Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung April I           Band April I           Anhang April I

2. April


II APRILIS.

SANCTI QVI IV NONAS COLVNTVR.

Sanctus Polycarpus Martyr, Alexandriæ.
Ejus Socii Martyres, Alexandriæ.
S. Apphianus, Martyr, Cæsareæ in Palestina.
S. Theodosia, Virgo Martyr, ibidem.
S. Amphianus, Martyr in Africa.
S. Victor, Martyr in Africa.
Alii XIV, Martyres in Africa.
S. Marcellinus, Martyr.
S. Satulus, Martyr.
S. Saturninus, Martyr.
S. Quiriacus, Martyr.
S. Regina, Martyr.
S. Procula, Martyr.
Alii IV, Martyres.
S. Theodolus, Martyr Thessalonicæ.
S. Agatophus, Martyr Thessalonicæ.
S. Mastesus, Martyr Thessalonicæ.
S. Publius, Martyr Thessalonicæ.
S. Valerius, Martyr Thessalonicæ.
Alii tres, Martyres Thessalonicæ.
S. Vrbanus, Martyr Thessalonicæ.
S. Iulianus, Martyr Thessalonicæ.
S. Proculus, Martyr Thessalonicæ.
S. Gagus, Martyr Thessalonicæ.
S. Agapitus, Martyr Thessalonicæ.
S. Dionysius, Martyr Thessalonicæ.
S. Cyriacus, Martyr Thessalonicæ.
S. Zonisus, Martyr Thessalonicæ.
S. Gordonianus, Martyr.
S. Magnus, Martyr.
S. Iulius, Martyr.
S. Donatus, Martyr.
S. Maria Ægyptia pœnitens, in Palæstina.
S. Zosimas Monachus, in Palæstina.
S. Abundius, Episcopus Comensis, in Italia.
S. Musa, Virgo Romana.
S. Nicetius, Episcopus Lugdunensis, in Gallia.
S. Vitus Thaumaturgus, Presbyter Hegumenus, apud Græcos.
S. Franciscus de Paula, Fundator Ordinis Minimorum.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctus Urbanus, Ep. Lingonensis, inscriptus est Martyrologio Romano & variis fastis. Saussajus in Martyrologio Gallicano asserit hoc die coli ejus Ordinationem; Natalem autem, quando Acta ejus dedimus, XXIII Januarii.
S. Elfleda, Virgo & sanctimonialis, filia olim Angliæ Regis, ac neptis S. Oswaldi Regis, memoratur in MS. Kalendario Sanctorum Ordinis S. Benedicti, Patrem habuit Oswium, Regem Northumbriæ; ac patruum S. Oswaldum, ibidem Regem; quæ pluribus explicata sunt ad Vitam S. Elfledæ, VIII Februarii.
Pontius, Episcopus Claromontanus, refertur cum titulo Beati a Claudio Chalemoto in Serie Sanctorum ac Beatorum Ordinis Cisterciensis. De eo egimus inter Prætermissos, VI Martii.
Abundus, Monachus in Villario, memoratur in Kalendario Cisterciensi Divione excuso; sed a Chrysostomo Henrique, die, quo nos inter Prætermissos de eo agimus, XIX Martii.
S. Eustasius, Abbas Monasterii Luxovii, memoratur ab Vsuardo in præcipuo codice MS. monasterii S. Germani de Pratis; item sub finem Martyrologii S. Hieronymi Parisiis excusi attexitur: sequuntur auctores Martyrologiorum MSS. Tornacensis, Lætiensis, Vltrajectini, Bruxellensis, & Altempsiani. Acta ejus illustravimus, ad diem XXIX Martii.
S. Guidonis, Abbatis Pomposiani, primaria solennitas hoc die celebratur in Ecclesia Ravennensi & Pomposiana, & variis est Martyrologiis inscripta: de qua ejusque causa late egimus ante varia ejus Acta, dicto die XXIX Martii.
S. Priscus, S. Malchus, S. Hereneus, S. Agapitus, Martyres, referuntur in MS. Casinensi charactere Longobardico: quos hactenus ita simul junctos non reperimus. Forsan duo primi, Priscus & Malchus, sunt paßi Cæsareæ in Palestina, quorum Acta ex Eusebio dedimus, XXVIII Martii.
At SS. Hereneus & Agapitus videntur inter Martyres Heracleenses relati I Aprilis.
S. Walerici Abbatis depositio refertur in MSS. Corbejensi & Coloniensi S. Mariæ ad Gradus: Vitam ejus illustravimus I Aprilis.
S. Theodosiæ, Virginis & Martyris, corpus, cum magna veneratione, adservari in Alava regione Hispaniæ, & coli hoc die, tradit Marietta, & nuper credi cœpit, esse S. Theodosiæ, hoc die Cæsareæ in Palæstina coronatæ, ad cujus Vitam hæc infra elucidantur,
S. Theodosiæ Virginis & Martyris corpus Bononiæ adservatur, Roma nuper delatum, & ob cultum S. Theodosiæ Cæsareæ in Palestina occisæ, hoc die coli cœptum, uti infra ad hujus Vitam dicimus.
Joannes, Patriarcha Hierosolymitanus, ab Alexandro I anno Pontificatus sui 2, Christi 773 ordinatus, in MS. Chronico universali Theoderici Pauli Gorcomiensis, quod habemus seculo 15 compilatum, Sanctus appellatur cum hoc elogio: Ecclesiam devote ac religiose aliquantis annis rexit: in vita sua duos paralyticos curavit: unum cæcum illuminavit. Postquam vero feliciter migravit, ejus sanctum corpus in ipsa ecclesia Hierosolymitana sepultum, multis clarens miraculis requiescit: nam in morte claudis gressum restituit, leprosos mundavit, dæmones effugavit: cujus festum celebratur quarto Nonas Aprilis. Subnectuntur deinde plurima de ipso, a Saracenis Sede sua expulso, & per Carolum Magnum Hierosolymam profectum restituto; quæ ex Turpini fabulis accepta non placent; ac proinde de cultu & veneratione certiora desideramus.
B. Gonnallus Droma indicatur in Vita S. Attractæ Virginis, 9 Februarii num. 5, quem Colganus existimat S. Connallum Abbatem de Killchonail in regione de Mainech sive Hi Maine, natalemque celebrari in Cluain-dallain 2 Aprilis: de quo certiora expectamus, si Acta Aprilis Sanctorum Hiberniæ edantur.
Hermannus Presbyter, qui gentem suam ad Catholicæ Ecclesiæ unionem in Paschate observando perduxit, cum titulo Sancti memoratur a Thoma Dempstero in Menologio Scotico, & ex eo apud Ferrarium. Citatur ab utroque Breviarium Scoticum. Nos Aberdonensæ habemus, sed absque mentione Hermanni; & Silet de eo Camerarius in Menologio Scotico.
Bernardus, Archiepiscopus Toletanus, memoratur cum titulo Sancti a Wione, Dorganio, Ferrario & Saussajo in Supplemento Martyrologii Gallicani: at cum titulo Beati a Tamayo Salazar in Martyrologio Hispanico, sed ad sequentem diem: cum solo autem titulo Venerabilis a Menardo & Bucelino. Antonius de Quintanadueñas accuratißimum opus confecit de Sanctis Toletanis, absque ulla mentione hujus Bernardi.
Drogo, monachus Floriacensis, cui S. Benedictus apparuit, claruit anno 950, memoratur a Bucelino cum titulo Beati, citata Historia Floriacensi, quam non vidimus.
Arnulphus de Lovanio, Abbas Villariensis in Brabantia;
Gerardus, portarius in Claravalle, in Gallia;
Bernarda, Abbatissa sancti Spiritus de Olmeda, in Hispania;
Ordinis Cisterciensis, memorantur cum titulo Beati ab Henriquez in Menologio Cisterciensi. Ex his Gerardus refertur a Saussajo inter Pios: Bernarda ut Venerabilis Mater honoratur a Claudio Chalemoto & Bucelino. Omittuntur omnes in Kalendario Sanctorum ac Beatorum Ordinis Cisterciensis Divione anno 1517 excuso.
Nicolaus Gallicus, Ordinis Carmelitarum Generalis IX, cum titulo Sancti hoc die defuncti, refertur a Ioanne Grosso & multis miraculis claruisse dicitur. Bostius in Speculo Ordinis lib. 7 cap. 25 dicit ea miracula in vita & in morte coruscasse. Hinc reperitur inscriptus uti Sanctus Kalendario MS. Mechliniæ apud dictos Patres Carmelitas asservato, & in alio Catalogo Sanctorum ibidem: etiam Philippus a Visitatione Carmelita Gallo-Belga, in libello de Privilegio Sacri Scapularis nobis inscripto, præfixit Kalendarium, in quo idem Nicolaus refertur. Verum rectius judicant alii nullum unquam cultum sacrum eidem uspiam fuisse delatum: imo Ludovicus a S. Teresia, in suo opere de Eliana succeßione, fatetur ignotum esse sepulturæ locum, Auraica nominatum a Bostio; æque ac locum anachoreseos in monte Enatrof, unde scripsit opusculum Sagitta ignea appellatum, post abdicatum anno MCCLXX Generalatum Ordinis quem quinquennio sustinuerat.
Augustinus Triumphus Anconitanus, Ordinis Eremitarum S. Augustini, vitæ sanctitate & doctrina clarus, Neapoli mortuus est die secunda Aprilis anno 1328, & paßim cum titulo Beati apud Scriptores Augustinianos memoratur: quo tamen abstinent Iordanus de Saxonia, libro 2 de Vitis Fratrum dicti Ordinis cap. 22, & Bergomensis in Supplemento chronicarum ad annum 1320. In Epitaphio ejus apud Thomam de Herreræ Augustinianum, in Alphabeto Augustiniano, pag. 8; & apud Cæsarem Caræcciolum Neapolitanum, in Neapoli sacra pag. 383, dicitur, omnes debere sequi talem virum, qui fuit religionis speculum, & pro eo rogare Deum, & interim in eodem epitaphio appellatur Beatus, Est aliqua ejus Vita, ex variis collecta, & ante opera ejus de Potestate Ecclesiastica Roma anno MDLXXXII excusa: quam inde vel ex MS. nostri libenter ederemus, si aliquid certi de cultu ejus sciremus. In præfatione operis recusi ad Gregorium XIII Papam, appellatur vir beatæ memoriæ: interim dicitur pictam ejus effigiem triumphali Beatorum corona decorari, sed an ex particulari devotione, an vero auctoritate, Ecclesiæ id fiat nequivimus hactenus scire; & ideo absque præjudicio remittimus lectorem ad jam citatam Vitam; potißimum quia non reperimus nomen ullis fastis sacris inscriptum, ne quidem apud Ferrarium in Catalogo SS. Italiæ, aut alio generali Sanctorum qui non sunt in Martyrologio Romano.
Genovefa Palatina, Ducis Brabantiæ filia, ob falsam accusationem adulterii a Sigefrido marito morti adjudicata, sed liberata, in antro agrestibus herbis sexennio victitasse; ac postea a marito inventa & in gratiam recepta, memoratur a Molano in Natalibus Belgii, sed absque titulo Beatæ, quem ei tribuit Miræus in Fastis Belgicis, & Sanctam appellat Ferrarius. Late dictam historiam describit Freherus par. 2 Originum Palatinarum pag. 38, & asserit rem gestam esse temporibus Hidolfi Archiepiscopi Trevirensis, qui mortuus scribitur anno MCCLV. Verum nullus fuit Hildolfus Archiepiscopus, nisi qui ibidem seculo VIII floruit Sanctus, & colitur XI Iulii. Browerus in Annalibus Trevirensibus substituit Hillinum Archiepiscopum, ad annum MCLVI, sed totam historiam habet suspectam. Esto sane aliquid subsit, non continuo probatur cultus & veneratio Ecclesiastica dictæ Genovefæ: uti nec Mariæ Brabantinæ, quæ Ludovico Severo Duci Bojorum nupta, ab eo ex levi suspicione innocens interfecta est, de qua egimus inter Prætermissos die XVIII Ianuarii. Renatus Cerizerius de hac Genovefa edidit Gallice librum sub titulo Innocentiæ recognitæ, & multas novas inventiones adjunxit.
Angelus a Spoleto, a Bulgaris in Armenia occisus;
Alii Fratres, a Frederico II Imperatore in Sicilia interempti;
Monaldus, S. Francisci discipulus, Arelate in Gallia;
Electus, Rilonii in Provincia Germaniæ Coloniensi;
Petrus ab Alpharo, Macai apud Chinas;
Lucas a Valle-viridi, Methymnæde Campo in Hispania;
Franciscus Bovolinus, in Calabria;
Joannes a S. Maria, Arenis in Castella;
Maria de Jesu, Virgo, in ditione Cordubensi; Memorantur cum titulo Beati ab Arturo de Monasterio in Martyrologio Franciscano, licet varii ante annos centum necdum essent mortui, memoratur & dicta Maria in ejus Gynæceo; & Angelus a Iacobillo de Sanctis Vmbriæ.
SS. Evagrius & Benignus Martyres, Tomis in Achia, imo in Scythia, memorantur in MS. Centulensi S. Richarii: ab aliis III Aprilis.
S. Richardus, Episcopus in Scotia, Confessor, proponitur in scriptis additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Forsan est S. Richardus Episcopus Licestriensis in Anglia, cujus Vitam damus III Aprilis.
S. Ædesius Martyr, una cum S. Apphiano Martyre, fratre ejus, recolitur hoc die a Græcis. Ast in Martyrologio Romano VIII Aprilis.
Holda, Prophetissa antiqui Testamenti, indicatur in MS. Kalendario Ordinis Carmelitici Mechliniæ adservato. A Græcis colitur X Aprilis.
Notgerus Episcopus Leodiensis, refertur, a Molano Canisio, Menardo & aliis. De eo latius agemus inter Prætermissos X Aprilis.
S. Euthymius Thaumaturgus celebratur in MS. Synaxario Claromontano Societatis Iesu; & iterum cum aliis, quando num unus idemque censendus sit examinabimus, XVIII. Aprilis.
SS. Vrsmari & Ermini, Episcoporum & Abbatum, commemoratio, quod eorum meritis ab Hungaris sint Laubienses liberati, celebratur in Adone Laubiensi, item apud Molanum, Canisium, Wionem, Menardum & alios.
Ex his colitur S. Vrsmarus XIX Aprilis,
Et S. Erminus XXV Aprilis.
B. Helena de Vtino, Tertiaria Ordinis Augustiniani, hoc die anno 1458 mortua, caritate, humilitate ac miraculis celebris, refertur ab Arturo de Monasterio in Gynæceo sacro, ab Herrera in Alphabeto Augustiniano, & aliis ab eis citatis. Vitam dabimus die, qua obiisse ostendemus, XXIII Aprilis.
S. Theodorus, Monachus apud oppidum Muros in Gallæcia, inscriptus est Martyrologio Hispanico Tamay Salazar, quod ejus mentio fiat in nuper excogitatis Adversariis Luitprandi. Arbitratur autem Tamajus esse S. Theodorum Siceotam, Archimandritam cœnobiorum in Galatia & Episcopum Anastasiopolitanum: cujus Acta illustramus XXII Aprilis.
S. Antonii Confessoris translatio corporis Turonis, indicatur in MSS. Martyrologiis Prioratus de Averone in diœcesi Carnotensi, & Romano Ducis Altempsii, atque Carmelitano quod Coloniæ asservatur: Depositio celebratur I Maji.
S. Stephani, pilis induti, qui vixit in Laura Sabæ, memoria refertur in MS. Menologio Arabo-Ægyptiaco a Gratia Simonio Maronita Latino pro nobis reddito. Videtur is esse Stephanus Sabaita, a Græcis relatus ad diem XIII Julij.
S. Ebba, filia Ethelfridi Regis Northumbrorum, & soror S. Oswaldi Regis, Abbatissa Coldinghamensis, inscripta est Martyrologio Anglicano Wilsoni primæ editionis & Catalogo generali Ferrarii. At Camerarius ejus loco substituit S. Ebbam, ejusdem monasterii Coldinghamensis Abbatissam & Martyrem, a Danis cum suis Sanctimonialibus occisam: quæ in dicto Martyrologio & a Ferrario refertur XXV Augusti. In secunda editione Martyrologii Anglicani, S. Ebba Abbatissa Martyr collocatur secunda Aprilis: & altera Ebba, XXV Augusti. Reperimus Romæ in bibliotheca Ducis Altempsii MS. Martyrologium Vsuardi, in Angliæ olim auctum: in quo ad XXIII Augusti est S. Ebba, Abbatissa in Scotia, cujus ad dictum diem etiam meminit Grevenus in auctario Vsuardi. Quare, quia arbitramur aliquam Ebbam solum ad hunc secundum Aprilis collocatam, quod alius Sanctus deesset, poterit deu traque agi XXIII vel XXV Augusti.
Emigarda Virgo, inscripta est MS. Florario, aliis fere Irmgardis: & asseritur fuisse filia Comitis Zutphaniensis, coliturque præcipue IV Septembris.
S. Irenæus Episcopus, S. Andochius, S. Benignus, Presbyteri, S. Tyrsus Diaconus, S. Felix negotiator, memorantur in MSS Reginæ Sueciæ, uno signato num. 130, & alio quod olim pertinuit ad quemdam Presbyterum Ecclesiæ Silvanectensis. Ex his coluntur S. Irenæus XXVIII Junij.
SS. Andochius, Thyrsus & Felix XXIV Septembris.
S. Benignus autem I Novembris.
S. Ebregisus, Episcopus Tungrensis & Martyr, Tremoniæ sepultus, memoratur a Ferrario in Catalogo generali; Molano & aliis XXIV Octobris.
Didacus, Episcopus Oximensis in Hispania, indicatur a Richardo Witfordo in Martyrologio Anglice edito. Nos late de eo egimus ad diem VI Februarii inter Prætermissos, ubi ulteriorem inquisitionem reiecimus in diem quo refertur a Ghinio XII Novembris.
Barlaam, Eremita & Confessor, indicatur a Greveno, Canisio & in MS. Florario Nobis ignotus; nisi sit Barlaam, qui cum Iosaphat in India vixit & colitur cum eodem XXVII Novembris.
S. Fara Virgo refertur a Ferrario, Brugis adscripta. Est illa Fara seu Burgundofora, Abbatissa Evoriacensis in diœcesi Meldensi, quam plures referunt die sequenti. Proprius dies, quo colitur in ecclesia & diœcesi Meldensi est VII Decembris.
S. Nicasii, Episcopi & Martyris, Remis Translatio indicatur in scriptis additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum, dies depositionins est XII Decembris.

DE S. POLYCARPO ET SOCIIS,
Martyribus Alexandriæ.

SUB MAXIMIANO.

[Commentarius]

Polycarpus, Martyr, Alexandriæ (S.)
Socii Martyres, Alexandriæ (SS.)

G. H.

Memoriam sacram S. Polycarpi Martyris celebrant Græci in Menæis suis & apud Maximum Cythærorum Episcopum ἐν βίοις Ἁγίων; & in menæis addunt hoc distychon.
Τμηθεὶς ὡς κλῆμα Πολυκάρπος Κυρίου,
Πλείονα καρπὸν αὐτῷ πολύχουν φέρει. [S. Polycarpi cultus,]
Alluditur ad nomen S. Polycarpi, quo Multus fructus indicatur; ut autem ei majorem fructum & multifarium ferret, debuit ipse ut palmes Domini scindi & amputari: quando scilicet est capite plexus: uti latius explicatur in menologio Græcorum, quod jussu Basilii Porphyrogeniti Imperatoris conscriptum est seculo Christi decimo: in quo Certamen sancti Martyris Polycarpi ad hanc II diem Aprilis ita proponitur.

[2] [Elogium Martyrii] Sanctus Christi Martyr Polycarpus fuit sub Imperio impii & flagitiosi Maximiani, ex civitate Alexandria. Cum vero Christianus esset & maximo divini cultus & honoris studio flagraret, videretque per singulos dies fidem Christi confitentes in vincula coniici, & multiplicibus affligi tormentis; non potuit illud amplius perferre. Præsidentem ergo Principem videns, hominum sanguinem tamquam aquas effundentem, coram ipso consistens, redarguit eum, dicens: Quid ita, o canis insatiabilis, humanæ naturæ oblivisceris? dum & viros unanimes & qui tecum sunt ejusdem consortes naturæ tamquam ligna dissecas, hac solum de causa quod verum Deum confiteantur & prædicent, atque idolorum errorem detestentur: sicuti etiam ego facio, qui etiam Christi servus sum. Quibus verbis cum Præsidem in iram excitasset, mox vinctus est & acriter excruciatus, sicque ad finem vitæ usque Christum in ore ferens, capite obtruncatus fuit. Hæc ibi.

[3] Synaxarium MS. Græcum, quod spectat ad Collegium Claromontanum Societatis Iesu Parisiis; plures illi socios adjungit his verbis: καὶ ἄθλησις τοῦ ἁγίου μάρτυρος Πολυκάρπου καὶ τῆς συνοδίας αὐτοῦ. [Socii.] Quæ eadem leguntur in MS. Parisiensi Cardinalis Mazarini, & Mediolanensi bibliothecæ Ambrosianæ signato littera O & numero 148, item in MS. Arabo-Ægyptiaco Menologio, quod ex Arabica lingua pro nobis in Latinam transtulit Gratia Simonius, tunc Romæ collegii Maronitarum alumnus: in quo ista verba leguntur: Certamen S. Polycarpi & sociorum ejus.

DE SANCTO APPHIANO S. ÆDESII MARTYRIS FRATRE
Martyre Cæsareæ in Palæstina,

SUB MAXIMINO.

[Praefatio]

Apphianus, Martyr, Cæsareæ in Palestina (S.)

G. H.

[1] Tria celebrantur loca ortu, studiis & martyrio S. Apphiani illustrata: ex his urbs Palæstinæ Cæsarea, palæstra martyrii, eminet. [Cæsarea Palæstra Martyrii.] Est ea post Hierosolymam primaria, & Palæstinæ primæ metropolis, ac Sedes Archiepiscopalis, atque ut infra indicatur, in littore maris sita. Altera urbs, S. Apphiani studiis & pia educatione nobilitata est Berytus, & ipsa in Phœnicia prima urbs Episcopalis sub Patriarchatu Antiocheno, [Berytus studiorum,] prope mare sita. In tertio loco, in quo vitam auspicatus est, nonnulla suboritur difficultas. Lydia regio in Menœis Græcis aßignatur: at Lycia apud Eusebium infra dicitur, regio Asiæ ad mare Mediterraneum haud procul ab insula Rhodo. [nativitatis urbs Lyciæ Pagas,] de urbe ista habet Eusebius, Ἔι τις ἄρα Παγὰς ἐπίσταται τῆς Λυκίας οὐκ ἄσημον πόλιν. Si quis ergo Pagas novit, urbem Lyciæ non obscuram. Verum in aliis MSS. istæ voces ἄρα & Παγὰς in unam constantur, & dicitur Ἀραπαγὰς, & per contractionem Ἁρπαγὰς & Ἁραγὰς. Verum hujusmodi hujusmodi loca neque in Lycia, neque in Lydia reperiuntur: & tamen urbs fuit non obscura. Henricus Valesius, in suis ad hunc locum Annotationibus, coniecit oculos in urbem Lyciæ Episcopalem Araxam; quod non displicet. Quid si dicatur, [num Araxa an Patara?] vox Παγὰς immutata, & Patara urbs Lyciæ Episcopalis sit intelligenda, oraculo Apollinis olim celebrata? Est hæc sita in ora maris Pamphilii, prope ostia fluminis Xanthi, unde facilis fuit navigatio, tam Berytum quam Cæsaream. Et hæc de locis dicta sufficiant.

[2] [Acta ex Eusebio.] Acta S. Apphiani damus ex Historia Ecclesiastica Eusebii Pamphili, qui ea describit libro de Martyribus Palæstinæ cap. 4, sive (ut alii disserunt) lib. 8 Historiæ cap. 14. Fuit is oculatus testis rerum gestarum, imo cum S. Apphiano in eadem domo convixit. [compendia apud Græcos ad 2 Aprilis.] Ex hisce Actis varia compendia leguntur in Menologio Græco Basilii Imperatoris, & alio Cardinalis Sirleti, & in aliis Menæis & Synaxariis Græcis tam excusis quam manu exaratis. Similia sunt Acta ex MS. Veneto eruta, a Francisco Zino latine reddita, & sub nomine Metaphrastæ perperam edita ab Aloysio Lipomano. Aliqua his compendiis obrepserunt menda: quorum præcipuum est, quod dicatur Cæsareæ aut Beryti a S. Pamphilo Martyre in sacris litteris exercitatus. Videntur isti Græci solicite cavisse, ne S. Apphianus ab Eusebio Pamphili, qui postmodum in hæresim est lapsus, diceretur esse eruditus. Appellatur præterca a Metaphraste & alijs Amphianus non Apphianus, forsan in errorem abductis, quod alius hoc die colatur Martyr Amphianus, in Africa passus, de quo ejusque socijs mox agemus, & potißimum ex antiquis Martyrologijs Latinis. [ab antiquis Latinis refertur; Aprilis.]

[3] Celebrem cultum habet noster hic Martyr S. Apphianus in omnibus pene fastis Latinis, sed ad diem quintum hujus mensis Aprilis, quem referunt quatuor Martyrologij Hieronymiani apographa antiqua; item Vsuardus, Ado, Notkerus, Auctor Martyrologij sub nomine Bedæ excusi, Bellinus, Grevenus, Maurolycus, Molanus, Canisius, cum plurimarum Ecclesiarum Martyrologijs MSS. & hac fere ubique phrasi: In Cæsarea Lyciæ & S. Amphiani. Vbi copula conjunctiva videtur transposita, & sic legi debere: In Cæsarea & Lycia S. Amphiani: quod utroque loco ei debita veneratio olim esset adhibita. Græci memoriam ejus ad hunc referunt, eique conjungunt Ædesij fratris martyrium, tali disticho præeunte.

Τὸν Ἀμφιανὸν ὁρῶν λαβόντα στέφος,
Ἕσπευδεν Αἰδέστος θανειν προθύμως.

Partam Amphiano fratri coronam intuens
Ædesius, illi commori festinavit.

[4] Ast neque eodem quo frater loco passus est Ædesius, ut potuerit ejus exemplo accendi; neque eodem tempore: [a Græcis hodie una cum fratre.] sed verosimiliter duobus aut tribus annis ante ipsum, ut potius dicendus fuerit sui Martyrii fama illius animum excitasse, ad parem de idololatria lauream expetendam. Et hunc quidem Græcos imitati, Galesinius atque Baronius retulerunt ad præsentem diem II Aprilis; atque cum iisdem appellant Amphianum: Ædesium vero precitatus Romani Martyrologii Recognitor distulit ad diem VIII Aprilis (quando & nos de illo agemus) ibique vocavit fratrem Apphiani: quam lectionem Malumus ex Eusebio retinere, ut vel sic commodius distinguatur ab Amphiano Martyre Afro, paulo post cum aliis sociis proponendo.

[5] Pro anno & die martyrii significando indicatur infra num. 3 bellum adversus Christianos a Maximino excitatum, anno tertio persecutionis Diocletiani: cujus primus annus, eodem Eusebio teste libro eodem de Martyribus Palæstinæ cap. 2 cœpit anno Diocletiani XIX mense Xanthico, propositis edictis, cum salutaris Passionis dies immineret. Annus is fuit CCCIII quo Pascha celebratum est XVIII Aprilis. Executio autem non videtur continuo facta per totum Imperium, ideoque anno tertio dictæ persecutionis videtur includi posse initium mensis Aprilis anni CCCVI, [an passus anno 306. feria] quando cyclo solis septimo & littera Dominicali F feria sexta, Græce ἡμέρα παρασκευῆς, infra requisita, incidit in diem quintum Aprilis, [sexta 5 Aprilis?] prout in antiquis Martyrologiis Latinis celebratur martyrium S. Apphiani. Videtur autem dies quintus Aprilis convenire in diem secundum mensis Xanthici apud Cæsareenses & alios vicinos in Palæstina.

[6] Illustravimus ad diem XXVI Februarii Vitam S. Porphyrii, in Gazensem Episcopum a Ioanne Archiepiscopo Cæsareensi ordinati, in qua Vita a Marco discipulo ejus scripta, num. 21, dicuntur menses Gazæorum in Ianuario quinque diebus præcedere ante dies Romanos, qui proinde, ob viginti & octo dies solum numeratos in Februario Romano, credi possunt ad tres solum dies mense Aprili, præveniri ab iisdem Gazæis, & in horum Metropoli Cæsarea: & sic feria sexta, ab Eusebio indicata, [num anno 308. 2 Aprilis?] cum secundo die mensis Xanthici & quinto die nostri Aprilis optime conveniret: sed tunc illud πρὸ τεσσάρων Νώννων Ἀπριλλίων, ante diem quartum nonas Aprilis, tamquam glossema a posteris imperite intrusum, esset aut expungendum aut mutandum. Vt autem feria sexta conveniret in diem secundum Aprilis, expectandum foret usque in annum CCCVIII, qui non foret annus tertius, sed quintus persecutionis Diocletiani. Hæc viris eruditis ad ulteriorem disquisitionem placuit proponere.

ACTA MARTYRII.
Auctore Eusebio teste oculato.

Apphianus, Martyr, Cæsareæ in Palestina (S.)

AUCTORE EUSEBIO

[1] Maximinus Cæsar, ex eo tempore, quo ad Imperium evectus est, quasi qui odii in Deum, [In atroci Maximini persecutione,] & impietatis sibi innatæ insignia ostentare vellet, violentius quam superiores Principes persecutioni nostrorum incubuit. Cum igitur omnes graviter perturbati, hac & illac dispergerentur, & periculum effugere unusquisque omni ope laboraret, maximusque tumultus cunctas Provincias occupasset; qua tandem oratione divini amoris ardorem plenamque fiduciæ confessionem beati ac revera innocentis oviculæ, Apphiani Martyris pro merito poterimus exponere? Qui quidem ad portas urbis Cæsareæ admirabile exemplum sinceræ erga verum Deum pietatis cunctis illius incolis spectandum præbuit, [S Apphianus passus est Cæsareæ,] idque nondum viginti annos natus. Ac prius quidem cum secularium disciplinarum causa, utpote parentibus ortus locupletissimis, plurimum temporis Beryti esset commoratus; [Beryti disciplinis & pietate imbutus,] incredibile dictu est quo pacto in ea civitate, calcatis adolescentiæ cupiditatibus, nec vigore corporis, nec sodalium consuetudine corrumpi se passus, modestiam amplexatus sit; honeste, sobrie ac pie ex præcepto Christianismi degens, moresque suos moderans atque castigans. Quod si patriam quoque ejus commemorare convenit, eamque urbem, ex qua tam generosus religionis nostræ ortus est pugil, debito præconio exornare; [natus in Lycia:] equidem id faciam libentissime. Si quis ergo Pagas novit urbem Lyciæ non obscuram, inde oriundus fuit nobilis adolescens.

[2] Qui quidem reversus postea a Berytensibus studiis, cum pater ipsius principem locum domi obtineret; ipse nihilominus cum patre & propinquis suis versari non sustinuit; [relictis parentibus] eo quod illi ex divinæ religionis præceptis vitam agere recusarent. Sed divino quodam spiritu afflatus, & præ innato Philosophiæ studio, seu potius cælestis ac veræ sapientiæ amore, vanam hujus seculi gloriam & corporis voluptates despiciens, [& gloria mundana,] clam domo aufugit. Ac ne quidem de sumptu ad diurnum victum necessario solicitus, ob spem ac fiduciam, quam in Deo collocaverat; prævio & quasi manu ipsum ducente Spiritu sancto, Cæsaream pervenit, ubi corona Martyrii ipsum manebat. [Cæsareæ habitat cum Eusebio:] Ibi nobiscum versatus, cum ex sacrarum litterarum lectione, quantum fieri potuit brevissimo illo tempore, fructus sibi collegisset, & congrua arctioris abstinentiæ exercitatione semet roborasset, tandem ejusmodi exitu inclaruit, quem quisquis visu accepit, fieri nullo modo potest, quin simul obstupuerit. Quisquis vero auditione tantum acceperit, admiretur necesse est adolescentis fiduciam, libertatem, constantiam, & ante omnia consilii ac propositi ipsius audaciam: quæ quidem zeli divinæ religionis & divini cujusdam spiritus argumenta sunt certissima.

[3] [fervente ibi persecutione,] Nam cum Maximinus secundum adversus nostros bellum excitasset anno tertio persecutionis Diocletiani; & per omnes provincias missa essent tyranni edicta, quibus Rectores jubebantur operam dare, ut omnes omnium urbium incolæ diis publice sacrificarent; cumque præcones per universam Cæsaream cunctos patres-familias ad dæmonum templa jussu Præsidis revocarent; ac præterea Tribuni militum singulos ex tabella nominatim citarent; omnibus ubique locorum Christianis inexplicabili malorum turbine concussis, hic, quem supra nominavimus, nemini communicato consilio, clam nobis qui in eadem domo degebamus, clam universa militum cohorte qui circa Præsidem stabant, ad Urbanum, tunc forte libantem, intrepidus accessit: [Præsidem monet ut ab idololatria absistat:] fidentique animo, comprehensa ejus dextera, e vestigio quidem sacrificium omittere ipsum coëgit: mox instar prudentissimi monitoris cum divina quadam gravitate hortari eum cœpit, ut ab errore desisteret: quippe absurdum esse, quod posthabito veri ac solius Dei numine simulacris ac dæmonibus homines sacra faciant. Id autem, ut verisimile est, agebat fortissimus invenis, divina quadam virtute (quæ ipsum ad hoc impulerat) omnibus, ut ita dicam, inclamante ac denuntiante per hoc facinus, tantum abesse, ut Christiani, qui quidem eo nomine digni essent, ab eo quem semel imbibissent divini numinis cultu unquam abducerentur; quin potius minis, & his quæ minas subsequi solent cruciatibus, adeo illos superiores esse, ut adhuc eo liberius inposterum loquantur, & ingenua atque intrepida voce veritatem prædicent, ipsosque etiam si fieri possit persecutores suos hortentur, ut abjecto impietatis errore, eum qui solus est Deus agnoscant.

[4] Post hæc supradictus juvenis, [plagis discerptus carceri includitur:] in præsentia quidem (utpote tam audaci perpetrato facinore) a militibus, qui præsidi apparebant, tamquam a feris bestiis discerptus, & innumera verbera toto corpore fortissime perpessus, in carcerem conjicitur. Ubi cum noctis ac diei unius spatio pedibus in nervo distentis mansisset, postero die in judicium adducitur. Compulsus deinde a Judice diis sacrificare, invictam adversus ærumnas, & quantumvis horrendos dolores constantiam animi declaravit; lateribus non semel, sed iterum & sæpius, ad ipsa usque ossa & viscera sulcatis; totque plumbatarum ictibus in os ac cervicem verberatus, ut contusa ac tumefacta facie, [inter horrenda tormenta in victus,] ne ab illis quidem qui eum optime norant agnosceretur. Verum cum ille tantis doloribus nullatenus cederet, tortores jussu Præsidis linum oleo madefactum pedibus ejus circumponentes, ignem postea subjecerunt. Quo facto, quantos beatissimus Martyr dolores persenserit, nulla ut arbitror oratione explicari potest. Ignis siquidem consumptis ejus carnibus ad ossa usque penetrabat, adeo ut universus humor corporis, ceræ instar liquefactus, stillatim difflueret. Sed neque his cruciatibus superatus, licet jam victis & ob portentosam ejus fortitudinem animum despondentibus adversariis, rursus in vincula compingitur. [in mare projicitur:] Dehinc tertio post die Judici oblatus, eamdemque fidei constantiam licet semivivus professus, in profundum mare demersus est.

[5] Ea vero quæ continuo subsecuta sunt, illis fortasse, si retulero, incredibilia videbuntur, qui oculis suis hæc minime viderunt. Verum tametsi id procul dubio eventurum intelligam, facere nullo modo possum, quin rem gestam posterorum memoriæ commendem: quippe cum universi propemodum incolæ urbis Cæsareæ testes hujus miraculi extiterint. Nulla certe ætas tam stupendæ reispectaculo non interfuit. Postquam igitur sanctissimum illum ac beatissimum juvenem medio mari in altissimum, [quo subita tempestate concusso,] ut ipsis videbatur, gurgitem submerserunt; repente tantus motus tantusque fragor non solum mare, verum etiam cælum omne concussit, ut terra quoque & ipsa Cæsareensium civitas eo motu quateretur. Eodem etiam temporis momento, quo repentinus ille ac mirabilis terræ motus acciderat divini Martyris cadaver, utpote quod marini fluctus continere non poterant, [Corpus in littus defertur.] ab iisdem ante portas civitatis ejectum est. Hujusmodi fuit exitus admirandi Apphiani, die secundo mensis Xanthici, quod est ante diem quartum Nonas Aprilis feria sexta.

DE S. THEODOSIA VIRGINE
Martyre Cæsareæ in Palæstina.

SVB MAXIMINO

[Praefatio]

Theodosia, Virgo Martyr, Cæsareæ in Palestina (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Evsebius Pamphily, libro de Martyribus Palæstinæ, accurate agit de iis qui coram oculis suis in urbe Cæsarea paßi sunt: e quibus fuit S. Apphianus, anno tertio persecutionis Diocletiani coronatus, cujus Acta Martyrii jam jam dedimus ex capite illius quarto. [Inter Martyres Cæsareæ passos] At capite sexto describit Martyrium S. Agapii, anno quarto persecutionis paßi die XX Novembris. Deinde anno persecutionis quinto, memorat capice septimo varios Martyres: & primo loco S. Theodosiam Virginem, quæ etiam hoc secundo Aprilis variis fastis est inscripta; atque hoc ei scribit elogium.

[2] [S. Theodosiæ laudatur ab Eusebio.] Cum vero quintus jam annus persecutionis volveretur, die secundo mensis Xanthici, quod est ante diem quartum Nonas Aprilis, ipso Dominicæ resurrectionis die, rursus apud Cæsaream Theodosia Virgo, ex urbe Tyro oriunda, fidelis gravisque inprimis puella, nondum octodecim annos nata, ad vinctos quosdam accessit, qui regnum Dei libere confitentes ante prætorium sedebant, tum ut eos salutaret, tum ut (quod credibile est) eos rogaret, ut cum ad Deum pervenissent, sui memores esse vellent. Quo facto, quasi impium quoddam ac nefarium facinus perpetrasset, correpta a militibus deducitur ad Præsidem. Ille confestim ut erat insanus, & belluino quodam furoris impetu incitatus, cum eam acerbis atque horrendis tormentis excruciasset, & latera ipsius ac papillas ad ipsa usque ossa ferreis ungulis exarasset; spirantem adhuc & læto atque hilari vultu cuncta tolerantem, marinis fluctibus mergi jubet. Hæc ibi. Præses appellabatur Urbanus, uti supra ex Actis Martyrii S. Apphiani constat, & paßim ab aliis notatur.

[3] Celebris est cultus hujus Virginis & Martyris apud Græcos & variis diebus; [Cultus ejus apud Græcos 2 Aprilis.] ac primo refertur hoc secundo Aprilis in MSS. Menæis Parisiensibus Cardinalis Mazarini & Divionensibus Petr. Francisci Chifletii, elegio desumpto ex Eusebio jam relato; quod idem extat in Menæis excusis & apud Maximum Cytheræum atque in Menologio Sirleti, sub nomine Theodoræ loco Theodosiæ; quod sequuntur Galesinius & Baronius, sed Theodosiam appellant.

[4] Alter dies apud Græcos est tertius hujus mensis Aprilis, quo refertur in MSS. Menæis Taurinensibus Ducis Sabaudiæ & Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ, [Item 3 Aprilis] in codice littera O & numero 148 signato, elogio fere eodem atque ex Eusebii verbis contracto. Memoratur eodem die, & quidem primo loco in Menologio Basilii Imperatoris, unde sumptum elogium, eo quod nonnullæ novæ circumstantiæ addantur, hic damus, [cum elogio Basilii Imperatoris,] & est ejusmodi: Die tertia mensis Aprilis certamen S. Theodosiæ Virginis & Martyris. Theodosia Christi Martyr fuit ex urbe Tyro oriunda, quæ cum decimum octavum ætatis suæ annum ageret, deprehensa est eo quod Christiana esset: & adducta ad Præsidem Palæstinæ, & de religione interrogata, Christum est confessa. Quapropter percussa est in lateribus & uberibus, ac jussa est Christum negare ac idolis sacrificare. Cum vero ad id suaderi non posset, detrusa est in carcerem, mandatumque carceris custodi, ut non modo ipsam diligenter custodiret, sed etiam ne quempiam ad eam visitandam ingredi permitteret, eique non adferret cibum quousque Christum negaret, diisque sacrificaret. At multis jam diebus elapsis, e carcere educta est, & denuo coacta est impuris dæmonibus sacrificare. Id autem cum audire recusasset, prius acriter cruciata est; deinde in mare projecta, suum Domino reddidit spiritum. Hæc ibi.

[5] Tertius dies, cultu; ejus sacro apud Græcos aßignatus, est vicesimus nonus Maji, isque præ reliquis videtur celeberrimus. [& solennissime 29 May.] Nam majori encomio memoratur in jam citato Menologio Basilii Imperatoris, MS. Synaxario Claromontano Societatis Iesu Parisiis, in Menæis excusis & manu exaratis, item apud Maximum Cytheræum & in Menologio Cardinalis Sirleti. Præterea totum officium Ecclesiasticum cum suis odis & hymnis peragitur in Menæis de S. Theodosia, de qua illud ibidem elogium proponitur.

[6] S. Theodosia Martyr Cæsareæ. Cum hæc sacra & sancta Virgo octavum decimum ætatis annum ageret, ex urbe Tyro exorta, [Elogium ex Menæis,] quinto persecutionis anno Cæsareæ pro fide decertavit. Nam jam vincta & mox pœnas datura, libera tamen voce Christum confessa est. Iudicibus vero jam pro tribunali considentibus, ad Urbanum Præsidem adducta fuit. Quam ille frustra ad idolis sacrificandum hortatus, jussit adeo excarnificari, ut papillis ac lateribus laceratis, eo usque crudelis tyrannus progrederetur, quoad ossa & viscera apparerent. Cum ergo puellam omnia supplicia patientissime sustinentem cerneret, omniaque tormenta sine voce & gemitu tacitam perferre; hortabundus rogavit illam, ut diis sacrificare vellet. Tum illa, oculis fixis eum aspiciens, amœno & ridenti vultu dixit: O homo, quid ita aberras? Nonne vides quod per testimonium Christi jam Sanctorum Martyrum consortio digna fuerim habita? Tunc Præses, ubi se a puella derisum cognovit, majora adhuc tormenta Martyri admovit, ac demum in marinos fluctus præcipitari jussit: in quibus beato fine martyrium complevit. Hæc ibi, quibus consentiunt elogia in aliis Menologiis & Synaxariis tradita.

[7] [& Odis officii Ecclesiastici.] Adduntur odæ plusquam triginta, quæ magnificos S. Theodosiæ triumphos extollunt ob devictam tyranni malitiam & infestas dæmonum technas. Tormenta sæpius repetita inculcantur, & laudatur constantia Virginis, ideo a Christo sponso suo coronatæ. Æterna post Martyrium concessa ei gloria variis encomiis expenditur, & ejus apud Deum interceßio expetitur, ut fiat ægris salus & certa omnibus protectio. In adiunctis versibus indicatur ejus in aquis maris suffocatio, & a Christo in aquam refrigerii facta transpositio & sustentatio. Et hæc ex Græcorum antiquis monumentis prolata sufficiant.

[8] [Acta ex MSS Latinis omittuntur.] Ejusdem S. Theodosiæ venerationem ad Latinos olim translatam fuisse indicant antiqua Acta vitæ ac Martyrii ejus, quæ nos descripta habemus ex MSS. Trevirensi S. Maximini, Antverpiensi S. Bernardi ad Schaldim, & alio Serenißimæ Christinæ Reginæ Sueciæ, Reperimus etiam illa in MSS. Belfortiano, Budecensi, Rottendorfiensi, & Romano Ecclesiæ lateranensis, cujus meminit Aringhus lib. 1. Romæ subterraneæ cap. 16 num. 31, & Baronius in suis Annotatis ad hunc diem. Verum malumus ea omittere, veriti ne ex Actis aliorum Martyrum, ac forsan alterius Virginis, etiam Theodosiæ dictæ, sint plurima assuta aut inserta. Porro ex omnibus relationibus Græcorum & ipsius Eusebii testis oculati constat, eam obiisse in mare projectam. Verum in Actis Latinis dicitur ab Angelis in terram reducta, & saxum cui alligata fuerat manu portasse. Fuisset dein juxta eadem Latina Acta iterum comprehensa & in amphitheatro leoni, leopardo, urso, tauro aliisque bestiis obiecta, sed semper illæsa, ibidem capite plexa instar columbæ aureæ cælos ascendisset: & parentibus apparuisset,paruisset & dicuntur hæc gesta in Cæsarea Palæstinæ die Dominica, quarto, aliis tertio, Nonas Apriles. Quæ omnia, licet ante octingentos annos videantur conscripta, manlunius omittere, quia in silentio Eusebii & antiquiorum non satis credibilia sunt, & saltem summatim legi possunt apud Ioninum Mombritium tomo 2 folio 327, Vincentium Bellovacensem lib. 12. speculi Historialis cap. 67 (qui addit se ea ex gestis contraxisse) & Petrum de Natalibus, lib. 4 Catalogi cap. 25, qui omnes dicunt in Cæsarea Palestinæ passam.

[9] Ejusdem Virginis venerationem antiquam indicant Latina Martyrologia, e quibus quatuor apographa S. Hieronymi ista habent ad diem III Aprilis: [Veneratio in Fastis Latinis:] In Cæsarea Palæstinæ natalis S. Theodosiæ Virginis. Quæ eadem ad dictum diem leguntur in MSS. Atrebatensi, Tornacensi, Lætiensi & aliis. In Rabani Martyrologio plurima ex jam citatis Actis referuntur hoc modo: III Nonas Aprilis. Natale Theodosiæ Virginis, quæ passa temporibus Imperatorum Diocletiani & Maximiani in civitate Cæsarea, sub Urbano Præfecto. Nam hæc cum relictis parentibus confugisset ad carcerem, ubi Christi Confessores clausi erant, tenta est a militibus, & ducta ad tribunal Iudicis Vrbani. Quæ coram ipso adstans, nec adulationibus ejus est decepta, nec minis territa: sed sapientia Dei repleta, falsos Deos Gentilium disputando coram Præside confutabat. Unde & a tyranno nervis ligata & flagellis cæsa, non potuit vinei. Postea ei adhibita sunt varia tormenta, hoc est sartagines ignitæ, leones & bestiæ ex quibus nullam maculam passa est. Deinde in mare demersa, sed per Dei auxilium citius inde liberata, novissime gladio capite abscisso, obdormivit in pace, & complevit martyrium suum, honorifice a Christianis sepulturæ tradita. Hæc Rabanus, Ast Ado ad diem 11 Aprilis cum Actis latinis primum in mare mersam, dein bestiis projectam dicit, & adscribit Cæsareæ in Cappadocia, ubi nullum mare est. Vsuardus eodem modo passam ait Cæsareæ in Cappadocia, sed omittit submersionem in mari. Hinc Galesinius duas proponit Theodosias, sed a Baronio satis refellitur.

[10] Annus quintus persecutionis, prout constat ex dictis supra ad Vitam S. Apphiani, [Tempus Martyrii.] convenit, saltem usque ad Aprilem, in annum Christi CCCVIII. Verum quia tunc festum Paschale incidit in XXVIII Martij, potuit in Paschali festo, quinto aut quarto Kalendas Aprilis, capta fuisse, ac post aliquot dies II aut III Aprilis occisa.

Corpus, aut notabilem ejus partem, fuisse ex Palæstina Constantinopolim aliquando translatum, ejusque rei memoriam XXIX Maij festivius recoli in omnibus Menæis ac synaxariis Græcis, ex eo suademur, quod hujus sanctæ Virginis celeberrimus fuerit in urbe Regia cultus, [Corpus an ex Palæstina delatum Constantinopolim,] singulari Officii ecclesiastici totius prolixitate commendatus, Etenim Menæa & Synaxaria superius allegata fere conscripta fuere ad usum Constantinopolitanarum ecclesiarum; quo fit ut in propriis illius urbis festis ornandis explicandisque magis se extendant. Proprium autem hoc fuisse Constantinopolitanis festum colligitur etiam ex Ephemeride Metrica, unicum solum quot diebus Sanctum proponente, quæ ad dictum XXIX Maij sic habet:

Εἰκάδι ἡδ᾽ ἐνάτη Θεοδοσίην πόντος ἔμαρψε

Vicena nona mersa est Theodosia ponto.

Vnde autem fuisset Constantinopolitanis ita proprium hoc festum, idque alto quam obiti martyrii die, nisi ex occasione Translati eo corporis vel alia simili? Moschi quoque sive Rutheni, Fastos sacros Constantinopoli mutuati, hunc ibidem celebrem cultum confirmant; dum in suis tabulis, quas Amstelodami vidimus apud V. CL. Laurentium vander Hem, unicam Theodosiam isto die Maij repræsentant. Porro nostram de Corpore Constantinopolim translato persuasionem confirmavit nuper Perstrenui Francisci Nigri Veneti Loritæ & Protonotarii Apostolici, felicissimum Theodosiæ Virginis de tyranno tropheum, ad felicissimam Victoriam Columnam Piscariæ Marchionissam. Libelli antographum, a Georgio Cardoso Hagiologii Eusitanici auctore cum haberet Don Gaspar Ibañez de Segovia Peralta, Agropolitanus Marchio; indicavit nobis, significavitque, post longum de persecutionibus Ecclesiæ per aliquot capita descriptis exordium, in materiam veniri per hæc verba: Sed nos Theodosiæ Virginis pudicissimæ Martyrisque felicissimæ agonem descripturi, tripartitum opusculum facile consequemur, si primo ejus familiam vitæque conditionem, secundo si constantem Christianæ fidei confessionem triumphaleque martyrium, postremo si ea miracula, quibus nos & quondam donarit & indies beatissima virgo ista donare non cessat, brevi quodam argumento facilique oratione persequemur.

[11] [& hinc illius apud Venetos cultus?] In hac autem postrema parte narrat ille Venetus Præsbyter ac scriptor (quem claruisse circa annum MCCCCLXXX testatur Gesnerus in Bibliotheca) quomodo cuidam piæ sanctimoniali apparens Beata, suumque nomen indicans, Vitam quoque perquiri jusserit; & hinc primum ceteris ejusdem monasterii virginibus, tum aliis matronis Venetis innotuerit; suique patrocinii efficaciam nonnullis testata miraculis, ipsum demum scriptorem voti nexu obligatum ad colligenda Acta sua impulerit, prout fecit Romæ existens infra Octavas Sanctorum omnium anno MDXIII. Et hæc quidem prædicti opusculi pars ultima, fideliter transcripta, prælo jam subiecta erat typisque excusa, quando ferale illud Blavianæ Typographiæ incendium totum fere secundum diem Aprilis abstulit, nobisque neceßitatem imposuit de novo commentandi quæcumque nunc legis. Ast humanißimus, quem dixi, Gaspar, neque sola nobilitatis prærogativa sed etiam eruditionis præstantia Excellentißimus, intellecto quod acciderat infortunio, semel iterumque describi rem eamdem curavit, usque dum tertia demum vice pervenit ad manus nostras, quomodo infra damus. Pars secunda, quam æque ac primam omittimus, terminabatur in nudæ asseveratione translati ex Palestina corporis atque Constantinopolim a fidelibus delati, absque indicio temporis aut ecclesiæ, ad quam & quo facta est translatio. Quasivimus etiam, num Venetiis, in cænobio Corporis Christi Ordinis S. Dominici aut alibi, superesset aliquis S. Theodosiæ cultus; sed idoneum nullum responsum accepimus: & tamen in prædicto codice habetur Officium proprium de S. Theodosia: & in miraculis num 4 dicitur, quod in multis tam monachorum quam monacharum Cœnobiis summa devotione quotannis celebretur ab anno 1440, ad eum qui ista scribebantur diem anno 1513.

[12] [Pars Reliquiarum in Dervensi monasterio:] Sammarthani tom. 4. Galliæ Christianæ, in enumeratione Abbatum Dervensis monasterii, de eorum XXII Rogerio sic loquuntur: MCVIII includit quodam scrinio corpus S. Theodosiæ Virginis, olim huc allatum a S. Berchario; qui monasterii fundator, felici obitu Martyr migravit ad Christum anno DCLXXXV, XVI Octobris; de ipsa autem S. Theodosiæ Dervense Martyrologium sic prosequitur elogium ab Vsuardo descriptum. Post multum tempus, corpus ejus multa devotione deportatum est Dervo monasterio a Fratribus loci, & magno debitoque honore locatum: & ibidem divina dispositione quiescit, pie petentibus acquiescens salutis suffragia. Ita post S. Bercharii Paßionem verba hæc recitat Nicolaus Camuzat, in Promptuario Antiquitatum Tricaßinæ diœcesis pag. 112, absque ulla mentione S. Bercharii, tamquam auctoris dictæ Translationis: quam etiam longe posterius factam censuit Saussajus, in Martyrologio Gallicano ad hunc diem ita scribens: Leodii celebratio natalis S. Theodosiæ Virginis … cujus sacrarum Reliquiarum portio ab Oriente, [an etiam Leodii?] nonnullis cum Sanctorum pretiosis pignoribus advecta, summoque honore tempore Notgeri Præsulis pientissimi excepta, ibidem cultum sanctæ ipsius Christi athletæ propagavit. At ut tota demum Patrocinio Galliæ beata Virgo addiceretur, quidquid residuum erat sacratissimi ejus corporis, divino beneficio intimum in Galliæ sinum deportatum, in Dervensi monasterio Trecensis Diœcesis, magna veneratione servatur & colitur. Porro Nothegerus vir sanctus, Leodiensium ordinatus Episcopus, XXXVI annis præfuit, ut scribit Albericus in Chronico, ad annum DCCCCLXXII initia ejus collocans; quo tempore ex mente Saußaji posterior esset Dervensium Reliquiarum Translatio. Sed de hoc minus laboramus: magisque optaremus scire, unde de Reliquiis Leodium advectis acceperit Saussaius ea quæ narrat; cum neque in Breviariis aut Martyrologiis Leodiensibus impreßis ac MSS. neque in Bartholomæi Fisen Leodiensi historia vel Leodiensis Ecclesiæ Floribus, ullum appareat vestigium istius singularis cultus, quem Saußaji verba tamquam notißimum indicant.

[13] [aliquod corpus S. Theodosiæ Bononiæ.] Bononiæ apud Monachas sanctißimæ Trinitatis est in veneratione, corpus S. Theodosiæ Virginis & Martyris, eo Roma anno MDCXXII translatum, & electus ejus cultui hic dies II Aprilis ob nomen Martyrologio Romano inscriptum, licet diversæ sint Virgines & Martyres.

[14] Eodem modo apud Hispanos in magna veneratione esse quamdam Virginem & Martyrem Theodosiam, docet Ioannes Marietta lib. 4 de Sanctis Hispaniæ cap. 66, ubi ista habet: Prope urbem Victoriam, supra rupem inter Salvam-Terram & oppidum sanctæ Crucis de Campezo, [aliud in Hispania, in regno Alavæ] conditur corpus cujusdam Divæ cognomento Theodosiæ, de qua nec ullam inveni historiam. Die secunda Aprilis agit Usuardus in suo Martyrologio, de quadam hujus nominis Sancta, & hujus regionis oppidani eodem die festum hujus nostræ Theodosiæ celebrant tali veneratione, ut vix ullus deficiat pagus, qui cum umbella processionaliter & litaniis non accedat, ut Deus per hujus Sanctæ merita omnium necessitatibus occurrat. Hæc ibi. Est indicata Victoria urbs præcipua regni Alava, in confinio Guipiscoæ & Biscaiæ, a qua XVI millibus passuum distat Salva terra, & ab hac Ecclesia S. Theodosiæ sex millibus passuum. Et hæc videbantur solum de hac S. Theodosia posse sciri, cum ecce nuper in Pseudo-dextri Chronico inserta sunt ista verba ad annum 430. Eodem tempore allatæ ad Hispanias reliquiæ sacræ Virginis Theodosiæ, ad Cæsaream Palestinæ passæ sub Maximiano, & ad oppidum haud ignobile Cantabriæ dictum Salvam-Terram cum maximo honore devectæ. Hæc ibi: quæ non ut fictitia, sed ut certißima, mox Martyrologio Hispanico Tamaji Salazar inserta; nunc etiam a viris eruditione claris in ipsa Hispania exploduntur.

MIRACULA S. THEODOSIÆ
Auct. Francisco Nigro Protonotario Apostol.
Ex MS. D. Gaspari Ibañez, Marchionis Agropolitani.

Theodosia, Virgo Martyr, Cæsareæ in Palestina (S.)

EX MSS.

[1] [Constātinop. translata claret miraculis.] Cum autem Deo summo optimo nefas esse videretur, beatissimæ Virginis Theodosiæ corpus inter fœdissimos carnifices jacere; eo inspirante Christiani quidam ex Cæsarea civitate membra ipsa sanctissima in Constantinopolitanam urbem a transferenda curavere, atque quarto b Kalendas Junias non post multos annos in condigno monumento condidere. Ubi tanta cœpit, meritis hujus sanctissimæ puellæ, in populos Deus ostendere miracula, quod totus pene terrarum orbis ad ejus sepulchrum confluebat. Cæci enim luminis instaurationem, claudi rectum incessum, mutili membrorum integritatem, languentes salutem, lymphatici sanitatem, ægrotantes valetudinem, dejecti arrectionem, afflicti solatium, egentes subsidium, naufragi salutis portum, juvenes correctionem, senes corroborationem, hæretici fidem, fideles stabilitatem percipientes, tantæ Virginis nomen in astra tulere.

[2] Exacto multorum annorum curriculo, cum propter bella dissentionesque (ut fieri solitum est) sæpius Byzantia civitas hostium depopulationes passa fuisset, [Venetiis monachæ cuidam nomen ejus divinitus indicatur,] crebrescentibus in dies discordiis præliisque sævissimis, celeberrima Theodosiæ memoria, (ut his in rebus sæpissime contingere solet) una cum aliarum rerum tam publicarum quam privatarum celebritate, aliquantulum deficere cœpit. Unde cum in præclarissima Venetiarum civitate tantæ Virginis nomen adhuc incognitum haberetur; in sanctissimarum quarumdam monialium cœnobio, c quod saluberrimo Christi corpori dicatum erat, venerabilis quædam monacha cœlibem vitam agebat, cui nomen erat Bartholomæa: quæ quondam cum primis Sororibus in novum templum illud, Deo servitura, fuerat ingressa. Hæc fortasse dubii cujusdam decisionem audire desiderans, quod nullis Scripturarum lectionibus percipere poterat; cum in sanctissima Joannis & Pauli d festivitate nocturno tempore, ut imbecillitas nostra requirit, se quieti dedisset, claram hujuscemodi vocem sensit: O quam sapiens Theodosia, quæ nullum penitus Christianæ fidei articulum ignoravit. Quod cum audiisset Bartholomæa, non semel tantum, sed terque quaterque nocte illa repetitum; admirata primum inauditæ Virginis nomen, statuit devotissimo quodam animo, ejus solennitatem inter reliqua divina Officia celebrare; sed ignorabat quonam potissimum die, quove officio id peragere posset: nec enim ejus vitam e senserat; nec quo tempore mortem relinquens; ad vitam transivisset. Accessit ergo ad monacham, sibi & amore & benevolentia conjunctam; atque illi omnem hujusce rei feriem secreto exponens, quid sibi agendum esset sedula consulebat.

[3] Evolvunt Martyrologium f Sanctissimæ Virgines, si forte Theodosiæ vitam ibi reperire possent: sed cum nihil horum ibi invenissent, sequenti nocte, Virgo quædam, annorum circiter decem & octo, viridi induta veste, ac pulcherrimo stemmate g decorata, oculis sidereis prædictæ Bartholomææ in somnis apparuit; ac quasi buxeum ramum, quem manibus gestabat, eidem offerens; suavissime dixit: [Quæ illius conspectu dignata] vallatum sanguine ramum juxta pluteum plantate: videbatur enim ei ad h pluteum illum esse, ubi nunc in eodem templo erectum est sacellum, divo Hieronymo ac divæ Theodosiæ dedicandum. Quem cum plantasset Virgo, ac subito mirifice videretur excrescere, non obscure intellexit, Theodosiam prius Martyrio vitam finivisse, plantatumque ramum tam subito excrevisse, ut exiguam primum sui notitiam in maximam omnium devotionem augendam indicaret. Cumque multis postea diebus, & sæpissime quidem, [semel] tam vigilans quam dormiens de tanta Virgine multa verba per spiritum relata sentiret, animo magis in dies ad Virginem directo, ejus Passionem summa diligentia inquirere cœpit. Quam cum reperiisset in libro historiarum i Vincentii, maxima quidem jucunditate perlegit, ac ex fidei ejus expositione apud tyrannum pristini tandem dubii quod habebat, decisionem invenit: unde & talem sæpius historiam devotissima mente legebat.

[4] Sed quodam noctis tempore, dum in honestissimo cubili suo predicta Bartholomæa quiesceret, apparuit ei beatissima Theodosia, viridi veste induta, ac imperfectam visa est ei coronam porrigere. Cujus cum imperfectionem miraretur; causamq; penitus intelligere non posset; deducta ad eam insequenti die martyrii sui partem quæ in prima deficiebat historia, k hanc intellexit esse coronȩ partem imperfectam, [iterumque] quæ prius ei a beata virgine fuerat oblata. Consecuta igitur de notissima Bartholomæa hujus beatissimæ Virginis perfectam ex omni sui parte historiam, procurante Fantino Dandulo, Patritio Veneto, tam clarissimo quam religiosissimo, apud Generalem Prædicatorum l Vicarium, quibus illud Monacharum Cœnobium commendatum erat, facillime impetravit, ut a Sororibus solenne quotannis in suo sacello, [curat diem festum agi.] quamprimum ut diximus erigendo, celebraretur officium, quod ab anno salutis Dominicæ quadragesimo supra millesimum & quadringentesimum, in hunc usque diem in tantam quidem venerationem processit, ut in multis tam Monachorum quam Monacharum cœnobiis, summa devotione quotannis, solenniter celebretur.

[5] Erat præterea in Veneta Civitate Francischina quædam, venerabilis matrona, Andreæ Ingenierii, qui tunc B. Thomæ dicatas ædes populumque sibi commissum ibidem gubernabat, [Matrona ægrotans] integerrimi scilicet Sacerdotis mater: quæ cum adeo diversis variisque ægritudinibus premeretur, ut vix oculos aperire posset, a Constantinopolitana serva, quamdiebus illis ejus emerat conjux, admonita ut se Beatissimæ Theodosiæ commendaret, quæ multa in dies Byzantii miracula faciebat; scriptum in pariete tam venerabile nomen Theodosiæ matrona devotissima, quoad melius poterat, [invocata sancta sanatur:] genibus flexis adorans, tali cœpit oratione clamare: O sanctissima Virgo, cujus mihi quondam incognitum suppliciter nomen observo, quam mihi perpetuam tutricem exopto, libera me, Virgo pientissima, ex tantis totque doloribus. Ego enim tibi, quod monumentum sit posteris tua me presenti ope servatam, solennes aras solenniaque dona voveo. Facta subito oratione, quæ prius se a stratis movere non poterat, tantam in se fortitudinem concepit, [& rursus a mali reliquiis:] ut non ab ȩgritudine aliqua, sed a somno potius surgere videretur.

[6] Paucis post transactis mensibus, cum etiam a quadam infesta ægritudine, Medico curante, prædicta matrona liberata fuisset, remanserat tamen particula quædam frigiditatis, in ejus capitis dextera parte, quæ nulla videbatur posse medicorum arte repelli. Sed cum amicus quidam domesticus, urbis Constantinopolitanæ civis, forte in ejus domum advenisset, ac panni cujusdam secum particulam apportasset, quo beatissimæ Virginis m corpus opertum erat; ac hujusce ægritudinis locum tetigisset, omnis subito frigiditas illa repulsa est, caputque matronæ ab omni penitus morbo liberatum evasit.

[7] Sed cum transactis annis circiter tribus, cuperet hæc venerabilis matrona, Beatissimæ Theodosiæ apud se imaginem habere; accessit quidam Byzantius pictor, qui pulcherrimam hujuscemodi tabulam vendere volebat. A quo cum pretium exquireretur, visus est nimium illud exposcere. Unde cum ab ea repulsus esset, [iterumque empta ejus imagine.] quæ apud Venetos pictores magis exiguo pretio eam se sperabat empturam, ecce subito correpta est pristini gravitate morbi, adeo quod prioribus cruciata doloribus, animam pene ipsam iterum effundere cogi videretur. Cognoscens autem devotissima matrona, se contra Theodosiæ benevolentiam peccasse, quæ pluris pecuniam quam ejus imaginem æstimarat, accersito conjuge dilectissimoque filio, Byzantium Pictorem illum per totam civitatem requiri jubet; a requisito sanctissimæ Virginis imaginem quacumque pecunia commutari. Quæ cum primum in domum allata esset, coramque ipsa venerabilis matrona preces fudisset, & non sine multis lacrymis commissi piaculi veniam petiisset, in pristinam subito fuit valetudinem restituta.

[8] Anno autem Dominicæ salutis millesimo quadringentesimo quadragesimo quinto, tale accidit in prædictæ matronæ corpore apostema; quod cum nullo pacto a medicis liberari posset, qui omnem pene in eam industriam suam consumpserant, remanserat venerabilis anus adeo defessa adeoque morbo consumpta, [Eadem ad mortem deposita,] ut jam videretur coactus ejus spiritus exhalari. Cumque omnis pene mœsta familia in luctuosis lacrymis versaretur, accessit pientissimus filius, atque coram dulcissima matre beatæ Virginis imagine constituta, tales pro ea genibus flexis, non sine lacrymoso gemitu, preces effudit: Virgo nitidissima, columbellæ similis, quam lactea penna circumdat: Virgo sanctissima, [filio sanctam deprecante,] regali splendida stemmate: Virgo clementissima, quæ nemini ad te confugienti benignissimam opem negare soles: cur ancillæ tuæ devotissimæ auxilium ferre moraris, quæ te semper amavit, semper excoluit, semper in corculi fibris fixam portare gestivit? Cur desolatam domum istam, jam per multos tibi creditam relinquis annos? Ecce Virgo beatissima, omnis ab arbitrio tuo spes nostra pendet: succurre igitur ad te clamantibus: dextram porrige petentibus: misellam hanc ancillam tuam liberare digneris; nam potes, Domina, solari afflictam mariti senectutem, solari non minus solicitam nati mœstamque juventam. Ego enim in tui laudem & honorem, solemne tibi jejunium, in doloris pane & lacrymarum aqua, quotannis voveo; ut sciant posteri, tuo præsidio nostram penitus firmatam familiam. [subito convalescit,] Qua oratione perfecta, visus est aliquantulum ab ægrotante matrona dolor quiescere, depositique sunt aliquantisper pristini gemitus sævaque suspiria, atque in somnum quasi placidum veniens, paululum a vociferatione cessavit. Unde cum eam domestici jam mortuam censerent, lacrymabili voce tecta replentes, abire cœperunt. Sed ecce, non post multum temporis spatium, exsurgit libera matrona, atque in lecto prosiliens, suavissima voce decantat: Vivat sancta fides, vivat Theodosia Virgo. Ad quam vocem excitati familiares accurrerunt; quidnam hoc rei esset, mirantes exposcunt. Interrogantibus exponit devotissima mulier, se beatissimam Virginem ad eam properantem vidisse, quæ cum in manu dextera pyxidem haberet, plurimis Sanctorum reliquiis refertam, tali vociferatione clamari jussisset, ac eam pristinæ reddidisset incolumitati.

[9] Ex eo quidem tempore cœpit prædictæ matronæ conjux egregius, [& rursus periclitans servatur illæsa.] in tantam beatissimæ Martyris hujus devotionem venire, ut singulis annis, omnibus suis impensis in D. Thomæ templo, ejus solenniter festum celebrari curaret, exactisque sacrorum ceremoniis, cognatos & amicos solebat in domum suam ad amicabile convivium invitare. Cum autem quodam die, peracto convivio, remotisque mensis, materias quasdam, ingenio suo, quo maxime valebat, mirifice elaboratas, amicis ostenderet, vas n cupreum in medium eduxit, quod igni propinquum, mira quadam arte, sponte sua tantum spiritum emittebat, ut eo faciente subitus ignis accenderetur. Sed cum nimio fortasse igne calefactum fuisset, ob nimiam inclusi aëris violentiam crepuit, atque prædictæ matronæ aspicientis frontem adeo percussit, ut omnes eam tali percussione interemptam fuisse censerent: nam & alia crepentis vasculi portio cubilis velum totum laceravit. Sed Beatissimæ Theodosiæ suffragio favente, venerabilis matrona illæsa remansit.

[eadem de incendio gymnasii monita,] Erat tanta prædictæ matronæ, totiusque familiæ suæ, in beatissimam Virginem istam devotio, tantus affectus, tantaque observantia, ut nihil penitus agere posset, nisi dulcissimum Theodosiæ nomen haberet in ore. Hanc vigilans nominabat, hanc dormiens adeo contemplabatur, ut sæpius multa per somnum futura videret, quæ a beatissima Virgine ista discebat. Cum igitur quodam die præfatus ejus filius, Sacerdos quidem venerabilis, organicam musicam in urbe Veneta publice profiteretur, ac hiemali tempore in publico gymnasio suo, ad sedandum brumale frigus, accensos in olla carbones detineret, quo frigescentia membra discipulorum reficerentur; ac sequenti nocte, [filium mittit ut restinguat:] nescio quo casu, per testudineum gymnasii tabulatum ignis aspersus esset, ita quod incipiebant quasi trabes accendi; expergefacta matrona, quæ talem casum, revelante Theodosia, in somnis viderat, filium vociferans a somno excitat; ac narrata visione, in gymnasium flagrans emittit; qui cum illuc applicuisset, repertum ut dixerat mater, ignem summo labore tandem extinxit.

[11] Cum vero devotissimus sacerdos per multos annos beatissimam Virginem istam veneraretur, [juvantur contacti pestilentia.] ac solenne ejus festum quotannis celebraret, non solum extincto prȩdecessore suo, viro quidem integerrimo, omnium consensu in ejus locum successit. Sed & populum sibi commissum, & Venetum quasi populum omnem, in hujusce sanctissimæ Virginis devotionem adeo deduxit, ut infecta pestifero morbo civitate, quo sæpius laborare solet; multi quidem homines, multæque mulieres, quæ tali morbo laborabant, ejus impulsu, devotissimæ Virgini vota nuncupantes, subito liberarentur.

[12] Sed illud in primis miraculum longe ceteris præstantius atque mirandum obiicitur, quod voluit clementissimus Deus meritis beatissimæ Virginis suæ in me ostendere. [Ipse scriptor in magno mœrore constitutus] Quod cum non multos ante annos in maxima quadam adversitate constitutus essem, nesciremque quo me verterem, ad cujus opem confugerem; sed quotidie in lacrymis, quotidie in gemitibus essem; ad beatissimam tandem Theodosiam mentem animumque dirigens, cœpi ego eam lacrymabili sic voce precari. Heu, benignissima Virgo, Martyr gloriosissima, cur servum tuum sic desolatum relinquis? cur animam istam in tantis totque tormentis deficere sinis? Memento quæso, pientissima Virgo, quanto solatio Christi Confessoribus quondam fueris, qui tuo fulti præsidio, e tenebris tandem in lucem emersere: mihi quoque in tanta calamitate jacenti benignam porrige manum. Respice, clementissima Virgo, [& sancte Passionem scripturum se vovens,] parentum meorum lacrymas, qui quotidie in luctu, & squallore deficiunt. Solare illos, benignissima Virgo, quæ etiam parentum tuorum quondam lacrymas es miserata. Respice exiguæ gemitus puellæ, miserrimæ sororis meæ, cujus cum in me solo omnes essent quondam spes constitutæ, nunc derelicta miserrimæ virginis rumpuntur præcordia, corculum dolore frangitur, lassum suspiriis virgineum pectus crepat. Ego enim historiam Passionis tuæ, hinc inde dispersam, in pulcherrimum stylum te juvante colligere voveo, celeberrimumque officium præparare, quo occupati sanctissimi viri sanctissimæque virgines, omnes in tui devotionem penitus inducantur. Exaudi ergo beatissima Virgo, virginis tibi dicatæ preces: exaudi voces miserrimi Sacerdotis, qui in te sola spes omnes suas constitutas decrevit. Aut me ex istis tenebris libera, Virgo, quæ mœrori deditos summa pietate liberare soles; aut potius infelicem animulam istam ex miserrimo corpore dissolvas.

[13] [ipsa apparente confortatur,] Cum hæc, & similia lacrymans dixissem, suavissimus me quidam somnus subito corripuit. Et ecce, beatissimam Theodosiam ad me venientem video, pulcherrimo quidem stemmate coronatam; quam cum vidissem, maxima sum visus voce clamare: Adjuva me, Virgo sanctissima, quia pereo: succurre mihi, quia languore consumor. At illa ex hilari vultu lætaque facie, hæc mihi suavissima verba reddere visa est: Quid tanto dolore consumeris, carissime fili? quid tantum lacrymis indulges? Noli timere quidquam, nec dubitare: ego enim tecum semper sum, teque non derelinquam, sed non post multos dies ex mœrore isto liberabo; parentesque tuos ac sororem dilectissimam consolabor. Æquo igitur animo omnia feras: nam fortasse hæc tulisse tormenta in posterum gaudebis. Confortetur cor tuum, & subito post meum discessum surgito, historiamque meam, ut pollicitus es, pulcherrimo stylo componas, ut legentes Deum collaudent, & in devotionem accendantur. His dictis, beatissima Virgo discessit. Ast ego qui prius morbo consumptus, [sanusque consurgens,] me nullatenus erigere poteram, sub intempestæ noctis conticinio adeo robustus, ab omnique penitus malo liber surrexi, ut non de valetudine, sed de amœnissimo somno surrexisse viderer. Ac Deo primum, & beatissimæ Matri ejus, gloriosæ deinde Theodosiæ gratias agens, invocato prius divino auxilio, ut vota nuncupata persolverem, beatissimæ Virginis hujus Passionem, ex multis variisque codicibus Græcis delectam, in unum corpus redegi; fecique tanto libentius, quanto devotior est in talem Virginem omnis mea, quamvis exigua domus.

[14] Sed audite mirandam stupendamque rem. Cum in principio quadragesimæ varios hujusce Passionis libros, tam Græcos quam Latinos, reperissem; vellemque ex ipsis omnibus unum tantum corpus efficere, facta prius re divina in D. Francisci sacello, quod proximum erat, devotissimaque oratione perfecta, [brevi tempore opus absolvit:] ut huic operi faciendo beatissima Virgo benignas suppetias ferret, cujus negotium agebatur; domum reversus, atque ejusdem Virginis nomine invocato, initium historiæ texere cœpi; atque inter octo lectiones, quas quotidie partim publicas partim privatas legebam, ab ejus Quadragesimæ principio, in sanctum usque Paschatis diem tantum, tam brevi temporis spatio, & historiæ fragmenta in unum coegi, & scripsi, & ad ultimum finem perduxi. Quis dubitet, beatissima Theodosia, hoc, tua ope factum? Non enim me latent exiguȩ vires ingenioli mei, quȩ nisi tu auxilium tulisses, talem provinciam subire trepidassent. Tibi igitur laus, tibi gloria, tibi gratiarum actio, felicissima puella, quæ ceteras splendore vincis, pulchritudine superas, sanctitate excellis.

[15] [& concludit ad cultum ejus omnes hortans.] Accurrite igitur populi ad pientissimam Virginem istam: accurrite gentes: venite pueri, venite puellæ; properate juvenes, properate senes: hanc colite, hanc diligite, hanc amate, huic suavissimas laudes celebrate, huic vota persolvite. Nam sicut, me, multosque plurimos sua adjuvit ope; ita & vos non cessabit indies, multis variisque donis accumulare. Ut tandem de acerrimo humanæ naturæ hoste triumphantes, duce Salvatore nostro, ad attingendam palmam & gloriam consequendam mirifice valeatis: cui fit laus, honor, & gloria, per infinita seculorum secula. Amen. Ex urbe Romulea, Pantheon o octodialibus, a Christiana redemptione, anno tertiodecimo supra millenum & quingentenum.

ANNOTATA.

a Non crediderim id statim a morte factum: sed aliquam multis annis post, cum conditam a se urbem Constantinus magnus curaret munire Sanctorum undequaque advectis reliquiis, ut hac etiam parte veteri Romæ similis efficeretur.

b Ecgraphum nostrum 5 Kalendas. Sed cum in tot hactenus inventis Codicibus Græcis nullus omnino sit, qui 28 Maji sanctam collocet: librarii errorem arbitrati potius quam auctoris, pro quinto posuimus quarto.

c Erat id Sororum de pœnitentia S. Dominici, sub Fr. Thoma de Senis Priore, circa obitum S. Catharinæ Senensis Venetiis constitutarum, seculo 14 exeunte.

d Coluntur SS. Joannes & Paulus, quibus dicatum Ordinis Dominicani monasterium, 26 Iunii.

e Sentire Italis idem est, quod Latinis, audire.

f Martyrologii nomine hic intellige, non quod sic paßim nunc appellatur in sacris (quomodo enim non reperissent ibi Theodosiæ nomen?) sed Paßionale grandius, in quo Martyrum Paßiones & Sanctorum Vitæ ponuntur integræ.

g Stemma pro corona seu diademate, frequenti usu istius seculi: vox alias Græca est, quam plerique sequioris Latinitatis auctores detorquent ad nobilitatem seu Genealogiam significandam.

h Puteum, scriptum hic erat: nec dubium est quin vel hic desit littera, vel superius abundet: cum igitur pluteos quam puteos in templo dici magis congruum sit, primæ lectioni aptavi secundam.

i Vincentius Bellovac. lib. 12 cap. 68 sub compendio refert Paßionem S. Theodosiæ.

k Fortaßis ex Eusebii scriptis, Latine redditis, integram veræ Paßionis historiam ostendit aliquis.

l Generalis Magister Ordinis Prædicatorum fuit Bartholomæus Texerius ab anno 1426 ad 1449, Gallus, & in Gallia fere degens, ideoque Vicario Generali pro Italia indiguit.

m Hinc discimus corpus S. Theodosiæ, aut saltem notabilem ejus partem, ultra annum 1440 Constantinopoli fuisse.

n Æoli-pila appellatur a mathematicis: est enim formæ sphæricæ, intra quam compulsus per siphonem aer, ipso super prunas posito incalescit; seque per angustum foramen magna vi egerens, non cessat flatu vehementi structum ante se ignem accendere, donec expirarit quidquid conclusum luctabatur.

o Intelligo Octavam Sanctorum omnium, quæ in antiquo Agrippæ Pantheon, nunc S. Mariæ-rotundæ dicto solennißime agitatur Romæ.

De sanctis Martyribus Afris
AMPHIANO, VICTORE ET ALIIS XIV.

[Commentarius]

Amphianus, Martyr in Africa (S.)
Victor, Martyr in Africa (S.)
Alii XIV, Martyres in Africa (SS.)

G. H.

Qvatuor antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa auspicantur hunc diem ab his Martyribus, & Lucense cum Blumiano his verbis: IV Nonas Aprilis. In Africa SS. Amphiani, Victoris & aliorum quatuordecim. Quæ eadem leguntur apud Rabanum, Notkerum & auctorem Bedæ supposititii, item in MSS. Martyrologiis Casinensi, Altempsiano, & Barberiniano: ut & (sed palæstra Africa omissa) in MS. Ecclesiæ Pragensis. In apographo Hieronymiano Corbejensi Parisiis excuso socii solum quatuor indicantur, at decem in apographo Epternacensi: cui assentiuntur MSS. Vaticanum S. Petri, Trevirense S. Martini & Vltrajectinum S. Mariæ, & aliud Reginæ Sueciæ, laudatum ab Holstenio in Adversis ad Martyrologium Romanum. MS. Martyrologium S. Cyriaci a Baronio in suis Annotationibus sæpe allegatum, omisso Victore, ista habet: In Africa natalis SS. Amphiani & aliorum quatuordecim. At Galesinius, omisso Amphiano, ita scribit: In Africa S. Victoris, & sociorum quindecim Martyrum. Sociis omißis alii duo referuntur in MSS. Richenoviensi, Rhinoviensi, Aquisgranensi, Augustano S. Vdalrici & Parisiensi labbæi, his verbis: In Africa Amphiani, Victoris: quorum nuda nomina, absque palæstra martyrii, sunt etiam inserta Auctario Greveni ad Vsuardum. Egimus hoc die de S. Apphiano Martyre Cæsareæ in Palæstina, qui a pluribus tam Græcis quam Latinis etiam Amphianus appellatur: sed ab eo hunc Afrum Martyrem Amphianum plane diversum arbitramur: eique præter Victorem addimus, cum pluribus, socios in titulo quatuordecim. Si quis aliunde probaverit solum decem socios jungendos esse, non volumus funem contentiosum cum eo trahere.

De Sanctis Martyribus,
MARCELLINO, SATVLLO, SATVRNINO, QVIRIACO, REGINA, PROCVLA, ET ALIIS QVATVOR.

[Commentarius]

Marcellinus, Martyr (S.)
Satulus, Martyr (S.)
Saturninus, Martyr (S.)
Quiriacus, Martyr (S.)
Regina, Martyr (S.)
Procula, Martyr (S.)
Alii IV, Martyres (SS.)

G. H.

Eadem Martyrologii Hieronymiani apographa quatuor, relatis Martyribus Afris, de quibus jam egimus; secundo loco proponunt hos Christi athletas: & apographum quidem Blumianum his verbis: Et alibi Marcellini, Satulli, Saturnini, Quiriaci, Reginæ, Proculæ, & aliorum quatuor. Eadem leguntur in codice Lucensi, sed socii solum tres indicantur. In apographo Epternacensi videtur lacuna irrepsisse, dum ista solum indicantur: Et alibi Marcellini, Satuli & aliorum quatuor. Ex MS. Corbejensi Parisiis excuso ista referuntur: Et alibi Marcelli, Satulli, Marcellini, Saturnini, Quiriaci, Reginæ, Proculi & aliorum XIV. Vbi notandum, quod in hoc apographo sint SS. Amphiano & Victori solum additi socii IV, qui aliis erant XIV; & vice versa hic adduntur socii XIV, ab aliis solum IV recensiti. Deinde ponuntur nomina Marcelli & Marcellini, cum ab aliis solus Marcellinus indicetur. Si quis præterea velit Marcellinum addi, per nos licebit. Rabanus Maurus, omisso Satullo, reliquos ita commemorat: Et alibi Marcellini, Saturnini, Quiriaci, Reginæ, Proculæ & aliorum quatuor. Auctor Martyrologii sub nomine Bedæ excusi ista tradit: Et alibi Marcelli, Saturnini, Satulli, Quiriaci, Reginæ, Proculæ. In MS. Richebergensi loco Marcelli scribitur Marcellini. At Galesinius, citato Beda, ita habet: Alio loco Marcelli, Saturnini, Satuli, Proculæ, Reginæ. MSS. Casinense & Altempsianum, Augustanum & Labbeanum: Et alibi Marcellini: addit Barberinianum & Pragense, Quiriaci cum aliis sex. MS. Vaticanum meminit Marcelli; at Trevirense S. Maximini, Marcellini & aliorum. Solius Proculi nomen habetur in MSS. Richenoviensi & Rhinoviensi; pro quo alibi fere nomen Proculæ scribitur: nisi nomen Proculi sit transpositum, referendum ad classem Martyrum Thessalonicensium, de qua jam agemus. In fragmento membranaceo Canonicorum Lucensium apud Florentinium ad hunc diem recolitur memoria Quiriacæ, supra Quiriaci, & Proculæ. Hactenus Martyrologia: plura si aliunde suggerantur, habebimus gratias.

DE SS. THEODOLO, AGATOPHO, MASTESO, PVBLIO, VALERIO, ET ALIIS TRIBVS. ITEM VRBANO, IVLIANO, PROCVLO, GAGO, AGAPITO, DIONYSIO, CYRIACO, ZONISO,
Martyribus Thessalonicæ in Macedonia.

[Commentarius]

Theodolus, Martyr Thessalonicæ (S.)
Agatophus, Martyr Thessalonicæ (S.)
Mastesus, Martyr Thessalonicæ (S.)
Publius, Martyr Thessalonicæ (S.)
Valerius, Martyr Thessalonicæ (S.)
Alii tres, Martyres Thessalonicæ (SS.)
Vrbanus, Martyr Thessalonicæ (S.)
Iulianus, Martyr Thessalonicæ (S.)
Proculus, Martyr Thessalonicæ (S.)
Gagus, Martyr Thessalonicæ (S.)
Agapitus, Martyr Thessalonicæ (S.)
Dionysius, Martyr Thessalonicæ (S.)
Cyriacus, Martyr Thessalonicæ (S.)
Zonisus, Martyr Thessalonicæ (S.)

G. H.

Tertia hæc claßis Martyrum, & quasi in duas turmas distincta, proponitur in quatuor Martyrologiis Hironymiani apographis, hoc fere modo: In Thessalonica Macedoniæ Theodoli, Agatophi, Mastesi, Publii, Valerii & aliorum trium. Vrbani, Juliani, Proculi, Gagi, Agapiti, Dionysii, Cyriaci, Zonisi. Est aliqua in scriptione Varietas. Nam loco Theodoli in MS, Lucensi est Theudoli, uti pro Agatophi, legitur Agathopi, Agatopi & Agathopidiæ. Ita loco Mastesi, est Mastisi & Martis: & pro Publii etiam Puplii: pro Valerii, Valerii: deinde cum aliis tribus finitur prima turma. In secunda turma, loco Vrbani, Epternacense habet Orbani; tum nomina Juliani, Proculi & Gagi constanter eadem sunt; at loco Agapiti, legitur Agapitii & Agapetii; postea Dionysii, Cyriaci & Zonisi, sed duo ultima nomina desunt in MS. Corbeiensi Parisiis excuso. Hactenus Martyrologium S. Hieronymi. In MS. Rhinoviensi ita habetur: Thessalonicæ Theodoli, Agatopi: quibus in Richenoviensi additur, Publii, Orbani. MS. Augustanum S. Vdalrici meminit Theodoli, Orbani: at Parisiense Labbæi, Theodoli, Vrbani: MS. Aquisgranense solius Vrbani: Grevenus in Auctario Vsuardi, Vrbani & Nierti Martyrum: ubi forte pro Nierti legendum Niceti, qui in Aquisgranensi etiam jungebatur, licet ante fuisset ejus elogium ex Vsuardo datum; & est Episcopus Lugdunensis, de quo infra hoc die agemus. In antiquo MS. Trevirensi S. Maximini fit mentio Valerii & Regi; pro quo forsan Gagi supra legitur.

De Sanctis Martyribus
GORDONIANO, MAGNO, IVLIO, ET DONATO.

[Commentarius]

Gordonianus, Martyr (S.)
Magnus, Martyr (S.)
Iulius, Martyr (S.)
Donatus, Martyr (S.)

G. H.

Vltima est hæc claßis Martyrum, in MS. Corbeiensi Martyrologii Hieronymiani apographo Parisiis excuso sic indicata: Gordoniani, Magni, Julii, Donati. Distinguitur a præcedenti claße in apographo Epternacensi S. Willibrordi, dum ita legitur: Alibi Gortoniani: & in codicibus Lucensi & Blumiano his verbis: Et alibi Gordiani. In MS. Trevirensi S. Maximini habetur nomen Gurgonianæ, Neque hactenus plura de his legimus: ideoque acquiescimus nudæ notitiæ nominum, prout a Martyrologiis suggeruntur.

DE S. MARIA ÆGYPTIACA, ET S. ZOSIMA PRESB. MONACHO,

AN CCCXXI

COMMENTARIVS PRÆVIUS

Maria Ægyptia pœnitens, in Palæstina (S.)
Zosimas Monachus, in Palæstina (S.)

AVCTORE D. P.

§ I Horum Sanctorum ætas, longe quam vulgo credatur antiquior.

Mariam, neptem Abrahæ, mulieribus vere pœnitentibus in exemplum proposuimus XVI Martij; ostendimusque gravißimo anachronismo a sexto, quo vixit, [Abrahami nepte Maria senior Ægyptiaca,] seculo ad quartum retractam, non alio fundamento, quam quia vitam ejus scripsisse putabatur S. Ephrem Syrus, Diaconus Edessenus, circa annum Christi CCCLXXVIII defunctus. Nunc agendum nobis de ea Maria, respectu, cujus ista Junior appellatur a Moscho, & demonstrandum vice versa longe vetustiorem esse illam, quam paßim creditur ab auctoribus, secutis aberrantem in Historia Ecclesiastica Nicephorum Callistum; qui postquam lib. 17 cap. 6 egisset de Zosima Phœnice, Iustini senioris synchrono; caput 6 exorditur his verbis, Alter vero tum quoque enituit Zosimas, quem sacerdotio fungentem arcana mysteria Ægyptiacæ illi communicasse ajunt. Etenim hic persuasus, quod Sophronius, iste qui olim Hierosolymitanam Sedem exornavit, sanctæ ejus feminæ & Zosimæ vitam descripsit; non potuit rem, ipsa scriptoris ætate, ut præfatur, gestam, tam antiquam concipere quam revera fuit; cum S. Sophronius, uti ad ejus diem natalem ostendimus XI Martij, Patriarchatum iniverit circa initium anni DCXXXV.

[2] Sed quantum a vero aberret opinatio Nicephori, evidenter nos docebit Dynamius Patricius, [per Vitam scriptam nota erat occidenti ante an. 596,] Patrimonii Romanæ Ecclesiæ Rector in Gallia, qui S. Marii Abbatis Bodanensis vitam conscripsit, XXVII Ianuarii illustratam; & officio aut etiam vita defunctus est, ante annum DXCVI, quo S. Gregorius scripsit ad Candidum Presbyterum, euntem ad Patrimoniū quod est in Galliis gubernandum. Hic igitur in præcitata vita num 9, loquitur de Vita S. Mariæ Ægyptiacæ, tamquam pridem notißima & ubique vulgata, in hunc modum: si quis autem non credit quod aliquando silvestres bestiæ, feritate deposita, justorum utilitatibus noverunt famulari, audiat Paulo primo eremitæ leones sepulturam fecisse, & S. Mariæ Ægyptiacæ. Quod igitur in Vita S. Eleutherii Episcopi Tornacensis, XX Februarij data, num. 18 idem Sanctus Romam profectus circa annum DXVIII, dicatur ab Hormisda Pontifice aliquas S. Mariæ Ægyptiacæ Reliquias accepisse & detulisse Tornacum; non tantum omni mendi suspicione carere debet, sed etiam certiores nos reddere, quod, cum Vita S. Mariæ Ægyptiacæ nullam refoßi corporis faciat mentionem, illa saltem ante annum quingentesimum scripta sit, atque adeo Mariæ obitus non potuerit post annum CCCCL contigisse.

[3] [& inter antiquissimos Sāctos culta fuit C P.] Accedit, ad hæc duo testimoniæ, antiquitas & celebritas ejus cultus, quam in Ecclesiis orientalibus habuit sancta hæc pœnitens. Est enim penes nos ex Frederici Lindebrogij Bibliotheca transcriptum Menologium, designans totius anni festa & proprias cuique ex Apostolo & Euangeliis Lectiones: quod alicujus Constantinopolitanæ ecclesiæ fuisse probant quædam festa, soli isti urbi propria, ibidem adscripta, etiam recentiora: quoad ceteras autem partes ipsum antiquißimum esse, verosimile nobis facit omnium ibidem commemoratorum Sanctorum vetustas, utpote qui vel antiqui Martyres sunt, vel primi vitæ eremiticæ atque monasticæ cultores; videlicet S. Chariton, S. Sabas, S. Theodosius, S. Antonius, S. Euthymius, nec alius hujus generi quisquam preter S. Mariam Ægyptiacam, veluti antiquis illis adnumeratam, ab eo tempore, quo pauca hujusmodi festa singulis mensibus Orientis Ecclesiis passim omnibus communia erant: nec enim toto Aprili plura hic notantur quam Mariæ, ut dixi, Megalo-Martyris Georgii, Marci Evangelistæ, & Iacobi Apostoli.

[3] [conversa post institutum festum inventæ Crucis,] His præmißis, accedamus propius ad examinandos temporum characteres, in præsenti historia deprehensos. Conversa ad Deum Maria est Hierosolymis, illuc adducta ex Ægypto occasione frequentatißimæ ab omnibus vicinioribus populis celebritatis, quæ propter exaltationem sanctæ Crucis instituta fuit, anno Constantini magni XXI, Christi CCCXXV. Ab hoc tempore ad Mariæ conversionem non oportet aut tam paucos annos numerare, ut adhuc in vivis fuerit Constantinus; quandoquidem Maria, de statu Ecclesiæ & Imperii interrogans, de Imperatoribus pluraliter quærat, veluti quæ plures corregnantes reliquerit; aut tam multos, ut post annorum XLVII Anachoresim incidamus in perturbatißima Ecclesiæ atque Imperii tempora, quibus minime conveniat illud Zosimæ responsum, quo orationibus ejus ipse tribuit, quod cunctis pacem stabilem dederit Deus. Cavendum etiam ut inter Zosimæ jam centenarij obitum & Hormisdæ Pontificatum habeatur sufficiens intervallum temporis, quo scripta fuerit Vita, ex seniorum per manus tradita relatione, sicut dicitur num. 41.

[4] Ad hoc tempus inveniendum, sic vndiquaque præcisum, ducere nos deberet mors in nocte salutiferæ Paßionis obita: [& mortua in nocte post Cœnam Domini,] sed huic ratiocinio impeditiorem viam facit Græcorum ac Latinorum manuscriptorum diversitas, dum hæc diem IX Aprilis Sanctæ Pœnitenti ultimam fuisse asserunt, ista primam. Verum observatu dignum est, contextum verborum, quæ moriens Sancta inscripsit terræ, unde sciri deberet quo mense & die obierit ipsa, omnino esse inter polatum. Contextus autem ab initio talis fuisse videtur: Θάψον, ἀββᾶ Σωσιμᾶ, ἐν τούτῳ τῷ τόπῳ τῆς ταπεινῆς Μαρίας τὸ λεί ψανον, ἀποδὸς τὸν χοῦν τῶ χωῒ, ὑπὲρ ἐμοῦ τὸν Κύριον προσευχόμενος, τελειωθείσης * ἐν ταύτῃ τῇ νυκτί τοῦ πάθους τού σωτηρίου, μετὰ τὴν τοῦ θείου καὶ μυςικοῦ δείπνου μετάληψιν. Sepeli, Abba Zosima, hoc in loco humilis Mariæ cadaver, terram terræ commendans, & Dominum orans pro me, mortua * hac ipsa nocte salutiferæ Passionis, post divinæ ac mysticæ cœnæ communionem. Pluribus opus non erat, ut is qui Beatæ sancta Mysteria attulerat, & vertente anno rediturus erat, distincte nosset mensem & diem mensis.

[5] [mense Aprilis,] Vtrum deinde auctor Vitæ ad signum * hæc verba adiecerit, μηνὶ Φαρμουθὶ κατὰ Αἰγυπτίους vel ὅς ἐστι κατὰ Ρὡμαίους Ἀπρίλλιος, Mense Pharmuthi secundum Ægyptios, quod, vel, qui est secundum Romanos Aprilis; utrum, inquam, explicationis causa hæc adjecerit scriptor Vitæ, an alius post eum, nolim divinare: hoc scio, ita legi, tum in Electorali Bavarico MS. tum in sex MSS. Vaticanis; quæ Petrus Poßinus noster studiose scrutatus, significavit, absque ulla numerali diei nota, ipsis quæ jam signata sunt verbis indicari mensem in Codice 566, membranaceo, annorum fere septingentorum; alteroque pariter membranaceo parisque vetustatis, num. 793; & chartaceo tertio, num. 800, annorum quadringentorum ætatem vix attingente; quartum, qui idem sic habeat, signari num 824 & esse membranaceum, atque prænominatis omnibus antiquiorem ac longe optimum: quintum & sextum signari num. 862 & 679, esseque annorum circiter quingentorum. Hoc non contenti alii, [die secundum Grecos prima,] addiderunt diem mensis, quo quia coli Sanctam videbant, eodem mortuam pro certo crediderunt: & sic in Codice Medicæo Regis Franciæ, unoque antiquißimo Vaticano 679 legitur, ἐστι κατὰ Ρὡμαίους Απριλλίου πρώτη. Id est secundum Romanos Aprilis prima: inepto utique additamento, nec bene cum aliis coherente. Si enim specificatus fuisset dies secundum Ægyptios, puta Pharmuthi sexta, tunc apte subjungi potuisset Aprilis prima: nunc apparet interpolatori aliud non fuisse præ oculis, quam ut mensis nobis noti exprimeret diem illum, quo Græci colebant Mariam velut tunc mortuam.

[6] [secundum Latinos nona:] Simili licentia versionis Latinæ auctor, etiam ante Paulum Neapolitanum, si fuit ante ipsum aliquis, primam Græci textus interpolationem augens de suo, diem expreßit nonam Aprilis, eam scilicet quo apud Latinos plerosque tunc colebatur Maria, hoc modo: Ora Dominum pro me, transeunte mense Pharmuthi secundum Ægyptios, quod est secundum Romanos Aprilis die nona, id est V Idus Aprilis, nocte, salutiferæ Passionis, &c. Ex his apparet aliud nobis non restare, quam ut dispiciamus, Græcisne an Latinis adjudicemus prærogativam servati in sua ecclesia veri Natalis. Nec difficile videtur esse judicium: [sed standum potius Grecis] sicut enim ubi de Sancti alicujus Occidentalis vero Natali incidit quæstio, eum potius censemus ex Latinis Fastis accipiendum; Græcos autem credimus, vel propter translationem Reliquiarum vel alia ex causa observasse diem a Latinorum usu diversum: ita e converso prudenter stabitur Græcorum Fastis, quando de Sancto aliquo Orientali agitur, & diversitas Latini cultus in aliam quamcumque causam referetur. Ita fecit Hildebertus Episcopus Cenomanensis in Paraphrasi metrica vitæ, de qua infra; ubi tempus mortis hoc versu notat, velut in arena scripto,

Victricem mundi dissolvit prima secundi.

Id est, prima dies mensis Aprilis, qui secundus est annum inchoantibus a Martio.

[7] Obierit ergo S. Maria Ægyptiaca in nocte Parasceves, prima Aprilis, prout a Zosima edoctos monachos credibile est festum ipsius annue agendum suscepisse. [itaque credi potest obiisse] Eo posito non erit admodum difficile definire, per circumstantias supra præscriptas, quo anno notari mors illa debeat. Etenim intra annum CCCXLVIII & annum DXI (qui quidem ambo habuerunt Pascha die mensis tertio, sive III Nonas Aprilis; sed tales sunt ut de eorum neutro suspicio esse poßit, quod ei de qua agitur morti conveniat) intra annos, inquam, jam nominatos duo dumtaxat inveniuntur anni tali Paschate insignes, videlicet annus CCCCXXXII, & ante hunc CCCCXXI saltem ex calculo Alexandrinorum, quem tota sequebatur & observabat Palæstina: nam alii IV Idus Pascha agebant, uti observat Bucherius in Canonem Paschalem Victorij. Ex duobus his magis placet primus: quia ad conversionem Beatæ toto decennio citius nos adducens, facit etiam propius accedere ad originem institutæ festivitatis. [anno 421 post anachoresim annorum 48,] Sic enim conversa fuerit Sancta anno vulgaris Æræ CCCLXXXIII, Gratiani ultimo, valentiniani Iunioris nono, Theodosii quinto, & ab elevata sub Constantino Cruce quinquagesimo octavo. Deinde hoc modo mortuæ Mariæ etiam totis triginta annis potuit super vixisse Zosimas; cumque narratæ ab eo historiæ veritas, etiam ipso mortuo, in ore monachorum perseveraret, post alios viginti aut triginta annos, ita potuit illa mandari litteris circa annum CCCCLXXX, ut qui eam scriberet vere promitteret se rem narraturum sua ætate gestam. Hac autem scriptione per omnes statim ecclesias diffusa, cum novus ardor cunctis esset iniectus Sanctam Pœnitentem honorandi, crediderim quæsitum & repertum a monachis corpus fuisse, acceptasque ex eo particulas ab Hierosolymitano Episcopo Romam missas: unde portionem aliquam, Hormisdæ Papæ dono, obtinuerit S. Eleutherius & Tornacum attulerit, ut infra narrabitur. Preterea annus CCCCXX qui fuit Honorii XXVI, Theodosii Iunioris XIII, ultimum annum Mariæ precedens (quando Zosimas dixisset Ecclesiam & Imperium in pace degere) utrique revera pacatus fuit: cum paulo post dissensionibus Ducum & quorumdam cædibus, nec non variorum barbarorum irruptionibus, haud modice convelli cœperit Imperij tranquillitas, perpetuis deinde detrimentis attrita; ut nihil de Ecclesia dicam, in qua Nestorij perniciosißima hæresis tunc maxime pullulabat, & Cyrilli eidem se strenue opponentis animositas haud leves toto Oriente motus ciebat.

[8] Quid autem iis annis, quibus ex Nicephori sententia conversionem & obitum Mariæ plerique hactenus attribuerunt? [non circa an. 520] Anno CCCCLXXII, quo illa venisset Hierosolymam, Wandali tenebant Africam & Libyam, totumque mediterraneum habebant piraticis excursionibus infestum, ab aliquibus annis ante & post; ut non sit verosimile tantam tunc fuisse frequentiam peregrinorum, undique & turmatim Hierosolymas adnavigantium ratione festi, quantam supponit hæc narratio. Anno autem DXX aliisque vicinis, solus in Oriente imperabat Iustinus; Occidentale vero Imperium universum tenebant nationes Barbaræ, & quidem Arianæ hæresi infectæ pleræque. In eodem Oriente Prasinorum ac Venetorum adversæ factiones, cunctas tunc fere turbabant civitates: & bellum Persas inter ac Romanos circa istum annum exarsit: neque Ecclesia firmam tenebat pacem, quamvis Chalcedonensi Concilio post obitum Anastasii Imperatoris recepto. Hierosolymis autem (de qua interrogare propius attinebat ad Mariam & respondere ad Zosimam) præsidebat Ioannes, Orthodoxus ille quidem, sed ab hæreticis in locum Eliæ intrusus, ab iisdemque multa indigna patiens, eo quod præter ipsorum spem eorum machinationibus adversaretur.

Adeo ut, quamvis non cogeremur propter argumenta præallegata Mariæ historiam ad quartum quintumque seculum retrahere; nulla tamen ratione possemus iis qui aßignantur annis ipsam aptare. Annos LIII vixerat in primo suo monasterio Zosimas, priusquam ad Iordanem abiit; & centenarius obiit: [quamdiu vixerit uterque?] cum autem grandævus fuisse dicatur, queraturque de senio eo tempore quo Mariam reperit, consequens videtur, ut annos circiter septemdecim natus monasticum sumpserit habitum, & Mariam invenerit septuagenarius; aut etiam eo major, si non prima vice eremum intranti, sed anochoresim annuam aliquoties jam experto, eam felicitatem obtigisse dicamus. Maria autem, quæ duodennis Alexandriam venit, ibique in meretricio vixit annis septemdecim, ac denique conversa annos quadraginta octo in eremo transegit, ut minimum numerabat ætatis suæ annum septuagesimum octavum cum moreretur.

§ II. Quam male & qua de causa creditus sit S. Sophronius Acta Mariæ scripsisse. Ejus & Zosimæ cultus apud Latinos & Græcos.

[9] Idem qui Historiam Ecclesiasticam seculo XIV conscripsit, Nicephorus Callistus Xanthopuli filius, [Triodij Synaxaria componens Nicephorus,] composuit etiam Synaxaria cum Triodio recitanda, singulorum Officiorum rationem reddentia, quando & quomodo instituta sint singula: quæ Synaxaria haud levi correctione egere, multisque sententiis heterodoxis referta inveniens Leo Abbatius; merito admiratus est, eos qui Venetæ editioni ad usum Græcorum Orthodoxorum præfuere, iisdem expurgandis operam non dedisse. Sed si ille, utpote schismaticus pertinax, in multis contra fidem impegit; haud pauciora sunt quæ peccavit contra historiam, tum aliis locis, tum in Synaxario ad V feriam Hebdomadæ Quadragesimalis V, ubi de magno Canone pœnitentiali, deque simul legenda S. Mariæ Ægyptiacæ vita sic loquitur: Hunc vere ex omnibus Canonibus maximum, optime & ingeniose composuit & conscripsit S. P. N. Andreas, [& de S. Andrea Cretensi auctore Magni Canonis agens.] Archiepiscopus Cretæ, cognomento Hierosolymitanus … Fecit autem hunc Canonem eo tempore quo magnus Sophronius, Patriarcha Hierosolymitanus, Vitam Mariæ Ægyptiacæ litteris mandavit: quæ & ipsa compunctionis plenissima est, lapsisque & peccatoribus multum consolationis affert, si modo a pravis operibus desistere velint. … Hunc preclarissimum & maximum Canonem, nec non tractatum de vita S. Mariæ Ægyptiacæ primus Constantinopolim tulit, quando ab Hierosolymorum Patriarcha Theodoro ad sextam Synodum subsidio missus est. Tunc enim vitam monasticam adhuc profitens, cum adversus Monothelitas fortiter decertasset, Ecclesiæ Constantinopolitanæ Clero adscriptus est: deinceps in ea Diaconus & pupillorum Curator constituitur, nec longo post tempore Archiepiscopus Cretæ ordinatus est, atque migravit ad Dominum … cum satis multo tempore suam Sedem tenuisset.

[10] [fingit eum S. Sophronio Syrnhronum] Quis non credat compertißma & undequaque firma scribere, qui tam confidenter totam S. Andreæ vitam percurrit, quasi ab oculato teste accepisset: interim errores plures hic deprehendo quam periodos, quos exponere operæ pretium fuerit. Concilium Constantinopolitanum III, idemque generale seu œcumenicum VI, sub Agathone Papa anno DCLXXX mense Novembri inchoatum, ad usque Septembrem anni sequentis in condemnanda Monothelitarum hæresi laboravit. Inde usque ad annum fere DCCXX in vivis fuisse Andream, censet Labbæus in Bibliotheca Chronologica scriptorum Ecclesiasticorum; aitque alios esse, qui usque ad istius seculi annum XXIII vitam ei prorogent: quod poterit ad IV Iulii, quando colitur, examinari. Satis est hic observasse, quod haud multo citius mortuum esse oporteat, qui post laboriosa duo in Clero Constantinopolitano ministeria cum laude expleta, satis longo tempore Sedem suam tenuerit factus Cretensis Archiepiscopus. Fingamus nunc centenarium fuisse Andream cum obiit; vix ille etiam sic octavum decimum annum attigerat, quando obiit S. Sophronius, cujus vitæ ultimus, fuit Christianæ Æræ DCXXXVIII, uti ad XI Martii ostendimus.

[11] Interim verosimilius est adhuc infantem aut omnino puerum fuisse Andream, cum defunctus est Sophronius; & ab hujus successore Theodoro, cum ætatis ageret annum XIV, [& ab hujus successore Theodoro missum CP.] attonsum esse in Clericum, extremis ipsius Patriarchæ annis: hi autem ultra annum DCXLV extendi vix possunt, cum Theodorus iste fuerit Pater Theodori Papæ Romani, anno DCXLI electi, & DCXLIX defuncti. Non potuit ergo hic qui Theodoro moriente tam juvenis erat, ab illo ad Synodum sextam missus esse. Elogium ejus, longe quam alibi plenius & perfectius in Claromontano Synaxario descriptum, postquam ordinationem ejus exposuit, ita loquitur, Τῆς δὲ ὀικουμενικῆς συνόδου συναθροισθέισης ἐν Κωνσταντινουπόλει, μέρος καὶ ἀυτὸς διέπων τὸν θρόνον τοῦ Πατριάρχου, ἀντ᾽ ἀυτοῦ ἀπεστάλη. Cumque œcumenica Synodus Constantinopoli esset convocata, [cum diu post mortem utriusque eo venerit,] & ipse Patriarchæ thronum ex parte regeret, puta sede vacante Vicarius, aut potius vivente Patriarcha Syncellus (utique jam vir perfectus, neque disciplinis solum profanis ac sacris, sed etiam exercitationibus monasticis aliquamdiu exercitus) ipse pro eo, vel Throno vel Patriarcha, illuc missus est. An autem anno DCLXXX Hierosolymitana Sedes habuerit Patriarchæm, & quo nomine appellatum, non habeo unde dijudicem. Ante decennium, teste Zonara, Pastore viduata lugebat: si postea institutus aliquis est, nomen in obscuro latet: nam ut eodem Theodori nomine rursum aliquem creatum dicamus, non obtinet a nobis Nicephori tam dubia incertaque fides: saltem nullo modo impetrabit Nicephorus ab eo qui hæc legerit, ut Theodori decessore Sophronio Vitam Sanctæ describente, credat Andream composuisse magnum Canonem.

[12] [ferens a se compositum Canonem.] Porro magnus iste Canon, quem ab Andrea compositum nemo negaverit, ad ducenta & quinquaginta troparia progreditur, ut notat Nicephoru, cum alii Canones triginta dumtaxat aut paulo amplius troparia contineant: & consueto Græcis more sic dividitur in odas novem, ut inter cujusque odæ conclusiva Troparia, Triadica scilicet & Theotocia ipsumque Canonis magni contextum, interponantur Troparia duo de S. Maria Ægyptiaca, & tertium de ipso S. Andrea; adeo ut universim, donec illi quoque per partes decursi sint Canones, qui de utroque canendi erant, numerentur troparia trecenta viginti. Ingens sane labor & longe prolixißimus, ut propterea merito notet Rubrica dandum esse signum hora quarta noctis, utique solito citius: tum inquit Congregatis nobis in ecclesia dicitur Benedictus a Sacerdote juxta morem, dicimusque Hexapsalmum; Alleluia & Triadica, tono consueto; recitamus alternis & præscriptum Psalterii Cathisma (totum namque Psalterium Davidicum in Cathismata seu Seßiones viginti dividitur, qua de re vide Meursium in Glossario) Tum dicimus Cathismata Octoëchi, [recitandum una cum Canone Sophronii de Maria,] ac legimus vitam S. Mariæ Ægyptiacæ, duplici sectione. Sequitur Psalmus quinquagesimus: moxque tractim inchoamus magnum Canonem, idque contrito corde & voce, facientes ad Troparia singula inclinationes corporis ternas; millenas circiter universim, ut alias divini Officii partes isto die persolvendas omittam recensere.

[13] Sed unde divertit tam laboriosi prolixique Officii admiratione attonita oratio, illuc redeat; ad eas scilicet aliorum Canonum partes, quibus magnus ille Canon interpolatur. Troparia inquam de Sancta & de Andrea. Posteriora Troparia postericas grata usurpare cœpit, vicem honoris reddere volens auctori, jam inter Divos relato, pro compositione tam utilis Canonis. Priora de Sancta, credimus a S. Sophronio fuisse composita: hic enim cum Ioanne Damasceno sacros divinorum Officiorum libros, a S. Sabba ordinatos, sed per Saracenorum direptiones fere deperditos in Palestina, restauravit, ampliavit atque ordinavit. Cum igitur S. Sophronius instituisset, ut dicto dictæ hebdomadæ Quadragesimalis die, [unaque cum Vita ante Sophronii ætatem scripta.] S. Mariæ Ægyptiacæ Vitam, duplici sectione distinctā, monachi in ecclesia conjuncti recitarent; eique addidisset novum a se compositum Canonem Vitæ illi congruū; Andreas, post annos quadraginta aut quinquaginta factus Patriarchæ Hierosolymitani Syncellus aut Vicarius, eidem Canoni intermiscuit magnum illum suum Canonē: sicq; permixtos, tamquam suum ac Sophronii opus, tradidit Constantinopolitanis monasteriis, una cum recitatione Vitæ, non scriptæ a Sophronio, sed ut tali die integre legeretur commendatæ. Sic autem factum est, ut res ac tempora confuderit hominum imperitorum traditio; quam suo in Synaxario amplexus Nicephorus, sibi aliisque præbuit errandi occasionem.

[14] [Canon hic Acrostichin habet;] Magnum, quem diximus, Canonem, eique per partes interpsitum Canonem de Maria qui legere Græcum aut Latinum volet, inspiciat S. Andreæ Cretensis opera a Combefisio collecta atque vulgata; & huic ignoscat, quod per tot paginas dispersa unius canonis Troparia, & singulorum Tropariorum primas litteras neglexerit colligere, in iisque legere versum hunc initio præsixum.

Σὺ ὁσία Μαρία βοήθει

Opem beata tu fer Maria.

Hunc enim versum conficiunt ordine continuo singulæ singulorum Tropariorum, de Beata canendorum, initiales litteræ: quod si observasset Combesisius, non erravisset in titulo Canonis, & ubi legendum erat, οὗ ἀκροστιχὶς cujus Acrostichis est qui præmittitur versus; non legisset οὐ ἀκροστιχὶς, Latine reddens, non est Acrostichis: cum reipsa Acrostichis prænotata sequatur. Antiquiori isto Canone non contentus Simeon Logotheta, [alius a Metaphraste compositus 1 Aprilis recitatur.] qui & Metaphrastes alterum seculo X composuit; quando Chori Præfectus voluerit, recitandum: qui pariter in Menæis habetur ad diem primum, & incipit hoc modo: Τῷ μακαρίῳ καὶ πρώτῳ καὶ νοερῷ φωτὶ πλησιάζουσα, ὡς ἡμέρας καὶ φωτὸς γεγονῆα τέκνον, καθαρᾷ διανοίᾳ με τα σὰ μέλπειν ἀξίωσον. Beato ac primo & spirituali lumini appropinquans, tamquam diei ac lucis filia, dignare me laudare te pura mente. Loco prolixioris vitæ, quā arbitramur ipso die legi solitam olim, nunc sicuti & ac ceteris Sanctis, epitome, legitur hoc præfixo disticho.

Ἀπῆρε πνευμα, σὰρξ ἀπεῤῥύη πάλαι.
Ζωσιμᾶ, ἐν γῇ κρὺπτε νεκρὸν Μαρίας

Anima recessit: caro diffluxit pridem.
Terra cadaver, Zosima, Mariæ occule.

[15] [Memoria S. Zosimæ 4 Aprilis;] Hæc Græci die prima Aprilis: qui mox, die ejusdem mensis quarta, Zosimæ mentionē iterū faciunt his paucis verbis: Eadē die, scilicet quarta, memoria S. P. N. Zosimæ, qui B. Mariam Ægyptiam sepeliendā curavit, & additur distichon.

Ζῶσαν προπέμψας Ζωσιμᾶς τὴν Μαρίαν,
Θανοῦσαν ἑυρεν, ἀλλὰ νῦν ζῶσιν ἅμα.

Vivam Mariam Zosimas dum requirit,
Obiisse reperit: nunc tamen vivunt simul.

Petrus de Natalibus lib. 4 cap. 106, vitam Zosimæ compendio referens, concludit dicendo quod vitam in pace finivit pridie kal. Maii: quod unde acceperit ille ignoramus. [& 30 Apr.] Petrum secuti Maurolycus, Felicius, Witfordus suis eum Martyrologiis ad ultimum hujus mensis diem inscripsere.

[16] At Romani Martyrologii recognitor Baronius, inter plures Sanctos quos ex Sirleti Menologio noviter assumpsit, [Mariæ nunc apud Latinos 2,] hunc quoque sanctum monachum adoptans, sed Zosimum scribens, ipso quo invenit die IV retulit: Mariæ vero reliquit locum, quem primus ei dedit Vsuardus, secundum videlicet dicti mensis, quod secutæ etiam sunt Ecclesiæ variæ, celebriori Officio ipsam colentes. Hoc autem ne ex aliquo vel Vsuardi vel Græci Kalendarii perperam transcripti errore factum sit, potius quam ex alia justa & rationabili causa, vehementer metuimus. [olim 9 die.] Antiquior Romanæ Ecclesiæ usus (quem una cum Reliquiis Tornacum transtulerit S. Eleutherius) fundatus videtur in ipso probabiliter die, quo Romam primum Reliquiæ apportatæ ex Palestina sunt, aut in aliqua ecclesiarum urbanarum solennius collocatæ; nonum enim mensis diem vix alia occasio potuit Beatæ Pœnitenti sacrum fecisse. Hinc die nono in pluribus & antiquioribus variarum ecclesiarum Breviariis notatum Officium invenitur: quibus recensendis discutiendisque non immorabimur, cum satis notus ac testatus sit Divæ hujus cultus per universum orbem Christianum, propter exempli utilitatem.

§ III. Translatio reliquiarum S. Mariæ ad varias Europæ civitates.

[17] Ioannes Phocæ, Sacerdos Cretensis, in sua compendiaria descriptione locorum sacrorum, primas inter Συμμικτὰ Allatiana tenente, cap. 25, cum descripsisset trans Iordanem positas speluncas duas, alteram Baptistæ secessu, alteram Eliæ raptu consecratam: ultra dictas, inquit, speluncas, ad ipsos Jordanis cursus, fama est eremum extendi, in qua venerandus Zosimas Angelis parem Ægyptiam intueri dignus effectus est. Ita ille quidem, [Sepulcrum Sanctæ diætis octo Hierosolymis distans,] post annum MCLXXXV, quo loca sancta visitavit, scribens, nulla facta mentione sepulcri, sive quia ipsum non adierat, sive quia de eo tunc temporis vacuo atque etiam dißipato nulla amplius fiebat mentio. Ast seculis aliquot antiquior Anonymus de locis Hierosolymitanis, pariter editus a Nihusio, Trans Iordanem, inquit cap. 13 in interiori solitudine B. Mariȩ Ægyptiæ sepulcrum cernitur, quam invisit Abbas Zosimas & tumulavit: distat ab urbe Hierusalem itinere dierum octo. Cum igitur viginti dies impendisse Zosimas dicitur in actis, antequam ad Mariam veniret; non ita id accipi debet, quasi inter ipsius monasterium ad Iordanem, & inventæ primum Mariæ ac deinde sepultæ locum, fuerit distantia tanta; sed quod ipse senex, & in solitudine illa solitis orationum exercitiis vacans, seque diebus singulis ad pauca promovens milliaria, ac forte etiam multum oberrans, tandem eo pervenerit, quo expeditus viator commode intra octiduum attingat, si recto utatur itinere.

[18] [statim antequam Vita scriberetur notum.] Est autem verosimile primo Zosimam, dum per vires licuit annua utentem annachoresi, identidem locum adivisse; & qua iverat ipse, certa signa constituisse aliis, eodem adire volentibus, quos narratio sua ad hujusmodi laborem excitabat; fortaßis etiam ex sui Hegumeni speciali indulto permißi sunt aliqui, vel extra Quadragesimam illuc abire pietatis causa, vel intra Quadragesimam comitari Zosimam. Locus certe notus fuit cum Vita scriberetur: ipseque auctor eum a se visum satis indicat num. 11, sic loquens de eo: locus autem erat in modum alvei torrentis excavatus: sed, ut mihi videtur, torrens ibi numquam ullus fluxit; eumque situm locus potius, habuit a natura. Verosimile quoque est, pluribus ultro citroque meantibus, paulatim rectum iter, si illud Zosimas non tenuerat, observatum notatumque fuisse: maxime postquam, visum fuit refodere corpus sanctum; & tumulum eidem conspicuum excitare, [ac postea magis celebre.] in quo tantum thesaurum venerarentur peregrini. Horum nihil quia Vita attingit, & tamen inventio corporis facta est circa vel intra Pontificatum Hormisdæ (qui novennalis fuit & in anno DXIV inchoatus) consequens est, quod haud diu post Vitam scriptam celebrata sit elevatio. Quin imo hæc scriptio, per omnia Palæstinæ monasteria cito vulgata, ipsam illam accedentium frequentiam auxisse debuit, & potuit occasionem dedisse miraculis, quæ licet nulla scripta habeantur, credibile est tamen fuisse magna, & cogitationem ingeßisse de requirendo corpore.

[19] [Reliquiæ aliquæ Romam missæ.] Vnde igitur aut quomodo Romam translatæ Reliquiæ? Si dici aliquid per conjecturam poßit, libenter opinarer, sicut de inventione Proto-Martyris Stephani factum legimus, ita quoque inventioni hujus Sanctæ Pœnitentis implicitum fuisse Hierosolymitanum Episcopum, qui curaverit partem aliquam adferri in urbem sanctam; cujus deinde non minima portio missa sit Romam. Libenter etiam suspicarer, Ioannem, ab hæreticis constitutum Hierosolymis Episcopum circa annum DXIII, ipsum fuisse sub quo facta inventio sit, quique orthodoxam suam fidem, quam contra electorum suorum spem opinionemque constantißime tenuit, volens Romanæ Sedi probare, legationem ad ipsam direxerit, eique addere conatus sit gratiam, munere ex Reliquiis Sanctæ misso, una cum illius Vita Græce scripta, quibus tum novitas inventionis tum historiæ singularitas atque utilitas æstimationem dare poterat. [Ex his particula data S. Eleutherio Ep. Tornac, cum particula S. Stephani,] Sed hæ conjecturæ sunt: hoc certum, & Vitam toti Occidenti fuisse notißimam seculo VI, & Reliquias a jam dicto Hormisda Papa communicatas cum S. Eleutherio Tornacensi Episcopo, in cujus Vita, ex antiquo Tornacensi MS. edita, num. 18 hæc leguntur.

[20] Dum B. Eleutherius a Romano Papa Hormisda petisset aliquid, reliquias B. Mariæ Ægyptiacæ obtinuit, & humerum B. Stephani Proto martyris, & secum Tornacum deportavit. Igitur vir Dei a Roma regressus cum magna exultatione universi populi suscipitur. Exultant Clerici, & Dalmaticis induti beato Pastori suo obviam procedunt. Sed ex improviso gaudium omnium geminatur. Ipse enim Pontifex Reliquias B. Mariæ, quæ tot & tanta pro Domino sustinuit, afferebat: cum autem Nerviam portam intraret, in eodem loco miraculum magnum a Deo manifestatum est. [Tornacum defertur & cælesti luce,] Occurrentibus enim populis gaudentibus, similiter Clericorum agminibus palliatis, beatus Antistes conscendens montem, qui dicebatur mons Thesauri-absconditi, nunc autem dicitur mons S. Andreæ, Reliquias B. Mariæ Ægyptiacæ & humerum S. Stephani Proto-martyris omni populo ostendit. Subito autem circa Reliquias capitis S. Mariæ, quædam claritas de cælo adveniens apparuit, quæ etiam ab omnibus, visa est, donec intraret ecclesiam Christi genitricis: supra humerum vero B. Stephani lucidior claritas, in modum circuli quasi argentei, visa est.

[21] [ac sanatione ignis Sacri honestatur:] Cum vero ecclesiam totius populi vallatus caterva intraret, quatuor viri, duæ mulieres magna infirmitate periclitabantur, quæ vocatur ignis gehennæ. Tunc vir Dei pietate motus, caput ante mulieres, humerum autem ante, viros posuit, dicens, Oremus omnes. Procumbentibus autem & orantibus illis, ait: S. Stephane Proto-martyr, succurre his hominibus: S. Maria, succurre & miserere hujus feminei sexus: non enim profecto surgemus ab oratione, donec sani efficiantur. Ad hanc vocem omnes liberati sunt: caro autem, quam in ipsa infirmitate perdiderant, restituta est in ipsa hora. Mutus quoque assistens, locutus est dicens: Ecce Reliquiæ B. Stephani & S. Mariæ. Tunc omnes obstupefacti admirabantur … Hæc facta sunt Nonis Octobris. Notandum porro, quod quæ hic dicuntur caput & humerus, tam exiguæ fuerint eorumdem particulæ, ut Hierogazophylacii Belgici auctor Raißius, agens de Cathedrali Tornacensi & sigillatim designans spectabilium ossium qualitatem ac nomina, de istis solum dicat, ibi cum aliis aduersari Reliquias de S. Stephano Proto-martyre & Maria Ægyptiaca, quas S. Eleutherius Tornacensis Antistes, vigesimo Pontificatus sui anno, Roma secum detulit. [variæ particulæ in templis Romanis.] Has autem arbitramur fuisse desumptas ex scapula S. Stephani, & quadam parte S. Mariæ, quas modo servari in Vaticana S. Petri ecclesia testatur M. Attilius Serranus in libello de septem urbis ecclesiis. Addit Octavius Pancirolius in Thesauris absconditis urbis Romæ, alias ejusdem Sanctæ particulas haberi in sacris ædibus Virginis Lauretanæ ad columnam Trajani, S. Pauli ad columnam Antonini, S. Petri ad Vincula, S. Gregorii in Cælio monte, S. Cæciliæ trans Tiberim, & S. Sabinæ.

[22] Post hæc aliis occasionibus & temporibus alia quoque ejusdem beatæ Pœnitentis lipsana delata ad varios sunt, de quibus infra. Mansit tamen in Palæstina, in ipsaque (ut credimus) sepulcrali eremo pars corporis præcipua, per quinque & amplius secula: usque dum invalescente Saracenorum per loca sancta dominatu, alicui monachorum visum fuerit, e deserto ad monasterium, [Major pars corporis an. 1059 transfertur in Calabriam,] ac forte ad sanctam civitatem ipsam transferre sacrorum ossium thesaurum, melius asservandum. Cum autem anno MLIX Lucas, Carbonensis monasterii in Calabria Abbas, Hierosolymam abiisset, & barbarorum terras cum comitibus peragrasset, adoratis Christi Salvatoris cunabulis & Calvario, avexit secum in Italiam rediens sacra pignora, corpus nimirum S. Mariæ Ægyptiacæ, & caput magni Joannis Eleemosynarii: templumque beatissimo Patri Lucæ (fuit hic nobilis illius cœnobii fundator, & mortuus anno DCCCCXCIII colitur XIII Octobris) templum inquam B. Lucæ erexit, manibus operatus atque consilio; ibidemque S. Mariæ reliquias collocavit. [caput Neapolim,] Sed caput Sanctæ quidam Presbyter furatus Neapolim detulit, acceptoque pretio sacratis cœnobii S. Mariæ Ægyptiacæ mulieribus donavit. Nos S. Mariæ reliquias, indecore jacentes, honorificentius decoravimus, addita celebritate & pompa: caput vero magni Eleemosynarii Julius Antonius Sanctorius, S. R. E. Cardinalis Episcopus Prænestinus, patruus meus, magnifice auro argentoque exornavit, lanci vitreæ antea super impositum abjecte atque in honorate. Ita Paulus Æmilius Sanctorius Casertanus, Venerabilis monasterii Sanctissimæ Dei Genitricis, S. Anastasii & S. Eliæ Prophetæ de Carbono, Ordinis S. Basilii Magni, Abbas Commendatarius, in historia ejusdem monasterii, anno hujus seculi primo edita, ac postea sub annum seculo decimum septimum ad Archiepiscopatum Cusentinum evectus, indeque in Cathedram Vrbinatem translatus, & in ea defunctus anno MDCXXXV; vir, ut eum Ferdinandus Vghellus depredicat, omnium scientiarum eruditione & linguarum peritia longe clarissimus.

[23] Quod de translato Neapolim Capite hic indicavit, ante eum expressius descripsit Franciscus Gonzaga, in opere de Origine Seraphicæ religionis Franciscanæ, sub annum MDLXXX VII Romæ edito, pag. 148 enumerans Reliquias in prædicto monasterio asservatas: illud, inquit ante septuaginta annos Sororibus ab incognito quodam Sacerdote seculari dono datum fuit: quod tamen, [De cujus veritate dubius] licet nullæ extent testimoniales litteræ, crebra miracula, quæ per ipsum Deus optimus maximus operari dignatur, commendatissimum reddunt; insinuantque, non commentitium, sed verum gloriosæ Peccatricis præfatæ caput esse: ex quibus unum tantum in hujus testimonium veritatis adducam. Antiquissimi moris est ut venerabile hoc caput singulis annis, a primis Vesperis diei festi S. Mariæ Ægyptiacæ usque ad diei octavæ solis occasum, argentea theca contectum, summo altari a fidelibus prospiciendum venerandumque committatur; utque præfatis diebus elapsis, a loci Guardiano monialibus, sacrario reddendum, restituatur. Cumque anno a Virgineo partu MDXLII Pater Fr. Jacobus Matalonicus, Franciscanus Conventualis, hujus tunc loci Guardianus, sacris vestimentis indutus, incensa huic sacro capiti, de religiosissimo more, ipso die Octavæ propinaret, intra se hæsitare atque dicere cœpit: Quis novit sitne hoc caput alicujus sanctæ vel alterius potius, [subito castigatur & pœnitens sanatur.] cui tantus honor minime debeatur? & ecce ex tempore amissa loquela, adeo graviter atque misere agitari confflictarique cœpit, ut ipsum quam brevissime moriturum existimasses. Commoto itaque populo qui ad solennitatem convenerat, atque de tantæ rei novitate stupefacto, occurrit Fr. Cæsar a Gajazo monialium Confessarius, præsagoque animo clamitare cæpit: Firmissime credo hoc verum esse caput S. Mariæ Ægyptiacæ: sumptamque ex ipso aquam, quam de industria effuderat patienti obtulit, qua hausta illico convaluit, suamque incredulitatem publice fassus est: a quo etiam tempore tantum hoc pignus majori in veneratione a fidelibus haberi cœpit.

[24] Cetera, quæ ibidem patrata fuere miracula, utinam vel scripta extarent, vel si extent ad nostras pervenissent manus; nunc solum id addendum occurrit; monasterium, quod nunc honestas solum virgines recipit, meretricibus ad pœnitentiam pudicitiamque reductis extructum dotatumque fuisse a devotißima Regina sanchia Arragonia, Roberti Regis uxore, anno MCCCXXXV; cum ante decennium aliud simile, sub invocatione S. Mariæ Magdalenæ ab eadem & in eadem regia urbe extructum, [ibidem digitus Sanctæ] non sufficeret omnibus ejusmodi asylum cupientibus recipiendis. Huic ego ab ipsa fundatrice collatum oredo B. Mariæ Ægyptiacæ digitum, nescio unde acceptum: & sacerdotum illum qui postea caput e Carbonensi monasterio attulit, non id fecisse turpis lucri causa, ut criminatur sanctorius; sed pio omnino ac religioso animo; dum consideraret, quam indigne istic tantus haberetur thesaurus, quantaque ei esset Neapoli habenda reverentia, si illud ad sui nominis monasterium transferretur. Cæsar Engenii Caraccioli in suæ Neapoli sacra anni MDCXXIII pag. 426 non tantum caput, sed etiam duo grandia coxarum ossa ipsumque jam memoratum digitum attulisse asserit sacerdotem prædictum: [& duo ossa grandia:] sed cum Gonzaga singulas Reliquiarum suo tempore ibidem asservatarum particulas distincte nominet videlicet Alterum ex digitis S. Mariæ Ægyptiacæ partem cranii S. Margaretæ Virg. & Mart. alteram S. Aldegundis, aliam quoque S. Julianæ atque isiderio aliam S. Balbinæ Virginum & Martyrum nec non venerandum caput ejusdem S. Mariæ Ægyptiacæ; non est credibile præteriturum fuisse coxas, si eas tunc ibi habuissent: ut autem has allatas serius ignoravit Cæsar, ita & in digito erravisse potuit.

[25] Porro de posseßione corporis seu partis majoris cum Carbonensibus Cremonenses certant; [aliæ partes Cremonæ] & licet ignorent unde vel quomodo allatum sit, pridem tamen illud habuisse se dicunt, in vetusta S. Agathæ ecclesia, anno MCCCCXL concessa Canonicis regularibus Lateranensibus: quibus post annos XXVIII ad ampliorem in vicinia S. Petri ædem migrantibus, illud tamen ad S. Agathæ manserit, usque ad annum MDLXXXI; quando, primum teste Peregrino Merula in Sanctuario Cremonensi, translatum est ad prænominatam S. Petri ædem, & sub altari pro defunctis privilegiato collocatum. Ideo non assentior eidem Merulæ, suspicanti ipsum corpus Cremonam a jam dictis Regularibus esse allatum: non enim existimo, in S. Agathæ ædicula relicturos fuisse quod ipsi intulissent. Quid? quod Antonius Campi lib. 1. rerum Cremonensium, apud Theophilum Raynaudum dicat, Sanctæ hujus ædem sacram Cremonæ fuisse seculis aliquot prius quam illic domicilium figerent Regulares; ipsaque anno MCXIII deflagrante avectas esse Reliquias ad veterem S. Petri ecclesiam (eo forsitan loco qui nunc S. Agathæ nominatur) & hac quoque collapsa, invectas esse in novam basilicam. Igitur verosimilius dicetur, Cremonensem aliquem, post Terræ-sanctæ recuperationem ex Oriente reversum, quod ibi de corpore sanctæ Pœnitentis reliquum erat (nec enim credibile est Lucæ Carbonensi plus quam calvariam & quædam ossa obtigisse) attulisse in patriam, videlicet maxillam & ossa quædam alia. [cum maxilla Sanctæ] Et hæc quidem fuisse suo tempore in D. Petri ecclesia, summoque cum honore in tabernaculis idoneis asservari, tamquam corpus integrum, scribit antiquior auctor Ludovicus Cavitelli in Annalibus Cremonensibus ad annum usque MDLXXXV perductis: maxillam vero esse in ecclesia S. Erasmi, particulam vero quamdam innominatam in æde Parochiali S. Matthiæ idem docet.

[26] Quia vero Lateranensis Congregationis domus primaria & ceterarum caput est Romæ, ad ædem S. Mariæ a pace cognominatæ; facile crediderim, [& capite S. Zosimæ,] Cremonenses Romanis fecisse gratiam brachii quod jidem nunc venerandum exponunt, cum occipite S. Zosimæ: nam hujus quoque caput Cremonæ in ecclesia S. Petri haberi, scribit prælaudatus Cavitellinus, pariter ut credimus ex Oriente allatum. Etenim sepulcrum in honore fuisse suadet Epiphanius Hagiopolita, his verbis utens, Duobus millibus a Iericho est monasterium magni ac venerabilis Zosimæ, ubi ipse sepultus est, & juxta ipsum S. Anthimus, idem forte, qui cum titulo Presbyteri Græcorum fastis inscriptus invenitur VII Iunij, & dicitur in pace quievisse. Quod si exploratis accuratius Cremonensibus Carbonensibusque reliquiis, inveniantur ossa, aut plura aut alia quam ut unum S. Mariæ corpus potuerint constituere; tum vero non absurde suspicaretur aliquis, ipsius S. Zosimæ, vulgo minus apud Occidentales noti, lipsana quædam habita fuisse pro lipsanis Mariæ.

§ IV. Reliquiæ S. Mariæ apud Antverpienses.

[27] [Antverpiæ pars palmari in templo S. I.] Nos quoq; in hac Societatis Antverpiensis Professa domo, in Hierotheca rubra, insigni opere elaborata, continente Reliquias Sanctarum nec Virginum nec Martyrum, palmarem partem poßidere credimus sub hoc testimonio. Ego monasterii B. Mariæ Virginis Munsteriensis Luxemburgi, Ordinis S. Benedicti, Abbas subscriptus, omnibus hanc syngrapham inspecturis testificor, me ex sacrario nostro dedisse partes reliquiarum P. Heriberto Rosweido societatis Iesu Sacerdoti: quarum sacrarum Reliquiarum ista sunt nomina: de S. Lucia V. & M. de S. Prisca V. & M. de S. Balbina V. & M. de S. Maria Ægyptiaca, de S. Amaleda Regina & Martyre, & de capitibus sanctorum Innocentum pro Christo Domino occisorum: in quorum fidem me hic subscripsi. Datum in prælibato nostro monasterio, XIII Octobris MDCXIV. Petrus Roberti, Abbas Munsteriensis. Celeberrimæ famæ Martyres sunt quarum hic exprimuntur nomina, ut de iis addere nihil opus sit: sola Regina Amaleda est de qua certius aliquid scire cupiamus: nam nec Crombachio quidem tale ullum nomen notum, inter ea quæ Vrsulanis adscribuntur.

[28] [alia allata ex Lusitania] Alia quoque ex corpore S. Mariæ particula, cum illustrium aliorum XXXIV Sanctorum pignoribus, anno MDCXXXIII nostræ Antverpiensi civitati obtigit, hac quam exponam occasione. Sebastiano Lusitaniæ Rege apud Afros cæso, & propatruo, qui senex iuveni in regnum successerat, Henrico Cardinale vita functo; pluribus ejusdem succeßionis competitoribus & jure & armis potior, Philippus III Hispaniarum Rex, Antonium Ludovici Principis Lusitani nothum, populari favore Regem proclamatum, prælio vicit, pacataque provincia obtinuit coronam: victo nudus titulus mansit, quem exul in Gallia gerere perrexit. Hic inter alias sui (ut sic loquar) naufragii tabulas, Parisios detulit, [quo anno 1594 ab Antonio ex rege,] non auro vel gemmis, sed sacris Reliquis divitem capsam, quam anno MDXCIV die tertia Aprilis tradens filio suo Emanueli, hujusmodi expedivit litteras, suæ donationis testes: Antonius primus, Dei gratia Portugalliæ, Algarbiæ, Indiæ, Brasiliæ Rex &c. Cum ad supremi Numinis gloriam apprime conducat, ut Deus ter optimus maximus (utpote mirabilis in sanctis suis) in iisdem eorumque relictis Ecclesiæ suæ membris amplius honoretur, laudetur ac glorificetur. Eapropter cum ex sacello nostro Regio Olysiponæ quorumdam Sanctorum ac Sanctarum habuerimus reservatas veras ac genuinas Reliquias, quas cognatus noster Illustrissimus D. Eduardus S. R. E. Cardinalis, ex Alexandro Farnesio & Maria Principissa Portugalliæ filius, de consensu & cum ratihabitione supremi Pontificis testimonialibus munitas, e Romana arce ac aliunde congregavit & asportavit: inter quas fuere Reliquiæ subsequentes. Num. I Os unicum S. Gertrudis ex Austria, quæ colitur VI Ianuarij. Num. II Os unum ex spina dorsi cum aliis ossibus S. Mauri Abbatis, [cum Reliquiis aliorum 34 Sanctorum.] colitur XV Ianuarij. Num. III Os ex spina dorsi cum parte costæ S. Agnetis Virginis & Martyris, colitur XXI Ianuarij. Num. IV Binæ partes ex costis cum particula S. Ignatii Episcopi Martyris, colitur I Februarij. Num. V Bina ossa S. Blasij Episcopi & Martyris, colitur III Februarij. Num. VI Pars spinæ dorsi & cranii S. Agathæ Virginis & Martyris, colitur V Februarij. Num. VII Os & pars costæ S. Dorotheæ Virginis & Martyris, colitur VI Februarij. Num. VIII Pars spinæ dorsi cum binis ossibus S. Scholasticæ Virginis, colitur X Februarii. Num. IX Pars ex spina dorsi & costæ S. Margaretæ de Cortona, colitur XXV Februarii. Num. X Os & pars costæ S. Adriani Martyris, colitur IV Martii. Num. XI Binæ partes ex ossibus S. Benedicti Abbatis, colitur XXI Martii. Num. XII Os S. Mariæ Ægyptiacæ, colitur I Aprilis. Num. XIII Tres partes ex spina dorsi S. Julianæ Virginis, colitur V Aprilis. Num. XIV Pars ex spina dorsi & pars costæ S. Anselmi Episcopi & Confessoris, colitur XXI Aprilis. Num. XV Tres partes ossium S. Yvonis Presbyteri, XIX Maii. Num. XVI Binæ partes ossium S. Cuneræ Virginis & Martyris, XXI Iunii. Num. XVII Pars ex spina dorsi & cranii S. Lutgardis Virginis Brabanticæ, XVI Iunii. Num. XVIII Duæ partes ossium S. Paulini Episcopi Nolani, XXII Iunii. Num. XIX Pars ex cranio & altera pars ossis S. Elisabethæ Reginæ, colitur I Iulii. Num. XX Trinæ partes ossium S. Felicitatis, matris septem filiorum Martyrum, X Iulii cum filiis. Num. XXI Pars spinæ dorsi & minor pars costæ S. Alexii Confessoris, XVII Iulii. Num. XXII Pars spinæ dorsi S. Christinæ mirabilis, XXIV Iulii. Num. XXIII. Pars cranii & ossis S. Hyacinthi Confessoris, XVI Augusti. Num. XXIV Pars spinæ dorsi & mentum S. Rochi Confessoris, XVI Augusti. Num. XXV Bina ossa S. Bartholomæi Apostoli, XXIV Augusti. Num. XXVI Pars ossis & una costarum Moysis Eremitæ & Martyris, XXVIII Augusti. Num. XXVII Trinæ partes cranii S. Ægidii Abbatis, I Septembris. Num. XXVIII Pars cranii S. Theclæ Virginis & Martyris, XXIII Septembris. Num. XXIX Pars ossis & binæ costarum S. Placidi Martyris, V Octobris. Num. XXX Trinæ partes ossium S. Pelagiæ peccatricis, VIII Octobris. Num. XXXI Pars ossium & binæ partes menti S. Ceciliæ Virginis & Martyris, XXV Novembris. Num. XXXII Pars ossis & costæ S. Barbaræ Virginis & Martyris IV Decembris. Num. XXXIII Os & pars spinæ dorsi S. Iosaphat Principis & Confessoris, XXVII Novembris. Num. XXXIV. Pars ossis & binæ costæ S. Catharinæ Virginis & Martyris, XXV Novembris. Num. XXXV Totum mentum cum tribus dentibus & osse S. Augustini Episcopi & Apostoli Angliæ. Et quandoquidem enumeratæ jam Reliquiæ, ex præviis authenticis omnique fide dignis testimoniis a binis succedentibus Braccarensibus & Olysipponensibus Archiepiscopis, [data filio Emanueli.] nec non a moderno Conimbricensi Episcopo fuerunt visitatæ, approbatæ, pro veris & genuinis habitæ, nec non auctoritate Apostolica sive vicaria Christi fidelium venerationi fuerint expositæ, uti & huc usque constat approbatas & expositas fuisse: præscriptas nominatorum Sanctorum ac Sanctarum Reliquias, caritatis ordine nulli potiori jure inter vivos relinquendas censuimus, quam dilectissimo nobis filio Principi Don Emanoel de Portugal; cui easdem gratiose conferimus. Et in robur donationis hujus ac firmitatem perpetuam, eas omnes & singulas minori nostro sigillo in pergameno (cui & nomina inscripta sunt) muniri, ac filo albo nigroque intorquato prædicto pergameno inviolabiliter applicari, & in cera sigilli imprimi & implicari voluimus, ut omnibus hasce visuris constet eas genuinas ac veras esse, nullique fraudi ac suspicioni obnoxias, quin imo Christi fidelium veneratione dignissimas.

[29] Mortuo infelici patre, filios clementior in Belgio fortuna excepit, sub naturalis sui Regis dominatu; quorum major natu & jam dictarum Reliquiarum possessor, easdem Antverpiæ collocavit, sub hac attestatione: Don Emanuel Princeps de Portugal &c. præsentium tenore notum facimus & certificamus, quod singularem benevolentiam experti fuerimus D. Christophori Butkens, Prælati S. Salvatoris Antverpiæ; maxime ex eo quod ex commendatione serenissimæ suæ Celsitudinis Isabellæ Ducissæ Brabantiæ &c. in suo monasterio susceperit, [ab hoc an. 1633. datur Prælato S. Salvatoris.] dilectum nobis fratrem Dionysium de Portugal, Vallis-bonæ Cisterciensis Ordinis Religiosum Presbyterum, etiamnum in S. Salvatoris habitantem ac religiose conversantem. Quo actu susceptionis dictæ suæ serenissimæ Celsitudini, nobis, nostræque familiæ beneficium præstitit numquam oblivioni tradendum. Nos ne ingrati reputemur, sed præfatæ benevolentiæ correspondere volentes, gratiose conferimus & in perpetuum donamus præfato R. D. Prælato ejusque S. Salvatoris Ecclesiæ, cistulam continentem Reliquias omnes & singulas, a piissimo patre nosto gloriosæ memoriæ Antonio nobis relictas … quas jurata fide attestamur esse genuinas ac veras … die XVIII Maii MDCXXXIII, die postero postquam Magistratum Antverpiensem, ex commissione suæ Celsitudinis, renovavimus. Sic actum in dicto S. Salvatoris monasterio, in aula ad hortum; in præsentia D. Ferdinandi de Boischot Cancellarii Brabantiæ, Comitis d'Erps, Baronis de Saventhem, Toparchæ de Quarebbe & Rosseghem, & Habitus Ordinis S. Iacobi. Item in præsentia D. Mag. Joannis de Witte, in Curia Brabantiæ secretarii; & novorum Consulum Joannis de Bejar & Caroli de Sancta-Crux Equitum; quatuor testium omni fide dignissimorum.

[30] [cum approbatione Episcopi Antverpiens.] Tradita cum iis etiam Bulla fuit Ioannis Mirei Episcopi Antverpiensis easdem Reliquias approbantis, exponi in sua diœcesi permittentis, & XL dierum Indulgentias largientis cuicumque in aliqua annuarum festivitatum ipsas visitaturo; postquam vidisset desuper tres tum Archiepiscoporum tum Episcoporum Portugalensium approbationes: quæ Bulla signata erat Antverpiæ anno MDCX, V die Maii. Tradita est etiam attestatio alia, qua Ioannis Alvarez de Luzana, Portugalensis seu civitatis Portus Episcopus, & quondam in sacello regio regni Portugalliæ inque ipsa civitate Ulysipponensi Præpositus Generalis, anno MDCXXVIII, die XVII Ianuarii, Bruxellis in aula dicti Principis Emanuelis, quiddam circa Reliquias Beatæ Elisabethæ declarat, eas scilicet esse non Lusitanicæ Reginæ, sed Hungaricæ Principissæ: idque ex sæpe visis & lectis instrumentis Eduardi Cardinalis eas donantis, [& Episcopi Portugalens. declarations,] & Henrici ibidem Cardinalis eas approbantis. Quo declarato, superaddimus, inquit idem Ioannes Alvarez de Luzana, quod nos, dum in Præpositura sacelli regii degebamus, dictas veras Reliquias sæpe Regi, Reginæ, eorumque filiis, [de singulorum cultu,] aliisque proceribus aulæ, nec non millenis Christi fidelibus pro veneratione exosculandas præbuerimus. Insuper affirmamus, nos cum Sacellanis regni eorumque Vicariis, ex specialibus indultis Pontificiis, etiam post Tridentinum a Congregatione sacrorum Rituum obtentis & a Sede Apostolica approbatis, annuum singulorum Sanctorum ac Sanctarum festum semper coluisse, ac solenni divino officio choraliter celebrasse, summumque sacrum decantasse de dictis XXXV Sanctis in proprio seu in communi, [& ejusdem cultus consueto ritu.] quousque dictus sacrarum Reliquiarum thesaurus in sacello regio extitit.

[31] Pergit deinde declarare quæ festa Officium ritu Duplicis, quæ semiduplicis aut etiam simplicis cum tribus solum Lectionibus peragendum habuerint. Et primi quidem ordinis festa sex designat; secundi novem, inquibus festa S. Ludgardis Virginis ac Margaritæ de Cortona, cujus corpus in Etruria colitur & Vita a nobis edita est ad XXII Februarii cum titulo Beatæ: tertii denique ordinis reliqua, tum aliorum XIV Sanctorum ac Sanctarum, tum S. Cuneræ Virginis & Martyris, S. Gertrudis ab Oosten (ipsa enim est cujus vitam dedimus, quæque superius perperam cognominabatur ab Austria) S. Iulianæ, S. Christinæ dictæ Mirabilis, Virginum; S. Maria Ægyptiacæ ac S. Pelagiæ, quæ peccatrices appellantur. Circa quæ notandum occurrit, Reliquias Sanctarum, præcipue Belgicarum, quas nominavimus, videri ex Belgio in Italiam traductas, a Margareta Austriaca, [Harum Reliquiarum aliquæ ex Belgio primum acceptæ.] Caroli V filia, & matre Alexandri Farnesii, postea Parmensis Principis atque apud Belgas famosißimi Ducis, Octavio Farnesio nupta anno MDLIV. Alexandrum deinde easdem cum filio Eduardo, qui Romam sub institutione Alexandri Cardinalis Farnesii educandus dirigebatur, eodem transmisisse circa annum MDLXX. Vnde cum auctario aliarum Romæ conquisitarum Reliquiarum, porro in Lusitaniam sint transportatæ, respectu Ioannæ Reginæ, filiæ Caroli V & Ioanni IV nuptæ; occasione nepotis, Romæ apud Henricum Cardinalem prædictum commorantis usæ; ad domesticum suum oratorium notabili acceßione locupletandum. Notandum quoque ipsum Eduardum (qui cum Antonius male usurpato regno cedere debuit, annum fortaßis agebat ætatis XI, nec nisi post annos undecim factus est Cardinalis) eo titulo appellari, quo tunc insigniebatur cum data sunt diplomata, non quo Reliquiæ Roma sunt missæ. [& forte non ab Eduardo sed Alexandro Cardin. in Lusitaniam missæ.] Imo vehementer metuimus, considerata Eduardi ætate, ne Antonii se pro Rege gerentis Secretarius Petrus de Cuña, quemadmodum convictus est quadam calami præcipitantia scripsisse nomen Elisabethæ Reginæ, pro nomine Elisabethæ Hungaricæ; sic etiam lapsus sit in nomine Cardinalis Farnesii; atque ei pro Alexandro (qui usque ad annum MDLXXXIX superfuit, maximi nominis auctoritatisque Prælatus, tum fere septuagenarius) obrepserit illius pronepos Eduardus, puer admodum cum mittebantur Reliquiæ in Lusitaniam, tunc vero cum diplomata scribebantur solus ex familia Farnesia Purpuratus.

[32] Porro ad S. Salvatoris Antverpiense monasterium sic perlatæ Reliquiæ Sanctorum quos diximus triginta quinque (quibus trigesimum sextum accedit corpus S. Hatebrandi Abbatis, [tandem an. 1671 instituta Confraternitate.] quod XXX Iulii colendum proponitur) privatim fuerunt habitæ per annos complures, usque dum ejusdem monasterii dignißimus Abbas hoc titulo primus, Reverendißimus Dominus Franciscus Dieriex, solennem earum Translationem faciendam, & piam utriusque sexus Confraternitatem sub invocatione Sanctorum Benedicti Abbatis, Mauri & Placidi discipulorum ejus, & Lutgardis Virginis Cisterciensis, & aliorum Sanctorum quorum Reliquiæ (ut pie creditur) in dicta ecclesia conservantur, [& an 1672 solenni translatione honorantur.] erigendam auctoritate Apostolica curavit: hanc quidem anno MDCLXXI approbante Illustriss. ac Reverendiss. Domino Ambrosio Capello Episcopo Antverpiensi, qui ipsas Reliquias sigillatim in novas capsas incluserat XXIV Octobris a se de novo visitatas recognitas & approbatas: istam vero sequenti anno MDCLXXII die VII Augusti, ornatißimam splendidißimamque, ducente aut comitante universo Clero seculari ac Religioso ipsiusque urbis Magistratu. Non fuit a multis annis Antverpiæ, quæ urbs in sacris processionibus adornandis singulari excellere solet magnificentia, pompa ulla augustior spectabiliorque quam illa, in qua sacræ Reliquiæ, in suis singulæ ferculis sub novem labaris, & cum totidem curribus triumphalibus, circumgestabantur a totidem Ordinum Religiosorum viris primariis, addita cuilibet inscriptione chronica, Translationis annum & Sancti cujusque conditionem signante. Inter quas sub secundo Sanctorum Sanctarumque Pœnitentium vexillo, a Patribus Capucinis associato, deferebantur ejus Divæ ossa, cujus causa hæc deducta sunt, quæque hoc lemma denotabatur, MarIa LVXVrIæ Castra Deserens.

[33] Lemmati explicando servire potest synopsis Vitæ, in Menologio Basilii Imperatoris sic expressa: Sancta Mater nostra Maria, meretrix primum fuit, [elogium ex Menologio.] multas adolescentum animas perdens per libidinosam commixtionem, atque eam vitam per annos septemdecim in Ægypto continuans. Abeuntibus autem quibusdam in Ierusalem ad Crucem sanctam venerandam, abiit & ipsa: sed ab Angelo prohibita templum ingredi, & Sacrum lignum adorare, contristata est; & promittens Deo famulari, obtinuit introitum. Tunc jubente Deipara Jordanem transiit, decertavitque in solitudine per annos quadraginta septem, nullum hominem videns. Sed Deus volens ipsam manifestare, ordinavit ut S. Zosimas ingrederetur eremum, qui narrationem ejus de se audivit, & ipsam (quando Jordanem quoque transiit super aquas ambulans) denuo revertentem excepit, & postea reperit, unaque nomen inscriptum testæ; ac denique adjutorio leonis usus, sepelivit.

§ V. Scriptores de laudibus S. Mariæ: templa, cœnobia, altaria ei erecta.

[34] Extant S. Mariæ Acta in compluribus codicibus Græcis MSS. Romanos codices enumeravimus supra: [Acta Græca,] alios ex Laurentiana Bibliotheca Florentiæ, & Ambrosiana Mediolani licuisset notare, si Vitarum paßim occurrentium indicem, & quoties in unamquamque incidimus bibliothecas lustrando, libuisset sigillatim scribere. Illa jam olim habebamus ex MS. Medicæo Regis Franciæ, & Monachiensi Ducis Bavariæ desumpta: ex quibus nunc Latina damus. Græca quædam, ex vulgari errore, Sophronii Hierosolymorum Episcopi nomen præferunt. Dubitavimus aliquando an errori nomen dedisset Sophronius Hieronymo familiaris, ab eoque in libro de Scriptoribus ecclesiasticis laudatus cap. 134, tum de lucubrationibus aliis, tum de quibusdam ipsius Hieronymi opusculis, scilicet libello de Virginitate ad Eustochium & Vita Hilarionis monachi, in Græcum sermonem elegantißime translatis. [an a vetustiori aliquo sophronio scripta?] Sed hic, quamvis eodem quo Maria tempore vixerit, non tamen tamdiu vixisse potuit, ut ipsi ejus repertori Zosimæ supervixerit; & quidem ad annos viginti aut triginta, quos requiri ostendimus; hi enim nos deducerent fere ad annum vulgaris Æræ CCCCLXXX. Hieronymus autem librum illum suum de Scriptoribus, ut fatetur ipse, composuit Theodosii Principis anno XIV, Christi CCCXCII. Igitur vel inveniendus alius Sophronius est seculo uno posterior, vel desperandum de nomine auctoris etiam per conjecturam assequendo. Promptior est conjecturæ de eo qui ad scribendum impulit, qui indicatur num. 41, fuisse scilicet vel Hierosolymitanum Patriarcham, vel ipsius in quo Zosimas obiit cœnobii Hegumenum.

[35] Quis primus Latina ex Græcis fecerit & utro idiomate ea legerentur tempore Dynamii non liquet: putamus tamen factam esse Latinam simul ac Reliquiæ Romam allatæ sunt. Nam inter codices S. Maximini prope Treviros, parvulus unus superest, tantæ antiquitatis, ut octingentorum annorum ætatem excedere videatur: in hoc autem aliisque ex eodem fonte descriptis stylus haud paulo simplicior est quam in recentioribus pluribus. Recentiorum codicum aliqui præferunt Epistolam Pauli Diaconi offerentis iterum gloriosissimo ac præstantissimo Regi Carolo libellum conversionis Mariæ Ægyptiacæ, [Latine reddita a Paulo Diac.] cum tomulo de cujusdam Vice-domini pœnitentia: Theophilus hic fuit, relatus IV Februarii. Alii, in quibus MS. Audomarense, omissa epistola, sic prænotantur: Paulus, Venerabilis ac Deo dignus Diaconus sanctæ ac gloriosæ Neapolis Ecclesiæ, de Græco transtulit in Latinum, qualiter sua pœnitendo peccata in eremo, Maria Ægyptiaca cursum explerit vitæ. Franciscus Hubertus Societatis nostræ sacerdos Lotharingus, cum ejus gentis militia in Belgium adductus, ut erat Græce linguæ peritißimus, nonnullas nobis sanctorum vitas Latine verterat, interque eas hanc S. Mariæ: sed laborem ejus vorax flamma consumpsit: ergo novam ipsimet versionem adornavimus, quia in antiquis, quæ paßim extant, displicent aliqua.

[36] Sesqui seculo post Paulum Diaconum floruit Hildebertus, anno MXCVII Cenomanensis Episcopus, [metrice ab Hildeberto Ep. Cenomanensi.] & MCXXV Archiepiscopus Turonensis constitutus, defunctus MCCXXXII, Versificator egregius, ut eum appellat Ordericus lib. 4 Hist. Eccles. a cujus eleganti calamo dalimus die XXIX hujus ipsius mensis Vitam S. Hugonis Cluniacensis; & ut style utriusque specimen habeat lector, hic proferimus metricam Mariæ Ægyptiacæ Vitam, cujus exemplar in cœnobii Dunensis MS. Codice his versibus concluditur:

Sic metro Phariæ renovavit Acta Mariæ
Vir Hildebertus, apicum splendore refertus,
Lux Cenomanensis Patriæ, urbis laus Turonensis.
Cum Pharia lætus potiatur pace quietus.
Hæc bene cōpuncta, Christo legitur bene juncta,
Quam comitante fera sepelit Zosimas in arena
Deserti calidi, macri & sub sidere cancri.

Vsus est autem Hildebertus vel antiquiori versione & fideliori, si qua extabat, [hæc paraphrasis datur ex MS.] vel ipso Græco textu originali, uti colligimus ex die I Aprilis in fine notato, ubi Paulinæ versionis exemplaria omnia habent diem IX. Non est quidem animus ejusmodi metricis Paraphrasibus, quæ sepius offeruntur, augere hoc opus nostrum, quando ex illis nihil haberi potest ad historiæ lucem: hac tamen vice indulgere visum est aliquid, eo quod fidem nostram obligaverit quodammodo Theophilus Raynaudus, de hac Sancta scribens, & a nobis jusserit expectari hoc opusculum. Itaque licet Brugensis MS. ecgraphum, quod prælo paraveramus, Amstelodamensi perierit incendio; aliud sumpsimus ex alio nostro MS. Codice membranaceo sane insigni, quem ex Anglicanarum ecclesiarum desolatione sub Henrico VIII facta Belgio invectum, primum ab Abrahamo Ortelio, & hoc moriente a nostro Andrea Schotto redemptum habemus nonnulla ἀνἐκδοτα continentem, inter quæ Odonis monachi Cantuariensis Homiliæ, & B. Anselmi Cantuariensis libellus de quatuordecim Beatitudinibus ejusdemque epistolæ tres, edere volentibus prompte communicanda.

[37] [Theophili Raynaudi opus de Sancta.] Porro quem supra nominavi Theophilus Raynaudus, de Maria peccante ac pœnitente præ ceteris copiosißime scripsit, ad commodum utilitatemque concionatorum, aptans eidem hunc Isaiæ locum, Sibilabit Dominus muscæ, quæ est in extremo fluminum Ægypti; & veniet & requiescet in torrentibus vallium, & in cavernis petrarum, & in omnibus frutetis, & in universis foraminibus: cui tractatui, per dissertationes unam & viginti deducto, alterū haud minus utilem & æque prolixum subjunxit, hoc titulo, Pœnitentia turpitudinum sordes extergens, ubi dissertatione 1 & 2, ad monstrandam lapsarum curabilitatem, colliguntur exempla mulierum, e meretricii aut carnalium turpitudinum cœno sibilante Domino extractarum. Inveniri ea & legi poterunt tomo 9 operum, hic ex prioris tractatus dissertat. 20 addam quæ plura ipse de scriptoribus S. Mariæ laudatoribus suggerit, & quæ dissertatione præcedenti tradit de peculiari ejusdem cultu in plerisque oris Christianis. De primis sic loquitur.

[38] Aliam plenam & satis excultam rerum B. Mariæ Ægyptiacæ descriptionem metricam, [scriptores alii de eadem.] tribus libris distinctam, edidit annis superioribus Joannes Baptista Laurus, & pius & cultus Poëta. Brevium de eadem Sancta scriptionum abunde est. Gabriel Flamma historicam de ejus vita narrationem, laudum differtam, edidit; ut & Petrus Ribadineira, in Auctario ad Flores Sanctorum: nec non Franciscus Haræus, & Lipelous Carthusianus, & quotquot contractas dedere Sanctorum Vitas. Franciscus etiam Bonaldus, non Bonadus, Xantonensis, lib. 3 Carminum, Monodia 29, brevem huic sanctæ Pœnitenti panxit Poësim, pro eo tempore non inconcinnam. Franciscus quoque Remondus in Carminibus, atque in Inscriptionibus Ursus, & in Hieromenia sua Gualfreduccius, sanctam hanc Pœnitentem breviter laudarunt. Quæ homo Dei Bernardus Colnagus, sui ævi thaumaturgus, in S. Mariam Ægyptiacam religiosissimus, de Sancta hac pro concione sæpe dixit, an scriptis commiserit, me latet … Consulto præteritum volui Ecbanum Hessum sectarium, tametsi in Heroidum epistolis agit de Maria Ægyptiaca (si auctoris personam demas) non illaudate. Furfures item inepti scriptoris, nec suismet Carmelitis parum probati Alegræi, quibus hanc Sanctam inspersit, ut Cælites domesticos per eam faceret auctiores, alteri incerniculo committo.

[39] De templis porro idem Raynaudus hæc habet: Templa sanctæ huic Pœnitenti erecta, varia visuntur. [templa varia] Hierosolymitanam ædiculam sacram sive sacellum B. Mariæ Ægyptiacæ, structum eo loco in quo resipuit, memorat Adrichomius in sua Jerusalem. Sed hoc non fuit nisi sacellum, ad tantæ rei monimentum perpetuum. Sunt vero alibi pleraque vere ac proprie templa. Romanum non est admodum antiquum sub hoc titulo: nam primo erat templum Jovis ac Solis, quod anno DCCCLXXII B. Mariæ Virgini est consecratum: stetitque ea appellatio, donec a Pio V ipsum attributum est Armenis; & tunc titulus S. Mariæ Deiparæ in titulum S. Mariæ Ægyptiacæ est commutatus. De eo quod Cremonæ fuit templo, jam diximus. [& pœnitentium receptacula sub ejusdem appellatione.] Camberii Allobrogum est perelegans basilica & cœnobium Patrum S. Francisci de observantia, sub titulo S. Mariæ Ægyptiacæ: cujus prima principia Stephano Roseto, Curiæ-rationum Præposito, debentur. Is enim anno MCCCCLXII ad Camberium, ex affectu erga hanc sanctam Pœnitentem, templum illi cum continenti ædificio construxit, eaque secto post anno tradidit Patribus S. Francisci Regularis observantiæ, Miani degentibus. Coloniæ, ut scribit Erhardus Vinheim, in Sacrario Coloniensi, ædes sacra LXII D. Mariæ Ægyptiacæ nuncupatione exornatur: sicut etiam Viterbii, Cardinalis Muti liberalitate, templum S. Mariæ Ægyptiacæ extructum est, & ex cœno emersis mulieribus attributum. Avenione Cavarum, urbe Pontificia, templum est cum cœnobio in honorem B. Mariæ Ægyptiacæ extructum, opera præsertim viri clarissimi Pauli de Joannis, cujus indefessam in hoc genere pietatem nulla satis assequatur oratio. Ejusmodi ædes sacræ in hujus Divæ honorem, curante eodem Paulo de Joannis, cum adjunctis emergentium e cœno receptaculis, excitatæ sunt in plerisq; primariis Galliȩ urbibus, magno & urbium purgamento & misellarum bono; & Divæ, tot sacrarum ædium nuncupatione apud mortales illustrioris, auctiore gloria.

[40] De altaribus particularibus, quin varia variis erecta sint locis, non dubitamus; sed neminem invenimus, qui eorum iniverit rationem. [altare vltrajecti:] Vnius ego anno MDCLXXII tabulam vetustam conspexi, magna cum voluptate, vltrajecti, a sacrarum ædium expoliatione & imaginum abolitione reservatam, translatamque in aulam capitularem Canonicorum S. Petri apud eorumdem Secretarium Catholicum; sub qua scripta erant variorum Sanctorum nomina, quorum invocationi sacrata olim ara fuerat: sed præ ceteris expressæ cernebantur utrimque in valvis, relandæ tabulæ dictæ additis, hinc S. Mariæ Magdalenæ, inde S. Mariæ Ægyptiæ historia. Pauci deinde abiere menses cum civitas in Francorum potestatem venit, & Catholicis sacris reddita est ædes cathedralis. Proximum est ut reliquæ etiam tota urbe frequentißimæ ecclesiæ redeant ad antiquum cultum, quando speramus fore, ut suo templo altarique reddatur præfata tabula, perpetuum monumentum antiquæ pietatis majorum erga prænominata duo pœnitentiæ exempla.

[41] Vidi eodem anno Amstelodami D. Laurentium Vander Hem, virum sacræ ac profanæ litteraturæ, geographicæ imprimis adeo studiosum, [cultus apud Moschos præcipuus,] ut Blavianum Atlantem, plurimis tabulis, etiam calamo & colore expreßis, adjectisque propria manu & ingenio descriptionibus amplificatum, ultra triginta tomos per se ipse produxerit, neque sumptui neque labori parcens. Inter ceteros vero, quos insuper designatos habet, tomos, unus de sola Moscovia erit; pro quo iam nunc varia parata materia, præsertim figurati cujusdam Kalendarii, cujus apud Moschos usus est, tabulæ duodecim, auro & coloribus exornatæ. Has ego curiosius perlustrans, & ex subjectis cuique figuræ Sanctorum nominibus deprehendens, majori ex parte congruere cum Græcis Constantinopolitanæ Ecclesiæ fastis (nam ab hac, dum adhuc Catholicæ & Romanæ unioni adhæreret, fidem accepere Moschi) haud gravate suscepi earumdem explicationem, ad eruditißimi atque humanißimi viri usum contexendam; notavique Mariæ Ægyptiacæ festum genti illi, [ex eorum Kalendario figurato probatus.] adeoque & Ruthenis ceteris, esse solennissimum. Etenim ad initium Aprilis non simpliciter conspiciebatur statunculus Beatæ, digitali inclusus tessellæ, uti aliorum plerorumque Sanctorum: sed tota ejus ac Zosimæ historia, quadrifariam divisa expressaque, sic ut primus Sanctorum congressus, deinde secundus cum sacra communione, tum animæ in cælos subvectæ gloria, ac denique corporis sepultura distincte viderentur. Talis autem pictura palmare ipsius tabulæ, non maximæ, occupabat spatium: quod raro in tabulis illis evenit, nec nisi in summis aliquibus festivitatibus notandis, qualis ibi alia nulla toto hoc mense.

ACTA
Ex MS. Græco Regis Christianissimi & altero Ducis Bavariæ collatis.

Maria Ægyptia pœnitens, in Palæstina (S.)
Zosimas Monachus, in Palæstina (S.)

EX MSS. G. R.

PROLOGUS.

[1] Secretum Regis celare bonum est, opera autem Dei prædicare gloriosum: ita Angelus dixit Tobiæ post mirabilem illam oculorum excæcatorum illuminationem, easque ærumnas, quas sustinuit, & a quibus ereptus est propter suam pietatem. [Tob. 12,] Etenim non servare arcanum Regis, res est noxia & periculosa: Dei autem opera reticere, animam adducit in discrimen. Ego igitur silere divina reformidans, & respiciens sententiam prolatam in servum, [Fideliter narrata] qui acceptum domini sui talentum in terra abdidit, & infructuosum reliquit quod ad utilitatem datum erat; sacram narrationem, quæ ad meas usque pervenit aures, non obvolvam silentio. Nemo vero cunctetur adhibere fidem, audita scribenti aut omnino fingere me existimet, rei magnitudine obstupefactus. Absit a me sacrum sermonem, in quo nominandus Deus, interpolare mentiendo. Quod si quibus, parva & incarnati Verbi magnitudinem minus decentia cogitantibus, accidat fidem negare dicendis; [fide pari describere proponit auctor.] eos ego crediderim contra rationem agere: si qui autem in hanc incidant scriptionem, & facti novitate consternati nolint facile eam recipere, his quoque misericors Dominus sit; quoniam etiam hi humanæ naturæ infirmitatem considerantes, incredibilia æstimant quæcumque ultra captum humanum dicuntur. Nihilominus, aggrediar narrationem, rem dicturus hac nostra ætate factam, prout eam exposuit vir quidam, a puero doctus loqui & agere divina. Rursum autem neque hoc in argumentum diffidentiæ adducant aliqui, ȩstimantes accidere non posse ut hac nostra ȩtate ejusmodi fiat quidpiam: nam gratia Patris, per generationes in animas sanctas se transferens, amicos Dei & Prophetas constituit, uti Salomon docet. [Sap. 7, 27] Tempus porro est sacram illam ordiri narrationem.

CAPUT I.
S. Zosimæ vita monastica, accessus ad Iordanem, inventa ab eo Maria.

[2] Fuit in iis quæ per Palæstinam sunt monasteriis, vir quidam lingua ac vita cultus, atque ab infantia monasticis moribus actionibusque innutritus, Zosimas nomine, ætate senex. Nemo autem appellationi soli inhærens, sermonem mihi existimet esse de eo Zosima, qui circa doctrinam lapsus, [Post egregios in virtute profectus,] minus recte sapuit: alius enim hic, & ille alius; multumque differunt inter se, quamvis nomenclaturam ambo eamdem sortiti. Iste Zosimas orthodoxus fuit, qui in uno monasteriorum antiquorum ab initio conversatus, per omne exercitationis genus probatus, & ad omnem virtutem congruenter institutus, totum quidem ordinem in ejusmodi palestra solitum servari custodivit, multa vero & sponte adiecit, volens carnem spiritui subjicere. Quod ita ei successit, ut, propter multam rerum spiritualium experientiam, sæpius ex vicinis aut etiam remotioribus monasteriis ad eum confluerent plures, ipsius doctrina ad perfectionem informandi. Cum autem tantam animarum tractandarum peritiam assecutus esset senex, numquam remissius egit in meditatione eloquiorum divinorum; sed insistebat eisdem, [& vitæ rigorem laudabilem,] seu decumberet strato, sive assurgeret, vel quidpiam manibus operaretur, aut etiam cibum, quando hunc sumere conveniebat, susciperet. Si vero scire cupis quis illi cibus saperet, is utique qui numquam consumebatur & numquam ei deerat, psallere incessanter & sacras Scripturas animo ruminare. Quin etiam dicunt aliqui, divinis sæpe dignatum visionibus, mente ipsius cælitus illuminata: quemadmodum enim dicit Dominus, semper vigilanti spiritus oculo divinæ illustrationis species contemplabuntur, quicumque carnem suam expurgarint; & viventes sobrie, ejus quod ipsos manet boni arrhas exinde percipient.

[3] Dicebat autem ipse de se Zosimas, quod ab ulnis, ut sic loquar, paternis in monasterium istud datus, per annos quinquaginta tres in monastico cursu perseverarit: postea vero vexari, ut inquiebat, cœpit cogitationibus quibusdam, [tentatus de vana gloria Zosimas] quasi jam esset perfectus in omnibus, nec alienæ instructionis ullatenus indigens. Sic enim, ut dixit secum ipse disserebat; Putasne in terra est monachus, qui prodesse mihi possit, meque docere aliquod exercitationis genus novum, quod necdum novi & ipso opere non sum expertus? aut erit in eremo philosophantium quispiam, qui me vel cognitione vel actione præcedat? Hæc cogitante sene, supervenit quidam, & dixit ei: O Zosima, bene tu quidem, & quomodo homini est possibile certavisti, [jubetur ir ad Iordanem:] bene monasticum percurristi stadium: verum inter homines nemo est qui perfectum se possit dicere: sed plus quam assecutus est ei superest consequendum, quamvis nos id ignoremus. Ut igitur scias ipse, quam multæ sint aliæ viæ quæ ad salutem ducant; egredere de terra tua & de cognatione tua, & de domo patris tui, quemadmodum venerabilis Patriarcha Abraham; & veni in monasterium quod situm est prope Jordanem fluvium.

[4] His auditis, exurgens continuo senex & mandato obediens, exiit e monasterio, in quo ab adolescentia manserat; veniensque ad Jordanem inter flumina sanctissimum, ab eo qui se vocarat deducitur ad monasterium; in quo esse eum volebat Dominus. Tum manu pulsans ostium, primo in eum incidit monachum cui forium cura demandata erat: [ibique receptus,] hic vero ad Hegumenum duxit; & Hegumenus suscipiens eum, vidensque habitu vultuque modesto inclinantem sese, ut monachi solent, atque ut pro se oraret postulantem; interrogavit & dixit, Unde nobis ades, Frater? aut cujus rei gratia ad nostram venisti humilitatem? Cui Zosimas, unde, inquit adsim, nihil opus est dicere; veni autem profectus spiritualis gratia: audivi enim de vobis gloriosa & laude digna, quæ possint animam ad intimam Christi Dei nostri familiaritatem adducere. Respondit Hegumenus, Deus, qui solus noscit humanam infirmitatem, ipse te, Frater, ac nos docebit divinam suam voluntatem, & ad facienda quæ convenit diriget. Neque enim homo hominem juvare potest, nisi unusquisque sibi ipsi attendat continue, & mente casta quod justum est operetur, Deum habens arbitrum & susceptorem actionum suarum. Ast quia caritas Dei, ut dicis, impulit te venire, ad nos humiles senes visitandos; mane nobiscum, siquidem ideo advenisti; & nos omnes per gratiam spiritus enutriet bonus ille Pastor, qui dedit animam suam pro nostra redemptione, & oves proprias vocat nominatim. Talia loquente Hegumeno rursum Zosimas inclinavit se ac benedici petiit; atque respondens, Amen, in illo monasterio mansit.

[5] Hic ille senes vidit, & actione & contemplatione eximios, servire Deo: erat enim iis psalmodia indefessa ac statio pernox: [invenit monachos perfectissime viventes,] quibus in manibus semper operis aliquid, in ore vero Psalmus erat. Nullus inter eos otiosus sermo: nulla solicitudo temporalium; redditus vero annue numerandi, & curæ secularibus negotiis conjunctæ, apud eos nec nominabantur quidem. Unum autem idemque omnium erat studium, ut quisque ipsorum mortuus esset corpori, quasi mundo & omnibus quæ in mundo sunt simul ac semel defunctus. Esca illis indeficiens erant divina eloquia: corpori vero indulgebantur necessaria dumtaxat, panis & aqua; eo quod singuli maximo erga Deum amore flagrarent. Hæc conspiciens, uti retulit, Zosimas ædificabatur plurimum, ad anteriora semper extendens se & cursum suum accelerans, utpote socios nactus, qui essent in vinea Domini operarii optimi.

[6] Diebus porro elapsis plusculis, adfuit tempus quo sacrum jejunium peragi solet a Christianis, præparantibus sese ad divinæ Passionis ac Resurrectionis venerandæ solennia. Janua autem monasterii, [solitos initio Quadragemæ] numquam reserata sed clausa semper; commoditatem præbebat monachis exercitationis ab interpellatoribus liberæ: neque enim recludi solebat nisi monachorum aliquis necessaria de causa emitti deberet; & locus omnino desertus, plerisque etiam vicinis monachis non tantum inaccessus sed etiam ignotus erat: servabatur vero in monasterio regula quædam, cujus gratia, ut ego quidem existimo, Zosimam illuc adduxerat Deus. Quæ vero illa & quomodo servabatur? Jam nunc dicam. Dominica die, quæ primæ post jejuniorum hebdomadæ nomen tribuit, [post communes preces] celebrabantur publice divina ex more mysteria, & communicabat unusquisque incruento ac vivifico sacrificio: tum modico reficiebatur cibo. Post hac collecti in oratorium, facta prolixa oratione & genuflexione multa, osculabantur sese invicem senes, & sigillatim provoluti ad Hegumeni pedes, veniam poscebant & benedictionem, quæ illos ad certamen præmuniret in viamque deduceret.

[7] His peractis, aperiebatur monasterii janua, & consona voce decantabatur Psalmus, Dominus illuminatio mea & salus mea, quem timebo? Dominus protector vitæ meæ, a quo trepidabo? & reliqua. Et egrediebantur omnes, unum plerumque vel alterum ad custodiam monasterii relinquentes; [monasterio egredi] non ut custodiret intus reposita (nec enim apud eos erat quod fures auferre possent) sed ne oratorium absque sacro ministerio relinqueretur. Unusquisque vero de annona sibi prospiciebat, ut volebat & poterat: & hic quidem ad corporis necessitatem modicum panem, iste ficus, dactylos alius, alter legumena aquis macerata efferebat; quidam vero nihil, præter corpus suum eique superinjectam lacernam, sustentaturus se, cum cibum natura posceret, herbis in deserto nascentibus. Regula porro inter eos & lex inviolabilis erat: Nesciat alter de altero quem exercitationis rigorem modumve teneat. Nam transito Jordane ab invicem longe dividebantur, plenam sectantes solitudinem; ita ut nemo occurreret alteri: [& in solitudine trans Iordanem agere] quod siquis alium vidisset eminus sibi adversum venire, continuo a recta declinabat via, atque in aliam sese partem convertebat, sibi vivens & Deo, cum jugi Psalmodia eoque cibo qui ad manum erat.

[8] Postquam hunc in modum omnes jejuniorum dies ipsis transiissent, revertebantur ad monasterium Dominica præcedente Salvatoris nostri vivificam a mortuis Resurrectionem, cujus profestum cum Ramis Palmarum celebrare ecclesia instituit: revertebatur autem unusquisque, referens sui propositi fructum conscientiam propriam, sibi ipsi testantem quomodo esset operatus, & qualium laborum semina messuisset: nemo enim præsumebat omnino interrogare alterum, [Vsque ad Dominicam Palmarum.] quomodo propositum sibi agonem absolvisset. Talis igitur erat monasterii regula, & sic perfecte complebatur: quia unusquisque eorum in deserto existens, sub agonotheta Deo contra seipsum pugnabat, tanquam non quærens placere hominibus, neque ad ostentationem jejunans: quæ enim fiunt hominum causa, ex voluntate ipsis placendi, ea parum admodum facientem juvant, ipsique causa sunt magnæ quandoque calamitatis.

[9] Ergo ex consueto monasterii usu, Zosimas quoq; eodem tempore Jordanem trajicit, modicum ferens ad usus necessarios commeatum, & ipsum quo erat indutus vestimentum. Ibi, juxta præscriptum regulæ, per eremum oberrans, [cum quibus egressus etiam Zosimas,] pro naturæ exigentia definiebat horam sumendi cibi, noctu vero procumbebat humi modicum somnum capturus, ubicumque ipsum vesper deprehendisset. Mane facto, iterum accingebatur itineri, contente quidem semper ambulans, desiderium vero habens, ut postea retulit, penetrandi eremum interiorem, inveniendique in ea commorantem aliquem Patrem, [die 20 sui secessus,] qui ipsum ad id quo aspirabat posset perducere: & ambulabat festinanter, acsi contenderet cito pervenire ad illustre publicumque diversorium. Diebus autem viginti itinerando consumptis, cum sexta advenisset hora, tantisper repressit gressum, & versus orientem conversus consuetam persolvit orationem: consueverat enim certis diei temporibus intermittere ambulandi contentionem, & paululum requiescere a labore; atque nunc stando nunc genu flectendo orare ac psallere.

[10] [dum sextam recitat,] Dum autem orat, & oculos in cælum visu irretorto defigit; ecce in dextero latere ejus in quo Sextam persolvebat loci, veluti corporis humani simulacrum apparet. Et ipse quidem primum conturbatus suspicabatur diabolicum sibi offerri spectrum; tremoreque concussus, sanctæ Crucis signo signavit seipsum: jam enim ad finem pervenerat oratio. Dein convertens oculos, vidit revera aliquem contra meridiem ambulare: nudum autem erat quod videbatur, & cute nigrum tamquam ex ardore solis; crines vero habens in capite ad instar lanæ, eosque modicos, nec multum ultra collum defluentes. [videt eminus speciem hominis,] Tali spectaculo recreatus Zosimas, & vix præ gaudio sui compos, eo versus procurrere cœpit, quo etiam illud quod apparuerat festinabat. Ineffabili enim replebatur lætitia, ut qui toto tam multorum dierum spatio nulla vel hominis vel alterius cujuscumque animalis vestigia deprehenderat. Cupiebat igitur. cognoscere, quis & unde esset qui videbatur, sperans quod magna quædam spectaturus & auditurus esset.

[11] Verum persona illa, ut cognovit eminus Zosimam ad se venire, [eamque a se fugientem sequitur.] fugere cœpit, & versus interiorem eremum currere. Zosimas autem, tāquam sui oblitus senii, & nihili faciens laborem itineris, contendebat assequi fugientem. Et ipse quidem insequebatur, illa vero fugiebat: sed velocior erat Zosimæ cursus, ac paulatim eum propiorem fugienti statuebat. Mox autem ut exaudiri etiam vox loquentis potuit, clamare cœpit, & hujusmodi verba jactare cum lacrymis: Quid me fugis senem & peccatorem, serve Dei? Expecta me, quisquis es, per eum ipsum cujus amore eremum hanc habitas: expecta me infirmum atque indignum senem, per spem quam habes retributionis ex tanto labore consequendæ. Resiste, & tuam orationem ac benedictionem seni mihi impertire, per Deum, qui neminem a se repellit. Hæc cum lacrymis vociferante Zosima, pervenerunt ambo currentes ad locum quemdam, qui erat in modum alvei fluvialis excavatus; sed, ut mihi videtur, torrens ibi numquam ullus fluxit, eumque situm locus potius habuit a natura.

CAPUT II.
Maria cum Zosima, divinitus sibi noto loquens, eidem exponit vitæ suæ meretriciæ sordes.

[12] Postquam; ad jam dictum locum pervenit uterque; fugiens quidem descendit, & rursus in aliam ascendit partem; Zosimas autem defatigatus, neque amplius currere valens, stetit ex citimo loci torrenti-formis latere; addens lacrymis lacrymas, & suspiria suspiriis, ut ipsi appropians suos tandem planctus ex audiret. Tunc illud fugitivum corpus, hujusmodi emisit vocem: Abba Zosima, ignosce mihi, per Dominum; non possum converti, [Zosimam ex nomine compellans Maria,] neque sic coram vultu tuo videnda adstare: mulier enim sum, verenda corporis discooperta gerens. Sed si omnino vis peccatrici feminæ petitionem unam indulgere, projice mihi pallium quo amiciris, ut muliebrem infirmitatem contegam, & conversa suscipiam benedictionem tuam. Tunc horror & quædam mentis alienatio Zosimam occupavit, sicut aiebat, audientem quod Zosimam se compellaret ex nomine. Cum enim acuti vir esset ingenii & divinarum rerum scientissimus, cognovit quod ex nomine se non compellasset illa, quem viderat numquam & de quo nec audiverat quidem, nisi spiritu prædita esset prophetico.

[13] [pallio ejus suam contegit nuditatem:] Ut igitur intellexit quid juberet, statim involvens vetus & detritum quod gerebat pallium, versus illam projecit, seque obvertit. Ipsa vero accepto eo velavit partes corporis, quas præ ceteris obtegi conveniebat, conversaque ad Zosimam sic locuta est: Quid tibi in mentem venit, Zosima, quod tantopere cupias videre peccatricem mulierculam; Quid ex me scire aut discere volens, tantum laborem impiger suscepisti? At ille genu flectens, rogabat, ut sibi ex more benediceret: sed & ipsa idem postulabat, sese inclinans: & jacebant ambo, alter ab altero benedici volens, nec aliud utrimque audiebatur, quam, Benedic. Tandem cum longior mora fieret, ait mulier ad Zosimam: Abba Zosima, [& ab eo benedici postulans qui Presbyter esset,] tibi competit ut benedicas, ac super me ores: te enim Presbyterii dignitas ornat, tu ex multo tempore ad sanctum adstas altare, & sæpius sacrificans divina obtulisti munera. Ad hæc etiam magis obstupuit Zosimas; & contremiscens senex, velut in agonia perfundebatur sudore; suspiransque & verba singultibus interrumpens, spiritu interciso & palpitanti pectore, ait ad eam: Manifestum est, o mater spiritualis, vel ex moribus tuis, quod ad Deum ascenderis, majorique ex parte mundo mortua sis: patet etiam donum quod tibi divinitus obtigit, quia sic ex nomine compellas me, & Presbyterum esse asseris, quem numquam conspexisti. Quoniam igitur gratia, non ex dignitate, sed ex spiritualibus ornamentis dignoscitur, Benedic, obsecro propter Dominum, & ora pro me, tuæ suffragationis indigo.

[14] Tunc instantiæ senili cedens mulier; Benedictus sit, inquit, Deus, qui hominum & animarum salutem curat. Zosima autem respondente, Amen; [interrogansque de statu Ecclesiæ] surrexerunt ambo de genibus, & ad senem prior sic infit mulier. Cur, obsecro, ad me peccatricem venisti, o homo? quare voluisti videre mulierculam omni virtute nudam? Verumtamen quando huc te adduxit sancti spiritus gratia, ut mihi aliquod ministerium exhibeas tempori congruum; dic, quomodo nunc agitur cum gente Christiana? quid Reges agunt? quomodo gubernatur Ecclesia? Zosimas ad hæc paucis respondit: Per tuas, o mater, sanctas preces, stabilem omnibus pacem indulsit Christus: sed obsecro ut hujus indigni senis deprecationem suscipiens, [atque pre eo jussa orare.] ores pro mundo universo atque pro me peccatore, ut solitudinis hujus tantæ non frustra fuerim emensus spatium. Ipsa vero reposuit: Hodie, Abba Zosima, oportebat te, qui Sacerdotio præcellis, ut dixi, pro me & pro omnibus orare, ad hoc enim ordinatus es: quia tamen iubemur obedire, lubens faciam quod imperasti.

[15] Hæc dicens ad Orientem convertit sese, oculosque in sublime attollens ac manus extendens, cœpit orare movendo labia, sic tamen ut vox nulla distincte audiretur; unde neque Zosimas quidquam ex ejus oratione potuit intelligere: [in sublime rapitur:] stabat autem, ut dixi trepidus, terramque intuens, & omnino nil loquens. Iuravit autem, sermonis sui testem appellans Deum, quod animadvertens longius protrahi orasionem, oculos aliquantum a terra sustulit, viditque ipsam orare in altum sublatam, & in aere suspensam velut ad cubitum unum: quod cum vidit, majori correptus metu, multumque anxius, & omnino nihil proloqui audens, solum intra se dicebat identidem, Domine miserere. Sic autem in terra jacens, scandalizari cœpit senex cogitando, ne forte spiritus esset atque orationem simularet. Conversa autem mulier excitavit Abbatem, dicens: Quid te conturbant, [Zosimæ cogitationem arguit;] Abba, cogitationes tuæ, scandalizatum in me, quasi spiritus sim & orare me simulem? Certus esto, o homo, quia mulier peccatrix quidem sum, sacro tamen dignata baptismate: spiritus autem non sum, sed terra & cinis ac denique caro nihil spirituale cogitans. Atque hæc dicens signavit sibi ipsi signo Crucis frontem & oculos, labiaque & pectus, sic, inquiens, Deus, o Abba Zosima, eruit nos a malo & ab insidiis ejus, quoniam multa est nobiscum virtus sua.

[16] Talia audiens ac videns senex, projecit se in terram, ejusque pedes amplexus dixit: Adiuro te per Christum Deum nostrum, [rogata vitam suam explicare,] qui ex Virgine natus est, propter quem tantam amplexa es nuditatem, & propter quem carnem hanc sic extenuasti, nequid me celes famulum tuum: quæ, unde, quando, & quomodo eremum hanc inhabitasti? Nihil, inquam eorum quæ ad te pertinent mihi occultes, sed omnia enarres, ut Dei magnalia efficias manifesta: sapientia enim abscondita & occultus thesaurus, quæ utilitas utriusque? uti scriptum est. [Ecli 41, 17] Dic mihi, per Deum obsecro, [Deo id volente,] omnia; neque enim jactantiæ vel ostentationis causa dixeris, sed ut mihi satisfacias peccatori indigno: credo enim Deo, cui vivis & famularis, quod propterea in hanc eremum deductus sim, ut quæ circa te gesta sunt manifesta faceret Dominus. Non est autem in nostra potestate Dei judiciis adversari: nisi enim placitum Christo fuisset notum facere quomodo certaveris, non utique te cuiquam videndam præbuisset, neque mihi virtutem contulisset ad tantum iter emetiendum, cui propositum erat nequaquam e cella mea egredi.

[17] [consentit, præfata eam fuisse turpissimam.] Hæc & alia plura dicente Zosima, elevans eum mulier, dixit ad ipsum: Erubesco, Abba mi, explicare tibi confusionem operum meorum: ignosce obsecro, propter Dominum. Verumtamen, quandoquidem corpus meum nudum vidisti, denudabo tibi & vitam meam, ut cognoscas quantæ turpitudinis & verecundiæ plena sit anima mea. Non enim, quemadmodum suspicaris, jactantiæ declinandæ causa renui tibi narrare de me, quæ fui diabolo vas electionis: sed quia scio, quod si incepero tibi ea exponere, fugies a me, quemadmodum quis fugeret a serpente, non sustinens auribus excipere quæ ego turpissima egi. Dicam nihilominus, nihil reticens, sed ante omnia deprecans, ne cesses orare pro me, ut inveniam misericordiam in die judicii. Sene autem incessanter lacrymante, exorsa est de se narrare mulier, sic loquens.

[18] [Duodennis deserit parentes] Ego, Frater, patriam habebam Ægyptum: viventibus autem parentibus meis, cum duodecim dumtaxat essem annorum, postposita eorum dilectione, veni Alexandriam. Quomodo autem ibi inprimis contaminaverim virginitatem meam, & quam insatiabili atque impotenti concubitus desiderio æstuaverim, verecundor vel cogitare; & ipsum nunc dicere pudor vetat. Unum breviter fatebor, ut ardorem libidinis meæ intelligas; quod decem circiter & septem annos vixi, publicæ luxuriæ (sit verbo venia) incentivum; idque non muneris alicujus gratia (ita mihi testis veritas) sæpe enim volentes dare quidpiam recusavi suscipere. Hoc autem faciebam, [per annos 17 publica meretrix:] ut quamplurimos ad me concurrere facerem, gratis ipsis præbendo dedecus meum. Non quia dives eram ipsa (ne ideo censeas noluisse accipere) vivebam enim mendicato vel ut plurimum stuppam deducendo in fila; sed quia inexplebili cupiditate desiderabam volutari in cœno, & hæc mihi vita erat ac putabatur, naturam afficere omnimoda contumelia.

[19] [visa turba Hierosolymam navigantium,] Ita cum viverem, video æstivo quodam tempore turbam multam Ægyptiorum virorum ac Libyum concurrere ad mare; & interrogavi primo obvium mihi, quonam festinarent homines isti sic currentes. Ille vero mihi respondit: Hierosolymam omnes contendunt, propter exaltationem sanctæ Crucis, quæ intra paucos dies de more celebrabitur. Ego autem ad illum: Num & me forsitan secum accipient, si voluero sequi? Si naulum, inquit, habes & viaticum, nemo est qui prohibeat. Tum ego: Vere, frater, neque naulum habeo, neque viaticum: abeo tamen & ego, conscendoque in unam conductarum navicularum; alent illi me, etiamsi nolint: corpus enim habeo, hoc ipsis erit pro naulo, pro viatico mihi. Propterea autem, Abba mi, volebam ire, ut plures amatores (ignosce fatenti) haberem promptos ad libidinem meam. Dixi tibi, Abba Zosima, ne me cogeres eloqui confusionem meam: horresco enim, per Deum juro, & te & aërem inficere sermonibus meis.

[20] [iuvenibus aliquot ultro se jungit,] Tunc Zosimas, lacrymis solum irrigans, ei respondit: Narra per Dominum, mater mea, narra porro, neque præscindas filum tam salutaris argumenti. Ipsa vero priorem sermonem prosequens, hæc adiunxit. Juvenis igitur ille, audita verborum meorum obscœnitate, risit & abiit. Ego vero projiciens quam gestabam colum (hanc enim solebam ad tempus circumferre) procurro ad mare, quo ceteros videbam currere; & videns in littore stantes juvenes aliquot, decem numero aut etiam plures, corpore vegetos & motu agiles, atque ad id quod requirebam sufficientes (expectabant autem, ut mihi videbatur, navigationis socios alios; qui enim prævenerant jam navigia conscenderant) ego in medium eorum impudenter me inferens, Accipite, inquam, etiam me quocumque pergitis: nec enim vobis inutilis ero. Tum alia magis pudenda adjiciens, omnes ad risum movi. Ipsi vero videntes meam promptitudinem ad quidquid impudenter libuisset, accipientes me induxerunt in navigium, quod paratum habebant: & quoniam etiam ipsi habebant quod præstolabantur, continuo cœpimus navigare.

[21] [turpiterque in itinere] Quæ vero deinceps secuta sunt, quomodo tibi possim narrare, o homo? Quæ lingua explicare, quis auditus valeat sustinere, quæ in navi atque per iter sunt acta, & ad quæ facienda miseros compuli vel invitos? Nullum lasciviæ genus est tam insolitum tamque inauditum, cuius non fuerim infelicibus magistra. Itaque obstupesco, Abba, quomodo sustinuerit mare luxuriam meam; & quomodo terra non aperuerit os suum, ut viventem me ad inferna dimitteret, factam in laqueum tot animarum. [& in urbe sancta vivit] Sed Deus, ut arbitror, quærebat pœnitentiam meam: non enim vult mortem peccatoris, sed longanimiter sustinet, conversionem expectans. Talibus igitur intenti; studiis pervenimus Hierosolymam: cunctis autem diebus, quæ festivitatem præcessere, similibus aut etiam pejoribus occupabar: nec enim contenta juvenibus illis, quos per mare atque in itinere habueram mihi subservientes; pluribus quoque aliis abusa sum, cives & advenas in id ipsum conquirens.

CAPUT III.
Mariæ conversio & vita in eremo.

[22] Cum vero sancta exaltatæ Crucis festivitas illuxit, [Hora exaltandæ Crucis templum ingressura Maria,] ego quidem ut antea circuibam, venans adolescentum animas: videbam autem summo mane concurrere omnes ad ecclesiam: abiique etiam ipsa, cum currentibus currens. Veni ergo cum illis ad Basilicæ atria, & in ipsa Exaltationis adorandæ hora, impellebam, impellebarque violenter, contendens cum turba ingressum obtinere. Ita usque ad januam templi, in quo salutiferum lignum ostendebatur, appropinquabam misera, multo cum labore atque angustia: mox autem atque limen portæ attigeram, alii quidem absque impedimento ingressi sunt, me vero divina quædam virtus prohibuit, ingressu arcens. Rursum igitur impellor retro, meque in atrio solam invenio. Existimans autem id accidisse ex muliebri imbecillitate, rursum me permiscens aliis, [sæpius repulsa,] luctabar ut poteram, cubitisque connitens memet ipsam impellebam. Sed laborabam frustra: rursus enim statim atque limen templi calcavi infelix, alios quidem excepit ecclesia nemine prohibente, me vero calamitosissimam suscipere recusabat: & tamquam si militaris turba ordinata ad hoc ibidem consisteret, ut ingressum præcluderet; sic me vis quædam subita repellebat, iterumque constituebat in atrio.

[23] [indignitatem suam agnoscit:] Hæc tertio ac quarto agens & patiens, ac denique fatigata, neque jam amplius valens trudere atque retrudi (defecerat enim virtus corporis præ violentia) tandem recedens discessi, & steti in angulo quodam atrii; atque ibi vix demum in cognitionem veni causæ, prohibentis me intueri vivificum lignum. Perculit enim oculos cordis mei salutaris sermo, ostendens mihi quod actionum mearum turpitudo prȩcludebat ingressum. Cœpi igitur flere, & dolere, ac pectus tundere: suspiria autem ex intimo corde trahens ac lacrymans, video supra locū, in quo constiteram, positā imaginem sanctissimæ Deiparæ; atque in eam oculos indesinenter intendens, sic alloquor: Domina Virgo, quæ verbum Dei secundum carnem peperisti, [& coram imagine B. Virginis] scio quoniam neque rationi neque decori congruit, quod ego, usque adeo sordida, tuam semper virginis intemeratam imaginem aspiciam; tuam, inquam, quæ semper casta corpus & animam incoinquinatam mundissimamque servasti: quin potius æquum est ut puritas tua me impuram abominetur & oderit. Quandoquidem tamen Deus, quem genuisti, ideo, sicut audivi, homo factus est, ut vocet peccatores ad pœnitentiam; adjuva desolatam me & subsidio destitutam: jube etiam mihi indulgeri ingressum ad ecclesiam, neque prives me conspectu illius ligni, in quo confixus quoad carnem natus ex te Deus, proprium sanguinem dedit pro mea redemptione: jube mihi quoque, [emendationem pollicita,] o Domina aperiri ostium, ut divinam Crucem adorem, teque genito ex te Deo vadem susceptibilem offeram, quod carnem meam nunquam deinceps commodabo obscœnæ, ut antea, commixtioni; sed mox ut Crucem filii tui videro, mundo & omnibus quæ in mundo sunt vale faciens, illuc ibo, quo tu ipsa, velut salutis meæ mediatrix, jusseris atque duxeris me.

[24] [ingressum obtinet.] Talia loquens, & fidei ardore tamquam pignore quodam certior reddita gratiæ obtinendæ, atque in misericordia Deiparæ confisa, moveo me ab eo loco in quo consistens orationem feceram: rursusque accedens introeuntibus me permiscui, neque amplius sensi qui me impelleret ac vicissim impelleretur, aut omnino prohiberet appropinquare portæ, per quam ingressus erat in templum. Hic vero horror & stupor me cœpit, totaque contremui: deinde attingens portam quæ hactenus mihi clausa fuerat, veluti si ea vis omnis quæ antea impediverat, nunc aditum laxavisset, citra laborem ingredior; atque in sanctum admissa locum, fruita sum salutari Crucis aspectu; vidique arcana Dei, & quam paratus sit suscipere pœnitentes. Itaque infelix ego in terram me prosternens, postquam sanctum illud pavimentum adoravi, cursim exivi festinans ad eam quæ mea fuerat mediatrix: constitutaque in loco, in quo sponsionis meæ signatum erat chirographum, ac genu flectens ante Deiparam semper virginem, hujusmodi verbis usa sum.

[25] Tu, o domina clementissima, humanitatem tuam erga me commonstrasti, [tum gratiis Deipara actis] tu non repudiasti orationem peccatricis indignæ. Vidi gloriam, cujus conspectu merito privamur impuri: sit igitur gloria Deo, qui per te suscipit peccantium pœnitentiam. Quid enim amplius cogitabo aut dicam peccatrix? Tempus est Domina ut fide-jussionis, quam interposuisti pro me, impleantur promissa. Nunc igitur, quo jubes, deduc me: nunc vel maxime fias mihi magistra salutis, manuducens me per viam pœnitentiæ. His dictis, audio vocem eminus clamantis: Si Jordanem transieris, optimam invenies requiem. [monita Iordanem transire,] Ego vero vocem istiusmodi audiens, mihique persuadens eam propter me factam, exclamavi lacrymans, & Deiparæ dixi; Domina, Domina, ne derelinquas me. Itaque vociferans egredior ex atrio templi, festinaque pergebam.

[26] Egredientem autem me conspiciens quispiam, tradidit mihi tres nummos dicens, Accipe hosce, Mater. Ego vero datos expendens, tres panes mihi cum ipsis emi, & eos in viaticum benedictionis accepi. Interrogavi deinde eum qui panes vendiderat, [tres panes assumit in viaticum:] quæ aut ubi esset via ad Jordanem ducens: edoctaque portam civitatis, quæ in illas ducebat partes; egrediebar currens, & proficisci incipiebam lacrymans: interrogationi vero interrogationem jungens, totoque die ambulans (erat enim ut arbitror hora tertia quando Crucem conspexi) tandem inclinante ad occasum sole, appropinquavi ad templum Joannis Baptistæ, quod prope Jordanem situm est. Hic ego cum prius oravissem, descendi statim in Jordanem, faciemque ac manus sancta illa aqua rigavi: deinde in ipso Præcursoris templo suscepi intemerata atque vivifica mysteria, [& Sacramentis munita eremum intrat,] atque comedi mediam partem panis unius, & ex Jordane bibi, sicque me super terram posui nocte illa. Mane autem facto inveniens ibidem parvam scapham, transivi in ripam alteram; iterumque rogavi ducem meam, ut duceret me quo placuisset. Fui igitur in hac eremo, & ab illo tempore usque in hodiernum diem elongavi fugiens; & hic habito, expectans Deum meum, qui salvat conversos ad se a pusillanimitate spiritus & tempestate.

[27] [ibique vivit annis 47] Dixit ad eam Zosimas: Quot vero anni sunt, o Domina mea, ex quo in hac eremo habitas? Respondit mulier: Quadraginta septem anni, quantum existimo, sunt quod sancta civitate egressa fui. Et rursum Zosimas, Ecquid autem in cibum habuisti vel invenisti, o Domina mea? Duos, inquit illa, & dimidium panem ferens Jordanem transivi, qui brevi arefacti induruerunt, & paulatim edendo absumpti sunt. Tunc Zosimas: Et sic absque difficultate transegisti tantum tot annorum spatium? neque tam subita mutatio quidquam te conturbavit? Rem, subjungit illa, nunc quæris, Abba Zosima, quam vel referre horreo: si enim nunc in memoriam revocavero tam multa quæ sustinui pericula, tentationumque graviter me pulsantium rationem voluero reddere, vereor ne rursum ad eosdem impingar scopulos. Nihilominus, reponit Zosimas, nihil dimittas, Domina, quod mihi non enunties: hoc enim te suppliciter omnino rogavi, ut absque involucro cuncta me doceas.

[28] [quorum primis 17 varie tentata] Cui illa; Crede mihi, inquit, Abba Zosima, annos septemdecim transegi in hac eremo, luctans cum effrænatis cupiditatibus meis, veluti cum bestiis immansuetis. Si cibum aggrediebar sumere, desiderabam vini pocula, multum mihi amata: copioso enim vino utebar, cum viverem in seculo; hic vero neque aquam gustare licebat graviter æstuanti, atque sitim amplius tolerare non valenti. Subingrediebatur autem meretriciorum cantuum cupiditas adversa rationi, multum me conturbans, suadensque ut canerem quas didiceram diabolicas cantiones. [implorata ope D. V.] Ego vero statim illacrymans, manuque pectus tundens, mihi ipsi revocabam memoriam promissorum, quæ sanxi ad eremum digrediens; & cogitatione referebam me ad imaginem Deiparæ susceptricis meæ, & quasi coram ea existens flebam, rogabamque ut liberaret me a tentationibus, miseram animam meam tantopere infestantibus. Postquam vero diu ploraveram & pectus pro viribus verberaram, vidi lumen undequaque me circumcingens, & exinde constans deinceps malacia mihi atque tranquillitas obtigit.

[29] Cogitationes vero quæ rursum ad fornicationem impellebant me, quomodo tibi explicem, Abba? Ignis enim in meo infelicis corde accendebatur, totamque exurebat atque ad desiderium coitus pertrahebat. Ego vero statim atque ejusmodi tentatio offerebatur, [victoriam obtinet plenamque quietem] prosternebar in terram, & lacrymis rigabam solum; ipsam vadem meam adstare credens tamquam prævaricatrici, ad violatæ sponsionis pœnas exigendas: neque prius assurgebam de terra, in qua nonnumquam contigit totam diem ac noctem sic me jacere, donec suave illud lumen mihi circumfulgeret, & molestas mihi cogitationes dissiparet. Denique mentis meæ oculos indesinenter defigebam in eam quæ spoponderat pro me, petens opem in hujus eremi pelago periclitanti animæ. Et vero auxiliatricem habui ac pœnitentiæ susceptricem: atque ita spatium annorum decem ac septem transegi, mille periculis implicata. Ex illo autem tempore usque in hodiernum diem, in omnibus mihi adfuit protectrix mea, meque velut ad manum semper deduxit.

[30] Dixit ei Zosimas: Numquid eguisti victu & vestitu? [item tolerantiam æstus ac frigoris] Ipsa vero respondit: Consumptis, quos ante dixi, panibus, annos septemdecim sustentavi me herbis & qualicumque edulio per deserta inveniendo: vestimentum autem, quod habebam Jordanem transiens, consumptum attritumque est. Multam igitur ex frigore, multam etiam ex ardore æstivo molestiam sustinui, calore adusta, & frigore tremens atque constricta, adeo ut sæpe in terram corruens fere absque spiritu immobilis permanerem; unde multis quoque insidiis dæmonum & tentationibus perpetuis oppugnabar. Sed deinceps & usque nunc multiplex Dei virtus peccatricem animam meam & hoc vile corpusculum conservavit. Etenim cum solum recordor ex quantis malis me eruerit; cibum habeo non consumendum, spem, inquam, salutis consequendæ. Nutrior namq; & contegor Dei verbo omnibus dominantis, quia non in solo pane vivit homo: & pro eo quod vestimentum non habent, induuntur petram quicumque exuerunt peccati indumentum.

[31] [& scientiam scripturarum.] Audiens autem Zosimas quod meminisset Biblicarum sententiarum ex Moyse & Job atque libro Psalmorum, dixit ad eam: An Psalmos quoque & Scripturas alias didicisti, Domina? Ipsa vero subrisit ad interrogationem istiusmodi, & ait ad senem: O homo, crede, quod a die qua Iordanem transii, nullius hominis vultum præter tuum hodie sum intuita: sed neque feram aut aliud quodpiam animal vidi, ex quo hanc solitudinem novi. Litteras igitur numquam didici: quinimo nec psallentem quemquam nec legentem audivi: sermo autem Dei vivus & efficax, ipse docet hominem scientiam. Atque ecce hic finem habes narrationis meæ: quod autem feci exordiens, nunc quoque adjuro te per incarnationem Verbi divini, ut pro me peccatrice Dominum exores. Hæc illa cum dixisset, & huc usque sermonem protraxisset, inclinavit sese benedictionem postulans. Senex vero rursum cum lacrymis exclamavit, Benedictus Deus qui facit magna & admiranda, gloriosa ac prȩdicanda, quorum non est numerus. Benedictus Deus, qui ostendit mihi quanta largiatur timentibus se. Vere non derelinquis quærentes te, Domine.

[32] [petit a Zosima ut audita clam servet,] Ipsa porro senem sustinens non permisit, ut sese ad benedictionem inclinare pergeret, sed ait ad eum: Adjuro te per Salvatorem Christum Deum nostrum, nequid horum omnium quæ audivisti mortalium alicui reveles, usque dum ab hac terra me abstulerit Dominus. Nunc vero vade in pace, quia rursum sequenti anno videbis me, & ego te, Dei gratia custoditum. Fac autem, propter Deum quod nunc tibi præcipio. Cum anno proximo Quadragesimale tempus advenerit, ne transeas Iordanem, sicut fieri solet in monasterio. Obstupuit Zosimas audiens quod de regula monasterii loqueretur; [& sequenti anno adferat sibi sacram Communionem:] neque aliud dixit quam, Gloria Deo, magnas gratias indulgenti diligentibus se. Ipsa vero subjunxit: Expecta, Abba, ut dixi, in monasterio: neque enim, si volueris egredi, id tibi succedet: vespere autem in Cœna Domini accipe mihi sacrum vas vivifici Corporis & Sanguinis Christi, tantis mysteriis dignum, atque affer; manens omnino in ea Iordanis ripa, quæ terræ habitatæ est propior, donec adveniens suscipiam vitalia dona: ex quo enim illa suscepi in templo Præcursoris, prius quam Jordanem trajicerem, usque nunc carui participatione sanctificationis hujus, & nunc ipsam inexplebili amore concupisco; ideoque oro ne meam despicias petitionem: sed omnino mihi adferas salutifera atque divina mysteria, ea hora qua Dominus discipulos suos divini istius epuli fecit participes. Abbati vero Joanni, ejus in quo habitas monasterii Hegumeno, hæc dicito: Attende tibi ipsi & gregi tuo: quædam enim ibi aguntur quæ indigent correctione: verumtamen nolo ut hæc ei nunc dicas, [& sic ab eo discedit.] sed quando Dominus te reduxerit. Hæc elocuta, & seni dicens, Ora pro me, denuo cucurrit versus interiorem eremum. Zosimas vero genua flectens, & adorans solum in quo steterant vestigia pedum ejus, Deoque gloriam reddens ac gratias agens, cum gaudio spiritus & exultatione corporis reversus est, glorificavitque ac benedixit Christum Deum nostrum: & rursum solitudinem illam emetiens, venit ad monasterium, ea die quo ceteri monachi solebant reverti.

CAPUT IV.
Sacra Communio Mariæ præbita, sepultura curata.

[33] Toto illo anno tacuit Zosimas, non audens quidquam eorum quæ viderat alicui enuntiare; penes se interim orabat Deum, ut iterum ei ostenderet vultum exoptatum: cruciabatur autem & affligebatur, cogitans quam longa esset anni periodus, totumque illum cupiebat esse unum solum diem, si fieri potuisset. Cum vero initium Jejuniorum referens Dominica adfuit, [Anno proximo zosimas exire impeditus] alii quidem statim post consuetam orationem psallentes exierunt, ipsum vero febricitantem detinuit morbus & remanere coëgit. Recordatus est ergo Zosimas quod sibi dixerat Sancta, quia neque si volueris monasterio egredi id tibi succedet: transactisque diebus paucis resurgens a morbo, reliquum temporis in monasterio peregit.

[34] Porro monachis iterum reversis, cum advenisset mysticæ Cœnæ vespera, fecit quæ sibi fuerant imperata; & accipiens parvum poculum intemerati Corporis ac venerandi Sanguinis Christi Dei nostri, [in cœna Domini abit ad Iordanem,] sumpsit in canistro ficus & dactylos, modicasque fabas aqua maceratas: abiens vero profunda jam vespera sedit in ora Jordanis, expectans Sanctæ adventum. Moram autem faciente muliere, non dormitavit Zosimas, sed indesinenter prospiciebat eremum, præstolans sicubi videret quod tantopere cupiebat. Dixit autem intra se dum ita sederet: Num forte indignitas mea aliqua ipsam venire prohibuit? aut forte jam venit, meque non invento rursum abiit? Hæc dicens flebat, & flens suspirabat, oculosque in cælum attollens orabat Deum; Ne fraudes me, inquiens, Domine, ab iterato ejus aspectu, quam semel a me conspici permisisti; neque revertar hinc vacuus, mecum ferens opprobrium peccatorum meorum. Talia oranti cum lacrymis, longe diversa incidit cogitatio, dixitque intra se: Quid vero fiet si venerit? neque enim cymba ad manum est: quomodo igitur Jordanem transibit, atque ad me indignum accedet? Heu me miserum! heu infelicem! quis me tam grandi bono privavit propter culpam meam?

[35] [super cujus aquas venienti ad se Mariæ] Ita secum ratiocinabatur senex; cum ecce advenit sancta mulier, & trans Jordanem stetit unde advenerat. Zosimas vero exsurrexit gaudens atque exultans & glorificans Deum. Rursus autem affligebat eum cogitatio quod non posset Jordanem transire. Tum vidit eam venerando Crucis signaculo Jordanem signare (nox enim ut in plenilunio illustris erat, quemadmodum retulit) moxque ut aquas signavit, ingredi, ac super easdem ambulare, & venire ad se. Volentem autem inclinare se prohibuit, clamans & super fluvium incedens; Quid agis, Abba? qui & Sacerdos es & divina portas mysteria. Ipso vero verba ejus considerante, gradiens super aquas, dixit seni: Benedic, Pater, Benedic. Qui expavescens (stupor enim apprehenderat eum super admirabili visione) respondit eidem: Vere fidelis Deus est, [sacram Communionem ministrat,] qui promisit assimilandos Deo quantum fas est qui seipsos perpurgassent. Gloria sit tibi, Christe Deus noster, qui non amovisti orationem meam neque misericordiam tuam a servo tuo. Gloria sit tibi, Christe Deus noster, qui ostendisti mihi per hanc famulam tuam, quanto intervallo distem a perfectione. Hæc loquentem rogavit mulier sanctum fidei Symbolum, & Pater noster qui es in cælis, inchoare: quo facto & fine orationi posito, juxta consuetudinem osculum senis ori dedit: & sic divina suscipiens mysteria, manusque in cælum sustollens exclamavit, Nunc dimittis famulam tuam, Domine, secundum verbum tuum in pace: quia viderunt oculi mei salutare tuum.

[36] Tunc dixit seni: Ignosce, Pater, atque aliam etiam petitionem meam imple. Abi nunc in monasterium, Dei gratia te custodiente; proximo autem anno veni; [& cibos eidem offert:] rursusque ad torrentem illum, ubi tibi primum occurri, accede obsecro, propter Dominum: ibi iterum me videbis, sicut Dominus voluerit. Ipse autem respondit ei, Utinam possem ex nunc sequi te & tuo conspectu semper frui! sed & tu petitionem unam meam facito, atque ex his quæ detuli modicam accipe refectionem: & hæc dicens ostendit ei quem ferebat corbem. Ipsa vero summis digitis fabas attingens, & tria grana inde auferens, proprio admovit ori, dicens, sufficere gratiam Spiritus ut substantiam animæ incorruptam conservet: rursumque dixit seni: Ora, per Deum, ora pro me, & meæ humilitatis recordare. Ipse autem pedes Sanctæ amplectens, [jussus altero anno venire in eremum,] oransque ut pro Ecclesia & Imperio atque ipso se deprecaretur, dimisit eam, abiitque flens & suspirans; neque enim ultra retinere incomprehensibilem præsumebat. Ast illa rursus Jordanem signans, ascendit aquas: & sicut prius ambulans, ab eo discessit. Senex vero reversus est, gaudio & timore multo plenus, seque ipsum redarguens quod nomen Sanctæ non curavisset discere: sed & hoc speravit se posse anno futuro consequi.

[37] Transacto autem anni circulo iterum abiit in eremum, omnia ex more faciens, & festinans ad spectaculum istud mirabile. Emetiens vero solitudinis spatium, & signa quædam inveniens, [mortuam invenit,] quæsiti loci indicium facientia; circumspiciebat ad dexteram sinistramque, oculos quaquaversum volvens, instar ardentissimi venatoris, sicubi forte dulcissimum animal deprehenderet. Ast ubi nihil uspiam moveri conspexit, cœpit iterum lacrymis seipsum perfundere, & sursum elevando oculos atque orando dicere: Ostende mihi, Domine, thesaurum tuum sacro-sanctum, quem in hac eremo abscondisti: ostende mihi obsecro, Angelum incarnatum, cujus indignus est mundus. Atque hæc dicens pervenit ad locum, qui speciem alvei fluvialis habebat; & ex latere illius quod orientem solem respicit, jacere vidit mortuam Sanctam, manibus uti decebat compositis, vultuque conversam ad Orientem. Qui continuo accurrens, pedes Beatæ lacrymis abluit; nec enim aliquod membrum aliud audebat attingere.

[28] Lacrymis igitur aliquamdiu fusis, & rei ac tempori congruis recitatis Psalmis, sepulcralem fecit deprecationem, aitque intra se: [& nomen ejus arenæ inscriptum.] Numquid cadaver Sanctæ sepelire conveniet? aut si fiat, displicebit Beatæ? Hæc dicens, vidit ad caput ejus expressam in terra scripturam, ita jubentem: Sepeli, Abba Zosima, in hoc loco humilis Mariæ cadaver, pulveri pulverem tradens, atque pro me Dominum jugiter deprecans, quæ obii in hac ipsa nocte Dominicæ Passionis, post susceptionem divini & mystici epuli. Has igitur litteras perlegens senex, gavisus est quod nomen Sanctæ didicisset: cognovit autem quod simul atque divina mysteria juxta Jordanem sumpsit, statim ad hunc locum reducta fuerit, in quo & defuncta est; adeo ut quam viam Zosimas non sine labore fuerat emensus viginti dierum spatio, intra horam unam transierit Maria, & ad Dominum ilico emigrarit.

[39] [frustra laborans in sepulcro effodiendo] Ergo Deum glorificans, & venerandum corpus lacrymis suis rigans, Tempus est, inquit, humilis Zosima, ut impleas quod tibi imperatur. Sed quomodo foveam conficere poteris, nihil præ manibus ad id congruum habens? moxque prospiciens vidit eminus breve lignum, eoque accepto cœpit terram fodere. Verum hæc cum arida esset, nequaquam obediebat laboranti seni: sed fatigabatur ipse sudore circumfluens. Ex intimo autem corde suspirans, & oculos elevans, vidit grandem leonem adstare sancto cadaveri ejusque vestigia lambere. Quo conspecto præ formidine contremuit, maxime quia recordabatur dixisse Sanctam, quod numquam conspexisset feram ullam: facto tamen Crucis signo, credidit quod se indemnem servaret jacentis virtus. Leo vero cœpit accedere ad senem ipsum, non tantum motu salutans, sed ipsa etiam oblatione sui. Dixit itaque leoni Zosimas: Quandoquidem, o animal, Sancta voluit ut suum corpus sepeliretur, ego autem senex nequeo fossam conficere (neque enim vel ligonem habeo idoneum negotio, [utitur leonis se offerentis ministerio,] vel tanto intervallo possum reverti, ut instrumentum congruum adferam) tu quod opus est unguibus perfice, ut tabernaculum Sanctæ humo commendemus. Vix ille hæc dixerat, cum leo anterioribus pedibus fossam fecit, sufficientem corpori sepeliendo.

[40] Rursum igitur pedes Beatæ lacrymis irrigans senex, [& Sanctam sepelit] multumque eam deprecans ut pro omnibus oraret; terra corpus abdidit, adstante leone; nudum utique sicut prius, nisi quod circumposita ei erat lacernula illa, qua ad se projecta per Zosimam, aversa Maria obtexerat corporis verecundiora. Sene autem digrediente, regressus est etiam leo in eremum instar agni: & Zosimas abiit, benedicens ac laudans Christum Deum nostrum. Porro reversus in cœnobium, narravit omnia monachis, nihil eorum quæ audierat ac viderat reticens: a principio enim cuncta illis minutim exposuit, ut omnes audientes obstupescerent Dei magnalia, [reversusque omnia monachis narrat:] & Sanctæ memoriam cum timore & gaudio celebrarent. Ioannes vero Hegumenus invenit in monasterio quosdam correctionis egentes, ut ne in hoc quidem, sermo Beatæ vanus & inutilis appareret. Zosimas quoque in eodem monasterio obiit, centesimum ferme vitæ annum attingens.

[41] Perseverarunt autem monachi hæc ipsa per traditionem discentes, atque ad communis utilitatis argumentum proponentes audire volentibus: sed non audivi quemquam scripto signasse narrationem: ego vero, quæ citra scripturam comperi, per litteras curavi nota facere. [prout hic scripta sunt,] Forsitan tamen etiam alii Vitam Sanctæ scripserunt, multo quam ego magnificentius sublimiusque, quamvis istud ad meam notitiam non pervenerit: quare ut potui conscripsi historiam, nihil volens addere veritati. Deus vero qui magna tribuit confugientibus ad se, utilitatem legentium pro mercede reddat ei qui hanc narrationem conscribi jussit, faciatque participem gradus & ordinis ad quem ista, de qua est sermo, Beata attigit, nec non eorum omnium qui ipsi placuerunt a seculo. Demus igitur etiam nos gloriam Deo, Regi seculorum, ut nos quoque faciat misericordiam consequi in tremenda judicii die, in Christo Jesu Domino nostro, quem semper decet gloria, honor & adoratio, cum experte principii Patre, sanctissimoque & vivifico Spiritu, nunc & in secula seculorum. Amen.

PARAPHRASIS METRICA
Auctore Hildeberto Episc. Cenomanensi.
Ex veteri nostro MS. Anglicano.

Maria Ægyptia pœnitens, in Palæstina (S.)
Zosimas Monachus, in Palæstina (S.)

BHL Number: 5419

AUCT. HILDEBERTO EX MS.

CAPUT I.
Zosimæ monachi laus, secessus in eremum ubi inventa Maria.

[1]

[Zosimas ab adolescentia] Sicut hiems laurum non urit, nec rogus aurum,
Sic Zosimam puerum nec opes nec gloria rerum;
Quas cito labentes & noxia quæque docentes
Sprevit, devovit, animoque manuque removit;
Et monachus factus, monachi vigilavit in actus;
Proponensque sequi doctores juris & æqui,
Institit annorum legem cohibere suorum.
Mores doctorum transcendit, [pie versatus in monasterio,] doctor eorum,
Ut pueri metas evasit debilis ætas.
Creverunt dona: crevit simul ipsa corona.
Nil magis huic oneri quam membra quiete foveri,
Nil magis ingratum quam non punire reatum.
Hujus erat testis modicus sopor, aspera vestis,
Et cibus & stratus, modo gloria, tunc cruciatus.
Testis erat monachi color, & caro nescia Bacchi:
Non caro, sed pellis, macra, flaccida, trita flagellis,
Docta reluctari sibi, spiritui famulari.
His in tormentis sacræ modulatio mentis
Christo psallebat, si quando lingua tacebat.
A sanie busti sacra pectora plenaque justi
Numquam dimovit: Deus hoc, homo cetera novit. [magnamque adeptus sanctitatem,]

[2]

Talibus ille modis dum psalmis instat & odis,
Vidit cælorum secreta, futurus eorum:
Vidit, & didicit qua spe tot prælia vicit.
Spe Zosimas captus, sacros ita crevit in actus,
Ut stagnum rivo vel torpens ignis olivo:
Et memor, ad mores prodesse, cavere favores;
Cum bene pugnaret, cavit ne fama volaret:
Quanto plus cavit, tanto magis illa volavit,
Et contra votum retulit laudabile totum.
Illuc innumeri populi venere doceri:
Quos, ut poscebat locus, ætas, ordo, docebat,
Vincens majores, ut stellas luna minores. [tentatur de inani gloria;]

[3]

Hæc dum consuevit Zosimas, elatio crevit,
Dixit & hæc secum: Quidquid jubet ordo vel æquum
Eligo, sector, amo, discenda tenendaque clamo.
Attenuant artus labor ingens & cibus arctus,
Hæc puer elegi, puer hæc & plura peregi;
Jam tunc ordo gregis, jam remus & anchora legis;
Jam dignus cælis; sacer actu, mente, loquelis.
Unus cum mundo pugnavi fine secundo.
Miratrix horum plebs, Clerus, grex monachorum
Me petit, ardet, amat, peragit quod vox mea clamat.
Talia dum jactat Zosimas meritumque retractat;
Quidam subtexit, cui spiritus ista retexit: [de qua reprehensus]

[4]

Jam bene certasti; bene qua licuit superasti?
Nil obluctatur, caro servit, mens dominatur:
Sed tamen est dubius finis certaminis hujus;
Dumque potes subici, non debes dicere, Vici.
Nam quis vincatur vel vincat, fine probatur:
Præmia victorum pendent in fine laborum;
Ut Scriptura sonat: finis, non pugna coronat.
Cum bene pugnabis, cum cuncta subacta putabis;
Quæ post infestat, vincenda superbia restat:
Hæc nisi vincatur, promissa corona negatur.
Pro dolor! his telis superatur sæpe fidelis:
Hac lue nonnumquam rosa vertitur in faliuncam.
Isti portento, fodes, obstare memento: [ad Iordanem mittitur:]
Nec vel te tantum præsumas credere Sanctum,
Vel te præ Sanctis meritum promissa Tonantis.
Multi sunt qui te superant certamine vitæ;
Quos ut cognoscas, Jordanis littora poscas.
Regem cælorum colit illic grex monachorum:
Cum monachis habites: quod agit, age; cetera vites.
Exi, festina: dilatio, magna ruina.

[5]

Exit, abit propere, pulsatque: fores patuere.
Inde salutatus Abbas, est pauca profatus;
Cur venias, aperi. Zosimas ait, Opto doceri,
Et peccatorum relevari mole meorum.
Asperitas cultus, vox supplex, gratia vultus,
Signa sacræ mentis, votum juvere petentis: [& ibidem receptus,]
Responditque Pater: Nemo, carissime Frater,
Nemo levat morbis animum nisi Conditor orbis:
Prava coërceri, bona poscas inde doceri.
Si tamen his cœtus placet aut locus ipse quietus,
Si magnus modicis vis jungi, palma myricis,
Stes, videas, humilis si proderit usus ovilis,
Et lege nobiscum pastus istius hibiscum:
Summus Pastorum nos nutriȩt, esca suorum,
Esca fovens mentem præ hac nihil esurientem:
Nil animæ satius quam pasci visibus hujus.
Annuit his equidem Zosimas, & mansit ibidem:
Mansit & in cella: nova jura, sacerrima bella
Vidit, laudavit, didicit, servavit, amavit;
Tam gregis hortatu crescens, quam tela rotatu.

[6]

Hujus cura gregis, summi dilectio Regis;
Legis doctores audire, [miratur disciplinæ rigorem,] docere minores;
Nolle favere cuti, jus pendere, legibus uti;
Nulla loqui temere; quasi dira venena cavere
Iras, livorem, lites, maledicta, tumorem.
Sal, pisces, vinum, pulmentum, stamina, linum
Non attingebant, quibus uti crimen habebant.
Non sapor his olerum, non res, non mentio rerum,
Nec crinis comptus, nec erat meditatio sumptus.
Nemo vel impensa vestis, vel dispare mensa
Invidit Patri, non Frater denique Fratri.
Par cibus & cultus, procul abfuit inde tumultus.
Potus erat flumen; festivior esca, legumen;
Cilicium, vestis; male mollia cingula, restis;
Gaudia, lapsorum reditus; dolor, error eorum;
Lectio, vita Patrum; monitus, concordia Fratrum:
In verbis horum Deus aut sacra gesta priorum.
In vigilando moræ: procul otia; Psalmus in ore:
Attenuata caro cruce multa, fomite raro,
Fletibus & crebris vulgabat facta latebris.
Vulgi rumores, fora, causas exteriores,
Momentum morum non noverat ullus eorum.
Hujus erat causa locus abditus, ostia clausa,
Janitor austerus; grex, pastor, uterque severus.

[7]

[vitæ communis observantiam,] Isti claustrales nec certos officiales,
Nec (nisi Pastorem demas) novere priorem.
Si quid poscebat res aut Pater ipse jubebat,
Cura fuit cuique parere reique Patrique.
Pastor agenda quidem monstrabat, agebat et idem,
Plus quam prælatus cunctis servire paratus,
Nec magis hortari consuetus quam famulari.
Ille, beatorum decus & speculum monachorum,
Lux erat in tenebris; ibi clausus, ubique celebris;
Morum primatus, schola juris, virga reatus;
Crux sibi, forma gregi, via vitæ, gloria legi;
Gnarus gaudenti gaudere, dolere dolenti;
His gravis, his fractus fuit, omnibus omnia factus.

[8]

Res monet, ut quædam, quæ grex consueverat, edam. [& per tempus Quadragesimale]
Tempore quo sacro plebs purificata lavacro
In veniam scelerum summam decimare dierum
Incipit, ex cella prodibant ad nova bella.
Sed prius excessus Abbati quisque professus,
Præconfortabat mentem corpusque iuvabat,
Sacramentorum gustu modicoque ciborum.
Inde petebatur benedictio sacra: dabatur:
Oscula jungebant: tunc tandem claustra patebant.
Iamque vale dicto, cœtuque locoque relicto,
Grex simul exibat, eremum divisus adibat;
Pars, ut poscebat mos ipse, domi remanebat:
Non servaturi bona, convenientia furi;
Sed ne sanctorum foret expers Officiorum
Cella, parata sacris studiis, animæque lavacris;
Ornatu festo pauper, sed dives honesto.

[9]

Ædibus egressi, latebras eremumque professi,
Pergebāt, quorsum dabat optio, quisque seorsum:
Quisque pari voto certabat, teste remoto,
Psallere prostratus, lacrymis abolere reatus, [anachoresim annuam.]
Suppliciis laceræ carnis tibi, Christe, placere,
Lætari de te socio, duce, fine, quiete:
Te prætendebat, dabat, expectabat, habebat
Belli tutamen, testem, diadema, iuvamen.
His insistebant studiis, pariterque fovebant
Corda sacris verbis, carnem radice vel herbis;
Pars quota gestabat panem, partem recreabat
Fructus palmarum præ mensis deliciarum,
Præ dape festiva glans aut silvestris oliva.
Hæc in deserto sumebant tempore certo,
Et certis horis requiem, modicumque soporis.
Taliter expletis triginta novemque diætis,
Cella petebatur: remeabant cum celebratur
Ramis palmarum, pro canone Christicolarum.

[10]

[juxta quem ritum egressus etiam ipse,] Hæc & miratus Zosimas & ferre paratus,
Nil ratus est satius quam ritum canonis hujus.
Hunc simul advexit revolutio temporis, exit:
Exit, & a cella proficiscitur ad nova bella.
Transit Jordanem, portans pro tempore panem:
Et sic ingressus latebras eremique recessus,
Vota Deo solvit, nova cantica pectore volvit,
Solus agit vitam: sacra facta probant eremitam.
Ex quo lucescit, iter urget; nocte, quiescit
Stratus humi; plorat, socium sibi quærit & orat,
Qui solaretur curas, pariter pateretur,
Actibus instrueret, superans superare doceret.
Quod petit assequitur, sociusque viæ reperitur. [& videns eminus]
Nam majore mora solita dum psalleret hora,
Tamquam currentem quemdam, sed veste carentem
Vidit, & expavit, quoniam phantasma putavit.
Visu turbatus, Crucis est signo revocatus.
Viribus hinc sumptis, iter investigat euntis;
Currit, obestque parum labor, ætas, lustra ferarum.

[11]

[S. Mariam,] Sancte senex, propera, visurus spe meliora:
Quæ legis & sequeris vestigia, sunt mulieris.
Femina precedit, quia nec tibi femina cedit:
Ut pede, sic vita te præterit hæc eremita:
Hæc meruit latebris ut nunc sit ubique celebris:
In latebris didicit bene mundum vincere, vicit:
Imbribus infecta, nigra phœbo, curva senecta,
Hispida per mendas, partes intecta tegendas.
Horrescunt illi nivei modicique capilli,
Vix attingentes humeros, vix colla tegentes,
Impexi, rari, soliti sine lege vagari.
Femina tota prius, jam totum respuit hujus:
Femina caro pridem, modo tota rebellis eidem:
Femina, mortales bene dedignata sodales,
Oblatum casu Zosimam fugit alite passu.

[12]

Hanc Zosimas sequitur: rogat ut stet, nec minus itur. [eam sequitur]
Ille magis solito clamat, Moderatius ito:
Quisquis es, expecta: vetor ire labore, senecta:
Expecta fessum: non sum fera, supprime gressum:
Sum res parva quidem, sed homo peccator, & idem.
Christum professus monachumque, frequento recessus,
Hic delictorum veniam suspiro meorum.
Ne fuge: siste parum: verearis lustra ferarum.
Per nomen Christi, per præmia quæ meruisti,
Serve Dei, resta: benedic mihi: quod rogo præsta. [& assequitur.]
Numquid pro Christo deserto vivis in isto?
Qui non audisti, saltem pro nomine Christi?

CAPUT II.
Colloquium Zosimæ cum Maria, vitæ suæ meretriciæ sordes exponente.

[13]

Illa gradum fixit, manibusque subobsita, dixit:
Femina sum Zosima, [Maria feminam se fassa,] scelerum molimine prima;
Expers pannorum confundor ad ora virorum,
Nec sinit os verti pudor inguinis haud cooperti.
Sed quia te Christi famulum scio, quod petiisti
Fiet, si dederis quo probra tegam mulieris.
Vis loquar aut restem? versus retro, da mihi vestē.
Inde cuculla datur: [& pallio sibi commodato tecta.] qua femina tecta, profatur:
Cur Pater, insequeris latebras miseræ mulieris?
Cur aut quo cursus? Fremit hic leo, murmurat ursus;
Quod sperare bonum potes in regione leonum?
Hæc ea dū memorat, monachus prosternitur, orat
Ut benedicatur: sed & hæc ea, strata, precatur.
Femina, Sancte Pater: monachus, Sanctissima Mater.
Clamitat uterque: Benedic, inculcat uterque:
Hæc ratio litis, hæc unica lis eremitis:
Cetera pars vitæ concors fuit & sine lite.

[14]

[petit a Zosima benedici.] Dum sic certatur, sacra femina talia fatur:
Mi Pater, offendis, nisi res ex ordine pendis:
Offendis vere, dum vir petis a muliere
Hoc tibi præberi, quod vir debet mulieri.
Vera loqui detur: transgressor juris habetur,
Qui rogat illa dari quæ possint jure negari.
Tu vir, tu pridem monachus, tu Presbyter idem:
His tribus urgeris parere preci mulieris.
Te peccatrici benedicere, non benedici,
Præcipit, ex more, sacro manus uncta liquore,
Officii cujus est gratia muneris hujus.
Intulit ista Pater: Claret satis, o sacra Mater,
Claret quantorum, Mater sacra sis meritorum.
Nam licet ignotus fuerim longeque remotus,
Nec dictum tibi sit, [Hic econtra petit ut benedicat sibi,] quæ vita, quis ordo mihi sit;
Omnia novisti; nomen quoque non tacuisti.
Ista docent quanti sis, & quam grata Tonanti:
Cui sic ergo places, hunc flectas, hunc mihi places.
Si petis, ipse dabit: pete, votum vita juvabit:
Vita beatorum votis succurrit eorum.
Hanc Deus attendit & præmia digna rependit:
Nullus ei flexus venit ex discrimine sexus,
Nec pro persona datur auferturve corona;
Gratia vel meritum dat munus cuique petitum.

[15]

[& interroganti respondet de statu Ecclesiæ:] His mulier cedit lacrymisque rogantis obedit:
Surgitur, & paucis præmissis illa requirit,
Quæ pax sanctarum, quis sit status ecclesiarum,
Quo studio Regum tractetur sanctio legum,
Qua populus cura servet mortalia jura.
Ille refert, meritis ejus precibusque beatis,
Christicolas lætos & festa pace quietos,
Et florere fidem: post hæc persuadet eidem,
Ut quæ nunc floret, ne quando marceat, oret,
Antidotoque precum confortet & excitet æquum
In reverendarum Rectoribus Ecclesiarum.
Plura super memorat: ea paret: sternitur, orat:
Astra subit mente, [pro quo dum orat illa,] grates agit ore silente:
Mens in secreto pulsat clamore quieto,
Signaque clamoris dat motus, non sonus, oris.
Dum sic oratur, Zosimas stupet, & veneratur
Ora, comas, vultum, pietatis habentia cultum,
Pallentesque genas, jam funeris omine plenas;
Quidquid spectatur virtutem testificatur,
Cuncta beatorum sunt argumenta laborum.

[16]

[attollitur in aëra,] Sed subiere satis mirabiliora relatis.
Nam dum multimodas divini pectoris odas
Longius extendit, tamquam suspensa pependit
Aëre, jam tota procul a tellure remota:
Et tamquam terræ nollet contagia ferre
Corpus purgatum, sursum stetit inde levatum
Sic monachū coram Superum fuit hospes ad horā,
Æternum superis socianda, caro mulieris.
Talibus expavit Zosimas, monstrumque putavit,
Aut aliquid vere quod dissonat a muliere.
Sed quod fallatur docet hæc, Fratremque lucratur:
Qui male turbatus redit ad se, sic revocatus:
Hei mihi! quo raperis? quid agis, Pater? [& Zosimam eo viso scandalizatum corripit:] unde moveris?
Quis stupor hic mentis? Bene sentio quod male sentis.
In me peccasti, dum me phantasma putasti.
Sum mulier miseræ sortis, rea plus muliere:
Sum caro mortalis, palpatica, materialis,
Et quæ, si nescis, anima viget, indiget escis,
Tempore mutatur, saniem cineresque minatur.
Hoc ego, quod modo sum, de me præmittere possum:
Sed quod vidisti, quod pene nimis stupuisti,
Non adscribatur mihi: nam Deus hoc operatur.
Ex ope celesti fit, bene si quid meruisti,
Et venit a Superis vel agas bene vel mediteris.
Nos levis umbra sumus, nos actus turbine fumus,
Nos agri fœnum, primum caro, postea cœnum.
Forma perit rerum: datur altera quaque dierum.
Dum sic mutamur, taciti quoque testificamur,
Quid res permittat, quo nos natura remittat;
Quid sumus aut erimus, quo tendimus, unde venimus.
Omnia sunt hominis quædam præconia finis.

[17]

[ab eodem rogata anteactam vitam narrare,] Postea nil temere Zosimas ratus a muliere,
Culpam cognoscit, veniam prece supplice poscit;
Urget eam lacrymis & suspiratibus imis,
Ne qua sibi celet: sed quæ sit & unde, revelet;
Quo sustentetur victu; quis eam comitetur.
Addit & ista Pater: Refer, o carissima Mater:
Proderit audiri, vult & Deus hæc aperiri.
Hoc iter ille seni suggessit, eo duce veni:
Ille timere parum dedit in regione ferarum,
Direxit gressum, firmavit robore fessum:
Leniit algores, docuit tolerare vapores,
Quis, nisi iuvisset Deus, hæc tam dura tulisset?
Ad speciale bonum veni per lustra leonum,
Inde reportetur quo Christus glorificetur:
Exeat e tenebris hæc fax, hæc gemma celebris:
Non vult abscondi Deus inclyta lumina mundi,
Ad radios quorum laxatur hiems animorum.
Ergo quod egisti refer in præconia Christi.
Quam bene narratur quo proximus ædificatur?
Criminis est vere morum documenta silere.
Hæc ait, & lacrymis ad vota recurrit opimis.

[18]

[vix demum cum multo pudore incipit.] Quem mulier stratum levat, alloquiturque levatū:
Hei mihi! quantarum meminisse rogor lacrymarū!
Quam seriem scelerum, vel quæ contagia rerum,
Mi Pater, exploras! plus crimine nosse laboras.
Quem non offendam, si turpem, si reticendam,
Si nullum veritam facinus digessero vitam?
Quas aures poteris præstare probris mulieris?
Quisve memor moris feret hæc monumenta pudoris?
Quid sequar, aut quid agam? Pudet hanc ostendere plagam.
Sed si celetur, plagæ medicina luetur;
Obruta laus Christi luitur discrimine tristi,
Cum mala celantur: nisi grates hinc referantur,
Ad caput ingratum constat remeare reatum.
Ne sic offendam, vitam recitabo pudendam,
Et quibus unguentis lavit Deus ulcera mentis.
Expedit ut coram monacho confundar ad horam,
Ne coram Sanctis confundar in ora Tonantis.
Hæc ait, & fletur: rubet, atque referre veretur:
Suspicit & nutat, faciem confusio mutat:
Alligat ora pudor, largus fluit undique sudor:
Si pars incipitur, vix ad postrema venitur.
Tandem quæsitæ perstringens crimina vitæ, [declarat, quod natu Ægyptia,]
Sic dixit, vultu cooperto paupere cultu.

[19]

Germine non vili genuit me patria Nili:
Sed postquam crevi, generis titulos abolevi.
Sæpe mihi teneræ, vitæ præcepta severæ
Attulit inde pater, hinc & censoria mater.
Mater, ut est moris, relegens decreta pudoris,
Dedocuit quæstum quem non commendat honestum,
Appositisque minis dixit: Par esto Sabinis:
Spem castæ præsta, verbo gravis, ore modesta,
Regnet & in tenera facie matrona severa. [sprætis parentum monitis,]
Nemo nimis propere didicit, nocitura cavere:
Quamlibet ætatem niti decet ad probitatem.
Hæc assistentes memini monuisse parentes:
Sed tribui ventis monitus utriusque parentis,
Et male contemni cœpit pudor a duodenni
Ex tunc indecorem traxerunt ossa calorem,
Ex tunc averti thalami connubia certi;
Et rata torporem necdum periisse pudorem,
Sustinui gratis dispendia virginitatis.

[20] [Alexandria fugit, ubi se prostituit,]

Neve resistentes differrent vota parentes,
Egredior patriam, proficiscor Alexandriam.
Nacta locum sceleri, statuo communis haberi.
Nec satis id fuerat: quia quando vir mihi deerat,
Tecta pererravi, nullique rogata rogavi,
Infamis cultu, vaga lumine, lubrica vultu,
Usibus inpositis, naturæ crimen & hostis.
Fractior incessus, & lenam sermo professus
Clamavere foris, Pudet hanc meminisse pudoris:
Clamavit gestus, Nimis est furor iste molestus.
Sic oblita mei, dux & via perniciei,
Historiis scelerum consumpsi quemque dierum;
Fassa diem mœstum quo forte monerer honestū,
Quod quoties fregi festum celebratius egi.
Cantica, [in omnem libidinem] quæ traherent scelus incestumque docerent,
Dilexi, didici, mimas modulamine vici.
Cumque salitores exhaustos aut seniores
In nullam venerem jam fastidita moverem,
Sum blandita novis: hos emi munere quovis,
Et sociis scelerum divisi singula rerum,
Quas acus aut fusus vitæ donarat in usus:
His instrumentis manus accedebat egentis,
His domus, his victus, his est quæsitus amictus,
His ad vota datus consors heresque reatus.

[21] [& intemperantiam projecta.]

Quam male, jam memini, placuit mihi copia vini!
Quam captabatur cibus unde libido juvatur!
Cumque duo magni sint hostes, sexus & anni,
Ebrietas istis fuit addita tertius hostis.
His mecum morbis est per me perditus orbis.
Num quæ labe pari potuit poteritque gravari?
Me minus erravit quisquis mala multiplicavit,
Et mihi defendi palmam male semper agendi.
Cum jam non nossem quem crimine vincere possem,
Crimine multiplici post omnes me quoque vici.
Nam velut errorem prius ausa, deinde furorem,
Quidquid peccavi mala, pessima justificavi:
Nec sceleris metas posuit vel serior ætas.
Talibus & tantis, oculis invisa Tonantis
Annos ter ternos exegi bisque quaternos.

[22]

Ecce die quodam (sed qualiter hic tibi prodam
Quam misere cecidi? [tandem proficiscentibus Hierosolymam] ) juvenes in littore vidi:
Vidi, captavi, quo vellent ire, rogavi.
Subridens primus dixit, Hierosolymis imus.
Sciscitor, an comitem paterentur? Subdidit idem:
Si naulum dederis, patet ecce carina; veheris.
Tunc ego: Pro navi pretium tibi, nauta, paravi.
Si pretium quæris, me pro pretio potieris.
Nil habeo nisi me: quod si placet, utimini me:
Nil habeo melius, cape fructum muneris hujus:
Ex hac fortuna faciam satis omnibus una,
Si de communi mihi victus provenit uni. [procaciter se jungens,]
His dictis, juvenis gressus impressit arenis;
Et quasi verborum spreta levitate meorum,
Nautas hortatur, socios vocat, urget eatur.
Ipsa comas stringo, vultus in crimina pingo:
Projicio fusum, succingor euntis in usum:
Prosequor, intro ratem. Spondet mare prosperitatem:
Blanditur ventus, ventum juvat arte juventus,
Et paucis horis captatis utimur oris.

[23]

Hei mihi! quo labor? qua lingua cetera fabor? [cum iis turpissime vivit:]
Da veniam miseræ: pudor exigit ista latere,
Et trahit horrorem tantum meminisse furorem.
Hæc ait, & flevit: pudor ora verenda replevit.
Flentem solatur Zosimas, referatque precatur.
Paruit, & tandem sic est resecuta precantem:
Mi Pater, in navi mea crimina multiplicavi:
Nil illic egi nisi quæ sunt obvia legi,
Et procul a curis fuit omnis mentio juris;
Quo male projecto, nautas in crimina flecto:
Excito torpentes, segnes voco probra verentes:
Cui scelus hoc gratum, fortem puto, juro beatum,
Docta viri voto famulari corpore toto.
Cura fuit sonti, per mille pericula ponti,
Blandiri sceleri, nil præter honesta vereri,
In venerem volvi, vino persæpe resolvi,
Escis distendi, modulos variare canendi,
Omnibus his uti quæ sunt infesta saluti.

[24]

Crede mihi, multum miror scelus illud inultum,
Nec mare nec ventum facinus rapuisse nocentum: [Deoque eam patienter tolerante]
Miror quod pravis his serviit improba navis,
Quod tot & tantis non obstitit ira Tonantis,
Quod tulit incestus & littus & Auster & æstus:
Inter mille fere mortes, mala tuta fuere.
Sed Dominus Jesus, qui novit parcere læsus,
Jesus parcebat, parcendo redire monebat:
Iamque mihi gratis monstrabat fons pietatis,
Quod, licet iratus, differt punire reatus;
Invitusque ferit quia culpæ parcere quærit.
Neve meæ veneris longo sermone graveris,
Deferor ad portum, subeo sacra mœnia scortum, [venit in urbem sanctam.]
Juncta levi turbæ: moror hospes & hostis in urbe:
Circumeo vicos, amplexus venor iniquos:
Cogitur in facinus tam civis quam peregrinus.

CAPUT III.
Mariæ conversio & pœnitentia in eremo.

[25] [Ad Crucis exaltationem veniens]

Hos ego dum capto, dum me male sana coapto
Nequitiæ; tantæ; Crucis exaltatio sanctæ,
Quæ tunc instabat, cives ad templa vocabat.
Turba præit patrum, sequitur devotio matrum;
Urbs exhausta fere me compulit ire, videre,
Quærere quid traheret populum, quid in æde placeret.
Ivi letalem mihi quæsitura sodalem,
(Et pudet, & dicam) qui subjectaret iniquam.
Sed secus hoc cessit, pietasque superna repressit
Incentivorum veneres æstusque meorum.
Quippe volens intrare fores & sacra videre;
Non istas intrare sinor, non ista videre.
Porta patens populum venientem recipiebat,
Me peccatricem vis cælica rejiciebat. [repellitur ab ingressu ecclesiæ:]
Quæ dum feminea contingere debilitate
Suspicor, eluctor quanta licet improbitate.
Sed nec tunc potui portas intrare patentes,
Quamvis intrarent præeuntes atque sequentes.
Miror & indignor quod ab æde sacra revocarer:
Inseror & turbis, ut ab his impulsa juvarer;
Enitor, populoque manus oppono prementi.
Sed nihil istorum prodest intrare volenti:
Hos quoque conatus tenet enervatque reatus,
Nec patitur crimen sanctum contingere limen.

[26] [unde suum reatum agnoscens]

Ut sensi, mecum sic aio: Non erat æquum
Illa mihi miseræ mulieri templa patere,
Templa beatorum titulis reverenda laborum.
Hic est confractum mortis miserabile pactum;
Hic nostros actus Auctor luit, hostia factus;
Hic est damnatus, hic mortuus, hic tumulatus;
Hic resurrexit, & vitam morte revexit.
Ad loca tam miræ dulcedinis ausa venire,
Non olei rorem, non adfero thuris odorem,
Nec mentem purā magis omnibus his placiturā.
Qui probra testatur fœtor, pro thure paratur,
Pro titulisque morum turbam fero flagitiorum, [pœnitentia tangitur,]
Et quidquid miserum cadit in genus hoc mulierū.
Heu! quid tentavi? quo, qualis, & unde migravi?
Ad mensam Christi meretrix a fornice tristi;
His ornata malis, adii loca talia talis.
Obstruit hoc aditum mihi, frustra sæpe petitum:
Probra lupanaris Deus odit, & arcet ab aris,
Et sordes mentis a vivificis alimentis.

[27]

Hinc vocem pressi, nec longius inde recessi;
Sed stans pro portis, lacrymis immergor obortis:
Terq; repulsa, queror: gravat ora madentia mœror:
Dissidet affectus, tentat conversio pectus,
Incipit & morum meminisse pudere priorum;
Et quamvis sero, tumulata resurgere quæro.
Quod bene quæro, [& coram imagine B. Virginis] datur: & Lazarus extumulatur.
Forte fuit juxta mulieris imago venusta,
Illius eximiæ sub nomine picta Mariæ,
Quæ Salvatorem peperit ceu stella nitorem.
Hanc dum conspicio, novor intus, & altera fio.
Accedo propius: flens supplico vultibus hujus,
Atque genu flexo matrem patris hac prece vexo.

[28]

Ad te, virgo pia, virgo sacra, Virgo Maria,
Virgo novæ sortis, venio; sed femina mortis,
Sed male vulgaris, [peccata confitens,] sed sordida, sed stabularis,
Sed quæ ploravi nisi cum ploranda patravi;
Cum probra commisi, quasi probris inclyta, risi;
Et mœstos vultus hilaravit concuba multus.
Nox fuit insomnis, dum vir subit omnibus omnis:
Et crimen duxi nisi multo crimine nupsi,
Concubitu vetito gaudens populoque marito.
Taliter explevi cursum miserabilis ævi;
Taliter excessi. Modo damno quæ male gessi.
Pœnitet erroris: sordet sentina furoris:
Nec bene damnatum patiar vel amabo reatum,
Si sera laxetur qua peccatrix retinetur, [meliora spondet:]
Si liceat miseræ lignum vitale videre.
Hoc per te spero: per te succedere quæro.
Nam licet iratus cedet, te supplice, natus:
Cedet enim: siquidem pater est & filius idem,
Duplex affectus trahet exorabile pectus;
Ad quodvis munus flectetur uterque sed unus.
Ergo sub hoc pacto prȩsta mihi quod bene capto;
Sis testis pacti, sis vindex tu quoque fracti.
Nolo parcatur mihi, si facinus repetatur.

[29] [post Crucem adoratam]

Erigor his dictis, vitiis jam mente relictis;
Inde reflecto pedem, bona spes comitatur ad ȩdem:
Impatiensque moræ feror intro, sed absque labore.
Gratulor admitti, posco delicta remitti:
In veniam ploro, vexilla salutis adoro.
A Sacramentis absterrent crimina mentis:
Illis oblatis repeto matrem pietatis,
Et bene promeritæ grates ago, supplico rite:
Quid jubeat fieri, quo tendere, quæro doceri:
Quæro viam morum, regat obsecro mater eorum.
Dum tam solicite pulsatur ad ostia vitæ,
Sic respondetur, nec novi quis loqueretur; [monetur Iordanem transire:]
Hoc novi tantum, quemdam sic esse locutum:
Iordanem si transieris, requie potieris.
Hinc stupor oppressit: qui postquā tempore cessit,
Egredior celeri pede, sic mihi visa moneri:
Quæritur & rapitur via, qua Iordanis aditur.

[30]

Dum propero, quidā pro tempore convenienter
Tres mihi denarios offert tribuitque latenter.
Hinc emo tres panes: egressaque mœnibus urbis,
Nitor, & asportor, & cedo, profuga turbis.
Vesper erat: subeo Baptistæ templa Ioannis, [ad cujus ripam Sacramentis munita]
Quæ placido cursu dictus præterfluit amnis.
Illic in lacrymis gemituque professa reatum,
Mysteriis accedo, gerens cor contribulatum.
Pane dehinc sumpto, præfatum transvehor amnē:
Quæro modum vitæ, quo pristina crimina damnē.
Tunc mihi delicias, tunc luxum carnis ademi:
Tunc scelerum tempus studio meliore redemi.
Sed te verborum tædet fortasse meorum,
Solque rota celeri volat indocilis retineri. [eremum ingreditur:]
Ergo recede, Pater. Tunc ille: Piissima mater,
Dic age quod sequitur, nihil aptius hoc reperitur:
Dic, ancilla Dei, superest pars magna diei:
Nil magis ad votum cedit quam discere totum.
Digere, si memor es, quos sis ibi passa labores,
Unde tibi victus, quis & unde paratur amictus;
Si qua rebellavit tentatio, nec superavit;
Si prius infestus carnis deferbuit æstus.

[31]

Sic ea mota senis precibus, consedit arenis,
Et plorans, lacrymis subjungit talia primis:
Annos undenos quadrupliciterque novenos,
Mi Pater, explevi post lapsum flebilis ævi;
Nec tamen absque gravi certamine crimina lavi.
Tentor enim rursus: fit post sacra vota recursus
Ad pigmentorum calices luxusque ciborum. [graves contra temperantiam]
Pisces Ægypti, vinique cupido relicti
Me miseram tangunt; & eo vehementius angunt,
Quo magis utendi dapibus studiumque bibendi,
Cum mihi sordebat modus, ebrietasque placebat.
Urbibus & peregre vitium dediscitur ægre:
Proposito morum subit hostis ubique locorum.
Pectora firma parum, mala mentio deliciarum
Urget & infestat: furit Eva, virumque molestat:
Eva cibum mortis cupit in vitalibus hortis.
Hei mihi! nam quædā pudet edere: sed tamē edā.
Disce nihil tutum, nisi primo carne solutum:
Sēper erit prȩsto quod & instet & obstet honesto.

[32] [& castitatem tentationes patitur:]

Æstu nubendi, desiderioque canendi
Execrandorum modulos & carmen amorum,
Uror; & ad mentem retro male respicientem
Amplexus vetiti redeunt & mille mariti.
Oscula captantur; ad nuptum vota vagantur:
Virtus est oneri: pudet ultra lege teneri.
Tædet aquæ jugis: postpono seria nugis,
Solivagam turbis eremum conventibus urbis.
Hæc ad defectum pulsant phantasmata rectum,
Et germen moris suffocat imago furoris:
Donec ad eximiam precibus conversa Mariam,
A tentamentis revocarem lumina mentis.
Huc animo venio, gemo, lacrymor, hostia fio: [& ad B. Virginem recurrens,]
Quæro reformari, precor inveterata novari.
Post holocausta precum redit & stat mens bona secum:
Post fletum cordis fugit omnis mentio sordis:
His medicamentis residebant tubera mentis;
Et redivivorum sartago flagitiorum,
Quæ male fervebat, penitus frigere solebat.
Preterea flentem miserabiliterque jacentem
Circumfulgebat splendor, totamque tegebat,
Missus aberrantem revocare, levare labantem;
Spem conferre bonā, dare vim, monstrare coronā.

[33] [tandem post annos 17]

Trina triennia, bina biennia bis, abiere:
Lenibus aspera, mitibus effera mixta fuere.
Sed nova vulnera, Virgo puerpera, cum bene flevi,
Tersit & abluit: inde salus fuit, inde quievi.
Per tot lustra, [in fame, siti,] fere duo panes esca fuere,
Quos mecum gessi simul huc ex urbe recessi:
Aruerant & duruerant, propriumque colorem
Perdiderant, & desierant conferre vigorem:
Inde tamen relevare famem perparca solebam.
Quid biberem, cum deficerem vix inveniebam.
Postquam sed longo consumpti tempore panes;
Mens hærens Domino curas abstraxit inanes
Ex tunc usque modo tentatio prisca resedit,
Ex tunc usque modo rationi sensus obedit:
Usque modo cibus exterior cum frondibus herba,
Usque modo cibus interior cælestia verba.

[34] [& nuditate transactos,]

Vestes quas habui, scidit attrivitque vetustas:
Nuda dehinc tenui regiones sole perustas,
In quibus algores nimios nimiosque calores
Horis nocturnis, horis perpessa diurnis,
Suppleo præteritæ scelus & dispendia vitæ,
Muto jocis hymnos, purgo mœrore cachinnos,
Pœna voluptatem redimit, sitis ebrietatem,
Paupertas luxum, labor otia, glarea mulsum,
Crux mollem stratum, devotio sancta reatum.
Tot tormenta fere fero, quot probra præteriere,
Quidquid peccavit caro carnis victima lavit.
Quid mihi larvarum, qualis conflictus earum,
Quotve cruces æque renovantur nocte dieque,
Scit Deus, ipsorum testis mercesque laborum.
Sæpe sub ardenti cancro brumave rigenti
Frigore nocturno rigeo, cremor igne diurno,
Et nusquam tuta jaceo, quasi morte soluta.
Additur huic pœnæ vis pulveris, ardor arenæ,
Nec gravitas horum lenitur sorte locorum:
Nam locus, ut cernis, vacat arbore, monte, cavernis,
Et quibus arcetur canis ardor hiemsque cavetur.

[35] [divinitus recreatur,]

Scis hominem sane non solo vivere pane,
Nec vestimentis aut æde resistere ventis:
Omnibus est victus Deus, omnibus omnis amictus.
Cælum Rex cæli moderatur, adestque fideli:
Cum furit aura foris, premit auram fervor amoris;
Nec nive, nec ventis alget devotio mentis.
Ardua nulla bonis spe sidereæ regionis.
Ut mihi despondi mundum, male conscia mundi,
Non mihi Scripturæ cordi, [& instruitur.] non lectio curæ,
Nec doctrinarum vel mentio sola sacrarum:
Una fuit tantum devotio lapsus amantum,
Inque lupanari populo male morigerari.
Si quid honestatis, si morum, si pietatis,
Si divinorum monumenta retracto librorum,
Cælitus ecce datur: Deus hæc docet, hȩc operatur:
Spiritus absque mora mentem replet, erudit ora:
Nullus discenti, nullus labor erudienti.
Sic mihi præteritæ fluxerunt tempora vitæ:
Tēpora quæ restant mercedis spem mihi præstant;
Merces solennis, quia merces vita perennis.

[36] [Rogat Zosimam]

Ordine digessi quidquid male vel bene gessi,
Nec puduit retegi quæ flagitiosius egi:
Nil superest operis cur amplius hic remoreris
Umbræ grādescunt, venit hesperus, astra nitescunt,
Nox cursu solito reditum jubet. Ergo redito.
Quæque tibi soli commisi, pandere noli;
Quæque dehinc soli committam, spernere noli:
Sic te non spernat, qui solus cuncta gubernat.
Quando monasterium claustrales egredientur,
Et pariter fluvium Jordanem transgredientur; [ut anno sequenti Communionem sibi ferat.]
Ipse domi residens, morbo, remanebis, agente;
Quem tamen evades, Domino tibi subveniente.
Incolumis factus exi, cunctamine dempto,
Altarisque cibum tecum deferre memento:
Quem cælis spero, terris præsumere quæro:
Spero rem puram, peto remque reique figuram.
Hoc animata cibo, quo tendo certius ibo:
Hic mihi conductus, vector, via, patria, fructus:
Hoc duce carpe viam: tibi, mi Pater, obvia fiam.
His oculis iterum te conferet una dierum:
Conferet, & quædam quæ prosint Fratribus edam.
Tunc ego, tunc demum sum te visura supremum.

CAPUT IV.
Sacra communio Mariæ præbita, sepultura curata.

[37]

Inde vale dicto, Zosima fugit illa relicto.
Ipse recedentem, nec vel prece respicientem, [Reversus in monasteriū Zosimas,]
Prosequitur visu. Quam postquam perpete nisu
Sic asportari videt, & frustra revocari;
Convertit gressus: redit, egrediturque recessus.
Cella revertenti patet: hæret femina menti:
Femina versatur in pectore, vixque putatur
Femina; sic Superis par est habitus mulieris;
Sic non est hominis status, os, abjectio crinis.
Hæc & sola fere recolit; captatque videre:
Hæc Zosimas æque suspirat nocte dieque.
Terminus optatur, quo grex sacer egrediatur.

[38] [sequenti Quadragim a lecto affigitur,]

Terminus ecce redit. Conventus ab æde recedit:
At morbo tactus Zosimas, & stare coactus,
Lætus agit grates, quia quod sibi femina vates
Dixerat impletur. Iacet: at quandoque sequetur.
Dura libens tolerat quisquis sublimia sperat.
Spes ægrotanti monacho lectoque cubanti
Subvenit, alludit, gemitus lacrymasque retrudit,
Anxia refrænat, curas levat, ora serenat.
Nec spe frustratur: quia prisca salus reparatur,
Incolumemque brevi defectus debilis ævi
Non tenet. Egreditur: labor exoptatus, initur: [unde relevatus, abit in vespere Cœnæ Domini]
Et quasi pulmentis aut multimodis alimentis
Femina lætetur, quæ nomina sola veretur,
Vas elixarum fert plenum lenticularum:
Tectaque solicite superaddens fercula vitæ,
Carpit iter, plene sub sacræ vespere Cœnæ:
Speque fideque citus properat contingere littus.

[39]

Utque gradum fixit, suspirans talia dixit:
Hei mihi! quā frustra sequor hæc & circino lustra!
Aut oblita senis latet, aut tardatur arenis:
Aut prior accessit, sed spe frustrata recessit;
Et dum necto moras, adiit quas incolit oras. [Mariam in ripa Iordanis expectaturus:]
Fortassis veniet: sed quæ mihi copia fiet
Vel sacra tradendi, vel cum muliere loquendi?
Obstat Jordanis: niti pede, nisus inanis:
Quippe vadū nusquā: sed nec pons nec ratis usquā.
Plura senex questus, circumfert lumina mœstus.
Prospicit attente, mens non tacet ore tacente.

[40]

Ecce gradu propero, nudo pede, vespere sero,
Sicut promisit venit illa, senemque revisit:
Subsistensque parum, quasi fessa labore viarum, [quæ eodem siccis pedibus transito]
Erigit ad Superos animum vultusque serenos:
Tum flens fœcundæ signum Crucis imprimit unde,
Et sic portento similis, pede pulverulento
Interiectarum transit discrimen aquarum.
Nulli, qui credit se mundo, mundus obedit:
Menti sinceræ norunt elementa favere:
Quiq, bonis gaudet, bona poscere quælibet audet:
Nil frustra captat, qui se sine vulnere mactat.
Luna refulgebat, nec facta latere sinebat:
Ad radios cujus patefactus transitus hujus
A sene multimodas extorquet & elicit odas.

[41]

Ecce piis votis, ambagibus inde remotis,
Femina virq; vacant; sacra prece numina placant:
Fletibus ora rigant, singultu verba fatigant: [sacrum viaticum accipit,]
Pro reprobis orant, exemplis verba colorant:
Gaudent sincere, mulier sene, vir muliere:
Summaque verborum Deus est, aut lectio morū.
His ea patratis venit ad Calicem pietatis;
Et confessa prius quam quidquam tangeret hujus,
Totam se mactat lacrymis Calicique coaptat.
Inde, genu positæ, dantur sponsalia vitæ,
Et capiti Christo libamine jungitur isto,
Affectu tali tradens mandata sodali:

[42]

Mi Pater, excessus Fratrum scrutare regressus:
Doctrinam morum pars aspernatur eorum:
Et velut ignoret, [indicat excessus Fratrum.] qua fallere fraude laboret,
Quis mentis postem petit hostis, negligit hostem.
Astu subtili lupus insidiatur ovili:
Si qua vagatur ovis, perit obruta vulnere quovis;
Et patet ad morsum, si respicit illa retrorsum.
His obstet damnis Abbatis aura Joannis,
Horteturq; gregem monachi non spernere legem:
Fratri qui peccat, lex Patrem, qui silet, æquat:
Quos quia culpa ligat par, par quoque pœnafatigat:
Sic Regem cæli contristans corruit Heli.
Ne sit ei talis transgressio judicialis,
Pervigili cura Pater extirpet nocitura: [per Abbatem corrigendos:]
Excubet ante fores, ferat æqua mente labores:
Excitet aggressos, præmat immoderata professos:
Arguat, hortetur, quæ prædicat, hæc operetur:
Mulceat immitis, denuntiet aspera mitis:
Hos coram pungat, modo verbis verbera jungat:
Ulcera culparum lavet aut luat actor earum.
Sit licet hic tutus, sit felix prava secutus,
Judicium gravius Deus irrogat ausibus hujus,
Continuatque gravis clementia prospera pravis.
Qui modo torquetur, nescit quam magna lucretur:
Cum furit atque ferit Deus, olim parcere quærit.
Ista relaturus, & adhuc semel huc rediturus,
Vade, revise gregem, revereri præcipe legem:
Assistensque aræ pro peccatrice precare

[43] [& in cremum redit.]

Sic ea fata, redit: redeunti fluctus obedit;
Et siccis plantis famulam testata Tonantis
Desuper incedit, Zosimaque stupente recedit.
Ipse domum propere redit, & procul a muliere,
Votis sinceris comes & memor est mulieris.
Obsidet hæc mentem, totum tenet una, querentē
Quod sit tam magnus, quod lente transeat annus.
Annus abit tandem: [Zosimas post annum denuo egressus,] Pater exit, quærit eamdem;
Egressusque fores, fert absque labore labores:
Quoque potest nisu, pede pervia, cetera visu
Circuit: explorat, flens hæc & plura perorat:
Christe, figura Patris, pater & stirps unica Matris,
Exaudi flentem, rogo quæso vasta sequentem:
Hanc ostende seni, propter quam te duce veni,
Quam volo, quam quȩro, cujus prece cȩlica spero,
Quæ licet in castris modo militet, insidet astris,
Jamque comes Superum fastidit lubrica rerum,
Jam conjuncta Deo fructum petit hoc hymenæo, [orat ipsum sibi ostendi;]
Fructum longævum, fructum qui duret in ævum.
Væ mihi! væ misero! Frustra per devia quæro,
Cui domus in latebris solo cultore celebris,
Cui casa desertum, thalami specus haud coopertū,
Cui pudor est velum, comes Angelus, atria cælum,
Quo feror, aut quid agam? sequar ustā sidere plagā?
Multiplices pœnæ, senium, sitis, ardor arenæ
His adversantur cœptis & vota morantur.

[44]

Sic Zosimas questus circumfert lumina mœstus:
Nescit utrū properet: dubiusque quid eligat, hȩret.
Clamitat: auscultat: non vox, non echo resultat,
Non sonus auditur, [& eslesti radio monitus,] non forma pedum reperitur.
Dumque pererraret, dum visu cuncta notaret,
Desuper algentes artus animaque carentes
Illuxit radius, quasi dux & prævius Hujus
Omine lætatus, Dominumque Deum veneratus,
Currit eo: reperit quam votis, quam pede quȩrit:
Sed jam defunctam, jam Christore quoq; junctā,
Jam Superum castris rutilantem clarius astris.
Glorificanda caro, decocto purior auro,
Sicut oportebat mulierem, tecta jacebat.
Qui tristes questus monachi, qui pectoris æstus,
Qui gemitus laceræ mentis, quæ verba fuere?
Is modo suspirat, modo totam lumine gyrat: [cadaver invenit:]
Nunc oculos cælis, nunc applicat ora querelis:
Prostratus mœret, pedibus reverenter adhæret:
Flet super, & sanctis pia dividit oscula plantis,
Neve revertatur votis & voce precatur,
Grande putans munus comitari funere funus,
Occasuque pari convivere, contumulari.

[45]

Dum dolet, & dubius de nomine fluctuat hujus,
Suscitat ora senis inventum nomen arenis, [ac nomen & diem arenis inscriptum.]
Et nubes mentis delabitur his documentis:
Sancte Pater, Phariæ sepeli precor ossa Mariæ:
Gleba recondatur, cineri cinis adjiciatur.
Mox ut el Christi Corpus Calicemque dedisti,
Victricem mundi dissoluit prima secundi,
Mysteriis plenæ transacto vespere cœnæ,
Nox gravis obrepsit, quia sol cum sole recessit.
His Zosimas demū nomenque diemque supremū
Agnoscit, dubius quis conditor extitit hujus:
Nam nil legisse mulierem vel didicisse
Noverat, istorum nec vel memorem studiorum.
Comperit hinc etiam, post tradita sacra Mariam,
Illuc traductam momento, moxque solutam,
Quo vix expletis bis quinque decemque diætis
Venerat huc fessus, victumque labore professus.

[46]

Qui nova lamentis testatus vulnera mentis
Assidet exanimi, madet imbre doloris opimi:
Iratus fatis, studet officio pietatis:
Laudibus applaudit, tegit artus, lumina claudit:
Nunc amplexatur vestigia, nunc veneratur
Ora, comas, vultus; erat his incuria, cultus: [multum fatigato circa sepulturam,]
Horum majestas, contemptus, squallor, egestas.
Femina munda satis, lacrymis pietate vocatis,
Abluitur gratis, quia par prope glorificatis.
Ipse sepulturæ studet, huic vacat, hæc sibi curæ.
Sed quid agat, nescit. Tellus prædura rigescit:
Multa senem frāgunt: calor & labor & sitis angunt:
Cedit vis annis, sinuosis brachia pannis:
Præ manibus nullus ligo sed nec sarculus ullus.

[47]

Dum dolet atque gemit, nova res suspiria demit:
Lumina siccantur, quia spe majora parantur.
Nam leo, lugenti similis funusque colenti, [adest leo,]
Obsequium spondens, iramq; feramq; recondens,
Vertice submisso venit, fastuque remisso
Adjecit sanctas humilis adlambere plantas.
Miratur talem tam devotumque sodalem:
Attribuit meritis mulieris, quod fera mitis,
Quod leo sit lenis, quod nomen inhæsit arenis,
Quod super illuxit, quod eum lux prævia duxit;
Quod desolatam custode, quod intumulatam
Non infestavit fera, non volucris laceravit,
Non solvit magnus fervor, non integer annus.
Jam depingebat, quæ gloria membra manebat,
Sub calidis ventis incorruptela jacentis.
Tot simul & tantis expertus dona Tonantis,
Cuncta recordatur; relegit quid ubique loquatur: [& jussis illius,]
Alloquio tali tradens mandata sodali.
Mi comes, urgemur, & eam sepelire jubemur.
Quam nescit mundus, cui major in orbe secundus.
Quod si venisti missus sub nomine Christi,
Si famulaturus; tumulum fode, post rediturus.
Exue terrorem solitum, dedisce furorem:
Ad laudem Christi cedet, quod feceris isti,

[48]

His nondum dictis, feritate minisque relictis,
Lenius incedit, & ei leo promptus obedit: [foveam parat.]
Ignarusque moræ, momento labilis horæ
Implet mandatum, peragens opus acceleratum.
Interea monachus sacros adsternitur artus,
Vestis ei nulla, nisi trita vetusque cuculla,
Quæ vix hærebat sibi, jam contusa, tegebat,
His indumentis involvit membra jacentis:
Scilicet ingentem thesaurum, jamque gerentem
Quiddam splendoris, quiddam solennis odoris,
Quiddam præclarum de nectare Cælicolarum. [ipse tumulata Sancta.]
Femina sanctorum mercede beata laborum
Ad tumulum vehitur, famulante fera sepelitur.
Inde senex repedat: jubet ut leo verna recedat.
Visa domi recitat: delictis parcere vitat: [centenarius obit.]
Increpat, hortatur, spondet bona, dura minatur.
Sic ubi complevit viginti lustra, quievit. Explicit.

DE SANCTO ABVNDIO,
Episcopo Comensi in Italia.

ANNO CCCCLXVIII.

[Praefatio]

Abundius, Episcopus Comensis, in Italia (S.)

G. H.

[1] Comum, urbs Italiæ antiqua in confinibus Insubriæ, aucta habitatoribus a Strabone Pompeio, magni Pompeii patre, Lucio Scipione, & C. Iulio Cæsare, Novocomum cœpit appellari. Fidem Christianam creditur edocta a S. Hermagora, S. Petri Apostoli discipulo & Aquileiensi Episcopo; sub quo Metropolita hactenus permansit, & ipsa Episcopalis constituta. Inter Sedis hujus Episcopos fuit S. Abundius, [S. Abundius vita functus non anno 469.] qui clarus meritis & miraculis, vita functus est hoc die II Aprilis, anno CCCCLXIX, uti tradunt Franciscus Ballarinus in Chronico Comensi, Ferdinandus Vghellus in Episcopis Comensibus & alii. Verum qui in die Paschatis, post sacra peracta, astanti populo propinquam suam mortem traditur nuntiasse, non potuit obiisse eo anno quo Pascha celebratum est die XIII Aprilis; sed potius anno præcedenti CCCCLXVIII, [sed potius 468.] quando cyclo Lunæ XIII, Solis I, litteris Dominicalibus G F Pascha incidit in XXXI Martii; & tunc feria tertia Paschali mortuus esset.

[2] Sepultus tunc fuit in Ecclesia Sanctorum Apostolorum, quam postea S. Abundii appellarunt, & eum Comenses ut præcipuum Patronum summa cum celebritate venerari cœperunt. [ecclesia & Patronatus ejus Comi] Ejus corpus, quod pluribus subsecutis seculis incognitum permansit; tandem, dum ea ecclesia repararetur, a Cardinale Tolomeo Gallio Commendatario fuit repertum, anno MDLXXXVI. Quiescebat autem in candido marmoreo sepulchro integrum, Pontificalibus vestibus indutum, cum inscriptione: HIC REQUIESCIT ABUNDIUS EPISCOPUS COMENSIS. [Corpus translatum.] Erant circumquaque sepulcra aliorum Sanctorum Episcoporum Comensium; S. Amantii, decessoris ejus; & SS. Consulis & Exuperantii, successorum: quorum corpora, gestiente populo ac Clero Comensi, honorifice condita fuere, una cum corpore S. Abundii, in majori altari ejusdem ecclesiæ; quam ad hujus honorem ab Vrbano Papa II, die III Iunii, anno MXCV, dedicatam fuisse, est antiqua Comensium traditio.

[3] Sacer cultus S. Abundii a Comensi Ecclesia ad alias delatus fuit: nam in Breviario Mediolanensi anno MDXXXIX excuso, & Missali ejusdem Ecclesiæ anno MDXXII & MDLX, præscribitur veneratio S. Abundii Episcopi Comensis cum commemoratione S. Mariæ Ægyptiacæ, [Cultus sacer,] quæ in ultima editione est omissa. In MS. Martyrologio Florentino, quod apud Carolum Strozzium Senatorem Florentinum reperimus, & in Martyrologio Bellini de Padua anno MCCCCXCVIII Venetiis impresso, celebratur memoria S. Abundii Episcopi & Confessoris apud Comum. Secuti paßim alii, Maurolycus, Felicius, Galesinius, Molanus; Canisius cum Martyrologio Romano. Ferrarius in Catalogo Sanctorum majus ex Actis elogium formavit. Acta ejus MSS. nobiscum Romæ communicarat Ioannes Baptista Marus, Collegiatæ Ecclesiæ S. Angeli in foro piscium Canonicus, [Acta MSS. & apud Mombritium.] sed ea incendium Amstelodamense comsumpsit. Iacturam resarcimus ex operibus Bonini Mombritii, qui primo loco edidit Vitam S. Abundii Episcopi Comensis recusam a Surio, cum qua ante contuleramus dicta acta MSS. Ex his varia allegantur a Baronio in Annalibus Ecclesiasticis, potißimum ad annum CCCCL, & eis nonnulla inserta sunt ex Adonis Chronico scripto nono seculo. Accedit ex antiquo Breviario Comensi sequens hymnus.

[4]

Præsens exultet concio Abundii sacro die,
Gregem qui suum trucibus luporum vellit faucibus. [Hymnus.]
Doctrinam Christi prædicans, potentiamq; reserans,
Ad lucem Regis mortuum rescuscitavit filium.
His ita curis deditus, spiritu sapit exitum;
Cæli sumpturus gloriam, suis parat concordiam.
In Paschæ quippe gaudiis cives convivas habuit
Quibus refectis epulis, gestatur hinc ab Angelis.
Nobis, tu Pater, Filiis plenis succurre criminum;
Aggredientum tumulum, culparum dele cumulum.
Te gubernante valeat ista Comensis patria,
Quȩ Christū noscit Dñm per tuum patrociniū, Amen.

VITA
A Bonino Mombritio edita.

Abundius, Episcopus Comensis, in Italia (S.)

BHL Number: 0015

EX MOMBRITIO.

CAPUT I.
Patria, familiaritas cum S. Amantio, Episcopatus, zelus contra hæreticos.

[1] Tempore, quo a Leo Pontifex Apostolatus summum apicem tenebat, Augustusque ejus b æquivocus Imperii monarchiam regebat, & c Anatolius Constantinopolitanæ urbis præsidebat Cathedræ, atque d Nicetas regebat Aquilegiensem infulam, e Amantius Comensis gregis curam susceperat, ac f Anastasius Thessalonicensis Episcopus fulserat, B. Abundius illius urbis egregius incola, [S. Abundius Thessalonicensis sec. 5] divina gratia providente transfretavit, Comumque adiit, non Sibyllini aut marini littoris, sed quod vicinia grati & piscosi g lacus inundat & amœnat. Hic Græco & Latino lepore affabilis, ac sanctitatis titulus illustris, [familiaris S. Amantio Ep. Comensi,] S. Amantii factus est familiaris: quos mutuus affectus alterni fœderis tanto amore connexuit; ut foret ambiguum, uter horum alterum magis diligeret. Ita tamen temperies erat ambobus, ut pastorales fasces excellerent, & devota ovis quantum ex duce, tantum ex milite respublica Sanctæ Ecclesiæ suscepit, multaque incommoda declinavit. Sic eorum vita jucunda, laudabilis & salutaris notis & ignotis fuit, ut hi præsentia religionis, illi sola fama proficerent.

[3] Dum tanta concordia alternæ dilectionis fruerentur, Amantium contingit ægrotare, & extremis vitæ propinquare. Extemplo accersivit Abundium, [ab hoc moribundo successor statuitur;] velut Elias Helisæum, quem Dei providentia & testium præsentia Pontifex h ordinavit Pontificem, suæ gubernationis dignum superstitem. Mox Cleri & populi favore susceptus, & ingenti plausu est Episcopali Sedi impositus. [quando jam pridem fides florebat sub Constantino.] Jam dudum i Carpophorus cum commilitonibus suis dimicaverat & triumphaverat, Fidelis quoque, fidei constantia fortis, eadem causa eademque sententia suæ dignitatis lauream susceperat. Iam tyrrannica rabies profanorum Principum obierat & emarcuerat. Præterea Constantinus cum genitrice Helena secundam Romam, quæ Constantinopolis dicitur, ædificaverat. Iste Imperatorum primus Christianos libere congregari, & in honore [Christi] Basilicas construi non modo permiserat, sed præceperat. [& Theodosio:] Theodosius quoque non parvum Christianæ professioni addidit gradum, quo imperante Gentium templa & idolorum fana diruuntur: nam adhuc intemerata manebant. Sic libertas Ecclesiæ patuit, sic Gentilitatis concussa ac infirma fortitudo succubuit. [& a SS. Ambrosio Martino, Hieronymo.]

[3] Eodem tempore Ambrosius Mediolanensis Antistes claruit & Martinus Turonum Episcopus insignis emicuit: Hieronymus Presbyter & divinæ legis fidus interpres in Bethleem toto orbe clarus effulsit. k Donatus Epiri Episcopus virtutibus insignis habitus, [Donato.] qui draconem ingentem in ore ejus expuens necavit, quem octo juga boum ad locum incendii vix trahere potuerunt, ne tabefactus aërem corrumperet: Augustinus etiam Præsul doctrina illustris extitit. [Augustino.] Hi laboriosi agricolæ in secula non defutura semina projecerunt; sed inter horum tam culta novalia demens hæreticorum insolentia furtiva jactavit zizania. Hi fuerunt Arius & Sabellius, Eutyches & Nestorius, proceres erroris & signiferi conjurationis. At animadvertentes Orthodoxi inanes fucos, stantes ad divina præsepia, & non patientes horum perfida contagia, fidei-machiæ opposuerant præsidia. Nec diriora certamina pertulit Ecclesia robustioribus viribus idololatriæ, cum adhuc esset infantula; quam sustulit variis ac fallacibus sectis multiplicis hæresis, cum jam juvencula esset. Nonne intestina bella externis atrociora probantur? Nero Diocletianus & Maximianus Christicolas mactabant & coronabant, ac subita metamorphosi de terrigenis cælicolas faciebant: at Arius, Sabellius, Eutyches & Nestorius mundam fidei sinceritatem in perfidiam transformabant: a quibus pestiferis animalibus orta contagio non paucos greges infecerat.

[4] His Deus diligenter curationes adhibuit, Hilarium videlicet & Athanasium, l Eusebium, Ambrosium & Augustinum, [contra quos habita concilia, Nicænum,] qui medicinalibus fomentis omne virus pravi dogmatis de pectoribus infidelium eliminare conati sunt. Unde Nicænum Concilium a Constantino contra Arium congregatur: cujus error pullulavit usque dum Constantius imperasset, infausta proles Constantini, qui Ariani dogmatis labe pollutus, Catholicos toto orbe persequitur. Hujus favore Arius m fretus, dum in Constantinopoli ad ecclesiam pergeret, adversus nostros de fide dimicaturus, divertens per forum Constantini ad necessariam causam, viscera ejus repente cum vita effusa sunt. Unde Ariani contremuerunt, & Catholici de Dei judicio non minimam lætitiam habuerunt. Post hæc Pelagius adversus Christi gratiam suum errorem instruit: ad cujus condemnationem Concilium Carthaginense congregatur. [Cartaginense,] Post idem tempus Nestorius Constantinopolitanus Episcopus suæ perfidiæ molitur errorem: adversus quem Ephesina Synodus congregata, [Ephesinum] ejus impiam sectam persecuta infamavit. Hoc etiam Tempore diabolus, in specie Moysi in Creta n apparens, cum eis per mare pede sicco ad terram promissionis promittit perducere: plurimis vero eorum enecatis, aliqui qui salvati sunt confestim ad Christi gratiam convolarunt. [Chalcedonense.] Post hæc Chalcedonense Concilium geritur, ubi Eutyches cum Dioscoro Alexandrino Episcopo condemnatur. Præterea apud Carthaginem Olympius quidam Arianus, in balneis Sanctam Trinitatem blasphemans, ignis jaculo visibiliter est combustus.

[5] Animadvertite fratres, quomodo per momenta & intervalla temporum fides inolevit Catholica; primum per Martyrum rosea certamina, deinde per Confessorum contra hæresim victricia propugnacula; tum etiam quia ultio divina digna suis erroribus stipendia retribuit. His præfatis institutionibus annalium festorum memoria index testisque esse declaratur. Per horum vestigia usque ad cunabula historiæ Antistitis Abundii pervenimus, ut series & linea historialis non minimam notitiam nostris offerant rationibus. Hic vir sanctus ac fidei Catholicæ armis strenuus, Sanctissimi & venerabilis Leonis Papæ penetralibus assuetus, hæreticorum discordem controversiam atque seditionem sedavit, [S Abundius, validus hæreticorum oppugnator.] cum magis arderet & vehementius fureret. Qui non gregarius, sed principalis miles, Leonianæ militiæ gubernator peritissimus in unda, præliator & auriga fortissimus in pugna, non solum de conversione & fuga hæreticorum trophæum obtinuit, verum etiam de ruina triumphum celebravit. Hic æstuavit, alsit, esuriit, pernoctavit; in transtris pro cubili recubuit, molles thoros exhorruit, terrarum latibula marisque pericula multoties intrepide subiit, ut latrones unitatis & prædones Trinitatis triplo etiam funiculo suffocaret. [indefessus in laboribus pro Ecclesia.] Ille de quo lis tam ingens fuerat animos suggerebat, arma & auxilia suppeditabat, & cuncta instrumenta martia potens exhibebat. O fortis athleta & felix argonauta! unde summa præconia tuis studiis & meritis paria, non de artifice eloquentia sed de munifice sunt sapientia, quæ dedit lapidi laticem fundere. Beata patria quæ talem incolam direxit: sed beatior quæ patronum suscepit. Unde Thessalonicensis o Comanus (A Domino factum, est istud, & est mirabile in oculis nostris, hæc dies quam fecit Dominus exultemus & lætemur in ea) non horrüit Ionium aut Ægæum, non Adriaticum aut Tyrrhenum; nam qui timet, non est perfectus in caritate, & perfecta caritas foras vanum mittit timorem: neque expavit furorem atque pertinaciam præsentium hæreticorum, quamquam plerosque Catholicorum persecuti essent ad interitum. Iste heros p hæreticorum errori horribiliter incubuit, nec succubuit: nam qui dedit affectum, addidit effectum. Amor divinus, non materialis sed spiritualis, vincit omnia; cui cedunt omnia animavit Abundium, qui erroneam sectam, instar diluvii diluentem q Occidentis & Orientis messem flamma divini amoris arefecit. Nonne Hesperia atque Græcia, Arabia & Media hac labe polluta est? Sed ventilabrum acutæ discretionis aream sanctæ Ecclesiæ examinavit, & inanes siliquas erroneæ professionis a granis Catholicæ veritatis secrevit.

ANNOTATA.

a S. Leo Magnus sedit ab anno 440 usque ad annum 461. Vitam ejus damus II Aprilis quo colitur.

b Hic est Leo Imperator, qui regnavit ab anno 457 usque ad annum 474.

c Anatolius coronavit dictum Imperatorem Leonem eique S. Leo Papa scripsit epistolas varias, scilicet 40, 46, 48, 53, 71, 76 & 77 in tomis Conciliorum recensitas. Colitur a Græcis 3 Iulij.

d Ad Nicetam scripsit idem S. Leo epistolam 79 & 86. colitur 22 Iunij, inscriptus Martyrologio Romano.

e S. Amantius, decessor S. Abundii, colitur 8 Aprilis.

f Ad hunc Episcopum Anastasium scripsit S. Leo epistolam 29 & 84.

g Lacus Larius olim dictus, nuuc Comensis, vulgo Lago de Como: in littore autem Neapolitano sunt Cumæ. unde Sybylla Cumana dicitur.

h Anno 450, die 17 Novembris. Ita Ballarinus & Vghellus.

i S. Carpophorus ejusque socii SS. Exanthus, Cassius, Severus, Licinius & Secundus, martyrio Comi sub Maximiano Imperatore coronati, coluntur 7 Augusti; Fidelis autem 28 Octobris.

k Hæc iisdem verbis leguntur apud Adonem in Chronico ad an. 396 nos late examinamus die, eaque natali S. Donati 30 Aprilis.

l Eusebius hic videtur esse Episcopus Mediolanensis, qui anno 451 celebravit Synodum Mediolanensem, cui S. Abundius interfuit, & attulit epistolam S. Leonis Papæ, uti testatur S. Eusebius in epistola ex Synodo ad S. Leonemmissæ, cui inter alios subscripsit S. Abundius Episcopus Ecclesiæ Comensis pro se, & pro absente Asimone Episcopo Ecclesiæ Curiensis. Colitur S. Eusebius 12 Augusti. Reliqui Sancti Patres sunt satis noti.

m Hæc quoque referuntur eisdem verbis in Chronico Adonis ad an. 337, itemque sequentia hujus numeri variis locis. Nos de hisce hæresiarchis agimus, variis & magis opportunis locis.

n Mombritius & Surius, Oreta, mendose. Rem narrat Socrates aliique & ex his Baronius ad an. 433.

o S. Abundium intelligit, patria Thessalonicensem, Comanum, seu Comensem incolatu: apud Mombritium & in Surio perperam, Cumanus.

p Surius perperam transcripsit, Hæres.

q Mombritius mense Occidentis & Orientis: quod nullum sensum habet, & a Surio magis etiam est obscuratum, quando pro flama, quod est apud Mombritium, legit, Flamina: sensum restituimus per conjecturam: videtur enim significari, hæresi, instar diluvii inundante, Evangelicam messem toto orbe diluendam fuisse, nisi eam arefecisset flamma divini amoris: quod ut clarius esset, transpositio vocum aliqua visa est opportuna.

CAPUT II.
Missio Constantinopolim jussu S. Leonis Papæ. Ejus zelus pro fide a Theodoreto laudatus.

[6] a Nec solum in Occasum, verum etiam in Orientem a B. Leone Apostolico directus Abundius, quȩ refellenda erant auctoritate Romanȩ Sedis refellit; [A S. Leone in Orientem missus,] ut longinquis a Roma provinciis, prȩsentiam quodammodo Romanæ visitationis impenderet, & mediam notam divinæ veritatis ostenderet; quia a continenti opportunoque prospectu promptum illi erat agnoscere, quid in quibusque rebus [statueret] vel Apostolico studio reservaret. Nam cum majora negotia & difficiliorum causarum exitus liberum sibi foret sub expectatione procerum deliberare, vel determinare, aut suspendere; tamen quibusque causis extremam manum impresserat, [fecit id semper] salva dignitate religiosarum personarum ac reverentia Ecclesiarum; imitatus sententiam Apostoli ad Timotheum hortantis ad ecclesiasticum regimen, Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem aut matrem, juvenes ut fratres, juvenculas ut sorores in omni castitate: [discretus in correctionibus,] quæ moderatio si quibuscumque inferioribus membris ex Apostolica institutione debetur; quanto magis fratribus & Coëpiscopis sine offensione reddenda est? [1 Tim. 5, 1,] Et licet nonnumquam accidant quæ in Sacerdotalibus sunt reprehendenda personis, plus tamen erga corrigendos agat benevolentia quam severitas, plus cohortatio quam commotio, plus caritas quam potestas. Sed ab iis, qui quæ sua sunt, non quæ Jesu Christi [quærunt] facile ab hac lege disceditur; & dum dominari magis, quam consulere subditis volunt, honor inflat ad superbiam; & quod provisum est ad concordiam, tendit ad noxam: nec se plerique putant potestatem habere, nisi satagant in subditos injuriam exercere.

[7] Talem diligentiam talemque custodiam semper & ubique servans abundanter, Abundius noster, ut neque Deum neque proximum in examine suæ directionis offenderet, sic placuit Deo [quod] & inventus est justus; & in tempore iracundiȩ factus est reconciliatio. Laboriosa virtus sanctissimi viri, numquam otio neque socordiæ dedita, [de Nestorianis & Eutychianis triumphat.] tam potenter atque viriliter hæreticas pravitates ubique gentium auctoritate Leonianæ legationis expugnavit ac exinanivit, ut præsens ætas & futura his superstitionibus careat, neque suis posteris opus fuit divinum chalybem in Nestorianos aut Eutychianos librare. Et non modo acies talium belluarum occubuit, verum etiam nulla nota vestigiorum apparuit, ut triumphaliter cum Psalmographo sive succinere velit, sive concinere malit, canat. [Psal. 17, 39,] Non convertar donec deficiant, confringam illos nec poterunt stare, cadent subtus pedes meos. Hic vir sanctissimus imminet & eminet inter omnia gymnasia atque exercitia Catholicæ fidei, ac promovet acies Catholicorum, contra fallaces phalanges hæreticorum: quæ causa tantæ salutis fluxit Comanis, non casus neque fatum, sed divina providentia hæc utraque destruens, fuit efficiens tantæ auctoritatis & benignitatis: nam sicut Moysen Hebræis produxit, ita Abundium Como exhibuit. O dies illustris & solennis, quo tantus Patronus effluxit, non tantum Comanis, sed omnibus Christianis, qui prodeundo de regione in regionem, patiens algoris atque æstus, per charybdem & syrtes, & variarum commercia linguarum, opulentas merces, non terrenæ supellectilis, sed divinæ religionis evexit, & de Eutychianis Nestorianisque summa omnium admiratione triumphavit! Hic cedat triumphalis currus Romanorum seu assentatrix aura tyrannorum: nam finiti & infiniti quota est portio? & volatilis rei ac stabilis quota est collatio? Sed meliores sunt Abundii herbusculæ, quam Neronis & aliorum iniquorum principum epulæ: quandoquidem istæ aulam sempiternam, illæ pariunt gehennam; istius esuries est satura, illius saturies est famelica, sicut ait Dominus, Beati qui nunc esuritis quia saturabimini. [Luc. 9, 21,]

[8] Profecto discutiamus illā controversiam quȩ universam commovit Ecclesiam, & ab atrocitate pugnæ magnitudinem victoriæ perpendamus. Hæc lis haud pauca lustra temporis amplexata est, & usq; ad gubernaculum Leonis Papæ ac præsulatum Abundij, legatione ejus defuncti, a perfidia sua numquam resipuit. Unde hic vir eximius, sapientia ac variis linguis strenuus, ex constitutione Episcoporum Italiæ & electione dispensationis Leonianæ, multa maria transfretavit, plurimas provincias lustravit, ut quæstio diutissime ventilata & concertata, nec insipientes deciperet, nec sapientes turbaret. Nestorius dicebat duas personas & duas naturas in Christo esse: Eutyches vero unam naturam unamque personam. At fides Catholica duas naturas, sed unam personam in Christo esse asserebat, id est, eumdem Christum hominem esse perfectum; eumdemque Deum & hominem, unum esse Deum atque Dei filium: nec quaternitatem Trinitatis astrui, dum homo additur supra perfectum Deum: sed unam eamdemque personam numerum Trinitatis explere. Vnde contra Nestorium dicitur: Qui licet Deus sit & homo, non duo tamen, sed unus est Christus. At contra Eutychen subdit: Unus autem non conversione divinitatis in carnē, sed assumptione humanitatis in Deum: unus non confusione substantiæ, sed unitate personæ. Cumque in eadem persona Christi aliud sit divinitas quæ suscepit, aliud, quam suscepit, [Fidem Orthodoxam propugnat.] humanitas; idem tamen Deus atque homo est: fitque in Christo gemina natura geminaque substantia, quoniam homo Deus; unaque persona, quoniam idem homo atque Deus: unde quotidie psallimus: Nam sicut anima rationalis & caro unus est homo, ita Deus & homo unus est Christus. Ex hujusmodi conflictione causarum, ingenuus Abundius a Deo monitus, a B. Leone directus, & immanitate hæretici sceleris commotus, non parum lucubravit & sudavit, tandemque palmam ingentem exhibuit: & non modo ramos pravi dogmatis, sed truncum cum radice penitus evulsit; cui Theodoretus Tyri Episcopus, de consensu fidei, hanc epistolam, non parva præconia referentem his verbis direxit:

[9] Domino vere amabili atque sanctissimo fratri Abundio, Theodoretus in Domino salutem. Comperi quod vestra religio veram & Apostolicam fidem pia mente conservet: & gratias egi Deo omnipotenti, quia religio quæ periclitabatur, [laudatur a Theodoreto,] renovata est per sanctitatem vestram & venit ad lucem. Et sicut dudum in diluvio factum est, ut ad semen generis humani Noë & filii ejus relicti sint: sic & in præsenti Occidentales partes sunt reservatæ, ut ex his etiam Orientales sacrosanctæ Ecclesiæ veram custodiant religionem, quam vastare jam & devorare penitus sacrilega & nova hæresis tentabat. Et opportune dici potest vox illa Prophetica: Nisi Dominus Sabaoth semen nobis reliquisset, similes facti essemus quomodo Sodoma & Gomorra. [Isa. 1, 9] Adeo nobis quasi aliquod diluvium & bellum evenit ira Dei, ex impia hæresi. Nunc veram Salvatoris nostri in corpore humano præsentiam laudamus, & unum Filium Dei, & perfectam ejus deitatem, & perfectam humanitatem confitemur: & non in duos Filios unum Dominum nostrum Iesum Christum dividimus. Est enim unicus; sed differentiam Dei & hominis cognoscimus; & scimus quod alterum ex Patre est, alterum ex semine David & Abraham, juxta divinas Scripturas; quodque divina quidem natura sine passione est; corpus autem ante quidem erat in passione, nunc vero & ipsum alienum est a passione: nam postquam surrexit, & hoc ab omni passione constat esse liberatum. Hæc ex litteris sanctissimi & religiosissimi Archiepiscopi Domini Leonis didicimus: legimus enim quæ ad sanctæ & beatæ memoriæ b Flavianum scripsit: & gratias egimus nostro humanissimo Deo, quod advocatum & propugnatorem veritatis invenimus. His & ego litteris consensi, & huic epistolæ meæ exemplum earum copulavi, cui etiam subscripsi; & ex hoc probavi quod regulas Apostolicas, id est vera dogmata sequor, hodieque in his permaneo, & ideo bellum patior. Eamdem vero religiosam Apostolicam sectam servamus ego & alii reverēdi viri, qui mecum de sacrosanctis Ecclesiis c expulsi sunt, idē Dominus Ibas & Dominus Aquilinus, ceterique, contra quos Imperatorum potestatem inventores novæ hæresis armaverunt. Superest ut vos cum sanctissimis viris auxilium sacrosanctæ Ecclesiæ afferatis, auferatisque impia bella quæ impendent. Prohibete itaque sacrilegam sectam, quæ contra pietatem commota est; & pristinam ecclesiis pacem reddite, ut fructus laborum Apostolicorum accipiatis a Domino, qui se eosdem fructus redditurum esse promisit. Omnes religiosissimos & Dei amicos, Presbyteros & reverendos Diaconos & Fratres per vestram sanctitatem saluto: & nos & omnes qui nobiscum sunt salutamus religionem vestram.

[10] Qualis & quantus fuerit iste Theodoretus, Abundii præco, [viro æstimato a S. Leone.] percunctanti, consulta respōdet d epistola Leonis Papæ, ei directa, cujus formulȩ exordium subiicimus. Dilectissimo fratri Theodorito Episcopo Leo Episcopus salutē. Remeantibus ad nos Consacerdotibus nostris, quos ad sanctum Concilium Sedes Beati Petri direxit, agnovimus dilectionem vestram, superno adiutorio, nobiscum tam Nestorianæ impietatis, quam Eutychianæ vesaniæ exstitisse victricem; unde gloriamur in Domino cum Propheta canentes, Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit cælum & terram: qui nullum nos in nostris fratribus detrimentum sustinere permisit: sed quod nostro prius ministerio definiverat, universæ fraternitatis irretractabili firmabatur assensu: ut vere a se prodisse ostenderat, quod prius a prima omnium Sede formatum totius Christiani orbis judicium recepisset: ut in hoc quoque capiti membra concordent. [Ps. 123, 18] In quo nobis amplius accrescit gaudendi materia, dum & tanto magis se perculit inimicus, quanto contra Christi ministros sævius insurrexit. Nam ne aliarum Sedium ad eam quam ceteris omnium Dominus instituit præsidere, consensus assentationis videretur, ac ita alia quælibet subrepere possit adversa suspicio, inventi prius sunt qui de judiciis nostris ambigerent: & dum nonnulli, a dissensionum coacti auctore, ad contradictionum bella prosiliunt, ad majus bonum totius bonitatis dispensatione perventum est. Dulcius siquidem munera gratiæ divinæ præveniunt, quoties non sine magnis sudoribus acquiruntur: & minus bonum pax videri solet continuata per otium, quam reddita post labores: ipsa quoque veritas clarius renitescit & fortius retinetur, dum quæ prius fides docuit, hæc postea examinatio confirmat. Exulta, frater. Redditum seculo est, prædone prostrato, Incarnationis divinæ mysterium: quod humani generis inimicus, quia rebus ipsis auferre non poterat, calumniis obscurabat. Quinimo ab incredulorum corde perierat immortale mysterium: quia nihil prodest tanta salus incredulis, ipsa veritate suis dicente discipulis? [Mar. 16, 10] Qui crediderit & baptizatus fuerit salvus erit, qui autem non crediderit condemnabitur.

ANNOTATA.

a S. Leo epistola 33 ad Theodosium Augustum, 34 ad varios Archimandritas & 35 ad Pulcheriam Augustam ista habet: Ad effectum salubrium dispositionum velocius obtinendum, fratres & Coëpiscopos meos. Abundium & Asterium, sed & Basilium & Senatorem Presbyteros, probatissimos viros misi, qui formam fidei, quam secundum doctrinam venerabilium Patrum prædicamus, offerrent: & quid de Incarnatione filii Dei a totius orbis probatis Sacerdotibus defensum fuisset, ostenderent.

b Vitam S. Flaviani Episcopi Constantinopolitani dedimus 18 Februarij. Epistolæ S. Leonis ad illum sunt inserta Concilio Chalcedonensi.

c De hac expulsione consule Evagrium lib. 1 cap. 10, ubi inter expulsos recensentur Theodoretus Cyri, Ibas Edessæ, & Aquilinus Bibli Episcopi.

d Est hæc epistola 63, ex qua aliqua correximus hic minus recte proposita.

CAPUT III.
Concilium Constantinopolitanum. Mortuus resuscitatus.

[11] Præterea Anatolius, Episcopus Ecclesiæ Constantinopolitanæ minoris Romæ, accepta Epistola S. Leonis Papæ, de confirmatione Catholicæ fidei, contra hæreticos congregavit concilium omnium Episcoporum & Archimandritarum, seu Presbyterorum & Diaconorum; [Epistolam S. Leonis tradit Anatolio Episcopo,] & ante conspectum omnium recitata est epistola S. Leonis, quam B. Abundius coram omnibus præsentavit, concordantibus testimoniis Romanorum Patrum atque Argolicorum. Anatolius Episcopus Constantinopolitanus huic Epistolæ S. Leonis Papæ, continenti Catholicæ fidei veritatem, concordantibus etiam testimoniis Patrum ab eadem Apostolica Sede directis, plena devotione consensit & subscripsit, anathema dicens Eutychi & Nestorio, & dogmati vel sectatoribus eorum. Tunc ceteri Patres, non parvi numeri, eodem modo subscripserunt. Mox S. Abundius & Asterius Episcopi, & Basilius & Senator Presbyteri, dixerunt: Omnipotenti Deo gratias, cum reverendorum Episcoporum, Presbyterorum, Archimandritarum, Diaconorum atque totius Cleri professiones cognovimus, fidem rectam atque a Patribus traditam profiteri, sicut eorumdem subscriptio, gestis præsentibus inserta, declarat. Ideo nos quoque, quia omnes hoc exigere & expectare comperimus, secundum assertionem venerabilis viri a Eusebii Episcopi b Dorylensis, & sententiam sanctæ memoriæ Flaviani Episcopi, vel assensum Papæ Leonis, ad insinuandam cunctis fidem Catholicam, nominatim anathema dicimus Eutychi vel omnibus qui ejus perfidiam sequuntur, [condemnat hæreticos,] & dicunt in Jesu Christo Domino nostro ante Incarnationem duas fuisse naturas, post Incarnationem vero unam tantum naturam; cum Catholica fides & ante Incarnationem unam, quæ Verbi tum erat, & post Incarnationem duas, id est, Verbi & perfecti hominis, fateatur in una persona, inconfusa proprietate sui, manere naturas. Nestorio etiam, qui væsanum, ut legitur, dudum dogma dispersit, dicendo Dominum Jesum Christum ex Maria virgine hominem tantum, non etiam Deum natum; sed & sectatoribus ejus, in ejusmodi perversitate durantibus anathema dicimus. Propter quod convenit ad confirmationem subscriptionis ejus, sanctam quæ præsens est fraternitatem, iisdem vel omnibus qui eorum doctrinam sequuntur, anathema similiter dicere. Vide quot testimoniis illustrium virorum comprobatum est B. Abundium prava dogmata erroneæ sectæ, jaculo Catholicæ fidei, vulnerasse & extinxisse. Quis negotiator aut triumphator avaritia adipiscendæ pecuniæ, ut ille desiderio victoriæ, tot littora maris, tot accessus telluris adiit. Sed jam oportunum est ultra tendere, & quidquid per sancti viri merita fidei Deus voluit ostendere: cum probi labores ac certamina, signa sint sanctitatis non dubia. Nos vero memorabile, quo Dominus vocat, prodigium referamus.

[12] Erat vir quidam illustris & ditissimus, Comensis regionis Regulus, c cujus unicum filium contigit obiisse; ex quo familia, funereo mœrore confecta, ingentem gemitum magnis questionibus revolvebat. Post diutinum ploratum unanimes exanime corpusculum, quasi munusculum, Abundio obtulerunt; quos inter genitor deformis ac lugubris, ac regio cultu exutus, [mortuum resuscitat precibus:] cum omni domo ad vestigia sancti viri volvebatur: Miserere, inquit, senis, non habentis prolem superstitem, non habituri hæredem. Cui relinquam familiam? cui relinquam provinciam? Si in vitam redierit, fides patebit populo, infideles argumentum credendi capient, & fideles fidei suscipient augmentum. Tunc vir Dei pietate solita tangitur, atque offerentibus improbare oblata erubuit. Mox de remuneratione muneris tractans, Hi, inquit, non petunt tumulum, nec funeris officium, neque me querelarum socium: majora excellentioraq; exspectat spectaculum istud. O Deus, quo ibo a spiritu tuo, & quo a facie tua fugiam? Dextera Domini facit virtutem, dextera Domini exaltat. Hic non mortuus apud te, sed tamquam dormiens vivat, & narret opera Domini, & dicat, Castigans castigavit me Dominus, & morti non tradidit me. Non tantum quæro vitam [mortui] quam fidem & salutem populi, unius resurrectio multorum erit perfectio. Confestim cœlestes fores patuerunt, & ingressa est oratio ante conspectum Dei; anima ex suis latebris exivit, & exanimem animavit: protinus exequiæ pueruli in obsequia sunt relatæ Abundii, dum accipientes e resurrectione mortuum suum, hilares plaudunt & obstupescunt miraculo, proque mœrore fruuntur gaudio; si qui idololatriæ cultores fuerunt, effecti protinus sunt Christicolæ. Exultat proinde civitas omnis, agitque gratias Deo vero: cui est honor & gloria in secula seculorum Amen.

ANNOTATA.

a Eusebius, Episcopus Dorylæi, est primus qui detexit hæresim Eutychetis, & indicavit S. Flaviano Archiepiscopo C. P. & Concilio ab hoc habito; uti indicatur a Liberato diacono, & in Concilio Chalcedonensi: ideoque postea in Pseudosynodo Ephesina, Præside Dioscoro, fuit una cum S. Flaviano condemnatus; & in Concilio Chalcedonensi contra Dioscorum egit.

b Est Doryla seu Dorylæum urbs Asiæ minoris, in Phrygia magna, Episcopalis, in confinio Bithyniæ.

c Ballarino dicitur Princeps aut potens aliquis Dominus idololatra, qui viso miraculo cum reliquis Paganis fidem Christianam suscepisset.

DE SANCTA MVSA VIRGINE ROMANA.

SECULO VI

[Commentarius]

Musa, Virgo Romana (S.)

De transitu Musæ puellæ ista scribit S. Gregorius lib. 4 Dialogi cap. 17. Sed neque hoc sileam, quod prædictus Probus Dei famulus de sorore sua, nomine Musa, puella parva narrare consuevit, [A Deipara monita de die obitus,] dicens, quod quadam nocte ei per visionem sancta Dei Genitrix Virgo Maria apparuit, atque coævas ei in albis vestibus puellas ostendit. Quibus illa cum admisceri appeteret, sed se eis jungere non auderet; Beatæ Mariæ Virginis est voce requisita, an velit cum eis esse, atque in ejus obsequio vivere. Cui cum puella eadem diceret, Volo; ab ea protinus mandatum accepit, ut nihil ultra leve & puellare ageret, & a risu & jocis se abstineret, sciens per omnia, quod, inter easdem quas viderat, ad ejus obsequium die trigesimo veniret. Quibus visis, in cunctis suis moribus puella mutata est, [corrigit levitatem puellarem;] omnemque a se levitatem puellaris vitæ magna gravitatis detersit manu. Cumque eam parentes ejus mutatam esse mirarentur, requisita rem, retulit quid sibi Beata Dei Genitrix jusserit, vel qua die itura esset ad obsequium ejus indicavit. Tunc post vigesimum quintum diem febre correpta est. Die autem trigesimo cum hora ejus exitus propinquasset, eamdem Beatam Genitricem Dei, cum puellis quas per visionem viderat, ad se venire conspexit. [& pie moritur:] Cui se etiam vocanti respondere cœpit, & depressis reverenter oculis aperta voce clamare, Ecce Domina venio, ecce Domina venio. In qua etiam voce spiritum tradidit; & ex Virgineo corpore, habitatura cum sanctis Virginibus, exivit.

[2] Hæc S. Gregorius Papa: quem paßim alii descripserunt; inter quos Petrus de Natalibus Episcopus Equilinus, [a variis relata 2 Aprilis.] lib. 11 Catalogi Sanctorum cap. 111, & in titulo appellat S. Musam Virginem; tum ad hunc diem secundum Aprilis Molanus, in suis ad Vsuardum additionibus primæ editionis anni MDLXVIII; Canisius in Martyrologio Germanico; Ferrarius, in Catalogo Sanctorum Italiæ, & iterum in Catalogo Sanctorum generali; Arturus du Monstier, in sacro Gynæceo. Item Antonius Gallonius Romanus, in Historia Sanctarum Virginum Romanarum, Italico sermone edita Romæ anno MDXCI; Heribertus Rosweidus in Historia Sanctarum Virginum, quæ extra monasteria in Sanctitate floruerunt, Belgico idiomate edita, cum imaginibus Sanctarum Virginum in ære eleganter sculptis. Nicolaus Brautius, Episcopus Sarsinæ & Comes Bobii, in Martyrologio Poëtico, de S. Musa Virgine Romana hoc distichon composuit:

A Genitrice Dei bis Musa puella vocata;
      En venio, venio, dixit, obitque diem.

DE SANCTO NICETIO,
Episcopo Lugdunensi in Gallia.

ANNO DLXXIII.

[Praefatio]

Nicetius, Episcopus Lugdunensis, in Gallia (S.)

G. H.

Inter illustriores Sanctos, qui seculo Christi sexto Gallias suis virtutibus & miraculis collustrarunt, merito censendus est S. Nicetius Episcopus Lugdunensis. Natus hic anno supra quingentesimum decimo tertio aut circiter, [Tempus vitæ & obitus.] Sacerdos ordinatus est ætate jam tricenaria; & S. Sacerdoti, XII Septembris anni DLI vita functo, subrogatus est in Sedem Lugdunensem. Ibidemque interfuit Concilio secundo, jussu Gunthramni Regis anno Christi DLXVII habito, eidem post Philippum Episcopum Viennensem subscripsit, ac tandem hoc die secundo Aprilis anni DLXXIII ad æternam cælestemque vitam transivit. [Vita scripta] Mox aliquem libellum de vita ejus compositum fuisse testatur infra S. Gregorius Episcopus Turonensis, qui res ejus gestas exposuit, tum capite LXI libri de Gloria Confessorum, [hic ex Gregorio Turonensi datur:] tum potißimum capite VIII libri sui de Vitis Patrum. Fuisse autem S. Nicetium Episcopum avunculum matris suæ, testatur ipse libro 5 Historiæ Francorum cap. 5. seque quasi in ejus sinu educatum & convictu atque familiaritate longo tempore usum. Vitæ a S. Gregorio scriptæ, ab hoc citatam antiquiorem aliam subjungimus; cujus auctor anonymus, Clericus aut Presbyter in ecclesia Lugdunensi, composuisse eam videtur intra primos octodecim annos ab obitu Sancti. Idq; jussu Ætherii Episcopi, qui, Nicetii successori Prisco suffectus, sancto laboravit studio qualiter sancta ejus vita, quæ etiam post obitum florebat assiduitate operis, panderetur officio lectionis, uti dicitur in fine num. 9. Hanc ex pervetusto Codice S. Augendi Iurensis primus publicæ luci dedit Petrus Franciscus Chiffletius noster, in suo Paulino illustrato parte 1 cap. 22: unde transcriptam exhibemus.

[2] Altera hujus Sancti illustris apud Lugdunenses memoria est ecclesia ad ejus honorem constructa, [ecclesia, reliquiæ.] eaque & collegiata, & parochialis, & quidem maxima urbis Lugdunensis: in qua sacrum ejus corpus summa cum veneratione hactenus adservatur. De aliquibus S. Nicetii Reliquiis delatis ad Trecenses & Turonenses, & ecclesiis sive altaribus ad ejus honorem dedicatis, infra in Vita agitur. In Ecclesia etiam urbis Cabilonensis Cathedrali Officio Ecclesiastico sub ritu duplici colitur, sed die quarto hujus mensis. Ejusdem S. Nicetii memoria inscripta est paßim omnibus Martyrologiis Latinis, [Memoria in Fastis sacris.] inveniturque etiam in quatuor apographis ipsius Martyrologii Hieronymiani his verbis: Lugduno Galliæ depositio S. Nicetii Episcopi. Quæ eadem leguntur in MSS. Casinensi, Altempsiano, Barberiniano, Richenoviensi & paßim aliis. At Florus Lugdunensis in MSS. Atrebatensi, Tornacensi & Lætiensi hoc eum elogio exornat: Lugduno natale S. Niceti Episcopi & Confessoris, qui vir totius sanctitatis, conversationis castissimæ, caritatis eximiæ, vita perfunctus est. Ado & ipse Lugdunensis eum primo loco ita laudat: Natalis S. Nicetii Lugdunensis Episcopi, cujus & vita miraculis claruit, & pretiosa mors nihilominus miraculis commendatur. Et hæc ipsa verba invenies apud Vsuardum, Notkerum, auctorem Martyrologii sub nomine Bedæ editi, & alios recentiores. Wandelbertus hoc eum versu celebrat:

Lugduni quartis Nonis sacer urbe Nicetus.

[3] In Chronologia Præsulum Lugdunensium tali epitaphio exornatur.

Ecce Sacerdotum tenuit qui jura Sacerdos,
      Quo recubat tumulo, [Epitaphium.] nomine Nicetius.
Urbs, Lugdune, tuum rexit per tempora Clerum,
      Ecclesiamque Dei cordis amore colens.
Quique Sacerdotis Sanctus hic proximus hæres,
      Sanguine conjunctus, culmine, Sede simul.
Vir bonus, indultus cunctis, famulisque benignus,
      Quem duro læsit verbere quisque suo:
Mansuetus, patiens, mitis, venerabilis, aptus,
      Pauperibus promptus, simplicibusque pius:
Psallere præcepit, normamque tenere canendi
      Primus, & alterutrum tendere voce chorum.
Noxia temnendi vitans discrimina mundi,
      Inque Deum solum vivere novit opus.
Sic vigilans, sobrius, sic castus carnis ubique,
      Quo nihil in Clero dulcius esse potest.
Causarum sprevit strepitus vanosque furores,
      Ut simplex mundo, sed sapiens Domino;
Jura potestatum verbi terrore coërcens,
      Iurgia despiciens, suspiciensque Deum.
At simul erectus, mitis, pietate serenus,
      Transiit innocuus, regna superna tenens.

Hæc ibi. Potuit S. Nicetius cantum alternum in choro restaurasse & in meliorem normam in sua Ecclesia redegisse, qui jam pridem viguerat etiam in ecclesia Lugdunensi, uti testis est S. Sidonius Apollinaris, lib. 5 epist. 17, ubi ait, quod ad S. Justi sepulcrum vigilias alternante mulcedine monachi Clericiq; Psalmicines concelebrabant.

VITÆ EPITOME
Auctore S. Gregorio Turonensi
libro de Gloria Confessorum cap. 61.

Nicetius, Episcopus Lugdunensis, in Gallia (S.)

Nicetius quoque Confessor in urbe Lugdunensi, vir totius sanctitatis, conversationis castissimæ, [Virtutes ejus:] caritatis eximiæ, vita perfunctus est. Cujus eleëmosynæ atque humilitas nec investigari tantum, nec enarrari a nobis possunt. Qui postquam beatum spiritum præmisit ad cælos, positus in feretro ad basilicam, in qua sepultus est, ferebatur. Et ecce unus puerulus, diuturna cæcitate gravatus, cum reliquis plangens, adminiculo sustentante sequebatur. [puer cæcus] Factum est autem cum graderetur, perlata est vox in ore ejus secretius, dicens: Appropinqua te feretro, & cum subter ingressus fueris, protinus recipies visum. [divinitus monitus,] Ille vero interrogabat hominem, qui eum trahebat, quis esset qui hæc verba auribus suis inferret. Negat ille quemquam videre, qui ei loquatur. Cumque bis & tertio hæc vox aures illius verberasset; cognovit aliquid novi gerendum, & se ad feretrum postulat duci. Accedensque, & inter albentium diaconorum turbam perlapsus, quo jussus fuit, ingreditur. [sub feretro visum recipit:] Denique ut nomen Sancti invocare cœpit, illico reseratis oculis lumen recepit. Post hæc puer erat assiduus in basilica, ad sepulcrum Sancti deserviens, & lumen accendens: sed a quibusdam civitatis majoribus opprimebatur atque fatigabatur, ut nec victus alimoniam posset habere. Cumque sæpius hæc ad beatum imploraret sepulcrum, apparuit ei Sanctus per visum dicens: Vade ad Gunthramnum Regem, & ei quid patiaris diligenter enarra: [a S. Gunthramno Rege sustentatur.] ipse enim tibi præbebit vestitum & alimentum, eripietque te de manu inimicorum. Denique hac admonitione firmatus puer ad Regem accedens, quæ suggessit obtinuit.

[2] Sed & nunc ad sepulcrum beati Confessoris multa miracula Christo auspice tribuuntur. Nam & miserorum ibi catenæ rumpuntur, cæci illuminantur, dæmones effugantur, sanitati redduntur paralytici, [Alia miracula.] perferentes accessus febrium liberantur. In quo loco tam frequenter ostenduntur miracula, ut ex ordine scribi longum sit. Tamen retulit mihi vir fidelis, quatuor ibi cæcos ante paucos dies fuisse illuminatos: & quod hominem, [4 cæci & claudus sanantur.] quem claudum olim noverat, incolumem nuper aspexit.

VITA PROLIXIOR,
Auctore eodem Gregorio Turonensi, Capite VIII in Vitis Patrum.

Nicetius, Episcopus Lugdunensis, in Gallia (S.)

BHL Number: 6089

AUCTORE GREG. TUR.

CAPUT I.
Ortus, studia, Sacerdotium.

Presentiæ divinæ bonum, quod plerumque regno suo provideat quos adsciscat, ipsa sæpius sacræ lectionis testantur oracula, sicut ad Jeremiam eximium vatem cælestis oris mystica deferuntur eloquia, dicentis, Priusquam te formarem in utero, novite; & ante quam exires de vulva, sanctificavi te. [Ierem 1, 5] Et ipse Dominus utriusque conditor Testamenti, illis quos largitio hilaris agnino decoratos vellere suis locat a dextris, quid ait? Venite benedicti Patris mei, percipite præparatum vobis regnum a constitutione mundi. [Mat. 25, 34] Sed & illud vas electionis beatus Apostolus; Quos, inquit, præscivit & prædestinavit conformes fieri imaginis filii sui: nam & de Isaac Ioanneque, [S. Nicetius a Deo præordinatus ad Episcopatum,] qualiter nascerentur vel quid agerent, & nomen & opus prædixit & meritum. [Rom. 8, 29] Sic & nunc de B. Nicetio ipsa illa prisca miseratio pietatis (quæ immerita ditat, non nata sanctificat, & omnia prius quam gignantur & disponit & ordinat) qualiter Sacerdotalis gratiæ infulis floreret in terris, prius genitrici voluit revelare. De cujus vita retinetur quidem exinde libellus nobiscum, nescio a quo compositus: qui multas quidem virtutes ejus pandit, non tamen vel exordium nativitatis conversionisque ejus, vel seriem virtutum deciarat ad liquidum. Et licet nec nos omnes ejus virtutes investigaverimus, quas per eum Dominus vel occulte operari est dignatus vel publice; tamen quæ ad priorem auctorem non pervenerunt, etsi rusticiori stylo, pandere procuravimus.

[2] Igitur Florentinus quidam ex Senatoribus, accepta Arthemia conjuge, cum duos jam haberet liberos, ad Episcopatum a Ianubensis vrbis expetebatur; & re jam obtenta, b cum Principe domum revertitur, conjugique quæ egerat nuntiavit. [matri prædicitur,] Quod illa audiens, respondit viro: Desine, quæso, dulcissime conjux ab hac causa, & ne quæsieris Episcopatum urbis: quia ego ex conceptu a te sumpto Episcopum gero in utero. Requievit vir sapiens audita uxore, rememorans illud, quod divina quondam vox principi fidei nostræ Abrahæ præcepto beato præceperat; Omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus. [Gen. 21, 12] Denique impletis pariendi diebus, mulier enixa est c puerum: quem quasi victorem futurum mundi, Nicetium in baptismo vocavit, eumdemque summa nutritum diligentia litteris Ecclesiasticis mandavit institui. [litteris sacris imbutus fit Clericus:] Defuncto autem patre, hic cum genitrice jam Clericus in domo paterna residens, cum reliquis famulis manu propria laborabat, intelligens commotiones corporeas non aliter nisi laboribus & ærumnis opprimi posse.

[3] Quodam vero tempore, cum adhuc in domo ipsa degeret, orta est ei pustula mala in facie: quod virus invalescens ac excoquens, fecit puerum desperatum. Sed mater ejus jugiter, inter Sanctorum nomina, B. Martini nomen pro ejus salute peculiarius invocabat. [in morbo a S. Martino apparente sanatur:] Cumque per biduum puer jacuisset in lectulo clausis oculis, & nullum verbum consolationis matri lamentanti proferret, sed potius ipsa genitrix inter spem metumque titubans, juxta ritum exequiarum necessaria funeris præpararet; secunda die ad vesperum aperiens oculos, ait: Quo ivit mater mea? Quæ statim adveniens, ait: Ecce adsum, quid vis fili? Et ille, Ne timeas, inquit, mater: Beatus enim Martinus super me Crucem Christi faciens, surgere me jussit incolumem. Hæc effatus, statim surrexit a lectulo, geminavitque virtus divina miraculi hujus gratiam, & ut Martini panderetur meritum, & ut hic, quia futurus erat Pontifex, a contagio salvaretur. Testis enim fuit hujus causæ visa cicatrix ejus in facie.

[4] Ætate quoque jam tricenaria Presbyterii honore d præditus, nequaquam se a labore operis, [Presbyter laborat manibus, docet pueros:] quod prius gessit, abstinebat; sed semper manibus propriis operabatur cum famulis, ut Apostoli compleret præcepta, dicentis: Laborate manibus, ut habeatis unde tribuere possitis necessitatem patientibus. [Ephes 4, 28] Illud omnino studebat, ut omnes pueros, qui in domo ejus nascebantur, ut primum vagitum infantiæ relinquentes loqui cœpissent, statim litteras doceret, ac psalmis imbueret; scilicet ut primo ingressui tale jungeretur psallentium, ut tam antiphonis quam meditationibus diversis, prout devotio flagitabat animi, Deo servire possent.

[5] [Castitatis amorem instillat.] Castitatem autem non modo hic diligenter erat custodiens, verum etiam custodiendi gratiam aliis jugiter prædicabat, & a polluto tactu & verbis obscœnis, ut desisterent, edocebat. Nam recolo in adolescentia mea, cum primum litterarum elementa cœpissem agnoscere, & essem quasi octavi anni ævo, illeque indignum e me lectulo locari juberet, ac paterna dilectionis dulcedine ulna susciperet; oram indumenti sui articulis arripiens, ita se colobio concludebat, ut numquam artus meos beata ejus membra contigerint. Intuemini, quæso, & advertite cautelam viri Dei: qui si sic ab infantuli artubus, in quo nulli adhuc esse poterant stimuli concupiscentiæ, nulla incitamenta luxuriæ, ne ab eis tangeretur, abstinuit; qualiter de loco, ubi suspicio luxuriæ esse potuit, ille refugit? Erat enim, ut diximus, castus corpore, mundus corde; non in scurrilitate verba proferens, sed semper quæ Dei sunt loquens. Et cum omnes homines in illo cælestis caritatis vinculo diligeret, matri propriæ ita erat subditus, ut ei quasi unus ex famulis obediret.

ANNOTATA.

a Januba, Janua, Janava, Genaba, Genava & potißimum Geneva, urbs Allobrogum Episcopalis, ubi rapido cursu Rhodanus e laculeman profluit.

b Inter Isaacum Episcopum, qui sedit anno 440; & Maximum, qui præfuit anno 515, maximus apparet hiatus Sedis vacantis: quando potuit Episcopatus Florentino oblatus fuisse a S. Sigismundo, ad fidem orthodoxam converso.

c Circa annum 513.

d Circa annum 545.

e Gregorius erat Arvernus, & habebat patruum S. Gallum Episcopum Arvernorum, ad quem venisse, potuit S. Nicetius, qui erat avunculus Armentariæ, matris Gregorii.

CAPUT II.
Vita in Episcopatu. Obitus, testamentum, casula.

[6] Denique ægrotante a Sacerdote Lugdunensi Antistite in urbe Parisiaca, cum a b Childeberto seniore magno amore diligeretur, [Commendatus Childeberto Regi a Sacerdote Ep. Lugdunensi,] voluit Rex usque ad ejus lectulum proficisci ac visitare infirmum. Cui venienti ait Episcopus: Optime nosti, o piissime, quod tibi in omnibus necessitatibus tuis fideliter servierim, ac quæcumque injunxisti, devote impleverim. Nunc precor, ut quia tempus resolutionis meæ adest, non dimittas me ab hoc mundo cum dolore discedere, sed unam petitionem, quam supplico, libenter indulgeas. Et ille, Pete, inquit, nam quod volueris obtinebis. Rogo, ait, ut Nicetius Presbyter nepos meus, Ecclesiæ Lugdunensi substituatur Episcopus. Est enim, ut mei testimonii verba proferunt, amator castimoniæ, dilectorque ecclesiarum, & in eleemosynis valde devotus, & quæcunque servos Dei decent & operibus gerit & moribus. [ipse huic nepos substituitur:] Respondit Rex: Fiat voluntas Dei. Et sic pleno Regis & populi suffragio, Episcopus Lugdunensis ordinatus fuit, præcipuus concordiæ ac pacis amator: qui si læsus fuisset ab aliquo, statim aut remittebat per se, aut per alium insinuabat veniam deprecari.

[7] Nam vidi ego quodam tempore Basilium Presbyterum missum ab eo ad Armentarium Comitem, qui Lugdunensem urbem his diebus potestate judiciaria gubernabat, dixitque, ad eum: Pontifex noster causæ huic, quæ denuo c impetitur, dato judicio terminum fecit: ideoque commonet ne eam iterare præsumas. Qui furore succensus, respondit Presbytero: Vade, & dic ei: Quia multæ sunt causæ in meo conspectu d positæ, quæ alterius judicio finiendæ erunt. [Verba inutilia aut procacia non patitur.] Regressus Presbyter, quæ audivit, simpliciter exposuit: Sanctus vero Nicetius commotus contra eum, ait; Vere inquam, quia eulogias de manu mea non accipies, pro eo quod verba, quæ furor exegit, meis auribus intulisti. Erat autem convivio recumbens? ad cujus & ego lævam, cum adhuc Diaconatus fungerer officio, propinquus accubueram: dixitque mihi secretius: Loquere Presbyteris, ut deprecentur pro eo. Cumque locutus fuissem, non intelligentes voluntatem Sancti, silebant. Quod ille cernens: Tu, inquit, surge, & deprecare pro eo. At ego cum trepidatione consurgens, osculatus sum sancta ejus genua, orans eum pro Presbytero. Qui indulgens, atque eulogias porrigens, ait: Rogo, dilectissimi fratres, ut verba inutilia, quæ ignave mussitantur, aures meas non verberent: quia non est dignum, ut homines rationabiles irrationabilium hominum procacia verba suscipiant. Hoc tantum vos studere oportet, ut illi, qui contra Ecclesiæ utilitatem quædam machinari cupiunt, vestris propositionibus confundantur: irrationabilia enim, non solum non admirari, sed nec audire desidero. O beatum virum, qui omni intentione vitare cupiebat scandalum! Audiant autem hæc illi, qui si offensi fuerint, ignoscere nolunt: sed totam pro sua ultione convocantes urbem, etiam testes adhibere non metuunt, qui vocibus nefariis dicant: Hæc & hæc audivimus de te hunc loquentem: & ita fit, ut pauperes Christi talibus accusationibus, misericordia postposita, opprimantur.

[8] Quodam autem mane cum surrexisset ad matutinas S. Nicetius, expectatis duabus Antiphonis ingressus est sacrarium. [Diaconum a dæmone obsessum liberat:] Ubi dum resideret, Diaconus responsorium psalmum canere cœpit, & ille commotus, ait: Sileat, sileat, nec præsumat canere justitiæ inimicus. Et dicto citius oppilato ore siluit: quem jussit vocari ad se Sanctus, & ait: Nonne præceperam tibi, ne ingredereris ecclesiam Dei? & cur ausu temerario ingredi præsumpsisti? aut cur vocem in canticis Dominicis es ausus emittere? Stupentibus autem omnibus qui aderant, & nihil mali de Diacono noverant, exclamavit dæmonium, & se torqueri a Sancto immensis cruciatibus confitetur: ipse enim præsumpserat in ecclesia canere; cujus vocem, ignorantibus populis, Sanctus agnovit, & ipsum verbis acerrimis execratus est. Tunc impositis Sanctus Diacono manibus, ejecto dæmone, personam restituit integræ menti.

[9] [ad mortui feretrum illuminatur cæcus,] His, & aliis signis declaratus in populis, vicesimo secundo Episcopatus sui anno, e ætate sexagenaria, migravit ad Christum. Qui dum ferretur ad sepeliendum, f cæcus quidam se sub feretrum flagitavit adduci: statimque eo ingresso, vultus diu lumine viduatus, reseratis oculis adornatur: nec distulit divina pietas beatos artus glorificare signis, cujus beatam animam cum choris Angelicis suscipiebat in astris.

[10] Post dies autem quos lex Romana sancivit ut defuncti cujuspiam voluntas publice legatur, hujus Antistitis testamentum in foro delatum, turbis circumstantibus a Judice reseratum recitatumque est. Presbyter vero basilicæ, tumens felle, quod nihil loco, in quo sepultus fuerat, reliquisset, ait: Aiebant semper plerique, stolidum fuisse Nicetium: nunc ad liquidum verum esse patet, cum nihil basilicæ, [obganniens testamento ejus castigatur,] in qua tumulatus est, delegavit. Sequenti autem nocte Sanctus apparuit Presbytero cum duobus Episcopis, id est, g Justo atque Eucherio, in veste fulgenti, dicens ad eos: Hic Presbyter, sanctissimi Fratres, blasphemiis me obruit, quia nihil facultatis scripserim templo huic quo requiesco, & nescit, quia quidquid pretiosius habui, ibidem reliqui, id est, glebam corporis mei. At illi dixerunt: Injuste facit, detrahens servo Dei. Conversusque Sanctus ad Presbyterum, pugnis palmisque guttur ejus illisit, dicens: Peccator conterende, desine stulte loqui. Expergefactus autem Presbyter, tumefactis faucibus, ita doloribus coarctatur, ut ipsas quoque salivas oris vix cum labore maximo posset deglutire. Vnde factum est, vt per dies quadraginta lectulo decubans, graviter cruciaretur. Sed invocato Confessoris nomine, sanitati redditus, nunquam ausus est ea verba, quæ prius præsumpserat, garrulare.

[11] Et quia novimus Priscum Episcopum, huic Sancto semper fuisse adversum, [& Diaconus ejusdem casula abutens.] Diacono cuidam hujus casulam tribuit. Erat autem gravis, eo quod & ipse vir Dei robusto fuisset corpore. Cappa autem hujus indumenti ita dilatata erat atque consuta, ut solent in illis candidis fieri, quæ per Paschalia festa Sacerdotum humeris imponuntur. Ibatque Diaconus cum hoc vestimento discurrens, ac parvipendens de cujus usibus remansisset: hoc habens in lectulo, hoc utens in foro, de cujus fimbriis, si credulitas certa fuisset, reddi potuit salus infirmis. Cui ait quidam: O Diacone, si scires virtutem Dei, & quis fuit cujus vestimento uteris, cautius cum eo viveres. Cui ille: Vere, inquit, dico tibi, quia & hac casula tergo utor, & de cappa ejus, parte prolixiore decisa, tegumen pedum aptabo. Fecit illico miser, quæ pollicitus est, suscepturus protinus divini judicii ultionem. Verum ubi deciso cucullo, aptatis pedulibus pedes operuit, extemplo arreptus a dæmone, ruit in pavimentum. Erat autem solus in domo, nec erat qui succurreret misero: cumque spumas cruentas ore proiiceret, extensis ad focum pedibus, pedes cum pedulibus ignis pariter devoravit. Hactenus de ultionibus.

ANNOTATA.

a S. Sacerdos mortuus est anno 550, die 12 Septembris quo colitur.

b Childebertus Chlodovei I filius, Rex Parisiorum, vixit usque ad annum 558.

c Ita MS. nostrum, aliis movetur.

d Aliis, arbitrio.

e Anno 573, 2 Aprilis, cujus successor Priscus eodem anno interfuit Parisiensi Concilio 4, XI Septembris.

f Hæc historia supra in priore relatione pluribus narratur.

g Ex his Justus colitur 2 Septembris & Eucherius 16 Novembris, ambo Episcopi Lugdunenses, prior seculo 4, alter seculo 5.

CAPUT III.
Varia post mortem patrata miracula.

[12] [Floribus e sepulchro S. Nicetii acceptis.] Aigulphus quoque Diaconus noster, Roma veniens, beata nobis Sanctorum pignora deferebat. Hic causa tantum orationis, locum quo Sanctus quiescit adivit: ingressusque ædem, dum diversorum miraculorum opus illustre perpendit, vidit immensum catervatim populum ad ejus sepulcrum, velut felicium examina apum ad consuetum alveare, confluere: & alios, Presbytero qui aderat ministrante, particulas ceræ pro benedictione sumere, alios parumper pulveris, nonnullos disruptas ab opertorio ejus fimbrias capere & abire, ferentes in disparibus causis unam gratiam sanitatis. Hæc ille cernens, fide compunctus & lacrymans, ait: Si marinorum me moles fluctuum sulcare mei Sacerdotis devotio fecit, ut lustratis Romanorum Martyrum sepulcris aliquid de eisdem pignoris deferre deberem; cur non Gallicani mei. Confessoris pignora capiam, per quæ mihi meisque salus integra reparetur? Et statim accedens, quasdam de herbulis, quas devotio populi sacrum jecit in tumulum, [curantur febres:] manu linteo operta, Sacerdote porrigente, suscepit, repositasque diligenter domum detulit. Itaque statim fidem hominis miraculorum actio comprobavit. Nam discerptis de his particulis, & frigoriticis cum aquæ potu porrectis, protinus cum haustu salutem invexit: sed & multis deinceps. Quando autem hæc nobis retulit, jam quatuor exinde sanos factos ab hac infirmitate narravit.

[13] Joannes autem Presbyter noster, dum ab urbe Massiliensi cum commercio negotiationis suæ rediret, ad hujus Sancti sepulchrum in oratione prosternitur: [multa ad illud miracula fiunt:] de qua consurgens, aspicit confractas compedes, disruptasque catenas, quæ culpabilium vel adstrinxerant colla vel suras attriverant: & admiratus est. Sed contemplatio non fuit miraculis vacua. Nam rediens ad nos Presbyter, asserebat cum sacramento, tres coram se ibi cæcos fuisse lumini redditos, ac domum rediisse salvatos. Apud Genabensem quoque Galliarum urbem, dum ejus Reliquiæ cum honore psallentii portarentur, tantam ibi Dominus gratiam præstare dignatus est, ut suppliciter adorantes, & cæci visum & claudi reciperent gressum: nec dubitare poterat quispiam præsentem esse Confessorem, cum videbant talia infirmis remediorum munera ministrari.

[14] Seditione etiam in quodam loco exorta, cum vulgo sæviente, volantibus saxis ac facibus, furor arma non mediocriter ministraret; unus elevato ensis acumine, cum assultu gravi virum perculit. Post dies autem paucos, inventus iste ab interempti germano, simili exitu trucidatur. Quod cum Judex loci illius comperisset, vinctum virum in carcerem trudi præcipit, dicens: Dignus est morte hic scelestus occumbere, qui voluntatis propriæ arbitrio, nec expectato Judice, ausus est temere mortem fratris ulcisci. In qua dum teneretur custodia, & multorum Sanctorum nominibus invocatis misericordiam precaretur; quasi ad Sanctum Dei conversus ait: Audivi de te, Niceti, quod sis potens in opere misericordiæ, ac pius in compeditorum flentium absolutione: [captivus catenis ultro solutis liberatur:] deprecor nunc, ut me illa supereminenti pierate visitare digneris, qua in reliquorum absolutione vinctorum sæpius claruisti. Post paululum vero obdormienti apparuit illi vir beatus, dicens: Quis es tu, qui nomen Nicetii invocas? aut unde nosti quis fuerit, quod eum obsecrare non desinis? At ille causam delicti ex ordine reserans, adjecit: Miserere, quæso, mihi, si tues vir Dei, quem invoco. Cui Sanctus ait: Surge in nomine Christi, & ambula liber: a nullo enim comprehenderis. At ille in hac expergefactus voce; se absolutum, catenis comminutis, confractaque trabe, miratur: nec moratus, nemine retinente, usque ad ejus sepulchrum perrexit intrepidus. Tunc a Judice, noxialis culpæ damnatione concessa, laxatus abscessit ad propria.

[15] [ad ejus lectum miraculis clarum] Gratum est illud addi miraculis, quod accensis ad lectum ejus fecerit cicindulis, quia ingentia sunt, quæ in cælis habitans, operatur in terris. Igitur lectulus, quo Sanctus quiescere erat solitus, sæpius miraculis adornatur illustribus. Qui grandi studio ab a Ætherio nunc Episcopo fabricatus, [lucerna absque oleo ardet 40 diebus.] devotissime adoratur: nec immerito, cum frigoritici sæpius sub eo siti, compresso vapore ac frigore, salventur, ceterique infirmi ibidem projecti, protinus subleventur: palla etenim speciosa tegitur, lychnique in ea jugiter accenduntur. Unus igitur ex his, per quadraginta dies totidemque noctes (ut ipse ædituus asseruit) absque ullius fomenti adjutorio perduravit splendens; in quo nec papyrus addita, nec gutta olei est stillantis adjecta: sed ipsa, qua primum statutus est, compositione permansit, cum lucepræclara.

[16] [alia per Reliquias miracula.] Hujus Sancti Reliquias b Gollomagnus Tricassinorum Pontifex devotus expetiit, quæ cum psallentio deducerentur, & cæcorum oculi illuminati sunt earum virtute, & aliorum morborum genera meruerunt accipere medicinam. c

[17] Ad nos quoque facietergium, dependentibus villis intextum, quod Sanctus super caput in die obitus sui habuit, est perlatum. Quod nos tamquam munus cæleste suscepimus. Factum est autem, ut post dies plurimos ad benedicendam ecclesiam in parochia Paternacensi urbis Turonicæ invitaremur. Accessi, fateor: sacravi altare, decerpsi fila de linteo, locavi in templo: dictisque Missis & facta oratione, discessi. Paucis deinde diebus interpositis, advenit ad nos ille qui invitaverat, dicens: Gaude in nomine Domini, Sacerdos Dei, de virtute B. Nicetij Antistitis: nam noveris, [illuminatur cæcus,] quia ostendit miraculum in ecclesia, quam sacrasti. Cæcus enim erat in pago nostro, diuturna cæcitatis & caliginis oculorum nocte detentus: cui apparuit vir quidam per visum noctis, dicens: Si vis sanus fieri, prosternere in orationem coram basilicæ S. Nicetij altari, & recipies visum: quod cum fecisset, disruptis tenebris, lumen ei virtus divina patefecit. Posui, fateor, de his pignoribus & in aliis basilicarum altaribus, in quibus & energumeni Sanctum confitentur, & fidelis oratio sæpius promeretur effectum

[18] Fronimii d igitur Agathensis Episcopi famulus, epileptici morbi accessu fatigabatur, ita ut plerumque cadens ac spumans, linguam suis propriis dentibus laceraret: & cum ei a medicis plurima fierent, [sanatur. epilepticus.] accidebat ut paucis mensibus interpositis, non tangeretur a morbo: sed iterum in recidivum cruciatum ruens, pejus quam prius perferebat. Dominus vero ejus, cum vidisset tantas virtutes ad sepulcrum B. Nicetij fieri, dixit ad eum: Vade, & prosternere coram sepulcro Sancti, orans ut te adjuvare dignetur. Qui cum jussa explesset, sanus regressus est, nec ultra eum attigit morbus. Septimus autem erat ab incolumitate pueri annus, quando eum nobis Episcopus præsentavit.

[19] Quidam vero pauper, vivente Sancto, litteras ab eo elicuit, manu ejus subscriptas, quibus sibi per devotorum domos eleemosynam flagitaret. Post ejus vero obitum adhuc cum ipsa circuiens epistola, [habens epistolam sancti donatur largis eleemosynis.] non pauca ab eleemosynarijs pro Sancti memoria capiebat: desiderium enim erat omnibus, ut quisque viderat subscriptionem Sancti, aliquid præbere egenti. Quod videns quidam Burgundio, non honorans neque venerans Sanctum, observare pauperem cœpit a longe: vidensque eum silvas ingressum, irruit, & abstulit ei sex aureos cum epistola: collisumque calcibus, reliquit exanimem. At ille, inter calces & reliqua verbera, [perjurus ad eamdem punitur.] hanc vocem emisit: Adjuro te per Deum vivum, & virtutem S. Nicetij, ut vel epistolam ejus mihi reddas: quia mihi ultra non erit vita, si eam perdidero. Ille vero ea projecta in terram, abijt: quam pauper colligens, venit ad civitatem. Erat autem ibi eodem tempore Fronimius Episcopus, cujus supra meminimus. Ad quem accedens pauper, illi ait: Ecce homo, qui me graviter cæsum expoliavit, abstulitque sex aureos, quos pro intuitu epistolæ S. Nicetij acceperam. Episcopus autem narravit hæc Comiti. Judex vero vocato Burgundione, percontari cœpit ab eo, quid exinde diceret. Negavit autem coram omnibus dicens: Quia numquam vidi hominem istum, neque res ejus abstuli. Episcopus vero adspiciens epistolam, vidit subscriptionem Sancti: & conversus ad Burgundionem, ait: Ecce in hac epistola subscriptio S. Nicetij tenetur: si es innocens, accede propius, & jura tangens manu scripturam, quam ipse depinxit: credimus enim de virtute illius, quia aut hodie ostendet hoc scelere contaminatum, aut certe permittet abire innoxium. At ille nihil moratus, accedit ad manus Episcopi, qui hanc epistolam extentam tenebat: elevansque manus suas ut juraret, cecidit retrorsum supinus, & clausis oculis spumas ab ore projiciens, quasi mortuus putabatur. Transeunte autem quasi duarum horarum spatio, aperuit oculos suos dicens: Væ mihi, quia peccavi auferendo res pauperis hujus: & statim retulit per ordinem, qualiter injuriam intulerat homini illi. Tunc Episcopus cum Judice cognita culpa, ea tantum quæ abstulerat inopi reddidit, & pro cæde duos insuper solidos addidit: & sic uterque a Judicis conspectu discessit.

ANNOTATA.

a Ætherius, supra memorati Prisci successor, floruit circa annum 590.

b Gallomagnus, Episcopus Trecensis, inter fuit Concilio Parisiensi 4, anno 573 & Matisconensi primo anno 581.

c Addit Camuzatus in Catalogo Episcoporum Trecensium, has Reliquias hodieque custodiri in maximæ amplitudinis delubro, quod in eadem civitate Nicetiano titulo prælustre est: antea autem ædiculam tantum fuisse D. Mauro consecratam, ut a majoribus traditione quadam ad posteros transfusa acceptum est, Ecclesia S. Nicetij parochialis est.

d De Fronimij ordinatione agit idem Gregorius lib. 9. Hist. Eccl. cap. 24. Est autem Agatha urbs Episcopalis Occitaniæ, distans a Narbona 7 Leucis, prope ostia Arauraris fluvij.

CAPUT IV.
Alia miracula.

[20] Quot autem per hunc Sanctum, carcerali ergastulo revincti, [Varii captivi liberantur] absoluti sint; quotue compeditorum catenæ sive compedes sint confractæ, testis est hodie moles illa ferri, quæ in basilica ejus adspicitur, de supradictis suppliciis aggregata. Nuper autem in conspectu a Guntramni Principis b Syagrium Augustudunensem Episcopum ipsi referentem audivi, in una nocte in septem civitatibus carcerarijs apparuisse beatum virum, eosque absolvisse ab ergastulo, & abire liberos permisisse: sed nec Iudices contra eos quidquam agere deinceps ausi sunt. De cujus sepulcro si febricitans, si frigorationes habens ac diversis morbis laborans, quid pulveris sumpserit, ac dilutum acceperit, mox recipit sanitatem. Quod non est dubium præstare eum, qui ait Sanctis suis: Omnia quæcumque petieritis in nomine meo, credite quia accipietis, & venient vobis. [morbicurantur,]

[21] Igitur apud vicum Prisciniacensem urbis Turonicæ, ecclesia dudum constructa absque Sanctorum pignoribus habebatur: cumque incolæ loci plerumque peterent, ut eam quorumpiam Sanctorum cineribus sacraremus, de supradictis Reliquiis sancto altari collocavimus: in qua ecclesia sæpius virtus Domini per beatum manifestatur Antistitem. [Mar. 11.] Nuperrimo autem tempore mulieres quædam vexatæ a dæmonio, ex termino Biturigiæ venientes, [tres dæmoniacæ liberatæ.] tres numero, dum ad basilicam S. Martini deducerentur, hanc ecclesiam sunt ingressæ: igitur collisis in se palmis, dum S. Nicetii faterentur se virtutibus cruciari, projicientes ab ore nescio quid purulentum cum sanguine, ab obsessis spiritibus protinus sunt mundatæ.

[22] Dado, unus ex his pagensibus, cum in hostilitate illa, quæ apud c Convenas est, accessisset, [votum non solvens a Sancto increpatur.] & plerumque in periculis mortis irrueret, vovit, vt si domum reverteretur incolumis, ad memoratam ecclesiā exornandam in honore B. Nicetii aliqua ex his, quæ acquisierat, largiretur. Rediens igitur, duos calices argenteos deferebat; vovitque iterum in itenere, quod hos ecclesiæ conferret, si ad propria sospes accederet. Domum suam igitur accedens, unum tantummodo dedit, alio Sanctum fraudare procuravit, dans coopertorium Sarmaticum, quo altare Dominicum cum oblationibus tegeretur. Apparuit autem illi vir beatus per somnium, dicens: Quousque dubitas, & votum implere dissimulas? Vade, inquit, & calicem alterum, quem vovisti, redde ecclesiæ, ne pereas tu & domus tua. Coopertorium vero, quia rarum est, non ponatur super munera altaris: quia exinde non plene tegitur mysterium Corporis Sanguinisque Dominici. At ille exterritus, nihilque moratus, votum quod voverat velociter adimplevit.

[23] [ad Vigilias venire contemnens,] Hujus hominis frater ad vigilias Dominici Natalis advenit, monuitque Presbyterum, dicens: Vigilemus unanimiter ad ecclesiam Dei, atque exoremus devote B. Nicetij potentiam, ut eo obtinente, hujus anni curriculum cum pace ducamus. Quod Presbyter audiens, gavisus jussit signum ad vigilias commoveri. Quo commoto, adveniente Presbytero cum Clericis & reliquo populo, hic gulæ inhians, moras veniendi innectebat: cumque mitteret sæpius Presbyter ad eum accersendum, respondebat: Paulisper sustinete, & venio. Quid plura? Transactis vigilijs ac data luce, hic, qui prius commonuerat, ad vigilias non accessit. [subita morte punitur.] Presbyter vero impleto officio, commotus contra hominem, ad habitaculum ejus properat, ut quasi eum a communione suspenderet. At ille correptus febre, sicut vino, ita divino exurebatur incendio. Nec mora, viso Presbytero, datis vocibus cum lacrymis, supplicabat sibi pœnitentiam tradi. Cumque eum Presbyter increparet, dicens, Merito a S. Nicetij virtute exureris, ad cujus ecclesiam venire ad vigilias neglexisti: inter sermocinantium colloquia spiritum exhalavit. Facta quoque hora tertia, cum populus ad Missarum solennia conveniret, hic mortuus in ecclesiam est delatus. Quod virtute sancti Antistitis actum nemo ambigere potest. Hæc autem nobis ipse exposuit Presbyter.

[24] Plurima vero de his vel nosipsi experti sumus, vel per fidelium relationem cognovimus quæ indicare longum putavimus. Libello igitur clausuram dabimus, cum unum adhuc admirandum de libro vitæ ejus, quem supra a quodam scriptum præfati sumus, memorabo miraculum; de quo virtus divina procedens, non reliquit inglorium, sed ad comprobandum virtutem dictorum, patefecit esse plurimis gloriosum. Diaconus enim Augustodunensis, gravi oculorum cæcitate turbatus, [cæcus apposito oculis suis libro de Vita S. Nicetij illuminatur.] audivit hæc, quæ glorificator Sanctorum suorum Deus ad Sancti tumulum exercebat, dixitque suis: Si ejus adirem sepulcrum, aut aliquid de sanctis pignoribus sumerem: aut certe si pallium, quo Sancti artus teguntur, mererer attingere, fierem sanus. Cumque hæc & hujusmodi cum suis verba conferret, adstitit repente Clericus quidam dicens: Bene, inquit credis, sed si de eisdem firmare mentem cupis virtutibus, en volumen chartaceum, quod de his habetur scriptum, ut facilius credas ea, quæ ad auditum tuarum aurium pervenerunt. At ille priusquam legi juberet, inspirante divinæ pietatis respectu, ait: Credo quia potens est Deus per famulos suos egregia operari. Et statim posuit volumen super oculossuos. Extemplo autem fugato dolore, disruptaque caligine usum videndi recipere meruit a voluminis virtute: & in tanta claritate positus est, ut ipse propriis oculis legens virtutum gesta cognosceret. Operatur autem hæc unus atque idem Dominus, qui glorificatur in Sanctis suis, ut qui ipsos illustribus miraculis editis efficiat gloriosos. Ipsi gloria & imperium in secula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a S. Gunthramnus & ipse filius Chlotharij I, in divisione factus Rex Burgundionum, vixit usque ad annum 593 & diem 28 Martij, quo ejus Acta illustravimus.

b Colitur S. Syagrius 27 Augusti. Præfuit ab anno circiter 567 usque ad initium sequentis seculi.

c Anno S. Gunthramni 24, Christi 585, urbs convenarum, quod Gundobaldum suscepisset, exusta & destructa fuit, & ex ruinis oppidum S. Bertrandi extructum fuit, ut latius ad hujus Vitam 15 Octobris dicendum erit. Est urbs Convenarum, vulgo Comminges, sita ad radices montium Pyrenæorum & fontes Garumnæ fluvij.

VITA ANTIQVIOR
ex MS. Iurensi eruta a Petro Francisco Chiffletio S. I.

Nicetius, Episcopus Lugdunensis, in Gallia (S.)

BHL Number: 6088

EX MS.

[1] Quotiens Sanctorum gesta virorum, lectionis relatio manifesta commemorat, & illis, [Prologus.] quorum solennitatem conventus expetierit populorum, debitus honor persolvitur, & audientium devotio ad benefaciendi studium provocatur.

[2] [S. Nicetius annuo festo honoratur] Sanctus itaque Nicetius Lugdunensis urbis Episcopus, cujus depositionis festivitatem annis singulis amor populi fideli devotione concelebrat, ab infātia religionis cultum non minus servavit in sensu, quam suscepit in habitu: in quo juxta quod amore virtutis augmentum ætas temporibus ampliata præstitit, ita magis sanctitatis præmium Deus auctor infudit. Quem vir beatissimus a Agricola, Cabilonensis urbis Episcopus, ad Presbyterij provexit officium. Cujus fama dum certatim bonis operibus exornata cresceret, [a S. Agricola Cabilone ordinatus Sacerdos,] & Sacerdotalis in illo dignitas meritorum splendore floreret, a sancto ac venerabili Lugdunensi Pontifice, nomine vel opere Sacerdote, ad Pastoralem gradum dignoscitur fuisse præelectus: ut cum ille impleto vitæ termino transitum acciperet, successor ejus esse deberet. Quod dispositione divina succedente tempore universæ plebis consensus libenter expetiit, & benevolentia b Principis nutu divino cum gratulatione concessit. Qui dum in omnibus se imperio Regis divini committeret, [constituitur Episcopus.] dignitatem ipsam nec ausus est latebris effugere, nec præmiis voluit comparare. In qua constitutus, & serpentis astutiam tenuit & columbæ simplicitatem implevit.

[3] Quotiescumque vero honestæ conversationis homines ad civitatem ejus venerunt, [peregrinos excipit,] mansiones illis in vicinitate cubiculi sui studiosa solicitudine præparari præcepit: ad quos, omnibus officiis recedentibus, secretius nocturnis horis accedens, [pedes lavat:] pedes eorum fideli famulatu diligenter lavare studuit, ut Apostolica præcepta compleret, nec de minoribus rebus negligens existeret, cui majora posse complere gratia divina præstiterat, quæ suis operibus jugiter ostendebat. Nocturni vel diurni temporis cursus, [Ecclesiastico officio interest die noctuque:] quos in divinis Officiis institutio vetusta sacræ religionis fixis terminis certa lege constituit, ita jugi semper psallendi studio geminavit, ut numquam de ore vel de corde suo meditatio divinæ legis abesset: & si forsitan dum munia ipsa persolveret, pro occurrentium assiduitate, vel occupatione oborta [aliquis] supervenit; sic velut a superfluo, responsum, unde appellatus est reddidit, ut intrinsecus quod agebat officium perageret. Unde interdum a quibuscumque ignorantibus putabatur esse sensu tepidus, qui spiritali manebat fervore succensus. Sic etiam indubitanter atque ambienter consurgere jugiter ad Matutinos studuit, ut exordia ipsius Officii semper ipse cœpisset. Ita eleemosynam, promptissima voluntate ditissimus, hilari est collatione largitus; ut quidquid pauperibus contulit, hoc se acquirere iudicasset. Quotiens æstatis tempore contigit desperatio fructuum per siccitatis adventum, [eleemosynas distribuit.] cum tanta compunctione unanimiter favente populo celebrare Litanias studuit, [indictis litaniis pluviam impetrat:] ut illico ubertas pluviæ succurrisset.

[4] Cum vero hiemis tempore, memoratus Sanctus Antistes commendata sibi item sanctæ Ecclesiæ prædia in partibus Provinciæ visitaturus accederet; eū in villa cujusdam illustris viri, Flavii nomine, tunc ad temporis mansionē Alacarnum, sole jam in vesperam declinante, ut opportunitas contulerat advenire, ibique noctis silentium quiescendo resumere, contigit. Qui cum post divinæ orationis refectionem, vespertinum sacrificiū peregisset; allatus est ante pedes ipsius puer quidā, [puerum energumenum] a parentibus ligatus præ nimio furore in cathedra, dæmonium habens: cujus famā per sanctissimos viros Cataphronium & Eustasium Presbyteros comperimus, [oratione, oleo sacro & signo Crucis liberat:] ut dicerent se vidisse tanto inibi memoratū puerum fræno dȩmonum coarctatum, ita actum fuisse, ut cervice penitus cum collo retorta, dorsique spinæ miserandi, facie simul tristis, acclinus hæreret. Quem sanctus vir cum ante sua genua cum nimio lamento parentum projectum cerneret, & oratione solita intra sacri oratorij septa peracta, benedictoque olei sancti liquore signo Crucis cum invocato Christi nomine perunxisset, illico dæmonem ab obsesso corpore effugavit, membrisque debilibus in sua compage reformatis, ad remeandum domum parentibus reddidit sanum. Qui etiam post temporum intervalla, de salute sibi collata cum suis congratulans, Musturnaco, in agro sanctæ Ecclesiæ Lugdunensis, ad B. Nicetium devotus, cum propinquis revertens ad medicum jam curatus, Christo grates sanctoque simul Pontifici retulerunt.

[5] Postquam vero transitum vir meritis dignum accepit, insidiante adversario humani generis contigit, ut maximam partem Lugdunensis civitatis, consurgentibus flammis, gravissimus incendii ignis exureret. [A morte 2 cæcas sanat:] Ubi dum undique præcipitantes populorum cunei instanter confluerent, vox subito præclara personans, concurrentis vulgi aures implevit, dicens, S. Nicetium in Ecclesiæ domum corporaliter advenisse, & duabus cæcis fæminis restaurato lumine salutem pristinam contulisse. Tunc illico vires populi fonus ille restituit, qui adventum sepulti Antistitis nuntiavit. Nec mirum est quod beatus athleta spiritali studuit virtute defendere, ubi corporaliter visus fuerit habitasse: nec sanctificatio exinde ab eodem indulta discesserat, ubi etiam post exitum habitabat.

[6] [pulvis sepulcri tempestates sedat:] Quidam igitur fidei ardore succensus, pulverem ab ejus tumulo pro quibuscumque remediis ad præsidium suum reverenter collectum portavit: quem quoties objectione fideli, adveniente impetu tempestatis ostendit, grandinis rigor in aquam resolvitur, & duritia lapidum in liquorem laticis commutatur. Aliquis item decem solidos a quodam creditore absque cunctatione, fiducia caritatis interveniente, susceperat: quos cum perfidiæ vellet causa negare, [pejeraturus ad ejus sepulcrum fit cæcus,] ad sepulcrum beatissimi Antistitis, quod eos non suscepisset, pejerare disposuit. Ubi statim omnium membrorum vigore deceptus, sicut corde cæcus venerat, ita oculis cæcatus stabat. Tunc infelix, pœnitentia sera confusus, quæ mutuaverat cœpit offerre, orationem cum lacrymis fundens ut visum reciperet. Ille vero sacratissimus Pastor; [& poenitens sanatur:] qui meritis & pietate vivebat, cum reliquo robore corporis, visum reddidit deprecanti; & sicut pro justitia corripuit perfidum, ita pro misericordia exaudivit afflictum.

[7] Quidam similiter vesani spiritus infestatione repletus, ad sepulcrum ejus vix tandem sub custodia grandi pervenit: ubi dum tanti furoris fuisset vexatione bacchatus, spiritum visus est amisisse. Cui cum sepulturæ locus pararetur, [oleo lampadis mortuus habitus reviviscit:] eo quod nocte & die, universo calore spiritus deceptus jaceret, letifero sopore compressus exanimis; nutu divino cuidam de observantibus ad memoriam rediit, ut per frontem ejus, os vel aures de oleo cicindelis, qui ad memoriam erant beati Pontificis, fideliter Crucis signacula faceret: censens quod qui virtutes reliquas operari consueverat, forsitan & mortuum suscitaret. Tum paulatim consignatus, occulto mysterio reviviscens, confestim Christo propitiante surrexit.

[8] Quodam quoque tempore septem rei, in cæco carcere constituti, [liberantur 8 incarcerati.] non minus constricti vinculis ferreis quam afflicti, apud Viennam urbem per diuturnam custodiam tenebantur: ex quibus unus in visione S. Nicetium videre promeruit, quasi quod argumenta, quibus constringebantur adstricti, cum suo baculo tetigisset: statimque vigor est ferri confractus, & obserata ostia patuerunt. Qui ecclesiam illico petierunt libere, Sancti intercessionibus liberati. Sed in basilica, qua ejus corpus sacratissimum fidelium devotione veneratur, quidam culpa noxius, publicæ præceptionis imperio, cum alio, ferreis est nexibus obligatus: sed cum ad sepulcrum ejus impeditis gressibus advenissent, [alij ferreis circulis constricti:] ligaminum fracta compago crepuit, & reos publicos occulta virtus absolvit quod reliquis vicibus simili est mysterio operatus. Qui licet antequam de hoc mundo ad cælestia regna migravit, plurimas virtutes exercuerit, (unde jam aliquas nos constitit prædixisse) etiam latenter dæmonia ab obsessis corporibus effugavit. Sed postquam vir sanctus ab hujus seculi luce migravit, tunc se potius virtute addita esse viventem ostendit; dum jugiter atque indesinenter, populo teste, [varia patrantur miracula:] claudis gressum, cæcis visum, dæmoniacis remedium, attractis vigorem integrum, omnibusque ægrotantibus sanitatis remedium confert, quos ad sepulcrum ejus integritas fidei certa perducit.

[9] Unde diversa ejus præconia multiplici poterant relatione narrari, nisi quod minime necesse est, ut multifaria sermonum dictio per singula disserat, quod ejus semper operatio spiritualibus mysterijs manifestat: & quantum deinceps cursus temporum volvitur, tanto amplius multiplicatis operibus ejus virtus augetur. Cujus sanctissima obtinere possit oratio, [Ætherius Episcopus curat vitam scribi] ut sicut hanc urbem munivit præsidio sui corporis, ita salutem animarum & corporum conferat universis: & pro beatissimo Antistite Ætherio suis precibus intercedat: qui sancto laboravit studio, qualiter vita ejus, quæ etiam post obitum florebat assiduitate operis, panderetur officio lectionis. Sed non immerito ejus memoriam dilectionis studio solenniter excolit, [ex ejus prædictione] qui illum sibi successorem esse c secundo loco prædixit, dum de ejus conversatione gauderet: quem illico post ejus transitum devotio populi Lugdunensis ad ipsius Pontificii gradum ambienter expetiit: Sed quod tunc præscia dispositio Principis denegavit, successore defuncto indulgere non destitit: ac sic quod sacri Antistitis sermo, dum maneret in corpore, prodidit; [secundus post eum Episcopus.] hoc clementissimi Regis cordi Deus auctor infudit: quo etiam obtinente factum est, ut qui fuit hactenus Pater patriæ, nunc esset Ecclesiæ. Pro qua re orandus Deus est; ut cujus venerantes patrocinium, unanimi devotione solennitatem ambienter excolimus; ejus semper intercessionibus adjuvemur, & congruis muniamur auxiliis, acsi doceri non meremur exemplis, regnante Domino nostro Iesu Christo, cum Patre & Spiritu sancto, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Agricola mortuus est anno 580 die 17 Martij, successor S. Silvestri qui interfuerat Concilio Epaonensi anno 517, & S. Agricola varijs Conciliis ab anno 538, uti ad ejus Vitam deduximus.

b Anno 550 sub Childeberto Rege, ut supra dictum.

c Inter utrumque sedit Priscus, qui anno 585 Matisconensi 2 Synodo præfuit, cui sequentibus annis succeßit Ætherius, qui anno 589 subscripsit rescripto Episcoporum apud Greg. Turon. lib. 9. Histor. cap. 41.

DE S. TITO THAVMATVRGO,
Presbytero Hegumeno apud Græcos.

SUB ICONOMACHIS

[Commentarius]

Vitus Thaumaturgus, Presbyter Hegumenus, apud Græcos (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Præ reliquis Sanctis, quos apud Græcos in honore & veneratione hoc 11 die fuisse ostendimus, maxime eminet sanctißimus Pater & Hegumenus Titus, ob plurima quibus claruit miracula Thaumaturgus appellatus: [Cultus sacer.] cui uni totum officium Ecclesiasticum dicatum est in Magnis Menæis & Anthologio Græcorum, & consequenter primus locus aßignatur non in iis solum & apud Maximum Cytheræum, sed etiam in Synaxario Claromontano Societatis Iesu, & in MSS. Menæis Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ signatis littera O & numero 148, Divionensibus Petri Francisci Chifletii, & paßim alijs cum Menologio Cardinalis Sirleti, & in MS. Menologio Arabo-Ægypptiaco in collegio Maconitarum Romæ adservato. Imo hujus unius memoria celebratur in relato Anthologio & Typico Græco a Genebrardo Latine edito, in Menologio Christophori Mitylenæi cum Græco Horologio Venetijs excuso atque in Ephemeride metrica: item Kalendario Ruthenico ab Antonio Possevino in Apparatu sacro tomo 2 pag. 366 inserto, & alio Kalendario Moscovitico Amstelodami apud V. CL. Laurentium Vander Hem asservato, in cujus tabulis conspicitur ipse Hegumenus sive Archimandrita quasi in habitu Episcopali expressus; demum in Menologio Græco, quod Florentiæ in bibliotheca Patrum Ordinis Prædicatorum reperimus, ubi ipsæ Odæ per quinque solia continebantur. Sed deerat elogium Vitæ, quod præponimus ex Menæis excusis. Et est hujusmodi.

[2] IV Nonas Julij, memoria sancti Patris nostri Titi. Beatus ac Sanctus Pater noster Titus, [Elogium ex Menæis.] cum a puero Christum diligeret, abiit in cœnobiū, & rebus mundanis renuntiavit ac valedixit. Tantopere autem, seipsum subjiciens, inhumilitate & obedientia profecit: ut non solum religiosam Fratrum societatem, sed omnes omnino homines animi sui demissione superaret. Proinde ovium Christi religiosarum Pastor creatus, tantam erga omnes mansuetudinem, dilectionem & benevolum affectum exhibuit, ut nullus alius ex viris ejusmodi ostendisse videatur. Tam sancte vero atque innocenter a teneris pueritiæ annis & in anima & in corpore conversatus vixit, ut Angelus Dei videretur. Itaque miraculis eximiis patratis Thaumaturgus habitus, ad Dominum migravit; suæque virtutis & religiosæ vitæ imagines vivas & spirantes statuas, reliquit suos discipulos sociosque severioris disciplinæ. [& officio Ecclesiastico.] Hæc ibi: quibus subjungimus encomia in Officio Græcorum Ecclesiastico recitari solita, quæ in principio cujusque officij tria de Sancto inveniuntur, vocanturque Στιχάρια ὅμοια, Versiculi similes, & sunt hujusmodi.

I.

[3] Tite, Pater noster, in Deo prudens, Crucem tuam sustulisti, [Versiculi,] Christum secutus, dum generoso animo omnes passiones subegisti. Gratiā ideo a Deo accepisti sanandi passiones omnium ad te accurrentium, morbos sistendi ac dæmones expellendi. Quare memoriam tuam festiva cum magnificentia celebramus.

II.

Tite beatissime Pater noster, exercitatione sacræ disciplinæ expurgatus, atque in mente divinis communicationibus illustratus, adstipulante Spiritu divino, sacrum Sacerdotii ordinem digne suscepisti, atque ita instar Angeli alicujus Deo Creatori tuo in terra optimum sacrificium obtulisti.

III.

Sancte Tite, a Deo illustratus, veræ fidei lumine animam splendere fecisti, & nebulam tenebrosæ hæreseos sustulisti: & exurgens ut lucidissimum astrum omnes mundi partes miraculis & signis ubique evidentibus illuminas. Unde & nos omnes in fide confortati laudamus te & glorificamus.

[4] [Odæ] Sequitur Canon de Sancto per consuetas Odas distributus; in quarum numerum non venit Ode secunda; ut quæ non solet esse de Sancto, sed aliunde petenda paßim omittitur in Menæis, singulæ autem Odæ constant Strophis quatuor aut tribus, præter Theotocion seu Stropham de Deipara, quæ singulis Odis additur, ultra numerum litterarum hac Acrostichi expressarum,

τῶν μοναςῶν ςύλος ὑμνείσθω Τῖτος.

quod totidem litteris sic Latine expresseris:

Laudandus monachorum columna Titus.

Ipsum Canonem simili ratione Latinum juvat exhibere.

I.

Lubricæ carnis affectibus totum immersum, consumptumque
deliciis, salva me precibus tuis,
Tite, impassibilitatis thesaurus cum sis.
Ab utero matris Deo oblatus, divina Spiritus electione,
Deiparæ, virum numquam expertæ, Sacerdos
& famulus es nuncupatus.
Vt qui continentiæ dulcedinem suxeras, respuisti
passionum amaritudinem: quare super mel &
favum recreas, Pater, animas nostras.
Discipulum veluti novum Pauli, te laudamus, Tite,
qui illius veteris [Titi] æmulator zelosus, in certaminibus
apparuisti; & cum eo suscipis coronam,
o Beate.

III.

Asceticis aromatibus compositū sanctificationis unguentum
fuisti, o Sancte, in odorem Dei nostri.
Numquam non habens continentiam pro armatura,
& orationem pro clypeo, o Beate, tenebrarum
principes triumphans confudisti.
Divini spiritus legem sapienter opponens, extinxisti
legem carnis, & Domino legitime deservisti.
Vniversas cogitationes & desideria ad Christi amorem
applicuisti, Sancte, terrenis contemptis.

IV.

Sagitta exercitationis evertisti dæmonum tabenaculum,
o Beate, & omnem peccati saniem
abstersisti.
Mentem amore puritatis sauciatam habens, ardenterque
secutus Christum, o ter Beate, in gloriæ
thalamum intravisti.
Omnes te honorantes pascis per tuam continentiam,
qua germinasti velut pratum suavissime
olens, & sicut animatus paradisus virtutum.
Nos omnes dicimus te beatum, quem legislatorem
habemus exercitationis & sinceræ mansuetudinis
imaginem, tamquam verum Moysen atque
Davidem.

V.

Agonum tuorum rore, o Tite beatissime, extinguēs
omnem passionem, igne caritatis & fidei luculenter
accendisti lampadem continentiæ, impassibilitatis
splendor & diei filius merito nuncupatus.
Cælesti agricultura, Pater, enutrivisti botrum fidei,
& torculari eum subjiciens, atque labore exercitationis
exprimens, implevisti calicem spiritualem
temperantiæ, tuique gregis corda exhilaras.
Hostiu infernorū insultus & verbera generose sustinens,
o Beate, columnā fortitudinis te præbuisti;
confirma etiam gregem tuum, divino scipione
pascens eum, super aquas & pascua continentiæ.

VI.

Obscuram caliginem & nebulas passionum dissipans,
orientalem lucem in tuis semitis extulisti,
o Sancte, per multiplices illos labores atque certamina,
fidei causa exantlata.
Relinquens mundum & omnia quæ ad mundi principem
pertinent, amore exercitationis totus inhæsisti
Deo; ab eoque susceptus, supermundani
regni consecutus es requiem.
Vere domus Dei nostri apparuisti, in anima tua
colligens dividum thesaurum caritatis, orationem
inconfusibilem, intemeratam sanctimoniam, continuamque
vigilantiam.
Materiæ inferioris vilitatem sapienter transgrediens,
immaterialis orationis alas tuæ aptavisti animæ;
& supernæ quietis heres effectus es, per vitæ tuæ
finem.

VII.

Continentiæ flumen nobis esse videris, Pater, minime
inquinatum peccatis, passionesque sub mergens
& sordes abstergens ex fide clamantium, Benedictus
est Deus patrum nostrorum.
Omnis materiæ expertibus Angelis additus, o Beatissime,
& cælestis regni claritate indesinenter perfruens,
respice psallentes, Benedictus est Deus
patrum nostrorum.
Laudabiliter perstitisti in confessione fidei: Christum
enim pingens & carne circumscribens, adorabas
& clamabas, Benedictus es Deus patrum
nostrorum.
Vulnera Domini Iesu in tuo corpore ferens, Pater,
me quoque vulneratum jaculo Belial sana
obsecro, tecum clamantem, Benedictus es Deus
patrum nostrorum.

VIII.

Memoriam tui facimus, Tite, per secula; habentes
te vere pro animata columna & simulacro continentiæ,
o Pater.
Nunc gaudet chorea monachorum, & tripudiat populus
sanctorum atque justorum: cum illis enim
promeritam es assecutus coronam.
Augusta virtutum specie refulgens, in thalamo
gloriæ ineffabilis recumbis; Christoque in secula
hymnum concinis.

IX.

Te beatum prædicamus, Pater, quia divinitus obtigisti
infirmis per suas passiones medicus, expulsor
& persecutor pessimorum dæmonum.
In terra mansuetorum fixisti tabernaculum, Pater,
ut qui terram, corruptionis habitaculum, deseruisti;
& cum illis exultas, divina fruens voluptate.
Tuos dum nobis labores proponimus, tamquam
exemplar continentiæ & fidei infallibilem regulam;
jugibus hymnis laudamus Creatorem.
Vere festiva est hodierna dies, nam Titus solitariam
vitam agentium greges convocat ad choream,
& ad communes epulas, atque ad æternæ
vitæ cibum.
Semper virginem Deiparam gloriose honoremus,
o populi: & eam quæ divinitatis ignem suscepit
utero, absque combustione, magnificemus
hymnis.

[5] Hactenus Odæ, quarum extremæ addidimus super numerarium Theotocion, ut quod ultra tricenarium stropharum solitarum numerum abundat in Acrostichide elementum, otiosum non maneat. Canonis Auctor inter octavam & nonam Oden, Hirmum sive Tractum ponens, quo omnes provocantur ad Deum una cum Angelis laudandum, absque ulla mentione Sancti, attribuerat eum primæ litteræ nominis Titus, litteræ scilicet T. Id si interpretando sequi voluissemus, interruptus fuisset Canonis ipsius contextus. Quare, omisso jam dicto Tractu, satius visum est, pro abundanti elemento Theotocion addere, qualia in singularum odarum fine inveniri monuimus. Porro ex Canone jam explicato videmur posse colligere, S. Titum vixisse seculo VIII aut sequenti, quando hæresis Iconoclastarum vigebat, & SS. Theodorus & Nicolaus Studita alijque gloriosi pugiles vixerunt. [Tempus vitæ.] Fuit dicto Nicolao frater Titus, ab illo ad vitam monasticam perductus, uti in hujus Vita ad diem IV Februarij illustrata indicatur num XI. Sed non continuo auderemus affirmare de eo hic agi absque ulteriori fundamento: sufficit indicare nomen Titi eo tempore usitatum fuisse, quo arbitramur, in urbe Constantinopolitana aut ejus vicinia, alicui monasterio S. Titum præfuisse Hegumenum sive Archimandritam.

DE S. FRANCISCO DE PAVLA,
Institutore ordinis Minimorum.

ANNO MDVII.

COMMENTARIVS PRÆVIVS.

Franciscus de Paula, Fundator Ordinis Minimorum (S.)

AUCTORE D. P.

§ I. Antiquissima Acta, unde & quomodo hic prolata.

[1] Parodoxum Sanctißimo Patrum Prædicatorum Ordini, æque novum ac gratum, fuit, legere ad VII diem Martij nostri, quod acturi de Vita & miraculis S. Thomæ Aquinatis, post multos eosque illustres Scriptores, promitteremus selecturos nos prima omnium fundamenta, [De hoc Sancto antiquiora monumenta,] eaque typis necdum vulgatæ. Idem si hoc mense Aprilis faciamus circa S. Franciscum Paulanum, numquid non possumus jure merito sperare, parem nos apud institutæ ab eo Religionis Professores gratiam inituros? Speramus sane: quamvis inter istum de Angelici Doctoris discipulis bene merendi conatum, & hunc laborem, quo Sancti Paulani filijs operam nostram probare nitimur, unum intersit; quod illa de S. Thoma monumenta (quæ minus curiose servata in Ordine, inter deperdita numerabantur) alienis inventa in scrinijs, ad eumdem postliminio reduxerimus: hæc vero de S. Francisco, omnia Archivis ipsorum Patrum Minimorum referamus accepta, [benigne nobis communicata damus.] mediante R. P. Philippo de Mesemacre, anno MDCLXVIII, cum hæc prælo parare inciperemus, Ordinis sui per Flandro-Belgium Provinciali. Hic siquidem minime contentus eo subsidio, quod per se potuit ad hunc tractatum instruendum afferre; etiam apud Reverendißimum Patrem Generalem Ordinis, Fr. Sebastianum Quinguet, Romæ egit, ut encyclicis ad omnes Provinciales litteris mandaret transcribi & transmitti omnia, quæ ad rem factura viderentur. Paruere mandato Provinciales, &, ut quique potuerunt, ita submisere quæ habebant in conventibus sibi subjectis legitime consignata.

[2] Prima, maximeque exoptata nobis, fuere Acta processuum, pro informando Canonizationis in Curia Romana negotio, Cosentiæ, Turonibus, atque in Calabriæ oppidis varijs formatorum: quæ omnia (quoniam ceteris de eodem Sancto Scriptoribus aut unice aut præcipue præluxerunt) hic danda putavimus. [Desideratur Legēda, 6 vel 7 annis post Sancti mortem scripta:] Hisce Actis præponi potuisset Legenda Major B. Francisci de Paula, a R. P. Laurentio Clavensi, Ordinis Minimorum, compilata, intra paucos post sancti viri obitum annos; uti Gubernator & Prætor terræ Reginæ in Calabria totaque ejusdem oppidi Vniversitas testatur, in sua ad Pontificem Leonem X epistola anno MDXVI: postquam scilicet idem Laurentius anno MDXII præsens audivisset juratorum testium depositiones, ut eadem insinuatur epistola. Potuisset inquam illa præponi, non quidem ut fidei & auctoritatis pondere dignior, sed velut ad historiæ formam modumq; ordinatior. Verum in ipsa requirenda oleum atque operam perditū iri, certum facit summa scriptorum Ordinis hoc seculo diligentia, qua cuncta de suo Fundatore scrutati, nullum Legendæ istius repererunt indicium, præterquam in præcitata epistola Reginensium.

[3] Omissa igitur hujus Legendæ in Calabria requirendæ cura, aliam dabimus, simplicitate fortasse majori, [sed habemus factam 4 annis ante a teste plurium oculato,] sed nihil minori fide ante obitū Sancti annis quatuor scriptam in Francia, ab Anonymo Sancti ipsius discipulo, & plerarumque quas commemorat rerum teste oculato, jam inde ab anno MCCCCLX & citius, ut patet ex num. 22. Hic anno MDII exorsus tractatum, complexurum res memorabiles quorumdam bonorum Dei servorum, viventium in magna austeritate, primo loco de Fr. Francisco Paulano ea scripsit sermone Gallico, qua in Latinum fidelißime traduximus. An autem de alijs, ut initio proposuerat, scripserit aliquid, hactenus ignoramus. Certe, si scripsit, est quod Ordo Minimorum vehementer doleat, tam præclarum de primorum Religiosorum actis virtutibusque thesaurum periisse, Majorum incuria & negligentia. Quod vero non tantum duo prima capitula (post quæ sub novo titulo in MS. Bruxellensi continuatur narratio) sed reliqua omnia, [prius quam introduceretur nova Regula, anno 1502 probata,] scripta sint, ante mortem Sancti (utpote nullam de ea eamque secutis mirabilibus mentionem facientia) imo quod scripta sint sub initium anni MDII supra notati, primum demonstratur ex eo quod num. 43 loquens de illa Regula, quam Alexander VI approbaverat anno MCCCCXCII, dicat eam fuisse approbatam, qualis in hodiernum usque diem servatur: quod non dixisset, si priusquam scribebat innotuisset Ordini alia Regula, eidem Pontifici ex parte S. Francisci præsentata, & ab ipso, anno MDII, XIII kal. Iunij approbata. Idem confirmatur ex tempore fundatorum in Francia Conventuum, qui plerique hic nominantur usque ad dictum annum erecti: post hunc autem nullius recentioris fundationis fit mentio. Et tamen magna erat ratio, ut auctor num. 50 collaudans prolixe Gratianapolitani Episcopi propensißimam erga Ordinem voluntatem, in Conventis apud se fabricando demonstratam, meminisset etiam Tolosani conventus, per eumdem inchoati anno MDIII, si aliquid de eo scivisset cum scribebat. Denique de Susanna, Borbonij Ducis unigenita, loquens num. 44, non scripsisset simpliciter, quæ adhuc vivit; sed dixisset, quæ jam est Ducissa Borbonii, si vel uno anno serius scripsisset, quando mortuus Petrus Borbonii Dux, hæreditatem omnem filiæ reliquit.

[4] Porro de hac tam evidenti veritate non debemus dubitare, vel quia in præterito imperfecto fere loquitur auctor, ut solemus loqui de mortuo, Habebat barbam & capillos mediocres: Erat corpore satis pleno, & cetera hujusmodi: vel quia in principio capitis tertii, is qui non alio quam viri boni aut boni Patris titulo antea nominatus legebatur, [ideo non additur titulus Sancti.] appellatur Sanctus, Fieri enim per quam facile potuit ut peracta Canonizatione istiusmodi tituli adderentur inter transcribendum: & iste preteriti temporis usus familiaris videtur tunc fuisse Francis, de absente, quamvis adhuc vivo, loquentibus; ut patebit per inferius proferenda ex Comineo. Imo auctorem nostrum non tantum anno MDII scribere, sed etiam vivere desiisse, omnino credimus: quomodo enim alias nihil subtexere curasset eorum, quæ post dictum annum contigerunt, ut in decursu sæpe notabimus.

[5] Nomen auctoris varii quæsivere. [Auctor hujus Vitæ.] Franciscus Victon, in Prologo ad Vitam Latinam hujus Sancti, profitetur se illud validißimis conjecturis esse assecutum; sed proditurum se negat: fortaßis ne fidem augeat prædictæ Vitæ MS. quam, quia adversus ipsum produxerat nonnemo, nolebat auctoritatis magnæ haberi. Nos censuram ex quodam commotioris animi præjudicio latam, modeste refutabimus suo loco; nihil dubitantes quin si aliqua gratiori occasione fuisset in medium adducta hæc Vita, & eo quo nos solemus modo expensa illustrataque, magnum a toto Ordine plausum retulisset, & obviis ulnis accepta fuisset, tamquam monumentum omni acceptione & fide dignißimum: pro quali etiam illa uti videntur, qui ipsam censura præcipitata confixere, non aliud ex illa repudiantes, quam pauca quædam ad Sancti historiam non attinentia, sed ad secularem statum Neapolitani Regni. Hilarion de Costa, in sua item præfatione, ait esse nonnullos, qui putent auctorem fuisse Ioannem de Milazzo: [non fuit Ioannes de Milazzo,] sed huic scriptum longe diversum, & adhuc Neapoli inveniendum, imputant Isidorus Toscanus & Franciscus de Longobardis: quorum hic ex MS. quod sub istius Ioannis nomine servari dicit, accepit epistolas quasdam Sancto adscriptas, veluti qui eas dictarit ad Virgines in domo Petri de Lucena, ad Regem Neapolis Ferdinandum, ad Equitem de Navarra, & ad Dominum Bandricourtium: iste indidem sumpsit visionem, qua insigne Caritatis fuerit novo Ordini divinitus attributum: [neque unus ex sociis euntis in Franciam,] quorum omnium nihil attingitur in hac quam laudamus historia. Nihilo magis recipere possumus quod in operculo Bruxellensis MS. legitur, hujus vitæ compilatorem, unum fuisse ex iis Patribus, qui cum beato Patre venerunt in Franciam: nam qui in aliis rebus toties appellat fidem oculorum suorum, non omisisset idem facere cap. 5, ubi de itinere isto agitur velut ex alieno relatu, & multo parcius quam decuisset testem oculatum.

[6] Equidem existimo non magni referre, quo nomine dictus ille fuerit, sed qua fide scripserit. Hanc autem convellere non debent errores quidam, in quos prolapsus auctor est circa res, quæ digresso ex Italia Sancto Neapoli accidere, & quas solo vulgari rumore discere potuit homo abstractus a seculo, & in aliquo Picardiæ Campaniæve conventu vitam agens Eremiticam. [sed ex primis Ordinem incipientis in Calabria.] Quid enim mirum, si talis aliquis, tot annis a Calabria absens, haud usquequaque accuratam historiam sit assecutus earum tragœdiarum, quibus jactata est Regum Neapolitanorum familia? An propterea minus ei credetur in iis, quæ vel visu cognovit proprio, vel eorum qui viderant ipsi relatu? Fuisse autem debuit non tantum ex sociis, sed ex primis sociis S. Francisci, Ordinem suum in Calabria exordientis: nam num. 4 ita loquitur, ut qui Sacristam, Oeconomum aliosque conventus S. Marci Fratres, sub quibus puer Franciscus vixerat, familiarius noverit, & num. 22 dicit se fuisse Religiosum ante an. 1460. Idem vero post annos forte 30 in Franciam traductus, non videtur Gallice potius quam Italica lingua scripturus fuisse in ætate tam provecta & linguis peregrinis discendis ineptiori, nisi ipse origine Francus, quales in regno Neapolitano multi tunc erant, S. Francisco se adjunxisset: [fortassis origine Francus.] quæ ipsa deinde causa esse potuit eum in Franciam revocandi jam senem. Porro qui considerare voluerit quod Legenda major S. Francisci, quam a Laurentio Clavensi conscriptam diximus, non fuerit producta inter documenta ad Canonizationem collecta (forte quia auctor jam obierat, nec poterat juramenti fide confirmare quæ scripserat) non mirabitur quod hæc quoque Vita, cujus auctorem probavimus præ mortuum ipsi Sancto fuisse, vel prætermissa vel ignorata fuerit ab iis, qui unico Turonensi processu abunde se instructos putabant ad causam in Romana curia obtinendam. Fuerunt autem in illo Processu soli fere Turonenses auditi, paucique ex Fratribus tunc in Pleßiacensi prope Turonas conventu morantes: licet aliis quoque in locis Galliæ, ubi sui Ordinis Monasteria condiderat Sanctus, & multi miraculorum ejus testes vivebant, sumi informationes potuissent. Dicitur tamen in Appendice, libellum hunc productum fuisse coram Papæ Leone X. Quod si factum, factum est post diem XVIII Novembris anni MDXVIII. Etenim ad hunc diem usque accurate notata habemus omnia, quæ sunt in Curia Romana facta; cetera vero que gesta sunt in eadem causa usque ad 1 Maii anni sequentis, quando Pontifex tulit Canonizationis sententiam, in obscuro latent.

[7] Restat ut explicemus quomodo hic libellus ad nostra usque tempora videatur fuisse conservatus: nam quod exhibitum est nobis ex Archivio conventus Bruxellensis MS. & ex quo transumpta exemplaria aliis ante nos scriptoribus fuere communicata, nondum habet ætatem annorum centum. [cujus schedæ divisim transcripta.] Observo igitur, intra istius libelli operculum scripta legi hæc verba Latina: Vita & miracula S. Francisci de Paula, Minimorum institutoris, Gallico sermone: quæ ne forte pereat, per hæc quatuor volumina S. Hieronymi dispersimus tegminatim, ad gloriam Domini Dei & Sanctorum ejus, sicut legi, teste Deo. Hæc verba indicio mihi sunt, autographas schedas, in speciem viles ac facile perituras, ab aliquo, nescio ubi repertas (eo fortaßis tempore quo Romæ de Sancto canonizando agebatur) dignas visas esse quæ non perirent. Id vero ut certius assequeretur inventor, cum sui conventus pauperies commodius ei nihil offerret, congruum duxerit uti foliis grandioris aut etiam pergamenæ chartæ, [postea in unum MS. recollecta fuerunt.] ante & post quatuor volumina operum S. Hieronymi sub tegmine ipso vacantibus: unde illa denuo, cum hac tali notitia, nunc habeamus recollecta; & unde ea habuerit similiter is, qui forsan Latine translata Romam misit, Pontifici exhibenda. Qui autem ipsa in Bruxellensi MS. collegit, idem & Appendicem videtur attexuisse, sicuti eodem Gallico idiomate addidit Regulam, Fratribus, atque Sororibus tertii Ordinis a Beato Fundatore propositam.

§. II Philippi Cominei de Sancto adhuc vivente testimonium.

[8] Qvi prælaudatam S. Francisci Vitam, eo quem explicuimus modo, recollegit transcripsitque, præter Appendicem & Regulam, quas Vitæ subtexuit, addidit etiam Philippi Cominei testimonium; quod quia maximi faciendum scimus ab omnibus qui Cominei fidem, conditionem, ætatem noverunt; ideo ipsum hic proferimus, Latinitati donatum a nobis ex originali Gallico, sicuti hoc invenitur in dicto Bruxellensi transumpto, [Phil. Cominei testimonium de Sancto adhuc vivente,] facta tamen prius collatione cum Parisina editione anni 1552. Nec enim fidendum est hæretico Cominei interpreti Ioanni Sleidano, hoc ipso loco ubi agitur de Sancti hominis appellatione tributa Francisco, omißis & alteratis nonnullis, malam suam fidem & sanctitatis odium, sectæ suæ proprium, declaranti. Ita ergo fidelißimus auctor de Ludovico XI ipsemet scripsit: Inter viros fama sanctimoniæ celebres accersivit ad se ex Calabria quemdam, Fr. Franciscum de Paula nomine, pro vitæ sanctitate vulgo appellatum, le Saint homme, Virum sanctum: cujus etiam honori is qui in præsentiarum regnat (Carolus VIII videlicet) jussit ædificari monasterium ad Plessiacum parci, in compensationem sacelli, quod fuerat prope Plessiacum ad extremitatem pontis. Præfatus eremita in ætate annorum duodecim rupem quamdam subiverat, ibique manserat usque ad ætatem annorum quadraginta trium vel circiter, usque ad eam videlicet horam qua Rex eum accersivit per quemdam suum œconomum, [quod annos circiter 43 natus in Franciam venerit,] illuc profectum in societate Principis Tarentini, filii Neapolitani Regis: neque enim discedere volebat absque Pontificis & Regis sui facultate: quod sane magna prudentia fuit simplicis illius hominis, qui duo monasteria erexerat in eo ubi morabatur loco. Numquam ille, nedum postquam arctam illam vitam aggressus est, comederat carnem, pisces, ova caseum lacticiniive aut adipis quidpiam: [vir summæ ansteritatis.] neque credo umquam vidisse me hominem viventem, qui magis sancte viveret, & in quo magis appareret quod Spiritus sanctus loqueretur per os ejus. Nec enim erat Clericus aut litteratus, aut quidquam didicerat umquam: satis ei erat sua Italica lingua ut se admirabilem redderet.

[9] Eremita iste Neapoli transiens, honoratus & visitatus fuit quantum magnus aliquis Legatus Apostolicus, [Neapoli & Romæ maximo in pretio habitus.] tam a Rege quam filiis ejus, ipsisque loquebatur veluti homo in aula enutritus. Inde transitum Roma habuit, ibique visitatus fuit ab omnibus Cardinalibus, & triplici vice audientiam habuit apud Pontificem, solus cum solo agens, & prope ipsum assidere jussus in sella speciosa, trium quatuorve horarum spatio, quoties ad Papam accessit. Magnus sane honor fuit personæ tam exiguæ conditionis, ita prudenter respondere, ut cuncti eum mirarentur. Concessit autem ei Sanctissimus Pater instituere Ordinem, dictum Eremitarum S. Francisci. Inde ad Regem venit, qui eum, tamquam si ipsemet Papa esset, excepit: in genua se ante eum prosternens, ut dignaretur sibi vitam prolongare: ille autem respondit quod vir sapiens debebat respondere. Sæpe audivi eum coram moderno Rege disserentem, [& spiritu Dei plenus.] ubi erant Magnates & Primores regni, imo jam nuper ante duos menses: sed videbatur divinitus inspiratus circa ea quæ dicebat commonebatque; alias non potuisset de iis quas tractabat rebus adeo apte disserere. Vivit adhuc, adeoque adhuc posset in melius pejusve mutari: quare supersedeo pluribus de eo loqui. Quidam irridebant adventum hujus eremitæ, quem Virum-sanctum appellabant cum vulgo: sed non introspexerant cogitationes istius sapientis Regis, neque ea viderant, quæ ipsi illarum dederant occasionem.

[10] Hactenus Comineus, secundum dictam editionem libro 6 Commentariorum suorum cap. 8, ad annum MCCCCLXXXI; non quo advenit in Franciam Sanctus, sed quo eum Rex advocandum curavit: cum ipse discessus Sancti ex Calabria ad annum sequentem spectet. Finivit autem Comineus Historiā suam in anno XCVIII ejusdem seculi, & mortuus est anno MDIX. Subtimide quidem, MS. Bruxellensis fidem secutus, pro nomine Roberti (quod legitur paßim in editis, imo & in MS. anni 1526 a Parisinæ editionis auctore citato) retinui nomen Francisci de Paula: [An Comineus Robertum pro Francisco nominarit?] retinui tamen: tum quia de hoc agere Comineum est evidens, tum quia Hispanico illius interpreti & commentatori Don Ioanni Vitriano ita legi placuit, sinceriori fortaßis aliquo & antiquiori MS. prælucente, quale secutum esse libelli Bruxellensis scriptorem confidimus. Alii alias causas comminiscuntur mutati apud Comineum nominis, quas Franciscus Lanovius in Chronico Generali Ordinis Minimorum attingit iisque rejectis concludit, homini aulico facile hunc errorem obrepere potuisse, cum esset in eadem aula quidam Fr. Robertus Ordinis Prædicatorum, & ipse ob Vitæ sanctimoniam Regi carus. Addere potuisset mirum non debere videri, si verum Paulani eremitæ nomen minus fuerit cognitum ipsis etiam aulicis; cum paßim non proprio, sed Viri sancti, vel Viri boni nomine appelaretur, le bon homme, le Saint homme. Ego suspicor, quod in autographo Cominei remanserit locus vacuus exprimendo nomini proprio, quia non vacabat studiosius illud quærere, aut scribentis memoriæ non occurrebat: quem hiatum librarii ex se suppleverint; alius recte, perperam alius; & hic quidem plures exempli sui sic vitiati transcriptores nactus.

§ III. De posterioribus Vitæ S. Francisci Scriptoribus.

[11] [Synopsis Vitæ habetur in Officio per Octavam,] Ex proceßibus pro Canonizationis negotio informando factis & Romam allatis, Iacobus Simoneta, sacri Palatij Auditor ac postea Cardinalis & Episcopus Pisaurensis, quamdam Vitæ synopsim collegit, & in Relatione coram Leone X facta recitavit: quæ Relatio postmodum Clementi VII (sicut testatur Lanovius) ita placuit, ut in Officium ecclesiasticū referri totam voluerit: quod ita factum est, ut in partes divisa, compleat octo dierum Lectiones, quæ ad secundum, ut loquimur, Nocturum recitantur. Altera vitæ synopsis non dißimilis in ipsa Bulla canonizationis continetur. [& in Bulla Canonizationis,] Sed quia hæc apud Surium, ista apud jam dictum Lanovium tota extat legenda, neutram hic recudendam putavimus. Ab his proximus locus dari potest Gaspari Passarello a Monopoli, Valentiæ in Hispania anno MDLXXI in Correctorem Generalem electo, qui ex Proceßibus, Relatione, [item alia auctore Gaspare Passarello,] Bullaque præfatis, & quibusdam propriis monumentis, nec non ex ea Vita, quam David Romæus inter Patronorum Neapolitanorum Vitas dicto anno MDLXXI recens vulgaverat, [& David Romæo,] & ipse novam unam composuit; quam recenter excusam nacti sumus, beneficio P. Philippi vander Beken, ejus qui Triadem Sanctorum Franciscorum, Seraphici, [præter tractatus encomiasticos diversorum.] Angelici & Apostolici, sive Aßisiatis, Paulani, Xaverii, ab secundo exorsus prælo subjicere, egregium librum & ad viri Dei laudes populo explicandas quam aptißimum vulgavit Antverpiæ anno 1663; quo modo ante ipsum Lugduni fecerat primum Theophilus Raynaudus noster, in edita a se Patriarcharum Triade, encomia continente Sanctorum Fundatorum, Brunonis Carthusiensis, Francisci Paulani & Ignatii de Loyola.

[12] Et isti quidem Latine plerique, uti & Benedictus Gononus inter Vitas sanctorum Patrum Occidentis; [postea plures Vitam scripsere:] atque alii plures, quos apud Hilariorem a Costa, infra laudandum, pag. 409 & sequentibus licebit enumeratos videre. Quin etiam R. P. Franciscus Victon, Ordinis Minimorum per Sabaudiam ac Pedemontium Vicarius generalis, atque ipsius S. P. Francisci ex sorore pronepos, quam antea Gallice vulgaverat Vitam Latine reddidit, atque ex veterum monumentorum fide correxit illustravitque, & Parisiis edidit anno 1667. Qui, uti & alii scriptores Ordinis, vehementer commendant operam studiumque, in pleniori sancti Patris Vita ex Italicis MSS. eruenda, collatam a Paulo Regio, [Paulus Regius Italice,] Vico-aquensi seu Vincensi sub metropoli Surrentina Episcopo creato ad annum MDLXXXIII; & hanc Italicam Vitam iterum iterumque prælo subjectam habemus. Habemus etiam Vitam, Gallice semel ac bis editam a Claudio du Vivier, dicti sæpe Ordinis per Belgium Provinciali; aliasque breviores duas Hispanice editas, alteram Barcinone ex auctoribus variis, a Fr. Mathia Olivero anno 1645; [alii Gallice & Hispanice.] alteram Madriti anno 1651 a Fr. Matthæo de Pinedo, ex Chronica Ordinis Generali per Lucam de Montoya, anno 1619 impressa: qualis etiam, & forte correctior, excerpi posset ex Latino ejusdem Ordinis Chronico Fr. Francisci Lanovii Parisiis anno 1635 excuso. Quos omnes ut facile nobis fuit consulere, siquando res poscere videbatur; ita superfluum est visum operose conquirere reliquos, quorum libros Italica, Gallica, Hispanica, Germanica lingua conscriptos de hoc Sancto, laudat & enumerat, citatis in paginis, prænominatus Hilarion, per aviam Magdalenam d'Alesso, in ordine genealogico sextus a Sancto, filius Catharinæ Chaillou.

[13] [sed accuratiori studio Hilarion a Costa;] Hic vero Gallica lingua scripsit Abbreviatā S. Fundatoris Imaginem, seu compendiosam vitæ, mortis ac miraculorum historiam, eamque Parisiis anno 1655 impreßit; & operis nostri notitiam quinquennio post nactus, huc direxit perquam humaniter benevoleque. Est autem ea epitome in gratiam simplicorum, solam fere pietatem spectantium, eleganti & facili descripta stylo: sed ut eruditioribus quoque placere mereretur, habet adjecta margini curiosa scholia, cum fideli citatione præcipuorum unde accepit aliquid monumentorum. Habet præterea idem Hilarion syllogen historicarum probationum, more nunc Francis usitato, ex ineditis eatenus Pontificum Regumque diplomatis alijsque similibus instrumentis, eademque sylloge complexus est illustriora aliquot ex Proceßibus fragmenta: quæ cum nobis magnopere placuissent, non prius potuimus voluimusque acquiescere, quam illos integros nancisceremur. Idem Hilarion epitomæ illi suæ præfixit tabulam chronologicam, [plenius, quod mors abrupit, opus meditans;] ad faciliorem ejus quam tractat historiæ intellectum; sed ex Lanovij chronico tumultarie compilatam, absque chronotacticorum characterum examine, quo niti oportet eum qui definire præsumit quid quo anno gestum sit. Quod si vir diligentißimus, idemque ad chronologicas difficultates cognoscendas natura propensus, perficere potuisset grande duorum voluminum opus, quod de vita ac morte Sancti parabat, utique colligendum ex ijsdem quæ nunc sumus daturi monumentis; non, ut in prima opella obiter delibatis, sed sigillatim verbotenusque expensis: multa haud dubie, cum illis non bene consentientia, in Lanovania hactenusque recepta Ordinis chronologia deprehendisset & correxisset; quæ morte præventus nobis emendanda & illustranda reliquit.

[14] [ut etiam Lud. d' Atichy.] Generalem quoque Ordinis Minimorum historiam Ludovicus Doni d' Atichij, postea Reiensis ac dein Augustodunensis Episcopus, lingua Francica scripsit; & quam in ea descripserat Fundatoris vitam eam, multis miraculis ac rebus notabilibus volebat augere & seorsim dare in lucem magno volumine, nisi etiam ipsius conatui mors intervenisset. Ipsam historiam generalem seu potius panegyrim nos habemus: & quia vix aliquid novæ lucis haurire ex ea potuimus, suspicamur opus illud, etiam secundis cogitationibus elimatum, non fuisse magnopere nobis profuturum. Mitto commemorare reliquos, quos videre non contigit, quosque apud Hilarionem legere enumeratos licet, & venio ad Fr. Isidorum Tuscanum de Paula, qui postremus tempore; [& ultimo Italice Isidorus Tuscanus] sed rerum copia & styli prolixitate primus, in hac arena desudavit, atque Eminentißimo Cardinali Bernardino Spadæ, anno 1658 Romæ impressum dedicavit volumen spißißimum, Italica lingua: in quod collegit ea omnia, quæ partim apud ceteros auctores habebantur dispersa, partim adhuc latitabant in MSS. proceßibus, partim ex nova accuratißimaque per omnes Provincias disquisitione haberi poterant; hoc uno minus cautus, quod antegreßis scriptoribus nimium credulus, neq; characteres temporum paßim obvios in proceßibus curavit observare, & dum laboravit ne quid omitteret, absque discußione ulteriori recepit aliqua, ipsis sui Ordinis scriptoribus prudentioribus haud satis probata; ac nominatim suspectas illas, aut verius supposititias, epistolas propheticas ad Simonem de Limena.

[15] [Nos ex omnibus damus suppletam, historiam,] Nos ex auctoribus hactenus nominatis collegimus Historicum supplementum ad Acta S. Francisci de Paula; ex quo apparebit, non tantum quam multa potuerint de hoc Sancto sciri, si in locis omnibus, in quibus aliquando vel habitavit, vel paucorum dierum horarumve hospes egit, inquisitum pari diligentia fuisset, tum cum adhuc supererant qui possent testari: sed imprimis ex illo nostro labore constabit, quomodo a principijs chronologicis, ex antiquiorum monumentorum fide ante omnia constituendis, pendeat historia omnis, tum ipsius Sancti tum Ordinis per eum instituti: constabit item in quam graves atque palpabiles errores necesse fuerit eos incurrere, qui ex anno Francisci natali semel perperam constituto deducere chronicon voluerunt; non prius scrutati, an solidum esset supra quod ædificabant fundamentum, neque soliciti ut ad Lydium omnis historiæ lapidem, oculatorum, inquam, & coævorum testium fidem, posteriorum scriptorum assertiones explorarent. De Ioanne Mylazzio (qui & ipse, ut supra indicavimus, de Sancti magistri sui Vita scripsisse aliquid a varijs asseritur) nihil dicimus; quia scriptum, [preter quam ex scripto quod Ioan. Mylazzio tribuitur,] quod sub ejus nomine habetur Neapoli, videre non potuimus; licet pro eo nobis obtinendo fuerit a prænominatis Patribus Minimis laboratum. Credibile est non aliam hujus difficultatis causam fuisse, quam quod ipsimet Neapolitani Patres, ipsum scrutati accuratius, judicaverint pseudepigraphum nec publicæ luci committendum. Certe paucula illa, quæ ex hoc scripto alibi accepta invenimus, non levem ita suspicandi occasionem præbent, & probant ipsum magni momenti non esse.

LIBELLUS
De vita & miraculis S. Francisci,
Scriptus ab uno ex discipulis, quadriennio ante Sancti obitum, ex MS. Gallico Conventus Bruxellensis.

Franciscus de Paula, Fundator Ordinis Minimorum (S.)

AUCTORE DISCIP. COÆVO EX MSS. G.

PROLOGUS AUCTORIS

[1] Quæcumque scripta sunt, ad nostram institutionem scripta sunt, [Qua intentione] ut per patientiam & per consolationem Scripturarum spem habeamus. [Rom. 15, 4.] Hæc sunt verba sancti & gloriosi Pauli, scribentis ad Romanos: secundum quæ proposui in præsenti tractatu describere res quasdam memoria dignas, ad gloriam & laudem Creatoris & gloriosissimȩ virginis Mariæ matris Dei; motus ad hoc inductusque, ut successores nostri melius possint insistere operibus bonis, vitiisque & peccatis resistere; instructi bonis exemplis, quæ hic recitabuntur, quorumdam bonorum Dei famulorum, viventium in magna austeritate & abstinentia: quemadmodum plenius hic referetur. Et primum recitabimus optimā vitam boni Fratris Francisci de Paula, [& fide hæc scribat.] Patris & Fundatoris Ordinis Fratrum Minimorum: tum res alias consequenter, tam ut eas ego ipse vidi, quam etiam ut audivi & cognovi per relationem Religiosorum aliarumque bonarum & fide dignarum personarum; Creatoris subnixus auxilio, sine quo boni nihil aut fieri potest aut cogitari.

CAPUT I.
S. Francisci nativitas, adolescentia: & vitæ monasticæ, dein eremiticæ initia.

[2] Fuit in Italia quidam venerabilis Pater, Franciscus de Paula nuncupatus, natusque anno gratiæ millesimo quadringentesimo [trigesimo septimo] a vel circiter, in oppido Paula, sito in provincia Calabriæ. Pater ejus Jacobus b de Salicone, mater Vienna appellabatur: [Facto ad S. Franciscum voto natus,] qui quamvis seculares forent, vitam tamen religiose ducebat. Etenim cum longo tempore conviventes, nullam ex se prolem procrearent: invocabant opem Dei Sanctorumque ejus c Assisinatium, amaris cū lacrymis eos deprecantes, magnasque eleemosynas & crebra jejunia facientes propter Dei amorem, ut sobolem sibi dignaretur concedere: quæ si mascula foret, eamdem proposuerunt offerre Deo, toto vitæ suæ tempore ipsi servituram. Exaudivit eos Deus, & filium eis formosum dedit: qui cum nasceretur d altero carebat oculo; [simili voto oculi recipit sanitatem:] quod secuti paulo post miraculi occasio fuit, statim enim ut devota illius mater, nonnihil successu conturbata, orationi se dedit; invocans auxilium gloriosi S. Francisci, & ex obstetricis suggestione promittens, quod jam dictus infans, si alterius quoque oculi lumen acciperet, portaturus esset habitum S. Francisci uno aut pluribus annis, prout ad hoc esset pie affectus; continuo integritatem oculorum obtinuit, ac si nullum unquam in iis habuisset defectum. Quare uterque parens glorificans Deum, eique & S. Francisco gratias reddens, filio imposuerunt Francisci e nomen, ut qui per ejus intercessionem ipsum sibi crederent a Deo impetratum. Nutrivit autem eum bona mater uberibus proprijs, ut bonam indolem eidem una cum lacte infunderet.

[3] Eadem porro & maritus Jacobus, considerantes quod liberis operam dando f proficerent parum; simul vixerunt spatio annorum triginta g in voto castitatis, [a parentibus raræ pietati deditis] absque commixtione carnis, quæ ad nihil prodest: atque ad sancti Apostoli Pauli exemplum carnem spiritui conabantur subiicere, jejuniis, vigiliis & abstinentis eam macerantes. Quin etiam Jacobus noctibus singulis circuibat ecclesias desertorum circum urbem Paulanam locorum, disciplinis se diverberans, easque per tenebras visitans. Idem nullos comedebat fructus: cumque ei aliquid offerebatur ad victum, non recipiebat illud prius, quam sciret unde esset; dicens cum justo illo Tobia, nemini licitum esse comedere vel accipere rem alienam, furto vel latrocinio acquisitam. Matri vero tantam gratiam exhibuit Deus, ut ei mortis suæ diem ante annos viginti revelaverit.

[4] Dictus Fr. Franciscus a parentibus talibus enutritus, ab ipsa infantia nihil egit, quod dignum reprehensione videretur: sed crescebat quotidie, uti ætate, sic & sapientia bonisque moribus, coram Deo & hominibus: [oblatus Franciscanis in conventu S. Marci,] adeo ut mirarentur vehementer quicumque videbant eum, secumque in cordibus suis cogitarent, futuro tempore magnum extiturum infantem illum. Hic cum ad annum ætatis h decimum tertium pervenisset, facti a parentibus voti admonitus, voluit illud absque dilatione complere. Quare a parentibus deductus fuit ad conventum S. Francisci in civitate S. Marci k, ubi eum mater sua devoverat, & annum agens decimum tertium, ut dictum est, habitum ibidem devote suscepit: ac vale parentibus dicto, mansit inter Fratres; ipsis & Deo humiliter serviens, [vitam in summa austeritate agit,] obeundo cuncta conventus ministeria, quemadmodum sacrista, œconomus atque alii referunt. Sæpe etiam lignatum & mendicatū pro Fratribus ibat: vacans nihilominus majori noctis parte orationi, ante Crucifixum vel Deiparæ virginis aut S. Francisci imaginem aliquam. Eodem ætatis anno, indusio, tibialibus, aliisque omnibus vestimentis dimissis, unicam retinuit ex rudiori panno tunicam, cœpitque solis cibis quadragesimalibus vesci, quamvis alii carnes comederent. Et hunc vivendi modum ad annum usque præsentis scriptionis, gratiæ autem millesimum quingentesimum secundum tenuit: omnia hæc in tam tenera adolescentia observans auxilio Dei, cui impossibile nihil est.

[5] Mirabantur Religiosi constantiam ejus, neque ipsi tantum eo respectu ad Dei ipsiusque amorem devote excitabantur; [expleto devotionis suæ anno,] sed etiam Episcopus l loci; adeo ut videre eum eique colloqui desideraverit. Sed quia Deus ipsum ad majora delegerat, expleto devotionis suæ anno, discedere voluit. Hoc ejus consilium cum innotuit Fratribus, conati sunt suadendo orandoque, etiam cum lacrymis, præ teneri doloris sensu fusis, obtinere ut secum remaneret, & quidquid desideraret ei se facturos promisere. Sed ijs humiliter sese excusans Dei famulus Fr. Franciscus, negabat eis se posse obsequi: propterea quod id non esset secundum Dei voluntatem futurum. Vale igitur dixit Fratribus, institutoque per Assisium itinere, Romam appulit, loca sacra visitaturus. Ibi cum Cardinalem m quemdam reperisset magno in comitatu atque splendore, [perigrinatur Romam & Assisium:] audacter eumdem Franciscus admonuit, quod neque Christus neque Apostoli ejus talem pompam sectati fuerint. Qui Cardinalis, constantiam id monentis considerans, Ne, inquit, fili, scandalizeris; si enim aliter faceremus, despiceretur a secularibus & vilipenderetur utcumque Apostolicus ordo.

[6] [inde Paulam reversus,] Bonus inde Pater perrexit porro visitare eremitoria & loca piorum religiosorum, ad exemplum S. Antonii, singulorum observando virtutes. Cumque jam constitutum haberet vitam solitariam ducere, contulit se ad quemdam paternæ possessionis locum, sesquimilliario circiter ab urbe Paulana distantem; ibique mansit aliquamdiu, necessarium ei victum subministrantibus patre ac matre. Verum frequentia illac ultro citroque commeantium impediri se sentiens, quominus Deo attente serviret; recessit inde ad alium prorsus solitarium locum a quadam sua n consanguinea sibi concessum: ubi cum ligonem reperisset, cœpit terram effodere, & parvam pauperi corpusculo suo mansiunculam fecit. Deinde, cum suorum parentum auxilio, ædificavit ibi pulcrum sacellum cum tribus cellulis: [vitæ eremiticæ initium facit.] & longo tempore in eo se continuit loco, absque habitatione alia, vacans jejuniis, orationibus & pœnitentiis. Ut autem narravit mihi Fr. Balthasar de Spino, in utroque jure Doctor, & Confessarius o Innocentii Papæ, bonus ille Pater perseveravit annis quatuor, nihil manducans nisi herbas crudas ex campis collectas: quod sane non est mirandum, cum etiam majora possit Deus in Sanctis suis operari. Multi autem statuum diversorum visitabant eum consilii gratia, tam circa res conscientiæ quam alijs in causis; nec nisi cum solatio revertebantur. Exinde enim Deus, incipiens servum suum mirificare, operabatur miracula, quæ nimis prolixum foret recensere omnia: quædam tamen ad consolationem devotorum & dilectorum ejus hic narrabimus.

ANNOTATA.

a Quandoquidem veteris librarij incuria desideratur in MS. Bruxellensi pars reliqua numeri, maluimus supplere hiatum ex verosimiliore & inferius pene evidenter demonstrandasententia, quam ex opinatione receptiori, sed falsa, signare annum 1416.

b Non dubitamus quin paternæ familiæ cognomentum fuerit Martorella vel Martolilla, prout scribitur in Interrogatorio, ante Processum Consentinum a Commissarijs Apostolicis proposito: nec possumus assentiri ijs qui suadere conantur, unius ejusdemque familiæ duos fuisse ramos, [Nomen familiæ S. Francisci.] quorum uni ab auctore Alexio cognomen manserit de Alesso, alter a Bartolo seu Bartolillo (quæ sunt diminutiva nominis Bartholomæ) agnomen distinctivum retinuerit, B in M converso. Non etiam probamus qui Martotillam, scribunt: putamus enim diminutivum esse a voce Martore, quæ est rusticani hominis appellativum apud Italos, ut docent auctores Vocabularij della Crusca; significat etiam animal, suæ pellis pretio æstimatum, quod Latini Martem, Franci Martre dicunt. Vnde igitur hic nomen de Salicone? Suspicatus aliquando sum, quia proceram salicem vox illa significat, hoc ei quam Paulæ incolebat Iacobus domui fuisse insigne; vel sic dici aliquem Paulani districtus vicum, unde natus ipse esset; & agnomen in vulgo vsitatius traxisset, quam erat proprium familiæ nomen. Postea vereri cœpi ne auctor, in Ordine & extra varios Sancti consanguineos cognoscens, omnes ex familia de Alesso sive Alexio (quo nomine in Sicilia locus est & forsan etiam in Calabria aliquis) crediderit ejusdem nominis fuisse Patrem S. Francisci, & Gallice scripserit des Aleçons, quod citra syllabarum legitimam distinctionem obscurius in autographo expressum, librarius corruperit, scripseritque de Salicone.

c SS. Franciscus & Clara.

d Potius alterius oculi visus, labecula supernata impeditus, dici debuerat.

e Iuvit fortaßis, quod Franciscus Martorella, Regis Alphonsi postea Secretarius, Iacobi aut frater aut cognatus germanus, puerum e sacro fonte suscepit, eique suum nomen imposuit: nolim tamen absque teste hoc affirmare primus.

f Quis dicet hinc demonstrari, pios conjuges, post Francisci nativitatem, ne tantillo quidem tempore perrexisse liberis gignendis operam dare, donec sibi altera proles nasceretur? Numquid non fatis vera hæc erunt, si post aliquot annorum consuetudinem mutuam, cum nihil amplius conciperetur, decreverint cessare ab irrito matrimonij usu? idque etiam voto firmarint?

g Puta usque ad annum circiter 1470; post quem & post uxoris mortem adhuc aliquot annis potuit supervixisse Iacobus, filij manibus Paulæ tumulatus.

h Scriptum quidem in Bruxellensi apographo erat 15: sed legendum esse 13 monebat nota marginalis: & hoc probatur ex num 9 inferius, ubi dicitur Sanctus, cum cœpit solitariusvivere, fuisse 15 vel 16 annorum. Alij aditum monasterium dicunt ætatis anno 12: sed hi annos plene exactos numerant.

k [Civitas S. Marci] Civitas S. Marci Episcopalis, in ipso pene citerioris Calabriæ umbilico, P. M 15 Paula distat. Ibi Fratribus Minoribus conventus, publico sumptu extructus, anno tandem 1517 transiit in posseßionem Observantium, teste Gonzaga. Scriptor hujus apographi Francus vel Walo, cui ignota hæc civitas, nota autem erat Marchia, Italicarum regionum una; ubi auctor scripserat, de S. Marc, legit & scripsit de la Marque, enormi mendo.

l [ejusque Episcopi.] Italiæ sacræ auctor Ferdinandus Vgellus, tomo ejus 1, strictim admodum & indistincte refert Antonium Cale de Genuisio & Gotifredum de Castro hujus urbis Episcopos, ab anno 1435 ad annum 1484: postea vero a nobis interrogatus, ex Actis Consistorialibus docuit, Gotifredum (qui antea erat Episcopus Marturanensis) commutatione cum Antonio facta, obtinuisse sedem S. Marci, IV Idus Februarij an. 1446; & ad annum usque 1484 possedisse. Ad hunc igitur, non ad Ludovicum Imbriacum, Antonio & Gotifredo priorem, pertinet res, anno circiter 1450 gesta, secundum calculum nostrum.

m Sunt qui Cardinalem S. Sabinæ fuisse volunt, & Julianum Cæsarinum nominant, anno 1426 creatum, & in Hungarico Bello cæsum an. 1444: suam utique de ætate Sancti opinionem secuti. Ex nostra sententia, si istius Tituli Cardinalis fuit, de quo hic agitur, fuisse debuit Guilielmus Ugonis de Stagno, ex Metensi Archidiacono factus Cardinalis, an. 1449, & an. 1455 in sua S. Sabinæ ecclesia sepultus.

n Quid si hæc fuerit mater Antonij de Alesso, postea cum ipsius Sancti sorore Brigitta matrimonio juncti?

o Fr. Balthasar de Spino, potuit Innocentij VIII Confessarius fuisse eo tempore, quo Romæ morabatur ad S. Anastasiam pro expediendis novi Ordinis negotijs. Vnde idem Innocentius in Bulla anni 1488 vocat eum familiarem & amicum nostrum. Miramur dictam Bullam deesse in Bullario Ordinis, cum Fr. Isidorus dicat, ejus originale servari in conventis Paulano. Fuit autem ipse Fr. Balthasar primus Sacerdos Ordinis, ut ex Pyrrhi Episcopi Bulla facile est animadvertere.

CAPUT II.
Conventus Paulani exordia: Virtutes S. Francisci: miracula in dicto conventu facta.

[7] Multi igitur, sancta ejus conversatione audita, nuntium seculo remisere, [Extruitur conventus favente Episcopo,] adhærere ipsi & vitam solitariam ducere cupientes. His recipiendis primus conventus Paulanus ædificari cœpit, multum adjuvante & confortante bono Episcopo Consentino: qui ipsemet primum posuit in fundamento lapidem, Crucemque in loco solenniter collocavit, a atque privilegia multa præclara dedit dicto bono Patri, Fr. Francisco de Paula, per totam diœcesim suam. Factum confirmavit Pontifex Sixtus, tum temporis sanctæ Romanæ sedis Episcopus, potestatem ei faciens vestiendi recipiendique ad habitum suum quoscumque eum devote postulaturos, ijsque vitæ formam præscribendi, aliaque faciendi, quæ in Bullis desuper datis continentur: omnia curante Fr. Balthasare supra memorato, quem bonus Pater destinaverat Romam. Viri feminæque principes regionis illius tanta erga eum ferebantur reverentia, [viris feminisque nobilibus allaborantibus.] ut obedienter exciperent omnia eius dicta: & multæ matronæ nobiles ædificandum conventum, non tantum facultatibus suis, sed etiam manibus promovebant; deportando lapides intra bombycinas & holosericas vestes, ut Dei famulo gratum exhiberent obsequium: Hic autem eas admonebat, ut matrimonii fidem inviolatam servarent, & ad omnem pietatis cultum adhortabatur. Quin etiam auctor eis esse incipiebat, ut fluentes a tergo vestes ceteramque superfluitatem resecarent: ipsæ autem beatas se reputabant, quod possent ad ædificationem conventus allaborare.

[8] Hilariter excipiebat eos qui habitum religionis postulabant ab eo, [Franciscus suis omnibus vitæ exemplo præiens,] ipsisque præscribebat modum ac formam vivendi in paupertate, castitate, obedientia, & victu quadragesimali per omnem vitam: & secundum Apostoli consilium ad Timotheum, erat ijs in omni re exemplum virtutis. [1. Tim. 4, 12.] Plus quam sex alii laborabat, jejunans nihilominus quotidie, & modicum quid circa vesperam comedens, solum quo vita toleraretur. Nudis semper pedibus gradiebatur, nec vinum bibebat unquam: parum vero dormiebat, ut prolixiori vacaret orationi. Lectus ejus erat tabula pensilis ex rudi ligno: quamvis ut plurimum, [in summo rigore vivit;] vel stans vel medio dumtaxat recumbens corpore, somnum caperet. Piscibus omnino non vescebatur: nec nisi admodum sero modico vescebatur legumine, quamvis cibos quadragesimales quoscumque Religiosis suis permitteret. Denique ut paucis absolvam multa, vitam ducebat tam austeram, ut eam assequi nullus Religiosorum suorum potuerit unquam. Numquam vel barbam rasit vel crinem attondit: cilicium ei pro lineo erat indusio: toto autem Quadragesimæ & sacri Adventus tempore & in Pervigiliis ab Ecclesia præscriptis, jejunabat plerumque in pane & aqua.

[9] Virginitatem semper illibatam servavit, tam purus & integer secundum carnem, [suadet feminarum consortia fugere:] quam infans sub lacte matris constitutus. Feminarum, præsertim religiosarum & quæ devotionis majoris studium profitentur, vitabat consortia, & Religiosis suis specialiter fugienda commendabat, tamquam si viperæ essent. Dicebat autem & feminas & pecunias ad concupiscentiam sui allicere; ac Dei servos multo nocentius quam alias res quascumque urere. Quare etiam in Regula sua prohibuit pecuniam contrectare, nec ipse eam unquam attigit ab anno decimoquinto vel sexto ætatis, ex quo scilicet eremiticam ducere vitam cœpit. Tantæ erat humilitatis, ut aliis subesse minister quam præesse magister præoptaret; [humilitate,] & unicuique serviret consuetæ operibus caritatis. Admirabili animi modestia præditus, simplicium & tenuium plus quam magnatum frequentabat colloquia, neque divitem pauperi, vel nobilem rustico præferebat æstimando; sed omnibus se exhibebat æqualem, citra acceptionem personarum. Prudentia in actionibus suis excellebat tam singulari, [prudentiaque excellit.] ut nullus aliquid in eo notaret reprehensione dignum, quamvis æmulos haberet multos, & insidiatores ipsi decipiendo intentos. Scilicet bene servatur, quem custodit Dominus, cui nemo umquam resistere potuit. Patrem suum, cujus facta, est superius mentio, [patrem suum inter Oblatos recipit.] ad se recepit & proptiis sepelivit manibus; cum inter easdem ille suum tradidisset spiritum, sub vesperam finito completorio vivere desinens in hisce verbis, Ave Maria. Scilicet longo tempore Religiosis serviverat in habitu & conditione Oblatorum, b & senio fractus, ac bonis plenus operibus requievit in pace, sepultusque est in Paulano conventu.

[10] [calcis ardentis fornacem ingressus] Hic conventus cum cœptus esset ædificari, curaverat bonus Pater coquendæ calci fornacem construi; cui jam oneratæ cum subjectus ignis noctem unum diemque arsisset, deficiente testudine ipsius furni, subsidere lapides incumbentes cœpere. Eo in articulo accersitus bonus Pater, qui tum forte in cellula sua morabatur, audivit perire fornacem: ad eam accessit, visurus quid ageretur, & imperavit omnibus ut ad collatiunculam sumendam recederent. Paruerunt illi, & solus cum curatore fornacis remansit Pater. [ruinam instaurat:] Sed nec ille diu ibi substitit; paulo tamen post revertens, vidit bonum Patrem egredientem de fornace, quam ut antea reperit integram. Dixit ei igitur bonus Pater: Immitte, ligna. Hoc autem miraculum plures narraverunt: imprimis autem ipse calcis conficiendæ curator veritati eidem attestatur. Alias accidit ut cum eo per siluam iter haberet quidam familiaris ejus & bonus amicus, Magister Antonius de Donato dictus, [genu attritum sanat,] quando lapis e jugo montis devolutus ita fortiter impegit in genu jam dicti magistri Antonii, ut illud fregerit. Compatiens ergo amico sic læso bonus Pater, manus imposuit attrito genu: & mox ipsum æque atque alterum sanum habuit dictus Magister Antonius.

[11] Alio tempore bonus Pater per silvam ambulans, invenit tenellam cervam: [cervam ei curem famelicis donat:] quam cum aliqui capere niterentur, vetuit eam tangi, ipseque eidem præscidit auriculæ partem. Hæc multo post, periclitans ne comprehenderetur, fugit ad conventum in cubiculum boni Patris, ac deinceps sequebatur eum quocumque iret, etiam ad ecclesiam, lambens vestes ejus; eique velut defensori suo blandiebatur, ex præfecta articulæ summitate noscenda. Contigit autem vice quadam ut operæ ad usus monasterii conductæ nihil haberent quod manducarent: ergo petiverunt illam cervam a bono Patre; qui precibus eorum victus, invitus concessit quod rogabatur: pellis vero illius in hodiernum usque diem ad rei memoriam servatur in Paulano conventu. [interorandum noctu divinitus illuminatus.] Cum prædictus Antonius de Donato pernoctaret in conventu Paulano, nocte quadam oratum surrexit e strato, obviumque habuit bonum Patrem, qui dixit ei, Per caritatem revertere in cubiculum tuum. Paruit ille: verum mox inquietus, ut sciret qua de causa redire eum bonus Pater jussisset, denuo foras prodiit; & vidit vallem, in qua bonus Pater erat, totam flammantem illuminatamque: quapropter magno correptus tremore, [muto loquebam impetrat.] celeriter revertit ad cubiculum suum. Alias cum prædictus Antonius in eodem esset conventu, sub ortum solis venit mutus quidam ex vicinia oppiduli quod Contursy c dicitur: nocte autem adventum muti & parentum ejus subsequenti, surrexit bonus Pater, eumque ad ecclesiam duxit; ubi pluribus accensis cereis cum orationem fudisset, loquelam mutus recuperavit; jussusque est, mox ut illuxit, cum suis parentibus in patriam remeare. d

[12] Alio tempore, [vesparum examen abigit illæsus,] cum cellæ Fratrum conventus Paulani exstruerentur, iidem Fratres convehebant lapides: ipso autem in loco unde lapides eruebantur, examen vesparum repererunt: quæ motis lapidibus subvolantes, tanto cum strepitu irruerunt in Fratres, ut illi cursim aufugientes requisierint bonum Patrem; eidem, tunc vices cœmentarii obeunti, eventum narraturi. Venit igitur ipse ad locum inquo erant vespæ, & Fratres omnes abire jussit. Abierunt illi, ut obedirent: ast ego N. post ostium substiti, exploraturus quid ageret. Vidi autem, quod omnes illas vespas colligeret, portaretque ad vicinam conventui silvam: quæ deinceps conspectæ non sunt. Mirabilius etiam est, quod subjungo. Allati sunt aliquando pisces in vimineo corbe, [mortuos pisces visicat.] & reperti sunt mortui: ipso autem die supervenerat Episcopus Consentinus; dixit ergo bonus Pater ei qui pisces attulerat: Opportune advenisti: eamus & lavemus eos, ut exinde Domino Episcopo apponamus. Iverunt igitur ambo ad fontem, qui est intra conventum, cumque inciperent pisces illos abluere, primus quem bonus Pater manu lavandum apprehendit, in vitam rediit, e dimissusque plures postmodum vixit annos.

[13] Quadam vice allata est dicto bono Patri epistola, [ferventi oleo manum immittit:] quam Fr. Balthazari tradidit, ut eam legeret, lectæque argumentum f sibi compendio significaret. Lectis litteris, ivit in culinam Frater prædictus: ibique bonum Patrem reperit, qui tenebat supra focum sartaginem plenam oleo frigendis piscibus: cui dixit Fr. Balthasar: Quid agis? mi Pater? Piscem, reponit ille, pro te frigo. Ast Balthasar: Iam, inquit, totus adustus est, remove eum ab igne. Paruit bonus Pater, & sartagine humi posita, manum immisit oleo vehementissime bullienti, absque ulla læsione adustioneve. [item aquæ bullienti,] Accidit etiam ut ad conventum fugeret aliquis patrato homicidio azylum quærens, ibique infirmaretur. Voluit bonus Pater ut curaretur diligenter, venitque ipsemet amygdalinam potionem eidem paraturus. Cumque amygdalas decorticandas aquæ bullienti immisisset; in eamdem aquam manus mittebat illæsas, & amygdalas exinde accipiebat.

[14] [prunas ardentes tractat.] Alia item vice venit ad bonum Patrem quidam ex S. Francisci ordine Religiosus, Fr. Antonius g Scotet nuncupatus, dixitque bono Patri, quod male faceret apponendo infirmis pomo, pira & cetera ejus generis; cum oporteret eos medicis curandos committere: erat autem etiam ipse infirmus. Ergo ad focum deduxit eum bonus Pater, & manibus prunas ardentes accipiens: Accipe inquit Frater ut calefias: necesse est enim ut fiat voluntas Dei: & neque ardorem nec calorem sentiebat. Alia quoque vice, cum essent occupati Fratres in conventu Paulano egerenda terra, ubi in præsentiarum majus altare consistit; hora prandii adveniente, solus in loco bonus Pater remansit. [apparet ornatus tiara Papali.] Finito autem prandio, primus rediit quidam Frater Nicolaus Nostheto dictus; & ad bonum Patrem appropinquans, vidit eum occupatum in loco, habentem in capite coronam ejusmodi, qualis Sanctissimo Domino nostro Papæ tribuitur, quæ variis ex coloribus pulcherrime resplendebat. Quod conspiciens, admiratus est; abiitque; & alteri Fratri, Florentino nomine, quod viderat exposuit. Redierunt igitur ad locum ambo simul, & rursum eamdem visionem viderunt: quare regressi jam dicti Fratres advocaverunt unum ex Oblatis Fr. Angelum de Saracena; iterumque ipsi tres, eadem visione conspecta, stupore pleni recesserunt.

ANNOTATA.

a Episcopus Consentinus hic non alius fuit, quam Pyrrhus Caracciolus: qui tamen non nisi post plurium annorum experimentum, anno 1471, privilegia legaliter expedivit; quæ denique confirmavit Sixtus IV anno 1474.

b Addit Isidorus, Iacobum tumulatum esse apud uxorem in ecclesia conventus Paulani, & magnum populi concursum fuisse ad funus. Quod Iacobus ibi tumulatus sit, admodum verosimile nobis videtur: de uxore merito dubites, potueritne ibi sepeliri, mortua prius quam probatus Ordo censeretur, adeoque jus sepulturæ haberet.

c Contursy oppidum in Principatu citeriori diœcesis Campanensis, trans Selum fluvium.

d Isidorus, multis circumstantiis & verbis utrimque habitis rem exornans lib. 1 cap. 20 dicit, juvenem a parentibus sterilibus multa prece impetratum, ad annum 14 ætatis fuisse mutum; & videtur eumdem facere cum puero, de quo infra num. 20.

e Addit Isidorus; Sanctum solita sua simplicitate dixisse: Per caritatem, si vivere vis, prius a me postula facultatem.

f Hinc etiam apparet vere dixisse Comineum, quod Sanctus omnino illitteratus fuerit; quodque alibi dicemus, ad scribendas epistolas semper eguisse aliena manu.

g Scozettum vocant auctores Franciscani, Marcus Vlisipponensis & Gonzaga, ajuntque Amanteæ in patria sua in conventu S. Bernardini obiisse an. 1470. & tam vivum quam mortuum miraculis claruisse: quare etiam ei tribuunt titulum Beati, & Arturus a Monasterio ipsum inscripsit Martyrologio Franciscano die 24 Novembris. Addit Gonzaga: Qui miranda opera ab hoc beato viro patrata scire desiderat, Vitam B. Francisci de Paula consulat, sibique abunde satisfaciet. Sed nescimus, de qua Vita loquatur Gonzaga: nam neque in hac neque alibi quidquam de Antonio legimus, quod cum honore ejus esset conjunctum.

CAPUT III.
Aliæ S. Francisci virtutes & Miracula sanitas variis infirmis restituta.

[15] Bonus Pater supranominatus, a Franciscus de Paula, habebat barbam & capillos mediocres, neque curtos neque prolixos nimis: [Robustissima corporis ejus habitudo] eosque, ut dictum est, semper intonsos. Erat corpore satis pleno & naturæ robustæ: quamvis autem esset abstinentiȩ prorsus stupendȩ, non erat tamen ullatenus debilitatus: sed vultu colorem præferebat roseum, veluti si vesceretur quotidie delicatis cibis. Agnoscebatur igitur Dei gratia in eo elucens: nam qui obesus videbatur exterius, interius sola habebat ossa. S. Antonii similitudinem referebant vultus ejus lineamenta. Vanam gloriam & hypocrisim præ omnibus fugiebat vitiis: [non debilitatur abstinentiæ laboribus.] ideoque clam habebat jejunia, abstinentias & orationes suas; sic ut pauci admodum eas notarent, nisi qui corporeis ejus necessitatibus ministrabant. Sibi ipsi austerus, aliis largus & humanus erat, & valde circumspectus in omnibus actionibus suis. Cunctis benignus & gratiosus erat, secularibus æque ac Fratribus suis: neque ullus veniebat ad ipsum consilii vel solatii causa, quin lætus, & responso illius plene consolatus discederet. Infirmis sanatis, ut infra plenius apparebit b

[16] Religiosis Fratribus suis quandoque terribili vultu leonis instar apparebat, [mitis erga delinquentes,] verbisque & minis incutiebat terrorem: ipsis tamen operibus dulcis erat & benignus, maxime erga humiles & contritos. Quod autem adeo terribilem demonstrabat se, eo faciebat dumtaxat, ut alios non delinquentes in timore contineret: delinquentes enim, cum accusabantur ab aliis, sustinebat amanter & excusabat absentes; neque in exigenda pœna nimius erat. Pervicaces, si lucrari non posset aliter, verbis blandis & modo facili conabatur flectere. [& adversarios suos,] Magis amabat eos qui ipsum persequebantur, iisque etiam peculiaris amoris signa exhibebat, præ aliis, qui ipsum laudare & magnifacere videbantur. De nemine unquam loquebatur male: si quos autem sciret præbere detractoribus aures, eos persequebatur & increpabat acerrime. Oderat enim detractionis vitium, & detractores fugiebat, [detractores non tolerat;] solitus excusare eos de quibus alius loquebatur male, exaggerare autem laudem quamcumque alteri attributam, nec quidquam libentius audiens quam faventes alienæ commendationi sermones. Caritatis nomen semper habebat in ore dicens: Faciamus per caritatem hoc vel illud; Eamus per caritatem. Neque mirum: ex abundantia enim cordis os loquitur.

[17] [sacra & Sacerdotes honorat impense.] Sanctissimo Altaris Sacramento afficiebatur tenerrime: & sæpe omnibus intererat Sacrificiis, quotquot fiebant in conventu: nec unquam omisisset adesse ad Missam, dicendam in primo diei exortu. Magno etiam in honore habebat Sacerdotes, eorumque manus finito Sacrificio frequenter osculabatur. Intendebat solicite luminaribus ecclesiæ, aliisque rebus divinum officium concernentibus. Per silvas & vepreta nudis incedebat pedibus, quemadmodum testantur qui ipsum in Italia comitati sunt, quorum nullus aliquando vidit evellentem spinas, aut aliud quidpiam pedibus molestum removentem: quin etiam admirati eum quadam vice sunt per veprium fascem, quem calcare boves refugiebant, impune transeuntem. [modicum vini facit multis sufficere:] Contigit aliquando ut ipse esset in præmemorata silva cum multis aliis, ex Dei amore congregatis, operis cujusdam necessarii faciendi causa: qui cum, post laborem gravem pro conventu susceptum, non haberent quo sitim prementem extinguerent; & inter alios adesset unus, Magister Antonius nuncupatus, tantum in lagena vini habens, quantum duobus viris semel reficiendis satis esse posset; quæsivit ex eo bonus Pater, nihilne vini haberet in lagena? Modicum, inquit ille, pro meipso. Tum bonus Pater: Per caritatem, dona mihi illud: acceptaque lagena, primo ipsum jussit bibere, dein ceteros omnes: quibus satiatis, superfuit nihilominus in lagena vinum. Et hoc miraculum ipse Magister Antonius mihi narravit.

[18] Grandia & mirabilia operabatur bonus Pater, illius adjuvante gratia cui nihil est impossibile. [sæpe per octo dies,] Nam præterquam quod jejunaret quotidie, manebat sæpe inclusus cubiculo absque ulla refectione corporali, quam quidem notare hominum aliquis posset, ad dies octo, & quandoque duodecim plus minusve. Supra nominatus Fr. Florentinus, qui coronam præmemoratam vidit, affirmat & ait, quod in ipsis Paulani conventus exordiis, bonus Pater per totam unam Quadragesimam se continuerit intra cellam, [semel quadragesima tota jejunus manet.] absque eo quod cibi aut potus quidpiam in ea habere cognosceretur. Per hoc tempus Paulani cives, mortuum rati, venerunt frequenter ad dictam cellam, eamdem volentes perfringere. Quod cum aliquando facere aggrederentur, coactus est bonus Pater aliquo signo ostendere, quod adhuc viveret: atque ita quievere cives; & cum iis etiam Fratres, non modico stupore pleni, recessere.

[19] [plurimos ægrotos sanat;] Sciendum porro quod rerum omnium creator Deus, propter preces intercessionemque boni Patris, plurimos diversimode ægrotantes sanaverit, puta a fistulis, febribus, capitis aliorumque membrorum doloribus. [plurimos ægrotos sanat.] Sic autem curatos impossibile foret enarrare omnes: aliquos tamen, quorum specialis ad nos pervenit notitia, hic annotare non gravabimur. Bisignianensis Princeps, alias dictus Comes Claromontanus ex comitatu nobilis Regis Franciæ, [atque inter alios epilepticum puerum,] filium habebat eo laborantem malo quod S. Joannis appellant, quodque cum patientem invadit (nec enim semper, & fere per lunationes sævire solet) cadere eum, clamare, ejulare, spumare facit, & alia dæmoniacorum intemperiis simili agere: qui puerbono Patri commendatus, & statim sanatus fuit. Homo quidam sic erat membrorum privatus usu, ut longo tempore super duos baculos, [virum paralyticum,] velut in lectica, portandus fuerit: qui cum bono Patri loqueretur, & hic ei responderet, subito confirmatus est totus, & sanus in domum suam rediit, nemine sustentante. Ego autem, qui hæc scribo, cum ipso collocutus homine, audivi affirmantem mihi, miraculum istud vere in se contigisse.

[20] Sacellanus quidam, Domnus Matthæus nomine, veniens ex oppido c Rossina dicto, [& mulierem surdam;] sesquidiei itinere Paula remoto, prædicto bono Patri narravit, eo in oppido duas esse feminas infirmas & harum alteram surdam, quas ejus precibus cupiebat commendatas. Respondit bonus Pater: Hoc surdæ, & istud alteri defer. Iterumque dixit: surda quidem sanabitur, & paulo post in priorem relapsa infirmitatem, rursum integram recuperabit sanitatem: altera vero illa, ob defectum fidei, non poterit convalescere. Atque hoc narrat prædictus Domnus Matthæus, vir probus, aitque, ita prorsus evenisse sicuti bonus Pater prædixerat. Cum bonus ille Pater esset in conventu Coriolanensi, [ad pœnitentiam adducit veneficam,] vidit feminam, quæ annis omnino octodecim abstinens a Pœnitentiæ Sacramento, plurimis infantibus attulerat necem, decreveratque plures alios simili ratione de medio tollere. Statim autem ut eam bonus Pater vidit (quamvis antea neque conspectam sibi neque ex alieno relatu cognitam) dixit socio suo, Fr. Antonio de S. Agatha: scito quod femina illa multa fecerit mala. Ipsa vero paulo post expetiit alloquium boni Patris, ab eoque acriter increpita est, dicente; Non sufficiunt tibi mala quæ perpetrasti, nisi plura prioribus & graviora committas? Tum asperioribus usus verbis, tandem subjunxit: Per caritatem, vade, confitere. Statimque misera pessimam voluntatem suam publice confessa est, qualem dixerat bonus Pater, vitamque deinceps suam emendavit.

[21] Habebamus conventum in loco qui dicitur d Messilasson: hujus loci castellano in uno crurium tanta supervenit infirmitas, [cera ab eo benedicta crus rescindendum curatur.] ut deliberatum haberent medici crus præscindendum esse, ne totus periret homo. Misit igitur ad conventum, velut ad refugium universale; rogavitque ut pro se Fratres Deum orarent, sibique transmitterent aliquid idoneum suæ erga bonum Patrem devotioni fovendæ. Miserunt illi cereum a bono Patre benedictum: quem infirmus intra fascias adstringens cruri, & precibus boni Patris confidens, cubitum concessit. Media deinde experrectus nocte, crus illud integre sanatum reperit, ipsumque miraculum a dictis Fratribus narratum mihi fuit. Plura etiam alia miracula misericors Deus, motus fidelis sui famuli meritis, per ejusmodi cereos est operatus, auxilium ferendo periclitantibus nautis, puerperis, aliisque, quos longum esset enumerare.

[22] [duabus mulieribus prolem prædicit exoratus:] Femina quædam, ætate provecta, quæ prolem concipere numquam potuerat, ad bonum Patrem venit dicens: Doleo valde, quia per Dei gratiam multas opes possideo, sed sobolem, cui eas relinquam, nullam procreavi. Respondit bonus Pater: Per caritatem, providebit tuo dolori Deus. Illa vero paulo post concepit, & formosum peperit filium, cui Francisci nomen imposuit; & rem, ut gesta est, mihi narravit. Similiter & aliæ plures feminæ, per boni Patris preces, liberos sibi a Deo datos gavisæ sunt. Eamdem ob causam Salernitanus Princeps nuntium misit ad bonum Patrem usque in Franciam; a quo statim atque relatum est responsum, concepit Ducissa, & filium legitimo tempore enixa feliciter est. e Pictavis quoque Mattheus Couple dixit bono Patri, magno se in mœrore versari, propterea quod uxor sua liberos nullos gigneret: mox autem ut domum maritus rediit, imprægnata est mulier, & effecta puerpera; prout ipse Matthæus Fr. Mattheo de Barsigny Turonibus enarravit.

[23] [duos a serpente admorsos sanat:] Frater quidam a serpente admorsus accessit ad prædictum bonum Patrem, eique malum quod patiebatur ostendit. Tunc ei respondit bonus Pater: Nos habemus privilegium a Deo, ne serpens ullus aut venenum aliquod uocere nobis possit. Alia vice famulus cujusdam naupegi, magistri Sancti de Lochino, cum esset in silva, & ligna navibus fabricandis cederet, morsum serpentis excepit; rectaque ad bonum Patrem tendens, vulnus ei suum ostendit: quo viso, bonus Pater digitum ejus circumligavit viminis virentis cortice, & dixit, Abi Brevi autem sanatus fuit prædictus famulus, & mihi quid sibi accidisset narravit. [item leprosum.] Alias cujusdam Græci Sacerdotis filius, nomine Fabritius, ex oppido Rossanensi venit ad prædictum f conventum, coopertus lepra, ibique tempore longo mansit. Ego autem Frater N. istic eum reperi, quando eo accessi habitum petiturus: cum vero redivi eumdem habitum suscepturus, vidi perfecte sanatum, nisi quod per totum ejus corpus plagarum vestigia conspicerentur; & erat ab omni prorsus infirmitate curatus.

[24] [ante annos 20 prædicit suum iter in Franciam:] Minime dubium est, quin annis plusquam viginti, prius quam prædictus bonus Pater transiret in Franciam, sæpius dixerit suis religiosis, quorum ego Frater N. unus eram, quod ituri essemus in regionem longinquam, ubi nec incolarum linguam intelligeremus ipsi, neque nostra ab indigenis intelligeretur. Cui dicebamus: Quid ergo, Pater bone, istuc vis ire, ubi nec intelligemus alios, nec ipsi ab illis sumus intelligendi? At ille respondit. Talis erit voluntas Dei. Et hoc ego, ut dictum est audivi, estque notorium, & toties repetitum ab eo, ut Fratres illud in risum verterent, haberentque pro somnio. Verum eventus rei veritatem prædictionis probavit, ut apparet manifeste: quapropter pie possumus credere in eo fuisse spiritum prophetiæ, quod etiam ex infra dicendis plenius liquebit. Cum aliquando bonus Pater Neapoli esset, erat ibidem nobilis quidam, Franciscus nomine, in obsidione Hydruntina g jaculo manum sauciatus, sic ut post curatam plagam duos manus ejusdem digitos erigere numquam potuerit. [sanat digitis contractum.] Hic tempore Sacri bonum Patrem alloquens, sanatum se ex insperato comperit. Eodem tempore quidam prædicti nobilis consanguineus ex comitatu Principis Salernitani, Domnus Vespero nuncupatus, & paralyticus, eidem bono Patri loquens, omnibus membris subito fuit consolidatus. Hujus autem miraculi testis est Legatus h nobilis Regis Franciæ: qui tunc iverat ut bonum Patrem adduceret in Franciam: [& paralyticum.] quemadmodum pridem ante annos viginti fuerat ab eodem prædictum.

ANNOTATA.

a Expunximus titulum Sancti, additum, ut arbitramur, ab eodem qui hanc alteram Vitæ partem, in alterius Hieronymiani voluminis tegmine transcribere cœpit, sub hoc novo titulo: Compendium Vitæ ejusdem B. P. Francisci de Paula. Nos autem ostendimus supra, titulos Beati & Sancti nequaquam usurpatos esse a primo auctore.

b Hiatum aliquem in originali fuisse notavit MS. Bruxellense, eidem supplendo puncta … signans.

c Rectius fortaßis Rossano: hoc enim notum est, & distantia convenit: Rossina autem nulla est nota in topographicis Calabriæ tabulis.

d Vbi nunc Gallice legitur, d'un lieu nommé Messilasson, ibi existimo originaliter scriptum fuisse, d'un lieu de Messine nommé Milasso, id est loci cujusdam Messanensis qui dicitur Milasso.

e Ecgraphum quidem Bruxellense habet Padou: sed cum certum fit quod Sanctus numquam fuerit Patavii in Lombardia, & ex adjunctis liqueat agi hic de aliquo loco Galliæ, judicavimus Padou irrepsisse, scriptoris vitio, pro Poictou.

f Paulanum conventum intelligo: neque enim alterius adhuc meminit auctor. Præterea in eo qui conventuum primus est oportet receptum fuisse juvenem; quandoquidem, ut infra ostendemus, secundus conventus 20 annis sit recentior primo.

g Anno 1480 quando Turcæ urbem Hydruntinam occuparunt;vel sequenti, cum est a Christianis recepta.

h Guinotus de Buissiere, de quo plura in Proceßibus, cum titulo Legati ad Regem Neapolitanum missus.

CAPUT IV.
Reliqua Sancti gesta in Italia: dæmoniaci liberati, mortui suscitati.

[23] Neque aliis dumtaxat infirmis sanitatem per ejus merita contulit Creator omnium Deus: [Graviter læsus post dies plures subito convalescit,] sed etiam quandoque ipsimet. Cum enim ædificaretur conventus Paulanus, accidit ut grandis lignorum fascis in vallem quamdam caderet tam infeliciter, ut bonum Patrem a tergo feriens, os coxendicis antrorsum e sua dimoveret junctura. Id videntes operarii, qui nimio cum impetu permiserant fascem deorsum labi, accurrerunt festini, & bonum Patrem humi stratum ac mortuo similem reperientes, sublevatum detulere in conventum prænominatum. Quibus bonus Pater dixit: Per caritatem, necesse est ut Frater Corpus sic maneat per triginta vel quadraginta dies: itaque factum est. Cum autem jam dictus terminus advenisset, media nocte sic violenter concussa est lectica, in qua cubabat Pater, ut in ea non posset remanere. Itaque levavit sese … & ex illo tempore sanus fuit: & hanc a visionem testatur qui vidit prædictus Angelus. [fascem lignorum collapsum sublevat,] Alias eadem in fabrica similis lignorum colligatorum fascis in vallem provolutus est, nec poterant eidem sublevando quindecim viri sufficere: dixit ergo bonus Pater operariis aliisque præsentibus: Per caritatem, itote jentatum, & postea revertimini. Abierunt illi, & redierunt, ut jusserat: fascemque totum sublevatum atque in ipsa viæ planitie constitutum viderunt, prout ipsimet testati sunt.

[24] Cum prope eumdem conventum carbones fierent, [illæsus ignem calcat,] & injecta humo obstrueretur fossa, flamma ejusdem fossæ velut per exigua foramina multimodis erumpebat: quam compressurus bonus Pater, unicuique foramini imposuit successive pedem, dicens Fr. Florentino supra memorato, qui aderat: Festina hic terram aggerere: quod ille ex ordine fecit, donec omnis occlusus est flammis transitus. Jusserat autem bonus Pater carbones illos confici pro ferrario fabro, qui pro Dei amore reficiebat ferrea conventus utensilia. Alio tempore juvenis quidam secularis, in conventu habitans, a sociis apud bonum Patrem accusatus est, novellas ficus, quas colombinas nominant, ligurivisse. Quod cum reus negaret; [brachium lixivio bullienti immittit,] vocavit eum ad se bonus Pater, atque ad culinam duxit, ubi tunc bullientis lixivii supra ignem fervebat cacabus; in quem, reducta a brachio veste, ipsum brachium ille immisit, dixitque juveni: Quod facio, facito etiam tu; certus quod si non comederis ficus, non magis quam ego a lixivio bulliente læderis. At puer viso miraculo aufugit perterritus, mihique rem, ut gesta erat, & ipse & dictus Fr. Florentinus narraverunt, & est per totum conventum Paulanum historia notissima.

[25] [& prunas nudis gestat manibus.] Cum item in conventu nostro Paterni aliquando maneret bonus Pater, descendit e cella sua, quæ erat ad finem horti, usque ad culinam Fratrum, in altero ejusdem horti fine constitutam, tanto intervallo quantum uno tractu emetiri sagitta a balistario excussa posset: ibique, post vespertinum ad salutandam Virginem Mariam signum, pulsans ostium, ignem poposcit, ab eo qui sibi aperiebat Fratre, Ietro dicto. Hic autem ingrediens, accepit assulas pineas duas, intraque eas carbones accensos; volens eas sic tradere bono Patri: sed ille solas prunas nudis suscepit manibus, jussitque Fratrem ligna in culinam referre. Paruit Ietro, ac mox vestigia boni Patris est subsecutus; observaturus quid eo igne tandem faceret. Per fidem autem suam jurat, quod venerabilis Pater ardentes prunas nusquam labi permiserit, sed eas manibus suis usque in cellam tulerit: & quod similia sæpe alias fecerit.

[26] Notandum est diligenter, quod prius quam bonus Pater exolveret votum, pro sui oculi restauratione nuncupatum a matre, eidem dormienti bis apparuerit quidam Religiosus, & eum suscitans dixerit: Vade, dic patri & matri, ut votum pro te factum absque mora compleant: idque fecerunt, ut supra dictum est. Sciendum est etiam quod, cum primum bonus Pater cœpisset ædificare monasteria, plurimi invidi apud Regem Neapolitanum, b Calabriæ Ducem, & Cardinalem Hungarum tantum valuerint, [Adductus in invidiam apud Regem Neapol.] ut dictorum Dominorum animos reddiderint a bono Patre alienissimos: adeo ut Cardinalis ipse Fratres expulerit e conventu c Castelli-majoris, ipsumque suæ habitationi aptaverit. Quod sane parum feliciter eidem cessit: prius enim quam annus ille circumageretur, extinctus veneno Romæ est, tempore Innocentii Papæ.

[27] Ejusdem Cardinalis d pater, Rex Neapolitanus, triremis unius navarchum cum magno comitatu misit, ut bonum Patrem violente captum ad se adduceret; [navarchum qui capere eum venerat,] malevolo utique animo, non devotione impellente. Hic cum ad conventum Paterni venisset, in quo tunc bonus Pater morabatur, consternati Fratres ad eum dixerunt. Fuge hinc, Pater; ecce enim adsunt, jussu Regis, qui comprehendant te. Quibus respondit bonus Pater: Per caritatem, si ita volet Deus, comprehendent me: sin minus, nemo hominum nocere poterit, eoque dicto ad ecclesiam se contulit. Tunc quæsivit navarchus ubi esset eremita ille: & alijs in silva, aliis in ecclesia esse dicentibus, grandis erat concursatio bonum Partem quærentium, nec eum poterant reperire. Aliquis tandem, Antonius scilicet prænominatus, qui operis quidpiam faciebat in monasterio, indicavit locum. Navarchus, qui obfirmato advenerat animo, ut injustam Regis implens jussionem, captivum abduceret; [solo aspectu emollit;] mox ut bonum Patrem conspexit, sic est emollitus, ut, tamquam viribus omnibus amissis, ad illius genua se abjiceret; magnoque cum tremore & humilitate narraret viro Dei, quid sibi esset imperatum a Rege, seque in ejus potestate futurum promitteret.

[28] Supplicem benigne bonus Pater excepit, dixitque emodicam esse Regis fidem, [& divinam Regi ultionem prædicens,] proinde navarcho ipsi parum profuturum quod eidem adhæreret. Misit autem Regi intortitium unum, alterumque Reginæ, Duci item & Ducissæ similiter, eisque dici suo nomine jussit, quod nisi vitam moresque corrigerent, a Deo essent puniendi: quod & factum est. [Nam anno e millesimo quadringentesimo nonagesimo quarto Rex Neapolitanus mortuus est, successoremque habuit Ducem Calabriæ filium suum: qui in exilio obijt, relicto regni successore, cum fugeret, filio suo Ferdinando II, quem Nobilis Rex Franciæ Carolus Valesius, hujus nominis octavus, anno seculi nonagesimo quinto e regno expulit, omnemque Italiam subjugavit. Post cujus discessum ex Italia Ferdinandus in regnum restitutus, [(qualis deinde secuta est)] paulo post moritur, nullos ex se heredes relinquens. Huic autem successit Fredericus II, Princeps Tarentinus, anunculus ejus, Ferdinandi primi filius, prudens ac strenuus: qui Neapolitanum regnum sua prudentia restauravit. Verumtamen post mortem Regis Caroli, quæ Sabbato ante Dominicam palmarum accidit, anno dicti seculi nonagesimo octavo, Ludovicus Dux Aurelianensis successit eidem Carolo] & Ducatu Mediolanensi subjugato Ducem ipsum f captivum abduxit in Franciam: & paulo post totam rursus Italiam g suæ subjiciens potestati, etiam Fredericum Regem secum duxit, anno millesimo quingentesimo primo. [non sine miraculo refactum dimittit.] h Atque ita modicum omnes regnarunt, secundum prædictionem boni Patris. Dignum autem memoratu est, quod idem bonus Pater noluerit navarchum, qui ad se capiendum missus erat, discedere nisi collatione sumpta; eumque in finem quæri jusserit unum vini poculum mensuræ Francicæ, ex quo citra ullam ipsius poculi evacuationem biberunt homines plusquam quadraginta: sed & ex duabus tortis panis, quas iis apponi jusserat fragmenta superfuerunt tam magna, quanti ipsi panes integri fuerant. Quorum prodigiorum admiratione attoniti navarchus & socij, glorificaverunt Deum, & cum salubri timore reverterunt ad sua quique negotia. i

[29] Sæpenumero dæmones per ora energumenorum loquentes, [dæmones queruntur ejus præsentia se cohiberi] cum essent adducti ante virum Dei, minabantur Italiæ, quod eam essent destructuri, statim ac ipse ex ea recessisset. Signanter autem, cum femina quædam, possessa a diabolo, esset coram bono Patre pertracta; clamabat horrenda vociferatione dæmon, quod nequam ille barbatus, lacernosusque radicum vorator, ipsum impediret. Interrogante autem bono Patre, quis esset, Legio integra, inquit ille. Rursum Pater: Ubi socij tui? In proxima reposuit dæmon, silva, ubi sæpe magnus conspicitur corvorum numerus. Quo autem vadunt illi? requisivit Pater. Missi sunt, inquit dæmon, ut Italiam subvertant. [ab evertenda Italia,] Tum Pater: Quid vero eos cohibet? Cui dæmon: Nihil possunt facere, quamdiu hic remanes: magna enim humilitas, quæ est in te, impedit nos: te autem digresso, faciemus quod pridem speravimus facere. Interrogans porro Pater quæsivit, quis eum fecisset tam audacem, quod miseram istam creaturam Dei ausus esset invadere & occupare. Ego, reposuit dæmon, non quærebam eam: sed ipsa conculcavit me, & sic ingressus sum corpus ejus: quod ita mihi commodum est, ut egredi exinde nequeam.

[30] Dixit illi vir Dei: Apage, per caritatem; & relinque puellam hanc miseram in pace. [& viri Dei mandato expelluntur a possessis.] Ecquo autem vis ut abeam? replicat dæmon. Ad eum locum, inquit bonus Pater, quem ab initio peccando commeruisti. Abibo, ait dæmon, hinc intra triduum. Et Pater: Vade, inquit, in nomine Domini jam nunc, absque mora & jactura temporis. An ergo per oculos, requirit diabolus, sic ut unum auferam? Minime, inquit Pater; neque noceas huic creaturæ Dei: nolo id sane & prohibeo. At dæmon: Aliquid tamen condona mihi. Tunc jussit bonus Pater, ut ei darentur vitreæ ampullæ duæ. Ille tamen neque sic exire voluit, sed cavillando illudebat bono Patri: qui tandem, similis vehementer irato, per capillos arripuit puellam, potenter & efficaciter diabolo imperans, ut corpus illud dimitteret. Quod illico fecit, & puella velut mortua remansit; donec bonus Pater eam confortavit, jubens cibum potumque exhiberi, & reversa est sana. Quomodo autem Italia tota destructa deinde fuerit, norunt omnes. [uti & incubus unus, & alij plures:]

[31] Alia puella ab incubo dæmone molestissime vexabatur die ac nocte: cujus parentes de infortunio filiæ supra modum tristes, nesciique quid remedii aut unde quærerent, tandem recordati sunt boni Patris, eumque de sua afflictione reddiderunt certiorem. Ille autem ad eorum domum duos Fratres misit, qui diabolo dicerent, ut abiret, neque amplius miseræ puellæ molesti essent: ita jubere virum Dei. Juerunt illi, & jussa complentibus paruit dæmon, sanamque ex integro puellam reliquit præ timore viri Dei. Complures etiam alii dæmoniaci, [muto loquela redditur,] precibus viri Dei fuere liberati. Ad eumdem quoque adductus est quidam a nativitate mutus: quem una cum parentibus in sacristiam deducens, ibidem cereos tres accendit, iisque ad parietem applicatis, mandavit parentibus, istic ut manerent cum filio suo, donec cerei illi essent consumpti; ipse vero ad orationem se composuit. Mox autem unus cereorum decidit, & mutus clara voce exclamavit, cecidisse candelam; deindeque satis expedite perrexit loqui: sed bonus Pater, vanæ gloriæ evitandæ studio, tacitus discessit.

[32] [& mortuo vita,] Multo magis prodigiosum est, quod religiosi aliqui & seculares varii fide digni testantur atque confirmant; duos scilicet mortuos per merita Sancti viri esse resuscitatos. Primus eorum quidam ipsius consanguineus fuit, quem cum hortaretur ut statum religiosum amplecteretur, & mater k sua omni studio illum ab ea cogitatione diverteret, tandem extinctus est. Venit mater plorans & ejulans ad monasterium, querebaturque bono Patri de immatura filii tam cari morte: ille autem jussit ut ad ecclesiam conventus afferretur corpus sepeliendum. Hoc facto, cum esset Officium decantatum, & Fratres ipsum inhumare vellent; prohibuit bonus Pater ne facerent, jussitque ut omnes reciperent se ad cellas & ad somnum; nox enim incumbebat. [qui annuente matre fit religiosus.] Digressis autem cunctis, accepit bonus Pater corpus defuncti illudque in suum cubiculum detulit, atque ibi ipsa nocte resuscitatus ad vitā a Deo, est propter preces boni Patris. Mane deinde facto venit mater, ploratura filium, ut rebatur, sepultum: cui bonus Pater, si filium inquit, vivum videres, patererisne eum Religiosum fieri. Utinam, reponit illa, id placeret Deo! siquidem, quod impediverim vivum ne id esset, ex animo pœnitet. Tunc bonus Pater ei donavit habitum suum, itaque in ecclesiam adduxit ad matrem: quæ una cum adstantibus glorificavit Deum, & exinde majori reverentia bonum Patrem est prosecuta.

[33] Secundus resuscitatus fuit quidam ex operariis monasterii, [suscitatur item alius mortuus,] qui pro Dei amore gratis exhibebat operam. Hic cum a lapsa ex alto trabe obrutus esset & extinctus, reliquæ operæ ad virum Dei anxie accurrerunt, dicentes metuendum esse, ne consanguinei ipsius defuncti, homines opulenti, molestiam sibi, velut auctoribubs mortis ejus, non levem facesserent, quantumvis innoxiis. Tunc bonus Pater bene animatos præcepit discedere, & cadaver eo loco relinquens ubi infelicem trabs cadens oppresserat, inde se proripuit ad tres sagittæ jactus, velocitate tanta, ut turbinis instar ferri videretut, evanesceretque ab oculis eorum, qui clam conabantur explorare quid ageret. Subito autem reversus ad cadaver, super illud jacuit aliquanto tempore, deinde eidem imposuit herbas quasdam, ex monte ad quem discesserat collectas. Mox autem tanta cum facilitate surrexit mortuus, veluti si ex suavi somno fuisset experrectus, prout usque in hodiernum diem commemorant qui præsentes adfuerunt. Atque hæc quidem sufficiant de rebus a viro sancto per Dei gratiam in Italia gestis: supersunt eæ commemorandæ quæ in Francia factæ fuerunt.

ANNOTATA.

a Excidit aliquid, quod punctis notatis indicavimus, de quadam scilicet visione tunc facta.

b Ferdinandus I is fuit: cujus filij, senior, Alphonsus Dux Calabriæ & an. 1494 successor in regno Neapolitano; junior, Joannes Aragonius, anno 1478 creatus Cardinalis a Sixto IV, mortuus anno 1485, dictus Cardinalis Hungarus, quia, secundum Hieronymum Garimbertum, cum titulo Legati Apostolici missus fuit in Hungariam.

c Lanovius Castrum Almarinum Stabiense intelligit, vulgo, Castel à mare di Stabia, inter Neapolim & Sulernum; & dicit Minimos inde expulsos anno 1480: sed apparet quinto post anno, ipso quo mortuus est Cardinalis, hoc factum; cum ante annos tres in Franciam Sanctus abjisset: quod autem illud hic anticipate referatur, sit proper connexionem argumenti, ad manifestandam malevolentiam Cardinalis erga Franciscum.

d MS. Bruxell. pro pere, pater, habet frere, frater: quod mendum quia non potest tribui homini qui in Calabria vixerit, cum isti Principes vel maxime dominarentur, incurioso librario puto adscribendum.

e Totus hic locus quem uncis [ ] inclusimus in MS. Bruxell. sic legebatur, sane confusißime: Anno enim 1497 nobilis Rex Franciæ Carolus Valesius, hujus nominis VIII, Regem Neapolitanum e regno expulit, omnemque Italiam subjugavit. Rex autem Neapolitanus, mortuus in exilio, successorem habuit Ducem Calabriæ fratrem suum, qui & ipse paulo post obiit; eique successit filius ejus Fridericus, prudens & strenuus, qui regnum Neapolitanum sua prudentia recuperavit. Verumtamen post mortem Regis Caroli, quæ Dominica in Albis contigit, Ludovicus Dux Aurelianensis successit eidem Carolo. Excusandum errorem esse supra ostendimus: quid autem si locus adjectus ab eo sit qui Appendicem addidit?

f Ludovicus Sforsa, anno 1500 Novariæ obsessus, capitur 11 Aprilis.

g Excepta Calabria Apuliaque, quæ Ferdinando Regi ex pacto relinquebantur.

h ibi anno 1504 Fridericus hic mortuus est, & in conventu Pleßiacensi, prout testamento caverat, depositus, filium Ferdinandum post se relinquens, qui nullam ex tribus uxoribus prolem tulit.

i Fructus hic fuit, inquit, Isidorus Tuscanus, quod Rex amplissimo privilegio mox dato (extat autem originale in archivio Paulano) permiserit prosequi monasteriorum fundationem, atque etiam Neapolim Minimos advocarit, Sancto in Franciam profecto.

k Nolim absque teste, qui nullus adducitur, asseverare, quod hæc mater fuerit Brigitta, uxor Antonij de Alesso: hoc enim nimium præjudicaret potiori causæ, sustinentis, uxorem Antonij, fuisse sororem germanam ipsius Sancti.

CAPUT V.
Transitus viri Dei in Franciam: res ibidem cum Regibus gestæ.

[34] Quemadmodum vir Dei diu ante prædixerat futurum, [Rogante Ludovico Rege,] ut ipse ac Fratres sui deberent migrare in regionem, cujus non intelligerent linguam, ita factum est: nam Ludovicus Valesius Rex Franciæ, filius Caroli VII, & pater Caroli qui Ducatum Britanniæ acquisivit, audita sancti viri fama, varias legationes misit ad Regem Neapolitanum, ut dictum virum sanctum impetraret, Cum autem hic minime consentire vellet, prædictus Rex Ludovicus Papæ Sixto, tunc Apostolicam Sedem tenenti, supplicavit, [& jubente Sixto Papa profectus,] ut virum sanctum ad se mittere dignaretur, sperans ab eo aliquod levamen morborum, cum quibus conflictabatur. Cui petitioni annuens Papa, geminum mandatum misit bono Patri, ut in Franciam se transferret: & horum Pontificiorum Brevium ipse ego unum vidi in conventu Turonensi. Papæ igitur imperanti obedire volens bonus Pater, in iter se dedit, & Roma transiit Pontificiam benedictionem petiturus; itaque in Franciam. Ibi, sicut narrat Regis Ludovici Legatus, tanta erat compressio virorum ac mulierum, sanctum hominem videre cupientium, [magnam ubique turbam obviam habet.] ut ad eum terra marive pertingere difficillimum esset. Undique autem ad illum adducebantur infirmi sanitatem recepturi: eratque multitudo accedere cupientium fere innumerabilis, propterea quod sanitatem ab eo referrent tam multi; certantibus singulis accipere ex vestitu, ex crinibus, aut quibus utebatur quasque attigerat rebus aliquid, & devotionis ergo solicite custodientibus; donec, quod raperent, nihil amplius viro Dei superesset.

[35] Accidit porro ut bona quædam matrona Romana, aliquod pietatis fovendæ monumentum ab eo petitura, veniret: sed cum ille jam discessisset, [virum in se contumeliosum] pia mulier, ad aliquod sui doloris solatium, cepit nonnihil ex fœno lecticæ, cui incubuerat vir sanctus somnum capiens; illudque devote domum referens, imposuit mensæ. Hoc conspiciens maritus ejus, cœpit ridere uxoris suæ, ut putabat, amentiam; stultamque appellans, arripuit prædictum fœnum, atque in latrinam detulit, uxore nequidquam deprecante. Porro exonerata ibidem alvo, cum fœno illo uti vellet ad corpus tergendum, ipsa qua fœnum tenebat manus cum eodem adhæsit corpori illius; neque prius potuit eam ad se retrahere, quam assecutus esset bonum Patrem, [ab inflicta divinitus pœna liberat.] qui haud modica viæ parte processerat. Mox autem ut ejus benedictionem petiit & accepit, restituta suis usibus manus est, & homo ad sua rediit, magis quam unquam antea in Dei Sanctorumque ejus timore confirmatus. Aurifaber quidam, Gratianopoli habitans, narravit mihi, se vidisse fontem, quem dictus bonus Pater excitaverat in loco, ubi antea nulla potuerat aqua inveniri: quam qui bibunt in hunc usque diem sanantur a febribus.

[36] Mercator quidam Provincialis, qui in comitatu fuit Legati Francici, virum Dei deducentis, narrat, [orationem ejus turbare volentibus invisibilis manet:] idemque confirmat ipse Legatus, quod ex itinere divertens vir Dei ad ecclesiam quamdam orandi gratia, tamdiu illic manserit, ut longioris moræ pertæsus Legatus accersiri eum jusserit. Cumque eum non reperiri dicerent qui missi erant, Legatus ipse cum reliquo comitatu ad ecclesiam abiit. Ipso porro nusquam apparente, suspicati omnes quod fugam cepisset, & vehementer attoniti, exclamare cœperunt, reos se mortis apud Regem futuros. Sed consolabatur eos quidam ex ejus ordine Religiosus, Bertholdus a nomine, qui cum ipso in Franciam venit. Et vero statim ut complevit orationem suam vir Dei, per Dei voluntatem conspectus est ante majus altare, ubi tam diu frustra quæsitus erat.

[73] [Renuit accipere Rege offerente] Cum transitum per Provinciam, Delphinatumque & Viennensem ac Lugdunensem tractum haberent, precibus ejus quam plurimi sanabantur infirmi; usque dum Plessiacum Parci prope Turonas feliciter appulerunt, ubi nobilem Franciæ Regem Ludovicum repererunt, qui magno cum honore & gaudio bonum Patrem excepit. Sed volens caute atque astute agere, propterea quod a pluribus fuisset sub umbra sanctitatis deceptus, decrevit variis modis experiri virtutem servi Dei. Modico igitur post ejus adventum tempore, misit ad eum abacum aureis atque argenteis vasis instructum, ut eis bonus Pater uteretur, [aurea & argentea tasa,] dicens, quod omnia hæc ad ejus monasterium donaret. Sed vir Dei, fraude illius cognita, remisit omnia; & jussit dici Regi, melius facturum restituendo aliena, quam ejusmodi abacos aureis argenteisque vasis instruendo: nequaquam autem convenire pauperi eremitæ utensilia argentea, neque se aliud quam calices ligneos requirere. Tunc Rex magnam multitudinem vasorum stanneorum offerri eidem jussit: sed nec illa admittere bonus Pater voluit.

[38] [imaginem D. V. auream,] His non contentus experimentis Rex tentavit eum alia ratione, & Deiparæ Virginis imaginem ex auro purissimo confectam misit, septemdecim millibus ducatorum æstimatam; obsecrans ut acciperet, eaque ad suam devotionem fovendam uteretur. Sed bonus Dei famulus respondit, suæ devotionis affectum non erga aurum, sed erga Deiparam Virginem ferri, quæ cum filio suo regnat in cælis. Regis autem nuntio dixit, habere se papyraceam imaginem unam, eamque sibi abunde sufficere. Remisit eam nihilominus Rex ternis vicibus, rogavitque ut eam vel ad suos acciperet usus, vel largiretur pauperibus. Verum etiam hoc bonus Pater facere renuit, dicens quod Rex haberet eleemosynarios suos, per quos conveniens esset distribui istiusmodi eleemosynas. Pulchra autem illa & pretiosa imago, donata est postmodum Canonicis Plessiacensibus, qui eam non putaverunt rejiciendam.

[39] [magnum numerum aureorum,] Tertio denique tentavit Rex virum Dei, idque instinctu medici cujusdam sui, Domini Jacobi b Potier dicti, Præsidis in curia Parlamenti Parisiis, & omnium regionum secretorum atque negotiorum arbitri; qui servo Dei invidebat vehementer, eumque conabatur quacumque posset ratione supplantare. Verum prudentia mundana quid valet contra spiritum Dei? Rex ergo solus cum solo agens, ad eum attulit pileum plenum aureis, & bono Patri dixit secreto: Eia, Pater bone, audacter hoc accipe: nemo siquidem resciet: eoque curabis Romæ conventum aliquem tuis Fratribus fabricandum. Verum divino doctus ductusque spiritu bonus Pater, velut stercora repulit oblatos aureos, & adversus Regem exclamavit, ut redderet iis quos olim injuste expilaverat. [& pisces lautiores:] Itaque confusus Rex ab eo recessit. Ut ergo vidit Rex, quod per avaritiam, quæ omnium malorum radix est, superare virum Dei non posset; experiri voluit, num magis per gulæ vitium posset proficere. Pluribus itaque vicibus submisit corbes grandibus piscibus plenos, dicens: si ipse comedere eos nollet, usui socio ejus futuros. Sed bonus Pater neque socio suo permittere esum eorum voluit, sed modicis vilibusque halecibus jussit esse contentum.

[40] [itaque probatus Regi] Ita vir ille sapiens omnem Regis astutiam superavit: qui exinde cognoscens quantæ integritatis virum suscepisset, sic paulatim affici eidem cœpit, ut qui antea fuerat velut lupus rapax & mala fecerat innumerabilia, cum adhuc Delphinus bellum adversu, patrem suum gereret; quique Rex factus multas desolaverat regiones, ipsumque Burgundiæ Ducatum occupaverat post mortem Caroli Burgundiæ Ducis ad Nancejum occisi; per boni illius Patris preces conversus, effectus sit mitis istar agni, tantumque conceperit de suis peccatis dolorem, ut coram bono Patre suis se vestibus exuens, acribus disciplinis verberibusque corpus castigaret, [ipsum in alium virum convertit,] ut plurimum consiliis ejus in talibus utens Hanc Regis conversionem gratam habens fons omnis bonitatis Deus, ex hoc mundo illum ad vitam evocavit meliorem, itaque in Domino obdormivit Rex cum aliis Regibus decessoribus suis, Carolo Delphino unico filio & regni herede post se relicto: relictis etiam duabus filiabus, quarum altera Domina Borbonii fuit, altera Barrii Ducissa: omnes autem sub vitæ finem Dei famulo commendavit, [ejusque demoriui liberos curat:] rogans ut pro iis Dominum deprecaretur. Quod sane fecit perquam diligenter, solicitus admodum ut in Dei timore conservarentur. Delfinus vero, postquam factus est Rex, magnum habuit erga bonum Patrem devotionis affectum, & eidem duos conventus fabricandos curavit, circa annum millesimū quadringentesimum c nonagesimum, alterum prope Plessiacum juxta palatium Regis, alterum Ambaciæ; & constituit annuam mille Francorum pensionem, [Carolum Regem sibi faventem habet,] pro sustentatione Fratrum in dicto conventu futurorum. Fuit autem Rex Carolus eximius zelator Religionis, multumque adlaboravit ecclesiasticæ disciplinæ reformandæ, optimæ indolis Princeps, plenus humanitate & pietate: quippe qui liberalis & largus erga pauperes & pia loca esset; & virum Dei sæpius visitare solitus, ipsi ejusque Fratribus studiose subministraret necessaria, nostramque Religionem auxit vehementer, & Religiosos velut filios suos dilexit, atque in negotiis difficilioribus sæpe consilium a viro Dei expetiit.

[41] Desolationem Britanniæ, diu antequam accideret, vir Dei prævidit: [prædicit desolationem Britanniæ,] cui ut omni possibili ratione occurreret, Britannicum matrimonium tractare non est gravatus, mittens eum infinem ex suis Religiosis duos cum litteris ad Regem d Ducemque. Iamque res ferme conclusa erat, quando diabolus, mali omnis & discordiæ auctor, tractatus bene coalescentes dissolvit. Et vero iniquitates atque peccata Britonum, quorum jam plena erat mensura, præcipuum fuerunt dictæ concordiæ impedimentum; quibus exigentibus Creator omnium Deus, nolens mortem peccatoris sed magis ut convertatur & vivat, punire eos misericorditer voluit. Quamvis autem bonus Pater efficere tunc nihil potuerit, [Regis cum Britanna matrimonium,] futurum tamen prædixit ut Rex dicti Ducis Britanniæ filiam uxorem acciperet: quod & factum e est. Postquam enim Rex Britanniam erat depopulatus, desponsavit sibi unicam ducis heredem & filiam: quæ statim atque cum Rege in Franciam venit, accessit ad bonum Patrem visitandum. Hic vero utrique dixit, matrimonium istud nimis sero coaluisse: Reginæ autem significavit, quod paritura esset tres mares & filiam unam, qui magnas essent res patraturi, si Rex & Regina Dei mandata sedulo custodirent: sin minus, [& prolis ex eo nascitura fortunam,] excindendum divinitus truncum & ramos in utilis vineæ. Neque minus evenit quam prædixerat: Regina siquidem ex Rege Carolo tres liberos genuit, brevis vitæ omnes; ex Rege autem Ludovico, qui successit Carolo, filiam unam f.

[42] Quo tempore ad S. Albinum est pugnatum, per duos & viginti dies clausum se in cubiculo continuit bonus Pater, [victoriam & salutem Regi precibus obtinet.] solis duobus quaternorum denariorum panibus & aqua ad potum contentus: ideoque pie creditur per illius preces obtentam Regi fuisse victoriam. Similiter, tempore conflictus g ad Forum-novum, reclusit se bonus Pater absque omni vitæ sustentaculo: quia cognoscebat in spiritu Regem teneri obsessum ab inimicis suis, Venetis, Lombardis, Italis, aliisque. Nec immerito creditur bonum Patrem exorasse Deum ut Regem erueret e manibus hostium suorum juratorum; omniumque communi consensu dicebatur, miraculum evidens videri, quod ex tanto periculo Rex evasisset. Festis etiam Ecclesiæ solennioribus in sua se camera recludebat, nihil comedens, & nemini loquens per septem vel octo dies.

[43] Quo tempore proposuerat approbandam Regulam, qua suis præscribebat abstinentiam a carnibus, [derecta dæmonis frau, de,] transformavit se diabolus in Angelum lucis, & dixit ei, velle Deum, ut Regula conformaretur Euangelio S. Lucæ, atque ut permitteretur Fratribus comedere quidquid apponeretur. Hac denuntiatione deceptus vir bonus, continuo designavit duos e Fratribus, qui hac de causa Romam h irent ad Innocentium Papam. Sed hi cum itineri jam essent accincti, baculosque in manibus & peram haberent in humeris, [stabilit Regulam victus quadragesimales:] subsistere eos bonus Pater jussit: revelaverat enim eidem Deus, primum propositum, solos quadragesimales cibos Religiosis permittendi, optimum esse: atque in hunc modum multo post approbata est Regula, i qualis etiam num viget, ab Alexandro Papa, anno millesimo quadringentesimo nonagesimo secundo. Sæpe per noctem tumultus ingens strepitusque in ejus audiebatur cubiculo, velut curruum discurrentium, [sæpe a demonibus cæditur:] hominumque ingentes catenas post se trahentium: post quod non raro vulneratus inveniebatur vir Dei, quomodo ipse ego eum vidi aliquando. Credibile autem est, quod dæmones, uti per ora energumenorum variorum sunt confessi, pluries eum diverberarint: quo fiebat, ut harum intemperiarum diabolicarum conscii, formidarent cubiculo viri Dei propinqui habitare. Alias accidit virum Dei ægrotare tam graviter, ut moriturum metuerent Fratres: suaserunt itaque ei Sacram Communionem sumere. [ad mortem ægrotans mox sanum se fore prædicit.] Qui respondit eis: Ne soliciti sitis, omnes enim communicabimus die Jovis proximo: qui erat ipsius Sanctissimi Sacramenti dies festus, quod & factum est. Accessit enim cum aliis ad altare totus sanus. Quantumcumque vero magna gravabatur infirmitate, numquam medicinam corporalem ullam exhiberi sibi passus est, unico Dei auxilio contentus.

ANNOTATA.

a Isidorus lib. 3 cap. 2 socios itineris a Sancto designatos nominat, P. Fr. Bernardinum de Cropalati ejus Confessarium, & P. Fr. Joannem della Rocca: sed non indicat unde hoc acceperit.

b Victonus Coctier scribit: fuit autem Regi, ob vitæ producendæ desiderium nimium, adeo carus hic medicus, ut, teste Comineo, pensionem menstruam 10000 scutorum ei assignaverit, præter dignitatis Præsidialis stipendium,

c MS. Bruxell. quatre vintz & six, id est 86 pro quatre vintz & dix, id est 90, quem istius seculi annum Ambaciacensi conventui aßignat Hilarion, & præcedenti fundatum dicit Pleßiacensem. Ignoscenda librario fuit unius litteræ mutatio, potius quam ei qui in margine scripsit, pro six legendum seize, id est 16; sic enim notaretur annus 1496, circa quem alios conventus, puta Branca curiensem & Gianensem, ab aliis fundatos memorant chronica.

d Franciscus Dux Brittanniæ: cui, ex Caroli Regis sorore, erat filia & Ducatus heres unica, Anna.

e Anno 1491, 6 Decembris, tertio mense post mortem Francisci Ducis, sexto post pugnam sant-Albinensem 28 Iulii commissam, quavicti Britones, Franci victores fuere.

f Claudia hæc fuit, postea Francisci I Regis uxor, nataan. 1499. Genuit quidem eadem Anna filiam aliam, Renatam nomine, sed toto decennio juniorem Claudia, atque adeo natam diu postquam hæc scripta sunt. Genuit etiam filios duos Delfinos, sed anonymos & ante cerimonias baptismales extinctos: qui quo præcise nati sint tempore, nusquam invenimus: crediderim & ipsos natos postquam hæc scripta sunt.

g Forum-novum, ad radices Apennini situm oppidum, octo millibus a Parma: pugnam anno 1495. 6 Maii ibi pugnatam fusißime describit Comineus, qui interfuit, lib. 8. cap. 5.

h Defunctus est Innocentius VIII an. 1492 mense Iulio, eique mense Augusto suffectus est Alexander VI.

i Scilicet usque ad tempus hujus scriptionis, antequam promulgaretur alia Regula, ab eodem Pontifice an. 1502, 20 Maii approbata.

CAPUT VI.
Miracula quæ sanctus fecit in Francia: conventus in eadem fundati.

[44] Domina de Bourbon, a pro singulari qua erga virum Dei utebatur fiducia, eidem quærebatur, [Ducissæ Barboniæ sterili] quod liberos nec haberet nec habuisset unquam. Ipse vero eidem respondit: Ne id tibi curæ sit Domina: prius enim quam discedam ex Francia sobolem gignes. Alias autem eidem Dominæ rescribens, hæc verba inseruit; Diligens esto, Domina, in referendis Regi Regum gratiis, quia prolem brevi habitura es. Cumque nos diceremus bono Patri, ista non scribi absque periculo scandali adversus totum Ordinem creandi, si secus accideret; respondit bonus Pater: [filiam promittit:] Sinamus Deum agere quod placuerit: & brevi nata filia est, Susanna nomine, quæ etiam nunc b vivit. Quamobrem prædicta Domina fundavit conventum Giemensem supra Ligerim Ordini viri sancti S. Francisci de Paula, anno millesimo quadringentesimo nonagesimo c octavo. Regina quoque, Brittanniæ Ducissa, infirma cum esset, [sanat Reginam Franciæ.] neque medicinis adhibitis quidquam proficeret ad sanitatem, commendavit se precibus boni Patris, ab eoque tria poma recepit. Quæ licet medici comedi vetarent, dicentes quod propter summam debilitatem stomachi mortem essent allatura, comedit tamen; plena fide asserens, quod ab illo missa nocitura non essent. & valetudinem brevi recuperavit.

[45] [Cera ab eodem benedicta] Sanctitatem porro suam ut occuleret vir Dei, panem & cereos benedictos dabat infirmis, quorum morbos sola oratione curaverat, Dei gratia præveniente. Erat autem notatu dignum, quod quæ ab eo mittebantur ægrotis, plerumque medicinæ regulis essent contraria; ut sanati beneficium adscriberent uni Deo, vero corporum & animarum medico. Nobilis quidam ex famulatu Regis, Carolus de Vio dictus, incidit in furiosam febrim, eaque impellente agebat plurima, qualia ex perturbato cerebro solent ridicula fieri. [sanatur febris furiosæ,] Hic quodam die ab uxore sua postulavit particulam cerei, a bono Patre benedicti, & fronti suæ imposuit, orans Deum, ut si bonus Pater verus esset Dei servus, quemadmodum vulgo ferebatur, sanitatem sibi dignaretur reddere. Testaturque idem nobilis, ipso momento sublatum a capite dolorem esse, velut si pileum quis abstulisset: exindeque prorsus sanum fuisse se. Alius nobilis Britto refert, nocte quadam incubuisse domui suæ tempestatem tam horrendam, ut se suaque funditus perire crederet: statim autem atque candelam, [sedatur tempestas,] a bono Patre benedictam, accendi jussit, fiduciam habens quod benedictiones ejus efficaciam obtinerent a Deo; dissipatum instar venti fuisse turbinem, unde ruinam metuebat.

[46] [liberantur puerperæ.] Prægnantes plurimæ, inter puerperii dolores & angustias diutius cruciatæ, cum vitæ suæ fœtusque periculo, ubi accensæ fuerunt ejusmodi candelæ, & dictum quinies Pater & Ave, prius quam cerei essent consumpti prolem edebant, valentem valentes, per merita & intercessionem boni Patris: idque toties accidit in Italia, Francia aliisque locis, ut numerus sic adjutarum iniri nequeat. Alius nobilis Gregorius de Vio, ex cohorte Ducis d Aurelianensis, cum in conflictu Partiniacensi e apud Pictones, [cuidam percusso vita servatur.] supra pileū suum portaret unam ejusmodi candelarum; gravis petra, machinis librata, in caput ejus decidit. Sed quem mortuum non dubitabant socii, eum sine vulnere astare obstupuerunt: ipse autem peracto conflictu, tanta miraculi evidentia motus, renuntiavit seculo, & statum religiosum est amplexus.

[47] [Videtur Sanctus sublatus a terra,] Inventus est aliquando bonus Pater Plessiaci prope Turonas in ecclesia, quinque vel sex cubitis elevatus a terra: ex quo cognosci potest fervor & dulcedo orationis ejus, cum spiritus carnem sursum raperet: erat enim totus Angelicus, imo Seraphicus, cor & corpus suum continuo in Deum elevans. Atque hoc testata est Anna, Domina Borbonii, filia Ludovici & soror Caroli Regum. [serpentes & ignem innoxie tractans] Quando ædificabatur conventus Plessiacensis, visus nonnumquam noctu est serpentes capere, extraque conventus ambitum citra noxam deportare: nolebat autem vel ipsos vel aliud quodcumque venenatorum animalium interfici. Sæpe etiam conspectus est ignem manibus aut sinu gestare citra adustionem, eumque deferre in cellam suam, in qua tamen caminus non erat: alias vero in eadem per maxima frigora perseverare sine igne. Ignis autem ita miraculose deportati testis est Fr. Ægidius Biturix, aliique plures Fratres fide dignissimi.

[48] Famulus Dei, de virtute in virtutem progrediens, modici temporis spatio plurimos pulchros conventus sui Ordinis fundavit in Francia, [plures conventus fundat in Francia:] de mandato Principum & cum auxilio fidelium: videlicet Turonibus, Ambaciæ, Gianij, fParisiis, in g Castello-Ebraldi & h alibi. Burgundiæ Gubernator, nomine Joannes de Baudrincourt, rosarium habebat, a viro sancto sibi donatum: casu autem accidit, ut cum aliquando dominum suum ministri exuerent vestibus, rosarium illud, quod ligneum erat, ipsis non advertentibus laberetur in ignem. [rosarium ab eo acceptum manet incombustum.] Porro cum mane facto rosarium suum requireret Dominus, nuspiam illud reperiri potuit, donec hesterni foci cineres commovere cœpit aliquis, ignem structurus: tunc enim inter eos repertum est, prorsus illæsum ab igne. Hoc viso, auxit Dominus ille suam erga virum sanctum devotionem, & Ordini ejus ædificavit i conventum prope domum suam Blæsensem in Campania, in loco qui dicitur Domina nostra de Bracquencour, Lingonibus distans leucis septem, & quatuor a Clara-valle.

[49] Soror Fr. Matthæi Michaelis, spe prolis concipiendæ diu frustrata, [juvantur sterilis una,] intercedente pro ea Fratre prædicto, accepit a bono Patre siccas quasdam herbas: deinde per ejus merita filiam peperit, quam ad memoriam beneficii conservandam voluit nuncupari Franciscam. [& altera amens.] Vir quidam Ambaciæ, uxorem mente motam, adduxit ad bonum Patrem: qui eam jussit orationem Dominicam cum Symbolo Apostolorum recitare: postero autem die sana apparuit. Generalis Præfectus Picardiæ tempore Caroli Regis octavi, [fundantur conventus Ambianensis] Dominus de Sandricourt, cum uxore, præ magna qua erga virum sanctum ferebantur devotione, auctores fuerunt conventus Ambianensis ædificandi, anno millesimo quadringentesimo nonagesimo octavo.

[50] Episcopus Gratianopolitanus, Alemannus dictus, ex nobile inter Delphinates stirpe de la Val oriundus, venit ad virum sanctum, Ambaciæque cum eo non sine difficultate magna collocutus de negotiis suis, ab eo summe consolatus recessit. Nepotes k ejusdem aliquando febribus detenti, statim ut panem a viro Dei benedictum comederunt, liberati sunt: quamobrem Episcopus, [& Gratianopolitanus:] magna erga ipsum devotione concepta, eum in Patrem suum spiritualem elegit, ipsique conventum fundavit prope Gratianopolim, ubi tunc morabatur. Verum inimicus omnis boni diabolus fundationem eam voluit impedire, per consanguineos aliosque multos conatus Episcopum abducere a consilio illo. Cum autem videret dæmon hac ratione nihil se proficere; destruere tentavit quæ moliebatur Antistes: effecitque ut prima navis, quæ lapides subvehebat ad ædificium, submergeretur in Isara, ipsaque & lapides una perirent: deinde incendit campanile ecclesiæ. Sed bonus Antistes novum extrui jussit, [in eoque S. Blasii Reliquiæ collocantur.] suamque in eo magnanimitatem probavit. Idem Episcopus in prædicta ecclesia, anno millesimo quadringentefimo nonagesimo nono, consecravit altare dexterum sacellorum, in honorem S. Blasii: cujus insignem Reliquiam, colli scilicet vertebram, eatenus cum corpore S. Hugonis Carthusiensium fundatoris asservatam, ipso consecrationis die ibidem donavit, coram D. Francisco de Puteo Carthusiano, tunc Officiali suo, & Collegio Gratianapolitano, aliisque viris honestis: multaque ibi miracula fiunt super infirmos, pro quibus referendæ sunt gratiæ Deo & virgini Mariæ, ac bono patri S. Francisco de Paula, Sanctoque Blasio, & omnibus Dei Sanctis.

[51] [Energumena Romæ, exorcismis frustra tentata,] Mulier quædam ex Delphinatu serpentem gestabat in corpore: quæ panem a viro Dei benedictum, atque ab ejus Fratribus sibi datum comedens, eumdem serpentem continuo emisit sana. Miserat aliquando Romam duos ex Fratribus bonus Pater pro suæ religionis negotiis, Fratrem scilicet Antonium de Ponte & Fr. Petrum Gilberti ex partibus Franciæ. Hi cum appulissent in urbem, invenerunt ibi energumenam ex Picardia: quæ sæpius posita fuerat intra columnam illam l ex qua prædicans salvator noster Iesus Christus in Hierusalem, convitium pertulit dicentium sibi, dæmonium habes: sæpius etiam a S. Petri Canonicis adjurata numquam potuerat liberari. Quodam igitur die cum extra columnam adstaret energumena, prædictus Fr. Petrus Gilberti voluit experiri, an bonus Pater vere Dei servus & amicus esset. Et accipiens cordulam, quam sibi vir Dei donaverat, imposuit eam collo mulieris, dixitque: Impero, ex parte Dei & Fr. Francisci de Paula Patris nostri, ut, [ad nomen Sancti liberatur a dæmone.] si est verus Dei famulus, quemadmodum credimus, exeas ab hac muliere, neque ei deinceps molestus sis. Quȩsivit etiam ex diabolo, an nosset bonum Patrem. Respondit autem quod bene nosset nequam illum barbatum & rapetiatum: qui magno rebus suis impedimento esset: nihilominus eumdem a se egregie verberatum esse & multas pertulisse molestias, quas aliis atque aliis vellet cumulare, tam per se quam per ipsiusmet Religiosos, eo adducendos molitionibus suis: neque quieturum prius quam ipse a cœpto suo propositoque bono desisteret: se enim eum esse qui Adamum expulisset e paradiso, & S. Antonium tam crudeliter verberasset. Tandem tamen a muliere egressus est dæmon, bono Patri & Religiosis ejus omnibus multa impedimenta nec vana minitans, qualia deinde passus est, non ab externis dumtaxat, sed etiam ab ipsis suis Religiosis m; ut dicere posset cum Salvatore: Qui edebat panes meos, magnificabat super me supplantationes. [Ps 40, 10] [Cardinali captivo libertas prædicitur.]

[52] Quo tempore Cardinalis Ascanius, frater Ludovici Ducis Mediolanensis, captivus detinebatur Biturigibus in Francia; jussit ei dici bonus Pater, forti ut esset animo, & eam calamitatem ferret patienter Deo fretus: futurum enim ut brevi suæ restitueretur n libertati. Quod cum factum esset, beneficium viri Dei meritis acceptum gratus retulit Cardinalis.

ANNOTATA.

a Anna, Caroli VIII soror, quæ Petro Borbonio nupserat, & Rege pupillo rempublicam administrarat.

b Nata Susanna an. 1491, & anno 1505 Carolo Borbonio nupta, sine liberis deceßit an. 1521, ut habent Sammarthani tom. 2 Historiæ genealogicæ.

c MS. Bruxell. En l'an mil quatre cents quatre vingtz & dix, id est anno 1490, errore librarit, qui scribere debuit, & dishuict, ut sit annus 1498, & sic correximus. Distat autem Giemium, juxta Lanovium, 13 leucis Gallicis ab urbe Aurelia; Genabum veteribui dictum contendunt aliqui: hoc certum errasse eos qui Genuam aut Genevam hoc loco intellexere.

d Ludovicus hic fuit, postea Rex Francorum, nominis istius XII.

e Partiniacum in Gastinia, ubi Thoëdus fluvius originemsumit, juxta Papirum Massonium: oppidum autem illud, vulgo Partenay dictum, captum dirutumque est anno 1486, in eo bello quod Regi fuit contra Comitem Dunensem, ipso invito regressum in Galliam, uti describit Belcarius lib. 4 num. 30.

f Conventus Nigeonensis, duabus ab urbe leucis supræ Sequanam situs, nomen habet a turri quadam, de Nigeon dicta; cujus ruinas, anno 1403 donatas ab Equite Morliere, ædificando intra eas conventui angustiores esse intelligens Anna Regina, adjecit varia prædia, de quibus vide Lanovium.

g Conventus in Castello Ebraldi diœcesis Pictaviensis, anno 1495 fundatur per Ioannem Nemorosii Ducem.

h [Conventus ab auctore prætermissi.] Puta, juxta Hilarionem pag. 437 & seqq. Frejusii in Provincia an. 1490, qui an. 1571 ad Cordigeros transiit; Malacæ in Hispania 1492, Castellerii in Cenomanis an., 1493, Genuæ an. 1494, Romæ an. 1495, Anducharii in diœcesi Hispalensi an. 1495; tres in Bohemia & Moravia sub Maximiliano Imperatore post an. 1497, Abbavillæ an. 1499, Mongaugerii in diœcesi Turonensi & in Portu S. Mariæ diœcesis Hispalensis an. 1502, quando hæc scribebantur. Postea eidem Sancto, adhuc in vivis agenti, accessere, conventus Tolosanus an. 1503, perperam a Lanovio ad an. 1490, relatus; Ecziensis, in diœcesi Hispalensi 1506; eodemque anno restituti sunt Minimi,per Magnum Capitaneum Alphonsum Cordubensem, in eum unde Cardinalis Hungarus eos expulerat locum: ac denique anno 1507 advocæti Bomerias Burgensis diœcesis: ut omittam Nannetensem Blesensem, Burdegalensem conventus, quos eidem Sancto viventi promissos scribit idem Hilarion.

i Anno 1496.

k Goffredus Allemand & Petrus de Terrail, qui unus post alterum fuerunt Regii Locum-tenentes in Delfinatu, inquit de his agens Isidorus.

l Dicta vulgo Columna Sancta, quæ juxta sacellum Gregorianum posita in Basilica Vaticanæ, olim prope ipsam sanctorum Apostolorum confeßionem stabat, supra partem quamdam arcus triumphalis, prout eam describit Ioannes Serveranus, in sacris memoriis VII ecclesiarum pag. 108. nunc autem submota est, uti & alia quædam a basilicis aliis, sanctitatis non satis certæ monumenta.

m Altum de his apud omnes Ordinis scriptores silentium.

n Vide Belcarium lib. 8 num. 30, ubi narrat quomodo an. 1500, ipso Duce capto Novariæ, Cardinalis Ascanius Sforza, turpi suorum proditione in manus Venerorum venerit, atque ab his Carolo Regi traditus sit. Libro autem 9 num. 42 dicit, quod Ambasianus Cardinalis, ad Pontificatum aspirans, post mortem Alexandri VI an. 1503, Ascanium, ea spe biennio ante eductum e turri Biturigum (ubi aliquot annos [corrige menses] in custodia fuerat) Regi reconcialiarat, honorificeque habendum curarat.

EPILOGUS

Titulus Gloriosi Sancti hic in principio assumptus, & alia deinceps sequentia persuadent, hujus epilogi auctorem esse diversum ab eo qui Vitam scripsit antequam moreretur Sanctus: nam hic velut de mortuo agitur, quando indicatur multitudo venientium & vota ferentium ad sepulcrum, & laudatur consuetudo Sanctorum tumulos visitandi.

[53] Quicumque legitis acta & miracula gloriosi Sancti Francisci de Paula, hic prænotata, [Hactenus scripta fidem merentur] si ea arguere vultis & impugnare, dicentes quod sufficienter approbata non sint, quodque ea si vidissetis ipsi crederetis; respondemus vobis, quod qui numquam Romæ aut Hierosolymæ fuerunt, non cunctentur credere Romam & Hierosolymam vere existere. Si Dominus noster Iesus Christus divinitatem suam, sanctissima Mater virginitatem, Sancti Sanctæque Paradisi sanctitatem suam non occultassent, facile fuisset diabolo impedire nostræ redemptionis opus, Deiparæ Virginis perturbare devotionem, & plurium Sanctorum Sanctarumque Dei conversationem angelicam infestare. Sancti a Deo electi, a Iesu Christo edocti sunt, quamdiu in hoc exilio vivunt, vanam gloriam solicite evitare: ut enim S. Gregorius ait, deprædari desiderat qui thesaurum publice portat in via. Itaque monet Sapiens: Conclude eleemosynam in corde pauperis, [quamvis Notarii manu signata non sint:] & in Euangelio dicitur, Nesciat sinistra quid faciat dextera tua. [Ecli 29, 15, Mat, 6, 3] Consideremus quam multi eremitæ solis herbarum radicibus victitantes, habitationem suam inter feras silvarum elegerint: qui cum per suas preces & merita sanitatem pauperibus languentibus aut ægrotantibus impetrassent a Deo, non requirebant in locis istis desertis Notarios: sed satis eis erat quod pauperes sanati gratias Deo redderent, neque raro ijsdem inculcabant id quod Christus Dominus leproso sanato, & alias post suam Transfigurationem discipulis Joanni, Jacobo & Petro injunxit, Nemini dixeritis visionem. [Luc. 5, 117, Mat. 17, 9]

[54] Sanctus Augustinus affirmat, carnalia miracula spiritualibus tanto esse minora, [præ his tamen æstimanda miracula spiritualia.] quanto terra minor cælo est: multoque esse amplius resuscitare animam, quæ est imago Trinitatis; quam vivificare corpus, in quo est species nostræ humanitatis. Vivificatum enim corpus denuo in corruptionem tendit natura sua: anima vero, ad vitam gratiæ reducta, ad vitam tendit gloriæ, numquam finiendæ. Consideremus igitur non tantum carnalia, sed etiam spiritualia hominis Dei miracula, in suis Religiosis, tanta cum austeritate & abstinentia viventibus: sæpius enim contigit, ut qui in seculo vitam deliciis affluentem imo diabolicam duxerant, ad mores Angelicos se receperint, pœnitentiæ desertum ingressi.

[55] [corporalia fuerunt in omnibus clementis,] Sed quia carnales homines carnaliter sentiunt, & qui de terra est de terra loquitur, considerate, si placet virtutes atque miracula hominis Dei; & manifeste videbitis quod elementa omnia ejus imperiis servierunt. Ignis quidem, quando ardentem calcariam ingressus restauravit, quemadmodum supra dictum est, flammantesque prunas, & feruens oleum nudis portavit aut excepit manibus, sine ullius læsionis aut noxæ vestigio, ad suæ testimonium innocentiæ. Aqua vero, cum suas posuit tempestates, invocantibus ipsum qui in presenti naufragii discrimine se videbant constitutos, & candelas ab eo benedictas accendentibus: in quo eximia illius patescit potentia. Plurimi pestiferis auris afflati, ab epidemiæ, febrium, aliorumque contagiosorum morborum incommodis sanati sunt. Feminis sterilibus conceptus felix obtigit, & partus filiorum ac filiarum. Leprosis & incurabiliter ulcerosis restituta carnis integritas est, mutis loquela data; rupturæ, fistulæ, vulnera in cruribus aliisque membris solidata: panis & vinum, cum necessitas posceret, copiose multiplicata sunt: debiles gradiendi facultatem adepti, serpentes & dæmones ejecti ex corporibus; mortui denique suscitati; quos postea per Dei gratiam longo viventes tempore videre erat ambulantes, loquentes, bibentes & comedentes, propterea quod illius invocassent auxilium.

[56] [& circa omnis generis necessitates.] Candelæ ab eo benedictæ flammisque injectæ, domorum restinxere incendia: eædem tonitrua tempestatesque sedarunt, laborantibus mulieribus expedivere partus desperatos, & tam ipsæ quam rosaria & cordulæ resque aliæ similiter ejus precibus consecratæ, pluribus terra marique periclitantibus fuerunt salutares. Alii cum ipso colloquentes, alii eidem se commendantes, alii quidpiam rerum ejus portantes, alii suam in eo fiduciam collocantes, a diversis periculis & ærumnis sunt eruti, in bellis, in prȩliis, ex carteribus, ex tribulationibus, terra marique. Quam multi per eum magnis ditati virtutibus, bonis instituti moribus, ad peccatorum contritionem & salutis viam sunt adducti! Infinita sunt quæ supra naturæ ordinem operatus est in creaturis miracula: ex quibus cognoscitur Dei presentia, in suo famulo potentiam eximiam exercentis. Quicumque in ipsum spem firmam reponunt, & quæ sibi quotidie sunt ad salutem necessaria pro Dei honore per ejus postulant interventionem, gratiam & salutem se consequi gaudent: idque patuit in tot personis honestis, plurimum desolatis, qui consolationem per ejus adepti merita, magno postea venerunt numero ad vota sua in signum gratitudinis offerenda. Quod si omnes illi qui efficaciam deprecationum ejus in se suisque veraciter experti sunt, cis atque trans montes, ex variis collecti nationibus, omnes in unum coram te sisterentur, facturi te de veritate certiorem; impossibile tibi foret omnium depositiones distincte excipere vel audire.

[57] Hic vero posset interrogare aliquis, Cur non ij omnes exauditi sunt, [non sunt exauditi omnes,] qui ejus opem imploraverunt? In promptu autem responsio est, multos languere corporaliter ut spiritualiter vivant, unde & Paulus dicebat. Quando infirmor tunc potens sum. [2 Cor. 12, 10.] Ex eoque patet majus bonum in omnibus a Deo intendi: nam, ut dicit Magister sententiarum, permittit Deus curatque diabolus variis nos afflictionibus tribulationibusque, temporalibus & corporalibus affligi, aut ut humiliemur, probemur, ac mereamur, aut ut a peccatis emundemur castigati. Quare quoties ad Sanctorum sepulchra accurrimus, aliquam postulaturi gratiam; inspiciunt illi in Verbum divinum, cognoscuntque finem intentum a Deo, atque illius voluntatem: cui si placentia & nobis salutaria peteremus, credibile est utique certo concedenda: [quia non omnibus expediebat.] sed quia sæpe corporalia & temporalia spiritualibus æternisque bonis præferimus, ideo non exauditi repellimur. Qui Papatum, regnum, imperium, monarchiam hujus seculi postulat, ne minimam quidem divinæ veræque lætitiæ desiderat portionem: quare Dominus noster Jesus Christus, videns quod discipuli sui sæpius a se peterent res terrenas neglectis cælestibus, eos arguit, dicens, Usque modo non petistis quidquam: quasi diceret, Petite salutaria quoad animam, scilicet vitam æternam, & accipietis &c. [Ioan. 16, 24.]

[58] Credimus prudenter quod homo Dei S. Franciscus de Paula habuerit fidem Patriarcharum, in eo quod patriam suam & consanguineos deseruerit, velut alter Abraham, cui dictum fuit, Egredere de terra tua & de cognatione tua. Judicare possumus ipsum habuisse spiritum Prophetarum: [epitome virtutum ob quas Sanctus meretur adscribi, Patriarchis, Prophetis, Apostolis,] plurimas enim res futuras prænuntiavit, & sæpe, cum imminentes Ecclesiæ calamitates, bella videlicet, famem aut pestilentiam prævideret, copiosis perfundebatur lacrymis. Patet quod habuerit zelum Apostolorum: in omnibus enim Dei honorem & miserorum peccatorum salutem quærebat. Austera illius conversatio, salubris nobis omnibus prædicatio erat: in hoc autem videbatur intentus semper, ut parum comedens & parum quiescens, oraret & laboraret multum. Voluit & ordinavit per Regulam suam, ut sui religiosi non nisi in fœno cubarent ac stramine, quemadmodum Christus Dominus in præsepio inter bestias collocatus. Cilicium eidem erat fere perpetuum; disciplinæ aliæque macerationes corporis frequentes; jejunia & vigiliæ supra modum prolixæ. Pauperibus aliterque in corpore vel spiritu afflictis compatiebatur tenerrime, multumque dolebat tot peccatores impie impudiceque vitam ducere, ac demum æternæ vitæ dispendia pati: videns autem quomodo iidem Jesum Christum blasphement & iterum crucifigant, toto corde & corpore mortificatus juge sustinebat martyrium. Patet etiam per prædicta, quod homo Dei inter sanctos Confessores numerandus veniat: [Confessoribus,] orationes enim & preces ejus plenæ erant virtutis atque vigoris, adeo ut per eas infirmi plurimi sanati, quidam corporaliter defuncti ad vitam, plures spiritualiter extincti ad gratiam sint reducti. Quia vero a prima infantia vitam duxit Angelicam, debet etiam inter Virgines computari, [Virginibus.] qui coram Rege Regum & Virginum Virgine dulcisonos hymnos & cantica concinunt. Denique virtutum omnium ornamentis ita condecoraverat illum Omnipotens, ut jure vocari secundum Ecclesiasticum possit, Vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso, eique applicandum sit istud Psalmistæ, Magnificavit Dominus Sanctum suum. [Ecli. 50, 10, Psal. 4, 4]

APPENDIX.
Post Canonizationem adjecta.

[59] [Iterata virtutum recapitulatio.] Hic libellus, qui fuit coram sanctissimo Patre, Leone Papa ejus nominis decimo, productus, circa vitam, famam & miracula servi Dei; tantaque & tam mirabilia, qualia hic continentur; aliaque in his minime comprehensa, quæ Creator Deus fecit facitque quotidie per preces & intercessionem fidelis sui famuli; convincunt virum Dei raræ devotionis dono excelluisse, ad stuporem omnium, quicumque ipsum hunc libellum viderunt aut legerunt. Legem namque naturæ, scripturæ, & gratiæ observare perfecte conatus est; corde & ore amans atque honorans Deum, totaque mente & animo incumbens in ejus obsequium & obedientiam. Virtutes morales, cardinales atque theologicas gratiose possedit. Generose pariter ac gloriose conquisivit beatitudines promissas sanctis Patriarchis & Prophetis, Apostolis, Martyribus, Confessoribus, Virginibus, Eremitis & Anachoretis. Velut alter Elias aut Joannes Baptista, mundum, carnem, dæmonem victoriose supplantavit; laudabilis in pueritia, caritate fervens in adolescentia, honorabilis in juventute, multum amabilis in senectute sua, & omni vitæ suæ tempore vigilans. Annos * nonaginta sic egit in pœnitentia, ut in melius semper atque de virtute in virtutem indesinenter proficiens, perseveraverit in omni devotione & studio sanctæ religionis. Quæ quidem religio bonis religiosis quasi paradisus terrestris est, in quo vir Dei sic est versatus, ut exinde ascenderit ad Paradisum cælestem, ibi sine fine regnaturus cum Rege Regum & virgine Virginum, Angelis, Archangelis & omnibus sanctis, Amen.

[Annotatum]

* De ætate Sancti vide dicenda infra.

PROCESSVS INFORMATIVI AD CANONIZATIONEM.
Ex originalibus authenticis MSS.

Franciscus de Paula, Fundator Ordinis Minimorum (S.)

PRÆFATIO D. P. COLLECTORIS.

[Horum exempla, rogante Franc. Vitono.] Processus hos, qui omnibus fere de S. Francisco Paulano scribentibus fuere pro fundamento, Franciscus Victon, cujus in Commentario facta mentio, curaverat Romæ ex originalibus describendos circa annum MDCXXV, & Parisios attulerat. Id cum ex Præfatione Fr. Hilarionis de Costa cognovißemus, suggeßimus R. P. Philippo de Mesemacre, ante hac memorato, æquum videri ut pro suo erga sanctum Fundatorem zelo, ad commune Provinciæ Belgicæ solatium & operis hujus nostri instructionem, aliud exemplum describeretur, quod in archivio conservatum Bruxellensi, tantæ dignitatis & auctoritatis monumenta hisce etiam partibus faceret esse communia, eoque minus obnoxia periculo jacturæ irreparabilis, quo plura extarent eorumdem ecgrapha. Placuit humanißimo viro consilium, & curavit executioni mandandum fideliter, per Reverendos Patres Conventus Parisiensis: qui continuo protulerunt quatuor codices MSS. singulos Notarii publici subscriptione munites, hac quæ sequitur formula.

[Romæ descripta, & cum originalibus collata,] In nomine Domini. Amen. Præsens copia extracta fuit ex suo proprio originali, penes me exhibito, per R. P. F. Bernardum Mathalin, Ordinis Minimorum S. Francisci de Paula in Venerabili Conventu Sanctissimæ Trinitatis Montis-Pincii de Vrbe; cum quo collationata per D. Lauretum Leporem, unum ex juvenibus officii mei Notarii publici, concordare asseruit: in quorum fidem &c. Datum Romæ ex ædibus nostris, anno a Nativitate D. N. Jesu Christi MDCLVII, Indictione X, die vero XX mensis Septembris, Pontificatus autem Sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri D. Alexandri divina providentia Papæ VII, anno ejus tertio.

[atque notarialiter authenticata,] ✠ Ita est pro D. Sebastiano Cesio causarum curiæ Em. & Rev. D. Cardinalis vicarii Notario, Ovidius de Auhillis Sabinus, civis Romanus, Notarius publicus, & officii dicti D. Cesii Administrator.

De horum autem, videlicet Sebastiani Cesii & Ovidii de Auhillis, auctoritate legali, fidem faciebat Martius, miseratione Divina Episcopus Albanensis, S. R. E. Cardinalis Ginettus, S. D. N. Papæ Vicarius & Iudex Ordinarius, singulorum codicum authenticationi subscribens per manum Bernardini Reivetanessi, pro D. Lauro Pino Notario signantis die XXVII Septembris.

[Parisiis fideliter fuere transumpta.] Transumpta autem, unde hæc accepimus, concordare cum authentico, quod servatur in conventu Minimorum Parisiensium ad plateam regiam, desumpto ex originali Romano, fidem fecere subscribendo, die XXVI Septembris anno MDCLXVIII, Lutetiæ Parisiorum in prædicto conventu, Fr. Franciscus de Varregge Provincialis Provinciæ Franciæ, ejusque Collegæ Fr. Claudius du Puys, & Fr. Antonius Iaul, pro duobus codicibus: pro duobus autem aliis, Fr. Cornel. Franciscus de Varregge Corrector Parisiensis, Fr. Franciscus Bosquillon, Fr Ambrosius le Cointe.

PROCESSUS AMBIANENSIS.

EX MS. PROCESSU AMBIAN.

[1] [Ambiani 1513 unus auditus,] Franciscus de Haluin Episcopus Ambianensis, creatus anno Domini MDII, cum ætatis annum dumtaxat XX ageret, & usque ad annum Æræ vulgaris MDXXXVII ejus urbis Pontifex; Stephano Parisiensi Episcopo, in Vitam & miracula S. Francisci Paulani inquirere jusso, egregiam navavit operam; quando ex illius delegatione, anno MDXIII, die XIII Iunii, ad se delata susceptaque, excepit depositiones testium, super prædictis juramento prævio veritatem dicere professorum, ut quidem in sua præfatur epistola; quamvis unius tantum testis, sed omni fide dignißimi, depositiones, eo in scripto reperiantur; quod Romam destinatum, ante MDXVII die XVII Octobris Iuridice productum approbatumque fuit, per recognitionem legitimam manus & sigilli Episcopalis, ac Notarialis D. Brisetti. Collocamus, hanc depositionem, licet postremam tempore, [qui posterior tempore hic primus ponitur,] ante alias omnes: quia unus hic testis plura quam ceteri omnes declarat, de initiis conversationis sanctæ, & modo vivendi quem S. Franciscus tenuit, usque dum trajiceret in Gallias; quæ alii, ut infra patebit, strictius attigere, toti intenti miraculis magni hujus Thaumaturgi narrandis. Depositionis autem prædictæ tenor (quomodo in progressu Romani examinis ad nominatam diem verbotenus describitur) talis est.

[2] [Hic Paterno oriundus,] Nobilis vir Antonius de Gerane de Felline, urbis Paterni, diœcesis Consentiensis, partibus Calabriæ confinibus oriundus, ætatis suæ LVIII aut LX annorum, die XXV mensis Iunii, deponit, se pluries cum Fr. Francisco de Paula in conventu ejusdem loci, spatio septem annorum (quoad ad instantiam Serenissimi Francorum Regis Ludovici XI & præceptionibus Sixti Papȩ IV in regnum Franciȩ se transtulit moraturum) conversationem habuisse. [primam Sancti notitiam habuit ex fama,] Verum se, cum vigesimum aut vigesimum quintum ȩtatis suæ annum ageret, primam ipsius notitiam habuisse, occasione rumoris & famæ, relationibus videlicet bene-meritorū ejusdem, pullulantium & florentium in regione ac partibus Calabriȩ; nec non operum virtuosorum ac miraculorum e Superis demissorum, ob merita & deprecationes dicti Fr. Francisci: quas quidem relationes audivit referri ex ore patris, matris, amicorumque suorum, & aliorum quamplurium, quibus ab ineunte ætate miracula & virtutes ipsius Fr. Francisci cognitæ fuerunt. [testante ejus in vita solitaria]

[3] Dicit etiam quod communis vox & fama volavit (prout a quam plurimis fide dignissimis accepit in Calabriæ provincia) præfatum de Paula, a teneris annis, patrem, matrem & consanguineos liquisse, & loca deserta petiisse; in quibus, subtus non parum ingentem a rochum, quamdam speluncam per longum temporis intervallum inhabitavit, mundanos homines & confabulationes eorum summopere aspernando, suumque corpus omnimodis herbarum comestionibus macerando. Dicit etiam, quod cum quidam illius regionis nonnullas dapes detulissent ad eum, intuitu paupertatis ejus; ipse cito aufugiebat, [abstinentiam singularem,] & eadem loca deserta egrediebatur. Ipsi tamen, credentes eum talia comedere, easdem dapes deserebant. Sed septem diebus inde sequentibus elapsis, quod dimiserant invenerunt absque ulla corruptione: quia numquam carnibus utebatur: unde vigebat rumor ipsum fore secundū Ioanni Baptistæ.

[4] [& austeritatem.] Preterea dicit a nonnullis accepisse, prætactum de Paula, cum paternas domos dereliquisset, ab eo tempore numquam lineis pannis innodatum fuisse, sed vestitum grosso ac rudi panno, lana nigra confecto, vulgari eloquio in dictis parribus appellato b arbaso. Noctu diuque in suis orationibus perseverando eadem in veste, nudis etiam pedibus & capite deambulando, vitam degebat. Utebatur etiam, ad orationes tam verbales quam vocales actitandas, solum c patriloquiis, vulgo dictis corona Dominæ nostræ. [qualem deinde visu ipso cognovit.] Subsequentibus autem annis percepit, quidquid de moribus & vita præfati de Paula intellexerat, veritatem continere. Dicit finaliter quod præfatus de Paula, divina (ut fertur) providentia inspiratus, postquam multis diebus suum corpus in præscripta spelunca macerasset, deliberavit paulo post ad pedes speluncæ ædificare quamdam domum mediocris habitationis, cum certis Fratribus conversis, qui cum eo, occasione bene meritorum ejusdem se conjunxerant, vitamque illic eremitarum ducebant. Tandem idem de Paula prospiciens nonnullos mortales vivere suis lineamentis & austeritate & Spiritus sancti gratia, [vidit ædificato monasterio,] peccata flendo; inchoavit monasterium quoddam juxta prædictam demum, quod nominavit ecclesiam d Jesu-Mariæ.

[5] Quod monasterium cum staret ad pedes domus & habitationis dictorum Fr. Francisci & conversorum Fratrum, quædam pars e vertice montis deorsum cadere videbatur, in detrimentum & consummationem templi ejusdem. [rupem desuper ruituram] Quod videntes manuoperarii & artifices, voce magna sub his verbis clamitarunt: Pater, Pater: rupes confracta est, & venit destruere monasterium vestrum. Ad quam clamitationem cellula exiens idem de Paula, & genibus flexis coram Crucifixo prope ecclesiam existente, & facie incurvata in terram prostratus, Deum solitis orationibus deprecatus est. Qua quidem deprecatione sic facta, lapis ipse, [deorsum] versus summopere tendens, firmus & stabilis illic permansit. Et paulo post idem de Paula baculum arripiens, [Sancti baculo sustentatam,] fixit ad latera & subtus rochum, velut si appodiare eum voluisset: in qua quidem specie diu permansit. Quare non pauci provinciarum Calabriæ, Napliæ & aliorum locorum, & plurimi civitatis Conzentiensis, cum rochum prædictum sic suspensum viderent, passus suos e arripuerunt: ipsius etiam rochi stationem vidit testis ipse. Verumtamen postea fuit divisus, & ad commodum fabricæ ejusdem monasterii applicatus. Ad cujus quidem miraculi denuntiationem plures, tam Presbyteri quam laicæ personæ, devotione capti, [eoque miraculo multos ad ejus sēquelam permotos,] mundanorum vitam deserentes, ejusdem operibus inhæserunt; & tantopere sanctimoniam & dies sanctos observarunt, quod, si aliqui quidpiam carnis aut casei illuc edendi causa apportassent, cito vermibus refertum adinveniebant: quare cogebantur uti eduliis in prædicto monasterio edi solitis.

[6] Quapropter habitantes loci de f Paterno, ejusdem de Paula corporis macerationem & austeritatem scientes, [testatur invitatum ad conventum erigendum Paterni,] in unum se congregarunt, & concluserunt obtestari eumdem de Paula, ut vellet quemdam conventum in prædicta urbe ædificare: quod multis & variis intercessionibus acceptavit. Unde cum nonnullis religiosis, in quodam parvo sacello, extra muros urbis Paterni existente (in quo quidam Fratres, in partibus Italiæ vulgo Fratres de disciplina dicti, morabantur) introivit: & inibi manu-operariis & artificibus, [necessaria omnia miraculo invenisse;] baculum parvum in manibus suis tenens, inculcavit, ut terram tribus in locis effoderent: quod & fecerunt, & in uno loco invenerunt lapides, ad structuram & calcem faciendam appositos, in secundo arenam, & in tertio aquam; quæ numquam comparuerunt in illo loco. Divisiones quoque magnatum dicti loci, occasione partialitatum Italiæ, pacificavit.

[7] Tandem dicit, quod una dierum quidam nobilis patriæ ad conventum de Paterno accesserat, ut eumdem de Paula videret, & mulam in platea juxta monasterium existente ligaverat. Ipsa tamen decincta, [pueri a mula contusum caput] injecit pedis ictum in caput cujusdam juvenis, nominati Joannis Bonbin, filii Angeli Bonbin, illic existentis, ipsiusque testis cognati germani, in tantum quod g cervix illius per aures descendebat, & pro mortuo tenebatur. Quod videntes pater & parentes ejusdem, genibus flexis eidem de Paula dixerunt: Pater, habemus pro certo, quod si vis & Deum oras, filius meus liberabitur a periculo mortis. Qui quidem de Paula commotus compassionibus, coram imagine Annuntiationis lacrymabundus orationem actitavit: [oratione sanasse;] qua facta eumdem infantem palpavit: & palpatus movere se cœpit. Quare idem de Paula dixit patri ejusdem: Noli desolari, sed confide in Domino, quia tibi & filio manus adjutrices porrexit. Et postmodum idem pater & alii juvenem in domum (quam sæpissime visitavit testis) intulerunt: & duodecim aut quindecim diebus elapsis, ut antea, convaluit.

[8] Præterea dixit [fuisse] quemdam Jacobum Valentini, habentem in sponsam sororem deponentis, nominatam * Sironicam, commorantem in loco de Paterno, quamdam domum de novo construentem: quæ domus cum struetur, [alterumque e solario domus lapsum] ejusdem Valentini filius: quinque annorum natus, per plateas & summitates domus non coopertas discurrendo, deorsum in terram cecidit, caputque suum discussit; adeo quod, ut mortuus, nullis commotionibus movebatur. Quod videns mater ipsius, ad dictum de Paula singularem gerens devotionis affectum, monasterium de Paterno lacrymando petiit, & flexis genibus dixit: Pater, oro pro Dei amore, miserere mei, & deprecare Dominum pro quodam filio meo, qui modo ex tabulato domus cecidit super acervum lapidum, ibique mortuus jacet. Confido namque de misericordia Dei, quod si pro eo orare volueris, conservabit eum vitæque restituet. [suscitasse mortuum,] Ad quod respondit idem de Paula: Soror, habeas fidem in Domino, & auxilium impetrabis. Quibus auditis, ipsa domum pergens, in qua infantem mortuum deseruerat, sonum emittentem adinvenit. Quæ quidem dixit postea ipsi testi, non credere filium convalescere, nisi intercessionibus & bene-meritis ejusdem de de Paula. Qui deponens, mater & alii parentes, petierunt domum Valentini, gratia videndi puerum convalescentem, quibus præmentionata patefecere.

[9] Dixit etiam testis, illud adeo pullulasse, quod multorum hominum turba, diversis morbis languentium, [& multas fecisse curationes;] ad eumdem de Paula commigrabant, ut incolumes fierent. Qui aliquibus eorum herbas, quibusdam biscoctum & panem, ac aliis orangias, benedictionem actitando tribuebat: quibus languidi relevabantur. Occasione quorum chirurgici regionis Calabriæ, rancoribus & odio propter lucrum moti, sese coadunarunt, ut illius eremitæ non decentibus, sicut aiebant, obviarent. Ob quod agendum quemdam Fr. Antonium Scotet, [quibus moti chirurgi miserint qui eum cohiberet,] religiosum utique litteris expertum, ut eumdem pro viribus increparet, deputarunt. Post cujus quidem deliberationis conclusionem, idem Scotet, licet frigore vigente, versus eumdem de Paula passus arripiens, nonnullis minis & sermonum agitationibus eum aggressus est, dicendo: Cujus auctoritate morbos sanas, eisdemque herbas & alios cibos tribuendo benedictionem impertiris? ea profecto te non decent. Quibus auditis, [sed quod hic viso miraculo veniam petierit:] eum insanum & trementem propter frigus conspiciens idem de Paula, conventum intravit, & grossum torrem eidem apportando dixit: Calefacito aliquantum te, & postea tibi respondebo ad id quod dixisti mihi. Quibus dictis idem Scotet, Spiritus sancti, ardore refectus prostravit se humi ad pedes ejusdem de Paula, volens eosdem deosculari, dicendo, tam coram religiosis quam coram secularibus personis; Pater, Pater, male improperando tuam sanctitatem & austeritatem sum percunctatus. O quam inclyta Calabriæ regio! Felices certe sunt, qui tuis devotionibus & orationibus fiduciam imprimunt. Quam sanctitatem postea idem Scotet prædicando promulgavit.

[10] [se quoque vitam servatam debere Francisco,] Dicit præterea testis, se conjugatum tam atrocem morbi afflictionem habuisse, quod a tribus vel quatuor chirurgicis neci traderetur. Unde ejus parentes ad eumdem de Paula recurrerunt: qui dixit: Estote stabiles & firmi in Domino, quippe cito frater vester convalescet, eisdemque tribuit orangiam cum biscocto, ut patiens comederet. Quare recesserunt, & cum primum introierunt domum, invenerunt languentem, morbo sublevatum & dicentem, Esurio. Unde fronte non rugosa, sed hilares, pomum eum biscocto eidem obtulerunt. Post cujus quidem pomi sumptionem pedetentim, lapsis quindecim diebus, sanitatem adinvenit. Qua quidem recuperata, visitavit eumdem de Paula, & cum eo per quinque aut sex dies moratus est: creditque quod convaluit cum ejus opitulamine, & non alias.

[14] Deinde dicit, quod Fr. Franciscus de Paula, licet numquam litteris vacaverit, [qui litteras numquam doctus, legere sciverit;] tamen sanctam Scripturam allegabat, argumentabatur, solutiones dabat, & aliis sententiis se plurimum immiscebat: dicebat etiam Officium B. Mariæ, septem Psalmos, Vigilias mortuorum, & Horas canonicales: unde multi admiratione ducebantur. Et antecedentibus sex annis, antequam iturus esset in Franciam, dictus de Paula dixit ipsi testi hæc verba: Angele, amice mi: appropinquat tempus, quo nos oportebit ire in regionem longinquam, cujus non intelligemus linguam, nec ipsi nostram: quia sic est voluntas Dei.

[11] Postremo dixit, quod quidam Joannes Pignon, nobili genere natus, [tempestatem verbo sedarit;] cum eodem de Paula in quadam puppi, mandato Regis Napliæ & Frederici [filii] ejus veniens, tonitura & marium turbines adeo crevere, quod patronus navis & alii nautæ naufragium pati se crederent. Quareperquirentes eumdem de Paula in quadam cellula inclusum, & eorum pericula narrantes, dixerunt: Nisi Deo aspirante tuisque intermediis supplicationibus, profecto naufragabimur. Quod audiens idem de Paula dixit: Opipare! Christus ad portum salutis nos est perducturus. Quibus dictis, mare tranquillum & dulce ad optatum, suis intercessionibus, invenere.

[12] Dicit finaliter idem testis, quod cum defunctus Dominus d'Aubigny e Calabria in Franciam remearet, [occulta ipsius testis revelarit.] eumdem associavit: unde rememoratus dictum de Paula, voluit ire ut eumdem in monasterio Plessiacensi prope Turones visitaret, & confœderationes inter se prius habitas renovaret: qui dixit illi; Angele, amice mi, per caritatem, tres dies sunt quod te venire vidi. Et post multas verborum agitationes eidem dixit: Operæ pretium est pro salute tuæ matris (cujus mortem testis ignorabat, sed postea litteris fuit certioratus) Deum exorare. Et multa alia eidem, cunctis dempto Deo ignota, revelavit: quare credit eum beatificatum, cum Deo & Sanctis ejus recumbere. Et plura nescit.

ANNOTATA.

a Quod hic masculine Rochus, Francis aliis Italisque feminine, Roche & Rocca dicitur.

b Suspicarer pro Arbaso scribendum Arazzo, nisi vox hæc pretiosiorem pannum & figuris intextum significaret.

c Patriloquium hic substituitur pro Pater-noster, idest, pro globulorum precatoriorum serto.

d Confundit hic testis voces monasterium & ecclesia: ecclesia autem seu oratorium certo certius dicebatur S. Francisci: monasterium nihil prohibet Jesu-Mariæ dictum credere.

e Passus arripere: idiotismo vernaculis omnibus linguis communi, hic idem est quod metiri passus alicujus longitudinis.

f Distat Paternum ab oppido Paula p. m. circiter 16, situm ad initia Bazentis fluvij, Consentiam præterlabentis.

g Cervix hic sumitur pro cerebro, quod Francis cerveau, Italis cervello dicitur: quæ voces licet deducantur a diminutivo Latino cerebellum, quoad sonum tamen litterarum propinquiores sunt voci cervix.

* an Veronicam?

PROCESSUS CONSENTINUS

EX MS. PROCESSU CONSENT.

[1] Extat hujus Processus exemplum duplex; alterum, in quo depositiones Testium describuntur ea qua datæ acceptæque fuere Italica lingua, [Ex duplici MS.] sed Calabricis idiotismis scatente; alterum, in quo eædem Latino idiomate editæ habentur. Nos postremo sic utimur, ut primum etiam habeamus præ oculis; fideliter adnotaturi, si quid minus feliciter ab interprete redditum observaverimus: cujus etiam attestationem & alia eodem facientia, ex solo Latino codice, ad calcem damus.

CAPUT I.
Mandatum Pontificium, & Interrogatorium propositum testibus examinandis.

[2] Venerabili Fratri Episcopo Cariatensi, [Iulius II, intellectis S. Francisci meritis,] & dilecto filio Cantori Ecclesiæ Consentinensis, Julius Papa II.

Venerabilis Frater & dilecte fili, salutem & Apostolicam benedictionem. Dilectus filius noster Robertus, tituli S. Anastasiæ Presbyter Cardinalis, nobis nuper exposuit, quod quondā Franciscus de Paula, adeo moribus, religione, conversatione probatus ac Deo acceptus fuit, quod Ordinem quemdam ordinavit, per quem illius pro tempore Professores, ut vitam quadragesimalem semper, & certam per eum ordinatam Regulam & vivendi modum servarent, instituit; institutionisque hujusmodi confirmationem a nobis & Prædecessoribus nostris obtinuit; & ob ejus vitæ exemplaritatem ac odorem bonæ famæ, & populi devotionem ac miraculosam conversationem, fel. record. Sixtus IV, Prædecessor noster & secundum carnem patruus noster, ad claræ memoriæ Ludovici Francorum Regis requisitionem, sibi, ut ad regnum Franciæ se conferret & ejusdem Regis conspectui se præsentaret, mandavit; & a Christi fidelibus, in dicto & Hispaniæ regnis, ac Alamanniæ & Siciliæ, Calabriæ & Apuliæ partibus, plures domus dicti Ordinis, opere satis sumptuoso, ædificatæ & constructæ fuerunt; ejusque precibus & meritis Altissimus quamplurima miracula operari dignatus est, prout plurimorum fide dignorum testimonio doceri potest, de quorum obitu, propter eorum senium, dubitatur.

[3] [Commissarium pro eis examinandis instituit] Cum autem dicti Ordinis Generalis & Professores cupiant testes prædictos, ne propter eorum obitum veritas pereat, super his examinari, & eorum depositiones in publicam formam redigi; Nos ipsius Roberti Cardinalis, qui ad dictum Ordinem singularem gerit devotionis affectum, & Generalis ac Professorum prædictorum supplicationibus inclinati, vobis, & vestrum cuilibet, per præsentes committimus & mandamus, ut de & super fama & vita ac miraculis ipsius Francisci, in vita ejus factis, diligenter, fideliter, & prudenter, auctoritate nostra inquiratis; & omnia, quæ compereritis esse vera, sub vestris litteris clausis, vestris sigillis munitis, ad nos fideliter referatis seu mittere curetis, non obstantibus præmissis ac constitutionibus & ordinationibus Apostolicis, ceterisque contrariis quibuscumque. Datum Romæ apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die XIII Maii MDXII, Pontificatus nostri anno nono.

Balthazar Iverdus.

[4] Die VIII mensis Iunii, [Ioannem Episcopum Cariaten.] XV Indictione, MDXII, præsens Breve præsentatum fuit Reverendo Domino Joanni Sarsalis de Cosentia, Episcopo Cariatensi & Gerensi, per Fr. Julianum de Regina, Religiosum Ordinis Minimorum: quod supra caput fuit receptum, cum omni qua decuit reverentia, & fuit apertum per eumdem Dominum Episcopum. De qua præsentatione & apertione factus fuit & est actus publicus, per me Sir-Nicolaum de Spronerio, Notarium Apostolicum, in præsentia subscriptorum testium vocatorum, præsentibus D. Petro de Regno, D. Vincentio de Regno, Consentinæ diœcesis, & Nobili Luca Joanne de Surrento, & aliis. Hujus porro Actus, cui verbotenus Pontificium Breve inseritur hæc est conclusio: Unde nos (Episcopus scilicet Cariatensis prænotatus) volentes, [qui commissioni facturus satis,] uti tenemur, ad executionem predicti Brevis procedere, & Apostolicis obedire mandatis, ad hoc ut nullus de contentis eorum possit allegare ignorantiam, & ad hoc ut omnibus innotescat, & ut facilius de vita & moribus, fama ac miraculis dicti Francisci, in vita ejus factis, diligens & fidelis possit capi informatio, & ea capta tansmitti ad sedem Apostolicam, juxta formam dicti Brevis; præsentes affigi fecimus in valvis majoris ecclesiæ Consentinensis: & ut habentes notitiam de vita, fama ac miraculis dicti Francisci, possint & valeant coram nobis comparere, & de prædictis juxta veritatem perhibere eorum testimonium, ad effectum executionis dicti Brevis. Datum Consentiæ, die XV Iunii, XV Indictione, MDXII.

[5]
In primis, quemadmodum locus Paulæ est in provincia Calabriæ: [interrogatorium testibus proponendum publicat.] quæ provincia, & consequenter d. locus, a centum vel ducentis annis, & tamdiu quod non est memoria in contrarium, fuit Christiana, & vixit & nunc vivit sub fide & religione Christi, & pro tali semper est habita.
II. Item qualiter in d. terra Paulæ fuit natus Jacobus Martolilla, pater d. Fr. Francisci: qui fuit Christianus & baptizatus; & vixit toto tempore vitæ suæ sub fide & religione Christiana, & pro tali fuit habitus.
III. Item qualiter in d. terra Paula fuit nata Domina Vienna, mater d. Fr. Francisci: quæ similiter fuit Christiana, & toto tempore vitæ suæ vixit sub fide & religione Christiana, & pro tali fuit habita.
IV. Item qualiter inter d. Jacobum patrem & d. Viennam matrem, Christianos ut supra, fuit contractum legitimum matrimonium, secundum usum & morem sanctæ Romanæ Ecclesiæ, per verba de præsenti: & toto tempore quo vixerunt, pacifice & quiete vixerunt in d. matrimonio, & pro legitimis conjugibus fuerunt habiti, tenti, & reputati.
V. Item qualiter ex dictis conjugibus, in d. matrimonio constanter viventibus, fuit natus & procreatus d. Fr. Franciscus, filius legitimus: qui fuit educatus a prædictis, & pro filio legitimo prædictorum habitus & reputatus.
VI. Item prædicti Jacobus & Vienna, pater & mater, nato & procreato d. Fr. Francisco, eorum filio legitimo ut supra, tamquam boni Christiani, in d. terra de Paula fecerunt ipsum baptizari, imponentes ipsi nomen Franciscus, & fecerunt ipsum confirmari: qui Franciscus pro baptizato & confirmato, ut supra, & Christiano fuit habitus, tentus & reputatus.
VII. Item qualiter Fr. Franciscus in adolescentia sua & infantia semper vixit honeste, canonice, & ut bonus Christianus stetit in terra Paulæ, erigendo multa monasteria.
VIII. Item qualiter ipse vivens, vivebat taliter, & sic: & ista erat vita ejus.
IX. Item qualiter in ejus vita fecit tale & tale miraculum.
X. Item qualiter fuit, erat, & est talis famæ, & toto tempore quo fuit in provincia, & etiam postquam discessit.

[6] De his articulis interrogati testes infrascripti, [Quid ad plerosque articulos testes responderint?] quid responderint sic est notatum, ut primis quidem examinis instituti diebus mandata sint litteris, aliquorum ad singulos, multorum ad plerosque articulos responsa: quod, post testem XXV auditum, vix deinceps factum reperitur: nec vero necessarium fuit, cum pleraque in una eademque simplici ejusdem quæsiti assertione convenirent. Igitur, omissis aliis, ad tres postremos articulos aliqui, plerique ad solum nonum, multi etiam ad decimum responderunt. Et hi rursum, quod ad octavum decimumque articulum attinet, iisdem iterum aut verbis aut sensu, pene omnes. Quapropter studio brevitatis ad primi testis depositionem ea referemus omnia, quæ postremis articulis VII, VIII & X contenta, ad sanctitatem Francisci Paulani probandam ita faciunt immediate, ut tamen non debuerint sæpius describendo iterari a nobis.

[7] De parentum ejus fide catholica & vita proba sere ingenere locuti sunt testes; X & XXV testis expresse affirmant, quod Jacobus de Martolilla, pater fr. Francisci, [quid de parentibus S. Francisci?] semper indutus erat habitu rudi & grosso absque camisia, & quod numquam comedit carnes, sed solum cibum quadragesimalem: incedebatque pedibus nudis; postquam scilicet filii sui exemplum sequi & imitari decrevit. Reliquæ ad articulum IX depositiones sola continent miracula, quæ quo ordine quibusque verbis exposita & annotata fuere, sic transcribimus, ut ejusdem rei superfluam iterationem caveamus; omittamus item assertionem juramenti, singulis testibus propositi; & causam scientiæ, ex eo quod quisque vidit, [cetera quomodo hic ordinentur:] interfuit & audivit (nam ex auditu solo non nisi unus deposuit aliquid) subjunctam post singula miracula, terminis semper iisdem: cumque ex ipso contextu locus patrati miraculi cognoscitur, etiam hunc omittimus denuo notare: quin etiam omittimus patriam testium signare, contenti indicasse omnes fuisse, quales notantur in titulis Capitum, nisi alia patria exprimatur.

CAPUT II.
Primi testis ad quatuor postremos articulos depositio.

[8] [Coram Episcopo Cariaten & Notario juratus,] Testes examinati & recepti per Reverendum Dominum Ioannem Sarsalem de Consentia, Episcopum Cariatensem & Gerentinensem, tamquam Delegatum Sedis Apostolicæ, ex virtute delegationis & commissionis sibi factæ per dictam Sedem Apostolicam, super fama, vita & miraculis quondam Francisci de Paula, Iustitutoris Ordinis Minimorum, juxta continentiam & tenorem potestatis sibi attributæ, ad recipiendum & examinandum dictos testes super prædictis (ut latius est videre in brevi Apostolico) sunt infrascripti: qui omnes fuerunt recepti in præsentia ipsius Reverendi Domini Episcopi, deferentis juramentum ipsis testibus, & eorum depositiones sunt redactæ in scriptis, & per extensum, ut infra per me Domnum Nicolaum de Sproverio de Rosis, Notarium Apostolicum, & ad infra specialiter deputatum per ipsum Reverendum Dominum Episcopum Delegatum, deferentem juramentum testibus ipsis & ipsos examinantem, & me Notarium scribentem.

Testis 1.

[9] Die IV mensis Julii Magnificus Dominus Galazzus de Tarsia de Consentia, Baro & Dominus terræ Belli-montis, [Baro de Bello-monte laudat juventutem sancte actam,] testis, medio juramento, tactis Scripturis sacris, examinatus super septimo dixit, se scire quod Fr. Franciscus per multos annos in adolescentia sua mansit in loco, & semper vixit optimam perfectam & honestissimam vitam, plenam odore bonæ famæ.

[10] De his plenius deponens Testis VI, annum agens circiter nonagesimum quintum, dixit se scire, ipsum Fr. Franciscum ab ineunte pueritia semper vixisse honeste & sancte: & cum esset tredecim annorum, parentes ejus duxerunt eum in conventum S. Francisci civitatis S. Marci, in quo voverant d. Fr. Franciscum facere morari per unum annum. [(quam alius testis minutim describit)] Qui finito illo anno, illomet habitu quem ex domo sua attulerat, misit vocatum parentes suos, conduxitque eos peregrinatum secum ad S. Franciscum de Assisio & S. Mariam Angelorum. Quibus a peregrinatione reversis, cum esset prope terram Paulæ, d. Fr. Franciscus moratus est extra terram, in quodam tugurio. Et interrogati parentes ubinam remansisset ipse Fr. Franciscus, responderunt: Remansit extra terram, & vult fieri eremita. Sicque cum esset ætatis quatuordecim annorum, cœpit ædificare monasterium, distans a d. terra Paulæ circiter unum milliare: (quod monasterium cum ecclesia est ornatum & magnum) fecitque illud absque aliquo auxilio, præterquam eorum qui devotionis causa ad illum concurrebant, cum quibus illud elaboravit. Et inde ad quatuor aut quinque annos cœpit vestire Fratres, illo habitu quem ipse gerebat; docens eos vivere honeste & sancte, observare vitam quadragesimalem. Præterea scit ipse testis, quod, perfecto illo monasterio Paulæ, fuit ædificatum aliud majus & sumptuosius in Paterno, aliudque in Spetzano grandi, locis magnis diœcesis Consentinæ, aliudque in Corigliano, Rosanensis diœcesis: idque, ut asseruit testis XI, absque Dominorum auxilio, sed solis eleemosynis.

[11] Super octavo dixit præfatus D. Galeazzus quod in Paula & Paterno ac Spetzano, [& bonam ejus famam per provinciam,] locis in quibus ipse Fr. Franciscus construxit monasteria sumptuosa, confluebant singulis fere diebus infinitæ personæ, propter bonam famam & miracula, quibus Fr. Franciscus dicebatur coruscare: ipseque testis nullum unquam vidit inde redeuntem, in aliquo scandalizatum de vita d. Fr. Francisci; imo redibant multum satisfacti & magnificantes virtutes & orationes dicti Fratris, quarum intercessione votorum suorum compotes evaserant. Et hoc ipse testis scit, quia vigesies visitavit d. Fr. Franciscum una cum parentibus suis; & hoc, ratione tum patriæ tum baroniæ vicinæ.

[12] Addit testis V, [(addunt alii vitæ austeritatem)] quod fuit Paterni cum vidit circiter ducentos viros & mulieres oppressos diversis infirmitatibus, quos omnes d. Fr. Franciscus faciebat redire contentos. Testis autem VI dixit, se scire, quod vivebat sancte, incedens pedibus nudis, & male vestitus (idque, ut habet testis XXXI, hiberno & æstivo tempore) & dormiebat super quadam tabula, habens tegulam sub capite: & numquam videbatur comedere, nisi aliquibus diebus solennibus, cum Fratribus: cibusque ejus erat legumen aliquod male coctum. Testis IX dixit, scire se ipsum abstinentem fuisse cibo & somno: & inter cetera cum d. Fr. Franciscus ægre se haberet, petiit ab ipso teste an haberet aliquid comestibile: qui respondit se habere parum panis: cujus frustrum ei datum incepit comedere cum herba silvestri, tamquam cervus. Dictusque testis dixit ei: Quomodo comeditis herbam tamquam cervus, cum ægre vos habueritis? Dictusque Fr. Franciscus ei dixit, Ista herba bona est, in caritate. De loco: in Paula, De tempore: agitur annus XL.

Testis 1.

[13] Super nono dixit præfatus Galeazzus, quod, [ac denique miracula: nominatim asserit] cum quondam D. Jacobus, pater suus, pateretur apostema in crure (quod apostema crus ipsius jam consumpserat, marcidumque & fœtidum erat) & pro ejus curatione d. D. Jacobus conduxisset omnes medicos & chirurgicos, qui erant in civitate Consentina, admodum famosos; illique trium aut quatuor mensium spatio d. crus curassent, semperque d. ægritudo de malo in pejus serperet, cum carnis mortificatione & fœtore maximo, essetque tunc quidam Domnus Vincellus famosissimus chirurgicus, habitans in loco Maydæ, provinciæ Calabriæ, [quod patris sui crus incurabile] diœcesis Nicastri; d. D. Jacobus, cum quondam D. Joanna uxore sua profectus est Nicastrum, ubi degebat Marchionissa a Yrrachi, nurus Fel. mem. Regis Ferdinandi I. Quæ accersito D. Vincello, mandavit ei, ut assumeret curationem d. apostematis. Qui per decem & septem aut viginti continuos dies d. curationi vacans, nihil profecit; sed ipsum crus in solita sua mortificatione & fœtore perseveravit. Quare d. D. Jacobus discessit inde, destitutus omni remediorum auxilio, nisi quod d. D. Vincellus ordinavit ei quamdam lotionem vini, pro minuendo fœtore, qui ipsi patienti erat summo fastidio; nec tamen dabat spem aliquam salutis.

[14] Dictus igitur D. Jacobus reversus in Bellum-montem, castrum suum, [S, Francisco ostensum,] vix spatio unius diei cum dimidio pervenit Paulam, distantem a Bello-monte quatuordecim milliaribus. Et, ut primum ad portam monasterii applicuit, in quo d. Fr. Franciscus habitabat (absque ullo alio ecclesiæ vel monasterii ingressu, quem dolor, quem tunc in crure patiebatur, prohibebat) jussit crus denudari. Cui denudationi d. Fr. Franciscus superveniens, vultu admiratione & compassione pleno, d. D. Jacobum sic est allocutus: Hæc est magna res: oportet vos habere magnam fidem in D. N. Jesu Christo. Et conversus ad quemdam fraterculum, dixit. In caritate, vadas, & colligas mihi tot folia herbæ dictæ unguis-caballi, quæ est herba magna; & accipias parum pulveris in cella nostra. Quo dicto ipse Fr. Franciscus, [foliis quibusdam cum pulvere cellæ applicatis,] usque ad reditum d. fraterculi, retro portam ecclesiæ coram imagine Crucifixi fudit preces. Cumque fraterculus ille attulisset pulverem & herbam, d. Fr. Franciscus appropinquans d. D. Jacobo, dixit: Habeatis magnam fidem in D. N. Jesu Christo, quia spero ipsum nobis facturum gratiam. Et facto signo Crucis super apostemate, sparsit desuper parum pulveris, & imposuit tres frondes, dixitque ei. Discedatis hinc in gratia Dei, afferatisque vobiscum frondes istas, & parum pulveris quod est in hac charta, imponetisque hæc duabus aut tribus vicibus apostemati; habeatisque bonam fidem in Domino nostro, qui faciet vos compotes hujus gratiæ. Ob quæ verba d. D. Jacobus præ lætitia lacrymavit.

[15] Cumque fecisset infasciari crus, [subito sanatum fuerit,] bibissetque pateram aquæ, ascendit equum; reversusque est ad S. Lucitum, ubi cubavit, quo posset noctu Cosentiam proficisci; quia erat tempus æstivum, vigebantque interdiu intensi calores. Duabus horis ante lucem ascendit equum: cumque esset in vertice montis dixit ad uxorem & familiam, Nullum sentio dolorem, quem alias inter equitandum solebam habere intolerabilem. Dixitque, Volo experiri an possim ponere pedem in terra. Cumque incederet absque fastidio & dolore pedetentim, posuit manum super apostema: cumque nullum sentiret dolorem, percussit crus magno ictu, dixitque quondam uxori suæ Joannæ: Sanus sum. Sicque redivimus Cosentiam alacres, dictusque D. Jacobus & uxor & familia pro certo asseverabant, ipsum convaluisse miraculose, ob preces & virtutes d. fr. Francisci de Paula, & propter fidem & devotionem quam Deo gerebat. [chirurgo miraculum approbante:] Postea Mag. Paulus, famosus chirurgicus, alias dictæ ægritudinis medicus, subitam & insperatam salutem hanc admiratus, fecit experientiam d. herbæ unguis-caballi in diversis ægritudinibus, cujus numquam vidit effectum aliquem: quare confitebatur & probabat, hoc factum fuisse miraculose, propter orationes d. fr. Francisci. Et hoc de caussa scientiæ, quia interfuit, vidit, & audivit. De tempore: agitur annus XXXIV vel XXXV.

[16] [quodque cujusdam sui subditi occultum furtum cognoverit:] Item scit ipse testis, quemadmodum Jacobus Roncus de Bellomonte Tropeensis diœcesis, vassallus suus, volens proficisci Paternum Consentinæ diœcesis, ubi habitabat & ædificavit monasterium d. fr. Franciscus; quia male se habebat, non bene recordatus, an vero frater an vero filius ejus; desiderans munus aliquod d. fr. Francisco afferre, ivit ad vineam quamdam cujusdam patrui sui, collegitque corbem plenum cerasis, quæ erant tunc primi fructus; profectusque est ad d. locum Paterni, distantem duodecim milliaribus a loco ubi collegerat cerasa. Cumque obviasset d. fr. Francisco, genibus flexis rogavit illum, ut subveniret ei in illa necessitate sua; obtulitque dicta cerasa ipsi fr. Francisco. Qui paulum remoratus, vultu indignabundo dixit: Vadas in caritate, & restituas cerasa patrono, cui illa abstulisti. Ad quod territus ille, nescivit quid responderet. Dictusque fr. Franciscus dedit ei quædam remedia, ipseque confusus rediit cum d. cerasis, & ipsemet Jacobus Roncus narravit hoc ipsi testi in Bellomonte.

[17] Super decimo dixit, [ejusque miracula ubique fuerint celebrata.] fr. Franciscum semper, primo in Calabria & postea Neapoli & aliis quibuscumque locis habuisse bonam famam, & fecisse miracula, perseverando de bono in melius: nec unquam intellexit personam aliquam murmurantem sed omnes laudantes miraculosa opera d. fr. Francisci. His similia plures alij dixere: quidam etiam prolixioribus verbis ad hunc Articulum usi. Pro omnibus sit testis LXIV, qui super decimo similiter dixit, se scire, ipsum habuisse famam sancti viri, & multa miracula fecisse; adeo quod tota ora maritima & habitantes in montibus & in Calabriæ provincia concurrebant ad eum, pro consequendis gratiis salutis; redibantque omnes contenti: veniebantque ad eum multi qui ægrotabant oculis & non videbant; ipseque fr. Franciscus inclinabat se in terra, & accipiebat folium aliquod cujuscumque herbæ, quod inveniebat, imponebatque eis; statimque dicebant se esse sanos, faciebatque multa alia miracula: ob quæ etiam, ut asseruit testis LXVII, villæ ditionis Cusentinæ processionaliter veniebant ad eum.

ANNOTATA.

a Hieracium, vulgo Gerace sive Gierrace, oppidum Calabriæ ulterioris. Plura de hac Marchionissa vide infra num. 177, ubi intelliges nuptam fuisse Henrico, Ferdinandi Regis notho, qui ratione uxoris fuit nuncupatus Geracensis Marchio. Vide etiam ad num. 120 Processus Calabrici.

CAPUT III.
Depositiones trium Consentinorum testium.

Test. 2

[18] Die V mensis Julii, Franciscus de Marco, familiaris quondam prædicti D. Jacobi de Tarsia … dixit quod cum ipse testis degeret in ejus servitio, sanatum sit ejusdem crus, ut supra, prout vidit, interfuit & audivit in Paula & in monte S. Luciti, qui distat a Paula sex milliaribus. Agitur annus XXXV. [Filius Baronis prædicti infirmus] Item dixit quod cum d. D. Jacobus haberet quemdam filium infirmum, qui per quinque dies loquelam amiserat; misit ipsum testem Paulam ad Fr. Franciscum, ut diceret ei, quod, si melius esset pro anima ejus & filii sui qui ægrotabat, impetraret a Deo gratiam incolumitatis: quia haberet tantam fidem in orationibus ejus, quod crederet ipsum resurrecturum, etiamsi triduo esset defunctus. Sicque ipse testis profectus est Paulam ad d. fr. Franciscum, & exposuit sibi injuncta. Qui respondit: Utinam Deus faceret me dignum impetrandæ gratiæ hujus! Dixitque ipsi testi: [subito juxta Sancti prædictionem sanatur:] Ab hesterno die usque nunc defecerunt viginti quatuor horæ vitæ nostræ. Ordinavitque quod d. testis faceret jentaculum: & d. fr. Franciscus discedens, per spatium unius horæ non fuit visus. Creditque ipse testis & pro certo tenet, ipsum juisse ad orationes fundendas. Postea reversus dixit d. testi: Deus fecit nobis gratiam: vadas, quia sanatus est (& verba ista fuerunt circa primam horam noctis) cumque applicueris ad D. Jacobum, dicas, quod sit bonus Christianus. Reversusque ipse testis Consentiam, comperit, quod illa eadem hora, qua fr. Franciscus ei dixerat se consecutum fuisse gratiam, d. infirmus fuerat locutus, qui per quinque dies perdiderat loquelam, sicque convaluit. Additque ipse testis, quod fr. Franciscus dedit ei duas radices herbæ duosque panes biscoctos, quos deberet infirmo portare. Agitur annus XXXVII.

[19] Item dixit, quod, cum esset Consentiæ quidam dictus Maurellus de Cardilla, [item alias, qui leprosus, contractus, mutus adductus erat,] qui per duos annos fuerat leprosus, & manibus ac pedibus contractus, totusque niger, & vocem perdiderat; ipse testis cum alijs parentibus suis detulerunt eum Paulam. Qui cum ad fr. Franciscum pervenisset, respexit eum admirabundus; dixitque quod haberet fidem in Domino, qui facturus ei esset gratiam corporis & animæ. Sicque dicens Fr. Franciscus per breve spatium discessit, & postea reversus apprehendit manum infirmi, fuitque manibus & pedibus sanus, quod optime poterat incedere: restitutaque est ei vox perfecte. Agitur annus XLIII.

Test 3

[20] Eodem die nobilis Joannes Bonbinus dixit, quod cum ipse testis esset puer, mulus quidam percussit ejus caput calce: de cujus vulneris salute desperabatur, [Iuvenis cui caput contusum a mule] quia non inveniebatur qui vellet ei mederi: nam dicebant medici, se nolle medicare hominem mortuum: & ita d. testis fuit ad d. fr. Franciscum delatus. Qui flexis genibus a Deo gratiam petiit: cumque ab oratione surrexisset, fecit scribi epistolam ad medicum quemdam, Mag. Paulum de la Cava, idoneum ac sufficientem & famosum in Calabria medicum, quod vellet assumere curam istum medicandi, quia Deus faceret ei gratiam. Sicque cœpit mederi, dictusque testis fuit sanatus. Sæpiusque d. Mag. Paulus recusaverat assumere hoc onus, quia existimabat ipsum mortuum, sicut alii medici, [medicis desperantibus conservatur,] dicens quod tenuerat medullam capitis ipsius testis in manibus, & quod non volebat se d. curationi impendere, quia videbatur ei impossibile quod iste convalesceret. Postea sæpius d. Mag. Paulus dicebat ipsi testi: Non fuerunt medicinæ meæ causa salutis tuæ, sed primum Deus & postea orationes d. fr. Francisci. Agitur annus XXXIII. Eadem confirmat testis LXX, distinctius explicans, quomodo læsus, ter fuerit delatus Paternum ad Fr. Franciscum; & primum curandus missus ad Antonium Saccum ibidem medicum, deinde Consentiam ubi plures sufficientes erant; qui omnes, ipseque etiam Paulus, noluerint desperati vulneris curationem suscipere: quia eam judicabant impoßibilem esse.

[21] Item dixit, quod inde ad duos annos canis quidam inflixit quinque vulnera cruri suo, adeo quod ipsum crus graviter erat apostematum. [& Crus a cane vulneratum sanatur.] Sicque pater d. testis videns apostema illud, fecit eum a servitore quodam ad d. fr. Franciscum conduci. Qui videns crus vulneratum, imposuit vulneribus medullam sambuci, illamque aqua sancta aspersit, & Cruce signavit, dixitque: Vadas, quia cras nihil erit. Sicque sequenti die sanus fuit tamquam si numquam aliquid mali habuisset. Agitur annus XXXII.

Test. 4

[22] Eodem die, nobilis Franciscus de Florio super octavo dixit, se scire, per septem vel circiter octo continuos menses, quibus ipse testis ob famam magnam, [Pedibus nudis & male vestitus Sanctus,] quam d. fr. Franciscus tenebat, & ob devotionem, ipsum assidue visitabat in balia Paterni, ubi tunc faciebat ædificare monasterium Consentinæ diœcesis. Et inter alias vices, cum semel eum visitaret de mense Decembris, quo ningebat & intensissima frigora ibi vigebant (quoniam sunt loca montosa, nixque erat alta ad duos palmos) invenit d. fr. Franciscum in ecclesia, pedibus nudis & pessime indutum; videlicet habitu lacerato super carnes: stabatque contemplans, & non vidit d. testem donec ante eum esset, diceretque ei, Ave Maria: quia erat quasi raptus. [solitus dormire in tabula,] Vidit etiam ipse testis bis cellam, in qua dormiebat d. fr. Franciscus, in qua nihil aliud erat præter unam tabulam, & tegulam in qua reclinabat caput. Fratres Ordinis sui dicebant, quod numquam viderent eum comedere, nisi in mane Paschatis fabas quasdam cum Fratribus, idemque faciebat in festis solennibus. [nec vesci cum aliis,] Ipseque testis videbat eum incedere pedibus nudis per loca silvosa, petrosa, spinosa & aspera (addit testis LVII, portando trabes, arbusta, lapides; nec umquam pedes ejus lædebantur in aliquo) operabaturque malleo ferreo a mane usque in vesperam; [inter spinas sordesque mundus atque illæsus manet.] fragrabat-que nihilominus odore suavi, habebatque manus mitiores quam aliquis magnus dominus: & assidue indutus erat illo solo habitu lacerato super carnes; habebatque persona sua odorem musci, capillique ejus rutilabant tanquam aurum. Pedes ejus, quamvis nudis incederet, erant albi, delicati, & pulchri, sicut si semper soleas detulisset (quod idem alii plures deinceps iisdem pene verbis testati reperiuntur:) Et quocumq; ibat, præsertim ubi erant aquæ, petræ & rupes;

[23] Super nono dixit, quod tunc temporis quo d. fr. Franciscus ædificabat monasterium in Paterno (agitur nunc XXIX aut XXX annus) magnificus D. Loysius de Paladinis de Lecia, [Calabriæ Auditor] regius Auditor provinciæ Calabriæ, uno anno ex illis ægrotavit de mense Julii vel Augusti, in civitate Consentiæ: cujus infirmitas duravit per triginta tres dies: habebatque in curatione dictæ infirmitatis tres medicos, qui semel consilium fecerunt de infirmitate d. D. Loysii, fuitque die Mercurii: & concluserunt quod permitteretur natura criticare, & non darent plures medicinas. Qua conclusione inita, die Jovis sequenti, D. Catharinella, uxor d. D. Loysii, Joanninum quemdam famulum suum, ad se accersitum, misit Paternum ad fr. Franciscum præfatum; [remedio per Sanctum prescripto,] quatenus eum nomine suo rogaret, ut orationibus suis a Deo vellet impetrare gratiam salutis sive sanitatis pro d. D. Loysio. Cumque d. famulus eodem die redivisset, eumque d. D. Catharinella interrogasset quid ei d. fr. Franciscus respondisset; dixit ipsum ordinasse, quod assarent duo frustra panis ad ignem, & postea aceto intingerent, & piper, canellam, gariofolum & zingiber contrita pani imponerent; [ob medicorum contradictionem neglecto,] & postea unum ex dictis frustis panis sic præparati super stomachum ponerent, & aliud supra dorsum. Cumque d. D. Catharinella hoc intellexisset, fecit eos vocari, & ab eis opinionem circa hoc est sciscitata: ex quibus unus dixit, Sumus hic tres medici, qui de novo faceremus naturam; & iste ignarus vult facere istas medicinas? Sicque non fuerunt factæ.

[24] Die Veneris sequenti d. D. Catharinella vocavit ipsum testem, [ac demum adhibito,] intuitu familiaritatis quam cum d. fr. Francisco habebat: rogavitque ut ad eum accederet, & rogaret quod orationes pro d. D. Loysii salute funderet: sicque ipse testis profectus est Paternum. Cumque illuc applicuisset, invenit d. fr. Franciscum solum: & cum primum vidit ipsum testem, verbis aliquantulum turbatis dixit: Tu venis pro negotio D. Loysii. Illi noluerunt facere ea quæ ipsis significavi. Qui non habet fidem minus potest consequi gratiam. Vadas, [curatur a morbo.] redeas cum Deo, & facias fieri ea quæ ordinavi, habeantque fidem in Deo, quia obtinebunt gratiam. Dictusque testis absque ulterioribus verbis rediit, applicuitque domum d. die, & statim retulit d. verba prædictæ D. Catharinellæ. Quæ statim mandavit parari d. frustra panis; quemadmodum d. fr. Franciscus dixerat: imposuitque ea, modo supra dicto, ipsi D. Loysio: qui d. panem ita tenuit usque ad horam matutinam sabbati, qua ipse D. Loysius bene se habuit, & erexit se in lectum, & petiit cibum, fuitque sanatus.

[25] Item dixit, quod inde ad aliquot dies post convalescentiam, d. D. Loysius, cum vellet proficisci Paternum ad visitandum d. fr. Franciscum, [Sanctus absens cognoscit,] ut ei pro beneficio salutis accepto gratias ageret, die quodam sabbati fecit accersiri Notarium quemdam, Nicolaum Bonbinum de Palerno, virum probum; rogavitque ut vellet ei præparare jentaculum ad diem lunæ, quo volebat d. fr. Franciscum visitare. Sicque d. Notarius Nicolaus Paternum profectus, ad diem & horam præfixam præparavit, morabaturque d. D. Loysium ante locum quo volebat ire: eratque jam meridies. [moram itineri alterius injectam,] Tuncque egressus d. fr. Franciscus a loco, convenit d. Notarium Nicolaum, dixitque: Expectas D. Loysium: vadas pransum, quia implicitus negotiis, non hodie, sed cras veniet. Sicque d. Notarius Nicolaus domum rediit, & die Martis sequenti d. D. Loysius, cum D. Catharinella & ipso teste ac famulis, profectus est Paternum. Et cum essent ibi, antequam convenirent d. fr. Franciscum, ipsa D. Catharinella dixit testi: Rogo te, quando cum D. Loysio fr. Franciscum alloquemur, tu retro d. fr. Franciscum secreto abscindas de habitu ipsius ad duorum digitorum quantitatem, causa devotionis meæ. Sicque, [& occultam testis intentionem.] cum dicti D. Loysius & D. Catharinella cum ipso fr. Francisco loquerentur, ipseque testis retro d. fr. Franciscum positus vellet forfices evaginare, ut dicti habitus frustum abscinderet; ipse fr. Franciscus conversus ad eum dixit: Francisce, devotio non consistit in frustis habitus, sed in bonis operibus.

[26] [pueri ægri primo sanitatem,] Item dixit, quod per mensem unum post convalescentiam d. D. Loysii, ægrotavit quidam filius ejus: quare ipse D. Loysius testem ipsum accersitum rogavit, dicens: Francisce, tu qui habes istum bonum pedem, accedas ad fr. Franciscum & commendes ejus orationibus istum filium meum. Sicque ipse testis profectus est Paternum ad d. fr. Franciscum, & nomine d. D. Loysii commendavit d. filium orationibus ejus. Qui dixit: Dicas D. Loysio, quod sit bonus Christianus, & quod ministret justitiam, & de filio non timeat. Sicque d. testis rediit & retulit d. verba ipsi D. Loysio: & filius ejus ad quatuor vel quinque dies fuit sanus. Qui post aliquot dies iterum ægrotavit, dictusq; D. Loysius fecit iterum redire ipsum testem ad d. fr. Franciscum, ut nomine suo eum rogaret, quod filium in orationibus suis haberet commendatum. Ipseque testis profectus Palernum, [deinde mortem prophetat:] cum primum illuc applicuit invenit d. Fr. Franciscum: qui antequam testis inciperet loqui, dixit: Tu venis propter filium D. Loysii: vadas, dicas ei quod habeat patientiam, quia Deus vult illum, ipsique procurabit alios. Rediit ipse testis & retulit d. verba D. Loysio, ipseque filius secundo aut tertio post hæc die obiit: & d. D. Loysius postea fecit alios filios, quia uxor discessit Consentia gravida.

[27] [quartanam depellit:] Item dixit quod ipse per octo menses laboraverat febre quartana, videlicet a mense Septembris usque per totum mensem Aprilis, in cujus mensis fine ipse testis profectus est Paternum ad d. Fr. Franciscum, ut ipsum oraret quod eum in orationibus suis haberet commendatum, quo Deus ei faceret gratiam sanitatis. Sicque d. Fr. Franciscus dixit ei: Quando discedes & transibis per a Locarum, capias duas summitates b filidrissæ ejus quæ nascitur in trunco quercus, & facias eam bullire cum ciceribus: cumque advenit febris paroxysmus, bibas brodium illud, et sis bonus Christianus. Sicque ipse testis fecit dictum remedium: & sequenti die, cum superveniret accidens, sumpsit brodium illud: & statim nullum sensit malum, fuitque sanctissimus.

[28] Item dixit, quod de mense Decembris, cum ivisset visitatum d. Fr. Franciscum, [illitteratus prædicat:] invenit eum in quadam silva, longinqua a monasterio, quod ædificabat in Paterno, per unum milliare; unde faciebat conducere ligna pro fornace calcis; ubi erant circiter trecentæ personæ, mares & feminæ, quibus prædicabat declarans Euangelium; quamvis ipse testis sciret & intellexisset, d. Fr. Franciscum non esse litteratum. Finita prædicatione direxit gentem illam cum lignis ad locum, dictusque Fr. Franciscus remansit cum ipso teste solus: qui inter loquendum dixit ei: Pater, secundum spiritum Dei, qui vobis inest, quis erit successus bellorum præsentium in Tuscia? [adventum Turcorum prædicit:] Qui respondit: Ista bella in nihilum redigentur, quia sopientur: sed video Turcum ingredi hoc regnum. Verum scripsi majestati Regiæ quod custodiat sua, & non impediat se alienis. Mense Iulio sequenti prædicti anni intravit Turcus regnum, cepitque Hydruntum, & Dux rediit ex Tuscia, bellaque illa fuerunt sedata.

Test. 5.

[29] Die VIII mensis Iulii, Robertus de Burgis, ab annis quinquaginta d. Fr. Franciscum cognoscens, [scribendo victum lucranti,] & ante annos XLVIII in domum parentum ejus Paulæ hospitatus, dixit, quod, cum esset bonus scriptor librorum ecclesiasticorum, exercitatusque in dicto ministerio scribendorum librorum, toto tempore vitæ suæ; supervenit ei quædam ægritudo in manus dextra, ob quod remansit contractus & mancus, ita quod per duos annos non potuit scribere, nec scribendo victum quærere: in qua manu adhuc apparet signum gravis ægritudinis, quam passus est. Quam ægritudinem videns uxor, dixit testi: Marite mi, accedamus Patrem Fr. Franciscum, rogaturi ut impetret gratiam manus tuæ sanandæ. Ipseque testis, inductus verbis & devotione uxoris, quamvis parum fidei præstaret, cum ea profectus est Paternum, ubi erat d. Fr. Franciscus; [manum contractam rogatus restituit,] & invenerunt eum in horto sub quercu quadam magna: uxorque ipsius testis dixit: Vide, Pater, quemadmodum corrupta est manus mariti mei. Rogo vos, doceatis aliquid, quod eam sanet. Dictusque Fr. Franciscus, conversus ad ipsum testem, dixit: Ostendas mihi manum tuam. Quam ostensam tangens manibus suis, dixit: Peccatum est quod manus hæc ægrotet: adhuc faciet multa bona. Et instante uxore, quod doceret aliquid pro sanitate dictæ manus, docuit quasdam lotiones. Sicque ipse testis rediens Cosentiam illomet vespere, sequenti mane absque alia lotione vel medicina aliqua invenit manum suam sanam & politam; & præ magno gaudio surrexit in camisia, experturus an posset scribere, scribebatque æque bene & perfecte sicut prius, perseveravitque semper bene usque in præsens, cum sit decrepitus. Sequentique die rediit ad d. F. Franciscum, ut ageret gratias de beneficio accepto ob orationes ejus: & cum primum eum vidit, incepit ridere. Et dicente sibi ipso teste quod recepisset gratiam, dixit: Vadas, verras tuam domum, scilicet conscientiam, & sis bonus Christianus. Agitur annus XLIV.

ANNOTATA.

a Ita ecgraphum Italicum: Latinum simpliciter habet, per locum; forte quia interpres Locarum nullum noverat.

b Filidrissam in vulgari haberi notat Latinus interpres, ipse Filichicam vertit, quod non intelligo: scio autem Calabricam linguam majori ex parte Græcam esse, ut ex φύλλον folium, δρῦς quercus, φυλλιδρῦσσα poßit compositum credi.

CAPUT IV.
Miracula a testibus Paulanis duobus juramento firmata.

[30] Die XVII Iulii, Venerabilis Dominus Joannes Antonachius, super nono dixit, [fornacem calcariam ardentem ingressus reparat;] quod cum Fr. Franciscus exorsus esset ædificium monasterii in Paula, fecit fornacem quamdam in qua coqueretur calx. Cumque fornax esset petris onusta & accensa igne, cadebat: ministrique ad coquendam d. calcem deputati, cognoscentes se solos casui dictæ fornacis non posse auxiliari, vocarunt d. Fr. Franciscum dicentes, Pater, veniatis, quia fornax calcis cadit. Qui cum illuc venisset, dictis ministris dixit, quod irent jentatum: sicque illos licentiavit & solus remansit. Qui reversi invenerunt d. Fr. Franciscum manus mundantem, fornacemque integre aptatam, tamquam si nunquam fuisset fracta. Quod circumstantes omnes magno miraculo adscripserunt, prout ipse testis audivit ex ore dictorum ministrorum. Item scit ipse testis, d. fornacem calcis non fuisse ejus magnitudinis, quod potuerit inde fieri tantum ædificium, quantum factum fuit: creditque ipse testis hoc adscribendum esse orationibus d. Fr. Francisci.

[31] Item dixit, quod cum semel quadam die iret cum magistro suo ad ecclesiam, quam d. fr. Franciscus ædificaverat; causa dicendi Missam, [extinctos titiones ardere solo flatu facit.] cumque non haberet ignem; ipse testis petiit a d. fr. Francisco, ubinam vellet accipere ignem. Qui respondit: In caritate, videas, quia in titionibus illis, qui erant in angulo capellæ, erit ignis. Ipseque testis ivit, & bene insufflavit d. titiones, & non inveniens ignem rediit ad d. fr. Franciscum, dicens: Pater, non est ignis in titionibus illis. Ipseque repetiit, Imo, in caritate, est ignis. Sicque d. Fr. Franciscus accepit illosmet titiones, quos ipse testis viderat & insufflaverat: quos cum ille insufflasset, statim accensus est ignis; accensaque candela, dixit Missam.

[32] Item dixit, quod cum d. Fr. Franciscus loqueretur cum quodā Presbytero, advena ultramontano; diceretque ei, [titionem ardentem innoxie tractat;] quod quædam herba haberet virtutem quamdam; d. Presbyter, quasi incredulus, replicavit d. Fr. Francisco, dicens ei: Quomodo scitis hanc herbam habere virtutem? Cui respondit Fr. Franciscus: Nonne scitis, quod illi qui Deo perfecte serviunt & ejus mandata observant, ipsæmet herbæ manifestant virtutes suas. Sicque inter loquendum conduxit d. Presbyterum usque ad coquinam, ubi ipse fr. Franciscus apprehendit quemdam titionem ignis accensum, strinxitque manibus fortiter, dixitque ipsi Presbytero: Iste ignis ad quid aliud est creatus, nisi ut det obedientiam homini? Cumque per aliquod spatium temporis d. ignem manibus tenuisset, reposuit eum ubi prius erat. Dictusque Presbyter, viso tali miraculo, rogavit eum, ut indueret ipsum habitu suo: quod d. fr. Franciscus renuit facere: sed dixit ei, quod iret ad locum S. Francisci in Cosentia, ibique indueret habitum & faceret professionem per unum annum, & postea ad ipsum rediret. De causa scientiæ: quia interfuit, vidit & audivit. De loco: in Paula. De tempore: agitur annus a XLIII vel circa.

[33] [mutum loqui,] Item scit ipse testis, quod die quodam, cum esset cum d. fr. Francisco, in loco ubi inchoaverat monasterium; cumque designasset locum, in quo volebat facere aliam fornacem ad coquendam calcem; fuit præsentatus quidam, qui numquam fuerat locutus: quem d. fr. Franciscus duxit intra ecclesiam, dixitque ei: Dic, Jesus, ter. Qui mutus dixit, Jesus, [terram pro fornace struenda subsidere,] aperte, & recessit sanus. Die sequenti redierunt cum Mag. Antonio de Donato de S. Lucito, ut faceret fornacem calcis: inveneruntque agrum illum, quem pro d. fornace ipse fr. Franciscus designaverat, per se fuisse depressum, adeo ut non oporteret facere foveam: sicque inceperunt facere calcem.

[34] [fabas absque igne percoqui facit.] Item, dum d. calx fieret, ipse fr. Franciscus conversus ad quemdam fraterculum, dixit ei: Vadas & coquas pugnum fabarum, quo possit jentare magister Antonius. Et d. fraterculus ivit & posuit ollam ad focum super cineribus sine igne, oblitusque fuerat accendere ignem. Cumque venisset hora comestionis, d. fr. Franciscus conduxit ipsum magistrum ad coquinam, cum quibus ivit ipse testis. Dixitque fr. Franciscus, Extrahas has fabas, quo comedat mag. Antonius: qui & dictus testis riserunt, videntes ollam sine igne. Dictusque fr. Franciscus appropinquans ollæ, discooperuit eam: videruntque ipse testis & d. Mag. Antonius quod bulliebat: sicque dedit ad comedendum d. mag Antonio. Et ipse testis & mag. Antonius appropinquaverunt foco, ut viderent experientiam: inveneruntque focum solum cum cineribus frigidis. De causa scientiæ, loco & tempore, ut supra.

[35] Item dixit, quomodo quidam Joannes Brogno, volens attollere quodam ahenum, [aliquem pice bullienti perfusum in spiritu cognoscens,] plenum pice bullienti, desuper quamdam naviculam, projecit sibi dictam picem bullientem, non solum in faciem, sed etiam in totum pectus: ita quod quicumque eum videbat, dicebat, quod propter dictam picem remansurus esset b vultu deformato. Itaque unanimiter attulerunt eum in monasterium, quod d. Fr. Franciscus ædificabat, distans a loco hujus casus per milliare. Cumque applicuissent, invenerunt d. fr. Franciscum, qui præparaverat quosdam succos herbarum pro remedio d. patientis. [ad se venturo remedium parat.] Dixitque, quod non erat possibile, quod ad d. fr. Francisci notitiam potuerit tam cito casus pervenisse: sed credit ipse testis, quod præsciverit illum ex gratia divina. Cumque dictos succos herbarum imposuisset faciei & pectori ejus, tenuit eum penes se circa octo vel novem dies: post quos dimisit eum sanum & politum, tamquam si numquam læsus fuisset & absque omni penitus macula. De causa scientiæ: quia vidit, interfuit & audivit. De loco: in c Paula. De tempore: agitur annus XLV. Preterea credit ipse testis, quod d. fr. Franciscus sit mortuus virgo: quia a puero intravit monasterium, & semper perseveravit in vita sancta.

Test. 7

[36] Eodem die XVII Iulii Ioannes de d Simeono dixit se scire, quod cum ipse & mag. Dominicus Virgo-pia essent in monasterio Paulæ, quod ædificabat d. fr. Franciscus, dixit ad ipsum testem & mag. Dominicum: [Lampadem per se accendi facit.] Eatis, & dicatis fr. Stephano, quod afferat mihi unum titionem accensum & candelam unam, quia volo accendere lampadem. Sicque ipse testis & mag. Dominicus iverunt ad d. fr. Stephanum, dixeruntque quod afferret titionem accensum & candelam. Cumque rediissent ad d. fr. Franciscum, accepit chordam lampadis, ut eam dimitteret & illuminaret. Cumque esset d. lampas circa medium descensus, per semetipsam accensa est, absque aliqua candela vel igne. Cumque d. testis & mag. Dominicus hoc miraculum vidissent, quod ex se accensa fuisset lampas; dixit mag. Dominicus: O pater, videatis, quia lampas per se est accensa. Dictusque fr. Franciscus dixit: Sat est quod vidistis. Agitur annus LX.

[37] [ex casu graviter læsum sanat,] Item dixit, quod quidam nomine Casellus, cum cecidisset ex quodam alto loco, impegit caput in vitem quandam, illudque fregit adeo graviter, quod erat semimortuus. Vidensque fr. Franciscus istum cecidisse, cucurrit & brachiis suis eum intra ecclesiam portavit, suxitque sanguinem capitis, posuitque eum sub altari, ligavitque quibusdam pannis lineis; statimque sanus, sicut prius, rediit domum. De causa scientiæ: quia vidit & interfuit. De loco & tempore, ut supra.

[38] [panem divinitus missum accipit,] Item dixit, quod cum in loco, ubi fr. Franciscus ædificabat monasterium, ipse etiam testis laboraret, essetque maxima penuria panis, quia in Paula non inveniebatur; ipseque cum aliis laborantibus murmuraret, quia non suppeteret eis panis; d. fr. Franciscus accessit ad eos, dixitque: Credo quod frater corpus indiget cibo. Et cum per spatium horæ essent operati, vidit ipse testis cum aliis operariis unam bestiam, cum duobus saccis plenis pane. Tuncque d. fr. Franciscus vocatis attulit unde jentarent, & vesperi dedit eis sufficienter panem: eratque d. panis, tamquam si tunc fuisset extractus de fornace. Ipseque testis nullum vidit qui dictum panem attulisset, adeoque credit fuisse divina operatione illuc allatum. De loco & tempore, ut supra.

[39] [testis genu incisum solidat.] Item dixit, quod cum ad putandum vites ivisset, incidit sibi genu, inflataque est ei coxa, adeo quod per octo vel decem dies non potuit incedere nec ponere pedem in terra. Quare die quadam accessit plane ac pedetentim ad d. fr. Franciscum, ostenditque ei d. crus inflatum. Sicque d. fr. Franciscus imposuit parum unguenti, & postea fecit eum ad quamdam sphæram solarem sedere: & illamet hora fuit sanatus, misitque eum ad portandum ligna, veluti si semper fuisset sanus. De loco: in Paula. De tempore: agitur annus XL.

ANNOTATA.

a In MS. est LXIII, sed hoc manifestum mendum, ex antecedentibus & consequentibus arguendum, correximus.

b MS. Latinum, quod esset mansurus mancus facie: sed Italicus originarius textus commodiorem patitur versionem.

c Ita habet textus Italicus jam signatus, Latinus vitioso Paternum notat, temporis ratione repugnante.

d MS. Latinum de Simoneo.

CAPUT V.
Aliquot Testes XVIII Iulii examinati.

Test. 8

[38] Die XVIII mensis Julii, D. Magarita de Baccaro dixit, [Os oculosque distortos restituit.] quod cum projiceret quodam vesperi aquam ante portam domus, torsit os & oculos, adeoquod quasi retro caput iverant: sicque cum pater & fratres dictæ Margaritæ eam ad fr. Franciscum duxissent; cum primum eam vidit, dixit: Accipiatis parum illius herbæ, quæ est ante monasterium, quod ædificabat, quæ vocatur a cercimita, & imponatis capiti succum, & postea frondes coctas: & Dominus Deus concedet ei gratiam pristinæ sanitatis. Quo remedio facto, illamet die fuit sanata sicut prius, absque aliqua læsione vel tormento. Dictaque testis tenet pro certo, quod fuit sanata propter orationes & virtutes d. fr. Francisci, & non propter herbam. De loco: in Paula. De tempore: agitur annus XL. Idem deposuerat ante num. 35, testis præcedens, dicitque hanc Margaretam neptem suam fuisse, seque vidisse curationem mali, cui medici nulli auxiliari potuissent.

Test. 9

[39] Eodem die magister Dominicus de Virgopia dixit idem, quod supra num. 34 Ioannes de Simeone: de tempore dicens agi annum circiter LV. Item dixit quod cum d. testis veniret a Paterno cum d. fr. Francisco, [Tædam ligneam in cereum commutans,] unde venerant a capiendo loco pro ædificio loci, quod in præsens est constructum, redirentque Paulam; discesserunt nocte cum tæda accensa, quam portabat ipse testis, cum alio socio qui est defunctus. Dictusque fr. Franciscus portabat unum frustum tædæ absque igne, & circumdedit illud quodam filo & imposuit pectori. Cumque transirent per Tazzanum b casale Cosentinum, invenerunt ibi mulierem quamdam, quæ per tres dies non poterat parere. Rogatusque a vidua quadam quod vellet succurrere necessitati parturientis, posuit manum ad pectus ubi reposuerat tædam; extraxitque candelam: adeo quod ipse testis habet pro certo, quod tæda, quam in pectore reposuerat, conversa sit in candelam: cum d. testis non viderit ipsum fr. Franciscum imponere candelam ad pectus, [parturienti succurrit.] nec ulterius viderit tædam quam reposuerat. Quam candelam dedit d. viduæ, & dixit: Vadas & ponas candelam hanc super parturiente, quia confestim liberabitur. Sicque d. fr. Franciscus & ipse testis discesserunt, & venerunt Paulam noctu. Agitur annus XL c circiter.

[40] Item dixit, quod cum duo viri laborarent in monasterio, [auos terra obrutos salvat:] quod ædificabat, foderentque terram quamdam; vix effoderant tres passus, quod ipse ager cecidit, & cooperuit duos illos operarios. Cumque terra illa esset magna, non poterat cognosci, qua via illis posset subveniri, qui jam habebantur pro mortuis: sicque vocarunt fr. Franciscum. Qui cum venisset, videns d. terram super illis operariis, dixit quibusdam aliis quod foderent in duabus partibus ubi ipse ostendebat: sicque inter fodiendum invenerunt ambos operarios sanos. d Quod ipse testis & omnes alii reputarunt pro magno miraculo, considerata quantitate terræ, quæ super eos ceciderat. De loco & tempore, ut supra. Item dixit, quod cum fabricaret murum quemdam monasterii, [murum ruentem signo Crucis sustinet:] cujus bona pars constructa est super rupe quadam; quodam die, cum ibi esset cum multa gente, videbatur totus murus ille velle ruere. Quod d. fr. Franciscus videns, dixit, Jesus; fecitque signum Crucis: firmatusque est murus sicut in præsens apparet.

[41] Item dixit, quod ipse testis, cum quadam die laboraret in monasterio ut conduceret aquam pro facienda terra aquaria; d. fr. Franciscus laborabat subtus ipsum testem. Cumque ipse testis esset coactus deturbare quemdam magnum lapidem, dixit ipsi fr. Francisco quod discederet, quia petra posset ei facere magnum malum. [cadentem ex alto lapidem illæsus excipit:] Ipseque fr. Franciscus dixit ei, quod intenderet labori suo, & permitteret lapidem cadere. Cumque d. testis hoc sæpius replicaret, ipseque nollet discedere, d. petra cecidit & percussit pedem d. fr. Francisci, ita quod ipse testis crederet, quod ipse fr. Franciscus fuisset factus mancus pede vel crure, & clamans cucurrit versus ipsum. Dictusque fr. Franciscus dixit ei, quod nihil mali ei fecerat: ostenditque ei pedem sanum & politum, quem ipse testis credebat ipsi medium fregisse. De loco: in Paula. De tempore: agitur annus XL circiter.

Test. 10

[42] Eodem die XVIII Julii, Bartolus de Perri, de terra Paulæ, dixit, [Oculüm bovis sanat:] quod cum ipse testis haberet bovem, cui erat oculus corruptus & totus albus, adeo quod per integrum mensem nihil viderat; conduxit eum ad d. fr. Franciscum ante monasterium Paulæ: quem cum vidisset, respexit terram, dixitque ipsi testi: Accipias parum herbæ, quæ est hic ante locum, vocatæ e tuffa; & imponas parum succi d. herbæ ejus oculo; fietque ei gratia salutis. Sicque ipse testis, accepto d. herbæ succo ut eam oculo bovis immitteret, perterrefactus est bos adeo, quod credit nihil succi ad d. oculum pervenisse: & illomet die sanatus fuit, tamquam si numquam ægrotasset. De loco: in Paula. De tempore: agitur annus XL.

[43] [alieri mortē alteri sanitatem prædicit.] Item dixit, quod cum haberet fratres duos infirmos in Paula, profectus est Paternum, ubi d. fr. Franciscus degebat, narravitque ei fratrum suorum infirmitatem: cui ipse respondit: Unus ex fratribus tuis, cui nomen est Lucas, consequetur a Domino gratiam salutis: alterum vero cui nomen Nicolaus, Deus vocabit ad se. Vade, quia d. Lucas sanus erit: Nicolao vero dicas, quod mundet domum, videlicet conscientiam. Reversus ipse testis Paulam, comperit d. Lucam sanum: alter vero, videlicet Nicolaus, quinto aut sexto die post obiit. Agitur annus XXXV.

Test. 11.

[44] Eodem die Lucas de Perri de Paula, dixit, quod mater sua paritura, [Filio pro matre parturiente solicito] tres dies & noctes continuos parturiit, & per unum diem & noctem amisit loquelam: obstetricesque, quas duas partui suo assistentes habebat, tenebant eam pro mortua. Quare ipse testis lacrymans fr. Franciscum accessit, dixitque: Pater, mater mea non potest parere, estque fere mortua: amore Dei detis remedium aliquod, & rogetis Deum pro ejus liberatione. [eaque desperata sæpe eunti ac redeunti,] Cui d. fr. Franciscus respondit: Ne lacrymeris: vadas cum Deo, quia nondum est tempus pariendi. Sicque d. testis rediit domum, comperitque matrem suam non loquentem: obstetricesque sciscitatæ, sunt ab eo, quidnam fr. Franciscus dixisset. Respondit ipse testis, ipsum dixisse, nondum esse tempus pariendi. Quo audito obstetrices dixerunt: Ista mortua est, non indigemus amplius tempore. Rediit iterato d. testis ad ipsum fr. Franciscum, dixitque ei: Pater, mea mater est fere mortua: in caritate, detis remedium aliquod. Cui d. fr. Franciscus respondit: Vade, quia hinc ad horam pariet. Sicque ipse testis rediit domum, & ab eo iterato sciscitatæ sunt obstetrices, quidnam d. fr. Franciscus dixisset. Quibus respondit eum dixisse, adhuc superesse horam ad tempus partus. Responderunt obstetrices: Jam mortua est: non indigemus hora vel alio tempore. [tandem dicit peperisse.] Rediit d. testis ad fr. Franciscum lacrymans, dixitque: Pater, mater mea jam debet esse mortua. Cui fr. Franciscus respondit: In caritate, ne lacrymetis: vade, quia jam peperit filiam. Sicque d. testis rediit, comperitque matrem peperisse filiam, superasseque dolores & pericula. Creditque ipse testis d. fr. Franciscum scivisse hoc ex visione Angelica & non aliunde: quia ipse testis tunc assidue ad locum d. fr. Francisci ex domo sua ibat, nullusque ei unquam factus est obviam. De loco: in Paula. De tempore: agitur annus XL.

[45] Item dixit, quod cum haberet coxam siccatam, quod dicebant esse sciaticam; [coxam arefactam] cumque a multis mulieribus medicaretur; numquam potuit sanari, jacuitque in lecto per tres menses, expenditque pecuniam & bona multa dictis mulieribus. Cumque nullo pacto posset salutem recuperare, mater ipsius testis tulit eum in collo suo ad locum ubi fr. Franciscus habitabat: nam ipse testis non solum non poterat incedere, sed nec pedē quidem in terra ponere. Inveneruntque d. fr. Franciscum super monasterio fodientem quamdam rupem, ut ibi Crucem poneret. Et cum primum eos vidit, dixit: Eatis, expectetis me in loco. Qui iverunt, & d. fr. Franciscum in loco expectaverunt. Quo cum venisset, imposuit igni ahenum quoddam magnum, [simplicis aquæ lotione sanat:] plenum aqua & cinere, ad bulliendum: qua calefacta lavit coxam ipsius testis, videbaturque esse frigida, sicut rosa: & die sequenti inventus est sanus, sicut prius. De loco & tempore, ut supra.

Test. 11

[46] Eodem die XVIII Julij, D. Bella, uxor quondam Joannis Brogni, dixit, quod supra num. 35 de marito ejus pice bulliente per factem pectusque consperso, narratum est. Item dixit, quod cum ipsa testis in quadam fenestra sua esset, [manus mancæ ipsum restituit:] cecidit ex ea, fregitque brachium integre, adeo quod os exilierat. Cumque per octo continuos menses fecisset a medicis quibusdam curari, remansit quoddam frustum ossis, quod non potuerat extrahi: & ideo non convaluit, quia non poterat manu libere uti. Quare misit quemdam, nomine Angelum, ad fr. Franciscum, qui tunc erat in Paterno; fecitque ei exponi casum, qui successerat; & quemadmodum remanserat frustum ossis, quod non potuerat a medicis extrahi; ipsamque esse manu adhuc læsam, quia non poterat eam levare. Cui d. fr. Franciscus misit quoddam emplastrum, quod malo imponeret: quo vesperi imposito, sequenti mane comperit frustum illud ossis extractum, & manum sanatam, omnique læsione liberam. Agitur annus XXXIII.

Test. 12

[47] Eodem die, Nobilis Bernardinus Baldorius dixit, quod mutus, quem d. fr. Franciscus sanaverat, qui numquam fuerat locutus, [mutū curat.] de quo superius facit mentionem D. Joannes de Antonuchio, testis VI, postquam fuit sanatus, fuit servitor patris ipsius testis, sanus & perfectissimæ loquelæ, servivitque ei per duos aut tres menses. Agitur annus XL.

ANNOTATA.

a Κερκίς arbor est, ex genere populi, μίτος folium: quid si ex his opinemur componi nomen Cercimita?

b In ecgraphio Italico Zassanum; in tabulis Calabriæ Tessanum est, duobus p. m. ad meridiem Consentiæ.

c Non esse frustraneam hanc restrictionem, in vulgari ædditam, licet eam interpres Latinus omiserit, patebit examinanti.

d Testis 43, rem eamdem narrans, in hoc variat, quod alterum eorum, Florentinum nomine, quem vidisse se dicit, existimaverint vere esse mortuum: sed fr. Franciscus acceptum eum in brachiis portavit ad cellam suam, & statim fuit sanatus.

e Fortaßis Treffa, de qua infra num. 102.

CAPUT VI.
Alij Paulani testes eodem die auditi.

Test. 13

[48] Eodem die XVIII Julii, Magister Petrus Genuensis dixit, [Pisces mortuos resuscitat,] quod cum quidam ex loco Renda venisset Paulam ad d. fr. Franciscum, unde per duodecim millia distabat attulissetque quosdam pisces, in aqua dulci captos, e gula suspensos, dedissetque eos dono d. fr. Francisco, dixit: Videatis, quemadmodum teneamus captivos istos pauperculos Et sigillatim eos a corda, unde tenebantur suspensi, depositos conchæ aquæ imposuit: qui depositi statim cœperunt in aqua reviviscere & jocari. Quod miraculum cum ipse testis & alii adstantes vidissent, videlicet quod pisces mortui reviviscerent, cœperunt præ lætitia lacrymari. Agitur annus XL vel circa.

[49] [energumenam liberat,] Item dixit, quod cum quædam mulier de terra Reginæ, provinciæ Calabriæ, Bizianensis diœcesis, circiter unum annum a maligno spiritu possessa, & ob ejus maleficia eatenus ligata, ad d. fr. Franciscum fuisset conducta; fecit eam intra, ecclesiam duci, spiritumque malignum conjuratum a d. muliere ejecit, eamque sanavit, rediitque Reginam salutis compos. De causa scientiæ: quia vidit & interfuit. De loco & tempore, ut supra.

[50] Item dixit, quod cum ipse testis cum aliis operariis in monasterio laboraret, [lapidem ruentem cruce sistit,] ubi erat quoddam præcipitium, unde quidam lapis pondo trium a cantarorum deturbabatur; videns hoc fr. Franciscus, & timens magnum damnum, quod hominibus qui subtus erant poterat fieri, Cruce dictum lapidem signavit, invocans nomen Jesu Christi: statimque firmatus est lapis in ipso præcipitio, nec ulterius processit. De causa scientiæ, loco & tempore, ut supra.

[51] [candelas oratione accendit,] Item dixit, quod cum ipse testis posuisset candelas in altari, pro dicenda missa in monasterio quod ædificabat, quæ non erant accensæ in Missæ principio; d. fr. Franciscus genuflexus ante dictum altare, tenens manibus candelam accensam, ostendit illam candelam candelis extinctis quæ in altari erant: & statim sunt accensæ; quamvis ab illa quæ erat accensa, non accederentur. De causa scientiæ, loco & tempore ut supra.

[52] [eademque ingentem lapidem loco movet.] Item dixit, quod cum in loco, in quo ædificare volebat monasterium seu dormitorium, esset petra tantæ magnitudinis, ut vix a triginta hominibus posset tolli; cumque eam a quibusdam operariis frangi faceret, numquam potuit nec frangi nec tolli: & cum a quodam operario malleo percuteretur, manum doluit; ideo blasphemavit cordam S. Francisci. Quare d. fr. Franciscus confestim accessit ad dictos operarios, misitque eos jentatum, clausitque portas ecclesiæ, solusque ibi remansit. Cumque a comestione rediisset, invenerunt petram inde sublatam, & in flumine quod super dicto monasterio est jacentem, remanseratque sola fossa. Viso hoc miraculo, ipse testis & alii tenuerunt pro certo, fuisse verum miraculum. De loco & tempore, ut supra.

Test. 15

[53] Eodem die XVIII Julii, Lucas Catarro, dixit idem quod testis præcedens num. 48, additque de piscibus jā resuscitatis, quod manserunt in aqua illa per duos aut tres menses: quodque ipse testis vidit & interfuit.

Test. 16

[54] Eodem die Antonius de Alexio b de Paula dixit, quod cum ipse haberet brachium contractum, adeo quod non posset ipsum extendere nec exercitium aliquod facere: cumque per mensem quasdam lotiones & alia remedia fecisset, nec tamen posset sanari: adiit ipse testis d. fr. Franciscum, qui multa in quibuscumque personis miracula faciebat, comperitque eum facientem viam, [brachium contractum reparat,] qua posset ad monasterium perveniri. Cumque ipsum vidisset, dixit: In caritate, tu nimium tarde ad monasterium venisti. In caritate, venias ad illud frequentius. Sicque tradidit ei ligonem, ut eo in via aptanda uteretur: quem una tantum manu accepit (nam aliam non poterat extendere) cœpitque velle ligone uti, & non potuit. Sicque d. fr. Franciscus dixit ei: Vadas, in caritate, ad monasterium, in quo est fr. Franciscus de Majorana, faciasque calefieri parum aquæ, redeasque postea ad me. Accessit igitur ipse testis ad d. fr. Franciscum de Majorana, fecitque sibi aquam illam calidam; ac postea reversus est ubi erat d. fr. Franciscus, petiitque ab eo licentiam: qui dimisit illum sanum & incolumem, veluti si numquam mali aliquid habuisset. De loco: in Paula. De tempore: agitur annus c XXXV. Item dixit de fornace calcis ruente, & a fr. Francisco operarijs dimißis reparata, prout supra num. 30 atque concludit: Sicque dicta calx fuit cocta, suffecitque pro duabus aliis fornacibus calcis, tantum ædificium cum ea fuit constructum. In causa scientiæ: quia vidit & interfuit. De tempore, ex quo d. monasterium fuit extructum.

Test. 17

[55] Eodem die Jordanus Carincella de Paula, super nono, [mulierem a morbo caduco sanat,] omissis aliis, dixit, quod cum uxor ejus pateretur morbū caducum circa tres aut quatuor menses, profecti sunt ad d. fr. Franciscū, ut ab eo peterent remedium pro salute d. uxoris suæ. Cumq; applicuissent ad monasterium, invenerunt d. fr. Franciscum ante portam; cui exposuerunt infirmitatē, quam d. uxor sua patiebatur. Dictusque fr. Franciscus duxit eam in cellulam suam, & dedit ei duas ficus, quas comederet, & parum vini: statimque fuit sana. De loco: in Paula. De tempore: agitur annus XL circiter.

[56] [7 annorum cæcitatem illuminat,] Item dixit, quod cum quidam cæcus septem annorum, ob famam miraculorum, quæ d. fr. Franciscus assidue faciebat, ex Amarantia loco provinciæ Calabriæ, ad ipsum venisset, ecclesiamque intrasset; invenit ibi d. fr. Franciscum, qui eum Cruce signavit. Postea genuflexus inter Missæ celebrationem exclamavit: Misericordia, misericordia. Sunt septem anni quod non vidi, & nunc video Corpus Christi. Sicque sanatus fuit, rediitque tamquam si numquam fuisset cæcus. In causa scientiæ, quia vidit interfuit & audivit. De loco & tempore, ut supra.

[57] [crure mancum] Item dixit, quod cum ipsi testi supervenisset quidam dolor in crure, adeo quod illud non posset ponere in terra; quodam mane accessit ad d. fr. Franciscum, dixitque: Pater, rogo, detis mihi remedium aliquod: quia crure hoc non possum incedere. Et respondit d. fr. Franciscus: Tu fuisti malus filius: quia heri cum matre tua verbis contendisti; sed cave ne hoc amplius facias. Et verum erat, quod præcedenti vespere cum matre rixatus fuerat: [facit maximam trabem portare.] tenetque pro certo ipse testis, quod nullus ei dixerat, & quod inspiratione divina id sciret. Sicque vocatum ipsum duxit eum ad trabem quamdam, quam par boum non potuissent movere, dixitque: In caritate, affer trabem istam ad monasterium. Respondit d. testis: Quomodo potero ego tantam trabem portare: præsertim cum crure uno sim mancus? Respondit d. frater Franciscus: Accipias illam, in caritate: quia portabis. Sicque d. testis acceptam trabem tulit ad monasterium absque aliquo fastidio, fuitque crure in continenti sanatus. De loco & tempore, ut supra.

Test. 18

[58] Eodem die XVIII Julij, Nicolaus Carusus dixit idem quod testis VI num. 30 supra additque quod fornax illa calcaria, a fr. Francisco miraculose reparata, prius quam ruere inciperet, per diem & noctem integram arserat: quodque ipse & alij reversi, invenerint solidatam, adeo quod videbatur nova.

Test 19

[59] Eodem die Marinus Sisamis d dixit, quod cum ipse haberet par boum, fr. Franciscus dixit ei: In caritate accipias boves tuos, & eamus acceptum quoddam lignum pro campana e quadam, [grande lignum] quod est in flumine Petrizi: eratque jam hora Vespertina. Dixitque d. testis: Quomodo volumus ire acceptum lignum hoc campanæ, cum nox sit? Respondit d. fr. Franciscus; Eamus, in caritate: quia superest nobis tempus ad reditum. Sicque iverant ad locum ubi erat d. lignum, inveneruntque illud in flumine quodam, eratque impossibile ipsos duos posse lignum illud inde tollere & in planitiem deducere, quia erat magnum nimis. Quare ipse testis dixit: Pater, [solus in planitiē defert,] non possumus nos duo lignum hoc nunc tollere, & in planitiem deducere. Respondit d. fr. Franciscus: Vadas, in caritate, & facias ligamina pro ligando d. ligno. Sicque ipse testis ivit ad d. ligamina faciendum: cumque rediisset, comperit fr. Franciscum tulisse lignum illud in planitiem, & perforasse: quod d. testis bobus suis conduxit ad monasterium, quod d. fr. Franciscus ædificabat: applicueruntque illuc spatio duarum horarum. Credebatque ipse testis se non posse redire ad noctem: [quod 10 viri vix potuissent,] dixitque præfatum lignum fuisse tantæ magnitudinis, quod vix decem homines potuissent illud a terra tollere: ipseque solus illud in planitiem deduxit. De loco: in Paula. De tempore: agitur annus XL vel circa.

Test. 20

[60] Eodem die XVIII Julij, Nicolaus Angelus de Perromezio de Paula, dixit, [oculum a bove læsum, sanat,] quod cum ipse & quidam frater suus nomine Bernardinus, qui defunctus est, laborarent dum subjugare vellent boves; quidam bos oculum ejus cornu percussit, adeo quod omnes judicabant eum oculo illo orbum mansurum. Et cum ipse testis conduceret illum ad monasterium, ubi d. fr. Franciscus erat, invenit eum in itinere cum quibusdam Fratribus, qui viam aptabant. Et quamprimum eos vidit, ignorans nec videns casum qui successerat, dixit: Fuistis soluti de hodierno labore. Visoque vulnere Bernardini, dixit: Habeatis patientiam. In caritate, veniatis mecum ad locum. Dictusque testis cum fratre patiente iverunt cum d. fr. Francisco ad monasterium: quo cum pervenissent, ligavit oculum ejus panno lineo, redieruntque Paulam. Die sequenti, cum ad d. fr. Franciscum rediissent, iterum eum vidit: & fuit sanus melius quam prius, rediitque ad arandum. Agitur annus XXXVIII.

[61] Item dixit, quod cum ipse testis ivisset ad colligendum pruna quædam in loco cujusdam vicini sui, cecidit de pruno: [& casu vulneratum.] ex quo casu factum est ei vulnus in modum crucis, admodum magnum & periculosum. Cumque d. testis iret domum, comperit d. fr. Franciscum in itinere aptantem viam. Qui cum vidisset ipsum testem, dixit ei: Sapiebantne tibi pruna? Alia vice non consentias fratri corpori. Necdum ipse testis aliquid de hujusmodi casu locutus fuerat, sed credit ipsum divina inspiratione scivisse. Et duxit ipsum testem ad monasterium, imposuitque parum salis vel aluminis Alexandrini, ligavitque vulnus panno lineo, dimisitque eum. Redeuntique ipsi testi sequenti die imposuit eumdem pulverem, & in vespere factus est sanus, & omni læsione liber. Agitur annus XL.

ANNOTATA.

a Academici della Crusca, in suo Vocabulario, interpretantur Cantarum certam quantitatē ponderis, quæ pro varietate locorum diversimode æstimatur: exemplum vero ponunt ex Marci Pauli historia, naves maximas appellante, quæ 4000 cantharos portarent. Infra num. 124 dicitur, quod lapidem, ponderantem cantarum unum, vix decem homines potuissent de terra tollere.

b Ætatis habita ratione, judico hunc Antonium habuisse sibi cognominem filium vel ex fratre nepotem, qui fuerit maritus Brigittæ, sororis S. Francisci.

c Anno utique 1477, post inchoatam Paterni fundationem immediate sequenti: Paterni enim rem esse gestam indicat illud de via ducta; de qua rursum tum in Proceßibus non uno loco, tum in Supplemento num. 14: & tempus cum nostra chronologia optime congruit.

d Latinum ecgraphum Sisacius.

e Campana, pro suggestu ligneo, rursum occurret die 7, in Vita B. Vrsulinæ Parmensis num. 34.

CAPUT VII.
Aliæ Paulanorum testium depositiones.

Test. 21.

[62] Eodem die XVIII Julij, Andreas de Sancto dixit, [A morbo renum liberat testem] quod cum pateretur morbum quemdam in renibus, adeo quod non poterat se erigere; cumque vellet incedere, manibus humi serpebat; quodam die pedetentim accessit ad templum S. Francisci, ubi d. fr. Franciscus erat; invenitque eum in medio cujusdam fluminis frangentem lapides. Et cum primum ipsum testem vidit, dixit ei: In caritate, accipias hunc malleum, & quater percutias hunc lapidē. Respondit ipse testis: Quomodo vis accipiam malleum, cum non possim? Respondens fr. Franciscus dixit: Accipias, in caritate; quia poteris. Sicque d. testis pedetentim accepit malleum, & percussit petram, ac inde ad duos dies effectus fuit sanus, tamquam si numquam fuisset infirmus. De loco, in Paula. De tempore, agitur annus XL.

[63] Item dixit, quod cum haberet filium infirmum, in periculo mortis constitutum; [eique filium moribundum servat] ivit cum ipso infirmo ad fr. Franciscum, ad habendum aliquod remedium. Ad quem cum pervenissent, dixit eis: Eatis ad fontem illum, in quo cancrum inventum mihi afferatis. Iverunt ad dictum fontem, invenerunt cancrum, & attulerunt eum d. fr. Francisco. Qui acceptum cancrum imposuit manibus infirmi, factusque est sanus, rediitque domum ac si numquam fuisset infirmus. De loco & tempore, ut supra.

Test. 22

[64] Eodem XVIII Julij Joannes Petruzio a omissis aliis, [cæcam illuminat,] dixit se scire, filiam Antonii Catalani, nomine Juliam, fuisse cæcam nihil penitus videntem. Cumque d. fr. Franciscus discessisset, ivissetque Paternum, profectus est ipse testis cum matre & patruo dictæ filiæ Paternum, gestabantque brachiis d. filiam usque ad locum d. fr. Francisci, quem rogarunt ut impetraret gratiam pro d. filia. Erat tunc d. fr. Franciscus in horto, incurvabatque se in terram, accepturus frondes cujusdam herbæ: quas cum oculis d. filiæ imposuisset, statim fuit sanata & pristino visui restituta. Agitur annus XXXV.

[65] [genu incurabile] Item dixit, quod cum ipse testis pateretur ægritudinem in genu, adeo gravem quod non poterat ambulare; velletque sequenti mane ire ad Flumen-frigidum, distans a Paula octo milliaribus, quo faceret sibi remedium aliquod fieri a quodam medico ibi degente (qui medicus primo in Paula ægritudinem illam viderat, visaq; fuerat ei adeo gravis, quod obstupuerit clamaveritque, Nolo ægritudinem hanc curare) ipseque testis vellet adhuc eum rogare quod curationem hanc assumeret; eodem mane quidam nomine fr. Francisci dixit ei, quod non accederet ad medicum illum, sed ad ipsum fr. Franciscum. Sicque ivit, & ostendit ægritudinem fr. Francisco: qui imposuit quamdam herbam, quam comedunt porci; dixitque: Habeas fidem in Deo: sic convaluit paucorum dierum spatio. De tempore, ut supra.

[66] Item dixit, quod cum ipse testis esset infirmus ad mortem, cum nullum in Paula cognosceret, [& morbum letalem curat] misit nuntium quemdam Paternum, ubi erat d. fr. Franciscus. Qui nuntius nuntiavit ei ipsum testem mori. Dictus fr. Franciscus misit ipsum ad comedendum; cumque rediisset, dixit ei: Vadas, in caritate: quia Deus fecit gratiam d. testi. Et illamet hora, qua d. fr. Franciscus dixerat nuntio, quod Dominus fecisset ei gratiam, d. infirmus sanatus est in Paula. Agitur annus XL b circiter.

Test. 23

[67] Eodem XVIII Julij, Lucas Zandella de Paula dixit, de nepte sua Iulia cæca, quod supra num. 64 narravit itineris socius Ioannes Petruzius; in eo varians quod nescire se dicat, quidnam Franciscus de terra acceperit, quo linivit oculos puellæ: concludit autem, Ipseque testis una cum matre & aliis (videlicet Ioanne Petruzio & Andrea Iaconio, quem etiam viæ comitem hic testis nominat) redierunt læti & contenti de gratia accepta, dictaque Julia postea nupsit in Paula. Item dixit, quod ab eodem Ioanne patruo suo, ad mortem infirmo, ut dictum num. precedenti, Paternum missus; audiverit sanandum, sanatumque invenerit. Item dixit, [dorsi dolorem tollit.] quod cum dedisset curiæ vineam custodiendam in damnum civium, supervenissetque ei dolor in dorso, ivit Paternum ad d. fr. Franciscum. Cumque peteret remedium prædicti doloris, retulit ei d. fr. Franciscus quidquid circa d. vineam fecerat, injunxitque ei quod omnia retractaret, sanatusque fuit a dicto dolore. Agitur annus XXXV.

Test. 24

[68] Eodem die XVIII Julij Andreas de Rossano dixit, quod cum esset calceolarius, serviretque Professis domus illius de officio suo, [annonæ caritatem prædicit,] essetque bonus amicus d. fr. Francisci: quodam sero post Vesperas fuit vocatus a d. fr. Francisco ad monasterium. Ad quem cum accessisset, dixit ei fr. Franciscus: Provideas de frumento pro anno præsenti, itidemque pro futuro pro semente. Respondit ipse testis: Frumentum est tam vilis pretii ut vix æstimetur: emitur tumulus pro quindecim granis. Respondit d. fr. Franciscus: Facias quod tibi dico. Quare ipse testis emit frumentum: & anno sequenti tumulus frumenti sex Carlinis vendebatur. De loco: in Paula. De tempore agitur annus XL. Item dixit quod multoties prædixit ei aliqua futura, quæ postea vidit, [mamillam læsam curat.] sicut a d. fr. Francisco ei fuerant dicta. Preterea scit uxorem suam ægrotasse in mamma, quam nullus medicus poterat sanare: accedensque ad d. fr. Franciscum, post impositionem nescio cujus rei, effecta est sana. De loco & tempore, ut supra.

Test. 25

[69] Eodem die Antonius Migliarisius dixit, quod cum ipse testis incendisset quasdam sepes siccas, ubi ager suus erat; dictusque ignis esset adeo valide accensus, [incendium nudis pedibus extinguit,] quod totum illud territorium periclitabatur de incendio; d. fr. Franciscus, qui parum distabat, accurrit, & pedibus nudis extinxit ignem, dicens ipsi testi, quod periculum erat ne illo igne totum illud territorium incenderetur & destrueretur. De loco: in monte Paulæ. De tempore: agitur annus quinquagesimus & ultra. Item dixit de miraculo fornacis calcariæ quæ cadebat, sicut supra scripti testes dixerunt, quia interfuit & vidit.

Test. 26

[70] Eodem die Joannes Biunda dixit, quod cum ipse testis haberet privignam, [amentem puellam sanat.] & illa semel ex quodam vase bibisset; torsit oculos, cœpitque clamare & insanire, ac spumam ex ore mittere, adeo quod vix quatuor homines poterant eam tenere. Quare ipse testis & alii privigni sui conduxerunt eam Paternum ad d. fr. Franciscum. Ad quem cum pervenissent, cœpit loqui cum d. privigna, & aspersit eam aqua sancta, statimque pristinæ saluti fuit restituta, rediitque Paulam sana. Agitur annus XXXV.

[71] Item dixit quod cum quidam privignus suus, nomine Nicolaus, fecisset fieri lignum quoddam magnum, [juvat lignum attollere,] ut inde faceret program c unius naviculæ: ipseque testis cum tribus aut quatuor aliis & pari boum non posset tollere lignum a terra, essetque vicinus monasterio quod d. fr. Franciscus ædificabat; ivit d. Nicolaus ad monasterium, ut aliquem inveniret qui eum juvaret; nullumque invenit præter fr. Franciscum. Qui sciscitatus est a d. Nicolao, quidnam quæreret. Qui respondit, se quærere aliquem, qui auxiliaretur ei in tollendo quodam ligno. Qui d. fr. Franciscus dixit: Eamus: quia cum nullus alius adsit, [quod plures vix sublevassent.] volo ego, in caritate, venire. Respondit d. Nicolaus: Quamvis vos solus veniatis, tamen non poterimus lignum illud tollere. Dixit fr. Franciscus: Eamus, in caritate, quia poterimus. Sicque iverunt ubi d. lignum erat, ipseque solus apposuit manum, bovesque prædicti soli cœperunt absque alio auxilio ambulare, traxeruntque lignum præfatum. Agitur annus XL.

[72] Item dixit, quod cum ipse testis esset in monasterio cum d. fr. Francisco, [energumenum liberat:] venit quidam homo a quodam castro dicto Arena, diœcesis Squillacensis, distante a Paula duabus diætis, qui a maligno spiritu vexabatur, & a septem vel decem hominibus fortiter ligatus (quia multa mala faciebat) portabatur. Cumque d. fr. Francisco præsentaretur, dixit quod solverent eum. Qui responderunt: Si solvimus eum, faciet multa mala: dubitabantque de ejusmodi solutione. Quod videns d. fr. Franciscus, appropinquans illi solvit eum, mansitque firmus: posteaque dedit ei tres ficus siccas, quas comederet: & paulo post duxit eum secum ad quoddam flumen, in altitudine positum: redieruntque postea simul, unusquisque onustus ligno pro fabrica d. monasterii: & ex tunc d. dæmoniacus sanatus est, rediitque domum cum perfectissimo sensu & sanus. Agitur annus XL vel circa.

Test. 27.

[73] Eodem die XVIII Julij, Petrus Cistarus dixit, quod cum ipse mundaret agrum, [oculum læsum,] quædam spica percussit ejus oculum, adeo quod nihil posset videre; ivitque Paternum, ubi erat d. fr. Franciscus, rogans eum quod oculum sanaret. Dictusque fr. Franciscus, conversus ad quemdam Fratrem, dixit: Vadas, & colligas parum herbæ albæ, videlicet absynthii: quam, cum eris Paulæ, conteres in pulverem & impones oculo. Responditque d. testis, Pater, non est necesse quod herbam hanc mecum hinc portem, quia Paulæ abundamus d. herba. Respondit d. fr. Franciscus: Volo quod portes hanc, habeasque bonam fidem, & vadas cum Domino. Discessit ipse testis, & antequam perveniret Paulam, nihil oculo imponens, saluti pristinæ est restitutus. Agitur annus XXX vel circa.

Test 28

[74] Eodem die Nicolaus de Bernardo de Paula, dixit se habuisse filium parvum, [& puerum moribundum sanat,] qui erat in periculo mortis constitutus: quem ipse testis portavit ad d. fr. Franciscum. Qui cum primum eum vidit, Cruce signavit & dimisit: & illa eadem hora statim sanatus est. Agitur annus XL vel circa.

ANNOTATA.

a Petruccii nomen sequentia testimonia uniformiter habent & juxta illa correximus, quod hoc loco perperam ponebatur, in Italico quidem MS. Stutzio, in Latino Sevezio; & rursum utrobique, juxta Testem 23, Cichuzo.

b Hanc restrictionem patitur locutio Italica da quaranta anni: & eam exigit tum res ipsa, tum Testis sequens, qui ab infirmo patruo Paternum sese missum deponit, & solum numerat annos circiter XXXV, ab eo tempore decursos.

c Latinum ecgraphum male proram & puppim, cumin Italico originali sit, una rota de sagistia: quæ verba per conjecturam accipiens pro prora unius naviculæ, ne prorsus abeam a Latini interpretis verbis; relinquo Calabricæ linguæ peritioribus liberum de ipsa conjectura judicium; genuinam dictorum verborum interpretationem, quam Romanus Notarius assequi non potuit, libenter aliunde accepturus.

CAPUT VIII.
Prosecutio Testium Paulanorum ejusdem diei.

Test. 29

[75] Eodem die XVIII Julij, Franciscus de Rogato dixit, quod cum natum ei esset quoddam apostema in gula, [De superstitione reprehenso,] quodam die invenit quemdam virum probum de Paterno, qui vidit apostema hoc natum, fecitque super illo incantationes quasdam, docuitque eum remedium quoddam cum cannis, quas postea deberet terra contegere. Cumque non posset illo remedio sanari, accessit ad d. fr. Franciscum: qui cum vidisset eum dixit: O, in caritate, tu errasti, quod fidem remedio cannarum dedisti. Quod ipse testis admodum secrete & nemine sciente fecerat, creditque ipsum inspiratione divina illud scivisse. Misitque eum ad medicum sufficientem Cosentiam: qui viso d. apostemate, dubitans de morte, noluit se curatione illa impedire. [scindi facit apostema periculosum.] Rediit ipse testis ad ipsum fr. Franciscum, narravitque quemadmodum medicus recusaret curationem illam. Quare d. fr. Franciscus fecit accersiri alium medicum Paterni degentem, cui dixit quod d. apostema scinderet. Respondit medicus: Nolo illud scindere (quia periculosum est, cum sit in gula) nisi paternitas vestra apponat manum. Quare d. fr. Franciscus signavit digito locum, ubi apostema debebat scindi, præcepitque medico ut ibi scinderet: quod fecit & & curavit: paucorumque dierum spatio sanatus est. Tenetque ipse testis pro certo, se sanatum ob virtutes & orationes d. fr. Francisci, & non ob aliud: quia medici nolebant apostema scindere, nisi d. fr. Franciscus manum apponeret. Agitur annus XXXV vel circa.

[76] Item dixit, quod cum ipse testis committeret secretissime quædam vitia, [occulta peccata revelat] quæ credebat nullum præter solum Deum & se scire, ivissetque semel ad d. fr. Franciscum; dixit ipsi testi: In caritate, caveas a tali vitio: nam si continuaveris, poterit tibi malus exitus obvenire. Quod intelligens ipse testis, stupefactus est, tenetque pro certo ipsum illud divina inspiratione scivisse. De loco & tempore, ut supra.

[77] Item dixit, quod cum ipse testis semel proficisceretur Paternum, ubi d. fr. Franciscus erat, [& sermones in via habitos,] cum tribus aliis adolescentibus; inter itinerandum desiderabat unus centum ducatos, alius ducentos, tertius octoginta, quartus nescio quid simile: erantque in hoc discursu. Cumque Paternum applicuissent, quam primum d. fr. Franciscus eos vidit, dixit eis: In caritate, melius esset quod inter itinerandum diceretis, Pater-noster & alias orationes, quam quod quæreretis res mundanas: volebatis enim alius centū, alius ducentos ducatos &c. melius enim esset pro vobis. Q. Quæ verba cum de testis & socii ejus intellexissent, mirati & attoniti sunt, quod d. fr. Franciscus sciverit eis referre, quæ inter itinerandum dixerant. De loco & tempore, ut supra.

[78] Item dixit, quod cum fierent quædam trabes in Paterno, ubi erant multæ quercus; [occuliumque furtum,] venit quidam vir a villa a Mangani, quæ est sub ditione Cusentina, & attulit fiscellam plenam ficubus, quas collegerat in ficu cujusdam sui vicini. Cumque illas d. fr. Francisco præsentaret, dixit ei: In caritate, tu errasti: quia ficus istæ non sunt tuæ, collegisti enim illas in arbore proximi: sed quandoquidem eas attulisti des ipsas istis operariis. Dixitque ei: Caveas ne hoc amplius feceris. Rediitque ille rubore plenus: credebat enim nullum id scivisse. In causa scientiæ dixit: quia vidit, interfuit & audivit.

Test. 30

[79] Eodem die XVIII Julij, Antonius de Zarlo, de Paula, [Archipresbytero Lactaracensi] dixit quod cum quidam Archi-presbyter cujusdam castri, b Lattaracum dicti, Bisignianensis diœcesis, affinis ipsius testis pateretur ægritudinem quamdam in naso & labro, quæ vocatur cancer, adeo quod ei consumpserat partem nasi & labri prædictorum; fecissetque a diversis medicis ægritudinem illam curari circiter unum annum, nec posset sanari, imo malum gravius fieret; d. Archipresbyter hortatu ipsius testis venit Paulam, ubi d. fr. Franciscus erat. Quo cum venisset, præsentavit se d. fr. Francisco. Qui ipso viso, conversus ad quemdam Fratrem adstantem dixit ei: [cancrum, nares & labia absumentem, tollit,] Vadas, in caritate: accipias cyathum illum, qui est in cella, cui inest parum substantiæ. Qui cum rediisset cum cyatho, acceptam bombycem madefecit unguento vel aqua illa quæ erat in cyatho, imposuitque naso & labro d. Archipresbyteri; dixitque ei: Vadas, in caritate, & habeas fidem in Domino, quia faciet tibi gratiam: & cras mane deliberes in monasterio hoc dicere Missam. Discessit d. Archipresbyter & venit ad terram: & dimidia nocte tetigit nasum & labrum, ubi patiebatur malum; invenitque omnia sana & absque macula, ac si numquam ibi fuisset passus malum. Surrexitque de mane sanus, ivitque ad dicendam Missam in monasterio præfato, rediitque postea ad castrum Lattaracum sanus & politus. Agitur annus XL vel circa.

[80] [dolorem colli sanat,] Item dixit, quod, cum ipse testis haberet sororem, quæ per duos menses patiebatur malum in collo, adeo quod teneret caput demissum super genua, nec poterat elevare caput, nec loqui, nec a diversis medicis curata posset sanari, ipse testis conduxit eam ad monasterium d. fr. Francisci. Qui, ut primum eam vidit, dixit ipsi testi: Vadas, colligas parum herbæ, quæ est vicina fornaci calcariæ, quæ vocatur Centauria, & afferas eam huc: quia spero Dominum, si habueritis fidem, facturum vobis gratiam. Quam herbam cum ipse testis attulisset, d. fr. Franciscus fecit petra contundi, & postea manibus suis impositam appropinquavit naso d. infirmæ, dixitque quod eam fortiter odoraret. Qua odorata dormivit per horam: postea expergefacta levavit caput, rediitque domum sana & absque aliqua læsione. De loco & tempore, ut supra.

Test. 31

[81] Eodem die XVIII Julij, D. Petrus de Polita, dixit quod, [& oculum vulneratum:] cum quidam, nomine Bartholomæus Pecorarius, cæderet ligna; percussit ejus oculum lignum, adeo quod oculus coopertus erat sanguine, & nihil illo videbat. Quem ipse testis ad monasterium fr. Francisci conduxit: inveneruntque eum ante portam ecclesiæ. Qui, ut primum eos vidit, dixit: O, venistis huc præter voluntatem vestram. Ostenditque ipse testis oculum d. Bartholomæi sanguine coopertum d. fr. Francisco. Qui oculo nescio quid imposuit, ligavitque panno lineo, fecitque eum jentare, ipseque discessit. Post comestionem d. testis solvit oculum ipsi Bartholomæo, invenitque eum mundum & sanum, & melius se habentem quam prius: videbatque illo sicut ante absque aliqua læsione: rediitque domum sanus & incolumis. De loco: in Paula. De tempore: agitur annus XLII. Idem ipsemet Bartholomæus, infra num. 99, & testis XLIII confirmans id ipsum, ita distinctius explicat modum curationis: Et post comestionem duxit eum retro monasterium, solvitque dictum pannum, fecitque eum aspicere solem qui tunc oriebatur, dixitque: Vides nunc? Respondit ipse testis: Pater, video. Signavitque eum Cruce, dimisitque eum sanum & incolumem, cernebatq; dicto oculo melius quam prius.

[82] Item dixit, quod cum ipse testis ivisset cum fr. Francisco & decem aliis personis in quadam navicula, [gravissimam trabem loco movet,] ut caperent trabem, quam pro monasterio fecerant fieri in quodam loco dicto c la Guardia; cumque illuc applicuissent, conduxerunt omnes trabes a silva ad mare, excepta una quæ ceteris major erat & in loco difficiliori sita, ita quod impossibile esset simul omnibus eam ad littus adducere. Quod videns fr. Franciscus dixit eis, ut irent ad comedendum. Qui iverunt comedere juxta quamdam aquam dulcem, aliquantum longinquam: reversique invenerunt trabem illam inter alias, ipsumque fr. Franciscum solum. Qui petierunt, quisnam trabem illuc conduxisset. Respondit ipse: [quam viri 10 movere nequiverant:] Gratia & auxilium Dei. Et inter alios adstantes quidam Antonius Bolotta instantius quærebat, dicens: Nos omnes simul non potuimus trahere hanc trabem, & hic nemo est præter te solum: quis ergo tibi auxiliatus est, ut eam huc conduceres? Dictusque fr. Franciscus respondit, quod eam gratia Dei conduxerat. Sicque tulerunt secum omnes trabes, veneruntque Paulam. De loco: in Paula, & in littore maris Custodiæ Consentinæ. De tempore: agitur quinquagesimus annus.

Test. 32

[83] Die eodem XVIII Julij, Nicolaus de Jaquinta, dixit, quod cum ipse testis ad quemdam Notarium, Thomam Pissune, discendi gratia accederet; [pro sanando cancro] habebat fratrem quemdam, cui in facie supervenit ægritudo quædam admodum periculosa, dicta cancer: miseruntque statim pro medico chirurgico. Qui cum venisset, dixit se non posse aliquid facere, nisi haberet palumbum. Cumque non posset d. palumbus, nec domesticus nec silvester, in terra illa inveniri, quia non erant ibi; dictus Notarius Thomas ivit cum d. teste discipulo suo ad monasterium ipsius fr. Francisci: cui exposuerunt necessitatem suam, & quod venerant causa habendi palumbum. Respondit d. fr. Franciscus: Deus poterit providere. Et cœpit cum d. Notario Thoma per ecclesiam deambulare. Cumque bis deambulassent, [miraculose facit columbam afferri.] tertio deambulaturis occurrit felis cum palumbo in ore, quem posuit ad pedes d. fr. Francisci. Qui acceptum illum dedit d. Notario Thomæ, dicens, Dominus providit. Ipseque testis vidit d. palumbum fuisse silvestrem, nec poterant palumbi tunc in monasterio illo nidificare, quia illius ædificium erat tantum initiatum. Dictusque Notarius Thomas cum ipso teste redierunt domum, afferentes palumbum: convaluitque æger ille. De loco: in Paula. De tempore: agitur annus LV vel circa.

[84] [Archip. Cusentinum sanat,] Item dixit, quod cum Archipresbyter Paulæ ægrotaret, haberetque medicos duos, unum Cusentinum & alterum ex oppido S. Luciti, qui ipsi medebantur; videntes gravitatem infirmitatis ejus, desperaverant de ipsius salute, nec credebant ipsum posse sanari. Quare ipse testis accessit ad d. fr. Franciscum, exposuitque ei infirmitatem d. Archipresbyteri, & quemadmodum medici de ejus salute desperabant. Respondit d. fr. Franciscus, nondum esse tempus sui discessus, & quod pro hac vice Dominus faceret ei gratiam: sed dicatis ei quod bene mundet domum suam, videlicet conscientiam: dicatis ei, in caritate, quod bene mundet. Duxitque ipsum testem secum, deditque ei panes duos bis coctos, & folia duo cujusdam herbæ, quæ deferret d. Archipresbytero infirmo. Quibus acceptis fuit sanus, surrexitque a lecto incolumis & bene valens. Agitur XLII annus vel circa.

[85] Item dixit, quod cum per duos annos post convalescentiam hanc d. Archipresbyter ægrotaret, ipse testis iterate accessit ad d. fr. Franciscum, [& postea ejusdem mortem prædicit.] dixitque ei quemadmodum Archipresbyter iterum ægrotaret. Respondit fr. Franciscus: O, hac vice non potest excusare, quin hinc discedat: Dominus eum vult. Sed vadas & dicas ei, quod velit bene mundare domum suam, videlicet conscientiam: nam nudius tertius dixit Missam, nec bene mundaverat domum suam. Dicatis ei, in caritate, quod velit bene mundare domum: nam Dominus eum vult, nec potest hac vice recusare: præparet igitur bene conscientiam suam. Reversus d. testis consolatus est ipsum infirmum, hortatusque est eum ad commodum salutis suæ: qui mane sequenti ex hac vita migravit.

ANNOTATA.

a Villa Mangani distat Consentia p. m. 12 Tabernas versus: in tabulis Mangono scribitur.

b Ita MSS. in tabulis notatur Lattaricum, Reginæ oppido proximum.

c Guardia vicus, distat Paula versus Septentrionem p. m. 12. Latinum ecgraphum perperam la Guiarda: sed vera scriptio ibidem mox indicatur, quando pro voce Italica,Latina vox Custodia ponitur.

CAPUT IX.
Reliqui Paulani testes hoc die auditi.

Test. 33

[86] Die eodem XVIII Julij, Nicolaus de a Chirico, dixit, quod cum ipse cum quadam navi, onusta vino, [Absentis filij mortem indicat patri,] Neapolim proficisceretur; supervenit tempestas quædam quæ impedivit navigationem, fecitque illos Paulam retrocedere. Ubi cum ipse testis ad terram descenderet, antequam iret Paulam, accessit ad monasterium, in quo degebat fr. Franciscus: quem ante portam ecclesiæ invenit. Et cum primum eum vidit, interrogavit ipse fr. Franciscus d. testem, unde veniret. Respondit ipse testis: Proficiscebamur Neapolim onusti vino: & propter tempestatem, quæ supervenit, retrocessimus. Dictusque fr. Franciscus d. testem manu apprehensum duxit secum ad cellam, fecitque eum comedere, & post comestionem dixit ei: [& filios alios nascituros promittit:] Nicolae, habeas patientiam: filius tuus ex hac vita migravit: nam Dominus eum apud se voluit. Quo audito d. testis cœpit lacrymari. Cui fr. Franciscus dixit: In caritate, ne lacrymeris: quia hinc ad annum procreabis alios duos filios mares. Dictusque testis rediit domum: & inde ad novem menses peperit uxor sua duos filios gemellos mares. Agitur XL annus vel circa.

Test. 34

[87] Die eodem Jacobus Carratellus dixit miraculum fornacis calcariæ cadentis, [sanat crus male affectum:] & piscium mortuorum, qui revixerunt, quemadmodum testes supradicti deposuerunt: quia vidit &c. Item dixit, quod cum habuisset circiter quindecim annos descensum quemdam ad crus, accessit ad d. fr. Franciscum, ostenditque crus, rogans ut ei salutem daret. Dictus fr. Franciscus signavit digito locum ægrum ad modum Crucis, & postea imposuit quamdam herbam dictam b nepitam & mentam silvestrem; sequentique die fuit sanus, sicut etiam nunc est. De loco: in Paula. De tempore: agitur annus XL vel circa.

Test. 35

[88] Eodem die D. Polyxena Cingona dixit, quod cum ipsa semel esset in monasterio, quod d. fr. Franciscus ædificabat, [ignitos lapides illæsus tractat.] invenit eum facientem balneum quoddam pro infirmo. Cumque vellet aquam d. balnei calefacere, posuit quasdam petras ad ignem: quas bene accensas & ignitas vidit ipsa testis d. fr. Franciscum nudis manibus absque aliquo instrumento capere; videbanturque verus ignis, adeo erant accensæ. Portabatque eas per longitudinem cameræ, imposuitque eas aheno: viditque postea quod propterea manus d. fr. Francisci nullibi erant læsæ: sed portavit petras illas acsi fuissent rosæ. De loco: in Paula. De tempore: agitur annus XL vel circa.

Test 36

[89] Eodem die XVIII Julij, nobilis Jacobus Carbonellus, dixit se habuisse sororem, nomine c Claradomna: [contractam,] quȩ manibus & pedibus erat contracta, & per annum integrum non potuerat pedibus stare, aliusque ministrabat ei cibum, alius vero potum, alius in lecto eam ponebat, & surgentem calefaciebat. Cumque parentes ejus pro salute ejus plurimum affligerentur, ultimo recordati fr. Francisci, reprehenderunt semetipsos, dicentes, Advenæ innumeri ex tota provincia veniunt ad devotionem fr. Francisci; & nos, qui eum in domo habemus, non accessimus ad ipsum. Eamus & rogemus ipsum, ut apud Dominum pro istius salute orationibus suis intercedat, vel capiat ipse eam: nam non possumus eam sic contractam tenere. Quapropter parentes ipsius testis filiam, brachiis servæ impositam, [a parentibus ad se delatam, sanat.] ad monasterium fr. Francisci conduxerunt: quem inventum rogarunt, ut apud Dominum pro salute filiæ intercederet, vel ipse eam acciperet. Respondit fr. Franciscus, quod haberent bonam fidem in Domino. Locutique sunt per spatium aliquod de aliis rebus: aspersitque eam aqua benedicta, & in discessu docuit eos, quod quasdam urticas coquerent, & manibus ægræ imponerent. Et cum a monasterio ad terram redirent, ægra fecit se a serva, quæ ipsam portabat, ad terram deponi, quo naturali necessitati satis-faceret: comperitque quod poterat per se pedibus stare; paulatimque melius se habens, sanata est, supradicto omnique alio remedio postposito. Ipseque testis deponit de causa scientiæ, quod videlicet viderit sororem suam, ut præfertur, contractam, & postea sanam: & miraculum factum circa hoc per d. fr. Franciscum habet ex relatione quondam parentum suorum, quia ipse non ivit ad monasterium. De tempore agitur XXXVII annus vel circa.

[90] [Sancto iratus quidam] Item dixit, quod cum quondam D. Franciscus Carbonellus pater suus viveret, rogaverat sæpe d. fr. Franciscum quod teneret modum, quod terra, quam fodiebat ex monasterio, quod ædificabat, non impediret usum molendinorum suorum, quæ sub monasterio prædicto habebat. Cumque semper habuisset bona verba a d. fr. Francisco, quodam die molendinarius renuntiavit dicta molendina ipsi D. Francisco, dicens, se non posse uti illis, propter terram quæ a monasterio prȩdicto decurrebat. Quod damnum considerans d. D. Franciscus, accessit ad d. fr. Franciscum admodum iratus. Cumque ad monasterium pervenisset, interrogavit quemdam Fratrem, ubinam esset fr. Franciscus. Respondit, ipsum esse in cella. Dixitque D. Franciscus ipsi Fratri, quod nomine suo d. fr. Franciscum vocaret, quia volebat illum in ecclesia alloqui. [in cella ejus audit Angelicum cantum,] Reversusque d. Frater, dixit fr. Franciscum statim venturum. Cumque d. D. Franciscus in ecclesia per horam expectasset, misissetque iterato ad d. fr. Franciscum, & necdum veniret; iratus statuit eum in cella convenire: quæ cella erat aliquantulum alta, adeoque ad ejus ingressum oportebat tres gradus ascendere. Cumque d. D. Franciscus esset in ultimo gradu, audivit quosdam cantus & melodias suavissimas, quas reputabat Angelicas: stupefactusque constitit, quo securius illas audiret. Et postea volens ultimum gradum ascendere, audivit continuari dictos cantus & melodias: stupefactusque statim rediit ad ecclesiam, Deo gratias acturus de his quæ audiverat. Inter illa statim applicuit d. fr. Franciscus: [itaque placatur.] qui volens eum ad patientiam eorum quæ circa molendina erant gesta hortari, dictus quondam D. Franciscus respondit ei: Pater, non est opus de molendinis aliquid loqui: faciatis ea quæ sunt vobis facienda, & molendina vadant ad mare. In causa scientiæ, quia audivit ex ore patris, qui erat nobilis senex & bonæ vitæ, narravitque illud maxima cum admiratione quam primum applicuit domum. Agitur XL annus vel circa.

Test. 37

[91] Eodem XVIII Julij, Nobilis Antonius Mendolilla, dixit quod cum ipse testis, una cum præceptore suo & aliis discipulis coætaneis suis, [S. Francisco apparente ecclesiam majorem facere jubetur.] esset cum fr. Francisco præfato in ecclesia monasterii sui, cujus ecclesiæ murus in parte erat factus; supervenit quidam Frater indutus habitu S. Francisci, interrogavitque, quid facerent. Respondit d fr. Franciscus se ædificare ecclesiam. Dixit Frater ille: Quæ ecclesia est ista, quam ædificatis? nam est admodum parva. Responditque d. fr. Franciscus: Quomodo volo eam ædificare majorem, cum non possim? Respondit Frater ille: Non curetis: Deus providebit. Fecitque demoliri murum factum, designavitque ecclesiam majorem, statimque Frater ille discessit, nihil dicens: ignorabaturque unde venerat, & quo ibat: adeo quod ipse testis & ceteri omnes crediderunt, fuisse hominem missum a Deo. Et post paucos dies venerunt duo a villis Cusentinis, dederuntque bonam summam ducatorum & armentorum pro fabrica d. monasterii. De loco, in Paula. De tempore, agitur annus LX vel circa.

Test. 38

[92] Die eodem Antonius Caputus, dixit, quod cum ipse ivisset ad agrum suum, [dolorem auris & vomitum sistit.] ut manipulos messis ad trituram duceret, supervenit dolor quidam sub aure, adeo quod in terra velut mortuus cecidit. Cumq; portatus esset prope terram sub loco fr. Francisci, ivit quædam mulier ad ipsum fr. Franciscum, narravitque ei casum qui successerat. Dictusque fr. Franciscus dedit ei quamdam radicem, quam deberet comedere, & admonuit quod haberet fidem in Domino. Cumque ipse testis redivisset domum, cœpit vomere vomitu qui videbatur impossibilis: reversaq; iterum supra dicta avuncula sua ad d. fr. Franciscū, narravit ei vomitum magnum ipsius testis. Dictusque fr. Franciscus dedit ei pulverem quemdam, dixitque ut illum ovo impositum daret ipsi ægro ad comedendum. Reversa igitur ad ægrum, dedit illi comedendum pulverem illum in ovo, statimque sanatus est a d. vomitu & dolore, tenetque pro certo ipse testis, se sanatum primo virtute Dei, deinde orationibus d. fr. Francisci. De loco: in Paula. De tempore: agitur annus XLV vel circa. Item circa miraculum superius positum (num 52) quod videlicet fr. Franciscus sustulit ipse solus a terra petram, quam vix potuissent decem homines tollere, dixit id quod testis XIV circa hoc deposuit: quia vidit & interfuit.

Test. 39

[93] Eodem XVIII Julij, Venerabilis fr. Franciscus, Prior S. Augustini, [Incisum pedem sanat,] dixit quod cum esset adolescentulus, fuit missus a Superiore suo ad lignandum in silva, & inter cædendum ligna percussit pedem securi magna, inflixitque sibi vulnus grave, inter pollicem & alium propinquum cum magna effusione sanguinis. Qui videns se ita vulneratum & debilem factum ex tali effusione sanguinis, redire cœpit; viditque fr. Franciscum, gestantem humero securim, qui tendebat versus ipsum testem: hic autem eo viso vehementer gavisus est. [obedientiæ tribuens quod nervus læsus non esset.] Cumque fr. Franciscus ad ipsum testem pervenisset, dixit ei: O fr. Francisce, tu effudisti multum sanguinem. Respondit ipse testis: Pater mi, cum cæderem ligna, incidi pedem, sicut videtis. Dictusque fr. Franciscus accepto pede vulnerato d. testis dixit: Vide quid sit sancta obedientia: nam vulnerasti pedem securi adeo magna, nec tamen incidisti nervum aliquem, quod nullus barbitonsor cum novacula potuisset facere, quin incidisset nervos. Et hoc ita bene successit, quia satisfecisti obedientiæ Superioris tui. Sicque accepit quasdam herbas, quæ erant in illo eodem loco, imposuitque vulneri: statimque sanatus est, & incolumis ad Conventum suum rediit. De loco, in Paula & in silva. De tempore, agitur annus XL vel circa.

[94] [apostema brachii curat.] Item dixit, quod cum ipse pateretur apostema quoddam in brachio, adeo grave, quod per quinque dies non poterat dormire; accessit ad d. fr. Franciscum, ostenditque apostema. Dictusque fr. Franciscus imposuit apostemati quosdam pulveres, qui videbantur ipsi testi fuisse tamquam aqua rosacea, statimque pristinȩ saluti est restitutus. De loco & tempore, ut supra.

Test. 40

[95] Eodem die XVIII Julij, Venerabilis fr. Joannes de Andreotta, Ordinis S. Augustini, dixit quod miraculum illorum, quos terra oppressit, fuit verum, sicut alii testes deposuerunt (num. 40) item de Archipresbytero, in labro & naso cancrum patiente, de quo num. 79: quia vidit, interfuit & audivit, loco & tempore ut supra.

ANNOTATA.

a Ecgraphum Italicum, de Christo.

b Nepita herba, vel ipsa est quæ Latinis Græcisque vocatur Nepenthes, vel quam iidem Calamentham dicunt; quæque ab Academicis della Crusca Italice redditur Nepitella.

c In utroque ecgrapho scribitur Chiaradopna, juxta propietatem sermonis Italici pro isto tempore: visum est tamen convenientius fore si juxta Latinæ linguæ ortographiam Clara-domna scriberetur.

CAPUT X.
Testes Paulani die XIX Iulij adducti.

Test. 41

[96] Die XIX mensis Julij, Nobilis Polinus Pissonus, dixit quod cum ægrotaret quondam pater suus, nomine Notarius Thomas Pissonus, [Pro patre moribundo] adeo quod medici de ejus salute desperaverant, nihilque oculis videbat, nec poterat comedere carnes contritas nec distillatum. Cumque esset redditurus spiritum Deo, d. testis accessit ad fr. Franciscum, quem invenit loquentem cum matre sua. Et cum vidisset ipsum testem lacrymantem, dixit ei: Quid lacrymaris? Respondit d. testis: Quia pater meus moritur. Dixit fr. Franciscus: Ne lacrymeris. Scisne Pater-noster? Respondit, Nescio. Et, Ave-Maria? [jubet orare liberes,] Respondit, Scio. Dixitque ipsi testi & cuidam puellæ, quæ cum ipso erat, ut ante imaginem Crucifixi, coram qua eos genuflectere fecerat, diceret tantisper, Ave-Maria, donec ipse rediret. Reversus itaque retulit tres panes biscoctos & poma, deditque ipsi testi portanda patri infirmo, dicens Pro hac vice non timeat: dicasque ei, quod sit bonus Christianus, & habeat fidem in Domino. [eumque sanat:] Cumque ipse testis domum rediisset, dedissetque patri ex parte d. fr. Francisci panes illos biscoctos & poma; inde ad horam petiit cibum, comeditque panes biscoctos & poma; & inde ad tres aut quatuor dies fuit sanus, surrexitque a lecto, ibatque sicut prius. De loco: in Paula. De tempore: agitur XXXV annus vel circa.

Test. 42

[97] Eodem die Antonius de Aduardo, dixit quod cum per tres menses pateretur ægritudinem, [ægrum jubens terram fodere,] vocatam malum frigidum, nec medicus aliquis potuisset eum juvare; accessit ipse testis ad fr. Franciscum, quem invenit projicientem terram effossam, ubi in præsens est ædificatum, & mutaverat alveum fluvii. Dictusque testis dixit: Pater, ego jam per tres menses passus sum malum frigidum, nec potui sanari: rogo vos oretis Deum pro salute mea. Cui d. fr. Franciscus: a [Accipe ligonem, & adjuva me. Respondit d. testis, Non possum propter morbum. Dixitq; ei fr. Franciscus] Veni, in caritate: non cures: quia poteris. Incœpitque d. testis terram fodere per duas horas. Postea d. fr. Franciscus dedit ei ciceres, [restituit sanitati:] quantum pugno poterat continere, & quamdam radicem, dixitque: Vadas, faciasque ista coqui, & comedas ea: quia Dominus fecit tibi gratiam. Discessit d. testis, fecitque dictos cibos coqui: quos cum comedisset, statim sanatus est, adeo quod numquam postea dictum malum sit passus. De loco: in Paula. De tempore: agitur annus XL vel circa.

[98] [capturæ thynnorum infelici] Item dixit, quod cum quidam, nomine Notarius Petrus Barba, emisset [locum & facultatem capiendi cete, que vulgo in Paula dicuntur b tonina,] cumque ivisset in d. loco piscatum, concludebant cete retibus; & postea cum trahebantur, inveniebantur extra retia, adeo quod per mensem non potuerunt capere cete aliquod. Quare d. Notarius Petrus Barba dixit ipsi testi; Vadas, rogo, ad fr. Franciscum, & narres ei hoc; rogesque, ut oret Dominum, quod possimus capere cete. [benedictione succurrit.] Accessit igitur testis ad d. fr. Franciscum, narravitque ei quemadmodum non poterant capere pisces illos. Ipseque fr. Franciscus dedit d. testi quamdam candelam, quam deferret Notario Petro: dixitque, quod haberet fidem in Domino, quia caperent deinceps pisces. Portavit itaque testis d. candelam Notario Petro, ascenderuntque naviculam cum d. candela, & fecerunt capturam piscium adeo magnam quod non poterant trahere rete, semperque deinceps ceperunt multos pisces. De loco & tempore, ut supra.

Test. 43

[99] Eodem die XIX Julij, Bartholucius Pecoratus, primum narravit quomodo oculus suus inter lignandum ab insiliente assula gravißime læsus, sanatus fuerit prout supra num. 81. Item dixit, quod cum ipse testis ivisset auditum Missam in templo S. Francisci, [apoplexiam curat:] percussus est apoplexia, amisitque statim loquelam, eratque fere mortuus: comburebantque pedes ejus, nec sentiebat ignem appropinquatum pedibus ejus. Quare miserunt quemdam ad fr. Franciscum, tunc in Paterno degentem; qui ei casum, qui successerat, narravit. Respondit d. fr. Franciscus: Deus juvit eum; quod dextero genu erat genuflexus: nam alias graviora fuisset passus. Accepitque res quasdam, quas ipsi testi misit, dicens: Vadas & deferas ei ista: quia Deus fecit ei gratiam. Reversusque ille imposuit illas res super teste præfato, restitutaque est ei loquela, sanatusque & a d. infirmitate liberatus est: dictusque testis scit se dexterum genu flexisse, quemadmodum fr. Franciscus dixerat. De loco & tempore, ut supra.

Test. 44

[100] Die eodem Nobilis Franciscus Sanctamus, dixit, [rabidi canis morsum sanat.] quod cum esset puer octo annorum, obviam fuit factus cuidam cani rabido, qui eum in brachio momordit, ita quod illud totum perforaret; inflatumque est ei valde, adeo quod brachium non poterat elevare. Quare ivit ad dictum fr. Franciscum: qui cum primum d. testem vidit, dixit ei: Attendas, in caritate, ubinam maledictus iste angelus isti occurrit. Vocavitque eum ad se, & soluit dictum brachium ligatum, imposuitque vulneri quoddam gummi, dimisitque eum, & vesperi fecit eum bibere illud gummi vino impositum. Die sequenti comperit se sanum in d. brachio, absque aliquo vulnere vel macula, melius quam prius: videbaturque testi gummi illud fuisse de ceraso, quod ad hoc nihil valet. De loco: in Paula. De tempore: agitur annus XXXV vel circa.

[101] Item dixit, cum ipse testis haberet filiū quemdam infirmum per quindecim dies, [Attactu vestis B. Francisci] & postea alleviata infirmitate mansisset contractus utroque crure, adeo quod non posset surgere nec aliquo pacto pedes gubernare, essetque semimortuus; factisque multis remediis, quæ a diversis didicerant, non posset sanari; frater ipsius testis dixit ad ipsum: Eamus & portemus filium ad ædem S. Francisci, ubi sunt vestes Patris fr. Francisci: imponamusque ei illas, quia forsan Deus & fr. Franciscus faciet nobis gratiam. Iverunt igitur ad monasterium S. Francisci, attuleruntque filium illuc, [morti eripitur ei proximus.] & fecerunt ei imponi tunicam & alios habitus d. fr. Francisci: statimque d. filius cœpit ridere, dixitque: Permittatis me ire solum. Sicque permiserunt eum ire; ambulavitque solus, fuitque sanus sicut prius: redieruntq; laudantes Deum & Patrem fr. Franciscum de gratia, quam consecuti fuerant. De loco in Paula. De tempore: sunt duo anni vel circa.

Test. 45

[102] Die eodem XIX Julij, D. Perna de Segnorello, dixit, quod cum ipsa ægrotaret oculis, [Sanctus oculorum morbum,] adeo quod non videret; mater sua conduxit eam ad fr. Franciscum. Qui ab eadem matre pro salute filiȩ suæ rogatus, accepit quandam herbam, quæ erat ante ipsum vocata c Treffa, quam comedunt bestiæ, dixitque ut succum d. herbæ imponeret oculis. Quo facto, die sequenti integre est sanata. De loco, in Paula de tempore, agitur annus XLV vel circa.

[103] Item dixit, quod cum venisset ei malum quoddam in capite, [apostematis capite,] vocatum in partibus illis murus (quod est species apostematis) quod faciebat totam faciem & pectus tumere; conduxissetque eam mater ad d. fr. Franciscum; ipse ab eadem matre pro salute filiæ suæ rogatus, ostensa sibi ab illa infirmitate, dixit: Hæc est mala infirmitas. Cœpitque eam diversas medicinas docere. Cui mater ipsius testis respondit: Pater, non possumus facere tot medicinas: sed, in caritate, tangatis eam solo habitu vestro, eritque sana. Ridensque fr. Franciscus imposuit ei habitum, & die sequenti integre est sanata, ac si numquam ægrotasset. De loco & tempore, ut supra.

Test. 46

[104] Eodem XIX Julij, D. Margarita Tudesca dixit, quod cum ipsa testis ægrotaret manu, [manum inutilem,] adeo quod non posset illam tollere, nec medicus aliquis potuisset eam sanare, accessit ad d. fr. Franciscum, ostenditque d. malum. Quod cum vidisset, imposuit quamdam herbam, & illo eodem die fuit sana absque alia læsione. Agitur annus XLV vel circa.

[105] [puellam strumesam sanat] Item dixit, quod cum haberet quamdam filiam trimestrem vel circa, quæ habebat strumam de collo pendentē, adeo grossam quod videbatur phiala, nec posset elevare caput; ostendissetque illam multis medicis, qui nullum poterant dare remedium; d. testis attulit eam præd. fr. Francisco. Qui videns eam docuit ipsam quasdam medicinas ex herbis; illaque eadem nocte inventa est sana & polita, tamquam si numquam dictam infirmitatem habuisset. De tempore, ut supra.

ANNOTATA.

a Hæc aut similia defuerunt in ipso autographo Italico, per librarii primi negligentiam omissa: & ideo interpres Romanus coactus fuit etiam in Latino relinquere hiulcum sensum.

b Breviter in ecgrapho Italico la lunara di Paula; sed scriptione distorta: melius Isidorus legit la tonnara, & intelligit locum ubi thynni capiuntur.

c Treffa, idem credo quod Francis Treffle, Latinis Trifolium: & forte etiam num. 42, ubi Tuffa scribitur, legendum est Treffa.

CAPUT XI.
Paulanorum testium depositiones ultimæ.

Test. 47

[106] Eodē die XIX Julij, Joannes Varrachellus dixit, quod cum haberet filium unius anni vel circa, [Curat puerum cæcum,] amisit visum quod nihil videbat, erantque oculi ejus albicati. Cumque fuisset per duos menses ita cæcus, tulit d. filium suum Paternum, ubi tunc erat fr. Franciscus. Qui cum d. filium vidisset, imposuit folia duo cujusdam herbæ fronti d. filii, ligata quodā panno lineo, dimisitque eum. Cumque d. testis a fr. Francisco discessisset, distaretq; ab eo per jactum balistæ; d. pannus lineus solutus est per se, ceciditque in terram, recuperavitque d. filius perfectum visum, sicut prius: apertique sunt oculi ejus, splendidique effecti, sicut in præsens sunt, & perfectissime videt. Agitur XXXV annus vel circa.

[107] Item dixit, quod cum ipse testis haberet quemdam fratrem, [& duos leprosos:] qui per octo annos fuerat leprosus, nec potuisset remedium aliquod pro ejus salute inveniri; ipse testis conduxit eum ad fr. Franciscum: qui tenuit eum per quindecim dies in monasterio, fuitque perfecte sanatus a d. lepra, adeo quod d. ægritudo in eo amplius non apparuerit: habebatque carnes mundas ad instar crystalli. Agitur XL annus vel circa, dictusque frater est nunc mortuus.

[108] Item dixit, quod cum quidam alius leprosus advena, de Paula ad d. fr. Franciscum venisset, ut eum sanaret; fecit eum fr. Franciscus occulte per aliquot dies manere in monasterio, & a d. teste gubernari. Qui quamvis esset admodum consumptus: tamen a d. fr. Francisco, post aliquot dierum occultam in monasterio mansionem, a d. lepra sanatus est, rediitque ad patriam sanus & politus. De loco, in Paula. De tempore: agitur annus quinquagesimus vel circa.

Test. 48

[109] Eodem die XIX, Ambrosius de Andreotta, dixit, quod cum ipse testis conduceret quædam ligna a monte, [ligna gravissima ex fossa levat.] essetque vicinus terræ Paulæ; d. ligna ceciderunt in quamdam profundam foveam: dictusque testis solvit boves, qui d. ligna trahebant, dimisitque illa ibi: quia videbatur impossibile, etsi tres aut quatuor homines fuissent, posse inde illa extrahere: reversusq; est d. testis ad montem. In reditu a monte ad terram, invenit d. fr. Franciscum in illa fossa, in qua ligna illa ceciderant; extraxeratque ea solus ex fossa, & portaverat solus ad planitiem, quod vix potuissent quatuor homines fecisse. Et videns d. fr. Franciscus ipsum testem, dixit ei: Ecce, in caritate, ligna omnia extracta ex fossa: periclitati sunt boves plurimum. Sicque ipse testis ligna prædicta accepta conduxit quo voluit, quod ipse testis tenet esse magnum miraculum. Agitur XXXV annus vel circa.

Test. 49, Test. 50

[110] Eodem die Antonius Pandarus dixit, quod cum Domina Lucens, [murmur de se absens rescit:] tunc Domina terræ Paulæ, misisset D. Nicolaum Carbonellum, Notarium Joannem de Micelli, & Petrum Magnarinum ad fr. Franciscum, rogaturos eum ut ex Paterno, ubi tunc erat, veniret usque Paulam; ipseque testis cum aliis pedes iret, Notariusque Joannes suprascriptus ægre ferret ire in Paternum; cœpit inter itinerandum multa loqui contra fr. Franciscum. Cumque applicuissent Paternum, d. fr. Franciscus statim dixit d. Notario Joanni: O Notari Joannes, dicas culpam tuam de his quæ inter itinerandum dixisti. Dictusque Notarius miratus est magno suo dedecore, ipsum ea scivisse quæ in monte dixerat. Agitur annus XXXV vel circa. Eodem die Christianus de Turchio, dixit idem quod superior testis, quia interfuit & audivit.

Test. 51

[111] Eodem die XIX Julij, Venerabilis D. Hieronymus de Baldorio, [manus verucosas,] Archipresbyter terræ Paulæ, dixit, quod cum haberet sororem, cujus manus erant plenæ porris & fere ex eis cōsumptȩ; erant a porri illi ad instar ulcerum, habueratq; morbum illum fere per tres annos, adeo quod parentes ejus, male contenti de illa deformitate manuum ejus, duxerunt eam ad fr. Franciscum. Qui accepit manus illius in manibus suis, dixitque: Vadas & jejunes unum diem veneris in pane & aqua, & Deus faciet tibi gratiam. Discessitque inde, & die sequenti absque jejunio vel alia aliqua re sanata est, ita quod de dicto malo penitus nihil apparebat. Agitur annus XL vel circa.

[112] [& mutum curat:] Item dixit quod ipse testis vidit in domo patris sui quemdam, nomine Bartholum de Scygliano, qui dicebat ei quod ipse venerat mutus Paulā, & pro eo fr. Franciscus orans fecit ipsum loqui & dicere, Iesu, Iesu, sicut D. Joannes de Antonachio superius (num. 33) deposuit. Ipseque testis vidit d. Bartholum aperte & expedite loqui, servivitque patri suo diu.

Test. 52

[113] Eodem die XIX Julij, Nicolaus de Mercurio dixit quod fr. Franciscus prædixit ei quædam futura: [de imminenti ruina monet,] admonuit enim eum ne amplius quodam in loco foderet, & discederet inde, nec ulterius maneret, aliter enim pateretur. Cumque d. testis inde discessisset, statim cecidit ex monte præruptum quoddam saxum, ita quod, si ipse testis manssisset in loco in quo fodiebat, interfectus fuisset. Et ob hoc ipse testis tenet eum pro vero propheta. Agitur XL annus vel circa.

Test. 53

[114] Eodem die nobilis Loysius de b Schemtemo asseruit miraculum, factum in filia fratris sui Francisci de Schemtemo, prout ipse Pater pueri illud testatus est supra num. 101.

Test. 54

[115] Eodem die nobilis Nicolaus de Castello, primo affirmavit de lapide grandi, quem vix viginti homines sustulissent, sublato per fr. Franciscum solum, prout ipse vidit & alii deposuerunt num. 52. Item dixit, quod cum ipse testis venisset cum quadam triremi ex Oriente Paulam, factusque esset ex utraque aure surdus; [aurium tumorē sanat:] tumefactum est collum & facies, adeo quod non sentiebat essetne vivus an mortuus: passusque est ægritudinem illam per duos menses. Cumque multas medicinas, a diversis medicis ordinatas, adhibuisset, nec beneficium aliquid ex eis sentiret; socrus ipsius testis videns hoc, imposuit eum equo, conduxitq; ad fr. Franciscum, qui erat in monasterio per unum milliare distante a Paula. Cumque illuc applicuissent, d. socrus rogavit fr. Franciscum ut oraret Deum pro salute ipsius testis infirmi. Qui imposuit naribus ipsius testis digitos, tenuitque per spatium quo dicerentur duo, Pater-noster. Quo tempore ex auribus, quæ erant inflatæ, exiit quædam putredo, dissolutaque est illa inflatio; & antequam discederent a d. fr. Francisco, sanatus & liberatus est, ab illa infirmitate, adeo quod domum rediit pristinæ saluti restitutus. Agitur XL annus vel circa.

[116] [Hydrunti a Turcis captum,] Item dixit, quod cum venisset nuntium, quod Nicolaus Picardus, cognatus ipsius testis, esset captus a Turcis, in quadam terra dicta c Otrentum; fuit missus ipse testis a D. Joanne Picardo, fratre d. Nicolai & cognato ipsius testis, Paternum ad d. fr. Franciscum. Quo cum applicuisset & narrasset casum qui acciderat, dixit fr. Franciscus ipsi testi: Non curetis circa hoc laborare, quia bonus Nicolaus mortuus est, discessitq; ex hoc mundo Martyr; & sicut in hoc mundo contentus vixit, sic & in alio. Accedatis ad D. Ducem Calabriæ, qui faciet vos recuperare bona sua, nec velitis scire plura. [martyrem obijsse asserit.] Quare reversus d. testis Paulam ad d. Joannem Picardum, narransque ei quæ d. fr. Franciscus dixerat; præfatus Joannes accessit ad d. Ducē Calabriæ, comperitq; d. Nicolaum esse mortuum, quemadmodum ipse fr. Franciscus dixerat, recuperavitque bona quæ reliquerat. Quare ipse testis tenet d. fr. Franciscum pro sancto viro: quia sciebat præterita & futura. Agitur annus XXXIII vel circa.

Test. 55

[117] Eodem XIX Julij Nicolaus Pecorarius, dixit se scire, venisse quemdam virum ex castro vocato Flumen-frigidum, qui erat totus contractus & surdus, [contractum & surdum sanat,] ad fr. Franciscum. Qui cum ad eum applicuisset, introduxit eum in ecclesiam, reliquitque jacentem in ea: dictusq; fr. Franciscus ingressus est cellam in qua per spatium quoddam mansit; & postea reversus ad ecclesiam, d. contractum & surdum, manu apprehensum, introduxit in cellam. Statimque sanatus est in auditu, pedibus & manibus, illaque eadem hora ambulavit & locutus est. Postea mansit in d. monasterio per tres aut quatuor menses, & ibat negotiatum per terram ubique sanus & incolumis. In causa scientiæ: quia vidit, interfuit & audivit. De loco, in Paula. De tempore agitur annus XLIII vel circa.

Test 56

[118] Eodem die Antonius Malfittanus, dixit quod cum semel vellet capere piscem quemdam, [ac digitum læsum.] dictum in partibus illis d trachina, punxit digitum: qui inflatus est, ita ut crederet se amisisse digitum; habebatq; intollerabilem passionem. Quare accessit ad fr. Franciscum, qui visum digitum accepit manibus suis, statimq; sanatus est, nec sensit amplius dolorem. De loco: in Paula. De tempore: agitur XXXVI annus vel circa.

ANNOTATA.

a Porri nominantur Italice, quæ Latine Verrucæ.

b At supra, fratris ejus Francisci cognomentum scribitur de Sanctamo; proinde vel hic vel istic vitiosum fuit autographum ipsum.

c Otrentum, antiquis Hydruntum, a Turcis captum an. 1480. Fortaßis tamen non ipsa urbs, sed aliquod subjectum urbi oppidum hic intelligitur: id enim innuit Italicum terra, quod non de urbibus, sed oppidulis dicitur. Isidorus multis describit, quomodo Nicolaus strenue oppugnarit occupatam a Turcis urbem, & ab iisdem protractus in insidias sit, interfectus autem quia noluit fidem negare. Quæ si idoneo nitantur testimonio, repudiare nolo; neque etiam id quod addit, scilicet eadem nocte natum esse Nicolaum, qua Sanctus ipse felici partu effusus fuit: Miramur tamen quomodo hoc dicens Isidorus non animadverterit, utriusque simultaneam nativitatem non posse adscribi anno 1416: quomodo enim tunc natus, adhuc fuisset anno 1480 idoneus laboribus bellicis?

d Trachina piscis hic forsan dicitur, qui Græcis est Τραχουρὸς, de quo scribitur quod haleculæ magnitudine sit, & ex utroque latere a capite ad caudam serrata spina armetur, primis deorsum tendentibus, ita ut a summo ad imum inoffenso manus cursu tractari possit, contrario vero modo non nisi cum læsione maxima. In ecgrapho Italico est Tranna.

CAPUT XII.
Miracula a Castri S. Luciti indigenis & aliis duobus testata.

Test. 57

[119] Die XX Julij, Venerabilis D. Carolus de Piro, de S. Lucito a castro Cosentinæ diœcesis, [Commissario Papali] Canonicus Cusentinus ac Rector quartæ portionis S. Joannis de d. castro, dixit quod cum venisset quidam b Presbyter missus a Pontifice Paulo ad quondam Reverendissimum Archiepiscopum Cusentinum, qui vocabatur Archiepiscopus Pyrrhus, (quem Presbyterum ipse testis reputabat esse Canonicum & authenticam personam, quia venit cum bona familia & equis bonis, dicebatque d. Presbyter seu Canonicus, quod d. Pontifex miserat eum ad præfatum Archiepiscopum, ut intelligeret & inquireret vitam ipsius fr. Francisci) Archiepiscopus prædictus misit d. testem cum ipso Canonico usque Paulam, ubi tunc erat d. fr. Franciscus, & volebat incipere fundamentum ecclesiæ. Cumq; applicuissent ad fr. Franciscum Canonicus & ipse testis, Canonicus voluit deosculari manum d. fr. Francisci: qui recusavit & dixit, Volo deosculari manum vestram, qui estis Presbyter, & a triginta annis celebratis. [dicit quot annis fuerit sacerdos,] De quibus verbis d. Canonicus miratus est, quod cum esset de longinqua regione oriundus, nec umquam in Calabria fuisset, nec fr. Franciscum vidisset; scivisset dicere numerum annorum quibus celebraverat. Verum inter loquendum iverunt ad quamdam domunculam, ubi erat ignis, quia erat hyems. Cumque illuc peruenissent, cœpit d. Canonicus tentare & exprobrare d. fr. Francisco, & vitio dare vitam suam, dicens: Ista vita tua est multum austera, & ideo facitis eam & potestis tolerare, quia estis rusticus: quod si essetis nobilis, non possetis eam facere. Respondit d. fr. Franciscus: Verum est quod sum rusticus; & si non essem, non possem ista facere. [& prunas coram eo tractat.] Cumque hoc diceret, inclinavit se ad ignem, qui erat magnus & bene accensus, implevitque manus titionibus & prunis ignitis; tenensque dictum ignem manibus, convertit se ad Canonicum, dicens: Videatis, nisi rusticus essem, non possem ista facere: ostendebatque ignem, quem tenebat manibus. Quod videns ipse Canonicus projecit se ante pedes d. fr. Francisci, quȩrens deosculari dictos pedes & manus magna cum reverentia. Cumq; d. fr. Franciscus recusaret, ipse Canonicus non poterat satiari in habitus deosculatione. c Sicque d. Canonicus una cum d. teste redierunt ad S. Lucitum, ubi erat d. Archiepiscopus, cui magna cum devotione d. miraculum narravit. Ipseq; Archiepiscopus dixit, Volo ad eum accedere, & ponere primum lapidem in ecclesia, quam vult inchoare: quia invitavit me. Agitur annus XLV vel circa.

[120] [luxatos dentes solidat.] Item dixit, quod cum supervenisset ei dolor magnus in dentibus, ita quod omnes movebantur videbāturq; velle cadere, adeo quod cum in mane Missam celebrasset, credebat eos intra calicem cecidisse; profectus est Paulam ad d. fr. Franciscum. Qui cum vidisset ipsum testem, antequam ipse testis ei aliquid diceret, dixit: Tu pateris dentium dolorem: sed bene fecisti, quod non permisisti te vinci a tentatione maligni spiritus, quia isto mane dixisti Missam. Tetigitque digitis suis dentes illius, statimque recessit dolor; firmatique sunt dentes, melius quam prius, adeo quod numquam postea d. dentibus doluerit. Agitur annus quinquagesimus vel circa.

Test. 85

[121] Eodem die XX Julij, nobilis Joannes de Franco, dixit, [agnum mortuum suscitat,] quod cum ivisset ad quamdam villam dictam Flumen-frigidum, fuit ei donatus quidam agnus, quem posuit retro equum iturus ad S Lucitum. Et inter itinerandum, cum d. agnus esset mortuus, venit ei quædam cogitatio dicebatque secum. Nunc vellem videre, si fr. Franciscus faceret miraculum hoc, quod agnus iste revivisceret. Inter cogitationem hanc progressus per milliare, d. agnus cœpit clamare, & revixit, portavitque eum in domum suam vivum. Agitur circiter XLV annus.

[122] Item dixit, quod cum pater ipsius testis gravissime ægrotaret, [moribundum sanat,] adeo quod de ejus salute desperatum esset, misit ipse testis quemdam cognatum suum nomine Nicolaum (quia pater non loquebatur & in extremis laborabat) Paulam ad d. fr. Franciscum, ut eum rogaret, quod orationes funderet apud Deum pro salute patris; promittens quod, si sanaretur, vellet ceram accendendam pro monasterii usu subministrare. Cumque d. Nicolaus ad d. fr. Franciscum pervenisset, cum primum eum fr. Franciscus vidit, dixit: Nicolae, scio ad quid venisti: nam Joannes mittit te pro salute patris sui. Vadas & dicas, quia Dominus fecit ei gratiam: & quod pro hac vice non timeat mortem, quia aliter invenies ipsum quam reliquisti. Creditque ipse testis, secundum Nicolai relationem, quod illa eadem hora qua fr. Franciscus ista dixit, pater infirmus petiit cibum, seditque in lecto, & cœpit comedere. Reversusque d. Nicolaus invenit eum sedentem & comedentem, sicut ei dixerat fr. Franciscus: sanatusque est, & vixit postea quatuor annis: dictusque testis dedit ceram monasterio Paulæ, quam promiserat. Agitur annus XLVIII circa.

[123] [aliam morituram prænuntiat,] Item dixit quod cum soror ipsius testis, quæ erat virgo, graviter ægrotaret; misit ipse testis præfatum Nicolaum Paulam ad fr. Franciscum. Ad quem cum pervenisset, dixit fr. Franciscus: O Nicolae, ego scio ad quid venisti: mittit enim te Joannes pro salute sororis ægrotæ. Vadas, dicas ei quod teneat eam ac si numquam fuisset soror: nam Virgo Maria & S. Catharina vocant eam. Non potest recusare quo minus vadat. Vadas, quia cito ex hac vita migrabit. Reversus d. Nicolaus narravit verba ista ipsi testi; & sequenti die mortua est. De tempore, ut supra.

[124] Item dixit, quod cum ipse testis ivisset visum fr. Franciscum, [lapidem præ grandem portari ab uno homine facit,] cum nondum ædificata esset ecclesia, solum esset ibi cella, in qua habitabat ipse fr. Franciscus; videns eum d. fr. Franciscus dixit ei: Joannes, veni, in caritate, & portemus singuli singulas petras: nam volumus ædificare ecclesiam. Sicque iverunt ad latus unum fluminis, inveneruntque petram ponderantem cantarum unum, quam vix tres homines potuissent de terra tollere, Dixitque ipsi testi: In caritate, portes istum lapidem, usque ad locum ubi volumus ædificare ecclesiam. Respondit ipse testis: Pater, quomodo vultis ut portem istum lapidem, quem vix tres homines possent portare? Dixit fr. Franciscus: Accipias eum, in caritate: nam portabis. Signavitque lapidem Cruce, imposuitque collo testis: & non sensit pondus ejus, adeo erat levis: portavitque eum ad locum ecclesiæ. De tempore: quando cœpit ædificari ecclesia.

Test. 59

[125] Eodem die XX mensis Julij, nobilis Joannes de la Rocca dixit, quod cum ipse vovisset ire servitum in persona propria octo diebus in ædificio monasterii, [ab alio] quod construebat fr. Franciscus; cumque ivisset servitum, inchoataque tunc esset ecclesia; invenit fr. Franciscum solum in monasterio, nam alii omnes iverant ad montem cæsum ligna. Dixit igitur d. fr. Franciscus ipsi testi: Vadamus, in caritate, inventuri illos qui laborant in monte, nam hic nihil facimus. Quare cœperunt ire: cumque essent in medio itineris d. fr. Franciscus dixit ipsi testi: Hic debent esse duæ trabes, quæ superiori die manserunt, cum boves non possent eas extrahere: erant enim in loco prærupto. Eamus, in caritate, extrahamus eas ad planitiem. [gravissimam trabem,] Tunc d. testis cœpit ridere dicens: Pater, quomodo volumus nos duo soli extrahere, si boves non potuerunt? Respondit fr. Franciscus: O, in caritate, quam modicam fidem habetis? Dixit d. testis: Fidem habeo: imponatis ergo illam humeris meis: & ego portabo. Accepit igitur fr. Franciscus trabem unam, & imposuit humeris ipsius testis: aliam vero sub brachio suo accepit, & utramque ad planitiem extraxerunt: quod videbatur ipsi testi impossibile (erant enim ad minus quatuor homines necessarii ut illas extraherent) tenetque hoc pro vero miraculo.

Test 60

[126] Die eodem Salvator de Scano dixit, quod cum ipse testis ivisset quodam die tempestive ad monasterium, [fabas absque igne bulliri:] quod tunc fr. Franciscus faciebat ædificari in Paula, ut significaret ei quemadmodum post ipsum venturi erant multi operarii laboraturi in d. monasterio, quodque faceret præparari cibum; d. fr. Franciscus dixit ipsi testi: In caritate, ponas fabas istas ad coquendum. Cumque ipse testis inciperet mundare d. fabas, dixit ipsi fr. Francisco: Faciatis interim ignem accendi. Respondit fr. Franciscus: Non cures. Cumque ipse testis implevisset dimidiam ollam fabis, dixit ipse fr. Franciscus: Vade, ponas ollam hanc ad focum. Qui ivit & in d. foco nihil invenit præter cinerem mortuum & frigidum. Cui cum imposuisset ollam, vidit eam statim bullire, & fabas confestim coqui: cibaruntque multitudinem illam hominum. Item dixit miraculum fornacis calcariæ, sicut alii superius deposuerunt.

Test. 61

[127] Die III Augusti, nobilis Pyrrhus Antonius de Sica, Cosentinæ diœcesis, dixit, [solus trabem ingentem vertit:] quod cum fieret & poliretur trabs quædam magna in ecclesia Paterni, cum vellent inferiorem partem trabis superius vertere, non poterant illud quatuor homines præstare: ipseque fr. Franciscus solus trabem illam vertit, sicut ipse testis vidit. Agitur annus XXXIII.

Test. 62

[128] Die X Augusti, Venchius Pignatarus de Robeto, dixit, quod cum ipse testis esset in Gosinoregali, [insipidos pepones] mandatum fuit ei a Vice-rege, ut iret captum quemdam Joannem de Paula, qui erat in S. Lucito familiaris Archiepiscopo, causa cujusdam debiti in quo tenebatur. Cumque ivisset ad S. Lucitum capturus d. Joannem, invenit Archiepiscopum Cosentinum, qui erat in S. Lucito. Cumque eum interrogasset, ubinam esset d. Joannes; respondit Archiepiscopus ipsum ivisse Paulam ad fr. Franciscum. Profectus est itaque ipse testis Paulam ad monasterium d. fr. Francisci, ubi d. Joannem invenit, cui imposuit ut veniret secum Cosentiam. Dictusque fr. Franciscus videns ipsum testem dixit: Non discedatis, quia volo ut comedatis. Fecitque sterni mensam & adferri duos pepones: quos cum gustassent, invenerunt eos pessimos, adeo quod non poterant comedi. Interrogavitque d. fr. Franciscus Joannem, an pepones, in caritate, essent boni. [tractando sapidos reddit,] Respondit d. Joannes; Pater, sunt mediocriter boni. Dictusque fr. Franciscus acceptum d. peponem ex alio latere manibus suis incidit, dixitque postea: Probetis modo peponem quomodo sapiat. Accepitque d. peponem & comedit, invenitque eum melioris saporis quam zacharum vel pulvis cordialis: adeo quod d. Joannes accepit quoddam frustum d. peponis, dicens se velle illud afferre Archiepiscopo ad S. Lucitum. Quod cum attulisset d. Archiepiscopo, & narrasset miraculum, probavit parum de pepone illo, & reliquum conservavit in capsa sua: & mane sequenti, ob miraculum illud, fecit celebrari Missam. Agitur annus XXXVI vel circa.

[129] Item dixit, quod cum ipsi mortuus esset quidam filius spurius, [cognoscit spurium esse qui lugebatur.] uxor ipsius testis præ dolore laceraverat visum. Cumque ivissent visitatum d. fr. Franciscum, qui erat in Paterno, quam primum eos vidit, dixit ipsi testi: Ad quid venistis huc, in caritate, Venchi? Respondit ipse testis: Veni visitatum Paternitatem vestram. Postea d. fr. Franciscus dixit mulieri, quæ erat vultu lacerata: Quare es ita laniata visu? Respondit uxor, Mortuus est mihi d filius. Respondit fr. Franciscus, vultu aliquantum indignato: Quid ad te ille, pro quo es lacerata, si Deus eum voluit: nam nihil ad te pertinebat. Agitur annus XXXV vel circa.

ANNOTATA.

a Castrum S. Luciti, in eadem qua Paula littorali plaga versus meridiem, inter vallo circiter 5 milliarium.

b Scriptores Ordinis hunc Presbyterum faciunt Cubicularium Pontificium, natione Genuensem, ex familia Adornia: additque Isidorus ipsum intra sua scripta, publico instrumento signata, reliquisse verba tunc cum Sancto habito: quod instrumentum apud quemdam illius Presbyteri nepotem etiam nunc Genuæ asservetur. Optarem transcriptum exemplar habere, saltem pro Supplemento, post opus absolutum componendo.

c Asserit Isidorus, tamquam ex dicto instrumento, quod interrogatus Sanctus de bellis Genuensibus quamdiu essent duratura, responderit ad annos circiter sexaginta; tum Genuam suæ libertati restituendam ex integro: ita autem factum esse ait anno 1528, sopitis, quæ in maximum discrimen rempublicam adduxerant, Adorniorum & Fregosiorum dißidiis.

d Suspicari quis posset hanc mulierem, quod forte sterilem se videret, ipsi viro suo auctorem fuisse ut prolem aliunde quæreret, quam ipsa haberet pro sua: ideoque reprehensionem ac pœnam commeruisse.

CAPUT XIII.
Incipiunt testium Paternensium depositiones.

Test. 63

[130] Die III mensis Decembris, I Indictionis, anni MDXII, [Moribundam servat,] Guilielmus Turchus, de Paterno, dixit, quod cum uxor ejus ægrota in extremis laboraret, accessit ad d, fr. Franciscum dicens ei: Pater, rogo vos detis mihi remedium aliquod: nam uxor mea moritur. Respondit fr. Franciscus: Vadas, in caritate, & portes decem onera lapidum ad fabricam. Respondit testis: Quomodo vis portem lapides, cum uxor mea moriatur? vertitque tergum quæsiturus medicum. Quem cum non invenisset, rediit ad d. fr. Franciscum, projecitque se ante pedes ejus, rogans eum ut impetraret gratiam salutis pro uxore sua. Dixitque ei fr. Franciscus: Vadas cum Deo, quia gratia est facta tuæ uxori. Discessitque testis, & invenit uxorem suam sanam. Agitur annus XXXI.

Test. 64

[131] Eodem die Bernardinus de Florio, dixit, quod cum ipse testis ivisset cum quibusdam aliis ad scindenda ligna pro monasterio, [crus incisum sanat,] quod d. fr. Franciscus ædificabat; exiliit securis de manu socii, & vulneravit genu testis graviter, adeo quod incidit ei nervos, cum effusione maxima sanguinis, & dolore tali, quod ipse testis sentiebat se mori. Statim vocatus fuit fr. Franciscus: qui cum illuc pervenisset, appellavit ipsum testem nomine, interrogans quinam ei esset. Respondit ipse testis se mori: cumque hoc diceret, d. fr. Franciscus imposuit manum sub vulnere, stringens illud. Statimque ipse testis comperit se sanum, adeo quod non inveniretur cicatrix vulneris in crure, nec signum aliquod in ocrea, nec videbatur sanguis. Rediit itaque domum, sanus sicut prius. Agitur annus XXXIII vel circa.

[132] [prunas ardentes tractat,] Item dixit, quod eodem tempore cum d. fr. Franciscus ædificaret monasterium in Paterno, venit quidam Frater, nomine fr. Antonius a Scuzetta, Ordinis Minorum, prædicaturus in Paterno: qui inter prædicandum, inhonestis modis reprehendebat & mordebat vitam & modos d. fr. Francisci. Cumque quodam die d fr. Antonius ivisset ad ipsum fr. Franciscum, essentque prope ignem; d. fr. Antonius cœpit reprehendere vitam fr. Francisci: qui nihil respondens, extendit manus ad ignem, & implevit eas prunis ignitis. Conversusque ad d. fr. Antonium, & tenens d. prunas manibus, dixit: In caritate, calefaciatis vos. Videns fr. Antonius miraculum hoc, genuflexus humi, veneratus est eum pro Sancto, & voluit deosculari pedes. Erat autem iste fr. Antonius, Ordinis Minorum, vir probus & bonæ vitæ. In causa scientiæ, quia vidit, interfuit & audivit.

Test. 65

[133] Eodem die III Decembris, Neapolus de b Verallo, [nasum inflatum reformat,] dixit quod cum fr. Franciscus semel transiret apud domum testis ipsius, iretque acceptum ligna & lapides pro monasterio quod fabricabat; invenit uxorem ipsius testis ante domum, cum naso valde inflato, in quo periculose ægrotabat: dixitque, Quomodo te habes, soror nostra? ne dubites de ægritudine hac, quia nihil erit. Accepitque nescio quid, quod portabat sub habitu, quod videbatur radix quædam, imposuitque illi ipsam, & die sequenti fuit sanata.

Test. 66

[134] Eodem die Calvanus de c Plauredi dixit, quod cum ipse testis ivisset aliquando cum fr. Francisco, dixit ei fr. Franciscus præfatus, [Hydrunti jacturam prædicit,] Antequam prætereant pauci dies, videbitis res novas: numeravitque quemdam numerum dierum. Et adveniente numero dierum per fr. Franciscum nominato, venit nuntium, Turchum cœpisse Hydruntum.

[135] Item dixit, quod cum ipse testis haberet filium suum contractum utroque pede graviter, [puerum contractum sanat:] accessit ad d. fr. Franciscum, rogans eum quod impetraret a Domino gratiam salutis pro filio suo; d. fr. Franciscus docuit ipsum testem, quod acciperet quamdam ferulam, & illam divisam calefaceret, & apponeret pedibus & cruribus d. filii, sicque sanaretur. Quod cum ipse testis ter fecisset, statim d. filius integre est sanatus. Agitur annus XXXII vel circa.

[136] Item dixit, quod cum ipse testis alia vice esset cum d. fr. Francisco in silva, [futuram famem prophetat,] pro monasterii necessitate; supervenit quidam colonus. Cumque inter se omnes loquerentur, dixit d. fr. Franciscus: Seminetis non solum omnes agros qui solent seminari, sed etiam vineas. Admiratus est ipse testis de verbis istis, quia illo anno frumentum vili pretio vendebatur, videlicet tumulus octo granis, quia erat maxima frumenti copia: sequenti autem anno tumulus frumenti venditus est duodecim Carlinis. Adeo quod ipse testis comprehendebat, quo tendebant verba fr. Francisci, quæ anno preterito dixerat; videlicet ad annuntiandam & prophetandam famem d anni futuri. De loco & tempore, ut supra.

Test. 67

[137] Eodem die III Decembris, Andreas Calestro dixit, [leprosum mundat,] quod cum venisset Paternum quidam adolescentulus leprosus, qui dicebatur esse de Torano: cumque ipse leprosus non agnosceret d. fr. Franciscum; fuit ei ostensus: statimque coram eo genuflexus, rogavit quod eum sanaret. Dixit ei fr. Franciscus: Vadas & laves te illa aqua, quæ est ante locum, & postea maneas cum istis aliis adolescentibus. Responderuntque circumstantes, non esse bonum quod ipse leprosus maneret cum aliis adolescentibus. Respondit ipse fr. Franciscus: Non curetis: quia nihil erit. Sicque, cum d. leprosus esset lavatus, statim fuit mundatus & sanatus a lepra. Agitur XXXIII annus vel circa. Vidit autem, interfuit & audivit.

[138] Item dixit, quod cum venisset quædam femina, quæ dicebatur esse de Crotone, paralytica; [paralyticam curat,] fuit in quodam grabato conducta ad fr. Franciscum, qui erat in ecclesia ante altare: & ut primum illam vidit, posuit manus super humeros ejus, dicens: habeas fidem in Patre cælesti, & surgas portesque petras ad fabricam monasterii. Quæ cum tardaret surgere, dixit ei iterum fr. Franciscus, Surge. Surrexitque statim d. femina sana, incepitque portare lapides, mansitque per aliquot dies in monasterio, juvans fabricam, & ultimo induit habitum d. fr. Francisci. De causa scientiæ & tempore, ut supra.

[139] Item dixit, quod cum ipse testis haberet uxorem febricitantem adeo graviter, [febrim depellit,] quod de ejus salute desperaretur, venit ad monasterium ut conveniret d. fr. Franciscum: dixeruntque ei Fratres, Non potes loqui cum Patre, sunt enim dies tres & totidem noctes quod non comparuit. Cumque hæc verba dixissent, venit d. fr. Franciscus: qui, priusquam ipse testis aliquid diceret, dixit ei: Dubitasne quod soror nostra sit moritura? Non dubites. Responditque ipse testis: Pater, dubito ipsam morituram, nullumque ipsi posse auxiliari præter divinam potentiam. Accepit igitur d. fr. Fanciscus quamdam radicem, admodum subtilem, quam sub habitu portabat, dixitque ipsi testi: Vadas & ponas ei radicem hanc ad nasum, statimque sanabitur. Fecitque ita ipse testis, & apposita d. radice ad nasum, cœpit dormire; & expergefacta comperit se sanam. Est ultra annum XXX.

Test. 68

[140] Eodem III die Decembris, Pascinus Gattus dixit, [lapidem solo nutu movet,] quod cum ipse fr. Franciscus vellet conducere aquam ad monasterium, quod ædificabat, essentque cum eo multi homines, & inter alios ipse testis; opus erat aquam transire per quemdam locum, ubi erat quidam lapis immensæ magnitudinis. Dixeruntque ipse testis & alii adstantes: Pater, si tangimus istum lapidem, cadet, & afferet possessoribus damnum plusquam mille ducatorum: pendebat enim ager. Responditque fr. Franciscus: Non curetis: aderit enim gratia Dei. Cumque hoc diceret lapis præfatus movit se pedetentim, demissusque est ad latus inferius, permittens liberum transitum aquæ præfatæ. Agitur annus XXXIII vel circa.

[141] [læsum oculum sanat,] Item dixit, quod cum ipse testis haberet filiam graviter uno oculo ægrotantem, adeo quod nihil illo videbat, cumque multis adhibitis remediis non potuisset sanari; accessit ad d. fr. Franciscum pro filiæ salute. Qui docuit eum ut quamdam herbam oculo imponeret: qua imposita, statim post duos aut tres dies sanata est. Præterea cum ipse testis semel graviter ægrotaret, d. fr. Franciscus docuit eum alterius herbæ remedium, quo facto statim sanatus est. De tempore, ut supra.

Test. 69

[142] Eodem die III Decembris, Fabricius Bombinus, dixit, [& corporis totius rigorem:] quod cum pateretur quamdam infirmitatem, quæ faciebat eum stare erectum & rigidum, adeo quod ad nullum latus posset se vertere; accessit ad d. fr. Franciscum, rogavitque quod intercederet pro ejus salute. Dixitque ei d. fr. Franciscus: Vadas in caritate, accipias parum herbæ, dictæ beta, & eam conteras, & postea odora: quia Deus faciet te compotem gratiæ. Quam cum contrivisset, post-habita odoratione, saluti pristinæ est restitutus. Agitur annus XXXXIII vel circa.

Test. 70

[143] Eodem die, Fabianus de Senatore, dixit se scire primo de leproso Toranensi vel Reginensi diœcesis Bisignianensis, [leprosos duos] quia vidit & interfuit, ut supra n. 137. Item dixit, quod quidam nobilis Cusentinus, nomine Guido Liparetus, cum esset a d. lepra consumptus, venit a Cacherno, ubi tunc habitabat, Paternum ad d. fr. Franciscum, quem rogavit ut ipsum sanaret. Dictusque fr. Franciscus sanavit eum: & ipse testis vidit postea d. Guidonem sanum & politum. Est ultra annum XXX.

[144] Item dixit, quod cum ipse testis iret Cosentiam, occurrit ei quædam mulier de illa parte provinciæ Calabriæ, [& paralyticam curat,] quæ est ad mare Adriaticum; quæ erat manibus & pedibus contracta, & erat super quadam bestia ligata, passaque fuerat illam contractionem per viginti annos vel circa sicut retulerunt ipsi qui illam conducebant; petieruntque ab ipso teste, an fr. Franciscus esset in monasterio Paterni Responditque ipse testis, eum ibi esse. Cumque ivissent ad d. fr. Franciscum, ipsa contracta sanata est: & in reditu alia vice sunt facti obviam ipsi testi, qui petiit ab eis, an consecuti fuissent gratiam. Responderunt illi, quod devotio Patris fr. Francisci illam sanaverat. Quare dictus testis vidit eam redire domum suam, sanam & politam. De tempore, ut supra. Deinde dixit miraculum de Ioanne Bombino puero, a mula percusso, & ad medicum desperantem cum epistola misso, prout supra num. 20 ipsius sanati depositio continet.

[145] Item dixit, quod cum esset ponenda quædam trabs super portam ecclesiæ monasterii, [magnam trabem solus collocat;] circa quam ponendam laborabant ultra centum homines, & ultimo fessi non potuerunt d. trabem ponere eratque inter illos ipse testis; d. fr. Franciscus solus accessit, & una manu posuit d. trabem supra portam.

[146] [energumenum liberat;] Item dixit, quod cum venisset quidam ex Pedarchi, villa Cusentina, a maligno spiritu vexatus, qui faciebat res magnas, & non poterat teneri cum vexaretur a spiritu; affines ejus attulerunt eum ad fr. Franciscum. Quem ipse fr. Franciscus aliquot dies apud se tenuit, quærens ut eum faceret laborare in loco ædificii. Et cum videret ipsum perseverare in faciendis rebus inconvenientibus & enormissimis, quodam die dixit ei: Volo ut hodie exeas a corpore istius pauperculi. Et hora meridiana conduxit eum in medio ecclesiæ. Cumque cœpisset imperare spiritui quod exiret, respondit spiritus se esse contentum exire. Dixitque ei fr. Franciscus: Quomodo vis exire quod non facias damnum? Respondit ei spiritus, se velle exire ad modum venti. Dictusque fr. Franciscus dixit ei: Exeas ad modum venti: sed caveas ne aliquid mali facias. Cumque d. spiritus exiret, fuit ventus maximus & fulgur, adeo quod omnes fenestræ concutiebantur & ecclesia tremebat. Et pauper ille, ex quo spiritus exiverat, mansit humi fere mortuus; & postea surrexit, rediitque domum suam sanus.

[147] [puero moribundo vitam largitur:] Item dixit, quod cum ipse testis esset cum d. fr. Francisco, venit quidam famulus D. Rogerii de Parise, Doctoris famosissimi, significans ei quemadmodum d. D. Rogerius habebat filium ægrotum ad mortem, rogabatque eum quod vellet pro ejus salute apud Deum intercedere. Quare d. Frater inclinavit se in terra, accepitque folium cujusdam herbæ, deditque ipsi famulo dicens: Vadas & portes ipsi folium hoc, & invenies eum sanum: nam Dominus fecit ei gratiam. Cumque rediisset Cosentiam, comperit d. filium sanum, & die sequenti surrexit a lecto: & intellexit ipse testis vere, quemadmodum ipse famulus, quando applicuit, invenit d. filium sanum: & postea idem testis vidit eum sanum & politum esse.

Test. 71

[148] Eodem III die Decembris, Joannes Turchus dixit, [digitum contractum curat.] quod cum ipse testis esset Neapoli cum d. fr. Francisco & oratore Regis Franciæ, erat quidam famulus qui habebat digitum contractum, adeo quod non poterat eum extendere. Dixit hoc orator præfatus d. fr. Francisco, rogavitque eum pro d. famuli salute. Dixit ei fr. Franciscus: Habeat fidem in Domino, quia gratiam consequetur. Cumque d. famulus ivisset ad ecclesiam auditum Missam, & intrasset ecclesiam, cœpit sudare: & extendens manum pro abstergendo sudore, extendit digitum, & sanatus est, tamquam si numquam ægrotasset. Agitur XXX annus vel circa.

Test. 72

[149] Eodem die Franciscus Cocus dixit, de prunis candentibus coram Fr. Antonio Scozetta contrectatis a fr. Francisco, prout ipse fr. Antonius testi retulit, & alius oculatus testis num. 232; sed nullam fecit mentionem insectationis præviæ, tantum ait quod post prædicationem ivit ad monasterium d. fr. Francisci, quem allocutus est dicens: Aliqui reputant vos hominem probum, aliqui vero hominem herbarium: & ideo desiderarem videre aliquam demonstrationem vitæ vestræ. Item dixit de liberato energumeno, plane sicut refertur num. 146, seque vidisse & interfuisse asserit.

ANNOTATA.

a Alibi constanter vocatur Scoteto.

b Ecgraphum Latinum de Veccillo.

c Ibidem, Plantedi.

d Famem hanc accidisse anno 1479 habetur ex Processu Calabr. num. 23.

CAPUT XIV.
Testes Paternenses die IV Decembris auditi.

Test. 73

[150] Paulus de Porta dixit, quod cum fuisset ægrotus, adeo quod non posset tenere se pedibus, [Ex morbo debilem corroborat.] accepto baculo ivit ad fr. Franciscum, qui eum vocari fecerat. Et cum primum d. fr. Franciscus vidisset ipsum testem, dixit: Paule, volumus ire simul ad montem, ad portandas quasdam trabes pro monasterio & ecclesia. Respondit ipse testis: Utinam possem ire! quia ego solus omnes eas portarem. Dictusque fr. Franciscus dixit: Venias mecum, quia ibis. Sicque d. testis ingressus est iter cum d. fr. Francisco absque baculo, sensitque se saniorem & fortiorem aliis, quos omnes præcedebat. Agitur XXXIII annus vel circa.

[151] [in Franciam discedens panem donat,] Item dixit, quod cum d. fr. Franciscus vellet proficisci in Franciam, dixit ei ipse testis: Pater, in caritate, tu proficisceris in Franciam, & nescio, an simus visuri te amplius: relinquas mihi aliquid in memoriam tui. Dictusque fr. Franciscus dedit ei dono quemdam panem parvum, quem ipse testis tenuit in arca sua per quinque annos, dictaque arca habebat optimum odorem propter d. panem. [qui unus suffecit pluribus:] Transactis illis quinque annis, supervenit valida fames in provincia: cumq; tunc ipse testis, cum uxore & familia sua capitum quinque, per tres dies non comedissent panem, recordati sunt illius panis: quem acceptum comederunt, suffecitque omnibus per integrum diem ad saturitatem. Agitur annus XXVIII.

[152] Item dixit, quod cum ipse testis haberet filiam in extremis laborantem, [moribundam anno uno supervivere facit,] accessit ad d. fr. Franciscum pro gratia: qui dixit: Non potest habere gratiam, quia Dominus vult eam apud se. Respondit ipse testis: Saltem vixisset per annum, & postea mortua fuisset. Respondit d. fr. Franciscus: Contentus sum impetrare gratiam ut vivat per annum. Sanata est itaque d. filia, & post finitum annum obiit subito, nec transivit annum uno die. De tempore, ut supra.

[153] Item dixit, quod cum portaret trabem pro ecclesiæ ædificio, [lasum crus sanat:] illa cecidit supra crus ipsius testis, quod graviter fregit. Dictusque fr. Franciscus fecit illud oleo ungi, & die sequenti sanatus est absque læsione aliqua. De tempore, ut supra.

Test. 74

[154] Eodem die IV Decembris, Rancius de Parisio dixit, [contractum curat,] quod cum ipse testis quodam mane esset manibus brachiisque contractus, ut ea vix posset elevare; sequenti die accessit ad d. fr. Franciscum, narraturus ei necessitatem suam. Dictusque fr. Franciscus conduxit eum ad Missam audiendam: qua audita dedit ei quamdam herbam, dicens eis: Vadas, bullias hanc herbam, & postea ungas locum doloris. Dictusque testis acceptam herbam posuit ad bulliendum; & propter dolorem qui ipsum stringebat, non expectavit quod herba bulliret, sicut ei d. fr. Franciscus dixerat: sed accepit aquam quæ erat in olla, & illa lavit & abstersit se, & statim sanatus est. Agitur annus XXXIV vel circa.

[155] [lapidem ingentem leviter moveri facit,] Item dixit, quod cum, ipse una cum multis aliis & cum fr. Francisco, ivisset ad conducendum quasdam trabes pro ædificio ecclesiæ; invenerunt in via quemdam lapidem magnum, qui impediebat transitum trabium. Dictusque fr. Franciscus dixit, Opus est tollere hinc lapidem istum. Ipseque testis & alii omnes responderunt: Pater, impossibile est. Dictusque fr. Franciscus dixit, posse fieri. Acceperunt itaque d. lapidem, & invenerunt eum levem sicut frondem: & in volutione d. lapidis cecidit super digitum unius ex societate, cujus os integre fractum est. Cumque ille præ dolore clamaret, venit d. fr. Franciscus, & involvit quadam fronde castaneæ: statimque pristinæ saluti restitutus est. Agitur XXXIII annus vel circa.

[156] [alium ritentem sistit:] Item dixit, quod cum lapis quidam per quasdam maximas rupes in flumen præcipitaretur, adeo quod non erat possibile resistere impetui illius lapidis; d. fr. Franciscus allocutus est petram dicens: Soror nostra, quo vadis? Dictaque petra statim in ripa firmata est, ibique mansit, prout ipse vidit. De tempore, ut supra.

Test. 75

[157] Eodem die IV Decembris, Soror Joanna Caputa dixit, [moribundam uxorem restituit marito:] quod cum ipsa in extremis laboraret & loquelam amisisset; maritus ejus accessit ad d. fr. Franciscum, rogans eum quod impetraret gratiam salutis pro ea. Dictusque fr. Franciscus dedit ei quamdam radicem dicens: Vadas, apponas ei hanc ad nasum, quia Dominus fecit ei gratiam. Quam cum apposuisset ad nasum, statim cœpit loqui, & melius se habere, & sanata est. Agitur XXXIII annus vel circa.

Test. 76

[158] Docaria de Orrico dixit, quod cum esset puella, quodam mane comperit os suum retro versum, [sanat os contortum,] adeo quod non posset comedere. Cumque pater ejus adhibuisset curationi ipsius medicos complures & medicinas diversas, nec potuisset sanari, & os ad locum suum non potuisset redire, semelque d. fr. Franciscus ante domum ipsius testis transiret; pater ejus præfatus vocavit eum, narravitque casum illum. Cui fr. Franciscus dixit: Vadas, in caritate, accipias uvas passas & absynthium, faciasque ei emplastrum quod capiti ejus impones: habeatisque fidem in Domino, & sanabitur. Cumque ille pro faciendo emplastro non posset invenire absynthium, & die sequenti haberet devotionem; illa, absque alio remedio, comperit se sanam. Agitur XXXIII annus vel circa.

[159] Item dixit, quod cum alia vice graviter ægrota esset in meatu gutturis, [guttur affectum,] ostendit malum d. fr. Francisco: cujus solo aspectu, absque alio remedio, statim sanata est. De tempore, ut supra.

Test. 77

[160] D. Nicolaa de Flore dixit, quod cum quidam cognatus suus, dictus Bellinus de Flore, [febrim.] gravi febre vexaretur, adeo quod salus ejus desperata esset; accessit ipsa testis ad fr. Franciscum; qui docuit eam quod quasdam herbas bulliret, quarum aqua æger ille sanandus esset. Quod cum factum esset, d. infirmus haustu illius aquæ sanatus est. Agitur annus XXXIII vel circa.

Test. 78

[161] D. Rindissana de Calendino dixit, quod cum haberet filiam, oculo uno adeo ægram, [oculum debilem.] quod de ejus amissione timeret, adhibuissetque remedia diversa nec posset sanari; conduxit eam ad fr. Franciscum; qui oculum, manu aquæ benedictæ intincta tactum, pristinæ saluti restituit. Agitur XXXII annus vel circa.

Test. 79

[162] D. Catharina Cappa dixit, quod cum quædam mulier, dicta a Maria Cappa, [dæmoniacam,] in Paterno maligno spiritu vexata, res enormissimas faceret; cum primum ad fr. Franciscum est conducta, statim ab illo spiritu liberatur, & saluti pristinæ restituitur. In causa scientiæ: quia vidit & interfuit. De tempore: agitur annus XXXIV vel circa.

Test. 80

[163] Venerabilis Soror Fina de Florio dixit, quod cum haberet filium ægrotum, [apostema in ventre:] habentem in ventre apostema magnum, quod videbantur intestina exivisse; accessit ad d. fr. Franciscum, rogans eum quod impetraret a Domino gratiam salutis pro filio suo: qui dedit ei herbam quamdam, qua imposita, statim sanatus est. Agitur XXXIII annus vel circa.

[164] [pruna furtiva sequestrat ab aliis:] Item dixit, quod cum advena quidam attulisset in sacculo d. fr. Francisco quædam pruna, ipse fr. Franciscus visa ea segregavit, dicens illi qui ipsa attulerat: Ista sunt de possessione tua, & ista non. Et advena ille dixit esse verum: pruna illa esse ex possessione cujusdam vicini sui: fuitque præsens ipsa testis & multi alii. De tempore, ut supra.

Test. 81

[165] D. Dominica de Velpando dixit, quod cum venisset quidam a Motta de Porchia, [sanat vulnus capitis,] cum magno vulnere in capite, qui a multis medicis curatus non poterat sanari, desperaretque de salute sua; accessit ad fr. Franciscum & sanatus est: sicut ipsa vidit & interfuit. Agitur annus XXXIII vel circa.

[166] Item dixit, quod cum quidam Fabianus de Mantia haberet apostema frigidum in junctura manus, [apostema manus] propter quod sentiebat immensum dolorem; accessit, clamans propter dolores, quos patiebatur, ad fr. Franciscum, petens ab eo gratiam salutis. Qui cum manu sua leviter tetigisset d. apostema, statim sanatus est. In causa scientiæ & de tempore ut supra.

Test. 82

[167] D. Rosa de Yanne dixit, quod cum ipsa in bucca haberet apostema, [& buccæ:] quod ex ventre matris cum ipsa creverat, & in tantū excreverat quod cum comederet, oporteret manu d. apostema ad partem tenere; cumq; fr. Franciscus venisset Paternum ad ædificandum monasteriū; accessit ad ipsum, rogans ipsum ut impetraret gratiam salutis a d. apostemate, quod nullus medicus potuerat sanare. Dixitq; ei d. fr. Franciscus, quod poneret parum salis: quo posito statim est sanata. Agitur annus XXXVI vel circa.

Test. 83

[168] Antonius Mirenus dixit, quod cum venisset quædam a spiritu maligno vexata, [dæmoniacam liberat:] quæ erat ex arce de Anzitola; cumque circumdaretur, sicut fieri solet, a circumstantibus hominibus; d. mulier dæmoniaca cœpit dicere: Ecce inimicum meum. Ipseq; testis & multi alii verterunt se, & viderunt fr. Franciscum venientem: qui intravit sacristiam nulli aures præbens. Et sequenti die, cum d. dæmoniaca esset in ecclesia, aliqui ex Fratribus d. fr. Francisci experti sunt velle adjurare d. malignum spiritum: qui dixit: Non curo de vobis omnibus, sed de fr. Francisco. Ultimo loco conducta fuit in sacristiam, ubi erat d. fr. Franciscus cum aliquot nobilibus, scilicet ipso teste & aliis; cœpitque adjurare spiritum, & dicere & jubere illi, quod relinqueret corpus illius pauperculæ. Qui spiritus cum multa d. fr. Francisco replicaret, obstinatusque esset, dixit se esse spiritum cujusdam mulieris, quæ erat mortua tempore bellorum Ducis b Joannis, quæ ante viginti annos gesta fuerant, primumque fuerat meretrix & pessimæ vitæ. Responditque ei fr. Franciscus: Quare non es confessa? quia nunc non esses damnata. Tandem post multas concertationes, ipse testis vidit exire d. mulierem a sacristia, & liberam: quæ ad domum suam rediit. Agitur annus XXXV vel circa.

[169] [ubi absens sit inveniendus novit:] Item dixit, quod cum ipse testis nocturno tempore esset in quodam loco, cognomento Omnium-Sanctorum, distante ad medium circiter milliare a monasterio Paterni, ubi erat ipse fr. Franciscus; cumque hic indigeret ipso teste, misit duos Fratres suos ad vocandum eum: quibus dixit, Eatis, invenietis Antonium Mirenum in tali loco. Dictique Fratres eum ibi repererunt, sicut ipse fr. Franciscus dixerat. Adeo quod ipse testis & dicti Fratres multum sint mirati, quod nocturno tempore d. fr. Franciscus scivisset, ubinam esset d. testis; præsertim cum esset nox, quando d. ecclesiam intravit ipse testis, nec ab aliquo esset visus. Quare gratias egerunt Deo, reputaruntque d. fr. Franciscum pro Sancto. De tempore ut supra.

Test. 84

[170] Loysius de la Porta dixit, quod cum ægrotaret in dorso, & per mensem in lecto jacuisset, [dorsi dolorem] & a nonnullis inductus esset quod ad fr. Franciscum accederet; respondebat ipse testis, quod non poterat ambulare, nec a lecto surgere. Ultimo adjutus a nonnullis, accessit ad d. fr. Franciscum, quomodo potuit: qui dixit ei quod ungeret dorsum oleo, vespere, quando iret dormitum. Quo facto, mane sequenti ipse testis comperit se sanum; ivitque statim ad d. fr. Franciscum, gratias ei acturus de restituta salute. Dixitque ei d. fr. Franciscus: Fili mi, sanavit te bona fides, quam habuisti in D. N. Jesu Christo. Agitur XXXV annus vel circa.

[171] Item dixit, quod cum ipse testis haberet quemdam fratrem, qui quotidie febricitabat; [& febrim curat,] d. fr. Franciscus dedit ei quoddam folium herbæ dictæ nepita, statimque sanatus est. De tempore, ut supra.

Test. 85

[172] Durabilis de Miele dixit, quod cum ipsi testi fractum esset brachium integre, [fractum brachium solidat:] profectus est Paulam, ut a quodam medico chirurgico, qui ibi erat, faceret se curari; & in itinere factus est ei obviam fr. Franciscus, qui interrogavit ipsum quo iret. Respondit ipse testis, se ire Paulam causa curandi brachium, quod ei integre erat fractum, in quo sentiebat intensum dolorem. Dictusque fr. Franciscus respondit ei, se nolle quod Paulam vadat: accepitque brachium, & imposuit manum, dixitque ei: Vadas, quia spatio dierum quindecim eris sanus. Statimque dolor d. brachii cessavit, & spatio quindecim dierum sanatus est integre. Agitur XXXV annus vel circa.

Test. 86

[173] Matthæus Caputus dixit, quod cum ipse esset in Paula, ubi d. fr. Franciscus erat, & ibi fornacem calcis faciebat coquere; [ignitos lapides innoxie tractat:] vidit d. fr. Franciscum accipere manibus lapidem ignitum, qui erat in fornace: eumque absque aliqua læsione portare, ubi erat alia calx. Agitur annus XL vel circa.

Test. 87

[174] Alexander Carusus dixit, quod cum commisisset peccatum quoddam mortale, [occultum peccatum revelans] supervenit ei magnus dolor ventris: cumque d. fr. Franciscus transiret ante domum ipsius testis, fecit se portari ante januam, & præsentavit se ante fr. Franciscum præfatum, qui erat multis associatus, qui cum ipso ibant pro necessitate monasterii. Cumque ipse testis exposuisset ei dolorem & necessitatem suam, respondit ei fr. Franciscus, cave ne committas amplius peccatum illud, & sanaberis: [sanitatem reddit;] & post discessum d. fr. Francisci remansit ipse testis sanus. Agitur annus XXXV vel circa.

[175] Item dixit, quod cum quidam frater ejus in extremis laboraret, essetque extrema unctione unctus, [moribundum servat:] & cum candela ad caput lecti vellet ex hac vita migrare; ipse testis accessit ad d. fr. Franciscum, narravitque casum. Dixitque ei fr. Franciscus, Vadas, habeas bonam fidem in Domino, nec timeas de illius morte. Deditque ei confectiones quasdam, quibus ægrotum deberet refocillare. Quo facto, æger alleviatus est, & paucorum dierum spatio integre sanatus.

ANNOTATA.

a In Latino ecgrapho, pro Maria, legitur Mariana.

b Hic Dux Joannes, familiæ Andegavensis, contra Ferdinandum, non obstante natalium vitio donatum a Pio II patris sui Alphonsi regno, bellum movit, Francorum subnixus viribus, anno 1460; primoque ad Sarnum victor, deinde anno 1462 ad Troiam Apuliæ victus, paulo post in Franciam se recepit: quæ cum chronologia hic indicata optime conveniunt.

CAPUT XV.
Reliquæ Paternensium testium depositiones eodem IV Decembris exceptæ.

Test. 88

[176] Nobilis Jacobus Curtus dixit, quod cum esset in Figlino, [Ad sanandam disuria laborantem] villa Cusentina; cognata sua, nomine Donna Angela, erat ad mortem infirma, quia non potuerat mingere tribus diebus. Cumque ipse testis ivisset visitatum d. ægram, quæ erat omni medicorum auxilio destituta; hortatus est eam ut recurreret ad devotionem d. fr. Francisci, ipsaque infirma rogavit, quod accederet ad d. fr. Franciscum, & impetraret gratiam salutis pro ea. Cumque ipse testis iret, invenit d. fr. Franciscum in silva, ubi faciebat scindi ligna. Et antequam ipse testis diceret aliquid, d. fr. Franciscus scivit ei dicere, [frāga alieno loco reperiri facit,] quod indigebat ipso. Responditque d. testis esse verum. Cumque narraret necessitatem suam, d. fr. Franciscus strinxit humeros, excusans se & dicens, se nescire quid faceret, se enim esse in loco ubi non habebat quid ægrotæ mitteret: quod si in monasterio fuisset, misisset ei aliquid pro devotione. Sicque cum semper humeros stringeret, cum humilitate extendit manus in terram, & in pede cujusdam quercus cœpit colligere manipulum fragorum maturorum: dictusque testis non vidit herbam quæ producit d. fructum, ignoratque in d. loco fuisse umquam fraga, nec videbatur terra apta ad producendum hujusmodi fructum. Factoque d. fasciculo misit eum ad ægrotam per quemdam famulum, ut illum in devotione acciperet. Quem acceptum cum comedisset, statim minxit & sanata est. Agitur annus XXXIV vel circa.

[177] [Henrici de Aragonia mortem prædicit:] Item dixit, quod cum ipse testis quodam die cum ipso fr. Francisco esset in Paterno, venit quidam nūtius illustris Dominæ Polyxenæ de a Ragona, significans d. fr. Francisco, quemadmodum Ill. D. Henricus de Aragonia maritus suus ægrotabat dolore lateris. Dictusque fr. Franciscus respondit, se ad hoc nihil posse facere, quia Deus volebat D. Henricum apud se. Sed ne videretur non respondere tantæ Dominæ, rescripsit ei, ordinans quædam frivola remedia: & inde ad tres aut quatuor dies ipse testis intellexit d. D. Henricum esse mortuum. De tempore ut supra.

Test. 89

[178] Joannes de la Porta dixit, quod cum ipse testis esset unus ex operariis, [manum contusam reparat,] qui multi rumpebant petras pro fabrica fr. Francisci, unus operarius quodam palo ferreo, ponderis decem rotulorum, percussit manum ipsius testis: quam & ossa omnia penitus fregit, adeo quod ipse testis præ magno dolore ceciderit in terram. Quod d. fr. Franciscus videns accurrit, & accepit manum ipsius testis, imposuitque oleum ex lampade sumptum. Statimque sanatus est, nullumque ulterius sensit dolorem: statimque rediit ad laborem, & petras cum aliis fregit. Agitur annus XXXV vel circa.

Test. 90

[179] [liberat a dolore stomachi:] Angelus Curtus dixit, quod cum ipse tenuisset dolorem stomachi per quinque dies, nec inveniret remedium aliquod; baculo hærens, eo modo quo potuit, statuit se coram fr. Francisco. Qui, antequam ipse aliquid diceret, dixit: Iste dolor multum vos exstimulavit. Responditque d. testis: Pater, conduxit me quasi ad mortem: rogo vos, succurratis mihi. Dictusque fr. Franciscus respondit ei: Nihil erit: vadas & bibas aquam illam, ostendens ei aquam quæ erat ante monasterium, quam ipse illuc conduxerat. Cumque ipse testis aquam illam bibisset, statim d. dolore stomachi liberatus & sanatus est, nec amplius ipsum vexavit. Agitur XXXV annus vel circa.

Test. 91

[180] Joannes Calindinus dixit, quod cum ægrotaret oculo, adeo, quod illo nihil videret, & pupilla quasi privatus esset; accessit ad fr. Franciscum, [sanat a vitio oculi,] qui ceram quamdam imposuit, statimque sanatus est, penitus illæsus. Agitur annus XXXIII vel circa.

[181] [& morbo cancri,] Item dixit quod cum ipse testis haberet cancrum in pede, qui ei nervos omnes consumpserat; accessit ad d. fr. Franciscum: qui parum aluminis imposuit, statimque sanatus est. De tempore, ut supra.

[182] Item dixit, quod cum ipse testis esset in silva cum d. fr. Francisco, [de serpente fugiendo monet:] ad cedendum ligna pro fornace calcis pro monasterio; cumque diu ipse testis laborasset, voluit secedere ad pedem cujusdam arboris, pro quadam necessitate sua. Quem cum d. fr. Franciscus vidisset ire, increpavit eum dicens, ne vadas, quia in pede istius arboris est serpens quidam venenosus. Quare d. testis remansit: & cum hæc dicerent, exivit d. serpens admodum horrendus & deformis, ipseque testis & alii occiderunt d. serpentem.

Test. 92

[183] Bellinus de Flore dixit, quod cum ipse adeo febricitaret, quod de ejus salute medici desperarent; [ab articulo mortis] & die Dominica omni sensu carens, extrema unctione esset inunctus; præparatique essent panni nigri, qui ob defunctorum luctum solent deferri; mansissetque usque ad diem Jovis, nullius compos sensus; & eodem die esset spiritum Deo redditurus, medicusque suis dixisset, quod ejus animæ consulerent, nam die sequenti hora nona esset moriturus; discessitque d. medicus, ejus desperata salute; affines ipsius testis accesserunt ad d. fr. Franciscum, dicentes ei, medicum de salute testis infirmi desperasse, rogantes quod salutis gratiam pro ipso teste a Domino impetraret. Dictusque fr. Franciscus respondit: Capiatis ex flumine anguillam, cujus coctæ brodium porrigatis ei, [erepto patri,] & de salute ejus non dubitetis. Dictique affines ipsius, testis non potuerunt capere anguillam, sed ceperunt trottam. Responditque ipse: Satis bona est, detisque ei brodium. Dictusque testis, hausto brodio, recuperavit sensus; & paucorum dierum spatio sanatus est. Agitur XXXV annus vel circa.

[184] Item dixit, quod cum brachiis gestaret filium quemdam suum, qui eo die ægrotaverat; [filij mortem prædicit:] obvius est factus ei d. fr. Franciscus, qui ibat ad cedendum ligna pro fornace calcaria; rogavitque eum ipse testis pro salute prædicti filii. Respondit ei fr. Franciscus: Iste est decima, quam Dominus noster a te vult: indeque ad paucos dies d. filius obiit. De tempore, ut supra.

Test. 93

[184] Salernus de Brunacio dixit, quod cum totum corpus suum esset putridis ulceribus maculatum, a quibus magno afficiebatur dolore, [manus ulcerosas sanat:] adeo quod nulli operi esset aptus; accessit ad d. fr. Franciscum, ostenditque manus putridis illis ulceribus plenas, dicens, sic se habet totum corpus meum. Dictusque fr. Franciscus inclusit manus infirmi manibus suis, tetigitque postea totum corpus ipsius testis: qui a dicta ægritudine liberatus & sanatus est. Agitur annus XXXIII vel circa.

[185] Item dixit, quod cum ipse testis cum multis aliis ivisset portatum trabem unam, [trabem prægrandem solus levat:] pro fabrica monasterii; omnes illi simul non potuerunt tollere trabem illam a loco in quo erat. Quo d. fr. Franciscus perveniens, solus eam facile levavit & tulit. Præterea d. fr. Franciscus, quando d. trabem tollebat, [perspineta innoxie ambulat,] pedibus nudis per quædam spineta ambulabat, dictusque testis & alii adstantes eum acclamabant, dicentes: Pater non ambuletis per spineta hæc, quia pedes lædetis. Ipse nihilominus per d. spineta ambulabat, absque ulla pedum læsione. De tempore, ut supra.

[186] Item dixit, quod cum ipse testis haberet filium, facie & oculis horrende inflatum, [puerum tumentem curat:] conduxit eum ad d. fr. Franciscum: qui porrecto illi pomo, statim eum sanavit. De tempore, ut supra.

Test 94

[187] Alexander Caputus dixit, quod cum ipse testis in monasterio, [pleuritidem sanat] quod fr. Franciscus Paulæ ædificabat, operaretur; supervenit ei pleuritis, quæ ipsum per diem & noctem integram adeo occupaverat, quod crederet se moriturum. Dictusque fr. Franciscus porrexit ipsi testi cibum, posteaque in pede arboris dormire eum fecit, cum fasciculo nepitæ sub capite: statimque sanatus est. Agitur annus XL vel circa.

[188] [& morsum serpentis;] Item dixit, quod cum ipse testis cum d. fr. Francisco ivisset ad quamdam silvam, quæ monasterio Paulæ imminebat; quidam serpens venenosus momordit quemdam ex monachis fr. Francisci in digito pedis: Qui cum lacrymis & clamore accurrit ad fr. Franciscum, ejus opem implorans. Qui digitum vulneratum quodam junco, dicto genesta, ligavit, & sanatus est. Verum cum ipse testis aliique adstantes non crederent fuisse morsum, sed puncturam spinæ vel aliquid aliud ad sanandum facile (quia digitus ita facile per se fuerat sanatus) nec attribueretur illud miraculo; noctu sequenti inflatus est d. digitus, accessitque d. monachus iterato ad d. fr. Franciscum, ejus auxilium implorans. Dictusque fr. Franciscus dixit: Hoc ideo factum est, quia heri non credebant. Dictique digiti tumior præteriit, & sanatus est. De tempore, ut supra.

[189] [juveni valenti prædicit mortem:] Item dixit, quod cum esset in Paula cum fr. Francisco, venit quidam juvenis valens & bene dispositus, dixitque fr. Francisco: Pater, natum est mihi in collo quoddam apostema. Dixitque fr. Franciscus, Quando te accersivi, noluisti venire: vadas, bibas, & recedas cum Domino. Cumque ipse juvenis recessisset, dixit d. fr. Franciscus ipsi testi: Vide quod parva ægritudo hominem sub terra ponat. Et nocte sequenti d. juvenis, sanus, robustus & fortis, obiit. De tempore, ut supra.

Test. 95

[190] Carolus de Calindino dixit, quod cum quodam die foderet petras cum fr. Francisco, [petram ruentem verbo sistit,] quidam grossus lapis præcipitabatur tanto impetu, quod si deorsum pervenisset, patrem ipsius testis interfecisset, & alia damna fecisset. Quare videns d. fr. Franciscus d. lapidem tanto impetu ruere, præcepit ne moveretur: sicque d. petra in velociori decursu firmata est, ibique stetit, sicut ipse testis vidit. De loco: in Paterno. De tempore, agitur annus XXXII vel circa. Item dixit, quod cum ipse testis esset cum d. fr. Francisco & viginti aliis in silva, [exiguam annonam multis facit sufficere.] ubi faciebant trabes pro monasterio, omnesque famescerent; comparuit cum duabus placentis, deditque eas fr. Francisco: qui illas porrexit ipsi testi & sociis: comederuntque de illis omnes viginti ad saturitatem, & adhuc dimiserunt reliquias. De loco & tempore, ut supra.

Test. 96

[191] Joannes Pipe dixit, quod cum venisset quidam maligno spiritu vexatus, [dæmoniacum liberat.] dictus Petrus de Baglia-Pedachi, ad d. fr. Franciscum; tenuit ipse eum apud se per aliquot dies. Et quodam die d. testis audivit fr. Franciscum dicentem, Nolo quod maneas hic amplius, sed volo quod exeas, & vadas in profundum maris. Sicque d. testis rediit sequenti die, invenitque ipsum liberatum a d. spiritu & sanatum. Agitur annus XXXIII vel circa.

Test. 97

[192] Bernardinus Puglanus dixit, quod cum ipse testis cum magistro suo posuisset ignem in silva quadam, ut ibi seminaret; d. ignis magna vehementia dirigebatur versus ligna, quæ d. fr. Franciscus fecerat cædi pro monasterio, quæ erant propinqua silvæ, ubi erat ignis. Quem ignem fr. Franciscus videns, [ignem porro serpentem reprimit,] ut supra, dirigi, dixit ei: In caritate, comburas quæ tua sunt, & non occupes nostra. Cumque hoc dixisset, absque alio auxilio d. ignis cessavit, nec progressus est, sed retrocessit. Agitur annus XXXV vel circa.

Test. 98

[193] Nicolaus Ruffus dixit, quod cum venisset quidam de Abriglano, villa Cusentina, [oculi maculam aufert,] habens maculam in oculo, ad fr. Franciscum; ut primum eum vidit, imposuit aquam benedictam oculo, statimque sanatus est. In causa scientiæ, quia vidit & interfuit. De tempore, agitur annus XXXIII vel circa.

Test. 99

[194] Adrianus Mirasius dixit, quod cum haberet neptem quamdam infirmam, in extremis laborantem, [moribundam sanat.] ivit Paulam, ut significaret illud patri d. filiæ. Et cum esset prope monasterium fr. Francisci, factus est ipse fr. Franciscus ei obviam: qui intellecta causa sui adventus, dixit ne timeret de morte: deditque tres cucumeres silvestres, ut illos pro devotione ad ægrotam portaret. Rediitque ipse Paternum: cumque d. cucumeres infirmæ dedisset, statim sanata est. Agitur annus XL vel circa.

Test. 100

[195] Andreas Carusus dixit, quod cum ipse fr. Franciscus conduxisset quamdam aquam b ad monasterium, [litigij causam amovet] particulares personæ capiebant aquam quæ a d. monasterio exibat, conducebantque eam ad possessiones suas: adeo quod quadam die orta est inter eos contentio violenta. Cumque d. fr. Franciscus intellexisset fieri contentionem pro d. aqua, intravit monasterium nihil respondens, [aquam faciens evanescere:] & sequenti mane nuntiatum est foramen esse factum, per quod dicta aqua intravit, & numquam amplius comparuit. In causa scientiæ, quia vidit & audivit. De tempore: agitur XXXIII annus vel circa.

[196] Item dixit, quod cum ipse testis circiter duos menses ægrotaret, [a gravi morbo curat] patereturque descensum ad crura & ad brachia, adeo quod non posset ea attollere nec aliquid iis operari; adhibuissetque remedia multa, nec posset convalescere; cumque ipse testis vellet adire rus quoddam dictum Domnici, ubi erat quidam medicus qui dicebat se ipsum sanaturum; soror ipsius testis dixit hoc fr. Francisco: qui significavit. d. testi, quod non iret, [vetitum medicos adire.] sed haberet fidem in Domino, & Dominica sequenti (quæ erat c Pascha resurrectionis) posset ire auditum Missam. Quare d. testis non ivit: & adveniente nocte sabbati Sancti, circa medium noctis cœpit dormire. Cumque in mane expergisceretur hora Tertiarum, comperit se sanum, ivitque solus ad ecclesiam auditum Missam, sicut ei fr. Franciscus significaverat. De tempore, ut supra.

ANNOTATA.

a Vereor ne festinanti in autographo scriptori (convenit enim utrumque ecgraphum) Ragona obrepserit pro Arragona: quo posito ipsa Polyxena, sic dicta censebitur a marito, alias Geracensis Marchionissa nuncupanda.

b Quomodo sanctus antea aquam hanc miraculose collegerit, vide in Processu Calabr. num. 60.

c Anno 1479, quo hæc acta fuerunt, Dominica Paschalis occurrit die II Aprilis, Cyclo lunæ 17, solis 4, littera Dominicali C.

CAPUT XVI.
Testes auditi initio anni MDXIII. Totius processus conclusio.

Test 101

[197] Die XIX Januarij, I Indictione, MDXIII, D. Nicolaus Castagnarus de Coriglano, [Calcem in loco alias inepto reperiri facit,] Rossanensis diœcesis, dixit, quod cum venisset fr. Franciscus Coriglanum ædificaturus ibi monasterium, velletque facere fornacem pro coquenda calce, ivit ad quemdam locum ineptum ad producendos lapides pro d. calce facienda. Dictusque fr. Franciscus dixit: Fodiatis hic, quia Dominus providebit. Et inter fodiendum invenerunt lapides pro facienda calce, quam multam fecerunt, & monasterium ædificaverunt. In causa scientiæ: quia vidit & inter fuit. De tempore: agitur XXX annus vel circa.

[198] [& paucas ficus multis sufficere:] Item dixit, cum die quodam essent plus quam trecenti homines, facientes aquæductum, & ut eum conducerent ad monasterium, quod fr. Franciscus ædificabat, haberetque d. fr. Franciscus ficuum a infilaturam, dedit illas trecentis hominibus illis, quibus satisfactum est, & adhuc remanserunt ficus. b Item dixit, quodmultoties prædixit futura, sicut adventum ultramontanorum ad regnum.

Test. 102

[199] Die eodem Loysius Romæus de Corigliano dixit, [aquam e longinquo adducit,] quod cum fr. Franciscus venisset Coriglianum, ut faceret perfici monasterium quod in d. terra inchoaverat, ibique nulla esset aqua, sed multum distaret a monasterio, d. fr. Franciscus, nulla industria vel ingenio humano sed miraculose, quamdam aquam, distantem a loco illo per quatuor milliaria ad monasterium conduxit. [una placenta 30 operarios pascit,] Præterea scit ipse testis, quod illo die quo homines illi erant conducturi dictam aquam, duæ mulieres dictæ terræ attulerunt duas placentas quibusdam nobilibus, qui iverant auxiliatum d. fr. Francisco: quarum unam illi nobiles & homines qui operabantur in conducenda dicta aqua, absente fr. Francisco, qui iverat ad silvam, comederunt. Et cum d. fr. Franciscus redivisset, dixit: Vos bene habetis, qui accepistis recreationem: & bene fecistis: & adhuc, gratia Dei, pro omnibus est. Accepitque illam placentam, quæ remanserat; & distribuit inter operarios, qui erant quasi tringinta; & medietate illius placentæ satiavit omnes. Agitur annus XXX vel circa.

[200] Item dixit, quod cum d. fr. Franciscus venisset Coriglianum ædificaturus monasterium, [latentem sub terra murum indicat,] d. testis dedit ei dono quamdam possessionem suam pro ædificando d. monasterio. Dictusque fr. Franciscus bene circumspexit totam possessionem præfatam, elegitque locum qui ipsi melior videbatur; dixitque, Fodiatis hic, quia volumus hic ædificare ecclesiam. Et inter fodiendum invenerunt murum quemdam cum quodam sepulcro, ibique ædificarunt ecclesiam, quæ in præsens extat. De loco & tempore, ut supra.

[201] Ego Nicolaus de Sproverio, Archidiaconus Cariatensis, publicus Apostolica auctoritate Notarius, & in præsenti negotio scriba assumptus per præfatum R. D. Episcopum Cariatensem, [subsignatio Notarij.] Commissarium Apostolicum, qui præmissis præsentationi & receptioni litterarum Apostolicarum in forma Brevis, & examinationi testium in præsenti processu descriptorum, præsens interfui; omnia sic fieri vidi & audivi & in notam sumpsi: ideo præsentem processum, manu mea propria scriptum, ex actis mei Notarii extraxi, & me subscripsi, signo & nomine meis appositis, in fidem & testimonium omnium & singulorum præmissorum, rogatus & requisitus.

NICOLAVS.

[202] Et ego Sigismundus Pindarus, Clericus Venetiarum, Reverendissimi Domini mei Cardinalis Tituli Sanctorum quatuor Coronatorum, [Protestatio interpretis,] Minimorum Protectoris, secretarius; præsente meo chirographo attestor, me præsentem librum miraculorum B. Francisci de Paula ab originali processu, Italico idiomate conscripto, & Romam ab Episcopo Cariatensi, ad ejusmodi processum faciendum a S. D. N. b. m. Julio II Commissario deputato, sub sigillo suo missum, in Latinum de verbo ad verbum transtulisse, nihil addendo vel minuendo. Ideoque nolui altiori Latinitate donare, sed verbum verbo quamvis incultius reddere, ne a processu quomodolibet discederem: & in fidem pauca hæc scripsi manu propria, meque subscripsi Romæ XVIII Martij MDXIII.

Ita est. Sigismundus Pindarus, manu prop.

[203] [fides ejusdem,] Ego Laurentius, Tituli Sanctorum quatuor Coronatorum Presbyter Cardinalis, fidem facio, quod S. D. N. Leo, divina providentia Papa X, mandavit mihi ut aperirem processum, factum de mandato fel. record. Julij Papæ II: qui fuit translatus per præfatum Secretarium, & in fidem me propria manu subscripsi, die XIX mensis Martij, anno II prefati Leonis.

[204] Et ego Petrus Berchem, Clericus Coloniensis diœcesis, attestor præsenti chirographo, [atque scriptoris.] me propria manu scripsisse, juxta dictamen supra scripti D. Sigismundi Pindari, ea qua potui diligentia & fidelitate, & in fidem pauca hæc verba manu mea scripsi & me subscripsi.

Ita est, Petrus Berchem; manu propria.

ANNOTATA.

a Infilatura ficuum, dicuntur ficus victæ per filum unum serie continua trajectæ, quales ad totius anni usum reservatas, & simul, ut sic loquar, infilatas, sæpe vidimus in Italia.

b Vide hoc miraculum plenius distinctiusque in Processu Calabr. num. 65.

PROCESSVS TVRONENSIS.

Franciscus de Paula, Fundator Ordinis Minimorum (S.)

ADMONITIO PRÆVIA.

D. P.

Ivlius II Pontifex maximus, ex cujus mandato Episcopus Cariatensis primum in Consentina diœcesi processum formaverat, [Demandatur examen Episcopis,] per similis tenoris litteras, in forma Brevis expeditas, simile mandatum direxerat ad Episcopos Parisiensem, Autißiodorensem & Gratianopolitanum. Horum primus fuit Stephanus Poncher, [Parisiensi, Autissiodorensi,] inferius nominandus, ab anno MDVI Parisensi ornatus infula, usque dum anno MDXVII ad Senonensem Archiepiscopatum assumeretur. Secundus Ioannes de Baillet, anno MCCCCLXXVIII Autißiodori institutus, & ipso quo hic Processus finitus est anno, X Novembris, vita functus scribitur a Sanmarthanis qui iidem Gratianopolitanum hoc tempore Episcopum & Inquisitorem super vita & miraculis S. Francisci ab Apostolica sede constitutum nominant, Ludovicum Alemand, [& Gratianopolitano.] aiuntque ejus extare epistolam ad Leonem X, anno MDXVI X kalend. Julij datam; qua inter cetera asserit, se ipsius Beati mores candidissimos novisse. Verum quod hic ante annum MDXL sederit, nullis docemur argumentis & certum est eam epistolam, quam infra totam dabimus, scriptam fuisse a dicti Ludovici gentili ac forte patruo & decessore immediato Laurentio: cui successerat Ludovicus, primum in titulo Abbatis S. Saturnini Tolosæ, tum in ipso Gratianopolitano Episcopatu. Fuit autem Laurentius Allamand, Tolosani ac Gratianopolitani Conventuam Minimis fundandorum auctor, ipsiusque S. Francisci amicus singularis, & apud ejus religiosos Gratianopoli (ut iidem Sanmarthani docent) voluit sepeliri.

[2] [Parisiensis tres ecclesiasticos Turon. subdelegat:] Primus, videlicet Stephanus Parisiensis, suo & aliorum duorum nomine, vices suas, in negotio præfato, commisit Venerabilibus & circumspectis viris, Petro Cruchet & Petro Chabrion, Presbyteris, in Decretis Licentialis, Ecclesiæ Turonensis Canonicis Præbendatis, ac Stephano Charton in jure Canonico Licentiato, ejusdem ecclesiæ Præbendato, ipsis & eorum cuilibet in solidum committens executionem dicti Brevis, per litteras ipsum Breve verbotenus expressum continentes, expeditasque XXV mensis Novembris, anno MDXII: cum protestatione, quod hac subdelegatione sua nolit nec intendat in aliquo præjudicare collegis; quominus ipsi in negotio hujusmodi, in suis & aliis sibi vicinis diœcesibus (servata subdelegatione sua) procedere valeant, si requisiti fuerint ipsisque videbitur expedire: [a quibus confectum processum] quod an illi fecerint nusquam comperimus. Ex Subdelegatis priores duo confectum a se processum Parisiensi Episcopo transmisere, & nominibus suis signavere, subdelegationis præliminarem expositionem hoc modo concludentes: Volentes mandatis vestris, immo verius Apostolicis obedire; de & super fama & vita, & miraculis defuncti fr. Francisci de Paula, in vita ejus factis; testes infra nominatos recepimus, jurare fecimus, & deinde aliquando conjunctim, aliquando divisim (prout in eorum depositionibus continetur) examinavimus; præsente nobiscum & per nos assumpto, venerabili viro Mag. Jacobo Tillier, Curiæ Metropolitanæ Turonensis Advocato, Apostolicæque & ipsius Curiæ Notario jurato; examenque eorumdem testium per eumdem Tillier in scriptis redigi fecimus … & Sedi Apostolicæ præsentandum transmisimus.

[3] [mittit Leoni Papæ X.] His acceptis, Stephanus Parisiensis Leoni X scripsit in hunc modum: Cum dudum fel. record. Julius Papa II, prædecessor vester, pro parte Reverendissimi D. Roberti S. Anastasiæ Card. Presb. tunc in humanis agentis, per suas in forma Brevis litteras nobis tunc mandasset & commisisset, ut super fama & vita ac miraculis quondam Francisci de Paula, quorumdam vitæ Quadragesimalis semper & certæ regulæ per eum ordinatæ Fundatoris & Institutoris, in vita ejus factis, diligenter, fideliter & prudenter inquireremus; & omnia quæ comperiremus esse vera, sub litteris nostris clausis & sigillo nostro munitis, ad eumdem Julium Predecessorem mittere curaremus. Cum autem aliis ordinibus D. N. Francorum Regis Christianissimi & Sponsæ nostræ negotiis præpediti, per subdelegatos nostros auctoritate præfata, ad dictarum litterarum executionem, juxta traditam & directam per eas nobis formam, procedere, & plurimorum testium fide dignorum testimonia, examina & depositiones in publicam formam redigere fecerimus: sitque idem Julius Prædecessor, sicut placuit Altissimo, viam universæ carnis ingressus; ea omnia, per dictos subdelegatos in scriptis redacta, sub eorum subscriptionibus & sigillis, ne famæ odor, miraculorum conversatio, & bona memoria ejusdem Francisci de Paula ac veritas, per obitum prædecessorum, omnino deperdatur & pereat; Sanctitati vestræ, ut quid super iis futurum sit statuere eadem dignetur, per præsentes sub sigillo camerȩ nostrȩ fideliter destinamus & transmittimus. Datum præsenti anno MDXIII, die XIV Aprilis.

[4] Ne autem circa tempus, tam hujus epistolæ datæ quam ejus quo Sanctus obiit, [anno nobis 1514.] vel quo testes auditi aut miracula facta dicuntur, locus aliquis dubitandi foret; curavit Binetus habere scedulam, plurium testium manibus subscriptam, fidem facientium & attestantium, quod juxta computationem Gallicanam, computando non a festo Natalis Domini, prout Romæ, sed a die resurrectionis ejusdem, præcise computatur quilibet respective annus: ita ut, ob ejusmodi rationes anno Domini, quo novissime XIV pro Numero aureo & A pro littera Dominicali currebant, juxta eam computationem, infra annū Domini MDXIII indubie occurrerit mensis dies XIV; quia anno præfato XVI Aprilis indubitanter occurrit Dominicæ resurrectionis dies, annum Francis MDXIV inchoans, qui Romanis pridem in cursu fuerat. Epistolam Episcopi Pariensis, sequitur depositio testium, quæ tota ad quatuor partes redigi potest; ut prima sit, de fama vitæ & virtutum S. Francisci; [qui processus in quatuor partes distinctus hic dabitur.] secunda, de miraculis in vita patratis; tertia, de morte ejusdem felici & corporis elevatione; quarta, de beneficiis, per illius jam mortui invocationem collatis in homines, devote ipsum invocantes. Ne autem eadem sæpius cogamur repetere, non describemus totas consequenter depositiones singulorum, ut fere in præcedenti processu fecimus: sed divisim ex singulis excerpemus quæ ad hæc quatuor capita spectare cognoscemus. Vt porro circa nomina ac qualitatem testium, ac diem quo auditi sunt singuli non laboremus; vel eorum causa contextus, ex plurium verbis concinnandus, hiulcus appareat aut fastidium creet, proponitur lectori

SYLLABUS TESTIUM.

EX MS. PROCESSU TURON.

[5]
Primus Honorabilis vir Joannes Bourdichon, D. N. Regis Pictor, & Cameræ famulus, [Præmissis testium nominibus.] ac civis Turonensis, ætatis LVI annorum vel circa, testis per nos Petrum Cruchet & Petrum Chabrion Commissarios subdelegatos suprascriptos, præsente nobiscum pro Notario Mag. Jacobo Tillier, receptus est, & juratus ad sancta Dei Evangelia, coram nobis deposita, & per eum ad hoc corporaliter tacta, ac deinde examinatus, Turonis die XIX mensis Julij, anno Domini MDXIII, super vita fama & miraculis quondam Francisci de Paula, Generalis dum viveret Ordinis Minimorum. Atque hoc est exordium omnium deinceps depositionum: quod satis est semel monuisse.
II Michael Marseil latomus, commorans in parochia B. Mariæ-divitis, ætatis XL annorum vel circa.
III Venerabilis & discretus vir Mag. Joannes Cormier, Presbyter, Comes Palatinus, Notariusque Apostolicus & Imperialis, Eleemosynarius loci de Gandiaco prope Turones, commorans Turonis, ætatis L annorum.
IV Joannes Gandins mercator, commorans in parochia S. Petri de Corporibus & suburbiis Turonis, ætatis annorum LXI.
V Joannes Jolijs, mercator hostellarius, commorans in Parochia B. Mariæ-divitis Turonis, ætatis annorum LXXIII, examinatus XX Julij, uti & sequentes
VI Honorabilis vir, Emericus Bernardeau, mercator, Turonis commorans, ætatis LIV annorum.
VII Franciscus Laurens, auriga, commorans in vico Mali-fimi, in Parochia S. Saturnini Turonis, ætatis annorum XL.
VIII Carolus Chepault, auriga, commorans prope portam equorum, in Parochia S. Petri-puellarum Turonis, ætatis XXVII vel XXVIII annorum.
IX Bertrandus Bornault, mercator pannorum laneorum, commorans in parochia S. Saturnini Turonis, ætatis annorum LX.
X Honesta mulier, Catharina Bergerelle, relicta defuncti Hugoneti Mansays, dum viveret aurifabri, commorans ipsa in parochia S. Saturnini Turonis, ætatis annorum L.
XI Maria, uxor Rudolphi Valet, aurifabri, Turonis commorans in parochia S. Saturnini, ætatis XXIX annorum.
XII Honorabilis & discretus vir Mag. Petrus Baillebis, in Artibus Magister & in Decretis Bacalaureus, Curiæ Metropolitanæ Turonen. Advocatus, commorans Turonis in parochia S. Petri de corporibus, ætatis XLIII annorum.
XIII Joanna, vidua defuncti Martini Dolin, commorans in par. S. Saturnini, ætatis XLV.
XIV Honesta mulier Joanna, uxor Hilarii Bonhomme, commorans in par. B. Mariæ-divitis, ætatis annorum L, examinata XXII Julij cum sequentibus,
XV Honesta mulier Joanna, vidua quondam Thomæ Vaillant, commorans in suburbiis Turonis, in par. B. Mariæ-divitis, annorum L.
XVI Renata, Uxor Petri Courselles mercatoris Turonen. in par. S. Saturnini, ætatis annorum XLV.
XVII Honesta mulier Joanna, uxor Joannis Mesnaige, mercatoris Turonen. in d. par. S. Saturnini, annorum XXXIII.
XVIII Honorabilis femina Joanna Hameline, uxor Davidis le Maistre mercatoris, in par. Sanctæ-Crucis, annorum LVI, examinata die XXIII Julij cum sequentibus.
XIX Cornelius Chrestien, minutarius, in par. B. Mariæ-divitis, ætatis annorum XL.
XX Maria, vidua defuncti Andreæ Ligier, mercatoris dum viveret, in par. Sanctæ-Crucis, annorum XLVII.
XXI Oliva, uxor Antonii Mangois, mercatoris, in par. S. Petri-puellarum, annorum XXXII.
XXII Honorabilis mulier Gervasotta, vidua quondam Mag. Joannis Lopin, in legibus Licentiati dum viveret & Domini de Nitriaco, in par. S. Saturnini, annorum LXI, examinata die XXVII Julij uti &
XXIII Honesta mulier Petronilla, uxor Joannis Claveau mercatoris, in par. S. Saturnini, annorum XX.
XXIV Honorabilis femina Joanna Beauvalet, vidua quondam Mag. Stephani Binet, dum viveret Locum-tenentis D. Ballivi Turoniæ apud Sedem regiam Turonen. in par. S. Petri-puellarum, annorum L, examinata XXVIII Julij uti &
XXV Honorabilis femina Guillelma Binet, vidua qu. Michaelis Pele, mercatoris Turonen. annorum LVIII.
XXVI Honorabilis femina Catharina, uxor Guillelmi de Loyon, Distributoris hospitiorum Dominæ nostræ Francorum Reginæ, in par. S. Petri de Ballo Turonis, annorum XLVII.
XXVII Venerabilis & discretus vir, Mag. Maturinus Chabrion, in Legibus Licentiatus, Curiæ ecclesiasticæ Turon. Advocatus, Secretarius Reverendissimi Domini Turonen. Archiepiscopi, in par. S. Petri de ballo, annorum XXXI.
XXVIII Honorabilis femina Joanna Bernier, uxor honorabilis viri Mag. Joannis de Billon, contra Reglantorium de Rupella commorans Turonis, annorum XXXVI, examinata XXIX Julij.
XXIX Honesta mulier Maria Fichepain, uxor Gaciani Boucault, mercatoris aurifabri Turon. in par. S. Petri de ballo, an. XXXIII, examinata die IV Augusti uti &
XXX Honorabilis vir Joannes l'Escart, alias Monnoye, mercator, in par. S. Petri de ballo, annorum XXIX.
XXXI Honestus vir Pasquerius Boileau, Fontenarius seu fontium D. N. Regis Francorum apud locum de Plessiaco Parci existentium gubernator, ibidemque commorans, annorum LX, receptus auditusque die Veneris V Mensis Augusti, uti &
XXXII Honestus vir Petrus Courvoisier, barbitonsor in par. S. Petri-puellarum, annorum XXX.
XXXIII Honorabilis mulier Catharina Rusee, vidua qu. nobilis & b. m. viri Guillelmi de Beauve, in par. S. Petri de ballo, annorum LV.
XXXIV Honestus vir Joannes Thoitart, domesticus seu famulus cameræ qu. Ludovici Francorum Regis XI, commorans Turonis in par. S. Mariæ-divitis, annorum LII vel LIII, examinatus die lunæ VIII mensis Augusti, uti &
XXXV Honorabilis vir Joannes Galle, brodator, in par. S. Saturnini, annorum L.
XXXVI Religiosus vir Fr. Joannes de la Haye, ex patria seu natione Franciæ diœcesis Pictaviensis, religiosus laicus, expresse professus Ordinis FF. Minimorum in conventu eorumdem Fratrum juxta Plessiacum Parci prope Turones, annorum LX & ultra, examinatus die Sabbati XIII Augusti, uti &
XXXVII Honorabilis vir Alexius d'Argouges, burgensis Turonensis, annorum XLV.
XXXVIII Venerabilis religiosus Fr. Leonardus Barbier, Presbyter Ordinis Minimorum, & in eodem expresse professus, annorum XXXIV.
XXXIX Venerabilis vir Patricius Binet, Burgensis Turon. annorum XLII, examinatus XX Augusti, uti &
XL Honorabilis vir Martinus Moreau, mercator & civis Turonen. annorum L.
XLI Nobilis Joannes Moreau scutifer, in par. S. Petri de Corporibus, annorum LX, examinatus die XXI Augusti, uti &
XLII Fr. Stephanus Joly, Presbyter religiosus Ordinis Minimorum, annorum XLV.
XLIII Honestus vir Antonius Maugris, mercator, in par. S. Petri-puellarum, annorum XLV, examinatus die XXV mensis Augusti, uti &
XLIV Honestus vir Joannes Muterne, mercator coriarius, in par. S. Dionysii, annorum XXXII
XLV Honesta mulier Joanna, uxor honorabilis viri Antonii Fillesaye, mercatoris pelliparii & stabularii Turonis, in par. S. Saturnini, ann. XXVI.
XLVI Honesta mulier Joanna, uxor Guillelmi Pere, sellarii, in par. S. Hilarii Turonis, annorum XXXV.
XLVII Honesta mulier Catharina Jouffette, vidua defuncti Nicolai Mavechier, Turonis in par. S. Vincentii, annorum LX.
XLVIII Honorabilis vir David le Maistre, D. N. Regis Francorum mercellarius ordinarius, in par. Sanctæ-crucis annorum LVII, examinatus XXVI Augusti uti &
XLIX Honorabilis vir Thomas Jacob, Thesaurarius salinitrarius D. N. Regis Francorum, in par. S. Saturnini, annorum LIII.
L Honestus vir Robertus Touchet, pulpamentarius seu potagiarius qu. defuncti Ludovici Francorum Regis XI, & nunc principalis coquus Ludovici etiam Francorum Regis XII & moderni, in par. Sanctæ-crucis, annorum LX.
LI Honorabilis vir Petrus Proust, mercator Turonen. in par. S. Dionysii, annorum LI, examinatus XXVII Augusti.
LII Honorabilis mulier Catharina Ayrolde, vidua defuncti Mag. Joannis Paulimier, dum viveret armatæ militiæ Militis, & Senatus Parlamenti Gratianopoli Præsidentis, annorum LVII, examinata die XXVIII Augusti.
LIII Venerabilis Dominus Stephanus Lancea, Presbyter, Rector parochialis ecclesiæ S. Michaelis de la Gochella diœcesis Ferrariensis, ex Provincia Calabriæ & loco de Paula oriundus, per civitatem Turonensem (redeundo ex peregrinatione S. Jacobi in Compostella) transitum faciens, annorum L, examinatus die ultima Augusti.
LIV Nobilis vir Patricius Loquebourg, de custodia D. N. Regis Francorum, & nunc ejus Pensionarius, commorans in par. de Mirreyo Turon. diœcesis, annorum XL, examinatus die II Septembris uti &
LV Nobilis mulier, Damicella Ludovica Poupillart, uxor nobilis viri Felicis Martel, famuli cameræ D. N. Regis Francorum, commorans in loco de Plessiaco-parci, annorum XXX.
LVI Honesta mulier Maria, uxor Pasquerii Bovilliau, fontenarii D. N. Regis Francorum in loco de Plessiaco-parci, annorum LX.
LVII Honorabilis & scientificus vir Mag. Guillelmus Sireau, in Legibus Licentiatus, Judex, & spectabilis Ballivi Turoniæ Locum-tenens generalis, in par. S. Petri-puellarum, annorum XLIII, examinatus die VII Septembris.

PARS I.
Excerpta depositionum de transitu Sancti in Franciam, vitæque ibidem austeritate & sanctitate.

[6] [Rex Ludovicus, audita sanctitate Francisci,] Testis XLI deponit, quod sunt triginta anni vel circa (ipso existente in obsequio defuncti illustrissimi Principis Ludovici Francorum Regis XI) quando relatu cujusdam Coupple mercatoris Neapolitani didicit, quod in partibus Neapolitanis erat quidam vir sanctitatis seu sanctæ vitæ, qui multa miracula faciebat; & quod ejus uxor suis precibus, prout credebat, prolem ex eo susceperat. Et quia ipse defunctus Rex plurimum desiderabat recuperare virum perfectum & sanctum, testis qui loquitur eidem Regi præmissa narravit. Ob quod ipse defunctus Rex postmodum cum d. Coupple verba habuit, & tractu temporis ad partes Neapolitanas legatos transmisit, & inter ceteros Guynotum de Bousiere, Magistrum-domus d. Regis, pro adducendo videlicet & conducendo, si possibile esset, d. virum probum, quod & fecit idem de Bousiere.

[7] Testis V deponit, quod ipse existens de custodia Illustrissimi Principis Ludovici Regis Franciæ XI, [legatos mittit, ad eum adducendum in Franciā:] in comitatu quondam Guinoti de Busiere, Magistri-domus d. Regis Ludovici, & aliorum quam plurimorum (sunt circiter anni triginta & ultra) adivit partes Siciliæ & Calabriæ de mandato d. Regis, pro adducendo ad partes Franciæ defunctum a fr. Franciscum de Paula. Quem una cum quodam Fratre ejus socio, certo in loco Ducatus Calabriæ, in quadam videlicet domuncula, ab habitatoribus aliisque domibus longe sequestrata, in modumque eremitorii constructa, repererunt; illumque rogaverunt, quatenus ad partes Franciæ & d. Regem Ludovicum se conferre vellet. Qui quidem deponens, una cum aliis Ambasiatoribus a d. Rege Ludovico transmissis, per sex aut septem menses in d. Ducatu & Regno Neapolitano, antequam consensum a d. fr. Francisco obtinerent, permanserunt. Quo pendente tempore, [qui ire per Regem Neapol. & Papam persuasus,] S. D. N. Papam pro tunc existentem Regemque Neapolitanum adierunt, eosque & quemlibet eorum respective ex parte d. Ludovici Regis supplicarunt, quatenus vellent & dignarentur d. fr. Franciscum de Paula transmittere ad d. Regem & partes Franciæ. Qui quidem Sanctissimus & Rex Neapolitanus litteras & nuntios eidem fr. Francisco, ut ad partes Franciæ veniret, transmiserunt. Ob quod d. fr. Franciscus, precibus & mandatis tantorum virorum devinctus, tandem assensum suum præbuit: illumque abduxerunt a d. loco, ubi moram faciebat, primo ad civitatem Neapolitanam: [illuc appellit] & deinde Romam adierunt, ubi S. D. N. Papa Sixtus IV eumdem fr. Franciscum benigne recepit. Postmodum benedictione ab eodem Sanctissimo recepta, ad partes Franciæ iter arripuerunt, mareque in portu b Civitatis-vetulæ ascenderunt, & Massiliam appulerunt: deinde ad urbem Turonensem (dicto tamen Francisco pedestre) accesserunt.

[8] [cum summo Regis gaudio.] Testis XLI deponit ulterius, quod postquam defunctis Rex scivit adventum d. Francisci de Paula ad portum Marsiliæ, præ gaudio exultavit, gratias Deo referens de ejus adventu. Et tunc ipse Rex eidem deponenti dixit, quod tantum gaudebat de adventu d. Fratris Francisci, quod nesciebat si esset in cælo vel in terra: subjungendo postmodum ei deponenti & dicendo, quod quia ipse testis erat causa adventu ejusdem fr. Francisci, volebat illum recompensare, & quod ob hoc ab eo peteret idem deponens quod vellet. Qui quidem deponens respondit ad hoc, quod nihil aliud petebat, nisi quod cuidam fratri suo Mag. Petro de Moreau de Episcopatu provideri faceret. Qui quidem Rex respondit, quod id libenter annuebat, & quod pro vacatis ejusdem Episcopatus sibi donabat summam decem millium scutorum auri.

[9] Testis XXXV deponit, quod die prima, qua comparuit fr. Franciscus de Paula coram d. Rege in camera ejus, vidit quod ubi ingressus est d. cameram, [a quo genibus flexis exceptus,] ipse Rex coram eo genua flexit, benedictionem ab eodem petens, prout percepit. Postmodum ipse deponens vidit d. fr. Franciscum in conventu præfato exercentem actum humilitatis, [humilitatem nihilominus servat:] ex eo quod ipse defunctus ingressus est quamdam cameram, in qua erant præsentes tres aut quatuor ex Religiosis suis cum ipso teste & quibusdam aliis: & quia ingrediendo vidit quemdam hominem illic præsentem stantem, quoddam sedile sibi deportavit, licet essent aliqui ex suis Religiosis præsentes, quibus poterat imperare ut idem sedile afferrent.

[10] Testis XXXIV deponit, quod cum esset in obsequio seu servitio Illustrissimi Principis Ludovici, quondam Francorum Regis XI, qui ipsum fr. Franciscum adduci fecerat ex Italia in partibus Franciæ; [a curiosis exploratoribus per Regem submissis] præsens fuit pluribus & iteratis vicibus, quando ipse defunctus Rex, tentare volens vitam & continentiam d. fr. Francisci, præcepit nunc defuncto Petro Brizonnet, aliisque quos nequit nominare, ut secreto visitarent locum in quo erat d. defunctus, & diligenter ejus gesta & constantiam inspicerent. Qui quidem Brizonnet & alii a Rege missi, ipsi Regi referebant, aliquando d. defunctum invenisse genua flectentem in oratione, oculis sursum elevatis & manibus junctis; aliquando stantem, oculos in cælum levantem; aliquando sedentem in oratione & contemplatione. Et tunc idem defunctus Rex manibus junctis, ex ejusdem defuncti constantia, [semper orans invenitur:] videbatur Deum laudare de relatione sibi facta. Vidit etiam d. deponens, d. fr. Franciscum exhortari D. Joannam c Franciæ, filiam d. defuncti Regis, suamque comitivam & mulieres secum existentes aliosque presentes, ad bene & recte vivendum.

[11] [Regi laudatur a Legato:] Testis XXXIX deponit, alias servivisse in obsequio cameræ defuncto Regi Franciæ Ludovico XI, quo tempore fr. Franciscus de Paula adductus fuit per quemdam Guynotum de Bousiere, magistrum hospitii d. Regis, partibus Calabriæ ad Plessiacumparci, ubi tunc temporis d. defunctus Rex suam moram faciebat: & audivit d. Guynotum de Bousiere multa referre laude digna præfato Regi de d fr. Francisco: quem etiam Rex singulis diebus visitabat.

[12] [cum esset in orando assiduus] Testis XLII deponit quod ejus vita in continuis orationibus seu meditationibus aliisque piis operibus consistebat, adeo quod quodam die defunctus Rex Franciæ Carolus VIII ad conventum d. Ordinis prope Plessiacum-parci accessit, & ut verba cum fr. Francisco haberet ipsum ad ecclesiam d. conventus evocari præcepit. Tunc Fr. Petrus Gibert, Corrector d. Conventus, ostium cellulæ fr. Francisci bina aut terna vice pulsavit, talibus utendo verbis: Ave Maria. Pater, Rex vult vos alloqui. Nullo tamen modo d, fr. Franciscus respondit, nec cellulam suam exivit: & per aliquos d. Conventus Religiosos dicebatur, [& quandoque ad octo dies abstractus.] quod tunc erant octo dies quod d. cellulam non exiverat, nec ab aliquo visus fuerat. Quo relato d. Regi, ad ostium prædictæ cellulæ venit, & ut verba cum fr. Francisco haberet ostium pulsavit, verbis utendo prædictis, Ave Maria. Pater, venio tibi locutum. Ipse tamen nec respondit nec exivit. Quod videns Rex & secum adstantes, dubitantes ipsum esse mortuum, ostium d. cellulæ vi aperire tentarunt. Et tunc fr. Franciscus, vocem in modum tussis emittendo, auditus est: non tamen exivit, nec aliquod verbum respondit aut protulit. Ob quod Rex a d. Conventu recessit: & dicebatur tunc quod d. fr. Franciscus contemplationi vacabat.

[13] Testis XV deponit se numquam vidisse nec cognovisse fr. Franciscum: sed bene dicit alias audivisse dici a quondam D. Petro Brizonnet, Milite dum viveret & Generali Consiliario finantiarum D. N. Regis; quatenus habuerat onus ipsius defuncti fr. Francisci de Paula, dum primum accessit ad partes Franciæ, & similiter a Joanne Vaillant, filio testis deponentis; quod tunc solum utebatur radicibus. Et hoc scire dicebat d. Brizonnet relatu quorumdam famulorum suorum, [solis radicibus vescitur:] quibus precipiebat dare d. fr. Francisco pro victu suo quod peteret; & quod solum præbebant illi requirenti radices. Idem scire dicebat d. Vaillant, qui etiam dicto Brizonnet servivit, ex eorumdem famulorum relatu, quia videlicet præsens fuerat dum d. servitores præfati Brizonnet prædicta eidem narrarent, videlicet quod d. fr. Franciscus radices sibi solum ministrari procurabat.

[14] Testis II deponit, scire per auditum & relationem cujusdam fr. Balthazaris Ordinis Minimorum, [a Regibus & magnatibus] & Confessoris quondam b. m. Innocentii Papæ VIII, & aliorum Fratrum d. Ordinis, d. fr. Franciscum de Paula ad partes Franciæ adventasse tempore Ludovici Francorum Regis XI, & eum prosequentis. Qui quidem Rex Ludovicus, & defunctus Carolus VIII, ejus filius & successor in regno Franciæ, aliique Magnates, [honoratur ut Sanctus,] videlicet Episcopi & Principes, plurimum laudabant virtutes & vitam ejusdem fr. Francisci de Paula. Qui suo tempore in Dei timore & orationis perseveratione, sobrie & cum maxima vitæ austeritate, vivebat. Dicit etiam audivisse dici a d. fr. Balthazare, neminem mortalium a tempore B. Joannis Baptistæ vita tam austera vixisse: communiterque ante ejus obitum ferebatur, quod carnes, nec lacticinia, nec ova non comedebat. Eratque tantæ reputationis, quod ab omnibus reputabatur Sanctus.

[15] [ob miracula in Italia facta,] Testis I deponit se agnovisse fr. Franciscum visu & allocutione (sunt quindecim anni vel circa) ab eoq; tempore semper audivit, ipsum esse famæ multū laudabilis, vivereque vita solitaria, utique cibis quadragesimalibus; non tamen vidit eum comedentem neque bibentē, Audivit etiam dici a pluribus Italicis, quos tamē nominare nequit, quod ipse fr. Franciscus suis precibus multa miracula fecerat in partibus Calabriæ, unde dicebatur oriundus: nescit tamen quæ miracula. Deponit insuper quod ad tempore duodecim annorū, pluries vidit d. fr. Franciscum de Paula in suo conventu Minimoru juxta Plessiacum-parci & prope hanc villam Turonensem: [& summam vitæ austeritatem.] cum quo sȩpissime verba habuit, & quem devotissimum verbo & exemplo vidit, & devotis ac divinis exhortationibus plenum, prout per verba & gessa demonstrabat: reputabaturque ab omnibus tanta austeritate vivere, quod nullus mortaliū (de scitu testis loquentis) tunc temporis sic vivebat. Dicebatur etiam communiter, quod multi hujus regni Franciæ suis precibus a Domino impetraverant ea, quæ alias obtinere non potuerant nec poterant.

[16] Testis III deponit, etiam alias introivisse cellulam ejus, & ibidem solum vidisse stratum, [duriter dormit,] munitum sarmento vineæ, loco culcitræ: quod quidem sarmentum cooperiebat idem defunctus grossa tela, vulgariter nuncupata d canivatz. Dixit etiam se pluries audivisse a d. conventus Fratribus, [parcissime comedit:] quod solum comedebat, natura ipsum comedere compellente, & non alias: & ultra, quod dum ministrabant illi panem & aquam, aliquando cessabat per tres dies comedere & bibere: & hoc scire dicebant, quia tribus diebus elapsis adhuc inveniebant panem & aquam, quos illi ministraverant.

Testis VI deponit, audivisse quod post obitum Illustrissimi Principis Regis Caroli VIII d. fr. Franciscus vino minime usus est.

Testis XLII deponit, primo cognovisse fr. Franciscum de Paula, [fabis ut plurimum utitur.] fuerunt viginti duo anni elapsi a festo Epiphaniæ Domini, quo tempore per manus ejus habitum Ordinis Minimorum suscepit. Interrogatus de cibo & potu, quibus utebatur fr. Franciscus, deponit, quod sibi ministrabantur fabæ, quas in aqua ut madidarentur ponebat, deinde ipsas in mortario conterebat, & illis cum aqua sola vescebatur.

[17] Joanna testis XIV deponit, vidisse certas ollas seu vascula terrea, [solum aquam pluvialem bibit,] quæ stillicidiis supponebat idem defunctus (prout etiam ipsa testis vidit, ibidem illa deponens pro recolligenda videlicet eorumdem stillicidiorum aqua) & dicebatur quod solum tali aqua in suo potu utebatur, non vero aqua fontis in d. conventu existentis. Cognovitque ipsum fr. Franciscum humilem & benignum, & valde solitarium. Præsertim vidit & percepit testis deponens, quod dum mulieres videbat, ab earum repente aufugiebat conspectu, in modum quod vix sciri poterat quo se recepisset. Cognovit autem deponens d. fr. Franciscum, a tempore quo in partibus Franciæ appulit, [fugit congressus mulierum,] propterea quod maritus suus, qui tunc erat & adhuc est serurarius, onus habebat fabricandi ferraturam, videlicet seras, claves & alia necessaria ad clausuram conventus d. fr. Francisci temporeque illius, primum in e bassa-curte Plessiaci-parci prope Turones, & deinde extra muros ejusdem parci ædificati: nam hujus rei causa sæpe illuc ibat & ivit, usque ad obitum d. fr. Francisci.

[18] Testis XXXVI deponit, se cognovisse fr Franciscum ab annis vigenti septem vel octo, quo tempore habitum Ordinis Minimorum apud Plessiacum-parci per manus ejusdem fr. Francisci suscepit, illiusque professionem postea emisit: a quo tempore, ejusdem fr. Francisci mandato, ad Italiæ & Hispaniæ partes se contulit, & semper moram illic fecit, dempto quod per intervalla temporis in conventu Fratrum Minimorum prope Turones & etiam Ambasiæ, cum d. fr. Francisco spatio septem vel octo annorum stetit, ob quod vitam & mores ejus cognovit. Qui quidem in exhortatione Fratrum plurimum erat intentus, & alias vita sancta, devota & salubri vivebat: [appositas escas pluries intactas dimittit:] & abstinens erat, in cibo & potu valde parcus; videlicet pro alimento utebatur modico pane & vino, nec non herbis & oleo, ac aliquando leguminibus pisorum & fabarum, sua & non alterius arte conditis; &, ut communiter dicebatur, semel in die circa serum comedebat. Verum quia d. fr. Franciscus ut plurimum erat in sua cellula inclusus, non potest d. deponens certius de vita ejus deponere, nisi quod pluries scivit, quod ubi panis & vinum eidem defuncto ministrabantur per Fratres & correligiosos d. conventus, in eadem sæpissime quantitate qua ministrati fuerant, inveniebantur, id est absque eo quod aliquid ex illis pane & vino accepisset aut consumpsisset. [pætienter & provide in adversis agit:] Cognovit etiam d. fr. Franciscum multum patientem, in & super eo quod aliquid sinistri aliquando sibi de aliis Conventibus d. Ordinis per Fratres illorum referebatur: nam id ipsum aliquando vultu mutato graviter ferebat, & nihilominus eidem negotio caritative providebat, Fratresque ad observationem Regulæ & Religionis exhortabatur. Super stramina dormiebat, cilicioque utebatur. Certis diebus cellulam exibat, Missamque in ecclesia d. Conventus humiliter & devote audiebat: & certis etiam diebus non egrediebatur, imo in illa permanebat. Aliquando post infirmitates, a quibus attritus fuerat, piscibus utebatur & non alias.

[19] [ad bonam frugem secum agentes adducit,] Testis II deponit, quod tribus vel quatuor annis ante obitum fr. Francisci, de opere suo latomi vacavit in construenda parte ædificii sive domorum Conventus Minimorum prope Plessiacum-parci, una cum defuncto Joanne Bussiere etiam latomo: & recordatur, quod d. Bussiere sibi pluries dixit, quod a tempore quo inceperat operari in d. conventu multum in bonis profecerat, ut credebat, precibus d. fr. Francisci: propterea quia cum d. Bussiere, ut dicebat, inceperat operari ibidem, erat multum juvenis & deditus levitati: ob quod d. defunctus eum exhortatus fuit, quatenus cum Dei timore vellet vitam ducere. Et ob hoc d. Bussiere, qui effectus est dives & potens, dicebat omnia bona sua habere, mediante auxilio & consilio d. Francisci, de Paula.

[delinquentes libere castigat,] Testis XXX deponit, vidisse & cognovisse d. fr. Franciscum (sunt quatuordecim vel quindecim anni) qui ipsum tunc increpavit, quod male se habebat tam erga Deum quam erga parentes: deinde verba habuit cum ipso deponente exhortativa ad bonum, videlicet ad Deo serviendum & parentibus obediendum, pro ipsisque & etiam pro defunctis exorandum.

[20] Renata testis XVI deponit, cognovisse & vidisse d. fr. Franciscum in conventu præfato, qui eidem deponenti & suæ comitivæ verba exhortativa & divina habuit, ad humilitatem & caritatem inductiva, ut per interpretem accepit. Vidit etiam ipsum audientem Missam in d. conventu humiliter & devotissime: in quo signum humilitatis percepit ex eo, quod cum sibi offerretur pax osculanda, [cedit ubique Sacerdotibus,] illam deosculari distulit, donec per quemdam fr. Franciscum Binet, ejusdem Religionis religiosum, quia Presbyter erat, prius deoscularetur. Joanna testis XVII deponit, diu cognovisse & pluries vidisse d. fr. Franciscum, atque cum eo pluries verba habuisse: eo potissimum quod maritus deponentis habebat & habuit partagia contigua d. Conventui, imo ipse Conventus ædificatus est in parte partagiorum ejusdem mariti. Qui quidem fr. Franciscus verba caritativa & ad observationem præceptorum decalogi exhortativa semper habebat cum d. deponente: videlicet hortabatur illam ad Deo serviendum, marito obediendum, & liberos suos in bonum introducendum.

[21] Testis XXXVIII, per annos octodecim in conventu Minimorum prope Plessiacum-parci professus, [Missa religiose audita] in eoque ut plurimum commoratus, ob quod vitam & conversationem fr. Francisci cognovit, deponit, quod in quadam parva domo intra septa d. conventus solus residebat, & in aurora diei sæpissime Missam humiliter & devote audiebat. Aliquando, post hujusmodi Missam, domunculam sive cellulam suam ingrediebatur, nec illa die ulterius videbatur. Et aliquando, [labori manuum tota die incumbit:] secundum qualitatem temporis, ad hortum se conferebat, cum pala aut aliis instrumentis ad fodiendum aptis, illisque terram manibus propriis tota die fodiebat. Et dum fatigatus erat, in quodam parvo tugurio, ibidem in modum semiclibani, ingressu versus solem composito & salicibus cooperto crucibusque munito, se retrahebat; secreteque de sero ad cellulam suam, ut a nemine videretur præcavens, redibat. [Sacerdotes impense veneratur,] Aliquando etiam in ecclesia, a prima Missa ad ultimam in eadem celebratam, residebat: maximamque reverentiam ad divina officia habebat, & ut omnia recte & devote ac honeste fierent procurabat. Sacerdotes etiam plurimum venerabatur: nec Pacem, in ecclesia existentibus præberi solitam, ante Sacerdotes, nisi coactus, deosculabatur. [Fratres utiliter instruit,] In majoribus solennitatibus congregabat Fratres; eosdemque verbis divinis sanctisque exhortationibus inducebat, ad vitam secundum Deum & religiosum statum ducendam & observandam: in modum quod sermone per eum habito Fratres consolatos dimittebat, præbens singulis pacis osculum in signum caritatis, absolutionemque generalem & benedictionem cum quibusdam injunctionibus. Deponit præterea quod fuit in gestis suis humilis & benignus: in reprehensione vero aliquando austerus: attamen cum delinquentibus Fratribus mitissime agebat. [qualis in corrigendis delinquentibus] Dicebatur etiam in d. conventu, quod multa passus est a quibusdam Fratribus vitam ejus observare resilientibus, & laxiorem vitam ipso invito ducere petentibus. Deponit insuper quod idem erat tantæ humilitatis, quod se exponebat ad mundandum indumenta Fratrum, a nulloque permittebat sua propria mundari nisi a seipso. Super stramine lignis superposito cubabat, fune desuper pendente, ut facilius erigeretur. [quam somni parcus,] Credebatur tamen ipsum parum dormire, propterea quia claritas luminis per totam noctem in ejus cellula apparere videbatur. Visus est etiam pluries, postquam Fratres se retraxerant, inspicere ad januas conventus si clausæ essent: & non sinebat gradus sive scalerium apertum dimitti; sed ne illo de nocte uterentur, faciebat in catenari.

[22] [quam assiduus in oratione.] Testis XLIII Deponit, etiam pluries ivisse, vita comite fr. Francisci, ad conventum suum de Ave-Maria prope Plessiacum-parci pro ipsum alloquendo, super quibusdam ipsius deponentis negotiis: sed cum eo verba habere non poterat, eo quod tunc orationi & contemplationi vacabat, ut testi deponenti per Fratres d. conventus referebatur. Testis XLVIII deponit, quod (nunc sunt novem anni vel circa) quidam Joannes le Maistre, filius d. deponentis, habuit a fr. Francisco habitum Ordinis, [succensentem sibi pro filio patrem] qui illum eidem Joanni, inscio d. deponente, tradidit. Quod aliquantulum ægre tulit testis deponens; non eo quod dictus ejus filius Religionem intrasset, verum quia habitum illo inscio seu inconsulto habuisset: propterea quod verebatur ne ipsius Religionis austeritatem ferre non posset. Et ea de causa ipse deponens adivit fr. Franciscum, [facile placat.] ipsumque de causa propter quam d. Joannem filium suum ad statum seu habitum suæ Religionis admiserat, ipso deponente inconsulto, arguit. A quo tunc bonam & salutarem consolationem reportavit, & ideo lætus ab eodem discessit, & adhuc de ingressu d. sui filii in Ordinem prædictum lætatur idem deponens. [prandentibus aliis in ecclesia manet,] Deponit ulterius alias fuisse præsentem in ecclesia d. Conventus finito servitio, & vidisse quod fr. Franciscus mittebat Fratres suos ad prandendum, & solus remanebat in ecclesia, ornamentaque ejusdem ecclesiæ in locis suis reponebat: de hinc cellulam suam ingrediebatur, in quam numquam est passus mulieres intrare. Deponit præterea quod pro construendo conventu fr. Francisci, in loco in quo nunc est, defunctus Rex Carolus VIII emi jussit & solui fecit locum d. Conventus a præsenti deponente: [solicite curat ut suum cuique tribuatur.] quod & factum fuit. Et nihilominus d. defunctus, sciens quod d. fundus fuerat & pertinuerat d. deponenti, & timens quod pro illo satisfactum non fuisset, misit illum quæsitum, & interrogavit eumdem, an sibi satisfactū fuerat nec ne, ad finem (ut dicebat) procurandi, quod sibi deponenti satisfierit, si factum non fuerat.

ANNOTATA.

a Toto hoc Processu sæpius defuncti quam Francisci appellatione, designatur is, de quo sermo est Sanctus; ipsum tamen proprium Francisci nomen claritatis causa sæpius reposuimus ijs locis, ubi de re aliqua, a vivente Sancto gesta, mentio inducitur.

b Civitas vetula, vulgo Civita-vecchia, ad Promontorium Circeium, antiquitus celebre.

c Hæc est illa B. Joanna Valesia, cujus Vitam dedimus 4 Februarij. Ea quin sancti viri colloquiis multum profecerit ad virtutem, dubium esse non potest.

d Canivatz, id est, cannabina tela.

e Hinc intelligas quod ait Comineus, Carolum VIII ædificasse conventum, ad Plessiacum-parci, in compensationem sacelli quod fuerat ad extremitatem pontis, ubi scilicet Sanctum & socios ejus Ludovicus Rex collocarat.

PARS II.
Miracula a S. Francisco vivente inter Francos patrata.

[23] [Candelis a Sancto benedictis] Ioannes Gandinis testis IV deponit, quod pluries aliquos Fratres conventus Plessiacensis recepit in ejus domo, in qua tunc temporis commorabatur, accepitque ab eis candelas quasdam a fr. Francisco, ut aiebant, benedictas. Morabatur autem in insula vulgariter nuncupata a de Brehemont, juxta fluvium Ligeris, juxta Langesium. Quodam autem tempore in d. loco supervenit quædam vehemens exhalatio celestis, adeo quod talis ventus & exhalatio exhausit magnam quantitatem d. fluvii, cum portione cujusdam domus, ac certis armamentis cujusdam naviculæ, & certis calathis in eadem navicula existentibus, eaque per aera deportavit. Quod videns d. testis, [vehemens turbo repellitur,] & alii secum juxta ejus domum adstantes, pavore maximo perterriti, timens ne tali impetu domus sua corrueret, in memoriam reduxit quod Fratres Minimi candelas supradictas sibi donaverant. Illico igitur, ut mortis periculum bonorumque perditionem evitaret, accendere eas curavit: & statim talis impetus & exhalatio, prope domum ipsius deponentis, ut videbatur, existens, evanuit. Deponit insuper quod cum mulieres prægnantes, [puerperæ juvantur:] in illis partibus commorantes & in puerperio laborantes, illas candelas recuperare poterant (ut relatu suæ uxoris didicit) statim liberabantur.

[24] [herbis ab eo missis febris curatur:] Emericus Bernardeau testis VI deponit, quod vivente d. fr. Francisco, deponens detentus fuit febre continua: quo pendente tempore, fuit visitatus per duos Fratres d. Conventus, quorum alter vocabatur fr. Rollandus de Chaumillon, tunc Corrector d. Conventus: cui d. deponens supplicavit, quatenus ipsum vellet precibus fr. Francisci commendare. Postmodum rediit d. Chaumillon cum suo Fratre ad d. deponentem visendum, cui præsentavit ex parte fr. Francisci parvum manipulum herbarum silvestrium, sibique dixit, quod d. fr. Franciscus se illi commendabat, & mandabat, quod Dominus esset sibi adjutor, & quod confideret in eo. In quibus verbis deponens confidit, & sanus postmodum effectus est.

[25] Catharina Bergerelle testis X deponit, audivisse dici a Ioanna, uxore defuncti Martini Dolin, [bis abortum passa,] quod ipsa duos infantes, quos ex facto sui mariti conceperat, magnis laboribus magnaque infirmitate pressa, abortivos emiserat. Procedente vero tempore, iterum gravida effecta fuit; ob quod timens, ne, ut prius, sibi accideret; ad eamdem deponentem accessit, eamque rogavit, quatenus vellet eam conducere ad fr. Franciscum, tunc adhuc viventem; illumque rogare quatenus vellet Deo pro ea preces effundere, ut infans, quem in utero gestabat, ad sacrum baptismatis sacramentum devenire posset. [& Sancto commēdata,] Quod & fecit testis deponens, illamque cum ejus marito ad d. fr. Franciscum conduxit, præmissa exposuit, & quod Deum pro ea deprecaretur benigne supplicavit. Qui quidem verbis devotis & consolatoriis indixit, ut dum ipsa in puerperio laboraret, ad ipsum trāsmitteret, quatenus Deū pro suo posse pro ea exoraret. Successuq; temporis d. mulier ob puerperium ægritudine detenta, receptis a d. Fratre candelis, unaque earum accensa, statim infantem vivum emisit: [accensa illius candela,] prout testis deponens relatu fide dignorum audivit, non tamen fuit præsens in puerperio. Qui quidem infans adhuc vivus existit. Ipsa vero Ioanna testis XII, eadem narrans addit, quod d. candela ad medium diminuta, ipsa infantem suum in lucem emisit, aliumque infantem postmodum habuit, in cujus puerperio nullum simile periculum, quale aut quantum antequam se precibus fr. Francisci commendaret, sustinuit; & credit se fuisse precibus d. fr. Francisci in hoc multum sublevatam. Interrogata de periculis quæ antea passa fuerat, [sine periculo parit,] deponit quod in duobus precedentibus suis puerperiis, arte & industria chirurgicorum & non alias, membratim infantes habuerat.

[26] Ioanna Bonhomme testis XIV deponit, quod ipsa diu est obstetricis officio functa, tam vita comite d. fr. Francisci quam post ejus obitum, [uti & plures aliæ:] & ob hoc multarum mulierum puerperiis interfuit, quæ in maximo versabantur periculo, quæque cum primum se Deo & precibus d. fr. Francisci, ut a puerperio liberarentur, commendarunt, quod petierant a Domino impetrarunt: & maxime cum in ipsa camera accensæ erant cereæ candelæ, per ipsum fr. Franciscum benedictæ. Et specialiter deponit, quod die veneris Sancta, anni obitum fr. Francisci præcedentis, teste deponente in puerperio cujusdam Perinæ uxoris Ianoti de Chaulx, b lingiariæ Serenissimæ D. N. Reginæ, existente; [alia eidem commēdata,] quia ibidem per unam diem & unam noctem usque versus horam quintam de sero steterat, ut partum d. Perrinæ reciperet, & illa die divinum non audierat officium; d. Perrina eam obnixe requisivit, quatenus conventum fr. Francisci adire vellet, & ipsam Perrinam Deo & precibus ejusdem fr. Francisci commendaret: quod & fecit. Et ipsa illuc appulsa requisivit fr. Franciscum Binet, [enititur eo quo dixerat tempore.] quatenus d. Perrinam Deo & precibus d. fr. Francisci commendaret. Et ob hoc idem Binet ab eadem deponente se divertit, & paulo post ad eam rediit, illique retulit fr. Franciscum sibi mandare, quatenus ad d. Perrinam cito reverteretur, subjungens quod eadem Perrina intra unius horæ spatium partum emissura erat: quod & verum fuit.

[27] Joanna Mesnaige testis XVII deponit, [alia a desperato puerperio liberatur,] quod anno Domini MDIII, die Jovis post pascha, incœpit laborare infirmitate puerperii, in qua illa die & Veneris sequenti multum passa est, in tantum quod de ejus salute desperabatur a chirurgicis & aliis adstantibus, nec poterat quoquo modo partum emittere. Ob quod diei sabbati proxime sequentis hora quarta de mane, nonnulli ex proximis ejus amicis fr. Franciscum in ejus conventu adierunt, pro eaque ut Deum oraret supplicarunt (ut postmodum eidem deponenti retulerunt) qui eisdem dixit, quod pro ea deprecaretur, in Dominoque confiderent, & quod ipsa a tali periculo evaderet. Ipsa vero eadem die circa horam septimam de mane, infantem peperit, & periculum mortis evasit.

[28] [itemque apermolesto calculo,] Deponit insuper quod (sunt octo anni vel circa) supervenit eidem deponenti quædam colica passio, multum acuta, in modum quod a medicis nullum remedium potuit obtinere, & per duos dies & duas noctes absque emissione aquæ a suo corpore permansit. In tali statu & in tali periculo, ad fr. Franciscum quemdam suum nepotem, nomine Alanum, transmisit, eumque supplicare fecit, ut Deum rogaret pro ea. Qui unam ceræ candelam cum uno pari de Pater-nostres dicto ejus nepoti tradidit, eidem deponenti deferenda; & jussit sibi, quatenus easdem Pater-nostres aut diceret aut proximiori ex parentibus sibi dicendas traderet. Qui acceptis easdem dicere cœpit, sed ipsas usque ad finem dicere non potuit; ob quod dicendas suæ matri, auxilium sibi ferenti, dimisit: & paulo post unum lapidem grossitudinis unius nucis amygdali a corpore emisit, exindeque bene se habuit. [& periculo paralysis.] Preterea deponit, quod eodem anno, circa festum S. Catharinæ, detenta fuit infirmitate tali, quod suis membris, dempto capite, se juvare nequibat, dubitabatque morbum paralyticum: ob quod eumdem fr. Franciscum per quemdam nuntium rogari fecit, quatenus Dominum pro ea deprecari dignaretur, & Missam in honore Sanctæ Trinitatis in d. Fratris conventu celebrari jussit. Qui quidem nuntius in reditu suo eidem deponenti dixit, quod d. fr. Franciscus sibi mandabat, quod Fratres suos ad orandum pro ea exhortari fecerat. Et eadem die, hora nondum elapsa, incœpit melius se habere: & Deo dante successu temporis convaluit. In aliis etiam neccessitatibus suis se Domino & Sanctorum precibus, precipue d. fr. Francisci commendavit, & bene se habuit.

[29] [Prædicitur alicui filiam] Maria vidua Andreæ Ligier, testis XX, deponit, quod quinque vel sex annis ante obitum fr. Francisci habebat quamdam filiam, ætatis sex annorum vel circa, quæ spatio unius anni vel circa languerat, in modum quod nesciebat præsens testis, quod remedium pro illius recuperanda sanitate adhiberet. Quod videns, & precibus d. fr. Francisci confidens, rogavit quosdam Fratres, Berthum & Petrum le Breton, quatenus d, filiam illius precibus commendarent: quod & fecerunt. Ille autem respondit, prout d. Fratres eidem retulerunt, quod ipsi testi in crastino referre haberent, quod Dominus d. suam filiam secum habere volebat, & illa die animam illi redderet, & quod de hoc gratias referret: illaque die d. deponentis filia migravit ad Dominum. Deponit insuper quod (fuerunt duodecim anni in die Ascensionis Domini ultimo lapso) quædam testis deponentis avuncula, [& amitam morituras:] Joanna Roberde nuncupata, infirmitate gravi detenta, quia fr. Franciscus bonam familiaritatem habebat cum ipsa deponente, insinuavit eidem fr. Francisco d. suæ avunculæ infirmitatem. Qui die Veneris sequenti misit duos ex Fratribus sui conventus ad illam visitandam, prout & illam visitarunt, de hinc ad d. conventum eorum redierunt. Et eadem die Veneris reversi fuerunt ad domum dictæ Roberde, ipsique deponenti retulerunt ex parte fr. Francisci, quod velle suum voluntati divinæ conforme redderet, & quod D. N. Iesus Christus animam ipsius la Roberde, die Dominica sequente, a corpore suo evocaret: prout factum fuit.

[30] [mulieri orba filius impetratur:] Oliva testis XXI deponit, quod erunt tredecim anni, intra festa omnium Sanctorum & natalis Domini proxime venturi, quod cum testis deponens antea peperisset infantem qui nascendo obierat, & summopere desideraret alium infantem a viro suo suscipere; quia confidebat in Deo & precibus d. fr. Francisci, rogavit quemdam fr. Berthum, tunc religiosum conventus ejusdem, quatenus requirere haberet ipsum fr. Franciscum de orando pro ea, ad finem quod infantes posset concipere ex viro suo. Qui quidem fr. Berthus postmodum renuntiavit testi deponenti, quod d. fr. Franciscus, quem rogaverat pro ea, sibi responsum fecerat, quod ipsa testis obtineret quod petierat, dummodo præcepta decalogi observaret. Et de facto infra spatium unius mensis, a tempore d. renuntiationis, effecta gravida, postmodum peperit filium.

[31] Deponit insuper quod certo tempore post, videlicet sunt septem anni vel circa, quædam mulier, [& alteri sanguinis fluxum passæ] uxor Guilielmi Chevrest alias le Bourbonnois, pellissarii Turonensis, existens gravida (sex erant menses) gravi morbo detinebatur, in modum quod per fluxum sanguinis, quem patiebatur, totum fere sanguinem suum amittebat. Et tunc testis deponens ejus vicina, præsens ejus morbo, recordata fuit de certa ceræ candela (quam sibi fr. Franciscus transmiserat, cum primum scivit qualiter erat gravida de secundo suo filio, quem, ut præfertur, sanum peperit) ivit quæsitum ipsam ceræ candelam, in domo sua existentem, & illam in camera d. mulieris accendit, contraque parietem affixit. Et quia etiam ad memoriam reduxit, quod dum quædam mulier esset in puerperio, & in ejus camera una ex candelis d. fr. Francisci fuisset accensa, [facile puerperium.] ipse fr. Franciscus ordinarat devote dici quinque Pater-noster cum totidem Ave-Maria; testis deponens incepit dicere quinquies Pater-noster & quinquies Ave-Maria, orando pro d. muliere & ejus partu nascituro: & tunc, antequam illa essent impleta, d. mulier morbum intravit puerperii, & infra dimidiam horam infantem peperit, quem obstetrix ibi præsens baptizavit. Deponit ulterius vendidisse in domo sua, [Rosaria a Sancto benedicta a plurimis expetuntur.] pluribus & alternatis vicibus, Fratribus d. conventus plura lignea paria de Pater-nostres, etiam usque ad valorem & æstimationem centum librarum, pro per d. fr. Franciscum benedici faciendo & distribuendo, ex eo quod Christi fideles habere communiter cupiebant: quarum quidem centum vendebat dumtaxat quatuor denariis.

[32] Guillelma Binet testis XXVI deponit, habuisse multoties per manus fratris sui Francisci Binet, Fratris d. Ordinis, cereas candelas, a d. fr. Francisco de Paula benedictas (ut idem dicebat) a quo etiam accepit d. deponens, quod si accenderentur in puerperio mulierum, statim liberarentur. Postmodumque ipsa deponens existens in puerperio Joannæ, uxoris Joannis Beraudeau, senioris ejus filiæ, & Adenetæ, nunc uxoris Victoris le Ber, ejus etiam filiæ, aliarumque mulierum; accendere fecit aliquas ex eisdem candelis, [ab eodem benedictus panis] & unis alterisue earumdem consumptis, mulieres illæ a puerperio liberabantur. Deponit insuper, d. fr. Franciscum Binet dedisse suæ & ipsius deponentis matri unum panem, a fr. Francisco, ut asserebat, benedictum: quæ deponentis mater illum usque ad obitum suum custodivit: & post ejus mortem (sunt nunc octo anni) ipsa deponens ab aliis suis coheredibus d. panem sibi dari petiit & obtinuit: [post octenniū recens producitur.] quem ab eo tempore custodivit, & nunc custodit: illumque coram nobis Commissariis subdelegatis exhibuit. Quem vidimus & palpavimus, ad quantitatem unius panis duorum denariorum in partibus Turonensibus: illumque non vitiatum nec corruptum, imo ita integrum comperimus, ac si a duobus diebus citra coctus fuisset. Asseritque nobis d. deponens, d. panem a tempore obitus d. suæ matris sub clave custodivisse, & nemini illius custodiam tradidisse.

[33] [Sanctus sæpius febres curat,] Maturinus Chabrion testis XXVII deponit, quod variis vicibus fuit febrium ægritudine & aliis infirmitatibus aut adversitatibus, ipso fr. Francisco vivente postque ejus obitum, detentus; & tandem precibus & consolationibus ejus ab iis, ut credit, curatus & consolatus fuit. Deponit ulterius quod defunctus Mag. Petrus du Ban, Turonis commorans, in secundis nuptiis desponsavit quamdum Guillonam Haulsepre, prius uxorem defuncti Matthæi Amys, qui cum ea steterat tredecim annorum spatio absque prole, ipsaque cum d. defuncto du Ban aliquo tempore etiam sine sobole remansit. Quod videns dictus Mag. Petrus, associatus defuncto Mag. Matthæo Vaillandi Canonico Turonensi, [sterili conjugio prolem promittit,] alias secretario S.D.N. Julij Papæ II in dignitate Cardinalatus existentis, & d. Guillona ejus uxore, ac præsente deponente, pluribusque aliis notabilibus personis, Conventum Fratrum Minimorum Turonensem, in quo d. fr, Franciscus tunc vitam agebat, adiit; dictumque fr. Franciscum benigne & humiliter supplicavit d. du Ban, per organum præfati Vaillandi, quatenus Dominum exoraret, ut sibi & uxori suæ prolem concedere dignaretur. Qui quidem fr. Franciscus eisdem respondit, quod prolem desiderare non nisi ad laudem Dei debebant: quod ita fieri & postulari desiderabant, ut asserebant. Et tunc d. fr. Franciscus eos exhortatus fuit, quatenus Dominum deprecarentur; ut, si saluti animarum eorumdem congrueret, obtinere possent. Postmodum uxor d. du Ban gravida effecta est, exindeque filium peperit, quem vidit d. deponens: audivitque pluries dici a d. Guillona, quod credebat ipsum filium habuisse precibus & meritis d. fr. Francisci, ex eo quod nullum umquam infantem habuerat. Deponit præterea, [futura prædicit.] quod d. fr. Franciscus eidem deponenti plura futura prædixit, quæ postmodum supervenerunt: & inter cetera, quod ipse futurus esset conjugatus, licet tunc temporis nec in antea nullam habuisset dispositionem nec voluntatem matrimonio jungi: & in rei veritate uxorem duxit.

[34] Martina Fichepain, testis XXIX deponit, cognovisse visu & collocutione fr. Franciscum (sunt octodecim anni) primum in conventu Ambasiæ, & deinde pluries in conventu prope hanc civitatem, quia illuc ibat pretextu Indulgentiarum, in favorem Ordinis Minimorum fidelibus vere pœnitentibus concessarum, ut remissionem peccatorum suorum obtineret. Deponit etiam, quod paulo ante d. tempus decem & octo annorum, [Fistulam in latere quadriennio patiens,] d. deponens, quæ fuerat per antea spatio quatuor annorum detenta quodam morbo, fistula vulgariter nuncupato, in altero suorum laterum (a quo nec per medicos nec per chirurgicos sanari potuerat, quinimo ipsi dixerant, quod vix vel numquam ejusdem morbi sanitatem recuperaret) ipsa existente quadam die in domo defuncti Petri l'Escart, alias Mon-joye, mariti suæ matris, sita in hac villa Turonensi, supervenerunt illuc duo ex Fratribus conventus Fratrum Minimorum prope Plessiacum-parci, in quo tunc residebat d. fr. Franciscus, quorum alter vocabatur fr. Jacobus; & hoc ut visitarent d. Petrum l'Escart, etiam infirmitate detentum, eidemque consolationem præstarent, quod & fecerunt. Postmodum cum viderent d. deponentem prædicto morbo fistulæ languentem, interrogaverunt ipsum l'Escart vel quamdam ipsius deponentis avunculam ibi præsentem, quam infirmitatem pateretur ipsa deponens. Qui l'Escart vel d. avuncula respondit, [commendata Sancto] quod morbum fistulæ in altero suorum laterum, a quatuor annis vel circiter, passa fuerat vel patiebatur; quia remedium nullum pro eodem morbo inventum fuerat.

[35] Tunc ipsi Fratres, aut alter eorum, dixit, quod bonum esset super hoc habere consilium a fr. Francisco. Quos d. l'Escart & avuncula deponentis, & similiter mater ejusdem deponentis, in inferiori camera d. domus tunc etiam infirmitate detenta, requisierunt & rogaverunt, quatenus ipsi haberent d. deponentem Deo & precibus d. fr. Francisci pro sanitate d. ejus morbi commendare. Et infra paucos dies d. fr. Franciscus mandavit d. deponentis avunculæ, quatenus iret ad ipsum: quod fecit. Et in reditu suo renuntiavit ipsi deponenti, quod verba habuerat pro d. deponente & ejus morbo cum d. fr. Francisco: qui sibi dederat in mandatis, quatenus diceret deponenti, quod Domino servitium devotum præstaret, mandataque ejus observaret, & hoc faciendo de d. sua infirmitate bene se haberet. Et octo diebus post elapsis vel circa, d. fr. Jacobus & quidam alius d. Ordinis Frater accesserunt ad domum d. l'Escart & matris testis deponentis, [ad eumque adducta,] renuntiaveruntque ex parte fr. Francisci, quod testis deponens ad ipsum duceretur. Eaque de causa d. avuncula eam ad conventum Minimorum versus d. fr. Franciscum conduxit: cum qua verba habuit ipse fr. Franciscus, eique dixit (prout ex relatione fr. Jacobi ibidem tunc præsentis accepit) quod d. morbus eidem testi supervenerat, [morbi causam intelligit] ex eo quod patri & matri suæ decenter non paruerat, seu honorem & obedientiam alias debitam non exhibuerat: attamen quod in Domino fiduciam haberet, & a d. suo morbo sanaretur. Postmodum jussit omnia & singula medicamenta eidem morbo applicata deponi, [& facili modo sanatur:] ordinando quod eorum loco pannus cannabinus seu lineus, melle seu oleo rosato intinctus applicaretur, & favente Altissimo sanitatem consequeretur: quod & factum fuit per d. deponentem, quæ illico bene se habere incœpit, & post paucos dies integram d. morbi sanitatem recuperavit. Deponit etiam quod postmodum in puerperiis & necessitatibus suis existens, se Deo & precibus fr. Francisci commendavit, & quod ex hoc bene se habuit.

[36] Joannes l'Escart Testis XXX deponit quod paulo antequam primum vidit fr. Franciscum (sunt annis quatuordecim vel quindecim) ipse fuit detentus gravi inflatura, [scrofularum morbo laborare creditus,] quam in parte inferiori genæ suæ dextræ circa guttur patiebatur; & graviter erat afflictus, quia nesciebatur qualis esset morbus: aliqui enim chirurgici morbum esse dicebant scropharum sive scruellas, alii vero non. Et revera quadam die circa illud tempus (quia quondam recolendæ memoriæ Carolus Rex VIII ad ecclesiam Beatissimi Martini Turonensis se contulerat, morbo scrophæ seu scruellarum detentos ibidem sanaturus) testis deponens adivit ipsam ecclesiam, & introvit cum pluribus aliis locum revestitorii ejusdem ecclesiæ, ut a d. suo morbo liberaretur: quia credebat esse morbum scrophæ. Ibidemque d. Rex Carolus præsens morbum tetigit, sicut & aliorum qui d. morbo detinebantur, curavitque eosdem: [& frustra Regis manum expertus,] sed d. deponentem minime curavit. Quod sciens quædam ejus avuncula, la Marzonne nuncupata, dixit postmodum, bonum esse, quod d. deponens Deo & precibus fr. Francisci commendaretur; addens quod hoc faciendo credebat ipsum sanitatem recuperaturum; sicut & Martina Fichepain ejus soror, testis superius examinata, a morbo fistulæ: quod & factum fuit. Ductus videlicet est d. deponens ad d. fr. Franciscum in conventu, prope Plessiacum-parci sito; qui cum d. deponente verba habuit, injunxitque ei quod singulis unius anni Veneris vel sabbati diebus jejunaret, & quod certis hebdomadæ diebus usque ad novem dies jejunus comederet tres bolos nonnullarum herbarum, [a Sancto sanatur:] quas tunc nominavit, de quibus nec de diebus prædictis (quia tunc adhuc juvenis erat) non recordatur: & similiter injunxit quod idem testis haberet dicere certis diebus (de quibus etiam non recordatur) in honorem quinque plagarum D. N. Iesu Christi, manibus in modum crucifixi elevatis genubusque flexis, orationem angelicæ salutationis: quod fecit, & hoc mediante (ut firmiter credit) ante spatium unius mensis percepit, quod d. ejus morbus, medicis & chirurgicis incognitus, sanatus fuerit.

[37] [alia occulti doloris levamen accipit.] Catharina Rusee, Testis XXXIII deponit, quod (sunt nunc septem anni & ultra) ipsa deponens tædio vehementi afficiebatur, ob quamdam causam, quam declarare prætermisit. Et eo tempore aliquo die in d. conventu accessit fr. Franciscum, rogatura quatenus dignaretur deprecari Dominum, ut ab ejusmodi tædio, si suæ saluti congrueret, liberaretur: & inter colloquendum cum ipso, qui compatiendo illam aspiciebat, quamdam alleviationem sensit, atque a quodam ibi præsente c interprete intellexit d. fr. Franciscum dicere, quod in Domino confidendo ipsa deponens ab hujusmodi tædio liberaretur: quod & postmodum factum est: & credit hoc a Domino impetrasse precibus d. fr. Francisci.

[38] [Tempestas sedatur per candelam Sancti,] Fr. Martinus de la Haye, testis XXXVI deponit, audivisse a quodam Joanne Bostayno, Marsiliæ commorante, nauclero cujusdam navis dictæ la Magdalene, quod fr. Franciscus sibi quamdam ceræ candelam donaverat: & ipso in gravi periculo ob tempestatem maris Siciliæ, quando juxta plagam Romanam navigabat, constituto; de ejus & d. navis suæ salute penitus diffidens, se Domino & precibus fr. Francisci, prout melius potuit, humiliter commendavit: & dictam ceræ candelam in mare projecit: & statim cessavit tempestas maris, incolumisque evasit.

[39] Deponit insuper dici audivisse a nunc fr. Gregorio de Vico, Neapolitano, quod tempore Caroli VIII artem bellicam exercebat in Ducatu Britanniæ sub militia d. Regis, interfuitque conflictui dicto vulgariter S. Aubin du Cormier. Et ipse Gregorius in d. conflictu existens, [& lapidis ictus innoxie excipitur.] habebat unam candelam ceræ, quam a d. fr. Francisco, dono acceperat, & quam sub galea sua reposuerat, spe vitandi mortis periculum. Tunc accidit quod, vi & impetu lapidis cujusdam machinæ bellicæ seu d artilleriæ, per caput perculsus fuit idem Gregorius: attamen illæsus evasit: postmodumque ad conventum Fratrum Minimorum prope Turones accessit, & spretis ac relictis mundo, equitatura & omnibus quæ habebat, habitum d. Ordinis ibidem suscepit, ex inde in eodem conventu religiose & laudabiliter vixit, & adhuc vivit.

[40] Deponit ulterius, quod, nunc sunt viginti anni, ipse deponens erat in civitate Januensi cum quodam Fratre d. Ordinis nomine Rogerio, [ocreas licentius usurpantis] cum quo a d. civitate usque ad partes Neapolitanas se contulit. Qui quidem Rogerius, dimisso Ordinis (quoad cooperimentum tibiarum) calceamento, cooperimentum earumdem sub forma ocrearum assumpsit. Quod cum fr. Francisco relatum extitit (prout a Fratribus d. deponens dici audivit) idem fr. Franciscus id ægre ferens, dixit, quod ignis B. Antonii tibias ejusdem fr. Rogerii combureret. Postmodum ipsis a Neapolitanis partibus ad civitatem Januensem reversis, adveniente die Natalis Domini illius anni, post decantationem Matutinarum, [pœnam prādicit Sanctus,] eidem fr. Rogerio in una tibiarum morbus vehemens supervenit: qui usque ad festum S. Antonii, quod celebratur in mense Januarii, d. fr. Rogerium vexavit, in modum quod eadem die diem clausit extremum: deindeque d. deponens ad Conventum prope Turones rediit, & obitum fr. Rogerii d. fr. Francisco nuntiavit: qui quidem eidem testi respondit, [& mortem suis absens indicat:] d. obitum jam antea scivisse. Postmodum cum d. deponens eumdem obitum Fratribus d. conventus enarraret, ab ipsis audivit & accepit, quod d. fr. Franciscus die festo S. Antonii Fratres sui conventus exhortatus fuerat, quatenus Dominum deprecarentur pro anima ipsius fr. Rogerii, tunc in necessitate, ut dicebat, existentis.

[41] Alexius d'Argouges, testis XXXVII deponit, se fr. Franciscum novisse ab annis viginti septem vel octo, [mulierem amentem sano sensui reddit:] & quod circa illud tempus vidit in civitate Turonensi quamdam invenem mulierem, sensu privatam & quandoque stultitiæ signa exercentem: quam postmodum d. deponens vidit sanam mente; illamque rogavit, quomodo mentem & sanitatem recuperaverat. Quæ respondit, quod fr. Franciscum de Paula ejusque conventum adierit, ab eoque frustum panis albi benedictum reportaverit, & de illo comederit, exindeque sana ac sensui restituta extiterit: & postmodum illam sensu privatam non viderit.

[42] Fr. Leonardus Barbier testis XXXVIII deponit, vidisse in conventu sæpedicto juvenem novitium, [Novitium energumenum & illitteratum,] nomine Guillelmum Cucumelle, gravi infirmitate detentum, &, ut credebatur, a dæmonio vexatum, spumantem, signaque & gesta cum digitis demonstrantem. Quod videntes Fratres illic adstantes, de tali casu tristes, unus eorum nomine Gregorius de Vico, ad cellulam fr. Francisci accessit, eum exoraturus, ut d. novitium visitare vellet. Quod prima facie facere distulit, fr. Gregorium exhortans, quatenus d. novitio cuncta quæ possent facerent. Tandem his non obstantibus, precibus d. fr. Gregorii devictus, ad dormitorium conventus, & cameram ubi erat d. novitius accessit: & ostio aperto in d. invenem intuens, eamdem camerulam, ubi ille jacebat, intrare distulit, undique circa cubile ejus diligenter aspiciens. Postmodum uno jam pede in d. cellulam ingresso, deinde retracto, & successive iterum ingrediens & regrediens, ac si ingressum timeret, [tamen Latine loquentem,] tandem ingressus est. Et vidit testis deponens d. fr. Franciscum cingulum suum tantum de colore sui habitus sublevantem, ac si collo d. novitii applicare vellet. Et statim clauso ostio d. camerulæ, sæpe dictus fr. Franciscus, secum assistente Vener. P. Germano Lyonnet, Ministro Generali d. Ordinis, cum d. novitio in eadem remansit: ubi per aliquod tempus steterunt idem fr. Franciscus & Lyonnet, [Sanctus æque illitteratus intelligit,] d. deponente & quibusdam aliis Fratribus ad ostium stantibus, audientibus & intelligentibus d. novitium, licet illitteratum, verba sermone Latino aliisque linguis variis & incognitis loquentem, nec non d. fr. Franciscum illi respondentem, verbaque cum eodem novitio habentem. In quibus sermonibus steterunt idem fr. Franciscus & novitius per horam vel circa. [& liberat.] Exindeque d. novitius sanus & liberatus factus est, in modum quod die sequenti ad ecclesiam & congregationem Fratrum, ut consueverat, se contulit, & conversatus est cum ipsis.

[43] Deponit insuper, quod ab eo tempore quo moram fecit in d. conventu, [Religiosum infirmum in patriam mittit,] detentus fuit per annum vel circa quadam stomachi debilitate, & pluries ob hoc usus est medicamentis, & nihilominus non poterat a tali infirmitate curari. Sed tandem supervenit ad d. conventum quidam ipsius deponentis frater germanus secularis, qui petiit a d. fr. Francisco, ipsum deponentem tunc in infirmaria existentem, una cum quodam alio suo fratre etiam germano, novitio d. Ordinis, licentiari ac ad partes suæ nativitatis (videlicet Ducatus Alenzonii diœcesis Sagiensis) transmitti, pro sedandis (ut dicebat) litibus & contentionibus, inter ceteros eorum fratres, ratione successionis paternæ, existentibus. Qui quidem frater Franciscus dictum deponentem & alium suum Fratrem licentiavit, [& sanum redire facit.] & ad d. partes obedientialiter transmisit. Ipse tamen deponens tunc temporis tam debilis erat, quod vix & cum maxima difficultate ambulare potuit: & tamen, pace inter fratres facta, ad eumdem conventum sanus & incolumis rediit, & credit hujusmodi sanitatem a Domino recuperasse, precibus d. fr. Francisci.

[44] Patricius Binet testis XXXIX deponit, quod a quindecim annis citra, [Fr. Franciscum Binet periculose ægrum,] fr. Franciscus Binet, tunc & nunc Religiosus Ordinis Minimorum & novissimus Generalis, frater ipsius deponentis, detinebatur magna infirmitate in domo vulgariter nuncupata la Motte-chappon, prope dictum conventum, in quam fuerat conductus & traductus a d. conventu, ut melius in sua infirmitate gubernaretur. Et tunc d. fr. Franciscus de Paula ad eum visendum venit, ipsumque consolatus fuit, quia tunc dicebatur quod d. fr. Franciscus Binet amplius non posset vivere. Tunc ipse Franciscus de Paula eumdem Binet consolando, [sanum Romam iturum prædicit.] de eoque loquendo dixit, quod de illa infirmitate non obiret, prout relatu d. fr. Binet & aliorum Fratrum præsentium didicit præsens testis: qui dicit etiam & deponit, quod d. fr. Franciscus sibi dixit, quod suus frater Franciscus Binet Romam properaret, & fructum religioni afferret, ipsumque deponentem & alios suos parentes consolatos redderet.

[45] [Regi mortis suæ diem indicat.] Joannes Moreau testis XLI deponit, quod Rege Ludovico XI in infirmitate qua decessit constituto, pater d. deponentis visitavit d. Regem in grabato existentem: cui d. Rex præsente teste dixit, quod Mag. Jacobus medicus ipsius Regis sibi dixerat, quod provideret saluti suæ animæ, & quod dubitabat de ejus salute. Attamen fr. Franciscus sibi dixerat, quod non timeret nisi usque ad sabbatum sequens. Et de facto ipse Rex, die sabbati sequenti, diem clausit extremum. Ob quod d. deponens, mente revoluens verba d. defuncti Regis, cogitavit aliquid boni de d. fr. Francisco: & postmodum audivit communiter dici, quod d. fr. Franciscus vita vixit multum austera & sancta.

[46] Fr. Stephanus Joly testis XLII deponit, quod ipso deponente existente intra annum probationis, [a dæmone tribulatum confortat:] fuit pluribus noctibus a maligno spiritu tribulatus & territus, in modum quod ab Ordine recedere cogitavit: confortatus tamen a Fratribus & præsertim a fr. Francisco de Paula in ipso permansit, & se precibus illius commendavit. Tandem tali tribulatione cessata, postmodum ipso deponente existente in conventu de Blayse Lingonensis diœcesis, detentus fuit gravi quadam infirmitate, quam nominare nequit: sed dicit quod tunc communiter dicebatur, ipsum deponentem intestina habere corrupta, in modum quod quidam medicus, in arte ut dicebatur expertus, judicavit, d. deponentem ultra mensem, in quo tunc erat, seu initium mensis sequentis vivere non posse. Quod videns testis deponens, [eumdemque incurabiliter ægrotantem sanat.] qui religionem inconsulto & inscio patre intraverat, & dubitans quod si in illis Burgundiæ partibus decederet, ejus pater ipsum judicare posset Ordinem & habitum dimisisse; obedientiam petiit & licentiam ut ad partes Turonenses, unde oriundus erat, ad conventum ejusdem loci remearet. Quo ad partes Turonenses & conventum prædictum accersito, fratri Francisco aliisque Fratribus illius conventus ostendit opinionem medici: qui ea visa dixit, quod Dominus erat summus medicus, qui in se confidentes pro libito sanabat; ipsumque deponentem consolatus fuit, & ut in orationibus perseveraret admonuit; addens quod hoc faciendo Dominus sibi gratiam faceret, ipseque magnum faceret fructum. Deinde illum per obedientiam ad conventum d. Ordinis, apud castrum Heraldi Pictavensis diœcesis, transmisit: & ab hinc talis infirmitas evanuit, nec illam postmodum passus est, & credit hoc precibus d. fr. Francisci a Domino impetrasse.

[47] [Novitium Franciscani Ordinis] Deponit præterea, quod ipso existente in d. anno probationis, accesserunt ad conventum d. Ordinis prope Plessiacum-parci duo Religiosi Ordinis Fratrum Minorum conventus Turonensis, secum adducentes quemdam juvenem novitium d. Ordinis, qui ex conventus Nannetis discesserat vagabundus, & tamquam dæmoniacus vexabatur: petentes & supplicantes per fr. Franciscum pro salute d. novitii deprecari. Qui post verba consolatoria, cum ipsis Fratribus habita, illos ut Domino ac. precibus B. Francisci sui patroni se commendarent, exhortatus est. Tandem eorum precibus devictus, [a dæmone liberat:] ad ecclesiam d. conventus una cum ipso novitio ire jussit: quid autem ibi fecerit fr. Franciscus ignorat ipse deponens, quia præsens non fuit: sed postmodum a quodam suo fratre, Nicolao nomine, qui cereum accensum ad ecclesiam detulerat, didicit, quod diabolum, d. juvenem novitium possidentem, conjurarat. Et paulo post d. testis vidit Fratres Minores & novitium sanum, etsi valde debilitatum: cui tunc fr. Franciscus dedit aliquas herbas, quas dicebat sibi multum profuturas pro confortatione stomachi ac cerebri: ipsumque exhortatus fuit ad servitium divinum & sui Ordinis observantiam.

[48] [ab eodem Romam missi religiosi,] Deponit insuper, audivisse a quodam fr. Thoma, religioso Ordinis Minimorum, quod quindecim anni sunt vel circa, ipso existente Romæ cum quodam fratre Petro e Gebert, etiam tunc religioso d. Ordinis; quædam mulier de partibus Picardiæ a dæmonio vexata, & Romam ut liberaretur, traducta, ibidem per spatium trium mensium permansit, nec tamen liberari potuit. Et tunc d. Gebert, a quibusdam rogatus, ut d. mulierem sic possessam precibus fr. Francisci commendaret, & (ut retulit eidem testi supra nominatus fr. Thomas) etiam super hoc in virtute sanctæ obedientiæ adjuratus; [cordula ejus injecta in energumenam,] cordulam fr. Francisci, quam ipse Gebert secum detulerat, collo d. mulieris apposuit, ipsumque dæmonem possidentem in nomine Dei & Virginis gloriosæ ac meritis fr. Francisci (si servus Dei esset, ut credebat) adjuravit. Qui dæmon per os mulieris loquens, d. Gebert interrogavit, si cognosceret d. fr. Franciscum de Paula: qui ipsum cognoscere declaravit. Et tunc dæmon dixit, [dæmonem expellunt.] quod ipsum vexaverat & nihil profecerat, imo ab illo fuerat superatus: & quia oporteret ipsum exire meritis d. fr. Francisci, suos Fratres vexaret. Et tunc d. dæmon prædictam mulierem dimisit: quam a dæmone liberatam & verba habentem, postmodum vidit d. fr. Thomas, prout retulit deponenti.

[49] [mulieri sterili prolem promittit Sanctus,] Deponit ulterius, quod quædam mulier nomine Beatrix, commorans in diœcesi Lingonensi, in loco vulgariter dicto Chaulmont de Bassigny, per quindecim annos cum marito in matrimonio stetit sine prole: quod videns supplicavit fr. Matthæo Michel germano suo, Ordinis Minimorum religioso, quatenus fr. Franciscum de Paula rogaret, ut ipse Dominum deprecaretur, quatenus posset sobolem suscipere. Postmodum maritus d. Beatricis ad partes Turonenses & d. fr Franciscum accessit, pro præmissis rogaturus. Accessit similiter idem fr. Mattheus: cui d. fr. Franciscus respondit, [monens maritum ut avaritiæ affectum emendet:] quod Dominus illam visitaverat, magnamque gratiam fecerat eidem. Et similiter marito d. Beatricis dixit, quod cor suum bonis temporalibus nimium apponebat, consuluitque eidem quod ab avaritia cessaret, & peccata sua confiteretur, ac se Domino commendaret: & quod hoc faciendo ipsam Beatricem Dominus visitaret. Postmodumque ipse deponens & d. fr. Matthæus domum d. Beatricis accesserunt, ipsamque gravidam esse ejus relatu sciverunt: quod precibus fr. Francisci evenerat, ut credere dicebat ipsa Beatrix.

[50] [alteri prolem petenti] Joanna uxor Antonii Filesaye testis XLV deponit, quod sunt septem anni vel circa, adivit fr. Franciscum apud conventum vulgariter nuncupatum Ave-Maria prope Plessiacum-parci, associata quadam muliere vicina sua, nuncupata Joanna Andonette, nunc uxore Guilielmi Pere; ex eo quod ipsa deponens summopere prolem habere desideraret ex marito suo supra nominato, cum quo steterat in matrimonio spatio decem annorum absque prole: & hoc propterea quod multæ mulieres deponentis vicinæ suggesserant eidem, quod si se Deo & precibus d. fr. Francisci devote commendaret, bene se haberet; subjungendo quod certæ aliæ mulieres precibus ipsius fr. Francisci prolem a Domino impetraverant. Et tunc verba habuit cum eodem, [agenda præscribit,] quatenus Deum oraret, ut prolem ipsi deponenti concedere dignaretur. Qui respondit per quemdam sui conventus Fratrem, quod haberet prolem ex suo marito, non intra paucos dies inde sequentes, sed intra certum non propinquum tempus; exhortando quatenus haberet jejunare, & dare seu offerre Domino quolibet die Veneris unam ceræ candelam, nec non dicere quinquies Pater-noster & Ave-Maria in honorem Dei & quinque ejus plagarum: nec tamen ex hoc tædio afficeretur, & quod hoc faciendo prolem haberet, [secreta revelat,] ut supra dictum est. Deponit insuper quod d. fr. Franciscus (qui ipsam deponentem numquam viderat, ut credit) eidem tunc dixit, quod ipsa esset multum bene fortunata ad causam sui mariti, qui fuerat & erat ex ditioribus parentibus ipsa deponente ortus, & quod in virum divitem evaderet: exhortatusque fuit eamdem deponentem, quatenus haberet illi plurimum obedire, & sic ejus choleram mitigare; innuens per hoc, immo expresse declarans, quod idem deponentis maritus choleræ subdebatur. Deinde recessit præsens testis a d. fr. Francisco, [& filium, sed non cito, concipiendum addicit.] & tribus annis elapsis vel circa filium concepit adhuc superstitem, & credit hoc a Domino impetrasse precibus d. defuncti. Idem deponit Joanna uxor Guilielmi Pere, quæ dictam Filesaye comitata fuerat, testis XLVI.

[51] Catharina Joussette testis XLVII deponit, quod (sunt quindecim anni vel circa) cum quidam Robinetus, natione Scotus, quadam calida febri detineretur in domo ipsius deponentis; quidam homo, quem f brodatorem Regis vulgo nuncupabant, accessit ad ipsum Robinetum infirmum, ipsumque visitavit; & illi retulit, præsente teste deponente, qualiter certo modico tempore elapso ejusdem brodatoris gener infirmitate detentus fuerat. [Relatu sanitatis cuidam ægro reddita] Cujus rei causa ipse brodator fr. Franciscum de Paula, tunc apud conventum suum juxta Plessiacum-parci commorantem, adivit; ipsumque requisivit quatenus Dominum pro dicto genero suo deprecaretur, ut sanitatem recuperaret: quodque idem fr. Franciscus sibi brodatori tradiderat unum panem & unum herbarum fasciculum, quos dicto suo genero deferret, illique diceret, quod in Domino confideret, & quod ex d. infirmitate non moreretur. Quod fecisse dicebat d. brodator, referens quod præfatus ejus gener semper exinde convalescere inceperat, & tandem sanus fuerat effectus. Quod audiens d. Robinetus, [alius infirmus fiduciam concipit] rogavit prædictum brodatorem, quatenus ipse fr. Franciscum adiret, & ipsum ad sui intentionem similiter deprecaretur. Quod & fecit, videlicet ivit d. brodator versus d. fr. Franciscum, prout postmodum retulit d. Robineto, præsente teste deponente; ipsumque requisivit, quatenus Dominum deprecari dignaretur pro ipso Robineto & ejus sanitate. Qui quidem Regius brodator, [& similiter sanatur:] in regressu suo a d. fr. Francisco, retulit similiter eidem Robineto unum panem & unum herbarum fasciculum parvum, quæ d. fr. Franciscus transmiserat, sibi mandando, quod de d. pane comederet, & quod hoc faciendo non moreretur, imo sanitatem recuperaret: quod & fecit d. Robinetus, in verbis d. fr. Francisci confidens, & sanatus est.

[52] [quas Sanctus carpit herbas] Catharina Ayrolde testis LII deponit, quod certo tempore ante obitum fr. Francisci, teste deponente existente apud Plessiacum-parci, sermo habitus fuit inter unam ex g damicellis Illustrissimæ Principissæ D. Comitissæ h Engolismensis, vulgariter nuncupatam Dominam de Fleac, & præsentem deponentem de d. fr. Francisco. Et tunc d. Domina de Fleac dixit, [numquam imminutæ reperiuntur;] quod credebat ipsum Sanctum esse & miracula facere, ex eo quod, ut dicebat, dabat quotidie vel sæpe d. Dominæ Comitissæ Engolismensi & Damicellis ejusdem magnam quantitatem herbarum sui horti, & propter hoc non minuebantur: imo si quadam die omnes fere herbas d. sui horti dederat, die sequenti inveniebat eas in eodem horto, in simili vel majori quantitate. Deponit etiam, quod alias certo tædio affecta, se Domino & precibus illius commendavit, & ex hoc fuit plurimum consolata.

[53] [qua navigat ille tempestas cessat:] D. Stephanus Lancea, testis LIII deponit, audivisse communiter dici a quibusdam nautis, quod tempore quo fr. Franciscus a partibus Calabriæ ad partes Galliæ accessit, mare pacatum erat in loco in quo erat & in circum vicinis; licet alibi tunc valde tempestuosum esset. Alias dicit, quod non ipsum, sed bene quemdam ejus nepotem, nomine Andream d'Alesso, cognoverit.

[54] Patricius Loquebourg testis LIV deponit, quod (sunt octo anni vel circa) quædam Joanna, filia cujusdam Maturini Massonel, de parochia de Mireyo, tredecim vel quatuordecim annorum, intoxicavit quemdam deponentis filium unicum, ætatis duorum annorum vel circa (prout ipsamet Joanna, [puer ex maleficio moriturus] in carceribus castellaniæ de la Quarte ob hoc detenta, confessa fuit) in modum quod d. filius magis sperabat mori quam vivere: Quod postquam pervenit ad notitiam nobilis & venerabilis viri Mag. Roberti Loquebourgii, D. N. Regis Francorum eleemosynarii, & nunc Episcopi de Rosse in regno Scotiæ, ac sacræ capellæ palatii Parisiensis thesaurarii, d. deponentis fratris, deliberavit d. infantem Domino & precibus fr. Francisci de Paula adhuc superstitis commendare, & ob hoc eum alloqui: quod & fecit. Postmodum d. Franciscus transmisit ad domum deponentis duos Fratres sui conventus juxta Plessiacum-parci, [subito convalescit.] pro visitando ipsum infantem: qui domui illius, distanti a d. conventu tribus milliaribus, appulerunt, dum ibidem præsens testis & D. Robertus ejus frater cœnam finirent. Et illico, ipsis Fratribus illuc appulsis, d. infans, qui longo tempore raliter languerat, quod mors in eo plus sperabatur quam vita, requisivit cœnam sumere cum d. D. Roberto patruo suo; quod fecit melius quam fecisset a dimidio anno tunc præcedente. Et ab eodem tempore infirmitate prædicta non fuit detentus, imo sanus & incolumis fuit & est.

ANNOTATA.

a Insulam Brechemont, spatiosam & magnam, quætuor leucis infra Turonas, format Carus fluvius, gemino ostio Ligeri infusus.

b Lingiaria Francis dicitur, quæ præest lineæ supellectili; & pannus lineus, linge.

c Valde notandum est quod Testis hæc agat de ultimo quo Sanctus vixit anno: quodque ipse ne tunc quidem, cum jam 23 annis in Francia habitasset, vel cum muliere, loquereturabsque interprete. Alias adhibitorum interpretum plusquam semel mentio fit in hoc Processu, sed non indicatur accurate tempus: puta num. 33.

d Artilleria significat totum rei tormentariæ apparatum: videturque sumptum a Balista, præcipua olim machina, quæ Galliæ primum dicta sit Arca-tirer arcus tractilis, quia currulis: unde derivatum arc-tirerie, & euphoniæ causa artellerie.

e Hic Petrus Gebert haud dubio idem est qui in vita ab auctore coævo scripta vocatur Gilbert: sed quomodo ejus socius hic Thomas, istic Antonius dicitur? Alterutrum memoria lapsum fuisse oportet; sed eum potius lapsum suspicabor, qui ex tertii alicujus relatu miraculum didicit. Hinc autem colligas historiam istam ad annum circiter 1498 pertinere, cum primum promulgatæ Regulæ adhuc varij se opponebant, antequam postremam Sanctus scribi faceret.

f Brodator, verbale a Brodare, Francis Broder, acu pingere, quod videtur per metathesim tractum a Bord, margo, or a vestimenti: quod in margine exornando potißimum soleat ars phrygionica laborare.

g Damicella, diminutivum a Dame Domina, quod etiam masculine Dam in usu est apud monachos: & puto appellationis talis originem gratis peti a Latinis Dominus, Domina; potius crediderim vocem ab origine Gallicam esse.

h Caroli Valesii Engolismentis Comitis uxor Ludovica Sabauda, mater Francisci, primum Ducis Aurelianensis, deinde Francorum Regis.

PARS III.
Mors, sepultura, elevatio corporis S. Francisci de Paula.

[55] [in Dom. Palmarum morbo correptus,] Fr. Leonardus Barbier testis XXXVIII deponit, quod anno Domini MDVI a die Dominica in ramis palmarum, fr. Franciscus quadam ægritudine cœpit laborare, & illa ac tribus diebus sequentibus ægritudo illa augmentum accepit: attamen non sinebat se a Fratribus nec aliis sublevari, nec aliquod obsequium sibi præstari. [in Cœna Domini Eucharistiam suscipit.] Tandem adveniente die Jovis in cœna Domini, coadjuvantibus quibusdam ex Fratribus, ad ecclesiam accessit; & humili ae devota præparatione præhabita, præcedentibusque devotis actibus & lacrymis fusis, genubusque humiliter & devote flexis, sacrum Eucharistiæ Sacramentum sibi dari petiit; quodam cingulo, quo cingebatur; ut moris est in Ordine, ad collum b prius applicato, & oratione B. Gregorii atque aliis quibusdam, videlicet, Domine non sum dignus, præmissis, ipsumque devote & humiliter sumpsit: & postmodum aliquamdiu in choro d. ecclesiæ, divinum audiendo servitium, permansit. [& mortem in crastino futuram indicat.] Deinde videntes Fratres eumdem plurimum debilitatum, ipsum ad cellulam revocarunt: & eo ibidem existente, quidam ex Fratribus nomine Bertre (sicut idem Bertre eidem deponenti dixit) ab eo petiit, si vellet pedes lavari, ut fieri solitum est in Ordine: qui respondit quod pro illa die sibi non lavarentur pedes, sed die sequenti de ipso facerent Fratres quidquid vellent.

[56] [die Veneris sancta Fratres extremum alloquitur,] Tandem adveniente die Veneris sancta, fr. Franciscus ad cellulam suam omnes suos Fratres evocari fecit: quos ad observationem Religionis & Ordinis, caritatemque inter se habendam dulciter commonuit, exhortans quatenus eamdē Religionem a Sanctissimo Papa approbatam observarent, Fratrique Bernardino de Hydrunto illic præsenti, tamquam Superiori suo, usque ad Capitulum generale, infra annum tunc proxime venturum Romæ celebrandum, obedirent; illum constituendo suum successorem; donec per Capitulum generale de alio canonice esset provisum. Qui fr. Bernardinus se indignum proclamans, [Vicarium instituit,] & alios d. Ordinis afferens se sapientiores esse, tantum onus assumere recusabat. Ipse tamen eidem Bernardino respondit, quod onus illud libenter assumeret, & quod sapientia hujus mundi stultitia erat apud Deum; illi assignando Fratres Jacobum l'Espervier & Matthæum Michel in socios, & Correctorem d. conventus in Coadjutorem. Et his actis tandem illo die, circa horam decimam de mane, expiravit. [& pias inter preces exspirans] In fine autem libri, ante autenticationem copiæ Romanæ, hæc adduntur, in gratiam legentium. Notemus omnes, quod primus Institutor & generalis corrector Ordinis nostri Minimorum & bonus pater noster Franciscus de Paula, in præsentia nostra obiit die Veneris sancta, II mensis Aprilis, anno MDVII, circa horam decimam de mane (anima cujus requiescat in pace, amen) & sua ultima oratio fuit: O bone Iesu, pastor bone, justos conserva, peccatores justifica, & omnibus fidelibus miserere vivis & defunctis, & propitius esto mihi peccatori. Amen. Iesus Christus, Maria. Frater le Conte præsens fuit cum multis aliis Fratribus dicendo pro eo ter: In manus tuas Domine commendo spiritum meum. Testis porro XLIX deponit, ipsum vidisse, ea qua discessit die post prandium, [mox apparet gloriosus.] in eadem in qua obiit cellula existentem: & quod eum ita formosum reperit & melius (ut apparebat) coloratum, quam cognoverat dum viveret: Et ibi aderat maxima populi multitudo, quæ ipsum visendi gratia illuc venerat.

[57] Joannes Bourdichon testis I deponit, quod ipse post obitum d. fr. Francisci accessit ad d. Conventum minimorum, & vidit corpus defuncti exanime, [fit ingens ad defunctum spectandum concursus:] &, ut similitudinem vultus ejus secundum veram figuram depingeret, c molavit & impressit, interfuitque exequiis d. defuncti: in quibus Christi fidelium multitudo, tamquam ad virum sanctum accessit & interfuit: a quibus exequiis redibat populus, lætus & plurimum consolatus de visione ipsius defuncti, dolens tamen de ejus obitu. Michael Marseil latomus testis II deponit, quod ipse & defunctus Joannes Bussiere, etiam latomus, invitati fuerunt ad conficiendam foveam, in qua erat inhumandus d. fr. Franciscus: quod & fecerunt in capella ecclesiæ a parte dextra. [communi more tumulatur,] Qui quidem defunctus fuit sepulturæ traditus, die lunæ in feriis Paschæ, in sarcophago ligneo, in fovea per ipsum deponentem & d. Bussiere facta: quæ fovea postmodum industria & opere eorumdem fuit, ut moris est, pavimentis cooperta. Deponit præterea, quod post inhumationem d. defuncti, accessit ad d. conventum quidam natione Andegavus, cum ejus uxore & quodam eorum filio octo vel novem annorum, ac famulo & ancilla suis, [supervenit quidum pro salute filii acturus gratias:] sperans d. defunctum ad huc viventem invenire. Qui interrogatus ab aliquo Fratrum d. Conventus, retulit, quod precibus d. defuncti recommendaverat suum filium tunc languentem: & quod responderat, quod cum Dei timore & gratia recederet, & quod ejus filius sanaretur: qui quia sanus effectus erat illuc accesserat, filiumque adduxerat, ut gratias referret Deo & defuncto, quem viventem sperabat.

[58] [levatum de terra corpus die 11] Deponit ulterius testis 1, quod quia corpus d. defuncti fuerat inhumatum in terra, in qua propter vicinitatem fluminis Cari poterat aqua sæpissime inundare, & ob hoc corpus d. defuncti citius putrefieri, conclusum fuit per Fratres d. conventus (prosequente tamen, ut dicebant, Illustrissima Principissa D. Comitissa Engolisinensi) quod d. corpus a terra, ubi jacebat, extraheretur, & in sarcophago lapideo, altius quam erat, attolleretur: quod & factum fuit, decem vel duodecim diebus post inhumationem elapsis. Et fuit presens prædictus testis, quando ipsum corpus a d. terra fuit elevatum, & in sarcophago lapideo repositum: viditque vultum d. defuncti, illis jam decem aut duodecim diebus elapsis, ita sanum, ita integrum & sine corruptione, sicut erat eo tempore quo prius fuerat inhumatum. [invenitur incorruptum;] Et hæc scit, quia ex proposito deliberato tentavit, videlicet vultum suum vultui defuncti apponendo: & credit hoc miraculose processisse. Deponit insuper quod iterum molavit seu impressit vultum d. defuncti, ut certius & melius ipsum pingeret. Interrogatus si sciret corpus d. defuncti post ejus obitum fuisse evisceratum aut incisum, deponit nihil scire.

[59] Testis II addit se & Ioannem Bußiere ad hanc elevationem vocatum die Jovis sequentis (hebdomadæ scilicet post hebdomadem paschæ, cujus secunda feria, ut supra idem deposuit, fuerat inhumatus.) Deponit ulterius quod corpore d. defuncti a fovea prædicta extracto, [dignior sepulturæ locus aptatur:] ipse deponens & Joannes Bussiere aliam foneam testudineam in eadem capella fecerant: ad quam ædificandam per aliquot dies steterunt. Quo durante tempore, corpus d. desuncti extra terram remansit, & opere d. secundæ foveæ seu testudinis perfecto, d. deponens præsens fuit, quando d. corpus latum fuit e sarcophago ligneo, & repositum in tumulo lapideo. Et tunc vidit partem corporis & vultum sæpe dicti defuncti discoopertum, sanum & integrum ac sine corruptione, sicut erat tempore quo primo fuit inhumatum, non fœdum nec evisceratum. Et hoc scit quia d. corpus tetigit & partes inferiores vidit; quod multum miratus est idem testis.

[60] Testis I etiam deponit, quod in ista ultima inhumatione dicebatur publice & communiter, [Sarcophagus lapideus] quod tumulus lapideus, in quo corpus d. defuncti nunc requiescit, miraculose inventus est & ad d. conventum delatus. Quia cum sciscitaretur a Fratribus & adstantibus de tumulo lapideo ad d. corpus inhumandum inveniendo; dictum fuit ab aliquibus, quod in quodam quadrivio parochiæ de Ballam, distantis a d. conventus d tribus milliaribus vel circa, erat quidam grossus & gravis lapis, ad modum tumuli insculptus, & quod bonum esset illum adducere: quod voto adstantium placuit, & dictus lapis fuit adductus faciliter: qui ut communiter ferebatur, per antea moveri non poterat, [qui diu antea moveri nequiverat,] nec motus fuerat etiam a pluribus.

[61] Testis autem VII deponit, quod ivit ad d. lapidem vehendum, missus per quemdam de Beau-regard, domesticum D. Comitissæ Engolismensis, quodque comperit d. lapidem in itinere publico: quem ipse, associatus quatuor aliis hominibus, in suam quadrigam onustavit, illumque cum quinque suis equis ad Conventum Minimorum cum facili accessu vexit. Deponit insuper, quod eo tempore quo suam quadrigam ejusmodi lapide onustavit, supervenerunt aliqui parochiani d. loci, quos non cognoscit; asserentes ipsi testi & aliis secum adstantibus, quod alias dici audiverant ab antiquis illius loci, [licet 18 juga boum applicarentur,] quod fuerant applicata decem & octo juga boum, provehendo d. lapide ad locum Commendatariæ S. Ioannis illic prope existentis; quem tamen conducere non potuerant. Interrogatus de qualitate & quantitate d. lapidis, dicit quod erat incisus & curvatus ad modum tumuli, & longus valde: in modum quod ipse, qui est magnæ staturæ, se in illo incubuit; nec per alteram extremitatem sui corporis, priorem aut posteriorem ejus partem tangere potuit. [a 5 equis facillime adducitur.] Similia deposuit testis VIII Carolus Chepault, eodem profectus, tamquam servitor in comitiva nunc defuncti Ioannis Beaumont quadrigatoris: quodque lapidem invenerint juxta unam crucem in itinere publico: socios autem in hoc opere quatuor nominat, Franciscum Laurens, Laurentium Beaumont, Yvonetum cujus nomen ignorat, & Ioannem Thoreau. Denique quod illi qui per octodecim juga boum tentarunt ad Præceptoriam S. Ioannis d. lapidem vehere, non nisi parvo spatio vehere eum potuerunt: quare per duo juga boum eum remiserant ad locum, ubi d. deponentes eum invenerunt.

[62] [interim accedunt plurimi ad devote inspiciendum corpus,] Martinus Moreau testis XL deponit se vidisse Fr. Franciscum mortuum (videlicet die Veneris sancta ultimo lapsa fuerunt sex vel septem anni) & judicio deponentis erat tunc similis sibi ipsi viventi, demptis oculis, quos clausos habebat. In cujus exequiis erat maxima populi affluentia, etiam usque ad sex millium personarum vel circa. Quem etiam defunctum octo diebus elapsis e post ejus obitum, denuo vidit & manibus palpavit, nec aliquid fœtoris in ejus corpore percepit: ad ipsumque videndum conduxit Illustrissimam Principissam, D. Ludovicam de Borbonio cum ejus societate. Quæ etiam, vidente ipso deponente, manum d. defuncti palpavit. Postmodum ipse testis & Principissa cum sua comitiva læti de aspectu tanti viri recesserunt. [in quo nulla mortis signa erant.] Sic & testis XIV Ioanna deponit, quod octo diebus post obitum d. defuncti elapsis, ipsa testis vidit corpus illius discoopertum, manusque & pedes illius humiliter deosculata fuit, ipsumque deosculando reperit non fœtidum, imo tamquam tepidum, adeoque integrum & formosum ac si adhuc vixisset.

[63] [Ex equo lapsa graviterque collisa,] Ioanna Beauvalet testis XXIV deponit, quod die Sabbati in Parasceve vel die immediate sequenti obitum d. defuncti, cum rediret ex villa Ambasiæ, & esset prope locum vulgariter dictum l'Assault, distantem a civitate Turonensi sex leucis; equus qui illam portabat prostratus fuit in terram; unde ipsa deponens cecidit super quemdam grossum & durum lapidem, in modum quod ex concussione pectoris sui contra d. lapidem gravem perpessa fuit dolorem; adeo quod d. suum equum postmodum ascendere nequivit, quinimo compulsa fuit ad hanc villam Turonensem per aquam accedere. Ipsaque Turonis appulsa, ibidem stetit in magno dolore, usque ad diem lunæ in festis Paschæ proxime sequentem. [quæ fuerat Turones curanda advecta,] Qua quidem die se conduci fecit ad quamdam mulierem, la Bonne communiter appellatam, commorantem prope Prioratum conventualem S. Ioannis de Gressio Ordinis S. Augustini, distantem a civitate Turonensi tribus leucis vel circa: ubi d. la Bonne, quæ hominum membris confractis auxiliante Domine medelam ferre consueverat, d. deponentis pectus visitavit, &, ut melius potuit, reconsolidavit. Et hoc facto rediit in domum suam Turonis: & die Jovis immediate sequenti f advisata fuit per quosdam ex suis liberis, [qua die corpus denuo clausum erat,] quod illa die d. Fr. Franciscus de Paula in tumulo suo recludi debebat. Quapropter inductione sui quondam mariti & liberorum suorum, qui illam super hoc instigabant, plurimum adhuc dolorem in pectore suo patiens, in modum quod vix, etiam mediante auxilio duorum hominum, mulam suam ascendere poterat, locum d. defuncti visendi gratia adivit: ubi invenit corpus in tumulo jam sera clausum. Deponit insuper, quod ad instantiam & preces suas, [ipsum sibi ostendi obtinuit, & sanata est,] Fratres d. Conventus ipsum tumulum aperuerunt; & eamdem, eumdem adhuc dolorem in pectore patientem, in illum dimiserunt: ubi vidit tunc vultum sæpe d. defuncti discoopertum, & adhuc ita imo magis tepidum ac coloratum, corpusque ejus ita molle, sicut erat in vita sua. Deponit insuper quod tunc se Deo & precibus ipsius defuncti, si apud Deum valere possent, commendavit pro concussione d. sui stomachi. Et oratione sua completa, ac postquam egressa fuit dictum prȩfati defuncti tumulum; ipsa sola, quæ etiam cum auxilio duorum hominum vix mulam suam antea ascendere poterat, facillime eamdem suam mulam a quodam monticulo sola adscendit, & ex tunc reddita fuit sanitati, nec exinde dolorem passa fuit in stomacho.

[64] [mater cujus filia privata erat, oculo] Catharina, uxor Guillelmi de Loyon, testis XXVI deponit, quod (sunt novem anni & ultra) ipsa peperit Joannam filiam; cui, in ætate trium aut quatuor annorum, supervenit in oculo sinistro gravis morbus cum inflatura, reddens vultum ipsius Ioannæ deformem: pro quo morbo curando visitata fuit ipsa a medicis & chirurgicis aliisque pluribus personis. Tandem inflatura d. oculi depressa seu evacuata, idem oculus deformis & plurimum dilatatus remansit, ac lumine privatus extitit: & sic remansit eadem Joanna, in infirmitate d. oculi sui, spatio septem mensium vel circa. Quo tempore durante, non potuit a quoquam chirurgica arte nec alias luminis claritatem recuperare. Adveniente autem eodem anno obitu d. defuncti in hebdomada sancta, audivit ipsa deponens, quod d. defunctus inhumari debebat in feriis Paschatis tunc proxime futuri. [audiens. Sāctum quoque ex oculo laborasse,] Ob quod ex devotione conventum Minimorum prope hanc civitatem accessit; & ibi a quodam Fratre ejusdem Ordinis, vitam d. defuncti tunc prædicante, audivit, quod ipse defunctus monoculus natus fuerat, & quod miraculose alterum oculum receperat. Tunc ipsa deponens se Dei auxilio & ipsius defuncti commendavit, sibique benigne supplicavit, quatenus, si locum in cælis obtineret & prodessent suæ preces, dignaretur oculo ipsius Joannæ filiæ suæ sanitatem a Domino impetrare. Regressaque domum, votum cereum, sub forma oculi d. Joannæ, fieri procuravit: quod postmodum ad d. conventum una cum filia sua deportari fecit. [fiduciam concipit & voto potitur.] Et quia tunc temporis, corpus ipsius defuncti in alio sarcophago lapideo transferebatur, supplicavit & obtinuit, ut oculus d. Joanne corpus defuncti tangeret. Exindeque & ante tres aut quatuor dies d. Joanna jam d. oculo sinistro videre cœpit sufficienter. Quam quidem Ioannam vidimus & oculis conspeximus.

ANNOTATA.

a Qui hic dicitur annus 1506, annum a Paschate secundum Francorum morem auspicantibus; nobis a Ianuario exordientibus esset, annus 1507, quando Pascha concurrit cum 4 Aprilis.

b Idem mos etiam in Ordine Franciscano servatur; & ab hoc eum assumpsisse Sanctus videtur: apte autem exhibet pœnitentem, velut applicato ad collum laqueo sistentem sese sententiæ, quam se commeruisse fatetur, excipiendæ.

c Moule Francis, Teutonibus Mol, proprie significat matricem, cui cera, argilla, vel etiam metallicæ species quævis infunditur, ut ad duritiem consistentiamve naturalem rediens, figuram formæ cavæ exprimat in convexo. Sic autem alicujus vultui gypsum inducere, in qua deinde formentur imagines vultum ipsum expressuræ, proprie esset Molare: sed hic significatur idea, quam subitaneo conatu sibi fingunt pictores in charta vel aliter, ipsam postea laboriosius deducturi in opus.

d Testis 7 & 8, expresse unam leucam signando, cavent, ne tria milliaria hic more Gallico intelligantur spatium trium horarum.

e Tota scilicet hebdomade Paschali (quæ hic dicitur octiduum a morte) & secunda hebdomade, sive secundo post mortem octiduo adhuc currente.

f Advisare, compositum ex præpositione Latina ad & Teutonico Wysen monstrare: Francis, avifer:

PARS IV.
Gratiæ & beneficia ad defuncti invocationem impetrata.

[65] [Ad invocationem S. Francisci incendium extinguitur:] Emericus Bernardeau testis VI deponit, audivisse dici, quod post obitum Fr. Francisci ignis accensus erat in domo quadam hujus diœcesis Turonensis: & Domina illius domus hoc perpendens, commendavit se precibus d. defuncti: & illico cessavit ignis periculum. Nescit tamen nomen nec cognomen d. mulieris, nec locum ubi sita est eadem domus. Catharina Bergerelle testis X deponit, quod post ejusdem defuncti obitum supervenit eidem deponenti quædam ægritudo, in altera suarum genarum; quæ inflata & dura superabat in grossitudine alteram; ob quod ne ab hominibus videretur, ipsa eamdem genam quodam panno a sattini nigri cooperiebat. Pro cujus quidem genæ sanitate recuperanda, [inflata turpiter gena,] illam chirurgicis & medicis pluries ostendit: nullum tamen remedium ab illis habere potuit, sed per sex annos vel circa permansit cum eadem inflatura, quam tamen absque gravi dolore portabat. Peregrinationes etiam in quibusdam locis, videlicet ad gloriosissimam Virginem Mariam de Clery, & apud b Belgenciam pro febre quartana, quam spatio tredecim mensium sustinuerat, fecit: non tamen eo animo, ut sanitatem d. genæ recuperaret, sed ut referret gratias pro recuperata sanitate d. febris quartanæ. [quæ toto sexennio curari nequiverat,] Ipsa autem domum deducta, videns inflaturam suæ genæ minime diminutam, sese precibus defuncti Fratris Francisci de Paula devote commendavit, illi benigne supplicans, quatenus si potestatem aliquam erga Deum haberet, quoquomodo illius inflaturæ commutationem, simulque sanitatem cujusdam guttæ, quam in altero genu graviter patiebatur, impetraret a Domino. Et ipsa deponens in statu tali existens, ad sepulturam d. defuncti se transtulit. Tandem, intra sex dies sequentes, gena multo plus inflari cœpit, ita ut videretur esse ignea & rubinolenta cum maximo dolore: [vota ad sepulcrum facto sanatur.] nec sciebant medici aut chirurgici quidnam esset, aut quam applicationem illi facere possent. Quibus inter se altercantibus ipsa gena ante quatuor dies sequentes, per os & ad intra, superflua ejicere cœpit, & tandem sana effecta est: quod quia credidit precibus ipsius defuncti obtinuisse, votum cereum ipsius suæ genæ d. defuncti sepulturæ, cum figura alterius genu, Deo gratias reddens, deputavit.

[66] Maria uxor Rudolphi Valee, testis XI deponit, quod (sunt sex anni vel circa) ipsa existente gravida, [item uteri incurabilis oppressio,] supervenit sibi quædam ventris oppressio, multum vehemens: in modum quod sæpissime opprimebatur, tam dire quod videbatur infantem emittere: & tempore ejusdem ægritudinis per secessum sanguinem emittebat. In qua quidem ægritudine permansit, non tamen continue, spatio quatuor annorum vel circa, nec a medicis aut chirurgicis sanitatem recuperare potuit, licet fuerit ab ipsis sæpissime visitata. Tandem commendavit se Deo & precibus d. defuncti in ecclesia conventus; eique preces, tam Missam celebrari faciendo quam devotionem novem dies continuando, fecit. Quibus orationibus factis & continuatis, non longe a dicto tempore, per Dei gratiam, &, ut credit, precibus d. defuncti, a d. morbo, quo tanto tempore detenta fuerat, sanitatem recuperavit.

[67] Insuper deponit, quod (est annus vel circiter) quidam ejusdem deponentis infantulus, [febris continua trium dierum,] duorum annorum, gravi febri & continua premebatur, in modum quod videbatur in extremis laborare, & in tali infirmitate stetit per tres dies, taliter quod de ejus salute a nullo sperabatur. Tunc ipsa deponens ejus mater, Deo Sanctisque Martino, Claudio, & aliis quamplurimis Sanctis, precibusque d. Francisci, humiliter & devote d. filium suum commendavit, votoque vovit, si placeret Deo illi sanitatem restituere, imaginem infantis ceream ad sepulcrum d. defuncti adferret: & paulo post d. infantulus sanitatem recuperavit, & adhuc vivit de præsenti. Insuper deponit a sex annis circiter suum maritum pleuriti laborasse, [pleuritis cum surditate,] auditumque aurium plurimum impeditum fuisse: quod videns ipsa, illum Deo & pluribus d. defuncti commendavit: Et tandem ipse maritus sanitatem a d. morbo & aurium obturatione recuperavit: subjungendo quod in suis necessitatibus, ubi se devote Deo & precibus d. defuncti commendavit, quod petiit, obtinuit

[68] [gravis & diuturnus languor;] Renata, uxor Petri Courselles, testis XVI dicit, quod in festo omnium Sanctorum novissime elapso, citra vel circa illud festum, incepit ægrotare, & ab eo tempore languescere usque ad festum Translationis Beatissimi Martini, quod celebratum extitit die lunæ, quarta præsentis mensis Julii: qua die talis infirmitas augmentari cœpit, in modum quod d. deponens suis naturalibus potentiis erat multum debilitata & destituta, adeo quod ope aut arte medicorum non poterat sanitatem recuperare. Quod videns ipsa, die sabbati sequentis, de Dei auxilio confidens, se Deo & precibus d. defuncti (si locum obtineret, ubi sibi possint preces ejus auxilium ferre) commendavit: & ex tunc ad conventum Minimorum transmisit, Missamque in honorem Trinitatis ibidem celebrari & precibus Fr. Minimorum se commendari fecit: & prout a d. defuncto didicerat, orationem Dominicam cum salutatione Angelica trina vice nec non symbolum Apostolorum, per quemdam ejus filium ætatis quindecim annorum, quem ad hoc ad d. conventum transmiserat, recitari fecit. Eadem die sabbati cœpit superflua corporis evacuare & per secessum emittere, meliusque quam prius se habere: in modum quod die Dominica sequente a lecto surrexit, & cum aliis sedendo ad mensam cœnam sumpsit, & exinde ac modo sanam se esse dicit: & credit hoc precibus d, defuncti impetrasse.

[69] [infirmitas in genu] Joanna Hameline testis XVIII, deponit audivisse dici, quod Deus precibus d. defuncti plura miracula fecit: alias nescit. Nisi quod circa festum B. Catharinæ ultimo elapsum, ipsa detenta fuit gravi infirmitate, quam patiebatur in dextro genu suo, qua detenta fuerat antea, spatio duorum annorum vel circa: eratque nonnumquam ita propter hoc perplexa & debilitata, quod aliquando non poterat se sustinere, & præsertim quadam die sero, circa prædictum festum B. Catharinæ, super modum attenuata, ac quasi ob hoc in extasi constituta; reduxit ad memoriam qualiter pluribus succursum fuerat a Domino precibus d. defuncti, misitque quæsitum novem candelas ceræ, & unam grossiorem in quadam sua fenestra existentem, per quamdam Dionysiam Gerardi: & dedit illi in mandatis, quatenus in crastino conventum Minimorum de Plessiaco adiret, [post novenam fieri mandatam;] & illuc appulsa rogaret quemdam Fr. Albinum, d. conventus Religiosum, quatenus d. deponentem Deo & precibus d. defuncti per novem dies commendaret, offerretque qualibet earumdem novem dierum unam ex d. candelis, & dictis novem diebus elapsis celebrari faceret unam Missam in honorem Dei. Et illico, postquam testis deponens præcepit d. Dionysiæ, quatenus die sequenti mane d. conventum haberet adire pro præmissis, deponens sanitatem recuperavit, & exinde d. infirmitate detenta non fuit, nisi nimio ejus labore id supervenit. Dicta autem Dionysia postmodum retulit, se in crastino ivisse, & præmissa sibi injuncta fecisse.

[70] Maria, vidua Andreæ Ligier, testis XX deponit, quod post obitum d. defuncti (sunt quinque anni vel circa) gravissimum morbum in altera suarum mammarum passa fuit, [mamilla fistulosa,] & illo detenta spatio tredecim mensium, in modum quod medici & etiam chirurgici nesciebant quod remedium illi morbo afferre. Quod videns d. deponens, facto voto locum & conventum d. defuncti singulis tredecim dierum adivit; seque Deo & precibus d. defuncti, pro sanitate suæ mammæ, devote commendavit; & intra d. tredecim dies vel circa medium illorum, & ante finem completionis d. voti, d. mamma illa incepit sanari; prout tempore completionis ejusdem mammæ observatum fuit: & sic testis deponens integraliter sanitati restituta est, adeo quod nullum dolorem in d. sua mamma deinde sensit.

[71] [apostema in femore,] Deponit etiam, quod a festo Paschæ ultimo elapso citra, quoddam apostema habuit in altero suorum femorum, quod a chirurgicis catharrus dicebatur, ex eo quod d. deponens de suo femore juvare se non poterat: & ob hoc dicebant d. chirurgici, quod nisi ipsam juvaret Altissimus, perclusa quoad d. femur suum remaneret. Quod videns ipsa se Deo & precibus d. defuncti commendavit, unamque Missam misit & fecit propter hoc dici in capella, in qua inhumatus fuit idem defunctus. Et illa die, qua dicta fuit præfata Missa in honorem Dei, testis deponens, quæ antea non poterat se sustinere, incepit ambulare: & deinde tractu temporis totalem recepit d. sui femoris sanitatem.

[72] Gervasota, vidua Joannis Lopin, testis XXII deponit, quod (tres sunt anni) supervenit duobus liberis unius ex liberis suis quidam morbus in gutture, [morbus in gutture,] in modum quod vix poterat, spiritum emittere seu retrahere: & quia alias viderat aliquos qui tali morbo preoccupati decesserant, idcirco timens de simili periculo, commendavit d. nepotes suos Deo & precibus d. defuncti, & statim convalescere inceperunt. Deponit insuper, quod honorabilis vir M. Joannes Lopin, in legibus Licentiatus, ejusdem deponentis filius, a d. tempore trium annorum citra, [tumor colli & genæ,] quemdam morbum seu inflaturam in collo & altera suarum genarum passus fuit, spatio quindecim mensium vel circa. Quod videns testis deponens, commendavit ipsū Deo & B. B. Cosmæ & Damiano, & similiter precibus d. defuncti, promisitque ob hoc offerre Deo & dictis Sanctis in ecclesia S. Cosmæ candelam ceræ, secundum longitudinem & grossitudinem d. Joannis & unum votum de cera factum ad similitudinem dicti Lopin, in conventu Fratrum Minimorum, ipsumque Lopin secum ducere, cum a d. morbo sanaretur. Et post votum sic emissum, idem Lopin sanitatem recuperavit; ob hocque deportari fecit testis loquens ad ecclesiam SS. Cosmæ & Damiani candelam d. longitudinis & grossitudinis, & similiter ad conventum Fratrum Minimorum votum cereum, prout promiserat, ad similitudinem ipsius Joannis, videlicet a capite inclusive usque ad brachia exclusive.

[73] [infirmitas stomachi,] Petronilla, uxor Joannis Claneau, testis XXIII deponit, quod paulo post obitum d. defuncti, sibi supervenit in stomacho quædam infirmitas seu inflatura, quam rheuma frigidum vocabat Stephanus Rabblatie chirurgicus: qui dixit tunc d. deponenti, quod sua scientia nunquam ab illa infirmitate sanaretur. Et nihilominus ipsa hoc videns, habuit super hoc consilium & regimen cujusdam Magistri Joannis Maillaise, Serenissimæ D. N. Reginæ chirurgici, qui d. morbo apposuit quoddam emplastrum. Et infra paucos dies eadem infirmitas d. deponentem reassumpsit, & in eodem loco rediit. Quod videns, emplastrum prædictum eidem, ut alias, applicavit, & nihilominus Domino & precibus d. defuncti prædictam infirmitatem commendavit. Et ex illa hora incepit sanitatem recipere, & sex hebdomadis vel circa omnimode convaluit, & credit hoc precibus d. defuncti impetrasse.

[74] [gravis mœror,] Guillelma Binet, testis XXV, deponit, quod (sunt nunc duo anni vel circa) ipsa deponens quodam gravi tædio depressa, & de eo multum perplexa, accessit ad fratrem suum Fr. Franciscum Binet, Ordinis Minimorum tunc Generalem, in conventu prope Turones existentem; ab eo petens & requirens tanti tædii consolationem. Qui quidem sibi consilium præbuit, quod humiliter & devote se precibus defuncti Fr. Francisci commendaret, & a d. suo tædio Deo dante liberaretur. Quod illa, ut melius potuit, fecit; & ante finem mensis sequentis, quod petebat, obtinuit. Inquisita de tali tædio, respondit non esse opus illud narrare, sed sibi valde magnum fuisse asseruit.

[75] Joanna Bernier, testis XXVIII, super miraculis interrogata deponit, quod pluries tam viri quam feminæ, in certis & diversis necessitatibus constituti, se Deo precibus d. defuncti commendarunt & bene se habuerunt. Et similiter ipsa deponens alias fuit certis de causis tædio affecta, pro quibus se Domino & precibus d. defuncti commendavit & ab eodem tædio liberata fuit. [molestus catarrhus,] Et presertim deponit, quod a tempore obitus d. defuncti, & sunt quinque anni vel circa, ipsa deponens fuit quodam catharro detenta, & multum oppressa; quodque pro sanitate recuperanda fecit sibi plura medicamenta applicari, quæ ipsam parum juverunt, ut credit. Imo quia se Domino & precibus d. defuncti commendavit, & paulo post sanitatem recuperavit; credit quod hoc impetravit a Deo, precibus d. defuncti, & non alias.

[76] Deponit ulterius, quod (fuit annus circa festum nativitatis B. Ioannis Baptistæ ultimo fluxum) ipsa deponens existens in villa de Rupella, [dira epilepsis,] Xantonensis diœcesis, in domo videlicet cujusdam suæ familiaris amicæ, nuncupatæ Guillemettæ Picorre, tunc gravi morbo, videlicet epileptico seu caduco, detentæ, in quo steterat spatio trium hebdomadarum, & quo fuit, maxime duobus diebus, plurimum cruciata, in modum quod nigra supra modum & tamquam mente capta sæpius videbatur, fuitque spatio duarum horarum quod loqui non potuit. Hoc videns testis deponens, & quod medicamenta, quæ eidem Guillemettȩ applicabantur, nihil proficiebant; dixit matri ejusdem Guillemettæ, quod eam devoveret Deo & precibus d. defuncti, quem dicebat d. deponens esse inhumatum in conventu Fratrum Minorum prope Plessiacum-Parci; & quod, si hoc facere vellet, fiduciam habebat in Domino & precibus ejusdem defuncti, quod ipsa Guillemetta sanitati restitueretur. Quod cum mater d. Guillemettæ fecisset, ægra ante eventum trium horarum, tunc immediate sequentium, sana incepit fieri.

[77] [infirmitas stomachi;] Testis XXXI deponit, quod a sex annis vel circa detentus fuit, etiam per spatium trium aut quatuor annorum, quadam infirmitate stomachi, nec poterat a quoquam sublevari: quod videns ipse, a sua uxore inductus, se Domino & precibus d. defuncti commendavit; vovitque si sanitatem recuperaret, votum cereum in formam stomachi ad ejus sepulcrum deferre; & paucis diebus elapsis, Deo opitulante & precibus d. defuncti, ut credit, sanitatem recuperavit: ob quod, votum cereum ad sepulcrum ejusdem defuncti, gratias Deo referens, deportavit, ab indeque bene se habuit & habet.

[78] [infans moribundus,] Testis XXXII Petrus Courvoisier deponit, quod (sunt duo anni cum dimidio) Robertus filius deponentis, tunc ætatis duorum annorum cum dimidio, detinebatur gravi infirmitate, nec de ejus salute sperabatur, & nihilominus ipsum domi reliquit, & ad conventum Minimorum pro tondendis barbis Fratrum accessit, desperans d. suum infantem in regressu vivum reperire. In quo quidem conventu ipse testis ob hoc tristis & dolens, a septima hora de mane usque ad horam quartam post meridiem, pro ejusmodi barbis tondendis, permansit. Et tunc, quia unus Fratrum ipsum deponentem ita tristem vidit, interrogavit eum de causa tristitiæ illius: cui deponens filii ægritudinem exposuit. Tunc Frater ille deponentem exhortatus fuit, quatenus d. filium suum Domino & precibus d. defuncti commendaret, Qui deponens tali tristitia detentus, eumdem Fratrem, nomine Yvonem, cujus cognomen ignorat, supplicavit quatenus preces & vota pro salute filii sui Domino & d. defuncto porrigeret: quod fecit idem Fr. Yvo, & pariter deponens easdem preces refricavit. Et tunc d. Fr. Yvo eidem deponenti dixit, quod si ejus filius melius convalesceret, ejus sudarium cum oblatione ceræ longitudinis d. infantis ad sepulcrum d. defuncti deferret. Et eadem die sero deponens ad domum rediit, infantemque suum paululum convalescentem reperit: & exinde ante paucos dies d. infans sanus effectus est. Ob quod d. deponens, gratias Deo reddens, quæ voverat ipsumque infantem ad sepulcrum d. defuncti deportari fecit.

[79] [molesta febris,] Testis XXXIX, Patricius Binet deponit, quod a tempore obitus d. defuncti, existens Nannetis, pro collocari & ordinari faciendo sepulturam defunctorum Ducis & Ducissæ Britanniæ, inter loquendum de d. Fr. Francisco de Paula, audivit a quodam nuncupato Petro, servitore Generalis Britanniæ, cujus cognomen ignorat, quod ipse Petrus quodam tempore fuerat detentus gravi infirmitate febrium, seque commendaverat Domino & preibus d. defuncti, & inde bene se habuerat, nec a modo tali infirmitate fuit detentus.

[80] [diuturna amentia,] Fr. Stephanus Iolys, testis XLII deponit, quod (sunt quinque anni vel circa) ad conventum Minimorum castri Heraldi (in quo morabatur d. deponens, tamquam Vicarius ejusdem conventus) accessit quidam nuncupatus Georgius, de loco de Cove Pictaviensis diœcesis, ut dicebat, oriundus: & d. deponenti exposuit, quod fuerat per spatium unius anni vel circa sensu hebetatus, & huc atque illuc vagabundus; aliquando ligatur & aliquando non, quia ligamina quibus detinebatur frangebat. Et ipso in tali dementia constituto, audivit (ut credebat) vocem dicentem sibi, verbis Gallicis in Latinum translatis, Commenda te S. Francisco de Turonis, & sanaberis. Tandem discedente quodammodo tali dementia, se precibus defuncti Fr. Francisci commendavit, & exinde sanus factus est. Ob quod accedebat, prout exposuit d. deponenti, ad sepulcrum d. Fratris Francisci, ut gratias Deo & ipsi defuncto referret: rogavitque tunc d. deponentem quatenus suffragium Salve-regina in conventu castri Heraldi, gratias de tanto beneficio agendo, decantari faceret.

[82] [infans morti propinquus,] Ludovica Poupillart, testis IV deponit, quod (sunt tres anni vel circa) quidam deponentis infans fuit gravi infirmitate detentus, spatio quinque dierum, in modum quod requiescere nec lactare poterat, & sperabatur plus de morte quam de vita ipsius. Quod videns testis deponens, se inclinavit versus conventum d. defuncti, & genibus flexis ipsum defunctum deprecata fuit, quatenus, si ejus preces apud Dominum valerent, dignaretur ipsum orare pro sanitate d. infantis: quod fuit certa die, circa horam nonam de sero, & illico oratione d. deponentis completa, d. infans convalescere incepit; in modum quod usque ad horam secundam, post mediam noctem immediate sequentem, dormivit; & exinde fuit sanitati restitutus. Hoc scit, quia statim post d. orationem completam, cum jam dormiret d. infans, timens ne mortuus esset (propterea quod eum non audiebat, prout consueverat, conquerentem) quid faceret aspexit; & tunc percepit quod dormiebat: & credit d. deponens hoc a Domino precibus d. defuncti impetrasse.

[82] [& debilitas stomachi,] Maria uxor, Pasquerii Bouilliau, testis LVI deponit, quod (tres sunt anni) maritus suus fuit gravi stomachi infirmitate detentus, in modum quod timebat mortem ei ex d. infirmitate evenire. Quod videns, maritum suum solicitavit de se Deo & precibus d. defuncti commendando, & quod se bene haberet. Quod libenter fecit maritus deponentis: fecitque ob hoc fieri testis loquens unum votum ceræ, ponderis dimidiæ libræ, ad similitudinem unius stomachi: quod ad conventum, in quo inhumatum est corpus d. defuncti, Domino offerendum postmodum detulit, & juxta sepulcrum illius illud obtulit. Et exinde maritus suus infirmitatem in d. suo stomacho passus non fuit; & credit a Domino precibus d. defuncti sanitatem impetrasse.

ANNOTATA.

a Satinum, textura holoreserici densi ac plani, nomen sortita, ut videtur ab urbe Græca, nunc Sathine, olim Athenæ, unde videtur ejus conficiendi ratio advecta; sic a Damasco, Syriæ urbe, Damascenus pannus; & aliæ texturarum species sæpe a locis, unde advectæ vel ubi inventæ, nominantur.

b Belgencia, vulgo Beaugency, quinque leucis ab Aurelianis Turonas versus. Inter hoc oppidum ipsasque Aurelianas est Cleriacus vicus, de quo videndi Annales Aurelianenses Caroli Saussaji lib. 12 num. 3

EPISTOLA
Episcopi Gratianopol. ad Leonem X.

[83] Priusquam stylum abducamus a Gallia, placet subnectere processui Turonensi narrationem miraculi in eadem Gallia facti, quo familiam Regiam potenter voluit obligare Deus, ad servi sui honorem apud Sedem Apostolicam omnibus modis promovendum. Fuit autem die XXV Martii anni MDXVII hæc epistola producta Romæ recognitaque & recepta, prout Processui ibi facto verbotenus inseritus, hoc tenore.

[84] [Occasione litterarum e Regibus datarum, scribit] Sanctissime ac Clementissime Pater, post pedum oscula beatorum. Quoniam Regiam Majestatem, Illustrissimamq; ejus consortem, devotam Francorum Reginam nec non Dominam, prædictæ utique majestatis Regiæ generosissimam genitricem, quampluresque alias devotas personas, Regia ex stirpe procreatas, Beatitudini vestræ, super B. P. Francisci de Paula devota canonizatione, in presentiarum scribere, & ad canonizationem hujusmodi non modicam devotionem gerere, indubie cognovimus: Nos ad ipsam canonizationem non minorem gerentes devotionis affectum, sanctitati vestræ præsentes litteras, ea qua decet reverentia, libenter scribi voluimus; eidem Beatitudini vestræ humiliter significantes, qualiter anno Dominicæ Incarnationis MDVII, circa finem mensis Aprilis, cum tunc sanctæ memoriæ Illustrissima Francorum Regina, moderna utique Francorum Reginæ genitrix, [quod intellecto morbo filiæ Regis Franciæ,] apud castrum & oppidum Montis-Bernardi prope Gratianopolim, moram protraheret; audito quod Generosissima ejus filia, moderna utique Francorum Regina, tunc gravis febris ægritudine detineretur, ad ipsam Clementissimam quondam in Christo benignissime consolandum nos transtulimus; suæ quondam Regiæ Majestati viscerose consulentes, quatenus predictæ ejus Clementissimæ filiæ, modernæ utique Francorum Reginæ, recuperandæ sospitatis gratia, [suaserit matri ut voveret canonizationem promovere:] B. Francisci de Paula devotis meritis & orationibus Illustrissimam ejus filiam, modernam utique Francorum Reginam Claudiam, suppliciter ac devote commendatam facere dignaretur: etiam cum voto & promissione, ut si ejusdem B. Francisci almis precibus & meritis perfectam sanitatem recuperaret Illustrissima ejus filia, ipsa dicti Beati Patris canonizationem hujusmodi nisibus & conatibus procurare conaretur. Quod utique nobis tunc ultro annuit, libentique animo vovit ac promisit eadem quondam Clementissima Francorum Regina. [quo voto facto, ægra sanata mox sit.]

[85] Paucis vero postmodum interjectis diebus, cum Regiæ quondam Majestatis nonnulli cursores, apud nominatum oppidum seu castrum, ad Illustrissimam quondam Reginam venissent, sibique præfatæ Clarissimæ ejus filiæ, modernæ utique Francorum Reginæ, sospitatem certitudinaliter nuntiassent; modico interjecto, tempore ad ipsam Generosissimam quondam Reginam in Christo visitandam & christiane consolandam, nos tunc denuo transtulimus. A qua utique tunc procul dubio accepimus, quod sua quondam Majestas Regia, nostro sub prætacto consilio, non modicam susceperat consolationem, & dictæ suæ Clarissimæ filiæ, modernæ utique Francorum Reginæ, optimam valetudinem, cursorum hujusmodi relatione, indubie susceperat.

[86] [Insuper testatur de eximia viri sanctitate] Ulterius, Beatissime Pater, pretactæ Sanctitati vestræ similiter significatum esse cupimus, nos alias a d. B. P. Francisco nonnulla adeo secreta audivisse & accepisse, quod nullus præter Deum & me, nisi ex divina revelatione, illa quovis modo scire potuisset. Testamur insuper eidem Beatitudini vestræ, Sanctissime Pater, quod dum in Galliis quondam degeret prætactus B. Pater Franciscus, ipse summa religione summaque virtute plenus extitit, sacellaque & cœnobia quam plurima devote ædificavit, & ibidem religiose sancteque vixit. Novimus etiam candidissimos ejus mores, integerrimamque ejus vitam, sæpius recocto auro puriorem; quibus utique mortales ceteros, [& miraculis,] uno omnium consensu, anteibat: ita ut etiam ipso adhuc quondam vivente, ipse jam pro Sancto a pluribus haberetur, ac eum venerarentur; ex nonnullisque candelis, ab ipso tunc benedictis, innumerabilia miracula fieri conspicerentur.

[87] Quæ utique singula, Pater Sanctissime & Colendissime, ad juvandum d. canonizationis effectum, quem utique pro viribus sortiri affectamus ac supplicamus, nostri sub sigilli attestatione libentissime scribere voluimus Sanctitati vestræ; quam, ad contundendam immanium Christi hostium ferociam, & ad fidei orthodoxæ propagationem, semper felicem semperq; incolumem optamus Datum Gratianopoli, 1 mensis Junii, MDXVI. Sanctitatis vestræ devotissimus servus,

✠ Laurentius Episcopus Gratianopolitanorum. Regiarum litterarum, quarum hic fit mentio, aliquas proferemus inferius; nunc ut appareat, quo jure hic, atque deinceps in sequentibus proceßibus, Franciscus de Paula cum Beati titulo nominetur, ipsum breve Pontificium lege, ex Probationibus historicis, a fr. Hilarione de Costa adductis, pag. 461 acceptum, eoque datum tempore, quo formandis proceßibus supra probatis Turonibus & Consentiæ intendebatur.

BULLA BEATIFICATIONIS.

EX MS.

[88] Leo Episcopus, Servus, servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. [Decernit Pontifex B. Francisco,] Illius qui semper in Sanctis suis mirabilis est vices, licet immerito, gerentes in terris, piis fidelium, præsertim religiosarum personarum votis (quæ ad Dei laudem & gloriam & Sanctorum venerationem, fideliumque animarum salutem cedere dignoscuntur) libenter annuimus, &, prout expedire in Domino conspicimus, favoribus prosequimur opportunis.

[89] [qui propter eximiam Sanctitatem a Lud. XI expetitus,] Sane pro parte dilecti filii Germani Lionet, Ordinis Fratrum Minimorum generalis Correctoris, nobis nuper exhibita petitio continebat, quod cum alias Clarissimæ memoriæ Ludovicus Francorum Rex summopere desideraret, coram videre quondam Franciscum de Paula, in quodam eremitorio districtus Paulæ regni Neapolitani tunc solitariam vitam ducentem, propter ipsius Francisci odorem bonæ famæ & vitæ sanctimoniam; a felicis recordationis Sixto Papa IV prædecessore nostro sibi mandari obtinuit, ut idem Franciscus de regno Neapolitano hujusmodi ad regnum Franciæ se conferret, [multa cœnobia condidit,] & ipsius Regis conspectui se præsentaret. Qui adeo eidem Regi & omnibus regnicolis gratus & acceptus fuit, quod in diversis civitatibus & locis, tam Galliæ quam Neapolitani ac Siciliæ & Hispaniæ regnorum ac Germaniæ, diversæ domus pro Fratribus, vitam quam ipse Franciscus elegerat ducere volentibus, a Christi fidelibus constructæ & ædificatæ fuerunt.

[90] Ipseque Franciscus Ordinem ipsum, qui arctior & strictior ceteris omnibus existit, [Ordinem strictissimum instituit,] quem utique Minimorum appellavit, sub certo vivendi modo instituit, illumque per piæ memoriæ Alexandrum VI, & deinde Julium II, post Sixtum IV & Innocentium VIII, etiam Romanos Pontifices, predecessores nostros, approbari ac confirmari obtinuit. Ac dum in humanis degit, & dum suo Creatori spiritum reddidit, ac etiam vita functus, plurimis claruit miraculis: adeo ut propterea magna Christi fidelium multitudo, [& miraculis claret;] quæ ad domum Iesu-Maria Turonensem d. Ordinis, in qua ejus corpus requiescit, confluit; cum ejusdem Francisci intercessione, preces, quas ad Deum effundunt, exaudiri firmiter credant, ipsumque pro Beato teneant ac venerentur.

[91] [festum & officium,] Et quia in Sanctorum catalogo annumeratus non est, tam prædictus Germanus quam alii d. Ordinis Fratres summopere cupiunt eis concedi, ut liceat eis singulis annis, die II mensis Aprilis (nisi occurrat Major-hebdomada vel Octava Paschæ; & tunc in II feria post d. Octavam) festum & Officium ejusdem Francisci de uno Confessore, cum Oratione unius Confessoris, in domibus d. Ordinis celebrare & celebrari facere. [in Ordine dumtaxat;] Quare pro parte d. Germani Correctoris nobis fuit humiliter supplicatum, ut pro æterni Regis laude ac gloria, ac ipsius gloriosi Confessoris reverentia & honore, nec non decore Ecclesiæ ac catholicæ religionis splendore, populique devotione & salute, super iis opportune providere de benignitate Apostolica dignaremur.

[92] [sicut est Franciscani indultum pro B. Bernardino de Monte-feltrio.] Nos igitur, qui fideles quoslibet ad Sanctorum Dei venerationem & jugem erga eos devotionem (ut ei a quo omne datum optimum & omne domum perfectum procedit, placere studeant) prout possumus, libenter incitamus: hujusmodi supplicationibus inclinati, eisdem Fratribus, ut de cetero perpetuis futuris temporibus in eorum domibus officium in memoriam ejusdem Francisci, de uno Confessore sub nomine B. Francisci de Paula hujusmodi, annis singulis ut supra celebrare; & in eorum Missis ac Matutinis & Vesperis ejusdem Francisci commemorationem, sub nomine B. Francisci de Paula hujusmodi, recitare; ejusque imaginem depingi facere, & in ecclesiis domorum suarum (prout etiam Fratres Ordinis Minorum de familia in eorum ecclesiis imaginem fr. Bernardini de Monte-feltro, qui etiam proximis annis decessit, tenent depictam) tenere libere & licite valeant; Ordinariorum locorum & cujusvis alterius licentia super hoc minime requisita, auctoritate Apostolica, tenore præsentium, licentiam & facultatem concedimus. Non obstantibus &c … Datum Romæ apud S. Petrum, anno Incarn. Dominicæ MDXIII, Nonis Julii, Pontificatus nostri anno 1. Mortuus est B. Bernardinus de Monte Feltro XXVII Sept. MCCCCXCIV, cujus corpus extra muros urbis Papiensis venerati sumus anno MDCLXII, quando Papiam convenerant Commissarii Apostolici in ordine ad canonizationem audituri Testes.

PROCESSUS CALABRICUS

Franciscus de Paula, Fundator Ordinis Minimorum (S.)

EX MS. PROCESSU CALABR.

[1] [Alii processum in Curia vocant,] Qvartus Codex & ultimus, eorum quibus documenta ad promovendum canonizationis negotium producta continentur, a nonnullis scriptoribus citari solet sub nomine magni Processus Calabrici, hac fortaßis de causa, quod plures processus in Calabria locis diversis formatos complectatur, quamvis aliis instrumentis admixtos; & quidem sic, ut litteris quibusdam proceßibusque extra ordinem præmißis, pars dimidia libri vocari potius debeat Processus Romanus, relationem continens eorum, quæ per singulas Actiones, quibus est causa examinata Romæ, a die III Martii anni MDXVII, ad XVI Novembris anni sequentis, producta, expenso, probataque fuere; & vel ipsi relationis contextui verbotenus inseruntur, vel ut seorsim scripta allegantur: quare alii hunc librum etiam vocant Processum factum in Curia. Placet nihilominus pro iis que inde excerpta dabimus (nam Romana nihil attinet transscribere in hoc opere, cum meros juris apices contineant) prius illud nomen usurpare. Sunt autem quæ deinceps colligimus documenta apud Calabros conscripta eo tempore, quo fama minime vana percrebuerat, tandem de canonizando B. Francisco serias Romæ cogitationes suscipi, [ex quo sola domus documenta,] annis aliquot post primorum processum celebrationem elapsis, quando jam ubique & publice, velut unus e primariis Calabriæ Sanctis colebatur Franciscus, etsi cum titulo Beati dumtaxat.

[2] In his proceßibus examinati testes, simul omnes censentur CXXXI, etiam eo ad numerato, qui Ambianis auditus fuit, & cujus depositionem ante Consentinum processum dandam censuimus, qui testes quamvis nullum inter se loci aut temporis ordinem habeant, quia tamen citantur ab aliquibus eo ordine, quo in manuscripta illa plurium processuum & documentorum compilatione inveniuntur; [ad scripto testium ordine sub duplici numero.] ab aliis eo ordine, quem habent in proceßibus singulis; adscribemus & nos utrumque numerum ipsorum nominibus: ut qui ab auctoribus, eos sic vel sic citantibus, ad ipsos fontes volent recurrere, in promptu habeant quod requirunt. Quin etiam, tamquam si res una foret, sub uno Processus Calabrici titulo, singulas inquisitiones particulares, pro numero locorum, in quibus factæ sunt, in totidem dividemus capita; ijsque aggregabimus Comitum Agroteriæ & Arenarum litteras: quippe quæ etiam ipsæ vim habeant legitimæ juratæque depositionis, de pluribus & illustribus rebus, ad Francisci Paulani probandam sanctimoniam magnopere conducentibus. Ac denique subjiciemus litteras ex variis oppidis Calabriæ missas Romam super eodem negotio: nec non missas ex aula Francica, quæ primum in codice MS. locum tenebant.

CAPUT I.
Processus factus in terra Reginæ

[3] Sanctissimo ac Beatissimo Patri, D. N. Leoni Papæ X. Sanctitatis vestræ, [Reginensium epistola.] Altissime Præsul universalis Ecclesiȩ, sacris vestigiis imprimunt oscula, humiles & obedientes Sedis Apostolicæ filii, Simeon Galeota de Neapoli, Gubernator terræ Reginæ a diœcesis Besinianensis; Loysius Galeota de d. civitate, ejusdem Reginæ oppidi Prætor; una cum Magistro Jurato ac tota universitate d. terrȩ Reginæ; omni cum instantia & devotione, qua possunt, supplicantes; quatenus mirificum Franciscum de Paula, sanctitate glorificum, signis & prodigiis coruscum, adscribere dignetur Sanctitas vestra catalogo Sanctorum: quem tota Calabria Sanctum proclamat, & meritis inclytum & gloriosum cum Christo regnantem non dubitat. Cujus sanctitatis testimonium (præter illa quotidiana gratiarum munera, quæ nostrates percipiunt; præter illa quoque, quæ dudum coram Reverendo Antistite Cariatensi, nec non coram Venerabili Patre Laurentio Clavensi, Ordinis Minimorum ejusdem B. Francisci de Paula professore, nec non Legendæ majoris sæpe repetiti B. Francisci de Paula compilatore, in extensum sunt deposita) in hac præfata terra subinferuntur, sunt fideliter deposita, & veraci stylo constructa, sub die IX mensis Novembris, MDXVI. Ego Lucas de Franco de Regina, Canonicus d. terræ, fateor interfuisse in præsenti examine, & me subscripsi manu propria.

Test. 1

[4] Nobilis Philippus Camiglanus, civis terræ Reginæ, cum juramento tactis Scripturis, deposuit, qualiter ipse scit B. Franciscum de Paula ab annis XL, qui fuit, erat, & est nominatus sanctæ vitæ; & scit per famam ipsum fecisse magna miracula. [Ad sanctum confugit caper a canibus actus:] Inter cetera de piscibus mortuis, in Piscinam projectis & vivificatis, ut in processu Consentino num. 48. Item cum nonnulli venatores caprum adinvenissent, & eum cum canibus insequerentur, is vero fugeret, & intra b crita B. Francisci pro sui tutela se reciperet, & canes eum in tali loco animadvertissent; non sunt ausi ulterius ad animal capiendum progredi, quin imo retrocesserunt: quæ miracula apud Paulam oppidum facta fuere, [ad eumdem accedenti fores ultro patescunt,] jam sunt anni XL. Præterea scit, quod cum d. B. Franciscus esset in Gallia, & testis ipse illuc se contulisset; ad eum visendum alloquendumque accessit. Qui cum ante cellulam esset, invenit duos Gallos expectantes, qui non potuerant introire nec alloqui ipsum Beatum: quam primum autem ipse testis applicuit, fores patuere, absque eo quod testis quidquam B. Francisco significarit. Breviter prædixit ei omnia præterita, & quæ ventura erant, etiam magni momenti, [futura prænuntiantur] sicut in mente ipsius deponentis constituta & deliberata erant: quæ omnia, cum testis in Calabriam se recepit, evenere, secundum quod prænuntiata & prædicta fuerant…

Test. 2

[5] Ciccus Zacon dixit, quod cum ipse testis accessisset ad oppidum nuncupatum Paternum, [de imminenti periculo præmonitus] ubi B. Franciscus conventum condere faciebat, causa conveniendi d. B. Franciscum, subito maximus imber seu tempestas est exorta: & cum vellet discedere causa remeandi domum, d. B. Franciscus vetuit eum discedere, quando aliquod sinistrum astrum c ei contingeret: deinde vocavit eum intus ecclesiam, & ei benedixit, aqua sancta eum inspergendo, & eumdem cum nomine Domini Dei nostri itineri commisit, inquiens: Abi: nam bonam societatem tibi dedi. Et cum ipse testis esset apud fluvium S. Antonii, [benedictione Sancti evadit ne mergatur.] nuncupatum Septimum, quod labebatur plenis & turgidis aquis; quam primum transeundi causa eum ingressus est, vortex ingens testem ipsum circa pectus aggressus est, & ipsum una cum equo quo vehebatur traxit, subtus undas eum involuendo, adeo quod sensu amisso se submersum existimabat: deinde sensu recepto, incolumen in altera fluminis ripa, absque corporis læsione, se vidit…

Test. 3

[6] Raphuccius de Jacollo dixit & scit, quod cum pater ipsius graviter ægrotaret in manu, [Sanctus manum infirmam curat,] pro cujus curatione multas expenderat, tum in medicis tum etiam in medicamentis, pecunias; accessit ad B. Franciscum: qui docuit eum nonnullas medelas, adeo quod spatio novem dierum incolumis factus est, officio manus recuperato, qua mancus erat. De tempore: sunt anni XL paulo plus aut minus. De loco, in Paula. Et ex fama audivit, quia fecit multa miracula, maxime cum fierent lignamina pro usu loci. [& sub ruina arboris oppressum salvat.] Inter cetera cum pro d. usu incideretur pinus in vertice Montis-alti, ubi erat beatus Pater, concidit arbor super quemdam nuncupatum Dominicum Sapinum de terra Reginæ, & eum terra cooperuit. Et d. B. Franciscus dixit: Per caritatem, quia nihil ei mali fecit. Et accedens & manum porrigens, ab arbore, qua oppressus erat, subtraxit sanum & incolumem, absque aliquo nocumento, sicut vidit ipse testis. De tempore & loco ut supra.

Test. 4

[7] Mag. Antonius de Jurdano, de terra Reginæ, dixit, quod B. Franciscus semel monebat Fratres, [Turcarum adventum prophetat,] ut rogarent Deum nostrum, ne Turcæ venirent in Italiam: quos ipse B. Franciscus tunc temporis dicebat, in trimestri venturos: & sic eo elapso Hydruntum occuparunt, & magna Christianis intulerunt mala. Tunc beatus Pater in cellula se clausit orandi gratia; ubi octo dies permansit, [eorumque recessum:] numquam foras egrediens: deinde egrediens dixit: Dominus Deus noster fecit nobis gratiam, quia Turcæ victoria non potientur. Quo tempore allatum fuit nuntium, magnum Turcum d vita functum, & Turcæ pedem retulerunt. Ita ipse testis audivit a beato Patre in monasterio Paulæ, sunt anni XXX. Et plus scit, quia cum ipse testis, una cum B. Francisco, [hospites ad. ventare præsciens,] quodam die in d. loco in quodam monte laboraret, beatus Pater discessit & contulit se ad cellulam suam: & post horam applicuerunt illuc ultra centum homines Consentini & nobiles, & illic mansit usque ad noctem. Etiam alias cum esset in loco de Paterno, una cum beato Patre, quadam die circa crepusculum sive ante Ave-Maria, dixit B. Franciscus Fratribus, [jubet aquam parari:] Ponite ad calefaciendum, ut possint sibi lavare pedes Fratres venientes e Paula. Et sic paulo post applicuerunt duo Fratres de monasterio Paulæ. [dentes impacto ferre quassatos sanat,] Et plus scit, quod alias, cum scinderentur nonnulla saxa cum clavis ferreis & cuneis, ubi erant multæ gentes, & aderat quoque B. Franciscus; inter scindendum prosiliit unus cuneus in buccam cujusdam assistentis: ex quo ictu dentes vastati & diruti fuere, cum multo sanguinis profluvio. Unde beatus Pater dixit, Per caritatem, ne timeas: quando nihil est. Et sic manu ori vulnerato apposita, eodem instanti pristinæ restitutus est sanitati.

Test. 5

[8] Andreas Spinazellus dixit, quod alias, cum in loco Paternionis frangeretur quoddam saxum valde ingens, [saxum facile frangi facit:] ubi multa aderat multitudo, & saxum prædictum frangi non posset; illuc accessit beatus Pater, & saxum manu tetigit, inquiens, Vos nescitis rumpere: percutite lapidem ab hac parte, & cito frangetur. Et illico illum percussere in parte præmonstrata & tacta a beato Patre, & in primo ictu fractus fuit. Et hoc scit, quia interfuit: de Dominico Sapino deposuit ex fama idem quod supra num. 6.

Test. 6

[9] Angelus Stanellus vidit quemdam Fratrem Gregorium, [sanat hydropicum] de oppido Nibizaci, fuisse hydropicum longo tempore: & accessit ad B. Franciscum & sanatus est: qui subito induit se habitu Religionis. e Alias cum ipse testis iret ad serviendum in loco Paulæ per octo dies, [& frigoreticum:] qui erat ægrotus de malo frigido; cumque illuc accessisset, rogavit beatum Patrem, ut haberet aliquam gratiam. Et beatus Pater dixit, quod deberet servire bono & forti animo, & bonam erga Deum habere fidem: nam sanus efficeretur. [saxum ingens solus portat,] Ita fuit sanus, ac si nullam unquam habuisset ægritudinem. Insuper cum illic moraretur, vidit quatuor homines gestantes ingens saxum, ex quodam flumine labente subtus locum: & magno cum labore illud gestabant. Unde beatus Pater posuit illud super humeris suis, & sustulit illud in vertice campanilis, quod tunc ædificabatur & erat nimis altum. [nasum morbidum curat:] Et plus, scit ipse testis, quod cum quidam f Dominus, de oppido Lattarico, magnam in naso ægritudinem pateretur; accessit ad beatum Patrem, & apud eum moram traxit per aliquot dies, & inde rediit sanus. Et hoc vidit ipse testis.

Test. 7

[10] Hieronymus Longus, de terra Reginæ, dixit, quod cum alias vovisset se debere servire in loco Paulæ, [incurvas arbores rectas facit.] & illuc accessisset; B. Franciscus vocavit eum, & duxit causa concidendi certas arbores pro usu fabricæ, & dixit, Concide istas arbores. Et deponens respondit, Istæ arbores non sunt bonæ, quia valde contortæ sunt. Concidit nihilominus, & quam primum humi fuere sic concisæ, rectæ adinventæ fuerunt: quæ res magno miraculo visa fuit ipsi deponenti: sunt anni XL & plus.

Ego Accatanus de Visso, de terra Reginæ, Magister Actorum in d. terra, examinavi retro scriptos testes.

ANNOTATA.

a Regina oppidum, inter Paulam & Bisignianum, hinc 9, inde 12 p. m. distans.

b Crite Teutonibus dicitur circulus sive ambitus terrarum, an similis apud Calabros significatio obtineat, unde hic Crita dicantur ipsi fines seu termini, non divinamus.

c Disastro Italis, Francis desastre, pro grandi infortunio usurpatur.

d Fuit is Mahomet II, anno 1481 mortuus Nicomediæ 3 Maij.

e Spetiani hoc factum Isidorus lib. 2 cap. 13, & rem prolixa hypotyposi describit atque amplificat.

f MS. Quidam Dominus unus, mendose, ut remur: & ideo ex conjectura mutavimus. Quid si legatur, Quidam Dominuccius, ut sit diminutivum a Dominicus?

CAPUT II.
Processus factus apud terram Soreti.

[11] Sanctissimo ac Beatissimo Domino nostro Leoni, Sedis Apostolicæ Pontifici Maximo, [Auctoritate publica.] cum osculo pedum, Antonucius Cormatius, annualis Judex terræ a Soreti, in anno MDXVI; Dominus Soderus de eadem terra, Melitensis Canonicus, publicus ubilibet Apostolica auctoritate Notarius; & testes subscripti, ad hoc vocati specialiter & rogati. Notum facimus, fatemur atque testamur, quod anno prætitulato, die Decembris XIV, accersitis coram nobis, eximius Dominus Joannes Franciscus de Arenis, Comes Arenarum b & Stili ac Dominus S. Catharinæ, asseruit decrevisse litteras destinare ad suam Sanctitatem, rogatorias pro canonizatione B. Francisci de Paula, cum talia mereatur. Et ne ejus litteræ rogatoriæ absque fundamento procedant, sed veritate fundentur, rogavit nos Judicem & Notarium & testes prædictos, ut solenniter & fideliter deberemus depositiones infra scriptorum testium in scriptis redigere, deponentium de patratis & gestis per eumdem B. Franciscum ab eoque auditis, ut veritas elucescat, ad veritatem Christianæ fidei & religionis nostræ. Nos vero videntes, quod officium nostrum publicum petentibus non debet denegari, maxime pro his causis, examinavimus infrascriptos testes, cum juramento & servata omni debita solennitate. Qui quidem sigillatim & particulariter & eorum unusquisque deposuerunt ut infra.

1 Test. 8

[12] Magnificus Dominus Jacobus Latronus, de terra Soreti, Juris utriusque Doctor, dixit, [Frustum ex habitu Sancti,] quod sunt fere duo vel tres anni, cum transivit per d. terram quidam fr. Bernardinus Gerunda, cum quodam Fratre Sacerdote Ordinis B. Francisci de Paula, existens [etiam ipse] Frater de Ordine: qui, in præsentia d. Eximii Domini multorumque aliorum civium & nobilium, petebat eleemosynam, causa conficiendæ imaginis B. Francisci de Paula: & multi dederunt eleemosynam. [in 20 particulas divisum,] Et deinde d. Frater cepit quoddam frustum tunicæ subtilis panni albi, quod dicebat esse de eo quod B. Franciscus gerebat subtus habitum; & divisit illud in viginti partes vel circiter, ut distribuerentur personis illic præsentibus: quas viginti partes habitus seu tunicæ dedit in posse præfati Excellentis Domini Comitis de Arena: qui posuit eas subtus manum, & dividebat eas. Et cum fieret concursus tam civium quam advenarum ultra centum, distribuit d. partes tunicæ, & unusquisque habuit partem suam. Et ultimo loco, cum sibi persuaderet nullam superesse portionem, [sub manu Comitis Aren. miraculo se multiplicatum,] superfuere subtus manum d. Comitis, ultra eas quas distribuerat, partes septem: adeo quod omnes qui aderant supra modum admirati fuere, & maximam propterea cepere devotionem: & publice dicebatur, quod ex tali parte tunicæ subsecuta fuerant multa miracula.

[13] [febrim ardentissimam depellit ipsi testi,] Et ipsi testi evenit, quod æstate sequenti, de mense Julij, maxima ægritudo cum maxima febri eum habuit continue per viginti dies; adeo quod cogebatur, præ immenso calore, aspergere se nudum aqua frigida; & quod tempore viginti dierum numquam dormivit nec cibum sumpsit, aqua frigida se tantum in maxima quantitate reficiens. Unde recordatus se habere quamdam partem d. tunicæ, quam dedit ei d. Comes, quando fecit distributionem præfatam; eamdem particulam magna cum devotione gutturi suo alligavit. Unde elapsis duabus horis post, somnus eum cepit; & inter dormiendum videbatur ei se esse sub fonte de Russo, circumdatum multis Fratribus religionis B. Francisci de Paula: e quibus alter dicebat: Esto bono animo, nam cito sanaberis. Alter vero: [incunda visione recreato.] Esto fortis, nam cito duceris ad portum salvus tutusque. Omnes vero alii invicem dicebant & exhortabantur eum, quod bene se haberet. Inter ceteros unus dictorum Fratrum attulit ei quamdam c fiolam aquæ frigidæ fontis supradicti, quam ipse cum summa devotione bibit: qua epota post duarum horarum spatium expergefactus, multis sudoribus prius effusis, fere liberum se sensit. Deinde cum esuriret, & gallum gallinaceum parari faceret; supervenit de mane D. Rubinus Latroni & Notarius Nicolaus Cachimella, in domo ipsius testis, quæ est in terra Soreti Melitensis diœcesis, & narravit eis d. visionem supra dictorum Fratrum.

2 Test. 9

[14] Nobilis & egregius Pandulphus Baronus, de terra Soreti, [Similis particula] dixit, quod sunt jam anni fere tres proxime elapsi, quod ad d. terram accessit fr. Bernardinus Gerunda, & secuit frustrum tunicæ, deditque Comiti partes distribuendas ut supra, & inter ceteros testis ipse unam sortitus est portionem, quam conservabat in quadam arca de acere ligno. Anno autem proxime præterito contigit ei ut d. arcam aperiret, sustentans ejus operculum baculo quodam alto, & crasso mensura duplicis humani pollicis. Sed quia d. operculum prægrave erat & ponderosum, longitudinis octo palmorum, ponderis vero unius canthari (quia erat crassissimum ex industria cum suis d listis factum) d. baculum perfregit, & manum ejus filii, nomine Joannis Dominici, annorum quinque, casu facto conclusit. Unde ipse testis continuo invocavit nomen B. Francisci de Paula, petens ut manum filii sui sanam redderet. [manum pueri contritam sanat,] Et recordatus se habere particulam illam panni habitus B. Francisci, cœpit ipsam & posuit eam super manum brachiumque d. filii sui maxima cum devotione: quæ quidem manus fracta erat. Et statim puer sanus, amoto dolore, factus est. [& ipsi testi loquelam reddit.] Et etiam ipsi Pandulpho contigit, quod cum inflarentur gula, pectus, & facies, adeo quod non poterat loqui, nec comedere, nec bibere; petiit per signum ab uxore calamum, ut scriberet quæ vellet. Unde uxor ejus, viri mente præcognita, attulit ei illam particulam panni, per manus cujusdam e virginis, & fecit eam gulæ admoveri, dictis Pater-noster & Ave-Maria ad honorem B. Francisci: & quam primum apposita fuit gulæ, liber & immunis fuit ab omni dolore, cooperante gratia B. Francisci.

[15] [Siculum fretum Sanctus transit pedes.] Et apud maritimam terræ Royæ audivit dici, quod B. Franciscus de Paula, cum in Siciliam transfretare vellet cum duobus aliis f Fratribus, & esset apud g Catonam, rogavit quemdam nautam ut eum vehere vellet in Siciliam: & d. nauta dixisset ei, Solve mihi, monache, & ego veham te. Et d. B. Franciscus respondisset, Per caritatem, non gero mecum pecunias. Et d. nauta ad eum, Nec ego etiam habeo cymbam pro te. Et sic B. Franciscus dixit illi nautæ & illis Fratribus, qui erant cum eo; Per caritatem, parcite mihi, donec ego eo usque huc. Et sic discessit ab eis usque ad balistæ ictum, & orationem fecit & mare benedixit. Et in illo instanti aspexerunt d. B. Franciscum solum h super undas euntem: & sic per illam partem transfretavit in Siciliam.

3 Test. 10

[16] Egregius Georgius Foderus dixit eadem quæ supra, [Alia particula curat sanaticam] de multiplicatis portionibus frusti ex tunica discißi, & addidit, quod inter ceteros habuit etiam ipse testis quamdam particulam, illamque conservabat in arca cum maxima devotione. Accidit autem quod quædam neptis sua ultra tres annos fanatica seu spiritata fuerat: & ipse testis recordatus est se illam particulam habere, fecitque eam manu cujusdam virginis capi, & apponi gulæ d. neptis suæ, nomine Polyxenæ: quæ quomodo & tunc liberata fuit, & postea d. particulam sua culpa amissam miraculose recuperavit, prosequitur testis atque concludit: pro hujusmodi miraculo omnes tam mares quam feminæ castri S. Petri, stupidi & admirati remansere, & maxima ex ea re omnes gentes cepit devotio, attenta infirmitate incurabili; cujus curandæ gratia omnia prius loca devota & religiosa adierat ipsa; rem, ut gesta est, suis verbis melius expositura. Igitur

4 Test. 11, 5 Test. 12, 6 Test. 13

[17] Donna Polyxena, uxor nobilis Francisci de Caristina, dixit, [a dæmone circumsessam:] quod sunt fere tres anni proxime præterriti, quod invasit eam quædam ægritudo: videlicet umbra diabolica semper tentabat eam, ut blasphemaret, & multa alia faceret mala. Unde D. Viola, uxor Georgii Soderii, ejus amita, dixit; Filia, vis dem tibi unam particulam habitus B. Francisci de Paula, quam habeo intus arcam meam cum magna devotione. Et sic d. testis per manum cujusdam virginis capi fecit d. particulam: & dictis Pater-noster & Ave-Maria, apponi fecit gulæ: & sic sana effecta est & libera a d. ægritudine, quæ non permittebat eam quiescere, nec diu nec noctu. [eademque perdita ob culpam,] Accidit autem quod quodam die incidit in altercationem cum quadam vicina sua, & fecit nomen diaboli sanctum: & illico dicidit illa particula, quam gerebat appensam gulæ cum quodam filo, integro remanente d. filo & deperdita ipsa particula. [miraculose invenitur,] Qua ex causa tota perterrita est, & sic cucurrit ad imaginem gloriosæ Virginis, eam rogando manibus in cruce extensis, ut faceret eam invenire d. particulam. Qua oratione facta, adinvenit eam ante imaginem d. Virginis Mariæ, & iterum apposuit eam gulæ: & sic ab illa hora in antea umbra illa diabolica numquam ulterius illam persecuta est. Quibus prorsus similia ac fere ijsdem verbis testatur D. Viola prænominata, & ipsius Polyxenæ præfatus maritus; expresse attestans, quod uxorem suam ad omnia pia loca secum traxit & nihil profecit.

7 Test. 14

[18] Baptista de Rumano, de terra Soreti, dixit qualiter ipse testis, una cum quondam Ser-joanne, [quod cibi hospitibus a Sancto appositi] Cantore ecclesiæ Militensis, accessit ad oppidum Paternionis, ubi B. Franciscus de Paula faciebat ædificari benedictum locum monasterii, causa osculandi ei manus: quia ex fama audiverant, quod est sanctus homo. Et sic accesserunt & viderunt d. B. Franciscum, & voluerunt ei osculari manus, & ipse renuit, & dixit: Estote benedicti, & pro caritate jentemini seu facite collationem. [non fuerint imminuti.] Et fecit eis dari frustum panis ad quantitatem unius pomi, & urceolum vini, & lactucas cum aceto. Et cœperunt comedere: & quanto plus comedebant tanto plus crescebant epulæ, quæ eis appositæ fuerant: & remanebant admirati de ejusmodi miraculo, adeo quod comederunt & repleverunt se; & cum surrexerunt e mensa, remanserunt panis & vinū & lactucæ, prout appositæ fuerant. Ex quo tantam cœperunt devotionem, quod nolebant discedere illinc.

8 Test. 15, 9 Test. 16, 10 Test. 17

[19] Venerabilis Dominus i Rubinus Lacconus, tacto pectore more Clericorum, juravit de particulis panni multiplicatis, quarum ipse unam habuit; & de Iacobo Laccono, per similem unam subito sanato a febri, cum antea omnes de ejus salute desperavissent. Similiter Magnificus Philippus Baronus profitetur in d. miraculosa distributione accepisse, & conservare devote ejusmodi particulam. Sic etiam Venerabilis D. Dominicus gentilis, tacto pectore more Clericorum, idem confirmavit miraculum: nec non illud, quod in filio Pandolphi Baroni per ejusmodi particulam factum est, cujus manum credebat, quod illapsum arcæ operculum fregisset in millæ frusta.

11 Test. 18, 12 Test. 19

[20] Nobilis Agamemnon Nusitus, de terra Soreti, dixit, quod sunt fere anni XXXV vel XL, juxta suum videre, quod benedicta anima quondam eximii Joannis Cola de Arena, [quod Comitem de Arena cum suis apud Hydruntum pugnantem] Comitis de Arena &c, ex mandato Regis Ferdinandi de Arragonia, coacta fuit proficisci Hydruntum in castra cum sua curia & vassallis. Et sic sua Dominatio, una cum prædictis, accessit ad benedictum locum Paternionis, causa inveniendi illic B. Franciscum de Paula: quem invenerunt in d. monasterio. Et cum præfatus D. Joannes Cola alloqueretur d. B. Franciscum, dixit ei B. Franciscus: Domine Comes; ite cum Domino in castra: cito enim fugabitis Turcas canes, & vos & vestri incolumes revertemini absque periculo: & pro devotione sumite hanc candelam. Et singulis ejus curialibus unam dedit, & ipse testis similiter unam habuit, [a læsione servarit Sancti benedictio.] & sic in castra profecti fuere. Et dum præliaretur, d. Comes & ejus curiales per medios hostes ingrediebantur; & cum multa hominum millia obiissent ferro, tormentis seu bombardis, sagittis & pice accensa (adeo quod cadavera calcabantur) nihilominus Comes & sui reverterunt incolumes & absque læsione, ut prædixerat B. Franciscus de Paula. Solum mulio quidam, cum recusasset sumere candelam, ægrotavit & obiit, & confestim putruit ut canis. Addit Nobilis Gaspar de Diano, in ejusdem Comitis sequela tunc pariter adversus Turcas profectus & præsens, quod una olla picis ardentis sagum Comitis invasit, sed illico flamma extincta fuit: item quod pestis etiam in d. bello feruebat, & tamen nullus d. Comitis obiit.

13 Test. 20

[21] Mag. Confortus de Affriento dixit, quod cum ipse esset in oppido Paternionis, [quod ruituram fornacem] una cum quodam Milite, ubi B. fr. Franciscus faciebat ædificari monasterium; contigit ut accederet ad fornacem calcariam, in qua ignis jam appositus erat, & ex parte interiori decidebat. Et eo tempore vocatus fuit B. Franciscus, & ei dictum fuit, quod calcaria fornax corruit. Et sic d. B. Franciscus dixit, ne timerem: Non corruet. Et sic accessit ad calcariam, & dixit cuidam k monachulo illic existenti: Ingredere, per caritatem hanc calcariam, & depone timorem, & erige intus hunc baculum. [ingredi fecerit unum e suis,] Et sic d. Frater intus ingressus est, & apposuit d. baculum: & sic calcaria non corruit, & exusta est absq; periculo: & hanc rem ipse testis propriis oculis vidit. Et postridie contigit, quod decem paria boum gestabant quamdam trabem: & cum essent prope locum, boves præ pondere hæserant, & ulterius progredi non poterant, nec d. trabem gestare. Et sic dictum fuit B. Francisco quod boves devastati sunt, & non possunt trabem gerere. [& maximam trabem a duobus bobus trahi.] Et sic ipse dixit, Pro caritate, accedamus & videamus. Et sic ad locum ubi trabs erat advenere, & dixit: Solvite omnes boves, præter primum par. Et sic factum fuit; & deinde d. B. Franciscus cum quadam virga, quam in manu habebat, ter trabem percussit & dixit, Trahite parvo hoc spatio. Et sic illud primum par, & solum, traxit d. trabem usque ad locum: & hoc testis vidit oculis propriis, & illic omnes B. Franciscum pro viro sancto reputabant.

14 Test. 21

[22] Mag. Loysius Corinacius, de terra Soreti (& ipse testis miraculi, [quod particula vestis sanatus sit.] in multiplicatione segmentorum sub manu Comitis de Arena facti) addit, quod etiam unam particulam habuit, & anno elapso maxima ægritudo ex dolore ilium l seu de flanco eum invasit, adeo quod mori videbatur. Et recordatus est d. particulæ, & cum maxima devotione apposuit eam ilibus seu flanco, & illico sanus effectus est.

15 Test. 22

[23] D. Bernardinus de loco Lovanaro, de terra Arenarum, tacto pectore more Clericorum, visis litteris & non tactis, dixit se scire ex relatione quondam Colæ Banaro genitoris sui, quod existente anno penuriæ in provincia Calabriæ, proficiscebatur ad planam m Terræ-novæ una cum Roberto Remiglio, Luca de Yaca, Jacobo de Joy, [quod 9 personis in fame alendis,] Julio Cichetti, Hippolyto de Stravo, & quodam suo germano nomine Marco, Jacobo Sacca, & Thomasio de Ciccho; omnes de terra Arenanum, qui ad præsens in altero sunt seculo. Cumque exirent de transitu Burelli, die n prima Aprilis, (sunt fere anni XXXVII & paulo plus) contigit ut per illum passum pertransiret B. Franciscus de Paula: qui cum eos aspexisset, petiit ut pro caritate parum panis ei largirentur. Et prænominati dixerunt, quod ne quidem frustum haberent. Verumtamen dixit d. Colæ patri d. testis, quod pro caritate darent, [fecerit in vacua pera panem inveniri,] quandoquidem habebant in mantica. Et nihilominus prænominati responderunt, quod nullo pacto haberent. Unde B. Franciscus dixit eis: Date mihi istas bisaccias, nam illic est panis. Et d. Cola dedit illas eidem B. Francisco, & apertis manticis invenit panem candidissimum, & qui præ calore adhuc fumabat. Dictus Cola, qui sciebat nullum se habere panem, admiratus remansit, intra cor suum dicens, Iste sanctus est. Et omnes sui socii ceperunt de d. pane, postquam per B. Franciscum benedictus fuit, & comederunt de illo: & quanto plus comedebant, [qui eis triduo suffecerit:] tanto plus panis iste incrementum & augmentum suscipiebat: & secuti d. beatum Patrem, per tres dies aliti & sustentati fuere præfatæ novem personæ.

[24] Et cum essent apud Catonam, d. beatus Pater dixit cuidam, nomine Petro Colosa, patrono cujusdam cymbæ seu barchæ, quæ vehebat in Siciliam lignamina ad usum o barrillorum pro saliendis piscibus, ut pro caritate vellet eum vehere Messinam, Siciliæ civitatem. Et d. Petrus Colosa dixit ei, Solue mihi, monache, [quodque negata ad transfretandum cymba] & ego te veham. Et d. Pater dixit: Pro caritate, vehe me. Et iterum & iterum d. Petrus: Solue mihi, & ego te veham. Et denuo d. Pater dixit: Expectate me hic. Et secessit ab eis ad jactum lapidis, & oravit, & aspexit in cælum, & fecit signum Crucis in mari cum quodam suo socio, ac si super continentem iter faceret, & sic transfretavit. Et sic d. Petrus Colosa cum suo genitore admirati & stupefacti remansere de virtute tanti viri: & sic pater d. testis & socii reversi fuere Burellum, [cunctis videntibus fretum transierit pedes.] & usi sunt illo pane per duos alios dies. Et hæc est veritas ex relatione quondam genitoris ipsius testis: & sæpe sæpius supradicta verba dixit ei uxor Roberti Riviglio, quod ejusmodi miraculum narraverunt eorum mariti ante eorum obitum.

16 Test. 23

[25] Tasus Saldanus, de terra Filocastri, dixit cum juramento, quemadmodum annis præteritis, [quod Neapoli magnus fuerit ad Sanctum accursus:] tempore quo Rex Fredericus erat Princeps p Squillacii, ipse testis erat Neapoli, cum venit Orator Regis Franciæ, & petiit a Rege Ferdinando seniori, ut vellet mittere Patrem fr. Franciscum de Paula. Et ipse testis interfuit, quando applicuit Neapolim d. Frater: & ita fuit magnus hominum concursus, quod ni providisset Princeps Fredericus præfatus, collisissent & suffocassent ipsum. Et sic ipse testis concordavit cum quodam D. Intraccato, patrono triremis Francicæ, q in pastum: & ivit cum d. triremi, quæ vexit d. Fratrem in Provinciam. Et cum e Neapoli solvissent triremem, & facto velo navigantes, ad fauces devenissent Tiberinas; [quod fecerit aquam ad enavigandum succrescere,] d. fr. Franciscus accessit ad alloquendum Pontificem; & ipse testis remansit in triremi, & expectavit d. fr. Franciscum. Qui sexto vel octavo die [reversus est] Et sic ductor triremis, cum altitudinem fluminis commensurasset, vidit triremim minime exire posse. Tunc d. beatus Pater, intellecto a quibusdam quod exire minime poterant defectu aquarum, dixit: Commensurate iterum, nam magnam vim & copiam aquarum adinvenietis. Et sic ductor, commensurata altitudine, invenit esse sex palmorum & plus, adeo quod illico exivere.

[26] [& triremim qua vehebatur] Et cum navigassent ingressique fuissent sinum seu gulfum r Leonis, maximis agitati fluctibus, coacti fuere littori appellere: & cum in anchoris starent, ecce navigium armatum triremim versus vela faciebat. Qua re visa beatus Pater dixit, Adnavigemus cum pace Dei, nam nullus nobis imminet timor neque periculum. [Cumque navigium appropinquasset] & aliquot tormentorum ictus jecisset, nihilominus triremis, secundam nacta auram, [piraticus naves evadere:] vela fecit: navigium vero sine vento substitit, adeo quod parvo temporis spatio ab eorum oculis evanuit, & sic d. gulfum pertransiere Provinciam versus, ad oppida s Bromo & Brigansi vulgariter nuncupata. Deinde d. Frater descendit a triremi in terram, cum t quodam nepote suo, & duobus Fratribus, qui solum versabantur cum B. Francisco, qui ab aliis non videbatur: semper enim in camera patroni latitabat. [quin & soleis ejus jactis in mare, hoc pacatum esse.] Qui quidem B. Franciscus ante suum descensum fecit quamdam confessionem, & postmodum primatibus d. triremis unicuique candelam unam dedit. Et cum fluctus maximi essent, & metus immineret ex triremibus v Frangasi; triremis ipsa coacta est vertere vela, & cursum sistere. Accidit forte quod in triremi ipsa Philippus Fabalegno per Comitem Mataloni adductus fuerat, in cujus bancho seu transtro par quoddam x calopodiorum dd. Fratrum, sociorum B. Francisci remansit: & illa cepit vel ipse vel socius d. Philippi, inquiens: Adhuc apparent calopodia illorum maledictorum Fratrum, qui poterant me e remo solvere, & noluerunt. Et projecit ea in mare: & quam primum d. calopodia mare tetigerunt, ipsum tranquillum effectum est, & sic cum pace Dei Neapolim venerunt.

17 Test. 24

[27] Antonellus Triza dixit cum juramento, quemadmodum [fuit] B. Franciscus de Paula in monasterio y de Mayda Jesu-Mariæ, [quod mulieri a strumis curatæ] cumque haberet mater sua strumas seu scrophulas, ipsa una cum patre suo accessit ad B. Franciscum, & genibus flexis petiit de gratia, ut eam sanam redderet. Et sic B. Franciscus tetigit gulam ejus quadam virga & subito sana effecta est. [etiam mortem prædixerit,] Et addidit, Abite, Domina: nam vita vestra brevis erit. Postridie vero pater ipsius testis accessit ad eumdem B. Franciscum, & interrogavit eum quamdiu victura esset uxor sua. Qui respondit: Vita uxoris tuæ erit septem annorum. Et ita fuit.

18 Test. 25

[28] Eximius Dominus Joannes Franciscus de Arenis, Arenarum Stylique Comes & Dominus S. Catharinæ, [quod pro sterili conjugio prolem rogatus,] cum juramento dixit, se scire ex relatu cujusdam Sacerdotis, cujus patriæ nomen non bene recordatur: qui Sacerdos dixit suæ Dominationi, quemadmodum ipse rogavit B. Franciscum, ut vellet effundere preces Deo, ut duo ejus amicissimi, vir & uxor, qui steriles erant, filios haberent: qui quidem divites erant, sine herede, & annorum XL. Et sic B. Franciscus dixit præfato Sacerdoti: Revertimini, & dicite illis bonis viro & uxori, quod habeant magnam in Deo fiduciam, & quod verrerent eorum domum multum bene, & deinde eant ad eorum hortum, & reperient ficum quamdam frondentem, habentem in vertice geminas ficus, unam albam, alteram vero nigram: albam comedat maritus, [ficus in Ianuario inveniri fecerit;] nigram vero uxor. Et ille Sacerdos, quia erat mensis Januarii, derisit ejus verba: & respondit B. Francisco, Quomodo est possibile quod hoc tempore ficus inveniantur? Unde B. Franciscus dixit, quod pro caritate facerent ut ipse monuerat. Et sic d. Sacerdos convenit amicos suos, virum & uxorem, & dixit eis: Accessi ad fr. Franciscum, & rogavi eum nomine vestro: qui respondit mihi, quod debebatis bene verrere domum vestram, quo facto accedetis ad hortum vestrum, & invenietis ficum frondosam, in cujus vertice duæ erunt ficus, altera nigra, altera vero alba: Albam z tu marite, nigram vero uxor comeditis. [& tripudiando abortum passæ] Quo audito accesserunt ad hortum, & invenerunt arborem cum ficubus, ut dixerat B. Franciscus, & comederunt eas: unde uxor gravida facta est. Et cum esset ingrata erga summum Creatorem, & accessisset ad quasdam nuptias, & tripudiasset, aborsum fecit. Et sic deinde vir & uxor præfati iterum vocari ad se fecerunt illum Sacerdotem, & rogaverunt eum, ut, quoniam d. Domina fecerat abortivum, [noluerit ultra succurrere.] vellet iterum accedere ad B. Franciscum, & eum rogare, ut ejus precibus & intercessionibus apud Deum fiendis posset iterum concipere. Qui Sacerdos, cum rogasset B. Franciscum, hujusmodi habuit responsum. Profecto non est amplius gratia pro eis, propter eorum ingratitudinem.

[29] [quod imago ejus puerum sanaris.] Insuper d. Eximius Dominus dixit, se scire etiam relatu cujusdam Fratris Religiosi, quod cum ipse Eximius Dominus misisset in arcem Amantiæ, ut ipse primus habere posset imaginem B. Francisci de Paula; evenit quod eo tempore natus quidam Castellani d. arcis, annorum octo, graviter ægrotabat: qui habita notitia quod imago d. Francisci absoluta esset, petiit devotionis causa eam videre: qua visa & deosculata, pristinæ restitutus est valetudini: & Dominus d. Comes habuit d. imaginem. Et hæc est rei veritas, & in fidem sua Dominatio subscripsit se hic inferius manu propria…

ANNOTATA.

a Soretum oppidum, inter Miletum & Arenam, trans Matranum flumen in Calabria ulteriori.

b Ecgraphum nostrum Arenarum Sali: quod correximusex infra referendis hujus Comitis titulis. Est autem Stylum, jam dictæ Calabriæ ulterioris oppidum ad Carcinum flumen, a quo flumine dictum antiquis Promontorium Carcinum, nunc ab oppido vicino Caput-Styli nuncupatur.

c Fiola, pro phiala, Italis Francisque communis vox.

d Tenias seu fascias ligneas, scriniario operi circumductas aut superinductas, Listas vocant Itali, Franci, Teutones.

e Laudanda Italorum religio, ut mulieres conjugatæ non præsumant attrectare Reliquias sacras: ita 1 Ianuarij, ubi agitur de sacro Christi præputio retegendo num. 17 videre est Magdalenam Strozziam ei ministerio applicare Claricem virgunculam.

f Quidam nominant fr. Paulum de Paterno & fr. Joannem de S. Lucito.

g Catona vicus ad fretum Siculum, ferme e regione Messanæ, haud longe a Regio.

h Consentit oculatus Testis infra num. 23, & tamen scriptores recentiores volunt, miraculosæ transvectionis participes fuisse socios. Quidni eos nauta, miraculo viso facti pœnitens, in suam receperit cymbam?

i At num. 12 Latronus scribitur.

k Monachulus, diminutivum a Monachus, hic sumi videtur pro Fratre laico.

l Flancus Italis, non ilia, sed latus significat.

m Terra-nova, oppidum Arenis distans 15 p. m. medio autem itinere situs est vicus Burellus, de quo mox, ubi transeundus fuit fluvius Mesuna sive Metranus.

n Qui conventum Milassensem in Sicilia (quo tunc, ut infra patet, ibat Sanctus) 11 Februarij sequentis anni fundatum scribunt, huic textui non repugnant: sed si annum fuisse putent 1464, nimium exorbitant.

o Barrilli, vasa vinaria seu doliola, Italis sunt.

p Notiori sibi titulo utitur Testis, cum in eadem ulteriori Calabria & Soreto vicinum Squillaceum sit; Comineus, digniori & exteris notiori nomine, vocat Principem Tarentinum.

q Id est, pro certo nummo in singulos pastus sive mensas solvendo.

r Qua parte Rhodanus sese evolvit in mare ipsum vulgo dicitur Golfo de Lyone, non a leone animali (ut prima fronte videri posset) sed a Lugduno, primi ad Rhodanum nominis emporio, Italis Lyone dicto: qui dum illuc per dictum fluvium ultro citroque frequentes commeant, proximum fluminis ostio mare nomen ab urbe sumpsit. Verum non nisi valde improprie, & per extensionem justo majorem, protendi potest nomen istud usque ad vicinam Liguriæ oram; maxime cum infra dicatur Sanctus pertransiisse Gulfum, &sic venisse in Provinciam. Quare existimo hic proprie significari eum maris sinum, quem Argenteus fluvius efficit, vulgo Golfe de Grimant nunc dictum, qui tunc dictus fuerit Golfus leonis sive leonum, a duabus insulis, seu potius scopulis, qut hodieque nomen Leonum retinent.

s Quæ hic Bremo & Briganti scribuntur, nunc appellantur Bormes & Breganzon, inter Stocchades insulas & continentem navigantibus prætereunda loca.

t Andream hunc paßim credunt fuisse scriptores: sed ex regio naturalizationis, ut vocant, diplomate clarum est, hunc postea ex Italia accersitum advenisse. Fuerit hic igitur Petrus, alius & senior Brigittæ filius, quem adhuc puerum Franciscus induerit sui Ordinis habitu. Certe infra num. 110 dicitur Sanctus navim conscendisse cum confratre suo parvulo.

v Videtur Frangasius iste fuisse famosus aliquis sui temporis pirata.

x Ex hoc discas soleas ligneas (soccolos vocant Itali) principio Ordinis usurpatas fuisse, quomodo nunc eas vsurpant Minoritæ Recollectæ strictioris observantiæ, quos idcirco iidem Itali appellant Soccolantes.

y Quandoquidem satis certum videatur, hunc conventum cœpisse postquam in Franciam abiit Sanctus; explicabimus infra in Supplemento historico cap. 9, quomodo intelligendus hic locus sit.

z Ecgraphum, contrario quam Sanctus præscripserat modo, nigram marito, albam uxori traditam dicit. Et forte incredulus iste Sacerdos parum curavit verborum ordinem, ut erant a Sancto prolata.

CAPUT III.
Litteræ Excellentis Domini, D. Ioannis Francisci de Arenis, Arenarum Stylique Comitis, directæ Beatißimo Domino Leoni Pont. Max.

[30] Beatissime Pater, solent plerique, qui sunt involuti in miseria hujus machinæ mundialis, [Extollit divinam bonnatem,] laudibus extollere eos qui temporalibus colluctantur vanitatibus, itaque submerguntur sensualitatibus: adeo ut, puro amore vanitatis & corporis exterioris, nedum ab ignaris & imperitis, sed etiam ab iis qui profitentur scientiam & artem, vitæ omnis laus & dignitas circumscripta videatur. Et hujusmodi sunt poëtæ, qui cantilenis eorum alliciunt homines manifeste ad jocalia, intus vero latet anguis: quo hoc tempore juvenes & (quod peius est) facti senes illaqueantur. Cum autem bene ab Augustino dictum sit, Parum erat Dominum cohortari Martyres verbo, nisi corroboraret exemplo; inter alia quæ tradidit, a tempore sui admirabilis mysteriosique adventus usque ad suam benedictam & caritativam passionem, [quæ pro fabulis gentilium] fuit istud maximum, quod in Vicaria Petri successerunt Pontifices: qui quantum, in tempore vanitatis & florum, gentilium sonabant verba, scribentium in laudem idolorum; ita nunc, tempore veritatis & fructus, faciant sanare verba scribentium in laudem & gloriam ipsius Dei, nostri Creatoris, D. N. Iesu Christi, interni amoris & caritatis inæstimabilis: ac rursus uti per deceptores hominum erat vas paratum plenum rimarum, quæ hac illac perfluebant fictiones in laudem hominum; ita per veridicos semper piscatores hominum, [fecit per Petri vicarios veritatem audiri;] corda eorum veritate illuminantes & adaptantes (qui sunt Pontifices, Petri divina lege successores) sunt paratæ a amæ ex tabulis, sculptæ cum doctrina & amœnitate Spiritus.

[31] O quanta est illa beatitudo hujusmodi Pontificis, [& sicut olim homini omnes subjecit creaturas,] cui suo tempore contingit scribere nomen Sancti in Catalogo, cum ejus meritis nomen suum adscribit Dominus in cælis! Inter tales tu solus occurris hoc tempore, Leo Pontifex Sancte, qui sanctitate & castitate polles. Itaque hoc tuo tempore causa B. Francisci de Paula agitur, de cujus sanctitate tremisco & paveo, cæli mirantur ac terra veneratur, benedictum Deum sua largitate ita illustrasse [hominem] quod omnia Omnipotens subjiciat sub pedibus suis, pisces maris & volatilia cæli, oves & boves universas insuper & pecora campi. Omissis [namque] fulgentissimis quæ claruerunt miraculis, mortui surrexerunt, leprosi mundati sunt, [ita nuper B. Francisco.] steriles pepererunt, natura obtemperavit invita. Nec cum beato Patre isto minus egit: nam ad jussum ejus senex concepit, arbores floruerunt fructusque produxerunt & non tantum obtemperavit natura, quantum annihilata est, in igne amittente virtutem, & in arido prorumpendo fontes usque in hodiernum diem. Sed & alia signa reliquit iste amicus Dei, quæ magis sapiunt novam naturam quam aliter, neque solum ordinariam sed absolutam ostendunt potentiam… b

[32] Procederem, Pater Beatissime, extensius in processu signorum, [pro cujus causa laborandum sibi sit,] quæ Creator ostendit in ostentationem innocentiæ & sanctitatis istius electæ creaturæ; nisi exhaustæ fuissent vires, tum quia suam Beatitudinem non licet verbis occupare, tum quia compellor ad rem propriam venire. Quam rem sumo onere amoris: quandoquidem a beato illo Patre impetrata sunt meo genitori & mihi multa, ideoque nomen Franciscus amplector… c

[33] [utpote a qui pater suus] Primo quando Pater meus, qui hactenus extitit [debuit] ire Hydruntum, una cum aliis, expugnaturus impios canes; appulit ad locum beati Patris ob devotionem & reverentiam, precaturus ut eo medio, gratia Domini, evaderet. Cui dedit candelam, quasi non manufactam sed cælestem, tamquam clypeum, ut defenderetur ab omni jactura & sinistro eventu: [in bello Turcico servatus est,] idemque fecit omnibus armigeris aliis sequentibus ipsum. Qui pater meus & omnes ab incendio ignis, sub mœnibus & muris civitatis, & innumeris armorum conflictibus, liberati sunt; nec non a contagioso morbo epidimiæ, tunc temporis nimium invalescente in exercitu. Et aliqui armigerorum de comitiva patris mei, spernentes [d. candelas accipere] laniationem carnium passi fuere.

[34] Accedat etiam ad cumulum miraculorum, quod cum duo mei filii, unus annorum trium, [duo filii a peste liberati] alius duorum, simul eodem tempore pestifera febre vexarentur; dumque venirent ad extremum diem, annihilatis sensibus & virtutibus, consumptisque carnibus, ita quod nulla spes erat medicorum; ego pater & mater exanimes, confisi fuimus intercessione beati Patris: & illico [in eis] vere sufflatus fuit spiritus vitæ. Benedictus sit Deus in Sanctis suis, qui non cessat verificare id, quod per os S. Marci locutus fuit, etiam in persona istius electæ creaturæ, super ægros manus imponent & bene se habebunt! [Mar. 16, 18] Adeo quod eodem die, modo incredibili, febris evanuit, dolores perierunt, & caro ad naturalem colorem reducta fuit: in tantum ut si quis illos non vidisset ægros, nullo modo asseruisset febri fuisse vexatos.

[35] Taceo quod cum mea uxor doloroso apostemate mamillarum cruciaretur, [uxor in mamilla curata,] in tantum quod præ dolore occurrerunt dolores [partus] in octavo mense, & jam aborsus parabatur; per impositionem cinguli beati Patris (qui a quodam Religioso devectus est ex Francia, & ad manus meas pervenit) non solum liberata est ab aborsu, sed [etiam a dolore. d In quo etiam] hoc mirum in modum considerandum est, quod jam apostema erat in collocatione saniei, unde naturaliter comitatur & dolor & [febris: tamen] donec cingulus erat super ea, neque dolorem neque febrem sentiebat.

[36] [sub sua ipsius manu.] Hoc tamen, quod est clarum & indubitatum, non præteribo; quod cum quidam Frater Ordinis beati Patris, qui erat Corrector monasterij S. Blasii, venisset recepturus eleemosynam, & ego illam sibi fecissem & nonnulli circumstantes mihi subditi; ille Pater, volens dono digno eos donare, illis dedit particulam veræ tunicæ beati Patris: & volens ut ego darem suam cuique partem, de illa fecit viginti particulas minutas, ad numerum circumstantium. [Ego vero] volens illas erogare, [multiplicata segmenta de veste Sancti,] & confisus B. Franciscum ad laudem Dei aliquod signum demonstraturum, ne operatio miraculi esset manifesta sed occulta, sub vola manus meæ reclusi particulas illas: & non solum circumstantibus prædictis viginti illas particulas distribui, sed miraculose fuit factum accrementum, & accurrentibus de populo centum dedi: & deinde aperta manu septem de dictis particulis viginti pro me remanserunt, [quas servo devote] quasi a beato Patre mihi traditæ sint.

[37] Non omitto quod (quando inauditum e aut potius ineffatum est, [& imago domi suæ coruscavit,] auctorem naturæ ostendere signa in imaginibus Sanctorum) hoc præcipuum in nostro tempore ostensum est in imagine ipsius beati Patris: a qua emanarunt splendores coruscantes, qui videbantur illuminare domum in nocte: quæ imago est in oratorio meo. Hocque idem relatum mihi fuit a religioso Carthusiensi, probo & devoto viro, qui genibus flexis coram ea orabat, cum venisset vocatus a me, & mecum per noctem pernoctasset.

[38] [item uxor curata est a singultu:] Restat dicendum, quod cum nuper uxor mea haberet incredibilem singultum, ex quo sibi causabatur maximus vomitus & cibi & humorum; & pectus & fauces adeo fuissent excoriatæ præ dolore, quod vix poterat glutire salivam & mellitum liquorem; quidam Religiosus, quasi a Deo missus, fuit in domo mea, habens quoddam instrumentum ferreum admodum serræ, tinctum sanguine beati Patris, cum quo macerabat carnem suam. Qui Pater, dum orasset beatum Patrem, & imposuisset d. ferreum instrumentum in pectore meæ uxoris; illico sedatus fuit vomitus, nec non & dolor incredibilis quem patiebatur, cœpitque statim absque dolore comedere.

[39] Multa dicerem, nisi hoc esset quod diffidere viderer a vestra Sanctitate; quæ, [propter quæ aliaque dignus sit canonizati.] cum sit pium opus, [non indiget] pluribus adminiculis. [Quare] dignetur, Sanctitatique vestræ placeat, sicut Dominus miraculis ipsum insignivit & decoravit in cælis; ita signare [eum] in catalogo Sanctorum, ut in terris veneretur, ad confusionem impiorum & ipsi detrahentium, & ad commodum Christi fidelium. Et ego non minus humiliter & devote vestræ Sanctitati [idem] commendare non desino. Vale ad annos Petri, cujus fortitudo superabit impios. Ex castro Arenarum, XVII Decembris, MDXVI.

ANNOTATA.

a Vas majus, Italis Ama, Francis & Teutonibus Ame dicitur.

b Addebatur in ecgraphio: Sed hoc principium cum a veteri testamento collectum sit, figuras præcedere figurato, & a novo figurati vestigia subsequi, hujusmodi talia per Regulas quatuor signant Mendicatorum Plagarum Domini in mundo, ad opieriendas miserias nostras & ad vitia nostra sananda sanguine emanante pretioso. Et hoc nondum præcipuum: sed mirum & mirabile, quod jam transacti erant mille & quingenti anni, & non adhuc in facie terræ ordinata fuerat ultima professio talis vestigii. Quando res erat in ordine mirabilis & supernaturalis, oportebat super naturalem electionem esse, quæ hoc tempore ultima est ad consummationem operis hujus. Vas beatus iste Pater, non solum auctor quintæ Regulæ, sed ab incunabulis in electione admiranda electus, in gaudium cælorum & conservationem seculi. Sed hæc, admodum implicatum sensum facientia, maluimus transilire.

c Item hæc. Sed cæli fantur & nequeunt occultare, quem Creator produxit in lucē, in laudem suam. Ideo summo studio & onere Crucis Domini, sumo libenter, ut mei pater memor sit, ad pedes Domini & Martyris sublimis. In facto hæc sunt: nam non solum pro veritate fidei, ad quam tenemur: sed sentio me debitorem ejusdem esse.

d Hiulcum hinc inde sensum supplevimus per conjecturam, ut notant [ ]

e Non est hoc adeo novum, uti sibi hic Comes persuadet, & exempla paßim in hoc opere suppetunt.

CAPUT IV.
Alius processus in terra Styli factus.

1 Test. 26

[40] Venerabilis Hermolaus Frasca, de a Stylo diœcesis Squillacensis, Archipresbyter d. terræ Styli, examinatus cum juramento super vita Sancta & miraculis, factis per B. Franciscum de Paula, [Quod inter alia miracula.] dum in humanis ageret; dixit, quod ipse, cum esset Capellanus S. Luciæ d. terræ, sæpe sæpius sermonem habebat cum quodam nobili viro Consentino, nomine Joannes de Moravo, qui parochianus d. ecclesiæ erat, & in d. terra moram trahebat. Qui quidem Joannes cum sæpe sæpius iret Consentiam, & inde rediret; [elephantiacum sanarit,] narrabat d. deponenti multa miracula & virtutes, quas faciebat præfatus fr. Franciscus de Paula. Inter quæ miracula recensebat, quod cum socer dicti D. Joannis laboraret morbo elephantiaco seu S. Lazari, & accederet ad visendum d. Patrem fr. Franciscum, sanus & liber ad ejusmodi morbo ab eodem B. Francisco rediit.

[41] Insuper recensebat, quod cum D. Polyxena, uxor D. Henrici de Aragonia, e b Neocastro devotionis causa d. B. Franciscum visum accederet; [mari tempestuoso] mota fama ingenti quæ increbrescebat ex miraculis gestis per ipsum, d. D. Ioannes de Morano semper comitatus est d. Dominam. Et cum applicuissent in comitatum Paulæ, & esset dies jejunii, & mare fluctibus agitaretur, & propterea appositæ essent sablæ c, quia pisces deerant; d. D. Ioannes incœpit inclamare ac vociferari, inquiens: Aspice, quid apponunt isti Fratres isti Dominæ: nos volumus prandere; [fecerit pisces invenir.] Fratribus illis se iratum ostendens. Et sic supervenit Pater Fr. Franciscus & dixit: Præ caritate, habete patientiam parumper, & eo. Tunc, licet mare fluctuosum esset, adinventi sunt tot pisces diversorum generum, quod tota curia Eximiæ Dominæ, quæ non exigua erat, satiata fuit, & d. Domina stupore & admiratione affecta. Post hæc subjungit miracula de prunis ardentibus, coram Fr. Scotet, qui ei pro concione detraxerat, innoxie tractatis; & de calcaria fornace, miraculose refecta: quæ non est opus hic ex auditis repetere, cum supra ab oculatis testibus ea habuerimus.

[42] Et plus Mag. Hieronymus Gariant recensuit d. testi, quod cum ipse iret in societate Fr. Francisci, conscendit navim Neapoli; & cum fauces Ostiæ subituri essent, fluctus maximos intellexerunt. Et cum d. navigium vi maris & flumini maxima agitaretur; [quodque hærentem vado navim] nautæ omnes se submersos esse procul dubio æstimaverunt, rogantes B. Franciscum quatenus Deo pro eorum salute preces effundere vellet. Qui respondit [Scitote] nullam esse medelam imminenti periculo, nisi meipsum in undas dejiciam. Et licet naturæ recusarent, quia verebantur ne se submergeret; nihilominus ipse & unus ejus discipulus se in undas conjecere, & humeris impulerunt navigium, & fecerunt illud in locum tutum subire: [humeris propulerit.] & sic incolumes Romam versus adnavigavere. Pater vero Franciscus in aquis remansit, & ripam versus una cum discipulo se contulit, & navigium ulterius minime conscenderunt. d Unde pro tali miraculo adeo Romæ bene visus fuit, quod res mira esset dictu: & d. Mag. Hieronymus secutus est eum usque in Galliam, & multa alia miracula intellexit relatu hominum, quorum numerus est infinitus.

2. Test. 27

[43] Nobilis vir Nicolaus de Lenzio, dixit se scire, quod temporibus preteritis, [quod poma sibi oblata multiplicarit.] dum in humanis esset Fr. Franciscus, publica erat fama in provincia Calabriæ, quod ipse faciebat multa miracula, intra quæ hoc fuit, quod cum aliquando ipsi B. Francisco exhibita esset cistula plena pomorum a quadam paupercula, & illic adessent personæ supra ducentas, & unusquisque malum unum cepisset; nihilominus cistula evacuata non fuit, sed plena remansit; adeo quod multitudo, quæ illic aderat admirata ex tali miraculo fuit. Addit præterea, sed ex auditu dumtaxat, de ruenti calcaria reparata, & prunis ardentibus, nuda manu obviam portatis cuidam Fratri, eidem scilicet, de quo alibi scriptum: sed oculati testes non portatos obviam, verum aßidenti ad focum sic exhibitos fuisse deposuerunt.

[Fides publica,] Ego Argentinus de Alexandro, utriusque Juris Doctor, civitatis ejus e Cathalavensis, Vice-comes Comitatus Styli, fidem facio, supradictos testes fuisse in mei præsentia examinatos per Alphonsum Franciscum de Rean, Actorum magistrum, fideliter & legaliter. Ideo me subscripsi manu propria, & meo solito sigillo signavi.

ANNOTATA.

a Iterum in ecgrapho bis scriptum est, Salo pro Stilo.

b Neo-castrum, oppidum in principio Calabriæulterioris, p. m. triginta & amplius Paula distans.

c Ita distinctißime ecgraphum nostrum: Isidorus fabas vertit. Forte sic dicuntur aliquæ a nigro colore.

d Paulo aliter hæc narrantur infra num. 110.

e An loco civitatis Cathalanensis, quæ nulla est in Calabria, scribendum civitatis Catharinensis, cujus Dominum sese appellat Comes Arenarum? ita existimo.

CAPUT V.
Proceßus de terra Atiliæ missus.

[44] [Epistola Altiliensium.] Post trinum terræ osculum ad Sanctitatem vestram supplicamus, quod Sanctitas vestra dignetur canonizare B. Franciscum de Paula. Qui cum esset in provincia Calabriæ, fuit asperrimæ vitæ, & exemplarissimæ conversationis, plenæ spiritus Sancti & sapientiæ infusæ, vir omnimodæ perfectionis. Qui ab infantia sua proficiebat de virtute in virtutem: ad quem visendum concurrebant regnicolæ. Afflictis consolationem spiritualem & corporalem largiebatur; adeo quod spe destituti revertebantur consolati, peccatores compuncti, ægroti ab omnibus curati ægritudinibus, & dicebat peccatoribus, Mundate conscientiam vestram, & a talibus & talibus peccatis cessetis: adeo quod multi & multi homines salvati sint. Et agitur sexagesimus annus, quod maxima fama semper fuit de sanctitate & miraculis, quæ faciebat & sunt innumera. a Multi receperunt gratiam & beneficium sanitatis, adeo quod non solum ab ægritudinibus accidentalibus, sed etiam a natura datis multi curati; monstruosi scilicet, cæci, læsi membris, leprosi & muti, & mortui vitæ restituti. Unde misimus Sanctitati vestræ nonnulla miracula, scripta manu duorum Notariorum Apostolicorum, fide dignorum; & eidem Sanctitati vestræ iterum atque iterum supplicamus, ut B. Franciscum tam beatum, justum, purum, sanctum, gloriosum, faciat honorari & adorari pro Sancto, per omnes Ecclesias universaliter, ut dignum sentit Calabria nostra: qui imitatus est vestigia Sancti Sanctorum Salvatoris nostri: qui Sanctitatem vestram sanctificet, & Beatitudinem vestram beatificet, & una cum grege suo faciat cælesti potiri triumpho. Ex Altilia b Consentinæ diœcesis, anno MDXVII, Ianuarii X.

Humiles filii & obedientes,
Angelus Pagtusius Mag. Iuratus.
Petrus Paschalis, Syndicus de Altilia.

I Test. 28

[45] Inprimis Fr. Bernardinus Provenjanus, de d. oppido, Tertiarius Ordinis d. Francisci, dixit, [Portentosa ægritudo mariti] quod cum veniret e civitate Consentiæ, in itinere parum mali obortum fuit in naso, & deinde inflatum est ei caput, æstimative ultra quatuor palmas. Qua ex ægritudine triginta quatuor dies nec vidit, nec audivit, nec intellexit, nec comedit, nec bibit, præterquam filo paleæ aliquoties bibebat manu alterius: nam quoad eum in altero videbatur esse seculo. Capilli omnes e capite decidebant, adeo quod unusquisque ad eum visendum, tamquam ad monstrum, concurrebat: & cum Sacerdos cum Eucharistia accessit, non potuit ipsum communicare: quando os ejus non adinvenit, nec oculi videbantur. Unde uxor devovit eum B. Francisco, [uxoris voce sanatur.] ut gereret habitum Tertiarii ipsius B. Francisci: qua ex re intra duarum horarum spatium oculos aperuit, & cœpit loqui, & petere cibum: & sanatus fuit, jam sunt anni septem.

2 Test. 29

[46] Item aliud miraculum dixit soror Perena, Correctrix sexdecim Religiosarum tertii Ordinis B. Francisci, [Dæmon ex ore possessa] & affirmat soror socia antiqua, qualiter soror Joanna Caserta, cum dæmoniaco spiritu vexata esset, producta fuit coram D. Angelo, devoto Religionis & Confessore dictarum Religiosarum, in ecclesia. Et d. Soror Joanna cum velamine capitis cooperiebat sibi faciem, & cantans & quiritans dicebat: Male mecum actum est, quando in familia de Serra cœpit esse Sacerdos: nam manlisiem per duos annos cum hac c rusticula, quoniam nullus animadvertebat hoc, & jam viginti dies permanseram, & nullus animadverterat. Et D. Angelus respondit & dixit: Volo nunc quod teipsum manifestes. Et longo hominis processu admirans, respondit Spiritus: si ego intrassem corpus alicujus peccatoris, fecissem eum volare per aëra: sed ego ingressus sum corpus istius rusticulæ, & ei non possum obesse. Et ni esset cingulus illius, laceratis vestibus induti, [fassus se cingulo sancti coërceri,] qui residet in Gallia, ego dedecorarem universam istam Religionem. Tunc inquit D. Angelus: Veniet tempus quod super istis verbis fiet processus. Et cum interrogasset, quod nomen ei esset, respondit, Sathanas.

[47] Qui interrogatus cur hujusmodi corpus introisset, respondit, causa unius peccati secreti, quod numquam d confessus sum, & sæpe te decepi. Et Dominus Angelus ad illum: Tu teipsum decepisti, non autem me. [dein quam ob causam] Et deinceps D. Angelus interrogavit eum super confessione, inquiens: Dic mihi, quid prodest homini accedere ad ecclesiam & alia bona facere, si peccato mortali involutus est, & non confitetur peccata sua? Respondit, ita sibi prodesse ac si in aquis usque ad guttur submersus esset, & sol tantum caput irradiaret; ex qua re nec calefacere eum, [ubi & quomodo ipsam esset ingressus;] nec de humiditate aquæ siccare posset: sic est ille, qui in voragine peccati mortalis consistit, & sua non confitetur peccata. Item interrogatus dæmon, in quo loco corpus illius ingressus fuisset, respondit, Apud flumen quod dicitur e Saputo: cum enim ex eo bibit, signo Crucis se non signavit. Nam si ipsa hujusmodi signo se signasset, ego ejus corpus non occupassem. Et dixit quod venerat de civitate Maturana, quæ a d. flumine ad duo milliaria distat; ubi diu permanserat, & puellis euntibus aquatum lagenas frangebat, causa contentiones seminandi & mala, & ut puellæ existimarent pueros lagenas ipsis frangere.

[48] [ac tandem ejectus,] Et dictus dæmon in die S. Petri introivit corpus sororis Joannæ, & illud occupavit usque ad mensem Decembris. Et quodam die cum D. Angelus celebraret Missas gratiæ, d. dæmon exivit ex aure, tamquam flamma ignis, & ex ore lanam & pilos capræ emittebat, inquiens, insignia esse nidi quem fecerat diabolis. Et notandum quod prædictus dæmon, indignatus contra D. Angelum, dixit. Ego faciam te ejici e domo patris tui & dedecorabo te. Quo facto D. Angelus incidit in indignationem patris sui, ut dæmon prædixerat: qui calce eumdem D. Angelum percussit, & domo ejecit. Et D. Angelus petiit veniam a patre, & discessit. Deinde unusquisque ex hac re admiratus dicebat patri D. Angeli, cur hoc fecisset contra D. Angelum, qui est honor & lux tuæ domus & nostræ terræ & omnium villarum. Qui quidem D. Serra, pater D. Angeli, respondit: Nescio quod mihi dicitis, quia ego non verberavi nec expuli ipsum. Et sic patuit, quemadmodum d. Dominus, pater D. Angeli, fuit illusus a dæmone. Et d. Soror Joanna, a dæmone liberata, profecit in virtutibus, & prænuntiavit diem obitus sui per septem hebdomadas, & vidit d. D. Angelum Tertiarium Minimorum, gloriosum, in gloria finitimum & propinquum B. Francisco.

3 Test. 30

[49] Refert D. Curia de Scigliano, uxor D. Joannis de Monte-Altiliæ, quod fuit per duos annos morbo caduco vexata, [de exorcista se vindicare conatur.] ita quod quotidie cadebat ter: & fuit per B. Franciscum in Paterno stantem liberata. Affirmat etiam quod vidit B. Franciscum ibidem ter populum exhortantem, eo die quo primus lapis in fundamento ecclesiæ positus fuit. [A morbo caduco liberata,] Asseritque quod B. Franciscus de fenestra, quæ erat in pariete primæ capellæ juxta altare, accepit ambabus manibus de omnis generis fructibus, [vidit 9 alios ab eodem liberari,] scilicet de nucibus, ficubus, passulis, prunis desiccatis, malogranatis & ceteris, & posuit in gremio d. Curiæ: & affirmat quod nihil erat in d. fenestra, quando B. Franciscus ibi manum misit; & sic miraculose accepit d. fructus. Affirmat etiam quod de illis miraculosis fructibus dedit plus quam novem personis d. morbo caduco laborantibus, & omnes miraculose sanati sunt.

4 Test. 31

[50] Ego Ioannes. … facio fidem, qualiter cum D. Angelus visu oculorum privatus esset, [cæco visus redditur,] habuit par oculariorum quæ fuerant missa e Gallia, manu B. Francisci (nescio quomodo is intellexerat qualiter D. Angelus cæcus effectus fuerat) quamprimum autem illa sibi apposuit, illico pristinam recuperavit sanitatem. In causa scientiæ, quia vidi supradicta: & quia postquam recuperavit lucem, fuimus simul ultra viginti annos.

5 Test. 32

[51] Ego Donna Catharina, uxor Cichi Mantuani, facio fidem, quemadmodum audivi dici a Francisco Salio, quemadmodum ruptus erat a parte inferiori; & recessit ad B. Franciscum, [herniosus sanatur,] tunc temporis in Paternione oppido commorantem, & genu flexo coram B. Francisco dixit; Ego venio prius ad Deum, deinde ad sanctitatem vestram, quia ruptus sum: rogo date mihi aliquam medelam. Et B. Franciscus, apposita manu loco mali, dixit, Abi & sume talem herbam cujus nomen non memini. Qui Franciscus Salio non curavit uti ea herba, nec etiam necesse fuit aliquam adhibere medelam, quando domum redeundo in itinere pristinæ restitutus est valetudini. Et hoc miraculum manifestavit d. Franciscus, quando B. Franciscus discessit e Regno & contulit se in Galliam, ejus discessum dolens ac inquiens, Male nobiscum actum est & cum tota provincia Calabriæ, quandoquidem eram pene mortuus (nam ruptus eram) & ipse Beatus apposita manu me sanavit.

6 Test. 33

[52] Item ego Curia, uxor quondam Petri Butelagua, de Altilia, facio fidem cum juramento, [genu ægrum curaturus Sanctus] quod fuerim in oppido Paternionis, una cum fratre meo nomine Gregorio, qui ægrotus erat in genu, & rogabat B. Franciscum ut doceret eum aliquod remedium. Qui B. Franciscus dixit: Remedium est istud, per caritatem; quando tu committis semina ruribus bonorum hominum, noli denegare terratica: sed dic quod verum est, & fructus alienos non capias: & noli comedere herbas pauperum, qui eas vendidissent hyeme, sed comede tuas. Per caritatem, [sua homini peccata edicit:] abstine te ab hujusmodi peccatis, si vis sanari. Unde prædictus affirmavit omnia supradicta esse vera, acsi B. Franciscus ad fuisset cum Gregorius hujusmodi mala perpetrabat: qui mutata vitæ prioris conditione, bonum fecit finem.

7 Test. 34

[53] Robertus de Serra asseruit, quod, sunt XL anni, vidit in Paula B. Franciscum colligentem lapides calcineos, rubros, candentes, de fornacis testudine, & colligebat manibus illæsis, & faciebat ex illis cumulum.

8 Test. 35

[54] Catharina, quondam uxor Nicolai Furlani, dixit, quod cum puer quidam unius anni, [pueri moribundi vitam] cui nomen erat Lucæ-Ioanni, filius Bernardini Beluto, graviter ægrotaret, jam emissurus spiritum; d. Catharina cum dormiret, vidit in somnis juvenes tres, indutos vestibus albis in domo d. Bernardini, spatio passus unius cum dimidio ab ægroto distantes: quorum medius Crucem gestabat, duo vero alii cereum incensum, acsi exequias facturi essent. Et sic qui Crucem gerebat, dixit: Capite eum. Dum hæc ita fierent, ipsa testis vidit quemdam senem barbatum, subnigra & lacerata veste indutum, Crucem manu gerentem, qui procedens dixit: Peto audientiam. Et d. testis audivit alium respondentem & dicentem, [videtur postulare,] Quid Petis? Tum ille, Ego peto mihi gratiam fieri de illo puero. Et ille qui altior & in aëre erat; respondit: Non potest hujusmodi gratia concedi, quandoquidem hoc mane nomine meo frustrum panis ab ejus domo petitum est, & noluerunt. Tunc senex: Tot sunt, quod non potest eis dari semper panis. Rogo, quoniam isti devoti mei sunt, facite gratiam de vita pueri. Et ille, Infra triduum responsum habebis. [& eam impetrat:] Et sic ipsa testis, facto mane, quam primum surrexit, accessit ad domum & dixit illis: Estote bono animo, quia habetis bonum advocatum, & parvulus vester non morietur: nam hac nocte in somnis hæc vidi. Et sic interrogavit patrem-familias, an esset verum quod eleemosynam illo die non fecissent: & respondit quod fuit verum. Et in tertia die fuit sanatus puer, & hoc audivit a tota domo d. Bernardini.

9 Test. 36

[55] [diu non confessus] Antonius Mantuanus de Altilia dixit, quod cum ipse erat ad Paternionem oppidum, causa visitandi B. Franciscum, & loqueretur cum eo de nonnullis rebus suis; d. B. Franciscus discessit, & reliquit ipsum cum quodam bono viro de d. oppido Paternionis. Et ipse testis incepit inflari, & ita totus inflatus erat, quod pene moriebatur, & ita non poterat loqui. [coram Sancto syncopizat:] Et d. bonus vir hoc animadvertens, B. Franciscum vocavit; qui dixit Cape paleam, & intus nares ejus appone, & sanabitur: & ita fuit, nam restitutus est valetudini. Et ipse testis dixit, quod jam per duos annos vel tres peccata sua confessus non fuerat.

10 Test. 37

[56] [ferrum candens illæsus tractat Sanctus:] Bernardinus de Raymundo dixit, quod cum ipse esset in Paternione, famulus cujusdam; herus & patronus suus misit eum ad fabrum ferrarium, ut poneret ferramentum cuidam asinæ. Unde cum faber ferrarius fornaci apposuisset ferrum ac postmodum idem asinæ concidisset, superfuit quoddam frustrum ferri, ultra medietatem candentis ardentisque. Forte supervenit eo tunc B. Franciscus, & interrogavit fabrum ferrarium, an haberet ferramenta pro quadam mula sua. Et cum faber respondisset se habere, d. Pater cepit ferrum illud candens ardensque in manu. Et ait (faber an testis?) Pater, ne facite, nam comburemini. Et B. Franciscus, Præ caritate, inquit, calefacio me.

11 Test. 38

[57] [panem & vinum pro pluribus] Petrus Angelus de Altilia dixit, quod cum ipse esset apud Paternionem oppidum, cum certis hominibus ultra viginti, qui venerant lignatum pro usu calcariæ, & cœpissent discumbere, & non essent nisi duæ cistulæ panis, partim integri partim fracti (quæ cistulæ vix duabus aut tribus personis suffecturæ erant, prout d. Petrus existimabat) nihilominus omnes illi viginti homines, gratia Dei & virtute B. Francisci, in prandio illo præsentes satiati sunt. Qui quidem B. Franciscus verbum Dei illis prædicabat, & reprehendebat eos de vitiis & peccatis eorum, admonens eosdem ut boni essent Christiani. [identidem multiplicat.] Et postquam discubuerunt bene refecti & satiati, adhuc illæ cistulæ visæ sunt plenæ panibus, ut erant ante, nemine apparente qui illas impleret quod miraculose factum visum est. Similiter etiam in vino contigit: nam ipse Petrus Angelus vidit quemdam cadum, mensuræ duorum barillorum, qui continue effundebat vinum, & tamen numquam decrescebat: & sic omnes admirati, alter cum altero invicem loquebantur. Insuper postquam illi viginti a supradicta mensa [recesserunt] successive supervenerunt alii, & similiter discubuerunt. Et panis qui ex prima mensa miraculose remanserat, in eadem quantitate etiam videbatur in secunda mensa, & tantumdem operabatur & sufficiebat.

Notarii subscribentes fuere Bernardinus Bibe-aquam Presbyter de Altilia & Franciscus Mantuanus, diebus Januarii mensis VIII, & IX & quoad ultimum in Dominica infra Octavam Epiphaniæ, quæ illo anno cadebat in diem XI, cum esset littera Dominicalis D.

ANNOTATA.

a Ecgraphum nostrum, Mortui.

b Altilia, oppidum ad Sanutum flumen, p. m. 15 Consentia distans, Paula vero circiter 24.

c Ecgraphum addit, velut explicationis causa ab interprete æppositum, id est innocente.

d Confunduntur personæ dæmonis & dæmoniacæ.

e In tabulis Sanuto vel Savuto, qui idem forsitan infra num. 97 scribitur Sabno: ast num. 141 Savuto.3

CAPUT VI.
Processus factus in Paterno.

[58] Post tria terræ oscula ante Beatitudinis vestræ sacra vestigia, [Epistola Paternensium,] humiliter supplicat Ranchius de Michaele Magister Juratus, cum tota universitate Paterni, diœcesis Consentinæ, quatenus B. Franciscum Paulitanum adscribere dignetur catalogo Sanctorum: qui apud nos, antequam transiret ad Gallias, monasterium egregium construxit, & totam Calabriam sua exemplari conversatione & piis monitis illustravit, & sanitatum beneficiis quibuscumque morbis opportunis dotavit, & omnibus afflictis subvenit, & salutis viam nobis omnibus multipliciter paravit, multosque mortuos ad vitam reparavit: ut in processu, qui Sanctitati vestræ dirigitur, evidentius refertur. Quem quidem processum, per duos fidelissimos Notarios confectum, & a fide dignis veraciter receptum, Sanctitati vestræ dirigimus; ut clarius constet, quanta gloria Deus Sanctum suum mirificavit: qui judicio nostro & totius regionis Calabriæ sententia, dignus judicatur coli & venerari per totum orbem. Quapropter instantius iterum atque iterum obsecramus, ut præfatum B. Franciscum annumerare velitis in numerum Sanctorum: qui Sanctorum vitam non solum est imitatus; sed & multos in asperitate vitæ & miraculorum gloria est evidentissime supergressus: ita ut innumera sint apud nos miracula, quæ per illum Salvator noster Christus patravit, & in dies perpetrat. In quo quidem Christo valeat & gaudeat in ævum vestra Beatitudo. Ex d. oppido Paterni, anno a partu virginali MDXVII, VII Januarii.

I Test 39

[59] In primis Notarius Franciscus Curtus de Paterno, qui testium infra scriptorum depositiones subscripsi, [Voto ad Sanctum facto,] cum rediissem huc in paternam domum meam, dixit mihi uxor mea nomine Parsilia, Nescis quod Octavianus Cæsar, filius noster, apoplexia percussus est, [apoplexia liberatis puer:] propter quam vidi clare quod ipse est mortuus. Et uxor mea præfata fortiter illacrymabatur, & sic vovit se B. Francisco de Paula, inquiens, B. Francisce, fac mihi gratiam quod filius meus restituatur pristinæ valetudini, & ego induam eum vestibus & coloribus tuæ Religionis & habitus. Qui statim surrexit, & suis propriis manibus apprehendit candelam accensam. Et hoc etiam dixit mihi Donna Vela, mater d. Parsiliæ uxoris meæ, quæ jam sunt tres menses quod rebus migravit humanis. Et hoc fuit de anno MDXV, videlicet de mense Decembri, in vigilia Conceptionis B. Virginis Mariæ.

2 Test. 40

[60] Stephanus Calendinus dixit, quod eo tempore quo B. Franciscus de Paula faciebat condi monasterium, [intra parvam fossam multam aquam colligit Sanctus,] intellexit dici a quodam hæc verba: Hæc aqua labitur per istam viam, quæ est ante monasterium: facite lacunam, & hærebit per totum, quod dispergebatur. Quod cum intellexisset B. Franciscus, dixit d. Stephano, Per caritatem fac fossulam. Qui eam fecit valde parvulam & deinde deduxit aquam illuc ne per viam publicam laberetur. Et sic facto cursu per illam fossulam, omnes aquæ, quæ ex diversis confluebant partibus, illuc se receptabant: unde viæ exiccatæ fuerunt, & omnes insimul venerunt in admirationem, cum viderunt tantam copiam aquarum per illam parvulam fossam permeare. a

3 Test. 41

[61] Jacobus Zapo dixit, quod quidam invenis Consentinus amens factus, [juvenem amentem] ob suos maximos furores & acta stultitiæ in quæ exierat, compedes & manicas & vincula in pedibus & manibus habebat. Et quia ejus pater per multos dies fuerat apud B. Franciscum & non poterat habere audientiam, tandem decrevit d. filium insanum Consentiam civitatem, unde venerat, reducere. Et quopiam die audita Missa exierunt monasterio, coram multis & innumerabilibus viris. Ubi cum B. Franciscus adesset, dixit illis qui detinebant illum puerum, Dimittite eum. Et tunc B. P. Franciscus manum ejus capiti & pectori apposuit, eum fortiter retinens. Et puer ille amens convertebat se ad beatum Patrem, & mordicus capiebat. Tunc beatus Pater dixit illis, [signo Crucis sanat,] qui eum dimiserant, Capite iterum ipsum. Quo facto, B. Franciscus signo Crucis iterum eum signavit, & illico sanus factus est, nec ulterius ut solebat clamitavit, & summa cum lætitia una cum patre suo domum reversus est. Deinde quodam die pater d. stultuli ad monasterium reversus est: qui a B. Francisco cognitus, interrogatus ab eodem fuit qualiter se haberet ejus filius. Qui respondit, sanum eum esse ab eo tempore, quo Paterno Consentiam discessit.

4 Test. 42

[62] Polyxena uxor b Calcudini dixit, quod eodem tempore fuit vectus super equo quidam de Principatu Bisignani, [manibus ac pedibus mancum,] qui usu pedum & manuum uti minime poterat. Qui quidem cum esset productus ante conspectum B. Francisci, subito cœpit ambulare & movere manus, pristinæ restitutus sanitati. Idem dixit quod recordatur, quod de eodem Principatu fuit vectus equa quidam qui erat cæcus: qui cum esset productus ante conspectum B. Francisci, ipse B. Franciscus interrogabat eum & signabat signo Crucis: [cæcum,] & illico d. cæcus usum oculorum recuperavit. Item dixit quod ipsimet testi dolebat graviter caput, [capite dolentem,] adeo quod plorare cogebatur, & d. B. Franciscus dixit ei, Cape saxum, & perduc ad monasterium, quod eo tempore idem Beatus conficiebat. Et ipsa respondit, Non possum, quia male me habeo. Et tunc d. B. Franciscus cepit saxum ingens, & posuit super caput: [& febrientem curat:] & quam primum testis ipsa æstimabat se gerere nihil, & illico fuit sana & libera a magna febri, qua laboraverat.

5 Test. 43

[63] Damianus Antonius post narratam sanitatem ab ipsomet teste impetratam Bellino de Flore, de quo in Proc. Cosent. num. 183; & prodigium ruentis ex alto saxi, imperio prohibiti ne porro rueret in vallem subjectam, ubi continebant se innummerabiles personæ, de quo ibidem num. 190; [pedem abscissum restaurat,] meminit quod quidam de oppido Paterno, cujus nomen non recordatur, cum dolaret trabem pro usu monasterii, incidit sibi pedem ascia: & vulnus ita altum fuit, quod per ipse crassitudine unius digiti vix tenebatur. Et cum inclamaret, Heu! me miserum! audita fuit lamentatio ejusmodi a B. Francisco: qui confestim eo accessit & dixit, Præ caritate, ne dubites. Et fecit eum excalceari, calceos gladio incidendo. Et testis ipse vidit qualiter pes mutilatus erat, ita a parte superiori sicut ab inferiori, & non regebatur nisi a crassitudine unius digiti. Et tunc B. Franciscus excerpsit quamdam herbam illius loci, & manibus propriis posuit eam super pedem vulneratum, eum signo Crucis prius signando. Et illico d. sauciatus sanus effectus est, & d. testis vidit illum gradientem sicut prius.

[64] Item d. testis recordatur, quod quædam monialis accessit ad B. Franciscum, [& monialem usu manuum ac pedum privatam:] commorantem in oppido Paternionis; vehebatur tamen equo, quia jam decem annis usu manuum & pedum manca & privata fuerat. Quam cum vidisset B. Franciscus, fecit eam descendere ex equo & dixit, Præ caritate, surgite, & venite gestatum lapides ad usum fabricæ monasterii, quod distabat de quinquaginta passibus. Quæ quidem monialis dixit: Præ caritate possum: nam decem annis usu pedum & manuum privata sum. Et d. B. Franciscus dixit duabus personis, quæ perduxerant eam illuc, Erigite eam. Quo facto B. Franciscus accepit ingens saxum, & super caput ejus posuit, & dixit, Abite, præ caritate. Et d. ægrota gradiebatur, & gestabat d. lapidem ad monasterium. Quo cum applicuisset, cœpit exclamare, Misericordia, quandoquidem sana effecta sum. Et d. testis vidit eam gradientem & moventem manus, & sanatam ex utraque parte.

6 Test. 44

[65] Carolus Moulin dixit, coram Bernardo Pipio Notario Paterniensi, qui hunc & sequentes testes examinavit, quod tempore quo B. Franciscus erat in Paternione oppido, & excavabatur piscina monasterii, [paucas ficus multiplicat:] pro qua erat multitudo operariorum vicissim laborantium, & esset hora vespertina; beatus Pater prodiit a cella sua, & dixit eis; Jam estis lassi & fatigati. Et protulit de manica tunicæ suæ tertiam partem restis seu serti ficuum circa viginti, & ait, Creditis quod possit distribui par ficuum pro unoquoque? Qui Carolus respondit, Pater, si par ficuum cuilibet dabitur, pro me quid remanebit? Tunc beatus Pater: Gratia Dei non deficiet. Et sic incepit dividere, par unicuique assignans, & sic omnes portionem suam accepere. Deinde unicuique singulas dare ficus cœpit, similiter omnes portionem suam accepere. Et nihilominus sertum illud ficuum ita integrum remansit penes B. Franciscum, sicut ante divisionem erat.

7 Test. 45

[66] Franciscus Arbius dixit, quod alias cum ipse de vinea rediret, applicuit quidam nobilis Consentinus de familia de li Rochi: qui quidem nobilis dixit testi, Possesne facere quod ego habeam audientiam a Fr. Francisco? Et ipse testis dixit, [fœtum ore & oculis carentem] Cum gratia Dei, sic. Et sic accesserunt una ad monasterium & pulsaverunt januam: & janua aperta fuit. Et testis accessit ad beatum Patrem dicens, Pater, quidam nobilis Consentinus vellet alloqui paternitatem vestram. Et respondens se esse contentum, ad ecclesiæ portam se contulit. Et cum vidisset illum Nobilem, interrogavit, quid vellet. Qui respondit: Pater, volo vobis ostendere creaturam sine oculis & sine ore. Tunc illico venerunt muli cum illa creatura, quæ vere monstrum erat; [eisdem donat?] & testis ipse vidit eam oculis & ore carentem. Et beatus Pater ad illam conversus, inquit, Frater noster, per caritatem, aperi oculos. Et sputo linivit locum ubi oculi solent esse; & similiter fecit digito liniens locum, ubi solet esse os. Et sic apparuit os, quod aperiebat. Deinde ipse testis interrogavit nonnullos Consentinos, quomodo se haberet illa creatura: & dixerunt ei, quod boni erant oculi, bonum etiam os.

8 Test. 46

[67] Nicolaus Ruffus Tertiarius dixit, quod quo tempore B. Franciscus erat in Paternione, venatores attulerunt quemdam hominem terræ c Matronæ, qui obierat in monte Paternionis præ nive, [frigore extinctum suscitat,] & eum tamquam mortuum sepelire voluerunt in monasterio d. terræ Paternionis. Evenit autem ut eo tempore multi illic essent homines, qui omnes eum mortuum esse asserebant; & B. Franciscus dixit, Deus fecit tibi gratiam. Quo dicto revixit, & erexit se, & discessit,

9 Test. 47

[68] Carolus Molus de Paternione dixit, quod cum construeretur fornix ecclesiæ Annuntiatæ Paternionis, in ea erant plures architecti seu magistri, [item alium ex alto lapsum,] & inter ceteros quidam Mag. Leonardus de Philippo: qui dum operaretur, decidit & videbatur mortuus. Et dum sic pro mortuo haberetur, accessit B. P. Franciscus, cui dixerunt, qualiter ille Magister de vertice fornicis deciderat, & jam mortuus erat. Unde d. beatus Pater cepit eum per manum, & dixit; Surge, præ caritate, nam nihil mali habes. Qui quidem Mag. Leonardus surrexit subito, & ivit fabricatum. Et idem beatus Pater dixit ei, Ne facias similes saltus, per caritatem.

10 Test. 48

[69] Frisca-rosa, uxor Francisci de Simone, deposuit, qualiter cum esset in cunis filia Roberri Tornelli, [& puellam in cunis suffocatam,] nomine Sigismunda, quæ ad præsens uxor est Antonii Cauti; mater d. Sigismundæ (ut ipsa d. testi asseruit) accessit ad cunas & reperit d. filiam suam mortuam, cui gula corrosa erat: propterea existimabat a diabolo suffocatam fuisse: nam in d. domo apparere solitus erat, qui strepitum quemdam faciebat acsi corium traheret. Quæ puella sic mortua producta fuit ad B. Franciscum in ecclesia Annuntiatæ Paternionis. Quam cum vidit, dixit: Abi, mala res. Quibus dictis, illa puella illico sana & salva fuit.

11 Test. 99

[70] Margolinus Matalonus dixit, qualiter Thomas de Yvre, incidens arborem castaneam cum omnibus ramis, [atque arboris ruina oppressum,] pro conficiendis trabibus ecclesiæ; decidente arbore prædicta, truncus ipsius arboris allisit eum cum quadam alia arbore, & propterea d. Thomas videbatur evidenter mortuus. Et tunc B. Franciscus dixit illis qui illic præsentes erant, sedecite cum Deo parumper. Et sic d. deponens & alii recesserunt & eminus steterunt, & B. Franciscus remansit cum d. Thoma mortuo. Et dein parvo temporis spatio viderunt eum erectum & sanum, ac si malo illo seu casu affectus non fuisset: & accessit ad operandum. Truncus autem arboris ceciderat super ejus ventrem: & contigit hoc in quodam certo loco nuncupato lo Patano. Et ulterius dixit idem testis, [eumdemque de campanili lapsum,] quod cum alias esset in loco Paternionis, fuit fama publica quod d. Thomas deciderat de campanili altitudinis quinquaginta palmorum, & videbatur mortuus, & beatus Pater restituit eum: & hoc dicebatur publice in d. oppido Paternionis.

[71] [Pro cingulo alteri donato] Insuper fuit præsens quando quidam Nobilis, nomine Cola Monachus, accessit ad locum Paternionis ad B. Franciscum, causa petendi ab eo aliquas res devotas pro uxore sua, & petiit de tunica aut de cingulo: & d. beatus Pater dedit ei cingulum suum: & sic d. Nobilis discessit. Et paulo post d. beatus Pater vocavit quemdam monachum, nomine Fr. Santolinum de Paternione, & dixit ei, [novum invenire facit.] Effode hic. Qui cum id fecisset, invenit quemdam cingulum novum, carentem nodis, qui videbatur illa hora illic positus. Et beatus Pater dixit d. Fr. Francisco Santolino, Facite, præ caritate, nodos. Et d. Frater fecit nodos, & dixit beato Patri, O Pater, posuisti istum cingulum? quem eorum lingua cordonem appellant. Et beatus Pater dixit: Posuit Dominus Deus, & non ego.

12 Test. 50

[72] Luna, uxor Thomasii tonsoris, dixit, quod cum ægrotasset Thomas vir suus per multos dies, visus est esse mortuus, & posuerunt eum super quodam scamno, tamquam mortuum, [virum jam funerandum vivificat,] cui ligarunt & composuerunt manus, ut solet fieri iis qui jam ex hac vita migrarunt: & subito miserunt nuntium ad beatum Patrem, & fecerunt ei exponi qualiter d. Thomas erat mortuus. Et beatus Pater misit ad illum nonnullas res, & dixit: Per caritatem, inanimate & confortate eum, quia non patietur periculum. Quæ res exhibitæ fuerunt d. Thomasio, & subito cœpit vires sumere: & surrexit, & sic fuit liber a d. ægritudine.

[73] [& puerum cui pater caput diffregerat.] Et plus, scit quod alias fuit ei allatus filius cujusdam Adroisii Cicalæ, qui cum esset inagro percusserat d. filium suum in capite, quodam tridente, adeo quod frustum ipsius tridentis se immisit capiti ipsius pueri. Et cum frustum prædictum extraheretur a capite pueri, una cum ligno etiam medulla exire visa est. Qui quidem puer cum ad beatum Patrem productus fuisset, idem beatus Pater inquit, Quantorum malorum causa est mala-testa, id est, diabolus? & monuit patrem pueri, ut ipsum curationis causa ad Magistrum Antonium duceret, quando nihil mali haberet. Et sic d. Adroisius accessit ad d. Mag. Antonium, qui ei medens in pristinam eum restituit sanitatem, ac si numquam vulnus in capite habuisset.

13 Test. 51

[74] Bernardinus de Arbio dixit, quod scit de relatione Francisci patris sui de creatura absque oculis & ore, ut supra num. 66. Antoninus Niclus Nustasus de Paterno, tamquam testis, depositionum a num. 68 factarum subscripsit, Anno Domini MDXVII, [Fides Notariorum,] regnante Domino nostro Principe, D. Carolo, ac Regina Joanna de Aragonia, anno primo Dominationis & felicitatis, Amen. Subscripsit item Paulus Fatarius de Pane, tamquam qui ad requisitionem Magistri Jurati & Electorum Paterni examinarit retro scriptos testes in præsentia Caroli Milli, Judicis maleficiorum, & Notarii Nicolai Missassi, testis producti ad videndum examinationem; haud dubie ejusdem qui paulo ante Antoninus Niclus Nistasus scribitur, ignavia transscribentium, hic aut istic exerrantium a vera nominis scriptione: quod quin alias etiam usu venerit in nominibus propriis vix dubitamus, nec tamen possumus non sequi errantes.

ANNOTATA.

a Quomodo hæc eadem aqua, facta vicinis causa discordiæ, miraculose evanuerit, habes in Processu Consentino num. 195

b Fortaßis Colæ, id est Nicolai, Udini.

c Inferius num. 159 putatur fuisse de Macatia, sed tam hæc quam terra Matronæ nusquam nominatur in tabulis geographicis, ac forte mendum subest alterutri vel utrique loco.

CAPUT VII.
Processus factus in terra Xiliani.

[75] [Epistola ad Papam.] Post trinum terræ osculum, ante Sanctitatis vestræ vestigium, Sanctissime ac Beatissime universalis Ecclesiæ Præsul, supplicatur Sanctitati vestræ, pro parte Syndicorum & Magistrorum Juratorum Universitatis, & hujusmodi pertinentiarum terræ Xiliani diœcesis Marthuranæ, dicentium quod in his partibus nostris conversatus fuit B. P. Franciscus de Paula: qui fuit Sanctissimæ vitæ: qui multos conventus construi fecit, & congregari multos Sanctos Patres & Fratres summæ honestatis. Unde, cum d. Pater commoraretur in conventibus Paulæ, Paterni & Spetzani, accurrebant ad eum multæ & diversæ personæ; inter quas erant aliquæ gravatæ variis infirmitatibus, quæ, divina operante gratia & meritis ac precibus ipsius beati Patris, redibant incolumes, pristina valetudine recepta: ut processu incluso, facto per Notarios scriptos & ad hoc deputatos, continetur. Eapropter humiliter supplicatur vestræ Beatissimæ Sanctitati, nomine & ex parte supradictorum, supplicantium. placeat ei, de gratia & amore divinæ Paternitatis, referre & connumerare in catalogo beatissimorum Sanctorum præfatum Franciscum de Paula: qui dum vixit fuit imitator Sanctorum & sectator vestigiorum D. N. Jesu Christi: qui det Beatissimæ Sanctitati vestræ longam vitam ac victoriam contra infideles, ut Sanctæ Catholicæ fidei sub vexillo Crucis restituantur. Ex d. terra a Xiliani, die IV Januarii, anno MDXVII.

Vestræ Sanctitatis humillimi Capitaneus Vniversitatis & homimines Xiliani.

1 Test. 52

[76] Antonius Razutus de eadem terra dixit quod ipse recordatur, quod cum puer esset, ductus fuit a matre sua ad oppidum Paterni, [Maculam oculi sanat Sanctus,] ubi tunc continebat se quidam Fr. Franciscus de Paula, ex causa cujusdam maculæ quæ labefactabat oculum. Et cum illuc applicuit, d. Pater percussit ejus caput quadam virga, & deinde manibus pueri eam reddidit: & cum rediisset domum, liber ab illa macula inventus est.

2 Test 53

[77] Palmerius b de Curigliano, de d. oppido, asseruit cum juramento, [& aliam infirmitatē oculorum] quod cum infirmis oculis esset, sanatus fuit a d. P. Francisco: a quo etiam ejus soror, sanata fuit, cui nomen erat Vermigliana, quæ media versus pedes manca & invalida erat: [& debiles mulieres duas,] quæ cum ægritudinis causa equo vecta fuisset, deinde pristinæ restituta valetudini, pedibus propriis domum rediit.

3 Test. 54

[78] Mag. Macheno de Renda dixit, quod cum testis esset in oppido Paterni, in conventu ubi tunc erat B. Franciscus: quædam Domina de Laviano usu pedum carens, ideoque cum incedere non posset equo illuc vecta, se beato Patri & ejus orationibus commendavit. Qui quidem beatus Pater dixit ei: surge & affer sportulam plenam arena: quæ tremebunda surrexit, adduxitque sportulam plenam arena ex quadam valle, & ex illa hora sana effecta est.

5 Test. 55

[79] Mag. Bartholomeus dixit, quod cum esset mater sua manca & destituta usu genuum, [ac genibus mancam.] contulit se ad oppidum Paterni ad B. Franciscum, qui illic tunc morabatur, & commendavit se ejus orationibus & intercessionibus, rogans eumdem ut preces Deo pro ea effundere vellet, eo quod manca erat & destituta usu genuum. Qui quidem B. P. Franciscus dixit: Surge & cape istam assulam. Quæ respondit, Pater, non possum surgere. Et dictus Pater ad illam: Habe bonam fidem, & surge. Quæ subito surrexit, & cepit assulam, & sic fuit sana.

5 Test. 56

[80] Mag. Joannes Salvius dicit tantum scire, quod cum aliquando esset in conventu oppidi Paterni, [Curat mutum,] accessit mulier quædam cum filio, qui mutus effectus erat, Et B. Franciscus fecit puerum ante ostium ecclesiæ locari, jussitque patri & matri ut laborarent: construebatur enim tunc conventus in d. oppido. Et paulo post misit puerum ad matrem, quæ vidit eum sanum. Et ipse etiam testis schiatica laborans, [schiaticum,] a d. Patre curatus est, & pristinæ restitutus valetudini. Cujus etiam uxor a morbo apoplexiæ, [apoplecticam,] quo maxime laborabat, per eumdem est liberata.

6 Test. 57

[81] Donna Catharina, uxor Frederici Fabiani, dixit quod ipsa quodam die erat in d. conventu, [humero mancum,] & illic etiam erat Richardus Scalisi, de eadem terra: & beatus Pater dixit ei, Cape istum c piconem & scinde istum lapidem. Qui Richardus ad beatum Patrem inquit; Pater, non possum, quia invalidus & mancus humero sum, & ideo veni ad Paternitatem vestram. Tunc beatus Pater dixit: Noli vereri, accipe piconem, & scinde istum lapidem. Et cum fecisset & lapidem rupisset, sanus effectus est.

7 Test. 58

[82] Donna Brigida Fronteca dixit, quod cum quædam affinis sua accessisset ad d. conventum, [matri indicat lapsum filiæ.] duxit secum filiam suam nomine Palmeram. Tunc B. P. Franciscus dixit matri d. Palmeræ: Abi cito, & fac ut filia tua nubat illi quem tenet domi, quia suus est maritus. Et subito cognita malitia filiæ suæ, quæ prius matre domum concesserat, conjunxit eam illi viro qui domi erat, discipulo patris sui, nomine Stephani de Mila: quia inventa est prægnans ante matrimonium contractum: & si non accessisset ad beatum Patrem, maximi scandali periculum imminebat.

8 Test. 59

[83] Soror Andriana de Macertis dixit, quod cum afficeretur dolore oculi, ex causa cujusdam d paniculæ oculum labefactantis, [oculum curat,] accessit ad B. Franciscum & in medio itinere sana effecta est. Et cum esset in oppido Paterni, in mensa, in qua fabæ coctæ & castaneæ appositæ erant, deficiebat panis: qua re visa, beatus Pater dixit ei & aliis discumbentibus: Habete patientiam, [Annona ex prædicto copiosa affertur.] nam illico Deus mittet gratiam suam: & sic repente quidam Antonius Mantuanus ab Altilia apparuit cum e salma panis & vini. Et plus accessit ad beatum Patrem quædam Soror Gaducia, [& muta sanatur.] quȩ inflata erat & muta per quatuor dies ægritudinis causa. Qui quidem beatus Pater ipsam sanam reddidit: in quo ipsa testis præsens interfuit.

9 Test. 60

[84] Soror Joanna de Calisuri dixit, quod patruus suus, nomine Paulus Calisuro, [curat debilem,] cum mancus & viribus corporis destitutus esset, & ad B. Franciscum accederet, medio in itinere curatus est. Et hoc scit ex fama & relatione d. Pauli.

10 Test. 61

[85] Donna Candida, uxor Antonini de Galterio, dixit, [& brachio mancam,] quod cum quædam cognata sua accessisset ad oppidum Paterni, & ipsa manca brachio esset; sanitati restituta est a d. beato Patre. Et hoc testis prædicta vidit: quia quando accessit manca erat, & brachium prius erigere non poterat: & deinde vidit eam sanam. Et cum beatus Pater sanavit eam, dixit: Cape lapidem istum: quod cum fecisset, sana illico effecta est.

11 Test. 62

[86] Bernardus Malecta dixit, quod presens fuit quando B. Franciscus fornacem calcariam ingressus est, [trabem grandem moveri fecit,] ut angulum ejus ruentem repararet, & quando lapidem ex alto ruentem verbo stitit. Insuper quod cum triginta homines trabem ingentem portare vellent, & pares tanto oneri non essent, beatus Pater manum apposuit, & sic eam subito portaverunt.

12 Test. 63

[87] Franciscus de Galtero deponit, quod cum accessissent duo Presbyteri de eadem terra coram d. P. Fr. Francisco, & eos videret, [alias ignota sibi divinitus novit.] illos nominavit dicendo, Vos Archipresbyter & vos Archidiacone, venite & sedete hic. Et hoc deponit quoniam ipse interfuit. Et dixit quod quidam accessit ad d. Patrem nomine Gabriel de Galtero, pro suo filio infirmo nomine Bernardino: & d. Pater sibi dixit: Revertere, & facias bene tuo patri, quia pauperior te est: & filius tuus sanabitur. Et reversus fecit patri suo bene, & deinde sanatus est filius, & miratus est de hoc.

13 Test. 64

[88] f Donna Andiana, uxor Nicolai de Fano, deponit, qualiter mater ejus, [paralyticam sanat] nomine Augustina, esset plurimum paralytica, adeo quod non poterat se movere de genibus & tibiis: & dum Stephanus Moruciscius deportaret sibi unum biscoctum, missum per d. Patrem, [& admorsuma rabido cane:] fuit sana & libera. Et cum fuisset deprehensus per rabientem canem frater ejus, nomine Atfilius, & pater ejus eum duxisset ad d. Patrem, fuit sanatus a tali morbo: & ista deponit, quia erat propinquus rabiei. Et ultra deponit, per dictum sui patris, [nepotem mortuum suscitat:] qualiter pater ejus vidit nepotem Fr. Francisci deportatum ad eum mortuum de duobus diebus, & vidit ipsum resuscitatum, in conventu Paterni.

14 Test. 65

[89] Donna Medea, uxor quondam Pauli de Serra, [curat mamillis ægrā,] deponit, quod dum haberet mamillas perforatas, ita quod costæ apparebant ei per annum, tres medici & duo chirurgi non poterant eam in aliquo sublevare: dum autem abiit ad beatum Patrem in Paterno & flexit genua, illico beatus Pater erexit eam, & sana facta est.

15 Test. 66

[90] Donna Gesotta, uxor quondam Notarii Philippi de Saxo, [Paralyticam,] deponit, quod cum peperisset filium, & ex partu remansisset paralytica, non poterat aliquo modo sanari. Et dum accessisset dictus ejus vir ad beatum Patrem in Paterno, in ejus reditu illico evasit sana.

16 Test. 67

[91] Donna Lucretia, uxor Joannis de Paterno, deponit ex dicto suæ matris, [exstomacho ægram,] qualiter ipsa ejus mater Donna Antonia continuo patiebatur de dolore stomachi: & dum misisset ad d. P. Franciscum, evasit & fuit sana.

17 Test. 68

[92] Alphonsus de Julianis deponit, quod interfuit Paterni, [paralyticum alium,] quando Franciscus de Paula sanavit paralyticum, qui erat de Casalibus Cosentiæ: & vidit ipsum primo paralyticum, deinde sanum.

18 Test. 69

[93] Donna Angela, uxor quondam Joannis de Limpia, [puellam asthmaticā,] deponit qualiter habebat filiam nomine Angelotam, sisisma, id est, asthma habentem, quod non poterat aliquo modo manere. Interea misit ad d. Patrem d. Joannem ejus virum: & inde dicta ejus filia fuit sana & libera a tali morbo.

Ego Alphonsus de Gualterio, de terra Xiliani, Regia auctoritate Notarius publicus ubique per totum hoc Siciliæ regnum, [Fides Notarii.] ad requisitionem & jussu Magnifici Domini Petri de Alvarez Hispani, Capitanei d. terræ & Syndicorum, prædictos omnes testes diligenter examinavi, & deposuerunt prout superius annotatum est.

19 Test. 70

[94] Joannettus Brunus de Xiliano dixit, quod cum quidam Lentulus ex d. terra accessisset cum ipso Joannetto ad conventum, [Inobediens Sancto non curatur.] & duxissent secum quemdam infirmum, nomine Salvatorem Brunum, qui morbo sciatico laborabat, cujus causa se ne quidem movere poterat; & cum esset coram beato Patre petiit ab eo gratiam. Qui quidem beatus Pater dixit ei: Cape clavam, & abi, & labora. Quod ipse non curavit: & deinde alias cum expectaret gratiam a beato Patre, respondit, Tu noluisti eam. Et sic beatus Pater convertit se ad d. Lentulum g & dixit ei quod inciderat cerasum arborem: Et fuit veritas quod incederat cerasum arborem: sed ea res fuit in oppido Xiliani, & Pater dixit eam, quomodo contigerat in oppido Paterni.

20 Test. 71

[95] Stephanus Mirabellus, de eodem Xiliano, dixit, quod cum pateretur malum in iliis, adeo quod non poterat incedere nec dormire; [iliorum dolor sanatur,] accessit ad beatum Patrem, petiitque ab eo gratiam amore Dei, & illico fuit sanus.

21 Test. 72

[96] Phœbus Mirabellus dixit, quod cum ejus filius infirmus esset ex quodam apostemate quod subtus mammam erat, [& puer cui jam tres costæ consumptæ erant.] adeo quod ex costis tres jam deperditæ erant (nam per annum infirmus fuerat) accessit ad Fr. Franciscum ad oppidum Paulæ absque filio, quia dicebatur beatum Patrem facere miracula; & petiit ab eo gratiam amore Dei hora vespertina. Qui quidem beatus Pater dixit: Abi, quandoquidem filius tuus sanus est, quia Deus fecit ei gratiam: sed vove eum S. Mariæ h de Mazo. Et sic discessit die sequenti, & invenit filium liberum a periculo. Et retulerunt domestici, quod pridie hora vespertina cœpit aliquanto melius se habere. Et animadvertit testis, quod illa hora, qua petiit gratiam, puer incepit convalescere, qui jam pro mortuo habebatur. Et similiter attestata est Donna Rosa, uxor ipsius testis, qualiter hora vespertina, pridie quam rediret ipse testis a d. Patre, puer cœpit convalescere.

22 Test. 73

[97] Polyxena de Neocastro, de oppido Xiliano. dixit quod cum haberet quemdam filium, Bartolum nomine, qui in extremis erat, [Sanctus sanat puerum moribundū] in hora expiraturus; vir suus, nomine Antonius de Neocastro, accessit ad B. P. Franciscum, & petiit ab eo gratiam. Et sic ipse beatus Pater dedit ipsi unum panem biscoctum & pomum, & dixit: Facito ut infirmus mordeat ista quæ vobis dedi: nam Deus faciet illi gratiam. Præterea cum eritis apud pontem de Sabno in parte superiori, tolletis lapidem, & sub eodem lapide invenietis tres cancros, & ponetis eos filio, duos in brachiis & alterum in fronte. Et sic d. Antonius, subito cum applicuit ad d. pontem extulit lapidem, & invenit cancros, & fecit quemadmodum ordinaverat d. Pater filio: & sic incolumis & sanus fuit d. filius. Et hoc fuit in vigilia Nativitatis D. N. Jesu Christi. Item dixit præfata Polyxena, [brachium distortum,] quod cum ipsa haberet brachium distortum & viribus carens, accessit ad beatum Patrem, & fuit sanata de dicto brachio.

23 Test. 74

[98] Contesa Mafa dixit, quod quidam nepos suus, nomine Alphonsus de Galterio, puer eximius, [pueri distortos pedes,] ambos pedes distortos habebat; unde ejus parentes tulerunt eum ad d. Patrem, & sic fuit sanus, ut ipsamet vidit: addidit, quod multi de castro concurrerunt ad videndum hujusmodi miraculum.

24 Test. 75

[99] Nicolaus Fronte de Xiliano, dixit quod cum ipse ægrotaret adeo graviter, [moribundum alium,] quod extremam habuerat Unctionem, misit quemdam filium suum ad beatum Patrem ad petendum gratiam. Qui quidem beatus Pater dedit ei duo mala, & dixit: Dic patri tuo quod habeat bonam fidem: nam habebit gratiam. Et deinde ipse testis fecit vocari medicum, a quo nullum recepit beneficium. Et sic misit iterum ad d. Fr. Franciscum, qui noluit reddere responsum d. puero. Qui insistendo hæc accepit verba. Postquam habetis medicum, quid vultis de me? sed ite, & dicite patri vestro, quod stet cum gratia Dei. Et sic adveniente nocte apparuit d. Pater ipsi testi in somnis, imo quasi vigilanti, & dixit: Esto bono animo: nam habuisti gratiam. Et deinde paulo post ad aliquos dies fuit liber a d. ægritudine.

26 Test. 76

[100] Aurifica Torcha de castro Xiliani, dixit qualiter ipsa, cum esset orba & cassa duobus oculis, [cæcam mulierem,] misit virum suum ad d. Patrem, qui ordinavit ei nonnullas res: quæ cum factæ fuissent, subito recepit visum.

27 Test. 77

[101] Sole Torcha dixit, quod ipsa ægrotans aliquando certo morbo, vulgariter nuncupato cimicum, misit maritum suum ad B. Franciscum. Qui quidem Frater dedit ei unum pomum & unum panem biscoctum parvum: quas res cum illa accepisset, illico cœpit edere de illis: [aliam infirmam,] & illico fuit liberata ab illa ægritudine, quæ reddit corpus adeo corrosum ac si cimices & pulices illud corrosissent, nullis vulneribus apparentibus.

27 Test 78

[102] Brancha de Xeso, de eodem castro Xiliani, dixit, [strumam in brachio,] quod ipsa recordatur cum esset pucella, quod pater suus habebat strumam in brachio: qui cum accessisset ad B. Franciscum, rediit sanus & incolumis.

28 Test. 79

[103] Maria Caula, de eodem oppido Xiliani, dixit, [claudicationem,] quod ipsa testis clauda existens amborum pedum præ dolore genuum, fecit se equo vehi ad B. Franciscum, existentem in oppido Paterno. Quo quam primum applicuit, genu flexo prostravit se coram B. Patre: qui fecit eam sedere, & deinde in eodem instanti dixit: Consurge, & abi cum Deo, & habebis gratiam. [& catarrhum.] Et sic ipsa surrexit, & rediit domum propriis pedibus, salva & incolumis. Item d. testis laborabat catarrho, accessit ad beatum Patrem, & fuit sana a d. infirmitate.

29 Test. 80

[104] Simon de Yesio, de eodem oppido Xiliani, dixit quod ipse pluries accessit ad d. Fr, Franciscum ad oppidum Paternum: [Plura miracula facit.] a quo accipiebat optima præcepta & documenta. Qui quidem Fr. Franciscus sanabat mutos & mancos & destitutos viribus, & multa morborum genera curabat. Item quando accedebat aliquis ad eum malæ conscientiæ, & qui delectatur in aliquo malo, dicebat: Abi & relinque malas delectationes.

30 Test. 81

[105] Franciscus de Gratiano dixit, quod ipse testis, cum haberet uxorem suam graviter ægrotantem, [sanat mulierem] & accessisset ad beatum Patrem, qui erat in castro Spezzani; petiit gratiam: & Pater ordinavit certas res. Et quando rediit domum, reperit uxorem suam Joannam sanam & salvam, & liberam ab illa ægritudine: & non habuerat alium ordinem super curatione d. suæ ægritudinis.

31 Test. 82

[106] Jacobo de Petrono, de eodem castro Xiliani, dixit, [& puerum ægros.] quod cum haberet filium ægrotum, misit Joannem Franciscum maritum suum ad oppidum Paterni, ubi præfatus Pater se continebat. Et B. P. Franciscus ordinavit ei nonnullas res: & quam primum fecit illas, subito ejus filius sanatus fuit.

32 Test 83

[107] Franciscus Rezinus, de eodem Xiliano, dixit, quod intellexit a quadam muliere, [prædicit cuidam quod vidua morietur:] nomine Lucretia, quod cum esset vidua orbata viro, accessit ad d. Fr. Franciscum: qui dixit ei ne ad secunda transiret vota, nec amplius nuberet, quoniam vidua moritura esset. Et sic d. Lucretia non parens d. fr. Francisco, denuo nupsit: & ejus maritus secundus interfectus fuit.

33 Test. 84

[108] Domitia Annella de Stoca, de Xiliano, dixit, quod quondam Donna Impernata, [elephantiasim] laborabat quodam morbo, quem dicebat ipsa secundum opinionem medicorum esse elephantiacum, id est, S. Lazari. Et cum accessisset ad d. beatum Patrem, narravit ei suam ægritudinem, Qui quidem dixit, Noli vereri & habe bonam fidem: nam eris sana. Et sic dedit ei nonnullas medelas, unde fuit liberata & salva ab hujusmodi ægritudine. Insuper dixit, quod pater ipsius D. Impernatæ, [& canerum curat.] nomine Gregorius, annis septemdecim patiebatur in conjuncto pedis morbum cancri, & nullo modo sanari poterat: & cum accessisset ad d. sanctum Patrem, dixit idem Sanctus Pater Gregorio patienti: Nimium deambulavit: ideo habe fidem. Et cum fecit signum Crucis in pede, statim sanus fuit.

Ego Joannes Aloisius Maza Notarius, &c. ut supra post num. 93

ANNOTATA.

a Xilianum, vulgo Scigliano, oppidum citerioris Calabriæ Maturanæ diœcesis, ut infra dicitur num. 125.

b Curilianum, oppidum diœcesis Rossanensis, ad cognominem fluvium.

c Pico Italis est cuneus seu ferrum euspide quadrata.

d Panus vitium oculi, unde diminutivum Panicula.

e Salma idem quod onus, sarcina; unde Mulus Salmarius, qui Latinis Clitellarius diceretur.

f In MS. est Zoppa texa, quod paulo post explicatur paralytica. Est autem Zoppo, a, pedibus debilis: Texa quid sit, non divino.

g Non apparet quomodo hoc de ceraso cohæreat cum prioribus. Forte deest aliquid. Isidorus lib. 2 cap. 9 ita hoc accipit, quasi ipse infirmus, cerasum incidere jussus, sanari meruisset dum id facit: quod hinc non eruitur.

h In utriusque Calabriæ confiniis notatur Serra S. Mazzo, quod hic putamus magis integre scribi S. Mariæ de Mazo.

CAPUT VIII.
Proceßus factus apud Neocastrum.

[109] Post trinum ante Sanctitatis vestrȩ vestigia terræ osculum, Beatissime Altissimeque Præsul, [Epistola supplex ad Papam.] universalis Ecclesiæ meritissime Pastor; humiliter supplicant Vice-comes, Syndici, Magistri Jurati, omnesque nobiles atque cives civitatis Neocastri, obedientes Sedis Apostolicæ filii; ut mirificum & gloriosum Franciscum de Paula, signis & miraculis coruscum, qui regionis nostræ lucerna fuit splendidissima, adscribere dignetur Sanctitas vestra catalogo Sanctorum. Quia eum tota Calabria Sanctum proclamat, & meritis inclytum cum Christo regnare in æternitate gloriæ non dubitat. In cujus sanctitatis testimonium, præter sanitatum & gratiarū munera, quæ indies nostrates recipiunt, fecimus quosdam ex nostris civibus super vita & fama ac gestis mirificis præfati B. P. Francisci de Paula examinari, & eorum depositiones sub veritatis stylo redigi per subinsertum Notarium Apostolicum, sigilloque d. civitatis nostræ communiri: quatenus vestra Sanctitas, prodigiis & signis d. B. Francisci adeo evidentibus, facilius ad nostræ petitionis complementum flectatur. Videlicet ut tam sanctum, tam justum, tamque perfectum virum, qui vitam Sanctorum imitatus est, numero Sanctorum annumeret; ut per universalem Ecclesiam, uti omnes dignum tali honore censemus, colatur & veneretur; & pro nobis apud Salvatorem nostrum intercessor existat, quem tantis signis in vita & post illustravit. In quo quidem Salvatore nostro Sanctitas vestra in dies a Petri crescat. Ex præfata civitate nostra, hujus mensis Decembris penultimo, V Indictionis, MDXVII.

1 Test. 85

[110] Providus vir Loysius Galisus dixit, quod agitur nunc XXXV annus paulo plus minus, [Vado hærentem navim] cum esset ipse testis nauta in quadem triremi b Francici patroni, ex commissione Ferdinandi veteris, d. B. Franciscus de Paula cum quodam c confratre suo parvulo conscendit d. triremim, ut proficisceretur in Galliam. Et cum esset subiturus fauces Ostiæ, casu & infortunio, ut fit, d. triremis d [adhæsit fundo] adeo quod patronus & consiliarii dixerunt, quod jam triremis pro perdita habebatur, & sic incœperunt projicere in flumen lignanima & alias res in d. triremi existentes. Quod cum fieret, d. B. Franciscus dixit, quod deberet duci in terram. Et postquam ductus fuit posuit se intra quamdam sepem, & orabat Deum. e Et inter orandum triremis ipsa emersit, & navigavit flumen, adeo quod fuit extra periculum. Et cum per aliquot dies commoratus fuisset Romæ una cum B. Francisco, [oratione sublevat,] postea dederunt vela Massiliam versus. Et cum applicuissent in Corsicam f insulam, adinvenerunt navim & biremem piraticam, quæ supra ventum stabant, paratæ ad aggrediendum triremim. Qua re visa, Patronus triremis & Ambasiator dicebant, quod existimabant se periisse & captos esse. [piraticas naves ab eadem depellit:] In eo sermone B. P. Franciscus protulit caput e camera, & conscendit aquilam sive contabulationem galeæ, & interrogavit, qui essent sermones eorum. Et tunc d. patronus & Orator ostenderunt ei navim & biremem, dicentes se periisse & non posse evadere. Et d. B. Franciscus dixit: Sequimini iter vestrum, & nolite vereri navim nec biremem. Quo dicto in cameram suam rediit, & triremis secuta est iter suum: & quamvis navis & biremis essent supra ventum, miraculose se repererunt tam procul a triremi, quod eam offendere non potuerunt. Et sic triremis libera abnavigavit: unde patronus & Orator & omnes nautæ dicebant, miraculose evasisse manus piraticas. Et cum in Provinciam applicuissent B. P. Franciscus & socius, [soleæ ejus dein tempestatem sedant.] una cum Oratore & qui secum ibant, descenderunt e triremi causa eundi in Galliam. Et cum triremis reverteretur Neapolim, subito magna tempestas oborta est, adeo quod totam noctem mare cursitaverunt: quare se periisse existimabant. Et cum dies factus esset, fluctus invalescebant, adeo quod omnes existimabant se periisse. Unde cum subtus arculam puppis ipsius triremis adinventum esset par calepodiorum B. P. Francisci, nautæ projecerunt d. calepodia in undas: unde ideo fluctus & ventus cessavere, adeo quod necesse fuit remigando ire ad portum g Veneris, uti triremem undique ex tempestate cassam & aquas immittentem refecere.

[111] Honestus vir Jacobus Mantonis, dixit, quod (sunt anni XL vel L) cum esset in silva, in qua tres juvencos indomitos pascebat, forte advertit duos Fratres, missos per B. Franciscum ad conducendum lignamina causa faciendi conventum, quem condi faciebat in oppido Paterno: qui Fratres ex parte B. Francisci rogaverunt d. testem, [indomitis bobus ligna ad usus fabricæ vehuntur:] quod veheret ligna quæ erant in d. silva, causa tegendi d. ecclesiam, quæ distabat a loco viginti milliaribus. Qui quidem testis respondit, quod non erat possibile ferre lignamina cum dictis juvencis: attento quod illo die ceperat eos ex silva, & erant indomiti, & numquam tulerunt jugum. Et illi Fratres dixerunt, quod haberet fiduciam in B. Francisco: & quod jungeret d. juvencos, ut ferrent d. lignamina: nam B. Franciscus rogaret Deum pro ipso. Et sic ipse testis misit sub jugum duos ex juvencis, & oneravit eos lignamine: quod lignamen duxit ad ecclesiam Paterni ita placide & sine periculo, acsi fuissent juvenci domiti decem annorum.

3 Test. 87, 2 Test. 86

[112] Donna Lucretia, uxor Nicolai Macte, de Altilia, [mulierem liberat a gravi infirmitate,] dixit, quod ipsa cum multis aliis matronis accessit ad conventum, quem construi faciebat B. Franciscus in Paterno; quo accesserunt multi infirmi ex diversis infirmitatibus & ægritudinibus, ut puta cæci, surdi, muti, spiritibus vexati, manci & destituti viribus; & accedebant ad B. Franciscum, & inde revertebantur incolumes absque alio malo; & multa alia miracula fecit. Et addit, quod cum ipsa consuevisset observare diem Mercurij, ne comederet aliquod carnium; [quam incurrerat obseriæ 4 intermissā observantiā.] impulsu mariti coacta fuit ab ejusmodi observatione discedere, & per consequens comedere. Omnia genera animalium ferocium & venesonum ei nocebant adeo, quod ex passione, quam noctu sustinebat, tota cassa videbatur & debilitata. Et propterea decrevit accedere ad B. fr. Franciscum, causa liberandi ab ejusmodi fastidio & passione, ope & gratia Domini nostri. Cum itaque ad eum accessisset, genu flexo prostravit & inclinavit se coram eo. Qui quide