Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTA MACRA VIRGINE MARTYRE IN TERRITORIO REMENSI.


Circiter an. Ch. CCCIII

[Praefatio]

Macra, Virgo et Martyr in territorio Remensi (S.)

[1] Macram Virginem hoc elogio celebrant Martyrologia, Romanum, Bedæ, Vsuardi, Bellini, Germanicum, ac MS. Florarium: In territorio Remensi passio S. Macræ virginis, [S. Macræ in Martyrologiis nomen.] quæ (addit Roman. Martyrol. in persecutione Diocletiani;) iubente Rictiouaro Præside, cum in ignem esset præcipitata, & permansisset illæsa; dein mamillis abscissis, & squallore carceris afflicta, super testas etiam acutissimas & prunas volutata, orans migrauit ad Dominum. addit. MS. Florarium id anno CCCV. accidisse. In MS. Societatis Iesv Antuerpiæ Maria appellatur. Meminit illius hoc die Maurolycus, Galesinius, & pleraque MSS. atque Andreas Saussayus in Martyrologio Gallicano, cum prolixo elogio.

[2] III. Martij in MS. Adonis Martyrologio monasterij S. Laurentij Leodij hæc habentur: Eodem die S. Macræ virginis, cuius passio annotata est VIII. Idus Ianuarij. MS. Florarium: Eodem die Translatio S. Macræ virginis, [Translatio.] de qua VIII. Id. Ianuarij. VVandelbertus denique: Quinas Macra pio Nonas defendit amore. II. Maij in MS. Vedastino, quod olim monasterij S. Richarij fuit: In territorio Remensi S. Macræ virginis, cum aliis virginibus sacris. Quæ istæ aliæ sint, nondum comperi.

[3] [Acta.] Acta S. Macræ edita sunt in Agonibus Martyrum, exstantq; apud Boninum Mombritium, & Vincentium lib. 12. cap.142. Eadem fere habentur in Flodoardoo lib.4.Hist. Ecclesiæ Remen.cap.51. Agit de ea Petrus de Natalib. lib.2.cap.50. Prolixiora Acta ex codice Branensi descripserat Nicolaus Belfortius in monasterio S. Ioannis de Vineis apud Sueßiones Canonicus regularis, quæ hic damus.

[4] [Locus martyrij Fimes.] Loco martyrij S. Macræ habita Synodus anno DCCCXXCI. Ioannis VIII. Papæ IX. extat Tomo 3. Conciliorum Galliæ apud Sirmondum, cuius hic est titulus: Synodus quæ fuit acta in loco, qui dicitur Finibus Remensis parochiæ. Ad quæ hæc notat idem Sirmondus Noster: Hodie Fimas vocitant, [Page 325]celebre oppidum martyrio & cultu S. Macre Virginis. Olim Fines dicebant, quia in finibus pagi Remensis & Suessionici. Itinerariū vetus: Avgvsta svessorvm. fines. dvrocotorvm remorvm. Eadem fere habet Autb. Miræus in Chronico Belgico ad an. DCCCXXCI. Papirius Massonus in libro de Fluminibus Galliæ: A Remorum vrbe Fimas vsque, primum oppidum, portumque Vidulæ, sex leucæ terrestri itinere computantur. Hincmarus Remensis Epist. ad Hludouicum III. Francorum Regem pro electione Episcopi Beluacensis, cap. 1. & 6. Fimas martyrium S. Macræ appellat; etsi, vt tradit Massonus, ecclesia Fimarum D. Martino dicata est.

ACTA Ex MS. D. Nic. Belfortij.

Macra, Virgo et Martyr in territorio Remensi (S.)BHL Number: 5126

Ex mss.

[1] Cvm sæuissima in Christianos persecutio pæne per totum orbem diffunderetur, scelestus quidam, nomine Rictiouarus, a Diocletiano & Maximiano Imperatoribus in Galliam mittitur, vt religionem Christianorum penitus aboleret. Qui cum iussis Principum pareret, & ad prouinciam ciuitatis a Augustanæ venisset; ibi quamdam sacratissimam virginem, [S. Macra comprehenditur.] nomine Macram, inuenit Iesum Christum Dominum nostrum sine intermissione incredulis prædicantem. Quam iussit comprehendi, & ante suum tribunal exhibitam sic affatus est: Audio te, o femina, quamdam nouæ legis superstitionem hominibus propalare; quod videlicet crucifixus quidam Deus possit esse & homo. Volo ergo te scire, a sacratissimis Imperatoribus legem esse prolatam, qua sancitum & magna deliberatione præfixum est, vt omnis qui Iouis imaginem venerari, imo adorare renuerit, insuperabilibus tormentis addicatur. Quapropter consule tibi, ne iuuentutis tuæ florem amittas. Si vero meis consiliis acquiescens, diis inuictissimis immolaueris, multos a me honores accipies, insuper & ab Imperatore præmiis multis ditaberis. Cui Macra respondit: Pecunia mea est Christus filius Dei, [Præsidis blanditias respuit.] apud quem tu iam condemnatus haberis. Ignoras quid Simoni Mago contigerit, qui putauit donum Dei pecunia possideri; licet ille, quamquam frustra, donum Dei quæsierit? Tu tamen eadem malitia fultus fidelem ancillæ Christi sensum auertere nequibis: sed sicut tunc Simonis pater, sic & nunc itidem pater tuus non inuictus abibit: ideoque pecunia tua tecum sit in perditione.

[2] His Rictiouarus furore accensus, iussit eam b torqueri. Et cum torqueretur, [Torquetur. Nomen rogata, se Christianā profitetur.] ait ad illam: Quo vocaris nomine? Cui ancilla Christi constanter dixit: Christiana sum, & verum Deum adoro, non fallas imagines. Præses vero, Sacrifica, inquit, diis magnis, ne te diuersa tormentorum genera consumant. B. Macra respondit: O crudelissime, cui diabolus est pater, putas te immutare posse sensum meum? Ait Præses: Prospice ad Capitolium, & sacrifica diis. Quæ respondit: Christus, cui me tota deuotione commisi, Capitolium est meum, in quem semper respicio: a quo non, sicut a te, despectui habebor; sed per passionem, quæ mihi per te infertur, remissionem peccatorum meorum & coronam æternitatis me adepturam credo. Præses dixit: Prolixæ ambages tuæ diu te viuere faciunt: sed cito his finem impone, & sacrifica. Illa vero, Cum, inquit, latro in cruce suspensus parui duceret preter gloriam regni Dei quidquam a Domino meo Iesu Christo petere, [Mortis minas contemnit.] audiuit: Hodie mecum eris in paradiso. Et ego, licet sim indigna, credo tamen bona Domini videre in terra viuentium. Ad hæc Præses: Noli me amplius variis obiectionibus tuis vexare, sed vtere consilio meo, valde tibi necessario, & sacrifica, sicut crebra admonitione iam audisti: sin alias, capitalis tibi mox manebit sententia. B. Macra suspiciens in cælum, Et ego, ait, hoc deprecor Creatorem meum, vt pro confessione sanctæ Trinitatis palmam martyrij adipiscar. Dixit Præses: Adhuc tu inculcando deliramenta prohibita audes proferre? Nunc sacrifica. Quod si non feceris, si capitalis, vt dixi, non fuerit sententia, instabit tibi modo crematio ignis. Cui ancilla Christi respondit: Si ita sit vt loqueris, iustam quidem infers corpori meo vindictam: anima autem mea sacrificio tuo numquam fœdabitur, sed mundam eam in conspectu Altissimi exhibeo.

[3] [Adiudicatur incendio.] Tunc Præses a circūstantibus iudicium exposcit, quid super hoc feminæ consilio sit agendum, quæ se Christianam esse fateretur. Quorum hæc fuit sententia, vt quando renueret magnis diis immolare, ad Capitolium, quo libare negligebat, viua combureretur. Itaque comprehensa protinus a ministris in insulam, quæ vocatur Litia, vbi Arida fluuiolus in fluuium influit c Vidulam, ducta est: vbi eam milites exuerunt vestimentis suis, manusque eius ac pedes ligaminibus nexuerunt. Interim Beata illa hilarem vultum ad cælos eleuans, tota animi intentione dixit: Domine Deus Pater Domini mei Iesu Christi, qui non venisti vocare iustos, sed peccatores ad pœnitentiam, cuius promissio vera atque manifesta est; qui etiam dixisti: Si conuersus fuerit vir ab iniquitatibus suis, a me non recordabuntur amplius; tibi Domine confiteor omnes iniquitates meas quas egi, & condignum pœnitentiæ fructum a te expecto, & tuam deprecor largam & piam misericordiam, vt per confessionem nominis tui liberes me in passione, & in conspectu tuo suscipias. Quibus auditis Rictiouarus nimium excandescens, [Amputantur ei mamillæ.] iussit ei mamillas amputari: quod suo similes domino crudeles ministri impigre expleuerunt.

[4] Post mamillarum auulsionem, Præses iam magis aperte iratus, præcipit carcere mancipari, [Includitur carceri.] a quo lux penitus haberetur exclusa; omnique panis & aquæ substantia priuari. [Carcer tremit, & illuminatur.] Sed cum circa noctis medium ventum esset, subito lux magna repleuit totam domum in qua Virgo beatissima custodiebatur: & domus carceris commota est, ita vt fugientes custodes ad Præsidem, narrarent ei omnia quæ acciderant: ac etiam qui in eodem carcere vincti cum ancilla Christi seruabanbātur, fugere tentarent: quos interim beatissima Virgo blando sermone hortabatur, ne id facerent, Quandoquidem, dicebat, visitans visitasset eos oriens altissimus Christus Dei filius.

[5] Hæc dum ita se haberent, ecce præterea d vir canitie aspersus adstabat, vnguentum deferens e miro odore respersum: qui commissum sibi a Domino medicinæ beneficium impendere non segniter optans, dixit ad illam: [Vnguentū cælitus allatum recusat.] En missus sum ad te a Domino meo Iesu Christo, & vnguentum istud ad hoc attuli vt mamillæ tuæ redintegrentur. Cui beata Virgo dixit: Absit a me, vt per restitutionem mamillarum, coronam a Domino meo mihi præparatam amittere f negligam. Ad hoc subridens senex dixit: Ideo non sinis sanari te? Quæ respondit: Creator omnis carnis, & restitutor sanitatis, si vult me incolumitate gemina in conspectu suo exhibere, exhibeat. Vtraque enim saluat, omnes sperantes in se saluos facere potens est. Vnde cupio ab eo dissolui, & transferri in regnum filij claritatis eius. Denique ipse nouit, quia medicina carnalis a corpore meo aliena semper fuit. Et tunc illa orationi incumbens, terram que lacrymis madefaciens, dixit: Domine Pater & Deus vitæ meæ, qui omnia ex nihilo creasti, & cui patent omnia, tuscis quia nec medicamentum, nec aliquid simile, quod ab hominibus arte confectū, & vsui infirmantium aptum est, corpori meo vmquam adhæsit. Vnde si tua est voluntas vt saner, scio potentiam magnitudinis tuæ, quia solo verbo tuo sanabor. Cum ergo ita diu multumque orasset, restitutæ sunt, [Sanantur eius mamillæ.] vt pridem, mamillæ eius.

[6] In crastinum vero Præses sedens pro tribunali, [Page 326]accersiri illam præcepit: & videns pristinæ sanitati redditam dixit: Macra, quis te incolumitati reddidit? Quæ respondit: Dominus Deus omnipotēs Iesus Christus, qui super omnia potens est, ipse me sanauit. Ait Præses: Adhuc insanis, & Christum nominare non times? Beatissima martyr dixit: [Supra prunas & testas volutatur.] Ego labiis & corde profiteor Christum semper esse filium Dei viui, eumque inuocare non cesso: neque enim timeo. Tunc iussit tyrannus acutissimas testas expandi, & prunas immitti, ac Virginis corpus desuper volutari. Et cum supra prunas volueretur, eius animi calor inuictus Domini memor semper factus est. Vnde etiam expansis manibus ad Dominum orauit dicens: Domine Iesu Christe, qui me in ergastulo positam ferrea vincula vincere fecisti, & ignem corpori meo illatum adinstar roris suauem reddidisti; [Orans moritur.] te deprecor, vt animam meam nunc suscipias; quia iam tempus est vt dimittas spiritum meum in pace. Quibus dictis, anima cælum petiit g VI. Nonas Martij, regnante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor & gloria in sæcula sæculorum Amen.

[Annotata]

a Arbitror hic Augustam Suessionū intelligi, vulgo Soissons.

b Petrus de Natal. ait in equuleo suspensam.

c Vidula, siue Vela, oritur e fonte sito supra vicum Summæuelæ; quod Fontem Velæ veteri lingua Campaniensi significat, vt notat Massonus. Remos alluit Vidula, tum Fimas ac Brannacum, deinde Axonæ miscetur e regione Condei vici.

d Angelum fuisse, significat Flodoardus.

e Vincent. miro modo confectum.

f Agones MM. eligam.

g Ita MS. Belfortij. Nulla illius eo die meminere Martyrologia: quædam Translationem referunt V. Non. vt in Præf. num. 2. diximus. Vincent. Mombrit. Agones hic habent, VIII. Id. Ianuarias.

DE SANCTÆ MACRÆ TRANSLATIONE Ex eodem MS.

Macra, Virgo et Martyr in territorio Remensi (S.)BHL Number: 5127

[7] Per idem vero tempus, cum adhuc Christiana religio modica haberetur, ab incuriosis corpus eius non curiose tractatum est. Tumulatum est autem illud haud procul a loco, [Corpus eius reuelatur.] vbi martyrij palmam acceperat. Porro multa post curricula annorum cuidā bubulco, a Lendulpho nomine, locus, quo beatissima Virgo condita erat, iuxta quamdam ecclesiam in honorem B. Martini constructam, per visionem ostensus est: in quo etiam visu ille est admonitus, vt corpus sacratissimæ Virginis intra præfatam ecclesiam terræ honorificentius commendaret; & dicebat, quatenus incolis eiusdem loci innotesceret. [Eleuatur, & claret miraculis.] Quod postmodum a prudentissimis & Deo amabilibus viris magno cum decore peractum est: & quamdiu in ea venerabile corpus requieuit, insignia miracula per sanctæ Virginis intercessiones patrata sunt; cæcis, claudis, surdis plenam Domino largiente perfectionem & sanitatem.

[8] Denique cum ab origine protoplasti non defuerint, qui vineam Domini solerti cura excolerent, ita vt iam eminentes palmites longe lateque diffusi crebrescerent; extitit vir quidam venerabilis, b Dangulfus nomine, [Ædificatur ei templum:] cui merito laus ab hominibus & merces a Deo rependitur, cum præsertim sacrarum ædium strenuus cultor & conditor haberetur. Is ob amorem & honorem factoris sui, domum ei miro splendore fundauit: in quam sacratissimæ Virginis Macræ corpus, [in illud transfertur.] de ecclesiola, vbi primum fuerat collocatum, ab eodem viro Dei gloriose perlatum est c III. Kalendas Iunij, regnante excellentissimo Imperatore summo orthodoxo d Carolo. Vbi non minima, vt superius relatum est, patrantur miracula, ad laudem Domini nostri Iesu Christi, qui viuit & regnat in sempiterna sæcula sæculorum, Amen. e

[Annotata]

a Vincent. & Petr. de Natal. Leudulpho. Sauss. Landulpho.

b Coluenerius in Flodoardo legit Daugulfus.

c Agones MM. & Mombrit. IV. Kal. Neutro die meminerunt S. Macræ Martyrologia.

d Flodoardus indicat sub Carolo Magno id accidisse.

e Addit Flodoard. Quam nuper ecclesiam, tempore scilicet persecutionis Hungaricæ, iidem Barbari succendere cupientes, aceruos quosdam frugum magnos, qui parieti eiusdem adhæserant, incendunt: exustisque segetibus, flamma licet ecclesiæ tecta lambente, eamdem tamen accendere nequiuerunt.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Macra von Reims

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Macra von Reims

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 06.09.2016
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen sich mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt:


Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.