Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Band Propylaeum Mai

Propylaeum Mai

Maii Propylaeum

Henschenius, Godefridus
Papebrochius, Daniel
Baertius, Franciscus
Janningus, Conradus

Propylaeum ad Acta Sanctorum Maii, sub Felicissimis Auspiciis Innocentii XI Romani Pontificis Optimi Maximi et Caroli II Hispaniarum Indiarumque Regis Catholici, in Septem Tomos Digesta auctoribus Godefrido Henschenio et Daniele Papebrochio, operam et studium conferentibus Francisco Baertio et Conrado Janningo, Societatis IESU Flandro-belgicae Presbyteris Theologis

Antwerp
Michael Knobbarus 1685-1688

[30], 28, 55, 220*, 182*, 153, [9] p.; ill.

IN SUBTITULATAM UTRIVSQUE MAIESTATIS ROMANO-PONTIFICIÆ ET HISPANO-REGIÆ CONIUNCTIONEM
Hendecasyllabon E. V. O. S. J.

Nec nos imperii aut opum cupido,
Nec nos invidiæ impotentis iræ,
Nec cæcus furor aut superbus error,
Nec mentis dolus impiæ minister,
Nec vis, nec rabies cruenta belli,
Nec tristes furiæ, nec omnis Orcus,
Junctis agminibus furore juncto
Conspiret licet, & licet minetur,
Insurgat licet, omnibusque pugnet
Machinis licet, omnibusque telis,
Ullis dissidiis revellet umquam.
Quos arcte pietas fidesque prisca,
Et sincerus amor Deusque junxit,
QUIS NOS nostraque signa SEPARABIT?

PROPYLÆUM AD ACTA SANCTORUM MAII
SUB FELICISSIMIS AUSPICIIS INNOCENTII XI ROMANI PONTIFICIS OPTIMI MAXIMI ET CAROLI II HISPANIARVM INDIARVMQVE REGIS CATHOLICI
IN SEPTEM TOMOS DIGESTA
AUCTORIBUS
Godefrido Henschenio & Daniele Papebrochio,
operam & studium conferentibus
Francisco Baertio & Conrado Janningo,
Societatis IESV Flandro-belgicæ Presbyteris Theologis

ANTVERPIÆ,
Apud MICHAELEM KNOBBARUM, sub signo S. Petri
cum Privilegio & facultate Superiorum.

[Praefatio]

Propylæum hoc ante Tomum I religari curetur ab eis, quibus id integrum adhuc est; quibus non est, ii ipsum collocari jubeant ante quemtumque alium ex septem Tomis. Quod si pro majori commodo suo quispiam voluerit utramque Partem Conatus nostri Chronico-historici ad Catalogum Romanorum Pontificum, cum suo Apparatu suisque Indicibus, separare a Tomis Quarto ac Quinto, quibus ex nostra designatione præmittitur, & in unum volumen compaginare, ante omnes septem Tomos locandum; habebit aptißimum etiam locum, ubi Propylæum ipsum ponat, in fronte scilicet Tractatus illius.

SANCTISSIMO AC BEATISSIMO PATRI ET DOMINO INNOCENTIO UNDECIMO PONTIFICI MAXIMO.

Dum sacri contra Turcas fœderis fervet opus, in Apostolicæ Sedis, cui SANCTITATEM TUAM præsidere gratulamur, soliditate fundatum; audemus BEATITUDINI TUÆ sistere Acta Sanctorum Mensis Maji, defuncti nostri Magistri P. Godefridi Henschenii studio nostroque, Tomisseptem collecta, digesta, illustrata. Licet enim priores Menses quatuor, totidem Decessoribus Tuis, URBANO, ALEXANDRO, geminoque CLEMENTI fuerint oblati; atque adeo velut præscripto jam jure, ceteri exordine videantur ad Apostolicam Sedem deferendi (nam cui potius, cum ei de Sanctorum meritis judicare, & cuique congruos honores decernere unice competat?) sunt tamen huic Mensi perquam multa singulariter propria, quæ suadeant eidem Patronum optare SANCTITATEM TUAM, etiam absq; istis exemplis. Ut enim omnibus Ecclesiȩ Ordinibus auctoritate & dignitate præpolles, ita cunctis aliis sacri Anni partibus præcellentior hactenus est Majus Mensis, tam Sanctorum in eo explicandorum multitudine, quam numero duplicato Tomorum, ex quibus integratur: horum autem singuli præfixum habent Tractatum aliquem, Pontificiæ seu curæ seu historiæ propiorem. Siquidem Ephemerides Græco-Moschæ ante Tomū primum, per totius Anni cursum ex notioribus utrique Nationi Sanctis contextæ, earumdem Gentium reductioni præludunt, sub Tuo gloriosissimo Pontificatu sperandæ: Hodoeporicum sacrum Joannis Phocæ & Hierosolymitanorum Patriarcharum Chronologica Series, eo animum vocant, ubi collapsam Religionem Tuis auspiciis resuscitandam ominamur, ex felicissimis sumptorum Te auctore armorum principiis. Ut vero taceamus Archiepiscopos Mediolanenses, Tungrensesque ac Trajectenses Antistites, ante ultimam Maji partem deducendos, quid magis ad PETRI Successorem, INNOCENTIUM XI pertinet, quam omnium, quotquot inter utrumque supremam illam Sedem tenuerunt, ordinata successio? Atqui ut horum tempora, hactenus multiplici ambage confusa, digerere novo conatu tentarem, magnorum & amicissimorum mihi Virorum suasionibus impulsus, eosdem in limine quarti quintique Tomi, tamquam in Propylæo, compluribus vetustæ artis statuis exornato, disposuimus; variisque & curiosis Dissertationibus, eodem spectantibus, velut tabulis amœnius pictis, distinximus; ut in istis, per annorum, dierum, ac mensium calculos, scrupulosius supputatos, deducendis, lassatus Lectoris animus; ante has tantisper quasi respiraturus subsistat. Quid? quod uno hoc in Mense, decem omnino Romanorum Pontificum Sanctorum, quot simul alio in nullo, Acta veniant integre proponenda, Divorum videlicet ALEXANDRI, ELEUTHERII, URBANI, JOANNIS, PASCHALIS, qui omnes Primi ea appellatione fuerunt; LEONIS quoque ac BENEDICTI, tali nomine Secundorum; tum GREGORII VII, CÆLESTINI V, ac PII pariter V; quorum virtutes heroicæ & præclare gesta ac fortiter tolerata tam magnam habent similitudinem ad eximias eas dotes, quas in TUA SANCTITATE miramur, ut singulos seculo nostro in Ipsa revixisse gloriemur, nominatim PIUM V. Quamquam etiam hujus felicitatem, unico navali ad Echinadas prælio memorabilem posteris, longe supergressa est Felicitas Tui Pontificatus, quæ victoriarum Christianarum cursum exorsa solvendo Viennæ obsidionem, & hinc quidem sub Cæsareis Ducibus per utramque Hungariam, inde sub Invictissimo Poloniæ Rege per Podoliam atque Ukrainam, Mari autem Hadriatico atque Jonio toto Socialibus Venetorum classibus hostem terrens & urgens, pergit triumphos triumphis innectere; nec prius (uti speramus) conquiescet, quam quidquid cis Hellespontum ac Bosphorum est provinciarum, a Mahometica spurcitie expurgatum, una cum ipsa Constantinopoli, Cultui atque Imperio Christiano restituerit, numquam amplius Unioni Romanæ subtrahendum. Quid tamen dico, Conquiescet? Pulsos Europa Barbaros persequentur in Asia Principes Christiani, Tuis excitati monitis, adjuti opibus, benedictione muniti. Dum autem hæc fient, Cælo ac Terra plaudentibus; fulminatricem Clavigeræ Tuæ Potentiæ dexteram sentire pergent vitia: quæ Tu, PATER BEATISSIME, penitus exterminanda confide, fretus eo, cujus in sanctiori ista militia vices geris, Duce ac Capite Ecclesiæ CHRISTO; cui perennis inde gloria, Tibi merces æterna (sed o! sero) proveniat. Amplius aliquid cum neque apprecari valeat devotio nostra, neque optare TUA BEATITUDO, optimorum votorum hic finem facimus: &, una cum hisce septem Tomis, nos nostraque scripta ac sensa omnia, edita atque edenda in lucem, subjicimus censuræ Apostolicæ A. D. M. DC. LXXXV.

SANCTITATIS TUÆ
Humillime provoluti ad Pedes
Daniel Papebrochius
Franciscus Baertius & Conradus Janningus.
Societatis Jesu.

AD S.D.N. INNOCENTIUM XI PONTIFICEM MAXIMVM, CHRISTIANÆ REIPUBLICÆ PATREM, AUSTRIACOS, POLONOS, VENETOS, ALIOSQUE PRINCIPES CHRISTIANOS, SOLENNI FOEDERE CONJUNCTOS, CONCITANTEM IN TURCAS, ATQUE OPIBUS UNDIQUE CONGESTIS JUVANTEM.

Decus Pontificum, Paterque Patrum,
Amor Christiadum, Timor Scytharum,
Immensi Gregis Altor atque Custos,
Et Sanctissime Pastor, Innocenti;
Huc aures animumque verte, curis
Oppressum gravibus: juvat levare
Æternos facili Lyra labores.
      Musa Te mea, Te referre gestit,
O nostri Pater Orbis Innocenti,
Major Cæsare, Regibusque major.
Audax Musa quidem, tamen fidelis;
Impar Musa quidem, tamen parata,
Tamen prompta Tuas per ora laudes
Et transmittere posteris triumphos.
Non hanc syllaba contumax retardat.
Nomen versibus Innocentiorvm
His includere, non coacta, novit.
      Gaudete Hendecasyllabi: impotentem
Hujus Nominis, hujus incapacem,
Sit audax licet & licet diserta,
Invidens Elegia se fatetur.
Heroum numeri, impares ferendo
Succumbunt oneri: nec æmulatrix
Pindari, licet eloquentioris,
Oda grande valet referre Nomen.
      Tu Reges stabili obligare pace,
Tu dextras sociare Christianas
Ardes, fœdere sanctiore vinctas.
Tibi se Venetus, tibi Polonus,
Tibi se Austria vindicata debet.
Tu classes reparas, jugoque vastum
Durisque Oceanum eximis catenis.
      Tu pugnas precibus, Deumque nobis
Unus concilias. Viden' fugatos
Tandem, Strigonio valere jusso,
Turcos cedere? Pontifex fugavit.
      Turci Te trepidant, Tibi precanti
Feroces acies & arma cedunt:
Tuæ plus querimoniæ flagrantes,
Et suspiria blanda, mixta votis,
Plus, quam brachia cuncta nostra, possunt.
      Nec solis precibus timendus hosti es,
Nec sola pietate bella vindex
Sacra conficis. Undequaque longo
Aggestum studio profundis aurum;
Si res dura ferat, paratus Aris
Ipsis detrahere, approbante Cælo.
At, Te Præside, nil timemus Aris:
At, Te Vindice, vasa plura Divis
Dantur sospitibus; nitentque gemmis,
Quas gestavit Arabs & Indus, Aræ.
      Tu stipendia militi ministras:
Tu foves Venetos, foves Polonos,
Foves Austriacos, foves Cosaccos:
Armas Allobrogem, incitas Etruscum:
Laudas Bavarici fidem Ducatus,
Gallos ad sacra vocibus Paternis
Urges fœdera, provocas Iberos,
Impellis Melitamque Januamque.
      Tuis auspiciis Vienna moles
Ridet barbaricas, & arcet hostem.
Tuis auspiciis vetus receptum
Gaudet Strigonium, immemor malorum
Quæ sub Odrysiis tulit Tyrannis.
Tibi se Vicegrada reddit ultro:
Tibi Vaccia cedit, atque Pæstum.
Et regni caput ipsa Buda, tanta
Heu! cur gaudia distulere Divi?
Heu! cur pœnitet irriti laboris?
Ah, ne pœniteat. Redite Budam,
Redite Austriadæ: graves phalanges
Pertinacibus admovete muris.
Crebra grandine verberate turres
Tormenti ignivomi; impias, superbas
Solo sternite, mœnibus revulsis.
Jam Cælum favet, annuitque votis.
Tantum ostendite bella: Buda vestra est.
Anni præteriti novis sinistras
Pensabunt Superi moras triumphis.
      Vestra est arx Novariniana, vestra est;
Vestra est Agria; Regia Alba, vestra est;
Vestra est Hungaria, omnis ora vestra est.
Fugit Tekelius, caput rebelle.
Sed nec, quo fugiat pedemque figat,
Exspes atque ope destitutus omni,
Et nulli miserandus, est azylum.
      An vano rapior furore Vates?
An fingunt sibi, quæ volunt, amantes
Ipsi somnia? Ludimurne rursus?
Non vano rapior furore Vates.
Non ludor. Deus incitat furentem,
Et Vatis movet ora concitati,
Et per me populis futura pandit.
      Nostra est Podolia, omnis ora nostra est.
Janus agmen agit Scythis tremendum;
Regum maximus ille Janus, ille
Terror Bistonidum, ille victor, illud
Belli fulmen: adest: pavete Turcæ.
Turcæ, Janus adest: Scythæ, migrate.
Ad Jani fugiunt subacta nomen
Ipsis agmina restitura Divis.
      Nostra est Moldavia, omnis ora nostra est:
Nostra est Walachia, omnis ora nostra est.
Solis terrificus minis subactas
Janus ducit Jazygum catervas.
Servit Dacia, servit omnis ora.
      Bellis denique Gallicis Iberus
Liber, Christiadum juvare causam
Communem parat arduo labore,
Exhausto Americæ feracis auro,
Conducta undique militum caterva.
Junget Carolvs arma, Cæsarique
Nec terra deerit comes, nec alto.
Classis jam Oceanum volat per omnem,
Qua Crete recipi Cyprusque possit.
      En Cælum favet; ite, Marte freti
Secundo; favet æquor, ite Iberi,
Et Creten reparate: Turca pallet
Joannis memor, Actiæque cladis.
Pontifex vocat: ite, Creta vestra est.
Ad primam fugiet tremens carinam,
Jovis Barbarus Insula relicta.
Jam stravit Venetus viam, Insulisque
Hinc atque hinc domitis, ovans superbit.
Agnoscat Dominos Rhodus Priores,
Et vicina Cyprus, caputque belli
Longinqui Syria, & superba merces.
Invictis procul hinc abactus armis
Europam fugiat Tyrannus omnem.
Vix tutas Asiatici recessus,
Colchisque ultima præbeant latebras.
      Ite, & Hungaricas referte lauros,
Queis terris amor est ciere Martem:
Ite, quo Leopoldvs urget: ite.
Hoc interritus auspicante, Divos
Hoc præbente suos, suamque sortem,
Victor Carolvs arcium ruinis
Insultat. Mora nulla: claustra latam
Pandunt rupta viam; diesque reddit
Una aut altera, quæ negabat annus
Olim, tractus inutili labore.
Ducit Carolvs agmen, inclytorum
Genus Lotharidum, nec arte belli
Invictis Proavis minor, nec usu.
Sed & Bojica Maximilianus
Trahens agmina, concitatiori
Jam Sponsus rapitur per arva cursu
Rursus Hungarica, & relata gestit
Ostentare novæ trophæa Sponsæ,
Ac dignus Socero Gener videri,
Augusto Socero Gener propinquus.
      Quidquid Sarmata bellicosus armis,
Germanus, Venetusque subjugabit;
Quidquid vincet Iber, tuum Innocenti est.
Nil Janus sine te, nec æmulator
Jani Carolvs, aut uterque possit;
Quamvis Bavaricis uterque turmis
Ad pugnam sociatus augeatur.
Quamvis adsit utrique Cæsar ipse.
Tuo numine pugnat hic & ille;
Tuo numine vincit hic & ille.
Et soli tibhi vincit hic & ille.
Lauros Hungaricas Polonicasque
Tuis destinat hic & hic capillis,
Posthac non nisi laureatus ibis;
O Patrum Pater! o Amor bonorum
O nostri Decus Orbis, Innocenti!

Accinebat
EMMANUEL VAN OUTERS S.J.

DANIELIS PAPEBROCHII CONATUS CHRONICO-HISTORICUS AD CATALOGUM ROMANORUM PONTIFICVM, CUM PRÆVIO AD EUMDEM APPARATU GODEFRIDI HENSCHENII ATQUE PETRI POSSINI, AS. PETRO USQUE AD PASCHALEMII DE DUCTUS ANTE TOMUM QUARTUM DE ACTIS SANCTORUM MAII

ILLVSTRISSIMO AC REVERENDISSIMO DOMINO D. LAURENTIO CASONO S.D.N. INNOCENTII PAPÆ XI
A SECRETIORIBVS NOTIS ATQVE LATINIS EPISTOLIS ET CARDINALIVM COETUI QUEM CONSISTORIALEM APPELLANT SECRETARIO, ILLUSTRISS. AC REVERENDISS. D. AUGUSTINI FAVORITI,
Viri auctoritate ac gratia & politiori litteratura florentissimi, deque Sanctorum Actis quoad vixit optime meriti,
CONSOBRINO ET IN OFFICIIS SVCCESSORI,
Daniel Papebrochius e Societate IESV.

Illustriss.e ac Reverendiss.e Domine

Si æris alieni nexus, moriente creditore, non solvunt civilia Jura; multo minus patitur gratitudo, beneficiorum memoriam simul cum vita Benefactoris aboleri: fortius enim animorum vincula adstringuntur, quam corporum. Quamdiu igitur in Te, dignissimo Consobrino ac Successorre suo, vivet Avgvstinvs Favoritvs, & quamdiu Casona Familia stabit, manebit mea erga Hanc Tuumque Nomen obligatio: quia ipso commendante eidem insertus jure hospitii, adhuc jucunde æque ac gratanter memini caritatis, mihi & P. Henschenio in Domo Tua paterna exhibitæ, cum Roma in Belgium redituri Hetruriam lustraremus, anno Domini MDCLXI. Sed & Tu vicissim, post Neomagensem pro pace conventum regressus ad Urbem, voluisti recordari quantulicumque mei obsequii, Tibi & Ablegato Sabaudico hic Antuerpæ præstiti: postea etiam dignanter professus, quod amplissimis illis meritissimisque titulis, in quibus Favorito successisti, addi quoque eum desideres, quo nos ille sibi obstrinxerat, Patroni; quasi Te non satis crederes ejus ex asse heredem, nisi scribentes Sanctorum Acta etiam tibi eodem nomine haberes obligatos. Primis enim ad me litteris mandasti, ut jure hospitii tecum semper agens, Favoritum in Te adhuc viventem agnoscerem. Perlectis deinde eorum Thesibus Libellisque, qui suas origines, mihi non satis probari visas, ægre tulerunt, & silentii tenendi constantiam identidem objiciunt ut contumeliam, sapienter rescripsisti; Minime decere virum gravem, euangelicamquo disciplinam in sanctißimo instituto professum, tam inanibus tricis disputationibusque distineri, quæ conterminis Belgio hæreticis risum excuterent, dum totius Ecclesiæ causa agitur, expurgando Sanctorum gesta a fabulis, quæ in ea irrepserunt priorum temporum credulitate. Quanti apud me ponderis fuerit istud Tuum prudentissimum consilium, suffragiis Eruditorum ex omni ordine ac natione virorum passim confirmatum, quivis intelliget vel ex hoc præliminari de Pontificibus Romanis Tractatu, animum advertens frequentissimis, quæ in decursu se offerebant, occasionibus refutandi Librariolos obgannientes; si tanti erant faciendi, ut propter eorum vitilitigationes augenda esset Parergis pluribus præsens Lucubratio, etiam absque talibus jam prolixior. Hanc vero cur Tuæ potissimum censuræ subjiciam, Tuo inscribam nomini, causam accipe. Viderat cum adhuc viveret Favoritvs Μακαρίτης, operam a me positam in explicanda Patriarcharum Hierosolymitanorum Chronologica serie, visamque probaverat: cum autem ex Romanorum Pontificum vetustioribus Catalogis, ante Aprilem ab Henschenio productis & quadamtenus illustratis, pridem esset persuasus, circa hos quoque haud parum studii utiliter collocandi superesse, ut Sedis cujusque tempora habeantur accurate definita; indicavit per nostrum P. Petrum Possinum, sibi Romæ familiarem, optare se, ut huc prius stylum verterem, quam Patriarchatuum Alexandrini & Antiocheni pene obliteratam historiam niterer e pulvere suscitare, sicut promisisse videbar. Rem ergo, Eruditioribus non paucis desperatam, illo hortante aggressus; postquam conatu haud pœnitendo visus sum eo perduxisse, quo a tenuitate mea adduci posse spem faciebant multa ineditorum hactenus monumentorum, propriarumque per annos sedecim observationum præsidia; cui potuissem prius repræsentare perfectam, quam qui suscipiendi operis suasor præcipuus fuerat? Eodem autem hæc quoque ratio accedere poterat, quod ipso in Limine, sive Apparatu ad hunc Conatum prævio, inducendi erant Favoriti ipsius dilectissimi duo, interque se (dum alteri vita manebat) amantissimi, opinionibus tamen diversissimi, Henschenius inquam & Poßinus prænominati, pro sua cujusque decertantes sententia. Henschenius quidem, ex ea quam hic consequi studio mortales possumus ambigua prorsus rerum notitia (jam enim certiorem, ut confidimus, intuetur veritatem) persuadere nitens, ut salutiferæ Crucifixionis annum credere velimus ipsum fuisse, qui Coss. duobus Geminis insignitur, & communem Christianorum Æram annis quinque prævertit; Poßinus vero, in contrarium tendens, pro eadem communi Æra manuntenda, quasi eam omnino deficiat nihil, quo minus justa sit, qualem totis seculis duodecim credidimus. Neque, duobus istis sic comparatis, formidasset Favoritus invidiam periculosi arbitrii, quo vel defuncti læderetur fama, vel gratia periclitaretur viventus. Non erant illi disceptaturi affectibus, rixosis utique disceptatoribus & oppido molestis, sed meris rationibus; itaque animati comparituri singuli, ut alter alteri optaret victoriam cedere, si salva posset veritate. Quidquid audito utroque Amicus communis judicavisset, grave accidisset nemini. Ad hæc contingit sæpe, ut in supputatione temporum, præsenti Conatu instituta, fundetur discrimen, reperiendum inter Decretales Bullasque, Pontificiam auctoritatem nomenque ex vero præferentes; & alias complures, sub tanti tituli quamvis ementiti reverentia diu impune toleratas, nunc vero passim apud peritos proscriptas a dicendo in historia Ecclesiastica testimonio. Ecquis vero de talibus cognosceret potius, quam cujus proprium munus erat præmeditari epistolas, ad præcipua mundi Capita ab Apostolico Culmine dirigendas, & Actorum Consistorialium scripto consignare tabulas? Verum quod mentis proposito me decuit præstituere, non sic etiam ad effectum deducere licuit, interveniente Favoriti morte: Amicis tanto acerbiori, quanto longius aberat a grandiori ætate, cujus maturitas lenire vulgo solet jacturam decedentium, cum annum vitæ dumtaxat nonum supra quinquagesimum ageret, ipso in flore virilis plenitudinis. Senserunt ergo luxeruntque eum quotquot noverant, seque ei affectibus obligaverant. Sed hos luculentius nemo testatus est, quam præcipuus quoad vixit æstimator virtutis ejus, idemque operis nostri Mæcenas munificentissimus, Celsissimus Princeps Ferdinandvs Fvrstenbergivs, erecto defuncti exuviis & memoriæ in Basilica Liberiana Monumento, quod nulli Pontificiorum ibidem monumentorum pretio aut elegantia cederet, cum hujusmodi Epitaphio.

D. O. M.

AUGUSTINO FAVORITO ZARZANENSI,
HVIVS BASILICÆ CANONICO,
Qui illustri ingenio, excellenti doctrina,
augusta & Sedis Apostolicæ majestate digna eloquentia,
& imprimis Latinæ orationis copia, nitore ac gravitare;
Carminum etiam gloria
florentissimis veteris ævi Scriptoribus æmulus;
per octo & viginti annos in Palatio claruit.
ALEXANDRO VII, CLEMENTI IX ET X,
AC INNOCENTIO XI
ab Epistolis,
atque in Cardinalium Cœtu, quem Consistorialem appellant, a Secretis fuit;
ab eodem Innocentio,
nunc Ecclesiam sancte & feliciter administrante,
gravissimis negotiis admotus,
curarum molem invicta constantia,
fortitudine, fide, ac integritate
sustinuit:
prisca sanctimonia,
& honorum ac pecuniæ, ceterarumque rerum caducarum contemptu,
& omni Christiana virtute,
maxime vero caritate erga pauperes,
quibus vivus & valens quidquid paucis contento supererat assidue distribuebat,
veras divitias, insontem claritudinem, felicitatem & gloriam
invenit.
FERDINANDUS
Dei & Apostolicæ Sedis gratia
Episcopus Paderbornensis & Monasteriensis,
S.R.I. Princeps, &c. Liber Baro de Furstenberg,
Amico intimo,
cui vivo, propter incredibilem ejus abstinentiam nihil unquam largiri potuit,
mortuo cum luctu mœrens hic posuit.
Vixit annos LVIIII, menses X, dies X.
Obiit anno MDCLXXXII, die XIII Novembris.

Non licuit Principum optimo, Amicorumque fidelissimo, tamdiu saltem vivere, quoad perfectum opus nuntiaretur: nam & ipsum æque immatura & acerba mors, anno vitæ LVI nobis sustulit, V Kalendas Julii, post septimum a Favoriti obitu mensem. Licet Vobis conjunctam utriusque in monumento pulcherrimo memoriam quotidie intueri, spirantemque muto in marmore viri præstantissimi vultum recognoscere. Mihi aliud non suppetit in tanta distantia regionum, quam ut eodem mea dirigam pro defuncto vota; dum meum hunc tenuem Conatum, quem Favorito dicandum destinaveram, ad Te defero, dignissimum ejus Consobrinum, quin etiam in Officiis Successorem; veluti ea ratione qualemcumque gratiam reddere possim Benefactori mortuo, quam viventi malueram exhibere. Etenim nomen dumtaxat videmini commutasse, non personam; & redivivum in Te habere Favoritvm, Romanæ Curiæ, nobisque Amicis ejus gratulamur. Attamen, ut cetera similes sitis, unum quiddam est in quo (salva utriusque pace) Vos inveniri cupio quam dissimillimos. Annos Ille omnino viginti & octo, in eodem gratiæ & auctoritatis gradu, quatuor ex ordine Romanis Pontificibus adstitit, rara inter Palatinos felicitate, quibus ferme usuvenit cum Dominis mutare fortunam: Tibi vero contingat opto, non modo nullos a mutanda fortuna suscipere timores (quos facile Tua virtus superaret) aut a mutato Domino experiri luctus (quos tali eventu etiam optimus quisque debet assumere) sed uni Innocentio XI, Optimo Maximoque Pontifici, ad tempora etiam productiora, non minus constanti, quam fideli deservire obsequio. Tantum perge, qua cœpisti benevolentia, nostra respicere ac fovere studia, honorando in suis Sanctis Deo & Veritati vindicandæ consecrata.

PROTESTATIO ET PRÆMONITIO AD QVARTVM ET QVINTVM TOMVM MAII
Ac præviam de Romanis Pontificibus tractationem; deque Supplemento Generali, ad totum primum sacri Anni Semestre faciendo post Junium absolutum.

Vrbanianam, circa Sanctorum nomenclaturas, Vitas, Miracula, Constitutionem observare professus jam sæpius, reque ipsa adeo comprobatus, ut non desint qui me nimiæ hoc in genere severitatis arguendum putent; idem tamen rursus profiteor, non pro me solum, sed etiam pro Sociis, mihi posthac collaboraturis in hoc studio colligendi & illustrandi Sanctorum Acta; videlicet nolle nos cuipiam, per hæc scripta nostra, religiosioris cultus adscriptum amplius, quam per Apostolicæ Sedis Decreta sacrosancta liceat; neque aliam hic collectis fidem petere, quam pure humanam errorique obnoxiam, nisi quibus Auctoritas humana major, & ut talis per Ecclesiam Romanam agnita, suffragatur. Quod autem hinc consequens censuerunt Decessores mei, BOLLANDVS atque HENSCHENIVS, ut erroribus quibuscumque & quacumque occasione sibi obrepentibus, in tanta rerum & historiarum tam variarum multitudine, veniam postularent, & instructionem a melius informatis, promitterentque correctionem, suo quamque tempore faciendam; id quam non in speciem dumtaxat, & postulaverim, & promiserim ipse, ii solum possunt ignorare, qui Aprilem & Majum, totos a me recognitos & magna ex parte compositos menses, numquam legerunt. Etenim sæpiuscule, tum ibi, tum in his duobus Maji Tomis, anticipavi tempus præstandæ correctionis, contra quam faciendum putabant Decessores mei; contenti plerasque ejusmodi excipere adversariis, in spem faciendi aliquando SVPPLEMENTI GENERALIS, vel impreßionis novæ totius operis, post medium scilicet aut integrum seculum absolvendi. Ego vero considerans, quantum id excedat angustos vitæ terminos, uni homini sperandæ; nec volens totum illud, quod in jam editis addendum, mutandum, corrigendum vel tradiderunt ipsi, vel egomet observavi, vel alii denique suggesserunt, committere memoriæ, diligentiæ, ac fidei posterorum; censui ejusmodi SVPPLEMENTVM conficiendum, mox atque absoluto Iunio completum fuerit sacri Anni Semestre; simulque colligendos INDICES GENERALES pro Tomis omnibus, tunc ultra viginti futuris; & prius etiam quam deni essent, præbentibus usum satis difficilem Indicum, per tot volumina dispersorum. Hoc consilium, ætati meæ necdum senilis, & valetudini ab aliquot annis per Dei gratiam satis firmæ non improportionatum, insuper strenuorum duorum Sociorum fiducia fultum, atque ab HENSCHENIO antequam moreretur vehementer probatum, & ut exequerer sedulo commendatum, cum eo mortuo pluribus indicassem; unus inter alios repertus est REV. ADM. D. CLAVDIVS CASTELLANVS, ad Divæ Virginis Parisiis Canonicus, qui, non paucorum quorumdam Sanctorum Vitas (uti jam fecerant aliqui) sibi sumeret ex causa peculiari recognoscendas; sed totum ab initio opus foliatim revolveret, & quidquid vel correctione vel illustratione egere judicabat, annotaret in chartam nobisque transmitteret, multum ipsi eo nomine obligatis. Equidem vix ausim sperare futuros multos, qui tantum sumere laboris velint; talemque ejus diligentiam exæquare, nedum superare contendant: non tamen fuerit improbum votum optantis, ut saltem in singulis Regionibus & Profeßionibus, Vrbibus atque Cætibus particularibus, inveniantur vel pauci, qui pro Sanctis ad se suosque propius attinentibus soliciti, suæ erga illos obligationi faciant satis; eoque spectantia curent legere; & num quid addendum, demendum, vel mutandam, dispicere; nosque de singulis amanter fidenterque monere; neminem, qui id obsequii nobis præstiterit, absque grati animi profeßione dimissuros; nedum alicui vitio versuros quod se a nobis dissentire in re quapiam indicaverit; modo eo sit animo, ut ferre poßit, quod ipso audito non in unam semper conveniamus sententiam, neq; id suam interpretetur injuriam. Hoc si obtinuerimus, quanto præstantius ad Dei Sanctorumque honorem, quanto ad historicam veritatem exactius evadet opus universum! Quam multi, aut inter Prætermissos relati, aut nec relati quidem, dignum suis meritis locum recipient; quo nunc carent, quia vel de iis nihildum innotuit nobis, vel defuit publici Cultus idonea confirmatio! Talis enim Cultus nisi ostendatur, non solet nobis esse satis, quod scriptor quispiam, aut etiam plures, vel populariter præsumpta ex pietate licentia, indulgeat cuipiam appellationem SANCTI vel BEATI. Multa etiam errata tali ratione emendabuntur haud dubie, in locis, temporibus, personis, ex incidenti commemoratis; quæ tot in libris non esse pauca, satis intelligimus ex numero deprehensorum per nos ipsos, jamque in adversaria relatorum. Eos tamen qui de hujusmodi nos dignabuntur instruere, præmonitos velim, ne cum accipienda statim per litteras gratiarum actione (hanc enim numquam patiemur desiderari) exspectent illico responsum ad singula. Fieri enim potest, ut non æque nobis probentur ipsorum omnia: & experientia docuit, ejusmodi ad singula respondendi sedulitatem alio non servire, quam ad emittendum funem contentionis, quem reciprocando magnum semper dispendium quietis & temporis, sæpe etiam amicitiæ fiat.

POTENTISSIMO MONARCHAE CAROLO SECUNDO HISPANIARUM INDIARUMQUE REGI CATHOLICO.

Illa vere Austriaca Pietas REGIÆ MAJESTATIS TUÆ, coram Augustissimo, nec ab ipsis quidem Angelis digne satis adorando, EUCHARISTIÆ Sacramento, ad infima quȩque ministeria dimittentis sese; cujus admiratio totam primum Madritensem civitatem; tum, didita late fama rei gestæ, Hispaniam universam, atque inde Orbem Christianum implevit stupore; nos quoque, minimos omnium Vasallorum Tuorum, intimius quam dicere possimus affecit. Itaque relatricem tantȩ Virtutis Epistolam, Teutonice reddidisse, Belgisque omnibus legendam proposuisse non contenti; Chalcographicam quoque & Poëticam advocavimus in subsidium, ut oculis simul & auribus, prosa & versu, subjecta facti præclarissimi notitia, vivaciorem sui speciem imprimeret animis. Opportune autem notitia rei, XX Januarii actæ, ad nos pervenit, quando jam manu tenebatur calamus, exaraturus formam Epistolæ, qua REGIÆ TUÆ CLEMENTIÆ, Acta Sanctorum Maji, offerremus, sub Vestris Sanctissimique Domini nostri INNOCENTII Papæ XI auspiciis, hoc septennio edita atque edenda in lucem, donec septimum Tomum impleverint. Etenim id facturos quærere non oportuit unde ordiremur: quia ceteræ omnes laudes Tuæ, quantumvis multæ maximæque, quasi nullæ nobis videbantur præ ista. Ut vero præsumeremus laborem hunc nostrum & Magistri defuncti, Godefridi Henschenii, ad SACRÆ MAJESTATIS TUÆ Solium præsentare; animos Ipsa nobis fecit, quando tam benigno vultu excepit S. FERDINANDI Regis Castellæ ac Legionis Acta, ex voluntate Decani atque Capituli Hispalensis singulari volumine accurate explicata per unum ex nobis, & in septimo Maji Tomo accuratius denuo proferenda. Quomodo enim non adveniret gratus in comitatu plusquam mille quingentorum Sanctorum nominatorū (quam multorum in Majo habentur res gestæ, simili fide diligentiaque conquisitæ) qui solus accedens, gratissimus accidit CLEMENTIÆ TUÆ? Habemus nihilominus hoc ipso in limine, ad Thronum MAJESTATIS TUÆ Introductorem eumdem, qui ad SUÆ SANCTITATIS Pedes etiam nos deduxit; Venerabilem Dei servum, Petrum Georgium Odescalcum, nihilo minori Titulo Tuum, quam Illius. In Tua quippe Insubria & Civitate Comensi natus, in eademque ad Alexandrinam primum Cathedram ex præsentatione PHILIPPI II promotus, deinde ad Viglebanensem Episcopatum translatus nutu PHILIPPI III, Gloriosissimæ utrimque memoriæ Avorum Tuorum, ibidem laudatissimam vitam felici morte conclusit, corporisque sui depositum reliquit. Tantis porro tamque multis Patronis subnixi, coram Rege, qui, ipse insigni sanctimonia pollens, Sancta quæcumque digne novit æstimare; reverenter quidem, sed tamen fidenter, nos nostraque omnia prosternimus ante Thronum Tuum Augustissimum; orando ac supplicando, ut inter amplissimi Imperii, per orbem utrumque extensi, gravissimas curas, dignetur SACRA MAJESTAS TUA etiam cognoscere, quid operis Tuo in Belgio Tuaque in urbe Antverpiensi, ab annis quinquaginta quinque, moliatur minima nostra Societas Jesu. Est illud jam fere ad medietatem deductum Tomis sedecim bene magnis; paulatimque absolvendum speratur, aliis etiam pluribus futuris, per eos quos ipsa nobis successive substituet, ad Dei Sanctorumque honoremque, & publicam universalis Ecclesiæ utilitatem; quibus augendis, cunctas maximæ Tuæ Potentiæ vires, omnesque animi devotissimi affectus impendere agnosceris; nullam pacem volens, nisi quæ illuc serviat; nec bella detrectans, cum opus fuerit, ad tuendam causam Religionis. Utrumque ut MAJESTATI TUÆ vertat bene, votis omnibus optabant, quotquot extabant uspiam fideles subditi Tui; nunc vero optabunt etiam ardentius, cum viderint Sanctos, Sanctorumque Sanctissimum sic a Rege suo coli; ut ipsos quoque, exemplo instructos suo, faciat ad veram Sanctitatem conniti, æmulatione laudabili. RUDOLPHI HAPSPURGII, unde Austriaci Cæsares, ac deinde Hispani Monarchæ genus ducunt, similis Tuæ Pietas erga Eucharisticum Numen, inter silvarum solitudines, procul ab hominum conspectu exercita, Romanum illi Imperium contulit firmavitque in posteris: eadem, innumero coram populo, patenti demonstrata campo, Tuum Tibi conservet & augeat. Cumque tanta Virtus diu fulserit terris, completo sanctissimæ vitæ curriculo, Sanctis omnibus deducentibus (ut D. FERDINANDO illi supra memorato accidisse narrat vitæ historia) transferatur ad cælos, æternum istic rutilatura. Sed olim ista; nec prius quam, Superis bene faventibus, videas, Augustam domum, Prole valida cummunitam; luxata hinc inde jura Monarchiæ Hispanicæ, restituta in integrum; perdomitos fidei Catholicæ hostes, Turcas, Saracenos, Hæreticos, Infideles; Pacem denique Ecclesiæ universæ constitutam; uti vovent M. DC. LXXXV.

SACRÆ MAJESTATIS TUÆ
Clientes & Vasalli omnium minimi

Daniel Papebrochius,
Franciscus Baertius & Conradus Janningus,
Societatis IESV.

RUDOLPHI HABSPURGII
Erga Sanctissimam Eucharistiam Religio
CAROLI SECUNDI HISPANIARUM INDIARUMQUE REGIS CATHOLICI
Novo exemplo repræsentata Madriti,
Anno Domini MDCLXXXV, XIII Kalendas Februarii. Ex Epistola Hispanica, tertio post die Antverpiam data.

Actiones quædam tam illustres sunt, ut minio aurove depingi potius, quam communi tinctura mereantur describi. Talis fuit ea, quæ Hispanicam Aulam in stuporem rapuit nudius tertius, tam eximiæ religiositatis exemplo edita a Rege ac Domino nostro, vere Catholico, prorsus ut videatur Pater æternus, ipsam Filio suo unigenito in strenam anni novi ineuntis reposuisse, ex æterno suo arcanoque consilio, ipsum inter homines identidem novis honoribus extollendi; omnibus quidem sua dignitate inferioribus, ejusmodi tamen, ut nova veteribus semper præcellant, dubiumque faciant, an secuturi post anni majus aliquid digniusque visuros se possint sperare.

Dies XX Februarii, glorioso Martyri S. Sebastiano sacer, tam serenus a nubibus, a ventis quietus, a sole amœnus illuxit Regiæ huic Madritensi urbi, ut cælum videretur compensata velle paucis horis prægressa plurium noctium algidarum frigora. Tam grata aëris temperatissimi opportunitas elicuit in campos, ad serenitatem auræ captandam, quidquid erat Rhedarum Nobiliumque; aliis Pardum versus viam tenentibus, aliis per S. Bernardini portam sine numero sese effundentibus, inter quos fuit etiam Rex ipse. Forte contigit ut eadem hora, a S. Marci Vicariali ecclesia, intra Martinianæ Parochiæ terminos constituta, egrederetur Sacerdos cum Venerabili Sacramento, Viaticum administraturus pauperi cuidam olitori, graviter ægrotanti, in vico a Micis-calentibus nomen nacto. Ibat ille, superpelliceum indutus quidem, sed injecto tectum pallio, & Clericello uno dumtaxat ad lumen præferendum comitatus; quemadmodum usus fieri patitur, quoties vel locorum distantia, vel infirmorum urgens necessitas prohibet instructiorem pompam adornari. Ita per S. Bernardini portam egressus, compendium simul quærebat viæ pediti aptioris, simul & occursum vitabat equorum hominumque tam multorum, quot ea hora tractum illum occupabant, sola inclinati humiliter capitis reverentia, ex eo quem occupabant loco, salutantium transeuntem, ne quam oblectationis eo tempore quæsitæ moram paterentur. Sed omnibus religiosior Rex (cujus Rhedæ propinquior erat Sacerdos, quando secundum villam Floridam, per consitas ibi cupressos, decussanda ei publica via erat ituro in locum designatam) cognoscensque hunc tali in habitu gestare penes se aliquid Christianorum mysteriorum, quæsivit, Sanctissimumne, an vero sacrum Oleum deportaret. Ut autem respondit, Sanctissimum: continuo ejiciens sese e Rheda, humoque stratus, adoravit Dominum suum. Deinde consurgens, &, præter Regiæ suæ Majestatis usum, Mercedis compellatione honorifica Sacerdotem cohonestans (veluti qui se conservum crederet habentis secum communem utriusque Dominum; nec æquum censeret, tali jam fungentem ministerio, eodem quo Vasallos loco habere) Sacerdotem, inquam, Rex oravit in suam ut transiret Rhedam, & locum unde cesserat occuparet; Clerico mandans, insidere portellam, suisque eam manibus cum quanta potuit reverentia claudens. Tum ipse nudo vertice, & galerum altera manu tenens, altera portellam apprehendens, sequi ex latere Rhedæ pedes, quousque veniretur in locum jacentis infirmi. Ibi rursum Rex portellam aperuit, Presbyterumque cum Domino, velut pedissequus, retro assectans, ingressus ad decumbentem est: & mansit genuflexus nuda in humo, quoad usque officio suo functus esset Sacerdos; vix satis sui compos, præ admiratione tam excellentis Religionis, cum in Regio illo vultu legeret, quanta reverentia deberet ipse sacris Mysteriis operari. Peracto ministerio, quæsivit sua Majestas, quis status, quæ conditio infirmi esset: & bene instructus de singulis, congruam eo loci eleemosynam reliquit; spem insuper faciens elocandæ ad matrimonium filiæ, quam pupillam & omni orbam suffragio morte sua is erat relicturus. Hinc rursum itum ad Rhedam est, Presbyterque eodem quo antea modo intra eam locatus. Rex autem, secundariam alteram (quæ Status dicitur, & Regii corporis latricem solet vacua subsequi) ita conscendit & subsequi jussit, quomodo ipsummet foris in Palatia redeuntem assectari solent Nobiles sui. Vulgata hujus novitatis fama eodem contraxit magnam populi rhedarumque multitudinem; stupentibus cunctis, & ex terreno Rege discentibus, quomodo deberent Cælestem venerari. Ita omnis istæc pompa, per totam quanta est viam ducta usque in urbem est; ventumque ad Fontem Leganitorum, ubi Majestas sua in pedes desiliens, rursumque stratoris officio fungens, Rhedam qua Sacerdos vehebatur aperuit; adoratumque Sacramentum secutus, intra ecclesiam S. Marci deduxit, ea alacritate vultus, reverenti modestiæ admixta, quæ Angelica potius quam humana videbatur: & genu flexus non assurrexit prius, quam finita ceremonia Benedictionem Presbyteri excepisset cum ceteris, petens ut is pro se oraret. Tum demum ad suam se Rhedam recepit, inter festivos applausus creberrimi populi, devotis interpolatos lacrymis; quas spectaculi religiosissimi venustas, per affectum teneræ devotionis, exprimebat. Admirationi quippe in hoc actu erant; non solum supereminens tanti Monarchæ dignitas, coram cæli terræque Domino sese quanta poterat religione humiliantis; sed etiam decor ubique summus, observatus a sua Majestate, neque futuri occursus præscia, neque consilio cujusquam instructa, nec alio Ceremoniarum magistro usa quam interno dictamine Catholicissimi cordis sui, assueti spiritualem auditum adhibere suggestionibus certissimæ fidei de veritate nostrorum Sacramentorum. Fieri posthac poterit ut multas magnasque Regis nostri victorias Fama annuntiet; sed nescio an ullam allatura sit umquam Hispanicæ Nationi, Regi Deoque fidelissimæ, quæ tot benedictiones accumulet super caput illius, atque actus tam Heroici exemplum. Datum Madriti, XXIII Januarii MDCLXXXV.

AUSTRIACÆ PIETATIS,
prænarrato actu luculentius demonstratæ,
HYPOTYPOSIS
a R. P. Emmanuele van Outers Flandro-belga S. J. conatu Poetico adornata.

Austriadum pugnas alii, justosque triumphos;
(Victores seu terra tulit, seu gurgite vasto,
Oceanus, Reges alius dum amplectitur Orbis)
Quo decet ore, canant; & quo decet ordine, pandant.
Relligio mihi carmen erit: quando hinc sibi laudem
Præcipuam repetunt, & iturum in secula nomen.
      Nequidquam fœcunda auri se divite vena
Ingerit Americe, titulosque affectat inanes.
Nequidquam centum populi, responsa petentes
Austriadum & vultu venerantes supplice nutum,
Solicitant. Major rerum mihi nascitur ordo.
Carolvs hinc dici renuit. Communia magnam
Nil tangunt mentem veterum præconia Regum.
      Imperio late populos tenuisse superbo
Fortunæ, casusque fuit. Submittere Sceptra,
Seque, Suosque Deo, Regalem vincere fastum,
Hoc Virtutis opus: propria hæc victoria Regis,
Hoc solidum decus. Haud illud decerpere miles
Audeat, & pretium vultu jactare feroci
Sanguinis esse sui. Nil Consiliarius, aut Dux,
Expertus belli casuque exercitus omni,
Inde potet. Fortuna tacet, licet invida laudi.
      Quid sibi vult populi subitus stupor? Vnde per urbem
Concursus? Festo resonat cur Mantua plausu,
Mantua, magnorum Sedes celeberrima Regum?
Quo cupidam rapiunt, & quæ spectacula plebem?
      Et me pompa juvat: juvat ire, & discere causas
Lætitiæ, atque oculos mentemque explere tuendo.
In medium celeri cursu feror impiger agmen
Vndantis populi: mora nulla retardat euntem.
Huc oculos, atque huc defigo, & singula lustro
Mente avida. Subito nova res oblata stupentem
Detinet, & pompæ non enarrabilis ordo.
Regali vehitur curru, non divite cultu,
Nec tanto officio par majestate Sacerdos,
Arcanum gestans & inobservabile Numen,
Exigua quod se cereris sub imagine celat.
Fert puer accensam non magno lumine tædam.
Subsequitur Rex ipse pedes (reverentia vultum
Dejecit, sanctusque occulti Numinis horror)
Vertice nudato, lacrymisque fatentibus ignem
Regia quo fervent præcordia. Nullus amantem
Avocet, aut fastus causas obtendat inanes.
      Ipse Deus, qualis Superis quantusque videtur,
Desertis cæli templis cœtuque beato,
Si nostras talis terras tantusque revisat;
Haud alio cultu testari possit amorem
Rex pius, & præsens supplex agnoscere Numen.
      Mirantur populi, proceres mirantur: & omnes,
Exemplo Regis victi, solvuntur honestas
In lacrymas: omnes pompæ pars esse laborant.
Obsedere vias densa vicosque corona,
Spectandi studio, juvenes avidæque puellæ:
Decrepitique senes, facti novitate, trahuntur
Attoniti, gaudentque premi. Res nulla fatigat
Obnixos. Juvat ipse labor. Cognoscere tanti est,
Et Regem spectare pium, exemploque moveri.
      Ille, nihil turbam effusam populumque moratus,
Progreditur, funditque preces, & Numen adorat,
Defixis in terram oculis & supplice dextra:
Nil tamen inde minor. Talem Te, Carole, malint
Hispani vidisse Tui, quam clade superbum
Hostili, & merita redimitum tempora lauro.
Non ita lætetur Tua Gens, si, marte secundo
Elatus, captos traheres in vincula Reges,
Par Proavo, & versis lugeret Gallia fatis.
      Hæc est, hæc rari species & causa triumphi
Nobilior: palmæ hæc longe majoris imago.
Non pubes captiva, & tinctæ sanguine Regum
Exuviæ, cæsique Duces, aut oppida capta
Afficiant animos, aut fractis cornibus amnes,
Æquorave injectis Neptuno pressa catenis,
Ut victor Rex ipse sui. Reverentia Divum
Si patitur (certe patitur) cerne ora Tuorum,
Et mentes agnosce pias. Quæ gaudia vultu
Significant! quo non animorum certior index.
Cerne, precor: digna hæc est Rege & honesta voluptas.
Omnes, ecce, oculi Te, Rex figuntur in unum,
Lætitiæ testes: solus Tu lumina pascis
Omnia, Tu satias. Quin pasceris ipse vicissim?
Quæque Tuis præbes, ingentia gaudia, gustas?
      Hoc etiam prohibet rigida observantia Divum,
Et nostras audire preces. Immotus eodem
Hæret in obtutu: mortalia negligit ora
Atque oculos, præsente Deo. Gressu inde modesto
Urget iter; parvæ dum ventum ad limina sedis
Stramineamque casam. Custos hic pauperis horti
Ægram animam jam supremo languore trahebat,
Christiadum poscens avidis Sacra ultima votis,
Æternæ pignus patriæ mortisque levamen.
      Sistit equos, sistit lentas auriga quadrigas.
Rex manibus rhedam, famuli vice functus, amicis
Pandit, & egressum blando excipit ore Ministrum,
Deducitque intro, lectoque affunditur ægri;
Multa Deum pro se, proque ægro multa precatus,
Et pro commissis Superum sibi munere Regnis.
Nil casa, nil sordes, nil oris luridus horror,
Nil fœtor, morbi nil dira pericula terrent
Numinis inflammatum & Relligionis amore.
      Obstupuit subito aspectu conterritus æger:
Illudique diu vana se credidit umbra.
Porrigit admiranti Epulum cæleste Sacerdos,
Et sese indignumque iterum, indignumque vocanti,
Quem Deus, & quem Rex tanto dignentur honore.
      Unde amor & pietas tanta est communis utrique,
Et Majestatis supremæ oblivio, vilem
Ut visant animam, & tanto spem pignore firment?
Deficiens, ait: & grates Regique Deoque,
Quo potuit nutu atque incerto murmure, solvit.
      Carolus attollentem oculos, lucemque supremam
Quærentem cælo, suspirantemque reperta,
Muneribus verbisque bonus solatur amicis,
Contractis fugiens dum labris spiritus errat:
Et natæ (quoniam afflictum cura illa remordet
Una patrem) tutelam orbandæ suscipit ultro,
Et victum & justam dotem promittit egenti.
      Fortunata nimis tanto Tutore, Puella,
Desine Divorum fata incusare gemendo,
Et mortem plorare patris. Rex Carolus omnes
Dum partes genitoris agit, feliciter orba es.
      Quis voces vulgi interea, quis gaudia fando
Explicet, aut possit plausus æquare canendo?
      Hi pompæ causas scitantibus ordine narrant
Austriades de more ibat, fruiturus aperto
Prospectu camporum & tempestate serena.
Numquam intermissæ Regni, solatia, curæ
Debita nempe petunt. Cælestia sacra ferentem
Ut vidit casu procul, agnovitque Ministrum;
Desiluit curru citus, & mox poplite flexo
Pronus adoravit Numen, palmasque tetendit.
Inde Sacerdotem, pavidum & nil tale putantem,
Compellans ultro & summo dignatus honore,
Compulit invitum Regalem ascendere rhedam.
Ipse humilis, pedes Ipse, Deum comitatus ovantem est
Captivus, mentemque trahens sensusque revinctos;
Sæpe rebellantes vano conamine sensus,
Vincula rumpentes, indignantesque teneri.
Quo magis ingenium vinclis effræne repugnat,
Hoc magis Ille domat; sua per vestigia monstrans,
Quo deceat nos Christiadum Mysteria cultu,
Nos humiles venerari, & Sacra arcana vereri.
      Illi, Jessiden supra, memorabile factum
Laudibus extollunt; sacri dum Fœderis Arcam
Ductis concelebrat choreis, & carmina dicit.
      Pars clamat, victum insigni pietate Nepotis
Rudolphum. Generis cedant exordia magni
Ætati robustæ, & jam florentibus annis.
Privato vix major erat Rudolphus, ubi ingens,
Lapsus equo, specimen Divini ostendit amoris.
Carolvs Imperio quantumterraque marique
Vincit Avum, tantum Pietatem vincit Avitam.
      Pars memor Albinii (quem Roma antiqua, sacratum
Fastis, æterna transmisit ad æthera fama)
Comparat Albinio Regem, Austriadæque Quiritem.
Quis tamen Albinus? tanto cur nomine dignus?
Romanus civis, media de plebe Quiritum,
Excipit, uxore & natis descendere jussis,
Æternas curru Flammas Vestamque fugatam,
Dum conjurati cingunt Capitolia Galli.
      Albinio Regem, Austriadæ conferre Quiritem
Desinite, & laudem laude extenuare minori,
Albinius tantum Regi, Romanus Ibero,
Inclytus Heroi cedit, quantum impia vero
Vesta Deo. Pudeat minimis componere summa.
      Dum loquor, egreditur, puero præeunte, Sacerdos,
Vix memor officii, lacrymis suffusus honestis,
Attonitus victusque, sui: Reverentia Regis
Moverat insolita pietatis imagine mentem.
      Agglomerant populi: magis undique & undique vulgus
Densum humeris premit, atque magis: Regemque videre
Primi ardent, primi virtuti applaudere tantæ,
Et coram libare oculis. Arcere satelles
Nititur incassum turbam, & sedare tumultum.
      Interclusa via est: dum quisque irrumpere certat,
Et causam præbere moræ. Jam Carolvs adstat
Ante casam, cunctis manifesta in luce videndus,
Cælesti similis Genio, se major, & ore
Pulchrior humano. Divinus promicat ignis
Luminibus tacitis, & flamma accensa relucet.
Relligio tales oculis afflarat honores;
Majestas tanta est, & dignæ gratia formæ,
Et castigati tam rara modestia vultus.
      Omnibus erumpunt lacrymæ, sua gaudia fassis.
Deficiunt voces: oculos pius irrigat imber,
Suspensos tanta specie admonituque supremi
Numinis. Horrorem Rex injicit omnibus, illum
Quo premitur prior; affectumque inspirat eumdem.
      Fit via: decedunt: spatiis tantisper iniquis
Rex liber, currum rursus deducit ad aureum
Sæpe recusantem, dejecta fronte, Ministrum:
Et relegens iter omne, Deum comitatus ad alta
Templa triumphantem est, & lætis reddidit aris.
      Quis nunc ignavum sistat super æthera Vatem,
Sub pedibus nubes atque ignea tecta prementem?
Vt valeam Divorum audire & reddere voces,
Gaudiaque, & totum cantu vulgare per Orbem.
      Excelsis, intenti omnes, in nubibus hærent,
Despectantque solum, converso ad Regia vultu.
Mœnia, & accensam studiis cælestibus Vrbem.
Abreptas inopina tenent spectacula mentes,
Et seclo pietas haud unquam visa priori.
Gratantur Regi, Genti gratantur Iberæ,
Et Stirpem gaudent non degenerare superbam,
Ast dignis cælo magis inclarescere factis.
      Ante omnes magni Generis clarissimus Auctor
Exultat Rudolphus, & uno in Rege moratur,
Expenditque suæ Sobolis certissima signa,
Et seclis olim non inficianda futuris:
Quemque sibi præfert, prælatum audire, Nepotem,
Gestit, & antiquis Heroem Heroibus addi.
      Austriadum late series pulcherrima Regum
Circumstat, pascitque oculos, sua bella recensens,
Nec frustra exhaustos pro Relligione labores,
Tam sancta quos Prole Deus pensarit, in una
Vt Proavum studia & mores agnosceret omnes.
      Immortalem illic videas longo ordine Gentem:
Illic Albertos geminos, dum vita manebat,
Illustres bellis, quæ causa Deusque juvaret:
Illic Fernandos, & magnanimos Leopoldos,
Nulli armis quondam, nulli pietate secundos;
Rudolphumque, parem meritis & nomine Primo;
Matthiamque, Scythis domitis Turcisque ferocem;
Et geminum juxta Fredericum; omnesque Philippos,
Quos Reges Dominosque ultro coluistis, Iberi.
      Eminet Heroës inter fortissimus omnes
Carolvs, Herculeas ausus superare Columnas,
Et monstra æternis oppugnare omnia bellis.
Nominis hic magni Virtutumque altius effert
Heredem, & Divis & Cælo laudibus æquat.
      Adsunt & variæ, Generis laus altera, Divæ,
Multiplici partu & felici prole beatæ:
Nec magnos Lucinæ illas tolerasse dolores
Pœnitet, ut posses quondam, labentibus annis,
Carole, Tu nasci, magnæ spes maxima Gentis.
      Suspice (nos melior quoniam, & mortalia major
Omnia fastidis) cælestes suspice sedes,
Et cessura Tuis olim virtutibus astra.
Illic Majorum chorus ingens, ecce, Tuorum,
Tali Te Genito, tali Te Rege triumphant.
Submittunt tinctas uni Tibi sanguine lauros,
Et signa Imperii, & fasces sudore paratos,
Et Patriæ defensæ & Relligionis honores.
Tota Tibi jam nunc domus omnipotentis Olympi
Panditur: & cæli justa plus parte, recedit
Proxima turba Deo. Victum se quisque fatetur.
Te socium Divi, Te Sidera cuncta reposcunt,
Atque indignantur nostros curare triumphos.
Hoc dignum invidia tellus, hoc possidet unum.
      Perge tamen: neque nos, quamvis maturus Olympo,
Desere: sed terras Clemens miserare jacentes.
Innumeri circum populi Tibi brachia tendunt;
Et, ne tam Iuvenis Superos audire, vocantes
Ad sua regna, velis, concordi voce precantur.
      Nec Tu rejicies miseros, quibus omnis in uno
Rege salus & fortuna inclinata recumbit;
Nec Deus, Austriacis æterno fœdere junctus.
Perstabit semper fati inviolabilis ordo
Et series immota Tibi; neque fallere cuiquam est.
Vives, & perges vitiorum exscindere monstra,
Et pulchris late virtutem extendere factis.
Hic finis centum Regnorum, hic terminus esto.
      Interea hanc pompam Sanctorum Annalibus addi,
Omniaque inscribi victuris secula Fastis,
Rex, patere; & fidum non dedignare Clientem
Carole, noster Amor, Majorum Gloria, seræ
Posteritatis Honor, Decus immortale Tuorum.

SANCTÆ AC VENERABILIS MEMORIÆ SERVUS DEI PETRUS GEORGIUS ODESCALCUS
PRIMUM ALEXANDRINUS, TUM VIGLEBANENSIS EPISCOPUS,
Anno MDCXX die VII Maji pientissime defunctus;
INTRODUCTOR AD ACTA SANCTORUM MAII,
Primum Italice descriptus a Ioanne Baptista Sala; ipsius quondam Secretario, deinde Ecclesiæ Cathedralis Comensis Canonico Pœnitentiario, nunc vero ex ejusdem jam demortui autographo Latine traductus.

EX ITAL. IO. BAPT. SALA.

LECTORI AUCTOR.

Scripsi Vitam D. Petri-Georgii Odescalchi, primum Alexandrini per tredecim annos Eposcopi, deinde Viglebanensis ad annos circiter decem. [Iussus a successore postea Hydruntino Archiepisc. scribere,] Scripsi autem mandante Illustriss. D. Fr. Gabriele Adarzo, cum is adhuc esset Viglebanensis Antistes, nunc propter insignia sua merita ad Hydruntinum Archiepiscopatum, nutu Catholicæ suæ Majestatis, translatus. Etenim quia ipso Ecclesiam Viglebanensem gubernante, imo & coram intuente, compluribus mirandis signis testari dignatus erat Deus, quam carum in sua gloria habeat verum istum Servum suum; officii proprii esse credidit ille, talis Decessoris memoriam commendare posteritati curando ut exemplares ejus virtuosȩque actiones scripto traderentur, ab idoneo plurium earumdem teste. [tamquam defuncto familiaris,] Talem quærenti, meam aliqui tenuitatem suggesserunt; ut qui extremo sexennio domestica ejus familiaritate usus eram. Quapropter jam dictus Præsul Como transiens, ubi tunc agebam, quam potuit instantissime istud operis faciendum injunxit. Equidem non fui ausus recusare obsequiū, tanto tamque dilecto mihi Patrono debitum, recusandoq, incurrere notam ingratitudinis. Quapropter, licet per ætatem aliosque defectus, parum habilem me credebam exhauriendo istiusmodi mandato; non prȩsumpsi, eidem obniti, detrectando commonstrare reapse, quam vivaciter impressam memoriæ servaverim imaginem benedictæ illius Animæ; attenta prȩsertim obligatione mea multiplici erga optimum Patrem, præter cetera multa in me collata beneficia, [habitusq; ut filius, non audet recusare:] dignati tam amanter excusare juventutis meæ minime levia errata. Patrem dixi: talem enim se jugiter erga me gessit, quin & professus est semper, litteris ad me datis subscribere solitus, tamquam Pater amantißimus.

Cum primum ascitus in familiam ejus, mirari cœpissem, quas oculis videbam in eo, virtutes; [quare, petitis etiam aliunde documentis instructus,] atque imprimis diligentiæ Pastoralis solicitudinem, in regenda Ecclesia sibi commissa, & ardentissimum ejusdem amorem erga Deiparam Virginem Mariam; cœpi etiam cogitare, ex Dei gloria bonoque publico facturum, quisquis tot insignes dignissimi Prȩlati actiones prohiberet occultas remanere, efferretque in lucem. Quare cum minus cognitum haberem vitæ totius ab eo actæ cursum, rogavi Doctorem Jacobum Taronem, nunc Valentinum ad ripas Padi Canonicum, qui eidem ministraverat, primum Romæ in minori Prȩlatura, deinde Alexandriæ jam Episcopo ordinato; ut mihi scriptum traderet quidquid notatu dignum sciebat. Fecit is promptissime quod rogaveram, & relationem bene longam contexuit; quæ, una cum ceteris a meipso notatis, annorum multorum spatio mihi inter manus mansit, nihil minus quam de ea evulganda cogitanti; donec mandatum supra laudati Antistitis adegit illuc animum applicare. Tum vero curavi ut ad priorem instructionem, [(quorum auctores nominat)] mediante eodem Illustrissimo Domino, accederent a Reverendiss. Domino Scalia, nunc Episcopo Alexandrino, quȩcumque aliæ indidem possent haberi notitiæ informativæ, pro eo tempore quo istic Episcopus fuerat D. Petrus-Georgius. Missæ autem mihi fuerunt hujusmodi instrumenta tria; primum, desumptum ex Annalibus ejusdem civitatis, compositis per Abbatem Hieronymum Ghilini; alterum, subscriptum manu propria Michaelis Colli, Archidiaconi Cathedralis ibidem Ecclesiæ, tamquam testis oculati; tertiumque, similiter subsignatum, a Christophoro Ravelli, Canonico S. Petri in ecclesia ejus Abbatiali & Collegiata Alexandriæ, unius e primis Clericis in Seminario istic per Odescalcū fundato. Cetera desumpsi partim ex scriptis penes me asservatis, partim egomet vidi, vel ex ipsius ore accepi; ingenue aliquando confessi, quod vitæ suæ totius rationem accuratiorem mihi dedisset, [opus aggreditur:] quam ulli unquam Confessario suo. Atque hæc dicta sunto ad certiorem reddendum Lectorem de veritate eorum, quæ scripturus sum stylo quam possum purissimo minimeque fucato, ne quæsitus curiose verborum ornatus obfuscet dignitatem actionum, per se & absque illis æstimandarum.

Hactenus Auctor, antea protestatus de observantia Vrbani VIII Constitutionibus Decretisque deferenda; proinde nequaquam mentis meæ est, [& profitetur Vrbani 8 Decretis inhærere.] inquit, ei de quo scripturus sum aliquam Sanctitatis opinionem inducere, vel inductam augere; sed rem totam Apostolicæ Sedis judicio integram relinquens, aliam nullam fidem postulo quam pure humanam. Quod si quid vel in minimo prȩscriptos limites excesserim, id totum pro non scripto haberi volo, ut qui sim ac mori velim obedientissimus Ecclesiæ Romanæ & Catholicȩ filius, cui soli competit ut appelletur Magistra veritatis. Ita ille: ego vero similis observanti. e studio nolui concedere rogantibus Comensibus, per quos exemplar Vitæ acceperam, atq; imprimis amantißimo hujus operis nostri Primo Aloysio de Tattis, Congregationis Somascha Præposito, atque Annalium Comensium novißimo Conditori, ut ipsa ad diem VII Maji collocaretur ratione quacumque; sed jam tum in animo habens præsentem mensem, quandocumque vel totus vel majori parte absolutus haberetur, [quod etiam hic factum.] offerre S. D. N. Innocentio XI, Odescalco etiam ipsi, licet ex alia familia (septem enim ejusdem nominis eadem Comensis civitas numerat, nihil nunc habentes commune inter se, præter patriam & personarum claritatem atque insignia gentilitia) cesui idoneum illum fore Introductorem, per quem ad Sacratißimos illius Pedes invenirem accessum, & in oculis gratiam. Quod si tali modo Romanæ Curiæ distinctius cognita virtus Præsulis, omni veneratione dignißimi, sacræ Pontificis Summi menti cogitationes inspiret altiores, de eodem aliquando in Sanctorum numerum referendo; felicem equidem fortunatumque me credam, qui tanti momenti negotio promovendo occasionem aliquam dare, vel adminiculum quantumvis leve potuerim addere. Vnum moneo, in pauciora capita divisum a nobis hoc opusculum esse quam diviserit Auctor, ea numerans usque ad XXVI; quem numerum etiam in margine notatum inveniet Lector.

CAPVT I.
Genus, nativitas, & vita Petri Georgii usque ad Episcopatum.

CAP. I.

Magni voluminis multæque eruditionis opus foret, antiquitatem & nobilitatem familiæ Odiscalchæ scribendo explicare; [Patria Comum.] quando etiam nunc eadem habet personas tam multas, virtute ac pietate prȩstantes, ut omnes pro meritis suis laudare negotium esset eloquentiæ excellentioris. [Avus erga Capucinos,] Ego initium pono in Bernardo Odescalco, avo Domini Petri-Georgii. In isto emicuit integritas vitæ, singularis pietas, & zelus ardens Religionis Catholicæ. Primus in civitatem Comensem induxit Patres Cappucinos; & collata cum duobus Nobilibus Comensibus opera, Conventum S. Bonaventuræ eisdem fabricavit, unum ex primis locis, quæ prȩdicto Ordini in Statu Mediolanensi obvenerunt. Patribus quoq; Societatis (teste eorumdem historico Sacchino libro 5 § 91, [Iesuitas,] Domum ad habitandum commodavit primo, deinde donavit Bernardus Odescalcus, e regione scholarum sitam. Beato insuper Hieronymo Æmiliani, Congregationis Somaschæ Auctori, auxiliata est illius caritas; nam in Vita illius, per Augustinum Turturam scripta, legitur lib. II cap. XII, quod per Hieronymum, Comi morantem, brevi excitata sint duo pauperum derelictorum loca, adnitente imprimis & opus egregie adjuvante Bernardo Odescalco, [Somaschos munificus:] e primaria civitatis nobilitate viro, & Thomæ Odescalchi olim Mediolanensis Senatoris patre, qui Christiana liberalitate inter ceteros Hieronymi cœpta firmavit & auxit, tantumq; de spiritu ejus hausit, quod se & sua denique omnia impensa pauperibus voluerit, eoque mortuo bona supellectilis pars distrahenda fuerit ut creditoribus fieret satis.

[2] [ob zelum Catholica religionis] Pietati singulari eximium Religionis zelum Bernardus junxit, pro qua solicite vigilans detexit quamdam Hȩreticorum Vallis Tellinæ machinam, in totius Italiæ perniciem dolose comparatam. Curaverant illi, in extremo quodam vallis ipsius loco, cui nomen Puscianum, libros nonnullos hȩretica doctrina fartos imprimi: eorumque duodecim cistas impleverant, & tamquam alterius generis merces ad varios direxerant mercatores. Hujus fraudis indicium cum ex ipsa Tellina valle delatum fuisset Comum ad Bernardum, continuo detulit ad Inquisitorem Fr. Michaëlem Gislerium, postea Papam Pium V. Nec mora, in ipsa Comensi Ripa pestiferas merces attinuit detexitque Inquisitor, [detegit fraudes hæreticorum & Inquisitorē juvat,] & magno cum periculo vitæ opposuit sese volentibus eas promovere per alias ex ordine civitates, nomine sacri Officii libros omnes sequestrans. Hoc casu viriliter se Bernardus pro defensione Inquisitoris exposuit, propriaque in domo occultum & a populari furore protectum habuit, quoad palam facta est omnibus fraus perduellium hæreticorum. Quapropter Inquisitor præfatus, postquam ad Cardinalatus dignitatem, ac denique ad Papatum ascendit, Bernardum semper carum habuit, ejusque filium Paulum Ecclesiasticæ dignitati admovit. Antonius Galutius in Vita Pii V, lib. 1, Cap. 2 ejusdem rei sic meminit: Ad eam rem opera usus Bernardi Odescalchi, Comensis Patricii: [eique postea Pio V carus.] qui a propinquis suis eas valles incolentibus de rebus hæreticorum omnibus certior fiebat. Is erat e Sodalitare Crucis ejus civitatis, vir pius & apud sanctæ Inquisitionis Præfectos valde gratiosus. Fuit autem vir magnæ prudentiæ & propterea electus a civitate sua Orator ad Carolum V Imperatorem, tum ut Coronam ei Bononiæ acceptam gratularetur, tum ut negotia quædam in publicæ rei bonum cum eodem tractaret.

[3] [Pater Senator Mediolan.] Bernardo inter alios filios fuit Joannes Thomas postea Legum Doctor, magnæque æstimationis: qui semper exercuit munera præcipua in Republica Bononiæ Auditorem Turrionis egit: Mediolani autem, postquam civitas in dominium transiit Hispanorum, primus ex Comensibus promotus est ad Senatoriam in ea dignitatem. [carus Cardd. Borromæis.] Ibi S. Carolo singulariter carus, eximio plane munere locupletatus ab eodem est, vase inquam crystallino, in quo sacer Dominicæ Crucifixionis clavus usque ad diem istum servatus fuerat. Idem Ticini magno in pretio habitus fuit a Cardinali Friderico Borromæo, studiis istic vacante, dum ipse eamdem civitatem regeret cum dignitate Potestatis. Porro, præter commune seculi istius judicium, de doctrina & integritate Joannis Thomæ, habemus luculentissimum Stephani Lambertenghi testimonium, super Statut. Mediol. glossa 7 verbo Consensus num. 75 sic scribentis, Thomas Odescalcus, Regius Senator, dignißimus vir atque integerrimus ac doctißimus.

CAP. II.

[4] Ex prædicto Thoma & Catharina Miglia, natus Cremonæ fuit noster Petrus-Georgius, [Cremonæ natus Petrus-Georgius,] cum istic ille ageret Potestatem: atque a sacro fonte levatus fuit per D. Emanuelem de Luna, Gubernatorem Cremonensem; & D. Ludovicam Bergaminam, Comitissam. Intellexi vero constanter dici, baptizatum esse a D. Nicolao Sfondrato, tunc Cremonensi Episcopo, postea Gregorio Papa XIV: quamquam in libro baptismali istorum temporum, nulla baptizatoris fiat mentio, solumque scribatur: Die quinta Augusti Petrus Georgius filius Ill. Domini Jurisconsulti Thomæ Odescalchi, patrino Ill. D. Emanuele de Luna, matrina Comitissa Bergamina. Videtur autem quod eadem Virgo, [baptizatur festo S. Mariæ ad Nives,] quæ diem istum memorabilem reddidit miraculo nivium, quibus signavit locum ædificandi sibi Romæ templi in Esquilino; similem tunc gratiam contulerit infantulo, ut non solum mons cordis ejus ipsi consecraretur; sed vivum etiam templum efficeretur, in quo semper resplenderet flamma amoris erga ipsam, & juge caperet incrementum. Dici non potest quanta cum solicitudine educaretur a patre filius, non solum primus, sed etiam unicus, litterisque & pietate imbueretur.

[5] Ad hanc quod attinet ei tanto cum affectu se applicuit filius, obsequens paternis monitis, ut mores ejus demiratus Annibal Roccamonata, Pȩdagogus pueri, quique ministerio ejus exinde adhæsit usque dum factus Episcopus est, [ita deditus pietati a pueritia,] ipsi etiam Viglebrani serviens; ut de devotis pueri sibi commissi actionibus breviculum scriberet; quod cum in arculam quamdam reposuisset, eo mortuo, & nemine quid esset observante, delatum est in domum consanguineorum ipsius Annibalis: quare nihil aliud referre exinde possum, quam quod Doctor Vincentius Taronus in quodam scripto mihi relicto utatur his verbis. [ut pædagogus actiones ejus scripto notaverit,] Legi res multas memorabiles in scriptura quadam D. Annibalis de Domino suo, ubi continebantur plurimi actus & eventus ejus, a prima juventute usque ad promotionem Episcopalem. In litteris quoque tantum profecit puer ingeniosus, quantum demonstrant ejus sermones & libri quos prælo dedit, elucente ubique doctrina ejus non minus quam pietate.

[6] Talis cum esset tamque bene institutus puer, omnem successionis spem in eo collocatam habens pater, [a nuptiis alienus,] non diu cunctatus est requirere eidem parem indole & nobilitate uxorem sed cum experiretur ipsum alieniorem a statu conjugali, non parum necesse habuit laborare, ut ipsum ei persuaderet. Dixit autem mihi Dominus Episcopus, quod ipso aliquando dormiente in cubiculo vicino cameræ patris sui, hic summo mane consurgens de strato, illumque vigilare inveniens usque adeo exarserit propter obstinationem ejus in proposito, [cogitur sponsam accipere:] ut denique victas genitori manus dederit. Tunc statim firmatus est matrimonialis contractus inter adolescentem & virginem quamdam de domo Guizzarda ex nobilioribus familiis Vallis Tellinæ. Cumque ad celebrandas commodius nuptias transtulissent sese Domasum, Comensi lacui adsitum oppidum, in febrem incidit Petrus-Georgius. [sed hujus morte solutus a nexu,] Voluit nihilominus pater, ut ad oblectamentum sponsa agerentur choreæ, similibus in nuptiis solitæ celebrari: ipse vero mihi dixit, quod tripudiantibus aliis, præ febrili rigore subsiliebat tremebundus in lecto. Mox, autem ut cœpit a febri convalescere, ægrotare vicissim exorsa est sponsa, & matrimoniale vinculum morte sua subsequente dissolvit. Haud diu post, novam filio conditionem quærens pater, cum vellet Ticino, ubi Potestatem agebat, Mediolanum proficisci, ad contractum stabiliendum; infirmatus etiam ipse Deo animam reddidit.

CAP. III.

[7] Illius obitu liber Petrus-Georgius, ad id effectui mancipandum quo se impelli divinitus sentiebat, [assumit habitum Clericalem Romæ,] & Romam una cum D. Paulo Odescalco patruo suo profectus, habitum induit Clericalem. Excellebat patruus iste rara, non solum integritate vitæ, sed etiam doctrina, & prudentia, tali, ut ejus opera usi Pontifices summi sint ad maxima quæque munia. Fuit enim Referendarius & Decanus utriusque Signaturæ, & a Paulo IV constitutus Auditor generalis Cameræ Apostolicæ: [sub disciplina patrui, insignis Prælati.] a Pio similiter IV Visitator generalis Status Ecclesiastici & Gubernator Piceni: a Pio V creatus Episcopus Pennensis & Atriensis; missusque ad Regem Catholicum Nuntius, sæpius etiam Legatus ad varios Italiæ Principes: quin etiam mandatum eidem ab eodem est, ut suo Pontificis nomine benedictionem impertiretur confœderatæ contra Turcas classi; tanto Prȩsule dignus Nuntius, & cujus, aliena licet vice, benedicentis meritis utcumque adscribi possit generositas illa cunctorum animis inspirata, quæ tam gloriosam peperit Christianis victoriam. Destinatus præterea Genuam fuit, ad pacificandum illius Urbis Nobilitatem, prout magna cum sui commendatione effecit.

[8] Sub tanti Prælati disciplina Petrus-Georgius obtulit se Romanæ Curiæ ministerio: cui suam probans virtutē & dexteritatem, primum factus est a Sixto V utriusque Signaturæ Referendarius, [creatur Vtr. Sign. Referendarius,] Abbreviator Parci majoris, & Protonotarius Participantium. Cujus muneris occasione, fuit, licet omniū Protonotariorum Collegarum junior, assumptus ad formandos processus pro Canonizatione S. Didaci, ab eodem Pontifice celebrata: de cujus Sancti etiam laudibus, corā prædicto Sixto totoque Collegio Cardinalium, pronuntiavit elegantissimam orationem; postea etiam Vitam scripsit, [perorat in causa S. Didaci,] eamdemq; tum ipsi Pontifici obtulit, tum in Hispaniam destinavit ad Regiam istic Majestatem: exinde ipsi Sancto specialiter constanterque devotus. Nec frustra suam illi impendit operam, sed mercedem nimine pœnitendam retulit. Cum enim Episcopus Viglebanensis existens, Mediolani hospitaretur in monasterio S. Angeli Patrum Zoccolantium; & compositis ad quietem Patribus ac familiaribus suis, se transtulisset ad ecclesiam visitaturus altaria (prout jam morem sibi fecerat, observatus etiam a Religiosis rigidas sæpe disciplinas orationi conjungere) cumque a Capella S. Francisci transiret ad oppositam capellam S. Didaci, [per eum deinde servatus a lapsu.] invisibili manu sustentatus fuit, ne præcipitaret in sepulcrum, quod media in ecclesia, qua transeundū ipsi erat, recens fuerat fabricatum, atque ut opus siccaretur patens relictum, inscio ejus rei Episcopo: quare, cognito deinde periculo, liberatorem quoque suum lætus agnovit, & debitas eidem retu it gratiarum actiones.

[9] Gubernatorem deinde Firmanum dixit Gregorius XIV: [Gubernator Firmi Banditos exterminat.] cujus civitatis statum tranquillum conservavit; vigilantia sua & administrandæ justitiæ promptitudine, repurgans provinciam sibi concreditam a relagatis quos Banditos vocant, universæ Ecclesiæ Patrimonium infestantibus; cladesq; eis notabiles intulit, ipse contra eos progressus sæpius. Quadam etiam vice captum Nepotem famosissimi exulum Ducis Marci Schiarræ, fecit in carcere decollari; ne forte in executione sententiæ tumultus aliquis oriretur in populo, [repellit munera,] postea vero truncum cadaver per urbis vicos jussit spectandum circumduci in carpento. Eo in regimine contigit ut quidam ejus familiarissimus, oblata grandi pecuniȩ summa, solicitare ipsum præsumeret ad relaxandum in aliquo rigorem justitiæ: sed ita exceptus est a Petro Georgio jussusque facescere, ut numquam ei permissum fuerit pedem intro ad ipsum ferre.

[10] Nihilominus peracto sui muneris anno, cum successorem accepisset, vocatus est in suspicionem, [evadit insidias vitæ suæ positas,] quasi quosdam equos frumento onustos, qui prȩtendebantur ad fiscum devenisse, indebite relaxasset. A qua suspicione dum se purgat, & dies aliquot ultra constitutum discessui suo tempus Firmi subsistit; Marcus Schiarra, qui mortem nepotis vindicaturus insidias ipsi tetenderat, in una per quam transiturum sciebat silva; ratus consilium suum fuisse detectum, & proprio suo capiti metuens, inde recessit, iterque expeditum reliquit: quod suum discrimen, & liberationis causam divinitus præordinatam postea intelligens, gratias Deo egit. Clemens deinde VIII extraordinarium Legatum destinavit Odescalcum ad Dominos Helveticos, pro componenda quadam prætensione notabilis valde summæ, [Helvetios Legatus pacat.] causa subsidiorum militarium Gregorio XIV in usum Francicæ confœderationis præstitarum, a Camera Apostolica, ut dicebant, sibi adhuc debitæ. Quare profectus Comum, nec multum in ditionem eorum se inferens, dexterrime totam rem composuit; effecitque ut libentissimis animis contentos se fore pollicerentur, soluta quarta parte summæ prætensæ, cum maxima satisfactione Pontificis, qui Publico in Consistorio Nuntium suum desuper collaudavit.

CAPUT II.
Episcopatus Alexandrinus susceptus, ordinata familia, Seminarium institutum.

CAP. IV

Vixdum Romam redierat Odescalcus, quando Cardinalis Octavius Paravicini ipsum annos ægre triginta natum, [Renuntiatus Episcopus Alexandrinus,] de consensu Pontificis, transtulit Episcopatum Alexandrinum; cujus possessionem mox ejus nomine adivit Antonius Arnutius, Cathedralis ecclesiæ Archidiaconus, cum incredibili gaudio totius civitatis, notissimas habentis præclaras hujus Prælati qualitates, conjunctam scilicet cum insigni sanguinis nobilitate integritatem vitæ, & famam doctrinæ minime vulgaris. Ille autem sacris Ordinibus omnibus initiatus, primum Missæ sacrificium obtulit in ecclesia S. Petri de Montorio, ad ipsius Sancti altare: deinde XXIX Maji anno MDXCIX, Alexandriam versus iter instituit. [in itinere ad Sedem suā] Ubi Lericem pervenit, conscendit navigium Genuam tendens; sed turbato mari coactus terram repetere, exscendit Sestri, ripæ Orientalis oppido.

[12] Hic dum malaciam operitur, resumendæ navigationi idoneam, & per littus obambulat; vidit piscatorium lembum, a cujus epibatis cum requisivisset quam copiosam fecissent capturam, responderunt illi, propter inclementiam maris nihil se capere potuisse, neque etiamnum sperare. Ille nihilominus, [tempestuoso mari copiosam piscationem facit] oblato unius jactus pretio, suadere cœpit ut fortunam tentarent; ægreque persuasit, cum piscatores & laborem suum & illius pecuniam perditum iri protestarentur. Statuto tamen pretio potius ut præsentem Prælatum recrearent, quam quod aliquid putarent capiendum, tantam mox attraxerunt piscium copiam, ut ei colligendȩ soli non sufficientes, coacti fuerint lembum alterum in littore stantem vocare auxilio. Ipse vero bonam capturæ partem, una cum pecunia, dimittens utrisque naviculariis; ex altera portionem honestam misit Patribus Dominicanis, vicinum littori monasterium habentibus, Potestati etiam loci, & vectoribus qui sua in navi erant; præter istud quod ipse cum familia absumpsit vel in viaticum reservavit. Res autem illa non solum piscatoribus miraculo fuit & Patribus Dominicanis, sed omnibus etiam usum aliquem istius plagæ habentibus, utpote numquam visa istis in locis, minus autem mari sic agitato.

[13] Genuam appulsus prohibitus est propter suspicionem pestis in Pedemontio detectæ, terram capere: interveniente tamen D. Archiepiscopo Centurione, impetrata exscendendi licentia fuit. Itaque receptus hospitium sumpsit in ædibus Papirii Odescalchi: opportunus autem istoc in casu (qui dum extricaretur opus erat aliqua mora temporis) accidit piscium captorum commeatus, quem ferebant. Genua deinde Boscum appulit Antistes, septem passuum millibus Alexandria dissitum, [Alexandriā appulsus] ubi ad conventum Patrum Prædicatorum divertit; & nonnullorum visitationibus quam secretissime admissis, Alexandriam advenit sub vesperam in Vigilia Corporis Domini. Sequenti mane solatus est urbem instituta solennissima processione: proxima vero Dominica gregem suum alloquens bonus Pastor, [oretenus & per litteras gregē suum alloquitur:] occasione Indulgentiarum sibi in hanc functionem primam concessarum, & contagionis haud procul Alexandria Annone detectæ, exhortatus est omnes de suggestu, ut ad eumdem actum fructosius celebrandum quam optime & religiosissime se compararent. Per epistolam deinde Pastoralem absentes totamque diœcesim suam salutavit, & propter pestem imminentem constituit expositionem Sanctissimi per horas quadraginta, in præcipuis omnibus civitatis ecclesiis; ubi ipsemet aderat Communionem distribuens, faciens etiam adhiberi musicam & conciones in prædictis ecclesiis. Tantus autem fuit supplicantium fervor, novi sui Episcopi exemplo stimulatus; ut exorari se passus Deus, pestilentiæ flagellum a tota civitate ac diœcesi Alexandrina abstinuerit.

CAP. V

[14] Porro cum quærat Apostolus, si quis domui suæ præesse nescit, [ordinem domi suæ optimum instituit:] quomodo Ecclesiæ Dei diligentiam habebit? placet narrando exponere formam regiminis, qua usus hic Prælatus est, tam circa seipsum quam circa domesticam familiam. Surgebat ergo sub auroram a somno, & tam mane quam vesperi signum nola dabatur, convocans omnes in capellam; ubi una cum ipsomet orationi vacabant mentali vocalique, secundum modum ab eo descriptum, deinde etiam prælo vulgatum, sicuti fuerat in Provincialibus Synodis Mediolani constitutum. Finita oratione & Missa celebrata, quam nullo umquam die prætermittebat, audiendis causis studioque se dabat. [crebro jejunat:] Præter jejunia Adventus & Quadragesimæ ac Vigiliarum ab Ecclesia præscriptarum, toto reliquo anno servabat abstinentiam omnibus diebus Lunæ, Mercurii, Veneris, & Sabbati. Carnem insuper macerabat, vegeta præsertim ætate, ciliciis ac disciplinis, sed quam poterat secretissime. Cibis plerumque utebatur communibus: quando habebat tractandos hospites, quod sæpe contingebat (amabat enim, post functiones quascumque publicas, aut cantatum solenniter Sacrum, retinere ad prandium assistentes sibi Canonicos aliosque) curabat ut servaretur decor, invitatorum conditioni aptus; seque & ipsos tractabat aliquanto lautius: quemadmodum etiam fieri volebat in præcipuis anni festivitatibus, in quibus familiam suam adhibebat mensæ, propriis manibus distribuens suam cuique portionem. Potus autem tam erat parcus, [modestiam vestitus sectatur:] ut tertiam bibendi vicem raro excederet: condimentum vero mensæ primarium libri sacri erant, & quidem circa finem vitæ non nisi de Virgine Deipara tractantes. A vestitu ejus omnis aberat superfluitas vanitasque, ex lana communi, nullo addito serico. Et exterior quidem habitus totus decens erat nitidusque, uti & cetera quæ dignitatem ejus spectabant omnia: ast subtus utebatur indumentis tam tritis vilibusque, ut quando mutare ea cum novis cogebatur, nulli exinde usui possent esse. Addit Taron; quod numquam eum viderit utentem manicis aut chirothecis, neque adjutore ullo ad induendas exuendasque vestes utebatur. Parietes etiam conclavium investes tenebantur, duobus exceptis, quæ in hospitum usum tapetiis satis communibus obduxerat; quæ autem ipsius propriæ habitationi serviebant, ornabantur aliquot Sanctorum imaginibus, lectumque ac mensam habebant laneo panno levidenso instratam.

[15] In familiam nemo admittebatur cujus non esset probata virtus quicumque autem in ea erant seculares, mane ac vespere communi intererant orationi, sicut dictum esse supra, Missam quotidie audiebant, idque ordinarie in capella. Prima quaque Dominica mensis & festivitatibus majoribus, [familiæ curat Catechismum exponi,] de manu ipsiusmet Prælati communicabant: & post orationem vespertinam, faciebat eisdem omni Dominica, per domesticum Presbyterum aliquem, coram se exponi doctrinam Christanam; cujus materia ex illius præscripto sumebatur de Catechismo Parochiali, quem sic explicari cupiebat, ut quamvis idiota rem capere posset. Procul a domo ista exulabat sermo omnis vanus, nedum obscœnus; quod si tale famulorum etiam infimo per inadvertentiam elaberetur satis hoc erat causæ ut dimissionem commeruisse judicaretur. Quolibet mense singulos accersebat ad examen particulare; [avertit scandala,] & post commendatam cuique animæ suæ curam, interrogabat, numquid bene ei esset in omnibus, quoad victum vestitumque & cetera; deinde num quid advertisset in domo exempli minus boni, num quæ inimicitia, consuetudo prava, vel simile quidpiam domi glisceret. Hac diligentia efficiebat, ut pax & disciplina domi suæ servaretur, unde ipsi obsequium diligens, civitati exemplum, omnibus ad Episcopum accedentibus satisfactio proveniebat. Felices enimvero Domini, quibus contigit ministrari a famulis, Dei timore præditis! nec minus fortunati famuli, quibus in suis patronis obtigit speculum virtutum Christianarum! Ne qua autem inter domestica ministeria confusio subnasceretur, definivit ea quibusdam a se scriptis regulis: [regulat disciplinam.] quibus non solum docebat, quid quisque in genere circa seipsum deberet observare, sed etiam cum respectu ad cujusque officium; itaque cognoscentibus distincte universis obligationem suam, ordinate ac plene omnia, & cum pace communi agebantur.

CAP. VI

[16] Composita, sicut dixi, familia, ad res Ecclesiæ suæ ordinandas applicuit animum, [excitat Seminarium Clericorum,] interque primas curas ei fuit, ad Cathedralis ministerium, juxta Concilii Tridentini Decreta, erigere Seminarium Clericorum, eo loco ubi stabat S Mariæ ab Ulmo Parochialis, annexa Episcopatus. Ibi jussit ædes fabricari perquam decentes, & octodecim Clericorum capaces, duodecim scilicet ordinariorum & supernumerariorum sex: quibus non solum Rectorem providit idoneum, sed etiam Magistrum bene in Theologicis versatum, nec non in litteris humanioribus omnique virtute instructum. Augustinus Galea hic fuit Genuensis, Loani natus, postea meritis suis provehentibus factus Theologus Cathedralis. Addidit musicæ artis doctorem, a quo etiam organa pulsare discerent & fidibus ludere, atque ad omnem ecclesiasticam functionem habiles redderentur. [& bonis legibus instruit:] Tum etiam bonæ eorumdem educationi prospexit scriptis ordinationibus, secundum quas regularentur tempora somni orationis, refectionis, recreationis, scholarum & cetera necessaria. Istæ ut observarentur exactius, primum grandi in tabula charactere eleganti describi illas fecit, quam & sui nominis subscriptione firmavit; deinde curavit ut horologium ibidem erigeretur, quod præter horarum indicium etiam fungeretur vice excitatoris, atque ita exercitia singula suo quæque tempore obirentur.

[17] Ipse vero Seminarium illud omni hebdomade visitabat, numquam id prætermittens, & aliis non paucis vicibus, [ac veluti pater curat in spiritualibus,] frequenter per se assistens lectionibus repetitionibusque ordinariis. Postquam autem Deiparæ Lauretanæ ecclesiam ædificavit, voluit ut omni sabbato primo mane, mox ut aperiebatur porta civitatis, eo se conferrent omnes, audituri Missam istic sibi a suo Magistro dicendam, ut ita illis instillaretur specialis erga magnam Parentem devotio. Extraordinarius porro affectus ipsius erat erga eosdem, quos non solum consueverat Clericos suos, verum & filios nominare; utque eorum sibi obligaret animos, non raro submittebat eisdem aliquid lautioris edulii, cordis vere paterni indicium, quo suavius excitarentur ad studium virtutum ac litterarum: quo autem a ceteris distinguerentur, habitum violaceum ipsis præscripsit. [& corporalibus.] Quin etiam aliquando cum illis manducabat familiariter in communi refectorio: cumque instituebantur horarum quadraginta comprecationes in ista ecclesia, somnum quoque ibidem capiebat; ut certius cognosceret de observatione regularum suarum, ac pietate Clericorum, & bono regimine Seminarii.

CAPUT III.
Cura reformando Clero & Diœcesi visitandæ impensa a Petro Georgio.

CAP. VII

[18] Inde conversus ad reformandum Clerum, nihil magis solicitus quam ut Ecclesiasticos omnes videret secundum statum suum vivere, [Clero reformando intentus totus,] mox a fundato Seminario ita rei isti applicuit animum, ut facile cognoscerent omnes, decretum firmiter ipsi esse, omnes in viam perfectionis reducere. Etenim factus ipse exemplar veri perfectique Episcopi, vel solo aspectu suo cunctos officii admonebat, ut suam ad formam componerentur: statimque ut Alexandriam intravit, non aliud propositum sibi esse ostendit, quam Dei gloriam ejusque servitium & animarum salutem. Itaque noluit a D. Laura Colli, [recusat quantumcumque exigua munera,] cognata Præpositi Plebis Corigensis, recipere capsam lintea veste plenam; a D. Canonico Cantore Cathedralis suæ, vasa quædam argentea; a Capitulo Quargentano, armariola scriptoria Majolicensia duo, quibus Odelscalchæ gentis insignia studiose inserta erant. Quamvis enim acceptaret omnia sibi sic oblata, ut protestaretur se donatoribus eo nomine obligatum; mox tamen ea restituebat, volens puras manus ab omni munere conservare. Neque solum id servabat ipse, sed etiam observari inviolabiliter voluit ab omni familia sua quoad vixit. Atque pauca hæc sufficiant pro mille allis exemplis istiusmodi, satisque sit addere, quod ab Aromataria monasterii S. Claræ Alexandriæ recusaverit acceptare ampullam atramenti, eamdemque abstinentiam tenuerit cum ceteris Alexandrinæ & Viglebanensis diœcesis Sanctimonialibus.

[19] [exemploque præit ad Psalmodiā] His aliisque documentis manifeste patuit, quis esset sui regiminis finis, quamque non intenderet sibi vel consanguineis thesaurizare; sed animas dumtaxat lucrari Deo; seque consumere instar lucernæ, positæ supra candelabrum gradus Episcopalis, dissipandis tenebris avaritiæ & corruptorum morum, subintroducta Euangelicæ perfectionis luce; indefessus & quasi centimanus in exercitio curæ Pastoralis. Omni Dominica, tam Alexandriæ, quam Viglebani, intererat ipse cum Canonicis Matutinæ psalmodiæ, sedens in Sede Episcopali in choro; [Dei verbū,] omnibus autem festivitatibus etiam Officiis ceteris præsens aderat, nec non prædicationibus, tam per festa eadem quam per Quadragesimum. Accidit autem aliquando Prædicatorem, ipso quo pulpitum erat aditurus tempore, infirmari; cum ille, ne jejunum verbi divini populum abire oporteret, petita stola conscendit Cathedram, dixitque ad concionem, mirantibus omnibus: idque in aliis similibus defectibus plus semel fecit.

[20] Omni sabbato, vigiliisque & festis Deiparæ, [& Laudes B. M.] cum esset Alexandriæ, accedebat vesperi ad Antiphonam quæ de illa canebatur in ecclesia; & Viglebani ad Salve. Aderat autem istic cum tanta devotione tantoque decore, & cuncta tam majestuose peragebat in ecclesia; ut tamquam res plane singularis ab ipsis etiam secularibus notaretur, omnesque intuentes ad devotionem provocaret. [invigilat observantiæ Rituum] Discebant ab eo Ecclesiastici modum celebrandi religiosius Missam, silentium tenendum in ecclesia, reverentiam compositionemque in choro: in quo si notabat aliquem incuriosum ceremoniæ alicujus, puta in assurgendo de sede, vel inclinando capite; sub digressum e choro moneri eum faciebat, aut etiam mulctari si culpa gravior videbatur. In ultimo Episcopii Viglebanensis conclavi fenestra est cancellata, prospectum habens in chorum Canonicorum: ad quam cum sciretur sæpe se applicare Episcopus, observaturus qua devotione perageretur Officium, unus eorum applicavit ipsi istam Hymni sacri strophen, qua dicitur,

Speculator adstat desuper, qui nos diebus monibus,
Actusque nostros prospicit, a prima luce in vesperam.

[21] Factus ergo norma Cleri, ut facilius omnes ad devotionem induceret, [instituit Congregationes Clericorum,] studebat exhibere omnibus paternæ viscera affectionis: quatenus facti capaces ejus quam ab ipsis expetebat observantiæ religiosioris, eamdem non tam adstricti auctoritate Superioris deferrent, quam filialis affectus vicissitudine spontanee exhiberent. Sic dispositis subditis, primo instituit Congregationem specialem Clericorum, cui Spirituales Patres Rectoresque & Officiales delegit bonitatis eximiæ, quos mutabat identidem, secundum cujusque merita metitus & officia. Huic assistebat, exhortationes ipse faciens ad congregatos, aut alios qui facerent idoneos adducens. Quandoque instituebat spirituales cum ipsis conferentias, modumque docebat eliciendi ex Euangelio currenti motiva opportuna: alacritatem serio id agentium excitans, etiam præmiolis propositis, quibus devotio foveretur. Hinc fiebat ut inciperent bene administrari Ecclesiæ, cum eæ jam non committerentur aliis, quam qui disciplina ecclesiastica probe essent imbuti. Utebantur omnes decenti habitu, vivebant recollecti ac modesti, nemo conspiciebatur vagus per fora aut plateas; sed occupati studiis aut Dei servitio, civitatem totam ædificationis bonæ perfundebant odore.

[22] [observat eorumdem mores in publico;] Huc facit quod Viglebani frequens esset ad fenestram quamdam, ultimam in porticu palatii; unde, quantumvis eminus, patet tamen prospectus in aream quæ ante Cathedralem expanditur, idque præsertim temporibus iis quibus istoc loci solent cives convenire in circulos, aut obambulando tempus fallere. Quod si ibi videbat Ecclesiasticum aliquem, qui se confabulantibus jungeret, moramque cum iisdem traheret; siquidem cognosceret eum, poteratis certissimo expectare monendum se ne id amplius faceret; quod si nequibat hominem discernere, mittebat qui quæreret diligenter. Nec caruit successu sperato vigilantia talis, quæ omnes reddebat circumspectos persuasosque, minime convenire, ut personæ ecclesiasticæ invenirentur circa officinas aut in plateis otiosi. Curavit etiam extirpare abusum longioris capillitii & cincinnorum. Cumque apud contumaciorem quempiam minus proficerent paterna monita ut eos sibi tonderi faceret; decrevit adhibere potestatem superioris & judicis, [tonsuram commendat,] cæsariemque ejus prolixam publice resecandam mandare: quo consilio id evicit, ut cognoscerent omnes, vel dimittendum sibi habitum Clericalem, vel ita vivendum sicut decebat ministros Ecclesiæ.

[23] Instituit præterea Congregationem Parochorum quot mensibus habendam, [Instituit Congregationem Parochorum] ubi resolverentur casus conscientiæ, secundum decreta Provincialium Synodorum: & huic volebat etiam intervenire Clericos Seminarii, quotquot erant in Sacris, & alios Presbyteros civitatis. In hac autem Congregatione, æque ac in illa Clericorum, exhibebantur testimonia de personis ministerio Ecclesiarum appositis, circa vitam eorum & mores, doctrinæ Christianæ frequentiam, Sacramentorum usum, aliaque similia; multum urgente Episcopo observationem decretorum eo conditorum; & deprehensis negligentibus imponebatur mortificationis aliquid, diligentiores econtra referebant pium quodpiam munusculum. Ibidem etiam legebatur ordinarie aliquid vel ex decretis Tridentinis aut Provincialibus, vel ex Auctore gravi, tractante ex professo ea quæ spectant officium Parochorum ac Clericorum. Et huic lectioni subjungebat plerumque ipse pro zelo suo id, quod judicabat utile, ut penitus comprehenderent excellentiam dignitatis, ad quam a Deo vocati erant, & obligationis annexæ pondus.

[24] Ut cognosceret quod quisque talentum haberet ad agendum cum populo de cathedra, [instruit Prædicatores,] jubebat quandoque ab aliquo eorum sermonem institui: & animans eos quos singulariter dotatos inveniebat, non patiebatur ceteros minus excellentes cadere animis, sed stimulabat ut quam melius possent applicarent se exercitio tam utili; solitus dicere, præsertim gerentibus curam animarum, sufficere ovibus si vocem sui Pastoris audiant. Indefessus porro in cunctis functionibus Pontificalibus, [obit crebro Pontificalia,] & tam frequens erat, ut passim diceretur Viglebani, D. Odescalcum plura paramenta solum attrivisse, quam septem ejus decessores Episcopos. Quoties Pontificalem Missam celebrabat, addebat eidem sermonem ad populum, conceptibus rationibusque tam efficacibus fartum, ut mihi aliquando dixerit Prædicator quidam minime vulgaris, expresse adveniens ut D. Odescalcum audiret concionantem; eatenus neminem præter ipsum fuisse, qui sibi persuadere aliquid dicendo potuerit Quis autem non firmiter statuisset vivere ex officio veri Ecclesiastici, cui ob oculos versabantur quotidiana sui Prælati exempla, gregi suo facti norma. [Synodos celebrat,] Denique ad firmius radicandam stabiliendamque disciplinam, convocabat quotannis diœcesanam Synodum: & trium sic habitarum Acta fecit imprimi, cum opusculo quo Parochis præscribebatur modus publicandi populo festos dies, & quidquid aliud annuntiandum plebi Concilia præcipiunt aut Pontificum Bullæ.

CAP. VIII

[25] Ab ordinando Clero ad visitandam diœcesim se convertit, [diœcesim visitat,] omnium necessitatibus certius prospecturus, tam intra quam extra civitatem; & per se cogniturus, quis esset status ecclesiarum singularum. Visitationem cujusque loci præcedebat decretum indicium que temporis, quo illuc venturus Episcopus esset, siquidem extra civitatem locus erat. Idem si populosior, prima vice intrabat eum vestitus Pontificaliter, vocatamque ad concionem plebem conscenso pulpito mox salutabat, exhortans omnes ad Eucharistiæ & Chrismatis sacramenta suscipienda. Hospitio Parochi dumtaxat utebatur, inviolabiliterque observatum volebat, ut nihil sibi apponeretur in mensa præter jusculum unum & alias scutellas duas. Somnum capiebat in stramentis, sic tamen ut bonam noctis partem orando traduceret studendove. Cum sacrum Chrisma conferret Castellatii (qui locus frequens est, [sacramenta ministrat,] atque in duas distinctus parochias, quarum alteram Patres Augustiniani, alteram Servitæ administrant) rusticorum præsentium quidam appropians ei qui ungebatur, elata manu impegit alapam, dicens, Recordare, Recordare. Displicuit Episcopo actionis illius importuna præsumptio, eamque judicans procedere ex ignorata Sacramenti dignitate, lotis subito manibus ascendit in suggestum, populoque explicuit mysterium percussionis, adhiberi in tali actu solitæ, & quam reverenter ea excipi debeat: quod plurimum plebi isti profuit, nec minus quam pœna inflicta temerario isti.

[26] Ovilium insigne oppidum lustrans, invenit plebem totam divisam in factiones, [pacem reformat,] cum paulo ante ibidem esset etiam Archipresbyter trucidatus. Non tamen prius inde recessit, quin compositis odiis tam pacatam relinqueret, ac si nihil ibi turbarum fuisset: & mulier quædam, armis potens incentrixque discordiarum, cum flecti numquam potuisset, paucos intra dies miserabiliter obiit. Omni diligentia curabat rescire, utrum in iis quæ visitabat locis essent scandala aliqua, vel publica peccata aut consuetudines perniciosæ, quamque sedulo frequentarentur Confessio, Communio, Doctrina Christiana; & cunctis curabat opportuno remedio providere. Super omnia autem solicite inquirebat in vitam moresque Ecclesiasticorum, [beneficia curata cum delectu confert.] præsertim animarum Curam habentum; cujusmodi Beneficium si vacare contingeret, nihil prætermittebat quo persona eligeretur præsenti necessitati aptior. Quam in rem satis fuerit retulisse quod de ipso scribit Abbas Ghilini. Numquam, inquit ille, curam animarum divisit cum aliquo, cujus non haberet omnino perspectam integritatem doctrinamque sufficientem: atque hoc ei tam sancte firmiterque propositum erat, ut eo in genere æstimaretur inexorabilis; certumque erat, apud eum frustra adhibendam quantumcumque potentis intercessoris commendationem, qui solum intuebatur virtutis doctrinæque meritum in eo cui esset Beneficium conferendum.

CAP. IX.

[27] Dixi supra, Odescalcum imprimis fuisse solicitum ut Parochi attenderent tradendæ doctrinæ Christianæ; [doctrinæ Christianæ attendit,] quodque etiam domi propriæ eam curabat explicandam, nequis ejus remaneret ignarus. Sed quia minus dixi, pro magnitudine solicitudinis quā adferebat tam sancto exercitio; addo quæ fecerit ad ipsum promovendum. Viglebani constituerat unum ex domesticis suis Sacerdotem, qui in Cathedrali Catechismum exponeret. Hic ut primus in loco præsens adesset statim ac domum Missa celebrata rediverat, illatiq; erant in mensa cibi, ministrabant ipsi portionem suam, ut sumpto quantocius prandio de mensa surgere, atque in ecclesiam posset confestim redire. Tum personaliter visitabat loca, tam Alexandriæ quam Viglebani, ei rei isti destinata: quam ejus sedulitatem ut explicem commodius, utar verbis Archidiaconi Colli. Continuo, inquit, & indesinenter urgebat Doctrinæ Christianæ tractationem, & quandoq; adibat ecclesias in quibus tradebatur, ipsa exercitii illius hora; tantaque cum caritate & benevolentia explicationi intererat, ut etia negligentissimos obligaret ad istic comparendum, & fidei Christianæ rudimenta percipienda. Ita ille. Fecit prȩterea ad conservationem incrementumque rei tam salutaris regulas, circa hoc observandas in unaquaq; parochia, quarum typis vulgatarum exempla etiamnum Alexandriæ habentur.

[28] [patres matresque familias sui officis admonet.] Quia vero ad officium Patrum familias imprimis attinet filios instruere in fide Christiana, aut committere ubi illam doceantur, jubebat Viglebani bis in anno convenire omnes patres matresque familias; & sermonem ad eos de cathedra instituens, explicabat eisdem obligationem circa istud suam; tum etiam ad hoc, ut cum Dei timore viventes ipsi, liberis suis eumdem curarent inculcare; caverentque suis illos exemplis pervertere, Iudis, incontinentiæ, societati pravæ dediti. Apparebat autem fructus ex ejusmodi adhortationibus multiplex, cum zelantis publicū bonum Pastoris oratio alte descenderet in animos illorum, vivamque obligationis tantæ imaginē depingeret viva Episcopi vox. Nā suis in actionibus omnibus exinde magis circumspecte se habebant, ne quod forte scandalum præberent liberis; & singulari diligentia invigilabant eorumdē instructioni & educationi. Alexandriæ autem reperit Congregationem, talem in finem expresse institutā ex patribus familias, quolibet mense in quaq parochia solitis convenire super isto negotio: quorum convētus visitabat indentidē, exhortationes in iis ipsemet habens: singulariter autē præsentiā suam exhibebat cœtui, in Cathedralem convenienti ad sacellum S. Josephi: cujus regimini regulas aliquas fecit imprimi.

CAPUT IV.
Publica pietas erga Venerabile, sanctam Crucem, Sanctorumque Reliquias, varie aucta a Petro Georgio.

CAP. X.

[29] Ordinatæ istum in modum Ecclesiæ, curam subjunxit ejusdem ornandæ particularibus quibusdā devotionibus, [Instituit expositione Venerabilis,] velut totidem pretiosis monilibus. Atq. incipiens ab eo quod est omnium pretiosissimum, nec tantum monile, sed thesaurus coacervatarū gemmarum, gratiarum inquam divinarū, nobis in hac vita relictus a Christo, Sanctissimum scilicet Eucharistiæ Sacramentum; religionem erga ipsum studuit promovere devota illius expositione. Instituit (verba sunt Archidiaconi Michaelis Colli) devotionē quadraginta horarum, bis instaurandam mense quolibet (ineunte videlicet & dimidio mense) per vices in una ecclesiarum civitatis: [bis quot mensibus in una ecclesiarū urbis:] & assistebat ipse eidē actioni tam religiose & constanter, ut numquam se pateretur desiderari; utraque hora, matutina vespertinaque, præsens communi ibidē precationi. Ordinaverat autem ut bis de die ad concionem populi verba fierent, unum ex dictis sermonibus sibi servans: ad quē maximo cum affectu concurrebat omnis populus, præsertim Nobilitas, tam propter suavem ejus dicendi modum quo auditorem emolliebat, quam propter opinionem haud vulgaris ejus sanctitatis apud omnes receptam. Post celebratam ibidem Missam sacra impartiebatur Communione trecentas aut quadringentas personas, [ipsi eidem semper præsens] divinum istum cibum de manu ejus præstolantium: quod si deesse contingeret qui aures præberent confitentibus, suas ipse præbebat promptissime. Ita Archidiaconus; cujus verbis addo, quod ejusmodi expositionem Sanctissimi comitabatur ut plurimum musica, apta populari frequentiæ alliciendæ.

[30] Refert etiam Christophorus Rivelli, quod similiter instituit exponendum Sanctissimum in supradicta civitate cunctis Dominicis; [imo & Dominicis omnibus,] quodque hujusmodi decretum inveniatur impressum, hodieque etiam observetur prædicta devotio, tam Dominicarum quam quadraginta horarū. Imo in Adventu, Quadragesima, & Quatuor Temporibus anni, omni etiam Feria quarta, sexta & Sabbato faciebat vesperi exponi Venerabile cum musica: quam expositionē sequebatur prædicatio & cantabatur Miserere. In quatuor autem Temporibus solebat Præsul ex faldistorio, ante altare majus collocato, breviter ad præsentes dicere. [& alias sæpe;] Ad hanc autem tam frequentem expositionem mandandam, movebatur singulari illa, qua ipsemet erga Sanctissimum ferebatur, devotione & reverentia, ut etiam ipse illud gestaret frequenter. Eadem etiam impellente curabat, ut ad processiones, [& ipse illud circūgestat.] in quibus erat circumserendum, præsertim in festo Corporis Domini, instruerentur plateæ omnes quam speciossime ac sumptuosissime; ipseque tunc illud portabat discalceatus, per totam quam longa erat viam; per Octavam vero assistebat omnibus officiis in Cathedrali. Cumq; idem Sanctissimum tertia quaq; Dominica expositum staret Viglebani, ad illud se conferebat cum universa familia sua, una hora ante vesperum, [curat nitorē in sacristiis servandum,] genuflexus assistēs. Erat etiam tam studiosus servandi nitoris, omni ea in re quæ ad usum ecclesiæ, & potissimum ad Missæ sacrificium, pertinebat; ut sæpius improvisus ingrederetur sacristias; & supellectilem mundam concinnamq; reperiens, multum lætaretur; negligentiam vero, si quam deprehendisset, acribus verbis castigaret; quandoque etiam, cum defectus gravior erat, ad pœnitentias injungendas procederet.

[31] [Item expositionem ligni sanctæ Crucis;] Quia autem ins isto divinissimo mysterio recolitur memoria Passionis Dominicæ; curavit insuper, ut memoria eadem gratanter recoleretur, propter sanguinem nostræ redemptionis, in ista Passione effusum, Propterea tam Alexandriæ quam Viglebani instituit expositionem & adorationem ligni sanctissimæ Crucis Domini nostri cum mox narranda solennitate. [ad quam ut secure Viglebani procederet] Sed prius quam huc veniam, docendus mihi lector est, quod in sacristia quadam Cathedralis Viglebanensis, cui Thesaurus est nomen & ubi servantur argentea vasa omnia & ornamenta Pontificalia, donata a Francisco II Duce, quando Viglebanense oppidum in civitatem erexit, fundataque ecclesia Cathedrali ornavit; ibi inter alia vasa sacra & lipsanothecas argenteas, quorum numerus & modus optime declarant magnanimitatem generosi illius Principis, una capsula est, mole minima, sed pignore intus contento pretiosissima; particula, inquam, ligni, mensuram digiti auricularis æquans. Hanc esse de vera Christi Cruce, traditione quidem antiqua tenebatur, & verisimile faciebat Auctor doni Dux ipse Franciscus; [particulæ ibi inventæ nec satis certæ] quia tamen nulla de eo extabat scriptura, non audebat religiosissimus Præsul publicæ venerationi exponendam permittere, donec rationem ad id commodam hujusmodi reperit. Habitabat Viglebani D. Philippus, Infans Africæ & Princeps Maroccensis, sic dictus, quia ad fidem Christi conversus, patrinum in baptismo habuerat Philppum II, Hispaniarum Regem. Hic post baptismum Romam profectus, ad exhibendam Christi vicario Paulo V. reverentiam, inter alia sacra dona, [aliam certiorem jungendam impetrat,] etiam Sanctissimæ Dominicæ Crucis partem valde notabilem acceperat. Curavit igitur pius Antistes, tantum ex illa impetrare ab eodem Principe, quantum sufficiebat ut, in transversum prioris partis collocatum, Cruculam efformaret, itaque securam redderet adorantium religionem. Tum ordinavit solennitatem, hoc qui sequitur modo peragendam.

[32] In diem tertium Maji, publicari fecit instituendam processionem: [& 3 Maji solenniter circumfert.] deinde apparatis rite, tam plateis qua transeundum erat, quam ecclesia Cathedrali ipsiusque majori altari, post Missarum solennia Pontificaliter peracta, pompam duxit per civitatem; qua regressa, & sancta Cruce super aram principem locata, subiit in suggestum, & solita sua facundia ac devotione sermonem habuit ad confertissimum populum. Postea in locum ecclesiæ secretum se recepit, ubi in orationem se dedit, jejunus usque ad vesperam: interim dum quavis hora a variis Prædicatoribus iterabatur dictio, per mediam horam continuanda, & oratione alterius dimidiæ horæ interpolanda. Fuerunt igitur eo die auditi sermones omnino decem, horis sic partitis, ut unaquaque earum parochiæ singulæ, mutuo sibi succedentes, assisterent, cum suis Parochis & numero justo Disciplinatorum. Vesperi autem cum tota denuo civitas convenisset, nova instituta per ecclesiam processione, dataque benedictione, repositum sacrum lignum est solennitasque finita.

[33] [idem fecerat Alexandriæ] Jam supra dixi, quod Alexandriæ similem antea eodemque ritu devotionem instituerat; occasione scilicet particulæ similis, pridem in ea ecclesia asservatæ; cujus custodia, sub novem clavibus, totidem nobilium civium familiis erat concredita; sed absque ea veneratione & cultu, quem ipse judicabat tam pretioso pignori convenire: ideoque ibidem parem per omnia ordinaverat festivitatem, quæ ab Alexandrinis solita cum pietate & promptitudine suscepta, anniversaria religione tali quoque die peragitur. Ut autem non solum die ista Crux honoraretur & sacræ Passionis recoleretur memoria, [& varias Crucis congregationes instituerat,] varias Sanctȩ Crucis Congregationes Alexandriȩ instituit, faciens collocari Cruces ipsas aut tabulas, expressum coloribus Crucifixum referentes, in capitibus platearum & locorum frequentiorum, ubi omni vespere congregata vicinia insimul faciebat orationem, ab ipso ordinatam. Utque ejusmodi institutio perpetua foret, nec possent, Cruces amoveri; fecit emi partem murorum in quibus depicti erant; & regulas certas imprimi, [earumque perpetuitati consulit:] a prædictis Congregationibus observandas, quemadmodum videre est in Synodo anni MDCVIII. Dictæ etiam Congregationes omni feria sexta ante Ave Maria procedebant ad visitandam Sanctam Crucem. Deinde ad imprimendam profundius animis subditorum recordationem Passionis, voluit ut iisdem sextis feriis, post Ave Maria in meridie, speciale signum daretur tinnitu campanæ, ad renovandam memoriam Passionis; & majoris instructionis causa jussit imprimi libellos precum atque punctorum meditandorum, qui ipsi quoque leguntur libro Synodorum inserti.

[34] [sacras Reliquias ornat,] Nec prætermisit promovere devotionem erga Sanctos, eos præsertim quorum Reliquiæ aut Corpora habentur Alexandriæ. Ad ecclesiam namq; Deiparæ Lauretanæ, a se fundatam, misit per Clericos Seminarii multas variorum Sanctorum Reliquias inclusas bustis, brachiis aut cruribus, sculptis & inauratis. Annus autem MDCI, quemadmodum notat in suis Annalibus Abbas Ghilinus, fuit imprimis memorabilis Translatione SS. Baudelini & Valerii, Protectorum civitatis Alexandrinæ, facta die nona Septembris. Fuerant eorum corpora annis ab hinc quadringentis condita intra ecclesiam ipsimet S. Baudelino consecratam: quia tamen zelantissimus Pastor majorem iis venerationem optabat, [& transfert corpora SS. Baudelini & Valerii.] extrahi ipsa de priori loco fecit; & solennissima instituta processione, cui ex omni. circum regione innumeri homines affluxere, per ornatissimas tapettis aulæisque plateas, circumferri sub. Baldachino, quod a Legum Doctoribus portabatur, sequente ipsomet in Pontificalibus Episcopo, & Potestate cum Officialibus ac Deputatis ad regimen. Sic illa demum relata ad eamdem ecclesiam, intra priores suas capsas reclusa separatim fuerunt; corpus scilicet S. Baudelini, in ea capella, quæ Patrum Dominicanorum hac in urbe residentium usibus servit; S. Valerii in altera, quæ hodie spectat ad Dominicum & Joannem Stephanum Balianos, Nobiles Alexandrinos.

CAPUT V.
Deiparæ cultus a Petro-Georgio promotus erectis restauratisve ecclesiis, peregrinatione in Cream, libris editis.

CAP. XIII.

[35] Inter alias egregii hujus Prælati virtutes eminebat singularis erga beatissimam virginem Mariam devotio, [Zelosus pro honore Deiparæ] quapropter hic in unum colligam affectus illius demonstrationes illustriores, tam in variis, quæ ejus honori erexit, ædificiis; quam aliis operibus piis, ad illius honorem dum vixit exercitis. Ad ædificia quod attinet, anno MDCII D. Episcopus noster, die XXV Novembris, S. Catharinæ Virgini ac Martyri sacro, [anno 1602 fundat Alexandriæ Domū Lauretanam] dedit initium sanctæ Domui ad similitudinem Lauretanæ, in loco ad medium dumtaxat milliare distanti a civitate, extra portam Astensem, solenni positione primi lapidis marmorei, cui nomen ipsius & numerus anni, mensis atque diei insculptus erat: quem circa tot voluit poni lateres, quot erant Canonici sui, inscripto cujusque nomine; nec non alios, pro numero Clericorum, tam Seminarii quam familiæ suæ. Deinde deputavit certos homines qui intenderent operi, lustrans illud ipsemet quotidie, donec absolveretur, secundum mensuram ac formam quam Laureto ipse attulerat, una cum transsumpto Virgineæ statuæ exemplo, quod quam simillimum sculpendum curaverat, & anno MDCV die XIX Maji, expositum in Cathedrali solenniter benedixerat, [eaque solenni sacræ imaginis collocationæ dedicata,] postera die designato loco collocandum; quemadmodum & factum est, deducentibus sacram imaginem viginti duabus Congregationibus Disciplinatorum, cum universo Clero, non solum seculari sed etiam regulari.

[36] Memini ipsum mihi dixisse, quod in ea processione designati Angelico habitu pueri, bini ac bini deferebant omnem altaris supellectilem, crucem, candelabra, libros, pallia, & cetera, quibus subito instructa stetit ara: ad quam sacrum solenne cum cecinisset Episcopus, idem insignem mox sermonem habuit de laudibus Beatæ Virginis, exhortans omnes ad conferendas eleemosynas in usum ecclesiæ circumducendæ, cujus jam factum initium habebatur. [insignem ecclesiam circum fabricari curat,] Fuerant autem ordinati Clerici, qui finito sermone per populum illum quasi infinitum discurrerent, oblata colligentes; & horum tanta fuit copia, ut facile agnoscere Episcopus posset, hanc sibi mentem inspiratam ab ipsamet Virgine, quæ non esset inchoatum opus dimissura imperfectum. Utebatur tamen etiam ipse consueta diligentia, quatenus non solum ecclesiam absolveret, sed etiam habitationem designatam Patribus Jesuatis, quibus pium istum locum deinde commendavit. Duos enim ex primaria Nobilitate civitatis delegit, [ex eleemosynis sedulo corrogatis:] qui oppidatim circumeuntes diœcesim, magnam pecuniæ ac frumenti vim ad istum finem attulerunt. Quin etiam cito illuc allata apparuit calcis, laterum, lignorum vis ingens, quantam vix aliquis credere possit. Decrevit autem Episcopus quotannis instaurandam solennitatē prædictam, cum Indulgentia plenaria eum in finem obtenta, qua occasione larga similiter eleemosyna corrogabatur a quatuor Clericis Seminarii, inter populum partitis. Quin etiam messis tempore ad portas urbis constituerat duos, qui reciperent offerendas a redeuntibus ex agro spicas in usum fabricæ: tantusque erat fervor etiam pauperiorum, ut nullus non aliquid largiretur.

[37] Hunc in modum perductus est pius iste locus ad eum, [quam ipse omni Sabbato visitat,] quem hodie videre est, statum: quem quam gratum Deipara habuerit, satis demonstravit numerus gratiarum, istic miraculose relatarum, de quibus conditi processus habentur. Dicit autem Archidiaconus Colli, quod Episcopus, suo cives exemplo moturus ad frequentandam hanc ædem, instituerit omni Sabbato, qualiscumque demum tempestas foret, illuc egredi. Movit hoc ita paulatim universos, ut prædictis diebus Sabbati, utcumq; permittentibus transitum lutosis ibidem viis, magna incolarum accolarumque copia eodem se conferret, desiderantium de manibus Episcopi sanctam ibidem Communionem suscipere. Prius autem quam dicta sancta domus extrueretur, fecerat elegantibus picturis ornari fornicem ecclesiæ majoris, [sæpe etiam noctis.] omni hebdomade opus per se lustrans, & dirigendis pictoribus diligenter intendens. Hactenus D. Archidiaconus, cujus relationi libens adjunxero, quod post delatam illuc sanctam Statuam, notatus fuerit pluries per noctem illuc, egredi uno solo famulo Annibale comitante, cum laternula: qui & referebat, discalceatis pedibus iter istud solitum Episcopum emetiri, totamque noctem ibidem orando traducere.

CAP. XIV

[38] Anno etiam MDCV fundavit Alexandriæ extra portam Marengam ecclesiam alteram, [Anno 1605 fundat ædē S. M. de Bethleem,] quæ dicitur S. Mariæ de Bethleem, inter ipsam portam & flumen Bormidam: quæ propter structuræ elegantiam & loci capacitatem multum commendabilis, commendabilior tamen redditur reprȩsentatione Stabuli, ad similitudinem tugurii ejus, in quo Christus nasci dignatus fuit (quemadmodum etiam factum videtur in devotis illi sacri montis Verallensis capellis) addito intra ipsum Stabulum altari ad Missam dicendam. Solebat Episcopus ipse hanc adducere causam ædificatarum talibus locis ecclesiarum; quod cum frequens populus spatiatū consueverit civitate egredi, voluerit illi sic præbere occasionem excursiones istas fructuose & meritorie faciendi, extructis iis locis, in quibus recordarentur beneficiorum, per Verbi incarnationem ibi repræsentatam acceptorum divinitus.

[39] [& aliam B. M. a Sanitate exornat.] Insuper resuscitavit Præsul Odescalcus devotionem, quæ jam elanguerat, erga B. Virginem Mariam, a Sanitate cognominatam, extra muros Alexandrinos in hortis suburbanis; collocata ibidem pictura pulcherrima, sumptibus Antonii Mariæ Preda; qui etiam pretium imaginis Lauretanæ solverat: quam deide ecclesiam erexit in Parochialem; quod & fecit in aliis per diœcesim ecclesiis, simplicem dumtaxat Capellaniam habentibus; videlicet ad Portam-novam, septem milliaribus distantem ab urbe; nec non in Castelloferreo, quod novem milliaribus distat. In aliis quoque diœcesis ecclesiis veterem formam simili de causa muravit. Inter cetera autem pia Odescalchi opera prætermittere nequeo, quin meminerim ejus, [transfert conventum Orphanarū;] quod fecit pro orphanis puellis S. Marthæ. Manebant hæ in loco, non minus remoto ab urbe, quam incommodo ad suam ordinariam functionem, quæ erat deducere mortuos ad sepulturam; unde non leve etiam ipsarum personis emergebat periculum. Huic malo occursum volens Episcopus, fabricavit eis conventulum loco magis securo; quod multam deinde utilitatem pauperculis istis attulit. Denique renovavit Alexandriæ Academiam Immobilium, [restaurat Academiā Immobiliū:] cujus jam ipsa pene memoria perierat: assignans conventibus Academicorum aulam in proprio suo palatio, quem circum appensa erant Academicorum symbola, dato iis Principe Annibale Guasco, viro litteratissimo: deque communi assensu omnium Protector perpetuus lectus est ipsemet Episcopus: post cujus translationem perseveravit Academia ista usque ad tempora belli Astensis.

CAP. XV

[40] Non satis habuit Odescalcus, erecta Alexandriæ Lauretanæ ædis similitudine; [peregrinatur ad B. V. de Crea in Monte-ferrato] dare etiam exemplum voluit Deiparam honorandi, frequenti ecclesiarum ejus visitatione. Itaque decretum habens peregrinationem suscipere ad sanctissimam Dominam nostram de Creain Monte-ferrato, iter in hunc modum apparavit. Invitavit Antonium Amuccium, Cathedralis suæ Archidiaconum; & Joannem Albertum Invitiati, ejusdem ecclesiæ Canonicum; cum duobus Patribus Canonicis Regularibus S. Mariæ de Gastello, & P. Priore S. Stephani de Borgolio Servita ac socio, ut se comitarentur; additis familiarium aliquot, ut simul omnes essent tredecim. Hi ad iter expediti, [cum sociis duodecim] sub XXIII horam diei cujusdam Martis prȩcedentis Quatuor-tempora ante festum Corporis Domini, convenientes in sanctam Domum Lauretanam Alexandriæ, post brevem orationem definitamque peregrinationis suscipiendæ regulam, ut scilicet exclusa omni vana cogitatione sanctis dumtaxat Meditationibus & laudibus Marianis intenderent, in viam se dederunt, cantantes hymnum Ave Maris stella: iterq; prosequentes semper pedites, inter hymnorum, letaniarum ac psalmorum modulationes, pervenerunt Quirgentum.

[41] [in continuo fere jejunio & oratione,] Hic recepti a Capitulo & populo, deducti in ecclesiam sunt; unde post orationem ante majus altare factam, omnes ad cœnam in domo Curati sumendam ablegavit Episcopus; ipse vero in ecclesia remanens, subiit cryptam, salutaturus corpora Sanctorum Dalmatii, Primi & Feliciani, istic reposita. Post cœnam redivit familia ad sui Prȩlati obsequium, qui eadem dimissa in suum se cubicellum recepit, ad preparatum sibi stratum; sumptoque panis & aquæ modico, noctem transegit: mane autem sequenti Missam celebravit, & Vinialem versus abiit, cum suis, in duos choros partitis, atque Canonicas horas cum Officio de Diva alternatim recitantibus. Cum autem ventum esset ad amœnum aliquem locum, [piis medicationibus & colloquiis interpolata:] & quieti nonnulli captandæ idoneum, proponebat meditandum punctum aliquod de Passione Domini; & post moram temporis interrogabat singulos, quid circa propositum sibi punctum essent meditati Inter hujusmodi colloquia ventum est Vinialem, ubi capto apud Patres Servitas hospitio, statim se contulit ad visitandam ecclesiam & altare Virginis: auditaque ibidem Missa, comitatum quidem dimisit ad prandium, ipse vero reductus in cameram pane & aqua contentus fuit. Deinde post modicam quietem, actis pro hospitio gratiis, sub horam XXI diei resumpto itinere, recitarunt Vesperas; atque inter solita exercitia Cream appulerunt. Hujus loci sacrum montem cum primum habuerunt in conspectu, dimissi in genua, eum salutarunt per Salve Regina.

[42] Fornellum ad pedem montis appulsi, remissis ad talos quas succinxerant vestibus, nudipedes omnes, post primæ capellæ S. Eusebio dicatæ visitationem, [ubi receptus noctem pientissime agit,] cœperunt bini & bini subire collem, cantantes Letanias Hymnosque de Diva; donec pervenientes ad ecclesiæ valvas, ibidem a Patribus recepti fuerunt. Ab adoratione Sanctissimi, itum continuo est ad capellam Deiparæ: ubi facta oratione, sacrum illud simulacrum devote contemplatus, osculatusque pedem S. Margaritæ, valedixit Patribus, & jussa se ad cœnulam recipere familia (erat enim feria quarta Quatuor temporum) ipse mansit in ecclesia, orationē producens coram sacra imagine; ac tandem ad monasterium se recepit; laudataque apparata sibi collatione, & actis gratiis, reduxit sese, solito pane & aqua refocillandus. Noctu deinde, non sine admiratione Patrum, cum iis comparuit ad Matutinas (id quod solitus erat facere quoties hospitabatur in monasteriis) nullo suorum id sentiente. Mane facto Missam dixit, & familiaribus suis sacram Communionem impertiit; [uti & diem sequentem.] visitatisque omnibus sacris illius montis sacellis, reversus ad monasterium, ad consuetam refectionem se recepit, non admissis qui sibi fuerant parati cibis, quantumcumque a Patribus & Archidiacono suo rogaretur.

[43] Impensus reliquus dies est lustrandis monasterio & ecclesia; [inde regrediens excipitur Cazortii,] postero autem die, post prȩsentiam suam iterum ad matutinale officium exhibitam, atq; post dictam Missam, devotionemq; finitam, egit debitas Patribus gratias; & inter recitationem horarū Canonicarum versus Viarigium proficisci cœpit. Cazortium advenienti obviam se dederunt multi viri Nobiles, nomine Octavii Castellarii, cum Rectore ecclesiæ aliisq; Sacerdotibus ipsum expectantis extra oppidum, ubi ab omnibus magno cum jubilo fuit exceptus, deductusque ad ecclesiam. Peracta devotione, cum inde egrederetur; secreto admonitus est, inter preȩdictum Octavium & quemdam ejus fratrem, eodem in oppido commorantem, gravissimas inimicitias trahi ab annis jam quatuordecim, magno cum vulgi scandalo totiusque loci notabili damno: quod autem deterius erat, neque D. Tullius Caretti Episcopus Casalensis, [a Comite Castellario,] neque Præses Scotia, neque Senator Murra, neque aliæ personæ principales ullæ, potuerunt quidquam ad reconciliationem sæpe tentatam proficere. Pluribus opus non fuit ut Odescalcus ad ejus domum invitatus acquiesceret, cum tam singulari multæ hilaritatis satisfactionisque testificatione, ut bonus Octavius totus liquesceret solatio; unde inter agendum gratias, pro exhibito sibi honore, protestabatur facere velle quidquid a se postulasset hospes tam gratus.

[44] Acceptavit oblationem ille: interrogavit tamen, utrum ex animo, [& quidquid peteret facere pollicitū,] an per ceremoniam id protestaretur. Octavio autem affirmante quod ex animo, idque reapse probatum iri si quid imperare dignaretur; Ergo, inquit Episcopus, hanc unam mihi gratiam, per Dei & Virginis amorem, peto, ut velis reconciliari fratri tuo. Excusabat Octavius gravitatem injuriarum, a fratre receptarum; & dignitatem plurium gravium personarum, quibus id antea negaverat, nec jam poterat iis insciis tale quid facere. Sed non admittens excusationem Episcopus: Ego, inquit, istorum omnium Dominorum personam sustineo, in meque recipio iis facere satis, declarando rem totam ipsorum causa actam esse; [jubet cum fratre in gratiam redire;] tantum impleret ille quod promiserat, facturumque iterato confirmaverat; cum unica ea res esset, ex qua maximam erat capturus voluptatem; quamque non solum ab eo peteret, sed etiam oraret; rem utique licitam & honestam, imo obligationis certæ ex debito hominis Christiani. Igitur, ne fidem semel datam falleret; alias ægre non ferret, si continuo excederet domo ipsius. Serio agi videns Octavius, & emollitus efficacissima oratione supplicantis Præsulis, expandit brachia in amplexum; & potius quam talem hospitem a se expelleret quidlibet paratus agere, acquievit reconciliationi faciendæ, aliud nihil postulans, quam ut frater profiteretur, displicere sibi quæcumque contra ipsum fecerat dixeratque. Hæc autem existimata fuit nova ac singularis Deiparæ gratia: si enim deveniendum fuisset singillatim ad ea quæ inter ipsos contigerant, haud facile fuisset repertus finis.

[45] Tunc amplexu stringens Octavium Episcopus, congruas eidem egit gratias: monitoque de omnibus illius fratre, reconciliationis cupientissimo, [quo impetrato,] eumdem fecit accersiri. Introductus is ad præsentiam fratris, data quam fuerat postulatus satisfactione, amplexū dedit recepitque, non sine mutuis lacrymis protestantium quod fraterno deinceps amore inter se victuri essent. Admirationem adstantibus tenerumque lætitiæ spiritualis sensum movit tam felix tamque insperatus successus: tantoque totius populi gaudio exceptus est pacis restauratæ nuntius, [hilaris cum iisdem mensæ accumbit.] ut quidam ad pulsandas campanas accurrentes, signum communis exultationis dederint, quo cunctis innotuit reconciliatio fratrum. Tum itum ad mensam est, solutumque ab Episcopo jejunium, eatenus observatum, sedentibus hinc inde fratribus hilariterque convivantibus. Post prandium vero & actas Deo gratias eædem etiam actæ fuerunt Deiparæ Virgini, cujus intercessioni acceptum ferebatur tantum bonum: atque ita Alexandriam hilaris Episcopus rediit.

CAP. XVI

[46] Nihil non machinari diabolum diebus antecineralibus, [Ad licentiā Bæc hanalium corrigendam,] ut per crapulam, incontinentiam, ludos & jocos ab omni generaliter populo offendatur Deus, notum satis est. Ei tamen se opposuit qua valuit Odescalcus, & cum Alexandrinam ecclesiam regeret, & cum deinde Viglebani prȩsideret; excogitans spirituales quasdam conversationes, quæ & oblectatione servirent, & animos diverterent ab ejus temporis periculosa relaxatione. Designavit scilicet ecclesias quindecim, quæ vel Deiparæ essent dicatæ, vel aliquam insignem Imaginem aut Confraternitatem Ordinemve religiosum haberent. Inter has divisit totidem Rosarii Mariani mysteria, repræsentanda a Dominica Sexagesimæ usque ad Dominicam Quinquagesimæ, [instituit devotas repræsentationes mysteriorū Rosarii:] hoc modo. Procedebat ad designatam ecclesiam chorus musicorum; quo interludente, recitabatur ibidem, ab uno aut pluribus Angelis, poëma aliquod vulgare, de eo quod repræsentabatur mysterio. Tum sequebatur eidem appositus sermo, cui inserebatur invectiva aliqua contra licentiam Bacchanalium, & invitatio ad spiritualem recreationem ab Episcopo institutam. Unaquæque autem ecclesia dabat operam, ut apparatu numerosi luminis, aut alia quapiam inventione nova, curiositati faceret satis simul & devotioni serviret. In oppidis ubi copia non est plurium ecclesiarum & concionatorum, neque musicæ, Curatus aut alius Sacerdos quispiam convenienti plebi prȩlegebat aliquid, pertinens ad mysterium, aut ipsum vocaliter reprȩsentabatur; tum subdebantur Letaniæ B. Virginis. Fuitque tam promptis populorum animis, tantoque concursu recepta hæc pia institutio; ut ipsi etiam operarii diurni partirentur vices inter se, quibus possent intervenire devotioni Rosarii.

[47] Quando deinde Viglebani Odescalcus fuit, [eodem componit discursus 15.] cupiens magis magisque stabilire hunc usum, composuit quindecim discursus de Beata Virgine; in quibus legere est ipsius affectum erga illam, quantumque desideraret ejus, honorem quocumque sibi possibili modo promovere. Neque frustratus est intento suo: siquidem quicumque opus istud noverunt, pariter consentiunt, legi a nemine posse, quin amorem erga Deiparam concipiat. Facit eo maxime Discursus undecimus, seorsim etiam imprimi curatus, in eorum gratiam, quibus commodum non est majus opus emere. Hic collectæ leguntur sexaginta tres devotiones erga Virginem, & unicuique additur miraculum, quo illa ipsam sibi esse gratam monstravit. Librum deinde dedicavit Paulo V, sperans a sua Sanctitate obtinere exhortatorium Breve, [quorum 11 colligit 63 devotiones erga B. V.] directum omnibus Episcopis, ad sequelam talis instituti cum illicio plenariæ Indulgentiæ. Quin etiam cogitabat de eodem in linguam Latinam vertendo, ut quam plurimis aliis nationibus devotio illa fieret communis; atque exemplaria mittere ad quoscumque Antistites, non solum ut usum illum reciperent, sed etiam ut sibi mittere dignarentur delineationes atq; origines omnium miraculosarum in unaquaque diœcesi Imaginum Deiparæ, ex quibus æri incisis designabat componendum volumen grande. Sed ipsa Virgo, [designat opus grandius de ejus imaginibus.] a qua petebat prȩmium hujus sui laboris Paradisum, hunc ei prius obtinuit, quam absolveret necdum imprimi cœptum, prout in fine hujus Vitæ dicetur. Plura omitto referre de hoc instituto, cum ipse amplam omnium rationem reddat in Præfatione ipsius libri, ac postea ubi præscribit modum ejus exercendæ in urbibus oppidisque. Si quis tamen de istis plenius cupit cognoscere, legat ultimum quod prælo subjecit opus, cui titulus Institutum devotionis ad honorandam beatissimam Virginem Mariam.

CAPVT VI.
Viglebanensis Episcopus factus Diœcesim ordinat Sacellum Deiparæ aliud fundat, aliud restaurat, utrumque insigni cum solennitate.

CAP. XVII

[48] Contigit interea Ecclesiam Viglebanensem, quæ est de jure Patronatus suæ Catholicæ Majestatis, suo viduari Pastore, [Ad Viglebanensem Ecclesiam translatus an. 1610,] per mortem D Marsilii Landriani. Ad hanc licet aspirarent multi, genere & meritis insignes; agente tamen Comite de Fuentes Gubernatore Mediolanensi, cui Odescalchi dotes notissmæ erant, prȩlatus ille omnibus est a Rege, qui etiam noverat illum, & magni faciebat. Placuit supra modum ejusmodi promotio Viglebanensibus omnibus, nec minus displicuit Alexandrinis, tam digno Præsule se privari gravate ferentibus. Anno tamen MDCX, Dominica præcedente festum S. Ambrosii civitatis & Cathedralis Patroni titularis, Pontificaliter Viglebanum ingressus receptusque fuit, maxima cum demonstratione honoris & observantiæ. [pro cujus regimine 8 Congregationes ordinat:] Continuo autem applicuit animum ad acquirendam notitiam illius novæ suæ Diœcesis: & postquam fecisset eadem omnia, quæ notavimus ad ingressum ejus in urbem Alexandriam, mox ad bonum regimen Ecclesiæ ac Diœceseos sequentes Congregationes instituit: primam, super bono regimine Ecclesiæ; secundam, super visitandæ Diœcesis officio; tertiam, super administratione Seminarii; quartam, super Ceremoniis; quintam super regimine Sanctimonialium; sextam, super operibus piis; septimam, super casibus conscientiæ difficilioribus, ad quam deputati serviebant etiam examini Ordinandorum; ultimam denique, super causis civilibus & ecclesiasticis, præsertim criminalibus. Unicuiq; autem Congregationi assignavit sex perosnas, virtute & doctrina prȩstantiores, ut plurimum Canonicos; quibus jungebat Superiores Ordinum Religiosorum, aliosque Doctores ecclesiasticos, prout congruum magis existimabat, & Congregationis ipsius qualitas exigebat, ipse singulis solitus intervenire.

[49] Lustrata deinde diœcesi, anno MDCXI die prima Aprilis primam Synodum celebravit; aliam, anno MDCXIII die nona Maji; [tres Synodos celebrat,] tertiam, MDCXVII duodecima similiter Maji: in quibus omnibus palam apparuit, quantam haberet experientiam tractandarum animarum, qualisque esset zelus ejus ad promovendam Ecclesiasticam disciplinam, splendorem ac decorem sacrarum ædium, devotionis augmentum, reformationem morum in popolo, observatiam sacrorum Canonum & Conciliorum, tam generalium quam provincialium. Nihil diligentiæ prȩtermittebat, qua efficere posset, ut quicumque fungebantur officio aliquo ad suum regimen pertinente, sive ii seculares sive ecclesiastici forent, eidem toto studio conatuque incumberent; atque ut in omnibus unus ipse laboraret, singulis præscribebat modum formamque in officio tenendam. Præterea bis quotannis convocabat omnes Confessarios, [quotannis bis convocat Confessarios:] tam seculares quam regulares; quibus exponebat obligationem suam, ut in tanto munere quam prudentissime versarentur, ad exterminandos publicorum vitiorum pravarumque consuetudinum abusus. Ad concedenda insuper facultate Confessiones audiendi, fecerat imprimiinst ructiones speciales, pro civitate oppidisque; & tam hic quam ibi exponendis ad id Sacerdotibus, aliisque omnibus olim admissis, jubebat earum exemplar tradi, ut eos moneret officii sui, & commodi aut necessitatis publicæ.

[50] Invenio prȩterea regulas particulares, eo jubente impressas, [singulis officiis proprias regulas scribit:] alias pro prædicatoribus urbanis, & pro forensibus alias: quibus postquā suum eis officium commendasset, monuissetque intendere emendationi peccatorum in genere; distincte explicabantur ea quæ iis in locis specialiter gliscebant, ad quæ singuli destinabantur. Sanctimonialiū, Confraternitatum & Ecclesiarum forensium Capellanis suas quoque composuerat regulas & circa doctrinam Christianam observationemque festorum conceperat alias speciales. Addebat monita pro audiendis cum fructu Missis atque sermonibus, circa frequentem usum Sacramentorum, reverentiamque habendam ecclesiis, & potissimum sanctissimæ Eucharistiæ. Exhortabatur ad quasdam devotines erga Beatissimam Virginem suscipiendas, præsertim Rosarii. Commendabat etiam pietatem erga Custodem Angelum, Sanctumque Tutelarem. Præterea monebat unumquemque, ut si in executione mandatorum suorum difficultatis aliquid inveniretur, vel aliud ab iis diversum magis profuturum judicaretur, ne omiterrent certiorem se facere, quatenus vel id fieret quod magis ex bono publico erat, vel sublata difficultate commodius obtineretur intentus fructus. Omni autem cum suavitate tractabat eos, qui erant in curanda salute animarum occupati, quo animarentur ad laborandum alacriter in vinea Domini; & ipse, tamquam omnium primum mobile, erat omnium norma atque exemplum subeundorum ea causa laborum.

C. XVIII

[51] Quemadmodum vero Alexandriæ fecerat, ad promo vendum Deiparæ cultum; sic & Viglebani varias in ejus honorem ecclesias & altaria vel restaurare vel ædificare curavit. Inter alias autem, [Deiparæ ecclesias fundat aut restaurant:] ejus diligentiæ debet Viglebanum, devotum sacellum Dominæ nostræ, de Vineis dictum, quod inter vineas haud procul ab urbe situm sit, sub nomine Virginis Elisabetham cognatam visitantis. Ibi inter columnas altaris loculus inauratus conspicitur, in quem transferri fecit vetustam statuam magnæ Matris, parvulum filium amanter pectori adstringentis, interim dum ille populo videtur benedicere. Steterat hæc olim in quodam Cathedralis ecclesiæ sacello, sicut & alia quædam in pariete picta: cumq; sacellum istud suburbanum, [in quarum unam translaturus relictam ex sacello destructo statuam.] opere prorsus magnifico exædificatum fuit, primum quidē in pervigilio Assumptionis solennissima supplicatione instituta, prædictam statuam de capella sua in Cathedralem transtulit. Postea die absolutis Vesperis, ducta, per urbem pompa est, qualem numquam alias illa viderat; cum in pulcherrimum theatrum, e regione portæ principalis in area ante ecclesiam erectum, cujus summitas in modum cæli adornata Sanctissimæ Trinitatis Personas habebat, in throno majestatis supremæ residentes, inducti Sanctorum Angelorumque chori, progredienti e templo pompæ occurrerent, & Divam vario carmine salutarent; [insignem pompam instruit.] indeque ordinatim descendentes cum Duce suo Gabriele, Angeli, Patriarchæ vero atque Prophetæ, Adamum Davidemque secuti; Apostoli denique, Martyres, Confessores, Doctores ac Virgines, in suas quique classes distincti, processionem præcederent: quæ plenius esset describenda, cum insigni insolitoque totius actionis apparatu, nisi peculiari libello, ea de re impresso, id fecissem. Mirum autem accidit; primo, quod cum eo tempore vel maxime arderent in regione bella, nihil tamen incommodi tanta in multitudine evenit: deinde, quod cælum, unde primo mane pluvia timebatur, deinceps nebulis obtectum mansit, opportune ad refringendos, qui alias intolerabiles fuissent, mensis Augusti calores. Porro sequenti Dominica, cum jam loco suo aptata staret statua, picta vero imago subtus eam, primam istic Missam cantavit Episcopus: itaque finita solennitas est, incredibili cum satisfactione civium advenarumque, quibus diu nullus festivior dies illuxerat, omnique ex parte ornatior.

CAP. XIX

[52] Similiter effecit Odescalcus ut restauraretur Ædis Lauretanæsimilitudo, [Ædem Lauretanam] quæ jam inde ab anno MDXXIV, ad avertendam pestilentiam erecta, ex revelatione facta cuidam Dominico, Franciscanæ Regulæ Tertiario; deinde post octennium Patribus tradita Cappucinis, & ab iisdem anno MDLXVIII in consuetam Ordini formam redacta; denique, ipsis circa MDCIV alio transgressis, desolata ac pene destructa jacuerat. Pius enim Præsul, qui circa annum MDCXVIII curaverut, ut in meliorem statum reduceretur ecclesiola quædam alia, septem Deiparæ doloribus dicata; [restituere intendens,] etiam Lauretanæ isti restituendæ animum appicuit. Jam fabrica aliquo usque promota erat, & operarii insistebant labori promovendo; quando me Antistes Mediolanum misit, ad curandam statuam Marianam Lauretanæ similem, de qua deinde sub diem XIX Julii anni MDCXIX scripsit in hæc verba: Ne prætermittas curare ut statim sculpturæ adhibeantur manus, necesse est enim quamprimum absolvere sanctam hanc domum. Dicimus necesse esse, propter revelationem ea de re factam hoc modo.

[53] Laborantibus cœmentariis in extruendo illius ædis muro, die Lunæ præterito, quidam octodecim annorum juvenis ex adjutoribus sedebat ante sanctam domum manducans, alii autem duo fabri rediverant in civitatem. Cum ecce puero adstitit subito persona ignota, in habitu Cappucinorū, [jubetur opus propere absolvere,] absque mantello, in veste quæ videbatur nova, & fune satis grosso adstringebatur, ex qua dependebat Corona: facies autem erat extenuata vehementer, & barba modica atque subrufa. Hic interrogavit puerum, ecquis istic fabricabat. Dominus Episcopus. reposuit puer. Tum alter, Ubi vero est Magister tuus? In civitatem ivit, ait iste, comparaturus aliqua huc necessaria. Tandem ille; Dicas, inquit, Magistro tuo, & hic significet Episcopo, curandum esse ut quam primum perficere curet structuram hujus ecclesiæ: quod nisi faciat, sinister aliquis eveniet casus: de quo ne possit postea queri, sciat se fuisse præmonitum: tu vero ne cuncteris magistro tuo referre quæ audisti. Conterritus juvenis, tum propter subitam apparationem illius Cappucini, tum propter minacem modum loquendi; eumdem, mox conversum ad latus sinistrum sanctæ domus, sequi cœpit; sed neminem prope vel circa reperit, quantumvis diligenter lustraret omnia. Dicit autem quod Cappucino humeros avertente, viderit in dorso ejus grande discoloris panni frustum, [per apparitionem S. Francisci.] quale solent gestare Cappucini: crediturque apparitio vera esse ipsiusmet S. Francisci, volentis hunc suum locum honorari. Cras legitime examinabitur res tota; interim vide an hujusmodi admonitio sit contemnenda: cum dici possit Deus id imperare. Fac igitur quantum potes, ut statua quam primum elaboretur. Hactenus epistola, tota scripta manu Episcopi propria, quam etiamnum servo penes me. Ipse vero, cum instante me intellexit opus finitum haberi, venit personaliter Mediolanum, ut sacram statuam perveheret Viglibanum.

[54] Atque hic Lector notet reverentiam, cum qua ardens ille amator Deiparæ solebat negotia illius tractare. Voluit ipse in propria rheda conducere statuam ad navim, [destinatam eo statuam ipse advehit Mediolano,] quæ parata stabat extra portam Ticinensem, itura in Biagrassum. Postquam autem ipsam in media rheda collocari fecisset, eamdem ibi suis manibus tenebat erectam: in navi vero reponi eam fecit supra mensulam, aptatam in modum altaris, cum luminaribus accensis, ante quam decantabantur Psalmi, & recitabatur Rosarium aliæque laudes Virginis, donec veniretur Biagrassum. Hic humeros ipse suos supposuit imagini, in proximum Zoccolantium conventum deportandæ; ubi nocte ea hospitium cepit, imagine Mariana intra ecclesiam decenter collocata cum cereis, usque in diem sequentem arsuris. Sequenti die recepit eamdem in rhedam suam, sicut antea fecerat Mediolani, & Viglebanum devectam collocavit in palatio, cum luminaribus & incenso, ubi frequentissime eamdem salutabat; mire gaudens, habere in propria domo statuam dilectissimæ Matris suæ, cui posset identidem exhibere reverentiam.

[55] Jam absoluta erat ædiculæ totius fabrica, restabat altare construendum; cui cum opus sit petris, [ad altare eidem struendum res sacras adhibet,] sabulo, calce, aqua ad comiscendum cæmentum, vide obsecro quantam curam singulis adhibuerit devotus Prælatus. Dicebat; cum ipsa Virgo purissima & sanctissima sit, congruum videri, ut nihil nisi sanctum & mundum operi ejus admoveretur. Itaque petras & terram conferri fecit in eam rem, tum quas ex Hierusalem sanctisque ibi locis attulerant Patres Zoccolantes, tum quas ipse fecerat comportari, præsertim Barbassina, ubi sanctus Petrus Martyr cæsus fuit, unde complures terræ copnini allati sunt; & vasa aquæ similiter multa ex fontibus miraculosis, scaturientibus infra altaria Beatæ Virginis. Mediolani, Caravaggii, in Rho, & alibi. Magnum etiam vas aqua plenum adduci fecit Torno, oppido quinque milliariis distante a civitate Comensi, ubi asservatur unus ex clavis Dominicis, & servit aquæ benedicendæ; ipse vero eidem sacro ferro devotus, religiose asservabat in suo scriptorio armariolo purificatorium, quod adhibitum fuerat illi post intinctione tergendo. Habebat etiam integrum laterem ex pariete ejus cubiculi in quo natus erat S. Carolus, indeque acceperat, quando fuit conversum in ecclesiam, invitatus ipse a Cardinali Frederico ad præsentiam consecrationi isti, exhibendam. Similiter ex variis altaribus, antehac destructis, congregaverat lateres aut petras; & quidquid operi recens adhibebatur, id prius benedixerat, Stolam rite indutus. Ad hæc cœpit etiam ipsemet, suis manibus & invitatorum ad opus pium Sacerdotum, Canonicorum, Cappucinorum, subigere & temperare calcem, cæmentumque conficere; aquas prȩdictas affundens terræ, quam dixi e sacris locis allatam.

[56] Cum vero jam omnis materies præparata sic esset, deportataque in locum ubi erat construendum altare, [ejus primum lapidem religiose ponit,] suis ipse manibus primum illius lapidem collacavit, illum scilicet laterem, quem ex natali S. Caroli loco attulerat; itaque Sacerdotes alii consequenter prosecuti sunt reliquam altaris fabricam, magistris cæmentariis non alio fine assistentibus, quam ut laborantes dirigerent: noluerat enim permittere ut aliis quam consecratis manibus fieret altare, supra quod in honorem Deiparæ sacrificandum esset corpus & sanguis filii ejus. Finito opere, instituta solennissima processio est, die VIII Septembris, nascenti Virgini dicata; quæ ut ordinatior esset, composuerat Alphabetum encomiorū B. Mariæ Italica lingua, hac fere forma, quatenus singula licet Latine reddere. Allegrezza (.I. Lætitia) Paradisi; Bellezza (.I. Pulchritudo) Angelorum, Contento (.I. solatium) Patriarcharum, Desiderium Prophetarum, Exemplar Apostolorum, Fortitudo Martyrum, Gloria Confessorum, Honor Virginum, [tandemque collocat statuam cum devota processione.] Indrizzo (.I. Directio) personarum Religiosarum, Lux Contemplativorum, Majestas Activorum, Norma Viduarum, Ornamentum Conjugatorum, Protectio Instorum, Quies Tentatorum præsertim Pœnitentium, Refugium Tribulatorum, Securitas Peregrinorum, Tutela Pupillorum, Victrix Inferni. Sub hisce encomiis, per pueros personatos prælatis, sequebantur pueri puellæque, in varias & congruas cuique titulo classes Sanctorum Sanctarumque divisi: quibus deducentibus & sequente Episcopo ceterisque, deducta in locum præparatum est statua: & finita est solennitas, cantata ibidem Pontificaliter Missa.

CAPVT VII.
Rigor Petri Georgii in urgenda disciplina, & decretis ac juribus Ecclesiæ vindicandis.

CAP. XX

[57] Quantumcumque pius ac zelosus Pontifex omnibus omnia fieri niteretur; [Clerious Episcopo refractarius,] non tamen ita dextere agere cum singulis potuit, quin aliquorum tam ecclesiasticorum quam secularium contradictiones incurreret, sub prætextu majoris boni apparentis, ejus spirituali regimi se opponentium. Ecclesiasticus quidam Viglebanensis, eo colore quod quædam Decreta Synodorum Provincialium Mediolanensium ac nominatim septimæ, cujus executionem Odescalcus urgebat, non essent Viglebani recepta, adversari Prælato suo cœpit, &, ut erat vehementioris naturæ, nonnullos in eamdem secum sententiam traxit. Itaque deliberavit Romam ire, causam istic contra Episcopum acturus. Verum cum res tota innotuisset Mediolani Cardinali Archiepiscopo Frederico, ipsa & pœna emendatus, hora qua inde in viam daturus se erat, illius jussu comprehensus atque in carcerem deductus est. Ibi cum culpam suam agnovisset, liberum quidem recipere optabat Antistes; sed non ita facilis fuit Cardinalis, cujus pariter causa agebatur. Necesse ergo fuit, ut, post plures detentionis dies, ipsemet Episcopus intercessor accederet pro suo pœnitente; qui deinde reversus, non solum amanter habitus est, sed variis etiam favoribus cumulatus. Habebat illum secum ad celebrandum Natalem: si hospites ei esse domi sue peregrinos sciret, mittebat eo vina aliasq; delicias: demum quacumq; occasione monstrabat eidem signa peculiaris affectus, [ab eodem cumulatur beneficiis,] ad stuporem omnium: ex quibus Carolus Restonis, Prepositus & prima Dignitas in Capitulo, dixit aliquando; Qui vult amanter haberi ab Episcopo, oportet ut ei fuerit quandoque inimicus. Visa est mihi res eidem non reticenda: ille vero respondit: Memento me Episcopum esse, qui debeam in omnibus bono esse exemplo, præsertim in dilectione inimicorum. Atq; hoc satis sit isto in genere, ut persuadeatur lectori, columbam sine felle Odescalcū fuisse.

[58] Desiderabat autem non solum communem in civitate pacem, [Paci inter cives servandæ Congregationem ordinat.] sed etiam particularem uniuscujusque in sua familia: quem in finem ordinavit Congregationem specialem, cui in singulis parochiis tres Nobiles præfecit, invigilaturos num uspiam subnasceretur aliquid litigii aut controversiæ, sive ex prætensione aliqua reali, sive ex alio capite. Ne autem pacificatio tardaretur defectu arbitri, cognituri rationem, si qua esset ex alterutra parte, vel quæstio ad conscientiam spectans; unicuique parochiæ deputavit Doctorem ecclesiasticum, pro eo quod rationis erat; & Patrem Superiorem Barnabitarum, pro eo quod conscientiam attinebat. Ipse vero litigantibus interponebat sese, tam dextere tamque suaviter, ut plerumque sequeretur optata concordia. Adeo id male habuit nonnullos, quibus sola ars erat piscari in turbida; ut prætendentes id aliud non esse, quam falcem mittere in messem alienam, seque constituere judicem causarum, ad Episcopalem jurisdictionem non pertinentium; ad disturbandum opus tam sanctum tamque utile publico, ausi sint etiam ad Regios ministros rem deferre, sed frustra.

[59] Quidam ex Disciplinatis, qui præter aliorum consuetudinem assumpserant sibi usum recitandi majoris Officii, ut majorem Clericalis quasi professionis speciem prȩseferrent, [Laicos sacra quædam usurpantes excommunicat:] præsumpserant etiam argenteam Crucem fabricandam curare, eamque in publicis processionibus efferre, ut Clerus solet. Cumque primum amice, deinde juridice moniti, nihil ad se spectare monitionem crederent; demum Episcopo necesse fuit excommunicationē in eos, velut contumaces, fulminare. Adeo acriter id pupugit istos, pene dixeram Indisciplinatos, ut ministros Regios ipsumque Gubernatorem contra Episcopum appellarint; ea via sperantes jurisdictioni ecclesiasticæ subducere semetipsos. Verum Odescalcus & Ministros Regios ipsumq; [appellantes ad Regium Senatum,] Prȩsidem & omnem Senatum de re tota edocuit: ut autem melius cognoscatur & ipsius diligentia, & Disciplinatorum male fundata causa, liceat mihi eam ipsam epistolam, quam Senatui scripsit, huic Capitulo inserere.

[60] Cum in Synodo Provinciali septima constitutum habeatur, sitque a S.D.N. Romano Pontifice confirmatum, ne Confratres recitent Officium majus, sed contenti sint recitando minori B. Mariæ Virginis: & loco deferendæ Crucis supra hastile, portent imaginem Crucifixi; cumque sua Sanctitas, sub gravi præcepto & in virtute obedientiæ, mandet Episcopis, ut ejusmodi Synodale Decretum exequantur; [scripta insigni epistola confutat:] conatus sum obligationi meæ facere satis circa Disciplinatos hujus civitatis. Postquam autem pluries eos rogavi amanter, omnibusq; paternis officiis erga ipsos usus sum frustra, quin potius ipsos indies experirer contumaciores; coactus fui transire ad prȩcepta, eorumq; executionem sub pœnis censurisque mandare. Recurrerunt illi quidem Romam, sed prohibiti nihilominus fuere cœpta prosequi, donec illuc citati per suum Procuratorem fecissent satis; causaq; de eorummet consensu revocata ad me, mihiq; remissa est. Verumtamen persistentibus illis & continuantibus usum majoris Officii, cum nuper etiam in quadam processione comparuissent cum Crucibus (id quod vetitū iis fuerat sub pœna excommunicationis) necesse habui ea de causa interdictum declarare oratoriū unum, propter recitationem prȩdictam; & aliquos, qui Cruces extulerant, excommunicare. Nunc intelligitur reos istos solicitare & sperare auxilium protectionemque Excellentissimi Senatus; & sub hac fiducia persistunt in sua inobedientia.

[60] Verum nec debeo nec possum timere, ne tribunal tā æquum protegat Confratres istos, in causa tam aliena ab omni ratione. [ostendens quam justis de causis Confraternitatibus inhibeatur,] Quantum enim majus Officiū attinet, cum illud sit ordinatū pro personis ecclesiasticis, in eoque recitentur Euangelia & Orationes minime congruentia secularibus; non convenit eadem publice ab ipsis in ecclesia pronuntiari aut cani. Eo autem minus id convenit, quo plures errores nati sunt ab illis in eo committi: cum recitatio vel cantus majoris Officii multam attentionē intelligentiamque requirat rubricarum, quæ in prȩdictis personis inveniri non potest, utpote majori ex parte idiotis & rusticanis. Certas reddo Illustrissimas Dominationes vestras, me particulari diligentia usum, ut cognoscerem quomodo in ea recitatione se haberent; multosque ac graves errores, quos committunt deprehendisse. Quinimo eorū nonnulli, dum se putant convenire ad Deum laudandum, [recitatio publica majoris officii,] videntur eū deridiculo habere. Et seculares quidam mihi affirmarunt, quod cū aliquando illorum Officiis intervenissent, non potuerint continere risum, propter insulsum modum recitandi quo utebantur. Prȩterquā quod id repugnet ipsorum Regulæ, prȩcipienti Officium Deiparæ Virginis; observantiæ que universali Confraternitatū omnium aliarum, non solum Mediolani & in tota hac Provincia, sed etiam alibi. Sunt & aliæ multæ rationes, propter quas Synodus juste ac prudenter inhibuit recitare Officium majus; & hic etiam Viglebani Oratoria quȩdam recitant Officium B. Mariæ, atque ita deficit conformitas.

[61] Ad Cruces quod spectat super hastili, eæ tantur ab Ecclesiasticis: communis autem usus Disciplinatorum habet deportare Crucifixos; id quod etiam magis convenit cum habitu humilitatis & pœnitentiæ, [& usus Crucis super hastili,] quam profitentur; cum econtra Crux super hastili indicium sit potestatis ecclesiasticæ. Ob quas causas, itemque ut sit differentia inter ecclesiasticum & secularem; etiam in signis exterioribus, visum est sacro Concilio ejusmodi Cruces prohibere Confraternitatibus. Adeo ut Illustrissima Dominatio sua cum Excellentissimo Senatu (cui, si opus sit, rogo ut hanc communicare dignetur ex mea parte) optime possit cognoscere, utrum mereantur Confratres in tali causa ipsorum protectionem. Quin potius confido de multa ipsorum religiositate & prudentia, quod, [& exinde magis etiā a Gubernatore honoratur.] intellecta facti veritate, auctoritatem suam interposituri sint, ut ipsi ad obedientiam se convertant, & ad implenda mandata suorum Prælatorum, qui nihil cupiunt quam ipsorummer utilitatem spiritualem. Hinc obligatus manebo vobis, quorum manus deosculans, omnibus veram felicitatem apprecor. Petiit nihilominus Gubernator, ad eorum instantiam, ut se conferret Mediolanum: sed loco se non movit Episcopus, nisi post sex menses; quando sibi placuit, propter alia urgentissima negotia, eo ire. Huc ubi appulit, mox, sicut alias solebat facere, ad salutandum Gubernatorem se contulit Tum vero qui minus bene ipsi volebant, fore existimabant ut male reciperetur: sed contrariū omnino accidit. Sua enim Excellentia præ eo quam alias consueverat, ipsi obviam processit, humanissimeque eum tractans, in digressu deduxit ultra consuetum sibi terminum, ad magnam confusionem æmulorum. Ita prudentes Principes, usu ipso docti qualitates personarum, eos quos constantes etiam contra seipsos experiuntur, pluris postea facere solent, neque patiuntur se a male affectis abduci extra limites decori.

[62] [Mortarienses rationem sacra pecuniæ reddere detrectantes,] Non minores offendit difficultates Mortariæ, cum istud oppidum visitaret, in recognoscendis locorum piorum rationibus: quas qui reddere tenebantur, omni industria procastinabant exhibere ephemerides suas, mille quæsitis prætextibus; negantes insuper Episcopo reddere rationem procurationis suæ. Quia autem solent istiusmodi homines, quæsito colore aliquo fallaci, recursum habere ad Regios ministros, reddendo eis ipsos Prælatos suspectos, quasi nitantur suæ jurisdictionis limites, ultra quam par sit, promovere; etiam isti ad Excellentissimum Senatum detulerunt querelas: qui cum desuper scripsisset Episcopo, responsum is in hæc verba dedit. Dum visitarem Mortariense oppidum, oblata mihi est epistola, scripta ab Excellentissimo isto Ordine, ut supersederem processu, contra Communitatem istam instituto, in materia procurationis, cujus ratio reddi debet tempore visitationis. Quando epistola ista mihi tradita fuit sub vesperam diei lunæ, jam declaraveram excommunicatos Consules, [excommunicat nō obstante ecrū appellatione;] necdum tamen affixæ schedulȩ erant, quod primum factum est post meum discessum die Mercurii: dixi autem latori epistolæ, non ultra esse tempus intercessioni hujusmodi. Ad id porro motus fui: quia certum est, Episcopo visitanti exhibendam Procurationis gestæ rationem, & circa personas eo obligatas habendam rationem consuetudinis: hæc autem eo loci obtinet ut rationes reddantur a Communitate; ita enim usitatum ibi fuit, ex quo Viglebanum fuit Episcopalis Sedis prærogativa ornatum: estque etiam conforme ei quod in aliis multis locis observatur, quemadmodum ipsemet inveni in diœcesi Alexandrina, cum ibi essem Episcopus. Talis autem consuetudo tanto magis valere debet in oppido Mortariensi, quanto Presbyteri pauperiores & mercenarii omnes sunt, ubi nullum Beneficium est præter Præposituram quod unquam venit in partem istiusmodi expensarum. [post suaviora remedia frustra tentata:]

[63] Nihil prætermisi possibilium mediorum ad obtinendum ibi quod æquum erat, adeo ut etiam ea de re egerim cum Domino Senatos Præside bonæ memoriæ, & cum D Senatore Taverna, cui cura negotii istius commissa fuerat ut ipsum cum quiete terminarem; & ipse videbatur ostendere quod hujus meæ Ecclesiæ jus satis agnosceret. Videns tamen duritiam illius populi, & ulteriorem moram omnem conjunctam esse cum notabili animarum damno; atque gravari conscientiam meam, si diutius differem visitationem, totis sex annis non factam, qua locus eget quam qui maxime, non potui non procedere ad resolutionem istam; sed quanto cum animi mei dolore, novit Deus. Etenim omnes personis ipsius oppidi amans affectu vere paterno, non possum non sentire censurarum plagas, inflictas dilectissimis filiis. [factumque Senatui excusat.] Sed obligatur Episcopus jus procurationis cognoscendæ tueri modis quam potest promptissimis & efficacissimis, eo quod materia non patiatur moram, quemadmodum satis novit prudentia istius Excellentissimi Senatus. De qua præsumo, quod ubi de conservandis hujus Ecclesiæ juribus agitur, quæ etiam ipsa ad jus Patronatus suæ Majestatis attinet, semper approbatura sit omnem justam resolutionem ea causa sumptam. Atque hic finiens, & devoto affectu manus vestras deosculans, precor Dominum, ut semper vos conservet, & crescere in sua sancta gratia faciat. Quomodo autem prophetia Odescalchi supra immorigeros, tam Mortarienses quam Viglebanenses, impleta fuerit, dicetur inferius.

CAPUT VIII.
Quo loco Petrus-Georgius fuit apud Prælatos Ecclesiæ, & Regios Ministros.

CAP. XXI

[64] Quam erat retinens juris sui Odescalcus, tam erat observans alieni. [Arbiter assumitur inter Cardin. Borromæum & Tavernam,] Quapropter Cardinali Frederico Borromȩo sanctæ memoriæ maxima erat familiaritate conjunctus, eique plurimum deferebat: & ille vicissim, per litteras & verbotenus, conferebat cum ipso omnia majora sui regiminis negotia: adeo ut arbitrio ejus committeret controversiam, quam habebat cum nepotibus Cardinalis Taverna, super bonis mensæ Archiepiscopalis. Taverna quoque tantum prȩsumebat de integritate Odescalchi, ut tantumdem fecerit etiam ipse: imo statim atque pervenit ad Episcopatum Novariensem, expedivit a se Nobilem quemdam expresse, qui illum suo nomine salutaret, declararetque singularem animi sui voluptatem ex tali vicinia. [ab iisque varie honoratur:] Borromæus insuper simul cum ipso se consolabatur in iis affictionibus, quas ambo patiebantur, pro tuenda jurisdictione ecclesiastica, dicens ei hæc formalia verba: Habeamus patientiam, Domine, vult enim Deus ut feramus Crucem hanc usque ad mortem. Invitavit etiam Odescalcum Aronam, consecraturus ibi in ecclesiam cubiculum, ubi natus fuerat S. Carolus; quando autem is aderat Mediolani, impendebat eum faciedis pro se Ordinationibus aliisque functionibus Pontificalibus; frequentius tamen in visitanda parte diœcesis, sciens quam utilis esset ejus præsentia illis quæ visitabat locis.

[65] [In Synodo Mediol. jubetur primus cœtum alloqui,] In Mediolanensi Synodo septima elegit eumdem Borromæus, qui in illo consessu Episcoporum sedecim & Cleri primus verba faceret, corā Senatu, Magistratu & Ministris Regiis totaq; civitate. Auditus vero fuit non solum cum voluptate sed etiam cum admiratione tanta, ut cum deinde res esset relata Gubernatori Comiti de Fuentes, cui optime nota erat facundia Odescalchi multum se excusari voluerit, quod interesse non potuisset; petieritque, ut prius quam Mediolano discederet, coram se diceret vice altera. Visa opportuna occasio huic rei est solennis Translatio sanctarum Reliquiarum, [quoditerum facit in Translatione Reliquiarum.] quas Joannes Baptista Castaldi impetraverat faciebatque in varias ecclesias distribui, portantibus eas processionaliter Episcopis: itaque placuit Sermo tunc habitus, ut Castaldus rogarit quatenus eum imprimi pateretur, tamquam devotionis & eruditionis plenissimum. Verū ipse, qui rem non habebat ad verbum extensam, sed solum in scheda summatim notatam, cetera consuetæ sibi eloquentiæ commiserat, non voluit petenti in hoc morem gerere.

[66] Veniente Mediolanum Cardinali Odoardo Farnesio, voluit idem Borromæus, ut, qui tunc etiam Mediolani aderat, Odescalcus secum in lectica procederet, [Cardinal. Borromæo & Farnesio impeditis,] ad illum salutandum. Ecce autem dum veniunt ad palatium, ubi hospitabatur Farnesius; adest veredarius, nuntians obiisse D. Carolum a Basilica Petri, Episcopum Novariensem; rogansque ut Eminentia sua dignaretur præsentia sua exequias dicti Præsulis cohonestare. Displicuit omnibus mors tanti viri, sed quia Borromæus non poterat propter præsentem Farnesium Mediolano discedere, unanimiter Cardinales ambo in prȩsentem pariter Odescalcum verterunt oculos, [adest exequiis Episcopi Novariensis,] eumque oraverunt, ut isto caritatis officio pro se fungeretur. Cum ergo idem etiam Farnesius seorsim rogasset, & pro visitationis labore assumpto egisset gratias, dimisit eum a se sub horam tertiam, & ad suam ipsius rhedam deduxit abeuntem. Qui nihil cunctatus in viam se dedit, ac mane postero mature adfuit: seque solum Episcopum in ista functione videns, competenti processit in pulpitum, & suavissimo eloquio funebrem pronuntiavit orationem. Sumpserat thema, Requiem æternam &c. demonstravitque, curam Pastoralem, Episcopo impositam, unam ex laboriosissimis esse quæ alicui possint in hac vita injungi; [& orationē funebrem pene ex tempore habet.] quia exercetur in procuranda Dei gloria per salutem animarum, præ cunctis hujus mundi thesauris pretiosarum, & quibus maxime insidiatur dæmon. Narravit deinde labores defuncti in regimine commissæ sibi Ecclesiæ, cui totum seipsum impenderat; pedes videlicet itineribus, visitando toties diœcesim; manus, tot libris scribendis & functionibus faciendis; linguam, prædicationibus; & cetera omnia corporis membra, fatigationibus assiduis. Nunc vero cum apparebat a Domino datam requiem illis omnibus, tantopere in Dei causa exercitis; sperandum rationabiliter videri, quod etiam animæ ejus æterna requies obtigisset, quæ corpori unita cum ipso tam utiliter laboraverat. Quia autem nominabatur Carolus, & S. Carolo Patrono suo olim ministraverat; addebat, quod sicut hunc fuerat imitatus in labore Pastorali, animarum zelo, & probitate exemplaris vetæ; præsumendum quoque esset, quod cum eodem requie fruatur eadem. Fuit cum omnium Novariensium stupore auditus orator, quem sciebant præparandæ diction aliud tempus non habuisse, quam noctem itineri impensam.

[67] [Vicinis Episcopis libenter se impendit] Quoniam autem mentionem fecimus sepulturæ, Episcopo illi defuncto impensæ; addamus etiam aliud caritatis opus, viventi datum. Multum ille & frequenter impediebatur podagra, affixus lecto: itaque vice quadam Viglebanum misit cum Canonico Dolci ducentos & amplius ordinandos ex sua diœcesi, quibus omnibus Odescalcus promptissima caritate manus imposuit, addita ad eorum solatium oratione latina ex faldistorio. Fuit etiam invitatus a D. Gambara, Episcopo Dertonensi cæco, ad solennem Translationem Reliquiarum Corporumque sanctorum, in veteri Cathedrali detectorum, occasione fulminis, quod supra ipsam cadens totam destruxerat: Missamque celebrans, omnem illum populum cum Episcopo suo recreavit eleganti panegyri.

CAP. XXII

[68] Longissime differebatur fama virtutum ejus, [in causa gravi utiliter agit apud Paulum V.] quæ etiam movit aliquos, ut ad ipsum notabiles quasdam personas destinarent, opem ejus imploraturos, apud tunc regnantem Paulum V, in negotiis maximis & sanctæ fidei propagationem concernentibus. Audivit eos benevolentissime Odescalcus; & quoad negotium propositum, cum omni diligentia quærens in veritatem rei, prius quam ipsa suæ Sanctitati repræsentaretur, suggessit quidquid utile atque opportunum existimabat, ad felicem exitum consequendum. Postea vero misit alium quemdam expresse, licet sub diverso prætextu, ad Pontificem: qui considerata qualitate negotii, pro sua gravitate & prudentia, non solum annuit ut daretur effectui, sed etiam media eodem disposuit. Interim tamen ad meliorem vitam transiit Odescalcus, cum magno optimi Pontificis sensu: qui sicut talenta ejus habebat cognita, ita vehementer doluit non posse tanti momenti negotium ipso mediante perduci ad finem.

[69] [Maximi fit a Cardinalibus,] Jam diximus quantam de eo æstimationem habuerint Cardinales Borromæus atque Taverna: nunc addo, nihilo minorem fuisse eam, quam alii quoque Cardinales conceperant; qui post consuetam subscriptionem semper in epistolis propia manu addebant aliquid peculiaris demonstrationis erga ipsum. Satis erit unum ex omnibus retulisse Cardinalem Aldobrandinum, nepotem Clementis VIII, sic subscribentem, Januarii anno MDCXX: Admodum recens apud me est memoria nostræ antiquæ amicitiæ & meritorum vestrorum. [& Gubernatoribus Regiis,] Præter Comitem de Fuentes, qui ipsi promotionem ad Episcopatum Viglebanensem curavit, omnes alii Gubernatores Status Mediolanensis similiter eumdem maximi faciebant. Scio autem quod Marchio de Inoyosa eo sit usus, in summæ consequentiæ negotio, pro obsequio suæ Majestatis Catholicæ, nec cuiquam fidendo, nisi maxime familiari. Dux Feriæ ejusque conjux parem semper opinionem de eo præ se tulerunt, & hæc cupiebat quam frequentissime ab Odescalco visitari, quoties Mediolani erat, ut posset cum ipso agere de rebus spiritualibus, cum sua maxima consolatione nec minori fructu. Quapropter Dux ipse eum impendit, ut Ducissæ suaderet frequentius egredi de Palatio, unde solum bis integro anno prodierat, semel ut corpus S. Caroli, alias ut Hospitale majus viseret; insigni certe mulieribus, prȩsertim istius qualitatis, exemplo modestiæ.

[70] D. Petrus de Toleto, in precando felicia festa gaudebat ipsum aliquando prȩvertere, [ceterisque officialibus, togatis & militaribus.] cum admiratione Episcopi non exigua. D. Alfonsus de Idiaquez; qui primum fuit Magister equitum generalis in hoc Statu, deinde rediit Castellanus Mediolanensis, atque Magister-Campi generalis cum jure successionis in Gubernationem; tantopere Odescalcum amabat æstimabatque, quod Viglebani residens gauderet eum identidem visitare, & vicissim ab eo visitari. Regressus autem Mediolanum ad prædicta munia administranda, cum esset in castro, audiretque D. Odescalcum venire ad se; progrediebatur obviam de cubiculo, usquequo ipsi occurreret propriotemque sibi factum stringebat amplexu brachiorum, cum omni testificatione affectus & reverentiæ. Simili ratione eidem afficiebantur Prȩsides Senatoresque, & primarii quique Officiales, tam togati quam militares. Quadam autem vice, cum copiæ Vercellas ducendæ essent, tanta fuit erga illū devotio Ducum militumque, ut non prius in campum vellent prodire, quam ejus benedictionem suscepissent. Quapropter necesse fuit ad mensam cui accumbebat eos intromittere, ut suæ satisfacerent Religioni. Denique officia, quæ habuit in Curia Romana, satis ostendunt, quo loco apud summos Pontifices fuerit.

CAPVT IX.
Petri Georgii sanctitas divinitus varie declarata: ejusdem erga omnes benignitas.

C. XXIII

[71] Sed & ipse Deus, quanti faceret labores ab Odescalco sua causa toleratos, ostendere volens, [Prophetiæ dono instructus,] dono prophetiæ eumdem ornavit, quo multa futura prædixit; ac nominatim vindictam Viglebanensibus imminentē, propter eorum erga ipsum inobedientiam. Quod ut certius Lectori innotescat, placeat ei accipere ipsamet verba, quæ mihi per epistolam scripsit, manu propria, Illustriss. D. Fr. Gabriel Adarzus, Archiepiscopus Hydruntinus, sub die X Januarii MDCLVIII; ubi post alia quædam, spectantia Vitam D. Odescalchi, & suo loco relata, hæc subjungit. Nihilo minus explicite scribendum est, quod multi recognoverint D. Odescalcum variis in occasionibus dotatum spiritu prophetiæ. Paucis autem mensibus ante mortem suam, quadam die de pulpito dixit, id quod multorum animis in civitate Viglebanensi alte hæret infixum, magnoque cum dolore auditum fuit. Prædicans scilicet de culpa inobedientiæ & contumaciæ, quam ostenderant in causa Confraternitatum, ita dixit; Iudicatis me esse molestum vobis, qui vere non sum, [immorigeris Viglebanensibus prædicit,] nimisque vos premere præcipiendo inutilia. Vtilia utique sunt, filii, quæ a vobis desidero fieri, & non potest non esse utile vobis illud, in quo vestra exercebitur obedientia. Majores nostri Episcopi hanc volucrunt a successoribus præcipi, & a vobis exhiberi. Pareamus Concilio omnes, ut meritum sit commune; ego in intimando, vos exequendo. Simus uniti sub jugo obedientiæ, quod est suave onusque leve. Non recalcitremus contra stimulum, quoniam durum est nobis, dicentque Angeli, [diuturnam Sedis vacationem,] Numquid adhæret vobis sedes iniquitatis, qui fingitis laborem in præcepto? Si autem me exhortantem non audiveritis, timeo, timeo, imo video vos tradendos in desideria cordis vestri, cariturosque Pastore & ululaturos; & utinam non verificetur in vobis, Parvuli petierunt panem, & non erat quifrangeret eis.

[72] Ita autem revera contigit. Mortuo enim sancto Episcopo, annis aliquot vacavit Sedes. Deinde venit D. Franciscus Romerus, Archiepiscopus Lanzianensis; [prout contigit,] qui paucis annis resedit, & defectu sanitatis transiit Neapolim, ubi mansit mensibus aliquot, intentus curandæ valetudini; postmodum in Hispaniam rediit, actisque ibidem circiter sex annis obiit. Tunc Episcopatus collatus fuit Illustrissimo D. Julio Guitierez, Archipresbytero Scalæ & Oeconomo Apostolico atque Regio hujus Status; qui absque culpa sua totis novem annis mansit expers Consecrationis, propter accidentia varia, quæ una supra alia & tam inopinata evenerunt, ut solummodo videantur divinitus præordinata fuisse, ad castigandos Viglebanenses & complendam prophetiam sancti sui Prælati. [variis electis sed mox ablatis,] Consecratus autem Episcopus Guiterius ad suam Ecclesiam venit, sed novem solum mensibus eam rexit; obiitque, magno sui relicto desiderio & dolore de tam subita jactura, hominis usquequaq; excellentissimi. Post ejus mortem rursum duobus annis vacavit Sedes, quibus exactis nominavit sua Majestas ad eam Cardinalem Dongium: sed prius quam hic consecraretur, occupavit eum Innoventius X, aliamque Ecclesiam ei commisit; atque ita rursum vacavit Sedes altero biennio, donec ad eam venit an. MDCLIV mense Aprili Illustrissimus D. Fr. Gabriel Adarzus; in cujus solenni introitu compositi fuerunt multi versus, quibus significabatur commune gaudium, judicantium jam cessasse divinam ultionem, quam prænuntiaverat D. Odescalcus, dicendo ipsis, quod in pœnam suæ inobedientiæ carituri essent Prȩlato multumque eum desideraturi. O utinam jam cessaverit omnino, [spatio annorum 27.] & non ultra protrahatur flagellum! Nam quem Veglebanenses receperant læti anno IIV, dolent amissum, ad Archiepiscopatum Hydrunti translatum; adeo ut a VII Maji anni XX usque ad hunc mensem Aprilis anno LIV, quo intravit in ecclesiam istam D. Fr. Gabriel Adarzus, id est annis XXXIII, non habuerit Viglebanum in Palatio suo Episcopos residentes, ad summum inter omnes sex annis completis, & caruerunt Prælato plusquam XXVII annis interpolatim & discontinue. Et ipsi Viglebanenses recognoscunt hoc malum ab Illustriss. Odescalco fuisse comminatum & prædictum, & timent ne diutius protrahatur.

[73] Potest Dominatio vestra etiam dicere, quod hodiedum æstimetur Sanctus, [Suscitatur puer aquis suffocatus,] tam in civitate quam in tota diœcesi: eo quod tanta sint prodigia & mirabilia, quæ Deus operatur per ejus intercessionem. Specialiter autem, quod resuscitaverit puerum, viginti septem ab hinc mensibus suffocatum in rivo quodam, ablatumque violentia aquȩ decurrentis ad octoginta passus, unde decidit sub rotam molendini circumacti: quapropter D. Episcopus Fr. Gabriel decrevit, ad instantiam Capituli & civitatis, petitionemque Fiscalis sumendam informationem, de gratiis quas Deus est operatus inter fideles, implorantes auxilium prædicti Venerabilis D. Odescalchi, ut ea Romam mittatur. Testificatur autem D. Fr. Gabriel, quod cum multi ipsi dixissent, de sepulcro præfati D. Odescalchi procedere odorem suavissimum, quamvis corpus sub terra sit inclusum arcæ, lapidibus & calce obtectæ, ac deinde tabulis ligneis, quibus terra ad sesqui ulnam profunda incumbit; ipse D. Fr. Gabriel ad locum sepulturæ accessit, [odor cælestis percipitur ex sepulcro,] eo tempore quo nemo in ecclesia aderat, non habens in suo comitatu nisi famulum unum & sacristam; jussitque amoveriscamna supra sepulcrum posita: & prostratus in terram applicuit nares cuidam rimulæ, in una petrarum inventæ, & fragrantiam plane cælestem percepit. Exurgens itaque, mandavit denuo scamna sellasque reponi, sicut antea steterant.

[74] Hactenus manu propria D. Episcopus Adarzus, ad quorum illustrationem libenter adjunxerim, tumulum, [quod anteæ graviter oluerat.] in quo repositum fuit corpus Odescalchi & etiamnum requiescet, ipsomet dum viveret mandante effossum fuisse ante altare Deiparæ Virginis, intra capellam, quam in Cathedrali fabricandam curavit, pro aliquo cui devotio suggereret, ut istic vellet sepeliri ante prædictum altare: cumque adhuc vacuus maneret tempore mortis ejus, ipsimet sepeliendo electus est. In eodem sepulcro reposita fuerunt intestina, me præsente exempta, collectaque intra urnam testaceam, eorumque loco fartus est venter spongiis & myrrha. Quando autem compositurus eram corpus intra capsam, minimum tertio ingressus sum tumulum, thure eum suffumigans, ad dissipandum fœtorem, qui ex eo aperto existebat, totaque ecclesia se diffuderat: quare dum a multis jam annis dicitur cælestis quidam odor inde existere, judicet quilibet ecqua esse possit illius causa.

CAP. XXIV

[75] Tanta erat apud omnes æstimatio bonitatis ejus, tamque nota universis ejusdem affabilitas, nec minus evidens desiderium incensum quoscumque juvandi, ut ad eum in suis necessitatibus nemo non fidenter recurreret consilium vel auxilium requisiturus, upote certus haud frustra id sibi futurum. [Magna comitate omnes quovis tempore excipere solitus,] Novi ego magnæ conditionis personam, cui cum casus perquam mirabilis obvenisset, uno dumtaxat fido sodali comitatus, media nocte, ne cognosceretur, Episcopium adiit, Odescalchi alloquium postulans. Suspecta familiaribus erat ignoti hominis tali hora accessus: quapropter non nisi multa cum cautione introducendum sibi putaverunt. Verum mox ut in Episcopi præsentiam venit, subito ei se manifestavit; & ipse, dato familiaribus signo, innuit ne ultra quærerent aliquid; auditumque dimisit quam secretissime potuit. Ego vero qui postea cognovi, [urgenti & secretæ necessitati medetur:] urgentissimum illum casum extitisse, fidenter lectori assevero, gravissima scandala inde exoritura fuisse, si pro sua singulari prudentia consiliique præsentia promptum remedium ei non tulisset Odescalcus.

[76] D. Alphonsus Pimentelius, Magister equitum in Statu Mediolanensi, Eques ipse, qualem cuncti norunt, nobilitate, magnanimitate, & bonitate eximius; cum vice quadam Viglebano transiens festinanter ad exercitum, non posset ejus diuturniori colloquio, uti assueverat, gaudere; noluit tamen eo insalutato sine benedictione discedere. Itaque sciens Episcopum eo ipso matutino tempore occupari supplicatione ducenda, [& amico morienti assistit per se.] conatus est eum ubi ubi posset reperire: atque obvium in publica quadam platea nactus, coram omni populo se provolvit in genua, neque assurgere prius consensit, quam benedictionem adeptus foret. Quando autem idem Eques postea revertit plumbea glande vulneratus in obsidione Vercellensi, ex quo vulnere etiam obiit; præsentiam suam jugiter eidem exhibuit, assistens atque consolans, & ad bene moriendum disponens, præbito etiam per se sacro Viatico, quoadusque expiravit.

[78] Quid vero de pauperibus dicam, & quam præsens in ejus caritate auxilium haberent consiliumque viri & feminæ, pusilli & magni, infirmi ac sani, tribulati & quacumque necessitate pressi, cujuscumque essent conditionis? Atque hinc extitit universalis ille mœstissimusque planctus per totam Viglebanensem civitatem, [hinc tantus in ejus funere planctus civitatis.] cum ad sepulturam efferretur; quitantam in admirationem rapuit Episcopum Casalensem, exequiis ipsius intervenire dignatum, ut diceret, quod civitas ipsa recte posset vocari Civitas flentium. Lacry mabantur enim omnes, eo quod viderent mortuum non solum Episcopum, Pastorem, ac Patrem suum, verum etiam refugium universorum. Quin & in ipso justitiæ vindicativæ exercitio exerebat se caritas erga proximum. Presbyter quidam, [Etiam in puniendis reis benignus,] scandalosæ omnino vitæ, qui sub protectione cujusdam Magnatis confidebat impune prosequi effrænem libidinem, post multas frustra adhibitas correctiones ab Episcopo, tandem jubente eo datus in carcerem erat. Hic ad extremam mendicitatem redacto, ex ipsa domo Episcopali subministrabantur multa gratis: cumque tam ipsa captivitate quam exhortationibus soliciti pro eo Præsulis ad pœnitentiam rediisset: accersivit Odescalcus quemdam ejus fratrem secularem, pridem ab illo dissidentem, propter propudiosam & ecclesiastico indignam licentiam; voluitque ut reconciliatus ipsum denuo in domum reciperet, sub certa ad victum pensione: quod autem supererat de fructibus Beneficii ejus, mandavit consignari cuidam mercatori, [uni eorum optime prospicit in futurum.] unde accipi posset quo vestiretur, ne porro cum dedecore status & Ordinis sui, pannosus incedere pergeret: itaque ordinatis omnibus permisit exire de carrere, valde emendatum exterius interiusque. O veram delinquentes puniendi formam! Ex hoc autem casu conjectura potest fieri de aliis similibus infinitis.

[79] [Eleemosynas large & prudenter dispensat:] In Eleemosynas porro particulares domi ejus distribuebatur, quotidie post prandium, certa quantitas panis: si quid autem pecuniæ ex causa aliqua, inter manus vel in camera ejus, remanserat, totum cedebat egenis primo obviis. Scribit autem Taro, quod cum aliquando non nisi ducatus unicus domi inveniretur, ejus dimidium dari jusserit pauperi peregrino, eleemosynam petenti. Pecuniam vero, quæ inter prædicandum colligebatur, consignabat Canonico cuidam, erogandam iis qui schedam a manu sua afferrent: seorsim enim accersitos ad se pauperes interrogabat ipse, quo certius distinctiusque sibi constaret de cujusque indigentia, & quod collectæ deerat supplebat de suo. Sed & erga infirmos totus caritas erat, [infirmos quoscumque prompte visitat:] ad quos cum invitabatur pro danda iis benedictione cum Indulgentia in hora mortis, veniebat promptissime, quantumcumque forent pauperes, atque ipsos per se consolabatur. Nec solum hoc faciebat, quotidie dum quis infirmabatur domi suæ eum adiens; sed vidi aliquot, quod senis octonisque vicibus uno die reviseret, propriis quandoque manibus medicinas porrigens. Nulli autem expensæ volebat parcitum, qua eis subveniretur. Quod si periculosus morbus erat, conspexi ego ad unius ægroti curam accersiri ab ipso omnes medicos civitatis (tres illi erant) quin & quartum aforis advocari, quem domi suæ excipiebat, ut continue assisteret infirmo, præter medicamentorum pretium, etiam mercedem ei solvens de suo. In ipsa autem eorumdem visitatione, tantam monstrabat affectus teneritudinem, reaptando lectos, & variis commoditatibus ipsorum prospiciendo, ut confunderentur ægri & obstupescerent præsentes ad tantam demissionem: quemadmodum ipse ego non solum vidi, sed & in propria persona expertus subinde sum.

CAPUT X.
Singularis Petri Georgii devotio erga Deiparam.

CAP. XXV

[80] Quamquam omnis vita hujus sancti Prælati aliud non esset, quam exercitium continuum variæ erga Christi Matrem devotionis, & perpetua procuratio honoris ejus; restant tamen multa, minutim notanda in hoc argumento. [praxes 63 ipse sibi reduit familiares;] Cum enim in suo Discursu XI de instituto devotionis istius, eam in rem notasset sexaginta tres praxes ipsam exercendi, eas omnes ipse in usum verterat quatenus erat possibile. Ac primo quoties per Rubricas licebat, Sacrum de Diva faciebat: quoties sermonem habebat ad populum, inserebat ei quidpiam illuc spectans. Super mensam plerumque prælegebantur ei libri de eadem materia. In itineribus, post recitatum Rosarium Officiumque, ordinarius ejus sermo erat de Maria. Si ex causa aliqua sibi commissa proveniebat quidpiam sportulæ nomine, id continuo inferebatur in truncum eleemosynarium, expositum ante altare Deiparæ. Si veniebat in locum ubi esset ejusdem vel ecclesia, vel sacellum, vel imago aliqua miraculis celebris; ante omnia procedebat ad eam visitandam dictaque Missa honorandam: ut vero inter visitandum parochias commoditatem haberet in tali quapiam sacrificandi (si ea forte distabat longiuscule a loco ubi pernoctaverat) surgebat ante auroram, eoque se conferebat, ut ad horam, visitationis functionibus designatam, mature adesset; sæpe prius reverterns quam familia tota surrexisset.

[81] [omnes ecclesias Virgini sacras Romæ visitat.] Anno MDCIII quo Romam ivit, statim atque illuc appulit requisivit, quot ibi ecclesiæ essent consecratæ in nomen Deiparæ: intelligens autem viginti duas numerari, ordinate processit ad singulas, & in singulis Missæ sacrificium obtulit. [jubet orari pro se ut in illo affectu semper proficiat.] Per nobilem virum, senem ac fidum sibi, curavit vetulæ cuidam, infirmæ ac pauperi, cui nomen esset Mariæ, de habitatione provideri. Familiari cuipiam suo Ordinem conferens Presbyteratus, injunxit eidem, ut, in prima quam dicturus esset Missa, peteret ipsi gratiam a Deo tam ardenter amandi ipsius matrem, quantum subinde alii exardescunt in amorem mulierum: & quia occasionem habuit scribendi eidem Sacerdoti forte absenti, subjunxit Epistolæ hæc fere verba: Nondum sentimus in nobis inflammatum illum amorem erga Virginem, quem cuperemus: proinde ne cesses in vestris Sacrificiis rogare Deum, ut mihi hanc gratiam faciat: quia ignis, quantumcumque luculentus, numquam dicit, Sufficit. Omnibus secum agentibus commendabat devotionem erga eamdem. Cum aëris captandi causa egrediebatur domo, in rheda aut pedes, terminus exspatianti propositus semper erat aliqua illius ecclesia, capella, vel oratorium. Habuit aliquanto tempore in uno conclavium domus suæ statuam illam Marianam, quam cum descripta superius solennitate postea curavit collocandam supra altare ipsi dicatum in Cathedrali Viglebani: adistud autem conclave sæpius itabat, noctu præsertim, quanda familia cubitum se receperat, ibique insistebat orationi & flagellando corpori, quin & cereos sæpe faciebat ardere.

CAP. XXVI

[82] Cum absolveret ultimum opus suum; de Instituto devotionis ad honorandam Virginem; in ultimo ejus discursu, [absolvens ultimum opus de devotione ergæ B. V.] eam petiit gratiam a Maria, tam ardenter pro eadem obtinenda supplicavit, tam prompte fuit exauditus; ut res omnino digna videatur, cui devotus Lector advertat animum. Ita ergo scribit: Recipe, Benignissima, pusillum hoc munus, quod offertur Tibi: &, ut es gratissima, gratias ac dona nobis repende. Nos parva Tibi damus, tu reddes nobis grandia, & digna magnitudine vestra. Si tuis intervenientibus precibus desiderarem impetrare vitam prolixam, parum id foret; si postularem honores opesque temporales, quantumcumque hæ maximæ, isti primi essent quos habet mundus, etiam parum; [petit per eā veniam delictorum] si peterem quidquid pulchrum, bonum, ac pretiosum in creaturis reperitur, etiam parum. Volo a te petere grandia, & amplitudini tuæ proportionata. Quæ autem ista? Culpas nostras exorando excusa. An gratiæ & dona spiritualia? Veniam peccatorum meorum impetra. Excusa quod timemus, quia tu es spes unica peccatorum. Per te speramus peccatorum veniam; & in te, Beatißima, est expectatio nostrorum præmiorum. Tu quæ es anchora suprema reorum, excusa defectus meos apud Deum, quorum causa versor in continuo timore judiciorum ejus magnorum. Per te spero ejusmodi indulgentiam: in te, Beatissima, spem repositam habeo præmiorum æternorum. Sis mihi nominatim advocata fidelis in vita & in morte. Gratiam mihi impetra in præsenti, [& vitam æternam] & gloriam in altera.

[83] Effice ut recipiar in paradisum, tecum gavisurus in æternum; ut postquam contemplatus gaudia tua, tuisque doloribus fuero compassus in terra, tuæ fiam particeps gloriæ in cælo. Devotio proposita in quindecim mysteriis, terminatur in mysterio ipsiusmet gloriæ: finis ergo & hujus præsentis & alterius cujuscumque laboris mei sit acquisitio ejusdem gloriæ. Desideravi ego ut mediante devotione ista honorareris in terris; nunc autem opto interventu patrocinii tui pervenire ad honores cælestes. Obtuli tibi coronam compositam ex quindecim rosis, tu mihi impetra coronam distinctam cælestibus gemmis. Ad majestatem Reginæ pertinet, habere famulum coronatum. Obtuli tibi brevem imperfectamque laudationem, vellem autem semper perfectius perfectiusque apud Superos te laudare. Prædicavi magnalia tua coram hominibus, nunc cuperem te collaudare coram Angelis ac Beatis omnibus. Hæc summa desideriorum meorum: ad hoc premium adspiro, [& cum tali petitione librū finiens,] hoc solum ambio, aliam mercedem nullam volo, nullam postulo, o Mater gratiarum. Equidem indignum me novi qui istud impetrem, sed tu es digna quæ obtineas: concedatur tuo merito, quod juste negaretur demerito meo.

Nil datur, hoc si non detur, licet omnia dentur:
      Si datur hoc unum, tunc datur omne bonum.

Hanc talem & tantam gratiam ut consequar, flexis humi genibus, corde sursum elevato; linguam affectui, mentem calamo jungens, quam possum humillime pro eadem tibi supplico. Suscipe, o benignissima, o dilectissima Domina, orationem meam: præsenta illam dilecto filio tuo: effice ut eidem gratiose subscribat, brevi hoc, sed efficaci ac pleno energiæ verbo, Amen.

[84] Ego, qui, sicut primum totius operis exemplum scripsi, [dimisso secretario solus ipsam affectuose recitat.] sic illo dictante addidi etiam extremam istam clausulam; cum dimissus ab eo egrederer ex Musæo ejus, audivi illum movere sedem. Ergo curiositate motus, ut viderem quid demum acturus esset; per conniventis ostii rimam observavi, quod ingrederetur in cubiculum suum, ubi dormire solebat. Mox autem vidi prostratum in genua, coram imagine Deiparæ marmorea, stante in excavato pariete supra reclinatorium: ibique opus illud manu tenens ac Virgini offerens, de scripto eamdem orationem iteravit; cujus effectum etiam cito obtinuit, per gratiosum & desideratum, Amen: Siquidem paucos intra dies infirmatus, vitæ suæ cursum finivit.

CAPUT XI.
Morbus, Obitus, Sepultura Petri-Georgii.

[85] [Medicis cito ei moriendū dicentibus] Morbus Godescalchi extremus, fuit duplex tertiana continua, ex abundantiori pituita, quam studiorum contentio tantam accumulaverat intra stomachum, ut nullis medicamentis evacuari ea potuerit: quantumlibet conniterentur non solum medici civitatis, sed etiam peritissimi quique ex civitate Papiensi: qui cum accersiti ad eum venissent, dixerunt, paucas admodum vitæ horas superesse ægroto. His auditis, continuo apprehendi tabellam Deiparæ, accedensque exhibui, rogans ut jam dignaretur opere ipso exercere, quod docuerat alios in hora mortis faciendum; recurrendo ad Virginis patrocinium, ejusque auxilium implorando, in hoc ultimo & tam periculoso transitu: indicans etiam medicos judicare conveniens esse, ut sese disponeret ad suspiciendum Viaticum; atque hoc dicto, cum prosequi ulterius verba non possem supereffundentibus se lacrymis, egressus sum de cubiculo. Ille vero confestim me revocans, interrogavit, num timerem ne cito moreretur. Respondi non aliū me haberet timorem quam medici incusserant, [Viaticum suscipit:] dicendo paucas vitæ horas superesse. Ast ille rursum, quod ad Communionem quidem attineret, promptissimum ad eam se esse, inquiebat; de cetero ne solicitus essem, Quia (ipsa ejus verba refero) non moriemur tam cito, sed habebimus tempus ut fruamur solatio. Patris nostri Confessarii. Erat hic quidam Pater Doria, ex Ordine Zoccolantium, qui morabatur Alexandriæ: ad quē licet expeditus esset nuntius velox, non tamen adesse poterat nisi die sequenti. Nihilominus quia medici censuerant ipso vespere moriturum, festinatum est in præbendo ei sacro Viatico. [Canonicos suos extremum alloquitur:] Ergo non nihil temporis dari sibi petiit, quo se ad tantum Sacramentum suscipiendum appararet, solusque relinqui. Interim convocatum est Canonicorum Capitulum, coram quo devotissime Corpus Christi velut moriturus suscepit. Eadem occasione habuit ad eosdem perquam devotum sermonem, cunctisque affirmavit, quod licet nonnulla sententiarum disparitas sibi cum ipsis intercessisset; numquam tamen omiserit paterno affectu eosdem uti solebat prosequi. Deinde commendavit ipsis quam instantissime potuit servitium divinum, & sedulam pro Ecclesia curam; idque cum verbis tantæ teneritudinis, ut ex omnium oculis ubertim prorumperent lacrymæ.

[86] Non tamen, sicut prædixerant medici, ita evenit, ut ipso die moreretur: [vivit tamen ut prædixerat,] quin potius vesperi notabiliter melius habere cœpit, nocte autem sequenti tam placide dormivit, ut iidem medici, mane regressi, mutata sententia, cœperint etiam sperare de servanda illi vita. Interim advenit qui desiderabatur Pater Confessarius: ego nihilominus, quia dies iste erat febris recurrentis deterior, rogavi ut in alterum meliorem differret consolationem quam ex eo volebat capere. Non, inquit ille, sed hodie id agamus, [usque in adventū Confessarii sui:] dum tempus habemus. Neque vana præsagitio ea fuit: sequenti enim die increvit morbus, & ipse cœpit letargo corripi: a quo cum singulis fere ternis aut quaternis horis expergisceretur, revocabat semper ad se Confessarium, postulabatque identidem reconciliari, voce semper libera claraque utens: [videtur præsentem habuisse Deiparam,] idque fecit ter quaterve. In hoc autem statu me alloquens dixit: Nihil formides, Joannes Baptista: præsentem enim habemus personam, quæ nos vult juvare in hora mortis. Non possum ego nisi pie credere, personam istam fuisse Deiparam sanctissimam, quæ de auxilio suo securum esse jusserat; licet ipse præ humilitate noluisset eam nominare. Invaluit denique tantum sopor letalis, ut numquam ultra expergisceretur; [& moritur 7 Maji inchoato jam festo S. Michaelis.] quare collata eidem est extrema Unctio, præsentibus multis Religiosis, die septima Maji; & circa horam quartam intrantis octavæ reddidit spiritum creatori suo. Fuerat Præsul semper devotissimus erga S. Michaelem, cujus piæ affectionis ego conscius, dixi non moriturum nisi in ipso sancti Archangeli festo, quemadmodum & evenit. Principio hujus suæ infirmitatis die quadam inventa est lampas, quæ ante Sanctissimum accensa pendebat in Cathedrali, collapsa in terram: id quod habitum fuit citæ mortis prænuntium.

[87] Intellecta mors illa a cunctis fuit cum eo doloris sensu, [Licet mandasset condi in æde Lauretana,] quem merebatur Episcopus, semper creditus non sibi vivere, sed Deo, atque ad honorem Deiparæ, splendorem Ecclesiæ, commodum spirituale ac temporale proximorum. Testamento mandaverat sepeliendum se in ecclesia Virginis Lauretanæ, quam (prout dictum supra est) restaurari fecerat: sed ad extraordinariam Capituli instantiam indulserunt consanguinei, ut in Cathedrali conderetur, justis Canonicorum rationibus adversus extremam voluntatem prævalentibus. Ego tamen, ut aliquatenus facerem dispositioni ipsius satis, ad ȩdem Lauretanam cor detuli, quod, dum corpus aperiretur, in bursam Ormuzini panni violacei condideram: & hanc reposui intra arculam lariceam bipartitam, ponens in altero loco fidem authenticam talis depositi: [sepelitur tamen in Cathedrali cū libro suo de Diva,] hæc autem capsula postea fuit condita post altare istius sanctæ domus Lauretanæ. Ad exequias celebrandas fuit rogatus D. Scipio Paschalis Episcopus Casalensis, qui cum omni promptitudine functionem istam explevit. Orationem funebrem, quæ deinde typis mandata prodiit, recitavit Pater Fr. Petrus Martyr Minutii ex Ordine Prædicatorum. Quia vero sæpius mihi vivens dixerat, quod volebat sepeliendo sibi supra pectus poni librum, quem ultimum composuerat de Instituto devotionis Marianæ; ejus, licet necdum integre impressi exemplar, unum aptavi statim, juxta desiderium ejus, posuique intra sandapilam. Auctori contumulandum.

[88] Finitis exequiis depositum est cadaver in sepulcro novo, [ante ejus aram a se erectam:] quod vacuum reperiebatur ante aram Deiparæ, quodq; effodi fecerat pro eo qui ex particulari affectu istic voluisset primus sepeliri: & ibidem requiescit etiam nunc, ut supra dictum est. Erat perfectæ staturæ beneque dispositæ, colore vivo, facie tam pulchra, hilari ac devota, ut raperet animos omnium se intuentium: oculis claris atque modestis, ore subridenti, barba & crine, cum moriebatur, nonnihil tendentibus ad canitiem. Anno deinde MDCLVIII sequentia composui Epitaphia; quorum primum collocatum est in Cathedrali Viglebanensi, supra columnam Presbyterii, [eidem postea ponitur Epitaphium geminum.] vicinam organo, obversamque capellæ Virginis matris; alterum supra defuncti sepulcrum cum insigniis Odescalcorum, quæ purissimo in marmore exculpi fecit D. Doctor Raymundus Odescalcus, ex proximis defuncti consanguineis unus: qui cum viventem semper observasset, etiam mortuum voluit ea devotissimi affectus testificatione prosequi. Porro cum Taro in fine scriptionis suæ dicat, quod Multa alia fecit & dixit, quæ non sunt scripta in libro hoc: faciam & ego locum aliis, scripto meo adjuncturis quidquid deinceps comperietur de hujus sancti Antistitis actis; quamvis nullam pretermiserim diligentiam, ad colligendam omnem possibilem notitiam eorumdem, ad Dei honorem Virginisque sanctissimæ: quibus sit laus & gloria per secula seculorum, Amen.

EPITAPHIVM
D. O. M.

PETRO GEORGIO ODESCALCO,
PATRITIO NOVOCOMENSI,
THOMÆ REGII SENATORIS FILIO,
ECCLESIÆ PATRI ET FAMILIÆ LVMINI.
HIC
VTRIVSQ; SIGNATVRÆ REFERENDARII,
PROTONOTARII PARTICIPANTIVM,
LITTERARVM APOSTOL. CORRECTORIS,
FIRMI GVBERNATORIS,
AD HELVETIOS LEGATI,
MVNERA FELICITER OBIVIT.
EPISCOPVS ALEXANDRINVS,
POSTMODVM VIGLEVANENSIS,
VBIQVE EXTRVCTIS ARIS, SCRIPTIS CODICIBVS, PIISQVE INSTITVTIS,
EXIMIÆ PIETATIS
IN DEVM, DEIPARAM, ET SANCTOS
GLORIOSA EREXIT MONVMENTA.
PASTOR ET PATER
SEMPER VIGILANS ET PIVS,
INTER PIORVM LACRYMAS,
NVMQVAM SATIS LACRYMATVS,
VT CÆLO DIVTIVS VIVERET
CITIVS TERRIS OBIIT,
NONIS MAII, M. D C. XX.
DEVOTI ANIMI TESTIMONIVM
PARENTI OPTIMO
I. C. RAYMVNDVS ODESCALCVS

P.
Supra sepulturam.

MARIAM VIRGINEM,
QVAM VIVENS
PETRVS GEORGIVS EPISCOPVS
MIRIFICE COLVIT,
HIC EIVS OSSA DEPOSITA
VENERANTVR.

APPENDIX.
De quibusdam memorabilibus ante & post mortem D. Odescalchi.

Ex iis quæ vitæ tempore acciderunt, primo referam id quod Canonicus Ravellius in suis informationibus narrat, [Aqua ablutionis sacrificalis sanatur puer confectus variolis,] ipsius illius verbis, quoniam omni fide mihi digna videntur, utpote viri perquam familiaris in domo Episcopi. Ita autem scribit: Quodam mane in Episcopium venit mulier, dum Antistes ad Missam se parabat, habens in brachiis filium deformatum variolis usque ipsos oculos, quos aperire nequibat; ita ut potius frustum tostæ carnis quam creatura humana videretur. Petebat illa magna cum instantia aquam ablutionis manuum ejus, ante, in medio, & sub finem Missæ, porrigens eo in finem vasculum ex argilla Majolicensi. Hanc cum accepisset, domumque tulisset, nescitur quo instinctu, credi tamen potest quod affectu devotionis, lavit ea oculos, faciem, & corpus infantis: qui continuo aperuit oculos, cœpitque toto reliquo corpore ita melius habere, ut intra paucos dies omnino sanus apparuerit; & ipse scriptor eum vidit annos jam sedecim natum.

Auriga quidam Cæsaris Rho, nepotis ipsius Odescalchi, [item maleficio impeditus ab usu uxoris:] maleficio impediebatur ab actu conjugali: cum autem magnam concepisset de sanctitate Episcopi opinionem, curavit, mediante me, habere aliquid aquæ ab ipso benedictæ; per ipsam, ut mihi asserebat, liberandum se sperans. Ego, licet non sine difficultate, ipsam ei obtinui; & ille eam bibit, bibendamq; uxori porrexit; ex eoque tempore liberos se eo impedimento senserunt Dederunt etiam ex ea bibere cuidam filiæ suæ male habenti: & hæc etiam mutato statim colore, omnis molestiæ expers mansit.

Statim a morte Odescalchi, narravit mihi Mater Antonia Maria Ribera, [quod vivus promiserat,] Superior monasterii Ascensionis Viglebani, mulier excellentis, non solum nobilitatis, sed etiam spiritus, casum sequentem. Emerat monasterium istud fundum quemdam horto suo contiguum, quem ea accessione ampliare volebant. Adiverat locum D. Odescalcus, visurus an muri essent æque alti ac alii, quantum requirebat clausura: verum quia prius obierat, quam ipsa usa esset licentia dejiciendi murum intermedium, oretenus dumtaxat sibi facta, vehementer anxiabatur; eo quod materia inde proventura valde egeret, dubitaret autem an concessa facultas non expirasset cum concedente: sed nec electus adhuc erat Vicarius Capitularis, [per miraculum efficit mortuus.] ad quem posset recurrere. Ergo ad defunctum se convertens ait: O anima benedicta, quam credere me convenit jam receptam in cælum; tu, quæ tanta cum caritate semper occurristi necessitatibus monasterii hujus, etiam in præsenti perplexitate succurre mihi apud Dominum Deum. Hæc cum dixisset, abiit ad Missam audiendum, ac postea in cellam suam sumptura quidpiam medicinæ. Interim misit Vicariam suam ad portam carrorum, positam in eadem maceria; ut præsens istic adesset nescio cui rei agendæ. Quæ mox ut eo appulit, percepit haud procul a se jaci lapidem: dumque attonita circumspicit quis eum jecerit, nemine vel eminus comparente, vidit ultro cadere murum illum totum, remanente sola porta ubi stabat cum modica parte vicina. Maxima autem consideratione dignum fuit, quod ruina facta sit eam in partem, ubi monasterio erat utilior futura, licet in eam non inclinaret, sed nec inclinari quidem facile posset, uti referebant ipsæ Matres.

[Cappucinus ex Febri moribundus,] Subjungam hic aliam Epistolam D. Adarzi, qua mihi significat, quid se prȩsente acciderit, consideratione minime levi dignum. Hanc, inquit, eo scribo Dominationi vestræ ut præbeam occasionem significandi mihi qualiter valeas (opto enim ut plene) & quo in statu sit Vita D. Odescalchi quam scribis. Ut autem majori cum fervore procedas, volo Tibi referre quid Viglebani acciderit, dum adhuc essem Mediolani. In conventu Cappucinorum Viglebaniensium æger maligna febri tenebatur Frater Circator monasterii laicus, dictus Fr. Augustinus, extra spem vitæ; utpote jam munitus Viatico, & mox extremam Unctionem suscepturus. Ego, qui bono isti Religioso haud mediocriter afficiebar, ad eum visitandum ivi, in festo S. Antonii Patavini sub vesperam: cumque aliquamdiu collocutus essem cum P. Guardiano in horto, [sumpta aqua in Odescalchi vomine benedicta,] dixi quod cuperem infirmum videre. Rogavit ille ut ne irem, quia jam moriebatur. Perstiti nihilominus in proposito, voluique ascendere, sicut & feci; atque intravi ad Fr. Augustinum, interrogans qui valeret: ipse vero nihil respondebat & solum fixis oculis me intuebatur. Videns autem eum in summo gradu febrilis æstus vehementer sitire; suggessi P. Guardiano, ut ei potum adferri juberet. Allata ergo ei est aqua, & exhibita infirmo quantitas trium circiter unciarum, quam benedixi dicens: Fr. Augustine, In nomine Dei, & Virginis matris suæ, ac D. Odescalchi, bibe hanc aquam. Bibit Frater, & in terminis mihi dixit: Grande obsequium mihi præstitisti. Tum Guardianus pulsum arteriæ exploravit, & dixit, multo melius infirmum habere; idem fecerunt dixeruntque P. Vicarius, [subito convalescit;] & P. Infirmarius cum alio Patre, qui fuerat in seculo medicus. Paulo post interrogavi infirmum, utrum placeret ipsi rursus aqua potare. Respondit, Omnino; allataque est media circiter quantitas prioris, cui similiter benedixi, iisdem usus verbis. Statim autem atque eam gustavit æger; Jam, inquit, persanatus sum. Iterum ergo P. Guardianus cum supradictis Patribus tentarunt pulsum ejus, dixeruntque liberatum esse omni febre. Porro cum secunda vice aquam ægro porrigerem, suggessit infirmo Guardianus, promitteret qua primum vice egrederetur e conventu, visitare sepulcrum D. Odescalchi, id quod libenter facturum se vovit. Recuperata sanitate surgens de lecto, rogavit instanter P Guardianum, liceret sibi spatiari foras ad captandam auram. Negabat primum Guardianus facultatem, dicens, quod promiserat primum iter facere ad sepulcrum D. Odescalchi. Verum tanta fuit postulantis importunitas, [ob dilatum deinde votū relapsus,] ut ei fecerit potestatem eundi quo vellet cum assignato socio: ivit autem ad ecclesiam a Domina septem dolorum dictam, modice distantem a monasterio Cappucinorum. Verum cum domum reverteretur, tanti mox eum invaserunt dolores, ut cogeretur referri in lectum, seque mortuum diceret. Continuo ad jacentem accurrens P. Guardianus, monuit intelligere quam salubriter ipsi consuluisset, suadens ut prius factum a se votum compleret; formulamque præivit, quam verbatim subsequens veniam a Deo postularet: & cessaverunt una cum verbis dolores. [iterumque sanatus illud statim exolvit.] Proximo autem die processit ad visitandum sepulcrum, atque inde ad me veniens, ista omnia mihi narravit. Jamque informationes desuper confectæ habentur, & interrogati medici asseruerunt, impossibile fuisse, ut subito auferretur tota febris: cessaverat enim in instanti; id quod maxima consideratione est dignum. Hæc autem referre tibi volui ad solatium tuum, tum etiam ut Deo gratias reddas, atque ad prosequendum cœptum laborem scribendi Vitam defuncti, magis magisque animeris: confido enim futurum ad Dei gloriam minime vulgarem ipsiusque Sancti Episcopi.

Scripta erat hæc Epistola Mediolani, die XXI Augusti MDCLII; additaque erat altera ad ipsum eumdem D. Adarzum, Viglevano scripta, & sic nuntians. Multi hic sunt infirmi, & moriuntur multi: quotidie etiam videntur quasi infinita miracula fieri interveniente D Odescalco: [Item alius ad contactū pileoli.] Canonicus autem Crux, casum mihi alias narravit perquam rarum. Virum quemdam dicto D. Canonico notum invaserat febris: cumque ipse Canonicus aliquando esset piscatum egressus extra portam Vallis, factus eidem homini obviam, interrogavit eum quomodo valeret: cui iste respondit, redire sibi febres omni die. Ergo, inquit Canonicus, eamus haud procul hinc ad Dominam nostram de monte Carmeli, suggessitque ut recitaret ter Pater-noster & ter Ave-Maria in honorem sanctissimæ Trinitatis, rogando D. Odescalcum, ut sibi impetraret id quod esset ex majori Dei honore & obsequio: imposuit etiam capiti ejus pilcolum, quem ipse Canonicus ab eodem D. Odescalco acceperat. Quarto post die iterum viro prȩdicto factus obviā, interrogavit quomodo exinde valuisset; ille vero respondit, quod ex ea hora qua pileolum istum habuit capiti impositum, numquam rediit ad cum febris. Totum vero istud hic retuli, quia scio quod Illustriss. Dominatio sua gratanter ca sit intellectura de nostro illo Beato.

[Apparatus P. Godefridi Henschenii ad Chronologiam Pontificiana]

MONITIVNCVLA AD LECTOREM

Cum placuisset Michaëli Cnobbaro, suis & typis & sumptibus hos libros imprimenti, Propylæum hoc, sic imprimendum curare, ut seorsim etiam vendi posset; quia nonnullos futuros credebat, qui destituti commoditate aut voluntate totius operis perlegendi vel sibi comparandi, curiosius tamen ea requirerent quæ extra ordinem a Nobis tractantur; necessarium fuit ex Aprili ac Majo nonnulla recudi sub titulo Prævii Apparatus. Hoc cum ita jussissem fieri, ut nonnulla, quæ fuerat Auctor correcturus si vixisset, ipse ex ejus mente mihi nota corrigerem; visum mihi est eadem sic recognita, non ingrata futura etiam illis, qui empta haberent volumina nostra omnia: ideoque non curavi ea in communi omnibus exemplis editione auferre, sed nec apte potui. Nihil tamen majoris momenti mutatum vel additum volui, quod, hisce notis [ ] sejunctum a reliquo contextu, non posset Lector curiosus secernere. Addidi autem, de eodem quod Henschenius tractaverat argumento, illius opinioni contrarias Epistolas tres nostri P. Petri Possini; & dissertationem meam unam, ex jam dicti Possini opere quodam acceptam de Christi Genealogia: ut non minus Ecclesiasticæ quam Euangelicæ Historiæ, id est, vitæ ipsius Christi series hic inveniretur ordinata.

PROLOGVS AVCTORIS
De vetustioribus Catalogis Mss.
ROMANORVM PONTIFICVM.

[Mense Aprili occurrunt Natales Pontificum Sanctorum] Præmisimus Actis Sanctorum mensis Aprilis tractatum de serie & succeßione Summorum Pontificum Romanorum, qui primis aliquot seculis Ecclesiam recerunt, eamque martyrio aut vitæ sanctitate exornarunt. Incitarunt nos ad illud studium, tum antiqui Catalogi eorumdem, quos hic damus; tum potißimum dies natales plurium, in eum mensem cadentes; quorum ætates ac res gestæ non satis liquide definiri & tractari poterant, absque decessorum successorumq; exacta notitia, quam cum dictis Catalogis dare intendebamus, ut veritas undequaque stabilita clarius ob oculos poneretur. Ex his, quos dixi, ad Aprilem spectantibus, [Cleti,] primo Christi seculo floruit S. Cletus, a Principe Apostolorum & primo Pontifice Petro cum SS. Lino & Clemente ordinatus Episcopus, creditusque post hos Ecclesiam rexisse: qui a successore suo Anacleto, contra quam senserunt Eusebius & plures alii, necessario est cum hisce Catalogis distinguendus. Post hos autem duos traditur, usque ad tempora S. Euaristi, superfuiße S. Clemens; sed privatus, aut Apostolicus Episcopus, id est nulli Cathedræ adstrictus. Seculo secundo vixerunt, & jam dicto mense coluntur, SS. Sixtus I, Anicetus & Soter. Inter memoratum Euaristum & hunc Sixtum, [Sixti.] præfuit Ecclesiæ S. Alexander: cujus Acta sincerißima videntur universam decessorum & successorum Pontificum chronotaxim posse firmißime stabilire. Eamdem corroborant S. Hermes urbis Romanæ Præfectus, & Quirinus Tribunus, aliique ad X Aprilis relati, ab eodem Alexandro conversi & martyrio coronati sub Aureliano Comite; qui ab aliis Judex, Princeps, & Imperator compellatur: & cujus facinora a variis ad Aurelianum Augustum, sesqui seculo serius imperantem, fuerunt perperam translata. Successerunt Sixto I Telesphorus & Hyginus; de quibus actum est tomo primo Ianuarii, sed quomodo tunc agi a nobis potuit, qui sanctæ antiquitatis succum necdum imbiberamus; nunc vero edocti melius, magisque exercitati ad veri falsique discrimen percipiendum, amota ista vellemus omnia, & quæ hic indicabuntur sola eorum loco substitui.

[2] Hygino successorem damus S. Anicetum, cui S. Pius subrogatus, fuit annis aliquot verus Pontifex, [Aniceti,] ante per annos circiter septem SS. Hygini & Aniceti Episcopus Vicarius quo etiam modo fuerunt Episcopi Vicarii Linus, S. Petri Apostoli; Sixtus, S. Alexandri, carceri inclusi; Stephanus, S. Lucii in exilium acti; & aliorum alii. Imo qui Liberio, sub Constantio Imperatore in exilium acto, præfuit S. Felix II, inter Pontifices Romanos ab Ecclesia numeratur. quamvis non sederit post dicti Liberii mortem. Seculo autem Christi septimo, cum S. Martinus Papa esset ab Exarcho Theodoro Calliopa captus & in exilium ablegatus, mandante Constante Imperatore, in ejus locum constitutus est S. Eugenius, qui prius fuit S. Martini Vicarius, ac dein verum Pontifex, & inscriptus Martyrologio Romano.

[3] [Soteris;] Pio Pontifici succeßit S. Soter: in cujus Actis, XXII Aprilis illustratis, demonstramus eum annos circiter novē præfuisse, atque anno Christi CLXXI vita functum esse. Cardinalis Baronius, quia aliter de annis decessorum senserat, coactus tempus Sedis ad non integros quatuor annos contrahere, ejusq; obitum anno CLXXIX aßignare; Si quis, inquit, certiorem de annis Soteris invenerit chronographiam, qua tamen Cletus e numero Romanorum Pontificum non ejiciatur, nec litterarum Martyrum Lugdunensium sincerum testimoniū contemnatur, haud inviti assentiemur. Hæc Baronius: cujus desiderio speramus a nobis factum satis solidissima & commodissima methodo, chronographiam istam petendo ex ipsis S. Soteris Actis, nec non ex successione S. Eleutherii, cujus anno VII mota est apud Lugdunenses persecutio, cum hujus Pontificis virtus satis ubique innotuisset. Imo successio Cleti ab Anacleto distincti, contra nuperos Græcizantes, optime propugnatur. Postea, in persecutione Diocletiani, paßi sunt mense Aprili SS. Cajus & Marcellinus Pontifices.

[4] Eusebius lib. 7 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 32 asserit, Cajum & Marcellinum sua ætate vixisse. [Caji] Sed, quod vehementer obstupescendum est, ita aberrat, ut videatur ultro voluisse a veritatis tramite recedere. Caij decessor Eutychianus sedit annos octo, cui vix decem menses concedit Eusebius: dein inertißima segnitie, SS. Marcellinum & Marcellum ejus Successorem, [Mærcellini] in unum eumdemque hominem constat; aut certe, ob nominis similitudinem, Marcello omisso, successores S. Marcellini statuit Chronico SS. Eusebium, Melchiadem & Silvestrum, sub quo suum Chronicon finit. Quare Eusebio cum suis sequacibus amandato, in iis quæ sunt Romanæ Ecclesiæ, majorem esse adhibendam fidem ejus alumnis, quam ceteris, censemus cum Baronio, in Notis suis ad XXVI Aprilis, quo coluntur SS. Cletus & Marcellinus, quos Eusebius a successoribus Anacleto & Marcello non distinxerat.

[5] [Præ libro Pontificali] Latinis igitur potius quam Græcis circa Romanos Pontifices inhærere cum haberemus constitutum, diuturna ac magna solicitudine indagavimus quoscumque de Summis Pontificibus tractatus, ab ejusdem Ecclesiæ alumnis antiquioribus conscriptos; & anno MDCLX Romam appulsi, hac de re cum viris magis eruditis egimus. Commendabant aliqui Librum Pontificalem, ex quo Vitæ Pontificum editæ sunt ab Aloysio Lipomano tomo tertio Vitarum Sanctorum Priscorum Patrum, usque ad S. Felicem 11 & tempora Constantii Imperatoris, quæ & in tomis Conciliorum, saltem usque ad tempora S. Gregorii Magni, allegantur, & post modum ex Anastasio Bibliothecario alijsque auctoribus continuantur, ac paßim in Annalibus Ecclesiasticis laudantur. Lucas Holstenius, Bibliothecæ Vaticanæ tunc Custos (quem nobis Alexander VII Pontifex Maximus, [& Catalogo Ms. Palaimi,] ut virum eruditum & hominem pium, commendabat) obtulit Catalogum Summorum Pontificum, ex antiquissimis membranis Palatinis Vaticanæ bibliothecæ descriptum. Hunc Catalogum ipsi transcripsimus deductum usque ad Stephanum III Papam, sive ad tempora Pipini & Caroli Magni Regum Francorum; eumque constitueramus aliquando aliis Catalogis minimo charactere excusum, subjungere. Verum quia ibi non indicantur Consules Romani, vix posset ille alium usum habere, quam ut ex crebris ejus etroribus disceremus, quam parum fidendum sit computui annorum, cui Consules aut anni Imperatorum desunt. Alium Catalogum reperimus in illustri bibliotheca Reginæ Sueciæ, contentum in codice membraneo valde magno sub numero 58, [probatur alius ex Ms. Reginæ] quem, usque ad Felicem IV & tempora Iustiniani Imperatoris deductum, descripsimus, & hic damus; sed loco dumtaxat secundo, quia post studiosam longamque meditationem judicavimus, primum locum & majoris characteris prærogativam deferendam alteri, notæ longe optimæ Catalogo, qui penes nos pridem fuit, deductus usque ad initium Liberii Pontificis & tempora Constantii Imperatoris, sive annum Christi CCCLIV, uti ex adjuncto ibidem Catalogo Consulum (qui in Constantio Augusto VII & Constantio Cæsare desinit) manifestum redditur.

[6] [In hoc Consules designantur:] Perplacet opusculum, tum ob summam antiquitatem, tum ob methodum scribendi, qua tempora singulorum Pontificum per Consules, qui tum Reipublicæ Romanæ præfuerunt, accurate designantur: quam Regiam viam esse docet ex Patribus Baronius, in Præfatione ad Annales suos Ecclesiasticos; & ad annum LXIX num. XXXVI ita concludit: Tempora annumerata per Consules libentioribus sunt accipienda auribus, cum ceteris illa frequentior, liberalior, & verior noscatur esse chronographia, atque in usum frequentiorem accepta, quæ a Fastis deducta est Consularibus. Certe quidem cum vetera monumenta in antiquis scriptoribus interdum invenimus esse Consulibus consignata, magno afficimur gaudio, perinde ac si in tenebris oberranti fax aliqua exoptata præfulgeat. Hæc Baronius: qui tamen facem illam pro primis Pontificibus sibi non curavit accendere: quod nos in Vita S. Soteris aliorumque Sanctorum Pontificum Actis mense Aprilis, ut supra indicatum est, relatis, facere conati; ad eamdem facem alias quoque controversias dirimimus, quemadmodum Baronius seculo tertio & sequentibus facit sæpißime: cujus rei exemplum unicum adduxisse satis erit.

[7] Sub Iulio 1 Pontifice, cujus Vitam elucidavimus XII Aprilis, [& per hos controversiæ dirimuntur,] fuit Synodus centum & sexaginta Episcoporum Romæ collecta, imperantibus (ut Acta Synodalia sub initium habent) Constantio & Constante anno quarto, sub die XIX Kalendarum Octobrium, Indictione sexta, & sub finem additur, Data Kalendis Novembris, Feliciano & Maximiano viris clarissimis Consulibus. Baronius anno CCCXXXVII num. LXVII, primo in locum Maximiani substituit Titianum, qui isto anno collega Feliciani fuit: ac deinde sibi loquitur. Quod autem spectat ad Synodum dictis Consulibus annotatam, cum triplici & inter se diversa chronographia signetur, mendum in notas numeri irrepsisse facile est intelligere. Primum enim anno quarto dictorum Augustorum, rursum Indictione sexta, atque demum nominatis Consulibus ponitur eadem Synodus celebrata. Si igitur moveatur controversia, quænam harum trium chronographia fidelior habenda sit; mea quidem sententia notatis Consulibus potius inhærendum existimaverim, illa potissimum inter alias ratione persuasus, quod facilius sit in notas numeri errores illabi, quam in ipsa nomina, quod omnes puto justissime concessuros. Hinc enim est quod mos inolevit, ut cum vel anni Imperatoris vel Indictionis, in legibus ab Imperatoribus latis, mentio haberetur, Consulum quoque nomina adderentur: eam nimirum ob causam, ut Fastorum soliditate, annorum Imperatorum numerus vel Indictionis semper integer servaretur; vel si librariorum vitio corrumperetur, ex notatis Consulibus restitui perfacile posset. Hæc Baronius, quæ in dictis Romanorum Pontificum Calogis necessario sunt observanda: quod subinde ipsa Imperatorum nomina vitio librariorum aut sciolorum, qui perversam habebant chronologiam, sint immutata, & restituenda ex Fastis Consulum ibi relictorum, quos nescivit imperitia illorum immutare.

[8] His positis progredientes, ad Auctores dicti jam primarii Catalogi perquirendos, pro numero partium illius diversarum, ipsos quoque censemus distinguendos. Prima completur cum S. Urbano Pontifice, anno CCXXX martyrium passo. In hac priore parte nulli Consules bis repetuntur, quamvis sub iisdem, [Hujus pars prior deducta usq; ad S. Pontianum,] sub quibus sedere inceperunt quidam, fuerint vita functi aut martyrio coronati eorum decessores: [sed ejus Pontificatui, qui potiorem anni partem vel incipiens vel finiens tenuit, relinquuntur. Exempli causa: S. Alexander dicitur fuisse temporibus Trajani, a Consulatu Palmæ & Tullii usque Æliano & Vetere. Creatus is est & ordinatus anno CVIII cum Coss. Gallo & Bradua: sed quia hunc annum decessor Evaristus tenuit usque ad XXVI Octobris, huic illi relinquuntur; & in designando initio Alexandri primi nominantur Palma & Tullius]. Deinde Ælianus & Vetus fuerunt Consules anno CXVI, quos ultimos toto anno habuit Alexander, & superfuit usque ad diem III Maji anni CXVII, quo Consules erant Niger & Apronianus: qui tamen non attribuuntur S. Alexandro, sed soli S. Sixto ejus successori: interim Acta antiqua S. Alexandri habent, post hujus mortem, nutu Dei, eodem anno, defunctum esse Trajanum, quod certum est contigisse in Cilicia X die Augusti, Nigro & Aproniano Consulibus. Hujus partis (si non scriptor, scribendæ certo auctor) videtur posse statui S. Anterus Papa, [auctore forsan S. Antero.] qui gesta Martyrum diligenter a Notariis exquisivit, & in ecclesia recondidit. Sedit is solum uno mense in suo Pontificatu, videturque gesta (& quidni potißimum Summorum Pontificum?) exquisiviße necdum Pontifex, sub S. Pontiano successore S. Vrbani. Imo Acta SS. Vrbani & Callisti hujus decessoris videri a S. Antero scripta, dicemus XXV Maji, quo colitur S. Vrbanus; & X Maji, quo coluntur SS. Calepodius Presbyter, Palmatius Consul, Simplicius Senator, aliique Martyres, quorum res gestæ in Actis S. Callisti continentur.

[9] Secunda ergo Pars inciperet a dicto Pontiano, & in hac paßim majora Pontificum elogia referuntur, iidem Consules repetuntur, dies ordinationis & mortis Pontificum aßignantur. [altera pars plures auctores habet, finiturque in Liberio.] Et hæc Pars [quatuor succeßive auctores videtur habuisse, nonnulla styli diversitate dignoscendos, quorum primus cum S. Felice finiverit, secundus tres hujus successores adjecerit, Marcellum & Eusebium, quartus a Melchiade usque ad Liberii initia scriptionem continuaverit, floruerit autem sub hujus decessore Julio:] in cujus Elogio, præter morem in prioribus Elogiis servatum, habetur accurata basilicarum ab eo extructarum narratio: ex qua XII Aprilis ad hujus S. Iulii Vitam confirmamus hujus Catalogi eminentem soliditatem. Liberii vero tempore hunc veterem Indiculum Romanorum Pontiicum contextum fuisse, etiam aßerit Dionysius Petavius lib. 5 Rationarii temporum cap. 5, qui eum penes se habuit. Post obitum Liberii constitutus est Pontifex Romanus S. Damasus, qui rogatus a S. Hieronymo, Gesta Pontificum, quæ potuit reperire in suæ Sedis studio, ad eum direxit, [si qua fides epistolis, quæ sub utriusque nomine præfixæ habentur in nonnullis Mss. Catalogis Pontificalibus: [Nihil quidem tale ad Hieronymum Damasus misisse probatur] de quibus, licet ad multo posteriora tempora continuatis, ea verba intelligentes plerique, quasi eatenus saltem auctorem haberent Damasum, fecerunt ut Damasi liber de Romanis Pontificibus paßim allegetur a scriptoribus superioris ætatis, ex quibus Ptolomæus Lucensis, usque Damasum, inquit, Chronica summorum Pontificum vigorem recipiunt Damaso scribente. Frequens communio litterarum & librorum inter hunc & Hieronymum faciebat non omnino incredibiie videri, hunc ipsum antiquiorem Catalogum petitum ab Hieronymo, eique a Damaso mißum fuisse: sed quæ ad hoc probandum proferuntur Epistolæ, decurrunt stylo tam hiulco & inculto, ut jam pridem viri aliqui eruditi, & nuper Clarissimus Schelstratius, in primo suo illustrandæ Antiquitatis conatu utramque censuerit, auctoribus tam cultis quales ambo isti sancti fuerunt, non convenire, & ipsi etiam quod a Damaso Hieronymus requisivisse supponitur argumento minus quadrare. [(utriusque enim ea de re epistolæ putantur suppositiæ esse)] Nec vero ante hujus vetustissimi Catalogi exemplaria eas epistolas reperit Henschenius, sed ante posteriorem Catalogum, qui usque ad Felicem IV pertingit, & non uno loco deprehenditur interpolatus. Nullam etiam earum rationem habendam putavit Martius Milesius Sarazanius I. C. Romanus, Vitam & opera S. Damasi Papæ a se collecta Edens anno 1638, licet præ oculis haberet proferretque alias, quibus Damasus ab Hieronymo petit Psalterium Græcæ fidei reddendum, & hic eidem quod petierat mittit. Illas igitur satis est in nostro Aprili legi, unde eas jam mallemus expunctas].

[10] [sed invenitur a Cuspiniauo sparsim editus hic Catalogus] Redeo ad præfatum antiquiorem Catalogum, atque indico quod eum habuit Ionnes vir eruditus Cuspinianus, & inseruit Commentario suo in Aurelii Cassiodori Consules, incipiens a Consulatu duorum Geminorum, in quo, imperante Tiberio Cæsare, passus est Dominus noster Jesus Christus (quem locum in Digreßione nostra ad idem Proœmium late explicamus) & finit cum Pontificatu S. Iulii Pontificis, ut supra indicavimus. Eumdem habuit in antiquis membranis Nicolaus Fabricius, Peiresci Dominus & Senator Aquensis, uti testatur Antonius Capellus de Cœna & Paßione Christi cap. 5. [ab Onuphrio sæpius citatus] Onuphrius Panvinius in Commentario in librum secundum Fastorum, incipit citare Damasum in Vitis Pontificum a Consulatu Saturnini & Scipionis, quando S. Linus creatus est Episcopus & Vicarius S. Petri, & prosequitur usque ad finem dicti libri & Pontificatum S. Julii sive finem præfati Catalogi. Verum quia immiscet Consules, quorum in aliis Catalogis, libro Pontificali & apud Anastasium nulla fit mentio, opinamur illos aut ex Catalogo præscripto, quem habuerit, excerptos esse, aut ex Cuspiniano desumptos. [& per Bollandū Bucherio communicatus.] Apographum nostrum communicavit olim Ioannes Bollandus noster Ægidio Bucherio, qui illud edidit in Commentario suo in Canonem Paschalem Victorii: sed is non parum fuliginis ipsi adjecit, dum Catalogum illum (quem confusiorem & vitiosum judicabat) non satis æstimavit: dixit tamen reliquorum Catalogorum fontem videri, & posse studio industriaque aliorum depurari, atque ad rigandam veteris historiæ siccitatem adhiberi: quod nos hoc tractatu conamur præstare, & judicio eruditorum hominum subjicere, ut quod sincerißimum æstimarint, seligant.

[11] [Vitæ Pontificum in altero Catalogo] Alter Catalogus, quem ut dixi, ex Ms. Codice Reginæ acceptum secundo loco damus, ex priore Consules habet desumptos, sed subinde non satis exacte: in hoc tamen est utilis, quod aliquot locis lacunæ prioris Catalogi præclare ex eo suppleantur. Ast hic in iis quæ a temporibus S. Damasi ad Felicem IV & tempora Justiniani Imperatoris traduntur, non habet Consules, præterquam in Joanne I & dicto Felice IV, quando vixit auctor [postremus, nam plures fuisse jam diximus] & voluit imitari auctorem primi Catalogi. Postea apud Anastasium ratio consulum nulla habetur: ideo in reliquis dirigenda sunt tempora per epistolas Pontificum & Concilia sub iis habita, in quibus Consules indicantur; item per Consules apud Prosperum, Marcellinum Comitem, Victorem Tunnenensem attributos initio Pontificatus variorum Pontificum: in quibus tamen auctoribus major diligentia requiritur [quippe qui inter se non concordant & sibimetipsis aliquando contradicunt].

[12] Porro historia, in dictis Catalogis contenta, latius explicatur non solum in Libro Pontificali, [& aliis codicibus, deductæ.] quem ante indicavimus, sed etiam in aliis codicibus Mss. de Vitis Pontificum ad Stephanum III & Pipinum ac Carolum Magnum Reges Francorum deductis: neque illæ in altero codice Marquardi Freheri, & alio pervetusto Bertiniani monasterii, ac tertio Parisiensi a Philippo Labbæo indicato ulterius deductæ habentur. Continuavit eas Anastasius Bibliothecarius usque ad Nicolaum Papam siue annum DCCCLXVII; & Guilielmus Bibliothecarius aliique, usque ad obitum Martini V sive annum MCCCCXXXI, & sic continuatas habemus in illustri codice nostro. Has, prout inscriptæ sunt, citamus MSS. Gesta Pontificum. [quorum unus usque ad Martinū quintum] Hisce Gestis supra indicatæ epistolæ SS. Hieronymi & Damasi præponebantur, eodem modo quo ante secundum Catalogum. Post dictas epistolas hic inserebatur titulus. In nomine Domini incipit series Pontificum Romanorum, qui in Sede B. Petri Apostoli ab ipso usque ad hoc tempus sederunt. Finit autem cum obitu & sepultura Martini V addita hac clausula; Cessavitque Episcopatus diebus XII. [Antea tamen in Gregorio XII agens de Gabriele Condelmerio addit, qui postea Eugenius Papa] modernus dictus est, utique post mortem Martini: quin etiam in Innocentio VII meminit Nicolai V post Eugenium ordinati; idque absq; ulla characteris diversitate, ut sub Eugenio scriptus primum liber, sub Nicolao rescriptus videatur, prout nos eum habemus]. Vixit eo tempore Iacobus Zenus, Patricius Venetus, vir in rebus agendis clarissimus, [Diversus ab eo quē Iac. Zenus scripsit sub Paulo 2] & in omnibus scripturis tam humanis quam divinis disertissimus & doctus, qui his temporibus, ad agitandum ingenium, de Vitis omnium Pontificum Romanorum librum eleganti sermone conscripsit. Ita Iacobus Philippus Bergomensis lib. 15 Supplementi Chronicarum Brixiæ anno MCCCCLXXXV excusi. Est dictus Zenus creatus Episcopus Bellunensis & Feltrensis in Provincia Marchiæ Tarvisinæ XXVI Aprilis anni MCCCCXLVII, & postea Episcopus Patavinus anno MCCCCLX renuntiatus. Obiit autem, teste eodem Bergomensi, anno a Natali Christi MCCCCLXXVI, id est annis novem antequam in lucem prodiret Supplementum Bergomensis, quod passim circa Vitas Pontificum a Iacobo Zeno scriptas sequuntur Trithemius, Eysengrenius (asserens optima fide expositas) Gesnerus, Possevinus, Vossius & plures alii. [Hujus ergo opus esse Ms. nostrum diu fuimus suspicati, subinde etiam asseruimus. Sed conjecturæ primum diffidere nos docuit præcitatus Martius Milesius Sarazanus, S. Damasi elogium ex Zeno transcriptum exhibens, aliquanto quam nos habeamus contractius: deinde eidem prorsus renuntiavimus, docti genuinum Zeni opus extare in Bibliotheca Vaticana; & compositum quidem esse sub Paulo I, adeoque post annum MCCCCLXIV quo is creatus est, sed non perduci ultra Clementem V anno MCCCXIV vita functum.]

PROOEMIVM PRIORIS CATALOGI.
De anno & die mortis Christi.

[Prologus]

Imperante Tiberio Cæsare passus est Dominus noster Jesus Christus, duobus Geminis Consulibus, VIII Kalendas Aprilis: & post ascensum ejus Beatissimus Petrus Episcopatum suscepit. Ex quo tempore per successionem dispositum, quis Episcopus, & quot annis præfuit, vel quo imperante.

EXERCITATIO I.
An recte statuatur Christus passus duobus Geminis Consulibus, & VIII Kalendas Aprilis.

[1] Admirandus plane videtur cum hoc Proœmio consensus vetustiorum Patrum & Scriptorum, attestantium, quod hic dicitur, imperante Tiberio Cæsare, passum esse Dominum nostrum Jesum Christum, duobus Geminis Consulibus, VIII Kalendas Aprilis. Est hic dies XXV Martii, ad quem late deduximus sacram Christi crucifixi memoriam, ex triginta & pluribus antiquis Martyrologiis, quorum vetutißimum S. Hieronymo tribuitur. [Dies 25 Martii alibi est examinatus,] Vbi etiam ad eumdem diem referuntur figuræ Christi crucifixi: ut sunt Michaël Archangelus, de dracone triumphans; Adamus creatus, lapsus, mortuus; Abel justus, primus Martyr; Melchisedec, Rex & Sacerdos; Isaac, a Patre Abrahamo immolatus; Israëlitæ, mare Rubrum transgressi. Imo sanctus Latro, cum Christo crucifixus, ad diem XXV Martii etiam hodierno Martyrologio Romano est inscriptus. Idem dies ibidem confirmatur ex Tertulliano, Augustino, Beda. [hic de Consulatu Geminorum agitur.] Henricus Philippi, in Quæstionibus Chronologicis de Annis nati & passi Christi Salvatoris cap. 19, addit illustres scriptores SS. Thomam & Antoninum & alios triginta, asserentes Christum XXV Martii passum: imo ait, Marianam sentire temeritati proximum, velle hanc sententiam labefactare. Alphonsus Salmeron, tom. 1 Prolegomeno 38, fere sub finem, ait, inter tractatus Ioannis a Turrecremata manuscriptos unum se invenisse, qui inscribitur, In quinque conclusiones Episcopi Abulensis, de mandato Papæ examinatas. Prima inter eas damnata hæc erat: Dominum Jesum passum anno ætatis tricesimo tertio currente. Secunda, nequaquam vigesimo quinto Martii, sed tertio Aprilis mortuum. Sed his obiter indicatis, placet hoc loco addere aliquot antiquorum, in variis regionibus degentium, testimonia de Christo crucifixo duobus Geminis Consulibus, dicto XXV Martii & feria sexta, quod aliis proximis annis non congruit: idque eo tantum fine, ut sua huic de Summis Pontificibus Catalogo debita consistat auctoritas, relicta aliis libertate ulterius rei veritatem inquirendi.

[2] Primus itaque prodeat antiquus Tertullianus, qui floruit circa annum Christi ducentesimum & sequentes, & quem S. Cyprianus ob miram doctrinam suum Magistrum appellare solitus est. [Hunc adstruunt Tertullianus in Africa,] Hic libro contra Iudæos ita disserit: Christi passio perfecta est sub Tiberio Cæsare, Consulibus Rubellio Gemino & Rufino Gemino, mense Martio, temporibus Paschæ, VIII Kalendarum Aprilium, die prima azymorum: quo Agnum ut occiderent ad vesperam, a Moyse erat præceptum. Hæc Tertullianus in sua cum Iudæis concertatione. Succedat Severus Sulpitius, [Severus Sulpitius in Gallia,] S. Martini discipulus, qui suam historiam usque ad Consulatum Stiliconis sive annum CCCC deduxit, traditque libro secundo, Dominum crucifixum esse Fusio Gemino & Rebellio Gemino.

[3] At præ reliquis majoris ponderis testimonium confert S. Augustinus, qui lib. 2 de Doctrina Christiana cap. 28 asserit, ignorantiam Consulatus, quo natus est Dominus & quo passus est, nonnullos coëgisse errare. [S. Augustinus in Africa,] Hunc ergo lib. 18 de Civitate Dei cap. 54 indicat, dum ista scribit, elapsis triginta annis post Consulatum Theodori Manlii; adeoque scimus, annum Christi fuisse quadringentesimum vigesimum nonum, eumque ante obitum ipsius Augustini penultimum, quando dicto Capiti, re bene discussa, ne & ipse aberraret, ista interserit: Mortuus est Christus duobus Geminis Consulibus, octauo Kalendas Aprilis: resurrexit tertia die, sicut Apostoli suis etiam sensibus probaverunt. [Victorius Aquitanus in Gallia] Hæc ibi S. Augustinus. Vixit eodem seculo Victorius Aquitanus, qui Canonem Paschalem anno quadringentesimo quinquagesimo scripsit, eumdemque his verbis auspicatur: Crucifixio Christi, duobus Geminis Ruffino & Rubellio. Habebat Hispania eodem tempore virum eruditum, Idatium in Gallæcia Episcopum, [Idatius Episc. in Hispania,] qui Chronicon deduxit usque ad annum quadringentesimum sexagesimum septimum. Huic attribuitur Consulum descriptio, accuratius a Philippo Labbe sub initium tomi primi Bibliothecæ novæ excusa, in qua traduntur ista Rufo & Rubellione Consulibus passus est Christus. Post Idatium sequitur in eodem tomo Chronicon integrum Prosperi Aquitani, & pag. 44 sub finem in Auctario, ista leguntur: [Prosper Aquitanus in Gallia,] Usitatior traditio habet, Dominum nostrum decimo quinto anno Tiberii Cæsaris, duobus Geminis Consulibus, crucifixum. Similes Catalogos antiquos Consulum Romanorum allegat Cuspinianus in Commentario Consulum Caßiodori, [antiqui Catalogi Consulum,] in quibus dicitur passus Dominus Jesus Christus Consulibus duobus Geminis. Omittimus Euangelium Nicodemi, quo utebantur Gnostici apud Irenæum lib. 2 cap. 28, in quo dicebatur passus Christus sub Pontio Pilato; anno quinto decimo Imperii Tiberii Cæsaris, [Euangelium Nicodemi,] sub Consulatu Rufi & Rubellionis. Concludat Georgius Cedrenus historicus Græcus, qui cum Græcis suis assentiens retulisset, ad annum XIX Tiberii passum esse Christum, sub finem adjunxit: [Romani apud Cedrenum in Græcia,] Exactius tempus salutaris istius supplicii a Romanis est notatum; evenisse nimirum Geminis Consulibus: innuens apud plurimos Latinos, ad sua usque tempora, hanc perseverasse sententiam, tamquam Ecclesiæ Romanæ. Consensus aliorum antiquorum infra proferetur.

[4] Eamdem sententiam nuper asseruit, ut certiorem & constantem Ecclesiæ Catholicæ traditionem, [& Anton. Capellus, cum approbatione Romana.] Antonius Capellus, Franciscanus Conventualis, in libro de Cœnä Christi suprema, deque præcipuis Vitæ ejus capitibus, edito Parisiis anno MDCXXV, cum approbatione Vincentii Martinelli socii Magistri sacri Palatii Apostolici, & Nicolai Riccardii Ordinis etiam Prædicatorum Sacræ Theologiæ Magistri & Regentis collegii S. Thomæ super Minervam; qui, mandante eodem Magistro sacri Palatii Apostolici, legit, & auream dissertationem appellavit, præ singulari eruditione, pietate insigni, robusta etiam ratione agendi pro vindicanda Sanctæ Romanæ Ecclesiæ antiquitate & traditione, dignam quæ communem lucem adspiciat, maximo litterariæ Reipublicæ emolumento. In hoc ergo libro cap. 5 plura lector reperiet, quæ hanc sententiam confirmant.

[5] En, quod in Proœmio propositum est, scilicet passum esse Christum duobus Geminis Consulibus VIII Kalendas Aprilis, partim probatum XXV Martii ad Sacram memoriam paßionis Christi, partim cœptum hic confirmari, quod plenius fiet sequentibus Exercitationibus. Feriam hebdomadæ sextam fuisse, in confesso apud omnes est. Vnica ab aliquibus difficultas apprehenditur, quasi non fuerit a Iudæis dies decima quarta mensis Nisan requisita, non concurrente plenilunio astronomico. In hoc autem quantopere aberrent, quærentes id quod minime tunc observabatur, docebit nos Ioannes Kepplerus præstans Astronomus, in Eclogis Chronicis anno MDCXV Francofurti excusis, pag. 90 contra Reusnerum & Calvisium ita loquens: In prima controversia de Paschate hæret uterque in Astronomia, [Quærentes Plenilunium quo Christus passus sit,] velut mus in pice. Mirum fatum. Ipse Astronomus ceteros non Astronomos abstraho ab Astronomia in actione hujus causæ. Probandum est legitime, Judæos tam bene fuisse Astronomice doctos, quantam hodie cognitionem afferunt ad hanc causam. Ego contrarium affirmo, priscos illos Judæos, usque ad Christi fere tempora, in usu Kalendarii nihil ultra vulgi captum sapuisse. Et pag. 64, Valde igitur, inquit decepti sunt nostri Astronomi, his ultimis centum quinquaginta annis, qui, ex sua perfecta Astronomia, pleni-lunia ad Christi tempora; ex Pleni-luniis, festa Judæorum; ex his & concursu Feriæ, annum Passionis ausi sunt determinare alium, quam veteres, ætati Christi proximi, tradiderunt. Si hodie quis, omisso computo Ecclesiastico aberrante, ex Astronomia perfecta, accommodatis decretis Nicænis quæ jactantur, computaret Paschata superiorum seculorum, is celeberrime aberraret ab usuali Paschate, & vix unquam justum historiæ annum assequeretur. Ita Kepplerus, verißime, & ad propositam difficultatem accommodatissime. [cum judæi cyclo corrupto uterentur,] Hinc nostro adhuc tempore, quando Pascha ex præcepto Synodi Nicænæ celebratur Luna XV, XVI, XVII, tunc qui non admiserunt correctionem Gregorianam Kalendarii, anno MDLXXXII cœptam, celebrant Pascha Luna astronomica XXII, XXIII, XXIU, & quandoque integra Lunatione, ut vocant, serius. Ita anno MDCLXXIV, quo hæc primum prælo parabantur, quando nos celebravimus Pascha die XXV Martii, Luna XVII, tunc qui dictam correctionem non admiserunt, suum Pascha celebrarunt mense Aprili; non tamen XXII Aprilis, quem XII appellarunt, quamvis esset Luna XVI, sed hebdomade integra serius, die XXIX Aprilis, illis XIX, & Luna astronomica XXIII, quod absurdum esse ipsi fatentur. Quidni etiam, e sententia Keppleri, aliquot diebus post verum pleni-lunium celebrarint suum Pascha Iudæi; & sic Christum in horto comprehensuri, venerunt cum laternis & facibus, quæ alias minus necessariæ fuissent: cui tamen argumento minus inhærere volumus.

[6] S. Epiphanius, cum Hæresi 70 § 2 dixisset, Pascha ante celebrari non posse, quam æquinoctium confectum sit, addit, Judæos ilud nequaquam observasse, apud quos depravata ac perturbata erant omnia. Et Constantinus Magnus, [non potuerunt veritatem attingero.] epistola ad Ecclesias ex Synodo Nicæna data, (quæ refertur pag. 465 editio nis Luparææ tomo 2 Conciliorum) de Iudæis ait, quod ne hac quidem parte veritatem perspiciant: quippe qui ut plurimum aberrantes, non modo errorem non corrigunt, sed in eodem anno alterum Pascha celebrant. Imo Beda, Paschasinus Episcopus Lilybitanus, Mariana & Serrarius, a Bucherio in tractatu de Paschali Iudæorum cyclo cap. 5 citati, volunt Iudæos veteres Pascha indixiße, non ex cursu Lunæ, sed ex Neomeniæ cyclo. Addunt alii, apud Moysem nullam pleni-lunii mentionem fieri, sed solum præscribi diem decimam quartam mensis primi. In simili antiquitate multum eruditus est Samuel Petitus, a cujus calamo habemus quatuor tractatus Parisiis excusos, scilicet Leges Atticas ab eo collectas, digestas & commentario illustratas; Miscellaneorum libros novem & observationum libros tres, in quibus varia veterum loca illustrantur & explicantur; & Ecloga, Chronologica, in quibus de variis anni Iudæorum, Samaritarum, Græcorum, Macedonum, Syromacedonum, Romanorum typis, cyclisque veterum Christianorum Paschalibus disputatur. In his Eclogis lib. 1 cap. XI scribit, Christum passum duobus Geminis Consulibus anno Æræ vulgaris XXIX, quo mensis Nisan cœpit die XI Martii feria sexta: ergo dies XIV Nisan fuit die XXIV Martii, feria quinta. Eo die Pascha celebravit Dominus, & sequenti die XXV Martii feria sexta passus est, quo ipso die vesperi plerique Judæorum, certe illorum Primores & Pontifices, Pascha celebrarunt. Hæc latius ibidem Petitus explicat. Petitum sequitur & exponit tabulis expansis Ioannes Voßius in Dissertatione de tempore Dominicæ paßionis cap. 16, Et hoc modo sciverunt antiqui Patres & Scriptores, ex similibus tabulis & continua majorum traditione, Christum passum primo die azymorum feria sexta, VIII Kalendas Aprilis, & duobus Geminis Consulibus, & consequenter censuerunt tunc habitam esse Lunam XV civilem, licet Astronomica non esset: quod paßim reliqui in sua sententia debent admittere. Addatur & id quoque, quod palam est, veterum Mathematicorum tabulas a Metone olim fuisse correctas, Metonis deinde a Calippo, Calippi ab Hipparcho, Hipparchi a Ptolomæo, & Ptolemæi rursus ab Affleganio esse emendatas. Quas, ceu male tornatas, denuo ad incudem vocat Alphonsus Rex Castellæ; & has, velut mancas & impolitas. Copernicus reddidit limæ. Istas demum Copernici Tycho Brahe elimavit: idemque alii hactenus præstare conantur: ut non temere proverbialis teneat sermo, facilius omnia Horologia, quam Astrologos conciliari posse. Quare propter Mathematicorum calculum aut οὐρανικὰ φαινόμενα velle a doctrina antiquorum Patrum, unanimi consensu tradita, desciscere, non videtur viri sapientis & eloquium mysticum profitentis; maxime in rebus Iudaicis, quod, ut Petavius lib. 12 de Doctrina temporum cap. 12 observat, Judaicus cyclus haud accurate lunaribus vestigiis institerit, sed nonnumquam longius aberrarit.

EXERCITATIO II.
Quomodo reliqua vita Christi dictæ sententiæ sit adaptanda.

[7] A Controversia de anno mortis Christi totam vitæ ab eo inter mortales ductæ seriem dependere, nemo est qui non videat. Hinc ab omnibus etiam iis, qui alias ab hic proposita sententia opiniones sunt amplexi, solicite laboratum, ut Euangelicæ historiæ contextum cum sua probarent consistere. Id quomodo etiam in antiquiori hac sententia præstari poßit, aggredimur explicare. Venerabilis Beda, libro de temporum ratione cap. 5, Habet, inquit, ni fallor, Ecclesiæ fides, Dominum in carne paulo plus quam triginta tres annos usque ad suæ tempora Passionis vixisse. [Ob annos Vitæ 33 & 3 Menses,] Imo Christum mansisse in hac vita annos triginta tres, ex Apostolorum traditione, testatur codex Ms. Florentinus Bibliothecæ Medicææ tempore Honorii I Pontificis exaratus. Supra laudatus Henricus Philippi profert cap. 5 hujus sententiæ asseclas, [ac mortē relatam ad an. 29 Æræ vulgaris] præcipuos viros, plures quam triginta. Hos ergo annos & menses eidem tribuimus: & quia Consulatus duorum Geminorum ex accuratiori calculo convenit cum anno Æræ vulgaris vigesimo nono, arbitramur ante initium hujus Æræ annos omnino quinque adjiciendos esse cum ante citato Capello, quos & Kepplerus innuit addendos. At Deckerius, Petavius, Bucherius, Senescallus, aliique, annos quatuor adsciscunt. Baronius ad duos annos prævenit: ad unicum Onuphrius: qui tamen postremi duo annum primum Christi nati ab Epocha Æræ vulgaris non separarunt. [huic sunt præponendi anni 5] Vt autem dictos quinque annos probemus clarius, deductionis hujus initium ab anno ante vulgarem Æram octavo sumemus, additis cujusque anni Consulibus Romanis: sic enim etiam ea intelligentur, quæ ante Incarnationem Verbi & Christi Nativitatem gesta, ad Euangelicam quoque historiam pertinent. Consules ergo erant


M. Marcius Censorinus,
C. Asinius Gallus.

[8] Vt Rex pacificus veniret, cujus vultum desiderabat omnis terra, [Bella sublata,] sublata fuerunt cuncta per orbem Romanum bella. Dictis enim Consulibus asserit Caßiodorus in Chronico, Germanos omnes, inter Albim & Rhenum, deditos Tiberio Neroni: qui, attestante Dione lib. 55 cum Velejo Paterculo (hic autem cum Tiberio vixit, militavit, præfectura, quæstura, legatione & prætura functus) omnes Germaniæ partes victor peragravit. Tum vero Augustus nomen Imperatoris accepit & Tiberio communicavit, ut ait prædictus Dion. Pace autem constituta terra marique, Iani Quirini portæ tertia vice fuerunt clausæ: [Ianus clausus,] quas, uti ex Tacito deducit Paulus Orosius lib. 6 cap. 22 adversus Paganos ad Augustinum, quietissimo semper obseratas otio ipsa etiam rubigo consignavit.
Tib. Claudius Nero,
Gn. Calpurnius Piso.

Annus hic primus pacis universalis censetur; [S. Ioa. B. conceptus,] quando Gabriel Angelus missus ad Zachariam eidem nuntiavit concipiendum S. Ioannem Præcursorem Domini.
D. Lælius Balbus,
C. Antistius Vetus.

[9] [Christus incarnatus,] Attulit hic annus tempus acceptabile & diem salutis, diem XXV Martii, quando misso iterum ad terras Gabriele Angelo in civitatem Nazareth ad Virginem Mariam, æternus Dei Filius de Spiritu sancto incarnatus, [stella in Oriente visa:] & homo factus est. [Baptista natus:] Quo tempore, ne illud gaudium apud solam Deiparam Virginem consisteret, arbitramur stellam apparuisse in Oriente, qua excitati & gaudio repleti Magi iter appararunt & susceperunt. Tempus hoc infra ex infanticidio constabit. Impletum dein est tempus Elisabeth pariendi, & peperit die XXIV Iunii Ioannem Baptistam. Quibus mysteriis ab Euangelista Luca narratis, additur exiisse edictum a Cæsare Augusto, ut describeretur universus orbis. Erat tunc & nullo alio anno sequente Syriæ Præses, (uti ex Iosepho lib. 16 Antiquitatum Iudaicarum cap, 17 liquet) C. Sentius Saturninus, [orbis de scriptus] qui ante annos tredecim fuerat cum C. Lucretio Vespellone Consul creatus; & postmodum, ut infra dicetur, iterum Consul fuit. Ab hoc autem actum esse Censum, docet Tertullianus lib. 4 contra Marcionem cap, 19. Sed & census, inquit, constat actos sub Augusto tunc in Iudæa per Sentium Saturninum, apud quos genus ejus, [census a Sentio Saturnino exceptus.] Christi scilicet Salvatoris, exquirere potuissent Iudæi. Idem antea cap. 7 dixerat, esse Censum istum, Dominicæ nativitatis testem fidissimum, quem Romana archiva custodiunt, Hæc ibi. At quomodo a Luca dicatur hæc descriptio prima facta a Præside Cyrino, tangit plane omnes, quocumque anno ipsum dicant contigisse, cum circa hoc tempus non reperiatur Cyrinus, sive Quirinus, Præses Syriæ fuisse. Verba præfata sic Græce efferuntur: Αὐτὴ ἀπογραφὴ πρώτη ἐγένετο ἡγεμονεύοντος τῆς Συρίας Κυρινίου, ubi Ioannes Georgius Herwartus in nova Chronologia cap. 241, tradit, positivum πρώτη vim habere compararivi προτέρα, respectu genitivi ἡγεμονεύοντος: atque hoc sæpe in sacra Scriptura & apud S. Lucam fieri ostendit, ut sensus sit hujusmodi: Hæc est descriptio prior, [quomodo descriptio Cyrino tribuatur?] & diversa ab ea, quam postea, ut infra dicetur, instituit Augustus, cum Cyrinus esset Syriæ Præses. Hæc Herwartus, & cum eo plures. Imo τὰ πρῶτα, etiam testimonio S. Hieronymi, pro prioribus dumtaxat accipiuntur: ut cum Lucæ II v. 26 de immundo spiritu, qui assumptis septem spiritibus immundioribus se revertitur, ita habetur, καὶ γίνεται τὰ ἔσχατα τοῦ ἀνθρώπου ἐκείνου χείρονα τῶν πρώτων, quæ verba etiam habentur Matthæi 12 v. 45, & utrobiq; ita transferuntur: Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus, cum ad verbum esset, pejora primis. Ita Matthæi 21 v. 36 πάλιν ἀπέστειλεν ἄλλους δούλους πλείονες τῶν πρώτων, S. Hieronymus ita vertit, Iterum misit alios servos plures prioribus, cum præcise verteretur, plures primis. Alia triginta exempla legi possunt apud Herwartum. Alii vocem ἡγεμονεύοντος latius sumunt, & sic S. Iustinus hunc Cyrinum appellat Judææ ὲπίτροπον, Procuratorem. Rebellarant anno præcedenti Hamonadenses in Cilicia, ad quos domandos missus Quirinus, eos expugnavit, & ad quatuor millia virorum in vicinis urbibus collocavit. Quid si tunc Legatus aut Procurator missus in Syriam, tulerit mandatum Census exigendi, quod executus fuerit Sentius Saturninus; ipse autem Romam reversus Æmiliam Lepidam uxorem ab Augusto accepit? Vt ut sit, ob hunc Censum ibant omnes, teste Luca, ut profiterentur, singuli in suam civitatem. Ascendit autem & Joseph in civitatem David, [Christus nascitur,] quæ vocatur Bethleem, ibi Jesus Christus Salvator noster secundum carnem natus est die XXV Decembris. Nam, ut S. Augustinus lib. 4 de Trinitate cap. 5 habet, sicut a majoribus traditum suscipiens Ecclesiæ custodit auctoritas, octavo Kalendas Aprilis conceptus traditur, quo & passus. Natus autem traditur, octavo Kalendas Januarii. Quam traditionem accurate observamus.
Augustus Cæsar XII,
L. Cornelius Sylla.

[10] [Circumcisus est Christus ipsis Kalendis Ianuarii, dein 11 Februarii in templum delatus, & a Simeone in ulnas acceptus; inde (ut recte S. Augustinus & alii sentiunt) Bethleemum relatus, ubi Iosephus jam aliquod domicilium fixerat…Interim hoc eodem anno Sentio Saturnino Præsidi Syriæ succeßise Quintilium Varum indicat Iosephus lib. 17 Antiquit, [circumcisus, præsentatus,] cap. 7: & hoc approbante Antipater filius Herodis in vincula est conjectus. Sub finem dicti anni; Ecce Magi ab Oriente venerunt Hierosolymam; & ab Herode mißi in Bethleem, intrantes domum, non stabulum, invenerunt puerum, in sinu matris, non infantem positum in præsepto, sicut Pastores ipsa nocte Natalis Dominici; [adoratus defertur in Ægyptum: occiduntur infantes:] & procidentes adoraverunt, Natalis ejusdem Anniversario die XXU Decembris. Illis autem per aliam viam regreßis, & Christo in Ægyptum ablato, videns Rex quia illusus esset a Magis, misit in Bethleem, & occidit pueros a bimatu & infra; secundum tempus apparere incipientis Stellæ, quod exquisierat a Magis, elapsis ab ejusdem Stellæ ortu mensibus XX & uno die XXVIII vel XXIX Decembris, quorum alterutro cædem illam recolunt,] in suis Fastis antiquis Latini, Græci, Syri, Arabes, Ægyptii.
C. Calvisius Sabinus II,
L. Passienus Rufus.

[Herodes moritur:] Herodes æger seditiosos aliquos Iudæos jußit vivos comburi, uti cap. 8 dicti libri 17 describit Iosephus, addens eclipsin Lunæ eadem nocte contigisse: quæ verba Græce sic exprimuntur Καὶ σεληνη δὲ τῇ αὐτῇ νυκτὶ ὲξέλιπεν Kepplerus asserit, hanc eclipsin Lunæ contigisse tribus horis ante Solis ortum XIII Martii, & fuisse digitorum pene sex, & annis duobus sequentibus nullam fuisse eclipsin ante Pascha: quo fit ut ab hac eclipsi, mortem Herodis prægressa & tam signanter indicata, maximum robur accedat chronologiæ ei quam proposuimus. [Archelaus regnat;] Occiso dein filio Antipatro, superfuit Rex Herodes quinque diebus, ante Pascha mortuus. Assentitur cum Kepplero Petavius, qui hoc eodem anno post dictam eclipsim (cujus exactum epilogismum exhibet) Herodem vita functum scribit, lib. 2 de doctrina temporum cap. 1, & lib. 13 ad hunc annum & lib. 4 Rationarii temporum cap. 22, Mortuo Herode, Archelaus filius ejus, post sedatam quæ in Paschate exorta fuerat seditionem, Romam est profectus, ut ex patris testamento regnum ab Augusto obtineret. Ibi Cajum Cæsarem, Augusti nepotem & filium adoptivum, in concilio primum locum tenentem vidit: uti prosequitur cap. 11 Iosephus. Ante finem autem hujus anni Cajum Cæsarem fuisse in provincias profectum, neque Romam reversum, ex Paterculo, Suetonio, & aliis Romanis historicis constat. Interim Archelaus, accepta dimidia parte regni Herodis, Ethnarcha ab Augusto constitutus, in Iudæam rediit.
Cn. Cornelius Lentulus,
M. Valerius Messalinus.

[Christus, relatus ex Ægypto degit Nazarethi.] Christus monente Angelo in terram Israel relatus est ex Ægypto: cujus mysterii memoria inscripta est Martyrologis Romano ad diem VII Ianuarii. Verum quod Archelaus regnaret in Iudæa, timuit Iosephus eo ire, & admonitus secessit in partes Galilææ (ubi Herodes Antipas, Archelai frater, imperabat Tetracha) habitavitque in civitate Nazareth, & ab educatione Nazarenus cognominatus est.
Augustus Cæsar XIII.
M. Plautius Silvanus,
���suffect. C. Caninius Gallus.

Cossus Cornelius Lentulus,
L. Calpurnius Piso.

ÆRA CHRISTI VULGARIS.

[11] Ita vocamus Æram, quæ etiamnum fluit, & ad initium cujus aptantur passim a Chronologis aliarum quarumvis Ærarum numeri. Et hæ quidem, quæ ab Epocha passim notiori fluunt, haud ita magnam habent, ut reducantur, difficultatem: difficilius ordinatur Æra annorum a Mundi creatione: hanc tamen & illas, uti ex usu, nunc recepto æstimantur, sic percurre, ut anno I Æræ vulgaris habeatur

Annus Æræ Constantinopolitanæ a condito, ut putant, orbe 5509
Annus Periodi Iulianæ, a Scaligero inventæ, 4714
Annus Urbis Romæ conditæ, e computu Varronis, 754
Annus Olympiadis, CXCV 1
Annus Julianus, in hac quæstione ab aliquibus adhiberi solitus, cœptus a quarto Consulatu Iulii Cæsaris Dictatoris. 46
Annus Æræ Hispanicæ 39
Imperii Augusti Cæsaris 44
Regnorum Archelai, Herodis Antipæ, & Philippi 5

Ab his annis initio vulgaris Æræ sic numeratis facile est & procedendo descendere usque ad hunc nostrum annum Christianæ Æræ 1685 & retrocedendo ascendere, Fluebat cum initio dictæ Æræ

Ætatis Christi annus sextus, quo & aliis tribus sequentibus, Consules erant
C. Iulius Cæsar,
L. Æmilius Paulus.

P. Vinicius Nepos,
P. Alfenius Varus.

L. Ælius Lamia,
M. Servilius Gemma.

Sex. Ælius Carus,
C. Sentius Saturninus II.

Caius Cæsar ab Augusto ex Syria evocatus, in Lycia moritur. Corpus Romam revexit Quirinus. Tiberius cum Germanico & Agrippa adoptatur.
L. Valerius Mesalla,
C. Cornelius Cinna.

Æmilius Lepidus,
Aruntius Nepos.

Archelaus supradictis Consulibus & anno principatus decimo, secundum Iosephum cap. ultimo lib. 17, a fratribus accusatus, trans Alpes relegatus est, & Iudæa, quæ illi parebat, in provinciæ formam redacta est. Tunc in Syriam missus est Quirinus seu Cyrinus Præses, [Archelao pulso Cyrinus exigit censum.] ut jura populis redderet, ac bonorum Censum institueret. Et hæc est descriptio a Iosepho lib. 18 cap. 1 indicata: respectu cujus, descriptio, ob quam SS. Iosephus & Deipara Bethlehemum abierunt, a Luca Euangelista appellatur prima, & ab aliquibus prio hac censetur.
Q. Metellus Creticus,
L Licinius Nerva

Christus, [Christus invenitur inter Doctores.] relegato jam Archelao, & cessante metu, qui Iosephum & Mariam coëgerat in Galilæam secedere, adscendit Hierosolymam, & inventus est in templo, sedens in medio Doctorum, audiens & interrogans eos: & reversus cum parentibus Nazarethum, erat subditus illis. Lucæ 2.
M. Furius Camillus,
Sex. Nonius Quintilianus.

P. Sulpitius Camerinus,
C. Poppæus Sabinus.

[12] Tiberius Cæsar bellum Dalmaticum confecerat, sed intra quinque dies hujus belli consummati nuntiatum est de clade in Germania accepta; in qua Quintilius Varus, nuper, [Varo cæso Tiberius tuetur limites.] nuper, cum Herodes moreretur, Præses Syriæ, jam Germaniæ Præfectus, cum tribus legionibus ab Arminio Germanorum Duce circumventus & oppressus est. Hinc Tiberius Cæsar de sua victoria triumphum agere non potuit, sed cum novo exercitu ad Rhenum profectus, limites Imperii Romani firmavit. Ita Dio & alij.
P. Cornelius Dolabella,
C. Iunius Silanus.

Tiberius Cæsar, ob rem Romani Imperii contra Germanos præclare gestam, teste Paterculo perpetuus Romani Imperii Patronus habitus.
M. Æmilius Lepidus,
T. Statilius Taurus.

Lege per Consules lata, provincias cum Augusto communiter administravit Tiberius, teste Suetonio, &, ut Tacitus loquitur, filius & collega imperii: [incipit æram Imperii cum Augusto administrati] & a Germania in Urbem post biennium ingressus, triumphum quem distulerat egit. Dedicavit & Concordiæ ædem, item Pollucis & Castoris suo fratrisque nomine de manubiis. Quæ fere eadem cum indicatis Consulibus referuntur apud Dionem lib. 56. Apud Paterculum vero qui aderat, cap. 121 ista leguntur: Eadem & virtus & fortuna subsequenti tempore ingressa animum Imperatoris Tiberii fuit, quæ initio fuit: qui concussis hostium viribus, classicis peditumque expeditionibus, cum res Galliarum maximæ molis, accensasque plebis Viennensium dissensiones, coërcitatione magis quam pœna, mollisset; & Senatus populusque Romanus, postulante patre ejus, ut æquum ei jus in omnibus provinciis exercitibusque esset (etenim absurdum erat non esse sub illo, quæ ab illo vindicabantur; & qui ad opem ferendam erat primus, ad vindicandum honorem non judicari parem) in Urbem reversus, jam pridem debitum, sed vindicatione hostium delatum, ex Pannoniis Dalmatiisque egit triumphum. Hæc ibi. Ab hoc ergo anno, saltem labente, sive ad aliquot menses progresso, principium Imperii Tiberii Cæsaris, nondum Augusti, sed simul cum Augusto regnantis, sumendum est: cujus annum XV ab Evangelista Luca cap. 3. prædicatione Ioannis Baptistæ & baptismo Christi celebrem, infra referemus. De hac prima Tiberii Imperii epocha consulendi Capellus indicato cap. 5, Herwartus cap. 284, & Bucherius lib. 3 Belgii Romani cap. 3.
Germanicus Cæsar,
C. Fontejus Capito.

C. Silius Nepos,
L. Munatius Plancus.

Sex. Pompejus,
Sex. Apulejus.

[13] Augustus in Campaniam profectus, Nolæ, die XIX Augusti, vita & Imperio functus est: cui tunc ex integro subrogatus Tiberius, Imperium solus ædministravit. Et hinc ducitur initium annorum, secundum quos traditur Christus ab antiquis Patribus & scriptoribus mortuus anno XV Tiberii Augusti, Geminis Consulibus: sic ut hujus secundæ Æræ Tiberianæ annos oporteat auspicari a die XIX Augusti, & ideo singulos eorum, ut bifariam dividendos, duplici notabimus numero. [Christus proficiebat sapientia & ætate & gratia apud Deum & homines, Luc. 2:]
Drusus Cæsar fil. Tiberii,
C. Norbanus Flaccus.

T. Statilius Sisen. Taurus.
L. Scribonius Libo.

C. Cælius Rufus,
L. Pompejus Flaccus.

Tiberius Augustus III,
Germanicus Cæsar II.

M. Junius Silanus,
L. Norban. Balbus Flaccus

M. Valerius Messala,
M. Aurelius Cotta.

Tiberius Augustus IV,
Drusus Cæsar fil. Tiber. II.

Quirinus seu Cyrinus, in Euangelio memoratus, mortuus est: cujus sordidam & præpotentem senectam describit Tacitus lib. 4 Annalium.
C. Sulpitius Galba,
D. Haterius Agrippa.

C. Asinius Apollo,
C. Antistius Vetus.

S. Cornelius Cethegus,
L. Vitellius Varro.

C. Lentulus Isauricus,
M. Asinius Agrippa.

[14] Pontius Pilatus succedit Grato Valerio Præses Iudææ. Agebant in Principatu suo annum XXIX Herodes Antipas, Tetrarcha Galilææ (cujus postea jussu S. Ioannes Baptista capite plexus & Christus illusus) & Philippus frater ejus, Tetrarcha Itureæ & Trachonitidis regionis; cum Lysania, Abilinæ Tetrarcha. Factum est autem verbum Domini super Ioannem Zichariæ filium, prædicantem baptismum pœnitentiæ &c. Luc. 3, cui est hic Tiberii annus XV, at Tertulliano XII.
Cn. Cornel. Lentulus Getulicus,
C. Calvisius Sabinus.

Christus baptizatus a Ioanne VI Ianuarii, Deminica die, annorum ætatis quasi triginta, id est, triginta & dierum tredicim. Post jejunium antem quadraginta dierum incepit se impendere prædicationi.
M. Licinius Crassus,
L. Calpurnius Piso.

Secundus annus prædicationis Christi.
Ap. Junius Silanus,
P. Silius Nerva.

Tertius annus Prædicationis Christi.
C. Rubellius Geminus,
C. Fusius Geminus.

Lazarum Christus suscitat. Ingreditur Hierosolymam, Dominica Palmarum XX Martii. Vltimam cum discipulis cœnam sumit feria quinta XXIV Martii, & die XIV mensis Nisan. At die XXV Martii, feria sexta in Parasceve primo die azymorum, natus annos triginta tres & menses tres, pro redemptione generis humani in Cruce mortuus est.

[Die autem XXVII victor a mortuis resurrexit, ascendit in cælum V Maji, misit Spiritum sanctum XV ejusdem. Deinde, anno verosimiliter ad finem vergente, Visus est plusquam quingentis Fratribus simul, de quibus 1 Cor. 15, 6, fortassis eos animans ad imminentem persecutionem. Deinde visus est Jacobo, scilicet Fratri-Domini, creans illum æquali cum duodecim potestate Apostolum, sicut postea Paulum. Denique XXVI Decembris lapidatur a Iudæis Stephanus; Iacobus die sequenti XXVII, secundum Hieronymianum Martyrologium, ordinatur Episcopus Hierosolymorum.
C. Cassius Longinus.
M. Vinitius Quartinus.

Facta mense Ianuario persecutione, visus est Christus Apostolis omnibus, jubens fortassis Hierosolymis remanere toto adhuc biennio, aut Barnabam in numerum Apostolorum recipi; & XXV ejusdem mensis, apparente in via Christo, convertitur Paulus. Sejano Romæ ponuntur statuæ.]
Tiberius Augustus V,
Ælius Sejanus.

Tiberius Imp. Christum inter Deos honorandum proponit. Impedit cum Senatu Sejanus Consul, qui interficitur. Res infra explicatur.
C. Domitius Ahenobarbus,
A. Vitellius Nepos, eiq; suffectus.
Furius Camillus Scribonius.
Ser. Sulpitius Galba,
L. Cornelius Sulla.

S. Paulus venit Hierosolymam videre Petrum. Deinde hic Cathedram collocat Antiochiæ.
Paulus Fabius Priscus,
L. Vitellius Nepos.

[15] Philippus, Herodis Antipæ frater, diem suum obiit, anno Tiberii Principatus vigesimo, cum ipse præfuisset triginta septem annis Trachonitidi & Gaaladitidi ac Batanææ, vir perpetuo modestus, & amator quietis & otii. Ita Iosephus lib. 18 Antiquit cap. 6, numerando scilicit annos Præfecturæ ab obitu patris Herodis Ascalonitæ, mortui in Paschate anno quarto ante Æram vulgarem. Hinc dicto anno Æræ labentis XXXIV, in Paschate, elapsi erant dicti anni triginta septem (in textu Græco ἑπτὰ καὶ τριάκοντα) & fluebat adhuc annus Tiberii vicesimus usque ad diem XIX Augusti: qui Tiberius ditionem ejus attribuit provinciæ Syriæ.
C. Cestius Camerinus,
M. Servilius Rufus.

Herodes Antipas est devictus in bello ab Areta Rege, cujus filiam in uxorem sumptam repudiarat, ut Herodiadem duceret. Iosephus cap. 7.
Q. Plautius Plautinianus,
Q. Papinius Galienus.

Cn. Aceronius Proculus,
C. Pontius Nigrinus.

Moritur Tiberius Imper. XXV Martii; cum a morte Augusti regnasset anno XXII, menses VI, dies XXVIII, Clemens Alexandrinus tribuit illi annos viginti sex, menses sex & dies viginti novem. Consule lib. 1 Stromatum: sed hi anni computantur a tempore, quo simul cum Augusto imperavit, scilicet ab anno Æræ vulgaris XI, ut etiam S. Lucas ejus annos computavit. Tiberio successit Cajus Caligula, filius Germanici. Hic Herodem Agrippam, filium Aristobuli, captivum Romæ, liberavit; donavit illi Tetrachiam Lysaniæ; & imposito capiti ejus diademate, Regem creavit. Iosephus historicus nascitur.
M. Aquilius Julianus,
P. Nonius Asprenas.

Herodes Antipas spoliatur Tetrarchia Galilææ, & cum Herodiade mittitur Lugdunum in exilium: ipsa autem Tetrarchia ejus donatur Herodi Agrippæ, Iosephus cap. 9.
Cajus Caligula Cæsar II,
L. Apronius.

Pontius Pilatus in multas incidens calamitates, propria se manu interficit. S. Hieronymus in Chronico.
C. Caligula Cæsar III,
Suff. L. Gelius Poplicola.
M. Cocceius Nerva.

[Hic ponit Henschenius Divisionem Apostolorum, & initium Petri Romæ]
Cajus Caligula Cæsar IV,
C. Sentius Saturninus.

[Hic annus plura paria Consulum habuit, inter suffectos autem vero similiter primus fuit a seipso nominatus]
Tib. Claudius Aug. I

Hic post Caligulam, occisum XXIV Februarii, Imperator, Herodi regnum paternum auxit, addita ad Galilæam Iudæa & Samaria. Ios. lib 19 cap. 4.
Tib. Claudius Aug. II
C. Cæcina Largus.

[Hoc anno Romam venisse Petrum scribit Eusebius, ibique XXV annis sedisse, usque ad ultimum Neronis, sed certum est Neronem anno suo XI, vulgaris Æræ LXV excessisse Roma, nec revertisse ante autumnum an. LXVII; proinde Petrum, qui eo Romæ præsente crucifixus est, non habuisse sic annos, qui prætenduntur, XXV]

[16] Anno Vespasiani secundo, vulgaris Æræ anno LXX, excisa Hierosolyma est, annis XLII post Christi Passionem, ut passim Patres tradunt & infra fusius explicatur. Solenne namque fuit antiquis scriptoribus calculos annorum supputare a Christi Passione aut Resurrectione, aut etiam (quod id coincideret) a Consulatu duorum Geminorum Ita Severus Sulpitius a tempore Domini Crucifixi & Consulatu Geminorum usque ad Consularum Stiliconis, sive annum CCCC, enumerat annos CCCLXXII, & nostram Chronotaxim confirmat. Similiter in antiqua supputatione (quam Cambdenus, repertam in nonnullis Ninii exemplaribus, edidit ante Britanniam a se illustratam in Apparatu de Anglo Saxonibus) numerantur anni a duobus Geminis Fusio & Rebellio usque ad Stiliconem, & sic deinceps usque ad Anglo-Saxonum adventum in Britanniam. Eodem modo a S. Gregorio Turonensi, ad calcem Historiæ Francorum, numerantur anni a transitu maris Rubri usque ad Resurrectionem Domini, & a Resurrectione Domini usque ad transitum S. Martini. Apud Canisium tomo 2 Antiquarum Lectionum, Anonymus auctor Chronici, ab Exordio mundi ad XIII Alexandri Imperatoris deducti; lib. 1 cap. 17, A Passione Christi, inquit, usque ad hunc annum, qui est XIII Alexandri, anni CCVI, quot scilicet a Consulatu duorum Geminorum ad annum XIII Alexandri fluxerunt.

EXERCITATIO III.
Dicta sententia confirmatur e rebus post Christi passionem gestis.

Vides, benevole Lector, usitatiorem traditionem (ut loquitur Prosper Aquitanus) haberi, Dominum nostrum, decimo quinto anno Tiberii Cæsaris, duobus Geminis Consulibus, crucifixum: quod, indicata duplici epocha Tiberii, [Anno XV Tiberii passum Christum] ostendimus optime cum sacra Scriptura convenirē. Hunc eumdem decimum quintum Tiberii annum semel iterumque indicat S. Hieronymus, explicans caput IX Danielis Prophetæ de septuaginta annorum hebdomadis; ubi in quæstione difficili antiquiorum Scriptorum sententias profert; [confirmat apud S. Hieronymum] ac primo Iulium Africanum, qui septuaginta hebdomadas Danielis finit ad annum quintum decimum Tiberii Cæsaris, quando passum esse Christum, & compleri hebdomadas septuaginta, juxta lunarem Hebræorum supputationem, asserit. [Iulius Africanus,] Alter auctor a S. Hieronymo citatur Tertullianus, contra Iudæos ita scribens: Imperii Tiberii decimo quinto anno patitur Christus, annos habens quasi triginta tres cum pateretur. Eosdem annos & menses tres Christum natum fuisse, cum pateretur, nos quoque diximus. Simili modo Clemens Alexandrinus lib. 1 Stromatum, [item Clemens Alexandrinus] annum decimum quintum Imperii Tiberii cum tempore, quo passus est Christus, componit. Et hi tres intra ducentos annos post passionem Christi vixerunt. Iungatur illis Firmianus Lactantius, qui sub Constantino Magno floruit, Crispi Cæsaris filii ejus constitutus Magister. [& Lactantius.] Hic lib. de Vera sapientia cap. X. Sub Herode, inquit, Judæorum Tetrarcha, anno decimo quinto Imperii Tiberii Cæsaris, Judæi Christum cruci affixerunt. Idem caput XIV Zacharias, inquit, adolevit Darii & Alexandri ætate, annis quingentis ante annum decimum quintum Imperii Tiberii Cæsaris, quo Christus crucifixus est. Hæc ibi.

[18] Sed progrediamur ad res illustriores, gestas post Christi paßionem. [Tiberius Imp. Christum inter Deos honorandum proponit] Occurrit primo, quod Tiberius Imperator voluerit Christum inter Deos honorari, sed ab Ælio Sejano ac reliquo Senatu impeditus, ipsum Sejanum cum variis Patriciis interfecerit jam tum Consulem anno XXXI, cum post Geminos Consules laberetur secundus annus. Totam historiam præclare describit Paulus Orosius adversus Paganos, præfixa ad S. Augustinum præfatione; & libro VII capite IV ista habet: Postquam passus est Dominus Christus atque a mortuis resurrexit, & discipulos suos ad prædicandum dimisit, Pilatus, Præses Palæstinæ provinciæ, [ob miracula in nomine ejus facta.] ad Tiberium Imperatorem atque ad Senatum retulit de passione & resurrectione Christi consequentibusque virtutibus, quæ vel per ipsum palam factæ fuerant, vel per discipulos ipsius in nomine ejus fiebant; & de eo quod certatim, crescente plurimorum fide, Deus crederetur. Tiberius cum suffragio magni fayoris retulit ad Senatum, ut Christus Deus haberetur. Senatus, [cum jam Romæ habitarent Christiani,] indignatione motus, cur non sibi prius secundum morem delatum esset, ut de suscipiendo cultu prius ipse decerneret, consecrationem Christi recusavit; edictoque constituit exterminandos esse Urbe Christianos; præcipue cum & Sejanus, Præfectus Tiberii, suscipiendæ religioni obstinatissime contradiceret. Tiberius tamen edicto accusatoribus Christianorum mortem cominatus est … plurimos Senatorum proscripsit, & ad mortem coëgit. Viginti sibi Patricios viros consilii causa elegerat, horum vix duos incolumes reliquit, [eosque impedire niteretur Sejanus Consul,] ceteros diversis causis necavit: Sejanum Præfectum suum, res novas molientem, interfecit. Hæc Orosius, quibus consonant, quæ Tertullianus scribit in Apologetico adversus Gentes capite V: Tiberius, inquit, cujus tempore nomen Christianum in seculum introivit, annuntiatum sibi ex Syria Palæstina Christum, quod illic veritatem illius divinitatis revelaverat, detulit ad Senatum cum prærogativa suffragii sui: Senatus, quia non ipse probaverat, respuit: Cæsar in sententia mansit, comminatus periculum accusatoribus Christianorum. Hæc ibi, ad quæ annotat Pammelius, eamdem historiam legi apud Eusebium, lib. 2. cap. 2. Nicephorum, Orosium, Cedrenum, posteriores denique historicos omnes: quibus fidem non adhibere tam probatis scriptoribus, vanum foret. Eusebius scribit, a Pilato indicatam Christi resurrectionem, miracula, eumque Deum haberi. His positis, traditur Sejanus suscipiendæ religioni Christi obstinatißime contradixisse. Porro veritus Tiberius no Sejanus ad ipsum Imperium aspiraret, curavit illum per Senatum condemnari, & Consulem cum magna ignominia occidi die XVIII Octobris anni XXXI; cum pluribus, [post passionem Christi anno 2] ut apparet, mensibus ante impedivisset consecrationē Christi a Cæsare propositam, & constituisset Christianos Vrbe propelli. Quibus omnibus ut spatiū temporis justum detur, & conversi ab Apostolis Iudæi aliique e Syria Romam venerint, secundum post Ascensionem Christi decurri annum arbitramur; & ex anno dictæ cædis confirmamus, duobus Geminis passum esse Christum: de anno autem illo, constare potest ex Cornelio Tacito, Dione Caßio, aliisque paßim, narrantibus potentißimi hominis subitam eversionem.

[19] Interim vero dum Romæ Tiberius Imperator addictus esset Christo Domino & Christianis, eisdem in Palæstina maxime oberant Iudæi; a quibus comprehensus Stephanus, cum diceret, se Iesum a dexteris Dei stantem videre, lapidibus obrutus obdormivit in Domino Protomartyr. Hujus morte in Actis Apostolorum relata, additur cap. VIII; Facta est autem in illa die persecutio magna in Ecclesia quæ erat Hierosolymis, & omnes dispersi sunt per regiones Judææ, & Samariæ, præter Apostolos. Hæc ibi: ob quæ verba Baronius ad calcem anni XXXIV movet quæstionem, cur Apostolis, quorum causa turbæ omnes a Judæis fuerant conciratæ, Hierosolymis manere concessum fuerit: & apte respondet, id non nisi miraculo & illius tantum virtuti tribuendum, qui statuit mare quasi in utre, & posuit terminos ejus arenam exiguam. Opus, inquam, Christi Salvatoris, qui Apostolis dedit implere quod jusserat, ut inter infensissimos hostes ad duodecim annos, quemadmodum habet Apollonii traditio, versarentur. Hæc pluribus Baronius. Apollonius iste Vrbis Romanæ Senator fuit, sub Commodo Imperatore circa annum Christi CLXXXV martyrium passus, cujus Acta damus die XVIII Aprilis. De hoc Eusebius, l. 5 hist. Eccl. c. 18, [Divisio Apostolorum anne 12 a Christi passione] narrat, quomodo Cataphrygas confutaverit: & enumeratis iis quorum mentionem fecit, sub finem ista habet; Meminit Thraseæ, qui circa hæc tempora Martyr fuit. Ad hæc, tamquam ex veterum traditione, refert: Dominum Apostolis suis præcepisse, ne intra duodecim annos Hierosolymis discederent, id est, ne ultra Syriam & vicinas ditiones abirent. Quæ ultima sunt verba ipsius Apollonii, non S. Thraseæ Martyris, ut aliqui censent. Colitur S. Thraseas V Octobris. Celebratur autem Divisio Apostolorum in pluribus Ecclesiis, & variis Martyrologiis inscribitur ad diem XV Iulii. Apostoli namque ante in Syria & aliis vicinis Palæstinæ ditionibus Evangelium Christi annuntiarant; & tunc peregre illis per orbem dispersis in omnem terram exivit sonus eorum & in fines orbis terræ verba eorum. [facta an. 40] Facta porro est divisio Apostolorū anno Æræ vulgatæ quadragesimo, cum laberetur tunc post Ascensionem Christi annus duodecimus, quod jam statutæ chronologiæ magnam addit confirmationem.

[20] Disceßit tunc S. Petrus Apostolorum Princeps ad Principem orbis urbem Romanam, ibique primam Ecclesiæ universæ Cathedram collocavit: [Cathedra S. Petri Romæ, ad 25 annos.] in quæ, testimonio omnium, ut infra ad ejus elogium dicetur, sedit annos quinque & viginti, scilicet usq; ad annum LXV, quo eum martyrio coronatum infra demonstramus. Tunc etiam S. Iacobus Apostolus, filius Zebedæi & frater Ioannis Evangelistæ, potuit discessisse in Hispanias, [Discedit in Hispan. S. Iacobus Zebedæi,] ut communis Hispanorum traditio habet: ac potuit tam ipse quam S. Petrus, ob occurrentes causas circa annum XLIII reversus fuisse Hierosolymam, quando Herodes Agrippa, ut affligeret quosdam de Ecclesia, occidit Iacobum fratrem Ioannis gladio: videns autem quia placeret Iudæis, apprehendit & Petrum, volens post Pascha producere populo. [an. 45 occisus Hierosolymis.] Hæc anno XLIII contigisse infra in elogio S. Petri probamus; cumque sic potuerit S. Iacobus ad tertium usque annum in Hispaniis substitisse, fit ut etiam in hac parte, quæ aliis tam difficulter probatur, non laboremus. Alter Iacobus, Alphæi filius, ex duodenario Apostolorum numero, ab illis in dicta Divisione sejunctus, Gazæ, Eleutheropoli, Ostracinæ, & in vicinis Ægypti, Arabiæ, ac Palestinæ locis, imo & in Perside, Evangelium Christi annuntiavit, [S. Iacobus Alphæi Crucifixus Ostracinæ.] ac tandem cruci affixus Ostracinæ Martyr occubuit. Verum quia tam hujus quam aliorū Apostolorū tempus martyrii non fuit a scriptoribus cum anno Passionis collatum, non potest inde statuta chronotaxis confirmari vel infirmari. Tertius autem Iacobus, filius Cleophæ & Mariæ frater Domini, & sicut Paulus ita & ipse Apostolus appellatus, a Duodecim, die XXVII Decembris ordinatus est Episcopus Hierosolymitanus, labente anno Æræ vulgaris XXIX duobus Geminis Consulibus, [S. Iacobus Cleophæ frater Domini Episcopus Hierosolymis.] quo fuerat Christus in cruce passus XXV Martii: ad quem diem martyrium ejus celebratur in pervetustis Martyrologii Hieronymiani apographis, item apud Rabanū atq; Notkerum, & in quam plurimis antiquis variarum Ecclesiarum Fastis sacris. S. Hieronymus, de Scriptoribus Ecclesiasticis, suum de eo Elogium ita concludit: Triginta annos Hierosolymis rexit Ecclesiam, id est usque ad septimum Neronis annum. Aptißime secundum nostram chronotaxim. Nam annus VII Neronis, phrasi Romanorum a Ianuario annos incipientium usitatißima, convenit in annum Æræ vulgaris sexagesimum; dum primus Neronis, licet non integre regnarit, cum anno LIV absolvitur. S. Iacobus autem anno LIX die XVII Decembris annos Sedis explevit triginta, & superfuerunt circiter tres menses usque ad Pascha sequentis anni sexagesimi, quo Hierosolymis e pinnaculo templo dejectus, [occisus an. 60] fullonis ligno percussus, martyrium complevit. Reliqua de utroque Iacobo Alphæi, & Iacobo Cleophæ filio habentur jam edita ad Kal. Maji. Possunt etiam a curiosis hujus quæstionis indagatoribus legi laudatio S. Iacobi Alphæi Apostoli auctore Niceta Paphlagone, & Commentarius rerum gestarum S. Iacobi fratris Domini per Simeonem Metaphrastem, qui uterque tractatus extat apud Franciscum de Combesis tom. 6 Bibliothecæ Patrum concionatoriæ ad Kal. Maji.

[21] Plura etiam sunt in Actis SS. Petri & Pauli, quæ chronotaxim de Paßione Christi, duobus Geminis Consulibus peracta, confirmant, & infra in elogio S. Petri proferuntur: [Synodus Hierosolymis habita anno 47.] in primis Synodus Hierosolymitana habita anno Christi XLVII; a conversione S. Pauli (quæ contigit proxime post passionem Christi) anno XvII, & biennio antequam Roma pellerentur Iudæi. Sed vel maxime elucet veritas dictæ chronotaxis, dum SS. Petrus & Paulus traduntur, occisi anno post Passionem Christi XXXVII; quia illorum martyrium contigit Consulibus Nerva & Vestino, [SS. Petrus & Paulus occisi anno 65.] anno Æræ Christianæ LXV, præsente tunc Romæ Nerone Imperatore; qui anno sequenti discessit in Græciam, nec reversus est Romam nisi aliquot ante mortem mensibus, & inde fugiens seipsum IX Iunii interfecit, cum necdum XIV Imperii annū absolvisset. Atq; hæc de S. Petro Apostolo, primo Pontifice Romano: quem istis Consulibus obtisse confirmant, quotquot in Sede sua habuit successores, & maxime proximi, Linus, Clemens, Cletus, Anacletus, Evaristus, Alexander, & alii: proindeq; stabiliunt prælaudatā sententiā de Christo in cruce passo, duobus Geminis Consulibus anno Æræ vulgaris XXIX. Ad singulorū autem elogia confirmatur temporū ipsis assignatorū ratio, ex veterrimis Ecclesiæ Romanæ monumentis; puta ex Catalogis, Vitis & Gestis Summorum Pontificum, manu exaratis & prælo cusis, ex pervetustis generis utriusq; Martyrologiis & Breviariis variarū Ecclesiarum & Actis Sanctorum. Porro arbitramur in iis omnibus quæ ad Romanos Pontifices pertinent fidem majorē adhibendam Romanæ Ecclesiæ alumnis quam ceteris, uti monet ad XXVI Aprilis Baronius, contra Eusebium, qui Cletum & Marcellum Pontifices omisit, aut certe ab Anacleto & Marcellino non distinxit.

[22] Excidiū urbis Hierosolymitanæ contigit anno secundo Imperii Vespasiani & septuagesimo Æræ Christianæ: [Hierosolyma excisa an. 70] fuga autem atq; dispersio Iudæorum facta est in Sabbato die octava Septembris; de quo excidio hisce Exercitationibus addimus, observari a Dionys. Petavio l. 12 de Doctrina temporū c. 12, quod Clemens Alexandrinus, Origenes & alii quidā ex antiquis, Hierosolymitanæ urbis excidiū collocent anno quadragesimo secundo a Passione Christi, nimirū quod anno Tiberii decimo quinto, secundum posteriorem hujus Æram, Geminis duobus Consulibus passū esse putent Dominū. Inter alios antiquos est S Hieronymus in Sophoniæ c. 1 v. 17. Verba Origenis contra Celsum l. 4 sunt ista: τεσσάρακοντα γὰρ ἔτη καὶ δύο οἶμαι, ἀφ᾽ οὗ ἐσταύρωσαν τὸν Ἰησοῦν, γεγονέναι, ἐπὶ τῶν Ἱεροσολύμων καθαίρεσιν Nam quadraginta duo anni, ut reor, intercesserunt inter Iesu Christi crucē, & eversionē Hierosolymorum. Et hæc sufficiant, ut ostendatur dicta sententia optime cohærere cū tota serie vitæ Christi, & rebus post ejus paßionē peractis. Advertat porro lector nullā aliorum sententiā a nobis data opera refutari, sed solū nos proposuisse consensum antiquiorum Patrum & hujus primarii Pontificii Catalogi; quantamq; is habeat commoditatē ad Evangelicā historiā universā absq; ulla violenta torsione explicandā. Suam cuique opinionē relinquimus, quam si probabiliorem poßint argumementando facere, libenter dimittemus disputata hactenus, & majoris certitudinis certiorisq; veritatis lucem undecumque oblatam gratanter excipiemus: in eumque finem præcipuas aliorum opiniones paucis suggerimus, ob quas ab receptissima duorum Geminorum Consulum, sub quibus passus traditur Christus, nomenclatura recesserint, primum Græci deinde etiam Latini.

[23] Eusebius Pamphilus in annum Tiberii Cæsaris XV offendens, neq; Epochā illius duplicē supra expositā discernens, [Serius Christum passum tradunt Eusebius 3 annis.] & tres solidos annos Christi prædicationi tribuens; passionē ejus assignavit ad annum Tiberii XVIII, Consulibus Persico & Vitellio. Verum Vitellio in Magistratu mortuo suffectus est Furius Camillus Scribonius, quem una cum Cn. Domitio Ahenobarbo Consulatū geßisse tradunt Tacitus & Dio Cassius. Ast Eusebius unū annū in duos perperā dividens, Ahenobarbū cum Apruntio in annum sequentem rejicit, eisque ad tertium annum subdit Galbam & Syllam: quos Tacitus, Dio aliique indicant immediate successisse Cn. Domitio & Camillo Scriboniano: unde apparet quam obscuram horum temporum notitiam habuerit Eusebius. [Epiphanius 2 aut 1 anno.] Alter e Græcis est S. Epiphanius, qui hæresi 51 c. 32, nulla habita ratione anni Tiberiani XV, annum ætatis Christi trigesimum primum signavit Consulatu duorum Geminorum, & annum sequentem XXXII Consulatu Rufi & Rubellionis, cum magna inscititia hos a duobus Geminis statuens diversos; & annum XXXIII (quo per dies LXXIV inchoato passum asserit Christum XIII Kal. Aprilis) signavit Consulatu Vinnicii & Longini Cassii, qui revera duos Geminos immediate sunt secuti. Et sic, Epiphanius attribuit Paßioni Christi proximum post Consulatum Geminorum annum, aut ex perverso compatu secundum, quem tertium statuerat Eusebius.

[24] Apud Latinos, usque ad tempora Dionysii Exigui Abbatis Romani, videtur sensus omnium fuisse, Christum duobus Geminis Consulibus passum. De hoc auctore, Beda lib, [Post Æram vulgarem a Dionysio Exiguo constitutam,] de Ratione temporum c. 45 ista scribit, Primo decemnovenalis circuli versu, temporum ordo præfigitur: quem Græci calculatores a Diocletiani Principis annis observavere. Sed Dionysius venerabilis Abbas Romanæ Urbis, & utriusque linguæ, Græcæ videlicet ac Latinæ, non ignobili præditus scientia, Paschales scribens circulos, noluit eis, sicut ipse restatur, memoriam impii persecutoris innectere, sed magis elegit ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi annorum tempora prænotare: quatenus exordium spei nostræ notius nobis existeret, & causa reparationis humanæ, id est passio Redemptoris nostri, evidentius eluceret. Ita Beda: qui epocham Dionysianam relinquens; Æram Christianam a Kal. Ianuarij anni sequentis auspicatur. Hos postmodum ceteri secuti sunt, sed dißimiliter aliquantulum, alij ab Angelica Salutatione sive Paschate ipsam sequente, alii ab ejusdem in carne nati die primo, alii cum Beda ab octavo (ut qui idem esset anni Romani initium), alii a Paschate nativitatem sequenti exorsi annos numerare; donec tandem apud omnes prævaluit ultimis hisce seculis modus is, qui omnium commodissimus erat, & suasit Christi annos Romani anni initio a Kal. Ianuarii ducto aptare. Paulina c. 6 l. 13 indicat, præsidente Eugenio IV Papa, creato anno MCCCCXXXI, adhortante Blondo Foroliviensi, Pontificii collegii a secretis Notario, in bullis atque rescriptis Pontificalibus scribi primum cœpisse hanc annorum supputationem, atque a chronographis acceptam usui suo accommodasse, relicta viris eruditis libertate hujus rei veritatem ulterius indagandi. Hanc nos Æram vulgarem annorum Christi dicimus, licet aliquot ante illam annos Christus natus statuatur.

[25] Eodem cum dicto Dionysio seculo vixit Caßiodorus, qui in Chronico ad annum DXX deducto, Tiberio Cæsare V… Consulibus ista scribit: [Cassiodorus 2 annis serius Christum passum asseruit.] His Consulibus Dominus noster Jesus Christus passus est, VIII Kalendas Aprilis: & defectio Solis facta est, qualis antea vel postea nunquam fuit. Gesserunt Consulatum Tiberius Cæsar V & Ælius Sejanus anno Æræ vulgaris XXXI. Idem his novissimis temporibus asseruerunt Deckerius, Petavius, Bucherius, Seneschallus, aliique: sed subductis aliter astronomicis calculis, pro VIII Kalendas Martii, X Kalendas salutiferæ Passioni destinarunt. Cuspinianus, mendum in Cassiodoro suspicatus, ad Cn. Domitium & Camillum Scribonianum, a Cassiodoro præteritos Consules, confugit; atque his Consulibus anno Æræ vulgaris XXXIII passum Christum, velut ex ipsius Caßiodori mente, statuens, eum fecit cum Eusebio concordare: quem etiam annum assumpsit Cardinalis Baronius, & annum XXXIV statuit Æræ vulgaris: sed ne perpetuo dissentiret a communi chronologia, postmodum duos annos prætermisit. Iacobus Grandamicus in Chronologia sacra, & Philippus Labbe in Compendio Chronologico Historiæ sacræ & profanæ, asserunt Christum Incarnatum & natum Consulibus Cornelio Lentulo & Calpurnio Pisone; & sic annos Christi nati ab annis Æræ vulgaris non distinguunt, passumque addunt, cum Tostato (cujus sententiam fuisse damnatam supra insinuavimus) anno ætatis & Æræ vulgaris trigesimo tertio, die tertio Aprilis, Sulpicio Galba & Cornelio Sulla Consulibus. Favet plenilunium, [alii 5 annis.] in feriam sextam conveniens. Verum sic triennio ante Christum natum, ut supra ostendimus, fuisset e vita sublatus Herodes: quod nullo modo dici potest: & tamen clara deductio rerum ab Herode gestarum, apud Iosephum, Dionem, aliosque nullo modo permittit ejus interitum initio communis Æræ propius admovere. Hæc omnia deducta esse eo fine supra diximus, ut Catalogo antiquo, quem pergemus explicare sua consistat auctoritas, relicta aliis libertate, rem ulterius disputandi.

Hanc libertatem, & ab Henschenio & a me cuilibet oblatam, rogatus assumere utrique amicissimus Petrus Possinus, Societatis pariter nostræ apud Tolosates in Gallia; ternas in contrarium scripsit Epistolas, ad manu tenendam vulgarem Christianorum Æram: quas in hunc locum conferendas censui, quo certius Lectori constare possit quam partem eligat in quæstione momenti tanti, totiusque Historiæ Ecclesiasticæ basi ac fundamento. Quæ autem occasione easdem petierim acceperimque, placeat obsecro prius discere.

AD R. P. PETRI POSSINI S. I.
Epistolas Chronologicas tres de anno Nativitatis, Baptismi ac Mortis Christi, diversam ab Henscheniana sententiam adstruentes.

DANIELIS PAPEBROCHII PRÆFATIUNCULA.

Anni jam duo propemodum effluxerunt, quod quarti quintique Tomi Majalis impressione necdum vehementer promota, [Quando & qua occasione scriptæ hæ epistolæ.] Typographo tamen præsumente se posse & ipsos & reliquos Maji tomos absolvere ante æstatem anni MDCLXXXIV, sequentem in hoc Propylæo Chronico-historicum Conatum ad Præla detuli Tomo quarto præliminariter adjungendum, uti hactenus a me factum erat in Martio, Aprili, ac tribus prægressis Maji Tomis. Detuli autem illum ad præla eo animo, ut totus haberetur impressus prius quam cogerer a me dimittere ad tertiæ Probationis consueta inter nos exercitia P. Franciscum Baertium, Collegam meum; cujus præsentiam mihi necessariam rebar, ad felicem in opere tam difficili & tot tricis implicato successum obtinendum. Et datum quidem tali impressioni initium fuit statim a Paschate anni MDCLXXXIII: sed multis magnisque intervenientibus causis factum est, ut tractatus adeo pridem excudi cœptus, non nisi post utriusque Tomi Acta impressa absolveretur. Adhuc autem sub manibus typothotarum erat illius Præfatio, qualis infra legitur initio Partis 3 Propylæi hujus, cum ad me Parisiis perferuntur Eruditi in ordine Prædicatorio viri opera aliquot, quorum priori tomo ventilantur quæstiones hic in titulo propositæ; itemque R. P. Petri Poßini Dissertationes duæ in Matthæum: ambæ autem primo aspectu persuaserunt, aliquantam moram indicere prælo, & interim ipsa Sanctorum Acta, id est primarium opus meum promovere, donec utriusque illius scriptoris argumenta cognoscerem aliquatenus, atque conferrem cum iis quibus Henscheniana sententia, eatenus certior mihi visa, nitebatur. Nec longa exploratione opus fuit, ut statuerem, Romanum S. Petri Pontificatum, vel nullam vel exiguam habere cum prædictis Quæstionibus connexionem, prout mox ostendi Dissertatione ea, quæ nunc in ordine secunda est. Quia tamen videbam prædictum Parisiensem ita pro communi sententia stare circa Christi mortem, ut circa ejusdem nativitatem proxime accederet ad sententiam Henschenii, ea in parte ubi ipsa firmior videbatur; nolui statim totam deseruisse videri; sed ultra mensuram propositi argumenti egressus in gratiam Magistri tam cari, composui etiam Dissertationem primam, qua viam sternerem ei cui forte placeret media istæc via. Ita resumpta, quam studium istud interpolaverat impreßione, porro pergere præla jußi, ne tractatio de Pontificibus statim a principio allideretur ad scopulos disputationis interminatæ minimeque necessariæ. Intendebam enim, si progredientes lentius operæ (quemadmodum accidit, per supervenientes mox Belgio calamitates communes) spatium mihi justum darent, vel per me ipsum discutere quæstionem universam; vel si minus id possem, aliis occupatus, ipsum P. Possinum exorare ut id faceret pro me. Hoc postremum cum successisset, recudendaque esset aliis ex causis pagina 6, quædam in Henscheniana Exercitatione corrigenda indicavi, & simul Poßinianas Epistolas hic requiri jussi.

EPISTOLA I.
Negans alteri anno, quam XXXIII vulgaris æræ, posse Christi mortem aptari.

Petis a me novissimis Litteris, XXX Junii Antverpia Tolosam datis, ut (quoniam quadam Epistola, paulo ante ad te scripta, significassem, haud adhærere me sententiæ τοῦ Μακαρίτου Nostri Godefridi Henschenii, in Prologomenis I. Tomi Aprilis vestri propositæ, qua Christum affirmat) VIII Kal. Aprilis Coss. duobus Geminis passum ne gravarer totum meum circa hoc sensum exponere. Facio quod jubes, ita hinc protinus exordiens.

[2] Annus quo gessere Consulatum C. Rubellius Geminus [Annus 29 non convenit] & C. Fusius Geminus, fuit citra ullam dubitationem Æræ Christi vulgaris XXIX annorum qui Juliani dicuntur LXXIV, a morte Augusti & orsi statim ab ea imperare Tiberii XV, per menses quatuor & dies undecim inchoatus; denique Periodi Julianæ MMMMDCCXLII, numerans cyclum solis X cum lit. Dom. B, Cyclum vero Lunæ XI. Talem in annum nego posse conferri (salva fide quam Evangelio debemus) Passionem & mortem Christi. Sic sentiendi causas habeo argumenta tria, quæ singillatim ordine tractabo.

[3] I. Quia quintus decimus Tiberii, Lucæ memoratus, fuit ipse annus notatus consulatu Geminorum: [ob tres causas.] Ergo is idem esse non potuit, quo passus est Christus: cum manifeste Christi Passio saltem triennio posterior sit prædicatione Baptistæ, anno isti a Luca imputata. II. Quia Consulatu Geminorum insignitus annus certissime caret iis characteribus, quos partim non necessarios aliqui, partim omnino requisitos Evangelistæ assignant vero anno Passionis. Ergo is talis non fuit. III. Denique quia sese offert annus a Consulatu Geminorum longe diversus, qui præterquam quod notas omnes in se luculenter exhibet, ab Evangelistis anno Passionis inditas, etiam testimonio indubitatissimo signi cælestis, & prophetiæ perillustris irrecusabili suffragio, verus & unicus Passionis annus manifeste ostenditur: Ergo alius ab eo non est quærendus.

[4] Primum argumentum sic formatur. Quintus decimus annus Tiberii, [I, quia eo anno fuit baptizatus Christus.] a Luca memoratus, insigniente Prædicationem Joannis Baptistæ, etiam illis auctoribus, quos pro se Henschenius allegat, Christi Prædicationē unico anno perperam finientibus, ab Augusti decessu numeratus, incidit in Consulatum Geminorum: Ergo idem esse non potuit σταυρώσιμος, Christi crucifixione insignis: utique cum ex omnium Evangelistarum unanimi affirmatione compertissimum habeatur, a Joannis Baptistæ prædicatione, & hanc aliquot intervallo mensium secuto Christi Baptismo, ad ejusdem Passionem & necem saltem triennium intercedere.

[5] Vidi, quin & penitus introspexi, diuque momentis omnibus expendi, quid his opposuerit Henschenius. [Henschenio dicenti id factum an. 25,] Ait, Annum Quintum decimum Tiberii, memoratum a S. Luca, non anno XXIX Æræ Christi vulgaris, aut Consulatui Geminorum competere, sed retro in quadriennium submotum stare: quippe qui principium numeri trahat ab anno Æræ vulgaris undecimo, quo Coss. fuere M. Æmilius Lepidus, & T. Statilius Taurus. Ab hoc enim cœpisse imperare Tiberium, adsciscente ipsum in Collegam Augusto: qui quatuor deinceps annis commune Imperium cum eo gesserit, donec anno demum Æræ Christi vulgaris XIV Coss. duobus Sextis, Pompejo & Apulejo, Augustus, die mensis cognominis XIX moriens, Principatum Tiberio in solidum reliquit: [qui fuerit Tiberii Cæs. an. 15, respondetur,] unde idem Tiberius, anno post hunc decimo, Æræ vulgaris XXV, respondente Consulatui Cn. Lentuli Isaurici, & M. Asinii Agrippæ, vere quintumdecimum numerare annum Imperii cœperit. Cui anno propterea recte congruit quod Lucas refert: Factum est verbum Domini super Ioannem Zachariæ filium in deserto; & venit in omnem regionem Iordanis prædicans &c. Paucis post mensibus, eodem currente Tiberii anno, sed Æræ vulgaris inchoato mox sequenti XXVI, & novo ineunte Consulatu Cn. Cornelii Lentuli Getulici, & C. Calvisii Sabini, Christus, annum ætatis XXX a XIII diebus iniens, a Joanne baptizatus VIII Idus Januarii, post XL dierum jejunium, prædicationem inchoavit. Qua in tertium annum producta, Consulibus denique Geminis, anno Æræ vulgaris XXIX in crucem actus est. Hæc sic speciose structa, num solida sint, arietatio probabit.

[6] [honores ei habitos ante quædriennium] Ajo contra I. Basim, cui ea moles inædificatur, caducam esse. Quadriennis enim anticipatio initii annorum, quibus imperaverit Tiberius, vana fictitiaque est. Pura fuit & singulari semper defixa capiti Monarchia Romana, ad exemplum Dictaturæ Sullæ & Julii Cæsaris, a momento saltem Victoriæ Actiacæ usque ad Adrianum Imperatorem. Quod autem allegatur ex Suetonio, Tacito, & Velleio de Honoribus extraordinariis Tiberio habitis, quadriennio ante obitum Augusti, [non recte assumi pro communicatione Imperii.] tantum probat, designatum tunc fuisse Tiberium in successorem Imperii. Ut ergo designati Consules more Romano Magistratum non inibant nec Fastos signabant ante Kalendas Januarias sequentes, post redactos in ordinem decessores: sic nec Tiberius putandus est ante Augustum decessorem defunctum, desponsi dudum Imperii usum & titulum sumpsisse. Hinc nullus illorum temporum Græcus aut Latinus, vel Historicus vel Chronographus, Tiberii annos ab alia numerat Epocha quam Augusti morte, ut monstrant qui eos exscripserunt Christiani vetustissimi Chronologi Africanus & Eusebius: quibus consentiunt illi ipse Veteres Tractatores Christianarum rerum, quorum magnopere auctoritate Adversarii confidunt, dum ita Christum passum Coss. Geminis, anno Tiberii XV affirmant, ut simul diserte fateantur, unicum se annum Christi Prædicationi (revera ramen & certo, saltem triennali) concedere. Quare viderint, quam vere Clementem Alexandrinum, Tertullianum, & si quos alios, in suis numerent; quos clare cernimus, & Consulatum Geminorum cum Tiberii XV (utique non nisi ab Augusti obitu ducto) componere; & eatenus tantum Coss. Geminis passum Christum velle, quatenus falso & contra manifestam Euangeliorum assertionem sentiunt, Christum eodem quo baptizatus est anno vitam mortalem in Cruce finivisse: quod æque utrumque cum Henschenius respuat (nam & Tiberii XV quadriennio anticipat; & Christi Prædicationis tres annos agnoscit) non plus sane istis gloriari fautoribus, quam Ego ipse possum.

[7] Ex his patet, vanum, confictum, nulli veterum notum aut probatum usum istum esse annos Tiberii ab Epocha, [Sed ejus annos solū numerandos ab obitu Augusti.] quadriennio præcedente mortem Augusti, ducentem. Fingamus tamen dicis causa, duas olim fuisse usitatas annos Tiberii computandi rationes; priorem a fine Augusti, quam omnes adhibent Chronographi; abstrusiorem alteram, quadriennio majorem. An est credibile S. Lucam, adeo prudentem & Dei Spiritu instinctum Historicum, consignandæ certe ac clare Baptistæ Prædicationi, hanc miram, reconditam & raram, præ illa priore celebri, notissima, perillustri delegisse? Dissimulare hic non debeo, visum sibi virum quemdam doctum meo me posse hoc loco jugulare gladio. Ait nempe: me quoque in dissertatione de Danielis Hebdomadibus, Annum Artaxerxis Longimani vicesimum, a Nehemia cap. 11. [Dissimile nimium esse exemplum Artaxerxis] Libri sui memoratum, non a morte Patris ejus, sed a quadam assumptione in consortium Regni, qua Xerxes multis ante suam mortem annis filium collegam adsciverit, numerasse. Quidni enim (addit) pari exemplo potuerit. Henschenius memoratum a Luca quintum decimum Tiberii, non ab Augusti obitu repetere, sed ab anno retro quarto, quo Augustus Tiberio collatis illustribus titulis usque ad sui æqualitatem videri potuit eum provehere studuisse? Respondeo: inter rem utramque latum & multiplex observari discrimen. Primum enim Augusti ævo nullus apud Romanos erat usus adsciscendi successores Collegas Imperii: apud Persas, ubi Xerxes & Artaxerxes regnabant, non usus solum ejus rei, sed & lex quædam erat, qua Patres declarare filios Reges ante suum decessum certis in occasionibus adigebantur. Deinde, cœpisse reipsa imperare ante Augusti finem Tiberium, nemo illorum temporum dixit Historicus: regnare orsum Artaxerxen longe ante Patris obitum, disertissime affirmarunt Thucydides & Charon Lampsacenus, Historici celebres ejusdem ævi: & ex iis sumptum comprobarunt, Cicero, Nepos, & Philostratus. Denique, si qua fuit Regum Persidis ætate inter Chronologos discrepantia, aliis annos succedentium Filiorum a Parentum decessu numerantibus, aliis annos insuper quibus una cum Patribus regnassent in summam pariter imputantibus; fuisset Nehemiæ causa peculiaris in Artaxerxe, cui erat Minister Domesticus Pincerna, eam partem amplectendi, [& saltem apud Lucam valere non posse,] quam magis & honorificam & placitam Hero suo sciret; commemorandi nimirum decus ejus quasi privatum, assumptionis in Collegam a Patre, adhuc vivo & victuro. Quocirca, si, ut Augusto Phædrus, ut Ciceroni Tiro, ut multo posterius Adriano Imperatori Phlegon, ita & Cæsari Tiberio aliquis fuisset Libertus Eruditus, qui libros in lucem emitteret; tali per omnes concedendum arbitrarer, ea Heri sui Imperii annorum utcumque non aliis consueta numeratione uti, qua decus ejus velut domesticum officio Clientis & Familiaris profiteretur. Num esse ulla similis Lucæ potuit excusatio, in hoc contra torrentem Historicorum Chronologorumque nitendi? Hæc cuncta, in mea illa dissertatione certissimis comprobata testimoniis, quisquis æquus Arbiter legerit, næ illum equidem confido judicaturum, a prolepsi annorum regni Artaxerxis, ad similem Tiberii Principatus anticipationem in Lucæ Historia, nullam trahi posse legitimam consequentiam.

[8] At quorsum hactenus conjecturis nitor ad suadendum, Lucam XV Tiberii annum ab Augusti obitu numerasse? cum hoc idem ipse S. Evangelista, [qui annū 15 Tiberii componit cum Procuratione Pilati,] pene manifeste declaret: dum quam adhibet Æram annorum Tiberii, non qualemcumque, si plures forent, sed eam singulariter se testatur exprimere, in qua ejus annus XV cum Pilati Procuratione Judææ concurrat. Sic enim diserte scribit Evang. Cap. XI. Anno quintodecimo Imperii Tiberii Cæsaris, procurante Pontio Pilato Iudæam &c. Age vero, quando cœpit procurare Judæam Pilatus? Plane non ante annum Æræ Christi vulgaris XXVII: scribit siquidem Josephus in hunc modum Antiquitatum lib. XVIII cap. V. Vitellius, Marcello amico ad Procurationem Iudææ misso, Pilatum jußit Romam proficisci, responsurum apud Cæsarem ad objecta per Iudæos crimina. Ita ille decem annis exactis in sua Provincia, (græcæ Origines sic habent: δέκα ἔτη διατρίψας ἐν Ἰουδάια) cum necesse haberet parere vitellio, ad urbem iter suscepit: [anno suo 10 vulg., æræ 37 Romam revocati,] quo priusquam veniret, vita exceßit Tiberius. Hæc Josephus: e quibus verbis tandem liquet, cessisse Iudææ Procuratione Pilatum transacto in ea decennio, anno Æræ vulgaris XXXVII: tali enim anno Tiberium mortuum constans omnium affirmatio est. Et quia dies obitus Tiberii notatur XVII Kal. Aprilis, apparet discessum e Iudæa Pilati contigisse Martio ineunte, quando nondum pervenisse in Iudæam potuerat nuntius eventus tam insignis. Ergo non prius quam anno Æræ Christi vulgaris XXVII, per duos jam menses inchoato, capessivit Pilatus Iudææ Procurationem. Ac, quod est inde manifestissime consequens, nondum annis Æræ Christi vulgaris XXV aut XXVI Iudææ Procurator esse cæperat. Est igitur evidens, quem annum Lucas vocat quintum decimum Tiberii Cæsaris, [adeoque primum cœpta an. 27.] qui fuerit Baptistæ prædicatione insignis, in Æræ Christi vulgari numeratus XXV, non fuisse illum, cujus caput numeri duceretur a quadriennio præcedente obitum Augusti: cum non qualemcumque quintumdecimum Tiberii annum Lucas memoret, sed talem qui cum Pilati Procuratione Iudææ concurrat: qualis solus ille est, qui a morte Augusti principium numeri trahit.

[9] [2 Argum. contra annum 29 facit character feriæ 6, concurrentis cum 15 Nisan,] Alterum Argumentum e tribus prius propositis, quo impugnatur conjunctio Consulatus Geminorum cum Passione Christi, breviter hac forma concluditur. Nullus Characterum Chronicorum, quos P. Henschenius partim ex suo sensu, partim ex Euangelistarum affirmatione concordi, confert in annum, quo Christus est passus; quadrat in Consulatum Geminorum. Ergo annus quo Coss. ambo Gemini fuere nequit, vel ex ipsis P. Henschenii principiis, fuisse verus Passionis annus. Probatio Antecedentis Mathematica Demonstratione conficitur. Est enim ad calculos evidens, Annum, cui nomen dederunt Coss. C. Rubellius & C. Fusius, ambo Gemini cognominati, fuisse annum in Periodo Juliana MMMMDCCXLII, quo manifestum est fuisse numeratum Cycli quidem solaris annum X, Cycli vero Lunaris sive aurei numeri annum XI, cum Littera Dominicarum indice B. Atqui ex comparatione & concursu Cyclorum amborum evidenter patet, isto anno Pascha Iudaicum, sive diem XV mensis Hebraici Nisan dicti, quali oportuit pati Christum ex Euangeliis, fuisse XVI mensis Romani Aprilis; feriam autem non sextam; sed septimam, hoc est sabbatum: Igitur ille annus certissime caruit characteribus in eo a P. Henschenio requisitis. En etenim ipsius verba num. 1. Exercitationis 1. pag. V. Passum esse Dominum nostrum Iesum Christum duobus Geminis Coss. VIII Kal. Aprilis, hic est Martii XXV. Tum sub finem ejusdem Paragraphi, sive numeri 1; Characteres ejus anni ex sua opinione proprios brevius colligens, ponit: Christum Crucifixum duobus Geminis Coss. die XXV Martii, feria sexta. Characteres igitur, sive notæ distinctivæ & individuæ anni quo Christus est passus, ex P. Henschenio sunt, dies XXV Martii in XV mensis Nisan incidens, & dies Hebdomadis Veneris dictus, sive Feria sexta. Cum ergo, ut dixi, mathematice monstretur, isto anno Consulatus Geminorum, nec XV Nisan incidisse in XXV Martii, sed in XVI Aprilis; & in feriam, non sextam, sive diem Veneris, sed septimam, hoc est sabbatum; clare patet, quod demonstrandum erat, annum quo Coss. ambo Gemini fuere, characteribus ab ipso P. Henschenio requisitis caruisse.

[10] [cui frustra obtenditur vitiatos fuisse Iudæorum cyclos.] Non me latet, quo scuto nostrum hoc telum excipiant Adversarii. Ajunt, per ea tempora Cyclum, quo Judæi utebantur in suo rite celebrando Paschate, fuisse corruptum. Unde hoc habent? Nam æquales aut affines illius ævi Auctores Judæi ambo, Iosephus & Philo, plane contrarium affirmant: & quam passim notatam in Euangeliis videmus, nimiam etiam & superstitiosam, Sacerdotum, Scribarum & Pharizæorum diligentiam, in minimis etiam ritibus & ceremoniis sacræ suæ disciplinæ usurpandis & mordicus tenendis, ea idem facile suadet. Intelligitur, inquiunt, ista Cycli corruptio ex loco quodam Epiphanii. Primum trecentis annis posterioris scriptoris: loco deinde tam perplexo, tam ambiguo, ut postquam in eo sanando & ad saltem tolerabilem reducendo sensum, diu multumque Keplerus, Petavius, Bucherius sudarunt, fateri cogantur, vix se quidquam exsculpere sani potuisse. Tali ergo, tam dubio, tot nominibus recusabili testimonio, credetur res tam inopinata? Nimirum, eo commodum quo Christus est passus anno, adeo insuetam, prorsusque insuspicabilem intervenisse perturbationem in rationibus temporum, qua factum sit, ut nec mensis, nec dies, nec feria constaret; æquinoctii quoque verni observatio, proram alioqui (quod ajunt) puppimque faciens in definitione ac constitutione Paschalis festi, funditus negligeretur; denique ut XVI Aprilis dies, totis duobus & viginti retro diebus, in XXV Martii regrederetur, feria vero sexta in locum sabbati succederet. Hæc quæso si tam enormis labes contra Dei legem inolevisset, Christus, qui minores longe defectus sacræ disciplinæ solitus esset reprehendere, tacitus transmisisset? Euangelistæ vero etiam approbassent? An non enim, cum scribit Lucas capite XXII, Venit dies Azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha, ἐν ᾗ ἔδει θύεσθαι τὸ πάσχα, non tantum rem ita factam; sed rite ac legitime ut oportuit patratam indicat?

[11] [Christum 25 Martii aut saltem eo mense passum] Hisce, igitur, quæ sine fundamento, sine idoneo auctore allegata, eodem jure, eadem facilitate qua proferuntur, repelluntur, tamquam futilibus omissis, ad tertium argumentum procedamus. Id tamen priusquam tracto, velim observari, e characteribus anni, mensis, aut diei Passionis, alios esse arbitrarios, alios necessarios. Arbitrarios voco, quos aliqui e populari opinione, divinæ Traditionis falsam famam habente, ipsi affigunt: necessarios autem dico eos solos, quos Euangelistæ diserte commemorant. Hujus ultimi generis sunt: Pascha Iudaicum, sive XV Mensis Nisan, & feria sexta, Parasceve Sabbati, in eamdem XV Nisan diem incurrens. Prioris generis arbitrariorum & falsorum est, quod σταυρώσιμος ἡμέρα Crucifixionis Christi dies, numerata vere fuerit XXV mensis Romani Martii: id quod etsi multi veterum, ut certum, tenuere; tamen ejus asserti vanitas nunc clare comperta est, & mathematicis demonstrationibus palam evicta, ab Alfonso Tostato Episcopo Abulensi, [non misi ex fallaci traditione præsumitur.] a Paulo Middelburgensi, a Petavio, & aliis innumeris. Nec magis solidum est, quod non pauci censent, Passionem, si minus die Martii XXV contigerit, omnino saltem intra Martium mensem evenisse: id enim irrepsit in opinionem vulgi creduli, ex eo quod plerique Latinorum Patrum veterum, Mensem Hebræorum Nisan, cujus die XV Christum exspirase certum est, quasi latine interpretando Martium vocarent; quia cum Romano Mense Martio iste plerumque mensis Hebraicus concurrit, numquā tamen (ut scholæ loquuntur) adæquare. Nam cum Hebraicus mensis lunaris sit, semper a Novilunio exordiens, & numquam ad XXXI (quot Martius numerat) diem perveniens, non poterit Nisan Romano solari mensi integre exacteque congruere, novilunia vel plenilunia, adulto sæpe aut desinente orbe menstruo, referenti. Sepositis igitur insuperque habitis ejusmodi characteribus arbitrariis, exploremus censeo, in quem vere annum necessarii duo, diei XV Mensis Nisan, & Feriæ sextæ, Passionis & Mortis Christi Characteres covneniant, ut eum sine dubitatione ulla σταυρώσιμον , hoc est, Christi nece insignitum agnoscamus.

[12] [3 Argum. Quia soli anno 33 quadrant. necessarii Characteres;] Ad hoc igitur agendum, & opera eadem ad tertium simul intorquendum argumentum, contra conjunctionem anni Passionis cum consulatu Geminorum, hinc protinus accingor. Annus numeratus Æræ Christi vulgaris XXXIII, Consulatu Ser. Sulpitii Galbæ & Lucii Corn. Sullæ notatus, qui fuit Periodi Julianæ MMMMDCCXLVI, habens Cycli solaris XIV cum litera Dominicali D Cycli lunaris XV, ex concursu Cyclorum ostendit diem XV Nisan incidisse in diem III Aprilis; qui dies ex lit. Dominicali D deprehenditur incurrisse in feriam sextam: possidet ergo notas omnes ab Euangelistis inditas anno σταυρωσίμῳ, cui crux Christi & Passio comperat: & aliunde solus idem est inter annos octo continuos, spatium explentes intra quod necesse est Passionem contigisse, qui characteribus hisce sit præditus. Ergo is ipse annus Passionis est, & frustra quæratur alius. Præsertim cum duobus aliis indiciis, nihilominus illustribus, talis ostendatur.

[13] [Quibus adstipulantur tenebræ notatæ a Phlegonte] Prius est horrenda & plane mirabilis solis Eclipsis, contra omnem naturæ ordinem, in Plenilunio patrata; cujus meminerunt Euangelistæ, scribentes, Christo in crucem sublato, solem fuisse obscuratum & tenebras esse factas super universum terram. Talem autem solis defectionem Phlegon Libertus Adriani Augusti, Chronographus insignis, testatur accidisse anno IIII Olympiadis CIIIII, quod tempus exactissime congruit in mensem Aprilem anni Æræ Christi vulgaris XXXIII, cujus anni ætate inchoatus est primus annus Olympiadis CIII. Alterum est vaticinium famosissimum Hebdomadum LXX, [& 70 Hebdomades Danielis.] perscriptum libri Danielis cap. IX, quod verum esse non posse, nisi anno quarto Hebdomadis septuagesimæ, qui est prorsus idem iste in Æra Christi vulgari XXXIII, Christus fuerit occisus, manifeste ostendo in mea de LXX Hebdomadibus Dissertatione, quam habetis. Non fuit igitur Passionis annus, Consulatus Geminorum; sed quintus ab illo Consulatus, Galbæ & Sullæ: veraque est & exacta Æra Christi annorum vulgaris, incipiens a Kalendis Januariis, quibus Christus octiduo ante natus est & circumcisus. Nam tunc nasci Christum, trimestri ante obitum Herodis Magni, debuisse, ut impleretur Jacobi Patriarchæ Prophetia Gen. XLIX edita, sat valide probavi alia dissertatione de Genere ludaico Herodis. Hic desino, confidens, me per hæc effecisse quæ jussisti. Vale mi Reverende & optime Pater. Scribebam Tolosæ, VI Idus Augusti anno Christi CⅠƆⅠƆCLXXXIII.

Hactenus prima illa Possini Epistola, qua, sicut præfatus sum, argumentis Natalis Alexandri impulsus jam ante animus, plene concessit in communem sententiam, quoad postremam partem de anno mortis, tamquam longe verisimiliorem Henscheniana, tantumque non certam. Cum autem primo adductum pro ea argumentum viderem potissime demonstrari ex Iosepho, indicante tempus quo Iudææ Procurationem Pilatus gessit; eodemque scribente videretur Herodis obitus Æræ communis initium longe prævertere, non potui non favere prædicto Alexandro, contra eamdem communem sustinente, citius natum esse Christum, adeoque diutius vixisse inter mortales quam annis XXXIII. Placuit igitur super hac nova opinione, ejusdem Poßini sententiam exquirere: qui conatus est desiderio meo altera Epistola facere satis, in citandis numeris Paginarum Alexandri usus Editione 1, non vero 2 auctiori, quod notare oportet.

EPISTOLA II.
Confirmans contra Natalem Alexandrum, Christum anno præcise trigesimo, ut vulgaris Æræ, sic & ætatis suæ, baptizatum fuisse.

[Possinus, laudato Alexandro,] Non illibenti mihi, haud operosum, quin & jucundum negotium injungis, Pater, invitans ad legendas Lucubrationes R. P. Natalis Alexandri, Eruditi hominis, & non una dote commendabilis scriptoris. Percurri semel, iterum, sæpius; penitusque introspexi tres ejus Quæstiones de Annis totidem Christi, Nati, Baptizati, Mortui. Harum alteram & tertiam, quod ad capitale punctum attinet, nempe concursum æræ vulgaris cum Baptismo & morte Christi, pleno suffragio in quantumvis transcribo laudem. Quædam iis duntaxat ad τὸ κρινόμενον injecta sparsim πορίσματα displicent. In Prima multum est quod excipiam. Dum horum rationes exequor, ad longiusculam te legendi patientiam compara: Tibique quo interim tentaberis tædium imputa, cujus causam, jubenda scriptione necessario prolixa, volens conscivisti. De duabus postremis, rem brevius transigendam, prius aggrediens, paucis expedio.

[2] Docte ac eleganter in harum priore demonstrat P. Alexander, [non probat initio prædicantis Ioannis & Christi baptismo annum interjici:] baptizatum sine dubio dici debere Christum, aliquanto post inchoatam prædicationem Joannis Baptistæ: cujus exordium, quod a S. Luca defigitur anno Quintodecimo Tiberii Cæsaris, numeri hujus initium necessario ducendum a morte Augusti, illustribus & ἀναντιῤῥήτοις evincit argumentis. Hactenus recte. Illud non probo, quod pag. 202 obiter inducit, callide obrepens ad suam adstruendam de Christo, anno ætatis XXXIV baptizato, sententiam: solidum interjiciendum annum inter initium Prædicationis Ioannis & Baptismum Christi. Nego enimvero. Tu ede, unde id conficis? Capessit ex professo probationem istius Propositionis pag. seq. nihil tamen adducens aliud, nisi hoc: Inter vocationem S. Ioannis & baptismum Christi, multa intercessisse quæ spatium saltem unius anni postularent, probabiliter colligitur ex Euangelio Luc. III. Sic verbis totidem P. Alexander. Contra ego. Quid probabile, quid non; & inter ipsa probabilia, quid plus minusve sit verisimile, prudentiæ, opinor, definitur arbitrio. Ad hoc te tribunal vador. Cedo, quid affers, quio tua, quam mea contraria probabilior decerni debeat opinio? En verba S. Evangelistæ: Anno quintodecimo Imperii Tiberii Cæsaris… factum est verbum Domini super Ioannem Zachariæ filium in deserto: & venit in omnem regionem Iordanis, prædicans baptismum Pœnitentiæ. Mox quibusdam adjectis de concursu populorum ad baptismum Joannis, tum de argumentis concionum ejus; versu demum XXI ejusdem III Capitis subjungit: Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, & Iesu baptizato & orante, apertum est cælum. En quæ interponat S. Lucas, inter initium Prædicationis Baptistæ, & Baptismum Christi: egressum multorum e Pagis & Urbibus Judææ ad novitatem istam spectandam Joannis prædicantis; eoque audito, suasum & ministratum a venerabili Oratore baptismum usurpantium; cui se ad extremum turbæ ipse Iesus admiscuit. Quid, per omnium ex æquo bonoque de rebus æstimantium fidem! quid, inquam, hic est cui non recte, more humano consummando vel trimestre solummodo spatium judicetur abunde sufficere?

[3] [sex menses indulget:] Ego tamen alterum tantum supererogo: & Christum, item ut Joannem, existimans observare studuisse, in suis quemque publice fungendi commisso ipsis munere primordiis, tricenariæ principium ætatis, in veteribus Prophetis (prout de Ezechiele constat) teneri solitum; inchoasse ambos arbitror Prædicationes suas anno ineunte trigesimo vitæ ipsorum; ac propterea, Ioanne, qui sex mensibus Christo erat senior, a Kalendis mensis Julii, anno ab ortu ejus ineunte trigesimo, prodire ac dicere ad populum exorso; Jesum pariter simili expectata epocha ætatis propriæ, ubi se principio Januarii sequentis ætatem auspicari tricenariam sensisset, suam exequi palam, baptismo suscepto, Missionem cepisse. Velim audire, quid his plausibile queat opponi: cum nihil proferatur; jure meo concludo, falsam istam & incredibilem assertionem esse. [Negat ὡσεί, fere, admittere annos 4 supra 30,]

[4] Lego præterea, nec laudo, in eadem II Quæstione pag. 205, P. Alexandrum, dum respondere conatur testimonio S. Lucæ, elidenti assertionem, qua ponit, baptizatum Christum XXXIV ætatis anno, contendere, in Euangelistæ verbis particulam quasi, Græce ὡσεί, liberam dare facultatem lectori quatuor annos superaccumulandi summæ indicatæ; idque ut evincat, allegare Matthæi locum ex Cap. XVII ubi ait: Christum post sex dies futuram suam Transfigurationem prædixisse; cum tamen rem eamdem narrans Lucas scribat, Transfigurationem contigisse μετά τοὺς λόγους τούτους ὡσεὶ ἡμέραις ὀκτώ: post hoc sermones quasi (sive, ut habet vulgata Editio) fere diebus octo. In quo miror illum non vidisse, per id demonstrari contrarium ejus quod ipse vult: nempe, non ad augmentum, sed ad diminutionem potius, apud Lucam particlam ὡσεὶ valere: idque innuentem Vulgatæ auctorem, non quasi, sed fere ibi loci posuisse pro ὡσεὶ; quod hoc ultimum adverbtum manifestius exprimat quiddam deficiens a plenitudine rotundæ summæ. Profecto enim illic S. Lucas, adjunctione τοῦ ὡσεὶ, innuit, de numero completo dierum octo, detractas velle se duas dierum geminarum partes, primæ unam, octavæ alteram: quas inter, sex solidi a Matthæo memorati dies fluxerint. Quis enim non videt fore, ut haud vere posset Lucas affirmare ὡσεὶ ὀκτὼ ἡμέρας, quasi aut fere octo dies, fuisse interjectos inter Christi Sermonem & Transfigurationem, si revera tres quatuorve insuper, hoc est undecim aut duodecim interfluxissent?

[5] Debilis etiam mihi videtur & perfunctoria responsio, quam P. Alexander adhibet ibidem pag. 208 ad Canonem XI Concilii Neocæsareensis, [& Canonē Neo Cæsariensem tali sententiæ adversari ostendit,] in Palæstina celebrati anno Domini CCCXIV, in hæc verba formatum: Presbyter ante annos triginta non ordinetur: Dominus enim Iesus Christus in anno trigesimo & baptizatus est, & cœpit docere. Hactenus Canon: ad quem P. Natalis: Respondeo, sensum concilii Neocæsareensis esse, quod Christus ante annum trigesimum baptizatus non fuerit, non vero quod anno præcise trigesimo adierit ad baptismum, ita ille. Facilis valde sit, qui sibi per hæc satisfactum contrarius Disputator annuat Enimvero cui non statim appareat, quam inconvenienter decerneretur a Concilio, idcirco quod Christus non ante annum trigesimum baptizatus fuisset, etiamsi baptismum suscepisset non nisi quarto demum post anno; tamen ut æquum debere sanciri, virum quemlibet, simul attigerit annum trigesimum, sine dubitatione promovendum ad Sacerdotium, gratia illi facta annorum quatuor illam summam excedentium; per quos etsi Christus expectaverit, baptismum differens, tamen quadriennio prius quam Christo par sit meris hominibus repræsentari apicem Sacerdotalis Ordinis: quasi non potius decuerit, talium differri evectionem ad eum gradum, aliquot annis, aut saltem mensibus post illam vitæ annorum summam, qua Christus, a conceptu primo virtute omni ac divina sapientia præditus, ad baptismum accessisset. Hæc qui prudens citra præjudicium æqua judicii lance perpenderit, næ huic confido persuassimum fore, Patres Concilii Neocæsareensis, dum ita sanxerunt, sine ulla dubitatione credidisse, non quadriennio post trigesimum; sed, ut diserte exprimunt, in anno ipso trigesimo, Christum & fuisse baptizatum, & cœpisse prædicare.

[6] Percutit denique me graviter illud, ab eodem P. Alexandro Quæst. III pag. 221 in Conclusione secunda positum: [sensumque totius antiquæ Ecclesiæ.] Christus mortuus est anno ætatis suæ XXXIII inchoato. Quippe vehementer abhorrens ab omni primorum Ecclesiæ seculorum sensu; in id passim incumbente, ut Christi vitam universam quam minimum ultra trigesimum annum extenderet; adeo ut eam non pauci conati sint intra istam præcise metam includere; vi etiam Euangeliis illata, dum ad hoc compingunt in annum unicum totam Christi Prædicationem. At errore longe contrario ævi nostri homines, quia Josepho & Dioni, illi Judæo, huic Ethnico, ambobus a Christi & Herodis ætate plus uno seculo distantibus, inconstanter loquentibus, & certo corruptis, plus quam Euangelio deferunt, ultra hos terminos nimium fidenter eruperunt; Christum, cum est mortuus, propiorem fuisse quadragenario ausi fingere. Sed id confutabo mox uberius. Hic satis erit legi sapientissimam S. Patris Epiphanii sententiam, inter ista extrema justum medium indigitantis. Sic is scribit Hæresi LI Num XXIII εὑρίσκεται ἐν τῷ τριακοστῷ τρίτῳ ἔτει τῆς ἐνσάρκου παρουσίας πάσχων μονογενής. Compertum est, anno trigesimo tertio suæ in carne præsentiæ, passum Vnigenitum. Hæc una, proba, sana, omnibus qui recte sapiant tenenda sententia est: prout magis ex modo dicendis apparebit.

[7] [Istis præmissis transit ad caput Quæstionis,] Venio enim tandem ad caput Controversiæ, quæ mihi proprie hic cum P. Natali est, prima ejus Quæstione tractatum: in qua ersi agatur, non de anno quo passus, sed quo natus est Christus: tamen quia ex constitutione anni Christi vere natalis, unice pendet determinatio σταυρωσίμου, hoc est, definitio Controversiæ hujus, quoto Christus ætatis mortalis anno crucem subierit; non falso autumem, nec vane pollicear, tertiam a P. Alexandro propositam Quæstionem, in primæ quam idem præmisit discussione decidendam.

[8] Antequam autem rem capesso, paulisper hærere juvat in Prolegomenis, [firmanda que communem sententiam,] sive (ut Politicis hodie usitato verbo utar) in Præliminaribus, quæ P. Alexander suo huic Tractatui præstruit. Ibi memoriter enumeratis variis Patrum Ecclesiæ veterum de anno Christi Natali sententiis, non omittit ordine suo inserere optimam omnium, sic scribens pag. 162. Epocham nativitatis Christi, fixerunt anno Iuliano XLVI Æræ nostræ vulgaris I, Iulius Africanus in Fragmento quod Petaviu, recitat Lib. 8 Auctarii, Cap. 4; Panodorus Monachus Ægyptius, qui Arcadii Imperatoris ætate floruit, teste Syncello in Chronographia; Dionysius Exiguus, qui ab hoc anno suam Incarnationis Christi Æram orditur; Beda, Lib. de Temporum ratione Cap. 45. Ita Natalis; qui & hic quatuor quintum addere potuit S. Epiphanium, propter locum a me supra num. 6 descriptum. In his mirari subit, cum eam sic propositam sententiam rejecerit, quæ & antiquitate & gravitate Auctorum facile cunctis ceteris antistat. Quod non ægre, opinor, fatebitur qui perspexerit, nullum e tota Ecclesiastica vetustate in rebus Chronologicis (quam artem ex professo factitabat) peritiorem & diligentiorem haberi Iulio Africano, scriptore secundi seculi. [quatuor testibus in tali argumēto versatissimis & Epiphanio subnixam.] Huic qui consentiunt alii tres, &, quem ego adjungo, Epiphanius, an non tales omnium consensu sunt, qui maxime idonei vel testes vel judices in hac utique causa censeantur? Panodorus in Ægypto nutritus, ubi rationes temporum accuratius quam alibi uspiam subducebantur; & ad idipsum otio abundans ob professionem vitæ monasticæ: Dionysius Exiguus, exercitatissimus in hac Palæstra disquirendorum & ordinandorum temporum, & unum id tota fere vita solum agens. Denique Beda, quo nemo uberius, diuturnius, laboriosius, de rationibus, Ærarum, Epocharum, universaque illa subtilitatis ærumnosissimȩ Computorum exquisitione commentatus est. An non hinc idoneæ cernuntur causæ, cur, in tali dumtaxat argumento, isti quatuor (maxime adjuncto ipsis quinto S. Epiphanio) cur, inquam, isti quinque Ecclesiastici Scriptores præferri aliis, etiam Patribus, debeant: idcirco quod SS. Patres, præcipue intenti dogmatibus declarandis, interpretandis Scripturis, vitiis insectandis, constituendæ disciplinæ, Hæresibus confutandis, ad Chronologicas quæstiones fere non nisi obiter, interdum & ex occasione descenderint? præsertim cum illorum quinque sententiam universus a mille annis Christianus Orbis eo ipso se amplecti declaraverit, quod Æram sive Incarnationis sive Nativitatis (quæ vel in unam ambæ conflantur; vel, si discretæ sunt, in unam coincidunt, facili detractione vel adjectione novem mensium, quibus solis posterior a priori disjungitur) usu hodieque durante fixoque immutabiliter tenet.

[9] Verum, omissis admirationibus, quæ speciem querelarum habent; quod suscepimus, agamus. Disceptemus, [Adversariique conclusionem negans,] inquam, legitimo & probo more cum P. Alexandro, propugnatore sententiæ, quæ Christum natum ponit, quinto retro prius anno, quam ejus natalem Æra vulgaris signet. Inter Leges æqui certaminis una est, ut paribus commissi Æmuli prælientur armis. Cum duæ sint usitatæ hodie altercationum eruditarum formæ, altera presse ac dialectice argumenta stringentium, altera liberius dilatantium allatarum momenta rationum: Ego, etsi ex longo insueveram huic posteriori; tamen ad priorem, quam Adversario plus placere video, accommodare me conabor; & non diducta, digitis extensis, manu; sed in pugnum compressa, ut Zeno ajebat; hoc est, conclusionibus & syllogismis nude propositis, singillatim per partes rigore Scholastico probatis, contra irruentem pari modo pugilem excipiam. Est P. Natalis Alexandri in I Quæst. Dissertationis II unica his verbis formata Conclusio, pag. 163. Christus natus est anno Iuliano XLI, desinente ante Æram vulgarem V, Imperii Augusti XL, a contracto Exercitu, seu a morte Cleopatræ XXVI, Regni Herodis XXIV a morte Antigoni, vel XXXVII a concesso sibi Regno, Vrbis Romæ conditæ DCCXLIX, Olympiadis CXCIII anno IV, a diluvio MMMXLIV, a Mundi creatione MMMM, Coss. Augusto Cæsare undecimo, sive duodecimo, & Lucio Sulla secundo. Hanc Conclusionem ego falsam pronuntio. Veram probat P. Natalis hoc Syllogismo.

[10] Christi natalis mortem Herodis anno ferme integro antevertit. [distinguit majorem,] Atqui Herodes mortuus est anno Iuliano XLII ante Æram vulgarem IV. Ergo Christus natus est anno Iuliano XLI, ante Æram vulgarem quinto. Ita P. Natalis. Ego Majorem propositionem non simpliciter admitto: subest enim ei falsi quidpiam; quatenus affirmat, necessario dicendum, Herodem Christo nato superstitem uno saltem anno, eoque integro fuisse. Id enim nego ex Euangeliis inferri: & demonstrare paratus sum, trimestre, aut ad summum quadrimestre spatium abunde sufficere, ad recte ac verisimillime componenda quæcumque scribunt Euangelistæ, circa concursum Nativitatis & Infantiæ Christi, cum adhuc durante Herodis regno.

[11] Minorem vero plane in solidem totam pernego, falsissimamque esse ajo. [negat minorem, qua asseritur Herodes mortuus quadriennio citius:] Probat eam solicite P. Alexander paginis sex & triginta, a 64 ad 201, unam admodum adducens, & variis intorquens machinis auctoritatem Judæi Historici Josephi. Quare si eum arce ista dejecero, & liquido demonstravero, nullum ad fidem certam poni sat firmum fundamentum posse in testimonio Josephi, una spongia deleturus mihi videor quidquid tot chartis Adversarius illevit. Nec tamen nunc dicam, adigi summa necessitate Fideles omnes, ad agnoscendam Flavii Josephi pessimam fidem, in suppressione Cædis Infantium, Herodis jussu patratæ in Bethlehem & finibus ejus. [& dissimulatis quæ in illius historia peccat Iosephus,] An enim ignorare potuit rem omnium illo ævo celeberrimam & decantatissimam? aut cum illam sciret, cur vel uno versu cursim transigere omisit? qui exempla crudelitatis Herodis, infinitis partibus minus insignia, diligentissime collecta congestaque passim accumulat. Nec repetam, quod manifeste alias ostendi, Dissertatione de Genere Herodis, Josephum in Herodis genere mentitum scientem volentemque: in eo redargutum non solum a coævis Herodi Scriptoribus summæ fidei; sed etiam a se ipso, vi magna veritatis consciæ, tamquam fidiculis, adacto ad ingenue fatendum quod improbe negarat. Non denique iterabo, quæ multa veris fulta documentis affirmavi pag. illius dudum editæ Dissertationis 34 & 35, de fluxa in universum, merito suspecta, justeq; recusabili Scriptoris illius auctoritate. Hæc, inquam, in præsens cuncta prætermitto: & ad unum id quod hic agitur me restringens, hunc contra Minorem Syllogismi, a P. Alexandro propositi, & ejus probationem Syllogismum formo.

[12] Propositio asserens Herodem mortuum anno XLII Juliano, & Christum natum XLI, quinquennio ante principium Æræ vulgaris, [duo contra eū probanda assumit:] præcipuum fundamentum habens in testimonio Josephi, deberet ut falsa rejici, si ostenderetur; primo, contrariam sententiam, ajentem, Herodis mortem anno Juliano XLVI accidisse, quam Christi ortus sub anni Juliani XLV finem nati præcesserit, non minus inferri ex testimoniis Josephi: secundo, alia testimonia Josephi ejusdem, quæ P. Alexander pro se allegat, nihil illi prodesse.

At qui utrumque id clarissime demonstrati potest.
Ergo falsa & rejicienda est ea sententia.

Major est evidens. E partibus Minoris duabus, priorem sic probo.

[13] Scribit Josephus lib. XIV Antiquitatum cap. XV, Antipatrum, Herodis patrem, bene meruisse de Julio Cæsare, expeditionem in Ægyptum movente, [I ex Iosepho, ut eum ipse Alexander corrigit,] statim post prælium Pharsalicum: & in ejus remunerationem meriti factum a Cæsare Antipatrum Ἐπίτροπον, Procuratorem Judææ. Addit cap. XVII, Antipatrum, vi hujus acceptæ Generalis in Judæam Præfecturæ, subdelegasse peculiarem gubernationem Galilææ, quæ erat una ex Provinciis Judææ, filio suo Herodi νέῳ παντάπασιν ὄντι· ιέ γὰρ αὐτῷ ἐγεγόνει μόνα ἔτη; Valde adhuc juveni: nam annorum tantum quindecim ætatis erat. Idem porro Josephus sæpe profitetur, multis locis inculcans, [vixisse Herodem usque ad an I æræ vulgaris.] Herodem septuagenarium esse mortuum. Ad calculos jam eamus. Bellum Ægyptium certissime a Julio Cæsare confectum est, anno Urbis Romæ conditæ DCCVII. Non potuit ergo præfici Herodes Galilææ ante annum Urbis Conditæ DCCVIII. Igitur, si anno Urb. Con. DCCVIII Herodes quindecim erat annorum, idemque postea septuagenarius obiit, vixerit oportet post initam Galilææ Præfecturam annis LV: qui si addantur anno Urb. Cond. DCCVIII, efficiunt annū a Roma condita DCCLIII. Fuit hic annus Augusti LIV, Julianus LVI, quo dici necesse erit Herodem fuisse mortuum. Res incommoda P. Alexandro, qui mortem Herodis ponit, ut ex ejus supra descripta Conclusione patet, anno XLII Juliano: hoc est, annis totis anterius quatuordecim. Quare is pag. 189 libenter assentitur Dekerio, Keplero, & Petavio, contendentibus, in paulo ante recitato Josephi loco mendum in notas numerales irrepsisse: legendumque, non ut Josephi codices hodie habent, ιέ, hoc est, quindecim; sed, κέ, hoc est, viginti quinque annorum fuisse Herodem, quando Galilææ a patre præpositus est. Admitto id Ego quoque: & hinc usque ad septuagesimum & ultimum Vitæ Herodis annum, XLV annos expletos numerans, devenio ad annum Urb. Cond. DCCLIII, Julianum XLV, quo Christum pono natum, juxta Æram vulgarem, Herode adhuc ad menses aliquot anni Juliani XLVI superstite. Idque suffragante mihi Josepho, prout ab ipso P. Alexandro emendatus est: qui tamen Pater, ex aliis testimoniis Josephi, confecisse se putabat; necessario conferendam Herodis mortem in annum retro quintum; hoc est, Julianum XLII. Non minus igitur mihi, imo multo magis, hoc quidem loco, mihi, inquam, Æram vulgarem tuenti; quam P. Alexandro, eam impugnanti, Josephus favet.

[14] En alterum Josephi testimonium pro nobis evidens. [nec non ex aliis ejus locis, inter se collatis;] Scribit ille lib. Antiq. XIV, cap. VIII, captam a Pompejo fuisse Hierosolymam, Antonio & Cicerone Coss. die jejunii tertia, Olympiade CLXXIX. Et post XXVII annos, eadem anniversaria recurrente jejunii die tertia, captam eamdem Urbem a Romanis duce Sosio, Olympiade CLXXXV, Agrippa & Gallo Coss. Tum addit ejusdem libri cap. XVIII, post secundam hanc Hierosolymæ Sosianam cladem, vixisse in regno Herodem annis XXXIV, & tunc septuagenarium mortuum: quod idem repetit lib. XVII. cap. VIII & X. Ex his sic ratiocinor. Natus est Augustus, ex Suetonio & aliis, anno quo Consules fuere Antonius & Cicero, quo anno Pompejus Hierosolymam cepit. Igitur anno quo consules fuerunt Agrippa & Gallus, quando Sosius iterum Hierosolymam cepit, numerabat Augustus vitæ annos XXVII, quandoquidem, ex Josepho, anni XXVII intercesserunt inter captam primum per Pompejum, & eamdem iterum per Sossum expugnatam Hierosolymam. Atqui, ab hac eadem Sosiana expugnatione Hierosolymæ, annos XXXIV explevit Herodes regnando, ut Josephus ait, & tunc est septuagenarius mortuus. Addantur anni XXXIV ad XXVII ætatis Augusti; apparebit, Herodem obiisse, dum Augustus ageret LXI vitæ annum. Quia vero Augustus anno ætatis XVIII Imperium est auspicatus, a nece Avunculi Julii Cæsaris; sive, ut. P. Alexandrer loquitur, a conducto Exercitu: si XVIII e LXI deducantur, constabit, anno Imperii Augusti XLIII desiisse Herodem vivere. At commodum hic ipse annus est Julianus XLVI, quo, in hypothesi nostra & Æræ vulgaris, ponitur mortuus Herodes. Ergo Josephus æque saltem nobis ac Adversariis favet. Hactenus dictis abunde probatam confido priorem meæ Minoris partem. Alteram deinceps non minus luculenter demonstratum eo.

[15] Illa sic habet. Testimonia Josephi, quæ P. Alexandrer affert pro sua sententia, [2. Iosephi loca contraria ipsimet, non exigere nisi triennium,] Herodis mortem anno Juliano XLII defigente (unde sequitur, Christum esse natum quinquennio ante initium Æræ vulgaris) nihil ipsi prosunt. In hujus probationem hunc formo Syllogismum.

Si ex testimoniis Josephi quæ pro sua sententia P. Alexander allegat, non inferatur Herodem obiisse anno XLII Juliano, eclipsi Lunæ a Josepho notata insignito: sed anno XLIII Juliano, in quo nulla Ecclipsis Lunaris contigit, ejusmodi testimonia nihil illi prosunt.

Atqui res ita se habet.

Ergo vera & certa est meæ Minoris pars altera, affirmans, Josephi testimonia, quæ pro se P. Alexander allegat, nihil illi prodesse.

Major hujus secundi mei Syllogismi videtur evidens. Minorem in hunc modum probo.

[16] Sententiæ suæ, Herodis mortem anno Juliano XLII defigentis, fundamentum profert P. Natalis Alexander Josephi locum lib. XVII Antiqu. cap. X, [sic autem amittit eclipsim Lunarem assertam,] quem sic recitat in fine pag. 164 & initio sequentis: Defunctus est Herodes post detrusum regno Antigonum anno XXXIV, ex quo autem a Romanis Rex declaratus est anno XXXVII. Ex his Josephi verbis ratiocinans P. Alexander, ita subjungit pag. 165. Atqui Herodes Rex salutatus est a Romanis circa autumnū anni Iuliani 6 … & tertio post anno, hoc est anno Iuliano nono, devicto interfectoque Antigono, rerum potitus est. Igitur ab hoc anno Iuliano nono 34, vel a sexto illo 37 numerandi sunt anni, quorum ultimus est, annus Iulianus 42. Ita ibi P. Alexander. Experiamur an recte calculos ponat. Addantur anno Juliano sexto anni XXXVII, ultimus collectæ summæ sine dubio erit non XLII Julianus, sed XLIII: similiter adjungantur anno IX Juliano anni XXXIV extremus pariter erit XLIII.

[17] Non hic tam parens paralogismus tam oculato scriptori citra consilium excidit. Vidit P. Alexander, annum, quo est Herodes mortuus, a Josepho disertissime affirmari insignem fuisse Eclipsi lunari, luculenta, [Totius argumenti summaria complexio.] in Judæa clare visa. Talis autem nulla prorsus contigit toro anno Juliano XLIII, ut certissime constat ex Tabulis astronomicis. Fuit autem una satis conspicua, iisdem Tabulis expressa die XIII Martii anno Juliano XLII. Quare ad hunc annum detorquere, modica vi addita, numeros opportuit, & annum XLII mordicus tenere. Sed quid faciat, cum hunc illi evidentia omnium maxima, nempe Mathematica & numeralis extorqueat; neque ipsum ad XLIII, quo ratio numeri trudit, transire sinat defectus Deliquii lunaris, trimestri fere spatio ante mortem Herodis signatissime a Josepho positi? An non hinc restat manifestissime probatum, quod mea Minor affirmabat: Testimonia, quæ P. Alexander Natalis ex Josepho pro se contra Æram vulgarem allegat, nihil illi prodesse?

[18] Ex his summatim contrahens sic colligo: cum Æra Christi vulgaris ab annis mille, consensu Christianarum omnium gentium in usum publicum recepta, Christum ponens natum anno XLV Juliano desinente, Circumcisum Kalendis anni Juliani XLVI (unde caput Æræ procedit) superstite adhuc Herode ad menses circiter quatuor. Hæc, inquam, Æra cum habeat Auctores, antiquissimos, gravissimos, summos artifices putandorum & ordinandorum Temporum, supra num. VII nominatos; adstipulatorem quoque Patrem sanctissimum & eruditissimum Epiphanium, cujus verba sunt descripta num. 6. Cumque juxta illam omnia quæ vel scribuntur in Euangeliis, vel ex Traditione veteri habentur, egregie consistant; & inter cetera cum ea præclare constet Mors Herodis, Christo nato ad quadrimestre superstitis, prævia Eclipsi Lunari magna, in Tabulis astromicis ad XXIX Decembris anni Juliani XLV conspicue apparente, cui omnia quæ Josephus notat de Eclipsi Lunæ mortem Herodis præcedente, & præsagisse credita, exacte conveniunt: manifestum videtur, debere nos eam hodie amplecti ac tueri, præsertim si contra eam nihil validius afferatur quibusdam testimoniis Josephi, quȩ Adversariis nihil prosunt; cum alia nos ejusdem Auctoris testimonia proferamus, nobis clare suffragantia. Atqui rem sic se habere hic a me scripta ineluctabiliter evincunt. Ergo tenenda cunctis est Æra Christi vulgaris. Multa quæ his adderem se sub calamum ingerebant. Sed quia per hæc exhausisse propemodū videor mandatum litteris tuis ante hunc mensem datis, XI Octobris impositum, ne obsequio nimio fiam importunus, verbum non addam. Vale Pater optime, mei memor, præsertim ad aram. Scribebam Tolosæ XII Novembris anno MDCLXXXIII.

His acceptis solum restare videbatur, ut Henschenianæ sententiæ præcipua quædam munimenta, hactenus Poßino intacta, Æræ tamen communi valide in speciem obsistentia, tollerentur de medio. Quare eumdem tertiis interpellavi litteris, quibus rogabatur tria potißimum capita respondendo dissolvere, prout fecit, decimo post secundam Epistolam mense: nam nec ego multo citius rogaveram, moras longiores quam cupiebam trahente in prosequenda impreßione Typographo, propter difficultates temporum, librario Belgarum cum exteris commercio infestorum superiori anno si unquam, per quæ etiam coactus fuit posteriorem Maji partem dimidiare utpote tanti temporis decarsu sic auctam, ut tribus Tomis absolvi non amplius posset. Responsum autem Eruditißimi Viri hujusmodi Epistola explicatum fuit.

EPISTOLA III.
Respondens tribus, ex Henscheniana Exercitatione assumptis, contra vulgarem Æram argumentis.

Circa duas ad Te, volentem poscentemque, dudum scriptas a me Dissertatiunculas pro veritate Æræ Christi vulgaris; [Tribus Henschenii argumentis responsurus,] quas ais, non sine successu isthic visas: scribis X Augusti Anni hijus MDCLXXXIV, cupere Te, & quosdam tecum; ut, si possim, diluam argumenta tria, quæ nonnullos adhuc non nisi ægre avelli sinunt a complexu contrariæ sententiæ, verum Christi natalem in quinto ante initium Æræ vulgaris anno defigentis. Primum horum, ut indicas, ducitur a Censu Saturnini. Alterum, a consessu C. Cæsaris in primo loco, cum Romam venit Archelaus Regnum ex Testamento Patris petiturus. Tertium, ex morte Sejani, anno XXXI, quem tamen Orosius dicit, Edicto constituisse, ut Christiani exterminarentur. His totidem verbis argumenta in tua Epistola proponuntur.

[2] Quibus antequam adæquatissimas, ut Scholæ loqui amant, & nuspiam dissimulantes difficultatem, solutiones oppono; [quanti Auctorem faciat cum honore præfatur,] placet amoliri a me quamdam irreverentis & inofficiosæ audaciæ speciem, ex eo fortasse cuipiam suspicandam, quod jam tertio venire videar contra voluntatem ac sententiam nostri Henschenii τοῦ μακαρίτου, cujus memoriam esse omnibus debere venerabilem æqui pariter & iniqui consentiant. A quo equidem adeo vel negando, vel in dubium vocando remotus sum; ut ultro profitear, in ejus Viri præstantis meritoque laudatissimi, studiis, ingenio, doctrina, industria, religione, admirandis prædicandisque nemini me omnium concedere: sed nego, illum exegisse aut expectasse umquam a sui cultoribus Pythagoræam credulitatem ad quidquid ipse sensisset: quin & eum scio, pro sua insigni modestia, & ingenti veritatis amore, plenam semper suis Auditoribus aut Lectoribus fecisse potestatem, excogitandi contra si quid possent, [seque non nisi data sibi ab eo licentia usurum,] & ubi satis explorassent, proferendi quidquid suis etiam scitis ac placitis adversum feliciori forte inquisitione reperire potuissent. En quid in Diatriba Præliminari ad Primum Aprilis Tomum, postquam hanc ipsam, de quinquenni anticipatione Natalis Christi supra caput Æræ vulgaris opinionem, quam potuit efficacissime probasset, Exercitatione demum tertia, Pag. XIII, subjungat: Suam cuique opinionem relinquimus, quam si probabiliorem poßint argumentando facere, libenter dimittemus disputata hactenus, & majoris certitudinis certiorisque veritatis lucem undecumque oblatam gratanter excipiemus. Tali ejus, tam diserta, tam ingenua, virumque decente vere magnum, præscriptione velut auctoratus, securior accedam ad agendum quod jubes.

[3] Primum argumentum, ductum e Censu Saturnini, totam suam (si quam habet) vim accipit a duplici Tertulliani testimonio. [& allatis locis 2 Tertulliani, priorem sibi obesse negat;] Utrumque legitur Libro contra Marcionem IV, prius capite VII, his verbis: De Censu denique Augusti, quem testem fidelißimum Dominicæ Nativitatis Romana Archiva custodiunt. Alterum extat cap. XIX totidem his litteris: Sed & Census constat actos sub Augusto nunc in Iudæa per Sentium Saturninum, apud quos genus inquirere potuissent. In priore loco nihil esse quod stabilitæ a me sententiæ incommodet, manifestum arbitror. Nam Census ibi memoratus Augusti, sine dubio is ipse est, quem, ut S. Lucas docet, jussu Augusti Cyrinus egit in Judæa, quando B. Maria Bethleemi Christum peperit: quod contigisse anno XLV Juliano desinente, die XXV Decembris, quo solo septiduo præcessit Kalendas Januarias anni XLVI Iuliani, primi Æræ vulgaris, Dissertationes duæ meæ priores satis, ni fallor, efficaciter adstruunt: Tertulliano nihil hactenus dicente quod his quidquam obstet. Nam & Ego Censum Augusti, per Cyrinum actum in Judæ, fidelißimum testem Dominicæ nativitatis agnosco & admitto.

[4] Alter nonnihil præfert infensum mihi, quatenus Censum, Augusti jussu actum, non, ut Ego, [non admissuro alterū, si adversetur Lucæ:] Cyrino, sed Sentio Saturnino videtur tribuere. Quod si revera est, nec vereor, nec cunctor, me illi Adversarium objicere; magno utique suffragatore fretus Luca Euangelista; qui clarissime Censum, sive Ἀπογραφὴν Descriptionem, Edicto Augusti præscriptam, cujus occasione Josephus cum Maria uxore prægnante Nazaretho Bethleëmum migravit, factum ait primam sub Præside Syriæ Cyrino, ἡγεμονεύοντος τῆς Συρίας Κυρηνίου, Euang. Luc. cap. 2 Omnino nefas est quemquam dubitare Christianum, quin, si quando Auctor Canonicus, cum scriptore quantævis alioqui dignitatis, non tamen Canonico, committitur; ei palmam auctoritatis deferri oporteat, qui Spiritu instinctus sancto ac Deo dictante scripsit, præ alio qui humani solum ingenii sensa litteris expressit. Quin ajo, ne ipsum quidem, si revivisceret, Tertullianum recusaturum Euangelistæ credere, Censum, cujus occasione Christus Bethleëmi natus est, a Quirinio, sive, uti scribit, Κυρηνίῳ Cyrenio, actum affirmanti.

[5] Plus dicam, & dicto fidem adstruam. Existimo Tertullianum, cum id posterius comma ex cap. XIX libri IV contra Marcionem chartæ illevit, [sed negat adversari:] de Censu a Luca memorato, de quo egerat priori sententia e libri ejusdem capite VIII, minime cogitasse: quod hisce indiciis affirmo. Cap. VII de Censu agit singulari: Cap. XIX Census pluraliter exprimit. Cap, VII Saturnini non meminit. Cap. XIX hunc memorat Censuum Actorem sub Augusto. Cap. VII Censum vocat eum de quo loquitur, fidelißimum testem Dominicæ Nativitatis. Nihil tale de Saturnini Censibus Cap. XIX memoratis affirmat. Nec sane ad ejus tunc propositum Cyrenianus ille census faciebat. Non enim de Christi Natali erat illic ipsi cum Marcionitis lis: sed de Matre ac Fratribus Christi, quos ait Lucas cap. VIII, 20. Stetisse foris quærentes eum videre. [loco enim 2 agi de censibus, quibus censi Mater ac Fratres Christi;] At Iesum respondisse nuntiantibus id sibi: quæ est Mater mea? aut qui sunt Fratres mei? Marcion ex eo inferebat: Christum non esse natum. Reddo Tertulliani verba id demonstrantia: Venimus ad constantißimum argumentum omnium qui Domini Nativitatem in Controversiam deferunt. Ipse, inquiunt, contestatur se non esse natum, dicendo: Quæ mihi Mater; aut qui mihi Fratres? Ut istam Hæreticorum arguriam elidat, subjungit mox: Nos contrario dicimus: Primo, non potuisse illi annuntiari, quod mater & fratres ejus foris starent, quærentes videre eum, si nulla ei mater, & fratres nulli fuissent: quos utique norat qui annuntiaret, vel retro notos, vel tunc ibidem compertos, dum eum videre desiderant, vel dum ipse nuntium mandant. Subjicit deinde ac refellit cavillationem Hæreticorum, qua vim infringere istius argumenti conabantur, aientes; illos qui nuntiarunt Christo prædicanti, matrem ejus ac fratres foris esse, non hoc ex vero, aut ex sensu proprio fecisse. sed totum id finxisse tentandi gratia. Contra istud effugium Tertullianus excipit. Primo, solere Euangelistas, cum quid tentandi causa Christo dictum referunt, idipsum annotare: quod adductis testimoniis evincit. Deinde sigmentum istud evertit, negans ullam habere potuisse, qui talia Christo dixissent, ejus per hæc tentandi causam, sic continuo subdens: Et tamen ex abundanti causas tentationis expostulo: [unde constare possit vere hominē natū qui istos habuerit,] cui rei tentaverint illum per nominationem Matris aut Fratrum? Si ut scirent, natusne esset, an non; quando de hoc fuit quæstio, quam ex tentatione discuterent? quis autem dubitaret natum, quem videret hominem? quem audisset, se filium hominis professum? quem de conspectu omnis humanæ qualitatis dubitarent Deum aut filium Dei credere, Propheten facilius existimantes, licet magnum aliquem, utique tamen natum. Etiamsi in exploratione nativitatis tentandus, quodcumque aliud argumentum tentationi competisset, quam per earum personarum mentionem quas potuit etiam natus non habere. Dic mihi, omnibus natis mater advivit? omnibus natis adgenerantur & fratres? non licet patres magis & sorores habere, vel & neminem? sed & Census constat actos nunc in Iudæa per Sentium Saturninum, apud quos genus ejus inquirere potuissent. Adeo nulla constitit ratio tentationis istius. Hæc tam multa ideo descripsi, quia ex his confido æquum & prudentem Lectorem evidenter agniturum, in secundo Tertulliani loco, non agi de illo Censu, quem in priori vocaverat fidelißimum testem Dominicæ nativitatis, quo nimirum Christus ipse recens natus Bethleemi descriptus sit: sed de aliis anterioribus per Sentium Saturninum actis, quibus Genus ejus: hoc est, mater & fratres ipsius majores natu censeri potuissent, de quorum statu & qualitate tunc disceptabatur: prout mihi quidem, spero & aliis quoque satis attentis, indubitanter persuadent verba, præcedentia mentionem istam Censuum in Judæa per Sentium Saturninum actorum.

[6] Non fugit, nostrum Petavium τὸν πάνυ, cap. VIII libri XII de Doctrina Temporum, ut suam nostramque sententiam de Extraordinario censu Quirinii, [Eum vero quo a Cyrino census ipse Christus] a tribus Ordinariis & celebribus, quot ab Augusto habitos Suetonius scribit, diverso, sententiam cum Tertulliani auctoritate conciliet, existimasse, Quirinii Censum ideo Saturnino tribui, quod dum is Præses esset Syriæ, a misso in Judæam pecultari jussu Augusti Quirinio sit actus; unde contigerit functionem Extraordinarii Ministri, Ordinario & majori assignari Magistratui. Verum præter quam superflua ista cautio deprehenditur ex eo, quod alios quidem Centus anteriores Tertullianus Saturnino imputet, minime autem quem Cyrinus, Luca teste, fecit, ob quem editus in lucem Bethleemi Christus est, prout superius evicisse me confido: etiam existimo, quando is Census est actus, jam desiisse Saturninum præesse Syriæ. Cur ita opiner facit, [negat commune quid habere cum Saturnino,] quod apud Josephum lego, libr. Ant. XVII cap. VII, quando Antipater filius Herodis Roma rediit, evocatum ab Herode adfuisse Hierosolymis Quintilium Varum, successorem jam paulo antea Saturnino missum ab Augusto: ἐτύγχανεν δὲ ἐν Ἱεροσολύμοις μετὰ τοῦτον τὸν καιρὸν Ὄυαρος Κυἳντίλιος, διάδοχος μἐν Σατορνίνῳ τῆς ἐν Συρίᾳ ἀρχῆς ἐπεσταλμένος, ἥπωνιδὲ αὐτός τε σύμβουλος Ἡρώδῃ περὶ τῶν ἐνεστηκότων αὐτῷ δεηθέντι. Forte adfuit Hierosolymis per hoc ipsum tempus Varus Quintilius, successor quidem Saturnino in Syriæ Præfectura missus, profectus autem eo ipse rogatu Herodis, ut ei esset arbiter in consilio super instantibus tunc rebus. Nec vero primus ille fuit in Provinciam ingressus Vari: quasi Roma primum Antiochiam (quæ sedes erat Syriæ Præsidis) tendens, Hierosolyma ex itinere tunc primum diverterit. [jam sua Syriæ Præfectura defuncto,] Nam clare indicat Josephus, oratum eum ab Herode, causam Antipatri jam tractari cœptam decidere volente, ut ne gravaretur ad se venire Antiochia, ubi paulo ante Syriæ Præsidis a Saturnino decedente acceptum Magistratum cepisset exercere. Ait enim infra eodem capite Josephus, Varum arbitrio perfunctum, confestim se recepisse Antiochiam; ubi scilicet residere consueverat. Quod indicio est, eum aliquanto antea possessionem illic Præfecturæ Syriæ decedente Saturnino inivisse. En Josephi verba: τότε δ᾽ ἐξαναστὰς ἀπήει τοῦ συνεδρίου καὶ τῇ ἐξῆς ἐπ᾽ Ἀντιοχείας· οὗπερ. δὴ καὶ τό πλεῖστον ἦσαν αὐτῷ αἱ διατριβαὶ διὰ τὸ Σύροις τοῦτο βασίλειον εἶναι Tunc (convicto, [& præsidente eidem Quintilio Varo.] ut putabat, per venent intercepti vim probatam, cogitati parricidii Antipatro) statim egressus e Synedrio, postridie Antiochiam profectus est: ubi scilicet plerumque morabatur, quod illic esset Syrorum Regia. Ex serie rerum gestarum, quam inde digerit illo & sequenti capite Josephus, manifeste patet, intercessisse ab hoc de Antipatro judicio usque ad Herodis obitum, menses saltem sex. Cum autem Herodes obierit circa Pascha, hoc est, mense Martio aut Aprili, necesse est Judicium de Antipatro fuisse habitum mense circiter Octobri anni præcedentis mortem Herodis, qui fuit Julianus XLV. Oportuit ergo Quintilium Varum, uno saltem aut altero prius mense, nempe Septembri vel Augusto, Saturnino successisse. Cum autem ex Euangelio adjuncta Ecclesiæ Traditione certum sit, Censum Judææ a Cyrino actum, cujus occasione Christus in Bethleem natus est, mense Decembri celebratum; evidenter constat, hunc extraordinarium Cyrini Censum, Sentio Saturnino, tamquam tunc Syriæ Præsidi, imputari nequivisse.

[7] Non erit abs re hic obiter occurrere opinioni, facile primo aspectu Lectori oborituræ ex verbis Euangelii, de Cyrino, quasi jam tunc Syriæ Præside, [Addit hunc primū censum a Cyrino actum potestate extraordinaria,] quod Lucas ἀπογραφὴν descriptionem illam factam dicat ἡγεμεύοντος τῆς Συρίας Κυρηνίου Præside Syriæ Cyrino. Quamquam non respuo quod viri Eruditi probabiliter disputant, & idoneis testimoniis fulciunt, tam Latinam Præsidis, quam Græcam ἡγεμόνος appellationem Extraordinariis quoque nec supremis comunicari Præfectis: puto tamen ad præsentem usum sufficere observationem vocis πρώτη prima Non enim Lucas absolute ac simpliciter dicit: αὑτὴ ἀπογραφὴ ἐγένετο ἡγεμούεντος τῆς Συρίας τοῦ Κυρηνίου Hæc descriptio facta est Præside Syriæ Cyrino: sed πρώτη, prima facta est. Vox prima respectum signat ad secundā cum jam is esset ordinarius & supremus Syriȩ Prȩses, actam. En quid Josephus cap. 1 lib. XVIII Antiq. post narratam Archelai depositionem, & exilium in Galliam de hac secunda Quirinii descriptione scribat: Quirinius Senator Romanus, [ordinaria vero alium decennio posteriorem.] per omnes honorum gradus ad consulatum usque provectus, & in primis clarus a Cæsare (Augusto) mittitur in Syriam ut jura Populis redderet, facultatesque censeret omnium. Paulo post: Ipse Quirinius in Iudæam venit jam contributam Provinciæ Syriæ, ut percenseret facultates ejus Regionis Civium. Vides secundum Censum a Cyrinio actum in Judæa, non ut priorem, extraordinaria & quasi subalterna potestate; sed auctoritate ordinaria supremi, qualis tunc fuit ab Augusto constitutus, ἡγεμόνος τῆς Συρίας, Præsidis Syriæ. Respectu Census hujus secundi, ab eo Præside Syriæ acti, denominatur ille, decennio anterius actus, Primus: & nihilominus idem dicitur actus a Præside Syriæ: non quod is, cum primum Censum egit, esset Præses Syriæ: sed quia talis fuit quando secundum fecit: & quia hinc absolutam appellationem traxit Syriæ Præsidis, etiam primus ab eo Præside Syriæ actus vere dicitur, more loquendi probo & vulgato: quali (exempli causa) Historici Rerum Persicarum dicunt, Dario Histaspis Regi Persarum duos fuisse filios; priorem Artobazanem, alterum Xerxen; nullo illos ideo culpante, quod Patrem Artobazanis absolute Regem Persarum vocent; cum tamen Darius illum genuerit antequam Rex Persarum esset. Hactenus dictis confido me abunde Quæsito tuo primo satisfecisse, demonstrando, Ex mentione per Tertullianum facta Censuum Saturnini, nihil contra meam sententiam, quæ Christum ponit vere natum sub finem anni XLV Juliani, & circumcisum Kalendis Januariis anni XLVI, unde Caput Æræ Vulgaris ducitur, præjudicii trahi.

[8] Secundi Quæsiti solutione, ad quam me hinc accingo, [Negat Archelaū ante an. 33 regnum patris petiisse:] perfungar, si possim, brevius; &, ut spero, dilucidius. Id nascitur ex eo quod Josephus scribit Lib. XVII Ant. Cap. XI, profectum Romam paulo post mortem Herodis patris Archelaum, ut ab Augusto impetraret confirmationem Testamenti paterni, quo ipsi Regnum Judææ legabatur, obstantibus quibusdam; auditum, dum pro se in tali negotio diceret, in cœtu Amicorum convocato ab Augusto, in quibus erat Cajus Agrippæ & Iuliæ Augusti filiæ filius, ab ipso adoptatus, designatusque successor, primum in concessu locum tenens. Verba Josephi sunt: συνῆγεν (ὁ Σέβαστος) ἐπὶ παρακωχῇ γνωμῶν τοὺς φίλους σὺν οἷς καὶ Γά̈ιον, τὸν Ἀγρίππου μὲν καὶ Ἰουλὶας τῆς αὐτοῦ θύγατρος ἣον, ποιητὸν δέ αὐτοῦ μεγάνωρα, πρῶτον δὲ καθεδούμενον παρέλαβε. Hoc quæso in quem annum conferri commodius potest, quam in XLVI Julianum, primum Æræ Communis, quo consulatum idem Cajus gerebat. Nam eo anno ab Urbe Roma condita DCCLIV Consules in Fastis notantur, hic idem C. Iulius Cæsar, & L. Æmilius Paulus. Hoc eodem anno mortuus est Herodes mense Martio; Aprili, sequente Archelaus ivit Romam; ibique dato sibi ad causæ cognitionem concessu selecto, primam in eo post Augustum tenere sedem Cajum, ejus anni Consulem, & destinatum Augusti successorem vidit. Quid ibi contrarium assertæ a me sententiæ est? quid non etiam illi favens illamque adstruens?

[9] Video quo nitantur qui hæc nobis objiciunt. Magnopere ostentant testimonium Dionis, [Id quidem ex Dione videri fatetur,] Lib. LV res gestas anno retro sexto, Juliano XL, Urbis Conditæ DCCXLVIII, quo Coss. fuere C. Antistius Vetus & D. Lælius Balbus, ita memorantis, ut iis accensere videatur C. Cæsaris profectionem in Armeniam; unde cum numquam redierit Romam, non potuisset Romæ ab Archelao reperiri post mortem Herodis anno Juliano XLVI. Qui sic disputant; errori manifesto Dionis suum inexcusabiliorem accumulant. Quomodo enim non mendum evidens in Chronologia sit, ponere missum in Orientem Cajum Cæsarem, sex totis prius annis, quam is Consulatum Romæ iniret, quod accidisse anno Juliano XLVI, Urb. Cond. DCCLIV. Fasti publici testantur? cum ex consensu Historicorum constet, eumdem C. Cæsarem, quinto suæ in Oriente commorationis anno, [sed manifeste corruptū ostendit:] diem suum in Cilicia obiisse. Unde consequens foret, eum non solum absentem creatum fuisse Consulem, sed etiam mortuum. Ac Dioni forte indulgere veniam quis posset, suspicando, aut per injurias temporum, quales multas ejus Historia passim lacunis hians perpessa cernitur, aut per exscribentium incuriam, vel imperitiam, vel audaciam, in ejus librum irrepsisse labem istam: excusare tamen ab imprudentia palmari vix quisquam illos poterit, qui maluerint, adhærendo sic labenti Dioni aut corrupto concidere; quam aliorum, veterum & ipsorum, ac gravium, monitu exemploque, lapsum ejus indicantium & vitantium, in recta via stare.

[10] Vellejus Paterculus; Historicus fidei & accurationis passim laudatæ [Quia constat ex Velleio Paterc. Cajum Cæsarem, corā quo res acta,] idemque Dione totis saltem ducentis annis antiquior (edidit enim Historiam suam sub Tiberio: & quæ scripsit de Augusti actis, spectasse dum gererentur, oculis suis potuit) diserte consignat Consulatui Augusti Cæsaris XIII, cum Collega suffecto Canino Gallo, quæ multa de Augusto Dion in Consularum Antistii & Balbi quinquennio priorem congerit. Nempe, Magnifica spectacula edita Gladiatorii muneris, Naumachiæ, Dedicationis splendidissimæ Templi Martis; tum detectam Juliæ Augusti filiæ libidinem effrænem: post quod demum C. Cæsar Consul in Orientem missus est. Fuit is annus; ut idem Vellejus exerte notat, ante Vinitii Consulatum, cui opus istud suum, eopse anno edens, dicabat, trigesimus: qui Vinitii Consulatus cum anno Juliano LXXV, Urb. Cond. DCCLXXXIII, [fuisse Consulem anno 33,] fastis publicis hodieque extantibus signetur, manifestum est, ignominiam Domus Augustæ, per adulteria Juliæ vulgata, pertinere ad annum XLIV Julianum, & quidem desinentem; cujus partem potiorem antecedentem spectacula quæ dixi occupassent. Inde, cum id negotium lente tractum sit, multis & longis habitis inquisitionibus & quæstionibus adversus adulteros filiæ Cæsaris; plerisque horum morte tandem vel exilio mulctatis; de pœna quoque ipsius Juliæ, ex sententia Senatus a Cæsare rogata; non videtur Juliæ relegatio in Insulam ante postremos menses anni Juliani XLV contingere potuisse. En alterum ejus rei probatum quoque ac satis antiquum testem. Macrobius, vir & ipse, non minus quam Dion, Consularis, [nec prius accusatā ejus matrē doce Macrobius:] Theodosii Majoris ævo Romæ scribens, Saturnalium Lib. 11 Cap. V ait: Juliam, antequam Augusti patris gratiam perderet, ætatis annum XXXVIII attigisse: quare, cum eam ipse Dion Lib. XLVIII clare doceat editam in lucem esse Coss. Lucio Martio & C. Sabino, An. Urb. Cond. DCCXV, adjunctis XXXVIII annis, fit annus Urb. Cond. DCCLIII, qui Iulianus XLV est. Non igitur ante hunc rea peracta Iulia est: atque adeo aberravit a vero late Dion, dum Iuliæ ignominiam ac pœnam sex retro annis anticipat.

[11] Vides profecto, Pater, quam mihi reformidanda non sit affirmatio Iosephi de reperto ab Archelao Romæ Cajo Cæsare, [ipse vero anno isto menses circiter 6 Romæ mansi] primum in selecto Consilio Avi Augusti consessus locum tenente: cum e contrario illa, ut dixi, præcipuam meæ sententiæ probabilitatem adjungat. De portationem igitur Iuliæ in Insulam, auctoribus Velleio & Macrobio, in postremos menses anni Iuliani XLV confero. Ægritudinem animi, ex isto ipsi molestissimo negotio contractam, consolari statim Augustus studuit, designatione in anni mox secuturi Consulem, Nepotis Caii, in filium & Imperii successorem adoptati. Sub idem tempus die XXV Decembris natus est Christus, & Kalendis inde novi Anni Iuliani XLVI, qui idem primus est Æræ vulgaris, circumcisus Iesu nomen accepit: [ideoq; Archelaū audire commode potuit.] qua eadem die possessionem Consulatus iniit Cajus: in eaque illum nova dignitate Romæ fulgere aliquot mensibus Pater voluit; magnifice ostentare postea illum Orientalibus Imperii Romani partibus parans. Defunctus interim Herodes est, mense circiter Martio ejusdem anni XLVI Iuliani, & Archelaus Herodis filius, testamento ejus Regni heres scriptus, cum conditione, si Augustus annueret, quam primum expedire se potuit, ad tam necessarium Cæsaris assensum impetrandum, Romam summa velocitate navigavit. Appulsus eo sub initium Maji, auditusque in consilio, primum ibi occupantem sub Augusto locum Cajum vidit: quippe & declaratum a quatuor jam mensibus Consulem, & filium ex nepote adoptatum ab Augusto, prætereaque successorem Imperii ab eodem designatum. Quid in eo, non dicam infensum meæ sententiæ; sed, non usquequaque accommodatissimum ad rationes meas cernitur?

[12] Nisi forte quis causetur, non esse verisimile, destinatum ab Augusto Cajum ad expeditionem in Parthos, [Monstratur cur eum tamdiu Romæ detinuerit Augustus,] ultra quatuor a Consulatu inito menses Romæ desedisse. Quid ita vero inverisimile id sit, cum in universa Romana Historia passim occurrant exempla profectorum etiam serius Consulum, ad expeditiones momenti vel maximi? Certe nefas erat eos exire paludatos, nisi peractis Latinis feriis; quæ plerumque mense Martio, aut Aprili celebrabantur. Quid quod, non sola, nec fortasse vera causa itineris Cajo fuit, ex mente Augusti Bellum Parthicum. Augustus anno Imperii XLIV, in senium jam vergens; eoque stimulatus. solicitudine successionis tam opimæ Imperii terrarum in heredes sui sanguinis transmittendæ, id agebat omni arte ac conatu, contra non ignoratam Liviæ uxoris voluntatem, quacum tamen vivere concordissime volebat, ut sensim prolem ex se natam iis ad prærogativam successionis in Imperio, honorum rerumque gestarum ac famæ præsidiis muniret, quibus hæc aliquando posset prȩvalere privignis Neronibus, dudum bello claris & ætate adultis. Hoc animo excogitavit hunc Consulatum Caji, duorum e Iulia natorum majoris, destinationemque ejus in bellum Parthicum, omnium apud Romanos famosissimum: [ac deinde ad Parthicū bellum dimiserit:] ex quo, quicumque successus, prout sperari fas erat, prosperi, facile adæquaturi ac superaturi essent Germanicorum & Drusorum adeptam victoriis illustribus gloriam. Tali proposito intentus prudens senex, existimandus utique est, quam plausibilissimam sui filii, tunc incipientis produci, speciem Italiæ primum totique Occiduæ parti Imperii, aliquot mensium mora Romæ in splendida functione Magistratus amplissimi ostentare voluisse: ut sic eumdem quasi solem in aliud velut Hemisphærium, Asiam, emitteret: quem & illic expectari, præmissa venturi fama curarat, eo legato aliquanto anterius Quirinio, viro spectatissimo & Familiæ Cæsarum fido; quem & Censum in Iudæa extraordinarium agere jusserat, quique Cajo posterius in Orientem appulsuro, moderator & consiliorum auctor destinarus ab Augusto fuerat. His, ni fallor, in fumum exhalata vanescit exceptio ultimo producta.

[13] Supermetior jam dictis in cumulum considerationem, meo quidem sensu, sapientem atque laudabilem, Iacobi Grandamici nostri, Auctoris harum rerum optimi, e cujus vulgaris scriptis, si quis has meas tres Dissertationes profecisse plurimum autumet, næ is me idipsum ultro fatentem ac grate prædicantem habeat velim. Is ergo divinæ Providentiæ ductum illustrem in quadam hic eminente comparatione votorum & actuum Cælestis & Terrestris Imperatorum observat. [Item quam apte ejus adoptatio cum Christi nativitate concurrat.] Uterque sub tempus idem propriam prolem promovere in Orbis Imperium studebat: Deus Pater suum ab æterno genitum Verbum, ex integerrima natum Virgine octavo Kal. Ianuarii, ipsis inde Kalendis nomine Iesu insignitum, Mundo imperaturum ostendit. Eodem die Consulatum auspicatus Cajus Cæsar, Augusti ex nepote adoptivus filius, matre progenitus adulteriis infami, omen designati tetrarum Imperatoris tulit (falsum quidem & mendax, nam quadriennio extinctus inglorius periit) interim dum Iesus, tacitis nec interruptis uspiam auctibus, ad supremum, quod hodieque duraturum æterno ævo possidet, rerum omnium Regnum profecit.

[14] Procedo ad tertium Argumentum, quo probari Christum passum ante Æræ vulgaris XXXIII, quidam putant; inde vim trahente, quod Tertullianus, [3. Negat credibile esse quod Sejanus se opposuerit Tiberio,] & ex eo Eusebius. Paulus Orosius, Cedrenus, & Nicephorus scripserunt: Tiberium, Pilati litteris comperta Christi Resurrectione a mortuis, referendum suo nomine ad Senatum curasse de divinis ei honoribus decernendis: Id senatu aspernato, consiliis maxime Sejani tunc Consulis, ob talem repulsam inflammatum ita vehementi Tiberium, Sejano necem Senatoribusque permultis decrevisse. Hactenus narratio, quæ fabulane sit, an vera historia, disquiri jure posset. Tertullianus, qui unus fundus est (nam Eusebius, Orosius, aliique ex eo hausere) jactarum in vulgus rumorem qualemcumque, melioribus pro causa, quam Apologetico tractabat, inserere argumentis, e Rhetorum arte, ad cumulum potuit. Erant primis Ecclesiæ seculis Christiani, qui fingere ac mentiri pro Religione pium crederent. Hi multos libros, magnis veterum nominibus insignes a se suppositos, sparserunt; ut magna hodieque, nec injusta, querela multorum est. Talium aliquis forte superstruxit memoriæ vulgatæ interitus tragici Sejani sævitiæque in Senatores Tiberii, figmentum istud, a facile credulis cupide arreptum; cujus qualemcumque usum in suam rem præsentem Tertullianus non neglexerit. Nam alioqui, [volenti Christum inter Deos referre,] quomodo credibile sit, statim a Resurrectione Christi adeo persuasum de ejus Divinitate fuisse Pilatum, ut repente scriptis ad Tiberium litteris, seni ei, cauto, callido, nec nimium religioso, fidem fecerit mysterii quod ipsi Apostoli, ipsi Discipuli, visis etiam signis ingentibus, non nisi ægre ac tarde crediderunt? fidemque tam plenam, ut is confestim ad Senatum de eo Divis aggregando retulerit? Quam vero causam habere potuit Sejanus in re tali adversandi Principi, cujus e nutu pendebant ejus omnes status ambitionisque rationes? quæ nihil sane connexum cum Christi consecratione habebant. Crederem (& in hoc mihi sperarem nonnullos assensuros, ex iis qui morum Sejani eam informassent ideam, quæ ex Historicorum huic æqualium, Taciti præsertim ac Suetonii, scriptis exhibet sese) si ei Tiberius significasset, cupere se, ut Crocodilus, cultus ab Ægyptiis, a Senatu Romano, jure Romanæ divinitatis donaretur; privilegio pari ei quo serpens Epidaurius, Senatus consulto accersitus e Phrygia, cultum, sedem, & templum in Tiberis Insula jam pridem obtineret; Sejanum, quo erat animo & genio, libenter obsecuturum studio Cæsaris, spe fundandæ semper magis stabiliendæque potentiæ, unico innixa fulcro Tiberii gratiæ; cujus, utpote morosi & irritabilis hominis, perdendæ aleam se jacere, ista desiderii ejus ac studii frustratione, non poterat nescire. Quale præterea est; quamque, ut lenissime dicam, non pronum creditu, quod ex Orosio refers, Edicto constituisse Sejanum, ut Christiani exterminarentur! [aut quod constituerit Christianos persequendos,] Mira res? Christiani Romæ fuerunt uno statim aut altero a Christi Resurrectione anno: cum in Judæa ipsa & Syria (ubi duodecim Apostoli & septuaginta Discipuli Christum prædicabant, mirabilibus prodigiis passim edendis fidem a se dictis adstruentes) non nisi multis posterius annis esse cœperint; quando nimirum, ut ait Lucas, Act. XI, 26. Primum cognominati sunt Antiochiæ Christiani. Iam ergo fallo tribuitur S. Petro gloria, Christianismi Romam importati sub Claudio: qui jam illic nomine ac numero stabilitus, multis annis ante finem Tiberii, fuisset. Iam ergo errant & fallunt memoriæ omnes receptissimæ, ac pro indubitatis habitæ tot seculis, Tabularum Ecclesiasticarum, dum primam a Romanis Idololatris Persecutionem Christianismi Neronianam numerant: quam tamen plus annis triginta præcessisset anterior Sejani Edicto indicta; Sejana ideo, vel Sejaniana nominanda. Sed cur, quæso, nec Suetonius, nec Tacitus, nec Dion, [ea de causa fuerit a Tiberio necari jussus.] in causis, quas late disserunt, necis Sejani, odiique in eum Tiberii, memorant offensionem e recusata Christi relatione in numerum deorum Romæ cultorum? Equidem, qua sunt illi tres diligentia, in sensibus, moribus, affectibus, verbis quoque & actis minimis Tiberii notandis, crederem nec istud ejus pro Christi gloria inceptum, aut latere ipsos, aut ab iis dissimulari potuisse, si umquam fuisset: præsertim cum ex his duo, maxime priores, quod e scriptis eorum constat, infensissimo in Religionem Christianam animo fuerint. Quare ambos, in perscrutandis & infamandis Tiberii vitiis attente curiosos & acerbe disertos, credibile non est neglecturos occasionem culpandi Principis, populo exosi; super cetera crudelitatis, rapacitatis, infandæ libidinis, quæ late persequuntur, crimina, etiam impietatis & sacrilegii, consciti quodammodo, violanda, quantum in ipso fuit, Romana Religione, per conatum admiscendi ei accersitam procul barbaram, ipsorum judicio vanissimam, superstitionem.

[15] Placet tamen, ne videar astu declinare quod frangere nequeam telum, [Vt tamen ista dentur, occisum esse ait, non anno 31;] ultro id factum pro vero transmittere. Sit sane, ut volunt. Statim a Christi Resurrectione motus Pilati litteris Tiberius apotheosin ei decerni a Senatu Romano cupierit nequidquam (quippe Sejano in contrarium nitente) unde in Sejanum & Senatores multos gravis ab irritato tali repulsa Tiberio ultricis iræ procella ingruerit: quid tum postea? Ergone propterea oportuerit ante annum XXXI Æræ vulgaris mori Christum & resurgere? Minime gentium. Nec enim audiendos qui dicunt, Sejani catastrophen illo anno contigisse, ex ipsis qui pro hoc citantur testibus, comprobo. Fuit annus Æræ Christi trigesimus primus, in Lulianorum ordine LXXVI. Urb. Cond. DCCLXXXIV, quo Coss. fuere Tiberius Augustus V & Ælius Sejanus. Non erupisse tali anno in Sejanum Tiberii odium, clarissime docet Dion Cassius lib. LVIII duobus locis. Primo pag. 717 (utebar editione Henrici Stephani anni 1592) ubi ait: Sejanum jam Exconsulem, adhuc incolumem, & specie præcipui favoris apud Tiberium solita cum maxime florentem, pœnituisse quod non in Consulatu aliquid tentasset. Hoc est, non conatum exprompsisset invadendi Imperii, quod jam dudum machinabatur. Verba Dionis sunt: μετεγίγνωσκεν ὅτι μηδὲν ἐν τῇ ὑπατείᾳ ἐνεώχμωσεν. Deinde pag. sequenti aiens, Nævium Serrorium Macronem, Prætorianis cohortibus Præfectum, a Tiberio clam missum ad perdendum Sejanum, arcana mandata communicasse cum Memmio Regulo, tunc Consule; [sed Memmio Regulo Cosnon quidem ordinario,] nam Collega ejus Sejano favebat: τὰ ἐπεστάλμένα οἱ (ὁ Μάκρων) Μεμμίῳ Ρηγούλῳ τότε ὑπατεύοντι (ὁ γὰρ συνάρχων αὐτοῦ τὰ τοῦ Σηἳανοῦ ἐφρόνει) ἐπεκοινώνησε. Ex his manifeste patet, non fuisse illo anno Consulem Sejanum. Quæramus quo anno fuerit consul Memmius Regulus. Frustra id quidem in Fastis fiet: ubi totis annis circa hæc triginta, nec retro, nec prorsum, in dyade Consulum reperitur id nomen. Non enim fuit iste Regulus Consul ordinarius, sed suffectus. Quando autem & cui? Opinor Servio Sulpitio Galbæ: qui anno a Sejani Consulatu tertio, Æræ Christi vulgaris XXXIII Iuliano LXXVIII, Urb. Cond. DCCLXXXVI, Consulatum ordinarium gessisse signatur in Fastis cum Luc. Cornelio Sulla. Non toto autem anno perstitisse Galbam in Consulatu, sed sex tantum mensibus, docet nos Suetonius in ejusdem Galbæ postea Imperatoris Vita, sic scribens de illo cap. VI. Consulatum per sex menses ordinarium geßit: suffecto ei videlicet in posterius semestre Memmio Regulo. Nec abhorret ab hac conjectura, quod L. Cornelius Sulla, [verum Suffecto pro Sulp. Galba an. 33.] quem collegam ultimis anni sui mensibus habuit in Consulatu Memmius Regulus, hic a Dione indicatur, fuisse Tiberio suspectus favoris in Sejanum. Nam præterquam, Familiæ Corneliorum & Cæsarum numquam bona & fida concordia coaluerunt, ex quo Iulius Cæsar, auctor claritatis domus Cæsareæ, ægre Sullæ Proscriptoris gladium effugit, uti Suetonius narrat in Vita Iulii cap. 1; etiam hic ipse Galbæ primo Collega Cornelius Sulla, bis rereperitur fuisse accusatus conjurationis adversus Cæsares; & cum prius periculum propitia sorte declinasset, secundo succubuisse, jussu Neronis occisum. Vide Tacitum hæc testantem Annal. XIII & XIV. Indigitant hæc nobis veram Epocham exicii Sejani, ultimos menses anni Æræ vulgaris XXXIII, quo passum nos Christum indubitanter credimus, & resurrexisse mense Aprili. Qua de re a Pilato scriptæ litteræ ad Tiberium pervenire potuerunt mense Majo aut Iunio. Indeque cuncta cetera facile sequi, quæ nobis objiciuntur immerito, cum nostræ sententiæ novum firmamentum adjiciant.

CONSULTATORIA EPISTOLA
Ad eumdem R. P. Petrum Possinum,
Super anno Christi trigesimo apud Lucam, & Euangelicæ Historiæ principio exinde ordinando.

[Quæritur an salva veritate omniū per tres epistolas demonstratorum,] Quam ad me dedisti, Pater amantissime & eruditissime, Epistolam ultimam, licet ineunte Octobri scriptam, vix ante Februarium hujus anni MDCLXXXV accipere merui, variis ex causis inter Parisiensium amicorum manus retentam diutius; adeo ut jam fere inciperem formidare, ne non satis mature adveniret properanti ad finem partis primæ Chronologici hujus mei conatus, cui adjunctam cupiebā una cum prioribus duabus. Nam licet istis Epistolis plenissime exhausisses quidquid litterarii laboris tibi injuxeram, ea quam ipse dederas fiducia usus; doluissem tamen deesse tam illustre Corollarium, quale postrema ista Dissertatione sperabam. Tanto igitur ea advenit gratior, quanto longior expectatio magis accenderat desiderium. Nulla proinde mora interposita, tuum istum vere triplicem funiculum, quo Communis Æræ Christianæ auctoritas firmissime adstringitur ne vacillet, adnexui operi jam metam spectanti. [sustineri nequeat Christi annus 30, fuisse completus cum baptizaretur.] Hoc dum ago, nonnulla adhuc mihi occurrit ratio, qua, salvis fere iis omnibus quæ solidissimo ratiocinio affirmasti, videor posse, saltem ut probabilem, sustinere sententiam, pridem mihi placitam, secundum quam in meis ad Ephemerides Græcomoscas observationibus statui, nati in terris Christi Anniversarium diem ipsum esse, quo eumdem Bethleemi adoraverunt Magi duce Stella, jam inde a mensibus viginti & uno, aut etiam tribus, videri ipsis in Oriente cœpta; secundum quod tempus, ab iisdem Magis intellectum, occidi Herodes infantes jusserit a bimatu & infra, ipse peractæ cædi vix totis tribus mensibus superstes: juxta quem calculum baptismus Christi contigerit anno ætatis ejus XXX expleto, mors vero ætatis ejusdem XXXIV per tres menses inchoato. Qua de re obsecro, ut, velut Discipulum consultabundum cum Magistro, Tecum aliquantisper discurrentem audias; & si aliud nihil, occasionem saltem accipias, Euangelicam Christi nascentis historiam pari felicitate illustrandi, qua apud me affirmasti, communem sententiam de anno ejusdem morientis: eaque elucidandi, quæ possint in ultima Maji parte legi, quando angustiis temporis ad hanc editionem reliqui nunc prohibeor responsum expectare.

[2] Ordior ab eo Lucæ loco, qui solus, vel nullus, definire potest id de quo dubito: [textu Græco Lucæ id non vetante,] Et ipse Iesus, cujus baptismum jam retulerat Euangelista, erat incipiens quasi annorum triginta. Καὶ αὐτὸς ἦν Ἰησοῦς ὡσεὶ ἠτῶν τριάκοντα ἀρχόμενος. Ea verba, absque commate ante ἀρχόμενος sumpta, quomodo videntur sumpsisse vulgaris Æræ auctores, ut intelligatur Iesus tunc annum ætatis trigesimum ingressus, haud dubie rem conficerent: quamvis enim particula ὡσεὶ (ut tu optime nosti) sit ut plurimum dubitativa (affirmative enim diceretur ὡς unde istud Ioannis, δόξαν ὡς μονογενοῦς, gloriam quasi unigeniti) adeoque idem valeat quod circiter, sive plus minus; satis tamen illius indifferentiam videretur determinasse Euangelista, ad defectum potius, quam ad excessum, si vere τὸ Incipiens, ἀρχόμενος, ad annorum numerum retulit. Quæro ergo utrum omnino dicendus sit eo retulisse. Non ita existimavit Martyr Ignatius, vel quisquis sub ejus nomine composuit Epistolam ad Trallianos, ubi ait, Christum expletis tribus annorum decadibus esse baptizatum. Sed nolo auctoritate incerta niti, ideoque abstineo etiam verbis Iustini Martyris, in Dialogo cum Tryphone dicentis, quod Iesus triginta plus minus annis mansit, priusquam veniret præco ejus Ioannes. Ipsis me verbis adstringo, & Græcæ linguæ scientissimum interrogo; [sed potius suadente:] satisne Græca constructio sit ἀρχόμενος ἠτῶν τριάκοντα, incipiens annos triginta pro ἠτοῦς τριακοστοῦ annum trigesimum; mihi nec Latine sic loqui placeret, nedum dicere incipiens annorum triginta. Ast vero utraque in lingua clara constuctio fit absque voce ista, Erat annorum quasi triginta. Quo igitur istud ἀρχόμενος, Incipiens? Fallor, si non ipse se explicat Euangelista, primo Actorum ubi ait de Iesu, Intravit & exivit inter nos Iesus incipiens (ἀρξάμενος) a baptismate Ioannis usque in diem qua assumptus est: & rursum cap. X Verbum … incipiens (ἀρχόμενον) a Galilæa post baptisma quod prædicavit Ioannes. Quid autem incipiens? Utique intrare & exire inter discipulos suos; sive (quod initio dixerat, & forsan magis apte eo de quo agitur loco intelligetur) facere & docere. Ad hunc autem sensum obtinendum, ut idem valeat quod, Erat Iesus, cum inciperet (facere scilicet & docere) quasi annorum triginta, aprius in Græco textu postponitur li ἀρχομενος, quam præponitur in Latino τὸ incipiens, cum id eo loco utcumque dubium sensum faciat, non item quando postponitur.

[3] [itaq; commodior sequela Euangelii haberi.] Hæc mihi si concesseris, & τὸ incipiens permiseris tantsper seponi e textu, velut ad nostram quæstionem impertinens; haud difficulter concessurum etiam Te confido, quod indefinitam locutionem deceat quam minime opus est ampliare: proinde de eo qui trigesimum annum ætatis suæ diebus dumtaxat tredecim excessit, rectius intelligi quod dicatur annorum quasi triginta; quam de alio, cui inreger pene annus; deest ad ætatem istā, quamdiu scilicet nihil magnopere in contrarium obsistit: multo autem magis quando per talem explicationem & sensum laxatur spatium, intra quod, non item in multo contractiori, ea omnia commode & citra perturbationem ullam digerantur, quæ vel Euangelistæ de Christo, vel Historici de Herode narrant. Videamus ergo an ultimum præstare possit acceptio prior; sic enim suavius enervabitur vis præjudicii, quo alias præpollet opinio communior quam defendis; non facile flectendus in contrarium, si eam porro velis sustinere, insuper habitis difficultatibus, quæ (quantumcumque magnæ mihi videantur) non sunt tamen etiam me judice prorsus insuperabiles; & omnino forent tolerandæ, quando certum esset, spatium amplius concedi non posse, quocumque etiam proposito commodo. Quia autem jam pridem tibi consilium est Euangelicum textum doctis tuis Dissertationibus illustrare, patere ut etiam ad reliqua eo contenta mysteria excurrat oratio, oboriturum ex chronologicis tricis fastidium piæ nec inutilis meditationis sapore conditura.

[4] Ponamus igitur anno Juliano XLIV, ante Epocham Æræ Communis secundo, [Sic ut stella cœperit videri in Ianuario an. 44 Iuliano,] die XXV Martii, quando missus est Angelus Gabriel ad Mariam, vel XXIII Ianuarii, quando Iosephi & Mariæ desponsationem nuper accepimus recolendam, potius ex aliqua congruentia temporis, ab Annuntiationis die nec remoti nimium, neque justo propinquioris, quam alia aliqua auctoritate: Ponamus, inquam, cœptam a Magis conspici in Oriente Stellam, aut juxta Henschenium XXV Martii, aut potius die XXIII præcedentis Ianuarii, siquidem per suam desponsationem Virgini jus acquirebatur, ad Regnum Iudaicum, in patrui simul ac mariti sui caput devolutum, transferendum in eum, quem ipsi paritura erat filium, si non naturalem, certe legitimum; [exeunte Martio Virgo visitarit Elisabetham,] quemadmodum ex tuo, Pater Reverende, eruditissimo Diallactico Theogenealogico alias dedici docuique. Dum autem eam Stellam, sic ut infra dicam, observant illi; Hierosolymis Nazarethum ducta Virgo, post duos continentis matrimonii menses, conceperit Verbum ex se carnem factum die XXV Martii. Tum invitante Paschalis festi proxime celebrandi religione, cum Iosepho regressa Hierosolymam, cum bona illius venia, in comitatu notarum sibi e Zachariæ familia personarum, ad idem festum advectarum, excurrerit in Montana Iudææ, [mense Iunio reducta sit a Iosepho in Nazareth] solis VIII P.M. distantia Hierosolymis; visitatura Elisabeth, mansuraque apud eam, quousque ad Pentecosten revertens Iosephus, veniret ipsam reducturus domum; ignarus interim arcani ineffabilis, quod fuerat Spiritus sanctus in sponsa sua operatus. Ut vero revertit, atque etiam ipse venit in domum Zachariæ; credibile est Elisabetham, quæ divinorum magnalium pridem conscia erat, eoque nomine in ipso Mariæ ingressu fuerat ei gratulata, non absimili gaudio hospitem suum perfusum voluisse, aut saltem subobscure dixisse aliqua, ex quibus paulatim veniret ille in conceptæ prolis notitiam, quam virgineus pudor cunctabatur ei communicare. Quare is, suæ continentiæ conscius, nec facile mysterium capiens, quod omnem humanum superabat intellectum, elegerit diutius ibi manere; specie quidem fruendæ hospitalitatis suavissimæ, revera autem visurus quo res evaderet, & animo anceps quid consilii caperet, si vere prægnantem sponsam comperisset. Ad hoc porro nequaquam opus est cum Hieronymo concipere, quod licentia pene maritali futuræ uxoris omnia noverat; paulatim enim intumescens sacro pondere fœtus uterus, proditurus ultro erat eam, quam primo suo ingressu fuisse a cognata matrem Domini salutatam, poterat inaudivisse. Jamque tertius mensis graviditatis certiorem illum reddebat de veritate conceptus, quem credere eatenus formidarat: quapropter, cum pater haberi nollet ejus quam non genuerat prolis, nec sponsam traducere, de cujus sanctitate, comperta sibi, nihil audebat nisi honestum præsumere; cogitavit occulte dimittere eam, id est, inscia illa Nazarethum redire, indeque clam mittere libellum repudii. Sed ne faceret prohibuit Angelus, monens ne timeret accipere Mariam conjugem suam: quia de Spiritu sancto erat, quod conceperat.

[5] Tum vero, priusquam impleretur Elisabeth tempus pariendi, ad quod non decebat manere ibi Virginem, [exeunte Decembri venerit in Bethleem, ubi peperit Christum] cum hac redierit Nazarethum circa XX Junii; ubi nati paulo post Joannis, & mirabilium eam nativitatem secutorum nuntium lætus acceperit, ac reliquum fere annum manserit, donec exiit edictum a Cæsare Augusto, per quod Bethleemum cogeretur proficisci. Hic XXV Decembris Deipara Unigenitum suum peperit, & pannis involutum reclinavit in præsepio, quoniam deerat locus in diversorio. Sed hunc fecisse cito debuit adventus Pastorum, Angelico monitu ad visendum infantem recens natum accurrentium, & quæ viderant audierantque annuntiantium. Quomodo enim paterentur Bethleemici cives diutius in stabulari antro permanere puerperam, de qua tanta sibi prædicabantur magnalia? Utut sit, novo anno ineunte circumcisus ibi Puer est; & postquam, ibidem etiam, [an. Iul. 45 circumcisum & præsentatum in templo.] impleti sunt dies purgationis Mariæ, quadraginta videlicet, secundum Legem, tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino… Et ut perfecerunt omnia, reversi sunt in Galilæam, in civitatem Nazareth. His deinde verbis Tatianus, seculi 2 scriptor insignis, Harmoniæ Euangelicæ Auctor & in omni historia versatissimus, subrexit narrationem de adventu Magorum, ex Matthæo hinc ordiente, prætermissis omnibus iis quæ usque ad annum XII retulerat Lucas; sicut hic e converso prætermittit quidquid deinde sequitur ex Matthæo, usque ad reditum ex Ægypto. Sed quoniam idem Lucas Cap. IV, narrato Christi baptismo & jejunio, simili fere qua supra phrasi utitur, dicens, [Inde parentes ejus regressi sint Nazarethum,] Et consummata omni tentatione… regressus est Iesus in virtute spiritus in Galilæam; cum tamen ex Ioannis I constet, multa & magna intercessisse, quæ ille omittit; dubium hoc loco nascitur, utrum revera Hierosolymis in Nazareth immediate sit itum, an vero solummodo post reditum ex Ægypto; maxime cum oporteat Bethleem reducere matrem & puerum ante fugam.

[6] Equidem eo propendeo, ut tamdiu textus Euangelicos secundum rigorem verborum accipiā, quamdiu alius clarior textus non cogit contrariū facere: & satis causæ invenio, cur Parentes Christi, propositū habentes sedem capere Bethleemi (quemadmodum inde colligo, quod rediens ex Ægypto Josephus, [ut familiolam transferrent in Bethleem,] propter regnantem in Iudæa Archelaum timuit eo ire; iturus alias, utique ad domicilium ibi jam ante fixum) causæ, inquam, satis invenio, cur convenerit, imo oportuerit eos prius reverti Nazarethum. Nempe ut Iosephus, a sua istic domo & possessiuncula verosimiliter aliqua raptim cum sponsa egressus, urgente Edicto ut Bethleemi profiterentur; longius posthac & forte in perpetuum abfuturus, disponeret omnia ad migrationem, distracta quæ transvehi non poterat supellectile, domoque & agellis elocatis. Causam quoque Bethleemum commigrandi non unam concipio: nam persuadeo mihi, non tam pauperem fuisse Mariam ut passim Concionatores meditantur, utpote honesta in fortuna natam; si verum est, quod parentes ejus, annuorum proventuum partem tertiam sibi servare contenti, alias duas partiri fuerint soliti inter templum & egenos; item, quod Anna mater ejus, Joachimi conjux, fuerit filia Sacerdotis, unde & domum Hierosolymis ipsa habuisse, & agros maritus ac pascua dicitur; Iosephum autē Mariam credo versatos satis in Scripturis, Messiam spectantibus & vulgo decantatissimis, [ubi credi possunt nō nullas habuisse possessiones.] ut scirent illum e Bethleem exiturum apud Isaiam promitti. Cum ergo viderent, Deo sic mirabiliter ordinante, factū esse ut is ibi nasceretur, quin & agnosci utcumque cœpisset, Pastoribus annuntiantibus; ipsique Bethleemitici vicini, tum amabili hospitum suorum conversatione, tum spe futuræ aliquando amplitudinis suæ capti, multis verisimiliter institissent ut stabile apud se domicilium figerent; eumque in finem forsitan offerentur eæ ipsæ ædes, quæ olim fuerant Joachimi & Heli pluriumque progenitorum, quas & contingere potuit necdum venditas, sed solum elocatas aliis esse; quare non potuissent commoveri, ad Nazarenam commorationem, familiæ suæ peregrinam, commutandam cum Bethleemitica, tanto commodiori ad omne tam spirituale quam corporale solatium, prope Hierosolymam & Templum, ubi & Simeonem justum & Annam Prophetissam habituri essent, mysterii grandis conscios. Et hæc quidem illi cogitare poterant, humano modo res soliti æstimare & gerere, nisi cum diviniore impulsu alio agebantur. Deus autem eo hæc disposuerit, ut ibi haberet eos, ubi adoraretur puer Iesus a Magis, requirereturque ab Herode, & unde foret in Ægyptū brevior transitus.

[7] Neque absonum videatur, quod familiæ Christi facultatulas aliquas (licet non magnas, [certe nihil suadet omnia abdicasse] nec tanto generi pares) præsumam fuisse. Nullam indecentiam, sed congruentiam multam in hoc reperiet, quisquis, sepositis præjudiciis, ad sacram Christi Historiam adverterit animum: & fabrilis professio non excludit omnes omnino facultates; præsertim cum apud Iudæos tunc temporis nemo non aliquod opificium disceret, sicut patet in Paulo, artem schenopegiæ tractante, licet alias litterato & non ignobili. Præterea nulla necessitas cogit, Euangelicæ paupertatis exemplum, in Christo aut parentibus ejus, [ante Christi prædicationem.] statuere ante illius Baptismum; post quem primum cœpit facere & docere, tum alia multa, Iudæis nova; tum vendere omnia & dare pauperibus, ad habendum thesaurum in cælis. Hoc primam fecisse Deiparam, mortuo Iosepho jam viduam, libenter dixerim; nec enim par est ratio pro abdicatione bonorum in prima juventute facienda, quæ pro voto virginitatis, cujus illa vexillum creditur etiam ante pubertatem erexisse; uti facile quivis per se intelliget.

[8] Ceterum prima agnoscendi prædicandique Messiæ, velut jam nati, initia, per Pastores in Bethleem, perque Simeonem & Annam in Templo, dixerim non magnum strepitum fecisse, sicuti non magnum dabant de se fulgorem; propter plebejam conditionem personarum, ad quarum notitiam pertingebant istiusmodi dicta factaque. Quod si eorū quidpiam in aures oculosque venit potentiorum ac superborum Principum populi, Ministrorum templi, Herodianæ aulæ asseclarum, pro somniis ea deliramentisque habuerint dormitantium rusticorum & senum fatuorum, nec digna putaverunt de quibus ad Herodem Regem referret aliquis, [Exeunte an. 45 advenerint Magi,] aliunde satis ægrum animi, seque rideri crediturum tam insulsis humana æstimatione futilibusque narrationibus, quales in superstitiosa plebecula Judæorum, ut spargebantur quotidie, sic facile contemnebantur, & contemptæ evanescebant citius, quamdiu nullum ciebant notabilem motum. Ast vero cum Magi ab Oriente venerunt Hiesolymam, dicentes, Vbi est qui natus est Rex Iudæorum? vidimus enim Stellam ejus in Oriente, & venimus adorare eum; audiens id Herodes Rex, turbatus est, & omnis Hierosolyma cum illo: & congregans omnes Principes Sacerdotum & Scribas Populi, sciscitabatur ab eis, ubi Christus nasceretur. Quando autem venerunt illi? Cum natus esset, Iesus in Bethlehem Iuda in diebus Herodis Regis, inquit Matthæus. Tantumdem dicere potuisset, si vel decennis jam puer fuisset. Nihil ergo hinc habetur præsidii ad sustinendum, [& Puerum adorarint die anniversario nativitatis suæ,] quod vel XIII die a Christi Nativitate, vel mox a Præsentatione in Templo, Magi venerint. Dixi ego, & (siquidem liceat) pergam libenter dicere, ipso anniversario Natalis die factam Adorationem Magorum; quia tali die recolit eam universus fere Oriens, nocturna diurnaque officia inter duo ista mysteria sic dispertiens, ut nox nascenti, dies adorato Christo in solidum tribuatur.

[9] [conformiter ad mysterii istius picturas:] Proinde rem hoc modo factam concipio. Anno XLV Juliano exeunte, die autem XXII vel XXIII Decembris, advenerint Magi Hierosolymam; tum unus alterve dies transierit ipsis in aula Herodis, dum examinantur studiose ipsi, consulunturque Sacerdotes & Scribæ; die autem XXV Bethleemum dimiserit eos Herodes, non sine comitatu aliquo; specie quidem honoris & ducatus, revera autem explorandi causa & explorata mox referendi. Ibi inventus sit, non jam infans pannis involutus, sed puer anniculus, in gremio matris ludens, adeoque pro captu illius ætatulæ aptus ad hospites peregrinos blando risu excipiendos, oblataque munera parvularum manuum injectu jucunde palpanda; non in Stabulo, sed in Domo, ut expresse habet sacer Textus. Hanc ætatis differentiam etiam Græcorum libri rituales, præcipuorum mysteriorum figuris æque ac nostrates insigniti, ipsis exprimunt imaginibus, quales, ex Menæis jam semel productas, iterum repræsentare non fuerit importunum.

[10] Quin & Occidentalis Ecclesia, primi moris eatenus retinens, in tertia Missa legit Euangelium de Magis; de quibus tamen solennius agendum instituit in die Epiphaniæ; sicut & de primo miraculo in Cana; quamvis una cum ecclesia Orientali tecolat mysterium Manifestationis præcipuæ, in baptismo factæ & antonomastice Epiphania nominatæ. Non tamen quasi uno die omnia tria facta sint: apparet enim ex S. Maximo, nullam ejusmodi traditionem in Ecclesia fuisse, quantum cumque id nunc vulgo pro traditione habeatur; & certum est, Nuptias in Cana Galilææ factas esse, tertio quartove post baptismum mense. Itaque, sicut ex usu Occidentalis Ecclesiæ, unico cultu tria mysteria confundente, nihil certi haberi in nostram rem potest; ita rectissimo judicio sequemur in istis Ecclesiarum Orientalium consensum: quem eatenus etiam probare Occidentales videntur, quatenus in recolenda paulo post Natalem memoria puerorum, ab Herode interfectorum, cum iisdem consentit.

[11] [idq; blennio apparentis stellæ jam fere completo,] Convenit porro genio Herodis, politice prudentis non minus quam sanguinarii, talis qualem supra dixi solicitudo, custodiæ Magis adjungendæ: nec verisimile mihi est, satis habuisse simulare voluntatem inventum Regem etiam per se adorandi. Sed quantumvis cautum fefellit Dei providentia, misso Angelo, qui in somnis & Magos moneret per aliam viam reverti in regionem suam, & Josephum tollere puerum ac matrem ejus, & fugere in Ægyptum: quod utrumque eadem ipsa nocte factum est, ut adveniente die speluncarum latebris se tutati sint, frustratique exploratores, orto mox mane ad insequendum egressos. Ex his ad se reversis die XXVI Decembris illusum se Herodes intelligens, cepit crudele confilium: furori tamen fraudem admiscens more suo, verosimiliter simulaverit, quasi nihil dubius & valde lætus de nato jam Bethleemi Messia, honorem ei haberi vellet, curareque omnes ejusdem fere ætatis ibi natos, pueros simul sumptu regio educandos; [Herodes jusserit occidi pueros a himatu & infra,] & ideo adduci cunctos ad certum locum imperarit, a bimatu & infra, secundum tempus apparentis Stellæ quod exquisierat a Magis; neque illos tantum sed & ceteros ex omnibus finibus Bethleē. Quos tamen fines non magnos debemus nobis fingere, sic ut ipsā Hierosolymam imo & Montana Judææ complectantur, sicut faciunt qui numerum occisorum augere volunt, ipsumque Ioannem Baptistam vocant in consortiū periculi, a quo eum mater Elizabeth in speluncam fugiens liberarit: sed debemus eos ab ortu & septemtrione perquam exiguos concipere, qua scilicet fines Benjaminicæ tribus oppidum respicit, laxiores autem versus meridiem & occasum, atque ad unam circiter leucam extensos. Ea res facile diem XXVII & VIII occupavit; ut verosimilius sit collectorum ea fraude unum in locum parvulorum cædem primum patratam fuisse die XXIX, secundum Orientales; licet Occidentales, Natalis Dominici celebritatem augustiorem facturi continuatione festorum, diem XXVIII præelegerint. Favet huic explicationi, quod Eugesippus quidam, in tractatu de distantiis sacrorum locorum, inter Symmicta Allatiana secundo, sub annum MXL scripto, ex incolarum traditione dicat, Innocentium, jussu Herodis occisorum, partem maximam, contra meridiem secundo milliario a Bethlehem, secundo a Thecua, sepultam quiescere.

[12] Nunc vero quod ad bimatum attinet, ejus definiendi causam, ex tempore apparentis Stellæ sumptam, [quæ fuit receptior in Palæstina opinio:] adeo manifeste dicit Euangelista; ut, nisi præjudicio occupatus animus ad tempus contrahendum adstringi se existimet, dubitare nequeat, quin ab initio cœptæ conspici in Oriente Stellæ, usque ad cædem infantium, biennium circiter elapsum sit. Et hoc in Palæstina tam certum habebatur, ut S. Hieronymus, Chronicon Eusebii istic vertens & interpolando augens, atque indidem natus ibique educatus Epiphanius, Salaminæ in Cypro Episcopus, non satis exploratum habentes quam non longo post occisos infantes tempore vixerit Herodes, integro post natum Christum biennio differant adventum Magorum. Qui vero annum, quem eidem Christo nostra addit opinatio, recusaret admittere; magnas inter angustias temporis hæreat necesse est, non solum ex hoc capite, quod fateri debebit, longe majus tempus, quam erat opus, [sitque aptior ad historiam Herodis,] determinatum ab Herode fuisse; sed etiam gravibus illis ipsius morbis, ante mortem extremo circiter Martio obitam, vix quatuor aut sex hebdomadarum tempus inveniet; siquidem non poterit ante Februarium proximum a Christi nativitate cædem prædictam patratam concipere.

[13] Josephum de istis audiamus lib. 1 de bello Iudaico. Hic cum cap. XX prolixe scripsisset, de accusato, convicto, & vinculis tradito Antipatro, ac mutato testamento. (Quæ omnia ratione quam optima censes, Pater, acta fuisse per autumnum extremi istius anni) caput sequens sic exorditur: Morbus autem ingravescebat, [morborum Iliadem passi ante mortem,] quod cum senectus pariter ac mœror urgebat, & annos jam septuaginta natus erat, & filiorum cladibus animum adeo habebat afflictum ut nec bona quidem valetudine quidquam jucunditatis admitteret. Acriorem autem faciebat ægritudinem, quod Antipater viveret: hunc enim, non obiter aut aliud agens, sed cum convaluisset, cogitabat occidere. Ad has etiam calamitates accidit ei populi quidam tumultus… quo Rex commotus, magnitudine quidem iracundiæ morbum superavit; atque in concionem procedens, seditiosos compescuit, ægre exoratus ut solos auctores excarnificare satis haberet… Hinc tamen totum ejus corpus, morbo occupatum, variis doloribus differebatur. Nam febris quidem non mediocris erat: prurigo autem intollerabilis habebat omnem corporis superficiem: aßiduis quoque vexabatur coli tormentis, & pedes velut ex intercutis vitio tumuerant. Quin & inflatio ventriculi, putredoque virilis membri vermiculos generans, ac præterea creber anhelitus & interruptus, nec non membrorum omnium contractio eum fatigabant; ut qui hæc ad Divinitatem referrent, [quibus denique extinctus fuit exeunte Martio, anno Iuliano 46;] ultionem esse dicerent Sophistarum (quos scilicet, ob seditionem concitatam in Aquilæ aureæ dejectione, vivos incendi fecerat) rectius meo judicio facturi, si tot innocentium Puerorum dixissent eam fuisse vindictam. Denique cum narrasset Josephus, quomodo, tentatis frustra per Calirrhoës aquas remediis, corpus ejus iisdem ita dissolutum sit, ut etiam lumina quasi mortuus revoluta torqueret; & quomodo Hierichunte decumbens, ibidem Salomæ sorori mandatum dederit de mactandis quam primum expirasset omnibus Judææ Primoribus, seque ipsum frustra esset conatus cultello occidere, & legatos recepisset afferentes Roma potestatem pro arbitrio de Antipatro statuendi, (quod & mox fecit, novo ejus ad evadendum e vinculis conatu irritatus) ac rursus testamentum mutasset; concludit dicens, quod, post interitum filii quinque diebus exactis, moritur.

[14] Hæc ideo placuit referre fusius, ut clarius appareret, quam difficile creditu sit, ea omnia (quæ tamen adventu Magorum oportet dicere posteriora fuisse) concludi posse intra quinque aut sex hebdomadas, quot scilicet superessent, si solum hi venissent in Februario. At vero in nostra opinione, [cœperit antem sic ægrotare ipso die infanticidii, Luna eclipsim patiente.] quæ XXIX Decembris necatos Infantes suggerit, longe commodius sese habent singula. Nam & ipsa nocte secutus lunæ defectus, solito grandior, mortem ei visus est præsagisse: & dici poterit illa morborum Ilias, quæ supra narrata est, tanta irruisse in tyrannnm, ut agere cum Magis tam composite tamque ordinare, quemadmodum egisse narratur, non potuisset:: nisi antea venissent, nec enim ex Euangelio apparentia ulla est, vel eos ad decumbentem sic Regem admissos, vel consultationem cum Sacerdotibus ante lectum institutam. Denique ex eo quod suggero Stellæ apparentis initio, non nisi XXVI dies supererant ad complendum biennium, quod requiritur, ne vis Euangelio inferatur alieniori acceptione verborum, præter genuinum & cuilibet obvium eorum sensum.

[15] [Augusti de illo jocus,] Macrobium fortassis mihi objicies, libro II Saturnalium Cap. IV narrantem, quod cum audisset Augustus, inter pueros, quos in Syria Rex Iudæorum intra bimatum jußit interfici, filium quoque ejus occisum, ait; Melius est Herodis porcum esse, quam filium. Hinc enim aliquis sic posset arguere: Nullus hic alius quam Antipater signari potest: neque enim filium bimum aut bimo minorem, Bethleemi aut in ejus finibus natum, Herodes tunc habuit: sed hæ ambæ tragœdiæ, quod in idem tempus inciderint, in unius famæ præconium mixtæ, occasionem talis dicti Angusto dederunt. Si ergo nulla ratione Antipatri cædes potest ultra quinque dies mortem Herodis prævertisse, & Herodes obiit exeunte Martio, nec poterit pariter cædes Infantium nisi mense Martio imperata fuisse. Si te ita acciderit cogitare, [a Macrobio male aptatus infant icidio;] obsecro, animum reflectas ad Sejanum, cui Orosius, ex fama nequaquam tolerabiliter mendaci, causam mortis fuisse scripsit, impeditum Christi cultum, indictamque Christianis persecutionem. Nam Tertullianus, qui primus Orosianæ narrationis fons est, haud diu post annum ducentesimum scribens, minus differt ab ætate Sejani, quam ab ætate Herodis Macrobius, seculo IV exeunte florens. Nec tam disparata inter se sunt, Sejanus solitus adulari Tiberio, eidemque in una re quapiam contradicens; quam infans bimus, & grandis jam ætatis vir, qualis erat Antipater. Ut nihil dicam de jam probata (ut quidem videtur) temporis differentia; aut etiam de loci diversitate, [spectarit necē illatam filiis duobus, & tertio inferendam.] in qua facile ignosceretur famæ, de longinquo advenienti. Permitte igitur, ut tibi respondeam; fabulatorem quempiam in duas tragœdias supradictas contulisse Augusti dictum; aptius ut ego quidem existimo prolatum ab eo (si prolatum est) quando idem Imperator, qui Herodi postulanti facultatem capitale supplicium statuendi in præstantissimos ipsique Cæsari carissimos adolescentes, filios suos, Alexandrum & Aristobulum, tamquam tentati parricidii reos, eamdem invitissimus concesserat; rursum postulabatur ipsam dare, contra eorum accusatorem Antipatrum, æque filium Herodis, ab ipsoque Augusto similiter declaratum successorem Regni: tunc autem istud Augusti dictum, non solum Antipatri, sed & Infantium cædem præcessisset.

[16] [Huic deductioni nihil magni pere obstat:] Nihil porro ex sacra profanaque historia occurrit mihi, quod ejusmodi opinioni adversetur. Nam quod sancti Patres, nusquam ex professo in curam explicandæ Chronologiæ intenti, solumque ut casus ferebat oblata Euangelii loca hinc inde attingentes, & verosimiliori, ut poterant, sed perfunctorio prorsus ratiocinio conciliantes, in ejusmodi cogitationes, quales protuli, numquam venerint; non magis eis obesse debet, quam id obesse velis tuo isto præstantissimo Commentario, quo Christi Genealogiam nobis explicuisti, [non Hebdomades Danielis;] plaudentibus omnibus, quibus innotuit, Eruditis. Constat etiam tibi tua de septuaginta Hebdomadibus Dissertatio, tota enim illa Prophetia spectat annum; tum eum quo Prædicationem exorsurus, tum eum quo occidendus esset Christus; non eum quo erat nasciturus. De oraculo vero morientis lacobi, promittentisque non defecturum Sceptrum de Juda neque Ducem de femore ejus, donec veniret qui mittendus erat; non diffiteberis, credo, id æque fuisse adimplendum, si vel decem annis citius natus fuisset Christus quam obiit Herodes. [non Patriarchæ Iacobi oraculum,] Dici etiam potest, imo debet, istam Sceptri Ducisque ablationem, intelligendam esse paulatim factam, initiumque habere anno Juliani XLII, ante Æram vulgarem IV, in morte prædictorum Alexandri atque Aristobuili, legitimorum Heredum tam ipsius Herodis quam Assamonæorum Regum; quemadmodum finem habuit in Archelao, anno ejusdem vulgaris Æra VI, quando is a fratribus accusatus & regno privatus, [non aliud quidquā.] Regium quoque titulum secum extulit e Judæa. Denique pulcherrima illa cogitatio Bonamici tui (quem virum & ego maximi facio) nihil de suo splendore deperdit. Si enim non est natus Christus Rex Iudæorum & cælestis monarcha futurus, eodem tempore quo Cajus Cæsar ab Augustos avo designatus est Consul Romanorum & terreni successor Imperii; eodem tamen tempore ut talis agnitus est & adoratus a Magis, totisque Hierosolymio proclamatus; quin & annuntiatus regnis Orientis per eosdem Magos in propria reversos; & quacumque patebat Romanorum Imperium diffamatus, per tot Infantium crudelem stragem. Hanc tamen supra modum exaggerari jam superius monui, quasi ad plura millia numerus occisorum excreverit; non considerantibus iis, qui sic loquuntur & sentiunt, quam exiguum oppidum Bethleem fuerit. Neque prodest quod non in sola Bethleem, sed & in omnibus finibus sæviisse dicatur persecutoris gladius; hi enim aliud mihi non videntur significare, quam districtum seu territorium Bethleemiticum, extra muros ejus ad unum alterumque milliare extensum & non amplius; in spatio autem tam exiguo, nonne multum fuerit, si centeni aliquot infta biennium nati reperti sint? Exiguum certe exigui oppidi convenit fuisse territorium, paucos scilicet circum vicos, in quibus nati censeri poterant ad Bethleemum spectare, & crudeli mandato esse obnoxii.

[17] Exspectabit nunc a me forsitan aliquis, ut, quando ante Nativitatem Christi integro pene anno apparuisse Stellam dixi; [Omissis causis biennalis moræ non verisimilibus,] nec nisi vertente se rursum anno, Magos Hierosolymam advenisse; reddam tam longæ moræ ratione congruam. Quid enim? An ex regione adeo remota venerint, vel ex tam dissitis locis sese aggregarint ad invicem, vel tantus erat faciendus apparatus itineris, aut denique tanta tarditas inerat ad obsequendum vocationi divinæ, ut fere biennio opus fuerit? Nihil horum. Ex una Chaldæa (in qua præcipue vigebant astrologiæ studia, & quæ respectu Hierosolymæ Orientalior est, nec nisi ducentis leucis dissita, ut eas hebdomadis quatuor commode emetiri quis pedes, paucioribus etiam possit vectus camelo vel dromedario) omnes reor advenisse: quoniā in regionem suam reversos singulariter ait Textus sacer; neque magno comitatu vel apparatu instructos mihi imaginor, quidquid alii dicant, Scripturarum oracula de Gentium plena conversione litteraliter intelligentes de Magis; ideoque hisce illatum primitiis aptari solita in sensu accommodatitio, de iisdem primario dicta præsumentes; nec animadvertentes, id falsi argui ex ipso Magorum tam occulto recessu, ut nec vestigia quidem deprehendere Herodis emissarii potuerint, ipsis totum diem in spelunca, quæ etiamnum monstratur, latentibus. Nihil igitur prædictorum pro causa allegaverim. [& notitia prophetiæ Balaam,] Satis mihi ad solutionem quæstionis est, quod neque Stellæ isti inscriptum legerint, cujus rei index esset; neque sciatur ipsos id statim, revelante intus Deo, didicisse; sed permissi sint velut Astrologi ejus motum & cursum diutius observare, quo denique superveniens revelatio acrius stimularet ad requirendum eum, cujus tam singularem nuntium tam diu fuerant cum admiratione contemplati. Nam quod dicuntur Balaami Madianitæ fuisse posteri, qui procul a Syria in Chaldæam delati, illuc secum detulerint aliquam notitiam oraculi ab eo editi de Stella ex Jacob oritura; cujus intellectus per tot secula tam certus inter Magos servatur sit, ut ad primum novæ Stellæ aspectum sciverint eam esse de qua iste prophetaverat, & quidem indicem nati Regis Judæorum, id totum speciose magis quam vere dici existimo, uti & alia multa de ipsis, plenissima fabulis, quas apud Hermannum Crombachium nostrum legat qui volet.

[18] Opinor ego, opinionem meam libenter cessurus alteri, æque aut magis verisimilem proferenti, in sublunari aëris regione per modum cometæ incensum phænomenon, [dicentur diu occupati fuisse observando stellæ motu,] quod omni nocte communi motu cum Lunæ cælo oriens occidensque, proprio quodam motu deferri videbatur, nunc in hanc, nunc in illam partem, & semper imminere verticaliter loco, aut directo in illum procurrente radio ipsum notare, ubi contingebat agere Virginem, aut parituram Christum aut jam enixam: quo in motu proprio, ab omnibus alias observatis phænomenis diverso, cum aliquid præter naturam agi videretur; curiosius in eum cœperint intendere Chaldaici Astrologi, per varia suæ professionis collegia sparsi; & per deputatos eam in rem aliquos, metiri & describere sibi cæli loca, ex quibus Stella illa despiciebat terrā, cum esset in puncto elevationis suæ. [pro suo instituto ac more,] His autem observationibus ultro citroque conferendis & communicandis cum multum temporis absumeretur, itidem ut inter nostros solet Astrologos fieri; tota regione illa magna haud dubie movebatur expectatio videndi finis, ac tandem etiam cognoscendi, quid illa veluti lingua cæli indicatum Deus vellet, quod esset ipso exitu declarandum. Interim Judæi, credo, nihil ista curabant; curvæ in terras animæ, & cælestium phaseon observandarum tunc eo minus curiosi, quo magis ab idololatria abhorrebant, a qua non esse satis remotum istud Chaldæorum studium eo facilius opinabantur, quod omnis prisca colendæ Cælestis Militiæ superstitio inde ortum haberet. Sic, cum ad petitionem ægrotantis Ezechiæ Isaias reduxisset umbram, per lineas quibus jam descenderat in horologio Achaz, retrorsum decem lineis, sole utique retroacto; non legimus ea re magnopere commotos Iudæos, qui soli causam nosse poterant: legimus autem Paralip. II cap. XXXII, advenisse mox legationem Principum Babylonis, ut interrogarent de portento quod acciderat super terram, an scilicet vere, sicut fama ferebat, [revelatione denique] id factum esset ad preces Isaiæ.

[19] Sic præparatis ex longa observatione animis, & parentibus Christi tandem Bethleemum regressis, cum proposito ibidem commorandi, mense circiter Novembri desierit apparere Stella; [divina edocti quod indicaret,] Deoque placuerit Archimagorum uni aut tribus, per somnum revelare (sicut postea quoque in reditu fecit, forte solitis jam pridem consilia ex somniis capere) vel alia quapiam ratione declarare, quid eo signo voluisset indicatum; simulque significare voluntatis suæ esse, ut novum Regem suis illi muneribus honorarent. Tali autem motui continuo obtemperantes illi, vel soli tres, vel paucis aliis in societatem assumptis, cum omni diligentia venerint Hierosolymam civitatem Regiam, supra quam putaverint ultimo visam Stellam: nec enim in tanta locorum duorum vicinia, distingui præcise poterat e tam longinquo respectus ad urbeculam modicam exterisque ignotam. Cum vero didicissent ubi invenire deberent id de quo interrogabant, Bethleemumque procederent; ecce Stella, quam viderant in Oriente, antecedebat eos; [venisse Hierosolymam;] non jam evecta altius, sed infra nubes de lapsa; usque dum veniens staret supra ubi erat puer. Hoc autem non soli illi viderint, sed etiam omnes circum accolæ, ac nominatim viæ duces & comites Herodiani: qui deinde quod viderant Regi suo renuntiantes, rem minime dubiam fecerunt videri tyranno: cumque nec Puer nec Magi invenirentur amplius, ad ferale decretum contra infantes suaserunt prosilire. Scio vulgariter dici, & multorum Sanctorum Patrum fuisse opinionem, quod usque Hierusalem comitata Magos Stella, [indeque in Bethleem.] ibi primum præcedere ipsos desierit: sed nihil simile indicant ipsi, cum ajunt, vidimus Stellam ejus in Oriente; qui, si fuisset aliud istud, dicere potius debuissent, deduxit nos Stella ejus ex Oriente huc: & rursus digressis ab Herode dicenda fuisset apparuisse Stella, quæ deduxerat eos ex Oriente.

[20] Occasione hujus tam mirabilis Stellæ, placet simile quidpiam referre ex Vita sanctæ Principis Ioannæ, filiæ Alfonsi V Lusitaniæ Regis, [similis fere stella an. 1472 visa in Lusitania,] in Averiensi Ordinis Prædicatorii Cœnobio mortuæ anno MCCCCXC, prout ex publica oculataque totius oppidi fide illud scripsit ipsius coæva & domestica, Soror Margarita Pineria, in hunc modum: Anno Domini MCCCCLXXII, mense Martio, cœpit supra hoc monasterium Averiense apparere cæleste signum, perquam evidens ac manifestum; videlicet quod, postquam sol occubuerat, monstrabat sese ingens Cometa, per modum stellæ, quæ etiam turbato aëre, cæloque obscurato ac pleno nubibus, ceteris stellis nusquam apparentibus, semper tamen conspiciebatur, luce integra refulgens usque ad auroram, fixaque continuo supra Conventum, nec umquam inde moveri solita, ubi sub noctis principium videndam se dederat; videlicet supra domitorium, aut potius supra locum in quo postea D. Infanta ædes fabricandas curavit; specialiter vero supra eam partem, quæ hodie manuum labori destinata, nomen inde retinet; alias autem supra partem, quæ modo servit pro sacristia. A prædicto autem Cometa sive Stella tendebatur grandis & clarus radius, ac bene largus, [supra monasterium Averiense,] nisi quod sub finem nonnihil restringebatur: qui radius egrediens ex ipso Stellæ centro, & totius cæli spatium permeans, pertingebat usque ad crates monasterii, absque ulla sui diminutione vel accretione affixus & lucidus. Quandoque vero, cum supra sacristiæ locum apparebat Stella, radius inde progrediens circuibat per cælum a cratibus usque ad dormitorium; alias autem ipsa quidem Stella manebat supra prædictum dormitorium, radius vero circumducebatur usque ad sacristiam; atque ita semper cernebatur, modo ab una, modo ab altera parte, ne una quidem nocte deficiens a Completorio usque ad Auroram, quando subito disparebat, quemadmodum noctu etiam subito solebat apparere. Magnam admirationem cunctis intuentibus adferebat tam admirabile & inusitatum prodigium, erantque variæ variorum de illo opiniones: cum enim tale nihil nostris temporibus umquam esset conspectum, credebatur effectus causæ omnino miraculosæ esse; notabaturque ab omnibus hora, qua videri incipiebat ac desinebat; nec non mutatio, quam faciebat de nocte in noctem, modo ad unam, modo ad alteram monasterii partem sese offerens oculis… Ipsa nocte diem XXX Julii sequente, quæ adventum Dominæ in oppidum excepit, Stella illa non comparuit, aut tunc aut postea, uti neque radius ab illa procedens; unde cunctis certo datum est intelligere, lucem illam fuisse divinitus destinatam, ad præsignandum mentis puritatem bonique exempli splendorem, quo perfusura locum Domina erat.

[21] Hactenus Vita, ex veteri Lusitano Latine reddita, & pro supplemento diei XII ubi prætermissa fuit, ad aliquem ultimorum Tomorum danda. Hinc concipere aliquis possit formam Stellæ, qualis ultimum apparuit Magis Bethleemum euntibus, suo quem tunc jaciebat radio attingere visa locum, [cum nonnulla tamen differentia] in quo puer erat; caput autem eo versus promovere tantum, quantum illi procedentes appropinquabant oppido. Alias dispar valde ratio fuit Stella utriusq; sicut etiam dispar erat finis. Averiensis enim; solis incolis data pro signo, ideoque modice elevata; extra oppidum vix aut ne vix quidē videtur conspici potuisse: Christi vero nuntia, vocandis procul positis Magis destinata, sublime prorsus erigi debuit; ut curiosis oculis cognitu facilis esset, tamquam nova nec alias apparens, & nubilo cælo subduci oculis æque ac aliæ. Hæc habui, Pater optime, quæ ternis Tuis eruditissimis reponerem; non tam quid ipso actu fuerit, quam quid potuisset fuisse explicans: neque Chronologiam, recte constitutam a te, mutatam cupiens; sed dumtaxat consultans, teque interrogans, utrum Ἀκολουθία Euangelica non possit commodius obtineri, intelligendo Lucam de anno trigesimo, ante tredecim dies recens completo, quam solum per dies totidem inchoato. Antverpiæ, Pridie Kalendas Maji MDCLXXXV.

Totus tuus in Christo
Daniel Papebrochius.

DANIELIS PAPEBROCHII DISSERTATIO THEOGENEALOGICA
De Christi Parentumque ejus & Consanguineorum atq; Affinium stemmate
Ex Tomo 3 De Actis Sanctorum Martii Pag. 9 & seqq.

[Prologus]

[Post annorum Christi Chronologiam examinatam] Si operæ pretium fuit, in prægreßis tribus Henschenii exercitationibus totidemque Poßini Epistolis, seorsim exhibere Lectori cognoscenda fundamenta, quibus antiquior de anno Dominicæ Paßionis & (quod consequens erat) Nativitatis sententia firmari vel infirmari potest; non poterit non esse hominibus pie curiosis gratum intelligere, & ulterius promotam cognoscere rationem, quam in Martio tenui, ad Euangelistas Lucam & Matthæum in Genealogia Christi conciliandos inter se, nec id videbitur a suscepto argumento alienum. Etenim iidem Catalogi Veteres Romanorum Pontificum, qui cujusque principia exitusque definiunt, etiam hoc passim docere noscuntur, quo quisque patre natus sit. Pertinet igitur ad eū qui exposuit Chronologiā summi Æternique Pontificis Christi, etiam Genealogiam ejusdem illustratam exhibere, [apte exhibebitur ejusdem Genealogia,] quatenus per Iosephum, virum Mariæ, potius quam per hujus patrem Ioachimū, in illum fluxit Regale Sacerdotium, velut in promissum Patribus Messiam. Igitur ex Commentariis meis de S. Iosepho, Patre Christi, non solum Putatitio, sed etiam Legali (quod præ carnali generatione apud Iudæos valet) ad diem XIX Martii initio tertii Tomi deductis, ea excerpam & recudi faciam, quæ inter prima horum meorum studiorum rudimenta de illius Genealogia deduxi, approbatione eruditorum maxima: quorum unus noster R. P. Guilielmus Becanus p. m. in Academia Lovaniensi publicus sacræ Scripturæ per annos plurimos explanator, tanti doctrinam illam, sibi novam, fecit; ut non dubitaverit eamdem mihi, suo olim discipulo, acceptam referre, & successoribus sequendam relinquere.

[2] Non eram tamen ego appellandus Auctor inventi illius, [juxta mētem Ioan. Bessoni,] quod num. 23 expressis verbis præfatus fueram, non esse meum, sed R. P. Ioannis Bessoni, in lucubrationibus super Cantica ad Versum 13 Cap. 1; cujus primas ea de re cogitationes latius deduxit exposuitque R. P. Petrus Possinus, in Diallactico Theogenealogico, post primam Græcorum Patrum in Matthæum Catenam: quod ne semel dictum cuiquam excideret, iterum num. 41 id ipsum inculcaram. Facile est, etiam impari valde discipulo, Magistrorum inventis addere probationi, aliquid aut claritatis; hoc an fecerim alii æstiment, brevitatem certe argumento isti dedi, resectis curiosissimus quæstionibus multis, quas idem Poßinus eruditißime tractat, partim principali doctrinæ confirmandæ adductas, partim spectantes prosapiam peculiarium nonnullorum, inter Christi proavos numeratorum. Addidi quin etiam, [a Petro Possino explicatam,] ut suus cuique in isto argumento honos constaret; quod omnes & singulas resolutiones prædicti Diallactici amplexus est atq; in synopsim redegit R. P. Ioannes Baptista Cancellottus, S. D. N. Alexandri VII quoad vixit Confessarius, in Apparatu ad suos Annales Marianos. Porro ne Lectorem confundat numerorum diversitas, nolo hic (quod alias res exigere videretur) novos illos inducere, sed usurpabo eosdem, qui servantur in Martio; eamdem item Paragraphorum partitionem, secundum positos istic titulos. Omissis ergo tribus primis Paragraphis, [accepta ex Martio nostro.] quorum uno continentur Acta Vitæ S. Iosephi, ex Euangelistis Matthæo & Luca, atque honorum tituli in iis fundati; Secundo illustrantur ejusdem Cultus & festum, inter Græcos & alias Orientis Ecclesias; Tertio, Festum & officia propria in Ecclesia Latina; istis, inquam omissis, sit nobis hic primus, qui ibi est,

§ IV. Iosephi & Mariæ Matrimonium ex Lege necessarium, quo in gradu consanguinitatis contractum?

[22] [Inter alia fidei de Christo obscura puncta] Spiritus sancti œconomia est, inspergere res credendas dubitandi causis, ut trans obtentum velum nitens penetransque credulitas, non ignava victoria præmium auferat. Id cum in loco ac tempore nati ex divina promißione Messiæ, tum maxime in ejus Genealogia licet cernere: quem quidem ex Abrahami semine & Davidis stirpe descensurum nota erat paßim & ubique prædictio; sed huic quomodo sua subsisteret veritas, tum maxime obscurum fecerunt Euangelistæ Lucas atque Matthæus, cum expansa generationum serie & quasi tabularum fide, eamdem videbantur clare demonstratam voluisse proponere. [est Genealogia a Iosepho ducta.] Nam præterquam quod alter naturalem, legalem alter Genealogiam texat, cum unus a Davide ad Iosephum descendit per Salomonem, alius generationes ad caput reducit per Nathanum: quid est hoc, quod genus nobis Iosephi explicent? cum Iosephus, abstrahendo a lege & præcise spectatus ut Mariæ sponsus; erga Christum, solius Mariæ filium, habuerit sese sicut vitricus ad privignum. Quam autem certum est, avos proavosque vitricorum nullo prorsos modo ad Genealogias privignorum pertinere, tam certum esse debet eos, qui vel a Luca vel a Matthæo numerarentur solius Iosephi, non etiam Mariæ progenitores, ad id quod ipso titulo Matthæus manifeste, Lucas implicite totius operis instituto promittit, [per eamdē ipsius & Mariæ tribum non satis explicanda,] generationem videlicet Iesu Christi, facturos omnino nihil; adeoque occasionem præberi adversariis veritatis, aut Euangelistas mendacii, aut fidem nostram falsitatis arguendi. Occurrere quidem paßim Patres una ferme oratione omnes; ex eadem tribu Mariam cum Iosepho fuisse, indeque constare communem esse Genealogiam amborum: a justitia enim laudari Iosephum, quam minime tenuisset si contra præceptum Legis, aliunde quam e tribu patris sui uxorem duxisset. Hic autem non alia lex potest adferri, quam quæ occasione filiarum Salphaad lata, intelligenda est de solis puellis, hereditates paternas in solidum cernentibus, & reciproce ad eos solos se viros extendit, qui talibus puellis proxima agnatione jungebantur, ut ex Scripturarum historiis pluribus manifestum est.

[23] [nisi in gradu proximo.] Quare nihil ea responsione Sancti Patres effecere, nisi velut res ex veteri traditione certa haberetur, casum Legis prædictæ in B. Maria contigisse: quæ unica Ioachimi proles atque heres debita fuerit Iosepho, agnato tam propinquo, ut idem omnino esset, & esse intelligeretur, Mariæ vel Josephi genealogiam texere. Qua autem ratione idem? [Mariæ patruum fuisse Iosephum] Hoc vero, tamquam vulgo tunc notum, in populari conscientia relinquentes, scriptis suis intexere divinitus prohibiti Euangelistæ sunt, in quo scrutando posterorum conflictaretur diligentia, fides exerceretur. Variis variam ineuntibus viam, quos unusquisque legere apud Interpretes ac videre poterit, præ ceteris nobis placet viri e nostra Societate doctißimi, Petri inquam Poßini opinio, minime vulgaris hactenus: quam ab R. P. Ioanne Bessono in Lucubrationibus super Cantica ad Versum 13 capitis 1 breviter propositam, latius deduxit exposuitque in Diallactico, post primam Græcorum Patrum in Matthæum Catenam: ubi omnibus undequaque expensis perpensisque, concludit, utrumque Euangelistam Genealogiam Christi per Iosephum non aliter texuisse, nisi quatenus iidem prorsus omnes qui Josepho, Mariæ quoque majores fuerunt: unde Patres legitimam consequentiam a genealogia Josephi ad Mariæ genealogiam, adeoque ipsius Iesu, duci voluerunt. Id autem aliter fieri non potuit, quam si vel eodem uterque fuerit patre prognatus (quod cogitare vetat initum inter utrosque matrimonium) vel hæc illius ex fratre neptis, ipse patruus ejus. Quemcumque enim alium cognationis gradum fingas, unam aut plures personas induces, ad Genealogiam Christi nihil pertinentes, qui non ex Josepho, sed ex sola virgine carnem traxit. Ex quo justißime confuit Poßinus, Sanctos Patres ea, quam diximus, responsione sibi præjuisse ad dicendum, B. Mariam ex Iosephi fratre natam esse, etsi id nemo explicaverit.

[24] Sane ex attenta meditatione Scripturarum (verba Poßini sunt totam disputationem concludentis) & antiquæ politiæ Judaici populi, [probatur ex usu Hebraorū,] comperisse mihi videor; fuisse in usu Hebræorum genus quoddam singulare tutelæ legitimæ aut adoptionis conjugalis; qua officii cujusdam, æstimatione communi constituti, vinculo adstringebatur quisque patruus, pupillam neptem, præmatura morte patris orbam relictam, domum suam ducere, sibique aut filio suo despondere; interim dum adulta postmodum ætate celebrari possent nuptiæ. Longe repeti moris hujus exempla poterant, inde usque ab Abrahamo, Hebræorum generis auctore, fratreque ejus Nachore; qui pupillas virgines, a fratre ipsorum Arane relictas, Iescham, alio nomine Sarai, & Melcham, curandas susceperunt. Verum habemus recentius efficaciusque argumentum simul & exemplum instituti hujus, libro Estheris perscriptum cap. XI his verbis: Erat vir Iudæus in Susan civitate, [& Mardochæi exemplo:] vocabulo Mardochæus … qui fuit nutritius filiæ fratris suæ Edissæ, quæ altero nomine vocabatur Esther, & utrumque parentem amiserat, pulcra nimis & decora facie; mortuisque patre ejus ac matre, Mardochæus eam sibi adoptavit in filiam: quod ex Hebræo acceptum verbotenus, sed a Rabbinis in nostro intellectum & explicatum sensu, LXXII Interpretes venerabilis ac sacrosanctæ auctoritatis sic Græce reddiderunt: ἐν δὲ τῷ μεταλλάξαι αὐτῆς τοῦς γονεῖς, ἐπαίδενσεν αὐτὴν ἑαυτῷ εἰς γυναῖκα: defunctis autem ejus parentibus, erudivit eam sibi in uxorem.

[25] [ut non obstante castitatis voto,] Vt eximia plane ac singulari ratione, sicut Esther Mariæ, quæ ab humano conjugio ad divinas traducta nuptias vitam & libertatem generi suo contulit; ita Mardochæus figura fuerit Iosephi, qui non nisi duplici necessitate atque officio, tum obedientiæ tum caritatis adductus, vim attulit quamdam concepto prius ac religione veti firmato proposito, virginitatis ad extremum spiritum non solum servandæ, sed etiam profitendæ; eatenus scilicet, ut Virginem in domum suam sustineret accipere, sponsaliaque & nuptias cum ea celebrare, ad conjunctionem carnalem, nisi expreßius juberet Deus, numquam processuras, ob simile Beatæ Virginis votum, eidem fortasse divinitus revelatum. Dici certe nihil plausibilius potest, ad conjugium tali voto posterius excusandum, quam ut ex tempore emißi voti neceßitas inciderit improvisa conjugii ineundi, quæ ex æquo utrumque obstringeret, [nuptia fuerint utrimque necessariæ,] si Legem vellent, ut profecto volebant, observatam. Eadem ratio majorem Iosephi, hactenus cœlibis ætatem, ab omni creditam antiquitate, ponit extra suspicionem quamcumque incontinentia, alias in vulgi animos facile descensuram: &, quod caput est, facit ut Genealogica series ab Euangelistis prolata, neque superfluis abundet nominibus ad Virginis filium nihil pertinentibus, ueque destituatur necessariis. Etsi enim Virginis pater Ioachim reticeatur, [& vera Christi Genealogia:] est tamen qui eum gradum impleat Ioseph, non tamquam gener aforis accitus, sed vice patris domi repertus; eosdemque omnes Christo adscripturus majores, quos ei adscriberet expreße positus in serie Ioachim.

[26] Quæ in aliorum sententiis non ita se habent. Nam qui gratis Heli volunt esse Heliachim, [quorū alterutrum deficit in sententiis aliorum.] & utrumvis idem cum Ioachimi nomine, hunc autem Iacobi Fratrem, ut ex iis prognati sponsi patrueles inter se fuerint: ii quemcumque eorum, Iosepho aßignent patrem, extraneum unum in Christi Genealogiam inducunt: plures autem si altius nos velint ascendere, ut ad communem consanguinitatis radicem perveniatur. Cornelius a Lapide super Lucam, rem omnem expedire se credit, si Iosephi patrem, & matrem Mariæ Annam germanos fecerit: ita ut Lucas paternum Mariæ genus deduxerit: maternum Matthæus, quod ipsi fuerit cum Iosepho commune. Magnum nobis Cornelii nomen est ac merito venerabile: quod tamen pace illius dictum sit, uti ratio abhorret credere, quod Lucas naturalem in aliis omnibus generationem secutus, in ipso principio pro filio filiave posuerit generum: sic inanis jactantiæ merito argueretur Matthæus, qui vanam regiorum nominum pompam, ex qua Christo nihil juris ad regium Dævidis stemma esset, protulerit Iudæis, Meßiam Davidicarum benedictionum heredem, secundum legitimam succeßionem expectantibus & postulaturis. Quis enim ignorat Iudaicas mulieres, quas, nisi paternæ substantiæ essent sine fratre heredes, nulla lex vetabat in alienam familiam enubere, omni prorsus jure paterno eo ipso cedere quo sic enubebant? Adeo ut Anna nupta Ioachimo, orta ex familia, ut supponitur, non regia, non potuerit natam ex eo conjugio filiam in patris sui inferre familiam, nisi ea ex Ioachimi domo emißa: ad quod faciendum nulla sane, quod oporteret, lex cogebat. Nam quæ potest proferri lex, quæ pupillas heredes proximo materni avi consanguineo obligabat? cum inde manifesta poßeßionum confusio deberet enasci, quam vitatam omni ratione leges volebant.

§ V Josephi Genealogia duplex apud Matthæum & Lucam, & Christi ex utraque processio.

[27] [Non Matthæus Iudæis scribens,] Alter hic nodus, est, a jam dicto Poßino non infelici conjectura solutus: cui quidem plurimi Sanctorum Patrum Interpretumque præivere, dicentes, ab Euangelistarum altero carnalis generationis servari ordinem, ab altero legalis succeßionis rationem haberi. Sed plerique eorum temere Africanum secuti (a quo alioqui in utriusque lineæ conjunctione desciscunt) nec rationi nec Scripturis satis conformiter videntur adscripsisse Matthæo, ejus quæ secundum naturam est generationis seriem, Lucæ vero alterius quæ secundum legem succeßionis. Etenim Matthæum, [sed Lucas gentium Euangelista] qui Iudæis Hebraice scribebat, omnia jura ex legis præscripto metientibus, æquius erat hoc facere quam Lucam, cujus Euangelium Græce conscriptum, ad Gentes potius instruendas dirigebatur, Iudaicarum ceremoniarum legumque non adeo curiosas, aut prorsus ignaras. Verum ne Spiritui sancto præscribere hac in parte videamur, potius quid factum sit, quam quid fieri convenerit inquiramus; utrumque autem commode assequemur, utriusque seriei generationes cum Poßino expendentes, easque cum irrefragibili Scripturarum testimonio conferentes.

[28] Quid igitur Lucas? Cum in principio seriei suæ, [carnalem Christi genealogiam texit,] a Christo sursum ascensurus, filium eum dixisset Ioseph; expreße addidit, ut putabatur, ne naturalem quis generationem suspicaretur. Putabatur autem, propter conjugium Iosephi cum Maria; quod esse neptis cum patruo suo, velut vulgo notum supponens, atque ideo nihil dubitari quin hujus avus esset, qui pater illius generatione carnali; absque ulla deinde restrictione sic porro ad ceteros ex ordine recensendos absolute progreditur; qui fuit Heli, qui fuit Mathat: atque ita de reliquis. Nisi enim hi carnaliter fuerunt ex invicem procreati, ultra Christum extendas oportet istud, ὡς ἐνομίζετο; & porro eodem pede concipias Euangelistam pergere, quoties alicui majorum Christi duplex est pater; legalis alius, alius naturalis. Hoc autem non facit Lucas, sed omnino contrarium, in Obedo; cujus tamen patrem Boozum, libri Ruth cap. 5, audimus palam in concione profitentem: Testes vos estis hodie, quod Ruth Moabitidem, uxorem Mahalon, in conjugem sumpserim, ut suscitarem nomen defuncti in hereditate sua, ne vocabulum ejus de familia & fratribus & populo deleatur. Obed ergo, ex eo conjugio prognatus, Mahaloni, imputandus fuisset secundum legem; nisi naturæ ordinem tenuisset Lucas, & tam vere Josephum filium Heli dicere voluisset, quam vere Obed fuit Boozi, quamvis legaliter filius Mahalon: nec potest alius ullus gradus assignari, in quo legis, non naturæ rationem habuerit Lucas.

[29] Econtra vero Euangelista Matthæus, ubicumque series naturalis deficit, juris sequitur successionem: [Matthæū sequi repromissionis seriem,] & crebris potest exemplis ostendi, τὸ genuit ab eo vel simpliciter vel metaphorice accipi, ut sit idem quod, babuit in Davidicæ familiæ principatu, & benedictionibus, in ordine ad Messiam Davidi atque ante ipsum Abrahamo datis, successorem. Hoc enim videtur innuere solennis illa propositio: Liber generationis Iesu Christi, filii David, filii Abraham. Qua de re vide accurate disputantem Poßinum, cap. 10, ubi ostendit, videri concessum Abrahamo jus habendi unum semper in terris, usque ad Christum natum, qui se repræsentaret, repromissionis de Messia ex se nascituro heres. Qui quidem universim is fuerit, qui erat inter fratres ordine nascendi primus (nisi revelatio particularis interveniret; ut in Iacobo, Iuda, Davide, & Salomone accidit) idemque recta linea per naturalem generationem propagatus; [per legales successiones continuatam,] usque dum Salomonis & Salomonidarum peccatis exigentibus factum est, ut hic ab initio sic provisus ordo turbaretur: stante tamen & suum finem per viam legalis succeßionis obtinente, primario Dei proposito & promißionis fide, ut in sequentibus declarabitur. Ex quibus hoc quoque consequetur, aut Euangelistarum neminem naturalem prorsus tenere ordinem, quod est absurdum: aut tenere Lucam: qui propterea ad Adamum usque provehatur, cum in Abrahamo sistat Matthæus, ut primo capite repromissionis divinæ, secundum quam natus Messias prædicabatur Iudæis, parum curantibus Abrahami antecessores, qui ipsis erant cum multis aliis gentibus, ac demum cum hominibus omnibus communes.

[30] Ad probandum porro id quod jam diximus de Matthæo, ipsum scilicet serie naturali deficiente, [ostenditur in Ezechia,] ad legalem recurrere, primo quidem demonstrat Poßinus, sanctißimum Regem Ezechiam non fuisse impiißimi Achaz naturalem filium: demonstrat, inquam; evidenter ex Scriptura docens cap. 53 & 54, omnibus evasionibus occlusis, filium Achazi dici non posse Ezechiam, nisi credatur natus fuisse ex novennis pueri petulanti supra ætatem libidine, & quidem fornicariä: quis enim illi ætatulæ legitimam uxorem junxerit? Achazo autem regnanti non nisi unicum fuisse filium, [Achaz sint liberis mortui successore,] eumdemque per sacrilegum furorem in honorem idoli Moloch holocausto consumptum esse, ex eisdem Scripturis haud difficulter colligitur. Vt proinde apud Isaiam cap, 14 merito lætari Philisthæa potuerit, quoniam sine liberis moriente Achazo, comminuta fuit virga percussoris sui, Osiæ videlicet, qui ex Regibus Iudææ primus cœperat Philistæos affiligere, & cujus nunc posteritas in Achaz deficiebat. Sed eam lætitiam temperat Propheta: quia de radice colubri egrediens regulus, id est, de eadem stirpe regia ex qua Osias processit (velut coluber per terram repens, & in destruendis extruendisque munitionibus omnem victoriarum fructum consumens) egressurus esset Ezechias; qui velut alatus serpens celeritate maxima longe lateque perniciem spargeret per omnes Philisthææ ditiones. Ipse enim, ut dicitur 4 Regum 18, percussit Philisthæos usque ad Gazam & omnes terminos eorum, [ex proxima agnatione.] a turre custodum usque ad civitatem munitam. Cujus autem filius? Id quidem in obscuro est, satis tamen Scriptura indicat, Osiæ, consensu ac studio populi evecto in regnum, plures fuisse fratres: nisi enim fuissent, ut quid ita expresse & præter morem popularis favoris sacræ meminissent historiæ? Sin autem altius adscendendum, Iosaphatum saltem omnino constat alios sex filios, nominatim 2 Paralip. 21 expressos, genuisse. Demum undecumque natus, si filius non fuit Achaz, quod non fuisse ostenditur; dubitari non debet quin jure successionis, parte regiæ stirpis extincta, successerit Ezechias, per cognationum gradus sceptro vicinior: quod satis est ad intentum nostrum.

[31] Alterum legalis successionis a Matthæo relatæ exem plum, sed naturali admixtum, habemus versu II, ubi dicitur: [2 in Iechonia legaliter fratre] Iosias autem genuit Iechoniam & fratres ejus in transmigratione Babylonis. Nempe Ioackimo, Iosiæ post Iohanan præmortuum primogenito, Babylone extincto, filius ejus Iechonias in cernenda avi Iosiæ hereditate, patruis suis Sedeciæ & Sellum fiebat æqualis: qui proinde hic fratres Jechoniæ videntur dici: nisi latius nomen fratrum accipere malis, pro proximis quibusque ex communi avo Iosia consanguineis, [patruorum suorem,] qui omnes in transmigratione Babylonis extincti sunt: videlicet eo jam partim abducti partim, dum abducerentur; cum filiis Sedeciæ, qui fuerat fratri suo Ioakim substitutus in regnum a Nabuchodonosore, occisi sunt in Reblatha. Post transmigrationem vero Babylonis, id est, postquam jam omnis populus cum Principibus suis abductus esset in Babylonem, ibidem Iechonias genuit Salathiel.

[32] Quomodo autem genuit? Rex quidem Euilmerodach, ipso anno quo regnare cœpit, [3 in Salathiele solū legati filio Iechoniæ.] captivum Regem levavit de carcere, & posuit thronum ejus super thronum Regum qui erant cum eo: quis tamen negare audeat impletam terribilem istam Dei comminationem, de Iechonia Hieremiæ 22 pronuntiatam? Hæc dicit Dominus: Scribe virum istum sterilem: non quia nullos genuerit filios (paulo enim superius propagati ab eo seminis & in captivitate morituri fit mentio) sed quia non erit de semine ejus vir, qui sedeat super solium David, & potestatem habeat ultra in Iuda: quod profecto minime fuisset impletum, si Iechoniæ ex filio nepos fuisset Zorobabel, diuturnus & felix gentis Iudaicæ, in sedes patrias restitutæ, Princeps; multoque minus si per hunc Christus ipse, cujus regni non erit finis, omnium priorū promißionum optatißimum complementum, ex Jechoniæ semine per naturalis generationis seriem fuisset propagatus, ut volunt ii, qui Matthæum faciunt talis seriei auctorem.

§. VI Repromissiones divinæ a Salomonidis ad Nathanitas translatæ: ex his Christi parentes secundum utramque lineam.

[33] Extincto sine liberis, ut dictum est Iechonia, Salomonidarum postremo, [A Salomonidis ad Nathanitas transit repromissio,] in vanam brevemque spem Iudæis Babylone captivis paulo ante mortem suam rursus ostenso, prorsus Salomonica stirps exaruit, &, quemadmodum S. Brigittæ revelatum fuit, non est completa in Salomone promissio; sed ab illius posteris transiit ad posteros Fratris ejus Nathan, ex eadem Bethsabæa nati post Salomonem: a quo Nathane carnalis generationis lineam ad Salahtielem usque deductam pete sis ex Luca: & conclude, Matthæum in eo ejusque posteris legalem dumtaxat succeßionem spectasse. Atque huc facit totus Psalmus LXXXVIII, in quo Prophetico spiritu David istam Principatus, a Salomonidis ad Nathanitas una cum promißione sibi de nascituro ex se Messia facta translati, commutationem miserabiliter deplorat, postquam ita magnifice extulisset, Misericordias David fideles, [qua de re est Psalmus 88] hoc est, Dauidi absolute & irrevocabiliter addictas; quales cum sperasset eas quoque fore, quæ fuerant in Salomonem traductæ, nec sibi persuasisset paternæ indignationis flagella, filiis peccantibus intentata, usque ad commutaionem Christi processura; rursum sibi facta juramenta repetit: & quasi non intellexisset, Deum de se Davide uno dixisse Misericordiam autem meam non dispergam ab eo; sed eam in aliquo filiorum ejus implebo, nulli nominatim obstrictus, & pro cujusque meritis erga singulos me habiturus; ita dolenter exclamat: Tu vero repulisti & despexisti, regiam scilicet stirpem, eatenus a Salomone deductam: Distulisti Christum tuum, sive alio transtulisti. Deinde cetera persequens, [Christi commutationem prædicens:] quæ sunt in urbis excidio & Salomonidarum interitu lamentabilia: Ubi sunt, inquit, misericordiæ tuæ antiquæ Domine?.. Memor esto opprobrii servorum tuorum … quod exprobraverunt inimici tui … commutationem Christi tui.

[34] Gentiles videlicet insultabant post mortem Jechoniæ Iudæis, [ita Iacobi filius legalis Ioseph,] eatenus arbitratis spem suam in Salominidis completum iri, nunc eam demum apparere vanam: sed minime vanam fuisse, quamvis aliter atque ipsi crediderant accipiendam, & in Nathanidarum succeßione complendam agnoscit, divinæ voluntati in fine psalmi acquiescens Propheta, dicendo: Fiat, fiat. Exinde tamen difficilior fuit Iudæis certa illa atque infallibilis Messiæ ex Davide expectatio: quæ difficultas obscuritasque tunc etiam crevit, quando in morte Jacobi, qui S. Josepho atque adeo etiam Mariæ Virginis pater legalis aßignatur, defecit principalis illa per Abiud ducta Zorobabelidarum propago; &, ut ad veros repromißionis heredes perveniretur, per carnales generationes a Reza, altero Zorobabelis filio, descendendum fuit ad posteritatem Heli: [Iosephi Christus fuit,] idque præmortuo Ioachimo, ut proinde eo omisso post Iacob immediate fuerit Ioseph nominandus, vir Mariæ, non qualiscumque; sed, ut Attici dicunt, ἐπιδικαζόμενος, cognationis proximæ jure sumptus ex præscripto Legis: quo sensu viri nomen videri non potest a genealogia alienum, utpote gradum unum constituere idoneum. Eo enim fiebat, ut vice patris Christo Josephus esset, in eumque, etiamsi nullum cum Virgine matre fuisset matrimonium, solius agnationis jure, tamquam ni legalem filium, omne jus sibi acquisitum refunderet. Quia Christus, mediante matre ex Spiritu sancto fœcundata, adeoque nihil peregrini sanguinis in genus suum inferente, tam vere fuit filius legalis Josephi, quam vere mediante eadem matre & Ioachimo carnalis erat filius & beres Heli, qui idem & Mariæ ævus & Iosephi genitor fuit.

[35] Ita fere Poßinus, a quo relictam Iudæis difficultatem in perquirendo herede Jacobi, [Iacobus autem iste primus maritus ejus mulieris] Abiuditarum ultimi, videor mihi posse lævigare, adducendo relictæ ejus uxori Bethleemitam Heli, patrem Joachimi; ex quo altero ipsius Heli matrimonio procreandi filii, non conserentur esse ipsius, sed Iacobi: hujus, non illius, futuri heredes. Qui quidem Heli, priori suo filio Joachimo, jam forfitan conjugato aut certe familiam per se ducere apto, relinquens quas habebat in Iudæa facultates; intellecta Jacobi morte, per quam offerebatur sibi tamquam proximo, non tam hereditas quam benedictio amplior, propriorque spes suscitandi ex ejus relicta Meßiæ, transire festinaverit in Galilæam, accepta tamen prius ex Templi archivis juris sui proximitatisque probatione; cum qua receptus Nazarethi, [unde proximus illius heres Heli, pater Ioachimi, genuit ipsum Ioseph] defuncti viduam, adhuc iuvenculam, desponsarit sibi; manens in ipsius Iacobi domo, cum istic sibi natis liberis, quorum primus Iosephus fuerit, Mariæ Virginis Sponsus divinitus destinatus. Hoc posito Nazarethanis, & ceteris qui rem vellent examinare Iudæis, minime ignotum esse poterat, quo titulo prætenderet Christus se esse, qualem per miracula probabat, filium David, non qualemcumque, sed istum quem expectare jußi erant. Quare nihil obest quo minus Nathanæel, Legis peritus, sciensque in Nazareth haberi tales Jacobi (ut dicebantur) filios & familiam, non dubitanter interrogaverit, sed positive asseruerit, [quæ res potuit & debuit fuisse notissima Iudæis.] quod ex Nazareth potest aliquod boni esse. Si autem dubitavit, ideo solum dubitaverit, quia noverat in Michea scriptum; Et tu Bethleem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda, ex te enim exiet Dux qui regat populum meum Israël, & tamen paßim credebatur & dicebatur Iesus Nazarenus aut Iesus de Nazareth; solum autem domesticis paucis notum erat eum fuisse natum in Bethleem Iuda. [de Iesu tamen recipiendo dubiis quia ipsis annuntiabatur a Nazareth.] Nec absimile vero mihi videtur, duodennem Iesum, quando invenerunt eum parentes sui in medio doctorum, audientem & interrogantem illos; inter alia quæ ipsos interrogando potius quam aliquid affirmando docuit, etiam istum scrupulum ipsis exemptum voluisse, quærendo num propter istud apud Micheam oraculum, Messias necessario esset expectandus ex Bethleem, eo tempore quo familia Iacobi Abiuditæ tota in Galilea erat, & tamen aliunde constabat Messiam vel advenisse, vel mox adfuturum; eaque interrogatione effecisse, ut cognoscerent, satisfactum oraculo fore, si quoquo modo natus in Bethleem Meßias, aliunde fortassis quam ex Bethleem annuntiaretur, sicuti postea factum est, prædicantibus Apostolis Iesum a Nazareth.

[36] Quidquid horum sit (neque enim nostra magni refert, quam certo notum Iudæis fuerit, [Itaq; nascituro ex Maria Messiæ] ex Iacobi istius posteris expectandum Meßiam) dico ex præmißis consequi, Iosephi cum Maria nuptias, non fuisse absolute necessarias inserendo in succeßionē regni Iudaici Christo, nisi quatenus opus erat, ut legitimus Nepos Iacobi esset & crederetur. Dico, esset & crederetur; quia licet propter nuptias istas erat Iesus, [necessariū fuit illius cum Ioseph conjugium] filius, ut putabatur, Ioseph, secundum carnem, & hic illius Pater vocaretur, non tamen revera sic erat, utpote non ex voluntate catnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo conceptus; ideoque Mariæ quidem filius, legitimus simul ac naturalis (illegitimum enim dumtaxat facit copula illegitima) non tamen idem Iosephi filius fieri legitimus sive legalis poterat, nisi per legiti mas matris suæ cum illo nuptias, quæ mater per easdem nuptias fiebat quasi filia Iosephi, apta heredem illi procreare. Quod nisi fieret, Iosephus nullum filium neque naturalem neque legalem relinqueret, & sic debuisset jus præmogenituræ legalis ex lacobo, in eaque fundata spes procreandi Messiæ, devolvi ad germanum Iosephi fratrem si quis erat; erat autem, ut infra apparebit, germanus Cleophas, tum alios aliunde liberos habens, tum ex Maria, Mariæ Christiparæ Consobrina & nepte Ioachimi, Iacobum Fratrem Domini, cujus causa hæc tractatio instituitur. Fuerunt insuper eædem nuptiæ etiam ob alias urgentes causas ordinatæ a Deo; quarum capitales duæ hæ; ut extra suspicionem fornicariæ copulæ virginei conceptus mysterium poneretur, [licet etiam aliis de causis provisum.] interim dum miracula comprobarent, Dei filium Messiam citra virilem concubitum & potuisse gigni, & reapse absque eo genitum fuisse. Deinde ut servaretur lex de conjugiis τῶν περικλουριτίδων paternas hereditates in solidum adeuntium, qualis erat Ioachimo Maria. Quam legem usque ad conscientiam valuisse, ac ejus neglectum culpæ imputandum, satis indicant, ex libro Tobiæ cap. 3 juxta LXX Interpretum editionem Græcam, illa septimum viduæ & adhuc virginis Saræ verba: Unigenitia sum patri meo, filium præter me non habenti qui possit ei succedere; neque fratrem aut ex fratre natum nepotem, cui me uxorem servem: quasi subinferens, culpæ sibi verti non posse, quod nullum ejusmodi habens, aliis nubere consensisset, adeoque nec imputandam sibi tot virorum cædem, quasi propter legis prævaricationem occisorum, ad avertendam injuriam, proximo, cui se servare obligaretur, cognato talibus nuptiis irrogandam.

[37] Porro, ut unde digressa est eo revertatur oratio, fundamentum adstruendæ filiationis istius egalis Christi ad Iosephum est jus quoddam, [Fundamētum filiationis legalis,] ut vocant, repræsentationis, in Iudaica republica constitutum, & etiam nunc inter dispersionis reliquias perseverans: ob quod Hebraici Iuris periti, communi effato seu axiomate negant fieri posse, ut in sua gente aliquis absque certo herede moriatur: quia fieri non potest, quin sursum ascendendo, perveniatur ad unum quemdam, qui habeat in vivis aliquem ex se recta generationis carnalis linea descendentem, a quo poßit repræsentari in ordine ad herciscundam hereditatem: quæ si defectu propaginis naturalis provolvi porro nequeat, non habens in quo consistat, necessario in caput revolvitur, usque dum inveniat aliquem quadam juris fictione superstitem, qualis in præsenti casu fuit Christus, per Mariam & Iosephum ascendens ad Iacob, patrem Iosephi legalem, per Mariam vero & Ioachimum ad Heli, ipsius etiam Iosephi patrem carnalem. Et hoc est cur dicat Iosephus Historicus, libro adversus Appionem, [ob quod cura Iudæis Genealogiarum tanta] Iudæos tam diligentes religiososque fuisse hac in parte, quod non Sacerdotibus quibuslibet per varia loca & fana dispersis, ut Ægytii Chaldæique sed uni generi, uni templo, defixo Hierosolymis, ministrantibus Aaronis posteris, ipsique adeo principi eorum, summo Pontifici curam singularem divino instituto præscripserunt, custodiendæ in arcanis litteris memoriæ rerum, tum publice gestarum, tum privatas quidem familias ac personas attinentium, sed quarum successiones nosse interesset publice. Quas litteris ne everso a Chaldæis templo interiisse quis existimet, lib. 1 Esdræ caput 11 legat, ubi Sacerdotum quorumdam quorū de genere dubitabatur, Genealogia quæsita dicitur (utique in ærario aut chartophylacio sacro, Babylonem cum reliqua captivitate traducto, indeque remigrantibus Iudæis relato) eaque non inventa, ejecti sunt de Sacerdotio: a gumento inquit. Poßinus, manifesto, omnium familiarum censum ibi diligentem esse solere, saltem Sacerdotalium & Regiarum: eamdemque adhuc durare diligentiam norunt omnes, qui gentem norunt.

[38] [ex quibus Christum Matthæus ostendit.] Talium ergo tabularum fide probaturus Matthæus, Christum, qui se Messiam dixisset probassetque tanta signorum evidentia id ipsum habere, quod illi potißimum spectabant & requirebant, veram ac legitimam a Davide succeßionem; id quod intendebat est perfectissime assecutus, omnes Iudaici juris apices Spiritu sancto dirigente observans, Ideoque vix dubitamus, quin Ochosiæ, Ioasi & Amasiæ Regum nomina, ideo prætermiserit, quia in dictis tabulis ea desiderabantur, per quamdam veluti excommunicationis, quam viventes incurrerant, sententiam ex iisdem Sacerdotali expuncta judicio ignominiæ caussa; quomodo deinde est in Ecclesia usurpatus mos nomina Episcoporum mortuorum, qui macula graviori notati fuissent, e sacris Diptychis expungendi: quod etiam in Ioakimo Iechoniæ patre, & aliis forte nonnullis valuerit. Cur autem istos potius quam alios æque ac magis impios eraserint e fastis Sacerdotes, docte solideque discutit Poßinus cap 30, & 45. Cujus doctrina ut facilius capiatur, eccum tibi Genealogicum schema a Davide ad Iosephum, hinc secundum legem ex Salomone, inde secundum naturam ex Nathane ductū, donec series utraque, in Zalathiele & Zorobabele concurrens atque ab his rursum divisa ad invicem redeat in Davide. Nam qui volunt duos prænominatos. Zalathielem inquam & Zorobabelem, alias apud Matthæum esse quam qui sunt apud Lucam, nullo id probant argumento: nec dubitamus quin Zorobabel natura filius Zalathielis fuerit, licet 1 Paralip. 3 dicatur filius Phadaiæ, patrui fortaßis sui aut fratris natu majoris, absque heredibus ex se prognatis mertui, cui proinde Zorobabel filius legalis fuerit: cujusmodi succeßiones, quatenus ad supplendum naturalis seriei defectum fuerunt assumptæ a Matthæo, notare voluimus *** asteriscis: ceteras recta | lineola signavimus.

SCHEMA GENEALOGICUM JOSEPH FILII DAVID, ET JESU CHRISTI FILII DAVID
secundum ordinem
LEGIS���������NATURÆ
ex Matthæo���������ex Luca.
DAVID FILIUS ABRAHAM

Salomon Nathan
Roboam Mathathas
Abias Mennas
Asa Meleas
Iosaphat Eliakim
Ionas
Ioram Ioseph
† Ochosias Iudas
† Ioas Simeon
† Amasias Levi
Osias Mathat
Ioathan Iorim
Achas Eliezer
Iesus
Ezechias Her
Manasses Elmadan
Amon Cosan
Iosias Addi
† Ioakin Melchi
Iechonias Neri
SALATHIEL
ZOROBABEL
Abiud Resas
Eliacim Ioannas
Azor Iudas
Ab anno primo reducti per Zorobabelē e Babylone populi Israelitici usque ad Christum numerantur paßim anni DXXXVI: quibus cum non sufficiant generationes novem, quot apud Matthæum dumtaxat numerantur; consequens est, ut intermedii aliquot (incertum quot & quo loco inserendi, & forte non omnes naturali serie prognati) ex sacris templi libris expuncti fuerint, ob similem caussam, ob quam signatisuperius Reges tres, ac denique Ioakin Iechoniæ pater, fuerunt ex iisdem erasi, ideoque a Matthæo, solos illos respiciente, in recensendis Christi progenitoribus omißi. Ioseph
Semei
Mathathias
Mahath
Nagge
Hessi
Nahum
Amos
Mathathias
Sadoc Ioseph
Achim Iannes
Eliud Melchi
Eleazar Levi
Mathan Mathat
Iacob Heli
IOSEPH Ioachim
MARIA
IESUS

[39] Exposita porro, ut diximus, ista secundum Legem genealogia, Matthæus, tamquam rem facilem Iudæis, [Iacobi oraculum declaratur] juris sui minime ignaris, ipsismet examinandum reliquit, quomodo succeßiones illæ legales per generationes carnales & proximæ consanguinitatis jura necterentur: ut qu satis haberet ostendisse ex ipsorummet tabulis, factas Abrahamo & Davidi promißiones ad Christum pertinere: adeoque implevisse Deum id quod promiserat Geneseos 49. Non auferetur sceptrum de Juda, & Dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est. Vti enim adhuc durat sceptrum in Francia post tertiam regiæ stirpis mutationem, imo & in Anglia etiam postquam illic rerum potiti sunt extranei penitus Nortmanniæ Duces; ita duravit sceptrum in Iuda, quamdiu Iudaicus populus Reges ac Principes habuit, a quibus, uis legibus regeretur, ex quacumque demum tribu aut natione ii vel assumpti vel intrusi essent. Horum autem postremus fuit Archelaus, statim post mortem patris mulctatus a Romanis dimidia parte regni, quod ipso deinde pulso, [quoad regnum politicum,] in Tetrarchias sectum est quadrifariam: & relicta est extra sortem Iudæa, Romanis Præsidibus reservata. Atque hoc dictum sit in communi hactenus opinione, qua Herodes, dictus Alcolonita, postremo regnantis in Iudæa stirpis auctor, creditur, ut cognomento, sic etiam genere Alienigena & Idumæus fuisse; nihil ad Jacob, nihil ad Judam pertinuisse. Nam sæpe laudatus Poßinus noster, edita nuper Dissertatione erudita, demonstravit contrarium; [non ante Messiæ advenium auferendū a Iuda] allegans ex Iosepho Nicolaum Damascenum, Antipatro Herodis patri familiarißimum, diserte affirmantem, quod prædictus Antipater fuit genere Judæus, ex primis ortus Judæorum, qui e Babylone in Iudæam venerunt. Nec vero apparet qua veri specie tueri se potuisset Herodianorum hæresis, credi volentium ipsum esse promissum Iudæis Messiam, licet nequaquam natum ex Davide, si neque ad tribum Iudæ, neque ad aliam aliquam Israeliticam ille spectabat: cum Deuteron. XVIII expresse dixerit Moyses, Prophetam de gente tua & de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus. Addit & alia argumenta, nequaquam futilia, ut quod Costobarus, Idumeæ Princeps & Herodis levir ipsique carißimus, clam id agens per Cleopatram apud Antonium, ut liceret Idumæis excutere Iudaicæ Legis jugum, quod Assomonæi Principes imposuerant, atque ad ritus avitos redire, passus repulsam sit: excusante Antonio, haud se posse fidelißimo sibi Herodi tantum dolorem inurere; indicio satis claro, quod tam Antonio quam Costobaro constaret, [ex cujus stirpe demonstratur fuisse Herodes] Herodem vere Iudæum esse, atque adeo ægerrime laturum istam Iudaicæ Legis imminutionem. Infert ergo Poßinus, quod Herodes & a Patribus & ab Historicis solum Idumæus dicatur, quia in Idumæa, dum istic pater suus Antipater Proregem ageret, natus & educætus fuerit, sicut Paulus Tarsensis, Barnabas Cyprius appellantur, veri nihilominus Iudæi: deinde palmari Iosephi testimonio contra ipsummet Iosephum, alibi aliter loqui visum, rem conficit ex lib. 20 Antiqu. cap. 6, ubi narrat, quomodo extitit Cæsaream inhabitantium Iudæorum acris, contra Syros ibidem degentes, [licet a loco Natali dictus Ascalonita.] contentio, de æqualitate in jure civitatis. Siquidem Iudæi primarum in hac parte sibi arrogabant, ea freti ratione, quod Urbis Conditor Herodes Rex de ipsorum fuisset genere. Id porro Syri de Herode quidem ita esse fatebantur, ceterum allegabant, quæ nunc Cæsarea vocaretur, antea Turrim Stratonis fuisse dictam, quo tempore nullus ejus civis Judæus erat.

[40] Non igitur ablatum fuit Sceptrum de Iuda, quamdiu Herodes iste vixit; ablatum est autem ipso post Christi nativitatem extincto & filio Archelao non nisi in partem succedente, [Davidicis duabus primariis familiis terminatis in Christo,] ac deinde prorsus abdicato. Non etiam ablatus fuit (sicut supra ostendimus) usque ad natum Meßiam, Dux de femore Iuda, id est Tribus a Iuda deductæ caput, Principatum illum Israëlitici populi hereditarium transmissurus ad successorem, eumque suum, si non & naturalem, saltem legalem filium; ablatus est autem temporalis iste Principatus nato eo, qui æternum poßideret eumdem. Quod ut certius constaret Iudæis, scirentque se alium a Christo frustra expectaturos; primum quidem effecit Deus ut primariæ duæ Davidicæ Domus familiæ in Christo terminarentur, omnibus earumdem familiarum proximis ipsi Christo heredibus in ipsum ut Messiam credentibus, nec alium expectantibus. Supererant quidem ex Davidis domo familiæ plures aliæ, una cum Christo nascituro recensitæ Bethleemi; sed exustis atque deperditis in Hierosolymitanæ urbis templique excidio Genealogicis istis tabulis, ex quibus jus unius præ altera probari debuisset, [aliis vero excisis a Vespasiano] incerta erat omnis earum inter se de primatu contentio. Hanc vero etiam majori ex parte Vespasianus dispescuit, si vera est fama, apud Eusebium lib. 3 cap. 12 relata, quod post expugnatam civitatem, eos qui a Davide genus ducerent, perquiri jussit (facile autem erat ex ipsis Census facti sub Augusto libris familias singulas invenire) ne quisquam apud Judæos ex regia stirpe superesset; eaque ex causa gravissima rursus persecutio Judæis illata fuit: quam præfatos Cleophæ ex Iuda filio posteros, cum majore illius filio Simeone, credo non aliter evasisse, quam merito & titulo professionis suæ, omnem venturi Regis spem mentionemque abominantis. Iterum tamen sub Trajano nova persecutione suscitata, nec ipsi quidem Simeoni est parcitum, licet Episcopo Christianorum & centum viginti annos nato.

[41] Neque dicas, quod per repræsentationem jam explicatam, quamdiu Iudæi erunt ex Iuda carnaliter propagati, [ablatus est etiam ducatus Tribus Iuda addictus Davidi.] tamdiu necessario inveniendus sit aliquis, qui a Iudæis, Christi Resurrectionem & perpetuitatem in ea fundatam nolentibus credere, habeatur Dux & caput in familia Iuda: & Davidis, quamvis prorsus extincti, eodem jure heres sit, quo Christus Salomonis: quia talis non esset futurus de semine David, adeoque non eodem cum Christo, sed simili dumtaxat jure tueretur causam suam. Nec de qualicumque Ducatu intelligenda est Patriarchalis benedictio, sed de eo qui simul cum regno esset sumpturus exordium in Davide, & æternandus in Messia, ex ipsius Davidis semine toties tamque solenniter promisso. Quod nisi jam factum credere velint pervicaces, ne falso quidem nunc poßint faciendum sperare, si vera est opinatio nostra de extincta penitus Davidis Domo & familiis singulis inde deductis. Pertinuit certe ad divinam providentiam, tollere Iudæis omni ratione spem illam, quam potuissent in alio quocumque Davidicæ stirpis ramo collocare. Quod si forte ex hodiedum viventibus alii (nemo enim est in illa toto orbe dispersa gente, qui non nominet tribum ex duodecim unam, fortaßis etiam & familiam certam, [cujus certos posteros alios non facile ostēdent Iudæi.] ex iis quas olim fuisse nobiles tenet ipsorum traditio) si forte, inquam, hodiedum aliqui pretendant genus ducere ex Davide, illis numquam Iudæus sapiens certam fidem habebit; cum non possit ignorare, quam impossibile talibus sit, demonstrando evincere prætensam originem; & ut eam possint demonstrare, numquam tamen poterunt definire, ut antea, quis sit successioni proximior: tam multis toto orbe sparsis, qui similiter se jactem a Davide descendere.

§ VII. Eorum qui Fratres Domini vocantur in Euangeliis, Sanctique Præcursoris cum eodem Domino consanguinitas vel affinitas.

[42] Nazarethani cives, nati apud se Christi doctrina & miraculis increduli, [Fratres ac sorores Christi quomodo dicti, varii varie explicant,] invidentiæ suæ & pervicaciæ colorem aliquem daturi, ita inter se contemptim quærunt Matthæi XIII, Unde huic sapientia hæc & virtutes? Nonne hic est fabri filius? Nonne mater ejus dicitur Maria, & fratres ejus Jacobus, & Joseph, & Simon, & Judas, & sorores ejus nonne omnes apud nos sunt? unde huic ergo omnia ista? & scandalizabantur in eo. Eadem omnia quoad substantiam, sed brevius nonnihil, habes Marci VI. Hinc variæ apud varios extiterunt sententiæ. Et impius quidem Helvidius blasphemando præsumpsit detrahere Deiparæ titulum semper Virginis, ac si post Christum, de Spiritu sancto conceptum & salvis pudicitiæ claustris effusum in lucem, suo cum Iosepho matrimonio usa, istos ei liberos genuisset. Paulo tolerabilius insaniverunt nupturientes Græculi, qui Iosephum Mariæ coniunxerunt jam viduum, & plurium ex priori thoro liberorum parentem. Nonnulli denique apud Latinos omnia expedita sibi fore existimarunt, si S. Annæ, Christi aviæ, [ineptius aliqui:] plures maritos junxissent, ex quibus natæ sint illæ quæ passim Sorores Matris Jesu vocantur; unde factum ut earum filii, consueta Hebræis phrasi, vocentur Fratres: quorum etiam numerum liberaliter augent, addendo eis Ioannem & Iacobum filios Zebedæi, ex matre, ut volunt, Salome. Ne autem incertum maneret, qua ratione ad Christum suus Prodomus spectaret, ignorantes quid de eo traderent Græci (quibus tamen ipsis magna fides habenda non erat, congruæ vetustatis auctoritate destitutis) Emerentianam quamdam commenti sunt, quæ Stolano nupta, Annam Mariæ & Ismeriam Elisabethæ matres pepererit: quod cum secuti illi essent qui S. Augustino Sermones ad Fratres de eremo, & S. Cyrillo Alexandro nescio quid de ortu S. Annæ supposuerunt; tot paßim sectatores ex neotericis habuerunt, ut pudeat pigeatque recensere eruditos alias viros, clausis veluti oculis eidem fabellæ adhærescentes. Sed de his alias, malim ego nomina ignorare, quam fingere, aut sine idoneo teste obtrusa acceptare.

[43] Virginem vixisse Iosephum ac mortuum esse, tota post Hieronymum tenet Ecclesia Latina: [Systema novum hic proponitur,] Virginem autem vixisse, non quomodocumquo, sed deliberato animi in omnem vitam proposito, voti quoque religione firmato, quale etiam ante matrimonium conceperat ipsamet Deipara, satis probari videtur ex hujus tam plena asseverationis certißimæ interrogatione, Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? minus utique valitura, si integrum Josepho fuisset matrimonio legitime contracto uti, & sponsæ suæ qualecumque votum irritum facere jure suo contrario. Agit hac de se plenius noster de Iosepho Commentarius § VII, quo tractantur Sanctorum Christi parentum desponsatio & continentiæ votum; pro quo, istic satis legendo & minus ad nostrum nunc argumentum faciente, supposui hic Paragraphum alium, reique, mox fusius explicandæ, præmitio Genealogicum Systema.

SYSTEMA CONSANGVINEORVM CHRISTI, PRINCIPALE EX PARTE IOACHIM SEU POTIUS IOSEPHI.

Ex his conjugiis filiæ aliquot, Sorores Iesu dictæ a Nazarenis.

SYSTEMA SACERDOTALE EX PARTE ANNÆ

[44] Phænomenorum cælestium rationem reddituri, & cursus siderum descripturi Astrologi, [non ut certum,] varii varia constituunt stystemata; non quasi præsumant definire quomodo naturam condiderit Deus; (sciunt enim hunc eumdem, qui a nobis cernitur, motum superaëreorum corporum, ab omnipotentißima Dei sapientia modis diversis, licet a nobis necdum intellectis, condi potuisse) sed quod, in eo quem ipsi excogitarunt statu rerum, putent se posse explicare omnia, quæcumque in isto suo argumento objiciuntur difficilia: creduntq; se verum Systema reperisse, saltē quoad nos; licet aliud forte Deus constituerit, eosdem omnes effectus habens, quod illi ex & in suo Systemate se putant deprehendere, Idem ego hic tento, dum constat quod nexus affinitatis vel consanguinitatis poßit inter duas personas reperiri ex variis capitibus varius, [sed ut aptius ad omnia concilianda.] ut de singulis statuamus aliquid, in quo Euangelii loca omnia vel verificentur reipsa; vel verificata fuissent, si is quem concipio nascendi ordo obtigisset personis, de quibus est quæstio; non repudiaturus, si quid alteri æque verosimile occurrerit; & hæc ipsa etiam retractaturus, mox atque ostensum fuerit esse in his aliquid, quod historiæ Euangeliæ minus congruat.

[45] Supponendo ergo, tamquam certum, Mariæ Deiparæ nullos fuisse, [quo supponuntur omnes ex Iosepho] non dico filios aut filias præter Jesum, sed neque proprie dictos Fratres aut Sorores, quorum liberis Iesus fuisset Consobrinus, ipsi que in latiori acceptione ejus Sorores ac Fratres. [vel Annæ fratribus aut sororibus nati.] Iosephum quoque statuendo virginem obiisse, restat ut illi fuerint prognati ex aliquo Josephi & Joachimi, vel etiam Annæ, Fratre aut Sorore; ne in requirendis consanguinitatis titulis longius abeamus quam ipsa verba necessario important. Istis suppositis, primum statuo, Iacobum, Hierosolymorum Episcopum primum ejusque fratrem Ioseph, cujus alias in Euangeliis nulla notitia, Fratres Domini cognominatos, præ ceteris, ex eodem patre Cleopha quomodumq; genitis, habuisse aliquid, quo proprius Dominum contingerent quam illi; [Iacobus & Ioseph ex consobrina Deiparæ,] non a patre (sic enim omnes æquales fuissent) sed a matre, quæ fuerit proxima soror seu consobrina Deiparæ, nata ex hujus Patruo vel Amita, cujus nomen Scriptura non expresserit, a nobis autem ut alia similia signatur per litteram N. Cui autem non dico Avunculum vel Materteram, Annæ fratrem aut sororem? Idem sane foret… Sed quia Aaronici generis, non Davidici, fuisse existimo Annam; nollem Cleophæ Davidicæ familias viro, ex alia familia uxorem jungere, nulla causa ad hoc cogente. [a quibus per sua cognomenta distinguēdi Simon & Iudas Apostoli] Vt autem Iacobum & Iosephum nominarunt Nazarethani blasphematores, ita similiter ab iis nominatos Simonem & Iudam, alias Thaddeum, statuo ex alia simili Deiparæ Sorore, Maria Iacobi a marito cognominata, proceßisse, diversosque ab ejusdem nominis aliis filiis Cleophæ. Istorum unum, si ideo Cananæum cognominatum velis, quod fuerit ille sponsus in Cana, æd cujus nuptias invitatus cum matre & discipulis Christus, aquam vertit in vinum; nolim equidem repugnare. Ambos autem a Cleophæ filiis jam dictis diversos esse, suadent diversißima cognomenta; quorum accurata apud Euangelistas observatio, non æstimari debet fortuito, sed studiose adhibita, ad personas distinguendas, sicut alibi in mulieribus quoque Euangelicis observamus. Vbi pro regula observo; nomen genitivi casus, alteri masculino nominitivi casus absolute additum in Scripturis, specificare filium; feminino vero, uxorem vel filium; numquam matrem, fratrem, aut sororem. Ita numquam inuenies Mariam Iesu; sed bene, Mariam Ioseph; numquam Iacobum Ioannis; sed bene, Iacobum Zebedæi. Igitur juxta hanc regulam recte distinguetur Maria Iacobi, tamquam hujus uxor, a Matre Iacobi & Ioseph; & Iudas Iacobi, a Iuda fratre Iacobi. Quod autem Euangelistas attinet, ii in nominandis ad crucem & sepulcrum præsentibus, alii aliorum defectus supplent; & singuli nominant certo mulierem aliquam, ab altero præteritam: ut consequens minime sit, eam quæ dicitur Maria Cleophæ, alias Iacobi & Ioseph Mater, eadem esse quæ alteri est Maria Iacobi, & sic habentur Mariæ duæ, ex diversa matre aut patre Matris Iesu consobrinæ, & diversi ex iis liberi, utrimque in gradu propinquiore Fratres Domini per matres.

[46] Statuo II, ex Hegesippo antiquißimo & Apostolicis temporibus proximo scriptore apud Eusebium, [& ex Iosephi fratre Cleopha,] Cleopham ipsum fuisse fratrem Iosephi, adeoque & Ioachimi; &, quod consequens est, uxoris etiam suæ, ex qua Iacobum Adelphotheum genuit, patruum vel avunculum. Quia tamen Cleophas æque ac ipse Ioseph, natus erat ex ea quæ fuerat Iacob, ut supra diximus, sine liberis mortui, ideoque secundum legem æstimabatur & appellabatur filius, non Heli, sed Iacob; & quia mos est Iudæis, legalis potius quam carnalis propagationis rationē habere; ideo fit, ut liberi ejusdem Cleophæ, aliunde quam ex Maria suscepti, puta Symeon sive Simon Hierosolymorum secundus Episcopus; tum Iudas, qui se fratrem Iacobi nominat, [& aliis Cleophæ uxoribus alii,] velut dignitate, etsi non ætate potioris; denique Cleophas junior, Christi redivivi consortio versus Emauntem dignatus in specie peregrini; & plures aliæ forsan eorum sorores, ex priori aliquo Cleophæ matrimonio; fit, inquam ut isti omnes, affines Christi potius quam consanguinei fuerint habiti, nec nisi ratione communis sui fratris Iacobi.

[47] Statuo III eumdem Cleopham (antequam duceret Mariam, Deiparæ Sororem, [ex prima Symeon Ep. Hieros. 2.] ex eaque Iacobum & Iosephum juniorem gigneret, duas habuisse uxores, ex quarum prima genuerit Symeonem, alias Simonem, successorem quidem fratris sui Iacobi Adelphothei, eo tamen (ut infra apparebit) annis minimum tredecim seniorem natu; & Iudam, scriptorem Canonicæ Epistolæ, diversum a Iuda Iacobi, scilicet filio, ex duodecim Apostolis uno. Istam porro Epistolam si velimus opinari directam ad fideles Iudæos, Hierosolymis sub Iacobo Episcopo manentes, inter quos subintroierant ex contribulibus plures Euangelium adulterantes (quod sane contextus totus credibile reddit) facile intelligemus, [& Iudas auctor Epistolæ Canonicæ;] quomodo scriptoris frater Iacobus, eamdem epistolam in Ecclesia suis prælegere solitus, occasionem dederit eam inter scripta Canonica recipiendi, etsi Auctor Apostolus non fuerit, sicut nec fuerunt Lucas & Marcus, quorum tamen Euangelia in Canonem Scripturarum divinitus inspiratarum Ecclesia recepit. Altera Cleophæ uxor, [ex secunda Sabæ fratris relicta uterque Barsabas, Iudas & Ioseph.] viventi forsan priori superinducta, non ex libidine, sed lege cogente, fuerit mater Iudæ & Iosephi Barsabarum, id est, filiorum Sabæ, non natura, sed lege; siquidem Sabbam statuere velis (quod statuere nihil omnino vetat) fratrem germanum ipsius Cleophæ; qui illi absque liberis defuncto fuerit coactus suscitare ex vidua relicta filios, in nomen patrui, tamquam patris, ituros, secundum consuetudinem Iudæorum.

[48] [Anna autem probatur ex Augustino] Hoc modo habetur Systema Domus & familiæ David, Christum concernentis, satis commode & absque ulla personarum confusione dispositum, ut mihi quidem videtur. Restat ut alterum Systema componamus Domus & familiæ Aaron; quatenus Christus, qui erat futurus secundum legem filius Ioseph, eoque Davidici regni verus successor; secundum carnem ex Maria sumptam, genus etiam duceret ex Sacerdotibus, non per Avum (sic enim oportebat eum, non solum legaliter, sed & carnaliter esse filium David) ergo per aviam, filiam Sacerdotis alicujus Aaronici, & quidem præcipuæ unius Vicis: per Vices enim ministerii distinguebantur familiæ Sacerdotales, Non mea hæc sed D. Augustini ratiocinatio est, lib. 2 de Consensu Euangelistarum cap. 1, [fuisse ex filiabus Aæron,] Mariæ genus Sacerdotale probantis ex Luca, insinuante quod cognata ejus esset Elisabeth, quam dicit de filiabus Aaron. Nihil namque hoc argumentum efficeret, si sola affinitas, & non etiam consanguinitas matre ejus Annam Sacerdotali generi innexuisset. Igitur, si, prout idem Augustinus ait, firmissime tenendum est, carnem Christi ex utroque genere propagatam, & Regum scilicet & Sacerdotum, in quibus personis apud populum Hebræorum etiam mystica unctio figurabatur, id est Chrisma, unde Christi nomen elucet; eadem firmitudine tenendum erit, etiam Annam fuisse de filiabus Aaron, Sororem unius Sacerdotis de Vice Abiæ, & Zachariæ Sacerdotis amitam. Neque objiciatur Iustitia Joachim, quæ eum vetuisset aliunde quam ex tribu sua & familia uxorem ducere: jam enim ostensum est, talem nullam legem Iudæis fuisse; & Leviticæ tribui, nullam sortem in terra promißionis habenti, liberum fuisse nuptui dare & accipere ex & in quacumque tribu, modo nulla inde timenda esset posseßionum confusio, uti non erat ex matrimonio Annæ.

[49] Cur autem Zachariæ amita Anna potius quam ipsius Elisabeth? cum hæc Mariæ vocetur Cognata, non autem Cognati uxor. Respondeo quod, [amita Sacerdotis Zachariæ & hujus; uxor S. Elisabeth] licet vocabula Cognatus & Cognata, quodque eis in Græco textu respondet καὶ συγγενής, ex vi primæ institutionis, atque secundum purioris latinitatis proprietatem, debeat significare ex eodem genere natos, atque adeo non affines, sed vere ac stricte consanguineos: tamen ex usu vulgari, usque modo in Italia perdurante, cognata dicitur, non quæ alias vocatur consobrina, sed quæ fratris seu consobrini uxor est aut Mariti soror, Glorem Latini dicunt; cui in masculino genere respondet Levir, id est Sororis seu Consobrinæ maritus, vel uxoris frater. [dici cognatam Mariæ quia nupta ejus consobrino.] Hinc in Actis S. Cæciliæ Virginis ac Martyris, legitur illa sponsi sui Valeriani fratrem Tiburtium sic allocuta: Hodie te fateor meum esse cognatum, quia amor Dei te fecit esse contemptorem idolorum. Quod autem Lucas, in hac, non alia significatione utatur voce συγγενὴς, eamque sic intellexerit interpres, reddens eam Latine Cognata; videtur ex eo satis probari, quod idem Euangelista de consobrinis agens Fratres & Sorores appellet, non Cognatos aut Cognatas; & sic Jacobus Episcopus dicatur Frater, non Cognatus Christi. Porro, examinata tandem & omnem in partem versata hac materia, correctum velim, si quid alibi antea dictum a nobis minus conforme præmißis Systematis: quibus, licet multa nova & nemini priorum distincte exposita contineantur; nullum tamen timeo a novitate doctrinæ præjudieium apud æquos lectores; quando æque nova est, & nihilominus probata illa, quæ Mariæ patruum credi Iosephum fecit.

[50] [Ad neutram tribum spectasse videntur filii Zebedei.] Ad filios Zebedæi, Ioannem & Iacobum, quod attinet, nullum vel eminus reperio apud Euangelistas vestigium alicujus affinitatis vel consanguinitatis; & Theodoretus Episcopus Cyri, explicans illud Psalmi LXVII, Principes Iuda Duces eorum, Principes Zabulon & Principes Nephthalim; illud inquam, ad litteram explicans; Ex his inquit tribubus ceteri Apostoli originem traxerunt: & illi qui vocantur Fratres-Domini ex tribu Iudæ: Petrus autem & Andreas & Iacobus & Ioannes & Philippus ex Bethsaida fuerunt; Matthæus & Iacobus dicti sunt habitasse Capharnaum; Simon Zelotes Cananæus appellatus est: omnia autem hæc loca Galilææ sunt, Zabulon autem & Nephthalim ibi suam habuerunt sortem. Non est quidem prorsus efficax ea argumentatio; quia paßim dicuntur Iudæi, [sed ad Zæbulon vel Nephthalim;] e captivitate Babylonica reversi, promiscue habitasse, non solum suæ, sed etiam aliarum Tribuum sortes, pridem abductis Israeliticis decem, nec ita solenniter regreßis, vacuas. Sic ipsi Fratres Domini, æque ac parentes Iesu, dicuntur habitasse Nazarethi; neque quia Simon Apostolus a Cana Galilææ originem traxit, putamus eum ab illorum numero sequestrandum: aliquid tamen causæ est, ut, cum istos omnes dederimus tribui Iuda, ceteros, de quibus id non constat, neque positiva aliqua ratione redditur verisimile, duabus aliis tribubus in Psalmo nominatis relinquamus.

[51] Adde quod Zebedæus pauper omnino piscator erat, cui præter naviculam & retia nihil posseßionis sancti Patres relinquant: Maria autem, [fueruntq; multo tenuioris conditionis,] in utriusque parentis fortuna, si non amplißima, honestiori tamen nata dotataque venerit in manus Iosephi; fabri quidem, sed usu potius quam absoluta neceßitate: siquidem Iudæis, uti constat ex Paulo, etiam nobilißimis & satis alias opulentis, moris erat opificium aliquod & discere & exercere. Vt autem ex fundis hereditariis legalis sui patris Iacobi, divisis inter ipsum & uterinos fratres Cleopham Sabamque, nihil ad Iosephum pervenisset quam domus Nazarethana; credendus est tamen, [quam Ioseph, licet faber;] non omnino inferior, adeoque humana æstimatione non indignus sponsa sua fuisse. Hæc autem patris ac matris unica ex asse heres, non potuit non mediocriter dives fuisse; si verum est, quod de iis traditur, consuevisse ipsos proventuum annorum partem unam dicare templo, alteram largiri pauperibus, tertia sufficiente ipsis ad sustinenda familiæ onera; unde & hortos & pascua possedisse referuntur, & Anna etiam domum Hierosolymis, quæ in templum conversa hodieque permanet; in qua domo forsitan & nata & educata Maria fuit, mater saltem tunc habitaverit, quando filia in templo oblata vivebat. Ejusdem etiam Virginis honestiori præ vulgo fortunæ favet, quod inter sacras Deo virgines recepta fuerit; quas omnes nonnisi genere ac fortuna præstantes fuisse par est credere. Itaque divino potius consilio, [& Maria, satis ampliter dotata,] quam parentum paupertate, natus in stabulo Christus, receptum mox aliqua in domo Bethleemi reperit, ubi inveniretur a Magis; dicique potest ipsummet Christum Euangelicam paupertatem tum primum professum opere, quando eam cœpit docere verbo; & a vocatis ad suum discipulatum exigere, [quoad filius docuit dimittere omnia.] ut venderent quæ habebant omnia darentque pauperibus: quod consilium mox amplexa Deipara sit, oblatis ultro eleemosynis deinceps victura cum Filio.

PONTIFICES ROMANI

I. S. PETRVS APOSTOLVS.

§ I Elogium ex Catalogo priore, absoluto Liberii Papæ tempore.

Petrus annis viginti quinque, mense uno, diebus novem. Fuit temporibus Tiberii Cæsaris, & Caji, & Tiberii Claudii, & Neronis, a Consulatu Vinicii & Longini, usque Nervæ & Vestini. Passus autem cum Paulo die tertia Kalendas Iulias, Consulibus supradictis, imperante Nerone.

§ II Elogium ex altero Catalogo, tempore Iustiniani Imperatoris conscripto.

Beatissimus Petrus, Antiochenus, filius Joannis, provinciæ Galatiæ, vico Bethsaida, frater Andreæ, & Princeps Apostolorum. Primum sedit Cathedram Episcopatus in Antiochia annis decem. Hic Petrus ingressus in urbem Romam Nerone Cæsare, ibique sedit Cathedram Episcopatvs annos viginti quinque, menses duos, dies tres. Fuit Temporibus Tiberii Cæsaris & Caji, & Tiberii Claudii & Neronis. Hic scripsit duas epistolas, quæ Canonicæ nominantur & Euangelium Marci, quia Marcus auditor ejus fuit, & filius ejus de baptismo. * Post omnem quatuor Euangeliorum fontem, quæ ad interrogationem Petri firmata sunt, dum alius Græce, alius Hebraice, alius Latine consonent. Hic martyrio cum Paulo coronatur. Hic fecit ordinationes tres, Presbyteros decem, Episcopos tres, Diaconos septem, per mensem Decembrim: qui & sepultus est via Aurelia in templo Apollinis, juxta palatium Neronianum in Vaticano, inter * Zetarium triumphale, tertio Kalendas Iulii.

[Annotatum]

* lege trium

EXERCITATIO IV.
De tempore Sedis & præeminentia S. Petri, ab Ascensione Christi usque ad diem martyrii.

[26] In Proœmio hujus Catalogi relatum est, passum fuisse Dominum nostrum Jesum Christum duobus Geminis Consulibus, [Post Christi passionē & Ascensionē anno Æræ vulgaris 29] VIII Kalendas Aprilis. Cujus rei certitudo stabilita est Exercitatione triplici jam proposita: in qua diximus, ex principiis positis, videri Christum pro redemptione generis humani incarnatum, & in utero virgineo sacratißimæ Mariæ Conceptum esse XXV Martii; die autem Decembris pariter XXV natum, D. Lælio Balbo & C. Antistite Vetere Consulibus; & consequenter quinque integris annis Æram vulgarem prævenimus. Deinde quia Christus annos triginta tres ac menses tres in hac vita mansit, statuimus cum antiquis Patribus, eumdem (ut jam diximus) duobus Geminis Consulibus, XXV Martii, Feria sexta in Parasceve, in cruce mortuum fuisse; & die XXVII ejusdem Martii, Feria prima, jam Dominica dicta, resurrexisse. Annus is est Æræ vulgaris vigesimus nonus. Tunc, ut dicitur in citato Proœmio, [S. Petrus Episcopatū suscepit 4 annis in Oriente,] post ascensum Christi Beatissimus Petrus Episcopatum suscepit, sed nulli certo loco adstrictum: qualem quatuor annis adscribit illi in Oriente codex Ms. Anastasii Bibliothecarii, inter libros Cardinalis Mazarini olim adservatus: & significatur ejus supra alios Apostolos præeminentia, & potestas a Christo collata, pascendi ejus oves & agnos. Princeps ergo Apostolorum constitutus, apud alios peroravit de aliquo in locum Iudæ proditoris sufficiendo, & in duodecimum Apostolum eligendo: ubi præmißis precibus sorte electus est Matthias. At post effusum in die Pentecostes supra discipulos Spiritum sanctum, habita publice concione convertit circiter tria millia; deinde claudum in porta templi speciosa sanavit, atque Ananiam & Saphiram morte punivit. Quo adhuc anno post septem Diaconos electos, S. Stephanus pro fide Christi Protomartyr, die XXVI Decembris est lapidatus.

[27] Acceßit annus Æræ vulgaris tricesimus, quo Consulatum gesserunt C. Cassius Longinus, [qui Consules anni 30 tribuuntur:] & M. Vinicius Quartinus, cui Consulatui in citato Catalogo adscribitur initium Episcopatus S. Petri, ob duplicem causam; scilicet, ut, ob majorem erga Christum reverentiam, totus duorum Geminorum Consulatus illi etiam post ascensionem relinqueretur, licet adderetur Petrum tunc Episcopatum suscepisse. Altera causa, necessario notanda, est, ut juxta modum procedendi, in priore parte hujus Catalogi semper observatum, sicut supra monuimus, iidem Consules numquam repetantur. Anno ergo Æræ vulgaris trigesimo, cum post magnam exortam persecutionem dispersi fuissent fideles; Saulus, deinde Paulus vocatus, qui devastabat Ecclesiam, [an. 33 cum Paulo agit Hierosolymis,] Domini Christi in via Damascena apparentis increpatione conversus est. Qui post tres annos a sua conversione, adeoque anno Æræ vulgaris trigesimo tertio, venit Hierosolymam videre Petrum, ut ipse Paulus in suæ ad Galatas Epistola cap. 1 v. 18 testatur. Quo etiam anno, eum, ex Anastasio Bibliothecario de Vitis Pontificum, colgimus collocavisse Cathedram sui Episcopatus in Antiochia, atque ibidem septem annos sedisse. [& Cathedram Antiochiæ collocat,] In cujus rei memoriam solennitas Cathedræ Antiochenæ quotannis celebratur XXII Februarii. Hos autem septem Cathedræ hujus Antiochenæ annos, non ita quis accipiat, ut in ea urbe ejusve diœcesi permansisse Petrum velit; sed permittat ipsum eodem tempore varias regiones, Syriæ potißimum, peragrasse, & plurimos variis locis constituisse Episcopos, uti ad diem ejus natalem XXIX Iunii latius erit ostendendum.

[28] [dein Romæ anno 40] Elapso septennio Cathedræ Antiochenæ, substituto ibidem S. Euodio, primam Ecclesiæ Christianæ Cathedram in Vrbe Romana, Sede Imperatorum & orbis capite, collocavit, anno Æræ vulgaris quadragesimo: a quo anno inchoandi in Catalogo citato sunt anni viginti quinque Sedis hujus. [& sedit 25 annis.] Et hi viginti quinque anni habentur in altero mox proferendo Catalogo, uti & in Ms. Palatino, sed a nobis omisso, item in Pontificali Romano, & apud Anastasium Bibliothecarium in manu exaratis & prælo cusis codicibus, nec non apud Luitprandum, Abbonem & alios rerum Pontificiarum scriptores, ac tandem in Mss. gestis Pontificum ad Martinum V deductis. Hi autem anni viginti quinque deducuntur a dicto anno vulgaris Æræ quadragesimo, usque ad sexagesimum quintum, & Consulatum Nervæ & Vestini, quo etiam obiisse hunc primum Pontificem cum hoc Catalogo ostendemus. Memoria Cathedræ Romanæ solenni quotannis cultu renovatur ad diem XVIII Ianuarii: quam cum tenuit, non mansit aßiduus Romæ aut in ejus districtu, sed totam sibi ut supremo Pontifici subjectam Ecclesiam, per totum Romanum Imperium dispersam, assumpsit curandam; ejusque præcipuas regiones, atque inter eas etiam Palæstinam, & potißimum Hierosolymam subinde visitavit. Interim Cajo Caligula Imperatore, qui anno XXXVII Tiberio successerat, a Chærea & aliis conjuratis, [Sub Herode Agrippa] IX Kalendas Februarii anni XLI interempto; subrogatus est patruus ejus, Tiberius Claudius: qui Herodi Agrippæ, filio Aristobuli, regnum ampliavit, addita Samaria & Iudæa. Hic cum tertio anno Iudæam obtineret, ab Angelo percussus interiit, anno XLIII aut initio sequentis.

[29] Hujus Herodis & Claudii Imperatoris tempore, ingens fames, ab Agabo Propheta prædicta, invaluit, anno vulgaris Æræ XLII; [vinctus Hierosolymis ab Angelo liberatur:] quando SS. Paulus & Barnabas stipem collectam portarunt Hierosolymam. Qua re in Actibus Apostolorum Cap. XI relata, additur Capite sequenti, quomodo Herodes Agrippa, ut affligeret quosdam de Ecclesia, occiderit Iacobum fratrem Ioannis gladio. Videns autem quia placeret Iudæis, apprehendit & Petrum, volens post Pascha producere eum populo: sed is Angelico eductus est auxilio. Quod arbitramur factum anno XLIII. At, prout Cap. XV in iisdem Apostolorum Actibus narratur, orta Antiochiæ seditione, propter Iudæos ad Christum conversos, [iterum inter est Synodo Hierosolymitanæ] qui volebant Gentes itidem conversas circumcidi; Paulus & Barnabas Hierosolymam profecti sunt; ubi facta conquisitione, post audita SS. Petri & Iacobi suffragia, communi decreto statuerunt, Gentes conversas non obligari lege Moysis.

[30] Tempus hujus Synodi optime potest colligi ex Epistola S. Pauli ad Galatas, ubi primo, ut supra diximus, scripsit se post annos tres, scilicet a sua conversione, venisse Hierosolymam videre Petrum, anno scilicet Æræ vulgaris XXXIII. Deinde post annos quatuordecim iterum ascendisse Hierosolymam cum Barnaba, ut cum Petro & aliis Apostolis de suborta dissensione ageret. Quod proinde contigit anno XLVII: & sic, teste S. Hieronymo in Caput 2 Pauli ad Galatas, a prima hujus conversione, [anno 47,] quæ contigit anno Æræ vulgaris XXX, numerantur anni septemdecim. Sentiunt quidam cum Baronio plures, illud Concilium habitum, cum Iudæi essent Roma pulsi: sed ex ipsis Apostolorum Actibus & peregrinationibus Pauli interpositis, quæ adhuc Capite XV & tribus sequentibus narrantur, contrarium colligitur. Fuerunt autem teste Orosio lib. 7 c 6 anno Claudii IX, Christi XLIX, [biennio ante, quam Roma pellerentur Iudæi.] expulsi per Claudium Roma Iudæi. Sed num simul expulsi fuerint Christiani, dubitat Orosius. Fueritne tunc Romæ S. Petrus; & si fuit, manseritne in Vrbe; aut si disceßit, quonam versus iter instituerit, plane latet. Paulus sesquianno Corinthi substitit.

[31] Postmodum cum S. Petrus videret Romæ Ecclesiam recte constitutam, velletque majori cum libertate alias quoque regiones lumine fidei illustrare; S. Linum, quem a morte habuit successorem, [S. Linum Vicarium statuit anno 56,] ordinavit Episcopum & constituit sibi Vicarium. Tempus indicat idem antiquus Catalogus, infra in Lino proferundus, dum aßignat Consulatum Q Volusii Saturnini & P. Cornelii Scipionis, qui illam dignitatem gesserunt anno LVI. Hujus Ordinationis meminerunt etiam Acta SS. Petri & Pauli ex Græcis translata, & a Lipomano & Surio ad XXIX Iunii edita his verbis. [peregrinatus per varias regiones,] Cum Petrus non diu apud Romanos mansisset, & sancto baptismate multos regenerasset, & Ecclesiam constituisset, & Linum Episcopum ordinasset, venit Tarracinam, in qua Epaphroditum Episcopum ordinavit. Hæc in dictis Actis, ex quibus solis S. Epaphroditus Terracinensibus vindicatur, Martyrologio Romano ad diem XXII Martii inscriptus. Indicantur deinde in iisdem Actis variæ S. Petri peregrinationes per Ægyptum, Africam, Hispaniam, Britanniam. Advertit autem Eusebius, lib. 2 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 22, Neronem, [Nerone sub initium benigno,] circa initia Imperii, clementius se gessisse, & defensionem pro fide nostra benigne suscepisse: adeo ut tunc per totum Imperium videatur Christiana religio ac vera fides fuisse late diffusa & propagata. S. Dionysius Episcopus Corinthiorum, cujus Acta illustramus ad diem VIII Aprilis, quique cum discipulis Apostolorum potuit vixisse, in sua ad Romanos & S. Soterem Papam Epistola asserit, SS. Petrum & Paulum in urbem suam Corinthum ingressos, sparso Euangelicæ doctrinæ semine eos instituisse; & in Italiam simul profectos, cum Romanos similiter instituissent, eodem tempore martyrium pertulisse.

[32] Eusebius deinde loco paulo ante citato subjungit; Cum Nero postea ad teterrima quæque facinora prorupisset, [postea sæviente in Christianos.] Apostolos quoque cum ceteris sævitiam ejus expertos. Variæ hujus persecutionis causæ proferuntur, quarum primaria fuit Urbs Romana, anno LXIV Consulibus C. Lecanio & M. Licinio incensa; ac videbatur, teste Tacito lib. 15 Annalium, Nero condendæ urbis novæ, & cognomento suo appellandæ, gloriam quærere, & sic jussum incendium credebatur. Ergo abolendo rumori subdidit reos, & quæsitissimis pœnis affecit, quos, per flagitia invisos, vulgus Christianos appellabat. [Post incensā Romam anno 64 cœpta persecutione] Pereuntibus addita ludibria, ut ferarum tergis contecti, laniatu canum interirent; aut crucibus affixi, aut flammandi in usum nocturni luminis uterentur. Hæc aliaque Tacitus. Suetonio cap. 16 dicuntur afflicti suppliciis Christiani, genus hominum superstitionis novæ ac maleficæ. En tempus cœptæ persecutionis anno sexagesimo quarto, [ob Simonem Magum extinctum,] ejusque motæ primam causam. Acceßit in Apostolis altera, ob Simonem Magum devictum, atque e volatu a S. Petro in terram dejectum & extinctum. Additur & tertia causa in Actis Græcis ante indicatis. Imbuerat S. Petrus fide Christiana duas feminas, [& feminas baptizatas] Imperatoris Neronis pellices, quæ deinceps pudice vivere statuerant (Similia ibidem ex S. Chrysostomo, de aliqua ejus pellice ad fidem a S. Paulo conversa, narrantur) quapropter impudicißimus Nero furebat adversus omnem Ecclesiam, & maxime hos Apostolos; utpote auctores pudici propositi, quod hæ feminæ, in Christum credentes, conceperant ac tenebant.

[33] Habemus igitur annum persecutionis, in Christianos cœptæ, fuisse Imperii Neronis X, Æræ vulgaris LXIV, quo plurimi Christiani martyrio coronati meruerunt memoriam, Martyrologio Romano inscriptam, ad diem XXIV Iunii. S. Leo Papa sermone primo in Natali S. Petri & Pauli, videtur dictis Martyribus Apostolorum Principes præponere aut saltem adjungere, dum ita scribit: Duo ista præclara divini germina seminis in quantam sobolem germinarint, beatorum millia Martyrum protestantur, qui Apostolicorum æmuli triumphorum, urbem nostram purpuratis & longe lateque rutilantibus populis ambierunt, & quasi ex multarum honore gemmarum conserto uno diademate coronarunt. Hæc ibi. Verum anno persecutionis secundo Apostolos coronatos, [passus cum S. Paulo 29 Iunii an. 65] expresse docet Catalogus supra relatus his verbis: Passus est Petrus cum Paulo die tertia Kalendas Julias, Consulibus supra dictis, Nerva & Vestino, imperante Nerone. Is est annus Æræ vulgaris sexagesimus quintus, & a Paßione Christi trigesimus septimus: quo, ob detectam in ipsum Neronem conspirationem, plurimi occisi fuerunt; inter quos C. Piso conjurationis caput, Lutanus poëta, Seneca philosophus, & Vestinus Consul, pro quo substitutus fuit Cerealis Anicius.

[34] Omnia hæc late prosequitur, dicto lib. 15 Annalium Cornelius Tacitus, qui postea lib. 16 hoc epiphonemate totam istam tragœdiam concludit: Tot facinoribus fœdum annum etiam Dii tempestatibus & morbis insignivere: dein post indicatos anni sequentis LXVII, Consules C. Suetonium & L. Telesinum, atque post pauculas res narratas, finit Annales: ut cogamur ex Dione & Ioanne Xiphilino reliquas Neronis actiones cognoscere. [neque potuit postea, absente Nerone in Græcia,] Ex ipsis autem liquido constat, illum a dicto anno usque ad ultimos menses vitæ suæ, Roma abfuisse, neque potuisse martyrio SS. Petri & Pauli adesse, si, quod alii volunt, occisi fuerint anno XIII aut XIV Imperii, & die XXIX Iunii. Xiphilinus ergo in epitome Disnis post nominatos dictos Consules Suetonium & Telesinum, describit adventum Tiridatis, qui ex Oriente advenerat, petiturus regnum Armeniæ. Subjungit dein iter Neronis in Græciam, qui flagrans cupiditate ludorum eo profectus est cum citharœdis & militibus, citharas & theatralia instrumenta ferentibus. Annum vero sequentem insumpsit Nero in magna insania, & quascumque personas etiam muliebri ornatu assumpsit, in Olympico certamine currum agitavit, & in omnibus urbibus, in quibus ludi agerentur, certavit. Voluit etiam Isthmum Peloponnesi perfodere, [& Isthmū perfodere tentante,] & evocavit eo ex omnibus provinciis multa hominum millia. Vespasianus, qui cœpto tunc Iudaico bello præerat, post partam contra Taricheas victoriam die VIII Octobris, anno Neronis XIII, ad Isthmum sex millia lectißimorum juvenum submisit, ut Iosephus, qui contra Vespasianum pugnarat, scribit lib. 3 Belli Iudaici cap. 19. Consulto etiam Delphis oraculo Apollinis, ut Suetonius scribit, senectam Nero sibi & miram felicitatem speravit. Interim cum multæ Romæ conspirationes contra eum exurgerent, Helius Præfectus Vrbis, frustra per litteras monitum ultro adivit, & ut hieme sequente rediret procuravit. Neapoli, cum esset Romam venturus, [qui reversus an. 68] audivit defectionem Galliarum XXI Martii, ac dein submotis Consulibus Silio Italico & Galerio Turpiliano, seipse Consulem creavit, quasi hac ratione Gallias debellaturus; imo omnem Senatum veneno tollere proposuit; [se 9 Iunii interfecit.] sed desperans de successu, & ab omnibus desertum se videns, fugit, atque seipsum IX Iunii interfecit.

[35] Paßi ergo recte indicantur SS. Petrus & Paulus, Nerone Romæ præsente, Nerva & Vestino Consulibus, anno Æræ Christianæ LXV; Neronis, si spectetur tempus Imperii cœptum, anno XI, qui XII solet haberi, licet solum proximo Octobri esset inchoatus. [Præterea habetur annus post paßionem Christi trigesimus septimus, quem requirit S. Hieronymus de Scriptoribus Ecclesiasticis in elogio S. Pauli, nec non, Honorius, Isidorus, Nicephorus & alii: sed ut supra ex S. Augustino monuimus, ob ignorantiam Consulatus, quo Christus passus est, coacti fuere aberrare aliqui. Dum enim serius Christum dixissent passum, & vellent S. Petrum in vivis retinere usque ad dictum annum XXXVIII, etiam hujus mortem serius ponere debuerunt. Nos autem, quia cum S. Augustino & aliis dicimus, passum Christum duobus Geminis Consulibus, id est anno Æræ vulgaris vigesimo nono, annum ab hinc trigesimum septimum inchoatum invenimus, dum S. Petrum passum dicimus Nerva & Vestino Consulibus, sive anno LXV Æræ vulgaris.] Atque hoc modo, potuit Petrus tenuisse Cathedram in Oriente annis quatuor, Antiochiæ septem, ac Romæ viginti quinque, ut supra ex Ms. Mazarinico diximus. Hunc martyrii annum confirmant successores in Pontificatu, Linus, Clemens, Cletus, Anacletus, Euaristus, Alexander, aliique de quibus deinceps acturi sumus; & ex quibus omnibus (ut supra in primo Prologo diximus) constat Eusebium de tempore, quo quisque Pontifex sedit, fidem non mereri: qui duos, scilicet Cletum & Marcellum, magna cum socordia omisit, & aliis ex mera conjectura ordinavit tempus Sedis: ut merito ab eo dissentiat Baronius in morte S. Petri, & deinceps fere per trecentos annos.

[Hactenus Henschenius, qui deinde singulorum Pontificum elogiis suas Annotationes subjungit. Hæ in Aprili legi possunt: nobis, certiora jam nactis principia, ad cujusque Pontificatus primum ultimumque diem definiendum, nihil opus est eas nunc repetere: sed utriusque Catalogi verba consequenter exhibemus, pro fundamento futura ei quam probare conabimur Chronologiæ. Dabimus nihilominus adhuc duas Exercitationes, Henschenii eisdem Annotationibus permixtas, nobisque valde necessarias, ne eadem cogamus repetere: unam de S. Clemente, alteram de S. Alexandro, servatis iisdem quibus in Diatriba præliminari ante Aprilem distinguuntur numeris, ne horum discrimen confusionem adferat alterutram impreßionem forsitan citaturis. Quin unam etiam eamq; ultimum desumemus ex Commentariis, ad dies XXII Aprilis initium positis.

SS. LINUS ET CLEMENS.

II Linus annis duodecim, mensibus quatuor, diebus decem. Fuit temporibus Neronis, a Consulatu Saturnini & Scipionis usque Capitone & Rufo.

Linus natione Italus, regionis Tusciæ, patre Erculano, sedit annos undecim, menses tres, dies duodecim. Fuit autem temporibus Neronis, a Consulatu Saturnini & Scipionis, usque Capitone & Rufo Consulibus. Martyrio coronatus. Hic ex præcepto B. Petri constituit, ut mulier in ecclesiam velato capite introiret. Qui & sepultus est juxta corpus B. Petri in Vaticano, IX Kalendas Octobris.

III Clemens annis novem, mensibus undecim, diebus duodecim. Fuit temporibus Galbæ & Vespasiani, a Consulatu Trachali & Italici, usque Vespasiano VII & Tito.

Clemens natione Romanus, de regione Cælio monte, ex patre Faustino, sedit annos novem, menses duos, dies decem. Fuit temporibus Galbæ & Vespasiani, a Consulatu Trachali & Italici, usque Vespasiano VII & Tito… Hic fecit septem Regiones dividi Notariis fidelibus Ecclesiȩ, qui gesta Martyrum solicite & curiose unusquisque per Regionem suam diligenter perquirerent, & fecit duas Epistolas. Hic fecit Ordinationes tres, Presbyteros decem, Diaconos duos, Episcopos per diversa loca quinque, per mensem Decembrim. Obiit Martyr tertio Trajani, qui sepultus est in Græcia VIII Kalendas Decembris.

EXERCITATIO V.
De Ordinatione, Pontificatu, Abdicatione & tempore obitus S. Clementis.

[39] [S. Clemens laboravit cū S. Paulo,] Cardinalis Baronius, cum in suis Annalibus ad annum LXIX late de S. Clementis Pontificatu disseruisset, ista num. XLIII sub finem habet: Si in ordine & tempore primorum Romanorum Pontificum quempiam errare contigerit, in multos alios errores ferri omnino cogetur. Prudenter ergo hæc exercitationis causa proposita volumus, atque, ut cum discretione a benevolo lectore excipiantur, rogamus. S. Paulus in sua ad Philippenses Epistola, e vinculis Romanis scripta, capite IV commendat Clementem cum ceteris adjutoribus, qui secum laboraverunt in Euangelio. Eum etiam nonnulla Acta S. Petri, quæ sub Lini nomine feruntur, comitem hujus Apostoli fidelem fuisse, ac veritatem totius prædicationis agnovisse, tradunt proptereaque ab eo Episcopum ordinatum. Confirmantur ista ex Actis Græcis SS. Petri & Pauli supra indicatis, in quibus hæc de S. Petro habentur. [quin & cū S. Petro:] Romam reversus ordinavit Clementem ἀπαναινόμενον, καὶ τήν προτασίαν παραιτούμενον, recusantem & illam præeminentiam non admittentem: quem idoneis rationibus persuasum ac confidere admonitum, in Cathedram divinorum eloquiorum sublimavit. Qua id formula S. Petrus fecerit, tradunt Mss. codices Anastasti Bibliothecarii, Regius, Mazarinicus & alter Freheri cum Mss. Gestis Pontificum in elogio S. Petri his verbis: Petrus vero sentiens diem mortis sibi imminere, Clementem Episcopum consecravit, [ab hoc Episcopus ordinatus,] eique Cathedram & Ecclesiam omnem disponendam commisit, dicens: Sicut mihi ligandi & solvendi tradita est a Domino meo Jesu Christo potestas, ita & ego tibi committo. Addunt dicta Acta Græca: Cum fureret adversus Christianos Nero Imperator, & varii comprehenderentur, parcitum fuisse Clementi, ut qui esset de cognatione Cæsaris.

[40] [non post hunc rexit Ecclesiam,] S. Hieronymus, lib. 14 Commentariorum in Isaiam Prophetam, ætatis & corporis imbecillitate confectus, uti testatur in Proœmio ad lib. 10, ad caput LII sub finem, ista de Christo & Clemente scribit: Qui cum dives esset, pro nobis pauper factus est, & credentibus dixit. Discite a me quia mitis sum & humilis corde. De quo & Clemens, vir Apostolicus, qui post Petrum Romanam rexit Ecclesiam, scribit ad Corinthios; Sceptrum Dei Dominus Jesus Christus non venit in jactantia superbiæ, cum possit omnia, sed in humilitate, &c. Hunc ergo Petri successorem Clementem, non solum virum Apostolicum, sed etiam Apostolum appellat Clemens Alexandrinus lib. 4 Stromatum, ejusdem verba ex citata ad Corinthios Epistola allegans. Idem Hieronymus, cum olim junior, in Chronico & libro de Scriptoribus Ecclesiasticis, ex sententia Eusebii, [sed successit Lino,] & S. Clerum inter Pontifices non recensuisset, & secundum indicasset Linum, tertium Anacletum, & post hunc quartum Clementem; seipsum corrigit, dicens, plerosque Latinorum secundum post Petrum putare fuisse Clementem. Vbi per Latinos videtur potuisse intelligere ipsum vetustiorem Catalogum Pontificum quem hic damus. Quia autem S. Linus XIII anno Neronis Martyr occubuit; & hunc annum perperam alii martyrio SS. Petri & Pauli adscribebant, non æstimarunt iis qui hæc credebant, rationem habendam exigui temporis, quo S. Petro superfuisset Linus: imo in Actis Græcis, S. Linus ante mortuus scribitur fuisse, quam S. Clemens a S. Petro ordinaretur Episcopus. Verum inter Pontifices, cum universa Ecclesia, retinemus S. Linum: juxta cujus certißimam traditionem, Optatus Milevitanus lib. 2 retexens Romanorum Pontificum Catalogum, sic exorditur: Cathedra unica, quæ est prima de dotibus, sedit prior Petrus, cui successit Linus, Lino successit Clemens &c. Eodem modo enumerat Pontifices Romanos S. Augustinus epistola 165.

[41] Mortuo ergo S. Lino XXIII Septembris anni LXVII, [anno 67 occiso,] S. Clemens, jam ante a S. Petro ordinatus Episcopus, suscepit administrationem Ecclesiæ, & proximum annum integrum habuit in suo Pontificatu, Consulibus supra designatis, C. Silio Italico & M. Galerio Trachalo Turpiliano, & gubernavit Ecclesiam annos IX, menses XI, dies XII, usque ad annum LXXVII, cujus tamen anni Consules tribuuntur successori Cleto, qui tunc fuit in Pontificem assumptus; & Consules supra notantur, [& præfuit usque ad annum 77.] Imperator Vespasianus VII & Titus Cæsar V, qui anno LXXVI Rempublicam administrarunt. Imperatores in Catalogis aßignantur Galba & Vespasianus, ubi sub nomine Galbæ censentur etiam Otho & Vitellius; quod hi tres solum sesquianno regnarint. Quo etiam modo Eusebius lib. 3. Histor. Eccl. cap. 5, Cum Galba atque Otho, inquit, anno dumtaxat & sex mensibus regnassent, Vespasianus Imperator renuntiatur: omisso Vitellio, qui Vespasianum præceßit. Memorati in utroque Catalogo Consules, cum Galba & Vespasiano Imperatoribus, nominantur etiam apud Anastasium Bibliothecarium, in omnibus editis & ineditis codicibus; item in libro Pontificali & Mss. Gestis Pontificum; apud Luitprandum etiam, & in antiquis Ecclesiæ Romanæ Breviariis supra allegatis.

[42] Collocavimus in secundo elogio aliquot puncta, quia videntur hæc verba [martyrio coronatus] ibi loco non suo perperam intrusa, & temere ab aliis descripta, & melius absunt a Mss. Gestis Summorum Pontificum ad Martinum V deductis: [abdicato Pontificatu vivit Episcopus Apostolicus, usq; ad an. 100:] quandoquidem sub finem elogii iterum dicatur, tertio anno Trajani Martyr obiisse VIII Kalendas Decembris. Annus is est Christi centesimus. Quid ergo de viginti & tribus annis interpositis dicendum? Asserunt varii S. Clementem, a S. Petro Episcopum ordinatum, recusato Pontificatu Romano, ipsum non suscepisse nisi post obitum SS. Lini & Cleti. Quidni potius dicamus; S. Clementem anno LXXVII abdicasse Pontificatum, & Episcopum Apostolicum, nulli: Sedi affixum, reliquo vitæ tempore vixisse? Godefridus Vendelinus, in suo Commentario ad S. Clementis Epistolas, hanc controversiam ita dirimit: Anno LXXVII, cum Romæ inter fideles orta esset (qualis postea Corinthi) magna dissensio super honore Pontificatus; Clemens, ne quasi ex testamento Petri successisse videretur, ac ne posteris hæc Principatus ambitio perniciosi exempli haberetur, ultro se Pontificatu abdicavit. Porro videtur illud ipse Clemens innuere in epistola ad Corinthios, supra a Clemente Alexandrino & S. Hieronymo laudata, ubi in posteriore parte epistolæ ista habet: Si propter me seditio, contentio, & schismata orta sunt, emigrabo, abibo quocumque volueritis. Certe S. Epiphanius Hæresi 27, quæ est Carpocratianorum, [epistolam nomine Ecclesiæ scribit ad Corinthios:] asserit a nonnullis tradi, S. Clementem ab omni administratione vacasse, & eum in quadam epistola scripsisse, Recedo, exeo, bene stabiliatur populus Dei, nonnullis hoc modo consulens; nam in quibusdam Commentariis ita scriptum reperimus. Hæc Epiphanius. Hoc ergo modo S. Clemens, relicta Ecclesiæ universalis administratione, reliquam vitam peregisset, dum succeßive Pontifices Romani præerant SS. Cletus, Anacletus, & Euaristus: cujus tempore, jam plenus dierum & meritorum, Clemens obiisset Martyr, anno (ut diximus) Trajani tertio, Æræ vulgaris centesimo. Interim epistolam (ut asserit Eusebius lib. 3. cap 16) ab omnibus uno consensu receptam, eximiam prorsus & mirabilem, nomine Ecclesiæ Romanæ ad Corinthiorum Ecclesiam scripsit, cum apud eos gravis exorta esset dissensio.

[43] Videntur etiam assertæ opinioni favere præmemorata Acta antiqua SS. Nerei, Achillei & Domitillæ, in quibus isti duo Clementem invitant, ut S. Domitillæ, suæ consanguineæ, velum virginitatis imponat. Licet, inquiunt, gloria tua tota in Domino nostro Jesu sita sit, & non de humana, [Missus in exilium aliis dicitur a Domitiano, aliis a Trajano,] sed de divina dignitate glorieris, quasi tunc ab omni administratione abstractus sibi viveret. Ablegata est non diu post in exilium S. Domitilla, cum dictis Eunuchis, ad insulam Pontiam jussu Domitiani, hujus anno XV, Christi XCV; quo S. Anacletum Martyrem obiisse, constabit ex infra dicendis in ejus elogio. An tunc etiam S. Clemens in exilium actus sit a Domitiano, dubitari posset, quia id Græci in Menologio Basilii Imperatoris & magnis Menæis adstruunt, idemque Trajano adscribitur in Ms. Synaxario Græco Collegii Ludoviciani Societatis Iesu Parisiis; cui consentiunt Acta Latina, ex quibus Beda in Martyrologium suum ista transtulit, IX Kalendas Decembris, Romæ natale S. Clementis Episcopi, qui jubente Trajano, missus est in exilium trans Pontum maris. [Sub hoc mersus in mari] Ubi multis ad fidem vocatis per miracula & doctrinam ejus, præcipitatus est in mare, alligata ad collum ejus anchora. Sed recessit mare orantibus discipulis per tria millia, & invenerunt corpus ejus in arca saxea in templo marmoreo, & anchoram juxta. Hæc ibi. At locus trans Pontum maris est Taurica Chersonesus, [ad Tauricam Chorsonesum.] de qua egimus VII Martii, ad Acta SS. Ephræm, Basilei & Sociorum Episcoporum, ibidem martyrio coronatorum. Corpus S. Clementis inde Romam transtulit S. Cyrillus Slavorum Apostolus, uti ad hujus & S. Methodii fratris Acta a nobis memoratur IX Martii. Demum hæc laus S. Clementis est, quod is primus gesta Martyrum, per Notarios, ad id a se constitutos, solicite & curiose perquiri jusserit, sicuti post eum SS. Anterus & Fabianus Papæ etiam præstiterunt.

ALII PONTIFICES IV.

IV Cletus annis sex, mensibus duobus, diebus septem. Fuit temporibus Vespasiani & Titi & initio Domitiani, a Consulibus Vespasiano VIII & Domitiano VI, usque Domitiano IX & Rufo.

Cletus natione Romanus, de regione Vico Patricii, patre Æmiliano, sedit annos duodecim, mensem unum, dies undecim. Fuit autem temporibus Vespasiani & Titi & Domitiani, a Consulatu Vespasiani VIII & Domitiani VI, usque Domitiano IX & Rufo Consulibus. Martyrio coronatur. Hic ex præcepto B. Petri viginti quinque Presbyteros ordinavit in Urbe Roma mense Decembri: qui etiam sepultus est juxta corpus B. Petri in Vaticano, VI Kalendas Majas.

V Anacletus annis duodecim, mensibus decem, diebus tribus. Fuit temporibus Domitiani, a Consulibus Domitiano X & Sabino, usque Domitiano XVII & Clemente.

Anacletus, natione Græcus de Athenis ex patre Antiocho, sedit annos duodecim, menses decem, dies tres. Fuit autem temporibus Domitiani, a Consulatu Domitiani X & Sabini, usque Domitiano XVII & Clemente Consulibus. Hic memoriam B. Petri construxit & composuit (dum Presbyter factus fuisset a B. Petro) ubi Episcopi reconderentur: ubi tandem & ipse sepultus est. Hic fecit Ordinationes duas, Presbyteros quinque, Diaconos tres, Episcopos per diversa loca septem: & cessavit Episcopatus dies quindecim.

VI Evaristus annis tredecim, mensibus septem, diebus duobus. Fuit temporibus novissimis Domitiani & Nervæ & Trajani, a Consulatu Valentis & Veri usque Gallo & Bradua.

Evaristus, natione Græcus, Antiochenus, ex patre Juda de civitate Bethleem, sedit annos novem, menses decem, dies duos. Fuit autem temporibus Domitiani & Nervæ & Trajani, a Consulatu Valentis & Veteris, usque Gallo & Bradua Consulibus. Hic Titulos in urbe Roma divisit Presbyteris, & septem Diaconos ordinavit, qui custodirent Episcopum prædicantem propter stylum veritatis: Hic fecit Ordinationes quatuor, Presbyteros septemdecim, Diaconos novem, Episcopos per diversa loca quindecim. Qui & sepultus est juxta corpus B. Petri id Vaticano VI Kalendas Novembris, & cessavit Episcopatus dies novemdecim.

VII Alexander annis octo, mensibus duobus, die uno. Fuit temporibus Trajani, a Consulatu Palmæ & Tulli, usque Æliano & Vetere.

Alexander, natione Romanus, ex patre Alexandro, de regione Caput-Tauri, sedit annos decem, menses septem, dies duos. Fuit autem temporibus Trajani … usque Æliano & Vetere. Hic passionem Domini miscuit in prædicatione Sacerdotum. Martyrio coronatur cum eo Euentius Presbyter & Theodolus Diaconus. Hic constituit Aquam sparsionis cum sale benedici in habitaculis hominum. Hic fecit Ordinationes tres, Presbyteros sex, Diaconos duos, Episcopos per diversa loca quinque, per mensem Decembris: qui & sepultus est via Nomentana, ubi decollatus est, ab urbe Roma milliario septimo, V Nonas Maji, & cessavit Episcopatus dies triginta septem.

EXERCITATIO VI
Confirmatio Chronologiæ, in hisce Catalogis fundatæ, ex Actis S. Alexandri Papæ.

Ad Illustrandum SS. Lini, Cleti, Anacleti & Euaristi memoriam, in subjunctis cujusque Elogio Annotatis, progreßi sumus ex Vitis Pontificum, per Anastasium, Luitprandum, aliosque collectis, & ad antiqua Breviaria collatis, [Acta illustria martyrii S. Alexandri,] quod propria eorum Pontificum Acta non reperiantur seorsim conscripta: qualia habemus de S. Alexandro, illustria & ob suam antiquitatem veneranda. Edidit ea Surius, sed stylo, ut præfatur, modice mutato. Extant ea primævo stylo in bibliotheca Vaticana in membranis, optima manu, litteris grandiusculis, ante annos, quantum apparet, facile sexcentos ex arata; & codex numero 1191 insignitur. Nos eadem habemus, ex variis & admodum præclaris codicibus Mss. desumpta, edituri ad diem tertium Maji, scilicet ex Trevirensi Imperialis monasterii S. Maximini, Rebdorfiensi Canonicorum Regularium in diœcesi Eystettensi, Audomarensi Ecclesiæ Cathedralis, duobus codicibus nostris, ac tribus Serenißimæ Christinæ Reginæ Sueciæ: eademque paßim extant in aliis Mss, quæ omnia non lubuit annotare. Extant etiam a Ionino Mombritio, ante annos circiter ducentes, ex Mss. Italicis edita; & ex aliis Mss. Germanicis, inseruntur Historiis Sanctorum, anno 1485 Coloniæ, & anno 1487 Lovanii excusis, sed hinc inde contracta. Hæc placuit præmonere, quod in Annalibus Ecclesiasticis ad annum CXXVII dicantur sua antiquitate mendosa: quia in dictis Annalibus erat Pontificatus S. Alexandri a tempore per Acta signato valde remotus, quasi anno secundo Hadriani Imperatoris esset creatus, & anno ejus decimotertio martyrium passus. Verum sub Trajano & creatus & passus est.

[48] Consules, teste Baronio in Præfatione nostra citato, optime controversias dirimunt. [Tempus Sedis,] Et hi in creatione Alexandri erant A. Cornelius Palma & C. Calvisius Tullus, anno Christi CIX, Trajani Imperatoris XII. Ast ultimo integro anno ejusdem S. Alexandri, erant Consules Æmilius Ælianus (aliquibus Velianus, [ex Catalogis ac Vitis Pontificum,] seu Helianus) & L. Antistius Vetus, anno Christi CXVI, Trajani XIX, post quem annum vixit S. Alexander, & fere carceri inclusus, usque ad diem III Maji anni sequentis; & sic ab anno CIX & die II Martii, præfuit Ecclesiæ annos octo, menses duos, diem unum, recte in priore Catalogo indicatos. Iam, quia cardo totius controversiæ vertitur in ultimo pari Consulum, observandum est, illud in utroque hic dato Catalogo reperiri, item apud Luitprandum & Anastasium, in omnibus codicibus; editis & ineditis, in libro Pontificali, [& Actis propriis.] in Mss. Gestis Pontificum. Hinc ergo ad prædicta Acta S. Alexandri transimus: in quibus dicitur eodem anno, post mortem S. Alexandri, nutu Dei defunctus Trajanus Imperator, scilicet elapsis tribus mensibus & septem diebus, cum ex Oriente rediturus in Italiam, vivere desiit in Cilicia

[49] [occisus jussu Aureliani missi a Trajano.] Verum ulterius ipsa Acta consideremus: in quibus, relata plurimorum ad Christum conversione, additur: Unde cum hæc ejus opera ad Trajanum Priucipem venissent, misit, ex Asia quo profectus erat, Aurelianum Comitem utriusque militiæ, de Seleucia Isauriæ, ad interfectionem omnium Christianorum. Et sub finem, Aurelianus jussit Eventium & Theodolum decollari, Alexandrum punctim per tota membra transfigi. Hæc ibi in omnibus supra citatis codicibus Actorum, quibus adstipulantur antiqua Breviaria Romana Mss. & excusa anno 1479, 1490, 1522 & 1524, quæ penes nos habemus. Consentit genuinum Martyrologium Bedæ (quod remur in Ecclesia Romana olim recitatum, prout auctum reperitur in codice Vaticano ecclesiæ S. Petri) ubi legitur: Alexander punctis creberrimis per tota membra peremptus, sub Aureliano Judice, tempore Trajani Principis. Eadem suo Martyrologio inscripsit Rabanus, & latius deducunt ex citatis Actis, tum Ado, qui asserit passum sub Trajano Principe, Judice Aureliano; tum Notkerus, qui jubente Trajano Principe ab Aureliano Comite utriusque militiæ. Vsuardi exempla variant. Aliqua enim illustria Mss. habent sub Aureliano Principe, & eadem verba leguntur apud Bellinum, anno 1498 excusum secundum morem Romanæ curiæ; itemque apud Molanum in secunda & tertia editione Vsuardi. Maurolycus tradit, passum Trajani tempore sub Aureliano Comite. In Breviario Romano jußu Pii V edito, dicitur Trajano Imperatore rexisse Ecclesiam.

[50] Eisdem S. Alexandri Actis, unis & solis, debent notitiam sui Martyrii, [Aureliani Comitis dignitas & tituli:] S. Quirinus, Vrbis Romariæ Tribunus; S. Hermes, Præfectus; & hujus soror, S. Theodora; tunc paßi sub Trajano Cæsare Augusto, & Aureliano, Comite utriusque militiæ in Isauria, ad interfectionem omnium Christianorum misso, cui omnis Senatus ita famulatus est, ut ipsum Principem crederent esse Trajanum. Erat utriusque militiæ Comitatus, summus honoris & dignitatis titulus, qui ad tempora Arcadii & Honorii duravit: & sic in Notitia Imperii tunc facta recensentur duo viri spectabiles, Comites rei militaris per Ægyptum & Isauriam, sub quorum dispositione erant variæ legiones & ministri Imperatorum. Hanc ob causam videtur dictus Comes Aurelianus variis titulis honoratus; & appellatus Judex, Præfectus, Præses, Princeps, Imperator. In Lexico Hesychii, Κόμης est, ἄρχων, ἡγεμών, Comes idem, qui Princeps & Dux: & apud Suidam, Κόμης λαοῦ ἄρχων, Comes est Princeps populi. Erant olim Imperatores dicti, qui aliis, Præfecti copiarum & Duces exercituum habebantur: & Appianus (qui eodem quo hic Aurelianus Comes tempore vixit, testatur lib. 2 Bellorum civilium, Imperatoris nomen suo tempore dari solitum Ducibus exercituum, post victoriam cæsis hostibus reportatam, Hinc commoda jam explicandi ratio datur, quomodo supra apud Vsuardum legatur. S. Alexander cum sociis sub Aureliano Principe passus; & XXX Martii, S. Quirinus sub Aureliano Imperatore martyrii coronam consummasse. Quæ verba aliquibus interpositis sic explicat Molanus in 2 & 3 editione: Sub Aureliano [Comite utriusque militiæ & Trajano] Imperatore. [sub eo tunc passi S. Quirinus.] At simpliciter Quirinum passum sub Trajano Imperatore scribunt Ado & Notkerus; Petrus vero de Natalibus, in persecutione Trajani, sub Aureliano Comite utriusque militiæ: Maurolycus, Felicius, Canisius, Trajano imperante, sub Aureliano Præfecto. Eodem modo sunt explicandi Ado & Notkerus, [Hermes,] dum asserunt S. Hermetem a S. Alexandro Papa conversum, & sub Aureliano Imperatore passum. verum melius Comes scribitur, [& Theodora hujus soror.] in Martyrologio anno 1490 Coloniæ & Lubecæ excuso; & a Canisio, sub Trajano Imperatore passus. Simili modo ad Kalendas Aprilis intelligendi Vsuardus, Ado, Notkerus, Bellinus & alii, asserentes, S. Theodoram, sororem S. Hermetis, martyrizatam sub Aureliano Principe aut Imperatore. Verum iterum melius, in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ dicto anno 1490 excuso, Aurelianus Comes appellatur.

ALII PONTIFICES VII

VIII Sixtus annis decem, mensibus tribus, diebus viginti uno. Fuit temporibus Hadriani, a Consulatu Nigri & Aproniani, usque Vero III & Ambibulo.

Sixtus natione Romanus, ex patre Pastore, de regione Via-lata, sedit annos decem, menses duos, diem unum. Fuit autem temporibus Adriani… usque Vero & Angulo, martyrio coronatur. Hic constituit ut ministeria sacrata non tangerentur, nisi a ministris. Hic constituit ut quicumque Episcopus evocatus fuerit ad Sedem Romanam Apostolicam; rediens ad parochia msuam non susciperetur, * nisi confirmata salutationis plebe ad Sedem Apostolicam.. Hic constituit, ut infra actionem Sacerdotis, incipiens populus hymnum decantaret Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth &c. Hic fecit Ordinationes tres, Presbyteros undecim, Diaconos tres, Episcopos per diversa loca quatuor. Qui etiam sepultus est juxta corpus B. Petri in Vaticano III Nonas Aprilis, & cessavit Episcopatus menses duos.

[Annotatum]

* Corrige nisi cum Formata salutationis plebi per S. A, directa: quid autem sint Formatæ, alibi quære.

IX Telesphorus annis undecim, mensibus tribus, diebus tribus. Fuit temporibus Hadriani, a Consulatu Titiani & Gallicani usque Cæsare & Balbino

Telespor, natione Græcus, ex anachoreta, sedit annos undecimum, menses sex, dies viginti unum. Fuit autem temporibus Antonini & Marci. Hic Constituit ut septem hebdomadis jejunium celebraretur Paschæ: martyrio coronatur. Hic fecit ut Natali Domini nostri Jesu Christi noctu Missæ celebrarentur, & in ingressu sacrificii hymnus diceretur Angelicus, Gloria in excelsis Deo &c. tantum noctu Natalis Domini. Hic fecit Ordinationes quatuor, Presbyteros duodecim, Diaconos octo, Episcopos per diversa loca quatuordecim, per mensem Decembris: qui etiam sepultus est juxta corpus B. Petri in Vaticano, IV Nonas Januarii: & cessavit Episcopatus dies sex.

X Hyginus annis duodecim, mensibus tribus, diebus sex. Fuit temporibus…

Yginus natione Græcus, ex Philosopho de Athenis, sedit annos quatuor, dies tres, menses sex. Fuit autem a Consulatu Magni & Camerini, usque Orsito & Prisco. Hic Clerum composuit, & constituit Gradus, & fecit Ordinationes tres per mentem Decemb. Presbyteros quindecim, Diaconos quinque, Episcopos per diversa loca sex: qui etiam sepultus est juxta corpus B. Petri in Vaticano, III Kalend. Januarii, & cessavit Episcopatus dies tres.

XI Anicetus annis…a Consulatu Gallicani & Veteris, usque Præsente & Rufino.

Anicius, natione Syrus, ex Patre Joanne, de vico Amisa, sedit annos undecim, menses quatuor, dies tres. Fuit autem a Consulatu Gallicani & Veteris, usque Præsente & Rufino. Hic constituit, ut Clericus comam non nutriret. Hic fecit Ordinationes quinque per mensem Decemb. Presbyteros octo, Diaconos quatuor, Episcopos per diversa loca octo, qui etiam sepultus est juxta corpus B. Petri in Vaticano, XII Kalend. Maji: & cessavit Episcopatus dies VI.

XII Pius annis XV, mensibus IV, diebus XX. Fuit temporibus Antonini Pii, a Consulatu Clari & Severi usque duobus Augustis. Sub hujus Episcopatu frater ejus Hermes librum scripsit, in quo mandatur contineturque, quod ei præcepit Angelus, cum venit ad eum in habitu Pastoris.

Pius, natione Italus, ex patre Rufino, frater Pastoris, de civitate Aquileia, sedit annos octedecim, menses quatuor, dies tres. Fuit autem temporibus Antonini Pii, a Consulatu Clari & Severi… Sub hujus Episcopatu frater ipsius Hermes librum scripsit, in quo mandatum continetur, quod præcepit Angelus Domini, cum venit ad eum in habitu Pastoris, & præcepit ei, ut sanctum Pascha die Dominica celebraretur. Hic fecit Ordinationes quinque per mensem Decembris, Presbyteros octodecim, Diaconos undecim, Episcopos per diversa loca duodecim: qui etiam sepultus est juxta corpus B. Petri, V Idus Julii. Cessavit Episcopatus dies quatuordecim.

XIII Soter annis novem, mensibus tribus, diebus duobus. Fuit temporibus…

Soter, natione Romanus, ex patre Concordio, de civitate Fundis, sedit annos novem, menses sex, dies viginti unum. Fuit temporibus Severi, a Consulatu Rustici & Aquilini usque Cethego & Claro. Hic constituit ut nulla Monacha pallam sacratam contingeret, nec incensum poneret intra sanctam Ecclesiam. Hic fecit Ordinationes tres per mensem Decembrem, Presbyteros septemdecim, Diaconos octo, Episcopos per diversa loca undecim, qui sepultus est juxta corpus B. Petri, X Kalendas Maji. Cessavit Episcopatus dies undecim.

XIV Eleutherius annis… Fuit temporibus Antonini Commodi, a Consulatu Veri & Erenniani, usque Paterno & Bradua.

Eleuther, natione Græcus, ex patre Abundantio, de oppido Nicopoli, sedit annos quindecim, menses tres, dies duos. Fuit temporibus Antonini & Commodi usque Paterno & Bradua. Hic accepit epistolam a Lucio Britanniæ Rege, ut Christianus efficeretur per ejus mandatum; & hoc obtinuit, ut nullus [cibus] repudiaretur a Christianis, maxime fidelibus, quem Deus creavit, qui tamen rationabilis sit. Hic fecit Ordinationes tres per mensem Decembris, Presbyteros undecim, Diaconos septem, Episcopos per diversa loca quindecim; qui sepultus est juxta corpus B. Petri, VII Kalendas Junii. Cessavit Episcopatus dies septemdecim.

EXERCITATIO VI.
De legatione Martyrum Lugdunensium ad Eleutherium Papam, cum annis novem Soteris concilianda.

Evsebius, libr. 5 Historiæ Ecclesiasticæ, persecutionem sub Antonino vero in Gallia motam descripturus, [Mortuo Sotere,] indicat tempus primo per Pontifices Romanos, & sic incipit Proœmium dicti libri: Igitur Sotere, Romanæ urbis Episcopo, post octavum Episcopatus annum, vita functo; duodecimus (imo, decimus tertius) ab Apostolis Eleutherus in ejus locum succedit. Deinde idem tempus certiori vulgo nota describit his verbis: Quo tempore agebatur annus decimus septimus Imperii Antonini Veri, tunc violentior mota est persecutio, & potißimum, ut Cap. 1 prosequitur, in Gallia, in qua duæ præceteris insignes præstantesque urbium matres celebrantur, Lugdunum & Vienna. Annus XVII Imperii Antonini Veri incidit in annum Christi CLXXVII, [excitatur anno 177 persecutio Lugduni:] quando paßi sunt Lugduni secunda Iunii, SS. Photinus Episcopus, Sanctus Diaconus, Sancti alii quamplurimi, cum illustri heroina Balbina, quorum mox Acta martyrii ad Ecclesias Asiæ ac Phrygiæ fuerunt transmissa Eusebio, & ab hoc suæ historiæ inserta, latius ad dictum diem secundum Iunii illustranda. Notæ erant his Martyribus virtutes S. Eleuterii Papæ, & ideo illorum aliqui S. Irenæum, tunc temporis adhuc Presbyterum Ecclesiæ Lugdunensis, commendarunt memorato Pontifici per epistolam, [quæ coegit Baronium abbreviare tempus Soteris,] & catalogum priorum Martyrum expresserunt: de qua epistola agit Eusebius cap. 4.

[2] Hic hærebat aqua Cardinali Baronio, ut initio insinuavimus. Videbat Photino mortuo Episcopum suffectum esse Irenæum, &, ut multum differret eam succeßionem, non tamen ultra annum CLXXIX audebat procedere: Soteris autem initium non potuerat in suo calculo invenire ante annum CLXXV. Si ergo si annos VIII cum Eusebio tribueret, videbat fieri non posse ut ad Eleutherium Irenæus fuerit destinatus: quippe qui, eo calculo posito, solum cœpisset Ecclesiam regere anno CLXXXIII. Ergo coactum se videns ad annos solum quatuor, minus diebus duodecim, Soteri reiinquendos, ut hic potuisset obiisse saltem anno CLXXIX, & Eleutherii substituti fama in Gallias penetrasse; Si quis, inquit, certiorem de annis Soteris invenerit Chronographiam, [ut locum faceret Eleutherio] qua tamen Cletus e numero Romanorum Pontificum non ejiciatur, nec litterarum Martyrum Lugdunensium sincerum testimonium contemnatur; haud inviti assentiemur. Retinemus nos Cletum in numero Romanorum Pontificum, & ab Anacleto alium dicimus, uti ad ejus Acta XXVI Aprilis illustrata, apparet; idque facimus secuti eosdem auctores, ex quibus tempus Sedis S. Soteris jam stabiliemus. Præterea litterarum Martyrum Lugdunensium testimonium cum omni veneratione admittimus. Imo hoc testimonio nixi, arbitramur necessario S. Eleutherium, a morte S. Soteris, ante motam in Gallis persecutionem, aliquamdiu præfuisse Ecclesiæ, ut potuerint ejus virtutes innotuisse Christianis Lugdunensibus; qui deinde ob fidem in carcerem conjecti, ad eum epistolam miserunt, rogantes ut pax & concordia Ecclesia conservaretur, Τῆς τῶν ἐκκλησιῶν εἰρήνης ἓνεκα πρεσβεύοντες, uti legitur apud Eusebium lib. 5 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 3 sub finem; & cap. 4 indicatur, litteras hasce Romam fuisse delatas a S. Irenæo.

[3] Nihilominus relinquimus Soteri, non solum octo, sed ipsos integros novem annos, menses tres, [in quo non laboramus,] duos dies; quia cum Catalogo nostro tenemus, decessorem ejus obiisse anno CLXI, Duobus Augustis Consulibus; quibus successerunt anno CLXII illi, quos primos Soteri idem Catalogus tribuit, Q. Junius Rusticus & Vettius Aquilinus. Sedisse autem Soter dicitur usque ad Cethegum & Clarum, qui fuerunt anno Christi CLXX: & sic suffectus Soteri Eleutherius, jam septimum in Pontificatu annum agebat, quando mota est supradicta in Galliis persecutio. Porro illa duo paria Consulum memorari in Vita S. Soteris, testatur Onuphrius in Commentario suo in librum 2 Fastorum, [quia ab anno 162 ad 170 plenos 9 annos invenimus,] ad annum Vrbis conditæ 915 & 923. Videtur autem S. Soter, ultra hos Consules, vixisse ad diem XXII Aprilis anni sequentis CLXXI quando Consules fuerunt Septimius Verus, sive Severus, & Herennianus, quibus Consulibus adscribitur initium Pontificatus S. Eleutherii successoris. Sedit ergo in suo Pontificatu S. Soter annis novem, ab anno Christi CLXII usque ad XXI aut XXII Aprilis, anni CLXXI. Item novem anni referuntur in altero Catalogo, qui seculo Christi sexto confectus est; nec non in tertio, qui est seculo octavo concinnatus, atque ad Stephanum III Papam deductus: [passim & ubique receptos.] neque ulterius Vitæ Romanorum Pontificum in altero Ms. Freheri, & Ms. pervetusto Bertiniani monasterii continuantur. Postea Anastasius Bibliotecarius ad Nicolaum Papam sive annum DCCCLXVII prosecutus est Vitas Pontificum, easdemque Guilielmus Bibliothecarius & alii auxerunt usque ad Martinum V Papam sive annum MCCCCXXXI: ab omnibus autem anni novem Pontifici Soteri aßignantur, uti etiam magno consensu fit apud Luitprandum de Vitis Pontificum Romanorum, item in libro Pontificali, & antiquis Breviariis Romanis manuscriptis & excusis anno 1479, 1490, 1522, & 1524, quæ penes nos habemus: ac demum in Breviario jussu Pii V edito, in quo omissa paria Consulum, sub quibus Soter Pontificatum incepit & absolvit; quæ in aliis Breviariis & reliquis tractatibus, maximo iterum consensu, memorantur hisce verbis: Fuit a Consulatu Rustici & Aquilini, usque ad Cethegum & Clarum. Hactens in Aprili Henschenius, ad XXII diem istius mensis, verbis partim iisdem, partim ex eadem sententia scriptis; immutandus enim nonnihil eorum ordo fuit, supplenda quædam, resecanda plura, ut ex duobus ibidem Commentariis, de S. Sotere deque SS. Epipodio & Alexandro, Martyribus etiam Lugdunensibus, anno CLXXVIII paßis, commodus unus in rem præsentem contextus haberetur.

RELIQUI PONTIFICES IV.
In prima parte vetustioris Catalogi.

XV Victor annis novem, mensibus duobus, diebus decem…

Victor, natione Afer, ex patre Felice, sedit annos decem, menses duos, dies decem. Fuit temporibus [Commodi, Pertinacis, & Severi] Cæsaris, a Consulatu Commodi V & Glabrionis, usque Laterano & Rufino. Hic constituit, ut Pascha die Dominica celebraretur, sicut Pius. Hic fecit sequentes Cleros: martyrio coronatur. Constituit ut necessitate faciente, ubi inventus fuisset, sive in flumine, sive in mari, sive in fonte aut stagno (tantum Christiana confessione declarata credulitatis) efficeretur integer Christianus, quicumque hominum ex gentilitio veniens ut baptizaretur. Fecit concilium, & interrogatio facta est de Pascha, vel de die prima cum Theophilo Episcopo [Cæsareæ] de luna. Hic fecit Ordinationes duas, Presbyteros quatuor, Diaconos quinque, Episcopos per loca duodecim: qui sepultus est juxta corpus B. Petri, V Kalend. Augusti: & cessavit Episcopatus dies undecim.

XVI Zephyrinus annis… a Consulatu Saturnini & Galli, usque Præsente & Extricato.

Zephyrinus, natione Romanus, ex patre Abundantio, sedit annos septemdecim, menses sex, dies decem. Fuit temporibus Severi & Antonini, a Consulatu Saturnini & Gallicani usque Præsente & Stricato Consulibus. Hic constituit præsentiam omnibus Clericis & laicis fidelibus, sive Clericus, sive Levita, sive Sacerdos ordinaretur. Et fecit constitutum de Ecclesia, ut patenas vitreas ante Sacerdotes in Ecclesia ministri portarent: dum Episcopus Missam celebraret, ante se haberet Sacerdotes omnes adstantes, sic Missæ celebrarentur; excepto cum jus Episcopi interest, ut tantum Clerus sustineret: omnibus præsentibus, ex ea consecratione, de manu Episcopi, jam coronam consecratam acciperet Presbyter, tradendam populo. Hic fecit ordinationes quatuor per mensem Decembris, Presbyteros quatuordecim, Diaconos septem, Episcopos per loca tredecim: qui sepultus est in cœmeterio suo, juxta cœmeterium Calixti, via Appia: & cessavit Episcopatus ejus dies quinque.

XVII Callistus, annos quinque, menses duos, dies decem. Fuit temporibus Macrini & Heliogabali, a Consulatu Antonini & Adventi, usque Antonino III & Alexandro.

Callistus, natione Romanus, ex patre Domitio, de regione Urbe Ravennatium, sedit annos quinque, menses duos, dies undecim. Fuit temporibus Macrini & Heliogabali, a Consulatu Antonini… & Alexandri. Hic martyrio coronatur. Hic constituit jejunium die Sabbati ter in anno fieri, frumenti, vini & olei, secundum Prophetam, quarti mensis, septimi & decimi. Qui sepultus est in cœmeterio Calepodii, via Arelia, milliario tertio, pridie Idus Octobris. Hic fecit Ordinationes quinque per mensem Decembris, Presbyteros quindecim, Diaconos quatuor, Episcopos per loca septem. Quievit Episcopatus dies quinque.

XVIII Urbanus annos octo, menses undecim, dies duodecim. Fuit temporibus Alexandri, a Consulatu Maximi & Æliani usque Agricola & Clementino.

Urbanus, natione Romanus, ex patre Pontiano, sedit annos octo, menses decem, dies duodecim. Hic ministeria sacrata argentea constituit, & patenas argenteas viginti quinque; posuitque etiam Clericos. Hic sua traditione multos convertit ad baptismum, etiam Valerianum sponsum S. Cæciliæ: & multi martyrio coronati sunt per ejus doctrinam. Hic fecit Ordinationes quinque per mensem Decembris, Presbyteros octodecim, Diaconos sex, Episcopos per loca septem. Qui sepultus est in cœmeterio Prætextati via Appia, quem sepelivit B. Tiburtius XIV Kalendas Junii, & cessavit Episcopatus dies triginta.

I CATALOGI PARS II.

[Prologus]

De hac divisione egimus in Prologo nostro; & continuo ex stylo ac modo procedendi, apparebit, non solum manifesta partis utriusque diversitas; sed etiam singularum, in quas ipsam dividimus, Sectionum.

SECTIO I.

XIX Pontianus annos quinque, menses duos, dies septem. Fuit temporibus Alexandri, a Consulatu Pompejani & Peligniani. Eo tempore Pontianus Episcopus & Hippolytus Presbyter exules sunt deportati in insulā nocivam Sardiniam, Severo & Quintiano Consulibus. In eadem insula discinctus est IV Kalend. Octobris, & loco ejus ordinatus est Anteros XI Kalend. Decemb. Consulibus supra scriptis.

Pontianus, natione Romanus, ex patre Calpurnio, sedit annos octo, menses quinque, dies duos, martyrio coronatur temporibus Alexandri, [sedit] a Consulatu Pompejani & Peligniani. Eodem tempore Pontianus Episcopus & Hippolytus Presbyter exilio sunt deputati ab Alexandro iu Sardiniam insulam Bucinam, Severo & Quintiano Consulibus. In eadem insula maceratus, & afflictus fustibus, defunctus est tertio Kalend. Novemb. Hic fecit Ordinationes duas, Presbyteros quinque, Diaconos quinque, Episcopos per loca sex: quem B. Fabianus adduxit navigio, & sepelivit in cœmeterio Calisti via Appia, die depositionis ejus IX Kalend. Decemb.

XX Anteros mense uno, diebus decem Dormit III Nonas Januarii, Maximino & Africano Consulibus.

Anterius, natione Græcus, ex patre Romolo sedit annos undecim, mensem I, dies XII, martyrio coronatur temporibus Maximini & Africani Consulum. Hic gesta Martyrum diligenter a Notariis exquisivit, & in ecclesia recondidit, propter quod a Maximo Præfecto Martyr effectus est. Hic ordinavit unum Episcopum: qui sepultus est in cœmeterio Calisti via Appia IV Nonas Januarii, & cessavit Episcopatus dies duos.

XXI Fabianus annos quatuordecim, menses undecim, dies decem. Fuit temporibus Maximini & Gordiani & Philippi, a Consulatu Maximini & Africani, usque Decio II & Grato. Passus XIII Kalend. Februarii. Hic regiones divisit Diaconibus, & multas fabricas per cœmeteria fieri jussit. Post passionem ejus Moyses & Maximus Presbyteri & Nicostratus Diaconus comprehensi sunt, & in carcerem missi. Eo tempore supervenit Novatus ex Africa, et separavit de Ecclesia Novatianum et quosdam Confessores, postquam Moyses in carcere defunctus est: qui fuit ibi menses undecim, dies undecim.

Fabianus, natione Romanus, ex patre Fabio, sedit annos quatuordecim, mensem unum, dies undecim, martyrio coronatur. Fuit autem temporibus Maximini & Africani usque Decio II & * Quadrato, & passus est XIII Kalend. Februarii. Hic regiones divisit Diaconibus, & fecit sex Subdiaconos, qui septem Notariis imminerent, ut gesta Martyrum fideliter colligerent. Post passionem ejus Moyses & Maximinus Presbyteri & Nicostratus Diaconus comprehensi sunt. Eodem tempore Moyses in carcere defunctus est, qui fuit ibi menses undecim, & sic multi Christiani fugerunt. Hic fecit Ordinationes quinque per mensem Decemb. Presbyteros viginti duos, Diaconos septem, Episcopos per loca quatuordecim, qui sepultus est in cœmeterio Calisti via Appia, XIII Kalend. Feb. & cessavit Episcopatus dies sex.

[Annotatum]

* al. Grato

XXII Cornelius annos duos, menses tres, dies decem, a Consulibus Decio II et Decio, usq; Gallo et Volusiano. Sub Episcopatu ejus Novatus extra Ecclesiam ordinavit Novatianum in urbe Roma, et Nicostratum in Africa. Hoc facto, Confessores, qui se separaverunt a Cornelio, cum Maximo Presbytero, qui cum Moyse fuit, ad Ecclesiam sunt reversi. Post hoc Centumcellis expulsus, ibi cum gloria dormitionem accepit.

Cornelius, natione Romanus, sedit annum unum, menses duos, dies tres, martyrio coronatur. Hic temporibus suis, rogatus a quadam matrona, corpora Apostolorum Petri & Pauli de Catacumbis levavit noctu: primum quidem corpus B. Pauli acceptum, B. Luciana posuit in prædio suo via Ostiensi, juxta locum ubi decollatus est. B. Petri Apostoli accepit corpus B. Cornelius Episcopus, & posuit juxta locum ubi crucifixus est, inter corpora Sanctorum, in templo Apollinis, in monte aureo, in Vaticano Palatio Neronis, III Kalendas Julii. Post hoc factum fecit Ordinationem unam, Presbyteros septem. [Qui etiam decollatus est ad templum Martis: cujus corpus noctu collegit B. Luciana, & sepelivit in crypta juxta cœmeterium Calisti, via Appia, in prædio suo, XVIII Kal. Octob.] & cessavit Episcopatus dies sexaginta sex.

XXIII Lvcius annos tres, menses octo, dies decem. Fuit temporibus Galli & Volusiani, usque Valeriano III & Gallieno II. Hic exul fuit & postea nutu Dei ad Ecclesiā reversus. [Decessit] tertio Nonas Martii, Consulibus supra scriptis.

Lucivs, natione Romanus, ex patre Porfirio, sedit annos tres, menses tres, dies tres. Fuit temporibus Galli & Volusiani usque ad Valerianum III & Gallicanum. Hic in exilio fuit: postea nutu Dei incolumis ad Ecclesiam reversus est. Hic præcepit, ut duo Presbyteri & tres Diaconi in omni loco Episcopum non desererent, propter testimonium Ecclesiasticum: qui etiam a Valeriano capite truncatus est II Nonas Martii. Hic fecit Ordinationes duas per mensem Decemb. Presbyteros quatuor, Diaconos quatuor, Episcopos per loca sex: qui etiam sepultus est in cœmeterio Callisti, via Appia. Cessavit Episcopatus dies triginta.

XXIV. Stephanvs annos quatuor, menses duos, dies viginti unum. Fuit temporibus Valeriani & Gallieni, a Consulatu Volusiani & Maximini usque Valeriano III & Gallieno II.

Stephanvs, natione Romanus, ex patre Julio, sedit annos quinque, menses quinque, dies duos: martyrio coronatur. Fuit temporibus Valeriani & Gallieni & Maximi, usque ad Valerianum III & Gallienum II. Hic constituit Sacerdotes & Levitas vestes sacratas in usum quotidianum non uti, nisi in ecclesia. Hic fecit Ordinationes duas per mensem Decembris, Presbyteros quinque, Diaconos quinque, Episcopos per loca duos; sepultus in cœmeterio Calisti, via Appia, III Nonas Augusti. Cessavit Episcopatus dies viginti duos.

XXV Sixtvs annis duobus, mensibus undecim, diebus sex. Cœpit a Consulatu Maximi & Glabrionis, usque Tusco & Basso, & passus est VIII Idus Augusti. [Et Presbyteri præfuerunt] a Consulatu Tusci & Bassi usque in diem XII Kalendas Augusti, Æmiliano & Basso Consulibus.

Xistus, natione Græcus, ex Philosopho, sedit annum unum, menses decem, dies viginti quatuor. Martyrio coronatur. Fuit temporibus Valeriani & Decii. Truncati sunt capite cum B. Xisto VI Diaconi, Felicissimus, Agapitus, Januarius, Magnus, Vincentius, Stephanus VIII Idus Augusti: & [Presbyteri] præfuerunt a Consulatu Maximi & Gravionis, usque ad Consulatum Tusci & Gravionis XIII Kalend. Augusti. Quo tempore fuit magna persecutio sub Decio [cœpta] & post tres dies passi sunt Laurentius ejus Archidiaconus, & Claudius [Subdiaconus], Severus Presbyter, & Romanus Ostiarius, & Crescentius Lector. Hic fecit Ordinationes duas, Presbyteros quatuor, Diaconos sex, Episcopos per loca duo. Sepultus est in cœmeterio Callisti, via Appia. Nam VI Diaconi ejus, in cœmeterio Prætextati, via Appia, VIII Idus Augusti. Beatus vero Laurentius, via Tiburtina, in crypta, in agro Verano, IV Idus Augusti: & cessavit Episcopatus annos duos.

XXVI. Dionysivs annis octo, mensibus duobus, diebus quatuor. Fuit temporibus Gallieni ex die undecimo Kalendarum Augusti Æmiliano & Basso Consulibus, usque in diem septimum Kalendas Januarii, Consulibus Claudio & Paterno:

Dionysius, ex monacho, cujus generationem reperire non potuimus, sedit annos quinque, menses duos, dies quatuor. Fuit temporibus Gallieni, ex die undecimo Kalendas Augusti, Æmiliano & Basso Coss. usque in die VI Kalend. Ianuarii, & Consulatu Claudii & Paterni. Hic Presbyteris Ecclesias dedit & cœmeteria; & parochias & diœceses constituit. Hic fecit Ordinationes duas per mensem Decemb. Presbyteros octo, Diaconos tres, Episcopos per loca undecim. Sepultus est in cœmeterio Calisti via Appia, quinto Kalendas Ianuarii: & cessavit Episcopatus dies quinque.

XXVII. Felix annis quinque, mensibus undecim, diebus viginti quinque Fuit temporibus Claudii & Aureliani, a Consulatu Claudii & Paterni, usque in Consulatum Aureliani II & Capitolini.

Felix, natione Romanus, ex patre Constantio, sedit annos quatuor, menses tres, dies XXV; martyrio coronatur. Fuit temporibus Claudii & Aureliani, a Consulatu Claudii & Paterni, usque ad Consulatum Aureliani & Capitulini. Hic constituit super sepulcra Martyrum Missas celebrari. Hic fecit Ordinationes duas per mensem Decemb. Presbyteros octo, Diaconos tres, Episcopos per loca undecim. Sepultus est in cœmeterio suo,. via Aurelia, milliario secundo, III Kalend. Iunii: & cessavit Episcopatus dies quinque.

PARTIS II, SECTIO II.

XXVIII Eutychianvs annis octo, mensibus undecim, diebus tribus. Fuit temporibus Aureliani, a Consulatu Aureliani III & Marcellini, usque in diem VII Idus Decembris, Caro II & Carino Consulibus.

Eutychianvs, natione Tuscus, ex patre Marino, sedit annum 1, mensem 1, diem 1. Fuit temporibus Aureliani, a Consulatu Aureliani III, & Marcellini, usque in diem Idus Decembris, Caro II & Carino Coss. Hic constituit fruges super altario benedici. Hic per loca trecentos sexaginta duos Martyres sepelivit. Hic fecit ordinationes quinque per mensem Decemb. Presbyteros quatuordecim, Diaconos quinque, Episcopos per loca novem: qui & sepultus est in cœmeterio Callisti, via Appia, VI Kalend. Augusti, & cessavit Episcopatus dies octo.

XXIX. Cajvs annos duodecim, mensibus quatuor, diebus septem Fuit temporibus Cari & Carini, ex die XVI Kalendas Januarii, Consulibus Caro II & Carino, usque in X Kalendas Maji, Diocletiano VI & Constantio II Consulibus.

Cajvs, natione Dalmata, & ex genere Diocletiani Imperatoris, ex patre Gajo, sedit annos undecim, menses quatuor, dies duodecim. Fuit temporibus Cari & Carini, ex die XV Kalend. Ianuarii, a Consulatu Cari II … Hic fugit persecutionem Diocletiani, in cryptis habitans, & Confessor quievit. Hic fecit Ordinationes quatuor, per mensem Decemb. Presbyteros sedecim, Diaconos septem, Episcopos per loca quinque: sepultus est in cœmeterio Callisti, via Appia, X Kalend. Maji. Cessavit Episcopatus dies undecim..

XXX. Marcellinvs annis octo, mensibus tribus, diebus viginti quinque. Fuit temporibus Diocletiani & Maximiani, ex die pridie Kalendas Julias, a Consulibus Diocletiano VI & Constantio II, usque in Consulatum Diocletiani IX & Maximiani VIII. Quo tempore fuit persecutio, & cessavit Episcopatus annos IV, mensibus sex, diebus viginti quinque.

Marcellinvs, natione Romanus, ex patre Projecto, sedit annos octo, menses quatuor, dies quindecim. Fuit temporibus Diocletiani & Maximiani, ex die Kalend. Iunii, a Consulatu Diocletiani V & Constantii II, usque Diocletiani VIII & Maximiani VIII; quo tempore fuit persecutio magna, ita ut, infra triginta dies, quindecim millia hominum promiscui sexus, per diversas provincias, martyrio coronarentur. * [De qua re ipse Marcellinus ad sacrificium deductus est ut thurificaret, quod & fecit: & post paucos dies pœnitentia ductus, ab eodem Diocletiano, propter fidem Christi, cum Claudio & Quirino & Antonino capite sunt truncati & martyrio coronantur. Iacuerunt corpora sancta in platea dies viginti quinque, jussu Diocletiani, ubi Marcellus Presbyter noctu collegit corpora Sanctorum, & sepelivit via Salaria in cœmeterio Priscillæ, in cubiculo quod patet usque in hodiernum diem; quod ipse præceperat pœnitens, dum traheretur ad occisionem, in crypta juxta corpus S. Crescentionis, VI Kalend. Maji.] Hic fecit Ordinationes duas per mensem Decembr. Presbyteros quatuor, Diaconos duos, Episcopos per loca quinque: & cessavit Episcopatus annos sex, menses sex, dies viginti quinque, persequente Diocletiano Christianos.

[Annotatum]

* Ab Interpolatore perperā adjecta, infra rejiciuntur.

PARTIS II, SECTIO III.

XXXI. Marcellvs, anno uno, mensibus septem, dies viginti. Fuit temporibus Maxentii a Consulatu [Maximiani Herculei] X & Maximiani [Galerii] VII, usque post Consulatum X & VII.

Marcellvs, natione Romanus, ex patre Marcello, sedit annos quatuor. Fuit temporibus Maxentii, a Consulatu Maxentii IV & Maximi usque post Consulatum. Hic fecit Ordinationes per mensem Decemb. Presbyteros viginti quinque, Diaconos duos, Episcopos per loca viginti unum. Sepultus est in cœmeterio Priscillæ, via Salaria, XVI Kalend. Februarii. Cessavit Episcopatus dies viginti.

PARTIS II, SECTIO IV.

XXXII. Evsebivs, menses quatuor, dies sedecim, a XIV Kalend. Majas usque in diem XVI Kalendas Septembris.

Eusebivs, natione Græcus, ex Medico, sedit annos VI, mensem unum, dies tres. Fuit temporibus Constantini*. [Sub hujus tempora inventa est sancta Crux Domini nostri Iesu Christi v Nonas Maji. Hic baptizatus est Iudas Quiriacus.] Hic fecit ordinationes tres, Presbyteros tredecim, Diaconos tres, Episcopos per loca quatuordecim. Hic Sepultus est in cœmeterio Callisti, via Appia, VI Nonas Octobris. Cessavit Episcopatus dies sex.

[Annotatum]

* Fabulosa interpolatio refutatur 3 Maji.

PARTIS II, SECTIO V.

XXXIII Miltiades annis tribus, mensibus sex, diebus * novem, ex die sexto Nonas Julias, a Consulatu Maximiano VIII solo, quod fuit mense Septembri, Volusiano & Rufino, usque in III Idus Januarii Volusiano & Aniano Coss.

*

Melciades, natione Afer, sedit annos tres, menses sex, dies septem, ex die Non. Iulii a Consulatu Maximini VIII usque ad Maxentium II, qui fuit mense Septembri Volusiano & Rufino Coss. Hic constituit nulla ratione die Dominica aut quinta jejunium quis de fidelibus ageret, quia eos dies Pagani, quasi sacrum jejunium, celebrabant. Et Manichæi inventi sunt in urbe ab eodem die. Hic fecit ut oblationes consecratæ per Ecclesias ex consecratu Episcopi dirigerentur, quod declaratur fermentum. Hic fecit Ordinationem unam per mensem Decemb. Presbyteros quatuor, Diaconos tres, Episcopos per loca undecim: & cessavit Episcopatus dies quindecim.

[Annotatum]

* al. octo.

XXXIV Silvester annis viginti uno, mensibus undecim. Fuit temporibus Constantini, a Consulatu Volusiani & Anniani, ex die pridie Kalendas Februarii, usque in diem [pridie] Kalendarum Januariarum, Constantino & Albino Coss.

Silvester, natione Romanus, ex patre Rufino, sedit annos viginti tres, menses decem, dies undecim, temporibus Constantini … & Volusiani; ex die Kalendarum Februarii, usque in diem Kalend. Ianuarii, Constantio & Volusiano Consulibus. [Hic in exilio fuit, [Etiam hæc videntur ab Interpolatore adjecta,] in montem Soractem persecutione Constantini concussus: & postmodum rediens cum gloria baptizavit Constantinum Augustum, quem curavit Dominus pro baptismo a lepra.] Hic fecit constitutum de omni Ecclesia. Hujus temporibus factum Concilium cum ejus consensu in Nicæa Bithyniæ, & congregati sunt Sacerdotes, trecenti septemdecim Episcopi Catholici, & quorum chirographus cucurrit; alii imbecilles ducenti octo: qui exposuerunt fidem integram, sanctam, catholicam & immaculatam; & damnaverunt Arium, Photinum, & Sabellium vel sequaces eorum. Et in urbe Roma congregavit Episcopos ducentos septuaginta septem, & damnavit Calistum & Arium & Photinum: & constituit ut Presbyterum Arianum non susciperet, nisi Episcopus loci designati: & chrisma ab Episcopo confici, & privilegium Episcopis [dedit] ut baptizatum consignent propter hæreticam suasionem. Hic constituit, ut nullus laicus crimen Clerico inferret. Hic constituit, ut Diaconi Dalmatica uterentur, palla linostima lævæ eorum regerentur. Hic constituit, ut nullus Clericus propter causam quamlibet in curiam introiret, nec ante Judicem cinctum causam diceret, nisi in ecclesia. Hic constituit, ut sacrificium altaris non in ferico, neque in panno tincto celebraretur, nisi tantum in lineo: sicut corpus Domini nostri Jesu Christi in sindone linea sepultum est, sic Missa celebraretur. Hic constituit, ut si quis desideraret in Ecclesia militare aut proficere, ut esset Lector ad annos triginta, Exorcista dies triginta, Acolythus annos quinque, Subdiaconus annos quinque, Custos Martyrum annos quinque, Diaconus annos quinque, Presbyter tres, probatus ex omni parte, etiam foris qui sunt, testimonium habere bonum & sic ad Ordinem Episcopatus ascenderet; nullum majoris vel prioris locum invadere, nisi ordinem temporum cum pudore cognosceret, omnium Clericorum votiva gratia, nullo omnino Clerico vel fideli contradicente. Hic fecit Ordinationes sex per mensem Decembris, Presbyteros quadraginta quatuor, Diaconos triginta sex, Episcopos per loca sexaginta quinque. Eodem tempore fecit Constantinus Augustus basilicam in palatio Sessoriano, ubi etiam de ligno sanctæ Crucis Domini nostri Jesu Christi auro & gemmis conclusit. Eodem tempore fecit basilicam S. Laurentii. Eodem tempore fecit basilicam sanctorum Martyrum Marcellini Presbyteri & Petri Exorcistæ. Sepultus est B. Silvester via Salaria, in cœmeterio Priscillæ, milliario tertio ab urbe Roma, pridie Kalend. Januarii. Cessavit Episcopatus dies octo.

XXXV Marcus menses VIII, dies XX. Fuit temporibus Constantini, Nepotiano & Facundo Consulibus; ex die XV Kalendas Februarii, usque in diem Nonarum Octobrium, Consulibus supradictis.

Marcus, natione Romanus, ex patre Prisco, sedit annos duos. Fuit temporibus Constantini, Nepotiano & Secundo Consulibus, ex die Kalendarum Februarii, usque in diem Kalendarum Octobris. Hic constituit ut Episcopus Ostiensis, qui consecrat Episcopum Urbis, pallio uteretur, vel ab eodem Episcopo Urbis Romæ consecraretur. Hic fecit Ordinationes duas per Decembrem, Presbyteros quindecim, Diaconos sex, Episcopos per loca septemdecim. Sepultus est in cœmeterio Balbinæ, via Ardeatina, pridie Nonas Octobris: & cessavit Episcopatus dies viginti.

XXXVI Julius, annos quindecim, menses duos, dies sex. Fuit temporibus Constantis, a Consulatu Feliciani & Titiani, ex die VIII Idus Februarii, in diem pridie Idus Aprilis, Constantio V & Constantio Cæsare Consulibus. Hic multas fabricas fecit, basilicam in via Portuensi, milliario III; basilicam in via Flaminia milliario II, quæ vocatur Valentini; basilicam Juliam, quæ est regione VII, juxta forum Divi Trajani; basilicam trans Tiberim, regione XIV, juxta Callistum; basilicam in via Aurelia, milliario III ad Callistum.

Iulius, natione Romanus, ex patre Rusticio, sedit annos quindecim, mensem unum. Fuit temporibus Constantini, [a Consulatu] Feliciani & Maximiani. Hic fecit Ordinationes tres per mensem Decembris, Presbyteros octodecim, Diaconos octo, Episcopos per loca octo: sepultus est in via Aurelia, in cœmeterio Calipodii, milliario III, pridie Idus Aprilis. Cessavit Episcopatus dies viginti quinque.

XXXVII Liberius fuit temporibus Constantii, ex die XI Kalendas Junias, in diem … a Consulibus Constantio V & Constantio Cæsare.

FINIS CATALOGI PRIMI,
PROSECUTIO ALTERIUS.

Liberius, natione Romanus, ex patre Augusto, sedit annos quinque, menses tres, dies tres. Fuit temporibus Constantii usque ad Constantium Augustum VII. Hic exilio detruditur a Constantio, eo quod noluit hæresi Arianæ consentire, & fecit annos tres. Et congregati Sacerdotes, & cum consilio eorum Liberius, ordinaverunt in loco ejus Felicem Presbyterum Episcopum, venerabilem virum. [Et fecit Concilium Felix, & invenit duos Presbyteros consentientes Constantio Augusto Ariano, nomine Ursatium & Valentem, & damnavit eos in Concilio quadraginta octo Episcoporum.] Post paucos dies zelo ducti Ursatius & Valens, rogaverunt Constantium Augustum, ut revocaret Liberium de exilio, [ut unam tantum communionem participaret excepto rebaptizare.] Qui Liberius consensit præcepto Augusti, ut unam participationem conveniret communionis. Tunc revocaverunt Liberium de exilio. Eodem tempore Constantius una cum Ursatio & Valente convocaverunt aliquos, qui ex fæce Ariana erant, & misit & revocavit Liberium de cœmeterio S. Agnæ, ubi sedebat. Et ingressus Romam in ipsa hora Constantius, fecit Concilium cum hæreticis; simul Ursatius & Valens: & ejecit Felicem de Episcopatu, qui erat Catholicus, & revocavit Liberium. Ab eodem die fuit persecutio in Clero, ita ut intra Ecclesiam Presbyteri & Clerici necarentur. Qui Felix depositus de Episcopatu, habitavit in prædiolo suo a die III Kalendas Augusti. Ingressus Liberius in Urbem IV Nonas Augusti, consensit Constantio hæretico; [non tamen rebaptizatus est, sed consensum præbuit.] Fecit Ordinationes duas, Presbyteros novemdecim, Diaconos quinque, Episcopos per loca octo. Sepultus est in cœmeterio Priscillæ via Salaria V Idus Septembris. Cessavit Episcopatus dies quinque.

XXXIX

Felix natione Romanus, ex patre Anastasio, sedit annos tres [Hic declaravit Constantium hæreticum, & rebaptizatum secundum. Hic martyrio coronatur.] Hic fecit basilicam in via Aurelia, milliario ab Urbe secundo, ubi & requievit. [Hic fecit Ordinationem per mensem Decemb. Presbyteros XXI, Diaconos quinque, Episcopos per loca XVIII. Qui etiam capite truncatur, tum multis Clericis & fidelibus, occulte juxta muros Urbis, ad latus formæ Trajani, III Idus Novembris: & exinde rapuerunt corpus ejus nocte Christiani cum Damasco Presbytero, & sepelierunt in basilica supradicta XVI Kalend. Decemb. Cessavit Episcopatus dies XXXVIII.]

Verba omnia quæ in Elogiis Liberii & Felicis vides [] reclusa, non esse genuina sed ab Interpolatore adjecta, demonstrabit. Dissertatio nostra X, quæ Felicis hujus martyrium merum esse figmentum probabit, ex libello Faustini & Marcellini Presbyterorum schismaticorum: asserunt enim, quod Felix totis septem annis post regressum Liberii vixerit suo in prædiolo, haud omissuri, ad constandam invidiam Catholico Clero, a quo per schisma sese adjunxerant, exaggerare crudelitatem adversus Felicem exercitam, si quid simile revera accidisset. ✠

XL

Damasus, natione Hispanus, ex patre Antonio, sedit annos septemdecim, menses duos, dies undecim … Fecit basilicas duas, unam ad viam Ardeatinam, ubi requiescit. Hic accusatus in crimine de adulterio, facta Synodo purificatur a quadraginta quatuor Episcopis, qui damnaverunt Concordium & Callistum Diaconos accusatores, & jactaverunt de Ecclesia. Hic fecit Ordinationes quinque per mensem Decemb. Presbyteros XXXI, Diaconos XI, Episcopos per loca LI. Sepultus est in Basilica sua III Idus Decembris, cum matre sua & germana. Cessavit Episcopatus dies XXXVI.

XLI

Siricius, natione Romanus, ex patre Tiburtio, sedit annos XV, dies XXXV. Hic constitutum fecit de Ecclesia, & direxit per provincias. Constituit, ut sine consecrato Episcopi loci cuilibet Presbytero non liceret consecrare. Hic constituit hæreticos sub manus impositione reconciliari. Hic fecit Ordinationes quinque, Presbyteros XXXI, Diaconos XV, Episcopos per loca XXXII. Sepultus est in cœmeterio Priscillæ, via Salaria, VII Kalendas Martii. Cessavit Episcopatus dies XX.

XLII

Anastasius, natione Romanus, ex patre Maximo, sedit annos * III, dies X. Hic constituit, quoties Euangelia recitantur, Sacerdotes non sederent. Hic fecit Ordinationes duas, Presbyteros quinque, Diaconos quinque, Episcopos per loca undecim. Sepultus est ad Ursum Pileatum, V Kalendas Maji. Cessavit Episcopatus dies XXI.

XLIII

Innocentius, natione Albanensis, ex patre Innocentio, sedit annos quindecim, mensem unum, dies XXI. Hic constituit Sabbato jejunium celebrari, ideo quia Sabbato Dominus in sepulcro positus est, & discipuli jejunaverunt. Hic fecit Ordinationes quatuor per Decembrem, Presbyteros XXX, Diaconos XII, Episcopos per loca LIV. Sepultus est ad Ursum pilcatum V Kalendas Augusti. Cessavit Episcopatus dies XXI,

XLIV

Zosimus, natione Græcus, ex patre Apronio, sedit annum I, menses II, dies II. Hic constituit ut Diaconi lævam tectam haberent de palliis linostimis, & ut per Parochias cereus benedicatur. Hic fecit ordinationem unam per mensem Decembris, Presbyteros X, Diaconos III, Episcopos per loca VIII. Sepultus est juxta corpus B. Laurentii, via Tiburtina, VI Kalendas Januarii. Cessavit Episcopatus dies XXI.

XLV

Bonifacius, natione Romanus, ex patre Jocundo Presbytero sedit annos * III, menses VIII, dies V. Hic sub contentione cum Eulalio ordinatur: & fuit dissensio in Clero menses VI dies XV. Et facta Synodo deponitur Eulalius sub aliis Episcopis, quia juste non fuerat ordinatus: & ex consensu omnium sedit Bonifacius Præsul, & constitutus Eulalius in civitate Neptina Episcopus. Hic constituit ut nulla mulier vel monacha pallam sacratam contingeret aut lavaret, aut incensum poneret in ecclesia, nisi Minister, nec servum Clericum fieri. Hic fecit Ordinationem unam per mensem Decemb. Presbyteros XIII, Diaconos IV, Episcopos per loca XXXV. Sepultus est in cœmeterio S. Felicitatis via Salaria, VIII Kalendas Novembris. Cessavit Episcopatus dies IX.

XLVI

Cælestinus, patria Campanus, ex patre Prisco, sedit annos VIII, menses X, dies XVI. Hic fecit ut Psalmi centum quinquaginta deberent ante sacrificium psalli, quod ante non fiebat, nisi tantum Epistola Pauli Apostoli & sanctum Euangelium, & sic Missæ celebrabantur. Hic fecit ordinationes tres per mensem Decemb. Presbyteros XXXII, Diaconos XII, Episcopos per loca XLVI. Sepultus est in cœmeterio Priscillæ via Salaria, VIII Idus Aprilis. Cessavit Episcopatus dies XXI.

XLVII

Xistus, natione Romanus, ex patre Xisto, sedit anuos VII, dies XVIII. Hic a quodam Basso incriminatus, accusatur. Ex præcepto Valentiniani Augusti, cum magna examinatione facta Synodo, purgatur a LIV Episcopis, & ejecit Bassum a communione. Hic fecit Ordinationes, Presbyteros XXVIII, Diaconos XXII, Episcopos per loca LII. Sepultus est via Tiburtina, in crypta ad S. Laurentium. Cessavit Episcopatus dies XXI.

XLVIII

Leo, natione Tuscus, ex patre Quintiano' sedit annos XXI, mensem I, dies XIII. Hic fecit constitutum de Ecclesia. Hic invenit duas hæreses, Eutychem & Nestorium, & per rogatum Marciani Augusti, orthodoxi Principis, ex hujus præcepto factum est Concilium sanctorum Episcoporum in Chalcedone Orientis, in basilica sanctæ Martyris Euphemiæ; & congregati CCLXVI Sacerdotes; & aliorum chirographus cucurrit CCCCV Episcoporum: qui condemnaverunt Eutychem & Nestorium. Et post dies XLII iterum in unum congregati cum chirographis, qui præsentes fuerunt, exponentes fidem CC Episcopi, cum Augusto Marciano piissimo, qui fidem suam una cum Augusta Placidia * publice ante conspectum sanctorū Sacerdotum Episcoporum declaravit, ubi iterum damnatus est Eutyches. Et postmodum rogat Imperator Marcianus, simul cum Episcopis XLV, & misit Sacram, rogans Leonem Papam, ut fidem expositam fideM Catholicæ & Apostolicæ ei dirigeret. Beatus vero Leo direxit tomum, & firmavit Synodum sanctam. Hic fecit epistolas multas, exponentes fidem Catholicam rectam, quæ hodie in archivio Ecclesiæ Romanæ tenentur, & decretalem quam per universum mundum spargens seminavit. Hic fecit ordinationes quatuor per mensem Decembrem, Presbyteros octoginta unum, Diaconos triginta unum, Episcopos per loca centum septuaginta quinque. Hic constituit ut monacha non acciperet velaminis capitis benedictionem, nisi probata fuerit in virginitate sexaginta annorum. Sepultus est in basilica B. Petri tertio Idus Aprilis. Cessavit Episcopatus dies VI.

XLVIII

Hilarus, natione Sardus, ex patre Crispiniano, sedit annos quinque, menses tres, dies decem. Hic fecit decretalem & per universum Orientem direxit, & Epistolas de fide Catholica. Hic fecit Ordinationem unam per mensem Decembrem, Presbyteros quindecim, Diaconos quinque, Episcopos per loca viginti duos. Sepultus ad S. Laurentium in crypta, juxta corpus B. Xisti. Cessavit Episcopatus dies decem.

XLIX

Simplicius, natione Tiburtinus, ex patre Castino, sedit annos quindecim, mensem unum, dies sex. Hic constituit ad S. Petrum & ad S. Paulum & ad S. Laurentium hebdomadas, ut Presbyteri manerent, propter baptismum & pœnitentiam petentibus: de regione prima, ad S. Paulum; de regione tertia, ad S. Laurentium; de regione septima, ad S. Petrum. Sub hujus Episcopatum venit relatio de Græcia ab Acacio, qui fuit Episcopus Constantinopolitanus, & adfirmabat Petrum Alexandrinum Eutychianum hæreticum facta petitione ab Acacio. Tunc fuit Ecclesia exequens. Tunc Simplicius Præsul damnavit Petrum Alexandrinum, de quo Acacius innumerabilia crimina adfirmabat. Eodem tempore rescripsit Timotheus Catholicus & Acacius, dicentes, Quia vere in mortem * Presbyteri Catholici Petrus esse mixtus. Tunc Papa Simplicius dissimulans, numquam scripsit Acacio, sed damnavit Petrum. Hic fecit Ordinationes per mensem Decembrem tres, Presbyteros quinquaginta septem, Diaconos undecim, Episcopos per loca octoginta duos. Sepultus est ad B. Petrum V Nonas Martii, & cessavit Episcopatus dies quinque.

L

Felix, natione Romanus, ex patre Felice Presbytero, sedit annos VIII, menses XI, dies XV. Sub hujus Episcopatum iterum venit relatio a Patribus Græciarum, Petrum Alexandrinum revocatum ad communionem ab Acacio. Tunc venerabilis Papa Felix, mittens Defensores ex constituta Synodo Sedis suæ, damnavit Acacium cum Petro. Post annos tres, iterum venit relatio ab Imperatore Zenone, ut penitus rediret Acacius. Tunc Papa Felix fecit Concilium, ex [cujus] consensu misit duos Episcopos Misenum & Vitalem, ut si invenirent complicem Petri Acacium, iterum damnarent; si non, offerret libellum pœnitentiæ. Qui dum introissent in civitatem Constantinopolim, corrupti pecunia data, supradictis Episcopis non fecerunt secundum præceptum Sedis Apostolicæ. Venientes vero Romam ad Sedem Apostolicam, fecit Papa Felix Concilium, & excommunicatione facta in Concilio, invenit eos reos, & ejecit Misenum & Vitalem Episcopos a communione. Tunc Misenus Episcopus non se tacuit corruptum per pecuniam: cui Concilium concessit tempus pœnitentiæ. Hoc vero factum temporibus Odoacri Regis. Hic fecit Ordinationes duas per mensem Decembrem, Presbyteros viginti octo, Diaconos quinque, Episcopos per loca triginta unum. Sepultus est apud B. Paulum. Cessavit Episcopatus dies quinque.

LI

Gelasius, natione Afer, ex patre Valerio, sedit annos quatuor, menses septem, dies septem. Fuit temporibus Theoderici Regis & Zenonis Augusti. Hic suggestu Synodi, cum fletu sub satisfactione libelli purgatum, Misenum Episcopum revocavit. Hic fecit Sacramentorum Præfationes cauto sermone, & Epistolas fidei elimato sermone. Hic fecit Ordinationes per mensem Decembrem, Presbyteros triginta duos, Diaconos duos, Episcopos per loca sexaginta septem. Sepultus est apud B. Petrum XI Kalendas Decembris. Cessavit Episcopatus dies sex.

LII

Anastasius, natione Romanus, ex patre Petro, sedit annum unum, menses undecim, dies viginti quatuor. Hic fecit ordinationem unam per mensem Decembrem, Presbyteros duodecim, Episcopos per loca octo. Sepultus est apud B. Petum in Vaticano, XII Kalendas Decembris, & cessavit Episcopatus dies quinque.

LIII

Symmachus, natione Sardus, ex patre Fortunato, sedit annos quindecim, menses sex, dies viginti quinque. Hic fuit temporibus Theoderici hæretici & Anastasii Eutychiani Augusti. Hic amavit Clerum & pauperes, bonus, prudens, humanus, gratiosus: & cum eo ordinatur Laurentius, sub *intentione Episcopi. Ex qua causa separata est aliqua pars Clericorum vel Senatorum, alii cum Symmacho, alii cum Laurentio: & facta * intentione hoc constituerunt pariter, ut ambo Ravennam peterent ad judicium Regis Theodorici. Qui dum pervenissent, hoc judicatum æquitatis invenit, ut qui prior ordinatus fuisset, vel ubi pars maxima consentiret, ipse sederet in Sede Apostolica: quod tunc æquitas in Symmacho invenit & cognitio veritatis: & fuit Præsul beatus. Et eodem tempore Papa Symmachus fecit Synodum, & constituit Laurentium in Noceria civitate Episcopum, intuitu misericordiæ. Post annos vero quatuor, zelo & dolo ducti aliqui ex Clero & aliqui ex Senatu, incriminant Symmachum, & subornant testes falsos, quos miserunt Ravennam ad Regem Theodoricum hæreticum; accusantes B. Symmachum; & occulte revocant Laurentium Romam, & fecerunt schisma, & separaverunt se ab invicem, & pars aliqua a communione Symmachi, mittentes relationes Regi; & petunt a Rege Theoderico Visitatorem Sedis Apostolicæ Petrum Altinatem. Eodem tempore B. Symmachus congregavit Episcopos centum viginti quinque: & facta Synodo purgatur a crimine falso, & damnatur Petrus Altinas invasor Sedis Apostolicæ, & Laurentius Nocerinus. Tunc ab omnibus Episcopis & Presbyteris & Diaconis & Clero redintegratur Sedi Apostolicæ B. Symmachus, cum gloria, apud B. Petrum sedere Præsul. Fecit Ordinationes in urbe Roma quatuor mense Decembri, Presbyteros quadraginta septem, Diaconos quindecim, Episcopos per loca centum quinquaginta septem. Sepultus est apud B. Petrum, sub die XIV Kalendas. Augusti, in pace. Cessavit Episcopatus dies tres.

LIV

Hormisda, natione Campanus, ex patre Justo, de civitate * Frisione, sedit annos VIII, dies XVI. Hic Episcopatus auctoritate, ex constituto Synodi, misit in Græciam secundum humanitatem Sedis Apostolicæ: & reconciliavit Græcos, qui obligati erant sub anathemate, propter Petrum Alexandrinum & Acacium Constantinopolitanum. Hic Papa perrexit ad Regem Theodoricum Ravennam; & ex Concilio Regis direxit Ennodium Episcopum Ticinensem, & Fortunatum Episcopum Catanensem, & Euantium Presbyterum Urbis, & Vitalem Diaconum Urbis, euntes ad Anastasium Augustum, ut sub libelli satisfactione [Græci] revocarentur: [sed] nihil egerunt. Item secundo misit Hormisda Ennodium & Peregrinum Episcopos, & Pollionem Subdiaconum Urbis: & portaverunt Epistolas fidei, & contestationes secretas numero XIX, & libellum per quem redirent. Quod si noluissent epistolas suscipere, contestationes per civitates spargerent; in quo noluit consentire Anastasius Augustus, eo quod erat in hæresi Eutychi consentiens. Voluit itaque eos per remunerationem corrumpere. Illi autem, contempto Principe, nullatenus consenserunt accipere pecunias. Furore accensus Imperator ejecit eos per locum * periculosum, & imposuit eos in navi sub periculo mortis, cum Magistriano & Perfectiano, Heliodoro & Demetrio; & hoc dedit in mandatis Imperator, ut nullam civitatem ingrederentur. Illi vero secretius suprascriptas epistolas fidei XIX, per manus Monachorum Catholicorum, posuerunt per omnes civitates. Quæ tamen epistolæ susceptæ (non sunt) ab Episcopis civitatum; qui consentientes Anastasio Augusto hæretico, timore eas Constantinopolim direxerunt in manus Anastasii. Furia ductus, Anastasius, Papæ Hormisdæ inter alia sacra, hæc scripsit dicens: Nos jubere volumus, non nobis juberi. Percussus divino ictu Anastasius interiit. Sumpsit itaque Imperium Iustinus orthodoxus, & mittens ad Sedem Apostolicam * [petiit ut redintegraretur pax Ecclesiarum]. Tunc Hormisdas, cum consilio Regis Theodorici, direxit Germanum Episcopum Capuanum, & Ioannem Episcopum, & Blandum Presbyterum, & Felicem Diaconum Sedis Apostolicæ, & Dioscorum Diaconum. Quos is suscepit, munitos ex omni parte fidei, una cum libello, quomodo redirent Græci ad communionem Sedis Apostolicæ. Qui venientes juxta Constantinopolim occurrit illis multitudo Monachorum & Illustrium virorum, in quibus Iustinus Imperator & Vitalianus Magister militum, simul a Castello Rotundo quod dicitur, usque in civitatem Constantinopolim, cum gloria & laude, ingressi sunt, una cū Grato illustri. Ingressi itaq; in civitatē, suscepti sunt a Iustino Augusto orthodoxo cum gloria. Omnis itaq; Clerus Constantinopolitanus; una cum Ioanne Episcopo sentientes eo quod gratiæ suscepti sint, incluserunt se intra ecclesiam majorem, quæ vocatur sancta Sophia, & Concilio facto mandaverunt Imperatori, dicentes; Nisi nobis reddita fuerit ratio quare damnatus est Episcopus civitatis nostræ Acacius, nullatenus consentimus sedi Apostolicæ. Et facto Concilio, simul cum Justino Augusto, in conspectu omnium illustrium, tunc Legati sedis Apostolicæ elegerunt ex suis Dioscorum Diaconum ad reddendam rationem. Qui ita exposuit culpas Acacii, ut etiam omnes, simul cum Justino Augusto, acclamarent dicentes: Et hic & in æternum damnetur Acacius. Eodem tempore jussis Iustinus Augustus, accepta veritate, ut sine aliqua dilatione facerent libellum ad omnes qui in Regno Justini erant, ut redeant ad communionem sedis Apostolicæ: quod etiam factum est, & concordaverunt ab Oriente usque ad Occidentem, & cucurrit pax Ecclesiæ: qui textus libelli hodie archivio reconditus retinetur. Hic invenit Manichæos, quos etiam discussit examine plagarum, quorum codices incendio consumpsit ante fores basilicæ Constantinianæ. Hujus temporibus Episcopatus Africæ reordinatur, post annos septuaginta quatuor quod ab hæreticis fuerat exterminatus tempore persecutionis. Eodem tempore venit Corona aurea, cum gemmis pretiosissimis, donum a Rege Francorum. Hic fecit Ordinationes, Presbyteros… Episcopos per loca…sepultus est apud B. Petrum VII Idus Augusti. Cessavit Episcopatus dies VI

LV

Ioannes, natione Tuscus, ex patre Constantio, sedit annos duos, menses octo, dies quindecim, a Consulatu Maximi usque ad Consulatum Olibrii. Hic vocatus est a Rege Theodorico Ravennam: quem Rex rogans misit in legatione Constantinopolim ad Justinum Augustum, virum religiosum, qui summo amore religionis Christianæ hæreticos extricavit; nam summo fervore ecclesias Arianorum in Catholicas dedicavit. Exinde voluit [Rex] totam Italiā gladio perdere. Tunc Joannes venerabilis Papa egressus cum fletu & mugitu ambulavit, & viri religiosi Exconsules Patricii, Theodorus, Importunus, Agapitus, & alius Agapitus, hoc accipieñtes in mandatum legationis, ut redderentur ecclesiæ hæreticis in parte Græciarum; quod si non fuerit factum omnem Italiam gradio perderet. Iustinus autem Augustus cum ei, simul & Senatoribus tantis & talibus Exconsulibus & Patriciis Urbis Romæ [occurrisset], omnem concessit petitionem, & propter sanguinem Romanorum reddidit hæreticis ecclesias, secundum voluntatem Theodorici Regis hæretici, ne Christiani; maxime Sacerdotes, ad gladium mitterentur. Tunc vero, beatissimo Ioanne Pontifice sed & viris illustribus positis Constantinopoli, Rex Theodoricus tenuit duos Senatores, Exconsules & Patricios, gladioque interfecit Boëthium & Symmachum, quorum etiam corpora abscondi præcepit. Venientes vero supradicti viri cum Ioanne Episcopo, post omnia per ordinem acta (Agapito Patricio defuncto in Græcia) suscepti sunt a Rege Theodorico cum dolo & grandi odio: quos gladio voluit punire; sed metuens indignationem Iustini Augusti orthodoxi non fecit, tamen omnes in custodia maceravit. Ita ut B. Ioannes Papa, in custodiæ afflictione maceratus, deficiens moreretur: qui defunctus est Ravennæ cum gloria XV Kalendas Iunii, in custodia Regis Theodorici. Post hoc nutu Dei omnipotentis, quadragesimo octavo die postquam defunctus est Ioannes Episcopus in custodia, subito Theodoricus Rex interiit, a Divinitate percussus. Hic Ordinationes fecit per loca. Cessavit Episcopatus dies decem.

LVI

Felix, natione Samnita ex patre Castorio, sedit annos quatuor, dies quatuordecim, a Consulatu Mavortii usque ad Consulatum Lampadii & Orestis, a die IV Iduum Octobris. Hic fecit basilicam SS. Cosmæ & Damiani in urbe Roma, juxta templum Urbis Romæ. Obiit temporibus Athalarici Regis: qui sub die III Iduum Octobris sepultus est apud S. Petrum. Hic fecit Ordinationes duas, Presbyteros quinquaginta duos, Diaconos quatuor, Episcopos per loca viginti novem. Cessavit Episcopatus per dies III.

[Annotata]

* lege IV

* imo IV

* corrige Pulcheria

* Anast. Proterii, idque verius

* Anast. contentione forte contentione Episcopii.

* Iterum Anast: contentione.

* Anast. Frisilone videtur legendū Frusinone in Latio.

* Anast. per posterulam al. per posticulum.

* hac suppleta ex Anastasio.

DANIELIS PAPEBROCHII
E SOCIETATE IESV
CONATVS CHRONICO-HISTORICVS AD CATALOGVM ROMANORUM PONTIFICUM
PARS PRIOR
A SANCTO PETRO
VSQVE AD GELASIVM II



BHL Number: 8393


Continet prior hæc Pars Pontifices omnino centum sexaginta, ita ut Parti posteriori solum octoginta duo relinquantur. Causa divisionis, tali potius loco quam alibi faciendæ, patebit ex Præfatione ad eamdem Partem posteriorem: Indicem vero Pontificalem ordine Alphabetico digestum, utrique Parti communem Indicemque Materiarum atque Dissertationum, huic operi sparsim interpositarum, require post alios Indices quinti Tomi, unde eos accipere poteris quicumque totum hoc argumentum seorsim ab Actis voles in unum volumen coordinatum habere.

PRÆFATIO
De hujus tractationis occasione ac scopo, servanda Baronio reverentia, & quorumdam jurgiis silentio prætereundis.

Cvm ante hos circiter decem annos, Præliminarem suā ante Acta Sanctorum mensis Aprilis Diatribam ad veteres Pontificum Romanorum Catalogos, recognoscendam præloque aptandam, mihi traderet piæ mem. Magister meus, R. P. Godefridus Henschenius: Accipe, inquiebat, [Ex fundamentis in Diatriba Henscheniana positis,] Testamentum hocce meum, quod tibi tuisque post me adjutoribus facultatem præbeat de Romanis Pontificibus, iis qui ante sextum seculum vixere, certius expeditiusque statuendi, quo quisque tempore sedere cœperit desieritque, subsidio antiquiorum Catalogorum, quos paucis visos, nemini vero digne æstimatos, hac mea, extrema fortaßis, opera tibi trado illustratos. Accepi ego, a tantæ tamque diuturnæ in sacra historia experientiæ viro commendatum mnemosynon, velut talentum, non datum, sed creditum, & fidei meæ commissum. Oculo autem in id semper fui exinde intentus, ut ejus usum mihi aliisque expeditiorem redderem; utque ea, quæ ille indefinita reliquerat plurima, determinarem accuratius, ex verosimiliori singulorum Epocha ducendo etiam mensium ac dierum numerum, & quis cuique Natalis seu primus in cathadra, quis Funebris extremusque dies fuerit

[2] Rebar equidem, semel per illum posito tam bono Pontificiæ Chronologiæ fundamento, posse & antiquas ejus ruinas molimine non magno reparari, & ipsas coagmentari cū succedentium seculorum serie, quam in Annalibus Baronianis stare satis solidam, [orsus deducere perfectam Pontificatuū chronographiā,] neque novæ curæ egere existimabam. Sed utrobique præconcepta opinione falsum me tunc primum cognovi, cum aliquo usque progressus in opere, coactum me vidi revolvi ad caput, viamque relegere, plus una vice; propter nova quæ interdum se offerebant rerum temporumque criteria, neque Henschenio neque ulli priorum animadversa. Quæ dum exploro, & crebra ad opus applicatione fidelia esse cognosco, oportui resingere identidem quidquid absque iis, velut absque amußi antea construxeram. Res enim Chronologicæ sic fere se habent, sicut catenæ; quarum si annulum unum moveris, [negotium opinione difficilius reperi,] proximos etiam & quandoque omnes commoveri necesse est; ac sæpe, propter unum alterumve diem, deficientiem abundantemve, longam priorum sequentiumque seriem revocari ad examen. Ad ulteriora deinde progrediens secula, ubi prona mihi promittebam omnia, propter eruditißimi Annalium ecclesiasticorum Conditoris prægressam diligentiam; deprehendi majoris momenti rebus historiisque ita fere impensam ab eo operam totam, ut, quamvis istic etiam multa optime solideque constituta haberentur ad Chronologiam pertinentia, sicubi tamen illius ordinandæ instrumenta idonea deficiebant, ea haud admodum solicite perquisiverit Auctor; de ingressu exituque plurimorum contentus simpliciter retulisse, quæ vel apud libri Pontificalis scriptorem (Damasum multi errando crediderunt) vel apud Anastasium Bibliothecarium reperiebat; [quodque nequiret recte peragi,] securus, quam ea commode hærerent inter se vel potius desperans reperire viam, eorum agnitos errores corrigendi, vel ad concordiam revocandi dissona nimium testimonia.

[3] Hic vero, quod ex Diatriba Henscheniana nosse jam cœperam, certius quotidie clariusque agnovi, fieri scilicet nequaquam posse, [nisi plane recendendo a Baronio.] ut hanc historiæ Ecclesiasticæ partem pertractaret aliquis, quin ubique fere subduceret calculos a Baronianis diversos; quod ingentia Scriptoris plane eximii merita nota habentibus ut tolerabile videretur, verebar equidem. Memineram etenim Ioannis nostri Deckerii Velificationem seu Theoremata, de anno ortus ac mortis Domini, Græcii edita anno MDCV, usque adeo displicuisse nostræ tunc Societatis Generali Præposito R. P. Claudio Aquavivæ, [Hoc autem facere formidanti,] quod de illis longe aliter quam Baronias statuerent, ut nec ipse, nec qui succeßit ei Mutius Vitellescus, paßi sint unquam in lucem venire tres eruditißimos ejusdem Auctoris de eodem argumento Tomos Theologicarum mixtim & Chronologicarum Dissertationum, in Christi Theanthropi Natalem, seu de primario ac palmari divinæ at humanæ Chronographiæ vinculo, iidemque etiam hodie apud nos delitescunt. Quamvis autem multis post annis Dionysius Petavius in Gallia, in Belgio Iacobus Tirinus & Ægidius Bucherius, ex disciplina Deckerii fuerint permißi suis quique in operibus Chronologiam Euangelicam ordinare; factum id est, cum jam inter Eruditos satis ubique conveniret de insufficientia Baronianæ sententiæ. Non idem adhuc evenerat succeßioni Pontificiæ ab eo traditæ, & doctißimi illi quos dixi viri vix ausi fuerant eam delibare. Quæ autem conatui meo viam stravisse videbatur Diatriba Henscheniana, cum ultra medietatem sexti seculi se non extenderet, ac nudum fere Catalogorum veterum conspectum præberet; utcumque cum plausu excepta etiam Romæ fuerit, non tamen securum me reddere poterat, æque feliciter id mihi cessurum, per omnes pariter duodecim scriptoris Illustrißimi Tomos circumlaturo sententiam. Hærebam ergo animi anxius, [metum exemit P. Possinus,] nec satis poteram apud me ipsum constituere, expediretne vel cœpta prosequi, vel producta ad finem in lucem emittere; donec R. P. Petrus Possinus, Societatis nostræ post Orlandinum atque Sacchinum Historiographus, vir ab omnigena eruditione Romanæ Vrbi toti notißimus, cognita solicitudine istac mea, & exploratis doctiorum virorum sententiis, metum per epistolas non unas excußit, commemorans quid cum præcipuæ doctrinæ hominibus hac super re tractasset: quarum epistolarum unum alterumne specimen hic quæso ut liceat exhibere.

[4] Rusticabatur ille Tusculi per autumnum anni MDCLXXVIII, cum meas forte acciperet excusatorias, quo minus fidenter id agerem quod posse videbar; quando eodem appulit purioris, aëris captandi causa, [ex sententia Card. Riccii, affirmans,] Illustriss. Michael Angelus Riccius, tum quidem Consultor Congregationum S. Officii, Rituum, & Indicis, Secretariusque Congregationis de Indulgentiis, atque Pontifici æstimatus imprimis, nuper vero ab Innocentio Papa XI sacro Cardinalium adscriptus Collegio, sed eo in gradu, quem invitißimus susceperat, non diu superstes. Hunc conveniens Poßinus, cum meo nomine ageret gratias, pro variis monumentis ad Acta Sanctorum instruenda ultro communicatis; & is quædam alia reperisse diceret, ipsi tradenda cum simul Romam redivissent; Inde prono cursu ad opus (ut crebro solebat) commendandum progressus, cum multa per honorifica congereret; Ecquid, inquit Poßinus, etiam probas, quod Patres, dum Vitas Sanctorum illustrant, plerumque proferunt aliqua historiæ emendandæ accommodata? Ut de ceteris taceam, [id omnes Romæ Eruditos optare,] circa obitus ingressusque Ponfificum multa illi annotant, haud parum ab hactenus creditis diversa, qualium specimen jam videris in quadam ad Aprilem Præfatione: habereque ipsos audio longe plura ejus generis, adeoque posse conficere integrum ad hunc diem Pontificum Catalogum, cum veris & bene probatis decessionis successionisque cujusque eorum Epochis; sed retardari a tali opere vulgando, [& salvo Baronii honore futurum.] metu ne quosdam offendat crebrior a Baronii sententia discessio. Ille vero ad ea: Atqui vana quidem, meo judicio, & nihil panica formido talis est. Satis illi sæpe testati sunt, quanti Baronium faciant; nec justa unquam ulli oborietur suspicio, invidere ipsos illius gloriæ: quin & proferre quæ ipsum fugerint, imitari potius sit diligentiam illius & votis obsecundare, quam ulla ex parte debitæ ipsi a cunctis reverentiæ deesse. Audeant igitur, me quidem auctore, & quidquid collectum habent ejusmodi argumenti quamprimum in lucem publicam effundant; magnam inituri ab Eruditis gratiam, sine admixtione ullius a quamlibet piis invidiæ.

[5] His aliisque ex tali tantoque viro auditis Antuerpiamque perscriptis, [Idem urgere D. Io. Lucium,] in Vrbem Poßinus rediit; ubi mox eum convenit D. Joannes Lucius, editis de Regno Dalmatiæ atque Croatiæ libris aliisque eo spectantibus monumentis celebris vita jam functus etiam ipse. Qui cum causa consulendi Henschenium de sua quadam conjectura scriptum aliquod obtulisset, quod nobis destinaretur; Venerandus ille Senex, inquit idem Poßinus, & assidua cum Eruditis Urbis conversatione sensus publici apprime conscius, extremo mecum sermone tam ardenter incubuit, ut quæ nova lumina circa obitus successionesque Pontificum Romanorum emonumentis non antea visis hausistis, quamprimum ederetis; ut sibi videri diceret, ad id vos officio quodam & conscientiæ obligatione cogi. Cumque merum qui vos moraretur exponerem, dejerabat terrorem esse panicum, modo id fiat cum congrua significatione venerationis erga Baronii memoriam. Respondi ego; Ista amanter prudenterque suggesta, optimo seni nostro Henschenio eatenus dumtaxat probari posse, quatenus properanti ad prælum Majo mora nulla injiceretur. Quod ipsum in occasionem eadem rursus suadendi trahens jam sæpe dictus Poßinus, penultima Decembris cœpit amica curiositate interrogare, ecquid splendidi plausibilisque argumenti Præfationum loco, paratum haberemus in tomos Maji singulos, ut factum in Martio atque Aprili; & digitum in id quod cupiebat intendens, Video, inquit, in limine Aprilis vestri marmor idoneum struendæ magnifice Portæ speciosæ Majo vestro. [& optissime fieri ante Majū posse,] Extat ibi delibatio chronologiæ Romanorum Pontificum, e monumentis serius repertis emendatæ: delibatio, inquam, & specimen quasi merum. Nam præcipua scribentis opera consumitur tribus Exercitationibus, pereruditis quidem, sed parum admodum ad veram seriem successionesque Pontificum facientibus, utramlibet tandem in partem definiantur spinosæ istæ & horribilibus obseptæ difficultatibus quæstiones, de anno nascentis ac morientis Christi. At Pontificum vel ineuntium vel desinentium veræ Epochæ, certioribus & nondum visis ad indubitabilia monumenta testimoniis aut indiciis defixæ, res essent quam Summates (qui fere primas solum paginas nuncupatorum sibi voluminum legere solent, intima ne cognoscant curis negotiisque prohibiti) in Prolegomenis perlibenter decurrerent, quam Eruditi cupide scrutarentur, quam omnes avide spectarent. Ergo quod potestis, ne gravemini promere, integram plenamque illustrationem historiæ Pontificiæ, a mendis quibus scatet innumeris repurgatam.

[6] At enim periculum est, ne, Romæ præsertim, multos offendat crebra, nec evitabilis hoc agentibus, discessio a sententia Baronii. [citra ullius offensæ periculum,] Cur hoc metuatur, si nec in re nec in hominum opinione talis formidinis umbra ulla residet? Quis non videt nullam esse culpam Eminentissimi Historiæ ecclesiasticæ Patris, non vidisse, quæ nondum extabant dum ipse viveret, monumenta? Quod sensum spectat Romæ degentium, scripsi alias quid Illustriss. Michael Angelus Riccius, quid D. Joannes Lucius mihi de hoc dixerint, non ex sua ipsorum solum, [atq; faventibus Oratorii Rom. Patribus.] sed & omnium qui hic degunt Eruditorum, quibus sunt familiarissimi, sententia. Patrum Oratorii Romani, inter quos vixit scripsitq; Baronius, non alia, pro ipsorum sapientia & æquitate dispositio mentis. Id heri mihi diserte confirmavit R. P. Leander Coloredus, cui novissime Congregatio sua partes imposuit provehendæ ulterius continuationis Baronianæ, post Odoricum τὸν Μακαρίτην. Equidem arbitror adeo non ista re maculandam Baronii memoriam, ut potius expetendum ejus causa volentibus sit, si quid ei defuerit postea repertum, non ab hæreticis vel aliter infensis insultabunde ostentari (quod, si a vobis omittatur, fiet) sed a benevolis & impense faventibus, cum ejus defensione ac laudum prædicatione, produci.

[7] Ita tunc quidem instabat Possinus; sed Henschenius, jam fere octogenarius, cum intelligeret eorum quæ postulabantur nihil ita paratum haberi a me, [Mortuo Hēschenio qui ad Iunium differri volebat,] ut cœptis perficiendis limandisque quantum necesse erat non requireretur adhuc multum temporis studiique; adeo non assensit suadenti, ut nec ad aures quidem ulterius admittere vellet sermonem de re, qua supra vires gravandum me credebat, si curandæ impreßioni tum vel maxime ferventi intentus, & simul supplendis illustrandisque trium ultimorum tomorum Actis occupatus, eo insuper onere gravater, cui ipse per ætatem jam parum admodum posset succurrere; quodque ut bene sustineretur, requirere judicabat hominem totum, & quidem non unum. Cum autem non desperaret fieri posse, ut ante obitum suum videret totos sex Maji tomos absolutos a prælo, si modo unum id ego curarem; omnino mandavit deponerem e manibus Tractatum istum, commodius mensi Iunio reservandum, ante cujus tres Tomo, (nec enim plures futuros apparebat, licet ad sex excreverat Majus) dividi ille perquam apte posset, & solus totidem Propylæa constituere.

[8] Interim amicis, præsertim Parisinis suadentibus, emissa in lucem est Maji pars prima, sane perquam feliciter. Vix enim effluxerat mensis unus ab editione, [& parte 2 Maji lentius prodeunte,] accelerata totis meis ac typographi nisibus, (etiam cum exclusione diei XVII, qui ad quinque priores dies additus tertium Tomum facturus erat parem secundo ac primo) cum hominem, alias adhuc vegetum ineunte autumno anni MDCLXXX paralysis corripuit prostravitque; & simul aperuit quam utile fuerit dimidii Maji emittendi cosilium. Factum porro eadem ex causa est, ut nec illis quibus supervixit undecim mensibus, nec etiam altero dimidio anno deduci commode ad prælum potuerit pars secunda Maji, cui restabant etiamnum perficienda prolixiora pleraque, ex Græca & aliis linguis non Latinis, Acta. Vt autem iisdem absolutis mature resumeretur impreßio, videbatur omnino non posse absolvi per æstatem anni LXXXIII, sicut fuerat cogitatum; [datum est tempus absolvendo operi;] adeo multa nec opinata Typographo supervenerunt impedimenta, quæ eum coegerunt properare lentius. Licuit per has quasi inducias cogitare de audiendis iterum eorum precibus, qui Pontificiam Chronologiam postulabant quantocius, uti fecisse se profitetur Eruditißimus Pater Antonius Pagi, Ordinis Minorum Conventualium in Provincia antehac Provincialis, in Prolegom. num. 2 ante Dissertationem suam Hypaticam, quam hisce jam prælo paratis accepi, anno MDCLXXXII Lugduni editam. Ergo denuo eam in manus sumpsi; ac propter oblata noviter, ut dixi, criteria quædam, totum a capite redorsus negotium, ad hanc quam vides molem opus adduxi, per limina posteriorum trium Tomorum Maji dividendum, nisi hoc etiam amici dissuasissent, & simul totum legere ante unum eorum maluissent.

[9] Ceterum libens fateor, quod illud ne nunc quidem commissurus luci fuerim, si non P. Franciscus Baertius, a morte P. Henschenii adjunctus mihi Socius, dum Conradum Ianningum, P. Danieli Cardono suffectum ad tempus, Romæ detinent Theologica studia, [edendoq; in lucem;] suscepisset in se omnes & singulos annorum, dierum, ac mensium numeros, litterarum item Dominicalium, ac Paschalium circulorum characteres, identidem recurrentes, revocare ad scrutinium diligens & accuratum; sine quo sperare humanitus non poteram, quod exerrans calamus aut memoria fallens non subinde peccaret aliquid, etiam iis in locis ubi alienos errores nitor corrigere. Quantamcumque enim a se gratiam sperare me jubebant homines cordati & eruditi; videbam tamen, nihilo minus quam accidisse sibi testatur Baronius in Appendice ad Tomum X, [Licet prævideatur parata obtrectatio,] etiam mihi paratos esse non solum monitores (quos tamquam insignes benefactores colendos mihi censeo; sed etiam alios, qui (ut ait ille) seipsos adversariorum loco constituunt, dum nostra infenso animo carpunt, &c. Nam quomodo meo alicui errori parcerent, qui etiam menda manifeste typographica (sine quibus liber nullus editur, quantamcumque vigilantiam correctioni impendas) tamquam malæ sanæ mentis argumenta exagitant? En tibi unum alterumve exemplum intemperantis istius dicacicatis.

[10] [omnem carpendi ansam captantium.] In Appendice ad primum Tomum Maji reperitur annus MCLIV, male compositus cum rebus gestis circa Ansedanum in Lusitania conventum, a Canonicis Regularibus ad Prædicatores translatum, Commendam loci tenente D. Emanuele de Sousa, regnum administrante D. Catharina pro nepote Sebastiano, Provincialatum vero suorum gerente Vener. P. Ludovico Granatensi. Singula nomina lectorem, in historia seculi superioris non omnino rudem, monere poterant, in anni numero sphalma esse typographicum, atque pro C substituendum D: fuit tamen cui cavillari luberet, & velut cum somniante agere, ac quærere, quomodo filius fuerit ante patrem, & ordo Dominicanus ante S. Dominicum. S. Prochori, unius ex LXX Discipulis Christi, cultus apud Coptos, notatus in margine fuerat ad eam Appendiculam, quæ de ipso est Tomo 1 Aprilis pag. 910. Contigit ut post ultimam a me factam ejusdem folii recognitionem, jubente Henschenio ponerentur ad Appendiculam præcedentem lineæ paucæ; quarum causa ut sequentia omnia loco mota nonnihil sunt, sic etiam moveri eodem debebat, quæ textui respondebat marginalis synopsis: mota autem per socordiam typothetæ non est: & sic verba illa, Cultus apud Coptos, spectantia ad S. Prochorum, inveniuntur nunc apposita loco quicum nullam habent connexionem. Hoc primo intuitu notare quivis non cæcus poterat, & tantillum dimittens oculos videre paulo inferius locum quo ista spectabant. Sed oculos paßio nulla habet. Vnus quidam eorum quos dixi, satis & abunde habere se credidit, quo augeret Elenchum errorum & falsitatum Papebrochii (mirare religiosi scriptoris modestiam) & quoniam volebat dictum interpretari ad sui contumeliam cujusdam Sancti, tota quidem pagina illa nusquam, sed tamen in præcedente nominati, An non scomma? inquit, An idoli loco habet? Infamia Copti colebant idola, canum, felium &c. an hoc vult? Sic autem temere jactum semel convitium, mox in aliorum nihilo moderatiorum libellos transiit paginasque implevit. Quid igitur, si S. Petrum cultum habere apud Romanos dicam, [quia etiam tales non nihil prosunt.] scomma id fuerit, quia nempe Romani, adhuc gentiles, infamia Bacchi ac Veneris idola colebant? Commiserationem ista, non iracundiam homini sensato moveant; sequamur nos prælaudati Baronii citato supra loco consilium prudens; convertamus in nostrum lucrum aliena dispendia, & si quid vane objectum, confutemus; si quid ostendatur erratum, corrigamus; si quid obscurum, elucidemus; insuper & si quid addendum devenerit in manus, pariter adjiciamus.

[11] Fiet hoc a nobis (nisi alius magis proprius locus citius aliquid retractandum suadeat) in copioso totius semestris primi Supplemento, quod post Iunium absolutum paramus. Interim revertor ad Baronium, & quod ante Tomum 1 Martii in Vita Bollandi num. 41 scripsi, hic iterum dico: Fidenter sæpe, sed semper reverenter, a sententia magni illius Auctoris recedimus, [Igitur cum omni quæ debetur Baronio reverentia,] idque absque ulla ipsius nota vel injuria factum accipi volumus. Fatemur enim fieri posse, ut magni alicujus gigantis humeris insidens quantumvis pumilus, prospiciat longius aliquanto, & quæ ipsum latent intueatur: idque nunc etiam fieri facilius, propter tot antiquorum monumentorum millia, partim a nobis recens inventa collectaq;, partim ab aliis in lucem eruta, postquam Baronius desiit Ecclesiasticam historiam per Annales digerere; quæ ille si videre potuisset, rectius utique certiusque judicasset. Etenim sæpissime accidit, ut in historia aliqua seu quæstione facti occurrant nodi quidam diu inexplicabiles, qui eruderato aliquo veteri testimonio facillime postea resolvantur. Quod cum Catholici ac Religiosi scriptores verecunde faciunt, ipsis quoque quos sic refutant honor suus manet, & heterodoxis occasio tollitur seipsos tumide extollendi, velut super alienorum errorum a se factas ruinas, si quod Chronologicum σφάλμα deprehenderent. Sic ego ante hos sedecim annos, sic iterum hodie intelligi volo nomen Baronii usurpare, velut viri omni encomio majoris, nec unquam sine honoris præfatione nominandi, nisi id affectationis superstitiosæ plusculum haberet, neceßitatis vero nihil, præmonito semel (ut hic fecimus) Lectore; per quem deinceps nobis liceat simpliciter in decursu appellare Baronium, sic ut nominasse laudasse sit, etiam istic ubi corrigitur; cogitando semper quod, ut ait ipse, Nihil cum oritur statim perfectum est, neque in longa ac perdifficili via illæso semper pede conceditur incedere. Nusquam autem ei usuvenit offendere sæpius, quam in Pontificum succeßionibus ordinandis.

[12] Annos ille quidem minime paucos, totumque primi sui Tomi laborem, [conabor perficere rem,] statuendis Christianæ Chronologiæ principiis impenderat, & omnes difficultates perrupisse credebat, initium vulgaris Æræ trahendo ad duos retro Consulatus, præterquam eatenus factum erat; ast eo successu, cui Chronologi Eruditiores omnes postea indoluerunt, nemine qui sequendum id sibi putaret invento, omnibus autem ad annos vel duplo plures prævertendam æram communem censentibus, vel omnino nullos adsciscendos: quin etiam ipsemet, ubi ad Imperium Probi Soterisq; Pontificatum pervenit, ne continuo pergeret a sensu communi dißidere, utrumque contrahere plus æquo coactus, nec obscure professus est, cuicumque alteri chronotaxi haud difficulter se subscripturum, salvis quas ponebat, quasque Henschenius postea servavit, conditionibus. [ab ipso fere desperatam;] Tum vero tamquam irrito conatu fatigatus, languidius cœpit Pontificiæ succeßionis funem contexere, ut supra dixi. Postquam autem etiam Anastasius Bibliothecarius, quo præcipue nixus fuerat, ipsum destituit, ante finem seculi noni subsistens; magnas ubique tenebras reperit, quarum discutere tentavit alias, alias nec tentavit quidem; optavit tamen consurgere aliquem qui omnes dißiparet. Id præstitisse me non ausim præsumere, quin potius aliis superesse adhuc reor multam materiam gloriosi non minus quam fructuosi laboris: ideoque huic tractatui, pro titulo Chronographiæ Pontificiæ, qui primus se offerebat quærenti, nomen feci Conatus Chronico-historici. In hoc si scopum non attigero, [libenter cessurus certiora docturo.] alterque feliciori id faciens successu, meos, si quos invenerit, errores corrigat; adeo non feram id ægre, ut cum animi gratulatione sincera cessurus ei palmam sim; eademque promptitudine illi assurrecturus, qua eruditißimi Patris Ioannis Mabillonii de re Diplomatica opus excepi, & postquam legeram approbavi, licet in non paucis contrarium eis, quæ in argumento eatenus intacto, optima quidem voluntate, sed impari ad rem tantam instrumenti necessarii copia, obiter delibavi, occasione Trevirensis cujusdam figmenti. Quamvis enim istud satis eversum sit lucubratiuncula prædicta, assentiente ipsomet Mabillonio ad lucem tamen dignioris istius justique operis illa sic mihi ipsi viluit, ut in ea nihil fere amplius inveniam quod placeat, quam quod ex dubiis istic a me fortuito motis tam insignis Commentarius nasci potuerit, ab eo qui rem ex professo pertractavit. Equidem sic existimo, neminem turpiter vinci, ubi gloriosum fuit certare; si tamen certasse dici poßint cum alio, quam cum ipsius argumenti obscuritate originaliumque diplomatum defectu; nemine tum adhuc invento qui speraret inveniri aliquam methodum posse, ad verifalsiq; discrimen faciendum inter diplomata vetera, etsi constaret multa esse inter ea sublestæ fidei, saltem quoad historiam, pro qua sola satagebam. Libenter interim restituo San-Dionysiano archivio, quam læsisse inconsultius videor, reverentiam; sub ea quam Mabillonus offert cautela ut quædam istic inveniri non negentur vel omnino falsa, vel interpolata, vel dubia, tum primæ tum secundæ stirpis; quia, bonus ac simplex erat Dubletus, qui quodlibet incidit in manus, sine dolo malo in publicos oculos producit.

[13] Nunc Regulas, quibus Conatum istum meum constringendum putavi, [Tenendæ quædam regulæ circa diem mortis a sepultura distinguendum,] ne per incertum vagaretur, paucis accipe. Primum cum Henschenio statui, certiores nullas esse temporum notas ac minus facile a librariis vitiabiles, quam quæ per Consules Romanos definiuntur, quales pro primis tribus seculis suggerit apud eumdem antiquior Catalogus, usque ad Liberium Papam deductus. Statui deinde dies illos, quos cujusque Pontificis Sepulturæ adscribit posterior seculi VI Catalogus ac deinde Anastasius Bibliothecarius, non esse dies Obitus, imo nec Sepulturæ uno alterove post obitum die factæ, nisi pro tredecim primis; in ceteris vero ante Silvestrum aut etiam aliquamdiu post, esse dies Elevati solennius corporis in aliqua Romanarū cryptarum; in reliquis vero Translationis, a Basilica Lateranensi ad Vaticanam, sæpe diu post Obitum successorisq; Electionem & Ordinationem celebratæ: quamvis tales dies, quibus scilicet erant Diptycho Vaticano adscripti illi, nulla habita ratione diei vere obitualis, assumpserint postea Martyrologi medii ævi, cum singulos adscripsere Sanctorum Fastis. Interim veram diē Mortis, pro antiquioribus quidem existimavi certius peti non posse quam ex vetustißimo Martyrologio, quod S. Hieronymi esse credimus, aut saltem ejus ætate collectum; pro ceteris vero, indicia historica alia studiose observamus, prout ex decursu apparebit. Porro a die Mortis sic definito, per aßignata cuique annorum, mensium ac dierum spatia, nisus ad initia Pontificatuum singulorū pertingere, in magna sæpe numerorum discrepantia pro codicum MSS. varietate, eos numeros aliis prætuli, per quos retrogradiens perveniebam ad Dominicam diem, qua fuerit Pontificalis Ordinatio, coram collecta quanta potuit fidelium plebe, ipsis etiam in persecutionibus, [diem Ordinationis in Dominica faciendæ,] celebrata. Persuasus enim eram, talis diei ad istum actum observantiam ab Apostolica traditione fluxisse; & in ista persuasione confirmabar Symmachi Vrbis Præfecti testimonio, de electo Pontifice Bonifacio scribentis, quod eo in Patriarchium Lateranense inducto, expectatus fuit dies consuetus quo posset ordinari. Ordinatus namque fuit ipso quo Symmachus scribebat die IIII Kal. Januarii seu XXUIIII Decembris anno CCCCXUIII: & hic dies tunc Dominicus erat. Vidi deinde Constantinum Pseudo-papam, per vim intrusum in Patriarchiū ipsa qua Paulus Papa ejus nominis primus obierat Dominica, factumq; Clericum, feria autē sequenti Subdiaconum atque Diaconum, non ausum tamen Ordinationi Episcopali suscipiendæ ingerere sese, nisi in Dominica proxima: & alia similia loca plura in Anastasio subinde notavi, cui succedens in vitis Pontificum scribendis Guilielmus, Bibliothecarius etiam ipse, cum ordinationem Hadriani II peractam in Dominica asserit, factum id ait secundum morem.

[14] Atqui ab Ordinationis Episcopalis die numerandum tempus cujusque Pontificatus, non a die Electionis; neque hunc, sed illum habitum esse Natalem; tam multis in decursu operis demonstrabitur exemplis, [ab hac, non ab electionis die Pontificatus inchoandos;] ut certius nihil haberi poßit. Tantum enim aberat ut ante characterem Episcopalum cum Ordinatione susceptum, primis duodecim cum dimidio seculis, Pontificem faceret sola electio, & in Patriarchium Lateranense ipso electionis die facta introductio (quod credens Baronius, verorum Pontificum numerum Stephano uno post Zachariam electo, sed numquam consecrato, ideoque ab aliis omnibus præterito, auxit) ut nequidem primum in Clero Romano locum is teneret, si erat ex gradu inferiori assumptus. Patet hoc ex Epistola, quam post Severini Papæ mortem & Joannis IV electionem anno DCXL Episcopis, Presbyteris, Doctoribusque seu Abbatibus Scotiæ scripserunt, Hilarius Archipresbyter & servans locum Apostolicæ Sedis, Joannes Diaconus & in Dei nomine Electus, item Joannes Primicerius & servans locum Apostolicæ Sedis, & Joannes servus Dei Consiliarius ejusdem Apostolicæ Sedis, velut penes quos, Sede Vacante, jus vicarium resideret secundum gradus sui ordinem. Tempus ergo cessantis Episcopatus (ut Catalogi loquuntur) sive (ut nunc loquimur) vacantis Sedis, [Observando interim] a Morte unius ad Ordinationem alterius supputabit, quisquis ex usu illorum temporum, quibus scripti Catalogi sunt, loqui volet, eosque recte intelligere. Nihil interim horum observandum sibi Baronius sciens, quid mirum si male semper exorsus est, & quid mirum, si inter scriptos diversimode numeros, definiendis Pontificatuum atque Interpontificiorum spatiis, nequiverit discernere quosnam reciperet ut verosimiliores, quosnam rejiceret ut alteratos librariorum socordia, quam nimis quam facile intercurrere alioqui notißimum ipsi etiam erat; unde nec solet iis multum fidere, quotiescumque aliunde affulget spes aliqua certioris criterii. Alia ejusmodi plura, a nobis per decursum hujus scriptionis observata, inveniet Lector; agnoscetque, non eodem stylo continuatos semper fuisse Catalogos; sed, prout varii auctores prosecuti eos sunt, sic & stylum in nonnullis mutari: [variatum subinde stylum Catalogorum veterum;] cujus varietatis haud obscura vestigia etiam in Anastasio Bibliothecario videre est, sunt autem accurate notanda, ne in multis labaris. Hinc cum initio XII seculi, quo cœperunt electi Pontifices ab ipso suæ Electionis die numerare annos Pontificatus sui, mutavi etiam ipse stylum, atque cum stylo phrasim, indigetando tempus Sedis vacantis: quia cessante usque ad diem Ordinationis seu Coronationis Episcopatu, Sedes tamen censebatur impleri per installationem factam ipso die electionis: qua de re pluribus agitur ante Pontificatum Gelasii II sub annum MCXUIII.

[15] Multas quoque Epistolas, Romanorum Pontificum falso inscriptas nominibus, doctrina alioqui & sententia veraces ideoque non agnitas; diu illusisse credulitati Christiani orbis, ipsisque ecclesiastici Iuris compilatoribus, quin etiam Nicolao Papæ I ejusque deinceps Successoribus, necnon Conciliis tam generalibus quam particularibus, [notando etiam Decretales quibusdam Pontificibus affictas,] succincte simul & distincte docuit Ecclesiæ nostræ Antuerpiensis decus, nuperque ad Præfecturā Bibliothecæ, Vaticanæ, patria plaudente, Romana urbe mirante evocatus, D. Emmanuel a Schelstraten, Antiquitatis illustratæ parte 2 Dissert. 3, cap. 5, ubi videre licebit, quanta eæ in veneratione omnibus olim fuerint, quam autem nunc viles historicis habeantur, & quibus ex causis. Quæ causæ licet apud Baronium & Bellarminum Cardinales, Antonium Augustinum Tarraconensem & Petrum a Marca Parisiensem Archiepiscopos, Philippum Labbæum, & Gabrielem Cossartium novißime compilatorum Conciliorum editores, videri poßint; juvat tamen earumdem Epistolarum convictiones, quatenus Chronologiæ a nobis constituendæ repugnant, interserere huic Tractatui; in quo subinde necesse erit alias quasdam fictiones, [& si qui forte iis obrepserunt errores,] historiæ Ecclesiasticæ nostrique operis perturbativas, notare: propterea quod his sustinendis ita subinde Pontificum quorumdam prætexatur auctoritas, quasi ipsis totique Ecclesiæ injurius sit, quisquis eas audet in dubium revocare.

[16] Non ita sensit Illustrißimus Augustinus Favoritus, quatuor succeßive Pontificum in scribendis ad viros Principes arcanis litteris & Consistorialibus Dominorum Cardinalium Actis Secretarius, nuper quidem mortuus, sed adhuc in dignißimo nepote ac successore suo Laurentio Casono superstes; cui cum anno MDCLXXX scripsissem, quanta eo nomine esset in Belgio concitata tempestas contra tum editos a me libros, [in causis puri facti historico subjectis judicio,] imo contra Societatem nostram universam mei unius causa, non sine minis querelarum ad usque summi Pontificis tribunal deferendarum; ipse XUII Decembris, visa jam prima parte Maji, nostrisq; ad Hierosolymitanos Patriarchas Parergis prolixe apud P. Poßinum laudatis, in hunc modum rescripsit: Gratulor tibi, quin imo Ecclesiȩ universȩ, successus prosperos operis de Vitis Sanctorum, in quo sane juvando ac promovendo debent boni omnes pro viribus allaborare. Ego non deero occasionibus illi suffragandi: atque interim significavi Sanctitati suæ, quam injuste de vobis querantur Religiosi nonnulli viri: qui si ad Pontificem querelas detulerint, ne illi rem sibi esse sentient cum Principe, acri hominum & negotiorum æstimatore. Potes Patri Possino mandare, ut, ubi res tulerit, mihi significet quid facto opus sit: omnia enim curabo diligenter, percupidus bene merendi de tam præclaro opere.

[17] Erat tunc Pontifex, idem qui nunc est, eritq; (si valeant bonorum preces) in annos multos, [certus hoc Romæ non displiciturū.] S. D. N. Innocentius Papa XI, optime intelligens, in iis quæ fidē aut mores non spectant, nec a Theologis vel Canonistis, sed ab Historicis sunt discenda, nihil sibi facultatis competere humana majoris; nec indignabitur, si quibusdam Decessorum suorum Brevibus subinde dicatur contineri quid piam, non alia quam qua suggestum a supplicantibus est accipiendum fide. Vtinam illi, qui pro auctoritate Pontificiorum quorum cumque verborum tantum præseferunt zelum, eamque trahunt quo ipsa trahi nec potest nec vult; quam ab aliis præpostere exigunt deserendam illis reverentiam, deferrēt ipsi in iis rebus, in quibus statuere aliquid, & fideles omnes etiam sub gravibus pœnis obligare, non solum potest, sed etiam vult!. Religiosius observaretur Urbani VIII Constitutio, circa formam & habitum sacrarum imaginum, quæ incipit, Sacrosancta Tridentina Synodus, severißime prohibens die XV Martii MDCXXXXII, ne quis cujuscumque gradus, qualitatis, ordinis &c. ausit, imagines D. N. Jesu Christi, & Deiparæ Virginis Mariæ, ac Angelorum, Apostolorum, Euangelistarum, aliorumque Sanctorum & Sanctarum (atque adeo etiam Prophetarum) quorumcumque, sculpere aut pingere, aut antehac sculptas aut pictas & alias quomodolibet effictas tenere leu publico aspectui exponere, aut vestire cum alio habitu & forma, quam in Catholica & Apostolica Ecclesia ab antiquo tempore consuevit, nec etiam cum habitu particularis alicujus Ordinis Regularis. Sed missa istæc facio: & securus de æquitate judicis, nihil gratiæ cujusquam contra veritatem æquitatemque cessuri, pergo tum defunctorum amicorū eruditißimorum votis tum aliorum haud imparis doctrinæ Curialium plurium etiam viventium desideriis facere satis; & qualem Illustrißimus Favoritus optare se postea significavit, Romanorum Pontificū seriem texere. Haud tamen (quod fortasse quidam vellet, satis autem superque est in Hierosolymitanis fecisse semel, nullo idoneo ad ea hactenus comparente responso) Non inquam etiam hic intexam inanißimarum objectionum refutationes. [Præteritis autem quorumdam jurgiis,] Suavius enim, & fortaßis ad animos componēdos efficacius erit, alio in argumento, nihilq; ad querulos istos spectante, legendum offerre quam multis, omnium aut pluriū judicio nunc falsis, rudiori autem seculo creditis ut veris, assentiri & mordicus inhærere necesse nos foret, si eodem quo ipsi ratiocinandi modo uti, seu potius abuti deberemus. Habebit nihilominus etiam hic Tractatus digreßiones quasdam prolixiores, sed tales omnes, quæ cum ipso quod conor elucidare argumento Chronologico sic connexæ sint, ut vel ex eo sponte fluant, vel illud sine ipsis satis nequeat videri explicatum.

[18] Et primo quidem consilium fuerat Conatum hunc meum in Martino V terminare, [producetur usque ad præsentem Pontificem] quousque scilicet extendebant sese in nostro sæpius laudato Codice manuscriptæ Pontificum Romanorum Vitæ. Animadvertens deinde easdem Vitas haud infeliciter continuatas a Ioanne Stella Presbytero Veneto, sed continuationem hanc jam pene haberi & videri desiisse, opus cum illo protraxi usque ad Julium II: eoque consilio ad prælum detuleram jam inde ab anni prioris Augusto. Cum ecce, post impressos duodecim primos ad Soterem Pontifices, causis quibusdam supervenientibus cogor citius quam constitueram dimittere a me ad tempus Socium, consuetis Societati nostræ probationibus præparandum ultimæ solennium apud nos votorum quatuor Professioni: qui licet fuerit intra non multos menses mihi redditus, Acta tamen S. Ferdinandi Regis Castellæ as Legionis, [suggerendo varia, in Annalibus Ecclesiasticis ad Clementem 7 usque præterita,] rogatu Hispalensis Capituli seorsim imprimi cœpta, & propter præteritæ hiemis insuetum diuturnumque rigorem lentius promota, sic occupabant prælum, ut non nisi post Pascha resumi Chronologiæ hujus impreßio potuerit. Interim venit mihi in mentem cogitare, quod cum Observationes nostræ & intextæ eisdem Dissertationes, Annalibus Ecclesiasticis, opera eruditißimorum virorum Cæsaris Baronii atque Oderici Raynaldi usque ad obitum Septimi Clementis deductis, sic aptari possent, ut qui illis recognoscendis supplendisque dare vellent operam (quod sciebam nonnullos meditari) nostro hoc quasi spicilegio instructiores redderentur; gratum iisdem facturum me quoad singulorum Pontificatuum epochas, si & ipse eodem usque progrederer; ubique suggerendo aliqua, magnis illis viris & in tam copiosa segete mentenda occupalis, inobservata. Sic autem progresso visum denique est non convenire, ut dimißis qui supererant Pontificibus viginti ultimis, non integram omnium seriem darem.

[19] [deinde solas Epochas annorum Pontificalium definiendo,] Quid igitur? An falcem mitterem in messem alienam; & amicißimi mei R. P. Leandri Coloredi, in continuandis prædictis Annalibus desudantis, deflorarem argumentum, quasi non satis habens quod laborem in proprio? Nolui profecto, neque debui, imo nec potui. Nudam darem nomenclaturam, notato cujusque principio ac fine? Exile id nimium nimisque jejunum; & jam cœperam observare, sæpius variasse usum Curiæ ad hæc nostra tempora, in signandis Bullis Brevibusque Papalibus, quorum ingens copia offerebatur in Bullariis. Hæc ergo diversitas, sicut utiliter fuerat notata in Pontificalibus seculo XVI prioribus, sic non videbatur negligenda in iis qui supererant tam paucis; cum ea res commoditatem habere quotidianam posset; & a me cœpta, ab aliis porro continuari ac perfici, etiam istic ubi idonei instrumenti defectu definire non potui (ut potui in plerisque) utrum a die Ordinationis ac Coronationis suæ Pontificalis anni innovandi regulam tenuerit aliquis, an vero a die primæ Electionis. Vnum id igitur, velut ad Chronologiam Pontificiam, etiam modernam, præcipue faciens (& tamen a nemine hactenus observatum) addere ad Nomenclaturam volui, itaque finem facere suscepto extra ordinem operi sed non prorsus alieno a cura illustrandi Acta Sanctorum: quæ cum ad omnia pertineant tempora, [& oput ante tomum 4 & 5 Maji. bifariam dividendo.] etiam proxime lapsa, omnia quoque pendent ex Pontificia Chronologia, tamquam filo ipsa inter se continuante. Tali porro ratione prolixior jam Commentarius, quam ut in limine Tomi unius commode poßit explicari totus, bifariā dividitur: sic ut pars ejus prior, quæ veteri stylo Catalogorum antiquiorum inhærens, Pontificatuum spatia metitur a die Ordinationis seu Coronationis, occupet frontem hujus Tomi quarti; altera, diem Electionis pro Epocha Chronologiæ Pontificalis habens, juxta receptiorem exinde in Catalogis Epitaphiisque usum, ponatur ante Tomum quintum sequentem.

[20] His prænotatis, incipio cum P. Henschenio a primo ac præcipuo Ecclesiæ Capite Christo Jesu, [Qua ratione hic aliquando allegati sint libre P. Natalis Alexandri.] cujus Vicarii sunt Romani Pontifices, Petri successores. Sed ecce, ipso tempore, quo, utriusque Tomi impreßione jam ferme absoluta, pagina hæc, in duobus ultimis numeris mutanca iterato destinatur ad prælum; perfertur Roma gravißimum Sanctißimi Domini Nostri Decretum, publicatum istic an. MDCLXXXIV die X Iulii, quo Libri quidam, Auctore Natali Alexandro, Fratre Ordinis Prædicatorum, in sedecim volumina distributi (præter alios in quatuor opuscula divisos) & a primo usque ad duo decimum seculum inclusive editi, sub titulo, Selecta Historiæ ecclesiasticæ Capita, a S. D. N. Innocentio PP. XI motu proprio & ex certa scientia ac matura deliberatione, deque Apostolicæ potestatis splenitudine, damnantur ac reprobantur, ac legi seu retineri prohibentur; ipsorumq; librorum omnium & singulorum impressio, descriptio, lectio, retentio, & usus sub gravißimis pœnis in decreto contentis, omnino interdicitur. Ne quis igitur, duos hos Tomos in lucem venire videns post hujusmodi Decretum, & nihilominus in eis dictos libros subinde absque scrupulo allegatos reperiens, observantiam Apostolicorum mandatorum, quam ante singulos Tomos profitemur, eo in casu desideret; monitum lectorem velim id prius quam tale Decretum conderetur Romæ, procul inde in Belgio esse absque malo dolo factum; & quidem in iis dumtaxat argumentis, quæ sola si Auctor ille tractasset, non putamus incursurum fuisse Sanctæ Sedis indignationem tam grarem. Interim etiam sic impressa pro non impreßis haberi cupio; & Pontificiæ voluntati in omnibus atque per omnia morem gestum desiderans, e sexto septimoque Maji Tomis, jam jam ad prælum postulandis, expungo quæcumque alia loca, dictorum librorum mentionem facientia.

JESUS CHRISTUS PONTIFEX IN ÆTERNUM.

Iesus Christus, conceptus de Spiritu sancto, XXU Martii, natus de Maria Virgine XXU Decembris, anno ante vulgarem Æram a Kal. Januarii inchoandam sexto; expletis vitæ annis XXXIII, mensibus III, crucifigitur sub Pontio Pilato Præside Judæȩ, Romano Imperatore Tiberio, Duobus Geminis Consulibus, XXU Martii, anno XXIX vulgaris: Æræ tertio die resurgit a mortuis, & quadragesimo post ascendit in cælum u Maji, relicto in terris Vicario Petro ejusque successoribus: a quo in Apostolica Romana Sede fluit series summorum universalis Ecclesiæ Pontificum. Alii volunt immediate ante communem Æram natum, ipso autem ætatis suæ an. XXXIII, per tres menses dumtaxat inchoato, mortuum III Aprilis, & XIIII Maji assumptum in cælos quod, præ priori veterum plurium sententia, nobis quoque verisimilius est.

[1] [Priorem sententiam conatus demonstrare Henschenius,] Qvam recepta tertio quartoque Christi seculo opinione, fere per omnem Ecclesiam Occidentalem (sub ea etiam comprehendendo Africam) creditum fuerit dicto Geminorum Consulatu, mense ac die, passum esse Christum, & quam commode exinde retrocedatur per universam illius vitam, usque ad humanæ salutis initium, diem inquam Incarnationis Dominicæ, aliaque illam prægressa historiæ etiam secularis puncta; conatus fuit explicare, & nonnullorum virorum eruditorum judicio visus est demonstrare P. Godefridus Henschenius, Exercitatione prima & secunda ante Catalogos veteres antiquorum Pontificum, quos Lector consulat. Sed pag. X velim benigne corrigat errorem typothetæ, qui ubi expansam in margine annorum singulorum tabulam, prout occasio ferebat dividere debuit, atque eam a prima ad secundam columnam transferre; easdem in capite secundæ columnæ notas eodemque ordine posuit, [in sua ante Aprilem Diatriba;] quo posuerat in capite primæ columnæ: quas tamen oportuisset prosequi, sicuti circa medium primæ columnæ jam quadamtenus fuerant mutata, hoc modo:

Primæ columnæ initium & finis, cui sic respondere debet initium columnæ 2.

[2] [in eadem voluit deinde mutari aliquid, circa adorationem Magorum.] Est etiam Pag. VIII aliquid quod Auctor mutatum optavit, postquam ea legerat probaveratque, quæ ante 1 Tomum Maji ad Ephemerides Græco-Moscas fueram commentatus, die VIII Ianuarii & XXV ac XXVIIII Decembris, de Adoratione Magorum, cæde Innocentium, & fuga in Ægyptum. Itaque ante annum primum ætatis Christi, & quintum ante æram vulgarem omnia hæc refer, velut sub finem ejusdem primi anni facta, cum Christus esset secundum ætatis annum recenter ingressus.

[3] [& postremas Christi apparitiones.] Visis etiam quæ in Chronologia Patriarcharum Hierosolymitanorum dixi, circa apparitionem Christi, Jacobo Adelphotheo factam, & commemoratam I Cor. 15, 6; veluti post Ascensionem Domini ad cælos, imo post Pentecosten; in eamdem mecū venit sententiam, ut verosimillimum esse crederet, eas omnes quas ibi Paulus commemorat Apparitiones, exceptis fortasse duabus primis, ejusdem posterioris temporis esse; adeoq; diversißimas ab iis, quas memorant Euangelistæ, factas per dies XL post Resurrectionem. Certe illi plusquam quingenti fratres, quorum istic fit mentio, incommode dicuntur simul convenisse ad Dominum videndum in Monte Galileæ; quo solos undecim adducit Matthæus: neque etiam dixerim fuisse eos in Monte Oliveti, ubi rursum soli undecim, cum Maria tamen & mulieribus, videntur adfuisse. Et vero quomodo illi istic plusquam quingenti fuissent, qui post Ascensionem, collectis quotquot poterant aliis, ad subrogandum unum loco Iudæ, solum erant turba hominum, virorum scilicet & mulierum, fere centum viginti? Ergo sub Consulatu duorum Geminorum expunges tres ultimas lineas, & Postea anni sequentis historiam isti sententiæ aptabis.

[4] Sequens dissertatio procedit ex hypothesi, de anno XXXIII Æræ vulgaris, quo Christus obierit: [Possini de quæstione sequenti Epistolæ ad finem requirendæ.] utrum autem ex hinc sequatur eudem fuisse etiam XXXIII ab Incarnatione & Nativitate Domini, indecisum relinquit. Illa autem jam impressa, geminam ab eruditißimo Poßino nostro accepi Epistolam, oppositam conciliationi per ipsam Dissertationem tentatæ; quam una cum alia priori, cujus hic aliqua facta mentio, inveniet Lector post Pontificatū Paschalis II, cum quo pars prima nostri hujus Catalogi terminatur.

DISSERTATIO I.
De annis ante vulgarem æram quinque, componendis cum verosimiliori sententia de anno XXXIII mortis.

Exercitatio Henscheniana III ante Aprilem, duas præcedentes confirmat a rebus, post Paßionem gestis; ostenditque antiquos plures, qui numeratis ab ea annis rerum illustrium memorias quasdam consignarunt, a se stare. [Non obstantibus Henschenii argumentis,] Hæc ille cum sic esset commentatus, ita suæ acquievit sententiæ, ut crederet eam, saltem ex auctoritate, firmißimam esse, quidquid alii paulo antea in Gallia (quorum tamen lucubrationes non viderat) pro communis Æræ rectitudine asserenda cœperant disputare. Cum vero unius eorum Iacobi Grandamici opus accepit, sub titulo Chronologiæ Christianæ recusum Parisiis anno 1668; viditque eum, omnibus auctoritatibus illis susdeque habitis, etiam Iosephum, Dionem, & alios a dicenda circa Herodis mortem sententia excludere, tamquam pluries a vera temporum ratione exerrantes; vicißim non magni faciendum sibi credidit, quod Grandamicus opponebat ex astronomicis rationibus: [pergunt hodie eruditi plures sustinere,] cum ipse Henschenius earum esset minus peritus, & jam semel ex Epiphanio persuasus, Iudæos illas nonnisi perturbatas habuisse. Interim quotquot nunc fere habet Gallia istiusmodi disciplinarum scientes viros (habet autem plurimos) judicant, convicentes esse Grandamici demonstrationes; qui autem eas minus capiunt, in eamdem tamen sententiam haud difficulter coguntur ratione historica, petita ex Phlegonte, Hadriani Cæsaris Liberto, circa annum CL scribente, & apud Philoponum dicente, quarto anno Olympiadis ducentesimæ secundæ (quem esse annum æræ vulgaris XXXIII apud omnes in confesso est) factam solis defectionem, [passum esse Christum an. 33 æræ vulgaris 3 Aprilis.] omnium quæ ante innotuerint maximam; & noctem hora diei sexta talem, ut stellæ in cælo apparuerint: quem locum ex ipsomet Phlegonte allegant etiam Eusebius, Hieronymus, alique contra Gentiles, pro Christi divinitate in morte ejus ostensa; nihil dubitantes, quin is agat de tenebris, tunc præter ordinem naturæ factis in plenilunio per horas omnino tres, cum naturales eclipses fiant in conjunctione solis ac lunæ, neq; diu durent, neque totum prorsus diem auserant, &c.

[2] Huc accedere volunt aliqui profundioris speculationis ac studii demonstrationem aliam ex hebdomadibus Danielis; secundum quas annum vulgaris æræ XXXIII ipsum esse, quo ibi, [Quod licet non conficiatur ex Hebdomadibus Danielis,] tamquam septuagesimæ hebdomadis medio id est quærto, prædicitur Christus occidendus, succedenteque sacrificio digniori novæ Legis, defectura figuralis hostia veteris Testamenti. Hoc novißime conatus est demonstrare, Dissertatione erudita super Matthæi XXIV ℣. 15, P. Petrus Poßinus. Sed non video quomodo ea ratione demonstrari quidquam efficaciter poßit pro vel contra alterutram sententiam; dum ipse Dissertationis illius auctor denique fatetur, ex anno quo mortuus est Christus definiendum esse, unde sumendum sit hebdomadum istarum initium. Licet enim ex Propheta constet, numerandas illas ab exitu sermonis ut iterum ædificetur Jerusalem, & licet ipse demonstret, hunc sermonem, a tribus diversorum Regum edictis pro restauratione solius templi valde diversum, esse litteras quas Nehemias (uti scribitur lib. 2 Esdræ cap. 2) anno vigesimo Artaxerxis Regis obtinuit ad Duces Regionis trans flumen, ut traducerent eum donec veniret in Judæam; & ad Asaph Custodem saltus, ut daret ipsi ligna quibus tegere posset portas Templi, turres Domus, & muros Civitatis; constat tamen æque certo, annum istum vigesimum non esse numerandum, ut paßim historici profani numerant, ab anno IIII Olympiadis LXXUIII, quando mortuo patre Xerxe solus regnare Artaxerxes cœpit, anno ante æram vulgarem CCCCLU; quia sic Christi mors deberet differri ad annos octo ultra XXXIII; [propter incertum initium Artaxerxis cum patre regnantis,] sed quærendum aliud regni principium, ejus scilicet quod communiter cum patre geßit. Dum autem hoc constat, nec constat quoto anno ante obitum patris Artaxerxes iste regnare sic cœpit; nihil præter incertam conjecturam Poßino restat, qua definiat fuisse Regem a patre dictum, octavo potius, quam duodecimo ante dictum obitum anno; quod tamen necesse est, ut sciamus, mortem Christi, quæ prædicitur futura anno abinde CCCCLXXXUII (hic enim est medius hebdomadis LXX ) anno potius XXXIII quam XXIX vulgaris æræ contigisse. Nam quod pro priori numero assumitur, Artaxerxem solum natum patre jam in Regem coronato, & ætatis annum saltem XUI egisse quando assumptus in regni consortem est; utrumque per solam conjecturam dicitur, proinde nequit certam ullam conclusionem fundare, cum & prius esse natus idem Artaxerxes potuerit, & duodennis etiam coronari. Quandonam ergo coronatus sit scire deberemus, retrogradiendo a morte Christi ad initium hebdomadum septuaginta, [verosimilis tamen est.] & ab hoc initio per annos viginti ad initium Artaxerxis, non illud vulgo notum externis scriptoribus, sed magis domesticum, eoq; Nehemiæ atque Esdræ Artaxerxis domesticis, aliisq; in Perside natis familiarius. Ceterum ut ista via conficiatur nihil; ea tamen quæ supra notavi, quæque alia aliunde adduntur multa, talia sunt, ut pervicacem esse oporteat, qui non fateatur iis se moveri; præfidentem, qui omnia dissolvere posse credat.

[3] Natalis Alexander, inter Selecta historiæ Ecclesiasticæ capita, quæ suscepit Dissertationibus eruditis illustranda, [Vtramque sententiam nititur quidam conciliare,] videns hinc sese constrictum teneri, ne ante annum vulgaris Æræ XXXIII Christum mortuum fateretur; inde, ne Herodem statueret obiisse nisi anno ante æram vulgarem quarto; novam & nemini auditam hactenus sententiam adduxit in medium, ut Christum diceret obiisse, anno ætatis suæ XXXUII inchoato; annum XXXUIII numeraturus, si cum Henschenio posuisset Christum natum, integro anno ac tribus mensibus prius quam moreretur Herodes, [asserendo natum quidem ante æram vulg. Christum, sed an. 33, mortuum,] quod congruentius videtur dicturus fuisse. Sed quid faciet illis verbis Lucæ, asserentis, quod Christus, quando incepit se manifestare, post susceptum a Ioanne Baptismum, erat quasi annorum triginta; si is anno XXIX æræ vulgaris jam erat ingressus ætatis suæ annum XXXIII, aut etiam XXXIIII? Respondet particulam ὡσεὶ, Quasi, idem valere, quod Circiter, seu Plus minusve, & utrimque habere lætitudinem, majorem minoremve, pro ratione numeri cui additur majoris vel minoris: Christum autem, extremo vitæ suæ anno, quadragesimo quam trigesimo propriorem videri debere, cui Iudæi dixerint, quinquaginta annos nondum habes. Idem observat, persuasionem illam, quod Christus mortuus esset mense Martio, ex eo ortam videri; [3 Aprilis, qui proximo anno fuerit 23 Martii,] quod Apostoli primique Christiani, primum Pascha anno vertente celebraverint XXU Martii, cum biduo ante, ipsa Parasceve Paschæ Iudæorum, recoluissent memoriam Paßionis Christi; hujus autem anniversarii Paschalis memoriam Græcos in suis Menæis usque hodie conservare, idemque in Occidente nostro Hispanos ac Gallos plures antiquitus tenuisse. Ast alii, considerantes Christum esse mortuum feria UI, & annum Duorum Geminorum habuisse litteram Dominicalem B, assumpsisse videntur diem XXU, [præ quo alii elegerint 25 ejusdē.] tunc cum dicta feria concurrentem, idque eo libentius, quod tunc quoque incarnatum Christum fuisse scirent; nihil interim soliciti, quam id bene vel male cum Iudaico ejusdem anni Paschate conveniret.

[4] Ceterum non fuit mens Henschenii (nec porro mea est) in hanc quæstionum multiplicium perplexitatem altius se inferre; satis habuit magnam primi Catalogi antiquitatem & auctoritatem lectoribus suis proponere, & ostendere quam apte inter se cohæreat proposita istic Chronologia; [Nobis satis est si anno 65 mortuus sit Petrus.] yuæ si forte a vero deviet, in primo anno Petri per Consules Geminis proximos designando, non potuerit tamen errasse in ultimo, aliunde certius demonstrabili. Acturus igitur de S. Petri Pontificatu, postquam ejus Chronologiam utrique sententiæ de anno mortis Christi aptavero, in Dissertatione subjungenda de exordio constitutæ, primum apud Antiochenos, deinde apud Romanos Cathedræ; tale ponam Pontificiæ Chronologiæ reliquæ fundamentum, ut quamcumque circa Christum sententiam teneas, in Petro tamen mecum & cum Henschenio debeas convenire; nec altera repugnet alteri quoad Cathedram Romanan, quomodocumque de Antiochena statueris. Tota enim differentia in eo consistet, quod prout serius citiusve passum Christum dices, ita plures paucioresve habiturus sis annos, medios inter dimißionem unius & assumptionem alterius Cathedræ, quos annos prædicando Euangelio Ecclesiisque ordinandis Apostolus impenderit.

[5] Interim non dißimulaverim, Grandamici sententiam, quoad annum Crucifixionis, [Fatemur tamen verosimilius annum 15 Tiberii a morte Augusti numerari,] præ altera longe verosimiliorem mihi videri. Quantumcumque enim ad hanc tuendam apta sit duplex annorum Tiberii Epocha, ab Henschenio exposita: dum tamen constat, priorem illam, neque Romanis scriptoribus neque externis fuisse usurpatam in designandis temporibus, omnes autem Fastos Imperium illius solum ordini ab obitu Augusti; ægre mihi possum persuadere, quod Lucas Euangelista, hortatu Apostoli Gentium Pauli, pro Gentilibus, Græcis potißimum ac Romanis, Euangelium scribens, volensque initium Prædicationis Ioannis chronico charactere insignire, notando annum XU Tiberii; pro anno, quem primo auditu omnes erant intellecturi cadere in Consulatum Duorum Geminorum, voluerit notare alium, quadriennio anteriorem, sub Consulatu Lentuli & Asinii, de quo nemo esset cogitaturus, nisi expresse moneretur, aliter quam vulgo soleant annos numerari, scilicet a tempore per patrem communicati Imperii. Hoc enim quid fuisset aliud, quam lectores inducere in periculum præsens id ignorandi, quod Euangelista videbatur velle notißimum esse, totiusque historiæ a se scribendæ basim?

[6] Posset quidem prætendere aliquis, quod sicut Hispanicæ Provinciæ semel apud se inducto usu Æræ propriæ, [(etsi non desit prætextus ad eumdem a communicato Imperio deducendum)] in honorem Augusti assumptæ, XXXIX annis ante vulgatam nostram, eamdemque constantißime retinuerunt per quatuordecim sæcula: ita Iudæi, post depositionem Archelai, proprio jam Rege destituti cujus annos numerarent, ad nuntium communicati ab Augusto cum Tiberio Imperii, per adulationis excessum, propriam Æram sibi constituerint, solique usurpaverint cum Lucas scriberet. Sed hoc facilius diceretur quam probaretur, nullo talis consuetudinis Iudaicæ vestigio apud scriptores extante; attento insuper quod Lucas non scripserit Iudæis. Alioqui huc faceret, tum Persarum exemplum, quibus illa gens diu servivit; tum alia quædam in Scriptura sacra: puta de Ieroboam Rege Israel & Ioachin Rege Iuda, quorum anni ex duplici epocha fluunt, dum 2 Paralip. 25 & 4 Regum 14 dicitur Amasias Rex Iuda obiisse anno XIU Ieroboami, & mox sequenti capite 15 filius ejus Azarias succeßisse anno XXUII ejusdem Ieroboami; Ioachin vero affirmatur 4 Regum 24, decem & octo annorum fuisse cum regnare cœpit: 2 autem Paralip. 36, annorum dumtaxat octo: quam discrepantiam explicant Interpretes, Cajetanus, Salianus, Cornelius, & alii, per annos quos iidem Reges communes habuerint cum patribus suis.

[7] Tali autem explicationi, etiam Tiberio aptandæ, fortaßis favet, quod Lucas non designet annum τῆς βασιλείας (qua voce plerumque utuntur scriptores Græci, quando agunt de Imperatoribus Romanis, Augusti successoribus) sed τῆς ἡγεμονίας; estque ea vox, æque ac vox ἡμεμὼν, inindifferens ad qualecumque imperium, & de Provinciarum Præsidibus ordinarie dicitur; quemadmodum mox idem Lucas subjungit, ἡγεμονεύοντος τοῦ Ποντίου Πιλάτου τῆς Ἰουδαίας, Procuranie Pontio Pilato Iuæeam: vel Iudææ Præsidente: & in hoc sensu etiam apud Tacitum dicitur, quod Tiberius, lege per Consules lata, provincias cū Augusto communiter administravit: quod Græce, ἡγεμόνευκε diceretur: adeo ut ex vi verborum non necessario debeat locus intelligi de summo absolutoque Imperio.

[8] Mallem tamen (sicut jam dixi) credere, quod Euangelista voluerit ut annorum numero, per totum Romanum Imperium æqualiter & uniformiter intelligendo; [maxime si tenere etiā liceat annos 5, æræ vulg. prævios.] sicut intellexit Interpres vulgatus, quando absolute vertit, Imperii. Quod si posito sic anno, minime obscuro dubioque, etiam liceat nihilominus mortem Herodis eo anno relinquere, quo relinquendam suadent omnes historici, quibus sententia altera nititur; facile apparebit, quomodo alii circa natalem annum Christi, alii circa mortualem erraverint, quæ est nova Natalis Alexandri sententia, sed partibus conciliandis perquam commoda. Hi enim, quibus notum erat, quo anno mortuus esset Herodes, in cujus diebus Christum natum adoratumque a Magis Matthæus asserebat: cum legerent Christum manifestari cœpisse dum esset annorum quasi triginta, consequens esse censuerunt, ut mortuus fuerit in Consulatu duorum Geminorum, parum curantes de annis Tiberii. Isti vero, quibus hi erant notiores magisque in oculis, inde retro gradientes per annos triginta, eo natum dixerint, quem modo numeramus Æræ Christianæ primum, nihil curantes de Herode. Error autem hic tanto excusabilior fuerit, quanto de annis ab Incarnatione numerandis minus cogitatam erat usque ad Dionysii Exigui tempora, id est ad medietatem seculi UI, cum omnes ubique Christiani satis haberent moribus ac religione a Gentilibus discerni, reliquis vero convictus civilis mediis nequaquaquam affectarent sequestrari; ideoque sicut legibus, ponderibus, mensuris eisdem, sic & notis temporum uterentur, quia contrarium facere factiositatis potius quam pietatis fuisset.

[9] Post Nicænum nihilominus Concilium, quo Paschalium Circulorum ordinandorum atque Romano Pontifici mittendorum cura Alexandrinis in Ægyto Episcopis commissa fuit; incertum quando, [Anno 33, favet usus inscribendi cereos a Passione Christi,] diu tamen ante Dionysium Exiguum, videri potest publice introductus in Ecclesia usus annorum a Paßione numerandorum. Testatur enim Beda lib. de ratione temporum cap. 45, Fratres, qui Romæ fuerunt anno juxta Dionysium DCCI, in Natali Domini, in cereis S. Mariæ scriptum vidisse, & inde descripsisse hoc modo; A Passione Domini nostri Jesu Christi anni sunt DCLXUIII. Quod licet ipse eo adducat, ut probet Romanam Ecclesiam, ubi tempus Dominicæ Passionis populis in memoriam revocat annuatim, semper adnotare numerum annorum, [non plane conformit calculo Dionysiano,] tribus & triginta annis minorem, quam ab ejus Incarnatione Dionysius posuit (in quo decipitur, quia Dionysius ab Incarnatione incipiens, totis XXXIIII annis prævertit tempus Paßionis) videtur tamen id probare quod intendunt ii, qui anno vulgaris Æræ XXXIII passum Christum sustinent. Etenim inscriptio cerei, quam Fratres isti viderunt, non pro eo Dionysiano anno, quem tunc numerabant, fuisse videtur; sed pro sequenti, quem nos a proximis Ianuarii Kalendis auspicamur; quique retrotrahendo diem ad menses tres, tunc vere secundum istam sententiam numerari poterat DCCI a Paßione; siquidem congruum erat, ut ante initium anni explicaretur ratio festorum pro anno sequente, qui proinde inscribebatur cereo, toto isto anno legendus.

[10] Cum igitur Dionysius, in sua de Paschatis ratione Epistola, sic loquitur: [adeoque antiquior illo,] Quia vero S. Cyrillus primum Cyclum ab anno Diocletiani CLIII cœpit (est hic nobis CCCXVII) & ultimum in CCXLIIII terminavit (qui nobis est DXXXI) nos a CCXLUIII anno ejusdem Tyranni potius quam Principis (id est DXXXII) inchoantes noluimus circulis nostris memoriam impii & persecutoris innectere; sed magis elegimus ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi annorum tempora prænotare. Cum, inquam, sic loquitur Dionysius, nec a Passione Domini, sed ab Incarnatione tempor, prænotare intendit; apparet eos, qui annum a Paßione Monachis Anglis visum, cereis S. Mariæ inscripserunt, ipso ecclesiastici anni exordio, id est in Natali Dominico, pro proxime inchoando anno civili; non fuisse in hoc secutos ritum & calculum, quem Dionysius fuerat conatus inducere; sed quem acceperant a majoribus, adeoque eum diu antea usum saltem Romæ receptiorem fuisse: quidni ab ætate Cyrilli, aut etiam multo citius cœptum? Nam Cyrillus (ut apparet ex verbis Bedæ) annis Diocletiani Circulos suos adaptaverat; illi autem acceperant a majoribus inscribere eisdem annos, numeratos a Paßione, id est Redemptione humani generis, credo ob eamdem causam, ob quam postea elegit Dionysius ab Incarnatione, tamquam a salutis nostræ principio, exordiri. Ab istis porro cereis, quibus ita quotannis inscribebatur vel appendebatur index festorum cujusque anni, a Dominica Septuagesimæ procedentium & leges Paschæ sequentium, existimo proceßisse ritum eorumdem in Paschate consecrandorum. Licet enim eum Prudentii Poëtæ ætate, id est seculo V, notum fuisse negent hæretici, nolentes de eo intelligere ipsius Hymnum, cui titulus, Ad incensum cerei Paschalis; quia alia Mss. solum habent, Ad incensum lucernæ: ipsum tamen Hymnum legenti apparet, [sicut & cōsecratio Cerei Paschalis.] non de quocumque cereo vel lucerna agi, sed de eo qui propriis ceremoniis consecratus Christum, & peractæ ab eo redemptionis humanæ mysteria, eorumdemque in veteri lege figuras representat. Etsi enim ei hodie non videatur competere, ut dicatur tinctus pacifici chrismatis unguine, sicut canit Poeta, infiguntur tamen eidem adhuc quinque grana Incensi benedicti, in titulo nominati. Quidni autem in ejus benedictione olim etiam fuerit adhibitum Chrisma, sicut hodieque adhibetur in beneditione Fontis baptismalis? idque tunc primum cessarit, cum Cerei benedicendi jus, quod primitus a Matricibus ecclesiis seu Cathedralibus usurpatum Zozimus Papa ad omnes Parochiales extenderat, communicatum fuit aliis quibuscumque ecclesiis non parochialibus, & jus usurpandi Chrismatis non habentibus.

[11] Atque hæc dicta sunto occasione Cereorum, quibus inscribebantur antiquitus anni a Paßione Domini, a qua per triennium & tres fere menses retrocedendo, venitur ad initium prædicati a Ioanne Baptismi, descriptum a Luca. Et eatenus quidem recte se habuerit illa qualiscumque traditio ecclesiastica, in supputatione annorum; [Majorem Christi cum baptizaretur ætatem quam annorum præcise 30,] vacillare autem primum cœperit, cum Dionysius eam voluit usque ad Christi Incarnationem extendere, per solos triginta annos, quasi Lucas absolute dixisset, totidem & non plures habuisse Christum, cum baptizaretur. Plures autem cum habuisse (quod nos libentius diceremus cum P. Natali, quando in anno mortis oporteret omnino recedere ab Henschenii sententia) confirmat etiam S. Irenæus, scribens lib.2 contra heres. cap. 39 quod jam in ætatem seniorem declinabat Christus quando docebat, sicut inquit, [ex S. Ioannis discipulis accepit S. Irenæus.] omnes Seniores testanrur, qui in Asia apud Joannem discipulum Domini convenerunt, idipsum tradidisse eis Joannem … Quidam autem non solum Joannem, sed & alios Apostolos viderunt, & hæc ab eis audierunt, & testantur de hujusmodi relatione. Ipse quidem Irenæus, qui cum Senioribus istis egisse junior potuit, indicatum sibi ab illis declivium in ætatem seniorem pro suo interpretatus arbitrio, eique aptans verba Iudæorum. Quinquaginta annos nondum habes (quod, inquit, de eo dicitur qui jam quadraginta annos excessit, quinquaginta autem nondum attigit, non tamen multum a quinquagesimo abstitit) illud a quadragesimo aut quinquagesimo anno orditur, talemque ætatem habuisse Christum sensit, quod recipere non possumus. Sed si hominis ætatem, quam ille dividit quadrifariam, bifariam partiaris, in juniorem senioremque; cum eam septuaginta annis Regius Psaltes circumscribat, profecto qui annum XXXU agens aut superans prædicabat, & anno XXXUIII moriebatur recte dicebatur jam in ætatem seniorem declinare: nec plus potuerunt illi Ioannis discipuli significatum voluisse. Sic autem non erit opus dicere, quod Apostoli (quos omnes aut plerosque oportet concipere suo magistro juniores) omnes etiam aut plerique infra trigesimum annum vocati sint ad munus Euangelicum, prout consequens esset si tricenarius dumtaxat erat Christus quando eos vocavit.

[12] Nunc quoniam Effigies quoque eorum, de quibus agimus, Pontificum Typographo placuit exhibere, sicut eas primus æri incidi curavit Ioannes Baptista de Cavalleriis, hujus ad illas Præfationem hic accipe, simulque consilium disce quo collectæ editæque fuerunt.

AD PONTIFICVM EFFIGIES PRÆFATIO
IOANNIS BAPTISTÆ DE CAVALLERIIS.

Ad confirmandam Catholicæ & Apostolicæ fidei veritatem, quantum momenti adferat legitima Romanorum Pontificum successio, ab ipso Divo Petro Apostolo, cui gregis sui pascendi curam Christus Dominus concredidit, [Romanorū Pontificum continua series,] ad hæc usque tempora nostra continuata, vel inde, Christiane Lector, animadvertere potes, quod hostis generis humani diabolus, per membra sua schismaticos & hæreticos, in hoc unum, omne studium suum confert, ut fundamentum hoc, in quo Christus Ecclesiam suam ædificavit, subruere & ex animis fidelium penitus extirpare possit. Scit enim serpens ille callidus, se tum demum circa Ecclesiæ naufragia atrocius grassaturum, si quando gubernatorem sublatum, & pulcherrimum ordinem Ecclesiæ conturbatum animadvertit. Ceterum divina illa bonitas & sapientia, [validum adversus hæreticos telum,] quæ præsidio suo nunquam Ecclesiam destituere solet, inter tot labentium temporum varietates & difficultates, id sanctorum Patrum vigili cura studioque perfecit, ut veluti per manus traditam, integram eorum seriem haberemus, qui post Divum Petrum Apostolorum Principem, Ecclesiæ Dei, ductore Spiritu sancto, ita præfuerunt, ut & sanam a Christo Apostolisque traditam doctrinam illibatam conservarent; & fratres suos in fide confirmantes, hæreticorum errores, quibus plurimorum mentes fascinare diabolus numquam intermittit, everterent ac condemnarent. Qua quidem in re singularem Salvatoris nostri providentiam, & in promissione Petro Apostolo facta veritatem manifeste exhibitam admirari licet; quod cum in plerisque Ecclesiis, quæ ab Apostolis erant fundatæ, Episcoporum continua series sæpius interrupta defecerit, sola Romana Ecclesia tam excellenti divinæ gratiæ privilegio dotata videatur, ut in tantis tyrannorum persecutionibus portæ inferi adversus eam prævalere non potuerint; & fides Petri, pro qua Christus ut ne deficeret oravit, in successoribus Petri, perpetuo salva & nullius erroris labe contaminata, viguerit. Hinc videre licet priscos illos sanctos Patres, cum pro veritate contra falsas hæreticorum opiniones decertarent, ab ipsis Apostolis deductam Romanorum Episcoporum successionem, tamquam validissimum arietem, destruendis illorum erroribus admovisse; & hanc demum certissimam fidei regulam eos judicasse, quæ cum visibili Pastore & Christi in terris Vicario per omnis consentiret.

[2] Quoniam autem quod sunt hominibus in litteris versatis Scripturæ, hoc sunt idiotis picturæ; non modo per illas, [ad instructionem rudiorum etiam coloribus expressa,] sed & per istas, pii majores nostri rudioribus insinuare voluerunt, quos veræ fidei duces & magistros sequi, quorumque vestigiis insistere potissimum deberent. Atque hac maxime de causa, in templis Deo dicatis, quæ in hac alma Urbe venerandæ antiquitatis memoriam retinent, sanctorum Pontificum seriem, multis in locis, coloribus expressam reliquerunt; ut vel hac etiam ratione populos in fide confirmarent, & quam doctrinam illis traderent, nimirum eam quæ ab Apostolis eorumque successoribus ubique diffunderetur, omnibus palam facerent. Hæc ego mecum expendens, & quorsum impietatis devenerint perdiri quidam homines, qui a patre suo diabolo edocti, omnes machinas, ad obnubilandam hanc præclaram in Ecclesia Dei lucem, adhibent, diligentius considerans; ut & ipse pro modulo meo aliquid adferrem, ac in Ecclesiæ gazophylacium, tot clarorum virorum, qui perpetuam hanc Pontificum Romanorum successionem scriptis suis egregie defenderunt, thesauris refertum, cum illa paupere vidua, duo minuta immitterem; Pontificum imagines conquirere, & conquisitas in lucem proferre constitui: rem sane arduam & cum primis difficilem aggressus: quæ tamen, per Dei gratiam, adeo non infeliciter cessit, ut licet magnum laborem suscepissem, non tamen nisi re plane perfecta conquiescere potuerim.

[3] Multas enim Pontificum effigies, post eas quæ pridem opera F. Onuphrii Panvinii in publicum prodierunt, [ex vetustis monumentis studiose collecta,] studiose conquisitas, partim ex sepulturis, picturis, & musivis antiquis, partim ex numismatibus excerptas, in unum collegi; reliquas autem ex Basilicis sanctorum Petri & Pauli, diversisque in Urbe Ecclesiis depromendas curavi; ea potissimum ratione ductus, ut cum tibi, Christiane Lector, vivas imagines repræsentare non possem; saltem eas exhiberem, quas a multis retro seculis, in antiquioribus urbis Romæ Ecclesiis depictas cernere licet, ut sic antiquitatis nihilominus speciem aliquam, vel in ipsa habitus ratione videre, & ea te oblectare posses. Probabile enim est, quamvis seculum illud politioris picturæ fuerit expers, in effingendis tamen ejus generis imaginibus, Romæ præsertim, traditionem quamdam secutum fuisse. Nam absurdum videri non deber, in ipso crescentis Ecclesiæ initio, non defuisse multos, qui quod studium in colendis dæmonum idolis antea nefarie ponebant, hi postmodum sacro Baptismatis fonte abluti, illud ad propagandum verum veri Dei cultum, qui in Sanctis suis pie colitur & honoratur, laudabiliter converterint; & ad devotionem excitandam, [non gratis conficta hic proponitur:] eorum imagines, qui pro Christo gloriosam mortem oppetere non dubitarunt, apud se religiose asservaverint: illorum autem maxime, quos vel dignitate Ecclesiastica, vel vitæ sanctimonia, vel miraculorum magnitudine, ceteros superare videbant. Imaginum certe in Ecclesia Dei usum antiquissimum, & ab ipsis Apostolorum temporibus deductum fuisse constat: quo tempore, cum artes istæ passim in urbe floruerint, haud obscure conjectari possumus, eos qui Sanctorum Martyrum aut Pontificum imaginibus asservandis studebant, naturalibus potius lineamentis expressa, quam fictitia aliqua eorum effigie, fuisse delectatos. Hæc & id genus alia, ubi diligentius tecum, benigne Lector, consideraveris, bona spe sum, quod diligentiam hanc nostram non improbabis, qui venerandæ antiquitatis memoriam, quantum licuit, edito hoc libello conservare, omnisbusque palam facere studuimus, Romanorum Pontificum successionem, quam nostri temporis hæretici impudenter oppugnant, ita apud nos integram vigere, ut non modo nomina, genus, & patriam singulorum, sed etiam effigies ipsorum, ad vivum expressas ostendere possimus. Bene vale, & labore hoc nostro felix fruere.

[4] Hactenus Auctor, qui utinam etiam curavisset docere posteros, [ideoq; fidem aliquam merentur effigies hæ,] quibus in locis ac monumentis singulæ effigies spectari potuerint, addito de cujusq; vetustate judicio. Interim pro eo, proque iis quos est secutus pictoribus vel sculptoribus, istius seriei, meam equidem nolim obligare fidem, effigies singulas æque certa referre lineamenta eorum, quorum inscribuntur nominibus: quin potius suspicor, tum ante S. Silvestrum, tum postea fuisse non paucos, quorum variis ex causis abolita memoria nequiverit in tabulas aliter referri, quam per usurpatam permissamque pictoribus simili casu licentiam. Quamdiu tamen discernere nequimus inter veras fictasque, fiat hæc gratia antiquitati, ut quales accepimus tales tradamus. De Onuphrio autem, viro religioso, Ordinisque Augustiniani professore ac sacræ antiquitatis reverentißimo; deque Ioanne Baptista (cujus etiam antiquarum Vrbis Romæ statuarum libri duo habentur excusi Venetiis anno 1579) qui Serenißimo Principi D. Andreæ S. R. E. Card. de Austria Pontifices suos dedicans, commemorat Ioannem & Antonium Cavallerios, suos consanguineos, quorum alter ipsi Cardinali, alter ejus Serenißimo Parenti Ferdinando Archiduci, Maximiliani Cæsaris Nepotis, a Confeßionibus sacris fuit; de Onuphrio, inquam & Ioanne Baptista præsumamus, fide optima edidisse quas invenerunt imagines. Displicet tamen, [si paucas exceperis:] quod ibi post Zachariam Papam inveniantur duo Stephani; cum eorum tantum unus ordinatus, adeoque solus fuerit in numerum Pontificum relatus. Primus Baronius utrumque posuit, & contra totius antiquitatis fidem nominavit Tertium, qui aliis Secundus est; itaque ceteros consequenter numero uno auxit. Hujus suggestionem secutus Thomas Treterus, Canonicus S. Mariæ Trans-tiberim, in Compendiariis gestis Romanorum Pontificum (quibus, velut Onuphrii supplemento, usus Cavallerius fuisse intelligitur ex Bulla Privilegii, ipsi a Gregorio XIII conceßi) neceßitatem Baptistæ imposuit ejus imaginem aliquam comminiscendi, quæ in antiquis nulla erat. Idem suspicari poterimus de nonnullis, eodem expreßis habitu, quo antiquiores ante Silvestrum: id enim præter morem medii ævi erat, quo omnes pingebantur induti Planetam sacrificalem id est Casulam, vel Cappam choralem, quam Pluviale appellant.

[5] Causa autem cur Typographo, effigies illas, magno sumptu a se curatas, huic tractatui inserendas offerenti, [& merentur in hoc opere conservari,] consensum præbuerim, potißimum fuit; quod animadverterim easdem, tum Romæ tum alibi identidem sculptas atque resculptas, a primi illius Cavalleriani prototypi lineamentis magis magisque deflectere; confundique ab ignaris hominibus insignia quædam Pontificalia, & ad hodierni temporis formas aptari, præter historiarum fidem; ac nominatim circa tiaras. Cum enim has constet simplici coronamento omnes instructas fuisse usque ad Bonifacium VIII, qui ipsum duplicavit; primum vero Urbanum V, [quales in prototypo sunt.] addidisse tertium circulum, sicuti erudite notavit Nicolaus Alemanni, in Dissertatione Historica de Parietinis Lateranensibus a Francisco Card. Barberino restitutis pag. 129; cumque Cavallerius, id satis accurate observaverit: in iis tamen quas nuper accepimus Pontificum figuris, Romæ excusis anno MDCLXXU, nullas duplicis coronamenti tiaras spectamus; triplici vero jam inde a tempore Alexandri III, annis fere ducentis citius quam conveniat: & periculum est, ne progressu temporis longius serpat depravatio, cui fideliori hac imitatione prototypi consultum volui. Abstineri autem jußi a tesseris gentilitiis, quas satis liberaliter & audacter addunt aliqui, etiam multis seculis prius, quam eæ essent excogitatæ, sumptas ab hodierno usu antiquiorum in Italia familiarum, inter quas Pontifices pene singulos dividunt. Explodit hanc vanitatem merito scriptor Italus R. D. Aloysius de Tattis in suis Annalibus Novocomensibus, cujus verba legi possunt ad XXII nostri Maji, ubi de Eusebio Episcopo Comensi pag. 166. Primus ejusmodi tesseris usus fuisse scitur prædictus Bonifacius VIII, gente Cajetanus: [scuta gentilitia cur nulli addita] secuti subinde, sed inconstanter, alii, qui quidem nobilius nati erant: ceteri denique omnes easdem sibi delegerunt: quæ licet exprimi potuissent pro ultimis hisce seculis, nolui tamen subire aleam invidiosi delectus.

[6] Præterea animadvertens nostrum P. Augustinum Oldoinum monumenta sepulcralia quorumdam Pontificum, [sed monumenta sepulcralia adhuc inedita,] quæ quidem etiamnum Romæ supersunt integra, vel ob renovandam Basilicam Vaticanam destructa in parietibus Vaticanarum cryptarum exhibentur depicta, satis accurate studioseque collegisse, novißime Ciacconium edendo; eorum vero quæ in reliqua Italia, Gallia, atque Germania, istis ubi Pontifices quidam mortui sepultique sunt locis, inveniuntur, exiguam habuisse rationem; dedi operam per interpositos amicos, ut ea vel omnia vel pleraque nanciscerer, & æri similiter incidenda curavi, præteritis quæ jam Oldoinus ediderat.

[7] Ecce autem, dum hæc Præfatio imprimitur, momento temporis, indicatur & promittitur mihi Leodio, a Patribus nostris Anglis, Italice impressa Chronologia summorum Pontificum, continens eorum effigies, nomina, patrias, annos & dies quibus electi fuerunt, cum eorumdem vitis, ac tempore vacantis Sedis, & quid sub unoquoque Pontificatu memoria dignius gestum sit, a S. Petro usque ad Urbanum VIII, recognita & expurgata a R. P. Mag. Joanne Brandi de Salome, Doctore Theologo tertii Ordinis S. Francisci, Romæ apud Franciscum Corbelletti MDCXXVII, ex qua si quid forte in decursu profecerim, non omittam Lectori indicare.

PRIMUS PONTIFEX ROMANUS
S. PETRUS APOSTOLUS.

Petrus, ante vocationem Simon, ex patre Jona seu Joanne, de Bethsaida Galilæus, a Christi Ascensione in cælum die u Maji, anno XXIX; vel die XIIII Maji, anno XXXIII, Vniversalis Ecclesiæ primus Pontifex, eamdem rexit usque ad annum LXU; crucifixus Romæ sub Nerone, XXUIIII Junii, expletis in supremo illo gradu annis XXXUI, mense I, diebus XXU; vel annis XXXII, mense I, diebus XUI: Romæ vero, saltem ab anno L, annos XU, menses U, dies XII.

[1] Primo indicatos Pontificii universalis terminos Henschenio definiunt Consules anni XXX, [Anni extremi definitio certa;] Vinitius & Longinus, atque anni LXU, Nerva & Vestinus. Postremi ex Cæsarea historia tam certi redduntur, ut nihil haberi certius poßit: multos tamen decepit Eusebius, sedisse Petrum affirmans usque ad annum ultimum Neronis, quia sic fortaßis legerat apud aliquem, qui annum, cum intelligebat, quem Romæ ultimum Nero egit, postea digressus in Græciam, nec amplius reversus in Vrbem; sed in Campania manu propria interemptus die UIIII Iunii anno vulgaris æræ LXUIII, Imperii sui XIIII, inchoato a XIII die Octobris; Quod autem non potuerit Nero, aut isto, aut sequenti anno, Apostolum crucifigendum mandasse, patet, quia hic antea ipso inspectante Simonem Magum ex aëre in terram præcipitavit; & Paulus, abstractis ab hominis impuri contubernio mulieribus aliquot illustribus, iram ejus in Christianos vehementius incendit; quæ omnia Neronis in urbe præsentiam requirunt.

[2] [primus pendet ex anno mortis Christi.] Quod Pontificatus universalis initium attinet, nemo est qui dubitare poßit quin illud a Christi in cælos Ascensu peti debeat; ejus autem durationem, uti ex notatis Consulatibus satis notam, non curavit Auctor primi Catalogi definire. Hoc deinde facientes posteriorum Catalogorum auctores ex Eusebii sententia, sed cum respectu ad solam Romanam Cathedram, omißisque Consulibus, addiderunt aßignatis ab illo ejusdem Sedis annis XXU menses II, [Spatium Romanæ Sedis imperite expressum.] dies III; sane per quam insulse: cum a die XUIII Ianuarii, quo festū Romanȩ Cathedræ Ecclesia recolit, usq; ad XXUIIII Iunii, fluxerint menses U dies X. Anni autem XXU prægreßi nequeunt vere reperiri, nisi anno XL Romam adducas Petrum: quod non convenit cum sententia ipsius Eusebii, dicentis anno II Claudii (qui est vulgaris XLII) Romam primum abiisse, dum sic loquitur: Petrus secundo Claudii anno, ad expugnandum Simonem Magum Romam pergit, ibique viginti quinque annis Cathedram Sacerdotalem tenuit, usque ad ultimum annum Neronis.

DISSERTATIO II.
De Sede S. Petri Antiochena & Romana, ac utriusque initio.

[1] Qvam certum est, utramque Sedem constituisse ac tenuisse Petrum; [Verba Catalogi 2 & Anastasii de utraq;,] tam difficile est certo definire, quo anno utramque occupare cœperit, & quot annis tenuerit. Neutrum, ut jam dixi, indicat antiquus Catalogus: solumq; dicit, quod Petrus fuit temporibus Tiberii Cæsaris, & Caji, & Tiberii, Claudii & Neronis. Secundus, defectum illum suppleturus, Primum, inquit, sedit Cathedram Episcopatus in Antiochia annis decem. Hic Petrus ingressus in urbem Romam, Nerone Cæsare; ibique sedit Cathedram Episcopatus annos viginti quinque. Fuit temporibus Tiberii &c. eademque transcribit sic verbotenus Anastasius, nisi quod pro decem annis Antiochenæ Sedis, habeat constanter in omnibus exemplaribus annos septem. [ac Ms. Maz de quadriennio ambas prægresso,] In uno autem ejus exemplari, quod fuit Cardinalis Mazarini, hæc in margine scripserat aliquis, quasi Anastasii defectū supplere vellet: Dominus noster Jesus Christus, I summus Pontifex, nascitur XIII anno Imperii Augusti. Annis XXXIII, mensibus III in hoc * numero vixit. Trigesimo anno baptizatus, reliquum tempus prædicavit. Post ejus Passionem anno sequenti, tenuit Petrus Apostolus in partibus Orientis Cathedram annis IIII; deinde anno Domini XXXUIII venit Antiochiam, ubi sedit annos UII, dies UIII: deinde venit Romam, ubi sedit annis XXU, menses UII, dies UIII. Hæc describere volui, non quia magnæ auctoritatis sint (manifestum enim est vitium in anno Augusti, qui ex mente Auctoris notari debuerat XLIIII, & vita Petri protrahitur usque ad annum Domini LXXI) sed quia occasionem dederunt Henschenio quatuor annos vagi per Palæstinam Episcopatus adducendi in suam chronologiam. Nec sane paucioribus annis videtur in Palæstina relinqui posse Petrus, [quod probatur.] quando Paulus dicit se post tres annos a sua conversione venisse Hierosolymam illum videre, tamquam ibi commorantem. Non tamen aut hos quatuor, aut illos septem plenos sumpsit Henschenius: quia Petrum Romam adduxit anno XL, utique ineunte (nam Cathedræ Romanæ institutio recolitur XUIII Ianuarii) & a Majo anni XXIX, usque ad Ianuarium anni XL, solum habentur anni X, menses UIII.

[2] [non item quod divisio Apostolorum facta sit an. 12 a Passione,] Mirum est autem quomodo putaverit, in eodem spatio temporis inveniri posse annos illos XII, saltem inchoatos, ante quos exactos, ex Apollonii Martyris testimonio, tamquam veterum traditioni innixo, scribit Eusebius lib. 5 cap. 18, Dominum Apostolis præcepisse, ne Hierosolymis excederent. Vt enim ad salvandam traditionem istam frustra se torsit Henschenius, pro Hierosolymis totam Palæstinam substituens; ita frustra sunt, qui eodem nituntur, ad negandam S. Iacobi prædicationem in Hispania, quia is occisus fuerit Hierosolymis anno XXXXIII, quando a Christi morte, obita anno XXXIII vel XXXIIII solum effluxerant anni X vel UIIII: Si enim auctoritas illa subsisteret, corruerent etiam anni XXU, qui ex eodem Eusebio adscribuntur Romani Petri Pontificatui. Est ergo vel Apollonii vel ipsius Eusebii error hic evidens, [sed bene quod post biennium.] annos duodecim pro duobus scribentium; quia non multo pluribus videntur Apostoli substitisse Hierosolymis, quando Paulus Apostolus, post tres annos a sua conversione, id est post annos quatuor a morte Christi, venisse se Hierosolymam ait videre Petrum, & mansisse apud eum diebus quindecim, aliorum autem Apostolorum vidisse neminem, præter Jacobum Fratrem Domini. Est ergo hic aliquid quod in Diatriba sua correctum Henschenius vellet, si viveret.

[3] [Nonprobantur etiam anni 25 Sedis Romanæ,] Ipsum autem XXU annorum spatium Romani Pontificatus, pro quo stabiliendo istic impegit Henschenius, quamvis paßim & ubique legatur in Catalogis, primo & vetustiori posterioribus, ac veluti pro traditione habeatur in vulgo; nullum tamen aliud videtur habere fundamentum, quam hallucinationem Eusebii circa annum morientis Christi; & nescio unde sumptam notiam de anno II Claudii, quo Romam profectus sit Petrus: inter hunc enim & ultimum annum Neronis videbantur tot anni posse interjici. [ab Eusebio male definiti,] Porro subverso semel fundamento auctoritatis Eusebianæ circa hoc punctū, ecquid supererit causæ ex Scriptura vel Patribus, quo prohibeamur isti exorbitanti numero etiam integrum decennium subtrahere? An forte obstare putabitur prima S. Petri Epistola, quam constat Romæ scriptam esse præsente Marco? quia hunc Eusebius dicit III Claudii anno directum esse Alexandriam; & quia hujus discipulos asserit Hieronymus, in libro de Scriptoribus, ideo laudatos a Philone fuisse, quod hic sub Imperatore Claudio legatione altera pro Iudæis fungens sicut ante sub Cajo. Romæ (ut dicitur) est locurus cum Apostolo Petro, ejusque ibi amicitias habuit? Vt hæc omnia demus ad secundum Claudii annum pertinere, solum tamen conficient, quod revera Petrus isto anno (ut scribit Hieronymus) Romam excurrerit, [sumpto initio ab an. 2 Claudii:] & inde Epistolam istam scripserit; non autem quod ibi jam tunc habuerit Cathedram constitutam. Imo eam ibi tunc nondum habuisse, verosimile mihi facit ejus præsentia Hierosolymis sequenti mox anno, ubi circa Pascha captus ab Herode, & in vincula est conjectus: item quod Paulus, post annos a sua conversione quatuordecim (ita enim intelligere malim, quam a primo ejus post triennium Hierosolymam adventu) cum Petro, Ioanne, Barnaba, & Iacobo in concilium veniens, adhuc in Syria Petrum repererit, cum eoque venerit Antiochiam.

[4] [quo si Romam venit Petrus,] Dicam igitur, Petrum quidem Romam venisse II anno Claudii (quæ res Eusebium deceperit) sed prævalente apud Imperatorem gratia Simonis Magi, qui ejus jussu jam etiam ut Deus Romæ colebatur, erecta inter duos pontes ara Simoni Deo Sancto; mox rediisse in Syriam; ibique mansisse, quoad divino admonitu (si Metaphrasti credimus) vel sua propria sponte, iterum Romam revertit. Causa autem illuc revertendi eadem esse poterat, quæ Iudæis ceteris exeundi; Edictum scilicet Claudii, contra eos anno XXXXIX promulgatum. Licet enim dubitet Orosius, an cum Iudæis expulsi quoque ab Vrbe fuerint conversi ad Christum ex Romanis Gentiles; nulla tamen ratio id suadet credere. Iustum autem fuit, [non tamen videtur ibi Cathedram posuisse ante an. 50,] ut ii qui palam noti erant Christiani indigenæ, advenarum magistrorum jam destituti præsidio, alicujus Apostolici viri, sed Gentilibus minus noti quique latere posset, præsentia confirmarentur. Hoc vero periculum ceteris animosior ac principalior Petrus in se susceperit eo libentius, quod congruum videbatur, ut mundi caput Roma etiam primam Cathedram Episcopalem haberet; satis autem tutum se credere poterat divino munimine, adversus Claudium, quantumcumque Iudæis infensum. Itaque opinari volo, sub initium anni quinquagesimi Romam advolasse Apostolum, & mense Ianuario ibidem Cathedram sibi & successoribus suis constituisse.

[5] [quando dies 18 Ian. incidit in Dominicam;] Placet vero hic annus vel ideo magis, quod litteram Dominicalem habens D, habuerit XUIII Ianuarii in Dominica. Quia enim mox infra apparebit, ex consuetudine plurium consequenter seculorum, Ordinationes Episcoporum, præsertim Romanorum, semper in Dominica aut saltem in festo solenniori celebrari; hujusmodi observantia, cujus initium nullum ostenditur, credi potest ab Apostolica institutione fluxisse, ipsumque Petrum ejus in semetipso fecisse exemplum. Et sane cum Ordinationes illæ primis seculis, etiam inter persecutiones factæ, [in Ordinatione successorum postea observatam,] ex Cleri electione & Populi acceptatione penderent; rectißime ad easdem designabatur dies, quo populus ab opere feriatus consueverat ad sacra, vel in cryptis peragenda, convenire. Hæc porro res nemini hactenus (quod sciam) animadversa, mirum quam utilis in hoc Tractatu futura sit, ad exerrantes identidem numeros revocandos in viam; & ex pluribus, quos varia Mss. varios offerunt, eligendos unos præ aliis. Nec grave erit, etiam pro Cathedræ Antiochenæ initio, annum simili nota commodum invenire. Si enim per litterarum Dominicalium seriem retrogradiaris, habebis annum XXXIX, quo eadem littera D fecit ut XXII Februarii, Cathedræ istius festo insignis, etiam Dominica fuerit. Hinc vero progrediens per septem annos, a Catalogis & S. Gregorio Magno assertos; pervenies ad annum XXXXUI, habentem litteram Dominicalem B, quo fuerit ordinatus successor Euodius; fortaßis die XXIX Maji; ut Apostolus supra septem annos, [sicut & 22 Febr. an. 39 pro initio Cathedræ Antioche-] etiam tres menses & dies octo ibidem sederit. Provinciæ autem, quas dicitur objisse Apostolus, Ecclesias ordinando iisque Episcopos consecrando (sicut habet Commentarius de peregrinationibus Apostolorum apud Surium) facile triennium istud requirunt; nemo autem nos cogit illum intra sex septemve menses Antiochia Romam adducere.

[6] [& 29 Decemb. quo ordinatus Iacobus præ an. 33.] Hæc vero Chronologia istud quoque habebit commodi, quod sic non solum invenientur anni duo, quibus Hierosolymis manserint Apostoli alii priusquam in diversas regiones dispergerentur (etiam in ea sententia quæ Christum passum dicit anno XXXIII) sed insuper anni IIII, nescio unde accepti, & adscripti vago S. Petri per Orientem Episcopatui. Nec enim necesse erat manere ipsum constanter Hierosolymis, licet illic frequens esset; quandoquidem ibi, jam inde a XXUII Decembris, ejusdem quo Christus crucifixus est anni, proprius Episcopus habebatur Iacobus. Dies autem prædictus, in eadem pro anno XXXIII sententia, similiter Dominicus fuit; non item in sententia Henschenii, Consulatui duorum Geminorum Ordinationem Iacobi adscribentis. Sed levia hæc sunt, præ eo commodo quod præbet talis Chronologia de initio utriusque Cathedræ, ad librum de Actibus Apostolorum aliasque affines historias apte ordinandum, [nisi hoc retrahere malis ad an. 29.] quocumque demum anno mortuus Christus dicatur. Si enim cum Ordinatione Iacobi omnia retrotraxeris quæ Antiochenam Cathedram spectant, sic ut hæc constituta fuerit anno XXXUI; solum amittes Dominicam, quæ fuerit ejus initium (quod pro hac Sede minus curandum, quam pro Romana) & inter utramque habebis longius intervallum temporis, prædicationi Euangelicæ ordinandisque Ecclesiis per eas omnes regiones impensum, [Tabella Chronol. Henschenii quo modo sub finem corrigenda & augenda.] quæ deinde Romano Patriarchatui & hinc sumpto Constantinopolitano fuerunt succensitæ.

[7] His ita deductis, videtur operæ pretium fore, si tabula Chronologica, inserta Exercitat. 2 Henschenianæ, pro parte ultima nonnihil augeatur corrigaturque hoc modo:


✠ Ser. Sulpitius Galba.
L. Cornelius Sulla.

S. Paulus venit Hierosolymam videre Petrum. Alii hoc anno Christum passum dicunt.
Cn. Aceronius Proculus.
C. Pontius Nigrinus.

Moritur Tiberius &c. Iosephus historicus nascitur. Petrus Antiochiæ Cathedram collocat. 22 Februarii.
C. Caligula Cæsar III.
Suff. L. Gellius Poplicola.
M. Cocceius Nerva.

Petrus relicto Antiochiæ Euodio Romam migrasset, si vere ibi annis XXU sedit: quod non probatur.
C. Caligula Cæsar IV.
C. Sentius Saturninus.

Interfecto Caligula VIIII Kal. Februarii, succeßit Kalendis ipsis Tiberius Claudius, qui translato in se ejusdem anni Consulatu, primum se Consulem dixit; morem secutis postea etiam aliis, ut proximis Kalendis a sua assumptione Consulatum ordinarium assumentes, secundum numerarent. Quin etiam idem Claudius instituit, ut bimestres solum Consulatus essent, sicut in sua Dissertatione Hypatica cap. 1 num. 2 docet P. Antonius Pagi. Hoc anno Claudius Herodi Agrippæ amplificavit paternum regnum, additis ad Galilæam Iudæa & Samaria. Quidni & S. Iacobus frater Ioannes fuerit tunc profectus in Hispaniam?
Tib Claudius Aug. II.
C. Cæcina Largus.

Orta fame, quam Agabus prædixerat Act. XI, Paulus & Barnabas collectam stipem Hierosolymam portant, nisi id potius factum sit anno XXXVIIII. Petrus (si Eusebio creditur) Romam tendit contra Simonem Magum; sed ei, summam Claudii gratiam adepto, prævalere pro tunc nequiens Apostolus, in Syriam rediit; a plerisque creditus Cathedram Romæ collocatam reliquisse, quod nobis modo non probatur.
Tib. Claudius Aug. III.
L. Vitellius II.

Herodes occidit Iacobum Fratrem Ioannis gladio, videns autem quia placeret Iudæis apposuit ut apprehenderet & Petrum, volens post Pascha producere eum populo. Act. XII.
Tib. Claudius Imp. IV.
L. Vitellius III.

Petrus, commodiori calculo, Antiochiæ Episcopum Euodium instituit; & eo onere expeditus, tradit se totum prædicationi Euangelicæ atque Ecclesiarum per Asiam Europamque ordinationi.
A. Vitellius postea Imp.
L. Vipsanius Poplicola.


Q. Pompejus Longinus Gallus.
Q. Verannius.

Edicto Claudii Roma pelluntur Iudæi, teste Orosio.
C. Antistius Vetus.
M. Suillius Rufus Nervilianus.

Petrus ad confirmandos Christianos ex Gentilibus, qui Romæ erant destituti Magistris, illuc se confert, nihil veritus edictum; ibique Cathedram supremi Pontificii collocat 18 Ianuarii.
C. Asinius Marcellus.
M. Aciolus Aviola.

Moritur Claudius: succedit ei adoptivus Nero 13 Octobris.
Nero Claudius Imp. Aug.
L. Antistius Vetus.


Q. Volusius Saturninus.
P. Cornelius Scipio.

Linus a S. Petro, ad visitandas Ecclesias egresso, ordinatur Vicarius, juxta Catalogum Pontificium.
C. Lecanius Bassus.
M. Licinius Crassus.

Nero, post incensam urbem, persecutionem suscitat in Christianos: redit ad famam nuntii atrocis Petrus.
P. Silius Nerva.
C. Julius Atticus Vestinus.

Petrus cruce, Paulus gladio consummant martyrium, jussu Neronis tunc Romæ presentis XXVIIII Iunii.
C. Suetonius Paulinus.
L. Pontius Telesinus.

Nero, post multum sanguinem, etiam domesticorum, fusum abit in Græciam; vivus Romam non rediturus.
C. Silius Italicus.
M. Galerius Turpilianus.

Nero, Romam revertens, suorum defectionem intelligit Neapoli, atque in fuga seipsum interimit VIIII Iunii. ✠

[6] Hactenus satis fuerit supplevisse tabulam, ab Henschenio propositam in fine Exercitationis 2: quæ porro ibidem sequuntur num. 16 sic immuta.
✠ Ser. Sulpitius Galba Imp. II.
Titus Vinius Rufus.

Occisis Galba & Vitellio, Imperium assumit Vespasianus I Iulii, relicto in obsidione Hierosolymitana filio Tito.
Fl. Vespasianus Imp. II.
Titus Cæsar Vespasianus.

Hierosolyma exscinditur, anno post Christi paßionem secundum communem XXXUII; secundum Catalogos XXXXII, ut plures numerant. Solenne autem fuit antiquis scriptoribus calculos annorum supputare a Christi Passione aut Resurrectione &c. ut pag. XI ante tomum I Aprilis col. 1.

Pag. XII sub finem, corrige sphalma memoriale: & ubi SS. Petrus & Paulus dicuntur occisi post Passionem Christi elapsis annis XXXUII, lege, anno post Passionem Christi XXXUII.

Et pag. XUI num. 35 linea 6, ubi consequenter continuatur idem sphalma, post verbum inchoaturus, sic prosequere:

Præterea habetur annus post Christi Paßionem trigesimus septimus, quem requirunt S. Hieronymus & Honorius in scriptoribus ecclesiasticis ad elogium Pauli; Isidorus item in libro de Vita & morte Iustorum novi Testamenti, & Nicephorus Callistus lib. 1 cap. 36, aliique: sed ut supra ex S. Augustino monuimus, ob ignorantiam Consulatus, quo Christus passus est, coacti fuere aberrare aliqui. Cum enim Christum serius dixissent passum, & vellent S. Petrum in vivis retinere usque ad annum postea XXXUII, etiam hujus mortem serius ponere debuerunt. Qui autem, cum S. Augustino & aliis dicunt passum Christum Geminis duobus Consulibus, id est anno vulgaris æræ vigesimo nono, annum abhinc trigesimum septimum inchoatum inveniunt, dum S. Petrus passus dicitur Nerva & Vestino Consulibus, sive anno sexagesimo quinto vulgaris æræ.

[8] Hæc habebam retractanda in Henschenianis lucubrationibus, quoad Chronologiam S. Petri; cujus Romæ initium qualecumque posueris, non magni refert ad ea quæ prosequimur; modo circa annum mortis, de quo dubium ultra moveri posse non videtur, [Rom. Pontificum sedes, pluriū brevis,] post hac conveniamus. Quod ad confirmationem vulgaris opinionis de annis XXU dicitur Romano Pontifici accini in die Coronationis suæ, Non visurum annos Petri, non docet quidem Ordo Romanus in ritibus ea occasione servari solitis, qualem habemus impressum Venetiis anno MDLXII; sed neque hodierna praxis, aut aliquis quem legerim auctor: verum tamen esse hactenus probavit experientia, siquidem de supremo Ecclesia universalis Pontificatu est quæstio. Tantum enim abest, ut annos XXXII vel XXXUI in eo excesserit aliquis, [nullius ultra annos Petri producta.] ut in toto numero quem hactenus numeramus ducentorum quadraginta quatuor Romanorum Antistitum, nonnisi septemdecim inveniantur exceßisse annos XU, Romanæ Petri Cathedræ aßignatos a nobis: ex iisque soli quatuor annum XX superarunt, scilicet Silvester & Hadrianus sui nominis primi, Alexander III & Urbanus UIII: qui autem XXU superaverit, unicus hactenus repertus est Benedictus XIII, a verorum Pontificū Catalogo expunctus a plerisque: contra quem hoc etiam nonnulli observant, quod ab assumpto Papali titulo vixerit ultra annos XXUIII, præter eorum consuetudinem in quibus ea dignitas citra controversiam fuit. Pridem vero Auctor antiquus Vitæ S. Monæ Episcopi Mediolanensis, mortui anno circiter CCXXXXUIIII, & tamen crediti quatuor dumtaxat ante se habuisse decessores, quando Ecclesiam Romanam regebat S. Fabianus, qui post Apostolos vigesimus numerabatur; pridem, inquam, antiquus iste Auctor monet, pensandum occultum & investigabile Dei judicium, qui … illis prolixiora vitæ curricula contulerit, summos vero primates & duces spiritualis certaminis, quanto fortius in procinctu Christianæ fidei dimicantes, tanto ad cæli palatium ocius properantes, victrici laurea redimitos, secum perenniter regnare concesserit. Neque enim aliter, inquit, decuit, quam ut in tam præcellenti Pontificalis gratiæ throno, vicissim continuatimque sibi succedentes Ecclesiæ totius Rectores, universum suis orbem monumentis replerent; e quibus & certandi audaciam, & prædicandi constantiam, triumphi quoque reportandi fiduciam ceteri sumerent Ecclesiarum Principes & Magistri.

[9] Licet autem Romani Pontifices, ab annis pluribus quam octingentis, in more habuerint, [Iidem quomodo ex SS. Petri & Pauli Auctoritate se agere dicant,] Petri & Pauli auctoritatem in iis omnibus allegare, quæ faciunt ex Pontificalis potestatis plenitudine: licet etiam Paulus recte dici poßit Episcopus Romanus cum Petro fuisse, sicuti erudite ostendit Petrus de Marca in singulari Exercitatione, de singulari Primatu Petri, nuper in lucem data; eorum tamen nomina hic non composuimus: quia utriusque auctoritas non ex æquo (sicuti recentior quidam somniavit, aut potius blasphemavit) neque eodem modo in eorum successores Romanos Pontifices fluxit: sed Episcopalis quidem, ab utroque; a Petro autem singulariter Apostolica, conjuncta cum prærogativa supremi Capitis. Et hoc quidem jure divino penes unum solum necessario statui, Catholicorum omnium est consensus: plures autem unius Ecclesiæ Episcopos esse, ita tamen ut unus aliis præmineat, adeo non est veteris Ecclesiæ disciplinæ contrarium, ut usque ad Nicæni Concilii tempora, quibus abrogatum id est, duravisse videatur. Certe ad Ephesios scribens Paulus, non unū, sed plures eorum Episcopos alloquitur, dicens: Attendite vobis & universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei. Ad quem locum apte sic scribit de Marca: Antiquum illud Presbyterium ex pluribus Episcopis conflatum erat, [juxta sententiam Petri a Marca.] sic exigente temporum ratione, ut mutuis auxiliis suffulti, ad propagandam in suburbanas regiones fidem sufficerent, ita tamen ut unus ceteris præemineret; quod ab Apostolis ipsis introductum; qui tandem solos quoque Presbyteros secundi Ordinis, ad conflandum Presbyterium, seu mavis Ecclesiæ Senatum, adhibuerunt. [Act. 20, 28,] Distinguit ergo hic auctor pro Apostolorum ætate duplicis ordinis Presbyteros, sicuti sequentia deinde tempora distinxerunt Sacerdotes; quorum uni scilicet Episcopi ordinati, alios quoque poterant ordinare; alii non item; cum hac utriusque nominis differentia, quod Sacerdotis nomen olim frequentius usurparetur pro primis, dictis alias Episcopis & Pontificibus; Presbyteri vero nomen, magis ordinarie pro secundis.

[10] Porro quod in secundo tertioque Catalogo Petrus dicatur Antiochenus, [Petrus cur dictus Antiochenus?] intelligendum est sicuti Matthæi IX V. I dicitur, quod Iesus transfretavit lacum Genezareth seu Mare Tiberiadis, & venit civitatem suam, id est Capharnaum; non quod ibi natus, sed quod ibi tunc habitaret, sicut Antiochiæ commoratus erat Petrus, priusquam Romam migraret.

[Annotatum]

* an mundo?

DISSERTATIO III.
De tribus Episcopis a S. Petro pro urbe Roma ordinatis, & Vicariis Pontificalibus tam ipsius quam aliorum Successorum.

Illustrißimus atque eximius Dominus Emmanuel a Schelstraten, primo litterariarum suarum lucubrationum partui, cui Antiquitas illustrata titulum fecit, præfixurus seriem Chronologicam Romanorum Pontificum usq; ad S. Silvestrum, [Rem aliis desperatam,] etsi maximi faceret P. Henschenium, non potuit tamen inducere in animum, ut Chronologiam propositam ab ipso, seriem Consulum in Catalogis expressam secuto, sufficere sibi crederet; sed desperato per hanc viam exitu, & alia nulla meliori reperta, maluit in illa serie singulos singulorum Pontificum annos expandere sextupliciter, secundum Catalogos & auctores varios, ut quæ dicturus deinceps erat possent singuli, ad eam quam mallent, quamque meliorem judicarent. Chronologiam applicare, Agnoscit ille primum Catalogum, quo præcipue Henschenius nititur, omnium Catalogorum antiquissimum esse, [nec beneficio fastorum Consulariū satis explicabilem visam,] & fontem videri ex quo alii omnes originem ducunt … atque ut magnum antiquitatis monimentum merito ab Henschenio publicatum, utpote ex quo secundus Catalogus (ac deinceps alii cum Anastasio Bibliothecario ac sequacibus) Consules suos mutuarit; qui si ubique indubitabiles essent, nihil posset haberi in tota ecclesiastica historia certius. Sed Consules ipsos plerisque locis confusos vitiatosque esse credidit Bucherio; tum quia additus cuique Pontifici annorum, mensium, at dierum numerus aliquando major est, quam inter aßignata cujusque initio ac fini Consulum paria poßit interjici; tum quia sæpius Consules unius Pontificatus miscentur cum Consulibus alterius Pontificatui aßignatis; unde provenit, quod Henschenio frequenter recurrendum sit ad Vicariatus, ut quo tempore prædecessor adhuc sedebat verus Pontifex, ibi & successori aßignaretur Vicariatus. Hunc vero modum explicandi prædictam difficultatem, licet fateatur Schelstratius esse valde aptum ad justificandos Catalogorum defectus, seu veros seu apparentes; putat tamen in S. Stephano, quem S. Lucii Vicarium aliquamdiu fuisse Henschenius statuit, nullo modo valiturum; manifestam autem perversitatem esse in eo, quod Clemens Cleto, Anicetus Pio in ipso ordine præponantur.

[2] Equidem fateor, etiam in hac, quam primus Henschenius calcare docuit, via, nonnulla occurrere offendicula, sed ea tam insuperabilia esse non credo, ut rem omnino faciant desperatam: [una cum Vicariatibus ab Henschenio observatis,] confidoque futurum, ut cum hunc meum Conatum viderit vir illustrißimus idemque modestißimus, non parum promotum esse cognoscat; ipsique aut alteri, eamdem post me viam remetiri volenti multo faciliorem redditam, & omnino spem esse, ut viri eruditi paulatim amoliantur ac lævigent quidquid ego reliquero difficultatis asperitatisve. Fateor præterea, assertorum ab Henschenio Vicariatuum nullum esse indicium apud antiquos, nisi quoad Sanctos Linum, Clementem & Cletum; nec deesse qui hos a Petro ordinatos, aut saltem Vicarios fuisse negent. Sed si utrumque probare potuero, saltem ut perquam simile vero; vix dubito quin verosimilia futura sint cetera inde deducta. Cumque tali verosimilitudini accesserit, distinctius cognita Consulatuum congruentia singulorum, & quam non incommode ii plerumque applicentur annorum, mensium ac dierum numeris in primo Catalogo notatis, multo magis crescet verosimilitudo quæsita, eoque pertinget spero, ut moderata ingenia, nec summam certitudinem requirentia ubi sciunt haberi talem non posse (præsertim in argumento ab aliis desperato) velint & valeant acquiescere.

[3] S. Petri Elogium in secundo Catalogo Henscheniano sic habet. Hic fecit ordinationes tres, Presbyteros decem, Episcopos tres, Diaconos septem, per mensem Decembrim. Omnes hi pro urbe Roma intelliguntur consecrati: nam quod ad vocem Episcopos auctor libri Pontificalis addit, per diversa loca, merito contemnitur: quis enim ignoret, ab Apostolo Petro longe plurimos per diversa loca, id est, pro diversis locis, ordinatos Episcopos. Sciolus igitur aliquis phrasim, [probant tres Episcopi a S. Petro ordinati,] Auctori Catalogi 2 in sequentibus paßim usurpatam, hic quoque crediderit applicandā. Sciendum est interim, in neutra Catalogi I parte ullam fieri mentionem Ordinationum: unde autem eas acceperit Auctor fere sesquiseculo prioribus posterior, quem deinde alii descripsere, incertum est. Verosimile tamen puto, earumdem anteriorem aliquam notitiam extitisse, & forte ante finem seculi I scribi cœptam. Vt ut sit, de tribus Episcopis a Petro ordinatis, pervulgatus extitit antiquitus sermo, teste Epiphanio hæresi 27 cap. 6; quamvis id ille opinando potius quam asseverando dicere maluerit, Auctor libri Pontificalis, nihil hæsitans, ita scripsit: Hic, scilicet Petrus, ordinavit duos Episcopos Linum & Cletum, [ex pervecusta opinione,] qui præsentialiter omne ministerium Sacerdotale in urbe Roma populo vel ad se venientibus exhiberent; Beatus autem Petrus orationi populum erudiens vacabat… Hic B. Clementem Episcopum consecravit, cui & Cathedram vel Ecclesiam omnem disponendam commisit, dicens: Sicut mihi tradita est a Domino meo Jesu Christo potestas ligandi solvendique, ita & ego tibi committo … Post hanc dispositionem martyrio cum Paulo coronatur.

[4] Miratur Schelstratius, hanc quæstionem ventilans, quomodo præstantißimi viri hoc de Clemente credere potuerint, haustum ex epistola ipsius nomine velut ad S. Iacobum Fratrem-Domini scripta, [Linus, Cletus, Clemens:] quam nemo dubitare poßit supposititiam esse, tum aliis ex capitibus, tum evidenter ex eo, quod S. Iacobus anno Neronis VII juxta Eusebium (cui hic saltem credendum) mortem obierit ante Petrum, & tamen epistola post mortem hujus scripta fingatur. De Lino autem & Cleto asserit idem Schelstratius, vel a Petro omnino ordinatos non esse, vel ordinatos esse pro aliis civitatibus. Verum uni Sedi ordinatum Episcopum, ad alteram, etiam supremam traduci, adeo primis octo seculis insolens Romanis fuit, ut cum sub finem seculi IX gravißima ex causa Ostiensis Episcopus Formosus ad Pontificatum fuisset evectus, maligni homines satis causæ se habere crediderint, non tantum ut persequerentur vivum, sed etiam ut defunctum, veluti Apostolicæ Sedis invasorem, indignißime tractarent. Non præsumamus igitur tale exemplum datum fuisse in ipsis Matris Ecclesiæ incunabulis. Alterum non modo gratis negatur factum, [quod etiam conveniens valde fuit:] sed multimodis ostendi potest fuisse conveniens, ut tantæ urbi non sufficiens solus per se Petrus, & quidem longiori tempore in prædicando nationibus Euangelio abfuturus subinde (uti persuadebunt quæ de illius excursionibus vulgo tradita ex antiquis scriptoribus ad XXVIIII Iunii colligemus) institueret relinqueretque pro se Vicarios, Episcopali charactere insignes. Tandem nec sequitur, fictitiam esse Ordinationem Clementis a Petro factam, quia fictitia est quæ illius Ordinationis meminit epistola; cum vera & aliunde certa Ordinatio potuerit occasionem præbere ejusmodi Epistolæ confingendæ, sicut alias sæpe factum docent tot supposititiæ Decretales, quibus veri Canones inseruntur.

[5] Quare, non dixerim quidem cum Henschenio, Linum & Cletum ideo ordinatos a S. Petro, [& multas habebat utilitates.] ut sibi succeßi ve succederent in Pontificatu; sed primo quidem, ut vicaria opera intra extraque civitatem sublevarent ipsum, ordinandis per varia loca Episcopis, & per ipsam Romanam diœcesim omnis gradus Clericis; deinde ut sua, cum res exigeret, absentis vice exhiberent populo ministerium omne Sacerdotale, id est Episcopale; tertio, ut se mortuo non haberet opus Romana Ecclesia, ei quem Pontificem sibi elegisset, Ordinatores peregrinos quærere; quod quanti esset periculi post Marcellini Papæ excessum præcipue apparuit; quando, propter persecutionis immanitatem, non potuit successor ordinari nisi post annos quatuor Sedis vacantis. Adeo ut non solum utiliter, sed pene etiam necessario provisa fuerit, & exemplo S. Petri, tempore persecutionis præsertim, usurpata Ordinatio Episcoporum Vicariorum; qui quatenus nulli Sedi adhuc adscripti erant, sed aliis ad Euangelii prædicandi usum subordinati, [Erant illi primum Episcopi Euangelici,] vocantur ab Henschenio Episcopi Apostolici: sed, quia Apostolici titulus, summo Pontifici Romano magis est proprius, rectius fortaßis vocarentur Episcopi Euangelici,

[6] Tales ergo per mensem Decembrem (quo mense Ordinationes faciendas videntur ex Apostolica traditione Romani Pontifices accepisse) per triduanum istius mensis jejunium, conveniente ad communem comprecationem populo, tres ordinaverit Petrus; non simul, sed succeßive, prout crescens paulatim fidelium in urbe ac suburbiis numerus suadebat augeri eorum æque ac Presbyterorum & Diaconorum numerum. Postea vero idem Petrus digressurus ab urbe, & forte numquam reversurus ad eam amplius, proposuerit populo, ut eligeret futurum non solum Vicarium, sed (quo modo nunc appellamus) Coadjutorem cum jure succeßionis; [ex quibus electus a Clero & populo Vicarius Linus,] adeo ut sic electus Linus jam tunc inceperit censeri & vere esse Romanus Episcopus, non tamen supremus nisi per inthronizationem, mortuo Petro faciendam: unde factum sit ut Vicariatus solius Lini sub Petro cum Pontificatu confusus notetur in Catalogo, non item aliorum duorum; quia scilicet ad hoc non fuerunt vivente Petro a Clero populoque recepti. Cum autem postea Petrus, spectata præsentiori Ecclesiæ neceßitate, Clementem præferens Lino, ei tradidisset succeßionem, uti fertur; merito id recusavit, & juri cuicumque hinc sibi nato renuntiavit Clemens, ob eam quam infra dicemus causam; sicque Clero ac populo libertas mansit ejus, quem antea ad hoc elegerat, collocandi in Apostolicam Sedem. [& huic a Petro postea prælatus Clemens, Lino cessit.] Itaque in Lino (quod & de aliis proportionate intelligo) tres quasi Ordinationes concipio: primam Episcopi Euangelici, pro urbe Roma, quæ illum faciebat ex principalioribus membris primi in illa ecclesia Presbyterii, quod etiam fuerunt, post similem Ordinationem, Cletus & Clemens; secundam, in Vicarium cum jure succeßionis, quæ ipsum faciebat totius Presbyterii caput post Petrum, etiam supra Cletum atque Clementem, anno LVI die II Maji (& hujus solius ratio a Catalogis habetur, nec fiebat nisi urgente aliqua neceßitate, puta ob Pontificis absentiam longiorem, captivitatem, morbum vel exilium) tertiam Pontificalem, præhabito novo Cleri populique consensu, quam a secunda non distinxerunt Catalogi veteres. Tali porro distinctione bene intellecta, facile intelligi videtur, cur plerique ex consequentibus Pontificibus, solum inveniantur extremis vitæ annis aut mensibus accepisse Vicarios, tales scilicet qui eo ipso censerentur Romani Episcopi & futuri Pontifices, licet iidem antea diu forsitan fuerint ordinati Episcopi ad opus Euangelii, aut etiam Vicarii, sed mutabiles ad nutum ejus qui ipsos assumpserat Pontificis.

[7] Pars bona omnium hactenus dictorum lucis & confirmationis non parum accipient ex præcitato Epiphanii loco Hæresi 27 cap. 6, [Locus Epiphanii huc faciens,] quem vel ideo totū juvat hic transcribere: Romæ primum omnium Petrus & Paulus Apostoli pariter & Episcopi fuerunt: inde Linus, tum Cletus, post hunc Clemens Petri & Pauli synchronus. Neque vero miretur aliquis, quod ante ipsum, qui Petri & Pauli æqualis erat, aliquis in Pontificiam dignitatem successerit: iisdem enim & ille temporibus vixit. Utrum autem adhuc superstitibus Apostolis a Petro Ordinationem Episcopalem susceperit, & sese abdicans ab administratione cessaverit (ita enim in quadam Epistola scripsit; Recedo, exeo, instet populus Dei: nonnullis hoc videlicet suadens, quibusdam Commentariis id scriptum habentibus) an potius secundum Apostolos ab Episcopo Cleto sit constitutus, liquido non constat. Quamquam vel hac quidem ratione poterant, viventibus adhuc Apostolis, Petro scilicet ac Paulo, Episcopi alii surrogari; quod iidem illi prædicandi Euangelii gratia in alias urbes regionesque profectionem susciperent, carere autem Episcopo Roma non posset: siquidem Paulus in Hispaniam pervenit, Petrus vero Pontum & Bithyniam sæpe numero peragravit. Ac fieri sane potuit, ut primum Clemente constituto, cum is defugeret (si ita tamen contigit, quod ego opinando potius quam asseverando dixerim) postea Lino Cletoque mortuis (qui duodecim annorum spatio sigillatim Episcopatum obtinuerunt, post Apostolorum Petri Paulique necem, quæ in duodecimum annum Neronis incurrit) tum demum Episcopatum capessere sit coactus.

[8] Ad hunc porro locum annotanda sunt quædam. I. Vtrumque Apostolum pariter Romanum Episcopum, nominari. [expensus & correctus.] II Clementem ab Epiphanio ordinatum dici ante Linum & Cletum, sed hoc opinando potius quam asseverando. Neque nos de eo statuere quidquam, solum dicere, si prius Episcopus fuit a Petro ordinatus Clemens, non tamen nisi circa finem vitæ ab eo fuit designatus Pontifex futurus. III. Vt verosimilius & quasi necessarium ab eo statui, quod discedentes alio Apostoli Episcopum Vicarium unum aut plures Romæ relinquerent. IV. Non liquido ipsi constare, an eorum unus fuerit Clemens: de quo forte non dubitasset, si primum antiquißimumque Catalogum potius quam Eusebii Chronicon præ oculis positum habuisset. V. Ex hoc capite ignoscendum ei esse, quod Clementi præponat Cletum; sicuti ex eodem capite factum ignoscimus, quod Cletum ab Anacleto, non distinxerit. VI. Neronis annum XII, ipso quidem quo Apostoli cæsi sunt anno initium sumere mense Octobri, sed rectius scribendum fuisse XI: interim tamen censuisse Epiphanium, eam cædem non posse ad annum XIIII differri. VII. Ignotam Epiphanio fuisse suppositam Clementi epistolam ad Iacobum, alioqui ex ea potius argumentum sumpsisset quam ex alia ad Corinthios, obtorto ut dicitur collo huc protractum. VIII. Eumdem Epiphanium, allegando præcitata illius ad tumultuantes Corinthios verba, solum indicatum voluisse, quam verosimiliter credi poßit, Clementem pro majori Ecclesiæ bono id fecisse, quod suasit postea aliis; non autem similem utrimque statuisse causam, [Cur Clemens cesserit Lino?] sicuti statuit Vendelinus, magnam inter fideles super Pontificatu dissensionem.

[9] Observo denique Epiphanium agere de sola illa ceßione, quam post Petri mortem Clemens fecerit, de qua sic egregie Natalis Alexander Hist. eccles. Dissert. 13: Licet Clementem a B. Petro ordinatum tradant quam plurimi, non sequitur quod Romanam Sedem immediate post illum conscenderit. Designatus quidem fuerat a S. Petro Romanæ & universalis Ecclesiæ Episcopus, sed ad exempli perniciem devitandam, Clero (ut credere par est) consentiente, singulari Spiritus sancti afflatu jure suo cessit… Enimvero pessimum exemplum præberi animadvertebat, si ex vi ordinationis & designationis de se factæ a S. Petro (quantumvis justa esset) exerceret Pontificium: quia futurum prævidebat, ut si Pontifici liceret sibi designare successorem, plures in Cathedram Petri subvecti, sed Petri vestigia non secuti, revelationem carnis & sanguinis, non sancti Spiritus afflatum attenderent … sicque summum Ecclesiæ Sacerdotium ab ordine Melchisedech in ordinem Aaronis descenderet; [cur præ hoc eum Petrus successorem optarit?] nec dignatio cælestis gratiæ faceret Antistitem, sed carnalis successio generaret Sacerdotem. Suspicor autem causam ob quam Petrus, præterito Lino, suo jam pridem Vicario in spem succeßionis lecto, ipse auctoritate propria successorem designarit Clementem, non solum fuisse præcipua ejus merita; sed etiam, quod Romani generis nobilitate sublimis, plus gratiæ & auctoritatis collaturus videretur, ad compescendos Gentilium contra Christianos furorem nuper excitatum; Clementem econtra vel ideo magis ab eo gradu abstinendum tunc sibi credidisse, quod cum Nero nec intimis amicis neque summis capitibus parceret, ipse eo facilius esset in tyranni ac ministrorum ejus oculos odiumque incursurus, quo majori esset inter Christianos nomine conspicuus.

[14] Porro ut hujus lucubrationis facilior usus sit, exhibeo tam nostram quam Baronianam Chronographiam expansam in tabula, [Synopsis Chronographica,] ubi Baronianis numeris additus * asteriscus, significat eos inter se non convenire, spatiumque Pontificatus istius majus minusve esse quam patiantur notati in Annalibus dies primi ultimique. Talis erroris palpabile prorsus exemplum est in Vitaliano Papa, qui dicitur creatus ultima Augusti DCLU, mortuus XXUII Ianuarii DCLXUIIII, sedisse tamen annos quatuordecim & menses quinque minus diebus quatuor, qui ad Ianuarium anni DCLXX ducerent. Notaturusvero in Margine numeros annorum, mensium atque dierum, [Tempus Pontificatuum qualiter hic notandum in margine.] quibus unusquisque Pontifex sedit; non eos notabo quales in contextu Synopseos noto, & notandos Catalogi proponunt, sic ut tempus Pontificatuum confundatur cum tempore Vicariatuum; sed illud seorsim supputabo a tempore summæ potestatis susceptæ, ceu die Institutionis Pontificalis, quem nunc Coronationis nominaremus; usque ad diem mortis seu abdicationis, si quando ea ante mortem facta est, uti factam putamus a SS. Clemente, Fabiano, & paucis aliis.

SYNOPSIS CHRONOGRAPHICA ROMAN. PONTIFICUM

INSTRUCTIO BIBLIOPEGI
Circa ordinem Tabularum Partis primæ.

Pag. 6 Jesus Christus Pontifex æternus.
10 1 Petrus, 2 Linus, 3 Clemens, 4 Cletus
16 Synopsis Chronographica.
20 5 Anacletus, 6 Euaristus, 7 Alexander, 8 Sixtus
22 9 Telesphorus, 10 Hyginus, 11 Pius, 12 Anicetus
26 13 Soter, 14 Eleutherius, 15 Victor, 16 Zephyrinus
28 17 Calixtus, 18 Urbanus, 19 Pontianus, 20 Anteros
34 21 Fabianus, 22 Cornelius, 23 Lucius, 24 Stephanus
38 25 Sixtus II, 26 Dionysius, 27 Felix, 28 Eutychianus
40 29 Cajus, 30 Marcellinus, 31 Marcellus, 32 Eusebius
46 33 Melchiades, 34 Silvester, 35 Marcus, 36 Julius
50 37 Liberius, 38 Felix II, 39 Damasus, 40 Siricius
60 41 Anastasius, 42 Innocentius, 43 Zosimus, 44 Bonifacius
62 45 Cælestinus, 46 Sixtus III, 47 Leo, 48 Hilarus
66 49 Simplicius, 50 Felix III, 51 Gelasius, 52 Anastasius II
68 53 Symmachus, 54 Hormisdas, 55 Joannes, 56 Felix IV
76 57 Bonifacius II, 48 Joannes II, 59 Agapetus, 60 Silverius
82 61 Vigilius, 62 Pelagius, 63 Joannes III, 64 Benedictus
88 Effigies S. Gregorii Magni ejusque parentum Gordiani & Silviæ.
92 65 Pelagius, 66 Gregorius, 67 Sabinianus, 68 Bonifacius
94 69 Bonifacius IV, 70 Deusdedit, 71 Bonifacius V, 72 Honorius
98 73 Severinus, 74 Joannes IV, 75 Theodorus, 76 Martinus
102 77 Eugenius, 78 Vitalianus, 79 Adeodatus, 80 Donus
106 81 Agatho, 82 Leo II, 83 Benedictus II, 84 Joannes V
110 85 Conon, 86 Sergius, 87 Joannes VI, 88 Joannes VII
116 89 Sisinnius, 90 Constantinus, 91 Gregorius II, 92 Gregorius III
120 93 Zacharias, 94 Stephanus II, 95 Paulus, 96 Stephanus III
124 97 Hadrianus, 98 Leo III, 99 Stephanus IV, 100 Paschalis
128 101 Eugenius II, 102 Valentinus, 193 Gregorius IV, 104 Sergius II
136 105 Leo IV, 106 Benedictus III, 107 Nicolaus, 108 Hadrianus II
140 109 Joannes VIII, 110 Martinus II, 111 Hadrianus III, 112 Stephanus V
144 113 Formosus, 114 Bonifacius VI, 115 Stephanus VI, 116 Romanus
141 117 Theodorus II, 118 Joannes IX, 119 Benedictus IV, 120 Leo V
150 121 Christophorus, 122 Sergius III, 123 Anastasius III, 124 Lando
158 125 Joannes X, 126 Leo VI, 127 Stephanus VII, 128 Joannes XI
160 129 Leo VII, 130 Stephanus VIII, 131 Martinus III, 132 Agapetus II
162 133 Joannes XII, 134 Leo VIII, 135 Benedictus V, 136 Joannes XIII
168 237 Benedictus VI, 138 Donus II, 139 Benedictus VII, 140 Joannes XIV
170 141 Bonifacius VII, 142 Joannes XV, 143 Gregorius V, 144 Silvester II
178 145 Joannes XVII, 146 Joannes XVIII, 147 Sergius IV, 148 Benedictus VIII
182 149 Joannes XIX, 150 Benedictus IX, 151 Gregorius VI, 152 Clemens II
188 153 Damasus II, 154 Leo IX, 155 Victor II, 156 Stephanus IX
196 157 Nicolaus II, 158 Alexander II, 159 Gregorius VII, 160 Victor III
200 161 Urbanus II, 162 Pascalis II, Constantinus, Helena
208 Absis oratorii S. Nicolai.
210 Pallii, Consularis, Imp. & Pont. specimina.

EMPTORI TYPOGRAPHUS

Habes ordinem Tabularum ad Operis ornatum a me designatarum, similemque distributionem invenies ante alteram hujus Conatus partem: quod si earum acceßione, non omnino necessaria, nolit aliquis aggravari sibi librorum ipsorum vel molem vel pretium, licebit eosdem emere absque imaginibus Pontificum a Cavalerio olim editis, & jam etiam in novo Ciacconio novoque Bullario extantibus. Rem insuper totam sic ordinavi, ut is cui magis placeret Pontificalia hæc a Sanctorum Actis abjungere, & distractam ante duos Tomos Chronologiam in unum volumen compaginare, facere id non incommode poßit, itaque tres Tomos minus spissos pro grandioribus duobus habere.

LECTORI AUCTOR
De Appendice Addendorum & Corrigendorum requirenda post Appendicem secundam hujus Primæ Partis.

Cvm impoßibile fuerit ut in tanta multitudine numerorum, hunc Conatum Chronico-historicum implentium, non aliquando vel Nobis vel Typothetis obreperet unus pro alio, & falleret etiam attentißimos, nedum aliquando ad alia distractos; a numeris autem tota pendeat Chronologiæ probatio; Lectorem hic instantius rogatum velim, ut, si in hujus Tractatus usu numquam velit decipi, laborem sumat sua ipsius manu corrigendi numeros, quos corrigendos partim in Appendice secunda Partis hujus primæ monebimus, partim post Indicem Alphabeticum Nominum Pontificalium ad calcem Tomi V; vel saltem cum dubium quid aut erroneum animadverterit, non præjudicet, sed requirat an id forte non sit ibi adnotatum: aliis benigne ignoscat, nosque admoneat, ut emendemus, saltem in primi Semestris promisso alias supplemento.

II S. LINUS.

Ab an. 65 ad 67, annis 2, m. 2, dies 17.
Bar. a 69 ad 80 an. 11, m. 2, dies 23.


Linus, natione Tuscus, Patre Herculano, ordinatus a Petro Episcopus anno LUI, in Dominica UIIII Maji, ejusdem per annos novem Vicarius, summus vero Pontifex post illius Martyrium anno LXU peractum, a die forsan UII Julii eademque Dominica, fuit temporibus Neronis, & post annos II, men II, d. XUII, obiit anno LXUII, XXIII Septembris, cum Ecclesiam qua Vicarius qua Pontifex rexisset annis XI, menses IIII, dies XU: & vacavit Episcopatus dies XUII.

[1] Annum Ordinationis seu Institutionis prioris, & annum mortis, signant Consules Saturninus & Scipio, Capito & Rufus: inter quos primus Catalogus vetustiorque recte partitur tempus gesti quomodocumq; Romani Episcopatus, modo juxta secundum Catalogum anni undecim sumantur, non recte in primo scripti duo. Interim apparet occasio erroris, quo Eusebius Epiphaniusque & alii abducti annos XI vel XII Lino, post mortem Apostolorum, adscripserunt.

[2] Cessantis Episcopatus spatia nusquam primus Catalogus notavit: [Interpontificia quomodo notata.] inveniuntur illa in secundo & deinceps in aliis, incipiendo ab Anacleto. Anastasius Bibliothecarius incipit ea signare in ipsius Lini successoribus. Credibile est hoc cœptum fieri seculo saltem quarto: & Catalogorum illa notantium auctores cum ipsa non invenirent expressa monumentis litterarum, præsertim pro primo & secundo seculo, eadem ex sua calculatione definivisse: sed hic corrupti pluries numeri, eique in variis exemplaribus varii, non possunt certum præbere ductum. Aliunde igitur ii melius definientur, videlicet ex verosimiliter constituto mortis & ordinationis die, uti jam cœpimus. Ergo hic notavi dies XUII, quibus opus fuerit ad inducendum successorem Clementem ut Pontificatum susciperet, quod fecerit secunda Dominica Octobris post Lini mortem Feria IIII obitam. Plus temporis interjicere si vis, licet: longior post Clementis Abdicationem Vacatio facile se patietur, non tantum hebdomade una alterave, sed etiam mense integro & amplius decurtari.

III S. CLEMENS.

Ab an. 67 ad 76, abdic an 9, m. 2, d. 10.
Bar a 93 ad 102, an. 9, m. 6, dies 6.


Clemens, natione Romanus ex patre Faustino, ordinatus a S. Petro Episcopus, & ante mortem designatus successor, tum quidem prudenter recusavit onus, deinde vero suffectus est Lino anno LXUII, in Dominica XI Octobris. Fuit temporibus Galbæ & Vespasiani annos IX, menses II, dies XII: post quos abdicavit Pontificatum anno LXXUI, XXII Decembris: & cessavit Episcopatus mensem I, dies XXIIII: ipse vero supervixit Episcopus euangelicus, prædicationi soli intentus, usque ad finem primi seculi, factus sub Trajano Martyr in Chersoneso XXII Novembris; indeque post plura secula Romam relatus ad ecclesiam sui nominis.

Catalogi veteres relinquunt Lino, Consules anni LXUII, utpote majorem ejus anni partem occupanti, & primos postea novos Consules ænni LXUIII aßignant Clementi, [Consules hunc Pontificatum notantes.] quamvis jam inde a præcedenti Octobri Pontificatum exorso: qui porro progrediens, per annos UIIII, menses II, ac dies XII, pervenit usque ad Decembrem anni LXXUI, quo Consules fuerunt, ibidem pro ultimo Clementis anno notati, Vespasianus VII & Titus. Verum pro XI mensibus, quos habet primus Catalogus, accepi ex secundo menses II, & retinui dies XII a priori aßignatos.

[2] [Quomodo postea Clemens Cleto postpositus in Canone Missæ?] Succeßionis ordo idem tenetur a S. Augustino & Optato Milevitano: Hieronymus autem, qui junior Eusebium in Chronico erat secutus, tertiumque a S. Petro Clementem fecerat; senior deinde, agens de eodem in libro de Scriptoribus, fatetur quod plerique Latinorum secundum post Petrum putent fuisse Clementem. Nondum ergo in Canone Missæ ad Commemorantes nominabatur Clemens post Clerum; adeoque nullum est hinc sumptum argumentum: sed solum sequitur, commemorationis istius auctorem vel amplificatorem Damasum vel Gregorium, fuisse Hieronymi vivi aut mortui auctoritate inductum, ut sequeretur Eusebium cum Orientalibus; hac fortaßis sola causa motis, ut Clementem postponerent Cleto; quia non videbant, quomodo hic alias potuisset ad Trajani tempora pervenisse, sub quo Martyrium pertulisse omnis antiquitas testabatur.

[3] Abdicandi causam Vendelinus conjectat aliquam in Ecclesia dissensionem, similem Corinthiacæ, [Cur iterum Clemens abdicarit?] cujus causa illuc scribens Clemens, suadebat, ut si quis esset inter eos strenuus, misericors, & caritate plenus; diceret, Si propter me seditio, contentio & schisma orta sunt, emigrabo; abibo, quocumque volueritis; & quæ a plebe mandantur faciam; solum Christi ovile, cum constitutis supra se Presbyteris, in pace degat. Quæ verba videtur Epiphanius accepisse tamquam prolata in persona propria hæresi 27 cap. 6; cum recte intellecta, non hanc, sed priorem a morte Petri ceßionem confirment; ut qui idē fecerit ipse, quod aliis, videlicet Corinthiis, postea suasit. Quod ad ultimam Ceßionem attinet, licet ejus nullum clarum ac distinctum extet in antiquitate testimonium, satis certa tamen nobis videtur, ex communi auctorum omnium veterum consensu, de morte sub Trajano obita, quæ absque ejusmodi ceßione nequit cum Catalogis conciliari. Ipsa autem secunda Ceßio facile persuadebitur ei, qui satis fuerit persuasus de prima; indicat enim animum alienum a summo gradu, & unice cupientem Euangelio prædicando vacare.

[4] [Affictæ ei epistolæ,] Qui circa annum Christi DCCC, sub nomine Isidori Mercatoris (alii legunt Peccatoris) sanctum Hispalensem Antistitem intelligi volentes, more plurium Episcoporum usitato in Conciliis humili istoc titulo usum, consarcinavit Decretales Epistolas, veteribus ante Siricium Pontificibus nonnullisque post eum supponendas, quales Riculfus Episcopus Moguntinus ex Hispania attulit, Galliisque communicavit, [etiam ad S. Iacobum pridē mortuum,] tandem auctore Binio inserendas Collectionibus Conciliorum Generalium, sed ultimæ Labbeanæ non sine censuris quas merentur; qui, inquam, Decretales istas consarcinavit, veritus ne forte Linus obiisset ante S. Petrum, nullas ei affingere ausus est, sicut nec postea Clero, eumdem ab Anacleto non distinguens; initium vero in Clemente fecit; & ex quinque quas eidem jam Romanæ Ecclesiæ Præsuli affinxit, duas primas inscripsit Jacobo Fratri Domini, & Episcopo Episcoporum, regenti Hebræorum sanctam Ecclesiam Hierosolymis, qui tamen ante Petrum obierat, ut supra dictum est.

[5] Sunt qui existimant, quod Hincmaro Remensi Episcopo, iisdem Epistolis tandem acquiescere coacto, primus, qui de illis dubium postea movit, [an primum a Wicleffo censuratæ?] fuerit Wicleffus, hæresiarcha turpißimus, inter cujus Propositiones a Concilio Constantiensi damnatas hæc XXXUIII fuit; Decrerales Epistolæ sunt apocryphæ, & seducunt a Christi fide: & Clerici sunt stulti, qui student iis. Ast verosimile est, eum de omnibus omnino Decretalibus ita locutum; merito autem in eo damnatum, etiam quoad supposititias illas, quatenus eas a fide seducere dixit; cum circa fidē moresque nil doceant, quod ab optimis auctoribus acceptum non sit; sicuti licebit videre in margine Labbeanæ editionis, post incredibilem diligentiā in conquirendis fontibus adhibitā a Davide Blondello; heterodoxo illo quidem & Centuriatorum Magdeburgensiū partes tenente contra nostrum Turrianum, [laudatus Blondelli circa eas labor:] frustra eas defendere conatū; cui tamen hoc nomine libenter se debitores agnoscunt Scriptores Catholici, pro eo quo tenentur veritatis studio, etiā a Wicleffo gratanter suscepturi correctionē inveterati erroris, si primus is imposturam detexisset. Nam illæ Epistolæ, ut ait Labbæus, adeo deformes videntur perspicacibus viris, saltē hodie, ut nulla arre, nulla cerussa aut purpurisso fucari possint. Rejecit eas fidenter Baronius, & ad annum 530 num. 5 stomachabundus: Eant, [censura Baronii.] inquit, procul a fidelium cœtu, qui in Ecclesiam, non habentē maculam neque rugam, ejusmodi conantur inferre quisquilias; longeq; longius a Catholico orbe, qui, quæ corruere videntur, mendaciis suffulcire nituntur: nam super solidum fundamentum firmamque perram structa est, semper manens, numquam casura sincera fides.

IV S. CLETUS.

Ab an. 77 ad 84, annis 7, m. 2, dieb. 11.
* Baron. a 80, ad 93, and. 12, m. 7, d, 2.


Cletus, natione Romanus, Patre Æmiliano, dudum a S. Petro Episcopus Euangelicus ordinatus, vacantem Clementis cessione Cathedram ascendit anno LXXUII, die XUI Februarii, in Dominica: eamque tenuit temporibus Vespasiani & Titi, nec non initio Domitiani, per annos UII, menses II, dies XI, usque ad XXUI Aprilis, anni LXXIIII, quo Martyr obiit: & cessavit Episcopatus diebus XII.

Post mortem Clementis vacasse Sedem mensibus IU, diebus X, [Cur ordinatio ejus tam diu dilata post cessionē Clementis.] ponit Baronius, nulla verosimili tantæ moræ allata causa: cum nuntius mortis ex Chersoneso Romam perferri potuerit duplo breviore tempore. Quin igitur liceat nobis, inter ejusdem quā tenemus abdicationem & institutionem Cleti, menses fere duos interjicere quibus disceptatū sit, validane & acceptanda esset renuntiatio Clementis; nihilo forsan solicitius eidem se opponente Cleto, quam ille humilius petebat in simplicē Episcopi Euangelici, quem antea tenuerat, gradum reponi. Spatium autem istud tanto fiet brevius, quanto serius post Linū facies Clementem succedere, habito semper respectu ad Dominicas, quibus & institutionem & renuntiationem congruit coram populo factas fuisse.

[2] Hactenus autem non solum primus sed etiam secundus Catalogus abstinet Interpontificii tempus notare; notavit tamen Anastasius, non quale apud antiquos reperit, sed quale videtur ex suo sibi calculo formavisse: ut scrupulo nobis nulli ducamus ab eo recedere, & procedere ex nostro Itaque inter Cletum & Anacletū ponimus dies XII, quia hi commode nos adducunt ad Dominicam. [Vnde aliqui dent Cleto annos 12?] Non tamen prohibemus vacationem vestringi ad dies u, ut proxima a Cleti obitu Dominica assumptus sit Anacletus, jam antea, ut mox dicetur, ordinatus Vicarius. Porro pro annis UI vel XII, quos habent Catalogi, posui UII, Consulibus id exigentibus: & ad menses II, primi Catalogi, addidi dies XI, ex Catalogo secundo. Isti autē anni XII, quos habet secundus Catalogus, videntur accepti ab iis, qui Cletum ab Anacleto non distinxerunt, & alterutri attribuerunt annos XII, uti eos tribuit Cleto Epiphanius, Anacleto Eusebius. Porro primus Catalogus Cleti Pontificatum circumscribit Consulibus Vespasiano UIII & Domitiano UI, qui notant annum LXXUII; eumdem antē finit cum Consulatu Domitiani & Rufi: quia, qua ultra illum Cletus vixit, longe minor pars fuit sequentis anni; & ideo istius anni Consules potius adscribendi erant successori, quandoquidē propositum erat non iterare nomina Consulum. Dicitur autem in Catalogo 2, quod Cletus ex præcepto Petri viginti quinque Presbyteros ordinavit in urbe Roma, id est, urbem in totidem parochias distinxit, cum scilicet adhuc esse; Petri Vicarius, eo quo supra diximus modo, absque jure succeßionis.

[3] Fertur S. Cletus, in Epistolis suis, primus omnium usus illis verbis, [Non instituit ut litteris adderetur Salus & Apost. Benedictio,] Salutem & Apostolicam benedictionem: quod absque ullius veteris auctoris testimonio scriptum a Martino Polono in Chronico, & a Ioanne Stella in Vitis Pontificum; indeque transcriptum a Polydoro Virgilio ac Genebrardo & Bernardino Ferrario, hactenus in Breviario Romano, sicut illud Pius V edi jußit, legitur patienter, sed non ideo probatur. Non probantibus autem haudquaquā indignatur Romana Curia, sed audit eos gratiose; & laudat studium bene merendi de re Christiana, detegendis, si qui videntur obrepsisse, erroribus; licet non statim (nec enim convenit) admoveat correctioni ab iis optatæ manum. Quam moderationem utinam particulares etiam Ecclesiæ & Religiosorum cœtus tenerent; neque mox atque in suis Breviariis, ab Ecclesia similiter approbatis ut prætendunt, seu verius toleratis, aliquid notatur correctione dignum, quiritarentur, tum sibi tum Romanis Pontificibus sacræque Congregationi Rituum intolerabilem fieri injuriam: quod sane faciunt, tanto majori cum indignitate, quanto minori cum rigore expenduntur Romæ sic oblata Officia, atque ad unius dumtaxat Cardinalis relationem permittuntur seu approbantur, quam quæ pro totius orbis Catholici usu excudi jubentur, nec tamen eruditorum censuræ subtrahuntur, velut ambiguitati nulli obnoxia. Existimant eruditi hæc ætate viri, Gregorium VII induxisse in morem, qui postea obtinuit, ut salutem & Apostolicam benedictionem impertiretur, quibus litteras daret. Ego in Propylæo ante 2 Tomum Aprilis num. 105 dixi, [sed hoc primo cœptum est sub Leone 9, aut Ioanne 19.] Leonem IX, annis XX priorem fuisse, in eo more stabiliter assumendo. Sed & Joannem XIII reperi, qui modo salutem in Christo & visitationem, modo Christianam salutem & Apostolicam benedictionem, modo Apostolicam benedictionem & salutem imperitiens, mihi tunc videbatur initium aliquod tali formulæ dedisse seculo Christi decimo, quo ultra medietatem producto sedit. Ast nunc me docet Mabillonus, in suo illo de re Diplomatica præclaro opere, quo tenuem conatum meum longe superavit, multoque certiora veri falsique in ea dignoscendi principia dedit, etiam Joannem V, & Sergium I, quorum originarias minimeque suspectabiles Bullas profert, seculo UII, salutem & Apostolicam benedictionem, quandoque præmisisse-Antiquiora exempla si quis invenerit, haud difficulter recipiam; modo maneat, quod ante Leonem IX vel saltem Gregorium VII formula ista non fuerit stabili usu recepta. Cleto autem tale quid potuisse affingi eo est mirabile magis, quod litterarum ab eo scriptarum nuspiam ullum vestigium extet, nedum ejusmodi formulæ ab eo institutæ; quam mox ab hominum memoria exolevisse, & multis demum seculis post resuscitatam, credat qui potest de rebus ante annos MDC gestis aliquid credere absque idoneæ vetustatis teste.

V S. ANACLETUS.

Ab an. 84, ad 95. annis 11, m. 2, d. 5.
* Baron, a 103, ad 112. an. 9, m. 3 d. 10.


Anacletvs, natione Græcus de Athenis, ex patre Antiocho, fuit temporibus Domitiani, jam inde ab anno LXXXIII, die XI Maji, in Dominica ordinatus, Cleti, fortassis jam tum captivi, Vicarius; eique suffectus Pontifex, anno LXXXIIII in Dominica, die UIIII mensis similiter Maji; rexit Ecclesiam universam, qua Vicarius qua Pontifex, * annos XII, menses II dies III, usque ad XIII Julii Feria II, anni LXXXXU. Et cessavit Episcopatus dies XII.

[1] Anacleti Vicariatum exigit annorum XII numerus inter Consulatus Domitiani X & Sabini, atque Domitiani XUII & Clementis comprehensuq; [Probatur ejus Vicariatus sub Cleto,] ipsi, ab utroq; Catalogo, imo etiam aliis omnibus aßignatus; cui ex Anastasio aliisque, menses II, pro X ibidem expreßis, substitui Henschenius maluit: quod ideo libentius tenuit, quia ad alios UIII menses retrotrahendo Anacleti Ordinationem, veniretur ad XI Septembris anni LXXXII, quæ Feria IIII hebdomadæ fuit, non Dominica. Tali die ut etiam posset Successor dici ordinatus, notatos in 2 Catalogo dies Vacationis XU, mutavi in XII; quoniam facillime a socordibus librariis commutantur U & II. Posui tamen prædictum Vicariatum sub dubio, eo quod primi qui Anacleto tribuuntur Consules, Dominitianus X & Sabinus, solum denotent annum, quo ille succeßis Cleto; sicuti annum quo obiit, signant Consules Domitianus XVII & F. Flavius Clemens, Clementis, olim Papæ & adhuc viventis, frater fortaßis aut aliter consanguineus, quod spectabilē nobilitatē ejus, superius a nobis assertā, confirmat.

[2] Ceterum Anacleti Vicariatum vel ideo teneremus libentius, quod eo posito minus mirum sit, ipsum non fuisse, [indeq; nata confusio unius cum altero.] distinctum a Creto, non solum apud Græcos, sed etiam apud SS. Irenæum, Augustinum, Optatum Milevitanum. Ceterum distinctionem tam hi Catalogi quam alibi a nobis producta antiquißima Martyrologia tam certam videntur facere, ut dubio locus superesse ægre poßit. Dubitat tamen, imo absolute negat distinguendos Natalis Alexander, peritiorum, ut ait, judicio subnixus. In his Hadrianus Valesius est, Eusebii illustrator, [Alii Anencletum scribunt.] eoque in ejus omnes sententias justo proclivior: qui etiam ad cap. 13 lib. 3 observat, Græcis omnibus Ἀνέγκλητον, Irenæo Anencletum dici, qui paßim Latinis aliis Anacletus est. Plura in eamdem sententiam habet noster Halloix, ubi de S. Irenæo, quem consulat cui id operæ pretium erit.

VI S. EVARISTUS.

Ab an. 95 ad 108. annis 13, m. 3 d. 1.
* Baron, a 112, ad 121. an. 9, m. 3.


Evaristvs, natione Græcus Antiochenus, ex patre Juda de civitate Bethleem, fuit temporibus novissimis Dominitiani, & Nervæ, & Trajani, anno LXXXXU, primum Anacleti creatus Vicarius XXU Martii, in festo Annuntiationis Dominicæ, tunc Feria IIII, ante Dominicam Passionis; deinde eidem subrogatus successor die XXUI Julii in Dominica, præfuit, qua Vicarius qua Pontifex, * annos XIII, menses UII, dies II usque ad XXUI Octobris anni CUIII: & cessavit Episcopatus UIIII diebus.

[1] Relictis Anacleto Consulibus anni LXXXXU, quia majorem ejus partem vixit, [Consules ei assignati,] aßignantur Euaristo primi Consules anni sequentis Valens & Verus, ultimi autem Gallus & Bradua. Interpontificium dierum XUIIII, ex secundo Catalogo ab Anastasio aliisque transcriptum, restrinxi ad UIIII, ut Successoris ordinatio caderet in Dominicam; neque sane circa jam pridem ordinatum Vicarium debebat plerumque longa esse deliberatio. [dies Vac. Sedis.]

[2] Quod attinet Decretales Euaristo suppositas; Prima quidem ad omnes Episcopos Africæ, data UIIII Kalendas Aprilis, Valente & Vetere Viris Clariss. Coss. falsitatis convincitur ex loco bene longo Ithacii seu Idacii Clari ad Warimarum Arianum, huic epistolæ intexto; [Decretales suppositæ.] cum Idacius iste anno CCCLXXXUI floruerit: secunda vero, omnibus per Ægyptum Dominis conglutinatis Fratribus, data Kalend. Novembris, Gallo & Bradua Viris Clariss. Coss. in simili deprehenditur plagio, dum tacito auctoris nomine proponit prolixum alium locum ex 1 Epist. Clementis Papæ, juxta Latinam ejus interpretationem a Rufino editam, annis circiter trecentis post mortem Euaristi, cujus nomine inscribitur.

VII S. ALEXANDER.

Ab an. 108 ad 117. annis 8 m. 5. d. 29.
* Baron. a 121 and 132 an. 10, m. 5, d. 20.


Alexander, natione Romanus, ex patre Alexandro, fuit temporibus Trajani, primum Evaristi Vicarius ordinatus anno CUIII, die 1 Octobris in Dominica; deinde ejusdem successor die V Novembris, quæ similiter Dominica erat; & ita qua Vicarius, qua summus Pontifex sedit annos UIII, menses UII, dies II, non computando diem mortis * martyrio obitæ III Maji, III mensibus & UII diebus ante mortem Trajani Imperatoris anno CXUII; & cessavit Episcopatus XXUII diebus.

[1] Relictis, ut antea, decessori Euaristo Consulibus anni CUIII, Alexandri initio aßignantur Consules anni sequentis Palma & Tullus; [Tempus Sedis,] accipimus autem ex secundo Catalogo menses UII, dies II, potius quam ex primo menses II, diem I, ne cogamur Sedem vacantem relinquere inter Euaristum & Alexandrum plus quam quatuor integris mensibus. Facillime autem potuit librario numerus unus excidere, quem in alio accuratiori ecgrapho magis integre scriptum invenerit Auctor secundi Catalogi, in eo solum exorbitans, quod (ut suum nescio quem calculum impleret) ex UIII annis fecerit X. Verum quidem est quod, pro mensibus II numerando menses UII, [Vicariatus,] oporteat Alexandrum fuisse Vicarium institutum ante obitum Euaristi: sed persecutionis tempore quale tunc erat, adeo non potest id mirum videri, quin econtra debeat convenientißimum judicari: ideoque idem mox iterum faciemus, sic optime numeros Catalogorum cum die Obitus & Consulum nominibus conciliantes. Consules autem functi magistratu anni CXUI fuerunt Ælianus & Vetus: post quos in alterum annum, cujus Consules Successori relinquuntur, [& vacantiæ.] vixit Alexander adhuc quatuor mensibus, id est minori parte anni. Interpontificium quod Catalogus ex eoque Anastasius ad dies XXXUII extendunt, denario uno decurtavi, ut Successor poßit in Dominica ordinatus fuisse.

[2] Quia hujus Pontificis extabant antiquitus descripta Acta, [Acta sincera.] in quibus dicitur, quod ejus ac sociorum Natalitia celebrantur quinto Nonas Maji; ideo absque ulla diversitate idem dies notatur, tam in Hieronymiano Martyrologio, quam in Pontificali Catalogo 2, & aliis hunc secutis; quod iterum in S. Sixto, de cujus Natali constabat ex Actis S. Laurentii, ob eamdem causam notare poteris. Acta quidem illa Baronio ad an. 132 videntur sua antiquitate mendosa, mirumq; est tanto antiquitatis æstimatori hoc potuisse excidere, cum menda, non libraria, sed historica indicium esse soleant ætatis longius remotæ a tempore quo actum est aliquid. Sed causam tam iniquæ censuræ imo neceßitatem ei fecerant illa ipsa Actorum verba, quibus nostra Chronologia nititur, diciturque, sub Trajano Imperatore & Aureliano Comite utriusque militiæ Alexander punctim per tota membra transfixus, & eodem anno mortuus Trajanus esse. Nempe anno decimo Hadriani, qui Trajano succeßit, [Interpontificium,] mortuum credebat Alexandrum: non potuit igitur ea ut sincera recipere, quæ tam enormi intervallo distabant a calculo suorum Annalium. Omnem adversam suspicionem satis amolitus est Henschenius suo ad illa Acta Commentario: sed corrigi debet, quod ille ex meo tunc sensu, numeris primi Catalogi inhærente, sumpsit Interpontificium quadrimestre; pro eoque substituendus, juxta numeros secundi Catalogim, Vicariatus Alexandri, probabilior mihi nunc visus.

[3] Ex Decretalibus eidem Alexandro suppositis, priores duas redarguunt Consules Trajanus & Ælianus, [Decretales affictæ.] nusquam totis Consularibus Fastis conjuncti, ut impudentis plagiarii furta dißimulem: tertia vero, omnibus divino Sacerdotio fungentibus data Kal. Maji, Æliano & Vetere Coss. etsi contra fastos & Chronologiam non peccet, seipsam tamen prodit in loco Micheæ, ex Hieronymi versione accepto: quod vitium omnibus illis figmentis commune est, æque ac stylus ubique idem, & valde alienus a pura adhuc primorum seculorum aureoque proximorum Latinitate.

VIII S. SIXTUS.

Ab an. 117 ad 127. annis 9, m. 10, d. 4.
* Baron. a 132 ad 142 an. 9 m. 10, d. 8.


Sixtus, natione Romanus, ex patre Pastore, fuit temporibus Hadriani, ordinatus primum Vicarius Alexandri, XIIII Decembris in Dominica, anni CXUI, eo deinde sublato successor die XXXI Maji, quæ anno CXUII similiter Dominica fuit, prima post Pentecosten. Rexit autem Ecclesiam, * qua Vicarius qua Pontifex, annos X, menses III, dies XXI, * usque ad III Aprilis anni CXXUII: & cessavit Episcopatus, mensem. I, dies XXUIIII.

[1] Spatium regiminis, a primo Catalogo signati, non nisi per Vicariatum servari poterat, [Vicariatus.] & servatur commode, si cum secundo Catalogo Anastasioque & aliis eum secutis, nec non cum Martyrologio Flori, dicatur mortuus & sepultus Sixtus III Nonas Aprilis. Vnde autem liber Pontificalis cum Vsuardo, Adone, aliisque posterioribus Martyrologis, acceperint VIII Idus Aprilis, fateor me ignorare: [dies obitus, non 6, sed 3 Apr.] quia tamen tali die eum habet etiam Romanum Martyrologium, ideo de ipso ibi egimus, nihil in alterutram partem præjudicando, sed utrimque testimonia proferendo.

[2] Cum autem Pontifex factus est Sixtus, Consules erant aßignati in Catalogis Niger & Apronianus: & quoniam non nisi minorem partem anni CXXUII percurrit; ultimi Consules ejus nominantur, qui præcedentem annum notabant, Verus III atque Ambibulus.

[3] Decretales duæ Sixto suppositæ notantur Hadriano & Vero Coss. per summam eas fabricantis temeritatem, [Decretales fictæ.] qui nex Fastos quidem inspicere curavit, ut saltem par aliquod Consulum inde acciperet, quod inveniri posset, & colorem aliquem dare infelici figmento.

IX S. TELESPHORVS.

Ab an. 127 ad 138, an. 10, m. 7, d. 4.
* Baron. a 142, ad 154, an. 11 m. 8, d 28.


Telesphorvs, natione Græcus, ex Anachoreta, fuit temporibus Hadriani, primum ordinatus Sixti Vicarius III Octobris, Feria IIII anno CXXUI, deinde illius successor II Junii die Pentecostes anno CXXUII: rexit autem Ecclesiam, qua Vicarius qua Pontifex, * annos XI, menses III, dies III; defunctus anno CXXXUIII U Januarii: & cessavit Episcopatus dies UII.

[1] Annum CXXUII indicant nobis Consules Titianus & Gallicanus: annum vero CXXUII (post quem solum U dies Telesphorus vixit) Cæsar & Balbinus. [Vnde nomen Antonini pro Hadriano?] Quomodo autem in primum Catalogum loco Hadriani irrepserit nomen Antonini Macrini, pro quo in secundo Catalogo legitur Antonini & Marci (quod secutus Anastasius aliique) ignorare me fateor. Nam Hadrianus vixit post Telesphorum usque ad XII Iulii; Antoninus vero, adoptatus ab Hadriano XXU Februarii ejusdem anni, neque Macrini cognomen habuit, neque Collegam Imperii Marcum sed hunc & ejus fratrem Verum adoptavit cum titulo Cæsarum.

[2] [Ordinatio in carcere extra Dominicam.] Quod autem ex præscripto annorum, mensium ac dierum numero sequatur, Telesphorum ordinatum esse Episcopum Vicarium Feria IIII, argumento nobis est, Ordinationem illam factam esse in carcere a Sixto jam captivo, & supponere possumus ad hoc electum a populo propositumq; fuisse Dominica præcedenti: quod idem valere potest in aliis Vicariis, a Pontifice captivo similiter in carcere ordinatis, iis potißimum quorum Ordinatio non diu præceßit Ordinatoris martyrium, sicut accidit in mox sequentibus Hygino, Callisto, Alexandro.

[3] Afficta Telesphoro epistola eadem peccat, quæ duæ illæ superius sub decessoris Sixti nomine notatæ: [fictæ Decretales.] subscribitur autem Antonino & Marco Coss. qui non fuerunt ante annum CXXXX; & ex Epistola Damasi ad Illyricos non pauca mutuatur, sicut videre licet in novißima earumdem editione Labbeana ad marginem notatum.

[4] Vitam ejus a Zegero Paulo conscriptam ab Actis Sanctorum Ianuarii abesse cur optaverit Bollandus, facile apparet eamdem legenti: [Vita quomodo edita in Ianuario.] in Elogio autem Henschenii explicabo, quomodo & quatenus mensis ille imprimi cœperit, prius quam hic socius accederet operi; cum nempe Bollandus aliud non habebat propositum, quam collectas undecumque Vitas dare; nihil minus tunc cogitans quam illam accuratioris studii diligentiam & operosum singula examinandi laborem, qualem deinde post socii prædicti accessum, eo suadente & viam præeunte, statuit adhibere, faciendis Notis Commentariisque, a quibus eidem auctoritas omnis apud Eruditos venit, haud ægre ignoscentes tantæ rei principio rudiori, veraque a falsis, verosimilia a magis dubiis non satis discernenti. Hoc vero non debui (sicut optant aliqui) dißimulasse; quia totius operis interest id sciri; ne (quem admodum vulgo solet) præjudicium ei creet imperfectio illa priorum dierum, quæ in progressu fuit tam egregie compensata. Neque mireris si in Appendice Additionum, Retractationum & Annotationum suum istum de Vita illa sensum dißimulavit Bollandus: quando hoc aliud non fuisset quam tenero adhuc novelloque operi concitare tempestatem, initiis illis nequaquam tolerabilem futuram. Satis habuit de eo, quod corrigi absque strepitu jam amplius non poterat tenere silentium, cautiusque in talibus postea agere; sicut fecit & ipse & Henschenius, & facere etiam volui ego, fecissemque, si licuisset per eos, quorum maxime intererat non moveri hunc lapidem offensionis, neque publice neque privatim utilis.

X S. HYGINVS.

Ab an. 138 ad 150, annis 11, m. 11, d. 30.
* Baron a 154 ad 158, an. 3 men. II, d. 29.


Hyginvs, natione Græcus, ex Philosopho de Athenis, fuit temporibus Antonini Pii, primum ordinatus Telesphori Vicarius, anno CXXXUI, UI Octobris, Feria UI; deinde successor anno CXXXUIII, XIII Januarii in Dominica; rexit Ecclesiam, qua Vicarius qua Pontifex * annos XIII, menses III, dies UI, quorum forte ultimos octo in carcere captivus egit, & vixit usque ad XI Januarii anni CL: cessavitque Episcopatus dies UII.

[1] Consules, anni CXXXUIII, qui primi Hygino adscribuntur, [Vicariatus ejus,] sunt Magnus & Camerinus; ultimi, quorum Consolatui solum XI diebus supervixit, Orfitus & Priscus. Et hic satis certos nos faciunt de XIII annis ipsi attribuendis, licet Catalogus secundus & alii deinceps, atque etiam Græci post Eusebium, solum quatuor annos ei relinquant. Quod autem tam pauci ipsius anni ab istis numerentur, existimamus propter captivitatem octennalem factum; cujus calamitatis initio Vicarium jam ante ordinatum forsan habuerit; & huic circa annum CXXXXUI sublato, substituerit alium. Sed de priori illo Vicario cum plus quam conjectura haberi nequeat, nolim aliquid asseverare; de Pio, vel (si mavis) Aniceto, ad Vicariatum Pontificalem assumpto, mox agemus.

[2] Vacantis Episcopatus dies III, paßim notatos in Catalogis, produxi ad UII, ut institutioni Pontificali Successoris Dominicam invenirem. Suppono enim coram populo, saltem in cryptis collecto, factam: [Vacatio Sedis,] de quo solicitus non fui in Ordinatione Hygini ipsius, quem supposui, in Dominica quidē postulatum a populo in ecclesia collecto, sed consecratum privatim in carcere a Telesphoro, ut primum potuit accessus impetrari iis quos interesse oportebat, & libertas ab interpellatione Gentilium pretio custodibus præbito obtineri.

[3] Porro suppositæ Hygino Epistolæ, ut aliis vitiis multis laborent, non peccant tamen in Chronologiam, [Epistolæ fictæ.] subscriptum exhibentes Consulatum Magni & Camerini: hi enim (ut vidimus) primum illius annum signant. Ridiculum tamen se præbet Auctor, quod volens fictas a se Epistolas Consulum nominibus adnotatis quasi authenticare; eos ut plurimum acceperit ex Catalogis, in quibus tamen notantur solum primi & ultimi, quasi Pontifices nesciverint scribere nisi primis ultimisque suæ Sedis annis.

ANAMNESIS
De Cleto & Anacleto, in multorum opinione eodem; & de tertio post S. Petrum loco, dando S. Clementi.

Cvm quadam ex causa recudenda hæc pagina sit; eadem occasione monitum Lectorem velim, sub isto quem proposui titulo justam Dissertationem dari ad calcem hujus primæ Partis.

NODVS HISTORICVS
Circa duos proximos Hygini Successores.

Hactenus inoffenso pede proceßisse videmur, ductum sequentes Consulum, in Catalogis Pontificiis concorditer ubique notatorum: hic vero nodus prorsus difficilis ac pene inexplicabilis occurrit. [Implexa quæstio an Aniceto prior Pius vel contra.] Si enim Catalogos sequimur, lisque inhærentes Hieronymum. Augustinum, Optatum Milevitanum; dimittendum erit nobis auctorum coævorum, atque adeo hac in parte irrefragabilium, SS. scilicet Irenæi & Hegesippi testimonium, ut Pium postponamus Aniceto: si illos cum Eusebio duces recipimus, amittimus filum Consulare. In tanta perplexitate ambiguus hæsi, fateor, diu multumque, & me in omnem partem torsi. Tandem tamen incidit ancipitis consilii Divinatio, quæ nodum non solvere, sed scindere videatur; bis gemino Consulum pari inter duos Pontifices aliter digesto, sic tamen ut eorumdem nomina serventur intacta, & Pius præponatur Aniceto, levi facta mutatione in antiquißimo omnium Catalogo, unde confusio in ceteros omnes velut ex fonte profluxisse potuit. Prius tamen quam illam proponā, placet Magistri mei Henschenii, nihil temere ausi, sententiam explicare enucleatius.

XI S. ANICETVS.
Iuxta Catalogos & Anastasium.

Ab an. 150 ad 154. an. 4, m. 3.


Anicetvs, natione Syrus, ex patre Joanne, de vico Amisa; fuit temporibus Antonini Pii; ordinatus die XUIIII Januarii, in Dominica anno CL, usque ad XUII Aprilis, anni CLIIII: adeoque sedit annis IIII, mensibus III, & cessavit Episcopatus dies XUIII.

[1] Primus antiquißimusque Catalogus, jam loco non uno corrosus, ab Hygino Pontifice X, usque ad XUII Callistum, [Hujus ordinis auctores,] sicut in Hygino, Sotere, Victore amisit nomen Imperatoris, sub quo quisque eorum sedit, quod tamen facile est supplere; sic in Aniceto, Eleutherio, ac Zephyrino amisit spatium temporis quo sederunt, haud paulo majori cum incommodo, nec æque facile ex aliis reparando. Ergo Aniceto juxta Henschenium definirem eum numerum annorum ac mensium, qui ab altera Dominica post Obitum Hygini, [& secundū hos tempus Sedis.] in sabbato mortui, exurgere potuit usque ad diem Mortis propriæ. Hunc vero licet secundus Catalogus notet XII Kalendas Maji, scribendum tamen esse uti scribunt Anastasius aliique XU Kalendas, persuademur ex die Cultus.

[2] Sed quid esse dicemus, quod secundus Catalogus annos XI, menses III vel IIII, dies III eidem aßignat? An fortaßis ita olim scriptum, [Vnde huic anni 11 assignati,] etiam in antiquiori Catalogo erat? Si non erat, dicam cum Henschenio, quod iidem qui Hygino octo annos detraxerunt, ipsos in suo calculo invenientes deficere, addiderunt successori. Sin antiquior iste numerus est, a die XUII Aprilis anni CLIIII retrocedam per annos XI, menses III, dies III, ad XIII Ianuarii, anno CXXXXIII cadentem in Dominicam, qua fuerit Anicetus creatus Hygini Vicarius, triennio citius quam id etiam crearetur Pius: atque hanc dicam fuisse causam, cur mortuo Hygino, cum ad Pontificis Electionem procederetur, fuerit prælatus Pio, id ipsum forsitan enixius roganti.

[3] Quod autem post ordinatum Anicetum, etiam Pium ordinaverit idem Papa Hyginus; causam suspicabor fuisse illius etiam captivitatem exilium vel fugam, [& cur prælatus Pio ante ipsum ordinato Vicario?] a qua tamen ante mortem Hygini rediverit: vix enim poteris aßignare aliam causam præferendi; Pio jam ordinato alterum necdum ordinatum. De Pii Ordinatione, anno CXXXXUI facta mox dabimus testes Consules cum antiquo Catalogo: cur similis probatio non habeatur pro Aniceto requirenti, nihil forte commodius occurret quod opineris, quam id minus necessarium visum esse in immediato, quam mediato Hygini successore.

[4] Interpontificii dies XUII post mortem Aniceti ex Ms. nostro nonnullisque exemplaribus Anastasianis excepi; [Consules Aniceto attributi,] cum alibi solum III, UII, vel XU legerentur. Consules, qui primum ejus in Pontificatu annum signant, fuerunt Verus & Gallicanus; qui ultimum. Præsens & Rufinus: & his magistratu defunctis supervixisset ille usque ad Aprilem. Epistolam autem Decretalem fingere quidam volens sub ejusdem nomine, [& Decretalis.] quasi directam universis Ecclesiis per Galliæ provincias constitutis, in subsignandis Consulibus Gallicanum & Ruffinum conjunxit, errore satis ridiculo.

XII S. PIUS.

Ab an. 154 ad 161. annis 7, m. 1, d. 6.


Pivs, natione Italus, ex patre Rufino, frater Pastoris, de civitate Aquileia, fuit temporibus Antonini Pii, anno CXXXXUI, XXI Februarii in Dominica Sexagesimæ, Hygini Vicarius ordinatus: eodemque in munere etiam sub Aniceto ministrans, hoc defuncto, summus Pontifex factus est, anno CLIIII, die UI Maji, in Dominica: & sedit, qua Vicarius qua Pontifex, annos XU, menses IIII, dies XXI, usque ad XI Julii quo colitur, mortuus, anno CLXI: & cessavit Episcopatus, menses VIIII, & dies XIIII.

[Consules Pio attributi.] Non dubito quin magnum Lectori scrupulum injiciet hæc tam diuturna vacatio Sedis, quam referre tamen poßis in persecutionis fervorem & defectum ordinati mature Vicarii. Hac autem responsione tantisper admissa, circa Consules, quibus hæc nititur chronologia, observo, quod primæ Ordinationis annum in Catalogis signent Clarus & Severus; ultimum vero duo Augusti, per quos sic conjunctos nullo modo liceret Pium præponere Aniceto. Sub prioribus autem fingitur Decretales aliquas edidisse Pius, tamquam Apostolicæ Sedis Archiepiscopus, vel hinc arguendas falsi, si id non satis facerent loca transcripta ex Codice Theodosiano.

DIVINATIO
Ad Pium sic præponendum Aniceto, ut notari a Catalogis Consules quadamtenus serventur.

Hegesippus, hujus omnino temporis scriptor, quem Hieronymus in libro de Scriptoribus cap. 22 ait, [Id faciendum suadent coævi duo Hegesippus & Irenæus.] omnes a Passione Domini usque ad suam ætatem ecclesiasticorum actuum historias composuisse, ab Eusebio allegatus lib. 4, cap. 21, sic loquitur: Cum essem Romæ, mansi ibi usque ad Pontificis Aniceti tempora, cujus tum quidem Eleutherus Diaconus erat: huic successit Soter, quo morte extincto, Eleutherus munus Episcopale capescit: ubi, quo modo inter Anicetum interseri Pius poßit, vix apparet; nisi fatearis, Hegesippum, vivente adhuc Aniceto regressum in Orientem, illius Successores obscuro solum relatu cognovisse; quod ægre quisquam obtinebit ab homine, qualem me profiteor, reverentißimo auctoritatis coævæ; in tali præsertim argumento, cujus notitia vix ullo terrarum intervallo videtur posse obscurari, quamdiu adhuc recens est factum. Clarius tamen adhuc loquitur S. Irenæus, Episcopus Lugdunensis in Gallia, Italiæ tam vicina, ibidem anno CCI martyrio coronatus, cujus in lib. 3, cap. 3 hæc sunt verba: Hyginus, post Pius, post quem Anicetus.

[2] [& transpositionē prius simplicem,] Pro his auctoribus tentandum est aliquid, quod an divinando mihi successerit, eruditi Lectoris judicio relinquitur. Peto igitur ut mihi liceat veteris ac primi Catalogi verba, quæ nunc ita leguntur,

Anicetvs… a Consulatu Gallicani & Veteris, usque Præsente & Rufino;

[duplicatam esse transpositione Consulum:] Pivs… a Consulatu Clari & Severi usque Duobus Augustis.

Peto, inquam ut hæc verba liceat hoc modo invertere:

Pivs… a Consulatu Clari & Severi, usque Præsente & Rufino.

Anicetvs… a Consulatu Gallicani & Veteris, usque Duobus Augustis.

Hac mutatione permissa, videor mihi posse sic ordinare omnia, ut continuata succeßione Pontificum Vicariorumque, etiam in his duobus & consequenti Sotere, eo loco ubi alias requireretur Interpontificium plus quam semestre, pauci dies sufficiant, quibus Sedes vacaverit.

[3] Quod si interroges, qui fieri potuerit ut in Catalogis Pontificiis omnibus sic inverteretur ordo, non solum Pontificatuum, sed etiam Consulatuum hoc in loco; & tantos, [quæ quomodo potuerit induci in Catalogum,] quos supra nominavi, Doctores ducere in errorem; licet difficile sit singulorum in similibus sphalmatum causam indicare, & plerumque sufficere debeat veritatem eis oppositam nosse: quia tamen (ut supra dictum est) librariorum socordia facilius numeros turbat quam verba, præsertim nominum propriorum; excogitanda est ratio quæ difficultatem hanc minuat.

[4] Concipiamus ergo Catalogum, qui bipartitus est, sic fuisse confectum, ut, qui parti priori usque ad XUIIII Pontificem Pontianum, partis alterius primam sectionem subjunxit usque ad Eutychianum XXUIII, invenerit per librarii negligentiam Pii & Aniceti Pontificatus simpliciter commutatos; adscriptis tamen utrique Consulibus iis, [ab auctore partis 2, divinandū proponitur.] quos Divinatio nostra nobis suggerit. Inde nihil dubitaverit, quin vere post Anicetum sedisset Pius; cumque videret sic non posse consistere, quod Anicetus, Duobus Augustis; Pius, Præsente & Rufino Coss. vivere desierint; putaverit Consulibus ultimis utrimque mutatis (nam de prioribus non debuit laborare, conscius styli veteris, quo Vicariatuum tempus adjungitur tempori Pontificatus) putaverit, inquam, salva futura omnia, ultimis utrimque Consulibus mutatis. Meliorem explicationem conciliationemque partium, usque adeo discrepantium, si quis suggerat; prompte eam sequar: nunc ex jam præsumpta, & quadamtenus probata correctione, duos in controversiam adductos Pontificatus, sic digero.

XI S. PIUS.
Iuxta Hegesippum, Jrenæum, & alios.

Ab an. 150 ad 153. annis 3 m. 5. d. 21.
* Baron. a 158 ad 167 an. 9, m. 5, d. 28.


Pivs, natione Italus, ex patre Rufino, frater Pastoris, de civitate Aquileia, fuit temporibus Antonini Pii, ordinatus S. Hygini Vicarius anno CXXXXUI, XXI Februarii in Dominica; successor vero anno CL, proximo vel octavo post mortem illius die, puta XII vel XUIIII Januarii, similiter in Dominica, sedit temporibus Antonini Pii, qua Vicarius qua Pontifex, * annos UII, menses IIII, dies XX, usque ad XI Julii anno CLIII, & cessavit Episcopatus diebus IIII.

Qvi mortem Pii jam retulerat ad Consulatum duorum Augustorum, non poterat non numerare annos XU (nam XX scriptos errore amanuensium fuisse, [Vnde anni 15?] monstrat utriusque Consulatus intervallum) menses autem diesque invariatos reliquit, sicut invenerat. Cur autem secundi Catalogi Auctor dederit Pio annos XUIII, menses IIII, dies III, & Vacanti Sedi dies XIIII, non est opus disquirere: quando licet priori Catalogo, ut majoris antiquitatis sic & fidei, inhærere, non computato extremo die.

XII S. ANICETUS.

Ab an. 153 ad 162. annis 8, m. 9, d. 2.
* Baron. a 167 ad 175. an. 8 m. 8, d. 24.


Anicetvs, natione Syrus, ex patre Joanne, de Vico Amisa, fuit temporibus Antonini Pii, anno CXXXXUIIII, XU Decembris in Dominica, capto aut aliter impedito Vicario Pio, factus & ipse pro eodem Vicarius Hygini; quo in munere ministrans, etiam sub Hygini successore Pio, factus est successor anno CLIII XUI Julii etiam in Dominica: atq; ita qua Vicarius qua Pontifex, rexit annos XII, menses IIII. dies III, usque XUII Aprilis anni CLXII: & cessavit Episcopatus diebus UIII.

[1] Qvot annos attribuerit Aniceto primi Catalogi Auctor, ne legere poßimus, erasi numeri fecerunt; sed apparet, quod positis semel aliis quam oportuerit Consulibus ultimis, [Chronologia turbatis Cōsulibus turbata.] relictisque ut erant mensibus IIII, diebus III, non plures quam III anni numerari potuerint, qui alias fuerant numerandi XI, finiendi post Consulatum Duorum Augustorum: cui quia solum superfuit Anicetus usque ad XUII Aprilis, minori scilicet anni CLXII parte, hujus anni Consules, non Aniceto, sed Successori Soteri adscribuntur.

[2] Secundus Catalogus, cujus jam sæpe meminimus, tempore Iustiniani Imperatoris seculo VI confectus, non solum notat, quo die quisque obiit, sed etiam quo loco sepultus fuerit. Dicit autem de S. Anacleto, quod cum Presbyter factus fuisset a Petro, volens utique gratam beneficio vicem jam Pontifex reddere, memoriam B. Petri construxit & composuit, [Non videtur recte dici sepultus ad S. Petrum.] ubi Episcopi sepelirentur (sub terra videlicet, in Vaticano, ubi jam antea sepulti fuerant Linus & Cletus) ac postea dicuntur Anacleti Successores decem proximi, præter Alexandrum, sepulti juxta corpus S. Petri in Vaticano. Sed vereor ut hoc satis certum sit; nam corpus unius eorum, scilicet hujus Aniceti, in cœmeterio Callisti depositum fuisse, non solum tradunt Florus, Rabanus, Anastasius; sed etiam ibidem repertum fuit anno MDCIIII sub Clemente VIII, donatumque Duci Altaempsio, in cujus domestico sacello Romæ nunc honoratur. Videri igitur poßit auctor Catalogi istius, ex sua conjectura, eos omnes juxta S. Petrum conditos credidisse, quorum sepulturam non reperiebat alteri loco adscriptam, quæ conjectura eum aliquando fefellerit.

DISSERTATIO IV.
De die Natalis seu Depositionis veterum Pontificum, notata in Hieronymiano Martyrologio, distinguenda a die Elevationis, seu Cultus, seu Translationis, sub nomine Sepulturæ notata in secundo Catalogo, & apud Anastasium.

Petierat a Magno Gregorio Eulogius Alexandrinus Cunctorum Martyrum gesta, quæ piæ memoriæ Constantini temporibus ab Eusebio Cæsariensi collecta erant. Hæc sanctus Pontifex, dum in Romanis Bibliothecis diligenter perquisita ignorare fatetur, Nos inquit, pene ex omnium Martyrum per dies singulos passionibus collecta in uno Codice nomina habemus, atque quotidianis diebus in eorum veneratione Missarum solennia agimus: non tamen in eodem volumine, [Ex Martyrologio Romano cujus S. Gregorius meminit,] quis, qualiter sit passus indicatur; sed tantummodo nomen, locus, & dies passionis ponitur; unde fit, ut multi, ex diversis terris atque provinciis, per dies, ut prædixi, singulos cognoscantur martyrio coronati. Est hoc Hieronymianum Martyrologium, cujus antiquißimo exemplari Epternacensi plurium usi decessores mei in Ianuario ac Februario, in reliquis deinde mensibus fidentius eo nixi sunt, post quam illud cum aliis quatuor exemplaribus Mss. collatum, Annotationibus & Dissertationibus eruditis illustratum prodiit Lucæ, [& auctor nominatur S. Hieronymus,] opera amicißimi hospitis nostri Francisci Mariæ Florentinii. Auctorem hic requirens, neminem invenit cui tale opus cum majori verosimilitudine tribueret, quam ipsum, cujus nomini adscribitur, Hieronymum, Eusebii copiosißimis collectaneis ad ejusmodi lucubrationes usum. Idem etiam verosimile ex eo redditur, quod ultimus Romanorum Pontificum in eodem commemoratus sit S. Bonifacius, plane coævus Hieronymo, cujus non solum Depositio, sed etiam Ordinatio hic exprimitur.

[2] Interim plerique eorum, quorum non fuit celebrius martyrium festivumq; in populo, aliis prorsus diebus in isto Martyrologio notantur depositi, [alii dies Depositionis notati quā nunc serventur,] alio dicuntur sepulti in secundo nostro Catalogo: qui supra nomina Consulum atque Principum (quæ primus expreßit) & annorum, mensium ac dierum numerum (quem suo arbitratu non raro refinxit Auctor secundi) post quædam etiam singulorum acta, Ordinationumque a singulis celebratarum calculum, designat locum ac diem Sepulturæ, in quo etiam haud raro contingit ipsum differre a Martyrologio, alium locum indicante, qui primæ Sepulturæ procul dubio fuerit. Cum igitur viderem haud difficulter posse Chronologiam cujusque Pontificatus ordinari, [videntur verosimiliter esse proprii,] habito anno ac die mortis singulorum; & annum certum redderent Consules, ex primo Catalogo in omnes post scriptos fideliter translati; solum restabat dispiciendum de die, standumne esset vetustiori Martyrologio, an recentiori usui, fundato in auctoritate secundi Catalogi, tanto post S. Hieronymum scripti. Fecerunt hoc ultimum, non solum Cardinalis Baronius, cui Hieronymianum istud opus ignotum fuit, sed etiam Henschenius; multum profectum esse existimans, quod primos ultimosque annos opera sua haberet lector definitos, neque magnopere solicitus de minoribus circumstantiis, ad dirigenda recte tempora plurimum nihilominus facientibus: quare ejus cœpta, eatenus imperfecta, porro nisus extendere, coactus nonnumquam fui ab ejus quæ tunc erat sententia leviter discedere, ipso non solum id non ægre ferente, sed etiam applaudente hortanteque ut pergerem.

[3] Quamvis autem vetustatis gratia Hieronymianum Martyrologium præ Catalogo secundo commendaret; [quia ex coævis melius confirmantur:] non illa tamen sola causa me movit, cur huic illud præferrem: sed etiam convictio multiplex ex aliorum coævorum auctoritate. Ita S. Innocentiū mense Martio, non Augusto obiisse constabat ex Paschasini Lilybætani epistola ad S. Leonem; Liberium, exeunte, non ineunte Septembri defunctum, monstrabant coævi Marcellinus atque Faustinus. Qui autem dubitare possem quin eorum saltem, quibuscum vixit, Pontificum Obitus certius notasset Hieronymus, quam alius quispiam? Cogitanti autem, qui factum esset, ut istius secundi Catalogi auctor, istic ubi certum diem non determinaverat festivitas major, [& Catalogus notavit dies translationis potius quam mortis:] vel eum notaverat prior Catalogus (sicuti factum videbimus parte 3) semper fere, & magno quidem plerumq; temporis intervallo, discrepet a Martyrologio; cur item Sepulturæ (ut appellat) diem notare maluerit, quam diem mortis investigare; utriusque rei hæc causa verosimilior occurrit. Prima quidem, quod ipsius Auctoris ætate moris esset Pontificum nomina in Vaticano Necrologio describere ad illum diem, quo solennes exequiæ fuerant in Vaticana Basilica celebratæ; etsi eæ ex causis variis diu aliquando dilatæ fuissent, corpore defuncti remanente in ecclesia vel sacrario Lateranensis Patriarchii, usque dum in tumulum alibi operosius paratum illud solenni pompa deduceretur. Nam ante Leonem V nemo legitur in Laterano sepultus: & antiquorum Romanorum usus, saltem ad quatuor aut quinque prima secula servatus, tenuit, ut defunctorum corpora efferrentur extra urbem, ibique juxta Viam aliquam publicam conderentur.

[4] Porro cum cessantibus persecutionibus, & hortante exemploq; præeunte Constantino, Basilicæ per Vrbē plures extruerentur, [hic vero primum instituti sunt in pace ecclesiæ,] & sepulcra Martyrum splendide ornarentur; dies quo corpora Romanorum sub Gentilibus Pontificum vel elevata honestius, vel alio translata sunt, specialiori memoria digni visi fuerint, & sacris ecclesiarum fastis adscripti. Hos vero, ut notatos reperit, sic transcripserit prædicti secundi Catalogi auctor; unde eos accepit libri Pontificalis, Baronio paßim laudati, collector; ex hoc vero collectores innovatoresque Martyrologiorum post Bedam; ac deniq; Romani Breviarii ante secula non multa ordinatores; itaque in hodiernū tempus, exceptis (ut dixi) paucis, veteres fere omnes Romani Episcopi alio coluntur die, quam dicendi sunt obiisse, si præcipuam Hieronymo fidem qualem meretur concedimus. Atq; utinam priorum tredecim Pontificum nomina in ejus Martyrologio reperirentur; vix enim ambigo, [ad sic translatorum annuum cultum.] quin eadem ratione qua ceteri, illorum quoque dies mutati habeantur, præterquam SS. Petri, Clementis & Alexandri, quorum extabant Acta, nequaquam permittentia verum eorum Natalem venire in oblivionem, aut in prædicta Martyrialium nominum farragine delitescere inobservata, etsi Martyrologium istud vetus quotidie recitaretur. Quia tamē aliud nunc non possum, eorum Chronologiam illis quos Catalogus secundus expreßit diebus alligatā reliqui; ex nunc vero aliam viam ingredior, Hieronymum sequens.

XIII S. SOTER.

Ab an. 162 ad 171. an. 8, m. 11, d. 28.
* Baron. ab 175, ad 179. an. 3, m. 1, d. 19.


Soter, natione Campanus, ex patre Concordio, de civitate Fundis, anno CLXII, XUIII Januarii in Dominica, ordinatus Vicarius Aniceti, Successor vero XXIII Aprilis, similiter in Dominica; fuit temporibus Antonini & Veri, regens Ecclesiam qua Vicarius qua Pontifex annos UIIII, menses III, dies U, usque ad XXII Aprilis anni CLXXI, * quando in cœmeterio Callisti via Appia sepultus est; postea vero a Sergio II ad ecclesiam SS. Silvestri & Martini in montibus translatus: & cessavit Episcopatus, mensem I, dies XI.

Consules Soteri aßignantur (non quidem in antiquiori Catalogo, unde abrasi, sed in secundo, quo translati ex primo) priores, Rusticus & Aquilinus; posteriores vero, quorum magistratui usque ad Aprilem ille supervixit, Cethegus & Clarus; exacteque habentur anni IX, menses III: sed dies U, non II pono, ut potuerit prima ejus Ordinatio in Dominicam cadere. Interpontificii etiam diebus XI notatis a secundo Catalogo, mensem I, præpono; quia sic commodius pervenitur ad initium sequentis Pontificatus in Dominica collocandum.

[2] Baronius, aquam hic sibi hærere agnoscens (ut in viam quadamtenus redeat unde longius abierat) Soteri solū tribuit annos IIII, minus dies XII, [Ad innovādam chronologiam positæ a Baronio conditiones, impletæ ab Henschenio.] eumque mortuum statuit anno M. Aurelii Antonini XUII, vulgaris Æræ CLXXUIIII: haud invitum tamen se assensurum ei profitetur, qui certiorem de annis Soteris invenerit chronographiam, qua tamen Cletus e numero Romanorum Pontificum non ejiciatur, nec litterarum Martyrum Lugdunensium sincerum testimonium contemnatur. Vtrumque Henschenius præstitit in Aprili, eoque sibi libertatem paravit, recedendi a Baronio, cum omni respectu & reverentia, tam in præcedentibus quam consequentibus Soterem Pontificibus.

[3] Antiquorum Catalogorum partem habuisse præ oculis debuit, qui hujus & sequentium aliquot Pontificum Decretales commentu, tam apte legit Consules, quos ipsis subscriberet: at eos non habuerunt, qui ipsas ideo accusarunt falsi, quin notabantur Consulibus in annum CLXII & CLXX congruentibus. Non desunt tamen alia, propter quæ iis salvandis parum juvare poßit in Consulatu signando con delirasse, puta SS. Leonis & Martini Pontificum verba istic usurpata.

XIV S. ELEUTHERUS.

Ab an. 171, ad 185. an. 14, m. 3, d. 4.
* Baron. a 179, ad 194, an. 15, d. 23.


Elevthervs, natione Græcus, ex patre Abundantio, de oppido Nicopoli, anno CLXXI ordinatus Episcopus III Junii in Dominica; fuit temporibus Antonini & Commodi; & sedit annos XIIII, menses III, dies IIII, usque ad annum CLXXU *; mortuus UI Septembris, depositus Via Salaria, & postea translatus juxta S. Petrum in Vaticano, die XXUI Maji, quando colitur: & cessavit Episcopatus annum I, dies IIII.

Extritis in primo catalogo numeris annorum, per Consules primos (Severum & Erennianum) ultimosque (Paternum & Braduam) non invenimus nisi annos XIIII, licet paßim Catalogi alii habeant annos xu: & servatis quos Catalogi secundi ecgraphum habet mensibus III, addimus dies, non II, vel U, ut Anastasius vel Catalogus; sed dies IIII, ut ordinatus Eleutherus hic fuerit etiam in Dominica. Interpontificii autem spatium metimur ex die qua Romæ via Salaria, natalem S. Eleutheri, Episcopi notat Hieronymianum Martyrologium, usque in diem, qua indidem & ex notatis Consulibus colligimus Victorem successorem ordinatum.

XV S. VICTOR.

Ab an. 186 ad 197. an. 10, m. 5, d. 10.
* Baron. a 194, ad ad 203, an. 9, m. 1, d. 21.


Victor, natione Afer, ex patre Felice, fuit temporibus Commodi, Pertinacis & Severi; ordinatus XI Septembris, in Dominica anno CLXXXUI; sedit annos X, nienses UII, dies X; depositus XX Aprilis, anni CLXXXXUII *, translatus ad corpus S. Petri in Vaticanum XXUIII Julii: & cessavit Episcopatus menses XIII, dies XXI.

[1] Annorum præscriptum numerum, & in Catalogo secundo atque ab Anastasio notatum (licet ecgraphum primi Catalogi solum habeat annos UIIII) exigunt Consules primi, Commodus V & Glabrio, secundi Lateranus & Rufinus: menses autem II, muto in UII, ut minus Inter pontificium præcesserit, & in Dominicam Ordinatio ceciderit. Depositionis diem Hieronymus sic notat: Romæ Depositio Victoris Episcopi.

[2] Causa tam diuturnæ ante & post Vacationis, non potest alia concipi, quam quod nullus datus fuerit Eleuthero & Victori viventibus Vicarius, [Causa diuturnæ vacationis.] cum Ecclesia tunc alta pace frueretur, adeoque illius creandi causa nulla urgeret. Interim (ut fit) cessante persecutione refrixerat verosimiliter fervor caritatis inter Romanos fideles, succreverantq; nonnulla zizania ambitionis æmulationisque Christiana plebe jam minus patienter externos Pontifices ferente & Romanum poscente; Clero econtra liberam sibi electionem permitti volente, aut etiam ipse Clerus inter se discors super hoc puncto erat.

XVI S. ZEPHYRINVS.

Ab an. 198 ad 217. an. 19. m. 6, d. 10.
* Baron. a 203, ad 221, an. 18, d. 18.


Zephyrinvs natione Romanus, ex patre Abundantio, fuit temporibus Severi & Antonini; ordinatus anno CLXXXXUIII, XI Junii in Dominica, sedit annos XUIIII, menses UI, dies X, usq; ad XX Decembris anni CCXUII *, sepultus postea vel elevatus in cœmeterio Calixti via Appia XXUI Augusti quando colitur: & cessavit Episcopatus dies u.

[1] Consules qui ante ordinatum Zephyrinum magistratum inierant, Saturninus & Gallus; quiq; eumdem tenebant cum obiit, Præsens & Extricatus; certos nos reddunt de annis Pontificatus XUIIII; [Ratio temporis.] licet secundus Catalogus (nam primus hic corrosus est) scribat solum annos XUII. Hieronymianum Martyrologium ad XIII Kal. Januarii sic habet, Romæ Zephyrini Episcopi: quem supponens proprium esse Mortis diem, Augustum mensem factæ postea Translationi adscribo.

[2] Iu secundo Catalogo legitur, & ab Anastasio aliisque transcribitur, quod Zephyrinus fecit Constitutum de ecclesia, [Constitutum Zephyrini.] ut patenas vitreas ante Sacerdotes in ecclesia ministri portarent: dum Episcopus Missam celebraret, ante se haberet Sacerdotes omnes adstantes, sic Missæ celebrarentur; excepto cum jus Episcopi interest, ut tantum Clerus sustineret, omnibus præsentibus: ex ea consecratione de manu Episcopi jam consecratam coronam acciperet Presbyter, tradendam populo. Omnia hæc obscura satis sunt: videntur tamen explicari quadamtenus sic posse,

I. Vt patenæ vitreæ, [explicatum quoad Patenas vitreas,] quæ jubentur in ecclesia præserri Sacerdoti, vel Eulogias contineant, vel etiam particulas ad populi Communionem consecrandas, quales paulo post a S. Urbano Papa factæ argenteæ, ab aliis etiam aureæ; ad eum scilicet usum, ad quem nunc serviunt nostra quæ vocamus Ciboria. Quare non recte Binius ad vitreos calices hoc loco nos revocat.

II. Sic componatur altare, ut sacrificans Episcopus Clerum ante se habeat circum altare, populum a tergo, nisi ubi & quando ex speciali jure contrarium fieri debet. [posituram altaris,] Ad quem duplicem usum sic composita videmus Bafilicarum Romanarum altaria, inter chorum & navim templi, ut si ex una parte quis celebret, populo dorsum vertat; si ex altera (quod soli Pontifici licere nunc dicitur) facie semper versus ad populum, necesse non habeat se convertere cum dicit, Dominus vobiscum, habeatque Clerum sibi a tergo quasi ministrantem totum.

III. Vt de manu consecrantis Episcopi, non Diaconus aliquis, sed Presbyter acciperet tradendam populo consecratam coronam: quo loco agi de ipsa Eucharistia populo exhibenda persuasum mihi est. Panis enim, qui ante consecrationem nominabatur Corona oblationis, [& Coronā consecratā.] post eamdē vocatur hic Corona consecrata. Prioris Appellationis testimonium habemus apud S. Gregorium lib. 4 Dialog. cap. 55, ubi Presbyter obsequenti sibi in balneo animæ istic purgandæ, vivum qualis esse videbatur hominē ratus, duas oblationum coronas quas secum attulerat, obtulisse dicitur gratitudinis ergo: illa vero negans sibi licitum vesci eo pane qui Sanctus erat, petiisse ut ipsum panem pro se omnipotenti Deo offerret, eum scilicet in Missa consecrando, ita se a peccatis solvendam piaculari illo sacrificio: cur autem vocetur Corona divinet alius.

[3] [Ejusdem defensa fides.] Mirum est porro, quomodo Tertullianus, in Montanistarum prolapsus hæresim, præsumpserit laudare Zephyrinum, ut eorum approbatorem. Sed consuetam hæreticorum fraudem, Romanorum Pontificum approbationes mentientium, etiam in hoc retigit confutatque Natalis Alexander sec. 3 Dissert. 1.

XVII S. CALLISTUS.

Ab an. 217 ad 222. an. 4. m. 9, d. 3
*Baron. a 221, ad 226, an. 5, m. 1, d. 12.


Callistvs, natione Romanus, ex patre Dometio, fuit temporibus Macrini & Heliogabali, & initio Alexandri, ordinatus a S Zephyrino in carcere XUIIII Julii, in Sabbato, anno CCXUII, successor autem ejusdem institutus XXUI Decembris in festo S Stephani, feria UI: sedit qua Vicarius, qua Pontifex, annos u, menses II, dies X, usq; in XXUIII Septembris anno CCXXII: * sepultus in cœmeterio Calepodii via Aurelia XIIII Octobris, quando colitur: & cessavit Episcopatus dies XXI.

Dies mortis assumitur ex Actis, quæ habentur, & dicunt, quod corpore Sancti in puteum præcipitato, & superinjectis ruderibus cumulato, post dies decem & septem veniens Asterius cum Clericis noctu ad puteum, levavit corpus B. Calisti Episcopi, & sepelivit in cœmeterio Calepodii via Aurelia pridie Idus Octobris: quæ causa est ipsum tali die colendi, & inscribendi Hieronymiano Martyrologio his verbis: Romæ via Aurelia in cœmeterio Calepodii Calesti Episcopi: Propter hoc tamen non debemus formidare, ne aliorum etiam, quorum Acta non extant, dies notati in dicto Martyrologio, non sini vere eorum mortuales, sicut hic supponimus. Tempus porro supra indicatum notant Consules novi primo ipsius anno, Christi vero anno CCXUIII, Antoninus & Adventus; nec non; ultimi, sub quibus martyrium pertulit, Antoninus, non III, sed IIII Consul, & Alexander.

XVIII S. URBANUS.

Ab an. 222 ad 231. an. 8, m. 7, d. 5.
* Baron. a 226, ad 233, an. 6, m. 7, d. 4.


Vrbanvs, natione Romanus, ex patre Pontiano anno CCXXII, XIII Junii, Feria u, ordinatus in carcere a Callisto Vicarius, eidemque suffectus Pontifex in Dominica XX Octobris, temporibus Alexandri; rexit qua Vicarius, qua Pontifex, annos uIII, menses XI, dies XII, martyrio coronatus * XXIIII Maji, sepelitur in cœmeterio prætextati Via Appia XXU, ejusdem mensis, anno CCXXXI, & cessavit Episcopatus dies XXX.

Novi quos Urbanus post Callisti mortem habuit Consules anni CCXXIII, aßignantur a Catalogis Maximus & Ælianus: & cum Consulibus anni CCXXX, quibus usque in Majum supervixit, confirmant tempus tam Vicariatus, [Sepultura.] quam Pontificatus supra definitum. Acta diem Martyrii indicant, tertium post XII Kalendas, id est IX Kalendas Junii, ac sepulturam UIII Kalendas: idque in Cœmeterio Prætextati via Appia. Verum hinc postea in oppositam prorsus Vrbis partem translatum corpus fuisse videtur, cum in Hieronymiano Martyrologio ad UIII Kalen. Junii sic legatur Via Nomentana milliario octavo Natalis Urbani Episcopi. Est autem ibi locus, ubi Petrus baptizabat, ad Nymphas dictus, ubi etiam SS. Papiam & Maurum sepultos in eorum Actis legimus, agitque de eo Cœmeterio Aringus Romæ subterraneæ lib. 4, cap. 20.

Hic finitur antiquioris Catalogi Pars I.

Hactenus sumus secuti ductum primi antiquißimique Catalogi, sic contexti ut numquam iidem Consules bis nominentur; Pontificumque annos ex eo sic digeßimus, ut si prior in suo ultimo anno transcendisset mensem Iunium. intelligeremus successori ejus solum adscribi primos Consules, [Mutatus stylus in notandis Consulibus,] proximo anno Magistratum ingressos; sin autem infra Iulium esset mortuus, tunc anni præcedentis Consules claudere censeremus Pontificatum istum, ut sequentis initium notari posset Consulum illorum nominibus, sub quorum magistratu major anni primi pars erat decursa. Post hac in eodem Catalogo manifeste mutatur stylus, tum aliis in rebus (quas facile primo intuitu est observare) tum maxime in forma notandorum Consulum: sub quibus dum prior Pontificatus finitur & inchoatur subsequens, tam in fine unius quam in principio alterius, [distinctionē arguit hujus & sequentis partis:] eadem nomina repetuntur. Prior Pars, finita in Pontiano, merito creditur sub eodem fuisse conscripta, adeoq; haud temere maximam ei auctoritatem conceßimus, quiscumque demum ejus fuerit Auctor: qui si non fuit S. Anterus, postea Papa, (sicut Henschenio visum est posse per verosimilem conjecturam dici) fuit saltem illius æqualis. Quod sequitur a Pontiano usque ad Liberium, uno secundæ Partis nomine comprehendit Henschenius: sed ego ejusdem vestigia relegens, uti facile est alienis inventis addere aliquid accurationis majoris, [quæ etiam varios habet Auctores.] sic haud magno superaddito studio deprehendi varios succeßive Auctores etiam reliquorum; & hanc, quam secundæ Partis Sectionem I voco, solum usque ad Eutychianum per annos XXXXU pertexi; ut ejus major etiam quam prioris auctoritas esse videatur, tamquam a teste prorsus coævo atque per omnia oculato descriptæ. Patebit hoc, quando in Eutychiano videbimus novam novi Auctoris diligentiam, notantis primum ultimumque diem cujusque Pontificatus. Interim beneficio hujus secundæ Partis, quiscumque eam, composuerit, ex hinc progredimur tanto certius, quanto distinctius invenimus Consules nominatos.

PARTIS II, SECTIO I.

XVIIII S. PONTIANUS.

Ab an. 231 ad 235. annis 4, m. 3, dieb. 5.
* Baron. a 233, ad 237, an. 4, m. 4, d. 27.


Pontianvs, natione Romanus, ex patre Calpurnio, fuit temporibus Alexandri ordinatus Urbani Vicarius XXU Julii, in Dominica, anno CCXXX; eidemque suffectus Pontifex, anno sequenti XXIIII Junii, Feria quidem UI, sed Natali Joannis Baptistæ solenni: & exul in Sardinia insula se abdicavit, XXUIII Septembris, anno CCXXXU, * cum rexisset Ecclesiam qua Vicarius, qua Pontisex, annos u, menses 11, dies IIII: & cessavit Episcopatus mensem I, dies XXIIII: ipsius vero corpus, martyrio coronati XXX Octobris, fuit Romam relatum a S. Fabiano, ibique colitur die depositionis suæ posterioris in cœmeterio Callisti via Appia, XUIIII Novembris.

[1] Tempora hæc ultro fluunt ex designatis in Catalogo Consulibus, [Tempus sedis per Consules:] primis quidem Pompejano & Peligniano, Magistratum auspicatis initio anni CCXXXI (quos adhuc scripsisse potuit more suo Auctor primæ Partis) secundis vero, Cum reliqua historia post additis a Continuatore, Severo & Quintiano. Solum pro diebus UII, quos notat Catalogus, ponimus IIII, numeris pro similitudine characterum facillime inter scribendum alterabilibus, ut fuerit in Dominica Pontianus ordinatus.

[2] [Renuntiatio ex Catalogo I probata.] Renuntiationem Pontificatus nobis indicant hæc verba: In eadem insula discinctus est IIII Kalendas Octobris, & loco ejus ordinatus est Anteros: nec enim nunc amplius placet conjectura, pro discinctus suggerens legendum defunctus; cum secundus Catalogus expresse Pontianum dicat desunctum III Kalendas Novembris. An autem eodem anno? Nihil est quod contrarium cogat dicere, sed nec quod magnopere suadeat id affirmare. Vt ut sit, ordinatus fuerit Anteros, non XI, sed x Kalendas, si id in Dominica factum est: & Depositio Pontiani Romæ debuit celebrata fuisse, non UIIII, sed XIII Kalendas Decembris. Corrigendi sunt igitur errores numerorum istorum in Catalogis. Anastasius non assuetus diem Mortis Sepulturæque distinguere (quod tamen post hac sæpius faciendum erit) Obitus quidem diem eumdem non tacuit, sed tacuit diem Depositionis: quod autem in illius exemplaribus editis eidem præponatur, Anteros, manifestum est vitium Librariorum: cum hic, ibi æque ac alibi, legatur loco Pontiani ordinatus.

[3] Hieronymianum Martyrologium nusquam distincte meminit hujus Pontificis, utpote peregre mortui, solum ad XIII Augusti ibi legitur, Romæ natale SS. Ypolyti Martyris, Pontiani Episcopi, Luciani, Cornelli, Cassiani, Calesti, cum sociis eorum, quod nullo modo videtur huc spectare.

DISSERTATIO V.
An inter SS. Pontianum & Anterum locus esse possit Cyriaco Vrsulano? deque argumenti negativi in ejusmodi quæstionibus efficacia.

Non sola Hierosolymitanorum Episcoporum Series perturbata reperitur intruso fabuloso quodam Cyriaco, Crucis Dominicæ monstratore, tempore Eusebii Papæ, ac deniq; sub Juliano martyrium passo, qui hac ratione totis quinquaginta annis Sedem illam tenuisset, suppreßis tot aliis quos interim istic scimus præfuisse: sed etiam Romanorum Pontificum Chronologiæ, ejusdem nominis alius inter Pontianum & Anterum immiscetur, qui fere biennio sederit. Inter utrumque hoc solum discrimen est, quod Hierosolymitanus ille vetus seculi quinti figmentum sit, annis fortasse vix centum post Iuliani mortem natum; Romanus primum nominari cœperit nongentis & pluribus annis post ætatem SS. Pontiani & Anteri, [Ex revelationibus B. Elisabethæ Schonaugiensi attributis,] quando S. Elisabetha Schonaugiensis anno Incarnati Verbi MCLVI divinitus (sicut prætenditur) meruit edo ceri, non solum quo tempore passæ sint undecim mille Virgines, verum etiam qui pater S. Ursulæ, quæ cognatio ejus, quantis religiosis tam laicis quam ecclesiasticis personis Collegium Virginum fretum fuerit; & qui & quomodo etiam ipsi cum sacris Virginibus Martyrium pertulerunt. Dicit enim quod quidam Papa Urbis Romæ, Cyriacus nomine, decimus nonus post Petrum, [sub annum 1156 innotuit hic Cyriacus ut Pontiani successor.] passus sit. Fuit siquidem iste Pontiani Papæ successor, & rexit Ecclesiam anno I, mensibus X: & sic in loco suo virum Sanctum, qui Anteros dictus est, ordinavit: & cum undecim millibus Virginum discedens Sedem suam reliquit. Nam & ipse de Britannia natus plures consanguineas in sanctarum Virginum numero asseritur habuisse: & quia Sedem Apostolicam invito Clero reliquit, nomen ipsius de Catalogo Romanorum Pontificum idem Clerus erasit. Ipse tamen secure hoc fecit: quia divinitus sibi fuerat revelatum, cum eisdem Virginibus martyrii palmam se percepturum. Passum est autem sanctum Virginum collegium, juxta præfatam Narrationem, circa annum incarnati Verbi CCXXXVII.

[2] Hactenus Robertus Autißiodorensis in Chronico, usque ad annum MCC perducto: & his conformia ex eadem Narratione consequenter lego apud scriptores seculi XIII, [passim receptus a scriptoribus 12 & 13 seculi,] videlicet Albericum Abbatem trium Fontium in simili chronico ad annum CCXXXUII & UIII (nisi quod pro X mensibus, ponat hebdomadas XI) Vincentium Bellovacensem, lib. 20 Speculi historialis cap. 40; Thomam Cantipratanum, lib. 2 de Apibus cap. 53 parte 6; Martinum Polonum in Chronico, & Iacobum de Voragine in Legenda; quibus & aliis paßim, citra scrupulum talia tunc recipientibus, nec dubitantibus quin ea sic forent ut prætendebantur isti sanctæ Virgini divinitus revelata, summæ denique auctoritatis pondus & cujusdam veluti canonizationis prærogativam addidisse visus est Auctor Glossæ ordinariæ, in 6 Decretalium lib. 1, [ac tandem a Glossa Ordinaria in 6 Decr.] Tit. 7, de renuntiatione, quem Baldus appellans Carocium veritatis; eique adhȩrendum esse docens, promittit quod secundum eum procedendo, in æternum non etrabitur. Glossator iste (Ioannem Andream fuisse dicunt) Addit. 2 ad Titulum prædictum, volens irrefragabili, ut opinabatur, exemplo demonstrare, licite ac valide fieri posse renuntiationem Papatus. Datur autem, inquit, certum exemplum de Cyriaco Papa, de quo legitur, quod cum Ursula & undecim millibus Virginum martyrizatus est. Scribitur enim de ipso, quod sibi quondam revelatum est, quod esset cum illis Virginibus palmam, martyrii recepturus. Tunc congregatis Clero ex Cardinalibus, coram ipsis renuntiavit dignitati & officio. Sed iste Cyriacus in Catalogo Romanorum Pontificum non denominatur, quia creditum fuit per Cardinales, quod non propter devotionem, sed propter oblectamenta Virginum Papatum dimisisset. Ita meis ipse oculis legi in editione Parisiensi anni MDXLXI, eademque allegantur ab alio ex editione Lugdunensi anni MDLIII.

[3] Talia cum jam inde ab anno MCCCXXX in omnibus studiorum Vniversitatibus prælegerent Magistri, audirent discipuli, [Scholisque omnibus,] inter certißima Iuris Canonici decreta; quid attinet nominare celebres omnis profeßionis conditionisque scriptores, etiam Archiepiscopali & Cardinalitia dignitate præcellentes, qui seculis immediate sequentibus, cum colligendis undecumque Sanctorum historiis multa opera cœpit impendi, secernendis vero perquam exigua, certum istud (ut Glossator appellabat) exemplum incunctanier protulerunt laudaveruntque? Et quoniam partitis quaquaversum Vrsulanarum Virginum reliquiis, longe lateque propagatus etiam fuerat earum cultus, simul cum earumdem Legenda, ecclesiasticis Legendariis inserta; postquam his, propter prolixitatem sepositis, successerunt quæ appellantur Breviaria; antiquiora hujus generis pleraque nihil quidem habent de Cyriaco, [nec non in Breviariis, etiam Romanis.] quia veteris Legendæ priorem dumtaxat particulam exhibent, quantum uni tribusve Lectionibus satis erat; ubi vero solennior cultus vel plures vel prolixiores lectiones adhibend as suasit, etiam de illo referunt præcitata. Sic Romanum apud nos Breviarium, anno MDXXII excusum Venetiis, cum totis novem de ipsa Paßione Lectionibus ac reliquo Officio proprio, in earumdem Lectionum sexta, narrato Virginum Romam appulsu, dicit, quod ad earum adventum Papa Cyriacus valde lætatus, cum ipse esset de Britannia oriundus, eas summo cum honore suscepit, cum omni Clero & Populo. Angelus autem Domini apparuit Papæ in ipsa nocte, monens eum ut cum eis iret & palmam perciperet Martyrii. Quod apud se celans, coram omnibus Cardinalibus, ipsis licet reclamantibus, & dicentibus non decere Papam post quasdam mulierculas abire, Papatui resignavit … & Lectione VII … Secutus est autem ipsum Vincentius Cardinalis, & Jacobus de Britannia Patriarcha Antiochenus &c. Allegatur etiam aliud anni MDL Breviarium, paulo aliter ordinatum, ubi similibus fere verbis res eadem dicitur; quodque renuntiavit, cum anno uno rexisset Ecclesiam & mensibus circiter tribus, nonus decimus post Petrum Apostolum.

[4] Verumtamen videtur Romanis ea narratio perquam dubia atque suspecta semper fuisse: nam Bonifacius Papa VIII, auctor sexti Decretalium; [sed ab his cito expunctus,] cujus (utpote Cælestino V renuntiante promoti) maximi intererat, rem adeo inusitatam, multumque an licita esset disputatam, exemplis pluribus confirmare; neminem invenit quem nominare vellet, præter S. Clementem, licet alioqui (sicut vidimus) nominatißimæ tunc essent quæ prætenduntur revelationes. Cum autem Venetum illud, quod dixi, Breviarium Romæ comparuit; licet in eo nihil haberetur de expuncto Cyriaci nomine (res profecto incredibilis & exemplo carens, si non etiā impoßibilis) adeo narratio universa displicuit, [relicta sola commemoratione S. Vrsulæ & Sociarum.] ut mox expungi jussum sit totum S. Ursulæ Officium, pro eoque vetus S. Hilarionis restitui ad XXI Octobris; uti apparet in eo quod habemus, summa cum diligentia emendatum & castigatum, & in alma Venetiarum urbe expensis D. Lucæ Antonii Juncta Florentini (ejusdem qui excuderat primum illud anni MDXXII) impressum anno MDXXIV. Hic tamen in Kalendario adhuc inveniebatur primo loco notatum nomen Undecim millium Virginum: ast in eo quod Joannes Soter excudebat Coloniæ, anno MDXXXUI, omnibus Clericis atque Presbyteris, juxta exquisitam atque laudabilem sacrosanctæ Sedis Apostolicæ ordinationem, per totam Christianitatem indifferenter commune, ubi Lectiones tam de tempore quam de Sanctis, vel e sacris dumtaxat litteris vel ex probatissimis sunt desumptæ auctoribus, [expunctu: denique etiā ex Glossa,] nec mentionem quidem Virginum invenias. Quomodo autem in Breviario præcitato anni MDL (quod non vidi) rursus compareat etiam Cyriacus, equidem nescio: hoc scio non diu sic comparuisse, solamque S. Vrsulæ ac Sociarum Virginum Commemorationem, absque ulla propria Lectione deinceps fuisse retentam. Glossam quoque veterem, quæ usque ad annum MDLIII Cyriaci renuntiationem servaverat, Gregorii XIII jussis correctam evanuisse.

[5] Quid autem mirum, si sagacioribus Romanis, adeo peregrina & primis decem seculis ignota historia, suspecta plurimum fuerit? quando inter ipsosmet Colonienses, [nec ipsismet Coloniensibus omnibus creditus,] sepositis præjudiciis paternisque traditionibus verum animi sensum proferre ausos, non defuerunt, qui saltem Cyriacum Papam expungendum judicarent? Vnus pro omnibus sit, Coloniæ Agrippinæ natus, Wernerus Rollevinck, ibidemq; mortuus anns MDXX. Hic in Fasciculo temporum, quem usque ad annum MCCCCXC perduxit, postquam egisset de S. Pontiano: Nota, inquit, quod in quibusdam Historiis habetur, quod Cyriacus immediate successit Pontiano, & Papatum dimisit ut cum Virginibus martyrio coronaretur: sed temporis ratio hoc non permittit. Ita ille, ex solis quæ tunc habere poterat Catalogorum Pontificiorum monumentis. Quid vero dicturum fuisse putamus, si antiquum hunc nostrum Catalogum habuisset, & recte digestos Consulares Fastos, & in illo ab hujus ipsius temporis auctore scriptum legisset, quod Pontianus Episcopatus in Sardiniam deportatus est Severo & Quintiano Consulibus, ibique discinctus IV Kal. Octobris, & loco ejus ordinatus Anteros XI Kal. Decembris, utique intra unum eumdemque annum CCXXXU, quibus illi Consulatum gesserunt? Prudenter profecto fecerunt Breviariorum Coloniensium tam veterum quam recentium collectores, quod Vrsulanæ historiæ epitomen, satis ægre fidem obtinere natam, non putaverint injecta Cyriaci mentione gravandam apud Ecclesiasticæ Historiæ vel leviter peritos.

[6] [Baronii de eodem sententia,] Baronius, licet in sua chronotaxi, citra Consulare filium ducta, Pontiani mortem differat usque in annum CCXXXUII; Cyriacum tamen velut monstrum eliminat ab Historia Ecclesiastica, hisce verbis: Non audiendi penitus recentiores quidam, qui post Pontianum introducunt Cyriacum quemdam Pontificem, cujus nulla prorsus extat mentio in serie Romanorum Pontificum, vel apud Optatum Milevitanum, vel Augustinum, vel Cresconium, aliosve Indices Vaticanos; nec apud Græcos, ut Eusebium, Nicephorum, vel alios; adeo ut ne digna quidem sit, quæ pluribus confutetur, sententia; quippe quæ nulla penitus nitatur ratione vel testimonio antiquorum. Hoc modo cum aliis infinitis locis argumentetur eruditißimus Annalium parens, [in argumento negativo fundata;] velim scire quibus oculis ista legerint, qui quoties eo ratiocinationis genere cominus urgeri se sentiunt, difficultatem omnem se devorasse putant, si per contemptum dixerint, Argumenta istæc negativa esse quibus concludatur nihil, straminea, infantilia, sagittas parvulorum, idque sine delectu, sine discrimine, quocumque casu; præripiendo eruditis hominibus certißimum quod haberi potest ratiocinium, ad veritatem secernendam a falsitate in rebus antiquis, ubi de facto vel traditione quæritur.

[7] Stramineus ergo secundum istos argumentator Baronius, infantes Patres, Concilia, Doctores, quotquot, etiam in causis fidei, nedum in historicis quæstionibus, sic fuerunt [quali etiam Patres ut convincenti,] ratiocinati. Specimen ex infinitis unum detur alterumve. Gregorius Nyssenus Orat. I contra Eunomium. Unde hanc affirmandi audaciam quis habet ut dicat, ipsum Dominum, qui est omnis creaturæ opifex & conditor, non esse increatum? Ex qua divinitus inspirata voce? Quis Apostolus, quis Euangelista talem emisit vocem? Quis Propheta, quis Legislator, vel Patriarcha, vel quis alius eorum qui a Spiritu sancto afflati & instructi fuerunt? Catholici Præsules, in Collatione cum Severianis & Acephalis, Constantinopoli habita anno DXXXII, oppositos sibi ab illis Dionysii Areopagitæ nomine codices hoc repudiant argumento: [quando negatio est universalis,] Illa testimonia, quæ vos Dionysii Areopagitæ dicitis, unde potestis ostendere vera esse, sicut suspicamini? Si enim ejus erant, non potuissent latere B. Cyrillum. Quid autem de B. Cyrillo dicimus? quando & B. Athanasius, si pro certo scivisset ejus fuisse, ante omnia in Nicæno Concilio de consubstantiali Trinitate, eadem testimonia protulisset adversus Arii diversæ substantiæ blasphemiam? Si autem nullus ex antiquis recordatus est ea, unde nunc potestis ostendere, quia illius sint, nescimus.

[8] Plura exempla qui volet collecta videre, adeat Ioannis Launoyi Parisiensis Theologi Dissertationem de vi negantis argumenti; [toties usi inveniuntur;] si tamen Dissertatio dici debet, in qua nihil disputatur, concluditur nihil, nisi quod ex sola coacervatione scriptorum omnis generis, in quæstionibus fidei vel historiæ ecclesiasticæ sic ratiocinantium, ultro fluat id, quod in Dedicatoria præfatus erat, eos qui sine ullo discrimine rejiciunt abnutivum omne argumentum, tamquam si nihil difficultatis in eo possit esse; non intelligere quomodo intelligendus sit canon ille, quo ex negativis nihil concludi statuitur. [ut extremæ insensibilitatis sit eo numquam moveri,] Id quod adeo certum atque evidens est sensato cuivis, ut is, qui istam Launoyi scriptiunculam excutiendam suscepit magistellus Carnutensis, ipso statim initio & ante omnia observet, rejiciendas non esse quaslibet argumentationes negativas, neque temere cum aliqua opponitur exclamandum, ex negativis nihil concludi: quia Scriptores sacros, ipsa Concilia, & Ecclesiæ Doctores bene multos, qua antiquioris, qua medii, qua recentioris ætatis, inficialibus argumentis usos fuisse, satis superque compertum habemus, cum eæ præsertim res agitantur, quæ in facto, usu, & traditione consistunt. Itaq; Cyriaci Pontificatum etiam ipse inter fabulas reputat, juxta regulam quam statuit sibi his verbis: Tunc in rebus historicis alicujus erit momenti negativa ratio, cum ex generali gravium, litteratorum, diligentiumque scriptorum, qui ingenii severitati quamdam prudentiam adjunxerint & ad eligendum & ad judicandum, quique sese invicem per multa secula (si de rebus valde antiquis agatur) subsecuti sunt, reticentia formatur: & alibi. Tunc in materia fidei firmissimum est inficiale argumentum, [quod cum generale est aliis videtur firmissimum,] quando ex generali Scripturæ sacræ, Divinæ aut Apostolicæ traditionis, sacrorum Conciliorum & Ecclesiæ Doctorum silentio depromitur. Non existimo hominem, haud satis alioqui constantem sibi nec raro contrarium, adeo excidisse sibi, ut voluerit negativo argumento plus roboris in quæstione fidei quam historiæ inesse. Nihil ergo in hoc discrepat a Launoyo, mentem suam brevius illo, nec minus clare sic explicantem in Dedicatoria: Vt res ex seipsa spectetur, nec admittenda nec rejicienda est quævis abnutiva ratiocinatio: in iis autem quæ ex conditione facti, ex usu & traditione pendent, si quadret in omnem penitus subjectam materiam, firmissima judicari debet; si non quadret (quia potest magis & minus quadrare) aliquando probabilitatis habet aliquid, aliquando nihil, idque sæpius: quo in discrimine regula nulla possit certa constitui, sed quidquid est totum viri sapientis & æquanimi judicio relinquatur, ex quo recte & apposite ratiocinandi leges omnes manarunt.

[9] Quamvis enim in rigore Dialectico non sequatur: Non est scriptum vel dictum, ergo non est factum: [& saltem valet ad fidem suspendendam in quæstione facti,] (nec enim minus fuisset a Christo suscitatus Lazarus, licet hoc Ioannes æque ac alii tres Euangelistæ tacuissent, tacuissent etiam Apostolorum discipuli, & his ætate proximi omnes) recte tamen sequitur: Hoc vel illud caret congruæ antiquitatis & auctoritatis testimonio, ergo factum esse non est prudenter credibile; sicut non esset credibilis resuscitatio Lazari in universali omnium eorum silentio, qui rei gestæ vel interfuissent ipsi vel ex præsentibus accepissent, post centum, ducentos, nedum post septingentos aut mille annos simpliciter asserta; tunc enim locum habet illud Baronii: Quod a recentiori auctore de rebus antiquis sine alicujus vetustioris auctoritate profertur, contemnitur. [absque congruæ antiquitatis teste propositi.] Tanto autem fit certior & evidentior ex argumento negativo demonstratio, quanto notitia facti, de cujus credibilitate controvertitur, ad plures pertingere & a pluribus scripto consignari debuisset, propter insignem sui claritatem: qualis est Romani Pontificatus assumptio, resignatio, vel mutatio; ut est in casu nostro, ubi & scriptor habetur, ipso quo Pontianus discinctus est Anterusque ordinatus anno, Catalogum ab alio collectum prosequi incipiens pro proximis quadraginta annis; eumque secuti tot alii; quos non est credibile non rescituros aliquid de Cyriaco fuisse, etiam illo tacente, si umquam in rerum natura extitisset.

[9] Accedit, quod qui eum primi extulerunt in lucem, eas junxerint circumstantias, quæ faciendæ fidei adeo nihil prosunt, ut potius obsint vehementer. Tale est, quod Romanæ Vrbis ac Europæ pene totius Curiæque Pontificiæ is proponatur sub Pontificatu Cyriaci status, qualis sere est hodie, plenus Regibus, Principibus, Ducibus Christianis; & quidem cum titulis Angliæ, Burgundiæ, Brabantiæ, Constantinopolis; liberrimoque per loca sacra discursu, Cardinalibus quoque & Patriarchis; quorum unus Jacobus, natione Britannus septem annis ecclesiam Antiochenam rexerit; visendique gentilis sui Cyriaci causa Romam advectus, [qualis non est sepulcralis titulus S. Cyriaci,] factus sit itineris Coloniensis socius; & tumulandis cæsorum per Hunnos corporibus sic operam dederit, eo quo post ceteros vixit triduo, ut præcipua quæque nomina saxo insculpserit, prout a Gerlaco Abbate Tuitiensi ad B. Elisabeth perscripta fuisse prætenduntur; de Cyriaco autem nominatim sic. S. Cyriacus Papa Romanus, qui cum gaudio suscepit sacras Virgines, & cum eisdem reversus martyrium suscepit. Ecqua obsecro hic umbra antiquioris styli, [quem Iacobus Patriarcha Antioch. sculpsisset statim ab ejus martyrio.] & ad seculum Christi tertium referibilis? Quis autem Jacobus iste, ignotus Antiochenorum Episcoporum Catalogis, æque ac Cyriacus Romanorum? Idem, inquis, qui Eusebio aliisque Zebennus, vel Zebinus, cui Nicephorus sex annos tribuit. Audio: sed idem Nicephorus, successori ejus Babylæ Martyri sub Decio solum aßignat annos tredecim, proinde succeßisset is Zebenno primum anno Christi CCXL, Zebennus vero ordinatus Modesto & Probo Coss. id est anno Christi CCXXUIII, sedisset annos duodecim integros. Incerta igitur ea ratiocinatio est, & incertior longe conjectura, [Nihilo certius idem creditur esse Zebennus,] qua in unam personam constantur gemina tam diversa nomina: & quidem ut in Antiochenam Cathedram inducatur homo Britannus, ex alieno Patriarchatu advena, absque ullo vetusti exempli suffragio.

[11] Neque levior difficultas est circa eum, quem sibi Cyriacus renuntians suffecisse successorem dicitur. Nam B. Verenæ, [quam pro eodem sumitur Anterus & Hilarus.] quæ prætenditur Elisabethæ revelasse renuntiationem ab illo factam, quodque is non prius ab urbe regressus sit quam ipsius consilio alter ei nomine Anterus substitutus est, contradicit Anonymus, similem sibi factam revelationem prætendens, & asserens, quod B. Cyriaco subrogatur in Summum Pontificem Hilarius. An etiam hic dicetur binominis, nullo teste, auctore nemine? Expedita responsio, inquit, Hermannus Crombachius, in Vindiciis Vrsulanis pag. 553, idem qui Latina voce Hilarivs, Græco & genuino nomine Anteros nominatur: nam Græca vox Ἀνθηρός Latine idē quod Floridvs, seu Hilarvs vel Hilarivs significat. Miror responsi promptitudinem, sed mallem laudare soliditatem. Græce enim Ἀντέρως apud Eusebium & alios scribitur, quod est Amor reciprocus, & penultima brevi hactenus semper dictus est Anterus vel Anteros non Antherus: unde Nicolaus Maniacutius in metrico Pontificum Catalogo, ad Alexandri III Pontificatum, in quo desinit, proferendo, relatis XUIII decessoribus Pontiani, sic porro canit:

Post hos succedit, Papatus in arce locatus,
      Hinc Pontianus, hinc Anterus, hinc Fabianus

[12] Porro tam multis istiusmodi responsis scatet opus Crombachii, [Non ausim ego talia B. Elisabethæ adscribere.] ut verear ne quam tuendam suscepit causam, difficiliorem longe reddiderit; de qua licet nihildum valeam velimve definire, rem integram successoribus servans in Octobrim; de ipsis tamen qui prætenduntur revelationum libris, non possum non judicare, mera esse figmenta; a quibus quidem conatus sum B. Hermannum Steinfeldensem liberare, ad diem VII Aprilis; nunc autem observo Anonymum præfatum, pro ævi sui consuetudine, nomen proprium exprimere, per initialem litteram N. non H. adeoque ab Hermanno esse diversißimum, fortaßis Nicolaum. An autem etiam B. Elisabeth, quam Frater N. secutum se profitetur, poßit credi falsa alienæ fictionis invidia gravari videbimus ad XUIII Iunii. Certe cum recordor Actorum S. Suiberti in Cæsaris insula non procul Colonia per tantam fingendi licentiam consarcinatorum, quantam horror sit vel leviter designatam a Bollando nostro illa refutante videre ad I diem Martii; cogor vereri, ne Suibertinis ac Tuitiensibus monachis certamen fuerit, utri plura fingerent, hi sub nomine B. Elisabethæ divinitus inspiratæ, isti sub titulo S. Marcellini coævi ac discipuli: quidlibet profecto toleraverim potius, quam pro cælestibus revelationibus talia suscipiam.

[13] Interim placet illud Augustini lib. 1 de mendacio ad Consentium cap. 1. Quæstionem istam tam solicite tractabimus, ut quæramus cum quarentibus; utrum autem aliquid inveniamus, [Sed pergam quærere certiora, cum S. Augustino,] nihil nobis temere affirmantibus, lectori bene attendenti satis indicabit ipsa tractatio… in quasi ullus error est, cum ab omni errore veritas liberet, atq; in omni errore falsitas implicet, numquam errari tutius existimo, quam cum in amore nimio veritatis & rejectione nimia falsitatis erratur: qui enim severe reprehendunt, hoc nimium dicunt esse: ipsa autem veritas fortasse adhuc dicat, Non est satis. Sanctus quoque Martinus, ad altare a superioribus Episcopis constitutum cuidam (ut credebatur) Martyri, [& S. Martino.] de quo tamen nihil certi constans sibi majorum memoria tradidisset, grandi se scrupulo permoveri ostendit; & aliquamdiu a loco illo se abstinuit; nec derogans religioni, quia incertus erat; nec auctoritatem suam vulgo accommodans, ne superstitio convalesceret, sicut in ejus Vita cap. 8 narrat Severus Sulpitius. Ipse Crombachius, modestior, quam ut evidentiam argumenti negativi contra Papatum Cyriaci ausit velitque contemnere; licet fateatur eosdem omnes qui pro illo stant, sic loqui ac si is verum supremumque Pontificatum geßisset; solum petit, ut saltem Pontiani in exilium relegati Vicarium fuisse patiamur. Sed neque hoc possumus, constricti auctoritate Catalogi, [Quin neque credere possum Pontiani Vicarium Cyriacū fuisse,] ipso tempore cœpti continuari, affirmantisque, quod Severo & Quintiano Coss. id est anno CCXXU, Pontianus & deportatus in insulam, & in eadem III Kal. Octobris discintus est; & loco ejus ordinatus Anteros Consulibus suprascriptis, XI Kal. Decembris. Idem de Antero postea dicit, quod sedit mense uno diebus X, & dormit III Nonas, Maximino & Africano Coss. id est CCXXUI: succeßitque iisdem Consulibus Fabianus.

[14] Satis autem videtur ridiculum, quod Maximinus (aliis Maximus) & Africanus, Consules anni præfati, trahantur ad annum aliquem posteriorem, si non ut Ordinarii (nam alii nominantur in Fastis) saltem ut Suffecti: quodque non solum primus (qui utique etiam Imperator erat) sed etiam secundus donetur titulo Principis, velut Collega in Imperio. De utrisque autem simul dicatur, quod cum explorassent iter Sanctarum, quo perrecturæ erant, miserunt cum festinatione legatos ad quemdam cognatum suum nomine Julium, [aut Maximinū Imp. ejus ac Virginum necem,] qui erat Princeps gentis Hunnorum, hortantes eum ut educto exercitu suo persecutionem Sanctis inferret, ac deleret eas. Quasi Maximinus, qui mox a sua evectione ipsoque anno CCXXXUI persecutionem fecit adversus Ecclesiarum Sacerdotes, tam Romæ per se quam alibi per edicta sua, ut scribit Eusebius; timuisset Romæ & sine milite copioso aggredi imbellem ejusmodi turbam: & opus habuisset barbarico exercitu, nescio unde evocando Coloniam, quo iter institui intellexerat. Barbarus quidem Maximinus erat, Gotho patre, matre Alana, rusticanis hominibus natus in Thracia; ex pastore ovium miles Romanus, [Hunnis Coloniæ patrādam commendasse.] ex milite autem citra Senatus suffragium ab exercitu acclamatus Imperator: sed hujus cognato Iulio (si quis fuit unquam ei cognatus hoc nomine) quis nisi temere parem felicitatem detulerit inter Hunnos, apud Meotidem paludem longe a Thracia commorantes, & integro post hæc seculo ac primum duce Attila in Romanum Imperium progressos. Ferrei capitis ac stomachi sit oportet, qui hæc omnia sustinere atque concoquere sic posse se credat, ut ea pro divinis revelationibus suscipiant alii, & nefas putent vel dubitare.

[15] Non est tamen culpandus Hermanni Crombachii, viri omnino optimi & mihi quoad vixit amicißimi, zelus; quo etiam illa, quæ de Breviario Glossaque expuncta circa Cyriacum diximus, defendere ut vera conatus est. Recte enim ac vere sentiebat, ex istiusmodi Ecclesiæ dispositione nequaquam sequi, erroneam esse opinionem quæ Coloniæ retinebatur; & qua subversa, videbat vacillare fidem sepulcralium, de quibus egimus titulorum, & revelationum earum quas desuper putabatur habuisse B. Elisabetha. Ne tamen vel in hoc argui posset, [non reprehendo tamē quod ex punctam Glossā tueri velit aliquis:] consulendum sibi credidit Petrum Marionum, Iurisprudentiæ titulo inter Romanæ Vrbis Advocatos ab annis nunc quinquaginta celeberrimum; unde etiam responsum accepit, a nostro scopo non alienum, & pag. 121 integre ab eo productum in hæc verba: Non crederem Glossam Joannis Andreæ idcirco minime allegari posse, quod e corpore Juris Canonici erasa fuerit, cum minime appareat summi Pontificis auctoritate fuisse improbatam. Nam Gregorius XIII, in priori constitutione, quæ in ipso Decreti a Gratiano compilati vestibulo occurrit, verbis utitur… ex quibus apparet, non fuisse intentionem summi Pontificis, ut Glossæ Catholicorum virorum, quamvis erroneum aliquid continentes, de medio tollerentur; [nec enim hoc Ecclesia prohibet;] cum satis esset, brevi aliqua nota apposita, lectorem de recta sententia admonere; id quod videmus in pluribus locis Decreti, tam respectu Glossæ quam ipsius Gratiani, factum fuisse. Verum ut concedamus ab illa sententia appellari posse, & Joannem Andream in locum, unde fortassis nimis rigide rejectus fuerat, esse reponendum; non habebit tamen ejus Glossa (de Cyriaco scilicet) eamdem vim & efficaciam, quam reliqua ejus scripta obtinent, quæ de Juris Pontificii quæstione tractant, maximam scilicet apud omnes… sed eam quam habent Jurisconsulti, de aliena professione tractantes, qualis est historiarum cognitio, quæ, pro temporum conditione, non potuit ad Joannem Andreæ, nec ad ceteros ejus ætatis, exacta pervenire.

[16] Non poterat ipsamet Iurisprudentia aptius respondere in Historicorum favorem, [sicut neovetat sustineri quæ jussit expungi e Breviario;] qui non existimant Pontificia auctoritate se constringi, ad habendum pro canonizato quidquid quomodocumque probatum improbatumve Romæ fuerit. Nec sane quia ex lectionibus de S. Brunone, ad instantiam Academiæ Parisiensis, expuncta est occasio conversionis vulgo jactata, desinit religiosißimus Patrum Carthusianorum Ordo eamdem adhuc ut veram tueri; & Ioannes Columbi noster in capite suorum Opusculorum ponere non dubitavit Dissertationem de eo argumento; doctam sane, sed in qua non satis æquus Adversario suo, nec considerans quo de argumento disputetur, accusat eū irreverentiæ in Apostolicam Sedem, quod illam damnati Canonici anastasim, nunc quidem expunctam, olim tamen in Romano Breviario lectam probatamque, subinde ausit appellare Fabulam. Quasi vero Breviariorum collectoribus & recognitoribus historiarum illis contentarum quidquam detrahat, quod ut homines humanis opinionibus ducti, potuerint aliquid ut verum recipere, quod posterior atque eruditior ætas plane ut fabulosum explodit.

[17] Neque adeo peregrinum videri cuiquam debet, si magnis rationibus adductus aliquis (uti adducti fuerunt illi qui prædictam anastasin primi vocarunt in controversiam) contra totius unius Ordinis sensum veniat circa ejus originem. Numquid enim (ut alios prætereā) Sanctus ille Cyriacus, initio hujus Dissertationis nominatus, desinit esse modis omnibus fabulosißimus, quia Crucigeri per seculorum priorum ignorantiam cœperunt dicere, [aut econtra quæ aliquando in eo fuerint, haberi pro fabulis.] eum fuisse Fundatorem sui Ordinis; licet certum aliis videatur, eos primum venisse in censum religiosorum Ordinum, sub imperio Latinorum in Syria; & vere Sanctus Hierosolymorum Episcopus Cyriacus, longe antiquior Crucis inventione demonstretur? Satius igitur fecisset, Columbus si animo & calamo temperans rem suam egisset; ostendissetque prædictam anastasin non primum audiri & credi cœptam (uti Adversarius dixerat) tribus fere seculis post mortem S. Brunonis, quando ipsam scripto consignavit Ioannes Gerson anno MCCCCXX, sed testes habere, quos in prima appellat pagina, ex Ordine Carthusiano ab anno MCCCXCI, LXXXIII & XIII, imo MCCXCUIII & MCL, sic ut ultimus solum XLUIIII annis distet a morte Sancti Fundatoris, obita anno MCI. Ita agendum aliis quibuscumque, cupientibus in historica quæstione movere veritatis amatorem ad prudentem assensum: non advocandus Deus e machina; nec si quid forte erravit Pontifex aliquis fastuose jactandum, maxime in ea re quæ notitiam ejus enormi excedit temporis intervallo; multo minus exigendum ut Papalia omniaverba in summo quem aliquis forte pretendere potest intelligantur rigore; sed gratia habenda iis qui tolerabili aliquo sensu eorum conantur salvare veritatem, quando rigor ille teneri nequit; hæc enim summa est quæ illis tali casu debetur reverentia.

XX S. ANTEROS.

Ab an. 235 22 Novembris, ad 3 Ian. 236.
* Baron. a 3 Dec. ad 3. Ianuar. 238.


Anteros, natione Græcus, ex Patre Romulo, fuit tempore Maximini, ordinatus anno CCXXXU, XXII Novembris in Dominica: sedit mensem 1, dies XIII, usque III Januarii, anni CCXXXUI *, sepultus in cœmeterio Callisti via Appia: & cessavit Episcopatus menses XI, dies UII.

[1] Tam diuturnam Vacationem fecerit persecutio, quæ sævißima fuerat excitata, [Causa longioris Vacationis.] Alexandro Imperatore a militibus occiso, circa medium mensis Martii anno CCXXXU; tum enim quasi sublato obice (nam ipse post mortem Vrbani faverat Christianis) crudelitas Gentilium sese exeruit, præsertim Romæ sub Præfecto Maximo, novi Imperatoris Maximini edictis stimulato: cui etiam Præfecto potius quam absenti Alexandro, adscripserim Pontiani exilium, si hic illo vivente fuerit in Sardiniam deportatus, uti verosimile facit Catalogus, dum Alexandro tribuit relegationem istam. Sed & hic, quantumvis alias benignus in nostros, motus tamen fuisse potuit calumniosis Præfecti delationibus, suggerentis quod plebs Romana Christianorum incrementis ac libertate pene publica vehementius irritata, in seditionem esset convertenda, nisi ablegato saltem illorum capite placaretur.

[2] Dedimus ad XIIII Maji, Acta S. Pontii Senatoris Romani, circa annum CCLVII, Cimellæ in Alpibus maritimis martyrizati, descripta ab ejus alumno & comite Valerio, omnium oculato teste, [Pontificatus brevitas:] prout ea ab exceptoribus pecunia redemisse se ait; nec ætatem mentiri persuadet accurata Pontificum Imperatorumque notitia, qualis in non coævis paßim solet deficere. Ibi num. 6 dicitur, quod in ipsis diebus, quibus in Senatum cooptatus fuit Pontius, sanctus Papa Pontianus gloriosa morte migravit ad Dominum: post quem Anteros præfuit Ecclesiæ mense non amplius uno. Catalogus quoque notans initium Anteri sub iisdem Consulibus, sub quibus in Sardiniam deportatus est Pontianus; martyrium vero, sub Consulatu Maximini & Africani; Chronologiam stabilit, certosque nos reddit, annos XI vel XII, qui ei a secundo Catalogo & Anastasio tribuuntur, esse expungendos, ut temere adjectos. Nisi opinari quis velit, Anterum jam olim fuisse ordinatum Episcopum Vicarium Urbani Papæ, sed prius quam hic caperetur captum etiam aut relegatum fuisse, unde factum sit, ut ejus loco ordinaretur Pontianus, primum Vicarius, deinde Pontifex. Anteri autem nusquam meminit Hieronymianum Martyrologium, nomine fortaßis per librariorum socordiam corrupto aut omisso: quapropter cogimur diem sepulturæ notatum a 2 Catalogo pro die mortis accipere, quæ fortaßis eodem die contigit, si Martyr, ut paßim creditur, ille obiit.

[3] Inter pseudepigraphas Isidori Mercatoris consarcinationes, sub nomine Anteri, habetur Decretalis Epistola, ad Episcopos Provinciarum Bæticæ & Toletanæ, [Decretalis conficta.] de mutatione Episcoporum, data XII Kal. Aprilis, Maximiano & Africano viris clarissimis Consulibus, id est sesquimense post mortem ipsius Anteri, sicut ex dictis constat. Neque ad illam a convictione imposturæ eximendam juvare potest Auxilius, qui Formosi Papæ ordinationem defensurus seculo IX exeunte, in capite libri I ponit auctoritatem inde acceptam, qua dicitur, non transire de civitate in civitatem, neque de minori civitate ad minorem; qui hoc non suo libitu, non ambitu, non propria voluntate facit; sed aut vi a propria Sede pulsus, aut necessitate coactus, aut electione aut exhortatione Sacerdotum aut populorum ad aliam civitatem transfertur & inthronizatur. Etenim a viris eruditis ostensum est, compilationem illam, quamvis falsum nomen Isidori præferat, fratris scilicet S. Eulogii, qui Moguntiæ aliquamdiu peregrinus sive exul vixit; esse tamen verum seculi ejusdem fœtum, circa annum DCCC, sub Riculfo Episcopo Moguntinensi ex Hispaniis allatum, & per Germanos Romanorum captantes gratiam studiose vulgatum; cui diffidere nesciens Auxilius iste, ante omnia usus est tam opportuno in rem suam loco, exemplisque ibi productis Eusebii & Felicis; quorum primus, de quadam parva civitate, Apostolica auctoritate, Alexandriam; secundus, de civitate ad quā ordinatus erat, communi Episcoporum & reliquorum Sacerdotum ac populorum consilio, translatus sit Ephesum, ambo ignoti antiquioribus.

XXI S. FABIANVS.

Ab an. 236 ad 250. an. 13, m. 1 d. 10.
* Baron. a 238, ad 253, an. 15, d. 4.


Fabianvs, natione Romanus, patre Fabio, fuit temporibus Maximini & Gordiani & Philippi, ordinatus anno CCXXXXUI, XI Decembris in Dominica; seditque annos XIII, mensem I, dies X; martyrio coronatus XX Januarii anno CCL *: & cessavit Episcopatus annum I, menses III, dies UI.

[Cultus cum S. Sebastiano.] Sepultus est, inquit secundus Catalogus, in Cœmeterio Callisti via Appia XIII Kal. Februarii, nec ab hac die alia mortis dies requirenda videtur: quandoquidem ad eamdem Hieronymianum martyrologium ipsum sic habeat, & quidem primo loco Romæ in cœmeterio, Fabiani Episcopi & Sebastiani: cujus posterioris, eodem die annis XXXU post Fabianum sub Diocletiano martyrizati, tanta fuit celebritas, ut licet sancti hujus Pontificis nulla extarent Acta, conjuncta tamen utriusque commemoratio & forte etiam aliquando corpora, utriusque parem venerationem reddiderit. Postea tamen a Sergio Papa II translatum corpus, sive pars ejus est ad ecclesiam SS. Silvestri & Martini in montibus.

[2] Antiquior Catalogus annos Sedis XIIII, menses XI, [Tempus Sedis.] dies X numerat: sed annum unum detrahendum docent Consules; iidemque jubent ut pro XI mensibus sumamus unum, qui solus habetur in 2 Catalogo. Fuerunt autem priores, & eodem quo Fabianum ordinatum diximus Decembri magistratum finiverunt, Maximinus & Africanus; posteriores, Decius II & Gratus, eumdem iniverunt ipso Ianuario quo ille ad palmam venit. Neque suspecti hi esse possunt æque ac numeri, cum sicut jam sæpe notavimus in numeris facile sit errores obrepere scribentibus, in nominibus non item.

[3] Henschenius, quo mensium numerum utcumque salvaret, censuit successorem Cornelium ordinatum circa IIII Junii, [Vacatio plus quam anni I probatur.] anni CCL, cum post martyrium S. Fabiani Sedes vacasset mensibus IIII, diebus XU. Sed IIII Iunii in feriam III, non in Dominicam eo anno convenit: & sicut recte observat Schelstratius, in gravi illa sub Decio persecutione, cujus initio passum Fabianum tenemus, Sedem ultra quatuor menses vacasse indicant litteræ Cypriani ad Clerum Romanum & hujus ad illum responsa, utique nuntiis ultro citroque ter quaterque mißis, in quibus aliisque a Clero Romano actis annus facile totus elapsus esse potuit, sicut etiam Card. Baronius censuit ad an. 253 num. 87. Nihil tamen istam diuturnitatem cessantis Episcopatus efficacius probat, quam ipse primus Catalogus, quando dicit, quod post passionem Fabiani Moyses & Maximus Presbyteri & Nicostratus Diaconus comprehensi sunt, & in carcerem missi: quo tempore supervenit Novatus ex Africa, & separavit de Ecclesia Novatianum & quosdam Confessores, postquam Moyses in carcere defunctus est, qui fuit ibi menses undecim, dies undecim. Atqui Epistola Cypriani 16, ad eosdem necdum schismate divisos scripta est ante creationem Cornelii, & quidem, cum eorum patientia revertentis anni volubilem circulum victricis gloriæ dignitate transgressa esset; unde idem Baronius num. 28 etiam notat, eatenus pace & unitate concordes, in creatione Cornelii primum schismate fuisse divisos causa Novatiani. Est porro loco Annalium jam citato operæ pretium legere, quam multa eo tempore egerit, scripserit, decreverit Clerus, pro incumbente tunc sibi Ecclesiæ universalis cura: miraberis enim tam multa uno anno fieri potuisse, adeoque non longum videbitur tempus huic vacationi constitutum.

[4] Quod Epistolas Fabiano suppositas attinet, una Kal. Julii, Maximino & Africano Consulibus data, [Decretales fictæ,] ordinationem ipsius quinque mensibus prævenit; altera, Africanum & Decium Consules nominat, nusquam simul inveniendos in veris Consularibus Fastis.

XXII S. CORNELIUS.

Ab an. 251 ad 252. an. 1, m. 3, d. 10.
* Baron. a 254, ad 255.


Cornelivs, natione Romanus, fuit temporibus Decii & Volusiani cum Gallo regnantis, ordinatus XXUII Aprilis, in Dominica anno CCLI; atque cum vixisset in Pontificatu annum 1, menses III, dies X, Centum-cellis gloriosam dormitionem accepit U Augusti, anno CCLII *; indeque relatus, sepultus est juxta cœmeterium Calisti XIIII Septembris quando colitur: & cessavit Episcopatus dies LXU.

[1] Primi Consules Decius II & Decius, cum secundis Gallo & Volusiano satis probant, recte etiam hic ex fide Catalogi 2, [Dies cultus.] sumptum annum I pro II, quos notabat Catalogus prior: quod diem, locum, & modum Mortis attinet mox plenius declarabitur. Quia autem peregre mortuus Cornelius erat, ideo Romana Ecclesia Depositionis apud se factæ diem pro Natali semper habuit; & sic inscriptus reperitur Cornelius Hieronymiano Martyrologio, & quidem primo loco post Exaltationem S. Crucis, postea fortaßis adjunctam, Romæ in Cœmiterio via Appia Natalis Cornelii Episcopi.

[2] [Interpontificii spatiū.] Interpontificii tempus ex secundo Catalogo acceptum die uno imminuimus, quia ejus auctor videtur extremum Cornelii voluisse comprehendere; nec volumus ipsum strictius intelligendo amittere Dominicam pro institutione successoris. Observo etiam ab eodem auctore, in definiendis vacationibus, eisdem plerumque adnumeratum videri ipsum mortis diem; & hoc etiam ut plurimum fecisse Baronium, quoties institutionem successoris ordinat secundum dies Vacationis notatos in libro Pontificali, quem sibi præ oculis præcipue ponit post Anastasium.

[3] Restat ut notes, neutros ex prædictis Consulibus, nec ullum quod in fastis reperiatur par Consulum subnotari Epistolis Cornelio mendaciter attributis, [Decretales fictæ.] quando finguntur datæ Decio & Maximo Consulibus, quorū ultimus nonnisi secundo post Decii mortem anno Magistratum iniit.

DISSERTATIO VI.
De loco, modo, ac tempore, quo obiit S. Cornelius.

Paßim quidem creditur sanctus Pontifex, Romæ ante templum Martis, una cum Cereali ejusque familia fustibus occisus: & quia constat Centum-cellas relegatum fuisse, [Fingitur Romæ cæsus sub Decio,] putatur inde ob communicationem litterarum cum S. Cypriano retractus ad Imperatorem Romam esse, & Cereali ad custodiam traditus. Sed quantumvis antiqua ea persuasio fuerit, ex auctoritate 2 Catalogi, quem Beda, Ado, Anastasius sunt secuti; videtur tamen prævalere iis omnibus debere auctoritas antiquioris Catalogi.

[2] Nec obsunt S. Cornelii quæcumque Acta; hæc enim tum aliis multis laborant vitiis, [cui eum superfuisse dicit Cyprianus.] tum eo imprimis, quod & exilii imperati & mortis Cornelio irrogatæ auctorem faciant Decium: a quo nihil omnino passum Sanctum, Dei ipsum tuentis potentiæ adscribit S. Cyprianus in Epist. 52, occisis Deciis & superstite adhuc Cornelio scripta ad Antonianum: ubi illum laudans, Quanta, inquit, in suscepto Episcopatu virtus? quantum robur animi? quanta firmitas fidei? Sedisse intrepidum Romæ in Sacerdotali cathedra eo tempore, [Fuit tamen sub eo ad quidvis ferendum paratus,] cum tyrannus infestus, Sacerdotibus Dei fanda & infanda comminaretur; cum multo patientius & tolerabilius audiret levari adversus se æmulum Principem, quam constitui Romæ æmulum Sacerdotem… Etiamsi majestas Domini protegentis & bonitas Sacerdotem, quem fieri voluit, factum quoque protexit: tamen Cornelius, quantum ad ejus devotionem pertinet, passus est quidquid pati potuit: & tyrannum, armis & bello postmodum victum, prior Sacerdotio suo vicit.

[3] Adde quod postquam ab urbe disceßit Decius, contra Gothos pugnaturus, quo bello sub finem anni CCLI periit; & postquam in carcere Moyses obiisset, die XXU Novembris, quando colitur; Cornelius, [ac tandem relegatus Centum-cellas.] quasi respirante per mortem tyranni Ecclesia, factus audacior. Synodum plusquam sexaginta Episcoporum Romæ celebrare non timuit. Hæc porro ejus fiducia, æque ac litterarum ex Africa venientium frequentia, ad Gallum Imperatorem deferri potuit; eique, ut suspicax est omnis nova potentia, seditionem minari visa, causam deinde dare comprehendendi Cornelii; & cæsis quos baptizarat militibus, relegandi Centum-cellas; ubi consolatorias Cypriani acceperit ante mortem, ærumnis in carcere Romano toleratis verosimiliter acceleratam.

[4] Quia autem corpus Romam relatum, eodem loco conditum fuit, ubi Cerealem & socios antea tumulaverat B. Lucina; factum videtur ut quorum fuit conjuncta confeßio ac deinde sepultura, eorum unus fuisse crederetur exitus, per martyrium uno die ac loco toleratum. Videtur autem & illorum paßio & Cornelii expulsio ad initium Martii pertinere: hoc enim suadet dies III Nonas Martii, apud Anastasium, quo dicitur Cornelius omnia bona ecclesiæ tradidisse Stephano Archidiacono, quasi jam ad mortem damnatus, quæ tamen ipsi sit in exilium commutata. Ex his autem liquet correctione aliqua egere S. Hieronymum, primo in Vita Pauli Eremitæ, ubi ait, quod sub Decio & Valeriano persecutoribus Cornelius Romæ & Cyprianus Carthagine felici cruore damnati sunt: & rursum in libro de Scriptoribus, ubi dicit de Cypriano, quod Passus est sub Valeriano & Gallieno Principibus, eodem die quo Romæ Cornelius, sed non eodem anno.

[5] Initium hujus Pontificatus ad mensem Aprilem pertinere Baronius censet: quia Paschali tempore posteriorem fuisse electionem, [Pontificatū inierat mense Aprili,] Majo autem priorem, suadent ante & post acta. Fuit anni CCLI Pascha celebratum XXIII Martii; ab hoc die quantum removenda sit Cornelii electio, non potest nisi per conjecturam definiri: quam in debili Catalogi 2 auctoritate debilem plane, donec alia melior ratio occurrat, possumus quomodocumque collocare. Dicitur ibi inter Fabianum & Cornelium cessavisse Episcopatus dies UI. [mortuus 5 Augusti.] Hunc numerum si retineas, & defectum suppleas additione unius anni ac trium mensium, uti faciendum ostendimus; a die XX Ianuarii, quo passus est anno CCL Fabianus; pervenies ad XXUII Aprilis, quo creatus sit anno sequenti Cornelius. Hinc porro per ann. I, menses III, dies X, quibus is sedit progrediens, pervenies ad diem V Augusti, quo Centum-cellis idem obierit.

[6] Ast XIU Septembris colendum Cornelium antiquiora omnia Martyrologia præscribunt. Fateor: Sed dies hic acceptus est ex Actis, unde & secundus Catalogus accepit, [depositus Romæ 14 Septemb.] ubi dicitur sepultus S. Cornelius in Crypta juxta Cœmeterium Callisti, Via Appia, XUIII Kalendas Octobris. Hoc autem omnino verum existimo. Cum enim extra Vrbem obierit Cornelius, consequens fuit (sicut supra dixi) ut Corporis juxta urbem depositi dies magis solennis ad posteros haberetur, & fastis adscriberetur. Fuerit igitur facta sancti Corporis Translatio, Centum-celis Romam, quadragesimo post Sancti mortem die; & nihil obstabit, quo minus censeri poßit S. Cornelius ordinatus die XXUII Aprilis. Atque ita probata nostræque chronographia aptata manet Baronii sententia, quoad mensem initi Pontificatus.

XXIII S. LUCIUS.

Ab an. 252 ad 255. an. 2, m. 4, d. 23.
* Baron. a 255, ad 257. an. 1 m. 4, d. 14.


Lucivs, natione Romanus, ex patre Porphyrio, fuit temporibus Galli & Volusiani, ordinatus Cornelii relegati Vicarius, fortasse Centumcellis anno CCLII, XXIII Junii, feria quidem tunc IIII, sed in carcere vel exilio, ubi Dominicæ ratio habenda non erat: eidem vero successor suffectus X Octobris in Dominica, rexit Ecclesiam, qua Pontifex. qua Vicarius, annos II, menses UIII, dies X, usque ad IIII Martii, quando obiit anno CCLU, & sepultus est in cœmeterio Callisti Via Appia: cessavit Episcopatus diebus XXXXI.

Tres quidem annos, præter jam dictos dies ac menses, habent omnes Catalogi: sed evidens, quamvis Antiquum & ideo universale mendum, redarguunt pari ubique consensu notati nec tertium annum Lucio dari permittentes, [Tempus sedis:] Consules, primi, Volusianus & Gallus; secundi, Valerianus III & Gallienus II. Interim suppositionis convincitur quæ extat sub nomine ejus Decretalis, data Kal. Aprilis Gallo & Volusiano Coss. quia tunc necdum erat ipse ordinatus, [Decretalis ficta:] ne quidem ad Vicariatum. Mss. quædam Anastasiana apud Florentinium, Natione Tuscum de civitate Luca ex patre Lucino scribunt; unde is factum putat, ut postea Vmbaldus Allucingus Lucensis anno MCLXXXI creatus Pontifex, Lucii III nomen optaverit.

[2] Diem Mortis, a primo Catalogo tam distincte notatū, secutus in suo Martyrologio Hieronymus ad IIII Nonas Martii, [dies mortis.] post Natalem Martyrum DCCC vel DCCCCC, Romæ, inquit, depositio Julii Episcopi. Verum librariorum esse errorem, & legendum Lucii, ex Vsuardo & ceteris probari potest, nec non ex antiquißimo ad Bedam genuinum supplemento Divionensi.

[3] Inter pontificium autem dierum XXX, quod habet secundus Catalogus; undecim diebus augendum docet tempus sequentis Pontificatus, sic & non alias recte ordinabile.

[4] Baronius miratur, quomodo sub Valeriano ac Gallieno martyrio affectus S. Lucius dicatur: [Martyrium sub Valeriano,] De tempore enim indubitatam fidem facit Dionysius, inquit, Episcopus Alexandrinus: qui cum his ipsis temporibus vixerit, ad rerum gestarum veritatem probandam, instar omnium esse debet; imo unum eum ceteris prætermissis auscultare debemus. Hic autem absque aliqua ambiguitate testatur, Valerianum permultis ab exordio Imperii sui annis de Christianis optime meritum. Quamobrem nihil est quod ad Valeriani Imperium Lucii Martyrium, quod furente persecutione Cypriano auctore factum esse constat, referre jure possimus: præsertim si Eusebio assentiamur dicenti, ipsum vix octo mensibus sedisse. Hæc Baronius ad annum 257, more suo & annos Imperatorum & nomina Consulum biennio retardans, usque dum ad Probi tempora veniens, illam duorum annorum excrescentiam corrigat duorum Consulatuum extinctione. Sed uti ipse non credit Eusebio de octo mensibus, ita nec nos eidem Eusebio credimus de tempore occisi Lucii.

[5] Quod autem Baronius irrefregabile putat testimonium Dionysii, & revera tale esset, si inveniretur; [jam inde ab an. 250 Christianorum hoste,] id ego apud Eusebium lib. 7, cap. 9, ubi Dionysii verba referuntur, non invenio; sed solum quod Valerianus, quamdiu erga Sanctos Dei mansueto erat animo, nemo fuerit ipso benevolentior: postquam autem se in cujusdam magorum Principis tradidit potestatem, nemo etiam crudelior extiterit. Quamdiu autem mansuetudo Valeriani duraverit cum nec eminus quidem indicet Dionysius; non recte Baronius de permultis Imperii annis id intellexit, quod nec de primis quidem Imperii diebus necessario debet intelligi: potest enim ille in illius Magi potestatem se tradidisse sub Imperio Decii aut etiam citius, eique ad persequendos Christianos operam haud vulgarem navasse, ut ideo, teste ipsomet Baronio ad finem anni 253, utriusque nomine dicta sæpius sit Decii & Valeriani persecutio. [vivente adhuc Decio.] Cumque Decius in procinctu adversus Gothos Senatui arbitrium detulisset eligendi Censoris, omnium suffragiis electus Valerianus sit, tamquam amicus bonorum, inimicus tyrannorum, hostis criminum, hostis vitiorum (inter quæ vel præcipuum censebatur fidei Christianæ profeßio) dici potest Valerianus regressus Romam ad munus illud quam severißime exercendum. Quinimo ad X Maji & Acta SS. Alphii, Philadelphi & Cyrini diximus, eum jam inde ab initio Decianæ persecutionis, id est ab anno CCL fuisse illius incentorem & ministrum præcipuum. Non itaque nos premit iste Dionysii locus, qui Valerianum, una cum ipsomet Illustrißimo Baronio, agnoscimus hostem Christianorum ante mortem Deciorum, id est ab anno saltem CCLI, sub cujus finem hos interfectos dicimus; biennio autem post Valerianum exorsum imperare, id est in fine anni CCLIII, qui & Consulatui ejus primo adscribitur, adeo ut Lucius tertio demum ejus Consulatu, Christi anno CCLV fuerit Martyr factus, & satis sit temporis quo Valeriani mens mutari potuerit, etiamsi concederetur (quod nec a Baronio quidem concedi potest) initio Imperii sui benignus erga Christianos fuisse.

[6] Quæ vero objici possent ex Baronio, ad serius inchoandum Valeriani Imperium, [Solvitur objectio ex Tribunatibus Decii.] de anno tertio & quarto Galli ac Volusiani, quibus biennium dumtaxat tribui solet, nituntur inscriptionibus manifeste corruptis. Nam si secundus Tribunitiæ eorum Potestatis annus in aliquibus earum recte componitur cum secundo Consulatu; necessario fallere dicendæ sunt inscriptiones aliæ, quæ cum eodem secundo Consulatu componunt III & IV annum dictæ Potestatis, uti recte observavit Labbæus noster in Epitome chronologica.

XXIIII S. STEPHANVS.

Ab an. 255 ad 257 an. 2, m, 3, d, 19.
* Baron. a 257, ad 260, an. 3, m. 3, d. 22.


Stephanvs, natione Romanus, ex patre Julio, S Lucio in exilium ejecto, Vicarius ejus ordinatus XIII Februarii in Dominica anno CCLIII successor vero ejusdem institutus anno CCLU, die u Aprilis similiter in Dominica, temporibus Valeriani & Gallieni, rexit Ecclesiam qua Vicarius qua Pontifex, annos IIII, menses u, dies XXI, usque ad II Augusti, quando Martyrio coronatus est anno CCLUII *, sepultus in cœmeterio Callisti via Appia, postea autem a Paulo I, translatus ad ecclesiam SS. Stephani & Sylvestri nunc dictam S. Silvestri de Capite. Cessavit Episcopatus dies XX.

[1] Primi Consules Volusianus & Maximus recte signant annum, quo Vicarium Lucii ordinatum statuimus Stephanum; sed quia secundi notabantur Valerianus III & Gallienus II, [Ratio alteratæ circa Stephanum sententiæ:] atque adeo idem annus quo mortuus fuit Lucius, censuit Henschenius, vix quinque integros menses Pontificem fuisse Stephanum; & pro eo quod in primo Catalogo ei tribuebantur anni IIII menses II, dies XXI, credidit intervendos numeros dicendosque annos II, menses IIII. Verum (ut recte observat Schelstratius) S. Stephanum ultra quinq; menses contra rebaptizantes egisse ut verum Pontificem, clamat Cypriani auctoritas, dum hac in re eum egisse insinuat tamquam Episcoporum Episcopum; uti & Firmiliani testimonium, de Petra Ecclesiæ fundamentali, in qua eum gloriari solitum manifeste declarat. Addo, ejusdem Firmiliani Epistolam datam esse, cum fere vigesimus secundus annus esset a morte Alexandri Imperatoris, ut notat Baronius ad an. 258 num. 46: ea autem accidit anno CCXXXU; & post istam Epistolam cœpit inter Stephanum & Cyprianum Carthaginensem, Dionysium Alexandrinum, aliosque vehementius agitari controversia de valore Baptismi ab hæreticis collati; non potuit itaque anno CCLU extinctus fuisse Stephanus.

[2] Quid ergo? An desperabimus, cum eruditißimo Schelstratio hujus Pontificatus chronologiam obtinere per Consules? Neutiquam profecto; sed servatis eorum nominibus, mutabo numeros facillime exerrantes, [& mutati in Catalogis numeri Cōsularis.] & ubi Acta S. Stephani ex iisque Catalogi notant Valerianum III & Gallienum II, scribam Valerianum IIII & Gallienum III; & habebo annum, quo martyr coronatus sit Stephanus, CCLUII: habebo etiam præter annos IIII primi Catalogi, pro mensibus II, menses u, in secundo Catalogo rectius notatos, quam in primo; & additis ex primo diebus XXI, constitutam habebo Chronologiam, tempusque sufficiens iis omnibus rebus, quæ a Stephano ut summo Pontifice acta esse Historia ecclesiastica docet. Hac porro ratione conveniremus cum Baronio, annum quo occisus est Stephanus aßignante Consulatui prædicto, si recte is Consules ordinatos habuisset, & per suam exerrantem Chronotaxim non distulisset Valerianum IIII & Gallienum III usque ad annum CCLX. De die Mortis controversia nulla est, quin idem sit qui Sepulturæ Stephano datæ in Cœmeterio Callisti via Appia: unde etiam Hieronymus in Martyrologio ad IIII Nonas Augusti primo loco, Romæ S. Stephani Martyris: ubi credo ex Auctoris mente legi debere, Episcopi & Martyris.

[3] Ejusdem Stephani, primum Vicarii, deinde Pontificis summi gradum, in ejus epistolis, nisi supposititiæ essent, liceret observare: [Decretales suppositæ.] dicitur enim quod earum unam ad Hilarium scripserit, u Kalend. Maji, Valeriano & Gallieno Consulibus, solum ut simplex Episcopus (utique anno CCLIU) Nonis autem Aprilis, iisdem Valeriano & Galieno, sed Consulibus illo II, hoc III, tamquam jam sanctæ Apostolicæ & universalis Romanæ Ecclesiæ Episcopus, omnibus per diversas provincias constitutis Episcopis. Verum chronologia nostra non debet istiusmodi figmentis probari quorum exordia, e S. Leonis Papæ epistolis sumpta, satis sunt detegendæ imposturæ. Interpontificium porro invariatum servamus, sicut illud in Catalogo 2 notatur.

[4] De Translatione corporis supra notata agit in libello, quem de ipsa ecclesia edidit, Ioannes Giacchetti Serranus; ipsiusque Pauli I Bullam allegat datam Indictione XU, quæ fuit anno ejus UI, Christi DCCLXII, ubi dicit se dictam ecclesiam in utriusque Sancti honorem noviter construxisse, [Translationes corporis.] in domo quæ sibi parentali successione obvenit; & corpora ex neglectis per Longobardorum impugnationes cœmeteriis transtulisse; S. Silvestri quidem XUIII Iunii, & S. Stephani XUII Augusti: eorumque postea partem Sergius II transtulisse potuit in ecclesiam SS. Silvestri & Martini de montibus. Interim ex iis quæ publice imprimuntur novellis (gazettas vocant) anno MDCLXXXII cum admiratione didicimus, triremes Magni Ducis mense Iulio ad nundinas Messanenses solvisse cum multa nobilitate, eo consilio ut in reditu Tranum Apuliæ urbem appellentes, secum advehant prædicti S. Stephani Pontificis corpus; quod & factum esse, postea intelliximus, atque ex voluntate ejusdē Magni Ducis Pisas delatum, ad ecclesiam ejus. Hanc ibi jam inde ab anno MDLXI, instituto a se Ordini Equestri ejusdem S. Stephani extrui fecit Dux Cosmus, peculiariter Sancto isti devotus, postquam anno MDXXXVII die ejus festo II Augusti, in ipso sui regiminis principio, ad Montem-murlum rebelles subjugaverat. Hactenus divinare nequeo, quomodo vel quando corpus istud Tranenses acceperint sed hac occasione spero de utraq; Translatione pleniora nos accepturos monumenta, tum etiam quibus argumentis putetur ipsum Stephani I esse.

XXV S. SIXTUS II.

Ab an. 257 ad 258. m. 11, d. 15.
* Baron. a 260, ad 261, m. 11, d. 13.


Sixtvs, natione Græcus, ex Philosopho, temporibus Valeriani & Gallieni primum ordinatus Vicarius S. Stephani, anno CCLUI, in Dominica, XXXI Augusti; eidemque suffectus Pontifex anno CCLUII, die XXIII Augusti, similiter in Dominica; sedit qua Vicatius, qua Pontifex, annum 1, menses XI, dies UII; martyrio coronatus anno CCLUIII, UI Augusti; sepultusq; in cœmeterio Callisti via Appia: & cessavit Episcopatus menses XI, dies XUII.

[1] Acta & dies habentur ex Actis S. Laurentii, post triduum X Augusti, sicut Sixtus prædixerat, martyrio celeberrimo coronati: ex quibus eumdem ante omnes sumpsit Hieronymus, [Ratio temporis:] scribens in suo Martyrologio, & quidem primo loco, Romæ in cœmeterio Calisti via Appia natalis Xisti Episcopi. Annum vero vulgaris æræ, pro hujus Pontificatus initio ac fine supra expressum, accuratißime notant Consules primi, Maximus & Glabrio; secundi, Tuscus & Bassus; & ideo pro annis II, quos habebat primus Catalogus, ex secundo sumpsi annum I, ne contra hujus secundæ partis stylum cogar aßignatum ejus regimini tempus inchoare ante Consules nominatos, sicuti faciendum fuisset ex stylo primæ partis, numquam bis nominantis eosdem Consules.

[2] [successoris legendi dilatio longa,] Singulariter autem hoc loco notanda primi Catalogi verba sequentia; Et Presbyteri præfuerunt a Consulatu Tusci & Bassi usque in diem XII Kal. Augusti, Æmiliano & Basso Consulibus anni CCLUIIII, quando scilicet XXII Iulii electus Episcopus est S. Dionysius, & vel statim vel proxima Dominica, tunc in XXIIII Iulii cadente, consecratus.

[3] Quæres autem cur idem non notetur, accidisse post martyrium SS. Anteri, Fabiani, Felicis & Marcellini; cum etiam tunc totis UI, XI, & XU, ac denique XXXXII mensibus Sedes vacarit. [& dilationis tantæ causa.] Responsio aptior non occurrit, quam, semper quidem moris fuisse, ut, si nullus esset electus consecratusque Vicarius, Presbyteri regerent, usque dum celebraretur novi Pontificis electio, qui postea cum esset opportunum consecraretur: sed hac vice singulariter contigisse, ut propter rabiem persecutionis istius, quæ sub Decio cœpta continuabatur a Valeriano, totis undecim mensibus nequiverit Clerus in Cœmeteriis vel alibi ad electionem convenire post Sixti mortem, sicut haud diu post mortem Anteri, Fabiani, Felicis & Marcellini convenisse præsumitur.

[4] Ex tunc autem non dicebantur soli Presbyteri regere, sed Electus cum Presbyteris, sicuti in S. Gregorio Magno aliisque deinde pluribus certa auctoritate comprobabitur, [Electi potestas ante Consecrationem.] quorum etiam habentur Epistolæ cum titulo Electi Romanæ Ecclesiæ Episcopi, usque ad diem Consecrationis; quæ sicut Gregorio propter alias causas totis UII fere mensibus post Electionem est dilata, sic causa persecutionis, ideoque deficientium qui Electum consecrarent Episcoporum, factum hic credi debet, ut Anteri, Fabiani, Felicis & Marcellini decessores, licet pridem Electi fuerint, tam sero tamen sint consecrati.

[5] Ridiculus porro hic esset fabricator Sixtinæ inter Decretales Epistolæ, dum eam datam scribit Valeriano & Decio Coss. nisi appareret deceptum fuisse ab auctore secundi Catalogi, sicut ab eodem deceptus est Anastasius, [Decretales suppositæ:] ut scriberet Sixtum rexisse Ecclesiam temporibus Valeriani & Decii, quo tempore fuit magna persecutio. Ipsum vero Catalogi Auctorem decepit, præposterus quidem, sed usitatus loquendi modus, quo vocabatur persecutio Valeriani & Decii, quæ sub Valeriano cœpta, fuerat a Decio continuata. Porro duo illi numquam simul fuerunt Consules, nisi fortaßis Decius anno CCLI Consul cum filio Decio juniore movens in Gothos, in gratiam Valeriani, rogatu Senatus instituti Censoris ad persequendos Christianos, Magistratu cesserit eumque in Valerianum transtulerit, jusseritque scribi Valeriano & Decio Coss.

[6] Hoc autem vel inde credibile fit, quod in Fastis accuratioribus annus notetur Coss. Valeriano II & Gallieno, atque ita deinceps, nusquam tamen inveniatur Consulatus Valeriani primus; [unde in eis Valeriano junctus Decius?] utique quærendus inter Suffectos per anni decursum, quales frequentißimi fuerunt, altero vel utroque Consulum (qui Kalendis Ianuarii magistratum inierant notabanturque soli in fastis) moriente vel abdicare jusso. Notat autem vir eruditißimus Antonius Pagi in sua Dissertat. Hypathica part. 1 cap. 1, num. 2, tria Nundina suffectorum Consulum fuisse usitata, imo jam inde a Claudio Augusto sex Nundinis creatos bimestres Consules Verum a solo primo Consulum Nundinio seu Collegio qui & Consules Ordinarii appellantur, annus accipiebat titulum in Fastis aliisque scripturis publicis, saltem ordinarie. Ceterum errorem commissum ab Auctore Catalogi, in Decii tempore adnotando Pontificatui Sixti agnoscunt Baronius & ceteri omnes, ut non sit opus eum pluribus refutare.

XXVI S. DIONYSIUS.

Ab an. 259 ad 269. an. 10, m. 5, d. 3.
* Baron. a 261, ad 272, an. 11 m. 3, d. 14.


Dionysivs, ex Monacho, cujus generatio non reperitur, fuit temporibus Gallieni solius & Claudii, anno CCLUIIII, a die XXIIII Julii in Dominica, usque in XXUI Decembris anni CCLXUIIII *, sepultus biduo post in cœmeterio Callisti via Appia, cum sedisset annos X, menses U, dies III: & cessavit Episcopatus dies u. Corpus S Paulus Papa videtur transtulisse ad ecclesiam, a SS. Stephano ac Silvestro primum deinde & Dionysio nuncupatam, vulgo S. Silvestri de capite.

[1] Primus Catalogus initium ac finem hujus Pontificatus tam accurate determinat, sicut & alios præcedentes, ex die XI Kalendarum Augusti usque in diem UII Kalendas Januarii, [Dies mortis.] ut dubitari nequeat quin mense Decembri sanctus Pontifex obierit, licet in Hieronymiano Martyrologio XIIII Septembris, post relatos Romæ S. Cornelium Episcopum & Saturum, addatur, Et depositio S. Dionysii Episcopi & Confessoris. Puto autem, quia mors inciderat in festa Natalitia, institatum fuisse, quando corpus elevatum fuit, ut Elevationis seu novæ Depositionis tali die factæ annua memoria potius, quam obitæ Mortis dies proprius inscriberetur Romani istius antiquißimi Martyrologii tabulis. Diem tamen Ordinationis rescribo, non XI, sed IX Kal. Augusti, ut habeatur Dominica qua facta sit: & ex diebus IIII solum retineo dies III; nisi quis malit pro UII Kalendas Januarii legere UI, ut Sanctus obierit XXUII Decembris.

[2] Pro tempore Pontificatus annos quidem octo solum habet Catalogus prior, posterior U dumtaxat; Ms. nostrum UI, [Tempus sedis:] Anastasiana pleraque exemplaria II: sed numerorum errorem certo corrigunt Consules, per quos non alii quam indicati anni notantur; primi, Æmilianus & Bassus; secundi, Claudius & Paternus; tunc vero jam numerabatur Claudii hujus annus 1, cœptus a XXI Martii: & hujus successor Aurelianus solum sumpsit Imperium Martio sequenti. Similiter ubi scribebantur menses II, reposui, U, quia hoc requirunt Kalendæ Augusti & Januarii, inter quas Pontificatus hic clauditur.

[3] Putat tamen Baronius, Aureliani Imperio adscribendam mortem Dionysii, propter Epistolam Antiochenæ Ecclesiæ, tempore Aureliani datam ad illum, [mors male dilata:] ut censet Eusebius. Sed ipsa Epistola Aureliani non meminit; poterit ergo etiam hæc conjectura de tempore Aureliani, ceteris Eusebii circa res Romanas hallucinationibus absque scrupulo adnumerari.

[4] Multo minus Baronianæ opinioni suffragari potest, quæ sub Dionysii nomine conficta est Decretalis Epistolæ, [Decretales affictæ Dionysio,] tum quia ipsa nullius est fidei, tum quia notatur data Aureliano & Basso Coss. IU Nonas Februarii, qualis Consulatus nusquam invenitur. Licet vero auctor pro Valeriano scripsisset Æmilianum; mensis tamen Aprilis qui adscribitur, ordinationem ipsius Dionysii diu præceßit, ut vidimus. Huic autem Epistolæ similis est alia, nisi quod felicior fuerit fictio, in notanda data IU Idus Septembris Claudio & Paterno Coss. Verum eosdem Consules initio sequentis Felicis adscriptos inveniens idem Compilator, [& successori Felici.] nihil referre censuit, quo anni mense dandas sub ejusdem Felicis nomine Epistolas comminisceretur, sed, ut fors tulit, primam Nonis Junii, tertiam Nonis Februarii ejusdem Consulatus adscripsit, cum ille dumtaxat postridie Nonas Junii dici poßit ordinatus, & quidem solum Vicarius.

XXVII S. FELIX.

Ab an. 270 ad 274. an. 3, m. 11, d. 22.
* Baron. a 272, ad 275, an. 2, m. 4, d. 30.


Felix, natione Romanus, ex patre Constantio, temporibus Claudii & Aureliani primum ordinatus Vicarius exeunte anno CCLXUIII, die XXUIII Decembris; deinde ipsis Kalendis Januarii anno CCLXX successor Dionysii, sedit qua Vicarius, qua Pontifex annos U; menses XI, dies XXU, usque ad XXII Decembris anni CCLXXIIII *: sepultus in cœmeterio suo via Aurelia, ac postea a a Felice Papa II elevatus in ecclesia, ipsius nomini ibidem erecta XXX Maji, quando colitur: & cessavit Episcopatus dies XU.

[Ecclesia S. Felicis Via Portuensi, quomodo ab aliis adscribatur Viæ Aureliæ?] Sepultum in cœmeterio via Aurelia milliario II, III Kalendas Junii, habet Catalogus secundus, eodem modo quo idem in Felice II postea scribit, quod fecit Basilicam via Aurelia, milliario ab urbe secundo, in qua & sepultus sit; cum constet hanc Ecclesiam ab aliis poni via Portuensi, ad quam etiam ducens Porta habebat nomen S. Felicis. Non aliter autem potest hæc contradictio explicari, quam quod Via Aurelia, concurrerit cum Via Portuensi, istic ubi stabat S. Felicis ecclesia, ut ea nunc huic, nunc illi adscribatur. Nec enim concipi possunt errasse Romani scriptores, quales fuerunt Auctores Catalogorum & Anastasius ex una, ex altera parte S. Hieronymus & mox infra allegandus Æthicus, viarum Romanarum peritißimi. Sed ex diversis portis ductæ Viæ sic ut altera, scilicet Aurelia Centum cellas, altera Portuensis eo tendat unde nomen accipit, quomodo concurrere uspiam potuerint, explicatu impoßibile foret, consideranti tabulam quam suo Latio illustrato Kircherus noster præfixit; nisi succurreret Raphael Fabrettus, in nuper editis Dissertationibus de Aquis & Aquæductibus veteris Romæ. Hic enim Dissertationi 3, præmittit chartam topographicam, qua Vrbs & pagi circumpositi continentur: in eaque distinguit viam Aureliam duplicem, Novam unam, quæ in Portuensem nusquam potuit incurrisse; alteram, simpliciter dictam Aureliam, quæ ab alio longe principio, ad eumdem tamen Centum-cellarum terminum ducta, ab Ortu in Occasum Viam Portuensem, quæ a Borea in Meridiem procurrit, intersecare debuit, si hujus principium duxeris ab ea porta quæ olim S. Felicis nunc S. Pancratii dicitur, sicut & ipsamet Ecclesia; juxta quam Fabrettus facit vias istas decussari. Quod autem suburbana S. Pancratii Ecclesia, supra cœmeterium S. Calepodii sita, eadem fuerit quæ olim S. Felicis dicebatur, censet Octavius Pancirolius, in ejus descriptione; nusquam illam quidem appellans nomine S. Felicis, sed ex Anastasio eam laudans ut a Felice I conditam, a II amplificatam: quod de alia quam de qua agimus nequit intelligi: est autem milliario ab Urbe secundo. Sed hæc antiquitatum Romanarum scrutatoribus ulterius relinquo discutienda.

[2] Ad tempora hic notata venio: ac primo XXX diem Maji appello diem elevati corporis, vel si mavis dedicatæ Basilicæ: [Tempus Vicariatus & Sedis.] qui deinde præ die Mortis seu Depositionis primæ cœperit populo festivus haberi, sub Imperatoribus Christianis. Dies Episcopatus XXU sic sumo ex primo præcipuoque Catalogo, ut cum iis componam annos quos ille habet quinque, menses undecim: qui cum haberi nequeant post obitum Dionysii, propter ultimo notatos Consules anni CCLXXIIII Aurelianum II & Capitolinum; restat ut Felix illius fuerit integro uno anno Vicarius, eumque annum habuerit cum decessore communem, atque insuper dies quatuor ultimo anni CCLXUIII: cujus tamen anni Consules non exprimantur, quia tantillum spatium non merebatur ut ideo alii Consules nominarentur. Hac autem ratione recte post obitum Dionysii, adscriptum XXUI Decembris, & dies U Sedis vacantis, repertos in secundo Catalogo, ipsis Kalendis Ianuarii anni CCLXX, suffectus Pontifex Felix, rexerit Ecclesiam adhuc annos III, menses XI, dies XXII. Succeßio autem ista tam accelerata credibilem magis facit prædictum Vicariatum.

[3] Henschenius noster, simile quid de Vicariatu suspicatus, putavit annos U, menses XI, dies XXU, sic inveniendos, si Vicarius ordinatus Felix UI Iunii, [Obitus anno 274.] vixisset usque ad XXX Maji anni CCLXXU, post ultimo illi aßignatos Consules. Sed neque hoc patitur stylus Catalogi in hac secunda sui parte, non reformidans eosdem nominare Consules in fine unius Pontificatus, quos habebit primos initio sequentis, ut apparet in ultimis Dionysii iisdemque primis Felicis Consulibus: & magis etiam tali conjecturæ obslat mors Imperatoris Valeriani, obita post ipsius Felicis mortem mense Martio, anni jam dicti CCLXXU. Quod autem animum huc non reflexerimus, nec ipse, nec ego illius lucubrationem recognoscens, fecit cura servandi diem XXX Maji pro vero Natali. Sed neque placebat anno CCLXXIIII ita mortuum Felicem dicere, ut post ejus obitum vacasset Sedes totis UII mensibus. Verum neutrum erat necessarium, si tunc scivissemus, veros antiquorum Pontificum Natales non esse ex Catalogo secundo vel die annui cultus sumendos, [die 22 Decembris,] sed ex Hieronymiano id est veteri Romano Martyrologio, ubi ad XXII Decembris ita legitur: Romæ via Portuensi depositio S. Felicis Episcopi.

[4] Via autem Portuensi, ut supra dixi, fuisse Ecclesiam S. Felicis testatur Æthicus pervetustus Auctor, in sua Cosmographia Tiberis cursum describens, apud Aringum lib. 2 cap. 18, [Ecclesia prædicta cur ab aliquibus attributa Felici 2,] & sic de eo loquens: Ingressus per Divi Apostoli Petri Portam, juxta Ostiensem quæ est Divi Pauli, & viam Portuensem quæ est Felicis Martyris, urbem egreditur. Celebrem profecto oportet fuisse Ecclesiam, quæ etiam nomen dedit uni Portarum Romanarum: ideoque merito dolerent Bosius & Aringus nullum ejus vestigium reperini, nisi S. Pancratii ecclesia eisdem inædificata videretur, locusque nomen dumtaxat mutasse. Ast mihi neutiquam videtur credibile, quod illi sentiunt, hæc intelligi posse de Felice II, cujus & fictitium Martyrium esse infra docebo, & satis debebo laborare ut sancte probem obiisse, ab Arianis electum & consecratum contra Liberium; mortem vero ejus in diem XXUIIII Iulii incidisse, auctores plane coævi Faustinus & Marcellinus testantur.

[5] Imo dubitari potest an corpus illud, quod ab ecclesia illa desolata videtur in urbem fuisse translatum ad ædem SS. Cosmæ & Damiani, [æque ac geminū nunc Romæ corpus?] quodque sub Gregorio XIII circa annum MDLXXX ibidem in arca marmorea est repertum, cum titulo dicente, id esse Corpus S. Felicis Papæ & Martyris qui damnavit Constantium; potest, inquam, dubitari, an tale corpus non sit potius hujus primi, atque indubitabiliter Sancti Felicis Papæ & Martyris. Crescit autem ratio dubitandi ex eo, quod ex tempore Gregorii Papæ VII, quando Benedictus Cardinalis restauravit ecclesiam S. Pudentianæ, ibidem cum aliis Reliquiis positum esse legatur corpus:

Martyris & Papæ Felicis, honore secundi.

sicut habet marmorea vetus tabula, apud Onuphrium Panvinium in libello de 7 Ecclesiis pag. 268.

[6] Alterutrum certe primi Felicis esse debet, ejus cujus Portuensi Via depositum corpus, erecta desuper ecclesia honoratum, verosimiliter a Felice II, [quorum alterum fuit primi,] prius quam in Romanum Episcopatum ab Arianis intruderetur, cum adhuc Diaconus esset: in quam ecclesiam postea etiam hujus Secundi, in vicino suo prædiolo mortui, corpus collocatum a Damaso, ambiguam fecit appellationem, cum & Patroni & Conditoris idem nomen esset. Quia autem Primi atque indubitabiliter Sancti, & Pontificis, & Martyris Felicis nulla extabant Acta, [conditi in ecclesia quā struxit secundus,] extabat autem Paßio Secundi (fabulosa illa quidem, sed tamen seculo VI verißima credita) hinc factum dixerim (quod in pluralitate corporum uni Sancto attributorum dici solum potest) ut quisquis ex eadem ecclesia corpus alicujus Felicis accipiebat, potius Secundi, utpote per sua Acta famosioris, quam Primi habere se crederet: ex ipsis enim sepulcralibus titulis satis apparet, illorum auctores Actis inhærentes ita scripsisse. Quia tamen voluit Deus, ut eo præcise tempore, [etiam ipse ibi tumulatus.] quo maxime agebatur de Felice II e numero Pontificum, imo & Sanctorum expungendo, reperiretur corpus, quod illius, non Primi, notam qualemcumque habebat; pie præsumi potest hoc esse revera Secundi corpus, Primi autem id quod translatum est ad S. Pudentianam.

[7] Idem qui istius Inventionis ad annum CCLXXUII num. 50 meminit Baronius, [Baronii chronologia circa hunc Pontificem.] videns quod sequentis Pontificatus initium ultra jam dictum annum CCLXXU differre non posset; necesse habuit Felicis Episcopatum restringere ad annos II, menses U, uno minus die; & hoc nullo cujusquam veteris auctoris exemplo, nulla alterius generis probatione allata faciens, nisi quam habuit ad Dionysium in tempus Aureliani protrahendum; tacite scilicet nobis annuens, quod palam fecerat in Sotere, ut si salva auctoritate epistolæ Antiochenæ ad illum scriptæ, poßimus plus temporis Felici relinquere, id fidenter faciamus, ut facimus, adnumerato etiam tempore Vicariatus juxta stylum Catalogorum.

PARTIS II SECTIO II.

[Prologus]

Novum posthac deprehendo Auctorem, qui Catalogum Pontificium inveniens pertextum usq; ad Eutychiani initium, [Sectionum reliquarum Auctores tres vel quatuor coævi.] istud uti repererat ita reliquit, nihil addens: sed eumdem conclusurus, non fuit contentus solos exprimere Consules, sub quibus is obiit, verum mortis quoque signavit diem. Num post nomina Consulum Aurelinia & Marcellini, hac quidem vice tantum subjungit, usque in diem UII Idus Decembris, Caro II & Carino Coss. deinde sic progreditur, primum ultimumque diem nominans hac formula, ex die … usque in… donec veniatur ad gravem illam persecutionem, in qua vel captus Auctor, vel in exilium relegatus, aut fuga dilapsus usque ad tempora Melchiadis Papæ, aliis quibuscumque, volentibus Catalogum Pontificium pertexere, libertatem reliquit, id quo vellent modo faciendi; & sic alius, in Marcello, alius in Eusebio stylus invenitur: post quem iterum, vel idem qui tertiam partem cœperat, vel alius sed stylum eumdem tenens, perrexit scribere usque ad Liberium: & sic rursum habemus annos LXXUIII ab auctoribus plane coævis pertextos.

XXVIII S. EUTYCHIANUS.

Ab an. 275 ad 283. an. 8, m, 11, d. 3.
* Baron. a 275, ad 283.


Eutychianvs, natione Tuscus, de civitate Lunæ, ex patre Martino, die UI Januarii feria IIII, in festo Epiphaniæ ordinatus, anno CCLXXU, fuit temporibus Aureliani & Probi & Cari: sedit annos UIII, menses XI, dies III, martyrio coronatus UIII Decembris anni CCLXXXIII *: & sepultus in cœmeterio Callisti via Appia, unde postmodum ossa Lunam, ac denique Sarzanam sunt translata: & cessavit Episcopatus diebus UII.

Annos hic signatos pulcherrime firmant, qui tunc Magistratum gessere, [Tempus Sedis.] Consules primi, Aurelianus III & Marcellinus; secundi, Carus II & Carinus: pro die autem UII Idus Decembris (quem habet primus Catalogus, ut Eutychiani martyrio illustratum) notavi UI Idus; correctionem sumens ab usu Ecclesiæ, commemorationem ejus anniversariam celebrantis; idque eo libentius, quod sic retrogradiendo ad Ordinationem ipsius, veniatur ad festum Epiphaniæ, solitum devotione maxima fidelium etiam sub cryptis degentium celebrari. Correctionem probat Hieronymianum Martyrologium, ubi similiter ad UI Idus Decembris primo loco scribitur Romæ Euticiani, & incuriosis librariis excidisse videtur titulus Episcopi, alias addi solitus.

[2] Catalogus 2, & hunc secutus Anastasius aliique, notant UI vel UIII Kalend. Augusti, quasi tunc primum sepultus in cœmeterio Calixti fuisset Eutychianus. [Translatio Corporis.] Occasionem dederit Elevatio vel Translatio aliqua ibidem facta tali die, seculo V, sub Innocentio I, cum is eo loci ædificavit insignem S. Sebastiani Basilicam ad Catacumbas, super platoniam sub qua SS. Petri & Pauli corpora diu jacuerant: interim tali exemplo confirmatur, quod dixi, de die Natali aliunde quærendo. Ipsum corpus olim in patriam Lunam relatum, nunc invenitur atque a nobis honoratum & anno MDCLXII inspectum fuit Sarzanæ, urbe vicina, quæ Lunæ penitus desolatæ destructæque in honore Cathedrali succeßit.

[3] Quia tamen Tuscus dicitur Eutychianus, Strabo autem lib. 4 & Pomponius Mela lib. 2, hic Claudii, iste Augusti ætate scribentes, [Patria utrū Luna, an Luca?] Lunam non attribuunt Tusciæ sed Liguriæ; ideo Franciottus, in suo de Sanctis Lucensibus opere, agens de martyrio S. Romani, cujus corpus S. Eutychianus creditur Lucensibus donasse; suggerit, in nominanda urbe patria antiquum subesse mendum, cujus beneficio Lunenses hujus Sancti Pontificis corpus obtinuerint, quod potius Lucensibus, unica solum litterula diversis, debebatur. Quin etiam ait extare in Lucensi Archivio antiquum instrumentum (quod sane probatum oportuerat, ut de antiquitate judicium fieret) quo Pontifex hic dicitur natus in Castello Montis-magni prope Sclavam, quod intra territorium, non Lunense, sed Lucense est, solis X. P. M. distans ab urbe. Ego neutri urbi præjudicatum volo: maximi tamen apud me momenti est, ut esse debet, divisio Provinciarum, a Strabone & Pomponio indicata: nec puto absque testimonio recipiendam mutationem limitum, quæ facta sit ante hoc tempus.

[4] Hic porro in viam nobis redit Illustrißimus Annalium Parens Baronius; utque redire poßit, [Baronii regressus ad veram chronologiam.] annos Probi Imperatoris UII ad U restringit, eo securius, quod videbat circa eosdem annos variari ab auctoribus; simul etiam erasit ex fastis anni CCLXXUII & UIII Consules, Probum & Paulinum, atque Probum II & Rufum; pro quibus retinendis certat Bucherius in Canonem Paschalem Victorini, cap. 31 finiente. Sed de Fastorum (ut nunc habentur) sinceritate, nemo Eruditorum hodie dubitat.

XXVIIII S. CAIUS.

Ab an. 283 ad 296. an. 12, m. 4, d. 7.
* Baron. a 283, ad 296, an. 12 m. 4, d. 5.


Caivs, natione Dalmata, ex genere Diocletiani Imperatoris, ex patre Caio, fuit temporibus Cari & Carini, Diocletiani & Maximiani, ordinatus Pontifex in Dominica XUI Decembris anno CCLXXXIII; seditque annos XII, menses IIII, dies UII, usque ad XXII Aprilis; quando obiit in cryptis latitans, anno CCLXXXXUI *; & sepultus est in cœmeterio Callisti via Appia, cessavitq; Episcopatus menses II, dies UII.

[1] Decima Kalendas Maji, quo Caji Pontificium finit primus Catalogus, etiam in Hieronymiano Martyrologio, [Dies mortis] post Natalem S. Philippi in Hierapoli, sic legitur: Romæ in cœmeterio Calisti S. Gai, vel Gagi Papæ. Quod autem secundus Catalogus alium nullum diem notet, indicio mihi est Elevationem corporis vel Dedicationem Ecclesiæ propriæ (quales dies in isto Catalogo fere observantur) anniversario Paßionis die factam fuisse; istius vero Ecclesiæ restaurandæ nostro hoc sæculo occasionem præbuit corpus inventum anno MDCXXII.

[2] [& ordinationis. Baptizati Thebæi.] Initium Pontificatus in eodem primo Catalogo notabatur a XUI Kalendas Januarii. Sed vel hic erratum a librario est, detractione unitatis; vel ejusdem additione, in numero dierum UII præter annos XII & menses IIII, Sedi Caji attributorum, Hi enim a X Kalendas Maji, retrotracti perveniunt usque ad XUII Kal. Ianuarii: qui dies cum anno CCLXXXIII Dominicus fuerit, patet ratio cur priori numero potius quam posteriori correctionem adhibendam esse statuerimus. Interim ex die mortis indubitato, videmur satis certo progredi posse ad sequentes Pontificatus.

[3] Ad Acta ab Henschenio in Aprili collecta addi velim, quod S. Cajus Thebæos, ex Oriente accersitos, cum Duce suo S. Mauritio Romæ baptizarit, quæmvis eorum martyrio, per Eucherium Lugdunensem Episcopum descripto sub medium sequentis seculi, Marcellini Papæ nomen infarserit aliquis; quod multam perplexitatem historicis attulit, scientibus, Maximianum Diocletiani Collegam anno CCLXXXIII triumphasse de Bagaudibus, contra quos evocati Thebæi fuerant. Fortaßis autem in dicto Martyrio, ad XXII Septembris illustrando, aliud nihil peccatum sit, quam quod Pontificis titulus per anticipationem addatur Marcellino, qui illos revera baptizarit, sed jussu Caji, & adhuc Romanæ Ecclesiæ Presbyter in aliquo Vrbis Titulo.

[4] Quæ Cajo & decessori ejus Eutychiano adscribuntur Decretales, Consulibus quidem hinc sumptis satis apte subscribuntur: sed communi eo laborant inter se vitio, quod ex Leonis Papæ Epistolis loca integra, in iisque etiam unum habeant ex libris Hilarii de Trinitate, [Epistolæ huic & successori affictæ.] ab ipso Leone nominatim allegati, ibi vero consueto silentio dißimulati. Sic etiam suppositas Marcellino epistolas meridiana luce clarius coarguit epistola 65 Hormisdæ, pro exordio assumpta.

XXX S. MARCELLINVS.

Ab an. 296 ad 304. an. 8, m. 3, d. 25.
* Baron. a 296, ad 304, an. 7. m. 11, d. 23,


Marcellinvs, natione Romanus ex patre Projecto, fuit temporibus Diocletiani & Maximiani ordinatus Pontifex, anno CCLXXXXIII, die XXX Junii, Feria III propter persecutionem; sedit annos UIII, menses III, dies XXU, usque ad XXIIII Octobris * anni CCCIIII; colitur XXUI Aprilis, quando forte elevatum est corpus ejus in cœmeterio Priscillæ, ubi fuerat sepultum; & cessavit Episcopatus annos III, menses UI, dies XXIII.

Hvjus sancti Pontificis Natalis nuspiam invenitur in antiquißimo omnium, cujus jam sæpe meminimus, Martyrologio; atque ex hoc defectu magis confirmatur sententia Florentini, asserentis ipsum esse genuinum S. Hieronymi fœtum, [Confusio Eusebii circa Marcellinum & Marcellum.] Eusebiana collectanea secuti. Si enim illud Romæ scriptum ab initio fuisset, aut ex alio fonte quam Eusebiano, non deesset iste: sed cum Eusebius nescivisset distinguere Marcellinum, a successore Marcello, hujus solius etiam meminit; & Hieronymo, in Palæstina scribenti, occasionem dedit eumdem similiter prætereundi.

[2] Porro in Catalogo primo clare descriptum hujus Pontificatus initium ex die pridie Kalendas Julias, Diocletiano VI & Constantio II Coss. per numeros annorum, [Tempus Sedis & diei mortis.] mensium atque dierum ibidem expressos, adeo certo ducit ad diem mortis a nobis indicatum, Diocletiano UIIII & Maximiano UIII Coss. & ab hoc rursum die, per vacationis præscriptæ tempus, tam commode pervenitur ad initium Successoris Marcelli, ut secure omnino progressuri videamur, licet S. Marcellinus, tamquam sepultus XXUI Aprilis, adeoque ut vel tunc vel paulo ante mortuus, colatur ab Ecclesia, utpote tali die inscriptus Martyrologiis Bedæ ipsumque sequentium, alium (uti credimus) fontem non habentibus, nam illum textum, de quo ipse Baronius, ipsum alias propugnans quoad lapsū pœnitentiamque Marcellini, fatetur num. 23, non esse in eo ubi quis turo pede consistat, quod in multis vehementer depravatus esse videatur.

[3] [Vacatio Sedis perquā longa:] Ex die autem quo obiit Marcellinus usque eum quo Marcellus cœpit, inhærendo annis per Consules notatis, conficimus, Episcopatum cessavisse, annos non IU, ut scribitur in ecgrapho Catalogi 1; non etiam UI ut habet Catalogus 2; vel UII, ut Liber Pontificalis; sed III annis: & facile fuit transcribentibus inter se variare numeros, III in UI, vel forsan rotunde scriptos annos IIII in UII. At sicuti jam sæpe monui, non facile fuit, nisi dedita opera, nomina Consulum alterari. Interim insolita, & nusquam alibi usurpata Auctoribus primi Catologi diligentia, in notando annos, menses, ac dies cessantis Episcopatus; arguit hic plane insolitum quid accidisse, quo tempore fuit persecutio, ab eodem Catalogo indicata. Soli autem menses UI, dies XXU, quos expunctis annis retinuit Baronius, quid obsecro habent in Ecclesiastica historia, ab ipso hactenus deducta, tam insolens, ut ita studiose notari meruerint?

[4] [quia licet Constantius in Britannia favebat Christianis,] Varia ille congerit ex suo computu argumenta, quæ nihil attinet hic attingere, cum satis sit nostram stabilire chronologiam, ut illa ultra evanescant. Quærit porro ad an. 304 num 26, quæ tam diuturnæ cessationis causa esse potuit, cum Maximiano persecutore se abdicante, Constantius Christianis favens liberas mox acceperit Imperii habenas. Sed ecce, hujus suæ objectionis oblitus, & sequentem annum 305 inchoans a Martyrio SS. Ianuari & Sociorum, contra se pio nobis respondet; quod, Quantum libet Constantius Imperator Occidentalis orbis regimen administraret; in extremis tamen mundi partibus ipso agente, in Britannia scilicet aliisque oris Occiduis, res Italiæ ex Galerii Maximiani sententia regi potius videbantur: quamobrem ejusdem Constantii filius Constantinus, quod ab eodem Galerio Maximiano appeteretur insidiis, coactus est veloci fuga sibi consulere. Romæ deinde anno CCCUII Imperium sumpsit Maxentius, [Romæ tyrannidem exercebant Galerius & Maxentius.] Maximiani Herculii filius, nihilo minus quam pater in Christianos sævus: atque ita, quæ sub Diocletiano & Maximiano exarserat persecutio, Romæ continuata est usque in annum CCCX. Mirum proinde non fuit, quod extinctis omnibus aut fere omnibus Latii, Hetruriæ Vmbriæ, ac Piceni Episcopis, tamdiu expectandi fuerint, qui defuncto, nec ordinatum Vicarium relinquenti Marcellino, Successorem consecrarent. De hujus autem Vacationis diuturnitate tanto dubitamus minus, quanto clarius agnoscimus Auctorem qui Appendiculam istam attexuit creato jam Marcello, ipsius tamen Marcelli Pontificatum non descripsit (existimans forte id commodius ab alio quocumque post mortem illius faciendum) fuisse illi synchronum. Vetus Glossa in 6 Decret. tit. de Renuntiatione, ut eam Romano Pontifici licere probet, assumit quod Marcellinus renuntiavit Papatui, cui substitutus fuit Marcellus. Sed hæc Glossa, nescio unde sumpta, expungi æque merito potuisset, ac illa de fabuloso Cyriaco, ad sequendam S. Vrsulam renuntiante, expuncta est.

[5] Quia tamen non dubitamus, quin haud adeo diu post Marcellini mortem electus Marcellus fuerit: & Baronius Pontificatus quosque auspicatur a die Electionis, [Sola tamen Ordinatio Marcelli non Electio dilata videtur.] non autem a die Ordinationis Episcopalis (a quo tamen annos suos usque in hodiernum diem plerique Pontifices in signandis litteris bullisque auspicantur) videri possumus hac in parte non nisi quoad modum loquendi discrepare. Libenter enim ei concessero, etiam posita illa quam dixi sævißimæ persecutionis diuturnitate, convenire alicubi Clerum saltem semel sub terra potuisse ad celebrandam electionem, neque multis mensibus ad id opus fuisse: ideoq; puto nihil hic notari de diuturno Presbyterorum regimine, sicuti, tamquam de re insolita, notatur post mortem Sixti II, cum totis undecim mensibus fuisset Ecclesia etiam absque Electo. Restat ergo solum reddere rationem, cur Interpontificii dies XXU, qui præter annos & menses jam dictos notantur in Catalogis, contraxerimus ad XXIII: Ratio autem est, quod ab initio Marcellini usque initium Marcelli, numeratis annis, mensibus, ac diebus, inveniebantur duo dies abundare; quos malui detrahere ex Interpontificii spatio, circa numerum annorum manifeste vitiato, quodque similiter in numero dierum posset vitiatum fuisse; quam ex tempore, Pontificatui Marcellini attributo, nec aliunde vitii suspecto. Denique observandum restat in Successore Marcello mutari stylum antiquioris Catalogi, eumque resumi qui fuerat ante Euthychianum: ut merito hæc censeri debeat nova Partis secundæ Sectio.

[6] Porro quæ de Maracellini lapsu apud antiquos inveneramus, dedimus XXVI Aprilis: & quoniam ea valde suspecta esse eruditis multis viris sciebamus, [Retractatio de lapsis Marcellini.] gavisus sum in appendice ad Tomum 3 invenisse probabilem aliquam eadem defendendi rationem, quam istic proposui, abreptus præjudicio quod adferebat tot seculorum præscriptio, quibus tradita illa & contra sentiente nemine credita fuerunt. Postea vero ad ejusdem opinionis prima initia ac fundamenta examinanda progressus, talia esse deprehendi, & contradictionibus tam manifestis implicita, ut vehementer debeat vacillare fides ejus quæ illis nititur opinionis, quantumvis antiquæ & inolitæ. Sit igitur, ad ante dictorum correctionē, sequens Dissertatio, viris eruditis ad examen proposita.

DISSERTATIO VII.
De S. Marcellini Papæ lapsu & pœnitentia, unde orta & an vera opinio?

Ipso quo Marcellinus Pontifex creatus est anno, reverso ex Africa Maximiano, & in honorem Diocletiani Thermas abeo nominandas extruere aggresso, recruduit contra Christianos persecutio, [Marcellinus an. 297 fustibus cæsus,] militibus præsertim ad opus mancipatis. Pro quibus aliisque cum fidenter & publice Imperatorem interpellasset Marcellinus, postquam SS. Papias & Maurus ab eo baptizati, ideoque plumbatis cæsi, spiritum emisissent XXIX Ianuarii; & S. Apronianus, Præfectus carceris, decollatus esset II Februarii anni CCXCVII; iratus Maximianus prȩcepit, ut fustibus cȩderetur & expelleretur Marcellinus Episcopus. Bella deinde alia atque alia in diversis orbis partibus emersere: quibus dum occupati Imperatores Roma absunt frequentius, relanguit subinde persecutio, numquam plane intermissa; potueruntq; liberius aliquanto Christiani Romæ agere, & Marcellinus officio suo, saltem in latebris & cryptis fungi: adeo ut etiam Ordinationes duas ibidem eum celebrasse dicat 2 Catalogus.

[2] Hoc in statu Romæ res manserunt usque ad annum CCCIII, [renovata acrius an. 303 persecutione,] quando Diocletianus & Maximianus, felicem rerum suarum progressum & bellorum successum adscribentes Deorum suorum favori, Christianum nomen penitus abolendum decrevere, persecutionique instandum per seipsos; Orientem Diocletiano sibi purgandum assumente, Maximiano Occidentem. Publicata ergo sunt adversus Christianos edicta, die XXUI Februarii, sicuti (contra quā alias statueram in S. Georgio) clare docuit Stephanus Baluzius, in chronologia Diocletianæa, edita post tom. 2 Miscellan. occasione librorum Lactantii Firmiani de Mortibus persecutorum. Paulo post promulgatum est edictum aliud, ut omnes ubique Ecclesiarum Antistites vincti in carceres truderentur. Cumque ii jam capiendæ multitudini, sacrorum præsertim Ministrorum, [præsertim contra Ecclesiarum Antistites & ministros,] Presbyterorum, & Episcoporum, nimium essent angusti; subsecutum rursum est edictum aliud, quo præcipiebatur, ut carceribus inclusi, siquidem sacrificassent, libere abire sinerentur; si vero id renuerent, tormentis gravissimis cruciarentur. Hinc jam vix iniri numerus eorum potuit, qui in diversis Provinciis Martyrium subierunt. Secundus Catalogus asserit, infra triginta dies quindecim millia hominum promiscui sexus coronata fuisse.

[3] Rei gestæ indignitatem & acerbitatem, prout Eusebius eam lib. 8 cap. 3 describit, ad clariorem post dicendorum intellectum, lubet hic transcribere: sic ergo loquitur: Tum vero quam plurimi Ecclesiarum Rectores, [(quando infiniti fere Martyres facti,] gravissima supplicia alacri animo perpessi, illustrium certaminum spectacula exhibuerunt: alii non pauci, fracti animis ac debilitati, primo statim impetu præ timore conciderunt: ex reliquis varia quisque tormentorum genera expertus est. His flagellis concisus, ille tormentis intolerabilibus & ungulis excruciatus, quibus in suppliciis nonnulli etiam miserrimo mortis genere interierunt: alii item alio modo certamen suum peregerunt. Hic, contrudentibus eum quibusdam, & ad impura ac nefaria sacrificia admoventibus, quasi sacrificasset, dimittebatur, tametsi revera minime id fecisset. Alius vero, cum neque prorsus ad aram accessisset, [multi humanum aliquid passi,] neque profanum quidquam attigisset, nonnullis tamen ipsum sacrificasse dicentibus, hanc calumniam silentio dissimulans, abscedebat. Hi semivivi correpti atque humeris gestantium sublati, projiciebantur ut mortui: illi humi jacentes per longissimum spatium pedibus trahebantur, & inter eos qui sacrificaverant computabantur. Alius vero clamabat, & contenta voce testabatur, se sacrificia repudiare; alius Christianum se esse vociferabatur, salutaris hujus nominis confessionem præseferens; alius item, se nec sacrificasse, [multi defectionis falso insimulati)] nec sacrificaturum unquam, affirmabat. Sed & hi a numerosa militum manu, pugnis in os cæsi ac silere coacti, genis omnique facie verberibus contusa, violenter expellebantur. Adeo pietatis hostes permagno utique æstimabant, si id quod voluerant, perfecisse saltem viderentur.

[4] Inter hæc Marcellinum, qui caput erat omnium, semper latere potuisse, vix est credibile: superfuisse tamen debuit (si huic parti Catalogi credimus, statim post Marcellini mortem scriptæ: quis autem discredere ei sine scrupulo poßit?) debuit, inquam superfuisse saltem usque ad XXIII Octobris anni CCCIV (quando jam pridem ex Italia discesserat Diocletianus, numquam rediturus) esto solum colatur S. Marcellinus XXVI Aprilis, quando forsitan anno sequenti translatus est, ad eum quem vivens elegerat suæ sepulture locum in crypta juxta corpus S. Crescentionis: interim paßim legitur Martyr obiisse jubente Diocletiano, Romæ præsente. Solum hoc per se potest sufficere, ut suspectum reddatur prætensum Marcellini martyrium. Ast pro Diocletiano substituendum Maximianum ait Cardinalis Baronius. Fateor equidem, in Paßionibus plurium Martyrum sæpe legi Diocletiani nomen scriptū, [dicitur a Diocletiano ad lapsum protractus,] ubi Maximianus scribi debuisset: sed addo vel hoc ipso indubitabiliter constare, ejusmodi Paßiones diu post rem gestam esse descriptas, ex traditione non satis fida potius quam certis monumentis: & talem dico fuisse istam S. Marcellini passionem, cui occasionem dedisse potuit aliqua ejus aut vero aut falso jactata imbecillitas, qualem aliis obrepsisse Eusebius scribit, aliis calumniose affictam fuisse. Nam si accepta fuisset ab oculatis testibus vel ex publicis judiciorum Actis, in quibus Maximiani nomen legi infallibiliter debuisset, nemo tam socors librarius est, qui illud in nomen Diocletiani commutasset, & hunc pro illo loqui fecisset.

[5] Ea eadem tam male fidei Paßione accepta est alia ejusdem lapsus & pœnitentiæ circumstantia, quam in 2 Catalogo brevius descriptam invenio, [& post publicam in Synodo pœnitentiam,] sed plenius in Mss. nostris Vitis Pontificum, his verbis: Et ipse Marcellinus ad sacrificium ductus est, ut thurificaret: quod & fecit. Et post paucos dies Synodo facta in provincia Campaniæ, in civitate quæ vocatur Sinuessa, se ore suo pœnituit coram CLXXX Episcopis, cum cinere in capite suo & cilicio vestitus, pœnitentiam agens, & dicens se peccasse. Tunc iratus Diocletianus tenuit eum, compellens ad sacrificium: ille autem clamabat dicens, Pœniteo cum lacrymis de priore ignorantia, quia graviter deliqui. Et cœpit blasphemare Diocletianum & idola dæmoniorum manufacta. Tunc ab eodem Diocletiano pro fide Christi cum Claudio, Cyrino, & Antonio capite sunt truncati & martyrio sunt coronati. [capite plexus, atq; 26 Aprilis sepultus.] Conjuraverat autem Marcellinus Marcellum Presbyterum, dum pergeret ad passionem suam, ut præcepta Diocletiani non impleret. Post hoc factum jacuerunt corpora sancta in platea, ad exemplum Christianorum, diebus XXXVI, ex jussu Diocletiani. Exinde Marcellus Presbyter collegit noctu corpora, cum Presbyteris & Diaconis, cum hymnis; & sepelivit via Salaria, in cœmeterio Priscillæ, in cubiculo claro, quod patet usque in hodiernum diem, quod ipse præceperat dum traheretur ad occisionem, in crypta juxta corpus S. Crescentionis, VI Kalendarum Majarum.

[6] Hactenus verba, ut ex ampliori aliquo Vitarum Pontificiarum, quam Anastasius habuit, [Synodus autem dicitur acta Synuessæ,] contextu transcripta, hoc solum dempto, quod pro Sinuessa, ex Platina Actisque Conciliorum restituta, legatur Fesanua, inauditum hactenus nomen: quo omisso, Luitprandus satis habuit Synodum in civitate Campaniæ actam dicere. Sed scriptum perperam nomen facile imputari librariis potest: nescio an & numerus Episcopotum ibidem collectorum, pro tali tempore prorsus incredibilis. Si enim in plena Ecclesiæ pace, Constantino Imperatore commeatum & sumptus necessarios præbente, multum fuit, ad Nicænum Concilium colligi potuisse Episcopos CCCXVIII; quis credet in tam sæva persecutione, tam prope urbem Roman, convenisse Episcopos CLXXX: ubi si sex vel octo adfuissent, cum aliquo Presbyterorum numero, multum sane debuisset censeri. Si autem propter Marcellini vulgatum, [ab Episcopis 180, numero pro tunc incredibili,] ut supponitur, lapsum convenerat Synodus; quantum quæso intercedere debebat temporis, ut res ubique innotescere, conspirare ad Synodum contra Pontificem lapsum cogendam Clerus Romanus, Episcopi ipsi possent undequaque convenire? Et credet aliquis fragilitatis istius lapsum, si quis fuit, non prius quam ista fierent reparatum a Marcellino? Ego sane existimo hunc, si, ut homo, peccavit aliquid; coram proprio Clero & uno alterove ex vicinis aut forte tunc Romæ præsentibus Episcopis, confessum culpam ejusque pœnitentiam esse professum, in cryptis Romæ; Synodum, foris conventuram, expectatam ad unum vel amplius annum (quod sane consequens foret, pro tanto congregatorum & majori convocatorum numero) non facile credam.

[7] Atque hinc æstimabit Lector, quid judicii ferendum sit de Actis, [qui ad 300 augentur in Actis Synodi plane fabulosis,] sub nomine Concilii Sinuessani vulgatis, ubi ad trecentos augetur numerus Episcoporum; adeo ut nequiverint simul congregari in locum unum, sed quinquageni ac quinquageni succeßive conventum haberent, & quasi ore omnium trecentorum sua quique vice sententiam ferrent. In his autem Actis narratur, quomodo Marcellinus Christianorum Episcopus, & Urbanus quidam Capitolii Pontifex, de thurificando altercati inter se, convenerint, una nocte simul se sistere Diocletiano & Maximiano (quasi vero hi simul Romæ fuerint) tum ab Urbano deceptus Marcellinus inductusque in templum, visus fuerit ab octodecim testibus thus mittere in ignem; ad quorum relationem convocata Synodo, comparuerit coram ea Marcellinus; factumque excusare volens nec valens, cum nemo damnationem ejus auderet pronuntiare, dicentibus cunctis, quoniam prima Sedes non judicabitur a quoquam, scripsit ipse & subscripsit damnationem suam primus omnium; subscribentibus contra ipsum & tres ejus Presbyteros ac Diaconos duos, trecentis Episcopis, triginta Presbyteris, Diaconibus tribus, X Kalendas Septembris, Diocletiano VIII & Maximiano VII, id est anno CCCIII. Quo audito Diocletianus, cum esset in bello Persarum, miserit Romam iratus, & multos Episcopos ad martyrii coronam traxerit. Hæc autem narrantur cum circumstantiis & formulis tam peregrinis, ne dicam fatuis, ut nequeam animo comprehendere, qua ratione potuerint ista Acta in compilationibus Conciliorum absque debita censura tolerari.

[8] Ego Romanæ Ecclesiæ prærogativis additum potius aliquid, si poßit, quam detractum velim; illam tamen, [falso asserentibus nullo casu Papam a quoquam judicandū.] qua hic prætenditur prima Sedes non judicari a quoquam, eo acceptam sensu, quasi persona Pontificis, qua homo singularis est, nullius judicio subjaceret, non modo falsa est, sed ab ipsamet Ecclesia positive rejecta in Canone, Si Papa, dist. 40, sumpto ex verbis S. Bonifacii Moguntini Archiepiscopi & Martyris, ubi statuitur, ut Papa judicetur a nemine, nisi fuerit a fide devius; quis autem magis ab ea devius quam idololatra, qualem nobis faciunt Marcellinum, qui ejus lapsum tuentur, haud sane prudenter allegantes lapsum S. Petri? Nec enim hic cum Christum negavit Pontifex erat, sed primum id factus est post Christi Ascensionem, licet antea designatus, quando Magistrum suum confessus est Christum filium Dei vivi. Prudenti porro atque erudito Lectori relinquo sigillatim expendendas ponderandasque particulas omnes insulsæ relationis illius. An autem & quantum Marcellinus peccaverit, non definio: solum dico, tota illa Acta commentitia esse; &, si peccaverit aliquid Marcellinus, id abunde diluisse ea ærumnarum tolerantia, quam tali loco ac tempore ab eo exercitam necesse est credere, ut vel ideo merito reputetur inter Martyres.

[9] Porro si etiam martyrium per capitis rescißionem jussu absentis Diocletiani aut præsentis Maximiani consummavit Marcellinus, [Quomodo autem, si post lapsum martyr factus esset Marcellinus,] qua ratione id potuit ignorasse Augustinus de tali persona, cujus lapsu (& is forsitan per calumniam confictus) si totam, ut debuit, conturbavit Ecclesiam; æquum fuit diligentia quam potuit maxima vulgari quaquaversum pœnitentiam ejus, insigni martyrio coronatam; ut communi omnibus scandalo communiter opponeretur majoris ædificationis exemplum. Tale autem nihil factum supponit Augustinus, cum in libro de unico Baptismate cap. 16 sic respondet Petiliano: Quid jam opus est ut Episcoporum Romanæ Ecclesiæ, quos incredibilibus calumniis insectatus est, objecta ab eo crimina diluamus: Marcellinus, [utrumque ignorasset Augustinus?] & Presbyteri ejus Melchiades & Marcellus & Silvester, traditionis codicum divinorum & thurificationis ab eo crimine arguuntur. Sed numquid ideo convincuntur aut convicti aliqua documentorum firmitate monstrantur? Ipse, sceleratos & sacrilegos fuisse dicit; ego, innocentes fuisse respondeo. Quid laborem probare defensionem meam, cum ille nec tenuiter probare conatus sit accusationem suam.

[10] Verum quidem est quod Augustinus, peculiariter descendens ad defensionem Melchiadis, qui potißimum impetebatur, ostendat id ei numquam antea, cum maxime opus fuisset, a Donatistis exprobratum, de ceteris autem taceat: manet tamen, quod ut minimum de iis ignoraverit; & manet difficultas quomodo ignorare potuerit lapsum summi Pastoris, tam memorabili pœnitentia reparatum: manet etiam quod Augustini tempore, post Carthaginensem tamen Collationem, in qua altum silentium de lapsu illo; rumor aliquis primus a Petiliano temere jactatus fuerit, non tam Marcellini, quam Melchiadis accusandi ergo; deinde ampliatus ab ejus partiariis Donatistis, omni modo satagentibus, ut hujus contra se latam sententiam elevarent, & nullius ponderis esse suaderent. Quem rumorem ut falsus in Melchiade & Compresbyteris ejus fuerit, asserente id Augustino; verum fuisse in Marcellino, eodem Augustino id non expresse negante, credere non debeo, nisi fortiori aliqua auctoritate convincar quam sit eorum, quos, Acta procul dubio commentitia secutos, secuta deinceps est posteritas reliqua, nulla discußione eorumdem Actorum præmissa. In his fuisse Auctorem Catalogi 2 crederem, nisi aliis quoque manifestißimis fabulis interpolatum eum invenirem, quibus omnibus fidem adhibuisse ægre mihi persuadeo: cum videam exemptis interpolamentis istis contextum totum optime sibi cohærere, itaque auctorem excusari posse.

[11] Hactenus fueram de hoc argumento commentatus jam inde ab anno MDCLXXUIII; cum suspenso Tractatus hujus tunc edendi consilio, tempus mihi dedi secundis tertiisque curis eumdem elimandi, [Natalis Alexander insuper expendit,] qui jam ultra seculum XII processerat; & ex Romanis archivis expectandi subsidia quædam, infra suo loco proferenda. Interim prodierunt Parisiis Fratris Natalis Alexandri in selecta Historiæ ecclesiasticæ Capita Dissertationes, quarum viginii sunt pro seculo III, ubi Conclusionem I, qua Marcellini lapsus commentitius esse definitar, concludit, quærens Cur Donatistæ, qui omnem verterunt lapidem in tot Conciliis & Collationibus, ut unum Cæcilianum traditionis arguerent; Marcellini Pontificis lapsum ac thurificationem sæpius non prodiderunt ac probaverunt? & subjungit: [Domatistarum Carthagine ea de re silentium;] Certe in celeberrima illa mandato Pontificis facta Collatione Carthagine, Catholicos inter & Donatistas, cum sese paratos jactitarent hæretici ad convincendum traditionis Melchiadem Romanum Pontificē, & prolixa admodum acta legi petivissent; nihil in eis quo reus probaretur penitus inventum est, ut refert Augustinus in Breviculo Collationis diei tertiæ cap. 18, & libro post Collationem edito cap. 12 & 13. At, si vere lapsus esset Marcellinus, ibi lapsum ejus objicere non omisissent, ad facessendum negotium Melchiadi, qui ejus Presbyter fuerat; sicut ex persona Felicis Aptungitani Cæciliano moverunt quæstionem, quod ab eo fuisset ordinatus, qui fuerat sacro rum librorum traditor.

[12] Hinc ad secundam conclusionem suam transiens Alexander, ut probet Concilium Sinuessanum supposititium ac plane fictitium esse, varias illius expendit circumstantias, a nobis dißimulatas, quarum III est, quod in Actis istius Concilii Marcellinus dicitur introductus a Diocletiano in templum Jovis, [& in Actis prætensi Concilii Sinuessani,] Vestæ & Isidis, sacrificasse Herculi, Jovi, & Saturno. Istud porro verosimile non est, cum cuique Numini proprio in templo nuncupata fuisse vota & oblata sacrificia, omnia Antiquitatis monumenta habeant.

IV. Ferunt istiusmodi Acta, Marcellini condemnationem ad Diocletianum esse perlatam, [inter alias eorum ineptias,] cum esset in bello Persarum; quod apertæ convincitur falsitatis, cum biennio antequam se Imperio abdicaret Diocletianus (abdicavit autem uti demonstrat Baluzius, Kalendis Maji anni CCCV) de Persis profligatis cum Maximiano Collega suo Romæ triumphum egerit.

V. In Actis illis habetur, multitudinem Christianorum ad templum Idolorum perrexisse, [arguit quod Christiani dicantur turmatim accurrisse ad lapsum Marcellini spectandū,] ut de rumore qui sparsus erat contra Marcellinum certiores fierent, & testimonium contra ipsum ferre possent, si eum viderent idolis sacrificantem. At in ista narratione multa sunt quæ veri speciem nullam habent. I, quod tempore persecutionis, quo fidei Christianæ professores delitescebant, tot Christiani catervatim prodierint in publicum. II, quod ad templum idolorum accesserint, sacrificii aut thurificationis sacrilegæ futuri testes, quibus sacrificia & quosvis impiæ superstitionis ritus spectare nullatenus licebat, ut constat ex Tertulliano passim in libro de spectaculis, sed maxime cap. 13: ubi postquam præmisit Christianos abstinere ab idolothytis ex horrore idolatriȩ, hȩc addit: Si ergo gulam & ventrem ab inquinamentis devitamus, quanto magis augustiora nostra oculos & aures, ab idolothytis voluptatibus abstinemus, quæ non intestinis trāsiguntur, sed in ipso spiritu & anima digeruntur, quorum munditia magis ad Deum pertinet quam intestinorum. Quod si spectacula adire Christianis non licebat, quia ex idololatria constabat universa eorum paratura, ut ait Terrullianus, quanto magis ipsis erat illicitum sacrificia ipsa, falsis exhibita numinibus, spectare?

VI. Acta illa referunt LXXII testes adductos fuisse in mediam Synodum, [quod testes fuerint 72,] qui Marcellinum sacrilegæ thurificationis convincerent, & nihilominus dixisse ipsi universam Synodum, Tu eris judex: ex te enim damnaberis & ex te justificaberis, tamen in nostra præsentia. Et post depositionem dicitur, Ore suo condemnatus: Nemo enim, inquit aliquis ex fictitiis istis Patribus, umquam judicavit Pontificem, nec Præsul Sacerdotem suum; quoniam prima Sedes non judicatur a quoquam. Quæ si vera essent, quam ob causam tot prolata essent adversus Marcellinum testimonia? quorsum necessarii testes ad convictionem rei, qui judicari a nemine mortalium potest, & cujus standum judicio sit etiam in propria causa?

VII. Ad quid mysticus ille LXXII testium numerus?

VIII. Quam bella libræ occiduæ, LXXII solidis constantis, ad LXXII testium numerum allusio! quam nitida elocutio, Quoniam in septuaginta duorum libra occidua in reparationem resurgit annus! Ænigma certe quod nullus Oedipus solveret.

VIIII, Quam congruum primævæ Ecclesiæ moribus, [quod rem publice actā negaverit in Concilio reus:] ut ad testimonium ferendum contra Pontificem admittatur publicus adulter! quod tamen factum in Actis prædictis legitur.

X. Verosimile non est, quod Marcellinus, qui palam in templo tanta spectante multitudine thus adolevisse fingitur Herculi, Jovi, Saturno, admissum a se in totius Romanæ civitatis luce facinus inficiari ausus esset: quod tamen Acta præfata testantur.

XI. Pontificem Romanum illo ævo purpura fuisse indutum, nemo sibi facile persuadebit. Porro id supponunt Acta Sinuessana, in quibus unus testium quærenti Marcellino, quo die ipsum thurificantem vidisset, respondisse fertur; Quo die exuisti purpuram & induisti coccum, & gaudebat super te Diocletianus; & quos paulos ante negabas, eis ante ejus tribunal thurificabas.

[13] Addit deinde adhuc alia Alexander, ac denique sibi objicit auctoritatem Nicolai Papa I, [& respondetur objectioni ex auctoritate Nicolai, & Breviarii Rom.] ad Michaelem Imperatorem scribentis, & Breviarii Romani eadem reserentis quæ ille de lapsu Marcellini ac responso Synodi. Et de Breviario quidē respondet, non censeri debere exploratæ & inconcussæ auctoritatis quæcumque ei sunt inserta: quod illius tot locis antehac factæ correctiones sic probant, ut spem faciant non displiciturum sacræ Rituum Congregationis Præsidibus, quisquis bona ductus ratione alias subinde adhuc suggeret. Ad Nicolaum quod attinet, eum bona fide allegantem quæ suo tempore referebantur ut certo vera, nunc tamen repudiantur ab Eruditis ut certo falsa, non putat commisisse aliquid quod Pontificiæ dignitati probro verti magnopere poßit: alioquin enim tanto justius eidem objiceretur Marcellini thurificatio, quanto gravius foret Pontificem aliquem thus obtulisse, cum idololatris; quam in alicujus rei narratione erravisse, cum vulgo hominum ceterorum, etiam optimorum. Quid autem cunctabimur fateri, in recipiendis Sinuessani Concilii supposititiis Actis, errare potuisse Nicolaum? cum in eadem epistola ad Michaelem paulo ante, inveniamus similiter allegata Acta cujusdam pseudo. Concilii Romani, sub Sixto III, in causa Polychronii Hierosolymitani Episcopi; quem nullum umquam in rerum natura fuisse ad annum 433 agnoscit demonstratque Baronius, & ex nostro de illius Sedis Episcopis Tractatu liquet. Is tamen post suam restitutionem sedisse dicitur adhuc annos septem & menses sex; auditus autē in judicio fuisse, Valentiniano septimum & Avieno Consulibus, id est anno X post mortem Sixti. Hæc aliaque cum expendisset Cardinalis Baronius, & quasi objecisset sibi, Acta ea ut legitima citata a Nicolao Romano Pontifice, & a Petro Damiani, atque ab aliis postea recentioribus, de illis minime dubitantibus; tandem concludens, Libenter equidem audirem, inquit, si quis esset (quod idem de Sinuessanis Actis a me dici existima) qui eadem Acta veritati in omnibus redderet consentanea, aut saltem aliqua ex parte verisimilia. Licet enim in his plurimum laboris insumpserim, nihil præterea sum consecurus, nisi ut impossibile esse repererim, ad veritatis lineam eadem revocari aliquo modo posse. Ast, inquies, idem Baronius, qui & ipse Sinuessana Acta in priori sua editione Romana habuerat de suppositione suspecta, in secunda Antverpiensi conatus est suspicionem detergere, eaque verosimilia facere: non autem id fecit in causa Polychronii. Fateor, sed eatenus tantum id conatus est (ut apparet ex Appendice ad annum 302 post X Tomum) quatenus utcumque satisfaciat vehementißimis virorum doctißimorum querelis, de Martyrologio atque Breviatio Romano, quod ista in Ecclesia recitanda contineant; suadeatque Ecclesiam Romanam, quæ ante octingentos annos ita publice lecta reperit, quamvis sibi valde molesta, haud adeo vane leviterque ista hactenus legenda reliquisse. Atqui in hoc libenter Baronio subscribimus: quæ tamen hactenus abolita non sunt, aliquando abolenda non dissidimus, cum scilicet inter omnes convenerit de eorum falsitate. Dicimus autem Baronium, non nisi paucas ex multis objectionibus solvendas suscepisse, idque languide satis & parum efficaciter per dißimillima valde exempla. Quod autem ait de tempore octingentorum annorum, quibus ita lecta in Ecclesia fuerint; id neque certo aliquo documento probat; nec ut probaret, sufficere posset fidei indubitatæ Actis Sinuessanis asserendæ: cum similiter aut etiam diutius tolerata in Actis S. Silvestri, aliorumque nonnullorum, nunc sine scrupulo examinentur, & fide indigna judicentur. Vtrum autem Romana Ecclesia morem assumpserit legendi Sanctorum Acta sub Matutinum Officium, ante annos plures quam quadringentos aut quigentos, equidem dubito vehementer; adeoque privati solum usus, non publici, erant si qua antea extabant in Romanis Basilicis Paßionalia vel Legendaria.

PARTIS II, SECTIO III.

XXXI S. MARCELLUS.

Ab an. 308 ad 310 an. 1, men. 7, dies 30,
* Baron a 304, ad 309, an 5 m. 2, d. 25,


Marcellvs, natione Romanus, ex patre Marcello, fuit temporibus Maxentii, ordinatus Pontifex anno CCCUIII, die XUIII Maji, Feria III Pentecostali, sedit annum I, menses UII, dies XXX, usque ad XUI Januarii anni CCCX*: & cessavit Episcopatus menses III: ipse vero sepultus fuit in cœmeterio Priscillæ via Salaria.

Primo Catalogo inhærens S. Hieronymus in suo Martyrologio, [Dies mortis.] vel ante ipsum Eusebius in Collectaneis, diem XUI Ianuarii sic exorditur: Romæ via Salaria in cœmeterio Priscillæ, depositio Marcelli Episcopi & Confessoris. Adeoque celebris mansit Romæ hujus diei memoria, ut cum erecta postmodum esset sub ejus nomine nova Romæ ecclesia, in ipsa Lucinæ quam dedicaverat domo, eoque illatum ejus corpus, illius anniversario id factum esse videatur; quo fiat ut idem dies etiam in secundo Catalogo notatus inveniatur.

[2] Vterque annus, primus scilicet & ultimus Marcelli, ex primo Catalogo, [Ratio temporis.] suppletis defectibus, habentur notati a Consulatu [Maximiani Herculei] X & Maximiani [Galerii] VII usque [iterum] post Consulatum X & VII: ubi τὸ iterum necessario addendum, ut habeatur annus CCCX. Est autem, ut supra dixi, alius hic stylus, dum dies primus ultimusque tacetur.

[3] Secundus Catalogus eidem annos IV aßignat: Anastasius & Auctor Ms. nostri annos U, [Errores notati.] menses UI, dies XXI, & credi possent voluisse Marcelli Pontificatum ordiri a die, quo eum Clerus Romanus elegit in locum defuncti absque Vicario Marcellini, nisi simili exorbitantia Eusebio Marcelli Successori iidem tribuerent annos UI, mensē I, dies III, cujus tamen Pontificatum constat fuisse brevißimum. Nihilo levius iidem Auctores in signandis Consulibus exerrarunt, dum scripserunt a Consulatu Maxentii IV & Maximi, usq; ad vel usque post Consulatum. Maxentius enim se IV Consulem solum sine Collega dixit an. CCCXII, quo alii nominabant Coss. Constantinum II & Licinium II: primum autem Consulatum cum Romulo usurpavit eodem anno, quit fuerat utriusque Maximiani Consulatu X & VII cœptus notari, id est eodem quo nos Marcelli Ordinationem posuimus CCCUIII.

[4] Interim Consulatus Maxentii & Maximi (usurpatur autem nomen Maximi pro nomine Maximiani, [Decretales suppositæ.] uti in Consulibus Victorii sæpe est videre) subscribitur Decretalibus sub nomine Marcellini fabricatis: sed frequentia earum plagia, in margine a nostro Labbæo notata, manifestius detegunt imposturam, cui alioquin satis essent Consulares Fasti, tali Consulatu nusquam notati.

[5] [Epitaphium] Epitaphium Marcello scriptum a S. Damaso Papa, atque ex Andrea du Chesne relatum, sed non satis intellectum a Bollando in Ianuario, videtur hic regustandum.

Veridicus Rector, * lapsus quia crimina flere
Prædixit miseris, fuit omnibus hostis amatus.
Hinc furor, hinc odium sequitur, discordia, lites,
Seditio, cædes: solvuntur fœdera pacis
Crimen ob alterius, Christum qui in pace negavit
Finibus expulsus patriæ, * feritate tyrannus.
Hæc breviter Damasus voluit comperta referre,
Marcelli ut populus meritū cognoscere posset.

Hic notat Bollandus: Nulla alibi (quod sciam) mentio exilii Marcelli. Sed nec hic etiam ulla; quia Marcellus hic non dicitur, Finibus expulsus patriȩ. Quis ergo? [explicatum.] Idem qui Christum in pace negavit, ob cujus crimen soluta pacis fœdera, qui deniq; feritate tyrannus fuit; quod non intelligens imperitus librarius, commodiorem sensum facturum se credidit si scriberet, Tyranni. Voluit ergo Damasus significare, quod quia Marcelli ad pœnitentiam hortantis, & mala reipublicæ alioqui incubitura prænuntiātis prædicatio odium commune ipsi attulit. secuti sint ii quos narrat effectus, ac denique bellum civile inter Constantinum & Licinium: quem Licinium primo quidem cum Constantino Christianum videri voluisse, demonstrat ex Eusebio Baronius ad an 314 num. 12; & sæpius victum a Constantino tandem in Gallias relegatum, ex Ioanne Nicomediensi Presbytero coævo discimus in Vita S. Basilei Episcopi Amaseni, a nobis data ad XXUI Aprilis.

[Annotata]

* lapsos

* tyranni.

PARTIS II, SECTIO IV.

XXXII S. EUSEBIUS.

Anno 310, m. 5, d. 11.
* Baron. a 309, ad 311, an. 2, m. 7, d. 16.


Eusebivs, natione Græcus, ex parte Medico, fuit tempore Maxentii, ordinatus anno CCCX, XUI Aprilis in Dominica: sedit menses U, dies XI, defunctus XXUI Septembris *: sepultus vel elevatus in cœmeterio Callisti via Appia II Octobris: & cessavit Episcopatus dies XI.

Habet quidem antiquus Catalogus, prout est transcriptus a nobis, menses quatuor, dies sedecim, a XIU Kalend. Majas usque in diem XUI Kal. Septembris. [Errores correcti.] Sed cum manifestum hic appareat vitium numerorum, legendum credidi menses quinque, dies duodecim, a XUI Kalend. Majas usque in diem UI Kal. Octobris. Hunc enim verum esse Depositionis diem, persuadet Hieronymianum Martyrologium his verbis ipsum exordiens: Romæ via Appia in cœmeterio Callisti, depositio S. Eusebii Episcopi. Quod igitur in secundo Catalogo legitur sepultus UI Nonas Octobris, de die Sepulturæ aut Translationis intellige, præ qua tamen festivus manserit dies Mortis. Et hic etiam invenitur in tribus pervetustis Romanis Martyrologiis, Bedæ contextum supplentibus (Vaticano scilicet, Barberino, & S. Cyriacæ) ubi ad UI Kal. Octobris dicitur Romæ depositio S. Eusebii Episcopi & Confessoris, & idem etiam Ado habet. Fabulam de inventa hujus Pontificis tempore Cruce, elogio secundi Catalogi insertam, refutatam invenies in Actis nostris die III Maji.

[2] Quia autem, uti supra, loco expuncti Maxentii non additur Post Consulatum, [Mutatus Auctor.] ideo opinor nec Maxentium quidem hic a primo Auctore scriptum fuisse, adeoque diversum hunc esse ab eo qui de Marcello scripserat: itemq; ab eo, qui resumens accuratam secundæ Sectionis diligentiam, eamdem continuavit usque ad Liberium, primum ultimumque diem definiendo. Denique vacantis Sedis dies UI notatos in secundo Catalogo, converti in XI, ut haberem Dominicam, qua institutus fuerit Successor Melchiades.

[3] Baronius fatetur Eusebium historiographum, cui qua potest inhæret, solum UII menses huic Pontificatui dare; [Eusebii Historiographi negligentia.] ipse tamen mavult Anastasium sequi, & scribens annos II menses UII, dies XUI usque ad XUI Septembris, quia id magis conveniebat rationibus suis: cum nos putemus potius inhærendum Consulatuum notis, tamquam characteri temporum omnium certißimo & receptißimo. Quod ad Eusebium Cæsariensem attinet, esset ei, utpote hoc tempore viventi, deferendum præ ceteris, saltem quoad hosce Pontifices; nisi etiam in his tam negligenter versatum constaret, ut Marcellinum a Marcello non distinguens, in unam duas personas conflaverit: quod omnino stupendum, & vix credibile foret ab eo fieri potuisse, nisi oculis ipsis tenetur, simulque everteret omnem ejus in historia Pontificia auctoritatem.

[4] Porro quod Eusebii Pontificatui Consulatum nullum adscribant Catalogi, eo sit, quia præter tyrannum Maxentium, qui sibi soli III Consulatum arrogat, [Epistolæ spuriæ.] anno CCCX nullus Consul fuit, sed scribebatur, iterum post Consulatum X & VII; ne tamen spuriæ agnoscerentur epistolæ, quas sub Eusebii nomine habemus, placuit eas subscribere Constantino Consule. Sed hic primum Consulatum geßit anno CCCVII, secundum vero dumtaxat iniit CCCXII: quorum neuter annus Eusebio congruit. Nihilo melius exempla alia pro Constantino habent ejus patrem Constantium, quia hic sextum & ultimum Consulatum suum geßit anno CCCVI.

PARTIS II. SECTIO V.

XXXIII S. MELCHIADES.

Ab an. 310 ad 314. an. 3. m. 4. dies 9.
* Baron. a 311, ad 313, an. 2, m. 2, d. 7.


Melchiades, natione Afer, fuit temporibus Maxentii & Constantini, primum Eusebii Vicarius, a die II Julii anni prædicti CCCX, quæ fuit Dominica; eique mortuo suffectus est post dies XI VIII Octobris, similiter in Dominica: sedit qua Vicarius qua Pontifex annos III, menses UI, dies UIIII, usque ad X Januarii anni CCCXIIII * elevatus in cœmeterio Callisti via Appia, die X Decembris, quando colitur: & cessavit Episcopatus dies XX.

Hieronymianum Martyrologium die II Julii, post relatos alios Romæ, subjungit; & depositio Miltiades Papæ: [Dies mortis.] sed librariorum vitio factum credimus, ut pro voce Ordinatio, legatur Depositio: nam antea die X Januarii in eodem Martyrologio scriptum fuerat. Et depositio Miltiadis Episcopi. Atque hinc correxi ecgraphum nostri Catalogi, in quo legebatur Miltiades, supra annos III menses UI, sedisse dies UIIII, usque in diem III Idus Januarias, & pro III Idus substitui IIII. Secundus Catalogus nec locum nec diem sepulturæ, notari ab eo alias solitæ, habet; quod non Auctori sed transcribenti imputandum credo, cum Anastasius clare dicat, quod Melchiades (sic enim scribunt recentiores) sepultus est in cœmeterio Calixti via Appia, in crypta, III Idus Decembris, quo die hodieque colitur; neque dubitandum quin ea sit dies Elevationis vel Translationis, forte ad ecclesiam S. Silvestri in Campo-Martio, ubi hodie esse corpus dicitur.

[2] Annum Obitus clare notant Volusianus & Anianus Coss. non æque clare etiam initium signat Maximianus UIII solus, [Ratio temporis,] qui Magistratum istum iniit anno CCCXI. Causa tamen hunc nominandi fuit, quod erasis jubente Constantino tribus Consulatibus Maxentii, tamquam tyranni; annus, quo primum ordinatus Melchiades est, vacare videretur; ob quam etiam causam ad nomen decessoris Eusebii nullus notatur Consulatus: necdum enim usu cœperat frequentari, quod exolescente Consulum majestate postea frequentißimum fuit, ut nominato ultimo Consulatu, vacantes post eum anni scriberentur, iterum, tertio, quarto &c. post Consulatum N. N. Apparet autem quod Eusebius Pontifex in seipso expertus longioris cessationis periculum, & gravius antea incommodum ex vacatione tot annorum ac mensium post obitum Marcellini; optimum censuerit in usum revocare Antecessorum morem, jam fere exoletum ab annis quinquaginta, ordinandi sibi adhuc viventi, ex Cleri ac populi voto, Vicarium successorem, propter persecutionem Maxentii. Apparet etiam idem vel similis qui in Eutychiano cœperat stylus, cum resumuntur nomina Consulum, & additur, ex die VI Nonas Julias usque in III Idus Januarii.

[2] Cessavit Episcopatus XX dies post Melchiadis mortem, quæ X Ianuarii adscribitur. Interim Decretalibus Pontificum, [Decretales affictæ.] a Pseudo-Isidoro consarcinatis, miscetur una sub illius nomine ad omnes Hispaniæ Episcopos, data Kalendis Martii, Volusiano & Rufino Viris Clarissimis Consulibus, quando scilicet a diebus fere quinquaginta Melchiades obierat: ut vel hinc impostura pateat, non minus quam ex Scripturis juxta Hieronymi versionem allegatis, & prolixo fragmento sumpto ex Eucherii homilia de Pentecoste, Eusebio Emisseno paßim, sed falso tributa; cujus auctor a quibusdam perhibetur Faustus, orator certe antiquus & Gallica eloquentia pollens, sed Melchiade multo junior: qui tamen locus Labbeum movit in nova Conciliorum editione, ut lectorem doceret, aurum latere plurimum in sarcinis Mercatoris, insignia scilicet veterum Patrum testimonia, tacito auctorum nomine transscripta.

[3] Priusquam transeo ad S. Silvestrum, finem imponens primæ ætati Christianæ Ecclesiæ, quam sub Ethnicis Imperatoribus egit; [Non omnes Pontifices usque ad Hyginum,] placet hic, ex Onuphrii Panvinii Additionibus ad Platinam, Annotationem haud inidoneam nostro argumento subjungere; & simul causam reddere cur Martyrii titulum non dederim variis, quibus posteriores quidam Catalogi eum dare videntur, nonnullis etiam Breviaria ipsa & Martyrologia recentiora. Sic ille habet ad Pontificatum Hygini: A S. Petro Apostolo usque ad Telesphorum, omnes Pontifices, ob Christi confessionem capitis pœnas dedisse Damasus auctor est (huic nempe cum vulgo adscribebat Onuphrius librum Pontificalem) Vulgo etiam traditur, omnes quotquot deinde fuerunt Episcopos Romanos, usque ad S. Silvestrum, martyrio vitam finisse: quod (salva semper veritate) a veteribus historicis traditum non reperio: quin etiam non semper quæstiones capitis in Christianos exercebantur. Trajanus rescripto suo inquisitionem in hos fieri prohibuit. Hadrianus, Pius, [multo minus usque ad Silvestrum,] & Marcus neminem, quod Christianus esset, in jus vocari voluerunt; ut ex ipsorum rescriptis, quæ ad huc extant, constar. Et quamquam populorum vel Præsidum rabie ejusmodi Decreta, quæ Christianis favere videbantur, sæpe infringerentur, & ipsi in Christianos atrocissime desævirent; non tamen perpetua erat persecutio, nec semper crimen capitale censebatur Christiani nomen. Hyginus & Pius in optimi Principis Antonini Pii tempora inciderunt: quem & persecutiones in nos cohibuisse, & Christianis æquum fuisse refert, in Epitome Dionis, Xyphilinus. Martyrii insuper eorum nulla in Damasi libro mentio est. Insuper extat in Bibliotheca Pontificis Vaticana vetustissimus liber, ante sexcentos annos in membrana scriptus, in quo omnes Romani Pontifices usque ad Silvestrum II exarati sunt, ab accuratissimo quodam scriptore collecti. [fuere Martyres.] In his ante Silvestrum Papam Anacletus, Eleutherus, Zephyrinus, Anterus, Dionysius, & Miltiades aperte & clare Confessores, reliquorum vero pars Martyres appellantur: sunt etiam aliqui, qui neque Martyris neque Confessoris adjectionem habent. Porro autem omnes hi Pontifices forte vocantur Martyres, quod, etsi violenta morte non decesserint, multa tamen pro Christi confessione a furente plebe & iniquis magistratibus, qui perpetuum in Christianos odium retinebant, passi sint.

XXXIIII S. SILVESTER.

Ab an. 314 ad 335. an. 21, m. 11, d. 1.
*Baron. ab an. 314 ad 335, an. 21, m, 10, d. 1.


Silvester, natione Romanus, ex patre Rufino, ordinatus Pontifex XXXI Januarii, quæ fuit Dominica, anno CCCXIIII, sedit annos XXI, menses XI, diem I, usque, ad XXXI Decembris, anno CCCXXXU*: sepultus in cœmeterio Priscillȩ via Salaria, indeq; a Paulo Papa I, translatus ad ecclesiam S. Silvestri de Capite nunc dictam: Cessavit Episcopatus dies XUII.

Tempora definiunt utrimque nominati Consules, Volusianus & Annianus, atque Constantinus & Albinus, ex die pridie Kalendas Februarii usq; [Ratio temporis.] in diem pridie Kalendarum Januariarū, sicut expresse notat primus Catalogus, non satis feliciter transcriptus ab aliis. Nullum autem alium Sepulturæ diem præter diem Mortis aßignat auctor secundi Catalogi: semper enim prævaluit iste, qui & in Martyrologio Hieronymiano post Martyres Cartaginenses atque Romanos, sic legitur, Et depositio S. Silvestri Episcopi.

[2] Quod in eodem secundo Catalogo dicitur, in exilio in montem Sorractem in persecutione Constantini percussus, [Acta apocrypha.] & postea rediens cum gloria baptizasse Constantinum Augustum, quem curavit Dominus pro baptismo a lepra, examinavimus & reprobavimus ad diem XXI Maji quo colitur Constantinus Sed & ipse Baronius, qui ista propugnat, Acta S. Silvestri depravata esse agnoscit. Natalis Alexander seculo 4 pag. 18 Apocrypha, ut revera sunt, sine scrupulo appellat, & totam illam fabulam strictim refutat: cui si quis hic iterum objiceret Nicolai Epistolam & Breviarii Romani Lectiones; responderet Alexander eadem, quæ supra ad fabulam de lapsu & pœnitentia Marcellini.

[3] [Interpontificium.] Interpontificii dies nec est, nec erit difficile definire, (quiscumque demum numerus in Catalogo 2 aliisque, vel apud Anastasium notetur) quamdiu definitum tam certo habebimus, ut nunc habemus, diem quo quisque ordinatus atque defunctus est. [Translatio,] Translatio prædicta certa nobis est ex bulla ipsius Papæ Pauli superius in S. Stephano allegata: neque credibile est Sergium Papam II, restaurata ecclesia SS. Silvestri & Martini in montibus, plusquam partem eo detulisse.

[4] [Cur primus cum tiara pingatur Silvester?] Quoad imaginem Silvestri hic notaverim, ab antiquo illam pingi cum tiara in capite, quod decessores ejus omnes nudum præferunt. Causam ex opinione vulgi refert Iacobus, S. Georgii ad velum aurem Cardinalis, XIX Maji lib. 2 de Coronat. Bonifacii VIII, ℣. 150 sic canens:

Hoc Romana tenens quondam fastigia Cæsar,
Imperitans mundo, magnus pietate monarcha,
Constantinus Apex statuit, dum primus in orbe
Fonte sacro purgatus Herus, proprium sibi regnum,
Seu phrygium, manibus Silvestri in vertice pressit,
Officiumque humilis gessit stratoris, ab ipso
Mundatus lepra, monitus per somnia Princeps.

Sunt hæc (uti apparet) sumpta ex famoso, quod extat sub nomine Constantini edicto, cujus textum supposititium esse nec ipse quidem negat Baronius, qui donationum eo contentarum substantiam nititur veram probare: numquam autem magis conspicuam se exhibet styli, Constantiniano ævo indigni, barbaries, quam hac in parte, ubi de Phrygio Papali agitur. De auctore figmenti istius variant conjecturæ, mihi nulla proprior vero videtur quam Natalis Alexandri, censentis, suppositum esse ab Isidoro Mercatore cum aliis Epistolis pseudepigraphis veterum Pontificum. Convenit siquidem rationi temporis quo primum venumdari cœperunt Isidori merces. Laudat illud eodem tempore Hincmarus; stylum denique & characterem plane squallidum scribendi, quo Isidorus iste usus est, ad amussim refert. Interim sicut Leo IX, Ivo, Gratianus, quia auctoritatibus inde sumptis in rem suam usi sunt, fictionis ignari, impostores judicantur a nemine; ita calumnia mera est, viris eruditis impingere, quod Romanos Pontifices faciant Impostores, quoties quid arguunt imposturæ, quod illorum aliquis quomodocumque videtur in suis Bullis Brevibusve laudasse.

[5] Omißis fabulis dici posse videtur, quod constituta per Constantinum ecclesiastica pace, Silvester vel propria electione, vel ipsius mandato, [an ut signo libertatis adeptæ?] Pileum sumpserit Romano more, symbolum libertatis; eumque aureo phrygio seu diademate ornatum inferne, qua caput tangit; ad significandum Regale Sacerdotium, Sacerdotum omnium Principi collatum a Christo: cui prædictus Bonifacius VIII alteram coronam imposuit, exprimi eo volens utriusque regni corporalis ac spiritualis prærogativam, Pontifici competentem. Triplicis denique coronamenti tiaram, ante annos circiter trecentos, assumpsisse legitur Urbanus V, numeri mystici forsitan causa.

DISSERTATIO VIII.
De magna tabula Basilicæ Lateranensis in Urbe, & adscriptis in ea S. Silvestro Indulgentiis aliisque similibus.

Qvid Silvester Papa ad ornatum Basilicarum Romanarum, suo tempore & suasu structarum, contulerit, fusißime prosequitur Anastasius; [Tabula] sed nec hic nec alius fide dignus historicus, antiquus aut novus, meminit plenariæ Indulgentiæ quam omnibus ad Lateranensem Basilicam venientibus largitus ille sit, per hæc verba dicta ad Constantinum, ibi (ut prætenditur) baptizatum: Dominus meus Jesus Christus, qui te mundavit a lepra & purificavit te fontis baptismo, per suam misericordiam mundet & purificet omnes huc venientes sine peccato mortali, & auctoritate Apostolorum Petri & Pauli atque nostra sit eis remissio omnium peccatorum, [Indulgentiæ, quam in Laterano Silvester concessisse,] quocumque tempore anni. Allegatur quidem magna tabula, pendens ex columna secunda a latere dextero Basilicæ, sed etiam dicitur, immediate in eadem subjungi, Item S. Gregorius, qui hanc ecclesiam consecravit, post destructionem ejusdem factam per hæreticos, confirmavit Indulgentiam positam per Silvestrum Papam ante dictum. Si quid historicæ criseos haberent, qui, ut suas quasdam opiniones confirment, nituntur hominibus etiam eruditis suadere, quod formulæ Indulgentiarum, certas ecclesias visitantibus concedi solitarum jam inde a seculo XIII, [& S. Gregorius dicitur confirmasse,] eo longe fuerint antiquiores; & fidenter dicunt, quod istæ & aliæ similes formæ, de anno uno aut pluribus & totidem Quadragenis, inceperint a temporibus Apostolorum, eoque Tabulam istam allegant, si tales inquam historicæ criseos haberent aliquid, Appendicem saltem istam supprimerent silentio, quando nihil potest efficacius esse ad demonstrandam temerariam simplicitatem ejus, qui ipsam Tabulam describendam curavit, quam adeo abnormis ab omni veri specie sabula. Nam quinam unquam fuerunt hærerici, qui basilicam Lateranensem destruxerunt? aut quis Gregorius eamdem legitur consecravisse?

[2] Iulius Cæsar Rasponus, Basilicæ istius Canonicus, de ipsa & Patriarchio eidem adjuncto quatuor libros scripsit, [in consecratione Basilicæ illius a se restauratæ;] atque Alexandro VII dedicatos edidit anno MDCLVI. Hic libro 1 cap. 5 docturus, Quinam aut restituerint Lateranensem Basilicam aut aliquid in eo ædificaverint; ipsum Caput sic orditur: Post Constantinum primus S. Leo senior in Basilica Constantiniana, uti habetur ex Anastasio Bibliothecario, Cameram fecit, quam Onuphrius, Panvinius existimat esse porticum eam rotundam, quæ extat hodieque post absidam Canonicorum. Ceterum a Leonis primi Pontificatu, [vel inde probatur falsa, quod nullus Gregorius ante XI quidquā ibi fecerit;] usque ad tempus Hadriani primi, nihil ego apud scriptores reperi de Lateranensis ecclesiæ structura, deque ruina ejus aut reparatione: ipse autem Hadrianus, ut idem Anastasius auctor est, pene collapsam una cum porticibus ac fontibus restituit; trabesque majores ad quindecim, veteribus amotis, novas reposuit. Sic ille, fuse deinde & authentice docens, quinam & quid præstiterint post Hadrianum alii; nec inter eos comparet Gregorius ullus, usque dum veniatur ad Gregorium XI, aliis paßim & merito dictum XII, anno MCCCCUI assumptum, qui antequam Pontifex crearetur hujus Basilicæ Archipresbyter fuerat, & portam ejus quæ est versus septentrionem extruxit elegantissimis marmoribus, postquam ex Gallia in Urbem Curiam Pontificiam reduxerat.

[3] Ab eodem Raspono cap. 4 recensentur ea quæ ex antiquis monumentis, inscriptionibus, & diplomatibus de dignitate hujus Basilicæ habentur, ubi etiam Leonini versus inveniuntur verbotenus, [quare nec tabulæ verba allegat Rasponus;] qui Constantinianæ lepræ & baptismatis meminerunt; fidei licet & antiquitatis non magnæ: non tamen allegatur hæc Tabula. Quid ita? Animadverterat vir prudens si integra exhiberetur, ut ceteræ illius Capitis documenta, mox incursuram in oculos manifestam fictionem. Cautius ergo agendum sibi sentiens lib. 2 cap. 14. De Indulgentiis ecclesiæ Lateranensis, ipsæ verba quidem Sancto Silvestro superius adscripta recitat; de facto autem Gregorii locuturus, non dicit quod ecclesiam consecravit post destructionem ejusdem factam per hæreticos (uti legebatur in Tabula quam allegat) sed propriis verbis rem emolliens ait, quod violatam & fœdatam ab hæreticis denuo consecravit. Deinde verosimilitudinem aliquam rei tam inauditæ circumdaturus, addit; [nec eidem, de Gregorio 2 a se intellectæ,] Existimo autem hunc fuisse Gregorium secundum. Etenim Anastasius Bibliothecarius a Leone Isaurico Imperatore sive ab ejus ministris ecclesias Romanas fuisse pollutas tradit, & abolitas sacras imagines, misso non semel in urbem tam Paulo Patricio quam Eutychio, ut Gregorium Pontificem adversantem eorum actionibus interficerent. Lego & relego Anastasium in Gregorio II, & multas Cæsareanorum fraudulentas contra cum molitiones invenio; invenio etiam mandatum, ut vel imagines tolleret, vel gradu dimoveretur: sed nihil invenio quo vel per umbram verosimile fiat laterem unum, nedum imaginem sacram, loco motam fuisse, non solum Romæ, sed vel in tota Italia, excepto fortaßis Exarchatu Ravennati. Cognita enim Imperatoris hæresi, ita ad omnia invigilabant tam Romani quam ceteri per circuitum populi, ipsique Longobardi, ut deprehensi insidiatores identidem periclitati de vita fuerint; populi autem novum voluerint Imperatorem, loco hæretici jam manifesti, creare, nisi Pontifex obstitisset, contentus Vrbem suam Italiamque puram ab hæreticorum sordibus præservare.

[4] Porro ipse Rasponus, relaturus verba Silvestro adscripta, satis insinuat, [magnam fidem habet:] ambiguam admodum eorum apud se esse fidem; solaque figmenti vetustate moveri se, ut illud, alibi præteritum, hic non omnino prætereundum censeat. Non enim ea refert, nisi sub hac cautela: Si quid fidei antiquissimo Archivii nostri Codici ac Tabulæ, quam Magnam appellamus, pari antiquitate venerabili habendum sit. Atqui nihil fidei habendum esse utrique, tam manifeste mendaci, mecum credo sentiet, quisquis hæc quæ proposui consideraverit, fortaßis nec antiquitatem utriusque, tam speciose exaggeratam, ultra seculum unum credet extendi. Vt nihil de hypothesi dicam, id est, de Constantiniano baptismo, cujus vacillantem hoc tempore inter Eruditos fidem, non opus est hic magis concutere; cum id abunde factum sit ad diem XXI Maji. [& vera nulla meretur.] Opus etiam non est hic tangere generalem illam thesim, qua quidam magni nominis, mihique imprimis venerandi Scriptores sustinent, eum quem alibi negavimus, usum & formam Indulgentiarum, ex more fuisse veteris ante seculum XI Ecclesiæ. Fiet hoc aptius Dissertat. XVI. Hic, ad levandos piorum ænimorum scrupulos, dico; tam diuturnam tolerantiam Apostolicæ Sedis, sub cujus oculis tum in Lateranensi tum in aliis nonnullis antiquißimis Ecclesiis manent exposita monumenta Indulgentiarum, velut a S. Silvestro eas visitantibus concessarum, sufficientem videri, ad supplendum quemcumque juris ac facti defectum. Quamvis enim nequeat efficere Pontifex, ut a Silvestro datæ sint, quæ datæ non fuerunt; facere tamen potest, ut eæ revera istic nunc obtineantur, æque, ac si ab ipso Silvestro promanassent.

[5] Idem intellige de Indulgentiis quæ in Basilica S. Sebastiani extra muros sic inveniuntur in lapide posituræ atque sculpturæ recentis nostramq; [Idem dici potest de lapide ad S. Sebastianū,] ætatem non excedentis, his verbis expressæ: In hoc loco, qui dicitur ad Catacumbas, corpora SS. Apostolorum Petri & Pauli aliquamdiu jacuerunt: ob quorum venerationem eadem singulis diebus concessa est Indulgentia, quam S. Silvester Papa, in ecclesiis ipsorum Apostolorum est elargitus: eamdemque successores ejus in festis Duplicibus & in Quadragesima duplicarunt. Romanus Basilicæ Vaticanæ Canonicus, sub Eugenio III & circa medietatem seculi XII ipsam describens, exorditur ab ejusdem & Basilicæ Paulinæ ædificatione, suasu Silvestri Papæ facta a Constantino Augusto, & Caput illud primum sic concludit: Quas itaque Basilicas B. Silvester Papa una die, [supponente Indulgentias in Vaticana concessas a Silvestro,] ad honorem Jesu Christi filii Dei & ejus Genitricis & beatorum Principum Apostolorum Petri & Pauli, quia una die coronati sunt, solenniter consecravit, convocatis Episcopis & Sacerdotibus & turbis fidelium per universum orbem. Nihil simile apud Anastasium aut antiquiorem aliquem legimus, ideoque non credimus istam convocationem per universum orbem vere factam esse; prodest tamen hæc ab eo præmitti, ut intelligamus minime parcum futurum Auctorem in exaggerandis Basilicæ suæ magnalibus, quæcumque corradere poterit. Cum autem de Indulgentiis ab eodem Silvestro istic conceßis nihil dicat, numquid non merito concludere possumus, nihil de iis adhuc cuiquam tunc in mentem venisse?

[6] Agit tamen ille Cap. 2 de Remissione dedicationis hujus Basilicæ, sed ita ut indicet primam, eo loco pro tali die concessam Indulgentiam, datam esse, cum jam Italiæ partem Lombardii tenerent; [quia quæ hic antiquissimæ sunt meminerunt Lombardorum.] quorum scilicet nomen non nisi aliquam multis post S. Silvestrum seculis Romæ innotuit, ac ne Anastasii quidem tempore sic usurpabatur, tunc enim adhuc dicebantur Langobardi vel Longobardi, anno primum DLXVIII in Italiam Duce Alboino transgreßi. Sed Canonicum ipsum-met audiamus. Quia solennitas (Dedicationis scilicet) maxima est, maximam remissionem Apostolica providentia omnibus ad eam devote venientibus condonavit. Quæ videlicet remissio Apostolica providentia sic tripartito distinguitur, ut Romanis & circumadjacentibus, unius anni; Tuscis, Lombardis, & Apulis, & ceteris mare non transeuntibus, duorum annorum; sed & his qui maria transmeare noscuntur, trium annorum maneat remissio peccatorum. Similis eademque remissio facta probatur in hac B. Petri Basilica in Cœna Domini, quando consecratur ibi Sanctum Chrisma; in Ascensione Domini similiter. Auctorem talis Indulgentiæ Pontificem utinam nominare potuisset! [Has nonnihil auxisse dicitur Calistus II,] interim nihil est quod suadeat XI seculo anteriorem fuisse. Cœpta autem semel tali principio gratia, magnis paulatim acceßibus aucta fuit: nam (si verum est quod apud Baronium ait seculi XVI scriptor Maffeus Vegius, in antiquis monumentis Basilicæ S. Petri) beatæ recordationis Calistus Papa II (ordinatus his fuit anno MCXIX) altare B. Petri, quod nimia vetustate & lapidum percussionibus quodammodo violatum videbatur, optimis marmoribus vestivit & decoravit: & in festo Annuntiationis B. Mariæ cum toto Concilio lapidem altaris satis honorifice & devote consecravit: in qua videlicet consecratione (ut invenimus in libris nostris scriptum) fecit remissionem trium annorum annualiter ad eam venientibus.

[7] Et hactenus quidem pauci habebantur dies, ejusmodi Pontificia largitate commendati; procedentibus annis & crescente facilitate concedendæ Indulgentiæ, tantum crevit dierum numerus, ut nullus omnino dies relinqueretur, quo non aliquam Remißionem obtinere possent Basilicam Vaticanam visitantes: quarum summam circa annum MCCXC colligens Nicolaus IV, apud Onuphrium Panvinium in libello de VII ecclesiis pag. 55, suam de iis Bullam sic orditur: Sicut ad nos, tam ex scriptis antiquis in Basilica ipsa repertis, [magis deinde auxit Nicolaus 4,] quam ex Seniorum Canonicorum ejusdem Basilicæ relatione pervenit, Prædecessores nostri omnibus vere pœnitentibus & confessis, ad præfatam ecclesiam venientibus reverenter, videlicet in nativitate Domini … septem annorum & septem quadragenarum: & ab Octavis Pentecostes hinc ad festum ipsius B. Petri … die quolibet trium annorum & trium quadragenarum … a principio Quadragesimæ usque ad festum Paschæ, quolibet die, nec non & in festivitatibus Nativitatis B. M…unius anni & quadraginta dierum; & reliquis singulis anni diebus, quandraginta dierum remissiones suorum peccaminum concesserunt; quas Remißiones, sic per partes, perque dies sigillatim enumeratas, Nicolaus ipse ratas & gratas habens, [sed nemo eorum Silvestri meminit.] easdem auctoritate Apostolica approbat; &, ut Christi fideles, ad ipsam basilicam venientes, reddantur de acquirendis talibus remissionibus certiores … de novo, inquit, remissiones hujusmodi misericorditer elargimur. Has autem teste præcitato Panvinio, Bonifacius VIII, Clemens VI, Urbanus VI, Nicolaus V, & alii Papæ confirmarunt & auxerunt. Ad Panvinium refert sese, qui postea idem argumentum tractavit Paulus de Angelis, in notis ad Romanum Canonicum: atque hæc omnia eo colligere placuit, ut appareat eminem antiquorum fuisse, qui Indulgentias Vitacanæ Basilicæ enumerans, Silvestri meminerit.

[8] Vt autem ad ecclesiam S. Sebastiani revertar, tractat de eadem prælaudatus Panvinius, [De Basilica S. Sebastiani nihil tale sciebat Onuphrius, circa an. 1566 scribens,] & pag. 99 sic expresse loquitur: Sunt in hac Basilica maximæ Indulgentiæ & remissiones peccatorum, ut ex scriptis tabellis apparet: harum deinde duas profert, unam ad altare S. Sebastiani, alteram supra ostium cœmeterii Callisti, absque ulla utrobique mentione S. Silvestri: aliam vero istic tabellam nullam novit, ex qua præsumi poßit sculptus esse lapis, qui nunc ibi spectatur. Cum autem Onuphrius ista scripserit circa annum MDLXVIII, plura scripturus de Indulgentiis loci si plura scivisset, præsumere possumus, novitium istud esse figmentum, aut certe non multo antiquius ipso in quo nunc versamur seculo.

[9] [uti nec de tabula Lateranensi.] Idem porro argumentum formari potest etiam contra præsumptam Codicis ac Tabulæ Lateranensis vetustatem: siquidem nec hujus meminit Panvinius, alias eam non prætermissurus, qui non omisit tabulam ligneam, aræ maximæ appensam recensque conscriptam, in qua descripta sunt nomina Sanctarum Reliquiarum; neque rigidus censor futurus, qui pag. 108 non dubitavit sic scribere, In Basilicæ Lateranensis anniversario dedicationis die, ex Romanorum Pontificum concessione, magnæ Indulgentiæ concessæ sunt, Romanis quidem & finitimis annorum M, Tuscis & Transpadanis MM, Transalpinis MMM, quæ indulgentia eadem ibidem est Fer. V in Cœna Domini. Eas omnes Indulgentias Basilicæ Lateranensi confirmarunt & auxerunt Alexander IV anno MCCLX & Bonifacius VIII Papa anno MCCC. Confer hæc cum verbis Romani Canonici; cumque ad instar Vaticanæ Indulgentiæ istam Lateranensem distingui videris, judica utrum verosimile sit, ea ætate, qua summa in Vaticano Indulgentia erat annorum VII (sicut patet ex bulla Nicolai IV, annis XXVII post Alexandrum IV creati) pro Laterano fuisse auctam illam millecuplum; & utrum hoc sibi persuaderi sivisset Panvinius, si rigidius singula examinasset; vir sane eruditus, sed defunctus ætatis suæ anno XLI; adeoque, si vixisset diutius, adhuc multum adjecturus ad veri falsique discernendi facultatem, quæ longo dubitandi usu acquiritur.

[10] His ita positis, ut dubitari merito poßit an lapis & tabula, de quibus hic egimus, [Idem lapis etiam meminit festorum Duplicium,] multo sint antiquiores annis centum; frustraneum videtur monere Lectorem, quod appellatio duplicium festorum primum videatur seculo XIII incepisse. Quotquot enim de Officiis ecclesiasticis scripserunt, & ante annos centum simul impreßi habentur Coloniæ, videlicet Ordo Romanus, Isidorus Hispalensis, Albinus Flacus, Amalarius, Rabanus Maurus, Walafridus Strabo, Berno Augiensis, Yvo Carnotensis, atque Micrologus (ultimi autem duo florebant anno MLXXX) ejusmodi appellationem ignorant; solumque sciunt Solennitates, Dominicaliaque & Ferialia festa distinguere; [appellatione antiquioribus ignota.] festa autem Sanctorum, quæ quidem sunt IX Lectionum, ad modum Officii Dominicalis; quæ vero trium, ad modum Ferialis jubent ordinari. Primus qui hactenus invenitur Duplex appellasse, fuit Bonifacius VIII in 6 Decret. lib. 3, tit. 22 nonnullos Prædecessorum suorum, qui aliquorum festa Sanctorum sub duplici ordinaverunt Officio celebranda, imitari intendens. Vnde hoc saltem habetur, a Silvestri ætate longißime, remotos intelligi debere, qui affictas ei Indulgentias prætenderentur pro Duplicibus duplicavisse: quod nec Nicolao quidem IV in mentem venit sacere, Vaticanas Indulgentias confirmanti.

XXXV S. MARCUS.

An. 336, m. 8, d. 20.
* Bar