Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTIS XLIII. MARTYRIBVS MONACHIS COENOBII RAITHV IN ARABIA.

[Commentarius]

XLIII monachi coenobii Raithu, Martyres (SS.)

Ex variis.

[1] Sanctis Patribus Sinaitis Raythunos subiungimus, etsi ignoremus ætatem, quia vno encomio a Molano, Galesinio, Christophoro Patricio, Græco Menologio, & XIII. Ianuarij a Martyrologio Germanico, vtrique simul celebrantur, vt supra diximus, cum de Sinaitis ageremus. De his seorsim Martyrologium Romanum: In Ægypto in Raithi regione sanctorum quadragintatrium monachorum, [Horum SS. natalis.] qui pro Christiana religione a Blemmiis occisi sunt. Et Menologium Henrici Canisij: Eodem die natalis sanctorum Patrum XLIII. in Raitho iugulatorum a Blemmyis in mari rubro, vbi sunt duodecim fontes, & septuaginta arbores palmarum. Fusius etiam Menæa, vt infra, quæ tamen solum λγ, id est, triginta tres habent. Prius vbi Raithu situm fuerit, qui Blemmyæ, quærendum; quia hos Baronius Saracenos vocat, illud in Aegyto statuit.

[2] Haud procul mari rubro situm fuisse Raithu sanctißimorum monachorum asceterium in confesso est: cis sinum Arabicum fuisse in ipsa Aegypto existimauit præter Baronium Ortelius, [Rhaithu an in Ægypto,] Raderus in Notis ad librum S. Climaci ad Pastorem, Rosvveydus in tabula geographica ad vitas Patrum. Et videtur id innui in Nicolai narratione apud Moschum cap.16. Cum essem aliquando in Raythu, inquit, missi sumus tres fratres in ministerium in Thebaidem. Cum ergo per desertum iter faceremus, &c. Nam cum Thebais in Aegypto fuerit, in eam iter ex Arabia expeditum non erat, nisi nauigio mare rubrum traiiceret, circuiretve intimum eius sinum versus Heroum vrbem. Ast hæc forte breuitatis caussa prætermisit. Certe lib.6. vitarum PP. interprete Ioanne, libel.3.num.11. ita habetur: [an potius in Arabia.] Narrabat quidam solitarius fratribus qui erant in Raythum, vbi sunt septuaginta arbores palmarum, in locum vbi applicuit Moyses cum populo, quando egressus est de terra Ægypti. At constat ex 15. cap. Exodi palmas illas fontesq; in Arabia fuisse, in loco Elim dicto: ita fortaßis planities appellata, in qua aliquo dißiti interuallo fontes illi, & circa eos palmæ; versus mare autem Raithu, siue id tum loco nomen, seu id postmodum impositum. Eodem spectat quod Ioannes Moschus cap. 120. refert: Narrauerunt nobis Pharonitæ piscatores, dicentes: Die quadam iuimus in Buchrin trans mare rubrum. Et cum plurimos pisces cepissemus, reuersi sumus & venimus prope Pereleum, volentesque transfretare in Raythu prohibiti sumus a ventis contrariis, &c. Videtur ergo situm fuiße monasterium illud in ora orientali maris rubri, haud procul a Phara oppido: eratq; inter Raithunos & Sinaitas, vt ex S. Ioanne Climaco patet, [Varie appellatum.] magna familiaritas. Appellatur porro in Menologio Ῥαἳθοῦ, Rhaithu; in Menæis Ῥαἳθοῦ, & Ῥαἳθὼ secunda longa; in Menologio Canisij Raithum; Galesinio, Molano, Martyrologio Romano Raithis regio; lib. 5. vitarum PP. libel. 8. nu. 16. Raythum; Ruffino lib. 3. num. 188. Ragitham; lib. 7. de vitis PP. cap. 33. nu. 3. Ragita. Ita enim hic dicitur: Abbas Motois venit aliquando de loco qui vocatur Ragita, in partibus Gebilonis. apud Ruffinum: Abbas Muthues venit aliquando de loco qui vocatur Ragitham, in partibus Gebalonis. At lib. 5. de vitis PP. libell. 15. num. 27. vbi eadem refertur historia: Perrexit aliquando Abbas Mathois de Raythu in partibus Gebalon.

[3] Hæc de Rhaithu. nunc de Blemmyis. Eos inter Aethiopes recenset Plinius lib.5.cap.8. sed illud de iis fabulosum: Blemmyis traduntur capita abesse, ore & oculis pectori affixis. [Blemmyæ populi.] Solinus cap.31. Blemmyas, sed non eos qui vicina rubro mari incolunt, credunt truncos nasci parte qua caput est, os tamen & oculos habere in pectore. Ita duas Blemmyarum gentes facit, quæ vna cæteris. Strabo lib.17. Infra vero, ex vtraque parte Meroes insulæ, secus Nilum versus mare rubrum, Megabari & Blemmyes habitant, Æthiopum subditi, Ægyptiis finitimi. Et post de Aegypto loquens: A Septemtrione ora importuosa & Ægyptio pelago munita, ab ortu & occasu desertis montibus Libycis & Arabicis, vt diximus: cetera Austrum versus Troglodytæ, Blemmyes, & Nubæ, & Megabari colunt, qui supra Syenen Æthiopes. Eodem fere situ eos collocat Ptolemæus tab.4. Africæ. Plura de Blemmyis Procopius lib.1. de bello Persico, vbi scribit eos tum Isim, Osyrim, Priapum colere, tum humana hostia Soli litare, qui mos Iustiniani iussu sublatus: colere vero eos ait media regionis inter Auzomidem ciuitatem & fines Aegypti. Denique Ammianus supra citatus cum de Sinaitis ageremus, Saracenos, latißime id nomen accipiendo, a Mesopotamia vsque ad confinia Blemmyarum porrigi scribit, non etiam sub Saracenis censeri Blemmyas. Sunt alioquin Blemmyes & Troglodytæ, teste Strabone, nomades, siue vagi, neque multi, neque bellicosi: quamquam olim viderentur, propterea quod sæpe latronum more incautos adoriebantur: in eo nimirum Saracenis similes.

[4] Ab his igitur, incertum quo tempore, XLIII. Patres monasterij Rhaithu interfecti sunt. Rem gestam ita commemorant Mænea:
Vt prius Rachel filios, nunc Abbates
Luget Rhaitho, concisos gladiis. [Cædes XLIII. monachorum in Raithu per Blemmyas.]
Hi beati Patres religiosum agonem exegerunt, vbi duodecim sunt fontes, ac palmæ septuaginta. Cum trecenti Blemmyæ vastis trabibus mare Æthiopicum transmisissent, venerunt in locum quemdam, ibique nauigio reperto, ac conscenso in regionem Pharanitarum appulerunt. Occurrere iis Pharanitæ, sed profligati sunt, desideratis suorum septem & quadraginta. Barbari coniugibus liberisque Pharanitarum abductis, ad castrum properant, vbi sancti Patres ecclesiam habebant. Hi vero clausis foribus mortem opperiebantur. Ingressi Barbari, cum nil pecuniæ inuenissent, omnes trucidarunt, & cum prioribus captiuis ad mare se receperunt, minimeque reperto nauigio, (id seruitia merserant, profugerantque) in furorem acti, captiuos omnes iugularunt: deinde in socios versi, omnes mutuis vulneribus conciderunt.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 43 Mönche von Raithu

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 43 Mönche von Raithu

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 06.09.2016
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: