Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. ERASMO EPISCOPO, MARTYRE FORMIIS IN CAMPANIA.


SUB DIOC. ET MAX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Circa Acta, Translationem, Cultum, Reliquias, inter plures Synonymos verosimiliter partiendas.

Erasmus Episcopus, Martyr Formiis in Campania (S.)

AUCTORE G. H. & D. P.

Illustre martyrium S. Erasmi Episcopi declarant antiqua Acta, eisque conformia Martyrologia. Acta habemus in quamplurimis codicibus Mss. quorum unus, charactere vetustißimo a nongentis forsan aut saltem octingentis annis exaratus, apud nos est: ceterorum accepimus fidelia ecgrapha; [Acta Mss. antiqua.] nempe ex duobus codicibus Trevirensibus S. Martini & S. Maximini, ex Paßionali pergameno Ecclesiæ Fridslariensis, atque ex Ms. Ultrajectino. His accedunt Acta a Mombritio edita, nec non Ms. Græcum in Bibliotheca Vaticana, signatum 866, a nobis cum Mombritii editione collatum, cui etiam similia habentur recusa in editione 3 Surii. Alia Acta habemus in alio Ms. codice nostro, qui olim pertinuit ad monasterium Ultrajectinum S. Pauli, sed hinc inde aliis verbis deducta. Alia copiosiori phrasi composuit Gelasius Papa secundus, cum adhuc esset Ioannes Cajetanus, sacri montis Casini Monachus & Subdiaconus, eaque avunculo item Ioannidedicavit, quæ Romæ una cum Vita Auctoris excusa anno MDCXXXVIII, ibidem lector poterit reperire. Simili modo Michaël Monachus, in Sanctuario Capuano , allegat aliqua Acta hoc exordio, Triumphales victorias; quæ nobis nepos ejus ex sorore Dominus Silvester Ajossa submisit. Denique & alia, diversa ab his omnibus, accepimus; sed similiter a posteris interpolata. Proinde solum unica Acta damus, ex præcipuis primoque indicatis Mss. Nam & hæc, utcumque vetusta sint, non sunt tamen primæ & melioris notæ, sed aliquot seculis post Sancti martyrium ex traditione composita; neque carent justa suspicione gratuitæ fictionis. Præter illa tamen non omiserim etiam indigitare, quæ Vincentius Bellovacensis lib. II cap. 23 & tribus sequentibus, ac Petrus de Natalibus lib. 5 cap. 75 habent.

[2] Inter Martyrologia, eminet id, quod censetur a S. Hieronymo exaratum, & in apographo Epternacensi, post varios Martyres jam relatos, [Elogia ex Rabano,] ista habet ad hunc secundum Iunii, In Campania Herasmi; in apographo Lucensi, In Campania Erasmi Martyris; in apographo Corbeiensi Parisiis excuso, In Campania Erasmi Episcopi. Rabanus Episcopus Moguntinus, in suo Martyrologio, hoc eum ex Actis ornat elogio: Eodem die, II Iunii, natalis est Erasmi Martyris, qui in Libano monte eremum petivit, ibique mansit annis septem, ubi & multa miracula fecit. Hic a Diocletiano Imperatore comprehensus, propter fidem Christi multa passus est. Quia illum, jussu Imperatoris nequissimi, carnifices fustibus & plumbatis cædebant, plumbo & pice & sulphure, cum cera & oleo ferventi perfundebant: postea in carcerem missum pondere ferri gravabant, quod Domini virtute in cinerem versum est, & nihil eum læsit, ipse vero mortuos suscitavit, & multos debiles sanavit. Deinde vero ab Angelo Domini admonitus, in Italiam perrexit, ubi & Maximiano Imperatore multa tormenta passus, ad extremum cum palma martyrii ad æternam vitam migravit. [Usuardo,] Usuardus ad diem III Iunii, primo loco eum refert his verbis: In Campania natalis S. Erasmi, Episcopi & Martyris. Hic sub Diocletiano Augusto, primo plumbatis, dein fustibus graviter maceratus; post resina, sulphure, plumbo, pice, cera, oleoque perfusus, illæsus apparuit. Deinde sub Maximiano diversis atque immanissimis suppliciis cruciatus, tandem vocante Domino, sancto fine quievit. Addo & tertium encomium ab Adone, ad diem etiam tertium, ita prolatum: In Campania natale B. Erasmi, Episcopi & Martyris, [Adone.] sub Diocletiano & Maximiano. Qui jussu impii Diocletiani Imperatoris, primo plumbatis crudeliter cæsus, deinde fustibus diutissime maceratus, post resina, sulphure, plumbo, pice, cera, oleoque solutis perfusus, ingenti miraculo illæsus apparuit. Quod cum multi viderent, fidem Christi, relictis idolis, susceperunt. Inde immenso pondere ferri constrictus, in carcere reclusus est sub dira custodia: de qua Angelica visitatione solvitur atque eripitur. Verum postmodum, clarissima miraculorum ipsius gesta fama vulgante, tentus est ab altero Imperatore Maximiano, a quo diversis suppliciis tortus fuit in tantum, ut tunica ærea ignita vestiretur; iterumque in olla, quæ plumbo, pice, cera, resina, & oleo fervefacta erat, missus, virtute Domini omnia superans, illæsus exinde progreditur: sicque tandem, ad confirmandum ceteros, a Domino servatus, Campaniam munitus Angelico solatio pervenit. Ubi cum plurimos sive in fide roborasset, sive ad fidem convertisset, vocante Domino, martyrio clarus, sancto fine quievit. Hæc Ado: Quæ, sed contracta, sunt etiam apud Notkerum & Bedam supposititium. Secuti paßim recentiores Martyrologi, quos enumerare omittimus. Sufficiunt enim tres illustres Auctores jam relati, qui ante annos octingentos aut septingentos floruerunt, ut sciamus quid antiquitus ex Actis vetustioribus, licet non probatißimis, creditum fuerit circa varia tormenta, sub utroque Imperatore tolerata a Sancto.

[3] Palæstra sub Diocletiano fuit Antiochia Syriæ, in cujus Provincia seu Patriarchatu fuerat alicujus civitatis Episcopus. At sub Maximiano primum constantiam Sancti probavit Sirmium, metropolis Illyrici Occidentalis; [Palæstra martyrii.] deinde haud procul inde positum Sidrugidum, seu potius Sigidunum, aut Singodunum; utraque civitas aliis ibidem Martyrum triumphis celebris, & in Notitia Imperii sub dispositione Præfecti Prætorio Italiæ collocata, atque ita etiam Italiæ annumerata. Inde Angelico solatio Curratium deductus Erasmus fuit, quod est insula Hadriatici, aliis Carricia seu Carricium, nunc Veglia dicta. Hinc navigatum est in Italiam, & Formias appulsus Erasmus, ibi tandem sancto fine quievit. Fuerunt Formiæ, Ciceroni, Livio, & aliis antiquis memoratæ, olim urbs Episcopalis: sed ea a Saracenis excisa translata inde Sedes est ad vicinam urbem Cajetam, unde jam dicitur Italis Golfo di Gaëta, qui antiquis erat Sinus Formianus. Et Cluverius, [obitus Formiis,] lib. 3 Italiæ antiquæ, Liquide apparet, inquit, ipsum oppidum Mola, antiquas illas esse Formias, IV p. m. ultra Cajetam sitas. Etenim toto illo Appiæ viæ spatio paßim occurrunt plurimæ Romanæ vetustatis monumenta, paßim aliquam Formianorum mentionem facientia; quorum unum e marmore exhibetur a Leandro Alberto in Latio, & ex hoc in Theatro Vrbium Neapolitanarum Ioannis Blavii, quod Antonino pio Trib. potest. XI. Cons. IIII. PP. (posuere) Formiani publice. Nunc Molæ nomen factum loco a frequentia Molarum, quas e vicinis collibus defluentes, cum gratißimo strepitu, aquæ circumagunt.

[4] S. Gregorius Magnus illustre testiominum præbet lib. 1 Registri Epistola 8, relata etiam ab Auctore Vitæ Ioanne Diacono lib. 3 num. 14; [ubi corpus teste S. Gregorio;] dum scribit Bacandæ Formiensi Episcopo, quatenus Formianæ Ecclesiæ, in qua corpus B. Erasmi Martyris requiescit, adjungi debeat Ecclesia Minturnensis. Verum illud Cajetam deinde translatum, quo etiam Gregorius IV Pontifex Romanus Episcopatum transtulit, asserit præcitatus Leander Albertus. Obiit Gregorius IV anno DCCCXLIV. Vghellus Tom. 1 Italiæ sacræ col. 579, acturus de Episcopis Cajetanis, docet, quod, sicut Gregorii Magni temporibus, [inde translatum Cajetam seculo 9.] eversa Minturnarum veterum fortuna, creverunt Formiæ, unica sibi diœcesi illa, ut jam unus utriusque Episcopus esset; ita eversis Formiis per Saracenos successerit Cajeta anno DCCCXLII, qui fuit Gregorii IV annus XVI. Leander ex Blondo excidium Formiarum adscribit anno DCCCLVI. Vtrumque sic putem conciliari posse, ut bis in Formias Saraceni incurrerint; ac primum quidem spoliis amplis contenti, pepercerint ædibus sacris ac profanis; tantum tamen terrorem incusserint civibus, ut Clerus populusque migrandum Cajetam statuerint, secumque abstulerint ossa sui Patroni: reversi deinde post tredecim annos Barbari, & desolatam ferme civitatem invenientes, conceptam ex frustrata spe prædæ opulentioris rabiem converterint in muros atque tecta, funditusque everterint quæ auferre non poterant. Ita salvabitur id in quo consentiunt omnes, de nova translatione sub Pontificatu Ioannis VIII, facta anno post priorem translationem trigesimo. Creatus est enim Ioannes iste anno DCCLXXII; & sedit annis X, inter ultimum autem Gregorii & primos Ioannis annos, triginta omnino anni intercedunt. Gloriantur etiamnum Cajetani se poßidere corpus S. Erasmi Episcopi & Martyris: cujus memoria celebratur in Breviario Romano, & paßim in variis antiquis Breviariis. Ipse vero Sanctus, ob miraculorum & cultus toto fere orbe christiano frequentiam, numeratur inter XV Auxiliatores Sanctos, uti diximus cap. 7 miraculorum S. Georgii, XXIII Aprilis.

[5] Sanctißimus Patriarcha Benedictus videtur S. Erasmo addictus fuisse. [Monasterium S. Erasmi a S. Benedicto constructum in Hernicis,] Etenim in Vita S. Placidi ejus discipuli, die V Octobris elucidanda, scribit Gordianus, aut sub ejus nomine alius, ista: Benedictus ad Casinam castrum pergere cœpit, relicto scilicet Sublaco. Cumque juxta civitatem Alaternam (Alatrinam & Alatrium alii appellant, urbem in Hernicis) devenisset….. inde juxta civitatem Herculanam devenit, in locum scilicet, qui Aureola ab accolis appellabatur: in quo dum pervenisset, agnovit per Spiritum sanctum, congregationem religiosorum virorum ibidem esse futuram: fundamentaque ipse, pro Ecclesia construenda, manibus suis jaciens; præcepit discipulis suis Placido atque Mauro, quatenus eamdem ecclesiam, in honore sancti Martyris Erasmi a se fundatam, ad finem perducerent, [& Romæ,] sicque Casinum venirent, quod & fecerunt. Et nonnullis intepositis referuntur posseßiones, a Tertullo patre S. Placidi traditæ S. Benedicto, interque illas, Domum, inquit, in qua Placidus filius ejus natus fuerat, in urbe Roma in Cælio monte, B. Erasmi nomini dicans, Patri Sanctissimo ex toto concessit: ubi monasterium Benedictinis Monachis extructum fuisse, in eoque Monachum extitisse Adeodatum Papam, asserunt Antonius de Yepez ad an. 531 cap. 1, & alii. Præfuit Ecclesiæ Adeodatus a morte S. Vitaliani vita functi anno DCLXXI exeunte, ex calculo Collegæ mei Papebrochii, [ab Adeodato Papa auctum:] usque ad XVIII Maji, anni DCLXXVII. De quo Anastasius Bibliothecarius, in ejus Vita, inter alia ita scribit: Monasterium S. Erasmi, situm in Cælio monte, in quo concrevisse visus est prædictus sanctissimus vir, multis novis ædificiis augmentavit, & multa ibi prædia conquisivit, Abbatemque & congregationem ibi constituit. Ita Mss. Hujus monasterii vix ulla extare vestigia indicat Carolus Bartholomæus Piazza: sed festum celebrari, [Reliquiæ Romæ:] & in vicina ecclesia S. Stephani Rotundi aliquias ejus servari Reliquas; item in ecclesia S. Mariæ in Campo-sancto, vicina ecclesiæ S. Petri, ibique in sacello illi dicato haberi pedem ejus: aliquas etiam esse in ecclesia S. Mariæ-Majoris, & in ecclesia SS. Sergii & Bacchi.

[6] Insuper prælaudatus S. Gregorius Magnus, lib. 1 Registri Epist. 23, agit de Paulino, [monasterium in Monte-Soractis] Presbytero monasterii S. Erasmi, quod in latere montis Soractis situm est. Masinus in Bononia perlustrata, ad hunc II diem Iunii, asserit in ecclesia S. Jacobi majoris esse caput S. Erasmi, Episcopi & Martyris, repositum in altari majori, cum variis aliis Reliquiis, acceptis a Cardinale Alexandro Riario. Fuit hic a Gregorio XIII anno MDLXXVIII inter Cardinales assumptus. [Reliquiæ Bononiæ,] Interim Cæsar Eugenius Caracciolus, parte 2 Neapolis sacræ pag. 315 scribit, S. Erasmi, Episcopi & Martyris, medium caput & duo brachia, asservari in ecclesia S. Georgii Majoris Patrum Piorum Operariorum: & par. 1 pag. 71 ait, aliquam S. Erasmi Reliquiam in ecclesia S. Mariæ de Sapientia honorari. Rev. Pater Ioannes Filomarinus Societatis nostræ, [Neapoli,] ob amicitiam Neapoli anno MDCLXI nobiscum contractam, anno sequenti scripsit de aliqua Reliquia insigni, hoc est cruce S. Erasmi Martyris, Romæ a Reverendissimo Domino Vicesgerente, in forma authentica dona data nobilissimæ cuidam Dominæ Neapolitanæ, tunc ibi degenti: transmissam mox Neapolim, ubi, servatis servandis, auctoritate Ordinarii aperta & exposita venerationi & cultui fidelium fuit. Peßina quoque Decanus Pragensis, in suæ Metropolitanæ Ecclesiæ Phosphoro pag. 511, numerat S. Erasmi Ep. M. partem insignem, allatam a Carolo IV Imper. an. MCCCLXX; & aliam minorem, ex Italia. Sed nulla aut tunc potuit, aut modo dari potest certitudo, quod omnes ubique Reliquiæ sint ejusdem S. Erasmi, Episcopi & Martyris.

[7] Ægidius Gelenius, in Fastis Agrippinensibus, ad hunc quoque diem meminit S. Erasmi, Episcopi & Martyris, [Coloniæ,] cujus Reliquiæ apud S. Severinum Coloniæ ob multa beneficia in magno honore sunt, & ibidem pervetus sacellum existit. Caput vero in Carthusia Coloniensi conservatur: & in majore Nazaretho, apud Ubios, caput S. Erasmi Thebæi militis & Martyris. Quidni & Caput in Carthusia asservatum fuerit aliquod ex sociis aut S. Gereonis aut S. Victoris, aut ex aliis Martyribus Coloniensibus? quod etiam videtur dicendum de Reliquiis S. Erasmi, quæ ibidem in Ecclesiis Collegiatis S. Severini & S. Mariæ ad Gradus, [Moguntiæ,] & in Ecclesia Parochiali S. Lupi, & Abbatia S. Pantaleonis dicuntur haberi. Simili modo corpus S. Erasmi, quod Serrarius asserit Moguntiæ in veneratione esse, sit alicujus Martyris ex sociis Aurei & Iustinæ, aut ex Martyribus Trevirensibus, aliisve assumptum. Georgius Cardosus, in Hagiologio Lusitano, longißimum encomium de martyrio S. Erasmi texit, [Eboræ in Lusitania,] & sub finem subdit, sanctum ejus caput in Carthusia Eborensi, cum aliis Reliquiis devote asservari, acceptum ab Ecclesia majore Cajetana, scilicet ut in Commentario additur, per Theotonium Brigantinum Archiepiscopum, istius Carthusiæ Fundatorem. Et nostra Professa. Domus S. Rochi Ulißipone, inter multas insignes Reliquias illuc illatas a Ioanne Borgia, & solennißima pompa receptas anno MDLXXXVII die XXV Ianuarii, Ferculo VIII attribuit Reliquias hujus Sancti, uti tunc inter Prætermissos dictum. Item Collegium Monasterii Westphaliæ partem aliquam habere se ait in Armario D, aræ suæ summæ.

[8] Sed deficiente ulteriore probatione, admittimus quidem, [sed aliorum istius nominis Martyrum,] Ulißipone ac Monasterii Reliquias aliquas, Eboræ vero Caput haberi Alicujus S. Erasmi; non tamen continuo Martyris Cajetani; quod non amplius adesse inter alias Reliquias ejus, Cajetæ hactenus adservatas, prius esset demonstrandum; ac deinde illud potius Eboram delatum, quam Coloniam, Bononiam, aut Neapolim. Idem eodem in casu, circa aliis aliorum Sanctorum Reliquias, esset observandum, prius quam adeo asseveranter alicui adscribantur loco, cum præjudicio alterius, certiori posseßione fulti; ut de aliis taceam, idem jus ex sola homonymia prætendentibus. Hoc autem de Reliquiis, Eugubii atque Veronæ expositis sub eo nomine, tanto justius dixerim; quanto plura sunt ossa quæ istic habentur. Franciscus Corna, [uti etiam Veronæ,] apud Augustinum Valerium Episcopum, inter Veronensium Sanctorum monumenta, in libro, quem (ut ait hic pag. 1) pedestri & nativo sermone conscripsit anno salutis MCCCCLXXVII, de antiquitate Veronæ ac de Sanctorum Reliquiis, quæ in ea reperiuntur, asserit (ut idem Episcopus habet pag. 83 ℣.) quod in ecclesia S. Mariæ antiquæ asservantur ossa S. Erasmi.

[9] Iacobillus, post Tomum 3 de Sanctis Umbriæ in Append. de Reliquiis pag. V, [& potissimum Eugubii, ubi caput & brachia,] In ecclesia S. Secundi extra muros Eugubii habentur, inquit, caput & brachia S. Erasmi Martyris, illuc allata anno MDCXX a Parochia S. Erasmi, quæ sesquimilliari distat a civitate. Eo in oppido a multis jam seculis servabatur corpus ipsius Sancti, & usque in hodiernum diem monstratur sepulcrum, Longobardicis inscriptum characteribus. Hos autem Latinis saltem characteribus expressos oportuit, si legi poterant; sin minus, repræsentari formas, a talium peritis forsan explicandas. Sanctus hic, inquit idem, maxima in veneratione rusticorum est, patronus habitus contra morbos boum; qui quoties male habere judicantur, ad ipsius ecclesiam & corpus adducti, [allata ex vico S. Erasmi,] ultro dicuntur procumbere in genua; orantibusq; pro eorum sanitate dominis, ipsam recuperare. Ad ejusdem Sancti honorem, consecrata etiam est Parochialis ecclesia Fractæ (oppidum est ad Lesæ ac Tiberis confluentes situm, X p. m. ab Eugubio, in confiniis Perusini Ducatus) quæ ecclesia jam inde ab anno MCCCCXCIX, mensæ Episcopi Eugubini unita fuisse invenitur.

[10] Fortaßis autem hic Erasmus, Longobardicam irruptionem non præcesserit; sed prope Eugubium repertus, [multo forsitan junioris,] sicuti Camerini Venantius, ab iisdem adhuc Arianis Barbara immanitate discerptus fuerit, & propter homonymiam cum priori ac vetustiori confusus. Certe in hujus Actis antiquis nusquam legitur, quod intestina ei fuerint extracta de ventre, in quo tamen tormenti genere, Romanis Tyrannis ignoto, sed Barbaris non insolito, constitutus Erasmus, in Belgio & Germania paßim exprimitur; [cui intestina de ventre extracta sint a Longobardis.] idcirco invocari solitus contra ventris tormina colicosque dolores, sed & a prægnantibus ac parturientibus Patronus postulari. Ita in Antverpiensis suburbii Borgerhautana ædicula, conspicitur tabella, nudum cum insignibus Episcopalibus Martyrem representans humi stratū, sub tornatili cylindro (alii veru piugunt) cui circum volvuntur lente extracta e ventre intestina: similisque pictura in Paderbornensi diœcesi est, antiquo cultu & miraculis celebris hodiedum, de qua infra. Die autem VII Novembris agemus de B. Ernesto, Zwifaltensi in Suevia Abbate, qui sub medium seculi XII cum Cruce-signatis profectus in Terram-sanctam, abductusque in Persicam servitutem, martyrium complevit, visceribus per umbilicum extractis, ad palum terræ infixum, circum quem currere flagellatus adigebatur, quoad mortuus collaberetur.

ACTA SUSPECTA.
Ex septem antiquis codicibus Mss. Gelasio II Papa, & Mombritio.

Erasmus Episcopus, Martyr Formiis in Campania (S.)

BHL Number: 2578

EX MSS.

CAPUT I.
Vita in Libano Acta. Tormenta sub Diocletiano tolerata.
Mortuus suscitatus, plurimi conversi
.

[1] Facta est persecutio a Christianorum a Diocletiano Imperatore, ut si quis inventus fuisset, qui non sacrificaret diis, multis interiret suppliciis. [S. Erasmus in eremo divinitus conservatur:] Hoc audiens B. Erasmus, eremum petivit annis septem, ubi multa mirabilia fecit, in monte qui dicitur Libanus, die ac nocte Dominum deprecans, nam & esca ei per corvum veniebat. Multas enim virtutes per eum Dominus faciebat, ita ut Angeli cum eo loquerentur. Diversæ etiam feræ veniebant in cellulam ejus, [rediens Antiochiam energumenos liberat:] & prosternebant se ad vestigia ejus: & facta est ad eum vox de cælo, dicens: Erasme, descende b ad tuam civitatem. Et statim surrexit, & descendit in civitatem Antiochiam. Cumque descendisset, multi qui vexabantur a spiritibus immundis, occurrebant ei. Tunc B. Erasmus imponebat eis manus in nomine Domini, c & statim salvi fiebant: multos etiam per baptismum convertebat ad Dominum.

[2] Hoc audiens Diocletianus Imperator, jussit B. Erasmum teneri, & præsentari sibi. Cumque introduceretur, sedente Imperatore pro tribunali, interrogavit eum, [coram Diocletiano Christum confitetur,] dicens; Quid vis esse; aut de quo genere es? Tunc B. Erasmus dixit: Christianus sum & Christum confiteor. Erat autem B. Erasmus, non solum spiritu, sed & corpore pulcher, vultu etiam Angelico: oculi ejus sicut radii solis, loquela ejus sine ulla offensione. Respondebat securus, non trepidabat: ad quem ait Imperator: Acquiesce, & sacrifica diis meis, ut nonmale moriaris. Dicit ei B. Erasmus; Hoc, [renuit Diis sacrificare:] Imperator, numquam facturus sum, ut lapidibus & sculptilibus, quibus tu ipse similis es, ego sacrificem; sed ego sacrifico Deo vivo, qui fecit cælum & terram, mare & omnia, quæ in eis sunt: ipsi soli serviet anima mea, nam tibi numquam consentio.

[3] Tunc Imperator furore repletus, jussit ministris, plumbo tundi ejus latera. [plumbatis cæditur] Qui dum cæderetur, respexit in cælum & dixit: Gratias ago tibi, Domine Jesu Christe, qui es via in te credentium, quia perveni ad quod desideravit anima mea; adjuva servum tuum, ut non absorbeat me abyssus mortis. Tunc Imperator dixit: Erasme, video te juvenem pulcrum: consule animæ tuæ, & sacrifica diis meis; & dabo tibi aurum & argentum, [respuit oblatas divitias & honores:] vestemque inæstimabilem, & faciam te nobilem d in palatio meo. Dicit ei B. Erasmus: Lupe rapax, seductor animarum, non præmia tua separabunt me a caritate Christi: aurum, & argentum, & vestes tuæ inæstimabiles, sint tecum in diem perditionis tuæ: ego autem habeo loricam fidei, quam infernus corrumpere non potest: tu vero, cum patre tuo diabolo, eris in igne æterno arsurus.

[4] Imperator furore repletus, jussit B. Erasmum fustibus mactari, & ter nonis e mutavit: & cum videret dorsum ejus, [fustibus, verberatus,] nulla in eo macula videbatur: universa vero plebs clamabat, dicens; Vere magnus est Deus Christianorum, qui tantam virtutem operatur in illo. Imperator dixit: Erratis, populi, artes maleficiorum operatur iste. Dixit B. Erasmus: Nonne & tu diabolus es, similis illi qui protoplastum de paradiso ejecit? Impie carnifex, draco iniquitatis, dux maleficiorum, [Christi potentiam inculcat:] maleficia mea Christus est, filius Dei, quem Virgo genuit Maria f ex Verbo Dei, quem Prophetæ venturum prædicaverunt, qui solvit peccata mundi, g illuminans tenebras ignorantiæ nostræ, qui te percutiet in æternum, cui tu rationem, redditurus es. [ungulis ferreis laceratur:] Imperator furore repletus, jussit B. Erasmi carnes ungulis ferreis effodi. Ille autem gratulans & psallens, Propheticum psalmum Deo canebat, dicens: Posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam, morticina servorum tuorum bestiis terræ. [Psal. 78]

[5] Tunc Imperator, furore repletus, jussit ministris plumbum, & picem, & sulphur, & resinam, cum cera & oleo solvi, [ab ardenti liquore illæsus,] & B. Erasmum perfundi. Stabat autem Angelus Domini cum eo, qui ei refrigerium præstabat. Tunc B. Erasmus dixit Imperatori; Ubi sunt minæ tuæ, & furor tuus magnus? ecce corpori meo præstitisti magnum refrigerium. Universa vero plebs clamabat, dicens: Dimitte hominem justum & Episcopum civitatis h suæ, quia Deus Christianorum operatur cum illo. Et ecce subito factus est terræ motus magnus, tonitrua & coruscationes, i ita ut pene tertia pars populi moreretur. Angelus vero Domini cum B. Erasmo stabat, & cæcos homines ad Christi lumen deducebat. Imperator autem fugiens, putabat civitatem ab ira Deorum perire. Qui locutus est ad populum, & dixit: Iste, quem vidistis, deos blasphemavit; ideo talis est conturbatio.

[6] Tunc Imperator, furore repletus, jussit B. Erasmum in carcerem introduci, & sexaginta pondera ferri in cervicem vel in manibus ejus imponi: & præcepit ministris, [carceri includitur:] ut si quis inventus fuisset vel aquam ei dare, morte moreretur. Imperator autem annulo suo signavit ostia carceris: & circa mediam noctem exclamavit Erasmus, dicens: Domine Jesu Christe, accelera & libera me, ne glorietur inimicus in servis tuis, neque dicant gentes, Ubi est Deus eorum? Et ecce subito carcer illuxit & fragravit, quasi fuisset aromatibus plenus: & visa sunt velut duodecim candelabra ardentia ante B. Erasmum Martyrem & Episcopum. Angelus Domini ingressus fuerat ad eum, dicens: Erasme, ecce ego veni ad te. Et statim liquefactum est ferrum tamquam cera; & in medio eorum stabat psallens, & benedicebat Dominum, dicens; Benedictus es Domine, qui fecisti cælum & terram, cui adstant Angeli & Archangeli cum tremore, & numerus Martyrum qui passi sunt propter te; qui fecisti misericordiam cum servis tuis, & liberasti Zydrach, [Ab Angelo eductus,] Misach & Abdenago de medio fornacis ignis ardentis, & de manu Nabuchodonosor Regis; & Daniel servum tuum de lacu leonum, oblato prandio per Abacuc Prophetam; & Susannam de falso crimine liberasti, & mecum fecisti misericordiam. Et ecce, Angelus Domini dixit ad eum: Erasme, exsurge, & ambula in k Italiam: ibi tibi Dominus æternam vitam tribuet in seculum seculi. Et quasi columba Christi plaudens, Sidugrido l se deposuit. [Sidugridum transfertur:] Alia vero die Imperator currens ad carcerem, signaturam annuli invenit: cumque designasset, præcepit ministris: Adducite magum, qui Deos nostros pro nihilo fecit. Ingressi autem carcerem, nusquam illum invenerunt: ferrum vero sicut cinis inventum est. Et factus est clamor magnus: [turbato Imperatore & civibus,] Hominem non invenimus: jam & ipsum ferrum cinis nobis esse videtur. Quod ut audivit Imperator, alapam sibi in fronte percussit, dicens; Væ mihi! delusum est regnum meum. Quid dicturus ero populo? Venerunt enim quasi quadraginta millia virorum & mulierum, ad spectaculum militis Christi: turbabatur tota civitas, in timore grandi posita: Christiani [servum] Christi quærebant; viduæ & orphani Episcopum requirebant, dicentes; Quid fecisti de homine isto? Tunc Imperator, timore perterritus, dixit, quod a Deo ejus in cælum raptus esset, & per premium magnum se redemit.

[7] Cum autem B. Erasmus in Sidugrido venisset, multos in Christi nomine baptizans, omnia virtutibus operabatur: nam infirmos & cæcos orationibus salvabat. Erat autem nobilis & primarius civitatis, nomine m Anastasius: cujus filius mortuus fuerat, & corpus ejus ad sepulcrum deducebatur. [filium Anastasii resuscitat,] Jussum enim fuerat a Domino S. Erasmo, ut eum suscitaret & redderet parentibus suis. Et apprehendens B. Erasmus sepulcrum ejus, dixit; Anastasi, si credis in Domino Jesu Christo, qui natus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine, recipies filium tuum salvum; multa autem turba populi mirabatur ad hæc verba. Anastasius dixit: Et tu potest filium meum resuscitare? B. Erasmus dixit: Non ego, sed Dominus meus Jesus Christus, cui ego servio. Anastasius dixit: Si filium meum mihi sanum reddideris, credo ego & domus mea, & populus universus. Tunc B. Erasmus jussit corpus ejus deponi, & secreto patrem & matrem jussit stare: & flexis genibus super corpus ejus, dixit: Puer, in nomine Jesu Christi surge. Cumque surrexisset, voce magna exclamavit, dicens: Vere magnus est Deus Christianorum. Pater, usque nunc erravimus: dei quos colebamus nihil sunt: [& multos convertit,] vidi enim eos in inferno non habere requiem a tortoribus. Deus autem unus famuli sui Erasmi magnus est. Et credidit Anastasius, & tota domus ejus, & populus universus. Qui in illa hora fuerunt ibi baptizati, sunt quasi n quadraginta millia hominum. Tunc B. Erasmus exclamavit voce magna dicens: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, qui congregasti populum tuum in via veritatis: tu enim Euangelica voce dixisti, Petite & accipietis, quærite & invenietis, pulsate & aperietur vobis. Benedic Domine populum tuum hunc, quem acquisisti tibi. Et facta est ad eum vox de cælo, dicens: Erasme, serve bone, qui pro me laborasti in terra, omnia quæcumque petieris dabuntur tibi. Et benedixit Dominus populum hunc, qui & credidit in illa hora: & omnia idola, quæ colebant, evertebantur. Per septem annos Erasmus docens populum & confirmans in doctrina Christi, dicebat; Custodite mandata ejus quæ audivistis, & magnalia Dei quæ fecit in vobis. Induite vos fide, & etiam fideles estote.

ANNOTATA G. H.

a In variis Mss. etiam Græcis, incipiunt Acta: In Antiochia civitate facta est &c. Ἐν Ἀντιοχείᾳ τῇ πόλει ἐγένετο διωγμὸς ὑπὸ Διοκλητιανοῦ. In Ms. Capuano plura, & a Gelasio II Papa plurima præponuntur, ut dictum est supra.

b Hinc ortu aut origine Antiochenus habetur.

c Mss. aliqua addunt, & imperabat dæmonibus, & statim effugabantur.

d Ms. nostrum 2, in civitate ista: Gelasius, in urbe hac, Græce, ἐν πόλει μου, In civitate mea.

e Idem Ms. ternos bis mutans. Græce ῥαβδοτύπτεσθαι ὑπὸ ὑπηρετῶν, fustigari a ministris.

f Variant Mss. Ex Verbo Patris, seu Christi, Ex Verbo Christum, per Verbum Patris.

g Ms. nostrum 2. Qui omnia ligata & abscondita patefecit, & ubi erant tenebræ lumen fecit oriri: qui & portas sua virtute & potestate confregit, ubi religavit patrem tuum diabolum, qui te sibi lucratus est: qui in fine seculi venturus est indicare vivos & mortuos.

h Hinc colligimus fuisse non Antiochiæ, sed in Patriarchatu Antiocheno; Episcopum.

i Ms. Capuanum: adeo ut omnes qui aderant illic populi, subitaneo se interire crederent interitu Vincentius, ita ut civitas ab ira Dei tota perire putaretur.

k Italia hic late sumitur pro regno Italico, quod a Diocletiano commissum erat Maximiano; ut idem videatur regnum Maximiani, & regnum Italicum, sive italia. In Notitia autem Imperii, sub dispositione Præfecti Prætorio Italiæ erat Illyricum Occidentale.

l Nomen varie exprimitur. In antiquißimo Ms. nostro habetur, Sidugrido: ubi arbitramur, litteris transpositis, intelligi Sigudunum, vel Singodonum, urbem Episcopalem in Illyrico Occidentali sub Sirmio metropoli, vulgo Sigetinz Lasio, aliis Zenderim, & Semender. In aliis Mss. legitur Lucrido. Mombritio Lucida, Vincentio Lucoida. Porro locum ibidem aßignandum, ad Tibiscum aut Danubrium, sequentia exigunt. Si enim iter Sancti fuit ex Syria per Armeniam, potuit transfretato Ponto Euxino venisse in Illyricum Occidentale, aut propter verbum ambula, itinere terrestri versus Septentrionem circumivisse.

m Forte in baptismo, propter filium resuscitatum, est Anastasius appellatus.

n Ita paßim Mss. At mombritius cum Vincentio, centum triginta animæ promiscui sexus, Ms. Capuanum quatricenti, forsan quadringenti.

CAPUT II.
Tormenta sub Maximiano tolerata. Varii conversi
& Martyres effecti. Obitus S. Erasmi
.

[8] Audiens Imperator Maximianus quæ facta fuerunt in civitate Sidugrido, a a Probo, iniquissimo homine & sacrilego, dicente; Audi, pie Imperator, quæ facta sunt in civitate tua. [Jussu Maximiani cæsus Erasmus] Regnum tuum delusum est, & Dii nostri nescio a quo homine & sacrilego Antiocheno subversi sunt: qui confitetur illum Jesum Christum, qui crucifixus est ab hominibus in Judæa, Dominum esse. Quod ut audivit Imperator, jussit B. Erasmum teneri, & præparatum tribunal ascendit, & ingressus est B. Erasmus: ad quem ait Imperator: Dic tu, scelerate homo, quæ tibi est religio? Tunc B. Erasmus tacuit, sed oculis in cælum respexit. Imperator dixit: Nihil loqueris? Et jussit maxillas ejus contundi: Tunc B. Erasmus dixit: Lupe rapax, plene iniquitate malefice, quid persequeris servum Dei? Imperator dixit: Quem confiteris? B. Erasmus dixit: Jesus Christum filium Dei. Imperator dixit: Nonne hic ipse est, qui crucifixus est ab hominibus in Judea? Tunc B. Erasmus dixit: Ipsius ego servus sum. Imperator dixit: Talis sis, qualis & ille est, & sic moriaris. Tunc B. Erasmus subridens, [fidem alacriter confitetur:] dixit illi: Optime Imperator, bene dixisti mihi, ut illius ego merear vestigia sequi: & effusio sanguinis illius illuminatio nostra est, quem si velis agnoscere & in illum credere, salvus eris. Imperator dixit: Tu in illum credas, & genus tuum. B. Erasmus dixit: Optime dixisti mihi: plane, quia sic credimus, & hostias laudis & jubilationis munera offerimus ei, qui salvavit mundum suum a peccatis eorum. Imperator dixit: Consule tibi, atque acquiesce: & sacrifica. Diis meis: B. Erasmus dixit, si videro Deos tuos, forte facio.

[9] Tunc gaudio repletus Imperator, cum universo populo perrexit usque ad templum Jovis, & jussit hominem Dei deduci ad civitatem b Sirmitanam; & præcepit organa & omne genus musicorum in templo præparari. Et hoc videns B. Erasmus, [Sirmii adducitur ad statuam Jovis:] ingemuit corde; & oculis suis ad cælum respexit, dicens: Christe fili Dei vivi, esto præsens in ista hora; & mitte Angelum tuum, qui mihi auxilietur & confirmet me in ista pugna diaboli, quam mihi præparavit. Cumque pervenisset in templum B. Erasmus, conversus ad Imperatorem dixit: Quid est Imperator? Ubi est Deus, quem me jubes adorare? Imperator autem, apprehendens manus ejus, ingressus est templum, & ostendit ei statuam æream magnitudinis cubitorum duodecim, & dixit: Ecce hic Deus meus, cui ego servio. [mox collapsam:] Statim ut diabolus aspexit in faciem Martyris Christi, cecidit statua, & in cinerem versa est, & exivit c draco magnus ex illa, & d occidit pene tertiam partem populi. Imperator se videns esse delusum, ascendit equum, & ad palatium pergebat, percutiens pectus suum, & dicens: Væ mihi! delusum est regnum meum, nescio a quo homine Antiocheno. Media autem pars populi clamabat: Sancte serve Dei, ora pro nobis, ut non pereamus ab isto dracone. Tunc B. Erasmus dixit: [Draconem coërcet:] Credite in Domino, in quo ego credo, & salvi eritis, & nolite seduci. Tunc B. Erasmus Imperavit draconi, ut ultra quemquam hominum non contaminaret.

[10] Videns autem universus populus Christianorum, quantas virtutes operabatur Deus per servum suum, cœperunt laudare Christum. Tunc B. Erasmus dixit: [convertit multos,] Ecce, quales virtutes operatur, qui credit in illum. Et tunc baptizati sunt quasi e quadraginta millia hominum: erat enim certamen in cælo & spectacula Angelorum, & pars diaboli quodammodo pugnabat. Tunc B. Erasmus exclamavit voce magna, dicens: Gloria in excelsis Deo, & in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Qui autem conversi erant ad Dominum, responderunt: Amen. Conturbata est civitas omnis Sirmitana: conterritus vero Imperator misit armatos, & jussit omnes qui ad Deum conversi erant gladio puniri. Martyrizaverunt autem trecentos triginta homines, qui commendaverunt se orationibus sancti Martyris Erasmi: quibus ait: Ite in nomine Domini feliciter in sanctam civitatem, [ex quibus 33 martyrio coronantur:] quam præparavit Dominus, & ego post modicum tempus ibo. Erant autem Angeli currentes per nubes cæli, suscipientes animas eorum; & triumphantes Martyres per gloriosam passionem, usque ad cælum audita est vox psallentium, Via justorum recta facta est, & iter Sanctorum præparatum est. Quod videns B. Erasmus, gratulatus est, ut bonus Pastor super oves suas, quas tradidit Christo.

[11] Tunc Imperator, furore repletus, jussit B. Erasmus teneri, [tunica anea indutus,] & diversis tormentis torqueri: & jussit ministris tunicam æream adversus staturam ejus adferri, & igneam fortiter eum vestiri, dicens: Nunc videbo, si Deus tuus eripiet te de manibus meis. Tunc B. Erasmus dixit: Carnifex plenus iniquitate, filius diaboli, verecundiam tuam laudo, quia deteror es cane: dixi tibi, & nunc dico, non timeo minas tuas: & si ampliora supplicia facias, cor meum non trepidabit. Et signans, se signo Crucis vestivit se tunica ignea, psallens propheticum Psalmum, dicens: Transivimus per ignem & aquam, & induxisti nos in refrigerium. [Psal. 65.] Item, tamquam aurum in fornace probasti omnes, qui in te credunt, & sicut holocausti hostias suscepisti. [Sap. 3] Statim tunica ignea, qua indutus fuerat, facta est frigida, sicut nix; ut nulla macula super eum inventa fuisset. Tunc B. Erasmus dixit: Ecce, Imperator, confusus es, & cum patre tuo diabolos eris in igne arsurus. Populus autem clamabat; Vere magnus est Deus Christianorum, qui tantas virtutes operatus est in illo. Imperator dixit: Artes sunt maleficiorum, ut igni imperet & deos nostros deludat. Tunc B. Erasmus dixit: Stulte Imperator, mecum est Christus filius Dei, qui igni imperat & deos tuos deludit; lapides & æramina surda, ab hominibus conflata, quibus tu ipse similis es. Nam Dominus meus Jesus Christus vivus est, & virtutibus vincit. Imperator dixit: Quamdiu injurias tuas tolerare possum? Tunc B. Erasmus dixit, Etiam & ego miror inverecundiam frontis tuæ, [& ollæ ferventi immissus servatur illæsus:] quia non erubescis.

[12] Tunc Imperator, furore repletus, jussit ministris suis ollam urnarum viginti parari, & plumbum & picem, simul cum cera & resina & oleo solvi; & replere & succendi. Et fecerunt ministri, sicut præceptum eis fuerat: & fervefacta est olla, & fluctuans sicut mare. Tunc B. Erasmus dixit Imperatori: Ista olla est meum refrigerium. Et, facto signaculo Christi, descendit in eam: statimque vox Domini super aquas, Dominus majestatis intonuit, & effudit unam undam ex olla, & ustulavit Imperatorem. Qui clamavit: Ardeo homo Dei, ora pro me. Tunc B. Erasmus dixit: Væ tibi, lupe rapax & filius gehennæ ignis, quem paravit tibi Deus, simul cum patre tuo diabolo & ministris ejus: scio quia cor tuum obduratum est, sed propter populum istum circumstantem erit tibi bene. Et quievit illi dolori multi autem in illa hora, crediderunt.

[13] Imperator autem, videns se falsum esse, jussit Martyrem Dei recipi, & in arcta custodia haberi, & ingenti ferri f pondere colligari. Cumque orasset, apparuit ei juvenis similis filio Dei, vocans illum, & dixit ei: Erasme, surge, [a S. Michaïle e carcere liberatus,] ego sum Michael Angelus, missus ad te ut ducam te in Campaniam provinciam, [in civitatem] quæ vocatur Formia, ad docendum populum. Et apprehendens eum ejecit illum de civitate Sirmitana: veniensq; g Curratium, naviculam a Domino paratam invenit, & transmigravit eum in provinciam h Campaniam. Alia vero die turbatus est Imperator, quod eum non invenisset, dicens; Quia Deus eripuit eum. Servus autem Dei Martyr Domini venit & sedit in civitate Formiana; & septem diebus per divinam gratiam requiescebat. Angelus autem Domini panem ei quotidie ministrabat. Et facta est ad eum vox de cælo dicens; B. Erasme, veni & requiesce in civitate, quam paravit Deus fratribus tuis Martyribus & Phophetis; & recipe fructum laboris tui: per te enim ego honorificatus sum in cælo & in terra. Et respiciens B. Erasmus in cælum, vidit coronam inenarrabilem, & occursuram sibi decoram multitudinem Apostolorum & Prophetarum; & inclinavit caput suum, & dixit: Domine, suscipe animam servi tui: & completa oratione reddidit spiritum. Et visa est anima ejus candida tamquam nix, & quomodo ab Angelis deducebatur cum gloria magna, [Formiis moritur.] & cum illis lætus cælum penetrabat quarto i nonas Junii. Tunc B. Erasmus pro viduis & orphanis precabatur: Domine, unigenite Dei Patris, qui me fecisti requiescere in loco meo, qui est locus habitationis tuæ, concede, ut qui me petierit in nomine tuo, recipiat k [a te] suam mercedem Sabbato & Dominica. [Ego autem Erasmus] non recedam a loco isto. * Passus est autem beatissimus Martyr Erasmus temporibus Maximiani & Diocletiani, regnante Domino nostro Jesu Christo,] cui est honor & gloria, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA G. H. ET D. P.

a Erat in præcipuo Ms. Lucrido: sed ex priore reposuimus, Sidugrido.

b Sirmium metropolis Illyrici Occidentalis, seu Pannoniæ inferioris, sive Serviæ, a quo prior locus non procul abfuit. Consule Geographiam sacram Caroli a S. Paulo pag. 75. Fuisse autem Sirmium palæstram plurimorum Martyrum ex nostro opere constat: & quidem sub Maximiano Imperatore passum ibi S. Sirenum seu Sinerium, diximus 23 Februarii.

c Gelasius, ingens serpens.

d Ms. nostrum: Et gyrans per totam ædem templi, flatu suo fere occidit tertiam partem populi. Sed hoc & alia plura fabulam sapiunt.

e Ita paßim Mss. & Mombrititius, quasi mille homines: Gelasius, fere mille homines: Ms. nostrum 2, plures conversi sunt.

f Mss. Ultrajectinum nostrum 2, mille pondera ferri imponi super collum ejus.

g Curratium, Ortelio, in Pannoniæ & Illyrici veteris tabula, insula Curicium, seu Curicia, haud procul ad Istria dißita, nunc Veglia dicta.

h Potuit navi appulisse in aliquo portu Aprutii, & inde Formias ambulasse.

i Idem etiam Græce legitur. In nonnullis Mss. tertio Nonas, atque hoc secuti sunt Usuardus, Ado, & alii. Monbritius, non simpliciter mortuum tali die, dicit; sed, Passus est autem, inquit, beatissimus Martyr Erasmus, quarto nonarum Juliarum. Ubi, præterquam quod erratum sit in mense, deflectitur ab Actis, sicca morte defunctum Erasmum scribentibus; adeoque solum ob tolerata sæpius mortalia tormenta, Martyrem vocantibus. Quæ porro hic sequuntur rectius omisit scriptor Legendæ, quam Mombritius secutus est.

k Sensum hic nullum habebant Mss. ubi legebatur, recipiat mercedam Sabbato & Dominica, cui est honor &c: sed sensum supplevi partim ex Græcis, partim ex Mombritio: in Græcis enim sic legebatur: λήψεται τὸν μίσθον αὐτοῦ παρά σου· ἐγώ δέ Ἔρͅασμος σαββάτου καὶ κυριακῆς ἀπὸ τοῦ᾽ τόπου τούτου ὀὐκ ἀφεστάσομαι. Ego vero Erasmus Sabbato & Dominica a loco isto non recedam: quæ verba Martyri afficta nihil dubito.

APPENDIX D. P.
Actorum censura: tormenta alia Sancto adscripta:
miracula quædam.

Erasmus Episcopus, Martyr Formiis in Campania (S.)

BHL Number: 2586

AUCTORE D. P.

[14] Quisquis hæc Acta contulerit cum paucis illis, quæ ex Proconsularibus Martyrum quæstionibus excepta fide publica inveniuntur, [Acta hæc, licet antiqua,] subducta manibus tyrranorum, ecclesiasticas omnes scripturas abolitas volentium; satis mecum agnoscet, non esse ipsa primæ illius notæ; ac neque secundæ, quæ fidelium memoriæ aliquamdiu infixa, sine fuco atque simpliciter scriptis sunt tradita; sed omnino tertiæ, quibus Paßiones Martyrum, cultu & veneratione celebrium, iis habentur circumstantiis adornatæ, quas opportunas sibi scriptores censuere, admirationis ciendæ quam veritatis explicandæ studiosiores. Hinc tot illæ cælitus allapsæ voces, hinc ipsorummet Imperatorum singulis in quæstionibus præsentium altercationes, ut plurimum infra personarum suarum dignitatem, iisdem inflictæ, & ad Martyrum preces ablatæ pœnæ; [minus tamēsincera;] hinc accumulata supra diversa; hinc præsentis populi, aut divinitus prostrati, aut ad fidem conversi, numerus supra verosimilitudinem auctus, aliaque similia; quæ omnia in Actis præmißis invenias, eo etiam difficiliora creditu; quod quæ Antiochiæ & Sirmii gesta dicuntur, censeri debeant Formiis scripta; quo eorumdem tam distinctam pervenisse, ex locis adeo remotis, notitiam, haud est credibile; præsertim post aliquot seculorum lapsum, quibus scriptum nihil ea de re fuerit.

[15] Istis tamen, antiquitus scriptis, & ex parte confictis, non contenta posteritas, in augendas eas narrationes prona, quæ excitandæ pietati ornandæque religioni videntur conducere; eisdemque sic auctis eo facilius credula, quo minus licitum æstimat de talibus dubitare; alia atque alia tormenta paßioni, jam plus quam satis exaggeratæ, [in picturis Cajetæ expositis.] adscripsit. Horum series, una cum priori tota Legenda, quæ sumpta fuit in argumentum novemdecim tabularum pictarum, ecclesiam Cajetanam ornantium, circum illam spectatur, cum hisce subscriptionibus a nostro Nicolao Beatillo quondam ad Bollandum trasmißis, I. Mundo editus, sacro fonte baptismatis abluitur, atque litterarum studio traditur. II. Fidem Christi B. Erasmus Gentibus prædicat, atque Episcopus consecratur. III. Vinctus Diocletiano Imperatori præsentatur, quem Christi fidem confitentem pugnis in faciem cædi jubet. Hoc Sirmii jußisse Maximianum, habent Acta. IV. Plumbatis cœsus, in bullienti olla immergitur (hoc etiam Sirmii factum istic dicitur) & populus adstans infidelis fulmine prostratur. [varie augentur:] V. Jussu Angeli Euangelium Christi Gentibus annuntiat; ac denuo comprehensus, in altissimam foveam præcipitatur; sed ab Angelo extrahitur: non denuo comprehensium dicunt Acta, sed post primam quæstionem carceri mancipatum. VI. In oleo pice ac resina torquetur, num. 5, sub prima quæstione; deinde campanæ ardenti supponitur, quæ nutu divino est fracta. Merum hoc figmentum est: nec enim campanas, & quidem tantas ut hominem suppositum operirent, noverat seculum istud: tacent autem de tali tormento Acta. VII. B. Erasmus sua predicatione multos ad Christum convertit, [& alterantur:] num. 7 VIII. Quos in fide Christi instruxit, baptizat, & ut aliis Gentibus Euangelium Christi prædicaret illinc discessit, Antiochia videlicet. IX. Dum verbum Dei Gentibus prædicaret (Sigiduni scilicet) a satellitibus rapitur, atque in aterrimo carcere clauditur. Tacent hoc Acta, uti & quod sequitur. X. Ab Angelo meruit consolari, atque a vinculis liberari: sed denuo capitur, quarta jam vice juxta has picturas, at juxta Acta solum secunda; & Imperatori Maximiano sistitur, num. 8, XI. Jussu tyranni tunica ferrea candenti induitur: sed rore cælesti infrigidatur, illæsusque servatur. num. 11.

[16] Quæ porro sequuntur, nulli certo loco adscribuntur, & in Actis non attinguntur. XII. Diocletianus, se vinci erubescens, jussit B. Erasmum exulare. [additis etiam tormentis alibi non scriptis.] XIII. Dolio, clavis acutis intrinsecus repleto, immissus, ex monte devolvitur: & ab Angelo extractus, jubetur annuntiare Christum. XIV. Virgis ac flagris acerrime cæditur, dentes ei excutiuntur; ac jubente Deo iterum ivit prædicatum. XV. Prunis subjectis assatur, ac postea unguibus manuum ejus acutissimi clavi infiguntur. XVI. Quatuor equis discerpitur, sed a Christo denuo curatur ac sanitati restituitur, Sic distractus, non erat restituendus sanitati; sed reductis ad invicem partibus jam inanimis, revocandus in vitam. XVII. Ejus intestina extrahuntur: sed Christus illum in vita conservans, jussit ut nomen ejus Gentibus, annuntiaret. Sub isto quidem tormento jam paßim Sanctus pingitur, sed alter forsan Erasmus hoc supplicii genere martyrium consummavit; quod causam dederit multa miscendi. XVIII. Constanter prædicans multos ad Christum convertit, ac in fide stabiles baptizat. XIX. Angelus ei diem obitus sui annuntiat. Coronam e cælo sibi missam aspicit, & sic orans spiritum cælo reddidit, idque Formiis, secundum Acta.

[17] Hactenus de picturis Cajetæ spectandis, & qualemcumque historiam reprasentantibus vitæ, quæ Ioanne Casinensi, postea Damaso Papa II, [Corpus Formiis translatum Cajetam,] ad historiam Translationis Cajetam factæ venturo, sic concluditur: Sepultus est autem S. Erasmus ad Occidentalem ejusdem civitatis Formianæ partem, juxta Amphitheatrum, a Probo Episcopo, hinc dumtaxat noto: & in eodem loco multis temporibus, videlicet usque ad ejusdem Urbis excidium, requievit. Plurimorum namque post ejus transitum annorum curriculis revolutis, cum ab Agarenorum exercitu destructæ fuissent Formiæ; Cajetani cives, metuentes ne, vel vi vel furto, pretiosum beati Martyris corpus, si ibidem relinqueretur, amitterent; illud intra urbis sue mœnia transtulerunt, & in adito sanctæ ac gloriosæ Dei genitricis & virginis Mariæ recondiderunt. Post annos triginta cum Summus Pontifex & universalis Papa Joannes Sanctæ Romanæ & Apostolicæ præesset Ecclesiæ, Bonus, [& post annos 30 requisitum invenitur.] Cajetanæ civitatis Episcopus, una cum Docibile Joannis Patricii jam defuncti Filio Patricio, B. Erasmi Martyris requisivit exuvias. Inventas autem, eo loco, quo superius positas memoravimus, terra profundius fossa occuluit, & desuper adversus meridiani climatis aspectum, in honorem Martyris altare construxit: lapis etiam in gradibus, qui juxta altare sunt, positus est, quibusdam characteribus insignitus, in quibus continentur hæc scripta: In hoc loco inventum est corpus Sancti Martyris Erasmi, illibatum & integrum, temporibus Joannis Papæ, a Bono Cajetano Episcopo.

[18] Eadem ex jam dicta Vita Cajetæ inventa, transmisit nobis prælaudatus Beatillus, sed nonnihil interpolata. Nam ad verba, [Sub Ioanne Papa IV,] Annorum curriculis evolutis, * additur, scilicet ab Incarnatione D. N. Jesu Christi anno octogesimo quinquagesimo sexto, temporibus Gregorii Papæ IV, & Joannis Magni Cajetæ Patricii; ubi apparet annum eversarum funditus Formiarum, cum Pontifice, ante duodennium mortuo perperam jungi. Certiori verosimiliter notitia ad secundum * apponitur facta Translatio, septimo kalendas Novembris. Sed ad tertium *, Joannis Papæ nomini additus numerus X, proceßisse non potuit ex errore priori, per quem secunda post annos XXX Translatio, anno DCCCLXXXVI debuisset facta fuisse: tali enim anno omnes consentiunt Stephanum V sedisse. Ioannes autem X, [atque exinde ibi claret miraculis.] secundum nostram Chronologiam, primum sedere cœpit anno DCCCCXV. Sed redeo ad Gelasianum contextum, qui sic continuatur. Quibus autem modis ad hoc usque tempus (puta usque ad annum circiter DCCCLXX vel LXXX) quibus, inquam, modis beatus Martyr suæ patrocinetur civitatis civibus, quantisque virtutum signis præsentem se eis semper esse demonstret, non est hujus scriptionis evolvere. Fiunt autem & in loco, ubi nunc requiescit, & in loco, ubi ante apud Formias positus erat, crebra ejus meritis & intercessione miracula: omnibusque digne pulsantibus aperitur, digneque petentes accipiunt quæ precantur. Præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus, per omnia secula seculorum. Amen.

[19] Ex istis tamen miraculis ad nostram notitiam pervenit nullum; [Ex his unum scribitur,] præter unicum, in quadam sacrorum monumentorum collectione, a Cardinali S. Severinæ dimissa suo ex Sorore nepoti, Illustriss. D. Iosepho Costæ, apud quem eam vidimus Romæ anno MDCLX; ubi inter alia legebatur quod sequitur, sub hoc Titulo, Novum miraculum S. Erasmi factum, regnante Domino nostro Carolo II filius: qui fuit Caroli Andegavensis, utriusque Siciliæ primi ex Francorum gente Regis, defuncti anno MCCLXXXV, superstes patri usque ad MCCCIX præfatum Titulum sequebatur exordium tale: Deus noster, lux vera, quæ omnem hominem illuminas venientem in hunc mundum, in tantum odit opera tenebrarum, ut Apostolos suos in mundum universum, prædicaturos euangelium omni creaturæ, missurus, eis præceperit, dicens; Quod dico vobis in tenebris dicite in lumine, & quod in aure auditis prædicate super tecta. Quoties ergo gloriosus in Sanctis suis, & in majestate mirabilis, suam dignatur Ecclesiam, Sanctorum meritis, decorare miraculis; non talia ponenda sub modio, vel in tenebris relinquenda; sed potius divulganda voce præconia super tecta, & quantum possibile est quotidie singulorum auribus inculcanda; ut spes nos pulcherrima foveat, in eo qui est omnium vera salus.

[20] Sane, meritis & virtute mirabilis Christi Martyris & Pontificis Erasmi, [anno 1300 relatum] miraculum cunctis sensibus admirandum [contigit] diebus proximis in majori ecclesia Cajetana, ubi ipsius corpus sanctissimum requiescit; præsidente venerabili Patre Domino Matthæo, tunc ipsius Civitatis Dei gratia Præsule; & coram pluribus Clericis & Sacerdotibus Cajetanis divulgatum extitit seriatim, prout describetur inferius, per quemdam Catalanum: qui cum quodam galliono Provincialium ad portum Cajetæ venerat, die secunda mensis Septembris, quintæ decimæ Indictionis, Pontificatus Domini Bonifacii octavi anno sexto. Omnia hæc annum MCCC notant, quando mense Septembri inchoabatur Indictio XV, & Bonifacius iste adhuc numerabat annum VI Pontificatus, ad quem ordinatus fuerat XXIII Ianuarii MCCXCV: [ab illo qui injuste suspensus;] ex quo erravisse intelligitur qui millesimo trecentesimo primo factum miraculum scripsit in titulo. Retulit enim, ipso eodem die secundo mensis præfati, dictus Catalanus, lacrymabili vultu, pio affectu, & mente devota, offerens primo ante ipsam relationem, in altare dictæ Ecclesiæ, pro voto quasi adimplendo, quasdam furcas cereas, in quibus furcis quædam statua hominis ceræ pendebat suspensa: quia nuper ipse relator injuste fuerat in partibus Provinciæ condemnatus ad furcæ suspendium, & post latam sententiam ductus ibidem ut suspenderetur: verum antequam suspensus existeret, B. Erasmum Martyrem invocavit ut sibi assisteret, ipsumque adjuvare suis meritis & divino præsidio dignaretur. Et post hæc per gulam more solito suspensus fuit, abeuntibus ab ipso loco suspendii omnibus qui interfuerant in eodem. Deus autem, [invocato S. Erasmo ab eodem fuerat conservatus.] veniæ largitor & humanæ salutis amator, cujus benignæ aures Prophetam clamantem de profundis in ventre ceti post triduum non absque mysterio exaudivit, suspensi clamorem B. Erasmi meritis exaudivit, in puncto quo mortis instantia distantiam renuebat. Stante itaque prædicto suspenso, & pro mortuo ab omnibus derelicto, ibidem statim apparuit super furcas invocantis invocatus Antistes Erasmus, in specie seu forma hominis, tenentis in manu ensem evaginatum: & cum dicto ense præcidit funem, in quo pendebat suspensus; & præciso fune, suspensus ipse in terram cadens, illæsus evasit; magnificans Deum & Martyrem gloriosum Erasmum, ad cujus invocationem a morte tam crudelissima sic subito mirabiliter extitit liberatus. O beata urbs Cajetana, quæ talem ac tantum habere meruit protectorem, qui predicta scribentem una cum legente protegat ac etiam auditorem.

[21] Est Neapoli insigne castrum, in summo monte a Carolo V Imperatore extructum; quod urbi imminens, [Neapolitanum castrum vulgo Sant-Elmo dictū] plebi ad seditiones pronæ pro fræno est, Castel Sant-Elmo vulgo dictum, de quo Leander Albertus in Campania loquens, Santeremense castellum nominat, quasi a Sancta eremo: sic enim penultima correpta pronuntiant Itali ex usu Græcorum, quorum etiam lingua & accentus toto Neapolitano regno prævaluit, ad multa post Christum natum secula. Summontius historiæ Neapolitanæ Italicus scriptor, Sant-ermo, & in Indice Sant-eramo pronuntiari jubet. De hoc magnopere non laboro, cum sciam quam facile usu vulgi commutentur liquidæ l in r, & contra. Sed cum Sant-elmi nomen usque in Lusitaniæ maritima promotum videam, eoque nomine jam olim, ad portum a S. Sebastiano dictum, ecclesiam fuisse, [& ecclesia in Lusitania,] quæ nato deinde Ordini Prædicatorum ceßit; merito censui, XV Aprilis ad Acta S. Petri Gonzalvii, ex eo Ordine, cui vulgus Santelmi cognomentum tribuit; ex ejusmodi cognomento non probari, ipsum ad Santelmiorum in Lusitania familiam pertinere; sed illud aptatum ei fuisse a nautis, præsentem ejus opem inter tempestates invocati experiri solitis, apparente super navim facula, quam prisci Helenam nuncupabant, ipsi vero Sant-Elmum vocare didicerint, a Neapolitani littoris nautis, solitis in tali neceßitate S. Erasmum, Formiis & Cajetæ civitatibus littoreis nominatißimum, appellare. Sane non minus Ἔρασμος (sic enim Græce scribitur) quam Ἔρημος, potuit in Ἔρμος usu vulgi contrahi, ac deinde Ἔλμος pronuntiari. Est enim Ἔρασμος nomen Græcum, ab ἐράω, Amo, idem quod Ἐράσμιος Amabilis, participiale contractum ex ἐράσιμος, amandus, [ab hoc S. Erasmo nuncupari censentur.] sicut a γελάω rideo, γελάσιμος ridendus derivatur. Magis autem natum est fieri, ut titulus Sancti præfigatur usu vulgi Erasmo, tot miraculis claro, cujus eo in monte sacellum aliquod vel etiam parochia fuerit; quam Eremo, sanctitatem nullam nisi ab incolis aptæ habere. Maneat ergo, quod alias dixi, istam nautarum religionem, Santelmum invocantium, originem potius habere ab Erasmo vetustissimo Sancto, quam ab altero diversi prorsus nominis longeque recentiori; neque hactenus probato ad Santelmiorum familiam pertinere, qui Gonzalvii cognomen æque nobile in Ordinem intulit. Quare conjecturam tam rationabilem nemo velit carpere, ut propositam ex livore, erga decora Ordinis, maximam in hoc opere nostro partem atque adeo etiam laudem ex eodem habentis.

[22] Porro ad probandum quod cultus S. Erasmi toto se orbe Christiano diffuderit, etsi, præter Romanum Breviarium ubiq; nunc vulgatum, faciant vetera Ecclesiarum Hispanicarum, [Warburgi in Westphalia.] Gallicanarum, Germanicarum, & Belgicarum Breviaria, apud nos acervata; lubet tamen Warburgo, Paderbornensis in Westphalia veteris Saxoniæ parte haud ignobili oppido, proferre descriptionem sacelli & cryptæ Sancto ibidem dicatæ, sicut eam a nostris per eam diœcesim Mißionariis accepi hoc tenore. Warburgi, in monte iisdem mœnibus incluso, terra, qua pene occultabatur, permisso dumtaxat angusto ingressu, erutum nunc visitur sacellum. Ei olim quidem spectabile templum incubuerat, cujus nunc preter relationes majorum vix quidquam est reliquum: [Ad Sacellum Sancti adductus puer] nisi illud ipsum rude? sacellum an crypta S. Erasmi nomine olim consecrata, tam omni religionis antiquo usu superiore ætate exuta, ut mulieres tantum accepto a progenitoribus more, morbidis mancisque pueris isthinc salutem peterent, reportarentque cum aliæ clam, tum palam; & perspicue anno abhinc tertio una aliqua. Hæc eo loci, tridui ex voto comprecatione simul atque perfuncta, vidit repente erectum in pedes, & e sacello præcurrentem sibi duodennem filium, qui semestri spatio, omni pedum officio destitutus ad movendum se loco, ad eum usque diem succollantium eguerat fueratque usus beneficio; frustra opem antea a mortalium chirurgia præstolatus. Resilla uti in oculis civitatis evenit, [gradiendi facultatem recipit:] ita & magnam illi admirationem, & sacello nomen fecit, atque fama & juramento liquidius confirmata, calamitosos aliunde homines Warburgum traxit; movitque & Missionarios nostros, ut hoc demum anno, bona Celsissimi Principis pace, illustrando Thaumaturgo S. Erasmo ejusque clientari loco diem aliquem statuerent, quo celebriore atque ad pia hominum vota & postulationes opportuniore, id loci supplicatio duceretur.

[23] [quare instituta illuc processione,] Placuit in rem post Divi festum proxima SS. Trinitatis Dominica, qua supplicationis solennia, supra quam exspectari pro auspicio poterat, religiose magnificeque habita sunt; tanto e longinquo etiam affluentium hominum numero, ut repentina ex oppido opus fuerit mutuaque opera Patrum Predicatorum, qui tribus e Societate nostra Sacerdotibus, binos e sua familia in secretas confitentium expiationes mitterent auxilio, reliquis in proprio templo eadem re occupatis. Suntque prædicti Patres meriti bene, cum hoc nomine, tum quod re divina quam faciebant, extructam stationem nostram honorarent: subinde composito ad familiare vexillum ordine, in sacram ambulationem officiose se ipsi inferrent comites; sed ad & aptiorem festive pietati circuitum transitumque, permitterent asceterii sui ambulacra, aliaque offerrent omnia, quæ vel ad augmentum facere viderentur, vel ornamentum. Utrique Warburgensi oppido, [instauratur religio loci an. 1679,] suo & utriusque Ecclesie sue cultu, decore prodeunt; invitatu nostro e vicinia pagi, ad sacra sua signa dispositi se addebant, ibantque distincti ad Parochorum ductum atque approbationem universorum; ut qui raram istam ordinatamque in tam numeroso hominum confluxu continuationem, multum prædicarent, aliisque hoc certe capite longe anteferrent. Amplum nec levis pretii vexillum, eviscerati in glomum Thaumaturgi martyrio graphice signatum, aliaque ejusdem Sancti monstrabilis statua, quæ ad splendorem deferebantur: perinde & Missalis liber non inelegans, qui non ita pridem advenit, corrogato aliunde per Missionarios ære isti sacello, nova omnia, obtigerunt. Sed ne, dum adscititius sacelli cultus instruitur, sacellum ipsum incultum maneat, tectoque suo ut hactenus nudatum: rogatus modestissime per Missionarios Celsissimus Princeps, clementissime annuit, [favente insigniter Episcopo Paderborn.] ut quo magis in administranda usurpandaque divina sacraque re concurrentium commodis serviatur; non tectum modo, sed præ tecto aliud paris cum sacello fornicato dimensionis fastigium, velut sacellum sacello, sumptu Principali atque ad Missionariorum moderationem, proximo vere imponatur.

[24] Hactenus ad me illorum unus, anno MDCLXXIX, tribus ante annis quam moreretur ipse Celsißimus Princeps, Ferdinandus Furstenbergius, [S. Erasmi ibi olim capsa cum 3 Virginibus sanctis.] Paderbornensis ac Monasteriensis Episcopus, operis nostri Patronus singularis; cujus etiam liberalitate Warburgi erectum stabat prædictorum Patrum Prædicatorum cœnobium; & utraque in diœcesi alia plurima loca pia, vel a fundamentis educta, vel splendide restaurata, vel insigniter ornata locupletaque numerantur: quorum tot benefactorum meritum secutum est animam, ex hac vita mortali abeuntem anno MDCLXXXII, IX, Iunii, & merces in æternum manebit. Quod apud me est Sanctuarium Paderbornense, olim a nostro P. Ioanne Gamans congestum, ex cujusdam Werneri libro 3 de Westphalia cap. 8, quod est de Sanctis Westphaliæ, hæc suggerit: In Warburch est capsa S. Erasmi, cum tribus Virginibus sacris, scilicet Alheide, Armgarde, Gertrude. Hinc suspicabar, eo loci olim Parthenomen fuisse, in quo tres illæ insigni sanctitate claruerint, & sepultæ sint, ac forte etiam elevatis de terra corporibus in unam simul capsam sint conditæ, cultæque ut Beatæ. Sed R. P. Ioan. Kloppenborg, quo ad prosequendam & luci dandam historiam Westphalicam utebatur Princeps prælaudatus, quoque etiam nunc utitur illius dignißimus in Paderbornensi Sede successor, suspicionem istam exemit, firmiter asseverando, nullum Warburgi unquam Parthenonem fuisse, atque adeo Virginum istarum Reliquias aliunde eo allatas.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Erasmus von Antiochia

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Erasmus von Antiochia

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Iunii I., Antwerpen 1695 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.



Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.