus [Ibid., ex codice Veronensi nunc deperdito.] . Nec alius videtur ab eo qui cum Cypriano aliisque Felici presbytero et Aelio diacono litteras dedit [Ibid., p. 735.] . Cum Vagensi episcopo alios Vagenses martyres nuntiari suspicatus est Duchesne [“Il est possible que les dix autres soient aussi de Vaga. Les vagenses sont marqués au calendrier de Carthage le IIII kal. nov.” L. D.] . Vagensium enim memoria inscripta est kalendario Carthaginiensi ad diem 29 octobris, potueruntque inconsiderate, ut passim fit, a IIII kal. nov. ad IIII kal. ian. transferri. Sitne haec satis certa coniectura, videant alii. Nomina pleraque etiam proximis diebus signata sunt; nonnulla die 9 ianuarii, collatisque laterculis id saltem efficitur non omnia et singula Vagensium esse.

4, 6. Victoris dec. 28, ian. 1.
7. Crescentis
9. Primiani ian. 1.
12. Secundi ian. 5, 9.
13. Saturnini dec. 28, 31, ian. 9.
14. Honorati ian. 1, 5.
15. Victurinae
16. Saturi. dec. 28, ian. 9.
17. Felicis ian. 5, ian. 9.
Secundus, Saturninus, Saturus e societate S. Perpetuae sunt; de Felice ambigi potest, quod ostendere conabimur ad diem ianuarii 9.

5. DOMICI] = Domitianus, de quo heri, n. 16, 18. In martyrologio Romano Domitianus ille seu Domicius factus est Dominicus, antesignanus turmae martyrum Afrorum (nn. 4, 9, 10, 13, 7, 12, 14): in Africa passio sanctorum martyrum Dominici, Victoris, Primiani, Lybosi, Saturnini, Crescentii, Secundi et Honorati. In his Bedam se secutum esse opinatur Baronius.

19. ROMAE] Anticipata ex die sequenti annuntiatio

Romae in cimiterio Callisti Felicis.

26. BONIFATI] Ordinatus est Bonifatius papa die 29 decembris ann. 418 [Duchesne, Le Liber pontificalis, t. I, p. 227 – 28.] . Legatur proinde

〈item Romae〉 Bonifatii episcopi de ordinatione.

Eiusdem pontificis depositio die 4 septembris. Ex utroque laterculo Romano (n. 19, 26) male consuto enata est annuntiatio quae adhuc legitur in martyrologio Romano: Romae sanctorum martyrum Callisti, Felicis et Bonifacii, ubi Callistus est pro coemeterio, et ceterorum episcopale munus reticetur.

III KAL. IAN.

In Alexandria natale Mansueti Severi et Appiani

Donatia Honori Policliti Appiani, et Oia insula sancti Florenti confessoris

Sereni Pauli

Stephani

Papiani Cletib.

Addunt codices pleniores: a) Romae felicis episcopi AB. — b) et beati perpetui qui sancti martini basilicam aedificavit et oia insula sancti florenti confessoris A; Turonus perpetui episcopi (bis) et confessoris W; Turonis perpetui (perpetuo KLV) episcopi et confessoris MKLV; clementis. Turonis civitate perpetui episcopi et confessoris C.
Var. lect. codd. (I) E; (II) ABSW. — 2. alāx E; alexan̄d W; alexandr̄ A | 3. om. ABSW. | 5. securi ABSW | 10. polecliti ASW; pole perpetuȩ cliti B | 12 – 17. hic om. A. Cf. supra in add. | 16. florentii S | 17. om. SW | 21. papia api B; pampiani W.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Alexandria nat. Mansueti Severi et Appiani et depositio Felicis episcopi. — Taml.: Manseti Severi Securi Appiani Donati Honorati Policleti Florentii Pauli Rerenei Pauli Cleti Papiani Turoni Zefani. — Rich.: In Alexandria Mansueti Honorii Pauli Polecliti Stephani Cleti Rome Felicis episcopi Perpetuae Florenti confessoris et dedicatio aecclesie. — Mon.: In Alexandria Mansueti Securi Adriani Donati Honorii. — Rhab.: Turonis depositio beati Perpetui episcopi qui sancti Martini ecclesiam aedificavit.

DEC. 30

1. IN ALEXANDRIA] Quinam fuerint martyres Alexandrini hodie fastis ascripti nemo facile dixerit. Mansuetum Alexandrinum non esse non est multis demonstrandum. Serenus aliquis fuit, immo bini fuerunt cognomines discipuli Origenis [Eusebii Hist. eccl., VI, 4, 2, 3. Cf. Delehaye, Les martyrs d'Égypte, p. 9 – 32.] . Horum alterutrum hodie commemorari (n. 18) nec affirmare neque negare ausim.
5. SEVERI] Ignotus est, nisi idem sit cum Sereno (n. 18) de quo modo.
7. APPIANI] Infra, n. 11, et 21: Papiani. Non sancti nomen esse suspicor sed residuum laterculi de sancto Felice (de quo infra) via Appia quiescente.
8. DONATI] Ille procul dubio qui postridie Carthaginiensium martyrum agmen ducit.
9. HONORI] Non alium esse ab Honorato qui die 29 dec. inter martyres Afros numeratur equidem crediderim.

10. POLICLITI] Conflatum ex Poli seu Pauli et Cleti, qui iterum seorsim (nn. 19, 22) proferuntur. Pertinent, ni fallor, ad indiculum Romanorum pontificum qui inter sanctos diei 31 dec. insertus est, et ita exordiebatur:

〈Romae Petri,〉 Pauli, Cleti.

11. APPIANI] Supra, n. 7.

13. OIA] Nunc l'lle-d'Yeu (Vendée), de qua in Miraculis S. Philiberti [BHL. 6809, n. 61.] . Nullius pretii sunt Acta S. Florentii quae circumferuntur [BHL. 3047, 3048.] . Eius festum ab Usuardo nuntiatur die 22 septembris [Act. SS., Sept. t. VI, p. 410 – 38.] ; 27 iun. in libris nostris, eiusdem translatio [Cf. Act. SS., Iun. t. V, p. 249.]

Oia insula sancti Florentii confessoris.

18. SERENI] Supra, ad n. 1 et 5.
19. PAULI] Apostoli, qui cum Petro in principio indiculi pontificum Romanorum 31 dec. collocandus est. Supra, n. 10.
20. STEPHANI] Est ille Stephanus papa, quem codices omnes die 31 dec. inter pontifices Romanos reponunt.
21. PAPIANI] Supra, n. 7, 11,

22. CLETI] Romani pontificis, supra, ad n. 10.

ADDITAMENTA] Felicis, heri in omnibus codicibus, hodie in solis A, B, Cambr., Rich., sed primum in omnibus, ni fallor, ut vel ex Appiani (n. 7) constare videtur, dein deletum, tandem alio loco restitutum fuisse censeo. De Felice I (269 – 274) Depositio episcoporum: III kal. ianuar. Felicis in Callisti. Plurimum ergo emendanda sunt quae de Felice leguntur in Libro pontificali: Martyrio coronatur… qui et sepultus est in cimiterio suo via Aurelia miliario II, III kal. iun. Ita editio prior; altera vero: hic fecit basilicam in via Aurelia ubi et sepultus est [Duchesne, t. I, pp. 71, 158.] . Haec totidem verbis narrantur et de Felice II, cui applicata sunt quae Felicis cuiusdam martyris, in via Aurelia sepulti, propria erant. Nec enim martyr fuit Felix papa, nec basilicam fecit in via Aurelia. De die depositionis revera non dissentit Liber pontificalis dum scribit III kal. iunias, ex crebro errore legentium iun(ium) pro ian(uario). Locum sepulturae diserte expressit martyrologus heri, nec omnino reticet hodie (n. 7, 11, 21). Iure meritoque igitur scribetur:

Romae in cimiterio Callisti via Appia depositio Felicis episcopi.

Perpetui. Notissimus est episcopus Turonensis de quo Gregorius variis in locis [Hist. Franc., II, 14, 26; X, 31; Virtut. S. Martini, I, 2, 6.] et Sidonius in epistula Lucontio inscripta: Basilicam sancti pontificis confessorisque Martini Perpetuus episcopus, dignissimus tanto praedecessore successor, multum priore quae fuit hactenus capaciorem novavit. Magnum est, ut ferunt, opus nominandumque quod in honorem talis viri factum talis vir fecisse debuerit. Huius me parietibus inscribere supradictus sacerdos hoc epigramma compellit, quod recensebis… Martini corpus totis venerabile terris [Epist. IV, 18.] cet. Obiit Perpetuus anno 491 [Duchesne, Fastes épiscopaux, t. II, p. 304] .

Turonis civitate beati Perpetui episcopi et confessoris, qui sancti Martini basilicam aedificavit.

PRID. KAL. IAN.

Romae Donatae Paulinae Rusticianae Nominandae Serotinae Saturninae Hilariae. et in cymiterio Priscillae depositio sancti Silvestri episcopi.

Kartagine Donati Caelestini Saturnini . Bononia Gagi.

et Romae

via Salaria in cimiterio Iordanorum Donatae Pauli

Rogatae Dominandae Hilarinae.

et depositio sancti Silvestri episcopi.

Retiaria Hermetis exorcistae. in provincia Sicilia civitate Cathiniensium Stephani Pontiani Attali Fabiani Corneli Sixti Floridi Cottae Quintiani Minerviani Simphoriani Ammoni Furtunati Sancti Sequentis Apionis Kalendionis Evelpisti Exuperanti Saturnini Agnetis Paulinae Nominandae Donatae Rogatae.

Senonas passio sanctae Columbae virginisa.
Addunt codices pleniores: a) Senones beatorum saviniani et potentiani episcoporum qui a pontifice romano ad praedicandum directi eandem metropolim martirii sui confessione illustrem fecerunt et in eandem urbem (in villa quae vocatur erdona 2 m. in marg.) sancte columbe praeclare virginis et magne constantie martiris que magni inmensique superata valitudine rogi mucrone cesa et capite truncata quȩ aureliani spurcissimi imperatoris impleverunt iussa S2 in ras. annot. 43 cet.
Var. lect. codd. (I) E; (II) ABSW. — 1. rom̄ E | 11. cym̄ E | 17. Kartaḡ E; cartagine ABSW | 19. celestini S | 23. om. EA | 24. rom̄ EBW; rome S | 25 – 29. om. EBSW | 30. donati SW | 32. rogate S; rogatiae A | 33. dominande BS; domi nandae W | 34. romae S2 in ras. | 35. om. AS | 40. ritiaria BSW | 42 – 44. om. E | 42. exhorcistae B | 43 – 77. erasit S ut insereret notas senon. de quibus in add. codd. plen. | 44. provintia B. | 45. siciliae AW | 46. in civī. E; civit̄ BW | 47. athinensium E; cathenas B; caten̄ A; catenn̄ W; add. pontiani A (cf. 49) | 48. stefani E | 52. cornili BW | 53. sexti E; syxti A | 54. floredi W | 55. quottae B; gothe A | 57. menervini ABW | 58. simforiani B2; sinfuriani W; furiani B1 | 60. fortunati A | 61. sc̄i ABW | 62. equentis B | 63. appionis AB | 64. kalendini E; calendionis AB | 65. cuelpisti B | 66. exuperati E; exsuperanti AB | 67. saturnini B | 68. agneti B | 70. nominande B | 73. senones senonis B1; B2W | 76. add. martyris et B.
Excerpta ex variis.Cambr.: Romae in cimiterio Iordanorum via Salaria nat. Paulini Donatae Rusticianae Nommandae Serotinae Saturninae et Hilariae et depossitio Silvestri episcopi et passio sanctae Columbae. — Taml.: Donati Celestini Saturnini Silvestri papae Paulinae Donatae Rusticanae Nominandae Serotinae Saturninae Hilariae D. … ti Priscillae Rogatae Bononi Aggagi Pauli Ermetis Cintiani Ret(i)a(ria)e Pontiani Attali Fabiani Cornolii Sixti Floridi Cintiani Menernini Simforiani Ammoni Exoperati Euelpisti Fortunati Sequentis Opiones Kalendionis Saturnini Agnetis Sexti.

DEC. 31

1. ROMAE] In Libro pontificali haec leguntur in vita Hadriani (772 – 795): cimiterium Iordanorum, videlicet sanctorum Alexandri, Vitalis et Martialis martyribus seu sanctarum septem virginum noviter instauravit [Duchesne, t. I, p. 509.] . Qui libellum scripsit De locis sanctorum martyrum, viam Salariam lustrans, nomina virginum profert: ibi et VII virgines id est S. Saturnina et S. Hilaria, S. Dominanda, S. Serotina, S. Paulina, S. Donata, S. Rogantina requiescunt [De Rossi, Roma sott., t. I, p. 176.] . Ita quoque Notitia ex Willelmo Malmesburiensi cuius lectio est Hilarina pro Hilaria. Hanc solam meminit Itinerarium Salisburgense: postea pervenies eadem via ad speluncam ubi S. Hilaria martyr. Codices nostri nunc septem virginum nunc trunca serie bina subministraru nt exempla:

2. Donatae 30, 71. Donatae
3. Paulinae 31. Pauli, 69 Paulinae
4. Rusticianae
5. Nominandae 31, 72. Rogatae
6. Serotinae 33. Dominandae
7. Saturninae 70. Nominandae
8. Hilariae 34. Hilarinae
Licet certa non sit singulorum nominum norma scribendi, laterculus, cuius membra dispersa habemus, is videtur esse:

Romae via Salaria in cimiterio Iordanorum Donatae, Paulinae, Rogatae, Dominandae, Serotinae, Saturninae, Hilariae.

Praeter nomina nihil de septem virginibus traditum est. Notasse iuverit cum coemeterio Iordanorum conexam esse memoriam septem martyrum quos dicunt filios S. Felicitatis et in re hagiographica universim numerum septenarium iusto crebrius occurrere. Ut omittamus septem diaconos anno 258 passos [Duchesne, Le Liber pontificalis, t. I, p. 155 – 56.] , septem quoque filios martyres habuisse ferunt S. Symphorosam, nec desunt aliis in locis turmae septem virginum canonicarum [“Le supplice des sept vierges canoniques et diaconesses est un fait qui se constate, en dehors de Rome, à Sirmium, à Corinthe, à Ancyre. Il a pour pendant masculin le massacre des sept diacres romains en 258. On peut s'étonner qu'un tel événement n'ait donné lieu à aucune légende et qu'on ne sache même pas à quelle persécution on le rapporte.” L. D.] .

4. RUSTICIANAE] Ita soli codices E et Cambr., ceteri Rogatae, et liber De locis sanctorum: Rogantina.
5. NOMINANDAE] Ita codices non pauci. Alii cum libro De locis sanctorum: Dominandae.

15. SILVESTRI] Depositio episcoporum: Prid. kal. ianuar. Silvestri in Priscillae. Eodem die in sacramentariis Leoniano, Gelasiano, Gregoriano, et in kalendario marmoreo Neapolitano. Liber Pontificalis: Hic sepultus est in cymiterio Priscillae via Salaria ab urbe Roma miliario III prid. kal. ianuar. [Duchesne, t. I, p. 187. Cf. p. 188 – 201.] . Index coemeteriorum: Coemeterium Priscillae ad S. Silvestrum [De Rossi, Roma sott., t. I, p. 176.] . Ecclesiam S. Silvestri seu basilicam [De coemeterio et basilica De Rossi, Bullettino, 1880, p. 43 – 54; 1890, p. 97 – 122; Marucchi, Nuovo bullettino, 1908, p. 5 – 125.] se vidisse testantur quotquot loca sacra viae Salariae Novae obierunt [De Rossi, Roma sott., t. I, p. 176 – 77.] . In tertia Urbis regione situs erat titulus a conditore Equitii dicto, quae nunc est ecclesia SS. Silvestri et Martini in Montibus [J. P. Kirsch, Die römischen Titelkirchen, p. 41 – 45. De ceteris S. Silvestro in Urbe dicatis ecclesiis, Chr. Huelsen, Le chiese di Roma nel medio evo, p. 464 – 69.] . Iam saeculo IV eo loci S. Silvester coli coeptus est, ubi et reperta est lampas cum hac epigraphe:

SANCTO SILVESTRIO
ANCILLA SVA VOTVM SOLVIT

saeculo IV exeunte vel V ineunte oblata [De Rossi, Bullettino, 1872, p. 38; 1890, p. 104.] . Pervulgata sunt Acta S. Silvestri [BHL. 7725 – 7735; BHG. 1628 – 1634. Cf. W. Levison, Konstantinische Schenkung und Silvester- Legende, in Miscellanea Francesco Ehrle, Studi e testi, t. XXXVII, p. 159 – 247.] sed plane commenticia. Vera est annuntiatio:

〈item Romae〉 in cimiterio Priscillae depositio sancti Silvestri episcopi.

17. KARTAGINE] Trium martyrum, n. 18 – 20, sola nomina nota sunt. Donatum quendam habuimus 30 dec., Saturninum 29 dec.

21. BONONIA] Bononia castellum erat in Moesia superiore, hodie Vidin, decimo septimo vel decimo octavo a Ratiaria situm [C. I. L., t. III, p. 1020.] . Heri legebatur in breviario Syriaco: Ἑρμᾶς ἐξορκιστὴς ἐγένετο μάρτυς ἐν τῇ πόλει Βονωνίᾳ. Bononiae tribuunt libri nostri non Hermetem, qui mox (n. 41) ut martyr in Ratiaria prodit, sed Gaium; hodie quidem soli codices alterius recensionis, postridie vero omnes, et die 4 ianuarii Hermetem simul cum Gaio [De his breviter diximus in Saints de Thrace et de Mésie, in Anal. Boll., t. XXXI, p. 257 – 58.] . Vicina oppida Bononiam et Ratiariam communes habuisse martyrum commemorationes nemo mirabitur. Quare tuto accipi potest:

Bononia Gagi.

29. IORDANORUM] Supra, ad n. 1.
31. PAULI] = Paulinae, n. 3.
33. DOMINANDAE] = Nominandae, n. 5.
34. HILARINAE] = Hilariae, n. 8.

40. RETIARIA] Colonia Retiaria vel Ratiaria, in Moesia superiore, nunc Arcer [C. I. L., t. III, pp. 263, 1020.] . Lege quae dicta sunt ad Bononia, n. 21. Teste breviario syriaco, Hermes Bononiae martyrium fecit, in propinqua etiam Ratiaria venerationem consecutus est.

Retiaria Hermetis exorcistae.

Iteratur laterculus breviatus die 1 ianuarii, n. 47.

45. SICILIA] Romani sunt non Siculi Stephanus, Pontianus cet. quorum nomina statim sequuntur. Acute F. Lanzoni [Le diocesi d'Italia, p. 626.] S. Agatham latere perspexit sub lectionibus n. 55:
A]cottae E.
A]quottae B.
A]gothae A.

Proinde legendum est:

in provincia Siciliae civitate Cathiniensium Agathae.

Celeberrimae martyris natalis agitur die 5 februarii. Hodiernae commemorationis ratio esse videtur quod septem virginibus virgines illas clarissimas Agatham et Agnetem (n. 68) sociandas esse putaverit interpolator.

48. STEPHANI] Pontificum Romanorum series, cuius principium die 30 decembris (n. 10, 19) habuimus. Si temporum ordinem observaveris, ita sese excipiunt:

n. 49 Pontianus † 235
50 Anterus † 236
51 Fabianus † 250
52 Cornelius † 253
48 Stephanus † 257
53 Sixtus † 258
Casu vel consulto omissus est Lucius († 256). Anterus pro Attalo (n. 50) obvia est emendatio. Qua de causa hodie et diebus 9 augusti et 23 decembris insertus sit catalogus pontificum nos latet. Porro ita scribamus oportet, ratione habita eorum quae pridie ad n. 10 praenotata sunt:

〈Romae Petri,〉 Pauli, Cleti, Stephani, Pontiani, Anteri, Fabiani, Cornelii, Sixti.

Codicum nostrorum depravata lectione decepti, e pontificibus martyres Catanenses effecerunt quibus nomina martyrum incertae originis (cf. n. 54, 56) addiderunt Romani martyrologii compilatores: Catanae in Sicilia passio sanctorum Stephani, Pontiani, Attali, Fabiani, Cornelli, Sexti, Floris, Quinctiani, Minervini et Simpliciani. Ad haec Baronius in Notis: “De his tabulae ecclesiae Catanensis, ubi celebris est eurom memoria.” Aliter Ferrarius: “ Etsi Card. Baronius horum martyrum memoriam Catanae in Sicilia celebrem esse testetur, Acta tamen ipsorum non extasse intelleximus: neque adeo illos celebrari in ea urbe accepimus ut ab operibus servilibus propter eos cessetur, cum hic dies S. Silvestro papae praecipue dicatus sit [Ph. Ferrarius, Catalogus sanctorum Italiae (Mediolani, 1613), p. 820.] .” In antiquo, quem prae manibus habemus, Ordine divini Officii dioecesis Catanensis ut et in recentioribus [Ordo divini officii … servandus anno Dom. 1628 (Catanae, 1628), p. 69.; Ordo divini officii … servandus hoc anno 1831, p. 35; it. anno 1845, p. 46; it. anno 1855, p. 46.] , nulla in die S. Silvestri fit martyrum commemoratio.

54. FLORIDI] Nudum nomen. In martyrologio Romano: Floris. Supra, ad n. 48.
55. COTTAE] = Agathae. Supra, ad n. 45.
56. QUINTIANI] Incertae sunt originis nomina a Quintiani ad Apionis, n. 63. Quintianus et Minervianus seu Minervinus ut martyres Siculi nuntiantur in martyrologio Romano. Supra, ad n. 48.
64. KALENDIONIS] Martyr Nicomediae nuntiatur Calendion die 30 octobris, et nullo satis certo passionis loco 15, 17, 20, 21 novembris.
65. EVELPISTI] Cum Calendione (n. 64) in nonnullis codicibus die 21 novembris nuntiatur. Ceterum ignotus est.
66. EXUPERANTI] Ignotus.
67. SATURNINI] Pariter ignotus, nisi sit pro Saturnina, n. 7.

68. AGNETIS] Supra, ad n. 45, unde:

〈item Romae〉 Agnetis.

69. PAULINAE] Cum tribus sequentibus, martyres quattuor ex septem de quibus supra ad n. 1.

73. SENONAS] Prodiit instrumentum Emmonis Senonensis episcopi, anno 660 Agoni abbati et omnium fratrum congregationi consistentium in basilica ubi sancta Columba et beatus Lupus pontifex sub opidum Senonis civitatis requiescunt in corpore [Pardessus, Diplomata, t. II, p. 109.] . Huius coenobii historiam texere nostrum non est [Gallia christiana, t. XII, p. 146 – 50. Cf. G. Bapst, Tombeau de sainte Colombe, in Revue archéologique, 1887, t. I, p. 155 – 57.] . Si Actis eius credas, quae tamen nullam merentur fidem [Tillemont, Mémoires, t. IV, pp. 437, 681.] , apud Senonas Columba virgo martyrium perpessa est [BHL. 1892 – 1895, 1896.]

Senonas passio sanctae Columbae virginis.

In libris mozarabicis omnibus memoratur ad diem 31 dec. S. Columba Senonensis [Férotin, Le Liber ordinum, p. 494 – 95; Id., Le Liber mozarabicus Sacramentorum, pp. 75, 812.]

ADDITAMENTA] Savinianus seu Sabinianus et Potentianus in serie episcoporum Senonensium primi leguntur [Duchesne, Fastes épiscopaux, t. III, p. 399 – 415.] . Gesta eorum edita sunt [BHL. 7413 – 7428; A. Fliche, Les Vies de S. Savinien premier évêque de Sens, Paris, 1912, 110 pp.] . Laterculus Senonensis plane concordat cum Usuardino, qui et ipse Adonianum exprimit, exceptis verbis a pontifice romano, quorum loco ab Adone scriptum est: a beatis apostolis [De cultu S. Saviniani cf. J. Perrin, Le martyrium de S. Savinien, premier évêque de Sens (Sens, 1921), 572 pp.] .

IANUARIUS
Mensis Ianuarius habet dies XXXI.

KAL. IAN.
Laetanias indicendas.

Circumcisio Domini nostri Ihesu Christi secundum carnem Natale Coronae qui iubente Asclepio Urbis praefecto cum diceret hodie octaviae Dei caeli sunt cessate a superstitionibus idolorum et sacrificiis pollutis a gladiatoribus hac de causa occisus est .

In Oriente Stefani. Nicomedia Eufrosini episcopi Primiani et aliorum VIIII . in Retia Evanti Hermetis. in Bononia Gai Acti Heracli. in Africa Victoris Felicis Narcissi Argiri et aliorum IIII Papa Primiani Saturnini item Saturnini Victoris Honorati Leusi Hermetis. Romae via Appia Coronae et milites XXXa. Natale Alamachi qui iubente Alypio urbis praefecto cum diceret hodie octavas dominicae diei sunt cessate a superstitionibus idolorum et sacrificiis pollutis a gladiatoribus hac de causa occisus est.

Ravenna depositio sancti Severi confessoris. Agustoduno depositio beati Agrippini episcopi .
Addunt codices pleniores: a) et martini martyris B. — b) in civitate ruspensi depositio beati fulgentii episcopi et confessoris C.
Var. lect. codd. (I) E; (II) ABSW. — Lemma: Ianuarius dies XXXI E; dies XXX A kl. A; dies XXXI. LV. XXXW; om. laetanias indicendas E. — 1. circisio B | 1 – 2. (circum)cisio dn̄i in ras. E2 | 3 – 7. om. E | 8 – 10. E2 in ras. | 28 pullutis E | 38. stephani ABS | 39. nicomēd E; necomedia B1 | 40. B1; eofrosini B2 | 42. priani E; priamiani B1 | 47. ritia S; ricia BW | 49. ermetis W | 51. bonoma W | 52. gagi BASW | 53 – 54. ********racli A | 53. iacti E; appi W | 54. eracli BW | 56. affri E; affrica W | 59. narcisci W | 60. arciri B | 64. papatis ABSW | 65. primi ani W | 67 – 68. om. S | 69. ris int. lin. E | 72. ermetis W | 73 – 76. erasa fuere in E; via apia (appia S2) rome conone S | 78. milit̄ E; militis B1; militum S | 79. XXXV S | 80 – 107. ex solo A, cet. om. | 108. raven̄ E; | 112. cum ffb: suis E | 113. agustiduno ABW; augustiduno S. | 114. om. S. | 115. sancti S; om. E | 116. agripini SW.
Excerpta ex variis.Cambr.: Circumcisio domini nostri Iesu Christi et nat. qui venti Alipio urbis prefecto cum diceret hodie octavae dominicae diei sunt cessate a superstitionibus idolorum et a sacrificiis pullutis a gladiatoribus hac de causa occissus est Almachi m(artiris) Severi confessoris. — Taml.: Circumcisio Domini Zephani Effroseni episcopi Priminiani et aliorum VIII Euantii Hermetis Victoris Felicis Bononi Agaci Acti Eracli Narcissii Argiri et aliorum VII Papatis Primiani Saturnini Victoris Honorati Leusii Hermetis Coronae Prisci et Militis et aliorum XLIII Severi Augusti Duno cum sociis suis Agripini Natal(is). — Beda: … et natale Alamachi qui, iubente Alypio urbis praefecto, cum diceret: hodie octavae dominicae diei sunt cessate a superstitionibus idolorum et sacrificiis pollutis, a gladiatoribus hac de causa occisus est. — Florus: … item Romae via Appia coronae militum XXX. — Rich.: … Romae Martinae martyris. — Mon.: … Romae natalis sanctae Martinae uxoris sancti Adriani. — Cod. S. Petri: … Roma nat. sancte Martine posita ad sanctum Adrianum in onichinum. — Einsidl. 117: … Rome Martini monachi.

IAN. 1

1. CIRCUMCISIO] Romae kalendarum ianuariarum dies Octavae Domini nuncupabatur, ut est in sacramentario Gregoriano [Wilson, p. 16. Cf. Duchesne, Act. SS., Nov. t. II, 1, p. [XL]; Origines du culte chrétien5, p. 288.] ; in gallicanis autem libris est dies circumcisionis Domini. Ita in missali Gothico [H. M. Bannister, Missale gothicum, p. 16.] et sacramentario Bobiensi [E. A. Lowe, The Bobbio Missal, p. 32.] , et concilii Turonensis anni 567 patres haec statuerunt: Excipitur triduum illud quo ad calcandam gentilium consuetudinem patres nostri statuerunt privatas in kalendis ianuarii fieri litanias, ut in ecclesiis psallatur et hora octava in ipsis kalendis circumcisionis missa Deo propitio celebretur [Can. XVII. Bruns, t. II, p. 229.] . Eodem die a Graecis agitur κατὰ σάρκα περιτομὴ τοῦ κυρίου ἡμῶν. Ἰησοῦ Χριστοῦ [Synax. Eccl. CP., p. 363.] .
9. CORONAE] Infra, ad n. 76.
12. ASCLEPIO] Ita solus E. In codice Cambr. et recensione II: Alypio, infra, n. 84.
36. IN ORIENTE] Infra, ad n. 38.
38. STEFANI] Stephanum papam pridie et tertio kal. ianuar. nuntiatum repperimus; crastina die signatur Hierosolymis Stephanus, sane protomartyr. De alterutro Stephano hodierna annuntiatio intellegi potest. Solum Stephani nomen primum hoc loco scriptum crediderim, verba in Oriente addita ab interpolatore qui inventionis reliquiarum in Caphar Gamala recordatus sit [Supra, die 26 decembris, ad n. 8.] . Hac enim dictione utitur libenter, ubi de sanctis Palaestinensibus utriusque Testamenti.
40. EUFROSINI] Episcopus Nicomediensis fuit non Euphrosynus sed Euphrasius, qui concilio Constantinopolitano an. 381 interfuit [Mansi, Concilia, t. VIII, p. 573.] , quemque S. Gregorius Nyssenus laudat in epistula ad presbyteros Nicomedienses [Epist. XVII, Pasquali, p. 49.] . Non ideo tamen omni seposita dubitatione probanda videtur emendatio: Nicomediae Euphrasii episcopi [I. Fernhout, De martyrologii hieronymiani fonte quod dicitur martyrologium syriacum (Groningae, 1922), p. 7 – 8.] . Lectio vulgata Euphrosyni ansam praebuit sanctae Euphrosynae, virginis Alexandrinae memoriam fastis inserendi. Nec reponas ex eiusdem Actis [BHL. 2723.] Euphrosynam kal. ianuar. spiritum tradidisse. Diem enim obitus scriptoribus latinis ab hieronymiano laterculo subministratum esse vix non certum est. Deest enim in Actis graecis [BHG. 625, 626.] , et Euphrosynae memoria a Graecis die 25 septembris agitur [BHG., p. 277; Synax. Eccl. CP., p. 78.] .
42. PRIMIANI] Iam die 29 dec., n. 9, Primianus cum sociis nuntiatus est, non Nicomediensibus sed Afris annumeratus, reditque hoc ipso die, infra n. 65. In altero autem hoc laterculo, sociorum quoque nomina exprimuntur. Neutro tamen in loco numerus VIIII certo attingitur.

47. RETIA] Id est Retiaria. Iteratur ex 31 decembris:

in Retiaria Hermetis.

48. EVANTI] Martyris Evanti in Moesia nulla memoria est. Evantus quidam inter martyres incerti loci, sed quos Africae tribuendos esse probabile est, die 12 aprilis recensetur, Eventus seu Eventius Romanus die 3 maii.
49. HERMETIS] Supra, ad n. 47.

51. BONONIA] Ut 31 decembris, n. 21, et 4 ianuarii, n. 13:

Bononia Gaii.

53. ACTI] Al. Iacti, Appi, vocabuli ceterum deperditi fragmenta.
54. HERACLI] Nudum nomen.
56. AFRICA] Iam die 29 decembris, in Africa passi leguntur Victor, Felix, Primianus, Saturninus, alter Saturninus seu Saturus, Honoratus.
59. NARCISSI] Africae quoque tribui videtur Narcissus cum sociis. Latio eosdem restituemus, adducta Passione SS Marciani presbyteri et soc. [BHL. 5265 b.] , De quo argumento fusius infra, ad n. 73.
60. ARGIRI] Lege Argei. Infra, ad n. 78.
62. ALIORUM IIII] Haec non suo loco scripta esse opinor, sed iterata ex aliorum VIIII, supra, n. 45.
64. PAPA] Alias Papatis. Scriptor Passionis S. Marciani, de qua modo, qui martyrologio usus est, nomen appellativum papatem intellexit. Infra, ad n. 78. Erravit sane. Quid vero sub alterutro Papa vel Papatis subsit ignoro.
71. LEUSI] Nisi corruptum sit ex Libosi, qui cum ceteris martyribus Afris die 29 decembris, n. 10, nuntiabatur, ignotum.
72. HERMETIS] Idem qui supra, n. 49.

73. ROMAE] Lectionem codicum aliquatenus cum Floro secutus ita scripsit Ado: Romae via Appia coronae militum triginta, additque, ut videtur, ex ingenio: has sub Diocletiano pro confessione verae fidei percipere meruerunt [Quentin, Les martyrologes historiques, pp. 326, 583.] , quae ferme in martyrologium Romanum recepta sunt. Cum miliaria in milites transmutare soleant martyrologi nostri, ex loci nomine Cora (nunc Cori) coronas illas contextas esse coniectura est, quam subdubitans pronuntiavit Duchesne [Act. SS., Nov. t. II, 1, p. [LXVIII].] , certam asseruit Achelis [Die Martyrologien, p. 81.] . Cora enim est Latii oppidum ad viam Appiam XXX° circiter ab urbe miliario situm [H. Nissen, Italische Landeskunde, t. II, p. 643; Huelsen, in Pauly-Wissowa, Real-Encyclopädie, t. IV, p. 1216.] . Sergius papa II basilicam Sancti Theodori quae in Coranis videtur finibus posita miliario ab urbe trigesimo ornasse perhibetur [Duchesne, Le Liber pontificalis, t. II, p. 93.] . Plurimum autem conferunt ad rem definiendam quae leguntur in Passione S. Marciani presbyteri [BHL. 5265 b.] : Fugit Protogenis in fundum suum in territorio Corano quod dicitur Suplicianum. Hoc audiens Cornelius misit et tenuit eum qui nec discussum cum servis suis Narcisso et Argeo et Marcellino et papate suo iussit ut ibidem decollarentur in fundum Supplicianum territorio Corae miliario ab urbe XXXmo ubi hodie corpora eorum requiescunt. Iamvero, inter relliquias quas Leo IIII papa e suburbanis coemeteriis congregasse fertur sunt CORPORA. SANCTORVM. MARTYRVM… ARSEI. AQVI(LI)NI. NARCISI. ET MARCELLI, ut est in titulo basilicae sanctorum Quattuor coronatorum et in Libro pontificali [Act. SS., Nov. t. III, p. 755 – 56.] ; quorum nomina praeter Aquilinum tum in Passione tum in codicibus nostris legimus. Die enim 3 ianuarii eadem ita proferuntur: trium fratrum Argei, Narcissi et Marcellini (n. 16 – 21). Hodie Marcellinus. reticetur qui certe restituendus est:

Romae, via Appia, miliario XXX, Corano 〈territorio〉 Narcissi, Argei 〈et Marcellini〉.

76. CORONAE] = Cora oppidum.
78. MILITES] = miliario.

81. ALAMACHI] Etiam Cambrensis: Almachi. Nomen omissum in E, supra n. 9. Adlakas scribit Iohannes Niciensis. Haec forma, de qua consentiunt codices, propius abest ab Almachio quam a Telemacho. Adelmâkas rescripsit Zotenberg [Zotenberg, Chronique de Jean évêque de Nikiou, in Notices et extraits des manuscrits, t. XXIV, 1, p. 226.] , Τηλεμάχιος Theodoretus, qui eum martyrium sub Honorio passum esse ita enarrat: Ὀνώριος μὲν γὰρ τῆς Εὐρώπης τὴν βασιλείαν δεξάμενος τὰς ἐν Ῥώμῃ πάλαι γιγνομένας μονομαχίας κατέλυσεν, ἀφορμὴν τοιάνδε λαβών. Τηλεμάχιός τις ἦν τὸν ἀσκητικὸν ἀσπαζόμενος βίον. Οὗτος ἀπὸ τῆς ἑῴας ἀπάρας καὶ τούτου χάριν τὴν Ῥώμην καταλαβών, τῆς μυσαρᾶς ἐκείνης ἐπιτελουμένης θέας, εἰσελήλυθε καὶ αὐτὸς εἰς τὸ στάδιον, καὶ καταβὰς παύειν ἐπειρᾶτο τοὺς κατ᾽ ἀλλήλων κεχρημένους τοῖς ὅπλοις. Τῆς δὲ μιαιφονίας οἱ θεαταὶ χαλεπήναντες καὶ τοῦ τοῖς αἵμασιν ἐκείνοις ἐπιτερπομένου δαίμονος εἰσδεξάμενοι τὴν βακχείαν, κατέλευσαν τῆς εἰρήνης τὸν πρύτανιν. Τοῦτο μαθὼν θαυμαστὸς βασιλεὺς τὸν μὲν τοῖς νικηφόροις συνηρίθμησε μάρτυσι, τὴν δὲ πονηρὰν ἐκείνην ἔπαυσε θεωρίαν [Hist. eccl., V, 26, Parmentier, p. 327 – 28.]

Aliter facta non alia narrari ab anonymo scriptore Passionis S. Almachii, cuius epitomen exhibent codices nostri, olim data opera declarare conati sumus [Anal. Boll., t. XXXIII (1914 – 1920), p. 421 – 28.] . Haec autem non a primo martyrologii compilatore assumpta est, sed codicum nostrorum archetypo accessit [Cf. Quentin, in Memorie della pontificia accademia di archeologia, t. I, 2, p. 107.] . Rem primum intuenti Almachius cum Cora vel Corano coniungendus esse videbitur, sed vereor ne cum dictis de Narcisso et sociis id male componatur.

〈item Romae〉 natale Almachii qui, iubente Alypio Urbis praefecto, cum diceret: Hodie octavae dominicae diei sunt, cessate a superstitionibus idolorum et sacrificiis pollutis, a gladiatoribus hac de causa occisus est.

84. ALYPIO] Solus E scripsit Asclepio, supra, n. 12, ceteri Alypio et quidem recte. Fuit enim praefectus Urbi an. 391 et iterum postea, ut videtur, Faltonius Alypius Probus [Cod. Theodos., XIV, 2, 2; Symmachi Epist. VII, 66 – 71, M. G., Auct. Antiq., t. VI, 1, p. 195 – 96.] , neque ullus unquam Asclepius [Cf. Anal. Boll., t. c., p. 425 – 26.] .
90. OCTAVAS] Hac dicendi formula usum romanum apte exprimi patet ex dictis ad n. 1.

108. RAVENNA] Plana est codicum lectio:

Ravenna depositio sancti Severi confessoris.

Iteratur die 1 februarii, qui Severi episcopi Ravennatis natalis est. Teste enim Agnello, defunctus est sub die kalendarum februariarum [Liber pontificalis ecclesiae Ravennatis, XI, 15, Test Rasponi, p. 49.] . Hodierna commemoratio addita est ab interpolatore qui erravit in mense.

112. CONFESSORIS] Vocabulum in codice E compendio inepte scriptum est ita ut legere cogamur: cum fratribus suis.

116. AGRIPPINI] Ille qui concilio Aurelianensi interfuit an. 533 et iterum an. 538 [Act. SS., Ian. t. I, p. 49.] .

Augustoduno depositio beati Agrippini episcopi.

ADDITAMENTA] Martini martyris unius codicis B lectio est; Romae Martinae martyris cod. Rich. et aliae nonnullae epitomae. Unum Martinum martyrem novimus, qui die 9 augusti in Briva Curretia colitur; unam Martinam Romae, cuius Acta deterioris notae habentur [BHL. 5587, 5590.] . Huius autem veneratio sequiore aetate in Urbe increbruit [De S. Martina disseruit P. Franchi de' Cavalieri in Römische Quartalschrift, t. XVII (1903), p. 222 – 36. Cf. Anal. Boll., t. XXIII, p. 344.] , eiusque nomen in hieronymianis agnoscere coeperunt martyrologi saec. IX. Nobis probabilius falsam lectionem Martini primum, postea Martinae in codices invexit vox mart(yrum) compendio scripta.

EXCERPTA] In cod. Mon. Martina, quae ceterum virgo audit, uxor est sancti Adriani. Qui primus haec scripsit basilicam sanctae Martinae ecclesiae sancti Adriani in Tribus Fatis adiacere noverat; illa enim in loco Secretarii senatus posita est, haec vero in ipsa aula senatus [Cf. Huelsen, Le Chiese di Roma nel medio evo, pp. 260, 381.] .

Codex Sancti Petri Martinam positam refert ad Sanctum Adrianum in onichinum, quod ex Passione S. Martinae acceptum est: adduxerunt sanctum corpus eius cum canticis et hymnis spiritalibus in sextam regionem et posuerunt in onychinum larnacem [BHL. 5587, n. 51.] .

In codice Einsidl. 117: Martinimonachi, dupliciter depravata lectio, nullo pacto iis favens quibus non displicet Martinum nuncupari monachum illum qui Theodoreto Telemachus (supra ad n. 81) nobis Almachius est [Cf. G. Morin, in Revue Bénédictine, t. XXXI, p. 325.] .

IV NON. IAN.

Antiochia Isiridoni episcopi. et in alio loco Stratonicia Maccari Abbani Saturi Possessoris Firmi Maximiani Acutionis Timothei Herissi Artaxi Vitalis Acuti Tobiae Eugendae. et in Aethiopia Rutilae Claudiae Aurigae Vitalis. Hierosolima Stephani.
Addunt codices pleniores: a) tubiae B; tubie A.
Var. lect. codd. EABSW. — 1. anthiochia B; antiocia W; om. E | 2. siridoni ABSW | 3. add. antioc̄ E | 4 – 7. eiusdem loci ABSW | 8. stratoni A; stranici S | 9. machari BS1W; macharii AS2 | 10. abbatis ABSW | 12. evanid. et rescript. in E | 15. acucionis W | 16. thimothei SW | 17. hersii BSW | 18. arthaxi W; artasi S | 19. evanid. et rescript. in E | 20. acutae BW; acute AS | 21. tubiȩ B; tubie ASW | 22. eugende SW | 25. ethiop̄ E; ethiopia W; ethipia S | 26. rutulae AB; rutule SW | 27. claudie SW | 28. aurige SW | 30. de hirosoł E; hierosolyma A; hierusolima BW | 31. stefani EW.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Antiochia nat. Isiodori episcopi et martyris Stratonici Macari Marciani et in Affrica nat. Firmi et Maximiani et Mancheani. — Taml.: Esridoni episcopi Stratonici Saturi Sircioni Antecluti Possessoris Acutionis Timothei Herisi Artaxis Vitalis Acutae Tobiae Eugendae Rutulae Claudiae Aurigae Zephani Vitalis Abbani Macari Marciani Firmi Maximiani Siritioni Amphitinae virginis. — Mon.: Antiochia Isiodori episcopi eiusdem loci… — Vat. 435: Antiochiae Syriae Doni episcopi eiusdem loci… — Met.: … Stephani Marciani Firmi Maximi.

IAN. 2

2. ISIRIDONI] Ex uno nomine, varie lecto, varios finxerunt sanctos, qui adhuc martyrologio Romano inscripti sunt: Antiochiae passio beati Isidori episcopi; Nitriae in Aegypto beati Isidori episcopi et confessoris; sancti Siridionis episcopi, quod iamdudum observarunt Rosweydus et Holstenius, apud Sollerium [Martyrologium Usuardi, p. 5.] . Vera lectio est:

Antiochia Syriae Domni episcopi.

Domnus ille est qui Paulo Samosateno in cathedra Antiochena successit [Eusebii Hist. eccl., VII, 30, 17; 32 2.] .

6. ALIO LOCO] Id est, ni fallor, in civitate Tomis, ut mox ostendetur.

8. STRATONICI] Lectio codicis A: Stratoni seu Stratonis ceteris anteponenda est. Videtur enim haec annuntiatio conferenda cum laterculo diei 15 septembris: in Tomis Stratonis, Macrobi cet., unde veri dissimile non est Maccari loco Macrobi scriptum fuisse, deinde additam appellationem abbatis, qua celebres illi Macarii tum Aegyptius tum Alexandrinus designari solent [Cf. Act. SS., Ian. t. I, pp. 84, 1005; Synax. Eccl. CP., pp. 401, 402.] ; alterutri enim Macario ascetae hisce in fastis locum datum esse vix crediderim. Accedit quod e plerisque codicibus evanuit Marcianus, quem servavit epitome Dubliniensis, et cuius gesta, utique commenticia, narrantur in Passione S. Marciani presbyteri, hoc ipso die legenda [BHL. 5265 b.] . Porro Marcianus martyr fuit ἐν Τόμει τῇ πόλει, quemadmodum in breviario Syriaco 5 iunii et 10 iulii nuntiatur. Locus autem passionis nescio quo casu ex hodierno laterculo excidit in diem sequentem: in civitate Tomis. Quo reducto, scribatur oportet:

in civitate Tomis Stratonis, Macrobi, Marciani.

Fueritne revera Straton martyr Tomitanus, aptius ad diem 15 septembris expendetur.

9. MACCARI] Pro Macario legendum esse putamus Macrobi, supra, ad n. 8.
10. ABBANI] In libris nostris Abbani Scoti [BHL. 1.] memoria certe nulla est. Lectio depravata ex abbatis, quam ipsam interpolatam diximus, supra, ad n. 8.

11. SATURI] Nomina quae sequuntur pleraque cum epitome Dubliniensi in Africa collocanda videntur, nec 2 ianuarii propria sunt:

11. Saturi dec. 29, ian., 1, 9, 10.
12. Possessoris ian. 3, 9, 10
13. Firmi ian. 3, 9, 10.
14. Maximiani
15. Acutionis infra, n. 20.
16. Timothei ian. 8.
17. Herissi ian. 13.
18. Artaxi ian. 9, 10.
19. Vitalis ian. 9, 10, infra n. 29.
20. Acuti [Cognomen Afris usitatum. C.I.L., VIII, 2564, 5776, 6401, 7513; 6207 (Acuta).] ian. 3, 5, 6, 9, supra n. 15.

21. TOBIAE] Miraberis sane Tobiam cum Maximiano (n. 14), in forma breviori Maximi, et Vitali (n. 19) etiam die 19 novembris occurrere.
22. EUGENDAE] Eugendi, abbatis Iurensis, quem die 1 ianuarii in martyrologium primus excepisse videtur Florus Lugdunensis, legenti statim subit cogitatio. Verum, qui Eugendi Vitam conscripsit [BHL. 2665.] , ipse diem obitus eius ignoravit; unde suspicamur codicum nostrorum lectione motum fuisse Florum ut Eugendum in principio anni collocandum putaret. Errasse tamen nobis videtur. Diebus enim sequentibus saepius recurrunt nomina Eugeniae, Eugenti et similia, a quibus hodierna Eugenda repetenda est. Haec autem omnia et singula a Theogene derivata esse suo loco ostendemus (ian. 3, ad n. 13).
25. AETHIOPIA] Singularis est in martyrologio huius regionis mentio, quae ceterum nec Rutilam, nec Claudiam nec Aurigam suis martyribus annumeravit unquam.
27. CLAUDIAE] Die 3 ianuarii, n. 12, Claudionis ceterum ignoti. Ne levissima despexisse videamur indicia, notasse velim S. Marcianum presbyterum, qui hodie colitur (supra, ad n. 8), si gestis eius credamus, Forum Claudii martyrio suo consecrasse.
28. AURIGAE] Nomen nisi corruptum certe ignotum.
29. VITALIS] = supra, n. 19.

31. STEPHANI] Dies octava a festo S. Stephani protomartyris:

Hierosolyma Stephani.

III NON. IAN.

In Helisponto civitate Parethia Cirici Primi Theogenis. et in civitate Tomis Claudionis Eugenis Rodi et trium fratrum Argei Narcissi et Marcellini pueri christiani filii episcopi qui sub Licinio inter tyrones comprehensus cum nollet militare caesus ad mortem carcere mancipatus missus in ceppo est donec relatione esset responsum demersoque in mare delato corpore eius in litore a religiosissimis viris depositum est in villa Amanti religiosi viri ubi fiunt orationes magnae et Diogini Eugenti Rodonis Primae. in Africa Lucidei

Martialis Statuliani Constanti Possessoris Hilarini Pennicei

Firmi Candidi Rogatiani Eugeniae Lucidae

Acutaea

Paenicae .

Parisius depositio sanctae Genefevae virginis . Vienna depositio beati Florenti episcopib.
Addunt codices pleniores: a) Romae antheri pape B; item candidi C. — b) et est transitus domni ermberti epi W2.
Var. lect. codd. (I) E; (II) A (usque ad 83) BSW. — 2. helispon̄ E; helesponto corr. S2; elisponto W; ellesponto A | 4. pharetia B | 5 – 6 S2 6, 5 | 5. cyrici B; cirini S2 | 7. theoginis E; theugenis AB1W; theucenis S1 | 10. civī E | 11. thomis BSW | 12. claudonis E | 13. eugeni ABSW | 15. om. E | 18. arget B | 23 – 24 xp̄i anifili B | 23. cristiani W | 24 – 69. om. E | 24. filii correximus; fili A(B)S; feli W | 26 – 69. om. B | 29 69 ex solo A; om. (EB)SW | 71. digo iuni B; digoiuni W; diguini S; vico iuvini A | 73. sodonis A; codonis B | 74. primȩ W | 76. af̄f̄ E; affrica W | 77. luci dei W; lucidae A | 78. marcialis BSW | 79. statu*liani E; statuliane S | 81. possessores W | 82. helarini S; halarini corr. S2 | 83. pennice S; p(er)ennice W; abhinc deficit A, usque ad VI kal. febr. | 85. candedi BW | 87. eugeniȩ W | 89. agute W | 91. parisī E | 92 – 93 om. E | 93. om. W | 94. genovevȩ BW; genovefȩ S2 | 96. vien̄ E | 98. om. E | 99. florentii S2 100. om. E.
Excerpta ex variis.Cambr.: Romae nat. Argei Argemi Narcisi et Marcellini Cigni et Theogeris Primae et Marcialis Anteri pape Genufefae virginis. — Taml.: Ciriacii Primi Caudionis Eugenii Rodii et trium fratrum Argei Argenni Primae Narcisi Marcialis Marcelli Sc(at)uliani Pueri Constantii Christiani Possessoris Filii episcopi Hilarii Teogenis Firmi Eugetii Candidi Rodonis Rogatiani Eugeniae Lucidae A(c)utae Peoni Parisil( … Florenti episcopi Genovefae virginis. — Florus: In Ponto civitate Thomis trium fratrum Argaei Narcissi et Marcellini pueri qui sub Licinio inter tyrones comprehensus cum nollet militare caesus ad mortem et diu in carcere maceratus in mare mersus martyrium consummavit corpus eius ad littus delatum et a religiosis viris depositum magnis coruscat virtutibus. — Rhab.: In Tomis civitate nat. Phili episcopi qui sub Licinio inter tyrones comprehensus cum nollet militare caesus ad mortem carcere mancipatus missus in cyppo est donec relatione esset responsum demersoque in mare delato corpore eius in litore a religiosissimis viris depositum est in villa Amontii religiosi viri ubi fiunt orationes magnae.

IAN. 3

1. IN HELISPONTO] Ex hodiernis laterculis inordinate congestis nemo unquam expedire se potuit, cui S. Theogenis seu Theagenis Acta tum graeca [P. Franchi de' Cavalieri, Note agiografiche, fasc. 4, p. 179 – 85.] tum latina [BHL. 8106 – 8108.] praesto non essent. Nec mirum martyrologii Romani compilatores hanc ab Usuardo mutuatos esse annuntiationem: in Hellesponto sanctorum martyrum Cyrini (Usuardus: Cyrici), Primi et Theogenis. Passionis enim verbis perlectis statim apparet Cyricum et Primum (n. 5, 6) e sanctorum albo delendos esse, cum utrumque vocabulum ad loci rationem spectet: In Cyzico quae est prima Hellesponti [De his lege P. Franchi de' Cavalieri, t. c., p. 164 – 65.] , ex graeco: ἐν Πάρῳ τῇ Ἑλλησπόντου, ἐστιν Κυζίκου πρώτη. Quae nunc corrupte codices nostri exhibent ita fere legebantur: in Hellesponto civitate Pario quae est Cyzici prima Theogenis. Sequebantur Acta eiusdem, in epitomen redacta, quae Marcellino (n. 21) male aptantur, et nos Theogeni restituimus:

In Helisponto civitate Par(io) 〈quae est〉 Cyzici prima, Theogenis pueri christiani filii episcopi, qui sub Licinio inter tirones comprehensus, cum nollet militare, caesus ad mortem, carceri mancipatus, missus in ceppo est donec relatione esset responsum; demersoque in mare, delato corpore eius in litore, a religiosissimis viris depositum est in villa Amanti religiosi viri, ubi fiunt orationes magnae.

4. PARETHIA] Graece ἐν Πάρῳ.
5. CIRICI] Pro Cirici Primi lege Cyzici prima, supra, n. 1.
11. TOMIS] Sancti Tomitani hoc loco reticentur, et inter laterculos diei 2 ian., ad n. 8 cet. requirendi sunt.
12. CLAUDIONIS] Heri, n. 27, Claudiae. Lege et quae notata sunt infra, ad n. 14, Rodi.
13. EUGENIS] Mox etiam Eugenti, n. 72, Eugeniae, n. 87, heri (n. 22) Eugendae, postridie (n. 5) rursum Eugenti. Crebrae nominis eiusdem iterationes non levem crearent difficultatem, nisi vocabulo Eugenis et similibus subesset truncatum [Th]eugenis, seu Theogenis (n. 7), quod et alia ratione corruptum latet in Diogini, n. 71, Digo iuni (var.), Vico iuvini (var.), Cigni (cod. Cambr. prius Cigini). Illum tamen qui die 4. ian. Eugentus nuntiatur, episcopum Eugenium Carthaginiensem esse probabilis est non certa coniectura.
14. RODI] Infra, n. 73, Rodonis, al. Codonis, Sodonis, et fortassis, n. 12, Claudionis, al. Clodonis, incerta omnia.
17. FRATRUM] Sintne tres fratres antecedentibus potius quam sequentibus iungendi, ancipites haeremus. In Passione S. Marciani presbyteri [BHL. 5265 b.] Narcissus et socii (n. 18, 19, 21), non fratres dicuntur sed Protogenis servi.
18. ARGEI] De Argeo binisque sociis, fusius ad diem 1 ianuarii, n. 73.
22. PUERI] Haec et sequentia non ad Marcellinum sed ad Theogenem referenda sunt, supra, n. 1.
71. DIOGINI] = Theogeni. Supra, n. 13.
72. EUGENTI] = Theogeni. Supra, n. 13.
73. RODONIS] Supra, ad n. 14.
74. PRIMAE] = Primi, n. 6, corrige prima. Supra, ad n. 1.

76. AFRICA] Non omnes qui sequuntur Afris annumerandi sunt. Eos primum expediamus quorum memoria cum aliis diebus communis est.

78. Martialis ian. 9.
81. Possessoris ian. 2, 9, 10.
84. Firmi ian. 2, 9, 10.
89. Acutae ian. 2, 5, 6, 9 (Acuti).

77. LUCIDEI] In altera recensione Lucidae, n. 88.
79. STATULIANI] Rectius, ni fallor, Statiliani quod non raro in Africae titulis occurrit [V. gr. C. I. L., VIII, 1243, 4313, 8414. Est et Statulenius, VIII, 8389.] .
83. PENNICEI] In prima recensione Paenicae, n. 90.
85. CANDIDI] A laterculis Africanis non exsulat, v. gr. 2 februarii, 10 martii, 15 decembris. At proximus est, die 7 ianuarii, n. 32, Candidus, martyr non in Africa sed Heracleae, in Thracia.
86. ROGATIANI] Nomen Afris usitatissimum.
87. EUGENIAE] = Theogeni. Supra, ad n. 13.
88. LUCIDAE] Supra, n. 77.
90. PAENICAE] Supra, n. 83.

94. GENEFEVAE] Virginis Parisiensis c. annum 500 defunctae, habemus Vitam antiquam [BHL. 3334.] , de qua multum disceptatum est [Ch. Kohler, Étude critique sur le texte de la Vie latine de sainte Geneviève, Paris, 1881; Id. in Revue historique, t. LXVII (1898), p. 182 – 320; L. Duchesne, in Bibliothèque de l'École des Chartes, t. LIV (1893), p. 209 – 214; Id. in Bulletin critique, 1897, p. 373 – 476; B. Krusch, in Neues Archiv für ältere deutsche Geschichte, t. XVIII (1893), p. 11 – 50; t. XIX (1894), p. 444 – 59; t. XL (1915), pp. 131 – 81, 265 – 327; t. XLV, p. 382 – 83; M. G., Script. rer. Merov., t. VII, p. 817; G. Kurth, Étude critique sur la Vie de sainte Geneviève, in Études Franques, t. II (Bruxelles, 1919), p. 1 – 96; E. Vacandard, in Études de critique et d'histoire religieuse, t. IV, p. 67 – 124; L. Levillain, in Bibliothèque de l'École des Chartes, t. LXXXII (1921), p. 5 – 116; t. LXXXVI (1925), p. 5 – 99. Cf. Anal. Boll., t. XII, p. 470; t. XIV, p. 334; t. XVI, p. 86; t. XVII, p. 368 – 69; t. XXXIX, p. 376 – 77.] . Recte:

Parisius depositio sanctae Genefevae virginis.

99. FLORENTI] Episcopus Viennensis qui concilio Valentiae habito anno 377 interfuit [Mansi, Concilia, t. III, p. 493.] :

Vienna depositio beati Florentii episcopi.

ADDITAMENTA] Codici B, cuius lectionem etiam praebet epitome Dubliniensis, anteponendus est codex Einsiedlensis 117:

Romae Antheri Episcopi.

Antherotem, qui anno 236 obiit, non recenset Depositio episcoporum. Diem natalem subministrat catalogus Liberianus: Antheros… dormit III non. ian. [Duchesne, Le Liber pontificalis, t. I, p. 4.] . Locum depositionis addit Liber pontificalis: qui etiam sepultus est in cymiterio Calisti via Appia III non. ianuar. [Ibid., p. 131.] . Cum ceteris pontificibus via Appia sepultus perhibetur in topographia Einsiedlensi et Notitia Willelmi Malmesburiensis [De Rossi, Roma sott., t. I, p. 181.] . In ipso loco repertus est titulus sepulchralis

ΑΝΤΕΡΩC ΕΠΙ [Ibid., t. II, p. 55 – 58, pl. III.]

Sunt qui existiment huius pontificis ordinationem die 24 novembris in hieronymianis inscriptam esse. De his ad illum diem [Interim lege De Rossi, t. c., p. 55 – 56.] Erimberti, monachi Fontanellensis et episcopi Tolosani translatio memoratur die 30 april. [Interim cf. Act. SS., Maii t. III, p. 389; Duchesne, Fastes épiscopaux, t. I2, p. 307.] , ubi vide quae annotabuntur.

EXCERPTA] Florus martyres tres Argeum et socios (n. 18, 19, 21) cum loci indicio in civitate Tomis (n. 10, 11) conectit, et codicum lectionem sequens ad Marcellinum refert quae ad Theogenem pertinent. Haec fere in martyrologio Romano, ad diem 2 ian. recepta sunt, addita clausula: fratres vero eius gladio perempti sunt.

Rhabanus historiam Theogenis refert ad nomen Phili episcopi, quod legit pro filii episcopi, n. 26, 25.

PRID. NON. IAN.

In Africa Aquilini Gemini Eugenti Marciani Quinti Theodoti Trifonis. in Oriente civitate Bononia Hermetis Aggei et Gaia.
Addunt codices pleniores: a) Aedui episcopi E; Senon̄ dedicatio ȩcclesiȩ sancti salvatoris quȩ est in campo longo sita S2.
Var. lect. codd. EBSW. — 2. af̄f̄ E; affrica W | 5. e gentii S | 8. theodotii corr. S2; theodoci W | 11. orien̄ E | 12 – 13 bononia civitate B(S)W | 13. bonania E; bonia S | 14. ermetis W | 15. agei S1; argei W | 16. om. E | 17. gag BSW.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Africa nat. Quilini Augenti Gemini Marciani Quinti Theodoti Arifinae et depositio Pauli monachi Triponis. — Taml.: Aquilini Argenti Gemini Marciani Eugetii Hermetis Gugi Aggei Quinti Teothoti Trifinae. — Rich.: … Quinti heodoti et Trifinae…

IAN. 4

1. IN AFRICA] Ab Aquilino (n. 3) ad Triphonem (n. 9) nomina exscripserat Florus Lugdunensis. Quae cum assumpsisset Ado, haec addidit, ex ingenio,ni fallor: praeclarissimorum martyrum quorum gesta habentur [Quentin, Les martyrologes historiques, pp. 326, 582.] . Gesta illa quidem desiderantur; verius, nunquam scripta sunt. Adonianum laterculum, praeter ultima tria verba, suum fecit martyrologium Romanum. Fuerintne omnes hi martyres Afri prudenter dubitaveris. De his singillatim agere praestat.
3. AQUILINI] Reliquias martyrum e suburbanis coemeteriis a Leone IIII summo pontifice, quas inter corpora SS. Argei et Aquilini, collectas fuisse dictum est ad 1 ian. n. 73. Hodie autem praeter Aquilinum etiam Argeus, n. 15, memoratur. Latium ergo non Africam Aquilini patriam esse suspicamur.
4. GEMINI] Cetera ignotum Geminum, qui et 4 februarii, cum Aquilino recurrit, Africa sibi retineat.

5. EUGENTI] Kalendarium Carthaginiense: non. ian. depositio S. Deogratias et Eugeni episcoporum. Nisi, quod non prorsus negaverim, Eugentus ille sit qui iam die 3 ian., n. 72 refertur, legendum erit:

〈Carthagine〈 Eugeni.

6. MARCIANI] Marcianus, martyr Tomitanus, qui e plerisque codicibus ad diem 2 ian. (n. 8) evanuerat, hodie in omnibus redit.
7. QUINTI] Inter martyres qui diebus 9 et 10 ianuarii recensentur Quintus est unus ex so ciis S. Perpetuae.
8. THEODOTI] Nonnisi valido suadente argumento Theodotum, quicumque iste est, Africae tribuerim.
9. TRIFONIS] Celebris est martyr in Phrygia Tryphon, cuius memoriam Graeci agunt die 1 februarii [Synax. Eccl. CP., p. 437.] , Latini 10 novembris [Act. SS., Nov. t. IV, p. 318 – 25.] . Sitne hic noster ambigitur.
10. IN ORIENTE] Ex usu librorum nostrorum haec Bononiae (n. 13), quae Moesiae civitas est, minime aptantur. Interpolatoris esse videntur qui sanctos Palaestinenses tam veteris quam novi Testamenti in Oriente collocare solet; ita S. Stephanum die ian. 1, Abacuc prophetam ian. 15, Andream feb. 5. Hodie enim sibi visus est detexisse Aggeum (n. 15) prophetam, qui tamen propheta non est.

13. 13. BONONIA] Bononia in Moesia superiore. Ex his quae die 31 decembris n. 21, et 1 ianuarii, n. 51 animadvertimus legendum est:

〈in〉 civitate Bononia Hermetis et Gai.

Martyrologium Romanum: Bononiae sanctorum Hermetis, Aggaei et Caji martyrum, qui sub Maximiano imperatore passi sunt. Baronium contra veteres omnes testes tyrannum apposuisse Maximianum iam observaverat Rosweydus [Apud Sollerium, Martyrologium Usuardi, p. 10, ex epistula data 12 maii 1628. Cf. ibid. pp. 5, 9.] . Haec Bononiensis ecclesiae tabulis comprobari in notis affirmat Baronius. Bononiam, ut patet intellegit Felsinam, ubi hosce martyres quiescere iamdudum fama ferebat [Act. SS., Ian. t. I, p. 165.] .

15. AGGEI] De Aggeo propheta nemo cogitet. Librariorum prava scriptio est. Veram lectionem habet cod. W: Argei, supra, ad n. 3, et die 1 ianuarii ad n. 73.

ADDITAMENTA] In solo codice E notatur commemoratio Aedui episcopi. Hominem plane ignotum episcopis Aeduorum incaute annumeraverat Duchesne [Act. SS., Nov. t. II, 1, p. [XLI].] , qui tandem, re melius perspecta, in seriem episcoporum Augustodunensium eum non admisit [Fastes épiscopaux de l'ancienne Gaule, t. II2, p. 176.] . De Aeduo breviter et accurate Bollandus ad hunc diem [Act. SS., Ian. t. I, p. 157.] . Episcopum Scotum illum fuisse, qui teste S. Columbano altare in monasterio Luxoviensi consecravit, contendit W. Gundlach [M. G., Epist., t. III, p. 167.] .

EXCERPTA] Loco Trifonis codex Dubliniensis legit Arifinae, Rich. vero et Taml. Trifinae.

In solo Cambrensi martyrologio habetur depositio Pauli monachi. Cum his conferenda sunt haec verba Vitae S. Tillonis, monachi Sollemniacensis, qui saec. VII extremo obiit: Fuit vir vitae venerabilis ex genere Saxonico, Tillo nomine, quem prae reverentia sanctitatis Pauli nomine vocare coeperunt [BHL. 8291, n. 5.] . In plerisque martyrologiis commemoratur die 7 ianuarii, in nonnullis die 5 [Act. SS., Ian. t. I, p. 376.] .

NON. IAN.

In Africa Felicis Secundi Honori Luciani Candidi Ianuariae Caelifloriae Iocundi Acuti Petri Marci Sereni Senni Anastasiae. Hierusolima Symeonis prophetae cum obtulit ei Dominum Ihesum Christum Maria et Ioseph et depositio ipsius prophetae. In Antiochia Simeonis monachi . et Antiochiaa depositio sancti Symeonis confessoris qui in columna stetitb.
Addunt codices pleniores: W in principio add. int. lin. et 2 m.: An. DCCCX. trans̄ uistulfi episcopi. — a) in ecclesia quȩ vocatur pȩnitentiae (concordia S2) S. — b) Senon̄ depositio sanctorum episcoporum honoberti et hounulfi eiusdem civitatis. fuerunt autem pater et filius honobertus pater et hounulfus filius et filius primum episcopus fuit. requiescunt in ecclesia sancti desiderii quae est in suburbio senon̄. S2 in marg.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 2. af̄f̄ E; affrica W | 7. candedi BW | 8. ianuari B; ianuarii SW | 9. caelisfori BW; caelisforii S | 11. caitq(ue) W | 14 – 15. severi E | 14. serini W | 15.sinni S | 16. anastasi E; anastasie S | 17. hierosolima S | 18. simonis W | 21. obtullit W | 22. eum S | 29. om. B1, add. 2 m. | 36. mon̄a E | 37. in add. S | 38. anthiochia B; antiocia W1; anthiocia W2; antiochiam S | 39. om. W | 41. simonis W1; simionis W2.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Africa nat. Secundi Honori Luciani Candidi Ianuarii Simeonis qui accepit Christum. — Taml.: Semionis bis Marci Felicis Sereni Floriae Secundi Honori Luciani Candacii Anastasiae virginis Ianuariae Ianuarii Acuti Petri Anastasii Iocundi Telefini. — Mon.: Hierosolimis depositio Simeonis prophetae cui obtulit dominum nostrum Ihesum Christum Maria… — Florus: Apud Antiochiam depositio sancti Simeonis monachi. — Rhab:… et in Antiochia depositio Simeonis monachi qui in columna stetit… — Met.:… Antiochia Symeonis monachi.

IAN. 5

1. IN AFRICA] Nomina martyrum a Felice (n. 3) ad Marcum (n. 13) praeter Lucianum et Candidum (n. 6, 7), qui Afris male intermisti sunt, proximis quoque diebus consignata reperimus:

3. Felicis dec. 29, ian. 1, 8, 9.
4. Secundi dec. 29, ian. 8, 9.
5. Honori dec. 29, 30, ian. 1, 6 (etiam Honorati).
8. Ianuariae ian. 6, 8, 9 (etiam Ianuari).
9. Caelifloriae ian. 6, 8 (etiam Talesfori, Fori cf. infra n. 9).
10. Iocundi ian. 6, 8, 9.
11. Acuti ian. 2, 3, 6, 9.
12. Petri ian. 6, 8.
13. Marci ian. 6.
Praeter dies modo relatos, Telesforus cum Felice, Honorio (Honorato), Iocondo 30 aprilis, Talisforus cum Honorio 31 mai etiam recensentur.

6. LUCIANI] Martyr Nicomediensis, de quo die 7 ian.
7. CANDIDI] Martyr Heracleensis, de quo die 7 ian.
9. CAELIFLORIAE] Mira diversitas lectionum in codicibus hodie, 6 et 8 ianuarii, v. gr. Caelesfori, Talesfori, Tilisflori, Telesfori; et haec quidem ceteris anteponenda videtur. Telesforum Afris primus eripuit Florus Lugdunensis: Romae natale sancti Telesphori qui septimus post Petrum apostolum pontifex ordinatus, illustre martyrium duxit [Quentin, Les martyrologes historiques, p. 293.] Quem exscripsit Ado, unde in martyrologium Romanum error transiit. In hieronymianis enim nullum esse locum Telesphoro pontifici nunc apud omnes in confesso est. Martyrem tamen illum fuisse testatur Irenaeus: Τελέσφορος, ὃς καὶ ἐνδόξως ἐμαρτύρησεν [Haer. II, 31; Eusebii Hist. eccl. V, 6.] . Sed si audiendus est Liber pontificalis, fuit sepultus iuxta corpus beati Petri in Vaticano IIII non. ianuar. [Duchesne, t. I, p. 129.]
14. SERENI] = Senni, n. 15, id est Sermi.

15. SENNI] Melius codices MW: Sermi, seu Sirmi, unde:

Sirmi Anastasiae,

qui est laterculus ex sequenti die assumptus.

18. SYMEONIS] Duos Symeones, senem illum qui Christum in ulnas accepit, et stylitam (n. 35, 41) nuntiant libri nostri. Nam etsi primum omittat codex E, contractus hoc loco ostenditur, collatis codicibus Cambrensi, Monacensi et Richenoviensi. Stylitam primum martyrologio inscriptum esse, qui deinde homonymum prophetam ad se traxerit opinatus est L. Duchesne [Act. SS., Nov. t. II, 1, p. [LXXX].] . Quod equidem non libenter concedam. Nullam enim Symeonis stylitae commemorationem novimus praeter eam quae orientalium est et in nostro martyrologio recepta, die 27 iulii, et aliam, quam 1 septembris Graeci servant [De his disseruimus in libro Les saints stylites, pp. X – XV, XX – XXI.] . Non aliam video annuntiationis hodiernae rationem quam glossatoris studium homonymos cum homonymis conferendi.

19. PROPHETAE] Symeonem senem post Adonem [In altera codicum eius stirpe. Quentin, Les martyrologes historiques, pp. 477, 601, 665.] die 8 octobris nunc recolunt Latini [Act. SS., Oct. t. IV, p. 4 – 23.] ; die 3 februarii, id est postridie festi Occursus Domini [De quo festo F. M. Fiorentini, Vetustius ecclesiae occidentalis martyrologium, p. 225 – 26.] , in Graecorum fastis est [Synax. Eccl. CP., p. 439.] .

ADDITAMENTA] Uistulfi, lege Aistulfi. Fuit huius nominis episcopus Moguntinensis, quem Wissemburgensem monachum fuisse ferunt. Huius autem obitus in alium diem et annum incidit [Duchesne, Fastes épiscopaux, t. III, p. 160. Cf. Gallia christiana, t. V, p. 444.] .

Symeonem stylitam depositum esse in ecclesia quae vocatur Paenitentiae in antiquum fontem refunditur. Sunt enim codices Vitae Symeonis auct. Antonio qui referant eius corpus translatum esse εἰς τὴν μεγάλην ἐκκλησίαν τὴν λεγομένην Μετάνοιαν [H. Lietzmann, Das Leben des hl. Symeon Stylites, p. 77.] .

Senonas. In fontes elogii episcoporum Honoberti et Honnulfi frustra indagatum est [Duchesne, Fastes épiscopaux, t. II2, p. 418, annot. 2.] .

VIII ID. IAN.

Epiphania Dominia in Africa Talesforib Iocundi Petri Marci Acuti Ianuariae et alibi Honori Iuli Iuli Honori

Antoninic. apud Sirmiam Anastasiae . in Antiochia passio sanctorum Iuliani et Basilissae. in India Celsid Iulianie. in civitate Redonis natale sancti Melani episcopi nativitas et ordinatio episcopatus et transitus sancti Melani episcopif ibidem celebraturg.
Addunt codices pleniores: a) nostri Ihesu Christi CW. — b) flori E. — c) item fori C. — d) pueri C. — e) antonini C. — f) et confessoris qui C. — g) et passio sanctȩ faustȩ C.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 1. epifania E; epyphania S; ephy fama W | 2. om. S | 3. om. B | 4. af̄f̄ E; affrica W | 5. fori BSW | 10. ianuarie W; ianuarii S | 15. iulii S | 16. honorii S | 17. antotini E | 18. aput E | 19. syrmiam BS; syrmiani W | 20. anastasi E | 22. antiō E; anthiochia B; antiocia W | 27. balissȩ B | 33. ciuī E | 34. redon̄ E | 45. om. B1 | 46. meliani B; miliani W; mellani S1 | 49. caelebratur BW.
Excerpta ex variis.Cambr.: Epiphania et Theophania id est apparitio domini nostri Iesu Christi et nat. Telisfori Iocundi Petri et Marci Iuliani Basilissae Celsi Meliani Ialiani (corr. Iuliani). — Taml.: Epifania Domini Iuliani Antoni Celsi et aliorum VIII Telisfori Anastasii et aliorum X Sinfori Maelani episcopi cum sociis suis Euliae Acuti Petri Iulii Honorii Redontii Antonini Iocundi Anastasiae Marci Marcianillae Ianuariae Basillae Sabastiani.

IAN. 6

1. EPIPHANIA] Breviarium Syriacum: ἐν τῇ ἡμέρᾳ τῆς Ἐπιφανείας τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ ἐν Ἡλιουπόλει Λουκιανός. Kalendarium Carthaginiense: VIII idus ian. sanctum Epefania. In Oriente initium habuit festum Epiphaniae Domini [Duchesne, Origines du culte chrétien5, p. 272 – 75.] . Antiquissimum testem habemus Clementem Alexandrinum, qui diem observari scribit a Basilidianis, aliis ian. 6, aliis ian. 10: Οἱ δὲ ἀπὸ Βασιλείδου καὶ τοῦ βαπτίσματος αὐτοῦ τὴν ἡμέραν ἑορτάζουσι προδιανυκτερεύοντες ἐν ἀναγνώσει Insigne est de Epiphaniae festo Cassiani collatoris testimonium: Intra Aegypti regionem, mos iste antiqua traditione servatur, ut peracto Epiphaniorum die, quem provinciae illius sacerdotes, vel dominici baptismi vel secundum carnem nativitatis esse definiunt, et idcirco utriusque sacramenti solemnitatem non bifarie ut in occiduis provinciis, sed sub una diei huius festivitate concelebrant [Conlat. X, 2, Petschenig, p. 286.] . Quicquid de prima huius festivitatis institutione et indole censendum est [Multa de his collegit K. Holl, Der Ursprung des Epiphanienfestes, in Sitzungsberichte der kön. preuss. Akademie, 1917, p. 402 – 438, cuius tamen placitis non omni modo assentimur.] , plures hac una die memorari coeptae sunt manifestationes Domini et Salvatoris: Nativitas, Magorum adoratio, Baptismus Christi, primum in Cana patratum miraculum, quae apte carmine exponit Paulinus Nolanus:

Sic aeque divina feruntur munera Christi:
ut veneranda dies cunctis,qua virgine natus
pro cunctis hominem sumpsit Deus, utque deinde
qua puerum stella duce mystica dona ferentes
subpliciter videre magi, seu qua magis illum
Iordanis trepidans lavit tinguente Iohanne
sacrantem cunctas recreandis gentibus undas,
sive dies eadem magis illo sit sacra signo,
quo primum Deus egit opus, cum flumine verso
permutavit aquas praedulcis nectare vini [Carm. XXVII, 43 – 52, Hartel, p. 264.] .

Principio Epiphaniae festum non agebatur Romae, neque in Philocaliano kalendario est, ubi sollemnem Christi Nativitatis commemorationem die 25 dec. inscriptam repperimus. Sensim in universas Occidentis partes diffusa est Epiphaniae festivitas, ita tamen ut Nativitatis Domini commemorationem non exstingueret. Ex Ammiano Marcellino constat Viennae anno 361 Epiphaniam observatam fuisse: feriarum die quem celebrantes mense ianuario Christiani Epiphania dictitant [Rerum gestarum l. XXI, 2.] . Caesaraugustanum anni 380 concilium inter sollemniores dies memorat diem Epiphaniae qui est VIII id. ian. [Mansi, Concilia, t. III, p. 634.] . Et Augustinus, in contione ad populum: Istum diem nunquam haeretici Donatistae celebrare voluerunt, quia nec unitatem amant, nec Orientali ecclesiae, ubi apparuit ista stella, communicant [Sermo 202, n. 2, P. L., t. XXXVIII, p. 1033.] .

Hinc ab initio in martyrologio scriptum fuissecredendum est:

Epiphania Domini.

De Luciano illo, quem hodie memorat breviarium Syriacum videsis notanda ad ian. 7, n. 3.

4. AFRICA] Ad nomina Talisfori, Iocundi, Petri, Marci, Acuti, Ianuariae (n. 5 – 10) quae cum Honorio (n. 13 – 16) iam heri veluti martyrum africanorum nuntiata sunt, pauca admodum, sed quaecumque dicenda occurrebant, annotavimus. Videsis ian. 5, n. 5, 9 – 13.
12. ALIBI] Honorium (n. 13) Africae restituendum duximus.
14. IULI] Ter saltem Iulius seu Iulianus (n. 14, 25, 31) in laterculis huius diei agnoscitur, immo quater, si verum est, quae mea est sententia, sub India (n. 29) Iulianum quoque latere.
17. ANTONINI] Coniungendus est Antoninus cum Iuliano, cuius socius in passione fuit. Infra, ad n. 22.

20. ANASTASIAE] Pristinam lectionem servaverunt codices qui habent Anastasi. Huius enim nominis martyr est inter socios S. Iuliani. Anastasiam intellexit qui locum passionis. Sirmium proprio marte ascripsit, et emendandum censuit:

apud Sirmium Anastasiae

quanquam nec Sirmii nec alibi 6 ianuarii festum S. Anastasiae agitur, sed 25 decembris.

22. ANTIOCHIA] In Passione graeca [BHG. 970.] , qui ceterarum omnium fons est [BHL. 4529 – 32. Cf. Les martyrs d'Égypte, pp. 66, 86, 117 – 118.] , Anti(noi) non vero Anti(ochiae) passi leguntur SS. Iulianus et Basilissa cum sociis Celso (n. 30), Antonino (n. 17), Anastasio (cf. n. 20). Ut ex incondita nominum serie colligitur, primum inscripti sunt antesignani, dein, adhibita Passione, socii in marginibus additi, mox in textum recepti, tandem Anastasius in Anastasiam martyrem Sirmiensem mutatus. Hinc:

in Antinoo Iuliani, Basilissae, Antonini, Anastasii, Celsi.

Iulianus et Basilissa a Graecis die 8 ianuarii coluntur [Synax. Eccl. CP., p. 375.] ; die 7 in kalendario marmoreo Neapolitano [Capasso, Monumenta ducatus Neapolitani, t. I, p. 335.] :

PASSIO SANCTORVM IVLIANI ET BASILISSAE

et etiam in kalendariis mozarabicis nuntiantur [Férotin, Le Liber Ordinum, p. 450.] . Inter sanctas virgines Basilissa a Venantio Fortunato carmine laudatur [Carm. VIII, 3, 35.] .


29. INDIA] Nomen martyris excidisse vix crediderim, sed ex iterata eaque depravata lectione Iulia[ni] regionem esse confictam.

34. REDONIS] Melani episcopi Redonensis († c. 530) Vita edita est [BHL. 5887, 5888.] . Eius depositio incidit in diem 6 nov., et in 6 ian. natale ordinationis, quod compendio scriptum: NAT. ORD., a librario perperam intellectum est de natali et ordinatione, natale autem de ingressu in vitam temporalem simul et aeternam [L. Duchesne, Saint Mélaine, évêque de Rennes, in Recueil de Mémoires de la Société des Antiquaires de France (Paris, 1904), p. 105 – 109; Fastes épiscopaux, t. II2, p. 344 – 45; BHL. 5887 – 5891.] ; quae facile emendantur:

in civitate Redonis natale ordinationis sancti Melani episcopi.

ADDITAMENTA] Nec Vita nec Passio S. Faustae exstat, sed historia translationis reliquiarum, an. 864 [BHL. 2832.] .

EXCERPTA] Cod. Taml.: Sinfori, cf. Telesfori, n. 5. Redontii = Redonis, n. 34.

VII ID. IAN.

In Nicomedia Luciani presbyteria qui quattuor partibus factus est et reliqua. et in Antiochia Luceri diaconi.

in Melitana civitate natale Poliuctib. in Eraclea Felicisc et Ianuari. et in Grecia Spolicosti Palladae Candidae. alio loco Poliarti Filoronis Candediani Eucti.
Addunt codices pleniores: a) antiocenȩ ecclesiȩ S2 int. lin. — b) candidȩ C. — c) esidori episcopi eductio ihesu de egypto B; et relatio pueri Iesu ex egipto S2.
Var. lect. codd. I (E); II BSW. — 1. nicom̄ E | 5 – 9. om. E | 10 – 11. om. ES | 14. antioc̄ E | 16. diac̄ E | 17 – 21. erasa fuerunt in S et rescriptum: et (in m)are missus alia die integer est inventus S2 | 18. melitā E; militana BW | 19. ciuī E | 20. om. E | 21. poliotti B; piliocti W | 22 – 23. in ras. S2 | 23. heraclea WS; eracla E | 25 – 29. om. B | 26. ianuarii S | 27. om. W, S | 29. grec̄ E | 30. polecostin W; costini B | 31. palladi B; palati W; paladi S1, palladii S2 | 32. candide W | 35. poliasti W | 36. filonis E; philoronis W | 37. candedi ani W, candidiani S2; candidae E.
Excerpta ex variis.Cambr.: Nat. Luciani prespiteri. in Antiochia nat. Liceri diaconi et in Eraclia Tracie Polieucti et in Grecia Felicis Ianuarii Ysidori episcopi (add. 2 m. Initium ieiunii Christi.) — Taml. Luciani presbiter Lucei diaconi Poliucati Clerici Felicis Ieiunarii Deoclati Policostini Palladii Corcani Candidae Poliarti Philoronis Candidi Sión Euduti Lucei Antichini Spolicasti et aliorum X. — Mon.: Nicom. Luciani presby. qui quattuor partibus fractus est in singulis lapidibus ligatus et in mare missus alia die Helenopolim integrum corpus cum ipsis lapidibus inventum ibidem sepultus est et aliorum VIII Luceri Sotheri episcopi. — Met.: Nicomediȩ Luciani presbiteri Antiochiȩ Liciri diaconi. In Grecia Felicis Palladii Ysidori episcopi. — Lat. 3879: Nicomediae natale sancti Luciani presbyteri et martyris qui in quatuor partes discerptus quatuor lapidibus alligatus in mare mersus est, sed alia die Helenopoli corpus eius integrum cum ipsis lapidibus inventum ibidemque sepultum. Eodem die Clerici antiocheni postquam septies torti sunt, de carcere producti ac decollati. — Florus: … Item apud Antiochiam beati Cleri diaconi qui ob confessionem Christi septies tortus et in carcere diu maceratus, ad ultimum decollatus, martyrium consummavit. — Rich.: … Liceri diaconi…

IAN. 7

3. LUCIANI] In breviario Syriaco, ad diem 6 ianuarii: ἐν τῃ ἡμέρᾳ τῆς Ἐπιφανείας τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ ἐν Ἡλιουπόλει Λουκιανός, ubi legendum ἐν Ἑλενοπόλει, qui locus depositionis est. Hieronymi Chronicon: Drepanam Bithyniae civitatem in honorem martyris Luciani ibi conditi Constantinus instaurans ex vocabulo matris suae Helenopolim vocavit [Fotheringham, p. 313; Helm, p. 231. Cf. De viris illustribus, 77, Richardson, p. 42.] . Chronicon Paschale, ad ann. 327: Δρέπαναν ἐπικτίσας βασιλεὺς Κωνσταντῖνος ἐν Βιθυνίᾳ εἰς τιμὴν τοῦ ἁγίου μάρτυρος Λουκιανοῦ ὁμώνυμον τῇ μητρὶ αὐτοῦ Ἑλενούπολιν κέκληκεν, δωρησάμενος ἄχρι τοῦ νῦν ἕως φανερᾶς περιοχῆς πρὸ τῆς πόλεως εἰς τιμὴν τοῦ ἁγίου μάρτυρος Λουκιανοῦ ἀτέλειαν [Dindorf, t. I, p. 527. Cf. Bidez, Philostorgius Kirchengeschichte, p. 205.] . Sitne 6 ianuarii dies quo tandem perpetuae sepulturae fuerit mandatum sacrum corpus, ignoramus. Certe obiit Lucianus postridie festi Epiphaniae. Nicomediae [BHG. 997, n. 13.] , ubi et recte nuntiatur in eodem breviario Syriaco: ἐν Νικομηδείᾳ Λουκιανὸς πρεσβύτερος, et Antiochiae S. Luciani dies natalis celebrabatur. Laudationem enim eius dixit S. Iohannes Chrysostomus [BHG. 998.] τῇ ἐπαύριον τῶν φώτων, uti contionis initium aperte demonstrat. Die 7 iunii quoque in nostris libris inscriptus est Lucianus martyr, ex errore legentis. VII id. iun. pro VII id. ian. Elogium breve et a librariis depravatum quale est in codicibus plenioribus, non integrum quidem sed minus contractum habetur in epitomis. Etsi cum Passione S. Luciani, quae narratur in graecis codicibus [BHG. 997; P. Franchi de' Cavalieri, Di un frammento di una vita di Costantino, in Studi e documenti di storia e diritto, t. XVIII, (1897), p. 89 – 131; Bidez, t. c., p. 184 – 201.] non convenit, ex antiquo certe fonte emanat, a quo etiam attingitur anonymi Commentarius in Iob, lib. II: Nam post universa tormenta recludentes eos [martyres] in carceres et testas pollinas in eis sternentes et per quatuor partes eos impii ipsi extendentes crudeli morte eos pernecabant. Ita consummatus est beatus atque gloriosus Lucianus, lucidus vita, lucidus et fide, lucidus etiam tolerantiae consummatione. Ob hoc enim Lucianus cognominatus est, tanquam lucidus aut proprio lumine sibi fulgens, aut aliis lucens. Hic namque beatus duodecim diebus supra testas pollinas extensus tertia decima die est consummatus [P.G., t. XVII, p. 470 – 71.] . Ubi scriptum est quattuor partibus factus, codices alii habent quattuor partibus fractus (M et breviarium Monac.), in quattuor partes discerptus (Paris. lat. 3879), non recte. Fuit enim martyr in quattuor partes extensus, non discerptus. Qua ratione certo emendandus sit laterculus equidem non video et vocabula nonnulla excidisse suspicor:

in Nicomedia Luciani presbyteri qui quattuor partibus… factus est et reliqua.

15. LUCERI] Solus E e codicibus plenioribus Glycerium seu Lucerium hodie habet, inductum, ni fallor, ab interpolatore cui ad laterculum in Antiochia Luc(iani) alterum similem: in Antiochia Luc(eri) a die 14 ianuarii advehere placuit. De Glycerio plura ad hunc diem. In codicibus breviatis hodie nuncupatur Licerius, Licirius, Clericus et tandem Clerus, quae est lectio Flori, Adonis, Usuardi et martyrologii Romani: Antiochiae sancti Cleri diaconi cet. Elogium clericorum Antiochenorum, reapse S. Glyceri (Clerici) quod inter excerpta promitur e cod. Parisiensi 3879 minime convenit cum iis quae de eodem martyre (Cleri) ibi scripta sunt ad diem ian. 14.

21. POLIUCTI] Breviarium Syriacum: ἐν Μελιτηνῇ Πολύευκτος. S. S. Polyeucti Passionem tum graece tum latine [BHG2, 1566, BHL. 6885.] scriptam habemus. De basilica eius Melitinensi ita Vita Euthymii: τὸν αὐτόθι τῆς πόλεως πλησίον ἱερὸν οἶκον τοῦ ἁγίου ἐνδόξου καὶ καλλινίκου μάρτυρος Πολυεύκτου τὸ τοῦ ἁγίου Πολυεύκτου μοναστήριον [BHG. 648, Analecta graeca, pp. 6, 12.] . Certa igitur lectio est:

in Melitana civitate natale Polieucti.

Celebratur a Graecis die 9 ianuarii, et quidem Constantinopoli, in proprio μαρτυρείῳ [Synax. Eccl. CP., p. 379.] , quod antiquissimum erat: τὸν δὲ ἅγιον Πολύευκτον ἀνήγειρεν Ἰουλιανὴ θυγάτηρ Οὐαλεντινιανοῦ τοῦ κτίτορος τοῦ ἀγωγοῦ γυναικαδέλφη δὲ ἦν τοῦ μεγάλου Θεοδοσίου [Pseudo-Codinus, III, 57, Preger, p. 237.] , de quo etiam audiverat Gregorius Turonensis [In gloria mart., 102.] . Nicomediae colebatur Polyeuctus, si tamen idem est qui die 22 ianuarii breviario Syriaco inscriptus est: ἐν Νικομηδείᾳ Πολύευκτος καὶ Εὐψύχιος. De Polyeucto qui 20 maii ibidem nuntiatur, inquirendum ad diem 21 maii. Ravennates S. Polyeucto oratorium erexerant, eiusque dedicationis anniversarius dies 9 aprilis, n. 25, recolitur. Ad Aegyptios quoque S. Polyeucti venerationem transisse constat [Les origines du culte des martyrs, p. 210.] .

23. ERACLEA] Breviarium Syriacum: ἐν Ἡρακλείᾳ τῇ πόλει τῇ ἐν τῇ Θράκῃ Κνόδινος μάρτυς. In locum igitur Felicis et Ianuarii (n. 24, 26) supponendus est Candidus, in libris nostris Candidae (n. 32). Thraciam diserte exprimit codex Dubliniensis; in Thracia latere sub in Grecia (n. 29) mihi probabile est:

in Eraclea Thraciae Candidi.

24. FELICIS] Saepius recurrunt Felix cum Ianuario, v.gr. 5, 8, 9, 11 ianuarii, 11, 14 februarii. Notasse iuverit par martyrum Felicem et Ianuarium recenseri tum inter romanos athletas quos S. Felicitatis filios nuncupant [Iul. 10, BHL. 2853.] , tum inter Scillitanos [Iul. 17, BHL. 7527.] , insuper una cum Victore kalendario Carthaginiensi inscriptos esse ad 9 februarii. Certe Heracleenses non sunt. Nihilominus, cum Usuardo hodie martyrologium Romanum: in civitate Heraclea sanctorum martyrum Felicis et Ianuarii.
29. GRECIA] Martyres graecos frustra quaero, in sequentibus et die 14 februarii quo hodiernus laterculus iteratur. Quisnam nomine Palladae (n. 31) al. Palladi, Palati designetur non constat, fortasse palatinus quispiam, Candidus aliusve? Graecia pro Thracia positum esse nostra est coniectura. Supra, ad n. 23.
30. SPOLICOSTI] = Polieucti, n. 21.
31. PALLADAE] Al. Palladi, Palati, supra, ad n. 29.
32. CANDIDAE] Lege Candidi, supra, ad n. 23.

34. ALIO LOCO] Id est Alexandriae, ut est in Passione trium martyrum quae hunc laterculum suppeditavit [BHL. 6887 b, 6888.] , cuius vera lectio est:

alio loco Polyeucti Philoromi Candidiani.

Polyeuctum martyrem Armenium (n. 21), Candidum Thracem (n. 32) cum Philoromo, qui die 8 ianuarii sub Nicomedia in breviario Syriaco recensetur, sociavit hagiographus, eosque uno loco unoque die passos esse mentitus est [Duchesne, in Mélanges d'archéologie et d'histoire, t. XXXVII, p. 179-99; cf. Les martyrs d'Égypte, pp. 42-44, 121-22.] .


35. POLIARTI] = Polyeucti, n. 21, cf. n. 34.
36. FILORONIS] = Philoromi, cf. n. 34.
37. CANDEDIANI] = Candidi, n. 32, cf. n. 23, 34.

38. EUCTI] = [Poly]eucti, n. 21. E trunco hominem fecerunt qui Euthici cum codice C, cum aliis nonnullis Euoti scribunt.

ADDITAMENTA] Esidorus episcopus, in solo codice B nuntiatus, prorsus ignotus est.

Eductio Iesu de Aegypto die 8 ian. in cod. Cambrensi [Cf. Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 16.] .

EXCERPTA] Cod. Taml.: Clerici = Luceri, n. 15. Cf. infra, Florus. Ieiunarii = Ianuarii, n. 26. Corcani. Ex hibernis in latinos laterculos irrepsit. Corcanus, qui episcopus habetur, ceterum ignotus est [O'Hanlon, Lives of the Irish Saints, t. I, p. 96.] . Sion = Esidori, cum B? Euduti = Eucti, n. 38 = Polyeucti. Antichini = Antiochia, n. 14.

VI ID. IAN.

In Grecia

Eucti

Rustici Pissei Timothei Secundi Luci Felicis Ianuaria

Iocundi Ratitis

Luci

Petri Flori Tilis Flori Anastasiae. et alio loco Patheib. Augustoduno depositio beati Egemoni episcopic.
Addunt codices pleniores: a) et in Brundi(sio) Leuci et in Sirmis Anastasi E. — b) marci C. — c) in gallia civitate belloacus passio sanctorum Luciani Mariani atque Iuliani martyrum C.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 2. grec̄ E | 4. rusitici W | 5. phisei B; physei SW | 6. thimothei S2W | 12. raditis W; ratiti S |13. lucii S2 | 15. florii S2 | 15 – 17. floritilis fori W | 16 – 17. tilisfori B; talisfori S1; talisforii S2 | 16 – 18. tiliss floriani taciae E | 22. sathei BS; satthei W | 23. augustođ E; agustiduno BW; augusti duno S | 25. om. E | 26. agemonis corr. S2 | 27. confessoris S1; et episcopi add. S2.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Grecia nat. sancti Cipisei Ianuarii Secundi Timothei Luci Felicis Ianuarii et in Brandisio Leuci in Sirmis Anastasi et eductio Christi ex Egypto. — Taml.: Euchti Rustici Phissei Timothei Iocundidi Ratidis Petri Luci Florii Anastaciae Floritidis Sathei Agusti Egemoni episcopi Vitalis Ieiunarii Felicis Anastasi-Euticii. — Mon.: Augustiduno depositio beati episcopi Egemuni Timothei in Grecia Felicis Rustici mart. et aliorum XII. — Rich.: In Grecia Cipisei Secundi Timothei…

JAN. 8

1. IN GRECIA] I am heri (n. 29), nullo martyris nomine adiecto, mendum pro in Thracia.
3. EUCTI] Heri (n. 38) in codicibus alterius recensionis = Polyeucti, per aphaeresim.
4. RUSTICI] De quo ian. 9, n. 20.
5. PISSEI] Vocabulum certe depravatum, forsitan e Firmi, quod suggerunt variae lectiones phisei, fisti (cod. M.) et ipse Firmus, qui Rustico, comiti individuo, die 9 ian. sociatur.
6. TIMOTHEI] Die ian. 2, n. 16.
7. SECUNDI] Proximis diebus dec. 29, ian. 5, 9.
8. LUCI] Forsitan Luci[ani] vel Luc[eri] quorum memoria agebatur ian. 7, n. 3, 15, nisi sit pro Leucio Brundisino, quem soli E in Additamentis et Cambr. aperte hodie nuntiant.
9. FELICIS] Dec. 29, ian. 1, 5, 7, 9.
10. IANUARI] Dec. 29, ian. 5, 6, 7, 9 (etiam Ianuariae).
11. IOCUNDI] Ian. 5, 6, 9.
12. RATITIS] Monstri simile, ra]titis seu ra]tilis, e primo membro Tilis[fori] (nn. 16, 17) et prothesi incertae originis.
13. LUCI] Supra, ad n. 8.
14. PETRI] Ian. 5, n. 12, Ian. 6, n. 7.
15. FLORI] Iterum n. 17. Membrum avulsum Tilisf(l)ori seu Telesfori, quod ex varia nominis scriptione diebus 5, n. 9, 6, n. 5, manifestum fit.
16. TILIS] Male seiungitur a Flori, n. 17, ut dictum est ad n. 15.
18. ANASTASIAE] Cf. ian. 5, n. 15, ian. 6, n. 20. Rursum addit E: in Sirmis Anastasi.
22. PATHEI] Al. Sathei, lectio corrupta, forsitan ex Anastasiae, n. 18 (cod. K: Anasthasiae; E: Taciae).

23. AUGUSTODUNO] Saec. IV exeunte Augustoduni sedit Hegemonius episcopus, inter Cassianum et Simplicium [Gregorii Turonensis In gloria conf., 73, 75, 76.] . De eo mentio habetur in Vita Simplicii [BHL. 7787, 7788. Cf. Anal. Boll., t. XXVI, p. 37; Duchesne, Fastes épiscopaux, t. II2, p. 174 – 76.] .

Augustoduno depositio beati Egemoni episcopi.

ADDITAMENTA] Sub Luci, supra, n. 8, 13, Leucium Brundisinum latere suspicio est. Codices E et Cambr. addunt:

in Brundisio Leuci,

et omnium codicum lectio est: Leuci confessoris die 11 ian., quo in propria ecclesia colitur, et nos de eo paulo fusius dicemus.

De lectione Anastasi quam habet E, legenda sunt annotata ad diem ian. 6, n. 20. Hic rursum scribendum erat fere ut ian. 5, n. 16 et ian. 6, n. 20:

in Sirmis Anastasiae.

Quem solus servavit codex C, Marcus, unus illorum esse videtur qui ex laterculis ian. 5, n. 13 et 6, n. 8 hodie iterantur.

Martyr Bellovacensis qui Luciano et Iuliano in Passione [BHL. 5009 – 5012.] comes adiungitur, Maximianus vocatur, non vero Marianus, ut est in codice C, nec Messianus ut alias. Laterculus ergo ita emendandus est:

in Gallia civitate Bellovacus passio sanctorum Luciani, Maximiani atque Iuliani martyrum.

EXCERPTA] Cipisei nomen quod nuntiant Cambr., Rich. et alii nonnulli ortum est ex [Rusti]ci Pissei, supra, n. 4, 5.

Christi eductio ex Egypto nuntiabatur heri in codice B.

Cod. Taml.: Floritidis = Flori Tilis, n. 15, 16.

Agusti = Augustoduno, n. 23.

Vitalis, ian. 9, n. 9.

Ieiunarii, = Ianuarii, ian. 7, in additamentis.

V ID. IAN.

In Africa Epicteti

Iocundi

Quinti Secundi Iocundi

Saturnini Vitalis

Quinti Vincenti et Felicitatis Eventi

item Quinti Felicis Artaxis Furtunati Rustici Silli Quieti et aliorum VII Marcialis Saturi.

in Smerna Revocati Firmia Possessoris Ianuari Saturninib.
Addunt codices pleniores: a) silli C. — b) saturi C; et bellovacus (corr. bel **vacus S2) passio sancti luciani S.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 2. af̄f̄ E; affrica W | 3. epictiti BS; epictati W | 5 – 6. om. W | 14. om. S | 15 – 16. om. B. |22. quaeti B | 25. sex E | 27. saturnini W | 29. smirna B2S | 31. firmini BSW | 32. possesoris E.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Africa nat. Epictiti Iocundi Secundi Saturnini Vitalis Felicis Rustici Quinti et Arthaxes Furtunati. — Taml.: nomina tria deleta Martia(lis) Revocati Possesso(ris) Ianuarii Quinti (…) Furtu(nati) (…) Saturni(ni) Sat(uri) (Ru)s(tici?). — Mon.: Epicteti Iocundi Quinti Secundi Africa Iuliani martyris et aliorum XII.

IAN. 9

1. IN AFRICA] Maximam partem constat laterculus martyribus quorum nomina suppeditavit Passio S. Perpetuae [BHL. 6633.] , Perpetua ipsa exclusa. Iam dies ian. 2 nonnulla ab hodierno mutuatus erat.

4, 7. Iocundi 5, 16, 22. Quinti 6. Secundi 8, 34. Saturnini 13. Felicitatis 18. Artaxis 20. Rustici 27. Saturi 30. Revocati.

Praeter eos, quorum natalem diem ignoramus, Iocundum et Saturninum et Artaxium, qui eadem persecutione vivi arserunt et Quintum qui et ipse martyr in carcere exierat [BHL. 6633, c. 11.] , martyres illi 7 martii passi sunt. Quare hodie eorum memoria fiat, nos ignorare fatemur. Cum in Felicitatis mentionem incidisset, recordatus est nescio quis alterius Felicitatis, martyris Romanae, et aliorum VII, illorum nempe quos filios eius asserunt [BHL. 2835.] , quorum nomina saltem quattuor ascripsit:

9. Vitalis 17. Felicis 26. Marcialis 33. Ianuari.

In tota autem binis ex manipulis coadunata martyrum cohorte, tria deprehensa sunt nomina ex Passione martyrum Scillitanorum [BHL. 7527.] :

17. Felicis 33. Ianuariae (Ianuari) 6. Secundae (Secundi),

immo quattuor, si Saturninum proconsulem adiunxeris. Hinc, n. 21, Silli(tanorum). Eodem pacto Firmus (n. 31) videtur accessisse, a Rustico (n. 20) attractus. Notissimum quippe est par martyrum, Firmus et Rusticus, qui 9 augusti coluntur. Non tamen negaverim fieri potuisse ut, ob notam temporis parum dissimilem, a V id. aug. ad V id. ian. uterque translatus sit.

3. EPICTETI] In Africa passus nuntiatur Epictetus diebus 24, 25, 27 ian., in Portu 22 aug. Uniusne sint an homonymorum nomina ignoratur. A S. Cypriano scripta est epistula ad Epictetum episcopum Assuritanum [Epist. LXV, Hartel, p. 721.] . Hunc ipsum inter martyres computare et hodie commemorandum asserere audax sane foret coniectura.
4. IOCUNDI] Cum Quinto, Secundo, Saturnino ex Passione S. Perpetuae. Supra, ad n. 1.
9. VITALIS] Ex Passione S. Felicitatis et filiorum BHL. 2853. Supra, ad n. 1.
10. QUINTI] Iam supra, n. 5, et infra, n. 16, n. 22 (Quieti) et ni fallor etiam n. 14 (Eventi).
11. VINCENTI] Die ian. 13 inter Afros computatur, die vero 11 scriptum est Vincentii in Spanis. Sitne Vincentius diaconus Caesaraugustanus ambigitur.
13. FELICITAS] Tum Felicitas Perpetuae socia, tum etiam Felicitas mater filiorum septem. Supra, ad n. 1.
17. FELICIS] Tum Felix Felicitatis filius dictus, tum unus ex martyribus Scillitanis. Supra, ad n. 1.
18. ARTAXIS] Ex Passione S. Perpetuae. Supra, ad n. 1.
19. FURTUNATI] Saepe saepius inter Afros recensetur, ut plurimum Felicem quenda msecutus [Cf. Les origines du culte des martyrs, p. 377 – 78.] .
20. RUSTICI] Tum unus ex sociis S. Perpetuae, tum socius S. Firmi. Supra, ad n. 1.
21. SILLI] Lege Scilli(tanorum). Supra, ad n. 1.
22. QUIETI] = Quinti, n. 5, 10.

24. ALIORUM VII] Coniungenda est nota numeralis cum Felicitatis, n. 13 (BHL. 2853), ut supra ad n. 1. dictum est, scribendumque:

Felicitatis et aliorum VII.

In martyrologio Romano nunc legitur: in Africa sanctorum martyrum Epicteti, Iucundi, Secundi, Vitalis, Felicis et aliorum septem, ubi martyribus Afris Romani admiscentur.

26. MARCIALIS] Dum de S. Martiana, virgine et martyre Caesareae, in Mauretania, quae in nonnullis Passionis eius recensionibus [BHL. 5257, 5258.] V idus ianuar. martyrium subiisse fertur, agit, acute nec imprudenter notat Bollandus: “Legitur et Martialis in martyrologio manuscripto S. Hieronymi. Num Marciana ea sit nolumus conicere [Act. SS. Ian. t. I, p. 568, n. 4.] .” Neque nobis satis probabilis coniectura est, quamquam in martyrologio Marciana V id. iul. commemoratur; unde potuit facili et crebro errore ad V id. ian. transferri. Nihilominus Marcialis emendatricem manum non postulat. Marcialis ille est qui die 10 iulii cum Felicitate colitur, ut in superioribus, ad n. 1, notatum reperies.
27. SATURI] Ex Passione S. Perpetuae. Supra, ad n. 1.
28. IN SMERNA] Residuum laterculi diei praecedentis, quo laudabatur Anastasia Sirmiensis. Rem minime perspexerunt Romani martyrologii compilatores, qui cum Usuardo scribunt: Smyrnae sanctorum martyrum Vitalis, Revocati et Fortunati. Horum nullus Smyrnensis est; Vitalis autem martyribus Afris iam annumeratus erat. Supra, ad n. 25.
30. REVOCATI] Ex Passione S. Perpetuae. Supra, ad n. 1.
31. FIRMI] Qua ratione Firmus, Rustici comes individuus, quocum die 9 aug. colitur, 9 ian. quoque commemoretur, supra, ad n. 1 efficere conati sumus.
32. POSSESSORIS] Iam memoratur ian. 2, 3, et rursum ian. 10, n. 7: Possessoris et aliorum II. Lege commentarium ad hunc diem.
33. IANUARI] Ex Passione S. Felicitatis et filiorum, BHL. 2853. Supra, ad n. 1.

34. SATURNINI] Ex Passione S. Perpetuae. Supra, ad n. 1.

ADDITAMENTA] Lucianus, martyr Bellovacensis, in aliis codicibus memoratur die ian. 8.

IV ID. IAN.

In Africa Revocati Firmi. in Irta Possessoris et aliorum II . Romae in cimiterio Calisti via Appia depositio Militiadis episcopi . Romae in cimiterio via Appia Caelesti et depositio Melchiadis episcopi .

in Africa Saturi Vitaliani Felicitatis Quinti quorum gesta habentur. Artatisa.
Addunt codices pleniores: a) et natale sancti polia *** cum sociis suis B2 in marg.; et in syrmis natale revocati S.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 2. af̄f̄ E; affrica W | 5 – 6. mirthae B; nirthi W; nirte S | 7. possesoris E | 10. duo EBS | 11. rom̄ E | 13. cimī E | 20. roma W | 22. cimiterio W; cimityrio S2 | 25. calesti W | 26 – 27. om. B | 28. melchiades B; melciadis SW | 31. af̄f̄ E; affrica W | 36 – 38. om. E.
Excerpta ex variis.Cambr.: Rome via Appia in cimiterio Calisti depositio episcopi Militiadis et confessoris et in Sirmio nat. Revocati (add. 2 m. Pauli primi heremite Melciadis pape). — Taml.: Firmi Militiadis (epi) et confessoris. Revocati Clisti Mirti Possessoris et aliorum V Saturi Vitaliani Felicitatis Quinti Melciadis. — Rich.: Rome depositio Melciadis episcopi: in Sirmis Revocati…

IAN. 10

1. IN AFRICA] Nomina martyrum paene omnia iam heri nuntiata sunt, nec singula Afrorum sunt, ut ex dicendis palam fiet.
3. REVOCATI] Ex Passione S. Perpetuae, ian. 9, n. 30.
4. FIRMI] S. Rustici socius, ian. 9, n. 31.
5. IN IRTA] Temeraria foret, quae sponte menti occurrit emendatio in Cirtha. Cirtha Numidiae civitas est. Lectionis depravatae originem ostendunt codices Cambr. et Rich.: in Sirmio, in Sirmis. Aliis etiam locis librariorum vitio ex Firmi (n. 4) natum est Sirmi, rursum a variis varie corruptum: in Irta, Mirthi, Mirthae cet. Quae omnia Firmum iterant.
7. POSSESSORIS] Qui iam occurrerat ian. 2, 3, 9, redit hodie comitibus duobus stipatus. A quibus tamen seiungendus est, ut nunc dicam.
9. ALIORUM II] Ni fallor, haec etiam suppeditavit dies ian. 9: et aliorum [V] II (n. 25). Hi autem septem martyres illi sunt quos S. Felicitatis filios nuncupant.

11. ROMAE] Depositio martyrum: IIII idus ianuarias Miltiadis in Callisti. Catalogus Liberianus: … usque in III id. ianuarias Volusiano et Anniano cons. [Ann. 314. Duchesne, Le Liber pontificalis, t. I, p. 8.] . Breviarium Cononianum: Sepultusque est in cimiterio Calisti IIII id. feb. [Ibid., p. 74.] . Liber pontificalis: Sepultus est in cymiterio Calisti, via Appia IIII id. decemb. [Ibid., p. 168.] De die depositionis consentiunt cum martyrologio fontes antiquissimi, de loco omnes:

Romae cimiterio Callisti via Appia depositio Miltiadis episcopi.

Altera est in martyrologio nostro Miltiadis commemoratio, die 2 iulii, quam ordinationis eius censuit Rossius [Roma sotterranea, t. I, p. 113.] ; quamquam pro ordinatione iterum depositio scriptum est. Inde ab Adone [Quentin, Les martyrologes historiques, p. 693.] , quocum consentit martyrologium Romanum, S. Miltiadis depositio celebratur IIII id. decemb., ut est in Libro pontificali. De eius sepultura legenda sunt quae disseruit Rossius [Roma sotterranea, t. II, pp. 32, 107, 188 – 190. Sed cf. G. Schneider Graziosi, Studio topografico sulla tomba del papa Milziade, in Nuovo bullettino di arch. crist., 1914, p. 51 – 93.] . Hic etiam statuit celeberrimi carminis Damasiani versiculum

HIC POSSITVS LONGA VIXIT QVI IN PACE SACERDOS [Ihm, Damasi epigrammata, 12.]

de Militade interpretandum esse. Non unum designari voce sacerdos censuit Buecheler: “Singularis potius est collectivus, ita ille, ut mileseques senator ac multa apud poetas et Livium Tacitumque nomina [Ap. Ihm, Damasi epigrammata, p. 20.] .”

32. SATURI] Ex Passione S. Perpetuae, ian. 9, n. 27.
33. VITALIANI] Legendum Vitalis, ex Passione S. Felicitatis, ian. 9, n. 9.
34. FELICITATIS] Lege quae dicta sunt ad diem ian. 9, n. 13.
35. QUINTI] Ex Passione S. Perpetuae, ian. 9, n. 5, 16, 22.
37. GESTA] Sententia illa, quorum gesta habentur, passim utitur martyrologus, nec male aptatur sociis S. Perpetuae [BHL. 6633.] . Cum tamen die sequenti aliis nominibus, nec minus apte coniungi videatur, quo loco collocanda sit in medio relinquimus.

39. ARTATIS] Legendum Artaxis, ex Passione S. Perpetuae, ian. 9, n. 18.

ADDITAMENTA] Mutilum codici B inscriptum vocabulum polia martyrem Polyeuctum significare suadent codices nonnulli Usuardini [Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 24.]

Revocatum nullo pacto Sirmiensibus annumerari posse patet ex dictis ad n. 5.

EXCERPTA] Cod. Cambr.: Pauli eremitae cuius Graeci memoriam agunt die 15 ian., hodie elogium promunt Beda, Ado et Usuardus. In kalendario marmoreo Neapolitano inscriptus est die 19 ian.

Cod. Taml.: Confessoris = Possessoris, n. 7.

III ID. IAN.

In Alexandria Petri

Severi

sancti Leuci confessoris et Alsolamia quorum gesta habentur. in Africa Filoromi Eugeni Quinti Ianuari Saturnini Vincenti . in Spanis Agenti Donati Agustinib Salvi Felicisc Donati presbyteri Flori Zemini Pati

Pausalini Eugeni Victoris Stefani et aliorum XII et depositio Hortinsi episcopi.
Addunt codices pleniores: a) quinti C. — b) gregorii episcopi nazari B. — c) item felicis SCW.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 2. alax̄ E | 5. sc̄i BSW; om. E | 7. confes̄ E; conf̄ B | 9. alolami E | 10 – 12. om. E | 12. habetur S | 14. af̄f̄ E; affrica W | 15. piloromi W | 16. ingenui BSW | 18. ianuarii S2 | 20. vincentii S2 | 22. hispaniis BSW | 23. augenti BS | 26. salvii BSW | 29. prƀ E | 30. flore S | 31. gemini S | 33. pausami B; pausalmi SW | 34. eugenii BS2 | 35. om. E | 36. stephanȩ BW; stephane S1; stephani S2 | 42. ortinsi W.
Excerpta ex variis.Campbr.: In Alexandria nat. Petri Absalini Filoromi et Affrica Felicis Quirti Vincensi et Felicitatis. — Taml.: Educt(io) Christi ex Egipto Petri A(…)i Philoromi Felicis Filori Severi Lucii Ze(mini?) Filoroni Ingenui Ianuarii Saturnini Augenti Donati Eugeni (…) Quinti Vincentii et Felicitatis (…) Pausalini Sefa (…) Hortensi Er(…) Ciriaci A(…) Ebiciani (…) Castoli (…c…) Modesti (…) Castolini. — Florus: Apud Alexandriam natale sanctorum Petri Severi Leucii quorum gesta habentur. — Rich.: … et sancti Gregorii episcop Nazanzeni.

IAN. 11

1. IN ALEXANDRIA] Non Petrus, qui martyr Palaestinensis est, sed Philoromus (n. 15) hoc loco ponendus est, quanquam Nicomediensis non est, sed Nicomediae colebatur die 8 ian., teste breviario syriaco: ἐν τῇ αὐτῇ Νικομηδείᾳ Φιλόρωμος [Les martyrs d' Égypte, p. 43.] . Quod cum Polyeucto et Candidiano die 7 ian., 14 feb. et 11 mart. nuntietur, id ex libidine hagiographi factum est, qui sanctos variis ex locis conquisitos in unum congregavit manipulum, eorumque gesta se nosse finxit [BHL. 6887 b, 6888. Supra, ian. 7, ad n. 34.] . Philoromus enim cum Philea episcopo Thmuitano martyrium passus est. De utroque tum Eusebius [Hist. eccl., VIII, 9, 7 – 8.] tum Passio antiqua [BHL. 6799. Cf. Les martyrs d'Égypte, p. 157 – 70.] plurima referunt. Sententia illa quorum gesta habentur (n. 10), quae iam heri prolata est (ian. 9, n. 37) de Actis SS. Philoromi et Phileae commode intellegi potest. Si reapse hodierno laterculo iungenda erit, e numero plurali palam fit S. Philoromum non sine socio nuntiandum esse:

in Alexandria Filoromi 〈et Fileae〉 quorum gesta habentur.

Secus solius Philoromi memoria recensenda erit, reiecta ad diem 4 februarii utriusque mentione.

3. PETRI] Huc adducendum cognomen Abselami (n. 9). Hodie enim, teste Eusebio, πρὸ τριῶν εἰδῶν Ἰανουαρίων, Caesareae passus est Petrus καὶ Ἀψέλαμος [Mart. Palaest., X, 2. Libellus prolixior ap. B. Violet, Die palaestinensischen Märtyrer bei Eusebius, p. 71 – 73.] . Scribatur proinde:

in Caesarea Palaestinae〉 Petri Abselami.

4. SEVERI] Severinum esse, qui Neapoli die 8 ian. [BHL. 7655 – 7658.] colitur, suspicatur Duchesne [ “Severi est peut-être pour Severini. S. Séverin du Norique était fêté à Naples le 8 janvier.” L. D] . In kalendario marmoreo Neapolitano [Capasso, Monumenta ad Neapolitani ducatus historiam pertinentia, t. I, p. 335.] die 8 ian.:

DEPOSITIO SANCTI SEVERINI

6. LEUCI] Die ian. 8 in nonnullis codicibus legimus: in Brundisio Leuci. Hic passim inter martyres computatur. Litteris mense iulio an. 601 datis, praecepit Gregorius p. ut abbati monasterii sancti Leuci, quod in quinto Romanae urbis miliario situm est, sanctuaria S. Leuci concederentur, quia eiusdem beatissimi martyris corpus in Brindisii ecclesia … esse dinoscitur [Registr., XI, 57. Hartmann, t. II p. 344. Cf. De Rossi, Roma sotterranea, t. II, p. 228.] . Liber pontificalis, in Hadriano (772 – 795): ecclesia S. Leucii posita via Flaminea miliario ab urbe plus minus V [Duchesne, t. I, pp. 509, 521. Locus nunc est Tor di Quinto. G. Tomassetti, La campagna Romana, t. III, p. 239 – 42.] ; in Benedicto III (855 – 858): urbem quidem exeuntes ab Orta iuxta basilicam beati Leucii martyris [Duchesne, t. II, p. 141.] . Hodie confessor nuncupatur. Tam dies quam appellatio cum Brundisina traditione consonant, cui etiam congruunt Acta S. Leucii: Tunc enim confirmavit eos [Brindisciapolitanos] in fide et doctrina perfectius, et sic in pace obdormivit in Domino … Dormitionis eius vero festiva solemnitas undecimo die intrante mense ianuario celebratur [BHL. 4894. Cf. F. Lanzoni, Le diocesi d' Italia, p. 306 – 309.] . Ex utraque proinde commemoratione efficitur:

〈in Brundisio〉 sancti Leuci confessoris.

Florus Lugdunensis, Ado, reliqui, nostros codices temere secuti, in errorem induxerunt martyrologii Romani compilatores, qui scribunt: Alexandriae sanctorum martyrum Petri, Severi et Leucii. Horum nullus Alexandrinus est et unus tantum martyr.

9. ALSOLAMI] Syriace 'Abšelâmâ, graece: Ἀψέλαμος [B. Violet, t. c., pp. 71, 116; F. C. Burkitt, Euphemia and the Goth (London, 1913), p. 178.] . Cognomen Petri martyris Caesariensis, supra, n. 3.
11. GESTA] Usitata in codicibus nostris enuntiatio de qua iam heri, ad n. 37, quamque ad sanctos Philoromum et Phileam potius referendam censemus, supra, n. 1.
14. AFRICA] Qui velut Afrorum antesignanus nuntiatur, Philoromus, Alexandrinus est, supra, n. 1. Ex iis qui mox sequuntur, quique proximis quoque diebus inscripti sunt, plerique ad Africam pertinent.
16. EUGENI] In codicibus alterius recensionis legitur Ingenui, quae scribendi ratio ab omnibus usurpatur die ian. 13, in. 3. Alias etiam scriptum est Eugenti. Lege quae dicta sunt ad dies 2, 3, 4 ian., et infra ad n. 23.
17. QUINTI] Ex Passione S. Perpetuae, ian. 9, n. 5, 16, 22.
IANUARI] Ex Passione filiorum S. Felicitatis, ian. 9, n. 33.
19. SATURNINI] Ex Passione S. Perpetuae, ian. 9, n. 8, 34.
20. VINCENTII] Africae tribuitur diebus 9 ian., n. 11, et 13 ian., n. 4. Additur hodie in Spanis, fortasse ab interpolatore, cui celeberrimus martyr Caesaraugustanus in mentem venit. Hic autem colitur ian. 22.
23. AGENTI] Die 4 ian. scriptum est Eugenti loco Eugeni, quem iam habuimus supra, n. 16.
24. DONATI] Iterum infra, sub n. 28, cum addito presbyteri. Fuerintne reapse duo Donati nolumus diiudicare. Certe nullum ab Afris cognomen crebrius usurpatur.

25. AGUSTINI] S. Augustinum Hipponensem consulto sociatum esse S. Salvio (n. 26), de quo tractatum habuit, prona videtur coniectura, minus tamen probabilis, cum non soleat martyrologus vel interpolator ope reconditioris eruditionis fastos illustrare. Martyrem Augustinum, solo nomine notum, in Africa passum esse libens acciperem, nisi res paulo intricatior videretur. Qui enim hunc diem cum 16 novembris contulerit ilico deprehendet utrique ea nomina communia esse:

18. Ianuari. 27. Felicis. 20. Vincenti. 24. Donati. 35. Victoris. 25. Augustini. Felicitatis.

Et Felicitatem quidem solus hodie servavit Cambrensis. Sed die 13 ian., quo pars huius diei assumpta est, summo consensu omnes Felicitatem nuntiant, et quidem in Campania, quam proinde ex hodierno laterculo excidisse crediderim. Porro, die 16 novembris, Capuae in Campania colebantur Augustinus et Felicitas, huius civitatis martyres. Quod hodie eorum commemoratio facta sit, ita fortassis explicandum est, ut Felicitas, quae inde a 9 ian. in varios laterculos vagari coepit, ansam dederit Augustinum, alterius Felicitatis socium, evocandi, dein vicissim, die 16 novembris Augustinus et Felicitas, socios 11 ian. casu adiunctos, ad se traxerint, quae omnia hisce complectimur:

in Campania〉 Augustini et Felicitatis.

26. SALVI] Kalendarium Carthaginiense: III idus ianuar. sancti martyris Salvi. Inter opera S. Augustini recensetur a Possidio: de natali S. Salvii tractatus unus [Indic. 10, P. L., t. XLVI, pp. 8, 20.] .

in Africa Salvi.

27. FELICIS] Ex Passione S. Felicitatis et filiorum, ian. 9, n. 17.
28. DONATI] Supra, ad n. 24.
30. FLORI] Al. Telesfori, ian. 5, 6, 8.
31. ZEMINI] Martyr Antiochenus, Zebinus de quo ian. 13, n. 11.
32. PATI] Membrum divulsum simulque luxatum Typasi. Edita est Passio sancti Typasii martyris, qui passus est Ticabis sub Claudio comite III idus ianuarii [BHL. 8354.] . Eiusdem festum hoc ipso die inscriptum est in kalendariis mozarabicis [Férotin, Le Liber ordinum, p. 451.] .
33. PAUSALINI] Legendum Abselami, supra, n. 9.
34. EUGENI] Iam supra, n. 16, 23.
35. VICTORIS] Adiungendus videtur sequenti n. 36.

36. STEFANI ]Lectio Stephanae eligenda est. Par enim martyrum

Victoris et Stephanae

saepius commemoratur, ut notabitur ad diem 14 maii. Stephana latine Corona plerumque scribitur.

38. ALIORUM XII] Die 9 ian. scriptum erat et aliorum VII, die vero 10 et aliorum II, ex [V] II. Quidni hodie et aliorum XII ex VII? Quicquid id est, minime liquet quibusnam martyribus velut socii adiungendi sint.

42. HORTINSI] Ignotae sedis episcopus. Die 17: Hortisiani.

ADDITAMENTA] In codice B, Gregorius Nazari episcopus praedicatur, in cod. Rich. Naz(i)anzeni. Error est utrobique ni fallor. Natalis enim S. Gregorii theologi 25 ian. celebratur; Gregorii vero Nysseni anniversarius dies est 10 ian. [Synax. Eccl. CP., p. 381.] . Erit ergo vera lectio:

Gregorii episcopi Nysseni. EXCERPTA] Cod. Taml.: Ciriaci ian. 12, n. 3.

Ebiciani, ian. 12, n. 38: Bicciani.

Castoli, ian. 12, n. 45.

Modesti, ian. 12, n. 37.

Castolini, ian. 12, n. 40.

PRID. ID. IAN.

In Achaia Cyriaci Muscentia Saturi civitate Arabiae qui transiens ante templum cuiusdam idoli insufflans cum signasset frontem corruit tenentes eum ibidem observantes duxerunt ad ducem et indicantes factum decollatus est . in Africa Zotici Castoli Quinti Rogati Modesti Bicciani Carotici Castolini . in Aegypto Philoromi Zotici Castoli Petri Aventinae.
Addunt codices pleniores: a) bonittȩ B.
Var. lect. codd. EBSW. — 3. ciriaci S | 4. moscenti BSW; add. et S2 | 5. add. martyris S2 | 6 – 30. om. E | 6 – 7. civis arabii B; civis arabis S | 19. tenens B1 | 28. add. ibidem S | 30. add. ipse ciriacus S2 | 32. af̄f̄ E; affrica W | 34. castuli BSW | 35 – 45. om S. | 38. ubiciani B; ebiciani W | 39. garotici B | 40. castulini B | 42. aegip̄ E| 43. phiromi W | 44. zotivi B | 45.castuli W | 47. aventiae E1; aventine B; aventini W.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Dacia Repensi nat. Muscenti Saturi et Affrica Zotici. — Taml.: Muscenti Saturi Zotici Ciriaci Castuli bis Quinti Rogati Valentianae Modesti Eb ciani Petri Corotici (Zo?)tici et aliorum X et VIII Castulini Filormi. — Mon.: In Acina Ciriaci Moscenti Saturi civitatis Saraberii qui transiens ante templum cuiusdam idoli ** insufflans cum signaret frontem corruit ibi decollatus est et aliorum XV. — Rhab.: In Achia nat. sanctorum Cyriaci Moscenti et Saturi civis arabii qui transiens ante templum cuiusdam idoli insufflans cum signasset frontem corruit, tenentes eum ibidem observantes duxerunt ad ducem et indicantes factum decollatus est. — Florus: Apud Achaiam natale sancti Satyri martyris civis Arabiae qui etc…

IAN. 12

1. IN ACHAIA] Achaiae assignandum esse Cyriacum suadet quidem annuntiatio, die 20 iulii, in Chorinto Cyriaci. Utinam tam vera sit quam perspicua est codicum lectio: in Achaia Cyriaci. Vereor tamen ut Cyriacus ille sit plane ignotus qui saepe Zoticum comitatur (e. gr. 31 ian., 7, 11 febr.) Hodie autem Zoticus celebratur (n. 33).
4. MUSCENTI] Sincera scriptio non est, sed qua ratione emendanda, non liquet. Nolo tamen reticere coniecturam, quam ex Henrico Canisio profert Bollandus [Act. SS., Ian. t. I, p. 724, n. 5.] , nimirum forte legendum esse Innocenti. Et re quidem vera inocenti a muscenti, si elementa palaeographica respicias, vix differt. Codex Cambr. sanctum martyrem quisquis ille est, conectit cum Dacia Ripensi. Optima est nota topographica, quae in ceteris codicibus evanuit. Incertum tamen num loco suo posita sit.
5. SATURI] Ad Satyrum plerique referunt elogium quod praebent codices B, W, epitome Monacensis et Rhabanus, eumque alii in Arabia, alii in Achaia, alii Antiochiae passum contendunt [Act. SS., Ian. t. I, p. 724.] . Res perobscura est. Subdubitando notabat F. M. Florentinius Saturum forsitan non hominis sed oppidi nomen esse, ita ut legendum foret: Moscenti Satula civitate Arabiae cet.; Satulam enim Ptolemaeo esse civitatem Arabiae Felicis [Vetustius occidentalis ecclesiae martyrologium, p. 249 – 50.] . Coniecturam, quam ipse vir egregius urgere noluit, neque nobis propugnare in animo est. Donec meliora edocebimur, Saturus nobis est nudum nomen.

7. ARABIAE] Historia martyris, cuius nomen excidit, tametsi in leges scribendi peccat, plana est:

in 〈…〉 civitate Arabiae 〈sancti …〉 qui transiens ante templum cuiusdam idoli insufflans cum signasset frontem corruit; tenentes eum ibidem observantes duxerunt ad ducem et indicantes factum decollatus est.

Ubi observantes intellege cultores idolorum: οἱ ἐκεῖ τὸ εἴδωλον σέβοντες. In martyrologio Romano assumptus est laterculus Flori et sequacium ex Usuardo, ubi verba civis Arabiae deleta sunt.

32. IN AFRICA] Nec Zoticum nec Castulum Africa tulit. Quintum supra ian. 9, 10, 11 inter Afros reponendum ostendimus; Rogatum, Modestum in sequentibus sub Africa reperiemus.

33. ZOTICI] Zoticus et Castulus ter hodie nuntiantur, in Africa cum aperte tum larvati (n. 38 – 40), dein in Aegypto (n. 44, 45). Romae autem colebantur. Et Zoticus quidem in via Lavicana, miliario X commemoratur die 10 feb. Est tamen ubi 12 ian. in fastis inscribatur, v. gr. in martyrologio ecclesiae S. Sebastiani in Pallara [Stevenson, Il cimiterio di Zotico al decimo miglio della via Labicana (Modena, 1876), p. 84.] , et in codicibus quibusdam Actorum S. Zotici vel Getulii: corpora vero sanctorum Zotici et Amantii collegit uxor eius Symphorosa et sepelivit eos cum gloria in praetorio suo Capris in arenario… sub die pridie idus ianuarias [Stevenson, t. c., p. 52. Cf. Act. SS., Iun. t. II, pp. 265, 267.] . Castuli autem, al. Castolini (n. 40), natale celebratur die 26 martii. Non eodem loco sepultus est, sed via Praenestina, quae proxima est Lavicanae. Huius autem viae nomen simul et martyrum nomina insigniter corrupta sagaci ingenio detexit L. Duchesne sub Bicciani Carotici Castolini [“ Bicciani carotici castolini. Transformez en a le double c du premier mot, en l l'i qui suit vous avez bia lanica rotici castolini, qui n'est pas loin de bia lavica zotici castoli.” L. D.] , nec dubium esse potest quin scriptum fuerit

〈Romae〉 via Lavicana Zotici Castoli.

35. QUINTI] E Passione S. Perpetuae, ian. 9 et supra, ad n. 32.
36. ROGATI] Supra, ad n. 32.
37. MODESTI] Supra, ad n. 32.
38. BICCIANI] Nomen corruptum, de quo et de sequenti, Carotici, supra, ad n. 33.
40. CASTOLINI] Id est Castoli, n. 34, 45.

41. IN AEGYPTO] Solus ex huius diei laterculis Philoromus ad Aegyptum referri potest, quamquam rectius Alexandrinus nuncupandus esset [Les martyrs d'Égypte, p. 5 – 6.] :

in Aegypto Philoromi.

De Philoromo, cf. ian. 11, ad n. 1, 14, et feb. 4, ad n. 15.

44. ZOTICI] Inter martyres Aegyptios utique Zoticus aliquis recensetur in Passione martyrum XXXVII [BHL. 6584. Cf. Les martyrs d Égypte, p. 44 – 47.] et in laterculo diei feb. 9. Illum tamen hodie seorsum a sociis prodire non crediderim. Quapropter Zoticus, qui tertia vice (n. 33, 39, 44) recolitur cum Castulo, romanis relinquendus est. Res mira. Martyres certo romanos Romanum martyrologium hodie non agnoscit eosque cum Afris permiscet: In Africa sanctorum martyrum Zotici, Rogati, Modesti, Castuli et coronae militum quadraginta. Subiecta est ad hunc locum Baronii annotatio: “Restituti sunt iidem ex veteribus manuscriptis. Porro horum acta habemus in nostra bibliotheca. Est illorum exordium: Iam quasi est.” Sunt haec Acta S. Getulii BHL. 9028, de quibus legendae sunt animadversiones Papebrochii [Act. SS., Iun., t. II, p. 264 – 67.] . De militibus XL, die 13. Sequitur annuntiatio: Tibure sancti Zotici martyris, cum hoc Baronii commentario: “De eodem tabulae ecclesiae Tiburtinae.” Remandandum erat ad eadem illa Acta Getulii.
46. PETRI] Procul dubio Petrus ille Abselamus de quo die 11 ian., n. 3.

47. AVENTINAE] Nudum nomen. Vix enim quis cogitet de cognomento Petri, licet variis modis illud deturparunt librarii: Absolami, Alolami, Pausalini, Pausani, ian. 11, n. 9, 33.

ADDITAMENTA] In solo B, Bonittae, in breviario Sangallensi utroque: Bonitti. Fortassis, ut opinatus est Duchesne [Fastes épiscopaux, t. II, p. 38.] , Bonitus episcopus Arvernensis, cuius memoria agitur die 15 ian. [Act. SS., Ian. t. I, p. 1069 – 77; Quentin, Les martyrologes historiques, p. 228.] . Eius Vita edita est [BHL. 1418.] .

EXCERPTA] Dacia Ripensis, hodie a solo Cambrensi servatum, nescio cuius martyris palaestra est. Supra, ad n. 4. Legantur et quae ad april. 10, n. 10 annotata sunt.

ID. IAN.

In Africa Ingenui Vincenti Satti Felicitatisa. in Campania Neapolim Cyriaci Cimini Zotici Herisi Gliceri Felicis Ianuari. Romae Secundib via Lavicana coronae militum quindecim. quadraginta.

et alibi Quosquonio Enonis. Pictavis depositio sancti Hilari episcopi et confessorisc.
Addunt codices pleniores: a) modesti C. — b) rogati C. — c) Remis natale sancti remigii episcopi et confessoris S2; Ambianis inventio sancti firmini episcopi et martyris C.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 2. af̄f̄ E; affrica W | 4. vincentii S2 | 5. sattii BW; satii S | 8. campā E | 9. neopolim E | 10. exp. (?) in B | 11 – 13. om. W | 11. cymini B | 12. zoti (ci sup. lin.) E | 13. crisi BS | 14. cliceri BW; clereci S | 15. om. W | 16. ianuarii BW; ianuarie S | 17. rom̄ EB; rome S; om. W | 18. secundae S; secunde B | 20. laviana E; lavigana B; lavi cana W | 22. milit̄ E; et militum B | 23. XV E | 27. quosquoni B; quosquonii S2; quosquomo W | 28. eononis SW | 29. pictaū E; pectavis civitate S | 32. helari B; elari W; hilarii S2 | 34 – 35. om. E.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Campania civitate Neapoli nat. Vincentii et Affrica Ingenui et in Pictavia depositio sancti Hilarii episcopi (add. 2 m. qui mortuum suscitavit.) — Taml.: Ingenui Satii Vincentii Saturi Felicitatis Cymmini Zoticii Ciriacii Erisini Glicerii Felicis Ianuarii Coronae Secundi et aliorum XXII Hilarii episcopi Pic(tavis).

IAN. 13

1. IN AFRICA] Nomina quae hodie recensentur pleraque huius diei propria non sunt. Quinam sint martyres Africae deputandi ex dicendis palam erit.
3. INGENUI] Ita scriptum est die ian. 11, n. 16, in codicibus alterius recensionis, ubi in ceteris Eugeni.
4. VINCENTI] Cf. quae dicta sunt ad d. ian. 9, n. 11, et ian. 11, n. 20.
5. SATTI] Fortasse Salvi, de quo iam ian. 11, n. 26, et infra ian. 17 n. 6, quo die praeterea Satae (n. 12) nomen occurrit.

6. FELICITATIS] Ex dictis ad diem ian. 11, n. 25, cum Campania coniungenda Felicitas, quippe quae sit martyr Capuana:

In Campania Felicitatis.

9. NEAPOLIM] Imperita manu civitatis nomen additum est. Ex sanctis in Campania cultis quorum hodie fit commemoratio, Felix, Felicitas, neuter Neapolitanus est, sed Nolanus alter, altera Capuana.
10. CYRIACI] Ille qui die ian. 12, n. 3 nuntiabatur.

11. CIMINI] Breviarium Syriacum: ἐν Ἀντιοχείᾳ Ζεβινός. In codicibus nostris ian. 11, n. 31: Zemini. Inter martyres Antiochenos recensetur in oratione de martyribus, quae sub ementito nomine Eusebii prodiit [BHO. 700.]

〈in Antiochia〉 Zebini.

12. ZOTICI] De quo heri, n. 33. Apte igitur copulatur cum via Lavicana, infra, n. 20:

Romae via Lavicana Zotici.

13. HERISI] Die ian. 2, n. 17.

14. GLICERI] Commemoratio Glycerii diaconi Antiocheni iam habita est ian. 7, n. 15, et iterum habebitur ian. 14, n. 3.

〈in Antiochia〉 Glicerii.

15. FELICIS] Sitne Felix ille qui per laterculos ian. 5, 7, 8, 9 vagatur, an Nolanus ille cuius festum incidit in diem proxime sequentem, dubitatur.
16. IANUARI] Iam supra, ian. 5, 6, 7, 8, 9 et infra ian. 14.

17. ROMAE] Itinerarium Salisburgense, ad ecclesiam S. Helenae, via Lavicana, haec notat: in uno loco in interiore spelunca XL martyres et in altero XXX martyres et in tertio IIII coronatos [De Rossi, Roma sotterranea, t. I, p. 178.] . Willelmus Malmesburiensis: Ibi sunt… et quadraginta milites et alii innumerabiles et non longe sancti quatuor coronati [Ibid., p. 179.] . De Quattuor coronatis dicendum erit ad diem nov. 4, de martyribus XXX ad diem dec. 22. Martyres XL Sebastenos illos esse, qui toto orbe die 9 martii coluntur, quorumque relliquiae multa per loca dispertitae sunt nostra est coniectura. His dictis, de laterculo ordinando agendum est. Cum crebro pro mil(iario) a nostris librariis mil(ites) scriptum esse deprehendamus, secundi non martyris nomen sed numerum miliarii esse suspicamur. Utique coemeterium “inter duas Lauros” ubi sancti quiescunt, viae Lavicanae miliario potius tertio proximum est. Ea tamen diversitate quae in scriptura numerali (II, III) levis est non adeo movemur, neque olim deterrebatur v. cl. J. P. Kirsch [Die Märtyrer der Katakombe “ad duas lauros” in Rom in Ehrengabe deutscher Wissenschaft (Freiburg i. B., 1920), p. 599 – 601.] . Hic tamen postea, mutata sententia, pronuntiavit Secundum alium non esse a Secundino qui nuntiatur die 1 aug.: Romae via Praenestina miliario XXX ab Urbe natale sanctorum Secundini cet. [Der stadtrömische christliche Festkalender, p. 127 – 28.] , quod equidem non facile concedam. Unde legisse praeplacet:

Romae via Lavicana miliario secundo coronae 〈martyrum〉 XL.

Usuardum exscribit martyrologium Romanum: Romae via Lavicana coronae sanctorum militum quadraginta, quas sub Gallieno imperatore pro confessione verae fidei percipere meruerunt. Gallienum imperatorem primus adduxisse videtur Ado, quo ex fonte ignoratur [Quentin, Les martyrologes historiques, p. 583.] .

18. SECUNDI] Notam numeralem II intellegimus. Plurimos tamen Secundos sanctis conumerari non negamus. Proximus est ille qui ian. 9 n. 6, nuntiatur.
22. MILITUM] Utique milites fuisse feruntur martyres XL Sebasteni. Attamen, quoniam in kalendarium potius quam in Passionem refundenda videtur annuntiatio, miliarium pro milite scripsimus n. 17.
23. QUINDECIM] Lectio certo falsa, quamquam a numero XL ad XV lapsus difficilis est.

27. QUOSQUONIO] Saepius occurrit Cosconius cum Zenone, addito etiam Melanippo, de quibus plura ad diem ian. 19. Interim:

alibi Cosconii Zenonis.

32. HILARI] Hilarius Pictaviensis obiit anno circiter 364:

Pictavis depositio sancti Hilari episcopi et confessoris.

ADDITAMENTA] Tum Modestus tum Rogatus in ceteris codicibus nuntiati sunt die 12, n. 36, 37.

S. Remigii depositio in ceteris ad diem ian. 15, n. 27.

S. Firmini. De utroque S. Firmino, binos enim homonymos numerat catalogus episcoporum Ambianensium [Duchesne, Fastes épiscopaux, t. III, p. 122 – 27.] , uberrime et prope immodice tractavit Stiltingus noster ad 1 et 25 septembris [Act. SS., Sept. t. I, p. 175 – 99; Sept. t. VII, p. 24 – 57.] . In kalendario sacramentarii Ambianensis saec. IX, cod. Paris. 9432, die 10 ian.: Translatio sancti Firmini confessoris, die vero 13: Translatio et inventio sancti Firmini martyris [Delisle, Mémoires sur d'anciens sacramentaires, in Mémoires de l'Académie des inscriptions, t. XXXII, 1, p. 326. Cf. V. Leroquais, Les sacramentaires et les missels manuscrits des bibliothèques publiques de France, t. I, p. 38 – 43.] .

XIX KAL. FEB.

In Antiochia Luceri diaconi de antiquis multis tormentis passi etin mare mersi. et inAfrica Pauli Successi Victorini SaturiMisoris Geronti Lucriti Ianuari Floridaeet Theocosiae. Nola civitate Campaniaepassio sancti Felicisa. et alibidepositio beati Euphrasi episcopib.
Addunt codices pleniores: a) in pincis S2 int. lin. — b) et in campania agapiti S.
Var. lect. codd. EBSW. — 2. antioc̄ E; anthiochia B; antiochiae S1 | 3. cleri BSW | 5 – 13. om. E | 14. om. BSW | 16. af̄f̄ E; affrica W | 19. victurini BSW | 20. saturnini W | 21. missoris BSW | 23. luctiri E | 24. ianuarii BS | 25. floride W | 26. om. B | 27. theucosiae BW; theucusiae S | 29. ciuī E; om. BSW | 30. camp̄ E | 31. om. E | 35. om. E | 37. om. E | 38. eufrasi BS; eufraxi W.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Antiochia nat. Cliceri diaconi et in Campania nat. Felicis in Pinciis et depositio beati Eufrasi episcopi et in As(ia) Pauli et Succesi Cliceri diaconi et martiris. — Taml.: Gliceri discipuli et diaconi Felicis martiris qui fecit librum Felicis Clerici Diaconi Pauli Successi Victorini Saturi Missoris Gerontii Lucreti Ianuarii Agapiti Crucessii Eufrae Floridae Tueus Casiae et aliorum VIII. — Rich.: In Antiochia Glicerii diaconi… et in Capua Agapiti… — Lat. 3879: Natale Cleri diaconi de antiquis qui post multa tormenta in mare precipitatus est. — Met.: In Antiochia Clerici martyris… — Lat. 10018: Antiochia Laceri diaconi… — Lat. 5256: Eodem die natalis sancti Piri diaconi de antiquis etc… — G. 914: Cliceri martyris… — Gell.: Antiochia Cliceri martyris…

IAN. 14

1. IN ANTIOCHIA] Martyr Glycerius qui sub depravatis lectionibus Luceri, Lucriti, Luctisi, Laceri, Cleri, Clerici, Piri facile agnoscitur, in breviario syriaco Nicomediae passus hodie asseritur: ἐν Νικομηδείᾳ Γλυκέριος διάκονος, in codicibus autem nostris Antiochiae, non hodie tantum et postridie, sed et 7 ian., consentiente, ad iul. 8, ipso breviario Syriaco: ἐν Ἀντιοχείᾳ ἐκ τῶν ἀρχαίων Σώστρατος καὶ Ἑσπέριος καὶ Γλυκέριος οἱ μάρτυρες. Cum in mare mersus martyrium subierit, non Antiochiae, quae ad Orontem sita est, sed Nicomediae, quae maritima civitas est, passus sit, si v. cl. Duchesne audias [Act. SS., Nov. t. II, p. [LII].] . At verba non adeo presse sumenda sunt, ut de homine in flumen demerso intellegi non possint [Les origines du culte des martyrs, p. 235.] . Ita apud Eusebium [Hist. eccl., VIII, 13, 4.] Tyrannio episcopus martyrio coronatur Antiochiae θαλαττίοις παραδοθεὶς βυθοῖς. Cum dicatur Glycerius de antiquis, martyribus Diocletiani aetatem praecurrentibus annumerandus est. Non ergo ille noster Γλυκέριος est cui S. Lucianus in somnis visus est [BHG. 997, n. 17.] , nec ille qui iubente Maximiano igne crematur, ut est in Passione SS. Indae et Domnae [BHG. 823, n. 15 – 17.] . Quae ad diem ian. 7 promit codex Parisinus 3879 de clericis Antiochenis [Supra, p. 29.] , ad Glycerium (Cleri) referenda sunt et partim saltem e codice hieronymiano nostris ampliore deprompta videntur. His tamen neglectis, laterculus ita emendandus est:

in Antiochia Glycerii diaconi de antiquis, multa tormenta passi et in mare mersi.

16. IN AFRICA] Martyres quotquot hoc loco (n. 17 – 27) numerantur uno excepto Lucritio, ex aliis parum remotis diebus assumpti sunt:

17. Pauli ian. 18, 19.
18. Successi ian. 18, 19.
19. Victorini ian. 19: Victoriani, 17: Victorici.
20. Saturi, al. ian. 17; 19: Saturnini.
Saturnini
21. Misoris ian. 17: Misuriani.
22. Geronti ian. 19.
24. Ianuari ian. 19.
25. Floridae ian. 18, 19.
27. Theocosiae ian. 17.

23. LUCRITI] = Luceri = Glyceri, supra, ad n. 1.

28. NOLA] Certa est lectio:

Nola civitate Campaniae passio sancti Felicis.

Felicem Nolanum insignem martyrem vocat Gregorius Turonensis [In gloria martyrum, 103.] , melius Uranius [Epistula de Paulini obitu, BHL. 6558.] et Augustinus confessorem [De cura gerenda pro mortuis, XVI.] , consentiente Paulino, cuius habemus de S. Felice carmina Natalicia [BHL. 2870, 2871.] . Titulos in basilica Nolana positos edidit Rossius [Inscriptiones christianae Urbis Romae, t. II, 1, p. 189 – 92.] . Memoratur S. Felix in kalendario Carthaginiensi: XVIIII kal. feb. sancti Felicis Nolensis; in sacramentario Gelasiano: in natali S. Felicis confessoris; in Gregoriano: Natale S. Felicis in Pincis; in kalendario marmoreo Neapolitano hodie et etiam die iul. 20 [Capasso, Monumenta ducatus Neapol., t. I, pp. 335, 337.] :

NATALE SANCTI FELICIS NOLANI.

In nostris quoque codicibus duplicem habet commemorationem, alteram iul. 27. In musivo ecclesiae Sancti Prisci Capuanae effigies S. Felicis Nolani descripta erat, ut videtur [Cf. Origines du culte des martyrs, pp. 345, 348.] , eidemque Romae exstructae sunt aedes ad Portam Pincianam, in colle ubi Pinciorum domus fuit [Huelsen, Le chiese di Roma nel medio evo, p. 252.] . Hinc et Felici in Pincis nomen adhaesit [ De Rossi, t. c., p. 190 – 91.] .

35. ALIBI] Quaerit Bollandus [Act. SS., Ian. t. I, p. 932.] num fuerit S. Euphrasius episcopus Sufetanus, an Themitanus, an Illiturgitanus, an Claromontanus ille qui laudatur a Gregorio Turonensi [Hist. Franc., II, 36; III, 2.] et obiit anno 516. Claromontanum esse Rosweydi opinio est, quam veram et unice veram habuit Sollerius [Martyrologium Usuardi, p. 32.] . Quod ignorasse videtur martyrologus, qui prudenti consilio usus, scripsit:

alibi depositio beati Euphrasi episcopi.

In martyrologio Romano nuntiatur: in Africa sancti Euphrasii episcopi, ex infelici Baronii coniectura.

ADDITAMENTA] Quis sit ille Agapitus quem in Campania collocat codex S, divinare non possum.

EXCERPTA] Cod. Taml. Crucessii. Cf. Lucriti, n. 23. Eufrae = Euphrasi, n. 38. Tueus Casiae = Theocosiae, n. 27.

XVIII KAL. FEB.

In Aegypto Crisconi Tyrsi Leuci Gainici Zenonis Minelampi. et inOriente Corneli Caelesti et ceterorum . Antiochia Luceri diaconi. et alibidepositio Ambacu prophetae. Remus depositiosancti Remedi episcopi et confessorisa.
Addunt codices pleniores: a) pictavis dedicatio sancti amanti BSCWMKLV (et pictavis BS; pectavis W; sanct i m. S; amantii CV).
Var. lect. codd. EBSW. — 2. aegip̄ E | 3. crisconii S; grisogoni B | 4. cyrsi B | 5. lauci E | 6. gauniti E; gaginici W; cainiti S1; cainitii S2 | 7. genonis BSW | 8. menelai E; mine lampi W; menelampi S | 11. orien̄ E | 12. cornili BW | 13. calesti SW | 14 – 16. om. S1 | 16. antioc̄ E; in antiochia S2 | 17. liceri BSW | 19 – 20. om. E | 22. abbacuc B; abacuc S2W2; abacus W1 | 23. prof̄ E | 24. remis B2; remis civitate S | 25. om. S | 26. om. E | 27. remedii BSW | 29 – 30. om. E.
Excerpta ex variis.Cambr.: Romae Crisogoni (1 m. Crisoni) Zenonis et Menelai et depositio Abbacuc prophetae. — Taml.: Supplicii episcopi et confessoris Prisconi Tirsi Menelaui Lauci (G)a(u)nitii Mauricii Mauri)(d)is B(ene)d(i)c(t)i abbatis Celesti Lucerti (…) mi et aliorum V Ambucuc et Michiae profetarum. — Mon.: Remis depositio beati Remedii episcopi et confessoris in Aegipto Chrisconi Abacuc prophetae.

IAN. 15

1. IN AEGYPTO] Martyres sex (n. 3 – 8) Aegyptios annuntiat martyrologium, quorum tres tantum, Tyrsi, Leuci, Gainici, lege: Callinici, retinendi sunt. Re quidem vera, nec ipsi Aegyptii sunt, quippe qui Caesareae in Bithynia ei Apolloniae passi legantur [BHG. 1845; BHL. 8277 – 8281.] ; sed eorum Acta coaluerunt cum Actis SS. Philemonis et Apollonii [BHG. 514, 1854, 1846; Les martyrs d Égypte, p. 114 – 116.] , quos Aegyptus iure sibi vindicat. Scriptum erat in libris nostris:

in Aegypto Tyrsi, Leuci, Callinici.

Rursum commemorantur ian. 18, 20, 25, 27, 30, 31. Constantinopoli S. Thyrso cum utroque socio sacrum erat μαρτυρεῖον πλησίον Ἑλενιανῶν [Synax. Eccl. CP., pp. 307, 893, 905.]

3. CRISCONI] Lege Cosconi, de quo cum Zenone et Melanippo heri obiter dictum est et paulo fusius agetur die 19 ian. Scribendum est:

〈alio loco〉 Cosconii Zenonis Melanippi.

11. IN ORIENTE] Dictio iam occurrit ian. 1, n. 36, ian. 4, n. 10. Qua ratione laterculo depositio Ambacum prophetae annectenda sit, suo loco ad n. 22 inquirendum erit.
12. CORNELI] Nomen sancti non est sed viae. Via enim Cornelia quiescebat S. Abacuc martyr, infra, n. 22.
13. CAELESTI] Neque hoc sancti nomen est, sed coemeterii, quamquam nulla martyrum in coemeterio Callisti iacentium hodie commemoratio fit. Die autem 16, n. 12, socii S. Abacuc seu Ambacum in codicibus nostris conecti videntur cum via Appia et coemeterio Callisti. Erroris quandam anticipationem hodie habemus.
15. CETERORUM] Turpe mendum librarii qui laterculum contraxit et nomina martyrum esse n. 12, 13 sibi persuasit.

16. ANTIOCHIA] Iteratur laterculus Liceri immo Glyceri, de quo ian. 14, n. 1.

Antiochia Glyceri diaconi.


20. ALIBI] Lege mox notanda ad n. 22.

22. AMBACU] Al. Abacuc, Graecis nomen prophetae est Ἁμβακούμ et etiam Ἁβακούκ, ita quoque latinis qui vulgo Habacuc vel Abacuc dicunt, rarius Ambacum, ut est apud Prudentium:

Cernit forte procul dapes inemptas
quas messoribus Ambacum propheta
agresti bonus exhibebat arte [Cathem. IV, 58 – 60.] .

Alterutra scribendi ratione designatur cognominis romanus, qui hodie per πρόληψιν in fastos receptus est, quod laterculos dierum 16 et 20 ian. inspicienti manifestum erit. Ordine rerum et vocabulorum iam perturbato, imperito librario visus est Ambacum ille non martyr sed propheta esse, nec tamen Antiochenus, ut contextus [Vide lectionem codicis E.] ferebat; quapropter eum alibi quievisse scripsit. Quod alius ceteris doctior emendandum censuit, addiditque in margine in Oriente, quae deinde assumpta sunt, non tamen suo loco. Quibus omnibus remotis scribatur oportet:

via Cornelia Ambacum.

De hac lectione restituenda veteres non cogitassenemo mirabitur, ac proinde commemorationem Abacuc prophetae in omnia martyrologia, Romano non excepto, transiisse. Quod ei Micheas inde a Floro Lugdunensi adiunctus sit, causam habet inventionem reliquiarum utriusque sub Arcadio, ut est in chronico [Quentin, Les martyrologes historiques, pp. 323, 587.] .

27. REMEDI] Summo consensu codices nostri hodie, non vero die 13 [Cf. Act. SS., Oct. t. I, pp. 59, 61.] , legunt:

Remus depositio sancti Remedii episcopi.

Huius praecipua festivitas celebratur 1 octobris, qui translationis dies est.

ADI TAMENTA] Ecclesia S. Amanti Pictavis ignota est. Episcopo Ruthenensi Amantio dedicatam fuisse opinatur L. Duchesne [In schedis manuscriptis.] .

EXCERPTA] Codex Cambr. cum legisset Crisogoni pro Cosconio, locum passionis seu venerationis Chrysogoni Romae emendandum putavit.

Cod. Taml. Lauci Gaunitii = Leuci Callinici n. 5, 6. Mauricii = Mauri discipuli S. Benedicti. BHL. 5772.

XVII KAL. FEB.

Romae via Salaria in cymiterio Priscellae depositio sancti Marcelli episcopi . et via Appia in cymiterio Calesti passio sancti Anani Mari via Cornelia VIIII mil. in cymiterio aliorum XIII quorum nomina Deus scit. Romae via Salutaria in cimiterio Prescellae depositio sancti Marcelli episcopi et confessoris et via Appia in cimiterio Calisti passio sanctae Marthae Audeini martyrisa. via Corniva in cimiterio mil. VIIII et aliorum tredecim quorum nomina in libro vitae tenentur scripta.

In Africa Saturnini Faustini Naffaviani et aliorum VII. Arelato depositio sancti Honorati episcopib.
Addunt codices pleniores: a) in fontanella depositio landoni episcopi et confessoris W. — b) in fontenella depositio landoni abbatis MKLV (landono M); perona monasterio sancti fursei confessoris S2 in marg.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 1. rom̄ E | 3. salar̄ E | 24. mit E | 33. rom̄ B | 35. S2; salutaria S2; sal////aria B | 37. cymitirio W | 38. prȩscelle B; prescelle W; priscille S | 39. depossitio S | 40. om. S | 42. papae B | 46 – 47. in via apia S | 48 – 59. passio sanctorum S| 49. cimitirio W | 50. calesti W | 53. marthe B | 54 55. audȩini mar̄ W | 57. cornua W | 59. cymitirio W | 60 – 61. miliario nono B1; militum novem B2; mil VIIII W; milia VIIII S | 63. alibi S | 64. numero tredecim B W (XIII); numero XL S | 67 – 70. t. i. l. v. S. W. | 70 – 71 tenuntur scripti B | 73. af̄f̄ E; affrica W | 76. fraviani BSW | 79. sex BSW; litterae quinque erasae B | 80. arilat̄ E | 84. ep̄i/////// B.
Excerpta ex variis.Cambr.: Romae nat. Marcelli episcopi et confessoris et in Asia Saturnini et aliorum VII et sancti Fursi abbatis et Honorati episcopi et martiris. — Taml.: Marcelli episcopi et confessoris Saturnini bis Faustini et aliorum VII Calesti Priscillae Ememriani et aliorum XVI Fabiani Honorati et aliorum martirum XXIX Honorii et aliorum martirum XIIII.

IAN. 16

1. ROMAE] Depositio episcoporum: XVIII kal. feb. Marcellini in Priscillae († 309). Amanuensis incuria factum est ut XVIII kal. assignaretur, cum in XVII kal. concordent tum sacramentaria Gelasianum et Gregorianum, tum Liber pontificalis: cuius corpus collegit beata Lucina et sepelivit in cymiterio Priscillae via Salaria XVII kal. febr. [Duchesne, t. I, p. 164.] , tandem etiam Gesta Marcelli [ BHL. 5234 – 5235.] . De loco ita Itinerarium Salisburgense, in via Salaria: ascendens eadem via ad Sancti Silvestri ecclesiam, ibi multitudo sanctorum pausat: primum Silvester sanctus papa et confessor et ad pedes eius Synericus papa et in dextera parte Celestinus papa et Marcellus episcopus [De Rossi, Roma Sotterranea, t. I, p. 176; Bullettino, 1880, pp. 25, 46.] . Eius elogium carmine composuit Damasus [Ihm, Damasi epigrammata, 48. Cf. O. Marucchi, in Nuovo bullettino di archeol. crist. 1908, p. 61 – 67.] . Legendum igitur:

Romae via Salaria in cimiterio Priscillae depositio sancti Marcelli episcopi et confessoris.

Quo errore acciderit ut die 4 oct. nuntiaretur Marcellus Romae via Appia in cimiterio Balbinae, suo loco exponere conabimur.

12. VIA APPIA] Martyres qui in cimiterio Callisti via Appia quiescere hodie dicuntur, reapse ad viam Corneliam pertinent. Qua de causa ad Appiam amandemur paulo diligentius scrutandum. Principium sumatur ab Africano laterculo, et quidem a nomine Naffaviani, quod procul dubio corruptum est, et, ni fallor, ex mutilo i]naf[rica]faviani seu Fabiani. Quisquis ille fuit Fabianus, de romano pontifice cognomine cogitavit interpolator, qui a die 20 ian., quo Fabianus pontifex cum Sebastiano colitur, loci indicium advexit via Appia in cimiterio Callisti; hoc autem secum traxit sanctos qui via Cornelia iacebant, et quorum natalis eodem die agebatur. Primum igitur scripsisse videtur:

〈item Romae〉 via Appia in cimiterio Callisti, Faviani.

Martyrum turma quae mox sequitur hisce constat nominibus: Marius, Martha, Audifax et Abacuc, quae, collatis codicibus, diebus ian. 15, 16, 20 facile agnoscimus. Abacuc praemissus est heri. Ananus (n. 19) al. Audeinus (n. 54) est pro Audifax. Locus venerationis est via Cornelia miliario XIII. Nota numeralis primum scripta erat VIIII, emendatiorem XIII corrector margini apposuit. At librarius, qui iam pro miliaribus milites VIIII intellexerat, hos XIII etiam martyres esse, casu praetermissos existimavit, addiditque aliorum tredecim, quorum se nomina ignorare usitata formula testatus est: quorum nomina Deus scit, vel quorum nomina in libro vitae tenentur scripta. Quae dicta paucis complectimur:

〈item Romae〉 via Cornelia miliario XIII in cimiterio 〈eorum〉 passio sanctorum Marii, Marthae, Audifacis 〈et Abacuc〉.

Certe audiendus non est qui legit: via Appia in coemeterio Callisti Marthae et Adriani (Audeini), hosque martyribus illis Romanis, qui Graeci vulgo nuncupantur [Act. SS., Nov. t. IV, p. 90 – 99.] , annumerandos putavit [A. Urbain, Ein Martyrologium der christlichen Gemeinde zu Rom, p. 120 – 21.] .

19. ANANI] = Audifax, vid. ad n. 12.
35. VIA SALUTARIA] = via Salaria, n. 3.
54. AUDEINI] = Audifax, vid. an n. 12.
56. VIA CORNIVA] = via Cornelia, n. 21.
72. IN AFRICA] Ceterum ignoti sunt Saturninus et Faustinus.
76. NAFFAVIANI] Corruptum videtur, ut dictum est ad n. 12, ex i]N AF[rica] FAVIANI. Fabianus aliquis inter martyres Afros recensetur 25 maii et 28 iun.

83. HONORATI] Obiit anno 429. Errore additum est in Cambr. et martyris, quae prius etiam codicis B lectio fuisse videtur.

Arelato depositio sancti Honorati episcopi.

ADDITAMENTA] Landonis archiepiscopi Remensis et rectoris coenobii Fontanellensis historia legitur inter Gesta abbatum huius monasterii c. IX, quod ita absolvitur: Rexit autem coenobium istud idem Lando per annos tres, lapsisque cursus sui annis ingressus est viam patrum, sicque sepulturae traditus in ecclesia beati Petri apostolorum principis huius coenobii Fontinellensis. Obiit autem isdem episcopus Lando XVII kalend. febr. [M. G., Script., t. II, p. 282; S. Loewenfeld, Gesta abbatum Fontanellensium, p. 29.] .

Fursei abbatis Latiniacensis († c. ann. 650), cuius Acta tam latina quam hibernica habemus [BHL. 3209 – 3221; C. Plummer, Miscellanea hagiographica hibernica, p. 190.]

EXCERPTA] Cod. Taml: Calesti = coemeterium Callisti, n. 6; Priscillae = coemeterium Priscillae, n. 6; Ememriani vocabulum semimixtum videtur ex Mari, Anani, n. 20, 19.

XVI KAL. FEB.

In Africa Micae Victoris Mistriani Salvi Miseliani Victorici Thecusae Fortunatae Veneriae Satae Saturnini Hortisiani Leuci Misuriani Vincentiae Albae Timothei Ingenulae Victoriae. in Oriente natale Rubenti et Martyri. in Aegypto depositio sancti Antoni monachi. Lingonas passio sanctorum martyrum Geminorum Speusippia Elasippi Melasippi Leonillaeb Iunillae Neonis. Dea depositio sancti Marcelli episcopic.
Addunt codices pleniores: a) leonillae W1 (dein eras.). — b) aviae illorum S2 int. lin.; neonis C. — c) in gallia civitate bituricas depositio sancti sulpicii episcopi et confessoris SCWMKLV (gallea S; gāll W; beturicas WKLV; depositio om. K; sancti om. W; sulpitii S; et conf. om. V); beturicas sulpici episcopi B.
Var. lect. codd. EBSW. — 2. aff̄ E; affrica W | 3. micȩ S; nice W; muci E | 5. mistiani B | 6. salvii BSW | 7. miselia (ni int. lin.) E | 8. victurici BSW | 9. thecuse W; theucuse S; teussae E | 10. furtunate S; furtunatȩ BW | 12. sartae ES | 13. saturninae B | 14. ortisiani W; hortisiane B | 15. leucii ESW | 16. missuriani BW; myssuriani S | 17. vincenti BSW | 18 – 19. albemosei W | 19. mosei BS(W) | 20. ingenulȩ B: ingenule S | 21. victuriae BSW | 23. orien̄ E | 25. rubentii BSW | 27. masteri B; marteri SW | 29. aegip̄ E; add. thebaide B; thebaida S; tebaida W | 32. antonii S2W; antonini B1 | 33. mon̄ E | 34. lingu*nis B: lingonis S; linguis W | 37. om. ES | 38. gemenorum E | 39. leonillȩ add. dein erad W1 | 40. helasippi BWS; malesippi S1 | 42. leonellȩ BS1 leonillae S2; avia illorum add. S2 supra lin. | 43. innillae E; iunellae B; iunellene W; om. S | 44. nenonis E; onis W | 45. dia c̄ E | 45 – 46. dea positio corr. depositio W. | 47. om. EW.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Affrica nat. Musi Victoris et Furtunati in Aegypto depositio Antoni monachi et Linguinis passio sanctorum Eusiphi Elasipphi Melasiphi Leonellae Iuvenellae Neoris et in Gallia civitate Betoricas depositio Sulpici episcopi et confessoris. — Taml.: Germanorum trium id est Speusepi Helapi Munici Victoris Fortunati Mucci Teucisii Martini et aliorum XLII Miccae Mistriani Marcelli Salvi Sulpicii Mesalani Teusae Victoricii Veneriae Satae Leonillae Iunillae Ingenulae Victoriae Saturnini Albae Hortisiani Vincentiae Leucii Rubenti Misuriani Timosei. — Mon.: Romae Priscae martyris et aliorum XXII. sancti Sulpicii confessoris. — G. 914.: … Deas civitate Marcelli episcopi.

IAN. 17

1. IN AFRICA] In huius laterculi capite delendum est Micae al. Nicae, non hominis sed loci nomen, quod ad diem 18 ian. pertinet, legendumque est Niceae. Haec autem SS. Cosconii et sociorum palaestra est. In kalendario Carthaginiensi memoria est XVI kal. feb. sanctorum Rubrensium, qui a loco ubi passi sunt nomen sortiti videntur, nec in codicibus nostris praetermittuntur: natale Rubenti (n. 25). Rubrenses esse martyres, quorum elenchus nunc sequitur, affirmare non ausim, eo magis quod plerique aliis quoque huius mensis diebus occurrant.

4. Victoris ian. 11, 14, 19, 27.
5. Mistriani (cf. 7, 16). ian. 14 (Misoris), ian. 27.
6. Salvi ian. 9, 11, 13 (?)
7. Miseliani = Mistriani, n. 5.
8. Victorici ian. 14 (Victorini).
9. Thecusae ian. 14, 27.
10. Fortunatae ian. 18, 19, 27.
11. Veneriae ian. 27.
12. Satae [Satae cognomen inauditum non est, v. gr.: Claudiae Sattae, C.I.L., VIII, 9097.] ian. 13 (?)
13. Saturnini ian. 9, 11, 18, 19.
14. Hortisiani ian. 11.
15. Leuci ian. 8, 11, 27.
16. Misuriani = Mistriani, n. 5.
17. Vincentiae ian. 9, 11, 13, 27 (Vincentii).
18. Albae
19. Timothei ian. 2, 8.
20. Ingenulae
21. Victoriae

22. IN ORIENTE] Solum loci indicium remansit, sublatis martyrum nominibus; quae enim sequuntur Afrorum sunt. Suspicetur forte aliquis a quopiam viro docto ascriptum esse in Oriente propter sanctos Tergeminos (n. 38), qui olim in Asia, die 16 ian. colebantur [BHG. 1646; BHL. 7828; Synax. Eccl. CP. p. 396.] nunc autem per nefas Lingonenses facti sunt. At si coniecturis indulgemus, alia praeplacet, subtilior sane usui tamen codicum nostrorum magis consona. Ut ad diem ian. 4 summatim explicatum est, libenter in Oriente collocant sanctos utriusque Testamenti. Hunc morem secutus sit qui Timothei (n. 19) vel, ut est in multis codicibus, Mosei legens, hunc prophetam, illumve Pauli discipulum crediderit.

25. RUBENTI] Martyres Rubrenses hodie in kalendario Carthaginiensi commemorari dictum est ad n. 1. Quare scriptum fuisse putamus:

〈in Africa sanctorum〉 martyrum Rubrensium.

28. IN AEGYPTO] Apud Graecos quoque ian. 17 S. Antonii natalis celebratur [Synax. Eccl. CP., p. 397.] .

in Aegypto depositio sancti Antonii monachi.

34. LINGONAS] Martyres Tergeminos, ut iam notatum est ad n. 22, in Cappadocia passos antiqua Passio ferebat. Horum palaestram in suam civitatem Lingonenses hagiographi transtulerunt [BHL. 7829, 7830. Cf. Duchesne, Fastes épiscopaux, t. I2, p. 55.] . Codicum certa lectio est:

Lingonas passio sanctorum martyrum geminorum Speusippi Elasippi Melasippi Leonillae Iunillae Neonis.

45. DEA] Hodie: Die (départ. Drôme) Marcelli Diensis episcopi, qui obiit anno 311 exstat Vita tum prosa tum metrica [BHL. 5247 b, c.] . De eo quoque scripsit Gregorius Turonensis [In gloria conf. 70.] .

Dea depositio sancti Marcelli episcopi.

ADDITAMENTA] Hodie commemorant Bituricenses Sulpicium II, qui obiit anno 647 [Duchesne, Fastes épiscopaux, t. II, p. 29.] , die vero ian. 29 Sulpicium I, qui teste Gregorio Turonensi anno 584 cathedram ascendit, obiit vero anno 591 [Hist. Franc., VI, 38, 39; X, 26.] . In nostris codicibus non 29 ian. sed 27, id est VI kal. feb. alter ille, si tamen alter est, inscriptus fuit a XVI kal. ad VI kal. vel vice versa errore translatus. Cum hac exceptione accipienda est annuntiatio:

in Gallia civitate Bituricas depositio sancti Sulpicii episcopi et confessoris.

Utriusque Sulpicii Acta habemus [Sulpicii I (Pii), BHL. 7927 – 7932; Sulpicii II (Severi), BHL. 7933, 7934. De Sulpicio utroque Act. SS., Ian. t. II, pp. 165 – 79, 967 – 69.] .

EXCERPTA] Cod. Cambr.: Musi = Micae, n. 3, id est Niceae.

Cod. Taml.: Mucci = Micae, n. 3; Teucisii = Thecusae, n. 9; Martini, ni fallor ex compendio vocis mart[iris].

Cod. Mon. nuntiat hodie S. Priscam, alii vero die 18, quo et ipse eam iterat. De turma aliorum XXII nihil compertum habemus.

XV KAL. FEB.

Depositio sanctae Mariae, et cathedra Petri in Roma. Depositio sanctae ac gloriosae beatae Mariae matris Domini nostri Ihesu Christi. et dedicatio cathedrae sancti Petri apostoli qua primo Romae Petrus apostolus sedita.

In Ponto civitate Assiae Mosei Ammoni. in Micea Asterib Fortunati Zenonis Zosomi Menelampi Didali Valentis. et passio sancti Tyrsi cum sociis suis Leuci et Gallinici. in Africa Sconis Successi Valentis Teleriani Pauli Maiuli Luci Victorini Honorati Saturninae Floridaec. et aliorum XIIId Lurici.e Lurici et aliorum XIV.
Addunt codices pleniores: a) romae sanctae priscae virginis MKLV. — b) leupardi confessoris B. — c) et sancte prisce virginis S2 int. lin. — d) et passio sanctȩ priscȩ C2 in marg. — e) et romae via salaria priscellae E.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 5. cat̄h E | 9 – 31. in B erasa, sed adhuc sub litura legitur: … beat .. mariae matris domini nostri ihesu christi et dedicatio cathedrae sancti petri apostoli…; in W, omissa depositione B. M. V. legitur tantum: dedicatio cathedra sancti petri apostoli qua primo romȩ petrus apostulus sedit W; in S denique, al. man. inter lineas annotat de depositione B. M. V.: hoc superfluum est | 19. om. S | 26. quia S1 | 27. primum S2 | 32. et in (B?) SW | 34. civī E | 35. asiae BSW | 37. amonii S | 38 – 39. miceae BS; micȩȩ W | 41. furtunati BSW | 43. Zesimi BW; zesemi S | 44. menelapi E | 47 – 48. om. E | 50. tursi B1; tirsi W | 51. com W 51 – 53. om. E | 54. leaci B1 | 55. om. E | 58. aff̄ E; affrica W | 59. sconisi BSW | 60. succesi S | 62. theleriani BS; feleriani W | 64. marculi W; iuli E | 66. victurini BSW | 68. saturnine S | 69. fo ridae (l sup. lin.) E; florede B1W; floride B2S | 74. lucii S | 77. quattuordecim B; XIIII SW.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Ponto civitate Asiae Rusei Amoni militis Furtunati et passio sancti Tirsi et Romae cathedra sancti Petri apostoli et nat. Priscae virginis et martiris. — Taml.: Sanctae Mariae matris Domini hoc die eius dormitatio in Roma audita est cathetra Petri in Roma Fortunati Asteri Priscillae Moysei Ammoni Micetae Senonis Zerseni Menelampi Dedali Valentis martiris Tyrsei cum sociis suis Leucii Gallinicii Sconisii Luricii et aliorum XIIII Successi Florinae Valenti Bauli Telariani Priscillae Maluli Luricii Victorini Floridae Honorati Saturnini. — Mon.: Dedicatio cathedrae sancti Petri quam primo Romae Petrus apostolus sedit Romae Priscae virginis et martyris. Et depositio sanctae Mariae matris Domini nostri Ihesu Christi. — Rich. : Rome cathe(d)ra sancti Petri apostoli et in Ponto Mariae item Romae sancte Priscae. In Ponto civitate Asiae Mosei Ammonii et passio Tyrsi. — G. 915.: … Ponto Mariae Ammonii … — Lat. 3879.: In Ponto natale sanctorum martyrum Mosei et Ammonii qui cum essent milites, primo ad metalla deputati novissime igni traditi sunt.

IAN. 18

3. MARIAE] In ecclesia Gallicana hoc festum Deiparae celebre habebatur cum vigiliis. Gregorius Turonensis: Huius [Mariae] festivitas sacra mediante mense undecimo caelebratur. Nam in oratorio Marciacensis domus Arverni territurii eius reliquiae contenentur. Adveniente vero hac festivitate ego ad caelebrandas vigilias eum accessi [In gloria mart., 8. Cf. Duchesne, Origines du culte chrétien5, p. 285.] . In lectionario Luxoviensi, dominicam post Epiphania subsequitur In festivitate sanctae Mariae [P. L., t. LXXII, p. 180.] . In missali Gothico ponitur inter 6 et 21 ian. Missa in adsumptione sanctae Mariae matris Domini nostri [H. M. Bannister, Missale Gothicum, t. I, p. 30. Cf. t. II, p. 25.] . In missali Bobbiensi festum cathedrae S. Petri excipit Missa sancte Marie, Missa sancte Mariae sollemnitate, Missa in adsumcione sancte Mariae [E. H. Lowe, The Bobbio Missal, p. 37 – 40.] . In kalendario S. Willibrordi: XV kal. februari cathedra Petri in Roma et adsumptio Mariae [H. A. Wilson, The Calendar of St. Willibrord, p. 3. Cf. p. 18 – 20.] . Eodem die Oengus Hibernus in martyrologio metrico:

Magnificatio Petri apostoli
Romae, dictum magis egregium;
una cum festo quod est nobilius
mors magnae matris Iesu [Hibernice et anglice ap. Whitley Stokes, The Martyrology of Oengus the Culdee, p. 36. Cf. E. Bishop, Liturgica historica (Oxford, 1918), pp. 252, 485.] .

Perantiquam esse Deiparae commemorationem quae mediante mense undecimo celebrabatur, ostendunt Iacobitarum fasti, quibus inscripta est die 15 ian., v. gr. kalendaria Musei Britannici Add. 14504, 14519, 14719, 17232 et bibliothecae Vaticanae Syr. 68 [F. Nau, in Patrologia Orientalis, t. X, pp. 49, 98, 118, 129. Cf. A. Baumstark, Festbrevier und Kirchenjahr der syrischen Jacobiten (Paderborn, 1910), p. 195 – 96; K. Holl, Die Entstehung der vier Fastenzeiten in der Griechischen Kirche (Berlin, 1924), p. 12.] . In Synaxario coptico die 16 ian.: Dormitio beatae Mariae Virginis.

Depositio sanctae Mariae.

5. CATHEDRA] Sollemnitatem cathedrae S. Petri primum Romae institutam ibique die 22 feb. celebratam esse, die vero 18 ian. in ecclesiis Galliarum recoli coepisse apud omnes in confesso est. Rei testes habemus lectionarium Luxoviense, missale Bobbiense et kalendaria S. Willibrordi et Oengussii modo allata. Cetera remittimus ad festum februarii. Dedicatio (n. 21) cathedrae, quae lectio est codicum alterius recensionis, sensu translato, ut patet, accipitur. Brevior enuntiatio ampliatae anteponenda videtur:

Cathedra Petri in Roma.

32. IN PONTO] Manca est annuntiatio quam una suppleta syllaba sanandam putarem: in Ponto civitate A〈ma〉siae, nisi addendum foret nomina martyrum excidisse. Ea enim quae subsequuntur aliae regiones et civitates sibi vindicant. Alia potius ratione vitium sanandum est, neque dubito quin adducendus sit, qui loco motus est Asteri. Ex Actis SS. Marii, Marthae et filiorum [BHL. 5543.] habemus Asterium principem cum suis foras muros Ostiae civitatis eiectum, necatum sepultumque sub die XV kal. febr. Alius ille non est ab Asterio qui die oct. 19 fastis inscriptus est: in Ostia natale Asteri. Si autem advertitur etiam in nostris codicibus in Ostia civitate commutari cum iuxta Porto Romano (oct. 18), sponte occurrit emendatio:

in Portu Asteri.

36. MOSEI] Notatu dignum est elogium Mosei et Ammonii, quod e codice hieronymiano nostris pleniore accepisse videtur anonymus Lugdunensis: qui cum essent milites primo ad metalla deputati novissime igni traditi sunt (infra inter Excerpta). Huius elogii vestigium aliquod superesse videtur in codice Cambrensi: Amoni militis. Nullum tamen ex iisdem libris argumentum deducitur ut in Ponto passi dicantur Moyses et Ammonius, qui potius inter Alexandrinos martyres requirendi sunt. Utriusque enim nomen bis reperitur cum iis qui die feb. 14 (n. 59, 72, 114, 119) laudantur et Moyses quidem inter eos qui igne combusti sunt [Les martyrs d'Égypte, p. 49 – 50.] . Quapropter non quidem certissimam, sed probabilem censeo lectionem.

〈in Alexandria〉 Mosei et Ammonii, qui cum essent milites primo ad metalla damnati novissime igni traditi sunt.

38. IN MICEA] Legendum Nicea, quae palaestra est sanctorum Cosconi = Sconis n. 59, Zenonis n. 42, (Zesimi, Zosomi n. 43), Melanippi = Menelampi, n. 44, quorum festivitas postridie agitur:

Niceae Cosconi Zenonis et Melanippi.

40. ASTERI] Supra, ad n. 32.
41. FORTUNATI] Inter martyres Afros Fortunatus aliquis recensetur die ian. 19, n. 18 et alias saepius.
42. ZENONIS] Supra, ad n. 38.
43. ZOSOMI] Al. Zesimi = Zenonis, n. 42.
44. MENELAMPI] Graece Μελανίππου. Supra, ad n. 38.
45. DIDALI] Nudum nomen.
46. VALENTIS] Iterum infra, n. 61.

50. TYRSI] Thyrsus seu Tyrsus cum sociis iam nuntiatus est die 15 ian., n. 4, in Aegypto, iterum hodie nulla loci facta mentione.

Tyrsi Leuci et Callinici.

57. IN AFRICA] Primum removendus est Sconis al. Sconisi (n. 59), quem Niceae iam restituimus (ad n. 38). Ceteri, partim ignoti sunt, partim noti ex aliis fontibus, ut Successus, Paulus, Lucius, qui passi sunt in Africa an. 259, teste anonymo scriptore Actorum SS. Montani et Lucii [BHL. 6009.] . Maiulus seu Mauilus Carthagine colitur die 11 maii. Non plane deest in E, qui prima truncata syllaba scribit [ma] IULI. In W est Marculi, mendose sane, neque enim de Marculo, martyre Donatista [BHL. 5271.] , cogitandum est. Ceterum, non hodie solum, sed aliis quoque huius mensis diebus hi paene omnes nuntiantur.

60. Successi ian. 14, 19.
61. Valentis supra, n. 46.
62. Teleriani ian. 19, n. 14, Tiberitani?
63. Pauli ian. 14, 19.
64. Maiuli ian. 19, 21.
65. Luci ian. 14, 19, 21.
66. Victorini ian. 14, 19.
67. Honorati ian. 19, 21.
68. Saturninae ian. 19.
69. Floridae ian. 14, 19, 21.

73. LURICI] Nonnihil simile Luceri, Lucriti, Luctiri, qui etiam ian. 14, n. 3, 23, occurrit, reapse Glyceri.

72. ALIORUM XIII] Huc abductum crediderim a die ian. 16, n. 28.

ADDITAMENTA] Multi hodie annuntiant Priscae virginis, nonnulli addunt martyris, nullo apposito loci indicio; solus E pro Prisca Priscellam habet, quam via Salaria collocat. Sacramentarium Gregorianum: XV kalendas februarii id est XVIII mensis ianuarii natale sanctae Priscae. Haec autem in oratione dicitur martyris tuae [Wilson, p. 19.] . Itinerarium Salisburgense, in via Salaria Nova: ad S. Silvestri ecclesiam… in spelunca Crescentius martyr et in altera S. Prïsca martyr. Epitome de locis SS. martyrum: S. Silvester… S. Prisca. Notitia ex Willelmo Malmesburiensi: Basilica S. Silvestri… et ibidem… Prisca [De Rossi, Roma sotterranea, t. I, p. 176 – 77.] . Haec si seorsim perspexeris scribatur oportet:

Romae via Salaria 〈in cimiterio〉 Priscillae Priscae virginis et martyris.

Quod tamen rem attentius consideranti plane certum non erit. Titulus erat Romae in Aventino, Priscae dictus, ut testantur subscriptio synodi anni 499, et epitaphium Adeodato saec. V positum [Marchi, Monumenti cristiani, p. 26.] :

LOC. ADEODATI PRESB. TIT. PRISCAE

Saec. autem VI ad finem vergente, eadem ecclesia titulus Sanctae Priscae nuncupatur in subscriptione synodi anni 595. Nimirum quod aliis etiam conditoribus accidisse novimus, matrona tituli conditor sancta dicta est [J. P. Kirsch, Die römischen Titelkirchen im Altertum (Paderborn, 1918), p. 101 – 104; F. Lanzoni, I titoli presbiterali di Roma antica nella storia e nella leggenda (Roma, 1925), p. 53 – 56.] . Teste Libro pontificali, Hadrianus (773 – 95) tectum tituli beatae Priscae… noviter fecit [Duchesne, t. I, p. 501. Cf. p. 517.] . In Vita Leonis III (795 – 816) basilica beatae Priscae, titulus sanctae Priscae etiam tituli beatissimorum Aquile et Priscae nomen sortitur [Duchesne, t. II, pp. 4, 24, 20.] , quod a monachis graecis eo loco consistentibus [P. Kehr, Regesta pontificum Romanorum, t. I, p. 117.] accepisse credibile est [Lanzoni, t. c., p. 54.] . Aquilae enim et Priscae seu Priscillae, variis ex libris Novi Testamenti notissimorum [Act. 18, 2, 19; I Cor., 16, 19; Rom. 16, 3 – 5; II Tim., 4, 19.] , sollemnitatem ipsi observare consueverant [Synax. Eccl. CP., p. 464, febr. 13.] . Quicquid id est, aedes S. Priscae horum sanctorum domus haberi coepta est, atque supra templi ianuam carmen olim incisum fuit [De Rossi, Inscriptiones christianae Urbis Romae, t. II, 1, p. 443, n. 165. Cf. Bullettino, 1867, pp. 44 – 46, 48.] , cuius initium erat:

HAEC DOMVS EST AQVILAE SEV PRISCAE VIRGINIS ALMAE.

Iamvero huc delatum esse corpus S. Priscae, non quidem e coemeterio Priscillae sed a via Ostiensi, contendit hagiographus qui Acta S. Priscae consarcinavit [BHL. 6926.] . Narrat ille quomodo vel qualiter S. Priscam foris Romam deportaverunt via Ostiensi miliario ab Urbe plus minus decimo et ibi eam decollaverunt… Episcopus ipse et qui cum eo venerat foderunt sepulchrum eius et ibi eam sepelierunt [Ibid., n. 18.] … Post non multum vero tempus fabricaverunt ibi ecclesiam fideles Christi et ibi servierunt Domino die noctuque. Iacuit autem ibidem venerabile eius corpus usque ad tempus Antonii imperatoris et sic per gratiam Christi revelatum est sanctissimo et reverendissimo praesuli sedis apostolicae Urbis Romae Eutychiano et fecit conventum cum clericis et fidelibus laicis et fecit praeparari sarcophagum mirae pulchritudinis et sic ipse ambulavit cum omni clero Romano, et ibi ubi erat revelata apparuit et foderunt et ibi eam invenerunt… et deduxerunt ipsam ad urbem Romam cum hymnis et canticis spiritualibus iuxta arcum Romanum in ecclesia sanctorum martyrum Aquilae et Priscae ibique posuerunt sanctissimum corpus eius [Ibid., n. 20.] . Certo certius nullum sub Eutychiano papa (275 – 283) cuiuscumque corpus in Urbem translatum est. Saeculo tamen XII monachis persuasum erat S. Priscae reliquias in sua ecclesia iacere, quod ex Vita S. Anselmi Cantuariensis colligitur: Walo episcopus Parisiacensis [† 1116]… cum Anselmo, me praesente, innotuit ei quid reliquiarum a Roma secum detulerit. Ad quod cum ille Deo gratias ageret, episcopus os unum quod de capite beatae martyris Dei Priscae esse asserebat protulit, et id qualiter adeptus fuerit illico subinferens ait: “Romae eram et oratorium nominatae martyris, in quo beatissimus apostolorum princeps Petrus altare sacravit, vetustate consumptum dirutum est, et corpus martyris in nova recondendum ecclesia, me astante, levatum. Igitur cum loci ipsius cardinalis reliquias sanctae in suo iure haberet, et ipse idem mihi familiaris existeret, os istud quod videtis de sacro corpore sumptum mihi pro signo mutui amoris dedit [BHL. 526, Rule, p. 409 – 410.] .” Horum igitur omnium haec summa esto: de Prisca, quae sui nominis titulum condidit, certissime constat; eam autem virginem martyrem fuisse et via Salaria in coemeterio Priscillae vel miliario X in via Ostiensi depositam, non constat.

Leupardi solius codicis B additamentum est. Leobardi reclusi in Maiore Monasterio Vitam scripsit Gregorius Turonensis [BHL. 4846.] .

EXCERPTA] Rusei in codice Cambr. legendum est Mosei, n. 36.

Cod. Taml.: Zurseni = Zosimi, n. 43; Bauli = Pauli, n. 63.

XIV KAL. FEB.

In Africa Pauli Quinti Geronti Ianuari Saturnini Successi Germanae Tertulae et aliorum multorum Tiberitani Maioli Victoriani Honorati Furtunati Iuli Luci Marcusi Publi Felicis Gaiae Vitalis Cassiani Secundi Victoris Primi Spani Cacinari item Luci Saturninae Floridae Calistae Molendionis. Hierosolima Marthae et Mariae sororum Lazari. Carthagine Picariae Piae et aliorum XXXVIIIa. et alibi Zosimi Minelampi Tubariani Fortunati . Romae passio sancti Sebastiani martyris .

Lugduno ordinatio episcopatus sancti Niceti .
Addunt codices pleniores: a) quorum nomina deus scit S.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 2. aff̄ E; affrica W | 5. gerontii S2 | 6. ianuarii BW; genuarii S1; ganuarii S2 | 9. germane BS; germani W | 10. zertuli E; tertuli B; om. S | 14. tyberitani B; tybiritani S; tiberiani W | 15. maiuli S | 16. victuriani BSW | 19. iulii BSW | 20. lucii BSW | 21. marcusii BS; morcusi W | 22. pupli E | 24. gagi BSW | 27 – 28. victuris secundi BSW | 30. hispani BCW; hispani///ce S | 31. ecamari B; cacmari W; mara S1; mari S2 | 33. lucii BSW | 34. saturnine BS | 35. floride SW | 36. caliste S; callistȩ W | 37. melondionis E | 38. hierosō E; hierusolima BW | 39. marthe BSW | 42. soror̄ E; sororis B1; sorores B2SW | 44. kartaḡ E; cartagine SW; chartaginem B | 49. triginta et octo B | 50 – 51. om. BSW | 53. mine lampi W; menelampi S; menilapi E | 54. tibariani BW; tybariani S | 55. furtunati BSW | 57. corr. vigilia S2 int. lin. | 59. sabastiani W | 61 – 63. om. E | 61. lugdono BS1 | 62. ordinat̄ B | 65. add. episcopi BW.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Affrica nat. Quinti Geronti Ianuarii Saturnini Successi Piae et aliorum XXVIII. Hierusolimis Marthae et Mariae sorores Lazari. — Taml.: Pauli Quinti Gerontii Ianuarii Saturnini bis Successi Marii et Marthae sororis Lazari Gagiae Saturninae Floridae Calizae Piae Priscariae Tertuli Tiberii Tanmaioli Victoriani Honorati Fortunati Iulii Lucii [Nativitas sancti Gemanici sup. lin.] Marcisii Pauli senis herem tae Puplii Felicis Vitalis Casiani Secundi Victoris Primi Hispani Luci Cacumari Molendionis Zosimi Menelampi Tubartini Furtunati Sabastiani Niceti et aliorum martirum XXXVIII. — Met.: Hierosolima Marthȩ et Mariȩ. Affrīcȩ Pauli Germani Iulii Gai Zosimi Fortunati Niceti confessoris Quinti Successi Ianuarii Saturnini. — S. Quint.: In Affrica natale sanctorum Pauli Pauli Emmetis. Serunti Ianuarii Successi Valentis Publii Gagi cum aliis sexcentis.

IAN. 19

1. IN AFRICA] Kalendarium Carthaginiense: XIIII kal. feb. sanctorum Tertullensium et Ficariensium. Utriusque sanctorum turmae mentio est in nostris libris: Tertulae et aliorum multorum (n. 10 – 13), Picariae Piae et aliorum XXXVIII (n. 45 – 49), hoc pacto ut velut ab antesignanis Tertula vel Tertulo et Picaria nomen sumpsisse videantur. Sed inter omnes convenit huius generis vocabulis vel palaestram vel patriam martyrum designari. Iam quaeritur num eos omnes, quos hodie Africae addicere videtur martyrologus, alterutra vel utraque cohors sibi vindicet. Id certo de omnibus et singulis asseri nequit. Praeterquam quod hic Afris Hispani martyres permiscentur, alii ex dissitis locis, velut Primus Nicomediensis (ian. 22), Vitalis Spoletanus (ian. 21) et Calista quaedam (n. 36) seu potius Callistus, coemeterii eponymus, in unum gregem cum iis coadunantur. De singulis nunc dicendum.
3. PAULI] Iam supra, ian. 14, 18.
4. QUINTI] Cf. ian. 9, 10, 11, 12; cf. ian. 21, n. 57.
5. GERONTI] Iam supra,ian. 14.
6. IANUARI] Supra, ian. 9, et alias saepe, sed et ad diem ian. 22, n, 36, ubi martyribus Hispanis annumeratur. Notasse iuverit alia hodie nomina occurrere e catalogo Hispanorum: Successi (n. 8), Iuli (n. 19), Publi (n. 22), Felicis (n. 23), Cassiani (n. 26) et tandem Spani (n. 30), pro Hispania.
7. SATURNINI] Vel Saturninae, ian. 18, 21, 23, 24 et infra n. 34.
8. SUCCESSI] Supra, ian. 14, n. 18; 18, n. 60. Homonymum Hispanum die 22 commemorari, dictum est ad n. 6.
9. GERMANAE] Al. Germani. Nudum nomen.
10. TERTULAE] Hoc nomine, cum addito aliorum multorum, sanctos Tertullenses significari diximus ad n. 1.
14. TIBERITANI] Civitatis incolas, v. g. Tiberiae seu Coloniae Masculae in Numidia [C. I. L., VIII, 2245.] , designari vix crediderim, nam Tiberitanorum saltem exspectaveris. Tiberitani, al. Tiberiani, infra, n. 54 Tubariani vel Teleriani, ad diem ian. 18, n. 62, martyris mihi potius nomen est, ignoti tamen.
15. MAIOLI] Seu Maiuli, al. Mauili, ian. 18, n. 64; 21, n. 71.
16. VICTORIANI] Cf. supra, ian. 14, n. 19.
17. HONORATI] Cf. ian. 18, n. 67; 21, n. 72.
18. FURTUNATI] Ian. 18, n. 41. Iterum infra, n. 55.
19. IULI] Fortasse, ut die 18 (ad n. 57), in codice E, pro ma]iuli. Nisi tamen sit Iulius Hispanus de quo ian. 22, n. 44.
20. LUCI] Ian. 18, n. 65. Iterum infra, n. 33, et ian. 21, n. 70.
21. MARCUSI] Fortasse iteratur Maiuli (n. 15), cuius loco scriptum repperimus in codice W, Marculi, ian. 18, n. 64. Etiam ian. 21, n. 73; 27, n. 52: Matrosi al. Marosi.
22. PUBLI] Die ian. 21, 22: Publius Hispanus.
23. FELICI] Item ian. 21, n. 11; 22, n. 29: Felix Hispanus.
24. GAIAE] Cf. ian. 21, n. 76: Gai.
25. VITALIS] Die ian. 21 Vitalis martyr Spoletanus nuntiatur in codice E.
26. CASSIANI] Die ian. 22, n. 22, Cassianus inter Hispanos. Iterum infra, n. 31.
27. SECUNDI] Cf. ian. 21, n. 74, Secundi.
28. VICTORIS] Item ian. 21, n. 67 Victoris.
29. PRIMI] In libris nostris ian. 21, n. 69. In breviario syriaco, die 22, inter martyres Nicomedienses.
30. SPANI] al. Hispani. Scribendum videtur in Hispania, cum nonnulli ex sanctis Hispanis a die 22 huc transierint. Supra, ad n. 6.
31. CACINARI] = Cassiani, iam supra n. 26.
33. LUCI] Iam supra, n. 20.
34. SATURNINAE] Cf. supra, n. 7.
35. FLORIDAE] Iam ian. 14, n. 25; 18, n. 69.
36. CALISTAE] Lege 〈cimiteriumCallisti, quod ad laterculum sequentis diei pertinet.
37. MOLENDIONIS] Nudum nomen, quod et corruptum videtur.

38. HIEROSOLIMA] Memoria Marii (al. Mariae) et Marthae martyrum qui Romae die 20 ian. coluntur, sorores Lazari huc adduxit, proindeque earum commemoratio nullo nititur usu liturgico ecclesiae Hierosolymitanae vel cuiuscumque ecclesiae [Cf. Duchesne, Les fastes épiscopaux, t. I2, p. 324 – 25.] . Interpolatori debetur:

Hierosolima Marthae et Mariae sororum Lazari.

44. CARTHAGINE] Kalendarii Carthaginiensis excerptum de sanctis Ficariensibus supra ad n. 1 attulimus; qua ratione laterculus emendandus sit non satis liquet. Piae expungo utpote contractum ex Picariae. Hoc autem non mulieris nomen est sed confictum e vocabulo Ficarienses. Martyres Ficarienses numero triginta et octo fuisse codicum lectio indicare videtur. Martyrologium Romanum: In Africa sanctorum martyrum Pauli, Gerontii, Ianuarii, Saturnini, Iulii, Cati, Piae et Germanae. “Hi omnes restituti sunt, ita Baronius, ex vetustissimo martyrologio manuscripto quod Romae in monasterio S. Cyriaci in Thermis usui erat.” Quam incertus sit laterculus passim e martyrologio nostro congregatus, ex dictis satis patet, neque sanctos ullos fuisse quibus Cati vel Piae nomen esset.

52. ZOSIMI] Iam habuimus Zosimum pro Zenone, Minelampi pro Melanippi die ian. 18 (n. 43), ubi laterculus martyrum Nicaenorum turbate quidem sed tamen integer producitur, hic vero truncus et mutilus. Hodie porro in breviario Syriaco nuntiantur: ἐν Νικαίᾳ ἐκ τῶν ἀρχαίων μαρτύρων Κοσκώνιος, Ζήνων, Μελάνιππος. Et iterum die feb. 23: ἐν Ασίᾳ ἐκ τῶν ἀρχαίων μαρτύρων Πολύκαρπος ἐπίσκοπος καὶ Ἄρωτος καὶ Κοσκώνιος καὶ Μελάνιππος καὶ Ζήνων. Rursum, sept. 2: ἐν Νικομηδείᾳ ἐν τῷ αὐτῷ β᾽ τοῦ Ἐλούλ, ἐκ τῶν ἀρχαίων [Hoc loco Syrus interpres inserit nom n corruptum, de quo ad diem 2 sept.] καὶ Κοσκώνιος καὶ Ζήνων καὶ Μελάνιππος· καὶ οἱ υἱοὶ τῆς Θεοδότης, ubi loco Nicomediae libenter legerim: ἐν Νικαίᾳ, ut in laterculo 19 ian., emendationem quoque suadente Theodota, quae Nicaena est. De Cosconio eiusque sociis, quos ex libris nostris celebratissimos quondam fuisse constat et ante aetatem Diocletianeam passos (ἐκ τῶν ἀρχαίων), nihil praeterea traditum est. Ergo scribamus oportet, ut heri:

〈Nicaeae Cosconi,〉 Zenonis, Melanippi.

54. TUBARIANI] Supra, n. 14, Tiberitani.
55. FORTUNATI] Iam supra, n. 18.

59. SEBASTIANI] Non quidem vigilia S. Sebastiani nuntiatur, ut nonnemini placuit [Urbain, Ein Martyrologium der christlichen Gemeinde zu Rom, p. 122.] , sed anticipatio est ex die sequenti, ut alias saepe:

Romae passio sancti Sebastiani martyris.

61. LUGDUNO] Habetur Vita S. Nicetii ab anonymo scripta [BHL. 6088.] et altera in Vitis Patrum [BHL. 6089.] , a Gregorio Turonensi, qui aliis etiam locis eundem laudat [Hist. Fr. IV, 36; Virtutes S. Iuliani, II, 50; in Gloria confessorum 60.] . Obiit IIII non. april … XXXIII° p. c. Iustini et indic. sexta, id est 2 april. anno 573, ita testante titulo sepulcrali [Leblant, Inscriptions chrétiennes de la Gaule, n. 25; cf. Duchesne, Fastes épiscopaux, t. II2, p. 167; A Coville, Recherches sur l'histoire de Lyon, p. 323 – 46.] . Sacerdoti episcopo († 11 sept. 552), cuius nepos erat, in cathedra Lugdunensi successit [M. G., Script. rer. merov., t. III, p. 518 – 21.] fuitque ordinatus die 19 ian. 553, quae, ut notat Duchesne [In schedis.] , dominica erat.

Lugduno ordinatio episcopatus sancti Niceti.

EXCERPTA] Cod. Taml.: Tiberti Tanmaioli = Tiberitani Maioli, n. 14, 15; Germanici = Germanae al. Germani, n. 9.

XIII KAL. FEB.

Romae passio sancti Sebastiani Fabiani episcopi. via Cornelia miliario ab urbe XII Mari et Ambacu . Lugduno Clementis presbyteri . Romae in cimiterio Fabiani episcopi et Sebastiani . in cimiterio Mariae et Marthae Audefax et Abacuc. Lugduno Gallia Clementis presbyteri .

In Nicomedia Leonti Ciriaci Biticendi Ursi Biti Ciriaci Ursi Cendei Leuci

Flori Felicis Celedoniae Marciae Neveduno Tyrsi Leuci Gallinici

Kiriaci

Galinicia
Addunt codices pleniores: a) et in spanis vincenti E; rome passio sanctae agnetis (agnitis B1) virginis BS.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 1. rom̄ E | 8. cornēl E | 9. miliā E | 16. lugdun̄ E | 18. prƀ E | 21. cim̄ B; cimityrio W | 23. om. S | 25. sabastiani B1 W | 27. cymitirio W | 28. marii S2 | 30. martȩ S; marthe W | 31. adefax S; audifax B2 | 34. lugduno W | 35. gallea S | 38. om. B | 39. om. BSW | 40. nicom̄ E | 46. cyriaci SW | 49. luci W | 52. caeledoniae B; caeledome W; celendoniȩ S | 53. marcie S | 54. nividuno S | 55. tarsi E; tursi W | 58. quiriaci BSW.
Excerpta ex variis.Cambr.: Romae in catacumba nat. Sebastiani Vincentii et Fabiani et in Spanis Vincenti Marii Marthae cum filiis suis — Taml.: Fabiani Sabastiani Vincentii Calesti Adaflexi Mariae Marthae Agnetis virginis Celidonae Marciae Lugdonagal Clementis presbiteri Leontii Biti Ciriacii bis Ursi Gallinici Marcialis tem Felicis Viti Candei Florae Leonti Ciriaci Taracona — Rich.: Rome via Appia sancti Sebastiani. Fabiani episcopi …

IAN. 20

1. ROMAE] Depositio martyrum: XIII kal. feb. Fabiani in Callisti et Sebastiani in Catacumbas. Kalendarium Carthaginiense: sancti martyris Sivastiani. Sacramentarium Gelasianum: in natali sanctorum martyrum Sebastiani Mariae Audifax et Abacuc … in natali sancti Fabiani [Wilson, p. 163 – 64.] . Sacramentarium Gregorianum: Natale sancti Fabiani … Natale sancti Sebastiani [Wilson, p. 20.] . Error est in Catalogo Liberiano ubi dicitur S. Fabianus passus XII kl. feb. [Duchesne, Le Liber pontificalis, t. I, p. 4.] , et etiam in Libro pontificali: Sepultus est in cymiterio Calisti via Appia XIIII kal. febr. [Duchesne, t. c., p. 148.] . Constat enim de XIII kal. feb. ex antiquo feriali et perpetuo usu liturgico. De loco depositionis nulla est controversia. Recte Itinerarium Salisburgense: Postea pervenies via Appia ad S. Sebastianum martyrem; cuius corpus iacet in inferiore loco … Eadem via ad S. Caeciliam, ibi innume rabilis multitudo martyrum … Flavianus martyr [De Rossi, Roma sotterranea, t. I, p. 180.] ; et quidem in coemeterio Callisti a Rossio detectus est S. Fabiani titulus sepulcralis [Id., ibid., t. II, p. 58 – 62; cf. t. I p. 236 – 37.] :

ΦΑΒΙΑΝΟΣ ΕΠΙ ΜΡΤ

ubi vocabulum μάρτυρ alia manu additum est [Cf. Delehaye, Sanctus, p. 173 – 75.] . S. Fabiani reliquiae, alio translatae, omnino pessum ierunt [F. Grossi Gondi, S. Fabiano papa e martire la sua tomba e le sue spoglie attraverso i secoli, Roma, 1916.] . Antiquissimum certissimumque de sancti pontificis martyrio († 250) testimonium habetur in epistulis S. Cypriani [Epist. IX, XXX, Hartel, pp. 488, 553.] . Qua aetate vixerit S. Sebastianus nos latet. Acta quidem eius habemus satis antiqua, sed a fide historica perquam aliena [BHL. 7543; BHG. 1620.] . Eius autem basilica ea est quam in catacumbas ubi iacuerunt corpora sanctorum apostolorum Petri et Pauli exstruxisse fertur Damasus papa [Duchesne, Le Liber pontificalis, t. I, p. 212.] , et complures pontifices restaurarunt [P. Kehr, Regesta pontificum Romanorum, t. I, p. 162 – 64; Chr. Huelsen, Le chiese di Roma nel m dio evo, p. 460; Duchesne in Memorie dell' Accademia di Archeol., t. I (1923), p. 1 – 23; Grossi Gondi, La tomba e l'altare di S. Sebastiano della basilica dell' Appia, Roma, 1918.] . Titulus anno 401 – 417 in basilica positus est, ita inscriptus:

TEMPORIBVS SANCTI
INNOCENTI EPISCOPI
PROCLINVS ET VRSVS PRAESBB
TITVLI BYZANTI
SANCTO MARTYRI
SEBASTIANO EX VOTO FECER(V)NT [O. Marucchi, I monumenti del museo cristiano Pio-Lateranense, tav. XLIV, 11; De Rossi, Inscriptiones christ. Urbis Romae, t. II, p. 322.]

Et alius, incerta aetate, in basilica S. Stephani Caelimontana:

IN QVA SANCTA SIMVL CONDVNTVR PIGNORA SVMMI
EGREGIIQVE SABASTIANI MVLTISQVE ALIORVM … [Ibid., p. 152.] Venerationis S. Sebastiano antiquissimis temporibus in Hispania [Hübner, Inscriptiones Hispaniae christianae, 90.] et in Africa [Monceaux, Enquête sur l'épigraphie chrétienne d'Afrique, 246.] habitae monumenta supersunt. His dictis, si ratio habetur laterculorum qui tum die 16 ian., tum hodie variis in codicibus prostant, ita scribendum erit:

Romae via Appia in cimiterio Callisti Fabiani episcopi.

〈item〉 in Catacumbas Sebastiani.

7. VIA CORNELIA] E Sacramentario Gelasiano nomina quattuor sanctorum superius adduximus, de quibus nonnulla praenotata sunt ad diem 16 ianuarii. Eosdem via Cornelia quievisse testatur Epitome de locis sanctorum: Iuxta eandem quoque viam S. Rufina, S. Secunda, S. Maria, S. Marius, S. Ambacu, S. Audafax et alii quamplurimi sancti iacent [De Rossi, Roma sotterranea, t. I, p. 182.] ; et Notitia ex Wilhelmo Malmesburiensi: in eadem via ecclesia altera in qua requiescunt sanctae virgines Rufina et Secunda. In tertia ecclesia sunt Marius et Martha et Audifax et Abacuc filii eorum [Ibid., p. 183.] . Locus adhuc repertus non est. Notasse tamen iuvat inter possessiones, quas litteris 10 feb. 1158 enumerat Adrianus IV papa, memorari ad Castrum Bucceie ecclesiam sanctorum Marii et Marthae [Jaffé-Ewald, Regesta pontificum Romanorum, 10387.] . Eorundem Acta haec referunt: Qui ducti via Cornelia, miliario tertio decimo ad Nymphas Catabassi, ibi in eodem loco decollati sunt sub arenario Marius, Audifax et Abbacuc; Martha vero in Nympha necata est. Matrona autem quaedam Felicitas corpora eorum sepelivit in praedio suo tertio decimo kalendarum februariarum [BHL. 5543, n. 19.] . Miliaria ab Urbe XII numerat hodie Epternacensis, die 16 melius XIII. Hinc:

Via Cornelia miliario ab Urbe XIII in cimiterio 〈eorum〉 Marii, Marthae, Audifacis et Abacuc.

15. AMBACU] Lege quae dicta sunt ad diem ian. 16, ad n. 12.

16. LUGDUNO] Lugdunensibus ipsis ignotus est Clemens ille. Ceterum plana est annunciatio:

Lugduno Galliae Clementis presbyteri.

28. MARIAE] = Marii, n. 13.

39. IN NICOMEDIA] Breviarium Syriacum: ἐν Νικομηδείᾳ τῇ πόλει Λεόντιος καὶ τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ ἐν Νικομηδείᾳ Κυριακὸς καὶ Κίνδος καὶ Βίτιος Φλῶρος καὶ Φήλιξ. Notandum etiam die 25 nuntiari ἐν Νικομηδείᾳ Τῖτος καὶ Φλῶρος, et die 26 ἐν Νικομηδείᾳ Βῖτος. Contextus syriacus hisce diebus nonnihil in conditus apparet, et nomina eadem iterat. Horum martyrum Nicomediensium nulla supersunt Acta. Unde si codicibus nostris cum syriaco collatis stemus, ita scribatur oportet:

in Nicomedia Leonti, Ciriaci, Biti, Cendei, Flori, Felicis.

Sed, quod mireris, tres sancti cognomines Λεόντιος, Κινδαῖος, Κυριακὸς in fastis Graecorum ad diem 1 aug. connumerantur martyribus novem qui Sidae in Pamphylia sub Diocletiano passi leguntur [Synax. Eccl. CP., p. 860.] , cuius rei nullam congruam rationem me invenire profiteor.

43. BITICENDI] Id est Biti et Cendei. n. 45, 48.
44. URSI] Id est Tirsi, n. 55.
49. LEUCI] Cf. infra ad n. 55.
50. FLORI] Nicomedienses sunt Florus et Felix, supra n. 39.
52. CELEDONIAE] Nudum nomen.
53. MARCIAE] Quoniam saepius occurrit, nec raro mancum vel depravatum nomen Marciani, martyris cum multis in locis tum maxime in Moesia celeberrimi, pro Marciae legendum esse conieceris Marciani, qui Novioduno (n. 54) tribuendus sit. Secus de Marcia nihil notandum occurrit.

54. NEVEDUNO] Nevedunum, Neviodunum, Noviodunum non unius oppidi nomen est [A. Holder, Alt-celtischer Sprachschatz, t. II, pp. 740, 787 – 89.] . Noviodunum in Moesia inferiore [Non longe ab Isaccea (Dobrudscha).] seligere placet, quoniam martyres in Moesia cultos non paucos recenset martyrologium hieronymianum [Saints de Thrace et de Mésie, in Anal. Boll., t. XXXI, p. 161 – 300.] . S. Thyrsum (n. 55) in hac civitate coli potuisse non nego, nullo tamen documento comprobatur. Quare lectio Neveduno Marciani potior mihi videretur, dummodo de Marcia (n. 53) non falso coniectaverimus.

Neque hoc praetereundum est. Ad diem 25 maii, n. 43 nuntiatur Fabianus pro Flaviano, eodemque die in breviario Syriaco mentio habetur alterius Flaviani: ἐν Νοβιοδούνῳ Φλαβιανὸς μάρτυς. Itaque fieri potuit ut interpolator cum nomine Fabiani hodierni (n. 5) nomen urbis Novioduni coniunxerit quod alio die nomini Fabiani annexum esse meminerat.

55. TYRSI] Thyrsus hodie fastis Graecorum inscriptus est: μνήμη τῶν ἁγίων μαρτύρων Θύρσου καὶ Ἁγνῆς. Horum autem festum Constantinopoli agebatur πλησίον Ἑλενιανῶν [Synax. Eccl. CP., p. 407.] Et Ἁγνὴ quidem seu Agnes celeberrima est virgo Romana cuius natalis dies est ian. 21. De Thyrso autem surgit dubitatio utrum habuerit necne comites illos individuos Leucium et Callinicum quos tum fasti nostri diebus 15, 18, 27, 31 ian., tum Passio eorundem commemorant [BHG. 1845; BHL. 8277 – 8281.] , et quorum nomina hodie ab interpolatore adiecta fuisse haud dubitanter coniecerim. Solum Thyrsum commemorat Sozomenus, ubi de ecclesia a Caesario aedificata: Καισάριος εἰς τιμὴν Θύρσου τοῦ μάρτυρος μεγαλοπρεπῆ ναὸν τῷ Θεῷ ἐνθάδε ἀνέστησεν [Hist. eccl., IX, 2, 6. Non adeo perspicua sunt quae de eodem οἴκῳ τοῦ ἁγίου Θύρσου refert Chronicon Paschale, Dindorf, p. 590. Cf. Les origines du culte des martyrs, p. 102, n. 2.] . Procopius etiam inter aedes sacras a Iustiniano conditas recenset τοῦ Θύρσου μάρτυρος ἓδος [De aedif., I, 4. Repertus est in Lycaonia titulus ὅροι τοῦ ἁγίου καὶ ἐνδόξου (ἱερομάρτυρος?) Θύρσου. Anal. Boll., t. XXVI, p. 465.] . Quod ecclesia Constantinopolitana πλησίον Ἑλενιανῶν, in qua hodie S. Thyrsi commemoratio nuntiabatur, sanctis Thyrso, Leucio et Callinico sacra erat, vocaturque μαρτυρεῖον αὐτῶν [Synax. Eccl. CP., p. 307.] , nodum non solvit, potuitque cultus martyris cognominis in basilicam S. Thyrsi et sociorum transferri. Quicquid id est, S. Thyrsum Novioduni (n. 54) passum vel venerationi habitum fuisse satis probabile non videtur. In kalendariis mozarabicis nunc S. Tyrsi solius nunc S. Tyrsi et comitum memoria inscripta est ad diem 28 ian. [Férotin, Le Liber ordinum, p. 452 – 53.] . Tirsi reliquiae in altari positae erant cum aliis plurimis cuius nomina sunt in titulo, ut videtur saeculi VI, prope Zafra Hispaniae reperto [Hübner, Inscriptiones Hispaniae christianae, n. 57. Integrum dabimus ad diem 21. De ecclesia S. Thyrsi quae olim Toleti erat, Hübner, n. 393.] . Oveti, in ecclesia parochiali Sancti Thyrsi, detecta est pars lapidis confracti, his litteris inscripta: BEATISSIME TIRSE … VT SINT MICI A D(omino) DIMISSA OMNIA P(eccata) PER IPSVM QVI TE ELEGIT SIBI [Hübner, n. 481.]

56. LEUCI] Supra, n. 49, cum Gallinici, n. 57, 59, interpolatum videtur ut inde restitueretur celebratissima turma Thyrsi, Leuci et Callinici, supra, ad n. 55.
58. KIRIACI] Supra, n. 42.

59. GALINICI] Supra, n. 57, cf. n. 55.

ADDITAMENTA] Niceti. De S. Nicetio, ad diem ian. 19, n. 61.

EXCERPTA] Cod. Taml.: Adaflexi = Audifax, n. 31; Lugdonagal = Lugduno Galliae, n. 34, 35; Taracona, civitas, ian. 21, n. 36.

XII KAL. FEB.

Romae sanctae Agnae virginis . Romae passio sanctae Agnetis virginis.

Natale Felicis Fructuosi Celsiani Fulogi Celiani Augori Marcialis item Felicis Cendei Viti Flori Leonti Cyriaci Fustaci . Nicomedia Eustasi confessoris. in Africa Solutoris Hermetis. in Spania civitate Taracona passio sanctorum Fructuosi episcopi Augori et Eulogii diaconi. Trecas passio sancti Patrocli martyris. Arvernus depositio beati Aviti episcopi. alibi Saturnini Quintini Marini Datii Saturi Gaddiani Celiani Zabuli Mammas Vincentiae Rogati Victoris Repositae Primi Luci Maiulini Honorati Marcusi Secundi Castini Gai Caelestini Ermis episcopi et Publia.
Addunt codices pleniores: a) vincenti spoliti civi vitalis E; romae passio sanctae agnetis virginis B2 in marg.; item leontii C.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 1. rom̄ E | 5 – 9 om. BS; in addit. diei 20. | 7. om. W | 10. om. E | 12. add. mart̄ B | 13. celsionis BSW | 14. fulogicȩ SW; om. E | 15. caeciliane BS; ciciliane W | 16. augurii B; agurii S; augeri W | 20 – 21. viti candei BSW | 22. flore BS | 24. ciriaci B | 25. faustaci BSW | 26. nicom̄ E | 27. eostasi BSW | 28. om. E | 30. aff̄ E; affrica W | 31. solutaris E; salutoris W | 32. et metis W | 33. om. E | 34. hispanis B; hispaniis SW | 35. civī E | 36. taragona S1; tarracona S2; racora E | 37. om. EW | 40. om. E | 41. auguri BW; augurii S | 42. om. E | 43. eulogiae E; elogii B; eologii SW | 44. daci E; diac̄ W; diaconorum B | 45. tricas S1 | 46. om. E | 49. om. E | 50. arvernius E; arvernis S2 | 52. om. E | 55. om. BSW | 57. quinti BSW | 59. dacii SW | 60. satiri W; saturri S | 62. caeliani B; celeani S | 63. zabullii BSW | 64. mamas B; mammasi S | 65. vincenti BSW | 66. arogati BW; arogoti S | 67. victuris B1 S | 68. posite S1 | 70. lucii BSW | 71. maulini E | 73. macusi E | 76. gagi BSW | 77. celestini W | 78. et S | 79. prƀri W | 81. pupli E; add. ep̄i S2.
Excerpta ex variis.Cambr.: Nat. sanctae Agnae virginis et in Spanis Fructuosi episcopi Eglogii Augorii et Vincenti et in Eupoliti Vitalis Trecas passio Patrocli et Avernus depositio Aviti episcopi Celestini episcopi Ermis episcopi. — Taml.: Fructuosi episcopi Felicis Celsionis Ciciliani Auguri Martialis Fulogiae Eulogiae Vincentiae Agnae virginis in Roma Repositae Felicis Emerentianae Vincentii Cendeni Flori Viti Leontii Puplii Ciriacii Vincentis Faustaci Eustacii Salvatoris Hermetis Fructuosii Augorii Diacii Vitalis et aliorum V Patroclii Aviti episcopi Saturnini Quintini Marini Datii Rutiri Gaddani Caeliani Servulii Rogati Victoris Primi Lucii Maiulini Honorati Secundi Nascussi Castini Zatii Celestini Hermis Eglinnae virginis. — Rich.: Romae via Numentana passio sanctae Agnae. Et in Spaniis Fructuosi episcopi et Logii. Et in Spoliti Vitalis Alcuernis Aviti episcopi Saturnini.

IAN. 21

1. ROMAE] Depositio martyrum: XII kal. feb. Agnetis in Nomentana. Kalendarium Carthaginiense: sanctae martyris Agnes. Sacramentarium Gelasianum: in natali sanctae Agnetis virginis de passione sua [Wilson, p. 164.] . Sacramentarium Gregorianum: Natale sanctae Agnae [Wilson, p. 21.] . Die 28 ian. Romae fit eiusdem altera commemoratio et 18 oct. Ostiae. Passionem eius enarrarunt S. Ambrosius [De virginibus, I, 2. P.L., t. XVI, p. 200 – 202.] , Damasus [Ihm, Damasi Epigrammata, n. 40.] , Prudentius [Persteph. XIV.] , hagiographi antiqui graeci [BHG. 45, 46.] , latini [BHL. 156, 157. De his egregie P. Franchi de' Cavalieri, S. Agnese nella tradizione e nella leggenda, in Römische Quartalschrift, Xes Supplementheft, Roma, 1899.] , syri [BHO. 34.] , alii plurimi saeculis labentibus [BHL. 160 – 167. 164, b, d, m; Chevalier, Repertorium hymnologicum, t. VI, p. 3.] . De basilica S. Agnetis via Nomentana unum pro ceteris adducatur Itinerarium Salisburgense: Deinde via Numentana ad ecclesiam S. Agnae, quae formosa est, in qua sola pausat et ipsam episcopus Honorius miro opere reparavit [De Rossi, Roma sotterranea, t. I, p. 178. Cf. M. Armellini, Il cimiterio di S. Agnese sulla via Nomentana, Roma, 1880.] . Epitaphium: Agne sanctissima [Silvagni, Inscriptiones christianae Urbis Romae, N. S., t. I, 2816.] , pro titulo sepulcrali S. Agnae seu Agnetis immerito habitum est nec christianum esse certo constat [H. Delehaye, Sanctus, p. 49.] . Basilicam S. Agnetis Constantinus Augustus condidisse fertur [Duchesne, Liber pontificalis, t. I, p. 180.] , quam dedicavit Constantina, ut carmine acrosticho, absidi olim inscripto, nunc autem deperdito, efficitur.

CONSTANTINA DEVM VENERANS CHRISTOQVE [DICATA OMNIBUS IMPENSIS DEVOTA MENTE PARATIS NVMINE DIVINO MVLTVM CHRISTOQVE IVVANTE SACRAVI TEMPLVM VICTRICIS VIRGINIS AGNES [De Rossi, Inscriptiones christianae Urbis Romae, t. II, p. 44.]

Eandem ecclesiam Honorius (626 – 638) a solo restituit [Liber Pontificalis, t. c., p. 323.] , absidem et arcum titulis metricis decoravit [Titulus in musivo absidis adhuc exstat. De Rossi, Inscriptiones, t. c., p. 89, n. 42; Id., Musaici delle Chiese di Roma, S. Agnese. Epigramma olim arcui inscriptum, Id., Inscriptiones, t. c., p. 89, n. 43.] . Ab aliis pontificibus, non semel renovata est [P. Kehr, Regesta pontificum Romanorum, t. I, p. 158 – 59; Chr. Huelsen, Le Chiese di Roma nel medio evo, p. 170.] . Erant et intra muros Urbis ecclesiae S. Agnetis ad Duo Furna, et S. Agnetis de Agone, quae etiamnum exstat [Huelsen, t. c., p. 168 – 69.] .

Agnen Damasus [Ihm, n. 40.] , Agnam Augustinus [Sermo 354, n. 5, P. L., t. XXXIX, p. 1565.] nuncupat sanctam martyrem. In casu obliquo tum Agnae tum Agnetis scriptio est ab antiquis testibus comprobata, et haec quidem a kalendario philocaliano et sacramentario Gelasiano, illa autem a sacramentario Gregoriano, cui astipulatur titulus basilicae:

VIRGINIS HOC AGNAE CLAVDVNTVR MEMBRA [SEPVLCHRO [De Rossi, Inscriptiones, t. c., p. 63, n. 5.]

Agnes more graecorum est apud Prudentium [Prudentius, Peristeph. XIV: Agnes sepulchrum est Romulea in domo. In lemmate codices non omnes: Passio Agnetis.] et in carmine acrosticho.

Viam Nomentanam solus memorat cod. Rich., sed certa est antiqua lectio:

Romae via Nomentana passio sanctae Agnae virginis.

In Graecorum fastis ter saltem inscriptum est nomen τῆς ἁγίας μάρτυρος Ἁγνῆς, ian. 20, 21, et febr. 1 [Synax. Eccl. CP., pp. 408, 412, 440.] .

11. FELICIS] Felices duo hodie nuntiantur, Nicomediensis alter (n. 19), alter Hispanus, de quo iterum ian. 22, n. 29.
12. FRUCTUOSI] Infra, ad n. 34.
13. CELSIANI] Infra, n. 15, 62: Celiani, et ian. 24. Lege Caeciliani, de quo iterum ian. 22.
14. FULOGI] Infra, ad n. 33, cum Fructuoso.
15. CELIANI] Supra, Celsiani, n. 13.
16. AUGORI] Infra ad n. 33, cum Fructuoso.
17. MARCIALIS] Iterum ian. 22, n. 26.

19. FELICIS] Ille Felix, qui cum ceteris heri sub Nicomedia nuntiabantur. Neque hodie civitatis nomen deest, sed loco motum est, n. 26. Hinc:

Nicomedia Felicis, Cendei, Viti, Flori, Leonti, Cyriaci.

25. FUSTACI] Al. Faustaci. Si quis contenderit hoc sub nomine latere Fausti, qui Faustus Marciali (n. 17) solet adhaerere, et ian. 22, n. 27, inter Hispanos nuntiatur, non contradicam. Nec tamen ita dissimilis est ab Eustasi, al. Eostasi, Eustaci, qui proxime (n. 27) subsequitur.
26. NICOMEDIA] Supra, ad n. 19.
27. EUSTASI] Die 24 ian. Eustaci, Eustasi confessoris. Celebris est Eustasius, discipulus S. Columbani [BHL. 2773.] . Eius autem natalis est dies april. 2, et alius videtur ab hoc nostro.
30. IN AFRICA] Inter Afros saepius recensetur Solutor, v. gr. mart. 15, 24, 27, april. 8, 23, mai 10, dec. 19. Interdum etiam Hermes, v. gr. mart. 1, oct. 10, nov. 2, vel ut est infra, n. 78, Ermis episcopi. Proximus tamen est Hermes, ian. 22 et 24, cuius etiam vestigium deprehendere visi sumus ian. 23 (ad n. 26). Omnia nimium incerta sunt, et caute actum erit si solum Solutorem Africae relinquamus, non tamen exclusis nonnullis ex iis qui inferius alibi (n. 55) nuntiantur.

33. IN SPANIA] Martyrum Tarraconensium, quorum habentur Acta optima [BHL. 3196.] et egregius Prudentii hymnus [Peristeph., VI.] , natalis dies hodie celebratur, teste S. Augustino, in eorum laudatione: Beati quorum Passio recitata est; beata Agnes sancta cuius passionis hodiernus est dies [Sermo 273, n. 6, 1. P. L., t. XXXVIII, p. 1250.] .

in Spania civitate Taracona passio sanctorum Fructuosi episcopi, Auguri et Eulogii diaconorum.


In oppido La Morera (Estramadura), repertus est lapis saec. VI inscriptus [Hübner, Inscriptiones Hispaniae christianae, 57. Martyrum Tarraconensium reliquiae etiam in titulo n. 85, anni 630.] :

SVNT IN HOC ALTARIO
SACRI ESTEPHA RELIQVIAE
NVM. XV
STEPHANI BAVDILI
LVCRETIAE PAVLI CONF.
SATVRNINI NAZARII
SEBASTIANI EVLOGII
FRVCTVOSI TIRSI
AVGVRII VERISSIMI
EVLALIAE MAXIMAE
ET IVLIAE

45. TRECAS] Habetur Passio S. Patrocli Trecensis [BHL. 6520, 6521.] , cuius et miraculum enarrat Gregorius Turonensis [In gloria mart., 63.] . Die 21 iul., Patroclus ille aliis plurimis martyribus adiunctus est ab homine qui XII kal. aug. pro XII kal. feb. legisse credendus est.

Trecas passio sancti Patrocli martyris.

50. ARVERNUS] De Avito, episcopo Arvernensi, quem non ante 592 obiisse constat, plurima apud Gregorium Turonensem eius aequalem [Cf. Duchesne, Fastes épiscopaux, t. II2, p. 36.] .

Arvernis depositio beati Aviti episcopi.

55. ALIBI] Martyres, quorum subsequuntur nomina, maximam partem occurrunt etiam proximis diebus, et sub Africa (n. 30), paucis exceptis, nuntiandi videntur.
56. SATURNINI] Saepius, etiam ian. 19, 23, 24, 31.
57. QUINTINI] Al. Quinti, ian. 19, n. 4; 27, n. 15: Quintilli.
58. MARINI] Etiam ian. 24, n. 34; 27, n. 22: Marinae.
59. DATII] Etiam ian. 24, 27 (cod. E). Legenda quae notata sunt ad ian. 24, n. 35.

60. SATURI] Etiam ian. 22, n. 58; 24, n. 36, in breviario autem Syriaco, ad diem 25, ἐν Νικομηδείᾳ Σάτυρος καὶ Μαμμαῖος. Hic autem infra (n. 64) Mammas nuncupatur. Hinc

〈in Nicomedia〉 Saturi 〈et〉 Mammaei.

61. GADDIANI] Etiam ian. 24, n. 38: Gudodiani, et forsitan etiam 27, n. 25: Godditis.
62. CELIANI] Supra, n. 13, Celsiani.
63. ZABULI] Etiam ian. 24, n. 37: Iabelli.
64. MAMMAS] Cum Saturo, supra, n. 60.
65. VINCENTIAE] Etiam ian. 17, 22, 24, 28.
66. ROGATI] Etiam ian. 27, n. 29.
67. VICTORIS] Etiam ian. 17, 19, 27, 28, 29, 30, 31.
68. REPOSITAE] Huius diei propria, ceterum ignota.
69. PRIMI] Etiam ian. 19, n. 29; 27, n. 30. In breviario Syriaco, ad diem ian. 22: ἐν Νικομηδείᾳ Πολύευκτος καὶ Εὐψύχιος καὶ Κλήμης καὶ ΠρῖμοςSi lectio vera esset, scribendum foret 〈in Nicomedia〉 Primi. Verum loci nomen excidisse palam fiet ex dicendis ad diem ian. 23, n. 39. Certe Primus ille Afer non est.
70. LUCI] Etiam ian. 19, n. 33; 27, n. 50.
71. MAIULINI] Etiam ian. 18, 19 (Maiuli).
72. HONORATI] Etiam ian. 18, 19, 27.
73. MARCUSI] Etiam ian. 19, n. 21; 27, n. 52.
74. SECUNDI] Etiam ian. 19, n. 27; 27, n. 53.
75. CASTINI] Ian. 27, n. 54: Casti, forsitan etiam ian. 19, n. 26: Cassiani, nisi sit pro Caelestini, infra, n. 77.
76. GAI] Etiam ian. 19, n. 24: Gaiae; 27, n. 55.
77. CAELESTINI] Etiam ian. 27, n. 56: Caelesti. In Cambr. add. episcopi.
78. ERMIS] Cf. supra, n. 32, Hermetis, et n. 30.

81. PUBLI] Inter martyres Caesaraugustanos, ian. 22, n. 24. Iam heri nuntiatus est, et a die 28 ad 31 cotidie recurret. In martyrologio Romano nuntiatur: Athenis natale Publii episcopi, qui post sanctum Dionysium Areopagitam Atheniensium ecclesiam nobiliter rexit cet. Haec tandem inani Flori Lugdunensis coniecturae debentur [Quentin, Les martyrologes historiques, pp. 308, 599.] .

ADDITAMENTA] Vincenti, cuius natalis est ian. 22.

Spoliti, al. Eupoliti (Cambr.). Plana est enuntiatio:

Spoleti civitate Vitalis.

Eius natalis dies est febr. 14.

EXCERPTA] Cod. Taml.: Diacii = diaconi, n. 44; Rutiri = Saturi, n. 60; Mascussi = Marcusi, n. 73; Eglinnae virginis: tanta est huius codicis depravatio ut de Agnete virgine cogitare fas sit. Eglinnam quidem suam crediderunt Hiberni recentiores, eamque nuntiare coeperunt cum sancta Fainche: “Saints Fainche and Eghlionna, virgins, of Cluaincaoi, in Eoghanacht, of Cashel, county of Tipperary [O'Hanlon, Lives of the Irish Saints, t. I, p. 395 – 96.] .” Haec tandem ex solo Tamlactensi manarunt.

XI KAL. FEB.

In Spania civitate Valentia passio sancti Valeri episcopi et Vincenti diaconi et aliorum XVIII et martyrum XVIII cum sociis eorum

Quintiliani Cassiani Matutini Pulvi Urbani Marcialis Fausti Successi Felicis Pauli Petri Pauli Successi Petri Felicis

Ianuari Primitivi Eboti Cediani Optati Optati Caeciliani

Frontonis Iuli Bellici Municipi Toechi Ianuari Luberci Apodimi

Orionis Memnonis Ermetis Ianuariae

item Ianuari Muci Saturi Bellicia et in Africa Quiri cum sociis suis Gemelli Saturi Ianuari Felicis Titi Flori Orionis. ad Gemellas Clementisb Saturnini municipioc.
Addunt codices pleniores: a) et rom̄ ad aquas salvī sancti anastasi episcopi E — b) anastasi martyris B. — c) anastasi martyris C.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 1. om. E | 2. hispania BS; hispaniis W | 5. om. E | 7. valerii S2 | 10. vincentii S2 | 16. mar̄ B; martȳ W | 17. decim et octo B | 20. suis W | 24. pulvii BSW | 36. genuari B | 37. eopoti W | 41. obtati B | 42. ceciliani S | 50. apotimi S; apodomi W | 52. mennonis SW | 53. hermetis BSW | 62. affrica W | 69. genuari B | 71. tyci B; tyrsi W | 75. gemellis S1.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Affrica nat. Ianuarii Saturnini Munici et in Valentina natale sancti Vincentii. — Taml.: Valerii episcopi Ianuarii bis Vincentii et aliorum XVIII Quintiliani Cassiani Matutini Paulini Urbani Martialis Fausti Successi Felicis Pauli Petri martiris Primitivi Cediani Booti Optati Frontonis Iulii Bellici Municipi Tetotici Orionis Memonis Hermetis et aliorum XIX et Felicis cum sociis suis — Mon.: In Spaniis Vincenti martyris … — Rich.: In Affrica Ianuarii Minucii Saturi. In Spaniis civitate Valentia passio sancti Valerii episcopi et Vincentii diaconi. In Spoliti civitate Archiroga.

IAN. 22

1. 1. IN SPANIA] Kalendarium Polemii Silvii: XI kal. febr. Natalis sancti Vincentii martyris [C.I.L., t. I2, p. 259.] . Kalendarium Carthaginiense: Sancti martyris Vincenti. Sacramentarium Gregorianum: Natale sancti Vincentii [Wilson, p. 21.] . Kalendarium marmoreum Neapolitanum [Capasso, Monumenta ducatus Neapolitani, t. I, p. 335.] :

SANCTORVM ANASTASII ET VINCENTII

Commemoratur in nostris libris etiam 11 ian., 20 augusti, 31 octobris, 16 et 19 aprilis (Caucoliberi). S. Vincentius diaconus Caesaraugustanus, Valentiam deductus est cum Valerio episcopo; hic autem in exsilium missus est, ut habetur in Passione [BHL. 8627 – 8633.] , quae hunc suppeditavit laterculum:

in Spania civitate Valentia sancti Valeri episcopi et Vincenti diaconi.

S. Vincentii natalem celebrari “quousque vel Romanum imperium vel christianum nomen extenditur” testatur S. Augustinus [Sermo 276, n. 14. P.L., t. XXXVIII, p. 1257. Sunt et de S. Vincentio sermones 274, 275, 277.] , testantur et litterarum varia monumenta [BHL. 8637 – 8655. Cf. Les origines du culte des martyrs, p. 418 – 19; L. de Lacger, Saint Vincent de Saragosse, Paris, 1927.] .

13. ALIORUM XVIII] Non quidem censendi sunt socii SS. Valerii et Vincentii. Alios autem hispanos horum occasione commemorare voluit martyrologus, potissimum celeberrimos illos XVIII, quos amplo carmine ornavit Prudentius [Peristeph. IV. Cf. Passio BHL. 1503 – 1507.] . Hos autem hoc ordine laudat:

Optatus n. 40, 41.
Lupercus n. 49.
Successus n. 28, 33.
Martialis n. 26.
Urbanus n. 25.
Iulius n. 44.
Quintilianus n. 21.
Publius n. 24.
Fronto n. 43.
Felix n. 29, 35, 70.
Caecilianus n. 39, 42.
Evotus n. 38.
Primitivus n. 37.
Apodemus n. 50.
Saturnini n. 77 (?)
(quattuor)

Omnes et singuli reperti sunt in nostris codicibus (ubi Pulvi, n. 24, scriptum est pro Publi), quattuor exceptis Saturninis, quorum loco quattuor nomina proferunt, quae tum in Eugenii Toletani carmine de basilica sanctorum Decem et octo [M. G., Auct. antiq., t. XIV, p. 240.] , tum in missa mozarabica S. Engratiae et martyrum XVIII leguntur [Férotin, Le Liber mozarabicus sacramentorum, p. 276.] , id est:

Cassianus n. 22.
Matutinus n. 23.
Faustus n. 27.
Ianuarius n. 36, 48, 56 (?), 69 (?)
His admisti sunt in codicibus Petrus (n. 31, 34) et Paulus (n. 30, 32). Et Paulum quidem existimarem Narbonensem illum qui in eodem Prudentii carmine laudatur [V. 34: Surget et Paulo speciosa Narbo.] , nisi certum esset martyrum seriem ex alio fonte manasse. Igitur apostolorum principes inter Hispanos intercalatos fuisse censeo. Notasse iuverit in Caesaraugustana cohorte, qualis hoc loco prodit, trium martyrum Cordubensium, quos tres coronas nuncupat Prudentius [Peristeph. IV. 34.] , nomina occurrere, quae saepissime in hieronymianis laterculis iterantur:
Martialis n. 26.
Fausti n. 27.
Ianuari n. 36, 48, 56, 69.
Paulum, Successum et Ianuarium martyribus afris connumerari ian. 14, 18, 19 suo loco notatum est.

Septem ex Caesaraugustanis martyribus die 4 apr. in codicibus nostris inscripti sunt, et die 15 apr. commemoratio fit Luperci et Apodemi cum duobus fratribus. Coluntur autem martyres XVIII in Hispaniarum ecclesiis die 16 aprilis [Férotin, Le Liber ordinum, p. 460.] . Hodie scribendum erit:

〈item in Spania〉 martyrum XVIII Quintiliani, Cassiani, Matutini, Publi, Urbani, Marcialis, Fausti, Successi, Felicis, [Pauli, Petri], Ianuari, Primitivi, Evodi, Caeciliani, Optati, Luperci, Apodemi, Frontonis, Iuli.

18. CUM SOCIIS] Haec redundare manifestum est.
24. PULVI] Lege Publi.
39. CEDIANI] Lege Caeciliani, n. 42.
45. BELLICI] Nomen corruptum crediderim, ex elementis IVLI LIBERCI (Luberci). Memento tamen hodie in breviario Syriaco mancum occurrere vocabulum cuius hae litterae supersuntλλος … LLVS quas cum Bellicus communes habet. Haec autem satis sunto, ne divinare videamur.
46. MUNICIPI] Infra, n. 57: Muci, n. 78, Municipio. Vocabulo adhaesisse ad Gemellas (n. 75), quod est loci nomen, libenter crederem, nisi dicendi genus municipio ad Gemellas martyrologii nostri usibus repugnare videretur. Nec mihi certum est lectionem MUNICIPI corruptam non esse, ita ut ad eam ex EUPSICHI transitus factus sit. Eupsichius enim, quem hodie nuntiat breviarium Syriacum, in laterculis nostris frustra quaeritur. Redit postridie: Minuci, Munici.
47. TOECHI] Lectio depravata.
51. ORIONIS] Aegyptum redolet Orion [Les martyrs d'Égypte, p. 217.] . Sed quis inter multos cognomines discernet?
52. MEMNONIS] In fastis Graecorum est Memnon aliquis Thrax die 24 aug. [Synax. Eccl. CP., p. 919.] , est et in Actis Marcelli tribuni alter Memnon, qui in Aegypto cum aliis undique conquisitis passus perhibetur [BHL. 5240.] . Quae omnia perobscura sunt [Les martyrs d'Égypte, p. 65 – 66.] . Tantae autem sunt codicum corruptelae, ut qui contenderit Memnonem fictum esse ex Μαμμαῖος (ad diem 24: Memmae), cuius socii hodie recensentur (n. 58, 71, 72), audiendus videatur.
53. ERMETIS] Iam pridie, n. 32. Cf. notanda ad n. 30.
56. IANUARI] In altera recensione Ianuario adhaeret Felix (n. 69, 70) quemadmodum in kalendario Carthaginiensi ad diem 9 feb. At supra utrumque habuimus inter martyres XVIII Caesaraugustanos.
57. MUCI] Supra, ad n. 46.

58. SATURI] Breviarium Syriacum ad diem 25: ἐν Νικομηδείᾳ Τίτος καὶ Φλῶρος καὶ Σάτυρος καὶ Μαμμαῖος. Laterculus per particulas dispersus in dies 21, 24, hodie integer (n. 58, 71, 72, 52) dummodo in Memnonis (n. 52) Mammaeum agnoscas. Deest tamen loci indicium.

〈Nicomediae〉 Saturi, Titi, Flori, Mamaei.

59. BELLICI] Supra, n. 45.
61. IN AFRICA] Quid sub Africa scribendum, non facile discernitur. Quiri[acus] et Saturus Nicomedienses sunt. Gemelli iterat ad Gemellas (n. 74). Ianuari Felicis utique Afrorum nomina sunt, sed et Hispanorum (n. 56).
63. QUIRI] Lege Quiriaci, e societate quam Nicomediensem esse breviarium Syriacum ad diem 20 testatur.
67. GEMELLI] = Ad Gemellas, infra, n. 75.
68. SATURI] Vid. supra, n. 58.
69. IANUARI] Cum Felice, vid. supra, n. 56.
71. TITI] Cum Floro, vid. supra, n. 58.

75. AD GEMELLAS] Est in Africa statio Gemellae Lambaesim inter et Sitifen [Ch. Tissot, Géographie comparée de la province Romaine d' Afrique, t. II, p. 509.] . Erat etiam vicus Gemellae prope Capsam [C. I. L., VIII, p. 28.] . Nomen martyris proximum inter Afros non incelebre est, videturque notatu dignum Clementem cum Vincentio, qui ambo hoc die coluntur, in porta urbis Calamensis, veluti custodes civitatis titulo apposito praedicari:

DEFENSIO MARTIRVM TVETVR POSTICIVS IPSE CLEMENS ET VINCENTI CVSTODIVNT INTROITVM [IPSVM [Monceaux, Enquête, n. 193.]

Nolim tamen Clementem Gemellis vel etiam Africae concedere, cum postridie fiat commemoratio Clementis Ancyrani. Ne Saturninum (n. 77) quoque Gemellis relinquamus, obstare videtur quod vel unus sit e Saturninis quattuor quos Prudentius Caesaraugustae vindicat (supra, ad n. 13), vel etiam Saturum (n. 68) duplicet.

76. CLEMENTIS] Clemens Ancyranus de quo ian. 23, n. 45.
77. SATURNINI] Vid. supra, ad n. 75.

78. MUNICIPIO] Vid. supra, ad n. 46.

ADDITAMENTA] Anastasii, martyris in Assyria an. 628, cuius Acta habemus [BHG. 84 – 90; BHL. 408 – 413.] , caput Romam translatum est et depositum via Ostiensi in monasterio ad Aquas Salvias (nunc Tre Fontane), cuius patrocinium Anastasius cum Vincentio partitus est [De monasterio SS. Vincentii et Anastasii, P. Kehr, Regesta pontificum Romanorum, t. I, p. 170 – 76.] . Epitome de locis sanctorum: Inde haud procul in meridiem monasterium est Aquae Salviae ubi caput S. Anastasii est. Notitia ex Willelmo Malmesburiensi: In Aqua Salvia est caput Anastasii martyris [De Rossi, Roma sotterranea, t. I, p. 182 – 83.] . Error est librarii Anastasium episcopum nuncupantis. Recta est annuntiatio:

Romae ad Aquas Salvias sancti Anastasii martyris.

Ut in superioribus dictum est (ad n. 1) S. Anastasius cum S. Vincentio kalendario marmoreo Neapolitano inscriptus est.

EXCERPTA] Cod. Taml.: Petri Martiris ut videtur ex Mart[ialis, n. 26.

Booti = Evoti, n. 38.

Tetotici = Toechi, n. 47.

X KAL. FEB.

In Mauritania Neocaesaria civitate passio sancti Severiani et Aquilae uxoris eius. Romae via Salaria veteri Belli Flori Saturnini Minuci Castoli Basilae. et alio loco Corneli exorcistae. Belli Munici Castoli Flori Saturnini Basillae. eta alio loco Corneli exorcistae.

In Ancyra Galatiae Donati Castoli Papiae Clemati cum suis omnibus. et alio loco passio sanctorum Eugenib Neonis

Macharic.

Addunt codices pleniores: a) (et cornili) rome emerentiani martyris B. — b) emerentiani C1; emerentiane C2. — c) pulvii martyrum C; depositio sanctȩ emerencianȩ virginis S2 int. lin.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 2. mauritā E; mauretania B1 | 3 – 4 invert. BSW | 3. neo caessaria E; neocessarea B; neocesarea S; neocesaria W | 5. om. E | 10. ux̄ E | 11. om. S1 | 14. salar̄ E | 24. at E | 26. exorcis̄ E | 27 – 28. bellimi nici B; belli minici S | 30. flore S | 33. om. W | 34 – 35. om. B | 36. cornili BW; cornelii S | 37. om. B | 38(39). om. E | 40. ancyra W; cira B | 41. galatie S; gallatiae B; galacie W | 43. castuli BSW | 44. popiae B; popice SW | 45. climati E | 46 – 48 om. E | 50. ał E | 52. om. E.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Cesarea nat. Severiani Castuli Saturnini Minucii Cornelii. — Taml.: Severiani Cornelii Saturni Castuli Belli Minuci Aquiliae Veterae Basillae Eugenii Galatiae Macarii Papiae Clemati Exorcizae Castuli Florii Secundi Neonis — Rich.: Caesarea Severiani et Aquille Rom. Belli Flori Saturnini Calisti sancte Emerentiane martyris et alibi Cornelii exorcistae. — Lat. 3879: In Mauritania civitate Neocesareae natale sancti Severiani et Aquilae uxoris eius ignibus combustorum.

IAN. 23

3. NEOCAESARIA] Pleniorum codicum lectioni praestat lectio breviarii Cambrensis., id est Caesarea, quia in Mauretania Neocaesarea nulla est. Mendum natum esse suspicor ex dittographia quam dicunt: Mauritania niacaesaria.

7. SEVERIANI] Caesareae in Mauretania repertus est titulus christianus, carmine expressus [De Rossi, Bullettino, 1864, p. 28; 1881, p. 120; Bücheler, Carmina, 115.] , cui haec addita sunt:

ECCLESIAE FRATRVM HVNC RESTITVIT TITVLVM M(arci) A (ntonii) I (ulii?) SEVERIANI V. C. EX INGENIO ASTERI

Sunt qui opinentur Severianum illum martyrem esse in hieronymianis nuntiatum [C. I. L. VIII, 9585, p. 818; S. Gsell, Les monuments antiques de l'A lgérie, t. II, p. 339.] , repugnante tamen Rossio [C. I. L. VIII, p. 974.] et iure quidem. Codicum nostrorum contextus prodere videtur Passionem SS. Severiani et Aquilae quae deperdita est. Deperditi quoque codices hieronymiani quos excerpsit anonymus Lugdunensis (infra, cod. Lat. 3879). Quicquid de laterculi fide historica censueris, his fere verbis olim conceptus fuisse videtur:

in Mauritania Caesarea civitate passio sancti Severiani et Aquilae uxoris eius ignibus combustorum.

12. ROMAE] Martyris nomen loco non suo, n. 21 (32), quaerendum est:

Romae via Salaria veteri Basillae.

Non tamen mense ianuario memoria fiebat S. Basillae, sed sept. 22. Sed eius laterculus translatus est ad ian. 23 a scriptore qui loco X kal. oct. legerat X kal. feb.

16. BELLI] Ian. 22, n. 45: Bellici.
17. FLORI] Ian. 22, n. 72.
18. SATURNINI] Ian. 22, n. 77.
19. MINUCI] Al. Munici, n. 28; ian. 22, n. 42: Municipi.
20. CASTOLI] Etiam infra, n. 43.
25. CORNELI] Plane ignotus ille Cornelius; proinde, quod exorcista fuerit, vix ausim asserere.
26. EXORCISTAE] Nomen appellativum coniecturam suggerit quam quidem urgere nolo, nec tamen silentio premere. Cum Hermetis, quisquis ille fuit, proximis diebus (ian 21, 22, 24) annuntiatio iterum iterumque recurrat, ita ut ex hodiernis laterculis casu excidisse videatur, eius nomini ascriptum fuisse crediderim vocabulum exorcistae, ab interpolatore qui exorcistae cognominis recordabatur. Hermetis exorcistae mentio est in martyrologio ad diem dec. 31, n. 41, 42.

39. IN ANCYRA] Huc adducatur Clemati (n. 45), id est Clementis Ancyrani, quem hodie Graeci recolunt [Synax. Eccl. CP., p. 415.] cuiusque Acta peioris notae habemus [BHG. 352 – 354.] , et laudationem a Proclo edilam, syriace tantum traditam [BHO. 196.] . Ex addito cum suis omnibus efficitur martyrologum Clementis Passionem legisse. Breviarii Syriaci, ad ian. 22, laterculus nonnihil turbatus videtur: ἐν Νικομηδείᾳ Πολύευκτος καὶ Εὐψύχιος καὶ Κλήμης καὶ Πρῖμος καὶ (… λλος) καὶ (δβσος). Omnes enim et singulos martyres ad Nicomediam referre videtur, qui variis in locis passi sunt. Ut hoc loco taceamus de Eupsychio Cappadoce [Origines du culte des martyrs, p. 205.] , Clemens ille certe Ancyranus est, et facile reperitur lectio genuina:

in Ancyra Galatiae Clementis cum suis omnibus.

42. DONATI] Die 25, n. 7: Carthagine Donati, non recte, ut suo loco ostendemus.
43. CASTOLI] Iam supra, n. 20, 29. Die 25, n. 11, 12: Capua Castulae neque hoc recte, cum Castula desit in tabulis Capuanis.
44. PAPIAE] Papias, martyr Romanus, de quo ian. 29, cod. A. Nuntiatur etiam ian. 25, n. 20; 28, n. 11.
45. CLEMATI] seu Clementis, supra, ad n. 39.
54. EUGENII] Martyrium Eugenii et Macarii, presbyterorum ecclesiae Antiochenae, sub Iuliano, varie a variis narratur, tum in Actis eorum ineditis [In codd. Vindobonensi Hist. 3, fol. 196v – 200v, et Bruxellensi 18864 – 74, fol. 227 – 33, Catal. graec. German., pp. 41, 223; in Ottoboniano 92, Catal. graec. Vatic., p. 260. Cf. Bidez, Philostorgius Kirchengeschichte, p. CLXII.] , tum in Actis S. Artemii [BHG. 170, n. 25 – 39; Acta edita ap. Bidez, t. c., pp. 167 – 171. Cf. Tillemont, Mémoires, t. VII, p. 731.] , tum aliis locis [Locos Zonarae, XIII, 12, 44, et Cedreni, I, 537, exscribit Bidez, t. c., p. 176.] . Eorum memoria a Graecis agitur 20 dec. vel 19 feb. [Synax. Eccl. CP., pp. 330, 475.] . In codice Sangallensi sacramentarii Gelasiani [K. Mohlberg, Das fräkische Sacramentarium Gelasianum, p. 24.] , Macarii excluso Eugenio mentio est.

Passio sanctorum Eugenii Macharii.

55. NEONIS] In solo codice E, undenam vero advectum, ignoratur.

ADDITAMENTA] Male in codice B: Emerentiani, rectius alias, ut in Rich.: Emerentiane. Martyrium subiisse fertur paulo post S. Agnetem, cuius parentes corpus eius sepelierunt in confinio agelli beatissimae virginis Agnetis. Erat quippe eius collactanea. Ita in Passione S. Agnetis [BHL. 156, n. 13.] . S. Emerentianae, vel Emerantianetis via Nomentana cum aliis sanctis in coemeterio maiore commemoratio fit die 16 septembris. In codice Sangallensi sacramentarii Gelasiani celebratur X kal. feb. nat. SS. Emerentianae et Macarii [Mohlberg, t. c., p. 24.] .

Romae sanctae Emerentianae martyris.

EXCERPTA] Cod. Taml.: Veterae = Via Salaria Vetere, n. 15.

Exorcizae = Exorcistae, n. 26.

Cod. Rich.: Calisti = Castoli, n. 20.

IX KAL. FEB.

Antiochia passio sancti Babilae episcopi cum tribus parvulis. et civitate Neocaesarea Marduni Musuni Eugeni Metelli . in Africa Epictiti Ruppi Puplicani . Cartagine Galei. Romae via Salaria Emetri Maximi. et alibi Romae Felicissimia. Ravenna

Saturnini Marini Dati Saturi Iabelli

Gudodiani Celiani

Iabelli Hermetis

Eustasi confessoris

Ermitis

Memmae Vincentiaeb.
Addunt codices pleniores: a) cum sotiis suis C. — b) et depositio sancti timothei episcopi et confessoris et discipuli sancti pauli S2 in marg.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 1. antioc̄ E; antiocia W; anthiochia B1 | 2 – 4. om. E | 4. babilli B1SW; babili B2 | 8. parum W | 9. om. SW | 10. civī E; in civitate BSW | 11. neo cessā E; neocesarea B2; neocesaria S; neocesareae B1; neocesariȩ W | 12. mardoni S2 | 13. musanis S2 | 14. eugenii S2 | 17. aff̄ E; affrica W | 20. publiani B; publicani Wpoliani S | 21. cartaḡ E; chartagine B; cartagine SW | 22. gallei S | 23. rom̄ E | 25. salar̄ E | 34. mariani B1 | 37. gabelli S | 38. sududiani E; gododiani S | 39. geliani B | 41. om. E | 42 – 44. eustaci confermitis E | 44. hermitis B1; hermetis B2SW | 45. mimme B; minime S; minimȩ W
Excerpta ex variis.Cambr.: In Antiochia nat. Babilae episcopi et trium parvulorum. — Taml.: Panes Babilli episcopi et trium parvulorum eius Mardon(i) Eutasii Hermetis et aliorum XXII Mussuri Eugeni Metelli Epictiti Rupi Memae Pupliani Fustaci confessoris Vincentiae Galei Dati Maximi Saturnini Marini Agniti Saturi Gaudiani Felicissimi Celiani — Rich. :… Romae Felicissimi et alibi Marini Dati Saturi Celiani Eustasii confessoris. — Mon.: alibi Eustasii confessoris… — Lat. 3879: Neocesareae civitate natale sanctorum martyrum Mardoni Musoni Eugenii Metelli qui omnes igni traditi sunt et reliquiae eorum in Axum fluvium dispersae.

IAN. 24

1. ANTIOCHIA] Breviarium syriacum: ἐν Νικομηδείᾳ Βαβύλας (al. Βαβυλᾶς) ἐπίσκοπος Ἀντιοχείας καὶ τριάκοντα παῖδες. Apud Syros facilis est lapsus scribentis triginta pro tribus [Anal. Boll., t. XXVIII, p. 408.] . Lectio codicum nostrorum, cuius fons est Passio S. Babylae, iis quae supersunt procul dubio affinis [BHG. 205, 206; BHL. 889 – 892.] , aliis libris consona est. S. Iohannes Chrysostomus his verbis exorditur orationem in SS. Iuventinum et Maximinum: μακάριος Βαβύλας πρώην ἡμᾶς μετὰ παίδων τριῶν συνήγαγε [P. G., t. L, p. 571.] , et Gregorius Turonensis: Babillas episcopus Anthyocinus cum tribus parvolis id est Urbani, Prilidan et Epolon [Historia Francorum, I, 30.] . Horum nomina ab interprete syro accepisse videtur, nec enim re differunt ab iis quae prodit Rabban Sliba in suo martyrologio: Barbadus, Apollonius, Urbanus [Anal. Boll., t. XXVII, p. 173, cum subiecta annotatione.] . Portentosum Graecorum errorem reticemus, qui octoginta quattuor socios S. Babilae, ex nota ΠΔ (παίδων) perperam intellecta, affinxerunt [Anal. Boll., t. XIX, p. 5 – 8.] . Ex Eusebio habemus S. Babylam Zebenno in cathedra Antiochena successisse [Hist. eccl. VI, 29, 4.] , ipsique Babylae in vinculis mortuo, Fabium: ἐν Ἀντιοχείᾳ τοῦ Βαβυλᾶ μετὰ ὁμολογίαν ἐν δεσμωτηρίῳ μεταλλάξαντος, Φάβιος τῆς αὐτόθι προΐσταται ἐκκλησίας [Hist. eccl., VI, 39, 4.] . De S. Babyla testimonium Leontii episcopi Antiocheni († c. 358) servavit Chronicon Paschale: Κατὰ διαδοχὴν δὲ ἦλθεν εἰς ἡμᾶς καὶ τοῦτο περὶ τοῦ ἁγίου Βαβυλᾶ, ὡς διηγήσατο τοῖς πρὸ ἡμῶν μακάριος Λεόντιος ἐπίσκοπος Ἀντιοχείας. Οὗτος Δέκιος ἀνεῖλε τὸν ἅγιον Βαβυλᾶν, οὐχ ὡς χριστιανὸν μόνον, ἀλλ᾽ ὅτι καὶ ἐτόλμησεν ἐπισχεῖν τοῦ βασιλέως Φιλίππου τὴν γυναῖκα καὶ αὐτὸν Φίλιππον χριστιανοὺς ὄντας εἰσελθεῖν εἰς τὴν ἐκκλησίαν παρανομήσαντος τοῦ Φιλίππου κτλ. [Chronicon Paschale, Dindorf, t. I, p. 503 – 504.] . Quae de S. Babyla apud Philostorgium aliosque leguntur non est huius loci expendere [Haec sedulo collegit J. Bidez, Philostorgius Kirchengeschichte, pp. 86 – 92, 98, 203 231.] . A Graecis die 4 septembris colitur S. Babylas [Synax. Eccl. CP., p. 11 – 12.] Antiochenus, et alter Nicomediensis ab hagiographis inepte confictus [Cf. Anal. Boll., t. XIX, p. 5 – 8.] . Remansit tamen in Synaxariis hodiernae commemorationis aliquod vestigium. Nam die 24 aprilis promunt historiam plane commenticiam Babylae cuiusdam Siculi cum sociis duobus Timotheo et Agapio [Synax. Eccl. CP., p. 419. Cf. p. 983.] , qui sunt reapse martyres Palaestinenses [Synax. Eccl. CP., ad d. 19 sept. et 19 aug., pp. 60, 910.] . Ut ex breviario syriaco palam fit, Nicomediae S. Babylae festum hodie celebrabatur, at certo Antiochiae depositus est [Origines du culte des martyrs, pp. 65, 227.] . Quare recta est hodierna annuntiatio:

Antiochia passio sancti Babilae episcopi cum tribus parvulis.

11. NEOCAESAREA] Ad diem ian. 23, n. 3, remandetur.

12. MARDUNI] In breviario syriaco ad diem 12 martii, martyres Nicomedienses recensentur, e quorum numero sunt Μαρδόνιος, Μυγδόνιος, Εὐγένιος, Marduni, Musuni, Eugeni. Hodiernae autem commemorationis rationem non assequimur. Anonymus Lugdunensis, in cod. Paris. 3879 (inter excerpta) haec addit: qui omnes igni traditi sunt et reliquiae eorum in Axum fluvium dispersae, quae codex hieronymianus nostris plenior suppeditasse censetur, ex Actis quae nunc latent, si tamen horum martyrum sunt. Nam in iis quae supersunt, non omnes igne cremati sunt sed solus Mardonius [BHG. 823, n. 32. Cf. Synax. Eccl. CP., ad 30 dec., p. 358.] , et Axus fluvius neutra cum palaestra, Nicomedia, quae certa est, vel Neocaesarea (Caesarea) ut est in codice, congruit. Haec sola ergo retinenda sunt:

〈Nicomediae〉 Marduni, Mygdoni, Eugeni.

Laterculum Lugdunensem retinuit universa propago Adoniana, etiam Romanum martyrologium, ubi tamen Axum suppressum est.

15. METELLI] Turmae Nicomediensi, quae tota Graecorum est, Romanum illum, cetera ignotum, adiungere nulla ratione suadetur.
16. IN AFRICA] Martyribus Afris annumeratur Epictetus etiam ian. 25, n. 18; 27, n. 27, et supra, ian. 9, n. 3, ubi de eo breviter dictum est. Insuper aug. 21, 22 recensetur, nulla tamen Africae facta mentione.
19. RUPPI] Truncum et informe nomen.
20. PUPLICANI] Al. Publiani, etiam inter Afros ian. 25, n. 19; 27, n. 16; insuper nov. 2.

21. CARTAGINE] Galei scriptum loco Agilei. Laterculus est e sequenti die assumptus:

Carthagine Agilei.

23. ROMAE] Romanus laterculus paulo intricatior solito est.

In coemeterio Basillae, via Salaria Vetere, cuius heri mentio facta est, quiescebant Hermes et Maximus. Ita Itinerarium Salisburgense: Martyr Maximus et S. Ermes martyr longe sub terra. In Epitome de locis sanctorum martyrum et Notitia ex Willelmo Malmesburiensi Hermeti iungitur Maximilianus [De Rossi, Roma sotterranea, t. I, p. 176 – 77.] . Hinc accipienda videtur lectio Ermetis pro Emetri (n. 26, cf. n. 41, 44:Ermitis) et laterculus componendus: Romae via Salaria Ermetis et Maximi. Vereor tamen ne haec specie tantum vera sint. Notari velim Hermetem et Maximum, seu Maximilianum suum quemque in fastis habere diem, hic aug. 26, ille aug. 28. Dein Maximi non martyrem tantum designare sed et eponymum coemiterii in via Salaria, non quidem Vetere sed Nova. Nunc ad Felicissimum (n. 31) qui etiam Romae quiescere in altera recensione asseritur. Romanum martyrem Felicissimum, praeter illum qui in coemeterio Praetextati sepultus est et aug. 6 colitur, nullum novimus, et qua via ad ian. 24 translatus sit operae pretium esset audire. Nobis amplectenda videtur coniectura qua Felicissimi emendatur in Felicitatis, cuius memoria, errore librariorum non infrequenti, a die VIIII kal. dec. ad VIIII kal. feb. translata sit [A. Urbain, Ein Martyrologium der christlichen Gemeinde zu Rom, p. 125.] . Porro, Felicitas iacebat in cimiterio Maximi. Paulo aliter ergo interpretanda sunt nomina quae in prima recensione servata sunt, nec legendum Ermetis et Maximi, sed (c)emet(e)ri(o) Maximi, ita ut fiat laterculus:

Romae via Salaria 〈in〉 cemeterio Maximi Felicitatis.

26. EMETRI] = (c)emet(e)ri(o), supra, ad n. 23.
27. MAXIMI] Eponymus coemeterii via Salaria Nova, supra, ad n. 23.
31. FELICISSIMI] Legendum esse Felicitatis ostendimus ad n. 23. Reicienda ergo sententia eorum qui Felicianum, cuius hodie festum agitur apud Fulginates, obtrudere satagunt, et locum ita sanandum censent: Romae 〈Foro Flamini〉 Feliciani [F. Savio, S. Feliciano e il martirologio Gerolimiano, in Decimo settimo centenario di San Feliciano (Foligno, 1904), p. 149 – 52.] .
32. RAVENNA] Martyres quos Ravennae tribuere videtur altera recensio, Ravennates esse nullo comprobatur argumento. Plerique, sine loci indicio, iam 21 ian. in tabulas relati sunt, quamquam Saturi et Memmae (n. 36, 45) nomina sunt martyrum Nicomediensium. Cum Ravennae nullum martyris nomen, neque hodie neque diebus sequentibus 25, 26 adhaerere perspexisset F. Savio, huc pertinere opinatus est dedicationem ecclesiae S. Victoris Ravennatis [De qua Fabri, Le sacre memorie di Ravenna antica (Venezia, 1664), p. 383.] , quae suppresso nomine loci die 27 ian. nuntiatur, proindeque olim lectum esse: Ravennae dedicatio basilicae sancti Victoris [Nuovo bullettino di archeol. cristiana, 1901, p. 185 – 93; Gli antichi vescovi d' Italia, Milano, p. 784.] .
33. SATURNINI] Saepe alias, et ian. 21, n. 56.
34. MARINI] Etiam ian. 21, n. 58, feb 2, n. 6.
35. DATI] Etiam ian. 21, n. 59. De Dato episcopo Ravennate cogitandum non est, quippe qui saec. IX, quo scribebat Agnellus, sanctis nondum ascriptus esset [Liber Pontificalis ecclesiae Ravennatis, VII, Testi Rasponi, p. 38; Anal. Boll., t. XLVII, p. 26.] . Notasse iuverit Dati in codice E ad ian. 27, postridie in ceteris scriptum esse Dativi, nomen Afris usitatum.

36. SATURI] Etiam ian. 21,n. 60. Unus est ex Nicomediensibus, die 25 in breviario Syriaco: ἐν Νικομηδείᾳ Τιτος καὶ Φλῶρος καὶ Σάτυρος καὶ Μαμμαῖος, in codicibus nostris ian. 22, n. 58. Adde Memmae, infra n. 45.

〈Nicomediae〉 Saturi 〈et〉 Memmae.

37. IABELLI] Infra, n. 40. Etiam ian. 21, n. 63, ubi scriptum est Zabuli.
38. GUDODIANI] Ian. 21, n. 61: Gaddiani.
39. CELIANI] Etiam ian. 21, n. 15, lege Ceciliani.
42. EUSTASI] Al. Eustaci, de quo etiam ad diem 21.
44. ERMITIS] seu Hermetis. Dubitatur utrum Hermes, quem cotidie a 21 ian. comitem habuimus, martyr sit an coemeterium, supra n. 26.
45. MEMMAE] Etiam ian. 21, n. 64, ubi scriptum est Mammas. Cf. supra, ad n. 36.

46. VINCENTIAE] Etiam ian. 17, n. 17; 21, n. 64; 28, n. 8; feb. 1, n. 41.

ADDITAMENTA] Timothei ad hunc diem prima mentio est apud Bedam [Quentin, Les martyrologes historiques, p. 49.] . In libris nostris nuntiatur sept. 27, apud Graecos vero ian. 22 [Synax. Eccl. Cp., p. 411.] . Die 24 synaxaria nonnulla referunt historiam τῶν ἁγίων Βαβύλα, Τιμοθέου καὶ Ἀγαπίου [Ibid., p. 419.] , quam alio loco paucis illustrare conati sumus [Ibid., p. 983.]

EXCERPTA] Cod. Taml.: Panes Babilli = Passio Babilae, n. 2, 4.

Mussuri = Musuni, al. Musoni, n. 13.

Gaudiani = Gudodiani, n. 38.

VIII KAL. FEB.

Nicomedia Bitia. Romae translatiob Pauli apostoli. Cartagine Donati Secundi Papiaec. Capua Kastulae. Sicilia sancti Tyrsi . in Africa Epictiti Publianid Pappiae . in Aegypto Catinae Agape Fabiani Sabininiani. et in Calatheo Sodonis . Ravenna Puteolis Antimasius Sabinius Leodocius Teugenise.
Addunt codices pleniores: a) arvernus praeiecti martyris B. — b) et conversio (pauli apostoli) in damaso B2 in marg.; et conversio S2 in marg.; conversio sc̄i pauli et sc̄i proiecti mr̄ int. lin. W2 — c) et preiecti martyris C. — d) saturi C. — e) et in cartag(ine) agilei E; arvernis sancti preiecti martyris S2; cum XXXVI martyribus M1 dein eras.
Var. lect. codd. EBSW. — 1. nicom̄ E | 2. viti W | 3. rom̄ E |4. transl E | 6. apōs. E | 7. kartaḡ E; chartagine B; castige W | 11. capu W | 12. castulae B; castule SW | 14 – 24 om. E | 17. affrica W | 18. epitici W | 20. papiȩ SW | 23. catine BS | 24. agapie S | 25. faviani BW faviane S | 26. saviniani BSW | 27. om. E | 28 – 29. insala theo S | 29. salatheo B; salateo W | 31. raven̄ E; ravennae B; ravenne S | 32. poteolis B; potiolis W | 33. antymasins B | 34. savinus W; suavinus S | 35. leodotius B; leudocius SW | 36. theugenis BW; theugenis S.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Nicomedia nat. Viti et in Capua Castulae et in Cartagine Agilei et Romae translatio Pauli apostoli. — Taml.: Policarpi Pauli apostoli conversio in Damasco Vitii Donati Secundi Sidonis Bitii Tirsii Ypictiti Arthemini Pupliani Faminiani Raumani Sadonis Sabiani Puteolis Antimasii Sabiani Leodocii Raviani Teoginis — Rich.: Nicomedia Biti Rome translatio Pauli apostoli Cartagine Donati Secund. Et in Affrica Epictiti Publiani. In Aegypto Catynae. — Mon.: et Nicomedia Biti. In Damasco conversio Pauli apostoli. Donati Proiecti. — Lat. 5256:… Eodem die in Affrica natale sanctorum Victorini Neucerii Palatini Donati et aliorum viginti novem. — Gell.: Biti Pauli apostoli conversio in Damasco Donati Epictiti Pupiȩ Thirsi Agape Fabiani Savini Arvernus Amarini Preiecti martyris.

IAN. 25

1. NICOMEDIA] Breviarium Syriacum, ad diem ian. 26: ἐν Νικομηδείᾳ Βίτος. Aliusne sit a Nicomediensi qui Βίτιος in laterculo 20 ian. nuncupatur incertum est. Notatu dignum videtur hodie nuntiari Τίτος καὶ Φλῶρος, sane conferenda cum Βίτιος καὶ Φλῶρος 20 ian., quae ita similia sunt ut non levis inde oriatur difficultas. Nihilominus tuta est lectio:

Nicomedia Biti.

3. ROMAE] Perobscura est, quae plana videtur annuntiatio:

Romae translatio Pauli apostoli.

Haec de reductione reliquiarum apostoli ad viam Ostiensem intelleguntur ab his qui Petri et Pauli corpora via Appia ad Catacumbas iacuisse contendunt [Duchesne, in Memorie della pontificia Accademia di Archeologia, t. I, p. 20 – 22; H. Lietzmann, Petrus und Paulus in Rom2 (Berlin, 1927), p. 222 – 26.] . Illam autem sententiam nos minime amplectimur, nec unquam Romae celebratam fuisse opinamur sollemnitatem cuius in libris liturgicis nullum vestigium est, eo magis quod non Pauli tantum in viam Ostiensem sed et Petri in Vaticanum translationis dies celebris habitus fuisset [De his Anal. Boll., t. XLV, p. 306 – 307; I. P. Kirsch, in Jahrbuch für Liturgiewissenschaft, 1925, p. 48 – 67.] . In kalendario Luxoviensi (cod. Paris. 14086), saec. VIII, die 25 ian. memoratur Translatio S. Pauli, in kalendario vero Epternacensi, an. 717: Conversio Pauli in Damasco [Wilson, The Calendar of St. Willibrord, p. 3, cf. p. 19.] . In sacramentario Gothico habetur Missa in Conversione sancti Pauli [Bannister, Missale Gothicum, t. I, p. 46, cf. t. II, p. 34.] , ut et in gallicana sacramentarii Gelasiani recensione [K. Mohlberg, Das fränkische Sacramentarium Gelasianum, p. 25.] . Nonnullis placuit vocabulum translatio interpretari non de reliquiarum repositione, sed vel de Pauli raptu ad tertium caelum [II Cor. 12, 2.] , ut censuit Erbes [Zeitschrift für Kirchengeschichte, t. XLIII, p. 61.] , parum feliciter, vel de eius conversione, cum J. P. Kirsch [Jahrbuch für Liturgiewissenschaft, t. V (1925), p. 63; Rivista di archeologia cristiana, 1925, p. 72 – 79.] . Et hic quidem sollerter ex Hieronymo expiscatus est haec verba: in vas electionis de persecutore translatus est, et alia similia ex Tertulliano et variis [De viris illustribus, V.] . Meliora quidem non suppetunt. Nolumus tamen haec prorsus commendare, ne nodum secare non solvere videamur.

7. CARTAGINE] Kalendarium Carthaginiense: VIII kal. feb. sancti martyris Agelei. Iam heri,et ex oscitantia legentis VIII kal. ian. pro VIII kal. feb., die 25 dec. n. 15, laterculus integer praemissus est. Hodie in codicibus plenioribus excidit nomen martyris.

in Carthagine Agilei.

In hac civitate erat basilica sancti martyris Agilei, in qua habita est synodus anni 525 [Mansi, Concilia, t. VIII, p. 636.] et de qua etiam in Vita S. Fulgentii [BHL. 3208, n. 56.] . Eiusdem martyris benedictio seu reliquiae S. Gregorio papae missae sunt a Dominico episcopo [Gregorii P. Registr., XII, 1.] .

8. DONATI] Martyrem Afrum esse Donatum vel ex nomine probabile est, Carthaginiensem non ita; casu enim cum Carthagine (n. 7) coniunctus est. Iam die 23, n. 42, nuntiatus fuit. Mox redibit die 27, n. 8.
9. SECUNDI] Iteranda fere sunt quae de Donato (n. 8) scripsimus. Non quidem die 23 nuntiatus est sed alias saepe.
10. PAPIAE] Bis scriptus hodie n. 10 et 20, semel ian. 23, n. 44; ian. 28, n. 11; 29, cod. A.
11. CAPUA] Nomen martyris casu suppressum videtur. Deest enim Castula in fastis Capuanis. Ab interpolatore additum esse Capua, propter S. Artemam Puteolanum (n. 33) qui in illa quoque ecclesia colebatur, non negaverim.
12. KASTULAE] Die 23 ian., n. 43: Castoli.

13. SICILIA] Suppressis quae perperam subiecta sunt nomina, n. 14 – 22, admoveantur n. 23, 24: Catinae Agape, quae nonnihil laesa apparent. Laterculus intactus erat:

Catanae in Sicilia Agathae.

Hodiernae commemorationis S. Agathae, cuius sollemnis est dies feb. 5, rationes non perspicimus.

15. TYRSI] Thyrsum habuimus ian. 20, n. 55; plerumque cum sociis prodit Leucio et Callinico, ut ian. 15, n. 4; 18, n. 50; 31, n. 15. Leucius hodie abest, non tamen Callinicus, seu Calanicus, qui sub Calatheo (n. 29) latet. Si vera sunt quae ad diem 15 annotata fuerunt, ad hos martyres referendum est in Aegypto, n. 22, scribendumque:

in Aegypto Thyrsi 〈Leucii〉 et Callinici.

16. IN AFRICA] Africae tribuendi videntur Epictetus et Publianus, de quibus iam heri.
20. PAPPIAE] = Papiae, supra, n. 10.
21. IN AEGYPTO] Vid. supra ad n. 15.
23. CATINAE] = Catanae, supra, ad n. 13.
24. AGAPE] = Agathae, supra ad n. 13. Hodie in martyrologio Romano laterculus est sanctorum martyrum Donati, Sabini et Agapis; ubi Sabinus est pro Sebastiano (infra, n. 34).

25. FABIANI] Est ille Romanus pontifex. Nam pro Sabininiani, al. Saviniani, n. 26, procul dubio legendum est Sebastiani, unde par martyrum quod 20 ian. colitur:

〈Romae〉 Fabiani 〈et〉 Sebastiani.

Nec illi soli a 20 ian. assumpti sunt, sed et Thyrsus (n. 15), et forsan ipse Bitus seu Vitus, in principio (n. 2). Fabianus cum Sebastiano redit ian. 26, n. 16.

29. IN CALATHEO] Non est locus, sed martyr Callinicus, al. Calanicus. Supra ad n. 15.
30. SODONIS] Die sequenti Sidonis, Rodonis, nec quicquam insuper notandum occurrit.
31. RAVENNA] Iteranda forent quae heri ad Ravenna dicta sunt. Neque enim hodie Ravennas aliquis martyr occurrit. Utique Sabini (cf. n. 34) cuiusdam effigies cum aliis multis expressa est, opere tessellato, in ecclesia Sancti Martini in Caelo aureo [C. I. L. XI, 281.] . At ille videtur esse martyr Spoletanus [Origines du culte des martyrs, p. 373.] . Ceterum neque retinenda est, n. 34, lectio Sabinius.

32. PUTEOLIS] Apud Puteolanos colitur hodie Antimasius id est Arthemas, ut vel ex eius Actis constat [BHL. 714.] . Laterculum integrum legimus die 26, n. 8:

in Campania Puteolis Arthematis.

In musivo basilicae sancti Prisci Capuanae inter martyres Campanos depictus cernebatur et ARTIMAS [De Rossi, Bullettino, 1884 – 85, p. 125.] . De Capua, in alio huius diei laterculo inserta, supra, n. 11.

34. SABINIUS] = Sabini(ni)anus, n. 26, seu Sebastianus.
35. LEODOCIUS] Non martyr, sed civitas Laodicea, ut ex dicendis ad ian. 26 palam fiet.

36. TEUGENIS] Quae de Theogene dicenda occurrunt ad ian. 26, n. 23 remittimus.

ADDITAMENTA] Praeiecti, episcopi Arvernensis, qui obiit an. 676, vita edita est [BHL. 6915 – 6917.] . In martyrologio Romano, ian. 24, legitur sanctorum martyrum Thyrsi et Proiecti, ubi copulantur martyr in Asia Minore passus (n. 15) et Praeiectus confessor in Galliis.

EXCERPTA] Cod. Taml.: Sidonis, Sadonis = Sodonis, n. 30.

Raumani, Raviani = Rauenna, n. 31.

Faminiani = Fabiani vel Sabininiani n. 25, 26.

Catynae = Catana, n. 22.

VII KAL. FEB.

In Nicia Smirne sancti Policarpi episcopia. in Campania Poteolis Arthematis et Armateb. et Laudotia Arthemi Fabiani Sabiani Sidonisc. Ravenna Anthemiasius Savinus Leudocius Theugenis cum XXXVI martyribusd.
Addunt codices pleniores: Cod. E hoc die inserit laterculum diei V kal. feb.: in affrica dativi iuliani taeliani (corr. taelliani) tellyptae reotri vincentiae saturi victorinae secundi papae canti victoris emiliani et aliorum XXXV rodonis artematis policarpi. — a) et discipuli iohannis evangelistȩ S2 in marg. — b) donatȩ C. — c) paulae B; macharii C. — d) bethleem dormitio scȩ Paulȩ C.
Var. lect. codd. (E)BSW. — 1 – 26. Totum laterculum omittit cod. E et eius loco diem V kal. feb. inserit; cf. supra | 2. nitia W; nicea S | 3. smyrnae SW; add. passio W | 4. om. W | 5. pilicarpi W | 9. puteolis S1; posteolis S2, om. B | 10. artematis S | 12. armatȩ B | 13. in SW | 14. laudocia W; laudicia S | 15. S1; artemi S1 | 18. Paulae add. B | 20. arthemi asius W; arthemasius S1; arthemasi S2 | 21. savinius W; savinii S2 | 22. leudotius W; leudocii S2 | 25. triginta sex B; XXV W | 26. martyr̄ B; martyris W; martyres S1.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Nisia civitate nat. Policarpi et in Laudacia civitate Rodonis Fabiani Sabiani et in Campania Poteolis Artematis. — Taml.: Policarpi episcopi Dativi Iuliani Paulae virginis Telliani Reotri Rodonis. Taeliptae Vincentiae Victuriae Papae Arthemati Secundi Emiliani Teoginis Sabinis et aliorum XXXVIII — Rich.: In Oriente Policarpi episcopi (et martyris add. 2 m.). Et in Laodicia Rodonis Arthemii Fabiani Fabiani Sabiani Ravenna Artemasi Theogenis Sindonis XXX quinque martyrum.

IAN. 26

1. IN NICIA] Breviarium Syriacum, die 27: ἐν Νικαίᾳ τῇ πόλει Πολύκαρπος, cui respondet hodie, ratione habita cod. Cambrensis:

in Nicaea civitate sancti Polycarpi episcopi.

Smirne inseruit interpolator, cogitans de Polycarpo, incluto martyre, cuius memoria 23 feb. in propria ecclesia agebatur. Sitne eiusdem commemoratio Nicaena, an vero alterius cognominis qui Nicaeae passus sit, in dubio relinquitur. In martyrologiis Latinorum inde a Beda, dies 26 ian. habitus est natalis dies Polycarpi Smyrnensis; die vero 23 feb. ei suffectus est, a Floro primum, Polycarpus presbyter Romanus, a scriptore gestorum S. Sebastiani confictus, ut videtur.

7. IN CAMPANIA] Iam heri plenam dedimus enuntiationem:

in Campania Puteolis Arthematis.

12. ARMATE] = Arthematis, n. 10.

14. LAUDOTIA] Male componunt breviaria, quae infra adducimus, Laudacia seu Laodicia civitate cum ignoto Rodonis. Nam sine ulla dubitatione scribi oportet:

civitate Laodicea Arthemi

rectius etiam Artemonis. Interpolator enim, Arthematis Puteolani (n. 10) nomine monitus, Ἀρτέμωνος πρεσβυτέρου τῆς κατὰ Λαοδίκιαν ἐκκλησίας, cuius memoriam agunt Graeci die 12 aprilis [Synax. Eccl. CP., p. 597.] , recordatus est, atque cognominis laterculo ascripsit.

16. FABIANI] Ian. 25, n. 25, habuimus Fabiani, Sabiniani. Hodie quoque loco Sabiani, n. 17, lege Sebastiani, et sit laterculus, ut heri, n. 25:

〈Romae〉 Fabiani 〈et〉 Sebastiani.

18. SIDONIS] In breviariis Rodonis, heri Sodonis (n. 30), de cuius etiam nomine ambigitur.
19. RAVENNA] Lege quae heri et nudiustertius (n. 31) annotata sunt.
20 ANTHEMIASIUS] Ea fere erat heri codicum nostrorum scriptio pro Arthemati, n. 10.
21. SAVINUS] Heri Sabinus, (n. 34), revera Sebastianus, supra, ad n. 16.
22. LEUDOCIUS] = Laodicea, n. 14. Heri quoque (n. 35) inter sanctos.
23. THEUGENIS] Baronio debetur laterculus martyrologii Romani: Hippone Regio in Africa sanctorum Theogenis episcopi et aliorum triginta sex, qui in persecutione Valeriani contemnentes temporalem mortem, coronam vitae adepti sunt. Pace tanti viri dictum sit: haec divinando assecutus est. Utique Theogenes episcopus Hipponensis interfuit concilio Carthaginiensi anni 256 [Sententiae episcoporum 14, inter Opera Cypriani, Hartel, p. 443; Augustinus, De baptismo, VI, XXI, 36, Petschenig, p. 317.] . Erat etiam Hippone Regio memoria S. Theogenis martyris, cuius meminit S. Augustinus [Sermo CCLXXIII, 7, P. L., t. XXXVIII, p. 1251.] . Nulla tamen auctoritate efficitur hunc martyrem episcopum fuisse, vel etiam in martyrologio hodie designari. Haec acute persequitur Rosweydus, in epistula quam profert Sollerius [Martyrologium Usuardi, p. 61 – 62.] . De Theogene, forsitan cognomine, tractatum est ad diem ian. 3.

25. CUM XXXVI] Martyres triginta sex, al. triginta quinque, qui hodie velut socii Theogenis producuntur, ian. 28, n. 14, cum Aemiliano cohaerent. Utri sint tribuendi non liquet. Turma illa martyrum anonymorum forsitan ea ipsa est quae ian. 27, n. 37, Afrorum agmen claudit.

ADDITAMENTA] Paulae. Teste Hieronymo, in Epitaphio Paulae [BHL. 6548, n. 34.] : Dormivit sancta et beata Paula septimo kalendas februarias. Optima ergo est lectio codicis S:

Bethleem dormitio sanctae Paulae.

EXCERPTA] Cod. Taml.: Telliani, cum sequentibus ian. 28, n. 5, cet.

Sabinis = Savinus, n. 21.

VI KAL. FEB.

Passio sanctae Agnetis Romae sanctae Agnetis virginis

Donati Viti. in Africa Missuriani Pupliae Victoris Quintilli Pupliani Festi Felicis Bonosi Processi Veneriae Marinae Fortunatae Tecussae Godditis Secundae Epictuli Vincenti Rogati Primi Aureli Hilari Perpetuae Iulianae et aliorum XXIIII. et dedicatio basilicae sancti Victorisa.

Nicomedia Laecii. in Apollonia Callinici et alibi

Luci Honorati Matrosib Secundi Casti Gai Caelesti. Sulpicii episcopi et confessorisc.
Addunt codices pleniores: a) gagi C. — b) E iterum inserit partem laterculi ad diem V kal. feb. pertinentis: dati iuliani caeliani saturi vincentiae victoriae et aliorum XXXII item… (Cf. Cambr.) — c) et beati iohannis chrisostomi S2.
Var. lect. codd. (I) E; (II) A (inc. a 16. publiani) BSW. — 4 – 7. om. W; postea expunct. in BS | 8. danati B1 | 8 – 9. corr. de nativitate B2, dein expunct. | 9. victoris S | 11. aff̄ EW | 12. misuriani W | 13. publi BS1W; publii S2 | 14. victuris B1 | 16. publiani ABSW | 18. felici B | 19. bosoni ABW | 20. bis repet. S | 21. venerie S | 22. marine S | 23. fortunati ABW; fortunate S | 24. theucusae B; theucuse AS; theoctisȩ W | 25. egodditis ABSW | 26. secundi S | 27. epictili ABW | 32. helari ABW; helari S | 34. iuliane BS | 37. quadraginta quattuor B; XLIIII ASW | 38 – 42. om. A | 43. nicom̄ E; nicomēd A | 44. leaci A2BW; ieaci S; leuci A1 | 46. apollon̄ E; albonia S; abollonia W | 47. calentini E; callinici BS; callenici W | 50. lucii BSCW; leuci A | 52. marosi ABSW | 55. gagi AB | 56. caelestini BSCW; celestini A | 59 – 60. om. A.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Affrica nat. Dati Iuliani Celiani Saturi Vincentiae et aliorum XXXV. — Taml.: Furtunati Agnetis virginis Veneriae Marinae Fortunatae Tecussae Secundae Perpetuae Iulianae Vincentiae Victuriae Donati Viti Saturnini Messuriani Puplii Festi Victoris Quintilli Rogati Felicis Publicani Bonosii Processi Egotis Pictuli Vincentii Primi Aurilii Secundi Hilarii Victoris Leoci Dati Iuliani Celiani Saturi Calleniti Lucii Honorati Maros Casti Gaii Gagi. — Rab.: In Affrica natale Dati Iuliani Vincentiae et aliorum XXX duorum et nat. sancti Sulpicii ep scopi et confessoris. — Mon.: In Africa Dativi Iuliani Rotri Secundi Romae Vitaliani papae. Constantinopolim iohannis Crisostomi et aliorum XXXVII. — Rich.: In Affrica Davae Iuliani Ciliane Saturi Vincentiae Victuriae Teliptae Reotri Secundi papae Emeliani et aliorum XXX duorum. — Gell.: Africa Dativi Reotri Emiliani Publii Arthemii Amati. — Met.: Sancti Iohannis episcopi constantinopolitani qui Crisostomus appellatur. Romȩ Secundi papae Emiliani Euplii. — Lat. 5256: … Et in Apollonia Gagi Celestini Donati Vitupli.

IAN. 27

3. AGNETIS] Usu liturgico remendamur adian. 28.
8. DONATI] Iam nuntiatus ian. 23, n. 42; 25, n. 8. Addendus videtur agmini martyrum qui in Africa (n. 11) passi dicuntur.
9. VITI] Seu Biti, de quo ian. 25, n. 2.
10. IN AFRICA] Variis huius mensis diebus et in principio sequentis nuntiantur martyres quos hodie Africae tribuunt codices.
12. MISSURIANI] Etiam ian. 17, n. 5. Codex E, ad diem 28, legit Censoriani.
13. PUPLIAE] Al. Publi, etiam ian. 19, n. 22; 21, n. 81; 31, n. 28; feb. 1, n. 37.
14. VICTORIS] Etiam ian. 17, 19, 21, 28, 29, 31, feb. 2
15. QUINTILLI] Ian. 21, n. 57: Quintini seu Quinti.
16. PUPLIANI] Al. Publiani melius, ian. 24, n. 20 (cod. B); 25, n. 19.
17. FESTI] Proximis diebus non occurrit.
18. FELICIS] Ian. 19, n. 23; feb. 2, n. 53.
19. BONOSI] Al. Bosoni; feb. 2, n. 64: Bonosiae.
20. PROCESSI] Unicus nobis notus est Processus, martyr romanus, qui cum Martiniano, die 2 iulii, via Aurelia recolitur. Eum a d. VI non. iul. ad VI kal. feb. translatum esse cer a quidem argumenta non ostendunt. Qui tamen hanc coniecturam satis probabilem iudicaverit, is Missuriani (n. 12) cum Martiniani nomine, qui Processi socius est, conferre poterit, nec sine specie veri Aureli (n. 31) e via Aurelia residuum esse suspicabitur. Quae omnia eo vergunt ut legatur: 〈Romae via〉 Aurelia Processi Martiniani. Et sane fatendum est in martyrologio alios laterculos consimilem in modum concisos et loco suo expulsos fuisse.
21. VENERIAE] Ian. 17, n. 11.
22. MARINAE] Ian. 28, cod. E.
23. FORTUNATAE] Ian. 17, n. 10; Fortunati ian. 18, n. 41; 19, n. 18.
24. TECUSSAE] Ian. 14, n. 27; 17, n. 9.
25. GODDITIS] Cf. ian. 21, n. 61.
26. SECUNDAE] Ian. 19, n. 27 e ian. 21, n. 74: Secundi.
27. EPICTULI] Lege Epicteti, ian. 9, n. 3; 24, n. 18; 25, n. 18.
28. VINCENTI] Ian. 22, n 10; 24, n. 46 et 28, n. 8: Vin entiae.
29. ROGATI] Ian. 21, n. 66.
30. PRIMI] Ian. 19, n. 29; 21, n. 69.
31. AURELI] Aurelius aliquis occurrit et 24 feb., qui dies etiam sexto kalendas numeratur. Iteratur feb. 25, n. 8. Cf. supra, n. 20.
32. HILARI] Feb. 1, n. 54; 2, n. 74.
33. PERPETUAE] Ian. 28, cod. E; feb. 2, n. 7.
34. IULIANAE] Feb. 2, n. 16.
37. ALIORUM XXIIII] Varia est variis in codicibus nota numeralis XXIIII, XXXII, XXXV, XXXVII, XLIII, XLIIII. Ian. 26, n 25: cum XXXVI; ian. 28, n. 17: et aliorum XXXV.
39. DEDICATIO] Non certa quidem sed non spernenda est coniectura iam 24 ian., n. 32 allata, quae haec cum Ravenna, ubi basilica S. Victori dicata erat, coniungit.

〈Ravenna〉 dedicatio basilicae sancti Victoris.

43. NICOMEDIA] Ex Passione SS. Thyrsi, Leuci et Callinici, de qua iam ad dies ian. 15, 18, 20, 25, habemus eos non quidem Nicomediae passos esse, sed praesidem venisse ἀπὸ τῆς Νικομηδείας, ipsos vero in Bithynia natos: τούτους ἤνεγκε μὲν περιώνυμος χώρα τῶν Βιθυνῶν, et Callinicum Apolloniae habitasse: ἦν δὲ παρὰ τῇ Ἀπολλωνίᾳ Καλλίνικός τις ἄνηρ ὄνομα [BHG. 1845, n. 1, 2, 21.] . De Thyrso altum hodie silentium. His illustratur laterculus:

Nicomedia Leuci, in Apollonia Callinici.

50. LUCI] = Leuci; n. 44: Laecii.
51. HONORATI] Etiam ian. 18, n. 67; 19, n. 17; 21, n. 72; 29, n. 10; feb. 2, n. 12.
52. MATROSI] Ian. 19, n. 21; 21, n. 73: Marcusi.
53. SECUNDI] Ian. 19, n. 27; 21, n. 74 et supra, n. 26: Secundae.

54. CASTI] Ian. 21, n. 75: Castini. Casti cuiusdam — num huiusce nostri? — repertum est altare in Bordj Rdir Africae [Monceaux, Enquête sur l'épigraphie chrétienne de l'Afrique, n. 318.] :

MESA CASTI ET FLORI MARVRES

55. GAI] Ian. 21, n. 76; feb. 2, n. 46.
56. CAELESTI] Ian. 21, n. 77: Caelestini.

57. SULPICII] Sulpicium alterum colunt Bituricenses ian. 17, ubi de utroque, si tamen bini sunt, pauca protulimus [“Ce Sulpice manque à la première édition, comme aussi S. Sulpice II de Bourges (17 janvier). Est-ce une autre fête de celui-ci, ou l'anniversaire de Sulpice I de Bourges, mort en 591 (Greg. Tur., Hist. Fr., X, 26)? ou un Sulpice évêque d'un autre siège? L'usage liturgique à Bourges est de fêter le 29 janvier S. Sulpice I, identifié à Sulpice Sávère, le biographe de S. Martin.” L. D.] . Annuntiatio eadem est, hodie decurtata:

Sulpicii episcopi et confessoris.

ADDITAMENTA] Gagi = n. 55.

In laterculo diei 28 quem hodie promunt codd. E et Cambr., insertum est Saturi, de quo ian. 14, 21, 22, 24, 26.

Iohannis Chrysostomi translatio hodie a Graecis commemoratur [Synax. Eccl. CP., p. 425] .

EXCERPTA Cod. Taml.: Egot s = Goddi s, n. 25.

Cod. Mon.: Vitaliani. Vitalianus papa (657 – 672). Liber pontificalis: sepultus est ad beatum Petrum apostolum sub die VI kal. febr. [Duchesne, t. I, p. 344.] .

Cod. Rich: Davaelegendum videtur Dativae, seu Dativi, al. Dati, cf. ian. 28, n. 3.

Ciliane = Caeliani, ian. 21, 24, 26, 28.

Teliptae, ian. 28, n. 7.

Reotra, ian. 28, n. 6

Secundi papae. Vitalianus librarii culpa omissus est: Secundi [Vitaliani] papae.

Cod. Gell.: Arthemii Amati = Arthematis, ian. 26, n. 10.

Euplii. Unum novimus Euplium qui aug. 12 colitur.

Cod. Lat 5256: Vitupli monstrum e concretione Viti (n. 9) et Eupli, de quo modo.

V KAL. FEB.

a In Africa Dativi Iuliani Telliani Reotri Teliptae Vincentiae Victurini Secundi Papae Canti Victoris Emiliani et aliorum XXXV.

Addunt codices pleniores: Hoc die inserit E haec nomina ex die praec. desumpta: natale censoriani victoris festi marinae et perpetuae et romae agnae in genuinum. — a) romae sanctae agnetis virginis de nativitate B2 in marg.; romȩ romae sanctaȩ agnetis C; sanctae agnetis natał secundo S2 in marg.; romae nativitas sanctae agnetis (agnitis W) virginis WMKLV.

Var. lect. codd. ABSW. — 4. add. secundi A | 6. sectri A | 7. telipte S | 8. vincentie S | 10. secunde S; om. A | 11. pape S; papiȩ A | 17. triginta quinque B.

Excerpta ex variis.Cambr.: In Affrica nat. Censoriani Victoris Festi Marinae et Perpetuae. et Romae nat. Agnae virginis de nati genuinum. — Taml.: Messoriani et aliorum XXU Victoris Festi Perpetuae Marinae Agnatae Teliptae Messoriani Vincentianae Canti et aliorum XXXU Victoriae papae Genuinii Secundi Infirmi sacerdotis — Mon.: Romae passio sanctae Perpetuae et nativitas sanctae Agnetis. Alexandriae Cirilli episcopi Donati Viti et aliorum LXVIIII. — Rich. : Rome Agnetis virginis de nativitate. in Affrica Victoris Messoriani Festae Marinae. in Nicomedia Leaci in Appollonia Callenidi Lucii. — Met. : Agnetis virginis de nativitate. apud Alexandriam beati Cyrilli episcopi.

IAN. 28

1. IN AFRICA] Inter sanctos Africae hodie ascriptos notari velim Teliptae, quae, ni vehementer fallor, civitas est Thelepte in Byzacena, nunc Medinat-el Kdima [Tissot, Géographie de la province d'Afrique, t. II, pp. 648, 676; C. I. L. VIII, p. 30.] . Haec sane suos martyres habuerit; quinam vero illi sint non liquet. In basilicis Thelepte repertis [St. Gsell, Édifices chrétiens de Thélepte, in Atti del II Congresso internazionale di archeologia cristiana (Roma, 1900), p. 195 – 224.] , haec una sanctorum detecta est memoria: Ianuari et comitum [Monceaux, Enquête sur l'épigraphie chrétienne de l'Afrique, n. 239.] . Ianuarii comites esse qui nunc sequuntur asserere non ausim, quandoquidem plerique proximis diebus iam prodierunt.

3. DATIVI] Codex E, Cambr. et Rhabanus ad diem 27 pro Dativo, in Africa frequentissimo, habent Dati; unde aliis locis ut ian. 21, n. 59; 24, n. 35, Dativus Dato supponendus videtur.

4. IULIANI] Ex Iulianis non paucis qui ultimis ianuarii diebus in fastis passim occurrunt, Cenomanensis [Act. SS., Ian. t. II, p. 761.] . Soranus [Ibid., p. 767.] , Hospitator ille [Ibid., p. 974.] , Samosatenus [Synax. Eccl. CP., p. 431.] , nullus certe in libris nostris consignatur. Saepe in Africa, titulorum scriptio est reliquiae sancti Iuliani, memoriae Iuliani et comitum, memoria beati Iuliani, memoriae sancti Iuliani [Monceaux, t. c., nn. 237, 240, 241, 279, 284, 285.] . Quisnam ex homonymis designetur in dubio reliquitur.

5. TELLIANI] Al. Caeliani, ian. 21, n. 15; 24, n. 39.

6. REOTRI] Lectio certe depravata, quae tamen transiit in Romanum martyrologium, ad diem 27: Ibidem [in Africa] sanctorum martyrum Dati, Reatri et sociorum, qui in persecutione Wandalica passi sunt. Testes appellat Baronius “ vet. manuscript. ex quibus etiam recentiores”. Atqui de hisce martyribus alte silent persecutionis Wandalicae historiae. Datius autem Dativus est, supra, n. 3.

7. TELIPTAE] = Thelepte, supra, ad n. 1.

8. VINCENTIAE] Ian. 17, n. 17; 21, n. 61; 24, n. 46; feb. 1, n. 41.

9. VICTURINI], Ian. 18, n. 66; ian 19 n. 16: Victuriani.

10. SECUNDI] Ian. 19, n. 27; 21, n. 74; ian. 27, n. 26: Secundae.

11. PAPAE] Lege Papiae, de quo ian. 29, cod. A.

12. CANTI] Depravatum; saltem hominis ignoti nomen.

13. VICTORIS] Ian. 17, 19, 21, 29, 31, feb. 2.

14. EMILIANI] Nudum nomen.

16. ALIORUM XXXV] Lege annotata ad ian. 26, n. 25; ian. 27, n. 37.

ADDITAMENTA] Censoriani in codice E et Cambr., in reliquis Missuriani, ian. 27, n. 12.

Agnetis. Heri nuntiata est in utraque recensione (Passio) sanctae Agnetis, die 28 in sacramentariis tum Gelasiano: In natal. eiusdem [Agnetis] de Nativitate [Wilson, p. 165.] , tum Gregoriano: Natale sanctae Agne secundo [Wilson, p. 21.] . Suo quisque modo rem exprimunt codices nostri, ita ut apertum sit de festi ratione varias fuisse sententias, aliis duplicatam sanctae Agnetis octavo post ian. 21 sollemnitatem seu natale, aliis vero memoriam nativitatis eius ian. 28 agi opinantibus. Res in obscuro relinquenda est. Lectio codicis E ceteris praestare videtur:

Romae Agnae in genuinum.

EXCERPTA]. Cod. Mon.: Cirilli episcopi Alexandrini festum Graeci celebrant die ian. 18 [Synax. Eccl. CP., p. 399.] .

Donati, Viti, vid. ian. 25, n. 2, 8.

Aliorum LXVIIII, vid. ian. 26, n. 25; ian. 27, n. 37.

IV KAL. FEB.

In Gavala civitate sancti Paulia. in Africa Perusio Victoris Honorati . in Tuscia Constantini. et alibi Ippolyti episcopi de antiquis. Treveris depositio beatissimi Valeri episcopib.
Addunt codices pleniores: a) romae natale papiȩ et militum A. — b) add. et confessoris C; discipuli petri apostoli S2.
Var. lect. codd. EABSW. — 2. gadava E; gavalla W | 3. civī E | 7. aff̄ E; affrica W | 8. perosiae AB2W; prosiae B1; petrosie S | 12. tussia S | 13. constanti BSW | 14 – 15. omittunt ABSW | 16. epoliti ABW; ippoliti S | 18 – 19. om. E | 22. om. E | 23. valerii S | 24. epis̄ E.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Gavala civitate nat. sancti Pauli. in Affrica nat. Petrusiae Victoris Honorati. in Tuscia Constanti Epoliti episcopi. Treveris depositio sancti Valeri episcopi. — Taml.: Pauli episcopi Ypoliti episcopi et episcoporum trium Constantini Victoris Honorati Constantinae virginis Perosiae Treveris — Rich.: In Cabalauno Eppoliti Pauli episcoporum. et in Tuscia civitate P(erusio in lit.) Constantii. et in Affrica Victoris et Honorati. Treveris Valerii episcopi.

IAN. 29

1. IN GAVALA] Neque in Gabala Aquitaniae, neque in cognomine civitate Lydiae, nec in Gabalis Syriae cuiuscumque Pauli memoriam celebrari novimus. Paulum ad Africam pertinere nobis probabile est.

6. IN AFRICA] Paulus, Victor, Honoratus passim in laterculis martyrum Afrorum simul numerantur, ita v. gr.:

5. Paulus ian. 18, april. 12, 26, nov. 16.
9. Victor ian. 27, 28, april. 12, april. 26, nov. 16.
10. Honoratus ian. 18, 27, april. 12, april. 26, nov. 16.

8 PERUSIO] Quater saltem ab hagiographis scripta est Passio S. Constantii Perusini [BHL. 1937 – 1940.] . Urbevetana ecclesia olim S. Constantio sacra erat [P. Kehr, Italia pontificia, t. II, p. 222.] . In aliis etiam Etruriae et Umbriae locis colebatur [F. Lanzoni, Le diocesi d' Italia, p. 548 – 50.] . Procul dubio scribendum:

Perusiae in Tuscia Constantini.

9. VICTORIS] Supra, n. 6; ian. 28, n. 13; 27, n. 14.
10. HONORATI] Supra, n. 6; ian. 27, n. 51.

16. IPPOLYTI] De eo potius ad diem 30, quamquam plenius hodie laterculus eius exprimitur:

Ippolyti episcopi de antiquis.

20. TREVERIS] Secundo ordine in serie episcoporum Treverensium numeratur Valerius [Duchesne, Fastes épiscopaux, t. III, p. 34.] . Cum Euchario olim in uno quiescebat oratorio [Cf. Gregorii Turonensis Vitae Patrum, XVII, 4.] , quod antiquo titulo declaratur [Leblant, Inscriptions chrétiennes de la Gaule, n. 242; F. X. Kraus, Die christlichen Inschriften der Rheinlande, n. 77.] :

QVAM BENE CONCORDES DIVINA POTENTIA IVNGIT MEMBRA SACERDOTVM QVAE ORNAT ISTE DVORVM EVCHARIVM LOQVITVR VALERIVMQVE SIMVL SEDEM VICTVRIS GAVDENS COMPONERE MEMBRIS FRATRIBVS HOC SANCTIS PONENS ALTARE CYRILLVS CORPORIS HOSPITIVM SANCTVS METATOR ADORNAT

De Vita eiusdem et veneratione olim disseruerunt nostri [Act. SS., Ian. t. II, pp. 917, 1152.] .

Treveris depositio beatissimi Valeri episcopi.

ADDITAMENTA] Papiae. Ex Actis S. Marcelli [BHL. 5234.] Papias et Maurus milites erant “quorum corpora collegit noctu Iohannes presbyter et sepelivit in via Numentana sub die quarto kalendarum februariarum ad Nymphas beati Petri ubi baptizabat [Act. SS., Ian. t. II, p. 948, n. 4.] ”. Restituenda videtur lectio:

Romae natale Papiae et 〈Mauri〉 militum.

Papias, cum aliis martyribus in coemeterio maiore quiescentibus, memoratur etiam sept. 16. Sitne Papiae et Mauro positus titulus [De Rossi, Bullettino, 1877, p. 10; Marucchi, Monumenti cristiani del museo Pio-Lateranense, tav. XLIV, 7, 12.] :

SANCTIS MARTYRIBVS PAPRO ET MAVROLEONI DOMNIS VOTVM REDDIDERVNT CAMASIVS… ET VICTORINA…

disceptatur [Les origines du culte des martyrs, p. 317.] .

EXCERPTA] Petrusiae = Perusio, n. 8. Cod. Rich.: Cabalauno. Caballaunum, Caballonum, Cabollodunum scribitur quandoque pro Cabillonum [Holder, Alt-Celtischer Sprachschatz, t. I, pp. 654, 662.] , quod est oppidum Aeduorum, nunc Chalon-sur-Saône. Cabillonenses episcopos binos videtur nuntiare Hippolytum et Paulum. Hippolytus certe nullus est in serie episcoporum [Duchesne, Fastes épiscopaux, t. II, p. 191 – 96.] ; sed Pauli Cabillonensis episcopi mentio est in epistula Apollinaris Sidonii [Epist. IV, 25.] . Sed neque huius Pauli memoria agitur. Turpe enim mendum est Cabalauno pro Gabala seu Gavala (n. 2); Hippolytus martyr est Antiochenus (n. 16), Paulus autem Africanus (n. 5).

III KAL. FEB.

In Antiochia passio sancti Ippoliti. in Africa Pelliani Cleri Feliciani et aliorum CXXIIIIa
Addunt codices pleniores: a) martyris. cala monasterio depositio baldechildis reginȩ. corbeia monasterio dedicatio basilicae sancti iohannis evangelistȩ C. — b) in territorio parisiacense sancte baltildis regine S2.
Var. lect. codd. EABSW. — 1. om. E | 2. antioc̄h E; antiocia W; anthiochia B | 4. om. E | 5. epoliti ABW; ypolite S1; ypoliti S2 | 7 aff̄ E; affrica W | 9. deri EW; pleri S; cleriani A | 10. felippiani ABW; philippiani S | 13. centum viginti tres BW; CXXXIII A.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Antiochia passio sancti Ypoliti. in Affrica Pelliani Cleri Feliciani et aliorum CXXVII et sanctae Aldegundae Pilippiani Baltildae reginae. — Mon.:… et aliorum CXXIIII. — Rich.: In Affrica Feliciani. Et in Antiochia Yppoliti et aliorum XXIIII Pelliani Cleri Filippiani. — Lat. 5256: In Affrica Pelleni Celeri Philipiani et aliorum CXXIIII.

IAN. 30

1. IN ANTIOCHIA] Breviarium Syriacum: ἐν Ἀντιοχείᾳ τῃ πόλει Ἱππόλυτος. Heri codices nostri: Ippolyti episcopi de antiquis, id est ex iis quorum Passio legebatur in libro Eusebii de martyribus ante Diocletianum passis. Hippolytus etiam annumeratur Antiochenis martyribus in homilia quae sub Eusebii nomine circumfertur [BHO. 700.] . Certe non praefuit ecclesiae Antiochenae; ignotae igitur sedis episcopus fuerit; et nobis scribendum est:

in Antiochia passio sancti Ippolyti episcopi de antiquis.

A Graecis quoque commemoratur hodie Hippolytus, quem Romanum dicunt, non Antiochenum: τοῦ ἁγίου ἱερομάρτυρος Ἱππολύτου πάπα Ῥόμης καὶ τῶν σὺν αὐτῷ Κενσουρίου, Αὔρας, τῆς καὶ Χρυσῆς ἑρμηνευομένης κτλ [Synax. Eccl. CP., p. 431.] . De his lege Acta martyrum ad Ostia Tiberina [BHL. 808 – 813; BHG. 466.] . Cum Hieronymianis scripserat Florus: Apud Antiochiam passio sancti Hippolyti. Proprio marte addidit Ado [Quentin, Les martyrologes historiques, p. 635.] quae de Hippolyto romano tum Damasus [Ihm, Damasi epigrammata, 37.] tum Prudentius [Peristeph., XI.] tradiderunt: qui Novati schismate aliquantulum deceptus, operante gratia Christi correctus, ad charitatem ecclesiae rediit: pro qua et illustre martyrium postea consummavit. Adonem reprehendit Baronius quod tres Hippolytos conflaverit in unum, id est militem, presbyterum et episcopum. Quicquid de tribus homonymis senseris, miraberis sane viro eruditissimo ad sanandum Adonianum laterculum nihil aliud occurrisse quam ut Hippolytum Antiochenum presbyterum vocaret, cui et elogium texuit Prudentii verbis fere expressum: Hic rogatus a suis quaenam secta verior esset, execratus dogma Novati, eam fidem dicens esse servandam quam Petri cathedra custodiret, iugulum praebuit. Transierunt igitur in martyrologium Romanum Adonis errores, quos suis Baronius cumulavit.

6. IN AFRICA] Lege quae infra notata sunt de Feliciano, n. 10.
8. PELLIANI] Lectio depravata pro Feliciani, n. 10.
9. CLERI] Lectio incerta videtur,

10. FELICIANI] Nomen Afris non ignotum. In titulo non ita pridem reperto legitur:

MEMORIA FELICIANI PASSI III KAL. IVLIAS… [Monceaux, Enquête sur l'épigraphie chrétienne de l'Afrique, n. 275.]

In kalendario Carthaginiensi et codicibus nostris die 29 oct.: Sancti Feliciani et Vagensium; iterum die sequenti III kal. nov. passio S. Feliciani cum sociis. Felicianum a III kal. iul. vel III kal. nov. ad III kal. feb. ab oscitante librario translatum esse non adeo temeraria foret coniectura. In martyrologio Romano: in Africa passio sanctorum martyrum Feliciani, Philappiani et aliorum centum viginti quattuor, quod ex vetere martyrologio Romae in ecclesia legi solito se restituisse asserit Baronius. Atqui unus et idem est Felicianus et Philappianus, ut ex collatis codicibus apparet. De sociis vid. ad n. 12.

12. ALIORUM CXXIIII] Num hi centum viginti quattuor, al. CXXIII vel CXXXIII socii sint Feliciani, in dubio relinquendum. Cf. ian. 26, n. 25; ian. 27, n. 37; ian. 28, n. 17.

ADDITAMENTA] Calamonasterio in territorio Parisiensi, nunc Chelles (Seine-et-Marne).

Baldechildis seu Baltildis, regina, obiit c. ann. 680. Eius vita conscripta est [BHL. 905 – 910.] . Corbeiense monasterium ipsa condidit anno 659. In martyrologio Corbeiensi signatur dies obitus eius:

Cala monasterio depositio Baldechildis reginae

et dedicatio basilicae S. Iohannis hodie; iul. 20, dedicatio basilicae S. Stephani; iul. 28, dedicatio basilicae S. Petri.

Corbeia monasterio dedicatio basilicae sancti Iohannis evangelistae.

EXCERPTA] Cod. Cambr. Aldegunda, abbatissa Malbodiensis in Belgio. Obiit c. ann. 684. Eius vita edita est [BHL. 244 – 248.] .
Pilippiani al. Filippiani = Feliciani, n. 10.

PRID. KAL. FEB.

In Alexandria natale Tarsici Zotici Ammoni. et alibi Commini Cyriaci Gemini Gelasi Eppoliti Ursini Tyrsi

et passio sanctorum

Tyrsi

Gallinici et aliorum XV sacerdotum. in Africa Victoris Pupli Saturnini et Policarpi.
Addunt codices pleniores: a) gai C.
Var. lect.codd. (I) E; (II) ABSW. — 2. alax̄ E | 3. om. ABSW | 4. tarsuci E | 6. ammonici E; ammonii S; common W | 7 – 8. om. ABSW | 9. commoni E; communi S2 | 10. ciriaci AB | 11. gemmini BSW | 13. epoliti AC; ippoliti S | 15. add. martȳr B | 18. add. tyrsi S. | 20. gallenici B1; callinici AS | 26 aff̄ E; affrica W | 27. victuris S | 28. publi AS1; publii BS2W | 30. om. ES | 31. pullicarpi W. Hic desinit A, ultima columnae parte cum pagina seq. vacua remanente.
Excerpta ex variis. — Cambr.: In Alexandria nat. Torsici Zotici Ammoni. in Affrica Victoris Pobbli Sat urnini. — Mon.: In Alexandria passio sanctorum Tyrsi Gallinici et aliorum XV sacerdotum. in Africa Publi Saturnini Mariniani. — Rich.: In Alexandria Tarsucii Zotici et Ammonii Gemini Gelasii. et passio sanctorum Tyrsi Calinici et aliorum XV sacerdotum Affrica Victoris.

IAN. 31

1. IN ALEXANDRIA] Variis cum laterculis proximorum dierum affinitate coniunctus est hodiernus Alexandrinus, maxime cum feb. 9, et etiam cum Passione XXXVII martyrum Aegyptiorum [BHL. 6584. Cf. Les martyrs d'Égypte, p. 44 – 48.] , e quorum numero sunt

5. Zoticus 6. Ammonius 9. Oecumenus seu Comminus 10. Cyriacus

qui quaterni feb. 11, 12 recurrunt, etiam feb. 1, uno tamen deficiente. Horum duos (n. 5, 9) cum Gemino (n. 11) et forsitan Alexandro, qui quandoque latet sub Alexandr[ia] vel A l[ibi] (n. 8), sibi vindicare videtur legio martyrum Lugdunensium, quae iun. 2 colitur:

Zoticus Comminius Geminus Alexander(?).

Ceterum ignotus est Gelasius (n.12). Tarsici autem loco legendum crediderim Tyrsi (infra, n. 14, 15, 19), qui Aegyptios comitatur feb. 9, n. 33. Martyres qui certe Alexandrini sunt et hodie colendi, ex his eruere res est plena periculi, eo magis quod omnes et singuli aliis quoque diebus nuntientur, ut mox palam fiet.


4. TARSICI] = Tyrsi, ut modo dictum est. Cave ne cogites de Tarsicio martyre Romano cuius elogium est apud Damasum [Ihm, Damasi epigrammata, 14.] .
5. ZOTICI] Etiam ian. 12, feb. 1, 9, 11, 12, iun. 2.
6. AMMONI] Etiam feb. 1, 9, 11, 12, 13.
9. COMMINI] Etiam feb. 9, 11, 12, iun. 2.
10. CYRIACI] Etiam ian. 12, feb. 1, 9, 11, 12, 13.
11. GEMINI] Etiam ian. 5, feb. 4, iun. 2.
12. GELASI] Etiam feb. 4, 5.
13. EPPOLITI] Martyr Antiochenus, de quo ian. 30.
14. URSINI] Ut alias Ursi, ian. 20, n. 44, pro Tyrsi, n. 15, 19.

15. TYRSI] Terni totum ianuarium inde a die 15 pervaserunt Tyrsus, Leucius (qui hic omittitur) et Callinicus seu Gallinicus (n. 20). Socii quindecim (n. 21 – 24) alio remandandi sunt, scribendumque:

et alibi Tyrsi, 〈Leuci et〉 Gallinici.

23. ALIORUM XV] Similis clausula non semel, etiam mutata numeri nota, recurrit feb. 1: aliorum XV, VI, V, XXIIII, ita ut in dubio relinquatur quo loco collocanda sit. De sacerdotibus nulla alias mentio.

25. IN AFRICA] Martyres tres qui sequuntur aliis diebus obvios habuimus et habebimus:

27. Victoris ian. 17, 19, 21, 27, 28, 29, feb. 1.
28. Pupli ian. 19, 21, 31, feb. 1.
29. Saturnini ian. 19, 21, 23, 24, feb. 1.
Victorem cum Saturnino, quibus Tyrsum (n. 15) adiungit, Alexandriae tribuit Baronius in martyrologio Romano, Usuardum post Adonem secutus, additque: in eadem civitate sanctorum martyrum Tharsicii, Zotici, Cyriaci et sociorum (supra n. 4, 5, 10), quos ex vetustissimo martyrologio monasterii S. Cyriaci in Thermis se restituisse profitetur.

31. POLICARPI] Non alius ab illo censendus est qui in breviario Syriaco ian. 27, in hieronymianis vero ian. 26 nuntiatur. Sitne Smyrnaeus ille an Nicaenus, ut suo loco notatum est, ambigitur. De eodem rursum feb. 1.

EXCERPTA] Cod. Mon.: Mariniani = Mauriani, al. Mauriniani, feb. 1, n. 39.

FEBRUARIUS
Mensis Februarius habet dies XXVIII

KAL. FEB.
Laetanias indicendas

In Smirna civitate natale Policarpi episcopi Poenis Dionisi et aliorum VI item Poenis et aliorum V. et in Ponto Focatis . et In Grecia natale sanctorum Policarpi episcopi Poenis Dionisia item Poenis et aliorum XV.

in Africa Publii Saturnini Mauriani Libosi Vincentiae et aliorum XXIIII. in Ravenna Severi episcopi. et alibi Victoris Luciani Appollinaris Hilaric Ammonis Zotici Cyriaci item Severi confessoris et depositio Picti episcopi et passio sanctorum Vindemialis et Eugenid.
Addunt codices pleniores: a) item dionisi C. — b) in scotia depositio sancte brigidȩ virginis C. — c) in scotia (scottia B2) brigidȩ virginis B. — d) et in scotia sanctae brigidae virginis E; et in porto focatis et in scotia depositio sanctae brigidȩ virginis S.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — Lemma: februarius dies XXVIII (lit. ind. om.) E; dis XX et oct. B; mens. feb. habet dies XXVIII luna XXVIIII feb. letaniȩ indicende sunt W; kl. feb. lȩtaniȩ indicendȩ S. — 3. civī E | 22. /// in B | 23. gre W | 24. om. CW | 29 – 31. om. S | 34. quindecim B; XXI S | 36. af̄f̄ E; affrica W | 37. puplii E | 39. mauriniani BW; maurii iaini W | 44. viginti quattuor B | 45. om. E | 47. siviri W | 49 – 50. om. BSW | 51. victuris S | 53. appolonaris B; apollo naris SW | 54. helari BWS | 55. ammoni BSW | 57. ciriaci B | 60. confess̄ E | 61. om. B | 63. pieti BW | 64. presbiteri BWS | 68. vindimialis (a in ras.) E; vindimialis SW | 69. om. BSW.
Excerpta ex variis.Cambr.: Letaniae indicendae. in Grecia in Smirna civitate nat. sanctorum Policarpi episcopi. Poenis. Diuni. et in Affrica aliorum XXIIII. in Ravenna Severi episcopi. item Severi confessoris. et sanctae Bri(gidae). — Rich.: In Scotia depositio sancte Brigidae virginis. Affrica Publii Saturnini Mauriani. Ravenna natale Severi episcopi. et alibi Victoris Luciani Helarii Ciriaci Eugenii.

FEB. 1

1. IN SMIRNA] Quae de Polycarpo dicta sunt ad diem 31 ian. iteranda forent. Nec obstat quod episcopus in Smyrna, al. in Graecia (n. 23) passus dicatur. Ad nomen enim Polycarpi sponte subit celeberrimi martyris Smyrnaei cogitatio, unde suspicio est loci indicium interpolatori deberi.
7. POENIS] Poenis, cuius nomen a librariis corruptum est, cum Dionysio, Ammone, Zotico et Cyriaco (n. 8, 55 – 57) ex Aegyptiorum coetu est qui 9 feb. in libris nostris recoluntur. Horum omnium certamen enarratur in Passione SS. Pauli et sociorum [BHL. 6584.] , ubi non Poenis, sed Pansius, lege Παῆσις, nuncupatur, qui cum nonnullis sociis in hodiernos fastos, nescio quare, relatus est [Les martyrs d' Égypte, p. 44 – 45.] . Similitudine quadam nominum deceptus martyrem illum, quem codices cum Polycarpo Smyrnae tribuunt, non alium esse a Pionio Smyrnaeo, cuius Acta habentur [BHG. 1546, 1547; BHL. 6852.] , opinatus est Florus Lugdunensis, eumque secuti sunt Ado, Usuardus et tandem Romani martyrologii compilatores: Apud Smyrnam sancti Pionii martyris … Passi sunt cum eo et alii quindecim [Quentin, Les martyrologes historiques, p. 291.] . Socios illos XV non ex Passione S. Pionii accepit, sed ex nostris codicibus, ubi martyribus illis Aegyptiis comites XV (n. 34), al. VI vel V (n. 11, 16) adiunguntur. De Pionio ad diem 12 martii.
10. ALIORUM VI] Statim iteratur Poenis cum sociis V, in altera vero recensione cum sociis XV (n. 34), quorum heri iam mentio facta est, et infra (n. 44) rursum: et aliorum XXIIII. Additamentum cum nota numerali varie corrupta, ad martyres Aegyptios, quos amplius triginta fuisse narrat Passio, pertinere crediderim. Lege tamen quae ad n. 43 infra notabimus.

19. IN PONTO] Sinope in Ponto passus est S. Phocas, non vero in Porto, ut scribit S. De eo iterum ad diem 5 mart. et praecipue ad 14 iul. Interim scribatur:

in Ponto Focatis.

34. ALIORUM XV] Cf. supra, ad n. 10.
36. IN AFRICA] Plerique martyres qui vel in Africa vel alibi passi leguntur, proximis quoque diebus nuntiantur.
37. PUBLII] Ian. 19, n. 22; 21, n. 81; 22, n. 24; 31, n. 28.
38. SATURNINI] Ian. 17, n. 13; 19, n. 7; 21, n. 56; 23, n. 18; 24, n. 33; 31, n. 29.
39. MAURIANI] Feb. 2, n. 57: Maurici?
40. LIBOSI] Dec. 29, n. 10.
41. VINCENTIAE] Ian. 17, n. 17; 21, n. 65; 24, n. 46; 28, n. 8. Nisi scriptum sit hodie loco Vincentii. Cf. infra, ad n. 52.
43. ALIORUM XXIIII] Hunc numerum martyrum iam adduximus ubi de sociis S. Poenis, n. 10. Fieri tamen potest ut non martyres sint sed miliaria, a LXXIIII deducta quibus Forum Sempronii Roma distare asseritur feb. 2, n. 11.

46. RAVENNA] Erravit qui Severum kalendis ianuariis intulit, cum certo certius 1 feb. obierit, ut est in eius Vita: In tali pace et tranquillitate defunctus est sub die kl. februariarum. Et multa mirabilia ad sepulchrum eius Dominus ostendit in ipsius ecclesia, quae sita est in civitate dudum Classis non longe a regione quae dicitur Salutaris usque in presentem diem [Agnelli Liber pontificalis, XII, Testi Rasponi, p. 49.] . Ab episcopo Petro, qui Senior nuncupatur, eius ecclesia condita est: Fundavitque ecclesiam beati Severi, confessoris Christi, sed mors sibi interveniens reliquit in civitate dudum Clasis, in regione que vocatur Vico Salutaris [Agnellus, XXVIII, Testi Rasponi, p. 226.] . Interfuit concilio Sardicensi an. 342 Severus ab Italia de Ravenna [Mansi, Concilia, t. III, p. 39.] seu de Ravennensi [I id., p. 42.] , quod Vita eius antiquior reticuisse videtur [Testi Rasponi, t. c., p. 44 – 45.] . De Vita Severi eiusque translatione Moguntiam saec. IX a Liutolfo conscriptis [BHL. 7681, 7682. Cf. F. Lanzoni, San Severo vescovo di Ravenna nella storia e nella leggenda, Bologna, 1911, 1912, 2 vol., 76 – 51 pp.] non est hic locus disserendi. Alius non est a Severo Ravennate Severus confessor, n. 59. Ratione autem habita laterculi diei 1 ian., scribatur oportet:

Ravenna depositio Severi episcopi et confessoris.

Reliquiae S. Severi erant in capsa argentea quae reperta est sub altare ecclesiae cathedralis Gradensis, cum epigraphe S̄C̄S̄ SEVERVS [De Rossi, Bullettino, 1872, p. 42, tav. X, XI.] ; saec. IX eius ossa translata sunt in Germaniam [Lanzoni, S. Severo, t. I, p. 35 – 40.] .

51. VICTORIS] Saepius hisce diebus: ian. 17, n. 4; 28, n. 13; 29, n. 9; 31, n. 27; feb. 2, n. 5.

52. LUCIANI] Kalendarium Carthaginiense: Kalend. feb. sanctorum Luciani et Vincenti martyr. Vincentius quidem in nostris laterculis desideratur. Verum, fieri potest ut cum Vincentia (n. 41) coaluerit, unde legendum esset:

in Africa Luciani et Vincentii.

53. APPOLLINARIS] Ravennatem episcopum Apollinarem (iul. 23) crediderim, a Severo (n. 47) evocatum.
54. HILARI] Iam 27 ian., n. 32 et iterum 2 feb., n. 14.
55. AMMONIS] De ternis illis Ammone, Zotico, Cyriaco (quibus addi solet Comminus) egimus ian. 31, n. 1.
59. SEVERI] Episcopi Ravennatis, supra, n. 47.
63. PICTI] Huius episcopi cathedra ignota est [Cf. Act. SS., Febr. t. I, p. 198.] .

68. VINDEMIALIS] De Vindemiale episcopo Capsensi in Byzacena et Eugenio episcopo Carthaginiensi non pauca affert Gregorius Turonensis. Hic martyrum Africanorum Passiones, quae aetatem non tulerunt, se legisse testatur [Hist. Franc., II, 3.] et in libro de Gloria Martyrum S. Eugenii laudes fuse persequitur [In gloria mart., 57.] . Huius etiam ge ta enarrat Victor Vitensis [BHL. 2678.] . In kalendario Carthaginiensi commemoratur non. ian. depositio sancti Deogratias et Eugenii episcoporum. Sanctorum Eugenii et Vindemialis Acta ab hagiographis recentioris aevi conscripta sunt [Passio S. Eugenii, BHL. 2680; Acta SS. Florentii et Vindemialis, BHL. 3052.] , quae quidem nullius auctoritatis sunt, quaedam tamen afferunt de illorum veneratione in Liguria et apud Tarvisinos [F. Lanzoni, Le diocesi d' Italia, p. 689 – 701.] . Sana proinde est lectio:

Passio sanctorum Vindemialis et Eugeni.

ADDITAMENTA] Kildariae (Cell Dara) in Hibernia obiit anno 523 S. Brigida. cuius Vita saepius latine et hibernice conscripta est [BHL. 1455-1462; C. Plummer, Miscellenea hagiographica hibernica, pp.181-82 203-204 237-38.] .

in Scotia depositio sanctae Brig dae virginis.

EXCERPTA] Codex Cambr. legit Diuni pro Dionisi, n. 8.

IV NON. FEB.

a In Africa natale sanctorum Victoris Marini Perpetuae Iuliae et aliorum LXXIIIIb

Honorati Orbani Hilari

Perpetuae Iulianae

Privatulae et aliorum XXIIIIc Romae Foro Simfroni via Flaminia miliario ab urbe CLXXIIII Laurenti Ippolyti. item Romae miliario CLXIIII natale sancti Fortunati Feliciani Firmi Candidi Castolae Secundolae Cappae

Rogatiani Gai Grigori Cappae

Felicitatis Placidi item Victoris Felicis Marcialis Corniliani Salusti Maurici Urbici Papiris Secundiani Ingenui Mustulae Victoriae Bonosiae Forosi Pruni item Victoriae natale item Victoris natalis Primi

Hilari Rogati Saturnini. Aurilianis civitate depositio beati Flosculi episcopi et depositio Sichariae Deo sacratae virginis quae Aurelianis obiit.
Addunt codices pleniores: a) purificatio sanctae mariae S; purificatio beatae mariae quando representatus est ihesus in templo CW; purificatio sanctae mariae matris domini nostri ihesu christi MKLV. — b) et hierosol(imis) sancti symeonis. in affrica E. — c) et sollempnitas (sollempnitate B1) sanctae mariae quando dominum in templo praesentavit B.
Var. lect. codd (I) E; (II) BSW. — 2. aff̄ E; affrica W | 3 – 4. om. ESW | 6. maurini BSW | 13. urbani W; om. S | 14. helari W | 15. perpetui W | 16. iuliani W | 17. pio vatule S; brivatule W | 20. septuaginta quattuor B; LXXIIII S; LXXIII W | 21. rom̄ E | 22 – 23. forosini pruni E; ferosini et fronicii B; forosinfroni S; foro simfrosi W | 24 – 29. om. E | 24. om. B | 25. flamiȩ B | 26. miliari B1; miliar B2 | 28. urbȩ B | 29. CLXIIII W; centis(imo) LXXmo ** qua(rto) *** B | 31. eppoliti B1 W; epoliti S; ippoliti B2 | 32 – 35. et W | 32. om. S | 35. centesimo sexagesimo quarto B; CXIIII S | 34 – 37. om. E | 38. furtunati BSW | 40. om. W | 41. candedi W | 42. castulae W; castule BS | 43. secundole SW | 44. cappe S; pappiȩ W | 45. rogatianȩ B; rogatione S; rogacione W | 46. gagi BSW | 47. gregorii BSW | 51. om. E | 55. corneliani S1 | 56 – 60. om. S | 56. salustii BW | 57. marici BW | 58. urici E | 59. pupivi B; pupis W | 62. mustile B1W; mustule B2; mystile S | 63. victuriae B1SW | 64. honosiae BS | 65. forosiȩ W | 66. prumi E1 | 68. victuriae BSW | 69. nt̃ E; om. BS | 71. victuris B | 72. natale S; nat̃ W | 74. helari SW | 75. rogatȩ B | 76. saturninȩ W | 77. aurilian̄ E; aurelianis S2 | 78. om. ES | 80. om. E | 81. fluscoli B; flusculi W; fuscoli S | 84. depossitio S; add. sanctae B | 85. signariae E; sicariae BW | 86 – 87. om. E | 89 – 91. om. ES | 89. qui B1W | 90. aurilianis B.
Excerpta ex variis.Cambr.: Purificatio sanctȩ Mariae tunc accepit eum Symeon in ulniis suis et benedixit et nat. Victoris Marini Perpetuȩ Iuliȩ et depositio sancti Laurentii et aliorum LXXIIII Aproniani. — Mon.: Romae militum CLXIIII et aliorum XXIIII. — Rhab.: Romae Foro Simpronii via Flaminea miliario ab urbe CLXXIIII Laurentii et Yppoliti.

FEB. 2

1. IN AFRICA] Kalendarium Carthaginiense: IIII non. feb. sanctorum Cartheriensium, quorum in natali S. Augustinus sermonem habuit [Possidii Indiculus, IX, P. L., t. XLVI. p. 19.] . Martyres qui denso agmine in huius diei laterculo procedunt Cartherienses illos esse nullo indicio comprobatur. Immo vero ab his plane diversos esse suadet quod nonnullos dies propinqui, plerosque, quod mireris, dies 5 iun. subministrarunt.
5. VICTORIS] Ian. 27, 29, feb. 1, iun. 5 et alibi saepissime.
6. MARINI] Ian. 27, n. 22: Marinae; feb. 1, n. 39: Mauriani.
7. PERPETUAE] Ian. 27, n. 33.
8. IULIAE] Ian. 27, n. 34: Iulianae, ut in codicibus alterius recensionis, infra, n. 16.
11. LXXIIII] Infra XXIIII (n. 20). Numerus uterque detractus ab illo qui mox sequitur, n. 29: CLXXIIII (lege CLXIIII), estque miliariorum, non martyrum.
12. HONORATI] Ian. 27, n. 51; 29, n. 10.
13. ORBANI] Nudum nomen, nisi est Urbanus ille de quo ian. 22, n. 25. In laterculo iun. 5 et infra, n. 58, legitur non Urbani sed Urbici, al. Orbici.
14. HILARI] Ian. 27. n. 32; feb. 1, n. 54; iun. 5, n. 28. Iterum infra, n. 74.
16. IULIANAE] Al. Iuliae, n. 8. Notatu digna est nominum consecutio Iulianae Privatulae, cuius lectio est in cod. W: Iuliani Brivatule, unde suspicio est scriptorem in mente habuisse Iuliani Brivate, celeberrimi martyris, cuius memoria agitur aug. 28. Verum in laterculo 5 iun. qui magnam partem ad feb. 2 transiit, tum Iuliana al. Iulia, tum Privata al. Privatus recensentur.
20. XXIIII] Supra ad n. 11.
21. ROMAE] Legebat Rossius: Romae Foro Simproni cet., totumque laterculum ex antiquo Romano feriali repetebat [Bullettino, 1882, p. 36.] . Dedicationem basilicae tot milium intervallo ab Urbe distantis fastis Romanis inscriptam fuisse validis rationum momentis comprobandum esset. Romae vel ab interpolatore, ob nomina Laurentii et Hippolyti adiectum est, vel loco suo motum, ita ut n. 28 Urbe Roma scribendum sit.

22. FORO SIMFRONI] Recens oppidum Fossombrone duobus fere chiliometris ab antiqua civitate situm est [C. I. L. XI. p. 905. Cf. Pauly-Wissowa, Real-Encycl., t. VII, p. 73.] . Dedicationis basilicae in Foro Sempronii hodie memoriam agi apud omnes in confesso est. Eandem etiam 6 augusti et 2 novembris in his tabulis signatam esse nullus quem viderim indicavit. Et mense quidem novembri nuntiatur dedicatio basilicae sanctorum Syxti Ippoliti et Laurenti, certe ex errore sollemni IIII non. nov. loco IIII non. feb. legentis. Notatu dignum est Sixtum Hippolyto et Laurentio accessisse. Inde enim manifestum fit quamobrem eadem memoria etiam die 6 augusti, quae S. Sixto sacra est, recolatur: in foro Simproni via Flaminia Laurenti Eppoliti et milites (lege: miliario) CLXV. Hic vero pontificis nomen non exprimitur. Sed principio scriptum esse, dein deletum, quia iam in superiore laterculo huius diei prostabat, dubium esse nequit, illudque hodie restituendum esse nemo non facile concedet:

Foro Simproni via Flaminia miliario ab Urbe Roma CLXIIII dedicatio basilicae sanctorum Sixti, Laurentii et Ippoliti.

33.ROMAE] Romanos non esse martyres singulos quorum nomina mox sequuntur, ex dicendis palam fiet, nec multis ostendendum est verba Romae miliario CLXIIII n. 21, 26 et 29 iterare.
38. FORTUNATI] Cum aliis compluribus huius laterculi, die iun. 5, n. 40, sub Romae recensetur, sed perperam, ut ex commentario ad hunc diem manifestum fiet.

39. FELICIANI] Sequitur Firmi, errore librarii; collato enim laterculo iun. 5, bigam illam

Feliciani Primi,

qui martyres sunt viae Nomentanae 9 iun. culti, hic agnoscimus.

40. FIRMI] = Primi ut modo dictum est. Cf. infra, n. 73.
41. CANDIDI] Iun. 5: Candidae. Usuardo debetur laterculus martyrologii Romani: Romae sanctorum martyrum Fortunati, Feliciani, Firmi et Candidi, quorum nullus praeter Felicianum romanis fastis ascriptus est.
42. CASTOLAE] Iun. 5, n. 36 et aliis diebus.
43. SECUNDOLAE] In laterculo iun. 5, proxime coniuncta sunt nomina Secundiani (infra, n. 60), Castolae. Huius autem cauda cum illius capite novum effecisse videtur vocabulum.
44. CAPPAE] = Capuae. Infra, ad. n. 48.
45. ROGATIANI] Infra, Rogati, n. 75.
46. GAI] Inverso ordine Gregorii Gagi, iun. 5, n. 23, 24.

48. CAPPAE] In laterculo iun. 5, n. 22: Fappae, quae est lectio corrupta; in hodierno autem paulo emendatior. Nobis autem videtur ad Felicitatem (nov. 16) pertinere, legendumque esse

Capuae Felicitatis.

50. PLACIDI] Nudum nomen.
52. VICTORIS] Item n. 5, 71; iun. 5, n. 29.
53. FELICIS] Iun. 5, n. 52.
54. MARCIALIS] Iun. 5, n. 41.
55. CORNILIANI] Ignoti martyris nomen ansam praebuit, ni fallor, Adoni, ut Cornelio centurioni hodie locum daret. Adonis annuntiatio ad Usuardum, hinc ad Romanum martyrologium transiit. A Graecis recolitur Cornelius centurio die 13 septembris [Synax. Eccl. CP., p. 37.] .
56. SALUSTI] Nudum nomen.
57. MAURICI] Iun. 5, n. 33: Mauri.
58. URBICI] Iun. 5, n. 34. Vid. supra, ad n. 13.
59. PAPIRIS] Nudum nomen.
60. SECUNDIANI] Iun. 5, n. 35. Supra, ad n. 43.
61. INGENUI] Iun. 5, n. 31.
62. MUSTULAE] Iun. 5, n. 30: Mustili, Mustoli.
63. VICTORIAE] Iterum n. 68.
64. BONOSIAE] Ian. 27, n. 19: Bonosi.
65. FOROSI] Seiungenda non sunt Forosi Pruni = Foro Simproni, supra, n. 22.
68. VICTORIAE] Iam supra, n. 63. In altera recensione Victoris (n. 71), et supra, n. 5, 52.
73. PRIMI] Iun. 5, n. 38; lege quae iam dicta sunt ad n. 39, 40.
74. HILARI] Iun. 5, n. 28, et supra, n. 14.
75. ROGATI] Iun. 5, n. 27: Rogatae.
76. SATURNINI] Iun. 5, n. 26.

77. AURILIANIS] In serie episcoporum Aurelianensium recensetur Flosculus [Duchesne, Fastes épiscopaux, t. II2, pp. 459, 461.] , solo nomine notus:

Aurelianis civitate depositio beati Flosculi episcopi.

85. SICHARIAE] De sancta virgine nihil compertum habemus praeter hanc martyrologii enuntiationem: Depositio Sichariae Deo sacratae virginis quae Aurelianis obiit.

ADDITAMENTA] Purificatio sanctae Mariae. Sacramentarium Gelasianum: in Purificatione sanctae Mariae IV nonas februarias [Wilson, p. 165.] ; codex Sangallensis: IIII nonas februarias Sancti Simeonis [Mohlberg, Das fränkische Sacramentarium Gelasianum, p. 27.] . Sacramentarium Gregorianum: IIII nonas februarias id est II die mensis februarii Yppapanti [Wilson, p. 22.] . Festum occursus Domini, Graecis Ὑπαπαντή, quadragesimo post Natalem Domini die primum in Oriente celebratum est, id est 14 februarii in iis locis ubi sollemnitas diei 25 decembris nondum observabatur. Antiquissimum testimonium est de usu Hierosolymitano apud Aetheriam: Sane quadragesimae de Epiphania valde cum summo honore hic celebrantur. Nam eadem die processio est in Anastase et omnes procedunt et ordine suo aguntur omnia cum summa laetitia ac si per Pascha. Praedicant etiam omnes presbyteri et sic episcopus semper de eo loco tractantes evangelii, ubi quadragesima die tulerunt Dominum in templo Ioseph et Maria, et viderunt eum Symeon vel Anna prophetissa filia Fanuhel, et de verbis eorum, quae dixerunt viso Domino, vel de oblatione ipsa quam optulerunt parentes [Luc. 2, 21 – 39.] . Et post modum celebratis omnibus per ordinem, quae consuetudinis sunt, aguntur sacramenta et sic fit missa [Geyer, Itinera Hierosolymitana, p. 77.] . Anno 542 Hypapante celebrari coepta est Constantinopoli, 2 februarii. Ita Theophanes ad ann. 6034: τῷ αὐτῷ χρόνῳ ὑπαπαντὴ τοῦ Κυρίου ἔλαβεν ἀρχὴν ἐπιτελεῖσθαι ἐν τῷ Βυζαντίῳ τῇ β᾽ τοῦ φεβρουαρίου μηνός [De Boor, p. 222. Nicephorus Callisti, Hist. eccl. XVII, 28 Τάττει δὲ (Ἰουστινιανὸς) καὶ τὴν τοῦ σωτῆρος ὑπαπαντὴν ἄρτι πρώτως ἁπανταχοῦ τῆς γῆς ἑορτάζεσθαι P. G., t. CXLVII, p. 292.] . Edita est oratio Abraami, episcopi Ephesini, qui saec. VI floruisse censetur [S. Vailhé, in Dictionnaire d'histoire et de géographie ecclésiastiques, t. I, pp. 172 – 73; 188 – 190.] , εἰς τὴν ἑορτὴν τῆς Ὑπαπαντῆς [M. Jugie, in Patrologia Orientalis, t. XVI, p. 448-54; M. Krascheninnikov, Abramii archiepiscopi Ephesii sermones duo adiecita interpretatione slavica (Iu ievi Liv norum, 1911), p. 8-28.] . A Graecis ad Latinos transiit festivitas passim graeco vocabulo nuncupata. Auctore Libro pontificali, Sergius papa (687 – 701) constituit ut diebus Adnuntiationis Domini, Dormitionis et Nativitatis sanctae Dei genetricis semperque virginis Mariae ac Sancti Symeonis quod Ypapanti Graeci appellant, laetania exeat a sancto Hadriano et ad sanctam Mariam populus occurrat [Duchesne, t. I, p. 376; f. p. 381.] . In kalendario S. Willibrordi nuntiatur veluti festum sancti Symeonis patriarchae [Wilson, p. 4.] . Ita fere et in codice Epternacensi martyrologii. In aliis plerisque Symeonis prophetae memoria ad diem 5 ian. inscripta est, die vero 2 feb. beatae Mariae Purificatio exprimitur [De his lege Duchesne, Origines du culte chrétien5, p. 287 – 88. De origine supplicationis die 2 februarii haberi solitae multum disceptatum est. A. Baumstark, in Theologie und Glaube, t. I (1909), p. 89 – 105; Batiffol, Études de liturgie et d'archéologie chrétienne (Paris, 1919), p. 193 – 215; J. Toutain, in Revue de l'histoire des religions, t. LXXIX, p. 1 – 13; D. De Bruyne, in Revue Bénédictine, t. XXXIV (1922), p. 14 – 26.] .

EXCERPTA] Cambr.: Depositio S. Laurentii cet. Lege dedicatio, supra, ad n. 21.

aliorum LXXIIII. Supra, ad n. 11.

Aproniani. In Actis S. Marcelli Apronianus commentariensis hoc ipso die martyrium sumpsit: ductus in via Salaria miliario secundo, capite truncatus est sub die quarto nonarum februariarum [BHL. 5234, n. 5, 6.] . Nihil ibi de coemeterio in via Latina [Supra, ad diem 25 dec.] quod ab Aproniano conditore appellatum est. Aproniani non esse nomen hominis, sed lectionem depravatam ex Forosimproni (n. 22 – 23) coniectura est v. cl. F. Lanzoni [I titoli presbiterali di Roma antica nella storia e nella leggenda (Torino, 1925), p. 39.] . Quae si vera est, martyrem Apronianum eiusque natalem diem ex ipso martyrologio iam corrupto accepisse dicendus est qui Gesta Marcelli conscripsit.

Mon.: Militum CLXIIII. Lege miliario, supra, ad n. 11.

aliorum XXIIII, supra, n. 11, 20.

III NON. FEB.

Natale Felicis. in Foro Simfroni Laurenti Hippoliti Felicis Celeris. a In Africa Felicis Celerinae Felicitatis Ippoliti .

Vapingo depositio episcoporum Teridi et Remedi. Lugduno depositio beati Lupicinib.
Addunt codices pleniores: a) in cappadocia sancti blasii V. — b) in forosin fronii natale aurenti (aurenci S2) ypoliti celeris felicis S.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 11. affrica W | 13. caelerinae B; celerini S | 15. om. S | 16 – 17. uappim code pās E | 16. u anpingo S1; vampingo W | 18. om. E | 19. teredi S1; tigridii S2 | 20. om. E | 21. remedii BSW | 22. lugdun̄ E | 25. add. episcopi B2SW.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Affrica nat. Celerinae Felicis Felicitatis Vappingo depositio episcoporum Tegridi et Remedi Lugduno depositio sancti Lupicini episcopi Blasi episcopi. — Rich.: In Affrica Felis Laurentii Yppoliti et Celerinae Vuappingo depositio Tredi et Remedii Lugduno depositio beati Lupicini episcopi (add. 2 m. et sancti Blasii mar.) — Lat. 5256: … et in territorio lugdunensi depositio sancti Lupitini heremite et in Affrica Felicis Guapingo depositio episcoporum Teredi et Remedii.

FEB. 3

2. FELICIS] Plerique codices Felicem nuntiant in Africa (n. 11), et huius nominis martyres saepe inter Afros recensentur. In hoc ipso laterculo binos habet Felices prior martyrologii recensio, altera Felicem et Felicitatem. Hanc autem unice veram lectionem Felicemque delendum suspicio est. Conferenda sunt quae annotabimus ad diem 5 feb., n. 15.
4. FORO SIMFRONI] Iteratur laterculus dedicationis basilicae de qua heri. Hinc palam fit quot quantosque errores coacervaverit Ado in hac annuntiatione, quae adhuc in martyrologio Romano legitur: in Africa sanctorum martyrum Felicis, Symphronii, Hippolyti et sociorum. Felici enim, quisquis ille est, et in codicibus Africae tribuitur, subnectit non Hippolytum tantum, martyrem Romanum, sed et Romanum alterum, qui certe martyr non est, sed Foro nomen dedit, Sempronium, et alios nescio quos, in unam societatem congregatos.
9. CELERIS] Lege, cum codicibus paene omnibus, Celerinae. Carthagine martyrio coronata est Celerina, quam laudat S. Cyprianus una cum Celerino, Laurentino et Egnatio [Epist. XXXIX, 3, Hartel, p. 58.] . De horum tamen natali die nihil traditum est. Hos autem omnes hodie nuntiat Florus [Quentin, Les martyrologes historiques, pp. 288, 378.] ea, ni fallor, ductus ratione quod in uno laterculo cum Celerina Laurentium (n. 6) legebat. At Laurentius ille diaconus est celeberrimus, non vero Celerini diaconi patruus. Florum secuti sunt Ado, Usuardus et Romani martyrologii compilatores. Celerina in nostris libris etiam sept. 24, 28 reperitur. Basilicam quae nuncupabatur Celerinae vel Scillitanorum [Victor Vitensis, Hist. persec. Vandal., I, 3.] , in qua S. Augustinus sermonem habuit [Sermo XLVIII, P. L., t. XXXVIII, p. 316.] , sanctae martyri sacram fuisse minime constat, potuitque a no mine matronae, quae eam condidit, appellari.
14. FELICITATIS] Supra, ad n. 2.
16. VAPINGO] In serie episcoporum Vapincensium (Gap) neque Teridio neque Remedio locus esse videtur [Duchesne, Fastes épiscopaux, t. II, p. 286.] . Remigio cuidam, ignotae sedis episcopo, litteras datas esse anno 417 a Zosimo summo pontifice [Jaffé-Loewenfeld, Regesta pontif. Roman., 337.] , auctor est Duchesne [Duchesne, t. c., p. 101, n. 2.] . Lectio autem Teridi non adeo certa est.

22. LUGDUNO] Sedit Lupicinus in cathedra Lugdunensi [Duchesne, t. c., p. 163.] , inter Patientem († sept. 11, c. 480) et Rusticum († april. 25, an. 501).

Lugduni depositio beati Lupicini.

Adonianus est, in martyrologium Romanum assumptus, laterculus: Lugduni sanctorum Lupicini et Felicis itidem episcoporum, cui subiungere placet Baronii commentarium: “Beda de Lupicino tantum, de quo etiam Wandelbertus. Ponitur hic Lugdunensis ecclesiae episcopus 24 vel 28, secundum diversas tabulas… Felix autem, cum in illis non inveniatur, alterius civitatis episcopus existimatur.” Scilicet Felix, qui in capite huius diei ponitur, inscite Lupicino adiunctus est.

ADDITAMENTA] Blasii, episcopi Sebasteni, memoriam Graeci agunt feb. 11 [Synax. Eccl. CP., p. 457; BHG. 276, 277.] , die vero 3: Βλασίου τοῦ Βουκόλου, ἐκ Καισαρείας τῆς Καππαδοκίας [Synax. Eccl. CP., p. 441.] . Hunc nonnulli alium existimant a Sebasteno [Act. SS., Feb. t. I, p. 353.] . Unum agnoscit Blasium kalendarium marmoreum Neapolitanum, et quidem ad diem feb. 3 [Capasso, Monumenta Neapolitani ducatus, t. I, p. 336.] :

NAT(ALE) S(ANCTI) BLASSI

EXCERPTA] Lupicini, non episcopi (n. 22) sed eremitae, illius sane cuius Vitam scripsit Gregorius Turonensis [BHL. 5075.] , hodie memoriam agi censuit qui codicem Parisiensem 5256 exaravit.

PRID. NON. FEB.

In Foro Simphroni natale Gemini Gelasia Magni Aquilini et Donatae item Gemini item Donatae Thimoi filiae episcopi cum filia sua .
Addunt codices pleniores: a) timothei B.
Var. lect. codd. EBSW. — 1. omitt. BSW | 2 – 3. ferosen proni B; forosin froni S1; forosin fronii S2; foro semproni W | 5. gemini ** B; gemmi W | 6 – 13. om. S | 6. om. W1 | 7. mannae E | 8 – 10. donate aquiline B; donate aquilinȩ W | 11. omitt. BW | 12. gemmi BW | 14. donate SW | 15. themoi BSW | 16. fili S | 17. ep̄i ESW.
Excerpta ex variis.Cambr.: In foro Sinfroni nat. Gemini Gelasii Manni Aquilini et Donatae item Donatae Themos Gelasii. — Rich.: In Foro Simfroni natale Gemini Gelasi Mannii Aquilini et Donate Timuae episcopi cum filia sua. — Rhab.: In foro Simfronii nat. Gemini Gelasii Manni Aquilini et Donati item Donati Themoy Gelasii.

FEB. 4

2. FORO SIMPHRONI] Loci indicium a die 2 feb., n. 22, huc delatum est, sanctorum nominibus suppressis. Proinde nullus ex martyribus qui hodie in tabulis referuntur, ad Forum Sempronii pertinent [Anal. Boll., t. XXIX, p. 469.] .
5. GEMINI] Geminus cum Aquilino ad hunc diem translatus est a 4 ian., n. 3, 4, e solito errore legentis: prid. non. feb., ubi scriptum erat: prid. non. ian. Iam 31 ian., n. 11, Geminus aliquis nuntiatus est. Hic videtur unus esse ex Lugdunensibus qui iun. 2 coluntur.
6. GELASI] Iam 31 ian., n. 12, et iterum 5 feb., n. 16. Gelasium puerum hodie colunt Placentini [Act. SS., I ebr., t. I, p. 465.] ; quo iure, nostrum non est decernere.
7. MAGNI] Al. Mannae, Manni, Mamni. Adducendusne laterculus breviarii Syriaci: ἐν Ἀντιοχείᾳ Μαξιμῖνος, Ma(xi)m(i)ni ?
8. AQUILINI] Cum Gemino (n. 5) a die 4 ian., n. 3, advectus.
10. DONATAE] Nudum nomen; iteratur n. 14.
12. GEMINI] Supra, n. 5.

15. THIMOI] Mirum in modum et paene ridiculum converterunt librarii elogium Fileae episcopi Thmueos et Fil(oromi) martyrum Alexandrinorum. Eusebius: Φιλόρωμος ἀρχήν τινα οὐ τὴν τυχοῦσαν τῆς κατ᾽ Ἀλεξανδρέων βασιλικῆς διοικήσεως ἐγκεχειρισμένος… Φιλέας τε τῆς Θμουἳτῶν ἐκκλησίας ἐπίσκοπος [Hist. Eccl., VIII, 9, 7.] , moxque eiusdem profert epistulam: αὐτὸς ἑαυτοῦ παρίτω μάρτυς, ἅμα μὲν ἑαυτὸν ὅστις ποτ᾽ ἦν, ἐπιδείξων, ἅμα δὲ καὶ τὰ κατ᾽ αὐτὸν ἐν τῇ Ἀλεξανδρείᾳ συμβεβηκότα μαρτύρια ἀκριβέστερον μᾶλλον ἡμεῖς ἱστορήσων [Ibid., VIII, 10, 1.] . Phileae et Philoromi Acta habemus [BHL. 6799. Cf. Les martyrs d'Égypte, p. 155 – 170.] , in quibus locus Passionis non exprimitur. Hinc in sua civitate episcopum martyrium fecisse putavit martyrologus, scripsitque:

Thmui Fileae episcopi cum Filoromo.

Ad anonymum Lugdunensem cod. Parisini 3879, qui Eusebium seu potius Rufinum inscite excerpsit, referendum est quod innumera multitudo fidelium ex eadem urbe, id est Thmuitanorum, pastoris sui sequens exemplum martyrio coronata cum iisdem fuisse credatur [Quentin, Les martyrologes historiques, p. 207 – 208.] . Atqui haec, teste Eusebio, sunt ἐν τῇ Ἀλεξανδρείᾳ συμβεβηκότα μαρτύρια. Anonymi errores amplexi sunt, post Adonem et Usuardum, Romani martyrologii, compilatores.

ADDITAMENTA] Timothei prava lectio est orta ex Thimoi (n. 15) id e. Thmui, proinde non martyris sed civitatis nomen est.

NON. FEB.

In Sicilia civitate Catenas natale Agathe virginis In Sicilia Catenas passio sanctae Agathe virginis

Revocati Gelasi

Saturi Felicis Saturnini

Gelasi .

In Oriente Patras civitate ordinatio episcopatus sancti Andreae apostoli. Vienna depositio Aviti episcopia.
Addunt codices pleniores: a) et confessoris S2 C.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 10. om. W | 15. revocate B | 16. zelasthi S | 21 – 22. om. E | 24. om. BSW | 25. ordin̄ E | 26. ep̄i E | 27. scȩ W | 31. depossitio S; om. E | 32 – 33. S2, om. S1.
Excerpta ex variis.Cambr.: Sicilia in Cathecna nat. Agathae virginis et in Affrica Felicis et Saturnini Vieana depossitio Aviti episcopi.

FEB. 5

1. IN SICILIA] Kalendarium Carthaginiense: Nonas febr. sanctae martyris Agatae. Sacramentarium Gregorianum: Natale sanctae Agathae [Wilson, pp. 23, 260.] . In canone Romano et Ambrosiano Agathae nomen recitatur [F. Savio, Gli antichi vescovi d'Italia, Milano, p. 923.] , nec deest in fastis Graecorum [Synax. Eccl. CP., p. 445.] nec in kalendario Mozarabico [Férotin, Le Liber ordinum, p. 454.] . Non hodie solum eiusdem mentio in libris nostris occurrit. Lege quae annotata sunt ad dies 25 ian., 3 april., 5, 12, 25 iul., 6 et 31 dec. Romae variis temporibus S. Agathae dicatae sunt ecclesiae: S. Agatha in Caput Africae, ad Colles iacentes, in Diaconia, de Tempulo, S. Agathae Trans Tiberim [Chr. Huelsen, Le chiese di Roma nel medio evo (Firenze, 1927), p. 165 – 168.] , et quae omnibus antiquitate praestat, basilica in Subura, anno circ. 470 a Flavio Ricimero constructa recentius dicta S. Agatha Gothorum [Huelsen-Cecchelli cet., S. Agata dei Goti, Roma, 1924, in-4°. Cf. Anal. Boll., t. XLIV, p. 264 – 67.] . Symmachus papa fecit basilicam sanctae martyris Agathae, via Aurelia, in fundum Lardarium [Duchesne, Le Liber pontificalis, t. I, pp. 262, 267.] . Panormi erat mona sterium SS. Maximi et Agathae, quod Lucuscanum dicebatur, a S. Gregorio M., ut videtur, conditum [Registr., IX, 20, 66, 82, Hartmann, t. II, pp. 54 86, 97.] . In monasterio S. Stephani, in Capreae insula, S. Agathae sanctuaria iussu eiusdem Gregorii collocata fuerunt an. 591 [Registr., I, 52, Ewald-Hartmann, t. I, p. 78.] . Acta quae supersunt tanta martyre prorsus indigna sunt [BHL. 133, BHG2. 36 – 38.] . Lectio certa est:

in Sicilia civitate Catenas natale sanctae Agathae virginis.

15. REVOCATI] Tum Revocatus, tum Saturus (n. 17) et Saturninus (n. 19) martyres sunt ex societate SS. Perpetuae et Felicitatis (mart. 7). Quare potius quam Felicis (n. 18) scribendum opinarer Felicitatis. Itaque:

〈in Africa〉 Revocati, Saturi, Felicitatis, Saturnini.

16. GELASI] Feb. 4, n. 6, et ian. 31, n. 12.
17. SATURI] Supra, ad n. 15.
18. FELICIS] Legendum videtur Felicitatis, supra, ad n. 15.
19. SATURNINI] Supra, ad n. 15.

23. PATRAS] Ad hunc laterculum pertinent quae nescio quo casu ad diem sequentem relata sunt: in Achaia, et interpolatori debetur additamentum iam alias usurpatum [Cf annotata ad 4 ian.] in Oriente. Sollemnem memoriam Andreae apostoli omnes, nullo dissentiente [Lipsius, Die apokryphen Apostelgeschichten, t. III, p. 430.] , referunt ad 30 nov. Qua de causa hodie quoque commemoretur non liquet. Minime antiquam esse ordinationis episcopatus recordationem non est multis ostendendum. Sed codicum lectio est:

Patras in Achaia ordinatio episcopatus sancti Andreae apostoli.

30. VIENNA] Aviti, Viennensis episcopi, qui anno 518 obiit [Duchesne, Fastes épiscopaux, t. I2, p. 147.] , Vitam habemus [BHL.. 885.] .

Vienna depositio Aviti episcopi.

VIII ID. FEB.

Romae via Appia natale Soteretis . Romae via Appia in cimiterio eiusdem Sotiris virginis.

In Achaia Saturnini. alibi Revocataea sanctae Dorotheae et Teofili scolastici b. Siracusa passio sanctae Luciae virginisc. alibi Antholiani Saturnini.
Addunt codices pleniores: a) victuriȩ C; in cesarea cappadociae passio SCWKLV. — b) et depositio sancti vedasti episcopi KLV. — c) amandi vedasti episcopi B; adravitis depositio vetasi (vedasti S2) episcopi et confessoris (et amandi episcopi S2) S.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 1. rom̄ E int. lin. | 6. om. S | 8. apia S | 9 – 11. in eiusdem cimiterio (cymitirio W) SW; add. rome S; add. passio SW | 12. soteris B2S; sotyris W | 15. achia E | 17. om. BSW | 18. revocati W | 19. sc̄ae B; om. ES | 20. dorotae E; dorothae W; add. virginis S2 in marg. | 21 – 22. ethiofili B; et thiofoli S; et inopoli W | 21. om. E | 24. siracussa E; seracusa BW | 24 – 31. in ras. arvernis passio sanctisimi martiris S2; antholiani et saturnini S1 | 27. lucianae W | 29. om. B.
Excerpta ex variis.Cambr.: Romae passio sancti Soteris virginis in Achaia Saturnini et depositio Scolasticae virginis Syracusana passio sanctae Luciae virginis Adravites civitate depositio sancti Vedasti episcopus Elnone monasterio depossitio Amandi episcopi. — Rich.: Rom. Sotheris virginis in Achaia cet…

FEB. 6

1. ROMAE] Sanctae martyris Soteretis seu Soteris, quae etiam feb. 10, 11, et maii 12 nuntiatur, hodie natalem passionis celebrari, die vero 10 nativitatis anniversarium, astruere conatus est Rossius [Roma sotterranea, t. III, p. 20 – 21.] , sed frustra, si quid video. Nullum enim ad hunc diem huiusmodi festivitatis in libris liturgicis vestigium reperire est. Rem alias examini subiciemus [Interim cf. Anal. Boll., t. XLVI, p. 61 – 62.] . Nihilominus, licet loco suo mota, recta est enuntiatio:

Romae via Appia in cimiterio eiusdem natale Soteretis virginis.

10. CIMITERIO] Amplam de huius coemeterio commentationem scripsit Rossius [Il cimitero di Santa Sotere, in Roma sotterranea, t. III, p. 5 – 192.] .
15. IN ACHALA] Nulli sunt martyres ad Achaiam referendi, sed diei 5 feb. restituendum: Achaia Patras civitate.
16. SATURNINI] Ex sociis S. Felicitatis, iam 5 feb. Iterum infra, n. 31.
17. ALIBI] Immo in Africa, ut die 4 feb., ad n. 15.
18. REVOCATAE] Lege Revocati, ex sociis S. Felicitatis, iam 5 feb., n. 15.

20. DOROTHEAE] Locum passionis servaverunt codices non pauci alterius recensionis. Concinunt Acta quae habemus [BHL. 2321 – 2325.] , utique exiguae fidei. Kalendaria mozarabica die 7 feb. nuntiant: sancte Dorothee virginis, al. sancte Dorothee virginis et comitum. Kalendarium Cordubense anni 961: festum Dorothee interfectae in civitate Cesarie [Férotin, Le Liber ordinum, p. 454 – 55.] . Dorotheam vocat Rufinus martyrem cuius nomen Eusebius, Hist. eccl. VIII, 14, 15, silentio premit [Les martyrs d'Égypte, p. 35 – 36. Cf. Act. SS., Febr. t. I, p. 776 – 77.] . Sed Alexandrina illa erat, nostra vero Caesariensis fuisse perhibetur:

in Caesarea Cappadociae Dorotheae et Theofili scholastici.

24. SIRACUSA] Luciam virginem Syracusanam, post alteram celeberrimam virginem Siculam, de qua heri, commemorari voluit martyrologii compilator vel interpolator, scripsitque:

Siracusa passio sanctae Luciae virginis

quamquam eius passionis dies est dec. 13.

30. ANTHOLIANI] Martyrem Arvernum Antholianum eiusque basilicam non uno in loco laudat Gregorius Turonensis [Hist. Franc., I, 33; In gloria martyrum, 64.] . De illone an alio cognomine hodie agatur certo definiri nequit [“Antholiani est peut-être le martyr d'Auvergne connu par Grégoire de Tours. Le 6 février est le jour marqué par les martyrologes et calendriers modernes, mais ils ont pu rattacher par conjecture l'histoire du martyr arverne dont parle Grégoire de Tours à un saint homonyme marqué ici. Ce qui me porte à émettre ce doute c'est l'absence de toute rubrique géographique, spécialement étonnante quand il s'agit d'un saint des Gaules, et aussi le fait que nous n'avons pas de documents exprès sur la tradition arverne primitive en ce qui regarde la date festivale de S. Antolien.” L. D.] . Die sequenti iteratur, n. 8, sub nomine Anatholi.

31. SATURNINI] Iam supra, n. 16, et iterum feb. 7, n. 14. In Romano martyrologio procedit hodie turma sanctorum martyrum Saturnini, Theophili et Revocatae, de quibus, ait Baronius, “etiam veteres manuscripti et recentiores.” Ut patet, ex huius diei laterculo undequaque conquisiti sunt. Theophilus enim socius est S. Dorotheae, Revocata, lectio depravata pro Revocato, qui cum Saturnino sociis S. Perpetuae connumeratur.

ADDITAMENTA] Adravitis, id est Atrebatis (Arras). Die 6 feb. c. an. 540 obiit Vedastes episcopus Atrebatensis [Act. SS., Febr. t. I, p. 782 – 815. BHL. 8501 – 8517; Cf. Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 86 – 87.] .

Atrebatis civitate depositio sancti Vedasti episcopi et confessoris.

Amandus episcopus Traiectensis obiit in monasterio Elnonensi (Saint-Amand, dép. Nord) c. an. 676.

Elnone monasterio depositio Amandi episcopi [Act. SS., t. c., p. 815 – 903. Cf. BHL. 332 – 348.] .

EXCERPTA] Cambr.: Scolasticam virginem, sororem S. Benedicti, solum Cambrense breviarium hodie nuntiat, occasione suscepta, ni fallor, a scolastico (n. 23) Theophilo, S. Dorotheae socio. Nam S. Scholasticae feb. 10 memoria agi solet.

VII ID. FEB.

In Brittaniis civitate Auguria natale Auguli episcopia Anatholi Andreae Ammonis Staciani Nepotiani Luci Saturnini et Saturni.
Addunt codices pleniores: a) et martyris et alibi E.
Var. lect. codd. EBSW. — 1. om. E | 2. brittania ES | 4. agurta B; augurta W; om. S | 8. anatoli SW | 9. om. E | 11. statiani SW | 12. nepociani BW | 13 – 14. saturnini luci BSW | 15. om. BSW | 16. saturne B2S; saturnae W.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Britannis civitate in Agusta nat. Agulini episcopi et martiris et Antoliani episcopi Anatoli Andriae Emiliae. — Met.: Ipso die natale Anatholii Andreȩ Amonis Staciani Nepociani Saturni et Lucii. — Rich.: In Brittania civitate Augusta Aguli episcopi et martyris Anatholi Ammonis Statiani Nepotiani Luci Saturnini et Sarne Andreae.

FEB. 7

1. IN BRITTANIIS] Perobscura annuntiatio quae multorum ingenia torsit [Act. SS., Febr. t. II, p. 16 – 17; J. O'Hanlon, Lives of the Irish Saints, t. II, p. 387 – 90; W. Bright, Chapters of Early English Church History3, p. 9; Ch. Oman, England before the Norman conquest2, p. 178.] . Disceptatur enim non solum de episcopi sed et de sedis nomine, quod post Bedam plerique legerunt Augusta, intellegendo Lundinium vetus oppidum, quod Augustam posteritas appellavit. Ita Ammianus Marcellinus [Rer. gest. XXVII, 8, 7; XXVIII, 3, 1.] . At vero de episcopo Londiniensi in antiqua aetate, praeter Restitutum, qui concilio Arelatensi anni 314 interfuit [Haddan-Stubbs, Councils, t. I, p. 7.] , nemo unquam audivit. Quod addunt Augulum martyrem fuisse, dubitationem auget, non removet, cum vix unius martyris Albani (iun. 22) Britannorum fasti memoriam servarint. Notari velim tot esse nominibus AVGV li et AVGV ria elementa communia, ut unum ex altero, scribentis libidine vel oscitantia faciente, oriri potuerit. Quo loco terrarum sita esset Auguria (si tamen lectio proba est) nonnisi divinando assequi possumus. In Africa erat quondam ecclesia Auguritana [M. G., Auct. antiq., t. III, p. 65.] ; fuit et episcopus Augurensis [Mansi, Concilia, t. IV, p. 100.] . Certe, in hodierno laterculo nihil est quod ad Britanniam iure pertineat.
8. ANATHOLI] Feb. 6, n. 30: Antholiani.
9. ANDREAE] Apostoli Andreae, feb. 5, n. 28.
10. AMMONIS] Plurimi huius nominis sunt maxime apud Aegyptios [Les martyrs d'Égypte, p. 211.] . Sed quis ille noster inter tot homonymos?
11. STACIANI] Nudum nomen.
12. NEPOTIANI] Nepotianum, Altinensem presbyterum, laudibus cumulat S. Hieronymus. Hunc autem 7 feb. vel 11 maii, quo nuntiatur alibi depositio Nepotiani, cultum habuisse, nullo comprobatur indicio.
13. LUCI] Aut Lucia virgo, de qua heri, aut Lucius papa, de quo postridie. Uter eligendus ex dicendis ad feb. 8, n. 17, intellegetur fortassis.

16. SATURNI] Etiam feb. 5, n. 19, Satur(n)us Saturninum comitatur. Vel unus, mutato paululum nomine, geminatur, vel Saturninus et Saturus ex die 5 feb. redeunt. Kalendarii marmorei Neapolitani inscriptio est [Capasso, Monumenta Neapolitani ducatus t. I, p. 336.] :

P(ASSIO) S(ANCTI) SATVRNNI

quem illum ipsum Saturninum esse existimat Sabbatini qui in martyrologio Romano feb. 6 inscriptus est [Sabbatini D'Anfora, Il vetusto calendario Napoletano, t. II, p. 25 – 26.] , illum vero qui hodie in hieronymianis est, Mazochius [Mazochius, In vetus marmoreum sanctae Neapolitanae ecclesiae kalendarium commentarius, p. 34.] . Atque hi omnes unus idemque censentur socius S. Perpetuae.

EXCERPTA] Rich.: Sarne = Saturni, n. 16.

VI ID. FEB.

In Armenia minore natale Dionisi Emiliani

et Sebastiani Emiliani

Romae depositio sancti Pauli episcopi. et alibi Luciia.
Addunt codices pleniores: a) et iulii pape S.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 2. arminia BSW | 3. om. B | 6. miliani B | 7. omitt. BSW | 8. sabastiani B1CW; saebastiani B2 | 12. om. W | 15 – 17. om. W | 16. om. S | 17. luci BS.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Arminia minore nat. Dionisii Emiliani Sabastiani et Romae depositio sancti Pauli episcopi et Iuli papae et alibi Lucii. — Rich.: … et alibi Lucii Iulii papae. — Mon.: … Romae Iulii papae Pauli episcopi. — Rhab.: Rome depositio sancti Pauli episcopi et Iulii papae.

FEB. 8

1. IN ARMENIA] Celeberrimus est S. Dionysius, episcopus Mediolanensis, qui a Constantio sede pulsus et in Armeniam relegatus ibidem exsul in Christo obdormivit martyribus connumeratus [Hilarii Contra Constantium, 2, P. L., t. X, p. 578; Ambrosii Contra Auxentium, 18, P. L., t. XVI, p. 1012; Epist. LXIII, 70, ibid., p. 1208; Athanasii Apologia, 4, P. G., t. XXV, p. 649; Historia Arianorum, 33, ibid., p. 732.] . S. Basilium rogavit Ambrosius ut sibi corpus beati viri redderetur. Rescripsit Basilius narrans qua ratione reliquiae, a fidelibus religiose custoditae, impetratae fuerint, nihilque dubitandum esse de veritate sacri corporis multis asserens argumentis [Epist. CXCVII, t. c., p. 709 – 714.] . Dionysii depositio Mediolani agitur 25 maii (n. 2). hodie, ut videtur eius natalis dies. Non igitur multis ostendendum est S. Sebastiano (n. 8) neutiquam hodie locum esse, sed probam esse lectionem Sebastiae, quam etiam in laterculo diei 9 martii restituemus. Nil iuvat afferre Passionem sanctorum martyrum Dionysii, Aemiliani, Sebastiani et aliorum in Armenia minore, a Iacobillo concinnatam [Act. SS., Febr. t. II, p. 158 – 60. Cf. Ian. t. II, p. 833.] , quippe quae fastorum nostrorum hodiernae tabulae tota innitatur. Verisimilis proinde est lectio:

Sebastiae in Armenia minore natale Dionisii.

Cum tamen martyrologia nostra insidiarum plena sint, monitos velim qui haec legunt postridie Dionysium et Paulum Aegyptios, et Aemilianum incerti loci nuntiari. Quid si horum nomina hodie (n. 5, 6, 13) anticipata fuerint, ut fit, iisque a sciolo appicta locorum indicia Sebastia Dionysio, Paulo Roma ?

6. EMILIANI] Al. Miliani. Ex elementis vocis MEDIOLANI male conglutinatis confictum censeo. Mediolani autem scholium esse videtur ab erudito quodam viro non inscite margini appositum. Haec ex coniectura dicta sunto. Nam ut modo observatum est ad n. 1, Aemilianus etiam die sequenti signatur. In alterutrum autem laterculum irrepsisse censendus est. Qui S. Aemilianum revera vixisse comprobari existimant ex Actis S. Aemiliani, Armeni episcopi, in Umbria sub Diocletiano passi [BHL. 107.] , egregie falluntur. Actorum enim fons praecipuus est elogium, quale est apud Florum, Adonem, Usuardum, et tandem in martyrologio Romano: In Armenia minori natalis sanctorum martyrum Dionysii, Aemiliani et Sebastiani. Florentinium secutus [Vetustius occidentalis ecclesiae martyrologium, p. 304. Apographa Constantini Caietani, de quibus Florentinius, servantur Romae in Bibliotheca Alexandrina. Catal. lat. Rom., p. 140.] iam observaverat Sollerius Acta illa, mutatis dumtaxat nominibus, Passionem S. Pantaleonis referre et iisdem paene verbis construi [Martyrologium Usuardi, p. 90.] .
8. SEBASTIANI] = Sebastiae, supra, ad n. 1.
10. ROMAE] Cuius sedis fuerit ille Paulus episcopus, nemo facile dixerit, certo certius non Romanae [“Ce Paul ne peut être le pape de ce nom, car le ms. d'Epternach, sans parler de la rédaction auxerroise, est matériellement antérieur à la mort de ce personnage.” L. D.] . Romae saltem obiisse fidenter assererem, nisi proximus Sebastianus (n. 8) vel Lucius (n. 17) quempiam inducere potuerit ut Romam ascriberet. Coniectura Antonii De Waal pro ep(iscop)i legentis ap(ostol)i toleranda non est [Römische Quartalschrift, t. XV (1901), p. 244.] . Sed est alia non improbabilis, quam ad n. 1 adduximus.
17. LUCII] Codices plerique solum Lucium nuntiant; addunt nonnulli Iulii papae. Hoc primum occurrit vestigium incredibilis confusionis et permixtionis, quam aliis martyrologii locis deprehendemus, Lucii papae cum Iulio papa. Quae res ut melius perspiciatur, initio commemorandum est depositionem Lucii papae in diem 5 mart. incidere [Ita Depositio martyrum et Liber pontificalis. Duchesne t. I, p. 153.] , Iulii papae in diem 12 april. [Depositio episcoporum et Liber pontificalis, Duchesne t. I p. 205.] Huius autem anniversarius dies accurate servatus est in Hieronymianis, illius vero, uno die anticipatus legitur die 4 mart., novo accedente errore, ita ut Iulius scribatur pro Lucio. Et in codicibus plenioribus non plane deest die 4 mart. Lucii nomen, sed inter tot alia connumeratur (n. 54) ut verius latere quam legi dicendum sit. Mendum hoc loco irrepsisse advertit Cambrensis codicis librarius: depositio Iulii episcopi sive Luci episcopi. Qua ratione die 4 mart. alterum pro altero nomine scribi potuerit non est huius loci desquirere. Satis iam erit negotii ostendere cur utrumque legatur die 8 feb., qui cum neutro anniversario quicquam commune habere videatur. Consentiunt codices pleniores: et alibi Luci. Lucius autem iam legebatur die 7, et die 6 Luciam obviam habuimus. Quod indicium esse videtur Luci nomen die 8 scriptum esse pro Lucia, et librario cuipiam menti occurrisse Lucium illum unum eundemque esse ac Lucium papam, quem in alio laterculo cum Iulio commixtum esse adverterat. Verisimilis est coniectura, incerta tamen. Sed et altera se offert, abstrusior paulo, minime tamen ideo contemnenda [Huic favet J. P. Kirsch, Der stadtrömische christliche Festkalender, p. 222.] . Scriptum fuerit quondam die 6 feb. haud procul a Lucia nomen Iulii pape, quem eo recurrente die ordinatum esse constat [Ita Catalogus Liberianus, ap. Duchesne, t. c., p. 8.] . Postea, praetermisso Iulio die 6 feb. ab indiligenti librariocasu servata esset iterata commemoratio, ad diem 8 feb., Iuli, Luci [ae]. Ea tamen ratione haud facile ostenditur quo pacto et die 4 mart. similis error invectus sit. Mira est nominum coniunctio in martyrologio Romano: Romae sanctorum martyrum Pauli, Lucii et Cyriaci, cum hac Baronii annotatione: “Restituuntur iidem ex saepius citato vetere manuscripto martyrologio monasterii S. Cyriaci.” Atqui in hoc martyrologio, qui est codex F. 85 bibliothecae Vallicellianae, ea prorsus leguntur quae in nostris (n. 10 – 17). Incaute ergo eponymus monasterii cuius erat codex, in laterculum assumptus est.

V ID. FEB.

Sueno apud Cyprum natale Alexandria Ammonisb et aliorum XX

Alexandria Pauli Dionisi. et ad Membras Ammonis Emiliani Lassae Didimi Poemi item Ammonis et aliorum XXXVIII et depositio Thomae. in Aegypto Iuli Milicuti Tyrsi Plesei Roni Orbasi Orinion Agathon Recumbi Bastami Sermatae Prothi Orion Coloti Lusi Arati Theonae Ippi Germani Saturnillae Epetimi Serapion Bastamon Papiae Pampiri Dioscodi Erodi Potamon Petecon Decumminic Zotici Cyriaci Ippiae.
Addunt codices pleniores: a) in alto monte super sambre (sambrȩ V) depositio sancti ansberti episcopi KLV. — b) in parrona natale sancti fursei confessoris C; in alto monte super sambre depositio sancti ansberti episcopi et confessoris W. — c) dioscodi C.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 1. sevo B1; suevo B2W; cm. ES | 3. ciprum ESW | 4. add. sanctorum S | 5. alaxandri E | 6. ammoni E | 10. alāxan E | 12. diunisi B1 | 15. menbras B; mēbas S | 16. om. B | 17. emeliani B; et miliani S | 18. lasse BW; lassi S | 19 – 20 poemi didimi SW | 19. dedimi B1 | 20. poeni B | 25. XXX et octem B1; XXX et octo B2; XXVIII S | 28. thome BS; add. et B1 | 30. egypto S | 32. miliguti B; om. SW | 33 – 34. plesei tyrsi SW | 33. tirsi E | 35. ronei B; add. germani SW (cf. 49) | 36. orfasi B2SW; add. miliguti SW (cf. 32) | 37. orinion(is sup. lin.) E; oridion BSW | 38. agathonis E | 39. recūbi B; recumby W | 40. bastamis BSW | 41. syrmathe B; armathe W; armate S |42 – 43 prothirio(nis sup. lin.) E | 42. proti SW | 44. colori E | 45. om. SW | 47. theone B; theoniȩ W; teonie S; theonitae E | 48. ippii BSW; add. lusi SW | 49. om. SW | 50. saturnille BS | 51. et pectimi E; epitimi W | 52. serapionis E | 53. liastamonis E; liastamoni BS | 54. papie BS | 55. pampyri S2W | 57. erodii B; erudii SW | 58. potamonis E | 59 – 60. peticonidae cummini E | 59. peteconi B1 | 60. decōmini B; decomini S | 63. ippie BS.
Excerpta ex variis.Cambr.: Suevo apud Cyprum nat. Alexandri Ammonis item Ammonis et aliorum XXXVII. — Rhab.: Suevo apud Cyprum natale Alexandri Ammonis item Ammonis et aliorum XXXVII. — Rich.: Apud Cyprum Alexandri Ammonii et aliorum XX Alexandria Pauli Dionisii et in Aegypto Iuli Plesei Ronei Orfasi Agatonis. — Mon.: Ammonis et aliorum XXXVIII et depositio sancti Thomae in Aegipto.

FEB. 9

1. SUENO] Frustra allaborarunt plurimi ut Suenum sive Suevum in Cypro insula reperirent. Nec mirum. Nec enim huius nominis civitatem nec ullos unquam martyres habuit Cyprus [Les saints de Chypre, in Anal. Boll., t. XXVI, p. 234 – 35.] . Alexander — si tamen homo est — et Ammon ad Aegyptum pertinere videntur. Die 20 feb., n. 4, item apud Cyprum passi leguntur martyres Aegyptii. Audacior iusto videri poterit emendatio apud Aegyptum; melior certe non occurrit Non ideo tamen Sueno nobis erit Συήνη, nunc Assouân, quae statim mentem subit [Les martyrs d'Égypte, p. 45.] . Cum codicibus nostris scripserat Usuardus: Suevo apud Cyprum [Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 91.] ; martyrologium Romanum: Soli in Cypro, quod e veteribus manuscriptis restituendum putavit Baronius, sed nusquam in libris visum est [Act. SS., Febr. t. II, p. 292.] .

5. ALEXANDRI] Non ita raro Alexander pro Alexandria et vice versa a librariis scriptum est. Proinde, ubi post Usuardum in martyrologio Romano signatur memoria Ammonis et Alexandri, potius legendum esset Alexandriae Ammonis. Martyres namque Alexandrini quorum est Ammon (n. 16 et 22), bis nuntiantur, semel per singula nomina (n. 10 – 63), hic vero compendio.

Alexandriae Ammonis et aliorum XXXVI.

8. ALIORUM XX] Cum Ammonio iterum colligata est eadem dictio, n. 24, numeris tamen nutantibus: XXXVIII, XXVIII, XXXIIII. Quot sint socii computandi ex dicendis palam fiet.
10. ALEXANDRIA] Longam martyrum seriem n. 11 – 63 scindunt loci et regionis notationes ad Membras (n. 15), in Aegypto (n. 30). Membressam (hodie Medjez-el-Bab) in Africa proconsulari [Ch. Tissot, Géographie de la province Romaine d'Afrique, t. II, pp. 325, 774.] ad Membras appellari potuisse nostris olim placuit [Act. SS., Febr. t. II, p. 293.] , in quorum sententiam alii abierunt [P. Monceaux, Histoire littéraire de l'Afrique chrétienne, t. III, pp. 537, 542.] . Haec autem sola vocabulorum similitudine innititur. Ceterum, quinam sint martyres ad hunc locum pertinentes, nullo documento monemur. Porro ut integri segmenti ratio perspiciatur, adducantur oportet tum Passio martyrum XXXVII, qui in Aegypto, incerto tamen loco passi narrantur [BHL. 6584.] et quorum nomina hodie recensentur; tum etiam laterculi dierum 14 feb. et 18 maii, ubi pars eorundem ex alia videtur narratione deprompta. Haec omnia procul dubio arta quadam colligantur cognatione, quam alias illustrare conati sumus quomodo potuimus [Les martyrs d'Égypte, p. 44 – 51. De his etiam L. Duchesne, in Mélanges d'archéologie et d'histoire, t. XXXVII, p. 196.] , non ita tamen ut nil melius exspectandum sit. Id unum exploratum videtur, huius laterculi nomina omnia, praeter Emiliani, Lassae (n. 17, 18), Thomae (n. 28), Iuli (n. 31), Tyrsi (n. 33) et, ut videtur, Milicuti (n. 32), Aegypto tribuenda esse, et potius Alexandriae, De his nunc singillatim.
11. PAULI] In Passione martyrum XXXVII Paulus prodit velut antesignanus. Inter inclutos sub Diocletiano martyres quorum meminit scriptor Actorum sanctorum Edessenorum, habetur Παῦλος ἐν Ἀλεξανδρείᾳ τῇ μεγάλῃ [O. von Gebhardt, Die Akten der Edessenischen Bekenner Gurjas, Samonas und Abibos, in Texte und Untersuchungen, t. XXXVII, 2, p. 6.] .
12. DIONISI] In Passione martyrum XXXVII bini sunt Dionysi; in laterculo diei 14 feb., tres: Dionysius, n. 70, Dionysius episcopus, n. 78, Dionysius presbiter, n. 86.
16. AMMONIS] Iam supra, n. 6. Insuper n. 22. In Passione duo sunt homonymi.
17. EMILIANI] Idem forsitan, quisquis ille est, de quo heri.
18. LASSAE] De lectionis sinceritate merito dubitatur.
19. DIDIMI] In Passione martyrum XXXVII.
20. POEMI] In eadem Passione: Pansii, ex graeco Παήσιος, Παῆσις [F. Preisigke, Namenbuch, i. v.] .
22. AMMONIS] Supra, ad n. 16. Hunc ad calcem laterculi reiciemus. Lege quae notanda sunt ad n. 60.
24. ALIORUM XXXVIII] Al. XXVIII, XXXIIII, XXXVII (Cambr.). Totis verbis agmen computat Passio: Hi triginta septem viri fortissimi et athletae Christi unanimiter accesserunt ad martyrium.
28. THOMAE] Loco Thomae in Aegypto subdubitans coniecit Duchesne: Thmui in Aegypto, quae foret martyrum XXXVII palaestra [Mélanges d'archéologie et d'histoire, t. XXXVII, p. 196.] . Egregii viri suggestio non ita placet, cum nec certum sit in Aegypto cum Thoma cohaerere [Les martyrs d'Égypte, p. 45.] , idque videatur ab Alexandria (n. 10) segregatum. Alteram equidem subiciam coniecturam, vel, si malueris, divinationem. In serie martyrum quae ex Passione Aegyptiorum XXXVII exscripta est, desideratur Thonii (e graeco Θώνιος), quod a rudi librario lectum Thomi, praeposterae emendationi locum dederit. Unde Thomae esset pro Thonii.
30. IN AEGYPTO] Aegyptus indistincte, omissa civitate, veluti martyrum agonis locus in Passione, qualis tradita est, indicatur. Saepe quidem discernitur inter Αἴγυπτον et πόλιν, non tamen ubique nec ab omnibus. Ita Eusebio Alexandria pars est Aegypti: ἐν Ἀλεξανδρείᾳ καὶ τῇ λοιπῇ Αἰγύπτῳ [Hist. eccl., IV, 2, 2; VI, 2, 2.] . Proinde verba: in Aegypto coniungenda videntur cum Alexandria, n. 10.
31. IULI] Deest in Passione Aegyptiorum, videturque esse Iulius romanus pontifex. Qua via huc adductus sit ex dictis feb. 8, ad n. 17, perspicietur.
32. MILICUTI] Deest in Passione. Inter nomina Aegyptiis usitata reperitur Μίλιχος [Preisigke, t. c., i. v.] . Videtur tamen Milicuti vocabulum esse biforme ex elementis AE[MILI]ANI aliisque conflatum.
33. TYRSI] De Thyrso solo, sive cum sociis Leucio et Callinico, non semel dictum est. Cf. ian. 20, n. 55.
34. PLESEI] In Passione: Pelesii, e graeco Πλῆς [Preisigke, t. c., i. v.] .
35. RONI] Deest in Passione, nisi sit [HE]RONI cum apocope.
36. ORBASI] Feb. 14: Arbasi, Arphasi, Orfasi. Graece Ὁρβάς, Ὁρβᾶς. In Passione: Horpesii = Ὁρπαῆσις; maii 18, n. 5: Ortasi, Ὁρτῆσις [Preisigke, i. vv.] .
37. ORINION] Infra, n. 43: Orion, Ὡρίων. Hoc loco, Passio: Horus, Ὧρος [Preisigke, i. vv.] , ita et feb. 14, n. 80.
38. AGATHON] Passio: Agathi. Die 14 feb., n. 62, Agathon exorcista est.
39. RECUMBI] Etiam in Passione. Vix proba lectio.
40. BASTAMI] Etiam in Passione. Maii 18, n. 37: Bustasi presbiteri. E graeco Βάστας [Preisigke, i. v.] ?
41. SERMATAE] Al. Armatae. Passio: Sarmathi. Feb. 14, n. 76: Armati, al. Armatae. Graece habetur Ἁρμᾶτις, Σαρμάτας, Σαρμάτης.
42. PROTHI] Passio: Proteae, Πρῶτος, Πρωτέας, Πρωτᾶς [Preisigke, i. v.] .
43. ORION] Passio: Orionis, hoc loco. Supra, n. 37.
44. COLOTI] Passio: Colluti, graece Κολλοῦθος. Celebris est apud Aegyptios huius nominis martyr [Les martyrs d'Égypte, pp. 33, 88, 104.] , qui in fastis nostris inscriptus est die 18 mart., n. 5.
45. LUSI] Deest in Passione. Die 14 feb., n. 50: Luci. Λῦσις Aegyptiis usitatum est [Preisigke, i. vv.] .
46. ARATI] Ita et Passio. Graece Ἀρᾶτις, Ἄρατος [Preisigke, i. v.] .
47. THEONAE] Cum Passione Θεωνᾶς. April. 24, n. 28, 41.
48. IPPI] Passio: Hippeae, Ἱππέας. Infra, n. 63: Ippiae. Alter esse videtur Ἱππέας, vel Ἱππίας [Preisigke, i. vv.] .
49. GERMANI] Passio: Romani.
50. SATURNILLAE] Est nomen ἀρσενικόν graece: Σατορνεῖλος. Passio: Saturnini.
51. EPETIMI] Passio: Pinuti, graece: Πινούτιος, Πινουτίων
52. SERAPION] Item Passio. Maii 18, n. 7: Serapionis presbyteri.
53. BASTAMON] Passio: Bastamonis; feb. 14, n. 112: Passamonas. Graece: Βησάμμων, Βησάμων [Preisigke, i. v.] , non tamen certo.
54. PAPIAE] Passio: Papiae, al. Papae, Παπίας.
55. PAMPIRI] Passio: Pantheri, item maii 18, n. 40: Πάνθερος [Preisigke, i. v.] .
56. DIOSCODI] Passio recte: Dioscori, item maii 18, n. 10.
57. ERODI] Ἡρώδης. Passio: Heronis, Ἥρων. Maii 18, n. 19: Hermonis lectoris, Ἕρμων [Preisigke, i. vv.] .
58. POTAMON] Passio: Potamonis; maii 18, n. 3: Potamonis presbiteri.
59. PETECON Passio: Peteci, al. Petheci. Graece: Πετεκᾶς, Πεθεκᾶς [Preisigke, i. v.] . Lectio Peteconidae Cummini, Petecon Decummini attendenda est. Ope laterculi maii 18, n. 12: Petegon diaconi, restituitur: Petegon diaconi Cummini, syllaba enim dae vestigium est vocis diaconi.

60. DECUMMINI] Ex modo dictis, recte cum Epternacensi: Cummini. Aegyptiorum agmen claudunt quattuor illi comites individui:

60. Commini

61. Zotici

62. Cyriaci

Ammonii quos etiam ian. 31, feb. 1 (ubi casu deficit Commini), et feb. 11, 12 reperimus. In martyrologii codicibus ultimo loco ponitur Ippiae, iam semel (n. 48) scriptum, in Passione vero item Ammonis (n. 22), post Poemi. Alter ille Ammonius inserendus est inter Cyriaci et Ippiae, ne a sociis segregetur.

63. IPPIAE] Quamquam in superioribus Ippi, n. 48, signatus est, ab illo distinguendus erit Ἱππίας iste, si ad numerum XXXVII martyrum propius accedere voluerimus. Et hoc quidem addito, unus deest ut numerus compleatur.

Hactenus de singulis. Restat ut primum catalogum cum altero conferamus. In Passione desiderantur Roni (n. 35), Lusi (n. 45), et alter ille Ippias (n. 63). In martyrologio autem nostro Dionysius unus et Papias unus in Passione duo recensentur. Bessamonius in sola Passione est, et Thonius nisi in Thomae (n. 28) commutatus fuerit. Laterculus hoc fere modo restituendus erit:

Alexandria in Aegypto natale Pauli, Dionisii, Ammonis, Didimi, Païsi, Plesii, Heronis (?), Horpasi, Orionis, Agathonis, Recumbi, Bastasi, Sarmatae, Proteae, Orionis, Colluti, Lusi, Arati, Theonae, Hippeae, Germani, Saturnili, Pinuti, Serapionis, Bastamonis, Papiae, Pantheri, Dioscori, Hermonis, Potamonis, Peteconi, Oecumeni, Zotici, Cyriaci, Ammonis, Hippiae.

In martyrologio Romano hi martyres Romae deputantur: Romae passio sanctorum martyrum Alexandri et aliorum triginta octo coronatorum, et hoc loco allegat Baronius veterem codicem manuscriptum monasterii Sancti Cyriaci. Nullius esse momenti huius codicis testimonium non perspexit vir doctissimus, neque advertit ex duobus Alexandris quos hodie nuntiandos duxit, Cyprium et Romanum, neutrum monumentis comprobari.

ADDITAMENTA] Ansberti episcopi Rotomagensis, exstat Vita [BHL. 520. Cf. Levison, M. G., Scr. rer. merov., t. V, p. 613 – 18.] . Obiit in Altimontis monasterio an. 692 vel 693 [Duchesne, Fastes épiscopaux, t. II2, p. 208 – 209.] .

in Alto Monte super Sambre depositio sancti Ansberti episcopi et confessoris.

Fursei dies natalis requirendus ian. 16.

IV ID. FEB.

A Romae natale Soteris. et via Lavicana Zotici et Amanti.

Alexandria passio Appollonis Prothei Orionis Plausi et aliorum XX Hireneae. Romae Soteris via Appia Zoticib via Lavicana miliario X Hierenec.

Iuxta Terracina in Campania natale Silvani episcopi et confessoris. in civitate Bethlem Iudae sub Herode rege passio sanctorum Andreae Apori. et Sanctonas depositio sancti Troiani episcopi et confessorisd.
Addunt codices pleniores: a) (Signum domini 2 m.) in pauliaco monasterio depositio austrebertane abba(tisse) W; depositio austrebertane abbatissae in pauliaco KLV. — b) iacincti C. — c) dionisii C. — d) amanti martyris**** B; et baldegundis abbatissae SCWKLV (baldegundȩ CV; baldegunde KL); et sanctȩ scolasticae virginis S2 in marg.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 1. rom̄ E | 10. alāxan. E; in alexandria SW | 12. apollonis BSW | 13. protei BSW | 20. rom̄ B | 21. sotiris W | 22 – 23. om. SW | 25 – 28. om. SW | 29. erene S1W; irenei S2 | 30. in E | 30 – 31. om. S | 32 – 33. om. E | 34. sc̄i add. S. | 39 – 41. in bethlem civitate W | 41. behtlē B; bethleem S | 43 – 45. om. E | 44 – 46. herode depassio W | 49. appori SW | 51. sanctonis B2W; sanctionis S; add. civitate BSW | 54. tragani S.
Excerpta ex variis.Cambr.: Romae nat. Soteris et milites X et Sanctonis civitate depossitio sancti Troiani episcopi et confessoris. — Rich.: Rome Soteris Zoici et Amanti. et in Alexandria passio Appollonis Prothei Orionis Sanctonis civitate depositio sancti Trogiani episcopi. — Rhab.: … et in Bethlehem civitate Iudaeae sub Herode rege passio sanctorum Andreae et Apponii (Apponis 2 m.) et Sanctonis civitate depositio sancti Troiani episcopi et confessoris et Baldegundis abbatis Romae Zotici Herenei Iacinthi et Amantii… — Mon.: … Sotheris papae et aliorum XXVIII (2 m. XXVIIII).

FEB. 10

1. ROMAE] I am die feb. 6, n. 5, quo iure nescio, nuntiata est S Soteris. In sacramentario Gelasiano IV id. februarias recensetur natale S. Soteris [Wilson, p. 166.] . Cum autem in titulo antiquo totidem verbis scriptum reperiamus

NATALE DOMNES SITIRETIS TERTIVM IDVS FEBB [De Rossi, Inscriptiones christianae Urbis Romae, t. I, n. 495.]

suspicio sponte nascitur librarii errorem esse IIII id. pro III id. legentis. At enim inanis videtur coniectura [Eadem lectio est codicis Sangallensis. K. Mohlberg, Das fränkische Sacramentarium Gelasianum (Münsteri. W., 1918), p. 30.] , dicendumque S. Soteris commemorationem, quae ab initio die 11 feb. celebrabatur, postea, nescio qua de causa, pridie agi coepisse [Anal. Boll., t. XLVI, p. 61 – 62.] .

Romae via Appia natale Soteris.

5. VIA LAVICANA] Sacramentarii Gelasiani codex Sangallensis: Natale SS. Zotici Herenei et Iacinthi [Mohlberg, t. c., p. 30.] , nulla facta mentione Amantii. Iacinthus in codicibus hieronymianis die 4 aug. inscriptus est. De Irenaeo mox disseremus. Zoticum via Lavicana quiescere dictum est ad diem 12 ian., eodemque in coemeterio, miliario decimo, sepultum esse Amantium, ut habetur in Actis S. Zotici vel Getuli [BHL. 9028. Cf. E. Stevenson, Il cimitero di Zotico al decimo miglio della via Labicana (Modena, 1876), p. 46 – 54; Tomassetti, La campagna Romana, t. III (Roma, 1913), p. 399.] . Hinc certa est lectio:

Romae via Lavicana miliario X Zotici et Amantii.

Cum Beda et saec. IX martyrologis, hosce sanctos, quibus Irenaeus et Hyacinthus adduntur, nuntiat martyrologium Romanum; insuper cum Floro, milites pro miliario legente: Via Lavicana sanctorum decem militum martyrum.

10. ALEXANDRIA] Magnam Alexandrinorum catervam ferebat dies hesterna, quorum pauci hodie redeunt. Nullus autem inter eos Apollon erat. Non defuere tamen in Aegypto martyres qui Apollonis vel Apollonii nomine vocarentur [Les martyrs d'Égypte, p. 212.] . Fuit et Apollonia celeberrima martyr Alexandrina, quam laudat Dionysius episcopus apud Eusebium [Hist. eccl., VI, 30.] . Hodie legendum Alexandria passio Apolloniae opinabatur quicumque solum Adonem eiusve sequaces viderat, ubi pridie huius diei Apollonia recensetur. Sed ante Adonem nemo est qui huiusce martyris 9 feb. meminerit, idque ex lubitu Ado fecisse censendus est [Cf. Quentin, Les martyrologes historiques, pp. 295, 611.] . Hinc casu evenit ut in fastis Apolloni Apollonia propinqua fieret.
13. PROTHEI] Al. Proti, de quo feb. 9, n. 42.
14. ORIONIS] Vel etiam Orinionis, feb. 9, n. 43.
15. PLAUSI] Al. Plesei, feb. 9, n. 34.
17. ALIORUM XX] Feb. 9, n. 8.
19. HIRENEAE] In sacramentario Sangallensi, supra ad n. 5, legimus Herenaei, lectio vero codicum numero et praestantia commendata: Hirenae. Irenaeus ille fuerit, qui 23 aug. in coemeterio S. Laurentii colitur, si audiatur J. P. Kirsch [Der stadtrömische Festkalender, p. 137 – 38.] ; Irenen vero, quam S. Castuli, in via Lavicana sepulti, viduam fuisse tradunt Acta S. Sebastiani [BHL. 7543, n. 86.] , quondam agnovit F. Lanzoni [Le origini delle diocesi antiche d'Italia, p. 91. At in opere, Le diocesi d'Italia, p. 127, rem silentio premit.] . Neutra opinio certis nititur argumentis.

31. TERRACINA] Praeter antiquam ecclesiam, prope Terracinam eius nomini dicatam, nullum habemus cultus S. Silvani vel, ut fert usus loci, S. Silviani, monumentum [“En face du Monticchio, de l'autre côté de la Valle, au pied du Monte Leano, dans un site riche en vestiges d'une antiquité reculée, s'élève la petite église de S. Silviano, sanctuaire très vénéré dans la contrée. On s'y rend en pèlerinage le jour de la fête du patron; et il s'y tient alors une espèce de foire.” R. de la Blanchère, in Mélanges d'archéologie et d'histoire, t. I (1881), p. 50.] . Epistula Silverii papae cui subscripsit anonymus episcopus Terracinensis, quem Silvanum fuisse suspicantur, spuria est [Jaffé-Loewenfeld, Regesta pontificum Romanorum, 899.] , nec ullam fidem meretur Terracinensis ille hagiographus [Cf. R. de la Blanchère, Terracine (Paris, 1884), p. 159.] qui S. Silvanum filium S. Eleutherii fingit, cum eodem a Genserico Africa pulsum [Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 155 – 56.] . Die 12 mart., n. 32, recensetur in libris nostris in Albua Silvani al. Silviani. Quidni Silvanus ille a IV id. mart. ad IV id. feb., errore delatus fuerit? Id tamen non ita certum est ut ab hodierna codicum lectione recedendum putemus:

Iuxta Terracinam in Campania natale Silvani episcopi et confessoris.

41. BETHLEM] Nemo in Bethleem Iudae sub Herode martyrium passus est praeter pueros a bimatu et infra, quos non hodie sed mense decembri, post festa natalicia, in fastis (v. gr. in kalendario Carthaginiensi) quaerere solemus. In codicibus nonnullis ad 12 feb. incerto loco affixa occurrit mentio infantum, quam non inepte ad diem 10 transtuleris.
48. ANDREAE] Alium ab apostolo, cuius iam 5 huius mensis meminit martyrologium, haud facile agnoscas. Apostoli autem latere videtur sub vocabulo Apori, Apponi in nonnullis codicibus apposito. Alii, ut KLV, aperte scribunt apostoli.
49. APORI] = Apostoli, cf. n. 48.

51. SANCTONAS] Troianus, episcopus Santonensis, de quo Gregorius Turonensis [In gloria conf., 58.] , saec. VI non admodum provecto obiit [Duchesne, Fastes épiscopaux, t. II2, p. 73.] . Deest in cod. E, non vero in eiusdem stirpis breviariis.

Sanctonas civitate depositio S Troiani episcopi et confessoris.

ADDITAMENTA] Austrebertanae al. Austrebertae, abbatissae Pauliacensis (Pavilly prope Rotomagum) quae obiit anno 704, Acta edita sunt [BHL. 831 – 838. Cf. Act. SS., Febr. t. II, p. 417 – 29.] .

Baldegundis abbatissa Pictaviensis, de qua feb. 11 in codice B.

Iacincti, vid. supra ad n. 5.

Dionisium Mediolanensem habuimus feb. 8, n. 5, alterum inter Alexandrinos feb. 9, n. 12.

Scholastica, soror S. Benedicti [Act. SS., Febr., t. II, p. 392 – 414; BHL. 7514 – 7523.] . Kalendarium marmoreum Neapolitanum:

NAT(ALE) S(ANCTE) SCOLASTICE [Capasso, Monumenta Neapolitani ducatus, t. I, p. 336.]

EXCERPTA] Milites X quos nuntiat codex Cambr. sunt miliaria totidem (n. 27).

Sotherem papam crasso errore fecit cod. Mon. ex Sotere virgine, n. 3. S. Sotheris papae depositio, quae incidit in 22 april., in nostris libris desideratur.

III ID. FEB.

aIn Apamia Poenis et Eofraxib. in Campania Basiliani. et alibi Amanti Tulici c. in Africa Felicis Victorisd Ianuari Vitalis. et alibi Zotici Cyriaci Ammoni Occomini Peleonici Basilie. Romae Sorotedisf.
Addunt codices pleniores: a) castro nantonis sancti sancti (sic) severini abbatis monasterii agaunensis et S2 in ras. — b) et armatȩ C; et in armen(ia) basili et in uulturno castrensis E. — c) rome caloceri parthemi martyr̄ B. — d) linguinas (lingonis B2) desiderii episcopi B. — e) germani C. — f) et baldegundis virginis et abbatisse civitat̃ pectavis B; lugduno gall(ie) depositio sancti desiderii episcopi et mar(tyris) S2 in ras.
Var. lect. codd. EBSW. — 1 – 12. eras. S2 | 2. apimia W; campan̄ E | 3 – 4. om. W | 4. om. B. | 5. eupraxi E | 9 – 10. om. W | 14. aff̄. E | 15 – 16. victoris felicis S; victuris felicis W | 17. iunuarii B | 19 – 20. om. SW | 20. aliorum B | 22. ciriaci W | 23. ammonii SW | 24. ocominii B; occo mini W | 25. pelleonici BSW | 26 – 27. eras. S2 | 28. soratedis E.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Apamia nat. Poemnis Eufrasi in Campania Basiliani et alibi Amandi in Affrica Victuris Felicis Ianuarii. — Rich.: In Appamia Poenae et Eufraxi et in Armenia Basilii etc. — Rhab.: Romae Calocerii et Parthenii.

FEB. 11

1. IN APAMIA] Ex Apamiensis laterculi laqueis se expedire frustra conati sunt quotquot de eo tractarunt [Vid. Act. SS., Iun. t. V, p. 13 – 14.] . In aliis martyrologii locis multum dissitis adiumenta conquirere nemini in mentem venit. Ea tamen reperiuntur ad diem 19 decembris, ubi haec leguntur: Apamiae Paeni (E), Apamiae Poenecis (W). Utrumque martyris nomen esse, legendumque: Apamii, Pronici suo tempore ostendere conabimur. Qua de causa hi soli ex multis huc migraverint ignoramus.

5. EOFRAXI] Al. Eupraxi, Eufrasi. Euphrasiam intellexit compilator martyrologii Lugdunensis codicis Parisini 3879, quem secuti sunt Florus et Ado. Usuardus: Alexandriae depositio sanctae Euphrasiae virginis quae in monasterio mira virtute abstinentiae et miraculis etiam claruit [Quentin, Les martyrologes historiques, p. 164.] . Quicquid de huius elogii fonte censueris, unum Euphrasiae nomen retinendum est, cetera ad cognominem referenda. In codicibus nostris ad 13 mart., n. 87, recensetur Nicomedia Eufrasiae; haec vero Nicomediensis martyr Graecis ignota non est quippe quae ab iis 19 ian. colatur [Synax. Eccl. CP., p. 404.] . Fuit ergo Euphrasia, errore non infrequenti a die III id. martias ad III id. februarias transvecta, et hodie legendum erit:

〈Nicomedia〉 Eufrasiae.

6. IN CAMPANIA] Elogii S. Castrensis partem servarunt omnes, integrum solus Epternacensis. Vera quippe lectio est:

in Campania Volturno Castrensis.

In kalendario S. Willibrordi: Castrensi mart(yris) [Wilson, The Calendar of St. Willibrord, p. 4.] . Kalendarium marmoreum Neapolitanum:

NAT(ALE) S(ANCTI) CASTRENSIS [Capasso, Monumenta Neapolitani ducatus, t. I p.336; Mazochius, In vetus marmoreum kalendarium commentarius, p. 38 – 49; Sabbatini, Il vetusto alendario Napoletano, t. II, p. 30 – 31.]

Actis eiusdem quae circumferuntur nulla fides adhibenda [BHL. 1644. 1645. Cf. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 179 – 84,] . Servatur in museo Capuano fenestella confessionis quae olim in basilica Vulturnensi ad S. Castrensis sepulcrum exstitisse videtur [De Rossi, Bollettino, 1881, p. 147 – 49.] , repertaeque sunt in specu prope Calvi imagines saec. VIII depictae cum sanctorum nominibus

S. CASTRENSIS S. PRISCVS [Ibid., p. 74 – 75.]

8. BASILIANI] Al. Basili (n. 26). Hic rursum advocandus codex Epternacensis qui hunc collocat in Armenia, et recte quidem. Basilius enim noster alius non est a Blasio, episcopo Sebasteno in Armenia, quem hodie recolunt Graeci [Synax. Eccl. CP., p. 457; BHG2. 276, 277.] . Legatur ergo:

in Armenia Blasii.

De altero Blasio, si tamen is alter est, dictum est ad diem feb. 3.

10. ALIBI] Scribendum foret Romae, nam Amanti, Zotici (hic Tulici, n. 12) nomina illa sunt quae feb. 10, n. 7, 9, martyrum via Lavicana quiescentium esse ostendimus.

〈Romae〉 Amantii, Zotici.

12. TULICI] Corruptum esse nomen ex Zotici nemo dubitet, et opportune in mentem revocetur Zoticum ab hagiographis cum Getulio permisceri, eo modo ut incertum videatur sintne ab alterutro secernendi [Act. SS., Iun. t. II, p. 265.] . Biformis vocabuli Tulicus elementa praebuere Ge]tuli[us et Zoti]cus.

13. IN AFRICA] Die 9 feb. kalendarium Carthaginiense: V idus feb. sanctorum Filicis, Victoris et Ianuarii. Ita prorsus nostri codices:

in Africa Felicis, Victoris, Ianuarii.


18. VITALIS] Martyr Spoletii cultus die 14 feb.
21. ZOTICI] Non Romanus ille de quo modo dictum est ad n. 10, sed alter qui cum Cyriaco, Ammonio et Comminio (n. 21 – 24) saepius recensetur, v. gr. ian. 31, feb. 9, 11.
25. PELEONICI] Etiam feb. 9, n. 59, sub nomine Petecon.
26. BASILI] Supra, n. 8, sed lege Blasii.

27. ROMAE] Pro contracta quae hodie occurrit S. Soteris annuntiatione:

Romae Soteridis

pleniorem habuimus feb. 10, n. 3, plenissimam feb. 6, n. 12, cum tamen titulum anni 401 testem habeamus NATALE DOMNES SITIRETIS TERTIVM IDVS FEBB., antiquitus celebratum fuisse [De Rossi, Inscriptiones christ. Urbis Romae, t. I, n. 495. Cf. quae annotata sunt ad diem 10 feb.] . Et haec quidem Soteris illa est quam laudat S. Ambrosius in libro De exhortatione virginitatis, c. XII, et libro De virginibus, III, 6, quamque via Appia sepultam esse constat. Haec egregie more suo exposuit Rossius [Roma sotterranea, t. III, libro primo, c. IV, V, p. 24 – 36.] . Minus tamen placent quae de duabus homonymis via Aurelia et via Lavicana quiescentibus idem clarissimus vir astruere conatus est [Ibid., c. III, p. 18 – 23. Cf. Anal. Boll., t. XLVI, p. 59 – 66.] . Quae aptius ad diem 12 maii expendemus.

ADDITAMENTA] Severini abbatis Acaunensis exstant Acta [BHL. 7643 – 7646.] .

Armatae,lege Armenia. Supra, ad n. 8.

Basili. Supra, ad n. 8.

Caloceri. Haud semel in martyrologio offendimus Caloceri et Parthenii nomina, nempe diebus april. 18, maii 17 19, iulii 20. Quaenam harum velut anniversaria dies sit eligenda ad maii 19 conabimur enucleare. Interea satis erit dubium dispellere cui ortum praebere potest S. Calocerus, episcopus Ravennas, cuius hac ipsa die festivitas recurrit [BHL. 1532, 1533.] . Pronum enim est conicere solum Ravennatem quondam commemoratum esse, cui quidam male adiecerit Romani Caloceri socium Parthenium, cum loci nomine Romae. Aliter tamen se res habet, et uno tenore scriptum fuit:

Romae Caloceri Parthenii martyrum.

Falsum enim est diem 11 feb. Caloceri episcopi anniversariam esse depositionis, luculenter rem testante Agnello, in Libro pontificali ecclesiae Ravennatis, IIII: Defunctus et sepultus est sicut aiunt quidam III idus februarii in basilica beati Probi confessoris [Testi Rasponi, Codex pontificalis ecclesiae Ravennatis, p. 34.] . Unde perspicuum est diem quo obiisset Calocerus vel saec. IX incertum fuisse, nullumque festum hac aetate eius memoriae deputari solitum [Anal. Boll., t. XLVI, p. 53; t. XLVII, p. 25.] . Errore igitur orto ex hodierna Caloceri in hieronymianis mentione, decepti fuerunt qui Ravennatem die 11 februarii olim cultum censerent.

Linguinas. S. Desiderii Lingonensis episcopi memoria a martyrologis saec. IX relata est ad diem 23 maii [Quentin, Les martyrologes historiques, pp. 155, 217.] , non recte quoniam hoc die non Lingonensis sed Viennensis Desiderius commemoratur. Passio illius a Warnahario conscripta est [BHL. 2145.] , Hodie legendum:

Lingonas Desiderii episcopi.

Germani. Huius nominis martyr est in coetu Aegyptiorum feb. 9, n. 49.

Baldegundis. Donec editus est codex Bernensis, solo fere nomine nota erat. Non exigui igitur pretii est laterculus:

Baldegundis virginis et abbatisse civitate Pectavis.

Lugduno. Non Lugdunensis episcopus, sed Viennensis Desiderius, qui in territorio Lugdunensi ad Caleronam fuste percussus interemptus est. De quo ad 23 maii, n. 21.

PRID. ID. FEB.

In Africa passio Damiani militisa. Kartagine Posinni Modestib. in Alexandria Iuliani Victoris Felicis Secundi Severiani Carpofori Germini Cyriaci Ammoni

Eumini Pamphili Eumini

et alibi Dorotheae Teofilic. in Italia Donati Heracli Vincenti Susannae Orbanae Donatae Eulaliaed depositio Simplici episcopie.
Addunt codices pleniores: a) et infan̄ modesti ammonis E; victuriȩ C. — b) revocati C. — c) item iuliani C. — d) quorum gesta habetur B (habentur B2). — e) in hispaniis sanctȩ eulaliȩ virginis S2 in marg.; et depositio leodecarii (leodegarii V) abbatis KLV.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 2. alax̄ E; affrica W | 3. nt̃ E | 4. domiani S | 5. om. SW | 6. kartaḡ E; cartagine BSW | 7. posin ni W; possinni S | 8. om. W | 9. om. B | 10. alāx E | 16. carpori BS; car pori W | 17. germi BSW | 18. quiriaci BSW | 19. add. cumini S | 20. ES; om. BW | 21. pamphyli W; pampili E | 22 – 24. om. SW | 25. dorotae E; derotheae S; doro theȩ W; add. et B | 26. thiofili B; theofoli W; theopholi S; add. et E | 28. itā E | 30. heradi E; euracli S | 32. susanne BS; su sannae W | 33. urbanȩ B | 35. elalie S; add.et BS | 36. add. beati S.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Affrica passio Damiani militis infantum Modesti Ammonis Zotici. — Rich.: In Alexandria Damiani martyris Modeste et Ammonis Cartagine Posinnae Alexandria Iuliani Victoris Secundi Germani. — Rhab.: In Africa passio Damiani militis infantum Medesti (corr. Modesti) et Ammonis Sotici et depositio Simplicii episcopi et confessoris. — Florus: In Africa passio sancti Damiani militis et apud Alexandriam Modesti et Ammonii infantum item apud Italiam sanctae Susannae. — S. Quint.: … in insula Ratensi natalis sancti Basilii monachi. — Lat. 5256: Zotici Ciriaci Eumenii Pussinni Eracli Vincenti.

FEB. 12

1. IN AFRICA] Alii: in Alexandria. Testium discordiam non facile componas, cum nec inter Afros nec inter Alexandrinos martyres ullus Damianus repertus sit.
4. DAMIANI] Militis appellatio Damiano ascripta ad Passionem aliquam referenda videtur, in qua fortasse et infantum, quorum meminit Epternacensis et alii nonnulli, exitus narrabatur. Hos, quos etiam sub nomine Posinni (n. 7) latere suspicor, Modestum et Ammonium (n. 8, 19) nuncupavit Florus, cuius errorem amplexi sunt Ado eiusque sequaces, etiam Romani martyrologii compilatores: apud Alexandriam Modesti et Ammonii infantum. Si tamen forte vera sunt, quae divinando potius quam asserendo de lectione infantum ad diem 10 (n. 41) protulimus, Damiani cum innocentibus nulla erit societas. Quae omnia cum incerta sint, ne quid lucis neglexisse videamur, ad aliam confugimus coniecturam quae ex collatis vocabulis Pamphili (n. 21), Italia (n. 28) suboritur. Haec enim legenda esse Attaliae in Pamphilia aliis locis martyrologii docemur (v. gr. mart. 5, n. 25; 6, n. 64). Iam vero Iustinianus οἶκον τοῦ ἁγίου Κοσμᾶ et Δαμιανοῦ ἐν Παμφυλίᾳ exstruxisse fertur [Procopii De Aedif., V, 9, Dindorf, t. III, p. 329.] . Si cui haec placent, scribat: Attaliae in Pamphilia 〈Cosmae et〉 Damiani; id est dedicatio basilicae a Iustiniano conditae.
6. KARTAGINE] Adducendi martyres Carthaginienses Victor et Felix (n. 12, 13), qui heri cum Ianuario prodierunt.
7. POSINNI] Nonne pusinni seu pusilli, al. infantum?
8. MODESTI] A die 12 ian. huc adductus est Modestus cum Cyriaco (n. 18) et Zotico (vid. Cambr., Rhab. cet.). De S. Modesto diacono Beneventano, hoc unum notandum est diem cultus in eius Passione nunc 12 feb. [BHL. 5983 d.] nunc 2 oct. assignari. Ceterum Acta illa sublestae fidei sunt [BHL. 5983 e. Cf. Act. SS., Oct. t. I, p. 325 – 29; Catal. lat. Rom., p. 222; F Lanzoni, Le diocesi d' Italia, pp. 240 – 42, 257 – 58.] . Praeter Modestum infantem, de quo supra ad n. 4, martyrologium Romanum hodie nuntiat: apud Beneventum sancti Modesti levitae et martyris, et insuper: Carthagine sanctorum Modesti et Iuliani. En tibi Modestum unum tripartitum.

9. IN ALEXANDRIA] Nomina quae sequuntur, undequaque collecta, huius diei propria non sunt, et quae prius ascripta erant videntur excidisse. Ita enim breviarium Syriacum: ἐν Ἀλεξανδρείᾳ Κάνδιδος καὶ ἄλλοι μάρτυρες. Unde:

in Alexandria 〈Candidi et aliorum〉

In nostris codicibus 10 mart., n. 4 et 11, n. 8, facile agnoscuntur. Nunc ad martyres qui hodie eorum loco suffecti sunt, ex diebus proximis, et, quod vix exspectaveris, ex 8 aug.

11. Iuliani feb. 13, 14; feb. 16 et aug. 8 (Iulianae).
12. Victoris feb. 11, aug. 8 (Victorini).
13. Felicis feb. 11.
14. Secundi aug. 8.
15. Severiani aug. 8.
16. Carpofori aug. 8.
17. Germini feb. 9: Germani, melius.
18. Cyriaci feb. 9, 11, 13, aug. 8.
19. Ammoni feb. 9, 11, 13.
20. Eumini feb. 9, 11 (Oeconomi). Lege Cumini.
29. Donati aug. 7, aug. 8 (Donatae).
His addendum Zotici quem servaverunt Cambr. et Rhab. et ita rursum habemus, cum n. 18, 19, 20, quaternos illos de quibus iam saepius, ian. 31, feb. 9, 11

21. PAMPHILI] Adiungendum Italia (n. 28), et ita emendandum ut fiat: Attaliae in Pamphilia, quamquam de martyris nomine non constat. Supra, ad n. 4.
25. DOROTHEAE] De elogio Dorotheae et Teofili actum est die 6 feb., n. 20.
28. ITALIA] Immo Attalia. Supra, ad n. 21.
29. DONATI] Infra Donatae (n. 34). Donatus ille, ut videtur, qui 7 aug. colitur, et iterum 8 aug. nuntiatur sub nomine Donatae.
30. HERACLI] Loco Heracleae, ut alias saepius, scriptum crediderim, quod additum videtur in marginibus, nondum deleto Candido Alexandrino (supra, ad n. 9), ob cognominem Thracem quem recenset breviarium Syriacum ad diem 7 ian.: Ἡρακλείᾳ ἐν Θρᾴκῃ Κνόδινος μάρτυς. Lege et quae annotabimus ad diem feb. 13, n. 28, et feb. 14, n. 92.
31. VINCENTI] Diac1onus ille Caesaraugustanus, ian. 22, quem adduxit hodie Eulalia Hispana.
32. SUSANNAE] Nescio quo iure Florus, Susannam cum Italia (n. 28) coniungat: apud Italiam sanctae Susannae [Quentin, Les martyrologes historiques, p. 328.] . De illa enim nihil traditum est. Romae colitur Susanna III id. aug. Eandem errore librariorum ad II id. feb. transvehi potuisse non negaverim.
33. ORBANAE] Scribe: Urbanae, vacuum nomen.
34. DONATAE] Supra, ad n. 29.

35. EULALIAE] Legendum est, quemadmodum die 10 dec.:

〈in Spanis〉 Eulaliae.

Hac die memoratur Eulalia in kalendariis Mozarabicis [Ferotin, Le Liber ordinum, p. 454 – 55.] , aliis scribentibus: Eulaliae virginis, aliis: Eulaliae Barchinonensis. Ex duobus hieronymiani laterculis nequaquam probatur binas fuisse Eulalias. Veri similius arbitramur duo festa esse unius martyris. Ad Eulaliam referendae videntur voces: quorum (lege cuius) gesta habentur, in codice B.

37. SIMPLICI] Ignotae sedis episcopus [Act. SS., Febr. t. II, p. 602. Varii inter Galliarum episcopos recensentur Simplicii, quorum dies natalis ignoratur. Cf. Duchesne, Les fastes épiscopaux, t. III, p. 255.] , sed plana lectio:

Depositio Simplicii episcopi.

ADDITAMENTA] Revocatus saepius recurrit inde a 5 feb.

Leodecarii. Quo tempore vixerit, quodnam monasterium rexerit resciscere non potuimus. Interim respuendum non est enuntiatum:

Depositio Leodegarii abbatis.

EXCERPTA] S. Quint.: In insula Ratensi, id est l'île de Ré, Charente Inferieure. Basilii monachi, vulgo S. Vêle [Chevalier, Répertoire des sources historiques du moyen âge, t. II, p. 4638.] , nomen paucis in kalendariis reppererunt nostri [Act. SS., Febr. t. II, pp. 604, 897.] , et nihil praeterea.

ID. FEB.

In Nicomedia passio sancti Iuliani .

in Alexandria natale Tulliania Cyriaci Ammoni. Nicomedia passio sanctae Iulianae virginis.

et alibi natale Dicentib. Lugduno depositio beati Stefani episcopi et alibi Poliarti Filoronis Candidi
Addunt codices pleniores: a) anti E. — b) simplicii C.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 1 2. in nicommedia B; inicomedia S | 6. om. B | 7. alāx E | 8. omitt. BSW | 10. om. SW | 12. nicom̄ E | 20. dicendi S | 23. om. E | 24. stephani BS.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Nicomedia passio sancti Iuliani in Alexandria Tulliani Anchiriaci Ammo ni Lugduno depositio beati Stephani episcopi.

FEB. 13

2. NICOMEDIA] Non leviter discrepant recensiones, una Iulianum, altera Iulianam exhibente. Lectio prior inde commendari videtur quod anticipatio quaedam sit Iuliani illius qui feb. 14,n. 42, Aegis in Cilicia nuntiatur. Si ita est, Nicomedia procul dubio redundat. Praestat ergo lectio prioris recensionis, eritque Iuliana anticipatio Iulianae quae in feb. 16 (Additam.) incidit, cultu Campanae, ortu vero Nicomediensis, si eiusdem Actis fides habenda est [BHL. 4522 – 4526; BHG2. 963.] . Elogium, certe interpolatum, ita proinde legendum est:

Nicomedia passio sanctae Iulianae virginis.

Quae scribit hodie martyrologium Romanum: Lugduni sancti Iuliani martyris, primus excogitasse videtur Petrus de Natalibus [Act. SS., Febr. t. II, p. 656.] , qui binos laterculos Nicomediensem et Lugdunensem in unum commiscuit et Iulianam non agnovit.

6. IN ALEXANDRIA] Tum civitatis tum martyrum nomina dies 11 et 12 suppeditarunt.

9. TULLIANI] Veri similis est non vera tamen quae sponte occurrit emendatio: Iuliani. Non enim neglegenda est lectio codicis E: Tulliani anti, suffragante Cambrensi: Tulliani anchiriaci, qua ad laterculum diei 11 feb. reducimur: Tuli[ci] Amanti. Horum primum corruptum esse ex Zotici ostensum est. Legatur proinde:

〈Romae〉 Zotici, Amantii.

10. CYRIACI] Etiam feb. 9, 11, 12.
11. AMMONI] Etiam feb. 9, 11, 12.
20. DICENTI] Mendose scriptum, ni fallor.

21. LUGDUNO] Stephanus, cui litteras dederunt Ennodius [Epist. III, 17.] et Avitus [Epist. 26, cf. 28, 58. Cf. Duchesne, Fastes épiscopaux, t. II2, p. 164.] , sedit in cathedra Lugdunensi saec. VI ineunte. Obiit intra ann. 512 – 517 [A. Coville, Recherches sur l'histoire de Lyon (Paris, 1928), p. 305 – 308.] .

Lugduno depositio beati Stefani episcopi.

28. POLIARTI] Socios tres unus hodie praebet codex Epternacensis quos ex 7 ian. traxisse videtur. Candidus, de quo dictum est heri (ad n. 9):

alibi Polyeucti, Philoromi, Candidi.

Iidem rursum prodeunt postridie.

ADDITAMENTA] Codex E: anti. Per aphaeresim [Am]anti. Supra, ad n. 9.

Simplicii. De eo iam heri, n. 37.

EXCERPTA] Cambr.: Tulliani Anchiriaci. Ut ex dictis ad n. 9 colligitur, haec ita legenda sunt: Zotici, Amantii, Ciriaci.

XVI KAL. MART.

Interamne via Flamminia natale Valentini . et Spoliti civitate natale Vitaliani Vitalis Marciani Feliculae Iuliani. In Tuscia Spoliti civitate natale sanctorum Vitalis Cyrion et Marciani a. Interamnes via Flamminia miliario ab urbe Romae LXIIIb natale sancti Vincentic.

In Cilicia natale sanctorum Segari et Iuliani. in Alexandria natale sanctorum Basiani Tonion Proti Luci hii in mare missi sunt item Cyrion presbiteri Moyseos Bassiond item Agathon exorcistae hii omnes igne conbusti sunt item Dionisius et Ammonius decollati sunt item Armatae Arbasi Dionisius episcopus Orus Paulus Leviorus Orfasius Plebius item Dionisius presbiter Amantus cives Antiochenae . in Militana civitate natale sancti Policti. in Heraclea natale sanctorum Felicis Ianuari. in Grecia Palladi Candidiani. et al bi Poliarti Filoronis Candidi Passamonas Ionas Amonius Tuppi Protidi Praeconi diaconi Moisei lectorise. in civitate Spolisio Vitalis et milites LXXXIIIIf. in Africa Valentini . in Thera milites LIIII. via Flamminiag Anthimi Marciani Tioni Celerini et Magni. in Sicilia Egeas Iuliani. et alibi passio sancti Seneri. in Alexandria Saturnini Advocati Praecuni Maximih.
Addunt codices pleniores a) vitalis C; valentini KLV. — b) agathon S. — c) talici C. — d) protolici S. — e) ianuarii C. — f) atheni S. — g) artiani C. — h) rom(ae) zenonis mar(tyris) B.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 3. flammin̄ E | 17 – 18. spolitici vitate B1 | 22. cyriani SW; utrion B | 24. martiani S | 25. interamne W; inter amna S | 27. flaminia SW | 28 – 31 ab urbe rome miliario (milia W) SW | 32. LXIIII S | 35. vincen W | 37. licia BSW | 39. om. E | 40. germani BSW | 44. alax̄ E | 45 – 46. om. E | 47. bassiani BS | 48. tonnionis E; adnion B; antonii S2 | 49 – 58. om. SW | 49 – 50 protoloci B | 51 – 55 om. E | 58. pr̄b. E; pr̄bi B | 59. morsieos E; mosy eos B; meseos S1; mesei S2 | 60. bassiani E; basion S | 61 – 69. om. SW | 61. om. B | 62. agaton B | 63. exercitu(s sup. lin.) E | 64 – 68. om. E | 71. om. E | 72. armonius S1; armonii S2; arimonius W | 73 – 76 om. SW | 73 – 74. om. E | 75. om. B | 76.armati B; arbatae E1 | 77. arphasi BW; arpasius S1; arpasii S2; add. item W | 78 – 89 om. S 78. dionisi E; deonisius B | 79. ep̄i E | 80. om. E; oros B | 81.pauli E | 82. leviori E | 83. orbasi E; orfarius B | 84. plebi E | 85. om. E | 86. dionisi E | 87. pr̄b E; ep̄s BW | 88. amanti E; amandus W | 89 – 90. om. EW | 90. anthiocinȩ B1 | 92. militā E | 93. civī E | 96. poliuti B1; polioti B2 | 98. heracla E; eraclea BS | 100. om. E | 102. iunuari B1S | 104. grē E | 106. candediani W | 107 – 108. om. SW | 109. poliari E | 110. philoronis SW; add. item BS | 111. candidiani BSW | 112 – 113. ionas passamonas W | 112. pas̄ ammonis E | 114. sammoni E; ammo ni us W | 115. stoppi E; topphi W; teopphi S | 116 – 118. praeconidi E | 117 preconi S; p̄coni W | 118 diac̄ W | 119. mosei BS; moysei W | 120. lector̄ B; lectore W; om. E | 123. spolī E; spolisius SW | 126. mil. E; militis B; milites W; miliario S | 127. octoginta quattuor B; XLIIII E | 129. aff̄ E; add. natale BSW | 130. valenti S1; add. mar̄ S2 | 131 – 132. om. E; intherā S | 133. et mil. E; miliario S | 134. XXIIII E quinquaginta quat̃ B | 135. in via S | 136. flamm̄i E | 137. atheni BSW | 138. marceani B1 | 139. thioni BSW | 140. cȩlerini W; celeriani S | 141. om. E | 143 – 145. om. E | 144. silicia B1 | 145. egias SW | 147 – 148. omitt. ESW | 149. pas̄ E | 151. severi E; sereni S | 153. alax̄ E; alexandrea B1 | 155. advoti E | 156. prȩcuni W; preconi B.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Tuscia Spoliti civitate nat. sanctorum Vitalis Cyrion et Manciani Romae sancti Vincentii Valentini. — Mon.: … Vitalis Feliculae mart. — Rich.: Rome Valentini et Spoliti Vitaliani et in via Ardiatina Feliculae in Egea civitate Iuliani Martiani et alibi Filoronis Candidiani. — Lugdun.: Apud Alexandriam natale sanctorum martyrum Bassi Antoni Protolici qui in mare mersi sunt item Cyrionis presbyteri Moyseos Bassiani lectoris Agathonis exorcistae qui omnes igne combusti sunt item Dionisii et Ammonii decollatorum. — Lat. 5256: Inter amne miliario sexagesimo quarto via Flaminia natale sanctorum Atheni Marciani Theoni Celerini et Magni Calentini Spoliti civitate Vitalis.

FEB. 14

1. INTERAMNE] Etsi sub hodierno die martyrologii contextus miserum in modum corruptus est et perturbatus, inde tamen non nimio cum labore huiusmodi elogium erui potest:

Interamnae via Flaminia miliario LXIIII natale Valentini.

Interamnae (Terni) exstitisse basilicam Sancti Valentini testatur Liber pontificalis in Vita Zachariae papae (741 – 752): basilicam beati Valentini episcopi et martyris sitam in praedicta Teramnensium urbe ducatus Spoletini [Duchesne, t. I, p. 427.] , et iterum in Vita Nicolai I (858 – 867), ubi de monasterio sancti Valentini, qui est positum in territorium Narniensis, qui ponitur iuxta Teramne [Duchesne, t. II p. 154; cf. p. 167, n. 11.] . S. Valentinus, in Passione latina quae eius nomine inscripta est, fertur Interamnae quidem fuisse civis et episcopus, sed Romae martyrium fecisse, unde corpus eius Interamnam a discipulis relatum sit [BHL. 8460 – 8461.] . Verum in coemeterio Interamnensi nulla inscriptio reperta est e qua colligi possit martyrem nomine Valentinum ibi depositum fuisse [De Rossi, Bullettino, 1871, p. 85.] . Neque ullo testimonio constat quando aut a quo conditum sit sacellum vel basilica quae eius nomini dedicata est.

In eadem via Flaminia, miliario secundo, haud procul Roma, fuit altera basilica Sancti Valentini, multo antiquior, quae a Iulio papa (337 – 352) exstructa fuisse liquido probatur e Catalogo Liberiano: Hic multas fabricas fecit, basilicam in via Flaminia, mil. II, quae appellatur Valentini [Duchesne, Le Liber pontificalis, t. II, p. 9.] . Hanc fertur Theodorus papa (642 – 649) reparasse: Fecit et ecclesiam beato Valentino via Flamminea iuxta pontem Molbium a solo, quam et ipse dedicavit [Duchesne, ibid., p. 333.] . Reapse perfecit Theodorus quod Honorius (625 – 638) molitus erat [Duchesne, ibid., p. 334, n. 10.] . Huius basilicae rudera reperta sunt. Eandem aevi medii peregrinis non ignotam fuisse ostendit Itinerarium Salisburgense: Deinde intrabis per urbem ad aquilonem donec pervenies ad portam Flamineam, ubi S. Valentinus martyr quiescit via Flaminea in basilica magna, quam Honorius reparavit [De Rossi, Roma sotterranea, t. I, p. 176.] . Et Epitome de Locis sanctorum martyrum: Inde iuxta viam Flamineam apparet ecclesia mirifice ornata S. Valentini martyris, ubi ipse corpore iacet [Ibid., p. 176.] . Nec aliter Willelmus Malmesburiensis [Ibid., p. 177.] .

Hagiographis placuit duos esse Valentinos, alterum Romanum Interamnensem alterum. Nempe ad hunc eundem diem 14 feb., in quo annuntiatur Valentinus episcopus Interamnensis, Valentini presbyteri Romani gesta legenda proponunt [BHL. 8463 – 8465.] . Quae omnia qui componere volet, unum ex his tribus eligat necesse est: 1) suum iure vindicant Valentinum, tum Interamna, episcopum, tum Roma, presbyterum; 2) unicus fuit Valentinus, episcopus Interamnae, in qua urbe sepultus fuit; huius cultus tam late increbruit ut Romae basilica S. Valentino dedicata sit, in qua martyris brandea deposita fuerint; 3) unicus fuit Valentinus martyr Romanus, cuius sepulcrum contegebat basilica propria, viae Flaminiae miliario secundo, unde propagata eius celebritas Interamnam pervenit. Istic aedificata fuit basilica altera, quae martyris brandea de romano illo sepulchro accepit.

Ex his tribus coniecturis vix ullam veri speciem habet prima. Eodem die, duobus locis eiusdem viae, nominis eiusdem martyres duos cultos fuisse, certis argumentis probandum foret, qualia huc non afferuntur. Quippe ambo documenta hagiographica quibus solis haec opinio nititur, omni auctoritate carent et ficta sunt a scriptoribus qui S. Valentini basilicas coram oculis habuerunt. Quaestio igitur eo tota vergit ut unicus martyr Valentinus Romae aut Interamnae adiudicetur.

Olim quidem martyrologii testimonio plusculum ponderis tribuentes, S. Valentinum Interamnatem diximus [Les origines du culte des martyrs, p. 359.] . Interamnae quoque patrocinantur b. m. Fr. Lanzoni [Le diocesi d'Italia, p. 406 – 413.] et v. cl. J. P. Kirsch [Der stadtrömische Festkalender, p. 206 – 207.] . Verum, re melius considerata, probabiliora iam nobis videntur argumenta quae S. Valentinum Romae quiescere suadent. Romana enim basilica perantiqua est, et in vetere coemeterio ubi exstructa est reperta fuit inscriptio anni 318 [De Rossi-Gatti, Inscriptiones christianae Urbis Romae, t. I, suppl., n. 1411.] . In ipso aedificio Philocaliana fragmenta eruta sunt, unde constat a Damaso titulum positum fuisse martyri qui in hoc loco coleretur [Marucchi, Di una sconosciuta iscrizione Damasiana in onore del martire S. Valentino, in Nuovo bullettino, 1905, p. 103 – 122.] quin immo ibidem sepultus fuisset, quod lapis, nuper inventus, cum his litteris SEPVLC satis indicare videtur [Marucchi, Scoperta di antichità cristiane nell' area della basilica suburbana di S. Valentino, in Bullettino della Comm. arch. com., t. LV (1927), p. 261 – 67.] . Hunc martyrem ipsum Valentinum esse haud imprudenter conieceris; ad quem etiam aliae inscriptiones videntur esse referendae ut haece:

HIC PASTOR MEDICVS MONVMENtum in martyris aula
FELIX DVM SUPEREST CONDIDIT Ipse sibi
PERFECIT CVNCTA EXCOLVIT QVI…
CERNET QVE IACEAT POENA…
ADDETVR ET TIBI VALENTINI GLORIA SANCTI
VIVERE POST OBITVM DAT (tibi) DIGNA Deus [Marucchi, Il cimitero e la basilica di S. Valentino (Roma, 1890), p. 96; Nuovo bullettino, 1905, p. 111.]

Et fragmentum istud:

REFRIGERET TIBI VA [lentinus [Marucchi, Il cimitero e la basilica di S. Valentino, p. 70.] .

Hinc carpendus non est qui in alio fragmento eiusdem originis legerit:

deposi]TVS EST AD D[omnum Valentinum [Marucchi, ibid., p. 97.] . Ceterum itineraria tam aperte loquuntur ut nihil clarius esse possit. Ipsi hagiographi, si tantum iis tribui potest ut iterum audiantur, nutantes se produnt, cum Valentinum utrumque Romae passum narrent, et Interamnensem a piis fidelibus Roma domum fuisse deductum. Sacramentaria, quae hodie Valentinum recolunt, in neutram partem inclinant. Gelasianum: Valentini, Vitalis et Feliculae [Wilson, p. 167.] , quibus addit codex Sangallensis et Zenonis [Mohlberg, Das fränkische Sacramentarium Gelasianum, p. 31.] . Gregorianum: Natale sancti Valentini [Wilson, p. 24.] . Martyrologii pauci codices breviores ferunt Romae Valentini: quae scriptio non primitiva est sed e contractione orta aut a correctore invecta. Interamnensem basilicam solam videtur novisse martyrologus.

7. SPOLITI] Spoletium municipium via Flaminia [C.I.L. XI, p. 698.] miliaria ab Urbe LXXXIIII distat. Numerum recte exhibent codices qui tamen haud insolito mendo pro miliario scribunt milites. Nonnulli Vitalianum legunt pro Vitali; utramque lectionem profert Epternacensis, n. 10, 11. Bis scripta est, non iisdem plane verbis, eadem annuntiatio (n. 6 – 11 [15 – 21] et 122 – 127). S. Vitalis sacra pignora repperit Spes, Spoletanus episcopus, in loco cui hodie nomen Terzo della Pieve, ubi inventionis memoriam testabatur titulus ab eodem praesule marmort incisus. Lapis anno 1597 in ecclesiam cathedralem delatus, postmodum periit, sed ex apographis inscriptio etiamnum satis dignoscitur [De Rossi, Bullettino, 1871, p. 95; C. I. L. XI, 4966; Bücheler, Carmina latina epigraphica, n. 1801. Supplementa sunt Rossii.]

SPES EPISCOPVS DEI SERVVS SANCTO VITALI MARTIRI A SE PRIMVM INVENTO ALTARIS HONOREM FECIT MARTYRIS HIC LOCVS EST VITALIS NOMINE VERO QVEM SERVATA FIDES ET CHRISTI PASSIO VOTAT SOLVS HIC E NOSTRIS VICTRICIA DONA REPORTANS AETERNAM CAELO MERVIT PERFERRE CORONAM HVNC PRECOR VT LVCIS PROMISSAE GAVDIA CARPAM ET QVAE VIRGO PRAECANS POSCIT CALVENTIA PRAESTET CORPORIS INTACTO PVRI DECORATA PVDORE PLVSQVE DATVRA FIDE DECORIS QVAM QVOD PIA PATRI EXHIBET OFFICIA ET PVRO VENERAtur a MORE VTQVE PROBANTE DEO MANEAT PER sae CLA FIDELI s PRAEMIA LAETA SIBI CONCESSO MVNERE SVME ns SANCTIS LAETVS EGO SPES HAEC MVNVSCVLA dono SANCTI VITALIS MARTYRIS PASSIONIS NATALIS DIE XVII kal. martias

Spes, qui martyrem primus invenit eiusque cultum instituit, saec. V ineunte floruisse videtur [Eius epitaphium ap. De Rossi, t. c., tav. VII; C. I. L. XI, 4967.] . Hic persuasum habebat Vitalem in cruce mortem subiisse, nec ullo alio martyrio patrium solum fuisse decoratum. Calventia virgo Spem episcopum patrem habuisse censetur [De Rossi, t. c., p. 107.] . Elogium ita legendum est:

in Tuscia Spoliti civitate miliario LXXXIIII Vitalis.

12. MARCIANI] De quo infra, ad n. 138.
13. FELICULAE] Iam diximus in sacramentario Gelasiano die 14 feb. legi orationes in natale Valentini, Vitalis et Feliculae, quae tria nomina in ipsis orationibus sunt expressa. Prioris tantum recensionis codices hoc die Feliculae nomen exhibent. In codice Rich. recte sepulturae locus indicatur:

Romae in via Ardeatina Feliculae

uti luculenter apparebit ex aliis laterculis, ubi eadem sancta nuntiatur, iun. 5 et 13; quos ad locos legentes remittimus.
14. IULIANI] Vid. infra, ad n. 37.
22. CYRION] Ex martyribus Alexandrinis, infra, n. 57.
35. VINCENTI] Cum martyris nomen sub Interamna scriptum sit, omissumque hoc loco in codicibus alterius recensionis Valentini, primum menti occurrit Vincenti pro Valentini male scriptum fuisse. Attamen via Flaminia colebatur Vincentius martyr, non quidem Interamnae sed Mevaniae (Bevagna), eiusque festum incidit in 6 iun. Huius exstant Acta in haec verba decidentia: Quaedam matrona, nomine Liceria, nobilis familiae … mercavit corpus eius librae pondere auri, et condens aromatibus sepelivit in praedio suo quod vocatur Campus Salutis in novas nundinas Augustales, inter Portilionem et Mevaniam, miliario ab urbe Roma plus minus nonagesimo quarto [BHL. 8676.] . Numerus milium quo locorum intervalla in via Flaminia indicantur: LXIII vel LXIIII, LXXXIIII haud scio an in cuiusdam memoriam induxerit martyrem Vincentium. Hunc Mevenatem esse sagax est coniectura Florentinii, cuius et dabimus de illa re ultimum maturumque iudicium: “Quamquam Mevania, ut testatur Philander ad 2 Vitruvii librum, oppidum sit in via Flaminia, attamen, cum in S. Vincentii Mevenatis historia nihil de Interamne dicatur, et maior a Romana urbe distantia in sepulcro eius notetur, quam in martyrologio exprimatur, nihil decerno [Vetustius occidentalis ecclesiae martyrologium, p. 318.] .”

37. IN CILICIA] Elogium, bis scriptum (n. 37 – 42, 143 – 146), utrimque luxatum, facile restituitur:

in Cilicia Egeas natale Iuliani.

S. Iulianus martyr Cilix a S. Iohanne Chrysostomo laudatus [BHG2. 967.] , in libris tum Graecorum [Synax. Eccl. CP., p. 541.] tum Latinorum die 16 martii recensetur. Videtur a die XVII kal. apr. ad XVI kal. mart. errore translatus.

40. SEGARI] Lectio corrupta ex Egeas, n. 145.
44. IN ALEXANDRIA] Martyrum Aegyptiorum triplicem manipulum hodie colligemus, unum (n. 47 – 87) e Passione, quae deperdita est, depromptum; alterum (n. 112 – 120) ex eadem, ut videtur; sed extra locum, sub alibi positum; tertium (n. 154 – 157), incertae originis, iterum sub Alexandria. Nomina martyrum maximam partem ea sunt quae, ad diem 9 feb., ex Passione Aegyptiorum XXXVII [BHL. 6584.] esse ostendimus. At historia diversa est [Les martyrs d'Égypte, p. 48 – 51; Duchesne, in Mélanges d'archéologie et d'histoire, t. XXXVII, p. 196.] . Praeterquam enim quod martyres non pauci dignitate vel officio ecclesiastico conspicui feruntur, novique accesserunt socii, alio ordine suppliciis deputantur: hii in mare mersi sunt (n. 47 – 50); hii omnes igne combusti sunt (n. 57 – 63); alii (n. 70 – 72) decollati sunt [“On voit que cette liste a été relevée sur un texte où les noms étaient au nominatif: hii omnes etc., Agathon, Paulus etc. Les copistes ont essayé de rectifier en mettant le génitif, mais ils ne l'ont pas fait partout.” L. D.] ; de ceteris (n. 76 – 87) nihil compertum est, ita ut videantur passionum indicia vel loco mota vel partim omnino deesse. Nunc ad singula.
47. BASIANI] Vel Bassiani. Homonymus videtur n. 60: Bassion, graece Βασσίων. Sed et habetur Βασσιανός [Preisigke, Namenbuch, i. v.] .
48. TONION] Θωνίων, an Θώνιος? Thonius est in Passione martyrum XXXVII; casu omissus in laterculo feb. 9, nisi pro Thomae (n. 28) Thonion legendum est.
49. PROTI] Feb. 9, n. 42, Πρωτέας, ut videtur. Cf. infra, n. 116.
50. LUCI] Feb. 9, n. 45: Lusi, Λῦσις.
57. CYRION] Supra, n. 22, Κυρίων, raro.
59. MOYSEOS] Homonymus: Moisei lectoris, n. 119.
60. BASSION] Al. Bassiani, supra, ad n. 47.
62. AGATHON] Feb. 9, n. 38.
70. DIONISIUS] Alii duo Dionysii in eodem laterculo, alter episcopus, n. 78; alter presbyter, n. 86. Unus nuntiatur die 9 feb., n. 12, duos novit anonymus scriptor Passionis martyrum XXXVIII.
72. AMMONIUS] Feb. 9, n. 6, 16, 22.
76. ARMATAE] Feb. 9, n. 41: Sermatae, al. Armatae..
77. ARBASI] Feb. 9, n. 36: Orbasi. Infra habemus, n. 83: Orfasius.
78. DIONISIUS] Homonymus, supra, n. 70.
80. ORUS] Ubi Passio legit Horus, Ὥρος, in laterculo 9 feb., n. 37, habetur Orinion.
81. PAULUS] Feb. 9, n. 11.
82. LEVIORUS] Lectio corrupta. Videtur nomen biforme ex Λεϋεῖ et Ὥρος.
83. ORFASIUS] Supra, n. 77: Arbasi.
84. PLEBIUS] Feb. 9, n. 34: Plesei.
86. DIONISIUS] Homonymi supra, n. 70, 78.
88. AMANTUS] Si fida est lectio nec Ammonius quispiam subest, revocamur ad diem 10 feb., n. 9.
90. ANTIOCHENAE] Verba illa cives Antiocheni quibusdam ex martyribus modo enumeratis apponenda opinatus est Duchesne [Mélanges d'archéologie et d'histoire, t. XXXVII, p. 196.] . Nobis potius erit scholion ad primum sequentis diei enuntiatum, quod totum est de sanctis Antiochenis, referendum. Margini primum ascriptum, locum indebitum invasit. Video equidem martyrem Antiochenum Marcianum (n. 12, 138) hodie commemorari. Sed et ille forsitan loco non suo stat, cum ceteris ad feb. 15 remandandus; neque fert usus librorum nostrorum ut martyres cuiuscumque civitatis cives nuncupentur.
92. MILITANA] Abhinc ad n. 111 laterculum habemus a die 7 ian. verbis ipsis exscriptum et ab interpolatore inter Aegyptios martyres insertum. Huius partem iam dies feb. 12 et 13 acceperant, omnia propter Candidum, qui in breviario Syriaco Κάνδιδος (Alexandriae) die 12 feb. recensetur, et die 7 feb.: Κνόδινος (Heracleae). De his adeant, qui cupiunt, singulos locos.
112. PASSAMONAS] Sequitur interrupta a n. 88 series martyrum Aegyptiorum, Passamonas, feb. 9, n. 53: Bastamon, vel Πάσταμος?
113. IONAS] Nomen Aegyptiis minime inusitatum [Preisigke, i. v.] . Conferendum tamen Theonas feb. 9, n. 47.
114. AMONIUS] Alter homonymus, n. 72.
115. TUPPI] Lectio parum proba. An Ippi, ut feb. 9, n. 48?
116. PROTIDI] Placet Proti di[aconi, ut n. 117, cod. E: Praeconidi = Praeconi diaconi. Cf. feb. 9, n. 42: Prothi, supra, n. 49.
117. PRAECONI] Cognomen latinum est Praeconius. Iterum, n. 156: Praecuni.

119. MOISEI] Homonymus, n. 59. Porro, his omnibus collatis, licet multa non recte tradita sint, laterculum pro modulo nostro restituimus:

in Alexandria natale sanctorum Bassiani, Tonion, Proti, Luci: hii in mare missi sunt; item Cyrion presbiteri, Moyseos, Bassion, item Agathon exorcistae: hii omnes igne combusti sunt; item Dionisius et Ammonius: 〈hii〉 decollati sunt; item Armata, Arbasius, Dionisius episcopus, Orus, Paulus, Leviorius (?), Orfasius, Plesius, item Dionisius presbiter, Passamonas, Ionas, Ammonius, Hippi, Proti diaconi, Praeconi diaconi, Moisei lectoris: 〈hii omnes…〉

123. SPOLISIO] = Spoletii, supra, n. 7.
129. IN AFRICA] Vel ab interpolatore additum qui memor fuerit Valentini martyris in Africa die 13 nov. passi et kalendario Carthaginiensi inscripti; vel extra locum positum, et a nominibus martyrum segregatum. Quaenam sint nomina ad Africam referenda non facile discernitur: an Celerini et Magni (n. 140 – 142) quos nulla regio sibi vindicat?
130. VALENTINI] Martyr Interamnensis, supra n. 1.
132. IN THERA] = Interamne, n. 1.
134. MILITES LIIII] Al. mil. XXIIII. Legendum miliario LXIII, ut supra, n. 28, 32.

137. ANTHIMI] Procul abest ut de Anthimo episcopo Nicomediensi cogitemus. Res enim mullo aliter enucleanda videtur, collatis vocibus quae Anthimum proxime sequuntur Marciani, Tioni, n. 138, 139. Notandum enim est Marcianum esse Antiochenum, cuius natalis incidit in 26 oct.; die autem 15 feb. memoriam agi martyrum, qui merito cives Antiocheni dicantur (supra, n. 90). Iamvero inter hos desideratur Marcianus, quem propterea laterculo Antiocheno restituerim. Vocabula autem ANT[HIMI] et TIO[NI] (n. 139) elementa servarunt quibus componitur: ANTIO[CHIA]. Legamus igitur:

Antiochia Marciani.

140. CELERINI] Cum Magni, n. 142, ex coniectura in Africam relegatus, supra, n. 129.
144. SICILIA] Lege Cilicia, supra, n. 37.
146. IULIANI] Supra, n. 14.
151. SENERI] Codex Epternacensis scribit Severi. Si tamen verior est lectio Seneri, in mentem revocetur S. Sineros, cuius festum die 23 feb., n. 4, agitur.

153. IN ALEXANDRIA] Sintne nomina Saturnini, Advocati, Maximi (n. 154, 155, 157) referenda ad catalogum illum Alexandrinum, de quo fuse diximus, ignoratur. Ibi quidem Praecuni (n. 156) legitur, seu Preconi (n. 117).

ADDITAMENTA] Protolici. Ex binis nominibus Proti Luci (n. 49, 50) coagmentatum.

Ianuarii = n. 102.

Atheni = n. 137: Anthimi, re quidem vera Antiochia

Artiani = Martiani, n. 138.

Zenonis. Sunt sacramentarii Gelasiani exempla in quibus memoriae S. Valentini annexa est S. Zenonis mentio [Mohlberg, Das fränkische Sacramentarium Gelasianum, p. 31.] , quae et occurrit in litaniis quibusdam [Apud De Rossi, Musaici cristiani delle chiese di Roma. Musaico dell' oratorio di S. Zenone, fol. 1v.] . Hadrianus papa (772 – 795) in coemeterio Praetextati ecclesiam beati Tiburtii et Valeriani atque Maximi seu basilica S. Zenoni una cum cymiterio sanctorum Urbani pontificis, Felicissimi et Agapiti atque Ianuarii seu Cyrini martyribus, foris porta Appia, uno coherentes loco, quae ex priscis marcuerant temporibus, noviter restauravit [Duchesne, Le Liber pontificalis, t. I, p. 509.] . Basilica haec est de qua in itinerariis. Ita Salisburgense: in tertia ecclesia rursum (lege sursum) S. Synon martyr quiescit [De Rossi, Roma sotterranea t. I p. 180.] . Epitome de Locis sanctorum etiam meminit Zenonis fratris Valentini [Ibid., p. 180.] , quam tamen consanguinitatem inter duos sanctos in Actis S. Valentini relatam non repperimus et e communi utriusque festo eodem die celebrato originem duxisse facile crediderimus. Basilicae S. Zenonis (Xenonis) in Willelmo Malmesburiensi et in Indice cimiteriorum praeterea mentio fit [Ibid., p. 181.] . Paschalis papa (817 – 824) in ecclesia S. Praxedis sacellum S. Zenonis aedificavit: in eadem ecclesia fecit oratorium beati Zenonis Christi martyris ubi et sacratissimum eius corpus ponens musibo amplianter ornavit [Duchesne, Le Liber pontificalis, t. II, p. 55.] . Et in inscriptione, quae reliquias sub Paschali eo delatas commemorat, haec de S. Zenone habentur:

… ET IN IPSO INGRESSV BASILICAE MANV DEXTRA VBI VTIQVE BENIGNISSIMAE SVAE GENETRICIS SCILICET DOM NAE THEODORAE EPISCOPAE CORPVS QVIESCIT CON DIDIT IAMDICTVS PRAESVL CORPORA VENERABILIV M HAEC ZENONIS PRESBITERI ET ALIORVM DVORVM [Ap. Duchesne, t. c., p. 64.]

Quarum reliquiarum recognitio an. 1699 habita est [B. Davanzati, Notizie al pellegrino della basilica di santa Prassede (Roma, 1725), p. 369.] . De effigie S. Zenonis in ecclesia Sanctae Fraxedis disseruit Rossius [Musaici, l. c., fol. 2v – 3.] . Reperta sunt fragmenta, pauca admodum et mutila, tituli Damasiani, ad cuius marginem ascriptum est:

DEP ositio ZENONIS V ID. FEBR. [De Rossi, Roma sott., t. I, p. 120.]

Sed non facile dixeris sitne hic noster an alius quispiam. Neque certius demonstrari potest eundem fuisse alterum e patronis monasterii Sanctorum Laurentii et Zenonis quod in Caesinati Castro est constitutum [Gregorii I Registr. XIV, 6, Hartmann, t. II, p. 424.] .

EXCERPTA] Cambr.: Manciani = Marciani, n. 12, 138.

Lugdun.: Antoni = Agathoni, n. 62.

Lat. 5256: Calentini = Valentini, n. 5.

XV KAL. MART.

Antiochia natale sancti Iosippi diaconi Zenonis Appolloni Phoebi Romani Zosimi Barali Zoci presbyteri Rufini. Interamne natale sanctae Agapis virginis Saturnini Castolae Magni Luci Rogati Iohannis et aliorum XII. Vuarciana in Spanis passio sancti Locufati. In Siria Adventi Xysti Pomponi Gemellae Victoris Generosi item Victoris Gemelliani Cuturni Castolaea.
Addunt codices pleniores: a) ianuarii et depositio sancti silvini C.
Var. lect. codd. EBSW. — 1. antioc̄ E; antiocia B1W | 3. om. ES | 4. videtur in ras. in E; iusippi SW | 5. diac̄ EBW | 7. apolloni B | 8. poebi BW; paebi S | 11. barale B; parale S; barode W | 12. zocii BW; zotii S | 13. prƀ E; prbī BSW | 14. rufine S. | 15. inter amne E; interamnes B; interamnȩ SW | 17. sc̄i E | 18. agape BC; agapi W | 19. add. et B | 21. castule BS; castulȩ W | 28. duodē B | 29. arciana E; vuarcina S | 30 – 31. inspaniis SW | 31. spaniis B | 33. om. E | 34. loquumfas BSW | 36. syria SW | 37. aventi BSW | 38. sixti BSW | 39. pamponii B; panpini S; pompini W | 40. gemelli BSW | 41. victuris SW | 42 – 44. om. S | 46. coturni CW | 47. castuli B2SW; casutuli B1.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Antiochia nat. Iosephi diaconi Zenonis Interamna nat. sanctae Agapis virginis Saturnini Castulae.

FEB. 15

1. ANTIOCHIA] E martyribus quorum nomina sequuntur, sex Antiocheni sunt, aliis diebus in his fastis inscripti, ut de singulis mox ostendetur. Ad hos martyres pertinent verba in Syria, quae longe a suo loco aberrarunt (n. 35), ad eosdemque referendum est scholion, quod longius etiam vagatur, ad diem 14 (n. 89): cives Antiocheni. Hoc autem in margine relicto, scribamus:

Antiochiae in Syria Iosippi diaconi, Romani, Zosimi, Barali,Isici presbyteri, Agapis virginis.

4. IOSIPPI] Martyr Antiochenus de quo mart. 20, n. 4.
6. ZENONIS] Feb. 14, in solo codice Bernensi.

〈Romae〉 Zenonis.

7. APPOLLONI] Tres numerantur S. Valentini (feb. 14) discipuli in eiusdem Actis [BHL. 8460.] : Apollonius, Ephebus, Proculus, qui hodie recensentur, praeter Proculum. Huius autem nomen evanuisse credendum est. Variis enim diebus recurrunt, terno ordine, april. 14, n. 9, 10, 31; april. 18, n. 32, 30, 31 et maii 1, n. 32, 33, 39. Sunt autem domo Interamnenses. Ad eos ergo pertinet nomen civitatis, infra, n. 15.

Interamnae natale Apolloni, Ephebi, 〈Proculi〉.

8. PHOEBI] Id est Ephebi, supra ad n. 7.
9. ROMANI] Martyr Antiochenus, de quo agitur nov. 18. Supra, ad n. 1.
10. ZOSIMI] Martyr Antiochenus, de quo supra ad n. 1 et iun. 1, n. 6.
11. BARALI] Martyr Antiochenus, de quo nov. 18. Supra ad n. 1.
12. ZOCI] Scribendum Isici seu Hesychi quod iam Tillemontius perspexit [Mémoires, t. V, p. 35.] . Martyr Antiochenus de quo agitur maii 30 et nov. 18. Supra ad n. 1.
14. RUFINI] Non pauci dierum 15, 16, 17 martyres etiam iun. 1 vel subsequentibus diebus recensentur. Non quidem Rufini sed Rufinae legitur iun. 1, n. 145.

15. INTERAMNE] Superius, ad n. 7, notatum est hanc rubricam procul a loco suo vagari. Utique, primo aspectu elogium: Interamne natale sancte Agapis virginis Saturnini Castolae legenti nullam suspicionem movet. Quin adeo inscriptione confirmari videtur quae Interamnae quondam fuit:

XP CASTVLA VI XIT ANNV ET D XXXV DEPOSI TA XIII KAL MA RTIAS

Utrimque in lapide incisa est imago feminae, passis manibus, instar orantis, cum ascripto nomine, uni DOMNINA, alteri AGAPE [De Rossi, Bullettino, 1871, p. 121; Römische Quartalschrift, t. VIII (1894), p. 131 – 33; Wilpert, in Römische Quartalschrift, t. VII, p. 287 – 290 et tab. XIX; J. Wittig, Die altchristlichen Skulpturen im Museum des deutschen Nationalstiftung am Campo Santo in Rom (Rom, 1906), pl. V, 2.] . Iamvero in martyrologio, nuntiantur hodie Castula et Agape, perendino autem die, qui est XIII kal. mart., in sarcophago illo inscriptus, occurrunt Agape et Casti, quidni Castula legatur? Tandem ad diem 14 aprilis nuntiantur in martyrologio: Interamna Proculi, Valentini, Prosdoci… Dominae cum virginibus, ubi cum Interamna coniunctum cernimus tertium quoque nomen quod in monumento insculptum est. Haec omnia qui perpendat facile induci potest ut Castulam, Agapen et Domninam martyres Interamnenses fuisse concludat. Nihilo tamen setius Castulam illam, quae aetatis mensem decimum quartum vix attigit, martyrem non fuisse liquido constat. Domnina autem, quae 14 aprilis commemoratur, martyr fuit Antiochensis, non secus atque Agape: quod suo loco demonstrabitur. Tandem rationes ipsi attulimus unde constare videtur nomina DOMNINA AGAPE in monumento illo Interamnensi inde ab origine non fuisse incisa sed postea fuisse addita ab homine non indocto neque admodum vafro, qui martyrologium legerat, et sibi videbatur intellexisse [Les martyrs d'Interamna, in Bulletin d'ancienne littérature et d'archéologie chrétiennes, t. I (1911), p. 161 – 68.] . Nemo tamen non mirabitur fortuito casu Interamnam allatum esse lapidem, qui Castulam infantem depositam memorat eo fere die quo in martyrologio, sub Interamna, annuntiatur Castula martyr.

18. AGAPIS] Martyr Antiochena, quae mart. 11 (n. 25) colitur. Male, cum Usuardo, martyrologium Romanum: ibidem [Interamnae] Agapis virginis et martyris. Supra, ad n. 1.
20. SATURNINI] Passim, et etiam iun. 1, 2. Iterum cum Usuardo, martyrologium Romanum: Interamnae natalis sanctorum Saturnini, Castuli, Magni et Luci. Atqui horum nullus Interamnensis est.
21. CASTOLAE] Iun. 1, n. 140. Supra ad n. 15. Iterum infra, n. 47.
22. MAGNI] Nudum nomen.
23. LUCI] Iun. 2, n. 79, sed et feb. 8, n. 17.
24. ROGATI] Iun. 1, n. 26.
25. IOHANNIS] Iun. 1, n. 88.
27. ALIORUM XII] Iun. 1, n. 160: cum aliis XIII.

29. VUARCIANA] Lege: Barcinone, et pro Locufati Cucufatis, qui iterum postridie nuntiatur. Ita ergo emendandum:

Barcinone in Spanis passio sancti Cucufatis.

35. IN SIRIA] Pertinet ad laterculum Antiochenum, supra, n. 1.
37. ADVENTI] Nudum nomen.
38. XYSTI] Al. Sixti. Huius nominis soli celebres sunt romani pontifices, quorum memoria agitur april. 3 et aug. 6.
39. POMPONI] Iun. 3, n. 87.
40. GEMELLAE] Iun. 1: Gemellinae al. Gemellini. Infra, n. 45: Gemelliani.
41. VICTORIS] Iun. 1, n. 33: Victuri. Iterum, infra, n. 44.
42. GENEROSI] Nudum nomen.
44. VICTORIS] Supra, n. 41.
45. GEMELLIANI] Supra, n. 40: Gemellae.
46. CUTURNI] Nudum nomen, forsan corruptum e Victurini.

47. CASTOLAE] Supra, n. 21.

ADDITAMENTA] Ianuarii, supra, feb. 11. Silvini. De S. Silvino episcopo, Alciaci (Auchy) sepulti, eiusque Vita [BHL. 7747.] in Actis tractatum est a Iohanne Bollando [Act SS., Febr. t. III, p. 24 – 32.] .

Depositio sancti Silvini.

XIV KAL. MART.

In Brittania natale sanctorum Faustiniani et Iuventiae. in Spanis Barcilona natale Cucubatisa.

et alibi Plesib Dionisi Hierapi Marcialis Nundinari Pessiani Pauli Gallonis Honori Iocundi Memmi Vincenti Fructuosi Primi Fabiani Cicili Pauli Maximic. in Spaniis Barcillona civitate passio sancti Quoquofatis.

in Africa Maximi item Vincenti Pauli Honorati Maurid item Maximi item Pauli Marcialis Terapi Marci Marobie Marcellini Donati item Marcif Secundi Macrobi Lucellae item Secundig Situli Stupuris Mustaci Presentis Secundae Maximae Iunillae et cum eis CIIII Fissinari Pamphili Valentis diaconi Seleuci Perfidi Teofili Iuliani cum aegyptiis numero V mil. et alibi depositio Tetradi episcopih.
Addunt codices pleniores: a) in camp(ania) cumbas natale iulianae E. — b) donati C1; donasi C2. — c) urbani C. — d) item natale sanctae iulianae martyris et virginis W2 int. lin. — e) nicomedia passio sanctae iulianae virginis et martyris C. — f) martialis marcelli C. — g) maxime C. — h) mettis sancti simeonis episcopi B2 int. lin.; et sanctȩ iulianȩ virginis S2 int. lin.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 2. brittanis E; brittaniis SW | 5. faustini SW | 6. om. BSW | 7. ioventie B; ioventiae SW | 9. spā E | 10. barcilō E | 15. blesi W; add. et S | 16. diunisi B1 | 17. hierapii B; gerappi S | 19. nundiani E | 22. callonis BS | 23. honor(i in ras. S2 | 29 – 30. cicili fabiani SW | 30. cylici B; add. item BS | 34. hispaniis S | 35 – 36. om. S | 35. barcinola W | 36. om. W | 38. om. S. | 39. quo quo fatis B; quoquo fatis W | 41. aff̄ E | 43. om. E | 44. add. item B | 47. mari BSW | 50. om. EB1 | 53. therapi BW; theraphi S | 55. marpi BSW | 57. om. SW | 59. add. donati S danoti W (cf. 57) | 61. magrobi B; matropi S; marcopi W | 62. lucelle BS | 64. secunde BW | 65. sauli BSW | 66. stuporis BS | 67. mustici B; murtaci S | 68. p̄sentis ESW; add. item B2 | 69. secunde BS | 70. maxime B | 71. iunellȩ BSW | 75. LIIII BSW; add. item SW | 76. fessinari B; fisinari S1 | 77. pampili EB2; pampilie B1; pamphyli W | 79. diac̄ E | 80. selaci B1B3; seleaci B2 | 82. thiofili BW; thiofoli S | 83. iuliane B | 84 – 88. del. S2 | 85. aegiptiis E | 86. num̄ E | 87. //V/// B | 88. mīl E; milia BS; om. W | 90. om. S | 91. depos̄ E | 92. the dradi B1SW; thetradi B2 | 93. ep̄i E.
Excerpta ex variis.Cambr.: Romae sancti Valentini et sancti Sabastiani martiris in Affrica nat. Pauli heremitae in Hierusalem Marthae et Mariae sorores Lazari (Cf. XIV kal. feb.) — Rich.: In Hispania Barcelona Cocofatis… — G. 915: in Cumis Iulianae virginis. — Florus: apud Aegyptum Iuliani cum aliis numero V millibus.

FEB. 16

1. IN BRITTANIA] Emendandum in Brixia. De Valeriano patricio in Brixa civitate sepulto et homine cui apparuit beatus Faustinus martyr in cuius ecclesia corpus illius fuerat humatum, quaedam narrat S. Gregorius [Dial., IV, 52, P. L., t. LXXVII, p. 413; Moricca, IV, 54, p. 312.] . Exstat Passio SS. Faustini et Iovitae fratrum, quorum alter sacerdos, diaconus alter fuisse feruntur [BHL. 2836 – 2838. Cf. Savio, in Anal. Boll., t. XV, p. 5 – 72.] . Aliter, ut patet, martyrologium, ubi Faustiniano non Faustino adiungitur mulier Iuventia. Neutrum novisse videntur Filastrius et Gaudentius, Brixienses episcopi, nec in basilica Concilii Sanctorum, ubi Gaudentius Mediolanensium, Anaunensium, Orientalium martyrum reliquias congesserat [Gaudentii Sermo XVII, P. L., t. XX, p. 959 – 971.] , ullum fuit Brixiensium illorum pignus depositum [Origines du culte des martyrs, p. 379.] . Saec. IX Veronenses cum aliis sanctis Faustinum atque Iovitam venerabantur [Versus de Verona, 22, M. G., Poetae lat. aevi carol. t. I, p. 121.] , item iam saec. VIII Cassinenses [Savio, l. c., p. 34 – 35.] . Rampertus Brixiensis episcopus a. D. 841 condidit monasterium SS. Faustini et Iovitae, quod anno 1797 suppressum est [P. Kehr, Italia pontificia, t. VI, 1, p. 329.] . Scriptum erat:

in Brixia Faustiniani et Iuventiae.

In martyrologio Romano Faustinus et Iovita die 15 feb. recensentur, die vero 16: Brixiae sancti Faustini episcopi et confessoris, et die 17: Romae passio sancti Faustini, quem alii quadraginta quatuor secuti sunt ad coronam. Unum Faustinum trina addita laudatione discerpi potuisse cum martyrologorum consuetudine non adeo pugnat.

8. IN SPANIS] Iam heri nuntiabatur S. Cucufas sub nomine Locufati, hodie Cucubatis, Quoquofatis (n. 39). Eius festum nunc agitur die 25 iulii, quo et in kalendariis mozarabicis inscriptus est [Férotin, Le Liber ordinum, p. 472; Id. Le Liber Sacramentorum, pp. 497 – 502; 580 – 82; 752; 827.] . A Prudentio laudatur Barchinon claro Cucufate freta [Peristeph. IV, 33.] .

in Spanis Barcilona civitate natale sancti Cucufatis.

14. ALIBI] Non ad unum locum referendi sunt martyres quorum amplus sequitur catalogus. Haud paucos, non tamen omnes, ut ex dicendis manifestum erit, Africa sibi vindicat, et in kalendario Carthaginiensi, tum aliorum, de quibus sermo erit, tum Petrensium martyrum memoria inscripta est: XIIII kalendas mart. sanctorum martyrum Macrobi et Lucillae, Nundinari, Caecilianae et Petrensium. Sed nescio quomodo Petrenses, si qui seorsum numerantur, ab aliis plurimis secernendi sint.
15. PLESI] I am feb. 9, n. 34.
16. DIONISI] Etiam feb. 9, n. 12.
17. HIERAPI] Infra, n. 53: Terapi; ad diem 18: Interrapis, unde dubium oritur num loci nomen sit non hominis, id est Interamne, quod hisce diebus per fas et nefas saepe repetitur.
18. MARCIALIS] Ian. 21, n. 17, et iterum infra n. 52, et feb. 18, n. 16.
19. NUNDINARI] Hodie in kalendario Carthaginiensi: Nundinari.
20. PESSIANI] Num sit proba lectio merito dubitaveris.
21. PAULI] Etiam infra, n. 31, 45, 51, et ian. 19, n. 3; feb. 9, n. 11; 18, n. 15.
22. GALLONIS] Nudum nomen.
23. HONORI] Infra, n. 46: Honorati et ian. 19, n. 17; 21, n. 72.
24. IOCUNDI] Huius nominis martyr memoratur in Passione S. Perpetuae [BHL. 6633, c. 11.] . Rursum, feb. 21, n. 14.
25. MEMMI] Nudum nomen.
26. VINCENTI] Hispani sunt Vincentius (ian. 22, n. 10) et qui sequitur Fructuosus (ian. 21, n. 12). Uterque ab Hispano Cucufate ascitus videtur.
27. FRUCTUOSI] Vid. n. 26.
28. PRIMI] Ian. 19, n. 29; 21, n. 69, passim in martyrum catalogis.
29. FABIANI] Romanum pontificem, qui 20 ian. colitur, hunc esse crediderim. Ianuarii enim dies 19 – 21 nomina nonnulla hodiernis laterculis commodarunt. Cf. inter excerpta cod. Cambr.
30. CICILI] Hodie in kalendario Carthaginiensi: Caecilianae.
31. PAULI] Supra, n. 21; etiam n. 45, 51.
32. MAXIMI] Etiam n. 42, 49, et feb. 18, n. 17.
39. QUOQUOFATIS] = Cucufatis, supra, ad n. 8.
41. AFRICA] Lege quae dicta sunt ad n. 14. Non pauca ex nominibus sub alibi nuntiatis altera vice recensentur.
42. MAXIMI] Etiam supra, n. 32, et infra n. 49 et feb. 18, n. 17.
44. VINCENTI] Iam supra, n. 26.
45. PAULI] Supra, n. 21, 31, et etiam n. 51.
46. HONORATI] Supra, n. 23: Honori.
47. MAURI] Al. Mari. Nescio an haec lectio alteri anteponenda sit. Colitur enim S. Marius die 20 ian. (n. 13) a quo iam habemus Fabianum. Lege quae supra, ad n. 29 dicta sunt.
49. MAXIMI] Etiam n. 32, 42, et feb. 18, n. 17.
51. PAULI] Supra, n. 21, 31, 45.
52. MARCIALIS] Iam supra, n. 18.
53. TERAPI] Vid. supra, ad n. 17.
54. MARCI] Iun. 1, n. 74; infra, n. 59.
55. MAROBI] Cum kalendario Carthaginiensi lege: Macrobi, infra, n. 61, et feb. 18, n. 21.
56. MARCELLINI] Feb. 18, n. 20: Marcelli.
57. DONATI] Feb. 17, n. 11, et alias saepissime.
59. MARCI] Iam n. 54.
60. SECUNDI] Ian. 19, n. 27, et infra, n. 64.
61. MACROBI] Supra, ad n. 55.
62. LUCELLAE] Kalendarium Carthaginiense: Lucillae.
64. SECUNDI] Iam n. 60.
65. SITULI] Male tractata a librariis censeo nomina Situli, Stupuris, Mustaci, Presentis, et quid iisdem subsit divinare nequeo.

69. SECUNDAE] Eiusdem sociae sunt Maxima et quae hic nuncupatur Iunilla. Qui laterculum martyrum Tuburbitanarum ad diem 30 iul. legerit, sponte emendabit:

Secundae, Maximae, Donatillae.

73. CUM EIS CIIII] In Passione sanctarum Tuburbitanarum, Secunda nullas praeter duas socias habet [BHL. 5809.] .

76. FISSINARI] Mirum in modum distorta vox Cessarea. In hac enim civitate passi sunt martyres de quibus hodie breviarium Syriacum: ἐν Καισαρείᾳ τῆς Παλαιστίνης Πάμφιος καὶ Πάμφιλος πρεσβύτερος καὶ ιά ἄλλοι μάρτυρες. Horum certamen enarrat Eusebius in libri de Martyribus Palaestinae [De martyribus Palaestinae, X, 11.] utraque recensione [BHG2 1405.] . In menologiis haec est huius Passionis inscriptio: Ἄθλησις τῶν ἁγίων καὶ ἐνδόξων τοῦ Χριστοῦ μαρτύρων Παμφίλου, Οὐάλεντος, Παύλου, Σελεύκου, Πορφυρίου, Θεοδούλου Ἰουλιανοῦ καὶ τῶν σὺν αὐτοῖς (Αἰγυπτίων) [Anal. Boll., t. XVI, p. 129.] . Aegyptii numero sunt non quinque milia, sed quinque, qui nomina sua cum prophetarum Israel nominibus commutaverunt: Ἠλίας, Ἱερεμίας, Ἠσαίας, Σαμουήλ, Δανιήλ. Passi sunt autem Περιτίου μηνὸς ἑξκαιδεκάτῃ, κατὰ Ῥωμαίους δὲ τῇ πρὸ δεκατεσσάρων καλανδῶν μαρτίων. Paulus vel casu excidit, vel propter homonymum iam quater recurrentem (n. 21, 31, 45, 51) expunctus est. Perfidi, Teofili loco legatur Porfiri. Theoduli, et tandem integrum elogium: Caesareae Pamphili, Valentis diaconi, 〈Pauli〉, Seleuci, Porfiri, Theoduli, Iuliani cum Aegyptiis numero V.

Flori et sequacium de S. Iuliano errorem secuti sunt martyrologii Romani compilatores; insuper ex uno elogio quattuor effecerunt. Die 16 feb.: in Aegypto sancti Iuliani martyris cum aliis quinque millibus, quod ita saltem emendandum: in Caesarea sancti Iuliani cum aliis quinque Aegyptiis. Sequitur: Caesareae in Palaestina sanctorum martyrum Aegyptiorum Eliae, Ieremiae, Esaiae, Samuelis et Danielis cet., qui sunt ii ipsi martyres quinque. Hos excipit Porphyrius. Dein, die 17: Caesareae in Palaestina sancti Theoduli senis cet. et tandem: ibidem sancti Iuliani Cappadocis cet., qui non alius est a Iuliano qui pridie in Aegypto collocatus fuerat.

92. TETRADI] Tetradius episcopus Biturigensis interfuit concilio Agathensi anni 506 et Aurelianensi anni 511 [Act. SS., Febr. t. II, p. 887; Duchesne, Fastes épiscopaux, t. II2, p. 27.] . Teste Gregorio Turonensi, villam Bulgiatensem [Bongheat (Puy-de-Dô;me), aliis Bougheat. Longnon, Gégraphie de la Gaule, p. 496.] basilicae Sancti Iuliani Brivatensi reliquerat [Hist. Francorum, III, 16.] . Ferunt etiam, in oratorium praedii illius sanctum Iulianum martyrem cum Tetradio episcopo conloquentem cuidam religioso revelatum fuisse, promittentem se episcopo villam, quam pro animae suae remedium sibi reliquerat, recepturum [De virtutibus S. Iuliani, c. 14.] . Deest utique certum loci indicium, neque aliter scribendum est quam ferunt codices:

alibi depositio Tetradi episcopi.

ADDITAMENTA] Iulianae. Sacramentarium Gelasianum: in natali sanctae Iulianae XIII kal. martias [Wilson, p. 168.] ; codex Sangallensis: XIIII kalendas marcias [Mohlberg, p. 32.] . Kalendarium marmoreum Neapolitanum [Capasso, Monumenta Neapolitani ducatus, p. 336. Cf. Sabbatini, Il vetusto calendario Napolitano, t. II, p. 42 – 50.] :

NAT(ALE) S(ANCTAE) IVLIANES

Saec. VI Neapoli erat monasterium Sanctorum Herasmi, Maximi atque Iulianae [Gregorii I Registr. IX, 170, Hartmann, t. II, p. 167.] et in dioecesi Tyndaritana oratorium sanctorum Severini confessoris et Iulianae martyris [Ibid., IX, 180, p. 174.] , praecipitque Gregorius papa Fortunato episcopo Neapolitano ut sanctuaria beatorum Severini confessoris et Iulianae martyris mittantur ad Ianuariam, a qua oratorium conditum est [Ibid., IX, 181, p. 175.] . In Actis S. Iulianae eadem passa refertur Nicomediae die decima quarta kalendarum martiarum, a pia muliere in Campaniam delata, et posita prope territorium Puteolanum ubi habet mausoleum uno miliario a mari [BHL. 96.] . Anno 1207, una cum S. Maximo, Neapolim translata est [BHL. 4527.] . Ubi scribit Epternacensis Cumbas, legendum esse patet Cumas. Cf. cod. G 915.

in Campania Cumas natale sanctae Iulianae.

Urbani. Utinam ne sit Urbanus ille praefectus, martyrum carnifex, de quo hodie in Actis martyrum Caesariensium (n. 76), tametsi alium Urbanum frustra quaero in monumentis.

Nicomedia. S. Iulianam Nicomediae passam esse ex eiusdem Actis modo observatum est. Eadem sub Nicomedia, feb. 13, n. 5, 15.

Martialis et Marcelli, supra, n. 18, 56.

Maxime. Alio loco, n. 69, 70, habetur Secundae, Maximae.

Mettis. Septimus est in serie episcoporum Mettensium [De qua Duchesne, Fastes épiscopaux, t. III, p. 54.] Simeon [Act. SS., Febr. t. II, p. 859.] , qui saec. IV floruit.

Metis sancti Simeonis episcopi.

EXCERPTA] Codex Cambr. variis ex spoliis hunc diem componit: Valentinus, colitur feb. 14; Sebastianus ian. 20; Pauli primi heremitae mentio est 10 ian. in hoc ipso codice, altera tamen manu scripta; Martham et Mariam sorores Lazari 19 ian. habuimus. Lege quae ibidem annotata sunt.

Flor.: apud Aegyptum. Supra, ad n. 76.

XIII KAL. MART.

In Effeso natale Crisantia In Africa civitate Concordie

passio sanctorum Donati Secundianib Aquileia Crisentiani Eutici Concordiae Iustae et alibi Rumuli Saloni Salviani et aliorum XXXIIII quorum nomina Deus scit. et alibi Ianuari item Ianuarii Feliciani Donati Casti item Donati Victoris Agapae Donatae Guddinis Dativi Furtunionis Marcellae Quintiani Iuliae item Ianuari Criscenti Celestini Saturnini Cyptonis Felicitatis Donatiani Victuriae Emiliae Bassillae Saturi Ebasi Secundi Felicis Octaviani Faustiniae Albinae Venustinae Rogatianae Victoris Marci Cetulae Rutuli Silvani Covili.
Addunt codices pleniores: a) et in bab(ilonia) policroni E. — b) pamphili C.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 2. eff̄ E | 8. concorde W; concordia S | 9. pas̄ E | 10. sc̄orū E | 12. secundi ani W; in add. SW | 14. crissantiani B; crisantiani SW | 15. eotici item B | 16. concordie B | 17. iuste BS | 18 – 19. om. SW | 18. om. B | 20. romuli B; romoli W; romole S | 22. salvani BSW | 25. LXXXIIII BSW | 26 – 29. om. E | 32. ianuarii BS | 33 – 34 om. E | 34 ianuari W | 37 – 39. om. S | 40. victuris S | 41. agape BS | 42 donate BS | 43. codenis E; goddinis B | 45. furtinionis W | 46. marcelli BSW | 48. iulie B; nuliȩ S | 50. ianuarii B | 51. cascenti E | 52. cȩlestini W; om. S | 53. saturni S | 54. giptonis B; gyptonis SW | 56. donaciani B; danatiani W | 57. victorie B; victoriȩ W | 58. emilie B; emeliae S | 59. bassule B; bassulȩ S; basulae W | 65. faustinice B1; fautinae B2S; faustini W; add. rogatianȩ W (cf. 68) | 67. om. W | 68. rogationȩ S1; rogatianȩ S2; om. W | 69. victuris S | 70. add. et B | 71. cetule B; caetulae S | 72. rutulii B; rutili S | 73. add. et SW | 74. guovili BSW.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Affrica natale Crisandi et in Aquileia civitate Concordia nat. Donati et Secundini et Iustae. — Lat. 5256: In Affrica Concordie Donati Casti Secundiani. — Rich.: In Effeso Crisanti et Aquileia civitate Concordia Donati Secundiani et Iusti alibi Romuli Saloni Silvani cum aliis LXXXIII m.

FEB. 17

1. IN EFFESO] Certo certius perversa lectio ex Aff(rica), quemadmodum librarii nostri scribere solent. Recte Cambr.: in Affrica. In hoc ergo non discrepant ambae recensiones (n. 6).
4. CRISANTI] Infra: Crisentiani, n. 14, Criscenti, n. 51.
5. IN AFRICA] In serie bene longa martyrum huius diei, multi certe sunt Afri, ut vel ex solis nominibus constat, sed et aliae regiones suos addiderunt, quos non facile distinxeris. Nomina plurima etiam in laterculis dierum feb. 24, iun. 1, 2 et 3 reperiuntur.

8. CONCORDIE] Huius nominis civitatem in Africa frustra requiras [Fuit quidem in Byzacena Colonia Concordia Ulpia Traiana Augusta Frugifera Hadrumetina, ut fert titulus C. I.L., VI, 1687. Haec autem Hadrumetum nuncupari solet; in codicibus nostris, ad diem feb. 21: Adrumitu.] , videturque Concordia martyr (n. 16), librariis iuvantibus, in civitatem immutata fuisse. Concordienses nec Italos nec Lusitanos martyrum decus munifice sibi in fastis impertitum despexisse nemo mirabitur. Suos enim esse gloriatur Concordia (olim Colonia Iulia Concordia) in dicione Veneta, martyres septuaginta duos, quorum habetur Passio non antiqua nec fide digna [BHL. 2303.] . Martyrum nomina et numerus ex hodierno laterculo fere deprompta sunt [D. G. 〈Zambaldi〉, Atti del martirio dei santi Donato Secundiano e Romolo, 4a ediz., San Vito, 1882, 43 pp.; M. Belli, Concordia e i suoi martiri, Udine, 1893, 135 pp.] , gesta vero ex hagiographi penu [Anal. Boll., t. XIII, p. 296 – 97; Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 896 – 99.] . Hos autem Concordienses non esse vel ex tritissimo Fortunati testimonio efficitur:

Si petis illud iter, qua se Concordia cingit,

Augustinus adest pretiosus, Basiliusque [Vita S. Martini, IV, 663 – 64. Martyres septuaginta duos Concordiae vindicare rursum conatus est, sed frustra, G. Milanese, in Scuola cattolica, ser. VI, t. IX (1927), p. 125 – 31.] .

De martyrum scilicet agmine denso ne verbum quidem. Est et Concordia in Lusitania, quae nunc Besulci (Beselga) dici creditur, et in suis finibus eosdem illos martyres passos esse contendit [G. Cardoso, Agiologio Lusitano, t. I, pp. 453, 457; Tamayo, Martyrologium Hispanum, t. I, p. 147.] . Quorum opinio, cum unius Flavii Dextri dictis nitatur, merito contemnitur.

11. DONATI] Hodie ter, n. 11, 36, 39; semel Donatae, n. 42. Etiam iun. 1, 2. Sexcenties in codicibus nostris Donatus recensetur, sed raro admodum homonymorum discretio fieri potest. Operae tamen pretium est adducere epistulam Luciani Celerino datam, XXIIam inter Cyprianicas, in qua haec scribit (post lacunam): secundum Pauli praeceptum et ceterorum martyrum, quorum nomina subicio, Bassi in petrario, Mappalici in quaestione, Fortunionis in carcere, Paulus a quaestione, Fortunata, Victorinus, Victor, Herennius Credula, Hereda, Donatus, Firmus, Venustus, Fructus, Iulia, Martialis et Ariston, qui Deo volente in carcere necati sunt [Cypriani Epist. XXII, 2, Hartel, p. 534.] . Etiam in hodierno laterculo praeter Donatum habemus et Fortunionem (n. 45), Iuliam (n. 48), Victorem (n. 40), ut taceam Venustinam (n. 67), quae alias Venusta, et Cetulam (n. 71), quae cum Credula affinitatem habet. Postridie occurrunt Paulus, Martialis, Fructus (Fructulus?), et die 21 Victurinus, Mappalicus, Fortunata (Fortunatus). Scio equidem pleraque illa nomina tritissima esse, ideoque illa retulisse sufficiat.
12. SECUNDIANI] Hodie Secundi, n. 62, et iun. 2. Cf. feb. 21, n. 8: Secundini.

13. AQUILEIA] Nec Crisentianum nec Crisantum (n. 4) novit Aquileia [P. Paschini, La chiesa Aquileiese, (Udine, 1909), p. 66 – 69. Cf. F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 871.] , fortasse ex nota CRIS ortos, sed Crisogonum. Unde, licet mense nov. 24 eius festum agitur, libenter scripserim:

Aquileia Crisogoni.

15. EUTICI] Passim, sed et iun. 4, n. 9.
16. CONCORDIAE] Supra, ad n. 8. Cf. iun. 2, n. 73.
17. IUSTAE] Iun. 2. n. 53.
20. Rumuli] Infra, n. 72: Rutuli. Usuardum sequitur martyrologium Romanum scribens: Concordiae sanctorum martyrum Donati, Secundiani et Romuli cum aliis octoginta sex eiusdem coronae consortibus. Hieronymianorum perturbationem iam notavit Sollerius [Martyrologium Usuardi, p. 108.] .
21. SALONI] Non alius videtur ab eo qui statim dicitur Salviani (n. 22) et Silvani (n. 73). Etiam iun. 1, n. 28. Die autem iun. 3, n. 123: Silvani et aliorum LXXXIII.
25. XXXIIII] Al. LXXXIIII, qui numerus est militum immo miliariorum die feb. 14 signatus. Ut dictum est ad n. 21, numerus LXXXIII Silvano adhaeret iun. 3, n. 121.
32. IANUARI] Hodie ter (infra n. 34, 50). Insuper iun. 1, n. 66.
35. FELICIANI] Iun. 1, n. 107: Feliciae.
36. DONATI] Supra, n. 11; iun. 1, n. 53.
37. CASTI] Etiam iun. 1, n. 96. Celebratissimi sunt martyres Afri Castus et Aemilius. Non deest, si placet, comes Aemilius, sub nomine Emiliae (n. 58). Sed cf. iun. 2, n. 243.
39. DONATI] Supra, n. 11.
40. VICTORIS] Iun. 1, n. 33, et infra n. 69. Victor martyr in epistula Luciani, supra ad n. 11.
41. AGAPAE] Feb. 15, n. 18, et iun. 1, n. 43.
42. DONATAE] Iun. 1, n. 119. Supra, n. 11: Donati.
43. GUDDINIS] Nomen punicum. Martyris Guddenis die 27 iun. memoria agebatur [Origines du culte des martyrs, p. 430.] . Cf. iun. 2, n. 177: Sildinae, al. Sildini.
44. DATIVI] Usitatissimum Afris nomen. Iun. 2, n. 158: Dati.
45. FURTUNIONIS] Iun. 1, n. 47: Fortunati. Fortunio in epistula Luciani (supra, ad n. 11) martyribus annumeratur.
46. MARCELLAE] Iun. 2, n. 86; feb. 19, n. 9; 18, n. 20: Marcelli.
47. QUINTIANI] Iun. 1, n. 73: Quinti.
48. IULIAE] Iun. 2, n. 47. Est et Iulia inter martyres quorum nomina leguntur in epistula Luciani, supra, ad n. 11.
50. IANUARI] Supra, n. 32, 34, iun. 2.
51. CRISCENTI] Supra Crisanti, n. 4, Crisentiani, n. 14.
52. CELESTINI] Passim, sed hoc loco nudum nomen.
53. SATURNINI] Iun. 1, n. 48 et passim. Saturninum quendam, Saturum (n. 60) et Felicitatem (n. 55) passionis socios esse, nemo ignorat.
54. CYPTONIS] Al. Giptonis. Utrumvis eligis corruptum deprehendis nomen.
55. FELICITATIS] Iun. 3, n. 46. An socia Perpetuae, mart. 7? Vide dicta de Saturnino, n. 53.
56. DONATIANI] Iun. 1. n. 91.
57. VICTURIAE] Iun. 1, n. 112.
58. EMILIAE] Iun. 2, n. 243. Cf. supra, n. 37.
59. BASSILLAE] Al. Bassulae, ceterum ignota est.
60. SATURI] Iun. 2, n. 100. Cf. supra, n. 53.
61. EBASI] Iun. 2,n. 176: Evasi.
64. OCTAVIANI] Hoc loco nudum nomen.
65. FAUSTINIAE] Al. Faustine, Faustini. Iun. 1, n. 116; iun. 3, n. 110: Faustinae. Cf. feb. 16, n. 5.
66. ALBINAE] Iun. 2, n. 240.
67. VENUSTINAE] Iun. 2, n. 60: Venuste. Non quidem Venustina vel Venusta, sed Venustus quidam est inter martyres quorum nomina referuntur in epistula Luciani, supra, ad n. 11.
68. ROGATIANAE] Feb. 22, n. 73; iun. 1, n. 51.
69. VICTORIS] Supra, n. 40.
70. MARCI] Iun. 1, n. 74.
71. CETULAE] Iun. 1: Getulae, nisi est Credula, de qua in epistula Luciani, supra, ad n. 11.
72. RUTULI] Iun. 1, n. 181: Rutili. Supra, n. 20: Rumuli. Sitne ille Rutilius sanctissimus martyr quem laudat Tertullianus [De fuga in persecutione, V.] non liquet.
73. SILVANI] Iun. 1, n. 28, et supra, n. 21.

74. COVILI] Nudu m nomen.

ADDITAMENTA] Policroni. In actis S. Laurentii Polychronius episcopus Babyloniae nuncupatur et ita narratur eius martyrium: Tunc iratus Decius iussit os suum lapidibus caedi. Qui cum caederetur, manibus expansis ad caelum et oculis, emisit spiritum. Eadem hora dimisit corpus eius ante templum et civitatem Cordulam (al. Cordubam) tertio decimo kalendas martii. Eadem nocte venerunt duo subreguli, qui erant occulte christiani, et rapuerunt corpus eius et sepelierunt ante muros portae Babyloniae [BHL. 6884.] .

Pamphili ad diem 16 feb. pertinet.

XII KAL. MART.

Italia civitate Concordia In Africa

natale sanctorum Rutuli Silvani Clasici Secundini Fructuli Damasia Interrapis Pauli Marcialis Maximi. et alibi Marceli Macrobi Gemini Rumuli Silvinae Carsici Fructulib.
Addunt codices pleniores: a) orion C. — b) ianuarii C.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 2. civī E | 7. om. E | 8. rutili S | 10. classici BSW | 12. frugtuli B | 14. in terrapis E; inter rappis S | 16. omitt. SW | 18 – 19. omitt. SW | 21. macro B1; marcobi S; mororobi W; add. marcialis SW (cf. 16) | 22. gemmini S | 23. romuli B | 24. silvanȩ B; silvini S; silvinȩ W | 25. cassici BSW; add. et SW | 26. fructoli B.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Italia civitate Concordia nat. Rotuli Silvani Elasici Secundini Fructuli Damasi Pauli Maximi. — Mon.: In Africa natalis sanctorum Rutuli Silvani Classici Damas Pauli. — Rich.: In Italia civitate Concordia Rutuli … alibi sancti Pimenii mart.

FEB. 18

1. ITALIA] Heri, in altera recensione, legebamus in Africa civitate Concordiae, in priore autem in Africa, dempta civitatis mentione. Nunc vicissim locorum indicia commutata sunt, sed infelici sane emendatione, Concordia in Italia collocata est. De his dictum est heri. Lectio in Africa (n. 5), cum nomenclatura fere integra, e proximis diebus repetita est.
3. CONCORDIA] Ut videtur, nomen martyris, de quo heri ad n. 8
8. RUTULI] Etiam infra, n. 23: Rumuli; heri item bis: Rumuli (n. 20), Rutuli (n. 72).
9. SILVANI] Hodie bis, n. 9 et 24: Silvinae, heri ter: Saloni (n. 21) Salviani (n. 22), Silvani (n. 73).
10. CLASICI] Melius sane Classici, idem qui redit n. 25: Carsici.
11. SECUNDINI] Heri, n. 12: Secundiani; Cambr.: Secundini.
12. FRUCTULI] Infra iterum, n. 26. In epistula Luciani (feb. 17, ad n. 11) non quidem Fructulus, sed Fructus martyribus annumeratur.
13. DAMASI] Pontificem maximum illum, cuius depositio 11 dec. celebratur, non vero alium Damasum novisum qui ecclesiastico cultu fruatur. Diem ordinationis eiusdem hodie commemorari nullo indicio comprobatur.
14. INTERRAPIS] A Notkero lectum est Interamnis, sive Interamna oppidum in laterculis feb. 14 et 15 non semel obvium, etiam latitans, ni fallor, in vocabulo Hierapi, Terapi, die, 16, n. 17, 53.
15. PAULI] Iam feb. 16, cum sequentibus (n. 16 – 21), Marcialis, Maximi, Marcelli (seu Marcellini), Macrobi. Paulus et iterum Paulus [Les origines du culte des martyrs, p. 432, annot. 5.] , cum Marciali sunt inter martyres quorum nomina proferuntur in epistula Luciani, quae adducta est feb. 17, ad n. 11.
22. GEMINI] Etiam diebus iun. 1, 2, ut alii plurimi quos heri recensuimus.
23. RUMULI] = Rutuli, supra, n. 8.
24. SILVINAE] Al. Silvini = Silvani, supra, n. 9.
25. CARSICI] Lectio depravata; sanior haec altera: Cassici; Cassicius enim gentilicium est. Non tamen certam eam dixerim, cum supra, n. 10, scriptum sit Clasici; Classicus autem cognomen inusitatum non est [Thesaurus linguae latinae, Suppl., t. II, pp. 233, 470.] .

26. FRUCTULI] Iam supra, n. 12. Martyrologium Romanum: In Africa sanctorum martyrum Lucii, Silvani, Rutuli, Classici, Secundini, Fructuli et Maximi. Ad haec Baronius: “Hos omnes restitutos scias ex eodem codice pervetusto cuius saepe meminimus.” Rutulus iam heri sub nomine Romuli velut Concordiensis prodibat. Lucius aliquis reperitur die 14 feb.

ADDITAMENTA] Orion nomen est Aegyptiis usitatum [Les martyrs d'Égypte, p. 217.] . Unde huc errabundum advenerit fateor me ignorare.

Ianuarii. Ter occurrit in serie martyrum feb. 17, n. 32, 34, 50.

EXCERPTA] Cod. Cambr.: Elasici = Classici, n. 10.

Cod. Rich.: Pimenii. Martyr Romanus est, cuius memoria in codicibus nostris variis diebus inscripta est. Ad diem 2 dec. aptius de eo tractatio erit, quamquam in Passione S. Bibianae hodie passus esse dicitur: cuius corpus collectum est et sepultum in cimiterio Pontiani ad Ursum Pileatum XII kal. martii [BHL. 1322, n. 6.] , et feb. 18 inscriptus est kalendario marmoreo Neapolitano:

NAT(ALE) S(ANCTI) PIMENII [Capasso, Monumenta Neapolitani ducatus, t. I, p. 336.] Apud Mazochium: PIMENI, cum hoc commentario: “Huius sancti nomen in marmore sic sculptum cernitur, ut transversa lineola sinistro litterae N hastili non tantum insistat, sed plane artissime adhaereat, ita ut videatur monogramma compositum ex T et N. Sed tamen vox PIMETNI nihil est. Quocirca lineola prorsus redundat [In vetus marmoreum sanctae Neapolitanae ecclesiae kalendarium commentarius, t. I, p. 61.] ”. Unum eundemque esse Epimenium qui Brixiae [Act. SS., Febr. t. III, p. 65] et Pigmenium (seu Pimenium) qui Romae colitur non dubitat vir doctissimus.

XI KAL. MART.

In Africa Publii Marubi Iuliani Barecei item Iuliani Marcelli Tuli Lampasi Maiuli Iulia.
Addunt codices pleniores: a) saturnini C.
Var. lect. codd. EBSW. — 2. aff̄ E; add. natale sanctorum SW | 3. pupli E | 4. marcelli B; om. SW | 6. barechei B; barachie S; om. W; add. marobi B2; marubi W (cf. 4) | 7 – 8. om. S | 8. add. barachei W (cf. 6) | 10. tulii BSW | 11 – 12. lampasima iuli W | 13. iulii BSW.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Affrica nat. sanctorum Publi Iuliani Marubi item Iuliani Marcelli Tuli Lampasi Maiuli et Iuliani. — Rhab. … Maiuli et Iuliani. — Mon.: … Maurobi Iuliani Rutuli. — Rich.: In Affrica Publii Marcelli … Maiuli Maximillae. — Met.: … Marcelli Victoris Corone.

FEB. 19

1. IN AFRICA] Martyres quorum nomina sequuntur Afros esse non negaverim. Dubito tamen num ullus eorum natalem suum hodie habeat.
3. PUBLII] Nudum nomen.
4. MARUBI] Al. Marobi, lege Macrobi, quem feb. 16 kalendario Carthaginiensi et in nostris libris feb. 16, n. 61, et 18, n. 21 inscriptum vidimus.
5. IULIANI] Etiam feb. 16, n. 83, et hodie iterum n. 8.
6. BARECEI] Melius Barechei, nomen punicum.
9. MARCELLI] Feb. 18, n. 20; 17, n. 46: Marcellae.
10. TULI] Infra, n. 13: Iuli.
11. LAMPASI] Hominis an oppidi nomen, quis discernat? Lambaesitani martyres die 23 (n. 21) nuntiantur.

12. MAIULI] In kalendario Carthaginiensi die 11 maii memoratur S. Maiulus, al. Mavilus, a Tertulliano laudatus [Ad Scapulam, III.] . Passus est ille Hadrumeti. Indicium quidem loci hic deest, sed fortasse aberravit ad diem feb. 21, n. 4; unde scribendum esset:

in Africa civitate Adrumeto Maiuli.

13. IULI] = Ma]iuli per aphaeresim. Ex Iuli etiam factum est Tuli, supra, n. 10.

ADDITAMENTA] Saturnini. Plurimi sunt huius nominis martyres quorum unus feb. 17, item feb. 21 recensetur.

EXCERTA] Cod. Mon. Rutuli. Feb. 17, 18.

Cod. Met.: Victoris, Coronae. In plerisque codicibus feb. 20.

X KAL. MART.

Apud Ciprum natale Potami Nemesis Didimia. Romae Gai episcopi. Romae via Appia in cimiterio Calesti depositio Gagi episcopi.

et alibi Victoris Coronae et aliorum Xb.
Addunt codices pleniores: a) iocundi flori C. — b) in gal(liis) vico sardinio natale sancti eucerii episcopi et confessoris B2 in marg.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 2. cyprum S; cybrum W | 3. om. E | 4 – 5. potamine misis S; potiamiene missis W; potamii nemesii B | 9. ep̄i E | 10. rome BS | 14. cimī W | 15. caelesti S | 17. gai S1 | 21. victuris SW | 22. chronanae E; corone BS | 23 – 25. om. B.
Excerpta ex variis.Cambr.: Romae nat. Gagi episcopi et in Cypro nat. Potamienem Ersi et Didimi et alibi Victoris martiris et Coronae et aliorum XX. — Mon.: Romae via Appia in cimiterio Calisti depositio Gagi episcopi Potami Victoris et aliorum VI. — Rhab. : Romae nat. Gagi episcopi et in Cipro cet. — Rich. : Rome via Appia in cymiterio Calisti depositio Gagi episcopi et alibi Victoris Corone et Cypro natale Putamii Nemesie.

FEB. 20

1. APUD CIPRUM] Quae ad diem 9 feb. de hac loci notatione observavimus hic iterum dicta sunto. Cyprus martyres non habuit [Les saints de Chypre, in Anal. Boll., t. XXVI, p. 234.] , et si nominum ratio habetur, Aegyptus pro Cypro supponendus erit.
4. POTAMI] Die 9 feb. n. 58 et in Passione martyrum XXXVII Aegyptiorum recensetur Potamon, et die 18 maii: in Alexandria Potamonis presbiteri. Sed est et celebris martyr Alexandrina Potamiaena [Eusebii, Hist. eccl., VI, 5, 1 – 3, 6 – 7.] , de cuius tamen anniversaria die nihil traditum est [Les martyrs d'Égypte, p. 47 – 48.] . Nec iuvat afferre lectionem codicum nonnullorum Potamiene (W, ita fere et Cambr.) Potaminae (CSMKLV). Etenim casu orta est ex male discretis nominibus potaminemesi: = Potami Nemesi, non Potamine Mesi (al. Misis, Ersi).
5. NEMESIS] Melius, cum B : Nemesii, si tamen ille Νεμεσίων est, cuius laudes sunt in epistula Dionysii Alexandrini [Ap. Eusebium, Hist. eccl., VI, 41, 21.] . Nemesius aliis martyribus Alexandrinis sept. 8, 10 connumeratur [Les martyrs d'Egypte, p. 62 – 64.] . Cum Usuardo scribit martyrologium Romanum: in Cypro insula sanctorum martyrum Pothamii et Nemesii.
6. DIDIMI] In breviario Syriaco, die 5 aprilis commemoratur ἐν Ἀλεξανδρείᾳ… Δίδυμος, in hieronymianis: in Alexandria Didymi presbyteri, cum Nemesio sept. 8, 10, cum Potamon e feb. 9 [Ibid., pp. 46, 54, 62, 63.] .

7. ROMAE] Die 22 april., n. 6, proprio loco posita est annunciatio:

Romae via Appia in cimiterio Callisti depositio Gai episcopi,

huc delata a legente X kal. mart. pro X kal. maii.

20. ALIBI] Variis locis variisque diebus passi dicuntur in nostris codicibus Victor et Corona, de quibus ad diem 14 maii. Al(exandria) loco al(ibi) verisimilis est coniectura.

24. ALIORUM X] Al. XX, al. VI. Sitne cum Victore et Corona potius quam cum martyribus Aegyptiis (n. 4 – 6) coniungendus numerus incertus sociorum, non liquet.

ADDITAMENTA] Iocundi: 21 feb., n. 14.

Flori. Saepius mense ianuario, forsitan a die X kal. feb. ad X kal. mart. transvectum.

vico Sardinio. Lege vico Sarchinio. S. Eucherius, episcopus Aurelianensis, medio saec. VIII obiit Sarchinii seu Trudonopoli (Saint-Trond) in Hasbania [Act. SS., Febr. t. III, p. 208 – 222.] .

in Galliis vico Sarchinio natale sancti Eucerii episcopi et confessoris.

EXCERPTA] Cod. Cambr.: Potamienem, Ersi, lege Potami Nemesi, supra, n. 4.

IX KAL. MART.

In Africa civitate Adrumitu natale sanctorum Veruli Secundini Servoli Sirici Felicis Saturninia Fortunati Iocundi et aliorum XVIII. et alibi Victurini Mappalici Pusitimi Thedre

Crispini

Sancti Petri

Secundioli Dinaris Titi Rusticib Tumuli Massedi Iusti Securi Masseric Gloriosi Altiatoris Iusti Amatoris Secundae Siricid.
Addunt codices pleniores: a) secundini B2 in marg. — b) securi titi S. — c) iusti securi item massedi W. — d) iocundi C.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 2. aff̄ E | 3 – 4. om. SW | 3. civī EB | 4. adromito B | 6. sc̄orū E | 7. viruli B; veroli SW | 8. iucundi B1; iocundi B2 | 9. servuli BS2; sevoli S1 | 10. syrici SW | 11. add. iocundi SW | 12. add. secundini B2 (cf. 8) | 13. furtunati BSW | 14. iucundi B1; om. SW (cf. 11) | 17. decim et octo B; XVI S; XVII W | 20. victorini B | 22. pustumi S | 23. thedrȩ S; tedrȩ W | 27 – 28. secundo lidinaris W | 27. secundoli BS | 28 – 29. dinaristiti B | 29. om. SW | 30. add. titi W (cf. 29); securis titi S (cf. 29 34) | 31. tumoli B | 32. masseti S | 34. om. S; add. item BSW | 35. massedi BW; masseti S | 37. alciatoris BW; add. item BSW | 40. secunde BS; add. et SW | 41. cyrici B; syrici S.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Affrica nat. sanctorum Veroli Servoli Secundini Sirici Felicis Saturnini Furtunati et aliorum XVI. — Mon.: In Africa civitate Adromiti natalis sanctorum Veroli … — Rich.: In Affrica Assumito civitate Verili…

FEB. 21

4. ADRUMITU] Scribendum profecto: in Africa civitate Adrumeto; Hadrumetum enim est civitas in Byzacena [Col. Concordia Ulpia Traiana Aug. Frugifera Hadrumetum. C. I. L. VIII, p. 14. Dessau, in Pauly-Wissowa, Real-Encyclopädie, t. VII, p. 2178.] . Cave tamen ne temere Verulum et reliquum martyrum agmen Hadrumeto applices. Verulus enim cum Secundolo (n. 8, 27), Felice et Saturnino (n. 11, 12) die 24 martii (n. 28 – 30) in Mauretiana signantur; vices scilicet commutarunt VIIII kal. mart. cum VIIII kal. april., quod in codicibus nostris sollemne est. Quis inter sanctorum loca diiudicabit? De uno martyre Hadrumetino indubia traditio est, nempe Maiulo seu Mavilo, cuius aliqua commemoratio facta est die 19 feb., cui proinde libenter restituo indicium civitate Adrumeto. Hodie retinendum videtur: in Africa; nec tamen asseverare audeam omnes et singulos, de quibus nunc, Afros esse.
7. VERULI] Die mart. 24, n. 29; in Mauretania. Cf. infra, n. 9.
8. SECUNDINI] Etiam feb. 18, n. 11; 17, n. 12: Secundiani; infra Secundioli, n. 27; mart. 24, n. 30, Secundolus Verulo adhaeret.
9. SERVOLI] Tot sunt cum Veruli, alias Veroli, communia elementa ut unum idemque videatur.
10. SIRICI] Iterum infra n. 41, et die 23 feb. n. 49, ubi mendum esse censetur ex Sineroti.
11. FELICIS] Cum Saturnino die mart. 24, n. 31, in Mauretania. Cf. supra, n. 4.
12. SATURNINI] Etiam feb. 28, n. 12, cum Victurino. Cf. supra, n. 4.
13. FORTUNATI] Postridie: Fortunatae, Fortunae. Non quidem Fortunatus, sed Fortunata inter martyres inedia consumptos numeratur a Luciano, in epistula (feb. 17, ad n. 11). Martyrologium Romanum: Adrumeti in Africa sanctorum martyrum Veruli, Secundini, Syricii, Felicis, Servuli, Saturnini, Fortunati et aliorum sexdecim, qui in persecutione Wandalica ob fidei catholicae confessionem martyrio coronati sunt. Usuardus nonnisi Veroli, Secundini, Servuli et aliorum viginti meminit, de persecutione Vandalica nihil addens. Baronius: “Ex veteri manuscripto scias esse restitutum.” Memoria lapsum esse egregium virum iam notavit Sollerius [Martyrologium Usuardi, p. 116.] .
14. IOCUNDI] Feb. 16, n. 24, et aliis diebus, nisi sit cognominis.
16. ALIORUM XVIII] Al. XVII. Solent per laterculos huius modi notae numerales vagari et eundo corrumpi. Heri: et aliorum X, al. XX, al. VI; postridie: et aliorum XXVIIII, et aliorum XVI, al. LXII, LXXI.
20. VICTURINI] Victorinus martyr nuncupatur a Luciano in epistula Celerino data (feb. 17, ad n. 11) in qua et de Mappalico (cf. n. 21). Potest quidem fieri ut bina nomina hodie casu coniuncta reperiantur. Victurinus enim anticipatus videtur a die 22 feb., illuc delatus a 25 mart.
21. MAPPALICI] Huius nominis martyr inscriptus est kalendario Carthaginiensi ad diem april. 19, in nostris codicibus ad april. 17, n.14; 18, n. 36. In epistula Luciani (feb. 17, ad n. 11) Mappalicus in quaestione obiisse asseritur.
22. PUSITIMI] Lectionem corruptam esse minime dubium est. Attendenda est variatio codicis S: Pustumi, id est Postumi, nobis tamen nudum nomen.
23. THEDRE] Manifesto legendum [c a] thedrae sancti Petri (n. 23, 25, 26) cuius commemoratio incidit in diem sequentem.
24. CRISPINI] Non ita raro occurrit Crispinus in laterculis Africanis, v. gr. iun. 1, n. 12, unusne an plures, non liquet.
26. PETRI] Supra, ad n. 23.
27. SECUNDIOLI] Supra, ad n. 8. Feb. 22: Secundulae.
28. DINARIS] Nomen luxatum ignoti martyris.
29. TITI] De Tito hodie culto nihil compertum habemus, neque de Rustico.
31. TUMULI] Mendosae lectioni Rumuli (feb. 18, ex Rutili) mendum addidit librarius.
32. MASSEDI] Infra, n. 35: Masseri, utrumque incertum.
33. IUSTI] Iterum infra, n. 38.
34. SECURI] Etiam feb. 24. Dubitatur tamen de lectionis sinceritate.
35. MASSERI] Supra, n. 32: Massedi.
36. GLORIOSI] Non semper adiectivum sed et proprium nomen. Gloriosus nuncupatur episcopus Migirpensis, non sanctus sed Donatista, qui interfuit collationi anno 411 Carthagine habitae [Cognitio I, n. 198, Mansi, Concilia, t. IV, p. 147.] .
37. ALTIATORIS] Nomen certe peregrinum, plurima communia habens cum Amatoris, infra, n. 39.
38. IUSTI] Iam supra, n. 33.
39. AMATORIS] Cf. supra, n. 37. Ceterum ignotus est.
40. SECUNDAE] Cf. supra, n. 8: Secundini; n. 27: Secundioli.

41. SIRICI] Iam supra, n. 10.

EXCERPTA] In cod. Rich.: Assumito = Adrumitu, n. 4.

VIII KAL. MART.

Cathedra Petri in Antiochia. et Romae natale Concordiae. in Antiochia natale Galli consulis natale sanctae Teclae virginis. Natale Cathedra sancti Petri apostoli quam sedit apud Antiochiam. Nicomedia natale sanctae Teclae virginis discipulae sancti Pauli apostoli .

In Africa natale sanctorum Victorini Euciri Palatini Donati Furtunae et aliorum XXVIII. Romae via Tiburtina ad sanctum Laurentium natale sanctae Concordiae.

Sirmi natale sancti Seneri et aliorum XVI. item Nicomedia Euteri Palatini Victorinae Paulae Emeritae Antonianae Dativae Rogatianae Antigae Urbanae Maximae Marinae Matronae Perigrinae Filiae Secundulae Iustae Castolae Florenti Victoris Marcellinae Castae Donatolae Libosae Flaviae Donatae Furtunatae Luciani Amicae Reginae Ciriaci Galatii Valeri Gurgonia.
Addunt codices pleniores: a) felicis C.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 4. antioc̄ E | 10. antio E | 18 – 24. natale sancti petri apostoli cathedra quam sedit SW | 18. del. B2 | 19. cathedrae B2 | 26. antiocia W | 29. om. W | 30. tecle S; teglȩ B1 | 32 discipule S | 37. aff̄ E | 38. om. E | 40. victorine B; victurini S; victurinȩ W | 41. neuceri BSW | 42. pallatini E; palitini S | 44. furtune BS; furtunȩ W | 47. XXVIIII BSW | 48. rom̄ B; rome S; roma W | 50. tyburtina S | 55. sancte B | 57. sirmium B; syrmium S; syrmivis W | 59. om. E | 60. sereni EW | 63. LXII BSW | 64. om. B1(?) | 65. nicom̄ E; in nicomedia BW | 66. eutiri SW | 68. victurinȩ BW; victurini S | 70. emerite S; emeretȩ W | 71. antoninae BSW | 72. dative W | 73. rogatiane SW | 74. anticȩ S; antitȩ W | 76. maxime S | 77. marine S; masinȩ W | 78. matrone S | 79. peregrinȩ BW; om. S | 81. secundolae BS; secondo lȩ W | 82. iusti S | 83. castulȩ BW; castule S | 85. victuriae BSW | 87. caste S | 88. donatulȩ BSW | 89. libose BS | 90. flaviane S; flavianȩ W; add. item SW | 91. dotae E; donate BSW | 92. furnatae E; furtunate S | 93. lucianȩ BW; luciane S | 94. amiȩ BSW | 95 regine S | 96. cyriaci BSW | 97. gallacii S; galaci W | 99. gorgiani E.
Excerpta ex variis.Cambr.: Vernus exoritur et Antiochiae cathedrae sancti Petri apostoli in Nicomedia nat. sanctae Teclae virginis discipulae sancti Pauli in Affrica nat. Victorini Palatini Donati Furtunae et aliorum XXIX. — Rich.: Rome natale Concordiae et natale cathedrae apostoli Petri quam sedit Antiochia in Nicomedia sanctae Teclae virginis in Affrica Victurini Syrmio sancti Seneri et aliorum LXXI.

FEB. 22

1. CATHEDRA] Depositio martyrum Romana: VIII kal. martias natale Petri de Cathedra. Huius sollemnitatis alia antiqua testimonia prostant tum in kalendario Polemii Silvii, qui tamen festi rationem non est assecutus: VIII kal. mart. depositio sancti Petri et Pauli cara cognatio [C. I. L., I, 12, p. 259.] …, tum in concilio Turonensi anni 567: sunt enim qui in festivitate cathedrae domni Petri apostoli cibos mortuis offerunt et post missas redeuntes ad domos proprias ad gentilium revertuntur errores et post corpus domini sacratas daemoni escas accipiunt [Bruns, Canones apostolorum et conciliorum, t. I, 2, p. 235.] . Eodem die in Hispania festum Cathedrae agebatur [Ferotin, Le Liber ordinum, p. 456.] . In missali Gothico Missa in cathedra sancti Petri apostoli, post festum Conversionis S. Pauli (25 ian.) ponitur [Bannister, Missale Gothicum, t. I, p. 46. Cf. t. II, p. 35.] , non igitur die 18 ian., quo in ecclesiis Galliae celebrari consueverat. Paulatim in ipsa Urbe huius festivitatis celebritas exolevit, ita ut in antiquis libris liturgicis Romanae ecclesiae nullum Cathedrae Petri vestigium remanserit. Interim iis in locis ubi die 18 ianuarii Cathedra Petri celebrari coepta erat, Romana commemoratio die feb. 22 revixit. Utramque recensent non solum codices nostri, sed et kalendaria S. Willibrordi [Wilson, p. 3 – 4.] et Oengussii, cuius laterculum metricum diei 22 feb., latine referre iuvat:

Antiochiae [eius] ordinatio
Petri (ut) significat doctrina;
natale Laurentii — plena responsio,
cum festo splendido Theclae [Hibernice et anglice ap. W. Stokes, The Martyrology of Oengus, p. 62.] .

Ne bis eadem memoria agi videretur, Antiochenae et Romanae cathedrae varietas excogitata est. Hinc factum est, ut quando cathedrae Petri observatio die 22 feb. in Urbe rursum invaluit, non Romanae sed Antiochenae sedis memoria fieret. Paulus IV, litteris apostolicis 6 ian. 1558, festivitatem cathedrae Romanae restituit, altera non suppressa, ad normam Gallicanam. His autem utitur verbis: Licet Urbs ipsa multo plus debeat eidem Petro … festivitatem tamen ipsius cathedrae, quae iuxta antiquissimorum sanctorum Patrum nostrorum testimonium quintodecimo kal. februarii fuit et in diversis orbis christiani et praesertim Galliae et Hispaniae partibus dicta die solemniter celebratur, minime observet, celebratque solum festivitatem cathedrae Antiochenae, quae octavo kal. martii iuxta eorumdem patrum testimonium fuit, tamquam idem Salvator noster … non respiciens imbecillitatem nostram, festivitatem cathedrae, qua ipse Petrus apostolus Romae primum sedit, nostris temporibus celebrandam seu potius antiquae celebritati restituendam reservaverit. Quamobrem, considerantes quod si in hac Urbe cathedram ecclesiae Antiochenae pie et solemniter veneramur, iustum est etiam et conveniens ut festivitatem cathedrae qua praefatus apostolus Romae primum sedit eo solemnius et magis pie celebremus, quo magis Urbs ipsa illi tenetur et debet, non dedignantes etiam inferiores ecclesias in hoc imitari, festivitatem cathedrae, qua idem beatus Petrus Romae primum sedit, eadem die quintodecimo kal. februarii, non solum in hac alma Urbe, verum etiam in universis Orbis ecclesiis, etiam in quibus illa ad praesens celebratur sub duplici officio annis singulis perpetuis futuris temporibus solemniter celebrari volumus statuimus et mandamus [Coquelines, Bullarium Romanum, t. IV, p. 342.] . De prima origine et rationibus natalis Petri de cathedra inter doctos varie disceptatum est [De Rossi, Bullettino, 1867, p. 40 – 43; Duchesne, Origines du culte chrétien5, p. 294 – 96; A. Profumo, La memoria di S. Pietro nella regione Salario-Nomentana (Roma, 1916), p. 125 – 31; H. Lietzmann, Petrus und Paulus in Rom2, p. 93 – 102; J. P. Kirsch, Le feste degli apostoli S. Pietro e S. Paolo nel martirologio Geronimiano, in Rivista di Archeologia cristiana, t. II (1925), p. 54 – 83; Id., Die beiden Apostelfeste Petri Stuhlfeier und Pauli Bekehrung im Januar, in Jahrbuch für Liturgiewissenschaft, t. V (1926), p. 48 – 67; Th. Klauser, Die Cathedra im Totenkult (Münster i. W., 1927), p. 152 – 83. C. Erbes multis ostendere conatus est laterculum Polemii Silvii: VIII kal. mart. depositio sancti Petri et Pauli presse accipiendum esse et antiquissimum referre usum Romanum; dein verum natalem apostolorum in festum cathedrae Petri immutatum fuisse postquam agi coepta sit commemoratio diei 29 iun. Die Todestage der Apostel Paulus und Petrus, in Texte und Untersuchungen, t. XIX (1899), p. 37 – 46; Die geschichtlichen Verhältnisse der Apostelgräber, in Zeitschrift für Kirchengeschichte, t. XLIII (1924), p. 63 – 67. Haec iure respuit H. Lietzmann, l. c.] . Horum placita singulatim perpendere non est huius loci. Luce clarius est in primordiis diem 22 feb. memoriae cathedrae Romanae non Antiochenae sacrum fuisse. Nihilominus certa codicum nostrorum lectio hic promenda est:

Natale cathedrae sancti Petri apostoli qua sedit apud Antiochiam.

8. CONCORDIAE] Recte in via Tiburtina (n. 50) S. Concordiae sepulcrum collocatur, minus accurate ad sanctum Laurentium (n. 53). Dies depositionis non convenit cum Passione S. Hippolyti, ubi sepulta dicitur die tertio decimo post passionem beati Hippolyti, id est 26 augusti, a Iustino presbytero, qui sepelivit eam iuxta corpus sancti Hippolyti et ceterorum [BHL. 3961. Cf. Act. SS., Aug. t. III, p. 8, n. 20.] . Locum distinctius describunt qui sanctorum sepulcra olim lustrarunt. Pervenies ad S. Ypolytum martyrem, qui requiescit sub terra in cubiculo, et Concordia mulier eius martyr ante fores. Ita Itinerarium Salisburgense [De Rossi, Roma sotterranea, t. I, p. 178.] . Notitia e Willelmo Malmesburiensi: Ibi non longe Ipolitus vel basilica S. Ippolyti … et ibi requiescunt beata Triphonia uxor Decii et filia eius Cirilla et Concordia nutrix eius [Ibid., p. 179.] . Epitome de Locis Sanctorum: ibi est Triphonia uxor Decii Caesaris et Cyrilla filia eius: inter utrasque Concordia et S. Geneseus [Ibid., p. 178.] .

Romae via Tiburtina ad sanctum Laurentium natale sanctae Concordiae.

12. GALLI] Galli consulis Acta conscripta non fuisse iam dolebat Henschenius, Gallosque recenset quotquot munus consulare gesserunt; ignorat tamen quis ille noster fuerit [Act. SS., Febr. t. III, p. 288.] . Nec certum est loci indicium, in Antiochia, ad eum pertinere. Potuit enim a proximo enuntiato, de cathedra Petri Antiochena iterari.

16. TECLAE] Quae hodie Nicomediae (n. 27) asseritur Tecla variis diebus variis in locis nuntiatur in libris nostris. De his paulo fusius ad diem 23 sept. Hodie non tantum in kalendario Oengussii inscriptum est festum splendidum Theclae (supra ad n. 1), sed et in kalendario marmoreo Neapolitano [Capasso, Monumenta ducatus Neapolitani, t. I, p. 336.] :

NAT(ALE) S(ANCTE) THECLE ubi rursum, die 24 septembris [Ibid., p. 338.] :

PAS(SIO) S(ANCTE) THECLE.

Neutro tamen testimonio astruitur antiquis temporibus festum S. Theclae die 22 feb. fuisse celebratum. Oengussium enim fastos nostros carmine expressisse certissimum est, et Neapolitanas tabulas hoc saltem die iisdem innixas crediderim. Porro cur non Thecla solum, sed et Victorinus (n. 40), Matrona (n. 78) et Castola (n. 83) hodie recenseantur causa est error legentis VIII kal. mart. loco VIII kal. april. Error etiam est eius qui Theclae praefixit vocabulum Nicomediae, quod ad alium martyrem (n. 65) pertinere manifestum est. Reliquis, quae observanda sunt, ad diem 25 martii remandatis, cum codicibus scribamus:

Natale sanctae Teclae virginis discipulae sancti Pauli apostoli.

36. IN AFRICA] Afris, solito more, non pauci peregrini admisti sunt, ut mox manifestum erit.
40. VICTORINI] Iam heri nuntiatus fuit Victorinus, ad feb. 22 a 25 mart. translatus. Cf. supra, ad n. 16. Infra, n. 68: Victorinae.
41. EUCIRI] Iterum, infra n. 66: Euteri Palatini; utraque lectio emendatione indiget.
43. DONATI] Vix unquam deest in laterculis Africanis. Cf. infra, n. 91: Donatae.
44. FURTUNAE] Infra, n. 92: Furtunatae; feb. 21, n. 13: Fortunati.
46. ALIORUM XXVIII] Infra, n. 62. De martyrum agminibus numero designatis, vid. feb. 21, ad n. 16.
53. LAURENTIUM] Minus accurate dictum esse observavimus ad n. 8. Natale S. Laurentii significari putavit Oengussius, supra, ad n. 1.

57. SIRMI] Martyr Sirmiensis Senerus, al. Serenus, melius feb. 23, n. 4, Syneros nuncupatur. Passionis sancti Sereni [BHL. 7595, 7596.] codices plerique diem emortualem scribunt VIII kal. martias, aliqui tamen VII kal. martias [Act. SS. Febr. t. III, p. 364.] . Hodierna annuntiatio deducta videtur e Passione, quacum scribendum:

Sirmi natale sancti Sereni.

62. ALIORUM XVI] In altera recensione LXII. Nullos habuisse socios S. Serenum seu Synerotem ex Passione eiusdem efficitur. Cf. feb. 21, ad n. 16, et feb. 23, ad n. 1.

65. NICOMEDIA] Martyr Nicomediensis Euetius seu Evitius loco non suo. Passus est enim die 24 feb., quo recensetur cum Petro palatino, ipse non palatinus, ut videtur, unde Petrum hodie casu excidisse, vel inscite suppressum, ne Petri (n. 2) duplex esset mentio, nostra est coniectura:

Nicomedia Euetii 〈et Petri〉 palatini.

68. VICTORINAE] Supra, n. 40: Victorini.
69. PAULAE] Feb. 18, n. 15, habuimus Paulum de quo feb. 17, ad n. 11.
70. EMERITAE] In salutationibus epistulae Luciani Celerino datae, inter Cyprianicas XXII, haec leguntur: Vos salutate confessores Domini qui ibi vobiscum sunt, quorum nomina significasti, inter quos et Saturninus cum comitibus suis, sed et collega meus et Maris, Collecta et Emerita, Calpurnius et Maria, Sabina, Spesina et sorores Ianuaria, Dativa, Donata [Cypriani Epist. XXII, 3, Hartel, p. 535.] . Epistulae et laterculo nostro communia esse nomina Emeritae (n. 70), Dativae (n. 72), Donatae (n. 91) notasse sufficiat. Perendie occurrunt: Mariae, Ianuariae, mart. 24, n. 69, 70.
71. ANTONIANAE] Al. Antonine, quae cum aliis diebus tum 2 iun. recurrit.
72. DATIVAE] Lege quae dicta sunt ad n. 70.
73. ROGATIANAE] Feb. 17, n. 68.
74. ANTIGAE] Scribendum videtur Antigonae. Feb. 23, n. 5; 27, n. 5; mart. 3, n. 2: Antigoni; april. 25, n. 17: Ingonae; april. 26, n. 12: Anthi.
75. URBANAE] Urbana, Maxima, Marina (n. 75 – 77) cum aliis plurimis iun. 2 recensentur. Cf. infra n. 95.
78. MATRONAE] Nonnullae huius nominis martyres Afrae reperiuntur; et duae quidem inter Abitinenses [BHL. 7492.] . Hodiernae tamen Matronae Thessalonica patria est. Huius quippe exstat Passio sanctae Matronae quod est VIII kalendas martias [BHL. 5688.] , olim, ni fallor, VIII kalendas apriles. Lege quae dicentur ad diem 25 mart.
79. PERIGRINAE] Feb. 24, n. 56: Peregrini. Hanc esse filiam Secundolae, etsi non reluctantibus codicibus (n. 80), asserere non ausim.
80. FILIAE] Sitne cognomen an appellativum ancipites haeremus.
81. SECUNDULAE] Feb. 21, n. 27: Secundioli.
82. IUSTAE] Feb. 17, n. 17; feb. 21, n. 33: Iusti.
83. CASTOLAE] Etiam feb. 15, n. 21. Dubium tamen est an ab hoc die die potius quam a 25 mart. Castola repetenda sit. Supra, ad n. 16.

84. FLORENTI] Cum iis quorum nomina sequuntur, etiam feb. 24 nuntiatur.
85. Victoris.
86. Marcellinae. Cf. n. 95.
87. Castae, feb. 24: Casti.
88. Donatolae, feb. 24: Donatilae.
90. Flaviae, feb. 24: Flavi, Flaviani.
92. Furtunatae.
93. Luciani.

89. LIBOSAE] Nudum nomen.
91. DONATAE] Lege quae dicta sunt ad n. 70.
94. AMICAE] Nobis ignota.

95. REGINAE] Quonam vinculo conectantur dies 22 feb. et 2 april. equidem non video. Nomino utrique communia conferenda sunt:

22 FEB. 2 APRIL.
75. Urbanae 30. Orbani.
86. Marcellinae 10. Marcellini
95. Reginae 14. Reginae
96. Ciriaci 13. Ciriacae
98. Valeri 26. Valeri
99. Gurgoni 40. Gortoniani (?).

97. GALATII] Nudum nomen.

99. GURGONI] Martyribus Nicomediensibus de quibus supra, ad n. 65, adiungendus Gorgonius palatinus, cuius memoria agitur mart. 11.

ADDITAMENTA] Felicis. Cotidie fere Felices habemus. Proximus est qui feb. 23 memoratur.

EXCERPTA] Cod. Cambr.: Palatini nomen appellativum est. Supra, ad n. 65.

Aliorum XXIX, et in cod. Rich.: aliorum LXXI. Supra ad n. 62 et feb. 21 ad n. 16.

VII KAL. MART.

In Sirmi In Pannoniis

Sinerotis Antigoni Rutili Libiia. in Asia natale Policarpi episcopi cum aliis XII . Smirna natale sanctorum Herotis Carpoforib. in Africa Crisconi Zenonis Minandri Cariniani Arionis Ipoliti Diodori Menelanti Athorae. et alibi Petri. Lambesis Luciani Felicis et aliorum XXXV . in Asia Sinonis Heruli Cusconi Menalippi Zenonis Senertis Siricic.
Addunt codices pleniores: a) rogatiani C. — b) geronti C. — c) cum sociis (sotiis WK) eorum SWMKLV; cum sociis C.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 3. panoniis S; add. natale sanctorum B | 4. seneroti BSW | 6. rutuli BW | 11. puli carpi B | 14. alis E | 16. smirni E; smyrna S | 17. nt̃ E | 18. sc̄or E | 20. garphori B; garpori SW | 22. aff̄ E | 23. grisconi SW | 25. iminandri BW | 28. hippoliti BW; ippoliti S | 29. diuduri SW | 30. menelantii S | 31. anthore B; athore S | 32 – 33. om. SW | 34. petre B1 | 36. lutiniani W | 40. XXXVI BSW; add. item B2 (?) | 42. add. cosconi S, cusconi W (cf. 45) | 43. sinorus BS; synorus W | 44. heroli W | 45. cuscumi E; om. SW; add. zenon. SW (cf. 47) | 46. menelippi S1 | 47. zenō B; om. SW | 48. inertis E; sinerotis W | 49. syrici BSW.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Panonis Seneroti Antigoni Rotuli Libi et in Asia nat. Policarpi cum aliis XII. — Rich.: In Syrmio Senerotis et in Asia Herotis et Carpofori in Affrica Cresconii Zenonis Emenandi Diodori item in Asia Sinoris Heruli.

FEB. 23

1. SIRMI] Quem heri Serenum nuncupabant codices nostri, hic verum nomen Sinerotis hodie nanciscitur, testantibus titulis Sirmiensibus:

Α ΧΡ Ω

EGO ARTEMIDORA FE
CI VIVA ME MEMORI
AM AD DOMNVM
SYNEROTEM INTE
RANTEM AD DEXTE
RAM INTER FORTVNA
TANEM ET DISIDERIVM [C. I. L., III. 10233; De Rossi, Bullettino, 1885, p. 144. Interantem lege intrantem.]

Α ΧΡ Ω

ego aur ELIA AMINIA PO
sui TITVLVM VIRO MEO
fL SANCTO EX N. IOV. PROTEC
BENEMERITVS QVI VIXIT
ANN. PL. M. L. QVI EST DEFVNC
TVS CIVIT. AQVILEIA TITVLVM
POSVIT AD BEATV SYNEROTI MA
RTVRE ET INFANE FILIAM
SVAM NOMINE VRSICINA
QVI VIXIT ANNIS N III [C. I. L. III. 10232; De Rossi, ibid., p. 145. Legendum V. 3: ex numero Iovianorum protector, et V. 8: infantem.] Synerotem etiam in breviario Syriaco nuntiari crediderim: καὶ τῇ τρίτῃ καὶ εἰκοστῇ ἐν Ἀσίᾳ ἐκ τῶν ἀρχαίων μαρτύρων Πολύκαρπος ἐπίσκοπος καὶ Ἔρωτος καὶ Κοσκώνιος καὶ Μελάνιππος. [In syriaco: Mlnuhpus.] καὶ Ζήνων. Haec obiter legenti pro Ἔρωτος Heros, Antiochenus episcopus, primum in mentem venit. Hic autem maii 5 commemoratur. Ἔρωτος potius Synerotem cum apocope exprimit, legente interprete syro σὺν Ἔρωτος, σὺν Ἔρωτι, vel aliud simile. Scribendum est:

Sirmi in Pannoniis Sinerotis.

Martyrologium Romanum, postquam nuntiaverat: Apud Sirmium beati Sireni monachi cet. (fere ut in codice Parisin. 3879), haec ex Usuardo subiecit: Ibidem natalis septuaginta duorum martyrum qui martyrii certamen in praefata urbe consummantes regna mansura perceperunt. Rem alia phrasi protulerat Florus [Quentin, Les martyrologes historiques, pp. 186, 328.] , ex hieronymianis, ubi ad diem 22, in altera recensione verba et aliorum LXII perperam cum Synerote coniunguntur.

5. ANTIGONI] Heri Antigae, seu Antigonae. Feb. 25, n. 17: Ingonae; 26, n. 12: Anthi.
6. RUTILI] Iam feb. 17, n. 72; iterum feb. 24, n. 72; 25, n. 9.
7. LIBII] Gentilicium, in fastis perrarum. Die 17 mai Libi scriptum est pro Liberi.

8. IN ASIA] Adde Smirna (n. 16). Natalis enim est hodie S. Polycarpi Smyrnensis. Breviarium Syriacum: ἐν Ἀσίᾳ ἐκ τῶν ἀρχαίων μαρτύρων Πολύκαρπος ἐπίσκοπος. Eundem nuntiant synaxaria graeca quotquot habemus [Synax. Eccl. CP., p. 485.] , et kalendarium marmoreum Neapolitanum [Capasso, Monumenta ducatus Neapolitani, t. I, p. 336.] :

P(ASSIO) S(ANCTI) POLICARPI EP(ISCOP)I

A latinis commemoratur, ut suo loco dictum est, die 26 ian. Huius autem loco hodie, inde a Floro, suffectus est Polycarpus presbyter quidam Romanus, e solis S. Sebastiani gestis notus, ubi neque de die natali neque de mortis genere ulla mentio est [Act. SS., Febr. t. III, p. 367 – 74.] . Elogium hieronymianorum e Passione S. Polycarpi [BHG2. 1556 – 1557; BHL. 6870.] haustum est:

Smirnae in Asia natale Policarpi episcopi cum aliis XII.

Martyrii socios Polycarpo XII assignat Actorum versio latina vulgata: cum his qui ex Philadelphia fuerunt duodecim, martyrium in Smyrna videtur implesse [BHL. 6870, n. 15.] ; undecim vero Passio graeca: ὃς σὺν τοῖς ἀπὸ Φιλαδελφίας δωδέκατος ἐν Σμύρνῃ μαρτυρήσας μόνος ὑπὸ πάντων μᾶλλον μνημονεύεται [BHG2. 1556, n. 19.] . Quattuor illos, quos cum Polycarpo hodie recenset breviarium Syriacum, ex eiusdem sociorum numero esse suspicatur v. cl. Lightfoot [The Apostolic Fathers, Part II, vol, II, p. 980 – 81, n. 11.] , nos vero negamus. De primo iam dictum est ad n. 1, de ceteris: Cosconio, Melanippo, Zenone mox. His autem aliisque nonnullis demptis, undecim illos comites sibi repperisse visus est Duchesne [“J'ai pensé que ces onze saints devaient être cherchés dans la liste qui vient ensuite. Il y a en effet onze noms, pourvu que l'on écarte les saints de Nicée, Cosconius etc., répétés deux fois (Zénon trois fois), un groupe africain et enfin une répétition de S. Synéros. La coïncidence du chiffre est remarquable.” L. D.] . Neque id concedendum. Multo plures enim aliunde noti removendi sunt, ita ut numerus nequaquam attingatur. Quandoquidem Smyrnenses asserunt solius Polycarpi memoriam agi: μόνος μνημονεύεται, sociorum nomina frustra quaeruntur.

19. HEROTIS] = [Syn] erotis, cf. n. 1.
20. CARPOFORI] Nudum nomen.

21. IN AFRICA] quae sequuntur nomina Afrorum non sunt. Lambaesitanos quosdam martyres occurrere suadet vocabulum Lambesis (n. 35), sed quonam pacto agnoscantur nescimus. Postquam singulis, quorum nota patria est, suum locum restituerimus, lectio residua erit:
20. Carpofori.
26. Cariniani.
27. Arionis.
28. Ipoliti.
31. Athorae.
37. Felicis.
44. Heruli.

Hos tamen omnes cum agmine aliorum XXXV (n. 40) in Africam amandare nullo cogimur argumento.

23. CRISCONI] Breviarium Syriacum: Κοσκώνιος καὶ Μελάνιππος [Lege supra, annotationem 1.] καὶ Ζήνων. Eosdem iam habuimus die 19 ian., ἐν τῇ πόλει Νικαίᾳ, et rursum nuntiantur, die 2 sept. ἐν Νικομηδείᾳ. Bis hodie in nostris codicibus inscripti sunt, semel in Asia (n. 41). Nomina nonnihil luxata: Crisconi, Cusconi (n. 45) = Cosconi; Minandri (n. 25), Menelanti (n. 30), Menalippi (n. 46) = Melanippi; Sinonis (n. 43) = Zenonis. Legatur oportet:

in Asia Cosconii, Melanippi, Zenonis.

26. CARINIANI] Item Arionis, Ipoliti, supra, ad n. 21.
29. DIODORI] Unus est ex societate S. Victorini, qui feb. 24 Dioscorus nuncupatur. Lectio Diodori, quam praebet etiam laterculus 28 feb., cum graeco consonat.
30. MENELANTI] = Melanippi, supra, ad n. 23.
31. ATHORAE] Supra, ad n. 21. Ceterum dubitari potest num genuina sit lectio.
34. PETRI] Martyr Nicomediensis cuius memoria agitur feb. 24, n. 26.
35. LAMBESIS] Numidiae civitas est Lambaesis. De martyribus eidem deputandis non constare observatum est supra, ad n. 21.
36. LUCIANI] Martyr Nicomediensis quem cum aliis diebus tum feb. 24 commemorant libri nostri.
37. FELICIS] Supra ad n. 21.
41. IN ASIA] Supra, n. 23.
43. SINONIS] = Zenonis, n. 24 et 47.
44. HERULI] Rursum feb. 24, n. 13, sub Caesarea, et mart. 2, n. 1.
45. CUSCONI] = Cosconi, supra, n. 23.
46. MENALIPPI] = Melanippi, supra, n. 23.
47. ZENONIS] Supra, n. 24, 43.
48. SENERTIS] Al. Inertis = Synerotis, n. 1.

49. SIRICI] Variis modis iam corruptum hic etiam habemus nomen Synerotis, n. 1.

ADDITAMENTA] Rogatiani iam feb. 22, n. 73, ceteri Rogatianae.

Geronti. Solus C hisce diebus Gerontium habet, hominem plane ignotum.

Cum sociis, supra, ad n. 1.

EXCERPTA] Cod. Cambr.: Rotuli = Rutili, feb. 18, n. 8.

Cod. Rich.: Emenandi = Menelandi (n. 40), id est Melanippi, supra, n. 23.

Sinoris = Synerotis, supra, n. 1.

VI KAL. MART.

Romae in portu natale Pauli et Primitivi.

a In Cesarea Cappadociae natale sanctorum Heruli Luci Syrgi Absolonas. Romae in porto natale sanctae Primitivae.

Nicomedia Luciani Editi Petri Felicis Orbani Marthaeb Crisconinae Gagi Florenti Donatilae Rogatilae item Donatilae Marcellinae Rummadi Feliani Ninae Flavi Afferis Tullianic Innulle Cahis Dicianid Ianuari Diddi Securis Sellaris Exuppi Iubitanae Gemelianae Iuliae Fortunatae Peregrini Victorici Maxenti Gegoli item Luciani Honorati Flaviani Felicis Casti Saturi Felicissimi Victoris Mariae Ianuariae Rufiniani Fortunati Aureli Rutuli. Nicomedia natale sanctorum Luciani presbyteri Petri Palatini Aeviti. in Aegypto passio sanctorum Victorini Victoris Ninivittae Nicofori Claudiani Dioscori Serapionis.
Addunt codices pleniores: a) atale n athiȩ apostoli C. — b) Cod. S : mathe S1; mathiȩ S2, add. apostoli S2 int. lin.; iste est mathias ab apostolis sorte electus apostolus loco de quo prevaricatus est iudas S2 in marg. — c) iuliae SWMKLV; iuliani iuliȩ C — d) flaviani CWMKLV.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 1. rom̄ E | 9. cessar̄ E; icȩsarea S; cesaria W | 10. cappōd E; cappadocia SW | 13. heroli B; hieroli S | 15. georgi E; sirgi S | 16 – 19. romae (roma W) absolonas (absalonis S) in porto SW | 16. abiolonis E | 17. rome B | 20 21. om. WS | 22. primitive S | 23. nicom̄ E | 24 – 26. iditius (editius SW) palpetri luciani BSW | 28. urbani S | 29. marte B; mathe S1; mathiȩ S2 | 30. crescentie B; crescentiae W; criscentiae S | 31. om. SW | 32. florentini BSW; add. rogatulae S; rocatulȩ W (cf. 34) | 33. donatule BS; donatulȩ W | 34. rogatule B; om. SW | 36. donatule BS; donatulȩ W | 37. marcelline BS | 38. rommadi B; rumadi W | 39. felici ne BS; felicianȩ W | 40. nidae E; nine B; nune S; add. casti SW (cf. 65) | 41. om. S | 42. iafferi B; iafferis SW | 43. atulini E; tuliani iulie W | 44. sanulae E; in nullȩ W | 45. gahis BSW; add. exuppi W (cf. 51); ienuari exhuppi S | 46. daciani B; duciani flaviani W; om. S | 47. ienuari S | 48 – 49 securis diddi SW | 49. securi B | 51. om. SW | 52. subitanȩ BW; subitane S | 53. gemellianȩ W; gemelli ne S; gemellinȩ B | 54. om. SW | 55. furtunate BS; om. W | 56. peregrinȩ BW; peregrine S | 57. victurici BS; victuriȩ W | 59. add. iuliae SW (cf. 54) | 65. om. SW | 67. felissimi E | 68. victuris SW | 69. marie B; om. W | 70. ianuarie B | 72. furtunati BSW | 73. aurelii S; aurili W | 74. rutili S | 75. nicom̄ E | 77. sc̄orū E | 79. piƀ E; prƀt B; piƀi S; prƀri W | 80. om. S | 81. palitini S | 82. evitii B; aeviti W | 84. aegīp E | 85. pas̄ E | 86. sc̄orum E | 87. victurini B1S | 89. nivitte B; nivittae W; nivicte S | 90. nocofori B1; nicoph ori S | 91 – 92. om. E | 92 – 93. sarapionis dioscori W | 93. sarapionis BSW.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Cesarea Capodochie nat. sanctorum Heroli Luci Sergi Romae Absalonas nat. sancti Primitivi et Pauli. — Rich.: Rome Pauli et Primitivi et in Nicomedia Luciani prbi et aliorum XLIIII in Aegypto passio sanctorum Victurini Victoris Ninevitiae et alibi sancti Mathiae apostoli. — Mon. Romae Primitivi Mathie (e in ras.) apostoli et aliorum L.

FEB. 24

1. ROMAE] Quae Romae (n. 1 – 7, 17 – 22) vel Caesareae (n. 8 – 16) inscribuntur nomina a VI non. mart. ad VI kal. mart. ex recensentis incuria translata sunt. De his singulis tractatio erit ad diem mart. 2. Operae pretium videtur notasse martyrologio Romano inscriptam esse memoriam tum Romae sanctae Primitivae martyris tum Caesareae in Cappadocia sancti Sergii martyris cuius gesta praeclara habentur. E duabus lectionibus Primitivi (n. 7), Primitivae (n. 22) deteriorem elegerunt compilatores. Sergius autem est pro Gordius,ut suo loco ostendetur, ad diem 2 mart.
5. PAULI] Nihil de Paulo quodam Portuensi traditum est. Paulum apostolum intellegit v. cl. Fr. Lanzoni, quia saepius cum Portuensibus Ostienses sancti commemorantur, in Ostia autem basilica erat S. Paulo dicata [Le diocesi d Italia, p. 110 – 111.] . At vero non solius Pauli nomini sacra erat. Narrat enim Liber Pontificalis Constantinum imperatorem fecisse basilicam in civitate Hostia iuxta Portum urbis Romae beatorum apostolorum Petri et Pauli et Iohannis Baptistae ubi et dona obtulit [Duchesne, t. I, p. 183.] . Res igitur in incerto relinquitur.
22. PRIMITIVAE] Supra, n. 7: Primitivi quae sola vera lectio est.

23. NICOMEDIA] Tres martyres Nicomedienses bis recensentur: primum solis nominibus (n. 23 – 26), dein formula pleniore (n. 76 – 82). Et Lucianus quidem (n. 24, 78), celebris martyr, cuius natalis agitur 7 ian., in locum non suum irrepsit propter ceteros Nicomedienses. Variis modis corruptum est nomen illius qui in breviario Syriaco nuncupatur Εὐήτιος. [In syriaco: Euhtis.] : Editi, Iditius, Aeviti, Nivittae, feb. 22: Euteri palatini. Edictum adversus christianos, Nicomediae propositum die 24 feb. anni 303, detractum est laceratumque ab homine, qui eo die martyrium perpessus est, quemque Euetium nuncupatum esse probabilis est coniectura [Origines du culte des martyrs, p. 179.] . De hoc Lactantius: Postridie [id est: VI kal. martias] propositum est edictum quo cavebatur ut religionis illius homines carerent omni honore ac dignitate, tormentis subiecti essent… Quod edictum quidam etsi non recte, magno tamen animo, deripuit et conscidit, cum irridens diceret victorias Gothorum et Sarmatarum propositas. Statimque perductus non modo extortus, sed etiam legitime coctus cum admirabili patientia postremo exustus est [De mortibus persecutorum, 13.] . Eiusdem facinus enarrat Eusebius additque: Ἀλλ᾽ οὗτος μὲν τῶν τηνικάδε πρῶτος τοῦτον διαπρέψας τὸν τρόπον ἅμα τε τοιαῦτα, οἷα καὶ εἰκὸς ἦν, ὑπομείνας ὡς ἂν ἐπὶ τοιούτῳ τολμήματι, τὸ ἄλυπον καὶ ἀτάραχον εἰς αὐτὴν τελευταίαν διετήρησεν ἀναπνοήν [Hist. eccl., VIII, 5.] . Mox Petrusmartyrium subiit, imperatoris cubicularius: τοιοῦτον τῶν βασιλικῶν ἑνὸς τὸ μαρτύριον παίδων, ἄξιον ὡς ὄντως καὶ τῆς προσηγορίας· Πέτρος γὰρ ἐκαλεῖτο [Hist. eccl., VIII, 6, 4.] . Optima ergo lectio est Petri palatini (n. 81), quam licet depravatam etiam alio loco exhibent codices alterius recensionis: Palpetri (n. 26): Euetius quidem vir erat conspicuus, non tamen palatinus: τῶν οὐκ ἀσήμων τις, ἀλλὰ καὶ ἄγαν κατὰ τὰς ἐν τῷ βίῳ νενομισμένας ὑπεροχὰς ἐνδοξοτάτων [Hist. eccl., VIII, 5.] . Remoto igitur Luciano presbytero, legamus:

Nicomedia natale sanctorum Euetii, Petri palatni.

27. FELICIS] Felicem et reliquos a Nicomediensibus segregandos esse non est multis demonstrandum. Plerosque iam aliis diebus, maxime 17 feb., recensuimus, Africae, ut videtur, tribuendos.
28. ORBANI] Al. Urbani, Urbanae, etiam ut est feb. 22, n. 75.
29. MARTHAE] In locum ignotae martyris in codice S suppositus est apostolus Matthias, quem alii pauci, ad calcem huius diei reportarunt. S. Matthiam non recolit martyrologium nostrum nec proin huius loci est de eiusdem festivitatis origine inquirere [Cf. Act. SS., Febr. t. III, p. 431 – 454; Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 121; Lipsius, Die apokryphen Apostelgeschichten, t. II, 2, p. 261 – 69.] . Cf. quae observanda sunt ad diem 21 maii.
30. CRISCONINAE] Die 23, n. 23, habuimus Crisconi, unde deductum videtur Crisconina. Si varia lectio Crescentiae eligitur, ad 17 feb. potius recurrendum, ubi habetur: Crisentiani, al. Crescentiani.
31. GAGI] Feb. 20, n. 8.
32. FLORENTI] Feb. 22, n. 84.
33. DONATILAE] Rursum, n. 36. Die feb. 17, n. 42: Donatae, pridie vero: Donatillae.
34. ROGATILAE] Feb. 17, n. 68: Rogatianae.
37. MARCELLINAE] Feb. 17, n. 46: Marcellae.
38. RUMMADI] Feb. 17, n. 20: Rumuli.
39. FELIANI] Al. Feliciane. Feb. 17, n. 35: Feliciani.
40. NINAE] Ne quis existimet Ninae nonnisi e detractis syllabis [Felicia]ni, [Felicia]nae fingi potuisse, notandum est cognomen Nina titulorum maxime Africanorum testimonio comprobari [C.I.L., VIII, in indice.] , et in libris nostris alias recurrere [V. gr. maii 6, 8, 10; iun. 1, 2; dec. 15.] .
41. FLAVI] Infra, n. 63: Flaviani, et feb. 22, n. 90: Flaviae, al. Flavianae.
42. AFFERIS] Al. Iafferis. Lectio corrupta.
43. TULLIANI] Hoc ipsum vocabulum habuimus die 13 feb., ubi observatum est prima specie eos decipi qui, obvia emendatione, Iuliani legunt. Hodie tamen Iuliano suffragari videtur quod in Actis SS. Montani et Lucii [BHL. 6009.] trium martyrum mentio fit, Iuliani, Victorici, Flaviani; Victoricus autem quidam (n. 57), et Flavianus (n. 63) in his tabulis hodie inscripti sunt. Quidni et Iulianus? Nescio an hac permotus ratione Baronius in martyrologio Romano SS. Montani et Lucii memoriam reposuerit in 24 feb., cum constet 23 maii eorum esse natalem diem. Nec ullo modo obstat quominus Victoricum, Flavianum et etiam Iulianum socios SS. Montani et Lucii habeamus, quod seorsum, neglectis agminis ducibus, et sparsim cum aliis multis appareant. Martyrologos enim nostros eodem pacto alia martyrum Acta expilasse certum est. Legatur ergo, si placet, Iuliani, quae tamen lectio supra omne dubium non est. Consideranda enim est lectio codicis E, quae utinam acephala non esset: …] atulini.
44. INNULLE] Feb. 16, n. 71: Iunillae sed male, pro Donatillae.
45. CAHIS] Al. Gahis, corruptum utrumque.
46. DICIANI] Ita scriptum nihil est. Librarii coniectura videtur Daciani, in B. Forsitan legendum Deciani. Ceterum Decianus hagiographis incognitus est. Cf. feb. 27, n. 7, 26.
47. IANUARI] Feb. 17, n. 32.
48. DIDDI] Legi potest Didi ex cognomine Didius.
49. SECURIS] Feb. 21, n. 34.
50. SELLARIS] De lectionis sinceritate dubium moveri potest. Certiora non sunt quae sequuntur: Exuppi, Iubitanae.
53. GEMELIANAE] Feb. 15, n. 45: Gemelliani, Gemellae.
54. IULIAE] Feb. 17, n. 48.
55. FORTUNATAE] Feb. 22, n. 92. Infra, n. 72. Fortunati.
56. PEREGRINI] Feb. 22, n. 79: Peregrinae.
57. VICTORICI] De Victorico socio SS. Montani et Luci, supra ad n. 43. Lectio tamen Victorici non ita firma videtur, cum et habeamus, n. 87: Victorini.
58. MAXENTI] Ceterum incognitus.
59. GEGOLI] Lectio corrupta.
61. LUCIANI] Supra, ad n. 23, et infra n. 78.
62. HONORATI] Feb. 16, n. 46.
63. FLAVIANI] Supra, n. 41: Flavi. De Flaviano, qui post SS. Montanum et Lucium passus est, dictum est ad n. 43.
64. FELICIS] Supra, n. 27, et feb. 23, n. 37: etiam feb. 17, n. 63, cum Casti, Saturi, Felicissimi, Victoris, Ianuariae, Fortunati (n. 65 – 68, 70, 72, 88).
69. MARIAE] In epistula Luciani [Inter Cypriani Epist., XXII, 3, Hartel, p. 535.] quam feb. 22, n. 70, attulimus, Mariae et Ianuariae nomina repperimus.
70. IANUARIAE] Mart. 2, n. 21; april. 17, n. 17: Ianuari. Lege et annotata ad n. 69.
71. RUFINIANI] Series martyrum diei 16 nov. hos cum hodierna communes habet: Rufiniani Fortunatae (n. 55), Honorati (n. 62), Victoris (n. 68), Mariae (n. 69).
72. FORTUNATI] Supra, n. 55: Fortunatae.
73. AURELI] Aurelium habuimus etiam 27 ian. Utraque commemoratio incidit in diem VI kal. Rursum feb. 25.
74. RUTULI] Feb. 17, n. 72; 23, n. 6; 25, n. 9.
75. NICOMEDIA] De martyribus Nicomediensibus, n. 75 – 82, lege annotata ad n. 23.
82. AEVITI] = Euetii, supra ad n. 24.

83. IN AEGYPTO] Huius laterculi fons est “Passio sanctorum Victoris et Victorini et aliorum quod est V kalendas martias,” in qua insuper passi leguntur Nicephorus, Claudianus, Dioscorus, Serapion et Papyas [BHL. 8596 d.] . Primum graece scripta est, eiusque epitomen habemus in synaxariis Graecorum ad diem 31 ian.: Ἄθλησις τῶν ἁγίων ἑπτὰ μαρτύρων Οὐικτωρίνου, Οὐίκτορος, Νικηφόρου, Κλαυδίου (al. Κλαυδιανοῦ), Διοδώρου, Σαραπίωνος καὶ Παπίου [Synax. Eccl. CP., p. 435.] , ubi tamen eorum palaestra non Aegyptus sed Corinthus asseritur et pro Dioscoro Diodorus ponitur [Les martyrs d'Égypte, p. 51.] .

Eadem Aegyptiorum annuntiatio die 27 april. iteratur, a V kal. mart. ad V kal. maias translata, aliquatenus etiam 28 feb. et 6 mart., quo die aptius expendetur. Interim notari velim tum in Passione tum in laterculis 28 feb., 6 mart., 27 april., turmae martyrum annumerari Papiam cuius hodie nomen casu omissum est, et in laterculis 28 feb. et 6 mart. loco Dioscori (n. 92) scriptum esse Diodori.

in Aegypto passio sanctorum Victorini, Victoris, Nicefori, Claudiani, Dioscori, Serapionis, 〈Papiae〉.

89. NINIVITTAE] = Aeviti (n. 82), id est Euetii, supra, ad n. 23.

ADDITAMENTA] Matthiae, ceteri Marthae. Supra, ad n. 29.

V KAL. MART.

In Africa natale Donati Iusti Hirenei Pisinionis Aurili Rutuli Primasi Ingenulae et aliorum XLV. et alibi Ingonae Fortunati Pissini Hirenei item Iusti Criscenti Revocatia Ianuariae Luciosae Castae item Fortunatib. Pamphilia natale sancti Nestoris.
Addunt codices pleniores: a) aniani C. — b) victorini C.
Var. lect. codd. EBSW. — 2. aff̄ E; afreca W | 3. om. B; add. sanctorum SW | 5. add. rutili S; rutuli W (cf. 9) | 6. herenei BSW | 7. pissi nionis B1; pissi neonis B2; pisionis SW | 8. auruli E | 9. om. SW | 10. primusi B1W; primo si B2S | 11. ingenuȩ BW; ingenue S | 15 – 16. om. B | 17. ingone SW | 18. furtunati BW; furtunate S | 19. pusinni BSW | 20. herenae B; herennȩ W; herenne S | 21. om. E | 23. crescenti BSW | 24. rogatiani BS; rogaci ni W | 25. ianuarie S | 26. luciose S | 27. om. SW | 28. om. E | 29. furtunatȩ B; furtunati S | 30. pampīl E; pampilia BS; pamphylia W | 32. sanctorum SW; om. B | 33. nesitoris E; add. et castae W; et castae S1; et casti S2 (cf 27).
Excerpta ex variis.Cambr.: In Affrica nat. sanctorum Donati Iusti Rotuli Herenei Pisionis Pampilia nat. Nestoris et Castae. — Rhab.: … Pamphili nat. Nestoris et Castae. — Rich.: In Affrica Iusti Herenei et XLV Donati Piscinionis Aurili Rutuli et aliorum X Pamphilia natale Nistoris.

FEB. 25.

1. IN AFRICA] In unum colligendi videntur qui in Africa et qui alibi (n. 16) passi leguntur. Plerique diebus praeteritis iam inscripti erant vel in sequentibus reperientur; nonnulli in ambabus laterculi partibus locum invenerunt.
4. DONATI] Feb. 17, n. 11; 28, n. 35.
5. IUSTI] Feb. 21, n. 33; 26, n. 5; 28, n. 8; infra iterum, n. 22.
6. HIRENEI] Infra iterum, n. 20.
7. PISINIONIS] Infra, n. 19: Pissini. Pisinius cognomen est [C. I. L., VI, 2379A.] , pisinnus nomen appellativum, id est infans, pusio. Alterutrum eligendum.
8. AURILI] Feb. 24, n. 73.
9. RUTULI] Feb. 17, n. 72; 23, n. 6; 24, n. 74.
10. PRIMASI] Al. Primus. Primisius cognomen militis est [C. I. L., VI, 1056.] , Primasius episcopi Hadrumetini non incelebris. Num et martyris cuiusdam?
11. INGENULAE] Al. Ingenuae; feb. 26, n. 10: Ingenui. Cf. n. 17: Ingonae.
13. ALIORUM XLV] Suppressa nomina indicare videtur.
17. INGONAE] Ni fallor, duorum nominum κρᾶσις: Ing[enui Antig]onae. Utrumque etiam feb. 26, n. 12, 10. Feb. 23, n. 5; 27, n. 5: Antigoni; feb. 22, n. 74: Antig〈on〉ae.
18. FORTUNATI] Feb. 24, n. 72; 26, n. 13 et infra, n. 29.
19. PISSINI] Supra, ad n. 7.
20. HIRENEI] Supra, n. 6.
22. IUSTI] Supra, n. 5.
23. CRISCENTI] Al. Crescenti. Feb. 17, n. 14: Crisentiani.
24. REVOCATI] Al. Rogatiani. Feb. 17, n. 68: Rogatianae.
25. IANUARIAE] Feb. 24, n. 70; 28, n. 44. Feb. 17, n. 32: Ianuari.
26. LUCIOSAE] Mart. 3: Lucioli.
27. CASTAE] Feb. 17, n. 37; 24, n. 65: Casti.
29. FORTUNATI] Iam supra, n. 18.

30. PAMPHILIA] Nestor, martyr Pergae in Pamphylia, a Graecis colitur plerumque feb. 28 [Synax. Eccl. CP., p. 495.] , verum et feb. 27 [B. Latyšev, Menologii anonymi Byzantini saec. X quae supersunt, t. I (Petropoli, 1911), p. 151.] . Exstant eiusdem Acta tum graeca [BHG2. 1328; P. Franchi de' Cavalieri, Note agiografiche, fasc. 3°, p. 115 – 17.] tum latina [BHL. 6068.] .

in Pamphilia natale sancti Nestoris.

ADDITAMENTA] Aniani. Ex dittographia, quam vocant, enatum est vocabulum. Ubi enim ceteri eiusdem stirpis codices habent Rogatiani, in C scriptum est: Rogati ani ani.

Victorini. Feb. 24, n. 87.

EXCERPTA] Cod. Cabr.: et Castae. Nullo pacto ad Pamphyliam pertinet, ut patet ex superioribus.

IV KAL. MART.

Natale sanctorum Alexandri Nestoris Iusti Teonis Epion Donativi Ampliati Ingenui Epion Anthi Fortunati et aliorum XXXV. in Alexandria Felicisa.
Addunt codices pleniores: a) cum sociis (sotiis K) suis SCMKLV; cum sotiis eorum W.
Var. lect. codd. EBSW. — 2. sc̄orum E | 3. alaxandri E | 5. om. SW | 6. theonis BSW | 7. epuion E; eppionis B; add. iusti SW (cf. 5) | 10. ingenii S | 12. anti SW | 13. furtunati BSW | 16. XXVI BSW | 18. alax̄ E.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Alexandria nat. Alexandri Nestoris Theonis Epyon Iusti Donativi Ampliati Ingenui.

FEB. 26

3. ALEXANDRI] Breviarium Syriacum: Καλλίνικος καὶ Ἀλέξανδρος. Callinici nulla in nostris libris reperitur commemoratio. Alexander videtur Thessalonicensis idem ille qui feb. 27, mart. 14 et mai 14 recurrit. Mense maio paulo diligentius de eo inquiremus. Erravit procul dubio Florus Lugdunensis cum scripsit Alexandriae sancti Alexandri episcopi, addito elogio. Cuius errorem ceteri martyrologiorum compilatores, etiam Romani, amplexi sunt. S. Alexandri, Alexandrini episcopi, memoriam agunt Graeci die 29 maii [Synax. Eccl. CP., p. 716.] .
4. NESTORIS] Martyr Pergensis, de quo heri.
5.IUSTI] Feb. 21, n. 33; 25, n. 5; cf. 28, n. 8.
6. TEONIS] Melius Theonis. Die 24 april.: in Alexandria Theonis presbyteri et aliorum XXIII (al. XXXIII) [Les martyrs d'Égypte, p. 71.] . Si unus Theon habendus est, ad nostrum etiam pertinere censeo: in Alexandria (n. 17), insuper: et aliorum XXXII (n. 15), dummodo numerus debite restituatur. Haec tamen non plane certa esse nemo non videt.

7. EPION] Al. Eppionis. Die 14 mart. etiam legimus Epionis, al. Pionis, qui certo certius est Pionius martyr Smyrnensis. Hodie quidem desideratur loci indicium; non omnino tamen, nam in laterculum sequentis diei male insertum est. In suum igitur locum reducatur:

in civitate Smyrna Asiae Pioni.

Dies tamen natalis Pionii est 12 mart. Hodie rursum occurrit Pionius n. 11.

8. DONATIVI] Legendumne Donati?
9. AMPLIATI] Nudum nomen.
10. INGENUI] Feb. 25, n. 11: Ingenulae, Ingenuae.
11. EPION] Iam supra, n. 7.
12. ANTHI] Mutilum est membrum Anthigoni. Etiam cf. feb. 23, n. 5.
13. FORTUNATI] Feb. 24, n. 72; 25, n. 18.
15. ALIORUM XXXV] Al. XXVI, XXVII (cod. C). Videtur coniungendum cum Theone (n. 6.) Die sequenti legitur: et aliorum XXIIII, al. XXIII, XXXIIII (cod. C). Martyrologium Romanum: sanctorum martyrum Fortunati Felicis et aliorum viginti septem. Ex veteribus manuscriptis ea se accepisse testatur Baronius, subditque: “Diversi prorsus censentur ab illis quorum natalis est dies 11 iunii, quod saltem ex sociorum numero potes intelligere.” Haec autem omnia ex arbitrio congesta esse satis patet.
17. IN ALEXANDRIA] Nullius Felicis Alexandrini memoria est. Quare dicendum erit vel nomen martyris Alexandri (n. 3) iterari, vel Theonis (n. 6) civitatem indicari.
18. FELICIS] Inter tot homonymos ille videtur qui feb. 21, 23, 24, 27 occurrit, de quo tamen nihil compertum habemus.

III KAL. MART.

Natale Alexandri. in Tessalonica Antigoni Abundanti Titiani Magari Severiani Calani Furtunionis Ianuaria. in Africa Dionisi et aliorum XXIIII. in civitate Smirna Asiae natale sanctorum Serviliani Datiani Leandrib.
Addunt codices pleniores: a) luciose rutuli C. — b) menelampi C.
Var. lect. codd. EBSW. — 1. Praemitt. thesalonica (in thessalonica W) natale sanctorum SW (cf. 3 – 4) | 3 – 4 om. SW | 4. tessalō E; tesalonica B | 5. antioguni BW; anthioguni S | 6 – 7. abundi antititiani E | 7. ticiani B | 10. gaiani BSW | 14. aff̄ E | 15. diunisi B1 | 18. XXIII W | 20. civī E | 21. smyrna BSW | 22. asie B; om. E | 24. sc̄or̄ E | 26. daciani W; diaconi S.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Thesalonica nat. sanctorum Alexandri Antogoni Habundanti in Affrica Dionisi et aliorum XXIIII. — Lat. 5256: In Affrica sanctorum Dionisii et aliorum XXIIII in Smirna civitate Asie natale sanctorum Serviliani Daciani et Leandri in Alexandria Ticiani Gaiani.

FEB. 27

2. ALEXANDRI] Is est quem feb. 26 nuntiabat breviarium Syriacum, nostra quidem et probabili opinione martyr Thessalonicensis, uti et die 14 mart. exponetur et hoc ipso loco indicat civitatis nomen ascriptum. Inde legendum:

in Thessalonica natale Alexandri.

5. ANTIGONI] Antigoni vel Antigonae nomen iam quater legimus, feb. 22, 23, 25, 26, ceteroquin ignotum. Nihil causae est cur opinemur ad Thessalonicam pertinere aut Antigonum aut ullum e septem qui sequuntur. Horum tres martyrologium Romanum adiunxit Alexandro, quos omnes sub uno conclusit loco: Romae natalis sanctorum martyrum Alexandri Abundi Antigoni et Fortunati. Subdit Baronius in commentario: “De his etiam hac die Beda, licet Thessalonicae mendose, loco Romae, et depravate pro Antigono, Androgono in eo legatur: quae omnia ex vet. manuscript. sunt emendata, in quibus et additur Ianuarius.” Errat vir doctissimus scribens de his agi apud Bedam. Qua autem via inductus sit ut romanos hos esse martyres crederet, ignoramus.
6. ABUNDANTI] Rursum mart. 1, n. 13.
7. TITIANI] Hunc a Daciano (n. 26), quisquis ille est, diversum non esse crediderim. Feb. 24, n. 46: Diciani, al. Daciani.
8. MAGARI] Die feb. 28, n. 25: Maccaris al. Machariae.
9. SEVERIANI] De Severiano nihil exploratum habemus, neque si alius est a Serviliano, n. 25.
10. CALANI] Lectio incerta. Gaiani in codicibus alterius recensionis ad arbitrium emendatum videtur.
11. FURTUNIONIS] Martyrem huius nominis adduximus ex epistula Luciani ad Celerinum, feb. 17, ad n. 11.
12. IANUARI] Die 28 feb., n. 30, et alias saepius.
13. IN AFRICA] Loco non suo positum videtur; Dionisius enim Africae vix tribui potest. De ceteris omnia incerta.
15. DIONISI] Saepius tum Alexandro tum Thessalonicae sociatur, ita ut huic civitati potius ascribendus sit. Rem accuratius perpendemus ad diem 14 mart.
17. ALIORUM XXIIII] Al. XXIII, al. XXXIIII. (cod. C) Quomodo haec scribenda et quorsum referenda, aeque incertum. Cf. feb. 26, ad n. 15, et etiam mart. 1 et mart. 4.
21. SMIRNA] Huc cecidit e laterculo diei feb. 26, n. 7, referturque ad Pionium, non vero ad Servilianum cet.
25. SERVILIANI] Feb. 28, n. 37: Serviliae. Cf. supra, n. 9.: Severiani.
26. DATIANI] Cf. supra, n. 7: Titiani.

27. LEANDRI] Nudum nomen.

ADDITAMENTA] Luciose, feb. 25, n. 26; mart. 3, n. 6: Lucioli.

Rutuli: feb. 17, n. 72.

Menelampi: feb. 23, n. 30.

PRID. KAL. MART.

In Alexandria

natale sanctorum Celeris Pupilli Serapionis Iusti Claudiani Theofili Victurini Saturnini Epoli

Eutheciae Astutae Mustilae Alexandriae Victuri Secundellae. et alibi Nicopori Diodori Papiae Maccaris Tellae

Felicis Gagi Eunuculi Ianuari Quintiniani Mansueti Hermetis Gethei Donati Ennuculi

Serviliae Veneriae Bassilliae

item Serviliae item Veneriae

Ianuariae Stercolae Silvanae Mannintae Rufuniaea.
Addunt codices pleniores: a) leandri C.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 2. alax̄ E | 4. om. E | 5. caeleris W | 6. pulli W; add. gagi SW (cf. 28) | 8. add. opoli WS (cf. 13) | 10. thyopili S; theophyli W | 11. victorini B | 14. euthecie B | 15. astute B; austute S; astatȩ W | 16. mustile BS2; multile S1 | 17. alexandri BSW | 18. victori B2 | 19. secundille BS; secundillae SW | 20 – 21. om. SW | 23. didori E; diudori SW | 24. papie B | 25. machariae BSW | 28. om. SW | 29. enuculi E | 30 – 36. om. W | 31. quintiani B; quistiani S | 34. githei B; gitthei S | 36. eunuculi S | 38. add. item serviliae B2 marg. (cf. 40 – 41) | 39. basillȩ BS; basellae W | 40 – 41. in marg. B2, om. B1 | 45. sterculȩ SW | 46. silvani B; silviani SW | 47. mannirrȩ B; mannirre S; manirrȩ W | 48. rufinae BW; refinae S.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Alexandria sanctorum Celeris Pupilli Serapionis.

FEB. 28

1. IN ALEXANDRIA] Nomina sociorum Victoris et Victorini, de quorum Passione egimus ad diem 24 feb., cum aliis permixta bifariam dispertita sunt, alia in Alexandria (Passio: in Aegypto), alia alibi (n. 21). Quae ordine colligenda sunt hoc modo:

in Alexandria natale sanctorum Serapionis Claudiani, Victurini, Victuri, Nicephori, Diodori, Papiae.

5. CELERIS] Celer, cognomen in Africa usitatum [C.I.L., VIII, in indice.] sed et alibi. In laterculo martyrologii Romani, de quo mox, scriptum est Cerealis, repugnantibus codicibus.
6. PUPILLI] Martyr solo nomine notus. Saepius Popilius, sed et Pupillius [C.I.L., VI, 25225.] .
7. SERAPIONIS] Ex Alexandrinis, supra, n. 1.
8. IUSTI] Feb. 21, n. 33; 25, n. 5; 26, n. 5; mart. 3, n. 7; 5, n. 33.
9. CLAUDIANI] Ex Alexandrinis, supra, n. 1.
10. THEOFILI] Nudum nomen. Iterum, ut videtur, n. 13: Epoli.
11. VICTURINI] Ex Alexandrinis, supra, n. 1.
12. SATURNINI] Feb. 21, n. 12, ubi et Victurinus quidam.
13. EPOLI] Corruptum, ni fallor, e Theofili, n. 10.
14. EUTHECIAE] Cognomen mulieris est Euticia, Euthicia [C.I.L., VIII, 3223, 5496.] . De martyre ita nuncupata nihil compertum habemus, neque de Astuta (n. 15) et Mustila (n. 16) [C.I.L., VIII, 6517: Malla Astuta, titulus inter incertos notatus; VIII, 5033: Laberia Mustela.] .
17. ALEXANDRIAE] Iam supra, n. 1.
18. VICTURI] Ex Alexandrinis, supra n. 1.
19. SECUNDELLAE] Mart. 1, n. 25; 2, n. 20; feb. 22, n. 81: Secundolae.
21. ALIBI] Non al[ibi] sed Al[exandriae] (n. 1). Postquam septem nomina Aegyptiorum removimus, duae supersunt martyrum turmae, quae credibili coniectura ad Africam referri possunt, etsi distincte Africa expressa non est. In Romano martyrologio octo e martyribus de quibus diximus, nulla, quae appareat, seria de causa inter Romam et Alexandriam distribuuntur: Romae sanctorum martyrum Macarii, Rufini, Iusti et Theophili (n. 25, 48, 8, 10); Alexandriae passio sanctorum Cerealis, Pupuli, Caii et Serapionis (= n. 5, immo Celeris, 6, 28, 7). Auctores affert Baronius codicem antiquum, Casinense martyrologium, dein Bedam, (qui de martyribus illis omnino tacet), et codicem Sancti Cyriaci “in quo adduntur Claudianus et Iustus”.
22. NICOPORI] Lege Nicefori, cum Diodori et Papiae, n. 23, 24. Supra, ad n. 1.
25. MACCARIS] Al. Macharia.
26. TELLAE] Civitas Africae Thela ex coniectura v. cl. Duchesne [“On voit apparaître deux listes de style africain… Le second groupe semble précédé d'un nom de ville; il y avait un Tela ou Thela en Proconsulaire.” L. D.] , erudita sane, namque in Notitia provinciarum et civitatum Africae notatur, e provincia Proconsulari, Deumhabet Thelensis episcopus [M.G., Auct. Antiq., t. III, p. 63.] . At mihi potius lectio manca est ex [Mus]tella (n. 16), vel [Dona]tella, mart. 1.
27. FELICIS] Mart. 1, n. 29.
28. GAGI] Lege Gai. Solo nomine notus.
29. EUNUCULI] Al. Ennuculi, n. 36; etiam lectio incerta est. Redit postridie.
30. IANUARI] Feb. 25, n. 25, et alias saepius. Infra, n. 44: Ianuariae.
31. QUINTINIANI] Solo nomine notus.
32. MANSUETI] Hodie habemus Mansueti, Hermetis, Gethei (n. 32 – 34), postridie: Massilia, Hermetis, Gittei. Nihil officit haec altera lectio. Nam Massiliensium martyrum nullum est vestigium.
34. GETHEI] Al. Gittei, quae est et lectio codicum ad 1 mart., n. 28, certe potior [C.I.L., VI, 1058: Gitteius; C.I.L., VIII, in indice.] .
35. DONATI] Feb. 25, n. 4; mart. 1, n. 12.
37. SERVILIAE] Etiam n. 41. Feb. 27, n. 25: Serviliani.
38. VENERIAE] Etiam n. 43. Quandoque adiectivum est, sed et saepe Veneria tanquam cognomen usurpatur, maxime in Africa.
39. BASSILLIAE] Nudum nomen.
44. IANUARIAE] Feb. 25, n. 25. Supra, n. 30: Ianuari.
45. STERCOLAE] Cognomen tum alibi tum in titulis Africanis non inauditum [C.I.L., VIII, 7791: Sittiae Sterculae; 10628: Stercula.] .
46. SILVANAE] Al. Silvani. Nudum nomen.
47. MANNINTAE] Al. Mannirae, al. Mamirrae. In mentem venit Mamura, cognomen viri ex titulis et scriptoribus satis notum [W. Schulze, Zur Geschichte Lateinischer Eigennamen, p. 360.] .

48. RUFUNIAE] Lectio corrupta videtur, et sequendi sunt qui scribunt Rufinae..

ADDITAMENTA] Leandri, in ceteris codicibus feb. 27, n. 27.

MARTIUS
Mensis Martius habet dies XXXI

KAL. MART.
Laetanias indicendas

In Affrica natale sanctorum Leonis a Natale sanctorum in Africa Leonis martyris

Donati Habundi Adrasti Carissi Nicefori Donatillae et aliorum VIIII . in Africa Adriani Victuri Secundillae Massilia Hermetis Gittei Felicis Enuculi Ianuari et aliorum XXIIII. Andicavis depositio sancti Albini episcopib.
Addunt codices pleniores: a) cinomann̄ sancti siviard episcopi et confessoris S2 in marg. — b) et in dininse davigilisi S, et in marg. romȩ leonis pape S2.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — Lemma: martius dies XXXI (laet. ind. om.) E; kl. marcias laetanias indicendas mar. habet dies XXXI lu. XXX W; letaniae indicendae S. — 2. aff̄ E | 3. nt̃ E | 4. sc̄or E | 6. natał B | 8 – 9. om. SW | 10. leonisi S | 11. om. SW | 12. clonati E | 13. habundanti BW; abundanti S | 15. carisi B; carasi W | 16. nicofori SW | 17. donatellȩ BW; donatelle S | 22. aff̄ E | 23. atriani B1W | 24. viciori E | 25. secundille S | 26. massił E; ma-ilia S | 27. hermitis W | 28. gitthei SW | 29. felici S | 30. eunuculi SW; eunucculi B | 31. ianuarii B; ienuarii S | 32 – 33. cum aliis BSW | 35. audigavis W; andegavis BS; add. civitate W | 36. depos̄ E | 37. om. E | 38. albani W1.
Excerpta ex variis.Cambr.: Letaniae indicendae et in Affrica nat. sanctorum Leonis Donati Habundanti Adrasti Andecaus sancti Albini episcopi. — Mon.: Depositio beati Albini episcopi et martyris Africa Leonis Donati et aliorum XIIII. — Rich.: In Affrica Leonis Donatice Furtuni et Donatillae Abundanti Massilia Ermeti Githei cum aliis XXIIII Andegavis depositio Albini episcopi.

MART. 1

1. IN AFFRICA] Non eos omnes et singulos quorum nomina sequuntur Afros esse mox palam fiet. Plerique autem proximis diebus, et maxime die 28 feb. etiam signati sunt.
5. LEONIS] De Leone, quisquis est, martyre in Africa, silent monumenta.
12. DONATI] Iam feb. 25, n. 4; 28, n. 35.
13. HABUNDI] Feb. 27, n. 6: Abundanti seu Abundi.
14. ADRASTI] Nudum nomen, nisi prava est scriptura Adriani, n. 23.
15. CARISSI] Mart. 3, n. 62: Carissimi; mart. 6, n. 46: Carisi.
16. NICEFORI] Unus est ex Alexandrinis martyribus de quibus iam feb. 24, n. 90, feb. 28, n. 22, et iterum mentio erit mart. 3, n. 61, mart. 6, n. 61. Hunc a ceteris segregatum hodie recolunt Hispani, eumque ipsum esse reputant qui in Graecorum fastis die 9 feb. inscriptus est, de quo etiam conficta habetur Ἄθλησις τοῦ ἁγίου μεγαλομάρτυρος Νικηφόρου καὶ κατὰ μνησικακίας [BHG2. 1331 1332.] . Haec et latine reddita est [BHL. 6085.] legiturque in Passionario Exiliensi, cod. Parisino N. A. 2179, fol. 130 – 131v: Passio sancti ac beatissimi martyris Nicephori qui passus est in partibus orientis die kalendas martias [Catal. Lat. Paris., t. III, p. 479.] . In kalendariis mozarabum nonnullis eodem die: sancti Nicephori martyris Christi [Férotin, Le Liber ordinum, p. 457.] . In martyrologio Romano, praeeunte, ut fatetur Baronius, vetusto martyrologio Sancti Cyriaci, nuntiatur natalis sanctorum martyrum Leonis, Donati, Abundantii, Nicephori et aliorum novem, quos perperam uno agmine incedere manifestum est.
17. DONATILLAE] Etiam feb. 24, n. 33 et feb. 16, n. 71, ubi cum Maxima et Secunda coniuncta erat. Harum autem trium, quae simul passae sunt [Passio BHL. 5809.] , memoria agitur iul. 30. Hodie quidem desideratur Maxima. Secundam vero sub derivativo Secundillae (n. 25) quaerendam non negaverim.
20. ALIORUM VIIII] Quorsum haec pertineant incertum, eo magis quod de vera lectione non satis constat. Numeri enim parum accurate referri solent. In epitome Monacensi scriptum est: aliorum XIIII. Mox autem sequetur (n. 34): aliorum XXIIII. Hisce formulis unam subesse crediderim: aliorum XXIII, cum Adriano (n. 23) coniungendam.
22. IN AFRICA] Quae dicta sunt ad n. 1. hic iteranda.
23. ADRIANI] Die 4 mart., n. 82, memoria agitur Adriani Nicomediensis, die vero 5 mart., n. 5, Adriani Palaestinensis. Utrius hodie anticipatio fiat, quaerendum. Nicomediensem designare videtur sociorum numerus et aliorum XXIII[I], ut ad diem 4 mart. ostendetur.
24. VICTURI] Ex societate Nicephori (n. 17); etiam feb. 24, n. 88, feb. 28, n. 18, mart. 6, n. 56.
25. SECUNDILLAE] Etiam feb. 28, n. 19, et mart. 2, n. 20. Cf. supra, Donatillae, n. 17.
26. MASSILIA] De Massiliensibus martyribus Hermete et sociis quibuscumque alte silent scriptores et monumenta. Librariorum imperitia effectum est ut legeretur Massilia Hermetis Gittei, cum iterandus esset laterculus pridianus Mansueti Hermetis Gethei. Errat quoque Usuardus, quem sequitur Romanum martyrologium, ita scribens: Massiliae sanctorum martyrum Hermetis et Hadriani [Officia propria sanctorum S. Massiliensis ecclesiae (Massiliae, 1662), p. 24 – 27, in festo SS. Adriani et Hermetis martyrum Mass., ad secundum nocturnum lectiones e sermone S. Maximi excerptas proferunt.] . Certe nullo iure, ne colorato quidem, Massiliensis est Hadrianus ille quem nos Nicomediensem esse existimamus (n. 23).
29. FELICIS] Huius martyris cum Eunuculi et Ianuari iam die 28 feb., n. 29, 30, 27 commemoratio facta est.
34. ALIORUM XXIIII] His S. Adriani societatem probabilius designari iam dictum est (n. 20, 23).

38. ALBINI] Episcopi Andegavensis Albini († 550) Vitam conscripsit Venantius Fortunatus [BHL. 234.] , eiusque basilicae meminit Gregorius Turonensis [In gloria conf., 94.] .

ADDITAMENTA] Siviardi, abbatis Anisolensis, non tamen episcopi, Acta edita sunt.

in dininse davigilisi. Quamquam haec in codice S ita prorsus leguntur, depravata tamen videtur annuntiatio e duobus elogiis permista, quorum prius est S. David [BHL. 7799. CF. Act. SS., Mart. t. I, p. 65-66.] (Davi), Menevensis illius episcopi, cuius hodie memoria aliis in fastis inscripta est [Act. SS., Mart. t. I, p. 38 – 47.] ; alterum — nisi coniectura iusto audacior videbitur — S. Egilis seu Egili (gilisi), episcopi Senonensis, quem hoc ipso die inter praetermissos nuntiarunt nostri [Ibid, p. 3.] . Fuit ille abbas Prumiensis, eo tempore quo coenobium Sancti Huberti Andaginense (Andainense) a Prumiensibus praepositis regebatur [G. Kurth, Chartes de l'abbaye de Saint-Hubert, t. I, p. XLVIII-XLIX.] ; vix tamen potuit in martyrologio Indinensis, puta Andainensis, nuncupari, qui Senonensis archiepiscopus factus est. Neque 1 mart. Egilis emortualis est. Constat enim illum IIII kal. iun. obiisse [Chronicon Flaviniacense, in M. G., Scr. t. VIII, p. 286.] et in ipso codice S ad diem 29 maii in margine ascriptum est: obiit Egil archiepiscopus Senonensis [De eodem praeterea legi possunt B. Fisen, Flores ecclesiae Leodiensis (Insulis 1647), p. 129; Mabillon, Acta SS. Ordinis S. Benedicti saec. IV. p. II p. 237 – 43; Gallia christiana, t. XII, p. 24.] . Qua tandem ratione enuntiatum codicis S emendandum sit, sapientioribus decernendum relinquimus.

VI NON. MART.

Heroli Georgi Absolonia. in Caesarea Cappadociae Luci episcopi Primitive. Romae Primitivi. in Porto Romano in cimiterio item Primitivi Pali

Secundulaeb Ianuariaec.

Addunt codices pleniores: a) aerenei C. — b) pauli S. — c) luciosȩ C.
Var. lect. codd. (I) E; (II) ABSW. — nat. sanctorum praemittit S | 1 – 2. iorgi berolii S; iorgi herolii W | 1. herolii B | 2. gorgii B | 3. absaloni S | 4. om. E | 5. cessar̄ E; cesarea B; cesariȩ W | 6. capōd E; cappadocie B | 7. lucii B; lucȩ W | 8. eras. in S | 10. rom̄ E | 12 – 18. om. SW | 14. romn̄ B | 19. pauli S; om. W | 20. secundolae BW; secundole S | 21. ianuarie W.
Excerpta ex variis. — Cambr.: Nat. sanctorum Iorgi Hergli Absoloni in Cesarea Capadochiȩ Lucae episcopi Primitivi in Portu Romano Pauli Secundolae Ianuariae. — Mon.: Natalis sanctorum Heroli Lorgi Absalmoni Cesarea Cappadociae Luci episcopi Pauli. — Rich.: In Caesarea Capadocia Lucii episcopi et Romae Primitivi Erolii Georgii Absaloni Secundulae Ianuarii.

MART. 2

1. HEROLI] Ad diem 24 feb. observatum est omnia paene nomina a die VI non. mart. ad diem VI kal. mart. errore translata esse. Herolus igitur seu Herulus, Erylus [Vergil., Aen., VIII, 563.] , qui feb. 23, n. 44, et 24, n. 13 nuntiatus est, ab hoc nostro, ceterum ignoto, alius non est.

2. GEORGI] Al. Gorgii. Breviarium Syriacum: ἐν Καισαρείᾳ τῆς Καππαδοκίας Γορδιανὸς μάρτυς. Est ille Gordius, quem laudavit S. Basilius [BHG2. 703.] et Graeci nunc recolunt die 3 ian. [Synax. Eccl. CP., p. 367.] . Extra locum aberravit indicium: Caesarea Cappadociae (n. 5, 6). Germana lectio est:

in Caesarea Cappadociae Gordii.

Ad diem 24 feb., n. 15, lectio codicum erat: Syrgi, unde Florus Lugdunensis: Apud Caesaream Cappadociae natale beati Sergii martyris. Quibus haec addidit Ado: cuius gesta praeclarissima habentur [Quentin, Les martyrologes historiques, p. 328.] . Haec autem intellexisse videtur de gestis SS. Sergii et Bacchi. Adonianus laterculus vix immutatus, ad diem 24 feb. in martyrologium Romanum transiit.

3. ABSOLONI] Solus menti occurrit Petrus ille καὶ Ἀψέλαμος cuius martyrium descripsit Eusebius [Mart. Palaest., X, 2.] et commemoratio habita est die 11 ian. Quoniam et iste Caesariensis martyr est, utique Palaestinensis non Cappadox — altera saepe pro altera ponitur Caesarea a martyrologis — Gordio Caesariensi in his fastis sociatus fuisse videtur ab interpolatore.
5. CAESAREA] Non Lucius quemadmodum est in codicibus, sed Gordius, n. 2, Caesareae adiungendus est.

7. LUCI] Procul dubio Lucius episcopus Romanus, cuius anniversaria dies proxime 4 mart. celebratur. Plurimos cumulavit errores qui in martyrologio Romano haec scripsit: Caesareae in Cappadocia sanctorum martyrum Lucii episcopi, Absalonis et Lorgii, quaeque sibi visus est in vetustis Bedae exemplaribus repperisse. Ex his unus est Cappadox, Gordius, non Lorgius; unus Palaestinensis, Abselamus; unus tandem Romanus. Scribere enim debebat qui Lucium a die 4 amovit:

〈Romae〉 Lucii episcopi.

9. PRIMITIVI] Variis diebus variisque locis in libris nostris nuntiatur Primitivus, quandoque perperam Primitiva, nempe 24 feb., 2 mart., 26 april., in Portu Romano; 10 et 12 iul. via Praenestina; 23 iul. via Collatina; 27 iun. (et olim 18 iul.) via Tiburtina. In gestis S. Symphorosae et filiorum Primitivi locus est Via Tiburtina, dies vero 18 iul. [BHL. 7971, n. 6.] : in Passione autem S. Stephani, via Latina, 1 aug. [BHL. 7845, n. 24.] ; tandem in Passione S. Getulii corpus eius in lacum Gavis proiectum, die 26 april. collectum fuisse narratur sepultumque in arenario [Act. SS., Iun. t. II, p. 267.] , procul dubio Via Praenestina. Et quidem Gabiis (Castiglione) fuit ecclesia Sancti Primitivi cuius adhuc rudera supersunt [T. Ashby, Classical Topography of the Roman Campagna, in Papers of the British School, t. I (1902), p. 195; G. Tomassetti, La Campagna Romana, t. III (1913), p. 497 – 506.] . Habentur etiam litterae Conradi Sabinensis episcopi, anno 1148 datae, quibus dirimitur lis inter ecclesiam Sancti Iohannis ante Portam Latinam una cum ecclesia Sanctae Praxedis, et ecclesiam Sanctae Mariae Cryptae Ferratae, de possessione duarum partium ecclesiae Sancti Primitivi [P. Fedele, Tabularium S. Praxedis, in Archivio della R. Societa Romana di Storia patria, t. XXVIII (1905), p. 45 – 46.] . Conieceris ergo S. Primitivi corpus quievisse in territorio Gabino, via Praenestina, in cimiterio, ut habent codices; eidemque ecclesias dicatas fuisse tum in via Collatina, quae Praenestinae proxima erat, tum in Portu Romano. De viis Tiburtina et Latina quoniam nullius ponderis esse constat quae ex Gestis S. Symphorosae et S. Stephani afferuntur, silere praestat. De die depositionis merito ambigitur. Mensis iulii 10mo vel 12mo favere censetur martyrologium, quippe quod his diebus ipsum passionis locum designet; ex Gestis tamen Getulii commemoratio 26 aprilis non tam ad Portum Romanum, ut est in codicibus nostris, quam ad viam Praenestinam referenda est. Ad trinum nunc laterculum 24 feb., 2 mart., 26 april., qui tandem unus est (VI kal. mart., VI non. mart., VI kal. mai) gradum faciamus. Principium errorum est quod a VI kal. maii Primitivus ad VI non. mart. relatus fuit; inde autem, cum reliquis huius diei sanctis, VI kal. mart. ascriptus. Neque hic perturbandi finis. Iterata enim hodierna mentio item Primitivi Pali (Pauli) secundis curis a die VI kal. mart. assumpta est. Hac autem neglecta, scribendum videtur:

in Portu Romano Primitivi

ut in laterculo diei 26 aprilis.

15. IN CIMITERIO] Nisi haec ab interpolatore ex ingenio addita, ad locum depositionis via Praenestina referenda videntur. Hinc oritur suspicio in laterculo 26 aprilis S. Primitivum olim proprio loco non vero Romae in Portu assertum fuisse, reique testes remansisse vocabula in cimiterio.
19. PALI] Sane legendum Pauli, ut ad diem 24 feb. ab interpolatore scriptum est. Postquam enim Primitivus cum ceteris a 2 mart. ad 24 feb. migraverat, huc rediisse credendus est cum Paulo, ut ad n. 9 declaratum est.
20. SECUNDULAE] Feb. 28 et mart. 1: Secundillae.

21. IANUARIAE] Al. Ianuarii, mart. 1, n. 31. Martyrologii Romani annuntiatio, quam veteribus manuscriptis comprobari asserit Baronius, haec est: in Portu Romano sanctorum martyrum Pauli, Heraclii, Secundillae et Ianuariae. De Paulo modo dictum est (n. 19). Heraclius autem est pro Heroli (n. 1), neque ullus est qui ad Portum Romanum pertineat.

ADDITAMENTA] Luciosae: mart. 3, n. 65: Luciolae.

V NON. MART.

In Affrica Floriani Felicis Casti Lucioli Iusti Furtunati et aliorum XL Marciae Herotis Quirilli Maurini Felicis Lucioli Iusti Furtunatia Marciae Hierotis Antigoni Ianuarii Tutellae Gabiani . Quiri Iulii Marini item Felicis Floriani

Donati Furtuni Hebiani Gagi Paulae Gaiosae Gallaeb. in Africa Caiolae Felicis et depositio reliquorum Emeteri Celedonii item Felicis Sabiniani . Calagori item Emeteric item Celedonid item Iuli Felicis Marini Donatae Nicefori Carissimi Claudiani Papiae Luciolae Felicis Sabiani Iunulae Focii Asteri Georgie Sisinnif Basilig Artilaih Isici Cirici Eutici Gorgoni Antoni Frunimi Asclipi Casti Solii.
Addunt codices pleniores: a) martiani C. — b) lupicini C. — c) felicis SMKLV; item felicis C. — d) felicis W. — e) sici S; isici CWMKLV. — f) casti SCWMKLV. — g) foli S; soli CWMKLV. — h) antoni SW; antonii CMKLV. — i) zosimi C.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 2. aff̄ E | 19. furtunate S | 20. marcie B | 21. herotis W1; herontis S | 23. ianuari SW | 24. tutelle B; tutillae S | 25. gabiane S | 27. iuli SW | 34. helbiani BW; elbiani S | 36. paule BS | 37. gaiose BS | 38. galle BS | 40. aff̄ E | 41. gaiule B; gaiole S; gaiolȩ W | 43 – 45. om. E | 47. celedoni BS; celledoni W | 48. om. E | 50. sabianiani E; saviniani SW | 51. calogori B; galogori W; galgori S | 52. om. E | 53. meteri E; emetere S1; emiterii S2 | 54. it̃ E | 55. cȩledoni W; celedonii S2 | 56. om. E | 57. iulii B; iuliae S; iulȩ W | 60. donate BS | 64. papie S | 65. luciole BS; item add. B | 66. om. SW | 67. sabianiȩ S | 68. iunule S | 69 – 70. asteri focii SW | 69. fovi E | 71. georgii BS | 73. basilei B1; baselii B2; casti basillii soli S (cf. 82 – 83). | 74. artilas BSW; antoni add. S | 75. ysicii B; om. SW | 76. cyrici BW | 79. om. SW | 80 – 81. asclipi frunimi W; asclippi frunimi S | 82 – 83. om. SW (cf. 73).
Excerpta ex variis.Cambr.: Nat. Felicis Lucioli Iusti Furtunati Marciae Hierotis Antigoni Ianuarii Tutellae Gabiani Quiri Iuli Marini item Felicis Floreani Donati. — Mon.: Felicis Lucioli Iusti Furtunati Marciae Herotis Antigioni Gaviuli (2 m. Gaiuli). — Rich.: In Affrica Floriani Felicis Casti Furtunati et aliorum XL Lucioli Iusti Martiae Hierotis Antigoni Ianuarii Gabiani Quiri.

MART. 3

1. IN AFFRICA] Qui rem obiter inspexerit, unum hodie laterculum Africanum agnoscet, ab Hispanis semel interruptus. Revera tamen nomina non pauca peregrina sunt, et proximis quoque diebus occurrunt. De singulis, si quid opus est, nunc inquirendum.
3. FLORIANI] Recurrit mart. 4, n. 64. Lege quae ad n. 5 annotata sunt.
4. FELICIS] Insuper n. 42, 49, 58, 66, et mart. 4, n. 58.

5. CASTI] Etiam n. 82; ian. 27, n. 54 et mart. 4, n. 75. In loco cui nunc nomen est Bordj Rdir reperta est “mensa martyrum” ita inscripta:

MESA CASTI
ET FLORI
MARTVRES

nulla praeterea diei vel mensis addita nota. Qui autem commentario titulum illustravit in martyrologio Hieronymiano ad hunc diem Castum et Florum repperisse sibi visus est [P. Monceaux, Enquête sur l'épigraphie chrétienne d'Afrique, n. 318.] . At Florum frustra requiro; vix enim Florianus (n. 3, 31) pro Floro scribi potuit.

6. LUCIOLI] Nudum nomen. Infra, n. 65: Luciolae.
7. IUSTI] Etiam proximis diebus feb. 21, n. 33; 25, n. 5; 26, n. 5; mart. 5, n. 33.
8. FURTUNATI] Proximis diebus feb. 21, 24 (Fortunatus), 25, 26, mart. 4. Infra n. 33: Furtuni.
10. ALIORUM XL] Fortunato potius quam cuivis alii hos esse annectendos nulla ratio suadet.
12. MARCIAE] Nudum nomen. In codice C, Martiani.
13. HEROTIS] Al. Hierotis. Feb. 23, n. 19, = Syn] erotis, cum apocope.
14. QUIRILLI] De quo postridie. In breviario Syriaco, die 4 mart. nuntiatur Κυρῖνος, martyr Nicomediensis, in synaxariis autem Graecorum Κύριλλος [Synax. Eccl. CP., p 506] .
15. MAURINI] Al. Marini, n. 28, 59. Iam Floro Lugdunensi visus est Marino cohaerere Asterius (n. 70). Horum prior, auctore Eusebio, martyrium passus est Caesareae Palaestinae, et ab Asterio sepulturae traditus: ἐν Καισαρείᾳ τῆς Παλαιστίνης, Μαρῖνος τῶν ἐν στρατείαις ἀξιώμασι τετιμημένων γένει τε καὶ πλούτῳ περιφανὴς ἀνήρ [Hist. eccl., VII, 15.] . Haec vero de Asterio: Ἀστύριος ἐπὶ τῇ θεοφιλεῖ παρρησίᾳ μνημονεύεται, ἀνὴρ τῶν ἐπὶ Ῥώμης συγκλητικῶν γενόμενος βασιλεῦσίν τε προσφιλὴς καὶ πᾶσι γνώριμος, εὐγενείας τε ἕνεκα καὶ περιουσίας · ὃς παρὼν τελειουμένῳ τῷ μάρτυρι τὸν ὦμον ὑποθείς, ἐπὶ λαμπρᾶς καὶ πολυτελοῦς ἐσθῆτος ἄρας τὸ σκῆνος ἐπιφέρεται, περιστείλας τε εὐ μάλα πλουσίως, τῇ προσηκούσῃ ταφῇ παραδίδωσιν [Hist. eccl., VII, 16.] . Quae autem addit versio Rufiniana: honorem quem martyri detulit continuo ipse martyr adsequitur [Mommsen, p. 671] , apud Eusebium frustra requiras. Non ideo tamen spernenda videntur [J. E. L. Oulton, in Journal of Theological Studies, 1929, p. 150 – 74. Cf Anal. Boll., t. XLVII, p. 133.] . In menaeis Graecorum, ad diem 7 aug. solus Asterius obiter commemoratur: Ἀστέριος συγκλητικὸς ξίφει τελειοῦται [Synax. Eccl. CP., p. 874.] . Nihilominus Florus illico audiendus non est, neque velut certa accipienda eiusdem lectio: Apud Caesaream Palaestinae sanctorum martyrum [Quentin, Les martyrologes historiques, p. 296.] Marini militis et Asteri senatoris, cet., quam secutus est Ado, et tandem etiam martyrologium Romanum.
22. ANTIGONI] Infra recurrere videtur, n. 79: Ant〈ig〉oni. Lege tamen quae eo loco dicta sunt, et etiam ad feb. 27, n. 5.
23. IANUARII] Centies recurrit Ianuarius in fastis, non ita quae sequitur Tutella, solo nomine nota.
25. GABIANI] Id unum notandum habemus elementa communia habere nomina quae mox occurrunt Hebiani, n. 34, Sabiniani, n. 50, Sabiani, n. 67, eaque fortassis ad unum idemque referenda esse.
26. QUIRI IULII] = Quirilli, n. 14, seu Cyrilli. Scriptor prae oculis habuerit Iuli, infra n. 57.
28. MARINI] = Maurini, n. 15.
32. DONATI] Etiam mart. 4, n. 65; infra, n. 60: Donatae.
33. FURTUNI] Etiam mart. 4, n. 54. Supra, n. 8: Furtunati.
34. HEBIANI] Vid. supra, ad n. 25. Mart. 4, n. 59: Pelviani.
35. GAGI] Etiam mart. 4, n. 60, 69.
36. PAULAE] Mart. 4, n. 52: Pauli.
37. GAIOSAE] Mart. 4, n. 57: Gagiorae. Cognata videntur n. 35: Gai, Gagi; n. 41: Caiolae al. Gaiule, et, ni fallor, Gallae, n. 38; videturque proximum vocabulum, n. 51; Calagori al. Galogori, nominis unius varias induxisse corruptelas.
38. GALLAE] Legendumne Gaiae? Vide quae modo dicta sunt ad n. 37.
41. CAIOLAE] = Gaiosae, n. 37.
42. FELICIS] Etiam n. 4, 49, 58, 66 et mart. 4, n. 58.
45. RELIQUORUM] Legendum esse reliquiarum quis dubitet? Illa tamen depositio reliquiarum non videtur esse SS. Emeteri et Celedonii, n. 53, 55, quorum nomina proprio loco post Calagori, n. 51, posita, perperam n. 46, 47 iterantur. Hac certe dictione martyrum anniversarius dies designari non solet, sed potius ingressus reliquiarum ad dedicandam basilicam. Quorumnam autem sanctorum reliquiae hodie commemorentur, divinando assequi non possumus.
46. EMETERI] Infra, n. 53, cum Celedonio, n. 55.
49. FELICIS] Etiam n. 4, 42, 58, 66 et mart. 4, n. 58.
50. SABINIANI] Neque de Senonensi [BHL. 7413 – 7418.] neque de Trecensi [BHL. 7438 – 7441.] Sabiniano cogitemus oportet. Cf. supra, ad n. 25.

51. CALAGORI] Calagurris, nunc Calahorra. Notissimus est Prudentii hymnus in honorem sanctorum martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum [Peristeph. I.] , et alter: de loco in quo martyres passi sunt nunc baptisterium est Calagurri [Peristeph. VIII.] . Horum priore usus est Gregorius Turonensis, agens de Emeterio et Celedonio martyribus [In gloria martyrum, c. 92.] . Inscriptum est par martyrum in calendariis mozarabicis ad hunc diem [Férotin, Le Liber Ordinum, p. 456 – 57.] . Certa proinde est lectio:

Calagori Emeterii et Celidonii.

57. IULI] Iulii, Romani pontificis memoria, hodie anticipata, in diem 4 martii errore relata esse, suo loco ostendetur.
58. FELICIS] Etiam n. 4, 42, 49, 66 et mart. 4, n. 58.
59. MARINI] Supra, n. 15: Maurini, et n. 28. An et mart. 4, n. 63: Mari? Lege quae eo loco annotata sunt.
60. DONATAE] Mart. 4, n. 65, et supra, n. 32: Donati.
61. NICEFORI] Mart. 1, n. 16. Huic socii adiungendi sunt Claudianus, n. 63, et Papias, n. 64, de quibus feb. 28, n. 1 et mart 6.
62. CARISSIMI] Mart. 1, n. 15: Carissi et mart. 6, n. 46: Carisi.
63. CLAUDIANI] Cum Papiae, cf. n. 61.
65. LUCIOLAE] Supra, n. 6, 17: Lucioli.
66. FELICIS] Etiam supra, n. 4, 42, 49, 58 et mart. 4, n. 58.
67. SABIANI] Cf. supra, ad n. 25.
68. IUNULAE] Nudum nomen. Cf. mart. 6, n. 66: Ianuli.
69. FOCII] Martyr Nicomediensis Φώτιος, cum Archelao (n. 74) die 4 mart. breviario Syriaco et nostris libris inscriptus.
70. ASTERI] Etiam mart. 4, n. 36. Supra, ad n. 15.
71. GEORGI] Id est Gordii Caesariensis, cuius commemoratio pridie, n. 2, habita est.
72. SISINNI] Etiam mart. 4, n. 37 et 51. Unus est ex sociis S. Adriani Nicomediensis, de quo mart. 4, n. 82.
73. BASILI] Etiam mart. 4, n. 43. Huius martyris, ceterum ignoti, nomen ansam Adoni praebuit memoriam SS. Iovini et Basilei, de quibus dictum est ad 25 dec., die 3 mart. collocandi. Quem pridie secuti sunt Romani martyrologii compilatores.
74. ARTILAI] Lege Archelai. Ἀρχέλαος enim Nicomediensis die 4 mart. breviario Syriaco cum Photio (n. 69) inscriptus est.
75. ISICI] Ita plerumque codices nostri pro Hesychii. Hesychium cum Cyrico (n. 76) vel Cyriaco Nicomediae asserit, ad diem mart. 1, breviarium Syriacum: ἐν Νικομηδείᾳ Κουρικᾶ καὶ 〈Ἡ〉σύχι〈ο〉ς. Libens proinde scripserim 〈Nicomedia〉 Cyrici et Isici, nisi suspicio esset Nicomediam solius Cyrici palaestram esse, alia, id est Antiochia, quae Hesychii propria est, casu suppressa. De his ad 4 mart., n. 32.

76. CIRICI] Ex modo dictis ad n. 75, tuto scribi opinamur:

〈Nicomedia〉 Cirici.

77. EUTICI] Etiam mart. 4, n. 44.
78. GORGONI] Ut videtur, Gorgonius ille Nicomediensis, de quo agitur 11 mart., errore a V id. mart. ad V non. mart. delatus.
79. ANTONI] Supra, ad n. 22, hanc esse iteratam memoriam Ant〈ig〉oni subdubitando coniectavimus. Notatu dignum est postridie occurrere Antonini n. (71). Hinc coniectura nonnihil debilitatur, quamquam Antonini ex Antoni facile oriri potuit.
80. FRUNIMI] Mart. 4, n. 72. Lege quae annotata sunt ad mart. 14, n. 12.
81. ASCLIPI] Mart. 4, n. 50 et 73; Asclepiadis.
82. CASTI] Supra, n. 5, et mart. 4, n. 75.

83. SOLI] Al. Foli (S). Legendum crediderim Foti seu Photi. Qui enim hodie scribunt Casti, Soli, die 4 mart. Casti Forti exhibent, ubi Forti pro Foti positum verisimile est.

ADDITAMENTA] Martiani, supra, n. 12: Marciae.

Sici, supra, n. 75: Isici, id est Hesychi.

IV NON. MART.

Romae martyrum X. item Romae Iuli episcopi et aliorum XXVI . et alibi Natale martyrum DCCorum . Rome in cimiterio Calesti via Appia depositio Iulii episcopi et aliorum XXVII et alibi

Fati Arcilai Palatini in mare mersi Asteri Uruni Sisinni Philippi Herefili Tipeciri Grigori Basili Eutici Victorini Pecculi Quirini Eutoci Honorati Asclepiadis Sisinni Pauli Luci Fortuni item Luci Gagiorae Felicis Pelviani Gagi Iuli Rustici Mari Floriani Donati Hilariani Fortunati item Gagi Pilici Antonini Frunimi Asclepiadis Furtunionis Casti Forti et aliorum numero XVI . Nicomedia Andriani cum aliis numero XXIII.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 1. rom̄ E | 2. martyr̄ E | 4. it̃ E | 5. rom̄ E | 7. ep̄i E | 14. marty B | 15. DCCCrum W; DCCC(to)rum S | 16. rom̄e W | 17 – 21. om. SW | 22. depos̄s̄ W | 23. iuli SW | 24. add. roti SW (cf. 30) | 28 – 30. om. SW | 30. proti B1; roti B2 | 31. archiles B; archilai SW; add. gagi SW (cf. 60) | 33 – 35. om. E | 34. mari SW | 37. orani B; urani SW | 38. add. pauli SW (cf. 52) | 39. philipi E; filippi B | 40. herifeli BW; holifeli S; add. basili W; basiliti S (cf. 43) | 41. tipecini E; cipeciri W; perici S | 42. gregori SW; gregorii B | 43. baselii B; om. SW | 44. cutici S | 45. victurini BSW | 46. peceuli E; pecculli W; peculli S | 47. quirenni B; add. item B2 | 48. eutici B; om. SW; add. mari SW | 50. asclipiades B; asclipiadis SW | 51. add. felici S; felicis W (cf. 58) | 52. om. SW | 53. lucii B; add. gaiose SW (cf. 57) | 54. furtuni BS2W; furtune S1 | 55. om. E | 56. lucii B | 57. gaiosȩ B; om. SW | 58. om. SW | 60 – 61. om. SW | 63. om. SW | 66. helariani B1SW | 67. furtunati BSW | 68. om. E | 70. pylici BSW | 71. antonine B | 72. prunimi B | 73. asclipiades B; asclipiadis SW | 74. furtunonis E | 75. add. item furtunionis B | 76. fortii SW | 79. om. E | 80. ///XVI B | 81. nicom̄ E; add. passio sanctorum SW | 82. adriani SW | 83. cū E | 84. alis E | 85. numerum W; om. ES | 86. XXXIII BSW; add. et est transitus domni chrotgango archiepo W2.
Excerpta ex variis.Cambr.: Romae in cymiterio Calisti nat. sanctorum martirum octogentorum et depositio lulii episcopi sive Luci episcopi Nicomediae passio sanctorum Adriani cum aliis XXXIII. — Mon.: Natalis martyrum CCCCorum Romae in cimyterio via Appia depositio Iuli episcopi Rutuli (2 m. Rotuli) Gagi. — Rich.: Rom. in cymiterio Calisti Iulii episcopi et natale octingentorum martyru(m) et alibi Roti Arcelai Palatini Nicomedia Andreani.

MART. 4

1. ROMAE] Dubius haereat oportet quicumque legit hinc martyres X Romae passos (n. 1 – 3), inde (n. 13 – 15) martyres DCC, seu ut rectius scribunt nonnulli eius propaginis codices DCCC [Codices MKLV.] , suppresso quovis loci indicio. De numero martyrum quid statuendum sit, primum expediamus. Acute perspexit v. c. Duchesne in unam eandemque lectionem refundenda esse signa X et DCCC, cum DECĒ ex DCCC confingi potuerit [“On voit très bien commen de la leçon DCCC on a fait DECE(M).” L. D.] . Ordine inverso commutationem factam esse crediderim, et non centenos sed decem martyres commemorari ostendere conabimur. Interim, de loco ubi passi sint. Romanos martyres agnoscit Florus Lugdunensis: Romae via Appia sanctorum martyrum octingentorum qui sunt positi in cimiterio ad sanctam Caeciliam [Quentin, Les martyrologes historiques, p. 328.] . Ita et Ado eiusque sequaces ad Romanum usque martyrologium, nisi quod martyrum nongentorum scribunt. Quis Floro non consentiat cum legerit Epitomen de locis sanctorum martyrum: Iuxta viam Appiam … sanctus Colocerus et sanctus Parthenius per se singuli iacent et DCCC martyres ibidem requiescunt. Et Itinerarium Salisburgense: … S. Caecilia virgo et martyr LXXX martyres ibi requiescunt deorsum [De Rossi, Roma sott., t. I, p. 180.] , ubi tamen notabile est de numero martyrum octingentis vel octoginta dissidium. Mirum sane est post aetatem Callistianam immanem martyrum stragem in litteris nullum reliquisse vestigium, et frustra a peritis requisitum esse in coemeterio locum ubi ingens illa multitudo reposita fuerit [De Rossi, Roma sott., t. II, p. 155 – 61.] . Hinc nascitur opinio polyandrium, in quo multorum fidelium ossa, e loculis eruta, necessitate faciente congesta fuerant [Wilpert, Die Papstgräber und die Cäciliengruft in der Katakombe des hl. Kallistus (Freiburgi. B., 1909), p. 68 – 73.] , pro martyrum sepultura paulatim haberi coepisse. Quicquid id est, nec itinerariorum testimonio neque Floro suffragari videtur codicum nostrorum lectio. Quod enim Romae, et quidem in coemeterio Callisti (ut est in cod. Cambr.), quiescere dicuntur martyres decem vel octingenti, id ex laterculorum perturbatione facile declaratur. Haec enim quae ad depositionem Lucii (al. Iulii) pontificis referuntur, suo loco mota sunt et cum martyrum turma perperam coniuncta. Neque id ex arbitrio a nobis asserta quisquam opinetur. Etenim plane similem annuntiationem reperimus die 25 mart., X martyrum in priore recensione, CCCC martyrum in altera (ubi procul dubio prius scriptum erat DCCC martyrum), utrobique suppresso loci indicio. Hi autem martyres, si quid video, numero decem, Palaestinenses sunt, non Romani, a die 25 mart. ad 4 mart., errore an libidine scribentis nescio, relati.

6. IULI] Iam ad diem feb. 8, n. 17 notatum est non levem perturbationem in libris nostris ortam esse ex errore Iuli pro Luci et vice versa scribentium. Iulius pontifex die 4 mart. recolendus non erat, quippe cuius depositio incidat in 12 aprilis. Lucius hodie in martyrum ignotorum turba bis (n. 53, 56) recensetur, et indubie in locum Iulii supponendus est, laterculo ceterum integro remanente. Consentit — si unum dempseris diem — Depositio episcoporum: III non. mart. Luci in Callisti, et Liber Pontificalis: a Valeriano capite truncatus est III non. mart., ubi additur: sepultus est in cymiterio Calisti via Appia VIII kal. sept. [Duchesne, Le Liber pontificalis, t. I, pp. 68, 153.] . Quae ita componere conatus est Rossius ut diem III non. mart. de prima sepultura, in locello plumbeo, intellegeret, VIII kal. sept. de perpetua [Roma sott., t. II, p. 62 – 63.] . Hanc autem sententiam minime amplexus est Duchesne, et quidem iure merito [T. c., p. 153, n. 5.] . Ceterum depositionis locus rite exprimitur, ibique repertus est pontificis titulus sepulcralis: ΛΟΥΚΙΣ. Notatu dignum est Lucium aeque ac Cornelium a Cypriano inter martyres conumerari: Servandus est enim antecessorum nostrorum beatorum martyrum Cornelii et Lucii honor gloriosus [Epist. LXVIII.] , quamquam Depositioni martyrum Romae inscriptus non est. Laterculum tandem ita restituamus:

Romae in cimiterio Callisti via Appia depositio Lucii episcopi.

Silentio premenda non sunt quae acute et operose, suo more, congessit Rossius ut ostenderet qua] tandem de causa factum sit ut hodie in Lucii locum Iulius sufficeretur. Iulius ille non pontifex Romanus primum censebatur, sed Iulianus quidam, qui inter Nomina episcoporum a Xysto III in coemeterio Callisti marmori insculpta [Roma sott., t. II, p. 48.] recensetur, quique fortassis eandem cum Lucio anniversariam habuerit diem. Lucii nomine nescio quo casu deleto, solus Iulianus, postea in Iulium commutatus, remanserit. Unde ita restituenda esset annuntiatio: Romae in cimiterio Callisti via Appia depositio Luci episcopi et Iuliani episcopi et aliorum XXVI [Roma sott., t. II, p. 64 – 65.] . De vocabulis aliorum XXVI mox dicendum erit. Cetera luculenter deducta sunt. Utinam certiora essent.

9. ALIORUM XXVI] Alias, n. 27: XXVII, n. 80: XVI. E laterculo breviarii Syriaci mox adducendo palam fiet his numeris mendose exprimi socios XVII martyrum Nicomediensium Photii, Archelai et Cyrini.

30. FATI] Infra, n. 76: Forti, lege Foti, praelucente breviario Syriaco: ἐν Νικομηδείᾳ Φώτι〈ο〉ς καὶ Ἀρχέλαος καὶ Κυρῖνος καὶ ἑπτακαίδεκα ἕτεροι μάρτυρες. Synaxaria Graecorum: καὶ τῶν τριῶν μαρτύρων Ἀρχελάου, Κυρίλλου καὶ Φωτίου. De Archelao (n. 31) nullus est disceptandi locus. Qui hodie Quirinus (n. 47) cum syriaco scribitur, heri, ad modum Graecorum, Quirillus (mart. 3, n. 14) dictus, in Africam relegatus est. Nicomedia (n. 81), qui Adriani et sociorum locus esse asseritur, et recte, etiam Photii et sociorum esse patet. Cetera (n. 32 – 35) a sanctis Nicomediensibus aliena sunt. Ergo scribendum:

〈Nicomedia〉 Photii, Archelai, Quirini et aliorum XVII.

32. PALATINI] Militis palatini in mare mersi nomen hodie excidit, quod heri habuimus (n. 75) Isici seu Hesychii. Hac enim ipsa die Graeci memoriam agunt Ἡσυχίου qui erat πρῶτος τοῦ παλατίου et lapide ad collum ligato iussus est non quidem in mare sed in Orontem fluvium praeceps dari [Synax. Eccl. CP., p. 505. Cf. BHL. 3861.] . Reliquam eius laterculi partem aliunde expiscemur oportet, id est: Antiochia Syriae (mart. 5, n. 7, 22, 30, 31). Quibus adductis, sit tandem:

Antiochia Syriae Isici palatini in mare mersi.

De Hesychio Antiocheno et aliis diebus sermo erit, praecipue 30 maii et 18 nov. In breviario Syriaco nuntiatur 29 maii, 26 aug., et, ni fallor, proximo die 1 mart., ubi videtur Nicomediensibus conumerari: ἐν Νικομηδείᾳ Κουρικᾶ καὶ 〈Ἡ〉σύχι〈ο〉ς. Cum de martyre Bithyniensi Hesychio nihil compertum sit, ex hoc laterculo, ut passim factum esse novimus, excidisse crediderim nomen alterius civitatis: ἐν Νικομηδείᾳ Κουρικᾶ καὶ 〈ἐν Ἀντιοχείᾳ〉 Ἡσύχιος.

36. ASTERI] Mart. 3, n. 70. Cf. n. 15.
37. URUNI] An Vict]ur(i)ni? infra, n. 45.
38. SISINNI] Ex societate S. Adriani, infra, n. 82, et 51. Iam heri, n. 72.
39. PHILIPPI] Nudum nomen.
40. HEREFILI] Conferri potest cum Heribi, mart. 5, n. 15, non ita remotum ab Hesichi (supra, n. 32), quae tamen ratio scribendi aliena est ab usu codicum nostrorum: Isici.
41. TIPECIRI] Prava lectio, neque ulla occurrit emendatio.
42. GRIGORI] Si quis necessitudinem quandam agnoscere sibi videbitur inter Grigori, Calagori, Galogori, Gagiorae (n. 57) equidem non contradicam. Cf. mart. 3, ad n. 37.
43. BASILI] Mart. 3, n. 73.
44. EUTICI] Infra, n. 48: Eutoci, ceterum ignoti. Cf. feb. 28, n. 14.
45. VICTORINI] De quo feb. 28, n. 11, et mart. 6, n. 4. Supra, n. 37.
46. PECCULI] Lectio corrupta videtur.
47. QUIRINI] In breviario Syriaco: Κυρῖνος. Supra, ad n. 30.
48. EUTOCI] Supra, n. 44: Eutici.
49. HONORATI] Feb. 24, n. 62.
50. ASCLEPIADIS] Infra, n. 73, et mart. 3, n. 81.
51. SISINNI] Supra, n. 38.
52. PAULI] Mart. 3, n. 36: Paulae.
53. LUCI] Romani pontificis, de quo supra, ad n. 6. Recurrit n. 56.
54. FORTUNI] Mart. 3, n. 33, infra, n. 67: Fortunati: n. 74: Furtunionis.
56. LUCI] Supra, n. 53.
57. GAGIORAE] Mart. 3, n. 37: Gaiosae. Cf. supra, n. 42.
58. FELICIS] Mart. 3, n. 4, 42, 49, 58, 66.
59. PELVIANI] Cf. mart. 4, n. 34: Hebiani.
60. GAGI] Infra, n. 69, mart. 3, n. 35. Cf. ibidem, n. 37. Floro Lugdunensi debetur annuntiatio quae in martyrologium Romanum transiit: Sancti Caij palatini in mare demersi et aliorum viginti septem. Palatinum illum non Gaium sed Hesychium esse ostendimus (n. 32), socios viginti septem non Gaii sed Adriani esse ostendemus (n. 82).
61. IULI] Supra ad n. 6, 23.
62. RUSTICI] Mart. 5, n. 14.
63. MARI] Cf. ad mart. 3, n. 15, 28: Marini; mart. 5, n. 16: Maris; mart. 5, n. 40, 41: Martini, Marci, sed et supra, n. 34: mare.
64. FLORIANI] Mart. 3, n. 3.
65. DONATI] Mart. 3, n. 32.
66. HILARIANI] Nudum nomen.
67. FORTUNATI] Supra, n. 54: Fortuni.
69. GAGI] Supra, n. 60.
70. PILICI] Lectio corrupta videtur.
71, ANTONINI] Mart. 3, n. 79: Antoni.
72. FRUNIMI] Mart. 3, n. 80. Lege quae annotata sunt ad mart. 14, n. 12.
73. ASCLEPIADIS] Supra, n. 50.
74. FURTUNIONIS] Supra, n. 54: Fortuni.
75. CASTI] Mart. 3, n. 82.
76. FORTI] = Foti, supra, n. 30.
79. NUMERO XVI] Cum Syriaco scribendum erit XVII. Supra, ad n. 9.

82. ANDRIANI] Non Adrianus ille Palaestinensis cuius memoria in 5 mart. incidit, sed Nicomediensis, qui 26 augusti colitur a Graecis, fortasse tamen a cognomine huc vocatus. Ἄθλησις τῶν ἁγίων τοῦ Χριστοῦ μαρτύρων Ἀδριανοῦ καὶ Ναταλίας, Ἀττικοῦ καὶ Σισιννίου καὶ τῆς συνοδίας αὐτῶν. μάρτυς Ἀδριανὸς καὶ Ναταλία αὐτοῦ γαμετὴ ὑπῆρχον ἐκ πόλεως Νικομηδείας · ἐν τῇ δευτέρᾳ οὖν περιόδῳ τοῦ Μαξιμιανοῦ συνελήφθησαν ἄνδρες χριστιανοὶ τὸν ἀριθμὸν εἴκοσι τρεῖς [Synax. Eccl. CP., p. 923. Cf. BHG2. 27 – 29.] . Hinc certa est lectio:

Nicomedia Adriani cum aliis numero XXIII.

EXCERPTA] Cod. Cambr.: Iulii episcopi sive Luci episcopi. Notatu digna est dictio quae librarii dubitationem prodit. Lege quae annotata sunt ad n. 6.

Cod. Mon.: Rutuli, feb. 25, n. 9.

Cod. Rich.: Roti = Rotuli, Rutuli.

III NON. MART.

In Grecia In Africa

Adriani Euvolia. Antiochia passio sancti Focatis . in Africa Petri Rustici Heribi Maris Palatini et aliorum VIIII . item Antiochia Victoris Adriani Pamphili Eusebii Palamarti item Eusebii. Antiochia Syriae Saturnini Iusti Cari Attonis Petri Saturnini et alibi Martini Marci et aliorum numero XXII Barbalabeae.
Addunt codices pleniores: a) eusebii iuliani octavi C.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 2. grē E | 4. afreca W | 6. evoli S; add. eusebi SW (cf. 29) | 7. antioc̄ E; antiocia W; in antiochia S | 8. pas̄ EBW | 9. sc̄i EW | 10. focȩ B; foce SW | 12. aff̄ E; afreca W | 13. add. eusebi SW (cf. 26) | 15 – 16. heripimaris B; heribimaris W; add. eusebi S | 17. placidini S | 21. om. BSW | 22. antioc̄ E; anthiochia S; antioci B; anthioci W | 23. add. item B |24. arriani E | 25. pampili E; pamphipili B | 26. om. SW | 27 – 29. om. E | 27. palamarti B2; pala marthi S; add. marci B | 28 – 29. om. W | 30. antioc̄ E; in antiochia S; in antiocia W | 31. siriȩ B; om. SW | 33 – 39. om. W | 33. add. syriae S | 34 – 36. om. S | 34 – 35. cariatonis BW | 36. add. item B | 37. add. iusti S | 38 – 39. om. S | 38. om. E | 40. add. petri caria tonis saturnini S, cf. 34 – 36; petri cariotonis saturnini W | 41. martii W | 44. num̄ E; om. BSW | 45. XII BSW; add. et SW | 46. barba labeae E; barba labiae S; barba labiȩ W.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Affrica nat. Adriani Euuoli Eusepi Antiochiae passio sancti Foce Victoris Adriani Pampili Siri Saturnini Iusti. — Mon.: In Africa passio sancti Foci Petri Rustici et aliorum VIIII Cesarea Perpetuae et Felicitatis. — Rich.: In Affrica Eoboli Petri Foce martiris Victoris Eusebii alibi Saturnini Marci Martini.

MART. 5

1. IN GRECIA] In codicibus alterius recensionis: in Africa (n. 3, 4). Neutrum autem cum nominibus Adriani et Eubuli componi potest, unde nonnulla male expuncta esse credendum est.

5. ADRIANI] Ἀδριανὸς καὶ Εὔβουλος in Caesarea Palaestinae sub Firmiliano praeside passi sunt, alter III nonas martias, alter ipsis nonis martiis, testante Eusebio [Mart. Palaest., XI, 29, 30.] . Nomen civitatis Caesarea servatum est a cod. Mon., quocum male connectit martyres Carthaginienses.

Caesarea 〈Palaestinae〉 Adriani et Eubuli.

7. ANTIOCHIA] Ter hodie (n. 22, 30) Antiochia a propriis martyribus divulsa apparet. Phocas enim (n. 10) nec Victor (n. 23) nec Saturninus (n. 32) Antiocheni sunt. Et ut de primo rem statim expediamus, nullo modo moveamur oportet Gregorii Turonensis testimonio de inclyto martyre Foca, ubi, postquam de SS. Cosma et Damiano dixerat, haec subiungit: Focas quoque martyr, et ipse his martyribus regione coniunctus, apud Syriam requiescit; miracula deinde narrat quae in eiusdem basilica patrantur [In gloria martyrum, 98.] . Haec de sola Sinopensi basilica, quam in Syria collocabat Gregorius, sive huius aetatis usum loquendi secutus, quo totus Oriens uno vocabulo Syria significabatur [Wolfram, Der Einfluss des Orients auf die frühmittelalterliche Kultur und die Christianisierung Lothringens, in Jahrbuch der Gesellschaft für Lothringische Geschichte, t. XVII (1905), p. 325.] , sive formae regionum orientalium ignarus, intellegi possunt. Inter homilias Severi Antiocheni, LXXIIa est de depositione sacrorum membrorum sanctorum martyrum Procopii et Phocae in illa aede, quae vocatur Michaelis [Assemani, Bibliothecae apostolicae Vaticanae codicum manuscriptorum catalogus, t. III, p. 238. Cf. Anal. Boll., t. XXX, p. 267. Haec Severi homilia nunc edita est. M. Brière, Les homélies cathédrales de Sévère d'Antioche, in Patrologia Orientalis, t. XII, p. 71 – 89, ubi, p. 87, Procopius Caesareae Palaestinae, Phocas Ponto assignantur. De Phoca cf. etiam Anal. Boll., t. c., p. 258, annot. 1.] . Praeterquam quod non corporum integrorum sed particularum translatio tum facta fuisse videtur, si reliquiarum depositio in ecclesia illa Antiochena hodie recoleretur, non solius Phocae sed et Procopii mentio esset. Phocam ergo, seu Focatem Ponto reddamus.

10. FOCATIS] Librariorum ergo socordia factum est ut Phocas Antiochenus diceretur. Qua de causa hac die nuntietur ignoramus, nec melius componitur commemoratio diei 1 feb. (in codice E: in Ponto Focatis) cum Graecorum fastis, qui celeberrimum martyrem 22 septembris et 22 iulii recolunt [Synax. Eccl. CP., pp. 67, 69, 835.] . Non minus ideo perspicua est annuntiatio:

Passio sancti Focatis.

Ceterum nemo mirabitur Florum Lugdunensem, cui astipulatur, post Adonem, martyrologium Romanum, scripsisse: Apud Antiochiam passio sancti Focae martyris, cum elogio e Gregorio Turonensi.

11. IN AFRICA] Oriuntur solita dubia de martyribus Africae tribuendis. Rusticus (n. 14) et Saturninus (n. 37) nomina sunt ex Passione SS. Perpetuae et Felicitatis notissima, sed et tritissima sunt nec solis Afris propria.
13. PETRI] Etiam infra, n. 36. Ceterum ignotus est.
14. RUSTICI] Iam heri, n. 62. Vide quae dicta sunt ad n. 11.
15. HERIBI] Si vera esset coniectura quam dubitanter expressimus mart. 4, n. 40: Hesichi, adducendi essent nn. 30, 31, 16, 17, scribendumque, ut mart. 4, n. 32: Antiochia Syriae Hesichi palatini 〈in〉 mare 〈mersi〉.
16. MARIS] Vestigium esse videtur laterculi mart. 4, n. 34: in mare mersi.
17. PALATINI] Mart. 4, n. 32.
19. ALIORUM VIIII] Quinam sint illius agminis duces non liquet.
22. ANTIOCHIA] Notasse iuvat in breviario Syriaco die 4 mart. nuntiari: Ἀμφίμελος ἐπίσκοπος ἐν Ἀντιοχείᾳ. Certe nullus Amphimelus est episcopus Antiochenus. Inter nomina quae hodie promunt codices nostri unum est cum Amphimelo pauca saltem habens elementa communia: Pamphilus (n. 25), de quo ceterum nihil traditum est. Hinc occurrit coniectura non plane improbabilis: Antiochia Pamphili, tamen in ambiguo remanente scriptione utriusque nominis tam graeci quam latini.
23. VICTORIS] Martyr Nicomediensis de quo mart. 6, n. 2.
24. ADRIANI] Supra, n. 5.
25. PAMPHILI] Nomen Eusebii n. 26, 29) Pamphilo sociatum, in mentem legentis ingerit martyrem Caesariensem, cuius hodie commemoratio facta sit Antiochiae (supra, n. 22). Quicquid id est, videtur Eusebius in margine a sciolo quodam nomini Pamphili ascriptus, in textum postea irrepsisse. [“Peut-être s'agit-il d'une commémoration antiochénienne du célèbre maryr Oamphile de Césarée; le nom d'Eusèbe, joint ici à celui de Pamphile, éveillerait cette idée.” L. D.]
26. EUSEBII] Non martyrem sed historiographum Eusebium esse modo asseruimus. Non ita Florus Lugdunensis, qui hoc elogium e farragine hieronymiana confinxit: sancti Eusebii palatini et aliorum novem. Ita et Ado et martyrologium Romanum. Palatinum ad Hesychium pertinere indubium est (cf. n. 15), martyres autem VIIII (n. 19) fortuito in codicibus cum palatino, quisquis ille est, conglutinantur.
27. PALAMARTI] Vocabulum semimixtum. Cf. mart. 4, n. 32 – 35: PALA [tini in] MAR[emers] I.
29. EUSEBII] Supra, n. 26.
30. ANTIOCHIA] Ad Hesychium pertinere videtur et ideo ad mart. 4, n. 32 reponendum. Cf. et mart. 5, n. 15.
32. SATURNINI] Etiam n. 37. Lege quae dicta sunt ad n. 11.
33. IUSTI] Etiam proximis diebus. Cf. mart. 3, n. 7.
34. CARI] Cum sequenti vocabulo Attonis, in codicibus nonnullis Cariatonis, utrumque incertum nullisque monumentis comprobatum.
36. PETRI] Supra, n. 13.
37. SATURNINI] Supra, n. 32.
40. MARTINI] Non quidem Martini sed Marini proximis diebus nomen recolitur. Cf. mart. 3, n. 15, mart. 4, n. 63. De lectione codicum proinde merito ambigitur.
41. MARCI] Hac ipsa die memoriam Μάρκου μοναχοῦ agunt Graeci [Synax. Eccl. CP., p. 509 – 511.] , hunc autem in codicibus nostris recenseri nulla ratio suadet. Utinam certa saltem sit lectio. Sed cf. mart. 4, n. 63.
44. NUMERO XXII] Alias XII. Pridie habuimus: cum aliis numero XXIII (n. 85), quae hodie iterantur.

46. BARBALABEAE] Solet Hesychium (mart. 4, n. 32, cf. supra, n. 14) comitari celebris martyr Antiochenus Barlaam, al. Barlahas [Origines du culte des martyrs, p. 228 – 30.] , de quo fusius ad diem 18 nov. Emendata et certa lectio est hodie:

〈Antiochia Syriae〉 Barlahae.

EXCERPTA] Cod. Cambr.: Siri = n. 31, Syriae.

Cod. Mon.: Perpetuae et Felicitatis. Ceteri mart. 6, 7.

PRID. NON. MART.

Nicomedia Victoris et Victorini qui per triennium in persecutione apud Appiam civitatem Bithiniae exhibiti cum Claudiano et Bassa uxore eius qui ex laicis tenti atque tormentis adflicti et retrusi in carcerem ibidem vitae suae cursum impleverunt. et alibi Nicapoli Papiae Alexandri. in Africa Diodori Claudiani Carisi Mercori item Claudiani Perpetuae Felicitatis Iocundia. Nicomedia Saturnini Carsi Victoris cum aliis duobus Papiae Nicefori. in Italia Plamfagoni Victorini Ianuli Silvani et Permiae. item in Africa Satiri Saturnini Revocati . item Plamfagoni Italiae Petruni Diodori Nicofori Charistib.
Addunt codices pleniores: a) saturi C. — b) et cessionis et inventio sanctorum martyrum crispini et crispiniani S; donati vibriani C.
Var. lect. codd. EBSW. — 1. nicom̄ E; in nicomedia S | 3. om. ESW | 4. victurini W | 5 – 15. om. E | 5 – 36. om. SW | 11. appiā B | 13. bittanie B | 16 – 18. claudiani bassae E | 19 – 36. om. E | 26. turmentis B1 | 36. inpleverunt B | 38. om. SW | 39. neochepoli B; neochopoli W; etneo depoli S | 40. papie B; papae E | 42 – 43. om. SW | 43. aff̄ E | 46 – 49. om. B1, add. vero B2 post 51 et partim post 52 | 47. mercuri W | 48. it̃ E | 51. add. item claudiani B2 | 52. add. curisi mercuri B2 | 53. nicom̄ E | 54. saturni EW | 55. cassi BW; casi S | 57 – 59. om. E | 60 – 65. om. E1; add. vero in marg. papiae nicefori plamfagoni victorini E2 (om. in italia) | 60. papie BW | 61. nicifori S | 64. fila (B2) faconiȩ B; fila fagoniȩ W; filagoniae S | 65. victurini B; victurinȩ W | 66. eannuli S; hianuli W | 68. om. SW | 69. per miȩ W | 70 – 72. om. S | 70. it̃ E | 71 – 72. om. W | 72. aff̄ E; add. alibi E; et S | 73. saturi S; sattiri W | 74. om. E | 76. it̃ E; om. BSW | 77. plamfagonii W; pampagoni S | 78. it̃ aliȩ E; italie B | 79. petrini E; petroni SW | 81. nichori S; nigori W; add. et SW | 82. et mettis domnus Chrodegangus archi … obiit add. B2.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Nicomedia nat. Victoris Victurini in Affrica Diodorii Claudioni Carisi Mergori Perpetuae Felicitatis Iocundi Saturnini Victoris. — Mon.: Nicomediae natalis sanctorum Victoris Victorini qui per triennium in persecutione fagtigati (2 m. fatigati) sunt Aptimia civitate Alexandri Theodori. — Rich.: In Nicomedia Victurini et in Pamphilia Victoris et alibi Papiae Alexandri Affrica Saturi Saturnini Rovocatae.

MART. 6

1. NICOMEDIA] Tres praecipuae hodie secernendae sunt turmae martyrum ad Bithyniam, Pamphyliam et Aegyptum pertinentium, non parum intricatae propter homonymos in singulis manipulis occurrentes. Victor enim et Victorinus tum Nicomediae, tum in Aegypto passi leguntur; Papias in Pamphylia et in Aegypto; Claudianus utrubique et alibi. Et primum quidem de Nicomediensibus. Breviarium Syriacum: ἐν Νικομηδείᾳ Βικτωρῖνος. Huius et sociorum Passio scripta est, quam soli codices nostri compendio tradunt. Sunt autem quattuor:

Victor n. 2, 56
Victorinus n. 4, 65
Claudianus n. 16, 45, 49
Bassa n. 18.
Quod dicuntur apud Appiam civitatem Bithiniae (n. 11) martyrium fecisse error est, qui facile removetur si scripseris App〈am〉iam. Aliter Achelis, qui Appiam civitatem Phrygiae legere mavult, et. insuper nomen Victoris expungere, debilioribus nixus argumentis [Die Martyrologien, p. 128.] . Vocabulum fatigati e codicis Mon. elogio restituendum est.

Elogium valde contractum non undequaque perspicuum est, nec satis apparet quo tandem loco martyres cursum consummaverint, an Nicomediae, quo deducti fuerint post tres annos alio loco in custodia transactos, an vero Apamiae. Qua tamen ratione haec sanari debeant non video.

Nicomediae Victoris et Victorini, qui per triennium in persecutione fatigati, apud Apamiam civitatem Bithiniae exhibiti 〈sunt〉 cum Claudiano et Bassa uxore eius, qui ex laicis tenti atque tormentis adflicti et retrusi in carcerem, ibidem vitae suae cursum impleverunt.

Ad alteram laterculi partem ordinandam iuvat Passio τῶν ἁγίων μαρτύρων Παπίου, Διοδώρου καὶ Κλαυδιανοῦ ἐκ τῆς Ἀτταλέων πόλεως τῆς Παμφυλῶν ἐπαρχίας [Synax. Eccl. CP., p. 443. Passio ap. P. Franchi de' Cavalieri, Note agiografiche, fasc. III, p. 118 – 19, et V. Latyš;ev, Menologii byzantini saec. X quae supersunt, t. I, p. 12 – 14.] , quae die 4 mart. legenda proponitur. Trium martyrum nomina facile reperies:

Papias n. 40, 60
Diodorus n. 44, 80
Claudianus n. 16, 45, 49.
Non ita locorum nomina, quae mirum in modum corrupta sunt. Attalia enim Pamphyliae in codicibus plenioribus est Italia Plamfagoni, nn. 63, 64, 77, 78. In solo breviario Rich. remansit lectio germana: Pamphilia. Hinc restituendum:

Attaliae in Pamphilia Papiae, Diodori, Claudiani.

Ad Aegyptios tandem gradum faciamus, praelucente Passione SS. Victoris et Victorini et soc. [BHL. 8596 d.] qua ad diem 24 feb. usi sumus. Nomina martyrum haec sunt:

Victor n. 2, 56
Victorinus n. 4, 65
Claudianus n. 16, 45, 49
Dioscorus
Papias n. 40, 60
Nicephorus n. 39, 61, 81
Serapion
Hodie casu omittitur Serapion; pro Dioscoro autem habemus Diodorum (n. 44, 80), qui etiam die 28 feb., ubi martyrum aegyptiorum alia est commemoratio, Dioscori locum tenet. Deest et indicium in Aegypto. Sed eius loco suffectum est Alexandri〈a〉, n. 41, ut ad diem 28 feb. Passionem SS. Victoris et Victorini et soc. confictam esse, et martyres illos septem qui Aegyptii dicuntur undequaque collectos esse iam constat [Les martyrs d'Égypte, p. 53; Duchesne, in Mélanges d'archéologie et d'histoire, t. XXXVII, p. 185 – 90.] .

Alexandria Victoris, Victorini, Claudiani, Diodori, Papiae, Nicephori, 〈Serapionis〉.

11. APPIAM] Lege App〈am〉 iam. Supra, ad n. 1.
39. NICAPOLI] Lege Nicefori, infra, n. 61; et n. 81: Nicofori.
41. ALEXANDRI] Lege Alexandria. Supra, ad n. 1.

43. IN AFRICA] Afri non sunt martyres Diodorus Claudianus, sed hi qui nunc sequuntur, ex Passione SS. Perpetuae et Felicitatis [BHL. 6633.] :
50. Perpetuae
51. Felicitatis
52. Iocundi
54. Saturnini (item 74)
73. Satiri
75. Revocati.

Horum anniversaria dies in 7 mart. incidit, qua iterum recensentur:

in Africa Perpetuae, Felicitatis, Iocundi, Saturnini, Saturi, Revocati.

44. DIODORI] Infra, n. 80. Lege Dioscori. Cf. supra, ad n. 1.
46. CARISI] Infra, n. 55: Carsi; n. 82: Charisti; et 1 mart., n. 15: Carissi; 3 mart., n. 62: Carissimi.
47. MERCORI] Nudum nomen.
53. NICOMEDIA] Iterat n. 1.
55. CARSI] Al. Cassi. Supra: Carisi n. 46.
56. VICTORIS] Supra, n. 2. Nota tamen par martyrum Cassi Victoris (n. 55, 56) alio loco reperiri. Ad calcem laterculorum 18 mai: alibi Cassi Victoris.
58. ALIIS DUOBUS] Incertum ad quemnam pertineat.
63. ITALIA] = Attalia. Et infra, n. 78.
64. PLAMFAGONI] = Pamphilia. Et infra, n. 77.
66. IANULI] Mart. 3, n. 68..
67. SILVANI] Mart. 7, n. 8, mart. 8, n. 19.
69. PERMIAE] Non hominis nomen, sed loci, ut videtur. Lege quae annotata sunt ad 7 mart., n. 10: Eroii, et 8 mart., n. 12: Beroniae.
72. AFRICA] Supra, n. 43.
77. PLAMFAGONI] Lege Pamphilia. Supra, ad n. 1.
78. ITALIAE] Lege Attaliae. Supra, ad n. 1.
79. PETRUNI] Mart. 11, n. 11, mart. 13, n. 15.
80. DIODORI] Supra, n. 44.
81. NICOFORI] Supra, n. 39: Nicapoli, lege Nicefori.

82. CHARISTI] Supra, n. 46: Carisi.

ADDITAMENTA] Cessionis, lege Suessionis [Cf. Act. SS., Oct., t. XI, p. 508 – 509.] .

Suessionis inventio sanctorum martyrum Crispini et Crispiniani.

EXCERPTA] Cod. Mon.: Theodori = Diodori, n. 44. Aptimia civitate = App〈am〉ia civitate Bithyniae, n. 11 – 13.

NON. MART.

In Africa Saturi Revocati Iocundi Saturnini. alibi Silvani Rogati Eroii et Victorinae. Antiochia Leocis Taxis Nistoris Equini Satiri Saturnini Revocati Secundoli Italici. in Mauritania civitate Turbitanorum passio sanctarum Perpetuae et Felicitatis. in Tracia Dandae Lenucae Secundi Artaxi Quinti Nistoris item Secundi Serri Occatis item Dandae . in Africa Satiri Silvani Rogati Manili.
Var. lect. codd. EBSW. — 2. aff̄ E | 3. satiri BW | 7. abbi B1; om. SW | 8. servani BSW; add. ep̄i S | 10. eroi B; om. S | 11. om. E | 12. victurinae BW; victorini S | 13. antioc̄ E; in antiocia W; in anthiochia S | 14. leuci S; leoci BW; add. saturi S; satiri W (cf. 18) | 16. nestori S | 18. saturi B2; om. SW | 21. secundili B1 | 24. mauritā E; mauritan̄ B; mauretania W | 25. civī E | 26. turpitanorum B | 27. pas̄ E | 28. sc̄arum E; sc̄orum BS | 29 – 31. transp. felicitatis et perpetuae S | 30. om. W | 33. trachia S | 34. dandi W | 35. leunucȩ S; leonuce W in quo seq. paucae litt. eras. | 36. add. item secundi S (cf. 40 – 41) | 37. antaxi E; add. serri S (cf. 42) | 38. add. eccatus S (cf. 43) | 39. add. equini saturnini revocati W (cf. 17 – 20) | 40. om. EW | 40 – 44 om. S | 43. ocatus B; ////ocatu(s) W | 44. it̃ E | 45. dande BW | 47. aff̄ E; afreca W | 48. saturi B; sauri S; ferri W | 50. add. et B2SW | 51. manuli B1; manili B2.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Africa nat. Revocati Iocundi Saturnini Sibiani Rogati Eroi et Victorini in Antiochia Leoci Satiri Taxis Nistoris Equini Secundoli. — Mon.: Urbani Felicis Serviani et aliorum X. — Rich.: In Mauritania Secundi Saturi Saturnini Perpetuae et Felicitatis in Affrica Saturi Revocatae Iocundi Antiochia Leoci Equine.

MART. 7

1. IN AFRICA] Depositio martyrum: non. martias Perpetuae et Felicitatis Africae. Breviarium Syriacum: ἐν Ἀφρικῇ ἐκ τῶν ἀρχαίων Περπετούα καὶ Σατορνῖλος καὶ δέκα ἕτεροι μάρτυρες. Pernota est Passio Perpetuae et Felicitatis [BHL. 6633.] quam et graece habemus [BHG.2 1482.] Hac duce, quae hoc loco perturbata et confusa sunt ordinate proferre conabimur. Martyrum nomina sunt:
3. Saturi, et n. 18, 48.
4. Revocati, et n. 20; n. 42: Serri Occatis.
5. Iocundi.
6. Saturnini, et n. 19.
15. 〈Ar〉 taxis; n. 37: Artaxi.
21. Secundoli; n. 36, 41: Secundi (gr. Σεκοῦνδος).
29. Perpetuae.
31. Felicitatis.
38. Quinti.

Passio latina de martyrum patria silet. Sed graece legimus: ἐν πόλει Θουρβιτάνων τῇ μικροτέρᾳ συνελήφθησαν. Ea est Thuburbo minor nunc Tebourba, in Proconsulari, non in Mauritania, ut scribunt codices nostri. Censet Duchesne haec verba in Mauritania civitate Turbitanorum forsitan ortum duxisse a genuina lectione in minore civitate Tuburbitanorum [Comptes rendus de l'Académie des Inscriptions et Belles-Lettres, 1891, p. 53.] . Arquta quidem coniectura sed haud scio an paulo audentior. Pressius ex ipsis codicum verbis restituere malumus:

in Africa civitate Tu〈bu〉 rbitanorum passio sanctarum Perpetuae et Felicitatis Saturi Revocati Iocundi Saturnini Artaxi Secundoli Quinti.

Non in civitate Thuburbo sed Carthagine martyres illi passi sunt, quorum corpora posita sunt in basilica Maiorum [Victor Vitensis, Hist., I, 3. Cf. Les Origines du culte des martyrs, p. 430. Cf. infra, ad n. 47.] . Festo die recurrente non semel de iis publice dixit S. Augustinus [Sermo CCLXXX – CCCXXXII. P. L., t. XXXVIII, p. 1280 – 86.] .

8, SILVANI] Infra, n. 49; mart. 6, n. 67; mart. 8, n. 19.
9. ROGATI] Infra, n. 50; mart. 8, n. 8; mart. 9, n. 22.
10. EROII] Nomen loci, ut videtur, a vocibus in Tracia (n. 33) non seiungendum. De re iterum ad diem 8 mart., ubi de Beronia, n. 12.
12. VICTORINAE] Legesis Victorini, ut mart. 6, n. 4.
13. ANTIOCHIA] Martyres Antiochenos nullos video, et forte exciderunt. Quid tamen lectionibus Leocis, Equini (n. 14, 17) subsit, quae γνησιότητος speciem vix prae se ferunt, ignoro. Ceterum Antiochiae mentionem manasse ex die 5 mart., ubi ter legitur, prona est coniectura.
16. NISTORIS] Infra, n. 39. Nuntiatus est, die 25 feb. Nestor in Pamphylia. De alio Nestore monumenta silent [Synaxaria graeca die 7 mart. meminerunt τῶν ἁγίων πατέρων ἡμῶν Ἀρκαδίου καὶ Νέστορος ἐπισκόπων Τριμιθοῦντος τῆς Κύπρου. Synax. Eccl. CP., p. 518. Sed vix credendum est Nestorem qui eodem die in hieronymianis occurrit alterum horum fuisse.] .
22. ITALICI] Mart. 6, n. 63: Italia, pro Attalia.
23. IN MAURITANIA] Lege quae dicta sunt ad n. 1.
33. IN TRACIA] Deest omnino argumentum quo probetur nomina quae proxime sequuntur esse martyrum Thracensium. Dandae (n. 34, 45), Lenucae (n. 35, nonne et n. 14 Leocis?) corruptae sunt lectiones quae emendationem non patiuntur. Voces in Tracia, perperam hoc die positae sunt et ad diem 8 mart., n. 1, referendae videntur.
36. SECUNDI] Rursum n. 41 Supra, n. 21: Secundoli. In graeco Σεκοῦνδος.
39. NISTORIS] Supra, n. 16.
SERRI OCCATIS] = Revocati, supra, n. 4.
45. DANDAE] Etiam supra, n. 34.

47. IN AFRICA] Supra, n. 1. Saturus (n. 48) est ex societate SS. Perpetuae et Felicitatis, non ita Silvanus (n. 49 et 8), nec Rogatus (n. 50 et 9). Manilus, n. 51, melius Maiulus annuntiatur in kalendario Carthaginiense et in nostris libris die 11 maii. Quapropter tuto scribatur:

in Africa Maiuli.

Non in martyrologio solo Maiulus martyribus huius diei sociatur. In inscriptione enim basilicae Carthaginiensis, non ita pridem reperta [Nuovo bullettino di archeologia cristiana, 1907, p. 250.] , legitur:

hic SVNT MARTYres
SATVRVS SATVrninus
REBOCATVS SECVndulus
FELICIT PERpeT PAS///
MAIVLVS///

EXCERPTA] Cod. Cambr.: Sibiani = Silvani, n. 8.

Cod. Mon.: Urbani, Felicis, mart. 8, n. 15, 9.

Serviani al. Servani, Silvani, n. 8.

VIII ID. MART.

Nicomedia Quirilli episcopi et Capitolini . in Africa Rogati Felicis item Rogati Beroniae Ereme Felicitatis Orbani et Cyrilli episcopi Silvani Manilia.
Addunt codices pleniores: a) datiani C.
Var. lect. codd. EBSW. — 1. nicom̄ E; in nicomedia SW | 2. quintuli S; quintili W | 3. ep̄i EW | 5. capitulini SBW | 7. aff̄ E | 10. it̃ E; itē W | 12. beromiȩ B; berone S; berome W1; borome W2 | 13. aereniae E; creme S; acrem//// W | 14. feli///// W | 15. orfani E; om. S | 16. om. SW | 17. cerilli B | 18 – 19. silvani ep̄i E | 18. add. W nomen dein erasum | 19. add. et SW | 20. om. E.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Nicomedia nat. Quintili episcopi et Capitulini in Africa Rogati Felicis item Rogati Birenae Ereme Felicitatis Orbani Cyrili episcopi Silvani. — Mon.: Nicomediae natalis sanctorum Quintilli episcopi et Capitolini Armenia Sebastiani et aliorum XXV. — Rich.: In Nicomedia natale Quirilli episcopi et Capitulini in Affrica Rogatae Felicis item Rogatae Iocundi Beromiae Orbani Silvani.

MART. 8

1. NICOMEDIA] In Passione SS. Indae et Domnae memoratur Cyrillus episcopus Nicomediensis cui Anthimus in eadem sede successerit [BHG.2 823, n. 1, 4, 5.] . Hinc tamen non statim efficitur hunc ipsum hodie commemorari. Alterum potius Cyrillum intellego qui huius mensis 10 et iterum 12 mai in breviario Syriaco, in hieronymianis autem 9 mart. et saepius nuntiatur. Is autem, de cuius vita nihil traditum est, praeterquam quod episcopus erat, cultu celeberrimus fuit in Moesia et Thracia [Les saints de Thrace et de Mésie, p. 259; Origines du culte des martyrs, p. 287-88.] . De eo aptius tractatio habebitur ad diem 9 maii. Nicomedia hodie, si quid video, e proximis diebus mart. 6, 10, 11, 12 facile iterari potuit, in locum vocabulorum in Tracia, quae, suppres so martyris nomine, male in diem mart. 7, n. 33, aberrarunt. Neque sola regionis, sed et civitatis, qua hodie colebatur Cyrillus, vestigia agnoscuntur. Loco enim Beroniae (n. 12), mart. 6, n. 69: Permiae, mart. 7, n. 10: Eroii, Βεροίας seu Beroeae, quae est urbs in Thracia [Dicta est Augusta Traiana. C.I.L., p. 2085. Nunc Eski-Zaghra sive Stara Zagora.] , legendum esse suspicatus est Duchesne [“Dans le Beroniae d'aujourd'hui, dans le Permiae du 6, doit se cacher un nom de ville, peut-être Beroeae qui se rattacherait aisément à la rubrique in Thracia d'hier.” L. D.] . Haec unocomplectimur versu:

Beroeae in Thracia Cyrilli episcopi.

2. QUIRILLI] = Cyrilli, n. 17.
5. CAPITOLINI] Nudum nomen.
7. IN AFRICA] De nominibus Africae tribuendis non satis constat, uno excepto Manilo seu Maiulo, n. 20.
8. ROGATI] Infra, n. 11, et mart. 7, n. 9, 50; mart. 9, n. 22.
9. FELICIS] Mart. 9, n. 17.
11. ROGATI] Supra, n. 8.
12. BERONIAE] = Beroeae, supra, ad n. 1.
13. EREME] Al. Aereniae = Beroniae, n. 12.
14. FELICITATIS] Mart. 7, n. 31; mart. 6, n. 51.
15. ORBANI] Al. Orfani, ceterum ignoti.
17. CYRILLI] = Quirilli, n. 2. Ex uno Cyrillo duos effecerunt compilatores martyrologii Romani. Et primum quidem sub nomine Quinctilis, quae est codicum nonnullorum (W et Cambr.) prava lectio pro Quirilli: Nicomediae sancti Quinctilis episcopi et martyris. Lege quae dicta sunt ad n. 1. Alter Cyrillus in Africa collocatur, cum sociis: in Africa Cyrilli episcopi, Rogati, Felicis, item Rogati, Beatae, Hereniae, Felicitatis, Urbani, Silvani et Mamilli. Praeter ea quae ad pleraque nomina iam annotavimus, et haec adiciantur: Beatae Hereniae = Beroniae, loci nomen nomen non martyris. Mamilli = Maiuli, n. 20.
19. SILVANI] Mart. 6, n. 67; mart. 7, n. 8, 49.

20. MANILI] = Maiuli, mart. 7, n. 51.

EXCERPTA] Cod. Mon.: Sebastiani, mart. 9, n. 4.

VII ID. MART.

In Armenia minore Sebastiani et militum XL quorum gesta habentur . Iuliani et Sici. in Africa Cyrilli Felicis Philippi Cedecesis Cendei Mariani Rogati Concessia.
Addunt codices pleniores: a)et in territorio (L territurio) rodomi in loco paldriaco pausatio corporis sancti ansberti episcopi LMV.
Var. lect. codd. EBSW. — 2. armen̄ E; arminia BSW | 3. om. E; add. natł sc̄i B | 4. sebastiani E1 B2 in ras; sabastiani SW; sebastia E2 | 5. et E1; om. E2 | 6. milites S; milia W; add. numero B | 7. LX B | 8 – 10. om. E | 10. add. in africa B | 11. item iuliani E | 11 – 13. transp. et sici iuliani S | 14 – 15. om. BSW | 15. aff̄ E | 16. add. in africa S; in afreca W | 19. cede cesis BS | 22. add. et SW.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Arminia minore nat. militum XL quorum gesta habentur Iuliani et Sici Cirillae in Africa Felicis Philippi Cendei Mariani cum aliis. — Mon.: In Nicomedia Quirilli et aliorum XXV. — Rich.: In Armenia minore natale militum XL in Africa Iuliani et Sici Cirilli Philippi Mariniani Rogati Concessi.

MART. 9

1. IN ARMENIA] Quantuscumque est error scribentium Sebastianum pro Sebastia, facillime restituitur annuntiatio celeberrimorum martyrum Quadraginta, de quibus et recte asseritur eorum gesta haberi [BHG.2 1201 – 1202; BHL. 7537 – 7539; BHO. 712 – 713.] . Et Acta quidem illa non a synchrono scripta sunt; sunt tamen antiqua, nec pretio carent. Maximi etiam momenti sunt laudationes martyrum Sebastenorum quas reliquerunt SS. Ephrem, Basilius, Gregorius Nyssenus [BHG.2 1204 – 1208.] , Gaudentius Brixiensis [BHL. 7542.] , et imprimis eorundem Testamentum [BHG.2 1203.] , de quo multum disceptatum est [Etiam nuper et egregie a Pio Franchi de' Cavalieri, Note agiografiche, t. VII (1929), p. 155 – 184.] . Sed his immorari non vacat. Proferatur statim vera lectio:

Sebastia in Armenia Minore militum XL quorum gesta habentur.

11. IULIANI] Iuli potius scripserim, quoniam veluti socius ei adiungitur Sici seu Isici id est, ex nostrorum librorum usu, Hesychi. Hesychius autem ille est cui moriturus aiebat Iulius: Frater, festina venire [BHL. 4555, n. 2.] . Scribendum proinde crediderim:

Iuli et Isici.

et eo libentius quod hodie alios eiusdem regionis, Moesiae, nuntiat martyrologium. Aliam proferemus coniecturam simpliciorem, non ideo veriorem: Hesychium illum unum esse ex martyribus XL qui eorundem Testamento Ἡσύχιος subscripsit, et cum aliis nonnullis commemoratur mart. 11, n. 13. Mirum tamen esset illum solum, ceteris neglectis, hodie recoli.

15. IN AFRICA] Nec Cyrillus, n. 16, nec Cendeus n. 20, inter Afros conumerari possunt. Cetera nomina Africae tribuerem, si quovis argumento id comprobari posset.

16. CYRILLI] De eo iam heri, n. 2, 17. Cum Cendeo (n. 20) prodit die 10 mart. in breviario Syriaco: Κύριλλος καὶ Κενδᾶ. De utroque rursum mart. 11, n. 10, 20, april. 26, n. 1 et maii 9, n. 3, ubi paulo uberior de utroque sermo erit. Interim:

Cendei Cyrilli.

17. FELICIS] Mart. 8, n. 9.
19. CEDECESIS] = Cendei, n. 20.
21. MARIANI] Ut videtur = Marciani, mart. 10, n. 7, 22, mart. 11, n. 12.
22. ROGATI] Mart. 7, n. 9, 50; mart. 8, n. 8, 11.

23. CONCESSI] Mart. 12, n. 92, cum Hilario; etiam mart. 13, n. 111.

ADDITAMENTA] Ansberti. In Alto Monte 9 feb. obiit Ansbertus episcopus Rotomagensis, cuius corpus Fontanellam translatum est, eoque advenit die 10 mart., si nostris codicibus fides sit, 11 mart. si audiendus eius Vitae scriptor [BHL. 520, n. 36.] . Hic etiam pausationis corporis in loco Paldriaco [Locus ille censetur La Vaupalière (arrond. de Rouen). Cochet, Répertoire archéologique du département de la Seine-Inférieure, p. 348.] commemorationem non ad 9 mart, sed ad 10 mart. refert: Cum vero iam transirent dies XX et eo amplius circiter curricula, venerunt in territorium Rotomagense in locum qui dicitur Paldriacus, illicque cunctipotens Dominus per merita eiusdem sancti antistitis simile superiori dignatus est ostendere miraculum… Ubi circa diem pausationis sive adventus eius ad eundem locum, quod est VI idus martii, ad honorem et intercessionem eius plebes innumerae pia Domino sollemniter persolventes vota, vigiliarum videlicet ac divinorum hymnorum donorumque diversorum confluunt cum devotione summa [BHL. 520, n. 33, 34] .

Rodomus, saepius Rotomus, non hoc loco tantum est pro Ratumagos, Rotomagus [Holder, Altceltischer Sprachschatz, t. II, p. 1079 – 83.] (= Rouen).

in territorio Rodomi in loco Paldriaco pausatio corporis sancti Ansberti episcopi.

VI ID. MART.

In Alexandria natale Candidi Valeri Petri Marciani et aliorum XV martyrum.

in Nicea Gorgoni Palatini Firmi. in Antiochia Agapae virginis et Marcianis. Smirnae Phionis. in Persida martyrum XXII. in Nicomedia Palatinia Firmani Rustici. in Alexandria Eracli Zosimi Alexandri Gai Pennib.
Addunt codices pleniores: a) in fontanella monasterio transmigratio sancti ansberti episcopi et confessoris W; fontanella monasterio adventus et exceptio corporis sancti ansberti episcopi M. — b) sancti atalae abbatis E; fontanella monasterio adventus et exceptio corporis sancti ansberti episcopi KLV.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 2. alex̄ E | 3. nat̃ E | 11. mār E | 14. gorgō B | 16. firmi W | 18. antioc̄ E; anthiochia S; antiocia W | 19. agape BSW | 20. virḡ W | 22. mariane B; marianȩ W; mariȩ S | 23. smirne BSW | 24. phonis E | 26. add. numero SW | 27. mār E | 28. XLII SW: XLII /////// B | 29. om. B | 30. nicom̄ E | 32. firmiani BSW; add. et BSW | 34. om. B | 35. alex̄ E | 38. alaxandri E; alexandria B; add. et SW | 39 – 40. gaipem BS; gaypem W.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Nicea nat. Gorgoni Palatini Firmi in Antiochia Agapae virginis et Marianae Smirnae in Persida nomero martirum XLII. — Mon.: In Persida martyrum XLII Nicia Gorgoni Firmi Antiochiae Agapae virginis. — Rich.: In Alexandria natale Candidi Valerii Petri Marciani in Nicea Gorgoni Palatini in Antioch. Agapae virginis et Marini.

MART. 10

2. ALEXANDRIA] Breviarium Syriacum, ad diem 12 feb.: ἐν Ἀλεξανδρείᾳ Κάνδιδος καὶ ἕτεροι μάρτυρες. De Candido disceptari nequit; sed incerta remanent tum numerus tum nomina sociorum. Plerique huius diei martyres postridie iterum nuntiantur.

in Alexandria natale Candidi et aliorum martyrum.

Sitne Candidus ille qui et postridie nuntiatur, mart. 11, n. 8, suo loco declarabitur.

5. VALERI] Mart. 11, n. 9.
6. PETRI] Ille forsitan qui mart. 11, n. 11, scribitur Petruni.
7. MARCIANI] Mart. 11, n. 12, et hodie rursum n. 22, ubi sub Antiochia recensetur. Die 26 oct. in breviario Syriaco legitur: ἐν Ἀντιοχείᾳ ἐκ τῶν ἀρχαίων Σιλβανὸς καὶ Μαρκιανός.
10. ALIORUM XV] Cf. supra, ad n. 2.
13. IN NICEA] Lege Nicomedia, ut n. 30.

14. GORGONI] Mart. 11, n. 23, cum breviario Syriaco, et iterum mart. 12, n. 63. Hinc palam fiet certam esse lectionem:

in Nicomedia Gorgoni palatini.

16. FIRMI] Mart. 11, n. 24, mart. 12, n. 72. Solo nomine notus. Infra, n. 32: Firmani.

18. IN ANTIOCHIA] Breviarium Syriacum ad diem 11 mart.: ἐν Ἀντιοχείᾳ Ἀγάπη. Huius virginis iam mentio facta est die 15 feb., n. 18.

in Antiochia Agapae virginis.

22. MARCIANIS] Marcianum martyrem Antiochenum die 26 oct. recenseri dictum est ad n. 7. Quare, non inepte hodie cum Agape conectitur. Utrumque tamen una comprehendi enuntiatione non placet. Agapae enim hodie (vel crastina die) Antiochiae commemoratio fiebat, non vero Marciani cuius anniversarius dies in alium mensem incidebat, et nomen ab interpolatore ascriptum fuit. In codice Richenoviensi variatio est Marini. Marinus etiam Antiochenus est (qui ad 26 dec., n. 30 occurit). De eo eadem dicta sunto quae de Marcianis.

24. PHIONIS] Lege Pionii, cuius memoria agitur 12 mart., n. 94. Ceterum recte cum Smyrna conectitur; scribendum igitur est:

Smirnae Pioni.

26. PERSIDA] Martyres septem nuntiantur in breviario Syriaco, ad diem 11 mart. Verum, non in Perside sed Hierosolymis passi leguntur. Haec obiter dicta sint, nam revera Persae illi ac Hierosolymitani aeque ignoti sunt.
30. NICOMEDIA] Reponendum n. 13, loco Nicea.
31. PALATINI] Supra, n. 14, 15.
32. FIRMANI] Al. Firmiani, et melius, ni fallor, Firmi, ut supra n. 16, cui ex arbitrio interpolatoris agglutinatum est Rustici, unde par martyrum Firmi, Rustici, hagiographis non ignotum, et in libris nostris signatum die 9 aug.
35. IN ALEXANDRIA] De Eraclio cum Zosimo martyribus Alexandrinis, nihil prorsus in monumentis traditum est. Postridie iidem Carthaginienses (n. 1 – 3) nuncupantur, nec melius. Ceterum, in Alexandria mendum est pro Alexandri, n. 38.
36. ERACLI] Mart. 11, n. 2.
37. ZOSIMI] Mart. 11, n. 3; mart. 12, n. 82: Zosimi presbiteri, inter martyres Nicomedienses; item mart. 13, n. 17.
38. ALEXANDRI] Reicienda variatio Alexandria, ut mox patebit.

39. GAI PENNI] Sedulo considerandae sunt lectiones variantes: Gaipem, Gaypem quae residuum praebent nominis [A]pem[ea] seu Apamea. Alexander enim et Gaius martyres sunt Apameae ad Maeandrum passi, teste Apollinare apud Eusebium: καὶ ὅτι τοῦτ᾽ ἀληθές, ἐπὶ τῶν ἡμετέρων χρόνων ἐν Ἀπαμείᾳ τῇ πρὸς Μαιάνδρῳ τυγχάνει γεγενημένον ἐν τοῖς περὶ Γάιον καὶ Ἀλέξανδρον ἀπὸ Εὐμενείας μαρτυρήσασι πρόδηλον [ Hist. eccl., V, 16, 22. Cf. Origines du culte des martyrs, p. 189; K. J. Neumann, Der römische Staat und die allgemeine Kirche bis auf Diokletian, t. I (Leipzig, 1890), pp. 68, 283.] . Uterque etiam nuntiatur mart. 11, n. 4, 5, nullo addito nomine civitatis. Quae ibi notata sunt omnia legantur.

ADDITAMENTA] Ansberti episcopi Rotomagensis non transmigratio ut est in cod. W, sed exceptio celebratur. Dies obitus signatus est 9 feb. Pausationis sacri corporis in loco Paldriaco commemoratio heri habita est: hanc autem Vitae Ansberti scriptor ad mart. 10 removet, adventum autem Fontanellae ad mart. 11: eius venerabile corpus posuerunt in sepulchrum quod eidem praeparaverant in eadem ecclesia sancti Pauli apostoli, cum laudibus iuxta sanctissimi patris Wandregisili sepulchrum ad eius laevam, die quinto iduum martiarum sub anno DCXCV incarnationis domini Dei nostri Iesu Christi [ BHL. 519, n. 36. Cf. M. G., Scr. rer. merov., t. V, p. 640, ann. 5.] .

in Fontanella monasterio adventus et exceptio corporis sancti Ansberti episcopi.

Atalae. Discipulus S. Columbani fuit Athala et abbas Bobiensis. Obiit anno circiter 626 [B. Krusch, Ionae Vitae sanctorum Columbani, Vedastis, Iohannis, p. 240 – 41.] . Cuius vitam conscripsit Ionas abbas [ BHL. 742.] .

sancti Atalae abbatis.

In kalendario Corbeiensi, cod. Parisino 14096, legitur quoque: VI id mar. sci Atalae abbtis [ Krusch, in Neues Archiv, t. X, p. 92.] .

EXCERPTA] Cod. Rich.: Marini. Lege quae annotata sunt ad n. 22.

V ID. MART.

Kartagine Eracli Zosimi Alexandri Gai Pilomi episcopi Candidi Valeri Quirilli Petruni Marciani Sici Piperionis et aliorum XII Rogati et Cendei . Nicomedia Eunuchia Gorgonib Firmi Agapitic.
Addunt codices pleniores: a) euchi C. — b) et anthiochia agabiti martiane S. — c) et vigilia sancti gregorii pape B.
Var. lect. codd. EBSW. — 1. kart̃ E; cartagine B; in cartagine SW | 2. eradi S; om. W | 4. alaxandri ES; alexandria B | 5. gagi B; om. SW | 6. philomi BSW | 7. ep̄i EW | 8. candedi B1W | 11. add. gagi SW (cf. 5) | 13 – 14. sicipi perionis E | 13. syci W | 14. peperionis S; piperonis W | 17. XV BSW | 19. om. E | 20. cendi S | 21. nicom̄ E; in nicomedia W; in nimedia S | 22. eunusci B; eunuci S; add. et SW | 23. gurgoni W | 24 – 25. om. BW.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Cartagine nat. Eracli Zosimi in Alexandria Pilomi episcopi Candedi Ualeri Quirillae Petruni Gagi. — Mon.: Kartagine natalis sanctorum Eracli Zosimi Alexandri et aliorum XV Nicomediae Parthoni presbyteri et aliorum LXX. — Rich.: In civitate Nicea natale Gorgonii et Firmi Cartagine Zosimi Alexandria Gagi Philomi episcopi Candidi Ualerii Quirilli.

MART. 11

1. KARTAGINE] Nullum in huius diei martyrum turma reperio qui Carthagini certo deputari possit. Sebastenos nonnullos eorum esse indubium videtur, e numero illorum XL quorum memoriam die 9 mart. egimus. Si quis enim nomina martyrum legerit vel in eorundem Passione [BHG2. 1201; BHL. 7537.] vel melius in eorum Testamento [BHG2. 1203; rursum ad R. Knopf - G. Krüger, Ausgewählte Märtyrerakten3, p. 116 – 19.] , ea statim agnoscet quae in hodierno laterculo occurrunt:

Κάνδιδος Candidi n. 8.
Γάιος Gai n. 5.
Ἡράκλειος Eracli n. 2.
Γοργόνιος Gorgoni n. 23.
Κύριλλος Quirilli n. 10.
Οὐαλέριος Valeri n. 9.
Ἡσύχιος Sici n. 13.
Ἀλέξανδρος Alexandri n. 4.
Horum tamen nonullos Sebastenorum homonymos tantum esse, iisque casu permisceri mox ostendetur.

2. ERACLI] Ἡράκλειος. Supra, n. 1.
3. ZOSIMI] Mart. 10, n. 37; mart. 12, n. 82; mart. 13, n. 17.
4. ALEXANDRI] Tum Ἀλέξανδρος tum Γάιος Testamento martyrum XL subscripserunt. Unde repudianda esset coniectura de martyribus Apamiensibus Alexandro et Gaio mart. 10, n. 39. Moveor tamen quod in codicibus nostris tanquam biga prodeunt, in Testamento autem Gaius longo intervallo ab Alexandro separatur.
6. PILOMI] Seu Philomi. Lege si placet Philoromi, a glossatore inductum propter Candidum, n. 8, cum recordaretur Philoromum cum Candido quodam seu Candidiano die 7 ian., n. 35 – 37, commemorari.
7. EPISCOPI] Ad Philoromum appellatio referri nequit. Potius ad Cyrillum, n. 10.
8. CANDIDI] Vel Κάνδιδος unus est ex militibus XL, vel Alexandrinus ille de quo mart. 10, n. 4.
9. VALERI] Οὐαλέριος in Testamento XL martyrum. Etiam mart. 10, n. 5.
10. QUIRILLI] Cyrillus de quo mart. 8, n. 2, mart. 9, n. 16, et in breviario Syriaco, heri: Κύριλλος καὶ Κενδᾶ, potius quam Κύριλλος, ille miles ex XL Sebastenis.
11. PETRUNI] Mart. 6, n. 79; mart. 10, n. 6: Petri; mart. 12, n. 70; mart. 13, n. 15.
12. MARCIANI] Mart. 10, n. 7, 22; mart. 9, n. 21: Mariani.
13. SICI] = Isici seu Hesychi, mart. 9, n. 13; in Testamento XL martyrum: Ἡσύχιος.
14. PIPERIONIS] Mart. 10, n. 24: Phionis; mart. 12, n. 94: Pioni.
16. ALIORUM XII] Ad Piperionem seu Pionium certe non pertinent. Pionium non agnoverunt Romani martyrologii compilatores, unamque turmam effecerunt ex nn. 8, 14, 16: Alexandriae passio sanctorum Candidi, Piperionis et aliorum viginti, cum Petro de Natalibus, III, 191, ipso fatente Baronio.
18. ROGATI] Mart. 7, n. 9, 50; mart. 8, n. 8; mart. 9, n. 22.
20. CENDEI] Mart. 9, n. 19. Breviarium Syriacum die 10: Κενδᾶ.

21. NICOMEDIA] Breviarium Syriacum: ἐν Νικομηδείᾳ Γοργόνιος, ille qui Eusebio est περιβόητος Γοργόνιος [ Hist. eccl. VIII, 1, 4.] . Iam heri in nostris codicibus (n. 14), nuntiabatur, item die 22 feb., n. 99, neque deest in turma illa martyrum Nicomediensium quam commemorant mart. 12, n. 1. Inter hos erant, teste Lactantio, potentissimi quondam eunuchi, per quos palatium et ipse ante constabat [ De mortibus persecutorum, 15.] . Ratione habita eorum quae ad diem 10 mart. notata sunt scribendum erit:

in Nicomedia Gorgonii eunuchi palatini.

Certum ergo videtur Γοργόνιον illum qui Testamento XL martyrum subscripsit hodie non commemorari.

24. FIRMI] Mart. 10, n. 16; mart. 12, n. 72.

25. AGAPITI] Breviarium Syriacum: ἐν Ἀντιοχείᾳ Ἀγάπη. Iam heri, n. 19, et certa est haec lectio emendata:

in Antiochia Agape.

IV ID. MART.

Nicomedia Egdoni presbiteri et aliorum VII suffocatorum diebus singulis singuli ut illis videntibus timor indiceretur . in Alexandria Zoni episcopi Alaxandri diaconia et Duni. in Africa Iohannis et aliorum XLIIII Andi . in Albua Silvani. Romae depositio sancti Innocenti episcopi Rasi episcopib. item Nicomedia Migdoni presbiteri item Migdoni Eunemi Maximi Donatae virginis Rugini Mari Petri Zmaragdi Hilari Evenguli Inquirini Mareasi Nestori Eugeni Dorothei Gorgonic. item in Alexandria Orion diaconid. in Asia Petuni episcopi Firmi Pauli Carpi Agathoni Macedoni Patrici Modesti presbiteri Domitiani presbiteri Zosimi presbiteri Eustasi presbiteri Bassilissae uxoris filiae Cionis Ioviani Hilari Concessi. Smirnae Pioni presbiteri Metrodi presbiteri Mirdani presbiteri et aliorum LX sancti Grigori papae romensis. et Romae depositio sancti Gregorii summi pontificis beatae memoriae .
Addunt codices pleniores: a) iuli in africa iohannis C; in afreca iohannis W; in africa iohannis andi M; in africa iohandi KLV. — b) iuliani C. — c) maiuli C. — d) gai C.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 1. nicom̄ E; in nicomedia SW | 2. egoni E; eggedoni W | 3. pr̄b E; prƀi W | 6. VI S; IIII W | 7 – 15. om. E | 7. suffogatorum B | 8 – 15. om. SW | 9. singolis B | 10. singoli B | 17. alax̄ E | 19. ep̄i EW | 20. alexandri BSW | 21. diac̄ EW | 22 – 23. om. S | 23. add. et neonis diac̄ W (cf. 26). | 25. aff̄ E; afrec̄ W | 26. sic ESW (cf. 23); neonis diaconi B | 28. add. numero B | 30 – 32. andini albucae E | 30. om. S; add. et W | 31. in albua B1 (?); in albia B2 | 33. silviani S; salviani W | 34. rom̄ EW; rome BS | 35. om. E; dep̄ W | 36. sc̄i EW | 38. ep̄i EW | 40. ep̄i EW | 41. it̃ E; om. BSW | 42. nicom̄ E; in nicomedia SW | 44. prƀ E; prƀi W; praesbiteri B | 45. it̃ E | 46. mīgdonii B | 47. eutici BSW | 48. maximȩ S; maximȩ W | 49. domnae SW; domne B | 50. om. E; virḡ W | 52. marii BSW | 54. smaragdi BSW | 55 – 57. vingelusi hilari quirini B; et vincelos inhelari quirinus S; et vingelosin helari quirinus W | 58. mareas BSW | 59. nestoris S | 61. derothei S | 62 – 63. om. S | 62. gorgonii B | 63. it̃ E; om. W | 64. om. E | 65. alax̄ E | 66. arionis E | 67. diac̄ EW | 69. assia E; add. carpi SW (cf. 74) | 71. epī EW | 72. confirmi E | 73 – 78. om. E1; add. E2 in marg. | 74. om. SW | 75. agatoni BSW | 76. macidoni W | 77. patricie B; patriciȩ SW | 79. prƀ BW; om. E | 80 – 83. transp. zosimi presbiteri domiciane (corr. domiciani) presbiteri S | 80. domiciani BW | 81. prƀ E; presƀi B; prƀi W | 82 – 83. om. E | 83. prđi BW | 84. eutasi S | 85. prđ E1; pƀi B; prƀi W; add. basi E | 86. baselisse B; basiliste S; baselissa W | 87. om. E; uxor̄ W | 88 – 89. felicionis BSW | 90. iuviniani SW | 91. helari BSW | 92. concessa S1 | 93. zmirnae E; smirne BS; smirnȩ W | 94. pionis SW | 95. prƀ E; prƀ B | 96 – 97. om. W | 96. medrobi S2; petrodi E | 97. prƀ E; prƀi B; om. S | 99. pr̄b E | 103. sc̄i E | 105. pp̄ E | 107. om. S | 108. rome BS | 109. deps̄ W | 111. gregori W; add. episcopi B | 112 – 113. ep̄i W; om. S | 114 – 115. beate memorie B | 115. add. papae S.
Excerpta ex variis.Cambr.: Nat. sancti Grigorii pape in Affrica Iohannis et alii XLIIII et in Albua Salviani Romae depositio Innocentii episcopi et Rasi episcopi. — Taml.: (post lacunam a die 30 ian. ad mart. 11) Grigori papae Romae ostensio Petri Grigorio recusanti principatum Muridani episcopi et aliorum LX Egoni et aliorum VI Donatae Basilissae filiae Cionis Zoni Duni Alaxandri Iohannis et aliorum XLIIII Silvani Innocentii Rasii Migdoni Maci Dorothi Gorgoni Macedoni Eunci Maximi Rugini Petri et aliorum X Ioviani Ilarii Concessi Spirnae Pioni Smaragdi Eradi Eracli Marias Nestorii Eugenii Quirini Zefani Felicis Pilippi Antonii. — Mon.: Et aliorum XI Innocenti Rasi confessor. — Rich.: In Nicomedia Mariani presbyteri in Affrica Neonis diaconi et aliorum XLIIII Andi Rom. depositio sancti Gregorii episcopi in Asia Firmi.

MART. 12

1. NICOMEDIA] Breviarium Syriacum: ἐν Νικομηδείᾳ Μαδρόνι(ο)ς πρεσβύτερος καὶ Ζμάραγδος καὶ Μυγδόνι(ο)ς καὶ Ἱλαδᾶ [Emendatio perspicua est ex Ἑλδᾶ vel Ἱλδᾶ, ut est in codice syriaco.] καὶ Εὐγενὴς καὶ Μάξιμος καὶ Πέτρος καὶ Δωρόθεος καὶ Ῥωμανᾶ. De his Eusebius, qui tamen non singulos distincte recenset, sed τοὺς ἀμφὶ τὸν Δωρόθεον βασιλικοὺς παῖδας… Τοιούτων τῶν βασιλικῶν ἑνὸς τὸ μαρτύριον παίδων, ἄξιον ὡς ὄντως καὶ τῆς προσηγορίας, Πέτρος γὰρ ἐκαλεῖτο · οὐ χείρονα δὲ καὶ τὰ κατὰ τοὺς λοιποὺς ὄντα λόγου φειδόμενοι συμμετρίας παραλείψομεν, τοσοῦτον ἱστορήσαντες ὡς τε Δωρόθεος καὶ Γοργόνιος ἑτέροις ἅμα πλείοσιν τῆς βασιλικῆς οἰκετίας μετὰ τοὺς πολυτρόπους ἀγῶνας βρόχῳ τὴν ζωὴν μεταλλάξαντες, τῆς ἐνθέου νίκης ἀπηνέγκαντο βραβεῖα [Hist. eccl., VIII, 6, 1, 4, 5.] . Et Lactantius: Potentissimi quondam eunuchi necati per quos palatium et ipse ante constabat, comprehensi, presbyteri ac ministri et sine ulla probatione et confessione damnati cum omnibus suis deducebantur [De mortibus persecutorum, 15, 2.] . In Actis SS. Inde et Domnae [BHG2. 823; Kleopas (Koikylides), Βίοι τῶν Παλαιστινῶν ἁγίων (Hierosolymis, 1907), p. 78.] , quorum excerpta producunt synaxaria ad dies 30 sept. et 30 dec., vario mortis genere Nicomedienses interiisse feruntur [Synax. Eccl. CP., pp. 94, 357.] . Eorum celebritas habebatur Constantinopoli, die 30 sept., ἐν τῷ οἴκῳ τῶν ἁγίων μ᾽ [Ibid. p. 91.] . In codicibus nostris bis hodie (vel etiam ter in cod. E) nuntiantur, primum cum elogio, sed suppressis, uno excepto, singulorum nominibus; dein, nuncupantur singuli, non semper emendate. Haec autem colliguntur nomina:
2. Egdoni = Migdoni, 43, 46.
47. Eunemi = Eugeni, 60, Rugini, 51.
48. Maximi.
49. Donatae, lege Domnae.
52. Mari, lege Mar〈don〉i; infra, n. 98: Mirdani.
53. Petri.
54. Zmaragdi = Mareasi, 58.
55. Hilari.
61. Dorothei.
62. Gorgoni.

In elogio autem: illis videntibus (n. 12) emendandum est illos videntibus. Hinc componendus laterculus:

Nicomedia Migdoni presbyteri, Eugeni, Maximi, Domnae, Mardoni, Petri, Smaragdi, Hilari, Dorothei, Gorgoni suffocatorum diebus singulis singuli ut illos videntibus timor indiceretur.

5. ALIORUM VII] Maxime discrepant notae numerales: VII al. VI, al. IIII; n. 29: XLIIII; n. 102: LX, quas omnes ad unam reducendas putamus.
12. ILLIS] Lege illos.
17. IN ALEXANDRIA] Primo quidem aspectu hic nuntiari putares Alexandrinum episcopum Zonum cum diacono suo Alexandro et laico Duno. Res aliter plane intellegenda est. Etenim Zoni, Duni non sunt nisi disiecta frusta vocis [Eg]doni, [Mig]doni (n. 2, 43), videnturque tum Alexandria, tum Alexandri huc irrepsisse e mart. 11, n. 4, vel mart. 10, n. 38: Alexandri [Les martyrs d'Égypte, p. 69.] . Notasse tamen iuvat diaconum quendam Alexandrinum hodie fastis inscriptum esse: Orion diaconi, infra, n. 66.
25. IN AFRICA] De nomine martyris dissidium est inter testes, aliis Iohannis, aliis Neonis (Neonas) diaconi scribentibus, quod nulla ratione componere est.
29. ALIORUM XLIIII] Supra, ad n. 5.
30. ANDI] Ab ignoto nomine membrum amputatum videtur. Nullus enim locus est qui Andi in Albua vocitetur.
32. IN ALBUA] Al. Albia. Incertum.
33. SILVANI] Al. Silviani. De sancto cognomine, qui nuntiabatur IV id. feb., pauca collegimus, die feb. 10, ad n. 31.

37. INNOCENTI] Is est Innocentius papa (401 – 417). Si primae Libri pontificalis recensioni credendum est, die 27 iun. mortem obiit: sepultus est ad Ursu pilato V kal. iul. [Duchesne, t. I, p. 86.] ; si alteri, die 28 iul. decessit: qui etiam sepultus est ad Ursum pileatum V kal. aug. [Ibid., p. 222.] . Neutri autem hac in re fidendum est et sequendum martyrologium [Ibid., p. 224.] . Sepulturae locus rite in Libro pontificali indicatur, suffragaturque Itinerarium Salisburgense, in Via Portuensi: Deinde intrabis ecclesiam magnam; ibi sancti martyres Abdon et Sennes quiescunt. Deinde exeas et intrabis ubi sanctus Innocentius papa et martyr quiescit [De Rossi, Roma sott., t. I, p. 182.] . Non levis error est Willelmi Malmesburiensis qui scribit Innocentia [Ibid., p. 182.] . In codicibus alterius recensionis recurrit S. Innocentii memoria die mart. 14, n. 8. Locum sepulturae solus servavit codex S, et quidem die 14 mart.

Romae ad Ursum pileatum depositio sancti Innocentii episcopi.

39. RASI] Facili, sed quam certam nemo habuerit, coniectura restitue: (Euf)rasi. Die 13 mart., n. 88 occurrit quaedam Eufrasia, mart. 14, n. 11: Eufrosi, Eufrasi.
42. NICOMEDIA] Supra, ad n. 1.
47. EUNEMI] = Eugeni, n. 60.
49. DONATAE] = Domnae, supra ad n. 1.
51. RUGINI] = Eugeni, n. 60; supra ad n. 1.
52. MARI] = Mar〈don〉i. Supra, ad n. 1. Infra, n. 98: Mirdani.
56. EVENGULI] Vocabulum utrumque evenguli, inquirini, lectio corrupta pro singuli singulis (n. 9, 10).
58. MAREASI] = Zmaragdi, n. 54.
59. NESTORI] Mart. 7, n. 16.
62. GORGONI] Mart. 11, n. 23. Supra, ad n. 1.

66. ORION] Nomen apprime Aegyptium (supra, ad n. 17). Nihil obstat quominus scribatur:

in Alexandria Orion diaconi.

69. IN ASIA] Coniuncte cum his verbis lege nomina Carpi (n. 74), Pa〈p〉uli (n. 73) et Agathoni〈ces〉 (n. 75), martyrum Pergamenorum, quorum Acta exstant [BHG2. 293 – 295.] . Coluntur die 13 (12) aprilis, nec alia de causa hac die memorati videntur nisi quod apud Eusebium in eo capitulo passi leguntur ubi de S. Pionio [Hist. eccl., IV, 48.] . Huius enim festum hodie celebratur (n. 94).

in Asia Carpi Papyli Agathonices.

70. PETUNI] Scribendum videtur Petruni (Petroni) cuius frequens est mentio: mart. 6, n. 79; mart. 11, n. 11; mart. 13, n. 15 et 105; mart. 15, n. 13. Nusquam tamen, nisi hoc loco, episcopus fuisse asseritur.
72. FIRMI] Saepius hoc nomen legimus, et recens quidem mart. 10, n. 16; mart. 11, n. 24.

76. MACEDONI] Quae nunc sequuntur singula fere postridie recurrunt, et ab iis lucis aliquantulum accipient quae tunc notanda erunt:

76. Macedoni mart. 13, n. 2.
77. Patrici mart. 13, n. 4.
78. Modesti mart. 13, n. 9, 16.
80. Domitiani mart. 13, n. 33.
82. Zosimi mart. 13, n. 17.
84. Eustasi mart. 13, n. 18.
86. Bassilissae mart. 13, n. 21.
89. Cionis mart. 13, n. 10.

90. IOVIANI] Mart. 13, n. 108, habemus Iuliani. Nominum sane discrimen est. An et hominum?
91. HILARI] Non illum esse Ἵλαρον crediderim quem iam legimus inter Nicomedienses martyres (n. 1, 55). Hic enim pedissequum habet Concessum non hodie tantum sed et mart. 13, n. 110, april. 9, n. 14, april. 10, n. 5, april. 11, n. 6: Hilari, Concessi. Notasse iuvat in codd. Cambr. et Rich., ad diem april. 8, Concessum Carthagini assignari.

93. SMIRNAE] Pionius martyr est illustris. Quod autem cum eo Metrodi (lege Metrodori) mentio fiat, digito ostendit scriptorem usum esse Passione Pionii, ubi iste traditur simul cum Pionio igne consumptus. Sed ibidem legimus eundem fuisse πρεσβύτερόν τινα τῆς αἱρέσεως τῶν Μαρκιονιστῶν [BHG2. 1546, n. 21.] . Minime ergo Metrodorus fastis Smyrnensium inscriptus fuit. Utriusque Passionem etiam compendio refert Eusebius [Hist. eccl., IV, 15, 46, 47.] , qui tamen Pionium nusquam πρεσβύτερον nuncupat. Natalis dies est quem enuntiat Passio: πρὸ τεσσάρων εἰδῶν μαρτίων κατὰ Ῥωμαίους [BHG2. 1546, n. 23.] . Codicum lectio fere servanda est:

Smirnae Pionii presbiteri, Metrodori presbiteri.

Constantinopoli S. Pionii memoria agebatur ἐν τῷ Λιθοστρώτῳ [Synax. Eccl. CP., p. 530.] .

98. MIRDANI] Supra ad n. 1: Μαρδόνιος πρεσβύτερος. Cf. n. 52. Quod autem additur et aliorum LX, emendatione indiget. Numerus enim LX nullis confirmatur monumentis. Cum in breviario Syriaco novem omnino numerentur martyres, tolerabilis mihi videtur lectio et aliorum IX, licet, excluso antesignano, octo tantum sint. Simili enim computandi ratione saepius utuntur martyrologi.

104. GRIGORI] Antiquissima S. Gregorii Vita est in Libro Pontificali [Duchesne, t. I, p. 312.] . De ceteris non iuvat hoc loco disserere [BHL. 3637 – 3646.] . Eius epitaphium metricum Beda refert [Hist. eccl., II, 1.] , ultima suppressa sententia, quae soluta oratione expressa est et in syllogis epigraphicis tradita:

HIC REQVIESCIT GREGORIVS PAPA QVI SEDIT ANN. XIII MENS. VI DIES X. DEPOSITVS IIII IDVS MARTIAS [De Rossi, Inscriptiones christianae Urbis Romae, p. 52. Cf. Duchesne, t. c., p. 313.] .

III ID. MART.

a Nicomedia Macedonis presbyteri Patriciae uxoris eius et filiae Modestae Cioni presbyteri Saturnini Ianuari Salvi Petruni Modestini Zosimi Eustaci presbyteri et Bassillae uxoris eius Eppodi diaconi et aliorum II Gerati lacus Carpisti Galatae Domisiani presbiteri Luce Telli Hiromei Zeddoni presbiteri et Patriciae uxoris eius Claoni Patyrrigiae item Basilissaeb. Nicea civitate Theusetae et Horis filii eius Theudorae Nimpodore Marci Arabae hii omnes igne concremati sunt et Iuli episcopi Alexandri Dioni Mariae et aliorum II Pioni Trabiae Quartae Misthei Nimphadobe Ariabae item Partae Poenisc Victorini. in Tessalonica Alexandri Dioni. Nicomedia Eufrasiae Domitiani Macedoni Patriciae Lucae Duoni item Domitiani item Dioni Sallae Ruae Pactae Pioni Fronimi Callidi Severini Petruni pueri Salviani Iuliani Felicis Hilari Concessi Martialis.
Addunt codices pleniores: a) translatio corporis sancti auctoris ep iscopi B2 marg. — b) claonis minervini C. — c) victuriȩ C.
Var. lect. codd. EBSW. — 1. nicom̄ E; nicomedia B1; nicomedi B2 | 2. machedoni BSW | 3. prƀ E; presƀi B; prƀi W | 4. patricie B; mar ciȩ S; matriciȩ W | 5 – 6. uxori sc̄s B1; uxoris es̄ B2; uxor̄ eius W | 8 – 9. transp. mod. fil. add. eius BW | 8. filie B | 9. modeste B; modestiȩ S | 10. cyrion W | 11. presƀi B; prƀi W; om. E | 13. ianuarii BS | 14. salvii BS | 15. petroni S | 18. eustasi BW; eostasi S | 19. prƀ E; presƀi B; prƀi W | 21. basillisse B; basilissae SW | 22. uxor̄ W | 22 – 23. om. E | 24. eppepodi B1SW; eppipodi B2 | 25. diac̄ EW | 26 – 28. cum aliis duobus BSW | 29 – 30. gerati la cus B; geratilacus S; add. et B | 32. galate BS | 33. domisioni S | 34. prō E; presđi B; prđi W | 35 – 36. lucetelli E | 35 – 37. transp. hieromei luce telle S; hyromei lucȩ telle W | 37. hyromei B | 39. prƀ E; prƀi W | 41. patre E; patrie B; patriȩ W | 42. uxor̄ W | 42 – 43. om. E | 44. claonii B; om. SW | 45. patifrigie B; patifrigiȩ S; party frigiȩ W | 46. it̃ E | 47. basilisse S; baselisse B; add. claoniȩ S; claonii W (cf. 44) | 48. sicia E; in Nicea WS | 49. civī E; civitat̃ B; civitā W | 50. theustae E; theusete B; theu setȩ W | 51 – 52. ethoris E | 52. choris B | 53. fili E; fulȩ W; add. virginis W | 54. om. W | 55. theudore B; theodore SW | 56 – 57. transp. marci nempodero S | 56. nic̄o pudore E1 (?); nimpudore E2 | 57 – 58. marcia rabae E | 58. arabe BS | 59 – 64. om. E | 59. hi S | 61. igni S | 62. concremate B1 | 62 – 63. concrematis S | 64. om. SW | 67 – 68. alexandrioni B | 67. alaxandri E | 68. pione S; pion W | 69. marie B | 70 – 72. cum aliis duobus BSW | 73. dioni SW | 74. trabie B | 75. quarte BS | 76. mysithei B; mesethei S; misithei W | 77. nimphȩ dobae E; nimpadobȩ W | 78. ariabe B; arabȩ SW | 79. it̃ E; om. BSW | 80 – 81. transp. pionis quartȩ S; pionis parth///ȩ W | 80. p//arte B | 82. victurini BW | 84. tessalō E; thesalonica BW; thessalonica S; add. civitate S | 85. alaxandri E | 86. dione B; dionȩ W; add. item B | 87. nicom̄ E | 88. eufrasie B; eufraxiȩ S | 89. dimiciani B1; domiciani B2SW | 90. macidoni E; machedoni SW | 91 – 93. transp. lucae patricii dionisi S | 91. patricie B | 93. duonii BW | 94. it̃ E | 95. domiciā B; domiciani SW | 96. it̃ E; om. SW | 97. dionis B; om. SW | 98 – 99. calleruȩ B; scalle S; scalleriȩ W | 100. patȩ B; pactȩ S | 101. pionis B; pionii W | 102. pronimi E | 103. calledi BSW; add. item dionisi S; item dioni W (cf. 97) | 107. silviani S | 108. om. S | 110. hilarini B1; hilarii B2; helari S; helarii W | 111. add. et BSW | 112. marcialis BSW.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Nicea civitate Theusetae et Horis filii eius Theodorae Nimpodorae Marci Arahae hi omnes igne concremati sunt Iuli episcopi Alexandri. — Taml.: Macedoni et uxoris eius Patriciae et filiae Modestae Chioni Saturnini Silvi Ianuarii Petroni Zosimi Modestini Salivi Cioni Castacii. — Mon.: Tessalonica Innocenti episcopi Eufraxiae virginis et aliorum X. — Rich.: In Nicomedia Macedonii presbyteri Patricii et Modesti Cioni presbyteri Saturni Ianuaris. Nicea civitate Teusitae et Horis.

MART. 13

1. NICOMEDIA] Breviarium Syriacum: ἐν αὐτῇ τῇ Νικομηδείᾳ Μόδεστος πρεσβύτερος μάρτυς καὶ ἕτεροι μάρτυρες εἷς καὶ εἴκοσι. Inter eos martyres quorum nomina haud pauca mox occurrent, nonnulli e Modesti societate forsitan inserti sint; sed quo pacto eos certo internoscamus nescimus. Ex eorum numero aliquot et die 12 mart. inscripti sunt, omissa Nicomediae mentione. Lectam fuisse Passionem, nunc deperditam, S. Modesti et sociorum ostendunt munera ecclesiastica et vincula consanguinitatis plurimorum diserte expressa, non ita sedulo tamen ut moles incongrua in ordinem redigatur. Vix enim decernere est quibusnam tandem iure tribuatur presbyteri nomen; uxoris etiam et filiae partitio vocabulorum aequa non videtur. Singula iuverittrutina examinare.
2. MACEDONIS] Addit: presbyteri. Infra, n. 38: Zeddoni presbiteri; n. 90: Macedoni sine addito, item mart. 12, n. 76.
4. PATRICIAE] Addit: uxoris eius, etiam infra n. 41; n. 91: Patriciae sine addito; n. 45: Patyrrigiae; mart. 12, n. 77: Patrici.
9. MODESTAE] et filiae Modestae; n. 16: Modestini; mart. 12, n. 78: Modesti presbiteri, ut est et in breviario Syriaco.
10. CIONI] Addit: presbyteri; mart. 12 n. 89: Cionis sine addito. Infra, n. 73 et 101: Pioni; n. 97: Dioni (sed lege quae dicenda sunt ad n. 67 et 84: Alexandri Dioni); n. 93: Duoni; n. 44: Claoni (Daoni). Legendum, ni fallor: Pioni presbyteri, qui est martyr Smyrnensis, mart. 12, n. 94.
12. SATURNINI] Adde n. 13, 14: Ianuari, Salvi, nuda nomina.
15. PETRUNI] Mart. 12, n. 70 et aliis diebus. Cf infra, n. 105: Petruni pueri.
16. MODESTINI] = Modesti. Supra, ad n. 9.
17. ZOSIMI] Mart. 12, n. 82: Zosimi presbiteri.
18. EUSTACI] Addit: presbyteri. Mart. 12, n. 84: Eustasi presbiteri.
21. BASSILLAE] Addit: uxoris eius. Infra, n. 47: Basilissae sine addito. Mart. 12, n. 86: Bassilissae uxoris filiae.
24. EPPODI] Nonnihil luxata lectio cui tamen hanc alteram Eppipodi nemo anteponat, existimans hunc esse Alexandri Lugdunensis socium [BHL. 2574.] . Huic enim male aptantur quae addita sunt et aliorum II. Si tamen scripserimus Evodi, qui unus est ex tribus filiis S. Theodotae [BHL. 8093.] , de qua mox, n. 50, plana sunt omnia.
29. GERATI] Sequitur lacus, unde conicias loci hoc esse nomen. Haec non minus obscura sunt si addideris Carpisti. Sunt quidem in Africa Aquae Carpitanae [Tissot, Géographie comparée de la province Romaine d'Afrique, t. II, p. 140.] . Audacius tamen foret asserere hoc aliud esse ac meram vocum consonantiam.
32. GALATAE] Insertum videtur ab interpolatore qui recordatus est Domitiani illius qui die 28 dec., n. 18, etsi non recte, sub Ancyra Galatiae nuntiabatur.
33. DOMISIANI] Addit: presbiteri. Infra, n. 89 et 95: Domitiani sine addito. Mart. 12, n. 80: Domitiani presbiteri.
35. LUCE] Iterum n. 92. Sitne ceteris Nicomediensibus annumerandus non liquet, nisi ille est qui mart. 15, n. 7 nuntiatur: Nicomediae Luci episcopi. Hic autem plane ignotus est, et a reliquorum societate segregatus. Si quis legerit Luci, intellegendo Romani pontificis nomen, ne ineptiae statim vel audaciae arguatur. Lege quae de Iulio papa mox in medium proferemus (n. 65).
36. TELLI] Infra, n. 98: Sallae. Cf. feb. 28, n. 26.
37. HIROMEI] Male effectum ex nIcOMEdIa, ut vel ex proximis vocibus constat.
38. ZEDDONI] = Macedonis, n. 2.
41. PATRICIAE] Supra, n. 4.
44. CLAONI] = Duoni (Cluoni), Dioni, Cioni, Pioni, supra, ad n. 10.
45. PATYRRIGIAE] = Patriciae, n. 4.
47. BASILISSAE] Supra, n. 21: Bassillae.

48. NICEA] Nicaeae in Bithynia S. Theodote cum tribus filiis igne consumpta est [BHL. 8093.] , quam et die 2 aug. et 2 sept. martyrologium commemorat. Vix latet nomen martyris sub Theusetae, n. 50, — vel etiam sub Theudorae, n. 55, quamquam id non ita certum, ut mox indicabo. Horis filii eius (n. 52 – 54) corrupte reddit cum tribus filiis eius. In Passione unus tantum e tribus filiis nominatim appellatur: Evodius. Hinc, n. 24 legimus, Evodi cui subiunximus (n. 26 – 28) et aliorum II, id est fratrum. Neque ad alios pertinere credimus hanc sententiam: hii omnes igne concremati sunt (n. 59 – 63). Cetera omnia peregrina sunt, certa vero est annuntiatio:

Nicea civitate Theodotae cum tribus filiis eius. Hii omnes igne concremati sunt.

55. THEUDORAE] Cum ilico sequatur Nimpodore, haec duo nomina remansisse crediderim ex ternis illis virginibus Menodora, Nymphodora, Metrodora, quas Graeci die 10 sept. venerantur [BHG2. 1273; Synax. Eccl. CP., p. 31.] . Unde Theudora esset pro Menodora. Martyres hae non quidem ad Nicaeam, sed ad Bithyniam pertinent, sicut et Theodote. Ceterum nihil est inter utramque turmam commune.
57. MARCI] Cf. infra, n. 69: Mariae; utrumque incertum.
58. ARABAE] Cf. infra, n. 74: Trabiae; n. 78: Ariabae. Regionisne an martyris nomen utcumque luxatum quis dixerit?
62. CONCREMATI] Haec cum Theodote, supra ad n. 48, coniunximus. Omnia a n. 48 ad 63, nullo facto discrimine, exscripsit martyrologus Lugdunensis: Nicea civitate natale sanctorum martyrum Theusetae et Horris filii eius, Theodorae, Nimphodorae, Marci, Arabiae, qui omnes igni traditi sunt [Quentin, Les martyrologes historiques, p. 212.] . Nihil melius Ado nec reliqui, nec ipsum martyrologium Romanum.
65. IULI] Legeris 〈Romae〉 Iuli episcopi, si placet conicere transpositum esse Iulium papam, cuius depositionis dies est, II id. april., ad III id. mart. Cum ea etiam coniectura hanc alteram conectere iuvat: Iulium pontificem Lucium, ut solet, secum traxisse, n. 35: Luce, n. 92: Lucae. Cui haec temere dicta forte videantur, legat quae ad feb. 8, n. 17, mart. 4, n. 6 annotata sunt de individua societate utriusque pontificis in huius martyrologii laterculis.
67. ALEXANDRI] N. 85, iterum Alexandri Dioni〈si〉, sub Thessalonica.
69. MARIAE] Cf. supra, n. 57: Marci. Quicquid conieceris, ab hoc nomine seiungenda sunt vocabula et aliorum II quae n. 26 – 28 iterant et ad Eppodi seu Evodi referuntur.
73. PIONI] Mart. 12, n. 94. Supra, n. 10.
74. TRABIAE] Supra,n. 58: Arabae; n. 78: Ariabae.
75. QUARTAE] Infra, n. 80: Partae; n. 100: Pactae. Incerta omnia.
76. MISTHEI] Nudum nomen.
77. NIMPHADOBE] = Nimpodore, n. 56, id est Nymphodorae (cf. n. 55).
78. ARIABAE] Supra, n. 58: Arabae; n. 74: Trabiae.
80. PARTAE] Supra, n. 75, infra, n. 100. Notatu digna est lectio Partae Poenis, collata cum Pactae Pioni (n. 100, 101), unde Poenis vitiosa est scriptio nominis Pioni (mart. 12, n. 94), hoc saltem loco. Non ita ad diem feb. 1, n. 7, ut ibi annotatum est.
82. VICTORINI] Ni fallor, martyr Nicomediensis, de quo mart. 6, n. 4, et alias.

84. TESSALONICA] Quae iam supra, n. 67, 68, sine loci indicio legimus, mutuatus est martyrologus a die mart. 14, n. 1.

in Tessalonica Alexandri Dionisi.

87. NICOMEDIAE] Tertium hic habemus turmam Nicomediensium, cui statim inseritur Eufrasiae. Norunt quidem Graeci Eufrasiam martyrem Nicomediae passam; haec tamen non hodie sed die 10 ian. recolitur [Synax. Eccl. CP., p. 404.] . Temere scripsit Usuardus: in Thebaide depositio sanctae Euphrasiae virginis; huius autem vestigia sequitur martyrologium Romanum. De reliquis, quae occurrebant, in superioribus notata sunt:
89. Domitiani, n. 33.
90. Macedoni, n. 2.
91. Patriciae, n. 4.
92. Luca, n. 35.
93. Duoni, n. 10.
95. Domitiani, n. 33.
97. Dioni, n. 10.

98. SALLAE] Supra, n. 36: Telli.
99. RUAE] Lectio corrupta.
100. PACTAE] Supra, ad n. 80.
102. FRONIMI] Mart. 14, n. 12.
103. CALLIDI] Uti Severini, nudum nomen.
105. PETRUNI] Supra, n. 15. Mart. 12, n. 70 scriptum est Pet〈r〉uni episcopi, hic vero pueri. Utra sit lectio accipienda, an utraque reicienda quis diudicabit?
107. SALVIANI] Tam Salvianus quam Iulianus, Felix, Martialis solo noti sunt nomine. Dubitare tamen licet an Iulianus hodiernis laterculis additus sit arrepta occasione a voce Basilissa, n. 47. Die enim ian. 6, n. 25 – 27, socios illustres in martyrio Iulianum et Basilissam nuntiat martyrologium. Lege et quae dicta sunt mart. 12, ad n. 90.

110. HILARI] Par martyrum Hilari Concessi, de quo mart 12, n. 91.

ADDITAMENTA] Auctoris episcopi Mettensis, cuius festum agitur 10 aug., quo in eodem codice B altera manu inscriptum est: eodem die depositio sancti Auctoris episcopi. Hodie:

Translatio corporis sancti Auctoris episcopi.

EXCERPTA] Cod. Taml.: Salivi = Salvi, n. 14.

Castacii = Eustaci, n. 18.

Cod. Mon.: Tessalonica, mart. 14, n. 2, 28; supra, n. 84.

Innocenti, mart. 12, n. 37.

PRID. ID. MART.

A In Tessalonica Dionisi Alaxandri Palatini . et Romae Innocenti episcopi natale

Eufrosi Frunimi. Nicomedia Felicissimi Dativi Frontinae. in Africa Alexandri Dionae Petri Mammeri et Naboris martyr Comis Frontonisb. Tessalonica Alexandri Eufrasi Frunimic. Antiochia. Nicomediae Pionis. Romae Innocenti episcopi.
Addunt codices pleniores: a) metis translatio corporis beatȩ chlodesindae deo sacratae B2 in marg. — b) mariȩ C. — c) romae leonis episcopi et martyris B.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 2. tessalō E | 7. rom̄ E | 10. nt̃ E | 11. eufro//sini S | 13. nicom̄ E; inimedia S; in nicomedia W | 15. fontini S; add. et BS | 16. frontine B; frontini S; add. et W | 18. aff̄ E | 19 – 20. transp. dione alexandri SW | 19. alaxandri E; om. S | 20. dione BS; add. in aff̄ E; nicomedia B; alexandri S | 23. om. E | 25. martyr̄ B; mar̄ W; martyris S; om. E | 26. comes B; om. SW | 27. prontonis E | 28. tessalō E; thesalonica B; in thessolinica S; in theralonica W; add. dionisii B | 29 – 30. transp. eufrasii alexandri S; eufrasi alexandri W | 29. alaxandri E; add. palatini B | 30. efrasi B | 31. frunini E; fronimi B | 32. antioc̄ E; in antiochia S; in antiocia W | 33. nicomēd E; nicomedie SW; nicomedi B | 34. epionis B | 35 – 37. et rome ad ursum pileatum innocenti ep̄i S | 36. innocentie B1; innocenti B2.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Cartagine civitate nat. sanctorum Donati Efrosi Frunimi in Nicomedia nat. Felicisimi Frontinae. — Taml.: Dionisii episcopi Eufrosii Felicissimi Dativi Alaxandri Pionis Furmini Dionisii Alaxandri Salvatoris Frontinae Hursiniae Dionae Pelliotae Rabae Dionae Faustae Salvae Ingenuae Palidi Pallitani Innocentii episcopi Eufrasiae Petri Mammerii Naborii Lucae Iacobi Frontoni Frimini Lucii Vincentii Marci Pauli Teophili Petroni. — Mon.: Natalis sanctorum Eufrosi Frunimi in Nicomedia Pauli et aliorum XXIIII. — Rich.: In Tesalonica Dionisii Alexandri et Palatini et Rome depositio Innocentii episcopi Nicomedia Felicissimi Dativi et Florentini.

MART. 14.

1. IN TESSALONICA] Breviarium Syriacum: ἐν Θεσσαλονίκῃ Φρόντων μάρτυς καὶ ἕτεροι μάρτυρες τρεῖς. Fronto bis commemoratur, n. 16: Frontinae, n. 27: Frontonis. Praeter Alexandrum et Dionysium, nullum ex Thessalonicensibus hodie agnoscimus. Alexandri memoria iam occurrit feb. 26, n. 3, feb. 27, n. 2 et mart. 13, n. 67, 85. A Graecis agitur mart. 13 vel 14 commemoratio τοῦ ἁγίου μάρτυρος Ἀλεξάνδρου τοῦ ἐν Πύδνῃ [Synax. Eccl. CP., p. 534 – 35.] , et nov. 9: Ἀλεξάνδρου τοῦ ἐν Θεσσαλονίκῃ [Synax. Eccl. CP., p. 208.] . Unum esse Alexandrum Pydnensem et Thessalonicensem ut comprobaremus olim enixi sumus [Act. SS., Nov. t. IV, p. 100.] ; sed homonymorum illorum intricatum negotium melius suo loco exponemus ad diem 14 maii. Dionysius cum Alexandro nuntiatus est heri, fortassis etiam die 27 feb., rursum april. 1, n. 22, april. 2, n. 35. Palatinus adiectivum potius quam nomen esse videtur, quod et invenimus non procul a Domnino, martyre Thessalonicensi, mart. 30, n. 7, prope alios martyres eiusdem civitatis die 4 april., n. 16, hodie in cod. B, ad Alexandri, n. 29. Quo tandem pertineant non audemus conicere, et cum debita cautela legere suademus:

in Thessalonica Frontonis Alexandri, Dionysi et 〈…〉 palatini.

De ceteris martyribus Thessalonicae ascribendis nihil occurrit quod addamus. Plurimos fuisse quorum nomina in hisce fastis nullo loco distincte expressa sunt suadet catalogus eorum quorum effigies opere tessellato depictae sunt in ecclesia Sancti Georgii, Thessalonicae [Ch. Diehl-M. Le Tourneau-H. Saladin, Les monuments chrétiens de Salonique (Paris, 1918), p. 19 – 31; M. van Berchem-E. Clouzot, Mosaïques chrétiennes du IVe au Xe siècle (Genève, 1924), p. 67 – 72. Cf. Anal. Boll., t. XLIII, p. 389.] .

7. ROMAE] Iteratur laterculus diei mart. 12, n. 37:

Romae ad Ursum pileatum Innocentii episcopi.

11. EUFROSI] Infra, n. 30: Eufrasi. Heri, habuimus Eufrasiae, sub indicio Nicomediae, quod neque hodie deest (n. 13, 33). Die mart. 12, n. 39, scripsimus (Euf)rasi episcopi, utique ex coniectura. Neutra lectio certa est.
12. FRUNIMI] Mart. 13, n. 102; infra, n. 31, etiam Fronimi (B). Nescio an latine usitatum sit, ex graeco adiectivo: φρόνιμος, prudens, cordatus. Notatu dignum est hodie in variis nominibus eiusdem vocabuli prima elementa adesse: FRONimi, EuFROsi, FRONtinae, FRONtonis, unde suspicio est e corruptela nescio qua enatum esse Frunimi. Quod fidenter assererem nisi Frunimum illum etiam mart. 3, n. 80, mart. 4, n. 72, obviam habuissemus.
13. NICOMEDIA] Infra, n.33. De Eufrasia quadam Nicomediensi verba fecimus mart. 13, ad n. 87, et supra, n. 11. Non tamen certo eius memoriam hodie agi nemo non intellegit. Inter Nicomedienses conspicuus fuit Petrus, ut videre est ad mart. 12, n. 1. Qui tamen hodie recensetur Petrus (n. 21) ad aliam videtur referendus societatem. Nomen civitatis e laterculo mart. 13, n. 1, solum, séclusis martyribus, huc cecidisse crediderim.
14. FELICISSIMI] Latinum nomen, quod tamen multis hominibus conveniat.

15. DATIVI] Procul dubio Africae tribuendus; an cum aliis nonnullis, non constat.

in Africa Dativi.

16. FRONTINAE] = Frontonis, infra, n. 27. Cf. supra, n. 1.
19. ALEXANDRI] Supra, n. 1 et 4; infra, n. 29.
20. DIONAE] = Dionisi, supra, n. 3. Cf. quae annotata sunt ad n. 1.

21. PETRI] Nomina quattuor (n. 21 – 26) etiam iul. 14 recensentur:

Petri iul. 14, n. 15.
Mammeri iul. 14, n. 14: Mamaris.
Naboris iul. 14, n. 12: Namoris.
Comis iul. 14, n. 16: Gummi.
Quod autem binis hisce diebus inscripti sunt, id ortum est ex prid. id. mart. commisto cum prid. id. iul.

27. FRONTONIS] Supra, ad n. 1. Male Frontinae, n. 16.
28. TESSALONICA] Supra, n. 1.
30. EUFRASI] Supra, n. 11: Eufrosi.
31. FRUNIMI] Supra,n. 12.
32. ANTIOCHIA] Nullus est martyr quem ad Antiochiam referamus.

33. NICOMEDIA] Codex B legit Nicomedi; incerta est lectio codicis E; ceterorum Nicomedia, quae aliis praestat. Est enim mera iteratio n. 13. Nulla ratio habenda est kalendarii marmorei Neapolitani, in quo postridie inscriptum est [Capasso, Monumenta ducatus Neapolitani, t. I, p. 336.] :

XV. NAT(ALE) S(ANCTI) NICODEMU

Hunc autem Neapolitani habent Nicodemum illum, Christi discipulum [Mazochi, In vetus marmoreum sanctae Neapolitanae ecclesiae kalendarium commentarius, p. 93.] , quem antiquorum fasti ignorant. Nicodemus est aliquis martyr, solo nomine notus, quem memorant Graeci in synaxariis, non tamen hoc die, sed 8 oct. [Synax. Eccl. CP., p. 122.] . Quam facilis sit a Nicomedia ad Nicodemum lapsus nemo non videt.

34. PIONIS] Mart. 12, n. 94, habita est memoria S. Pionii, Smyrnensis presbyteri. Fieri tamen potest ut hodie Pionis sit pro Dionis seu Dionisii supra, n. 3, 20.

ADDITAMENTA] Chlodesindae. Vita S. Glodesindis: Iacuit usque ad sui translationem corporis, quae est pridie idus martii, in praedicta sanctae et intemeratae virginis Mariae ecclesia [BHL. 3562, n. 18.] . Haec autem translatio peracta est a Drogone, episcopo Metensi, anno 830 [Act. SS., Iul. t. VI, p. 199.] .

Mariae, mart. 13, n. 69.

Leonis episcopi sepulcrum erat in agro Verano via Tiburtina, titulo metrico ornatum, cuius fragmenta reperta sunt, quodque integrum e codicibus edidit I. B. De Rossi [Bullettino, 1864, p. 54 – 56; Inscriptiones christianae Urbis Romae, t. II, p. 92, n. 62; p. 106, n. 48 et p. 107, n. 51. Cf. Ihm, Damasi epigrammata, n. 33, Duchesne, Le Liber pontificalis, t. I, p. 250.]

OMNIA QVAECVMQVE VIDES PROPRIO QVAESITA LABORE CVM MIHI GENTILIS IAMDVDVM VITA MANERET INSTITVI CVPIENS CENSVM COGNOSCERE MVNDI IVDICIO POST MVLTA DEI MELIORA SECVTVS CONTEMPTIS OPIBVS MALVI COGNOSCERE CHRISTVM HAEC MIHI CVRA FVIT NVDOS VESTIRE PETENTES FVNDERE PAVPERIBVS QVID QVID CONCESSERAT ANNVS PSALLERE ET IN POPVLIS VOLVI MODVLANTE PROFETA SIC MERVI PLEBEM CHRISTI RETINERE SACERDOS HVNC MIHI COMPOSVIT TVMVLVM LAVRENTIA CONIVNX MORIBVS APTA MEIS SEMPER VENERANDA FIDELIS INVIDIA INFELIX TANDEM COMPRESSA QUIESCET OCTOGINTA LEO TRANSCENDIT EPISCOPVS ANNOS
DEP. DIE PRID. IDVS MARTIAS

Liber pontificalis, in Vita Hadriani I, post memoratam basilicam S. Laurentii in agro Verano: ecclesiam sancti Stephani iuxta eam sitam, ubi corpus S. Leonis episcopi et martyris quiescit similiter undique renovavit una cum coemeterio beatae Cyriacae [Duchesne, t. c, p. 508.] . Leo tamen ille martyribus annumerandus non est [Delehaye, Sanctus, p. 144 – 47.] . Patrem fuisse Damasi papae, cuius matri Laurentiae nomen erat, ipso Damaso teste in eiusdem epitaphio [Wilpert, in Nuovo bullettino di archeologia cristiana, 1903, p. 53, tav. III.] , multis astruere conatus est Horatius Marucchi [Osservazioni storiche ed epigrafiche sulla iscrizione recentemente scoperta della madre del papa Damaso, in Nuovo bullettino, t. c., p. 59 – 108.] . Obest tamen quod in Libro pontificali Damasus ex patre Antonio genitus perhibetur [Duchesne, t. c., p. 212.]

EXCERPTA] Cod. Taml.: Salvatoris = Salutoris, mart. 15, n. 17.

Pelliotae, Palidi, Palitani = Palatini, supra n. 5.

Cod. Mon.: Florentini = Frontinae al. Frontini, n. 16, reapse Frontonis, n. 27.

ID. MART.

In Cappadocia sancti Longini | in Nicomedia Luci episcopi et martyris Faustae Silvi Petruni

Ingenuia. Kartagine Pauli Solutorisb sancti Iacobi fratris domini et sancti Iacobi fratris domini

Alexandri Teofili Octavi Theodoli Petrunic.

Hierosolima Iacobi apostoli Lucae evangelistaed.
Addunt codices pleniores: a) ianuarii C. — b) et sancti iacobi apostoli fratris domini CMKLV. — c) maiuli C. — d) riguli E; et in carralis monte rosario spinoso regoli S.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 1. om. E | 2. cappōd E; capadociae B2 | 3. om. E | 3 – 4. litt. evan. in W | 5. om. E | 6. nicom̄ E | 7. lucini W | 9 – 11. om. E | 10. martyr̄ B; mar̄ W | 11. fauste B | 12. silvii BSW; add. pauli E | 1. ingenuae BSW | 15. kartaḡ E; cartagine BS; cartaginȩ W | 1. salutoris SW | 20. f̄f̄ E | 21. dn̄i E | 22 – 26. om. BW | 25 – 26. fr̄is dn̄i S | 27. alaxandri E; et alexandri B | 28. theophili B; theofili W; thiopoli S | 29. add. petruni E2 in marg. | 31. petrunii B | 32 – 34. om. W | 32. hieros̄ E; hierusolima B | 34. apoōs E; add. et B | 36. evangeł E; eugltȩ SW.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Capodocia nat. sancti Logini in Nicomedia Luci episcopi et martiris Ficustae Silvi Ingenuae cum aliis item in Capodocia Iacobi apostoli et Lucae evangelistae. — Taml.: Iacobi apostoli fratris Domini ordinatio Lucae evangelistae Longini Lucii martiris Salvi Pauli Silvi Saturnini Ingenuae Spinosi Innocentii Efiro Reguli et aliorum IIII. — Mon.: In Cappadocia natalis sancti Longini in Nicomedia Lupi episcopi et martyris Romae depositio Leonis episcopi Iacobi apostoli Lucae evvangelistae. — Rich.: In Nicomedia Pauli Silvii Petronii in Capadocia Longini Luci episcopi Cartagine Solutoris Hierosolima Iacobi apostoli.

MART. 15

1. IN CAPPADOCIA] De S. Longino, cuius exstant Acta cum graeca [BHG2. 988, 989.] tum latina [BHL. 4965.] , ita S. Gregorius Nyssenus: οἱ Μεσοποταμῖται ἐδοκίμασαν τὸν Θωμᾶν καὶ ἡμεῖς οἱ Καππαδόκαι τὸν ἑκατόνταρχον τὸν ἐπὶ τοῦ πάθους τὴν θεότητα τοῦ κυρίου ὁμολογήσαντα [Epist. XVII, 15, Pasquali, p. 53.] . S. Longinus rursum nuntiatur oct. 23: in Caesarea Cappadociae Longini, et nov. 22. Graecorum fastis inscriptus est oct. 17; eius synaxis agebatur Constantinopoli in ecclesia Sancti Georgii ἐν τῷ Κυπαρισσίῳ [Synax. Eccl. CP., p. 141.] . De eo in kalendario mozarabum die 21 nov. [Férotin, Le Liber Ordinum, p. 488 – 89.] . Scribendum est:

〈in Caesarea〉 Cappadociae sancti Longini.

6. IN NICOMEDIA] Mart. 13, n. 1; 14, n. 13, 33; 16, n. 7; 17, n. 1. Martyres Nicomedienses hodie frustra requiro. De S. Nicodemo quem suo kalendario inscripserunt Neapolitani, diximus ad mart. 14, n. 33.

7. LUCI] Nihil habemus quod ad hoc nomen et sequentia illustranda afferamus.
11. Faustae.
12. Silvi.
13. Petruni.
14. Ingenui.

Petrunium seu Petronium saepius hoc mense recensent codices, ut notatum est mart. 11, n. 11, mart. 12, n. 70. Ingenui, al. Ingenuae rursum mart. 18, n. 44. Conferatur mart. 16, n. 14: Eugeniae.

15. KARTAGINE] Desideratur mensis martius kalendarii Carthaginiensis. Hoc autem silente, neque de Paulo neque de Solutore quicquam assere re volumus. Et Solutoris quidem nomen saepius scriptum reperimus, v. gr. ian. 21, n. 31; mart. 26, n. 78; 27, n. 18; april. 8, n. 11; 23, n. 13, plerumque inter Afros. Hodie quidem accedit Octavi (n. 29), unde credibile est Solutorem Taurinensem esse ex societate Octavii, Solutoris, Adventoris qui nov. 20 coluntur. Nisi dixeris Octavi ascriptum esse ab interpolatore qui praeter Taurinensem nullum noverat Solutorem.

19. IACOBI] Commemorationis huius, quae bis hodie notata est (infra, n. 33) et interpolatori debetur, rationem non assequimur. Die 27 dec., n. 11 memoria ordinationis Iacobi fratris Domini signatur; eiusdem depositio die 25 mart., n. 9. Ceterum perspicua est lectio:

Hierosolima Iacobi apostoli fratris Domini.

27. ALEXANDRI] Anticipatur mart. 17, n. 11: Romae Alexandri episcopi Theoduli diaconi, qui cum Eventio praecipue coluntur die 3 maii. Iungantur ergo n. 27, 30:

〈Romae〉 Alexandri Theodoli.

28. TEOFILI] = Theoduli, n. 30.
29. OCTAVI] Ni fallor, martyr Taurinensis, nov. 20. Lege quae dicta sunt supra ad n. 15.
33. IACOBI] Iam supra, n. 19.

35. LUCAE] In hisce fastis Lucas oct. 17, 18 et etiam sept. 21. Cur Iacobo apostolo hodie societur causam esse suspicor quod. Lucius (supra, n. 7) evangelistam paene cognominem interpolatoris menti iniecerit.

ADDITAMENTA] Maiuli, mart. 7, n. 51; maii 11, n. 9.

Riguli. Adeo aperte scribit cod. S:

in Carralis monte Rosario Spinoso Regoli

ut nihil addendum vel demendum videatur. Miror tamen neminem ex iis qui de sanctis Sardiniae scripserunt, ut Iohannes Arca [De sanctis Sardiniae libri tres, Calari, 1598.] , F. Lanzoni [La prima introduzione dell' episcopato e del cristianesimo nell' isola di Sardegna, Cagliari, 1916; Le diocesi d'Italia, p. 656 – 679.] , et ipse Bonfantus, qui non veros tantum sed et ficticios plurimos suae patriae asseruit [Triumpho de los santos del reyno de Cerdeña. En Caller, 1635.] , Regulum Calaritanum plane ignorasse.

EXCERPTA] Cod. Cambr.: Ficustae = Faustae, n. 11.

Cod. Taml.: Salvi = Silvi, n. 12.

Spinosi = Vid. Additamenta, ubi de S. Regulo: monte Rosario Spinoso.

Efiro = Eufrosi, mart. 14, n. 11.

XVII KAL. APRIL.

In Aquileia Hilari Tasiani Datiania. in Nicomedia Castori Dionisi Nonni Serenib Ciriacae Milisae Eugeniae Iuliani Asclepiodotic. in Grecia Ciriaci Pampiliani Cassonis.
Addunt codices pleniores: a) iuliani martyris et natale sancte gertrudis C. — b) iuveni E. — c) pionis C.
Var. lect. codd. EBSW. — 3. helari BSW | 4. om. B | 5. diatiani E1; dati ani W; tatiani B | 6. om. E | 7. nicom̄ E | 9. diunisi B1 | 12. quiriace B; quiriacȩ W; quiriaci S | 13. milise BS; et add. B | 14. eugenie B | 15. add. et B | 16. asclipioditi BS | 18. grec̄ E | 19. cyriaci S; cyriace B; cyriacȩ W | 20. pampini BSW | 21. cassionis BW; casonis S.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Aquilea nat. Hilari et Taciani et in Grecia Castoris Nonni Sereni Iouuiani et in Nicomedia Pamphiliani Sereni et Eugenii. — Taml.: Hilarii Titiani Tasiani bis Castoris Dionisii bis Noni Sireni Eugenii Iuliani Iovani Amphi Curiacae Mariae Milisae Ascliophidoti Sampiliani Sereni bis Grignei Eugeniae et aliorum X. — Mon.: Romae Nicomedis episcopi Nicomediae Castori Fereni. — Rich.: Aquileia Helarii et Tatiani et in Grecia Castoris Nonni Sereni et incomedia Pamphiliani et Eugenii Dionis Quiriaci.

MART. 16

1. IN AQUILEIA] Secundus post Hermagoram in antiqua serie episcoporum Aquileiensium est Hilarius [P. Paschini, La chiesa Aquileiese ed il periodo delle origini, p. 48; F. Lanzoni, Le diocesi d'Italia, p. 883 – 84.] . Eius socius nuncupatur Tatianus in carmine De Aquilegia, saec. IX condito, ubi haec leguntur:

Factus martyr [Marcus] suo sacro sanguine quam dedicat
sed nec mora Fortunatus magystrum prosequitur,
Helarus sacer, deinde Tatianus socius [M.G., Poet. lat., t. II, p. 151.] .

Paulus, patriarcha Gradensis, qui sedit imperante Iustiniano, hostile periculum non ferens, Longobardis advenientibus cum omni thesauro aecclesiae Gradus se contulerat, efferens secum corpora sanctorum martyrum Hylari et Taciani et reliquorum [Chronica de singulis patriarchis Nove Aquileie, in G. Monticolo, Chronache veneziane antichissime, t. I, p. 6.] . De his ita Chronicon Gradense: “Cumque idem venerabilis patriarcha ad destructam Aquileiensium civitatem cum populi multitudine ire disponeret, divina revelatione sibi innotuit qualiter cives Aquileie sevissimam Longobardorum rabiem in Gradense castrum fugientes beatissima corpora sanctorum Quirini, Ilari et Taciani et ceterorum secum asportaverunt. Hac itaque revelatione non parum ilarescens et translationem illorum scripsit et natalicii diem constituit celebrari … natalicia sanctorum Illari et Taciani sexto decimo kalendas marcii …” [Monticolo, t. c., p. 41.] . Carolus Magnus, in diplomate an. 794, commemorat ecclesiam sancti Titiani (al. Tatiani) confessoris Christi, quae est constructa sub oppido Cenetensi (al. Cenetensium) castro, ubi ipse praeciosus sanctus corpore requiescit [M.G., Diplom. Karolinorum, t. I, 177.] . Porro Cenetensem Titianum ab Aquileiensi Tatiano non esse diversum opinio nonnullorum fuit [Cf. Lanzoni, Le origini delle antiche diocesi d'Italia, p. 492; paulo aliter, Le diocesi d'Italia, pp. 884, 969.] . Habetur Passio SS. Hilarii episcopi, Tatiani diaconi, Felicis, Largi et Dionysii, qui sub Numeriano passi perhibentur sub die septimo decimo kalendas aprilis et sepulti foras muros civitatis [BHL. 3881.] . Hanc Passionem, quae nullam meretur fidem, cum soli Hilarius et Tatianus Aquileienses sint, contraxit Usuardus [Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 157.] , cuius excerptum transiit in martyrologium Romanum. Nobis scribendum est:

in Aquileia Hilarii Tatiani.

5. DATIANI] = Tasiani, n. 4.
7. NICOMEDIA] Unam hodie reperio Ciriacam (n. 12) quae Nicomediensis haberi possit. Legimus enim in breviario Syriaco ἐν Νικομηδείᾳ Κουρικᾶ, non tamen hodie sed die april. 6, quo et in nostris codicibus. Ne tamen scribamus Nicomedia Ciriacae prohibemur incerta lectione Ciriacae, Quiriaci, de qua ad n. 12.
8. CASTORI] Velut martyr Tarsensis, non Nicomediensis prodit Castor mart. 28, n. 11, et april. 27, n. 7.
9. DIONISI] Martyris Thessalonicensis, mart. 14, n. 3, et 17, n. 3.

10. NONNI] Depositio martyrum: non. sept. Aconti in Porto et Nonni et Herculani et Taurini. Redit Nonnus mart. 17, n. 5, in forma feminina, nec omittitur (n. 19) ad Porto. Quare tum hodie tum cras scripserim:

ad Portum Nonni.

11. SERENI] Nudum nomen.
12. CIRIACAE] Al. Quiriaci. Habemus et infra, n. 19: Ciriaci, quae nominis feminini iteratio esse videtur. Porro si ita est, delenda est Ciriaca et retinendus Ciriacus. Narratur enim in Passione S. Marcelli corpus S. Cyriaci a Iohanne presbytero via Salaria collectum esse sepultumque die XVII kal.apriles [BHL. 5234, c. 20.] . Postea translatum est in viam Ostiensem VI id. aug., quo die cum ceteris martyribus martyrologio inscriptus est.

13. MILISAE] Lectio depravata. Legatur in Cilicia, et adducatur Iuliani (n. 15). Hodie apud Graecos commemoratio est τοῦ ἁγίου μάρτυρος Ἰουλιανοῦ τοῦ ἐν Κιλικίᾳ [Synax. Eccl. CP., p. 541.] .

in Cilicia Iuliani.

14. EUGENIAE] Cf. mart. 18, n. 44: Ingenuae; mart. 15, n. 14: Ingenui; mart. 20, n. 9: Eugeni.
16. ASCLEPIODOTI] Legendumne Asclepiodorae? Ἀσκληπιοδώρα nuncupatur mater S. Iuliani (n. 15) in eiusdem Actis [BHG2. 965.] . Haec tamen a Graecis inter sanctos relata non est.
18. IN GRECIA] Insertum, ni fallor, ob nomen apprime graecum Asclepiodoti, n. 16.

19. CIRIACI] Ex his quae annotata sunt ad n. 12: Ciriacae, scribamus oportet:

〈Romae〉 Ciriaci.

20. PAMPILIANI] Al. Pampini, nomen ignotum et mendose scriptum.

21. CASSONIS] Mart. 17, n. 9, 23: Catoni; supra, n. 8: Castori.

ADDITAMENTA] Gertrudis abbatissa Nivialensis [BHL. 3490 – 3504.] quae colitur mart. 17.

Iuveni. Num ille qui mart. 25, n. 45 signatur Iuvini Burgundionis?

EXCERPTA] Cod. Cambr.: Iouuiani = Iuliani, n 15, vel Iuveni codicis E.

Cod. Taml.: Amphi = P]amphi [liani, n. 20.

Mariae, mart. 17, n. 8.

XVI KAL. APRIL.

In Nicomedia Dionisi Ianuari Nonnae Cyriacae Victorini Mariaea Eatoni Datiani . Romae Alaxandri episcopi Theodoli diaconib.

In Aquileia ad Porto Largi Hilari Titiani Catoni Datiani. Romae Alexandri episcopi Theoduli diaconi c.
Addunt codices pleniores: a) hierusolima quiriaci ep̄i et martyr̄ et hibernia scocie depositio patrici ep̄i B; patricii ep̄i S. — b) in scotia patrici episcopi E. — c) depositio patricii episcopi C.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 1. om. E | 2. nicom̄ E | 3. diunisi B1 | 4. ianuarii BSW | 5. nonne BW | 6. cyriace B | 7. victurine B; victurinae SW | 11. rom̄ E | 13. ep̄i E | 15. diac̄ E | 18 – 19. om. SW | 19. ponto E | 21. helari SW | 22. tyciani S; ticiani W | 23. caton SW | 24. dativi SW | 25. rome SB | 27. ep̄i BW | 28. theodoli BW; theudoli S | 29. diac̄ B.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Nicomedia nat. Dionisi Ianuariae et Nonnae et Hibernia depositio sancti Patrici episcopi. — Taml.: Patricii episcopi Mariae Victorinae Ciriacae Nonnae Dionisii Ianari Victorini Largii Largi Ilarii Titiani Alaxandri (Zefani) Teodoli Petri. — Mon.: In Nicomedia natalis sanctorum Dionisii Ianuarii Romae Alexandri episcopi Hibernia Patricii episcopi et confessoris obitus Gerdrudae virginis. — Rich.: Nicomedia Dionisii Ianuarii Mariae Victurini et Hibernia Scotiae depositio sancti Patricii episcopi Rom. Alexandri episcopi Theodori diaconi.

MART. 17

1. IN NICOMEDIA] Mart. 13. n. 1; 14, n. 13, 33; 15, n. 6; 16, n. 7; 18, n. 33. Ex omnibus nominibus quae hoc indicium comitantur, unum cum Nicomedia convenit Victorini (n. 7), si tamen ille est qui colitur mart 6, n. 4.
3. DIONISI] Martyris Thessalonicensis, mart. 14, n. 3; 16, n. 9.
4. IANUARI] Usitatissimum nomen quod tamen unquam Nicomediensi martyri tributum esse ignoramus.

5. NONNAE] Require quae annotata sunt die 16 mart., de Nonni, n. 10, quo modo et hodie legendum est, adducta voce ad Porto, n. 19:

ad Portum Nonni.

6. CYRIACAE] Cyriacus est, de quo mart. 16, n. 12, 19.
7. VICTORINI] Supra, ad n. 1.
8. MARIAE] Mart. 18, n. 32. Solo nomine nota.
9. EATONI] Infra, n. 23: Catoni. Ad hoc nomen die mart. 16, n. 21 contulimus Cassonis, Castori.
10. DATIANI] Infra, n. 22: Titiani; mart. 16, n. 4: Tasiani.

11. ROMAE] Satis ostendunt adiectiva episcopi, diaconi hic memorari martyres duos ex tribus qui die 3 maii coluntur via Nomentana, septimo ab Urbe lapide. Alexandrum cum papa eiusdem nominis commiscet Passio horum martyrum, in qua socii eius leguntur Eventius et Theodulus, ambo presbyteri [BHL. 266.] . Non longe absimilem Passionem prae oculis habuit qui Librum pontificalem composuit, sed ubi Eventius presbyter erat et Theodulus diaconus [Duchesne, t. I, p. 127; cf. p. XCI.] . Hanc secutus est qui hodiernum laterculum scripsit, omisso tamen Eventio. Qua de causa hodie recolantur non perspicimus.

Romae Alexandri episcopi, Theoduli diaconi.

Nuntiat martyrologium Romanum: Romae sanctorum Alexandri et Theodori martyrum. Martyres diei 3 maii non agnovit Baronius, qui miram annotatiunculam subdit: “ Alexandri alias Nicandri et Theodori… Nicandri et Theodori corpora translata sunt a Sergio iuniori papa in titulum Equitii, ut vetus inscriptio marmori incisa illis posita testatur [Vid. Act. SS., Mart. t. II, p. 512, n. 3, 4.] .”

17. IN AQUILEIA] Delendae hoc loco voces ad Porto Largi, quae Aquileienses non parum vexarunt, et restituenda lectio, ut mart. 16, n. 1:

in Aquileia Hilarii Tatiani.

19. AD PORTO] Adi superius quae scripsimus i. v. Nonnae, n. 5.
20. LARGI] Nomen martyris viae Ostiensis, die 8 aug. commemorati, ascriptum, ni fallor, Cyriaco (supra, n. 6). Sunt enim uterque ex eadem societate [BHL. 2056 – 2063, 2058b – 2059c.] .

22. TITIANI] Aquileienses Taciani scribunt. Cf. mart. 16, n. 1.

ADDITAMENTA] Hierusolima. Cyriacum episcopum Hierosolymitanum, de quo die 1 mai, inserit interpolator propter alium Cyriacum seu Cyriacum, supra, n. 6.

Patricii, Hibernorum apostoli, nomen enuntiasse sufficiat [BHL. 6492 – 6518, 6512b – 6512q; Ch. Plummer, Miscellanea hagiographica hibernica, Catalogue n. 158 – 172.] .

EXCERPTA] Cod. Mon.: Gerdrudae abbatissae Nivialensis [BHL. 3490 – 3504.] .

XV KAL. APRIL.

In Alexandria Collectici diaconi Coloti diaconi Pampori Parilis Servili

Minepti Rogati Quartini Saturi Marini Quintasia Marti Iemsoli Marti

item Rogati Samphoroni

Aurili Capillidi Dionisi Ianuari Victoris Vogonocti Samfori cum aliis VIIIb Mariaec.

Nicomediae

Mariae

Aprilis Servoli et mil. XXIII° in Campania Quinti Rogati Ingenuae Rogatae Quartillae Luciani Aurili Saturnini Victoris et Mauri. in Mauritania Currenti

Timothei Saldaed.

Addunt codices pleniores: a) gelosi S. — b) martyribus C. — c) rome pymeni episcopi B; cum sociis suis C. — d) feliciani iocundi C.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 2. alexan̄ E; alexandr̄ B | 3. collegi BSW | 4. diac̄ EW; add. et S | 5. colledi S | 6. diac̄ EW | 7. pamporii SW; pamponi E | 10. ninepti BW; nepti S | 11. ragati B1 | 12. quarti W | 14. om. B | 15 – 16. transp. quintasi marini SW | 16. maniri B; om. W | 17. gesoli S | 18. mar*ti B | 19. om. SW | 21. samphorini B; samp//roni W | 22. aurilie B; auriliȩ W; aurilii S | 23. capellidi B; capelledi W; campeleti S | 25. ianuarii BW | 26. victuris S | 27. vogonucti W; vocunueti S; convoti E | 28. samphori SW; simpori E | 30. alis E | 31. VII B | 32. marie S | 33. nicom̄ E; nicomedia B; in nicomedia BW | 36. servuli S; selvoli BW | 37 – 39. om. SW | 38. aliorum B | 39. XX*III B | 41. campā E | 44. ingenui B | 45. rogate BS | 46. quartille BW | 47. lucianȩ S; luciasi E | 48. aurelii B | 50. victuris S1 | 51. om. E | 54. mauritā E; mauritanī B | 56. thimothei W; add. et SW | 57. saldiȩ E litt. minoribus; salde W; salte S.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Alexandria nat. Colestici et in Nicomedia Aprilis et Servoli et in Lucania Quinti et Rogatae et Ingenui et in Mauritania Timothei. — Taml.: Collegii Pamporii Ninepti Rogati Mariae Rogatae Aureliae Saldae Quartildae Coloti Capilidae Coloti Quartini Saturi Marini Ingenui Aurelii Capilledi Dionisii et aliorum VII Aprilis Servuli et XX milites Honorii Ierolii Tithei Martii et aliorum XLIII. — Mon.: In Alexandria Collegi diaconi Coliti diaconi Pampurini Nesti Rogati Romae Pimensis (2 m. Primenis) papae et aliorum XXIIII. — Rich.: In Alexandria Collecticii in Nicomedia Servuli et in Mauritania Timothei Rogati Quarti in Campania Quinti Ingenui Quartillae.

MART. 18

1. IN ALEXANDRIA] Breviarium Syriacum die mart. 15: ἐν Ἀλεξανδρείᾳ Κόλουθος διάκονος. Bis nuntiatur statim ab initio; etenim Collectici et Coloti pro uno sunt Colutho, martyre in Aegypto celeberrimo [Les Martyrs d'Égypte, pp. 33, 46, 69, 88, 104, 112, 128; M. Uhlemann, in Zeitschrift für die historische Theologie, 1857, p. 264 – 84; W. E. Crum, Colluthus, the Martyr and his Name, in Byzantinische Zeitschrift, t. XXX, p. 323 – 27.] , de quo pauca admodum litteris tradita sunt [BHO. 206 – 208.] . Colitur in patria sua die 20 maii [Les martyrs d'Égypte, p. 104.] ; a Graecis autem fastis inscriptus est 19 maii [Synax. Eccl. CP., p. 695.] . Acta graeca, quorum epitomen praebent synaxarii, perierunt. Certa est lectio:

in Alexandria Coluthi diaconi.

7. PAMPORI] Infra, n. 28: Samfori; n. 21: Samphoroni. Insignis nominum corruptela.
8. PARILIS] Infra, n. 35: Aprilis. Neutra lectio satis proba.
9. SERVILI] Infra, n. 36: Servoli. Nudum nomen.
10. MINEPTI] Lectio certe perversa.
11. ROGATI] Infra, n. 20, 43; n. 45: Rogatae.
12. QUARTINI] Infra, n. 46: Quartillae.
13. SATURI] Nomen usitatissimum praecipue in Africa. Infra, n. 49: Saturninus.
14. MARINI] Nudum nomen.
15. QUINTASI] Die 10 oct. kalendario Carthaginiensi et nostris codicibus inscriptus idem ille vel homonymus.
16. MARTI] An Marci, mart. 19, n. 31?
17. IEMSOLI] Certe emendationem postulat. Neque alia occurrit nisi Ierosolima, cuius si praeter similitudinem ratio exposcitur, illam proponere placet, non tamen obtrudere, quod interpolatori nomina Marti (n. 16) et Mariae (n. 32) in mentem ea revocaverint quae ian. 19, n. 38 scripta sunt: Hierosolyma Marthae et Mariae. Cf. n. 32.
20. ROGATI] Etiam n. 11, 43 et 45: Rogatae.
21. SAMPHORONI] Supra, n. 7.
22. AURILI] Infra, n. 48.
23. CAPILLIDI] Qui nominum varietates e codicibus tum plenioribus tum contractis collegerit, contuleritque v. gr. Capelledi (Capellecti?), Collecticii, vix mirabitur Coluthum (n. 3) et hanc potuisse induere formam.
24. DIONISI] Martyris Thessalonicensis, ut videtur, mart. 13, n. 86; 14, n. 3; 16, n. 9; 17, n. 3.
25. IANUARI] Mart. 17, n. 4.
26. VICTORIS] Infra, n. 50.
27. VOGONOCTI] Mart. 19, n. 36: Vonectae, quod legendum putamus Nunechiae, sub Corinti, n. 55 (Currenti).
28. SAMFORI] Supra, n. 7: Pampori; n. 21: Samphoroni.
31. CUM ALIIS VIII] Cod. B: cum aliis VII, suo loco, mart. 19, n. 19: et aliorum VII; ibid., n. 34: cum aliis VIIII.
32. MARIAE] Mart. 17, n. 8. Commentarii loco haec addimus ex Menaeis Graecorum: τῆς ἀδελφῆς τοῦ Λαζάρου Μαρίας, ἥτις τοὺς πόδας τοῦ Χριστοῦ νάρδου ἀλείψασα ταῖς τριξὶν ἐξέμασσε [Synax. Eccl. CP., p. 547.] . Quo fonte haec hausta sint ignoramus. Synaxaria antiquiora hac carent commemoratione.
33. NICOMEDIAE] Cotidie, inde a 13 mart. (cf. mart. 17, n. 1) recurrit haec multorum martyrum palaestra, ita tamen ut plerumque de martyre Nicomediensi inter multos singulis diebus agnoscendo ancipites simus. Si quis hodie seligendus erit, occurrit, n. 47: Luciani, cuius natalis est ian. 7. n. 3. Sed quare hodie commemorari potuerit nos fugit. Fortasse exciderint martyrum nomina. In menaeis enim hodie fit memoria τῶν ἁγίων Τροφίμου καὶ Εὐκαρπίωνος τῶν ἐν Νικομηδείᾳ ἀθλησάντων [Synax. Eccl. CP., p. 545.] , quorum edita est Passio, 23 mart. legenda [B. Latyšev, Menologii anonymi byzantini saec. X quae supersunt, t. I, p. 273 – 75.] .
35. APRILIS] Vereor ne mensis sit non homo. Supra, n. 8: Parilis.
36. SERVOLI] Supra, n. 9.
39. MIL. XXIII] Viginti tres martyres, cum S. Adriano Nicomediae passos, recensuimus mart. 4, n. 82; hi autem milites non erant, nec de agminis duce hodie mentio est. In menaeis nuntiantur non minus decem milium decollatorum: οἱ ἅγιοι μύριοι τὰς αὐχένας τμηθέντες τελειοῦνται [Synax. Eccl. CP., p. 547.] , quos a Graecis accepit martyrologium Romanum: Nicomediae sanctorum decem millium martyrum qui pro Christi confessione gladio percussi sunt. Vix tamen crediderim hos martyres vel XXIII vel decem mille in milium XXIII excrevisse. Codicum ergo lectionem notasse sufficiat.

41. IN CAMPANIA] In musivo basilicae Sancti Prisci Capuanae, de quo iterum ad 5 sept., delineatus est S. Quintus, cum S. Quarto qui hieronymianis inscriptus est die 5 nov. De Quarto dubium est, cum solus eum habeat cod. Rich., ceteri Quartini (n. 12), Quartillae (n. 46). Quare scripsisse sufficiat:

in Campania Quinti.

43. ROGATI] Supra, n. 11, 20, infra, n. 45: Rogatae.
44. INGENUAE] Lege quae annotata sunt ad mart. 16, n. 14: Eugeniae.
45. ROGATAE] Supra, n. 11, 20, 43: Rogati.
46. QUARTILLAE] Supra, n. 12: Quartini. Lege quae scripsimus ad n. 41.
47. LUCIANI] An forte Lucianus Nicomediensis? Supra, ad n. 33.
48. AURILI] Supra, n. 22. Ceterum ignotus Aurelius ille.
49. SATURNINI] Cf. supra, n. 13: Saturi. Neuter ab homonymis discerni potest.
50. VICTORIS] Supra, n. 26. Neque hic ullam habet prae homonymis notam propriam.
52. MAURI] Sunt hae primae syllabae vocis sequentis Mauri[taniae].

54. IN MAURITANIA] Adducatur breviarium Syriacum, die 20 maii: Τιμόθεος καὶ Πολύευκτος, collatis Graecorum Synaxariis, quae scribunt, die 19 dec.: τῶν ἁγίων μαρτύρων Τιμοθέου καὶ Πολυεύκτου · τούτων μὲν ἅγιος Τιμόθεος κατασχεθεὶς καὶ ὁμολογήσας τὸ ὄνομα τοῦ Χριστοῦ, μετὰ πολλὰς τὰς αἰκίας διὰ πυρὸς τελειοῦται ἐν Μαυριτανίᾳ [Synax. Eccl., CP., p. 327.] .

in Mauritania Timothei.

55. CURRENTI] Mart. 19, n. 27: Sorenti; n. 35: Florenti, legendum, si placet, Corinti. Cf. supra, n. 27 et april. 16, n. 1.

57. SALDAE] Nomen corruptum censeo, forsan adiungendum Timotheo. Die mart. 24, n. 29: in Mauritania Secundoli, al. Secundolae.

ADDITAMENTA] Codex S: Gelosi, forsitan Gelasi qui signatur feb. 4, n. 6; sequenti enim die in eodem codice habetur Magni, qui etiam feb. 4, n. 7.

Pymeni. De illo disseruimus ad diem feb. 18, censeturque translatus a XII kal. mart. ad XU kal. april., ob quandam signorum numeralium similitudinem. Quod tamen minime certum est. A Floro Lugdunensi recensetur die 18 mart. [Quentin, Les martyrologes historiques, p. 329.] , ab Adone die 24, et in codicibus nostris omnibus mart. 19, n. 11: Pomeni, reditque die 2 dec. In solo codice B nuncupatur episcopus. Pimensis papae scribit solum Monacense breviarium. Martyrologii Romani compilatores, ad diem mart. 24, ex uno Pymenio duos effecerunt: Ibidem [Romae] sancti Epigmenii presbyteri qui, in persecutione Diocletiani sub Turpio iudice gladio caesus, martyrium consummavit. Epigmenius ille est qui S. Crescentium baptizat, in huius Actis [BHL. 1986, n. 1.] . Alterum elogium ex Adone contractum est: Item Romae, passio beati Pigmenii presbyteri, qui sub Iuliano apostata, pro fide Christi praecipitatus in Tiberim necatus est.

EXCERPTA] Cod. Cambr.: in Lucania, lege: in Campania, n. 41.

Cod. Taml.: Ierolii = Iemsoli, n. 17, id est Ierosolimis.

Tithei = Timothei, n. 54.

Cod. Mon.: Pimensis = Pymeni.

XIV KAL. APRIL.

In Caesarea Cappadociae Theodori presbyteria. in Africa Bassib Lucelli Visciani Pomeni Iosippi Appolloni Ammoni Saturnini Basiliae et aliorum VII Theodori episcopic Catulini depositio sancti Leonti episcopi Sorenti Quinti Quintilli Quartillid Marci cum aliis VIIII Florenti Vonectae.
Addunt codices pleniores: a) magni C. — b) gagi C. — c) et aliorum XX E. — d) sancti grigori E.
Var. lect. codd. EBSW. — 1. om. E | 2. cessar̄ E; cesarea B; cessarea S; cessaria W | 3. cappōd E; cappad̄ W; cappadocie S; capadocie B; add. sancti B | 4. thodori S | 5. prb̄ E; prb̄i BSW | 7. af̄f̄ E | 8 – 9. lucelle basi S; lucelli bassi W | 10. fisciani BW; fesciani S | 11. pomeri B | 12. ioseri BW; iusseri S | 13. apolloni BSW | 16. basseliȩ B; bassiliȩ B2 | 19. add. et commemoratio B | 21. ep̄i EW | 22. catuline S; gatulini W; add. et B | 23. depos̄ B; depō W | 23 – 24. om. E | 26. ep̄i EW | 28. add. item S | 29. quintili BS; om. W | 30. quartille B; quartillȩ W; quartile S | 33. alis E | 35. add. et SW | 36. vonecte S; vonoetȩ B; bonoeta e W.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Cesarea Capodochiae nat. Theodori prespiteri et in Africa Bassi et alii XX. — Taml.: Ioseph sponsi Mariae Grigorii ordinatio Teodori Basi Bucelli Fisciani Auxilii Poemi Iosepi Britoniae Basillae et aliorum VII Uonechtae Rogatae Quartillae Auxulae Apollonii Ammoni Saturnini Marci et aliorum IX Florentii Collectici Aprilis Servuli Quinti Ingenui Dionisii Ianuarii Uago Victorii Nuncti Samfori Rogati et aliorum XXVI Bassilii. — Mon.: Cesarea Cappadociae natalis sancti Theodori presbyteri in Africa Basiliae et aliorum VII. — Rich.: In Capadociae Caesarea Theodori presbyteri Bethlehem sancti Ioseph nutritoris Domini et in Affrica Bassi et aliorum XX Lucillae Fissiani Pomeni Apollonii Leontii episcopi Marci cum aliis VIIII.

MART. 19

1. IN CAESAREA] De Theodoro presbytero Caesariensi silent monumenta, non vero de Antiocheno qui hoc mense bis nuntiatur, mart. 23, n. 5, mart. 29, n. 12, et semel mense aprili, 10, n. 27. Ab incurioso librario scriptum fuisse Caesarea loco Antiochia prona est coniectura, non certa.
7. IN AFRICA] Duorum sunt nomina martyrum quae Africam postulare videntur: Catulini (n. 22), maii 15 kalendario Carthaginiensi inscripti, et Saturnini (n. 15). Si quos alios addiderimus, mera divinatio erit.

8. BASSI] Breviarium Syriacum: Βάσος [Bsos in Syriaco.] καὶ Σεραπίων. Hodie desideratur Serapion, qui reiectus est mart. 20, n. 10 et iterum mart. 21, n. 3, sub Alexandria. Hi martyres esse censentur Βησᾶς et Σεραπίων quos laudat Dionysius Alexandrinus in epistula ad Fabium [Eusebii Hist. eccl., VI, 41, 8, 16. Cf. H. Achelis, De Martyrologien, pp. 45, 195. De nomine Βησᾶς, C. L. Feltoe, The Letters of Dionysius of Alexandria, p. 12.] . Scribere ergo ne dubitemus:

〈in Alexandria〉Bassi〈et Serapionis〉

9. LUCELLI] Nudum nomen. Ita et Visciani, n. 10.
11. POMENI] De quo heri, in additamentis. Pymeni, martyris Romae.
12. IOSIPPI] Die feb. 15, n. 4, memoriam habuimus Iosippi diaconi Antiocheni. Ex illo die huc translatum esse suadet proximus Appollonius, qui proprio loco feb. 15, n. 7 recolitur. Nec alius est Ioseph qui etiam Antiochiae tribuitur mart. 20, n. 4; 24, n. 23, nec Iosippus, mart. 21, n. 5, quamquam sub Alexandria nuntiatur.
13. APPOLLONI] A die feb. 15, n. 7, cum Iosippo, ut modo dictum est.
14. AMMONI] Videtur a Serapione, qui casu excidit et ad mart. 20, n. 10 transiit, huc vocatus Ammon, qui alias cum Serapione sociatur. Cf. mart. 26, n. 72; april. 6, ad n. 48.
15. SATURNINI] Mart. 18, n. 49; 22, n. 15; 24, n. 18. Supra, ad n. 7.
16. BASILIAE] Quae de Basil(iss)a et sociis annotanda sunt referuntur ad n. 27: Sorenti.
18. ALIORUM VII] Sunt reapse socii S. Basiliae seu Basilissae. Infra, n. 27.
20. THEODORI] Theodorus episcopus in Pentapoli Libyae non semel in sequentibus occurret, v. gr. mart. 26, n. 67, april. 6, n. 56. Hodie tamen omnia desunt locorum indicia.
22. CATULINI] Supra, ad n. 7.
25. LEONTI] Solo nomine notus, nisi est Leonides (april 16, n. 1), qui tamen non legitur episcopus fuisse.

27. SORENTI] Qui Florum Lugdunensem secuti Surrentum Campaniae intellexerunt, Italos martyres esse opinati sunt Quintum, et reliquos (n. 28 – 34), iisque consentit martyrologium Romanum. Nostris olim res non adeo perspicua visa est [Act. SS., Mart. t. III, p. 27, n. 3.] ; locus dein totus inter desperatos paene neglectus [F. Lanzoni, in Rivista storico-critica delle scienze teologiche, t. VI (1910), p. 284 – 85; Le diocesi d'Italia, p. 246.] . Nonnihil lucis accedit e vocabulo Currenti, inter nomina martyrum mart. 18, n. 55, quod hodie in Sorenti dein Florenti (n. 35) commutatum est, legendumque credimus Corinti. Hanc autem lectionem non sola syllabarum similitudo suggerit, sed et enuntiatio Basiliae et aliorium VII (n. 16 – 19). Etenim, Βασίλισσα passa est Corinthi, cum aliis septem, duce Leonide (supra, n. 25) quorum memoria agitur april. 16, n. 1. Erat autem Basilissae filia nomine Nunechia Νουνεχία [Synax. Eccl. CP., p. 609.] , seu Vonectae (n. 36), quae hodie martyrum agmen claudit, heri (n. 27): Vogonocti; die 16 april. n. 38: Moniciae. Scribamus saltem:

Corinthi Basil(iss)ae et aliorum VII.

28. QUINTI] Mart. 18, n. 42.
29. QUINTILLI] Iteratur Quintus ad modum proximi Quartilli concinnatus.
30. QUARTILLI] Mart. 18, n. 46: Quartillae.
31. MARCI] Cf. mart. 18, n. 16: Marti.
34. ALIIS VIIII] Supra, n. 18: aliorum VII; mart. 18, n. 31: cum aliis VIII, al. VII.
35. FLORENTI] = Sorenti, n. 27.

36. VONECTAE] Mart. 18, n. 27: Vogonocti. Lege Nunechiae, ut notatum est supra, ad n. 27.

ADDITAMENTA] Codex C: Magni. Isne qui memoratur feb. 4, n. 73? Lege annotata ad diem mart. 18, in Additamentis.

In solo codice E: Grigori, ceterum ignoti.

EXCERPTA] Cod. Taml.: Buccelli = Lucelli, n. 9.

Poemi = Pomeni, n. 11.

Collectici, mart. 18, n. 3 cet.

XIII KAL. APRIL.

a In Antiochia natale Ioseph. in Syria Pauli Cirilli Eugeni Serapionis Tigrini Claudi Exuperib Victorici Valentini Domnic
Addunt codices pleniores: a) mettis translatio corporis sancti 〈clementis〉 B2 et litt. uncinis inclusae al. manu rescriptae sunt; in pago rotomagensi sancti uulframni senonicȩ civitatis episcopi S2 in marg. — b) victurini C. — c) et sancti cuthberti episcopi E; vigilia sancti benedicti S2 in marg.; uulframni episcopi B; in fontanella monasterio depositio sancti uulframni episcopi et benigno abb(a)te W; in fontanella depositio uulframni (uuframni KLV) episcopi et benigni (benigno KLV) abbatis MKLV.
Var. lect. codd. EBSW. — 1. om. E | 2. antioc̄ E; antiocia W | 3. nt̄ E; om. BSW | 4. sc̄i ioseph BSW | 6. siria BS | 7. add. et B | 8. cyrilli W; cyrille B; cerille S | 9. eugeniae S | 11. tecrini S | 13. exuperi B1; exsuperi B2S | 14. victurici B1W; victurice S | 15. valenti W; add. et B2 | 16. om. W.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Antiochia nat. Ioseph et in alio loco nat. Pauli et Aquerilli. — Taml.: Iosephi Pauli Quirilli Eugenii Ioseph Serapionis Tygini Claudii Exsuperi Victorini Valentini Domini Teodori Bassii et aliorum XX Grigorii Commodi Fisciani Pomeri Tillae Basillae Quartillae Unoetae Catulini Leotini Sorentii et aliorum VII Quinti Marci Quintilli Florentii et aliorum IX Policroni Parmeni Helii Crisotheli Lucae. — Mon.: In Antiochia natalis sancti Ioseph in Siria Pauli Cirilli Eugeni. — Rich.: In Antiochia Ioseph et in alio loco Pauli et Cyrilli Eugenii Serapionis Claudii Exuperii Victurici Valentini Domni.

MART. 20

1. IN ANTIOCHIA] Summa codicum consensio est Ioseph seu Iosippum Antiochiae tribuentium hodie, feb. 15, n. 4; mart. 24, n. 16, 23. Suppresso nomine civitatis mart. 19, n. 12; 21, n. 5, variis martyribus admiscetur. Antiochenis annumerari possunt [Origines du culte des martyrs, p. 225.] Paulus et Cyrillus (n. 7, 8) et, ni fallor, Domnus ille, ad calcem reiectus, qui ian. 2 primum locum obtinet, unde legendum:

Antiochia in Syria natale Ioseph, Pauli, Cyrilli, Domni.

Scio equidem nonnulla breviaria, ut puta Cambr. et Rich., Paulum saltem et Cyrillum in alio loco ponere. Ad hanc enim dictionem confugiunt librarii postquam omnia conturbarunt.

9. EUGENI] Lege quae annotata sunt ad mart. 16, n. 14: Eugeniae.
10. SERAPIONIS] Mart. 21, n. 3.
11. TIGRINI] Nuda nomina, n. 11 – 15, Utique oct. 18 recolitur Victuricus Carthagine, feb. 14 Valentinus Romae et Forosempronii; hodie probabilius horum homonymi.

16. DOMINI] Supra, ad n. 1.

ADDITAMENTA] Translatio. Advertendum hanc annotationem margini alia manu ascriptam esse et alia iterum, ut videtur, suppletum esse nomen Clementis. De translatione S. Clementis mense martio peracta, nihil praeterea quod scio traditum est [Calmet, Histoire de Lorraine, t. II, preuves, p. CCXLIII; H. V. Sauerland, S. Clementis primi Mettensis episcopi vita translatio et miracula, p. 5; M. G., Scr. t. XXX, p. 896.] .

Uulframni episcopi Senonensis Vita conscripta est a monacho Fontanellensi [BHL. 8738.] cuius haec verba sunt: Obiit vero venerandus pontifex XIII kalendarum aprilium die anno dominicae incarnationis DCCXX [Non recte. Cf. W. Levison, in M. G., Script. rerum Merov., t. V, p. 657.] sepultusque est primo quidem in ecclesia beati Pauli apostoli iuxta sacerdotem Dei Wandregisilum in dextera parte, in quo loco iacuit per annos VIIII. Sanctus quoque pater Wandregisilus requievit in eadem basilica annis quadraginta, inclitus vero praesul Ansbertus annis undecim. Translat sunt quoque inde in ecclesiam beati Petri apostoli a sancto Baino episcopo urbis Tarvennae et rectore Fontanellensis coenobii sub anno regiminis sui quinto qui erat ab incarnatione domini DCCXXVIIII [Neque haec recte dicta sunt. Levison, t. c., p. 672.] . De translatione, vid. mart. 31.

Victurini = Victorici, n. 14.

Cuthberti episcopi Lindisfarnensis († 687) Vitam habemus et miraculorum varios libellos [BHL. 2019 – 2032.] .

Benigni. Eius gesta conscripta sunt. Obiit autem isdem venerabilis pater Benignus decimo tertio kalend. aprilis [Gesta abbatum Fontanellensium, Loewenfeld, p. 20 – 26.] .

EXCERPTA] Cod. Cambr.: Aquerilli = Cirilli, n. 8.

Cod. Taml.: Fisciani, Pomeri, mart. 19, n. 10, 11.

Tillae = Quartillae, mart. 19, n. 30.

Unoetae = Vonectae, mart. 19, n. 36.

Leotini = Leonti, mart. 19, n. 25.

XII KAL. APRIL.

a In Alexandria Serapionis monachi Iosippi Volusi Filocali Gothini Bionis Nomini Loci Ammoni Filocarpi Amatorisb.
Addunt codices pleniores: a) depositio sancti benedicti abbatis MKLV. — b) et sancti benedicti abbatis E2 B; et in narbona aquitaniae paulini saturnini S, et int. lin. natale sancti benedicti S2; capua castro casino transitus sancti benedicti abbatis W2 in rasura; et depositio beati benedicti abbatis C.
Var. lect. codd. EBSW. – 2. alāx E | 4. monāc E; manachi S | 5. ioseppi BW; ioseph S | 6. volusiani B; voluciani S; volutiani W | 7. filicali E; philocali B; phylocali SW | 8 – 9. cotinionis S | 8. cotini B; chotini W | 9. honis BW | 11. luci BSW | 12. amoni S | 13. philocarpi B; phylocarpi SW.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Alexandria nat. Serapionis Iosipphi Volusi Filocali et Filocarphi. — Taml.: Serapionis bis Iosephi Voluntiani Ammoni Policarpi Amatoris Pauli Amatoris Pauli Quirilli Grigorii Eugenii Tigrini Claudii Exsuperi Victuricii Valentini Domini Olimpiacis Maximi Iosephi Volusii Filocali Filocarpi (Momatiae virginis) Monachi et aliorum V Benedicti abbatis. — Mon.: Olimpiadis et Maximi qui sub Decio martyrio coronati sunt sancti Benedicti abbatis Alexandriae natalis sanctorum Benedicti monachi Serapionis et aliorum XII. — Rich.: In Alexandria Serapionis Iosippi Volusii et Policarpi Luci Ammonii Amatoris et in Cassino sancti Benedicti abbatis.

MART. 21

1. IN ALEXANDRIA] Breviarium Syriacum, mart. 19: Βάσσος [In syriaco Bsos.] καὶ Σεραπίων, quo die in codicibus nostris solus Bassus nunc reperitur, Serapione ad alium diem reiecto, mart. 20, n. 10. Bassus huc revocandus videtur, et hodie quoque scribendum esse puto:

in Alexandria 〈Bassi et〉 Serapionis. In menaeis graecorum memoratur Σεραπίων ἐλεήμων ὑπάρχων ἀπὸ Σιδῶνος [Synax. Eccl. CP., p. 551.] lege σινδονίτης. Ille enim est de quo Palladius in Historia Lausiaca [C. XXXVII, Butler, p. 109 – 116. Cf. p. 213 – 15.] . Hinc tamen minime commendatur lectio monachi (n. 4). Serapionem, qui revera martyr est, anachoretam esse opinati sunt menaeorum compilatores, quemadmodum et interpolator martyrologii hieronymiani, quem saec. IX secuti sunt Florus Lugdunensis et Ado: beati Serapionis anachoritae, Usuardus quoque, qui addidit: magnarum virtutum viri. Auctum prodiit elogium in martyrologio Romano: Alexandriae beati Serapionis anachoretae et episcopi Thmueos, magnarum virtutum viri, qui Arianorum furore in exilium actus migravit ad Dominum. Hic paucis verbis tres homonymi, martyr, anachoreta et episcopus in unum conflantur.

5. IOSIPPI] Mart. 20, n. 4.
6. VOLUSI] Al. Volusiani. Nudum nomen.
7. FILOCALI] Ignotus est Filocalus, al. Filocarpus, infra, n. 13. A graecis hodie agitur memoria Φιλήμονος καὶ Δόμνου [Synax. Eccl. CP., p. 552. Cf. mart. 26, n. 7, p. 562.] . Porro Philemonis et Dom(ni)ni nomina latere suspicor sub his (n. 7 – 10) in quibus singulis elementa cum istis communia discernuntur: FIL]ocali, Goth]INI, Bi]ONIS, NOMINI seu D]OMNINI. Ceterum ἀσύστατα sunt quae de hisce sanctis tradunt Graeci. Praeterquam enim quod Δομνῖνος hinc inde Δόμνος vel etiam Δόμνα in synaxariis scriptum est [Synax. Eccl. CP., pp. 559, 562.] , de Philemone et Domnino referunt, nunc: οὗτοι ὑπῆρχον ἐκ τῆς μεγαλοδόξου πόλεως Ῥώμης, nunc vero: οὗτοι ὑπῆρχον ἐκ πόλεως Θεσσαλονίκης [Ibid., p. 552, l. 10, 50.] . Et quidem Domninus martyr Thessalonicensis recensetur bis in synaxariis, 1 et 28 oct. [Ibid., pp. 96, 169.] et in martyrologio mart. 30, n. 4. Philemonem autem in aliis libris cum Thessalonicensibus reperire non est; sed in pariete ecclesiae Sancti Georgii opere tessellato depictus est [H. Diehl - H. Saladin, Les monuments chrétiens de Salonique (Paris, 1928), p. 28; M. Van Berchem - E. Clouzot, Mosaïques chrétiennes du IVe au Xe siècle (Genève, 1924), p. 67 – 72.] , utique cum inscriptione Φιλήμονος χοραύλου μηνὶ μαρτίῳ [J. Kurth, Die Mosaikinschriften von Salonik, in Mitteilungen des kaiserlich deutschen Archaeologischen Instituts, Athenische Abt. t. XXII (1897), pl. XVI.] , qua martyr Aegyptius Philemon choraula aperte designatur [BHG2. 1514.] . Huius quidem memoria in sua patria agitur 7 mensis phamenoth, id est mart. 3, sed a Graecis dec. 14 [Synax. Eccl. CP., p. 307.] . Hinc non statim reicienda suspicio Philemonem, qui μηνὶ μαρτίῳ cultus asseritur, revera Thessalonicensem esse cui choraulae nomen appictum sit ex vulgata Passione alterius Philemonis.
11. LOCI] Al. Luci. Nudum nomen.
12. AMMONI] Mart. 19, n. 14.
13. FILOCARPI] Supra, n. 7: Filocali.

14. AMATORIS] Glossam redolet ad FILO(CARPI), FILO(CALI).

ADDITAMENTA] Benedicti. De elogio S. Benedicti in martyrologio hieronymiano abunde disputatum est a viris doctissimis Iohanne Chapman et Henrico Quentin [J. Chapman, A propos des martyrologes, in Revue Bénédictine, 1903, p. 285 – 313; H. Quentin, Le martyrologe hiéronymien et les fêtes de S. Bencît, ibid., p. 351 – 74.] , cuius placitis libenter adhaeremus.

Depositio sancti Benedicti abbatis.

Paulini = Mart. 22, n. 11: Pauli.

EXCERPTA] Cod. Taml.: Voluntiani = Volusi, n. 6.

Policarpi = Filocarpi, n. 13.

Tigrini cet. mart. 20, n. 11 – 16.

XI KAL. APRIL.

In Narbona civitate Secundi Paulini . In Narbona civitate natale sancti Pauli confessoris.

In Africa Saturnini et aliorum VIIII. In Sebaste Decroni Arionisa.
Addunt codices pleniores: a) et aliorum XII E; cum sociis suis XII S; ammonii C.
Var. lect. codd. (I) E; (II) BSW. — 3. civī E | 6 – 12. in narbona aquitaniȩ natale secundi paulini S (cf. E) | 7. arbona W | 9. nātl B; nat̃ W | 12. confessor̄ B; conf̄ W | 13 – 14. om. S | 14. aff̄ E | 16 – 18. cum sociis eorum VIII S | 19. et in S | 20. sabastea B1; sabastia B2W | 21. om. S | 22. orionis W; atrionis S.
Excerpa ex variis.Cambr.: In Arbona Aquitaniae nat. Paulini et Secundi et in Sebastae Aronis et aliorum XII. — Taml.: Secundi Paulini Aronis Pauli Saturnini et aliorum VIII Dreconi Orionis Serapionis Iosippi Iacobi Acclusi Volusi Philocali Contii Filocarpi (Honis) Volutiani Nomini Luci Ammonis Ammoni Amatoris Felicis et aliorum XIIII. — Mon.: In Africa Saturnini et aliorum VIIII Narbona Pauli episcopi. — Rich.: In Arbona Aquitaniae natale Secundi et Pauli et in Sebastia Arionis in Affrica Saturnini et alioru(m) VIIII Decroni Arionis.

MART. 22

1. IN NARBONA] Inter martyres Paulum, non Paulinum, Narbonensem recensere videtur Prudentius:

Barchinon claro Cucufate freta
Surgit et Paulo speciosa Narbo [Peristeph., IV, 33 – 34.] .

De eodem Gregorius Turonensis, ubi “de septem viris in Galleis ad praedicandum missis”: Narbona Paulus episcopus [Hist. Franc., I, 30.] . Confessorem non martyrem eum habuit auctor eius Vitae, quae ceterum exigui est pretii [BHL. 6589.] . Scribatur oportet:

in Narbona civitate natale sancti Pauli confessoris.

4. SECUNDI] Nudum nomen.
15. SATURNINI] Mart. 19, n. 15; 24, n. 18.
18. ALIORUM VIIII] Al. VIII. Cod. E ad calcem: et aliorum XII. Ita fere et S.
20. IN SEBASTE] Ita corruptum est nomen Decroni ut nec ad Sebastiam nec ad aliam quamlibet civitatem tuto referri possit. Mart. 26, n. 42 habetur commemoratio Petri episcopi Sebasteni.

22. ARIONIS] Arionis vel Orionis nomen inter martyres Aegyptios non semel reperitur [Les martyrs d'Égypte, pp. 46, 59, 62, 63, 68, 69, 76, 112.] . Quid si depravatam lectionem agnoscamus ex Narbona, Arbona unde Aronis, Arionis?

EXCERPTA] Cod. Taml.: Aronis, forsitan Arbona, seu Narbona, n. 2.

Iosippi et qui sequuntur plerique, mart. 21, n. 5 cet.

Contii = Gothini, al. Cotini, mart. 21, n. 8.

X KAL. APRIL.

In Africa Fidelisa. Antiochia Theodori presbiteri. in provincia Carmillae Pauli . Cessariae Iuliani. in civitate Cessaria Agatini Alexandri Fidelis Thimodoli Dionisi item Dionisib.
Addunt codices pleniores: a) magni C. — b) et aliorum VIII E; rustici C.
Var. lect. codd. EBSW. — 2. aff̄ E; afreca W; add. sancti S; nat̃ sc̄i W | 4. antioc̄ E; anthiocia B1; anthiochia B2; in anthiochia S; in anthiocia W | 5. theodoli B | 6. prƀ E; presƀ B; piƀi W | 8. prov̄ B; provin̄ S; pro um W | 9. carm̄l B; carmelli S | 11. cesarīe B; cesariȩ S; cȩsariȩ W | 14. om. E | 15. cess̄a E; cesr̄ B; cȩsarea S; cȩsariȩ W | 16. agacius B; agatius SW | 17. alaxandri E; alexandr̄ B; add. item SW | 18. felicis B | 19. timoli S; thyomoli W; phiomoli B | 20. diunisi B1; dionisi W | 21. it̃ E | 22. diunisi B1.
Excerpta ex variis.Cambr.: In Africa nat. Fidelis. — Taml.: Felicis Secundi Paulini Arionis et aliorum XIX Cessariae Saturnini Pauli Iuliani Agatani Alaxandri Augustini Tinomi Dionisii et aliorum IX Felicis Agatii Dreconii Orionis Felicis Zefani Albini Laurentii Teodoriae. — Mon.: In Africa natalis sancti Felicis in Antiochia Theodori presbyteri alibi Fidelis martyris et aliorum VII. — Rich.: In Affrica natale Fidelis Antiochia Theodori presbyteri Caesarea Iuliani in Caesarea civitate Agatii Thimioli et Dionisii.

MART. 23

1. IN AFRICA] Ignotus est martyr, sed concors codicum lectio:

in Africa Fidelis.

4. ANTIOCHIA] De Theodoro, presbytero Antiocheno, die mart. 29, n. 12 agendum erit. Lectionem codicis B: Theodoli infeliciter selegerunt compilatores martyrologii Romani: Antiochiae sancti Theoduli presbyteri.
9. CARMILLAE] “An Carmilla nomen martyris sit vel regionis iamdiu haereo.” Ita vir doctissimus Florentinius [Vetustius occidentalis ecclesiae martyrologium, p. 394.] . Haeremus et nos. De Carmilla provincia nemo quem scio quicquam audivit. Si Carmilla omissa, Provinciam intellegamus Galliam Narbonensem, iteratam habebimus commemorationem Pauli episcopi (mart. 22, n. 5): in Provincia Pauli. Haec tamen dictio usibus martyrologorum non congruit.
11. CESSARIAE] Infra, n. 15. Iulianus Caesariensis non est, et quae tandem sit eius patria nescimus. In Actis S. Theodoriti seu Theodori (supra, n. 4) multa referuntur de Iuliano avunculo Iuliani Caesaris. Quid si perfunctorie eadem excerpens iudicem cum martyre traxerit martyrologus? In martyrologio Romano scriptum est: Caesareae sancti Iuliani confessoris. Usuardum auctorem et codices sequitur Baronius ut Iulianum Caesariensem faciat. Verum Cessaria refertur ad martyres Palaestinenses, de quibus mox. Sollerius, cui perspectum fuit quam implexa tota res sit, iure miratur Iulianum illum confessorem a Baronio vocari, nec unde hoc discere potuerit exploratum habet [Martyrologium Usuardi, p. 169.] .

15. CESSARIA] Martyrum octo dies passionis est 24 mart. teste Eusebio: πρὸ ἐννέα καλανδῶν ἀπριλλίων [De mart. Palaest., III.] . Hodie in codicibus nostris recensentur:
16. Agatini = Agapi.
17. Alexandri.
19. Thimodoli = Timolai.
20. Dionisi.
22. item Dionisi.

Ceteri suo loco postridie reperientur, Romulus, Paesis et alter Alexander. Ex hodierna codicum lectione enata est annuntiatio martyrologii Romani: ibidem [in Africa] sancti Felicis et aliorum viginti. Socios viginti nescio quis codex suppeditavit loco et aliorum VIII quibus in Epternacensi dies clauditur. Codex Cambr., die 24 mart. scribit: in Africa Agabi et aliorum XX.

Operae pretium erit notasse in vico Baccanensi, qui miliario circiter XX viae Cassiae est, nunc Baccano, ecclesiam S. Alexandro sacram fuisse, cuius dedicatio X kal. apriles celebratur Constantino II et Crispo II (consulibus), id est anno 321 [Act. SS., Sept., t. VI, p. 235; De Rossi, Bullettino, 1875, p. 142 – 52.] . Ille tamen Alexander ab utroque Palaestinensi diversus est, fuitque episcopus Baccanensis, cuius festum agitur die 21 sept. [BHL. 273. Cf. Les origines du culte des martyrs, p. 364 – 65.] .

ADDITAMENTA] et aliorum VIII. Sunt hi martyres Caesarienses numero octo. Scribi oportebat Dionisi et aliorum VII.

IX KAL. APRIL.

In Syria Seleuci. in Africa Agapi Timolai Romuli Pisoni Alexandri Diopia. in Africa Rogati Catulae Auti Victurini Saturnini item Saturnini Salitoris Aprelis Ioseph Colioni Dolaeb et in Mauritania Secunduli Veruli Felicis item Saturnini Socrecis et aliorum XIIIc.
Addunt codices pleniores a) rome cyri mart̃y B. — b) et rome via lavicana natale castuli S. — c) et hierosolimis crux portata in campo salvatoris et phrigia agapii cum sociis suis XVS; abatae E.
Var. lect. codd. EBSW. — 2. siria B | 5. aff̄ E; afreca W | 6 – 7. agapiti molai BSW | 8. romoli BSW | 9. phison B; physon SW; add. duorum S; duori W | 10. alaxandri E |