Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTIS XLVIII MARTYRIBVS LVGDVNENSIBVS,
POTHINO SEU PHOTINO EPISC. ET ZACHARIA PRESB. VETIO EPAGATO, MACARIO, ASCLIBIADE, SILVIO, PRIMO, ULPIO, VITALE, COMMINO, OCTOBRE, PHILOMENO, GEMINO, JULIA, ALBINA, GRATA, ÆMILIA, POTAMIA, POMPEIA, RODANA, BIBLIDE, QUARTIA, MATERNA, HELPIDE, MATURO, SANCTO DIAC. ATTALO, ALEXANDRO, PONTICO, BLANDINA, JUSTO, ARISTEO, CORNELIO, ZOSIMO, TITO, JULIO, ZOTICO, APOLLONIO, GEMINIANO, JULIA, AUSONA, ITEM ÆMILIA, JAMNICA, POMPEIA, DOMNA, JUSTA, TROPHINA, ANTONIA.


ANNO CLXXVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Circa Nomina Martyrum & quædam de ipsis dubia.

Pothinus seu Photinus Episcopus, Martyr Lugduni in Gallia (S.)

AUCTORE G. H.

Lugdunum, antiquißima urbs Galliæ, & celeberrimum etiamnum emporium, triumphat hoc die in suis Martyribus, quorum memoriam celebrant paßim omnia Martyrologia. Nos nomina in quinque decurias distribuimus. Harum prima est, Pothini Episcopi, Zacchariæ Presbyteri, [Nomina Martyrum,] Vetii Epagati, Macarii, Asclibiadis, Silvii, Primi, Ulpii, Vitalis, Commini. Ex his Vetius Epagatus unus idemque est: in Martyrologii Hieronymiani apographis solum Vestius seu Vethius appellatur: apud Adonem & alios Epagatus dumtaxat: apud Gregorium Turonensem lib. 1 de Gloria Martyrum cap. 49, videntur ob interpunctionem duo censeri. Altera decuria est SS. Octobris, Philomeni, Gemini, Juliæ, Albinæ, Gratæ, Æmiliæ, Potamiæ, Pompejæ, Rodanæ. In aliquibus Mss. variant lectiones, Albini, Miliani & Rodiani. Apud Gregorium Turonensem loco Potamiæ, est Posthumiana, & Rodane scribitur. Tertia decuria est SS. Biblidis, Quartiæ, Maternæ, Helpidis, Maturi, Sancti Diaconi, Attali, Alexandri, Pontici, Blandinæ. Pro Helpide, est etiam Helpis quæ & Amnas: apud Gregorium Turonensem Elpen ipsa Stamas, & deest Attalus: post Helpidem vero additur, Hi sunt autem, qui bestiis traditi sunt. Quarta decuria est B. Justi, Aristei, Cornelii, Zosimi, Titi, Julii, Zotici, Apollonii, Geminiani, Juliæ, Tres ultimi cum Ausona desunt apud Greg. Turonensem; apud quem iterum ante Aristeum ista leguntur in Mss. & apud Adonem, Hi sunt, qui in carcere spiritum reddiderunt. Dein quintam decuriam, sed non integram faciunt nomina Ausonæ, Æmiliæ, Jamnicæ, Pompejæ, Domnæ, Justæ, Trophimæ, Antoniæ: quarum tres priores, in Beda supposititio, seorsim habentur etiam IV Iunii. Apud Turonensem additur Mamilia, & alia nomina exprimuntur diversimode. Et hi quadraginta octo Martyres, Lugduni paßi isto numero asseruntur in tribus Martyrologii Hieronymiani apographis. Apud Adonem omittitur Sanctus Diaconus; & post Gratam additur Rogata; sed hanc cum Martyribus alibi passis jungendam, de quibus infra agimus, indicatur in dictis apographis. In Corbeiensi solum quadraginta sex prætitulantur, [numero 48.] & interim enumerantur nominibus expreßis, quadraginta octo: Julius autem, in quartam decadem a nobis relatus, solum in dicto Corbeiensi reperitur. Beda in suo genuino Martyrologio, & Ms. Reginæ Sueciæ, quod Holstenius valde laudat, nominant S. Blandianam cum aliis XLVII. In Mss. Gellonensi Augustano, Labbeum & S. Galli, indicantur Photinus & quadraginta octo Martyres, sed tot sunt simul cum Photino. Usuardus memorat Fotinum Episcopum, Zachariam Presbyterum, Sanctum Diaconum, Epagatum, Maturum, Attalum, Albanam, Gratam, cum aliis quadraginta; atque ita, etiam juxta illum, simul censentur quadraginta octo: quo etiam numero illos computat Turonensis, sed in nominibus variant.

[2] [Acta martyrii;] Acta martyrii descripta fuerunt ab Ecclesia Viennensi & Lugdunensi, ad Ecclesias Asiæ & Phrygiæ, suntque edita libro quinto Historiæ Ecclesiasticæ, Græce primum apud Eusebium Pamphilum, dein Latine a Rufino Presbytero: & hanc Latinam editionem hactenus in pretio habuerunt Ecclesiæ Latinorum; adeo ut paßim inde eruta extent Acta in Mss. codicibus; quorum autem ad nos ecgrapha pervenerunt, hi sunt: Codex Lugdunensis, ad Collegium S. Iusti pertinens; Augustanus, Marci Velseri; Trevirensis, monasterii S. Maximini; Bodecensis, Canonicorum Regularium in Westphalia; deinde nostrates aliqui, & unus a Petro Loveto Iurisconsulto Bellovacensi repertus. In horum aliquibus Acta inveniuntur contracta, aut mutato ordine prolata nomina, vel vitiata: & sic in tomo secundo Mombritii proponitur Paßio SS. Pontici & Balbinæ Martyrum; & alibi eadem inveniuntur sub titulo SS. Photini & sociorum Martyrum. [nomen Photini varie scriptum.] Ex eadem Latina editione desumpta sunt verba Martyrologiorum. Hinc apud Usuardum, Episcopus Lugdunensis per litteram F scribitur Fotinus, pro quo tamen Ado per litteras Ph nomen Photini expreßit, quod conformiter ad etymon nominis, ἀπὸ τοῦ φωτός sumpti, Latine Lucidus diceretur: & hoc secuti paßim posteriores. At S. Hieronymus de Scriptoribus in Irenæo Pothinum cum aspiratione in medio; & Græci, apud Eusebium atque Nicephorum, Ποθεινὸν scribunt, ἀπὸ τοῦ πόθου, quasi dicas Desiderabilem: in apographo autem Epternacensi Hieronymiani Martyrologii, Potinus habetur, omissa prorsus aspiratione. In Mss. vero Lucensi & Corbeiensi loco Pothini, legitur Rogatiani, nescio qua librariorum oscitantia. Rainaudus in Indiculo Sanctorum Lugdunensium, Pothinum cum aspiratione in medio definit esse exarandum. Res ea parvi momenti est, modo unus idemque sanctißimus Episcopus Lugdunensis intelligatur.

[3] Beda in suo genuino Martyrologio elogium SS. Blandinæ & Pontici profert hujusmodi: [Elogium SS. Blandinæ & Pontici ex Beda] Ipso die in Lugduno, S. Blandinæ cum quadraginta septem Martyribus: cui a prima luce usque ad vesperam tormenta semper innovantes, ad ultimum victos se tortores confitentur: quæ & secundo die pulsata cruciatibus, non superatur. Tertio quoque die religata ad stipitem, atque in crucis modum distenta, bestiis pabulum præparatur. Quam cum nulla ex bestiis auderet attingere, rursum revocata ad carcerem: quarto etiam verberibus acta, craticulis exusta, & multa alia perpessa, ad ultimum gladio jugulatur. Tunc & Ponticus, puer annorum quindecim, per omnia tormentorum genera cum ipsa circumactus, & materna ejus cohortatione roboratus, ante illam martyrium consummavit, sub Antonino Vero. Scriptum in Historia Ecclesiastica libro quinto, scilicet a Rufino Presbytero.

[4] Sed difficultas exoritur, quod Balbina secundo die, pulsata cruciatibus, non superata dicatur, & istæc apud Bedam & apud Rufinum etiam latius; apud Eusebium autem eadem tribuuntur Biblidi, ad fidem, semel negatam, [Unde differentia inter Eusebium & Rufinū.] constantius profitendam reversæ: de qua differentia inter utrumque Auctorem, ut judicare per se poßit lector, arbitrium ei relinquemus in Notis. Iam sicut Biblidis non meminit Rufinus, ita etiam Eusebius non facit mentionem S. Zachariæ Presbyteri, quem laudat Rufinus, & quem commemorant omnia Martyrologii Hieronymiani apographa; Turonensis etiam, Usuardus, Ado, Notkerus & alii. Num ergo Rufinus, codicem Eusebii sinceriorem nactus, aliter reddiderit, quam fuerant omnia exemplaria, ad quæ curatæ editiones? aut ex germana Viennensium & Lugdunensium epistola supplevit quæ de S. Zacharia Eusebius omiserat? aut denique, solita interpolandi libertate, quæ de S. Zacharia, S. Pothini collega aliunde comperta habebat, intrusit in epistolam Eusebii, paraphrastes hac in parte, potius quam interpres? Nos cum Raynaudo id disquirentes, ratam habemus notitiam S. Zachariæ Presbyteri; cum ipse etiam Eusebius fateatur truncatam se proferre dictam epistolam; paucorumque dumtaxat Martyrum in iis gesta contineantur, ceterorum nomina aliunde debeant innotuisse Auctori Martyrologii Sanctoque Gregorio.

[5] [Novitiæ conjecturæ de S. Rodana,] Hic vigesimo primo loco videtur numerare Rodonem, quæ Rodana Martyrologio est, nobisque secundam Decuriam claudit; & Paradino, Historiæ Lugdunensis memorias colligenti, atque Ioanni Mariæ de la Mure Pagi Forensis, vulgo le Porez, Historiam scribenti, amplam dedit conjectandi materiam. Nam vetus apud Lugdunenses domus, in qua justitia administrabatur, sive Curia, antiquis in titulis Rodona dicitur, & vulgo Roanne; quod nomen retinuisse conjectant ab ista Sancta Martyre, quæ ejus olim domina fuerit aut inquilina. Sed hoc non plus verosimilitudinis habere censeo, quam quod Araris, suscepto Martyrum sanguine copiose tinctus, nomen mutaverit, ut vulgo deinceps diceretur Saone. Nec minus gratis cogitatum videtur, quod eadem sancta Martyr civis fuerit Rodumnensis oppidi, vulgo Roanne dicti, nec nisi XIV leucis Lugduno dißiti. Habeant sibi figmenta istæc novitia quicumque talibus delectantur: majorem fidem meretur vetus quæ extat Homilia de S. Blandina, in qua Pothini & aliorum mentio habetur. [de S. Blandina vetus Homilia.] Hanc S. Eucherio Episcopo Lugdunensi attribuimus; licet eam S. Fausto Episcopo Reiensi addicere malit Philippus Labbe, de Scriptoribus Ecclesiasticis, ubi de Eucherii Scriptis agit sub finem. Auctor istius Homiliæ gratulatur urbi Lugdunensi tam illustre Martyrum trophæum: quod scilicet populos Martyrum possideat. Gregorius Turonensis, lib. 1 de gloria Martyrum cap. 49, [Locus martyrii Athenacum.] Athanaci passos scribit, dictosque Martyres Athanacenses. Est Athanacum apud Lugdunenses, ubi nunc Abbatia S. Martini, & Societatis Iesu tirocinium, ad ipsam Rhodani Ararisque confluentiam.

[6] De tempore persecutionis ista apud Rufinum leguntur in Proœmio libri quinti. [Tempus cædis post Soteris obitū.] Igitur Soteri Episcopo, octo annis in urbis Romæ Sacerdotio ministrato, duodecimus (non distinguendo scilicet Cletum & Anacletum) ab Apostolis succedit Eleutherius. Quomodo ea legantur apud Eusebium diximus XXII Aprilis, ante Acta SS. Epipodii & Alexandri & Sociorum quatuor & triginta, in eadem persecutione & in eadem urbe Lugdunensi martyrium passorum; [sub S. Eleutherio,] imo & eodem die XXII Aprilis dedimus Acta S. Soteris Papæ; ostendimusque eum vita functum esse CLXXI, atque tunc accepisse successorem S. Eleutherium; cujus Pontificatus tempore, [anno 17 Antonini Veri,] septimo decimo anno Imperii Antonini Veri (is est annus Christi CLXXVII) per multas orbis Romani provincias, ex acclamatione & seditione vulgi, persecutiones dirissimæ concitatæ sunt, ita ut multa millia Martyrum per loca singula fierent, uti paßim ex hoc nostro opere constabit. Ex his dedimus XIII Maji SS. Glyceriam Virginem & Laodicium carceris custodem, Heracleæ in Thracia Martyres; & XIV Maji, SS. Victorem militem & Coronam, in Ægypto passos. Sed & inter tot Martyres, quorum sola nomina singulis diebus proferimus, arbitramur plurimos ad hæc tempora referendos. Ex Actis Sanctorum, ad secuturos menses pertinentium, placet huc adducere quæ de S. Marcello, Cabilonensium Apostolo, ex veteri Legendario Ecclesiæ Cabilonensis & aliis Mss. danda erunt ad diem IV Septembris, ubi ista leguntur: Igitur sub Antonino Imperatore, generaliter adversum omnes Christianos præcepta impiæ persecutionis extiterant, que a Præfectis Vicariisque eorum, Præsidibus ac Præpositis provinciarum, & obtemperandi studio, & Christianæ religionis odio, [Idem habetur ex Actis S. Marcelli,] & sacrilegæ persecutionis instantia, custodita vehementissime complebantur … Eodem igitur tempore in urbe Lugdunensium quinquaginta prestantissimi viri, pro Christianæ religionis cultu, in ergastulorum custodia subdendi immanibus suppliciis retrudebantur. Ex quorum numero S. Marcellus & S. Valerianus venerandi Martyres fuerunt. Quibus obseratis, nocturno tempore, Angelicæ visitationis affectu, ad egressum liberum denuo reclusa divinitus claustra patuerunt. Reliquorum vero felix consummatio a Lugdunensibus [perscripta fuit; &] Proceribus summoque Senatui, vel circumjectis ejusdem urbis Cabilonensis oppidis populisque, per manifestum passionis ordinem, ut de ipsis legitur, gloriosi certaminis victoria non habetur incognita. Si non fuerint publica contra Christianos omnes edicta Antonini, (qualia Tertullianus cap. 5 Apologiæ negat fuisse) agnoscenda saltem sunt privata rescripta contra eosdem aut contra eorum aliquos, qualia infra num. 13 contra S. Attalum facta dicuntur.

[7] [Rufino, & aliis.] Rufinus caput primum sic auspicatur: Galliarum nobilissimæ urbes Lugdunensium civitas habetur & Viennensium, quas præcipiti lapsu præterfluit Rhodanus nobilissimus fluviorum. In his quæ & quanta erga Dei Martyres gesta sint, supra memoratis Antonini Veri temporibus, descripta per ordinem ab eis ad Ecclesias Asiæ & Phrygiæ, fideli relatione transmissa sunt. De quibus, ut fides certior habeatur, ipsa scriptorum exempla subjiciam. Ado Viennensis Episcopus in Martyrologio, Lugduni hos passos asserit: sed in Chronica ait, ex Viennensi & Lugdunensi urbe implesse martyrium, scilicet Vienna Lugdunum adductos, ubi Præses aderat: & Sanctus num. 5 infra, dicitur Diaconus Viennensis. Merito igitur, horum XLVIII Martyrum esse ecclesiam Viennæ, legitur in Vita S. Clari Abbatis Viennensis, Kalendis Ianuarii edita num. 12. Ceterum cum nominatur Asia, ut a Phrygia distincta, intelligitur ea Provincia Asiæ, cujus caput est Ephesus, uti etiam Actorum cap. 2 num. 10 sumitur.

ACTA MARTYRII
Ex Epistola Lugdunensium & Viennensium,
Græce edita ab Eusebio, Latine reddita a Rufino.

Pothinus seu Photinus Episcopus, Martyr Lugduni in Gallia (S.)

BHL Number: 6841

EX EPIST. LVGDVN. ET VIEN.

CAPUT I.
Occasio persecutionis, Acta aliqua SS. Vettii Epagati, Zachariæ, Balbinæ, & Sancti.

[1] Servi Christi, habitantes apud Viennam & Lugdunum Galliæ urbes, Fratribus omnibus, qui per Asiam & Phrygiam, eamdem quam nos redemptionis Christi fidem & spem gerunt; pax vobis, & gratia, & gloria a Deo Patre & Christo Jesu Domino nostro. Tribulationis nostræ magnitudinem & Gentilium furorem, quem sanctis Martyribus intenderunt, sicut est, enumerare, ne præsentes quidem ipsi sufficimus, nedum scriptura comprehendere. Omnibus etenim viribus congressus est inimicus; tamquam qui jam per acerbitatem persecutionis adventus sui ostentaret initia, & per hoc instrueret & informaret ministros suos, [Inter acerbas persecutiones] adversum servos Dei, omne ministerium sceleris celeritate explere: ita ut primo a domorum nobis prohiberetur habitatio, tum deinde usus balnearum, post etiam processus ad publicum; ad ultimum ne omnino in quolibet loco, domi forisque, publico privatoque, videremur. Sed aderat Dei gratia, quæ fragiliores quosque nostrorum de manibus eorum eripiebat: producebat autem in medium viros stabiliores columnis, [athletæ Christi,] qui possent per patientiam suam non solum ferre impetus, quos excogitabat inimicus; sed & ultro expetere, & sponte se omnibus vel opprobriorum vel tormentorum cruciatibus objectare; & lassescentibus jam pene tortoribus, ipsi adhuc parum putare, pro eo quod moram sibi hanc esse quodammodo, ad Christum festinantibus, crederent; rebus fere ipsis ex patientiæ virtute clamantes: Quia non sunt dignæ passiones hujus temporis, ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis. Ferebant ergo fortiter acclamationes contra se, & probra atque injurias populi, & contumelias eorum laudes suas ducebant. Sed & verberari se ab eis, ac lapidari, [ad omnia sustinenda parati,] & concludi patienter accipiebant; equanimiter suscipientes quicquid illa furentis vulgi excogitasset insania. Denique quodam tempore, astante Tribuno & Primoribus civitatis, pro solis acclamationibus populi correpti, [sistuntur Præsidi:] & in carcerem trusi sunt Fratres, usque ad præsentiam b Præsidis, eique advenienti offeruntur: in quos ille tanta crudelitate usus est, ut sævitiæ ejus species singulas nemo possit exponere.

[2] c Vettius igitur Epagatus, unus ex Fratribus, qui & in Deum perfectam caritatem, & in homines integram custodiret, cujus vita, cum esset adolescens, ita examinata erat omnibus & probata, ut etiam gravissimis senibus præferretur. [pro illis perorans, S. Vettius Epagathus:] Incedebat enim in omnibus mandatis & justificationibus Domini sine querela, ad obsequiaque servorum Dei promptissimus erat. Is, cum zelo divino & fervore spiritus plenus, tam crudelia servis Dei supplicia videret inferri, & contra jus fasque tot pœnas humanis visceribus excogitari; indignitatem rei ultra non ferens, poposcit se audiri, pro civibus optimis, & quibus nihil impietatis commissum probari poterat, locuturum: erat enim nobilissimus inter nos & eruditissimus. Verum cum defensionem non reciperet obstinatio Judicis, inquirit tantum ab eo, si & ipse Christianus esset. Utique Christianum se esse, [ipsis adjungitur,] clarissima & libera voce testatus est, Tamquam Advocatus, inquit, Christianorum: & ipse vinctorum numero sociatur.

[3] Sed in hoc illi, quid dicerent, quidem ignorabant: ille vero habens in se advocatum pro nobis Jesum, hoc nomine meruit honorari, sancti Presbyteri d Zachariæ, qui erga Sanctos plenitudinem caritatis ostenderat, secutus exemplum: qui & ipse, dum Fratribus adest, & defensionem libertatis, [sicut & S. Zacharias Presbyter:] quæ in nostra religione consistit, exequitur, Dominicum secutus exemplum, animam suam pro ovibus suis posuit & pro amicis: & ideo cum hoc pariter, velut discipuli fideles Christi, in regno venturo sequentur Agnum quocumque ierit. His igitur optimis & fidelissimis ducibus usus omnis reliquus Sanctorum chorus, prompti & alacres animas suas pro fidei libertate ponebant. Aliqui autem impares & infirmiores inventi, & ad illatæ persecutionis subvehendum pondus invalidi, decem ferme numero, lapsu suo, luctum nobis & ingentem tristitiam reliquerunt; & multorum animos, quos prior fides accenderat, infregerunt. [interim pro 10 lapsis,] Unde & omnes valde perterriti sumus; non propter tormenta quæ crudelius videbantur inferri, sed pro exitu confessionis incerto; quia multo nos gravius lapsus nostrorum, quam ea quæ inferebantur tormenta, cruciabant. [succedunt alii:] Comprehendebantur tamen quotidie, quos dignos Dominus judicabat in lapforum numerum subrogare; ita ut ex e utraque Ecclesia, omnes qui studiosi & magni videbantur, & quorum labore & industria regebantur Ecclesiæ, universi pariter tenerentur.

[4] [& gentiliū odio, per calumnias in eos dictas magis inflammato,] Accidit autem etiam servos comprehendi quorumdam ex nostris, Paganos; quoniam quidem publice jussum fuerat requiri omnes & teneri. Quique dæmonis instinctu, cum tormenta pertimescerent quæ inferi Sanctis videbant, monentibus se in hoc ipsum militibus quibus ita fuerat præceptum, commenti sunt adversus nos, veluti f Thyesteas cœnas & incesta Oedipia perpetrantes; & alia quæ nec proloqui aut cogitare nobis fas est, & qualia nec credere quidem possumus, aliquando apud homines gesta. Quæ cum de nobis diffamata fuissent in vulgus, horrori maximo & execrationi apud omnes homines esse cœpimus; & etiam apud eos, qui prius aliquid moderationis erga nos servandum esse censebant: & omnes simul fremere adversum Christianos atque insanabili odio furere cœperunt. Tunc vidimus compleri illud quod a Domino dictum est. [Joan. 16, 2] Quia veniet tempus, in quo omnis qui occiderit vos, putet se obsequium offerre Deo.

[5] Post hæc jam supra omne narrationis genus est, & suppliciorum & cruciatuum modus, [quidam præcipue torquentur,] qui sanctis Martyribus inferebatur, perurgente satana: quo scilicet etiam illorum confessione, tale aliquid eliceretur a nobis esse commissum, in quod omnes pari atque eodem furore persistebant, vulgus, judex, officium, milites; perurgentes, præcipue nomine Sanctum quemdam, Diaconem Viennensem; & Maturum, neophytum quidem, sed in fide & patientia robustissimum; sed & Attalum Pergamenum civem, qui columna & firmamentum Ecclesie nostræ in omnibus fuit; & Blandinam feminam, per quam Christus ostendit, quia ea, quæ apud homines despecta sunt & in contemptu habentur, [imprimis S. Blandina,] in magna gloria apud Deum ducuntur; & quia caritas ejus, quæ fragilia sunt per naturam, facit esse fortissima. Cum enim omnes de ea trepidaremus, sed & ipsa carnalis ejus Domina, quæ erat una ex numero Martyrum, vereretur, ne forte Blandina cederet in tormentis, & pro debilitate corporis vix ad primæ confessionis tormenta sufficeret; tanta tolerantiæ virtute firmata est, ut resolverentur prius & conciderent carnificum manus, [sed hæc dicendo, Christiana sum, mire confortabatur.] qui sibi pro contentiosa judicis animositate invicem succedebant. Denique a prima luce usque ad vesperam, tormenta semper innovantes, ad ultimum victos se confitentur; stupentes, quomodo in ea spiritus permaneret, cum nihil in illa ex corporis sanitate resedisset. Sed illa vere Beata, ut postmodum nobis ipsa disseruit, quoties vocem confessionis emisit, &, Christiana sum, exclamavit, toties novæ vires corpori reddebantur; &, tamquam ablatis per confessionem doloribus, instaurabatur recentior ad agones; eoque magis quo intellexerat, quod vox pia sensum doloris extingueret, sæpius & alacrius, Christiana sum, & nihil apud nos mali geritur, proclamavit.

[6] Diaconus quoque, Sanctus nomine, etiam ipse supra quam dici potest, [Sanctus Diaconus similiter respondens semper,] & supra quam humanam fas est ferre naturam, acrius insistentibus ministris dæmonis, quoad aliquid ab eo elicere possint confessionis illicitæ; nova pœnarum genera pertulit, & que longe substantiam humanæ conditionis excederent. At ille vir Deo plenus, in tantum crudelitates eorum risit, & ferinam in quæstione sævitiam, ut numquam dignatus sit, vel quis esse genere, unde domo, vel patria, nomen saltem suum eis fateri: sed de his singulis interrogatus, [Christianus sum:] nihil aliud in omnibus tormentis, nisi g Christianum se esse, respondit: hoc mihi nomen, hoc genus & patria est: aliud, inquit, omnino non sum quam Christianus. Unde & incredibilis eos agitabat insania, quod tantis pœnarum generibus consumptis, extorquere ei ne professionem quidem proprii vocabuli potuissent. Ad ultimum candentes laminas æris & ferri, erga inguinis loca & delicatiora quæque membrorum, instauratis ignibus adhibent: [etiam laminas ignitas patitur,] ex quo carnes quidem ejus adustæ igni defluebant, ipse vero permanebat immobilis, inconcussus, intrepidus; cælestibus æternisque fontibus, qui procedunt h de ventre Jesu, humanas in se temperans flammas. Verumtamen membris omnibus Martyr erat, & toto corpore unum vulnus horrebat. Periit in eo humanæ formæ agnitio, & non solum quis esset, sed & quid esset, tormentorum crudelitas ne agnosci posset abstulerat. Christus tamen in eo solus per martyrii gloriam recognoscebatur, qui per ejus patientiam destruebat adversarias potestates, & suos milites per tolerantiæ roborat exemplum; ostendens omnibus, quia terribile nihil est, ubi diligitur Pater; nihil doloris est, [quin & post iterata tormenta,] ubi fides Christi est. Sed artifices scelerum nequaquam Martyris erubuere virtutem. Post paucos etenim dies, considerantes, quod si tumentibus adhuc vulneribus, quæ indignarentur etiam ad mollissimum manus tactum, tormenta rursus inferrent, & denuo membra jam putrefacta vexarent; [recipit sanitatem.] unume duobus fore, aut in sue eum impietatis jura cessurum, aut si in tormentis animam posuisset, terrorem crudelitatis & metum ceteris intentandum. Sed hoc longe contra quam impii cogitaverant cessit. Nam quod vix credi ab infidelibus potest, restitutum est in primam speciem corpus ejus, per secunda tormenta: & officia membrorum, quæ abstulerat prima crudelitas, secunda reparavit; ita ut iterata supplicia non sævam pœnam contulerint, sed medelam.

ANNOTATA G. H.

a Intelliguntur certæ domus, Græce οἰκεῖαι, sive hæ fuerint ædificia publica, ut vertit Christophorsonus; sive ædes amicorum, propinquorum, opificum, ut interpretatur Valesius. Quin & concludi (scilicet in domibus suis) patienter ferebant.

b Præsidis, Græce ἡγεμόνος. Quid si Legatus intelligatur, & forte Severus, postea Imperator? Nam eum tunc proviciam Lugdunensem Legatum accepisse, scribit Spartianus.

c Gregorius Turonensis lib. 1 Historiæ Francorum cap. 39 asserit, Leucadium quemdam, primum Galliarum Senatorem, fuisse de stirpe Vetii Epagati, quem Lugduno passum pro Christi nomine superius se memoravisse ait, scilicet cap. 27; eumque addit inter XLVIII Martyres primum fuisse. Imo ipsummet Gregorium Turonensem, per Leocadiam aviam, genus duxisse ab eodem, asserunt Clerici Turonenses, in hujus Vita 17 Novembris danda.

d Hujus S. Zachariæ Presbyteri in Martyrologiis antiquis, etiam S. Hieronymi, memoria secundo loco post Pothinum refertur, & confirmatur hæc Rufini historia contra Eusebium, qui videtur Zachariam Presbyterum, ideo dumtaxat nominare, uti Epagati laudem extollat, tamquam justi, & in hoc comparandi Seniori Zachariæ, id est, patri Ioannis Baptistæ.

e Utraque Ecclesia, scilicet Lugdunensis & Viennensis, & in hac tunc fuisse Justum Episcopum, longo tempore exilio maceratum, & Martyrem gloriosum effectum, asserit Ado in Chronico. Ejus natalis incidit in diem 6 Maji, quando Acta ex variis collecta dedimus. An autem is qui supra inter Martyres trigesimo primo loco habetur Justus, censendus sit fuisse Episcopus Viennensis, eo quod dicantur illis adjuncti, quorum labore & industria regebantur Ecclesiæ, non audemus resolvere; nudum enim nomen Justi legitur, nulla addita dignitate; quæ tamen in aliis annotatur.

f Hæc tunc Christianis objecta, docent illa Athenagoræ sub initium Apologiæ: Tria nobis rumoribus impingunt scelera, Deorum impietatem, cœnas Thyestæas, Oedipodis concubitus. Tertullianus cap. 7 Apologiæ, illa sic explicat; Dicimur sceleratissimi, de sacramento infanticidii, & pabulo inde, & post convivium incesto, quod eversorum luminum canes, lenones scilicet, tenebras, tum & libidinū impiarū inverecundiam procurent. Similia Minutii, Arnobii, aliorumque illius ævi scriptorum Apologiæ docent. Arbitrantur aliqui nomen Fratris & Sororis inter Christianos commune, ad incesta commercia detortum: mysterium Eucharistiæ tractum ad cædem infantis, farre contecti, &c.

g Hanc paßim vocem Martyrum fuisse, constat ex hoc opere. Ita Acta S. Concordii Episcopi Spoletani habent Kalendis Ianuarii: item S. Luciani Presbyteri Antiocheni VII Ianuarii; qui cum ter dixisset, Sum Christianus, cum ultima voce emisit spiritum: & sic de aliis.

h Alluditur ad illa verba Christi Ioannis VII, Flumina de venire ejus fluent aquæ vivæ.

CAPUT II.
Fœtore carceris necati S. Pothinus & alii:
Blandina torta: martyrium SS. Maturi & Sancti, Alexandri & Attali.

[7] Sed & α Blandina, quam paulo ante commemoravimus, simili exemplo ad supplicia secunda revocatur: quæ cum semiviva pene, [S. Blandina inter resumpta supplicia concionatur.] & in mortis quodam confinio posita, iteratis fuisset pulsata cruciatibus; velut somno quodam subito evigilans, in memoriam futuræ beatitudinis venit; & voce constanti, tamquam de excelso & edito concionaretur ad populum; Multum, inquit, erratis, o viri, quod putatis infantium visceribus vesci eos, qui nec mutorum quidem animalium carnibus utuntur. Et sic in confessione perdurans, iterum numero Martyrum sociata retruditur.

[8] Sed posteaquam per beatorum Martyrum patientiam tyrannica evanuere supplicia, aliis rursum diabolus machinis oppugnare parat famulos Dei: quo scilicet afflictione carceris & pœnali squalore consumpti, ac septimo, ut dicunt, puncto a in nervo pedes (contra quam credi fas est) distenti, intimo tenebrarum loco, per omnia pœnarum genera, quæ furentium sævitia excogitare poterat, deperirent. Quam plurimi ergo hoc genere in ergastulis consumuntur, Domino suscipiente eorum hujuscemodi exitum, cujus nec ibi defuit divinæ majestatis auxilium. Aliquanti etenim ex his qui sævissima tormenta pertulerant, nec humanæ aliquid medelæ permissi sunt consequi, [ob carceris fœtorem varii extinguuntur:] mirum in modum virtute Domini convalescere & subitam mentis alacritatem, ad desperatum corporis robur, recuperare cœperunt; ita ut cohortatione sua ceteros ad patientam confirmarent: & impatientes erant pœnarum illi magis, qui nuper fuerant correpti, & quorum corpora nondum tormenta solidaverant: illi denique erant, qui fœtoris horrore & conclusionis tenebris necabantur.

[9] Verum Beati b Ponthini, Lugdunensium Episcopi, gloriosam martyrii confessionem fas non est silentio præterire: qui cum nonagenario major esset ætate, [S. Pothinus post varias injurias & tormenta, ibidemobit.] & corpore (utpote illius ævi) invalidus; seculo jam mortuus, solo martyrii amore vivebat. Ducitur autem ad tribunal, imo potius defertur, senio & languore resolutus: cujus ad hoc solum anima servabatur, ut Christus per eum magnificentius in fragili corpore triumpharet. Statuitur interea senior pro tribunalibus: impiæ plebis und que clamor attollitur: Hunc ipsum esse insonant c Christianum. Tunc vero a Preside interrogatur, quisnam esset Christianorum Deus. Respondit: Si dignus fueris, scies. Hinc vero cunctos velut rabies immensi cujusdam furoris invasit, ita ut qui prope astabant, pugnis, alii calcibus subigerent senem, nec ætati nec gravitati aliquid deferentes; illi vero qui longius erant, quidquid furentibus teli venisset in manus, eminus jaciebant; ita ut unusquisque summi sibi esse delicti duceret, nisi aliquid in senem sceleris intulisset d: in hoc etenim vindicandos Deos suos esse credebant. Quem cum seminecem projecissent in carcerem, incontaminatum paulo post spiritum reddidit.

[10] Per idem tempus immensa Dei quædam dispensatio procuratur, [Apostatæ cum reliquis inclusi detinentur:] & misericordia ex inspirata Christi Domini arte conquiritur, quod nunquam fere prius a persecutoribus gestum meminimus. Omnes hi, qui primo comprehensi negaverant fidem, correpti traduntur in carcerem: & quo infelicibus ne solamen quidam pœnalis præstaretur exitii, non quasi Christiani jam, sed tamquam homicidæ & incesti detinebantur, habentes miseri duplicem pœnam: quoniam quidem ceterorum supplicia mitigabat spes & corona martyrii, Christique caritas & sancti Spiritus gratia relevabat afflictos; in istis autem, ipsis pœnalibus catenis & pondere carceris gravius conscientia metuebat, ita ut vultu ipso & aspectu discernerentur a ceteris: quod illi producebantur de suppliciis læti; [tam dispari inter pœnas animo, quā causa.] & divinum nescio quid in ipsis vultibus præferentes, vincula sua, monilia pretiosa ducebant; per squalorem carceris, Christi bonus odor effecti; ita ut viderentur sibi, non in ergastulo, sed in myrotheca conclusi: at illi alii tristes, demersi, ipsis quoque conspectibus horridi, & omni turpitudinis deformitate fœdiores, sed & ipsis Gentilibus in multo opprobrio expositi erant, tamquam degeneres & ignavi, qui fidem perdiderint, & crimen invenerint; & qui Christianorum quidem nomine caruerint, homicidarum tamen pœnas non effugerint. Quæ cum ita viderent ceteri, incredibiliter corroborati sunt; ita ut comprehensi, absque ulla animi mutatione constantes, se nihil aliud quam Christianos esse confiterentur e. Et cum quedam in his locis fuissent longius prosecuti, post aliquanta, iterum hæc subjungunt.

[11] Post hæc jam per diversas species, martyrii eorum velut coronam quamdam, variis floribus compositam, Dominus Jesus Christus intexens, offerebat Patri; ut ab eo velut victores, magni agonis remunerationes æternorum sumerent præmiorum. Nam Maturus, & Sanctus, & Blandina, & Attalus, f munerum diebus, innumeris millibus Gentium diversarum ad spectaculum congregatis, statuuntur in medio arenæ. [SS. Maturus & Sanctus novis suppliciis afflicti,] Et rursum Maturus cum Sancto, quasi nihil prius gestum fuisset, ad omnia tormentorum & verberum genera renovantur; certantibus omnimodis adversariis, quatenus eorum patientiam frangerent, & ab ipso ut ita dicam vertice, coronas eorum diriperent, insanis populi vocibus instigati. Sed illis eo magis animos roborabat spes vicinæ jam gloriæ, quam sibi jam jamque manu contingere, & contrectare dextris videbantur. Cumque & suppliciorum genera, & spectaculorum pœnæ jam tempus fuisset absumptum, nec moveri ullatenus a sententia valuissent, [capite plectuntur:] cum etiam sellæ ferreæ superpositi, consumptam verberibus carnem ignis subter ministratus exureret; ad ultimum infatigabiles Martyrum spiritus, ferro cæsis cervicibus effugarunt.

[12] [S. Blandina, a feris illæsa, recluditur in carcere:] Blandina vero, religata ad stipitem, atque in crucis modum distenta, bestiis pabulum paratur. Quæ tamen in ligno pendens, vultu interrito & satis læto, orationem fundebat ad Dominum, qua & sibi constantiam, & ceteris agonis sui consortibus perseverantiam precaretur; & facile vota sperabat implenda, quæ propriis juvabat exemplis; simul & illud edocens, quod passionum Christi consortibus, certum sit etiam gloriæ ejus donanda esse consortia. Sed cum nulla ex bestiis corpus ejus auderet attingere; deposita de ligno, rursum revocatur ad carcerem, aliis adhuc agonibus præparanda; ut per multas victorias caput quidem tortuosi serpentis attereret, Fratrum vero animos ad tolerantiam concitaret per hoc, quod ipsa in parvo & fragili corpore tot certaminibus permaneret invicta, & per singulos agones discederet coronata.

[13] Attalus quoque populi vocibus postulatur. Erat enim valde nobilis, &, [ad eumdem S, Attalus, quia Romanus, remittitur:] quod cunctis nobilius est, vir optimæ conscientiæ, & in fide Christi per omnia semper exercitia Martyr. Cumque circumactus fuisset in amphiteatro, titulo se præcedente, in quo scriptum erat, Attalus Christianus; fremere vulgi insanientis furor vehementius cœpit. Sed cum Præsidi indicatum fuisset, esse eum Romanæ civitatis virum, jubet eum cum ceteris in carcerem recipi; simul & ad Cæsarem refert, ejusque sententiam, quid de eo juberet, exspectat. Verum inter moras positi in carcerem, non infructuosum sibi tempus transire patiuntur; sed vigore animi & alacritate fidei suæ, eos qui infirmiores videbantur animabant; & ipsi nondum Martyres, cohortationibus suis Martyres faciebant. [ubi multi reducuntur ad fidem:] Ex quo magnum gaudium matri nascebatur Ecclesiæ, videntis filios suos, qui pene decidisse videbantur in mortem, per hos reparari ad vitam: & monitis eorum multi, qui jam negando velut aborsum quoddam effecti fuerant, quasi iterum parturiebantur, & Christus in eis iterum formabatur. Docebantur enim ab his, quia Deus non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur & vivat.

[14] Igitur cum a Cæsare rescriptum fuisset, ut persistentes quidem punirentur, [quos ad constantiā animans Alexander] negantes autem dimitterentur; die quodam celeberrimo, in quo ex omnibus provinciis coëuntes, nundinas apud nos agere solent; in ipso frequentissimo conventu tribunal ascendens, præsentari sibi Judex Christianos & introduci, ad suppliciorum pompam præbendam cunctis qui aderant, jubet. Rursum itaque cruces, rursum pœnæ, rursum tormenta reparantur: & siqui forte cives Romani reperti sunt, hos plecti capite decernit, ceteros vero bestiis tradi. Ingens tamen ab omnibus gloria Christo conferebatur, pro his qui antea negaverant, & dimitti, neque negantes potuerunt; nunc vero, cum negantibus venia præstaretur, in confessione persisterent, & de perditionis grege revocati, in numero Martyrum jungerentur. Igitur cum erga supradictos quæstio haberetur, Alexander quidam, genere Phryx, medicus disciplina, vir religiosus & prudens, & vitæ ac morum probitate cunctis carus acceptusque, amore Dei concitatus, cum assisteret tribunali, nutibus hortabatur ad confessionem eos, [& Attalus, objiciuntur bestiis, illæsique jugulantur,] in quos quæstio agitabatur, ita ut omnibus qui astabant palam fieret, quid animo gereret. Cumque id populi notassent, indignantes maxime pro iis, quod prius negaverant, rediviva nunc confessione revocabant, conclamaverunt adversum Alexandrum, hæc ipso instigante committi. Qui jussus a Præside in medium statui, & quis esset interrogatus, Christianum se esse, libera professione testatur. Quem continuo præparandum bestiis condemnavit: & postera die simul cum Attalo producitur: quem contra præceptum Cæsaris, gratificari populo volens, etiam ipsum tradi bestiis jussit. Sed cum ferarum nulla Sanctorum corpora contigisset, omnibus eos verberum, ceterarumque [pœnarum] suppliciis cruciatos; ad ultimum in conspectu populi, in medio arenæ, jugulari jubet; B. Alexandro, in omnibus quas perpessus est pœnis, ne unum quidem penitus proferente sermonem; sed ab initio usque ad finem intra semetipsum semper cum Deo loquente, & in laudibus ejus ac precibus permanente. Attalus g vero, cum prunis subterjectis in sella ferrea torreretur, cumque nidor carnis ad nares & ora inspectantis populi perferretur; [post acerbissima quæque fortiter tolerata.] voce magna exclamavit ad plebem; Ecce hoc est homines comedere; quod vos facitis. Quid a nobis, velut occultum, inquiritis facinus, quod vos aperta luce committitis? Nos enim neque comedimus homines, neque aliud quid mali egimus. Et cum interrogaretur quod nomen haberet Deus, respondit; Qui plures sunt, nominibus discernuntur: qui unus est, non indiget nomine.

ANNOTATA G. H.

α Sequentia non de S. Blandina, sed de Biblide, quæ inter Martyres est vicesima prima, isto modo explicantur apud Eusebium. Porro Biblidem, unam ex eorum numero, qui fidei confessionem pernegassent, cum jam diabolus a se prorsus absorptam putaret, cupiens etiam per blasphemiam in Deum, condemnationem ejus augere, ad supplicium deducendam curavit; eamque velut fractam & ignavam, impia in nos & flagitiosa probra loqui impulit. Illa tamen in tormento rediit ad se, atque (ut ita dicam) ex profundo somno excitata est, presenti supplicio quodammodo submonita, ut de æterna gehennæ pœna serio, cogitaret: ac contra, quam diabolus expectabat, malevolis Christianorum obtrectatoribus ex adverso sic respondet: Quomodo ejusmodi viri liberos suos devorare in animum poterunt inducere, quibus ne licitum quidem sit sanguinem animalium ratione carentium comedere? Et ab eo tempore se Christianam ingenue confessa est, & sorti numeroque Martyrum adjuncta. Hæc ibi. At Rufino consentit Beda supra relatus, ubi hæc lectoris judicio reliquimus.

a Hinc intelligo Nervum (id est, pœnale lignum, super quo Martyrum corpora, velut nervi in cithara, tendebantur) septem punctis notatum fuisse, tamquam gradibus levioris graviorisve tormenti, a Iudice præscribendi; nec ultra septimum procedere tendendo licuisse, aut potuisse, citra præsens periculum mortis, quam opus erat caveri in quæstionibus.

b S. Pothinus sive Photinus, primus Lugdunensium Episcopus appellatur a Gregorio Turonen. lib. 1 Hist. Fr. cap. 27. Rainaudus de S. Pothino ista addit: Altaris, a B. Pothino primo Lugdunensi Archiepiscopo (sic denominat) primo trans montes in honorem Beatæ Virginis constituti, meminit Innocentius IV in diplomate ad Rectorem & Clericos Ecclesiæ S. Nicetii, olim a S. Petro denominatæ, & (ut ait Innocentius) primæ Sedis & Cathedralis Lugdunensis. Hæc Rainaudus.

c Aliqua Mss. Christum aut Deum. Eusebius ὡς αὐτοῦ ὄντος τοῦ Χριστοῦ· tamquam ipse Christus esset.

d Lubet addere quæ S. Eucherius Lugdunensis Episcopus, in Sermone de S. Blandina, de martyrio S. Pothini, primi sui Episcopi, scribit. Præstitit, inquit, inter ista divina providentia, ut in tantis patrie sacrificiis etiam Pontifex non deesset: rapitur ad impiam quæstionem grandævus & plenus dierum beatus Pater noster Pothinus, Ecclesiæ hujus Antistes, & pro eruditionis ut credimus merito, gregi suo jungitur; ac post Dominici corporis sacrificium, profanis tribunalibus, novam de se hostiam Christo oblaturus infertur. Senilis infirmitas, per injurias & afflictiones furentium ministrorum, ita celerem sortitur exitum, ut intelligeres ad tempus illud soli martyrio reservatum. Felix cui, in ipso vitæ limine constituto finem suum non tam naturæ contigit debere, quam gloriæ. Corroborantur hic piæ mentes tanti parentis exemplo, & parata supplicia non tam excipiunt quam invadunt.

e Hactenus fuerant Epistolæ verba: quæ hic succedent, Eusebius ejusque interpres Rufinus, connectionis causa, de suo interponunt, ut mox ad aliam Epistolæ ejusdem partem transeant.

f Munerum dies solennes & ordinarii erant, quando licebat spectacula ferarum populo exhibere. Hinc cum populus rogaret, ut Asiarcha Philippus in Polycarpum leonem immitteret, respondit Philippus, id sibi integrum non esse, cum jam venationes absolvisset; uti legitur in Epist. latina de Polycarpi Martyrio apud nos 26 Ianuarii num. 10, pag. 782, vel ut Christophorsonus vertit; Quoniam jam ferarum certamina confecta erant, vel ut Ruffinus exposuit; Quia jam editionis suæ munus explesset. Ubi notamus loco citato litt. O, quod editiones illæ, munera, certamina, venationes dici soleant, uti fuse docet Halloix.

g In Vita S. Iusti Episcopi Viennensis 6 Maji dedimus, ex Archivio Viennensi, epistolam S. Pii Papæ ad ipsum Iustum, ubi is asserit, Athalum, epistolas Martyrum portantem, ad se venisse, & gaudium ineffabile fecisse de triumpho eorum. Baronius anno 166 num. 3 conjectat, ipsum esse de quo hic agimus.

CAPUT III.
Martyrium SS. Pontici & Blandinæ.
Corpora canibus objecta, igne adusta, & submersa. Virtutes Martyrum
.

[15] Post hos, novissimo jam munerum die, Blandina rursus inducitur cum Pontico, puero fere annorum quindecim; [SS. Blandina & Ponticus puer variis pœnis torquentur,] quique & in primorum cruciatibus jussi fuerant semper astare; quo magis ceterorum videntes supplicia, terrerentur. Statuuntur ergo in medio, jubentur jurare per Deos. Illi vero e contrario nullos esse ajebant istos, per quos jurare cogerentur. Cumque aliis quam plurimis verbis exprobrarent Gentilium Deos, insanire magis in eos cœpit populi multitudo, neque teneram pueri ætatem, neque sexum feminæ miserantes: sed per omnia tormentorum genera, quasi quodam eos circulo peragentes, [in quibus hic moritur:] nihil deesse pœnis patiebantur, quod crudelitas invenisset. Tunc Ponticus, maximum patientiæ robur a materna cohortatione suscipiens, & perseverans in confessione fidei, impollutum spiritum reddidit.

[16] Beata vero Blandina, ultima omnium, velut omnium nobilis mater, [ista craticulis adusta,] præmissos ad Martyrii coronam filios, insequi jam secura festinat, exultans & ovans velut ad thalamum sponsi, invitata ad nuptiale convivium. Ex quo fiebat ut in verberibus non trepidaret, & craticulis adusta gauderet, ac tam hilaris videretur & læta, quasi inter dapes regias accubaret. Post hoc ad bestias traditur: sed b intacta ab his perdurat. Inde etiam aliud excogitatur crudelitatis genus, ut rete constricta objiceretur tauro ferociter instigato: a quo cum fuisset innumeris ictibus lacessita, & toto arenæ ambitu jactata, [a bestiisque illæsa, jugulatur.] nihil penitus læditur; sed permanebat læto semper vultu, mente constanti, spe ipsa & animi præsumptione cum Christo jam colloquens. Ad ultimum gladio jugulari jubetur, stupentibus ipsis etiam impiis & dicentibus, quod numquam fuerit femina, quæ tanta ac talia ferre potuerit.

[17] Sed ne sic quidem satietatem aliquam capere crudelitas quivit. Antiqui etenim serpentis virulentia concitati feri ac barbari mores, mansuescere nesciebant. Ex ipsa quippe Sanctorum patientia, sævior eis contentionis rabies accendebatur; & velut pudore quodam fatigabantur, quod major inesset cruciatis, quam cruciantibus virtus: & ex hoc ad nefanda odia Judex simul instigabatur & populus, ut scriptura impleretur quæ dicit, iniquus adhuc inique agat, [Corpora Martyrum objiciuntur canibus,] & injustus adhuc faciat injuste. [Apoc. 22.] Igitur inaudito sævitiæ genere, eorum qui necabantur in carcere corpora, canibus videbantur exponi; adhibita simul custodia die noctuque, ne qui collectas reliquias, humanitatis intuitu traderet sepulturæ. Sed si quid forte vel bestiis vel igni reliquum ex corporibus Martyrum fuerat, ipsaque cum truncis suis capita punitorum, insepulta per custodiam militum, [& non permittuntur sepeliri:] servabantur; & quærebatur, si quid ultra posset humana crudelitas, etiam in eos qui jam vitæ limen excesserant. Exultabant tamen Gentes, magnificantes simulacra sua, quorum virtute datam in illos vindictam dicebant: si quis vero inter ipsos paulo mitior vel humanior videbatur, Ubi nunc est, ajebat, Deus eorum? & quid eis profuit ista religio, pro qua etiam animas posuerunt? Igitur apud illos erat varium istud insultationis genus, apud nos vero ingens luctus habebatur, præcipue quod non possemus humi tradere; quippe quibus ne noctis tempore aliqua ad hoc opportunitas præbebatur, neque muneribus placare custodes, neque precibus, aut ullo alio genere copia erat; ita attente & solicite curabant, ne daretur extremis ossibus sepultura.

[18] c Post aliquot autem dies, cum nullam sepeliendi gratiam præstitissent, incensa ossa Martyrum & in favillam redacta, [Ossa exusta in Rodanum projiciuntur.] cum reliquo terræ pulvere in Rodanum fluvium dispersere, ne usquam eorum reliquiæ residerent. Quasi vero hæc agentes, Deum vincerent, & sicut dicebant, spem eis per hoc resurrectionis adimerent. Sperantes enim, ajebant, de sepulcris quandoque se esse resurrecturos; idcirco, nova nescio qua persuadente sibi superstitione, læti se tormentis mortibusque subjiciunt; [Laudantur, quia sæpius torti,] nunc videamus si resurgent, & si potest eis adesse Deus eorum; & eripere eos de manibus deorum. d Hæc sunt quæ illis temporibus gesta, ex Epistola Fratrum Lugdunensium, declarantur: ex quibus, quid etiam per ceteras provincias geri potuerit, conjectura capienda est.

[19] Referuntur adhuc in ipsa Epistola, quædam etiam de humanitate & mansuetudine Beatorum Martyrum, [nolebant Martyres appellari,] quæ dignum puto ad hæc suis sermonibus, sicut cetera, sociari. Quique ajunt, ad imitationem Christi (qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se æqualem Deo) in tanta gloria positi, & semel & iterum, ac frequentius Martyres facti, post bestias, post ignes & laminas, neque se ipsi Martyres dicebant, neque aliis, ita se appellantibus, indulgebant. Sed si forte aliquis nostrum, vel in epistola, vel in sermone, eos Martyres nominasset; increpabant acrius, dicentes; quod hæc appellatio soli Christo debetur, qui solus fidelis veritatis est Martyr, & qui primogenitus est ex mortuis & auctor vitæ æternæ; vel certe illis solis aptum hoc esse vocabulum, qui post bonam confessionem discedere de hac vita & pergere meruerunt ad Deum. Nos autem, ajebant, [orabant pro persecutoribus,] humiles & egeni, optamus, ut ipsa saltem in nobis confessio tuta permaneat: in quod etiam Fratres cum lacrymis obsecrabant, ut pro eis Deum deprecarentur, quo perfecto confessionis signaculo martyrium mererentur accipere: & tanta in eis humilitas erat, ut cum rebus ipsis essent Martyres, nominis tamen jactantiam fugerent. [Act. 7] Apud Gentiles vero cum omni fiducia consistebant, nobilitatem animæ, per contemptum injuriæ & suppliciorum patientiam, demonstrantes. Erant ergo inter Fratres, humiles; inter persecutores, elati; suis mites, adversariis terribiles; Christo subjecti, diabolo erecti; [lapsos ad fidem reducebant,] humiliabant se sub potentissima manu Dei, per quam nunc sublimius exaltati sunt. Placabant omnes, accusabant neminem; solvebant omnes, ligabant nullum; orabant etiam pro persecutoribus suis, utentes sermone S. Stephani primi Martyris, & dicentes; Domine, ne statuas hoc peccatum: adversum quos eo vehementiora diabolus prælia concitabat, quod per nimiam caritatem, quam habebant in Christo Jesu, etiam ipsos qui lapsi fuerant, [pacem omnibus commendabant.] & quos jam immanis illa bestia absorbuisse crediderat, rursum in os de internis ejus visceribus educebant; & velut matres erga parvulos suos, ita erga eos totis profusi miserationum visceribus, inhærebant omnipotenti Deo; effundentes pro ipsis fontes ac flumina lacrymarum, vitam petebant eis a Deo, & tribuebatur eis: nec sibi gratum iter ducebant eundi ad Dominum, vel lætam putabant martyrii fore coronam; si partem membrorum suorum, de Ecclesiis raptam, velut spolia quædam, detentari a diabolo permisissent. Super omnia autem, pacem & ipsi diligebant, & nobis servare mandabant: nec aliam sibi, nisi per pacem, viam ad martyrium construebant; caventes, ne ultra jam post se dissensionem Fratribus, ne Ecclesiæ matri mœstitiam derelinquerent: sed semper pacem habendam, pacem Fratribus custodiendam, & caritatem præcipue tenendam, quæ est unitatis & concordiæ vinculum, commonebant e. Hæc non inutiliter (ut opinor) a nobis, ad ædificationem legentium, memoriæ tradita sunt: quæ ex tantorum virorum auctoritate descendunt propter eos qui tumidi & inflati adversum Fratres feruntur; & si qui forte titubaverint, miserationum Christi viscera ab eis putant penitus excludenda.

[20] [S. Asclibiades, pane, sale & aqua vescens,] Refertur adhuc in eadem scriptura & alia narratio, quā cognitionis causa, his inserere dignum putavi. Asclibiades f quidam erat in numero eorum, qui pro Christo vincti tenebantur. Hic vitam satis arduam & austeram gerebat, nihil cibi volens accipere, sed tantum sale & pane cum aqua utebatur. Cumque hujus vite rigorem vellet etiam in carcere tenere; Attalo, post primam confessionem suam, quā in amphitheatro confessus est, revelatur, quia non recte faceret Asclibiades, creaturis Dei & ipse non utens g, & aliis formam scandali derelinquens. Quibus cognitis B. Asclibiades cœpit omnia cum gratiarum actione percipere; [cælitus monetur aliis cibis uti.] quia quæ illi revelabat Spiritus ut doceret, & huic ut sequeretur, idem spiritus persuadebat; adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA G. H.

a Hinc nonnulli S. Blandinam fecerunt matrem S. Pontifici. Verum apud Eusebium dicitur, Sororis exhortationibus excitatus, υπὸ τῆς ἀδελφῆς παρωρμημένος. Igitur non aliter dicitur materna exhortatio; quam mox, velut omnium nobilis mater, καθαπερ μητὴρ εὐγενής. Viennæ beatæ Martyris Blandinæ sanctorumque XLVIII Martyrum ecclesiam esse indicatur in Vita S. Clari Abbatis I Ianuarii cap. 6, ubi apparet Virgo beatissima Blandina eum consolans, & quod eum ad cælestia regna cum S. Marcello sit ductura, addicens.

b Exclamat S. Eucherius in Homilia de hac S. Balbina: Honorant bestiæ, dum sævire non norunt. Ubi sunt qui dicunt, venerationem sacris Martyrum deferendam non esse corporibus? Ecce cruentæ feritatis immanitas, que religionis non recipit sensum, defert venerationis obsequium … & ad malorum damnationem, quid honoris Sanctis debeatur, agnoscit.

c Loco sequentium, apud Gregorium Turon. de Gloria Mart. cap. 49, leguntur ista. Postquam hæc gesta sunt, cum Christiani mœrorem maximum haberent, quasi deperissent beatæ Reliquiæ; nocte apparuerunt viris fidelibus in eo loco, quo igni traditi sunt, stantes integri & illæsi. Et conversi ad viros, dixerunt eis: Reliquiæ nostræ ab hoc colligantur loco, quia nullus periit e nobis: ex hoc enim translati sumus ad requiem, quam nobis promisit rex cælorum Christus, pro cujus nomine passi sumus. Hæc renuntiantes viri illi reliquis Christianis, gratias egerunt Deo, & confortati sunt in fide; colligentesque sacros cineres, ædificaverunt basilicam miræ magnitudinis in eorum honorem: & sepelierunt bona pignora sub sancto altari, ubi se semper virtutibus manifestis cum Deo habitare declaraverunt. Locus autem ille, in quo passi sunt, Athanaco vocatur; ideoque & ipsi Martyres a quibusdam vocantur Athanacenses. Hæc Gregorius, & ex eo Ado in Martyrologio, qui addit ista: Horum festivitatem cives Lugdunensis urbis, omnibus undequaque lætanter accurrentibus per descensum fluminis, cum hymnis & canticis gratulationis concelebrantes, Missarumque solennia in Apostolorum ecclesia (ubi sancti cineres eorum conditi servantur) festive Domino reddentes, ex antiquorum traditione, ipsam diem Miraculorum appellant. Hæc Ado. De loco Athenaco supra actum; ecclesia autem Apostolorum, sive S. Petri, jam sub titulo S. Nicetii habetur.

d Hic iterum interfatur Eusebius, illa ipsa forte mox relaturus ad finem, quæ superiori capite litt. e abstulerat e medio Epistolæ, quam utinam integram & invariatam servari contigisset!

e Rursum Eusebius loquitur.

f Varia Mss. Alcipiades: verosimile est quod Asclepiades vel Alcibiades germana sit letio. Ego nihil mutare præsumpsi; sed concordem in hoc nomine Martyrologiorum scripturam secutus sum: quomodo etiam Epagatus retinui, etsi melius scriberetur Epagathus.

g Non quia ipsa communium ciborum abstinentia, culpabilis erat; sed quia coram aliis usurpata, singularitatem habebat, caritati & mutuæ unioni, tali in articulo non convenientem: quod non debet ad omnem casum trahi; multo minus ad Religiosorum cœtus, in quibus abstinentia non reputatur singularitas; sicut nec indulgentia Regulæ conformis, immoderatio.

APPENDIX D. P.
De ecclesia S. Blandinæ.

Pothinus seu Photinus Episcopus, Martyr Lugduni in Gallia (S.)

[1] [Bernuinus Viennens-Archiep.] Sicut interata sæpius certamina, eaque atrociora, S. Blandinam præ aliis celebrem fecere; sic venerationem etiam peculiarem ei conciliarunt apud majores, ut & Ecclesiæ eidem nominatim nuncuparentur. Hujus rei testimonium insigne in lucem eruit D. Louvet Doctor Medicus, ac Serenißimæ Dominæ de Domba Consiliarius; & Tomo 12 Spicilegii Acheriani pag. 136 anno 1674 inserendum dedit, ubi nunc legitur sub hoc titulo. Bernuinus, Viennensis Archiepiscopus, dat facultatem Ratberto instaurandi ecclesiam S. Blandinæ. Interfuit Bernuinus Synodo Cabilonensi anno DCCCLXXXVII, subscriptusque habetur privilegio Confirmationis, Ingelario Abbati Carilocensi per eamdem Synodum concesso; Brevis ipsius contextus talis est:

[2] Curam rerum ecclesiasticarum penes arbitrium & vigilantiam Episcopalem remorari, [circa an. 890 collapsam ecclesiam,] nullus qui jura ecclesiastica novit, dubitare potest; ut omni studio intendat, qualiter diruta, vel vetustate aut negligentia dissipata reparari debeant. Quapropter ego Bernuinus, sacre Sedis Viennensis Archiepiscopus, cum in Dei nomine & amore, studium hujusmodi gererem; adiit nostram præsentiam quidam venerabilis Presbyter & Abbas, Ratbertus nomine, pro quadam ecclesia, quæ est in honore S. Blandinæ Martyris dedicata, atque in Monte Quiriaco sita; quatenus ei licentiam daremus, uti de suo proprio, tam pro Dei amore, quam pro æternæ mercedis retributione, studiosissime illam reædificaret: siquidem pene destructa & annihilata, tam pro vetustate quam & pro obsidione civitatis, decorem & honorem domus Dei amiserat. Cujus benevolentiam & studium pietatis collaudantes, non solum benigne annuimus, sed etiam ut summopere perficeret & omnimodis, [Ratberto Ab. reparandam,] cum maximo gaudio hortati sumus. Et, ut major accresceret tantæ bonitatis voluntas, insuper ei libentissimo animo concessimus, ut tam ipse, quam nepos illius, nomine Straderius, dum ad viveret, si res ad effectum perveniret, pro tanti laboris sudore, tam de ipsa ecclesia, quam & de his quas habet rebus & acquirere potest, potestatem habeant construendi, & usu fructuario operandi.

[3] Notum itaque sit omnibus, sanctæ Dei Ecclesiæ hujus rectoribus & successoribus nostris, religiosissimi hujus viri tantæ pietatis studium, & nostrum super hujusmodi assensum adjutorium; [sibique & nepoti suo usu fructuarie tenendam concedit,] quatenus eis deinceps nullus auferat, si vitæ nostræ cursum supervixerint, quod cum tanto studio laborantes perfecerunt; & sic canonice illis confirmamus, quod prompta eorum voluntas in reædificatione hujus domus Dei libentissime impendit, & nostrum favens assensus annuit. Quod si aliquis temerario ausu disturbaverit, iram Dei omnipotentis incurrat, & anathematis vinculo (nisi resipiscat) perpetualiter subjaceat: quoniam, sicut auctoritas mandat canonica, ut jura ecclesiastica, a sanctis & antiquis Patribus constituta, juniores inviolabiliter observare debeant; ita necesse est, ut futuri quique Præsules Ecclesiarum, majorum & prædecessorum suorum edicta inconcussa teneant: [successoribus ut idem teneant sub anathemate adstrictis.] quod si secus fecerint, nulli dubium, quod sanctorum Canonum excommunicationi subjaceant. Igitur ut nullus audeat nostræ auctoritatis testamentum contemnere, manibus & scriptis propriis, cum consensu suffraganeorum nostrorum, firmantes roboravimus.

[4] Crediderim equidem Montem-Cyriacum esse requirendum haud procul ab urbe Viennensi; quæ quo anno obsessa fuerit circa tempora Bernuini Episcopi, necdum comperi; neque occurrit unde discernam cujus monasterii, ex pluribus quæ diœcesis habet, Ratbertus Abbas fuerit: quare hæc omnia Viennensium rerum studiosis explicanda dimitto, qui plura forte suggerent ad hoc argumentum spectantia.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Photinus und Gefährten

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Photinus und Gefährten

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Iunii I., Antwerpen 1695 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.



Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.