Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE SANCTO VICTORIANO ABBATE IN HISPANIA.


An. Chr. DLX.

[Praefatio]

Victorianus, Abbas in Hispania (S.)

Ex variis.

[1] Osca Ilergetum in citeriori Hispania antiqua vrbs ac celebris, S. Victorianum Abbatem solenni cultu hoc die veneratur, quod Petro I. Aragoniæ Regi opem tulisse cælitus in ea vrbe a Maurorum seruitute vindicanda credatur. [S. Victoriani natalis,] Victorinum quidam appellant. Ita VVion: In Hispania S. Victorini Abbatis. monet in Notis fuisse Abbatem Cæsaraugustanum. Eumdem refert Dorganius, & Menardus in Martyrologio Benedictino. Ast Antonius Yepes centur.1. ad an. 537. cap. 1. negat Benedictini instituti fuisse, [professio,] si quidem vera sint quæ a Zurita aliisq; scriptoribus Hispanis de eius monasterij origine traduntur; a Giselaico nimirum constructum aliquanto ante ipsius ordinis Benedictini ortum. Verum & prius quam in Hispaniam veniret Victorianus, id aiunt ædificatum, & potuit regulam S. Benedicti sibi suisq; iam æuo maturus adsciscere, (quod & de S. Romano tradunt) cum annis circiter viginti S. Benedicto supervixerit. Ferrarius in generali catalogo SS. Apud Cæsaraugustam Hispania S. Victoriani primi Abbatis Asanensis. Idem iterum XIX. Ianuarij: Apud Oscam in Hispania S. Victoriani Abbatis. Ioannes Marietta lib. 22. ad eumdem XIX. Ianuarij diem illum reuocat.

[2] Vitam S. Victoriani Hispanice scripsit e veteribus monumentis Franciscus Didacus de Aynsa-&-Yriarte Antiquitatum Oscanar. lib. 2. cap. 38. 39. 40. [vita.] Meminerunt eiusdem Sancti, Rodericus Archiepiscopus Toletanus lib. 6. cap. 1. Ioannes Mariana noster lib. 10. cap. 2. Zurita lib. 1. cap. 32. & quotquot Alcoracense prælium commemorant.

[3] [Victoria Alcoracensis, patrocinio S. Victoriani obtenta.] Operæ pretium fuerit Marianæ narrationem hic dare: Oscensis obsidio, inquit, (occubuerat ea inchoata Rex Sanctius Petri parens pridie Nonas Iunij an. 1094.) diuturna fuit atque semestris, vt quidam affirmant, alij vltra biennium productam fuisse contendunt. Obsessi fatigati omnibus malis, & ad supremam annonæ difficultatem redacti, Almosabenum Cæsaraugustæ Regem auxilio euocant, Garsiam Cabræ Comitem, & Gonsaluum virum principem: nam, in ea temporum fæce morumq; labe, Christianos Mauris opitulari aduersus Christianos religio non erat. Gonsaluus non venit, misit tamen validam suorum manum: affuit Garsias. Rex Maurus supremo conatu infinitam multitudinem Maurorum sub signis habebat. Cum his copiis Cæsaraugusta mouent. Adducta erat res in maximum periculum, & extremum pene discrimen. Garsias ipse, siue syncero animo, siue beneuolentiæ simulatione, Petrum monet, nisi res perditas vellet, quamprimum rediret in patriam. Vicit tamen honesti respectus, & sacramenti religio, quo se fratres patri morienti obstrinxerant, nisi capta vrbe non cessaturos. Vrbi vicina planities protenditur, cui Alcoratio nomen est, [Reliquiæ eius ad castra delatæ.] huius prælij euentu maxime nobilis. In ea planitie vniuersi certaminis aleam subire constituunt, freti numine, cuius propitiandi caussa corpus D. Victoriani in castra delatum erat. Concubia præterea nocte oblata Regi species augustior humana, monentis, vt prælium magno animo inuaderet, de victoria certus.

[4] [Pugna.] In primo agmine Alphonsus curabat, in postremo Rex ipse, mediam aciem Lisana & Bacalla viri nobilissimi regebant: equites in fronte erant; ab his pugna cœpit. Mox legionum signa inuecta aduersus Barbaros, qui sua multitudine subiectos campos & vicinas valles compleuerant. Acerrima pugna fuit, nulla eo seculo neque maior periculo, neque felicior euentu. Gemitus cadentium, clamor pugnantium, fragor armorum, nihil præterea exaudiebatur. Ex vrbe viros & feminas, vti Maurorum res erant, modo lætos, modo pauidos considerare fas erat. In noctem pugna producta, haud satis intelligebatur, vtra pars meliora tulisset: nostri caussa, virtute, & scientia pugnandi; hostis superabat numero. In armis vsque ad sequentem lucem perstitum: tanta erat cupiditas instaurandi pugnā, tantus instantis periculi metus piorū animos occupabat. Cum cognitum esset Mauros deseruisse castra, Almosabenum contenta fuga Cæsaraugustam petere, fugientibus insistunt: cædendi finem satietas, & defatigatio attulit. [Clades Saracenorū.] In pugna fugaque hostes quadraginta millia cesi; ex nostris vix mille desiderati, pauci quidē, minorque pro tanta victoria numerus, neque ij genere aut laude bellica præstantes. Garsias Comes a nostris captus. Secundum pugnam lecta spolia. Campi cadaueribus strati, arma, tela, vestes, equi iacebant, corpora nondum plane extincta, trunci artus, perfossa ferro pectora, terra perfusa, inundansque sanguine. Quidam D. Georgium inter vtrasque acies visum, eiusque præsidio victoriam partam aiunt.

[5] [Quo die contigerit.] Zurita idem de S. Georgio ex aliis monumentis confirmat, aitq; eius honori ipso pugnæ loco a Rege ædem erectam: commissam vero pugnam XVIII. Nouembris, feria IV. non, vt vulgo traditur, XXV. Nouembris. At XVIII. Nouemb. an. 1094. incidit in Sabbatum, 1095. in Dominicam, 1096. in feriam III. Quo horum annorum contigerit, non satis inter auctores conuenit. De XXV. die eadem est difficultas. Idem Zurita, Rodericum Toletanum secutus, S. Victorianum Martyrem vocat. Coluntur quidem aliquot Victoriani Martyres, ast huc non pertinent.

VITA
A FRANC. DIDACO DE AYNSA-Y-YRIARTE Hispanice scripta.

Victorianus, Abbas in Hispania (S.)

Ex Hispanico Franc. Did. Aynsa.

PRÆFATIO AVCTORIS.

[1] Gloriosvm Abbatem Victorianum religiose cumprimis veneratur ciuitas & diœcesis Oscana, quod eius præcipue patrocinio a crudelissima Maurorum sit persecutione liberata. Nam a Sanctius Rex, eiusque filius Petrus, cum vrbem hanc premerent obsidione, sacras sancti huius viri exuuias arcæ inclusas ad castra deportari curarunt, [S. Victoriani patrocinio Osca recepta.] non vanum, vt recte existimabant, ad victoriam momentum habituras: vel in hoc victoriosi Ducis Iosue (pietatem imitati, qui quo Iericho vrbe potiretur, arcam testamenti diuino monitu iussit circum mœnia deferri, quæ ad eius præsentiam vi quadam arcana conuulsa corruerūt, ac ciues cum Rege internecione deleti sunt. [Iosue 6.] Certum quoque Petro, Regi inclyto, a S. Victoriani corpore castris illato victoriæ omen, & præsidium fuit, Nam Oscam vrbem feliciter expugnauit, b quatuor Reges Mauros cepit, atque interemit, vt alibi fusius narratum est a nobis. In gratiarum igitur actionem Ecclesia & diœcesis Oscana festo duplici S. Victoriani memoriam celebrat. [Eius ibi festum.] Solebant vero duo de Magistratibus, quos Iuratos vocāt, cum aliis ciuibus, quotannis eo die in monasterio Montaragonij, vbi eius reliquiæ asseruantur, sacris interesse. Nunc, propter nescio quas præeminentiæ contentiones, non ipsi eo se conferunt Iurati, sed duos de minoribus Magistratibus eo ablegant, qui binas offerunt candelas ceræ candidæ, vicenas libras appendentes, easque in solemni supplicatione ipsi gestant, ac deinde ante Sancti sepulcrum statuunt.

[2] [Pluuias impetrat.] Si quando aut sterilitas agros infestet, aut sterilitatem pluuiæ penuria minetur, caput sancti viri ad ædē D. Virginis, de Salas dictam, deportant. Quoties vero id factum est, aut omnino in eum finem prolatum sancti viri corpus, semper immensa vis est imbrium consecuta. Quamobrem in veteri huius diœcesis Breuiario dicitur S. Victorianus esse veluti fons aquæ in tempore necessitatis.

[3] [Acta eius.] Difficile fuit eius Acta colligere, a nemine tradita litteris. Nam cum in asperorum montium recessu degeret, seculo maxime incurio & negligente, multa sunt obliuione sepulta. Eorum tamen aliquam epitomen continent Oscanæ & c Ilerdensis diœceseon Breuiaria; fusius descripta extant in proprio S. Victoriani monasterio, plenissime in monasterio Mōtaragonio, vbi eius sacrum reconditum est corpus, vitaque in antiquo Breuiario manu exarata in mēbrana, quam mihi d Abbas, qui ei cœnobio nunc præest, tradidit in Hispanicum sermonem accurate conuersam.

[Annotata]

a Id plerique post Sanctij mortem a Petro curatum volunt, ipseq; Aynza lib. 1. cap. 11. vbi scribit, paucis annis ante S. Victoriani corpus fuisse a Sanctio thecæ argenteæ inclusum.

b Hinc regni Aragoniæ insignia, [Insignia Aragoniæ.] crux rubea in scuto argenteo, & quatuor Maurorum capita, vitta ceu diademate redimita.

c Ilerda, vulgo Lerida, vrbs est Episcopalis sub Archiepiscopo Tarraconensi.

d Ioannes Briz Martinez, cuius extat insignis historia monasterij S. Ioannis Rupensis, vel, vt alij vocant, Pinnatensis, vulgo de la Peña.

CAPVT I.
S. Victoriani ortus, institutio, virtutes.

[4] [Vtile Sanctorum vitas scribere.] Res est sane illustris ac prope diuina, gesta & virtutes Sanctorum aut declarare verbis ad eorum qui viuunt emolumentum, aut litteris ad memoriam profectumque posterorū consignare. Inde quippe honor & laus in eum amplissima redundat, cuius gratia tantos labores generose sustinuerunt, æternaque præmia sunt cōsecuti. Ad illud vero non Patrum dumtaxat antiquorum, sed & ipsorum poetarum prouocat exemplum. Quanta ij carminum varietate & elegantia, quanta copia & vbertate, Gentilium facinora & triumphos prosecuti sunt? Si enim illi vana humanæ laudis, tenuisque gloriolæ titillatione incitati, ea retulerunt, quæ vel gesta erāt, vel geri certe potuerant, sed ita verbis ornata, vt non tantum gesta viderentur, sed vehementer legentium animos possent cōmouere; quanto potius non oportet ea primum meditari, quæ ad Dei gloriam amplificandam pertinent, deinde quæ ad gesta Sanctorum illustranda, si non exquisita venustate verborum, at stylo certe humili & ad inflammandam pietatem accomodato; & quemadmodum Apostolus olim, non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus & virtutis? [1. Cor. 2. 4.] Quoniam vero hic materia redundat veritatis, nihil fabulis opus, ornatuque poetico: neque id Deo, qui veritas est, placere potest, si mendaciis eius exornemus opera. Eius igitur ope fretus, qui aperit ora mutorū, & ex ore infantium & lactentium perficit laudem suam; vitam, acta, miracula S. Victoriani describere aggrediar: quo ex opere voueo, vt Christo Domino nostro honor & laus accrescat in omni loco, in piorum vero hominum animis vehementius cælestium rerum desiderium accendatur. [Psal. 8. 3.]

[5] [S. Victorianus Italus.] Patriam habuit S. Victorianus Italiam, parentes genere illustres, multo tamen fidei ac virtutis laude illustriores. Ii filium, mox vt in lucem prodiit, continuo baptizandum curarunt. Tenera ætate eam præse tulit morum honestatem, vt iam tum virum perfectum eum intuentes iudicarent. [Pietate & litteris instituitur.] Veluti Duci suo auctoratus miles eiusque mox honorario donandus, membra sua obtulit arma iustitiæ in sanctificationem; at queante certamen, rationem eius modumque sedulo præmeditabatur. Eum Christus sibi iam tum eximium athletam præparabat, e seculi palæstra deinde ad spirituales cum dæmone hæresibusque congressus educendum. Ita studiis litterarum a primis annis erat deditus, vix vt se a Magistrorum conspectu auelli pateretur.

[6] [Sacris litteris studet.] Cum humanioribus artibus esset excultus, quæ ceterarum aditum aperiunt scientiarum, fabulas poetarum, ceteraque profanæ eruditionis incantamenta repudians, considere ad Christi pedes cœpit, eique veluti doctori operam dare. Ex eo igitur cælestem ac salutarem doctrinam hausit in sacris reconditam voluminibus, in quorum lectionem assidue incumbebat. His in studiis tales in dies progressus faciebat, vt cum ætate morum grauitas, prudentia, iudicij maturitas vna crescerent. Nam virtutum ceterarum augmenta quid dicam? Ea litterarias progressiones non æquabant solum, verum etiam superabant. [Floret virtutibus.] Quem non ille vigiliarum constantia, ciborum abstinentia, risus moderatione, carnis continentia, animi submissione, caritatis officiis superabat? Senes quoque quod in eo imitarentur habebant exemplum. Nemo illo in frequentandis diuinis officiis feruentior, nemo in largiendis pro facultate eleemosynis liberalior. Mirabantur interea gestiebantque lætitia parentesillius, quod eum essent diuino munere filium nacti, qui ceteris esset exemplum virtutis.

[7] [Vanam gloriani fugit.] Cum his vacaret sanctus iuuenis exercitationibus virtutum, ingēti omnibus esse cœpit admirationi, quippe qui in eo venerabilem senectutem contemplabantur, non annorum numero computatam, sed virtutum momentis æstimatam. Ergo passim omnium sermonibus celebrabatur. Quod vbi ille persensit, ingenti correptus est horrore, non secus ac qui lethiferū virus hausit. Metuebat videlicet ne assentatrices hominum linguæ ei virtutis meritum eriperent, cuius præmium a Deo solo expectabat, coronam in iustitiæ. Inde partim parentum facultatibus, partim aliena pietate collatis sumptibus, monasteria xenodochiaque ædificauit, [Monasteria & xenodochia ædificat.] eaque religiosis hominibus cōmisit: qui cum hospitium victumque præberent peregrinis, salutarem vna monitionem verbo & exemplo iis, ceterisque mortalibus impenderent. Tandem de patria parentibusque deserendis agitare animo cœpit consilia, veritus ne seculi huius felicitas a proposito fortasse virtutis iuuenilem adhuc teneramque ætatem reuocaret.

CAPVT II.
In Galliam, & Hispaniam peregrinatio.

[8] [Abit e patria.] Cvm igitur recte secum statueret non posse se Christum perfecte sequi, nisi eius amore omni se carnali affectu exueret; decreuit sanctus iuuenis, cum aliquot eiusdem instituti sociis, ex Italia profugere. At vero gnarus non habere se hic manentem ciuitatem, quamdiu a cælesti patria exularet, ad illam aspirabat habitationem non manufactam, sed æternam in cælis. [Heb. 13. 14.] Transmissis festinato Alpibus in Galliam ingressus est, [Venit in Galliam.] cuius incolas & prædicationis, & singularis exempli diuino quodam splendore, mire ad omnium studium virtutum prouocauit. Isthic vero, quoniam elongarat fugiens, eratque iam in solitudine, videbatur certam sibi libertatem securitatemque consecutus, quoniam nec caritas parentum, neque alia necessitudo eum a cœpto virtutis studio iam poterant auellere.

[9] Cœpit igitur exteras quas apportarat merces distrahere, persuadendo lasciuis honestatem, [Omnes ad virtutem hortatur.] liberalitatem auaris, superbis humilitatem, iracundis mansuetudinem, dissidentibus pacem ac caritatem. Quoniam vero quod verbo hortabatur, exemplo multo validius inculcabat, magnum consequebatur suæ prædicationis fructum. Vir erat omnino sanctus, fide constans, spe firmus, ardens caritate, patientia inuictus, in dandis consiliis prudens, affabilis, beneuolus æqualibus, subditis benignus, corpore castus, vultu placidus, denique omnium ornatu virtutum conspicuus.

[10] Vulgata eius sanctitatis fama, magni ad eum fieri concursus, non vulgi solum, sed & nobilium; quorum alij corporis, alij animi salutem consequi optabant. Nam curationum singularem a Deo gratiam impetrarat. Ergo seruus bonus, & fidelis dispensator creditorum sibi bonorum, [Miraculis claret.] lac paruulis, robustioribus ac perfectis solidiorem cibum dabat in tempore, arguens, obsecrans, increpans: ac suis precibus varias depellens ægritudines. Certus demum maioribus laboribus ampliorem tribuendam a Deo mercedem, in variis Galliæ prouinciis multa ædificauit monasteria, [Monasteria construit.] magnam Deo famulantium multitudinem congregans; atque, vt bonus pastor ac pater, cum cura pastorali paternam coniungens pietatem, omnes assidue hortabatur, vt indefessis virtutum gressibus ad religionis fastigium eniterentur. Ita vero hæreticorum vsum familiaritatemque execrabatur, [Hæreticos deuitat.] vt secundum Apostolum post vnam & secundam correptionem eos omnino deuitaret, satis id habens perspectum, nullam esse societatem luci ad tenebras, nullam conuentionem Christo ad Belial. [Tit. 3. 10., 2. Cor. 6. 14. & 15.]

[11] Cum per vniuersam Galliam late eius fama spargeretur, [Discedit e Gallia.] omnesque vel Victoriani audito nomine, spiritali quodam sensu lætitiæ exultarent; timere cœpit ne quid animo suo paullatim a populari laudatione inanis gloriolæ surreperet. Rursus igitur demigrare inde constituit. Ac quemadmodum dilectus similis capreæ, hinnuloque ceruorum fugit supra montes aromatū; ita vit Dei cor erexit suum vt exaltaretur Deus; atque importunum deuitans hominum concursum, illius dum taxat societatem expetiit, cuius læua sub capite eius, & dextera cuius amplexabatur eum. [Cant. 2.] Regnabat tunc in Italia Theodoricus, qui cum tutor esset Amalarici nepotis sui admodum adolescentis, a Hispaniam quoque eius nomine administrabat, b Consulibus Romanis Boetio & Symmacho. Generoso igitur humilitatis pede, omnem mundi superbiam proculcauit Victorianus, Christi exemplo, qui cum venturi essent homines, vt facerent eum Regem, fugit seque iis subduxit. [Ioan. 6. 15.] Victorianus certe cum magna apud Gallos floreret opinione sanctitatis, omnesque eum quouis honore ornandum & dignitare proclamarent; fallaci humanæ laudis illecebræ se subducens, omnibus quæ ædificarat monasteriis, insigni prudentia & virtute viros præfecit, assumptisque aliquot nouæ perigrinationis comitibus in Hispaniam venit. [In Hispaniam venit.] Quacumque vero iter agebat, exemplo ac verbo omnes ad studium virtutis pertrahebat. Currebat enim non quasi in incertum, nec tamquam aerem verberans, sed destinatum persequebatur; ad brauium supernæ vocationis Dei. Certans itaque viriliter atque indefesse cum hoste, omnes ad similem conflictum spiritualem animabat. Superatis tandem Pyrenæis in Hispaniam intrauit, regnante vt dictum est, Amalarico sub Theodorici tutela, rem Romanam administrantibus prædictis Consulibus; anno Christi c …..

[12] Cumque locum rerum diuinarum meditationi aptum reperisset, [In aspera rupe degit.] in latere asperi montis situm, cuius adeo difficilis erat ascensus, vix vt eum capræ ipsæ siluestres possent superare, reliquam deinceps isthic agere ætatem instituit. Hic spelunca non incommodam habitationem præbebat, quam irrigabat aquæ limpidissimæ riuulus ex ipso montis cacumine scaturiens. Haud procul inde vicus erat cui Asanio nomen, iuxta quem ædificatum a d Gesaleico Gotho, Rege Hispaniæ, sumptu magnifico monasterium, prædiis, villis, teditibus dotatum, ac magnifico templo S. Martini Turonensis honori consecrato ornatum.

[13] In ea specu vitam solitariam magna cum pietate egit Victorianus, [Eius virtus,] mundi voluptates accommoda contemnens. Alimentum illi vile & modicum, idque aut manuum opere comparatum, aut eleemosynæ nomine a vicinis vltro oblatum. Offerebat se Deo cum syncero animi dolore, veraque cordis compunctione, [pietatis lacrymæ,] cum humilitate spiritus, & carnis mortificatione, solum gemino lacrymarum imbre perfundens, altero nempe præteritam vitam abluens, quam veluti puluerem pedibus conculcabat; altero ex rerum cælestium sancta contemplatione expresso Christi rigans pedes. Qua reuerentia ac pietate sacerdotale munus exequeretur, [Missæ sacrificium,] indicio erant lacrymæ, quas vbertim profundebat cum ad altare accederet, reuoluens animo & æterni Patris erga hominum genus pietatem, & Filij eius mortem, vnde cælesti quodam incendio correptus ipse se victimam faciebat. Erexerat ad latus speluncæ sacellum S. Michaelis nomine dicatum. [assidua precatio.] In hoc quo magis erat ab omni mundi strepitu remotum, hoc frequentius ac feruentius coram ineharrabili illo diuinæ pietatis Sacramento vota fundebat, totiusque salutem Ecclesiæ Deo commendabat: atque in hac sancta exercitatione totum pene diem insumebat.

[14] [Discipuli,] Non diu potuit in angusto specu abscondi ciuitas in sublimi posita, neque lucerna sancti Spiritus igne succensa. Illico ad eum ex finitimis viliis, pagis, oppidis confluere cœperunt plurimi, etiam genere ac dignitate illustres, ab eo salutates pietatis præceptiones hausturi: quos benigno sermone instruebat, [miracula.] replebatque ingenti suæ prudentiæ admiratione. Explicari verbis non potest, quot ille cœcis visum, vires paralyticis, surdis auditum reddiderit: quam multos febrium ardore leuarit vel solo iuslu quandoque: ex quot energumenis dæmonem fugarit.

[Annotata]

a Annis 15. Hispaniam administrauit Theodoricus, ab anno Christi 511. vsque ad 526. vt videre est in Chronico Lucæ Tudensis.

b Fuerunt hi simul Consules an. 522.

c Habebat Aynsa, 442. mendum longe fœdissimum: sed non dubium quin librarij incuria.

d Is Alarici ex concubina filius, eo a Clodoueo Francorum Rege anno 507. victo & interempto, Gothorum regnum inuasit, tenuitq; infeliciter & ignaue annis 4. puljus tandem a Theodorico.

CAPVT III.
Monasterium Assanense. Victoriani discipuli.

[15] Postqvam eius paullatim per Hispanias nominis vulgata est fama, [Descendis in plana.] tanta certatim aduolauit omnis sexus, ætatis, ordinis, multitudo, aut corporibus aut animis medicinam implorans, vt nihil loco illo ante deserto esset frequentius. Conuenerunt deinde ad eum cum ingenti plebeiorum hominum comitatu viri nobiles, atque ad eius pedes prostrati rogare eum supliciter cœperunt, in plana commigrare dignaretur, quod istius rupis difficilior esset accessus: ipsius igitur Christi sequeretur exemplum, qui turbæ se sequentis misertus descendit de monte in campestrem locum: vt demum maiorem duceret publice; vtilitatis, quam suorum commodorum rationem. [Luc. 6. 17] His tandem victus precibus, vt prodesset pluribus, etsi inuitus, ex antro illo in planiora descendit.

[16] Data illi primum ab iisdem migrationis huius auctoribus possessio non admodum ampla, perpetuo iure ad posteros transmittenda, cui Arrasate nomen, iuxta flumen a Cinga, qui per montium angustias rapido impetu decurrēs, tandem aliis sibi riuis adiunctis in Iberum influit. Hic Victorianus cellas ædificare, [Monasterium ædificat.] sibi ac sociis singulas. Porro tantus erat ad eum populi concursus, vt examen apum ad alueare prouolantium videretur: tantum erat erga eum omnium studium, vt quasi patrem reuererentur, & vere pater erat; tantam ducebat salutis eorum curam. Innotuit nomē eius non magnatibus tantum, sed & Regibus ipsis.

[17] [Theudes Rex eum visit:] Successerat Theodorico Amalaricus nepos eius. Sed & hic quinquennio poste viuis b abiit, regno gloriosissimo ac c Christianissimo Regi Theudi relicto. Hic, vt Ecclesiasticæ propagandæ dignitatis ac pietatis erat studiosissimus, sæpe Sanctum visebat Victorianum, auide eius audiebat monita, sequebatur consilia. Ei varia quærenti illud plerumque respondebat Victorianus, vt meminisset Prophetici oraculi: [ab eo instruitur.] Honor Regis iudicium diligit; quasi præcipuus Regis honor in eo situs sit, vt iustitiam diligat, atque obseruet: vtque ita temporalis regni administrationem disponeret, ne corona priuaretur cælesti. [Psal. 98. 4.] Suadebat præterea Regi vt in ferendis decretis ita se Regē esse meminisset, vt & mortalem esse non obliuisceretur: neu se quod Rex esset nimium efferret, ne supremus ille Rex ob superbiam eum in profundum deturbaret.

[18] Cum hæc tam prudenter suadentem Rex audiret, cerneretque in eo elucentem gratiam Spiritus sancti, [Victorianus dignitates recusat.] statuit ad totius vtilitatem Ecclesiæ ad maiorem eum promouere dignitatem. Quod cum viro sancto suboluisset, omni conatu obstitit. Cum enim in quiete vitæ monasticæ gustasset quam suauis sit Dominus, nolebat ad Ægyptias carnium ollas reuerti, & quam in Deo spem habebat, [Fit Abbas Assanēsis.] in incerto diuitiarū collocare. Qui in monasterio Assanensi versabātur ascetæ, Regem obtestati sunt, sibi vt Victorianum Præfectum ac virtutis magistrum daret. Quo audito Rex, etsi alioqui maiori illum ornare dignitate constituerat, motus tamen humili & religiosa eorum supplicatione, illum iis patrem, pastorem, doctorem dedit. Vnanimi ergo religiosorū consensu, Cleri suffragio, acclamatione populi, Regis auctoritate, gubernacula illius cœnobij capessiuit.

[19] Eo mumere suscepto strenue vigilabat super cōmisso sibi grege. [Reuocat suos ex priuatis cellis in monasterium.] Quidam e monachis foris vitam solitariam degebant in diuersis oratoriis cellisque: eos ad cœnobium reuocauit, certamque iis viuendi regulam ac normam præscripsit; bonum esse prædicans & iucundum habitare fratres in vnum, vbi sit cor vnum & anima vna: [Psal. 132. 1., Act. 4. 32.] necessarium esse iunctis viribus aduersus antiquum & vafrum hostem pugnare: plurimumque momenti adferre spiritualibus athletis, si mutuo sese exhortationibus & exemplis ad strenue dimicandum excitent: magnas quidem hostis vires esse, sed multum eas debilitari plurium simul repugnātium virtute: non facile expugnari fidelium castra, quæ sunt caritate vallata. His aliisque scripturarum sacrarum monitionibus viam illis caritatis commonstrabat, erigebat virtutum vexilla, ipseque Dei exercitum Dux strenuus, caussas modosque vincendi docens, præibat: sicque nominis sui vim Victorianus implebat. Ita sanctus Abbas carnis appetitus frænabat, tricipitis serpentis fraudes elidebat, acie fidei, spei, ac caritatis. Boni illius pastoris exemplo, custodiebat magno studio oues Christi in loco pascuæ collocatas, vt omnes essent gemellis fœtibus, & sterilis non reperiretur in eis, sed omnes in duplici vira fœcundæ essent. [Psal. 22. 2., Cantic. 4. 2.]

[20] Multi sanctitatis eius velut odore quodam pellecti suos ei liberos commiserunt, doctrina & probis moribus imbuendos, [Discipuli eius Episcopi:] atque ex his multi variis deinde Ecclesiis præfuere, insigni virtutis commendatione. Nulla ciuitas erat aut Ecclesia, quæ si ex disciplina S. Victoriani nancisci Antistitem posset, non id sibi honori duceret. [Gaudiosus Tarrazonensis,] Ab hac institutione extitit d Gaudiosus magnæ virtutis Episcopus Turiasonensis. Hic inter illustria quæ patrauit opera virtutum, multa donaria, prædia, [Aquilinus Narbonen.] villas, Ecclesiæ, seu monasterio S. Martini, cui S. Victorianus præerat, contulit perpetuo iure possidenda, quemadmodum etiamnum ea possidet. e Aquilinus Archiepiscopus Narbonensis, [Tranquillinus Tarracon.] ad eam dignitatem ab huius sancti gregis consortio vocatus. f Tranquillinus cum in eodem cœnobio monachus esset, eruditione ac sanctis moribus præstans, Archiepiscopus Tarraconensis est factus; [Euphronymuz Zamoren. Vincentius Oscanus.] quam dignitatem multis annis gessit, g Euphronymus monachus & S. Victoriani discipulus, Zamorensi infula donatus est. h Vincentio quoque eiusdem olim instituti Antistire gloriatur Sedes Oscana. Alij complures eius sanctissima institutione formati, varias Hispaniarum Ecclesias rexerunt.

[21] Sparsus late est odor bonus huius monasterij, vnde & suauissimi fructus. Ac quemadmodum ex horto concluso, aut apotheca aromatum, aut mixtione myrrhæ & thuris, magna exhalatur fragrantia odoris; ita & huius monasterij opinio late spargebatur, magnamque excitabat venerationem: adeo vt multi eo concurrerent pietatis ergo, [S. Victoriani monasterium celebre.] alij dona & anathemata mitterēt ad ornatum monasterij splendoremque. Ipse quoque Rex Theudes, non solum regiis muneribus viuus illud locupletauit, sed & testamenti tabulis multos ei fundos, villas, prædia legauit.

[Annotata]

a Ita hic fluuius a Ludouico Nonio V.CL. describitur: [Cinga fl.] Rapidus potius quam magnus inter Ilergetes citerioris Hispaniæ populos est fluuius Cinga, a Pyrenæis montibus decurrens, Gallicam Flauiam vrbem, nunc Fragua dictam, pertransit, & Ibero sociales vndas defert.

b Ab exercitu iugulatus Narbonæ in foro, vt scribit Tudensis.

c Inepte sane homini hæretico hic tribuitur titulus. Theudas aliis dicitur. Regnauit ab anno 531. ad 548. & licet hæreticus, pacem tamen concessit Ecclesiæ, vt auctor est Isidorus.

d Colitur 3. Nouembris. Marietta lib. 5. cap. 91. scribit ignorari cuias fuerit, aut quando vixerit. De eo pluribus agit Martinus Carillo in catalogo Ep. Turiasonen. Est Turiaso, vulgo Tarazona, vrbs Episcopalis, sub Archiep. Cæsaraugustano.

e Non extat in catalogo Narbonensium Præsulum apud Cl. Robertum Aquilini nomen. Sedisse eum oportet inter S. Rusticum, & Migetium, qui toto seculo ab inuicem distant.

f Deest Tranquillini nomen in catalogo Episcoporum Tarracon. Franc. Padillæ.

g Huius alibi necdum nomen reperimus. Hinc vero patet Zamoræ Episcopatum olim fuisse, [Zamorensis Episcopatus.] quem tamen temporum iniquitate abolitum restituit Callistus II. quasiq; nouum erexit; vti Bononiæ in Belgica II. patrum nostrorum memoria contigit.

h Primus hic est in catalogo Episcoporum Oscensium Martini Carillo.

CAPVT IV.
Variæ Victoriani virtutes. obitus.

[22] Non in superbiam animi elatus est ob hoc sui monasterij incremētum Victorianus; [S. Victoriani humilitas.] sed iuxta Sapientis præceptum, quanto virtute maior erat, tanto omnibus in rebus impensius sese humiliabat, tanto magis sese labori dedebat. [Eccli. 3. 20.] Et quoniam nullo superbiæ assultu sinebat se ab arce humilitatis deturbari, tanta eum Deus gratia est muneratus, [Gratia curationum.] vt nullum non curaret ægritudinis genus. Solo manuum tactu cœcis videndi vim restituebat, debilibus vigorem, roburque corporis, paralyticis, energumenis, aliisque, quod quisque expetierat. Neque hanc eius gratiam vnquam fallebat euentus, nisi si accedentes quandoque fides defecisset.

[23] Cum diuiua reuelatione didicisset magnas in Hispania rerum mutationes futuras, [Prophetiæ donum.] Gothorumque extinguendum imperium, voluit qua licebat sui cœnobij incoluminati consulere. Igitur velut prouidus pater testamentum condidit, Christumque & Ecclesiam vniuersarum rerum suarum heredes instituit. Iamque grauis ætate, ieiuniis, vigiliis aliisq; afflictionibus corporis pene exhaustus, assidue precabatur, [Mortis desiderium.] vt breui posset dissolui & esse cum Christo, apud quem repositam sibi sciebat coronam iustitiæ.

[24] Cum ergo hora felicissimi transitus aduenisset, quam iam ante suis prædixerat, [Eius prædictio.] omnes ad se conuocauit, hisque eos verbis est allocutus: Carissimi filij, inuitamur a Domino vniuersorum. Persoluendum est vitæ debitum: hæc est necessitudo naturæ mortalis. [Vltima ad suos oratio.] Et quamquam Iudicis præsentiā reformido, fretus tamen pietate Patris, lætus abeo, inuitatus ad cœnam nuptiarum Agni. At vos viscera mea, quos Ecclesiæ matri gratia genuit Spiritus sancti, solliciti estote seruare vnitatem spiritus in vinculo pacis. [Ephes. 4. 3.] Nulla vnquam discordiæ pestilentia caritatem vestram dissoluat: numquam superbiæ virus humilitatem vitiet: numquam auaritiæ scoria liberalitatem inquinet: ne terrenorum bonorum cupiditas, a sancto religionis proposito animos auocet vestros.

[25] Hac pia cohortatione mœrentes suorum animos nonnihil solatus, sanctissimo corporis Christi viatico munitus est: [Mors.] oblatoq; omnibus osculo pacis, beatissimum spiritum suum manibus Angelorum tradidit deferendum ad æternæ lucis mansiones, quas esse in domo Patris sui multas Christus professus est; vbi splēdet solis instar iustus in innumerabili cœtu iustorum, sequentium Agnum sine macula. [Ioan. 14. 2.] Circumdederūt illico venerabile corpus monachi ex imo corde suspiria ducentes ac lacrymas, ob tanti tamque pij pastoris ac patris iacturam. Mortuus est XII. Ian. anno VII. regni a Athanagildi Gothi, cum b duodecim lustris monasterio præfuisset, omni deinceps dolore cariturus, cum alioquin, quæ vltra LXXX. annos producitur vita, labor sit & dolor. [Psal. 89. 10.] Ea igitur ætate cælestibus turbis adscriptus est æternum victor futurus Victorianus.

[26] Conditum est corpus eius sepulcro, quod ipse sibi viuus pararat, [Sepultura.] iuxta altare S. Martini Confessoris, vt qua liceret iungerētur in terra sancti Confessores, quorum animæ coniunctæ essent in cælis. [Miracula post mortē.] Innumera quæ indies fiunt miracula, satis eum testantur æterna nunc frui beatitudine, gratia & munere Domini nostri Iesu Christi, qui viuit & regnat in secula seculorum, Amen.

[27] Hæc fere continentur Breuiario illo vetusto monasterij Montaragonij. Quæ vero in codice cœnobij S. Victoriani leguntur, licet sententia & rerum fide conueniant, elegantia tamen, stylique curiositate multum discrepant. Nam cum ex hoc cœnobio in illud Montaragonij translatæ sunt S. Victoriani reliquiæ, vna & illa authentica scripta aduecta sunt.

[Annotata]

a Athanagildus regnare cœpit an. 554 fidem Catholicam occulte tenuit, vt ex S. Isidoro tradit Lucas Tudensis.

b Id cum iis quæ ante dicta sunt non congruit. Nam si in Hispaniam venit anno 522. obiit 560. qui potuit sexaginta annis monasterio præfuisse? Sed videtur manifeste Auctor hic ei 80. annorum ætatem tribuere: at quæ commemorauit ab eo gesta in Gallia, ea profecto ante 20. annum ætatis geri non potuerunt. Ita ergo hoc accipiendum videtur, quod 60. annos in Italia, Gallia, Hispania disciplinis monasticis exercendis tradendisq; tribuerit.

CAPVT V.
Corporis variæ translationes.

[28] Minime mirum videri cuiquam debet, huius sancti viri corpus in cœnobio proprio S. Victoriani minime asseruari. Est id quidem antiquissimum omnium, quæ tota Arragonia extant, monasterium. Nā a S. Ioannis de la Peña fundauit Garcias Ximenius, primus Rex Suprarbis; [Fundationes aliquot monasteriorum Hispaniæ.] etsi antea isthic sancti viri Otho & Felix iam anno septingentesimo habitarint. Monasterium S. Mariæ Alaoni, opus est Comitis Raymundi de Ripagorza anno nongentesimo octauo, quamquam credantur, ex non omnino certis coniecturis, olim isthic Abbates fuisse ac monachi b. c Montaragonij cœnobium erexit dotauitque Rex Sanctius, cum ad obsidionem Oscane vrbis se pararet anno millesimo octuagesimo nono: d Rothense Alphonsus II. Arragoniæ Rex millesimo centesimo quinquagesimo quarto. e Veruelæ, Petrus f Atarez Borjæ dominus quinquagesimo octauo eiusdem seculi, vt fuse docet in catalogo Antistitum Arragoniæ D. Martinus Carillo Abbas Montarragonius. At monasterium S. Victoriani, g antiquitus S. Martini de Sarasa dictum, extructum est a Rege Gesaleico Gotho h ….. Mortuus est S. Victorianus anno i …… vt ait Hieronymus Blancas, Gothorum tempore.

[29] At quando in peccatorum vltionem vniuersa a Mauris vastata euersaque est Hispania; [Varia SS. corpora translata.] Catholici rabiem fugientes barbarorum, secum corpora Sanctorū abstulerunt, quæ in variis asseruabantur colebantutque Ecclesiis, vt ab iniuriis ludibriisque Maurorū ea subtraherent, quemadmodum ex variarum patet Ecclesiarum monumentis, Toletanæ, Hispalensis, Cæsaraugustanæ, Valentinæ, Complutensis, aliarumque, vt alibi dictum est a nobis de trāslatione k SS. Vincentij, Iusti, Pastoris, Nunilonis, Alodiæ. Ita & S. Victoriani alio auectum est corpus, donec Montis Aragonij cœnobio donatum est. [S. Victoriani meritis relata victoria.] Nam illius cœnobij fundator Sanctius Rex, Sanctiiq; filius Petrus id ad exercitum deportari curarunt, atque eius ope illustres de barbatis victorias retulerunt; vti nostrates historiæ testantur, præsertim Hieronymi Suritæ. In æde Montaragonij cœnobij sacellum est S. Victoriano sacrum, in quo obsidio expugnatioque Oscanæ vrbis depicta est, inque medio exercitus arca corporis S. Victoriani. [Tom. 1. lib.1.]

[30] Idem liquet ex antiquis Breuiariis Oscanæ & Iaccensis diœceseon. [Corpus eius sæpius translatū.] Nam in iis lectiones de Octaua S. Victoriani ita habent: Reliquiæ eius timore Abderrhamen Regis Paganorum fuerunt translatæ ad S. Rufinam supra l Ainsam, vbi per ducentos & sexaginta annos manserunt. Sed diuina misericordia operante, timore Paganorum sublato, Dominus Sanctius Rex Aragonum & Pampilonensis ad castrum Alquezar posuit VI. Idus Aprilis in octaua Paschæ anno ab incarnatione m millesimo octuagesimo octauo. Inde translatæ sunt ad monasterium Montis Aragonum prope Oscam; vbi nunc caput cum toto corpore, [Seruatur nunc in cœnobio Montaragon.] dempto brachio, honorifice habetur. Ibidem pluties inuocatur dum notabilis vrget necessitas, & regulariter petitum obtinetur: est enim quasi fons aquarum tempore sterili. Atque in Breuiario anno 1547. excuso, cum Iaccēsi & Oscanæ Ecclesiæ Episcopus præesset n D. Petrus Augustinus, sexta lectio officij diei S. Victoriani sic habet: Postea vero timore Paganorum Hispaniam inuadentiū ad S. Rufinam supra Ainsam eius reliquiæ sunt delatæ. Deinde vero anno Domini 1088. iussu Sanctij Regis Aragonum ad castrum de Alquezar sunt delatæ: & demum ad monasterium Montis Aragonum sunt translatæ, vbi nunc caput cum toto corpore, dempto brachio, honorifice habentur.

[31] Gloriantur quidem S. Victoriani religiosi eius penes se exuuias seruari, [Arca reliquiarum mortem monachis denuntiat.] arcæ argenteæ antiquissimæ inclusas, cui hæc insculpta est epigraphe: Hic iacet totvm corpvs integrvm Divi Victoriani, præter brachivm. Ea vero arca nūquam aperitur. At quādo quispiā ex eo cœtu moriturus est, præmonet eos Sanctus triplici ictu arcam quatiens. Ea igitur admonitione excitati ardentius sese virtuti dedunt, ac si singulis mors esset denuntiata, ac tandem anno euoluto vnus e toto numero moritur. Sed an id Sancti huius Victoriani corpus sit, an alterius cognominis, ac Martyris quidem, vt eum Surita appellat, certo statuere non possum. Fortassis vtrobique partes aliquæ eius reliquiarum seruantur. Deus nouit. Nobis certum est nihil definire, si quid Lector certius deprehenderit, decernat quod æquum sibi videbitur. Sane cum Philippus II. variorum Sanctorum reliquias Reginæ Margaretæ dandas vndique colligeret, aliquæ ei S. Victoriani oblatæ sunt ex Montaragonij cœnobio allatæ. Obsecramus sanctum Christi Confessorem vt in hac vita cælestium gratiarum copiam nobis impetret, ac deinde gloriam sempiternam, Amen.

[Annotata]

a De hoc monasterio edidit integrum volumen Ioannes Briz Martinez ibidem Abbas. [S. Ioan. de la Peña] Agit de eius fundatione Ant. Yepez tom. 3. ad. an. Christi 718. & 719. aliiq; & nos infra XXIX. Maij cum de sanctis eremitis Voto siue Othone, & Felice. Situm est id cœnobium in finibus Aragoniæ & Nauarræ, haud procul ab Iacca oppido.

b Id confirmat Briz Martinez lib. 2. cap. 19. vbi de eius cœnobij principiis agit, vti & Martinus Carillo.

c Est id leuca vna dissitum ab vrbe Osca, Canonicorum regularium ordinis S. Augustini, vt scribit eius cœnobij Abbas Martinus Carillo. Agit de eo fuse pluribus locis Aynsa-Yriarte.

d Vulgo de Nuestra Señora de Rueda. Est ordinis Cisterciensis.

e Est id eiusdem Cisterciensis instituti, iuxta Tarraconam.

f Carillo: D. Petrus Atares, Dominus Castelli de la Zarça, quod est Borja. Agit de eodem Petro & Veruela Garibay tom.1. lib. 2. cap. 13.

g Carillo idem scribit.

h Iterum dormitauit hic librarius, scribens 442. quod corrigendum ex iis quæ ad caput 2. notauimus de Gesaleici regno.

i Scriptum remur, 560. excusum est 500. intolerabili mendo.

k De S. Vincentio agemus 22. Ianuar. de SS. Iusto & Pastore 6. Aug. Nunilone & Alodia 22. Octob.

l Aynsa, aliis Ynsa, oppidum est Aragonia inter Oscam & Vrgellam.

m Imo 1089. Nam eo anno littera Dominicalis fuit G. inciditq; Pascha in 1. Aprilis. Sed, vt mox dicitur, videntur illa reliquia translata ann. 1088. ad castrum Alquezar; ann. 1089 ad Montisar agonij cœnobium.

n Frater hic fuit Antonij Augustini, ex Priore cœnobij Rothensis creatus an. 1545. vt scribit Aynsa-Yriarte lib. 3. cap. 24.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Victorinus

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Victorinus

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.