Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung April I           Band April I           Anhang April I

1. April


I DIES MENSIS APRILIS.

SANCTI QVI IPSIS KALENDIS COLVNTVR.

Sanctus Ctesiphon, Episcopus, Vergii in Hispania.
S. Theodora, Mart. Romæ.
S. Venantius, Episc. Mart. in Dalmatia aut Istria.
S. Venantius Martyr Ariminensis, Fuldæ in Germania.
S. Parthenus, Martyr in Armenia.
S. Quintianus, Martyr in Armenia.
S. Victor, Martyr in Armenia.
S. Secundus, Martyr in Armenia.
S. Victor, Martyr Heracleæ.
S. Chionia, Martyr Heracleæ.
S. Agape, Martyr Heracleæ.
S. Hereneus, Martyr Heracleæ.
S. Castus, Martyr Heracleæ.
S. Ingeniana, Martyr Thessalonicæ.
S. Saturninus, Martyr Thessalonicæ.
S. Parthenius, Martyr Thessalonicæ.
S. Dionysius, Martyr Thessalonicæ.
S. Panterus, Martyr Thessalonicæ.
S. Alexander, Martyr Thessalonicæ.
S. Victor, Martyr in Ægypto.
S. Stephanus, Martyr in Ægypto.
S. Thesidius, Martyr, Tuscaniæ in Hetruria.
S. Basilides, Martyr, a Græcis relatus.
S. Gerontius, Martyr, a Græcis relatus.
S. Meliton, Episcopus, num in Sardinia, an Sardibus in Asia?
S. Prudentius, Episcopus, Martyr, Atini in Italia.
S. Leuconius, Episcopus Trecensis, in Gallia.
S. Walaricus, Abbas, in pago Picardiæ Wimacensi.
S. Dodolinus, Episcopus Viennensis, in Gallia.
S. Macarius Confessor, Abbas monasterii Pelecetes, apud Græcos.
S. Ioannes, Episcopus Neapolitanus.
S. Hugo Episcopus Gratianopolitanus, in Gallia.
S. Hugo, Abbas Bonævallis, Ordinis Cisterciensis, in Gallia.
B. Nicolaus de Arcu, monachus Ordinis Cisterciensis, Neti in Sicilia.
S. Gilbertus, Episcopus Cathenensis, in Scotia.
B. Thomas de Tolentino, Martyr, Ordinis S. Francisci in India.
B. Iacobus de Padua, Martyr, Ordinis S. Francisci in India.
B. Petrus de Senis, Martyr, Ordinis S. Francisci in India.
B. Demetrius Laicus, Martyr, Ordinis S. Francisci in India.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancti Ferreoli, Uzeticensis Episcopi, translatio hoc die facta est. Habemus aliqua ejus Acta, danda in supplemento, IV Ianuarii.
B. Barontus monachus, inscriptus est Kalendario Missalis Anglicani, donati cœnobio Gemeticensi a Roberto Archiepiscopo Cantuariensi anno ML. Videtur Barontus esse, cujus Vitam & Visiones ex MSS. edidimus ad diem XXV Martii.
Gabriel Archangelus officio Ecclesiastico, sub ritu duplici, colitur in Ecclesia Nannetensi. De eo egimus XXVI Martii.
SS. Wandregisili, Ansberti & Vulfranni Translatio refertur a Petro de Natalibus lib. 7 cap. 127. Verum ea contigit, ut tum diximus, XXXI Martii.
Iesu Christi initium prædicationis memoratur ad hunc diem a Maurolyco & Felicio.
Sancti & Iusti Achaz memoria hoc die notatur in menæis, cum tali disticho, quasi ipse is fuerit, qui dixisse legitur Isæiæ 7, Non tentabo Dominum:
Ἄχαζ Θεοῦ πέφυκεν ἑςὼς πλησίον,
Ἄχαζ ὅς ἐ͂ιπεν οὐ Θεὸν μοῦ πειράσω.
Eodem facere videtur titulus Iusti, solis fere veteris Testamenti Sanctis addi a Græcis solitus. At profecto impius fuit Achaz iste: quare dum aliunde intelligamus distinctius, quis hic inter Sanctos colendus proponatur, ipsum omittimus.
S. Anastasius Martyr jungitur S. Quintiano in MS. Ecclesiæ S. Mariæ Vltrajectinæ: eisque additur S. Venantius M. in MSS. Aquisgranensi & Trevirensi S. Martini. Ex hisce est S. Quintianus Martyr, in Armenia, & alibi Venantius: de quibus infra agimus, cum mentione S. Anastasii.
S. Irenæus Martyr, cum S. Quintiano, in Armenia passus dicitur a Galesinio & Baronio, citantibus codicem Græcum seu Menologium. Veremur ne a S. Hirenæo, Martyre Heracleensi, sit ad Armeniæ Martyres translatus: uti infra latius insinuamus.
S. Alexandra Virgo, hoc die mortua traditur in Menologio Laherii: quod in aliis Fastis non legimus. An Alexander, Martyr Thessalonicensis, hoc die relatus, dederit aberrandi occasionem, quis dicet?
Plurimorum Martyrum, sub Decio ob non restituta idolis templa gladio necatorum, & in S. Aphræ sepultorum, Natalem hoc die ponit Martyrologium Brixianum Fayni, citato vetustiori MS. Martyrologio in monasterio S. Ioannis.
Peteona, Virgo Deo Sacrata, soror S. Gildæ Sapientis, laudatur a sanctitate vitæ in hujus Actis, a nobis edit is 29 Ianuarii: & cum titulo Sanctæ hoc die inscripta est Gynæceo sacro Arturi a Monstier, sed ejus propria auctoritate, ut aliæ multæ.
Emma vidua, soror Menwerci Episcopi Paderbornensis, a Krantzio, lib. 4 Metropolis cap. 26, laudatur a pietate & liberalitate erga pauperes & ecclesias, & sicut Peteona, cum titulo Beatæ inscripta est Gynæceo præcitato.
Bercundus, Episcopus Ambianensis; laudatur infra in Vita S. Walerici, cui ipse conceßit Leuconaum: in quo loco solebat solitarius in Quadragesima consistere. Dicitur in antiquis Litaniis inter Sanctos Confessores invocari: quod hic indicamus, ut certiora poßimus assequi de die natali ac veneratione.
Kellachus, filius Soergussii, anachoreta & Episcopus Armachanus, traditur obiisse an. DCCCXCVIII, & ad Kalendas Aprilis inscriptus est Martyrologiis Dungallensi & Mariani Gormani. Colganus, in Appendice 7 ad Acta S. Patricii pag. 296, asserit, non numerari inter Archiepiscopos Ardmachanos, ac videri tantum fuisse Episcopum Suffraganeum S. Malbrigidi.
Lanzo, monachus Cluniacensis, vir magnarum virtutum, hoc die in Octava Annuntiationis B. Virginis defunctus, laudatur a Malmesburiensi lib. 2 de Pontificibus Anglorum & de Episcopis Selesiensibus, & lib. 5 de Regibus Anglorum; atque cum titulo Beati refertur hoc die a Menardo & Bucelino; & in supplemento Martyrologii Gallicani Sanctus a Saussaio appellatur; silent Ioannes Wilsonus in Martyrol. Anglic. Edouardus Maihew in Trophæis Anglicanis Ordinis Benedictini, Hieronymus Porter in Floribus Sanctorum Angliæ: unde colligimus nihil sciri de aliqua ejus veneratione.
Gobbanus Sanctus, Aidanus Læch, Tuanus filius Carilli, Filii Gorani, in Hibernia, memorantur in Tamlactensi Martyrologio.
Hugo beatæ memoriæ Archiepiscopus Viennæ, ex monacho Carthusiæ, primum successit S. Hugoni in Episcopatu Gratianopolitano, ipso vivente; ac postea, ob vitæ suæ meritum, Viennensis Archiepiscopus factus, quievit in pace. Hæc Grevenus Carthusianus in Auctario Vsuardi, & ex eo Canisius in Martyrol. German. In vita S. Altelmi appellatur vir prudens & eximia virtute. Ceterum de cultu ejus omnes silent.
Theodoricus de Lureka, ex Canonico Bonnensi monachus Heisterbacensis, ordinis Cisterciensis, laudatur a Cæsario Heisterbacensi lib. 7 Historiarum cap. 21, & Homilia 40; ubi dicitur post preces fusas, magnum lapidem levavisse. Eum menologiis suis cum titulo Beati inscripserunt Henriquez, Bucelinus & Chalemotus.
S. Genetrudis obitus refertur in MS. Aquis granensi. B. Gertrudis memoria inserta est Auctario Vsuardi apud Grevenum: reliqua latent.
Iakelina, Virgo Romana, Soror Comitis Apuliæ, quæ pedibus mare transivit, longo encomio laudatur a Cantipratano lib. 2 Apum cap. 29 num. 38, & a Benedicto Gonono lib. 3 de Vitis Patrum Occidentis pag. 193, qui Beatam appellat, uti etiam Laherius in Menologio Virginum, ad hunc diem: qui asserit se diem obitus e Colvenerio intellexisse.
Reginaldus seu Renaldus, Episcopus Tullensis, procurante decessore deposito, occisus est anno MCCXV; idque (si credendum Chronico Alberici) IV Idus Aprilis. Sed hoc die, ut Sanctus & Martyr, scriptus est in catalogo generali Ferrarii, & in supplemento Martyrol. Gallicani Saussaji. Historia homicidii describitur in Chronico MS. Richerii monachi Senonensis, & in Historia MS. Leucorum apud Hieronymum Vignerium, Stemmatis Lothæringici pag. 132 & 133, diciturque corpus esse in Ecclesia Tullensi, nullo addito signo venerationis. Non extat nomen in Breviario Tullensi, anno 1535 excuso: non etiam honoratur titulo Sancti aut Martyris a Sammarthanis aut aliis, in Catalogis Episcoporum Tullensis Ecclesiæ.
Cæsarius Spirensis, discipulus S. Francisci, ab Helia proximo Generali, quem ob regulæ transgreßionem arguerat, in carcerem conjectus, sancte obiit: cujus anima dicitur a Gregorio IX Papa visa ab Angelis in cælos deferri. Inscriptus Martyrologio Franciscano Arturi a Monstier cum titulo Beati, uti & sequentes
Antonius a Segovia, e monacho Cisterciensi, Minorita, Aquis in Provincia mortuus: cujus corpus pluribus post obitum annis incorruptum mansit.
Bernardinus, Antonius, Neti in Sicilia, Melchior ab Hierba, Toleti, Joannes de Moya, in regno Mursiæ, Isabella Virgo, in territorio Cordub. quorum elogia apud eumdem Arturum videri possunt: qui in Gynæceo Isabellæ meminit; Laherius, in Menologio Virginum, Isabellæ Agnetem jungit, ab Arturo ad 21 Decembris relatam.
Antonia, vidua Romana, laudatur a Bosio, teste oculato, tomo 1 de signis Eccles. lib. 12 cap. 23; refertur autem cum titulo Beatæ in Gynæceo Arturi a Monstier.
Puer a Judæis crucifixus in Hispania, anno 1490, in districtu Toletano prope Guardiam, refertur a Ferrario in Catal. generali, citatis tabulis Ecclesiæ Tolet. & Marietta lib. 2. Nihil de eo Toletana Breviaria vel Kalendaria, nihil etiam Hispanicum Martyrologium aut Quintanadueñas de Sanctis Toletanis. Marietta historiam narrat diemque hunc signat, & cap. 57 miracula nonnulla referens, mentionem facit ecclesiæ & sacelli hujus sancti Innocentis, peregrinationum item donationumque ibidem frequentium: sed ita confuse, ut non satis discernamus, an & qua auctoritate colatur ut Sanctus: expectamus igitur dum plenius doceamur.
Maria Ægyptiaca, Maria Cæsareæ tributa celebratur in Menæis & Menologiis Græcorum: & refertur in apographo nostro S. Hieronymi, deest in aliis. An ea, a posteris intrusa, sit Maria Ægyptiaca, quæ hoc die a Græcis colitur, dubitamus cum Florentinio. Hanc Latini celebrant II Aprilis.
S. Nicetius, Episcopus Lugdunensis, cum longo elogio profertur, & primo quidem loco in Martyrol. Gallicano Saussaji. Reliqui agunt de eo II Aprilis.
SS. Agape & Chionia, Martyres Thessalonicæ, referuntur hoc die in genuino Martyrologio Bedæ, item a Rabano & aliis; & cum iis Irene Soror, in MS. Richenoviensi. De iis agimus III Aprilis.
S. Celsus, Episcopus Ardmachanus, traditur Kalendis Aprilis obiisse a Mariano Gormano & a IV Magistris in Annalibus Hibernicis. Nos, cum Martyrologio Romano, ejus res gestas proferemus VI Aprilis.
Ezechielis Prophetæ memoria reperitur in Kalendario MS. Ecclesiæ Aquilejensis. De eo agemus X Aprilis.
S. Lazarus, Martyr Tergesti, in aliquibus MSS. passus hoc die memoratur: sed alia MSS. & quædam etiam Martyrologia, eum habent XII Aprilis.
SS. Caidocus & Frechorius sive Adrianus, sacerdotes Hiberni, requiescunt Centulæ in monasterio S. Richarii, cui adfuerunt in conversione: & celebrantur hoc die in Martyrologiis, Anglicano, Scotico & Hibernico. Verum apud Centulenses coluntur XXX Maii.
SS. Cantianorum Reliquiarum adventus, inscribitur Kalendario Breviarii Hildensemensis, impreßi anno 1516. Quia ipsum Breviarium integrum non habemus, plura de hoc festo scire necdum potuimus. Coluntur SS. Cantius, Cantianus & Cantianilla XXXI Maji.
S. Procopius, Abbas in Bohemia, memoratur a Wione, Menardo, Dorganio in Martyroll. monasticis, & Ferrario. Verum ritu duplici, ut Patronus regni, colitur in diœcesi Pragensi & Olomuciensi IV Julii.
Theodericus Episcopus, cognatus Ottonis Imperatoris, memoratur hoc die in Martyrol. Anglicano Witfordi. Est is Episcopus Metensis, a variis relatus ad diem XVIII Julii.
S. P. N. Augustini commemoratio inscripta est Kalendario alicujus Missalis: colitur ipse XXVIII Aug.
S. Simperti, Episcopi Augustani, Translatio celebratur feria quarta post Dominicam in Albis: quæ feria primo omnium incidit in hunc diem. Colitur Simpertus XIII Octob.
Sigillator, Episcopus Metensis, qui floruit anno salutis DCCLI, celebratur in MS. Florario Sanctorum. Est is Sigebrandus aliis, multorum conditor monasteriorum, & mortuus traditur die (quo iterum refertur in Florario) XXVI Octob.
S. Mennæ, solitarii in Samnio, plurimum laudati a S. Gregorio Papa, lib. 5 Dialogorum cap. 16, Translatio hoc die facta est. Hanc cum Vita & miraculis late descripsit Leo, Episcopus Ostiensis: quæ danda erunt die, quo inscriptus est Martyrol. Romano & aliis, XI Nov.
Osmannæ, Virginis & Martyris, elevatio corporis, in agro Parisiensi facta, recolitur a Saussaio in Martyrol. Gallicano, additurque ejus triumphum coli IX. Septemb. aut certe, ut alii habent, XXII Novemb.

DE S. CTESIPHONTE EPISCOPO, VERGII IN HISPANIA.

I SECVLO.

[Commentarius]

Ctesiphon, Episcopus, Vergii in Hispania (S.)

D. P.

[1] Primorum septem Hispaniæ Apostolorum Episcoporumque communem memoriam Martyrologio suo Vsuardus inseruit, ex eoque Baronius Romano Martyrologio ad diem XV Maji. [Communis cum aliis memoria 15 Maji,] Hac non contenti Ecclesiæ variæ, singulis diebus sigillatim aliquos colendos assumpsere. Ita Februarium mensem a S. Cæcilio, sequentem Martium a S. Hesychio, atque hunc Aprilem a S. Ctesiphonte auspicandum instituerunt Granatenses: alii alibi variis coluntur diebus. [peculiaris cultus Granata hoc die;] Granatenses Fastos secutus Ferrarius, Catalogo sanctorum generali inscripsit, Granatæ in Hispania Sanctorum Martyrum, Thesiphonis Episcopi & discipulorum ejus. Quæ de tempore mißionis atque ordinationis omnium septem dici communiter potuerunt, dicta sunt a nobis ad Kalendas Februarii & Martii. Eadem hic nequaquam putamus retexenda, neque propter Granatenses tabulas vel Speudo dexteri assertionem recedendum a prima antiquißimaque, quam nobis dedit Vsuardus de Apostolicis illis viris notitia, ut dubitare velimus an in iis singuli requiescant & occubuerint locis, quæ ibidem exprimuntur; quamvis recentiores Hispani, Marietta, Tamajus atque Cardosus, hic in Lusitano Hagiologio, [notitia nuda ex Vsuardo:] iste in Hispanico Martyrologio, ad hunc uterque diem, prorsus in aliam eant sententiam, alibi satis examinatam. Vsuardi verba Idibus Maji hæc sunt: Natalis sanctorum Confessorum, Torquati, Ctesiphontis, Secundi, Indaletii, Cæcilii, Hesychii & Euphrasii: qui Romæ a sanctis Apostolis Episcopi ordinati, & ad prædicandum verbum Dei ad Hispanias, tunc adhuc gentili errore implicatas, directi sunt. Cumque diversis urbibus euangelizassent, & innumeras multitudines Christi fidei subjugassent, Torquatus Acci, Ctesiphon Vergi, Secundus Abulæ, Indaletius Urci, Cæcilius Eliberi, Hesychius Carthesæ, Euphrasius Eliturgi quieverunt.

[2] Itaque Vergii requievisse Ctesiphontem, tenemus: neque ei socios Maximum, Lupercium ac Musitanum adjungimus cum recentioribus, [cetera de eo suspecta omnia.] idoneo destituti auctore: neque de Martyrio ejus quidquam definimus. Qua autem ratione & apud quos fidem Ctesiphon proseminarit, in communi antiquorum silentio patienter ignoramus, vehementer autem optaremus, locum sepulturæ, ejus ab Vsuardo nominatum, nosse distinctius. Etenim in maxime varias sententias auctores hic abeunt. Bivarius, illustrandis Pseudodexteri commentis bonam operam eruditionemque magnam infeliciter expendens, [Vergium an Vergelia, quæ nunc Beria?] in hoc totus est, ut fabulatoris sui lectionem tueatur, sustineatque, Vergium eamdem atque Vergiliam esse; composito nomine ex particula ili, sic dictam, quasi Vergii urbem, ipsamque esse oppidum Verza, in ora maris Bætici, non longe ab Almeria situm, in Regno Granatensi, quod in Geographicis tabulis paßim Beria scribitur Abderam sive Adram, Veriæ proximam atque a littore remotiorem, non nemo intelligendam putat; sed repugnat Ptolomæus, Abderam, Beriam, Vergiliamque diversißimas urbes faciens; hanc quidem procul a mari, istas vero ad ipsum positas, sed justo milliarium sexaginta intervallo remotas ab invicem.

[3] Inter Almeriam novamque Carthaginem urbs est, Vera hodie dicta, quam antiquo nomine dictam Virgim, totumque inde sinum a Charidemo promontorio Virgitanum, multi recentiores existimant. Favet Pomponius Melas, urbem Virgi nominans; neq; adeo longe discedit Plinius, cum Urgetanum sinum & Urgiam scribit Castrum-Iulium cognominatam; facile enim aut excidisse i potuit, aut propter variam ejusdem nominis pronuntiationem omitti. Pro hac igitur urbe S. Ctesiphonti aßignanda, [an Virgis quæ nunc Vera?] stat Georgius Cardosus, eiq; patrocinatur nominum Virgis ac Vergis affinitas maxima. Quomodo autem tam opportuno loco sita civitas, atq; etiam nunc minime contemnenda, dignitatem amiserit Episcopalem non attinet indagare, quando ne hoc quidem constat, ullos umquam Vergi fuisse Episcopos, sed tantum ibi quievisso Ctesiphontem: qui suam potuit sedem habuisse in Bastitanorum metropoli, hodie Baza dicta, ubi ejus successores fuerint Theudorus, Eusebius, Basilius in III, IV & XV Toletano Concilio nominati. Si enim Torquatus Acci, Indaletius Urci, vicinis eorumdem Bastitanorum urbibus, fundatos reliquerunt Episcopatus, ut ex successoribus identidem nominatis indubitatum est: cur non in eodem Bæticæ tractu in ipsaq; metropoli Basta, sedem suam potuit fixisse Ctesiphon, indeq; Vergim seu Virgim, maritimum locum Bastitanorumq; fortaßis portum præcipuum seu emporium, excurrisse aliquando, prædicationis vel negotii causa; & sic ibi tumulum, qui adhuc latet, invenisse?

[4] Si quis tamen omnino contendat longius a sociis removendum hunc Sanctum, & versus Pireneos montes lubeat evagari; occurret ei Vergium castrum, [an castrum Livio nominatum in finibus Laccettanorum,] a Livio dec. 4. lib. 4 commemoratum; cujus incolas accolasque Vergestanorum nomine idem appellat, describens quomodo M. Porcius Cato Romanus Consul, translato a Turdetanis ad Celtiberos eorumdem auxiliares bello, ceteris in deditionem acceptis, Lacetanorum urbem astu ceperit, consestimque inde moverit ad Vergium castrum: quod præcipuum erat latronum receptaculum, invito loci Principe ab iis occupatum, unde in agros provinciæ pacatos continuas faciebant incursiones. Hæc porro omnia trans Iberum esse gesta, clare apparet ex ipsa Livii narratione: ut dubium esse nullum poßit, quin hoc ab o commemoratum Vergium, inter ipsum & Pirenæos montes quærendum sit. Atque hic ego libenter, pro Lacetanis, Iacetanos legerent, dictos a Iaca, urbe in Arragonia etiam nunc celebri & Episcopali: [rectius Iaccettanorum?] deviam enim & silvestrem gentem appellat Livius, cui proinde potius asperitas convenit diœcesis Iacensis quam Catalauniæ amœna planities: licet in hac (& quidem ad Iberum in Dertonensi diœcesi) Ortelius Iaccetanos, Laccetanos vero locent auctores tabularum Ptolomaicarum. Etenim idem Livius Lacetanis, seu potius Iacetanis suis, finitimos facit Suessetanos: quorum civitas Suessatium Antonino, Ptolomæo autem Suestasium scribitur, utique litteris simpliciter commutatis: & existimant aliqui ipsam hodie Sanguessam dici, ad Arragonem fluvium, Iaccam inter & Pampelonam, conjectura sane haudquaquam inepta.

[5] [hoc autem an idem cum Bergido Ptolomei,] Ast ubinam hic Vergium castrum fuisse concipiemus, sic ut ab Iaccitana victoria moventibus copiis haud nimis longum fuerit iter? Hic sane hæret aqua. Bergidum Ptolomæi, inter Iaccam & Oscam sive Heuscam requirendum, ita ut nominis nulla nunc supersint vestigia, suggerunt Ortelius, ex eoque Ferrarius: secundum quos Bergestani Vergestanique iidem forent. Verum, cum citato libro diversos eos faciat Livius, huic conjecturæ non prodest, quod credi posset apud Ptolomæum Bergidum pro Bergio irrepsisse, aliterque pronuntiantibus Vergidum pro Vergio Ergo his inter Iaccam Oscamque relictis,, [aut potius cum Xaverio hodierno?] Livu Vergium ac Vergestani alibi quærendi erunt, & quidem per abrupta conjecturarum. Percurrenti omnia hodierni usus nomina eorum quæ Iaccensi urbi ad meridiem occasumque adjacent locorum, utrobique vetustißimi nominis occurrit Xaverium, vulgo Xavier, (quod Castrum-Vergium velut Ca-ver, junctis nominibus dici suspiceris) alterum in Pampelonensi agro, magni Indiarum Iaponiæque Apostoli natalibus nobilitatum; alterum in ipso Iaccitano tractu, cis Gallegam fluvium in tabulis Xavierre latro, dictum, ut forte Castrum-Vergii-latronum integre nuncupatum olim fuerit, tum ad distinctionem prioris, tum forte ex latrociniorum memoria, inde in pacatos provinciæ Romanæ agvos, ut Livius meminit, inundantium. Atque hæc quidem de Vergio Livii satis.

[6] Plus aliquid requiri videtur ut alterutrum, seu etiam primo dictum Ptolomæi Bergidum, [& an ad has partes S. Ctesiphon spectet?] S. Ctesiphonti attribuamus. Vnde enim verosimile faciemus, tot voluentibus annis, quot ab Hannibalis atque Catonis temporibus ad fidem in Hispania prædicatam fluxere, non mansisse modo, sed auctam etiam fuisse loci celebritatem; cujus licet nunc ægre supersit vestigium, magnitudo tamen Ctesiphontem allicuerit ad sedem Episcopalem ibidem constituendam? & cujus rursum tanta fuerit infelicitas, ut recepto fides Christianæ lumine, mox defecerit, adeo ut Vergestanæ seu Vergiensis ecclesiæ Episcopus in nullis uspiam Conciliis subscripsisse inveniatur, nec ipsa ecclesia in ullis diœceseon Hispanicarum descriptionibus nominetur? Contenti igitur hæc proposuisse, veteris Geographiæ studiosis expendenda æstimandaque, de nomine Sancti ipsius hic addimus, varie a variis exarari, & exerrari in eo a plerisque, dum Tesiphonem seu Thesiphonem scribunt: Chthesiphontem vero minus commode scriptum videri, si Græcam spectes etymologiam: Chthesiphon enim a χθὲς & φάω, [genus ex Arabia commentitium.] heri splendentem, inepto utiq; significato Ctesiphon autem a κτῆσις, possessionibus splendidum, auspicatißima nomenclatura significat.

[7] Hunc porro, de quo agimus, fuisse S. Cæcilii fratrem, & Arabico ac patrio nomine Abenathar dictum, non magis credimus uni (quem Bivarius citat) librorum, sub sacro monte Granatensi repertorum, quam ab aliis, pariter ibidem repertis & prædicto auctori nominatis Arabicis, verum D. Tesephontis præferri titulum veramque antiquitatem. Quid autem de Reliquiis ibidem quoque inventis dicendum sit, majori examini permittere malumus, quam Granatensibus illis tabulis scriptisque (quod necessarium est) non admißis, [æque ac libri sub ejus nomine reperti,] non admißis, utrarumque certitudinem falsitatemve separare ad invicem: cum has & illas individuo conjungi nexu præcipui utrarumque propugnatores semper censuerint.

DE SANCTA THEODORA MARTYRE ROMÆ.

AN. CXVII.

[Commentarius]

Theodora, Mart. Romæ (S.)

G. H.

Matrona hæc Romana fuit, & soror S. Hermetis, urbis Romanæ Præfecti; cum illo a S. Alexandro I Pontifice Romano ad fidem Christi perducta, unicoq; mense ante hunc martyrio coronata. Porro (sicuti Acta sincerißima S. Alexandri habent) eodem adhuc anno, quo hi martyrii palmam adepti sunt, nutu Dei defunctus est Trajanus: [Sub Trajano Martyr obit anno 117,] qui dum in Parthos armæ molitur, in ægritudinem incidit; ob quam Selinuntem in Ciliciam delatus, obiit, Quintio Nigro & Tito Vipsanio Aproniano Consulibus, die X Augusti, anno Chr. CXVII: ante hunc autem diem quatuor mensibus & quinque diebus martyrio coronata est S. Theodora. Missus enim erat Romam a Trajano Aurelianus, Comes utriusq; militiæ in Isauria, ad interfectionem omnium Christianorum: cui omnis Senatus ita famulatus est, ut ipsum Principem crederent esse Trajanum. Hinc posteri eum appellarunt etiam Principem & Imperatorem. Coluntur S. Hermes frater XXVIII Aug. & S. Alexander Papa III Maji. Quæ vero ad hujus Pontificis in Sede Romana annos spectant, accurate discußimus in tractatu de Primis Pontificibus.

[2] Ab sanctißima hac Martyre Theodora auspicantur principium Aprilis in suis Martyrologiis Vsuardus, [1 Aprilis, quo & colitur.] Ado, Notkerus,, Bellinus, & alii recentiores. Vsuardi verba sunt ista: Romæ passio beatissimæ Theodoræ, sororis illustrissimi Martyris Hermetis. Hæc sub Aureliano Principe martyrizata, sepulta est juxta fratrem via Salaria, non longe ab urbe Roma. Ado eodem tempore hoc eidem concinnavit elogium: Romæ, beatissimæ Theodoræ, sororis illustrissimi Martyris Hermetis, quam B. Alexander Papa & Martyr instruxit, baptizavit, atque in fide Christi docuit. Quæ sub Aureliano Imperatore martyrizavit: sepulta juxta fratrem suum Martyrem via Salaria, non longe ab urbe Roma. Notkerus secutus est Adonem, & cum Vsuardo Aurelianum Principem appellavit. Iudicem nominat auctor Martyrologii, Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excusi. In hodierno Martyrologio Romano dicitur S. Theodora, sub Hadriano Imperatore, ab Aureliano Iudice martyrio affecta. Succeßit Trajano Hadrianus, sed, ut diximus, post obitum S. Theodoræ: de qua in Actis S. Alexandri varia extant. Horum Actorum exordium est hujusmodi in plurimis MSS.

[3] [Baptizatur a S. Alexandro Papa] Quinto loco a B. Petro Apostolo, Romanæ urbis Ecclesiæ cathedram suscepit Alexander, sanctitate incomparabilis: juvenis quidem ætate, sed fide senior. Omnem autem populi Romani amorem ita in eum gratia divina infudit, ut Senatorum maximam partem converterit, & Præfectum Urbis, Hermetem nomine, cum uxore & sorore & filiis baptizarit. Quæ ultima in Vita MS. S. Hermetis ita explicantur: Unde contigit, ut Præfectum urbis Romæ, Hermem nomine, virum potentem, divitem & nobilem, cum uxore Exuperia, & sorore Theodora, ac filiis baptizaret. Postmodum est missus a Trajano de Seleucia Isauriæ Romam Aurelianus, [cum S. Hermete fratre:] Comes utriusque militiæ, ad interfectionem omnium Christianorum … statimque ut ingressus est Romam, venerunt ad eum Pontifices templorum, & ea quæ facta sunt, invidis vocibus suggerentes, ita Aureliani animum concitaverunt ad iracundiam, ut Hermetem Præfectum Urbis in vincula mitteret, sed & S. Alexandrum Papam carceri manciparet … Igitur cum Hermes Præfectus in vinculis haberetur apud Quirinum Tribunum, hunc suo colloquto ad fidem Christi perduxit, pro quæ & martyrium subiit. S. Quirini Acta dedimus XXX Martii; & postridie, sive pridie Kalendarum Aprilis, egimus de S. Quirini filia Balbina: quæ ex instructione S. Alexandri Papæ (ut hujus Acta habent) reperit vincula S. Petri Apostoli, & cœpit ea vincula cum tremore nimio deosculari, & gratias agere Regi cælorum. Audiens hæc Theodora illustrissima femina, [accipit a S. Balbina vincula S. Petri.] cœpit rogare eam, ut sibi ea derelinqueret. Tunc concessit B. Balbina, tradiditque vincula supradictæ Theodoræ illustrissimæ feminæ, sorori S. Hermetis Præfecti. Illustrissimus itaque Hermes & fide Christianissimus, cum nec blanditiis nec minis ab Aureliano posset revocari, ad ultimum jussus est subire sententiam capitalem. Cujus corpus ejus soror Theodora collegit, & cum digno honore, juxta hortos Reciarios, in via Salaria veteri, sepelivit, non longe ab urbe Roma. Addunt Acta MS. S. Hermetis, [sepelit corpus S. Hermetis:] corpus hujus fuisse aromatibus conditum.

[4] Quæ dedimus Acta S. Balbinæ, præcitata omnia etiam tribuunt B. Theodoræ his verbis: Cum S. Hermes, jussu Aureliani, Comitis, in carcere clam decollatus fuisset; B. Theodora, una cum S. Balbina Virgine, rapuit corpus ejus, & sepelierunt in prædio ipsius S. Hermetis Martyris. Quod audiens Aurelianus tyrannus, jussit ambas Virgines comprehendere & in vincula mittere. … Tunc indignatur Aurelianus, [comprehenditur] post multa genera tormentorum atque pœnarum, dedit adversus Balbinam sententiam mortis, dicens: Interficiatur Balbina eloquens, ne seducat populum Romanum post errorem suum; & producatur Theodora nobilis, si forte consentiat nobis & vivat. Interfecta itaque Balbina, producta est Theodora de custodia, & exhibita est ante conspectum Aureliani tyranni, cui dixit impius tyrannus: Ubi sunt thesauri fratris tui Hermetis Præfecti? Ostende eos & sacrifica: ne forte post varia tormenta interficiaris, [post thesauros pauperibus distributos:] sicut Balbina. Respondit S. Theodora, & dixit: Thesauros, quos habuimus ego & frater meus, pauperibus & peregrinis pro Christi amore dispendimus: ego vero nihil jam residuum habens præter corpus, quod cernis, etiam illud pro nomine ejus [flagellis cæsa occiditur:] libentissime impendo. Verumtamen dico tibi, Aureliane tyranne, quod si corpus meum membratim discerpi jubeas, numquam sacrificabo idolis tuis. Indignatus itaque Aurelianus, jussit & illam flagellis cæsam gladio interfici, sub die Kalendarum Aprilis: cujus corpus sepultum est a Christianis juxta fratrem suum Hermen, Præfectum urbis Romæ, gloriosum Martyrem ac nobilem, [sepelitur:] via Salaria, non longe ab urbe Roma, in prædio ejusdem. Hæc ibi, cum magno consensu Martyrologiorum supra allætorum. Virgo etiam Theodora appellatur in MS. Centulensi, Vaticano ecclesiæ S. Petri, Coloniensi S. Mariæ ad Gradus, [a variis Virgo appellatur.] & alio Cardinalis Barberini: cumque illis idem tradit Petrus de Natalibus lib. 4 Catalogi cap. 21. De cœmeterio S. Hermetis Martyris & sepultura S. Theodoræ, agit Paulus Aringhus, lib. 4 Romæ subterraneæ cap. 34.

[5] S. Theodoræ, [aliquæ Reliquæ Bononiæ.] Virginis ac Martyris, & sororis S. Hermetis aliquas Reliquias asservari Bononiæ in ecclesia Sanctorum omnium, & in ecclesia S. Pauli Barnabitarum, tradit ad hunc diem in Bononia perlustrata Masinus.

DE S. VENANTIO EPISCOPO ET MARTYRE,
Ex Dalmatia aut Istria Romam translato.

[Commentarius]

Venantius, Episc. Mart. in Dalmatia aut Istria (S.)

G. H.

[1] Vsuardus & Ado primi sunt, qui relato in suis Martyrologiis S. Theodoræ Romanæ Martyrio, ista immediate subdunt: Eodem die S. Venantii Episcopi & Martyris. Quæ eadem leguntur in omnibus dein scriptis Martyrologiis, uti & hodierno Romano. Notkerus post S. Theodoram posuit Martyres in Armenia passos, & dein de S. Venantio eadem refert. [Nomen in fastis.] In MS. Centulensi appellatur Confessor, qui a reliquis omnibus Martyr habetur: nisi forte de hoc agatur in. MS. S. Cyriaci ad VIII Februarii, ubi dicitur Natale S. Venantii Episcopi & Confessoris. Interim nusquam explicatur cujus Sedis fuerit Episcopus, quo perfunctus martyrio, num ei immortuus, an superstes, ut propterea etiam Confessor dicatur.

[2] Annotat Baronius ad hunc diem, Corpus ejus asservari Romæ in oratorio, quod dicitur S. Venantii, apud baptisterium Constantini, una cum corporibus S. Domnionis Episcopi & aliorum Sanctorum Martyrum, quorum omnium dies anniversaria agitur hoc eodem mense, tertio Idus Aprilis. [Corpus Romæ, in ecclesia propria,] Cum autem omnia translata fuerint e Dalmatia & Istria a Ioanne Papa IV, par est credere, S. Venantium alicujus illarum provinciarum civitatis fuisse Episcopum. Extat ibidem in abside, sicut & ceterorum, imago ejusdem S. Venantii, opere musivo compacta. Hæc in monumentis Sanctorum ecclesiæ Lateranensis. Ita Baronius, qui eadem repetit in Annalibus ad an. 641, quo Ecclesiæ præerat Ioannes IV Papa: de quo Anastasius Bibliothecarius in libro de Vitis Pontificum Romanorum ista habet: Ioannes natione Dalmata, ex patre Venantio Scholastico, sedit annum unum, menses novem, dies octodecim. Hic temporibus suis misit per omnem Dalmatiam seu Istriam seu Istriam multas pecunias, [a Ioanne IV ex Dalmatia acceptum:] per sanctissimum & fidelissimum Martinum Abbatem, propter redemptionem captivorum, qui deprædati erant a gentibus (Slavos aliqui interpretantur). Eodem tempore fecit ecclesiam beatis Martyribus, Venantio, Anastasio, Mauro & aliis multis Martyribus, quorum Reliquias de Dalmatia & Istria adduci præceperat: & recondidit eas in ecclesia suprascripta, juxta fontem Lateranensem, juxta oratorium B. Ioannis Euangelistæ, quam ornavit & diversa dona obtulit.

[3] Cæsar Raspona, lib. 3 Basilicæ seu Patriarchii Lateranensis cap. 12, describit oratorium sive ecclesiam S. Venantii, & inter alia ita habet: Parietes absque ornamento conspiciuntur, unica excepta absidula sive chalcidica, quæ antiquitus tabulis marmoreis usque ad zophorum incrustabatur, supra zophorum vero usque ad tectum nitet opere musivo, sicuti etiam chalcidicæ tota concameratio nitet. In curvitate vero hujus absidulæ imagines beatissimæ Virginis, Sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, & Ioannis Baptistæ visuntur; adjectis etiam SS. Venantii & Domnionis Martyrum iconibus, cum pallio & planetis cæruleis: qui sine mitra libros in manibus tenent: eodemque habitu Ioannes IV, Cappellæ conditor, exprimitur. … Ad murum vero hinc inde e musivo effigies sunt Sanctorum Martyrum, quorum corpora hic requiescunt, [imago,] coronas præ manibus gestantium. In absidis medio cernitur ara, gradibus quatuor elevata: cui super impositum est ciborium marmoreum, fultum quatuor columnis item marmoreis, opere accuratissimo in spiram striatis, cum capitellis ornatissimis: & sub hoc altari proxime enumerata S. Venantii & sociorum corpora requiescunt. Hæc ibi. Leo etiam Papa, [corpus in altari.] istius nominis tertius, (teste citato Anastasio Bibliothecario) in altari B. Venantii fecit vestem de fundato cum velis duobus. Octavius Pancirolius, in Thesauris absconditis urbis Romæ, de ecclesia hac S. Venantii agit, regione 2, ecclesia 10: & sub finem in Indice festorum asserit, solennitatem S. Venantii, Episcopi & Martyris, in hac ecclesia celebrari hisce Kalendis Aprilis, [cultus & Indulgentiæ I Aprilis.] atque Indulgentias eidem esse concessas. In Ordine Officiorum de Sanctis propriis ecclesiæ Lateranensis, præscribitur Officium sub ritu duplici, cum Credo in Missa, quod corpus ejus ibi habeatur.

[4] Ioannes Tamayus Salazar hunc sanctum Episcopum inscripsit Martyrologio suo Hispanico, hac formula: In Dalmatia illustris observat memoria martyrium S. Venantii, Episcopi Toletani: cujus corpus a Ioanne Pontifice Maximo IV, in oratorio sui nominis, apud baptisterium Constantini, in omnium maxima Lateranensi Romana ecclesia, translatum, adservatur. [Episcopatus Toletanus ei affictus.] Verum non est oratorium seu capella in ecclesia Lateranensi: sed est propria ejus ecclesia, haud procul a Lateranensi sita. Dein unde scitur ejus Episcopatus Toletanus, cum talis nominis Episcopus Toleti non memoretur extitisse? Garzias Loyasa, in Catalogo Episcoporum Toletanorum, post Adelphium collocat Conantium: sed addit, a S. Illifonso non enumerari inter Præsules Toletanos, forte quia parum præfuit. Interim Ambrosius Morales, lib. 12 Chronici Hispanici cap. 8 asserit, absque Illefonso non haberi mentionem Tonantii. Agit is libro de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. XI de Conantio, sed Episcopo Ecclesiæ Palentinæ: ut is videatur compulsus a posteris inter Antistites Toletanos. Tantæ caliginis involucrum, inquit Tamayus Salazar, reserarunt Marcus maximus & Iulianus Petrus, aut certe sub eorum nomine posteri, affingentes illis nova chronica, quæ omnem antiquitatem Hispanicam sua caligine involverunt, ex Conantio seu Tonantio formando Venantium, quasi vixisset tempore S. Gregorii Magni. Potius diceretur S. Venantius primis Christi seculis floruisse cum S. Domnio seu Domnione: qui traditur a S. Petro Apostolo in Dalmatiam missus, & Episcopus Salonitanus creatus, uti pluribus dicetur XI Aprilis.

[5] Aliquas S. Venantii Episcopi & Martyris Reliquias asservari Bononiæ in ecclesia S. Ioannis in Monte, tradit in Bononia perlustrata Masinus ad hunc diem. Si adderetur unde & quando illuc allatæ eæ fuerint, posset aliqua conjectura fieri, hujusne an alterius S. Venantii existimandæ sint.

DE ALIO S. VENANTIO MART.
ex Italia in Germaniam Translato.

G. H.

[Praefatio]

Venantius Martyr Ariminensis, Fuldæ in Germania (S.)

Inter Principes Ecclesiasticos Sacri Romani Imperii in Germania stabilitos, [Testimoniū Ludovici Pii] sunt Reverendißimi & Illustrißimi Abbates inclytæ Fuldensis Ecclesiæ, de cujus antiquitatibus præclarum opus edidit Christophorus Browerus quatuor libris distinctum: in quo, lib. 3, cap. 13 profert præceptum traditionis Ludovici Pii Imperatoris, factæ B. Rabano Abbati, dein Archiepiscopo Moguntino: ex quo aliqua, quæ de S. Venantio agunt, hic decerpimus, & sunt ejusmodi: Rogavit Excellentiam Celsitudinis nostræ vir venerabilis Rabanus Abbas, ut nostra auctoritate liceret ei, legatos suos dirigere ubivis terrarum, & maxime ac præcipue ad Romanam civitatem, & cum litteris nostræ auctoritatis exposcere sacratissimos cineres, videlicet sanctorum Martyrum seu ceterorum orthodoxorum Justorum membra: [de translatione] cui præstitimus ex nostra liberalitatis munificentia facultatem, ut ex nostræ auctoritatis præceptione scriberet & mitteret, ubicumque terrarum vellet, propter prædictum negotium sanctarum Reliquiarum, postularetque tam ab Apostolico, quam a ceteris fidelibus. [& miraculis S. Venantii.] Unde cum labor tantæ sedulitatis ejus non esset inanis, nuper audivimus, quia corpus S. Venantii Martyris, de longinquis terrarum partibus acquisisset, & in ecclesia S. Joannis Baptistæ honorificentissime collocasset. Cujus merita Martyris in Fuldensi ecclesia, ex testificatione miraculorum, facta sunt longe lateque celeberrima. Accurrunt enim infirmi, & sanantur; dæmoniaci, & liberantur; paralytici, & curantur; cæci, & illuminantur, & ex omnimoda infirmitate genus humanum, per gratiam Domini nostri Jesu Christi, opera & intercessione S. Venantii, salvatur. Cujus facti fama nos ex divina compunctione commoti, gratias agimus Deo & sancto ejus Martyri Venantio, qui nostris temporibus, in nostris terrarum partibus, visitare dignatus est plebem suam, & ex diversis necessitatibus & angustiis, miseris mortalibus dignatur subvenire. Proinde rogatu & petitione prædicti Secretarii nostri Rabani Abbatis, offerimus nos Deo & S. Bonifacio sanctoque Martyri Venantio, in præfato S. Joannis Baptistæ monasterio, quasdam res proprietatis nostræ, hoc est, villam Vresprungen nuncupatam, cum omnibus villulis & viculis, imo cum omnibus appendiciis & pertinentiis suis, &c.

[2] Hæc Ludovicus Pius Imperator, cujus chartas donationum plurimas scripsit Rudolfus, [Historia translationis:] cœnobii Fuldensis Presbyter & monachus, inter viros sui monasterii eruditos habitus: qui translationi reliquiarum S. Venantii interfuit; & testis oculatus miracula, quæ tunc contigerunt, descripsit in Vita B. Rabani Abbatis sui, a nobis ad diem IV. Februarii illustrata, potißimum cap. IV & V. Extat inde excerpta Historia translationis & miraculorum S. Venantii in Passionali MS. mensis Aprilis, adservato in Bodecensi cœnobio Ordinis Canonicorum Regularium S. Augustini in diœcesi Paderbornensi, adjunctis sub initium nonnullis; & cultus ejus aßignatur ad diem primum dicti Aprilis, [cultus I Aprilis.] quando in ante memorata ecclesia S. Ioannis Baptistæ etiamnum celebratur festum S. Venantii: cujus tamen sacrum corpus non amplius integre ibidem adservatur, aliis partibus alio delatis, sed nescitur quo devenerint, ablatis tempore irruptionis Suecicæ antiquis monumentis; uti facta diligenti inquisitione indicavit nobis Vitus Erberman, sacræ Theologiæ Doctor & Seminarii Pontificii apud Fuldenses Regens, binis litteris hac super re scriptis. Damus ergo ex Bodecensi MS. dictam Historiam translationis & miraculorum, ad quæ uberiores annotationes dedimus IV Februarii, eoque curiosum lectorem remittimus: quem monitum volumus, in dicta Vita, S. Venantium dici Martyrem, nusquam Episcopum; uti tamen fit in sequenti Historia: neque indicari diem venerationis, quem assumptum credimus hunc primum Aprilis, quod alius Venantius Episcopus in Dalmatia aut Istria nunc colatur, cui & nos ipsum ideo subjungimus.

HISTORIA TRANSLATIONIS,
Ex Vita B. Rabani, a Rudolfo teste oculato scripta.

Venantius Martyr Ariminensis, Fuldæ in Germania (S.)

EX VITA B. RABANI

Venantius Episcopus Ecclesiam sibi commissam, donec advixit, strenue rexit: & quia per ostium introivit, disposita intrinsecus fideliter domo, & sumptuariis familiæ consignatis, per ostium exivit, dum pro eadem animam posuit. Hujus sacrum corpus, sanguine proprio pro Christi amore cruentatum, [Corpus S. Venantii Martyris] primo in territorio Ariminensis urbis requievit; nunc vero in saltu, qui Buchonia nuncupatur, in ecclesia B. Ioannis Baptistæ, quæ a Fuldensi monasterio novem fere stadiis distat, habetur & colitur. Et ne quis ambigat, tanti Patris corpus a tam valenti civitate tolli, & per tot terrarum spatia transferri potuisse; miracula, quæ in via, dum ferebatur, per eum Dominus operatus est, fidem dubitantibus persuadeant. Igitur a quo ab inde sublatus sit, & in eum quem præscripsi locum delatus; subjunctis miraculis, quæ & ipse vidi & aliis veraciter referentibus didici, auribus fidelium intimabo. Rabanus namque, Fuldensis Ecclesiæ venerabilis Abbas, vir valde religiosus, & in Scripturis divinis apprime eruditus, cujus omne studium fuit circa disciplinam monasticam, & in meditatione legis Christi; inter alia, quibus in oratione, vigiliis & abstinentia, ceterisque virtutum titulis formam se sibi subditis præbebat, diligentiam in colligendis undecumque Sanctorum Reliquiis habebat permaximam.

[2] Hic quemdam suorum monachorum, nomine Attonem, in Italiam pro hujusmodi re exequenda misit. Qui Ariminum veniens, data sibi divinitus opportunitate, corpus prædicti Martyris secum abstulit, [Arimino delatum,] & in Franciam ire festinavit. Primo quidem propter metum incolarum illud occulte ferebat. Ut autem Alpium jugis transitis in fines Bajoariorum pervenit, jam securior effectus, feretro impositum, confluentibus undique populorum turbis, in cellam, quæ vocatur Solenhof, sitam in regione Sualefeldonia, detulit; & misso nuntio, omnem rei gestæ ordinem Abbati nuntiavit. Populus enim regionis illius summis id petebat votis, ut corpus sancti Martyris ibi habere mererentur; cujus opem in diversis infirmitatum sanitatibus quotidie experiebantur. Abbas vero, cum hoc audisset, mox de suis monachis duos Presbyteros misit ad prædictum Fratrem, præcipiens eis, ut quanta possent celeritate sanctas Reliquias illas sibi afferrent. Erat sane tunc temporis per omnes pene regiones illas celebre nomen S. Venantii Martyris, propter virtutes & miracula, [claret miraculis:] quæ per eum Christus facere dignatus est. E quibus aliqua, quæ facta sunt in eodem loco, paucis arbitror perstringenda.

[3] Nam cum adhuc feretrum cum sacris ossibus juxta altare esset positum, quædam femina de ipso pago, quæ ante sex annos oculorum lumen amiserat, cum ante idem feretrum prostrata suppliciter orasset, lumen recepit, & Deo omnipotenti gratias immensas retulit. Post hæc altera mulier filium suum sexennem, [sanantur cæca & claudus,] ex utero claudum, ante Reliquias sancti Martyris posuit; & ibi pernoctans, facto mane adhuc debilem eum domum reportans, in lectum posuit; & egressa ab eo, cum reverteretur, perfectissime sanum illum reperit. Hæc quidem duo miracula, quæ modo retuli, ab eis, qui præsentes erant & ea se vidisse testati sunt, didici: cetera vero, quæ scripturus sum, ipse coram positus vidi; quia ex eis, qui ad perferendos sacros cineres missi fuerant, unus eram.

[4] Igitur cum venissemus ad locum prædictum, paratis celeriter omnibus, quæ ad devectionem sanctarum Reliquiarum necessaria videbantur; [tempestas aëris submovetur.] prima luce, cum ingenti luctu eorum qui ibidem erant remansuri, sanctum illum thesaurum sustulimus, atque iter ingressi portare cœpimus. Erat autem cælum nubibus obtensum obscurissimis, & tota nocte illa sine intermissione pluerat, ita ut nobis iter illud ea die inchoari posse minime videretur. Sed superna gratia, per merita Sancti sui, id quod timebatur, longe aliter esse fecit. Nam ut pergere cœpimus, mox dissipatis nubibus cæli serenitas venit, ac per viam parum quid luti apparuit.

[5] Deinde ad locum qui vocatur Holzkircha, situm in Alemannia, venimus: ibique quia, præ multitudine quæ præibat & quæ sequebatur, [energumenæ liberantur;] oratorium intrare non potuimus, sub divo Missarum solennia celebravimus. Factumque est inter celebrandum, duæ mulieres, a spiritibus immundis obsessæ, vexari cœperunt: & mox, per virtutem Christi Martyris fugatis dæmonibus, integerrimam mentis & corporis sanitatem recuperaverunt. Expleta autem Missarum celebratione, cum populus ad sua reverteretur, in vicinum oratorium sacros cineres intulimus: ac ordinatis, qui ibi excubias ducerent, ipsos nos in hospitium requieturos recepimus. Itaque nocte eadem mulier quædam muta, per merita sancti Martyris, linguæ ibidem recepit officium: & altera, spiritu immundo obsessa & brachium habens aridum, ita sanata est, [sanantur muta, caca & aliæ.] ut die sequenti cum ceteris & ipsa portaret feretrum. Mane vero, inter Missarum solennia, mulier cæca visum recepit; & altera, dexteram manum habens debilem, integram sanitatem promeruit. Cum autem proficisci parassemus, in ipso profectionis nostræ articulo, unus ex Clericis qui nobiscum erant, nomine Othere (cui suscipiendorum munerum, quæ a populo offerebantur, cura commissa fuerat) partem quamdam pecuniæ fraudatus, subito cecidit; & in conspectu totius populi spiritui traditus immundo, vexari cœpit. Tam diu quippe a dæmonio tormentatus est, donec a circumstantibus auferretur pecunia, quam in zona absconderat. Qua ablata, tam perfecte per Martyris Christi merita curatus est, ut publice suum confessus reatum, donec in loco suo sanctæ Reliquiæ conderentur, cum gratiarum actione comitaretur feretrum.

[6] Igitur inde profecti, venimus in villam quæ vocatur Truthmuntiga: ubi juxta sacros cineres, quatuor mulieres ab immundis spiritibus liberatæ sunt. Nec prætereundum miraculum arbitror, quod merito huic Sancto asscribitur. Ante enim quam ad prædictam villam ventum esset, quædam matrona nobilis obviam nobis properavit, [fibula aurea recuperatur,] fibulamque auream in ipso transitu perdidit. Quam dum diu cum omni comitatu suo quæreret, nec inveniret, cœptum iter carpebat. Venit ergo, & adoratis Reliquiis oblatisque muneribus cum rediret, occurrit ei quidam homo ignotus, eamdem fibulam ferens in manu. Quam cum illa suam fore dixisset, Recipe, inquit, quia per orationes Sancti, cujus Reliquias venerata es, reddita est tibi, Inde vero progressi, venimus in locum qui Hasereth vocatur; in quo femina quædam, inter alios qui nobis e diverso occurrerunt, vellus lanæ ferens; [lana furtiva evanescit.] cum manus ad feretrum munus oblatura extenderet, lana, quam tenebat, velut fumus evanuit: cumque diligenti inquisitione, an furtiva esset, investigaretur; inventum est, quod ovis, a qua vellus illud sumptum fuit, proprio possessori erat fraude sublata.

[7] Post hæc ad villam, quæ Hamelenburg nuncupatur, pervenimus: ubi claudus quidam, qui suam imbecillitatem duobus baculis in ambulando sustentabat, curatus est per ejusdem Martyris merita gloriosa. Venientes vero ad fluvium, qui Sala dicitur, invenimus Abbatem nostrum cum Sacerdotibus & Monachis, magnaque multitudine hominum, in altera ripa fluminis, nostrum expectantes adventum. [navis ultro ad reliquias properat;] Erat quidem transitui nostro navis ibi parata, sed non in apto loco ad terram subducta: cumque eam nautæ, fune soluto, obviam nobis ducere conarentur; subito e manibus eorum lapsa, quadam vi invisibili, contra impetum fluminis acta ferebatur; donec ad locum, quo sacrum onus susceptura erat, littori applicata pervenit, & mirati sunt omnes. [sanatur contracta,] Transpositis autem Reliquiis, cum in oratorium, quod in villa erat, feretrum poneremus; mulier quædam, nervorum contractione ita curvata, ut penitus ad videndum cælum se erigere non posset, cunctis videntibus, coram sancti Dei Martyris Reliquiis, a tali liberata est incommodo. Postera die inde profecti, venimus in locum, qui dicitur Litolfesbach, qui est in saltu Buchoniæ: ubi cujusdam mulieris pauperculæ filius, a nativitate surdus & mutus, [surdus & mutus:] ante sancti Martyris Reliquias, auditu & loquela donatus est.

[8] Nos vero iter ingressi, cum venissemus ad conspectum Fuldensis Monasterii; ecce Abbas noster, qui nos pridie præcesserat, nobis obviam venit, cum innumera multitudine Fratrum nostrorum & laicorum, ferens in loculis ossa Beatorum Martyrum Urbani & Quirini, quæ de Roma nuper allata fuerant. Cumque suppliciter adorassent, [Reliquiæ solenni pompa deponuntur.] cum summa veneratione susceptum corpus S. Venantii, in prædictam ecclesiam B. Joannis Baptistæ, cum hymnis & laudibus, intulerunt: quod Reginbaldus Chorepiscopus, qui inter alios advenerat, in absida ejusdem ecclesiæ, ad Orientem altaris, in arca saxea, recondidit; cineresque Sanctorum Martyrum Urbani & Quirini pariter apposuit, singulos seorsum in singulis loculis inclusos. Ubi orationibus eorum, fideliter Deum deprecantibus beneficia præstantur, ad laudem & gloriam Domini nostri Jesu Christi, qui vivit & regnat in secula seculorum.

De Sanctis Martyribus Armenis
PARTHENO QVINTIANO, VICTORE, SECVNDO.

G. H.

[Commentarius]

Parthenus, Martyr in Armenia (S.)
Quintianus, Martyr in Armenia (S.)
Victor, Martyr in Armenia (S.)
Secundus, Martyr in Armenia (S.)

Initium hujus mensis desumitur in Martyrologio S. Hieronymi a variis Martyribus, in quatuor turmas seu classes distributis; quarum prima continet quatuor Martyres, in Armenia passos. Horum primi nomen est Parteni, Parthenii, Partheri, Partini, Pastini; &, quod longius abscedit. [Hi Martyres] Fortuni. Secundus appellatur, Quintianus & Quintinianus & Quiricianus, sed rarißime. Tertius & quartus, [in antiquis MSS.] Victor & Secundus, constanti lectione. Duo priores, Parthenus & Quintianus, referuntur in MSS. Casinensi, Altempsiano, Vaticano S. Petri Parisiensi a Philippo Labbe communicato, Augustano & Corbeiensi. At Parthenus & Victor celebrantur a Canisio in Martyrologio Germanico. Qui duo, cum interposito Quintiano, memorantur in MSS. Richenoviensi, Rhinoviensi, Trevirensi S. Maximini, & alio Altempsiano: quibus fere adstipulatur Grevenus in auctario Vsuardi. Omnes quatuor referuntur a Notkero & Bellino, Parisiis anno 1521 edito; pro quibus faciunt varia apographa Martyrologii S. Hieronymi; & in Epternacensi quidem, ante mille fere annos exarato, ista leguntur: In Armenia minore Parteni, Quintiani, Victoris, Secundi. Omisso Victore, reliqui tres memorantur in MSS. Barberiniano, Adone Leodiensi S. Laurentii, & Florario Sanctorum.

[2] Hactenus cum magno consensu hi Martyres in Armenia paßi referuntur: imo in MS. nostro, solo quidem sed antiquißimo, diserte locantur in Armenia minore. Nonnulla MSS. eos cum aliis miscent. Ita MS. Aquisgranense: Natalis S. Quintiani Martyris, in Armenia, Venantii & Anastasii Martyrum, Pastini, Victoris. Ex quibus huc spectant Quintianus, Pastinus & Victor. De S. Venantio seorsim egimus. In MS. Trevirensi S. Martini etiam conjunguntur Quintianus, Venantius & Anastasius: & in MS. Vltrajectino Ecclesiæ S. Mariæ, Quintianus & Anastasius. Res nobis difficilis apparet cum Anastasio, in tribus MSS. apposito, in quibus deest Secundus, & in duobus Partenus & Victor; [an jungandi Anastasius] an scilicet Anastasius loco horum intrusus forsan fuerit. Similis controversia est apud Galesinium, qui ista habet: In Armenia sanctorum Martyrum Quintiani & Irenæi: & in Notis allegatur codex Græcus, At nullum similem uspiam reperimus, & arbitramur ex lapsu calami sive alio vitio amanuensis id scriptum esse. [& Irenæus?] Forsan Codex Græcus subrepsit pro Codice MS, in quo Irenæus, ex Martyribus Heracleensibus de quibus mox agemus, huc fuerit translatus. Interim Baronius, secutus Galesinium, citatoque Menologio, eosdem conjunxit, & Armeniæ adscripsit. Si quis Irenæum & Anastasium aliis velit adjungere, per nos licet.

De Sanctis Martyribus Heracleensibus,
VICTORE, CHIONIA, AGAPE, HERENEO, CASTO.

[Commentarius]

Victor, Martyr Heracleæ (S.)
Chionia, Martyr Heracleæ (S.)
Agape, Martyr Heracleæ (S.)
Hereneus, Martyr Heracleæ (S.)
Castus, Martyr Heracleæ (S.)

G. H.

Altera hæc est claßis Martyrum, in Martyrologio S. Hieronymi proposita his verbis: In Heraclea civitate item Victoris, Chioniæ, Agapæ sive Agapes, Herenei. Quibus additur Castus in apographo Corbeiensi, Parisiis excuso. Pro Heraclea etiam Eraclea, & Eracla legitur, ast ubi sita sit non indicatur: quatuordecim autem urbes hujus nominis enumerat in suo Lexico Ferrarius. Sunt Heracleæ in Ponto, & Heracleæ in Thracia martyrio affecti plurimi, quibus hi forsan jungendi. In MS. Richenaugiensi ista leguntur: Et Heraclia Victoris, Agapæ & Herenȩi. In MS. Labbæano, omißa civitate, legitur: Alibi Victoris, Agapæ, [Nomina Martyrum:] Irenæi. Pro Agape referri Agapitum in Kalendario vetere Canonicorum Lucensium tradit Florentinius in Notis ad Martyrol. S. Hieronymi. Ita etiam in Martyrologio S. Cyriaci leguntur, Agapitus & Victor: sed Thessalonicæ tribuuntur: ubi passæ sunt sub Diocletiano SS. Agape & Chionia sorores, quæ hoc die referuntur in genuino Martyrologio Bedæ, Rabano, Wandelberto & pluribus aliis, de quibus cum Martyrologio Romano, Vsuardo, Adone, Notkero aliisque agemus III Aprilis. De S. Irenæo, hinc translato ad Martyres Armeniæ, jam nunc in præcedenti classe egimus. Si alicui videatur hæc claßis omittenda, quasi Victor ad præcedentem spectaret, Chionia, Agape, & Irene (pro qua intrusum sit nomen Irenæi) sint sorores sub Diocletiano passæ Thessalonicæ, per nos licet: [an aliqua timenda confusio?] potißimum si diceretur sequens claßis, quæ Thessalonicæ tribuitur, Heracleæ collocanda. Verum dum certiora ex antiquis monumentis proferuntur, de eis hic agimus tamquam diversis, tum ob antiquitatem Martyrologiorum allegatorum, tum maxime quia tres, Chionia, Agape & Irene sorores, Thessalonicæ martyrio affectæ in dictis antiquis apographis martyrologii S. Hieronymi referuntur infra ipsis Nonis Aprilis. In Martyrologio Casinensi ad diem II Aprilis inveniuntur SS. Hereneus & Agapitus: quos hic poni debere arbitramur, liberum Lectori relinquentes de iis aliter statuendi.

DE SS. INGENIANA, SATVRNINO, PARTHENIO, DIONYSIO, PANTERO ET ALEXANDRO,
Martyribus Thessalonicæ.

[Commentarius]

Ingeniana, Martyr Thessalonicæ (S.)
Saturninus, Martyr Thessalonicæ (S.)
Parthenius, Martyr Thessalonicæ (S.)
Dionysius, Martyr Thessalonicæ (S.)
Panterus, Martyr Thessalonicæ (S.)
Alexander, Martyr Thessalonicæ (S.)

G. H.

Tertia hæc est claßis Martyrum, in antiquis apographis Martyrologii S. Hieronymi: quibus adstipulatur MS. aliud Ducis Altempsii, atque ita Martyres memorantur: Thessalonicæ; Ingenianæ, Saturnini, Parthenii, Dionysii, Panteri, Alexandri. Duo priores referuntur in MS. Richenoviensi; ast omnes sex in Martyrologio Bellini, auctius edito Parisiis anno MDXXI. Aliqua in scriptione est diversitas. Ingeniana quarta reperitur, quæ etiam Ingenua & Ingenianus scribitur. Parthenius, etiam Partemus, Partinus & Paternus appellatur: & pro Pantero etiam Pantenus invenitur. Alexander sequenti claßi adjungitur in MS. Casinensi. In Vaticano MS. pro Dionysio videtur Dominus legi, eique adjungitur Victor: qui iterum in sequenti classe habetur. Alexander in MS. Casinensi aliis Martyribus adjungitur: SS. Dionysii & Stephani Martyrum memoria inscripta est Kalendariis antiqui Missalis & Breviarii Ambrosiani apud Mediolanenses. Sed Stephanus ad sequentem classem spectat.

DE SS. VICTORE ET STEPHANO,
Martyribus in Ægypto.

[Commentarius]

Victor, Martyr in Ægypto (S.)
Stephanus, Martyr in Ægypto (S.)

G. H.

Claudunt agmen Martyrum hi duo Athletæ in apographis omnibus Martyrologii Hieronymiant, & iis consonant plurima Martyrologia tam excusa quam manuscripta, cum Vsuardo, Bellino, Maurolyco, Canisio, Galesinio & aliis. Verba ubique fere eadem sunt: In Ægypto SS. Victoris & Stephani. In aliquibus interponitur vox passio: in aliis additur Martyrum. Alios dedimus Victores inter Martyres Armenios & Heracleenses. In MS. Casinensi Victor & Stephanus referuntur, cum Alexandro, sed ad præcedentem classem relato. In MS. Richenoviensi & Labbeano solus Stephanus memoratur. Addit Baronius in Notis: Licet hi conveniant nomine, censentur tamen diversi a Victore & Corona, de quibus idem Usuardus agit pridie Idus Maji: nam hi in Ægypto, illi in Syria passi leguntur. Diximus supra in Kalendariis antiqui Missalis & Breviarii Mediolanensis referri SS. Dionysium & Stephanum Martyres: & in Kalendario Missalis an. M D LX Mediolani excusi, celebratur commemoratio S. Stephani & sociorum Martyrum. Sed hi socii cum S. Dionysio spectant ad præcedentem classem.

DE S. THESIDIO MARTYRE
Tuscaniæ in Hetruria.

[Commentarius]

Thesidius, Martyr, Tuscaniæ in Hetruria (S.)

G. H.

Memoratur S. Thesidius Martyr, ex Tabulis Ecclesiæ Tuscaniensis, a Ferrario in Catalogo generali, & iterum in Catalogo Sanctorum Italiæ. Colitur ibidem hisce Kalendis Aprilis, ejusq; corpus religiose asservatur. Ita constat ex marmorea inscriptione. At quo loco aut tempore hic sanctus Martyr fuerit coronatus, quæq; illi patria fuerit, hactenus nescitur. Est Tuscania, vulgo Italis Toscanella, civitas Hetruriæ perantiqua, ad Martham flumen, haud longe a Vulsiniensi lacu: de qua egimus ad VIII Februarii, occasione S. Communis Martyris, cujus corpus ibidem etiam asservatur. Iterum de eodem S. Thesidio Martyre agit idem Ferrarius in Catalogo generali, citatis eisdem tabulis, additque Acta ejus desiderari. Nicolaus Brautius, Episcopus Sarsinæ, eum his versibus honorat:

Thesidii Tuscana tenet sacra Martyris ossa,
      Et renovat certo tempore festa memor.

DE SS. BASILIDE ET GERONTIO,
Martyribus apud Græcos memoratis.

[Commentarius]

Basilides, Martyr, a Græcis relati (S.)
Gerontius, Martyr, a Græcis relati (S.)

D. P.

Ex Menæis Græcorum impreßis apud Venetos, & Synaxario, apud Petrum Franciscum Chiffletium nostrum Divione manuscripto, innotuit nobis, quod Sancti hi Martyrium suum gladio consummarint, hoc ipsorum commemorationi suffixo disticho: [In Meneis, & uno MS.]

Σὺν Βασιλίδει Γερόντιος ἐκ ξίφει
Γερῶν μετέσχε παμβασιλέως Δόγου.

Socio Gerontius cum Basilide, Verbi
Omnia regentis præmium gladio tulit.

Propriam, quæ ab etymologia nominum hic reperitur, secundi versus ad primam allusionem, non æque facile est Latine exprimere. Non etiam promptum est divinare, iidemne hi sint, qui die XIII vel XIV hujus mensis in plerisque manuscriptis Synaxariis, quæ vidimus, referuntur, S. Theodosio vel Theodosiæ conjuncti. Nam Claromontanum quidem sic eos habet ad XIV, [an alibi ad 13 vel 14 relati,] καὶ τοῦ ἁγίων Μαρτύρων Θεοδοσίου, Βασιλίδου καὶ Γεροντίου:: in aliis autem pluribus præcedenti die (videlicet in Ambrosiano signato 148 O fol. & duplici Taurinensi Ducis Sabaudiæ) sic experimuntur nomina, Θεοδοσίας, Βασιλίου καὶ Γεροντίου. quod hic indicasse contenti, [alterque eorum Basilius dictus?] Theodosiam vel Theodosium Martyrem ad diem XIII, & ad alteram, cui alibi innectitur, societatem reservamus. Porro die XIII S. Theodosius adjungitur S. Eleutherio Persæ & Zoilo, sub Sapore Rege Persarum passis, ubi dicuntur SS. Eleutherius & Theodosius post varia tormenta capite plexi; quod hic de hisce sanctis diximus. An ergo posset inferri sub Sapore etiam hosce coronatos, cum ibidem Theodosio jungantur? Definiant id alii.

DE S. MELITONE EPISCOPO,

I AVT II SECVLO.

[Commentarius]

Meliton, Episcopus, num in Sardinia, an Sardibus in Asia (S.)

AUCTORE G. H.

Ferrarius, in Catalogo generali Sanctorum qui non sunt in Martyrologio Romano, duos ad diem primum Aprilis profert Sanctos Episcopos Melitones; alterum Sardium, in Asia; alterum Sulcitanum, in Sardinia. Prioris vitam & scripta edidit Petrus Halloix, tomo 2 Illustrium Ecclesiæ Orientalis scriptorum, qui secundo seculo floruerunt, [Martyrologia de S. Melitone Episcopo,] & cap. 5 tradit, eum in Martyrologiis ad Kalendas Aprilis adscriptum esse; & in margine annotat Maurolyci Martyrologium. Habemus hujus Martyrologii duas editiones Venetas, in quibus solum ista verba habentur: In Sardinia Melitonis Præsulis. Quæ eodem modo Italice translata leguntur apud Constantium Felicium. Eadem, apposito solum titulo Beati, leguntur in MS. Vsuardo Chamberii apud Conventuales reperto, & alio apud Carmelitas Coloniæ descripto, & in MS. Florario Sanctorum. Grevenus in Auctario Vsuardi, Coloniæ anno 1515 & 1521 excuso, ista habet: In Sardinia B. Melitonis, Episcopi & Confessoris. Quæ inde, [in Sardinia;] cum titulo Sancti, in Martyrologium Germanicum Canisii translata sunt. Præterea Martyrologia MSS. Bruxellense S. Gudulæ, Centulense, Parisiense duplex S. Germani de Pratis, item Lobiense sub nomine Adonis, Leodiense S. Laurentii, Taruanense, & aliquod Reginæ Sueciæ, dein nostrum unum valde antiquum, & aliud excusum anno 1490 Coloniæ & Lubecæ, eodem modo ista habent: In Sardinia B. Melitonis Episcopi, cujus actus inter homines celeberrimi habentur. Hactenus varia Martyrologia, in quibus omnibus Sardinia, nusquam urbs Sardium in Asia, reperitur, nisi forte (quia vrbs Sardium in Asia minus vulgo nota est) irrepserit Sardinia magis celebris. Nos de utroque hic agimus, relicturi aliis ulteriorem decisionem.

[2] Ferrarius asserit, se ex tabulis & monumentis ecclesiæ Sulcitanæ habere testimonium hujusmodi: Sulci in Sardinia Melitonis Episcopi & Martyris. Strabo, de Sardinia agens libro 5, ita de ea urbe scribit: Πόλεις δ᾽ εἰσὶ μὲν πλείους, ἀξιόλογοι δὲ Κάραλις καὶ Σοῦλχοι, [an urbis Sulcitanæ?] Urbes in ea sunt plurimæ: sed relatu digniores, Caralis & Sulchi: quas duas, urbium istius insulæ antiquißimas, appellat Mela lib. 2. cap. 7. In epitome Stephani ista leguntur: Σύλκοι πόλις ἐν Σάρδοις, Καρχηδονίων κτίσμα, Sulci urbs in Sardinia, a Carthaginiensibus condita. Sic & Claudianus de Bello Gildonico,

Pars adit antiqua ductos Carthagine Sulcos.

Situm hujus urbis ita describit Ptolemæus, lib. 3. cap. 3. Meridionalis lateris descriptio, Pupulum urbs, Sulci oppidum, cum portu, Peninsula, &c. Vrbs diruta est, & locus ex situ & quadam vocabuli similitudine colligitur appellari Palma di Solo. Succeßit illi in dignitate Episcopali Villa seu Vallis-Ecclesiæ, ad XXX M. P. versus Calarim recedens. In Notitia Episcoporum, qui jussu Hunnerici Regis, pro reddenda fidei ratione, Carthaginem venerunt, legitur Vitalis Episcopus Sulcitanus. At celeberrimus habetur S. Antiochus Episcopus, sub Hadriano Imperatore passus XIII Decemb. a quo vicina insula S. Antiochi appellatur.

[3] Primus hujus sedis Episcopus statuitur S. Melito, S. Bonifacii primi Episcopi Calaritani discipulus. Coli dicitur S. Bonifacius XXVIII Decembris, de quo ex codice quodam MS. Dionysius Bonfant, in Triumpho Sanctorum Sardiniæ, edidit elogium, lib. 1. cap. 10, cujus hanc partem damus. S. Bonifacius Martyr, Christi discipulus, Episcopus Calaritanus a Divo Petro ordinatus: [S. Melito traditur discipulus S. Bonifacii Calaritani,] ubi prædicationem Euangelii miraculorum magnitudine confirmavit. Postmodum stabilita Sede Calaritana, ad ceteras Sardiniæ partes admovens oculos; ut apud omnes prædicatio Euangelica illucesceret; discipulos, quos habebat, in diversa loca mandavit, & signanter S. Melitonem ad Sulcim urbem, Græcorum & Romanorum coloniam, ubi mira docuit & fecit: atque ita per totam insulam fides Christi propagata est. Idem Bonfant, lib. 3 cap. 37, ista tradit: Natus est S. Melito apud Calaritanos: [ab eo Episcopus ordinatus,] atque ad fidem Christi conversus ac baptizatus, vitam suam tam sancte instituit, ut a S. Bonifacio dignus censeretur Sacerdotio & Episcopatu Sulcitano: in quo subditos aluit cibo salutaris doctrinæ, & exemplis virtutum potavit, cum magno Ecclesiæ suæ profectu atque utilitate. Tandem cum ad longam usque senectutem vixisset, [& Martyr obiisse.] pro fide Christi, quam prædicabat, capite plexus, accepit æternæ beatitudinis præmium. Dicitur S. Bonifacius in Neronis persecutione securi percussus; a quo si non diu ante S. Melito fuisset datus Sulcitanis Episcopus, potuisset facile vixisse ad tempora Domitiani. Hæc de Melitone suo Sardi, quæ certioribus monumentis optaremus confirmari.

[4] Hisce pauca subjungimus de altero Melitone, Episcopo Sardium, de qua urbe ita Stephanus: Σάρδις πόλις Λυδίας, πολίτης Σαρδιανὸς, [Melito Episcopus Sardium in Asia:] τὸ κτητικὸν Σαρδιανικός. Sardis urbs Lydiæ. Civis dicitur Sardianus; possessivum est Sardianicus. Ab his vix differunt, tum ejus de qua supra egimus insulæ nomen, Græcis Σαρδὼ & Σάρδὼν dictæ; tum appellativa inde ducta, quæ sunt Σαρδῶος, Σαρδώνιος & Σαρδωνικός apud eumdem Stephanum in Vrbibus; & Latinis Sardus, Sardensis, Sardonius, & Sardonicus. Est Sardis Metropolis Lydiæ, atque olim Regia Crœsi, uti habet Horatius epist. 1, una ex septem Ecclesiis Asiæ, ad quas S. Ioannes in Apocalypsi scripsit: non tamen fuit tunc Episcopus Melito, ut aliqui recentiores tradunt. Eusebius in Chronico ista scribit: Cethego & Claro Coss. id est anno Christi CLXX, [circa an. 170.] Μελίτων, Σαρδιανῶν Ἐπίσκοπος τῆς Λυδίας, βίβλον ἀπολογίας Ἀντονίνῳ ὑπὲρ Χριστιανῶν ἐπέδωκεν. Melito, Sardianorum in Lydia Episcopus, librum defensionis pro Christianis Antonino tradidit. Est is Marcus Aurelius Antoninus, qui tunc imperabat. [scripsit libris Apologeticū pro Christianis,] Antiquißimum de Melitone testimonium præbet Polycrates, Episcopus Ephesinus, in epistola ad Victorem Papam, qui sedit ab anno CLXXXVI ad annum CXCVIII, & ita habet ex interpretatione S. Hieronymi, lib. de scriptoribus Ecclesiasticis cap. 45. Quid necesse est Sagaris Episcopi & Martyris recordari; qui in Laodicea soporatur? & Papyrii beati, & Melitonis in sancto Spiritu eunuchi, qui semper Domino serviens positus est in Sardis, & expectat in adventu ejus resurrectionem? Quæ ultima ita Græce efferuntur apud Eusebium lib. 5. hist. Eccles. cap. 24. ὃς κεῖται ἐν Σάρδεσι, περιμένων τὴν ἀπὸ τοῦ οὐρανῶν ἐπισκοπὴν, ἐν ᾗ ἐκ νεκρῶν ἀναστήσεται. Qui in Sardibus situs est, adventum Domini de cælis, in quo resurrecturus est, expectans. Colitur 6. Octobris S. Sagaris, Episcopus Laodiceæ & Martyr sub dicto Marco Aurelio Antonino Imperatore; certe ipse Melito, apud Eusebium, lib. 4. cap. 26, in libro de Pascha, tempus ipsum quo scribebat, in principio operis sui, designat his verbis: [item de Paschate,] Servilio Paulo, inquit, Asiæ Proconsule, quo tempore Sagaris martyrium perpessus est, magna controversia Laodiceæ excita est de solennitate Paschali, quæ tempestive in illos dies inciderat. Quibus etiam diebus hæc a nobis perscripta sunt. Alios ejus libros ibidem enumerat Eusebius hoc modo: [& varios alios tractatus:] De recta vivendi ratione & de Prophetis liber unus: alius item de Ecclesia, alius de die Dominico. Est & de natura hominis liber; unus de formatione, alius de obedientia sensuum fidei. Præterea liber de anima & corpore & mente: liber de lavacro; liber de veritate; liber de conditu & generatione Christi. Item alius de Prophetia, alius de hospitalitate, alius quoque qui Clavus inscribitur. Adhæc de diabolo & de Revelatione Joannis: de Incarnatione Dei liber unus. Postremus omnium est libellus ad Imperatorem Antoninum. Hæc Eusebius: qui, nonnullis ex dicto libello ad Imperatorem relatis, alia ejus opera memorat, & sunt, Exceptorum ex libris sacris libri sex. Omnes hos libros recenset Hieronymus, lib. de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 24, ac dein addit: Hujus elegans & declamatorium ingenium laudans Tertullianus, in septem libris quos scripsit adversus Ecclesiam pro Montano, dicit, eum a plerisque nostrorum Prophetam putari. Quæ supersunt ex tot Melitonis libris fragmenta, collegit Petrus Halloix, & simul edidit, atque apud eum videri possunt. Qui in Bibliotheca veterum Patrum exstat sub nomine Melitonis liber de transitu Beatæ Virginis, indignus qui tanto viro tribuatur, a Gelasio Papa, cap. Sancta, Dist. 15 apud Gratianum, inter apocrypha est rejectus. In libro περὶ ἐνσωμάτου Θεοῦ, quem de Incarnatione Dei cum aliis interpretati sumus, ostendit Dionysius Petavius lib. 2. Theologicorum dogmatum cap. 1, impingi ab Origene opinionem Melitoni, quasi senserit aut saltem disputarit Deum esse corporeum: ita referri apud Theodoretum, quæst. 10 in Exodum, tam in editione operum Græco-latina quam in quadam Catena MS, in Genesin. Bellarminus de scriptoribus Ecclesiasticis eum Sanctis adscriptum credidit, & sic elogium incipit: Sanctus Melito, Sardensis (imo Sardianus) Episcopus, [Sanctis ab aliquibus adscriptus traditur.] M. Aurelii Imp. tempore floruit. Petrus Halloix toto tractatu eum Sanctum appellat, & cap. 5 ista addit, diem ejus natalis in sacros Ecclesiæ fastos relatum fuisse, & Martyrologiis quibusdam adscriptum ad Kalendas Aprilis reperiri: quo die Ferrarius in Catalogo generali, memoriam ejus celebrat: In Asia S. Melitonis, Episcopi Sardium. Verum qui allegantur Maurolycus & Canisius, eos in Sardinia collocare S. Melitonem, supra diximus.

DE S. PRVDENTIO EPISC. MARTYRE
Atini in Italia.

CIRCA AN. CCC.

[Commentarius]

Prudentius, Episcopus, Martyr, Atini in Italia (S.)

D. P.

[1] Inter Colonias, quibus Volscorum populos in officio continuit Romana Respublica, Atina fuit, ad Pontinas paludes, præstans Virgilio cognominata: posteri Atinum dicere maluerunt. [Hujus & aliorum Epp. Atin. gesta deperdita:] Hæc urbs, quia fidei Christianæ semina ab ipso Apostolorum Principe Petro, tum etiam sacrorum primum Antistitem Marcum accepisse gloriatur, eidem S. Petro olim nuncupatum habuit Cathedrale templum, & in hoc sanctorum Episcoporum corpora; quorum sudoribus irrigata ibidem Christiana religio, egregiis brevi tempore profecit incrementis. Horum gesta mirifica quamquam in scriptis compendiose legebantur: apud ecclesiam tamen, quæ quondam in S. Marci fuerat honore constructa, nunc autem SS. Nicandri & Marciani nomine prænotatur, incendio referuntur esse consumpta. Ita Adenulphus, Capuanæ Sedis ab anno M VIII Archiepiscopus, in præfatione ad miracula sancti Marci, primi (ut diximus) Atinensis Episcopi.

[2] Mirandum igitur nequaquam est, si Atinates duo scriptores anonymi, a quibus contextum urbis illius Chronicon atque ad annum M CCCLV usque deductum extat, apud Ferdinandum Vghellum Italiæ sacræ tomo 1 ad calcem libri, ex perantiquo monasterii Fossæ-novæ MS. mirum, inquam non est, si de S. Prudentio, quem decimum illi Episcopum numerant, [memoria in Atinensi chronico conservata:] pauca dumtaxat referre ipsi potuerint: quæ inde Philippus Ferrarius in catalogum Sanctorum Italiæ ad hunc diem, & in tomum 6 Italiæ sacræ transcripsit jam dictus Ferdinandus Vghellus: sunt autem hæc: Gajus, secundo anno Pontificatus sui, ordinavit in civitate Atina Prudentium Episcopum: qui sedit annis XXV, alias XXX, mensibus duobus, diebus quinque. Hic cum quodam die idolum Junonis, quod erat in templo quod situm est juxta Thermas Antonianas, evertere vellet; tentus a paganis, occiditur: cujus corpus ante ipsum templum inhumatum relinquentes diebus tribus, a Christianis rapitur; & in ecclesia B. Petri humatur, ipso die Kalendarum Aprilis.

[3] [locus passionis Atinæ,] Neque vero Thermas Antonianas audiens, dubites an Atinæ passus sit Prudentius, propterea quod illæ celebres haberentur Romæ, ab auctore Antonino Caracalla nomen adeptæ, uti post alios testis nobis est Eusebius in Chronico. Fuit enim hæc exterarum etiam urbium, civitatis Romanæ jure gaudentium, præsertim Italicarum, insania; ut quæ Romæ essent præcipuæ famæ ædificia publica, eorum etiam nomenclaturam ad sua similis usus loca traducerent, ut Capitolia, Amphitheatra, aliaque ejus generis. Quin & sub Antonini Caracallæ Imperatoris temporibus, inquiunt Chronicæ præcitatæ auctores, dedicatum est in Atina Forum ejusdem Antonini, non longe ab Amphitheatro, magnis lapidibus & politis marmoribus: juxta quod forum situm est & templum Saturni (ante cujus fores aquæductus distenditur) variis operibus insignitum … quod templum & forum Gentilium ritu dedicatum est X kal. Junii, Imperantibus Severo & Antonino, adeoque ante annum CCXIII. Quidni autem, propter aquæductus opportunitatem, additæ non multo post thermæ sint, & eodem quo forum nomine dictæ Antonianæ?

[4] De tempore S. Caji Papæ ad XXII Aprilis acturi sumus, dicemusq; annum primum illius cadere in Æræ vulgaris annum CCLXXXIII: ex quo consequens foret S. Prudentium martyrio affectum fuisse, anno vel CCCIII vel CCCIV, utique extremo Diocletiani & Maximiani Imperatorum tempore. Sed ne hujusmodi calculis fidere audeamus, [& tempus non satis certum:] facit tum ipsius rei antiquitas, eo tempore gestæ, quo nondum invaluerat consuetudo, annos episcopales, una cum nominibus singulorum Episcoporum, in ecclesiarum diptychis annumerandi (quod longe posterioris ævi inventum fuit) tum Ferdinandi Vghelli de hac ipsa Chronica judicium, quo tomo 5 Italiæ sacræ colum. 512 censet, ita ab ea inverti ordinationem Episcoporum & tempora, ut vix castigata tolerabilis evadere posse videatur. Mirandum est tamen inveniri auctorem, qui, cum 11 anno Caji consecratum Prudentium annos XXV sedisse dicat, Martyrium tamen ejus Imperio Probi Imperatoris adscripserit: quando hic est ante Caji creationem mortuus.

[5] Testes Ecclesiastici cultus, S. Prudentio ab Atinatibus delati, præter Ferrarium nobis sunt, tum citatus ab eo Petrus Paulus Florus Vrbinas, in libello de vitis & paßionibus sanctorum Atinæ Protectorum necdum nobis viso; tum alius eodem titulo libellus Italicus MS. quem, hujus seculi initio compilatum, noster Antonius Iacobillus Neapoli apud V. C. Bartholomæum Chioccarellum reperit transcripsitque an. 1638. In hoc tum ante dicta vulgari redduntur lingua, [cultus quando Atinæ receptus:] tum hæc oratio recitanda subjicitur: Deus pro cujus honore gloriosus Pontifex tuus Prudentius gladiis impiorum occubuit: præsta quæsumus ut omnes qui ejus implorant auxilium, petitionis suæ salutarem consequantur effectum. Quæ oratio cum mutato solo nomine sumpta sit ex Officio, quod S. Thomæ Cantuariensi IV Kal. Ianuarii recitandum Romana ordinavit Ecclesia; indicio nobis est, recentiori usu receptum esse inter Atinenses festum hujus sancti Pontificis, ac forte post annum M D LXIII, quo Aloysius Notarius Atinensis, quotquot invenire potuit Sanctorum Atinensium Acta aliave monumenta, simul cum ipsorum Officiis, in unum Codicem transcripsit ex MS. perantiquo Longobardico: quod ipsum Longobardicum perlegisse se, & MSS. sua ad illud contulisse testatur prælaudatus Ferdinandus Vghellus, propria id manu subscribens Sanctorum Actis indidem acceptis, & nobis cum Romæ essemus perquam benigne donatis: in quibus omnibus nulla fit S. Prudentii mentio; uti nec decessoris ejus Cari: de quo proinde ad XXIX Aprilis pari agemus brevitate.

DE SANCTO LEVCONIO,
Episcopo Trecensi in Gallia.

CIRCA DCLXV.

[Commentarius]

Leuconius, Episcopus Trecensis, in Gallia (S.)

AUCTORE G. H.

Trecæ seu Tricassium numeratur inter illustriores Galliæ urbes; cujus varii Sancti Episcopi, Presbyteri, Abbates & Virgines sæpius memorantur in hoc opere: & ad Kalendas Aprilis inscriptus est nonnullis Martyrologiis Leuconius, seu Leuthonius, Lenthonius aut Leuthenius, decimus octavus hujus urbis Episcopus. De hoc in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ an. 1490 excuso, [Memoria in variis Martyrologiis.] item apud Grevenum in Auctario Vsuardi, & Canisium in Martyrologio Germanico ista leguntur: In territorio Trecassino S. Leuthonii, Episcopi & Confessoris. Eadem habentur in MS. Florario Sanctorū, & in antiquiore MS. Carmelitico, Francofurto Coloniā delato: in quo, vitio amanuensium, dicitur territorium Casinū pro Tricassino. Talis hactenus invenitur notitia ejus apud Germanos. Maurolycus, Abbas Siculus, ista habet in suo Martyrologio: Trechas Leuconii Antistitis. Maurolycum descripsit Felicius; illoq; & Canisio citatis, ita tradit Ferrarius, Trecis S. Leuconii Abbatis. Nudum nomen, absq; titulo Beati aut Sancti, exprimunt Demochares, Chenu, Clæudius Robertus, Petrus Pithou & Sammarthani in suis Catalogis Episcoporum Trecensium: quibus addit Nicolaus Camuzat, & ipse Tricaßinus, in Promptuario sacrarum antiquitatum Tricaßinæ diœcesis fol. 158, de Leuconio, alias Leoconio, Bertoaldo & Wammiro nihil omnino veteres historias prodidisse, adeoque solo de nomine eorum notitiam ad nos pervenisse, imperturbatam tamen successionis Tricassinorum Episcoporum seriem inde innotescere. Hac forsan de caußa Andreas Saussayus nullam ejus mentionem facit in Martyrologio Gallicano.

[2] [Veneratio in monasterio, D. Virginis Nonnarum,] Vnus tandem Sacerdos & Concionator Trecensis, Nicolaus Des-Guerrois, excußis omnium ecclesiarum & monasteriorum scriniis, plurima ante incognita de Sanctis Trecensibus prodidit & edidit Gallice typis Trecensibus anno M DC XXXVII: in quibus diffuse probat Sanctitatem Leuconii, XVIII Episcopi. Ac primo, in præfixo Catalogo Festorum, de Sanctis diœcesis Tricaßinæ, quorum sacra Corpora & Reliquiæ in ea adservantur, ad Kalendas Aprilis collocatur S. Leuconius Episcopus: mox in Indice Alphabetico ita legitur: S. Leuconii Episcopi ossa adservantur in una ex hierothecis monasterii Divæ Virginis Nonnarum, in urbe Trecensi. Præterea fol. 193 & sequentibus plurima late deducit, interque alia allegat duo antiqua Martyrologia Trecensia, monasteriorum S. Lupi & Divæ Virginis Nonnarum, in quibus ista habentur: [cum Officio Ecclesiastico.] In territorio Tricassino S. Leuconii Antistitis: & his conformia sunt, quæ supra ex novem Martyrologiis protulimus. At potißimum cultus publici testimonium præbet Breviarium dicti monasterii Divæ Virginis Nonnarum, ex codice antiquo impressum anno MDXLII; in quo præcipitur celebritas festi ad hasce Kalendas Aprilis sub ritu duplici, & recitantur Lectiones ad Matutinum, Orationes & Hymni proprii de isto Sancto: ubi appellatur a sanctimonialibus Noster Pater, Protector, Magister, [An illud monasterium ab eo constructum?] & Prædicator: e quibus colligit Des Guerrois, probabile censeri, prima hujus monasterii fundamenta jacta fuisse a S. Leuconio. Allegantur etiam hæc verba ex Oratione, Per hujus sancti Leuconii Confessoris tui atque Pontificis preces: & ex Hymno, Tua sacra præsentia. Ob quæ verba opinatur Des-Guerrois, sacra ejus ossa ibidem asservari, in una ex duabus hierothecis ligneis inauratis, in qua plurimæ sacræ Reliquiæ sunt, nominibus Sanctorum jam pridem incendio aut alio infortunio abolitis. [an ejus ibi Reliquiæ?] Demum ex eodem Officio colligitur a Des-Guerrois eminens doctrina & sanctitas Leuconii, qua subditi ab idolatria sive hæresi sunt ad veram & orthodoxam Christi fidem deducti; & invitantur ad vitam agendam ab eo præscriptam, ut possint eum habere protectorem in cælis. Reliqua fere sunt de Communi Confessorum Pontificum.

[3] Interfuisse S. Leuconium Concilio Senonensi, habito ad 11 annum Chlotharii III, tradit Carolus le Cointe in Annalibus Ecclesiasticis Francorum, additq; coli S. Leuconium ritu duplici Kalendis Aprilis in Abbatia S. Mariæ, [dicitur anno 657 interfuisse Concilio Senonensi] eumque quiescere in ecclesia puellari illius monasterii, monialesque non alium suæ domus primum auctorem ac conditorem agnoscere: famam tamen esse illic ab initio non moniales fuisse, sed puellas, quæ nuntium idololatriæ remittebant, fidemque Christianam ab Episcopo edocebantur. Hæc dictus le Cointe refert ad annum DCLVII. & bene: quia Chlotharium III cœpisse anno DCLVI regnare supra accurate docuimus. Quamdiu postea vixerit S. Leuconius, non liquet. Quod autem in Indice Alphabetico apud Des Guerrois legatur adhuc vixisse anno DC LXXXV, [& forte mortuus circa an. 665.] mendum arbitramur, & forsitan annum DC LXV esse reponendum: maxime si inter ipsum & Felicem-Abbonem (quem sub mortem Chlotharii III & annum DC LXX fuisse Episcopum constat ex Vita S. Frodoberti Abbatis, ad diem VIII Ianuarii excusa) si, inquam, inter hos adhuc sederit Bertoaldus, & (ut nonnulli volunt) etiam Wammirus.

[4] His jam pridem paratis & brevi prælo subjiciendis, accipimus, quæ anno MDXLIII in citato supra Breviario extant excusa, [Officium proprium submissum] prout ea a Domino de Villeprouvee, in Camera Trecensi Electorum Regio Consiliario, missa fuerunt ad Petrum Franciscum Chiffletium, nostræ Societatis Sacerdotem; a quo olim illa petieramus, quiq; ea Divione destinavit ad nos, cum humanißimis præfati Domini litteris, datis XV Iulii anno M DC LXXI. Ante Lectiones, quas inde damus, ista recicatur Benedictio: Leochonii Episcopi & Confessoris precatio, sit nobis vita & resurrectio. Deinde habentur sequentia, distincta in octo Lectiones.

[5] [in eo Lectiones 1. & 2. Nocturni.] Gaudete, dilectissimi fratres, in Domino, qui ad sanctissimi Patris & Protectoris nostri, Sancti scilicet Leochonii Episcopi, solennia convenistis, & spiritali jucunditate lætemini. Ex intimo cordis affectu clementiam Domini nostri Jesu Christi collaudate, qui nos ex idololatriæ erroribus ad agnitionem sui sancti nominis, per hujus sancti Sacerdotis prædicationem, perducere dignatus est. Sequamur unanimiter tam sancti Doctoris vestigia. Non simus tanti Patris degeneres filii: sed sanctitatem vitæ illius, morum nobilitate imitemur. Abjiciamus a nobis opera tenebrarum, & induamus nos arma lucis, sicut in die honeste ambulemus. Quia nox ignorantiæ præcessit, & veræ scientiæ nobis lumen illuxit: ut filii lucis in omni castitate vitæ ambulemus. Non sint alicujus nequitiæ vel malitiæ occulta in nobis semina: quia homo videt in facie, Deus autem in corde considerat: nec aliquid illius omnipotentiæ oculis occultari potest. Præparemus [corda nostra] in omni bonitate, ut præclarus Pontifex & pius Prædicator noster, S. Leochonius Episcopus, gaudens nos ante tribunal summi Iudicis in die ultimo deducat: quatenus ex numerositate filiorum istius cumulemur gloria, & desiderabilem mereamur audire sententiam, Venite benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi. Ille in cælesti patria, piis orationibus nostrum agonem quotidie adjuvare non desistit, desiderans suos carissimos filios, quos paterna pietate genuit in Christo, ad gloriæ perpetuæ beatitudinem pervenire. Quapropter, carissimi fratres, unusquisque in suo ordine, secundum virium facultatem, fortiter diabolicis suggestionibus resistat, ut æternam triumphi coronam cum pio parente nostro accipere dignus efficiatur. Non sunt enim condignæ passiones hujus temporis ad superventuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. Igitur breve laboris tempus divina nobis voluit esse pietas, & agonis nostri retributionem esse perpetuam: pro temporali tribulatione permanentis gloriæ mercede gaudere. Ideo nulla carnalis concupiscentia, nulla ambitio impediat iter nostrum: curramus per opera pietatis ad cælestis patriæ portas. Expectant nos cives æternæ civitatis: & Rex ipse, qui vult omnes salvos fieri, nostram cum Sanctis suis vehementer desiderat salutem. Decet enim nos illius esse cooperatores in salute nostra; qui nos in tantum dilexit, ut proprio filio suo non parceret; sed pro nobis omnibus tradidit illum. Hactenus Lectiones primi & secundi Nocturni, quibus in tertio Nocturno additur Euangelium: Ego sum vitis vera, cum sua Homilia. Hymnus unicus etiam canitur hujusmodi.

Ave Pater scandens polum, ave pie visens solum,
Annua festa, munera, tua sacra præsentia. [Hymnus.]
Offer, Sacerdos optime, gemitus nostros & preces.
Firma fidē, Præsul sancte, moresq; nostros corrige.
Ope guberna fragiles, in mundi hujus pelago,
Atque exutos corpore, pie benigne suscipe.
Quo sine fine, Gloria Deo Patri & Filio,
Una cum sancto Spiritu, tecum canamus perpetim. Amen.

Antiphona. Sancte Leochoni, intercede pro nobis, ut consortes gloriæ Sanctorum tecum effici mereamur.

Oratio. Da, æternæ consolationis Pater, per hujus sancti Leochonii, Confessoris tui atque Pontificis, [Oratio.] preces, populo tuo pacem & salutem: ut tuis tota dilectione inhæreamus præceptis, & quæ tibi placita sunt, tota perficiamus voluntate per Dominum.

DE SANCTO VVALARICO, ABBATE LEVCONAENSI PRIMO,
in pago Picardiæ Wimacensi.

CIRCA AN. DCXIX.

[Praefatio]

Walaricus, Abbas, in pago Picardiæ Wimacensi (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Somona, seu Sumina aut Somena, fluvius Picardiæ, suam originem sumit in Veromanduis, haud procul ab oppido S. Quintini: & postquam præterlapsus est Peronam, Corbeiam, Ambianum, Abbavillam, [Ad Somonā fluvium & Oceanum,] & alia minora oppida interposita; tandem in Oceanum Britannicum devolvitur, prope oppidum S. Walarici, ad sinistram Somonæ ripam, in Wimmacensi seu Wimmesia ditione situm. [vixit S. Walericus,] Locus hic, olim desertus, Leuconaus, seu Leucanaus, & Legonaus appellatus, suscepit S. Walericum Eremitam peregrinum, cum aliquot sociis, eumque post vitam ibidem innocenter peractam cælo transcripsit, & viventis æque ac mortui miraculis claruit. Floruit, & forsan circa eadem tempora, [a quo alius S. Walericus eremita in Aquitania,] alius S. Walaricus eremita: qui e Germania inferiore in Aquitaniam progressus, ibidem fecit vivendi finem: memoraturque a nobis die ejus natali X Ianuarii, & in loco S. Waulry appellato servatur corpus in Prioratu Conventuali ecclesiæ S. Martialis subjecto; agitur autem de eo in Chronicis Gaufredi Prioris Vosiensis tomo 2 Bibliothecæ novæ, ex MSS. a Philippo Labbe editæ. His pro utriusque eremitæ distinctione præmißis, progrediamur ad S. Walaricum, qui hoc die colitur.

[2] Vixit is seculo Christi sexto & septimo, ac primo in patria apud Aruernos vitam monasticam egit, [iste venit Leuconaum circa an. 612.] tum prope urbem Autißiodorensem, post in Luxoviensi cœnobio sub S. Columbano: a quo, antequam is anno DCXII in Italiam abiret, accepta facultate in Picardiam venit, & Leuconaum seceßit, regnante in Neustria Chlotario II, paulo post Monarcha facto; sub ejusque regimine e vivis deceßit, aliquot ante annis quam moreretur S. Attalas, post S. Columbanum monasterii Bobiensis Abbas. Quandonam obierit S. Attalas non exacte constat, sicut ad diem ejus natalem X Martii diximus, vero similius judicantes eum obiisse circa annum DCXXVI aut sequentem, quod pro jam dicto anno, aut etiam anteriori aliquo, ex Vita S. Walarici confirmatur: nam quidam annorum curriculus inter obitum utriusque præscribitur interponendus. Cum vita fungeretur S. Walaricus, degebat Bobii apud dictum S. Attalam S. Blidmundus, [eique successerunt Abbates, S. Blidmundus,] præfati S. Walarici antea apud Leuconaum discipulus: qui post hujus gloriam isti revelatam redivit Leuconaum, ad sepulcrum primi sui magistri; & ibidem habitus secundus Abbas, locum & sepulturam S. Walerici ornavit, ecclesia monasterioque constructo. Ejus Acta aliqua (nam etiam ipse post mortem Sanctis adscriptus est) dedimus die III Ianuarii. Monasterio accrevit oppidum, idque satis munitum, cum ecclesia parochiali admodum præclara, S. Martino dicata: & in suburbiis erectus est conventus Patrum Prædicatorum, qui post urbem Teroanam deletam eo migrarunt.

[3] Tertius post S. Blidmundum Abbas Leuconaënsis paßim censetur Raimbertus, [& Raimbertus Vitæ scriptor.] seu Ragimbertus, aut Rambertus; qui in Prologo dicitur S. Walerici Vitam, summo quidem studio, sed nimis prolixo & simplici sermone dictasse; ideoque eam alius succincto & compto sermone edidit. Auctorem primum prope coævum Sancto fuisse, indicant ista num. 8. ubi virtutes describuntur, quas, inquit, a veridicis & bene compertis viris audivimus, quos ipse edocuit & enutrivit, & quosdam ex ipsis de diversis languoribus sanitati restituit, ex quibus unum in medium proferam; & mox adducit num. 9. S. Blidmundum, tactu illius a paralysi liberatum: ut videatur Ragimbertus, ipso Blidmundo incitante, cœpisse vitam conscribere, & post hujus obitum Abbas electus fuisse.

[4] [ea Vita seculo II comptiore stylo ornata, datur ex MSS.] Vitam hanc a posteris, uti diximus, seculo XI editam comptiore sermone, damus ex duplici MS. Bertiniano, & ex alio Bodecensi in diœcesi Paderbornensi, in quo deerat Prologus, desideratus etiam in MS. Laurentii Surii. Hic autem fatetur se illius Vitæ, quamvis ita comptæ, stylum rudem judicasse, atque ea de causa mutavisse. Nos contra optaremus habere priorem Vitam, a Ragimberto simplici sermone dictatam: in cujus defectu damus eamdem, prout habetur comptior reddita seculo Christi undecimo, cum ibidem Abbas esset Theodinus, cui illam suus politor inscripsit. In altero MS. Bertiniano auctor appellatur Propius; pro quo in altero MS. legitur Proprius & videtur alludere ad id, quod immediate ante dixerat, Domino meo proprio, & sic subjicit, amicus vester proprius: quod etiam observavit Ioannes Mabillon, [cum historia ablati & relati corporis.] tomo 2 Sanctorum Ordinis Benedictini, ubi hanc Vitam edidit, & humanißime communicavit Historiam ablati atque relati corporis cum variis miraculis: quam Historiam, propter styli differentiam, arbitramur ab alio auctore aliquantum juniore conscriptam, idque sub Theodini successore Bernardo. Extat eadem Vita, apud eumdem Ioannem Mabillon in codice membraneo, de prosa in carmen Heroicum versa: unde sub finem pauculos versus damus. Vincentius Bellovacensis, lib. 23. Speculi historialis cap. 21 & tribus sequentibus, edidit illustre Vitæ compendium.

[5] Quis dies obitus sit S. Walarico aßignandus, non æque constat inter auctores. Mabillon censet diem obitus esse XII Decembris, eumque singulis paginis ad marginem repetit, [dies obitus num sit 12. Decembris.] motus auctoritate Vsuardi & Adonis. Verum in Martyrologio Adonis per Iacobum Mosandrum & Heribertum Rosweidum edito, nulla ad dictum XII Decembris mentio fit S. Walarici, ne quidem in Appendice. Ea tamen verba, quæ Mabillon allegat, reperimus in MS. Adone Lobiensi; &, voce Natalis omissa, in MS. Centulensi hoc modo: In pago Winmacensi, S. Walerici Abbatis: qui juxta Somonam fluvium eremiticam vitam ducens, etiam miraculis claruit. Num Vsuardus eum suo Martyrologio inseruerit, an vero id a posteris fuerit factum, posset dubitari, quia in illustri Martyrologio membranaceo, quod ex Italia delatum habemus, nulla fit mentio S. Walarici. Nihilominus ejus memoria in plurimis & antiquis MSS. codicibus Vsuardi, imo & excusis, sub finem diei XII Decembris additur his verbis: In pago Winmacensi S. Walerici, Presbyteri & Confessoris. In nonnullis dicitur, S. Walerici Abbatis. In MSS. Atrebatensi & Tornacensi memoratur depositio S. Walerici: & in MS. Lætiensi inepte additur, Episcopi. Hæc ad XII Decembris.

[6] Prodiit anno MDCLXXI Vetus Kalendarium, tomo X specilegii Acheriani, scriptum seu concinnatum anno DCCCXXVI, uti ex adjunctis tabulis satis constat: in quo & ad hasce Kalendas Aprilis, & ad diem II Idus Decembris notatur, Natalis S. Walarici, additurque ad Kalendas Aprilis. [an potius hic 1. Aprilis. qui refertur in antiquioribus Martyrologiis,] Confessoris. Ad hasce Kalendas Aprilis in apographo Martyrologii Hieronymiani Corbeiensi, Parisiis excuso, sub finem ista leguntur: Iganau (imo Liganau) monasterio, depositio B. Walarici Confessoris: & hoc forsan antiquissimum venerationis monumentum est. In alio MS. Corbejensi (quod, judicio ejusdem Acherii a quo habemus, saltem ante octingentos ænnos est conscriptum) eadem sic recitantur: Liganau monasterio, depositio S. Walarici Confessoris: sed erant hæc ad diem II Aprilis translata. Verum in Excerptis Corbeja ad nos mißis, eadem dicuntur legi ad Kalendas Aprilis. Aliud antiquissimum Ecclesiæ Romano-Gallicæ Martyrologium communicavit idem Acherius, [etiam Adonis,] in quo ad Kalendas Aprilis celebratur memoria S. Walerici Confessoris: quæ etiam in pervetusto codice Bedæ de Computu Ecclesiastico, in præfixo Kalendario, habentur: uti etiam in MSS. Trevirensi S. Martini, Vltrajectino S. Mariæ, & alio in Lotharingia scripto. Eodem die Ado, in suo Martyrologio per Mosandrum & Rosweidum edito, & in quampluribus exemplaribus MSS. ita loquitur: In pago Wimnoënsi S. Walerici Confessoris, cujus sepulcrum crebris miraculis illustratur. Adonis exemplo, ut paßim solet, plane eadem referuntur apud Notkerum & auctorem Martyrologii sub nomine Bedæ excusi, [& variis codicibus Vsuardi,] & Martyrologii Coloniæ atque Lubecæ anno 1490 impreßi. In supra citato pervetusto MS. martyrologii Vsuardi, quod ex Italia delatum diximus nos habere, ista ad Kalendas Aprilis leguntur: In pago Wimnau, super maris transitum, B. Gualerici Abbatis & Confessoris. Hic in puerili ætate reliquit patrem suum terrenum, & adhæsit militaturus Regi cælesti. Cumque esset senex & plenus dierum, eremiticam vitam diligens, finivit in Domino. Eadem fere leguntur in antiquo MS. Ecclesiæ Pragensis: sed dicitur, super mare, transitus B. Walerici: quo etiam modo invenitur in MS. Florentino Caroli Strozzi & alio apud eumdem an. 1486 excuso. In MS. Vsuardo monasterii Albergensis ista habentur: In pago Wimnacensi super mare, S. Walerici Abbatis & Confessoris. Verum in sex aliis MSS. quæ sub nomine Vsuardi habemus in pergameno exarata, additur præfatum elogium, omisso fere nomine transitus. In quodam veteri MS. quod fuerat Antonii Augustini, ita repererat Andreas Schottus: [atque hodierno Romano] Ipso die Natalis S. Walarici Abbatis. Grevenus in Auctario Vsuardi, Maurolycus, Felicius, Canisius, Galesinius, sua etiam elogia ex præcedentibus aut ipsis Actis desumpserunt. In hodierno Romano ista leguntur: Apud Ambianum, (nam in hac diœcesi est monasterium) S. Walerici Abbatis, cujus sepulcrum crebris miraculis illustratur. Breviaria Ambianensia, quæ habemus anno MDL & MDLIV Parisiis excusa, [cum variis aliis.] solum præscribunt festum ad Kalendas Aprilis, in quibus ad XII Decembris nulla ejus est mentio, neque ullius alterius Sancti, ob quem posset videri in Kalendario omissus. Vita ejusdem ad hasce Kalendas Aprilis relata est a Surio, Lippeloo, Gazeto, & paßim ab aliis. Petrus de Natalibus lib. 4 Catalogi cap. 21, Gononus in Vitis Patrum Occidentis lib. 3 pag. 156, Simon Martin in Floribus Solitudinis, longum ex Vita referunt encomium, asseruntque quievisse in Christo Kalendis Aprilis; ad quem etiam diem eum esse vita functum scribit Ignatius de Iesu Maria, lib. 2 Historiæ Ecclesiasticæ Abbavillanæ cap. 84. Antiquus S. Walarici cultus confirmatur in Vita S. Condedi XXI Octobris, qui in ecclesia a se condita circa annum DCLXXX, constituit memoriam sancti Patris Walarici.

[7] [Videtur obiisse aut anno 619 Dominica I Aprilis,] De anno obitus videntur hæc dici posse. Scimus ex Actis eum obiisse die Dominica, & aliquot annis ante S. Attalam: ergo si ex hac vita migraverit hisce Kalendis Aprilis, aßignandus est ejus morti annus DCXIX, ob concursum dictarum Kalendarum cum die Dominica littera, Dominicali G, cyclo Solis XII: & sic ab ejus obitu usque ad mortem S. Attalæ fluxisse potuit quidam annorum curriculus, sicut testatur Vita. Si tamen constaret S. Walericum die XII Decembris mortem obiisse; dicendum foret id contigisse anno DCXXII, [aut 12 Decemb. anno 622.] littera Dominicali C. cyclo Solis XV, & tunc anni tres aut quatuor fluxissent usque ad diem mortis S. Attalæ Abbatis: cum quo & cum S. Columbano videntur SS. Walaricus & Blidmundus vixisse secundum regulam S. Columbani. Porro monasterium S. Walerici postmodum translatum est ad secularem Canonicorum congregationem: qua remota, procurante Hugone Capeto, successerunt monachi Benedictini, acceptis succeßive Abbatibus ex monasteriis Bellovacensi S. Luciani, Atrebatensi S. Vedasti, & Parisiensi S.Dionysii. Hinc optimo jure inter suos Patronos recensent Benedictini S. Walericum: quem Trithemius lib. 3 cum SS. Columbano, Eustasio, Attala aliisque, adscripsit viris illustribus ordinis S. Benedicti, cap. 78 asserens, claruisse anno Domini DCXX, ejusque festum coli Kalendis Aprilis. Trithemium secuti sunt Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus: & eorum omnium Vitas inseruerunt tomo 2. Benedictinorum Sanctorum Lucas Acherius & Ioannes Mabillon. In Chronico Centulensi, sive S. Richarii, [de eo cantum composuit Angelrannus.] tomo 4. Spicilegii Acheriani, ista leguntur cap. 11. Angelrannus, venerabilis Abbas Centulensis, inter suæ magnæ sapientiæ monumenta, in S. Richarii honorem, quamvis antiqui abundarent, quosdam cantus dulciori composuit melodia: nec non SS. Gualarici Abbatis & Wulfranni Archiepiscopi. Hujus Acta dedimus XX Martii, S. Richarii daturi XXVI Aprilis; cujus vitam carmine scripsit idem Angelrannus, mortuus anno MXLV.

[8] Willielmus Malmesburiensis, lib. 3 de Gestis Regum Anglorum, & Henricus de Knyghton, qui Canonicus Leycestrensis in Anglia floruit sub finem seculi XIV, lib. 1 de Eventibus Angliæ, agentes de Guilielmo Conquestore; ad regnum Angliæ capessendum e Gallia discessuro, varia de S. Walerico scribunt, quæ Henricus paucioribus ita exponit: [Corpore exposito prosper ventus datur.] Cum in portu S. Walerici Dux Guilielmus cum suis, adversante vento, diutius tardaretur, & ob hoc vulgus murmuraret, asserens insanum fore alienum solum volens usurpare, præsertim Deo contra se pugnante: tunc Dux Guilielmus fecit statim corpus S. Walerici foras efferri, & pro vento habendo sub divo poni: & statim prosper flatus carbasa implevit, & sic tertio denuo mense, a coronatione Haraldi incipiente, in terram Angliæ applicuit. Eadem reperimus in MS. Vltrajectino Ecclesiæ S. Salvatoris, adjuncta Vitæ S. Walerici, ex Vincentio Bellovacensi descriptæ: sed annus inserebatur MLXIII, qui fuit MLXVI.

[9] Cum bellum esset inter Philippum II Regem Francorum, & Richardum primum Regem Anglorum ac Ducem Normanniæ, anno gratiæ MCXCVII (uti referunt Matthæus Paris & Matthæus Westmonasteriensis) suggestum est Regi Richardo, [Ipsum in Normanniū defertur,] quod naves ex Anglia venire consueverant apud S. Walericum, ad deferendum victualia Regi Francorum & aliis inimicis suis. Facta itaque illuc equitatione, villam combussit, monachos * destruxit, feretrum S. Walerici cum Reliquiis in Normanniam transvexit. In portu autem illo naves ex Anglia invenit, frumento & victualibus onustas, quarum nautas suspendi præcepit, navibusque combustis, victualia suis militibus erogavit. Hæc illi. Videtur tunc corpus delatum in superiorem Normanniam, ad locum maritimum inter Diepam & Fiscannum, eique nomen S. Walerici tribuisse: quia etiamnum sub isto nomine istic oppidum visitur. At pace postmodum reducta, monachi cum sacro Patroni sui corpore Leuconaum reversi sunt, videnturque illud quiete possedisse usque ad tempora Hugonottorum. [& tempore Hugonottorum servatur.] Imo tunc etiam, Dei protegentis beneficio singulari & patrocinio S. Walerici, sacrum ejus corpus servatum est; oppidumque anno MDLXVIII ab hæretico Capitaneo Cocquevillæo occupatum, vigilantia Mareschalci Brisacensis receptum est, præcipuis rebellibus capite plexis: quæ pluribus in citata Historia Abbavillana traduntur.

[10] [Varia ibidem diplomata.] Anno hujus seculi XLIII assumpta est in eodem monasterio reformatio Congregationis S. Mauri: sub cujus cura nunc ibidem adservantur triginta quinq; diplomata donationum, a diversis Regibus, Archiepiscopis, Episcopis, Comitibus, Vice-Comitibus, aliisq; illustribus viris factarum, quibus eorum continuus ad S. Walaricum affectus demonstratur. Aliquas S. Walarici Reliquias apud Centulenses adservatas fuisse, indicatur in horum Chronico. Ceterum recognitionem Reliquiarum S. Walarici & aliorum Sanctorum, prout ibidem nuper facta est, subjicimus ex MS. Gallico, per Dominum du Cange communicato; in quibus alii Sancti, præter SS. Walaricum & Blidmundum, memorantur; S. Sevoldus scilicet, referendus ad diem II Novembris; S. Vulganius, ad XVI Septembris; & S. Rithbertus, ad XV ejusdem Septembris. Est autem historia Recognitionis hujusmodi.

[11] Anno M DC LI, die XVI Augusti, nos Fr. Matthæus Jonault, [Visitator Benedict. congregationis S. Mauri.] humilis Visitator Congregationis S. Mauri in Provincia Franciæ, procedens ad visitandum monasterium S. Walerici supra mare, ejusdem Congregationis & provinciæ, juxta potestatem mihi factam in postremo generali Capitulo Congregationis præfatæ, una cum Domno Augustino Jonardait, Socio & Secretario nostro; in præsentia & ex consilio R. D. Adriani Blondin, Prioris Dominorum antiquorum Religiosorum dictæ Abbatiæ, & Officialis in jurisdictione spirituali ejusdem; & Domni Alexii de Ponthivio, antiqui Religiosi ejusdem Abbatiæ; item R. P. Domni Martini le Poitenin Prioris, ac Domni Mauri le Marier Cellerarii, Religiosorum Congregationis S. Mauri, in ipsa Abbatia stabilitæ; contulimus ad dictæ Abbatiȩ gazophylacium, albis stolisque sacerdotalibus induti, & cereis prælucentibus. Ubi post humiliter & devote invocatum auxilium Spiritus sancti, & adoratos reverenter Sanctos ibidem solitos honorari; jussimus aperiri capsas SS. Walerici, Blithmundi, Sevoldi, Vulganii & Rithberti, assistentibus honorabilibus viris, Mag. Claudio Lucari & Mag. Petro Beguin, Magistris chirurgis in hoc oppido S. Walerici: discooperuimusque sacras Reliquias intus contentas, eo fine ut ipsas repurgaremus, & si necesse foret restitueremus in statum, tam pretiosorum pignorum sanctitati congruum.

[12] Et quidem in capsa S. Walerici invenimus Reliquias atque ossa jam nominanda; [inspici curat capsas Sanctorum Walerici,] caput integrum cum tribus dentibus, uno canino duobusque molaribus; duo ossa iliorum; duo femorum; duo tibiarum, majora & minora; os cubiti, cum radio suo; spatularum unam; alium cubitum, unum os coxendicis, octo vertebras; duos astragalos, ossa metacarpii; viginti quatuor costas, tam legitimas quam spurias; claviculam unam; magnum numerum ossiculorum, ad manus, pedes aliasque humani corporis partes attinentium: quæ omnia involuta erant linteis, jam flaccidis atque consumptis; deinde cooperta panno serico, figurato & integro. Inter dictas vero Reliquias reperimus parvum frustum pergamenæ chartæ, cum scriptura aliqua & apparentia sigilli affixi; sed ita fracta putridaque omnia, ut nullam inde notitiam haurire potuerimus: erant autem, juxta prædicta lintea & serica opercula, alia quædam linei ac serici panni frusta, magis minusque consumpta. Itaque post adoratas repurgatasque prædictas sanctas Reliquias, involvimus eas linteis novis, albis & sigillatis; quibus opertorium idem sericum, quod inveneramus, superponentes, omnia sigillo nostro consignata reposuimus intra capsam ipsius Sancti; quam obserari jussimus & loco consueto reponi.

[13] [Blitmundi,] Postea reserari jussimus alias capsas, & Reliquias in eis depositas retegi. Et in capsa quidem S. Blitmundi, invenimus cranium integrum, nisi quod aberat mandibula superior: in mandibula vero inferiori fixi hærebant dentes septem, oculares, canini & molares: invenimus etiam alios quatuor dentes, loco suo evulsos; decem vertebras, duas spatulas; brachialia ossa duo; duas cavitates radiorum, duo ossa iliorum, duo femorum; duo tibiarum, majora ac minora, & minorum quidem semifractum unum; astragalos, & navicularia pedum ossa cum claviculis duabus; novem costas; multa ossicula & fragmenta manuum pedumque. [Sevoldi,] In capsa S. Sevoldi reperta sunt ossa viginti notabilia, cum fragmentis multis. In capsa S. Vulganii caput integrum, [Vulganii,] demptis processibus ejus mamillaribus, variæ tam superioris quam inferioris mandibulæ partes; quinque dentes molares, cuidam superioris mandibulæ portioni infixi; quatuor vertebræ integræ, cum quatuor vertebrarum aliarum fragmentis; pars una scapulæ; viginti novem costæ confractæ, quarum quatuor ferme integræ sunt; duo ossa iliorum, totidem femorum; unum tibiale crassius, & minora duo; duo ossa brachialia; cubiti duo ac totidem radii; duæ claviculæ fractæ; quatuor ossa digitorum, tam manuum quam pedum; astragali & ossa navicularia, aliaque fragmina diversa ex variis corporis partibus; juxtaque saccus lineus cum cineribus, & partes telæ auro sericoque permixtæ, in formam duorum veterum paramentorum ad albas pertinentium. Inter Reliquias autem jam nominatas invenimus schedulā ex pergameno, cujus potuimus quædam verba sed absque connexione legere, atque inter alia nomen S. Vulganii, reliquis vetustate consumptis.

[14] [& Rithberti.] In capsa S. Rithberti inventum est cranium, in plures partes divisum; octodecim vertebræ integræ, fractæ quatuor; octodecim costæ, tam integræ quam fractæ; os unum iliorum & coxendicis; pars ossis sacri, duo ossa femorum, duo tibiarum cum minoribus suis duobus, sed confractis; portio quædam ossis brachialis, astragali & ossa navicularia pedum; quatuor ossa tam pedum quam manuum: præterea numerus magnus fragmentorum ex membris variis, combustione alteratorum. Quas omnes sanctas Reliquias, reverenter adoratas, mundavimus; intraque linteamina nova depositas sigillatasque, sigillo nostro, ut supra, panno serico operiri fecimus: singulas autem in propriis suis capsis, easque probe obseratas, statui ac loco pristino reddi: veteris autem linei panni ac sericæ vestis fragmenta, nimia vetustate consumpta comburi mandavimus: injunximusque R. P. Domno Martino le Poitenin Abbatiæ Priori, cineres includere pyxidi ligneæ pictæ & ornatæ glutino, una cum cineribus in capsa S. Vulganii repertis, atque cum pauniculis lineis sericisque, quos judicavimus adhuc posse servari. Quæ omnia, ut dictum est, facta & executioni mandata sunt, die XVI dicti mensis atque sequenti XVII, coram supra nominatis testibus.

[15] [Taurini depositum corpus, circa an. 1590, cujus sit?] His de S. Walarici corpore ad usque hanc nostram ætatem sic deductis, non possumus assentiri Taurinensibus, qui Ferdinando Vghello, tomum 4 Italiæ sacræ scripturo, persuaserunt apud se esse corpus hujus, qui I Aprilis colitur, Sancti. Ait autem ipse quod circa eadem tempora, quibus Henricus & Camillus de Cajetanis, alter Cardinalis, alter Alexandrinus Patriarcha & S. Andreæ Abbas commendatarius, ædiculam Deiparæ Consolatricis, ante an. CCCCLXXX repertæ, novam & angustiorem ædificari curarunt; id est, circa annum MDXC, in prædicta S. Andreæ ecclesia, a Benedictinis ad Cistercienses translata, depositum fuit S. Valerici Abbatis corpus: in cujus honore Taurinenses ædiculam prope eamdem ecclesiam ædificarunt, eadem forma qua Cajetani fratres Beatæ Virgini ædificarant; ubi sacra illa lipsana honorifice venerantur. Melius hæc de S. Valerico Eremita, apud Lemovicas sepulto, de quo in principio egimus, intelligentur; referenturque ad X Ianuarii, ubi nihil invenimus, quod de sancti corporis cultu diceremus. Est enim verosimile admodum, quod in illa communi sacrarum rerum strage, quam Hugonotti tota fecerunt Gallia, Lemovicensis aliquis monachus vel clericus, custodiæ suæ commissum sancti Eremitæ corpus abstulerit secum in Italiam, & Novalitii humaniter habitus, istud ibi reliquerit: quod deinde Augustam Taurinorum delatum sit, & ibidem adhuc servetur.

[Annotatum]

* al. dispersit,

VITA
a Ragimberto Abbate prope coævo primum scripta, postea ab alio monacho expolita.
Ex MSS. Bertinianis & editione Mabilloni.

Walaricus, Abbas, in pago Picardiæ Wimacensi (S.)

BHL Number: 8762

Ex MSS.

PROLOGUS.

Domino meo semper proprio & insolubili caritatis vinculo retinendo, Domino & Patri a Theodino Abbati, & omni sanctæ Congregationi vestræ, quæ vobiscum Domino deservit & sub regulari cura vivere gaudet, Amicus vester b proprius & omnium Christicolarum servus, perpetuam vobis in Christo salutem. Inprimis, quasi provolutus vestris vestigiis, humili prece deposco; ut adsistentes vos sacris altaribus, qui sedulas & dignas Deo quotidie solvitis preces, me, etsi indignum famulum vestrum, in alta memoria cordis vestri semper dignemini habere. De cetero vero, ut scitis, cum ante plures dies in vestro cœnobio positus, [Vita olim scripta,] vobiscum, ut convenerat, loqui cœpissem; vestra tunc Fraternitas nostram parvitatem summa cum humilitate postulabat, ut Vitam Patroni vestri B. c Walarici succincto & compto sermone ederem, quam ante aliquot annos venerandus vir Ragimbertus d Abbas, summo quidem studio, sed nimis prolixo & simplici sermone, [comptiori stylo edita.] dictaverat. Sed & hoc mihi ipsum addebatis, quod e Hugo Archiepiscopus noster ipse hoc jusserat, ut mediocritas mea præfatam Vitam, quasi apertius ac luculentius, vobis deberet conscribere: cujus jussionibus, in quantum valemus, contradicere non debemus. Et duplex exinde nos causa hortatur, dum & vestra me delectat caritas, & ille qui est summus Pontifex hoc fieri jubet. Et ideo nos ita calamum temperavimus, ut sermo brevis & admodum planus simplicioribus Fratribus intelligentiam augeret, & nec nimis rusticus & indoctus esset, ne studiosis præberet fastidium.

ANNOTATA.

a De Theodino Abbate infra in Historia Translationis agitur.

b In altero MS. Propius, quasi esset nomen auctoris.

c Mabillon Gualarici, uti etiam in Historia translationis; at retinemus cum aliis MSS. nomen Walarici seu Walerici.

d De Ragimberto supra actum: sed si hic Sancto propemodum coævus fuit, quomodo ab auctore seculi II solum dicitur scripsisse ante aliquot annos? Coævum pene fuisse ostendimus clare: restat igitur, ut per aliquot, intelligas, multos.

e Quis tunc temporis vixerit Hugo Archiepiscopus, respectu monachorum S. Walerici, non facile indicatur. Quid si esset Guido Archiepiscopus Remensis, creatus anno 1034, qui adhuc anno 1053 interfuit elevationi S. Bertini? Tempora conveniunt. Nisi quis malit inter Ebolum & Guidonem, a quo nihil factum reperitur circa primos annos ei tributos, interponere Hugonem, tamquam in Catalogis Archiepiscoporum neglectum. Remensibus hoc discutiendum relinquimus.

CAPVT I.
Ortus, vita pastoritia, dein monastica variis in locis, potissimum Luxovii.

[2] Fvit vir vitæ venerabilis, Walaricus nomine, mediocris quidem genere, sed nobilissimus fide. Hujus beati viri infantia, ut erat divina inspiratione afflata, (ut postmodum eventus rerum, ipsarumque virtutum ejus fama edocuit) sacris quasi monasticis a Domino erudiebatur disciplinis. [Puer pascit oves patris sui:] Nam cum esset in Alvernica regione ortus, & adhuc puerulus, sed mente tamen grandævus; oviculas patris sui ibidem per pascua lata circumagens, & per amœna virecta eas conservans, audivit in locis vicinorum propinquis, qualiter nobilium parvulorum mos est Doctoribus instruere scholas. Exin tali desiderio provocatus, [in agro addiscit litteras,] tabellam sibi faciens, cum summa veneratione, humili prece a præceptore infantium depoposcit, ut sibi alphabetum scriberet, & notitiam litterarum insinuaret. Qui mox adeptus quod postulaverat; lætus valde, ad opus sibi injunctum, a quo discesserat, remeavit. Sed cum hæc agerentur, res admiranda atque memoria digna evenit. Cum enim puerulus hic bonæ indolis, [& Psalterium:] patris sui gregem servaret in agris; assidua meditatione, divino fultus auxilio, absque nutu genitoris sui, non solum, ut diximus, notitiam litterarum, sed & parvo intervallo totum paraverat Psalterium. Exinde cœpit ecclesiam frequentare: & dum ibi acie mentis choros psallentium intenderet, magis ac magis igne timoris Dei accendebatur, & compunctione cordis amplius roborabatur; de quo igne Dominus dicit: Ignem veni mittere in terram, quem volo ut ardeat. [Luc. 12. 49.] Sed & illud quod quidam ait:

Feriunt summos fulgura montes.

[3] Deinde, exardescente in animo ejus calore fidei in majus, audivit non longe esse quoddam monasterium, [ingressus in monasterium,] nomine Autumo, ubi cujusdam avunculi sui subsequitur vestigia. Cui cum præfatus pater, ut de monasterio egrederetur, ediceret; ille beatus puer fertur respondisse, jam se ulterius patris domum non esse visurum. Tunc pater in stuporem & mœrorem animi conversus, cœpit plura argumenta perquirere, & molimine mentis suæ pertractare, assumens secum Patris monasterii immo & omnium Fratrum consilium, qualiter possent ejus animum ad se reducere, ut ad propria voluisset remeare. Tunc Fratres, una cum consensu Abbatis, consentientes precibus genitoris, cœperunt beatum puerulum perurgere, ut ad parentes suos reverteretur, & quandocumque vellet iterum ad septa monasterii repedaret; addentes etiam terroribus blandimenta, offerentes oscula, & verbera minitantes, & jejunium ei duorum vel trium dierum imponentes. [nequit a patre aut monachis ad exitum induci:] Sed ille, instinctus consilio potiori, quasi fundatus ut erat supra petram, immobilis atque interritus in percepta animi sui voluntate perduravit, illius præcepti non immemor: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus. [Mat. 10, 37.] Et illius Apostolici dicti: Quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames? [Rom. 8. 35.] Tunc præfatus Abbas, victus jam cum esset adolescentis animi constantia, perspiciens bonum ejus atque immobile desiderium, secum hæc tandem pertractans, Fratribus dixit: Non abjiciamus hoc, [assumptus, inter Clericos] quod nobis a Deo datum esse videmus. Tunc omnes unanimiter, cum bona voluntate & gaudio spirituali, infra septa Monasterii ad Clericatus officium illum provocant: & intra paucos dies, adveniente sæpedicto patre ejus, sub regulari eum ordine constituunt. Crescente autem ætate & gratia providentiæ Dei, omnium erga illum affectus quotidie crescebat. Erat enim corpore castus, mente devotus, affabilis colloquio, [virtutibus excellit:] amabilis aspectu, prudentia præditus, temperantia clarus, interna fortitudine firmus, censura justitiæ stabilis, longanimitate largus, patientia robustus, caritate solicitus, bonorum operum plus quam ȩtas permitteret gratia plenus, stabilis moribus, ut suis Confratribus regula & norma esset virtutum.

[4] Sed inter hæc animus, ad altiora fastigia & ad potiora ingenia semper ascendens, cœpit peregrinationem, [egressus e patria,] Dei amore, appetere, & patriam parentesque suos deserere. Tunc ad monasterium beati quondam Antistitis a Aunacharii, [degit Autissiodori in monasterio:] Autissiodorensis Episcopi, perrexit, quod in suburbano ipsius civitatis in quodam est viridario constructum: & ibi a præfato Pontifice benigne est susceptus. Quamplurimum itaque tempus arctissimis jejuniis orationibusque & vigiliis cælestem ibi vitam agebat in terris. Et cum longe lateque per diversa loca fama virtutis ejus se spargeret; quidam vir nobilis & opibus plenus, [Bobonem virum nobilem Christo lucratur:] nomine Bobo, ad eum, visitandi gratia & suæ instructionis causa, devote accessit; sed ab ipso Dei famulo devotius est susceptus. Nam intantum eum divinis instruxerat eloquiis, & oratione sua jam muniverat; ut omni etiam mundi cura postposita, voluntariam paupertatem pro Deo eligeret: & ad domum propriam ulterius non regrediens, nec retro adspiciens, sed manum in stipite ponens, una cum magistro suo S. Walarico, pari religionis fervore b Luxovium usque pervenit. Ubi venerandus, & admodum sanctus, [pergit Luxovium ad S. Columbanum.] & sanctæ religionis cultor, B. Columbanus, ex Hibernia insula ortus, his quidem in locis ferme ducentorum viginti, ut fertur, monachorum Pater præerat cœnobii; in quibus nullus sibi aliquid dicebat proprium, præter diurnos labores nocturnasque vigilias. Omnibus etiam omnia erant communia, unumque velle & unum nolle, quibus cor unum & anima una erat in Deo. Et nihil quidem mundiale secum habebant, nisi parcissimum & mediocrem cibum, & humillimum simplicemque vestitum; sed tamen sibi in Christo omnia possidebant: & his quidem deliciis atque his divitiis contenti, vitam tunc Angelicam ducebant in terris.

[5] Quales vero vel quanti tales tunc uno regebantur Pastore, non est nunc nostræ, ut puto, parvitatis edicere, ne prolixa oratio vel rusticus sermo dictandi fastidium inferat legentibus. Ne videamur tamen omnia præterisse, primam ejus virtutem, qualiter in Gestis ipsius invenimus, brevissime in medio proferamus. Etenim priusquam mater eum in lucis auras ederet, in sinu suo solem prospexit terris lumen effundere; quod rerum eventus ita postmodum probavit, quia quasi sol, ab Occidente ortus, retrogradiens, [virum instar solis lucentem,] sic ille partes Europæ sparsim gyrando sua doctrina splendida & clara illustravit. Si quis vero curiosius & plenius hoc scire voluerit, qualis & quantus in virtutibus miraculorum vir iste beatus exstiterit, vel in scientia & doctrina divinarum humanarumque scripturarum, [scientia, virtutibus & miraculis eximium:] aut præsagio futurorum, seu quot & quales gentes ad fidem Christi acquisierit, monasteria utriusque sexus construxerit, in dictandi peritia vel exponendi qualis fuerit; facillime hoc poterit invenire, si opuscula illa perquirat, quæ eruditus discipulorum illius c Jonas Abba, vir magnus, eloquentia plenus, & dictandi peritus, polito & limato satis sermone de vita ejus composuit. Sed dum magistrum & confratrem B. Walarici, quis vel qualis fuerit, breviter ac succincte perstrinximus, longius paulisper a proposito nostro discessimus: sed ad historiam, auxiliante Domino & ipso intercedente, redeamus.

[6] [hortum excolens.] Cum autem hic Dei famulus præfato cœnobio Luxovio inhabitaret, in primis humilitatis causa & ritu novitiorum, hortum excolere cœpit, in quo admirande & ultra modum olera crescebant. Sed cum contigisset, sicut solet aliquando, ut a vermibus ubique olera devastarentur; B. Columbanus hortum ingrediens, [conservationem olerum a vermibus] & non solum ibi læsionem a vermibus non inveniens, sed magis cuncta virentia, jocunda, & amœna, atque intacta conspiciens; intellexit vir Deo plenus, hoc non esse rei eventum, sed humilitatem & obedientiam & meritum fidei B. Walarici. Ille vero e contrario non suo facto hoc deputabat; [monachorum meritis tribuit:] sed meritis Fratrum omnia esse defensata dicebat. Postquam autem in illo tantam gratiam beatus Pater inspexit; jussit eum inter condignos probatosque monachos constitui, quem Fratres adhuc, quasi novitium, inter modernos esse judicandum æstimabant. Interea, dum prædictus Pater more solito ad instruendos Fratres divinæ lectioni insisteret, & inter illos sacri verbi semina spiritualibus seminaret eloquiis, eumque Fratres undique concurrentes ad audiendum verbum Dei se invicem antecederent; dum inter illos vestibulum ipsius domus beatus Walaricus subintraret, [miram a se emittit fragrantiam:] ad illius ingressum B. Columbanus mirum in modum odorem magnæ fragrantiæ & mirandæ suavitatis ad se venisse persensit. Cumque hoc sensisset, & quis tunc ad eum fuerat ingressus comperisset; fertur hunc sermonem, Divino ut erat spiritu plenus, subjunxisse: Tu es merito d Abbas monasterii & senior, mihi diligende.

[7] Postea vero præfatus Columbanus cum Fratribus suis de prædicto cœnobio fuit e expulsus, insequente illum Theoderico, exstimulante adversario, [S. Columbano ejecto,] & avia ejus Brunichilde, qui hoc tempore regnum Burgundianorum tenebat, Austrasiorum vero germanus f Theodebertus regebat; cum adhuc solummodo solium regni g Austrasiorum, vir valde idoneus & beneplacitus Deo, Rex Chlotharius sibi vindicabat; quem sæpedictus B. Colombanus sua sancta doctrina monuerat, & tam de amplificando ei regno, quam de prædictis Regibus sibi invicem rebellibus, eos una cum stirpe eorum, justo Dei judicio, a regno quidem male usurpato infra triennium penitus esse perituros, & monarchiam eorum sub ipso glorioso Chlothario adunandam esse. Hæc Sacerdos Dei vaticinando omnia sæpe prædixerat. [monasterium restaurat cum S. Eustasio:] In præfato vero Luxovio, post discessum beati viri, nonnulli pastores ad manendum ibidem convenerant; & B. Walaricus de quadam cellula regrediens, juxta Domini virtutem expulsis secularibus, cœpit ipsum sanctum locum restruere. Inter hæc h B. Eustasius a B. Columbano fuerat destinatus ad hoc ipsum cœnobium regendum, cum adhuc quadam ex parte fines ipsius monasterii quidam utique seculares possiderent. Cum autem de ipsis secularibus dejiciendis calumnia & lis insurgere conaretur; tunc B. Eustasius, cum esset & ipse nobilitate generis & moribus decoratus, una cum famulo Dei Walarico, [seculares possessores discedere suadet:] sic illos suasoriis & suis mellifluis eloquiis, auxiliante Domino, de prædictis finibus monasterii promoverunt, ut de ipsorum secularium controversia nullum inter eos scandalum exurgeret. Sed dum quidam ex Fratribus, levi animo permotus, vellet eos impatienter subsequi; vir Domini blandis ut erat verbis, ne iret, coërcebat. Sed ille, cum jussa sibi magis ac magis contemneret, tunc ei famulus Dei inquit: Fili, non eos subsequaris, ne forte etiam cum notato tibi signo ad nos usque redeas. [inobedienti monacho pœnam prædicit.] Cumque tamen prædictus Frater cum aliis comitibus suis illos subsequeretur, orta est contentio inter illos, & lapidis ictu in manu est percussus: unde etiam tamdiu magno dolore est afflictus, ut juxta sententiam servi Dei in signo, quamdiu adviveret, culpa ipsius appareret. Nam articulus ille, quem medici auricularem, vulgus vero minimellum nuncupant, ex vehementia nimii doloris ita se contraxerat, ut etiam radicitus exiccarerur.

ANNOTATA.

a Aunacharius, aliis Anacharius, Unacharius & Ancharius, traditur primus Abbas fuisse monasterii S. Germani, illudque magnificis prædiis locupletasse dicitur in Historia miraculorum S. Germani, illustranda 31 Iulii. Hinc ejus appellatur monasterium. At dein fuit Episcopus Autißiodorensis, ab anno 571 usque ad annum 605. Inscriptus est Martyrologio Romano ad diem 25 Septembris.

b De Luxovio multum egimus 29 Martii ad Vitam S. Eustasii: latius agendum de eodem erit 21 Novembris ad Vitam S. Columbani, qui circa annum 590 Luxovium venit.

c Jonas Bobium ad S. Attalam venit circa annum 617 uti ostendimus ad hujus Vitam 10 Martii.

d Hinc Malebrancus, lib. 3 de Morinis cap. 10 conjicit Abbatem Luxoviensem fuisse: sed an recte?

e Anno 610, triennio ante obitum Theoderici, Regis, anno 613 extincti.

f Theodebertus Regnum Austrasiorum annis 17 tenuit, a fratre prœlio victus an. 612.

g Clotharius factus monarcha an. 613, extinctis filiis Theodorici ab avia Brunichilde.

h Colitur S. Eustasius 29 Martii.

CAPUT II.
Peregrinatio in Neustriam & Winmacensem ditionem. Mortuus resuscitatus: alia miracula.

[8] Quidam vero e Fratribus, nomine a Waldolenus, desiderio quodam accensus, [Cum Waldoleno in Neustriam abit:] petiit a B. Columbano, ut licentiam ei prædicandi inter Gentes concederet, & venerabilem virum Walaricum, pro solatio fovendæ religionis, secum abire permitteret. Cui beatus Pater respondisse fertur: Etsi pro bono, Fili, properare disponis; sed hoc scias, quod ille servus Dei magnus est, quem tecum ire perquiris. Hoc autem cave, ne ei aliquid molestiæ ingeras, ne per hoc scandali machinamenta incurras. Cumque ei, ut postulaverat, hoc B. Columbanus permisisset; cum dicto factum venit inposterum, sicut a Sancto Dei fuerat prædictum. Cumque pari comitatu in Neustriam pervenissent, accesserunt ad quemdam præcelsum Regem Chlotharium, cui remotum locum residendi petierunt. b Advenientes vero ad quemdam locum Ambianensium, perveniunt Walimago, [inde in Ambianensem ditionem:] ubi quidam Comes, nomine Sigobardus, juxta morem seculi, concioni præsidebat quod rustici c mallum vocant. Et cum ibidem, ut solet adesse, malis gestis, justa vel injusta sententia unicuique proderetur; contigit ut quidam reus, ob meritum quidem reatus sui morte damnatus, in eculeo jam esset suspensus atque defunctus. Cumque eum a longe B. Walaricus inspexisset, permotus visceribus, ut erat pietate plenus, concito cursu pervenit ad stipitem: & prohibentibus eum carnificibus, ne cadaver jam mortuum ullo modo tetigisset; ille quidem intrepidus, (ut quidam ait, Perfecta dilectio foras mittit timorem [1. Ioan. 4. 117.]) vinculum incidit, & corpus defuncti manibus propriis ad terram deposuit; [Suspensum & mortuum resuscitat:] & super supinata membra ejus, summo studio caritatis, sese cum lacrymis admodum profusis in oratione prosternit; ita ut facie sua faciem illius imprimeret, & quantum promptior in prece fuerat, tantum citius a Domino obtinuit quod poposcit. Nam adstantibus cunctis imoque stupentibus, quasi ex profundo, somno paullatim calefientibus membris, qui mortuus fuerat, statim incolumis revixit.

[9] [& ne denuo suspendatur, obtinet.] Cumque tam magnum miraculum in conventu populi, in præsentia Præsidis præsentatum fuisset; tunc vir Domini supplicare cœpit, ut quem Dei pietas resuscitaverat, bonitas ipsius Judicis ubicumque liberum ire permitteret. Sed ille sævo furore accensus, iterum eum in patibulum suspendi jubet. At, inquit illi servus Dei, Homo, constat te jam illum interfecisse, quem potentia Dei resuscitavit: & nisi meipsum cum illo suspenderis, aliter eum mihi tollere non prævalebis. Et si tu me exiguum Christi servulum audire contemnis, est utique mundi Creator, qui se invocantem neminem spernit; & nos pro suis legibus certantes, sua solita pietate, modo dignabitur exaudire. Cumque his dictis & precibus victus fuisset tyrannus, jussit reum solvi: qui multa per tempora vixit. [De sua sepultura nihilvult statuere:] Nec illud dignum memoria æstimamus esse prætereundum, quod illustris & Deo devota d Bertila matrona, quæ multa ei bona largita est, ut erat sagacis ingenii, providens futura, inspiciens virum admodum esse sanctum, supplici prece postulat ab eo dicens: Hoc peto & humillima prece satis exposco, ut si umquam vobis, Deo volente, ego miserrima superstes exstitero, corpus tuum pro sancto pignore sepelire merear. Et ipse respondisse fertur: In Dei hoc agitur arbitrio, ut fiat ubi vel sicut placuerit ei.

[10] [a Chlothario Rege impetrat Leuconaū:] Tunc vero præfatus Rex, una cum consensu Pontificis Ambianensis, juxta eorum petitionem, locum eis secretum, & remotioris vitæ & habitatui monachorum satis aptum, qui Leucanaüs antiquo vocabulo dicebatur, regio præcepto cessit. In eodem vero loco prædictus Antistes Ambianensis, beatus e Bercundus, diebus Quadragesimæ contemplationi divinæ solebat adesse remotus. Ibi autem se B. Walaricus, in quadam cellula segregatus a Fratribus, inclusit; ut omni mundi cura postposita, suo solito more tantummodo divinæ meditationi insisteret: ceteri vero Fratres, construentes sibi cellulam, [cellulæ se includit:] de elëemosyna Regis videbantur habere substantiam. Situs vero loci illius valde est congruus. Nam uno ex latere vicinitate maris est amœnus, alio autem ex latere torridus discurrit fluvius pisciferæ Somenæ, pars autem, quæ super scopulos & ingentia saxa ab imis ad summa ac præcelsa erigitur, aularum vel ædium fabricam in excelsa aëris fastigia, & magnum ac mirandum mundo vel vicinæ regioni præbet spectaculum. Nec minus illa regio tertia, quæ ceteris præcellit glebis, opima atque frugifera, & tam pomiferis quam pulcherrimis arboribus densa undique, magno ambitu circumcingitur silvis. In ipso itaque eodemque loco B. Walaricus, a tumultu circumhabitantis populi voluisset se latere: sed felix fama virtutum, & exempla bonorum operum ubique eum clarum & insignem plurimum reddebant, juxta illam Dominicam sententiam, Non potest civitas abscondi supra montem posita; neque accendunt lucernam, & ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, & glorificent Patrem vestrum qui in cælis est. [Matt. 5. 14.] Hic ergo Sacerdos, juxta Prophetam, in templo Dei lapis est vivus in ædificio Dei appellatus, qui recte, ut audio, f adamanti lapidi pretioso comparatur, cujus natura talis est, ut quidquid adspexerit, ipsum etiam ferrum, ad se subtrahat. Imo etiam & huic famulo Dei, gratia, [excellit virtutibus & gratia miraculorum:] quæ in vultu verbisque micabat, quamplures ei adsociabat in opere. Vita vero ipsius vel virtutes, quas per eum Dominus gessit & quotidie facit, a nobis modo vix enumerari queunt: sed illas tantummodo in hac paginula, brevissimo & compendioso planoque stylo descripsimus, quas a veridicis & bene compertis viris audivimus, quos ipse edocuit & enutrivit, & quosdam ex ipsis de diversis languoribus sanitati restituit, ex quibus unum in medio nunc proferamus.

[11] Quidam enim ex eis erga g Iseræ alveum erat oriundus, nomine h Blitmundus sive Gogus, qui ab antiquo adversario fuerat percussus, [S. Blitmundum paralyticum tactu sanat:] & compaginibus omnium membrorum ita erat dissolutus, ut sursum surgere omnino non valeret. Cumque famulo Dei adductus & præsentatus fuisset, adspiciens in eum ait: Hoc opus, o inimice, tuum est: & segregatum in oratorium suum duxit. Cumque ei manum imposuisset, & oculos ad cœlum elevasset (ut postea referebat ipse qui debilis fuerat) continuo immanis dolor cœpit sese exspargere, ubicumque ille famulus Dei manum imposuisset; & quasi per quosdam meatus, a corpore illius ipsa infirmitas undique ejecta, auxiliante Domino statim ita recessit, ut in ipsa eademque hora, solutis nervis qui exsiccaverant, manu sua porrecta, in proprium statum erigeret eum, & integram illi sanitatem opitulante Domino restitueret. Tunc qui pro foribus aderant, nimio timore ac stupore perculsi, cœperunt simul Sacerdotem Dei summo honore venerari, dignasque Deo laudes & gratias referre. Sed & ipsum, de quo prædiximus, Blitmundum, in tantum plene sua sacra doctrina postmodum edocuit & enutrivit, ut ad ipsum sanctum locum regendum ac ædificandum, secundus & dignus in loco Abbas mereretur succedere.

[12] [prædicit farinam petitam esse referendam:] Waldolenus vero, cujus superius fecimus mentionem, accepta sibi annona & copia cibariorum, quæ eis regio munere fuerat concessa, contigit interveniente aliqua necessitate, ut Fratres ipsius Waldoleni a B. Walarico partem farinæ expeterent. At ille, ut solitus cui nihil deerat, concite petentibus benigno animo postulata dari præcepit, secundum illud Evangelicum, Omni petenti te da, & Omni habenti dabitur & abundabit; & illud Psalmographi, Sperantes autem in Domino non deficient omni bono. [Luc. 6. 30, Mat. 13. 12, Ps. 33. 11.] Sed illis eam gerentibus, in responso hoc addidit: Petita quidem a nobis portabitis, sed mihi credite, recipienda non erunt. Cumque geruli impetratam farinam suo quidem Seniori præsentassent, ita invenerunt ut vir Dei renuenda prædixerat. Nam nimis concite eis præcipitur, ut hoc ipsum unde venerat summa cum velocitate reportent. De obsessis corporibus dæmonia multa ejiciebat, inter quos erat unus infremens in corio i consutus. Cumque ad pedes ejus illum projecissent; peracto quidem jejunio & oratione, [dæmones ejicit.] pristinæ eum reddidit sanitati. Ad eum autem quoties tales deferebantur, segregabat eos in cellula separatim: & afflictus jejunio & oratione, sic illos favente Domino integræ saluti restituebat. Sed plures erant, quibus eulogias mittebat. Qui vero ei præsentati aderant, cum terrore magno vocis exclamabant & dicebant: Heu, heu! jam nos ille adversarius noster torquet, jam nos Walaricus incendit.

ANNOTATA.

a Forsan hic est Waldolenus, filius Amalgarij & Aquilinæ, fundatorum monasterij Bezuensis in Burgundia circa annum 616; ubi ipse Waldolenus, ante discipulus S. Columbani, fuit primus Abbas. Consule Chronicon Bezuense tomo 1 Specilegij Acheriani. Trithemius, lib. 3. de Viris illustribus Ordinis Benedictini cap. 79. S. Wandalinum appellat.

b Walimagum seu Gualimagum, videtur Wailly in mappis notari, 12. Mill. pas. Ambiano versus Occidentem. Mabillon in ipsa Ambianensium urbe locum hunc fuisse putat, quia ibi exstiterit quædam capella S. Walarici, quæ vulgo extructa credatur in memoriam miraculi, ibi patrati. Malbrancus conjectat Ponticum Morinorum subintelligi, postea Abbavillam dictam. Sed quo fundamento?

c Mallus vox Teutonica, antiquis Francis usitatißima in Legibus Salicis, & pro conventu publico, & fere convivio aut cœna sumitur. Hinc Belgis Maeltijdt, avontmael & similia.

d De hac Bertila, ejusque conjugio, & longa vita multa congerit Malbrancus, quæ inspecto Indice Lector inveniet: nos ea, quia minus probantur, omittimus proferre.

e Bercundus seu Berchundus in Mss. & apud Chesnæum. Surius, & ex eo le Cointe, Bernardus.

f Magnes, Francis Pierre aymant, id est lapis amans aut adamans dicitur: sed ab hoc diversus est verus adamas, & ferrum non trahit.

g Isara fluvius, apud Tarentasios exortus, Mellianum oppidum Sabaudiæ, tum Gratianopolim & Romanum, urbes Delphinatus alluit, & supra Valentiam in Rhodanum influit.

h S. Blidmundus, natus in aliquo castro Delphinatus dicitur in Vita, 3 Ianuarij.

i Francis cousu, participium a coudre, suere. Mabillon, inclusus.

CAPUT III.
Spiritus S. Walarici Propheticus: donum curationum: idolum ejus jussu dejectum.

[13] [Occulta & absentia novit:] Sed nec illud prætereundum est, quod inter ceteras virtutes non minus spiritu prophetiæ claruisse dignoscitur. Nam acta & occulta vel culpas absentium frequenter in publico coërcebat; ut tantum illos cautiores & erubescentes de reliquis culpis efficeret, quantum constabat eum nil latuisse, si quid contrarium Dei voluntati in ejus absentia egissent. Sed hoc miraculo a plurimis invento, cogebantur discipuli & auditores verbi, ut interrogati ab eo nihil ei suarum culparum tegerent; sed cui hoc protinus abscondere non poterant, omnia ipsi in publico referebant. Inter hæc duo germani erant, qui ad eum in festivitate B. Martini advenerant: quibus increpando ait; Admiror cur ante Missarum solennia bibere præsumpsistis. Qui confitentes commissum suum, veniam postulant, & de reliquo sese emendaturos spondent. Alium vero, die Dominico ad se venientem, admonebat dicens: Fili, hoc facere non debueras, quod hodie fecisti. [reprehendit quos sciebat ante Missam bibisse.] Nonne cum adhuc in domo propria vestimentis tuis te juxta morem indueres, inspexisti conjugem tuam, & illa tibi, secundum voluntatem tuam, heminam plenam porrexit, & tu incontinens & incautus ante Missam bibere præsumpsisti? Sed & ipse veniam postulans, hoc coram eo pœnituit, quod illicite commisit.

[14] [Redarguit puerum ob detentam partem elëemosynæ:] Nec minus est illud factum mirabile. Dum quædam illustris matrona per quemdam puerum eulogias in hora prandii, id est panem & flascones, ei misisset; præfatus puer, aviditate cibi potusque circumventus, partem sibi retinuit, partemque aliam servo Dei præsentavit. Qui cum hoc factum Divino numine cognovisset, ait: Quod nobis nunc allatum est, inde Deo gratias referimus: sed tu, fili, hoc prævide, ne quid incaute sumas de illo pane vel illo flascone, quos tibi in quodam loco abscondere voluisti: quia serpens etiam in illo vasculo, & in pane illo venenum etiam habetur mortiferum. Tunc stupefactus puer illico obriguit terrore, moxque reversus, sicut servus Dei prædixerat, ita invenit. Nam vasculum illud cum aperuisset, & exinde anguem exire vidisset, illum panem contingere nullatenus audebat: sed tremefactus & confusus, de eo quod gesserat, ad Dei servum rediens, pœnitentiam de facto gerebat.

[15] Sed & illud adjungendum est miraculum. Quidam ad eum venit, [de sanitate recipienda diffidenti pœnam prædicit:] habens venenosum atque mortiferum illum languorem secus oculum, quem pustulam vocant. Cumque signum Dei imposuisset, jussit eum discedere, & proprium opus suum sibi exercere. Sed adhuc in fide dubitanti infert: Equidem, ut video, minus te de salute tua confidere cognosco. Et addidit ei hæc futura prædicens, Sed tu vero, cum ad domum veneris, jus tibi sumendum conjux tua porriget; sed tu illud omnino non accipias, & vide ne alia medicamenta præter hoc signum de hac infirmitate requiras. Quod si feceris, de ista quidem nunc evades: sed dum advixeris, quoddam ex illa signum habebis. Quæ ita ut dixerat rei eventus probavit. Nam offerente ei conjuge, jussellum sumpsit; & adhuc cornu requisivit, vel aliquod genus extrahendi veneni, quidquid invenire potuisset. Et licet juxta sententiam servi Dei mortem tunc evaserit, sed tamen oculum quidem amisit, & luscus per tempora vixit. De prædicta autem infirmitate quales & quamplures exinde per illum Dominus curaverit, quia nimis est prolixum singula percurrere, & ut puto non est necessarium, cuncta vobis referre; sed hoc tamen innotesci curabimus, quia quiqui ad Dei famulum cum ipsa accessissent, solummodo signo Crucis impresso & saliva oris sui linitos, statim illos incolumes reddebat; & in ipsa eademque hora opus, quod sibi vellent, exercere imperabat.

[16] Sed & aliud pandimus vobis miraculum. Cum de quodam Principe, pedestri ut solebat itinere, ad cellam rediret; pervenit ad locum, qui dicitur a Austa, juxta b Auvæ fluvium: nam pro humilitate asellum in itinere sedere consueverat; sed magis adhuc, causa majoris assumendi laboris, pedibus frequenter gradiebatur. Et juxta ripam ipsius fluminis stipes erat magnus, diversis imaginibus figuratus, atque ibi in terram magna virtute immissus, qui nimio cultu, more Gentilium, a rusticis colebatur. Cumque hoc Confessor Domini vidisset, confestim zelo Dei accensus, ad puerum dixit: Fili mi, impinge hunc in ruinam cadendum. Qui nihil hæsitans nec moratus, [truncum pro idolo habitum dejici curat a puero,] manu hunc tantummodo contigit; & pondus immensum, quod vix multitudo hominum magna vi posset evellere vel securibus incidere, a tactu unius obedientis monachi, quasi madidus & putrefactus, nimio fragore & magno impetu subito ad terram cecidit, atque in semetipsum totus confractus apparuit. Et hic quidem rusticis, habitantibus in loco, [& rusticos id vindicare paratos convertit.] non parvum tam mœrorem quam & stuporem omnibus præbuit: sed undique illis certatim concurrentibus cum armis & fustibus, indigne hoc ferentes invicem, ut quasi injuriam Dei sui vindicarent, cum in eum unanimiter magno furore erupissent, & extensis brachiis colaphos ictusque suos in aëre suspendissent; ille, ut erat semper animo intrepidus atque robustus, fertur eis illud dixisse: Si Dominus hoc permittit, nullus ei resistere valebit. At illi e contrario perterriti, ab intentione animi sui statim divino nutu repressi, ab eo recesserunt. Sed his ita dimissis, cœpit Sacerdos divino spiritu afflatus eos instruere, ut relictis idolis omnipotenti Deo deservirent. Et in ipso eodemque loco postea in honorem B. Walarici basilicam construxerunt, juxta fontem aliquem, ex quo fertur ipse se lavisse; ubi plurima beneficia recta fide petentibus a Domino præstantur.

[17] Nec illud a nobis prætereundum est, quod de quodam puerulo fecit Ursino, qui de alta satis fuerat prosapia, germanus cujusdam nobilissimi Mauronti, qui & ipse summus inter Proceres palatii & dignitates aulæ regiæ, illo in tempore cunctos suo ingenio præcellebat; sed majora tamen his potitus est, dum formosam sibi valde pro Christo reliquerat sponsam, & cuncta dignitate seculi postposita cælestis Domini sequebatur vestigia. [tactu sanat ulcerosum,] Sed de prædicto Ursino quid fecerit prosequamur: cui cum juxta clunem vulnus excrevisset, magnum mortis jam ei periculum imminebat. Genitor vero ejus ad credendum satis admodum duram & incredibilem mentem gerebat: sed parentes tamen curaverunt, quorum mens tum sanior & fides robustior inerat, ut puerulum illum ante sæpedicti beati viri præsentiam præsentarent. Cumque vulnus illud propriis manibus contigisset, statim ab illo infirmitas illa recessit. Quidam vero vir nobilis venit ad eum, supplicans ab eo ut sanaret filium suum, nomine Audobertum (qui languore dysenteriæ longo jam tædio afflictus, magis jam infelici pœna quam vita tenebatur, cujus tantummodo extremam & optatam sibi exspectat horam) & si hoc forsitan non vellet, [& dysentericum.] vel hoc saltem mereretur ut ab ipso sepulturæ traderetur. At ipse Beatus ait: Qui quatriduanum illum jam fœtidum suscitavit de tumulo, & huic, spiritu adhuc vitali in summo pectusculo anhelanti, valet utique salutem restituere. Cumque eum suis sacris manibus contigisset; tunc ipse, qui semivivus aderat, & longe ante nullam carnis alimoniam sumpserat, fertur clamasse & postulasse a patre, ut quantocius cibum sumeret. Et non longa mora interposita, qui manibus parentum servo Dei fuerat allatus, lætus jam una cum patre, divina interveniente medela, equo vehebatur ad propria; qui postea longam & religiosam vitam fertur duxisse per tempora.

ANNOTATA.

a Austa, sive Austum, vulgo le Bourg d'Augst, statio navium munita, ut asserit Philippus Briëtius, & ipse Abbavillæus. Surius & Mabillon Augusta.

b Auva rivulus per paludes in vicum Onival excurrit, & in Oceanum delabitur.

CAPUT IV.
Irrisores ejus puniti. Virtutes, forma corporis, Obitus, sepultura.

[18] Nec hoc a nobis prætereundum est, quid pro eo, adhuc in hac mortali vita degente, superna & divina ultio gessit: ut nobis per hoc patenter detur intelligi, quia qui Christi famulos irritat, non solum illos, sed & ipsum habitatorem illorum Dominum ad iracundiam provocat, qui ait, Qui vos audit me audit, & qui vos spernit me spernit; [Luc 10. 16.] & item dicit, Qui manet in me, & ego in eo. Et ideo in tantum omnino metuenda est ira justorum, quantum jam in eis omnipotentem Judicem & Dominum præsentialiter inesse cognoscimus. [Ioan. 25. 5.] Nam cum præfatus amicus Dei, de quodam loco a Caldis, ad septa monasterii tempore hiemis repedaret; [Sacerdotem & Iudicem coram se impudica loquentes arguit.] contigit ut præ nimia austeritate frigoris, in domicilium cujusdam Presbyteri cum suis sodalibus, ad se calefaciendum, declinaret. At illi, qui talem quidem & tam magnum hospitem eximio cultu venerari debuerant, ut hujus sacro eloquio (ut ei mos erat) instrui mererentur; magis turpia ac inhonesta, imo luxuriosa atque muliebria verba, una cum Judice loci ipsius, famulo Dei loqui audacter atque contumaciter cœperunt. Sed ipse e contra, ut consueverat, putridis & corruptis cicatricibus hominum semper salubria medicamenta Divini verbi imponebat: ajebat enim ad eos: Filii, numquid illud in Evangelio non audistis, De omni verbo otioso rationem reddituri sumus in die judicii? [Mat. 12. 36.] Sed illi, contempto ejus præcepto, magis ac magis incongruis ac impudicissimis sermonibus ebulliebant, ut est illud, Ex abundantia cordis os loquitur. [Mat. 12. 14.] At ille subjungens inquit: Volui utique propter rigorem frigoris corpusculum meum ab igne paullisper refovere, sed vestris prohibeor sceleratissimis verbis; imo nunc etiam exire non calefactus a vobis compellor. Cumque de domo illa egrederetur, illud non obliviscitur præceptum, pulverem ibi pedibus suis excutit, & ad locum destinatum iter direxit. Sed illos infelices & procaces verborum, quos sæpe diximus, ultio divina mox subsequitur. Nam ille Presbyter, qui recte sibi vel aliis prævidere neglexerat, oculorum subito lumen amisit; & loci ipsius prædicto Judici sua emarcuerunt statim virilia. [divinitusque punitos sanare recusat] Cumque hoc persensissent, Dei jam judicio se esse percussos, licet sera pœnitentia ducti, summa cum humilitate per verba precantia supplicabant, ut iterum famulus Dei in domum illam vellet intrare. Sed ille nihil illorum precibus adsensit: nam unus in sua cæcitate permansit; at vero alius, contracto corpore & putrescentibus genitalibus, ibi de hoc caduco migravit seculo.

[19] Merito ergo tantis & talibus virtutibus eminebat, cujus vitam & divina gratia plenam fuisse comperimus, ut quinta paginula hujus libelli brevissimo relatu perstrinximus & computatione. Ab utero enim matris virgo manebat corpore: [Fuit castus, humilis,] humilitas vero ejus & benignitas ultra humanum modum excedebat. Tantum enim divina gratia & compunctione erat plenus, ut quot vicibus talentum sibi creditum divinæ intelligentiæ, auribus discipulorum erogaverat; quotve cælum spiritu psallens & mente adspexerat, [deditus orationi & lacrymis,] vel humo prostratus orationem direxit, tot etiam vicibus lacrymatus est. Quis enumerare queat pernoctatas vigilias, profusas furtivasque orationes, quas inter condensa veprium & per convexa vallium plurimum amabat? Quid dicam illas peculiares & profusas admodum orationes, quas pro hoc in cubiculo clausus, Deo soli meditans, frequenter excedebat? [austerus in lecto & vestitu:] Cujus lectulus, ex virgis contextus, vili satis lectariola tegebatur; tunica cum b capella tantum utens, & linea vestimenta non requirens. Cursum c vero, tam monasterialem quam Gallicanum, magno studio indesinenter celebrabat: & cum hoc dupliciter explicarat, tunc quidem imbecillia membra parvo sopori tandem laxabat. Animi autem ejus intentio talis erat, ut per nullum tempus vacaret otio, [osor otii,] quo non aut lectioni seu orationi vel operibus manuum suarum insisteret. Et cum omnino in omnes largus & humanus esset, magis tamen in pauperes & egenos & in domesticos fidei hoc exercebat, intantum etiam ut de propriis humeris vestimentum suum eis tribueret. Sed & alimoniam & ceteram substantiam Fratrum, [liberalis in alios:] de crastino nihil cogitans, omni petenti se dabat: & ut Fratres exinde non contristarentur, blandis & consolatoriis verbis eos refovebat dicens, Filii, hoc sectamini, & pro certo scitote atque probatum habete, quia quicumque hilari animo necessaria petentibus tribuerit, quidquid & ipse necessarium postulaverit, citius a Domino impetrabit. Sed & hoc ipsum non solum verbis, sed etiam factis confirmabat: nam prædictis suis Fratribus affluenter administrante Domino, & ipso orante, undique eis afferebantur omnia.

[20] Tanta vero mansuetudo divinæ misericordiæ erat in eo, [etiam aves silvestres ad se venientes alit:] ut aviculæ in manu ejus frequenter sine formidine cibum sumerent, & articulis suis quandocumque vellet, oblitas suæ feritatis & quasi domesticas eas palparet. Cumque Fratres ad eum venientes expavescerent, & circumquaque volitantes aves adessent; ille dicebat ad eos: Filii, non faciamus eis injuriam, sed permittamus eas paullulum satiari de micis. Et cum Fratres juxta Patris imperium retrograderentur, illæ pennigero volatu undique certatim adventabant, ut more suo solito annonam sibi allatam de manu Dei famuli iterum atque iterum assumerent. Circa etiam ipsos Fratres tam ei benigna pietas inerat, ut si quempiam de junioribus pro quibuslibet culpis jussisset flagellari (& hoc ipsum, ne fieret frequenter, sæpe jubebat) convocato illo ad se blande leniterque admonebat, [mansuetus in subditos:] dicens: Fili, hoc cave, & tibimetipsi jam attende. Qualem & quantam injuriam nunc perpeti poteras? sed modo ad emendandum ista tibi sola verecundia sufficiat, ut ulterius jam hoc vitium non admittas. Et quamplures hoc modo sua melliflua doctrina magis prohibebat a crimine, quam aliorum irascentium dira verbera coërcebant. Et cum esset vultu hilaris, sermone compositus, statura optima, longa & exili, palmæ tenues & extentæ, [corporis & oris forma amabilis:] gracilissimis digitis & prolixis, oculis pulcherrimis, aspectuque delectabili, facies ejus valde pallida & macie erat confecta: quia frequenter in tota hebdomada, nisi in die Dominico, nihil in cibo sumebat; non vinum, non siceram, neque aliud quod inebriare potest usitans; cum in adventu quidem hospitum, in dilectione caritatis, de omnibus his poculis prægustaret: & sic tabe corporis animam suam pavit, ut de officio tamen sibi commisso nihil umquam præteriret. Quando vero per eum Dominus diversis languoribus gratiam curationum dabat, vel futura & occulta prænuntiabat; tunc colore roseo malæ genarum ejus, nimio fulgore, visu mirabili, emicabant; ut per hoc palam omnibus daretur intelligi, quia ea quæ facta vel dicta per eum dicimus, auxiliante Domino & cooperante Spiritu sancto fiebant. Et his ita gestis ad beatum ac felicem prospere jam properabat finem.

[21] Quadam vero die, cum S. Walaricus, de quadam cellula adveniens, [locum sua sepulturæ designat:] claustra monasterii sui Dominico die fuisset ingressus; accedens in verticem montis ad quamdam arborem, quæ undique vepribus erat circumsepta, ubi vir Deo plenus furtivas illas & dignas Deo orationes, quas sæpe diximus, solebat exercere remotus; cumque ibi coram illo aliqui adstarent Fratres; infixis coram ipsis duobus paxillis, designabat mensuram unius capacem staturæ, & ait illis: Cum de hac præsenti vita tandem volente Deo a vobis migravero, vos me in hoc loco sepelire curate. Et ut ab eo dictum fuerat, ita factum cito evenit. Nam in altero die Dominico, [moritur:] hunc quem diximus proxime subsequente, sarcina carnis deposita, cum victoria migravit d ad cælestia regna. Juxta illam itaque quam diximus arborem, in qua Beatus Episcopus Berchundus, ut ipse referebat, Sanctorum Reliquias solebat suspendere, (quod huic Dei famulo fuerat incognitum, nisi fuisset a divino spiritu nuntiatum) in ipso eodemque loco, qualiter ipse prædixerat ac designaverat, summo cum honore sancta ac felicia ibidem reconduntur e membra. Et ex hoc nobis aperte datur intelligi, quod eidem obitus suus, [sepelitur:] imo & locus qui jam erat Reliquiis Apostolicis consecratus, divino quidem numine ante aliquos dies fuerat revelatus.

ANNOTATA.

a Caldis, forte vulgo pays de Caux, aut ditio Caletensium, in plures Vice-Comitatus distincta. Est in ea ditione alterum S. Walerici oppidum, ut supra diximus. Mabillon arbitratur esse Cayeux, vicum S. Walerici oppido proximum versus Occidentem.

b Capella pro caputio, aut capitis tegumento, sumitur.

c Cursus pro horariis precibus ab Ecclesia constitutis accipitur, ut sæpe alibi.

d De die & anno obitus supra actum est.

e Asserit Mabillon, etiamnum ibidem extare capellam, sesqui lapide a monasterio, ubi nautæ navigationem suscepturi se S. Walarico commendant.

CAPUT V.
Miracula post mortem patrata: Ecclesia cum monasterio constructa.

[22] Sed his ita peractis, quæ vel qualia miraculorum signa, post suum de hac vita obitum, divina per eum gessit potentia (ne cuncta videamur præterisse) vel pauca ex multis, brevissimo quidem relatu, ut disposuimus, scire hoc volentibus referamus: non ea quæ a plurimis fabulose, sed ipsa quæ a veridicis testibus comprobata esse didicimus; [Claret miraculis:] & illa maxime quæ a venerabili viro Raimberto, erudito Abbate, pio licet studio ac religioso labore & prolixo sermone, sed tamen satis simplici & incomposita editione, conscripta reperimus. Quædam autem puella, per tria ferme annorum curricula, oculorum fuerat luce orbata; [cæca videt:] quam parentes ad antedictum locum servi Dei perducere curabant. Sed cum ejus finibus appropinquasset, ait ad illos: Quid est hoc, quod sic eminus luce clarius video resplendere? At illi responderunt: Oratorium est Domni Walarici. Et sic laudes Deo referebat & grates, lumer que recepit serenum.

[23] Sed & illud quoque miraculum adhuc sitientibus referamus, quod factum est in quodam loco, nomine Austa, ubi stipes idoli ille (ut superius diximus) jussu viri Dei fuerat confractus, & Basilicam ibidem jam in Dei nomine accolæ loci illius præfato Dei famulo construxerant. [contemptibiliter de Sancto loquens,] Juxta quam dum quadam die quædam feminæ iter agerent, una ex eis præcessit alias, atque lucrata sibi oratione, ad subsequentes se socias hortando, ait: Descendite de his vestris in loco sancto vehiculis, & pro nostris postulate cum prece facinoribus: & paullulum resumptis viribus, vestris tunc potate de poculis; & sic tandem cum gaudio, auxiliante Domino, ad destinata pergamus loca. At illa quæ ex his prior esse videbatur, contemnens ibidem orationi incumbere, super sessis vehiculis, una cum filia, ad locum quo destinaverant, sine mora properabat. Cumque inter se invicem sermocinarentur, tunc filia cum indignatione matri sic oritur fari: O dulcissima genitrix, o mea spes unica semper, numquid illo in loco habitatores venerari conantur illum, quem ante hos annos asello insidentem despicabili habitu cernebamus, Cui illa respondens ait: Huic vero, ut ais, filia, rustici volunt fieri memoriam, cujus opera apud nos vilia & contemptu digna videbantur. Tunc inter ipsarum stulta & vana colloquia cœperunt crura natæ, [punitur paralysi:] quasi more paralysis, rigore nimii doloris constringi: & cum hoc contristata matri suæ innotuisset, illa stupefacta obriguit; quid hoc erat, quidve vellet esse, interrogans. Tunc simul secum pertractabant, & mente sua sibi invicem revolvebant, quid de præsata oratione sancti viri die eadem fecissent, quidve dixissent. [veniam commissi delicti petens, sanatur.] Tunc primum, licet coacte, magna tamen humilitate, imo & nimio terrore perculsæ, ad prædictum oratorium viri Dei summa jam cum festinatione repedabant; & ibi, deposita elatione & cervice mentis, tamdiu in fletu & planctu prostratæ jacuerunt, postulantes sibi veniam de commisso; usquedum favente Domino, qui prope est omnibus invocantibus eum, integram sanitatem sæpedicta sua filia reciperet.

[24] Sed post suum, ut præfati sumus, de hac luce beatum obitum, tantum se sancto cœnobio humanæ importunitatis mersit conditio, ut illa necessitas illos monachos inde ire urgeret, quæ piis animis prodesse solet, ut est illud, Qui volunt in Christo pie vivere, oportet eos tribulationes sustinere. [2. Tim. 3. 12.] Ad tempus igitur deserentes locum, illud etiam Evangelicum sectantes; Si persequentur vos in una civitate, fugite in aliam; [Mat. 10. 23.] cum in solitudinem locus ille redactus fuisset, Beatus Pontifex Berchundus, divino instinctus amore, conabatur sanctum illud depositum ad suam civitatem magno cum triumpho deferre: sed cum facta oratione jussisset sanctum effodere corpus, [Corpus transferre conantes, elevare nequeunt.] proficere non valebant. Tunc præfatus Pontifex, Oremus, inquit, ad Dominum; vereor enim ne impossibilitas operis aliquo modo nobis accedat. Cumque orationi incubuissent intentius, & bis & ter impetum levandi tentassent, nihil tamen profecerunt. Sicut enim in corpore vivens eremum, ita & defunctus eumdem diligebat locum.

[25] Ibidem etiam eum Blitmundus discipulus ejus deposuerat, quem famulus Dei de sua infirmitate (ut superius diximus) curaverat. Qui tunc in illo tempore, cum esset in Bobio sub obedientia B. Attalæ Abbatis, cujus gesta a scripta habentur, frequenter ab illo humiliter postulabat, [S. Blidmundus degit Bobii apud S. Attalam.] ut ad locum illum in Francia, ubi B. Walaricus in eremo ibidem est sepultus, conversandi vel visitandi gratia ei concederet demorari. Quæ ab illo minime tunc illo in tempore impetravit: sed illo perseverante in precibus, B. Attala, peracto quodam annorum curriculo, quadam infirmitate afflictus, infirmatus jacebat. Dehinc cum quadam die B. Attala ad ecclesiam iret, sustentabat imbecillia membra monachus ille præfatus, qui cellam S. Walarici sæpe ei petierat visitare. At ipse hoc referebat, dum pariter ambularent, [& post gloriam S. Walarici huic revelatam,] visum esse ei, non solum mentem, sed etiam ipsa membra ab eo sustentata aliquantulo spatio a terra, quasi trium pedum in aëre suspendi cum ipso. Tunc ait ad eum: Fili mi, quam antea a nobis expetieras, modo habeas ambulandi & visitandi licentiam. Cumque ille statim minus hoc intelligens, dixisset: Domine mi, quo me ire præcipis? S. Attala subjunxit: Tu ad locum S. Walarici, quod sæpe postulaveras, sume nunc a nobis volente Deo licentiam pergendi. Video enim eum in nimia claritate, & mihi hoc ipsum evenit expetere, ut ipse merear in tantam gloriam introire. Et per hoc aperte datur intelligi, quod dum adhuc in corpore ipse vivebat, alius positus in æterna gloria videbatur. Et transacto verborum colloquio, pauco intervallo migravit ad Dominum.

[26] Tunc sæpedictus ille monachus, quem beatus edocuerat Walaricus, ad antedictum locum Leuconao, ut admonitus fuerat a sancto viro, accessit; in quo pene anni spatio eremitalem ac sterilem vitam duxit. Tunc petiit præfatus vir Blitmundus, b tam a glorioso Rege Chlothario, quam a Pontifice qui tunc erat Ambianensum, [venit ad hujus sepulcrum,] ut tale præceptum daret ac licentiam, ut ibi construeret monasterium. Tunc destructis idolis & ritibus Gentilium, vir Domini Blitmundus, qui & secundus Abbas in loco eodem exstitit, auxiliante omnipotente Domino & Christianorum vicinorum adminiculis, construere ibi curaverat tam monasterium quam ecclesiam c miræ magnitudinis, & cultu nimio decoratam. Concurrentibus ergo undique populis, recta fide petentibus, merita ejus ibidem magnis virtutibus clarescunt, [& monasterium condit.] præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum æterno Deo Patre & cum Spiritu sancto vivit & regnat Deus, per infinita seculorum secula. Amen.

ANNOTATA.

a Scripta a Iona, qui novem ænnis sub S. Attala vixerat monachus Bobiensis.

b Ab eo vicus vicinus S. Blimond appellatur, teste Mabillone.

c In illam tunc translatum fuit corpus S. Walarici, cujus Translationis festum a Molano & Saussajo, cum MS. Centulensi, attribuitur kalendis Aprilis. Quo die si obierit, festum Translationis erit 12 Decembris.

RELATIO CORPORIS, ET MIRACULA.
Ex MSS. a D. Io. Mabillon communicatis.

Walaricus, Abbas, in pago Picardiæ Wimacensi (S.)

BHL Number: 8763, 8764

EX MSS.

CAPUT I.
Corpus ad monasterium S. Bertini delatum.

Anno nongentesimo octogesimo primo incarnationis Filii Dei, relatum est corpus sancti Confessoris Walarici in pagum Wimmacensem, in locum qui dicitur Legonaus; ubi ipse vivens regularem vitam duxit: & relatum est a pago Teroanensi, a monasterio scilicet S. Bertini; in quo longo tempore jacuerat. Qualiter vero ibi fuerit translatum, & inde in Legonaum locum relatum, futurorum memoriæ tradere curamus… a Regebat monasterium S. Walarici, super mare situm in pago Wimmacensi, quidam Clericus, [Arnulphus comes Flandriæ inito consilio cum Herchembaldo Clerico,] Herchemboldus nomine: qui dum debuisset Canonica institutione de virtute in virtutem conscendere, & sibi subditos ad cælestia provocare desideria; vulneratus corde diabolico mucrone, cœpit animo tractare, qualiter Wimmacensem pagum & Legonaum locum privaret sancti Patris Walarici corpore. Adiit itaque Arnulfum, Flandrensis regionis Principem ditissimum: cui prodidit mentis dolosæ conceptum, ut expleret tantæ nequitiæ votum. Cui præfatus Princeps ait: Cum multis hujus mundi divitiis, o Herchembolde, affluam; unum est quod cupio, ditari Sanctorum corporibus, ut a me impensis ditentur honoribus, & ego eorum sanctis intercessionibus cælorum merear innecti civibus. Et cum hæc cordis revolvo arcana, sacratissima B. Walarici corpus habere peropto, si adest auxilium tui ingenii nostræ voluntatis proposito. Cui respondit Clericus. En, consiliator adero, & adjutorium præstabo. Et Princeps, Satis, ait, meo facies desiderio, si adimpleveris quod opto. Noscas itaque me plurima illi exhibiturum famulamina, eumque a me ditari gaza non minima. [& addictis huic muneribus,] At ille: Si hanc habere margaritam quæris, de quibus a te donabor gazis? Nemo, inquit Princeps, in mihi commissa regione, te præcedet opum ditatione, auri quoque & argenti innumerabili munere. At ille: Adimple quod promittis, & ego tibi deferam corpus Sancti. Sicque factum est, ut quod optavit Principis humilitas, perfecit Clerici cupiditas.

[2] Illis siquidem diebus isdem Princeps præfatus litem non modicam cum Rege habebat. Vallatus etenim catervis militum, fretusque ut erat prædives suorum auxilio, b Monasteriolum castrum, quod prope finibus ejus situm est, Regi auferens, sibi usurpavit. Igitur, [post captum Monstrolium,] ut præmisimus, accepta a Comite pecunia, præfatus proditor festinat implere, quod promiserat facere: sumensque secum exercitum Principis, cum eo venit clam ad monasterium S. Walarici. Sicque c everso castro, deprædato populo, interfectis multis viris cum feminis, [Corpus S. Walarici defert ad monasterium S. Bertini.] detulerunt d corpus S. Walarici in locum qui dicitur Sitihu, ubi requiescit B. Bertini venerabile corpus. Sicque Wimmacensis pagus & Legonaus locus, peccatis populi præpedientibus, privatus est tanto pignore, videlicet beati Patris sui Walarici corpore.

[3] His ita peractis, orta est inter Fratres dubia quæstio de corpore præfati Confessoris; utrum ipse esset, an ossa secularis viri ibi essent delata. Tunc consilio Abbatis & monachorum, delatum est in Capitulum, in quo jacebat B. Walaricus, scrinium. Expleta itaque lectione Regulæ, & finito sermone a monasterii Patre, [quod e Capitulo ad altare deferunt Angeli,] ab eo, Benedicite, dicitur, & a Fratribus, Dominus, respondetur. Tunc Abbas subjungit: Dicitur, Fratres, a vobis, hic requiescere corpus S. Walarici: quod utrum verum sit, sciendum est a nobis. Aperiatur locellus: & si ibi sit corpus, videamus. Laudatur a Fratribus, quod ab Abbate dicitur. Cumque hoc vellent opere complere, & locellum aperire: subito ab eorum oculis est ablatus, Angelicisque manibus evectus est, & super e altare positus. Quo facto, stupore Fratres attoniti, a Capitulo egressi, & oratorium ingressi, viderunt super altare locellum, in quo jacebat corpus S. Walarici: & lacrymis profusis, cœperunt cantare, Te Deum Laudamus, vocibus excelsis. Quid mirum, si Dominus ossa servi sui de medio dubitantium abstulit, qui Israëlitico populo in fide nutanti manna retraxit, [sicut Elias translatus est in paradisum.] & Eliam de medio peccantis mundi curru igneo per turbinem in cælum transtulit? Voluit autem Deus hoc facere præsente Eliseo, ne forte mens ejus, ambiguæ infidelitatis cuspide perforata, pravis cogitationibus occuparetur marcida. Portatur Elias per turbinem curru igneo in cælum; defertur Walaricus per serenum aërem super altare Domino sacratum. Clamat Eliseus: Pater mi, currus Israël & auriga ejus: cantant monachi in Laudem Dei altissimi, Te Deum Laudamus. Deflet Eliseus absentiam Eliæ: gaudent monachi præsentia tam præclaræ margaritæ: ibique per multa annorum curricula custoditur corpus B. Walarici, & veneratur a fidelibus populis.

ANNOTATA.

a Hic nonnulla inserta erant de bellis & seditionibus Francorum: quæ omisimus, quod alibi multo accuratius narrentur, & ad hanc historiam nihil conferant.

b Monasteriolum, aliis Monstrolium, oppidum munitum prope ostium Cancejæ Fluminis; de eo egimus 3 Martii ad Vitam S. Winwaloëi, § 2 & 3, quod hujus corpus ibidem adservetur.

c Ioannes Iperius Abbas Bertinianus, in Chronico cap. 26 par. 1, tradit, locum S. Walarici per Danos fuisse destructum.

d In Chronico Centulensi dicitur, ex præcepto Arnulphi corpus S. Walarici una cum corpore S. Richarii fuisse in Monasteriolo castro servatum, dein ad monasterium S. Bertini translatum, idque teste Iperio, IX Kalendas Septembris, anno 2 Hildebrandi Abbatis, creati an. 950.

e Altare majus, inquit Iperius.

CAPUT II.
Corpus S. VValarici ab Hugone Capeto ad proprium monasterium relatum.

[4] Qualiter ad proprium locum relatum fuit corpus B. Walarici, audiat conventus fidelis populi: nam Deo proprium est, peccantibus misereri, & aures suæ pietatis eorum præbere clamori. Certe cum pietate judicat, & post mœstitiam lætificat quos corripit & castigat. Recordatus est ergo populi sui, & misertus est plebi Wimmacensi, super absentiam Patris sui tam graviter dolenti. Illo itaque in tempore, mortuo a Ludovico Rege, sublimatus est in solio dignitatis paternæ b Lotharius Rex, in nullo inferior patre: sub cujus Dominio inclytus Dux c Hugo gubernabat strenue partem Francigenæ patriæ, in divino cultu devotus, Dei & Sanctorum cultor humillimus. [Hugo Capetus tunc Dux, a S. Walarico apparente admonitus.] Hic cum moraretur in Lutetia urbe Parisiorum, quadam nocte cum esset sopore depressus, eum B. Walaricus per somnium his verbis est affatus: Quid agis? Quem intuens Dux, tremens multumque pavidus, respondit: Vigilo: sed quis sis penitus ignoro. Tunc S. Walaricus: Blando alloquio te alloquor, & obnixe precor, ut nomen meum retineas, & quod postulabo impleas. Ego nempe sum Abbas Walaricus, quondam vivus & post defunctus, incola super maris littus: nunc quoque mutata patria in alia terra, cum sancto Sacerdote Richario, detineor captivus. Sed d nunc annuente Deo, advenit tempus, ut ad proprias sedes & carissimas soboles redeamus. Dignum est ut populus, olim nobis commissus, de nostro lætetur reditu, qui tempore tam longo tristatur abscessu. Et cum me in meam reduces ecclesiam, projice ab ea Clericorum spurcitiam, & aggrega in ea regularem catervam. Scis etenim Monasteriolum castrum a Comite Flandrensi violenter Francorum dominatui subreptum & subtractum. Et ut noveris me certa dixisse; te illic adire, & castrum, absque capitali damno mortisque ullius detrimento, prædico recipiendum fore. Accelera petitionem nostram: per nostras enim orationes Rex efficieris Galliæ, & postea hæredes tui, usque ad e septimam generationem, possidebunt gubernacula totius regni. Tunc Dux expergefactus, [recuperat Monstrolium:] & de visione certus, congregavit exercitum non modicum, tendens ad Monasteriolum castrum: & ut a Sancto prædictum fuerat, ita patrata cuncta monstrantur. Is autem qui ad servandum castrum ab Arnulpho relictus fuerat, turpiter fugiens, locum cum victoria cessit Duci & suis. His peractis lætus Dux, & de visione certior redditus; cœpit cogitare, qualiter Sanctos Dei ad propria loca posset reducere. Accepto itaque consilio a viris religiosis & optimatibus suis, legatos ad Arnulphum Flandrensem Comitem direxit, & ut Sanctorum corpora redderet humillime expetivit. Quibus Arnulfus respondit: Ego non eos a suis sedibus avulsi, aut huc adduxi; sed antequam mihi cederet monarchia, ab f avo meo translati sunt in hanc terram, in qua nunc venerantur & honorantur & excoluntur. [& repetit corpora SS. Walarici & Richarii.] Hæc audientes nuntii celerrimo gressu sunt reversi; & quæ ab Arnulfo audierant in mandatis, referunt Duci eisdem verbis. Continuo Dux, congregata multitudine sui exercitus, iter arripuit versus fines patriæ Flandrensis. Cum autem venisset in confinibus regionis illius, & hoc audiisset Comes Arnulfus, lacrymabili voce ait suis primatibus: Heu mihi misero, pretiosa corpora duorum Sanctorum perdituro! Continuo accersitis nuntiis precatoria verba dirigit, mandans Duci; Ne Dux longius veniat, neminem nostrum noceat. Corpora Sanctorum reddam: non sum dignus eorum præsentia, qui dum advixero eorum tristabor absentia. Tunc Dux annuit precibus Comitis. Hinc idem Comes jussit ex argento purissimo fabricari locellum, in quo B. Walarici collocavit corpusculum: scriptique sunt in capite scrinii hi duo versiculi:

Interius Sanctus requiem capit hic Walaricus:
Arnulfus præpotens, pretio cælestia sumens.

[5] Hoc itaque expleto opere, accipiens corpora Sanctorum, cum nimio dolore, supradicto Duci occurrit citissime. Cernens Dux venientem Arnulfum cum Sanctorum corporibus, [ea ab Arnulfo Iuniore accipit;] profusis lacrymis, poplitibus flexis, cum omnibus militibus suis gratias Domino egit, quod Sanctorum corpora recipere meruit. Hinc pacifice Dux & Comes ab alterutro divisi, Arnulfus Flandris rediit, Dux Sanctorum corpora propriis sedibus restituenda asportavit. Reserunt gratias summo Patri Winmacenses & Pontivii, læti recipientes Patres, quorum præsentia per multa annorum spatia fuerant immunes: Recedunt Flandrenses tristes, [& S. Richario Pontivū relicto,] tam splendidis margaritis extorres. Et cum venisset præfatus Dux in pagum Pontivum, psallentibus turmis, undique præcedentibus & subsequentibus agminibus, ipse beatus Princeps ait suis: Properate, o vos boni milites, pedetentim cum B. Richario: & ego, quamvis immeritus, S. Walaricum ad proprium reducam locum; inde vero revertens, S. Richarium in pristinum restituam statum. Hinc propriis scapulis imponens corpus S. Walarici, circumseptus undique innumera multitudine populi (qui venerant non solum a finibus Ambianensis urbis, verum etiam a vicis & oppidis sitis super littus maris, & ab omni pago Rotomagensi) non longe a Legonao pervenit. Nititur ingredi arenosum Somenæ alveum, quem omni tempore bis in die, quod vicinum est, operit mare. Dumque vellet ingredi vadum, [Corpus S. Walarici.] cernunt præcedentium & subsequentium turmæ accedere mare, ut solitum erat, cum magno fragore; undisque tumescentibus vadum replere, ingentemque sonitum dare. Clamatur a turbis, Ne ingrediamini, milites invicti; ne tumidum mare vobis inferat periculum mortis. Tunc duo viri nobiles, videlicet g Burgardus Parisiacensis Comes & Orlandus Vinmacensis Vice-comes, dixerunt ad alterutrum: En, videbimus, si hic habemus S. Walaricum. Accipientes igitur locellum, in quo jacebat corpus sanctum, accinctis tunicis fidei, [mari tumido cessante, defert Legonaum,] more Petri super mare ad Deum pergentis, fluctus tumescentis maris fiducialiter sunt ingressi. Mox tumidum mare a dextris & a sinistris visum est stare, donec Dux transiret cum S. Walarici corpore, & cum subsequentium agmine. Vere mirabilis Deus in Sanctis suis! Meritis igitur hujus Sancti Confessoris renovavit miraculum antiqui seculi: nam exeuntibus Filiis Israel de Ægypto, secumque corpus Joseph deferentibus, qui eos eripuit a penuria famis; clamante ad Deum Moyse, quasi pro muro mare stetit, & transitum populo Dei præbuit. Quid enim S. Walaricus, nisi Joseph; & quid Dux, nisi Moysen; & quid plebs Winmacensis, nisi Israeliticum populum designat? Illi post transitum maris Ægyptios se persequentes mortuos viderunt, isti Flandrenses ad propria confusos redire vident. Cecinit Maria cum mulieribus, Cantemus Domino: reddidit Dux, cum monachis & clericis omnique populo, immensas gratias Deo altissimo. h

ANNOTATA.

a Hic est Ludovicus Transmarinus, 4 hujus nominis Rex, mortuus 15 Octobris, anno 954.

b Lotharius vixit usque ad diem 2 Martii, anno 986.

c Hic est Hugo Capetus, postea Rex Francorum.

d Nunc, id est anno 981, sicuti expresse dicitur in Translatione S. Richærii, & sicut sub initium correximus, ubi errore amanuensium erat positus annus 935.

e Iperius cap. 29 par. 4, citata Legenda B. Walarici, habet sempiternam generationem, quæ hactenus per secula septem regnavit.

f Arnulfus avus mortuus est anno ætatis 92, Christi 963, quo adhuc vivo imperarat Balduinus filius, sed ante patrem mortuus anno 961: cui tunc succeßit hujus filius Arnulfus II seu Junior, prioris Arnulfi nepos, mortuus 23 Martii 989.

g Hic est Burchardus, Comes Corboili, Miliduni & Parisiacæ civitatis, cujus vitam scripsit anno 1508 Odo Monachus Fossatensis in eaque asserit corpus S. Walarici ab dicto. Burchardo ad suum monasterium relatum fuisse & tunc Somonam maximis aquis exundantem, ut olim sub Moyse mare rubrum, divisum fuisse, & siccum iter deferentibus sacrum corpus præbuisse; ac postmodum dicto monasterio fecisse donationem possessionum, de Hera, Quent & Monceaux dictarum, & aliarum Helicurti, & in urbe Abbavilla, sub sua & Regis Roberti signatura.

h Relatum esse corpus S. Walarici die secundo Iunii, traditur in Chronico Centulensi: quo die ea Translatio memoratur in MS. Centulensi Martyrologio, his verbis: S. Walaricus mense Junio, die secunda, suo loco reconsignatus.

CAPUT III.
Miracula sub IV Abbatibus facta.

[6] Tunc præfatus Dux, magna solicitudine procurans S. Walarici locum, abjecit ab eo secularem congregationem Canonicorum, & aggregavit in eo regularem ordinem monachorum: misitque Bellovagus ad monasterium S. Luciani, & inde sibi quemdam monachum nomine a Restoldum ascivit, quem in monasterio S. Walarici præfecit Abbatem & spiritualem Patrem. Non enim erat immemor promissionis S. Walarici, [Instituitur Abbas Restoldus:] scilicet si eum ad proprium locum reduceret, quod Rex Francorum fieret, & in eadem regia dignitate filius ejus cum progenie nascitura succederet. Mox, ut scripsimus, Dux cum corpore sancti Confessoris militibusque suis mari transito, venit in locum qui dicitur Firmitas; ibique quievit paululum, & post quietem ait suis: Eamus, & Sanctum Dei in locum suum restituamus. Et ecce homo quidam, [Hildegarius contractus sanatur.] nomine Hildegarius, qui per multos annos fuerat contractus, ita ut aliter incedere non posset, nisi quod scabellulis se adjuvans totum corpus per terram traheret; ibi cum magno labore, jam properante Duce cum sancto corpore, advenit: magnisque vocibus clamare cœpit, O sancte Pater Walarice, cur hic me dimittis, qui te cum tanta debilitate quæsivi; & usque huc, totum corpus per terram repens, pervenit? Nonne tu es Walaricus, qui diceris validus & Dei amicus? Audivi in lectione Evangelii, omnia possibilia credenti. [Mar. 9. 22.] Credo te esse validum ad me sanandum: sed vadis, & me miserum hic solum relinquis. Si præmium vis pro adeptione meæ sanitatis, meipsum trado in obsequium tuæ servitutis. Illico vocem tantæ promissionis subsecuta est gratia sanitatis. Surgit sanus; vadit cum aliis lætus; cantat plebs devota Deo laudes in excelso. Et isdem contractus, jam sanus factus, sanctum corpus in ulnis usque ad monasterium portavit, & dum advixit in obsequio Fratrum permansit: nam post annorum spatia defunctus, juxta oratorium B. Walarici est sepultus.

[7] Multa quidem miracula Dominus fecit meritis S. Walarici, [Sub Fulcrado Abbate fiunt miracula:] tempore Domini Abbatis Restoldi: quo defuncto successit Fulcradus, ejusdem loci monachus: in cujus tempore ostendit Deus multa miracula, quæ per incuriam sunt neglecta: sed quædam adeo fuerunt præclara, ut non potuerint excidere memoria. Cæci enim & claudi, surdi & febricitantes sanati, carent numero, quos suæ opitulationis erexit auxilio. Dæmonibus etiam potentialiter imperabat: & sicut vivus, ita & defunctus, pervasos & vexatos liberabat: hos vero quibus nocere volebant, misericorditer protegebat. Sed ex multis unum sumamus exemplum.

Æquinoctium erat, vigilia scilicet S. Benedicti, qua ab humanis migraverat; & cœpit firmamentum mugire, tonitrua resonare, discurrere fulgura, pavere terra; sed aëriæ potestates, omissis omnibus, cœnobium S. Walarici audent impetere jaculis flammantibus, nulli ut eo se possent conferre. [mira tempestas repellitur.] Forte Abbas Fulcradus in choro jacebat, & pro suis & aliorum criminibus Christum appellabat. Subito b bidental juxta eum cecidit, adeo ut c froccum ejus lingens minime exusserit, nec ei tamen nec aliis ullo modo nocuit. Mulier vero quædam religiosa in templo orabat, quæ, si fas est credi d Religiositati, veraciter affirmabat, quod tria candelabra, quæ in gradibus stabant, quasi cum cereis flammantibus viderit exsurgere, & ignem cælitus venientem congrediendo repellere. Hæc illa asseruit e nobis, & verosimile videtur de consequentibus, etiamsi ipsa non viderit. Petræ enim, tamquam ex maceria, pariter ceciderunt; quæ unde venerint, nulla umquam vestigia in templo apparuerunt: sed talis lapidatio, sicut & multa pericula ejusdem Abbatis temporibus, S. Walarici repulsa est merito.

[8] Et hoc de mundo transito, successit Adhelelmus, S. Vedasti monachus; [sub Adhelelino Abbate] in cujus tempore quædam mulier erat, Bertha nomine, quæ per debilitatem membrorum, quia in tantum contracta erat ut calcanei ejus hærerent clunibus, a viro suo fuerat derelicta. Hæc adducta manibus parentum, ad sanctum pervenit sepulcrum; ibique longo tempore persistens, expectabat a Deo meritis sancti viri recipere sanitatem. Cumque jam nequiret amplius expectare, decrevit non adepta sanitate in crastinum ire; & tristis basilicam adiit, & oratione finita, alta voce dixit: O S. Walarice, æstimabam te potentem in reddenda sanitate; modo, quia non est tibi cura, [sanatur contracta:] vadam, sicut veni, contracta. Hæc audiens quædam Dei famula, quæ erat cuidam honorabili viro conjugio sociata, cœpit eam confortare, dicens, eam misericordiam Dei & virtutem Sancti expectare debere. Illa ut audivit, in oratione Deo se obtulit: cumque auxilium Dei imploraret, apparuit ei in veste candida quidam pulcherrimus puer, attrectans membra ejus leniter: & mox se erigens, nullumque dolorem sentiens, sanitatem recepit in omnibus membris: & postmodum sacrum velamen suscepit, & peregrinum iter arripuit.

[9] In ejusdem quoque, id est, Adhelelmi Abbatis tempore, anus quædam ex vico Melnaco venit, ita contracta & curva, [item aliæ anus contracta & curva,] ut penitus non valeret sursum respicere, nec nisi artificio scabellorum incedere: quæ aliquanto ibi commorans tempore, vidensque sibi sanitatem differri, quadam die allocuta est Sanctum Dei tali voce: Qualis, inquiens, Sanctus Dei tu es, qui nullam in me misericordiam habes? aut quomodo Sanctus diceris ab omnibus, qui me non respicis, diebus clamantem ad te & noctibus? vel quomodo Sanctus appellaris mirabilis, qui me debilem & ægrotam non aspicis? f… An surdum te facis, quia concessum non vis cedere gratis? Cur me tamdiu martyrizas, qui Christi dona evangelizas? Cur me tantum habes exosam, qui habes Dei gratiam? Num tu habere donum vis solus, qui a cunctis vocaris bonus? … Quare te tamdiu agis ingratum, cum omnes te prædicant omnibus gratum? [post longam expostulationem.] An ridiculum tibi est de vetula, quæ in tuo [obsequio] permanet sedula? aut quia grata sunt meæ verba orationis, ob id differs dextram redemptionis? Et si excubantes famuli psallunt in choro, nonne & ego suppliciter oro? & si monachorum audis humilitatem, meam cur non audis paupertatem? & si eorum dissimulas peccatum, cur jam meum non suscipis planctum? & si eorum vides castitatem, cur meam non cernis senectutem? Jam enim deficio, quia clamare nequeo. Adhæreat lingua mea faucibus meis, si me sanam feceris, si tibi non promam carmina legis. Hæc & alia fante anu, cœperunt Fratres Vespertinalem synaxim; factumque est ut nervi mulieris ita mirabiliter extenderentur, ut ipsa gemens Fratres psallentes inquietaret. Itaque sana atque erecta, quæ ante erat curva atque contusa, surgit quæ exprobrarat, Deum laudans voce clara; surgit quæ erat tristis, benedicens Deum dulcibus hymnis: acceptoque cereo ad tumulum sanctum currere cœpit, positaque candela in orationem se dedit. Mirantur Fratres, quid eventum esset ignorantes: nam agnoscunt sanam, quam antea viderant ægrotam; agnoscunt directam, quam antea viderant curvam Interrogata namque quæ esset, ait: Quid miramini? ego enim sum anus, quam vestræ alebant manus: ego sum misella, quam vestræ caritatis potabat ampulla. Non enim est mirum si me S. Walaricus fecit sanam, qui vestram semper fovet catervam: neque mirabile est quod me fecit directam, qui vestrarum culparum secat habenam. Referunt itaque Fratres gratias Deo, nec non & Sancto extollentes hymnum Walarico.

[10] Defuncto itaque præfato Abbate Adhelelmo, successit Abbas g Theodinus, monasterii S. Dionysii monachus, tempore cujus quidam civis, nomine Warnerus, natione Britannus, fratrem habebat nomine Hildinum. [sub Theodino Abbate] Qui Romam pergentes & inde redeuntes, venerunt ad fluvium, nomine Taronium: & cum transire vellent, Warnerus undis implicitus obiit; Hildinus vix cum his quæ portabat evasit: & ejulans pro morte fratris, venit intra terminos Corbeiæ monasterii; ubi a latronibus exspoliatus, his quæ habebat perditis, Beluacum usque pervenit. Inde egrediens, & ad fines S. Walarici venire volens, ut eum cogebat necessitas itineris, cum Somenam transisset & post transitum se indueret; ecce subito quædam nigra avis eum in capite alis percussit. Qui illico arreptus a dæmone, cœpit per concava vallium atque per abrupta montium sine discretione discurrere, veniensque ad fluvium voluit se necare: detentus autem a populo, deducitur ad oratorium S. Walarici vinctus. [energumenus liberatur:] Qui antequam ingrederetur, altis cœpit clamare vocibus: Cur me ad Walaricum ducitis: si enim ad eum pervenero, de hominis hujus habitaculo exire compellar. Cumque ante fores monasterii fuisset adductus, interrogavit eum quidam ex monachis, nomine Petrus, Quo nomine censeris? Respondit? Runcinellus vocor. Tunc monachus, hujus nominis etymologiæ non ignarus, iterum interrogavit, Cur ita vocaris? Respondit, Peccatorum animas duco per roncias & spinas. Iterum interrogatus a monacho, cur non aperiret oculos, respondit: Tenebras amo, & lucem odi. Tunc compellitur a monacho & a circumstante populo monasterium ingredi: sed viribus quibus poterat, ne ingrederetur, obstabat. Tandem introductus in ecclesiam, a Fratribus oratione facta, aqua benedicta perfunditur; & clamans magnis vocibus, fœtore relicto putenti, ab eo dæmon exivit: & ille qui fuerat a dæmone possessus, in terra prostratus, videbatur quasi mortuus. Post unius denique horæ spatium in se reversus, cœpit clamare, Sancte Walarice, adjuva me: jam a dæmone ereptus sum. Qui per aliquantum tempus serviens, sanus ad propria remeavit. Tunc Fratres nimio repleti gaudio, gratias referunt Deo, cantantes, Te Deum laudamus.

[11] Fuit in tempore ejusdem Theodini Abbatis, quidam homo, nomine Berengerus, natione Francus, qui causa peregrinationis atque paupertatis de finibus propriis exiens, ad nostrum properare festinabat cœnobium. Qui dum appropinquaret solus gradiens, obviaverunt ei duo nigri homines, teterrimos equitantes equos; qui interrogantes eum quo iret, respondit, Ad cœnobium S. Walarici. Qui inquiunt: Non recto vadis calle. Illico vero ex utraque parte alapas illi dantes, [& alius, a diabolis surdus & mutus factus,] prostratus est in terra semivivus. Tunc unus ex illis tulit festucam, & in duplo plicatam in aures ejus impinxit. Hoc facto, evanuerunt: ipse vero surdus remansit & mutus. Qui tamen surgens, iter aggressum perficere cœpit: veniensque ad villam, deductus est ad cœnobium S. Walarici; & inter eleemosynarios deputatus, accipere cœpit eleemosynam. Nec multo post creverunt in auribus ejus vermes teterrimi atque pilosi, [vermibus & scabie oppletus.] & in capite ejus scabies tam magna, ut fronte ulcerosa & naribus ita deformis appareret, ut nemo eum aspicere posset. Sic miser jacens, non valebat esum percipere nec potum. Quadam autem die hospes ejus, illi condolens, ait: Hic est unus puteolus, quem S. Walaricus propriis effodit manibus; si ad eum properare potuisses, ut caput tuum de ejus lympha lavares, credo quod meritis Sancti nostri melius tibi esset. Qui consurgens, ut valuit, festinus eo pervenit: sicque lavato capite, aliquid cœpit audire. Cum autem audiret campanam matutinalem, illucescente die rogat se in oratoriū deduci. Qui ductus, dum binis vicibus vellet nomen Sancti invocare, nequivit; sed vix primam verbi syllabam protulit. Interea vero maximos sanguinis globos ex auribus & naribus & ore emittens, clamavit alta voce; S. Walarice, adjuva me. [sanatur.] Qui sanus atque integer redditus, aliquamdiu ibi permansit. Cumque corde tractaret, ut ad patriam parentesque rediret; quadam nocte, dum ad Matutinorum solennia pergit, diabolus ei in via obvius fuit: qui ait ad eum, Quo vadis? Respondit, Ad ecclesiam. Et diabolus, Et ego similiter. Sed veni post me & ego te ducam. Qui sequens eum, venit usque ad ripam fluminis, & ingressus in aquas usque ad renes, sciensque se a diabolo eludi, signo sanctæ Crucis se munivit: & tunc inimicus evanuit. Reversusque citissimo cursu, ut erat aqua madidus, ad ecclesiam venit, eventumque rei Fratribus narravit. Quibus interrogantibus, quid agere vellet, respondit: Voluntas mea erat in patriam redire: sed video, quia non vult S. Walaricus, eroque in perpetuum illius servus.

ANNOTATA.

a Benedictus Papa VII, anno Pontificatus 6 Indict. 9, id est anno Christi 981, Kalendis Aprilis scribens Restoldo Religioso Abbati, vel omni Congregationi in monasterio S. Walerici, quam Hugo gloriosissimus Comes in Regula B. Benedicti noviter congregavit, successoribusque in perpetuum. Quia, inquit, per interventum Hugonis gloriosissimi Comitis, rationabiliter postulantis a nobis, quatenus pro suo amore atque dilectione confirmaremus vobis prædictum monasterium… ut sub jurisdictione sanctæ nostræ Ecclesiæ matris permanendum; ideo omnem cujuslibet Ecclesiæ Sacerdotem in præfati monasterii ditione habere auctoritatem, præter Sedem Apostolicam, prohibemus: prout plenius habetur in privilegio Pontificio, per Carolum du Fresne Dominum du Cange nobis communicato, ex ipsius monasterii archivio.

b Bidental, fulmen dicitur, quasi duos dentes habeat, etiam Horatio usitatum.

c Froccus & frocca, vestis superior monachorum, Gallice Froc de moine. Ingulfus in Historia Croilandiæ. Induit omni anno totum conventum de tunicis, omni altero anno de cucullis, & omni tertio anno de froccis. Spelmannus in Glossario ait, bajulos Londinenses lineum suum vestimentum, ceteris inductum, a froc, nuncupare.

d Religiositas pro Dei cultu sumitur a Tertulliano in Apologetico, uti & irreligiositas vitium contrarium: ita B. Coleta paupertatem velut apicem religiositatis dilexit, ut habetur in ejus Vita 6 Martii num. 47. Hic sumiturpro conventu monachorum, qui & Religiosi appellantur.

e Hinc conjicimus auctorem fuisse coævum.

f Loquacis anus battologiam dum pluribus exponere conatur scriptor, in ridiculas fere blasphemias os illius solvit, quas satius duximus prætermittere.

g Sub hoc Abbate expolita est etiam Vita, eique dicata, ut supra vidimus.

SUPPLEMENTUM.
Ex libro III Vitæ Metricæ Ms.

[Defectus prioris historiæ quomodo suplendus.] Qvi viderit ultimi istius, de liberato Berengero, miraculi nexum ex priori de Wernero, conceptum his verbis, Fuit in tempore ejusdem Theodini Abbatis, vix poterit dubitare, quin omnia se invicem apte consequantur; nisi etiam viderit hæc eadem Acta, ex prosa carmine reddita, ubi post Warneri liberationem ponitur templi sub Theodino subversi historia; Bernardi succeßio, qui illud restauravit; & miraculorum, sub eodem Abbate (scilicet Bernardo) denuo coruscantium specimen unicum, Berengerus, a dæmonio liberatus; quem eumdem omnino ordinem fuisse in prosa, cogimur credere contextui totius carminis, verbum verbo pene reddenti; ac proinde Theodini nomen, loco non suo positum, esse glossema audacis librarii; qui cum antiquiorem codicem descripturus, eum vel defectuosum, evulso (ut sæpe fit) folio, inveniret; vel festinaret scriptionem absolvere; omißis intermediis, Werneri & Berengeri curationes isto modo præsumpserit conjungere. Finierat autem scriptor narrationem de Wernero, quando sub horam monasticæ cœnæ surgens famelicus; & versus templum, in quo alii Vespertinæ Psalmodiæ forsitan vacabant, prospiciens; rudera quædam vidit; indeque aripuit occasionem prosequendi carminis, narrans quomodo damnum acciderit & reparatum sit. Id quoniam primi auctoris verbis audire non licuit; audiamus a Poētico Paraphraste, sic Wernerum dimittente:

Hic ego dimisi narrantem talia plebi,
Et fixi calamum. Narravit nescio quantum.
Cum Baccho & Cerere mihi bellum cœpit inesse.
Surrexi: visu templum percurrere cœpi.
Cernebam multis sparsim fragmenta ruinis.
Mirabar solus: [Templum diabolico conatu destrui cœptum,] subito cum talia doctus.

[13]

Spargebat proprios hiemis veteratio canos,
Manabant nares, lacrymis pluvialibus orbes:
Hic mos est hiemi: fuit illud mense Novembri.
Dæmonibus bellum, nescio qui, rebus inortum,
Vertitur in templum Sancti & turmam monachorum.
Moxresonat tonitru, mox cernit fulgura mundus:
Absens sol tetro contexerat omnia peplo.
Scinditur egregium dimisso fulmine templum:
Sparsim saxa cadunt, monachos laquearia sternunt.
Sternuntur cuncti, pereunt sed non nisi pauci,
Defensi merito Confessoris venerandi.
Ternos vulnus habet: quarto mors vulneris hæret.
Plenum dæmonibus est templum, deforis, intus.
Intus, saxa crepant: extra, sine vindice regnant
Inter se: cumulo qui fortiter æde revulso,
Per mare, per terras sibi jactant, per quoque silvas:
Quæ post perplura, Phœbo famulante, reperta,
In quorum fuerant manibus, vestigia monstrant.
Talis nox abiit, sol aureus atque redivit.
Abbas consilio Theodinus mane reperto,
Circumfert sanctum cum Relliquiis Walaricum.
Quod dæmon fregit, triplex benedictio sanxit.
Horrificam nequam voluit complesse ruinam,
Templum destruere: propria sed decidit arte.
Namque, Theodino paulo post carne soluto,
Abbas a Bernardus, nulli bonitate secundus,
Successit pastor, veri pastoris amator,
Cunctis dilectus, [a Bernardo Abbate restauratur.] dilector relligionis:
A fundo templum qui, dæmonis arte volutum,
Incipiens struxit; ornamentis decoravit.
Fructus ecclesiæ satagens augebat ubique:
Terras ornatus thesauros, omnia prorsus
Quæ sine peccato potuit conquirere Sancto.
Ipse locus testem cunctis se præbet herilem:
Claris egregius Confessor, tempore cujus,
Diffusus meritis. Patuit clementia multis.
Multis: sed breviter subeat facundia pauper.

[14] Sequitur deinde liberatio Berengeri carminibus expressa: in qua narrandorum miraculorum finem faciens Poëta, cum commemoratione iterata Bernardi Abbatis, & synopsi multiplicium miraculorum, [Varia sanitas claudo & muto collata.] Berengeri historiam sic adducit ad exitum:

Egreditur fluvium: festinat prendere templum:
Quæ sunt gesta refert; sed vox in faucibus hæret,
Et quibus e manibus potis est ostendere lapsus.
Clauditur hinc triduo solus sine judice templo:
Quem miserans, veri reddit clementia sanum
Pastoris, cujus claret sine tempore virtus;
Virtus magnifica, Bernardi magnificata
Claris temporibus, claret jam mentio cujus;
Nec non b clareret, nisi mors permissa fuisset.

[15]

Denique si voces mihi, quot sunt vertice crines,
Affluerent; minime virtutes æquiparare
Possem, queis clarus patuit meritis Walaricus.
Vincit scriptorem, quantis ardentibus ignem
Extinxit, quantis patefecit lumina cæcis,
Quot claudis gressum, quot victo dæmone sensum,
Febribus invasos quot reddidit alleviatos. [Varia miracula fiunt.]
Nullus ei damnum confecit œconomus, unum
Suscipiendo malum, cui non sit centuplicatum
Ante diem mortis: sibi quod dignissima testis
Contulit in medium confessio tarda virorum
Cervicem fracti sunt: plures pessime functi.
Ille pedem fractus: huic fossus pendet ocellus:
Huic buccam morbus concludit valde perosus,
Qua Sancti rebus damnum non intulit unum.

[16]

Talibus & tantis Sanctus clarebat opimis
Confessor meritis, sibi quæ castimonialis
Promeruit vita, mundi dum vixit ærumna.
Sanctorum gradibus nam cunctis æquiparandus,
Quam clarus cælis monstrat virtutibus almis.

Aggreditur deinde auctor cum singulis cælestium civium ordinibus comparare Walericum, qua comparatione ad longum hic exprimenda ne tædium generetur lectori; ecce hic adscriptos singulorum Capitum titulos: nam totum opus per titulos distinguitur, qui etiam ipsi versibus concepti sunt:

Æquandis sacris quod sit merito Patriarchis.
Artibus illorum meruit quod præmia Vatum. [Comparatur S. Walaricuscum aliis Sanctis.]
Quod socius numero sociandus sit duodeno.
Quod sit martyrio dignus, non sanguine fuso.
Hic Confessor adest, lucrum cum fœnore defert.
Præmia cum castis non perdit virginitatis.
Cum reliquis gaudet, quorum virtutibus hæret.

[17] Denique concludit, primum omnibus Christianis, tum Bernardo Abbati, ac denique sibi Poëtæ patronum S. Walericum implorans. Et pro Abbate quidem suo, aliquando ante supremi Iudicis tribunal comparituro, sic precatur:

[Invocatur pro Abbate Bernardo] Porrige Bernardo dextram; præsensque memento,
Qualiter ipse tuo comportans munera templo,
Hinc animas servat scævis, hinc corpora curat,
Et te Patronum spectat sine vindice solum.

Vivebat ergo tum adhuc Bernardus Abbas, cum ista scriberentur: proinde dubium esse nullum potest, [Successore Theodini.] sub tali auctoris coævi testimonio, quin Theodino Abbati immediate successerit. Interim Sammarthani, nescio quem catalogum secuti, forte recenter confectum hoc seculo, Theodino sufficiunt Walonem (de quo hic in Annotationibus) huic Severinum & Guattonem, qui adfuerit inunctioni Philippi I Regis anno MLIX, post quos successerit Bernardus, qui capsam S. Walarici confici curavit, sed absque nota temporis, quod ex hoc auctore certius eruitur, & demonstratur Theodino sufficiendum Bernardum, nemine intersecto.

[18] Sequitur deinde in ipso codice formula juramenti fidelitatis, prout præstari solebat ab Advocatis S. Walarici, & revera præstitum est anno M CCC XXI a Roberto Comite Drocarum, ut patet in collectione chartarum, charta B XIIII. Sequitur porro Latine & Gallice, Latine autem sic habet. [Iuramentum fidelitatis.] Vos juratis per Deum & per omnes Sanctos, quorum Reliquiæ hic sunt & alibi, quod vos, ab hac hora & deinceps, benevolentiam & fidelitatem habebitis & portabitis huic ecclesiæ S. Walarici & omnibus membris: & etiam possessiones omnes & omnia jura istius ecclesiæ bona fide juvabitis, ad defensandum & custodiendum de omni injuria seu violentia adversus omnes, secundum vestram possibilitatem, quotiescumque super his fueritis requisiti. Concludat Abbas: Ita vos juvet Dominus.

ANNOTATA.

a

Idem Abbas Bernardus curavit novam capsam confici, in cujus limbo circumquaque hi versus leguntur:

[Nova capsa reliquiarum.] Abbas Bernardus, pietatis munere fultus,
Hunc struxit loculum, gemmis auroque decorum:
Ossa beata Patris in quo posuit Walarici,
Nominis ad laudem Christi per secla manentem.

Huic Bernardo videtur succeßisse Wazo seu Walo, qui traditur anno 1052 adfuisse elevationi S. Bertini, quique in Historia miraculorum S. Vrsmari, 18. Aprilis num. 23, plurimum laudatur, adhuc vivus post annum 1058.

b Subintellige, Semper: nam quod addit, Nisi mors permissa fuisset, non de præterito accipiendum est, sed de futuro, uti ex infra adferendis clarius patebit.

APPENDIX.
Fulcherensis prædii possessio miraculis vindicatur, illato S. VValarici corpore.

[Diripiens possessionem S. Walarici] Primis siquidem temporibus, quidam miles, Gislebertus nomine, de Druisencurt, quamdam prædicti Patris nostri Gualarici possessionem, in territorio a Fulcherensi sitam, injuste & violenter suæ adscivit ditioni: & reclamantibus Fratribus ecclesiæ prædicti Walarici, eamdem possessionem sibi suisque contumaciter usurpavit. Quod beatus ac Deo dilectus Walaricus minime sustinens, prædictum Gislebertum gravi ægritudine molestavit. Porro idem Gislebertus, [gravi morbo punitus,] in hac parte minus caute sibi providens, prædictam possessionem sibi diuturnam fecit. Ægritudo vero ex diuturna possessione majorem augmentavit passionem. Quod prædictus miles, in ultimo doloris existens, suum contra sanctum Dei Walaricum foris-factum recognoscens, [addicit restitutionē.] Fratres ecclesiæ prædicti Patris convocat, ut sui suorumque misereantur humiliter postulat, ita tamen quod omnibus videntibus prædictæ possessioni abrenuntiavit. Igitur prætaxati Fratres, suum intrantes Capitulum, super hac re communi utuntur consilio, ut sententiabili decreto, quid super hoc deliberandum sit, censeatur.

[20] Prior itaque & omnes pariter uno parique voto in hoc consentiunt, [Ne solenni processione efferatur corpus S. Walarici] ut corpus sui Patroni Walarici, ad prædictum Fulcherense territorium insaisiendum, transferatur. Ubique locorum ejusdem provinciæ rumor iste penetrat, unus omnium assensus, unus & idem omnium clamor æthera pulsat, beatum videlicet Walaricum ad prædictum transferendum esse territorium. Ea tempestate quidam ecclesiæ B. Walarici Advocatus, Rainaldus nomine, prædicto rumore accepto; [impedit Advocatus,] ne translatio B. Walarici celebraretur penitus inhibuit. Nam quia ejus non præcedebat consilium, ægre satis ac indignanter ferens, ne hoc fieret impedire satagebat. Fratres vero monasterij, tanto magis ad hoc faciendum aspirabant, quanto prædicto Rainaldo molestius videbatur. Quia enim de Regali fisco eadem Abbatia emerserat, prædictam Rainaldi calumniam minus discretam asserebant. Ea propter suos Rainaldus familiares convocans, Accelerate, inquit; omnes totius claustri Fratres commonete, ne in hac parte meæ dissentiant voluntati: non decere monachos aliquid illicite perpetrare, suumque patronum minus discrete a sede propria removere. Econtra monachi, suum nequaquam esse, eorum simplicem utilitatem impedire, asserebant. Eo modo hinc & inde controversia videbatur. Tandem monachis in suo permanentibus proposito, Rainaldus suos convocat, Ite, inquit, totius portas burgi obserate: claves, in castrum meum recludite: ne S. Walarico vel suis monachis liceat inde egredi, prohibere. Interea dies translationis instat, tota regio confluit, tota hinc & inde provincia convocatur. Pars populi intra villam, pars vero exterius imminebat. [& portas occludi curat.] Exclusis intrare, inclusis exire vetabatur: omnibus tamen cor unum, voluntas eadem, vox eadem insonabat, B. Walaricum debere egredi: nequaquam decere tam sanctum Patrem tantam convocasse populorum multitudinem, & infinitum populum inaniter vexasse. Interea tam Prior quam monachi super hujus fine rei hæsitantes, ad commune recurrunt Capitulum, hinc & inde graviter anxiantur. Ex una parte populus urgebat, ut starent proposito: ex alia vero parte tyrannidem Advocati metuebant. Populus eos ambitionis reos, offerendarum causa, inclamabant: Advocatus vero præsumptionis & negligentiæ arguebat. Quid plura? Ad ultimum, inebriati calice confusionis, cedunt Advocato, Sanctum populo negant.

[21] Dum hæc ita aguntur, duo juvenes, quorum unus Joannes, alter Gualterius vocabatur, indignanter Capitulum egressi, in ecclesiam intrant, [Duo juniores,] nec sine murmurio. Quos quidam monachus natu senior, claudicans pede, Evrardus nomine, ejusdem ecclesiæ Thesaurarius, summopere [commotos] intuens: Quod, inquit, edictum, quod est super hac re Capituli consilium? Illi vero, Omnes, inquiunt, monachi desistunt a proposito; plus hominem quam Deum reverentur, plus Advocatum quam nobilitatem loci sequuntur. Hoc audiens Thesaurarius, suspiria trahens ab imo, Omnes inquit, nostri, [ex consilio senis Thesaurarii,] utpote juniores, a S. Gualarici consuetudine extranei, nova proponunt. Sicut enim b asinus, in transitu pontis, verberatur; ita Patronus noster, in perpetrando miraculo, verberari consuevit. Tunc illi juvenes, Quid igitur, inquiunt, quid super hoc, bone Pater, decernis? Estne voluntatis tuæ ut nostrum exponamus Patronum? Utique, inquit, senex, nostræ voluntati satisfacite; & obedientiam quam mihi, utpote seniori vestro, debetis, operibus implete. Sed pro Pater-noster juro, nisi senex ille Patronus noster valvas burgi suas esse convicerit, turpiter in occisionis macello sedebit: & tremens manum pariter cum baculo, hoc, inquit, ibidem baculo graviter vapulabit. Audito prædicti juvenes obedientiæ mandato, [S. Walaricum exponunt:] Sanctum accipiunt Walericum: Responsorium istud, Sancte Walarice, incipiunt; & prope altare Sanctum populo exponunt. Ita populus suo potitur voto; Sanctum accipiunt, ad valvas usque burgi properant. Prædictus vero bonus Thesaurarius, nixus baculo, hilariter sequitur: erectoque post sanctum baculo, Cave, inquit, cave tibi, Walarice, nisi hodie tuum in hac villa ostenderis dominium, huic verberandus baculo subiacebis Hoc audito, statim conventus pro foribus erumpit, proprium sequitur Patronum, ad valvas usque properantem. [& ad preces minasque,] Igitur transacto villæ spatio, ad valvas venitur. Obseratæ, Sancto negant exitum. Tum demum prædictus Evrardus, Quid inquit, quid nunc agis, Walerice, inveterate dierum? Juro tibi, pro Pater-noster, nisi miraculo & dominio tuo valvæ nobis aperiantur, iste baculus tibi tormentum erit, & ad dedecus tuum inhoneste nimis & turpiter tractaberis. Vix sermonem compleverat, mirum dictu, nobis videntibus, ferri seræ resiliunt; & burgi janua, uno impetu aperta, omnibus qui aderant egressum non negavit. Nec solum illa janua, [vltro pertæ omnes aperiuntur:] sed omnes totius burgi eodem momento apertæ steterunt. Omnes igitur astantes, tam monachi quam clerici, Te Deum laudamus in excelsis canentes, cum summo tripudio villam cum humili plebe egrediuntur. Cumque nemus villæ propinquum attigissent, prædicti Advocati familiares monachos accerseunt; ne in cœpto velint permanere, primo humiliter postulant: sed cum monachos viderent inflexibiles, statim violentiam parant; [obsistentes satellites devicti convertuntur,] in Sanctum Dei irruunt: nullo modo longius progrediendum audacter asserunt. In hunc igitur modum tanta seditio exorta est, quod fere sanctum feretrum inter certantium manus lapsum est. Tandem igitur monachi, tam rectitudinis quam virium fortitudine prævalentes, repulsis turpiter satellitibus, arreptum iter gloriose perficiunt: satellites autem pœnitentia ducti, Sanctum Dei humiliter persequuntur. Cumque Fulcherensi propinquarent territorio, [& processio peragitur.] nudis pedibus virgas ferentes in manibus, humi prostrati veniam postulant: Se numquam deinceps in Sanctum Dei tale quid ausuros pollicentur: Sanctusque Gualaricus, propria possessione [vindicata] post celebrem excommunicationis sententiam, ne quis eamdem possessionem ab ecclesia abalienaret, ad propriam communi gaudio sedem regreditur: regnante Domino nostro Jesu Christo, cui honor & gloria per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Chorographicæ tabulæ, intra sextam leucam a monasterio S. Walarici, ad ulteriorem Somonæ ripam notant oppidum Faucourt, quod hic Fulcheriense territorium dici, loci vicinia & nominis similitudine persuadeor.

b Senili simplicitati & firmißimæ fiduciæ impetrandi a Deo per Sanctum miraculi, ignoscenda comparatio, satis alias insulsa; minæque verberum, feretro incutiendorum infra adjectæ, quæ accipi debent velut per hyperbolen pronuntiatæ: quemadmodum amicitiæ non derogat, sed indicat nihil non de amici erga se voluntate præsumere, qui verbis in speciem minacibus, sed revera solummodo testificativis affectus, apud amicum utitur, pro re quapiam obtinenda.

DE SANCTO DODOLINO
Episcopo Viennensi in Gallia.

SECULO VII.

[Commentarius]

Dodolinus, Episcopus Viennensis, in Gallia (S.)

G. H.

[1] Habita est Synodus Cabilonensis in Gallia sub Chlodoveo II Rege: sed quoto ejus anno, non liquet. Refertur a Sirmondo ad annum DCL: qui in Notis docet, habitam saltem esse ante annum DCLVIII. Huic Synodo secundus subscripsit Landalenus, Episcopus Ecclesiæ Viennensis. [an Landalenus sit Dodolinus?] Decessor ejus habetur Caldeoldus: quem asserit Ado in Chronico, Viennensem Ecclesiam rexisse usque ad tempora Theoderici Regis. Verum quia Chronotaxis Adonis plane turbata est circa tempora Chlodovei II Regis ejusque filiorum, ita forsan etiam confusa est circa seriem Episcoporum; cum constet sub Chlodoveo Landalenum fuisse Episcopum, cujus non meminit Ado, sed substituit Dodolenum: quem unum eumdemque cum eo, qui in Concilio Landalenus dicitur, asserunt posteriores, & Dodolinum seu Dolinum appellant. [hujus cultus,] Sanctum esse, & haberi, tum in Martyrologio tum in Breviario Viennensi, docuit nos Petrus Franciscus Chifletius noster: & ipsi descripsimus in Galliis Catalogum sanctorum Episcoporum Viennensis Ecclesiæ, inter quos collocatur, S. Dodolinus sub Theoderico. Ioannes a Bosco, in Antiquitatibus Viennæ sanctæ ac senatoriæ pag. 40, ista habet: S. Dolinus Viennæ præfectus est Pontifex, Leone vel Leontio Romanis imperante, & Theoderico Francis, ac Sergio Papa. Decessit vero S. Dolinus Kalendis Aprilis. Citato Bosco & tabulis Ecclesiæ Viennensis, inscripsit eumdem Ferrarius Catalogo Generali: asseritque, claruisse sub Sergio Papa & Theoderico Rege circa annum DCLXXXVIII, omisso Leontio Imperatore, qui aliquot post obitum Theoderici Regis elapsis annis cœpit regnare. Boscum describit Ioannes Chenu in Catalogo Archiepiscoporum Viennensium, & Sanctum Dolinum appellat eum Ioannes le Lievre in Antiquitatibus Viennensibus cap. 23, ac deinde ista subjungit: Noster S. Dolinus magnos pro salute animarum, sibi commissarum, labores atque ærumnas perpessus, decessit dicto seculo septimo, Kalendis Aprilis: & depositus est apud majores suos seu decessores Episcopos. Saussajus, in supplemento Martyrologij Gallicani, ista habet: Viennæ S. Dodoleni seu Landoleni, alias Dolini, illius Metropolis Episcopi, in Concilio Cabilonensi clari circa annum DCLVIII; ac magis pastoraliū virtutū meritis nobilis, eximiȩque præsertim pietatis titulis gloriosi. An diversi statuēdi sint Landalenus & Dodolinus seu Dolinus, inquirant Viennē, es. De S. Cadeoldo, quē decessorē paßim statuunt, egimus XIV. Ianuarij, ibiq; descripsimus Epistolā Ioannis Papæ V, ad illum datam.

DE S. MACARIO CONFESSORE,
Monasterii Pelecetes Hegumeno apud Græcos.

CIRCA. DCCCXXX.

[Commentarius]

Macarius Confessor, Abbas monasterii Pelecetes, apud Græcos (S.)

AVCTORE D. P.

[1] Egregia monasterii hujus disciplina innotuit posteritati ex eo dumtaxat tempore, quo eam convellere conatus Iconomachorum coryphæus Constantinus Copronymus, [Post aliorum ex eodem monasterio certamina,] sæviendo probavit, quam firmas illa radices egisset, supra veram fidei petram fundata. Quamvis enim ad XXXVIII monachos, indidem post varia ludibria abstractos, impius Lachnodracon ablegarit (ut est ad XX Ianuarii dictum, nec non ad diem XVIII Martit, quo Theosterictus, ex eo numero unus, etiam Romanæ Ecclesiæ inscriptus Fastis, occurrebat) perstitere tamen in gradu atque proposito, tam ipsi qui cladem istam effugere, quam eorum successores, quibus ante finem octavi seculi S. Hilarion præfuit, egregiis Officii ecclesiastici hymnis a S. Ioseph Hymnographo laudatus, ut est ad XXVIII prædicti Martii diem annotatum. [S. Hilarionis Successor Macarius,] Hujus pro defendenda imaginum cultura labores, persecutionesque ea de caussa toleratas a tyrannis, subobscure & obiter dumtaxat a Poëta designatas, & felicem post eas mortem, excepisse videtur hic S. Macarius; plurium etiam ipse palmarum athleta, prout indicat elogium sequens, eidem in Menæis excusis & MSS. Chiffletianis compositum hisce verbis.

[2] Beatus iste noster Pater Macarius, Constantinopoli natus, & puer admodum orbatus parentibus, [Patria C. P.] a patruo suo est educatus. Traditus autem litterarum disciplinis, cum esset a natura dexterrimus ad omnia, & magna uteretur diligentia, brevi totius Scripturæ percurrit stadium, & hinc quidem, quam vilia essent ac cito perirent terrena omnia, manifesto cognovit; inde, quam firma esset bonorum in cælis fruendorum æternitas. Quapropter egressus ab urbe, [in litteris & virtute bene exercitus,] divertit in monasterium, quod Peleceten nominant, & monachis ibidem degentibus permixtus, omisso Christophori nomine, quo prius appellabatur, in Macarii nomen transire ab eis jussus est. His vero in omnibus ferme monasterii usibus serviens, multaque in humilitate virtutes omnigenas excolens, tandem omnium Præses effectus est, & Thaumaturgi cognomento meruit venerabilis haberi. Etenim incurabiles prorsus infirmitates per eum sanare dignatus est Deus, & ad ejus orationes pluviam e cælo super terras opportunam demittere.

[3] Cum igitur magna & celebris illius fama diebus illis circumferretur; [Gratia claret sanitatum.] ingens ad eum confluxit multitudo, tam eorum qui spirituales animæ suæ maculas apud ipsum expurgare, quam qui corporalem percipere medelam cupiebant: nec deerant, qui spiritu simul & corpore confirmati, domum reverterentur. Tandē Sanctissimus Tarasius, Constantinopolitanus Patriarcha, etiam de illo inaudit; eumque ad sese accersit, per Paulum Patricium, [a S. Tarasio Sacerdos ordinatur.] olim quidem in desperatissimo morbo ab eo curatum, recens vero virtutem illius expertum in conjuge, similiter a medicis extra spem posita & ab ipso sanitati restituta. Adductum autem ad se Patriarcha, Sacerdotem ordinavit, benedictione consueta; quam ille studio vivificæ obedientiæ suscipiens, palam fecit, longe se ab inobedientiæ vitio esse, quo laborant tam multi.

[4] [vexatur cum S. Nicephoro sub Leone Armeno,] Hac auctus dignitate cum in suum revertisset monasterium, humilitatem multo etiam quam ante studiosius exercuit. Interim scandalorum sator diabolus tyrannum Imperatorem in thronum extulit Byzyantinum, qui venerandas imagines igne & aqua obolendas traderet. Leo Armenus hic fuit: qui Patriarcham Nicephorum in exilium expulit, Episcopos vero & Archimandritas relegationibus, carceribus, verberibusque gravissimis afflixit. [deinde a Michaële Balbo.] Tunc etiam admirandus hic, e numero sanctorum Patrum memoratorum unus, varie cruciatus fuit, atque in custodia detentus est, usque ad immanis illius tyranni necem. Cujus imperium suscipiens Michaël Balbus, & ipse eamdem cum decessore impietatem profitens, [& in Aphusia exul moritur,] postquam Sanctum eduxit e carcere; multum per se aliosque blanditus, minatus plura, profecit nihil: quare ipsum in Aphusiam relegans insulam, arcte præcepit custodiri. Macarius vero omnia generose sustinens, Deo gratias retulit, & in exilio tempore non modico plurima exantlans certamina, editisque ibidem signis illustratus, ad Dominum emigravit.

[5] Ignotam Geographis antiquis pariter & recentibus insulam describere, & quo loco fuerit possemus forsitan indicare, [ignota passim insula,] si prolixior hujus Sancti Vita, ex qua compendium illud acceptum (vix enim quin scripta fuerit dubitamus) in hoc usque tempus conservata fuisset, & ad nostram perlata notitiam. Nunc unum illud dicere possumus, ex Actis SS. Theodori atque Theophanis, egregiorum sub prædicto Michaële & successore illius Theophilo Confessorum, dandis XXVI Decembris, eamdem prædictorum quoque Sanctorum exilio, ac plurium fortaßis aliorum, fuisse illustratam. Hi autem cum prius ad Ponti ostium fuerint relegati a Michaële, [nisi ipsa Daphnusia sit Ptolemæi] suspicari posset aliquis, ultra tendenti hanc fortasse, quam requirimus insulam, reperiendam. Sunt quidem insulæ toto Ponto Euxino raræ (nam Cyaneos aliosque similes scopulos, nullum humanæ habitationis indicium commoditatemne habentes, quis insulas vocaverit?) una tamen Bithyno objecta littori, a Chalcedone Heracleam Ponticam navigantibus, medio se offert itinere; quam Thynaidem priscis nuncupatam, Daphnusiam quoque dictam Ptolemæi ævo, ex ipso intelligimus: unde truncatum Aphusiæ nomen ad Iconomachorum tempora durasse suspiceris: Farnasiam hoc tempore dici, auctor est apud Ortelium Niger.

[6] [Temporum ratio.] Atque hæc quidem de exilij loco, obscuro satis, per conjecturam dicta sufficiunt: temporum designandorum ratio expeditior est. Tarasium enim, a quo ordinatus Sacerdos Macarius, constat ex dictis ad ejus Acta 26. Febr. ab anno DCCLXXXIV ad DCCCVI annum, Patriarchalem tenuisse dignitatem. Vexationem Episcoporum atque Abbatum sub Leone Armeno, cœptam anno Imperii illius secundo (qui fuit Christi DCCCXV) durasse quinquennio, dictum est ad Acta S. Theophanis die XII, & S. Nicephori Patriarchæ XIII Martii. Denique Leone Armeno cæso imperasse Michaelem, a XXV Decembris anni DCCCXX, usque in Octobrem anni DCCCXXIX, satis certum habetur. Ex his conjicias, cum longiori tempore in exilio χρονίσαι dicatur Beatus; ad extremos Balbi annos obitum sancti hujus Confessoris non male referri, & ætatē septuagenario majorem tribui posse morienti: de quo plura forsan in lucem efferet diligentia posterorum.

DE SANCTO IOANNE
Episcopo Neapolitano.

ANNO DCCCLIII

[Praefatio]

Ioannes, Episcopus Neapolitanus (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Bartholomæus Chioccarellus, in Neapolitanis Præsulibus, asserit pagina 86, priscis temporibus, a Neapolitana Ecclesia & finitimarum quarumdam urbium Ecclesiis, [Cultus I. Aprilis antiquus,] S. Joannis Neapolitani Episcopi festum celebrari solitum die primo Aprilis: ita se ex compluribus antiquis MSS. Breviariis & ecclesiasticis Officiis deprehendisse: etsi in uno ex eis die II Aprilis celebrari comperiatur, in alio vero die ultimo Martii. Decius Carafa, S. R. E. Cardinalis & Archiepiscopus Neapolitanus, in Catalogo Sanctorum qui Neapoli & per diœcesim coluntur, [& hodiernus:] præscribit ad Kalendas Aprilis festum S. Joannis, Episcopi Neapolitani, sub ritu duplici: additque hac die olim solitum celebrari, patere ex Kalendario MS. Ecclesiæ Neapolitanæ. Electionis auctor Bonus Consul, dicitur a Summuntio magistratum iniisse anno DCCCXIX: hunc autem ille solum tenuit sesquianno: adeoque Ioannes ante consecrationem cum titulo Electi administrasset Episcopatum annis plusquam viginti. Hoc certum est ex Heremperti historia Longobardonum, apud Chioccarellum pag 86, [tempus electionis.] quarta die mensis Iulii indictione XIX, fœdera pacis, cum Ioanne Electo sanctæ Neapolitanæ Ecclesiæ & Andrea Magistro militum (hic autem Bono post sex menses succeßit) signata esse a sichardo Principe Beneventano, adeoque anno DCCCXXXVI. Porro quia Ioannes Kalendis Aprilis, & quidem pridie Paschatis, ex hac vita deceßisse traditur; morti ejus putamus annum DCCCLIII adscribi posse, quando cyclo Lunæ XVIII, Solis XXII littera Dominicali A, Pascha celebratum fuit secundo die Aprilis: ac tum, si cum dicto Chioccarello & Ferdinando Vghello dicatur, undecim annos legitime sedisse; foret a Gregorio IV Pontificali infula decoratus anno DCCCXLII. Et huic nostro calculo recte congruunt, [& sedis,] tempus Gregorii IV, anno DCCCXLIV circa XXV Ianuarii vita functi, Beneventum obsessum, petitum auxilium Lotharii Imperatoris & impetratum, ducente exercitum Ludovico Lotharii filio.

[2] [Acta dantur a Ioanne Diacono,] Acta duplicia damus, quorum priora scripsit in Chronico Episcoporum Neapolitanorum Ioannes Diaconus Neapolitanus, quod cum Vita S. Athanasit Episcopi Neapolitani (qui proxime S. Ioanni successerat) absolvit auctor coævus. Acta posteriora ex prioribus scripsit Ioannes Cimeliarcha, [& Ioanne Cimeliarcha scripta.] nonnullis & omißis & additis, de mandato Bernardi Archiepiscopi, qui traditur anno MCCCLXII vita functus: post cujus obitum, ut ex Præfatione constat, suā istam lucubrationē vulgavit, quā posteri contraxere & per Lectiones ad Matutinum legendas divisere, prout in antiquo Officio haberi testatur Chioccarellus. Vtraq; Acta submisit nobis Antonius Beatillus noster, ex codicibus Ecclesiæ Neapolitanæ descripta. [ex MSS. cruta.] Ast Chronicon MS. Ioannis Diaconi servatur Romæ in bibliotheca Vaticana.

[3] Tabulæ Martyrologii Romani ad diem XXII Iunii, quo celebratur festum S. Paulini Episcopi Nolani, ista sub finem habent: Neapoli in Campania S. Joannis Episcopi, quem B. Paulinus Episcopus ad cælestia regna vocavit. Addit Baronius in Notis, [cum S. Paulino adscribitur 22 Iunii,] constare eum die Sabbato, quod præcedit sanctum Pascha, ex hac vita migrasse: cur autem in hanc diem translatus sit natalis ejus se nescire. Econtra Chioccarellus ait, satis constare, quod cum certa dies obitus alicujus Sancti nesciatur, is ea die adscriptus videatur, qua alicujus Sancti dies celebratur, [ob illius apparitionem:] cum quo is attinentiam vel affinitatem aliquam, etsi levissimam, vel solius nominis habet: uti hic est, quod S. Joannes fuerit a B. Paulino ad cælestia regna vocatus. Sed quis ille Ioannes fuerit disceptatur. [quæ ab aliis tribuitur Ioanni I.] Ioannes Diaconus in Chronico asserit, Ioannem illum, primum ejus nominis esse, & Episcopum XIV; probatque illam apparitionem huic obtigisse, ex Vita S. Paulini, quam scripsit scilicet Vranius oculatus testis, quæ reperitur a Mombritio & Surio edita, quamque in vetustis MSS. repirit Ioannes Diaconus. Alii Ioannem IV intelligunt: sed arbitratur Petrus Franciscus Chifletius, in Paulino illustrato, Trecensem codicem MS. ex quo Uranii de Paulino lucubrationem descripsit, Joanne ipso IV fortasse vetustiorem esse. Cum autem in illa Vita dicatur Joannes cum ingenti neophytorum pompa sepultus, opinatur idem Chifletius intelligi, quos ille ab Ethnicismo aut Judaismo ad fidem Christianam traduxerat, & baptismo jam adultos initiaverat: ac neminem unum aut vix quemquam adultorum per tempora imperantis Lotharii superfuisse, qui neophyti nomine veniret, eoque in statu Joannis IV funus honestare posset. Verum repugnat sibimetipsi Ioannes Diaconus, dum ait, dictum Joannem primum sedisse temporibus Damasi & Siricii Papæ, [sed is ante Paulinum aliis videtur mortuus.] & Valentiniani & Valentis, Gratiani & Theodosii Imperatorum: cum interim Vranius oculatus testis dicat, S. Paulinum obiisse X Kalendas Julii, Basso & Antiocho Consulibus, qui fuit annus Christi CCCCXXXI. Fatetur ista Chifletius, corrigitq; quasi floruisse dicendus esset Joannes I Innocentio, Zosimo, Bonifacio & Cælestino Pontificibus; Arcadio autem & Honorio, Theodosio quoque Juniore & Valentiniano III Imperatoribus. Sed hæc valde notabilis correctio est: præ qua malunt dicere alii, quod per errorem Ioanni I attributa sit appparitio, [Apparitio Vitæ S. Paulini annexa.] quæ Ioanni IV fuerit facta. Addit Chioccarellus, in vetustissimis manuscriptis codicibus, quos vidit, Uranii relationem de Paulini obitu haberi, in qua hæc de Joanne desiderantur: præterea S. Gregorium Turonensem (qui seculo sexto floruit, ac S. Paulini transitum, quem Uranius conscripsit, verbatim fere retulit) hæc de Joanne Episcopo reticere. Antonius Caracciolus, in sacris Ecclesiæ Neapolitanæ monumentis cap. 34, de S. Ioanne IV agit, eumque a S. Paulino Episcopo ad cælestia regna evocatum etiam tradit, asseritque Anonymi auctoris narrationē conjunctam esse cum Uranio, [in antiquis Lectionariis.] filo orationis nequaquā interrupto. Lectionarii namque forma, quæ ex vitæ narratione consurgebat, sic requirebat, ut ex pluribus auctoribus lectio, tamquam unius solummodo, continuaretur. Raro enim Actorum scriptor aut Historiȩ auctor nominabatur in publicis Ecclesiæ Officiis: unde ob id periere vocabula auctorum, qui sacras historias scripserunt; cunctaq; eorū notitia magno Actorū detrimento, periit. Hæc Caracciolus, quæ fere eadem habet Vghellus.

[4] Favet horum opinioni, quod Ioannes I Neapoli non habeatur inter Sanctos, [Corpus S. Ioannis in ara maxima] sicut Ioannes IV, cujus corpus nunc quiescit in ecclesia S. Restitutæ, in ara maxima, in qua ejus nomen scriptum legitur, uti testantur Chioccarellus & Vghellus. Caracciolus suum elogium ita concludit: Hoc tandem in Ioannis laudem addendum, ipsum olim invocatum, cum Athanasio ejus discipulo, in antiquis Litaniis Capuani Monasterii S. Ioannis Baptistæ, [nomen in antiquis Litaniis,] quæ extant in MS. codice orationum, litteris Longobardicis exarato. Plura suspicatur Baronius, in Notis ad XXII Iunii, bis verbis: Scimus Neapoli nobilissimas ecclesias S. Ioannis nomine Deo dicatas esse: [an aliqua ei ecclesia Neapoli olim dicata?] quod autem nulla earum Ioannis Episcopi, sed Ioannis Baptistæ nomine nuncupetur, id injuria temporum factum puto, & veterum monumentorum inopia, ut hujus ecclesia dicta S. Ioannis, transierit in nomen S. Ioannis Baptistaæ: cujus quidem rei & in aliis locis alia invenimus exempla. Cæsar Eugenius Caracciolus, in Neapoli sacra, duodecim ecclesias describit, ibidem alicui S. Ioanni dicatas: an aliqua huic S. Ioanni sacra olim fuerit, posset a Neapolitanis disquiri accuratius.

VITA
Auctore Ioanne Diacono.
Ex MS. codice bibliothecæ Vaticanæ.

Ioannes, Episcopus Neapolitanus (S.)

BHL Number: 4416

AUCT. IOANNE DIAG. EX MS.

[1] Si hujus vitam vel mores, qualiter a juventute juste & pie vixerit, scribere tentavero; non dico meæ adolescentiȩ, cujus sensus propter ȩtatem adhuc intercluditur, verum etiam sagacioribus oneri fuero. Tamen in quantum vires suppetunt, ob laudem ejus posteris propagandam, de vitæ illius actibus aliquantulum enarrare curamus: obsecrantes prius, ut nullatenus irrideatur, quod non secundum seculum ex nobili prosapia oriundus descendit; quia qui rectæ nobilitatis est, quæ viget in Christo, novit Dominum, ab initio, pauperum egenorumque consortio usum. [Ortus pauperibus parentibus,] Igitur ex infimis parentibus procreatus, pauperem cucurrit pueritiam. Cum autem adolevit, non, sicut illa ætas assolet, mundi secutus est illecebras, sed magis se præceptorum elegit subdere manibus; quatenus litteris imbutus, soli Domino vacare sciret. Non autem magnopere liberalium artium, sed divinȩ doctrinæ potissimum quæsivit magistros: quippe qui totum se Deo offerre cupiebat. [eruditus sacra doctrina,] Cujus desiderium Dominus misericorditer adimplere dignatus est; nam divinæ doctrinæ eruditor præclarus effulsit, & præsertim sic scribere novit; ut ex officio cognomen acciperet, & ab omnibus Ioannes Scriba vocaretur. Pedes quoque ejus raro platea tetigit. Simplicitatem columbæ cum serpentis prudentia semper in corde retinuit. [Scriba cognominatus.] Pro convitiis non malum, sed obedientiam exhibebat: ac per hoc omnibus dulcis, omnibus carus, nutu cælesti ad Diaconatus promotus est honorem.

[2] In corde vero illius patientia & simplicitas perseverabat, dolens magis aliorum quam sua convitia, [ordinatur diaconus:] maxime ex captione Tiberii Episcopi, ita ut ægrotaret, afflictus. Sed, sicut a supra retulimus, cum b Bonus Consul Tiberium tenebroso carcere & execrabili fame affligeret, [ob Tiberii decessoris captivitatem dolet:] jussit cunctos terque quaterque aggregari Clericos, ut illis Electum præberet. Hic autem solus, nonnullis conantibus assumere imo invadere eamdem Sedem, absens ei contrarius ibat. Ad ultimum vero multis affectus convitiis, adductus est ante Bonum Consulem; cui feroci pectore & ore garrulo comminari cœpit. Post paululum furiis actus, juravit non alium nisi ipsum facere Electum. At ille clamabat: Præsule meo vivo, non ero Sedis invasor. Unde Dux valde iratus, dixit eumdem jugulare Tiberium, & totius Episcopii servos possessionesque infiscare. Tum ille undique angustiatus, mentem per varia ducebat; hinc formidans de Præsulis nece pontificatusque clade cæleste examen; illinc Apostolicam sententiam & populi infamationē. [ne occidatur agit cum Bono Consule seu Duce,] Sed ubi respectu misericordiæ maluit humanum quam divinum subi re detrimentum, ait ad Consulem: Si jurejurando sancire volueris, ut licentiam habeam ingrediendi ad Tiberium Episcopum, & nullatenus eum produces ex ipso Episcopio, nec quamlibet maculam facies in corpore ejus; licet ad periculum capitis mei, præbebo consensum. Hac illico promissione percepta, electus & sublimatus; [eligitur Episcopus,] Tiberio denique Episcopo quantum quietis quantumque exhibebat humanitatis, [non facile dixero.]

[3] Bonus interea Consul, expleto unius anni & sex mensium circulo, [mortuis Bono & Leone filio,] defunctus est: cui successit Leo, filius ejus. Hunc autem Leonem, post sex mensium dies, socer ejus c Andreas pepulit, & factus est ipse Consul. Iste vero Andreas, per rogationem hujus Electi, levavit Tiberium Episcopum de lacu miseriæ & tenebrarum, [Tiberium impetrat e carcere educi.] & sub custodia posuit eum in cubiculo, ante ecclesiam Januarii Martyris. Contra hunc interim Andream Sichardus Beneventanorum Princeps, filius Siconis, innumerabiles molitus est irruptiones. Pro quibus commotus Andreas Dux, directo Apocrisiario, validissimam Saracenorum d hostem ascivit. Quorum pavore Sichardus perterritus, infido cum illo quasi ad tempus inito fœdere, omnes ei captivos reddidit. [& inter Longobardicas ac Saracenicas irruptiones,] Nec multo post, repedantibus ipsis Saracenis, disrupit pacem & ampliavit adversus Neapolim inimicitias. Mox autem Andreas Consul Franciam direxit, deprecans Dominum e Lotharium, ut saltem ejus præceptione a tantis malis sopiretur f Sichardus. Quapropter misit ille Contardum fidelem suum, ut si nollet cessare persequi Parthenopensem populum, væsanum ejus furorem ipse medicaretur. Hic autem Contardus cum Neapolim pervenisset, audiens Sichardum peremptum a suis concivibus, ad suum seniorem reverti voluit. Quem Andreas Magister militum, propter ingruentem Longobardorum inimicitiam, tenere curavit, promittens ei Euphrasiam filiam suam dare in matrimonium, quæ uxor fuerat prædicti Leonis, filii Boni Ducis. Qua sponsione accepta consistens, [occisis ducibus Andrea] repedare contempsit. Sed ubi cognovit idem Contardus hujusmodi copulam illudendo protelari, conjuravit cum inimicis Andreæ Consulis, & eum in loco Basilicæ S. Laurentii, quæ ad fontes dicitur, gladio percussit, & Consulatu suscepto eamdem duxit Euphrasiam. [& Contardo in Episcopio,] Neapolitani siquidem commoti de morte turpissima sui Ducis, post tres dies unanimes irruunt Episcopium, in quo ipse manebat; [assumptoque Sergio,] & confecto feroci bello, Contardum suamque conjugem & homines ejus trucidaverunt: ac deinde inito consilio Sergium, filium Marini & Euphrasiæ, libenti animo ducem statuentes, veredarios Cumas præmiserunt, qui eum festinarent Consulem fieri proficuum. Nam diluculo ipsius diei, quo peremptus est Andreas Dux, direxerat eum legatum ad Sichenolphum, Salernitanum Principem, obsidentem tunc g Beneventum. (Enimvero in ipsis diebus divisus est Principatus Langobardorum) Qui cum reverteretur in Suessulano territorio, audivit occisum Contardum. Ut autem exinde veritatem resciret, perrexit ad Cumanum Castellum. Hinc ergo vocato illo, Magistrum militum præfecerunt.

[4] [a Tiberio pridie mortis laudatur:] His ita peractis, Tiberio Episcopo, in prædicta custodia posito, appropinquavit ultima dies: qui pridie quam moreretur, residens in Pontificali Cathedra, de Domino Joanne Electo talem sermonem fecit ad populum. Scitis, fratres carissimi, quia peccatorum mole pressus, justo judicio hominibus absque misericordia traditus sum. Sed Dominus, qui deducit ad inferos tribulationis & reducit, quique cum tentatione proventum facit, ad sustinendum; permisit præsentem filium meum, Dominum Joannem, nostram ingredi Sedem, quatenus haberem maximæ tribulationis solatium. Ideoque nolumus vestram latere caritatem, quia de tanta, quam erga me impendit humanitate, etiamsi omnibus membris loquerer, nullatenus illi gratias referre valerem. Tamen quia magis misericordia meæ consolationis, quam præsumptione motus, vivo me, Episcopatum assumpsit, nulla immineat illi nec a Romana sede, nec ab aliis hominibus condemnatio. Hujus etenim professionis, quam sponte pro illo feci, coram Deo & omnibus potestatibus veritatis testes vos habere decrevimus. Hoc autem dicto, surrexit de solio, præcipiens se ad lectulum portari: ubi per duos dies Dominum laudans, veniamque piaculorum implorans migravit a seculo. Cujus corpus cum veneratione Dominus Joannes in ecclesia S. Januarii, sepelivit: Sergius item Consul, animatus ex professione quam Tiberius Episcopus fecit, Apocrisiarios suos Romam destinans, obnixius Joannem Electum inthronizari postulavit. Sed Dominus Gregorius h Papa Romuleus tam diu hujusmodi petitionem distulit, quoadusque, missa legatione, canonice investigaret, [& auctoritate Gregorii IV Papæ] ne Pontificalem subriperet Sedem. At ubi Clericorum & laicorum simulque ipsius Ducis jusjurandi satisfactionem accepit, quod nec Sedem voluntate accepisset vel invasisset, nec aliquid contra Tiberium sed pro Tiberio egisset, &, [constituitur Episcopus.] ut ipse confessus est coram omnibus, multa ei bona periclitanti impendere studuisset; illico accersitum Pontificali infula decoravit.

[5] [excellit virtutibus, maxime humilitate & caritate:] Porro factus Episcopus, quantum & qualem se exhibebat, nulla carnis lingua poterit enarrare: nam omnia se faciebat omnibus, ut omnes lucrifaceret. Senes reverebatur ut patres, juvenes diligebat ut fratres, nulli unquam malum pro malo reddebat, neminem nisi pro suis criminibus increpabat. Quem mœrentem non consolatus est? Cum quo infirmante non infirmatus est? Sic præerat cunctis, ut ipse magis videretur subjectus. Sic fuit secundum Apostolum Pontifex, ut etiam testimonium foris haberet; non enim nisi pius, nisi justus, nisi sanctus per omnia videbatur. [1 Tim. 3, 7] Quorsum ista? numquidnam tanti sumus ingenii ut laudes ejus exprimere valeamus? Exciditne nos professos esse, parumper posse de eo effari: Quid ergo? Accingamur ad alia; & hæc, quia sunt eminentissima, relinquamus.

[6] [Fieri jubet vasa sacra:] Ad sanctum igitur Chrisma conficiendum fecit unam deauratam ampullam, in cujus labiis nomen suum descripsit: acquisivit autem thymiateria ex auro fabrefacti operis, similique labore auream operatus est Crucem: codices vero manu propria utiles & plures descripsit. [corpora Episcoporum levat:] Corpora quoque suorum prædecessorum de sepulcris, in quibus jacuerunt, levavit; & in ecclesia Stephania sigillatim collocans, aptavit unicuique arcuatum tumulum, ac desuper eorum effigies depinxit.

[7] Decurrentibus istis, ut prælibavimus, Dominus Joannes Episcopus, vir totius sanctitatis, [pie moritur:] sensit sibi diem adesse solutionis, quo sui nominis gratiam susciperet: gaudebat enim quod brevi temporis spatio dissolutus, finem daret suo certamini, & multo melius esset cum Christo in perpetuum. Septem quoque diebus vi infirmitatis detentus, sedulus in oratione excubans, gratias referebat Domino. Quibus transactis i requievit in pace. Luxit plane populus cunctus, [sepelitur.] tanto orbatus Pastore: sed exultavit chorus Angelorum, quod municipem suum in cælis suscepit. Insignes ejus exequias uterque sexus & ætas usque ad basilicam S. Januarii deducentes, officialiter collocarunt.

ANNOTATA.

a In Actis Tiberii immediate ante ab ipso relatis.

b Antonius Summonte, lib. 1 Historiæ Neapolitanæ pag. 419, statuit 16 Consulem seu Ducem Bonum; & filium hujus Leonem, 17.

c Omittitur Andreas Consul in Historia Summontii, & a Cimeliarcha in altera Vita, cum omnibus quæ hoc numero narrantur.

d Hostis feminine pro exercitu accipitur ex vulgaris linguæ idiotismo: quem etiam apud Francos invenias usitatum, quibus Ost significat exercitum, vel ejus partem.

e Mortuo Ludovico Pio, anno 840, die 20 Iunii, successit Lotharius senior filius, potissimum in Italia, ibidem anno 823 Imperator coronatus.

f Sichardus dicitur, in Chronico Beneventano S. Sophiæ, vixisse annos, sex menses decem, & conceßisse privilegium de piscatione in mari Sipontino, anno secundo, mense Aprilis, Indictione XIII; ergo anno DCCCXXXV: cui si addantur quinque anni plus minus & aliquot menses, videtur vixisse usque ad finem anni 840 aut sequentem 841.

g Nithardus, nepos Caroli Magni, in libro de dissensionibus filiorum Ludovici Pii, quibuscum vivebat, ad annum 843 ista asserit: Mauri a Sigenolfo, fratre Sigehardi, sibi causa subsidii inducti, Beneventum invadunt.

h Iste est Gregorius IV, mortuus anno 844 circa 25 Ianuarii; ut ea legatio saltem anno 843 contigerit.

i Kalendis Aprilis, pridie Paschatis anno 853, ut supra ostensum.

ALIA VITA
Auctore Ioanne Ecclesiæ Neapol. Cimeliarcha, ex MS. codice ejusdem Ecclesiæ.

Ioannes, Episcopus Neapolitanus (S.)

BHL Number: 4417

AVCT. IO. CIMELIARCHA.

PRÆFATIO.

[1] Cvm quadam die, bonæ memoriæ a Bernardus Archiepiscopus (cujus animam possideat paradisus) mecum, tamquam cum perfamiliari ac subdito, [Suggerente Archiepiscopo Bernardo,] in suo consistorio haberet de divinis colloquium; de corporibus sanctis, quæ hactenus in ecclesia Neapolitana collocata fuerunt, inspirante divina clementia, contigit sermonem haberi. Inter quæ meminimus esse venerabile corpus S. Ioannis, Episcopi ejusdem Ecclesiæ, qui b ad Acquarolam vulgariter nuncupatur: quod corpus sanctum collocatum fuisse dicitur ab antiquo, in sepulcro, quod est ante parvum ostium ipsius ecclesiæ, in quo imago sua depicta videtur; nunc vero in altari, quod juxta portam, qua itur ad ecclesiam S. Ioannis ad fontes, quod altare Trinitatis vocatur, est firmiter collocatum. Et cum Vita ejus, [ex Chronica Ioannis Diaconi.] & qualiter fuerit ad Episcopatum assumptus, & in eo laudabiliter conversatus, in Chronica haberetur antiqua; nec tamen Legenda, quæ ad honorem ejus in festivitate sua legeretur, scripta aliquatenus appareret, dixit dictus Bernardus Archiepiscopus, se pro bono habere, si Legenda ipsius Sanctissimi Ioannis ab aliquo dictaretur & scriberetur, assumpta materia & forma de Chronica supradicta: quod ipse proposuerat facere, [scripsit Vitam S. Ioannis.] nisi fuisset morte præventus. Nunc quia quod tanto Patri bonum & utile visum fuit, mihi necessarium debuit magis videri; idcirco ego Ioannes Cimeliarcha, [Ioannes Cimeliarcha.] licet omnium Clericorum minimus, secutus voluntatem & affectum prædicti Domini mei Archiepiscopi, invocato divino Iesu Christo auxilio, eodem S. Ioanne suffragante, non ad jactantiam, sed ad reverentiam & devotionem ipsius, curavi, pro posse mei parvi ingenii, vitam & conversationem & mortem suam (juxta quod in Chronica reperi) ad honorem Ecclesiæ Neapolitanæ & Capituli compilare.

ANNOTATA.

a Bernardus vita functus dicitur anno 1262, tertio Nonas Octobris.

b Quare ad Acquarolam vocetur, ait nesciri Chioccarellus; forte ex familiæ cognomine, vel habitationis loco conjicit Caracciolus. Quid si in loco hujus appellationis sepultus, inde cognominatus sit, & hoc cognomento distinctus a Ioanne I.

VITÆ HISTORIA

[2] Igitur ex infimis parentibus procreatus, pauperem cucurrit pueritiam. [Natus pauperibus parentibus.] Cum autem adolevit, non (sicut illa ætas exigit) mundi secutus est illecebras, sed magis elegit, se præceptorum subdere mandatis; quatenus litteris imbutus, soli Domino sciret vacare. Non enim liberalium artium, sed divinæ doctrinæ quæsivit magistros: & totum se Deo offerre cupiebat. Cujus desiderium Dominus misericorditer adimplere dignatus est: nam divinæ doctrinæ eruditor præclarus effulsit: præsertim sic scribere novit, [sacraque doctrina eruditus,] ut ex officio cognomen acciperet, & ab omnibus Ioannes Scriba vocaretur. Pedes quoque ejus raro plateam attigerunt. Simplicitatem columbæ cum serpentis prudentia semper in corde retinuit. Pro convitiis, non malum; sed obedientiam exhibebat: ac per hoc omnibus dulcis, omnibus carus, nutu cœlesti ad Diaconatus promotus est honorem.

[3] [ordinatur Diaconus:] In corde vero illius eadem patientia, eadem perseverabat simplicitas; dolens magis Clericorum quam sua convitia; maxime ex captivitate Tiberii Episcopi decessoris sui, ita ut ægrotaret, afflictus est. Prædictus enim Tiberius Episcopus captus est a Bono, [ob captivitatem Tiberii Ep. dolet:] Consule civitatis, qui contra Dei Ecclesiam, ad cumulum perditionis suæ, cœpit mala peragere: cui cum idem Tiberius obsistere non dubitaret, eligens terreni magis quam cælestis iram incurrere Iudicis; ei jugiter examen comminabatur divinum. Qui Bonus Consul, injecta manu in eum, comprehendit eumdem: atque carceralibus tenebris religatum, arcte in pane & aqua macerabat eumdem. Et cum sic affligeret eum, jussit cunctos terque quaterque congregari Clericos, ut illi S. Ioannem Electum præberent. Hic autem solus, multis conantibus assumere imo invadere eamdem Sedem, absens & contrarius ibat. Ad ultimum multis affectus convitiis, adductus est ante Bonum Consulem; qui feroci pectore, ore garrulo, cœpit fortiter comminari, & post paulum furiis exagitatus juravit, non alium quam ipsum Electum facere. At ille contradicendo clamabat; Præsule meo vivo, non ero Sedis invasor. Vnde Dux valde iratus, per sententiam jussit eumdem Tiberium jugulari, [ne occidatur, agit cum Bono Duce] & totius Episcopii servos possessionesque infiscari, nisi acquiesceret sibi. Tunc B. Ioannes, undique angustiatus, mente per varia ducebatur; hinc formidans, de Præsulis nece pontificatusque clade, cœleste examen; illinc Apostolicam sententiam, & populi infamationem. Sed ubi respectu misericordiæ maluit humanum quam divinum subire detrimentum, ait ad Consulem; Si jurejurando sancire volueris, ut licentiam habeam ingrediendi ad Tiberium Episcopum, & non eum extrahas de suo Episcopio, [& permittit se eligi Episcopum.] nec quamlibet maculam facias corpori suo, licet ad periculum capitis mei, præbebo consensum. Hac promissione percepta electus est, & sublimatus. Tiberio autem Episcopo quantum quietis, quantumque exhibebat humanitatis, non est nostræ facultatis evolvere. Bonus interea Consul, expleto unius anni & sex mensium circulo, defunctus est: cui successit Leo filius ejus.

[4] [a Tiberio pridie mortis laudatur:] His ita peractis, Tiberio Episcopo, in prædicta custodia posito, appropinquavit ultima dies. Qui pridie quam moreretur, residens in pontificali Cathedra, de B. Ioanne Electo talem sermonem fecit ad populum. Scitis, Fratres carissimi, quia peccatorum mole oppressus, justo judicio hominibus absque misericordia traditus sum. Sed Dominus, qui abducit ad inferos tribulationis & reducit, quique cum tentatione proventum facit, ad sustinendum; permisit præsentem filium meum, Dominum Ioannem,, nostram ingredi Sedem, quatenus haberem maximæ tribulationis solatium. Ideoque nolumus vestram latere caritatem, quia de tanta quam erga me impendit humanitate, etsi omnibus membris loquerer, nullatenus illi gratias referre valerem. Tamen quia magis misericordia meæ consolationis, quam præsumptione, meum, vivo me, Episcopatum assumpsit; nulla immineat illi, nec a Romana Sede, nec ab aliis hominibus, condemnatio. Hujus professionis, quam pro illo feci coram Deo & omnibus potestatibus, veritatis testes vos habere decrevi. Hoc jam dicto surrexit de solio, præcipiens se ad lectulum portari; ubi per dies duos Dominum laudans, veniam piaculorum implorans, [eum a morte honeste sepelit:] migravit a seculo: cujus corpus cum veneratione B. Ioannes in ecclesia S. Ianuarii sepelivit.

[5] Sergius itaque animatus ex professione, quam beatus Tiberius Episcopus fecit, apocrisiarios Romam suos destinans, obnixius B. Ioannem Electum inthronizari postulavit. Sed Dominus Gregorius Papa Romanus tam diu hujus petitionem distulit, quoad missa legatione canonice investigaret, [a Gregorio Papa IV] an pontificalem subriperet Sedem. At ubi clericorum & laicorum, simulque ipsius Ducis jurisjurandi satisfactionem accepit, quod nec Sedem voluntarie invasisset, nec aliquid contra Tiberium, sed pro Tiberio egisset, & (ut ipse confessus est coram omnibus) multa ei bona periclitanti impendere studuisset; [constituitur Episcopus:] illico accersitum pontificali eum infula decoravit. Porro factus Episcopus, quantum & qualem se exhibebat, nulla carnis lingua poterit enarrare. Nam omnia se faciebat omnibus, ut omnes lucrifaceret Christo. Senes reverebatur ut patres; juvenes diligebat ut fratres: nulli umquam malum pro malo reddebat, neminem nisi pro suis criminibus increpabat. [excellit in virtutibus,] Quem mœrentem non est consolatus? Sic præerat cunctis, ut ipse magis videretur subjectus. Sic fuit secundum Apostolum Pontifex, ut & testimonium aforis haberet. Non enim nisi pius, nisi justus, nisi sanctus per omnia videbatur.

Quorsum ista? Numquid nos tanti sumus ingenii, ut laudes ejus exprimere valeamus? Exciditne, nos professos, perparum posse de eo effari? Quid ergo? [conficit aurea ornamenta ecclesiæ:] Accingamur ad alia; & hæc, quæ sunt notissima, relinquamus. Ad sanctum ergo Chrisma conficiendum fecit unam de auro ampullam, in cujus labiis nomen suum descripsit. Acquisivit & duo thuribula, ex auro fabrefacti operis: similique labore operatus est Crucem. Codices vero manu propria utiles & plures descripsit. [corpora Episcoporum elevat:] Corpora quoque suorum prædecessorum, de sepulcris in quibus jacuere, levavit; & in ecclesia Stephaniæ sigillatim collocans, aptavit unicuique arcuatum tumulum, ac desuper eorum effigies depinxit.

[7] In eo denique tempore a Theophilo mortuo, filioque ejus Michaële imperante, multæ naves Saracenorum latrocinari cœperunt per Italiam… Tunc Sergius Consul, [Saraceni initio victi,] una cum Nobilibus Neapolitanis, Amalphitanis, Cajetanisque, non in multitudine populorum, sed in misericordia Domini & hujus Episcopi precibus confisus, bellum cum eis est agressus: quibus Saracenis devictis, Domino protegente, celeriter triumphavit. Et quia illorum paganorum victoriam habuit, & etiam Ismaëlitarum qui Licosæ habitabant; magnus exercitus Panormitanorum Saracenorum adveniens, [postea aucti novis copiis,] castellum Misenacium comprehendit: ac deinde Africani, in forti brachio omnem hanc regionem devastare cupientes, Romam supervenere; atque accelerato de cælo judicio, b ecclesiam Apostolorum, & cuncta quæ extrinsecus repererunt, lugenda pernicie & horribili captivitate diripuerunt. Idcirco motus Lotharius Rex, [missos a Lothario Imper. Francos dolo superant:] ferocem Francorum populum contra eos misit: qui celeriter properantes, eos usque Cajetam sunt persecuti. Hi autem Saraceni, solitam molientes stropham, in locis angustis & arduo colle nonnullos audaciores absconderunt. Franci vero ignorantes calliditatem eorum, conabantur super eos viriliter descendere. At illi de latibulo exilientes, irato Deo, primum percusserunt ipsorum signiferum: quo perempto, cunctis terga vertentibus, validissime occidebantur; & nisi Cæsarius, filius Sergii Ducis, qui cum navigiis Neapolitanorum & Amalphitanorum venerat, littoreum cum eis conflictum cepisset, nullatenus a persequendo recedebant. Lætantes igitur, [post tempestate compulsi,] utpote paganissimi, de tanto triumpho, Cajetam urbem capere minabantur: sed Cæsarius, prædicti Sergii filius, ex adverso cum ratibus suis in portu ejusdem civitatis, magis custos quam expugnator divertens, Domini protectione illis resistebat.

[8] Interea Salvatoris omnipotentia, qui humiliat seipsos exaltantes, & in suis viribus gloriantes, tempestivam excitavit procellam, in puppes tantæ superbiæ naufragium comminantem: & perterriti, a Cæsario sibi dari pactionem petierunt, [pactis initis recedunt.] quatenus naves ad terram ducerent, & facta serenitate ad sua citius properarent. Hoc e vestigio nuntiato Sergio Duci, jussit illud sub jurejurando fieri, pavens ne navibus allisis terram caperent. Quo peracto, & serenitate reddita, ire cœperunt. Quibus pelagi vastitatem subeuntibus, excitavit Dominus Austrum, quo dispersi atque demersi, paucissimi ex iis ad sedes proprias remearunt. Eodem quoque anno, supplicatione hujus Sergii Ducis, & Principum Longobardorum, & de consilio ipsius Beati Ioannis, direxit Lotharius Imperator filium suum c Ludovicum, bonæ adolescentiæ juvenem, [alii a Ludovico filio Lotharii coercentur.] propter catervas Saracenorum sub Rege Apuliæ commorantes, omnium fines depopulantes. Qui adveniens, cælesti comitatus auxilio, ex illis Ismaëlitis triumphavit: & sagaciter veniens, divisione Beneventani & Salernitani Principum sedata, victor reversus est.

[9] His ita gestis B. Ioannes Episcopus, vir totius sanctitatis, sensit sibi diem adesse extremum, de quo gaudens & exultans, cupiebat dissolvi & esse cum Christo. Verumtamen & hæc, quæ ante finem suum de Beato Paulino Nolano d viderat, duxi necessario annectenda. Nam ante diem tertium quam de hoc mundo S. Ioannes ad Dominum migraret, retulit omnibus suis Clericis, se vidisse S. Paulinum, [Ante Obitum a S. Paulino apparente visitatus S. Ioannes.] Angelica dignitate vestitum atque ornatum, totum niveum, totumque sidereum, atque odore roseo renitentem; favum etiam candidissimum mellis in manu tenentem, ac dicentem sibi: Frater Ioannes, quid hic facis? Solve vincula tædiorum tuorum, ac veni ad nos: hæc enim esca, quam in manu teneo, apud nos satis abundat. Et cum hoc dixisset, amplexus est eum, & immisit in os partem favi illius: [accepit favum.] cujus dulcedinem atque odorem ita S. Ioannes concupisse se dixit, ut si sibi in ipsa revelatione possibile fuisset, ab ejus vestigiis nullatenus recessisset. Nam excitatus a somno, eadem die, id est, quinta feria, juxta consuetudinem suam, remuneratis omnibus Clericis atque pauperibus, sanus Dominicam Cœnam celebravit. [Salutato populo moritur Sabbato sancto.] Sabbato autem, sexta hora diei, ad ecclesiam lætus processit; ascensoque tribunali, ex more populum salutavit: resalutatus a populo, orationem dedit; collectaque oratione, super altare spiritum exhalavit: & tandem per totam noctem in ecclesia vigilatus est. Postera autem die, id est, Paschæ, illuminatis lampadibus & cereis, cum ingenti e neophytorum pompa, prosequente etiam multitudine populorum, usque ad sepulcrum deductus, gloriosam atque laudabilem sepulturam adeptus est. In qua etiam usque in præsentem diem non cessat ventres fidelium a doloribus sanare, & aliis variis miraculis coruscare, ad honorem & laudem Domini nostri Iesu Christi, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat in secula seculorum. Amen Sedit autem B. Ioannes in Episcopatu annis f septem, & mensibus novem, diebus viginti duobus: & fuit quadragesimus quartus Episcopus Neapolitanus.

ANNOTATA.

a Mortuus est Theophilus Imper. sub finem anni 841, aut initium sequentis: de eo late actum est 10 Februarii ad vitam S. Theodoræ conjugis.

b Anno 846, Sergii II Papæ 3, ut habent Annales Bertiniani.

c Leo Hostiensis lib. 1 Chronici Casinensis cap. 31 asserit, anno 851 Ludovicum Imper. victorem de Saracenis extitisse 9 Maii pridie Pentecostes. Fuerat ante cum consensu patris coronatus Imperator a Leone IV anno 849; imo anno 844 a Sergio II coronatus Rex Lombardorum.

d Ioannes Diaconus hanc apparitionem Ioanni Episcopo factam censet his verbis: Hic tantæ sanctitatis plenus fuit, ut etiam S. Paulinus Nolanæ Sedis Episcopus, sicut in Vita ipsius legitur, eum accersiret, atque evocaret ad Christi gloriam intuendam. Reliqua de hac apparitione supra diximus.

e Idem Ioannes Diaconus hæc verba, Neophytorum pompa prosequenda, habet de jam dicto Ioanne I Episcopo. An Neapolitanorum pompa legendum?

f Imo novem potius: alii undecim habent, ut supra diximus.

DE SANCTO HVGONE
Episcopo Gratianopolitano in Gallia.

ANNO MCXXXII.

[Praefatio]

Hugo Episcopus Gratianopolitanus, in Gallia (S.)

G. H.

[1] Inter illustres viros, qui eximio sanctitatis splendore seculo Christi XI & XII floruerunt, censeri potest S. Hugo, Episcopus Gratianopolitanus in Delphinatu superiore; familiaris S. Brunoni Carthusiæ fundatori, [Tempus vitæ,] & S. Bernardo Abbati Claravallensi. Natus est S. Hugo anno Christi MLIII, Episcopus ordinatus anno MLXXX, cum ferme annorum esset viginti septem, ut infra in Vita num. 5 legitur. [Episcopatus,] Ad Dominum migravit anno ætatis suæ LXXX, consecrationis in Episcopum LII, Christi MCXXXII, Kalendis Aprilis, sexta ante Dominicam Palmarum feria, uti infra num. 33 legitur. Erat annus ille bissextilis, [& mortis.] quo cyclo Lunæ XII, solis XXI, litteris Dominicalibus CB, Pascha celebratum fuit die X Aprilis. Hæc de ejus ætate.

[2] [auxilium præstitum S. Brunoni,] Excepit S. Brunonem anno Episcopatus sui sexto, eumque in condenda Carthusia strenue adjuvit: quo ab Vrbano II Pontifice Maximo Romam evocato, Carthusiam rexit Landuinus, primus S. Brunonis in Vita religiosa socius. Hoc aliisque duobus, qui pro Carthusiæ supremo regimine successerant, vita functis; substitutus est circa annum Christi MCX quintus Carthusianorum Prior Guigo, [amicitia cum Guigone Carthusiano.] mortuus anno XXXVII supra millesimum centesimum; adeoque superfuit annis solum quinque post obitum S. Hugonis, cui sanctißima semper fuit amicitia conjunctus. Qua autem dilectione utrumque amplexus fuerit S. Bernardus Claravallensis, explicat in hujus Vita Gaufredus monachus his verbis: [ambo invisuntur a S. Bernardo:] Cum jam Dei famulus Benardus aliquot in Claravalle annos peregisset, subiit animum ejus, ut S. Hugonem Gratianopolitanum Episcopum & Carthusienses Fratres devotionis gratia visitaret. Quem prædictus Episcopus tam gratanter & tam reverenter suscepit, divinam intelligens in ejusdem hospitis visitatione præsentiam, ut prostratus solo tenus adoraret. Videns autem servus Christi Episcopum, ætate grandævum, celebrem opinione, sanctitate conspicuum, coram se procidentem, vehementer expavit, ipse quoque pariter corruens ante eum: & ita demum susceptus in osculo pacis, humilitatem suam tanti viri veneratione confusam, non sine gravi gemitu causabatur. In cujus pectore singularem obtinuit ex eo tempore locum, ut fierent deinceps duo illi filii splendoris, cor unum & anima una, & se invicem fruerentur in Christo. Sicut enim Regina Saba de Salomone testatur, uterque sese in altero longe amplius, quam fama vulgasset, invenisse gratulabatur. Carthusiæ quoque a viro reverendissimo Guigone Priore, & a ceteris Fratribus, eodem affectu & eadem veneratione, susceptus est servus Christi; exultantibus illis in gaudio, quia qualem eum per epistolam prius noverant, talem invenerunt & præsentem.

[3] Hæc ibi. Extant inter epistolas S. Bernardi duæ ad dictum Guigonem num. 11 & 12, ex quibus quilibet, facile potest advertere, quanta tunc sub dicto Guigone in Chartusia vitæ sanctitas & puritas floruerit. At quanta Guigoni aliisque Carthusiæ majoris monachis fuerit rerum omnium, pro Ecclesiæ defensione, cum S. Hugone communicatio, indicat epistola horum omnium, anno MCXXX ad Concilium Iotrense pro justitia congregatum, cum B. Thomas, [ambo scribūt ad Episcopos in Concilio Iotrensi,] Prior Abbatiæ S. Victoris Parisiensis, esset crudeliter ab impiis pro justitia occisus. Epistolæ dictæ hæc est inscriptio: Dominis & Patribus in Christo reverendissimis, Archiepiscopis, Episcopis, & ceteris religiosis personis, in præsentem locum defendendæ justitiæ gratia congregatis, Hugo Ecclesiæ Gratianopolitanæ vocatus Episcopus, & filii ejus; Carthusiensium pauperum servus inutilis Guigo, & qui secum sunt Fratres; agenda cognoscere, cognita viriliter adimplere, per Christum Dominum nostrum. Omittimus ipsam epistolam recensere, Concilio Iotrensi insertam; de ipso B. Thoma acturi ad XX Augusti: cujus Vitam & Martyrium a se anno MDCLXV editum, nobis obtulit Philippus Gourreau, dictæ Abbatiæ Prior.

[4] Erat eo tempore, cum Iotrense Concilium haberetur, Innocentius II Papa in Galliis: qui ad Archiepiscopos Remensem, [Ab Innocentio II Papa Sanctis adscribitur S. Hugo,] Rotomagensem & Turonensem, eorumque Suffraganeos litteras dedit, atque ad vindicandam dicti Prioris necem incitavit. Huic Pontifici optime innotuerant Guigonis & aliorum Carthusiensium sancti mores atque virtutes, & intima animorum conjunctio cum S. Hugone: quem anno sui Pontificatus tertio pie ac sancte mortuum, anno dein Pontificatus quinto Sanctorum catalogo adscripsit in concilio Pisano, anno Christi MCXXXIV: uti indicat in epistola, Pisis scripta X calendas Maii, ad Guigonem Carthusiæ Priorem; huic mandans, ut vitam ac miracula S. Hugonis diligenter describeret. Priorem præcepti Apostolici partem explevit Guigo, qua res gestas S. Hugonis a prima nativitate ad obitum usque deduxit: alteram vero partem, quæ ejus coruscantia miracula debebat complecti, non attigit; [Vitam scribit Guigo,] morbis & morte, ut remur, impeditus; anno, ut diximus, MCXXXVI vita functus. Erat autem Guigo, de Castro Valentinensis diœcesis (verba sunt Petri Sutoris lib. 2 Vitæ Carthusianæ tract. 5 cap. 7) claris ortus parentibus, ingenio præstans, memoria tenax, clarus eloquio, exhortatione efficacissimus, litteris secularibus & divinis mirum in modum eruditus, nec minus conversatione quam doctrina venerabilis; qui quintus post S. Brunonem majoris Carthusiæ Prior effectus, antecessores suos fama & auctoritate longe præcessit, & rigorem ordinis observavit ad unguem. Hæc ibi. Habemus hanc Vitam in duobus codicibus antiquis optimæ notæ in pergameno, quam cum Suriana editione collatam nostris annotationibus illustramus. Eamdem in compendium contractam ediderunt Vincentius Bellovacensis lib. 27 speculi Historialis cap. 8, Petrus de Natalibus lib. 4 cap. 22, Petrus Dorlandus lib. 2 Chronici Carthusiensis cap. 1, Zacharias Lippelous, Franciscus Haræus, & paßim alii Vitarum hujusmodi collectores.

[5] [Nomen infastis.] Nomen S. Hugonis extat variis Fastis sacris adscriptum, tam manu exaratis quam prælo editis. Ex his sunt Grevenus & Molanus, in auctario Vsuardi; Maurolycus, Galesinius, Canisius: & ex Monasticis, Wion, Menardus Dorganius. Bucelinus et longum encomium, texuit: Natalibus Canonicorum adscripsit Constantinus Ghinius: in Martyrologio Gallicano pluribus eum laudat Saussajus: cum quibus omnibus ita celebratur in Martyrologio Romano: Gratianopoli S. Hugonis Episcopi, qui multis annis in solitudine vitam exegit, & miraculorum gloria clarus migravit ad Dominum.

EPISTOLA INNOCENTII II PAPÆ.

Hugo Episcopus Gratianopolitanus, in Gallia (S.)

BHL Number: 4016

Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Guigoni, Priori Carthusiensi, salutem & Apostolicam benedictionem. Divinis respondentes beneficiis, cognita vita ejus, & auditis quæ per B. Hugonis merita fiunt miraculis, supernæ majestatis clementiam collaudavimus, [Iubet Vitam & miracula conscribet.] & Archiepiscoporum, Episcoporum & Cardinalium, atque aliorum qui nobiscum aderant communicato consilio, ipsum inter Sanctos & electos honorari præcepimus, & diem ejus assumptionis cum gaudio solenniter celebrari. Quia igitur ipsius vita, quam pie duxit in corpore, & a miraculorum coruscatio, qua Deus eum facit apud homines præfulgere, tuæ maxime dilectioni non extant incognita; auctoritate B. Petri & nostra tibi mandamus, quatenus ea quæ tibi super hoc nota fuerint, diligenter describendo posterorum memoriæ tradas: ut & Deus honoretur in Sancto, & Clerus legens ac populus audiens gratias agant Domino, atque ipsius intercessione peccatorum veniam percipere mereantur. Orantes pro vobis, dilectos filios nostros Carthusienses Fratres per te in Domino salutamus ac benedicimus. Data Pisis b X Kalend Maij.

ANNOTATA.

a Videtur Guigo voluisse miracula tractatu singulari describere, cum ea in hac Vita non attingat: sed eorum necdum vestigium reperimus.

b Anno 1134.

VITA
Auctore Guigone, Priore Carthusiensi, coævo. Ex duplici MS. & Surio.

Hugo Episcopus Gratianopolitanus, in Gallia (S.)

BHL Number: 4016

AUCTORE GVIGONE CARTHUS.

PROLOGVS
Ad Pontificem Romanum.

Domino & Patri carissimo, ac reverendissimo, Sedis Aopstolicæ Pontifici, Innocentio, Chartusiensium pauperum servus inutilis Guigo, perpetuam salutem & pacem in Domino, & si quid apud Deum tanti potest peccatoris oratio.

[1] Non pepercit nostræ vel verecundiæ vel imperitiæ Apostolatus vestri imperiosa dignatio. Sicut enim huic opusculo præ fixæ vestræ Serenitatis indicant litteræ, B. Petri auctoritate & vestra mandastis, ut vitam B. Hugonis, Gratianopolitani Episcopi, noscendam posteris, scripto commendaremus. Rogaverant quidem idipsum jam pridem complures alii, sed maxime non spernendæ auctoritatis a Arialdus & b Hugo, c Mauriennensis & Gratianopolitanus Episcopi: e quibus prior habitu & vita regularis, beati viri in tractandis ecclesiasticis rebus per triginta fere comes extitit annos; posterior vero ex nobis monachus, ita ei in ecclesiastico regimine successit, ut propter diuturnam ac vehementem infirmitatem ipsius, in ejus locum, [Auctor, ut obediat Paæ, etiam infirma valetudine scribit.] ipso petente vestraque pietate jubente, priusquam obiret ipse, consecraretur. Et erga eos quidem, quos præ longa familiaritate vel convictu latere non poteram, nostra nos imperitia seu verecundia, & quæ forte non minus impediebat carnis infirmitas, sufficienter poterant excusare: ad tantæ vero pondus auctoritatis, ne mutire quidem præsumpsimus; ne, dum ei non obedimus cui totus commissus est mundus, eum offenderemus a quo factus est mundus; & dum apud homines vitamus imperitiæ confusionem, apud Deum incurreremus damnationem. Obsecramus autem eos qui hæc legerint, ne tanti sanctitatem Patris, nostra non solum facundia sed & cogitatione longe majorem, ex ista scriptura metiantur, & maxime, ne putent, nos, ultra quam sua postulant merita, nostris eum sermonibus efferre potuisse. Tantum enim abest ut sanctitatis illius magnitudinem plus æquo valuerimus, quasi favorabiliter, extollere; ut nec illam ipsam sanctæ conversationis ejus prærogativam, quod sine fictione dicimus, tum propter imperitiam, tum propter sermonis inopiam, ut erat dignum, potuerimus explicare.

ANNOTATA.

a Arialdus, in MSS. nostris Airaldus, & Ailardus, alibi Ayrardus, ex monacho & Priore Carthusiæ Portarum, diœcesis Lugdunensis, factus Episcopus anno 1145, mortuus an. 1167.

b Hugo II, ex Professo Carthusiæ Majoris, Episcopus Gratianopolitanus, dein an. 1153. factus Archiepiscopus Viennensis.

c Maurienna, vulgo S. Ioannis de Morienne, ad Arcum fluvium e monte Ciniso defluentem, in Ducatu Sabaudiæ, versus Orientem, distans Gratianopoli XL M. P. sed montibus interrupto itinere.

CAPVT I.
S. Hugonis parentes, studia, Canonicatus.

[2] Cum ergo præfati Patris sanctissimi mores & opera Deo placentia, sufficientem sermoni adeo præstent materiam, ut non solum nostram, sed & quorumlibet vincant facundiam; carnis ejus tacendam ex toto duceremus originem; [S. Hugo] eo quod indifferenter de bonis bonos, de malis malos, de bonis malos, & de malis bonos, per divini judicii inscrutabilem altitudinem, nasci quotidie nullus ignoret; nec referat aliquid, qualibus sit ortus quisque parentibus, sed qualibus vixerit moribus; nec augmenta conferat meritorum, potentia, divitiis & nobilitate terrena claruisse, sed hæc omnia pro Christo contempsisse: cum videamus & Dominum pauperibus ortum parentibus, & in Apostolis insigniores sumptos ex piscatoribus. Unde & Beatus ad Corinthios scribens Paulus; Videte, inquit, fratres, vocationem vestram: quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: & infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: & ignobilia mundi & contemptibilia elegit Deus, & ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret: [in agro Valentinensi natus,] ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. [1. Cor. 1. 26] Verum quoniam ii qui de virtutibus tractavere Sanctorum, etiam carnales inveniuntur non tacuisse natales, dicamus & nos breviter, quod B. Hugo, natione Valentinensis, loco juxta a Isaram fluvium sito, cui Castrum novum nomen est, parentes habuit & secundum seculi dignitatem non infimos, & (quod excellit) sanctitatis prærogativa conspicuos. E quibus pater, Odilo nomine, [patre Odilone,] præter alia quamplurima, quæ militari licet in habitu laudabiliter gessit vel habuit, veritatis & castitatis amator extitit. Nam & mendacia, ingenua mentis affectione, Religiosis quam plurimis amplius evitabat: & licet duas, priore defuncta, citius fuerit sortitus uxores; nullos tamen, quod his temporibus & hac temporum labe (presertim in potentibus) monstro simile ducitur, præter uxorios est expertus amplexus. Idemque ipse ævo jam gravis, sanctissimo monente filio, tanto fervore contempsit seculum; ut senectutis immemor & delicatæ consuetudinis, duras, quas Carthusia propter verba labiorum Dei custodit, vias aggredi non dubitaverit: ubi annis fere decem & octo in tanta sobrietate, [dein monacho Carthusiensi;] tanta vixit humilitate, ut cunctis ibidem Deo famulantibus carus, cunctis haberetur veneratione dignissimus. Cui viam universæ carnis ingressuro (erat quippe ferme jam centenarius) venerabilis affuit filius, eumque propriis & inunxit & sacra Communione replevit manibus: expletoque condigna veneratione tam sancto funere, obitus diem, sicut & matris, eleemosynis, quoad vixit, celebrem duxit & sacrificiis.

[3] Quæ videlicet venerabilis mater ejus, cum post abscessum viri (præter quem nullum penitus noverat) vellet & ipsa cuncta relinquere; [matre tum en ædibus propriis sancte vivente & mortua:] quia feminarum religiosarum rara tunc erant monasteria, pii filii salubribus instructa monitis, continentiæ & eleemosynis, orationibus atque jejuniis, ac reliquis sanctis operibus in domo propria, quod reliquum erat impendit temporis; filios etiam suos, militaribus strenuos actibus, ab immoderatis, quantum poterat, frænans excessibus. Cui decumbenti, ea qua obiit ægritudine, optata filii, adest præsentia; adoranda tradit mysteria, extrema non multo post sepulturæ solvit obsequia; prompta solvens obedientia, quod imperat Deus lege Mosaica, dicens, Honora patrem tuum & matrem, ut sis longævus super terram. [Ex. 20. 12.] De qua utique terra Psalmista Domino dicere creditur: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium. [Ps. 141. 6.] Hæc autem dicere fuerat solita, [ab ea ut Sanctus prævidetur in somnio:] quod dum prægnans suis eum ferret visceribus, visum sibi per somnium fuerit elegantem creasse parvulum, quem sistendum Dei conspectibus, Sancti (in quibus & Beatus erat Petrus) deferebant in cælum. Hinc factum est, eadem adnitente, ut discendis applicaretur litteris: sperabatur enim (nec frustra) singularis apud Deum gratiæ futurus & meriti.

[4] Amavit autem studia litterarum non mediocriter: propter quæ etiam in exteras profectus regiones, [magna præditus verecundia studia absoluit:] multa sustinuit. Inerat quippe illi, & usque ad ultimam senectam inesse non destitit, verecunda sobrietas; quæ eum & inter suos etiam necessariorum sæpe cogebat ferre inopiam; dum nec amicis, si quid eum angebat, pudore victus poterat confiteri: quo quasi fræno a multis comprimebatur illicitis. Cum autem a scholis reversus, Valentiæ, ubi majoris Canonicus erat ecclesiæ, inter seculares & lubricos, juvenis licet, pudibundus demoraretur & sobrius (statuerat enim, sicut ipse dicebat, ab omni deinceps contaminatione immunem se, Deo juvante, servare) contigit Dominum Hugonem, Galliarum omnium ex præcepto beatæ memoriæ b Gregorii septimi Legatum, ad eamdem venire civitatem; virum scilicet in ecclesiasticis negotiis strenuum & famosum, c Ecclesiæ Diensis tunc Præsulem, postea Lugdunensem Archiepiscopum. Qui cernens juvenem elegantem vultu, statura procerum; eloquio temperatum, moribus verecundum; edoctusque ab eis, qui noverant, cujus esset eruditionis & generis; &, ut erat tam in rebus humanis quam divinis ingenii perspicacis, [Canonicus Valentinus adhæret Hugoni, Legato Apostolico, Episcopo Diensi.] agnoscens in eo magna quædam futuræ probitatis & sanctitatis insignia; hilariter & affabiliter amplexatus est, rogans ut ad se veniret, suorum certaminum comes futurus & particeps: quibus non solum adversus laicos, qui ecclesias, decimas ac cœmeteria sacrilege detinebant; sed & contra Sacerdotes, quorum vitam inhonesta conjugia maculabant; Simoniacos etiam, qui cupiditate cæcati, sacra profanaque miscebant, paucis juvantibus, acerrimus insudabat. Quod ipse libenter amplexus est.

ANNOTATA.

a Supra Valentiam Rhodano influit Isara, ad quem adjacet Castrum novum, adhuc hoc tempore Chasteauneuf dictum. Perperam Wion in Notis ad Martyrol. Benedict. Valentiam Hispanicam aßignat.

b S. Gregorius VII. Papa, ante Hildebrandus dictus, creatus 22 Aprilis an. 1073, mortuus an. 1086 die 25 Maii, quo inscriptus est Martyrol. Rom.

c Diensis Episcopus creatus est Hugo an. 1073, ac translatus ad Archiepiscopatum Lugdunensem an. 1092.Est sita urbs in meditullio Delphinatus, Valentia distans diei itinere.

CAPVT II.
Episcopatus Gratianopolitanus susceptus.

[5] Aliquanto de hinc temporis exacto spatio, idem Legatus apud Avenionem, non ignobilem Provinciæ civitatem, grande celebravit a Concilium, in quo multa ad Dei honorem & Ecclesiæ utilitatem præconio digna patravit. Ad hoc Concilium, Episcopo carentes & Episcopum quærentes, Gratianopolitani venere Canonici; compertoque præfatum juvenem conventui interesse præsenti, petierunt suppliciter, suffragante Concilio, ab ejus venerabili Patrono, cui gratæ officium societatis exhibebat, ut hunc sibi daret sine dilatione Episcopum. Quibus ille protinus gratulabundus assensit, [Petitus in Episcopum] tum dilecti comitis gaudens honoribus, tum Ecclesiæ favens profectibus, cujus etiam sacris officiis futurum non dubitabat opportunum. At vero ille, repentino timore concussis ab imo visceribus, toto reniti corpore, magnisque clamare vocibus; & sese ætate, scientia, & postremo moribus & vita tantis mysteriis imparem cœpit affirmare, nec ullatenus pati, in suæ salutis periculum, sua vilitate officia veneranda fœdari. Quam utique de se sententiam, profundissima humilitate conceptam, usque ad finem non exuit: semper enim, in quantiscumque sanctitatis & bonorum profectibus operum, inutilem se servum & Pontificatus administratione indignum protestari non erubuit; semperque ad deponendum, [præ humilitate diu refugit.] sicut ex consequentibus liquebit, paratus fuit. Vir autem profundi consilii, qui prædictis eum concesserat Clericis; etsi gaudebat, quod in hac ætate & habitu (erat enim habitu secularis, [tandem per suasus admittit:] & annorum ferme viginti septem) honores non modo non appeteret indebitos, sed & repudiaret oblatos; cœpit tamen, rationabili qua pollebat facundia, ejus erigere trepidationem, solari verecundiam, frangere pertinaciam; asserens, in talibus vel subeundis vel portandis oneribus, non de sua quemquam virtute, sed de Dei potius debere benignitate præsumere; a quo deberet sperare bonum quod deerat; & ad quem referre quidquid acceperat. Hujus itaque & ceterorum, qui aderant, virorum gravium consolationibus fractus atque hortatibus, tandem aliquando cessit electioni.

[6] Præerat autem eo tempore Viennensi Ecclesiæ Archiepiscopus, b Garmundus nomine, quem propter simoniam, cujus sustinebat infamiam, sibi manus imponere non admisit. Cunctis itaque, præter Episcopi, a non sine reverentia memorando Legato sumptis Ordinibus, [promotus ad Sacerdotium adit Summū Pontificem:] eodem comitante profectus est, ut a Sedis Apostolicæ summo consecraretur Antistite. Ubi dum, consecrationis statutum opperiens diem, commoraretur; in ipsis quodammodo divinæ servitutis initiis, & in primis sacræ militiæ tirociniis, gravissimam hostis antiqui impugnationem, rudis & talium inexpertus, incurrit: quæ sanctam ipsius animam, usque ad illam ægritudinem, qua & decubuit moriturus, [infestatur tentatione blasphemiæ,] die noctuque, nunc acrius, nunc mitius, non destitit excruciare. Quia enim sanctæ conversationis & illustrium operum insignibus meritis, magnam in populo Dei famam, magnam fuerat habiturus & gloriam; ne forsitan extolleretur, Angelum satanæ, sicut & beatus Apostolus, qui se colaphizaret, accepit. [2 Cor. 12, 7] Sic etiam apud Prophetam Zachariam, Jesu sacerdoti magno, veri Salvatoris mysterium præferenti, Satan stabat a dextris, ut adversaretur ei. [Zach. 3, 5] Nec hoc mirandum; cum conditorem & rectorem omnium Deum, humana carne vestitum, impiis ausibus tentare præsumpserit; & postremo, ostensis totius mundi regnis cum sua gloria, Hæc, inquiens, omnia tibi dabo, si prostratus adoraveris me, idololatriæ etiam scelus persuadere conatus fuerit. [Math. 4, 9] Sicut ergo ipsi Domino incredibili præsumptione idololatriam, sic & ejus servo suggerebat viperea machinatione blasphemiam; scilicet ut de Deo, vel de his quæ ad Deum pertinent, aliquid cogitaret indignum. Sed sicut a Domino, sic, eodem juvante, ab ejus servo victus & confusus abscessit.

[7] Cum igitur impugnationem, ut diximus, insuspicabilem sensisset hostis antiqui; reputans ne forte indignatus adversum se fuisset Dominus, quod eligentibus se cesserat vel invitus; electioni in se factæ abrenuntiare modis omnibus deliberavit, & sacras administrationes, quibus indies se magis ac magis deputabat indignum, nullo pacto contingere. Quam deliberationem, ut putabat, saluberrimam, simul cum ipsa tentatione, ab imo corde lacrymis profusis atque suspiriis, ei, qui se duxerat, festinavit ostendere. At ille defectu ejus, & nimio (quamquam a religione profecto) timore, ex parte interim rationabili responsione sedato, ad memoratum Papam pergere, & quidquid ejus angebat animum (utpote Christi Vicario) totum revelare suasit. [eam indicans summo Pontifici liberatur,] Quod cum humiliter devoteque fecisset, tanta consolationis ab ejus ore sagina perfusus est, tantumque erga se dilectionis expertus affectum; ut de hac ipsa, quæ in desperationem eum pene compulerat, tentatione gaudere, & felicioris insuper spei materiam sumere cogeretur. Docuit enim beatus Papa, utpote in rebus his nec rudis nec inexpertus, arguere Dominum & castigare quos diligit, & omnem filium flagellare quem recipit: & ideo quanto durius cordi ejus imposuerat flagellum, tanto evidentius paternæ in eum dedisse dilectionis indicium. Præsensisse etiam jam jamque diabolum, quanta per eum ipse damna passurus, quanta Dei populus virtutis foret incrementa sumpturus: & idcirco omnes inveteratæ malignitatis insumere conatus, ut a sacris eum quoquo modo deterrere possit officiis; permittente Deo, ad ipsius quidem ignominiam & pœnam, ad hujus autem coronam & gloriam.

[8] [& ab eo consecratur Episcopus:] Hujusmodi sermonibus, & veritate plenis & auctoritate roboratis, non quidem tentatione penitus extincta, sed tamen consolatione suscepta, animæquior effectus, consecrationem ab eodem post modicum suscepit Episcopalem. Tantus autem & in ipsa consecratione, & toto illo quo ibidem demoratus est tempore, illius viri tanti amor in eum ostensus est: ut patenter ostenderetur, divinæ in eo gratiæ magnum aliquod præsensisse præsagium. Sed & comitissa c Mathildis, [necessaria procurante Comitissa Mathilde.] habitus quidem feminei sed animi per cuncta virilis, quæ rerum humanarum tumultus atque pericula, instar prophetissæ Deboræ, prudenter sedare & fortiter noverat tolerare; in suo Deum venerans famulo, diei consecrationis ejus necessaria cuncta subministravit; pastoralem, quo diu usus est, baculum dedit; additis Psalmorum secundum B. Augustinum explanationibus, cum B. Ambrosii volumine, cujus est titulus, De officiis: totoque quo deinceps tempore vixit, tamquam verum Dei famulum sincera devotione specialiter honoravit & coluit, sitiens ejus instanter & consiliis instrui & oratione defendi.

[9] [Depravatos mores in diœcesi repertos,] His ita non solum prospere sed & religiose peractis, ad susceptam reversus: Ecclesiam, invenit Clerum & populum, in divinis nimis rudem & incompositum, & sanctarum observationum in tantum inscium, ut non solum gradus inferioris Clerici, sed & Sacerdotes uxores ducerent, nuptias publice celebrarent, emere ac vendere sancta non hæsitarent, ecclesias, oblationes, decimas & cœmeteria laici, & eorum ditioni Sacerdotes subditi possiderent; usurarii sive fœneratores injusta ex alienis damnis lucra coacervarent, nec ob hoc tamen minus eorum aliqui vel ecclesias intrarent, vel mysteria sacrosancta perciperent: adeo erant omnes disciplinæ totius expertes. Porro substantia domus episcopalis, dissipantibus non tam Episcopis quam tyrannis qui præcesserant, pene fuerat tota consumpta: unde multas ibidem etiam necessarii victus inopias per plures pertulit annos; eo quod nec illicitis contractibus (sicut pluribus mos est) suas indigentias supplere volebat; & mutuare, unde redderet non habere se cogitans, minime præsumebat. [magno labore emendat.] Verum tot & tanta suscepti populi vitia vel peccata, quanta vigilantia quibusve prædicationis & disciplinæ flagellis persecutus fuerit; quos ibidem labores, quos discursus, quasve solicitudines insumpserit; quæ jejunia, quas vigilias, quas psalmodias, quos gemitus, quas preces, quosque lacrymarum imbres, ad propitiandum pro eis Dominum, paterna pro eis compassione profuderit, non est nostræ facultatis evolvere. Sed nec, quis ex tantis laboribus provenerit fructus, nostris exponi verbis aut potest aut opus est; cum rerum in melius manifesta mutatio idipsum cernentium evidenter ingerat oculis.

ANNOTATA.

a Anno 1080, in quo, deposito Achardo, Gibilinus factus est Arelatensis Archiepiscopus.

b Guarmandus aliis, sedit ab anno 1077 ad 1083.

c Acta collegit & edidit Italice Franciscus Maria Florentinius. Plurima de ea dicuntur in Vita S. Anselmi Ep. Lucensis, a nobis edita ad diem 18 Martii, potißimum cap. 2.

CAPVT III.
Monachatus Cluniacensis per annum. Frequens in Carthusia cum S. Brunone & aliis conversatio. Inter afflictiones donum lacrymarum.

[10] Ipse vero interim, pennatorum in Ezechiele animalium, coram sua semper facie gradientium, sedulus imitator, sese ante se ponere, & sua vel pericula vel profectus subtili examinatione discutere non cessabat. Contemplans itaque suam vel ætatem, vel morum imperfectionem (in quam præcipue usque ad mortem mentis oculos intentos & ipse habuit & alios habere persuasit) & suscepti pondus officii, necdum duobus post consecrationem expletis annis, contemptis omnibus, a Casæ Dei ordinis Cluniacensis, factus est monachus: [Fit monachus Cluniacensis:] ibi quippe majus tunc paupertatis & humilitatis studium visebatur. Ubi Sanctorum, quorum ibidem aderat copia, virorum succensus exemplis; eosque suis, quamquam novitius, non minus ipse succendens, annum fecit; cum ceteris bonis, tum præcipue humilitate (cujus præ cunctis virtutibus sectator extitit indefessus) cunctis amabilis. Ita namque sese gerebat, ut cunctorum imitatione pariter & veneratione dignus existeret. Post hoc cogente, [cogente S. Gregorio VII redit ad Episcopatū:] qui se sacraverat, memorato Sedis Apostolicæ Præsule Gregorio septimo, ad Episcopatum a monasterio, quo fervens intraverat, ferventior est reversus; ex unius anni studiis tanta virtutis incrementa reportans, quanta de diuturnæ vitæ laboribus vix assolent multi: pro claustro circumspectionem habens pervigilem, qua non tantum sui sensus corporis, sed & cogitationes comprimeret cordis: pro Abbate justitiam, a cujus mandatis nec prosperis unquam potuit nec adversis abduci: pro congregatione autem religiosos (quibus, propter illud, Cum sancto sanctus eris & cum viro innocente innocens eris, carere numquam voluit [2 Reg. 22, 26]) socios imo totam universaliter Ecclesiam, quam tam sinceræ dilectionis complectebatur affectu, ut ejus nec adversa nec prospera inconsussis posset tolerare visceribus. Nam juxta illud Apostoli, Quis infirmatur, & ego non infirmor? quis scandalizatur, & ego non uror? [2 Cor. 11 29] semper Ecclesiæ & lætabatur prosperis & & torquebatur adversis.

[11] In his agebat, & ecce tribus necdum in Episcopatu, post monasterii reditum, completis annis, adest. Magister b Bruno; vir religione scientiaque famosus, honestatis & gravitatis ac totius maturitatis quasi quoddam simulacrum. [S. Brunonem cum sociis Benigne excipit:] Habebat autem socios Magistrum Landuinum (qui post eum Carthusiæ Prior extitit) duos Stephanos, Burgensem & Diensem, (hi c S. Rufi Canonici fuerant, sed desiderio vitæ solitariæ ei, Abbate favente, sese conjunxerant) Hugonem etiam, quem cognominabant Capellanum, eo quod solus ex eis Sacerdotis fungeretur officio; duos laicos, quos appellamus Conversos, Andream & Guarinum. Quærebant autem locum eremiticæ vitæ congruum, [juvat in condenda Carthusia:] necdumque repererant. Hac ergo spe, simul & suavi sanctæ conversationis ejus odore trahente, ad virum sanctum venerunt. Quos ille non solum gratanter sed & reverenter suscepit, tractavit, & voti compotes fecit. Ipso namque consulente, juvante, comitante, Carthusiæ solitudinem intraverunt atque extruxerunt. Viderat autem circa id tempus per somnium in eadem solitudine Deum, suæ dignationi habitaculum construentem; stellas etiam septem, ducatum sibi præstantes itineris. Erant vero & hi septem. Quapropter non istorum tantum, sed & qui successerunt eis, consilia libenter amplexus est; & usque ad mortem Carthusiæ habitatores consiliis fovit semper & beneficiis.

[12] [cumiis vivit humillime:] Licet vero & prius divini amoris totus arderet incendiis; non aliter tamen ad disciplinæ cælestis exercitia eorum exemplis & familiaritate inferbuit; quam si flammanti quis faci plures circumponat alias ardentes. Erat cum eis, non ut Dominus aut Episcopus, sed ut socius & frater humillimus, & ad cunctorum, quantum in ipso erat, obsequia paratissimus; adeo ut vir venerabilis Guilhelmus, Prior tunc S. Laurentii, postea d S. Theofredi Abbas, Magistro Brunoni etiam ipse religiosa devotione non mediocriter alligatus, B. Hugonis contubernalis (bini quippe tunc per singulas inhabitabant cellas apud Magistrum Brunonem) non leviter conquereretur, quod pene omnia, ad humilitatem spectantia, intra cellam sibi præriperet officia; [a S. Brunone ad Episcopatum remittitur:] & Episcopus non secum, saltem ut socius, sed potius conversaretur ut famulus: non licere sibi tristis asserens ex servilibus operibus quidquam attingere, quæ juxta morem debebant per vices efficere, eo sibi cuncta præripiente. In tantum autem eremum devotus incolebat & sedulus, ut eum Magister Bruno nonnumquam exire compelleret, Ite, dicens, ite ad oves vestras; eisque, quod debetis, exolvite. Eo tempore, magnæ paupertatis & humilitatis ardore succensus, voluit equitaturas suas cunctas vendere, & diviso pauperibus pretio, propriis pedibus in prædicatione discurrere. Sed homo profundi cordis, Magister Bruno scilicet, cujus consiliis non aliter quam præceptis obtemperabat Abbatis, non consensit; timens ne apud se forsan extolleretur, aut a ceteris de singularitate judicaretur Episcopis; aut (quod dubium non erat) idipsum propter asperitatem & inæqualitatem itinerum consummare non posset.

[13] Factum est autem, ut, dum contemptis carnalibus, spiritualia zelo ferventiore sectaretur, [intergraves capitis & stomachi dolores & tentationes,] præ nimiis vigiliis, jejuniis & lectionibus, orationibus & meditationibus, & reliquis sacris exercitationibus, capitis & stomachi gravissimam decideret in ægritudinem, cujus molestiis & cruciatibus, omni fide frequentioribus & acrioribus, per quadraginta ad minus annos, quoad vixit, nequaquam caruit: atque ita ad illum, cujus supra meminimus, satanæ angelum, quo multiplicius colaphizatus minus extolleretur, alter est additus. Quantum autem his duabus afflictionibus, tentatione videlicet & ægritudine, [consolationibus divinis recreatur.] tamquam aurum in fornace, decoctus atque purgatus, in spiritualem erga Deum devotionem, & in omnium afflictorum veram compassionem excreverit; nec ipse adhuc vivens ad plenum, si vellet etiam, posset exponere. Quo enim per hæc magis affligebatur, eo vehementius spretis, quæ mundi sunt, in Deum, refugium verum & unicum, totus efferebatur; voluptatem inde, sicut ajebat, tanto pleniorem hauriens atque suaviorem, quanto fuerat angustiam passus acerbiorem, juxta illud Psalmi, Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam. [Ps. 93 19] Hujusmodi e alteritatum in eo ad finem usque non cessavere vicissitudines: nunc enim in superna totis viribus spiritalibus erectis oculis, gustando & videndo quoniam suavis est Dominus, ineffabilibus recreabatur gaudiis; nunc infirmitatis humanæ pondere relapsus ad solita, prioribus non vacabat angustiis. Utrobique lacrymæ: ibi pro gaudio, hic pro tædio. [Gratia lacrymarum donatur:] Quid plura? Factæ sibi fuerant lacrymæ suæ panes die ac nocte: non has illi prospera, non has siccabant adversa: vix legere, vix psallere, vix sine his divina meditari. Adeo namque harum in eo excreverat gratia, ut frequenter nec edenti, nisi frænatæ, deessent: multoties enim per has sibi & sociis convivium, maxime aliquot ante finem annos, vel impediebatur, vel fuscabatur.

[14] Habebat quippe lectorem, a quo sanctos codices, quorum non paucos scribi fecerat, [etiam cum ad mensam audiret legi sacros codices,] & alibi & præcipue sibi ad mensam legi faciebat, ut duplicatis deliciis sese suosque saginaret. Cumque lectori de divinis vel severitatibus vel miserationibus aliquid occurrisset insigne, idipsum bis aut ter dicere compellebat: nec mora, spiritali per Scripturam voluptate gustata, concussis ab imo visceribus, tantis lacrymarum infundebatur irriguis, ut voluptatem ventris & gutturis, & sibi funditus tolleret, & in sociis temperaret. Edocti itaque per experientiam comites, cum tales motus cernerent imminere, innuebant lectori cedere, & aliquantisper a legendo cessare, ut taliter molestiam hanc possent ad tempus declinare. Hanc autem divini muneris gratiam peccatores, [aut confitentium peccata audiret.] ob confessionem ad eum venientes, vel maxime sentiebant: clementer enim hos humiliterque suscipiens, patientissime audiebat; aliquando flens ipse cum flentibus, aliquando vero ad lacrymas suis eos excitans fletibus: quod uno liquebit sufficienter exemplo. Vir Deo carus f Gauterius, cognomento Calnesius, qui apud nos in monachatu diu laudabiliter vixit & obiit, solebat referre; quod cum in seculo positus, suas ei confiteretur offensas (erat enim in Ecclesia Gratianopolitana litteris & honore præclarus) incubuerit ipse super caput ejus, & tantam vertici lacrymarum infuderit copiam, ut madefactis capillis, deorsum etiam rivuli per confitentis ora defluerent. Porro mulierum confessiones non minus caute, quam benigne suscipiebat: non enim in angulis, aut obscuris aut secretis locis eas audire solitus erat; sed potius ubi a pluribus conspici posset: & aurem quidem satis familiariter applicabat, oculorum autem in alteram partem vertebat adspectum; auditum solum, propter insidias diaboli, hujusmodi negotiis asserens applicandum.

ANNOTATA.

a Casa-Dei monasterium in Arvernia, fundatum a S. Roberto primo ibidem Abbate, mortuo anno 1058 die 24 Aprilis, ad cujus Acta plura de illo monasterio dicentur. Wion perperam S. Hugonem appellat Abbatem Caslesiensem.

b Hæc latius referuntur in Vita S. Brunonis, ad 6 Octobris, hinc ob sinceritatem & antiquitatem illustranda. Libro 1 Speculi MS. Carthusiæ cap. 5. dicitur S. Hugo credi socius in scholis fuisse Magistri Brunonis.

c Erat tum hoc S. Rufi monasterium ad muros urbis Avenionensis: sed postea ab Albigensibus vastatum, dein Valentiam translatum est.

d Monasterium S. Theofredi, a S. Calminio, Duce Arvernorum extructum, sex leucis distat Podio, in cujus est diœcesi. Coluntur S. Calminius 19 Augusti, & S. Theofredus 18 Aug.

e Alteritas, vicißitudo. S. Augustinus de Musica lib. 6. Cum adhibentur ea, quæ nonnulla, ut ita dicam, alteritate corpus afficiunt.

f Aliis Galterius & Gualterius.

CAPUT IV.
Oculorum & aliorum sensuum ac linguæ Sancta custodia.

[15] [Oculorum custos diligens non aspexit vultus feminarum.] Prædictam suorum oculorum custodiam incredibili semper & ubique circumspectione servabat; ita ut, cum potentes ac nobiles mulieres (juxta illud Apostoli, Cui honorem, honorem) ad colloquium honorifice hilariterque frequenter susciperet; multa coram se diuque tractantium facies penitus non videret. [Rom. 13. 7.] Dicebat enim, cogitationes illicitas difficillime posse vitari, nisi quis corporis sensus vigilantia multa compresserit: intrare autem, secundum Prophetam, mortem per has quasi fenestras, & ingredi domos nostras. [Ier. 9. 21.] De qua etiam cohibentia sensuum dum vice quadam cum religiosis quibusdam colloqueretur (inter quos erat vir litteris & puritate conspicuus, Dominus scilicet Airaldus, Archipresbyter tunc ipsius, nunc Mauriennensis Episcopus) respondit idem vir Domini Airaldus, passim se mulieres adspicere, nec earum sibi nocere contuitum; est enim castissimus: ad quod ille, non a mulierum tantum, sed a virorum quoque vultibus religiosæ mentis avertendum respondit intuitum; asserens (quod experientia sua potest quisque conjicere) per communionem humanæ mutabilitatis atque compassionem, fieri, ut affectiones conspecti frequenter ad conspicientem inæstimabili velocitate pertranseant, &, verbi gratia, de irato iratus, & de tristi tristis, & de lasciviente fiat lasciviens: [imo nec virorum:] quas passiones satis esse habere quemquam proprias, non in se transcribere taliter alienas: nullius se totius Episcopatus sui mulieris, præter unius, ita faciem adspexisse, ut ex consideratione vultus, si occurreret, quænam esset, posset agnoscere. Quid hac responsione castius? [& unicam solam feminam de facie noverat,] quid circumspectius? quid philosophia vera refertius? Talem utique se mulieribus exhibuisse, castissimum: talia in humanis affectionibus advertisse, sapientissimum. Hinc fuit illud, quod cum de matre mea (quæ cum eo, quæ voluit, quam diu voluit, locuta fuerat) ab eo quæsissem, utrum eam valde senecta fregisset; paululum secum præmeditans, nescio, inquit, utrum sit vetus an non. Hinc & illud, quod muliere quadam, potentia nobilitateque præclara, cujus nomen edicere nolumus, in ejus conspectu, quam morose placuit, multa loquente; cum & ipse, quod libuit, respondisset, illaque discessisset; dicerentque socii ejus, quos prudentes & religiosos semper habere curabat, cur non eam corripuisset, quod se suamque faciem tam facete tamque lascive poliret; respondit ille, non sine horrore quodam & execratione, faciem ejus se penitus non vidisse. Et quid mirum, quod faciem illius unius non viderat, qui nullam noverat? Ubi nunc Sacerdotum, ubi plurimorum in sacro habitu constitutorum curiosa lascivia, lascivaque curiositas? Attendant hæc & imitentur, si possunt: mirentur & revereantur, si non possunt. Sed & qui sanctitatem sine miraculis nihili ducunt; quæ nos ideo non magni facimus, quoniam ab electis hæc & reprobis haberi communiter scimus, & in majoribus Patriarchis multisque aliis qui Deo valde placuere Sanctis vel nulla vel pauca reperimus: qui tamen, ut dicere cœperamus, miracula quærunt, etiam atque etiam considerent, utrum mirabilius ab homine, mortali carne circumdato, quidquam debeat exigi; & utrum cuiquam possit non impossibile videri, per quinquaginta & amplius annos grandem Episcopatum a quolibet homine regi, & præter unius, [idque per annos, 50. in toto Episcopatu:] nullius omnino feminæ faciem sciri. Et certe erat hæc ipsa parum quidem formosa, sed consilii ejus satis indiga. Et tamen ad ipsius præsentiam, non solum ex suo, sed etiam ex aliis Episcopatibus, seu pro confessione, seu aliis causis innumeris, tanto devotius frequentiusque veniebant, quanto sanctiorem cognoverant.

[16] [aures & linguam arcte frænat veritatis studiosissimus.] Non autem hunc solum, id est, oculorum sensum, sed & ceteros omnes simili diligentia cohibebat. Aures namque & linguam cum a ceteris illicitis, tamen quam maxime ab obtrectationibus frænans, ajebat sufficere unicuique propria peccata; nec esse necesse, ut alienis, suam vel audiendo conscientiam, vel loquendo contaminet linguam. Rumores nec interrogabat, nec facile referebat. Veracem autem eum fuisse in suis sermonibus, quo certius, quam inimici testimonio probare poterimus? a Guigo Comes, ad ea quæ mundi sunt, homo satis idoneus, circa eumdem etiam Dei famulum tranquillitatis tempore valde devotus, invictissime pro justitia resistenti, molestias non parvas nec paucas intulit: bis namque, ut multa taceamus, ab eo pro suis est excommunicatus excessibus, bis eum Episcopalibus expulit domibus. Itaque cum grande placitum inter eos haberetur, in præsentia b Guidonis Viennensis Archiepiscopi, qui postea Papa Calixtus effectus est, & vir Dei, juxta illud quod scriptum est, Justus quasi leo confidens absque terrore erit, justitiam adversus Comitē aperta contradictione defenderet; indignatus ille atque iracundiæ facibus inflammatus, paratusque, sicut apparuit, quidquid potuisset objicere, quasi pro gravi crimine intulit, dicens: Audivi aliquando a vobis ego, quod verum non erat dici. [Prov. 28. 1.] Ad hæc Sanctus Episcopus, coram cunctis qui aderant (aderant autem diversi ordinis non pauci) interrogavit, utrum se scientem audisset mentitum. Tunc ille, quamquam iratus, quamquam furore repletus, veritatis tamen pondere pressus; eum se respondit scienter nullatenus audisse mentitum. De veriloquio igitur ipsius hoc unum hostis & irati sufficiat testimonium.

[17] Et quamquam digressionis forsitan arguamur, quia tamen per Comitem beati viri patuit veritas, per eumdem monstretur consequenter etiam caritas. Infestissimus, ut dictum est, erat ei, adeo ut non in suis domibus, sed aut nobiscum, aut Lugduni demoraretur: ejus quippe civitatis Ecclesia magnam illi reverentiam, magnumque in suis tribulationibus præsidium semper exhibuit, ejusque consiliis in gravioribus uti negotiis pergratum habuit. Cum ergo die quadam de Comite pariter loqueremur, ait ipse bonam se de salute illius spem gerere; nec assecuturum Dei misericordiam desperare, [Orat ferventer pro infestissimo persecutore,] quia numquam delectabilius aut ferventius quam pro eo solitus fuisset orare. Miranda caritas, sed & stupenda non minus humilitas: quid enim caritate plenius, quidve apud homines singularius, quam orare non segnius pro persequente, quam obsequente? Quid autem humilius, quam hanc ipsam devotionem non ad sua, sed ad ipsius referre merita; non quæ jam esse sciret, sed quæ futura speraret? Quia igitur certum est ab eo mandatum esse impletum, quo dicitur, Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos, & orate pro persequentibus & calumniantibus vos; dubitari non licet, assecutum etiam mercedem quæ sequitur; ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est, qui solem suum oriri facit super bonos & malos, & pluit super justos & injustos. [Matt. 5. 44.] Qua profecto mercede nihil beatius, ut & præcepto nullum sublimius. Accedant itaque, qui cordis non carent oculis, ut videant cujus sit meriti, qui talis executor præcepti, tanti compos est præmii.

[18] De tactu vero vel odoratu, superflue facimus mentionem: [in odoratu & tactis recte ordinando accuratus:] quorum alterum, id est, odoratum ad hoc solum curabat, ut putores propter passiones cerebri nonadmitteret; alteri vero, id est tactui, & antequam ordinaretur, in totum valefecerat. Nec ideo se suosque sensus ab intuitu feminarum tam disciplinate frænabat, quod circa libidinis vitium se sentiret infirmum (quippe quem & præfatæ tentationis atque infirmitatis angustiæ, & ecclesiasticæ dispensationis multiplices curæ, & maxime assiduum legendi, psallendi, orandi, meditandi, speculandique divina studium, ad hujusmodi delectationes pene fecerant insensibilem) sed ut sui habitus & officii, qualem decebat, maturitatem severitatemque servaret; & contra inveterati hostis insidias, circumspectionis infirmioribus, quæ sequerentur, exempla monstraret; docens, non debere quemquam de quantalibet puritate vel firmitate præsumere, cum & homo, testante Job, in eodem statu non perseveret; [Iob 14 2.] & adversarius rugiendo sicut leo circumiens, quærat sine cessatione quem devoret: David & Salonem præ oculis ponendos, quorum, quia se circa mulieres exhibuere licentius, alter ex summa innocentia in adulterium decidit & homicidium; alter de sapientia, qua mortales cunctos excesserat, in servitutem usque desipuit idolorum. Desideria porro ventris, & gutturis vir beatus instantia quanta represserit, res ipsa, tacentibus nobis, certioribus probat indiciis. [non deditus ventri aut gutturi,] Capitis namque dolores & stomachi, his maxime creati studiis, satis & super satis eum ab hujuscemodi monstrant abstinuisse deliciis.

ANNOTATA.

a Floruerunt isto tempore Guigo Crassus, Filius Guiganis veteris, qui & Comes Albonensis, & Guigo Comes Forestensis, de quibus agit Nicolaus Choirertus lib. 11. Delphinatus pag. 797 at quisnam hic ἀντονμαστικῶς Guigo Comes appelletur, dijudicent alii.

b Guido, e nobilißima Comitum Burgundiæ familia, creatus Archiepiscopus anno 1083, dein Legatus Apostolicus, Papa electus est an. 1119, & Callistus II dictus, mortuus an. 1124.

CAPVT V.
Eleemosynæ factæ: munera spreta: dissidia sublata. Conciones. Auctoritas summorum Pontificum defensa.

[19] [Largus in eleemosynis dandis.] Eleemosynæ sane fuit & per se diligens exsecutor, & in aliis etiam fervidus exhortator: exceptis enim domus suæ dumtaxat necessitatibus, cuncta pene, quæ consequi poterat, non in thesauros congerebat, posterorum vel dissipanda litibus, vel consumenda luxibus; sed sciens illud Apostoli, Hilarem datorem diligit Deus, distribuit lætus egentibus. [2 Cor. 9. 7.] Denique annulos aureos & gemmatos, calicem etiam similiter aureum vendidit, tempore magnæ famis, horreis defectum minantibus; & alendis impendit pauperibus. Adjuvabant etiam non minime hanc in eo gratiam potentes & nobiles; [non admittit histriones, clientes, equites.] qui sanctæ conversationis ejus, longe lateque salubriter suaviterque fragrantis, odore percepto, de remotis etiam regionibus, quamvis eum non vidissent, ob divinam tamen reverentiam beneficia multa mittebant. Procul non a mensa tantum ejus, sed a totis etiam atriis, histriones tamquam vasa perditionis & organa falsitatis: procul militares clientes, tamquam rapinarum & cædium & totius instrumenta crudelitatis: procul etiam equites, nisi rari, & ipsi raro, respectuque quam maxime a specialis utilitatis. Non enim æquum putabat, ecclesiarum bona, quæ patrimonia sunt æstimanda pauperum, in aliorum expendi, præsertim malorum, usibus hominum: imo magis semetipsum, tamquam ex pauperibus unum, graviter accusabat, quod sibi ac sociis de rebus sibi commissis competentem sumeret copiam, ac non potius sustineret cum pauperibus & ipse pauper inopiam. [suadet aliis eleemosynas:] Eleemosynam igitur, ut diximus, libenter faciebat; sedule suadebat; pro satisfactione etiam pœnitentibus injungebat. Hæc namque tria præcipue culpas suas emendare cupientibus sectanda præcipiebat, orationem, jejunium & eleemosynam; non humanam in hoc temeritatem, sed Evangelicam sequens auctoritatem. Dicit enim Dominus, pessimum dæmoniorum genus ejici non posse, nisi in oratione & jejunio. [Mar. 92. 8.] Alibi quoque Pharisæis loquens, Date, inquit, eleemosynam, & ecce omnia munda sunt vobis. [Luc 11. 4.]

[20] Verum si scribere velimus, quanta moderatione hæc ipsa pro personis, viribus, affectibus & facultatibus dispensare solitus erat; quamque sapienter & sobrie res suas in suorum & suos spiritales & corporales usus, nec non & pauperum solatia distribuerit; erit quidem non solum sanctitatis ejus, sed & solertiæ documentum evidentissimum; sed lectoris debemus vitare fastidium. Illud sane quo pacto præterire possumus, quin vel breviter attingamus, quod cum frequentissime suorum & alienorum causas mundanas & ecclesiasticas audiret, ventilaret, terminaret; [Munera respuit:] cumque in subditis sibi Clericis per tam prolixum vitæ spatium toties consecrationes, degradationes, reconciliationes, pro personarum & ecclesiarum competentibus causis & necessitatibus, celebraret; manus suas tamen ab omni, secundum Propheticum præconium, excussit munere. [Isa. 33. 15.] Eo judice, nulli unquam, personæ dignitas; nulli, pecuniæ profuit quantitas: nullum paupertas, nullum quantacumque officiorum sive natalium reum fecit extremitas: non mitiorem amicus, non duriorem expertus est inimicus: non deargentatam convictis vel confitentibus imposuit pœnitentiam; non lucrosam in placitis defendit ediditve sententiam: [incorruptus in judiciis,] non considerabat personam pauperis, non honorabat vultum potentis: quod beati viri eo præclarius illustrat meritum, quo rarius vel in præsentibus vel in præteritis habet exemplum. Quanta nobis hoc loco, si laudare comparatione malorum bona velimus, offertur materia in præsentium temporum fæces invehendi; in quibus cum dedecore atque eversione honestatis & æquitatis, pecunia templa penetrat, altaria maculat, sacerdotia venumdat, innocentiam exterminat, omnia divina profanaque contaminat? Excæcant nunc munera oculos sapientum, & subvertunt verba justorum: omnes diligunt munera, sequuntur retributiones: a minimo usque ad maximum omnes avaritiæ student, a Propheta usque ad Sacerdotem cuncti faciunt dolum: non deficit de plateis nostris usura & dolus: postremo in capite omnium avaritia, & pecuniæ obediunt omnia. Sed hæc hactenus: non enim ista suscepimus.

[21] Ad Dei igitur hominem verba vertamus, qui temporalium negotiorum litigiosas causas æternorum amore non amare, sed tolerare, magistra pietate, didicerat. Dicebat enim omni febre molestiora sibi placita, modisque omnibus his abrenuntiaturum, si non in hoc Deum se sciret offensurum. Intererat autem illis tantummodo pacis obtentu, maxime pauperum atque ecclesiarum: his etenim noverat gravius motus nocere guerrarum. Ubi vero inexorabilia in aliquibus odia & inexpiabiles repererat iras, [dissidentes cum caritate & humilitate conciliat.] tunc demum fortissime, de Dei fisus auxilio, totusque in caritatis atque humilitatis solutus affectum, instantissime ac devotissime, offensis, pro his qui offenderant, supplicabat. O quoties salutis humanæ quasi cæcatus desiderio, in cœnosa se pro talibus causis loca projecit! quoties ad pedes contemptibilium etiam personarum diu prostratus jacuit! Nec facile, imo pene numquam frustrabatur optatis: nam & siqui negassent; non solum gratis, sed & cum satisfactione pœnitentes, offerebant postea non roganti, quod negaverant supplicanti. Tantam quippe omne genus hominum ei reverentiam deferebat, ut Deum graviter offendisse se crederet, quisquis ei postulata negasset.

[22] Fuit etiam prædicator egregius: erat quippe non mediocriter litteratus. Sed & ingenio & memoria bene præditus erat, inquantum molestia capitis non obtundebat: nam & litteras suas ipse dictabat, eas præsertim quarum ei cura propensior erat. Ideo autem prædicans facilius suadebat, [Quæ verbis docet, re ipse facit:] quia quod verbis dicebat, operibus ostendebat. Ut enim commissam efficacius instrueret plebem, faciendo præveniebat sermonem: sicut & de Domino scriptum est, quia cœpit Jesus facere & docere. [Act. 1. 1.] Instruebat igitur ad confessionem, excitabat ad pœnitentiam, promptam ad ignoscendum divinam monstrando clementiam: nec quærebat in quo a litteratis quasi sapiens laudaretur, sed quod ab auditoribus & melius intelligeretur, & utilius retineretur. Denique in tantum auditores ejus interdum prædicatione ejus movebantur, ut capitalia etiam aliqui crimina, Deum magis verentes quam homines, publice faterentur: quod sequens declarabit exemplum. Apud b Vinnaicum castrum, populo multo, ad dedicationem ecclesiæ congregato, [& in concione ad lacrymas] verbum fecit quo in multas lacrymas audientium corda resolvit. Ibi mulieres duæ, quæ (sicut apparuit) ejus verba profundius aure cordis imbiberant, audientibus pluribus scelera confessæ sunt, quæ commiserant: & posterior quidem quid dixerit, non satis habemus compertum; prior autem suum se prodidit occidisse maritum. Cumque vir Dei necis exquireret modum, [& publicam peccatorum confessionem movet:] retulit in escam illi se dedisse venenum: post quæ jussit præsentes abscedere, ut ei ceteri, quod volebant, liberius possent ostendere. Tanta vero ad confitendum fuit reliquæ plebis instantia, ut ne dimidiam quidem partem ejus, in tali opere valde licet devota, auscultare quiverit tolerantia. Hoc a viro ætate & sanctitate reverendo Wilhelmo, S. Theofredi nunc Abbate tunc monacho, nos audivimus, qui beati viri per annos plusquam viginti comes extitit individuus.

[23] Sed quando nos omnia bona ejus, vel breviter tangendo, memoriæ mandare poterimus? [excellit in omni virtutum genere.] Congesserat namque in illum unum divina gratia virtutum ornamenta plurima, quȩ dispertita per singulos, plurimos illustres sufficienter facere possent atque conspicuos. Si enim laudatur castitas, quis illo mundior? si sermonis veritas, quis in loquendo cautior? si Dei caritas, quis ferventior? si proximi, quis benignior? si humilitas, quis dejectior? si eleemosyna, quis largior? si oratio, quis devotior? si lacrymarum gratia, in quo effusior? si contemplatio, in quo sublimior? si tolerantia, quis in tribulatione fortior? si justitia, quis districtior? si prudentia, quis circumspectior? si temperantia, quis moderatior? Verum cum talis esset ac tantus, ipse tamen, juxta illud Evangelii, Cum feceritis omnia, dicite, Servi inutiles sumus; se infructuosum, se semper accusare non cessabat inutilem, qui Episcopi locum occuparet, Episcopi honorificentiam susciperet, [& se inutilem servum æstimat:] Episcopalia bona consumeret, Episcopi vero nec merita, nec fructus haberet. [Lu. 17. 10.] Et certe præsto erant, quæ possent menti ejus non modo solamen afferre, sed & in superbiam, nisi tam solida esset, extollere. [juvat in monasteriis construendis,] Ut enim taceamus, quæ Clero pariter & plebi per eum bona provenerant, eremus Carthusiæ, Calesiensis Abbatia, Excubiarum eremus, Regularium Canonicorum apud Miserenum & apud S. Georgium domus, ipso adnitente cœperant, ipso spiritaliter & corporaliter fovente profecerant. Sed ipse imperfectionem suam, qua nec Apostolus carebat, dicens, Non quod jam acceperim aut perfectus sim, tantummodo cogitans; & cum Psalmista dicente, Ut sciam, quid desit mihi; non quid sibi virtutis adesset, sed quid deesset subtili admodum discussione considerans, Episcopalem sarcinam modis omnibus exuere desiderabat: qua sententia vel desiderio, sicut in principio diximus, ab initio suæ promotionis ad mortem usque non caruit. [Phil. 3. 12, Ps 38. 5.]

[24] Hac igitur voluntate indies augmenta sumente, Romam legatos & litteras in hoc ipsum ad venerandæ memoriæ Papam misit c Honorium. Sed cum legati postulata non impetrassent, imo magis litteras ad eum consolatorias & ad perseverandum exhortatorias accepissent; [petit a summo Pontifice absolvi ab Episcopi functione.] ipsemet quamvis morbis ac senectute gravatus, spe tamen in posterum quiescendi roboratus, eumdem Romanum Pontificem adire curavit; rogans suppliciter & obtestans, dari senectuti suæ licentiam quiescendi, & ecclesiæ Gratianopolitanæ meliorem in suum locum Pastorem substituendi. Sed nec ipse (quamvis multas, ut putabat, justas & animi & corporis allegaret occasiones) impetrare valuit, ut sibi tantum & Deo vacare permitteretur. Creditum est enim, quod sola auctoritate & sanctæ conversationis exemplo plus posset plebi prodesse subjectæ debilis & ægrotus, quam quivis alius, robustus licet & sanus. Concessis itaque ceteris quæ petebat, honoratusque a Summo Pontifice & consolatus ut potuit, ad propria remeavit; dimittendi tamen Episcopatum olim conceptum non deposuit desiderium.

[25] Defuncto autem d Honorio, cum per tyrannicam & schismaticam rabiem, non suis meritis sed cognatorum & fratrum fultus præsidiis, e Petrus Leonis adversus vestram innocentiam, quæ beatæ memoriæ Honorio successerat, [Cum aliis excommunicat Petrum Leonis Antipapā,] emersisset, atque hoc vir Dei certissime comperisset; morbis licet, ut diximus, & ætate consumptus; zelo tamen domus Dei, cujus diligebat decorem, perrexit f Anicium, ut eumdem cum aliis Episcopis excommunicaret schismaticum. Quæ profecto excommunicatio, propter auctoritatem tanti viri, contulit multum & profectum Catholicis & detrimentum schismaticis. Et certe tam idem Petrus, quam pater ejus, sancto viro multas olim venerationes & obsequia præstiterant: sed beatus homo in tali negotio, id est, ubi periclitabatur justitia, nec amicitia flectebatur, nec potentia terrebatur. Nam & ante aliquot annos, cum Henricus Imperator Papam Paschalem, [uti olim Henricum Imperatorem.] cum Clericis & parte civium, in ecclesia B. Petri nefanda proditione cepisset; & eorum qui secum erant capti, pietate victum, ad illicita pacta coëgisset; ipse præ cunctis, ut apud g Viennam excommunicaretur, effecit: qua excommunicatione, Ecclesiæ suæ Domino roborante sententiam, tyranni illius in contrarium est mutata prosperitas, & Imperiali dignitate privata posteritas. Declinante igitur persecutiones præfati schismatici Serenitate vestra, & Gallias ingressa; occurrit ei Valentiam B. Hugo, cum lacrymis rogans & obsecrans (quod & pridem ab antecessore vestro petierat) ut scilicet cunctis sarcinis & honoribus ecclesiasticis absolveretur, & utilior in Ecclesia Gratianopolitana Pastor eligeretur: sed nec tunc quidem impetrare potuit, quod tam efficaciter humiliterque petivit.

ANNOTATA.

a Loco Specialis in altero nostro MS. legitur Spiritualis, quod & margini apud Surium appositum est.

b Vinnaicum castrum, vulgo Vinay oppidum, sex M. P. ab Antoniano cœnobio distans. In altero MS. legitur Insuaicum: & Surio adjectum est Jusnaicum.

c Succeßit Calixto II Honorius II, qui obiit anno 1124, 14 Decemb.

d Mense Februario, anni 1130: & succeßit eodem die Innocentius II & contra eum Antipapa.

e Petrus Leonis Romanus, anno 1120 creatus Cardinalis, Antipapa dictus Anacletus II, de quo egimus 10 Febr. in Vita S. Guilielmi eremitæ, occasione Guilielmi ultimi Ducis Aquitaniæ, a S. Bernardo ab hujus schismate ad Innocentii II obedientiam reducti.

f Anicium seu Podium B. Mariæ in Arvernia, ubi Gerardus Ep. Engolismensis depositus est.

g Anno 1112, Præside Guidone Archiep. Viennen. & valde collaborante S. Godefredo Ep. Ambianensi, qui colitur 8 Novemb.

CAPUT VI.
Morbus, visitantibus monita data. Mors, sepultura.

[26] Ab hoc tempore cœpit indies magis magisque deficere, [Tentatione blasphemiæ liberatur,] & morti crebrescentibus molestiis propinquare. E duobus namque Satanæ angelis, quos ei ad colaphizandum, ne extolleretur, datos supra retulimus, tentatione videlicet atque infirmitate, alter, id est, tentatio, ita extinctus est, ut nec vestigium ejus ullum relinqueretur; alter vero, hoc est, [morbis magis affligitur:] infirmitas, excrescere quotidianis non cessavit augmentis, donec illo obeunte, ipse quoque pariter finiretur. Sed cum & antea semper verbis & operibus, in ejus beata anima Deum habitare, claruerit; tum præcipue in hac infirmitatis afflictione postrema, quis vel quanti foret meriti, & quam sincero Dominum veneraretur affectu, & quam vera dilectione in tam diuturna vita sua justitiam veritatemque defensasset, latere non potuit. Nam per ejusdem infirmitatis nimiam violentiam, deleta vel perturbata est pene tota memoria, in ea dumtaxat parte, quæ bonis malisque communis est, & bonis ad bonos, malis ad malos indifferenter usus deservit, localium & temporalium rerum continens formas. Ea ergo memoriæ parte obliterata sive confusa, [servat solum memoriam rerum spiritualium:] pars illa, quæ veritatis & justitiæ totiusque divini cultus impressa lineis, in hominibus sanctis & Angelis tantum congruit pietatis actibus, non solum æque ut prius, verum etiam constantior interdum ferventiorque innotuit: adeo ut Litaniis & Psalmis pectorisque contusionibus, diebus ac noctibus divinæ clementiæ aures interpellando religiosis, qui sibi serviebant, onerosus plerumque fieret Fratribus.

[27] [cum Clericis admittit monachos:] Aderant namque ad serviendum ei, tam ex sociis propriis, quam ex nostra & Calesiensi, nec non & Excubiensi domibus, octo vel novem, & interdum etiam decem, partim litterati, partim sine litteris, omnes religiosi Fratres; nec ulla prorsus persona secularis ad ipsius admittebatur obsequium: hi vero die noctuque corporalibus ac spiritualibus necessitatibus ejus devotissime serviebant. Erga quos, servitores videlicet suos, quantum in humilitate (quam inter ceteras virtutes præcipue sectatum supra retulimus) profecerat, [eorumque obsequium propter Deum humiliter expetit:] quamque profunde puri cordis sacris eam impresserat recessibus, manifestis ostendit indiciis. Nam si quid opus habebat, non a quoquam eorum jubendo tamquam dominus, sed rogando; nec humanam, sed divinam potius remunerationem imprecando, suppliciter exposcebat; verbi gratia, Exhibe vel fac mihi hoc aut illud propter Deum, ut Deus hoc tibi retribuat in futuro. Mirabantur autem & vehementer stupebant, quod qui subjectos omnes, & propriam præsertim familiam, tanta auctoritate tantaque severitate regere consuevit; in ægritudine, quando solent alii, morbi stimulante molestia, [sæpe veniam exposcit:] ad irarum & indignationum motus esse procliviores, tantam mansuetudinem, tantam induerat humilitatem. Nam etiamsi quis vel modice reprehendisset eum, vel aliquam molestiam in ejus famulatu se pertulisse dixisset, protinus pugnis graviter pectus verberans, se reum clamabat, & virgarum disciplinam imponi sibi devotissime flagitabat. Quod quia cuncti propter multam circa eum reverentiam recusabant, flebat ubertim; [continenter orat:] confessionemque illam, qua mysteria celebraturus uti fuerat solitus, innumerabiliter repetebat. Psalmos quoque & divinarum Scripturarum sententias, litanias etiam & orationes ecclesiasticas die noctuque incredibili instantia frequentabat, ita ut nocte una (sicut nobis veraci narratione relatum est) Dominicas orationes trecentas expleverit. Cumque a servientibus sibi corriperetur, quod hæc agendo non solum suo fatigationem corpori, sed etiam augmenta præberet infirmitati; respondebat ille, non solum non hinc suis incrementa miseriis, sed insuper magna provenire remedia.

[28] Ita quippe his assueverat studiis, & ita dulcedinem Divinæ laudis & obsecrationis medullitus imbiberat; ut cum cetera pene omnia per passionem, ut prædiximus, capitis de memoria diffugissent, hæc prorsus de sanctissima ejus mente nulla vel phrenesis vel alterius morbi vi potuerint aboleri. Imo tanto hæc instantius & delectabilius revolvebat, quanto cetera, oblivione quoque juvante, rarius incursabant. Et cum plerumque, hac ipsa oblivione cogente, ubi esset, vel cum quibus esset, nesciret: interrogatus tamen de his quæ ad justitiam religionemque pertinebant, [resolvit etiam quæstiones occurrentes:] sine cunctatione veracissime sapientissimeque respondebat. Nam cum falsus rumor exisset, quod Comiti a Amedeo, qui Comitis Umberti, patris videlicet sui, secutus exemplum, non exiguam beato seni reverentiam exhibebat, filius natus fuisset, quærerentque qui assistebant ei, an eum vellet ipse baptizare; illico non sine aspernatione respondens, Non, inquit, a quo b quis baptizetur curandum est; cum baptismus, a quocumque datus, sit semper idem. Item disceptantibus inter se qui aderant, quis successorem ejus, eo ipso petente jam electum, in Sacerdotem consecraret; similiter indignatus respondit, non eligendum intra Ecclesiam Catholicam ordinatorem, cum, licet diversis & a diversis datum Sacerdotium, non possit esse diversum. Indignabatur autem in talibus facilius & vehementius, quia vel dubitare in his, blasphemiam deputabat.

[29] [saluberrima dat monita,] Accurrentibus etiam ad visitandum eum Clericis & laicis, satis multum venerabiliter ac devote, pro personis & officiis, monitus saluberrimos infundebat. Inter quos Guigonem Desiderii, unum de majoribus post Comitem, erga se præ multis devotum, cum flexis genibus (ita quippe omnes faciebant) ante lectum ejus benedictionem flagitaret; severa increpatione corripuit, dicens eum, injustas in subditos exactiones faciendo, animæ suæ perpetua tormenta lucrari. Ad quæ ille stupefactus ait, non hæc sibi ab illo, qui jam pene inter mortuos deputari poterat, sed a Deo potius, qui ei revelaverat, dici; asserens gravissimam revera recenter terræ suæ mulctam imposuisse, necdumque accepisse, nec post hæc ejus monita accepturum deinceps esse.

[30] Carnotinus etiam Episcopus, Dominus c Gaufridus, servo Dei ex quo notus singulariter etiam carus, post visitationem (quam ei tanto gratiorem quanto magis desideratam exhibuerat) Valentiam, [preces aliorum petit,] ubi tunc eratis, ad vestri præsentiam reversurus; cum, quid ex sua vobis parte dici præciperet, quæreret; ait ille, ut pro se vestra benignitas Dei clementiam exoraret. Sed & hic cum quæreret, quid pro se vellet orari; Ut Deus, inquit, in me mundanum extinguat, & suum accendat amorem. Idipsum religiosos Fratres, qui sedulum sibi exhibebant obsequium, sæpissime precabatur, reum se & indignum divinis beneficiis non sine pectoris contusione contestans. Quadam autem vice quidam ex sociis, tantis ejus fletibus atque suspiriis motus, quasi consolaturus, Quid, inquit, Pater, tantum plangis, cum nec homicidium, nec perjurium, nec aliud quid criminale commiseris? [detestatur cupiditatem & vanitatem:] Protinus ille, Quid hoc, inquit, refert? cum sola cupiditas & vanitas, si divina non adsit clementia, perditioni possint humanæ sufficere? Quid prudentius aut compendiosius ab incolumi & integræ memoriæ potuit responderi? Omnia, quæ vel boni piis studiis aversantur, vel mali perniciosis nisibus consectantur, duobus verbis, Cupiditatis & Vanitatis, inclusit.

[31] Diensis etiam Episcopus Dominus d Odolricus, unus ex ejus alumnis, & in Ecclesia Gratianopolitana per omnes honores usque ad Decanatum (qui post Episcopatum major ibidem est dignitas) ab ipso provectus; [Diensem Episcopum lætus excipit:] vitæ regularis habitum per reverendas manus sanctissimi senis desiderans sumere, devotus advenit, ipso jam multa, morbis ingravescentibus, debilitate gravato. Cujus adventus causa, ministris indicantibus, vir beatus audita, tanto exuitavit gaudio, tantaque protinus est repletus lætitia, ut oblitus infirmitatis, venienti occurrere gestiens, pene se de lectulo præcipitaverit. Accedente autem illo, osculatus est eum, & præ gaudio lacrymas fundens; Exuat, inquit, te Deus veterem hominem cum actibus suis, & induat te novum, qui secundum Deum creatus est in justitia & sanctitate veritatis: memoria, ut jam dictum est, ad communia ultra fidem deficiente, ad divina solito nonnumquam amplius exuberante. [varia monet:] Nam & post multa sanctissima & saluberrima monita cum abiret, necdumque atria cuncta transisset, id etiam mandare curavit, ut de caligis pedules abscinderet, quatenus præter pedes totus jaceret vestitus: dolebat enim nonnullos in religioso habitu, ad sanctitatis injuriam, tibiis dormire nudatis. Post hæc, juvantibus ministris, in planum descendit solum, prostratusque in faciem, magnas Deo, pro eo quod factum fuerat, cum lacrymis gratias obtulit; his indiciis, quantum salutem desideraret humanam, pene jam defunctus ostendens.

[32] Ridere autem, vel otiosis vacare verbis, aut rumores inutiles recitare, servitores suos, [odit otiosos sermones.] nequaquam patienter habebat: statim enim hoc ipsum severa increpatione frænabat; asserens, tempora fletibus debita & pœnitentiæ, occupanda lamentis; nec cachinnis, nec nugacibus relationibus, nec otiosis terenda sermonibus. Unde, quæsumus, etiam etiamque considerent, qui mirari nisi insolita non norunt, utrum vel in Scripturis, vel in humanis relationibus tale quidquam nosse potuerint; & utrum non omnino impossibile & contra naturam, & ideo incredibile etiam videatur, potuisse hominem corporalia & a puero consueta & memoria perdere, & divina non potuisse; cum id potius naturæ vel consuetudinis exigat ratio, ut spiritualia & divina, tamquam subtiliora & minus assueta, captuque difficiliora, prius abscedant; illa vero, utpote familiariora & humanæ infirmitati ad cogitandum faciliora, diutius maneant. Quod si ea, quæ circa Sanctos contingere solent, quo rariora eo sunt etiam mirabiliora; quid eo mirabilius, cujus pro sui raritate, nec in Scripturis ullum, nec in humanis rebus extat exemplum? Et sentiat quisque quod vult, nobis autem videtur (nec aliter peritiores, eos maxime qui physicam norunt, sensuros existimamus) non minus singulare, [comparatur Martyribus:] minusve, imo forte amplius fuisse mirabile, inter tot tamque diuturnas & acerbas cerebri passiones, divinam cognitionem atque invocationem & religiosam non perdidisse devotionem, quam inter eculeos ardentesque laminas & succensas craticulas insuperabili constantia Christianam non negasse fidem. Ibi enim, quod infestat, exterius totum ingeritur; hic ipsa rationis instrumenta ipsaque divinorum & humanorum sensuum, quasi cellarium memoria, intrinsecus impugnantur; & qui eis præsidet animus, non aliunde nec alibi, quam ex eis & in eis, quibus juvari debuerat, dignioribus scilicet & sublimioribus, sibique pro sui subtilitate conjunctioribus sui corporis partibus, attentatur. Horum alterum in reverendis Martyribus, alterum miramur in B. Hugone. Verumtamen hoc illi nec novum nec recens fuerat: [crebros patitur mentis excessus.] in suæ namque mentis excessibus, quos utique crebros & sublimes habebat, relictis non solum ceteris sed & semet sub se, supernam dulcedinem delectabiliter gustare solitus fuerat: unde etiam ad id recurrebat afflictus, quod incolumi fuerat dulcius. Apparet igitur, B. Hugonem, sicut & Sanctum Job, ideo tantis tribulationum procellis exagitatum, tantisque dolorum fornacibus instar auri decoctum, ut & ad societatem Sanctorum purior & clarior hinc exiret, & quod non superficietenus sed ex totis medullis Deum dilexerat, mundus agnosceret; dum ab ejus invocatione nec doloris nec phrenesis vis eum ulla compesceret. Quid plura? In his usque ad ultimum perseveravit spiritum. Erga suam Carthusiam, ejusque Priorem indignum (quod sine lacrymis non scribimus) specialem dilectionem, eorum in tantis afflictionibus memoria non carendo, demonstrans.

[33] [felicissime migrat a corpore,] Anno itaque ab incarnatione Domini millesimo centesimo trigesimo secundo, ætatis porro suæ ad minus octogesimo, mense quarto, consecrationis autem itidem ad minus quinquagesimo secundo, Kalendis Aprilis, sexta ante Palmarum Dominicam feria, circa gallicinium, B. Hugo, inter sui temporis Episcopos operibus & fama singularis, pacata domo & cunctis referta bonis, commissa etiam Ecclesia ac plebe tranquilla pace fruente, migravit ad Dominum, successorem substitutum jam sibi Carthusiensem (sicut diu multumque desideraverat ante) relinquens. Servatum est autem corpus ejus insepultum, usque ad tertiam sequentis hebdomadæ feriam, serenis diebus & calidis, ita ut nemo desideraret æstatem; mirantibus plurimis, quod nec clementia aëris, nec circumstantis constipatæ multitudinis æstu, nec cereorum calore tabesceret. Ad cujus venerandas exequias tres accurrerunt Episcopi, Diensis, Gratianopolitanus, Carnotinus: qui præcedenti die, post secundam, quam ei in hac sua ultima debilitate visitationem exhibuerat, vix tandem recesserat; rogans, ut si brevi deficeret, post eum (quod & factum est) protinus mitteretur.

[34] Statim vero ut ejus obitus fama percrebuit, accurrerunt, non ex suo tantum Episcopatu, sed ex remotis quoque regionibus innumerabiles populi, [quod devotioni populi exponitur:] cereos ac diversi generis oblationes afferentes. Omnis ætas, sexus, atque conditio devotissime osculabantur pedes ejus, in tantum ut sandalia ipsa, tamquam tincta pellis, saliva pariter & lacrymis obscurarentur: nam & lactentes offerebantur parvuli, quo tam sancti corporis tactu adversus omnia munirentur adversa. Nonnulli etiam sandalia ipsa, ardentiori fide osculando, mordebant; aliquid inde ob sanctificationem secum ferre volentes. Annuli ac nummi & res aliæ sancto applicabantur corpori, ut eo sepulto pro Reliquiis haberentur. Aderant ex nostris & Calesiensibus atque Excubiensibus plures Conversi, sanctissimæ glebæ custodes assidui, monachorum quoque & Clericorum cum ecclesiasticis apparatibus greges quamplurimi: tantus autem concursus undique fuerat populi, & tam grata cunctis etiam defuncti præsentia, ut vix tandem eum permiserint sepeliri. Denique quinta defunctionis die, tertia, ut diximus, [sepelitur,] post Palmas feria, deceperunt turbas; promittentes quod ipsum extra ecclesiam efferrent, ut eum liberius & intuerentur & tangerent. Hac itaque spe exeuntibus, & ita ecclesia Beatæ semper virginis Mariæ, ubi sepeliendus erat, ex parte vacuata; obseratis protinus firmissime januis, sacri corporis venerandæ reliquiæ, in præparato sarcophago, cum multa reverentia & ingenti lamentantium pariter & psallentium clamore, ponuntur. Frequentia porro turbarum circa sepulcrum ejus, modo rarior modo densior, ob spem divinæ in se miserationis, propter ingentia beati viri merita, nunc usque perseverat.

ANNOTATA.

a Hic est Amedeus 2, Comes Sabaudiæ, filius Humberti 2; cui anno 1103 mortuo succeßit, in Cypro insula defunctus Kalendis Aprilis an. 1149.

b Scilicet sive is Episcopus fuerit, sive Parochus Sacerdos.

c Sedit Gaufridus ab anno 1116 ad 1138, Legatus Apostolicus Innocentii 2; quem anno 1130 excepit Carnuti, & jam reducebat in Italiam.

d Aliis Odoricus & Uldricus, qui traditur vixisse usque ad annum 1144.

DE SANCTO HVGONE
Abbate Bonævallis Ord. Cisterciensis in Gallia.

SECULO XII.

[Praefatio]

Hugo, Abbas Bonævallis, Ordinis Cisterciensis, in Gallia (S.)

G. H.

Bonavallis Abbatia Ordinis Cisterciensis, in Delphinatu & Diœcesi Viennensi, a Guidone Archiepiscopo, dein Pontifice Romano ac Calixto II appellato, constructa est; eique datus primus Abbas, [S. Hugo novitius, notus S. Bernardo.] Ioannes Lugdunensis, qui postea Episcopus Valentinus, vixit ad annum circiter MCXLVII. Quis huic tunc substitutus fuerit, non liquet. Inter sequentes Abbates fuit Bernardus, scriptor Vitæ S. Bernardi; fuit & S. Hugo, de quo modo agimus: quem Acta indicant in morbo fuisse recreatum a S. Bernardo, cum degeret adhuc in monasterio Mazeriensi, prope Belnam, in diœcesi Cabilonensi, sub annum MCXXXII constructo. Inter epistolas S. Bernardi extat trecentesimæ quinquagesima prima, inscripta Hugoni novitio (quem hunc esse indicatur in præposito titulo) ubi hæc de ejus generoso animo dicuntur: Adolescens nobilis & delicatus vicit malignum, sprevit mundum, corpus exposuit, propinquorum renuntiavit affectibus, paratos divitiarum laqueos transilivit… Hugonis nostri sapientia non de terra est, sed de cælo… Non ætatem teneram Ordinis asperitas terreat. Hæc aliaque Bernardus, anno MCLIII sancte mortuus XX Augusti: [Abbas pacem composuit anno 1177,] post cujus obitum anno sequente, Fredericus Ænobarbus est Romæ ab Adriano IV nomen Imperatoris adeptus. Hoc imperante floruit idem Hugo, jam factus Abbas Bonævallis, & pacem inter dictum Imperatorem atque Alexandrum III conciliavit, anno MCLXXVII; quamdiu autem postea vixerit, non constat.

[2] [Acta ex MS. Bodecensi,] Acta aliqua ejus nacti sumus ex Paßionali pergameno insigni MS. cœnobii Bodecensis, Canonicorum Regularium in Westphalia ac diœcesi Paderbornensi. Inserebantur ea Vitis Sanctorum mensis Decembris folio 257 cum hoc titulo, S. Hugonis Abbatis Bonævallis. [Vincentio Bellovacensi,] Vincentius Bellovacensis, qui proximo seculo floruit, anno MCCLVI vita functus, eadem gesta nactus, edidit lib. 29 Speculi historialis cap. 33 & sequentibus, nullo pene verbo immutato; solum cum ante de Frederico Imperatore egisset, incipit hac formula, Eo tempore: cujus loco MS. habet, Temporibus Frederici Imperatoris primi. Deest utrobique finis, in quo de morbo, morte, sepultura & miraculis postea secutis forsan actum est. Cæsarius, Vincentio senior, suo tempore incepisse Hugonem clarescere miraculis, [Petro de Natalibus,] testatur apud Manrique, ad annum 1183 cap. 3. num. 4. Petrus de Natalibus, qui Catalogum Sanctorum absolvit anno MCCCLXXI, cum egisset libro 4, cap. 22 de S. Hugone Episcopo Gratianopolitano, more suo subjunxit cap. 23 compendium Vitæ, ex Vincentio contractæ, cum hoc titulo: De Sancto Hugone Abbate Bonævallis: & sub finem ista subjunxit, Post multa vero sanctitatis ejus insignia, sanctus Abbas Hugo in monasterio Bonævallis humanitatis debitum solvit, ibidem sepultus. Secutus postmodum S. Antoninus Episcopus Florentinus, [S. Antonino] anno MCCCCLIX e vivis sublatus, priora Acta ex Vincentio, paucis omißis, descripsit.

[3] Apud Colonienses Carthusianos floruit eodem seculo Hermannus Greven, mortuus anno MCCCCLXXX: qui exemplum Petri de Natalibus secutus, [Nomen in Martyrologiis.] ad Kalendas Aprilis ista habet: Ipso die bonæ memoriæ Hugonis Abbatis Bonævallis, Ordinis Cisterciensis: quibus additur in Martyrologio Germanico Canisii, Qui plane vir sanctus erat, & ex mandato Dei pacem inter Papam & Imperatorem composuit. Memorant eumdem Witfordus, Maurolycus, Felicius & Ferrarius. Inscriptus etiam est Martyrologiis monasticis, atque ita habent Wion & Menardus: Eodem die S. Hugonis Abbatis Bonævallis, Ordinis Cisterciensis, discipuli S. Bernardi. Pluribus agunt de eodem Bucelinus, & in Martyrologio Gallicano Saussajus, item Chrysostomus Henriquez in Menologio, qui lib. 2 Fasciculi Sanctorum Ordinis Cisterciensis distinctione 2, capitibus septem vitam ejus deducit; & multa interserit de origine solennitatis coronæ spineæ, quam B. Hugonem in Ordine introducendam curasse tradit. Verum Angelus Manrique in Annalibus Cisterciensibus, ad annum 1183 cap. 3 num. 2 & 3, historiam de festivitate spineæ Coronæ revocat in dubium & impugnat: qui dein num. 4 asserit, Hugonem, infra breve tempus post obitum Sanctis adscriptum, [Officium Ecclesiasticum,] non solum in propria Bonævallis domo, sed per totum Ordinem celebratum Officio proprio, quod hodieque in antiquis Breviariis circumfertur. Addit dein hymnum, qui Vitæ seriem continet, quem & hic subjicimus, sed præsumpta conjectandi licentia, nonnullis mendis, quæ margini adscribuntur, [Hymnus antiquus.] expurgatum, quia alias non poterat elici commodus aliquis sensus.

[4]

*Magistrum eximium, Deitatis signaculum,
Hugonem dat Valentia, vitæ valentis speculum.
Sola fruens hac gratia, profert Hugonem flosculum,
Castri novi militia, castri divini primipilum.
Vates post ab infantia Hugo petit avunculum:
Lugdunensis Ecclesia doctrinæ præstat pabulum.
      *Monasterium hoc messuit tanti fructus manipulum;
Ad se trahit Burgundia Hugonem Christi famulum.
Vere plenus munditia Cisterciensi, titulum
In domo Muratoria subit Hugo vestibulum:
Pastores dant consilia: Liunceli Capitulum,
Firma Fratrum concordia, offert Hugoni baculum.
Sic magni viri provident Bonævalli hunc calculum,
Sumentes sibi ex Filia, Hugonis gubernaculum.
Rogemus ut de patria * gratiarum mittat rivulum,
Quibus digna præsentia juge monstrat miraculum.

[5] Bonævallensis igitur monasteria filia, (ut Cistercienses loquuntur) Domus Maceriarum fuit, quod Poëta Domum Muratoriam vertit: in eaque habitum religiosum sumpsisse indicatur Hugo, cum dicitur ibi subijsse titulum vestibulum. Monasterium Liunceli (ubi collectum Capitulum Hugoni baculum Abbatialem obtulit) vulgo Domina nostra de Lyncell, aut juxta Sammarthanos Leoncel in Delphinatu, pertinet ad Valentinam diœcesim, estque lineæ Cisterciensis, fundatum anno MCXXXVII, juxta indicem Chronologicum Abbatiarum Ordinis Cisterciensis, post earumdem Abbatiarum notitiam a Gaspare longelingo evulgatum.

[Annotata]

* al. Mysterium exuviæ.

* al. Mysterium hoc nescit.

* al. Gratum.

VITA
Ex MS. Bodecensi & Vincentio Bellovacensi.

Hugo, Abbas Bonævallis, Ordinis Cisterciensis, in Gallia (S.)

BHL Number: 0000

EX MSS.

[1] [Factus monachus Maceriensis] Temporibus Friderici Imperatoris primi, multa sanctitatis gratia florebat venerabilis Hugo, Abbas Bonæ-vallis: qui juvenis relinquens seculum, conversus est in domo Cisterciensis Ordinis, quæ dicitur Maceriæ, & cœpit valde religiose conversari. Post hæc tentatus valde, cogitavit ad seculum redire. Hæc igitur cogitans, intravit templum, & oravit cum lacrymis, [a B. V. confortatur in sua vocatione:] & flexis genibus tetendit manus ad cælum: & vidit supra altare Matrem misericordiæ, vestitam lumine sicut vestimento: & visum est ei quia videret Jesum filium ejus juxta eam, & quomodo annuntiatus fuerat ab Angelo, & de Virgine natus & pastoribus nuntiatus, & quomodo circumcisus, & a Judæis captus, & flagellatus, & illusus, & crucifixus, & quomodo resurrexerat tertia die, & post quadraginta ascendit in cælum. Et cum hæc omnia videret, dixit ei Domina nostra: Viriliter age, & confortetur cor tuum in Domino: & certus esto, te amodo talibus tentationibus non pulsandum.

[2] Post hæc cœpit nimiis abstinentiis se affligere, ita aut ut sensum pene & memoriam perdere videretur. [in morbo recreatus a S. Bernardo,] Interea S. Bernardus, qui tunc adhuc supererat, venit ad eum per Dei providentiam: & jussit eum mitti in infirmitorium: & etiam ut ei singulis noctibus vigiliæ cantarentur, prius quam ceteris infirmis, quatenus postea satis posset dormire: & ut haberet generalem licentiam loquendi ubi vellet. Et ita, per Dei misericordiam, in brevi convaluit. [fit Abbas.] Tunc cœpit in eo religio multum fervescere: nec multo post Abbas factus est Bonæ-vallis.

[3] Sub hoc sancto viro factus est quidam juvenis novitius, valde fervens in suis principiis: [Novitium tentatum liberat,] qui postea tentatus valde, cogitabat ad seculum redire: & hanc tentationem confessus est Abbati: qui cœpit ei suadere ut remaneret, sed nihil profecit. Tunc Abbas ait: Fili, miserere animæ tuæ placens Deo, ne perdas gloriam tibi præparatam: ego enim spondeo tibi, & fidejussorem sponsionis hujus meipsum statuo, quod, si remanseris, Sanctorum Angelomus æternus socius eris. Ad hæc verba confortatus ille in Domino, perstitit, & optime postea conversatus est. Qui duobus annis antequam moreretur, [eumque a S. Iob visitatum] gravissima infirmitate laboravit: ad quem confortandum missus S. Job, cum maxima claritate, qua totum infirmitorium repletum est; Ego, inquit, sum Job, quem Pater misericordiarum & Deus totius consolationis, misit ad consolandum te. Sicut ego in tali infirmitate patiens fui, sic tu: & ideo mecum florebis in gloria mea, & cras mecum eris, [cernit in gloria.] & metes quod seminasti: quod & factum est. Non multo autem post apparuit. Abbati suo in magna gloria, reddens ei gratiam, quod per ejus admonitionem in Ordine perstiterat. a

[4] Sub eodem sancto viro facti sunt novitii Clericus unus, & miles unus, perfidus & dolosus, qui eodem anno duo castella tradiderat & destruxerat. [Ex duobus novitiis pereunte uno,] Huic autem militi dormienti videbatur in visu noctis, quod in puteum caderet, tam profundum, ut tres dies consumeret in cadendo donec ad fundum perveniret. Quod cum sancto Patri retulisset, ille interpretatus est puteum abyssi infernalis, in quo casurus erat si Ordinem relinqueret: & ideo monebat illum ut remaneret. At ille noluit, sed recessit: & cum recessisset, tertia die ab inimicis suis interfectus est. Clericus autem similiter victus, [alium promissa D. V. visione confirmat.] confessus est Abbati tentationem suam. Quem consolans Abbas, promisit ei, quod, si remaneret, Regina mundi pro anima ejus veniret, & duceret eum in requiem suam: quod & factum est. Nam pridie quam moreretur, apparuit ei Domina nostra, dicens se venire propter eum, qui in die crastina futurus esset in requie æterna: & ita contigit. b

[5] In Annuntiatione B. Mariæ, cum idem Abbas excitaret Fratres ad vigilias, vidit diabolum, [viso inter Fratres diabolo,] in medio choro stantem in forma horribili, ita etiam ut ipse Abbas præ timore caderet: qui levatus signavit se, & ivit ad sedem suam. In crastino narravit Abbas in Capitulo quæ viderat, & dixit, aliquem de Fratribus esse in criminali peccato, propter quem diabolus venerat. Quo audito, omnes timuerunt: sed, qui reus erat, simulavit conscientiam suam. In altero crastino iterum dixit Abbas, [revelat ob cujus peccatum id fiat.] adhuc diabolum esse inter illos. Et tunc Fratres confessi sunt, & acceperunt singuli disciplinas, precantes Dominum, ut rei conscientiam revelaret Abbati: quod & factum est. Tunc Abbas reum traxit in partem, & dixit illi peccatum suum. Quo audito, ille accidit ad pedes ejus, rogans ei veniam dari, & pœnitentiam secundum voluntatem Abbatis sibi injungi. Quo facto; diabolus ultra non comparuit.

[6] In quadam filia Bonæ-vallis, Abbas quidam, genere nobilis, [Obtrectantem sibi & divinitus punitum] sed moribus degener, dignis ex causis ab hoc sancto viro depositus est, & alius dignior in locum hujus est substitutus. Cumque post hoc factum Hugo discederet, quidam garrulus, familiaris depositi, cœpit ei detrahere & publice dicere, quod propter invidiam magis quam propter justitiam eum deposuerat. Quo audito, Hugo, extensis in cælum manibus, rogavit Deum, ut manifestaret, se pura & recta intentione hæc fecisse. [precibus sanat.] Et mox ille garrulus, insaniens cœpit discurrere per totam curiam Abbatiæ, & comedere stercora porcorum quæ ibi erant. Quo viso, misertus ejus vir sanctus oravit pro eo, & sanatus est.

[7] [Felix duorum Fratrum obitus] In domo Bonæ-vallis erat quidam monachus fervens, qui, cum esset debilis corpore, semper tamen tenebat conventum: tandem incidit in paralysim, & diu languit in infirmitorio. Ibi etiam erat magister novitiorum, Joannes nomine, infirmus usque ad mortem: cui serviebat quidam Frater, nomine Benedictus: ad quem Joannes ait: Audis quæ ego audio? Cui ille: Nihil audio: quid auditis? Ego, inquit, audio voces Angelorum psallentium, tamquam voces citharœdorum multorum, qui venerunt pio anima nostri paralytici, & ego cras eum sequar. Sed festina tu pulsare tabulam, quia anima ejus multum festinat egredi. Tunc Fr. Benedictus ivit considerare qualiter ille paralyticus se haberet, & vidit eum jam grosse anhelantem. Cucurrit igitur pulsare tabulam: & antequam Fratres essent congregati, migravit ille paralyticus, & in crastino Joannes. c

[8] Quidam famulus Cellerarii infirmatus est usque ad mortem, [Pœnitentem & sub reservatione absolutum.] & confessus est peccata sua monacho, pauperum Confessori: & dixit illi quoddam peccatum, quod monachus ille timuit recipere: & injunxit illi infirmo, ut hoc confiteretur Abbati: quod ille concessit, si viveret. Abbas autem tunc præsens non erat, sed in via; interim vero famulus ille mortuus est. Abbas autem cum de via redisset post Completorium, & sederet in lecto volens se discalceare; vidit illum mortuum, ascendentem [gradus] dormitorii. Qui veniens ad eum, cecidit ad pedes ejus, veniam petens, & humiliter rogans ut suam confessionem audiret, dicens se missum ad eum propter hoc. Et confessus est cum tanta lacrymarum abundantia, quod etiam Abbas motus est ad lacrymas: [Hugo post mortem plene absolvit:] & ploraverunt ambo, ita ut manica cucullæ humectaretur. Post absolutionem, mortuus rogat humiliter Abbatem, ut oraret pro se, quia ipse erat in magnis tormentis. Et dum Abbas vellet tactu probare, utrum in corpore esset, an in spiritu; ille disparuit. In crastino autem quæsivit a Confessore pauperum, si mortuus illi tale crimen confessus fuisset. Qui respondit: Etiam: sed quomodo illud nostri? Ab ore, inquit, ejus audivi.

[9] Quidam juvenis monachus in eadem domo nuper decesserat, cujus mater, postea viso Abbate, [revelat alterius mortus salutem:] cœpit anxie flere de filio suo. Quam ille consolans, ait: Noli flere, certa esto quod filius tuus in magna gloria est: & scio qualiter vixerit, & quam sancte. Quo audito, mater ejus recepit consolationem. Non multo post, cum idem Abbas oraret, apparuit illi monachus ille in vultu clarissimo, & salutavit eum. Quem Abbas cognoscens, ait: Quomodo est, fili mi? Qui ait: Bene, Domine: sicut videtis. d

[10] Quidam Conversus de alia domo, propter culpam suam missus fuerat Bonam-vallem, ubi infirmatus est usque ad mortem. Abbas autem visitans eum, rogavit eum ut secure confiteretur peccatum suum, de quo infirmabatur: [indigne communicaturum frustra dehortatur:] quod ille numquam confiteri voluerat, nec Abbati proprio. Ille autem negavit totum, & petiit sibi dari Corpus Domini. Abbas autem Hugo suadebat ei, ut non præsumeret Corpus Domini accipere, nisi bene confessus fuisset. At ille dicens se bene esse confessum, institit ut ei afferretur Corpus Domini. Quod cum Presbyter attulisset, & in os ejus posuisset; ille statim clamare cœpit, Quid faciam miser? quid faciam? Tunc Presbyter abstulit ab eo Corpus Domini, quod supra linguam tenebat: & statim expiravit.

[11] Item aliquando Abbas infirmatus intravit infirmitorium, & vidit columbam nive candidiorem supra humerum monachi infirmarii: [divinitus monetur pacem componere.] quam cum ille monachus vellet comprehendere, illa volans venit ad Abbatem, & intravit in sinum ejus: & postea exivit per aperturam tunicæ Abbatis, dicens ei verbis humanis; In nomine Patris & Filii & Spiritus sancti, para te, para te, para te: mandat tibi S. Bernardus, ut vadas facere pacem inter Papam & Imperatorem Alemanniæ. Qui sancti admonitione suscepta, e pacem inter eos postea fecit. f

ANNOTATA.

a Inscriptus, sub nomine Hilarii, Menologio Henriquez 13 Aprilis.

b Refertur hic, sub nomine Pauli, ad 25 Augusti.

c Memorantur hi etiam in Menologio, Joannes 15, & Benedictus 25 Martii.

d Mentio hujus in Menologio 1 Martii, sub nomine Simplicii, de qua appellatione dubitat Manrique.

e Anno 1177, ad quem annum late referuntur peracta circa hanc pacem, a Baronio; & excerpta, quæ ad S. Hugonem spectant, narrantur a Manrique cap. 1, ubi num. 4 RomualdusArchiepiscopus Salernitanus, qui præsens aderat, narrat ab Imperatore Abbatem de Bonavalle Venetias delegatum fuisse.

f Reliqua desiderantur: Henriquez ex Britone Lusitano addit, præcedentem de morte revelationem, secessum a negotiis, ac demum mortem ipsam adeo tranquillam, ut nisi ex pulsus respirationisque defectu discerni non potuerit. Ejus denique festum secundum aliquos referri ad 28 aut 29 Aprilis: forsan quia S. Hugo Abbas Cluniacensis colitur 29 Aprilis.

DE B. NICOLAO DE ARCV,
Monacho Ordinis Cisterciensis Neti in Sicilia.

CIRCA MCCXX.

[Commentarius]

Nicolaus de Arcu, monachus Ordinis Cisterciensis, Neti in Sicilia (B.)

Ferdinandi Vghelli liberali beneficio acceperamus aliquam notitiam B. Nicolai, monachi Netini, cujus depositionis dies cum ignoretur, assumptus est primus dies Aprilis, quo ejus Reliquiæ sunt translatæ: & agunt tunc de illo Octavius Cajetanus in Martyrologio Siculo, eumque secuti Menardus, Bucelinus ac Chamelotus. Idem Cajetanus, [Nomen in Fastis.] tomo 2 de Vitis Sanctorum Siculorum pag. 200, excudit eamdem notitiam, quam ab Vghello acceperamus, apposito hoc titulo: De B. Nicolao, monacho Netino, annotatis in margine anno Christi MCCXXX, die 1 Aprilis. Reliqua hic subjicimus.

[2] Constantia matre & Friderico in Sicilia regnantibus Isimbardus Morengia, [Notitia ex Cajetano] Neti Dominus, & Cara ejus uxor, cum genere tum pietate insignes, templum D. Mariæ, adjunctumque cœnobium, quinto ab urbe Neto lapide, ad Aquilonem condidere; agrisque Arcu (a quo Cœnobio nomen, quod in eo ædificatum) Planetta, Gaitanino, & Bulchaleno dotavere: quæ Fratribus & Abbati Rodulfo, eorumque Ordini Cisterciensi tradita, confecto instrumento donationis, anno Christi MCCXII, mense novembri. Ex eo cœnobio familiaque Cisterciensi extitit B. Nicolaus, Netinus, cujus Reliquiæ, CCC ferme ante annos, apud Netinos in honore habentur. Fama est, illum fuisse de familia Comitis Isimbardi, fundatoris Monasterii. Vitæ rerumque gestarum nulla extant monumenta, [& Vincentio Littara,] plura vero sanctitatis. Etenim corpus primum humo levatum, in templo S. Mariæ ab Arcu, in agro Netino, sublime dodrantes quatuor servabatur; inde in urbem Netum translatum est in ædem Cisterciensem, conditumque arca in odeo visitur: sed brachium vetere argento inclusum, in cujus fronte monachus, diademate ornatus, depictus est, hac cum inscriptione: Sanctus Nicolaus de Arco. Attamen vulgo B. Nicolaus appellatur: de quo hæc Vincentius Littara, homo Netinus: Antiquissimum cœnobium, Cisterciensi familiæ ab Isimbardo Comite, anno salutis MCCXII est conditum: ibidem ejus sepulcrum monstratur, in quo etiam Reliquiæ B. Nicolai Netini Cisterciensis Ordinis; quarum nonnullæ, thecis argenteis clausæ, in honore sunt. Hactenus auctores siculi, nec plura ab aliis suggeruntur.

DE SANCTO GILBERTO
Episcopo Cathenensi in Scotia.

CIRCA AN. MCCXL.

[Praefatio]

Gilbertus, Episcopus Cathenensis, in Scotia (S.)

G. H.

[1] Cathenesia in regno Scotiæ ultima provincia Borealis est, maxime vicina Orcadibus insulis, sub quæ olim vicinæ provinciæ Sutherlandia, Strathnavernia, Edir-da-Cheulis, & Assynta etiam continebantur. His præfuit seculo XIII Episcopus S. Gilbertus, [Memoria in Martyrologiis:] ad præsentem diem variis Fastis adscriptus: cujus ita meminit Grevenus in Auctario Vsuardi: Gilberti, Episcopi Cathanensis & Confessoris. Quæ eadem inde descripta leguntur in Martyrologio Germanico Canisii. At Ferrarius in Catalogo Generali eum ita refert; In Moravia S. Gilberti Episcopi Cathenensis: quibus addit Dempsterus in Menologio Scotico, Qui Ecclesiam Scoticam, contra Anglorum impotentiam, pie & strenue tutatus est. Fuerat S. Gilbertus ante Moraviæ Archidiaconus, inter quam provinciam & Sutherlandiam (in cujus urbe Dunroduno postea habitarunt Episcopi Cathanenses) interiacet Armanothia satis late extensa provincia. David Camerarius in suo Menologio Scotico celebrat eum hoc longiori elogio:

[2] S. Gilbertus Episcopus & Confessor, in Cathanensia Scotiæ provincia in hodiernum diem celeberrimus: [Elogium in Camerario,] quippe qui Cathanensium Patronus & tutelaris habetur. Et merito: cum sancti hujus viri hortatu, & vigilantia e cœno vitiorum emerserint, pauperumque hospitia non pauca in illa provincia erecta sint: variaque alia pietatis monumenta, ab ipso constructa, cernere est; quæ hujus viri sancti pietatem, & in Cathanenses paternum amorem intuentium oculis detegunt. Fuit S. Gilbertus patria Moravus; & libertatis Scoticanæ Ecclesiæ, contra audaces Archiepiscopi Eboracensis conatus, defensor acerrimus: unde & postea Episcopatum Cathanensem, tamquam libertatis Scotici Cleri constanter defensæ fortiterque evictæ tesseram, [Libertas Ecclesiarum defensa:] accepit. De hac libertate vindicata in Wilhelmo Rege XCIII ista scribit Ioannes Leslæus: Hugo Cardinalis, a Summo Pontifice legatus, Angliam obit: ex universa Scotia Episcopos Northamptoniam ad certum diem evocat: sistentes ad diem omnes, pro ea qua debent esse in Summum Pontificem observantia, hortatur ut Archiepiscopo Eboracensi sint audientes. Gilbertus Moravus adolescens, vera pietate intimaque doctrina instructus, contra, oratione tersa rationumque firmamentis subnixa, acerrime pugnat: Ecclesiam Scoticam, quæ hactenus officii sui numeros in libertate summa explevit, nunc tandem aliena potestate, tamquam servitute quadam, non esse premendam. Is Episcopatum postea Cathenensem, tamquam libertatis Scotici Cleri constanter defensæ fortiterque evictæ præmium, accipiebat: & quod summa vitæ sanctitate præstiterit, ac vivus mortuusque miraculis claruerit, summa veneratione, inter Divos relatus, ab omnibus colebatur. Hæc Leslæus, quo citato, priora refert Ioannes Asor, parte 2 Institutionum Moralium lib. 3 de 4 præcepto Decalogi cap. 36.

[3] Hector Boethius, lib. 13 Historiæ Scotorum, late deducit propositionem Hugonis Cardinalis ad Episcopos Scotiæ, & illud S. Gilberti subjungit responsum: [Responsum S. Gilberti.] Jam inde ex quo fidem Christianam suscepissent, liberam fuisse Scotiam, nulli extra suam regionem, præterquam uni Pontifici, velut Christi Vicario, subjectam. Iniquum modo poscere Pontificem, Scotos Anglis, quibuscum bella prope continua gerant, subdi. Quod si pietatem quærat & concordiam inter ipsos, primum nihil usquam ab Episcopis commissum esse, quamobrem libertate sua merito privari debeant. Deinde non esse [opus] ad exteros novorum bellorum seminarium jacere: si quid inter eos correctione dignum (quod hactenus factum non est) committatur, id Regi curæ fore. Pietatem vero ac reliquas virtutes [si quærant] habere se insignes virtutibus ac eruditione viros: qui laboribus & vigiliis doceant. Itaque Regem plurimum orare atque obsecrare Summum Pontificem, uti inpræsentiarum contentus sit; nec regnum suum, numquam de ipso aut Romana Sede male meritum, hostibus suis obnoxium faciat. Dein additur: Re igitur infecta Legatus abiit. Gilbertus hic postea effectus Episcopus Cathenensis, vir dum inter vivos esset, mira quadam vitæ sanctimonia; ac proinde, postquam naturæ necessitati satis fecisset, & fragile istud naturæ humanæ corpus deposuisset, Divorum in numerum concessit. Hæc Boetius.

[4] Quam Clemens III Papa tunc epistolam scripsit ad Willhelmum Regem Scotiæ, [obitus circa an. 1240.] de exemptione Ecclesiarum terræ suæ, ediderunt Rogerus de Hoveden, parte posteriore Annalium Angliæ in Henrico II; Matthæus Parisiensis, & collectores Conciliorum. Fuit epistola data Laterani III Idus Martii, Pontificatus anno primo, qui erat Christi annus MCLXXXIX. At superfuit in vivis Wilhelmus Rex usque ad MCCXIV: cui tum succeßit ejus filius Alexander, sub quo S. Gilbertus ordinatus Episcopus, præfuit suæ diœcesi ultra viginti annos, ut obitus ejus referri poßit ad annum circiter MCCXL. Camerarius in suo Menologio ista addit: Ferunt S. Gilbertum sub mortem astantibus dixisse: [Monita ante mortem:] Tria vobis commendo: quæ & ipse in vita semper servavi. Neminem lædere: & si quis læsus fuerit, de lædente vindictam non expetere. Secundo, patienter ferre, quæ Deus immittit in nos flagella: castigat enim omnem filium, quem recipit. Tertio obedire Præpositis & Rectoribus, & nemini esse offendiculo.

[5] Hisce subjungimus compendium vitæ, ex antiquo Breviario Aberdonensi, ibidem in sex distributum Lectiones, quæ in ejus festo, die 1 Aprilis, ad Matutinum recitari solebant: ubi Lectiones Nocturni III aßignabantur de expositione Euangelii: Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus est, &c. Cetera de Communi Pontificis & Confessoris, excepta hac Antiphona ad Magnificat cum Oratione.

Normam cunctis caritatis Gilbertus edocuit, [Antiphona:]
Qui divinæ jam virtutis miraculis claruit,
Et in opus pietatis sua cuncta tradidit.

Deus qui B. Gilbertum Pontificem plurium ægritudinum curationibus, [Oratio,] actibusque miraculosis insigniri voluisti; fac nos, ejus intercedentibus meritis, ab animæ & corporis languoribus curari; & ad gloriam, quam eidem contulisti pervenire.

COMPENDIVM VITÆ.
Ex Breviario Aberdonensi.

Gilbertus, Episcopus Cathenensis, in Scotia (S.)

BHL Number: 3528

[1] Scotia per illustrissimos principes Guillermum & Alexandrum, ejusdem regionis Reges strenuissimos, per plurima temporum curricula, diademate & sceptro sub eorumdem imperio ditioni dedita; in Boreali parte regni illius vir magnæ continentiæ, probitatis & fidei per hujusmodi tempora, Gilbertus nomine, insignis operibus & miraculosis actibus floruit, & virtutibus claruit; qui licet ex satis nobilium Procerum regni Scotiæ stirpe clara propaginem sumpserat; fidei tamen Christi & bonorum morum honestate multo nobilior extiterat & præclarior. [S. Gilbertus e stirpe nobili,]

[2] Hic in puerilibus annis litterarum studiis traditus, sub adolescentiæ juventutisque temporibus satis sufficienter edoctus evasit. Sed cum ad perfectiorem pervenerat ætatem, [Archidiaconus Moraviensis,] ob Scripturarum divinarum scientiæ eminitatem & honestatis excellentiam, Moraviensis ecclesiæ Archidiaconatus nomen sortitus est & honorem. Interea vero quantum ætate in annis transegerat, tantum in sapientia & gratia apud Deum & homines proficiebat, ipsum Omnipotentem Deum & Sanctos in suis factis ubique collaudans.

[3] Percepta igitur a Regibus prædictis prudentiæ suæ sagacitate & circumspectione, in temporalibus & spiritualibus, ipsum pro singulis Regum in Boreali Scotiæ parte agendis, [præfectus a Rege Boreali Scotiæ,] & castris custodiendis, ædificandis, & aliis ædificiis pro utilitate Regis & reipublicæ reparandis, præfecerunt. Quare a pluribus illius patriæ exosus propemodum habitus est, & ut inimicitiam inter ipsum & Regem [suscitarent] mediis quibus poterant machinati sunt. Nam rationum libros, in quibus pro Regi computo reddendo, per eumdem intromissa singula, prout tempora exigebant, in scriptis redigeret, [libros rationum combustos, recipit illæsos.] malevoli clam nocte incendio dederunt: quibus consumptis, per Regem, exosorum persuasionibus, accersitur. Dubius quid ageret, ne in ipsius Regis odium incideret, fusa ad Deum oratione, libri rationum jamdudum igne cremati, illæsi in integrum restituuntur.

[4] Transactis vero aliquot annorum curriculis, viro Deo devoto, Domino Ada Cathenensi Episcopo, a suis diœcesanis quibusdam, [Adæ, Episcopo Cathenensi, a suis occiso,] ferocitate non minima, funestis armis morte trucidato; Alexander Rex præfatus, de execrabili hujusmodi facinoris actu certioratus, ne infandum illud & atrocissimum delictum impune relinqueretur, omne masculinum genus illorum delinquentium, usque in quartam & quintam generationem (trucidatis & oppressis, pro hujusmodi, in unctum Episcopum manuum injectoribus) protinus castrari fecit: moxque omnium populi & Cleri roborato assensu, divinitus Spiritus sancti gratia B. Gilbertum in Episcopum assumpserunt, [subrogatur:] & consecrari petierunt: quod & merito exactum est.

[5] Consecratus igitur in Episcopum Cathenensem, diœcesim suam viginti ultra annos rexit, & gubernavit in terra. [muto reddit loquelam:] Dum privatus loquela miserabilis quidam ad B. Gilbertum, ejusdem loquelæ restituendæ causa, accessisset, & assidue apud eum deprecaretur; vir Dei pietate motus, sua ad Deum oratione, pro eo primitus Crucis facto signaculo, pollice manus dextræ lingua tacta, illico pristinæ loquelæ ex tunc restitutus est, & recte loquebatur, benedicens Deum, qui talem Confessori suo dederat potestatem, a languoribus sanandi infirmos.

[6] [piscationem salmonum facit fertilem.] Piscator mercenarius, salmonum piscationem, a Domino terræ illius Cathenensis, certa pecuniæ summa, in affidatione possidebat: qui cum plurimas inde pecunias piscandi gratia exposuisset, ut inde Domino satisfaceret a dicta piscatione, & hujusmodi aquarum sterilitate nequaquam prendidisset; & [metueret] ne tempus fatale salmonum cursibus de proximo volveretur; B. Gilbertum intenta rogabat mente, quatenus sanctas suas manus in dicta aqua lavaret, unde salmonum pisciculos terræ attraheret. Facta autem manuum sacrarum ablutione, salmones dicto piscatori abundantius natabant; & quod Domino redderet, cum centupli usura, eidem reportarunt. Post plurima alia miraculorum insignia, B. Gilbertus, [Obit 1 Aprilis.] plenus gratia & fortitudine magna, Kalendis Aprilis ad cælos super æthera volabat; & in ecclesia Cathenensi, suis constructa manibus, in pace requiescit hactenus beata, variis suffultus & clarus miraculis.

DE BB. THOMA DE TOLENTINO, IACOBO DE PADVA, PETRO DE SENIS, ET DEMETRIO LAICO,
Martyribus Ordinis S. Francisci in India.

ANNO MCCCXXII.

[Praefatio]

Thomas de Tolentino, Martyr, Ordinis Francisci in India (B.)
Iacobus de Padua, Martyr, Ordinis Francisci in India (B.)
Petrus de Senis, Martyr, Ordinis Francisci in India (B.)
Demetrius Laicus, Martyr, Ordinis Francisci in India (B.)

AUCTORE G. H.

[1] Inter viros Apostolicos, qui olim ex Ordine S. Francisci Indias aliasque Orientis regiones, zelo Christianæ fidei plantandæ, peragrarunt, eminuit B. Odoricus sine Ordericus, de Portu-Naonis aut de Foro-Iulii cognominatus: cujus Vitam illustravimus ad diem XIV Ianuarii. [Acta Martyrii, a B. Odorico scripta,] Hic ex Oriente in Italiam reversus est anno MCCCXXX, ac suam ipsemet peregrinationem descripsit, in eaque martyrium horum Beatorum Fratrum Ordinis sui, quorum sacra corpora detulit ad conventum Ordinis, tunc in Indiis constitutum. Hanc peregrinationis ejus historiam, seu librum de Mirabilibus mundi, habuimus in codice valde antiquo, quem Fr. Henricus de Glats Ord. Minorum Pragæ, anno Christi MCCCXL, descripsit. Historia martyrii horum Beatorum Fratrum, inde olim excerpta, [ex duplici MS. eduntur:] extat in Paßionali MS. insigni cœnobii Bodecensis Canonicorum Regularium S. Augustini in diœcesi Paderbonensi, quam inde descriptam nobis transmisit Ioannes Gamansius noster, cum hoc titulo: Incipit passio Sanctorum quatuor Fratrum Minorum, quæ est Kalendis Aprilis: qui dies infra num. 6. confirmatur his verbis: Compleverunt autem gloriosi viri martyrium suum anno Domini millesimo trecentesimo vigesimo secundo, [Passi sunt 1 Aprilis,] Kalendis Aprilis, [anno 1322,] ante Palmas. Ita Odoricus in utroque manuscripto. Aliud martyrii hujus testimonium præbuit: Fr. Jordanus Ordinis Prædicatorum, in epistola data in Thana Indiæ, ubi, inquit, Sancti mei socii martyrizati sunt, & ita incipit: Noverit omnium vestrum paternitas veneranda, me solum sine socio in India pauperculum & peregrinum esse: ubi post passionem sociorum meorum de Ordine Fratrum Minorum, videlicet Thomæ Sancti, & Iacobi gloriosi, Petri & Demetrii Martyrum beatorum, [Feria 5 ante Dominicam Palmarum:] meis peccatis exigentibus, vivere sum permissus… ibidemque post felix martyrium, (quod in Feria quinta ante ramos Palmarum fuit in Thana Indiæ) plurimos variis in locis baptizavi… Ego autem post martyrium, Thanam veniens, etiam Sanctorum corpora sepelivi. Hæc Fr. Iordanus, cujus integram epistolam, post varios alios, edidit Lucas Waddingus, tom. 3. Annalium Minorum, ad annum Chr. 1321 num. 14, arbitratus eo anno martyrium obtigisse. Verum omnes indicati characteres cadunt in annum sequentem MCCCXXII, quo cyclo Lunæ XII, Solis XV, littera Dominicali C, Pascha celebratum fuit die XI Aprilis, & hujus Kalendæ inciderunt in Feriam quintam ante Dominicam Palmarum, ut nihil accuratius indicari poßit.

[2] Verum quia annus more Gallico a variis inchoabatur in Paschate, adhuc ab iis numerabatur præcedens MCCCXXI, eoque postmodum relicto, (cum historia B. Odorici deesset) inquisitum fuit in Feriam quintam ante Dominicam Palmarum, [non 9 Aprilis anni 1321,] quæ eo anno incidit in diem IX Aprilis, quando Pascha celebratum est die XIX Aprilis: atque hac ratione ad IX Aprilis sunt relati in Martyrologio Franciscano Arturi a Monasterio. Dictum ergo annum MCCCXXI his verbis auspicatur Waddingus, Gloriosum subierunt Martyrium hoc anno, V Idus Aprilis, Feria quinta ante Dominicam Palmarum, quatuor illustres fidei agonothetæ ex Ordine Minorum, Fr. Thomas Tolentinas, Fr. Iacobus de Padua provinciæ S. Antonii, Fr. Petrus de Senis provinciæ Tusciæ, & Fr. Demetrius laicus de Tafelicio, natione Georgianus, Fratrum interpres; qui optime callebat linguas Orientales. Hæc ibi VVaddingus: qui in Catalogo Martyrum, una cum Scriptoribus Ordinis Minorum Romæ excuso, alium diem Martyrii assignat his verbis: Thomas Tolentinas, Iacobus de Padua & Demetrius laicus, anno MCCCXXI die XIII Aprilis, apud Thamnam Saracenorum civitatem, plurimis pro fide Christi tormentis toleratis ac superatis, victores migrarunt in cælum. Hæc ibi, omisso per incuriam librariorum Petro de Senis, cujus nomine ante indicato in littera P, lector remittebatur ad Thomam Tolentinatem. At dies XIII Aprilis ab aliis indicatur, [neque 13 Apr. anni 1318,] quasi obiissent anno MCCCXVIII, quo Pascha celebratum est XXIII Aprilis. Ita enim XIII dies, aßignatus est ab Arturo du Monstier in prima editione Martyrologii Franciscani, ubi interim in Notis signat annum MCCCXXI & Feriam quintam ante Dominicam Palmarum. Verum dies XIII Aprilis illo anno conveniebat in Feriam secundam post Dominicam Palmarum. Idem Arturus deprehensum errorem emendare voluit in posteriore editione, & retulit horum martyrium ad diem IX Martii. At visis his tam solidis Actis, [aut 9 Martii an. 1319.] si Martyrologium recudatur, poterit referri ad Kalendas Aprilis; quo die, anno MCCCXXII, Feria quinta ante Dominicam Palmarum, martyrii palmam adepti sunt. Abrahamus Bzovius in Annalibus bis refert horum pugilum Martyrium, scilicet anno MCCCXIX & anno MCCCXXI. Sed frustra conjecturas eorum referimus, qui vel antiqua monumenta non habuerunt, vel otium ut examinarent.

[3] Hæc de tempore Martyrii. Locus aßignatur in Actis, Chana aut Chanaa, aliis Thana, Tanaha, aut Thamna, quo venerunt contrario vento adacti, cum navim in Ormes adscendissent: Armusiam appellamus, urbem in sinu maris Persici sitam. Nicolaus Orlandinus, libro II Historiæ Societatis Iesu num. 87, constituit Tanaam in Salsettis Bazaini, & hic est Tanaa inquit num. 88, [Lecus Martyrii est Tanaha in India.] urbs olim, quod vel hac tempestate vestigia monstrant, ingens & magnifica, nunc mediocre oppidum: quod longe supra priscam felicitatem Consalvius cœpit evehere, multis incolarum in municipium cæli conscriptis. Fuit deinceps ibidem erectum Collegium Societatis Iesu, cum variis circumcirca residentiis. Tanahæ sæpius meminit Maffejus in historia Indica, & lib. 9. Hali dux, leviore arrepto navigio, Tanaham, atque inde Bazainum oppidum petiit: & sub finem dicti libri, Tanahensis dynasta, annuo stipendio imposito, in fidem a Lusitanis est acceptus. Hujus dein tributi soluti meminit lib. X.

[4] [B. Thomas ob zelum paupertatis servandæ] Qui primus omnium collocatur, ac ceteris senior erat, Thomas Tolentinas, sæpius a Waddingo in Annalibus Minorum memoratur. Ac primo ad annum MCCLXXV, id est annis XLVII ante martyrium: quando paupertatis antiquæ Propugnator, sed zelo, ut aliis videbatur, indiscreto, cum Raymundo quodam & Petro Maceratensi, [cum aliis 2 carceri inclusus anno 1275,] fuit habitu spoliatus, & in eremitorio quodam carceri tamquam schismaticus inclusus: ex quo evocatus anno sequente, post disputationem trium dierum a Fratre Benjamino, Doctore veterano, in sententiam aliorum suaviter abductus cum sociis est. Verum redierunt anno MCCLXXXIX ad ante conceptum paupertatis affectum, quem ita explicat Waddingus num. 24. Pii quoque viri, [iterumque anno 1289.] sui instituti zelatores, quorum copiosa series numquam defuit in Ordine, ad tot manifestas regulæ transgressiones vehementer affligebantur, præsertim in provincia Marchiæ. Prodierunt plerique in publicum, quorum agmen ducebant tres illi paupertatis propugnatores, de quibus egimus superius, Fr. Raymundus, Fr. Thomas Tolentinas, & Fr. Petrus Maceratensis, restiteruntque in faciem laxioris disciplinæ magistris … Verum alii eos, tamquam schismatis auctores, & religiosæ pacis perturbatores, perpetuis adjudicantes ergastulis, primo conjecerunt in vincula tres, quos diximus, aliorum ductores: & ne fieret tumultus in Ordine, alia lege cautum est, ut nullus illorum auderet causas tueri, aut injuste condemnatos dicere.

[5] Verum cum anno sequente MCCXC Minister Generalis esset constitutus Raymundus Gaufridi, nihil, inquit VVaddingus num. 10, a sua electione tam curavit, [eductus jussu Generalis anno 1290,] quam turbas Ordinis & provinciæ Picenæ consopire … Examinavit causam, propter quam illi Religiosi viri, quos supra diximus, conjecti essent in vincula. Neque aliam solidam reddere poterant illi Patres, quam quod illorum zelus nimius erat & superstitiosus circa observantiam paupertatis. Atque utinam, inquit, ego & universus Ordo hoc peccato laboraremus, jussitque ut ad se efferrentur. Accedentes apertis excepit brachiis, affabilia & placida eis locutus, persuasit ut persequentibus ignoscerent ex corde, in pio proposito firmiter persisterent, seque in observantia sanctæ paupertatis promovenda scirent habituros sedulum adjutorem. Ut vero aliorum persecutiones effugerent, destinandos duxit, cum aliis tribus ejusdem spiritus viris, [ab eo mittitur ad Regem Armeniæ:] ad Regem Armeniæ, a quo paullo ante litteras acceperat: quibus rogabat quosdam sibi mitti hujus instituti viros, tum propter animæ suæ & suorum solatium, tum ad instituendum populum multum nimis, qui ad Christianorum fidem quotidie accedebant. Fratres autem ab eo missos, & ab Armenorum Rege tamquam Angelos cæli receptos, alii vexare non destiterunt. Etenim tunc Guardianum agebat Ptolemaidis Paulus de Marchia, Socius Ministri Piceni, qui aderat quando conjecti sunt in vincula; accusavitque eos apud Jacobum, provinciæ Syriæ Ministrum: cui talem indidit de eis opinionem, ut illum compulerit sinistra scribere Armeno, [apud quem a suis accusatus,] eumque admonere, ut ab eis sibi caveret, tamquam ab hominibus schismaticis & ab Ordine excisis. Rex acceptis litteris intimos adhibuit Consiliarios, & ex eorum suasu vocatos ad se Patres circa multa interrogavit, monuitque ut obedientiales sibi Prælatorum litteras exhiberent. Ut legit viditque valde commendatos ab Ordinis Primicerio, ut bono essent animo hortatus est, expanditque eis litteras Syriæ Ministri. Illi, ut calumniam diluerent, rem omnem ex ordine narrarunt: qua intellecta meliorem de eis concepit Rex opinionem, scripsitque ad Ministrum Generalem, gratias reddens innumeras, [majori excipitur affectu;] quod minime vulgares, sed perfectos viros, quos tamquam Christi discipulos veneraretur, sibi destinare placeret.

[6] [anno 1292 mittitur ab eo Legatus in Europam.] Non mansit diu quietum regnum Armeniæ, infestantibus illud Saracenis anno MCCXCII; quorum innumero & potentissimo exercitui, inquit Waddingus num. 1, dum viribus impar se resistere non posse judicabat Armenus; misit suos Legatos, Fr. Thomam de Tolentino & Fr. Marcum de Monte-Lapone, ac nobilem virum Gaufridum Comitissæ, ut Pontifici & Regibus Galliæ & Angliæ significarent, quam in miserabili statu res suæ & Christianorum, barbaræ Saracenorum feritati undique expositæ, se haberent. Misertus Pontifex tantæ calamitatis … transmisit ipsos Nuntios ad Reges Galliæ & Angliæ, datis litteris, quibus eos commendat, quatenus pro Divina & Apostolicæ Sedis reverentia benigne suscipiantur, & in negotiis præfati Regis aures pietatis adhibeantur, & animus regiæ propitiationis impendatur. Advenerunt illi Parisios tempore Capituli generalis, [& laudatur Parisiis in Capitulo Generali.] & porrectis litteris Raymundo Generali, multas reddiderunt Regis nomine gratias, de missis ad eumdem Fratribus, quos tamquam Angelos Dei venerabatur. Id ipsum continebant porrectæ litteræ, quas Minister fecit in publico consessu legi. Et plura addidit nobilis ille Legatus, plenam faciens fidem de vitæ integritate, & optimis Fratrum prædictorum moribus: Ita Waddingus num. 14.

[7] Reversi postmodum in Armeniam sunt dicti Legati: ac dein anno MCCCII, ut habet idem Waddingus num. 8, Fr. Jacobus de Monte & Fr. Thomas Tolentinas peragrata Armenia, in Italiam transfretarunt; & præstita obedientia Ministro Generali, simul cum Conrado Offidano licentiam petierunt, in Orientem ad partes infidelium abeundi cum duodecim sociis; allegantes se, dum in illis partibus conversarentur, [iterum anno 1302 ex Armenia reversus,] perspexisse messem esse copiosissimam, & segetes jam albas ad messem, neque quidquam deesse præter operarios. Facile annuit pio desiderio Primicerius, permisitque ut ipsi, (quos probos & perfectos viros esse cognoscebat) duodenos illos socios eligerent, … Electis sociis transfretantes, applicuerunt Nigroponto; deinde Thebis. Perceperunt hic tumultus excitatos inter Fratres illos & provinciæ Romaniæ, [cum novis sociis in Orientem abit;] & rogati suam interposuerunt operam, ut dissidentes conciliarent. Hæc ibi, omisso reliquo itinere & laboribus in Oriente inter Tartaros toleratis: quos concipere licet ex reditu dicti Thomæ in Europam, [anno 1307 tertium redux in Europam,] anno MCCCVII: quando Fr. Thomas de Tolentino, (sunt iterum verba Waddingi num. 7) a Tartaria rediens, qui per annos plures prædicaverat inter infideles, veniensque in Italiam, accessit ad curiam Romanam ultra montes in Vasconiam, ubi Papa Clemens morabatur cum Cardinalibus; ubi prius hæc magnalia Fr. Joanni de Muro, olim Generali Ministro Fratrum Minorum, & tunc Cardinali, nuntiavit; & Fr. Joannes Domino Papæ & Cardinalibus retulit. [fructu missionis Pontifici indicato,] Advocatus Fr. Thomas in consistorium coram Domino Papa, Cardinalibus & Prælatis, sermone præclaro ista Dei nostri admiranda opera, sic mirabiliter incepta & continuata per Fr. Joannem de Monte-Corvino & alios Fratres, recitavit; rogans Dominum Papam & Cardinales, ut directio daretur, quatenus hoc opus Dei augeretur & perficeretur. Hæc ibi. Mandato Pontificis septem Fratres Minores creati sunt Episcopi, mißique in Tartariam interiorem, & in Indiæ regiones: nec dubitamus, quin cum illis reversus fuerit Thomas de Tolentino, [impetrat 7 Episcopos.] Dux itineris factus; ac reliquam vitam in convertendis ad fidem infidelibus consumpserit, quam Deus gloriosi martyrii palma coronavit. Ejus cranium postmodum ex Indiæ in Italiam delatum est, [Cranium ejus Tolentini asservatur.] & magna cum veneratione asservatur Tolentini, coliturque ejus dies festus; in quo publicas aperiunt nundinas Tolentinates. Ita idem Waddingus anno 1399 num. 30.

[8] [B. Iacobus de Padua.] Alter Martyrum est Jacobus de Padua, quem Bernardinus Scardeonius, lib. 2 Antiquitatum urbis Patavinæ classe 6 pag. III, hoc exornat titulo: De S. Jacobo Martyre Patavino: & ita elogium incipit: Iacobus Martyr ejusdem Ordinis Franciscani fuit, sed qua Familia Patavii ortus sit, nemo vere dixerit: constat autem de plebe fuisse. Est in agro Patavino castrum Plebis-Sacci cum cœnobio Franciscano, unde, [an ex Castro plebis sacci oriundus,] inquit Waddingus anno 1399 num. 50, originem traxisse ferunt B. Iacobum Martyrem, a Padua cognominatum; forsan, quia de plebe fuisse scripsit Scardeonius, qui sub finem elogii ista addit: Brevi spatio in ea regione decurso, [an Martyr declaratus a Benedicto XI?] cælestem illam martyrii coronam a Deo in cælis adeptus est, & hic in terris sancti martyrii nomine a Benedicto XI Summo Pontifice, una cum sociis, jure meritoque decoratus. Natalis autem dies hujus celebratur in hebdomada Sancta Paschæ, Feria IV. Hæc ibi. Decessor Benedicti fuit Ioannes XXII, [quod addixerat, Ioannes XXII.] apud quem Fratres egerant pro Sanctis his canonizandis, quorum votis se subscripturum indicarat. Sed orta excrescente controversia de paupertate Christi, & schismate Petri Corbarii, cui Cæsenas & alii adhærebant Minoritæ, facile distulit quod ante proposuit. Ita Waddingus anno 1321 num. 15.

[9] [B. Demetrius cujas?] Tertius qui eodem die passus est, erat Demetrius laicus, quem Acta infra cognominant Zortzanum, an ex urbe Sarsana, quæ in finibus Hertruriæ est sub Genuensibus? Waddingus ait natione Georgianum & cognominat de Tafelicio. Pisano fol. 95 dicitur Demetrius de Tefolio Virgianus. Quartus, qui Biduo post est occisus, erat Petrus de Senis; [B. Petrus an laicus?] quem Arturus du Monstier asserit etiam Fratrem Laicum fuisse, quod in Actis non habetur.

ACTA MARTYRII
Auctore B. Odorico de Portu Naonis.
Ex duobus MSS.

Thomas de Tolentino, Martyr, Ordinis Francisci in India (B.)
Iacobus de Padua, Martyr, Ordinis Francisci in India (B.)
Petrus de Senis, Martyr, Ordinis Francisci in India (B.)
Demetrius Laicus, Martyr, Ordinis Francisci in India (B.)

BHL Number: 8264, 8265

AUCT. B. ODORICO. EX MSS.

CAPUT I.
Martyrium B B. Thomæ, Iacobi & Demetrii.

[1] Est civitas in India media, quæ vocatur a Thana, hæc civitas fuit antiquitus valde magna nam fuit civitas Regis Pori vel Porrhi, qui cum Alexandro Magno prælium commisit. Hujus terræ populus idololatrat; nam ignem adorant, serpentes, & arbores. Istam terram regunt Saraceni, qui eam violenter ceperunt. In hac civitate Thana passi sunt quatuor Fratres Minores martyrium gloriosum. Dum enim hi Fratres essent in b Ormes, conduxerunt navim ut irent Polumbum. In qua cum navigarent, flante contrario vento, usque ad Thanam deportati sunt. Illic sunt quindecim domus Christianorum; [Veniunt Tanaham:] scilicet Nestorianorum, qui sunt schismatici & hæretici pessimi. Cumque descendissent de navi, in domo unius illorum se hospitio receperunt. Ubi dum remanerent, contigit litem oriri inter hospitem & ejus confeminam, qui eam secundo graviter verberavit. Quæ ejus afflictiones ferre non valens, ivit ad c Cadi, quod sonat Episcopum cujusdam civitatis, & coram ipso de viro suo conquesta est. Cadi vero eam interrogante, utrum quod dicebat posset probare vel testes inducere, respondit: Quatuor Raban Franci, id est, viri Religiosi sunt in domo mea, qui de omnibus possunt testimonium perhibere. Muliere sic loquente astitit quidam vir de Alexandria, qui rogabat d Cadi, ut mitteret pro eis: & quia essent homines maximæ scientiæ, Scripturas bene intelligentes, idcirco bonum esset de fide disputare cum eis.

[2] Quo audito Cadi misit pro eis, & adducti sunt, videlicet Frater Thomas de Tolentino, [adducti tres ad Cadi,] Frater Jacobus de Padua, & Frater Demetrius Zortzanus, qui erat Frater Laicus, sciens optime linguas illas. Frater vero Petrus de Senis non erat cum eis, quia tunc iverat extra domum pro aliquo negotio peragendo. Tres igitur prædictos Fratres interrogare cœpit, & de fide nostra multum inquirere. Astantes etiam Saraceni, disputantes contra eos, dicebant Christum solum purum hominem esse, & non Deum. Tunc Frater Thomas ostendit eis, Christum esse verum Deum & hominem, [defendunt Christi divinitatem:] rationibus & exemplis; & in tantum confudit Saracenos, quod quid contradicerent non haberent. Cadi vero videns quod in inquisitione fidei nostræ non poterat proficere, ad respondendum sibi de sua secta cœpit eos inducere; & specialiter quid de Mahometo & de ejus lege sentirent. At illi responderunt: Sicut probavimus validis rationibus, Christum Dei filium verum Deum & hominem esse, qui legem Euangelicam, quæ est excellentissima, omnibus saluandis in terra dedit; Mahometes autem venit, qui legem vilissimam & contrariam isti fecit: si sapiens es, quid de eo sentiendum sit, tu optime scire potes. Tunc Cadi cum Saracenis altis vocibus clamabant: [condemnant Mahometū & ejus sectatores:] De Mahometo quid dicitis? Frater Thomas respondit: Ipse est filius perditionis, & cum patre ejus diabolo positus in inferno: ubi erunt secum omnes, qui legem ejus pestiferam observant; quæ tota contra Deum est & animarum salutem. Cadi vero ensem extrahens, & super capita eorum vibrans, cœpit vehementer insistere, ut Mahometum Prophetam magnum & Dei nuntium faterentur. Qui constanti animo eadem, quæ prius dixerant, repetebant.

[3] At illi impetum unanimiter in felices Fratres fecerunt, [vincti exponuntur ardori solis,] ipsos contumeliis & verberibus affecerunt, deinde vinctos manibus & pedibus ad solem exposuerunt, ut virtute caloris corpora eorum extinguerentur: nam illic tam intensus est calor, ut si quis per spatium unius Missæ staret in sole, penitus moreretur. Ipsi autem glorificantes Deum permanserunt in sole, a tertia usque ad horam nonam, hilares atque sani. Hæc videntes infideles, consilium inierunt, & ipsis Fratribus dixerunt: Volumus ignem magnum accendere, in quem vos projecti, si, ut dicitis, fides vestra justa fuerit, flamma vobis non nocebit; si autem mala, consumemini ab igne. Responderunt Fratres dicentes: O Cadi, parati sumus ignem, carceres & omnia tormentorum genera, quæ nobis inferre volueritis, pro fide nostra sustinere: verumtamen hoc scire debes, [parati ignem & quæcunque tormenta sustinere,] quod si ignis incendium nos combureret, non hoc credas ex defectu fidei nostræ provenire; sed ex peccatis nostris, propter quæ nos Deus posset permittere in mortem cadere temporalem; hoc semper salvo, quod fides nostra ita perfecta est & bona, ut sine ea nullus unquam salutem consequi valuerit sempiternam.

[4] Cum autem ordinatum esset, ut Fratres in ignem mitterentur, rumor per totam civitatem insonuit: unde omnes utriusque sexus, parvi & magni, ad spectaculum properabant. Accenso igitur copioso igne in Maydano, id est, in platea civitatis, Frater Thomas signo Crucis se muniens, voluit incendium illud intrare. Quem quidam Saracenus rapuit per caputium, dicens: Non intres ignem: quia e senex es, & multa in mundo expertus: forte habes aliquid circa te, cujus virtute ignis circa te non ageret: sed permitte alium præcedere juniorem. [non permittitur Thomas ingredi in incendiū:] Tunc quatuor viri iniqui Fratrem Iacobum rapientes, eum in flammas projicere nitebantur: quibus ille ait: Sinite me, quia voluntarie hunc ignem pro fide mea intrabo. Cujus verba non curantes, ipsum in incendium projecerunt. [Iacobus injectus,] Erat autem ignis tam magnus & altus, ut ipse intus existens minime videretur. Vento tamen flante & flammas quandoque deprimente, vox audiebatur invocantis nomen Virginis. Igne igitur totaliter consumpto, [invocans nomen Mariæ, manet illæsus:] stabat Christi athleta super prunas, manibus in modum Crucis extensis, sano corpore & mundo corde Dominum laudando. Hoc videns populus cœpit unanimiter exclamare: Isti sunt sancti: isti sunt justi: nefas est eos occidere. Nunc autem non solum audivimus, sed & videmus quam fides eorum est justa. Vocatus ergo ab eis Frater Iacobus de igne, exivit illæsus. Cadi vero vociferans contra populum, reclamavit dicens: Sanctus non est, neque justus; sed ideo ardoribus ignis non consumitur, quia tunica qua induitur est de lana terræ Abrahæ; quæ lana, ut dicitur, diu potest in igne durare. Iterato ignis incenditur, [iterum nudus & oleo perunctus, illæsus exit:] & oleo ac adipe superfuso, duplo vel triplo quam antea major erat: deinde Frater Iacobus vestibus exspoliatur, & oleo toto corpore perunctus, nudus in ignem impellitur. Frater autem Demetrius & Frater Thomas; extra ignem genibus flexis, Creatori omnium devotissime supplicabant. Gratia autem Altissimi, tamquam Angelo descendente de cælis, vim virtutis suæ oblitus est ignis: & Frater Jacobus, totaliter eo consumpto, ut prius illæsus exivit. Populus autem voce magna clamabat: Peccatum est eos occidere, quoniam sancti sunt & amici Dei.

[5] Motus hoc officio Melich, id est, Potestas vel Iustitiarius civitatis, Fratrem Iacobum ad se vocans, vestibus suis indui fecit, & dixit: Iam videmus, Fratres, vos esse justos, [dimissi, ad proximum oppidum ablegantur:] & fidem vestram optimam & perfectam: tantummodo ab hac civitate & terra recedite festinanter, quia Cadi pro posse laborat, ut propter salvandam fidem Mahometi penitus vos extinguat. Erat autem tunc hora quasi Completorii. Totus autem populus Saracenorum, & omnes idololatræ stupefacti & exterriti clamabant dicentes: Tot & tanta vidimus ab istis Sanctis mirabilia, quod ignoramus cui credere debeamus. Melich igitur jussit eos Fratres transduci per quoddam brachium maris, quod ab illa civitate modicum distabat; & fecit illis illum hominem sociari, in cujus domo prius in Thana fuerant hospitati. Transducti igitur ad unum burgum, in domo cujusdam idololatræ hospitium habuerunt.

[6] Interea Cadi perrexit ad Melich, dicens ei: Quid fecimus, dimittendo istos Raban Francos, qui tot & tanta fecerunt in hac urbe mirabilia? quæ videns populus simplex, derelicta lege Mahometi, ad eorum legem penitus convertetur. Scire etiam debes, quod ipse Mahometus in Alcorano, id est in lege sua, mandavit, quod si quis unum Christianum occideret, tantum meritum inde haberet ac si ad Mecam peregrinaretur. Ubi notandum est, quod Alcoran dicitur Lex Saracenorum; Meca vero, locus ubi jacet corpus Mahometi; & illuc pergunt Saraceni, sicut Christiani ad Sepulcrum Domini vel ad alia loca sancta. Tunc Melich dixit ad Cadi: Fac ut vis, [a submissis 4 lictoribus] & sicut animo concupisti. Assumptis ergo Cadi quatuor armatis viris, misit eos post Fratres, ut eos interficerent. Pervenientibus illis ad aquam, facta est nox; & sic tenebris præoccupati, eos usque prope noctem mediam non sequuntur. Interim Melich fecit omnes Christianos in Thana teneri & carceri mancipari. Cum autem perventum esset ad noctis medium, surrexerunt Fratres, ad persolvendum Domino Officium Matutinum. Mox illi quatuor viri in domum irruerunt, & capientes Fratres, ipsos extra burgum, sub quamdam arborem, deduxerunt, & dixerunt illis: [capti ducuntur extra oppidum nocte,] Viri Fratres, scire debetis, quod mandatum habemus a Cadi & Melich occidendi vos: quod licet inviti faciamus, cum sitis homines justi & sancti, tamen aliter facere non audemus. Nam si jussionibus eorum non obediemus, nos ipsi cum uxoribus nostris & liberis moriemur. Responderunt Fratres dicentes: Nos scimus quod per mortem temporalem vitam consequemur æternam, idcirco quod vobis præceptum est diligentius adimplete; pro fide nostra & amore Domini nostri Jesu Christi, quæcumque nobis intuleritis tormenta, parati sumus humiliter sustinere. Vir etiam ille qui eos assecuraverat, quatuor lictoribus illis viriliter respondit, eos de infidelitate acriter arguendo, dicebat enim: Et ego ex eadem lege sum, & hunc quem isti prædicant confiteor, & pari sententiæ subjacebo. [& pro fide Christi crudeliter occiduntur,] At illi verba sua non attendentes, Fratres beatos vestibus exuerunt: & Fratrem Thomam, vinctis firmiter manibus in modum crucis, capitis abscissione Christi Martyrem fecerunt. Similiter Fratrem Iacobum unus illorum crudeliter per barbam capiens, caput ejus ense usque ad oculos scidit, & post hæc totaliter amputavit. Fratrem vero Demetrium unus gladio per pectus transfigens, amputatione capitis transmisit ad bravium supernorum. Compleverunt autem gloriosi viri martyrium suum, anno Domini millesimo trecentesimo vigesimo secundo, [anno 1322 1 Aprilis,] Kalendis Aprilis ante f Palmas.

[7] Divina vero majestas ostendit animas eorum coronatas in cælis, dum in eorum transitu quædam in terris miracula demonstravit. Nam subito, non sine cunctorum admiratione, noctis illius umbra illuminata est; [nox illuminatur.] & aër, prius caliginosus, resplenduit maxima claritate: similiter & luna ostendit lumen insolitum & splendorem. Post modicum quoque ter voces & tonitrua & coruscationes & fulgura advenerunt, ut omnes clamarent, mortis sibi periculum imminere. Navis etiam illa quam conduxerant, ut irent Polumbum, sed violenter duxerat eos Thanam, cum omnibus quæ in illa erant, mersa est in profundum, quod alias de illo mari numquam est auditum.

ANNOTATA.

a Thana, aliis Tanaha, Chana, Chanaa, Tamna, de qua urbe supra actum.

b Id est Armusia. Waddingus, A Taurisio versus Cathag iter dirigere statuentes, nave conscensa ut irent Polumbum. At Marcus Vlysiponensis par. 2. lib. 7. cap. 25 ait discessere Taurisio versus Cathajum, & inde profecti Armusiam, ingressi navim sunt, ut venirent Palumbum. Est autem Taurisium vulgo Tauris, urbs Mediæ, antiquis Ecbatana, versus mare Caspium, unde in Thanam iter trium mensium aßignant Marcus & Waddingus. Cathajum vero est Sinensis regni pars Borealis, uti evidentißime demonstratur in Atlante Sinensi Martini Martinii.

c Dedimus 15 Martii Acta martyrii BB. Monaldi, Francisci & Antonii, ex ordine etiam S. Francisci, Arsengæ in Armenia a Saracenis occisorum, ubi similis disputatio est cum quodam Cadi, sive eorum Episcopo.

d Waddingus, nomine Oseph: At Marcus: Hæc audiens Æthiops ex urbe Oseph dicta.

e Waddingus ait sexagesimum annum egisse. Verum qui ante annos 47 vir erat in Ordine alicujus nominis, arbitramur pervenisse ad septuagesimum sextum aut circiter.

f Feria quinta, ut supra ostensum, & consentiunt paßim omnes.

CAPUT II.
Martyrium B. Petri, Iudex punitus, ossa omnium a B. Odorico translata. Miracula.

[8] Mane autem facto, a misit Cadi, ut res sanctorum Martyrum tollerentur, & inventus est Frater Petrus de Senis, [Petrus 2 Aprilis capitur,] qui cum tribus Fratribus non fuerat præsentatus: quem capientes duxerunt ad Cadi. Cadi vero ipsum dulciter alloquens, dona maxima promisit, si fidem Christi abnegare vellet, & Saracenicam profiteri. Cujus verba pulchris responsionibus deridebat, & munera contemnebat. Tunc ipsum affligere cœperunt per duos dies diversis generibus tormentorum. Die tertia b cum Christi miles constanter in sancto proposito permaneret, [& frustra suspensus,] per gulam ipsum ad quamdam arborem suspenderunt. Ibi a mane pependit usque ad noctem, nihil omnino sentiens læsionis. Deponentes autem eum circa crepusculum, [gladio dividitur.] gladiis ipsum per medium diviserunt. Mane autem facto nihil de ejus corpore invenerunt: sed cuidam personæ fide dignæ revelatum fuit, quod Dominus ipsum occultaverit usque ad tempus, a suæ voluntatis beneplacito præfinitum.

[9] c Illa die qua Sanctissimi Fratres martyrium compleverunt, Melich se sopori dederat, jacens in stratu suo: & ecce apparuerunt ei gloriosi Martyres, [Iudex ab apparentibus sibi Martyribus terretur:] fulgidi ut sol, singuli tenentes enses in manibus, & super Melich vibrantes, acsi ipsum dividere voluissent. Quod videns ille, præ timore, ut bos, ululavit, in tantum ut tota familia ejus concitata ad eum curreret, quærendo quid haberet, aut quid vellet. Evigilans, tandemque ad se reversus, dixit: Illi Raban Franci, quos interfici feci, huc venientes mortem mihi suis ensibus minabantur. Melich vero misit pro Cadi: cui totum quod viderat narrans, consulit ipsum quid faceret, ut tale periculum vitaret. Suasit igitur sibi Cadi, ut pro Fratribus illis occisis magnam ecclesiam faceret, si manus illorum evadere vellet. Ad cujus consilium misit Melich pro omnibus Christianis, quos in carcere recluserat, petens ab eis veniam humiliter, pro eo quod eis intulerat multa mala. Posthæc præceptum statuit, ut si quis aliquem offenderet Christianum, morte puniretur: deinde omnes Christianos permisit libere abire. Insuper ipse Melich ædificari mandavit quatuor mischeas, [Martyribus ecclesias construit:] id est ecclesias, in memoriam Martyrum beatorum: & in qualibet ecclesia Sacerdotes Saracenorum fecit commorari.

[10] Sed, quia impossibile est sine fide placere Deo, ipsum infidelem Melich ultio divina fuit subito subsecuta. Nam audiens Imperator dictos Fratres morte tam miserabili consummatos, misit, ut captus Melich & vinctis manibus adduceretur. [ab Imperatore cum familia jubetur occidi.] Quem intuens Imperator dixit: Quare tam crudeliter egisti in illos Fratres. Cui respondit: Ipsos digne sic mori permisi, quia legem nostram subvertere volebant, & malum dixerunt de Mahometo propheta Dei. Imperator ait: Canis crudelissime, tamen vidisti quod Dominus bis liberasset eos ab igne, quomodo ausus fuisti tales eis inferre cruciatus? Cumque sic reprehendisset gravissime, jussit eum cum omni familia sua per medium scindi; ut sicut ipse beatos Fratres mortem pati fecit, talem mortem pateretur.

[11] In hac terra servatur pessima consuetudo, numquam enim aliquod mortuum corpus sepelitur; sed cadavera in campis dimittuntur, ubi ex nimio calore cito corrupta breviter consumuntur: [Corpora Martyrum diu incorrupta transfert B. Odoricus,] unde & istorum Fratrum corpora bene quatuordecim diebus jacuerunt, recentia & integra, sicut eadem die qua martyrium subierunt. Quod videntes Christiani in d terra illa, acceperunt corpora, & ea cum magna reverentia, (quod longum foret dicere) sepulturæ tradiderunt. Tunc ego Frater Odoricus de Foro-Iulii, audiens felices Fratres ex hoc mundo per martyrium migrasse, illuc veni: & apertis sepulcris, suscepi ossa eorum humiliter ac devote, & pulchris tobaliis involuta ipsa in Indiam superiorem, ad unum locum Fratrum nostrorum, cum uno Fratre & socio & famulo deportavi.

[12] e Omnipotens quoque Deus, qui per Prophetam mirabilis in Sanctis suis dicitur, etiam per istos Sanctos sua voluit mirabilia demonstrare. [per ea incendium evadit,] Cum enim sacra illa ossa per viam sic deferrem; in domo cujusdam hominis hospitio me recepi: & cum sero pergerem ad quiescendum, ossa illa capiti meo supposui, & dormivi. Et ecce subito domus a Saracenis, mihi mortem intentantibus, accenditur: & socio cum famulo citius domum exeuntibus, ego in flammis unicus sum relictus. In arcto igitur positus, accepi Reliquias sanctas; & invocato Dei auxilio & Sanctorum suffragio, in uno domus angulo me collegi. Mira Dei clementia, quæ se a pie invocantibus non elongat, me protexit. Tres anguli domus totaliter comburuntur, illo tantum salvo in quo cum fiducia residebam. Me tandem sine læsione ignem egrediente, tota illa domus & quamplures illi conjunctæ penitus concremantur.

[13] Aliud quoque accidit mihi per viam eunti: cum enim irem per mare versus civitatem quæ f Polumbum dicitur, ubi piper abundanter crescit, defecit totaliter necessarius ventus. Quapropter idololatræ Deos suos invocantes, ut eis prosperum ventum reddere dignarentur, in nullo profecerunt. Deinde Saraceni orando multum laborabant, nec tamen poterant ventum supplicationibus obtinere. Post hoc mihi & socio meo mandaverunt cuncti, qui erant in navi, dicentes: Vos surgentes adorate Dominum Deum vestrum, & si vestris orationibus salutem consequemur, honorem vobis maximum impendemus: sin autem, vos cum ossibus istis in pelago submergemus. [ventum prosperum impetrat,] Tunc nos cum tremore surgentes, fiduciam tamen habentes in Deo, qui juxta est his qui tribulato sunt corde, orationes Deo & multas Missas celebrare promisimus gloriosæ Virgini. Cum autem nec sic ventum optatum haberemus, ego clamavi ad Dominum Jesum Christum, ut per merita istorum Fratrum dignaretur nostrum desiderium exaudire: & accipiens de Reliquiis sacris unum os, [osse uno in mare merso] dedi famulo nostro occulte, præcepique ei ut iret ad caput navis, & illud os in mari mergeret sine mora. Quod cum factum esset, mirificavit Dominus Sanctos suos, & nos clamantes ad se sub nomine eorum, misericorditer exaudivit: nam mox venit ventus optatæ prosperitatis, qui nos cum salute perduxit ad portum.

[14] [cetera ossa frustra ab impiis quæruntur:] Cum autem Polumbum venissemus, aliam navim ascendimus, ut ad superiorem, ut dictum est, Indiam veniremus. Transivi vero ad quamdam civitatem g Sandon nomine, ubi duo loca Fratrum nostrorum sunt constructa, ut ibi sanctas Reliquias poneremus. In ista autem navi erant septuaginta homines idololatræ, præter alios quosdam mercatores. Isti autem idololatræ habent hanc consuetudinem, quod priusquam applicant ad portum, totam navim perquirunt, considerantes quid in ea sit; & maxime si ibi inveniunt ossa mortuorum, moxilla in mare projiciunt. Cum autem sic scrutarentur in navi, licet essent in magna quantitate, numquam tamen illa invenire aut contingere potuerunt; Domino Deo, qui jam absconderat eorum animas in abscondito faciei suæ, ossa eorum ab infidelibus occultante. Pervenimus ergo ad locum Fratrum, [deponuntur in templo:] ibique ossa beatorum Martyrum, cum magna, sicut decuit, reverentia, condidimus; & sic usque in hodiernum diem Deus omnipotens, non solum in fidelibus suis miracula, sed etiam in infidelibus operatur: nam & idololatræ & Saraceni, cum morbo aliquo detinentur, accipiunt de terra illa, in qua beati Martyres sanguinem suum fuderunt; & illam abluentes, bibunt illam loturam: [clarent miraculis.] & multi mox ab omni ægritudine liberantur, præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Ipsa scilicet feria quinta: qua sub tenebris aut crepusculo matutino erant alii occisi.

b Sabbato Palmarum, inquiunt Marcus & alii.

c Waddingus addit: Deportatum & sepultum per sanctos Angelos corpus Sancti Martyris.

d Inter hos erat primarius Iordanus ex Ordine Prædicatorum, qui tum eo venerat, ut supra ex ejus epistola retulimus. Addit Marcus socium.

e Sequentia edidimus etiam in Vita B. Odorici 14 Iænuarij: ubi quæ aliter a Waddingo narrantur, indicavimus.

f An Columbum in insula Zeilana?

g Waddingus & Marcus Zaitonem appellant: Rodulphus Zaythom in elogio B. Odorici: at Carram in elogio B. Thomæ Tolentinatis.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


April I: 2. April




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 1. April

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 1. April

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 06.09.2016
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.