Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung April I           Band April I           Anhang April I

3. April


III APRILIS.

SANCTI QVI III NONAS COLVNTVR.

Sanctus Pancratius, Episcopus & Martyr Tauromenii, in Sicilia.
S. Agathemerus, Martyr, in Mysia.
S. Euagrius, Martyr, Tomis in Scythia.
S. Benignus, Martyr, Tomis in Scythia.
S. Chiristus, Martyr, Tomis in Scythia.
S. Arestus, Martyr, Tomis in Scythia.
S. Sinnidia, Martyr, Tomis in Scythia.
S. Rufus, Martyr, Tomis in Scythia.
S. Patricius, Martyr, Tomis in Scythia.
S. Zosimus, Martyr, Tomis in Scythia.
S. Agape, Virgo Soror, Martyr Thessalonicæ.
S. Chionia, Virgo Soror, Martyr Thessalonicæ.
S. Irene, Virgo Soror, Martyr Thessalonicæ.
S. Vlpianus, Martyr, Tyri in Phœnicia.
S. Donatus, Martyr Nicomediæ.
S. Elpidephorus, Martyr apud Græcos.
S. Galicus, Martyr apud Græcos.
S. Bythonius, Martyr apud Græcos.
S. Dius, Martyr apud Græcos.
S. Vrbicus, Episcopus Claromontanus, in Gallia.
S. Illyrius Thaumaturgus, in Myrsinone monte Peloponnesi.
S. Attalus, Abbas Benedictinus, Tauromenii in Sicilia.
S. Nicetas Confessor, Hegumenus Mediciensis in Bithynia.
S. Iosephus Hymnographus, Constantinopoli.
S. Richardus, Episcopus Cicestriensis, in Anglia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Margarita Virgo Sanctimonialis, Georgii Bavariæ Ducis filia, mortua est ipsis Regalibus anno 1530, & juxta corpus S. Hilarii tumulata, sed anno 1612 a pulchris reformatoribus ignobiliori urnæ simul cum eodem inclusa. Ejus caput sacrarium Neoburgense festivo cultu proponit hoc die, ut scribit Theodorus Rhay inter Animas illustres Iuliæ, Cliviæ &c. qui & dat titulum P. M. vel B. M, quod ponitur pro Piæ aut Bonæ memoriæ: si plus ei competere edocti fuerimus, libenter de ipsa agemur pluribus die ejus mortuali, in Supplemento, ad diem VI Januarij.
S. Eustachii Abbatis memoria habetur in MS. Martyrologio Trevirensi S. Martini. Suspicamur esse S. Eustasium Abbatem Luxoviensem, de quo aliqua heri: ejus Acta dedimus XXIX Martij.
S. Amphianus Martyr memoratur in Martyrologio S. Hieronymi. item Augustano, Labbeano & aliis. Amphanus dicitur a Notkero, Amphiarius in MS. Adone monasterii S. Laurentii apud Leodienses. Arbitramur esse S. Amphianum Martyrem Afrum, aut S. Amphianum sine Apphianum, Martyrem Cæsareæ in Palæstina. De utroque egimus II Aprilis.
S. Theodosia Martyr, Cæsareæ in Palæstina, refertur hoc die in multis Martyrologiis: in pluribus pridie nominatur II Aprilis.
S. Hereneus Episcopus, S. Andochius, S. Benignus, Presbyteri. S. Thyrsus Diaconus, S. Felix negatiator, referuntur in MS. Martyr. Vaticano S. Petri & apud Maurolycum, Felicium & Saussaium in Supplemento. De Singulorum cultu, quando alii eos referunt, egimus hesterno die II Aprilis.
S. Maria Ægyptiaca inscripta est Violæ Sanctorum & variis Calendariis. Acta dedimus II Aprilis.
Bernardus, Archiepiscopus Toletanus, mortuus anno 1124, refertur cum titulo Beati in Martyrol. Hispan. Tamaii de Salazar, & late ejus Acta describuntur. De eo egimus inter Prætermissos II Aprilis.
S. Miles Martyr Romæ, refertur a Ferrario in Catalogo generali, citatis tabulis Ecclesiæ S. Silvestri. Reliqua ignorari addit. Veremur ne forte sit nomen appellativum alicujus militis martyrio coronati, ac proinde antiquiora testimonia optaremus videre.
S. Evagaristius in unico MS. adjunctus est Martyribus in Scythia paßis, inter quos est Euagrius & Aristus: unde illud nomen emersisse, infra veremur.
Matronæ Abbatissæ aliquod dictum reperitur lib. 4 de Vitis Patrum, interprete Pelagio libello 2 num. 14. quod satis fuit Arturo du Monstier, ut eam sacro Gynæceo inscriberet, Beatæ titulo honoraret, & divina sapientia & vitæ sanctitate conspicuam diceret, quod non facile probabitur prudenter ab eo factum esse.
Euagrius, Episcopus Antiochiæ: qui ante discipulus S. Athanasii, transtulit a Græco in Latinum Vitam S. Antonii Magni, uti die 17 Ianuarij ante hujus Vitam diximus § 9. Hic in Catalogo Petri de Natalibus cum titulo Sancti refertur lib. 4 cap. 29. occasione S. Euagrii Martyris in Scythia, qui hoc die colitur. Petrum secuti sunt Maurolycus, Felicius, & Ferrarius. Abstinemus ab eo inter Sanctos numerando, dum certiora testimonia venerationis assequamur.
Euagrius Presbyter, discipulus duorum Macariorum, eadem de causa, a citatis jam de alio Euagrio auctoribus & a Witfordo Sanctis additur: ab aliis de Origenistarum erroribus non satis excusatur, ideoque omittendus est.
Dimaus seu Dinaus, monachus in Scotia, cum titulo Sancti memoratur a Davide Camerario in Menol. Scotico, citato Wione: qui rejecit in Appendicem Martyrologii sui, citato libro 4 Leslæi. Hic pag. 159 eum collocat inter præclaros viros, qui seculo VII vita, exemplo & doctrina illustrarunt Scotiam,
Ven. Mintæ nomen in Kalendario Ruthenico, apud Possevinum in apparatu, diem hunc occupat, quænam sit fatemur hactenus nos ignorare.
S. Cuannanus, Abbas Magbiliensis, Objisse 3 Aprilis anno 721 traditur a Colgano 4 Februarii post Vitam S. Cuannæ, Abbatis Lismoriensis, in Notis num. 2. Nihil aliud de eo hactenus scimus. Forte est Comanus filius Domangeni, hoc die relatus in Martyrologio Tamlactensi.
S. Pancratii Martyris veneratio apud Maclovium, quando Roma in Gallias primum sacræ ejus Reliquiæ delatæ sunt. Ita Saussajus. Hujus Sancti nulla fit mentio in antiquo Breviario Macloviensi, ut videantur hæ Reliquiæ non ita pridem ex cœmeteriis Romanis erutæ, & dies hic electus, quo colitur S. Pancratius Episcopus Tauromenitanus in Sicilia & Martyr.
Thiento Abbas Wesseprunensis, cum sex fratribus in Khreitzberg, ab Hungaris anno DCCCCLV Martyrizatus, refertur cum titulo Beati tomo 3 Metropolis Salisburgensis anno 1620 editæ ab Hundio & Gewoldo pag. 486, non indicato die necis. Menardus ad tertium Aprilis eum referens in Martyrologio Benedictino anno 1629 excuso, In Bavaria, inquit, B. Thientonis, Abbatis & Martyris. At Bucelinus dein suo Menologio cum titulo Sancti, eumdem inscripsit, citata Bavaria Sancta Matthæi Raderi, in qua nusquam, imo ne quidem in Bavaria pia, ejus mentio reperitur, nisi forte alterius alicujus elogio inserta.
Bonus, Abbas Camaldulensium, Pisis in Etruria, anno MLXX pie mortuus, refertur a Bucelino cum titulo Beati hoc die, citata prima parte Historiæ Camaldulensis ab Augustino Florentino edita, in qua nusquam reperimus mentionem hujus. Silvanus Razzius & ipse Camaldulensis, in Vitis a se Florentiæ an. 1600 editis inter Sanctos & Beatos Ordinis sui non recenset Bonum.
Alfanus, monachus Casinensis, laudatur a Petro Diacono in libro de Ortu & vita Iustorum sacri cœnobii Casinensis cap. 53. Is Menologio Benedictino inscriptus nuper est a Bucelino, cum titulo Beati: quod nondum legimus ab aliis factum.
S. Maïnardus eremita in eremo Stiriæ, plurimum laudatur a B. Petro Damiano in tractatu de perfectione cap. 23. Ejus nomen ideo inscripsit Menardus Appendici secundæ ad Martyrologium Benedictinum, inter illos, quorum diem natalem ignoravit. Bucelinus ad hanc diem retulit: & ambo Beatum appellant.
Hermannus, Conversus monasterii Villariensis, Ordinis Cisterciensis, in Brabantia, cum titulo Beati refertur a Chrysostomo Henrique, Bucelino & Chalemoto. Priores citant Auctarium Arnoldi de Raisse ad Natales Sanctorum Belgii a Molano editos. Verum Arnoldus refert Hermannum ad diem VII Aprilis, & absque Beati titulo. Saussajus inter Pios recenset. Quæ ex Chronico Villariensi de virtutibus ejus narrantur, tradunt dicti auctores.
Giomaria Virgo, sanctimonialis Ordinis Cisterciensis in Lusitania, inscripta est cum titulo Beatæ Menologiis memoratis Henriquez, Bucelini & Chalemoti. Verum a Georgio Cardoso in Hagiologio Lusitano solum inter Venerabiles censetur, qui late de ea agit, & mortuam scribit anno 1570.
IV Fratres occisi in India Orientali, Joannes de Penna, in Piceno, Bernardus a Mandela, in monte Alverniæ Petrus Melgarus, in Lusitania, Clara Martinezia, in Hispania, Ordinis Minorum cum titulo Beati referuntur in Martyrol. Franciscano Arturi du Monstier, & Clara in hujus Gynæceo Sacro: ceterum de veneratione nihil indicatur: uti neque a Cardoso de dictis 4 Fratribus occisis.
Alexandrina Virgo, Abbatissa Clarissarum Fulginii in Vmbria, præcipuarum virtutum cumulata fructu, hoc die anno 1458 mortua, cum titulo Beatæ refertur ab Arturo du Monstier in Martyrol. Franciscano & in sacro Gynæceo, uti a Iacobillo de Sanctis Fulginii & de Sanctis Vmbriæ. At Franciscus Haroldus in epitome Annalium Ordinis Minorum Romæ nuper edita ad dictum annum 1458 eam laudat, sed absque titulo Beatæ.
Michaelis pueri quadrimi, ex honesto Astensi cive Francisco de Iacobis nati, & anno 1566 hac 3 Aprilis, cum suam Iudæi Parasceven celebrarent, ab iisdem immanissime occisi, Martyrium descripsit adm. R. D. Philippus Malabayla, Visitator generalis Congregationis S. Bernardi reformatæ in Italia asserens corpus, duodecimo post die incorruptum, in loco subterraneo repertum a milite Germano; & ab Episcopo Astensi Gaspare Capris, cum totius civitatis concursu, delatum esse in proximam S. Mariæ novæ Canonicorum Lateranensium ecclesiam, atq; intra altare majus reconditum esse. His similia narrat Vghellus Tomo 4 Italiæ sacræ col. 573 in Episcopis Astensibus. Rei gestæ seriem pleniorem libenter hic daremus, si nobis constaret Apostolicos Visitatores, pro ejusmodi rebus postea per Italiam missos, factum probasse: causam enim dubitandi dat altum hoc tempore ea de re inter Astenses silentium, & congruæ Sancto venerationis cessatio vel defectus, per litteras nobis significatus: quin imo dehoc puero nihil umquam auditum sibi asseruit P. Cacheranus, istic olim Canonicus annorum 75, nec aliud sciri quam aliquod corpus, ignoti nunc Sancti, ac ne in Syllabo quidem Reliquiarum annotati, asservari sub ara absque alio cultu.
Juliana Virgo, monialis in Monte S. Cornelii, inscripta est Kalendario Cisterciensi, Divione anno 1617 excuso: mortua est V Aprilis.
Sixtus Papa & Martyr, ejus nominis primus, inscriptus est Martyrologio Flori, & MSS. Atrebatensi, Tornacensi & Lætiensi. Item in Vaticano S. Petri & in pervetusto MS. monasterii S. Sabini in Pireneis ad calcem Martyrologii Gallicani pag. 1248 aliisque. De eo cum Martyrologio Romano acturi sumus VI Aprilis.
B. Hermanni, cognomento Joseph, transitus memoratur in Fastis Coloniensibus Gelenii. Ejus Vitam dabimus VII Aprilis.
Helias cognomento solitarius, Abbas Scotorum pȩregrinorum Coloniæ, qui utrumque ibidem monasterium S. Martini & S. Pantaleonis rexit. Ita Thomas Dempsterus, citato Mariano in Menologio Scotico. Non est is hodie fastis Coloniensibus Gelenii inscriptus, sed XII Aprilis.
S. Engracia sive Encratis, Bragensis Virgo & Martyr, inscripta est Hagiologio Lusitano Georgii Cardosi, citatis Hieronymo Romano de la Higuera, & Fernando Boano, quasi esset diversa a S. Encratide Cæsaraugustana, & Boanus dicit hanc coli XIII Aprilis. Si quid certi constet, poterit dici ad dictum XIII, aut potius quando de S. Encratide Cæsaraugustana agemus XVI Aprilis.
S. Antonius, Confessor Turonis, memoratur in MSS. Vallicellano Patrum Oratorii Romæ, & Centulensi seu monasterii S. Richarii in Pontivo. Alia MSS. habent die præcedenti; alii vero, quo tunc rejecimus, IV Maji.
S. Petri Apostoli festum frequentissimo concursu III Nonas Aprilis celebrari in Salentinis, in vetustissimo ejus fano, ipso vivo, ut fama est, constituto, tradit Leander Albertus in Descriptione Italiæ pag. 354. Acta S. Petri erunt illustranda XXIX Junii.
S. Victoris Episcopi Capuani depositio hoc die facta intelligitur ex antiquißimo ejus epitaphio apud Vghellum tomo 5: festum ejus in Romano Martyrologio collocatur ad diem XVII Octobris.
S. Ebergisus, Episcopus urbis Trajecti ad Mosam, memoratur in Catalogo Generali Ferrarii, citato Ioanne Chappeavillo; apud quem ex Ægidio legitur, ejus festivitatem recoli a quibusdam quinto Nonas Aprilis, pro quo alii legunt quinto Kalendas Aprilis, ut tum diximus inter Prætermissos: & quia a quibusdam festivitas recolitur Nono Kalendas Novembris, dedimus tunc rationem quare eum voluerimus rejicere in XXIV Octobris.
S. Florentius, Episcopus Argentoratensis, memoratur a Canisio & Ferrario: ab aliis VII Novembris.
S. Burgundofora, Abbatissa & Virgo, inscripta est hoc die Martyrologio Romano, & Angliæ adscribitur. Præivit, cum MS. Florario & Greveno, Molanus in Auctario Vsuardi; & Abbatissam Evoriacensem in diœcesi Meldensi appellat. Secuti deinde alii: & Vitam ad hunc diem edidit Surius, quod & nos aliquando statuimus facere. Verum cum ipsa soleat Fara appellari, sub hoc nomine referunt eam VII Decembris Vsuardus (qui tempore & loco proximus vixit) & posteriores Martyrologi, cum ipso Martyrologio Romano. Quo etiam die (non III Aprilis) in monasterio proprio solenni Officio Ecclesiastico colitur, & sub ritu duplici in ecclesia & diœcesi Meldensi. Quare & nos arbitramur differenda Acta ejus, quæ interim apud Surium & inter opera Bedæ legi possunt. Nos quoque varia circa illam tractavimus XXIX Martii, in Vita S. Eustasii Abbatis Luxoviensis cap. 1. Reliqua ergo danda erunt VII Decembris.
B. Madelupi Sacerdotis translatio corporis, in Altovillari monasterio, refertur a Molano in Auctario 2 & 3 editionis Vsuardi: & in MS. Martyrologio Carmeli Coloniensis. Secuti Molanum sunt VVion, Dorganius, Ferrarius & Saussajus: & loco Beati etiam Sanctum appellat Ferrarius. Edidit Nicolaus de Guerrois accuratum catalogum Sanctorum Diœcesis Remensis, absque ulla mentione B. Madelupi, at meminit S. Bercharii ejusdem monasterii Abbatis. De eodem monasterio ejusque Abbatibus agunt Sanmarthani, & nihil tradunt de Madelupo: quem suo Martyrologio etiam non inseruit Menardus: & nos ergo certiora expectamus ad diem depositionis, quem se Altivillarienses agere scribunt, die XX Decembris.
S. Thomas Apostolus in India seu Nicia refertur in MSS. Martyrologiis Augustano & Labbeano: ab aliis adjungitur SS. Euagrio, Benigno & sociis, paßis Tomis in Scythia, nomine forsan S. Thomæ loco civitatis intruso: ut infra latius dicitur. S. Thomas Apostolus colitur XXI Decembris

DE S. PANCRATIO EPISCOPO,
MARTYRE TAVROMENII IN SICILIA,

Seculo I

[Praefatio]

Pancratius, Episcopus & Martyr Tauromenii, in Sicilia (S.)

AUCTORE G. H.

Memoria sacra S. Pancratii apud Tauromenium in Sicilia absque ulteriori elogio inscripta est antiquis Martyrologiis S. Hieronymi, Vsuardi, Adonis, Notkeri, & aliis ad quamplurimarum Ecclesiarum usum conscriptis. Petrus de Natalibus lib. 11 cap. 130 num. 109 Confessorem, ast Episcopum & Martyrem appellat Maurolycus, quem sequuntur alii, [Nomen in sacris fastis:] & Galesinius ista addit: Hic B. Petri Apostolorum Principis discipulus, illius civitatis Episcopus, nobili fidei certamine egregius Christi miles, cælesti corona donatur. Hodiernum martyrologium Romanum hunc diem ita auspicatur: Tauromenii in Sicilia S. Pancratii Episcopi, qui Christi Euangelium, quod a S. Petro Apostolo illuc missus prædicaverat, martyrii sanguine consignavit. Fuit Tauromenium præclarißima olim civitas, Messanam inter & Catanam ad mare Siculum in arduis montibus condita, a Saracenis imperante Leone Sapiente intercepta atque eversa, [reliquiæ vs. que ad accessum Saracenorum honoratæ.] ad quod usque tempus sacrum corpus S. Pancratii adservabatur & colebatur Tauromenii, susceptisque piorum virorum peregrinationibus adibatur. Vtrumque legimus in Vita S. Eliæ Iunioris monachi ad XVII diem Augusti illustranda, in qua ista habentur. Ceterum post aliquod tempus prægestiebant sancti Patres, Elias & Socii, Tauromenium trajicere, ad Sacrosanctas Divi Pancratii reliquias pie venerandas. Ibi cum essent, Elias divinitus cognovit * Brachimi hostis infestissimi exitialem ex Africa adventum, ac civitatis vastitatem & cladem. Reliqua videri possunt apud Octavium Cajetanum tomo 2 de Vitis Sanctorum Siculorum pag. 73; & in Historia translationis S. Severini Noricorum Apostoli, a Ioanne Diacono Neapolitano descripta, & a nobis ad diem VIII Ianuarii in Appendice edita pag. 1099, ubi describitur cædes S. Procopii ultimi Tauromeniorum Episcopi & aliorum, quorum corpora jussu tyranni igne absumpta sunt; quod sacris reliquiis S. Pancratii tunc etiam factum arbitramur.

[2] Decessor prædicti S. Procopii fuit Theophanes Cerameus, tempore Basilii Macedonis & dicti Leonis Sapientis Episcopus Tauromenitanus, cujus homeliæ extant Græce & Latine opera Francisci Scosi anno 1644 vulgatæ: inter has Homilia LVII dicta est in festo S. Pancratii; & uti in exordio præfatur auctor, ad Sanctum ejus sepulcrum, Græce ἐν τῇ ἁγίᾳ τούτου σόρᾳ ad reliquiarum conditorium sive urnam. Thema ex Euangelio S. Ioannis cap. 10, quod in Sacrificio Missæ legebatur illo die, hoc sumitur: Ego sum ostium, per me si quis introjerit, salvabitur. Quam sententiam cum graviter æque ac pie interpretatus esset Theophanes, ista interserit: Imitemur Pastorem hunc verum & Domini imitatorem Pancratium, cujus sanctissimam vitam postquam cursim exposuero, [Vitæ compendium ex homilia Theophanis Ceramei,] ostendam non esse difficile imitari. Sanctus igitur Pancratius (sicuti memoriæ prodidit, qui de ejus gestis historiam scripsit Euagrius) ab Oriente profectus, & Principis discipulorum manibus, sacris initiare potentibus, Episcopus creatus, in nostram hanc insulam missus est. Cumque ad hanc civitatem Tauromenium advenisset, primum omnium abominationibus dæmonum eam expurgat, & profana conterit simulacra: ex quibus præcipuo colebantur honore Phalcon & Lyssus & Scamandrus. Postea ad veram religionem Præfectum civitatis Bonifacium traduxit, ac templa in Dei cultum & sacras ædes ædificat. Demum cum multos convertisset ad veram fidem, vitæ finem martyrio consignavit: atque in hac etiam Dominum suum imitatus, & sui purpura sanguinis Pontificatus dignitate decorata, in cælum Angelorum manibus sublatus est.

[3] Hæc Theophanes. Qui ab eo citatur Euagrius, traditur S. Pancratii discipulus & comes fuisse, & Magistri sui scripsisse historiam: qua deperdita, supposito Euagrii hujus nomine, confecta sunt, & forsan post depulsos e Sicilia Saracenos, quædam Acta S. Pancratii, meris fabulis & mendacißimis relationibus conferta: quæ olim in Latinum converterat Iacobus Sirmondus rogatu Octavii Cajetani, sed indigna prælo visa sunt, & enormia ejus menda a Cajetano pluribus indicantur atque exploduntur tomo 1 de Vitis Sanctorum Siculorum pag. 9 & 10, in Vita, quam dictus Cajetanus de S. Pancratio collegit. Verioris historiæ, quam Euagrius scripsit, potest fragmentum censeri, quod ex Theophane Cerameo dedimus: aliud est a S. Theodoro Studita citatum libro 2 epistola 8, inscripta omnibus propter Christum dispersis fratribus, [aliqua citata a S Theodoro studita] & iis qui in carceribus & exiliis detinentur propter cultum sacrarum imaginum. Refertur ea epistola a Baronio ad annum 814 ubi num. 49 ista habentur: Petri Apostoli vox est in historia S. Pancratii: Fili Joseph, adfer imaginem Domini nostri Jesu Christi, & imprime illam in Pyrgisio, ut videat populus qualem formam sumpserit Filius Dei, ut videntes amplius credant, formæ typum intuentes, & reminiscantur eorum, quæ per nos eis annuntiata sunt. Hæc S. Theodorus Studita: cui addi posset auctoritas Simeonis Metaphrastæ in commentario de SS. Petro & Paulo per Lipomanum & Surium edito, si, quod hi prætendunt, esset Metaphrastæ lucubratio; sed hoc melius negat Leo Allatius in sua de Simeonum scriptis Diatriba, [& ab anonyme in oratione de SS. Petro & Paulo:] dum inter ea non recenset. In dicto commentario, cujuscumque Græci fuerit, dicitur S. Petrus Domini Apostolus, cum multas Antiochiæ fecisset curationes, ordinasse Episcopos, Marcianum Siracusis in Sicilia, & Pancratium Tauromenii. Deinde, variis interpositis, traditur navigasse in Siciliam, & cum venisset Tauromenium, diversatus apud Pancratium virum sapientissimum. Quo in loco cum quemdam Maximum catechesi instituisset, & baptizasset, & Episcopum ordinasset, Romam appellit. Colitur XIV Iunij S. Marcianus, & XII Ianuarij S. Maximus, Episcopus Tauromenitanus & successor S. Pancratii habitus, inter quos tamen a Roccho Pirro collocatur supra memoratus Euagrius, An recte & non ex fabulosis Actis id fiat, disquirant Siculi.

[4] [dantur Acta auctore Gregorio Paguriensi,] Floruit sub initium seculi noni, Gregorius monachus Byzantinus, ex monasterio Paguriensi: qui in Siciliam profectus, ad Tauromenitanos habuit orationem encomiasticam de S. Pancratio, quam ex duplici MS. Messanensi & tertio Sinopolitano erutam Latine reddidit Augustinus Floritus, & edidit Octavius Cajetanus: qui arbitratur Leonem Armenum Imperatorem intelligi, dum sub finem petit auctor hæreses exterminari & novellum Goliath prosterni. Dabimus infra ab eodem Augustino Florito Latine redditam S. Iosephi Hymnographi Vitam; quam quia opus fuit non uno loco emendare, ipsam cum textu Græco conferentes, veremur ne hæc quoque oratio simili curatione indigeat, ideoque optamus etiam hic Græca ad manum habere. Subjungimus deinde Canonem a jam dicto S. Iosepho hymnographo Siculo sub finem noni seculi compositum, [& odæ S. Iosephi hymnographi,] & a Græcis ad honorem S. Pancratii hactenus in Sicilia recitatum, cum non extet in Menæis excusis. Quod si eum Græcum habere potuissemus, nova eum versione fecissemus Latinum: vix enim dubitamus, quin hic quoque stylum suum tenuerit auctor, & acrosticho per singularum stropharum initia reperiendo innexuerit Canonem universum, additis in fine sui nominis litteris.

[5] Post exactos ab Sicilia Saracenos, Ecclesia Tauromenitana absque proprio permansit Episcopo; ac primum Troinensi, dein Messanensi Ecclesiæ mansit subjecta vel unita. Assumpsit illa simul venerationem S. Pancratii Episcopi & Martyris, cujus festum sub ritu Semiduplici celebrat hoc III Aprilis, [Officium Ecclesiasticum:] desumpto officio de Communi unius Martyris, uti indicantur in Officiis propriis, Messanæ anno 1624 excusis. Est idem Pancratius, Tauromenii Episcopus & Martyr, [Patronatus Turturicii:] Patronus oppidi Turturicii, in Valle-Nemorensi seu Denionensi siti, & vulgo Brancatus dicitur, quem miraculis ibidem clarum esse tradit Cajetanus in Idea operis sui pag. 31. Observat Franciscus Scorsus, in Notis ad Homiliam Theophanis de S. Pancratio, a Tauromeniis hac ætate solennem ejus diem celebrari die IX Julij, [cultus 9 Iulij] eoque nundinas inchoari: quod ab antiquis temporibus deductum in morem conjicit ex initio Homiliæ sequentis, dictæ in festo S. Pantaleontis XXVII ejusdem Iulij, ad quem diem nundinæ istæ continuabantur. Dicto IX Iulij eumdem S. Pancratium recolunt in suis Martyrologiis Maurolycus, Felicius; Galesinius, Cajetanus, Ferrarius; & aliqua encomia de ejus martyrio ex Actis habent. Cajetanus ad diem IX Februarij commemorationem celebrat SS. Marciani & Pancratii, [& 9 Febru.] Episcoporum ac Martyrum.

[6] Græci utroque jam aßignato die celebrant sacram memoriam S. Pancratii: [potissimam a Græcis,] ac primo nono Februarij in Menæis nec non & apud Maximum Cythereum & in MS. Synaxario Parisiensi, ex quo ista damus: Memoria SS. Marcelli Episcopi Siciliæ, Pancratii Tauromenii, & Philagrii Cypri. Hi erant discipuli sancti Apostoli Petri. Genitor namque S. Pancratii, [Christum vidit Hierosolymam profectus,] cum audivisset miracula Christi adhuc corporaliter in terra degentis, ut eum videret, ab Antiochia Hierosolymam cum Pancratio est profectus: ex quo tempore Pancratius venit in notitiam S. Petri, quem post Christi ascensionem secutus est, & ab eo ordinatus Episcopus Tauromenii: ubi ob Christi nomen & fidem, quam docebat, est clam a paganis interemptus. Marcellus pari modo Episcopus Siciliæ creatus, cum multos infideles ad Christum convertisset, cursum vitæ consummavit. Sicut & Philagrius, Cypri Antistes factus, multis ad Christi fidem conversis, multisque pro ea tormentis exantlatis, ad Dominum migravit. Hæc ex MS. Synaxario. In Menæis non pater S. Pancratii, sed Marcellus dicitur cum S. Pancratio abiisse Hierosolymam. Et qui hic ubique scribitur Marcellus, videtur Marcianus esse, primus Episcopus urbis Syracusanæ, qui colitur 14 Iunij. Elogium ex Menæis dedimus IX Februarij, quo die de S. Philagrio egimus. At solennißima celebritas S. Pancratii est IX Iulij, in omnibus Græcorum Menæis & Menologiis: quo die in supra citato Synaxario Parisiensi accuratius illud encomium recitatur.

[7] Eodem mense Julio, & die nono, Certamen sancti Patris nostri ac sacrati Martyris Pancratii, Episcopi Tauromenii. Sanctus hic vixit temporibus Sanctorum Apostolorum, trahens genus suum ex confiniis Antiochiæ. Sacrum baptisma simul cum patre & matre suscepit in sancta Sion. [vitam solitariam in spelunca agit:] Post eorum vero obitum, cum omnem sibi contingentem hereditatem reliquisset, in Ponti confinia profectus, & in speluncam quamdam ingressus, exercebatur solitarius, & sibi ipsi intentus, cum solo Deo conversabatur. Princeps vero Apostolorum Petrus, per urbes circumquaque transiens ac docens, virum hunc in Ponto deprehendit: quo suscepto, venit Antiochiam, deinde in Ciliciæ regionem, ibidem magnum Apostolum Paulum assecutus. [a SS. Petro & Paulo consecratus Episcopus,] Hi duo impositis manibus consecrarunt Episcopos, Crescentem Galatiæ, Marcianum Syracusarum, & S. Pancratium Tauromenii. Cum autem Pancratius ingressus esset navim, cui præerant Lycaonides & Rhomilus, pervenit in eam, ad quam mittebatur, regionem. Dicti autem naucleri, ob plurima miracula, quibus Sanctus fidem Christi confirmabat, [simulacra dejicit,] primitiæ credentium facti sunt, & simulacra Phalconis & Lyssonis ac reliquorum dæmonum in ista regione evanuerunt. Præfectus vero loci, nomine Bonifacius, prodigia facta intuitus, & in stuporem raptus, fidem Christi suscepit, & magna adhibita festinatione, intra triginta dierum tempus ecclesiam construxit. [miracula patrat:] Pancratius vero per gratiam Christi sanabat omnem languorem, & omnes morbos, & singulis diebus aggregabat Christo & Deo magnam incolarum multitudinem, quam baptizabat. [plurimos baptizat:] Soli autem montani persistebant in sua perfidia obstinati. Hi cum Principe suo Artagato hostiliter offensi sunt sancto viro; quem obtenta opportunitate, [Martyr obit.] ac dolo circumventum occiderunt, & ad Deum ab eo diu desideratum transmiserunt: qui hac ratione retributionem omnium suorum laborum invenit.

[8] Hactenus MS. Synaxarium, cui conformia, sed plurimum contracta, leguntur in Menologiis Basilii Imperatoris, & Cardinalis Sirleti, in Anthologio novo cum approbatione Clementis VIII edito, & apud Maximum Cythæreum ἐν βίοις ἁγίων. In Mæneis excusis & MSS. ubi Canon antiquior ad diem IX Iulii præponitur, hoc principio Υπέρτιμον λίθον σε ἐκκλησία γνωρίζει ἑδρρασμῶν τῶν λόγων σου στηριζομένη ἀεὶ. Pretiosissimum lapidem te agnoscit Ecclesia, tuis fundamentalibus sermonibus confirmata: & ad hoc principium allusisse videtur auctor distichi, ante encomium ex more positi, quod est tale:

Προθ᾽ είς ἀυτὸν Παγκράτιος εἰς βόθρον,
Αθλήσεως ἤγειρεν οἷκον ἐκ λίθων.

Pancratius ipsum se in fundamentum locans.
Certaminum e saxis solidam extruxit domum.

Certamen Sancti Martyris Pancratii Episcopi celebratur eodem IX Iulij in Martyrologio Arabo-Ægyptiaco, quod ex lingua Arabica nobis transtulit Gratia Simonius, collegii Maronitarum tum Romæ alumnus. Denique Siculorum Ecclesiæ Episcopum a S. Petro Apostolo præpositum Pancratium, tradit Nicephorus Callistus lib. 2. Hist Eccl. cap. 35. [Reliquiæ.] Dicuntur in Bononia perlustrata aliquæ Reliquiæ S. Pancratii Episcopi & Martyris asservari Bononiæ in Ecclesia S. Dominici. Tricarici quoque Lucaniæ urbe Episcopali, in æde Cathedrali, una cum aliis Sanctorum Reliquiis, servantur ossa quædam S. Pancratii Martyrii, teste Ferdinando Vghello tom. 7 Italiæ sacræ col. 192: quæ hujus potius Episcopi ex Sicilia esse crediderim, quam alterius Romæ paßi, quoniam collocantur cum Reliquiis S. Potiti Martyris ex Sardinia allatis.

[Annotatum]

* al Abracheni.

SERMO ENCOMIASTICUS
Auctore Gregorio monacho Paguriensi.
Interprete Augustino Florito Soc. Iesu.

Pancratius, Episcopus & Martyr Tauromenii, in Sicilia (S.)

AUCTORE Georgio

CAPUT I.
Exordium de Sanctorum Veneratione. Virtutum S. Pancratii collectio.

[1] Cum ad spiritualem hanc celebritatem, summa cum fide convenerimus jam, ad pretiosas animæ merces comparandas; ejus auctori mercatorique divina munera offeramus; non ex auro, gemmisque aut margaritis distincta, neque præclari artificis elaborata manu; non ex bysso, purpura, sericoque contexta (ornamenta utique brevem splendorem præseferentia, at paulo post intereuntia: utpote quæ ex fluxa & interitui obnoxia materia constent, adscito ex arte decore, quem amittant tandem necesse est, & in pristinam turpitudinem redeant, [Sanctis offerenda dona.]) verum ea demum sint munera nostra, quæ cælitus dimanent maneantque in omnem æternitatem, divinæ gratiæ artificio fabrefacta, ac sancti Spiritus illustrata splendoribus. Neque enim is, de quo agimus, materiæ fæce concretus est, ita ut ejusmodi muneribus delectetur; sed ab omni caduca fluxaque concretione maxime alienus atque sejunctus; proinde spiritualem illi decuit paravisse ornatum. Neque sane immerito provinciam hanc suscepisse arbitramur. Quamvis enim hujusmodi artium ac disciplinarum plane simus expertes, peregrini nimirum despicatique homunciones; iidem tamen fide subnixi, ad apicem spiritualis opificii pertingemus. Nam si fluxa, quæque infra lunæ orbem sunt, [spiritualia potius quam corporalia;] Pancratius, homo plane divinus, adamasset; jure optimo non aliunde, quam ex iis laudationis sumeremus argumentum. Cum vero ab omnibus id genus rebus mirum quantum ille abhorruerit, æternæ beatitudinis desiderio flagrans, ac victis edomitisque pravis animi motibus cælestium vitam æmulatus sit; jam præstantius nobiliusq; illi donum offeramus. Non quod is rerum nostrarum sit indigus, aut ad incorruptas perennesque ejusque ejus divitias aliqua fieri possit accessio; sed ut aliquam laborum nostrorum mercedem nobis opulentissimus largiatur, mentis nostræ caliginem suo splendore collustrans; quandoquidem cælestes sibi divitias comparavit, jam supernæ Hierusalem civibus adscriptus, jam divini sacrarii Sacerdos declaratus, jam incola paradisi effectus, jam summa cælestium mentium gratulatione acceptus, cum iisdem una gloriose in eadem aula versatur, purissimo decoris Iumine collustratus. Christum enim juxta Divi Pauli sententiam, per sacrum lavacrum induerat: quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. [Gal. 3, 7.] Verumtamen si Christum, ut modo dictum est, jam induerat; sane constat, & Spiritum sanctum, atque adeo Patrem ipsum induisse. Quod si talem ac tantum cælitus accepit ornatum, quis unquam pro dignitate illum poterit exornare, [imprimis S. Pancratio] qui omne laudationis genus longe transcendit, æternisque in cælo laudibus satis superque cohonestatur?

[2] Verum enimvero quis tandem est is, cui tantus gloriæ splendor a Spiritu sancto evenerit, quique tanta divinitatis luce perfundatur? Eum ego vobis nominatim indicabo, ut ex ipsa nomenclatura verbique notione plane intelligatis atque adeo admiremini, res ejus gestas vitaque seriem ab ejus nomine minime dissentire? Atque is demum Pancratius est, is, inquam, qui πᾶν κράτος hoc est, omne robur omnemque vim communis hostis devicit atque profligavit; qui omnia ejus tela ad gratiæ cotem allisit atque diffregit; qui radios e cælesti specula mente concipiens, tamquam nocturnus Lucifer, iis qui in summa veritatis ignoratione, ut in tenebris, versabantur, eluxit: qui terrena terræ, tamquam inutilem sarcinam, dereliquit; cælestium, quæ sola bona existimabat, amore ac desiderio succensus: qui acceptum fidei talentum, per ardentissimum caritatis studium, multo fœnore adauxit: qui non socordiæ ignaviæque se corrumpendum dedit, sed ad impigre laborandum se accinxit: qui missus in novellam vineam operarius, minime se gessit eo munere indignum: [omni laude dignissimo,] qui aquam suapte natura nulli idoneam usui, supra naturæ vires in jucundum conducibileque vinum commutavit (quæ sane potio, utpote magna tolerantia laborum expressa, ipsas Angelicas virtutes exhilaravit) qui oratione æque ac rebus gestis præclarissimos rhetoras vicit, rudes spiritalibus disciplinis informavit: qui terrenum Angelum hominemque cælestem se præbuit præstititque, nec segnem in Euangelii promulgatione cursorem atque ministrum, nec timidum in evertendis deorum simulacris insectatorem: [quia omni virtute ornato.] qui sacrarum nuptiarum veste ornatissime tectus, cælestium epularum gustu fruebatur: qui in spiritali bonorum paradiso, tamquam rationale lignum consitus, & vitali fontium perennitate irrigatus, justitiæ fructus edidit uberrimos: qui in Christi ovili, instar eximii fortisque arietis, præ ceteris conspicuus extitit; nunc vero in cælesti grege innocentissimus agnus numeratur: qui in spirituali cithara, multiplici instructa chordarum apparatu, ut loquacissima fides, sonos edidit suavissimos; argutissimaque in divinis tibiis fistula, numquam earum perturbavit harmoniam: qui ex vera vite instar racemi maturissimi pendet; & in divina regione instar spicæ perpetuo vigentis exurgit: qui jam cælesti civitate donatus, nequaquam mortalitatis obstringitur vinculis, nequaquam peccati catenis detinetur.

CAPUT II.
S. Pancratii missio ad Siculos. Labores & ærumnæ in conversione Tauromeniorum. Martyrium.

[3] Is, inquam, tot virtutibus præditus, totque tamque præclaris nominibus exornatus, a Divo Petro Apostolorum Coryphæo sacris initiatus, [a Creatus S. Petro Episcopus & Tauromeniū missus,] ac verendo Sacerdotii jugo rite suscepto, ad divulgandum Euangelium augendamque Christi fidem atque ad rationalium ovium regimen missus est. Quistudio parendi præceptis divinis inflammatus, conscensa navi ad Occidentem navigavit: cumque secundis ferretur ventis, ad Tauromenitarum urbem appulsus est. Et navis quidem (proh! rem admiratione dignam) onus vehebat, sed ipsam incolumem ab omni periculo, suum onus servabat. Neque enim tam navis a pelagi injuriis tuebatur vectum, quam vector navi tranquillitatem præbebat; utpote qui adesset in navi, tamquam peritissimus gubernator, clavum tenens, & ope subsidioque præpotentis Dei secundo cursu dirigens. Ad littus igitur ut appulit navis, statim iis, qui insano idolorum æstu sus deque jactabantur, placidam veræ religionis attulit serenitatem: ad quam incolæ accurrentes cælesti gratia perfusi, pro suo quisque studio, cœpere varia ex nautis sciscitari: Ecquid, inquiunt, merces, quæ magno nobis futuræ sint usui, adnos importatis? edicite & pretium eloquimini. Tum ii mercium suarum vim virtutemque demonstrant. Ostentoque universis Pancratio, magni nimirum pretii vase; Nequaquam inquiunt, [nautas ad fidem converisi:] auro venalia sunt mercimonia nostra; sed fide parari potest, quod damus; neque auro hic veneunt vasa, quæ supra omne pretium sunt; sed qui vehementer expetunt, his cælestis esca gratis offertur, quæ non ad saturanda corpora, sed ad animas enutriendas adhibetur. Itaque Dei famulus cum eos omnes, qui navi vehebantur a tenebris adfidei lumen vocasset, jam in terram descendit, ut ad salutarem veritatis cognitionem omnes traduceret, ac pereuntem populum ad vitam revocaret. Ac simul ex illius ore, velut ex æthere, divina vox intonuit, quibus conterritæ omnes tremuerunt dæmonum phalanges; [diabolo victo contritoque,] fulgurare per linguam tamquam ex nubibus æternam coruscantemque divini verbi vim atque potentiam visus est, & mente præditum draconem jaculari: ac veluti alter Moses sapientiæ germen, Ægyptiam impietatem, turpissime victam profligavit; nec eidem se gessit inferiorem, cum per maris undas, quasi per siccum pedibus iter fecit. Hostes enim humani generis animorumque insectatores facili negotio in profundissima inferorum loca deturbavit: illique longe simillimus, qui funda adversus gigantem prævaluit, cacodæmonem superbia elatum, cælestis gratiæ funda ac Sanctissimæ Trinitatis invocatione, perinde atque tribus contortis lapidibus, interemit.

[4] Etenim præpotentis Patris virtute, malorum omnium parentem pressit jugo servitutis: ope vero Filii, cum Patre rerum omnium tenentis imperium, iræ mortisque filios patri in adoptionem dedit, cælestisque hereditatis participes effecit: Sancti demum Spiritus subsidio, [divina bona adventu suo affert:] malignos spiritus abegit, atque exterminavit universos. Prætendit pietatis industriæque retia, ac mortalium genus est aucupatus: extendit divinæ linguæ calamum, ac fidei hamum in hoc mundi mare sapienter projecit, omnesque in errorum profundo demersos in supernam lucem extraxit: cælestis doctrinæ radios vibravit, ac tetram impietatis caliginem dissipavit: præclarissimum religionis lumen emisit, & impiæ superstitionis tenebras illustravit: ex divino puteo hausit aquas pietatis, & fidei poculo Dei justitiam sitientibus cum propinasset, eorum sitim continuo sedavit: corda mortalium, jam arentia deficiente aqua divinæ agnitionis, velut sterilem campum rivis salutaribus irrigavit; editaque uberrima virtutum segete, acceptissimum panem obtulit Deo optimo maximo. Vidit populos cælesti gratia denudatos, tunicaque Angelicis manibus contexta operuit. Invenit civitatem in multiplici deorum cultu tamquam in fœdissimo cœno jacentem, porrectaque divinæ doctrinæ manu erexit, & expurgatis sordibus, divinæ lucis splendore claram nitentemque reddidit. Agnovit homines præ spiritualis escæ inopia fame confectos, ac cælestibus eduliis reficiens ad vitam revocavit.

[5] [idola euertit & in mare projicit.] Igitur cum dulcissimo divinæ cognitionis pabulo, cives saturasset, ac per Euangelicæ prædicationis gradus ad Deum ipsum euexisset; ira in teterrimum serpentem accensus, forti constantique animo duo illa simulacra delevit; plane ostendens quam infirmæ atque imbecilles essent illius vires. Phalconem enim (id nomen erat idolo) cum assessore simul, & Lyssionem cum ingenti dracone, quo veluti indumento contegebatur, quique impositas libationes absumebat, in maris ima projecit; ac miseros ejusmodi religioni addictos, a servitute in libertatem asseruit. Ita civitatem idolorum cultui deditam, a superstitionum fæce ac luto, ad unius Dei cognitionem traduxit. Ad hæc eorum delubra, tamquam nulli in posterum usui futura, cum expugnasset ac funditus evertisset; orationis domum excitavit, atque aras Christo consecravit: quo Christi fidem am plexuri quicumque confluxissent, [templum extruit, cives baptizat,] cælesti lavacro sanctissimus vir tingebat, sacroque chrismate perungebat; quod multis post annis D. Laurentii templum est appellatum.

[6] [ut rusticis sacram opem ferat,] Cum hæc itaque semina jecisset, ac veræ religionis incrementa spectaret Pancratius; nequaquam consentaneum esse existimavit, totum dedere se ad solam civium salutem ac disciplinam curandam, ac negligi rusticos, auxilio cælestique gratia destituros: proinde Epaphroditum, ad divini verbi promulgationem cælesti virtute idoneum, [Epaphroditum Sacerdotem mittit.] deligens (ita enim ab omnibus habebatur) manibus super illum impositis, illabente sancti Spiritus gratia, Presbyterum instituit; mox ad divulgandum salutis verbum apud agrestem turbam ablegat, ut simul ab eorum cervicibus stygiæ servitutis eriperet jugum.

[7] Et vero indies Dei Ecclesia propagabatur, ac singulari Pancratii cura vigilantiaque a vanis superstitionibus ad veri Dei cultum innumeri transibant. Sed communis humani generis hostis, jam inde a principio inflammatus odio ac invidia in homines, advertens multos mortales ad Christiana castra transfugere, & a peccatorum lapsu erigi ad salutem; Aquilinum, [hostes in urbem Christianam, irruentes,] tamquam instrumentum ad sua consilia inceptanda satis idoneum, adversus eos qui sacro baptismate a Divo Pancratio fuerant abluti, vehementer incitavit. Tyrannus enim magno exercitu coacto, stygiis furiis incensus, ad Tauromenium oppugnandum, aut cives in deditionem accipiendos, recto cursu contendit. Sed hi conatus in irritum cecidere: ipsos enim in præstantiorem nobilioremque servitutem fortissimus vir redegit. Et cives quidem, cum immensas hostium copias spectarent, metu perterrefacti, de deditione facienda cogitabant: verum Pancratius ingentes animos præ summa in præpotentem Deum fiducia concipiens; certus jam de victoria, omnibus identidem affirmabat, sine ullo congressu hostes ab urbe rejectum iri. Itaque sumpto venerandæ Crucis signo, ac imagine Christi Dei ac Salvatoris nostri, [prosternit.] ejusque intemeratæ Parentis, eaque pro mœnibus adversus perditissimam gentem ostentans, ac victoriam inclamans, statim hostilibus copiis veluti quasdam tenebras induxit. Acies enim simul sanctissimum virum conspexerunt, in sese gladios convertentes, mutuis se vulneribus confodere. Nec tanta tamque mira illico res stetit, sed propriis se armis miseri contrucidabant; quamdiu cælesti Numine impediente, [& convertit ad fidem.] quid rerum gererent, vix animadvertebant. Postquam autem resipiscere ac tanti facinoris gravitatem intelligere cœperunt, protinus ad sancti viri pedes obvoluti, sacro fonte lavantur. Sic tam impius apparatus, meliore præter spem exitu conclusus est. Quæ cum ita essent, admirantes Tauromenitani cives tam subitam crudelissimæ gentis mutationem, lubentius alacriusque Pancratii verbis parere, & in ejus sententia acquiescere studebant; ridentes ac pro nihilo ducentes nefarios diaboli conatus.

[8] [incitante diabolo] Ad hunc itaque modum cum populi multitudo in solidissima fidei petra fundata, & ad firmissimum divinæ cognitionis fastigium perducta esset; cruciatur animo ac dentibus frendit malorum omnium architectus, rabie stimulatus adversus eorum ductorem, qui per tutissimum virtutis ac pietatis iter incedere decreverant. Etenim iniquo animo ferens Christiani ovilis incrementa, omnes vires nervosque contendit, ut vigilantissimum Pastorem de medio tolleret. Itaque in Artagati pectus invadens, diris intemperiis hominem exagitat, ad necem sanctissimo viro saxis ac lapidibus inferendam. [ab Artagato lapidibus impetitus, fortissime obiit:] Cujus consiliis truculentissimus tyrannus obsequens, id quod jussus est effecit. Sic Pancratium Stephano, eodem mortis genere, socium adjunxit; ille enim ab Hebræis, hic a Gentilibus lapidibus impetitus; [& cum S. Stephano coronatur in cælis] uterque tamen angulari lapidi arctissime est coagmentatus: ambo sancti Spiritus virtute fortes animosique redditi, eamdem pedibus viam calcantes, ad eamdem non manufactam civitatem pervenere: neque unquam a se disjuncti, ambo cælestium mentium convivæ, iisdem divinæ mensæ epulis perfruuntur: ambo iisdem Angelorum choreis immixti, divinis incomprehensisque mysteriis sunt asciti. Quid enim, inquam, est, quod utrique non sit commune? Ille primus ab Apostolis Diaconus, hic a Divo Petro primæ Sedis delectus Antistes: ille Judæorum ora compressit, hic inanem sapientiam jactantibus Gentilibus silentium imposuit: ille vnitatem personæ a Deo abegit, hic multiplicem deorum cultum ex mortalium animis delevit: ille cælestium orbium tractus reseratos, [eidem in multis similis.] ac Jesum a dextris Patris stantem suspexit, hic glorioso obitæ mortis genere, celerrimis itineribus ad præpotentis Dei filium profectus, jam tantæ splendorem majestatis propius intuetur, jam divinæ pulchritudinis aspectu mentis oculos pascit; jam cælestium virtutum consuetudine fruitur; quæ incredibili gaudio perfusæ, invictissimo Dei famulo obviam procedentes, æquissimo pro susceptis laboribus præmio remuneratæ sunt; pro fluxis nimirum ac caducis æterna immortaliaque reddentes.

CAPUT III.
Virtutes Patrum antiqui Testamenti & S. Pancratii inter se collatæ. Ad hunc peroratio.

[9] Age vero, quotquot, jam inde a mundi primordiis, rebus bene gestis clari extitere, in medium adducamus: [Confertur cum viris illustribus] itaque eorum facinora respectemus, ut cum nostri hominis sanctimonia ac splendore aliquantisper conferamus. Atque ut a primo parente exordium sumamus; [Adamo.] Adam ipsius Dei manibus fabricatus, a felicissimo vitæ statu in vastissimū ærumnarum ac miseriarum pelagus decidit, callidissimi serpentis dolo ac fallaciis pellectus: hic communi pravæ carnis contagione genitus, a deteriore statu ad meliorem vivendi rationem semper ascendit. Atque ille quidem Conditoris sui lege violata, letali fructu vesci non dubitavit: noster vero Pancratius a divinis præceptis ne latum quidem unguem discedens, tantum abest ut inobedientiæ lignum attigerit, ut omnem vim opemque suam contulerit ad colendam obedientiæ arborem, fructusque suavissimos ex ea decerpendos, quibus vitam suam educaret. [Abel,] Abel e sacrificiorum quæ Deo obtulit integritate in justorum numerum est relatus: hic quod quinos sensus Christo veluti victimas mactasset. Seth pulcherrima parentis imagine præditus, [Seth,] ab ea, ut est in sanctis litteris, minime de generavit; sed Deo optimo maximo gratus acceptusque, filiorum Dei nomine posteros cohonestavit: at Pancratius purissimo lavacro regeneratus, acceptam Dei imaginem ad exitum usque vitæ intactam incorruptamque servavit; eosque, quos per Euangelium genuit, Dei filios cælestisque regni fecit heredes. [Gen. 4, 26] Jam vero quid egerit Enoch videamus. [Enocho ] Ille ab hujus mundi habitatione in Paradisum translatus, a nostris hisce ærumnis est exemptus: hic quamvis in mundo versaretur corpore, animo tamen ad cælestem patriam, ab humanarum miseriarum communione longe sepositam, ferebatut. Et Noë quidem, utpote justus, [Noë,] ad paruæ arcæ fabricam gubernationemque cælitus destinatus, paucos homines ad mortalem hanc vitam salvos incolumesque servavit: hic autem arcæ, divina manu fabricatæ, præfectus ac moderator superno numine delectus, infinitos propemodum populos ad cælestem immortalitatem dux fidissimus adduxit. Sed proh quantum inter utrumque est discriminis! Quid ille nisi brevem caducamque hujus lucis usuram suis conservavit? noster ad perpetuum felicissimumque vitæ statum creditos sibi mortales vexit. [Lotho ] Loth etiam contemplemur. Is in Sodomis agitans, ab omni illa spurcissimorum fœdissimorumque hominum colluvione intactum se integrumque præbens, a temporaria clade cælitus immissa unus incolumis evasit. Quid Pancratius? Cum inter Ethnicos impietatis cultores divinus plane homo ætatem exigeret, non modo nullam labem a scelerata flagitiosorum hominum consuetudine concepit, verum magnam eorum partem a fœdissimo idolorum cultu abstractos, ab æternis flammarum incendiis, oblata immortalis vitæ anchora, liberavit.

[10] [Abrahamo,] An parum est, quod de Abrahamo legimus? qui nimirum insigni liberalitate erga hospites præditus, dum quotcumque ad se ventitarent munificentissimo epularum apparatu exciperet, Deum etiam ipsum apud se hospitem habere & ad epulas invitare meruit, officiorum suorum fructum adeptus præstantissimum: hic vero salutis animorum desiderio mirum in modum incensus, famelicis populorum animis æternas præstantioresque epulas, cælesti aspirante numine suppeditans, incredibili lætitia cælestes spiritus affecit. [Isaaco,] Jsaac paternis præceptis obtemperans, se sacrificandum duci a proprio parente non recusavit; quamvis rem exsequi divina providentia præpediverit: hic ejus inhærere vestigiis sedulo studens, qui se purissimo lavacro genuerat, puram se ipsum cælo victimam obtulit ac devovit. [Iacobo;] Jacob in somnis scalam vidit, qua in cælum patebat ascensus: hic arduam ac multis periculis refertam virtutis scalam ascendere aggressus, nullis adversariorum insidiis potuit retardari, quo minus ad concupitum culmen facilis evaderet. Prædicatur Joseph, [Iosepho,] quod ab impudicissima Ægyptia ad libidinem provocatus, cum fortissime obstitisset, nequaquam pudoris leges est ausus violare: Pancratium vero quod valentissimum bonorum omnium nactus adversarium, cum eo strenue certaturus in arenam descenderit, atque ea in pugna imbellem ignavumque illum ostendens, parta victoria gloriosum triumphum reportarit, non admirabimur? Moyses adumbratas a Deo leges accepit, & Amalech obscuro Crucis typo in fugam convertit: hic divinæ gratiæ veritatisque leges populis promulgavit, ac sacræ Crucis vexillo sanctisque imaginibus in oculis hostium explicatis, confestim profligavit, & ad meliorem frugem revocavit. Jam vero Aaronem spectemus: hic terrestrem agnum pro populis gladio mactavit, [Aarone,] itaque sanguinis effusione in Dei amicitiam Hebræos rite conciliavit. Nil dissimile est in Pancratio: ille enim linguæ suæ gladio cælestem Agnum cum sacrificasset, [Iosus,] placatum propitiumque Dei filium mortalibus ostendit. Jesus promissionis terra populis, quos ipse ductabat, sorte distributa, illos ingenti gaudio cumulavit. Pancratius homines Christianis sacris initiatos, ad immortalem nullisque miseriis obnoxiam regionem, veluti dux ipse perduxit, & in cælestium consuetudinem insinuavit.

[11] Nunc quid de Samuele dicam? qui sicut ex utero matris Deo dicatus fuit, [Samuele,] ita noster ab ipso regenerationis fonte in justorum numero adscribitur. Quid vero de Rege Davide, [Davide,] qui secundum Dei cor homo a sancto Spiritu perhibetur? & Pancratius nonne in Christi membris divinæ gratiæ vi est coaptatus? Quid de Salomone, quid de Elia? quorum alter sapientia præclarus, [Elia,] alter zelo divino incensus, ad Dei cognitionem obstinata Hebræorum corda traducere prægestiens, cælum clausit, ac negata pluvia acerbissimam crudelissimamque famem in terrarum orbem induxit. Sed Dei famulus, nec cælesti sapientia obscurus, & caritate inflammatus, sacrosanctæ fidei cælum mortalibus adaperuit, & cælestis benignitatis imbre steriles animos fœcundavit, vitalisque tritici feraces reddidit; sicque summam attulit cælestis annonæ largitatem. Quid quod Elisæum steriles aquas fœcunditate donasse? [Elisæo,] Pancratium steriles animas virtutum fertiles reddidisse, mirum non sit. Jonam commendamus, quod ab impendenti divinæ iræ ultione liberasset prophetica prædicatione Ninivitas: [Iona,] Pancratium quod a ventura Dei ira futurisque flammarum cruciatibus incredili sua virtute Tauromenitanos eripuerit, tacebimus? An non tribus etiam pueris, [tribus pueris,] qui in Chaldaicam fornacem conjecti Dei filium habuere consortem unaque secum exultantem, se gessit æqualem; cum in tentationum ærumnarumque camino, Christum optimum, assiduum fidumque socium habere meruerit? Nec Danieli dissimilis est existimandus: quemadmodum enim ille prophetico spiritu cælitus afflari cupiebat, [Daniele,] ita is Sanctissimæ Trinitatis intuendæ desiderio mirum quantum æstuabat: quamobrem ad expugnandam, quamcumque contraxisset ex hujus vitæ sordibus labem, Christi calicem lubenti alacrique animo combibere, & baptismate baptizari non dubitavit. Jure igitur optimo inaccessæ lucis splendore perfruitur, adstans ante præpotentis Dei thronum.

[12] Sed quamquam decoris diademate a purissimis illis spiritibus in cælo coronatus, immortali gaudio perfundaris, sacrosancte Martyr Pancrati; ne quæso e nobis mortalibus impertitam tibi salutem dedigneris accipere: [Peroratio ad S. Pancratium.] valde enim pium est, mortales, qua possumus ratione, supernas virtutes æmulari. Salve itaque Pancrati, qui tamquam fulgentissimum fidus, verumque digitorum Dei opus, in cæli firmamento collocatum, universo terrarum orbi lumen effundis. Salve Pancrati, qui immaculatus in via legeque Domini ambulasti, & Christi testimonia es perscrutatus in corde tuo. Salve iterum Pancrati, qui te corpore æque atque animo sanctum reddidisti, quique in cælestibus tabernaculis versaris. Age, beatissime Dei vir, Christique sedulus imitator, jam filiorum Dei libertate donatus, ne desinas pro ovili tuo apud Deum optimum maximum preces effundere, atque hostem animarum nostrarum insidiatorem tuarum precationum jaculis confodito. Tuque, summam Domini nostri demissionem omni studio imitatus, uti duo illa pauperculæ mulieris minuta, ita tu neglectissimum tenuissimumque encomium, oblatum tibi a nobis munusculum, minime despicias, nosque salvos incolumesque tuere. Da veniam, amabo, inscitiæ nostræ: neque enim nostra sponte ad tuas laudes dicendas accessimus, sed ab his coacti, qui eas audire summopere expetebant; tuisque precibus confisi, hanc provinciam recusare non potuimus. Ceterum, Sanctissime vir, omnibus tuo nomini devotis a præpotenti Deo pacem impetra; esto solamen illis, qui calamitatibus ærumnisque misere afflictantur, ægrotantibus cælesti medicina opem afferre ne graveris; quique te, tuamque commemorationem pie colunt, ab exterarum nationum incursionibus libera: omnes denique, magna caritate ad te confugientes, a civilibus bellis indemnes tuere. Hæreses procul extermina novellum Goliath prosterne, inferorum hostium in nos insidias dissipa, fac vitæ quiete tranquillitateque perfruamur, congregatis tibi populis benedictionem impertire: da, Pater sanctissime, ut tuarum precationum auxilio, sine ulla offensione ad cælestia regna tandem aliquando pertingere mereamur, ubi Patrem ac Filium sanctumque Spiritum laudedemus, nunc & semper & in secula seculorum, Amen.

ODÆ
Auctore S. Iosepho Hymnographo. Ex Menæis Siculis MSS.

Pancratius, Episcopus & Martyr Tauromenii, in Sicilia (S.)

[1] Suavissimis mellitissimæ linguæ tuæ verbis, divinorum jaculorum splendore collustratis, omnem Occidentis regionem, Pancrati, e tenebris ad lumen traduxistis. Aperte & non dissimulanter Sanctissimæ Trinitatis fidem prædicans, omnemque idolorum caliginem dissipans Pontifex, verus Apostolorum æmulator, nobis Deum precibus tuis concilia.

[2] In Occidentis plaga quasi stella illucescens, omnes per fidem ad cognitionis lucem perduxisti, Sanctæ Pancrati Pontifex, idemque Christi martyr; ex idolorum servitute divinis disciplinis asserens in veram libertatem; opem subsidiumque tibi Sacrosancta Triade suppeditante. Quare sacram tui memoriam, ut decet, celebrantes, dignis te laudibus cohonestamus.

[3] Instar Eliæ ad supernæ beatitudinis culmen tuis virtutibus evectus es, Sancte Pancrati, sapiens sacerque concionator; cum a Beatissimo Petro gratiam simul ac sapientiam acceperis, divitiis omnibus affluentem. Hinc animi corporisque valetudinem impertiris ægris-quoquot ad templum tuum cum fide accedunt.

[4] Respice filios quos per sacrum lavacrum peperisti, fideliter congregatos, Sancte Pancrati, sapiens ac verende pater. Audi jam qui te perpetuis laudum vocibus in cælum tollunt; impertire quæso lætitiam, animorumque salutem. Te enim patronum cum habeamus, gloriose nobiscum agi putamus; sic enim hostium dolos, tuis precibus facile eludemus.

[5] Sancte Pater Pancrati, vere D. Petri Apostoli discipulus, ejus fidei incensum studium æmulatus, mundi illecebras voluptatesque contempsisti: quapropter æternæ vitæ beatitudinem adipisci meruisti. Proin te, tamquam divinum Pontificem, athletam, decus, & ornamentum, omnes veneramur.

[6] O res a te præclare gestas! ecquis umquam pro dignitate tuorum miraculorum vim loquatur? quippe qui vitam homine majorem in terra traduxisti: nam tuæ urbi Tauromenitanæ perinde atq, Angelus apparuisti, cum & divinis prædicationibus eam irrigaveris, populosque illuminaveris, plane ut vitam christiana fide dignam exegerint.

[7] Deum personis trinum, substantia unum prædicans, Pancrati, deorum multitudinem, ignis instar grassantem, exstinxisti; ac fulgurantibus præceptis attulisti lucem populis.

[8] Videte, videte, inquit Deus, ego sum, qui mysticis luminum diffusionibus bonum ovium pastorem collustravi. Cujus etiam præceptis eos, qui in malorum tenebris versabantur, ad verum lumen traduxi.

[9] Proprio sanguine respersus, Pancrati, minime quidem in terrenum templum, sed in cælum ipsum ingressus, divino te aspectui Martyr obtulisti.

[10] Ad divinæ cognitionis pascua, tuæ prædicationis fistula modulans, gregem tuum egisti, Pontifex pastorque summa admiratione dignus; tuarumque precationum vi, quasi funda, truces lupos procul ejecisti.

[11] Luce Petro cælitus immissa, vere petra Christus, te delegit, ut ad Occidentem plagam, veluti radius, sancti Spiritus splendore, ignorantiæ tenebras dissipares.

[12] Sancti Spiritus virtute bene confirmatus, profanos spiritus insectatus es, ac validissima precum tuarum clava idolorum fana funditus demolitus, sacrosanctas ecclesias Deo optimo maximo excitasti, vir sane admirabilis.

[13] Acutissima verborum tuorum acie, infames errorum spinas excidisti, o sanctissime vir, animasque saluberrimis virtutum institutis conserens, ad ferendos fructus uberrimos excoluisti.

[14] Cum sancti spiritus receptaculum, purioribus in se radiis admittendis accommodatum, discipulorum Coryphæus te vidisset; ad Occidentales populos allegavit; nimirum ut ab his impietatis noctem dispelleres.

[15] Te Paracleti ignibus ignes spirante, errores omnes incendio conflagrarunt, sapientissime Pancrati. Idem tamquam pharos longe collucens, ignorantiæ fluctibus obrutos ad tutissimum divinæ voluntatis portum dirigis.

[16] E rupe prærupta Petrus scaturien inundansque, te tamquam alium amnem effundit, ad sitientes campos irrigandos, exsiccandaque flumina impietatis, rivis divinæ prædicationis diffluentibus.

[17] Tua vivendi ratio, cælesti decore illustrata, omnes dæmonum impetus obscuravit; dissipatisque impietatum tenebris, ad veram diei lucem contuendam traduxisti quotquot avide prædicationibus tuis paruere.

[18] Verborum tuorum sonus longe diffusus est, Pater sapientissime, divinæ cognitionis splendore lucescens; quo sapientia Græcorum evanuit, ac vafer sophista victus profligatusque est.

[19] Editis, sanctissime vir, miraculis populos captasti; & delubris funditus in terram verbo prostratis, ecclesias affabre exædificasti, ad renovandas hominum mentes.

[20] Sacram stolam effuso sanguine cruentatus, ac dæmonum maculis sordibusque detersis, victor in cælum commigrasti, victoriæ coronam percepturus.

[21] Corruit tuo conspectu idolorum templum, ostiumque gentibus patefactum est, ac cælestis gratia Christianorum pectoribus tributa, Pater sacrosancte.

[22] Cum mentem animumque tuum de sua gratia liberaliter adornasset Jesus, & Deus & hominum vera lux; tuis cohortamentis populos a veritatis ignoratione liberavit.

[23] A superstitiosis idolorum aspersionibus contaminataque sanguinis infusione gentes perpurgasti; dum quasi mactatus agnus, viventem te victimam Deo obtulisti.

[24] Deo optimo maximo sacri Euangelii administer fuisti: quippe proprio sanguine divina præcepta splendide consignasti, sacrosancte Pontifex Pancrati.

[25] Proprio in sanguine baptizatus es, Sancte Pancrati, qui ante sacra populos aqua tinxeras. Hinc ad Christum, magna lætitia delibutus, cum Angelis ascendisti; atque iisdem immixtus divino aspectu pasceris, sempiterna beatitudine præclare donatus.

[26] Mortales malorum pelago demersos, sacro verborum tuorum hamo expiscatus, eduxisti; ac sacrosancta precationum pluvia, cœnosam incredulitatis labem voraginemque exsiccasti, sacer Christi minister.

[27] Petra profecto infracta, solidaque te sacrosanctæ Ecclesiæ firmam stabilemque basim ac fundamentum posuit, venerande Pontifex; ad quam diffringeretur omnis malitia hostis stultissimi, Pater sapientissime.

[28] Variarum tentationum igne excoctus, invictus semperque idem permansisti; præclarissimis contemplationibus mentem corroborans; teque instar gladii præstitisti, multorum deorum silvam succidens.

[29] Ut populos ad Christi agnitionem perduceres, signa ac prodigia dilucide perpetrabas; futura instar divini vatis prædicens, sancti Spiritus inspirationibus afflatus.

[30] Conditoris nostri imaginem populis ostentans, quam tecum afferebas; ea duce, signa virtutesque edidisti, ad propellendam odiosam multitudinis deorum religionem.

[31] Splendidissimis Petri facibus mente animoque collustratus, veluti stella nitidissima ad Occidentem accurristi; tuis concionibus in lucem trahens eos, qui prius in barathrum ignorationis misere præcipites corruerant.

[52] Imaginem animæ ad suum prototypum ascendere probe cognoscens, ubique intactam incontaminatamque servasti; Jesu ac Dei nostri imaginem erexisti, ad simulacra dæmonum evertenda.

[33] Sacerdotum conspicuus fulgoribus, Martyrumque coruscans splendoribus, Sancte Pancrati, Sacerdotum Martyrumque ornamentum, jam Dei gloriam lætus ac gestiens contemplaris.

[34] Celebritatem hanc præclarissimam, civitas populusque universus tibi agunt, magna lætitia delibuti, Pancrati admirande, te fideliter venerantes; quibus benedicere, ut Pastor, ne dedigneris, pro omnibus offerens Deo preces.

DE SANCTO AGATHEMERO MARTYRE IN MYSIA.

[Commentarius]

Agathemerus, Martyr, in Mysia (S.)

AUCTORE G. H.

Post relatam S. Pancratii apud Tauromenium in Sicilia paßi natalem, in apographis Hieronymianis sacra hujus Martyris subjungitur memoria, & in MS. Epternacensi istis verbis: In Mysia Agathemeri. At MS. Corbejense Parisiis excusum ista habet: [Nomen varie scriptum,] In Mæsia Agathæmeriti de Antiquis. Florentinius ex suo Lucensi codice duos Sanctos confecit. In Mirea Agathæ, Meriti de Antiquis, verum quia deest conjunctio copulativa unicum nomen forsan melius retinetur. In Mirea nomen urbis depravatum esse censet idem Florentinius, [an dividendum in duo nomina?] & Mysia legendum arbitratur, uti etiam habet MS. Blumianum, quod in reliquis consentit duobus jam relatis apographis. In MSS. Richenoviensi & Rhinoviensi ita legitur: In Mysia Agathemeri, Rufi. De ultimo mox agemus cum Martyribus in Scythia paßis. In MS. Casinensi & Altempsiano ista habentur: In Misia S. Agathæ, Mereti. Hæc ex antiquißimis Martyrologiis lectori proponimus, qui si duos ex aliorum fastorum collatione censet collocandos, per nos licet. Vnum solum proponimus, quod Meritus in Indicibus & Florentinii & Dacherii non reperiatur, nisi Martyr Alexandrinus XXX die Aprilis. [cur addatur de antiquis ?] Vnum autem illum Agathemerum dicere malumus quam Agathemeritum: quod primum genuinæ compositionis formam habeat, ἀπὸ τῆς ἀγαθῆς ἡμέρας, id est a Bona die, rationem & significationem idoneam trahens: secundum, ex Græca Latinaque voce conflatum, credi non debeat fuisse usitatum, primis Christianæ fidei temporibus. Nam, ut signetur Martyr ex antiquis & Apostolico ævo proximis extitisse, (sicut etiam fuerat S. Pancratius, cui subjungitur) ideo addi de antiquis existimat. Florentinius Martyrii palæstra Mysia, nota ad Hellespontum & Propontidem, est regio, Phrygiæque contigua provincia.

DE SANCTIS MARTYRIBVS EUAGRIO, BENIGNO, CHIRISTO, ARESTO, SINNIDIA, RVFO, PATRICIO, ZOSIMO, TOMIS IN SCYTHIA.

[Commentarius]

Euagrius, Martyr, Tomis in Scythia (S.)
Benignus, Martyr, Tomis in Scythia (S.)
Chiristus, Martyr, Tomis in Scythia (S.)
Arestus, Martyr, Tomis in Scythia (S.)
Sinnidia, Martyr, Tomis in Scythia (S.)
Rufus, Martyr, Tomis in Scythia (S.)
Patricius, Martyr, Tomis in Scythia (S.)
Zosimus, Martyr, Tomis in Scythia (S.)

Aprimis duobus Martyribus auspicatur hunc diem Vsuardus istis verbis: In Scythia, civitate Tomis; natalis Sanctorum Euagrii & Benigni. Eadem habent Ado, Notkerus, [Euagrius & Benignus a pluribus relati,] Beda excusus, Bellinus, cum quamplurimis manuscriptis, quibus adstipulatur hodiernum Martyrologium Romanum. At regionis omisso nomine in MSS. Martyrologiis Richenoviensi & Rhinoviensi ista leguntur. In Thomis Euagrii & Benigni. Quæ in Martyrologio Hieronymiano Parisiis excuso sub finem ita habentur: In civitate Eumis, Euagrii, Benigni; & cum novo errore ita exprimuntur in Epternacensi codice: Theumis Euagrii, in civitate Tomis Benignæ. Iidem Euagrius & Benignus referuntur sub finem in ejusdem Hieronymi codicibus Lucensi & Bluimano, & in civitate Heumisiter paßi dicuntur, pro quo legi debere opinatur Florentinius In Civitate Tomis item. In codice MS. Reginæ Sueciæ, ab Holstenio in Animadversis ad Martyrologium Romanum laudato, ista habentur: In Scythia natale SS. Thomæ, Euagrii, Benigni cum aliis quinque. Aliqui ex his sociis ita exprimuntur in MS. Barberiniano. In Cilicia natale SS. Thomæ, [ab aliis adjuncti Socii.] Euagri, B. Benignæ, Rufi, Patricii, Plures Socii indicantur in citato MS. Epternacensi his verbis, sub initium positis. III Nonas Aprilis. In Sicilia Natalis Euagri, Benigni, Chresti, Euagaristi, Aresti, Sinnidiæ, Rufi, Patricii. Quæ in MS. Corbejensi Parisiis excuso ita exprimuntur: III Nonas Aprilis, in Sicilia Natalis SS. Thomæ, Euagri, Benignæ, Christi, Aristi, Sinnidiæ, Rufi, Patricii, Zosimi. Apud Florentinium ex MSS. Lucensibus hæc ita sunt excusa: In Nicea (seu Meea) Natalis SS. Thomæ, Euagri, Benigni, Chiristi, Aresti, Sinnidiæ, Rufi, Patricii. Eadem habentur in perantiquo codice Blumiano: sed dicuntur paßi in Sicia, quæ vox cum Scythia magis convenit, & ex qua videantur majori errore efformatæ voces Nicea, Meea, & adjuncta syllaba Sicilia, & Cilicia. Consequenter legendum cum Vsuardo, Adone, Notkero & aliis, [An jungendi Thomas] In Scythia civitate Tomis nalis SS. Euagrii, Benigni &c. & male transpositis verbis loco Tomis judicatur irrepsisse Thomæ: & sic est data novi mendi occasio, dum in MS. Augustano S. Vdalrici legitur In India Thomæ, qui Apostolus dicitur in MS. Parisiensi Labbæi, & Niciæ adscribitur. Hoc igitur omisso aut ad diem XXI Decembris rejecto, retinemus hos sequentes, Euagrium, subinde Euacrum appellatum; Benignum alibi Benignam; Chiristum, aliis Chrestum & Christum; Arestum, in Parisiensi editione Aristum; tum Rufum & Patricium, qui duo ita in MS. Maximiniano exprimuntur: Apud Scythiam civitate Thomis natale SS. Euagri & Benigni, & Rufi & Patricii. In MS. Adone monasterii S. Laurentii apud Leodienses, priore parte cum aliis relata, & aliis Sanctis interpositis, sub finem additur, Item Thomis Rufi & Patricii: quod etiam factum reperitur in MS. Florario Sanctorum. Vltimus ex MS. Corbejensi adjungitur Zosimus, quem exhibet codex Epternacensis. Euagaristium, [& Euagaristius.] censet Florentinius conflatum ex Euagrio & Aresto sive Aristo, vix dubitabili antiquarii vitio. Simili mendo arbitramur in apographis Hieronymianis sub finem iterum esse relatos Euagrium & Benignum. Quos duos ita exhibet Petrus de Natalibus lib. 11 num. 108 Eugarius & Benignus Martyres coronas percipiunt in Scythia, civitate Thomis, III Nonas Aprilis. Vbi pro civitate Thomis, Florentinius legit, [Reliquia S. Benigni Bononia,] Thomas. S. Benigni Martyris memoria est in Bononia perlustrata Masini, quod Reliquiæ alicujus S. Benigni Martyris, sive unius seu diversorum ejusdem nominis, sint in ecclesia tum S. Luciæ Societatis Iesu, tum S. Dominici, & S. Gabrielis Ravegnana dicta. De civitate Tomis in Scythia sæpius egimus, potißimum die XXV. Ianuarii ad Vitam S. Britannionis Episcopi.

DE SANCTIS SORORIBVS, AGAPE, CHIONIA, ET IRENE, Virginibus & Martyribus Thessalonicæ.

COMMENTARIVS PRÆVIVS

Agape, Virgo Soror, Martyr Thessalonicæ (S.)
Chionia, Virgo Soror, Martyr Thessalonicæ (S.)
Irene, Virgo Soror, Martyr Thessalonicæ (S.)

AUCTORE G. H.

§. I Acta martyrii antiqua Latina, & Græca per Metaphrasten. Cultus sacer in Latinis & Græcis Fastis.

[SS. Chrysogoni & Anastiæ cultus olim celebris,] Inter Martyres antiquiores fuerunt, dum viverent, maximo caritatis vinculo uniti, SS. Chrysogonus & Anastasia; qui mutuis etiam epistolis excitati, inter gravißimas Diocletiani persecutiones, in fide Christi constantes perstiterunt: & cum S. Chrysogonus e carcere Romano a dicto Imperatore Aquileiam evocaretur, secuta est S. Anastasia, ibidemque diu post ejus martyrium est commorata. Fuerunt ambo postmodum eximia veneratione honorati, & plane omnibus antiquis Fastis sacris, tam Græcis quam Latinis, inscripti: imo, quod paucis Sanctis contigit, ambo sunt Canoni Missæ inserti, eorumque sacra memoria quotidie ab omnibus Sacerdotibus innovatur. Inter antiquiores quoque Vrbis Romanæ ecclesias, quibus olim fuerunt tituli affixi, secunda extitit S. Chrysogoni trans Tiberim, & quarta S. Anastasiæ sub Palatio. Hæc tam uetusta horum Sanctorum tamque solennis veneratio, aut ortum, aut saltem incrementum suum habuit a certißima virtutum ac martyrii notitia: quæ hauriebatur ex Actis, [& Acta antiqua,] inter omnium manus eo tempore versantibus. Habemus ea quam in plurimis MSS. codicibus hoc exordio: Prætextati illustris viri filiam Anastasiam legimus, a Chrysogono viro Christianissimo eruditam. Hisce Actis insertæ sunt res gestæ & martyria sanctarum Virginum Agapes, [cum martyrio harum Virginum,] Chioniæ & Irenes sororum, de quibus jam acturi sumus; & SS. Theodotæ ac trium filiorum, quorum natalis incidit in diem 11 Augusti.

[2] Fuerunt ea sequentibus seculis latißime per orbem Christianum dispersa, atque ex his quæ ad SS. Agapen, Chioniam & Irenen spectant, egregium elogium transcripsit anno Christi DCXCII S. Aldelmus, [etiam descripto per S. Aldelmum.] postea Episcopus Schireburnensis, ipsumque inseruit opusculo suo de Laude Virginum capite XI; ac postmodum carmine complexus est, libro 2 de Laude itidem Virginum cap. 43. Florebat eodem tempore in Anglia venerabilis Beda, S. Aldelmo aliquanto junior; qui in suo Martyrologio, quod nos genuinum ex octo antiquis MSS. edidimus sub initium tomi secundi Martii, [elogia ex iis a Beda desumpta:] illustria elogia ex jam relatis Actis formavit; quorum primum censeri potest, quod ad diem XXV Decembris de S. Anastasia confecit. In altero, quod de S. Chrysogono habetur ad diem XXIV Novembris, ista sub finem leguntur: Scriptum in passione S. Anastasiæ. [Anastasia, Chrysogoni, Theodota,] Tertium, quod legitur ad diem secundum Augusti, est ejusmodi: Eodem die natale S. Theodotæ cum tribus filiis suis, in provincia Bithynia, urbe Nicæa, tempore Diocletiani, sub Comite Leocadio: qui hanc ferro vinctam cum filiis Consulari Bithyniæ Nicetio destinavit. At ille primo filium ejus primogenitum Euodium, Christum fiducialiter confitentem, fecit fustibus cædi: deinde illam cum omnibus filiis igne consumi. Scriptum in passione S. Anastasiæ.

[3] Hactenus de aliis, quorum elogia ex dictis Actis sunt desumpta: nunc ad sanctas Virgines veniamus. Earum duæ hoc encomio a Beda exornantur: [Agapes & Chionia,] Kalendis Aprilis: In Thessalonica natale Agapes & Chioniæ, sub Diocletiano: quæ primo in carcere maceratæ, postea in ignem missæ sunt: sed intactæ a flammis, post orationem ad Deum fusam, animas reddiderunt. Dein tertia celebratur his verbis: Nonis Aprilis. In Thessalonica natale Irenes, quæ post tolerantiam carceris & interrogationes, [& S. Irenes,] sagitta percussa est a Sisinnio Comite: sub quo & sorores ejus Agape & Chionia martyrizaverunt. Hactenus Bedæ genuinum Martyrologium: cui ad Kalendas Aprilis de duabus Sororibus consentiunt Rabanus & Ado, [consentiunt Rabanus, Ado, Vsuardus,] in MSS Morinensi & Leodiensi S. Laurentii. Item MSS. duo Christinæ Reginæ Suecicæ, & duo Trevirensia S. Martini & S. Maximini, Vltrajectinum S. Mariæ, & varia alia: & ad hunc diem tertium Aprilis Vsuardus, Ado a Mosandro & Rosweido excusus, Notkerus, [Notkerus, aliique.] Bellinus aliique. Eadem, paucis additis, ita leguntur in Martyrologio hodierno Romano. Thessalonicæ, passio sanctarum Virginum Agapis & Chioniæ, sub Diocletiano Imperatore: quæ cum Christum negare nollent, primo in carcere maceratæ, postea in ignem missæ, sed a flammis intactæ, ibi oratione ad Dominum fusa, animas reddiderunt. [& tres sorores Virgines appellant,] Ita Virgines appellantur in pluribus antiquis MSS. ad diem I & III Aprilis: quibus præivit S. Hieronymus in suo Martyrologio ad V Aprilis, ubi ista leguntur: In Thessalonica natalis sanctarum Virginum Chioniæ, Herenæ & Agapæ. Ceterum quæ ex Beda dedimus de S. Irene, eadem traduntur ab Vsuardo, Adone, Bellino, & paßim in MSS. fastis. Rabanus, aliquibus additis, ista habet: Nonis, In Thessalonica natalis Irenes; quæ post tolerantiam carceris inter orationes sagitta percussa est a Sisinnio Comite, sub quo & sorores ejus Agape & Chionia martyrizaverunt: quæ a prædicto Præfecto, licet in ignem mitterentur, tamen illæsæ ab eo, exorantes Dominum, spiritum reddiderunt. Notkerus quam plurima addit ex Actis, quæ infra num. 3 referuntur, de Dulcicio inter ollas detento ac denigrato.

[4] Omittimus proferre his consona Martyrologia reliqua; cum ex jam relatis præclare confirmetur sincera vetustas ejus historiæ, [sequuntur posteriores scriptores:] quæ de Martyrio S. Anastasiæ & Martyrum hactenus memoratorum habetur, quamque hinc inde contractam ediderunt Vincentius Bellovacensis lib. 12 speculi historialis cap. 58 & octo sequentibus, S. Antoninus parte I Historiarum tit. 6 cap. 1 §. 14, Petrus de Natalibus lib. 1 cap. 11 lib. 4 cap. 27 & 32, lib. 7 cap. 14 & lib. 10 cap. 11, & paßim recentiores. Nos eadem Acta habemus ex pervetustis codicibus Fuldensi, Trevirensi S. Martini, monasteriorum Bonifontis, Budecensis & Rubeæ-Vallis, item Serenißimæ Christinæ Sueciæ, & aliis nostris; [Acta ex MSS.] sed nusquam reperimus præferri in titulo auctorem eorum Anastasium Bibliothecarium, uti indicavit Baronius in Notis ad XXV Decembris, asserens se eadem Acta habere in antiquo codice manuscripto & extare in Mombritio, [& Mombritio.] cum quo eadem & nos contulimus. Admittit Molanus in additionibus ad Vsuardum, eadem Acta haberi cum aliqua præfatione Anastasii Bibuothecarii. Verum generalis is Prologus est ad omnes plane Vitas Sanctorum, per universum occurrentes annum: quem quia a XXV Decembris incipiebant antiqui, prima Acta post dictam præfationem erant jam memorata S. Anastasiæ. Præfationis hoc est exordium. [Præposita Præfatio generalis pro omnibus Actis.] Omnia quæ a Sanctis gesta sunt vel geruntur, si quis voluerit studiose perquirere, & sibi & plurimis ædificationis exhibet fructum … Scribimus ut in gestis invenimus, quid egerint, quid locuti sint, quid passi sint Sancti. Sive ergo dicta præfatio fuerit Anastasii Bibliothecarii, cujus nomen nusquam reperimus appositum, sive alterius & forsan aliquot seculis junioris; non aliud inde colligimus quam collectionem antiquorum Actorum fideliter fuisse confectam in Legendariis, ad Ecclesiarum usum olim conscriptis & hactenus conservatis. Atque hæc de Actis Latinis & cultu harum Virginum, in Fastis etiam Latinis expresso, sufficiant.

[5] [Acta Græca auctore Metaphraste, fere consentiunt,] Apud Græcos extant eadem Acta horum omnium Martyrum, quæ jam ostendimus apud Latinos ab ipso quodāmodo martyrii tempore extitisse. Eorum hoc exordium Græcis est: Ἀναςαςία γυναικῶν καλλίστη, Ῥώμης τῆς περιδόξου φυτὸν, γένους δὲ περιφανείᾳ. Quæ verba allegat Leo Allatius in Diatriba de Simeonū scriptis pag. 124, & censet hæc Acta proprio Metaphrastæ stylo signata. Sunt ea a Gentiano Herveto Latinitate donata, & a Lipomano tomo 5 ad diem XXII Decembris edita hoc exordio: Anastasia mulierum pulcherrimma, inclytæ quidem Romæ erat nata, generis autem splendore &c. Extant a Surio transcripta ad XXV Decembris: & sunt eadem, quæ jam olim in Ecclesia Latina recitabantur. Quæ in iis ad has tres spectant Virgines, uti a Metaphraste appellantur, contulimus cum Latinis & aliqua in Notationibus observamus. Græci in Menæis excusis & MSS. item apud Maximum Cytheræum & in novo Anthologio, [& extracta elegia in Menæis,] solenni veneratione colunt dicto XXII Decembris S. Anastasiam, & cum ipsa S. Chrysogonum & S. Theodoten cum suis filiis. Verum inter Chrysogonum & Theodoten in Menologio Basilii Imperatoris collocatur his verbis certamen sanctarum mulierum, [& Menologio Basilii Imp.] Irenes, Agapes, & Chioniæ. Chrysogonus abscisso pro Christi nomine capite, martyrio defunctus per quietem apparuit Zoilo cuidam servo Dei; prænuntiavitque illi fore, ut Irene, Agape & Chionia sorores, quæ idem cum eo stagnum incolebant, citra diem nonum simul cum Anastasia in nobile certamen descenderent. Quæ cum audisset S. Anastasia, Chrysogonum secuta, convenit sorores illas, eisque serviebat. Diocletianus ergo comprehensas tradidit regionis Præfecto, ut torqueret. Rursusque Præfectus alter, nomine Sisinnius, excruciatas Agapen & Chioniam igni consumpsit: Irene autē gladio (Græce μετὰ σπαθίου) confecit. [S. Irene sagitta percussa obit.] Hæc ibi, prout edita sunt ab Vghello ad calcem tomi sexti Italiæ sacræ, quæ in Menæis Græcis, Anthologio, & apud Cytheræum leguntur ad diem XVI Aprilis, & hæc sub finem accuratius exponuntur: τὴν δὲ ἁγίαν Εἰρήνην, εἷς τῶν στρατιωτῶν, τὸ τόξον ἀυτοῦ τείνας, καὶ βέλος πέμψας κατ᾽ ἀυτῆς, τῷ τέλει παρέδωκε. Sanctam vero Irenem, unus militum, cum arcum suum tetendisset & sagittam misisset, morti tradidit. In MSS. Claromontano & Mazariniano eadem habentur ad præcedentem diem XV. In Odis adjunctis plurimum a virginitate laudantur, & Παρθένοι νεανίδες, Virgines juniores appellantur: Sanctæque Agape & Chionia, ut Martyres per ignem effectæ, celebrantur: Εἰρήνη τε πρὸς οὐρανοὺς διὰ βέλους τρωθεῖσα ἀνέδραμεν. Irene vero sagitta percussa in cælos cucurrit: quæ eadem in adjuncto disticho sic efferuuntur:

Βέλος σε πέμπει πρὸς τὸν ἐιρήνης τόπον
Ἀφ᾽ αἱμάτων σῶν ἐκμεθυσθὲν Εἰρήνη.

Sagitta te dimittit ad pacis locum,
Inebriata Sanguine, Irene, tuo.

§. II Acta Græca posterioris scriptoris discussa. Errores aliorum detecti.

[6] Hæc late deduximus ex antiquis Latinis & Græcis Actis, [Acta Græca in Crypta-Ferrata reperta,] Martyrologiis & Menæis, antequam progrederemur ad alia Acta, postmodum Græce conscripta: quæ reperta in Cryptæ-Ferratæ monasterio in agro Tusculano, & Latine a Guilielmo Sirleto reddita, extant apud Lipomanum tomo 7 parte 2, & Surium ad Kalendas Aprilis. Ea esse sincera & pura, prout a Notariis exceptoribus ad verbum scripta sunt, judicavit Baronius in Notationibus ad 3 Aprilis, & in Annalibus ad annum 304 num. XL, ubi Acta Proconsularia appellat, [a Baronis laudata,] & digna quæ ad verbum Annalibus intexantur: quibus relatis addit num. 48, quod Acta hæc germana sint, prudens lector facile judicabit. Fatemur nos ejus judicium magni facere, non tamen ubique posse assentiri; argumentis non parvi ponderis in contrarium deducti: maxime cum omnia, in horum Actorum commendationem dicta, magis conveniant aliis supra laudatis. Ceterum sua illa Acta Baronius Metaphrastæ adscribit communi errore, quo plane omnia Sanctorum Acta Græca, maxime si ignoretur eorum auctor, [perperam Metaphrastæ tributa:] eidem solent adscribi: contra quem errorem late invehitur Leo Allatius in supra citata diatriba de Simeonum scriptis, ubi pag. 76 ista habet: Viri de Antiquitate Ecclesiastica bene meriti, Vitas Sanctorum, quæ auctorem sibi præscriptum non præferunt, omnes (non sine erroris atque inscitiæ nota) Simeoni vindicarunt, quæ vere Simeonis non sunt. & pag. 124 tabellam profert, in qua ordine suo digeruntur nonnullæ Vitæ, ab ipso Metaphraste conscriptæ, de quibus sane nemo dubitaverit: & inter illas censet Acta S. Anastasiæ, quibus insertum martyrium SS. Agapes, Chioniæ & Irenes: ast propria earum Acta, qualia ex codice Cryptæ-Ferratæ edita diximus, non admittit inter Vitas a Metaphraste conscriptas: nec admittere inter eas potuit, cum plane sint discrepantia ab iis quæ idem Metaphrastes in Actis S. Anastasia scripsit, ab ipsaq; veritate.

[7] Iudex, qui has Virgines martyrio addixit, est Comes Sisinnius, Præsidi Dulcicio per Diocletianam deposito suffectus. [in iis omittuntur Iudex Sisinnius,] Verum Sisinnii, a Metaphraste, & in Actis Latinis, Martyrologiis & Menæis maximo consensu memorati, nulla mentio fit in Actis Cryptæ-Ferratæ, sed omnia eidem Dulcicio seu Dulcetio tribuuntur a festinante consarcinatore istorum Actorum: a quo dicuntur ex urbe Thessalonica originem duxisse; cum Acta Latina & Metaphrastes tradant prope Aquileiam habitationem habuisse cum Zoilo Sacerdote, [habitatio & captivitas Aquileiēsis,] & a S. Anastasia ibidem, cum carceri essent inclusæ, adjutas fuisse; inde postea abductas in Macedoniam, & Thessalonicæ martyrio coronatas. Omnia hæc fuerunt neglecta a scriptore Cryptæ-Ferratæ: qui etiam Irenen in rogum se conjecisse tradit, cum ex consensu omnium aliorum constet, [martyrium male indicatur:] illam sagitta confossam fuisse, absque ulla ignis aut rogi mentione. Sed nec martyrium SS. Agapes & Chioniæ recte describitur, quæ ab igne illæsæ, oratione ad Deum fusa, tradiderunt spiritum, & contra igni consummatas habet scriptor Cryptæ-Ferratæ: quem aliquot post Metaphrasten seculis, [Acta ea hic non eduntur] ex male consutis Actis, & forsan Latinis, suam illam historiam harum Martyrum confecisse arbitramur. Damus ergo Acta antiqua Latina, omißis hisce Græcis, quæ apud Lipomanum, Surium & Baronium legi possunt, & nostrum judicium subjicimus arbitrio lectorum. S. Irene seorsim colitur quinta Aprilis, & a Beda, Usuardo, Adone ac ceteris uti in Notis ad illum diem observat Baronius, traditur sagitta percussa a Sisinnio Comite, sub quo & sorores ejus Agape & Chionia martyrizaverunt. Interim tale elogium in Martyrologio moderno Romano formatur: Thessalonicæ S. Irenes Virginis, quæ cum sacros libros contra Diocletiani edictum occultasset, post tolerantiam carceris sagitta percussa est & igne cremata, jussu Dulcetii Præsidis, sub quo & sorores ejus simul Agape & Chionia passæ antea fuerant. Hæc ibi. Quæstio de libris infra in Actis num. 5 dicitur a Sisinnio Comite facta, non apud S. Irenen, sed apud sorores ejus SS. Agapen & Chioniam; & melius videtur apud alios omnes Martyrologos omissa. De sagittæ ictu silent Acta posteriora Cryptæ-Ferratæ, uti de igne antiqua Acta Græca & Latina; quæ an recte nunc conjuncta sint a Baronio, judicent alii.

[8] [Galesinius perperam Romæ passas scribit:] Galesinius, secutus tabulas basilicæ Cathedralis Bergomensis, hoc elogium non absque erroribus edidit ad diem III Aprilis: Romæ sanctarum Virginum & Martyrum Agapis, Chioniæ & Ireniæ, quæ Diocletiano Imperatore, primum in vinculis macie pene confectæ, post in flammam injectæ neque ignis vi quidquam læsæ, precibus ad Deum habitis in cælum commigrarunt. Errandi occasionem præbuit Petrus de Natalibus lib 4 cap. 27 hoc exordio: Agapes, Chionia & Hirenes passæ sunt in urbe tempore Diocletiani sub Comite Sisinnio. Verum cum reliqua dicto capite & dein cap. 32 ex Actis mox dandis sint contracta, suspicamur scripsisse aut scribere voluisse, in urbe Thessalonica. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ has tres sorores celebrat ad diem V Aprilis; & novo errore illas Aquileiæ interemptas & sepultas tradit, citato præ reliquis Menologio Græcorum per Sirletum conscripto, in quo ista habentur ad diem XVI Aprilis: Sanctarum mulierum, Irenæ, Agapæ & Chioniæ, quæ sub Diocletiano Imperatore propter Christi confessionem passæ sunt: [& Ferrarius Aquileiæ:] quo tempore Chrysogonus Martyr ab eodem Imperatore gladio percussus est. Hæc ibi absque ulla mentione urbis Aquileiæ, in qua Martyr objit S. Chrysogonus, & postea hæ Virgines captæ quidem sunt, sed deinde in Macedoniam abductæ & martyrio coronatæ Thessalonicæ. Idem Ferrarius in Notis opinatur alias ejusdem nominis Virgines passas Aquileiæ, alias Thessalonicæ; itaque dedit occasionem aliquibus Hispaniæ adscribendi harum Virginum natalem in fragmentis. Eutrandi sive Luitprandi nuper confictis, & anno 1635 Madriti excusis: quibus num. 177 ista leguntur inserta: [uti alii ex Hispania oriundas.] Irene Virgo detulit ex Hispania Thessalonicam multitudinem magnam librorum sacrorum (fuit enim ut creditur Illiberitana) & abscondit, anno CCCIV Thessalonicæ passa est V Aprilis. Hinc Tamaius Salazar inscripsit Martyrol. Hispan. SS. Agapen & Chioniam, die III Aprilis, & S. Irenem die V ejusdem mensis: multisque conatur probare alias tres hujus nominis sorores esse passas Aquileiæ; alias, quæ fuissent Illiberitanæ, martyres obiisse Thessalonicæ. Verum in his refutandis nec tempus nec labor impendi debent, & sine fundamento structa ultro corruunt.

[9] [templa S. Irenes Constantinopoli.] Baronius, in Notis ad elogium S. Irenes, observat, in honorem S. Irenes Martyris excitatam Constantinopoli nobilem ecclesiam. Georgius Codinus de Originibus Constantinopolitanis pag. 38 in editione Luparæa, asserit, Constantinum Magnum ædificasse ecclesiam veterem S Irenæ, Græce Ἀνήγειρε τὴν ἁγίαν Εἰρήνην τήν παλαιάν & pag. 45 tradit Marcianum Imperatorem ad trajectum condidisse S. Irenem & absolvisse, cum antea idolorum delubrum fuisset. At Justinianus Imperator Irenes Martyris templum, ad ipsas Sinus fauces situm, amplissimum construxit, ut Byzantii excepta æde Sophiæ, nulli alii de magnitudine cedat, uti tradit Procopius lib. 1 de ejus ædificiis cap. 2 & 7. Quod templum iterum incendio absumptum instaurare aggressus est Manuel Comnenus, [videntur esse S. Irenes quæ 5 Maij colitur.] teste Niceta Choniate lib. 7 Annalium cap. 2. Petrus Gyllius in Togographia Constantinopolitana tertium addit S. Irenes templum. Verum, cum nulla sororum Agapes & Chioniæ mentio fiat, arbitramur esse Μεγαλομὰρτυρα Εἰρήνην, quam solennißima veneratione prosequuntur Græci, die quinta Maij: & Patronam urbis suæ præcipuam Aletini in Hydruntina regni Neapolitani provincia eodem die colunt, uti tunc plenius dicetur. Quod Corpora sacra harum Virginum asserventur Romæ in ecclesia S. Anastasiæ, [An corpora harum Romæ, & reliquiæ S. Irenes Bononiæ?] innuit ab aliquibus credi Octavius Pancirolus, in Thesauro abscondito Vrbis regione 9 ecclesia 35. Bononiæ in ecclesia S. Iacobi Majoris hoc die S. Irenen in veneratione nonnulla esse, ob ejus aliquas reliquias istic asservatas, tradit in Bononia perlustrata Masinus. Veremur ne eæ Reliquiæ Martyris alicujus ex Romanis cryptis recens eductæ sint, non ejus de qua agimus.

§. III Annus & dies martyrii harum trium Virginum.

[10] Alia adhuc restat controversia circa tempus martyrii harum Virginum, quod scriptor Actorum Cryptæ-Ferratæ ita indicat. Consummata est S. Irene in Consulatu Diocletiani Augusti nono, Maximiani autem Augusti octavo, Calendis Aprilis, [sunt passæ hæ Virgines, non anno 304,] eo scilicet die & anno, quo purpuram deposuerunt, Nicomediæ Diocletianus, & Mediolani Maximianus; cum anno præcedente crudelem persecutionem incepissent, quando etiam Nicomediæ egisse Diocletianum testatur Eusebius lib. 8 cap. 5, eumque ibidem illo anno permansisse colligimus ex oratione Constantini Magni ad Sanctorum cœtum capite 25, ubi dicitur post cœptam persecutionem illam, Nicomediense palatium, in quo degebat, conflagrasse; imo & eum de statu mentis paullulum deturbatum fuisse, ut videatur scriptor Actorum Cryptæ-Ferratæ, communi errore, respexisse ad crudelem illam persecutionem, anno CCCIII cœptam; quasi ante eum annum nulli sub Diocletiano Martyres essent coronati. At sicut certum est omnium Latinorum testimonio S. Irenen, non Kalendis, sed Nonis Aprilis esse interfectam; ita cum eisdem asserimus, hasce Virgines anno tertio Consulatus Maximiani, [sed anno 290] & quarto Diocletiani, sive anno Christi CCXC martyrio fuisse coronatas. Assumpsit Imperium Diocletianus anno CCLXXXIV, quando, initium sumit Æra Martyrum, qui ab ejus exordio variis in locis fuerunt interempti, ad hoc excogitata a Christianis, ut tam crudelis tyranni nomen penitus aboleretur.

[11] Dedimus XX Ianuarij Acta S. Sebastiani a S. Ambrosio e Notariorum scriptis edita, in quibus cap. 18 occiso Carino Imperatore, quod factum est anno CCLXXXV, dein Maximo & Aquilino Consulibus, sive anno sequenti, [post occisum anno 289 Aquileiæ S. Chrysogonū, Diocletiano ibi præsente,] traditur talis facta persecutio, ut nullus emeret vel venumdaret aliquid, nisi qui statunculis positis thuris exhibuisset incendium: ita infra in Actis harum Virginum num. 2 Aquileiæ nulli Christiano licebat vel possidere aliquid, vel artem aliquam exercere, aut aliquod negotium agere. Quæ ultima potißimum referimus ad annum CCLXXXIX, quando in Aquileiæ partibus positus erat Diocletianus, & jussu suo adductum eo S. Chrysogonum mandavit capite plecti: quod executioni mandatum est XXIV Novembris. Post hujus cædem elapsis triginta diebus, mortuus est Zoilus Sacerdos: & post alios novem dies, [& profecto Thessalonicam,] captæ sunt hæ Virgines, ad Diocletianum adductæ & carceri inclusæ; indeque Thessalonicam, quo Imperator discesserat, abductæ: [inde post harum martyrium,] ubi SS. Agape & Chionia tertio Nonas Aprilis, & S. Irene ipsis Nonis Aprilis martyrium compleverunt, Maximiano ter Consule, uti in omnibus pene codicibus manu exaratis, & supra indicatis, itemque apud Mombritium legitur. Revertente autem Imperatore Diocletiano a Macedonia, [digresso Sirmium, ubi captæ SS. Theodote & Anastasia.] apud Sirmium oblata est ei Theodote cum tribus filiis suis, & postea comprehensa est B. Anastasia & perducta ad forum, ubi Probus Præfectus Illyrici sedens causas diversorum audiebat. Ex his S. Theodote abducta est cum tribus filiis Nicæam urbem Bithyniæ, & ibidem quarto Nonas Augusti passa; & S. Anastasia procul inde ad mare deducta, atque cum centum viginti reis, quos Christo peperit, in insulam Palmariam prope Latium navi devecta, cum illis martyrium complevit octavo Kalendas Januarias. Quæ nullo modo, anno Christi CCCIII & sequenti convenire ex supra dictis manifestum est.

[12] [pro quibus alii perperam obtruduntur.] Nicephorus etiam Callistus lib. 7 Hist. Eccles. cap. 14 conjungit martyria S. Anastasiæ & dictarum trium Sororum. Anastasia, inquit, Romæ membris est mutilata, alteraque ei cognominis, quam post alia supplicia ignis consumpsit. Insuper Agapæ, Irenæ & Chioniæ nobilissima martyria silentio prætereunda non sunt. At nullam hactenus reperimus mentionem illorum, qui reperiuntur in Actis Cryptæ-Ferratæ, & sunt Agatho, Casia, Philippa & Eutychia: pro quibus malumus retinere SS. Chrysogonum, Anastasiam & Theodoten cum tribus filiis. Qui in horum Actis Sirmii nominatur, Probus Præfectus Illyrici; sub eo in persecutione Diocletiani passus est S. Irenæus Episcopus Sirmii, cujus Acta dedimus XXV Martij.

ACTA MARTYRII
Auctore antiquo in Vita S. Anastasiæ,
Ex plurimis MSS. & Mombritio.

Agape, Virgo Soror, Martyr Thessalonicæ (S.)
Chionia, Virgo Soror, Martyr Thessalonicæ (S.)
Irene, Virgo Soror, Martyr Thessalonicæ (S.)

BHL Number: 0118, 1795

EX MSS.

CAPUT I.
Domicilium harum Virginum Aquileiæ, & captivitas ibidem.

[1] Eo tempore cum Diocletianus, in Aquileiæ partibus positus, [Prope Aquileiam,] interficeret Christianos; relatio cucurrit de Christianis Præfecturæ Urbanæ. Tunc rescripsit Rex, debere omnes eos interfici, ad se vero solum Chrysogonum destinari. Hunc itaque prosecuta est S. Anastasia, & cum esset nobilis & delicatissimi corporis femina, ita viriliter agebat, ut apud Aquileiam faceret Sanctis obsequia meliora, quam fecisset Romæ. Interea Chrysogonum nominatissimum scelestissimus Diocletianus sibimet præsentari jussit… & a Ad aquas Gradatas duci & ibidem decollari: corpusque ejus in mare projectum, post modicum ad littus jactatum est, & inventum juxta possessionem, [commorantes SS Agape, Chionia & Irene.] quæ dicitur Adsaltus: in qua tres sorores Christianissimæ commorabantur, Agape, Chionia & Irene, cum S. Zoilo sene Presbytero. Qui Presbyter colligens corpus S. Chrysogoni, in locello ligneo condivit cum omni diligentia, & in domo sua in subterraneo cubiculo posuit… Ipse quoque S. Zoilus tricesima die susceptionis ejus hoc ordine migravit ad Dominum. Apparuisse sibi in visione S. Chrysogonū memoravit, [divinitus admonentur de instante martyrio:] dicēs: Sceleratissimus Diocletianus Agapen, Chioniā & Irenen faciet intra dies novem comprehendi, quas quousq; faciat Dominus venire ad coronam, faciet eas habere solatium famulæ suæ Anastasiæ. Tu autem quia Domino placuisti, senior, lætus veni, & requiesce cum Sanctis. Igitur cum hæc narraret S. Zoilus, ecce & Anastasia b constanter domum, in qua numquam fuerat, [invisuntur a S. Anastasia:] ingressa, ait: Ubi sunt sorores meæ, quas mihi Dominus meus Chrysogonus commendavit? Et videntes se invicem, in Christo lætatæ sunt, atque locum ubi erat positus Martyr Christi Chrysogonus ostendentes, rogaverunt secum aliquantulum commorari. Illa vero unam apud eas peragens noctem, rursus ad urbem Aquileiensium pergit, satis solicita de his, qui in vinculis habebantur. Qua eunte, S. Zoilus perrexit ad Dominum …

[2] Sanctarum quoque Agapes, Chioniæ & Irenes Diocletianus rumore comperto, [sistuntur Diocletiano] jussit eas ejus obtutui præsentari: quas cum vidisset Rex, ait: Quæ vobis fatuitas imperat sequi superstitionem vanam & superfluam, atque in contemptum veræ religionis divinas execrari virtutes? Igitur quia comperi vos generosas & nobili ortas stirpe, dabo vobis maritos de palatio meo, per quos illustres esse possitis, si negaveritis Deum vestrum esse Christum, & diis libamina dederitis. Tunc Agape respondit: c Sacratissime Imperator, [constantes in fide] cura tibi gentium incumbit, cura reipublicæ, cura exercitus: & ad injuriam Dei vivi loqueris, cujus tibi auxilium est necessarium, cujus tibi benignitas parcit? Diocletianus dixit: Insanit ista, alteram applicate. Et adducta S. Chionia dixit: Soror mea non insanit, sed injusta monita justo judicio reprehendit. Item & hanc amoveri præcipiens, jussit adduci tertiam juniorem, nomine Irenen, cui & dixit: Quia vanitate plenæ sunt sorores tuæ; tu saltem, quæ junior esse cognosceris, diis cervicem flecte, ut possint etiam tuæ sorores tuo liberari exemplo.

[3] S. Irene respondit: Flectant cervices suis idolis, quibus iratus est Deus: pejor enim indignitas non est, quam ut hunc adoret aliquis, quem ab artifice pactus d est antequam fieret. Nisi enim prius pepigeris cum artifice, qui eum aut stantem faciat, [irridēt idola,] aut sedentem, aut ridentem, aut flentem, aut saltantem, aut jacentem, non das pretium limantibus, dolantibus, conflantibus. Et posteaquam fecerit ex metallo imaginem, quam ante pepigisti; illi cervicem inclinas, & Deum tuum servum tuum credis, quem ipse antequam fieret ex metallo pactus es: & male factum recusasti, & composite elimatum emisti. Diocletianus dixit: Ista verba tormentis tollenda sunt, si monitis pacificis obtemperare forsitan respuitis. Chionia dixit: Noli dicere, forsitan: nos enim pro certo novimus, [carceri inclusæ juvantur a S. Anastasia.] quod tuis numquam simus jussionibus consensum penitus præbituræ. Tunc jussit eas Diocletianus carceris tradi custodiis, quas Anastasia nec diebus nec noctibus deserebat. e Conveniebant enim omnes Christiani ad Anastasiam, viri & feminæ indigentes, quia nimiam penuriam Christiani hoc tempore sustinebant: nulli enim Christiano licebat vel possidere aliquid, vel artem aliquam exercere, aut aliquid negotium agere. Anastasia vero quotidie hoc rogabat Dominum, ut non prius exiret de corpore, nisi omne pretium, quod de patrimonio suo vendito acceperat, expendisset.

ANNOTATA.

a Nomina hæc Ad aquas-Gradatas, & Ad-saltus, omittuntur a Metaphraste: reliqua sæpe varia amplificatione referuntur.

b Metaphrastes addit, Divino spiritu mota.

c Idem aliud responsum efformat, & responsum Irenes silet.

d Alias qui … placatus vel placitus: & infra nisi placueris: ubi placere sumi videtur pro licitare.

e S. Aldelmus hæc ita explicat: B. Anastasia, ne famelicæ frugalitatis parsimonia deficerent, alimoniæ stipendium & stipis edulium exhibens, lacunæ liminibus libenter erexit, interim eas in carcere maceratas tradunt Beda, Vsuardus, aliique.

CAPUT II.
Profectio Diocletiani & sanctarum Virginum Thessalonicam. Acta coram Dulcicio Præside, divinitus punito.

[4] Proficiscente igitur Diocletiano ad Macedoniam, omnes Christiani qui in vinculis erant, [In Macedoniam abductæ] simul a custodibus cum eo ducti sunt: inter quos erant a simul Agape, Chionia, & Irene. Igitur cum suggestum fuisset Imperatori de his qui habebantur in claustris, jussit Præsidi Dulcicio diversis tormentorum generibus angere universos, qui diis sacrificare noluissent: eos autem qui consensissent, divitiis & honoribus sublimari constituit. Verum quia longum est multorum Dei Martyrum gesta conscribere, tres sorores memoramus, Dulcicii Præsidis præsentatas aspectui: quas videns Dulcicius b, captu oculorum adstrictus, turpissimo agebatur spiritu: [servantur a libidine Præsidis,] & fecit eas apud talem officialem tradi custodiendas, qui eis promitteret libertatem, si consensum suum ejus captivæ animæ præbuissent. Igitur cum neque promissionibus insanis, neque terroribus animum commutarent; ipse indignissimus Præses ausus est nocturno silentio pergere, & cellam ingredi, ubi illæ orantes noctem Christo pervigilem exhibebant. In quo autem loco illæ erant clausæ, omnia utensilia culinæ illic reposita habebantur. Igitur cum fuisset ingressus, & vellet ire ubi eum vox Psalmorum triplicibus c sonis impellebat, mens ejus in alienationem conversa, ollas cœpit amplecti & sartagines deosculari. In quibus ludificatus diu, donec niger totus & d cacabatus effectus, talis cœpit in vestibus & in facie esse, [qui pro ipsis amplexatus ollas] qualis a diabolo possidebatur in mente.

[5] Egresso tandem eo ad suos, qui eum cum luminari expectabant pro foribus, fugerunt omnes, videntes eum cacabatum totum, & scissum, & nullam partem penitus in vestimentis quæ non esset inquinata & scissa. Stantibus vero Dei ancillis & psallentibus, nullum penitus per eum potuit diabolus impedimentum adferre. Videns itaque Præses se ab Officio suo contemptum atque derelictum, nesciens quid de eo factum fuisset, non est reversus ad domum suam, sed cœpit concito cursu ire ad palatium, [ludibrium fit,] dicens: Prosternam me invictissimis Principibus, & dicam me ab Officio meo ludibrio habitum, atque cum irrisione & clamoribus derelictum. Cumque primo mane apertum esset palatium Imperatoris, & ille totus cacabatus & scissus ante regiam aulam apparuisset, atque intus vellet intrare; alii virgis, alii pugnis, alii exufflantes in faciem ejus impingebant eum; & alii ridentes, alii irascentes expellebant eum.

[6] Tandem vix potuerunt ad domum suam eum servi ejus reducere, [& pro insano habetur.] dicentes ei, Recipe te. Clauserat enim diabolus oculos ejus, & non poterat seipsum attendere: videbatur enim ei quod totus mundus incedens, niveis vestimentis esset indutus. Omnes autem sui, sive uxor, sive ancillæ, excapillatæ in occursum ejus venerunt: dicebatur enim a dæmone illusus, mentis suæ non esse. Ille autem tamdiu mente sua carebat, quamdiu intus positus ollas & sartagines fuisset amplexus: ceterum eo tempore quo ab Officio suo relinquebatur, a cunctis spernebatur, a suis lugebatur, mens in eo sana erat, & soli oculi tenebantur a satana; quod incurrerat ille infelix, cum Dei Martyres obscœno mentis conamine respexisset. [cumque eas jussisset nudari,] Interea revocatur a diabolo ad furorem, & putans sibi maleficiis ancillarum Christi ista evenisse, jubet sibi parari publice tribunal. Cumque fuissent adductæ orantes atque psallentes, jussit eas expoliari, ut nuda earum corpora aspiceret. Sed cum missa fuisset manus ut expoliarentur, ita fixæ erant vestes earum ad carnem, ut putarentur ipsa vestimenta esse coria corporum earum. In hac autem intentione perseverans intentius Præses Dulcicius, [somno corripitur.] obdormivit sedens pro tribunali: & ita dormiebat stertens, ut etiam a pulsantibus excitari non posset. Qui sublatus inde in sella dormiens, tunc expergefactus est, cum Domum suam fuisset ingressus.

ANNOTATA.

a Hanc Virginum traductionem in Macedoniam habent omnia MSS. Latina, item Mombritius, & Vincentius Bellovacensis. Ast obscurus est Metaphrastes, dum dicit, Diocletiano proficiscente in Macedoniam, eas traditas esse Dulcitio Præfecto; quod tamen contigisse Thessalonicæ, ex sequentibus, etiam apud Metaphrastem, constat.

b Metaphrastes ait cæcitate punitum.

c In aliis MSS. studiis aut stimulis.

d Ita etiam ollas cacabatas dici apud Pelagium inVitis Patrum observavimus 15 Ianuarij, ad Vitam S. Macarii Ægyptii cap. 1. litt. B

CAPUT III.
Acta coram Sisinnio Præside, Martyrium Sanctarum Virginum.

[7] Audiens itaque Imperator omnia quæ acciderant, dedit Comitem Sisinnium qui eas audiret. Cui cum fuissent præsentatæ, [A Sisinnio examinatæ] vocavit ad se unam, & dixit: a Quod tibi nomen est? Quæ respondit, Irene dicor. Sisinnius dixit: Consentis regali jussioni? Irene dixit: Non consentio: sum enim Christiana, & Dei omnipotentis ancilla. Tunc Sisinnius jussit eam in carcerem recipi, & adductis Chionia & Agape, dixit eis. Irene, quantum apparet, junior vobis est, & vestro exemplo & doctrina decepta divina jussa contemnit: ideo eam distuli, ut vestro exitu territa possit absolvi. Ideo offerte diis libamina, sicut & nos, qui devoti sumus Regibus. Agape respondit: [& fidem constanter professæ Agape & Chionia] Insuperabilis est fides nostra. Respondit Sisinnius: Tu quid dicis? Chionia respondit: Fides nostra immutabilis perseverat. Sisinnius dixit: Numquid apud vos sunt aliqui libri Christianorum. Famulæ Dei responderunt: Sunt libri, sed in mentibus nostris absconditi, unde numquam poterunt auferri ab hostibus Christi. Sisinnius dixit: Quis vobis dedit consilium ad istam calamitatem devenire? Famulæ Dei dixerunt: Calamitas ista quidem temporalis est: sed ex ipsa calamitate gloria nascitur sempiterna. Sisinnius dixit: Implete præceptum Regis & sacrificate. Agape & Chionia responderunt: Nos Deo sacrificium nostræ laudis offerimus, diabolo autem penitus numquam sacrificamus. Noli ergo persuadere tibi, quod possis nos a Domini nostri Jesu Christi cultura divellere: stultus enim est sensus, qui non considerat, nos a fide Christi deviare non posse. Unde quod tibi præceptum est, imple; ut sicut nos Regis nostri præcepta servamus, ita tu Imperatoris tui præcepta conservans, possis ejus gratiam invenire.

[8] Tunc Sisinnius dedit sententiam dicens: Agapen & Chioniam, quæ nec terrore judiciario jussa Principum implere voluerunt, jussi vivas incendi. [vivæ igni injectæ non læduntur:] His auditis Chionia & Agape repletæ sunt gaudio, dicentes clara voce: Gratias tibi agimus, Domine Jesu Christe, qui nobis ad Confessionem nominis tui perseverantiam dare dignatus es; in manus tuas, Domine, suscipe animas nostras. Et cum hæc dixissent, b milites miserunt eas in ignem. In quo igne dum nec vestimenta earum arderent, orabant Dominum, vociferantes atque dicentes: Domine Jesu Christe, ne ab ista hora patiaris nos vel loqui cum his, qui denegant te verum Deum. Et his dictis prostratæ in orationem & intactæ ab igne, perrexerunt ad Dominum. [orantes expirant.] Ut autem ostenderet Dominus incredulis, quia ignis eas non interficeret exurendo, sed ipsæ orationibus suis sibi exitum impetraverint; [sepeliuntur a S. Anastasia.] immaculatis corporibus, intactis crinibus, integrisque vestibus, digesto igne c repertæ sunt. Quarum corpora missis occulte ab d Anastasia hominibus furtim abrepta, ad ejusdem hospitalia sunt nocte perducta. Quæ illa aromatibus condiens, in sarcophago novo, cum omni gaudio & honore, sepelivit; orans Dominum ut earum particeps effici mereretur.

[9] Altera namque die tertiam sibi Sisinnius jussit adduci, [S. Irene generose spernit tormenta,] cui & dicit: Irene, sacrifica diis, ne simili incendio pereas. At illa respondit: Ego non sacrifico, sed festino particeps effici sororū mearū; ne in conspectu Dei astantibus sororibus meis, ego aliena inveniar. Sisinnius dixit: Persuade tibi; ne majores, cruciatus incurras, quā illæ incurrerunt, quas tu tuas sorores fuisse dicis. Irene respondit; Ego festino non negando veritatem pertingere ad vitam per mortem, & per ignem pervenire ad refrigerium. [etiam minas de expositione in lupanari:] Sisinnius dixit: Putas te sic pati, sicut sorores tuæ passæ sunt? Ego te jubeo nudam tradi meretricantibus, ut ibidem ad turpes usus posita moriaris. Irene respondit: Caro mea & feris & ignibus & plagis omnibusque pœnis [tradatur, non sacrificabo] quidquid passa fuerit. [Caro autem mea] sic patitur fornicatorem, sicut canē, sicut ursum, sicut serpentem: & melius mihi est ut tradatur caro mea quibus excogitaveris pœnis, quam anima mea polluatur in idolis. Inquinamēta enim quibus anima non consentit, non suscipit reatus. Numquam Sancti Dei, qui ante in confessione nominis Dei perseverātes de sanguine sacrificii vestri inviti acceperunt in ore, inde polluti sunt. Sisinnius dixit: Ergo non sunt inquinati, qui de sacrificiorū sanguine gustaverunt? Irene respondit, non solum non sunt inquinati, sed etiam coronati sunt: voluptas enim habet pœnam, & necessitas parat coronā. Vos illos resupinari jussistis, & mixtū aqua sanguinem sacrificiorum invitos sorbere; & aperto ore eorū, sicut equis cornu ingessistis. Illi autē sanguinem illū si consentiendo glutissent, animam suam perderent: at vero non consentiendo illum, sed vim patiendo, gustantes, non solū polluti non sunt, verū etiam emundati sunt. Ita & ego, quæ carnem meam Christo tradidi, sive sordibus, [confidens se a Deo servandam:] sive plagis, sive ignibus eam tradas; ego non consentiam, & omnia quæ passa fuero pro confessione nominis Dei mei, non verebor: potens est tamen Deus, qui non te permittat facere quod cogitaveris.

[10] Tunc vocavit ad se milites & tradidit eam illis dicens: Ite & ponite eam in loco turpi, ubi meretur; ut ibi sit ludibrio omnibus populis. [abducitur in montem,] Tunc Irene cum duceretur, apparuerunt duo e milites ante eos, qui eam ducebant dicentes: Misit nos post vos Comes Sisinnius, ut ubi nos ostenderimus, ibi eam ponatis. Et cœperunt eos sequi milites, quousque ascenderunt in cacumine montis, & sederunt, & dixerunt illis milites, Ite nuntiate Sisinnio dicētes, quia, sicut jussisti, in cacumine montis eam fecimus stare. Tunc Sisinnius videns se delusū, & hoc factū quod ïpse non jusserat; ascendens equū, ipse per se perrexit, currens ad montem, in quo orabat Dei famula Irene: & attendens videbat eam & circuibat a mane usq; ad vesperā montem, & non pervenit ad eam. Qui videns se irrisum, ingemuit. [sagittā confossa obit:] Extendens autem arcū unus ex his qui cum eo venerant, sagittavit eam, & illa emisit vocem dicens: Insulto tibi miserabilis, quia sicut virum fortem in bello aggrederis, sic mulierem volueras subjugare. Ecce munda vado ad Dominū, meū Jesum Christum, qui me modo meis sororibus reddidit, quia sine me esse non patiebantur; & his dictis emisit spiritum. Unde corpus ejus sublatum est ab hominibus Sanctæ Anastasiæ, & cum sororibus ejus positum est. Passæ sunt autem Agape & Chionia tertio Nonas Aprilis: & in ipsis nonis, Irene apud Thessalonicam, Maximiano ter Consule, f regnante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus, per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Hæc sunt Acta Proconsularia, accuratiora, quam quæ in MS. Cyptæ-Ferratæ traduntur de his tribus sororibus.

b Metaphrastes ait fornacem luculentam fuisse paratam, & Virgines simul canentes insilivisse in ignem. Placent magis Acta hæc antiqua Latina.

c Metaphrastes ait, ignem extinctum.

d Fuerat Anastasia secuta Thessalonicam: uti postea Sirmium, cum eo ivisset Diocletianus.

e Metaphrastes hos appellat Angelos, indutos habitu & veste militari.

f Hæc clausula est in MS. Budecensi, & ita brevius in Mombricio: Regnante Jesu Christo in secula. Amen. In aliis MSS. sequebatur iter Diocletiani Sirmium quod erit exponendum ad Vitam S. Theodotæ & S. Anastasiæ, Metaphrastes nulla itineris Sirmiensis mentione facta, conjungit quæ circa SS. Theodoten & Anastasiam gesta sunt: verum cum hanc ad Præfectum Illyrici Florum, imo Probum, deductum asserit, prodit suam oscitantiam.

DE SANCTO VLPIANO.
MARTYRE TYRI IN PHOENICIA.

ANNO CCCIV

[Commentarius]

Vlpianus, Martyr, Tyri in Phœnicia (S.)

G. H.

Evsebius Pamphilus libro de Martyribus Palæstinæ interserit martyrium S. Vlpiani, licet non in Palæstina, sed huic contigua Phœnicia contigerit; & quidem in urbe Tyro, satis vicina Cæsareæ, ubi passus fuerat S. Apphianus: [Martyrium ex Eusebio] de quo cum egisset Eusebius cap. 4, statim cap. 5 de hoc Martyre ista subjungit: Per idem tempus iisdemque pene diebus, in urbe Tyro, adolescens quidam, Ulpianus nomine, post crudeles plagas & acerbissima flagrorum verbera, una cum cane & aspide in culeum ex crudo bovis corio insutus, in mare præcipitatus est. Proinde cum Apphiani martyrio hic a nobis jure merito commemorandus videtur. Colitur S. Apphianus secunda Aprilis, cui proximo die adjungitur in Martyrologio Romano relatus Martyr cum hoc encomio: [& Martyrol. Rom.] Tyri S. Vulpiani Martyris, qui in persecutione Maximiani Galerii, cum aspide & cane insutus culeo, in mare demersus fuit. [Supplicium culei.] Vbi Baronius in Notis late agit de supplicio culei, quod in parricidas decretum erat, ostenditque ob nimiam sui atrocitatem usurpari desiisse: unde etiam jubet expendere immanitatem & furorem Gentilium in Christianos, quos sæviora parricidis cogebant subire supplicia.

Tempus persecutionis supra in S. Apphiano deduximus: quæ licet contigerit Maximiano Galerio Imperatore, [tempus martyrii,] tamen in Palæstina & Phœnicia res peracta est, jubente Maximino Cæsare, anno quarto persecutionis, Christi CCCIV: proinde melius Maximinus quam Maximianus in Martyrologio nominaretur. Brautius Episcopus Sarsinæ in Martyrologio Poëtico hoc eum disticho exornat.

Cum cane lymphatico sacco consutus & angue
      Horribili, Martyr mersus in æquor obit.

DE SANCTO DONATO
MARTYRE NICOMEDIÆ IN BITHYNIA

[Commentarius]

Donatus, Martyr Nicomediæ (S.)

G. H.

Post relatum Martyrium S. Theodosiæ Virginis, quod cum Martyrologio Romano præcedenti die retulimus, in variis Martyrologiis substituitur S. Donatus, Nicomediæ passus: cui socium adjungit Florentinius Amphianum & huic favet Notkerus, ita scribens, in Nicomedia Donati & Amphiani. [An jungendus S, Amphiano?] Eodem modo conjunguntur illi in MS. Adone Leodiensi monasterii S. Laurentii & MS. Florario sed secundus Amphiarius scribitur. In codice Epternacensi S. Hieronymi insuper nonnulli alii adjunguntur: Nicomediæ Donati, Amphiani, Theumis, Benigni, ubi pro Theumis legi debere Tomis supra diximus. Reliqua apographa dicti Martyrologii S. Hieronymi sic habent: In Nicomedia Donati, & passio S. Amphiani: ubi ob verbum passio interpositum, videtur S. Amphianus a consortio S. Donati separari: quod non adjuncto S. Amphiano faciunt antiqua MSS. Vaticanum ecclesiæ S. Petri, & Barberinum in supplemento genuini Martyrologii Bedæ: item Rhinoviense, Casinense & Altempsianum, his ubique verbis: In Nicomedia Donati Idem facit Grevenus in Auctario Vsuardi. Memoratur etiam Donatus absque loco martyrii in MSS Augustano & Labbeano.

Remittimus Amphianum ad diem præcedentem, in quo refertur & S. Amphianus Martyr in Africa, & S. Apphianus, aliis Amphianus, Martyr Cæsareæ in Palæstina. Alius etiam Donatus Martyr Nicomediensis memoratur VI Aprilis, sed variis sociis adjunctus; adeoque ab hoc vel solitarie relato; vel in classem ab ista diuersam transcripto, merito distinguendus.

DE SANCTO ELPIDEPHORO MARTYRE APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Elpidephorus, Martyr apud Græcos (S.)

G. H.

Sanctum Martyrem Elpidephorum celebrant Græci hoc die in Magnis Menæis & apud Maximum Cytheræum, quem MSS. Menæa Chifletiana tradunt gladio occisum. Cetera de loco & tempore latent. Est aliquis Elpidephorus sub Sapore Rege Persarum cum SS. Acindyno, Pegasio, Aphthonio, & Anempodisto & aliisque plurimis martyrio coronatus, sed hunc eumdem esse quis dicet? Hic isto disticho honoratur in Menæis, cum allusione ad nomen, ductum a ferenda spe, quod Deo bonorum omnium largitori, proprie convenit.

Ὄντως ἀληθὴς Μάρτυς Ἐλπιδηφόρος,
Θεὸν φέρων ἄψευστον ἐλπιδηφόρον.

Sincerus iste Martyr Elpidephorus;
Fert, retributorem spei haud falsum, Deum.

Meminerunt S. Elpidephori Martyris Galesinius & Ferrarius, & conjungunt cum S. Bythonio, de quo in sequenti classe agimus.

DE SS. GALICO, BYTHONIO ET DIO MARTYRIBVS APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Galicus, Martyr apud Græcos (S.)
Bythonius, Martyr apud Græcos (S.)
Dius, Martyr apud Græcos (S.)

G. H.

Parisiense Synaxarium MS. collegii Claromontani, ad hanc III diem Aprilis, ista habet: Ἀθλησις τῶν ἁγίων Μαρτύρων Γαλίκου, Βιθυνίου. [Martyres hi ab aliis junguntur,] In MS. Ambrosiano, signato littera O & num. 148, additur καὶ Δίου. Quomodo iterum tres in Synaxario Parisiensi reseruntur XXIX Aprilis.

Iidē inscripti, [ab aliis separantur,] sed ordine inverso, Menæis excusis & MSS. Chifletianis nec non apud Maximum Cytheræum: singuli autem seorsim referuntur, quasi diversis locis & temporibus essent coronati. [Bythonius in mare projectus,] Qui in dicto Synaxario est Bithynius, scribitur Bythonius, uti etiam a Galesinio & Ferrario. In mare projectus, dicitur in Menæis, cum hac ad nomen ejus & mare allusione

Βυθίνιος ἐις βυθὸν βεβλημενος,
Τὴν κλῆσιν ἐῦρεν ἐις προφητείας τέλος.

Mari profundo mergitur Bythinius,
Prædictionem nominis exitu probans.

Etenim a βύθος profundus nomen Bythinii ducitur. Medius autem inter duos Martyres ubique habetur: [Galicus a bestiis devoratus,] at S. Galicas ab aliis ultimus, ab alius primus collocatur: cui quod genus martyrii obtigerit hoc disticho indicatur:

Δηχθεὶς ὀδοῦσι Γάλικος τοῦ θηρίου,
Θηρὸς νοητοῦ τοὺς ὀδόντας συντρίβει.

Morsus ferinis dentibus, Gallice, feræ
Dentes cruentos conteris avernalis.

Tertius denique, sive aliis primus, [& Dio est caput testa elisum] est S. Dius Martyr cujus Martyrium ab aliis diversum proponitur his senariis.

Βαλὼν κεράμῳ δυσσεβὴς Δίου κάραν
Ὡς σκεῦος ἀυτὴν συντρίβει κεραμέως.

Testam scelestus in Dii jactans caput,
Contrivit ipsum, figlinam velut testam.

DE SANCTO VRBICO EPISCOPO CLAROMONTANO IN GALLIA.

CIRCA AN. CCCXII.

[Commentarius]

Vrbicus, Episcopus Claromontanus, in Gallia (S.)

AUCTORE G. H.

De variis viris Apostolicis, qui fidem Christi diversis Galliarum ditionibus seculo Christi tertio intulerunt, egimus XXII Martii ad Vitam S. Pauli Episcopi Narbonensis: cui inter alios commilitones tribuitur S. Austremonius, [A S. Austremonio, seculo 3 in Arverniam profecto,] seu Stremonius, Arvernorum Episcopus; memoratus a S. Gregorio Episcopo Turonensi, lib. 1 Historiæ Francorum cap. 28, ubi narrato SS. Dionysii Parisiorum Episcopi, ac Saturnini Tolosatum, Martyrio, ista subdit: Gratianus vero Trophimus, Stremoniusque ac Paulus atque Martialis in summa sanctitate viventes, post acquisitos Ecclesiæ populos, ac fidem Christi per omnia dilatatam, felici confessione migrarunt. Stremonio autem sive Austremonio dies natalis aßignatur ipsis Kalendis Novembris: quo die ejus Acta danda erunt, in variis codicibus MSS. reperta, & nuper edita tomo 2 Novæ bibliothecæ librorum manuscriptorum a Philippo Labbe, ubi pagina 487 de S. Vrbico successore (cujus Acta ad hunc diem sunt referenda) ista habentur: Triginta & sex annis vir Domini Austremonius cum magno certamine Pontificatum ejusdem urbis rexit; [S. Vrbicus cum aliis in fide instructus,] Providit ergo ex suis discipulis solertes quosque & industrios viros, qui & rerum administratione ceteros præirent, & prudentiæ sagacitate miro callerent ingenio: qui & zelo divini amoris referti æquitatem diligerent, & non haberent dolum in lingua sua, nec exercerent malum in proximos suos. Hos itaque tamquam bases columnarum ceteris præfecit, monens eos ut inscios & rudes docerent, omnesque ad meliora provocarent, & a fide, quam ab ipso didicerant, minime deviarent. Advocans namque unum ex ipsis, voluit ei Ecclesiasticos committere Ordines, cui & dixit: Accipe, frater carissime, curam pastoralis officii: eamque sic tracta & age, sicut Deo ipsi immortali Regi, & coram Sanctis omnibus rationem redditurus in tremendo examine … Arvernensi siquidem Ecclesiæ, [constituitur Episcopus,] cui ipse præerat, B. Urbicum, licet invitum, semet tamen cogente, Clero etiam eligente, populoque consentiente, strenuum constituit Episcopum. Hanc etiam ordinationem Clerus & populus idcirco minus moleste gerendam esse censebant, quia illum intra patriam mansurum fore, ipso innotescente, sciebant. Iste plane Pontifex miro doxologoque callens ingenio, ordinabili voto & prudenti consilio sibi commissam gubernabat Ecclesiam. Quæsivit profecto adjutorium, quo unanimiter pondus quivisset ferre sibi impositum: non ut secum portanti sacri juvaminis subtraheret solatium, sed ut pariter portantes majus negotiarentur præmium.

[2] Hactenus illa Acta, in quibus traditur S. Austremonius a perfidis Judæis interemptus. Student interea discipuli, uti res gesta erat, Urbico quantocyus mandare Episcopo. Qui cum cognovisset Magistrum suum ab impiis Judæis fuisse interemptum, indicibili permotus tristamine, aggregata illico Cleri ac populi multitudine, secum expedita viatione ad Iciodorum pervenit monasterium. Discipuli vero corpus sanctissimi Martyris in ecclesiam, [exequias S. Austremonii celebrat.] ab eo in honore S. Petri dedicatam, cum condignis officiorum muniis detulerant… Episcopus interim cum Clero triumphales exequias beati Martyris solenni peragit officio… Denique muniis exequiarum expletis, Urbicus Episcopus, convocans ad se civitatis Senatores regionisque Primores, indixit illis, ut detestabilem Judæorum Synagogam cum suo Principe absque dilatione comprehenderent, & quicumque ex eis fidem Christianæ religionis mallent observare, doxologo catechizati in scrutinio, salutari abluerentur baptismatis gurgite, ac pro Christi amore permitterentur vivere. Qui vero pertinaci renuissent infidelitate, pœnali mulctarentur mortis damnatione. Quæ deinde explicantur in eisdem Actis, deductis ad tempora Pipini Regis, quando aliqua corporis S. Austremonii translatio est facta. Ceterum ea Acta suo tempore accuratius erunt examinanda.

[3] De S. Vrbico ista habentur apud Gregorium Turonensem lib. 1 Historiæ Francorum cap. 39. Apud Avernos post Stremonium Episcopum prædicatoremque, primus Episcopus Urbicus fuit, ex Senatoribus conversus, uxorem habens: [servata aliquamdiu continentia.] quæ juxta consuetudinem Ecclesiasticam, remota a consortio Sacerdotis, religiose vivebat. Vacabant enim ambo orationi, eleemosynis atque operibus bonis. Cumque hæc agerent, livor inimici, qui semper est æmulus sanctitati, commovebatur in feminam, quam in concupiscentiam viri succendens, novam Evam efficit. Nam succensa mulier a libidine, operta peccati tenebris, pergit ad domum ecclesiæ per tenebras noctis. Cumque obserata omnia reperisset, pulsare fores ecclesiæ domus cœpit, ac voces hujusmodi dare: Quousque Sacerdos dormis? quousque ostia clausa non reseras? cur conjugem spernis? [ab uxore provocatus labitur:] cur obduratis auribus Pauli præcepta non audis? Scripsit enim: Revertimini ad alterutrum, ne tentet vos satanas. Ecce ego ad te revertor, non ad extraneum, sed ad proprium vas recurro. Hæc & his similia diu declamanti, tandem Sacerdotis tepescit religio: jubet eam cubiculo intromitti, ususque concubitu ejus discedere jubet. Dehinc tardius ad se reversus, & de perpetrato scelere condolens, acturus pœnitentiam, diœcesis suæ monasterium expetit: [pœnitentiam agit.] ibique cum gemitu ac lacrymis, quæ commiserat diluens, ad urbem propriam est reversus: qui impleto vitæ cursu migravit a seculo. Nata est etiam ab hoc conceptu filia, quæ in religione permansit. Ipse quoque Sacerdos, cum conjuge & filia, in crypta Cantobennensi juxta aggerem Publianum est sepultus. Hæc ibi: quæ quia in nonnullis antiquis codicibus desunt, arbitrantur aliqui postmodum historiæ Gregorii esse inserta.

[4] Ioannes Savaro Claromontanus ac Præses Arverniæ, in Originibus urbis Claromontanæ, asserit S. Urbicum, M. Aurelio Maximo & Pomponio Januario Consulibus, anno Christi CCLXXXVIII, a S. Austremonio ordinatum Episcopum, [præfuit ab anno 288 ad 312.] ac vita hac mortali exutum circa annum CCCXII, sepultumque in subterraneo Chantonii cœmeterio Christianorum, prope magnam viam; ubi dein extructa fuit ecclesia, quæ deinde basilica S. Galli fuit dicta, quod hic in ea sepultus fuisset. Idem Sauaro subjunxit duos libros, de sanctis ecclesiis & monasteriis Claromonti, conscriptos circa annum Christi DCCCL, [sepultus in ecclesia S. Galli,] in quorum lib. 1 cap. 8 ista leguntur: In ecclesia S. Galli, altare S. Mariæ, ubi requiescunt Sanctus Gallus, & Sanctus Urbicus, & Sanctus Antolianus, & Sanctus Gerivaldus. Ad quem locum annotat Savaro ex hac S. Galli ecclesia, vel minante ruinam vel eversa, [translatus ad Illidianam.] S. Urbicum in Illidianam migrasse: ita habere tabulam Illidianam. De S. Antoliano Martyre hic indicato egimus VI Februarij.

[5] Hæc de S. Vrbico hactenus extabant absque ulla diei natalis notitia: eam suggerit Andreas Saussaius in Martyrologio Gallicano, qui hunc diem ab ipsius elogio ita auspicatur: Tertio Nonas Aprilis. Claromonte in Arvernis S. Urbici Episcopi illius municipii & Confessoris, qui vir magnæ virtutis & gloriæ, [inscriptus Martyrologio Gallicano.] S. Austremonio Apostolorum auditori, primoque Arvernorum Episcopo, longum post interpontificium successit. Ac dein lapsum ejus & pœnitentiam ex Gregorio Turonensi narrat: Sicque, inquit, purgatus a labe, expleto pie Episcopatu, purus migravit ad Dominum. Cum uxore & filia in crypta Cantobennensi juxta aggerem publicum sepultus, inde in Illidianam basilicam translatus est. Eumdem Sanctum appellant Ioannes Chenu, Sammarthani & Claudius Robertus in Catalogis Episcoporum Claromontensium: sed ultimus etiam interpontificium apponit post obitum S. Austremonii, quasi hic fuisset discipulus Apostolorum, quem alii melius statuunt seculo Christi tertio floruisse, diu post tempora primorum Domini discipulorum.

DE S. ILLYRIO THAVMATVRGO,
IN MYRSINONE MONTE PELOPONNESI.

[Commentarius]

Illyrius Thaumaturgus, in Myrsinone monte Peloponnesi (S.)

G. H.

Synaxarium MS. Parisiense collegii Claromontani hunc diem concludit istis verbis: Καὶ τοῦ ὁσίου Πατρὸς ἡμῶν Ἠληρίου τοῦ θαυματουργοῦ. [S. Illyrius Thaumaturgus] Et sancti Patris nostri Elerii Thaumaturgi. In MS. Ambrosiano, littera o & num. 148 signato, Ἠλύριος Elyrius appellatur. In Menæis & apud Maximum Cytheræum ista habentur: Τῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ τοῦ Πατρὸς ἡμῶν Ἰλλυριοῦ, τοῦ ἐν τῷ ὄρει τοῦ Μυρσινωνᾶ, Eodem die sancti Patris nostri Illyrii qui in monte Myrsinone, in pace quievit, [vixit in monte Myrsinone] uti ea ultima verba leguntur in MS. Synaxario Chifletiano. In Menæis adduntur hi versus:

Ἐκ Μυρσινῶνος Ἰλλυριὸς πρὸς πόλον
Οὐχ ὡς Χριστὸς ἐξ Ἐλαιῶνος φέρῄ;

Ex monte Olivarum Christus ut quondam polū,
Numquid & Illyrius ex Myrsinone petit?

Est Græcis Μυρσίνη Myrtus: hinc mons myrteus cum monte Olivarum comparatur. Elis provincia Peloponnesi e regione Zacynthi insulæ, in illaque Elis urbs ad Peleum fluvium: Strabone autem teste lib. 8 Geographiæ, Myrsinus, nunc Myrtuntium ad mare pertinens, in via quæ Elide Dymam ducit, LXX distat ab Elide urbe stadia. Eamdem Myrsinum, urbem Elidos appellat Stephanus de urbibus. Quidni ibidem Myrsinon mons, [an in Pelo-Ponneso?] ubi S. Illyrius vixerit sive anachoreta sive etiam monasterii ibidem constructi Hegumenus; ob miracula, in vita & post obitum patrata, cognominatus Thaumaturgus? Plura de eodem libenter discemus.

DE S. ATTALO ABBATE,
ORDINIS S. BENEDICTI, TAVROMENII IN SICILIA.

CIRCA DCCC.

[Commentarius]

Attalus, Abbas Benedictinus, Tauromenii in Sicilia (S.)

G. H.

Chronicon cujusdam monachi Benedictini, circa annum Christi MCCCCLXXXIII conscriptum, sæpius commendatur in historia monastica Petri Ricordati da Buggiano, Romæ anno MDLXXV edita; ubi auctor hic Chronicon suum antiquum appellat, quod deinde conservatum fuit in bibliotheca Constantini Cajetani Abbatis, eoque usus est hujus frater Octavius Cajetanus, [Memoria in Chronico Benedictino,] & tomo 2 de Vitis Sanctorum Siculorum pag. 32 ista ex dicto Chronico verba profert: S. Attalus, Abbas monasterii positi apud Tauromenium Siciliæ, cujus natale solennizatur III Nonas Aprilis. [& fastis Cajetani,] Idem Cajetanus in Martyrologio suo Siculo ad hunc diem, cum egisset de S. Pancratio Episcopo Tauromenii passo, de quo & nos egimus, addit: Ibidem S. Attali Abbatis ex Ordine S. Benedicti, eumdemque S. Attalum celebrat in Indice alphabetico Sanctorum Siculorum; dein in Indice Topico de Sanctis Tauromenii: item in Indice Sanctorum Ordinis S. Benedicti: deniq; in Indice Chronico refert S. Attalum cum Sanctis qui circa annum DCCC floruerunt: scilicet ante annum DCCCXXVIII, quo Saraceni Africani Siciliam occuparunt, ut advertit idem Cajetanus tomo 2 de Vitis Sanctorum citata pagina 32. Cajetanum descripserunt Ferrarius in Catalogo generali, [& aliorum] Menardus & Bucelinus in suis Martyrologiis Benedictinis. Vtinam integrum illud Chronicon Benedictinum typis mandatum extaret, tunc securius de Sincera ejusdem veritate possemus judicare.

DE S. NICETA CONFESSORE.
HEGVMENO MEDICIENSI IN BITHYNIA.

ANNO DCCCXXIV

[Praefatio]

Nicetas Confessor, Hegumenus Mediciensis in Bithynia (S.)

AUCTORE D. P.

[1] Monasterium Medicii constructum est seculo Christi octavo, in Bithyniæ parte maritima ad Propontidem, haud procul a Prusa urbe notißima, cujus Episcopus corpus S. Nicetæ in dicto monasterio sepeliendum suscepit. Primus loci hujus Hegumenus & fundator fuit S. Nicephorus, [Medicii monasterii fundator S. Nicephorus, ei successit S. Nicetas] circa annum DCCCX vita mortali exutus IV Maij, quo die ejus sacra memoria in variis Græcorum fastis recolitur. Succeßit huic Hegumenus, imo sub ipso etiam Nicephoro rexit monasterium, S. Nicetas, illustris pro fide orthodoxa & defensione sacrarum imaginum Confessor, sub tyrannico Imperio Leonis Armeni. Quo extincto, sub Michaële Balbo ad præmium laboris evolavit hoc III Aprilis, die Dominica, adeoque anno Christi DCCCXXIV bissextili, [mortuus an. 824.] quando Cyclo Lunæ VIII & Solis XXI litteræ Dominicales erant C B, & dictus quidem dies III Aprilis incidit in Dominicam quartam Quadragesimæ; solennitas vero Paschalis celebrata fuit die XXIV ejusdē Aprilis.

[2] Vitam ejus descripsit Theosterictus monachus, qui mox in Prologo asserit, [Vita scripta a Theostericto discipulo.] se inde usque ab initio Patrem hunc secutum fuisse. Apparet autem eum scripsisse intra primos quinque annos ab obitu ipsius Sancti, sub imperio Michaelis Balbi, cujus moderationem laudat num. 48, nec usquam meminit persecutionis, sub illius successore Theophilo contra imagines renovatæ: vivebat autem tunc adhuc Michael Curopalates, qui Leoni Armeno imperium cesserat, ut habetur ex num. 32. Extat autem ea Vita Græce Venetiis in Bibliotheca S. Marci num. 16 pluteo 30, & Florentiæ in Laurentiana pluteo 1 num. 20: describi autem ipsam jußimus ex insigni Codice Vaticano num. 1190 ex Crypta-ferrata adverto: in quem Codicem transcripta fuit ex vetustiori Codice Constantinopolitano Archicœnobii Studitarum, sub annum Christi DCCCCXXXII exarato, uti in fine Vitæ additur. Hanc licet haberemus a Guilielmo Sirleto postea Cardinali Latine redditam, itaque impressam apud Aloysium Lipomanum & Laurentium Surium; ipsum tamen Græcum primogenium contextum habentes præ manibus, [denuo hic Latine redditur ex MS. Græco.] & haud levia primæ istius versionis errata observantes, maluimus novam adornare interpretationem: Titulus in Græco codice talis est. Ἐπιτὰφιος ἐις τὸν ὅσιον πατὲρα ἡμῶν καὶ ὁμολογητὴν Νικὴταν, συγγραφεὶς ὑπὸ Θεοστηρὶκτου Μαθητοῦ ἀυτοῦ Μακαριωτάτου. Oratio funebris in sanctum Patrē nostrum & Confessorem Nicetā, scripta a Theostericto ipsius Beatissimi discipulo: & quāvis Simeon Metaphrastes sua partim scriptione partim collectione, hos menses non attigerit, uti demonstrat Leo Allatius in sua de Simeonum scriptis Diatriba; eadem tamen Vita ipsi adscribitur a Lipomano & Surio. Baronius in Notis ad Martyrologium appellat Luculentam orationem, & ex ea varia allegat in Annalibus, scilicet anno 814 num. 28 & 32, anno 815 num. 4 & sex sequentibus, & anno 821 num. 49 & sequenti: ubi de corporis translatione agit, sed jam demonstratum est ipsum triennio serius obiisse.

[3] Græci solenni veneratione prosequuntur hunc Sanctum tertio Aprilis in Menologio Basilii Imperatoris, in excusis & manu exaratis Menæis, in Anthologio Arcudii, in Vitis Sanctorum a Maximo Cytheræo editis: & ubique elogia habentur ex dicta Theostericti oratione desumpta: [Nomen in fastis Græcis & Latinis 3 Aprilis,] præcipui autem tali die cultus argumentum hoc est, quod Ephemeris metrica solum hunc Sanctum nominet, & de eo solo sit hymnodiæ ecclesiasticæ Canon, propositus sub hac Acrostichide:

Τὸν σὸν γεραίρω παμφαῆ βίον, Πάτερ,

quem versum totidem litteris Latine sic reddas:

Tuam honoro fulgidam vitam, Pater.

Tanta autem fuit sanctitatis ejus fama, ut in Ægyptum quondam penetrarit. Hinc in Martyrologio Arabo-Ægyptiaco, quod Romæ in Collegio Maronitarum servatur, inscripta hoc III Aprilis legitur Memoria Nicetæ Abbatis monasterii Medicii, Confessoris, qui multa sustulit pro imaginibus. Ex Latinis Molanus & Canisius de eodem agunt cum Martyrologio Romano, in quo ista leguntur: In monasterio Medicii in Oriente S. Nicetæ Abbatis, qui ob cultum sacrarum imaginum sub Leone Armeno passus est: ubi pro Oriente poßit substitus Bithynia, in qua dictum monasterium situm fuit, quamvis ipse mortuus sit in prædio, e regione urbis Constantinopolitanæ, ad Boream sito. Hinc in Constantinopolitana Ecclesia fuit summa cum solennitate celebratus, uti hujus diei Odæ & hymni testantur. Iterum ejus honorifica mentio fit in Menæis excusis & aliquibus MSS. nec non apud Maximum Cytheræum & Sirletum in Menologio Græco, ad diem IV Maij; quando (prout arbitramur) corpus ejus Constantinopoli ad proprium monasterium in Bithyniam translatum est & depositum, [& 4 Maij,] quod dicto anno DCCCXXIV contigisset, feria quarta post Dominicam in Abbis, aut Octavam Paschæ: & ipso IV Maij refertur hoc elogium: Memoria sancti Patris nostri Nicetæ, [cum hoc elogio.] Presbyteri & Hegumeni monasterii Mecidii: Virginitatis & continentiæ desiderio degit hic in montibus: cumque omnium virtutum cultor esset eximius, in civitatibus etiam educatus est, ubique quietis sectator & ad cælestem habitationem tota mente contendens. Divino etiam verbo instinctus, sacer œconomus factus est, & fidelis rerum cælestium institutor; proinde Sacerdos sacrato Christi ovili præfectus est. Ab iconomachis ab suo grege exactus, & gravissimis exiliis afflictus est. Verum ut invictus athleta, in fide constantissime perstitit; & velut fortiter armatus miles, omnes exitiales impiorum hæreticorum & hostium Dei fraudes & errores despuit atque explosit. Unde & geminas lampades accendit, piæ pro fide tuenda confessionis & religiosæ exercitationis, geminasque inde de manu Domini coronas accepit. Hæc ibi. Quod hac die legitur ubique monasterium Mecidii, & Græce μονὴ τοῦ Μηκιδίου, ubique ad hunc tertium Aprilis, littera una transposita, appellatur μονὴ τοῦ Μηδικίου monasterium Medicii. Sic etiam Genebrardo in Kalendario Græco dicitur Nicetas monasterii Mediciæ ductor. Adfuit Nicæno II Concilio anno DCCLXXXVII S. Nicephorus fundator & Abbas primus hujus monasterii, qui ita subscripsit Actioni quartæ, Νικηφόρος ἡγούμενος τοῦ ἁγίου Σεργίου τοῦ Μιδικιῶνος, ut constanter legitur in editionibus Conciliorum, scilicet Romana Pauli Vauctoritate edita, Coloniensi & Luparæa. Nicephorus ergo Hegumenus erat monasterii S. Sergii Midicione seu Medicii, quod videtur ordinatum fuisse secundum constitutiones Acœmetorum, ob continuam, quæ num. 13 indicatur, psalmodiam: hujus autem ordinis fundator fuit S. Alexander, cujus Vitam illustravimus ad diem XV Ianuarii.

VITA
Auctore Theostericto monacho & discipulo. Ex MS. Græco Vaticano,

Nicetas Confessor, Hegumenus Mediciensis in Bithynia (S.)

AUCTORE THEOSTERICTO EX MS. GR.

EX MSS.

PROLOGUS.

[1] Propositum est nobis utilitatis maximæ argumentum, Sanctissimi Patri nostri Nicetæ commemoratio: propositum est autem, [Auctor ab initio versatus cum S. Niceta,] velut sacrum convivium, omnigenis ferculis spiritualium materiæque expertium escarum instructum; non quo sensitiva corpora, sed quo rationales animæ reficiantur, recreenturque: a me autem velut rudi obsonatore, apparandum hodie sermonibus imperitis, coram vobis, doctrina ejus salutari pasci solitis non minus assidue quam desideranter. Etenim etiam mihi visum est, ut cum a Euangelista loquar, qui ab initio ipse secutus sum Patrem, quemadmodum nostis, o sacri b auditores, non omnia quidem ex ordine scribere (nam quomodo id possim?) sed ex multis ejus præclare factis pauca narrando ponere, ad ædificationem utilitatemque eorum, qui præsentes assistunt, aut hæc voluerint postea legere; ne veneranda illius gesta, temporis decursu evanida, oblivione profunda deleantur. [licet ad ejus Vitam scribendam,] Sane cum multi multorum, ex iis qui ante nos fuere, Sanctorum dicta factaque & virtutes scripserunt; non illos tantum ornavere verbis, sed nobis quoque haud modice eo ipso profuerunt, quod suo nos ad idem faciendum exemplo induxerint. Non enim est æquum tanti viri virtutem præteriri silentio, ut neque lucernam convenit abscondi sub medio, sed supra candelabrum poni, ut luceat omnibus qui in hujus vitæ domo ambulant, juxta Euangelii præceptum; & ut splendeat lux ista coram hominibus, ut glorificent Patrem, qui in cælis est, & bonis operibus glorificatur. [Mat. 5, 50]

[2] [ipse virtutis & doctrinæ expers] Congruum quidem erat hujusmodi tractationem suscipi ab iis, quorum & vita recta atque irreprehensibilis est, & vitæ congrua oratio elegans atque venusta: nam cui primum suppetit, huic secundum quoque velut ex spirituali thesauro in promptu esse solet. Sed & illos puto satis difficulter assecuturos, ut virtutem ejus digne explicent (tanta est enim) aut potius ne assecuturos quidem; nedum me, cui utrumque deficit; & neque rectitudo vitæ adest, neque oratoriæ compositionis facultas, utpote secularium disciplinarum prorsus experti. Attamen sanctissimi Patris amor ad audendum provocat, [vereatur accedere;] qui forte etiam ipse ex hujusmodi narratione spirituale aliquod percipiam commodum: nam & qui unguenta præparant, etsi eorum naturam non habeant, multum nihilominus de suaveolentia percipiunt ipsi, & aliis per olfactus sensum se præbent ex odore cognoscendos. Rursum vero opponit se timor meque deterret, indignitatem propriam objiciens; ne forte ornare verbis virum cupiens, afficiam injuria, ejusque adversus me iracundiam provocem, quod mihi omnino non conducit, & ut ne accidat precor. Hic igitur suadet tenere silentium, utpote periculi omnis metu vacuum, cui proinde non sit successura pœnitentia, uti sæpe pœnitet fuisse locutum.

[3] Ita ambigenti ac veluti in statera posito, [tamen ejusdem auxilium sperans,] prævalet amor, lancem formidinis elevans, & recti sermonis datorem Christum adfore in auxilium spondet, ipsiusque Sancti clementiam suggerit. Nam & cum adhuc inter nos viveret erat moderatus, & erratis nostris ignoscere norat: idque vel nunc maxime faciet, scio, illius beatitudo: grata est enim patribus, ut quidam aiunt, ipsa balbuties filiorum, & placet Deo quidquid pro viribus agitur. Monebo autem ne quis me falsum scribere aliquid aut ad gratiam compositum suspicetur: [nudam aggreditur veritatem dicere.] incredulitas enim consuevit utilitatem corrumpere: Nam quod ego ex falsiloquio lucrum consequerer, alios quidem commendans, meipsum vero obnoxium faciens sententiæ, quam, contra omnes qui loquuntur mendacium, per os Davidis Prophetæ Spiritus sanctus pronuntiavit? [Psal. 5, 7] Profecto non sunt fabulæ, quas loquimur, ut gentilibus forsitan videri possunt. Sed nunc de his satis: incipiam autem, Deum ipsum, omnis principii auctorem, præ oculis habens.

ANNOTATA.

a Sirletus, liberiori paraphrasi utens, quod Græce hic est, Ἀποστολικῶς ἐιπεῖν, respiciendo ad initium Euangelii secundum Lucam (nam omnes omnes Christi discipulos Græci nominant Apostolos) id ipse sic reddidit: & quod in Actis Apostolorum scribendis de se Lucas dixit, etiam ipse dicam. Vtique memoria ei lapsa hic est, dum pro initio Euangelii, principium Actorum suggeßit.

b Monachos alloquitur, ut infra num. 12.

CAPUT I.
S. Nicetæ ortus, studia, vita monastica.

[4] Vndenam vero initium ducam? Genusne & patriam aut viri a nutricem dicam? sed quid refert orationem in talibus habere occupatam? Civitas Sanctorum, inquit Scriptura, Dei civitas est, cujus conditor ipse rerum Creator omnium, patria autem Hierusalem, quæ sursum est, mater Pauli & sociorum ejus, ut loquitur magnus Basilius. [Heb. 12, 22] Siquis tamen eam quoque discere cupit, quam habuit in terris; Cæsarea b Bithyniæ fuit. Hæc eum in vitam mortalem induxit: hæc aluit: hæc primæ pueritiæ virtutibus fruita, [Natus Cæsareæ in Bithynia] omnibus eum notum fecit. Parentum nomina si requiris, matris quidem dicere omnino non possim; ad patrem quod attinet, cum virtutis amans esset divinus Pater noster, Philaretum genitorem congrua nominis appellatione sortitus est. Fuit autem hic pius admodum & religiosus, ipsaque demum monastica professione dignatus; ut qui genitricem Sancti, legitimis sibi nuptiis copulatam, octavo a pueri nativitate die amisit, accipiente eam qui formaverat Deo. [pieque educatus,]

[5] Igitur ab avia paterna educatus, cum ad ætatem puerilem venisset, consuetis puerorum disciplinis informandum eum pater suus tradidit: brevique spatio temporis edoctum omnia, ipsum etiam Psalterium (erat enim doctrinæ atque laboris amans) attondens in ecclesia, ut Anna Samuelem, commodavit Domino, ubi ædituorum ordinem interim obtineret. Tenuit autem eum omni cum reverentia atque prudentia spirituali, ita ut cuncti mirarentur conversationem illius, cum virtute & maturitate conjunctam. Quis enim umquam eum vidit ludicris puerilibus occupatum, [fit æditus ecclesiæ:] aut in iis, ut puerorum mos est, gestientem, saltantem, currentem, volutantem, clamitantem? Quis choreis aut virorum aut mulierum assidentem, vel omnino iis appropinquantem conspexit? aut obscœnis auscultantem sermonibus? Quis vel ad modicum tempus invenire eum potuit circa symposia vacantium vino, [& omnem fugiens levitatem,] quibus tragœdiæ, tumultus, nugæ misceri consueverunt? Domi residens, & librum qui primus obtigisset præ manibus habens, legebat diligenter & proficiebat, ut Euangelice loquar, sapientia ætate & gratia: neque umquam a sacris conventibus aberat, sed divinas litteras cum sensu cordis hauriebat auscultans. Et nunc quidem audiebat quomodo dixerit Abrahamo Deus. Egredere de terra tua & de cognatione tua, & de domo patris tui; aliquando istud Jsaiæ Prophetæ: [ac sacræ lectioni intentus,] Recedite, Recedite, exite inde, pollutum nolite tangere, dicit Dominus, & ego suscipiam vos. [Luc. 2, 52] Item verba Domini dicentis: Qui diligit patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus, & qui non bajulat crucem suam & sequitur me, non est me dignus; & iterum, siquis vult venire post me, abneget semet ipsum, & tollat crucem suam, & sequatur me; & rursum, si quis venit ad me, & non renuntiat omnibus quæ possidet, adhuc autem & animæ suæ, non potest meus esse discipulus. [Gen. 12, 1., Es. 52, 11., Mat. 10, 37., Luc. 9, 23 & 14, 33]

[6] Hæc & his similia audiens, non spargebat sementem secus viam, id est, in superficie cordis, [egregie proficit.] ubi conculcari posset, aut a volucribus cæli, iniquis scilicet spiritibus, tolli & comedi; neque supra petrosa, id est, supra cor aridum atque insensibile, ubi in tempore æstus sive tentationis, tamquam radicem non habens, exaresceret; neque inter medias spinas curarum secularium, a quibus suffocata fructum non ferret: sed in terram cordis bonam & pinguem, ubi fructificaret Deo, unum quidem triginta, aliud sexaginta, & aliud centum. Primum quidem per suam honestam conversationem in seculo, secundum per asceticæ ac solitariæ vitæ irreprehensibilem observantiam, tertium per egregiam fidei confessionem inter frequenter persecutiones, de quibus postmodum acturi sumus: nunc autem redeundum ad ea quæ præ manibus sunt.

[7] Ita cum audivisset divina, quæ supra commemoravimus, eloquia: quid facit? [& relictis omnibus] aut quid consilii sumpsit? c Versatur secum ipse, & figmentum bonum refingit in melius, atque ex virtute in virtutem transiens, & vilioribus meliora præferens, considerat quomodo quam sanctissime possit servire Deo. Edoctus vero magistra ratione, quod in cœlibe vita, extra tumultus, vere posset purgare sensus, & mundus cum mundo Deo conversari; studuit a seculo sese avellere, atque adjungere familiarius Deo: [adhæret cuidam anachoretæ.] cunctisque vale faciens, patri, amicis, cognatis, sociis, coætaneis, & ceteris ad se quomodocumque attinentibus, evolavit e terra altrice; ac profectus versus torrentem, qui civitati ad meridiem est, contulit se ad senem quemdam, inibi degentem, Stephanum nomine; factuipsi socius laborum atque certaminum, & vitæ solitariæ normam ab eo accipiens.

[8] [A quo directus ad monasterium] Vt autem diligens ejus & alacre studium senex probavit; suasit ad monasterium abire; eo quod utilius id sit, præsertim junioribus, & magis continuam exercitationem præbeat volentibus ad apicem virtutum conniti. Paruit optimo consilio Sanctus, senisque orationibus se commandans, viam iniit versus mare; divina id agente prudentia, quæ per eum sibi volebat asserere populum sanctum, sectatorem bonorum oporum. Venit autem ad hoc Medicii monasterium, infrequens adhuc, & sub regimine Sanctissimi Patris nostri Nicephori, qui ipsum fundaverat, constitutum. [& a S. Nicephoro susceptus,] Ab hoc cum recipi postulasset; videns discretissimus Pastor, atque ex habitu gestuque cognoscens, eum sibi utilem fore; libenter suscepit, & proprio suo gregi inseruit. Quo facto totum se divinis præceptis in opus deducendis Beatus tradidit; omniaque hujus fluxæ ac temporalis vitæ commoda atque oblectamenta pro nihilo reputans, per veram sinceramque sui ipsius abnegationem crucifixit se mundo, ac mundum sibi: vivebat autem non sibi ipsi, sed Christo & Prælato; omnem affectionem corpoream, spirituali rerum supernarum desiderio, perfecte extinguens.

[9] Porro illius peregrinatio incommutabilis fuit: ex quo enim semel recessit a patria, [omnibus excellit virtutibus,] numquam eam vidit amplius, usque dum ad Dominum emigravit. Obedientia ejus, simulationis & curiositatis expers, omnes malitiæ vel pervicacitatis fibras extirparat: jugisque meditatio ejus erat consideratio mortis. Hanc dominatricem carnem ita subjugavit, ut sibi impudens videretur, cum vel ea quæ ad ducendam vitam sunt necessaria, quantumvis parce, poscebat subministrari. Temperantia exercebatur, non tantum abstinendo ab escis, sed & ab omni corporeo affectu alienando animum, prout præcipit Apostolus dicens: Qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. [1 Cor. 9, 25] Continentia & castitas tanta erat, ut corruptibile hocce corpus incorruptionem induisse videretur, & in materiali carne carnis expertem vitam ducere Angelice conversando. [alienus a vitiis.] Non erat in eo vel iracundiæ vel indignationis passio, aut contra se male factorum memoria; non odii vel detractionis aut temerarii judicii species; non loquacitatis aut nugacitatis vel otiosi sermonis mentio: sed omnis ejus operatio erat meditatio eloquiorum divinorum & indefessa oratio. Quodnam in eo uspiam gloriationis, superbiæ, aut vanæ coram hominibus ostentationis vestigium? Submissionis autem donum adeo copiosum habebat, ut omnes omnino se præstantiores semper crederet; non solum subjectus Prælatis, sed etiam erga infimos humiliter obedienterque se gerens. Quid nunc de ejus erga Deum & proximum incommutabili caritate dicam? An erat invenire in eo propriæ complacentiæ vel amoris indicium, aut adulationis simulationisve? Quæ poterat esse in eo superflui vestitus elegantia, qui suum corpus ita neglectim habebat, ut nullam omnino curam ejus gereret aliam; quam ipsum castum ac purum exhibere Deo, omniaque cum morum simplicitate & innocentia cordis citra altercationem peragere. Quæcumque vero sibi dicebantur a Præside, velut ab ipso Deo profecta accipiens, incuriose incunctanterque, sub omni fidelitate & integritate, complebat, nihil inter mandata discernens.

ANNOTATA.

a Abnicem terram vertit Sirletus: sed apparet, & sequentibus, auctore respicere ad aviam paternam, quæ infantem aluit loco matris, paulo post puerperium mortuæ.

b Ptolomæo lib. 5 cap. 1 Καισάρεια, καὶ Σμυράλεια Σμυρδιανή, quæ & Smyralia seu smyrdiana, urbs Episcopalis sub metropoli Nicomedia (cujus Episcopus Rufus interfuit Concilio 1 Nicæn,) eademque mediterranea versusPropentidem, inter Apameam & Rhyndacum fluvium: dicitur autem amplius non extare.

c Ira reddendum, μεθίστωται τῶ νοΐ: quomodo Euripides dixit, ἑταίραισι μεθίστατο, Versatus est cum sociis.

CAPUT II.
Regimen monasterii Nicetæ imponitur: Athanasius ei adjutor datur; suos ipse adhortatur.

[10] Adeo diligentem promptumque ad omnia Prælatus conspiciens, [Sacerdos ordinatus] quamvis necdum septimum in monasterio annum explevisset, ad Presbyterii gradum promovendum censuit. Ad hunc autem ordinatus est per manus magni illius a Tarasii, qui Patriarchicum urbis Constantinopolitanæ thronum multis adornabat virtutibus: moxque administratio monasterii, quamvis invito, commissa a S. Nicephoro est. Et ipse quidem committi sibi eam ferebat perquam moleste: quia tamen refragari Prælato nulla in re didicerat, [præficitur monasterio] ne hic quidem scivit contradicere; sed volens nolens suscepit impositum onus, idque ita gessit, ut etiam numerum gregis augere solicite studuerit. Et vero auxit eum non mediocriter: discurrente enim quaquaversum illius fama, plurimi accedebant ad eum, renuntiantes seculo. Itaque intra paucos annos, [quod valde auget.] ad centenarium usque numerum aggregati sunt Fraternitati: quos per Christi gratiam, velut sapiens gnbernator, ad salutis portum dirigens conservavit; super eos vigilans, velut probatissimus pastor.

[11] Qualis porro quoad virtutem erat Pater noster sanctissimus Nicetas, talem quoque qui locum ab ipso secundum teneret, ei submittere Dominus universorum curavit: Athanasium inquam, [Athanasius, magnæ in seculo spei,] virum reverendum & admirabilem, cujus non est possibile in transitu exponere virtutem, & cujus amorem erga Deum, quem abdicato recens seculo statim a principio demonstravit, ipsi ut puto Angeli sunt admirati. Cum enim esset patri suo carissimus, & litteras apprime edoctus atque ad b Logothesion receptus, tamquam publicarum chartarum scriptor; existimabat parens haud vulgares per filium honores sese in seculo consecuturum. Ubi autem intellexit quod adolescens, contemptis omnibus, in unum cœnobiorum, c a Symbolis nominatum, sese abdidisset; violenter eum inde ad se retraxit, abjectoque monastico habitu pretiosis induit vel invitum. Tunc ille ad patrem. Existimasne, o pater, [a patre per vim extractus e cœnobio,] sericis vestimentis impediendum me, quo minus animi propositum sequar? Totus mundus despectui mihi est: quid enim proderit homini si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? Pater vero recludens eum, putabat abduci posse ab optima mente. Sed animos ibi majores sumens intrepidus juvenis, discerpsit in partes indumenta serica; aliisque jussu patris amictus, his quoque idem fecit. Unde iratus parens, adeo inclementer cecidit filium, ut dorsum ejus ex plagis intolerabilibus computruerit, & medicorum cura indiguerit. [tandemque remissus,] Illo autem dicente, fieri non posse ut a sententia dimoveretur, quantumvis eum pater membratim conscinderet; compunctus animo lacrymisque suffusus genitor, Abi, inquit, fili, & viam bonam quam elegisti prosequere, duce Christo, qui te eruat ex omnibus diaboli laqueis.

[12] In hunc modum præclarus juvenis ad istud quod supra nominavi monasterium rediit, monastica certamina impigre in eodem aggrediens. Adeo autem se abjecit, ut nihil eorum quæ in seculo sunt spectabilia induci sibi pateretur. Vos ipsi plerique, [accersitur futurus regiminis socius,] usu cognitum virum habentes, hoc quod dico potestis ex vilissimis illius vestibus confirmare, quibus nemo abjectioribus usus est umquam, quamvis ex genere secundum seculum valde nobili natus esset, ut dixi. Talis autem cum esset, a sanctis Patribus nostris ad hoc nostrum cœnobium est invitatus, atque ab inclyto Nicephoro persuasus, sanctissimo Patri nostro Nicetæ secundus adjungi. Erant igitur ambo cor unum & anima una in diversis corporibus, tranquillo in statu continentes omnia: ipsique a S. Nicephoro directi, regebant totam fraternitatem; & in utroque, tam inter se mutuo, quam suo cum Præside, caritate vinciebantur indissolubili; [& res temporali præficitur.] adeo ut nulla umquam inter eos contentio, nulla existeret disceptatio. Erant autem veri pastores & spiritualium ægritudinum periti medici, curam gregis gerentes, cum omni solicitudine & cautela; hic quidem secans, erat enim ad hoc a natura aptior; iste vero mellifluis quibusdam verbis plagam leniens, curabat sectionem, cum esset ingenio mitiori: & rursum hic quidem eorum quæ ad corpus pertinent, gerebat curam; iste præcipue attendebat spiritu alibus: sic tamen ut uterque utrorumque satageret.

[13] Itaque tamquam expertissimi quidam ac peritissimi medici, omni, ut diximus, diligentia pascebant rationales Christi oves medebanturque quod durum crudumque in iis erat, [sub his animarum medicis] correptione atque verecundia emollientes; quod vero segne atq; humi repens, aut gravi tentationis æstu dejectum, discretionis atque compassionis baculo fulcientes erigentesq; & veluti a somno suscitantes fistula verborum suorum; quod deniq; prolapsum atq; contritum erat timore divini judicii circumligantes: rursum autem si qui ex acedia dissoluti segnitie mœroreve torpebant; eos excitantes doctrina indefessa; celeriter vero procedentium proficientiumque potiorem etiam curam gerentes, ne æstimationis propriæ serpens quemquam eorum per insidias invaderet. Ut autem simpliciter & compendiose loquar, [vigente monastica disciplina] universum gregem custodiebant, cum omni studio & accuratione præcipua, vigilantes super ipsum, & spirituales lupos a diripiendis ovibus prohibentes; non veluti mercenarii, sed tamquam pastores optimi, a Pastorum Principe Christo delecti. Sic autem instruebant totam fraternitatem & in mutua continebant caritate, ut compleretur in iis quod dictum est, In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei æstis, si dilectionem habueritis ad invicem: idque procul ab omni præsumptione. [Ioan. 13, 35] Vaniloquentia vero dicacitasque nec nominabatur quidem inter eos; sed divinarum eloquiorum meditatione occupati, sic unusquisque implebat injunctum sibi ministerium, ut totum Psalterium quotidie recitarent, [ne quidem otiosum verbum auditur in cœnobio;] eoque expleto ad reliquam psalmodiæ consequentiam sese invicem exercerent; ad eoque nec otiaretur quisquam, nec umquam a divina laude cessaret: quod si cui sermo vanus obreperet, alius quispiam avertebat eum admonitione opportuna. Erant autem etiam quidam Fratres clam ordinati, qui uniuscujusque dicta factaque referrent ad Patres, ut nec absentibus quidem Præsidibus auderet aliquis verbum otiosum profari, increpationis metu prohibente.

[14] [Liturgia valde reverenter peragitur,] Quando divina peragebantur mysteria, stabat magnus Pater noster Nicetas ad sacram mensam, velut si ipsius Dei throno assisteret, sacrificium offerens atque perficiens. Sanctus vero Athanasius intento ad rem animo assistebat, liturgicum tenens d flabellum (erat enim Diaconus) postea autem & e Presbyter factus, idemque genas & colla perfundens lacrymis, sanctam etiam ipse liturgiam cum timore atque tremore complebat: Cum autem sic pure atque irreprehensibiliter intemeratis immortalibusque mysteriis essent operati, eorumdem communione sanctificabant populum f universum, atque in pace dimittebant.

[15] [S. Nicetas inculcat suis] Frequentius autem eosdem in ecclesia congregans Pater noster sanctissimus, docebat eos, instruebat, & hortabatur dicens: Fratres, quos coagmentavit gratia, cogitemus assidue, ad quid convenerimus. Dum habemus tempus, certemus strenue, neque animum per socordiam laxemus. Dum durant nundinæ, studeamus multiplicare lucra animæ; his enim dissolutis, non amplius licebit negotiari. Non est in morte, inquit David, qui memor sit tui, in inferno autem quis confitebitur tibi. [Psal. 6, 6] [assiduam diligentiam,] Recogitemus quanta supplicia sint parata incaute peccantibus & non pœnitentibus. Hic patiens est judex & miseretur, istic punit: hic ignoscit septuagies septies, istic mittit in tenebras exteriores. Quapropter laboremus studiose hinc & inde, nihil acediæ indulgentes. Curramus ferventer: cursu enim opus est, [pœnitentiam,] & cursu quidem vehementi, ut vel mediocritatem g perfectionis attingamus. Sobrii simus & vigilemus, quia qua hora non putamus Dominus noster venit. Contemnamus mundum, & omnia quæ in mundo sunt. Prosequamur odio carnem & prudentiam ejus, quæ est inimica Deo. Fugiamus voluptates ejus, avertamus nos a desideriis ejus, abhorreamus delectationes, ut non delectentur inimici nostri super nos. [continentiam,] Amplectamur temperantiam, per quam perficitur animæ puritas, & repelluntur adversariorum incursus. Acquiramus humilitatem, quæ ducit ad cælos: teneamus confessionem, salutis obtinendæ brevissimam viam: discamus obedientiam, quæ victoriam parit passionum. Quæcumque nobis adversa obvenient excipiamus cum patientia, [patientiam,] ut propria non ut aliena a nobis: non enim sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis, ut ait Apostolus. [Rom. 8, 18] Studeamus ingredi per unitatem fidei: non præponamus præsentia futuris: nihil corruptibilium rerum miremur, neque præferamus transeuntia permanentibus: quæramus superna, superna curemus, ubi Christus est. Turpitudo & stultiloquium, quibus contristatur Spiritus sanctus, procul absit a nobis: quia & de verbo otioso rationem dabimus in die judicii. [mortificationem,] Mortificemus membra nostra quæ sunt super terram: studeamus exhibere illa Deo hostiam viventem, sanctam, bene placentem: non curemus aliud quam salutem animæ nostræ. Induamur armaturam spiritus, ut possimus stare adversus insidias diaboli; est enim nobis colluctatio, non adversus carnem & sanguinem, sed contra invisibiles hostes nostros. Serviamus ei qui nos eligit in timore: gratias agamus Deo, [orationem,] qui nos ad æternam vitam vocavit: custodiamus præcepta ejus. Arcta & angusta est via quæ ducit ad vitam: hanc studeamus ingredi, quantum vires ferent. Orationi & deprecationi insistamus, Exuamus veterem hominem cum actibus & concupiscentiis suis, ut induamus novum, qui secundum Deum creatus est in sanctitate & justitia. [imitationem sanctorum.] Subjiciamur invicem in timore Dei. Castitatem & continentiam & mentis puritatem possideamus, ut efficiamur contubernales Angelorum. Tunc, inquit Dominus, fulgebunt justi sicut sol: quanta autem nostra esset confusio videre illos instar solis resplendentes, quia fecerunt opera lucis; nos ipsos vero tenebris & caligine obsitos, quia noctis opera exercuerimus? [Mat. 13, 43] Ad maximum profecto tormentum sufficeret nobis confusio ista. Quapropter hortor, ut satagamus imitatores operum ipsorum fieri, ut cum ipsis inveniamur in illa beata requie, unde fugit dolor, luctus & gemitus: suscipiamus autem caritatem erga omnes, pacem item & sanctificationem, sine quibus nemo Deum videbit. Omnem solicitudinem nostram projiciamus in Deum, quoniam ipsi est cura de nobis. Hæc igitur & alia plura, tum ex Scripturis divinis, tum a seipso docens ac præcipiens nobis Beatus, dimittebat in pace dicens: Abite, Fratres. Bonus est Deus, ut & nobis det verbum sapientiæ ad apertionem oris nostri, quo vobis proficua suggeramus; & ut vos excitet ad implenda mandata ejus.

ANNOTATA.

a Colitur S. Tarasius 25 Februarii, creatus Patriarcha anno 784: cujus vitam scripsit Ignatius Nicænus Episcopus.

b Logothesion videtur hic dici eorum collegium, qui publico ærario intendebant, de quo videri potest Goar in Notis ad Codinum Curopalatam cap. 2 num. 18 Sirletus exaggeravit dignitatem, quando toti illi magistratui præfectum dixit, quod neutiquam est de adolescente credendum.

c Idem parum apte sic vertit, In id unum intentus ut cœnobii habitu se indueret: qua ratione subducitur lectori notitia monasterii, in quod se recepit Athanasius, & unde postea dicitur accersitus in Medicii cœnobium, quod fuisse in monte Olympo constat ex Vita S. Platonis 4 Aprilis num. 8, & S. Timothei ibidem Anachoretæ 21 Febr.

d [flabelli sacri ujus] Grece Ρἱπίδιον: illius formam exhibet Goar in Euchologio pag. 137 tamquam sceptri ex ligno, in cujus summitate fixa erat facies Cherub, sex alis circum expansis adornata. Vsus illius est in Sacrificio Missæ ad abigendas muscas ab oblatis, ut apparet ex Iacobo fratre Ioannis apud Clementem lib. 8 cap. 12, & ex Epist. 7. Hildeberti Cœnomanensis Episcopi. Verum Græci mysterium longe profundius in ejus usu contemplabantur: ita enim Iobius apud Photium lib. 6 cap. 25. Cum corpus Dominicum in sacris vasis propositum est, qui ab utroque latere sacris operantibus administrant Diaconi, in eorum qui sex alas habent Seraphim symbolum, confecta ex alis flabella super oblata ibi tremenda mysteria consueverunt agitare, ne sinant initiatos rebus visis inhærere, [& mysteria] sed eos, mentis oculis, supra omne id quod cum materia junctum est sublatos, faciant per ea quæ videntur ad invisibilē contemplationem & inexplicabilem illam pulchritudinem ascendere. Aliud etiam quid flabelli hujus agitatione significari S. Germanus his verbis auctor est: Quis vero enarret de sacris flabellis, quæ Diaconis committuntur & ab eis de repente moventur quasi quodam subito perculsu, adusque pronuntietur a Christo dictata oratio, Dominica scilicet. Dicimus igitur ita nūc sicut perpetuo cælestes virtutes Christo adstitisse, præcipue vero nocte illa, qua traditus est: ipsæ igitur ad Caipham illum abductum cernentes, coram homine adstantem, falsa testimonia, colaphos &c. sustinentem, in unoquoque horum hæsitantes, & admiratione perculsȩ, patientiæ magnitudinem venerabantur, vultusque suos avertebant, & iterum Domini Majestatem reveritæ ad eum inspiciendum revertebantur, Solebat inter alia a Patriarcha Diacono illud tradi dum is ordinabatur, qui eo accepto stans a latere sacræ mensæ a parte dextra supra sacrosancta ventilabat.

e Sirletus hic quoque includit parenthesi, & quæ sequuntur ad prius Diaconi officium referens, tandem concludit, sicque sanctum illud complebant ministerium: quod textus Græcus non de utroque sed de Anastasio jam Presbytero singulariter, dicere videtur.

f Crediderim hic voce populi solum intelligi cœtum monachorum, toties communicare sacramentaliter solitum, quoties ab uno eorum sacrum Missæ officium peractum fuerat.

g Græce τό μέτριον τῆς τελειότητος: quod minus recte vertitur, mensura perfectionis.

CAPUT III.
Aliæ S. Nicetæ virtutes & miracula. Obitus Athanasii & S. Nicephori Hegumeni.

[16] Atque hæc fuerunt documenta ipsius, ad omnium spiritualem utilitatem multipliciter spectantia? [Insuper singulos privatim instruit,] quæ vero unicuique pervatim in suam sanctam cellam advocato dicebat, innumera sunt & ineffabilia; cum sæpe totas noctes pervigiles duceret, unumquemque Fratrem instruens ad salutem; omnium miserens, omnibus ministrans compatiens omnibus, omnibus omnia factus, juxta B. Paulum, ut omnes lucrifaceret, Quis unquam a spiritu fornicationis pulsatus, eique cum fide & contritione confessus, non statim ab ejusmodi dæmonio liberatus est? [1 Cor. 9, 22] Quis mœrore, pigritia vel acedia, quæ mentem obscurare consueverunt tentatus & ipsum adiens, non illico alacritatem & animos resumpsit? Quis ab alia quacumque passione pressus, eique se manifestans, non continuo recepit morbi medelam? Erat autem corpusculum ejus jugibus vigiliis jejuniisque extenuatum adeo, ut præ debilitate nimia loqui vix posset. [& vitam maxime austeram dacens,] Nemo enim ita sectatus est abstinentiam, sicut Pater noster Nicetas; qui nec necessaria quidem, panem inquam & aquam, ad satietatem sumebat; nam de vino & eduliorum reliquorum diversitate superfluum fuerit meminisse. Nemo ad tantam corporis munditiem & castitatem pervenit, ut ipse: nemo mansuetudinem & humilitatem, sicut ille, excoluit: nemo tam discretus atque compatiens fuit. Denique omnes beatitudines Dominicas impigre sectatus, pauper spiritu factus est, propter regnum cælorum; lugens & collaborans corpore vel animo laborantibus, propter consolationem Paracleti; mitis & humilis erga cunctos, propter hereditatem mansuetorum; [complectitur in se omnes 8 beatitudines,] esuriens & sitiens insatiabiliter justitiam; misericors usque adeo & pauperum amator, ut nequaquam ei ad hilarem distributionem sufficerent quæ ipsi suppetebant; mundus corde, quare & Deum videre cum eoque versari meruit; pacificus & fugiens contentionum, ut filius Dei vocaretur; persecutionem etiam passus propter justitiam, injuriasque pertulit, & mala verba propter Christum audivit a falsariis heterodoxis, quapropter etiam exultans recepit mercedem copiosam in cælis.

[17] In his cum esset Pater noster Nicetas, per inhabitantem in se Spiritum sanctum divinis dignus est habitus muneribus, a Deoque accepit virtutem & potestatem adversus immundos spiritus, ad eos ejiciendos: idque sane ex merito: quia quicumque glorificaverit me glorificabo eum, inquit Dominus, & cetera. [1 Reg. 2. 30] Quod autem dicturus sum, id ipse ego non sum expertus, [puero muto loquelam donat,] sed post ejus mortem dixit mihi Frater quidam, ita inquiens: Janitore monasterii nescio in qua re occupato, vices ejus agere me Præses jussit. Cum autem ibi essem, vir quidam regionis istius ad ostium venit cum puero admodum juvene, qui a nativitate mutus erat: rogavit autem me magna impulsus fide, ut eum acceptum ducerem ad Sanctum, super eo oraturum. Id ego cum significassem Patri, ipseque me placide redargutum dimitteret, & econtra instarem ut viro ex fide petenti faceret satis; jussit ad se induci puerum. Quem accipiens, ac super eo orans, signavit eum Crucis signo: & eum qui numquam locutus fuerat, patri recte loquentem remisit. Ille autem obstupescens, multasque Deo & Sancto gratias agens, domum cum puero est reversus. Nunc vero tacere non debeo id cujus ipse testis sum.

[18] [amentem sano sensui reddit:] Erat in monasterio ex simplicioribus innocentioribusque Fratribus unus, omnibus Patribus valde carus, propter singularem morum integritatem: cui invidens mali omnis auctor diabolus, amentem eum insanumque, pessima qua valet arte, effecit. Taliter affectum patientemque videns Sanctus, indoluit; nobisque ad vesperam usque jejunare jussis, post sacram synaxim divinamque liturgiam peractam, Fratrem in a Diaconicon recepit; ubi facta super eum oratione, sacro inunxit oleo, atque ita in pristinum statum restituit, per Dei gratiam mente integra sanum: exindeque per orationes Sancti noxa omni liber, expulsa ab eo impurorum spirituum operatione, nullum amplius incommodum sensit.

[19] [energumenum represso primum dæmon:] Novitiorum quidam immundum habebat spiritum, eumdemque occultum & aforis nullatenus se prodentem; latere enim studebat dæmon, sancti viri præsentiam metuens. Cum autem venisset tempus, ut ille post magni Nicetæ instructionem & per sanctarum manuum ejus impositionem sacrum habitum susciperet; volens id callidus præcavere, cœpit proxima nocte conturbare Fratrem, oblatis per somnum visionibus terrendo & exagitando eum. Sentiens autem Frater sese a dæmone vexari & possideri, media nocte surrexit, ut ad Sanctum confugeret: sed ubi cellæ appropinquavit, in qua residebat Nicetas, conspexit serpentem maximum ante ostium tugurioli repere & introitum prohibere: in hanc enim formam, ut sæpe solet, se converterat dæmon, ut eum teneret impediretque ad illum accedere, a quo se sciebat expellendum. Frater nihilominus, meritis Sancti confisus & diabolum spernens, insilivit in cellam viri Dei, & impuri hostis insultum eidem aperuit. Signans igitur eum Sanctus oravit pro illo; [deinde prorsus expulso, liberat.] & præcipiens ejusmodi dæmonem non formidare, jussit ut ad cubile, in quo dormire solebat, reverteretur. Tunc ad paucos dies rursum se continuit absconditque diabolus, utpote ardorem in sese a Sancti hominis gratia immissum non sustinens. Rursum tamen cœpit Fratri esse infestus, dolorem cordis intolerabilem ei immittens; eoque tandem ipsum deduxit, ut loquela & motu privatus jaceret, nisi quod ei viscera æstuare & contorqueri, aut, ut nos judicabamus, discerpi viderentur. Ast superveniens Sanctus, & juvenem post fusas preces salutari Crucis signaculo muniens, ipsa hora ejecit dæmonem, adeo crudeliter sævientem; & sanum juvenem fecit assurgere. Postmodum autem Frater iste remansit sanus, & ejusmodi vexationi numquam deinde obnoxius.

[20] Alius autem (qui & ipse recens advenerat in monasterium) similiter immundum occultumque spiritum clam gerebat: [item alium.] cumque diebus paucis apud nos fuisset, apparuit etiam hunc possideri a dæmone graviterque torqueri. Ad eum ergo Sanctus simili modo veniens oransq; expulit ab eo diabolum, & Christi gratia cooperante restituit illum integræ sanitati: dicebat autem post curationem, quod vidisset virum Dei in virga ejicere a se dæmonem. Nihilominus receptæ gratiæ factus ingratus adeoque indignus, antequam attonderetur, discessit clanculo; neq; scimus quid ei postea evenerit. Sed & alias plures diversasq; infirmitates, febrium inquam ardores, capitisq; & variorum membrorum cruciatus curabat vir beatus, per gratiam ipsi divinitus concessam.

[21] Quin autem spiritualium morborum eximius quoque medicus Pater noster Nicetas fuerit, [lapsos quaratione curaret,] nemo credo inficiabitur: ex ipso enim motu habituque cognoscebat, siquem cogitationes suæ passionesque torquebant. Si autem contigisset labi quempiam (Angelorum enim est numquam peccare) id quoque significabat ei mœstitia & mutatio vultus: quare seorsim eum in suam advocans cellam, divinæ suæ doctrinæ & adhortationis efficacia persuadebat omnia confiteri. Videns autem valde contritum humiliatumque, non castigabat, prout meritus erat; sed admodum moderate, ita ejus erga se amorem confirmans, ne nimio absorberetur mœrore. Qua in re imitatorem se exhibebat venerabilis Pauli, qui pari ratione legitur egisse cum iis qui Corinthi peccaverant. [2 Cor. 2, 9]

[22] Hæc sunt reverendi Patris egregia opera, hæc beati viri præclara facinora, [caritate plenus] hæc generosi militis laboriosa certamina, hæc invicti pugilis post victoriam præmia. Quis umquam salutari ejus doctrina expleri potuit? quem satietas suavissimæ conversationis capere? Omnibus mitis, omnibus amabilis, omnibus hilaris; semper affabilis, semper ad audiendum facilis, facilis ad impertiendum: totus caritate, totus discretione, totus mansuetudine, totus virtutibus omnibus plenus. Denique universa ejus vita ipseque aspectus utilitatem & ædificationem cunctis adferebat plurimam: unde & ad summum impassibilitatis apicem, sensibus omnibus per purgatis; adscendisse videbatur, undequaque illuminatus, undequaque splendidus; jucundus vultu, [& omni passione vacuus.] gestu, moribus, & collustrante eum semper Trinitate sanctissima, divino lumine omni ex parte circumfusus.

[23] [Athanasius Oeconomus pie moritur.] Magnus porro Athanasius, fidelis ac prudens noster œconomus, postquam annis multis rem monasterii temporalem optime curavisset, multa cum sancto Patre Niceta exantlasset certamina, plurima in cœnobio egregia facinora patravisset, infirmitatem incurrit, ex qua & mortuus est. Cumque sub extremum illius spiritum, circumfusi strato precaremur, ut nostri meminisset apud eum, ad quem assumebatur, Deum; ad ultimum dixit: Omnino scietis utrum ego aliquid apud eum possim, & fruar quæsito studiose bono. His dictis pedes decenter extendens, spiritum tradidit in manus Domini, vigesima sexta b mensis Octobris: Cujus sepulturam curantes, [& proprio conditur monumento.] recondidimus eum in proprio tumulo, ut moris est nostri (neque enim, ut in aliis monasteriis, defunctis omnibus unum commune apud nos monumentum est, sed placitum unicuique aptamus locum, ibique monumentum illius facimus) terramque ingessimus, secundum quod dictum est, Pulvis es & in pulverem reverteris. [Gen 3, 19] Ibi igitur, beati istius viri reliquias deposuimus. Ut autem obscurum non esset illius monumentum, sed omnibus fieret manifestum; cupressi germen, ex venerando viri pectore, supra ipsum enasci fecit universorum Deus; unde fit ut multi; magna cum fide advenientes, amplexentur plantam istam; foliaque exinde accipientes secum auferant, in remedium morborum.

[24] [moritur etiam S. Nicephorus,] Pater vero noster Nicetas, ejusmodi separatione haud parum afflictus, geminato deinceps onere laborabat, invigilans Fratrum utilitati. Deinde haud multo post mortuus est etiam communis omnium Pater Nicephorus, qui suas omnes possessiones Deo consecrans, hoc monasterium; divina gratia cooperante, fundaverat; quem Deus & homines honoraverant atque dilexerant, propter insignem animi moderationem. Finem autem vitæ consecutus etiam ipse est, die c quarta Maji: cujus festivitas ut solenniter quotannis ageretur, sanctus Pater noster Nicetas, ejus germanus discipulus, [cui succedere iussus Nicetas] decreto sanxit. Rogabamus autem eum omnes, ut nomen pariter consecrationemq; Hegumeni susciperet: quamdiu enim in vivis Nicephorus fuerat, eam suscipere recusarat. Sed ille anxiabatur, mœrebat, orabat, parcerent sibi, neque cogerent ejusmodi appellationē sumere: Sed alteri, inquiebat, cuicumq; vultis, istius nominis dignitatem conferte: & ego curam populi, quemadmodum feci hactenus, Deo favente sustinebo: tantum hoc oro indulgere, ut a vi facienda abstineatis. Nos autem respondimus, [multumque reluctans,] fieri non posse, ut ei hac in re morem gereremus; si enim, adhuc vivente communi omnium Patre, dux ipse nobis vitæ & magister fuerat; nunc, postquam ille obiit, multo esse æquius, ut in ejus locum succederet verbo & opere, re ac nomine. At ille: Grave quidem est præceptum, Fratres, ad quod implendum me compellitis; verumtamen Dei voluntas fiat. O immensam Sanctissimi Patris nostri humilitatem! Quod aliis quibusdam non nisi per multam largitionem, nec sine seditione pugnaque, contingit; illi ultro delatum fuit, propter summam animi ejus demissionem: nec delatum tantum, [a Nicephoro Patr. consecratur.] sed vi quadam adhibita tam a nobis quam ab amicis aliisque Patribus, cogendus fuit, quemadmodum dixi, ordinationem appellationemque Hegumeni acceptare: istam autem ei per manuum impositionem contulit S. Nicephorus d, qui tunc Patriarchale solium Constantinopoli tenebat.

ANNOTATA.

a De duplici vocis Diaconium significatu vide dicta ad 20 Martii in Actis Martyrum Sabaitarum num. 47. Hic pro Sacristia accipitur.

b Ferrarius in Topographia ad Romanum Martyrologium agens de Medicio monasterio, hunc Athanasium refert ut Sanctum. Nos eum sacris fastis nullis adhuc inscriptum invenimus.

c Refertur hic S. Nicephorus ista die 4 Maji in variis Grecorum Synaxariis, ut tunc dicetur.

d Successerat S. Tarasio Nicephorus anno 806, cujus vitam, ab Ignatio Diacono discipulo ejus scriptam, dedimus ad 13 Martii.

CAPUT IV.
Describitur hæresis iconomachorum exorta & propagata, usque ad tempora Irenes Imperatricis.

[25] Adhuc eramus Byzantii, quando cœptum susurrari de impiis Deoque execratis dogmatis, contra venerandarum imaginum usum. [Agente diabolo primum peccavit Adamus,] Etenim diabolus, omnis mali auctor a principio, qui immodica elatus superbia, & parem cum Deo sublimitatem affectans, dixit: Ponam thronum meum in nubibus, similis ero Altissimo, ideo dejectus est; exinde humano generi struere insidias exorsus, primum quidem in paradisum se intulit, ibique objecta divinitatis esca protoplastum decipiens, fecit divini præcepti fieri transgressorem & paradisi exulem. [dein idololatria invaluit,] Deinde succrescente hominum multitudine, superinducta idololatria, suæ illos tyrannidi subjecit; persuasitque creaturam loco Creatoris colore. Istis per incarnationem Verbi divini redemptis, & idololatria per sanctos Apostolos & Martyres aliosque divinos ac sacros Patres, discipulorum Christi successores, funditus extirpata; [postea hæreses succrevere,] non potuit perfidus insidiator quiescere, sed diversas excogitavit hæreses, per quas suscitavit dissensiones gravissimas, & enormia scandala multiplicavit.

[26] Rursum has ipsas de medio sublatas videns, tam per sanctas Synodos, quam per instantiam sanctorum Patrum, illis sese fortiter opponentium ætatibus singulis, prout singulæ oriebantur; quid fecit? Num quievit atque cessavit? Nequaquam: sed iterum excogitavit aliam hæresim, [& novissime contra sacras imagines,] novissimam & primam, quæ velut compendium esset omnium præcedentium, & parum abfuit quin totam Salvatoris nostri Jesu Christi fidem everteret. Si enim honor delatus imagini, quemadmodum loquitur magnus Basilius, transfertur ad ejus prototypon; necesse omnino est, ut e converso inhonorata imagine hoc quoque inhonoretur. Dicam porro istud manifestius comparatione sensibili. Pone mihi imaginem regiam, aliquo in loco expressam (fuit enim aliquando moris statuas erigere Regibus) illac vero transire duos, quorum unus quidem illam videns, propterea quod Regi optime afficiatur, [in quibus Christus honorabatur:] accurrens amplexetur & deosculetur illam; alter vero hoc reprehendens, eamdem conspuat; & arreptum utraq; manu lutum tollens, ipsam conspurcet oblinatque; dic obsecro quem eorum probabit Imperator, factum audiēs? Numquid dignitatibus & congiariis honorabit primum, alterum vero afficiet suppliciis? Quod si terreni Regis imaginem inhonorans non manet impunitus, qua pœna digne plectetur, qui effigiem filii Dei, incarnati pro nobis, nobisque per omnia præter peccatum assimilati, contumelia affecerit?

[27] [cum earum cultus ad prototypon referatur.] Sed obstrepentes quosdam audio dicentesque, Divinum quid eas esse existimant rudiores: ideoque non expedit Christi imaginem facere. O dementiam! Vide sis ne & solem ipsum velis obscurare, quisquis ita loqueris, propter debiliores quorumdam oculos. Audi diversissimam, prout nos intelligimus, adorandi rationem. Distinguit eam sanus sensus; & aliam quidem secundum latriam soli primæ divinæque essentiæ didicimus deferendam; aliam vero usurpamus quæ relativa sit, &, ut magnus ait Dionysius, anagogica; quam videmus respectu nostri variam esse, pro varietate sensibilium signorum per quæ, religiose & proportionate ad captum nostrum, adducimur ad intellectualem cum Deo conjunctionem. Deum namque divinasque virtutes, intellectuales naturæ prout congruum est, in ipsius intuentur essentia; nos vero per imagines sensibiles, quatenus possibile nobis est, in divinarum rerum contemplationem traducimur. Quod si usque adeo obcæcata es mente, ut hallucineris ad ea quæ modo dicta sunt, & corrigi nolis; frustra te in hora exitus pœnitebit.

[28] Sunt quoque nonnulli, qui hæresim istam minoris faciunt ac pro nihilo ducunt; ideoque facile capiuntur, eique consentiunt: [Ejus auctor fuit Leo I sauricus,] alii nec hæresim quidem existimant, sed opinionum contentionem. Ego vero etiam gravem admodum eam esse arbitror, & mecum ut puto, quisquis recte sentit: utpote quȩ totam Christi œconomiam subvertat. Sed & hoc mihi considera, alias quidem hæreses ab Episcopis inferioribusq; Presbyteris ortum habuisse, hanc vero ab ipsis processisse Imperatoribus (nosti autem quantum Reges inter & Sacerdotes intersit) & istas quidem docendo & contradicendo coaluisse paulatimq; invaluisse, hāc vero ab Imperatoria potestate fuisse ab initio valentissimam. Leo enim Isauricus, adversus Theodosium a juniorem invadens tyrannidem, Romanum imperium rapuit, eoq; sublimatus non dedit gloriam Deo (per hunc enim, ut in Proverbiis dicitur, Reges regnant, & legum conditores justa decernunt) sed extulit in altum cornu, loquens adversus Deum iniquitatē; & posuit in cælum os suum, & lingua ejus transivit in terra; cœpitq, historiæ sacræ picturas, a sanctis Apostolis ad nos deductas, ah ecclesiis eliminare; dicens, non debere pingi Christum, [expulso S. Germano Patr.] neque in sua imagine adorari. [Prov. 8, 15]

[29] Hæc dum agerentur migravit e throno suo magnus b Pontifex, fugitque nido veneranda hirundo, quæ vernam ecclesiæ tranquillitatem dulcisono ornabat garritu, Dominica festa condecorans: & in locum ejus inductus est deformis corvus, hians & absonum crocitans, procumbente Ecclesia & mœstum ingemiscente, quod tanto tamq; divino Præsule esset orbata. Erat autem in omnibus sacris ædibus confusio non modica, discurrente quaquaversum versania impiorum, omniaque instar pestis corripiente, [propagator Constantinus Copron.] dum nihil non audet potestate subnixa. Secutus est imperii simul & perversitatis hæres filius c Constantinus, malæ radicis pejus germen, ex venenato serpente lætifer draco, ex sævissimo leone versipellis pardus, qui multipliciter superavit patris malitiam. Nec enim sola contentus fuit imaginum sacrarum injuria, sed etiam sanctos Martyres, quantum in se fuit, inhonorans, vetuit Sanctos nominari, jussitque ut diceretur, ad Apostolos, d ad Quadraginta, ad Theodorum, ad Georgium & cetera hujusmodi: eorum autem Reliquias omnino contemnebat, [qui etiam Deiparæ cultum conatus est abolere,] habebatq; pro nihilo: atque ut verbo uno absolvam specie Christianus erat, animo in plerisque Judæus. Quam enim sibi in domum propriam elegit Christus, gloriosissimam, inquam, illius matrem, rebus omnibus creatis sublimiorem, advocatam mundi, salutis humanæ conciliatricem, Deoque propter virginitatis decorem proximam, hujus quoque venerandum nomen multimodis studuit in Ecclesia abolere; intercessiones vero illius, per quas subsistit mundus, nec nominari quidem voluit, dicens eam nemini posse opitulari. Conabatur etiam suum illud dictum confirmare similitudine: manibus namque die quadam accipiens crumenam auro plenam, ipsamque præsentibus ostentans, interrogabat, cujus illa pretii esset. Illis vero dicentibus, Magni; effundens aurum, iterum interrogabat, Quanti nunc? Et ipsis, nullius valoris esse, reponentibus; intulit miser: Sic & Deipara (nec enim dignabatur Sanctam dicere) quando intra se habuit Christum, pretiosa erat: postquam vero illum peperit, nihil discrepabat a ceteris. O blasphemam stultitiam! o ineffabilem tolerantiam & longanimitatem Dei! Quomodo non contrivit os illud, quod contra matrem Christi loquebatur injustiam in superbia & in abusione. Quid a blasphemis Judæis novus hic elatusque ac Deo odibilis Pharisæus distabat?

[30] Qui monasticam vitam, uti nos, sectabantur, de iis ut nec cogitandum quidem significaret, haud aliter quam Ἀμνημονεύτους, [& monasticum Ordinē extinguere] id est, Oblivioni datos nuncupabat. Quotquot autem consiliis ejus pessimis non acquiescebant, partim quidem multabantur exilio, partim carceribus immoriebantur, alii tollebantur gladio, alii fustibus contundebantur, adeo ut eorum viscera per plateas discerperentur, prout mihi testis erit Stephanus junior, e Christi Martyr, & nomine ac moribus Protomartyrem referens. Ad hæc quidam eorum marinis mergebantur fluctibus, alii tormentorum metu fugiebant vivebantque in montibus & cavernis terræ, in fame & siti, in frigore & nuditate, angustiatique & afflicti perseverabant in pietatis proposito: alii suppliciis territi & carnis suæ diffidentes infirmitati, in peregrinas transibant terras, ibique conscientiæ suæ consummabant martyrium. Nec defuerunt qui vel formidini pœnarū succumbebant, [homo ipse spurcissimus,] vel blanditiis inescabantur, aut gloriam hominum potius quam Dei respiciebant, vel etiam carnis voluptatibus se tradebant: multi enim eorum cogebantur uxores ducere; & quæ fuerant scholæ animarum, heu me! facta sunt fornicationis gymnasia. f Tota siquidem tyranni intentio studiumque eo ferebatur, ex quo tempore imperium est auspicatus, ut monasticum Ordinem funditus extirparet. In tantum vero homo putidissimus delectabatur fœtore & sordibus, ut etiam brutorum stercore obliniret sese, & qui secum agebant, idem facere hortaretur; eosque imprimis coleret, quos talibus sordibus magis delectari vidisset. Sed non vacat omnia illius impia detestandaque facinora prosequi sigillatim, sunt enim plurima vilissimaque: de eo autem etiam hoc dicitur, quod dum baptizaretur puer, sacrum fontem conspurcarit; ideoque S. Germanum dixisse, quod esset magnum fœtorem Ecclesiæ admixturus; prout reisa factum est. Excidit vero unum dicere. Ipse ego legi tredecim illius oratiunculas, quas tradidit duabus hebdomadis recitandas, quæ nullam continent g precationem.

[31] Postquam autem etiam hic infelicem h efflavit animam, filius ejus Leo Imperium per quinque annos tenuit, [ejus filio Leoni succedens Irene,] qui minus pravo ingenio præditus nihil magnopere nocuit, sed potius sub eo aliquantum restituta est res ecclesiastica. Ipso vero i sublato, Irene, verum a pace nomen sortita, regnare incipiens una cum filio, absolutam pacem Ecclesiæ dedit. Etenim muliebrem infirmitatem exuens, contra impietatem viriliter stetit; & pro veritate stabilienda multam gerens solicitudinem, eidem contradicentes ab urbe expulit, k zonas eorum soluens; atque ita pro fide orthodoxa pulcherrimæ decertans, magno Tarasio adjutore, [Orthodoxiā restituit.] imprimis autem cooperarore in omnibus Deo, antiquam speciem œconomiæ Christianæ & congruum ornatum ecclesiis reddidit; factaque est in universo terrarum orbe pax altissima, per Christi gratiam & curam Irenes orthodoxæ Imperatricis. Eadem vero multa etiam alia præclare fecit, instituendo domicilia pro senibus, pauperibus, peregrinis alendis, & leviora faciendo tributa. Monasticus quoque Ordo sub ipsa sic auctus est, ut infinitus esset eumdem profitentium numerus: ubique monasteria, ubiq; animarum gymnasia videre erat, & monachorum laicorumque pacificam conditionem: continuabantur utrorumque precationes, & totis noctibus juges psalmodiæ audiebantur; omnia pax & quies tenebat; & rebus Christianorum tranquille procedentibus, in unitate fidei; unus grex, unus pastor Christus cognoscebatur.

ANNOTATA.

a Theodosius Adramytenus anno 717 Imperium ceßit Leoni Isaurico, militaribus suffragiis electo 25 Martij.

b Anno 730 die 7 Ianuarij, publicatum est ferale edictum contra imagines: & S. Germanus Patriarcha, cum ei se frustra opposuisset, sponte se abdicavit, ac substitutus est 22 Ianuarij Anastasius, homo impius.

c Leoni mortuo, 18 Iunij an. 775, succeßit filius ejus cognomento Copronymus.

d [Ecclesiæ a sanctis nuncupatæ,] Non videtur auctoris mentem satis assecutus Sirletus cum vertit, quod præceperit tyrannus, non esse illos Sanctos dicendos, sed simpliciter nominandos Apostolos &c. respicit enim auctor (uti indicat præpositio εἰς, singulis præfixa) non tam ad Sanctorum personas, quam ad templa ab iis nuncupata; quæ cum ex usu communi non aliter appellarentur quam addito titulo Sancti, dicendo Ad sanctos Apostolos &c. idque etiam in vulgo, alias Imperatoris impietatem sectante, novæ hæresis causa non essaret; non ferens Imperator toties quodammodo innovari veteris religionis memoriam, quoties aliquod templum nominabatur; abolere eum usum conatus est, mulcta indicta, si quis ex antiquo usu locutus audiretur. Sed ultra quam ipse excogitavit, proceßit Calvinistarum a Sanctis alienatio: non enimcontenti sunt eorum nomina absque sancti titulo usurpare, sed illa audire quidem nec simpliciter sustinent; ideoque ecclesias Catholicis ademptas instituerunt ab ætate aut situ nuncupare, Novam, Veterem, Occidentalem, Orientalem, &c. ut sic tradatur oblivioni, si fieri poßit, in cujus Sancti nomine olim fuerint Deo dicatæ.

e Vicinus isti tempori Theophanes asserit, S. Stephanum, annos 60 in clausura ad S. Auxentium exegisse, & miraculis innumeris claruisse: sed quod plerosque ad monasticam vitam esset hortatus, & aulæ dignitates divitiasque contemnere suasisset, Indictione 4, anno 765 ad supplicium tractum; & ejus reliquias, membratim concisas, in foveam projectas fuisse. Colitur 28 Novembris, quando ejus præclaram vitam & paßionem ex MSS. Græcis auctorum coævorum dabimus.

f Si auctor hic, quæ ante annos octingentos scripsit in Græcia, in nostro Beigio vel in Anglia ante annos centum composuisset, præ oculis habens prætentæ reformationis exordia, an aliis verbis exponere potuisset monasteriorum desolationem, eo tempore factam?

g Quam non alienum a fastigio suo duxerint Imperatores Constantinopolitani, præsertim medio ævo, orationibus dictandis operam dare, multorum lucubrationes adhuc superstites, præsertim sacræ, abunde declarant: sed & Iuliani apostatæ exercitationes oratoriæ supersunt: & paßim litterarum Græcarum disciplinis imbuti Principes, satagebant publica eloquentiæ & doctrinæ suæ specimina edere. Porro de his 13 Copronymi ita habetur Græce, Λογίδρια πρεσβείαν μὴ ἐχοντα. Sirletus vertit, Orationes, in quibus nulla de Sanctorum invocatione facta mentio erat. Non video, si id dicere voluisset auctor, quid singulare dicturus fuerit, post tet alia magis enormia. Quid igitur? Inter partes orationis paræneticæ cujuscumq; numerabatur Πρεσβεὶα, orationem concludere solita: quæ cum de Sancto aliquo instituebatur panegyricus sermo, ad ipsum quoque dirigebatur, alias plerumque ad Deum; & saltem consueta illa adhibebatur clausula, qua Sanctißimæ Trinitati dabatur honor & gloria, in secula seculorum. Quæ cum in suis oratiunculis istis neglexisset Copronymus, præter morem institutumque Christianorum; voluit hoc notare auctor, ut indicaret, non tantum impium, sed etiam atheum fuisse.

h Copronymus mortem obiens, 14 Septembris anno 775, vociferans dixit; Etiam vivus igni numquam extinguendo addictus sum; & sanctam Dei Genitricem hymnis & laudibus celebrari jussit : ita Theophanes.

i Mortuus est Leo 8 Septembris, an. 780, relicto hærede Constantino filiolo, sub tutela matris Irenes.

k Zonas militiæ signum fuisse notißimum est ex sacris profanisque scriptoribus, eisque ignominiæ causa, exui solere delinquentes: sed & officiis curialibus insignes, ex zonis cognosci potuisse, iisque ab Irene exutos iconomachos, mihi persuadeo.

CAPUT V.
Iconomachia a Leone Armeno resuscitata, cum magna fidelium persecutione.

[32] [Leo Armenus] Irenes Imperium simul & orthodoxiam excepit Nicephorus, a idem pientissimus, pauperumque & monachorum amantissimus: deinde regnavit Michael, qui adhuc in monastica dignitate vivit. Contra hunc tyrannidem occupans Leo, b ut nomine sic moribus efferus, & imperium indignissime usurpans, Deo, qui id permiserat, nec gloriam nec gratiarum actionem detulit; sed dementatus est in vanitate cordis sui, persuadens sibi tum demum firmasse imperium, cum stabilivisset impietatem. Imitatus igitur in hoc illum sibi nomine ac moribus similem apostatam, Assyrium hostem, malorum inventorem, Leonem inquam Isauricum, incœpit sancta sanctorum persequi, quemadmodum ille fecerat. [iconomachiæ instauratores colligit,] Deinde socios & magistros pravitatis requirens, paucos ex Senature perit, Joannem nominatum Spectam & Eutychianum. Cupienti autem etiam ex Sacerdotali Ordine quosdam sibi consentientes habere, Diabolus, qui hæc ei suggesserat, Bysantium perlustrans, reperit Joannem c cognomine Grammaticum, novum Tertullum: quem manu apprehensum duxit ad Imperatorem, dicens, suscipe hunc, ad id quod intendis utilem tibi futurum: vas enim electionis est mihi iste, ut portet nomen meum contra Orthodoxos. Quemadmodum igitur Paulus Christi, sic & hic factus est os diaboli: & sicuti torrens, ex variis corrivatus imbribus, defert graveolentes ac perturbatas aquas; ita etiam ipse, ex cœnoso cordis sui thesauro, protulit putidissima ac lutulenta dogmata, potans accedentes ad se turbida perversione. Habebat autem adjutores, exiis quidem qui sub Throno erant, Antonium d Sylæi; ex monachorum autem numero, Leontium quemdam & Zosimam: qui ipsis illis diebus, propter adulterium truncatus nares, mortuus est.

[33] [& Episcoporum cœtum] Post hæc collecta est omnis monachorum multitudo cum Episcopis & Metropolitis, apud sanctissimum Patriarcham Nicephorum e; & pervigilem precando noctem duxerunt in majori ecclesia. Hos facto mane accersivit Imperator, habens intus in palatio, & tamquam avis fovens, impostores ac mystas malorum, eosdemque animans promissione munerum, & nihil metuere jubens. Primum autem jussit solum Patriarcham introire, ignorans quænam inter ipsos secreto convenerant: deinde omnes advocavit. Stetit igitur coram eo caterva electorum Patrum, sanctorum, æqualium Angelis, & divinam speciem præferentium: adstabant vero & Imperatoris magnates, & universus Senatus.

[34] [ad se venire jubens,] Ad hos conversus Sanctissimus Nicephorus, Dicite mihi, inquit, potestne cadere id quod non existit? Cumque, propter obscuritatem interrogationis, non responderent sed invicem se respicerent; rursum interrogavit Patriarcha: Sub Leone & Constantino Isauris cecideruntne imagines sanctæ, an non? Illis capite annuentibus, & cecidisse subindicantibus (quod ad intentum ejus, de quo ipsis inter se in arcano convenerat, satis erat) intulit Patriarcha: Quod autem non stetit, quomodo potuit cadere? Nihil ad hoc replicavit Imperator, sed ad Patres ait: Scitote, Patres, quod & ego ejusdem vobiscum sententiæ sim. Extulit autem, quam de collo gestabat, [simulat pietatem.] sculptam bullam, eamque simulanter adorans, Ut videtis, inquit, nihil a vobis discrepo: surrexerunt tamen quidem aliter docentes, dicentesque, eam quam ipsi tenent viam esse rectam. Prodeant igitur coram vobis, & discutiatur inter vos quæstio. Si vos illi convicerint æquum se dicere, [hortatusque ut coram se disputare velint.] nolite impedire quod æquum est; sin autem a vobis convicti fuerint vana docere, desinant spargere perniciosam doctrinam, & uti prius stabiliatur orthodoxia. Si enim de re quapiam alia minoris momenti interrogatus tacere non debui, quomodo id possim circa ecclesiasticam quæstionem?

[35] Negaverunt Patres permittendum esse ut vel ante conspectum suum isti, vel ad colloquiam venirent. [Negant illi in colloquiū veniendum,] Cumque Imperatoris mentem perspectam haberent, proclivem in malum; ab eoque non abducendam, licet universam Scripturam adducerent in testimonium; respondit Æmylianus f, Episcopus Cyzici: Si quæstio ecclesiastica est, ut dicis, Imperator, discutiatur in ecclesia, uti moris est: nam a principio consueverunt quæstiones ecclesiasticæ in ecclesia tractari, non in palatio. Sed & ego, inquit Imperator, sum filius Ecclesiæ, & velut mediator utrosque vos audiam, ut hinc inde dicta dijudicans, quæ vera sunt cognoscam. Ad hæc Michael, Synadarum Episcopus: Si mediator es, [coram judice seculari,] quare non facis quod est mediatoris? Nam istos quidem abscondis in palatio congregasque, fiduciam illis dans ad docendum impia dogmata: alii autem neque in angulis audent dicere quidpiam, perterrefacti tuis ubique edictis. Non est hoc indicium mediationis, sed tyrannidis. Minime vero, inquit Imperator, sed, uti dixi, vobiscum sentio: quoniam tamen provocatum est ad me, tacere non debeo. Quid obsecro causæ est, ob quam nolitis cum illis loqui? Apparet ad angustias rem esse redactam: & non habetis testimonia, quibus asserta vestra tueamini. Respondit Theophylactus g, Episcopus Nicomediensis, Testor Christum, cujus imprimis imaginem ante oculos descriptam vides, [& quidem adversario,] quod millena testimonia ad istud confirmandum suppetant: neque anxiamur, ut suspicaris; sed nemo est qui audiat, aut cui prodesse possimus, dum nobis per violentiam contradicitur. Deinde Petrus Nicænus Episcopus, Quomodo dicis ut loquamur cum eis, dum tu pro eis & cum eis pugnas? Ignoras quod etiamsi Manichæos induceres ad loquendum, si eos propugnare volueris, superaturi nos sint a te adjuti? Profecto non absque causa hoc dixit Sanctissimus Petrus: ubi enim impietati potestas conjungitur, succumbat veritas necesse est; & æquitas sub tyrannide laboret.

[36] Post hæc S. Euthymius, h Episcopus Sardium, multo confidentius ad Imperatorem loqui exorsus: [idque contra antiquissimā traditionem,] Audi, inquit, Imperator: ex quo Christus in terram descendit, annis octingentis & pluribus ubique in ecclesiis depingitur, & in sua imagine adoratur: & quis tam arrogans est ut audeat tot annorum traditionem, ab Apostolis Martyribusque & sanctis Patribus ad nos deductam, commovere aut dissolvere? dicente Apostolo, Itaque, fratres, state & tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem sive per epistolam nostram. [2 Thess. 2, 14., Gal. 1, 8.] Et iterum: Licet Angelus de cælo evangelizet vobis, præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Ideo adversus eos qui ante nos hæresim istam excogitarunt, [a Nicena 2 Synodo confirmatam.] convocata est secunda Nicæna Synodus, sub Irene & Constantino piissimis Imperatoribus. Hanc Synodum ipse Dei filius proprio signavit digito: & quisquis ex ea aliquid concutere aut abolere tentaverit, anathema sit. Dissimulabat Imperator, utpote versipellis, æquanimiter hactenus se audire dicentes. Ergo Theodorus i, fervens ille Ecclesiæ Doctor & Studitarum Hegumenus: Ne dissolvas inquit, o Imperator Ordinem ecclesiasticum: ait enim Apostolus, quosdam quidem dedit Deus in Ecclesia Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Euangelistas, alios autem Pastores & Doctores ad consummationem Sanctorum: non addidit, Reges. [Eph. 4. 11] Tibi, o Imperator, commissus est politicus status atque exercitus: horum curam gere; Ecclesiam autem permitte Pastoribus atque Doctoribus, juxta Apostolum. Id si nolis; scito, quia si fidei nostræ subversionem Angelus de cælo evangelizaverit, non audiemus eum; nedum te.

[37] Tunc iracundia exæstuans Imperator, & pro æquitate dicta suam æstimans injuriam, [Imperator omnes cum injuria dimittit,] dimisit omnes: sanctum autem Theodorum in exilium relegans, vetuit ipso Imperium tenente reverti Byzantium. Eorum quoque qui extra urbem sunt monasteriorum Præsides, ab illa ejecit, vetans quoquam progredi, aut fidem orthodoxam docere. Majorum denique ecclesiarum Antistites relegavit, alios in partes Orientis, alios ad insulas Occidentis: Sanctissimoque Nicephoro Patriarchæ mandavit, Descende, inquiens: nec enim te opus habet Ecclesia. Ipse vero respondit ei per venerandam epistolam dicens: [Patriarchā deponit:] Ego, Imperator non sic temere descendo: nec enim commisi cur deponi merear: si vero propter veram fidem & pietatem opprimor violente, mitte, sive per te ipsum, sive per hominem aliquem tuum, & descendo. Tunc misit Imperator ex optimatibus suis unum, qui tyrannico more ipsum deposuit. Ipse ergo in majorem ecclesiam descendens, cereosque accendens & thus adolens, post factam orationem, flente populo discessum ejus, eum in hæc verba allocutus est: Filioli, inveni vos Christianos, Christianos dimitto. Descendensque in Acropolim, & ingressus navigium transfretavit in unum prædiorum k suorum, ibique permansit in jejuniis & orationibus, in silentio & patientia multa, usque ad diem suæ migrationis ad Dominum.

[38] Igitur acerbi persecutores veritatis, accepta quidlibet agendi impunitate, [eique substituit Theodotum Spatharium:] cœperunt libere propagare atque docere impia dogmata: constitueruntque Patriarcham Theodotum quemdam ex Spathario assumptum, tamquam si pueris ludos facerent; hominem ineptum & cerebri tam levis, ut theatri ludibrium cognominari soleret, ad excitandum risum jocari volentium. Hunc aiunt famulam quoque habuisse in comitatu, propterea quod ex renibus laboraret; aut potius explendæ libidinis causa. Postea Judaicum synedrium convocant, & sanctos Patres anathemati subjiciunt. Vah insaniam! Convertatur dolor in caput ipsorum & super verticem ipsorum anathema eorum descendat. [anathema orthodoxis dicitur.] Episcopos autem sibi non consentientes, partim prosternentes conculcaverunt pronos in terram, partim retrorsum expulerunt e conventiculo.

ANNOTATA.

a Nicephorus Logotheta, ejecta Irene arripuit Imperium 31 Oct. anno 802. ipso autem in pugna occiso a Bulgaris anno 811 die 26 Iulij; succeßit Michael Curopalates die 2 Octobris

b Leo Armenus, Imperator creatus 11 Iulij, & 12 coronatus, an. 813

c In Historia incerti Auctoris, post Chronographiam Theophanis editionis Luparæa impressa, habetur Joannes cognomento Hylilas, quem Grammaticum dicebant, dux & antesignanus conspirantium contra imagines. Ejus etiam meminit Leo Grammaticus. Comparatur autem hic Tertullo, qui Actorum 24 contra S. Paulum Cæsareæ legitur egisse coram Felice Præside.

d Antonius, adjunctus socius Joanni Hylilæ, traditur in præcitata historia. Sirletus Antonium Silæum legit: & qui mox Zosimas nominatur, ipsi est Zosimus.

e In Vita S. Nicephori, 13 Martij, late hæc deducuntur.

f Coluntur, S. Æmilianus 8 Augusti, S. Michael 23 Maij.

g S. Theophylacti Acta dedimus 8 Martij, die ejus Natali.

h De S. Euthymio egimus 11 Martij, quo colitur.

i In Vita S. Nicolai Studitæ, 4 Februarij, multa dicta sunt de S. Theodoro, qui colitur 12 Novembris.

k Græce ἐις ἑν τῶν ἀυτοῦ μετοχίων. pro quo Sirletus (qui tamen infra num. 48 ostendit τὸ μετόχιον sibi significare prædium) vertit, in eum locum in quem exul ducebatur. Fuit autem primus ad quem navigavit locus, monasterium ab ipso constructum, τοῦ Ἀγαθοῦ, id est Boni dictum, quemadmodum habet textus Græcus Vitæ num. 72, unde corrigi jußimus, quod in versione Latina perperam obrepserat, Bovi, & expungi annotationem de loco Bovis super isto errore fundatam. Non tamen istic (ut hic videtur significari) mortuus est S. Nicephorus; sed in longe dißito monasterio S. Theodori, quod ipse etiam fundarat, & quo, postbreves in priore moras, transmissus fuerat, uti constat ex historia de corpore Constantinopolim relato, edita post Vitam num. 8.

CAPUT VI.
Variæ afflictiones S. Nicetæ illatæ ob fidem in carceribus & exilio.

[39] [Hegumeni in fide constantes traduntur carceri:] His ita peractis, jussit Imperator introduci illustriorum monasteriorū Hegumenos: qui simul omnes sunt ingressi, & cū his venerabilis Pater noster Nicetas de quo est sermo. Primum ergo blanditiis eos conati sunt decipere versipelles; ut autem viderunt omnia contemnere, diversis carceribus eos incluserunt, consultantes quid eis facerent. [sicut etiam S. Nicetas:] Conclusus est autem sanctus Pater noster in custodiam graveolentem & a multo tempore sordidam, adeo ut absque alio tormento hæc damnatio satis esset ad pœnam: erat enim, siquis alius, propensus ad nauseam. Ibi veniebant ad eum quotidie abortiva insaniæ, homunciones inquam abjectissimi, ac ne salute quidem dicenda digni, eructantes blasphema verba, & stulta garrientes ad majorem Sancti vexationem. In his præcipuus quidam erat, nomine Nicolaus, qui non cessabat ipsum affligere fatuitatibus suis, usque dum pater ejus, pridem defunctus, ipsi apparens, in somno comminatus est, dicens: Recede a famulis Dei: ex tunc autem sapientior factus ille dissolutus, non modo ipse non amplius lacessivit Sanctum, sed & alios hoc facientes prohibuit.

[40] [deinde relegantur,] Porro diebus multis in custodia exactis cum magna malorum tolerantia, jussit Imperator Sanctum abduci in exilium ad partes Orientis, asservandum in castro quod Masalæon dicitur: idque hieme media. Vidisses igitur sanctum istud corpusculum consumi, desuper quidem frigore & nivibus, ab infra autem terra invia humorem suppeditante, & multam molestiam afferente, cum insuper is cui commissus erat deportandus in exilium, immitis ac ferox, ipsum urgeret adeo, ut totum viæ illius spatium coëgerit emetiri intra septem dies, eosque brevissimos. Idem vero aliis quoque Patribus fecit crudelis bellua: [ac denuo revocātur CP.] sed videns quia per exilium nihil lucraretur, quin etiam animosiores redderet (utpote quavis tribulatione superiores) mutato consilio, ut erat ingenio varius, antequam ibidem quinque absolvissent dies, rursum cum omni festinatione jussit eos reverti Byzantium, per eadem incommoda atque ærumnas: præcepit autem quietos relinqui, usque dum statueret qua via illos posset ad suam voluntatem pertrahere.

[41] [& traduntur Io. Hylilæ cruciandi.] Transacto hiemis tempore & sacris jejunii diebus, tradidit illos post sanctum a Pascha malorum inventori Joanni, qua vellet ratione affligendos: qui eos suscipiens in diversas conjecit custodias, tantisque subjecit tormentis, quanta nec Martyres ab ethnicis pertulere. Compacti enim in carceres tristes obscurosque, ubi nihil habebant quod sibi vel subtus sternerent vel desuper inducerent, in quo singuli inventi erat indumento, in eo jacebant humi, testam habentes pro cervicali: & per angustissimum foramen mittebatur eis, tamquam canibus, corrupti panis uncia, quantum nec fami quidem sedandæ erat satis; aqua vero eis præbebatur admodum modica, & ea fœtens: id enim spectabat impius, ut vel a sua illos fide vel a vita removeret. Ad majorem autem venerandi Patris nostri afflictionem, [qui per sævitiam nihil proficiens,] Fratrem nostrum qui ipsi ministrabat, Theoctistum inquam, qui deinde ipsi per gratiam Christi successit, adhuc juvenem, mancipavit carceri, & eisdem subjecit cruciatibus. Videntes autem impii, quod mori mallent, quam prodere veritatem; decipere eos per hoc conabantur, quod dicerent, aliud se non exigere ab eis, nisi ut cum Theodoto semel communicarent, neque præter hoc quidquam facerent: [dolo impetrat ut saltem communicēt cum Theodoto,] ita egressuros illos ad sua cujusque monasteria, salva fide atque sententia. Hac conditione egredi consensere Patres; cur enim non pergam vocare Patres, qui ad modicum victi denuo ad palestram b rediverunt, in eaque in posterum feruentius etiam versati sunt.

[42] Deinceps singuli eorum emittuntur ex carcere, & veniunt ad S. Nicetam suadentes, ut etiam ipse egrederetur. [qued etiam S. Nicetæ persuasum,] Hoc vero recusante, & eos nequaquam audire volente, persistebant, instantes protestantesque, impossibile esse, ut ipso istic remanente egrederentur. Nihil, inquiebant, est illud, quod petitur a nobis: utamur discretione aliqua dispensatoria, ut non amittamus universa. Sic urgentibus ac pene vim facientibus ipsis, exivit invitus; non velut ærumnas fugiens aut malorum patiendorum pertæsus, absit: sed reveritus Patrum adhortationes, ipsorumque suspiciens senium, persuasus est præter animi sui propositum. Si enim pro fide res fuisset, proposita vitæ mortisque electione; mortem scio prætulisset, neque omnino quidquam prodidisset rectorum dogmatum, quamvis mille pericula objicerentur. Exierunt igitur simul omnes in ea quæ vocantur c oratoria; quæ, ut prius, [illo orthodoxiam simulante.] erant depicta: ibique d communicaverunt ex manu Theodoti, dicentis Anathema eis, qui Christi imaginem non adorant. Ita in sua, quæ regebant, singuli abiere monasteria; beatus autem Nicetas vehementius corde compunctus, [ita digressis ceteris,] quia vel modicum deflexisse omnino est subversionis initium, decrevit fugere, & in aliam abire regionem, ubi noxam contractam emendaret.

[43] In navim ergo quæ habebat injiciens, in e Proconnensum transmisit. Rursum autem consilii pœnitens, atque intra se dicens, ibi præstandam esse emendationem, ubi commissa est culpa; redivit Byzantium, priori suæ fidei confessionique insistens, & nihil omnino metuens. Accersito autem ei dixit Imperator: Cur ceteris ad sua monasteria egressis, [redit CP. pœnitens facti Nicetas,] solus ipse remansisti, propriam sequens voluntatem; & mandato nostro non obediens, ut audio, credidisti te posse nostram potentiam effugere, nosque decipere ita sentiens? Igitur decreto nostro obtemperans, vade in tuum monasterium; sin autem, infligam tibi cruciatus quos nequeas sustinere. Ad hæc leni voce respondit Sanctus: Equidem, o Imperator, neque in monasterium meum redeo, [seque Imperatori genese sistit.] jubente te; neque a fide mea descisco: sed in confessione mea persisto & persistam, in qua & Patres mei tulerunt carcerem, & propter quam sese periculis exposuerunt, propugnantes optimam partem Ecclesiæ, in qua stamus & gloriamur in spe divinæ gloriæ. Etenim probe noris, Imperator, quod neque mortem expavescens (utpote temporalem) neque vitam amans (testis est mihi Deus) egi quod non decebat: sed obedientiæ seniorum cessi invitus, implens eorum, quam non oportebat, voluntatem. Scito igitur, quod nulla mihi vobiscum communio est: sed maneo in traditione, quam ex principio accepi. De me quod volueris facito; aliud a me audire ne speres.

[44] [ab eo Zachariæ viro pio traditus,] Videns Imperator incommutabilem animi ejus sententiam, tradidit eum Zachariæ cuidam, Præfecto Regalium ædium quæ appellantur f Mangana, ut ab eo illic custodiretur, usque dum de ipso deliberasset. Cum autem vir ille pius esset, nulla in re gravis Sancto fuit, sed potius benevolus atque beneficus quam maxime; tantaque cum reverentia eum habuit, ut nec obtutum quidem auderet in faciem ejus intendere. Postea relegavit illū Imperator ad unam parvularum insularum, quæ sunt in sinu, g S. Glyceriȩ dictam. Possidebat autem eam Anthimus unus h Eunuchorum, præstigiis deditus, sacrilegus, versutus, malignus, dolosus, arrogans, immisericors: quem etiam, respectu nimiæ ejus væsaniæ, [relegatur in Insulam S. Glyceriæ,] temeritatis & præfidentiæ, Caipham indigenæ nuncupabant. Hunc nempe propter superexcellentem ejus nequitiam fecerant impii Præfectum monasteriorū ibi existentiū: quia tunc talibus committebant Præfecturas, ut potentia fulti cuncta subverterent. Iste ergo suscipiens Sanctum, [ibique ab Anthimo Eunucho vexatur.] & potestatem adversus eum exercendam usurpans, studiose illum afflixit. Includens namque eum augusto arctoque carceri, cruciabat eum perpetuo, sic ut ne omnino foras prospicere permitteret; secum ipse custodiæ clavem deferens, & per foramen ei dari jubens perquam exiguum victum. Promissum namque illi erat ab impiis, quod si illum cogeret in ipsorum sententiam, ampliori afficeretur honore. Ergo affligebat Sanctum quam potuit instantissime, existimans scelestus quod ipsi defectionem persuaderet.

ANNOTATA.

a Annus agebatur 815, uti ex capite sequenti liquet,

b Græce διὰ τήν ἀναπάλαισιν: Sirletus vertit, qui velut in palæstra quadam supplantati sunt. Sed ἀναπαλαίειν redire ad palestram significat: Igitur quod supplantati fuerint, vel e textu græco excidit, vel potius subintelligitur; dicuntur autem nihilominus vocandi Patres, quia redierint ad primum fervorem. Nos, ut clarior esset sensus, licentiam sumpsimus eum paraphrastice explicandi. Addit Sirletus, ob idque carcere detenti fuerint. Sed hoc non habet historia, neque puto de plerisque vere dici potuisse, cum tamen textus Grecus loquatur de singulis. ἑξῆς ἕκαςος ἀυτῶν ἐφρουρεῖτο: quare pro ἐφρουρεῖτο, legendum conjecto, ἐξεφρουρεῖτο & sequentem Paragraphum hinc exordior.

c Credibile est in superiori magnæ ecclesiæ parte Oratoria ista fuisse, & populo inaccessa; ubi facilius fraus parari potuit, & plebi, ignoranti quomodo res acta esset, imponi aliquid, constantiæ a Patribus expectandæ contrarium.

d Minus apte Sirletus, communicaruntque cum Theodoto, manum illi dantes.

e Insula Propontidis Preconnesus est, versus Cyzicum Mysiæ urbem.

f De Manganis agemus 23 Aprilis Comm. prævio ad Acta S. Georgii num. 54

g Colitur S. Glyceria 13 Maij, ubi insulæ hujus situs pluribus poterit indagari. Quantum per conjecturam nunc assequor, fuerit ea haud longe ab Heraclea Thraciæ, ad oram Propontidis, in qua urbe fuit Sanctæ istius corpus, & templum celebri peregrinorum concursu frequentatur; & nomen istud habuerit ab aliquo ejusdem Sanctæ ibidem sacello. Georgraphicæ tabulæ circa Preconnesum, oræ jam dictæ insulam, tres minores absque nomine notant: quarum hæc forte una fuerit.

h Hæc Anthimi nota abest a versione Sirleti.

CAPUT VII.
Vltimi anni vitæ: obitus, sepultura, miracula S. Nicetæ.

[45] [Zachariam in Thracia captivum] Illo in loco cum esset Sanctus, quid miraculi per ipsum patraverit rerum mirandarum effector Deus, videamus: neque enim abscondi debet Spiritus sancti gratia, in beato viro multiplicata. Zacharias igitur supramemoratus, Patris nostri venerabilis beneficus custos, pro administratione publicarum rerum missus ab Imperatore in partes Thraciæ, captus a barbaris oras illas accolentibus, vinctus abductus est in eorum regionem. Id cum audivisset Michael, sanctissimus Synadarum Episcopus; [pro eo orare rogatus,] ex custodia, in qua detinebatur etiam ipse, significavit beatissimo Nicetæ, quod communis ipsorum amicus Zacharias, comprehensus a Thracibus, in eorum terram vinctus abiit: sed rogo, inquiebat, coge pro eo Deum: potes enim. Quod cum Sancto esset nuntiatum per ministrantem sibi, fratrem nostrum Philippum, haud modice contristatus est; adeo ut totam pene diem illam jejunus transegerit.

[46] [prædicit mox liberandum.] Vespere autem facto, candelam, quam habebat ad illuminationem carceris sui, dedit ministro immergendam marinis fluctibus. Fecit diligenter quod jussus erat Philippus, & mox candelam Sancto reddidit: qui illam accendens vigilavit, Deum pro Zacharia orans, usque dum ab omnium creatore Deo certitudinem liberationis ejus obtinuit. Hora deinde nocturnæ Psalmodiæ instante, vocavit sibi ministrantem Fratrem: qua expleta, cum eum videret minister vultu explicato & hilari, interrogavit, cupiens causam discere. Qui respondit: Ne contristeris, Philippe: quia amicum nostrum Zachariam oculis tuis hic videbis. Quod & factum est. Nam gens illa post paucos dies pacem cum Imperatore sanxit; & facta captivorum a permutatione, egressus est Zacharias cum reliquis captivis, [invocatus liberat periclitantes in mari.] Deo & Sancto agens gratias. Tres quoque germani fratres, cum propria navi veherentur per mare, essentque submergendi, subita tempestate deprehensi, salvati sunt per invocationem S. Nicetæ: & gratias egerunt Deo, tantam Sancto suo potestatem danti.

[47] [Cæso Leone] Ita perseveravit ibidem Sanctus, toto sexennio angustiatus, afflictus, derelictus usque ad exitum rebellis Deo Leonis: efferus enim iste dignam amentia sua ultionem recepit, dirissimam b mortem. Siquidem aliqui ex ordinibus militaribus res novas molientes, & velut ab Angelo ducti, prohibente nemine ingressi sunt palatium: atque intra oratorium (visum quippe ei fuerat ad altare confugere) ipsum gladiis percusserunt; ibique interfectus est, impietatis suæ ad extremum tenax.

[48] [subrogatus Michael:] Tenebatur autem tunc captivus Michael, vinctus catenis duabus; quem continuo solventes iidem illi, a quibus bestia fuerat interempta, constituerunt Imperatorem. Hic vero virtutem inter & vitium medius, fidem quidem non restituit, Patres tamen nostros omnes revocavit ab exilio, & in carceribus positos liberavit, cessavitque gravis illa Ecclesiæ persecutio. [redeunt exules:] Egressus autem etiam est beatus Pater noster Nicetas ex ea qua tenebatur custodia, velut ex fovea c quadam illustris Confessor, & citra sanguinem Martyr, victoriæ insignia manifesta præferens. Abiit vero ad vicinas urbi insulas, quietem sectans, reseditque in una earum, [Nicetas quietus iuxta C. P. vivit:] Angelicam ibi vitam vivens, omnium ad salutem dux factus, omnium columen, omnium medicus, quoad corpus & animam: pauperibus vero subministrabat quæ eis necessaria noverat, non tantum fidelibus, sed etiam erga infideles liberalis. Post hæc comparavit sibi Sanctus prædiolum quoddam ex adverso civitatis versus Boream, & ibidem peregit reliquum vitæ spatium, quod fuit brevissimum.

[49] Cum vero adesset ei tempus dissolutionis suæ exitusque ad Christum; [ibique moritur 3 Aprilis] ingruente vehementius morbo, & vires reliquas consumente, circa horam sextam, d Dominica die illucescente, extendit sanctos suos pedes, quibus in confessione fidei pulchre cucurrerat; & comitantibus Angelis emigravit, die tertia mensis Xanthici. Ut vero audita est sancta ejus dormitio, [& post celebres exequias] convenit multitudo maxima, tam ex urbe quam ex circumjectis locis, virorum ac feminarum, monachorum & virginum, intercessorem eum apud Deum habere optantes. Venerunt etiam Archiepiscopi, Sanctissimus Theophilus Ephesi, & S. Joseph e Thessalonicæ: consuetasque eidem exequias celebrantes, composuerunt eum in sarcophagum. Discipuli autem illius genuini, eumdem navi imponentes, direxerunt illam ad sanctum monasterium, quod suis laboribus in optimum statum adduxerat. Nos autem expectabamus in littore cum sanctissimo f Paulo Episcopo Plusiadis: statimque ut navis appulit, [refertur in monasteriū Medicis] ex ea tulimus sanctas Reliquias; deinde eas multis cum lacrymis adoravimus, levatasque in humeros cum hymnis & canticis tulit utriusque g cœnobii Fraternitas usque in monasterium. Plurima vero miracula Deus per ipsum in via fecit: siquidem effugati sunt dæmones a variis possessis; infirmi a diversis languoribus curati; in quibus & mulier, sanguinis fluxum patiens atque cum fide accedens, solo sancti corporis tactu medelam accepit.

[50] [& miraculis claret.] Exequiis igitur ex more persolutis, reposuimus ipsum in monumento communis Patris nostri Nicephori, quod ipse sibi adhuc vivens fecerat, ex læva parte h Narthecis, ubi per gratiam Christi usque in hodiernum diem sanitates & miracula patrantur: quotquot enim ægri ad sanctam illam tumbam accedunt, domum redeunt sani, quacumque teneantur infirmitate. Hæc est vita, hæc conversatio cælum habitantis venerandique Patris nostri Nicetæ: qui sicut Deum dilexit plurimum, ita & ab eo digne amatus, ut glorificavit eum, sic & glorificatus ab eo est: nam glorificantes glorificabo dicit Dominus: ipsi autem decet gloria, Patri scilicet, & Filio, & Spiritui sancto, nunc & semper & in secula seculorum. Amen. i

[51] [Vita a Studitis transcribitur.] Finitus est præsens liber mensis Martii die XXI, Indictione prima, anno mundi sexies millesimo quadringentesimo vigesimo quarto k: scriptus per manus Ioannis, humilis & minimi monachi, sub Anatolio sanctissimo studitarum Hegumeno.

ANNOTATA.

a Græce, ἀντικαταλλαγῆς γενομένης: quod non recte vertitur, reconciliatione facta.

b Occisus est Leo ipso natali Domini die anno 820, eique succeßit Michael Balbus.

c Ex σκαλύματος, forte legendum σκαλεύματος. Sirletus vertit ex stadio, an quia putavit legendum ἐκ σκάμματος?

d Ergo intelligenda est hora sexta sive ultima noctis, quod fuit anno 824.

e S. Iosephus Episc. Thessalonicensis colitur 15 Iulij, egregius etiam ipse cum Episcopis reliquis contra Leonem Armenum Confessor.

f Pauli Episcopi Plusiados Acta & exilium dedimus 8 Martij, die ejus natali.

g Scilicet tam Medicii quam Symbolorum: hæc enim inter se fuisse si non loci vicinia, certe instituti similitudine conjuncta persuadet Anastasii præmemorata assumptio ex hoc, ad illud gubernandum cum titulo Oeconomi.

h Suggestum vertit Sirletus: scripsit de Narthece libellum integrum eruditißimus Leo Allatius, ex quo constat ea voce significari partem templi anteriorem (vestibulum puta vel propylæum) in quo fas est etiam catechumenis & excommunicatis subsistere, velut pœnitentibus: & quia in hos quia ferula castigatrice utitur Ecclesia, videtur ipsi loco nomen ab ea inditum esse. In Germaniæ ante omnes majores ecclesias videre est atrium, quod ibi nomine auspicatiori Paradisus dicitur.

i Quæ sequuntur vel abfuerunt ab eo Codice, quo usus est Sirletus, vel ab hoc omissa sunt, velut ad rem non facientia, utpote non auctoris sed transcriptoris verba: quænos omittenda non putavimus, cum de antiquitatis autographi codicis tam manifestam fidem faciant.

k Scriptor monachus utitur Æra ecclesiastica, id est, Alexandrina: quam in Exegesi I prævia ad 3 Tomum Martij num. 11 ostendimus annis 16 discrepare a Romana, id est, Constantinopolitana: ut qui est Alexandrinis 5983 annus, Romanis sit 5999, & uterque Æræ Christianæ vulgaris annus 491. Hinc consequens est annum Alexandrinæ Æræ 6424 hic notatum, esse vulgaris æræ 932, qui cum Indictione prima, hic pariter notata, convenit.

DE S. IOSEPHO HYMNOGRAPHO,
CONSTANTINOPOLI.

AN. DCCCLXXXIII.

COMMENTARIVS PRÆVIVS.

Iosephus Hymnographus, Constantinopoli (S.)

AUCTORE D. P.

§. I Cultus sacer ex Synaxariis MSS. Legationis Romanæ, & exilii tempora.

[1] Sanctum Iosephum, a sacris hymnis sive Canonibus conscribendis, Menæa excusa & plurima MSS. Synaxaria, Claromontanum, Chiffletianum, Mazarinianum, [Elogium inter sacra recitandum,] aliaque, τὸν Ὑμνογράφον; duo autem in monasterio Cryptæ-ferratæ conservata, τὸν Ποιητὴν τῶν κανόνων appellant; eique elogium texunt, alia brevius, longius alia; vix ulla absque mendis, librariorum oscitantia aspersis. Solum Synaxarium, quod primo loco hic nominavimus, Claromontanum, quia ex Claromontani nostri Parisiis Collegii bibliotheca commodatum, majori ex parte sincerum est: [ex MS. Græco.] quod proinde præ ceteris dignum duximus huic prolusioni inserere, ita expeditiorem cursum habituri ad ea, quæ circa hujus Sancti ætatem moventur dubia; non aliud habentia fundamentum, quam quod audacior aliquis Vitam ab auctore pene coævo scriptā præsumpserit ex suo ingenio interpolare unius vocis additamento; & Leonem Iconomachum legens, addere τὸν ἐν τῆς Ἰσαυρίας, non satis attendendo quod integro seculo Leonis Isaurici imperium distet a temporibus Ignatii Photiique Patriarcharum, sub quibus Sceuophylacis munus in Ecclesia Constantinopolitana geßisse Iosephum, in progressu Vitæ debuerat observasse. Similem prorsus errorem 23 Maij circa S. Michaelem Synnadarum Episcopum irrepisse in menologium Græcorum notavimus 5. Ian. ad Vitam S. Gregorii Acritensis. pag. 290. Elogium porro S. Iosephi præcitatum, tale est.

[2] S. P. N. Ioseph Hymnographus, ex Siculorum provincia erat, parentibus Plutino atque Agatha: in depopulatione autem suæ patriæ cum matre fratribusque servatus, in Peloponnesum abiit, [Patria Siculus,] indeque se transtulit Thessalonicam; & decimum quintum agens ætatis annum, attonsus est in monasterio quodam: [fit monachus & Presbyter Thessalonica] ubi totam sacram Scripturam tanto cum profectu decurrit, ut Presbyter meruerit ordinari, & cum Decapolita Gregorio Constantinopolim transiit. Postquam autem sub Leone Armeno denuo resuscitata Iconomachorum hæresis extulisset caput, deprecati sunt Sanctum Gregorium Orthodoxi, ut Romam destinaret Iosephum, fidelibus ibi degentibus nuntiaturum, quid accidisset. Navigavit igitur eo; sed a barbarorum navigiis interceptus, abductus in Cretam captivus est. [e Cretensi carcere liberatur a S. Nicolao:] Una autem noctium adstans eidem quidam, speciem pontificalem præferens; Ex, Myra, inquit huc adveni; & librum sumens, jussit eum accipere. Accepit Ioseph, legitque hæc verba: Accelera misericors, & festina miserator in adjutorium nostrum: potes enim si vis. Quod autem tunc decantavit, opere ipso completum vidit; quando Theophilo e vivis sublato, sancta Ecclesia sacrarum imaginum recepit ornatum. Interim divinus Joseph liberatus e carcere, Constantinopolim salvus perductus est.

[3] [S. Bartholomæi oratoriū struit.] Invenerat, cum adhuc esset in finibus Thessalonicæ, sancti Apostoli Bartholomæi Reliquiam. Hanc igitur accipiens, sub illius nomine ædificavit sacellum; cœpitque multa cum solicitudine versare animo, quomodo festivitatem ejus sacris canticis componendis ornaret; cum lacrymis atque singultibus supplicans, ut hujus desiderii sui compos effici mereretur. Et vero compos ejus effectus est. Noctu enim virum quemdam reverendum conspicatus est ad latus Epistolæ, qui videbatur sacra e mensa Euangelium tollere, ipsumque Josephi imponens pectori, sua eum benedictione impertiri. Ex tunc autem gratiam componendorum hymnorum & facultatem habuit tam expeditam, [Canones scribit & dictat mira facilitate.] ut quidam existimarent, eum melodias sacras non proferre ex seipso, sed aliunde acceptas & memoriæ commendatas pronuntiate, & præbere postulantibus. Itaque Ecclesiam universam suis illustravit hymnis, cœpitque omnium ore celebrari, & cunctis haberi amabilis, non tantum idiotis, sed etiam Principibus & Imperatoribus ipsis.

[4] [relegatur in Chersonem] Multū quoq; orthodoxæ fidei causa decertans, in Chersonem est relegatus ab impio Armeno, eo quem Bardam vocabant condemnante, quod illum generose redarguisset. Post cujus mortem e Chersone liberatus est ab egregia illa Imperatrice Theodora, [fit Sceuophylax CP.] quæ orthodoxiam celebravit; & sacrorum vasorum magnæ Dei Ecclesiæ Custos effectus est, divino Jgnatio Sedem Patriarchalem obtinente. Post hujus porro ex hac vita discessum, Photio quoque (hic enim post Ignatium Patriarcha est declaratus) in amoribus fuit æstimationeque maxima. Inter hæc longum vitæ spatium laudabiliter implens, sancteque & innocenter suo versatus in munere, obdormivit in Domino. Dicitur autem, [mortui animā a Sanctis deductam fuisse] quod sancta illius anima, deducentibus sanctis Martyribus Angelisque, evecta in cælum sit. Etenim homo quidam, servum utilem habens, cum hic se fuga proripuisset, abiit ad S. Theodoram, Phanerotem vulgo nuncupatum, rogaturus ut suum sibi servum revelaret. Exacto autem ibidem spatio non modico temporis, cum nihil didicisset de fugitivo, recedere voluit; recessissetque, nisi orto jam die detentus spirituali qui fiebat sermone, obdormisset tantisper. Atque ecce Martyrem videt, & hæc ad se dicentem audit: Ut quid mœstus es? [revelatur.] Poëta Iosepho hac nocte moriente, anima ejus ab omnibus nobis, quos suis canonibus hymnisque honoravit, deducta est & ante Dei conspectum constituta. Nunc autem præsto sum, ostensurus deinceps, quod voles. Vade ad locum illum (& locum nominavit) ibi famulum tuum, quem requiris, invenies.

[5] [Iosephi exiliā non Leoni Armeno,] Hactenus Synaxarium prædictum, recte & ordine omnia, nisi quod ad auctores indicti in Chersonem exilii pertinet, adeoque & ipsius exilii tempus. Etenim quamvis Leo Armenus, suæ adversus monachos orthodoxos sævitiæ ministrum facemque habuisse legatur Bardam quemdam, affinem suum; hic tamen nullam potuit partem sibi vindicasse in vexando Iosepho: cum is sub ipsum initium persecutionis, anno II Leonis, suscitatæ, Romam legatus sit, & usque ad annum DCCCXX manserit captivus in Creta. Theophilus igitur, [sed Theophilo imputandū fuit.] impius paßim ab auctoribus dictus, ob iconomachiam resuscitatam, scribi hic & intelligi debuit; sub quo Bardas, S. Theodoræ Augustæ frater, vir incestus atque nefarius, apud sororium, monachis orthodoxis infensissimum, facile potuit effectum dare, ut Iosephum, vitia sua in crepantem liberius, videret relegatum. Ita certe consuit is quis alterum e MSS. Synaxariis Cryptæ-ferratæ compilavit auctor, & conveniunt optime Vitæ Acta, quamvis nulla facta Bardæ mentione totam culpam in pessimum illius temporis Imperatorem, scilicet Theophilum conferant. In dicto vero Synaxario sic legitur: Invidi autem quidam cum eum calumniati essent, de iis quæ adversus Bardam Cæsarem dicta fuerant, in Chersonem relegarunt; unde post aliquod tempus Constantinopolim regressus, sacrorum magnæ Dei ecclesiæ vasorum custos factus est, [primus ejus adventus CP sub Leone, non Isaurico;] Ignatio Patriarcha.

[6] Graviora aliorum Synaxariorum errata hic non attingimus, tantum dicimus in eorum nullo notari nomen Leonis Isaurici, quod in Actis repertum ita torsit Octavium Cajetanum nostrum, in suis ad ea Annotationibus; ut cum videret consequens esse, quod annis ut minimum CLXX vixisset Iosephus; ingenue fassus sit, tam longinquam ætatem, inter tot rerum turbines, totque ærumnas & exercitationes asceticæ vitæ, negotium sibi facessere. Omnia nihilominus, qua deinceps in Vita dicuntur, ita digeßit, ut pessimum, de quo supra, Imperatorem, sub quo in exilium ejectus est Ioseph, haud dubie notet fuisse Constantinum Copronymum, [sed Armexo, occiso in nocte Nativitatis.] Leonis Isaurici filium, & imperii perinde atque impietatis successorem; & Orthodoxos Imperatores, sub quibus est Constantinopolim revocatus, Constantinum & Irenem interpretetur. Vtque hæc concordet cum Menæis, occasione Bardæ ejectum dicentibus; concludit, rursus sub Michaele Balbo pulsum Josephum, atque a S. Theodora restitutum videri. Dubitat etiam an Leo Isauricus, quem XIV kal. Julij mortuum Theophanes scribit, potius dicendus sit in Natalitiis Domini obiisse, an vero post menses sex & totidem dies de ejus morte fuerit Sancto Iosepho nuntiatum. Quæ omnia facile potuisset discernere; si ex indicato mortis die, scivisset Leonem Armenum, Isaurico tanto posteriorem, intelligere; & illud, ἐκ τῆς Ισαυρίας, [hic Sanctus non videtur fuisse Syracusanus.] insertum Actis, suspectum habere, propter aliorum omnium silentium & enormem distantiam temporis.

[7] Simili ratione non difficulter potuisset idem Cajetanus videre illius conjecturæ vanitatem, qua Syracusas fuisse Iosephi patriam propterea asseruit, quia in Actis dicitur Iosephi patria, gloriosior reddita a Beati parentibus tam felici germine, quam a Dionysio, qui olim in ea summis in deliciis regnavit. Esto enim quod Regiam Syracusis habuerit Dionysius, toti tamen imperitavit insulæ, de qua, non de peculiari aliqua ejus urbe loquuntur Acta. Non potest sane verosimile videri in tanto historicorum omnium silentio, quod Irene & Constantino regnantibus, potiti sint piratæ barbari, ea tempestate non admodum validi, munitißima urbe: quam iidem, Siciliæ reliquæ dominatum adepti sub Michaele Balbo, non potuerunt, uti nec Tauromenium, per annos LV sui juris facere; usque dum veniret annus DCCCLXXVIII, quando, die XXI Maij, victoria ipsis de eadem obtigit, & totius insulæ posseßionem confirmavit, magna cum Ecclesiæ afflictissimæ calamitate: quam describit is qui interfuit Theodosius Monachus, in Epistola ad Leonem Archidiaconum, ex MS. Græco Latine reddita & apud Rocchum Pyrrhum in notitia Ecclesiæ Syracusanæ impressa. Qui idem Pyrrhus interim asserit & Basiliani Ordinis monachum & Syracusanum fuisse Iosephum; istud ex sua, hoc ex Cajetani conjectura persuasus: additque illius festum Syracusis celebrari III Aprilis, utique postquam Cajetanus incepit Sanctos Siculos ex Græcorum Menæis conquirere, & suis Insulanis venerandos proponere: neque enim existimamus cultum eum Syracusis esse antiquum, aut in ulla majorum de Iosepho traditione fundatum.

§. II Vitæ scriptores Canosies compositi, tempus mortis.

[8] [Vitæ epitome scripta a Theophane discipulo,] Qvod §. superiori diximus de Barda, & circumstantiæ quædam aliæ, in Synaxariis expreßius quam in vita notatæ (ut quod decimo quinto ætatis anno attonsus in monachum S. Ioseph sit, quod invasa a Saracenis patria cum matre ac fratribus servatus, quod extemporaneam pene habuerit Canonum condendorum facultatem, quod locus exilii Chersona fuerit, quod ante exilium injecta sint Sancto vincula & verbera, quod denique gloriosæ illius in cælum deductionis visio, occasione fugitivi requisiti in templo S. Theodori Phanerotæ seu Manifestatoris, obtigerit probo illi viro, qui ejus ad alios meruit testis existere) hæ, inquam, circumstantiæ, in prolixioribus Actis præteritæ, credibile nobis faciunt, Vitæ epitomen (quam supra ex Claromontano dedimus, quamque alia MSS. fere sequuntur) ipsam esse, quam, a discipulo S. Iosephi Theophane scriptam, Joannes Magnæ Dei Ecclesiæ Diaconus & Orator, præ oculis habuit, plenius ornatiusque exponendam, [quam Ioannes Diaconus extendit,] additis quæ desiderabantur multis. Hanc sic auctam ornatamque ex parte, ex parte vero, prædictarum circumstantiarum minutiis prætermißis, discriptam liberius, accepimus ex Codice Græco Bibliothecæ Vaticanæ, auctoris nomen quale diximus præferente: contulimusque cum ecgrapho alterius codicis, a Daniele monacho & sacrista in monasterio sancti Salvatoris Messanæ absque auctoris nomine descripti, ex pluteo 20 num. 52.

[9] Ea primum, Latine reddita a P. Augustino Florito Societatis nostræ, [uti hic post variam interpretationē editur.] prodiit inter Vitas Sanctorum Siculorum anno 1657: aliam deinde ejusdem Vitæ versionem adornavit Ludovicvs Maraccius Lucensis, e Congregatione Clericorum Matris Dei, una cum Canonibus in omnia Beatæ Virginis Mariæ festa, & Theotociis per omnes Græcorum ecclesiasticos libros sparsis, & S. Iosephi nomen ut auctoris præseferentibus; quæ omnia prænominati Ludovici conjunctione sanguinis & religionis profeßione frater, Hippolytus Maraccius, commentariis eruditis illustravit, vocans illa Mariale S. S. Josephi Hymnographi, & publicavit Romæ anno 1661. Hanc versionem, Græci contextus verbis preßius inhærentem, prætuleramus tum priori illi, tum alteri a quodam hujus nostro Provinciæ Philellene elaboratæ. Sed excerpta ex Maraccii libello folia, præloque ad nostrum morem parata, exciderunt nobis Amstelodami, quando post tristem Blavianæ Typographiæ casum colligebamus sarcinas Antwerpiam revehendas: neque jam, cum primum defectus animadvertitur, promptius est aliquid quam ex Octavio Cajetano recipere Floriti versionem, eamque ad contextum Græcum denuo recognoscere, mutatis hinc inde pauculis ubi id exigere res videbirur.

[10] [a Iosepho Ep. Thessalon, compositi Canones,] Simon wangnereckius noster, in Prolegomenis ad Marianam Græcorum pietatem, ex duodecim tomis Menæorum & septem reliquis Græcæ ecclesiæ voluminibus excerptam, num. 22, De duobus Sanctis Josephis, utroque Hymnographo & Confessore apud Græcos, agit: quorum alter fuerit S. Theodori Studitæ Frater atque Episcopus Thessalonicensis, XIV Iulii recolendus, & habuerit in canticis suis pangendis hoc notabile, quod nomen suum sæpe omissum in titulo, per Acrostichidem sive primas stropharum litteras, circa ultimam odam sui ultimi canonis, [distinguendi ab iis quos hic composuit] semper accuratissime signarit: alter, annis forte quadraginta junior, hic noster sit, cui adscribendos putat eos Canones, quæ nudum Iosephi nomen appositum habent. Quia vero etiam Canones hujus posterioris, de quo nunc agimus, Iosephi, fere Acrostichidi alicui illigantur; existimat, præcitatus Wangnereckius, ad ipsosut pote operosius compositos, extendi debere extemporalem illam dictandi facilitatem, quam supra ex Menæis laudatam vidimus. Cur tamen tam operosum hoc sit, ut ab exercitato nequiverit ex tempore fieri? Certe nulli poëtico metro adstrictos Græcorum Canones, potuisse non magna contentione animi ad certas litteras, in cujusque strophe principio inveniendas, adstringi ab eo, cui liberum esset strophas singulas, nullo inter se ordine connexas, a quacumque liberet voce ordiri, [extemporali facilitates:] ipsi dedicimus experiendo; quando talium canonum aliquos Latine reddidimus, eadem Acrostichidum lege servata, idque in versione, ad Græcorum verborum sensum exprimendum, obligata. An autem omnes illi Canones, quas Mariali suo Maraccius inseruit, quosque supra trecentos inveniri in ritualibus Græcorum libris asserit Cajetanus, hujus ultimi Iosephi sint; an aliqui relinqui priori debeant, non vacat nec operæ pretium est solicitius examinare.

[11] Placet interim discrimen a Wangnereckio supra nominato designatum, ut scilicet Canones illi, [quod iste dicatur κύρος Ιωσήφ] qui nudum Josephi nomen præferunt absque alio titulo, Iosephi hujus nostri sint: quem etiam intelligere videtur Leo Allatius in sua de Græcorum libris dissertatione, quando Josephum Melodum nominat. Episcopo Thessalonicensi imputari possunt alii qui dicuntur τοῦ Κύρου Ιωσήφ, Domini Josephi: hæc enim honoris appellatio denotat gradum aliquem eminentiorem. Fatemur tamen non ita firmam eam conjecturam videri, quin varia poßint contra eam opponi, quæ ambiguum judicium faciant. Præter hos duos non videtur alius tertius Iosephus fuisse, qui in titulo MS. Typici, [hic simpliciter Ioseph, cujus etiam sunt Canones de S. Nicolao] Romæ in Bibliotheca Barberina asservati & a Leone Allatio pag. 11 dissertationis præcitatæ laudati, nominetur, cum dicitur, Typicum illud continere ecclesiasticam constitutionem omnium festorum totius anni, secundum traditionem Sanctorum Patrum, videlicet S. Sabæ, & Studitæ, & maxime sancti-Montis; nec non partem traditionis sanctissimi Patris nostri Josephi, possessoris sancti monasterii, quod Divi Nicolai τῶν κασοῦλων dicitur. Etenim si Ioseph ille proprium ordinavit Officium monasterio suo, cujus Patronus erat D. Nicolaus; quis Paracleticon Græcorum legens (in quo ordinarium totius hebdomadæ officium octies secundum octo tonos variatum continetur) in eoque observans secundum Feriæ V Canonem (nam singulis feriis duo sunt Canones, & feria V primus de Apostolis est) cum Cathismatis atque Tropariis eodem spectantibus esse de S. Nicolao: quis inquam hæc legens & observans, [& monasterium S. Nicolai τῶν κασούλων] non judicabit Iosephum istum τῶν κασούλων esse auctorem illorum octo de S. Nicolao Canonum? Atqui etiam horum Canonum acrostichides subjunctum habent nomen Ιωσήφ hoc modo:

Ἦχος ά. Σοί Νικόλαε πρῶτον ἐισφέρω μέλος. Ιωσήφ. Et similiter in aliis, præterquam in Canonibus toni secundi & octavi, qui nihilominus ejusdem auctoris manifeste sunt. Hunc igitur non esse a nostro Iosepho distinguendum, tum illa similitudo suadere poterit, tum quod nostrum a Cretensi captivitate liberatum D. Nicolai miraculo, poßimus prudenter opinari, ei quod Constantinopoli erexit monasterio patrocinium prætulisse S. Nicolai, in deserto illo loco, ad quem, haud procul positum a templo D. Ioannis Chrysostomi, sedem & curarum scholam num. 24 dicitur transtulisse, inibique discipulorum distribuisse multitudinem: in casulis forsan extemporaneis, unde dictum sit monasterium D. Nicolai Casularum, vocabulo, ut alia multa Constantinopolitana, Ῥωμαικῶ; quamvis & monasterii a D. Nicolao dicti nusquam Acta meminerint, & adjectum postea oratorium S. Andreæ Apostolo nuncupaverit Sanctus, propter reliquias ejus istic collocatas, uti dicitur num. 25.

[12] Quo anno Christianæ æræ & ætatis suæ mortuus sit hic, de quo agimus, Iosephus, nusquam exprimunt Acta: [mortuus verosimiliter an. 883] tantum num. 37 inquiunt, diu illum in vita duravisse, & propter graves in ea labores diuturnum censeri debere sustinuisse martyrium. Num. autem 34 dixerant, quod Dominicæ Paßionis magna ac venerabili Parasceve instante, discipulum suum, & ecclesiæ posseßiones in libello descriptas obtulerit & commendarit Photio Patriarchæ, nihil ulterius exprimens: quo facto imminentem sibi exitum præsignasse declaraverit mox vehementißima febris, quæ eidem fecerit vivendi finem, & (quantum ex contextu colligi datur) paucorum omnino dierum fuerit. Hinc porro animum circum agentes per octo illos annos, quos Ignatio mortuo Photius in Patriarchatu habuit, antequam anno DCCCLXXXVIII dignitate illa privaretur; [tempore Photii Patriarchæ.] & annum requirentes, qui Parasceven habuerit, neque post tertium diem Aprilis, quo mortuum credimus S. Iosephum; neque tamdiu ante, ut inter ipsam & diem mortis longioris temporis moribus statui debeat; nullus occurrit oportunior annus, quam DCCCLXXXIII qui Parasceven XXIX Martii habuit, & quarta seria Paschalis hebdomadæ diem III Aprilis. Nam, si anno DCCCLXXX mortuus esset Iosephus, mortuus esset ipso die Paschæ; talem autem tamque notabilem festivißimæ diei circumstantiam, nequaquam si vera fuisset, omißisset exprimere auctor Vitæ.

[13] Hinc porro de ætate conjectare poßis, eum, qui Leone Armeno persecutionem incipiente, id est anno Æræ vulgaris DCCCXIV, jam Presbyter initiatus, Romanæ legationi judicabatur idoneus, atque adeo ut minimum tricenarius erat, [fere centenarius] haud multum abfuisse a centenario, quando a mortali hac vita ad immortales Superos transiit. Eadem ratione intelligi datur illam barbarorum incursionem in Siciliam, quæ Iosephum cum matre fratribusque in Peloponnesum expulit e patria, non paucis annis priorem fuisse luctuoso illo tempore, quo post Leonis Armeni cædem, Michaele adversus rebellem Thomam occupato, & omnem aliam curam huic unice postponente, Creta, Sicilia & insulæ Cyclades a Romano Imperio rescissæ sunt; [Qui barbari in his Actis intelligendi?] ut scribit Leo Grammaticus. Nempe barbari illi, piraticis excursibus prædas ante id tempus contenti agere, tunc etiam firmas novo dominatui sedes in iisdem insulis acquisivere. Quod autem bærbaricæ etiam naves fuisse dicantur, quæ vela Romam facientis cursum intercidere & captivum in Cretam avexere Iosephum: id ita accipimus, ut eam insulam non jam tunc tenuerint barbari, sed ut a Leonis Armeni ministris conducti ad scelus piratæ, profugos Constantinopoli sacrarum cultores imaginum curaverint retrahere in manus iconomachorum; & Iosephum nominatim intenderint comprehendere, quem Romam legatum navigare, non potuit omnino clam haberi: ex Actis enim manifeste constat, non Saracenos, sed Iconomachos fuisse, in quorum custodia detentus ille apud Cretam est toto fere sexennio.

VITA
Auctore Ioanne Diacono
Interp. Augustino Florito S. I.
Ex MS. Græco Monasterii S. Salvatoris,
Collata cum MS. Græco Vaticano.

Iosephus Hymnographus, Constantinopoli (S.)

EX MS GR.

EX MSS.

AUCTORE Ioanne DIACONO. EX MS. GR.

PROLOGUS.

[1] Etsi quæcumque sanctorum vitorum vita studiosum virtutis animum ad imitationem provocat, [utilis futura hujus Sancti Vita,] atque adeo vehementer impellit; tamen si ad vitæ sanctimoniam accedat etiam dicendi vis, actioque cum contemplatione jungatur; mirum, quantum perfectæ virtutis avidus ad utraque consequenda inflammatur. Quamquam enim ei, qui ad cælestem beatitudinem nititur, virtus satis sit ad illam parandam: tamen si eloquentia cum probitate morum copuletur, aliorum mores acrius arguit, ac virtutis quoddam exemplar est, quo spectent omnes, qui cælesti gratia donati, ad illam aspirant. Hujus generis fuisse Josephum comperi, in ferendis laboribus excelso magnoque animo virum, & in parandis virtutibus contentione incomparabili, nec vulgari verborum copia & ubertate dicendi a Spiritu sancto donatum, ad veteres sanctimonia illustres viros hymnis rite cohonestandos.

[2] Tantum igitur virum, qui non minus eloquentia quam probitate valuit, silentio præterire nefas omnino est: maxime autem consentaneum, [quamvis a peccatore minus ornate scripta,] rationi, ut quod ille aliis liberalissime præsticit, idem a tenuitate nostra officium accipiat. Nam ut verissime dictum sit, non est speciosa laus in ore peccatoris; studium tamen nostrum probeque in eum affectus animus poterit nobis sanctum virum conciliare; ad accipiendum satis tenue ac simplex nostræ orationis genus, quam suis laudibus parem minime ille quidem a rudi homine poscit. Sicut enim utriusque nostrum vivendi ratio, e diametro opposita, plurimum variat; ita etiam in utroque dicendi facultas toto cælo distat atque sejungitur. Quæ cum ita sint, eumne inconcinne satis insulseque laudabimus, qui aliorum facta venuste lepideque decantavit? At ille, cum eo nos munere destitutos videat, nihilque præter promptum animum posse afferre; hoc ipsum gratum sibi acceptumque fore confidimus. Neque enim facies, cui insignem pulchritudinem natura indidit, fucum aliaque medicamenta poscit; immo sordidatur potius adscitis ex arte coloribus ac pigmentis.

[3] [additis quæ Theophanes omiserat.] Sed Josephi Vitam Theophanes quidam, sacro Sacerdotio inauguratus, idemque monachus, litteris mandavit; ita tamen ut multa illum fugisse videantur. [Ceterum a per hæc ipsa in quibus ille Beati viri Vitam abbreviavit, animos nobis addidit enitendi ad perfectam narrationem.] Verum quæ commendatio tanto virtutis splendori par umquam fuerit? quæ lingua tot res præclare gestas enarraverit? Sane opportebat eos nunc adesse, quos ille in vita exornavit sua eloquentia, ut a quo laudationis beneficium in se collatum scirent, eidem cumulatius redderent. Ceterum nos, qualesquales simus, nullo modo committemus, ut tantæ res in tenebris sepeliantur.

ANNOTATA.

a Interpres Siculus hæ ita reddidit. Urgebat enim atque festinabat labores sudoresque suos, absolvere scilicet; nos interim, quibus breve vitæ compendium transdedit, sedulo monens, ut eamdem sedulo amplificaremus atque exornaremus: quæ si sic haberentur in Græco, significarent ipsi Theophani familiarem & coævum Ioannem fuisse.

CAPUT I.
S. Iosephi genus, & in monastica vita virtutes egregiæ.

[4] Iosephi patria Sicilia fuit, insularum omnium felicissima atque præclarissima: quam profecto non tam gloriosam reddidit Dionysius, [In Sicilia] quam illius parentes, qui tam illustri fœtu immortale nomen patriæ pepererunt. His, nomen erat Plotinus & Agatha, insignes ambo virtutis divinæque legis cultores; sed filii sanctimonia multo celebriores, nobilioresque effecti; quæ proles non nisi precationis opus, fructusque debuit esse virtutis. Ille siquidem magna in Deum fiducia ac fide pollebat; hæc, caducis fluxisque seculi bonis valedicens, uni se Deo manciparat, per summam continentiam ac temperantiam hujus vitæ fluctuosum mare transmittens: ut ambo instar Davidicæ vitis efflorescerent, ferrentque tempestivos virtutis fructus, quibus complures traherent ad sui imitationem. Neque enim ita vitam ducebant, ut corporis libidinibus obsequentes, lege moreque vulgi, [piissimis parentibus natus,] totos se voluptatibus traderent ac deliciis inhiarent: sed solis necessariis iisque quæ natura poscit contenti, cetera quæ superessent pauperibus ultro erogabant; ne forte in supervacaneis per luxuriem oblectamenta consectantes, Deum sibi infensum haberent; qui hanc eorum eximiam erga ipsum caritatem tam præclaro pignore remuneratus est.

[5] [magnam puer maturitatem præsetulit,] Sed Josephum tametsi parentes animi causa, ad ludum, quæ propria est puerorum occupatio, incitarent, vix tamen ille adducebatur: neque enim puerilibus ludicrisque rebus oblectabatur; sed erat gravi indole ac maturitate quadam præditus, supra ætatem illam: quin lingua adhuc balbutiente, sacra eloquia sedulo discebat. Postquam vero jam adolescere inceperat, & inter adolescentes consilio ac prudentia senex recenseri, jā tum continentiā ac fortitudinem præseferre, adelidendas pravas animi cupiditates, & quis esset æqualibus suis se ostendere. Cum enim artibus libero dignis animum serio ac continēter appulisset, omnes cubito, quod aiunt, regio excellere, videbatur: atq; id bono sane jure, cum non tanti disciplinas hasce faceret, [& temperantissime vixit.] quantum operæ ac curæ in virtute paranda poneret: quo majores in litterarum studiis progressus faciebat. Nam solo pane & aqua ad vesperam contentus, ceteras epularum delicias respuere, hinc plurimum in disciplinis proficere: quia animus litterarum ac precationis studio intentus, mentem adeo erigit corpusque deprimit ac debilitat, ut non facile ad voluptatum illecebras trahi se sinat; sed totus feratur in Deum, ac comparandis disciplinis sese dedat. Sic sceleris puram integramque vitam ducebat.

[6] [devastantibus patriam barbaris] Sed quoniam iis qui ingenti sunt animo, jam inde ab ipso vitæ, exordio, dura graviaque solent imminere; barbarorum multitudo Josephi patriam aggressi, illam in suam potestatem redigunt. Hic vero quid non fœdi ac luctuosi patrarunt? quid calamitatis ac miseriarum non intulere? Adolescentes per summam crudelitatem interfici, pars bonis spoliari, pars captivi in alienas terras misere abduci; alii, quos propitium Numen respexit, patria relicta fuga sibi salutem parare, in quibus fuere parentes nostri Josephi, qui simul cum filio in Peloponnesum migrarunt, patria, facultatibus, amicis, necessariis carentes. [cum parentibus fugit in Peloponnesum,] Verum enim vero, Josephi animus, cum se exulem sciret, neutiquam patriam hic nactum se suam existimavit, neque eum esse consedendi locum; sed per veram peregrinationem, supernam sibi patriam esse inquirendam, & accuratiore vivendi instituto Deum reperiendum. Itaque nondum pubescens, illinc a Thessalonicam Macedoniæ metropolim proficiscitur; [inde Thessalonicam abit] ne forte e nimio parentum amore præpeditus, per rerum omnium spoliationem minus libere posset ad dilectum suum evolare, ac totis pennis ad eum se attollere: eo namque generosi adolescentis spectabant consilia omnia. Atque hæc a parentibus sejunctio, quis rei exitus esset futurus, ostendit.

[7] [ibique monachus factus] Ut primum enim Thessalonicam tenuit, e vestigio cuidam viro, continentia ac sanctitate claro, se tradit, qui propter eximiam virtutem erat præfectus, fratribus regēdis qui in monasterio magni Dei ac Servatoris nostri se exercebant, cui monasterio Latomi nomen, miraculum, quod ibi patratum est, fecit. Ibi monasticum habitū indutus, cum attonsa coma, fluxa omnia ac interitui obnoxia, quæ sub luna sunt, abjecit. Hic quod ille facinus, cum virtute conjunctum, non gessit? quo se spiritualis palestræ genere non exercuit? Prorsus ut omnibus, qui illum intuerentur atque imitari vellent, omnis industriæ accurateque diligentiæ esset exemplum. Quin novam jejunii rationem excogitavit, quo ab aliis discrepare minus videretur, magisque studia sua occultaret. Vigiliis adeo deditus, ut supra fidem sit eorum, qui laxius vitæ genus voluptatibusque confertum confectantur.

[8] Mira taciturnitas, non ut alienas res animo inquireret; sed ne ullus esset, [silentium religiose servat,] qui ejus studia sermonibus interpellaret. Vox adeo submissa, vix ut a curiosis; alioqui intentis, posset excipi: quæ prima sunt veræ philosophiæ elementa, atque adeo ejusdem perfectio. Nam si sapientiæ initium esse timorem Dei didicimus, ac timor Dei ad divinis legibus parendum inducit, in quibus non illa minima est, qua ostium ori imponere jubemur, ut neque mens in absurdas cogitationes distrahatur, nec per inutiles absonosque sermones interturbetur animi quies; sequitur, teste Davide, ut custodia viarum Dei ducat ac sequatur linguæ continentiam. Ex eo fonte alia virtutum decora in illum derivarunt. [somnum humi capit,] Quis vero tam rudis est, qui non admiretur atque obstupescat, ejusque invictam in ferendis laboribus constantiam non efferat in cælum? Humus ejus cubile, quando naturæ necessitati esset indulgendum, lapidemque pro molli cervicali adhibebat. Somnus perpetuo minimus, cœnæ frugalitatem sequens, in quo sacrorum mysteriorum explanationes sanctæ illius menti sæpenumero inscribebantur.

[9] [excellit dono lachrymarum,] Erit qui merito suspiciat lacrymas, ex Josephi oculis instar torrentis fluentes, ac geniculationes omnium opinione majores; prorsus ut genua quasi lapis obduruerint e mutuis cum Deo colloquiis, atque usu nocte pedibus insistendi ac flectendi; tum oculorum cavitatem, palpebrarumque extenuationem, e continuis lacrymarum imbribus. [humilitate,] Alius prædicet summam in sancto viro animi submissionem, cum vel homines abjectissimos capite ad terram usque inclinato salutaret: præterea stabilem ac firmam caritatis vim, qua omnes sine ullo prorsus discrimine complectebatur. [continentia,] Quidam vero admirentur continentiam animumque ab omni euagatione immunem: cum enim mentis legi membrorum legem repugnantem ex Apostolo videret, totus per Dei legem se attollebat, plane ut nullam in se subrepere turpem cogitationem pateretur, quæ est (ut ex D. Joanne; insigni veritatis propugnatore, constat) umbilico ventris insidens serpens, turbulentosque motus illis excitans, qui ad sensuum oblectamenta trahuntur. [Rom. 7, 23] Rursus nonnulli assiduum intentumque psallendi studium ac laborem extollant, ac prope divinum vocent tam generosum athletam.

[10] [comparandus Iosepho,] Pars imitatricem vim in eo verbis amplificet, cum velut operosa apis prata sacrarum litterarum pervolitans, ac selectissima florum sincere excerpens, omne virtutis genus sibi compararet. Continentiæ quidem ac puritatis exemplar, castissimum Josephum, ante oculos ponebat; cujus vim in pravis libidinibus coercendis æmulans, admirabatur maxime: neque enim erat ei cum sola Ægyptia bellum; sed cum peccato etiam, ut D. Paulus ait, usque ad sanguinem conflictabatur: non modo pallium abjiciens, uti e manibus libidinosæ mulieris, ad nefarios ausus trahentis, elaberetur; sed carnem per temperantiam macerans, ut letalia ejus vulnera evitaret, quæ nos per externa hæc sensusque moventia in fraudem inducere consuevit. [Heb. 12, 4] [Iacobo,] Jacobi vero imitabatur candidam, minimeque fucatam mentem, nam sicut is paternam benedictionem matre suadente furatus perhibetur, neque Esaum, quem vel ab ipso matris utero oderat, consectatus: ita noster supplantator, per carissimam suique amantissimam Dei Ecclesiam, primogenita benedictionis accepit; nempe ut Deo vicissim benediceret cantilenis suavissimis, quas ipse in honorem primogenitorum, qui in cælestium numerum sunt relati, pie concinneque decantavit; supplantans cacodæmonem, & ab eo quam longissime fugiens, quo mente in se collecta minimeque ad externa dispersa Deum aptius laudaret, ac cum eo arctius conjungeretur. Abrahami autem migrationem, animumque ad Deo parendum paratum atque intentum imitabatur: [Abrahamo,] non sane ex Chaldæa in Palestinam proficiscens, sed parentum amorem divino postponens; nihilque pensi habens fluxa hæc caducaque, abjectam vivendi rationem sibi ducendam existimavit.

[11] [omnium decora imitatus,] Quid vero attinet singulos recensere, ac cum illo per mysticam interpretationem conferre? Profecto vix quidquam est in sacris libris laude dignum, que ille non gesserit, nemo in antiquis historiis celebris, quem ille non est imitatus. Sed ut rem in pauca conferam, vita tota hujus sanctissimi Patris, vere catena virtutum omnium commode potest appellari, ac forma quædam, quam neutiquam possent, etiam qui omni ope ad perfectam morum sanctimoniam contendunt, in se effingere atque exprimere: exprimere autem? sed ne partem quidem de Josephi virtutibus æmulari. Proinde a monasterii Præfecto reprehendebatur tam dura asperaque victandi ratio: neque enim jejunium esse interfectorem corporis, sed pravarum animi libidinum, pro ea quæ inter utrumque est conjunctione ac propinquitate. Tum is qui nihil prȩterquam parere didicisset, neque obsistere ulla ratione illis qui se per submissionis modestiæque viam ductarent; quæ jubebatur libenter faciebat, ac quæ sibi apponerentur comedebat; omnia in Dei honorem & gloriam referens atq; convertens. Quod cum vidisset senior, [Abbatis de eo prophetia,] videretque hominem homine multo esse præstantiorem; cœpit illum ad virtutis honestique studium acrius impellere atque incitare; plane ut aliquando cum abesset sanctus adolescens, Fratribus omnibus coactis, spiritu prophetico dixerit; Enimvero hic adolescens, Christi verus est discipulus, ejusque præceptis longe obsequentior: est sancti Spiritus sedes ac domicilium, qui per ejus os cantiones eloquetur, quarum sonus per universum terrarum orbem diffundetur.

[12] [aliis omnibus bono exemplo prælucet,] Erat Josephus plane virtutum omnium receptaculum, ex quibus veluti quemdam b spiritualem librum coaptaverat, ubi legere erat scripta omnia disciplinarum genera. Animus enim, simul jam inde a principio Deum optimum in se continet; quæ illius sunt accurate meditatur, totisque nervis incumbit ad divina præcepta rite servanda. Cumque munitissimum ejus præsidium sit, continentia, jejunium, vigiliæ; nullæ illum aggredi atque evertere possunt terrenæ cogitationes caducarumque rerum imagines. Quæ cum ita essent, portenti simile quid videbatur Josephus, qui veluti quoddam elegantissimum simulacrum, omnium oculos in se convertebat, adeoque illos rapiebat, ut nihil extra unum Josephum mirarentur. Etenim cum loqueretur, ex ejus ore melle dulcior fluebat oratio; vel cum alios saluberrimis monitis ad pietatem informaret, vix erat qui libros amplius sibi consulendos duceret. Quid enim in homine erat, quod non esset suavitatis ac leporis plenum? Si abditissima sacrarum litterarum arcana essent eruenda atque exponenda, hoc tanta numerorum suavitate præstabat, ut fabulosas Sirenes facile obscuraret: si de moribus dicendum esset ad populum, cum oratione simul ejus turbulentos animi motus componebat: demum in illius ore gratiæ videbantur insidere; tantaque in præceptis tradendis ubertas ac copia, ut fontes fluviique prius arescere, quam illa deficere posse videretur.

ANNOTATA.

a In menologio Basilii Imp. legitur Thessalia: fuit hæc certe transeunda ex Peloponneso Thessalonicam proficiscenti: quin & ibidem aliquamdiu versatum dicitur infra n. 25: nisi istic quoque Thessalonicam legi debere existimes.

b Græce βίβλιον τὸ νοερὸν τῆς ψυχῆς. Maraccius, de libro materialibus litteris conscripto hæc intelligens. verterat: ex quibus etiam librum animæ corroborativum composuit: Sed versionem Floriti approbant quæ hic præcedunt atque requiruntur.

CAPUT II.
Cum S. Gregorio Decapolita profectus Ioseph Constantinopolim, indeque Romam missus, captivus abducitur in Cretam.

[13] [Presbyter ordinatus,] Ea igitur cum esset vitæ ejus sanctimonia, ac tot tantisque donis elucesceret, haud quaquam ad Sacerdotis culmen aspirare, aut tantam Spiritus sancti dignitatem Deoque satis propinquam ambire, ullo pacto per ætatem se posse existimabat: sed vi coactus ac nolens, & cum ab universo Fratrum cœtu impulsus, tum a Civitatis Episcopo a etiam atque etiam rogatus, sacro Presbyteratu initiatur. Tum ea fuit Josepho vitæ ratio, tam perfecta omnibusque absoluta numeris, ut ne intendi quidem, ne dicam remitti posse videretur. Perpetuo prælium cum carne gerebatur, ut Cælestium choro tandem aliquando fortis athleta intermisceretur. Tumvidere erat perennes lachrymarum rivos, fluminum lapsus imitantes; genuaque integris noctibus inflexa, pene iam lapidescentia: sed & pectus e crebris lapidis tunsionibus occalluerat. Porro tam duriter carnem afflictabat suam, ut undequaque dissoluta membra diceres, ut qui uni se Deo totum dedisset; illud unum expeteret, cuperetque cum Paulo, dissolvi vinculis nostræ mortalitatis; seque cum eo, quem unice ardenterque diligeret, conjungere.

[14] b Deo igitur ipsum remunerante iis etiam quæ hinc obtingere possunt bonis (bonum autem, [S Gregorio Decapolitæ Thessalonicam adverto] imo bonorum optimum est invenire eodem contendentem, cursumque virtutis ipsi jungere propositi similitudine) Thessalonicam advenit, quod ei congruum erat, ille vita magnus & miraculis celebris, Decapolitarum gloria, seu potius civitatum omnium ornamentum, divinus Gregorius. Hic cum ad monasterium venit, ubi miles egregius Joseph adversus spiritales hostes strenue juxta ac præclare dimicabat; cognovitque mores, studia, animæque statum, ex ea quæ in vultu gratia eminebat (adeo præcoces sunt sanctorum virorum animi ad venanda eorum studia, [amicitia jungitur,] quos ejusdem propositi in virtute sectando cognoscunt) continuo capitur, tamque arcte illi corpore animoque est adjunctus, ut ab homine divelli ac sejungi minime posset: pares enim cum paribus suapte ingenio congregantur.

[15] [& eum comitatus C. P.] Sed tametsi negotiis urgeretur divinus Gregorius, ac proinde Thessalonica cedere ei necesse esset; tamen profectionem differebat, impeditus, ut sic loquar, sancto in Josephum amore ac benevolentia. Quare cum ad magnam urbem illi gravibus de causis proficiscendum esset, neque ferret æquo animo carissimi sodalis dissidium, monasterii Præfectum adit; apud quem omnibus utens verborum lenociniis, omnemque lapidem movens, Josephum sibi itineris comitem exorat: nam etiam ille didicerat Gregorio obsequi propter eminentem ejus virtutem. Porro mox atque Constantinopolim appulsi sunt in templum c Sergii & Bacchi fortissimorum Christi Martyrum divertunt. Tum vidisses Josephum, [ibidem sub ejus disciplina vivit.] perinde atque paulo ante virtutibus initiatum, Gregorii jussa sedulo facessere, seque omni exercitationis genere probare, veluti qui nunc primū inciperet jam enim quæ olim præclare gesserat pro nihilo æstimabat, ad ea quæ ante sunt se extendens. Quin anteacta omnia illi aperiebat, ac veluti puer ad certamina se accingens, in corpore traducebat vitam molis corporeæ expertium; ac voluptatibus sensuumque illecebris omnibus post habitis, uni se Deo tradebat, ejusque suavissimis amplexibus fruebatur: sub divo autem humique cubabat si quando illi somnus esset capiendus, ut Gregorium imitaretur, quem ea uti vitæ duritie videbat: eum enim virtutis exemplar ac formam sibi proposuerat, quam omnino imitaretur & in se effingeret, quotidie ascensiones in corde disponens.

[16] Sed quæ sunt Dei judicia, non multo post Leo d, [Leone Imp. iconomachiā renovante,] bellua immanissima, Imperii clavum tenens, omnem Ecclesiam turbat; sanctissimis imaginibus, antiquo odio permotus, bellum omnium crudelissimum inferens. Tum, quibus Christi vera religio, quam Cæsaris gratia fuit antiquior, toto orbe dispersi ac fusi vagabantur: ac nonnulli in Bosphorum, pars in e Siciliam migrarunt: [Gregorius orthodoxos animat:] alii in summa montium egredientes, efferatam rabiem truculentissimæ belluæ fugiebant. Non tulit hoc generosus pugil, sacrarumque iconum cultor, religiosissimus Gregorius: sed induens thoracem fidei, tota urbe volitare, in plateis prædicare; fora, angiportus frequentare; ibique libere ac sine ullo metu veritatem docere, ac suadere ne Cæsaris dolis ullam fidem haberent, ejusque perniciosissimis nugis aures omnino obturarent. Sane veluti ros matutinus prata arentia, sic ejus sermones bonorum corda recreabant, ac spiritualem valetudinem tuebantur; adeo ut infinita prope monachorum multitudo, qui in præsentia magna in civitate versabantur, simul coacta, a magno Gregorio precibus contenderint, Romam mittat Josephum, [& ab iis rogatus,] hominem non modo in sermonibus animo impeterrito, sed in ferendis laboribus fortem constantemque; qui f Papæ, Romanisque omnibus nuntiet, quanto malorum turbine ea civitas vexetur; simul aliquid opis afferant Dei Ecclesiæ graviter laboranti: Iam enim vides, dicebant, Pater, quæ malorum tragœdiæ hic quotidie agantur: vides quanto in discrimine versetur Christi ouile, cum non sit qui illatam nobis injuriam ulciscatur.

[17] [Iosepho suadet Romam ire:] Paruit libenter magnus Gregorius, cum ea de re ageretur, de qua non tam soliciti erant illi ad impetrandum, quam hic voluntarius paratusque ad dandum. Tunc accersens Iosephum: Nunc, inquit, fili, tempus illud est, quo & tuæ orationis vim, & ardentissimum Dei amorem proferas; Is vero qui jam diu parere didicerat, inflexo capite, navim sine ullo viatico conscendens, Romam ire maturabat. Sed id fortasse non erat Dei consilium, qui sæpenumero per ea quæ contraria videntur, mira plane ac præter nostram opinionem moliri consuevit. Itaque in barbarorum piratarum manus incurrunt, [hic capitur & in Creta ducitur,] captisque nonnullis navigiis cum eo quo S. Josephus vehebatur, ipse captivus in Cretam abducitur, ibique gravissimis catenis vinctus in carcerem conjicitur.

[18] [ubi concaptivos ad constantiam excitat,] Sed mirifica erar ejus in vinculis lætitia, & blandis verbis eos consolabatur, qui eamdem fortunæ aleam subivissent. Nam, Deus bone, quid suavius, ac jucundius iis vinculis est, quibus pro Christi amore devincimur, quamquam parumper aliquid tristitiæ ac mœroris afferant? Gratiæ igitur, dicebat, Deo persolvendæ, cum Divi Pauli exemplum satis illustre habeamus, qui a vinculis, tamquam ab aureis monilibus, decus ornamentumque sumebat: mirumque in modum gaudebat, quoniam dignus habitus fuisset pro nomine Jesu contumeliam pati. [1 Pet. 2, 19] Quin & Jesus Christus cum malediceretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste, quemadmodum Apostolorum Coryphæus tradit. [Hebr. 4, 16] Est quidem non nihil mœroris ac tristitiæ e doloris sensu: sed fieri non potest, ut Christi jugum quis ferre dicatur, nisi sine omni culpa, iisdem quæ Christus pressit vestigiis inhæreat, ferens quæ ille pro nobis tulit; qui cum Deus esset, ac omnia præstare posset quæ vellet, aliterque ingratorum hominum afflictam salutem reficere ac restaurare, voluit tamen virtutem labore gigni, qua jam pridem occlusa cæli janua reseraretur; nec nobis aditum ad salutem aliter quam per viam ærumnis laboribusque confertam ostendit. Quæ cum ita sint, quid causæ est, quin nos salutem nostram in discrimen offeramus pro cultu sacrarum imaginum Christi Servatoris nostri, ejusque castissimæ purissimæque Genitricis? ita enim nefariis Cæsaris conatibus adversantes atque obsistentes, divinam nobis gratiam conciliabimus, ut sacra docent eloquia, opportunumque subsidium. Hic & aliis id genus sermonibus afflictos eorum animos, qui pro Christo in carcere claudebantur, excitabat ac demulcebat. Atque ego fortasse crediderim id causæ fuisse, quod cum alio mutteretur, mira Dei providentia in Cretam eum ablegarit, ut & insulæ & continens viri sanctimoniam agnoscerent, ejusque eruditionem non vulgarem.

[20] [Episcopum carceris tædio vacillantem corrobat] Eo loci accidit, ut cum nescio quis Episcopus, in carcerem conjectus, more hominum variis cogitationum fluctibus jactaretur, ac pene in periculo versaretur, cedendi hæreticis sacrarum imaginum euersoribus; hunc invisit vir sanctissimus, confirmat verbis, corroborat exemplis, eoque hominem adducit, ut pro Christo ejusque imagine mortem oppetere non dubitet. Neque enim is, qui ejus infirmas debilesque vires satis prænoverat, sivit tentari hominem supra id quod posset; sed præsentem illi opem attulit, misso Josepho, veluti anchora nautæ in magna fluctuantium cogitationum tempestate jactato. [aliumque ad defectionem pronum] Nec dissimilem se gessit vir insignis caritatis erga hominem vulgarem tenuisque conditionis. Is cum minime posset ferre animi ægritudinem ac mœrorem, quem creabat tormentorum vis; statuerat jam ineffabile redemptionis nostræ mysterium, per summum conptemptum, negare, ac Christi Dei pariter & hominis imaginem magno scelere conculcare. Igitur Josephus hominem aggrediens, quid verborum prætermisit, quæ vel durissima saxa emollirent? quid lachrymarum non effudit? nunc deosculando manus, nunc collum amplectendo, ut misellum ab instituto revocaret, alliceretque ad mortem pro Christo gloriose appetendam, quod postmodum præstitit: idque qua ratione evenerit paucis aperiam.

[20] Jam nox erat, cum salubres monitiones homo in præcordia transfuderat: mane vero, cum jam lucesceret, [facit generose martyrum pati,] ecce tibi ingens barborum multitudo ad carcerem it, gestans instrumenta, ad nudum distorquendum, & ad alias carnificinas exercendas. Mox hominem interrogant, num adhuc in eadem sit animi sententia, paratusque ea efficere quæ paulo ante recensuimus, ac Christi fidem abjurare. Sed is nihil perterrefactus, abjecta tunica; Ego, inquit, prompto alacrique animo mille, si fieri potest, mortes oppetam, pro Deo ac Servatore nostro. Hæc ut dixit, e vestigio se satellitum manus protrudit. Tum eorum Præfectus jubet hominem trabe suspendi, ac sagittis corpus configi. Videres oculos telis collimatos fluere, visceraque, ut loquitur David velut aquam affusa. Sed interim generosus athleta fortiter dimicabat, nec cessabat lingua, tametsi gravissimis laboribus, & dolorum acerbitate torqueretur, Christum prædicare. [Psal. 21, 15] Tum barbarorum immanitas, etsi tam dire mulctatum videret, non tamen illius verba ferre poterat: itaque ingentem lapidem in hominis caput torquent, quo male diffracto, fortissimam animam suo Creatori reddidit.

[21] [& aliis multis prodest.] Atque hæc quasi obiter ab egregio Christi milite gesta sunt in Creta: hanc Deo optimo rerumque suarum moderatori victimam consecravit: neq; enim captivus in alieno solo, aut in carcere detentus, sibi utendum silentio existimabat; sed libere Christum ubique prædicabat, ac malis ærumnisque pressus, Martyrum hostias Christo offerebat; & manicis, compedibusque devinctus, ipse multos e crudelissimi tyranni manibus liberabat.

ANNOTATA.

a Anno 787 Concilii Niceni II Actioni 7 nomen adscripsit Theophilus Thessalonicæ: qui facile ad usque hoc tempus vitam potuit prorogasse.

b MS. Siculum in hac periodo usque ad] pluribus verbis truncatum, primo abduxit Floritum in sensum a sensu auctoris diversißimum, quasi ipse Ioseph Thessalonicam ire ad Gregorium statuerit; deinde tam aliena interpretatio varie torsit Cajetanum, ut tandem pro Thessalonicæ legi vellet Thessaliam. Verum ex Græco res clara est: & Thessalonicam venisse Gregorium ex ipsius elogio, XX Novemb. dando, constat; & Thessalonicæ cum Iosepho ivisse Constantinopolim mox dicitur; quare necesse habuimus nostram huic loco versionem substituere.

c τῶ ὄντι ἐν τᾶις σοφίαις, inquit Synaxarium Claromont.ad 7 Oct. SS. Sergii & Bacchi elogium texens. Menæa excusa pro horum Martyrum templo, nomināt templum Sancti Martyris Antipæ, qui colitur 11 Apr. Consentit Synaxarium Claromontanum.

d Hic ab audaci manu adjectum erat, ἀπὸ τῆς Ισαυρίας: cum Leo Armenus esset intelligendus. De persecutionis autem ab eo an. 414 moveri cœptæ acerbitate, vide Acta SS. Theophanis & Nicephori 12 & 13 Martii. Menologiū Basilii Imp. hæc omnia ad Theophili tempora refert: minus recte.

e Cajetanus huc trahit, quod Gregorium Decapolitam Menæa dicant Syracusas venisse: non recte, quia patet hoc ibi factum dici antequam accederet Thessalonicam, adeoque ante persecutionis tempus. Quid quod hic expresse dicatur Gregorius non fugisse?

f Idem propter errorem de Leone Isaurico, quē cavere Fleritus nesciverat, Gregorium III hic intelligit: ast Leone Armeno persequente Ecclesiam, eidem præsidebat S. Leo III.

CAPUT III.
Divinitus liberatur Ioseph donum Canonum scribendorum accipit: revocatus ab exilio sceuophylax creatur.

[22] Nunc age, jam de ejus ad Imperii sedem reditu dicamus. [In nocte Natalis Dominici] Aderat nox, qua nocte Christi natalem sacrosancta Dei Ecclesia celebrare consuevit: nec interim ille, quamquam crassioribus compedibus premeretur, essetq; collo ad equuleum alligatus, Christo, qui carnem nostram induit, preces tota nocte effundere cessabat, ac suos cantus usque ad gallicinium protelare. [e S. Nicolao discit tyranni mortem,] Cum ecce tibi adest quidam, homine major, coma incana, sacra veste conspicuus, multumque leporis ac venustatis cultu præseferens: Ego, inquit, ex Myris Lyciæ profectus, ad te missus a præpotente Deo, mira celeritate, jam lætos ad te nuntios affero: ille enim, qui in Ecclesiam tot turbas concitavit, sacrasque Christi oves dissipare ac in diversa agere omni ope nitebatur, regno excidens, supernis judiciis homo flagitiosissimus ac perniciosissimus usque in diem revelationis, ut Divus Paulus ait, judicandus abscessit: nunc vero te oportet Constantinopolim remigrare, uti pro gratia, a sancto Spiritu in te collata, multos confirmes. [Rom. 2, 5] Verum quod tibi trado libelli capitulum, tu vora. Porro videbatur brevem quamdam libri particulam dexteræ gestare. Tum is ingenti gaudio delibutus, Quam, inquit, dulces sunt gutturi animæ hæ scripturæ! Erant vero inscripta ea verba, Accelera misericors, festina miserator, adjutorium nostrum; quoniam volens, potens es. Hæc suaviter, [& vinculis exolutus sistitur CP.] arguteque canere a sancto viro jubetur. Mox videt e collo pedibusq; sibi demi vincula, auditque dicentem, Eo præ, tu porro me sequere. Sed, o rem miram, o præsentem opem! o ineffabilia ac supra omnem captum Dei optimi maximi mysteria! a nemine prorsus visus, aërem findere videtur, ac vento similis ad magnam urbem ferri. Nimirum iis Deus alis suos, cum opus est, donat, qui puro corde ad illum subvolant.

[23] [ubi Gregorium mortuum invenit & luget:] Porro tanti miraculi vis ad præpotentis Dei laudes hominem excitavit, accenditque: sed aliunde ad fletum ac singultus movebatur. Nam cum vix aliquibus sui studiosis ac cupientibus se ostendisset; cognoscit Gregorium, hominem plane divinum, commune omnium solatium, Ecclesiarum solidissimam gloriam, actuosum ac spirans virtutum omnium simulacrum, infinitis prope laboribus ac periculis defunctum, ex hac a vita ad optatos Dei sui excessisse complexus. Quare post fletum ac querimonias, sacrosanctum illud tabernaculum suis ipse manibus capiēs, quod adhuc vivum animatumq; videbatur; lacrymas affatim ab oculis fundens, & pedes pacem ac bona euangelizantis abunde irrigans, has in voces prorupit: Qui feram tui orbitatem, Pater? quomodo sine te spiritum ducam? [adhæret ejus discipulo Ioanni,] quis mœrorem ægritudinemq; animi mei blandis allocutionibus lenire ac demere queat? cuinam curarum mearum æstus atq; euripos ostendam, qui, veluti Christus Dominus olim præstitit, dicat, fiatque tranquillitas magna? Quin me ad Dominum prȩmittebas, Pater beatissime, ut inter tuas manus animam efflans, tuis precationibus adjutus manus inquinatissimas rapaciffimorum prædonum, viam in aerio tractu obsidentium, tuto effugerem? Quoniam vero, o generose, tibi collibitum est præire, oro te atque obsecro, confirma infirmitatem imbecillitatatemque animi mei, & quibus nunc pollens potensque es apud Deum intercessionibus, noctu atque interdiu, me meaq; omnia ad unius Dei voluntatem dirige; uti sub potenti illius manu humiliatus, tuis suffultus precibus, quas in conspectu sanctissimæ Trinitatis, ingenti splendore ac gloria coruscans, effundis, hujus vitæ procellosum mare incolumis navigem, & in tutum advectus portum, sine ullo dissidii metu, te perpetuo videam fruarque.

[24] Hæc precatus a loco minime decessit, ubi divinus Gregorius philosophicæ palæstræ operam navaverat, utpote qui optaret in laboribus commilitonē habere Joannem, magni Gregorii æmulum atque sectatorem, in cujus consuetudine diu ætatem exegerat, [& utriusque corpus huc atque illuc transfert.] ultro citroque editis virtutum documentis: quia in Joanne Gregorium sibi videre videbatur? nam & in eo homine magna inerat dicendi vis. Postquam vero jejuniis vigiliisque confectus Joannes ad Deum migravit, eam sedem relinquendam sibi esse Josephus existimavit, petendumque templum, magno Joanni, quem ab aurea eloquentia Chrysostomum nominant; dicatum; sacrosanctum Gregorii ejusque asseclæ Joannis corpus, tamquam opulentissimum thesaurum transferens. Atque inibi tam ingentes fiebant hominum concursus, ut illius oratione, quæ melle dulcior ex ore fluebat, aures animumque pascerent, plane ut a loci angustiis excluderentur. Itaque licet locus undique vastus, desertusque esset, ibidem tamen monasterium excitatum est, magna discipulorum frequentia celeberrimum; in quo, velut in tutissimo asylo, sacras D. Gregorii ejusque socii Joannis reliquias collocavit.

[25] Porro in Thessaliæ finibus jam pridē versans, a divino quodam homine, scientiaque incomparabali, sacratissimis magni b Apostoli Bartholomæi reliquiis forte donatur. Igitur huic templum ædificare constituit, multa miracula quotidie patranti; [Bartholom. Ap. oratorium struit,] quem per quietem sæpenumero vidit cælestia sibi mysteria aperientem, ac sacræ paginæ difficultates explanantem. Cum vero ingenti aliquando desiderio æstuaret sanctum Apostolum versibus exornandi, tamen continebat se, metuens ne forte minus acceptum gratumque a se illi eveniret; ac instar Moysis quadraginta dies carnem macerans, ut divinarum cantionum tabulas acciperet; occlusisque sensuum januis, ac mente ab omni evagatione in se collecta, sancti Apostoli corpus pie reverenterque complectitur. Nec frustratus est hominem suus labor. Nam pridie ejus diei, quo Divi Bartholomæi memoria celebratur, videt virum linea veste circumamictum, c cujusmodi in Palæstina vulgo utuntur, sacras templi valvas tenentem, ac Josephum ad se advocantem. Is sacræ mensæ velamen d pulsans, tollit sancti Euangelii e codicem, & ejus f pectori imponens; Benedicat, inquit, tibi præpotentis Dei manus, influant in linguam tuam cælestis sapientiæ maria, [a quo pangendorum hymnorum accipit facultatem,] fiat cor tuum sancti Spiritus sedes, tuique cantus universum terrarum orbem demulceant: ut quisquis iis fruetur, & verborum & rerum suavitate captus, spirituales sirenas appellare possit His dictis, visum evanuit; sed verba, in imos præcordiorum sulcos defossa ac seminata, uberem postmodum segetem tulere.

[26] Atque hæc fuit divini charismatis incitatio, hæc divitiarum dona, [quibus & fideles mirifice iuvit,] hoc incomparabile beneficium. Itaque simul ad scribendos versus manum admovit, mirum quantum & soni suavitate aures demulceret, ac blanda sententiarum vi animos percelleret ac commoveret. Nam quod est musicæ genus, quod ibi non eluceret? quæ carminis suavitas, quæ in canentium ore non emicaret? Omnem etiam somnum ac torporem ab segnibus pigrisque hominibus excutiebat, cum expeterent, non aures modo, sed mentem etiam suavi concentu delinire. Hinc mirifice recreabantur ii, qui in perfecta virtutis via progressus facere contendebant: qui vero efferatis animi perturbationibus jactabantur, omnem ægritudinem iracundiamque iis audiendis sedabant: iis demum qui gaudio lætitiaque erant affecti, præ ingenti animi voluptate, lacrymæ eliciebantur. Quin ipsi scriptores, posthabitis aliorum versibus, ex hoc uno divini Josephi thesauro, ingentes sibi divitias in cantionibus scribendis hauriebant, seu, ut rectius loquar, quotidie hauriunt. Demum omnes fere gentes ac nationes, illius carmina in suum idioma convertentes, iis adeo delectantur, ut suis cantibus noctis tenebras illustrent, ac vigilias pulso sopore vel ad solares radios producant.

[27] [& Deiparā ac Sanctos honoravit.] Porro quis adeo ad fletum durus & ab omni humanitate abhorrens est, quin perlectis de Beatissima g Virgine Deipara jucundissimis ac suavissimis cantilenis, confestim ab æstu lacrymarum abripiatur, animoque delinito sentiat quosdam sibi stimulos injici ad dolorem & ad culpas deplorandas? Verum quid de carminum varietate ac multiplici illorum harmonia dicam? quid de suavitate ac venustate, quibus veluti odoratissimis unguentis, usquequaque spirant Josephi poemata? h denique si vitam illius Sancti, quem unoquoque die colit Ecclesia Dei, scire quis studet, accipiat elegans Josephi poema, & ipsius qui sigillatim laudatur conversationem cognoscat. Sed enim cum ibi omnium ferme Sanctorū virorū vitæ ac res gestæ laudibus exornentur, certe ipse in singulis immortali dignus laude deprehenditur qui id præstare tam eleganter ac venuste pernoverit. Tollant in cælum alii sancti viri modestiam animique demissionem, alii singularem prudentiam, alii demum res ab illo præclare gestas; tamen una omnes acclamatione sancti Spiritus gratiam prædicent, quæ tam larga manu huic viro incomparabili est cælitus donata, ut de ejus carminibus dici illud queat, In omnem terram exivit sonus eorum, & in fines orbis terræ verba eorum. Nunc ad alia festinat oratio. Quot ille, ab infidelitatis caligine extractos, [Multos ad fidem & castitatem adducit.] ad Sanctæ Trinitatis agnitionem adduxit? quot suis adhortationibus persuasit, ut seculo rebusque omnibus valedicentes, monasticum institutum amplecterentur? quot mulieres ad castimoniam servandam induxit? nimirum ut lampades continenter ardentes habererent, itaque una cum sponso Christo ad nuptias ingrederentur, utcumque clamor de media nocte fieret.

ANNOTATA.

a Elogium in Menæis 20 Novembris, brevi admodum tempore reducem Gregorium vixisse insinuat.

b Ita etiam Synaxarium Claromontanum, sed in margine dumtaxat, tamquam ex consensu aliorum Synaxariorum, his verbis, ἐν ἄλλοις συναξαρίοις λέγεται τοῦ Βαρθολομαίου λείψανον, in textu autem legitur τοὐ Ἀνδρέου: & ita etiam habet alterum Synaxiariorum MSS. in Crypta-ferrata.Verum de S. Andrea nihil composuisse Ioseph invenitur: de Sancto autem Bartholomæo extat apud Lipomanum & Surium oratio Josephi τοὐ ταπεινοῦ καὶ ἐλαχίςου humilis & minimi: quem Hymnographum esse merito iudices: & 25 Augusti ad diem translationis invenitur Canon ad hanc Acrostichidem compositus,

Ὕμνοις γεραίρω τὸν καλόν μου προςάτην.

Vbi quod προςάτην præsidem, patronum, protectorem suum appelles Bartholomæum Poëta, idque in Acrostichide; Iosephum auctorem poßis agnoscere, quamvis nomen nuspiam exprimatur.

c Græce Σινδόνιον ἐσθῆτα περικείμενον. Maraccius explicationis causa Sindonem ex Ægyptia lino; Floritus Sidoniam vestem reddidit.

d Gr. Ἀράχνιον: an quia filis diversi a reliqua tela coloris reticulariter intexi solebant istiusmodi altarium operimenta? Nolim certe lineam mappam intelligere, qua ad Sacrificiū insternitur altare: sed velum accipio, qua idem altare & omnis altaris supellex, extra divini officii tempora, contegi solet.

e Gr. πυκτίδα, quod tabellam significat: & fortaßis moris fuit Græcis Euangelium sub Missa legendum in tabula descriptum seorsim habere, aut saltem Euangeliorum per Dominicas & festa distributorum codicem elaboratis pretiosius tabulis obducere, indeque eum sic nominare; quemadmodum in Ecclesia Latina videmus hodieque usurpari. Maraccius vocem Græcamretinuit.

f Græce καὶ τίθησιν ἐπιςέρνιον: quam vocem retinens Maraccius vertit, & ponit Episternium, quasi substantive, ut vestis pectoralis intelligatur. Ego vero existimo adjective debere sumi, ut referatur ad ipsum codicem pectori impositum, eo modo quo in Ecclesia Latina Subdiaconus tenet Euangeliorum librum, cum ex eo Diaconus Euangelium cantaturus est: nam & hoc magis facit ad rem præsentem, & in sacris Græcorum vestibus nulla est quæ Ἐπιςέρνιον vocetur.

g Plurimas eas fuisse non dubitamus; & multæ forsitan adhuc latent in MSS. Siculis apud Basilianos: Hippolytus Maraccius ex Græcorum Menæis novem integros Canones de Deipara edidit, & maximum numerum Theotociorum, id est stropharum de Beata, in fine cujusque odæ canendarum, ex omnibus quos a Iosepho compositos credidit Canonibus, per totius anni officium sparsis.

h Longe alium hujus loci sensum concepit Floritus, quando sic vertit: Deniq; si Iosephi, quem hodie colit Ecclesia Dei, vitam scire quis studet; legat illius monumenta præclarissima: nam in singulis hymnis ejus vivendi ratio luculēter existit: quæ longius ab auctoris mente recedūt.

CAPUT IV.
Extrema Iosephi vita, & gloria post mortem.

[28] Hæc cum ita se haberent, ecce rursum in exilium pellitur, caudam pestilentem agitante satana, improbumque a Imperatorem, qui ea tempestate clavum tenebat, instigante: non enim fieri poterat ut otiosus quiesceret is, [Propterimagines exulat;] qui bonos perinde atque triticum cribrare vehementer expetens, addictas sibi mentes in eosdem concitabat. Hinc atrox bellum adversus inconcussam solidamque ecclesiæ petram movetur, ad demoliendas sacrosanctas Christi Sanctorumque imagines; ad quarum tamen cultum homo fortissimus populum totis nervis cum adhortaretur, & orthodoxæ fidei dogmata, non domi quidem aut super tecta, sed in plateis magna cum loquendi libertate prædicaret, ab urbe ejicitur: quo in exilio multas ille calamitates ærumnasque pertulit, imo ultro ad se accersebat. Sed non multo post sedata jam tempestate & Imperii gubernaculis ad orthodoxos Principes b reductis, iterum in urbem revocatus, ad reditum minime potuit induci, ut qui exilio perinde atque amœnissimis deliciarum hortis, [revocatur tyranno mortuo:] propter Christum, frueretur. Tamen eorum precibus enixe obsecratus, quibus obsistere amplius nefas erat; tum illectus etiam caritate, qua in cives summopere flagrabat; crebris Imperatorum postulationibus concedendum ratus, ab exilio Byzantium revertitur.

[29] Ibi, posthabitis aliis ecclesiasticis honoribus, persuasus fuit, [creatur Sceuophylax ab Ignatio P.] quantum vis ægre, custodiendis ecclesiæ vasis præesse vellet. Hoc autem munus non tam Principum suasionibus, quam divini c Ignatii precibus permotus, suscipiebat. Is enim cum zelo ardentissimo pro Christi honore flagraret, ac nuper sibi creditum sacri Pontificatus clavum suscepisset, eximia viri sanctitate permotus, eum in labore, ac negotiis socium adjutoremque habere studebat, & prætextu hujus ministerii invento, suorum sit votorum compos. Hujus igitur consuetudine vehementer delectabatur, quæque ipse ignoraret, a Josepho discebat. Neque mirum cuiquam videatur, si aliqua ex incomprehensis sacræ Scripturæ arcanis illi essent ignota, quæ noster Josephus cum assiduitate studii, tum insigni puritate mentis & intelligeret & magna cum venustate explanaret: quod unum est ex donis, quæ D. Paulus recenset.

[30] Verum Ignatius senectute, juxta ac laboribus confectus, [Photio ejus successori carus,] in cælum migravit: ejus autem In locum sufficitur Photius, qui in Senatu primas tenebat; quod vir esset insigni eloquentia, eximiaque rerum cognitione præditus, tum præclaro ingenii acumine, ac sedulitate ad res gerendas, componendasque; d Hic vero ex quo Pontificatum est adeptus, ut cetera viri illius prætermittam, ne ipso inductus argumento ad ejus reprehensionem cogar descendere; unum dico, quod ipse etiam magno huic Patri Josepho similem exhibuerit honorem, atque ex animo dilexerit, Dei hominem appellans, ac veluti Angelum reverens, totiusque rei ecclesiasticæ summa in imposita, patrem patrum nominans.

[31] [ab eo ad se directos instruit,] Quin Principes ecclesiastici muneris viros hortabatur Photius, ut Patri sanctissimo omnes animi recessus cogitationesque aperirent; quod ii libenter præstabant, vel ante Patriachæ adhortamenta: erat enim, ut est in Canticis canticorum, bona admodum natura, aptus ad vulpeculas peccatorum cohibendas, & interficiendos rationalis terræ peccatores, ut loquitur David, tum ad animas virtute corroborandas ac stabiliendas. [Cant. 2, 15] Contra qui instar volubilis globi ad carnis illecebras præcipites procliv esque essent, eosdem excitabat, & a fœda scelerum colluvie erigebat ad Deum continentiamque servandam. [Psal. 100, 8] Porro eos, qui in sancto otio pacataque vivendi ratione vitam ducebant, in augustissimæ Trinitatis contemplatione demersi, adhortabatur, ne umquam divinam alam dimitterent, aut contentionem laxarent, aut superbia ventoque manis gloriolæ efferrentur; quandoquidem in eo studio multos insidiarum laqueos tendere communis hostis consuevit, ac proinde propriæ existimationis vento inflatos in æterni supplicii barathrum detrudere. Ad hæc docebat, qua ratione quies ac tranquillitas animæ posset comparari; tum insita nobis a natura cognitionis semina, ut pro sua cujusque temperie in singulis varient & crescant. [ipsa cordium secreta pervadens.] Sed quid ego majora & meliora non refero? Vir egregius oculos intuebatur, ipsoque obtutu divinabat, ecquonam quisque animi morbo detineretur: gloriam tamen declinabat, ne hominibus Angelus videretur; neve quemquam pudore afficeret peccantem, eaque gratia procliviorem redderet in peccatum: quia nimirum conducit plurimum, occulere crimen, idemque nonnisi pudoris opus æstimari; nam ubi ad multorum aures pervenit patrantis scelus, impudens efficitur.

[32] [Morbo correptus] At vero quando quidem erat homo humilitatis nostræ sarcina indutus, imo vero in fictili vase virtutis margaritam celans, oportebat ut ad Deum suum evolaret, frueretur luce inaccessibili, suorum laborum fructum consecuturus amplissimum. Itaque ægrotat vir fortissimus, ac per quietem a cælesti nuntio admonetur, instare suæ ad cælum profectionis tempus. Iam præterierant jejuniorum dies, aderatque Dominicæ passionis veneranda parasceve. Eo die tabulam, ubi descriptæ erant omnes facultates eorum, qui suæ essent curæ concrediti, Photio tradit, [rationes conficit & offert Patriarchæ] nec præterea aliud addit. At Patriarchæ animus variis cogitationum fluctibus agitabatur, secum ipse reputans, quid hæc sibi vellent, quæ non multo post esset dilucide cogniturus. Nam febris, quacum sanctus vir conflictabatur, erat ejusmodi, ut ipsa sine omni voce, satis aperte rem omnibus declararet; ea tamen ille pro argumento utebatur, ad Deo gratias persolvendas.

[33] Benedico, dicebat, tibi Deus, quoniam sub umbra alarum tuarum me asservasti: [factaque oratione] nunc ad extremum usque spiritum me custodi, ac præsta ut tenebrarum principem aeriaque spectra inviolatus effugiam, nequando gaudeat super me inimicus meus, propter ignorantias meas, & delicta vitæ meæ, tuere gregem tuum, o Patris Verbum, tuaque ista, qua omnia condidisti dextera, ad finem usque seculi defende. Ecclesiæ filiis amantissimis fave: da perpetuam sponsæ tuæ quietem ac tranquillitatem, regale sacerdotium tuis donis illustra: superbum Belial sub eorum pedibus, qui fidem ac religionem tuentur, deprime: hæreses omnes, tetras animarum pestes, ab Ecclesiæ propelle: demum animæ meæ da placide pacateque ab hoc corpore sejungi. Et quamquam probe pernovi, minime quidem me esse ex iis, qui digni habiti sunt in quibus spiritus tuus habitaverit, quæ fuerunt mentis meæ sordes, atque maculæ; tu tamen, qui immensa bonitas es, [& susceptis Sacramentis lætus moritur.] ne respicias peccata mea, sed dignum me fac sortis filiorum tuorum. Hæc ille: tum benedicit præsentibus, absentibus vero congrua precatur: denique sumptis sacrosanctis mysteriis, tendens ad cælum manus, veluti qui carissimo amico, hilari lætoque vultu obviam procedit, Deo optimo sanctissimum spiritum edidit.

[34] Hic videre erat undequaque confluentia monachorum examina, præ multitudine angustiis loci exclusa; [Celebrantur exequiæ] atque infinitam vim illius curæ creditorum, omnes fletu se conficientes. Alii patrem inclamabant; pars educatorem, nonnulli animæ suæ rectorem, quidam in calamitatibus consolatorem, omnes demum prædicabant eū qui omnibus omnia factus esset, ut omnes lucraretur. Effertur igitur & sub terra occultatur, longo luminum flammarumque ordine, qui æterna luce maxime dignus fuerat. Gaudebant beati illi spiritus desuper, chorosque ducebant, quod civem suum ire ad se viderent: contra mœrebant mortales, quod ejus dissidium ægre ferrent. Fremebant diaboli ob transitum sacræ illius animæ, quin & aera relinquentes procul aufugiebant: quidam vero ex longo itinere insanientes, in eam quæ ducebatur, permixto inquinatoque aere audiebantur, & frequentes querebantur, quod illius ascensum minime prohibuissent. Redditur sacer ejus transitu aer, ac terra tanti corporis thesauro dicatur.

[35] Sed illud minime prætereundum. Quidam Sancto familiaris, [vir pius videt Sanctorum choros] cujus non minus eloquentia mores quam mores eloquentiam exornabant, quo tempore Josephus in cælum excessit, sibi audire videbatur (jam enim longe aberat) vocem veluti quæ ad se advocaret. Egredere, inquit, adsta, & vide mira, divinaque mysteria. Egressus ille e domo, ut sibi videbatur, cælestium orbium tractus cernit in partes dividi duas, Superumque omnium acies e beatis sedibus decedere, non permixtas atque confusas, sed præibant Principes Apostolorum suo comitatu, consequebantur Martyres, deinceps Prophetæ, tum eorum exercitus qui sancte pieque in Pontificatu vitam duxere. Hæc prodigia cernebat homo obstupefactus, nec intelligere tamen poterat, quid portenderent aut significarent. Hæc cum ita essent, iterum vocem audit: Vigila, inquit, atque attende; jam enim conspicua tibi mox omnia fient quæ vides. Tum quatuor adolescentes alis præditos cernit, interque eos puellam facie honesta ac liberali & venustate incredibili. Hi choris sanctorum virorum præcipiebant, ut acciperent animam beatissimam ejus, qui ipsorum recte facta & vitam imitatus esset, & carmine cecinisset. Ibi omnes illam incredibili lætitia complecti videbantur, eunte præ purissima Dei Genitrice.

[36] Denuo stupore atque admiratione perculsus homo, [animæ ab Angelis subvectæ occurrere,] secum ipse quærebat, quinam esset is spiritus, quem tanto honore cælestium catervæ dignarentur. Hic audit Angelos, qui felicissimam animam in cælum deducebant, clara voce prædicantes: Hic est Josephus, totius Ecclesiæ decus & ornamentum, qui Apostolorum Martyrumque res gestas, & æmulatus fuit, & litteris commendavit, sancti Spiritus gratia donatus: nunc ab iisdem laudum honorumque vices rependuntur, nec quisquam in amplissimis cæli atriis reliquus factus est, quin suarum virtutum præconi æmulatorique obviam processerit: nam omnes cælestium virtutum ordines, magna cum veneratione illum complectebantur. Ceterum homo tenui totus sudore perfusus, dire cruciabatur: quod reliqua divinæ pompæ mysteria videre, ei nefas esset: quo pacto scilicet ante Sanctissimam Trinitatem fuerit evectus, eam pie adoraverit; dimotisque umbris ac tenebris, dilucide viderit, cælestium mentium choreis admixtus. e

[37] [quam merito hic honor sit Iosepho habitus?] Nihil vero est mirandum, quod tanto honore in suo ascensu dignatus fuerit: merito enim honoratus ab iis est, quibuscum semper debebat glorificari, quia vitam eorum fuerat æmulatus. Ergo cum Apostolis numeratur ut Apostolus: cum Martyribus ut Martyr incruentus, quia una cum vita protraxit laborem, propriæ conscientiæ testimonio laudatus. Cum Sanctis versatur ut Sanctus, quia puram animam suam etiam a minima cogitatione conservavit: cum futurorum præsciis, ut qui Prophetici doni expers nequaquam fuit. Hoc vero præ omnibus habet amplius (ut amplius aliquid Beato tribuam) quod ceteris omnibus ipse velut addidit animam, poëmata encomiastica pangendo suis pulcherrimis cantibus: ideoque ab omnibus meruit cum hujusmodi honore ad cælestem thalamum introduci. Dicamus tamen potius, quod cum illis fruatur ea quæ de sanctæ Trinitatis throno procedit dignitate & claritate: cui assistens, & lucidissimæ pulchritudinis fruitione jucundans, nostrum recordatur, ipsum honorantium; dispicitque continuo, qua ratione possimus hujus vitæ pelagus absque naufragio emetiri, & ad portum tranquillum pervenire.

[38] [Auctoris ad Sanctum peroratio.] Hoc age, Dei serve fidelissime; seda in nobis durissimam carnis rebellionem, & tuis apud Deum intercessionibus effice, ut impollutam servemus mentem: multam enim habes impetrandi fiduciam; quia beatam animam tuam posuisti pro illius imagine; & quia Sanctos ejus tuis beatis lucubrationibus honorasti, cum eisdem obsecro, ora pro nobis, te Patronum semper habere cupientibus, nostrasque illumina mentes, eas ad mysticam spiritus melodiam informans; ut exteriori concentui interiora consonent, & in cordis arcano semper audiatur spiritualis symphonia; in hoc quidem exilii loco figurate ac typice, in futuro autem seculo perfecte & veraciter, in ipso qui te honoravit & glorificavit Christo, per secula. Amen.

ANNOTATA.

a Theophilum scilicet, ut in Prolegom. dictum.

b Sunt hi Theodora & filius ejus Michael. Mendum autem in Menologio Basilii Imper. est, quod non nisi Theophilo mortuo, Iosephus scribatur ex carcere ereptus D. Nicolai ope, iterumque eiectus in exilium.

c S. Ignatius qui colitur 23 Octob. Methodio succeßit, quarto post Orthodoxiam restitutam anno; pulsus & iterum restitutus usque ad an. 879 sedem tenuit Patriarchalem.

d Floritus minus apte sic reddidit: Sed ne omnia recenseamus nunc, quoniam ipse locus nos admonet ad ejus cohortamenta aggrediamur. Deinde Photium incomparabilis viri titulo cohonestat τοῦ μεγάλου encomium, Iosepho tributum, detorquens ad eum, de quo, ne verum dicere cogeretur, tacere auctor maluit.

e In duobus ultimis paragraphis ingenio suo indulgens interpres, etsi utcumque teneat verborum Græcorum sensum; tam longe tamen recedit ab eorumdem contextu, ut necessarium putaverimus, reliqua hujus epilogi nostris verbis reddere.

DE S. RICHARDO EPISCOPO CICESTRIÆ IN ANGLIA.

ANNO MCCLIII.

[Praefatio]

Richardus, Episcopus Cicestriensis, in Anglia (S.)

AUCTORE D. P.

Illatam S. Wilfrido, Eboracensi Episcopo, ab Egfrido Nordhanhumbrorum Rege injuriam, Dei cuncta ordinantis providentia in Saxonum Meridionalium salutem convertit, [Saxonum Meridion. Sede Episcopali] horum Rege Edilwalcho ad fidem Christianam adducto: qui mox suo institutori gratus, Selseam peninsulam eidem dedit, in qua Sedis Episcopalis cum monasterio deinde statuendæ auctor Rex Cedwalla fuit. Mansit ea per quatuor fere secula, usque dum Normannis rerum potitis in Anglia visum est, ab ignobilibus vicis ad frequentiora loca transferre Provinciarum Episcopatus. [translata Cicestriam,] Tunc, id est, circa annum MLXX Stigandus, Guilielmi Conquestoris Sacellanus, Sutsexiis Præsul datus, Sedem quoque suam Cicestriam transtulit, loci opportunitate & futuræ potius amplitudinis spe, quam præsentis claritatis respectu invitatus. Obscurioris siquidem ante Normannicum imperium famæ, licet originis perquam antiquæ urbs, & solo S. Petri monasterio atque congregatione Sanctimonialium nota erat: deinceps autem facta est provinciæ caput, & Episcopos serie numquam interrupta habuit.

[2] In his decimus tertius, tempore Henrici III, fuit Richardus de Wicio: [Ep. 13 Richardus de wicio] qui postquam Sanctorum Catalogo ab Vrbano IV rite adscriptus fuit, susceperunt Ecclesiæ Anglicanæ festum ejus cum Officio novem Lectionum (nisi in tempus Paßionis incidat) quotannis celebrandum, ut apparet ex Breviario secundum usum Ecclesiæ Sarum impressum anno 1499 & 1557. [Sanctis adscriptus Missa & officio eccles colitur,] Nuper etiam, beneficio Ioannis Baptistæ Horenbeky nostri, accepimus insigne Missale MS. ejusdem vel similis in Anglia ecclesiæ, quod Henricianæ impietatis adhuc indicia retinet, lituras videlicet ex Regis schismatici mandato nomini Papæ & S. Thomæ Cantuariensis inductas; in quo ad Missam de S. Richardo Episcopo Orationes propriæ hæ ponuntur. I. Deus qui Ecclesiam tuam meritis B. Richardi Confessoris tui atque Pontificis fecisti miraculis coruscare gloriosis: concede nos famulos tuos, ipsius intercessione, ad æternæ beatitudinis gloriam pervenire. II Concede quæsumus, misericors Deus, ut intercedente B. Richardo, Confessore tuo atque Pontifice, oculis tuæ majestatis munus oblatum, & gratiam nobis bene vivendi obtineat, & gloriam sempiternam acquirat. III. Hæc sacrosancta sumpta mysteria nobis effectum, Domine, conferant salutarem, quorum B. Richardus, Confessor tuus atque Pontifex, extitit devotus dispensator. Ita ibi, quæ ad memoriam posteritatis hic servari voluimus, si suus aliquando legitimus cultus Sanctis in Anglia restituatur, benignißimo Domino tot Martyrum sanguinem, tot pientißimas fidelium suorum lacrymas respiciente.

[3] Anglicanarum Ecclesiarum exemplum, secuti sunt externi Martyrologi, ex quibus eum Fastis sacris inseruere apud nos Molanus in Additionibus ad Vsuardum, & Carthusiani Colonienses in utraque editione Martyrologii, cum titulo Episcopi & Confessoris. Galesinius longiori eum ornavit elogio: In Anglia S. Richardi Episcopi & Confessoris, qui Cicestriæ Episcopus factus, Episcopali sanctitate omnique pastorali virtute ita præluxit, ut meritis cumulatus, ab Urbano Pontifice in Sanctorum numero adscriptus sit. Eadem in Germanico Martyrologio, sed paucioribus verbis, expreßit Canisius; strictius Romanum, Sanctitate & miraculorum gloria conspicuum, laudat. In Anglicano Martyrologio ex Surio accuratum habes Actorum compendium: [variis Martyrologiis adscribitur,] sed auctor de suo addere volens Canonizationis annum, MCCLX expreßit, cum MCCLXII exprimi debuerit: melius in secunda editione omissus est annus. Andreas quoque Saussayus, in suo ad Gallicanum Martyrologium supplemento, multis eumdem laudat, ut qui Parisiis Philosophiam, Aureliis Theologiam didicerit: quæ aliaque hic prætermittimus, quia ex Actis mox proferendis distinctius apparebunt. Præter diem tertium Aprilis, [Translatio 16 Iunij celebratur.] S. Richardo ut diximus) sacrum, in præcitatis Anglicanarum Ecclesiarum libris, invenimus etiam Translatione ejus notatum diem XVI Iunij, cum officio IX Lectionum, totum, ut antea, de communi, sub hac propria Oratione. Deus qui nos Translationem sanctissimi Confessoris tui atq; Pontificis Richardi solenniter celebrare concedis; tribue nobis quæsumus ejus meritis & precibus, a mundi hujus transire miseria, & ad gaudia pervenire cælestia. Existimamus Translationem hanc non aliam fuisse quam elevationem sacri corporis a terra, atque transpositionem in arcam splendidiorem; quæ Episcoporum humeris solenniter circumlata per urbem Cicestrensem fuerit, ac demum ad proprium quoddam altare relata: quemadmodum in similibus fieri solet, tum maxime quando alicujus Sancti miracula increbrescunt. Verum per quos aut quo anno res illa peracta sit, nullo hactenus indicio deprehendimus: unum videmus, Radulphum, Vitæ scriptorem, de quo postea, non fuisse præteriturum tam celebrem actionem, nisi ea fuisset sua scriptione posterior.

[4] [Acta breviter ante canonizationem scripta,] Porro Acta S. Richardi primus, & primis a morte Sancti annis (prius certe quam perageretur Canonizationis negotium) scripsit Anonymus quidam; breviter quidem, sed accurate: sicque novæ Legendæ Anglicanæ inseruit ea Ioannes Capgravius unde ipsam damus potius quam ex Surio, qui stylum mutavit. Huic suspicato ipsam esse epitomen prolixiorum Actorum, quæ numquam viderat; multo justior excusatio suppetit, quam Baronio in Notis ad Martyrologium, duos de Vita S. Richardi libros, ex solo Molano sibi notos, citanti, & inconsideranter asserenti, quod eos Surius tomo 2 descripserit, cum hic expresse in titulo fateatur, eos ad manum in præsens non habuisse. [a Surio, Haræo Bzovio, stylo mutato edita,] Minus etiam ignoscendum Francisco Godwino, in Episcopis Cicestrensibus scribenti, ex iisdem libris hausisse Haræum quæ de Richardo tradidit, cum hunc secutum esse Vitam in Capgravio repertam manifeste pateat in ipso statim principio; ubi de sponsa fratri transscripta aliter quam in dictis libris agitur. Sane antiquiorem esse illam epitomen non tantum hoc suadet, quod solo Beati titulo contentus auctor, abstineat Sanctum nominare; sed etiam quod solennis adeo Canonizationis ne verbo quidem meminerit, ac ne inchoati quidem negotii. [hic dantur primigenia ex Capgravio:] Plura in hanc rem non addo, quia utrisque Actis inter se collatis, clarißime apparebit, Capgraviana illa vestutiora esse, alia autem non luculentiora tantum, sed etiam testatiora.

[5] [Alia dantur ex MSS.] Damus igitur etiam secunda, descripta circa annum MCCLXX a Fr. Radulpho, ex Ordine Prædicatorum, ut ipsemet asserit. Bockingum eum cognominat Godwinus, Surius Molani exemplo Cycestrium facit: neutrum nobis ex MSS. constat: sed utrumque habetur ex Ioanne Pitseo, cui inter illustres Angliæ scriptores 383 recensetur Radulphus Bockingus, alumnus Comitatus Southsaxiæ, [quæ Radulphus Confessarius Sancti composuit,] de civitate vel territorio Cicestrensi natus, Ordinis Prædicatorum S. Dominici monachus, vir pietatis & eruditionis titulis insignis: quibus nominibus S. Richardus Episcopus Cicestrensis hominem dilexit, ad se vocavit, eumque sibi ab arcanis conscientiæ vel in iis omnibus quæ ad Deum sunt moderatorem fecit. Cum igitur esset Radulphus tanto viro consiliorum omnium particeps, & ex quotidiano cum homine convictu omnem ejus vitæ rationem explorate cognovisset, eo defuncto, de rebus ejus gestis Latine idque fusissime scripsit, & Isabellæ Comitissæ Arundeliæ dedicavit eximium opus. Hoc porro cum MS. Lovanii ad Martinenses extare, Molano indicante, cognovissemus; ejus ibi quærendi transcribendique curam in se sumpsit P Laurentius Papebrochius, transmisitque propria manu exceptum a vetustißimo exemplari, adnotatis etiam variantibus ad marginem lectionibus, quas eisdem membranis antiqua etiam & pene evanida scriptura adnotarat ex alio MS, quæ nobis usui etiam fuere.

[6] Isabella, cui opus suum Radulphus inscripsit, Hugoni de Albineto Arundeliæ Comiti nupta, [& Comitissæ Arundeliæ,] marito, necdum adolescentiæ metas transgresso, juvenis admodum viduata est anno MCCXLIII, nullis ex eo susceptis liberis: itaque nobilis illa hereditas, ut loquitur Mattheus Paris, dispersa est, quatuor sororibus distribuenda: ipsa vero octavo post viri obitum anno, Christi MCCLI fundavit unam domum de Sanctimonialibus, non procul a Len, sumptibus propriis, videlicet de libero maritagio suo, quæ dicitur Marram. Hæc fundatio ab Ordine Cisterciensi admissa est anno proxime sequenti, uti dicitur pag. 929 tomi 2 in Monastico Anglicano, ubi charta fundationis tota profertur, ipsaque Isabella se dicit filiam Willielmi Comitis Warenniȩ & Mathildis Comitissæ; & inter testes suæ donationis, præter Episcopos Norwicensem atque Cicestrensem, nominat tum alios quosdam, tum fratres suos uterinos Rogerium & Hugonem Bigod, atque germanum Ioannem de Warenna. Mathildis scilicet illius mater, Guilielmi Penbrochiæ Comitis atque Angliæ Marescalli filia, [matronæ nobilissimæ dedicavit,] Hugoni Bigod Norfolciæ Comiti nupta, hoc mortuo transierat ad secundas nuptias cum dicto Wilielmo Surregiæ Comite. Ejusdem Mathildis ex sorore neptem atque adeo Isabellæ consobrinam Ioannam, filiam Guarini de monte-Canisio, duxerat uxorem Guilielmus de Valentia, Henrici Regis III Vterinus frater: atque hoc titulo videtur a prædicto Rege Cognata appellari. Quomodo autem eadem attavis Regibus dicatur progenita, longius requirendum, lucem præferente Cambdeno in Surreiæ Comitibus, quorum primus, Guilielmus dictus, in fundatione Prioratus de Leuwis, Mathildem Reginam, uxorem Guilielmi Rufi Regis Angliæ, vocat matrem uxoris suæ: ab hoc autem Guilielmo per proneptem, eamdemque unicam stirpis heredem, Hamelino nuptam, descendit Guilielmus Isabellæ pater. Insignem porro animi constantiam libertatemque ostendit ea anno MCCLII; Regemque Henricum, quamvis in negandæ justitiæ proposito obfirmatum, coëgit erubescere ac manus dare æquitati, ut fuse narrat Matthæus Paris.

[7] [collecta ex depositionibus testium,] Vsum se profitetur Radulphus Actis, in Sancti Canonizatione recitatis confirmatisque prout ea ex deponentium testium dictis rudi stylo & incomposito confuse descripta fuerant: sed prioris illius Vitæ non meminit: cujus tamen partem fere dimidiam, posteriorem scilicet, verbotenus operi suo intexuit; sicut & bonam partem Pontificiæ Bullæ, [prioribus Actis,] quam nihilominus integram posuit circa finem. Eamdem bullam idem auctor in priori vitæ parte magis habuit præ oculis, quam alteram Vitam, distinctius singula per locorum ac temporum circumstantias explicantem. [& Pontificia Bulla.] Bzovius in Continuatione Annalium Ecclesiasticorum, hanc Bullam solam nactus, stylo mutato transcripsit ad annum 1246: [Sancti encomium ex Mattheo Paris coævo,] fusius indubie de S. Richardo tractaturus, si Radulphum legisset, & quam propenso ad ineundum Ordinem suum fuerit animo, ex illo cognovisset. Eodem quo S. Richardus tempore, floruit Matthæus Paris, & Historiam Anglicanam scribendi simul ac vivendi finem fecit septimo post obitum illius anno: qui ubi de morte S. Richardi agit, Vir fuit, inquit, eminentis scientiæ & eximiæ sanctitatis, & quandoque B. Edmundi Cantuariensis Archiepiscopi Clericus & consiliarius specialis: cujus vestigia sequi nitebatur pedetentim. Hic, non sine B. Edmundi prægnostico vaticinio, in Præsulatus promotus dignitatem, Pontiniacum adiit, cum dictus Sanctus fuerat transferendus; ne tam specialis amicus a tanta & tam secreta solennitate absens extitisset. Hic etiam, veluti domesticus, omnium suorum conscius extitit secretorum, quæ inquirentibus propter ædificationem palam declaravit.

[8] Hujus igitur (pergit, non ipse, ut arbitror, Mattheus de se; sed alius, ad marginem autographi fortaßis, [qui ipso juvante scribit Vitam S. Edmundi.] quod deinde in ipsum textum transiit) hujus, inquam, assertionibus nec non & Fr. Roberti Bacun certificatus Dominus Mattheus Parisiensis, monachus ecclesiæ S. Albani, Vitam memorati S. Edmundi (XVI Novembris dandam) scripsit: sic ut ejusdem pro parte auctor haberi ipse S. Richardus debeat: qui proprio nihilominus stylo & nomine, Pitseo teste, non unum (ut scribit in bibliotheca Gesnerus) sed libros septem de ecclesiasticis officiis composuit, hoc initio: Officium ut ex debito. Hos libros quia spurcißimi oris scurra Ioannes Balæus, [Varia ipsius S. Richardi scripta.] verißimas sanctißimi viri laudes in vitium convertens, blasphemando dixit, ex Romanæ Synagogæ observantiis undique collectis conflatos, credimus fuisse utilißimos, & ut lucem videant aliquando optamus, uti & alia nonnulla quæ elucubravit: sed imprimis epistolas plures ad Innocentium Papam, contra Regem Angliæ Henricum III, ecclesiastica bona usurpantem, quarum testes Guilhelmus Wodefordus contra Wicleffum, & Bostonus Buriensis in suo catalogo, citantur a Pitseo.

[9] Cambdenus in Cornaviis Wigorniensem, in qua Sanctus natus, diœcesim describens, [Miraculum eliciti fontis] & in ea oppidum salis fontibus nobile, quod huic alumno suo cognomen de Wichio, dedit, si Richardum, inquit, Cicestrensem Episcopum, hinc oriundum, scriberem hos fontes suis precibus eduxisse, vereor ne quibusdam in divinam providentiam iniquior & ad aniles fabulas propensior viderer. Eo usque tamen provecta est majorum pia credulitas, ut hoc non solum firmiter crediderint litterisque prodiderint, verum etiam illi divinos quodammodo honores eo nomine detulerint, cum illum ob Juris Pontificii scientiam & vitæ integritatem in Divorum numerum Urbanus IV retulisset. Credimus quidem non omnia S. Richardi miracula, quæ fuerunt in Processu probata, fuisse a Radulpho descripta: eos tamen qui illa examinarunt & in publica scripta retulerunt, nullo modo credimus tam impudentis calumniæ ansam dedisse. Id enim si creditum fuisset (quomodo autem credi potuit, quod omnes Wicienses incolæ accolæque, [contra Cābdeni imperitiam defensum.] qui puteos illos ante natum Richardum viderant, & oppidum suum jam olim ab iis nuncupatum non ignorabant, redarguere debebant evidentis falsitatis?) id, inquam si creditum tunc fuisset, non siluisset Radulphus, num. 9 de hisce puteis, nominataque ab iis Richardi patria, ex professo agens. Audiverit fortasse legeritve, homo, ut videri vult, minime levis, rusticis siccitate afflictis fontem elicuisse Richardum in monte, ac prædixisse numquam istic defuturam aquam, etiam cum in vallibus vicinis deficeret: id enim constanti incolarum traditione ferri, & crebra probari experientia nobis aliquando retulit vir nostræ Societatis, in iis locis apprime versatus, Williamsonus, designans in topographica Sutsexiæ tabula versus fines Hamptoniæ, locum juxta Merden orientale, centum circiter passuum millibus a S. Richardi patria distantem: quod hic referre voluimus, ut constaret quam nulla vel fide vel diligentia Sanctorum memorias hæretici tractent, etiam ii qui minus acerbi & antiquitatis amantiores sunt.

VITA Ex Ioanne Capgravio.

Richardus, Episcopus Cicestriensis, in Anglia (S.)

BHL Number: 7208

EX CAPGRAVIO.

CAPUT I.
Vita, studia, munia S. Richardi ante susceptum Episcopatum.

[1] Sanctæ perpetuæque memoriæ Richardus, natione Anglicus, Wigorniensis diœcesis, [Honestis ortus natalibus.] villa quæ a puteo salis ibidem Wike vel Wych appellatur, parentibus secundum seculi statum non ignobilibus, patre Richardo, matre vero Alicia nomine, extitit oriundus. Qui juvenis choreas, tripudia, & vana consimilium spectaculorum genera sic detestando fugiebat, ut nec blanditiis nec coætaneorum suasione, contra naturam ætatis, ad ea flecti poterat vel induci. Omnes quoque coætaneos & condiscipulos suos brevi tempore tam eruditionis quam conversationis & morum maturitate præcessit. Frater [interim] ipsius senior, in custodia infra ætatem existens, ad plenam ætatem suam de custodia exiens, nudus & pauper nimis terram suam ingreditur. [pauperi fratri serviendo succurrit:] Videns igitur Richardus fratris paupertatem, cum nihil haberet unde ei posset subvenire, seipsum in servientem sibi tradidit: ubi per tempora non modica in omni patientia, paupertate & dejectione magna, nunc ad aratrum, nunc ad bigam, nunc ad alia hujusmodi opera manus mittens, humiliter & modeste servivit: unde frater eum in tanta affectione recollegit, quod totam hereditatem suam sibi sua charta confirmavit.

[2] [eidem resignat hereditatem & sponsam opulentam,] Postea cum Richardus totam hereditatem a pacifice obtinuisset, amici ejus carnales de quadam nobili & generosa puella ei matrimonialiter copulanda tractare cœperunt. Quod cum frater ejus intellexisset, & jam Richardum dictam nobilem puellam cum multis bonis recepturum; de collatione terræ suæ pœnituit, & cœpit contristari a. Richardus autem hoc intelligens, dixit fratri suo: Non, carissime frater, non propter hoc turbetur cor tuum: nam adeo curialis, ut fuisti erga me, ero & erga te. Ecce restituo tibi terram & chartam: sed & puellam, si sibi & amicis suis placuerit: numquam enim os ipsius deosculatus sum. Confestim igitur reliquit Richardus tam terram quam puellam, [studiis vacat,] & omnes amicos, & ad studium Universitatis primo Oxoniæ, deinde Parisiis se transtulit, ubi Logicam addidicit. Tantaque fuit discendi affectio, quod de victu aut vestitu parum aut nihil curavit. Nam, sicut narrare consueverat, ipse, & duo socii ejus existentes in camera, non nisi unicam habebant cappam, & tunicam tantum; & quilibet eorum lectum infimum. Exeunte ergo uno cum cappa ad lectionem audiendam, reliqui in camera residebant; [in summa paupertate lætissimus,] & sic alternatim exierunt: panisque & parum de vino cum b potagio eis pro cibo sufficiebat. Non enim carnes aut pisces, nisi in die Dominica, vel die solenni, vel sociorum seu amicorum præsentia; eorum paupertas ipsos comedere permisit: & tamen sæpe retulit, quod numquam in vita sua tam jucundam, tam delectabilem duxerat vitam.

[3] Et cum Richardus, scientiæ & eloquentiæ donis adornatus, [Artes Oxoniæ prælegit.] magistralem cathedram ibidem ascendere ab omnibus acclamabatur dignus; rediit ad patriam suam, & ad Universitatem Oxoniensem se declinavit: & ibidem post modicum tempus cathedram magistralem ascendit; aliis, quæ antea collegerat, liberaliter studens erogare. Postea B. Richardus Bononiam proficiscens, [Bononiæ jus Canonicum audiens] per septennium & amplius mellea Canonum fluenta sic hausit, quod Magister suus; infirmitate detentus, ad lectiones suas vice sua continuandas, præ omnibus discipulis suis dictum Richardum elegit. Qui per dimidium annum & amplius sic prudenter & humiliter in illo officio se habebat, quod a tota Universitate laudem & honorem meruit obtinere singularem: [excusat oblatas ibi nuptias:] nec non a Magistro suo tantam gratiam invenit, quod unicam filiam suam sibi heredem, cum omnibus terris & bonis suis, ex voluntate filiæ obtulit affectuose. Sed B. Richardus alia cogitans, a Spiritu sancto inspiratus, humiliter gratias ei referebat; & exponens quasdam curiales cautelas & peregrinationis causam, promisit se voluntatem ipsorum in suo reditu Perficere. Ac sic Richardus in terram suam reversus, statim post adventum suum in Angliam ad Universitatem Oxoniensem remeans, in laboribus, [fit Cancellarius Oxoniensis:] vigiliis & multi moda afflictione corporali vivens, unanimi consensu ibidem Cancellarius est effectus.

[4] [dein Cantuariensis,] Beatus vero Edmundus, tunc Archiepiscopus Cantuariensis, qui conversationem ejus & discretam scientiam diu ante cognoverat, ac etiam Robertus Lincolniensis Episcopus, dictus Grossumcaput, vir venerabilis sanctitatis, uno eodemque tempore, licet utriusque intentio utrumque lateret, Magistrum Richardum in Cancellarium suum adoptare magna cum instantia laborarunt. Tandem voto dicti Patris Cantuariensis, cujus preces & mandata prævenerant, gratis obsequitur, & reverenter obtemperat voluntati. Beatus igitur Edmundus propriam sui nominis inscriptionem & dignitatis imaginem, titulum scilicet & sigillum, [S. Edmundo Archiep. intimus:] & totius Archiepiscopatus majora quæque ei commisit. Cœpit igitur Richardus quotidie in bonis crescere; ministeriumque sibi traditum, fastu superbiæ dempto, fideliter exercere; manus excutiens penitus a munerum acceptione, quæ oculos excæcare solet etiam sapientium. Inerant siquidem ei inenarrabilis æquitas, affabilis benignitas, modesta simplicitas, simplex humilitas, ceterique tranquilli mores & actus. Constanter etiam B. Edmundo in suis tribulationibus, tam in provincia sua quam in exilio, adhæsit; non ignarus quod qui fuerunt socii passionum simul erunt & consolationis, & qui compatiuntur simul regnabunt.

[5] Mortuo autem B. Edmundo, Richardus solutus tam a curiæ quam a curæ solicitudine, [audit Theologiam Aurelianis,] ad Theologicam se contulit, Aurelianis in domo Fratrum Prædicatorum addiscendam: non ut plerique, qui auribus audiunt & non intelligunt, sed audiens exterius, audivit interius; ut efficacius postmodum impleret, quod audivit: &, ut pro grege Domini Patri Filium immolaret, ad sacrum Presbyteratus Ordinem se fecit inibi promoveri. A suscepti autem Ordinis Sacerdotalis tempore, [& Presbyter ordinatus revertitur.] ornatus vestium plus habuit humiliores. Et cum ibidem sacræ Scripturæ pocula suavia luculenter hausisset, ad agendam curam proximorum & oves proprias pascendas accedit: ad unicam siquidem solam, quam habebat, parochiam revertitur, ut in illa pusillanimes consoletur & corripiat inquietos.

ANNOTATA.

a In sequenti Vita, conformiter bullæ, dicitur ipse frater oblata hereditatis ceßione, voluisse Richardum ad has nuptias pellicere. Crediderim ad tantam minoris humanitatem verecundatum majorem, dißimulasse invidiæ sensum, & saltem verbis ursisse fratrem ut fundum sponsamque retineret. Quæ ad hanc Vitam notanda forent circa personas, loca ac tempora, commodius ad Vitam sequentem explicabantur.

b Vocis hujus significationem & etymon vide tom. 1 Martij. pag. 596 littera f

CAPUT II.
S. Richardi ad Episcopatum promotio; labores, virtutes in eo munere.

[6] [Cantuariā ad munus dimissum revocatur:] Cupiens post hæc venerabilis Pater Bonifacius, Cantuariensis Ecclesiæ tunc Electus, successor B. Edmundi, ad commodum disciplinæ, jucundam cohabitationem tam gratiosi hominis experiri; ipsum ad officium pristinum, videlicet Cancellariæ Ecclesiæ Cantuariensis vocavit invitum. Et postea per mortem Radulphi de Nevelle, quondam Ecclesiæ Cicestrensis Episcopi, ipsa Ecclesia viduata fuit Pastore. Unde Canonici dictæ Ecclesiæ, licentia ab Henrico III Rege Angliæ prius habita, prout moris est, quemdam aulicum Regis, Canonicum etiam ejusdem Ecclesiæ, in Episcopum elegerunt. Quæ quidem electio, [eligitur Episcopus Cicestrensix] juxta Canonum jura, per dictum Bonifacium & quosdam Suffraganeos suos, viros utique vitæ & scientiæ eminentis (inter quos dictus venerabilis Pater Gros-hed, tunc Lincolniensis Episcopus unus extitit) cassata fuit; eo quod dictus Canonicus electus, scientia & moribus inventus est minus habilis: dictusque Richardus ex communi consensu omnium Episcopus est electus. Quare cum ad regias aures innotuit Clerici sui cassata electio, & sui inimici (quippe qui B. Edmundo in suis causis, quas contra Regem habuit, adhæsit) facta provisio; Rex nimis indignatus bona Cicestrensis Ecclesiæ præcepit confiscari.

[7] [occupata ab irato Rege bona repetiturus,] Beatus tamen Richardus, de consilio Prælatorum prædictorum, cum litteris Electi Cantuariensis ad Regem proficiscitur, postulans omnia temporalia ad Episcopatum pertinentia ac bona sua sibi a liberari: quod nullo modo obtinere potuit, sed longas fatigationes & opprobria multa sustinens, ad illud extremum post Deum refugium in hoc mundo, Sedem loquor Apostolicam, se contulit: ubi quoque Regis Procuratores contra se paratos & instructos invenit. Regebat tunc Romanam Ecclesiam sanctæ recordationis Innocentius Quartus, [Pontificem adit & consecratur:] qui ipsum benigne suscipiens, auditis utriusque partis causis, provisionem de B. Richardo factam suæ Sanctitatis auctoritate confirmavit, & sacrarum manuum suarum impositione munus consecrationis solenniter impendit. Cum autem quidam magnus Prælatus de partibus illis pariter cum B. Richardo munus consecrationis recepisset, & perventum esset ad sanctam unctionem recipiendam; Dominus Papa de ampulla sanctum oleum super caput prædicti magni volens effundere, vix guttam potuit habere ad baptizandum Antistitem. Cum autem ad B. Richardum pervenisset, subito & mirabiliter magna unctionis multitudo super eum effluxit; ita quod vix ministri, ne super collum & corpus illa sancta unctio a capite descenderet, possent cum linteis impedire. Unde tam Dominus Papa quam Cardinales & alii admirantes, quidam Cardinalis dicebat: Vere iste plenitudinem gratiæ recepit.

[8] [reversus in Angliam multa patitur,] Rediens Richardus cum litteris Apostolicis, sepulcrum B. Edmundi, jam miraculis coruscantis visitare non omisit: & postea veniens in Angliam, bona omnia Cicestrensis Ecclesiæ per ministros Regios consumpta invenit: exiitque publice prohibitio Regia, ne quis ei aliquid commodaret mutuo, ostensisque Regi suis Apostolicis & litteris & mandatis, indignationem Regis & iram potius quam reconciliationem & gratiam provocare videbatur. Unde pauper & inops a Rege recedens in diœcesim suam, sub alieno tecto hospitatus, & aliena sub mensa pedem ponens, suscipitur. Exiit sæpe interim diœcesis suæ loca visitando, & Sacramenta, prout necesse conspexit, ministrando. Et ne deses & sui juris desertor posset reputari, Regis Curiam aliquando adiit, bonorum Ecclesiæ restitutionem humiliter petens: sed cum opprobriis & contumeliis semper expellitur. Unde semel cum vidisset Decanum Cicestrensem & Canonicos ipsius Ecclesiæ, propter Regis durum responsum, turbatos & tristes; hilari vultu confortabat eos dicens: Nonne intelligitis quod scriptum est, Ibant Apostoli gaudentes a conspectu concilii &c? [Act. 5, 41] Ego vobis dico, quod per gratiam De in gaudium nobis convertetur tribulatio ista.

[9] [tandem in possessiones exhaustas admittitur:] Mandat igitur B. Richardus Domino Papæ Regis responsum: qui mirabiliter ei compatiens, districtissimum mandatum duobus Episcopis Angliæ misit, ut Regem moneant, quod maneria & bona Ecclesiæ Cicestrensis B. Richardo infra diem statutum restituat; alioqui sententias, mandato contentas, per totam Angliam denuntiare non omittant. Post duos igitur annos, quibus sic pugnavit tribulationes sustinendo, Rex maneria sua, ruinosa & nuda, ei restituit. Hic beatus vir, post regimen Episcopale susceptum, factus est solito in oratione ferventior, in eleemosynarum largitione profusior, in proprii corporis castigatione rigidior. Et tunc fuit ei pauperum cura major, habitus abjectior, gestus & effatus humilior. In mensa quoque sua lectio personabat: & si quando lector cessaret, aut de iis quæ legerat aut ædificatoriis aliquibus cum assidentibus tractabat.

[10] [eleemosynis largissimis] Cum villas suæ diœcesis intrare contigisset, languentes, infirmos, & pauperes fecit diligentes inquiri: & ipsos non solum suæ eleemosynæ subsidio, sed etiam propriæ præsentiæ solatio solebat visitare, & verbi Dei alimento spiritualiter refovere. Et cum per largas eleemosynas redditus consumerentur, & Dominus Richardus Bachedene (frater ejus carnalis, cui curam temporalium commiserat) diceret, quod ad tantas eleemosynas tantæ pauperum multitudinis redditus sui non sufficerent; respondit, Estne justum, care frater, ut nos de vasis aureis & argenteis comedamus & bibamus, Christo in suis pauperibus fame cruciato? Et subjunxit: Novi ego valde bene (sicut & Pater b meus) de terrea paropside & cratere escam sumere & potum degustare: vendantur igitur vasa argentea & aurea. Sed & equus, cui insideo, bonus & pretiosus est: vendatur obsecro, [aliisque operibus misericordiæ intendit,] & ejus pretio pascantur Christi pauperes. Et non solum noverat B. Richardus egenos alimoniæ subsidio pascere, sed etiam nudos vestire pariter & calceare, mortuos quoque propriis manibus sepelire. Multotiens autem, antequam peteretur, eleemosynam pauperibus erogabat: & cum diceretur ei, quare tribueret pecuniam non petentibus, respondit: Scriptum est, Domine prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis &c. & illud, Care satis emitur, quod precibus obtinetur. [Ps. 20, 4]

[11] Pauperibus quoque Presbyteris, senio confectis, cæcis vel alias corpore impotentibus, hospitale constituit; & ne publicæ mendicitati subjicerentur, victus & vestitus necessarios eisdem ibidem misericorditer ordinavit. Unum c panem ad ipsius benedictionem abundare fecit in tantum, [Deo subinda annonam multiplicāte:] quod præter æstimationem adstantium, refectis abunde quasi tribus millibus pauperum, consuetas recipientium portiones, abundaverunt partes, quæ secundum eamdem distributionem centum adhuc pauperes refecissent. Nec semel tantum aut bis hæc suæ benedictionis superabundantia facta probatur, sed pluries; ipso manum suam aperiente, qui replet omne animal benedictione. Posuit etiam vestimentum suum cilicium, loricamque superinduens, [cilicio & habitu modesto utitur:] arma macerationis adjecit. Vestimenta & calceamenta ejus, nec nitida nimis nec abjecta plurimum, sed ex moderato & competenti habitu erant, in quibus nihil potuit notari novitatis. Sed nec phaleris, auro vel argento fulgentibus, equos suos ornari voluit, nec mutatoria superflua circumferre; non solum pompam vitans, sed etiam timens, ne pauperes, secundum quod scribit Bernardus, clamarent dicentes, Pontificis in fræno quid facit aurum, nobis fame & frigore miserabiliter laborantibus?

[12] Quemdam Dominum Joannem Filium-Alani, pro injuria Ecclesiæ Cicestrensi facta ab ipso excommunicatum, [erga adversarios benignus:] ad se tamen venientem, familiariter recepit & ad prandiū retinuit, dicens. Quamdiu in curia nostra fueritis, a vinculo excommunicationis vos absolvemus; & in recessu vestro, nisi ad satisfactionem veneritis, istam absolutionem revocabimus. Dixitque, quod, si partes aliquæ pro jure recuperando dissentiunt vel laborant, nihilominus caritas seu caritatis signa subtrahi non deberent: quia si quod meum est volo recuperare, illud quod Dei est non debeo subtrahere. Et similia de Abbate de Fiscanno, & nobili viro Domino Richardo tunc Comite Cornubiæ, ac de Comitissa Cantiæ fecisse probatur: contra quos pro sua Ecclesia causas habuisse dignoscitur; pro contumeliis tamen honores, & amicitiam pro inimicitiis recompensavit.

[13] [pro disciplina ecclesiastica severus:] Quemdam Clericum, qui sanctimonialem a suo extrahens monasterio corrupit, beneficio ecclesiastico, quod in sua habuit diœcesi, cum non modico dedecore privavit. Et dum Dominus Rex ac Archiepiscopus Cantuariensis & alii plures Prælati, Comites & Barones, pro dicto Clerico preces effunderent, in Dei justitia inflexibilem eum inveniebant: percutiensq; pectus suum ait: Quādiu spiritus in isto corpore permanserit, talis d ribaldus, qui monialem professam corrupit & imprægnavit, & adhuc tamquā meretricem suam detinet, de voluntate mea in Episcopatu Cicestrensi curam animarum non obtinebit. Faciat Dominus hic Archiepiscopus, ad quem idem Clericus appellavit, secundū quod voluerit respondere in die judicii coram Altissimo. Et videntes constātiam suam eum ultra non tentabant. Aliud quoq; non dissimile erga tres Vicarios egit, qui focarias publice tenere convicti fuerant: quas quia nolverunt dimittere, eos sententialiter suis privavit beneficiis. e Burgenses quoq; de Lewes, qui quemdam furem, ad ecclesiā confugientem, violenter extractum suspenderant; ipsius cadaver, putridum per quindenam & amplius, exhumare coegit; & ad ecclesiam, unde ipsum extraxerant, propriis humeris referre compulit.

[14] Cum domorum & rerum suarum combustio & jactura non modica ei nuntiaretur, [in ferendis damni fortis,] plangente & dolēte familia, ipse facie serenata vultuq; jucūdo Deo gratias referens, dolentes confortabat, dicens: Non contristemini, amici, habemus unde adhuc nobis necessaria provideamus: & subjunxit: Quia eleemosynas, prout debemus, largas non fecimus, ista nobis acciderint: ideo volumus & præcipimus, ut de bonis nostris eleemosynæ de cetero fiant largiores. O generosæ mētis thesaurus, [cum subditis lenis,]qui deficere inter defectus nesciens, ex ipso defectu noverat augere profectū! Suis etiam seneschallis & ballivis, sub periculo animarum & divini judicii obtestatione, terribiliter inhibuit, ne quidquam injuste ab aliquibus ad se pertinentibus exigerent, vel indebitis actionibus [quemquā] vexarent. Ipse autem Sanctus aliquando ea, quæ de jure ei competebant, petentibus misericorditer relaxabat.

[15] Consanguineos quidem suos, etiam maturos, ad beneficia ecclesiastica nullo modo admittere voluit; [consanguineis nil tribuens,] intelligens quod princeps Pastorum Dominus, non B. Joanni Euangelistæ, consanguineo suo; sed Petro seniori, in nullo carnaliter eum attinenti, claves tradidit cælorum. Tantæ quoque mansuetudinis extitit, ut ad Matutinas solem ortumque diei præveniens, si Clericos suos, ut solet contingere, somno gravatos reperiret, iterum se ad orationes conferens privatas, ipsos in pace quiescere sineret, tamquam illud Dominicum dulciter inquiens, Dormite jam & requiescite. Quantum autem sacræ orationis devota libamina Deo oblata, B. Richardo placuerunt, in hoc dumtaxat ostenditur, [orationi addictissimus.] quod cum viros religiosos visitaret vel ad se venientes in osculo sancto susciperet, dicere solebat: Bonum est deosculari labia, thymiamate sanctarum orationum, Deo cum devotione incensarum, fragrantia: hoc ipsum ex B. Edmundi consuetudine, ut sæpe retulit, commemorans.

ANNOTATA.

a Idiotismo vernaculo Anglis deliver, Francis livrer, a Latino liberare acceptum, significat tradere: quod & ad Belgas transiit qui leveren dicunt.

b S. Edmundum videtur intelligere.

c Fortasse hic mendum latet, & pro unum legi debet una vice vel quid simile. Vt enim in sequenti Vita dicitur, panis, qui miraculo multiplicatus narratur, pauperibus circiter 90 erat suffecturus absque miraculo: adeoque non unus panis, sed determinata panis quantitas intelligi debet.

d Optime vocem hanc explicat Mattheus Paris ad an. 1251 Fures, exules, fugitivi, excommunicati, quos omnes ribaldos Francia consuevit nominare: Belgis rabant. Etymon quoad partem priorem obscurum, a Germanico rue otium, vel raub præda, Sumi potest, ut sit otio insolescens, vel ad furta promptus.

e Burgenses, cives, oppidani; a Burg, oppidum.

CAPUT III.
Prædicatio, obitus, miracula S. Richardi.

[16] Quam laboriose etiam iste B. Richardus officium prædicationis compleverit, [Crucem prædicam] etiam in aliena diœcesi, quā gratanter contritos refoverit, confitentes audiverit & instruxerit, pœnitentes absolverit, consultātibus responderit, desperantes reformarit, alacres adhortatus fuerit, trementes roborarit, deniq; qualiter omnibus omnia factus sit, quis sufficiet enarrare? Pro subsidio Terræ sanctæ Crucis prædicationē uscepit, a Papa delegatā: ideo a Cicestrensi sanctuario incipiens, per loca maritima transiens, ad civitatē Cantuariensem usque pervenit. Et decima die, antequam ad illum famosum portum, qui Dovera dicitur, pervenisset, cœpit ægrotare. Nec tamen in agro Dominico laborare omisit; sed singulis diebus prædicando confessiones audiendo, pueros confirmando, & etiam Ordines celebrando, usque ad exinanitionem virtutis corporis sui indesinenter laboravit.

[17] [Doueriæ dedicat ecclesiam S. Edmundi:] Ad Doveriam igitur perveniens, in quadā domo, quæ vocatur Hospitale-Dei, hospitavit: rogatusq; a Magistro dicti hospitalis, ecclesiam quamdam cum cœmeterio, pauperum sepulturæ constructam, in honore quondam Domini sui, Beati Edmundi, patroni sui, solenniter consecravit; dicens prædicando eodem die, quod semper a tempore quo munus consecrationis assumpserat, optavit & votis omnibus exquisivit, ut, antequam diem clauderet extremum, unam saltem basilicam in honore dicti Domini B. Edmūdi posset consecrare. Et deinde dixit: Deo gratias refero, qui animæ meæ desiderio me non fraudavit. Et nunc scio, [ibidem infirmatus] inquit, quia velox est depositio tabernaculi mei, quā vestrarum orationum suffragio peto communiri. Die a etiam sequente, quæ fuit in crastino dedicationis basilicæ prædictæ, licet laboribus prædictis & infirmitate demotus, hora tamē surgendi nesciens se tricare, mane oratorium ingressus psallere cœpit. Dum autē ad Missam audiendam stetisset, & morbo ingravescente membra imbecilla sustentare non valeret, quasi syncopen passus pavimento prosternitur. Suorum igitur manibus sublevatus, ad lectum reducitur ibidemque reclinatur.

[18] Cuidam deinde Willelmo, Capellano suo, ei valde familiari, dixit, quod ab illa infirmitate evadere non potuit: [prædicit uam mortē,] jussitq, eum funeri necessaria caute præparare, ne familia sua percipiens turbaretur: & Magistro Simoni de Terringes certum diem obitus sui indixit: amplexatusque imaginem Crucifixi, quam sibi afferri devote postulaverat; loca vulnerum piæ devotionis osculis, ac si recenter morientem Salvatorem videret, cœpit dulciter demulcere, in hæc verba dicens: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, de omnibus beneficiis quæ mihi præstitisti, pro pœnis & opprobiis quæ pro me pertulisti, propter quæ planctus ille lamentabilis tibi vere competebat, Non est dolor similis sicut dolor meus. Et tu nosti, Domine, quod si tibi placeret, omnia opprobria & tormenta atque mortem pro te paratus essem sustinere: & sicut tu scis hoc verum esse, miserere mei, quia tibi commendo animam meam. [eamque pientissime obit,] Illā autem Psalmistæ vocem, quæ dicit, In manus tuas Domine commendo spiritum meum, frequentius iterans, & ad gloriosam Virginem vicissim corde simul & voce se convertens, ait: Maria, mater gratiæ, mater misericordiæ, tu nos ab hoste protege & hora mortis suscipe: & præcepit Capellanis, quod illa verba in auribus suis dicere non cessarent.

[19] [an. ætatis 56.] Inter suspiria igitur piæ devotionis atq; verba sacræ orationis, adstantibus Religiosis Presbyteris pariter ac Clericis, & laicis fidelibus, B. Richardus animam, supernis civibus copulandam, reddidit Creatori. Transiit de hoc mundo ætatis suæ anno circiter quinquagesimo sexto, Pontificatus sui anno nono, tertio Nonas Aprilis, circa noctis medium, quo Sponsus ille cælestis ad nuptias venturus describitur. [Corpus exponitur venerationi] Post cujus transitum corpus ipsius sanctum, gravatū vigiliis, terræ duritia in qua solebat frequenter decubare confractum, jejuniis maceratū, macerationibus multis afflictum, præter humanum morem nitidissimū apparuit, ut quoddam futuræ resurrectionis insigne videretur præferre. Corpore autem rite aptato ac schemate Pontifice digno in feretro collocato, & in ecclesia prædicta per eum dedicata deportato, undiq; concursus populi ad tam venerabiles exequias catervatim affluxit; [populi catervatim accurrentis,] felicem se quisque reputans, si vel feretrum tangat, vel vestimentorum sacrorum fimbriā contrectet. Annulos sive monilia, quæ sacrum corpus tetigerunt, sanctificata reputabant & pro Reliquiis conservabant. Et quia corpus suum apud Cicestrensem ecclesiam sepeliendum delegavit, [& Cicestriæ sepultum] ad Cicestriā defertur: & in ipsa ecclesia, coram altari B. Edmundi, quod ipsemet ad Aquilonarem ecclesiæ partem dedicaverat, in humili loco sepultum est: ubi magna & miranda ad Dei laudem fiunt miracula.

[20] [claret miraculis,] Contractorum quorumdā membra, naturaliter gressui ministrantia, ita totaliter plurium annorū paralysis inveterata contraxerat, ut eisdem membris, hujusmodi ministerio ineptis redditis, nulla omnino daretur gradiendi facultas: at ille, cujus mira sunt opera, ad ipsius invocationem subito membris in solitam virtutem erectis, ipsos in liberi gressus libertatem erexit. Tres mortuos, quorum unum currentis currus per medium rota compresserat, reliquos vero febris extinxerat, ille qui mortem moriendo destruxit, precibus sub ejusdem porrectis nomine inclinatus, suscitavit ad vitam. Et, quod non est prætereundū silentio sed solenni vulgandum gaudio, in abortivum ab utero, transferendum ad tumulum, ejus invocato nomine animam viventem animarū Creator infudit. Quidam febricitans per tactum cappæ B. Richardi sanatus est. Alius podagra laborans per botas suas est sanitati restitutus.

[21] Cum piscatores diu laborando nihil prendidissent, ad ejus benedictionem quatuor pisces magnos & speciosos, cujusmodi generis numquam vidissent, sagena concluserunt. Cum etiam navigio mare transiret, [quibus etiā vivens fuerat honoratus,] orta tempestate gravissima, fusis ad Deū precibus & benedictione mari porrecta, procella in tranquillitatem & intemperies in aerem luminosum mutatur. In Purificatione B. Mariæ, extinctis in processione subito turbine cunctis cereis, sancti Præsulis cereus, novi luminis igne accensus, ab omnibus rutilare videtur. Puero cuidā contracto, potu eidem in scypho B. Edmundi porrecto, sola benedictione gressum solidum & pristinam sanitatem reddidit. Aliis duobus visu privatis, signo Crucis super oculum impresso, oculorum aciem & luminis claritatem restituit. Multi in ejus stratu dormientes, a febrium ardoribus liberati, gratias Deo & servo ejus exolverunt.

ANNOTATA.

a Excusum erat Dñico, sed ex vita sequente, ubi hæc transcripta fere verbotenus leguntur num. 93 patet Feriam 2 fuisse: & relativum quæ, cum masculino non conveniens, satis indicat mendum latere.

ALIA VITA
Per Fr. Radulphum Ord. Prædicatorum.
Ex MS. Lovaniensi Monasterii S. Martini.

Richardus, Episcopus Cicestriensis, in Anglia (S.)

BHL Number: 7209

AUCTORE RADULFO EX MSS.

EPISTOLA DEDICATORIA.

[1] Nobilis generositatis ac generosæ nobilitati Dominæ, attavis Regibus, patre, & matre Comititiæ dignitatis editæ, Yssabellæ Comitissæ de Arundelia, quidam de numero Fratrum pauperū Christi Ordinis Prædicatorum in Christo vester, lævam Sponsi cælestis sub capite, & dexteram in amplexu. Quid enim aliud habebit in desiderio cordis, juvencula in ætate tenera a viduata viro, generis nobilitate, Comitis sublimitate, corporis elegantia, juvētutis flore, & super hæc omnia morum honestate præcellēti? Quid, inquam, faciet, [Laudat eam a casta viduitate,] nisi quod vos Dei inspiratione a tempore viduitatis facere concepistis, ad turturis similitudinem iteratam copulam maritalē respuendo; non voti necessitate, sed casti propositi sola voluntate; ut tanto sit castitas vestra Sponso cælesti acceptior, quanto mera animi voluntate liberior? Hinc est, quod carnali solicitudine viro placendi deposita, liberius, quæ Dei sunt cogitatis, & perficitis. O quantæ laudis est, quantæque gloriæ, imo quanti apud Deum meriti, viduam juvenculam, per tot annos a diversis exoptatam nobilibus, & ad consensum maritalem per Reges & Principes, nec non alios utriusq; sexus ingenuos viros & matronas, solicite invitatam & incitatam, in hoc corpore fragilitatis humanæ, maxime inter tot ridiculosa imo perniciosa matronarum nobilium, non dico juvencularum, sed etiam vetularum, & marcido corpore spe sobolis destitutarū exempla, inflexibiliter callem tenuisse viduitatis & munditiæ. Nubunt jam veteres & annosæ juvenibus & adolescentibus, ingenuæ spuriis, generosæ servis, dominæ mancipiis, in propriæ famæ dispendium, & totius generis sui dedecus & opprobrium, in plebis totius scandali materiam atque proverbium, ut solum suæ libidini satisfaciant. Sed dices forsan, quæcumque talis es, non hoc feci, quia continere nō potui; sed quia dotis & patrimonii mei prædia & jura paraphernalia, mulier imbecillis & infirma, nec scivi regere nec potui. Audi, quæcumque sic loqueris, qualiter turpitudinem propriam allegas. Audi, inquam, non me, sed B. Hieronymum tales acriter sugillantem: scribit enim cuidā viduæ nobili, dicens inter cetera: [Ep. ad Furiam] Nulla idcirco ducit maritum ut cū marito non dormiat: aut si certe, libido non stimulat, quæ tanta insania est, in morem scortorum prostituere castitatem, ut augeantur divitiæ; & propter rem vilem atque perituram, pudicitia, quæ pretiosa & æterna est, polluatur?

[2] Sed benedictus Altissimus, improperium istud improperantium eis evasistis, nec illud super vos cadere permisit. Nunc advertite igitur, quæ carnalis sponsi amorem respuistis. Certe speciosus forma est præ filiis hominum, & audite qualem requirit. [& amore placendi Christo.] Tota, inquit in Cantico amoris, pulchra es amica mea, & macula non est in te, hoc est: Cum mea amica sis, necesse est ut sis tota pulchra & sine macula, id est fœditate criminis, mortalis mente & corpore. [Cant. 4, 7] Et satis est conveniens, ut pulcher pulchram, pulchrum quoque pulchra requirat. Ad hanc spiritualem pulchritudinem habendam plurimum operatur, pura confessio. Hinc Bernardus scribit ad quamdam nomine Sophiam: Ama confessionem, ob quam amaris: ama confessionem, si affectas decorem. [Epist. 113] Confessioni jungitur decor, jungitur pulchritudo: Confessio, inquit, & pulchritudo in conspectu ejus. Et iterum, Bonum animæ ornamentum confessio, quæ & peccatorem purgat, & justum reddit purgatiorem. Concordet igitur, quantum niti poteritis, vita vestra cum nomine, cum & Sponsi cælestis sectemini voluntatem, & nominis vestri spiritualiter sequamini proprietatem. Yssabella quippe, ex Hebræo compositum & Latino, b mulierem pulchram sonare videtur: Sed scriptum non ignoratis, quod omnis gloria ejus filiæ Regis ab intus: quia illa quæ deforis, teste Salomone, fallax gratia & vana est pulchritudo. Vana, inquam, & fallax: & ideo frequenter deservit potius turpitudinis amatori, quam pulchritudinis auctori; [utque castū amorem in se & suis conservet,] corruptori, quam creatori; cœno quam cælo, secundum illud Ezechielis, Quo pulchrior es, descende. [Prov. 31, 30., Ezec. 32, 19] Et ideo exclamandum de Anglicis quibusdam, Christianis jam effectis, nomine dumtaxat non nomine, quod quondam de eisdem Anglicis, sed paganis, exclamavit Gregorius, Heu inquit, quod tam lucidi vultus homines tenebrarum auctor possidet, tantaque frontis gratia mentem ab internis gaudiis vacuam gestat. [Io. Diac. in Vita.] Sed & hoc summopere vobis cavendum, ut quæ proprias inquinationes cavere studetis, alienis sordibus non inquinemini. Sed quorsum, inquis, hoc spectat? Videlicet, ne quod in vobis horretis, in vestræ familiæ grege sustineatis. Unica quippe ovis morbida, & gregi maculam & pastori crimen inducit, maxime si scivit & potuit ovium pestilentiam præcavisse, vel ovem morbo infectam postquam innotuit ejecisse, & non fecit. Modicum, inquit Apostolus, fermenti totam massam corrumpet, Credite, mihi non ipsa conjugum licita commercia caste vivere volentibus conveniunt. [1 Cor. 5, 6]

[3] Ad interiorem ergo faciem exornandam accipite venerabilis Richardi Vitam egregiam, [effert S. Richardi Vitam,] quam speculi vice mentis vestræ oculis apponite, & exemplo ejus quod fœdum & sordidum est deponite, & morum ornatu quidquid necesse est componite: ut quem in seculo præsentem quondam oculo ad oculum conspexistis, ejus interim corporali carentes præsentia, tamquam in speculo, vitam intueamini. Quod quidem speculum non solum mulieribus, devotione pia ad ostium tabernaculi excubantibus, proficere poterit ad ornatum; verum etiam Dei Sacerdotibus & ministris, [omnibus in speculum propositam:] imo omnibus utriusque sexus & viris & mulieribus, ad munditiæ lavatorium. Sic quippe legitur in Exodo, quod fecit Moyses labrum, id est, lavatorium de speculis mulierum, quæ excubabant in tabernaculo. De quarum numero non immerito vos esse dixerim, quæ tam solicite, in Dei & gloriosæ matris suæ ac Sanctorum honore, in domo Domini excubias, in canticis hymnisque spiritualibus ac Missarum votivis solenniis, frequentare studetis. [Ex. 38, 8] Unde & inter specula Scripturæ sacræ, & Vitas Sanctorum, quæ penes vos copiose habentur in unum, ad decorem domus Dei & ædificationem animarum, [a viris eximiis examinatam:] solicite voluistis commendare Vitam & miracula Sancti Pontificis & Patris nostri Richardi, Cicestriensis Episcopi. Quæ licet a bonæ memoriæ Papa Urbano [fuerit confirmata] utpote per viros discretos & omni exceptione majores prius examinata & probata; examinata quidem per piæ recordationis Walterum c Wigorniensem Episcopum, & venerandæ religionis & scientiæ eminentis Priorem Provincialem Fratrum Prædicatorum Angliæ, & illum morum honestate & scientia famosum Fratrem Adam d de Marisco Ordines Fratrum Minorum; probata vero per testium multorum numerosam multitudinem: licet, inquam, [& in Canonizatione confirmatā,] in Sancti ejusdem canonizatione recitata fuerint & confirmata; rudi tamen stylo & incomposito, prout deponentium dicta testium continebant, confuse fuerunt conscripta: unde vobis placuit me [famulum] vestrum, quamvis ad hoc valde minus idoneum, interpellare, [a se meliori ordine & stylo compositam.] ut eisdem studiosius consideratis, ad Dei honorem & audientium ædificationem, prædicta scriberem & componerem ac ordinarem; idcirco maxime, quia vita & conversatio sua in pluribus mihi, licet indigno, eo vivente extitit non ignota. De meritis igitur tanti Confessoris & de vestris orationibus confisus, ac de venerandi Patris & Prioris nostri Provincialis Angliæ, Fratris Roberti e Kilwarby injunctione, aggredior quod petistis: orans eum qui in Sanctis suis exstat gloriosus, ut & Sancti merita dignis laudibus efferam, & veraci stylo ad Dei laudem conscribam, & mercedem pro labore, peccatorum veniam & ipsius gloriæ participationem, opere consummato, reportem.

ANNOTATA.

a Vt clarior foret sensus, & intelligeretur hæc scribi non juvenculæ (erat enim annorum ut minimum 47) sed ei quæcum esset juvencula, viduata erat viro; τὸ viduata, quod erat in sine periodi, huc transtulimus.

b Is vir, Ischa mulier Hæbræis est. Allusio tamen hæc est, non etymon verum: Ysabellæ enim nomen diminutivum est, per primæ syllabæ usitatißimam in similibus aphæresim, a nomine Elisabeth: quod Hieronymus libro de nominibus Hebraicis in Luca interpretatur, Dei mei saturitas, vel Dei mei juramentum.

c Walterus Ep. Wigorniensis cognomento de Cantilupo ab anno 1237 ad 1267. Rerum ejus præclare gestarum epitomen vide apud Franc. Godwiuum in Epis. Wigorn.

d Adam hic egregius fuit zelator regulæ, adversus Eliam laxitates inducentem; de ejus ad Eliensem Episcopatum electione, cujus Pitseus meminit, hic merito tacetur: irrita enim ea fuit.

e Matthæus Paris sub finem suæ Historiæ Anglicanæ fuse de hujus doctrina & libris agens, præmittit quod Gregorius X, anno 1273, Pontificatum Ecclesiæ Cantuariensis detulit Roberto de Kille-Warby, qui eodem anno a Prioratu Provinciali Fratrum suorum, quem undecim annis gesserat, absolutus fuerat, & etiam ad idem officium reelectus. Erat nempe, inquit, de ordine Fratrum Prædicatorum, qui non solum religiosæ vitæ sanctitate, sed scientia & doctrina clarissimus habebatur. Igitur & ante hanc promotionem scripsit Radulfus, & somniavit Godwinus cum anno uno citius Roberti consecrationem factam asseruit, ipsumque ex Minoritarum grege prodiisse. Mattheum Paris describit Ciaconius ad an. 1278, quo Robertus creatus est Cardinalis Episcopus Portuensis; & anno 1280 Viterbii mortuum, atque apud Prædicatores sepultum docet.

LIBER I.
Vita S. Richardi Episcopi.

PROLOGUS.

[4] Deus in Sancto via tua, quis Deus magnus sicut Deus noster? [Richardus vere Sanctus appellandus:] tu es qui facis mirabilia. [Psal. 76, 14] Quia; sicut dicit Cassiodorus, in principio Ecclesiasticæ Historiæ a vitam Sanctorum scripturus, Utiliter nimis in capite libri præfatio præmittitur, ubi futuri operis qualitas indicatur; scripturus & ego, licet vita indignus, sermone incompositus, qualicumque stylo gloriosam B. Ricardi vitam exitumque beatum, miracula etiam præclara prædictum Sanctum locumque sepulturæ suæ decorantia; in Præfationis hujus initio, ad laudem Dei nec non & Sancti, cujus Vitam scribendam tenemus præ manibus, a præfatis Psalmistæ verbis sermonis principium ordiri disposui: Deus in Sancto via tua, & cetera. Sunt igitur in verbis præpositis tria consideranda, quantum attinet ad materiam, de qua locuturi sumus, videlicet Sanctitatis præconium, cum dicit, Deus in Sancto: Christi imitationis vestigium, cum dicit, Via tua: miraculorum confirmans testimonium, cum subinfert, Quis Deus magnus & cetera. [utpote Christi sanctitatē imitando participans,] De primo igitur sciendum, quod quamvis de Christo, qui dicitur & est secundum Danielem Sanctus Sanctorum, prædicta verba exponantur; ipsa tamen eadem verba Danielis indicant alios existere Sanctos, quorum ipse antomastice, & principaliter est Sanctus, & cujus participatione alii Sancti sunt & vocantur; ipso Domino in Levitico suis ministris dicente, Sancti estote, quia ego Sanctus sum. [Dan, 9, 24., Lev. 11, 44] Dicit quippe Augustinus de sermone Domini in monte, quod a luce vera, quæ Christus est, illuminati Apostoli lux mundi appellantur. A simili ergo non irrationabiliter, sanctificati a Christo, qui verus Sanctus est, Sancti dici & haberi possunt.

[5] Sed dicet forsan quispiam: Unde tamen ex præmissis credere oportebit, [infide & lenitate, ut Moyses.] quod iste, de quo fit sermo, sit Sanctus? Respondeo quod in Ecclesiastico de Moyse scriptum legitur, In fide & lenitate ipsius Sanctum fecit illum, haud dubium quin Deus. [Eccli. 45, 4] Et ecce Moyses alter hic, qui secundum Apostolum fide reliquit Ægyptum, non solum moralem, sed etiam natale solum; pro justitia exulans, non veritus animositatem Regis, nec temporalis, nec illius, quem regem Job nominat super omnes filios superbiæ, Dei virtute roboratus; prout patere potuit ipsius conversationem cernentibus, & constare poterit fidelibus historiam suæ vitæ legentibus. [Iob 41, 25] Nostrum igitur novum Moysen, in fide, quoad ipsum; & leuitate, quoad proximum, Sanctum fecit: hæc quippe duo ad sanctitatem in summa sufficiunt, ut quis fidem Catholicam recte teneat, & eamdem moribus bonis exornet. Non solum autem in fide, [atque in moribus Sanctus effectus] sed etiam in moribus, Sanctus effectus est & probatus. Quis, maxime nostris temporibus, fide constantior vel morum lenitate suavior? In uno nimirum leonis constantiam, quia justus quasi leo confidens; in alio agni mansuetudinem, pro rerum & temporum varietate prætendens: Juxta quod junior adhuc a Sapiente dedicerat; Constans & lenis, ut res expostulat esto. Nec solum Leonis & agni facies prætendere noverat, sed etiam quatuor facies isti uni cum sanctis animalibus erant. Facies videlicet hominis, per mansuetudinis & humanitatis exhibitionem; facies leonis, contra obstinatos & rebelles, per justitiæ rigorem; facies bovis, per sui corporis macerationem (Novit enim exhibere corpus suum hostiam viventem, sanctam, Deo placentem) facies quoque aquilæ, in veri solis contemplatione & cælesti conversatione.

[6] [& euangelica amplexus consilia,] Divinis etiam præceptis ita strictissime se mancipare didicerat, ut non solum viam mandatorum Dei, sed etiam semitas consiliorum servare studeret. Unde & licitum matrimonium sibi oblatum refutavit, licet ab Apostolo dictum non ignoraret, De virginibus præceptum non habeo, &, Si nupserit virgo, non peccat. [1 Cor. 7, 25] Et ut vitæ consilia in se arctius custodiret, & aliis efficacius suaderet, arctioris vitæ semitam servare disponens, illi excellenti ordini Fratrum Prædicatorum se obligavit, fecissetque votis satis, nisi Dominus Papa, provisionem Cantuariensis Archiepiscopi de eo factam in Cicestrensem Præsulatum approbando, ipsum a voto prænominato absolvisset. Ricardus itaque præceptis Altissimi divina superaddens consilia, sibi sanctitatem acquirere studebat, impleta prophetia qua dicit Zacharias, Indie illa erit, quod super frænum equi est, Sanctum Domino. [Zach. 14, 20] Quid frænum, nisi præceptum dixerim, quo Psalmista precatur eorum maxillas constringi, qui per campos licentiæ evagantes ad Deum non approximant? [Psal. 31, 9] Quid illud quod super frænum est, nisi divinum consilium, quod præceptis superadditur, appellem? Quod ergo super frænum equi est, sanctum Domino erit: quia qui Dominicis præceptis superaddunt sua consilia, sanctitatem sibi acquirunt, & Sancti non immerito vocantur & sunt. Dicit quippe quædam glossa super Leviticum Qui Deo se vovit separatus a negotiis seculi, & ab iis qui carnaliter vivunt, ut ei placeat cui se probavit, Sanctus appellatur. Hæc etiam fallor est merces custodientium Dei mandata, atque consilia, [atque a Romana Sede canonizatus:] de qua dicit Psalmista, In custodiendis illis retributio multa. [Psal. 18, 12] Quid quod Romana Sedes (quam regnis & sedibus præposuit Altissimus, ut quæcumque sancierit sancta sint, & sancita) præmissis diligentissimis examinationibus & probationibus exactissimis, venerabilem Ricardum Sanctorum catalogo duxit adscribendum? Cujus canonizationis litterarum, tum propter scribentis auctoritatem, tum propter veritatis majorem firmitatem, tum propter styli elegantiam, in fine presentis scripturæ ponere dispono.

[7] Jam credo omni fideli sufficienter fore persuasum, quam merito B. Richardo attribuendum sit sanctitatis præconium, ut de ipso dicatur, Deus in Sancto via tua, & cetera. Via, inquit tua, o Deus, est in Sancto, id est imitationis expressa vestigia. Jam quippe mihi videor unum de exercitu cæli militem intueri, [qui corpus spiritui subjectum habuerit,] de quo exercitu loquitur Joannes in Apocalypsi, quod exercitus cæli sequebatur Dominum in equis albis. [Apoc 19, 14] Quid enim corpus castum, subjectum spiritu, dixerim, nisi equum album, subjectum sessori, fræno præceptorum refrænatum, stratum sella quietudinis, donis naturæ variis, quasi phaleris, exornatum? Sanctus autem iste, de quo nobis sermo, in hoc mundo munditiam custodiens, suo corpore tamquam equo utebatur. Quid illa cingula, quid calcaria cingulis addita, quid loramenta ferrea, nisi equi sub pungente sessore similitudinem præferebant? Nimirum ille quem sequebatur, exultavit ut gigas ad currendam viam, nec currentem sequi poterat, si non expedite festinaret. Ecce jam palam viam Dei est videre in Sancto. Per hanc quippe viam (ut Job quærenti respondeam) spargitur lux, dividitur æstus super terram. [Iob 38, 24] Lux, inquam, exempli & doctrinæ salutaris; [aliis bono exemplo præluxerit,] æstus autem ipsius, per boni operis fervorem & caritatis ardorem, sic se divisit super terram, ut ejus famam vel doctrinam audientes, vel præsentiam in conspectu habentes, seu familiari cohabitatione quasi confricati calescentes, sic illuminarentur, calescerent, & ferverent, ut nisi sub impietatis umbra gratis se contegerent, non esset qui se absconderet a calore ejus. O quantum ille venerandæ recordationis Walterus, b quondam Norwycensis Episcopus, ex sua cohabitatione & convictu, in studio & fervore spiritualis vitæ se professus est profecisse! Quamvis enim prædictus Pontifex, venerandus Walterus scilicet, morum ornamentis sacrisque actionibus & admodum devoto in Dei obsequio famulatu, in ecclesia Dei floreret; factus est tamen ex B. Ricardi convictu sociali in orationibus vigilantior, in obsequio divino studisior, in prædicatione ferventior, in eleemosynarum largitione profusior. O si liceret istius venerabilis Walteri mores & vitam in præsentiarum describere! totam nimirum historiæ præsentis seriem, splendidam redderet & coruscam. Sed quem Dominus per seipsum commendabilem in sua vita reddidit, & post fata celebri fama, testante c miraculorum gloria, decoravit, nostræ parvitatis studio non indiget commendari. Exemplo tamen B. Ricardi (ut prælibatum est, & ore proprio mihi misero confiteri non erubuit) factus est quotidie in semetipso melior, & in probis moribus Deo acceptior. Sicut enim dicit B. Gregorius, Qui sancto viro adhæret, ex assiduitate visionis, usu locutionis, exemplo operis, accipit ut attendat in amorem veritatis.

[8] [& miraculis multis coruscaverit.] Jam vero, quod reliquum est, brevitas succincta perstringat, miraculorum videlicet confirmans testimonium: & hoc intelligit cum subinfert, Quis Deus magnus sicut Deus noster. Quasi diceret: Nullus. Ex ipsius enim magnitudine, id est, bonitate sola est quod quis habeat sanctitatem, & quod in eo via Dei sit aliis ad imitationem: & quod ipsum miraculis faciat coruscare ad sanctitatis confirmationem: & ideo subdit, Tu es Deus, qui facis mirabilia. [Psal, 67, 36] Et hoc est quod dicit alibi: Mirabilis Deus in Sanctis suis. Ecce miracula & sanctitas: Deus Jsrael ipse dabit virtutem in affectu, & fortitudinem in effectu gradiendi in via Dei: quia ipse secundum Jsaiam graditur in multitudine fortitudinis suæ, nec sine ipsius adjutorio ipsum possent sequi: & ideo in Marco dicitur de Apostolis, utique sanctis, Illi profecti (non tam gressu corporis in profectu materiali, quam cordis in profectu spirituali, ut in eis via Dei appareret) prædicaverunt ubique, Domino cooperante (Ecce ipsius adjutorium, ut bonum possent) & sermonem confirmante sequentibus signis, scilicet ut miracula divinitus ostensa eorum sanctitatem & prædicationem confirmarent. [Is. 63, 1., Mar. 16, 14] Nec arbitror circa miraculorum attestationem plus insistendum: cum sequens tractatus ex magna parte circa hæc prætacta debeat versari. Primo enim de ortu & vita sua virtuosa, secundo de quibusdam signis suæ sanctitatis testimonium perhibentibus, tertio de suo transitu glorioso & miraculis, quibus ipsum Domiuus mirificavit, æstimo dicendum.

ANNOTATA.

a Tripartitæ videlicet quia ex Sozomeno, Socrate & Theodoreto in epitomen redacta.

b Walterus Episc. Nortvic. cognomento de Sufeild consecratus, inquit in Episcopis Nortvicens. Godwinus, anno 1244 hoc etiam memoratu dignissimus, quod, annona cara, argenti quidquid habuit celati vendidit, & pauperibus distribuit, ut baberent unde panem compararent.

c

Confirmat hoc idem Godvvinus, quamvis hæretico spiritu veritatem obfuscans, cum ait, Decessit Colcestriæ 18 Maji 1257, in capella B. Mariæ, quam extruxerat, tumulatus, ubi miracula, nescio quæ, patrata credulæ plebi persuasum.

In altero MS. ad quod Martinianum collatum diximus, totum opus distinguebatur titulis, in margine infimo annotatis, quos consequenter describimus, ipsum more nostro in longiora capita divisuri; & hic quidem damus eos qui ad librum primum spectant libri secundi titulos in margine ipso exhibituri invariatos.

Incipit Vita. De patria & parentela sua. III
Quod in Artibus rexit. IV
Quomodo salvatus a ruina maceriæ. V
Qualiter in Jure Canonico rexit. VI
Quod Cancellarius fuit S. Edmundi. VII
Quod post mortem B. Edmundi audivit Theol. VIII
Qualiter factus Sacerdos carnem maceravit. IX
De provisione de eo facta in Præsulatum Cicestren X
De Regis offensa ex tali provisione. XI
Quomodo adiit Sedem Apostolicam. XII
De reversione in Anglia post consecrationem. XIII
De mora & conversatione cū D. Simone Teringe. XIV
De patientia & labore ejus. XV
Quod recuperavit possessiones Ecclesiȩ Cicestriȩ. XVI
Qualiter Apostolicam regulam tenuit. XVII
De unius uxoris viro. XVIII
De sobrietate. XIX
De prudentia sua. XX
De hospitalitate sua. XXI
De pudicitia sua. XXII
De suo ornatu. XXIII
De doctrina sua. XXIV
Quod percussor non fuit. XXV
De zeli sui fervore. XXVI
Quod non fuit cupidus. XXVII
Quod domui suæ bene præfuit. XXVIII
Quod non fuit neophytus. XXIX
De puero quodam sanato. XXX
De insita quam Sanctus inseruit. XXXI
De multiplicatione bonorū in domo D. Symon. XXXII
De multiplicatione fabarum ad eleemosynam. XXXIII
De accensione cerei miraculosa. XXXIV
De captura piscis miraculosa. XXXV
De altera captura piscium. XXXVI
De tempestate maris sedata. XXXVII
De miraculo fracti lapidis. XXXVIII
De oculo cujusdam Dominæ sanato. XXXIX
De oculo cujusdam sanato, XL
De febricitante per cappam ejus sanato. XLI
De quodam sanato per botas suas. XLII
De infirmo per lectum sancti sanato. XLIII
Quod spiritu prophetiæ claruit, & de revelatione quadam mirabili. XLIV
De Judæo ad fidem converso. XLV
De sua prædicatione Crucis. XLVI
Desunt tituli numeri XLVII & XLVIII
Quod corpus ejus delatum est Cycestriæ & sepultum ibidem. XLIX

CAPUT I.
S. Richardi nativitas, studia, Cancellaris dignitas.

[9] [Ex nobilibus parentibus natus,] Sanctæ recordationis Ricardus, natione Anglicus, Wigorniensis diœcesis, villa quæ secundum proprietatem Anglicanȩ linguȩ a puteo salis qui aquis putealibus ibidem componitur, a Wyche appellatur; parentibus secundum seculi statum non ignobilibus, patre Ricardo, matre vero Alicia nomine, extitit oriundus: cujus nominis proprium vocabulum gratiæ sibi divinitus conferendæ videtur fuisse præsagium. Dicit quidem Petrus Ravennas, quod ipsa sæpe Sanctorum nomina meritum indicant, testantur insignia. Ricardus igitur b etymologice potest dici quasi Ridens, [Richardus nominatur:] Carus, & Dulcis: Et Ridens quidem per gratiam conscientiæ; & hoc quoad seipsum: nam risum integrum exterioris hominis raro vel non omnino admittebat, licet quamdam vultus jucunditatem assidentium vel astantium gratia præferret. Et cum medium nominis ejus imo verius cordis media, caritate sternantur, Carus potest dici quoad Deum: quia ipse qui contulit mundæ conscientiæ meritum, rependit ei suæ dilectionis præmium. Dulcis vero fuit quoad proximum, per suavis affabilitatis eloquia & salubria vitæ consilia: quia juxta Sapientis vocem, Unguento & variis odoribus delectatur cor, & bonis amici consiliis anima dulcoratur, ut metrice merito de ipso dicatur: [Prov. 27, 9]

Nominis in primo rides, dulcescis in imo;
      Si medium quæris, carūs amicus eris.

[10] Cujus dispositio gratiosa, & morum conditio virtuosa, vocabulo regionis & municipii, a quibus duxit originem, satis concordare videtur. Et quidem corporis venustate & gratia vultusque hilaritate, [Angelicæque munditiæ] Angelicum schema quodammodo præferebat in terris, & Angelorum vitam per munditiæ studium sic agere studebat in carne, ut potius Angelicam quam humanam duceret conversationem. Testis enim est qualiscumque peccator, sacræ tamen Religionis professor & Sacerdos, qui hæc scripsit; quod cum, ante annos paucos transitus sui ex hoc mundo ad Patrem, placeret ipsi Sancto prædicto Fratri vitam suam & commissa denudare; ipsum sic carnis florem (quantum advertere potuit) reperit custodivisse, ut in eorum numero censendum ipsum reputem, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, & novum canticum cantantes sequuntur Agnum quocumque ierit: unde & Anglicus, quasi Angelicus, non immerito dici poterit. Et ut Angelicæ puritatis cœlibatum perfectius imitaretur, [& Apostolici salis virtutes assecutus,] licitum matrimonium cujusdam puellæ sibi oblatum, prout planius suo loco ostendetur, penitus refutavit: tamquam illud, quod Veritas in Evangelio dicit, jam mente retentans, quod Sancti, in resurrectionis gloria similes Angelis futuri, neque nubent neque nubentur. [Matt. 22, 30] Apte quoque a loco salis suæ nativitatis sumpsit exordium, qui Apostolorum successor futurus dignitate & officio eorum vices gerebat, quibus Dominus ait, Vos estis sal terræ: cujus etiam sermo secundum Apostolum in gratia fuit semper sale conditus, paratus vitiorum fœrorem reprimere & morum ornamenta condere. [Matt. 5, 13., Col. 4, 6] Et sicut ex fluida materia ignis beneficio sal in solidam Petræ materiam., animalium infirmorum lambitioni profuturum vertitur: sic & noster Ricardus, ex fluida humani generis natura & semine corruptibili conceptus & natus, igne Spiritus sancti ejusdemque gratiæ beneficio confirmatus, peccatoribus peccati infirmitate languentibus petræ medecinalis antidotum seipsum exhibuit. Ecce nihilominus vas, Elisæo procurante sibi allatum, puritatis munditia novum, terrenæ felicitatis contemptu vacuum, mentis humilitate concavum (tumor enim infusa repellit) in quo sale sapientiæ salutaris salubriter infuso, veri Elisæi industria, aquas Hierichontinas a sterilitate laudabilis exercitii & pestifera mortalitate peccati efficaciter sanavit.

[11] Hic igitur ab annis adolescentiæ litterarum studijs applicatus, velut terra supernæ benedictioni proxima, imbrem doctrinæ suscipiens, jucundi germinis fructum pariter & vigorem suo tempore cœpit germinare. [oblatam a fratre hereditatem recusat:] Dum adhuc igitur adolescentiæ floreret in annis, frater ipsius senior, ad quem successione hereditaria patrimonii jura spectabant, Ricardum, licet ætate minorem, hereditatis possessione digniorem judicans, quidquid juris sibi competebat ultro donavit eidem. At Richardus regeneratus in spem vivam per Christum, hereditatem incorruptibilem & immarcessibilem conservatam in cælis, cujus participatio ejus in id ipsum, & ideo fratrum multitudine non minoratam, potius elegit quam terrenam, ut libere dicere posset cum Psalmista: Funes ceciderunt mihi in præclaris, etenim hereditas mea præclara est mihi. [Ps. 15, 6] Ad scholas ergo Richardus revertitur, [Artium Magister creatus eas prælegit:] litterarum studio diligenter insistens: & ut pectori summi Sacerdotis futuri non irrationabiliter Rationale judicii necteretur; post humilioris litteraturæ scientiam sufficienter adeptam, rationalem scientiam, id est, Logicam, ut ad intelligenda cetera aptior redderetur & acutior, arbitratus est aggrediendam. In qua ita laudabiliter profecisse dignoscitur, ut in Studio generali & famoso in ipsa commendabiliter admodum rexisse, & Magistri nomine dignus fuisse comprobetur.

[12] Regens igitur Richardus, non sine superni Rectoris regimine, directus & custoditus est. Nempe, ut fidelium & religiosorum compertum est attestatione, cum quidam scholaris, Oxoniæ cathedram magistralem ascensurus, celebri convivio sui magistratus initia solennizare decrevisset, Magistrum Richardum de Wycio, scientia tunc & moribus famosum, ad suas epulas & mensæ suæ decorem studuit invitare. [loco convivii] Hora igitur prandendi, venientibus qui fuerant evocati, locus tantæ personæ conveniens Magistro Richardo est assignatus. Cum subito inter prandendum intrant æditui, qui dicunt quemdam egregiæ formæ juvenem pro foribus equo residentem assistere, qui sciscitatus an Magister Richardus de Wycio introrsus cum ceteris recumberet, ejus se dixit ardenter & festinanter velle frui præsentia: & quamvis diligenter & amicabiliter, ut intraret, ab eis obnixe rogaretur, quatenus cum dicto Magistro haberet colloquium & reficeretur cum gaudio; nullo modo acquievit, sed hoc solum iterum atq; iterum replicans rogavit, ut dictus Magister sine moræ dispendio ad se venire festinaret. Magister igitur Richardus hæc audiens, concito surrexit, & ad fores usque perrexit. Cumque huc illucque circumspiceret, & solicite ab iis qui aderant inquireret, intellexit hujusmodi ibidem adfuisse; sed qua diverterit vel quando, non est inventus qui sciret edicere.

[13] [lapidis lapsis opprimēdus,] O immensa Dei pietas, qui sic suas mirificare novit misericordias, ut salvos faciat sperantes in se! Dum enim Magister Richardus, a prandio surgens, huc illucque juvenem inquirendo moras necteret; ecce casus inopinabilis, & qui totam convivii jucunditatem, nisi Deus aliter providisset, verteret in luctum. A lapidea enim macerie, desuper eminente, interim lapis tantæ molis decidit, ubi prius Magister Richardus sederat, quod dubium esse non potuit, si sessionem continuasset, quin caput ejus conquassasset. [Luc. 21, 18] Sed ille qui de futura resurrectione spem suis tribuendo promisit, dicens, [ab Angelo evocatus servatur:] Capillus de capite vestro non peribit; sui Richardi caput, oleo lætitiæ in Pontificalem dignitatem perungendum, ab exitiali lapidis casu voluit observare. Unde dubium esse non debet, illum qui in forma juvenis Magistrum Richardum requirebat, de numero eorum extitisse, de quibus Psalmista, viro justo promittens Deo protectionem, dicit: Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis: in manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. [Ps. 90, 11] Qui ergo sanctorum pedes, ne offendant ad lapidem, per Angelos custodire promisit, ipse Ricardi caput, ne a lapide læderetur, custodivit. Perstat igitur docendo pariter & discendo assiduus B. Richardus; ex discipulorum doctrina sibi meritum, discipulis profectum cupiens ampliare

[14] [in jure Canonico Doctor creatus,] Et quia in Rationale seu Logion, quod pectori summi Sacerdotis annexum erat, juxta divinæ monita dispositionis, Judicium & Veritas debeat inscribi; non abs re futurus Pontifex sacrorum Canonum sanctiones (quæ ex Theologiæ paginis mutuando veritatem, & Imperatorum legibus judicii æquitatem, constare noscuntur) arbitratus est audiendas. Hæc nempe duo sic studiose suo pectori inscribere studuit, quod in tantum super coætaneos profecisse dignoscitur, ut non solum discipuli sapientis, [fit Cancellarius Vniversitatis.] verum etiam Doctoris scientiæ eminentis apicem mereretur attingere. Ad cujus doctrinæ laudem non nihil operari videtur, quod in ipso studio generali ab ipsa Universitate unanimi consensu Cancellarius factus est. In quo nimirum officio detexit effectu operis, thesaurum sapientiæ & scientiæ, quem in armariolo recondiderat mentis. Fuit enim in causarum discussionibus prudens investigator ac diligentissimus, in pronuntiando verax; in judicio justus, in sententiis proferendis discretus, in omni actione compositus.

[15] [a S. Edmundo Archiep. in Cancellarium assumptus] Virtutum namque plantariis, tamquam aromatum area, Ricardus copiose per omnia consitus, flante Austro, fugatoque longius Aquilone, ipsius fama suavitatis circumquaque cœpit diffundi, in tantum quod ad sanctæ recordationis c Edmundi, tunc Cantuariensis metropolis Archiepiscopi, notitiam usque pervenit. Tanti igitur viri ac tam famosi corporali præsentia Ecclesiam suam cupiens honorare, ac domus familiam ipsius conversatione laudabili perornare; eum ad se fecit accersiri, & a secretis statuens, suæ curiæ Cancellariam commisit eidem. Cœpit igitur Ricardus quotidie in bonis crescere, [una cum illo Ecclesiam protegit & ornat,] ministerium sibi creditum fastu dempto superbiæ prudenter excercere, Domini sui Archiepiscopi studens per omnia providere quieti, quem sciebat optimam partem cum Maria eligere pariter & diligere, & proximorum pro causis diversis ad Archipræsulis curiam adventantiū consulere utilitati: in omni causa vel negotio manus excutiens penitus a munerum acceptione, quæ oculos excæcare solent etiam sapientum. Gratulabatur Archiepiscopus se Cancellarii sui sollicita discretione ac discreta solicitudine ab exteriorum tumultibus liberari: gandebat Cancellarius Domini sui sanctitate ac cælesti conversatione informari: reclinabantur in alterutrum, sanctus in sanctū; magister in discipulum, discipulus in magistrum; pater in filium, filius in patrem; ita ut vivaci inspectori, spiritualiter conversanti, videre esset duo Cherubim gloriæ, Arcam Domini, [sicut duo Cherubim Propitiatorium.] id est, Ecclesiam Cantuariensem protegentia, sanctæ intentionis oculo invicem se inspicientia, & alis geminæ caritatis se mutuo contingentia, versis semper vultibus voluntatum in propitiatorium, in ipsum videlicet qui est propitiatio pro peccatis nostris. [Ex. 25, 18] Fuerunt nihilominus prædicta duo Cherubim opere productili, id est malleorum tunsione producta & fabrefacta: quia uterque Sanctus iste, Edmundus videlicet & Ricardus, unus quidem, id est Archiepiscopus, patiendo; alter vero, id est discipulus, compatiendo & colloborando pro libertate Ecclesiæ & justitia, tribulationes innumeras & angustias, damna rerum & rapinas, corporum labores & molestias, opprobria verborum & contumelias, provinciæ denique suæ proscriptionem & exilium, tamquam malleorum duros ictus & frequentes, super patientiæ incudem, velut auri dignissima materia, absque tinnitu murmuris perpessus est.

[16] [ambo in duabus virgis Zachariæ adumbrati] Fuerunt quoque duæ virgæ a Zacharia assumptæ, quarum unam vocavit Decorem, Archipræsulem scilicet propter vitæ contemplativæ pulchritudinem ipsum decorantem, per quam in suis deliciis speciosa fit anima & suavis, alterum vero, id est Cancellarium, vocavit Funiculum, propter activæ vitæ multiplicem occupationem, qua in singulis negotiis unicuique metiebatur juste, tamquam in funiculo distributionis. [Zach. 11, 7] [duo magna luminaria vocandi.] Sed nec istos duos magna luminaria appellare formidem, quæ in Ecclesiæ Cantuariensis firmamento conjuncta, ex sua propinquitate non eclipsim generarent, sed radiosæ lucis fulgore totam Ecclesiam perlustrarent. Constanter igitur & perseveranter B. Edmundo in suis tribulationibus, tam in provincia quam in exilio, Sanctus adhæsit Ricardus; non ignarus; quod qui fuerint socii passionum, simul erunt & consolationis; & qui compatiuntur, conregnabunt. Nec silentio arbitror prætereundum illa miræ affectionis verba, quæ idem. Edmundus in ultima voluntate de Beato expressit Ricardo: Legamus dilecto, inquit, Cancellario nostro, quem jam diu nobis invisceravimus, cuppam nostram. Quæ quidem verba sanctæ recordationis Otto d, tunc in Anglia Sedis Apostolicæ Legatus, non parum admirans, iterum atque iterum coram se fecit recitari.

[17] [S. Edmundo Pontiniaci sepulto,] Cum autem, expleto sui certaminis cursu, felix ille B. Edmundi spiritus, corpore exutus & patriam pro exilio commutans ad Deum a quo illum recepit, remeasset lætantium sociandus consortio Angelorū; sepultaq; apud Pontiniacum sacra sui corporis gleba, per incorruptionē vernante; non immerito, tanti pignoris thesauro destitutus, Clerus & populus luxit Anglorum. Quod tamē divino nutu justissime videtur effectum, ut & corpus ejus in pace sepeliretur, & suis persecutoribus tanti solamen muneris auferretur. Orbatus igitur B. Ricardus tanti Patris & tam dilecti corporali præsentia, doloris forsitan metas excessisset, nisi divinæ dispositioni remurmurando contraire timuisset; & ipsum Patrem venerandum præsentis vitæ miseriam beatæ vitæ immortalitate commutasse certissime credidisset. Mortuus est igitur Pater, & quasi nō est mortuus: reliquit enim post se, etsi non per omnia similem (quod tamen divinæ scientiæ æstimo relinquendum) audenter tamē asserere me posse confido, ad ejus similitudinem, quantum permisit humana fragilitas, ferventer anhelantem. O quam frequens, quam familiare, quam votis pariter & voce recitabile sibi fuit illud B. Edmundi nomen venerabile! Quotiescumque enim diceretur, fieret, [Richardus Theologiæ studet Aurelianis;] seu prædicaretur quidquā ad sanctos B. Edmundi mores attinens, subjūgere solebat: Sic agere, sic loqui, sic se gerere, sic prædicare, Dominus meus S. Edmundus solebat: actuum enim suorum, virtutum, seu verborum sedulus & solicitus erat recitator; sed multo solicitior imitator.

[18] Solutus igitur tam a curiæ quam curæ solicitudine B. Ricardus, studium litterarum, quod ad tempus intermiserat, fine debito cupiens terminare, ad Theologiam se contulit, & Aurelianis in domo Fratrum Prædicatorum a quodam Fratre ejusdem Ordinis, laudabilis scientiæ, audiendo, in ea tantum profecit, quod pro majori parte totius sacræ bibliothecæ textum audivit & didicit: non ut plerique, qui auribus audiunt & non intelligunt; sed audiens exterius, audivit interius; ut efficacius postmodum impleret, quod dicitur in Apocalypsi. [Apoc. 12, 17] Qui audit dicat, Veni; & ut dignius apprehenderet præmium perfecte audientium, quod in Job repromittitur, si audierint & observaverint, complebunt dies suos in bono, & annos suos in gloria. Hoc quoque studii finem, hoc scientiæ suæ terminum, hoc etiam vitæ suæ directionem in omnibus & per omnio cupiens retinere, post ipsum ad quem omnia referebat Deum; ut quæ audiendo facienda didicerat, operum veritate compleret. Unde non immerito in ipso completum est quod scribitur in Euangelio, Qui fecerit & docuerit hic magnus vocabitur in regno cælorum, tam scilicet in Ecclesia triumphante quam militante. [Mat. 4, 19] Cum igitur Aurelianis in Theologia studeret, a loci Diœcesano, e cui jam mores & scientia B. Ricardi non latebant, [& Sacerdos consecratus sacellum eidem extruit] ordinem suscepit Sacerdotii: & ex tunc in tantum carnem maceravit, quod nisi de consilio amicorum prudentium secum indulgentius egisset, ipsam suam carnem deficere coëgisset. Assensu quoque Diœcesani, tunc Aurelianis oratorium in honorem B. Edmundi erexit, ubi Missarum solennia & orationum devota libamina Deo offerebat.

ANNOTATA.

a Vulgo Droitwiche, ad Salvvarpum flumen, VVigorniensi urbi, vulgo worcester, ad Boream intervallo sex Anglicanorum milliarium: quin tota diœcesis ab ejusmodiputeis Wicciorum dicta est temporibus Bedæ. Quos tamen alibi obstructos, & quoties reperiuntur obstrui, scribit Cambdenus, eo quod cautum sit uno tantum loco salem excoqui, ut silvis sit prospectum. Tres ibi nunc ejusmodi fontes sunt, e quibus ab æstivo ad brumale solitium sal purißimus excoquitur: ex regiis autem tabulis apparet olim in Wich octo salinas fuisse.

b Etymologias istius seculi potius allusiones ad nomen dixeris: quales sunt quæ tota paßim legenda aurea reperiuntur: alias ex veræ etymologiæ legibus Divitis indolis, Richardum interpretabere.

c S. Edmundus Archiepiscopus colitur 16 Novembris creatus anno 1234, mortuus Pontiniaci in Gallia 1241, Sanctis adscriptus paucis post felicem obitum annis.

d Ottho, S. Nicolai in Carcere Tulliano Diaconus Card, an. 1227 creatus a Gregorio IX in Angliam venit 1237: cujus ibidem gesta fuse describit Mattheus Paris: legationem deposuit an. 1241, obiit 1251. fuisse eum S. Edmundo parum æquum, suisque litteris & criminationibus effecisse ne quid in Romana Curia ille proficeret, Godwinus calumniatur.

e San-Marthani tom 2 Galliæ Christianæ hunc Aurelianensem Episcopum nominant Guilielmum de Busiaco, sive de Bussiis, ostenduntque ab anno 1237 ad 1258 Sedem suam tenuisse. Carolus Saussejus cum in Annalibus Eccles. Aurelian. S. Edmundi mortem & S. RichardiAurelias adventum adscribit an. 1246, æque in utroque fallitur, atque in eo quod putet mortuum in Anglia S. Edmundum.

CAPUT II.
Consecratio Sancti Richardi & res in Episcopatu gestæ.

[19] [Mortuo Radulfo Cicestr.] Iam vero operæ prætium scribere duxi causam, ordinem & modum, quo ad regimen Ecclesiæ Cicestrensis assumptus est. Cum per mortem bonæ memoriæ Radulfi cognomento a de Nevile, quondam Cicestrensis Episcopi, præfata Ecclesia viduata esset Pastore, & Capitulo prædictæ Ecclesiæ a Rege Angliæ Henrico Tertio, Principe b Catholico, concessa esset, prout moris est, electionis libera facultas; convenientes statuto die Canonici prædictæ Ecclesiæ, quemdam aulicum c, in hoc forsan regis d favorem se credentes habituros, Ecclesiæ tamen Archidiaconum, in Pastorem & Episcopum sibi elegerunt. Cum vero electionem de eo factam Metropolitanæ Sedis tunc Electo e, Bonifacio nomine, præsentassent; deliberato consilio diem statuit, qua de electi electionisque meritis secundum Canonum statuta cognosceret. [cassatur aulici cujusdā electio,] Adveniente itaque statuto die, loco præfinito adest Electus Cantuariæ, cum quibusdam suis suffraganeis, viris utique vitæ & scientiæ eminentis: inter quos ille famosissimus quondā Lincolniensis venerabilis Pater Robertus f, in Ecclesiæ corpore membrum non modicum (quod & cognomen suum, id est, Grandecaput, quod vulgariter, Grosse teste, dicitur, satis prætendit) adsunt & cum eisdem Magistri & Clerici utriusque Juris periti. Facta igitur super electione & Electi Cicestrensis persona diligenti discussione, meritisque dinumeratis, & appensis prædicti Electi scientia & moribus, inventus est minus habens: & ideo de consilo prudentum, qui affuerunt, palam sua cassata est electio.

[20] [& Richardus Episcopus nominatur,] Electus igitur Cantuariensis, Ecclesiæ prædictæ Pastore destitutæ, prout tunc juris & moris habebatur, antequam solveretur tam solenne discretorum virorum concilium, cupiens providere; injunxit eisdem; ut Deum præ oculis habentes, & utilitati Ecclesiæ consulentes, talem virum ac tantum providerent & nominarent, cui sine conscientiæ scrupulo & animæ periculo, onus tanti officii tantæque culmen dignitatis rite posset imponere. At illi, tamquam viri virtutum, ipsius (prout decuit) voluntatem approbantes, eique per omnia parere cupientes, super injuncto tibi negotio tractare cœperunt. Et ille, cujus quondam spiritus Præsulum congregationi ad providendum Myrensi metropoli adunatæ Nicolaum designavit, nunc quoque Ecclesiæ Cicestrensi nostrum Ricardum præponendum inspiravit. Qui, cum tam idoneæ personæ nomen sibi esset propositum, gavisus est quam plurimum (audierat enim de eo, quod erat vir strenuus, moribus & sapientia præclarus, in Ecclesiæ negotiis per omnia proficuus, utpote qui antecessori suo B. Edmundo in Ecclesiæ Cantuariensis negotiis coadjutor fidelis extiterat, & in tribulationibus comes indefessus) statimque præsente Præsulum collegio Clerique & populi congregatione, provisionem a se factam Ecclesiæ Cicestrensi de Magistro Ricardo de Wycio solenniter pronuntiavit; Pontificibus & Clero, qui aderat, super hoc devote Deum laudantibus, nec non Cicestrensis Capituli Canonicis super hoc magnifice Deum collaudantibus, quod de tanta & tam idonea persona sibi & Ecclesiæ suæ voluit providere; acceptamque provisionem unanimiter habentes, Deum toto corde benedicebant.

[21] [Rege nequidquam indignante:] Quod factum cum regias aures g attigisset, submurmurantibus aulicis quibusdam, quod in Regis dedecus redundaret & sui Clerici cassata electio, & de suo inimico facta provisio (quippe qui B. Edmundo in causis, quas contra regiam voluntatem & libertatem quoad vixit habuerat, defensorem se contra Dominum suum Regem gerere non timebat, nec regiæ potentiæ contraire) Rex ipse, indignationem non modicam animo concipiens, bona Cicestrensis Ecclesiæ solito arctius & destrictius præcepit h infiscari, & tam contra provisionem factam quam contra personam, de quo facta est provisio, totus cœpit insurgere. Perpendens itaque Ricardus, si cederet, hinc Ecclesiæ Cicestrensis diutinam desolationem; illinc ex provisa sibi dignitate, si prosequeretur, imminere persecutionem; hinc suæ conscientiæ innocentiam, illinc si propter timorem cederet in consimilibus perniciosi exempli imitationem; & super hæc timens, si contra provisionem de se factam a tantis viris ac talibus veniret, divinæ dispositioni cōtraire; elegit magis, propter Ecclesiæ utilitatē & libertatis ejus tuitionā, causam suā prosequi, quam ob metum persecutionis cedere. Tunc quippe Episcopatum suscipere laudabile est, cum propter hoc gravior persecutio videtur imminere: qui enim propter persecutione Ecclesiæ regimen suscipere renuunt pastorale officiū fugiendo mercenariis se conjungūt.

[22] [contra quem apud Innocentium IV] Cum igitur Regis animum, post frequentes Archiprȩsulis aliorumq; Prælatorum supplices monitiones, & propriæ innocentiæ & justitiæ humilem declarationem, B. Ricardus inflexibiliter contra se cerneret erigi; gratiæ divinæ se causamq; suam recommendans, ad illud supremum post Deum oppressorū in hoc mundo refugium, Sedem loquor Apostolicam; non absq; insidiarum metu, Deo duce se contulit: sed ibi quoq; regios i Procuratores; contra se paratos & instructos, invenit. Regebat tunc Romanā Ecclesiam sanctæ recordationis Innocentius IV: qui audita placide adventus sui causa, ipsum paterne suscipiens, laboribus ac tribulationibus ejus nec non Cicestrensis Ecclesiæ oppressionibus pio compatiebatur affectu. Nec multis postmodum diebus elapsis, regiæ mentis motum & voluntatem; & B. Ricardi innocentiam & justitiam summus Pontifex cognoscens, libratisq; justitiæ statera partis utriusq; meritis, [causam suā ille agit & ab eo consecratur.] provisionē de B. Ricardo factam suæ sanctionis auctoritate confirmat: & non multis postmodum transactis dierum curriculis, idem Apostolicus sacrarum manuum suarum impositione eidem munus consecrationis solenniter impendit. Obtenta igitur B. Ricardus, cum mysticæ unctionis abundantia, fœcunda infusione gratiarum, infulaque Pontificali redimitus; ne statim, mixtus turbæ, tantæ gratiæ munus turbare videretur, aliquantisper ibi quiescere disponebat. Interim quoque Ecclesiæ suæ seu personæ propriæ immunitates, & litteras Apostolicas Regi Angliæ [dirigendas] super suo in regnum Angliæ ingressu pacifico, ac possessionum & rerum ad Ecclesiam Cicestrensem pertinentium restitutionem & regii favoris reconciliationem, [remissus cū litteris Apostolicis in Angliam,] quam nequaquam demeruerat, obtinere curavit. Quibus obtentis, ad suam patriam & diœcesim visitandam, sui gregis solicitam curam agere disponens, repedare curavit. Pii tamen Patris sui B. Edmundi, crebra tunc miraculorum coruscatione fulgentis, corpus, insalutatum nullatenus voluit præterire; illa benedictione non indignus, quam Noemi Booz optat dicens, Benedictus sit a Domino, qui eandem gratiam, quam exhibuerat vivis, servavit & mortuis: præmissisque nuntiis, de statu regni Angliæ & Regis animo erga suam personam caute exploraturis, ipsemet e vestigio subsequitur. [Ruth. 2, 20]

[23] Regreditur itaque ad natale solum B. Ricardus, & ingreditur. [magis Regē offendit,] Quid tamen ageret, vel quo se verteret, vel ubi se reciperet? si ad Cicestrensis Ecclesiæ bona mobilia manum extenderet, in vanum laboraret: consumpta enim & distracta jam pridem per regiæ curiæ satellites extiterant. Si mutuum accipere ad quotidiani victus necessaria decrevisset; inhibitio regia publice & communiter divulgata præcesserat, ne sibi quisquam pecuniam seu quidquam aliud mutuo commodaret: si ad sua maneria diverteret, nec in propria venire, k nec suorum cuipiam ibidem eum licuit recipere. Hæc videns B. Ricardus, Regis personam cum mandato Apostolico sibi videbatur adeundam. Ostensis igitur Regi suis & Apostolicæ Sedis mandatis, Regis indignationem & iram, magis quam reconciliationem & gratiam, videbatur provocare; aulicis maxime, &, quod dolendum est, quibusdam Clericis indignantibus & subsannantibus, quod a Christi Vicario obtinuerat, quod a Rege Domino suo non poterat. [ab assentatoribus, etiam Clericis, exasperatum:] O cæca cupiditas! o regii palatii obnubilata ambitionis cæcitas! Non recolis illud Exodi, quod Moyses non a consortio seu colloquio Pharaonis Regis, sed a consortio Dei, perceptis colloqui divinæ legis, processit cornutus? Et ecce alter Moyses, a facie Domini Papæ regrediens, legis divinæ prorsus non ignarus, capitis mitra cornutus, & Pontificalibus insignibus sed plus moribus præfulgens & clarus: ut jam tabescens invidia præ fulgore sustinere non possis; sed velamine livoris obtecta, cum perfido populo Judæorum, faciem ejus contemplari non audeas. [Ex, 34, 29]

[24] [quod tamen dictum non sit, quasi nulli Clerici boni in aula,] Non me existimet quisquam, obsecro, præsenti verborum serie generaliter omnes aulicos curiæ regiæ sugillare, vel erga omnes sic invehi. Licet enim antiqui Canones, propter quædam quibus irretiri solebant hujusmodi curiales, ad sacros Ordines seu gradus ecclesiasticos assumi prohibeant; fuerunt tamen sæpe, & per Dei gratiam adhuc sunt & futuri sunt, nonnulli curiarum nexibus implicati, ecclesiastici Ordinis gradu seu dignitate prorsus non indigni. Scio B Joseph super domum Pharaonis & regnum tamquam dominum & principem constitutum, remque publicam in Regis pariter & plebis utilitatem gubernasse. Scio Esdram & Zorobabel coram Regibus tyrannis prudenter & sancte conversatos, & cum Regis pariter & Reginæ favore templum Domini reædificandi auctoritatem simul & impensas impetrasse, eosdemque Sacerdotii gradu dignissimos extitisse. Quid de Daniele ejusq; sociis, sub Nabuchodonosore conversantibus, commemorem? Novi & David, secundum cor Dei electum, sub Saule militantem, [ex qua tot illustres Sancti prodierunt.] hanc laudem non indebite meruisse; Quis enim sicut David fidelis inventus est? & cetera. Et ut de nostris non sileam, quis Anglorum suo tempore fidelior Regi, quis in regni negotiis solicitior, quis vita purior, quis Christo Regi acceptior illo athleta gloriosissimo, B. Thoma, egregio martyre? Hic tamen cum esset aulicus, aulicorum persecutiones sustinuit. Fuere nihilominus & adhuc extant nostris temporibus, qui a curiæ ministerio ad regimen ecclesiasticum assumpti, vita pariter & scientia laudabiles extitere. Igitur, prout perpendo, sunt mixti in curiis sathan cum filiis Dei, accusatores cum Daniele, increduli & subversores & scorpiones cum Ezechiele: de quorum numero non immerito censuerim, qui Regis animum, de sua natura benignum, de divina gratia Catholicum, contra B. Ricardum stimulaverunt.

[25] [Propriis exclusus excipitur a Simone de Teringe,] Unde & pauper & mendicus a Rege recedens in suam diœcesin, tamquam hospes in peregre veniens, se recepit: imo verius alieno sub tecto hospitatus, aliena sub mensa pedes ponens, suscipitur, discens coactus, ut vulgo dicitur, alienis carbunculis calefieri. Providit tamen ei Deus, qui suis adesse solet in tribulatione, virum secundum cor suum, non procul a suæ diœcesis Sede conversantem. Hic est ille, cujus nomen vivat in secula & memoriale ejus non derelinquatur, Dominus Symon de l Teringe, fama pariter & conversatione percelebris, & super ceteros viscera caritatis indutus. Hujus tetigerat Deus cor; & B. Ricardum, jam pridem in optimis cognitum, tamquam patrem reverenter suscipiens, domum, cum iis quæ habuit vel habere potuit, suæ subjecit ditioni. Ipse tamen B. Ricardus, sciens virum non valde temporalibus affluentem (quippe qui solo & unico beneficio contentus dignitatem aliquam seu beneficium aliud recipere numquā potuit persuaderi) paucis contentus fuit; hoc solo nimirum forsan permotus, quod hospitalitatem exhibere & pauperibus providere de bonis ecclesiæ suæ, sicut Episcopalis status requirit, usquequaque non potuit. Interim quoque B. Ricardus exhibet quod potest: exit per vicos, [& Episcopi munera, ut potest, exequitur:] loca suæ diœcesis & monasteria visitando, prædicando, monendo, Sacramenta, prout necesse conspexit, pro locorum & temporum seu personarum congruentia, devote ministrando. O serve Christi Ricarde, statum & vitam recole, quam junior quondam voce & voto tenere proposuisti, &, nisi Deus aliter ordinasset, quantum in te fuit assumere voluisti, & gaude nihilominus, quia jam tenere meruisti. Quem, inquis, statum vel quam vitam dicis? Vitam dico Fratrum Prædicatorum, quæ est, absque proprio in paupertate Christum prædicare, animarum salutem procurare, & in Domini messe gratis de sua gratia confidentes alacriter laborare. Sustine parumper, & age quod agis fortiter: ut & paupertatis voluntariæ mercede non priveris, & nihilominus Pastoralis officii præmio & dignitate non frauderis.

[26] Interim autem, ne deses & sui juris contemptor posset reputari, [probris in aula afficitur,] Regis curiam æstimat adeundam, ipsamque diligenter sequitur, bonorum Ecclesiæ suæ restitutionem de Regis gratia repetens, quæ sibi de justitia competebant. Cum ergo die quadam palatium Regis apud m Windelesore fuisset ingressus, quidam ex iis quos Marescallos vocant, ipsum torvo vultu intuitus ait, Quomodo huc ausus es ingredi, cum Regis animum erga te graviter non ignores offensum? At ipse, ut erat multum verecundus, eo verbo confusus, pacifice palatium egreditur, & deforis plebejis sociatus exspectat sub divo; non maledicens, non remurmurans, sed Deo gratias agens, & pro se persequentibus & calumniantibus exorans. Inde quoque, per loca arida & sterilia, in labore & ærumna, prosequitur Regis vestigia: quippe qui peregrinabatur vacuo marsupio; & Regis edicto jam dudum prohibente, vix invenit qui sibi ad victus necessaria pecuniam accommodet vel alimenta. Si quando ad Regem rogaturus approximat, satellitum opprobria recipit; & cum Apostolo obsecrat, & blasphematur; persecutionem patitur, & æquanimiter sustinet: ex iis nimirum, quæ quondam cum B. Edmundo passus est, [& tandem placato Rege] didicit patientiam. Post duos igitur annos, quibus sic pugnavit ad bestias, geminas tam cordis quam corporis tribulationes sustinendo, Rex frequenter susceptis monitionibus & mandatis Apostolicæ Sedis, aliis nihilominus Prælatis & viris Deum timentibus id ipsum persuadentibus, simulque suæ conscientiæ consulens & famæ; maneria sua Episcopo restituit & ut Ecclesiam Cicestrensem ingrediatur libere, & prædia & maneria integre recipiat & pacifice possideat, litteris & viva voce concedit; de ablatis seu injuste detentis, certam summam pecuniæ bona fide spondens. n Nudus igitur & spoliatus, maneria & prædia nudata Ricardus ingreditur, impleto quod Angelus ad Esdram dixit, [in exhaustas Ecclesiæ possessiones redit.] Propter hoc, o Esdra, vacua vacuis, & plena plenis; quia regii satellites ex rapina de bonis Ecclesiæ marsupia plena reportabant, & B. Ricardus vacua maneria bonis temporalibus vacuus recepit. [4 Esd. 7, 25]

[Annotata]

a Radulphus Episc. Cicestrensis Matthæo Paris de Nova-villa; qui eumdem an. 1222 circa festum omniū Sanctorū electum, sequenti anno confirmatum docet; egregiam ejus integritatem & animum a Prælationibus alienißimū breviter Godwinus describit, & an. 1244 Londinii ait exceßisse.

b Ita corrigo, pro eo quod in MS. perperam legebatur, Quarto: hic enim non nisi anno 1399 regnare cœpit, iste ab anno 1216 ad 1273 regnum tenuit.

c Robertum Passalete, quem Godwinus ait propter industriam & rerum gerendarum dexteritatem Regi plurimum dilectum fuisse: sed hæc industria qualis & quam turpis fuerit, vide apud Mattheum Paris.

d In MS. fautorem, quod corrigendum putavi.

e Fuit Bonifacius Archiepisc. Cantuar. Reginæ Aleonoræ avunculus, post mortem S. Edmundi indignis modis commendatus, & tandem ab Innocentio IV exeunte anno Christi 1245 in Gallia consecratus; quæ autem hic narrantur præcedenti anno contigerunt.

f Sedit Robertus ab an. 1235 ad 1253 die 9 Octobris, propter magna & plurima miracula & propter emanationem olei ab ejus tumba, Sanctus Robertus in Anglia dictus, ut testatur Academia Oxoniensis in iis litteris, quibus ejus canonizationem petitam ait Gasconius, ad Clementē IV scribens: sed frustra, quia zelus vehementior Romanæ Curiæ odiosißimū fecerat, ut ex Matthæo Paris apparet.

g Circa festum S. Barnabæ, cum apud S. Albanum Rex ageret, inquit Mattheus Paris: qui deinde justißimam Roberti rejectionem & Richardi substitutionem, ac secutam Regis indignationem describit.

h Reservationem bonorum Episcopalium Matthæus ab infiscatione distinguit: sic ut hæc facta solum sit post consecrationem Lugduni ab Innocentio Papa obtentam: illa autem statim post electionem. Idem passus qui simul Lugduni cum Richardo est consecratus an, 1245 Rogerus de Weseham, ex Decano Lincolniensi Cestrensis Episcopus.

i Vnius dumtaxat Procuratoris Matthæus meminit,

k Prohibuit enim Rex, statim a prima Richardi electione, ne ei introitus in Baroniam ecclesiæ suæ pertinentem vel possessiones seculares aliquatenus concederetur, inquit Matthæus.

l Teringe; oppidulum maritimum in comitatu Arundeliæ est, cujus si Dominus vel saltem inquilinus fuit hic Simon, nonlonge a Sede sua ac pene in media diœcesi locum elegit Sanctus, unde facile quaquaversum excurrere & si necessitas urgeret, posset navigio elabi.

m Windelesorn palatium regium, a flexuosa fluminis ripa dictum arbitratur Cambdenus in Atrebatiis, additq; donatū a S. Edwardo Westmonasteriensibus monachis, a quorum monasterio ad 20 circiter milliaria Anglicana distat trans fluviū Thamisim: sed Guilielmus Normannus eumdem facta permutatione redemit Loci opportunitatem, amœnitatem, ædificia, munitiones & alia plura idem Cambdenus prolixe describit: hodie Windsor dicitur.

n Vtique ante Comitia Generalia, an. 1248 in Octavis Pentecostes Londini celebrata, nam inter tunc præsentes etiam Cicestrensem Episcopum Matthæus nominat.

CAPUT III.
Quomodo Richardus impleverit hanc Apostoli regulam, Oportet Episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, hospitalem,

[27] Sed quia sola divina sūt, sicut dicit Gregorius, quæ nos divites virtutibus faciunt; licet rebus mundi vacuus, virtutibus tamen repletus ad Ecclesiā suam revertitur B. Ricardus, eam vita & verbo & meritis eximiis ditaturus. [Quam irreprehensibilis fuerit, probatur] Quam nobiliter etenim quamque virtuose quoad seipsum vixerit, quamq; prudenter & studiose Ecclesiam suam rexerit, Apostolica regula, suæ conversationi exhibita, planius poterit demonstrare. Prima quidē Apostolicæ regulæ particula hæc est; Oportet Episcopum irreprehensibilē esse, vel sine crimine, quod ad idem tendit. [1 Tim. 3, 2] Ad persuadendum autē quod noster Ricardus talis fuerit, [ex nominatione ad Episcopatum,] primo persuaderi potest ex hoc, quod a tantis tamq; discretis & sāctis viris est nominatus, & eisdem consilium prȩstantibus de ipso Cicestrensi Ecclesiæ facta est provisio. Nec enim parum reputari debet, quod de tantorum consilio provisum dignoscitur: scriptū quippe est, In consilio justorū & congregatione magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus. [Psal. 110, 1] [zelo adversus peccantes,] Secundo ex hoc, quod crimen in publice confessos vel convictos adeo persequebatur acriter, ut alterum Phinees repræsentare videretur: & verisimile est, servum Christi, quod persequebatur in alio, non admisisse in semetipso: dicit enim in hoc casu B. Hieronymus, Qua libertate potest corripere peccantē, cum tacitus sibi ipse respondeat, eadē se commisisse quȩ corripit. [æmulorum silentio,] Tertio, quod cum plures ad impediendū provisionem de eo factā haberet æmulos, qui libenter exceptionem de crimine contra eum opposuissent; non est inventus qui vel ex levis famæ suspicione hoc auderet vel haberet præsumere, impleto quod de Samuele scribitur, Non accusavit eum homo. [Eccli. 26, 22]

[28] Quarto quod testes omni exceptione majores deposuerunt jurati, [plurium testium fide,] quod viam & vitam istam sine crimine duxit. Quinto, quod Dominus Papa, discussis diligenter testium attestationibus, de suæ vitæ munditia, palam effectus est testis & judex, [declaratione Pontificia,] & suæ Bullæ confirmatione & testimonio his verbis asseruit; Hic nempe a primævæ juventutis suæ primitiis ejus ducis ducatu deductus, & illius regis rectus & directus regimine, in cujus cellaria ipsum sequi semper optavit anxius, & tandem obtinuit, ut credimus firmiter, gloriosus introduci; omnia quæ juvenilis ætas solet amplecti, velut in annosa jam constitutus ætate, discreta maturitate devitans, continentiæ studuit; adolescentiæ ac juventutis vias incertas, nisus calle adeo impolluto transire, quod famam suam ab omni contagii carnalis infamia servavit illæsam. [quodque de aliis semper senserit bene;] Et, quod his non æstimo subtrahendum, sextum est, quod licet de auditis aliorum criminibus plurimum tristaretur & gemeret, referentibus tamen fidem noluit adhibere, nisi hoc legitima probatio docuisset. Quippe sic solent viri justi secundum suæ conscientiæ puritatem alios æstimare, sicut e contrario perversi alios sibi similes æstimant, teste Sapiente, quod stultus secundum cor suum inveniet comparationem. [Eccli. 32, 21] Hic vero Sanctus, quia didicerat de unoquoque sentiendum quod bonus sit, donec probetur in contrarium; sinistræ suspicionis vitium a corde suo procul abdicare sategit, rogans Dominum cum Psalmista, Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, & dicit ibidem Sanctus… Magnum vitium humanæ naturæ est suspicio: nimirum quia hæc est, quæ nos de proximis facit falsa confingere, bona in mala, sinistra interpretatione convertere, crimen aliis impingendo eorum vitam diffamare. [Psal, 118, 59]

[29] Nunc quam immunis a vitio præfato extitit, exemplo, prout in præsentiarum se offert occasio, audire non pigeat. Dum adhuc B. Edmundi sanctus iste degeret sub alis, idem S. Edmundus religiosis mulieribus, & eis quas suo colloquio, vel ad bonum monendo vel in melius proficiendo, [ut patuit cū aliquis S. Edmundum] credidit indigere; suam libenter solebat exhibere præsentiam. Unde semel contigit, quod cum quamdam Dei ancillam, foris exspectante familia, visitaret, & diutius protraheret colloquium cum ipsa; quispiam de familia non minimus, moleste ferens & prava suspicione pervertens, talia submurmurando dixisse refertur; Latet; inquit, anguis in herba, & sub agnino vellere vulpis: sed nec est aurum totum quod splendet ut aurum. Et expressius, Dominus, ait, noster Archiepiscopus, prætextu talium colloquiorum, aliud agit & quærit cum feminis quam creditur. [diutius & secreto locutum cum, femina] At Christi famulus Ricardus, qui & hoc mihi dignatus est enarrare, statim obstupuit & tamquam malleo, ut aiunt, fronte percussus, tristitiam quam ex verbo conceperat dissimulare non valens, vultum dimissum, Archiepiscopo a domo in qua resederat exeunte, gerebat. Quod idem Archiepiscopus advertens, utpote in eo ad quem solebat frequenter oculos convertere, vocato eo ad se, ait, Magister Ricarde, cur concidit vultus vester, & facies solito tristior apparet? Ne celaveritis a me; scio quippe hoc sine causa non esse. Cui reverenter Magister Ricardus: Talia, inquit, & talia de persona vestra paulo ante sunt dicta: propter quæ & ipsius animi tristitiam vultus non sinit palliare. At B. Edmundus, in spiritu mansuetudinis filium consolans & seipsum excusans, [in suspicionē vocaret impudicitiæ.] dixit, Bone, inquit, Magister, pro hac re non sitis tristis, nec apponatis hoc super cor: pro certo enim noveritis, si de mulieribus agitur, si omnia, quæ umquam feci quoad tale peccatum, in fronte mea palam & in prospectu scriberentur, unde verecundarer omnino non haberem. O gloria testimonii conscientiæ in Præsule! o Sanctæ zelotypiæ ardor in discipulo! Nimirum gloria conscientiæ magistri repulit discipuli tristitiam; discipuli tristitia de sancti zelo fervoris magistro præstat indubitatam fiduciam Quomodo crimini consentiret perpetrando in seipso, qui sic doluit de crimine alteri falso imposito? & cui tantæ causam tristitiæ intulit alterius falsa suspicio; quomodo ipse crimen suspicaretur de proximo?

[30] [Richardi continentiā probat sponse divitis abdicatio:] Secunda Apostolicæ regulæ particula est, Unius uxoris vir, solummodo, supple, vel, non plurium id est, non excedat monogamiam. Sed quando Ricardus noster plurium uxorum copula carnē divideret, quando unius & virginis nobilis matrimonium licitum amore continentiæ refutavit? Ad quod ostendendum, ipsius bonæ memoriȩ Urbani Papȩ verba libet recitare, ob majoris firmitatem auctoritatis A fratre, inquit, suo primogenito cum oblatione cedendi patrimonio, quod secundum morem patriæ idem frater totaliter obtinebat, invitatus ad conjugale cujusdam puellæ nobilis matrimonium; ut in sortem Domini cederet, cessit hujusmodi cessioni; & animam suam firmo proposito cælesti sponso desponsans, sponsæ terrenæ sponsalia sponte sprevit; ad castitatis aspirans privilegium; non execrans carnalis matrimonii Sacramentum. Et consequenter hoc ipsum collaudans, exclamat, O negotiatio provida! o utilis & ingeniosa mercatio! terrena pro cælestibus commutavit, transitoria pro mansuris, temporalia pro æternis: carnalis conjugii voluptates, appetentibus anxias, satiatis pœnitudine plenas, abhorruit; ut immaculati tori delicias, desiderantibus suaves & placidas, fruentibus gratas & avidas, obtineret. Nihil ergo defuit B. Ricardo quoad unitatis Sacramentum, qui adhærens Domino unus spiritus cum ipso extitit, nec sui corporis integritatem saltem unius copula matrimonii divisit. Licet enim monogamo nihil desit ad sacramentum, non est tamen omnino indivisus, qui matrimoniali debito uxori probatur obnoxius. [1 Cor. 7, 33] Scribit enim ad Corinthios Apostolus; Qui cum uxore est, solicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, & divisus est.

[31] [Sobrietatens Pontificia Bulla,] Tertia Apostolicæ regulæ particula est, Sobrium, non vinolentum. Sobrietas quidem, large sumpto vocabulo, tam ad cibi quam potus pertinet moderantiam: scribit enim de feminis quibusdam S. Hieronymus: Sunt quædā, quæ cum potu sint sobriȩ, ciborum superfluitate sunt ebriæ. Quippe sobrius dicitur quasi sub bria a constitutus, id est, sub mensura: quicquid ergo excedit mensuram temperantiæ, videtur esse ebrietas; a qua sic se prudenter custodire noverat, ne aliquando carnem permitteret spiritui dominari. Et licet cum eo, non solum temporibus abstinentiæ, sed etiam dierum solennium, quibus lautioribus cibariis divitum mensæ solent esse refertæ, menses & dies continuaverim, & super his de sua partimonia de visu possem testificari; Domini tamen Papæ testimonium sua in Bulla non immerito super hoc arbitror præferendum: ait enim, post quædam laudabilia de ipso commemorata, In proprii corporis castigatione extitit rigidior, districtior in observantia disciplinæ. Hæc Papa Urbanus. In mensa quoque sua lectio personabat: [lectio & sermo pius sub refectione,] & si quando lector cessaret, aut de his quæ legerat aut de ædificatoriis aliquibus cum assidentibus tractabat. Cum vero tempore jejunii esset bibendum, vel ipse aliquid utile legere, vel alteri dicere, ut aliquid ædificatorium proponere solebat: & siquid notabiliter bonum diceretur a quoquam, illud propriis manibus libello commendare non omittebat. Memini quippe ipsum mihi aliquando dixisse, Verba quæ hesterno proposuisti, ego in hac nocte libello nostro manu propria inscripsi. Mensam quoque ipsam boni vultus jucunditate serenare solebat: quem multotiens lautiora cibaria postponere, & pane, vino vel cervisia madefacto, [carnium edendarum detestatio;] vesci videbam. In tantum vero gastrimargiæ vitium solebat condemnare, quod cum agni vel hœdi seu pulli, ut assolet, culinæ inferrentur, dicere solebat, quasi mortem innocentum plangendo, O, inquit, si rationales essetis & loqui possetis, quantum ventres nostros malediceretis! Nos quidem mortis vestræ causa sumus: vos, qui innocentes estis, quid morte dignum commisistis? Prandio quoque finito, cum ad hymnidicam gratiarum actionem fuisset perventum, [& devota gratiarum actio.] manibus elevatis & oculis, ita reverenter & distincte Deo gratias referebat, quod assidentibus devotionis materiam non modicam poterat excitare; illud semper in fine replicans, Deus nobis suum præstet auxilium, sicut nos novit indigere.

[32] Quinta particula est, Prudentem. De B. Richardi prudentia nemo hæsitare permittitur, qui superiora de ipso conscripta perlegerit; [Prudentiam eximiam sub S. Edmundo] maxime qualiter grammaticam, logicam, & sacros Canones, nec non Theologiam (per quarum scientiam homo prudens efficitur) non solum perfecte didicerit, sed etiam quasdam eleganter docuerit. Suæ nihilominus adscribi debet prudentiæ, quod sub B. Edmundo, circa totius Archiepiscopatus administrationem, ipsius idem Sanctus utebatur ministerio; sicut suis litteris Papa testatur Urbanus: Taliter ministravit, quod in veracitate sermonis, [& in causa propria ostendit.] censura justitiæ, mansuetudinis lenitate, humilitatis cultu, omnibus se amabilem exhibuit, omnibus utilem; pauperes auxilio, divites consilio refovendo. Quid quod in peragendo vel suæ provisionis causam, vel ecclesiæ Cicestrensis justitiam, tam sapienter & prudenter eam est prosecutus, &, gratia subsequente & comitante, finem debitum assecutus?

[33] De hospitalitatis quoque virtute sic cordis sui præcordia Deus perfuderat, [Hospitalitate eximius & misericordiæ operibus addictus] ut omni, advenienti sinum misericordiæ expanderet, & quantum in se fuit, etiam ipsius domus materialis sub tegmine honeste recolligeret, & hujus vitæ necessaria pro personarum qualitate exhiberi juberet: illam nimirum vocem Dominicam, in ultimo discrimine ipso teste proferendam, sedula mente commemorans, Hospes fui & collegistis me. Intellexit quidem aure non surda, quod de Pontificum hospitalitate expositor Haymo dicit in hoc loco, ubi Pontifex describitur hospitalis: Laicus aut quilibet ecclesiasticus si duos aut tres pauperes hospitio colligit, hospitalitatis officium implet; Episcopus vero si omnes non recipit, inhospitalis reputatur. [Matt. 25, 35] Ideoque latitudine caritatis suæ ampla suarum palatia excedens mansionum, advenientium multitudine non contentus, tamquam omnibus pauperibus debitorem se reputans, omnium necessitatibus subvenire studebat, ubicumque divertendo pauperes inveniret. [qua transibat ægrotos visitare solebat:] Municipia seu villas suæ diœcesis cum ipsum intrare contingeret, languentes & infirmos pauperes diligenter fecit inquiri, & ipsos non solum eleemosynæ suæ subsidio, sed etiam propriæ præsentiæ solatio solebat visitare, & verbi Dei alimento spirituali refovere; ad patientiam informando, & quod paupertatis caminus peccati maculas purget suadendo, & quanta gaudia veram & spontaneam paupertatem in futuro sequantur ostendendo. Hoc quippe eleemosynæ spiritualis officium sibi familiariter asciverat, ut cibum, quo pauperes Christi reficeret verbi Dei sapore condiret. Et hoc quidem frequenter per seipsum, aliquando vero per Fratres Prædicatores seu Minores implere studebat.

[34] Enim vero in tantum suæ viscera misericordiæ Pater misericordiarum expenderat & dilataverat, quod cum triplicis defectus stringeretur angustia, debitorum videlicet multa obligatione, bonorum suæ diœcesis ablatione, & insuper karistiæ b ac famis coarctatione; numquam cor illud ingenuum, [in annonæ penuria redargutus ab œconomo] veræ caritatis amplitudine dilatatum, se noverat angustare. Quin etiam fratri suo carnali, Domino Richardo de Bachedene, viro prudenti & ordinis militaris, cui temporalium curam commiserat, dicenti sibi vix sua ad victitandum posse sufficere, nedum ad tam profluas eleemosynas tantæ pauperum multitudini erogandas; pietatis affluens visceribus respondit: Estne justum, care frater, Domine Richarde, aut in conspectu Dei acceptum, ut nos de vasis aureis vel argenteis comedamus & bibamus, Christo in suis pauperibus fame cruciato, ipsis quoque pauperibus deficientibus inedia & morientibus? Et subjunxit: Novi ego valde bene, sicut & c Pater meus, [prætiosiora quæque jubet divendi,] de paropside & cratere ligneo escam sumere potumque degustare. Distrahantur igitur vasa argentea vel aurea, & eorum pretio ejus alantur membra, qui nos & ipsos, non his corruptibilibus auro & argento redemit, sed suo sanguine pretioso. Sed & equus, cui insideo, bonus & pretiosus est: vendatur obsecro, & ejus pretio pascantur Christi pauperes.

[35] Sed & si quando religiosas domos visitans, paupertate vel inopia, maxime victualium, deprehenderet constrictas; licet ipse in arcto foret positus, de sua indigentia tamen earum inopiæ studuit subvenire: unde exempli causa unum ad præsens commemorare sufficiat. Cum domum quamdam monialium de Russparre suæ diœcesis visitaret, & eas victualium indigentiam pati didicisset, Senescallo d suo prædicto, Domino Richardo, præcepit certam summam annonæ monialibus eisdem largiri: [& quæ jusserat, non prompte exhiberi] sed idem Senescallus, Episcopi jussionem dissimulans, exequi non curavit. Quod cum ad aures Episcopi pervenisset, jussit alteri cuidam præposito cujusdam sui manerii, prædictis monialibus sub gravi pœna dare duplo plus quam prius jusserat, Senescallum acriter valde corripiens; & dixit, se non esse pupillum, nec sub talis custodia tutoris velle gubernari: fatuos quoque merito judicari posse, qui seipsum Episcopatus Cicestrensis regimine dignum judicassent, si non sua sed sui Senescalli auctoritate & voluntate ipsum regi oporteret. Et, ut a fideli valde & B. Richardo admodum familiari didici, [fert ægerrime:] numquam postea prædictus Senescallus, licet frater ejus esset carnalis, tantam gratiam familiaritatis, ut prius, in conspectu ejus potuit invenire. Ostendit nimirum in hoc casu Dei servus, virtutem fore misericordiæ, misericordem non esse in ipsum e [sibique molestum esse] qui opus misericordiæ nititur impedire.

[36] Sed non solum noverat egentes, alimoniæ subsidio pascere & potare; [eadem etiam per alios absens facit.] sed etiam nudos & algentes vestire pariter & calceare; mortuos quoque propriis manibus sepulturæ commendare. Sic devotus, sic solicitus, sic ad opera misericordiæ extitit ferventissimus; ut non solum occurrentibus & præsentibus ea exhiberet, sed etiam suis villicis & parochiarum Sacerdotibus mandaret & injungeret, ut de languentibus & egentibus per villas & parochias inquirerent, ut eis de sua eleemosyna subveniretur. Ipsis quoque f maneriorum suorum Presbyteris indixit, ut defunctorum corpora sepelienda, dum in eisdem maneriis moram traheret, sibi reservarent. Pauperibus quoque Presbyteris, senio confectis, seu visu debilitatis, vel cæcis vel alias corpore impotentibus, in solo g per seipsum acquisito, hospitale constituit; &, ne in ecclesiæ dedecus publicæ subjicerentur mendicitati, ut ibidem victus & vestitus necessaria ministrarentur eisdem, misericorditer ordinavit.

[37] Et ne alicujus operum misericordiæ merito vel præmio expers redderetur, [pauperibus Clericis hospitale erigit;] carcerali custodiæ & vinculis mancipatis suæ viscera misericordiæ ipsius carceris clausura non exclusit. Semel autem contigit, ut mulier quædam prægnans, non sine suæ culpæ merito, in quodam suo manerio captiva sub vinculis & custodia teneretur. [mortis ream donec peperisset asservatam,] Quod cum Episcopo illuc adventanti pernotuit, prius explorata opportunitate, locum adiit, quo dicta mulier tenebatur constricta; carcerisque custode ad alia ab ipso gratis destinato, propius accedens, mulierem interrogat suæ causam incarcerationis. Quam cum didicisset judicio mortis tradendam, mortemque solummodo donec peperisset dilatam: ipsam quantum potuit juvans & docens, [dimittit e carcere ad ecclesiam,] monuit ut malorum suorum pœnitens ad ecclesiam, quæ e vicino erat, confugeret, quod & fecit. Rumore igitur dilatato, cum ad aures Senescalli devenisset, turbatus & tristis Pontificis aulam ingreditur: cumque suæ causas turbationis Episcopus sciscitaretur; Non mirum, inquit: nam oportebit, licet de penuria, propter incarceratæ evasionem Regi centum solidos argenti persolvere. [parvi faciens mulctam ideo solvendam.] Cui Episcopus: Quid aut quantum centum solidi ad liberationem vitæ unius captivæ? Benedictus Deus qui eam liberavit.

[38] Sed quid si compassionis ejus affectus, si operum pietatis effectus, si largitatis ejus expansa viscera, si misericordiæ ostensa opera, hic niterer interserere? Minus forte mihi a plerisque crederetur, maxime his diebus, quibus jam non tam instant quam extant tempora periculosa; & sunt homines semetipsos amantes, ac per hoc proximis non compatientes; quibus viscera duruerunt, & avaritiæ coagulo se constrinxerunt; cordeque carneo sublato, successit cor lapideum, quod Deus juxta suam promissionem per Ezechielem, de medio eorum dignetur auferre. [Ez 11 & 36] Sed de hoc jam sufficiat, cum avaritiæ materia in tantum per seipsam se novit dilatare, quod Prophetæ sancto & licuit & placuit, dicere Avaritia in capite omnium. [Amos 9, 1] Ad materiam ergo contrariam redeuntes, & qualiter Ricardus dispersit, dedit pauperibus, qualiterque sua justitia in hac parte Deo manifesto miraculo placuisse monstratur, ex bonæ memoriæ Urbani Papæ litteris ostendamus: Quodam siquidem edilitatis tempore ad ejusdem sancti viri eleemosynam inopinata concurrente inopum copia, [ad ejus benedictionem panis, non multis alias suffecturus,] panem (qui ad nonaginta pauperum refectionem distributione solita æstimatus, occurrentis multitudinis vix parti minimæ quæ concurrebat in numero sufficiebat) vivus panis, qui de cælo descendit, ad ipsius benedictionem abundare fecit in tantum, quod præter æstimationem adstantium, refectis abunde fere tribus millibus pauperum, consuetas recipientium portiones, de supernæ abundantia pietatis superabundaverunt partes; [post tria millia saturata abundat:] quæ secundum eamdem æstimationem centum adhuc pauperes refecissent. Nec semel tantum vel bis hæc suæ benedictionis superabundantia facta probatur; sed & pluries, ipso manum suam aperiente, qui implet omne animal benedictione. [egenis oppignorandas res suas concedit.] Quibusdam etiam Magistris, temporibus diversis ad se venientibus & de nimia egestate conquerentibus, eo quod publicam mendicitatem erubescerent; cum ei deesset pecunia, per quam suæ inopiæ subveniret; scyphum deauratum singulis dari jussit, dicens, Accipite & impignorate, ut ad vestra necessaria pecuniam habeatis; & nos, cum Deo placuerit, h acquietabimus.

[39] [suis ipse manibus gaudet eleemosynas erogare,] Solebat quoque Dei servus obiter pauperibus occurrentibus manu propria pecuniam largiri, & ut eis eleemosynam daret, ab itinere frequenter declinavit. Cumque ei aliquando diceretur, Quare, Domine, non permittitis, quod per manum alicujus de vestris distribuatur eleemosyna? dicebat: Ego & pro labore & pro dato duplicem recipere spero mercedem. Si quando, occurrentibus pauperibus ad petendum, pecunia sibi in crumena deesset; gemere solebat ex intimis, dicens, Heu! heu! dolent pauperes & conqueruntur quod eis nihil tribui, sed mihi major est causa tristitiæ quia deest quod tribuam i. Multotiens autem, antequam peteretur, pauperibus eleemosynam erogabat: & cum diceretur ei, Quare tribuistis eis non petentibus? respondit, scriptum esse, Domine prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis: & illud Care satis emitur quod precibus obtinetur. [Psal, 20, 4] Intellexit nimirum vir Deo plenus, virtutem illius veteris Proverbii, Qui cito dat, bis dat: qui tardat, nec semel is dat. Hilaris enim dator & citus, ex cordis affectione & dati largitione, merito geminatum meretur retributionis reportare mercedem. O quam firmiter, quam intime Apostolica lectio cordi suo inhæserat, qua dicet, Qui parce seminat, parce & metet; & qui seminat in benedictionibus de benedictionibus & metet. [2 Cor, 9, 6] [& etiam non petentibus ultro largiri.] Ideoque parcitate longius relegata, benedictionum abundantiæ sic studuit, ut si relevare miseriam alienam de suo non posset, miserum se reputaret. Sed & bonorum retributor Christus, retributonis extremæ mercedem præsentis doni largitione subarrhans, ut sæpius dictum est, semen suæ multiplicavit misericordiæ in præsenti miraculi ostensione, & multiplicavit incrementa frugum suæ justitiæ, in retributione; ut jam ad patriam rediens, meritorum manipulos cum exultatione reportet.

ANNOTATA.

a I G. Voßius in Etymologico, citatis Philoxeno, Arnobio aliisque, docet Briam vas esse vinarium, & Haymo, Briam dicimus calicem aptum potioni vini: hinc medio seculo debriare pro inebriare. Quod si ebrium, quasi extra briam dici, vellemus credere, recte sobrius quasi sub bria redderetur. Verum difficile erit ostendere exemplis, quibus & quando bria significarit mensuram.

b Caristia dicitur, annonæ & rerum omnium usu consumptibilium caritas: atque in hoc sensu hac voce utuntur Iacobus Vitriacus, Petrus de Vineis aliique: sed & hodie apudItalos Hispanosque usitata vox est, Carestia: Radulphus Cestrensis in chronico apud nos MS. anno inquit, quo S. Edmundus translatus est, id est 1245 tanta Karistia fuit in Anglia; ut summa bladi ad 12 solidos venderetur. infra num. 38 dicitur Edilitas.

c Vix dubito quin Patrem suum spiritualem, S. Edmundum videlicet, hic intelligat Sanctus.

d Oeconomum huic & aliis ejusdem ac superiorum temporum auctoribus notat Senescalli nomen, de quo multæ Voßius libro de Vitiis sermonis, & Guilielmus Somnerus in Glossario post X scriptores Angliæ edito, ubi uterque inquirit in etymon. Maxime ad remfacit Hincmarus, Buticularii, Comitis stabuli, & Senescalli numera sic dividens, ut præcipuam familiæ curam dicat penes hunc fuisse: eo quod omnia cetera, præter potus & victus caballorum (quæ utique alii duo curabant) ad Seneschallum respicerent, Probabile est ab agris ad aulam transisse hoc nomen, & ut marescallus equorum erat, sic Sennescallum fuisse gregum pastorem: compositione saxonica ex Scalk famulus, peritus, & mar atque sen, equus grex, Quod ipsum ex Alemannicis legibus probari potest: verba videsis apud Voßium prædictum.

e Aliquid simile ut adjiceretur, sensus requirebat.

f Maneria intelligi prædita, jam in Martio & alibi indicatum est, ubi ratio allata nomini,

g In alio MS. per suam industriam

h Sic in legibus Scoticis apud Voßium si debitor non acquietavit vadium suum idest, si non redemit pignus.

i In margine ex altero MS. addebatur Nonnumquam ut ipsis satisfaceret a suis pecuniam mutuo recepit.

CAPUT IV.
Altera pars Apostolicæ regulæ, requirens Episcopum pudicum, ornatum, doctorem, non percussorem sed modestum, in Richardo expleta.

[40] [Pudicitia Richardi probatur] Quid pudicitiæ virtutem in B. Richardo ulterius scripto commendem? cum sufficere ad suæ pudicitiæ laudem debeat, quod moribus & verbis eam indesinenter custodisse & ostendisse comprobatur; ideoque pudicus, id est, pudicitiæ custos merito fuisse credendus est. Quod si zelus, quem circa pudicitiam in aliis habere probatus est, in eo debeat, prout dignum est, commendari; quod a beato quoque Nicolao circa trium puellarum pudicitiam factum laudabiliter prædicatur, B. Richardus non omnino dissimili modo fecisse dignoscitur; [ex zelo, quo suasit servare virginitatem.] qui quamdam puellam de sua parochia, quam pater toro maritali tradendam disposuit, ab ipso patre, volente nolente, & invito consentiente, ad Deo in castitate serviendum, exegit. Circa aliam quoque factum consimile in parochia de Teringes fecisse refertur. Imo prædictas, & quascumque alias potuit, ad virginitatis seu continentiæ propositum & votum studuit invitare.

[41] [Quam fuerit moribus & virtutibus ornatus,] Ornatum autem, tam interius quam exterius, moribus pariter & virtutibus, nullus poterit dubitare, qui vel ipsius conversationem viderit præsentialiter, vel suorum morum ornamenta, veracium testimonio vallata testium, perlegerit. Unde & Papa Urbanus, in suæ canonizationis litteris, eum asserit ornatum in vita virtutibus, & in morte miraculis, sicut cælum suis luminaribus. Descriptis enim quibusdam suis virtutibus, Vir, inquit, Dei, divina ipsum prosequente gratia, taliter ministravit, quod in veracitate sermonis, censura justitiæ, mansuetudinis lenitate, humilitatis cultu, omnibus se amabilem exhibuit, omnibus utilem; pauperes auxilio, divites consilio refovendo. In his quasi stella matutina resplendens, suis crescentibus meritis, [declarat Pontifex in Bulla Canoniz.] in plenæ lunæ claritatem excrevit. Licet enim soleant interdum virtutes tepescere, vel otio cedere, desideratæ dignitatis culmine accedente; dum student aliqui vivere quietius, ut persistant in optata & obtenta dignitate diutius; in isto tamen, cum altioris gradus incremento, creverunt. Ipse namque vocatus ad regimen Cicestrensis Ecclesiæ, factus est solito longe magis vigil ad curam, non segnis ad opus, suavis ad mores. Ex tunc fuit ei pauperum cura major, [vestis etiam summæ austeritatis,] habitus abjectior, gestus & affatus humilior. Ex tunc ille in persecutionum perpessione fortior, in libertatis ecclesiasticæ defensione constantior, in justitiæ censura inflexibilior, in oratione ferventior, in eleemosynarum largitione profusior, in proprii corporis castigatione rigidior, districtior in observantia disciplinæ, in carnis & spiritus lucta prudentior; horum colluctationes frequentes in ipsa lucta dum prudenter attendit, studuit luctari prudentius, & carnem coëgit servire spiritui. Abjecit ancillam & filium ejus, carnem & carnis incentiva prosternens. Vigiliis quas spreto cubili pervigil observavit, refocillavit spiritum, pavit jejuniis, multa orationum assiduitate nutrivit.

[42] O virum industrium! o circumspecti athletæ prudentiam! Carni arma debilitationis imposuit, ut armis fortitudinis spiritus armaretur; illi dedit arma terrestria, ut spiritus arma cælestia commodius toleraret. Ut enim carnis carie caute careret, [qua carnem subjiciebat spiritui,] effectus vere Mardochæus, ipsius & nomen & omen assumpsit; dum nominis interpretationem implevit, impudentis carnis factus amara contritio a, & ipsam amare conterens impudentem. Posuit enim vestimentum ejus cilicium; & ipsius stimulos, corigia, ligneis & ferreis pungente stimulis, se nudum comprimendo, repressit; loricamque superinduens, arma macerationis adjecit. O pugnantis cauta sagacitas, sagaxque cautela! O dolus bonus in hostem! Sic armavit adversarium, ut armis debilitaret armatum, cum debilitato secure confligeret, in conflictu quietius vinceret, non in exercitus multitudine sed de cælo veniens fortitudo. Hoc opus illius, in cujus aspectu non est differentia, [& miraculis merebatur a Deo illustrari.] in multis liberari vel paucis. Hoc opus illius, qui docuit lucernam accensam non poni sub modio, sed candelabro superimponi. Hoc illius opus, qui quod verbo docuit, opere in B. Richardo adimplevit. Ipse enim Pater luminum, qui ei dedit per tenebras mundi hujus in suo lumine ambulare, in ipso meritorum lucernam accendit: ipse illam candelabro mirabilium operum superimposuit, ut per clara merita quasi luna resplendens, tandem per miraculorum evidentiam in solis fulgorem proficeret, & quasi sol in templo Christianæ fidei refulgeret.

[43] Quod si ad ornatum, id est, decentiam Pontifici debitam, [Habitu decenti, non vano, atens;] gestus vel habitus ipsius hominis exterioris convertamur; sicut scribit Possidius de illo præclaro & magno Pontifice, Beato scilicet Augustino, sic dici potest veraciter de B. Richardo, quia vestimenta & calceamenta, nec nitida nimium, nec abjecta plurimum, sed ex moderato & competenti habitu erant: in quibus nihil notari potuit novitatis, nihil vanitatis, nihil superfluitatis, nihil quod pertineret ad superbiam & vanam gloriam. Gestus vero ejus exterior, interioris hominis simulacrum, mentis compositionem indicabat: habuit enim in vultu pudicitiam, in incessu gravitatem, in statu reverentiam, in membrorum motu maturitatem, in habitu prætendens religionem. Superposuit cilicio & loricæ tunicam albam, ephod lineo coopertam, super tunicale vero, pallium & cappam, Capellanis & Clericis suis (quos socios vocabat) consimilia deferebat: talique schemate, [absque ulla mollitie strati,] post orationum & vigiliarum lacrymosam pariter & morosam instantiam, lecto potius inclinatus quam prostratus, membra fatigata commendabat sopori, somnum capiens naturæ necessitati servientem, non ex carnis voluptate venientem? Non numquam etiam vigilias in tantum orando protelabat, quod genibus & cubitis pavimento adhærentibus, ore nihilominus & facie coram Domino provolutus in terram, invito somnus subreperet, & juxta propheticam sententiam, os in pulvere poneret, & cum beato Job in pulvere dormitaret. [Thren. 3, 29] Et quidem lectus, superficie tenus, cultu Pontifici digno parabatur: nil tamen delicatæ mollitiei subtus continebat. [Iob 7, 21]

[44] [detritis & vilibus contentus erat,] In pellibus quoque superfluam vitabat sumptuositatem, agninas griseis seu variis præponens. Maluit nimirum pauperum necessitatibus providere, quam sibi ipsi in vestium seu pellium mollitie vel pretiositate: illius sanctæ recordationis Wilhelmi Alvernensis, Parisiacæ civitatis quondam b Episcopi, secutus exemplum; qui coram Rege c Franciæ idem pallium, quod die suæ consecrationis novum deportaverat, jam plurium annorum vetustate omni pilorum lanugine consumpta, &, ut vulgo dicitur, usque staminis fila jam rasum deportans; a Rege audivit: Pater, exilem & pauperem mantellum defertis. [exemplo Guilielmi Parisien, Episc.] Et respondit Episcopus: Domine sufficit mihi, qui tot filias habeo nuptui tradendas. Non quod carnales filias vir sanctus haberet; sed fidelium animas, quarum pater erat spiritualis, suas filias vocans; de quibus Paulus loquitur, Despondi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. [2 Cor. 11, 2] d Talibus nimirum, spiritu vel corpore indigentibus, potius studuit vir pius in suis necessitatibus providere, quam suo corpori in vestibus pretiosis: nec minus B. Richardus, [ne pauperū indigentia sibi objici posset.] cujus historiam & Vitam in præsentiarum teximus. Sed nec phaleris auro fulgentibus equos suos ornari voluit, nec mutatoria superflua circumferre; non solum pompam vitans, sed etiam timens, ne pauperes nudi & famelici, secundum quod scribit B. Bernardus ad Henricum Senonensem Episcopum, clamarent, Dicite pontifici, in fræno quid facit aurum, nobis fame & frigore miserabiliter laborantibus? quid conferunt tot mutatoria, vel extensa in perticis vel plicata in manticis? Jumenta gradiuntur onusta gemmis, & nostra non curatis crura nuda cooperire caligulis. Annuli, catenulæ, tintinnabula, & clavatæ quædam corrigiæ, multaque talia, tam speciosa coloribus quam ponderibus pretiosa, mulorum dependent cervicibus; Fratrum autem lateribus nec semicinctia miserantes imponitis.

[45] [Doctus ipse, alios utiliter docuit:] De gratia quoque doctrinæ, qua Beatus refulsit Richardus, non est hæsitandum: cum de eo, etiam ante adeptam Episcopi dignitatem, quando scilicet Cantuariensis sub Edmundo extitit Cancellarius, Urbanus Papa testetur, quod idem B. Edmundus ipsum reputabat, fidum sui pectus consilii, ministrum justitiæ, ac eruditam linguam fructuosæ doctrinæ. Obtinuerat enim a gratiarum largitore largifluo, ejus, quæ secundum sanam doctrinam est, sermonis peritiam effluentem; ac intellexit, sacram Scripturam esse utilem ad arguendum, ad docendum, ad corripiendum: ideoque, pro locorum, temporum ac personarum qualitate, implebat illud Apostoli, Argue, obsecra, increpa, in omni patientia & doctrina. [2 Tim. 4, 2] Erat autem divinum eloquium Dei in ejus ore vehementer ignitum, & ipse servus Dei dilexit illud: non solum autem ad loquendum, magis autem ad opere complendum: intelligens & perficiens quod scribit Apostolus Timotheo, tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac Euangelistæ, ministerium tuum imple: ne videlicet ministerio verbi, operibus vacuo, aliis prædicans, ipsemet reprobus efficeretur. O quam ferventem piæ devotionis ignem sermo suus spirare solebat! quia ex ore sanctorum prædicatorum tanto prædicatio ferventior est, [& Crucem ferventer prædicavit.] quanto eorum doctrina suis actibus contraria non est. Non solum autem in sua diœcesi, sed & alibi, ubi se necessitas vel opportunitas offerebat, verbum Dei devotissime prædicabat. Hinc & auctoritate Apostolicæ commissionis, Crucis e prædicationem per, Cantuariensem f diœcesim & Cicestrensem, sibi creditam salubriter & fructuose g complevit.

[46] Ex mira quoque istius Sancti patientia, inter tot & tanta persequentium & adversantium discrimina, [In ferendis injuriis patientissimus,] legentibus & visu expertis patere poterit evidenter, quam procul modestiæ suæ temperantia a percussoris rabie eum fecerat elongatum. Quippe copiosa testium multitudo, sub jurisiurandi sacramento constricta, & summi Pontificis auctoritate examinata testatur, ipsum rapinam rerum, injurias verborum, fatigationes & miserias sui & suorum, non solum æquanimiter & patienter, sed etiam hilariter & gaudenter suscepisse, ut ad eorum sortem merito pertinere censeatur, de quibus scriptum est, h Ibant Apostoli gaudentes a conspectu consilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumelium pati. [Act. 5, 41] Nec solum, sed & juxta Dominicæ vocem exhortationis inimicos diligere, & eisdem pro malis bona rependere, & pro persequentibus & calumniantibus se didicerunt exorare. Nec pigeat, ad ædificationis exemplum, & Sancti hujus modestiæ & patientiæ argumentum, [etiam inimicos diligebat,] aliqua de multis hic interserere. [Matt. 5, 44] Cum inter jacturas & molestias, quas per duos annos & amplius a regali curia sustinuit, Lugduni comperisset, mercatoribus inhibitum, ne sibi mutuum quovis pacto præstarent; non solum non remurmurabat, vel cuiquam malum imprecabatur; sed vultum, ut videbatur, hilariorem repræsentans, dejiciebatur prorsus in nullo; sed & suos confortabat, promittens Dei benignam subventionem in auxilio opportuno.

[47] Satellitibus quoque regiis, qui in bonis ejus crudeliter grassando eadem funditus dissipaverant, [eisque benefaciebat.] quique adeo in ejus odium exarserant, ut quispiam ex eis, odium quod in corde latuerat occultare nequiens, diceret se velle suspendi, conditione adhibita, ut Episcopus secum una suspenderetur; tam benignum, tam modestum, imo tam beneficum, adeptis Episcopii possessionibus; se exposuit, quod eidem maledico & sociis suis mensam suam familiariter exhibuit, & alia beneficia frequenter impendit. Ad hæc, cum nobilis vir, Dominus Joannes i filius Alani, Ecclesiæ Cicestrensi cui Deo auctore iste Sanctus præfuit, gravem injuriam irrogaret, [Ioannem fil. Alani adversarium suum mensæ adhibet,] & propter hoc ab ipso excommunicatus esset; ad se tamen venientem & familiariter recepit, & k propinquum sibi in mensa collocavit, datisque muneribus dulci suæ benedictionis & allocutionis affatu plurimum honoravit; dixitque, quod si partes aliquæ, pro re in qua jus sibi vendicant aut pro jure recuperando dissentiant seu laborent, nihilominus tamen caritas seu caritatis signa inter Christianos subtrahi non debent: quia, si id quod meum est volo recuperare, illud quod Dei est non debeo subtrahere. Unde idem nobilis admirans supramodum, dixit, Numquam talem virum vidi vel expertus sum, qui adversarios &inimicos diligeret, & gravamina sibi inferentibus beneficiis responderet. Pro eodem quoque nobili Domino, scilicet Joanne filio Alani, [pro eoque apud Regem intercedit.] cum Regis offensam incurrisset, necdum terminata inter ipsum & Episcopum controversia, pro sua reconciliatione regiam clementiam interpellavit. Nec prædictis dissimilia de Abbate l de Fiscanno, vel de nobili viro, Domino Richardo m tunc Comite Cornubiæ, seu de Comitissa n Cantiæ fecisse probatur, contra quos pro sua Ecclesia causas habuisse dignoscitur; pro contumeliis honores, & amicitiam pro inimicitia recompensans.

[48] Cum quidam custos Præbendæ suæ de Dale, ante scilicet quam in Episcopum consecraretur, [rerum suarū dissipatores remuneratur:] quinque equos suos indiscreta vexatione perdidisset, & bona ejusdem Præbendæ inutiliter consumpsisset, sibique hæc nuntiata fuissent; actione prætermissa, restitutionis stipendia una cum equo sibi competenti, tanquam si fideliter ac prudenter ministrasset, dari fecit eidem. Cuidam etiam Sacerdoti, cui rerum suarum dum in scholis ageret custodiam commiserat, & easdem dissipaverat, haud dissimiliter lucrum pro jactura propria, stipendium pro dispendio, bona pro malis rependit. Talia nimirum erga inimicos actitans carbones inimicitiarum desolatorios, ignisque caritatis accensorios in eorum cordibus Dei servus congessit; impleto quod dicit Salomon, Cum placuerint Domino viæ ejus, etiam inimicos convertet ad pacem: [aliis multis auctor concordiæ fit.] illoque nobili vincendi genere doctus superare, noluit vinci a malo, sed vincere in bono malum. [Prov 16, 7] Non solum autem cum his qui oderunt pacem erat pacificus; sed & alios, ut assolet contingere, ob causas varias discordes, ad concordiæ bonum, gratia sibi divinitus infusa specialiter in hoc casu per eum operante solebat revocare: ut illud ecclesiastici, quod de Moyse scribitur, ad Sancti hujus laudem debeat pertinere, In tempore iracundiæ factus est reconciliatio. Hujus autem rei exempla possent poni plurima: sed, ne fastidium generent, ea modo pertransire dispono. [Eccli. 44, 17] Quid autem necesse erit ipsum non percussorem, non litigiosum, post tantæ modestiæ & benignitatis signa describere? Cedat necesse est omnis impetus turbulentiæ & rancoris tempestas.

ANNOTATA.

a Mardochei nomen etiam Myrrha contrita, & Docens contritionem vertitur, vide Glossarium ad calcem Bibliorum, a Rob. Stephano aliisque editorum.

b Guilielmus Ep. Paris. sedit ab an. 1228 ad 1248, ut apud Sammarthanos videre est tomo 1 Galliæ Christianæ.

c S. Ludovico, cujus filium primogenitum, Patri cognominem, baptizavit an. 1243.

d Idem magis ad litteram intelligi potest Wilhelmus dixisse, quippe quem testatur Albericus in Chronico, novam domum filiarum Dei inchoasse, & plures mulierculas prædicatione sua a peccatis retraxisse.

e Ferbuit Crucis prædicatio sub S. Edmundo an. 1236, maxime autem post Concilium Lugdunense: adeo ut etiam ipse Rex Henricus III cum plurimis omnis conditionis, ætatis, sexus Crucem assumpserit an. 1250, ut patet ex historia Matthæi Paris.

f In altero MS. solum legebatur per Cantuariensem Provinciam

g Addit idem MS. usque ad mortem.

h Pro hoc loco in dicto MS. legebatur alius ex Lucæ 12, 19, In patientia vestra possidebitis animas vestras.

i Comite Arundeliæ Hugone de Albineto vita functo, Nonis Maij an. 1243, nobilis illa hereditas dispersa est, quatuor sororibus distribuenda, inquit Matthæus. Harum secunda jam nominato Joanni Fitzalain nupsit, & ut auctor est Cambdenus in Sussexia, ejus pronepos Richardus ex parlamenti sententia confirmatus est in pacifica posseßione nominis, status & honoris Comitis de Arundell. Vnde autem accepta? an a proavia cui Arundeliæ castrum obtigerit? Non liquet. Hoc certum, ex qualicumque portione hæreditatis Arundelianæ, quæ in diœcesi Cicestrensi pro majori parte erat, facile potuisse difficultates cum Episcopo nasci.

k In altero MS. ita plenius ad se tamen venientem familiariter recepit & ad prandium retinuit dicens, quamdiu in Curia nostra fueritis nodo excommunicationis vos absolvemus: & in recessu vestro, nisi ad satisfactionem venitis, istam absolutionem revocabimus. Tunc eumdem propinquum…

l Richardo de Treigos: hic siquidem juxta Sammarthanos tom. 4, ab anno circiter 1244 ad annos 26 Abbas Fiscannensis fuit.

m Richardus hic est, Henrici Regis frater, deinde sub annum 1257 creatus Rex Romanorum & Aquisgrani coronatus, de quo summatim multa Cambdenus in descriptione Cornuwalliæ.

n Fuit hæc Alexandri Regis Scotiæ soror, nupta an. 1221 Huberto de Burgo, deinde ex institutione Henrici Regis Cantii Comiti; & post ejusdem mortem an. 1243 obitam vidua: neque porro prorogatus titulus est, sed jacuit ruenti fortunæ prædicti Comitis consepultus, usque ad Eduardi II tempora teste Cambdeno.

CAPVT V.
S. Richardi Zelus pro justitia & animus ab omni cupiditate alienus.

[49] Licet suas injurias, ut prædictum est, tolerare, dissimulare ac remittere nosset: [Disciplinæ ecclesiasticæ rigidus vindex,] Deo tamen & Ecclesiæ illatas injurias usque ad unguem, quantum potuit, noverat vindicare; maxime ubi rebellem contumaciam & inobedientiæ proterviam inesse perspexit. Ad cujus rei evidentiam majorem aliqua ad præsens ponenda arbitror exempla, tacitis tamen nominibus, ne generetur improperium iis, qui jam forsan pœnitentiam egerunt; neve eis nova incutiatur verecundia; vel nos satyram potius scribere videamur quam vitam Sancti texere, quamvis eorum nomina in attestationibus suæ canonizationis manifeste sint expressa. Quemdam igitur Clericum, genere quidem nobilem, [Clericum raptorem beneficio privat,] sed vitæ inhonestate servilem (quippe qui sanctimonialem a suo extrahens monasterio corrupit) beneficio ecclesiastico, quod in sua habuit diœcesi, cum non modico dedecore privavit: æquo valde & approbando judicio, ut qui Christum sua sponsa privavit, ipse ecclesia, sponsæ nomine sibi commissa, juste privaretur. Et quamquam pro eo, quia generosi sanguinis erat, Rex & Regina & magni alii seculi nobiles & Ecclesiarum Prælati & Episcopi obnixe & frequenter supplicarent, ut restitutionis sui beneficii gratiam obtineret; tamquam ad eorum numerum pertinens, de quibus scriptum est, Absorpti sunt juncti petræ judices eorum, sic inflexibilem se exhibens, cujusquam precibus non acquievit. [Ps. 149, 6] [nullique intercessioni cedit,] a [Et cum quadam vice a quodam magnæ auctoritatis Episcopo super hoc instanter rogaretur; respondit, Domine Episcope, committo vobis in hac dumtaxat causa meam potestatem, in animæ vestræ periculum, ut secundum quod in die judicii coram summo Judice vultis respondere, faciatis. Hæc audiens Episcopus, onus tanti discriminis omnino subire recusavit.]

[50] Aliud quoque haud dissimile erga quemdam Vicarium egit (qui b focariam publice tenere convictus est, [item alium concubinarium:] quam noluit dimittere) ipsum c sententialiter suo beneficio privando. Quemdam quoque Militem, qui ausu sacrilego quemdam Sacerdotem incarceraverat, exactissima rigoris ecclesiastici cogente censura ad standum mandatis Ecclesiæ jurare coëgit: [illatam Sacerdoti vim severe punit:] & sub sacramenti præstiti religione cippum ligneum, quo dicti Sacerdotis pedes constringi fecerat, collo proprio, tamquam jugum irrationalis, per medium fori solennis de d Lewes & circa ecclesiam, in qua Sacerdos injuriam passus ministraverat, publice deportare: multo prius pecuniæ pretio, pro dictæ pœnitentiæ redemptione seu commutatione, recusato. Burgenses quoque Lewenses,qui quemdam furem, qui ad ecclesiam confugerat, violenter ab eadem extractum suspenderant; ipsum furem jam mortuum & [ad furcas] e sepultum, imo ipsum cadaver putridum exhumare coegit, & ad ecclesiam, [unde eum abstraxerant,] propriis humeris deferre, [uti & violatum ecclesiæ azylum:] ac alios qui consilium dederant funibus circa colla suspensis fustigandos, per plateas de Lewes & municipiorum & oppidorum adjacentium, nudos, exceptis camisia & f saraballis, districtione ecclesiastici rigoris compulsos incedere mandavit, pretiumque pro redemptione ab eis oblatum tamquam stercora refutavit. Pro synagoga Judæorum, [Synagogam Iudaicam destruit:] quam de novo erexerant, numerosæ pecuniæ quantitatem recusavit, nec precibus vel pretio acquievit, donec solo tenus eam prosterni faceret & demoliri.

[51] Et ut aliquid de Sancti hujus zelo justitiæ, quod fide oculata perspexi, non sileam; cum Rector cujusdam ecclesiæ, Norwicensis diœcesis, generosi stemmatis, sociato sibi quodam Milite magno & nobili, pro quibusdam negotiis rogaturus loci Diœcesanum g, præsente B. Richardo, in habitu minus Clericum decente, [alienum Clericum coram suo Episcopo redarguit,] veniret; videns Sanctus, Episcopum loci dissimulare, ipsemet, zelo justitiæ compellente dissimulare non valens, surrexit; & ipsum qui venerat reprehendens, dixit, Siccine coram Episcopo tuo & tali cultus schemate te decet apparere? Scias quod si de nostra fores diœcesi, graviter in te animadverterem. Et hæc dicens manu propria infulam, quam capite gestabat, dissolvit, [quod calvitium seculariter tegeret.] dicens, Non es contentus de creatoris tui opere, nisi tu in teipso superaddas? (occipitis quippe pilos ad anteriorem capitis partem retorserat, ne calvus appareret) extractoque Sanctus a capite proprio pileo, (erat enim secundum veteris legis sententiam recalvaster & mundus) Num, inquit, quia calvus sum, reprobandus appareo? Miles autem, qui secum auxiliaturus advenerat, ad me conversus, ait, Pro isto non rogabo quidquam: obstupuit quippe ex viri Dei ferventi correptione, & exivit.

[52] Cum Apostolus radicem omnium malorum cupiditatem definiat, [1 Tim. 6, 10] & ex præmissis patere luce clarius possit, [a cupiditate alienissimus,] quod, ubi tot justitiæ & caritatis signa evidentia patuerunt, nullus cupiditati locus inesse potuit (quia, sicut Leo Papa testatur, in illius corde nullum potest esse veritatis vestigium, in quo avaritia suum posuit domicilium) ex beati tamen Richardi largitatis præconio non pigeat ostendere, quantum cupiditatis vitium duxit detestabile. In juventute quidem cum in Studio, [neque studēs petiiit beneficium ecclesiasticum.] absque [subsidio] beneficii alicujus temporalis, excepta parentum seu amicorum tenui exhibitione, diligenter laboraret; numquam per se vel alium procurare voluit, ut sibi beneficium conferretur. Sociis quoque, aliquando de habendis redditibus seu beneficiis colloquentibus, dicere solebat: Si Deo fideliter famulemur, nobis sufficienter providebit: de talibus non curemus. Ipse, cui famulamur, uberius nobis quam mereamur retribuet. In illa quoque exilis exhibitionis pauperticula, semper hilaris & gaudens fuit ea quæ habere poterat (quasi non curans de mundanis) alienæ dispensationi committens, contentus, licet modicis, his quæ sibi apponebantur. [neque plura simul voluit possidere,] Obtento autem beneficio ecclesiastico, miræ liberalitatis, quantum sui beneficii se quantitas extendebat, maxime erga pauperes, fuisse probatur. Et quamquam omnibus suæ paterent viscera liberalitatis, numquam voluit beneficiorum pluralitate ditescere. Sed &, si quando de consilio Deum timentium ecclesiam seu præbendam commutaret; numquam, nisi prius resignata ea quam ante habuerat, secundam admittebat: nolens nimirum, contra sacros Canones & per consequens contra conscientiam propriam, pro lucro temporali aliquid acceptare. Quamquam etiam largiores eleemosynas & expensas de pluribus beneficiis quam de unico posset exhibere; satius tamen & melius judicabat, de unico juste obtento largiri, prout poterat, quam multiplicatis beneficiis sacrificare de fermentato laudem.

[53] [neque damnis temporalibus angebatur,] Et quia ea quæ cum amore possidentur sine dolore non amittuntur, ex hoc conjici potest quantum Sanctus iste ab amore rerum temporalium mentem subtraxerat, qui de earum amissione nec doloris quidem signa ostendere noverat. Siquidem cum aliquando domorum & rerum suarum combustio & jactura non modica nuntiaretur, plangente & dolente familia, ipse serenata facie vultuque jucundiore Deo gratias referens, dolentes confortabat dicens, Non contristemini: habemus adhuc unde nobis in vestibus & aliis necessariis provideamus. Et subjunxit: Quia eleemosynas, prout debuimus, largas non fecimus, ista nobis acciderunt: ideoque volumus & præcipimus, ut de bonis nostris de cetero eleemosynæ fiant largiores. O generosæ mentis thesaurus, qui deficere inter defectus nesciens, ex ipso defectu noverat augere profectum. Sed hoc solum in ipsis invenire est, in quorum cordibus pios caritatis affectus non mutat temporalium defectus. O verbum B. Hieronymi in Sancto isto experimento veridicum, [neque veteribus suæ Ecclesiæ debitis:] Credenti totus mundus divitiarum est, infidelis autem etiam obolo indiget. Fateor ego miser, aliquando sibi volui suadere, ut pro alleviandis suæ diœcesis debitis parceret expensis, sumptus moderaretur: vixque verba finieram, & Sanctus subjunxit, Frater, inquit, non est iniquitas mea neque peccatum meum hæc nostræ diœcesis obligatio: quare ego pro aliorum peccato sic puniar, ut hospitibus honorem debitum vel pauperibus eleemosynam subtraham? Sed nec domui propriæ justum est ut, inferam penuriam: quia nec hoc decet Episcopum.

[54] Vere ad hujus Sancti laudem in verba Sponsæ, quibus, Sponsum collaudat in Canticis, [manus habens quales Sponsi] cogor erumpere, Manus ejus tornatiles, aureæ, plenæ hyacinthis. [Cant. 5, 13] Per manus opera largitionis, quæ manibus fiunt [significantur] hæ sunt Tornatiles, propter facilem motum; quia hilariter dabat. Ejus, inquit: quia de suo & non de alieno studuit largiri. Aureæ: quia etiam pretiosis in dando non parcebat. Plenæ: quia abunde dare didicerat. Hyacinthis vero sua data comparari poterant, qui celestem habent colorem; quia in dando & largiendo intentionem figebat in supernis. Et ut de visu exceptis aliqua interseram: vidi quempiam, quem Sanctus suo munere disposuit honorare, & intrans hora prandendi, aquam ad lavandum petivit: cumque ille, quem honorare disposuit, tobaliam ad manus, prout moris est, teneret; Episcopus, deposito annulo quem digito gestabat, ei tradidit, tamquam dum se ablueret custodiendum. Et cum post detersionem manuum, Episcopo annulum, quem tenebat, vellet porrigere; digito proprio imposuit, dicens, Habemus ecce alium, quia in nostri memoriam ille tibi remanebit. Sed quid? Sic facetus, sic largus, sic curialis, sic vultu hilaris existebat, ut gratiam omnium sibi merito posset vendicare.

[55] Suis & senescallis & h ballivis, sub suarum periculo animarum & divini judicii obtestatione i terribiliter inhibuit, ne quidquam injuste a liberis vel ad se pertinentibus exigerent, vel superfluis & indebitis exactionibus vexarent: [neque patiebatur a suis extorqueri aliquid,] ipse autem Sanctus talibus ad se venientibus, aliquando etiam illa quæ de jure sibi competebant, misericorditer relaxabat. Nec hoc solum, sed cum aliquando de suis hominibus nomine misericordiæ, propter eorum transgressionem, sicut assolet, Senescalli sui [pecuniam] recepissent; audita super hoc querimonia, Senescallos suos propter hoc acriter corripiebat: & ipsam pecuniam, jam a suo camerario receptam, ipsis, a quibus fuerat exacta, [aut mulctæ nomine recipi,] & jussit & fecit absque mora restitui; malens, juxta Propheticum verbum, avaritiam ex calumnia projicere, quam per eam ditescere. [Isa 33, 15] Et cum ipse in dando semper esset largissimus, in recipiendo tamen multotiens se exhibebat difficilem: illius verbi non immemor, cujus Paulus nos meminisse debere in Actibus Apostolorum asseruit, Beatius est magis dare quam accipere. Ab eis vero qui causas coram eo ordinaria vel delegata jurisdictione aliquando agitabant, [aut munera admitti:] manus illas, in benedictionibus dulcedinis & donis conferendis se extendere paratas, in hoc dumtaxat casu contrahere solebat: justi nimirum laude merito dignus & præmio, de quo dicit Isaias, Qui excutit manus suas ab omni munere. [Act 20, 35] Et cum sit non solum munus a manu, sed etiam a lingua & ab obsequio; primum respuens, secundum autem (linguam videlicet se laudantium & sibi adulantium) omnifarie declinabat, vel cum dedecore ipsos acriter redarguebat, cum Psalmista dicens, Oleum peccatoris non impinguet caput meum: ne videlicet vana gloria vel adulatio, luminis serenæ conscientiæ esset exstinctio; cavens etiam ne cum fatuis virginibus care nimis oleum emeret, quod eum postmodum a gaudio nuptiarum in adventu Sponsi excluderet. [Isa 37, 15., Ps. 140, 5] Indebiti quoque munus obsequii qualiter admitteret, qui etiam obsequia, ab iis qui sibi de jure obsequi tenebantur, frequenter recusabat?

[56] Sed & hoc de suæ liberalitatis & caritatis laude non silebo, quod testimonio fideli omnique exceptione majore in suæ sanctitatis attestationibus constat depositum; [vere bonus Pastor,] videlicet quod adeo se visceribus caritatis & largitatis [interius, &] quoad signa actuum & verborum exterius, patientia induerat; quod paratus fuit seipsum eviscerare ut alios pasceret, & corpus proprium morti exponere ut alios salvaret; exemplo boni Pastoris, qui ut suos pasceret & redimeret, semetipsum exinanivit & pro nobis animam posuit; sic dicente Gregorio, Bonus pastor Christus animam suam pro ovibus posuit, ut in sacramentum nostrum Corpus suum & Sanguinem verteret, & oves quas redemerat carnis suæ alimento satiaret. Nec indigne boni Pastoris nomen pariter & omen B. Richardo existimo attribuendum, qui exemplo Pauli, imo magis Christi, [ipsaque in paupertate largus] non solum sua sed etiam seipsum pro suis impendere extitit paratus. Sed neque silere potero quod idem Sanctus, in peregre propter debita vitam agens, ut interim ad tempus saltem expensis parceret, & ex aliqua parte se debitis exoneraret; me præsente & fide oculata cognoscente, donaria in auro & argento vasorum & supellectilium (licet alieno tunc viveret stipendio) ita largiter in pios usus de sibi admodum necessariis erogabat, ac si in propria manens diœcesi, divitiis abundaret.

[57] O quam merito Dei Patris Sapientia sanctum istum ipsis vicarium & successorem statuit, quibus loquitur dicens, Vos estis lux mundi! Quippe luce nihil communius: tam divitibus enim quam pauperibus, [indifferenter erga omnes,] imo mediocribus & omnibus, sui beneficium imo seipsam exhibendo communicat: & quia, secundum quod dicitur, Bonum sui ipsius est communicativum, non irrationabiliter B. Richardum, non modo suorum sed etiam sui ipsius & etiam supra seipsum liberalissimum impensorem, quantum æstimo, quilibet sanum sapiens laude bonitatis extollet. [Matr 5, 14] O quot sunt hodie, qui divitias hujus bonitatis ignorantes, etiamsi possessa avare retineant, dum tamen aliena, rapina vel modo quovis alio, injuste non possideant, bonos se æstimant, & in extremo judicio frustra impunes se reputant evasuros; non recolentes, cor excæcatum avaritia habentes, illud quod veritas in Euangelio a se judice dicendum prædicit in judicio, Esurivi & non dedistis, & cetera operum misericordiæ negativa; & ideo, Ite maledicti, & cetera. [Matt. 25, 42] Quid ergo castitas, quid abstinentiæ parcitas, [& terrena cuncta præ cælestibus spernens,] quid vigiliarum & orationum longanimitas in illo poterit tremendo præstare judicio; si sola misericordiæ & largitatis desint opera? cum justus judex seculi executoribus istorum solummodo cælestis regni promiserit gaudium, & istis carentibus perpetuum infernalis pœnæ supplicium. Hoc B. Richardus memoriali sui cordis revolvens, nec ad modicum oblivioni tradens, abunde largiri non distulit terrena, ut lucraretur æterna; exemplo illius mercatoris Euangelici, bonas margaritas quærentis, qui tandem una pretiosa inventa, pro ipsa sola deserit habita, congregata dispergit: nil in terrenis jam libet. & deforme conspicitur, quidquid in terrenæ rei placebat specie; quia sola pretiosæ margaritæ claritas fulget in mente, B. Gregorio prædictam parabolam sic exponente, quod etiam B. Richardo aptandum duxi non incongrue.

[58] Sed quid nitor ostendere ex hujus Sancti liberalitatis præconio, quam procul a se cupiditatis vitium studuit exterminare? Exterminare, inquam, [juxta Apostolicam regulam.] studuit, & opere complevit. Cum enim intra terminorum metas suam non concluderet Richardus largitatem, quomodo vitium huic virtuti contrarium sub quovis termino sui cordis latibulum poterat invenire? Exulet necesse est procul ultra mundi limitem ab eo cupiditas; quia mundi terminos B. Richardi excessit liberalitas. Unde & quia nec nos verbis comprehendere possumus tantæ virtutis bonum, quod ei infundere tam copiose dignatus est ille, cujus magnitudinis non est finis; jam ad illud veniendum est, ubi Apostolus asserit Episcopum seu Ordinandum, suæ domui debere bene esse præpositum.

ANNOTATA.

a Quæ sequuntur defuisse in alio MS. indicabat in Martiniano adscriptum margini, vacat, & lineæ quibus hæc omnia ibidem subducuntur: quod deinceps simili modo notabimus.

b Ita in Jure quoque aliquoties appellari concubinam, quod eodem cum patre familias lare ac foco utatur, indicat Voßius in Etymologico.

c In alio MS. sic. Tunc quia noluit dimittere, ipsum sententialiter suis beneficiis privavit.

d Oppidum est in ipso quasi Australis Saxonæ & Cicestrensis diœcesis umbilico, ad fluvium quod mediam intersecat, quinque milliariis Anglicanis a mari: pro quo nomine, ferme abraso, ex altero MS. margini adnotatum erat Hastinges, quod est maritimum versus Cantiam oppidum, portu & mercatu nobile. Viderit Lector an hoc posterius malit.

e Quæ hic & paulo post [] inclusa vides, in altero dumtaxat MS. reperta, notabantur ad marginem martiniani.

f Aliis Sarabara dicuntur: vox Medica est, quam Hieronymus Danielis 3, 21, braccas vertit: ocreas Hesychius, Patet autem hic feminalia significari.

g Walterum de Sufeild, supra in prologo laudatum: neque enim alius, quamdiu vixit Richardus, Ecclesiam Norwicensem tenuit.

h Vide quæ de hujus vocis etymo diximus.

i Lidis forte scripsit auctor, quod subditos significare jam alibi dictum.

CAPUT VI.
Quomodo Richardus secundum Apostolum Episcopus fuerit domui suæ bene præpositus neque neophytus.

[59] Habent nempe Pontifices domum quasi trifarie divisam, quarum [partium] unicuique necesse est ut bene præponatur. Prima est cum grege Clericorum Cathedralis ecclesiæ, secunda sua propria familia, tertia subditorum plebs universa. In prima præpositus fuit B. Richardus, quasi magister discipulis; id secunda, quasi pater-familias filiis; in tertia, tamquam nutrix puerulis. Et quia, [Clericos] sicut dicit Ambrosius, primus discendi ardor nobilitas est magistri; seipsum prorsus morum nobilitate perornans, suo magisterio idoneos studuit attrahere discipulos, ætate quidem maturos, moribus decoratos, litterali scientia institutos. Et ætatis quidem maturitatem suo discipulatu judicans aptam, [ætate maturos] sciens puerorum mentem levem, mores immaturos, ac per hoc minus sapientiæ capaces; Quem doceret secundum Isaiam scientiam, vel quem intelligere faceret auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus: quia in puerulis verificatur quod subdit Propheta, Manda, remanda. [Is. 28, 9 & 10] Et iterum, Manda, remanda disciplinam pueris præbendatis & beneficiatis; [absque respectu ad consanguineos legere solitus,] & de doctrina & disciplina invenies quod sequitur, Modicum ibi, modicum ibi. Ideoque nec suos quidem consanguineos immaturos ad beneficia admittebat, nolens ædificare Sion in sanguinibus: & intelligens quod Princeps pastorum, non adolescenti, qui sequebatur eum amictus sindone, id est Joanni Euangelistæ suo consanguineo; sed Petro seniori, in nullo carnaliter eum attinenti, claves tradidit cælorum. [Ioa. 13, 15] Et quare hoc, nisi pro futurorum Prælatorum exemplo fecit ille, qui dixit, Exemplum dedi vobis, ut & vos ita faciatis? quod, secundum Chrysostomum super Joannem, non solum in pedum ablutione, sed & in ceteris intelligi voluit. Moribus quoque ornatos suos esse voluit discipulos; [eos voluit esse ornatos moribus,] cum Machabæis ornare cupiens faciem templi coronis, id est, corona dignis; aureis autem, vitæ fulgore auro similibus. Scientia quoque litterali suos discipulos institutos esse voluit; ut jam non primis essent imbuendi elementis, & scientia; sed fidei & morum ac scientiæ perfectione habiles: cavens nimirum ne claudum vel cæcum, contra Legis præceptum, offerret Domino. Nam qui habet affectum & non intellectum, ille claudus est: qui vero ignarus, cæcus est & manu tentans. Bonos igitur & utiles Ecclesiæ suæ habere voluit discipulos, [quippe qui esset Ecclesiæ bene præpositus.] & quantum in se fuit promovere; docens eos sapienter, dulciter, & gaudenter: sapienter, ut instrueret; dulciter, ut alliceret, gaudenter, ut in suo sensu obstinatos si qui essent flecteret.

[60] Huic ergo parti bene fuit præpositus, non male suppositus; tamquam partus degener, per cautam subornationem eligentium: nec precibus armatis Principum, nec pretio quorumcumque corruptorum vel corrumpentium, sed veri patris, Christi vicarii, Ecclesiæ matris sponsi, gratuita creatione & gratiosa collocatione vocatus a Deo tamquam Aaron, domui Cicestrensis Ecclesiæ bene fuit præpositus. Bene etiam fuit præpositus, id est, præ aliis in sublime positus, non male subtus positus: qui habens cathedram primam, non habuit vitam imam; sed cum cathedra honoris exemplum præbuit vitæ sanctioris. Bene nihilominus huic domui fuit præpositus, id est, præcellenter positus, sicut præeminet ventilogium a toti fabricæ: quod quidem quanto altius erigitur, tanto plus tempestatibus irruentibus etiam fronte opponitur: sic B. Richardus, [cujus etiam adversariis intrepide se opposuit.] Pontificali dignitate ceteris præpositus, noluit sub otio delitescere; sed quibuscumque potestatibus adversantibus, & Ecclesiæ suæ libertati injuriam inferentibus, viriliter se studuit opponere: immunis certe ab illa increpatione Prophetica, qua pastores desides & torpentes increpat, dicens, Non ascendistis ex adverso, non opposuistis vos murum pro domo Israel, ut staretis in prælio pro domo Domini. [Ezec. 13, 5] Didicerat namque ab illo egregio Christi Milite, Beato scilicet Edmundo, dum adhuc sub eo novus tirunculus militaret, qualiter se contra potestates Ecclesiæ contrarias in causis consimilibus opponere oporteret & exponere. Quod forsan prædictus B. Edmundus in spiritu præsentiens, ac molestias quas B. Richardus Pontifex futurus pati deberet, facto prænuntians; calicem, ex quo bibere solebat, in ultima sua voluntate legavit eidem, tamquam si diceret illud, quod Christus filiis Zebedæi dixisse refertur in Euangelio, Calicem quidem meum bibetis. [Matt. 20, 23] Hujus autem potionis amaritudo, quam Beatus bibit Richardus, per plura ad præsens patere posset exempla: sed quia in superioribus aliqua perstrinximus, propter fastidiosos quosque ad præsens sub silentio transimus.

[61] [familiares habere curavit pudicos,] In domus quoque secunda parte fuit præpositus, super propriam scilicet familiam, sicut pater-familias suis filiis; pudicos, prudentes & fideles eos per omnia habere satagens. Pudicos quidem, ut dicere posset, quod dixit Rex David de sua familia, Ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat: non habitabit in medio domus meæ, qui facit superbiam: qui loquitur iniqua, non direxit in conspectu oculorum meorum. [Ps. 100, 16] Hinc & Apostolus, Episcopum describens alias, dicit, Filios habentem subditos in omni castitate. [1 Tim. 3, 4] Dicturus quippe, Subditos in castitate, adjunxit, In omni: ut non solum in opere, sed etiam in corde & ore casta sit & pudica Pontificis familia. In hac autem causa, id est pudicitiæ, ita zelotypus & fervens extitit B. Richardus, quod super incontinentia convictum quempiam de suis, quantumlibet necessarium & carum, irrecuperabiliter a suo expelleret ministerio: nolens in suis pudicitiam negligere, quam tantopere in seipso studuit amplecti & diligere: cavere volens nihilominus ne suæ familiæ vitium, verteretur in opprobrium, a dicentibus, Qualis rector civitatis; tales & habitantes in ea: & illud ethicum, In convictu formantur mores: illam quoque inprecationem terribilem exhorrens, qua dicit Psalmista, Veniat mors super illos, & descendant in infernum viventes: quoniam nequitiæ in habitaculis eorum in medio eorum. [Eccli. 10, 2., Ps. 54, 16] Ob hoc igitur in tantum excanduit contra tales zeli fervore, quod eos qui talia fecerant, cum ingenti dedecore a sua familia exturbaret; & mulieres, eorum incontinentiæ complices, graviter & publice puniret; domunculas nihilominus, in quibus talia perpetrassent, funditus prosterni faceret; ut alterum Phinees in hac causa ipsum repræsentare cerneres. Et quamvis hujusmodi si audiret correctos, ad mensam suam aliquando venientes benigne alloqueretur & admitteret, nullius tamen interventu vel precibus de cetero suæ familiæ conjungeret.

[62] [item prudentes incurādi tēporalibus,] Prudentes etiam, sicut pater familias industrius, suos filios habere voluit: ut sagaciter intelligerent, quid, cui, quomodo, & quando unusquisque in ministerio sibi credito dispensarent. Licet enim per omnia & in omnibus sibi esset amica largitas, sciens quod Crucifixi patrimonium erat unde vixerat; noluit quod illud consumeret indiscreta prodigalitas. Ob hoc etiam prudentes suæ familiæ filios esse voluit, ut ad præsentis diei necessaria ipsorum industria decenter sibi provideretur, ne a divinis & spiritualibus officiis, quæ sibi magis cordi erant, importune distraheretur; illius verbi Euangelici non immemor, quo dicitur, Primum quærite, [ut ipse spiritualibus vacaret liberius:] id est, principaliter, regnum Dei & justitiam ejus, & hæc omnia (scilicet præsentis vitæ subsidia, quæ ibi etiam ad litteram intelligi voluit) adjicientur vobis. [Luc. 12, 31] Ad hoc enim toto nisu anhelare videbatur, ut ipse omni terrenorum occupatione & solicitudine, corde, actu & ore exutus, divinis totus intenderet: implens illud Apostoli, Psallam spiritu, psallam & mente: orabo spiritu, orabo & mente. [2 Cor. 14, 15] Hoc quoque quod ipse in hac causa faciebat, sibi subditos facere volebat, immo & omnes quos in divino Officio dicendo vel audiendo interesse sciebat. Unde cum aliquando, præsente quodam alio Pontifice, ipsum videret circa alia negotia occupatum, & cum quibusdam tempore psallendi tractantem, spiritus fervorem continere non valens: Ecce, inquit, Frater (ad me verba dirigens) qualiter Magister noster se gerit, postposito Officio divino aliis intendens. Et subdidit, Vestrum est super hoc ipsum monere, ut se corrigat. Prudentes etiam suæ familiæ filios esse voluit: quia prudens secundum Haymonem dicitur, quasi porro videns: ut scilicet omni loco & tempore, quæ ad sui domini utilitatem pertinerent, diligenter adverterent; non ad oculum servientes, nec otio vacantes, sed occupatione intenta semper aliquid utile providentes. Dicit enim Origenes super Genesim, ubi Abraham tres Angelos hospitio recepit; Abraham festinat, Sara accelerat, puer currit: in domo sapientis nullus otiosus.

[63] Fideles quoque per omnia mente, manu & lingua eos esse & voluit & diligenter monuit: [at denique fideles] sciens in bono servo prudentiæ fidelitatem debere conjungi, secundum illud, [mente,] Fidelis & prudens, quem constituit Dominus super familiam suam & cetera. [Matt. 24, 45] Et mentis quidem & oris fidelitatem eos habere voluit, sciens scriptum, Væ duplici corde & labiis scelestis, & cetera. [Eccli 2, 14] Duplex cor est, cum quis aliud tractat mente, aliud exterius ostendit verbo vel opere. Labia vero scelesta sunt, labia excommunicata; quæ scilicet non communicant cum corde. Labia dolosa, inquit Psalmista, in corde & corde locuti sunt. Augustinus, Quid est corde & corde? nisi duplici corde. [Ps, 11, 3] Et merito valde vitium duplicitatis a suis voluit elongari, quia multos turbavit pacem habentes; quam Dominus ipse summus Pater-familias primo & principaliter omni domui voluit commendari, dicens discipulis, In quamcumque domum intraveritis primum dicite, [Lingua] Pax huic domui. [Luc. 9, 4] Digne ergo B. Richardus, pacis vehemens amator & discordantium efficax reconciliator, ut discordiæ causas a se procul eliminaret, veritatis, & per consequens pacis filios, suos esse voluit. [Zac. 8, 19] Unde & Propheta, prædictas virtutes conjunges, dixit: Pacem & veritatem diligite. Corde quippe duplices & ore bilingues solent dominorum auribus susurria & detractiones instillare; quæ B. Richardus summopere detestabatur, scriptum non ignorans, Susurro & bilinguis maledicetur in populis; & illud, Princeps qui libenter audit verba mendacii, [& manu:] omnes ministros habebit impios. [Eccli. 28, 15., Prov. 29, 12] Manu quoque fideles filios esse voluit: ne vel bona pauperum vel Crucifixi patrimonium infideliter contrectando, sacrilegium incurrerent. Noverat enim quia rem pauperum non dare pauperibus sacrilegium est, imo &, teste Hieronymo, omnium prædonum crudelitatem exsuperat. Omnifarie igitur suos fideles esse voluit, ne si secus facerent, illam & culpam & notam incurrerent, quam dicit Propheta, Principes tui infideles, socii furum: & Salomon, Qui cum fure participat, [itaque domui suæ bene præpositu fuit,] odit animam suam. [Isa. 1, 23., Prov. 19, 24] Liquet ergo quare suæ familiæ filios, nam & sic ipsos nominare solebat, fideles esse voluit.

[64] In hac igitur parte domui suæ bene fuit præpositus, non infra eam positus: quia eos ipse regebat, non autem se ipsum eorum dispositionibus subjiciebat: quamquam eorum sana consilia non sperneret; sed, cum pro negotiorum exigentia discretiores consuleret, sicut discretus & sapiens, quod consultius videbatur, ex assistentium collatione & propria discretione prudenter admisit, & hoc prosequi non omisit: non utique ignarus illius Domini sententiæ, cui cum consuluissent discipuli dicentes, [non subjectus.] Magister, nunc te volebant Judæi lapidare, & iterum vadis in Judæam? respondit, Nonne duodecim sunt horæ diei? [Ioa. 11, 9] tamquam diceret, exponente B. Augustino, Cum ego sim dies vera, vosque duodecim, qui mei discipuli estis, tamquam horæ diei sitis; justum est ut me, qui sum dies, sequamini; non autem ego vos: quia revera justum valde est, ut grex pastoris consilio dirigatur, non autem pastor consilio gregis subjiciatur: nisi forte pastor minus sapiat, vel pro pacis bono consilium requirat, vel in hoc etiam humilitatis formam ostendat. Bene item præfuit, sicut pater-familias, filiis, dans eis de se ipso formam justitiæ, documenta disciplinæ, necessaria præsentis vitæ.

[65] Pars tertia domus Pontificis, est totius diœcesis plebs universa. [Diœcesanos ut parvulos studuit mūdare sordentes,] Huic quoque parti bene fuit præpositus B. Richardus, sicut nutrix parvulis. Ad nutricem quidem pertinet, mundare parvulum sordentem, pacificare vagientem, pascere esurientem. Sic B. Richardus simpliciores quosque, tamquam parvulos, peccatorum sordibus squallentes, mundavit, verbo sanctæ prædicationis, lacrymosa compunctione piæ orationis, disciplina severæ correctionis. Mundavit dixerim verbo sanctæ prædicationis, ejus suffultus adjutorio & eruditus exemplo, qui suis discipulis ait in Euangelio, Jam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. [Ioa. 15, 3] Item mundavit eos lacrymosa compunctione piæ orationis: lacrymæ enim lavant delictum; & per consequens mundant subjectum: non solum videlicet ipsum qui lacrymatur, sed etiam aliam pro quo piæ lacrymæ funduntur. Hinc est quod apud Ezechielem jubentur signari Thau frontes gementium peccata domus Israel. [Eze. 9, 4] Unde & matri B. Augustini, filii sui errorem deflenti, dictum est, Fieri non potest, ut filius istarum lacrymarum pereat. Item mundavit eos disciplina severæ correctionis, quia nimirum aliquotiens peccati stultitiam in corde colligatam, teste Salamone, fugat virga disciplinæ: & sicut dicit patri filium castiganti, Tu virga percuties eum, animam vero ejus liberabis a morte. [Prov. 22, 15 & 23, 14]

[66] Pacificavit etiam vagientes seu plorantes, quia peccata sua plorantes & confitentes, [pacificara lugentes,] paci & unitati ecclesiæ conjunxit, ipsos consolando, fovendo, & compassionis visceribus amplectendo, exemplo ejus qui dicit per Isaiam se missum esse, ut mederetur contritis corde, & prædicaret captivis indulgentiam, & vinctis libertatem, poneretque consolationem lugentibus Sion. [Isa. 61, 1] Bene quoque huic suæ domus parti fuit præpositus, [pascere esurientes.] tamquam nutrix parvulis, quibus pastum exhibuit simplicioris doctrinæ, dicens cum Apostolo, Tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam. Item exemplo bonæ vitæ, ut ad ipsum referatur, quod de David in Psalmo scribitur, Pavit eos in innocentia cordis sui, & in intellectibus manuum suarum (id est in operibus, innocentis cordis intellectu formatis) deduxit eos. [1 Cor. 3, 2., Ps. 77, 72] Item cibo corporalis alimoniæ, quibuscumque istum cibum præbens largissime, tamquam unus de Regis illius familia minister, qui filio suo nuptias facturus dixit, Quoscumque inveneritis vocate ad nuptias. In triplici nimirum pastu, quem præmisimus, implere voluit, quod Petro ter Dominus dixisse legitur, Pasce oves meas. [Matt. 22, 9., Ioan. 21, 15] Bene tandem B. Ricardus omni domus suæ parti fuit præpositus; primæ, tamquam thalamo secretiori; secundæ, tamquam aulæ communiori; tertiæ, tamquam porticui exteriori.

[67] Jam, quod in calce regulæ Apostolicæ ponitur de Pontificis seu ordinandi conditione, [Vetatur ordinari Neophytus propter periculū superbiæ:] dicendum, Non neophytum, inquit. Quis B. Ricardum ex his dumtaxat, qui famæ relatione vel præsenti conversatione vel scripturæ recitatione ipsius vitam cognoverint, non plane negabit neophytum? A primævo enim fidei rudimentis diligenter imbutus, ipsam fidem per totius vitæ suæ curriculum piis moribus, sanctisque operibus, ac scientiæ splendoribus luculenter exornasse probatur: vitæque suæ structuram super tam solidum humilitatis fundamentum stabilivit, quod imposito sibi Episcopalis solicitudinis aut dignitatis onere vel honore, Luciferi elationis ruinam (quam Apostolus diaboli judicium nominat, quod etiam neophytum incidere timuit) Dei gratia protegente non posset incurrere. O si ipsius humilitatis insignia, si humiliationis obsequia, si mansuetudinis signa evidentia cognovisset; illius doctrinæ non immemorem prorsus ipsum judicares, qua Tobias filium suum instruxit; Superbiam, inquit in tuo sensu aut in tuo verbo numquam dominari permittas. [Tob. 4, 14] Et, ut de ceteris sileam veræ humilitatis indiciis, [Richardus autem fuit humillimus] quotiens fere de seipso, id exigente materia, loqui oportuit, non Pontificem vel Episcopum Cicestrensem, sed Presbyterum potius se vocabat: non inscius clari nominis illius Luciferi elati, quomodo pestiferæ patuerit ruinæ. Noverat nihilominus orationes suas, quas utique frequenter & ferventer Domino offerebat, quanto ex corde magis humili funderentur, tanto efficacius in cælesti auditorio impetrare petita; quia sicut scriptum est, Oratio humiliantis se nubes penetrat. [Eccl.35, 21]

[68] Tantæ quoq; mansuetudinis extitit, ut ad Matutinas solē ortumq; diei præveniens, si Clericos suos, ut solet contingere, [mansuetissimus,] somno gravatos pausantes reperiret, interim se ad orationes conferens privatas, ipsos in pace quiescere sineret tamquam illud Dominicum dulciter inquiens, Dormite jam & requiescite. [Matt. 14, 41] Orandi enim & psallendi studio sic duxerat in consuetudinem manicare b, ut si etiam verno vel æstivo tempore, [& orandi studio imprimis deditus,] quando noctes noscuntur breviori spatio terminari, crepusculum & vigilis lituum non præveniret, gemendo & quasi dolendo conquereretur, dicens, Pro dolor! aves cæli, creaturæ irrationales, Creatorem suum cantando laudantes, me miserum hodie prævenerunt. Manna enim cæleste cupiens recolligere, noverat oportere prævenire solem ad benedictionem, & ad ortum lucis adorare. Nec solum orationis studium, piæ devotionis usu, in consuetudinem virtuosam ipsemet ducere contentus; sed tamquam cortina cortinam trahens, utriusque sexus sibi familiares, sanctæ orationis utilitatem commendando, ad tam laudabilis exercitii devotam instantiam incitabat. Suadebat quoq; secundum Apostoli doctrinam, oportere animū orantis nunc obsecrationem, nunc orationem, nunc postulationem, nunc gratiarum actionem assumere; vel ad deprecantis excitandam devotionem; vel ad vitandam fastidii vel acediæ tentationem: & ad intellectum prædictorum orandi modorum sibi caros studebat instruere. [Phil. 4, 6] [in quo etiam proficit lecto Officio S. Trinitatis:] Unde cum quamdam personam nobilem, admodum sibi familiarem & caram, super hujusmodi curaret instruere, & eo perventum esset, ut eam qualiter gratiarum actiones instituendæ essent edoceret; ipso super hoc solicite meditante, somnus subrepsit; & (sicut mihi ore sacro dignatus est enarrare) vocem tamquam de supernis lapsam audivit, Respicito Historiam c sanctæ Trinitatis. At ipse expergefactus, revolvendo Historiam prædictam, reperit in ea Honorem, laudem, benedictionem, gloriam, & nihilominus ipsam gratiarum actionem expressam decantari, Et quia scriptum est, Da occasionem sapienti & addetur ei sapientia, materia exinde sumpta, quod desideravit implevit. [Prov. 9, 9] [quod cum in monasterio S. Amandi scriberetur,]

[69] Quid autem divinum & relatu dignum de ipsa Trinitatis Historia cognoverim, quia se offert materia, duxi enarrandum. Cum ad oppidum Valencenense in terra Comitis d Flandriæ, ubi tunc Capitulum e generale Fratrum Prædicatorum fuerat celebrandum, tendentes plures fratres, ad monasterium f S. Amandi, non procul a loco præfato positum, declinaremus; & ejusdem loci g Abbas & monachi hospitalitatem nobis impenderent gratiosam; inter cetera sanctæ ædificationis verba, de præfata sanctæ Trinitatis Historia sermo factus est. Cum ecce quidam monachus venerandæ canitiei, auctoritatis inter ceteros non modicæ, subintulit: Quidam inquit monachus h istius monasterii, [inventus est locus, ubi scriptor disierat.] bene litteratus & religione venerabilis, Historiam, de qua loquimur, antiquis temporibus composuit, vel potius compilavit. Et cum circa unum Responsorium de præfata Historia ordinanda intenderet studiose, superveniente noctis hora tardiore, opus inceptum incompletum reliquit, & tomum in quo scripserat sub sera reclusit. Facto autem mane, ad opus inceptum complendum studii locum repetens; quod imperfectum reliquerat, salva cistellæ clausura, non humano opere vel ingenio, reperit jam completum: admiransque non modicum, id ipsum Fratribus nuntiavit. [miraculo perfectus.] Ipsum autem Responsorium, ni fallor, nominavit, i Summæ Trinitati. Quis ausu temerario negare præsumeret, ipsius spiritum, qui prædicti monachi opus incompletum perficere voluit, B. Ricardum, circa gratiarum actionem studentem, etiam ad ejusdem opus Historiæ considerandum per visum incitasse? Sed hoc illius scientiæ relinquendum, qui quando vult, & ubi vult, & quod vult, & quomodo vult, operatur.

[70] Et, ut ad id, quod occasionaliter dimisimus, redeamus; quantum sacre orationis devota libamina B. Ricardo placuerint, in hoc dumtaxat ostenditur, quod cum viros religiosos visitaret, vel ad se venientes in osculo sancto susciperet, dicere solebat, Bonum est deosculari labia, thymiamate sanctarum orationum, Deo cum devotionis fervore incensarum, fragrantia: hoc ipsum ex B. Edmundi consuetudine, [Quanti orationem Richardus faceret,] ut dicebat, commemorans. Sed quid? Sic orandi studium in aliis commendabat & venerabatur, sic in seipso orationis instantiam a largitore gratiarum obtinuerat, ut ipsum civem fuisse illius Hierusalem non esset ambiguum; super quem Dominus spiritum gratiæ & precum effusurum se per Zachariam promisit. [Zac, 12, 10] Libet autem visionem quamdam, quæ cuidam matronæ nobili de ipso Sancto, antequam ex hac vita migraret, apparuit, epistolam quoque Sancti visionis expositoriam interserere. Videbatur siquidem matronæ prædictæ, quod quasi in extasi quadam vocem ad se lapsam audiret dicentem Breve erit tempus: Semper currit rotundus: cum sit tecum Ricardus. Quam cum didicisset super hujusmodi visione turbatam, epistolam sibi scripsit hæc verba continentem, In Deo vivere, in Deo semper esse, & Deo placere: quod erit, in alto non alta sapere, sed humilibus consentire. Nihil est quod tam homines Deo & hominibus gratos faciat, quam si vitæ merito magni, humilitate fiant infimi. Non possum intelligere de vobis aliud quam de me ipso, quia inter nos nihil aliud est nisi veritas, nec umquam erit. Ideo non curo quid mundi vanitas loquatur.

[71] [ex quadam ejus epistola declaratur.] Intellexi quidem quod quædam visio somni debuit vos turbasse, & hoc non est necesse: nam magnum solatium inest prædictæ visioni, bene illam intelligenti. Breve erit tempus. Verum est: nam de tempore nihil teneri potest, nisi punctus: nam de tempore transacto nihil habetur, de futuro vero nihil; quod autem de tempore præsens est, quasi punctus vel potius nihil est: & ideo tempus bene dicitur breve, & hoc est quod dicit Job, Breves dies hominis sunt; & alibi, Nihil sunt dies mei. [Iob 14, 5 & 5, 16] Semper currit rotundus. Circulus fit rotundus, quando circumferentiæ extremitates conjunguntur, id est principium & finis: & signat eum, qui dicitur Alpha & Omega. Bene scitis etiam, quod rotundum de facili movetur & currit; ubi res triangularis vel quadrangularis non movetur: & scriptum est, Currite ut comprehendatis. [1 Cor, 9, 24] Oportetne igitur currere? Etiam. Bonum est ergo fore rotundum, ut quis currat. Currit autem velociter, qui amat ardenter; currit velocius; qui amat ardentius. Cum sit tecum Ricardus. Hoc verum est ex integro in integrum. Curramus ergo ut comprehendamus, cum in stadio fimus unum in Christo Jesu. Carissima, hic nulla inest causa turbationis: sed cogitemus, ut istam brevitatem commutemus in æternitatem, breve tempus in sempiternum. Cum sit tecum Ricardus precare excelsum Regem cæli ut misereatur mei, quia ego tecum sum: roga ut Deus mihi det virtutem & voluntatem ad agendam pœnitentiam in vita ista, pro vobis pariter & pro me, sicut ipse novit fore nobis necessarium: dicit enim S. Gregorius, Constat quod a suo judicio abscondere voluit, quos miserando præveniens, sibimet ipsis judices fecit: & fidenter dico, quia salutari hostia post mortem non indigebimus, si ante mortem Deo hostia ipsi fuerimus. Juvemus igitur invicem, & simul curramus, ad cursum nostrum per amorem consummandum.

ANNOTATA.

a Gnomonem intelligit in ædium turriumque culminibus poni solitum, ut motu suo indicet ex qua parte ventus spiret: quæ ratio observandi venti ut veteribus ignota fuit, ita proprio nomine in Latina lingua caruit illius instrumentum.

b Mani care est, summo mane surgere: utitur ea voce semel iterumq; vulgatus Interpres Scripturæ: in cujus defensionem & explicationem multa Voßius de Vitiis serm. quem consule.

c Historia est Officium S. Trinitatis, quale in antiquis, Belgii & Germaniæ Breviariis plurimis etiamnum reperitur. Cujus omnes pene Antiphonæ continent breves ejusmodi actuum formulas, quales Sanctus cupiebat: & in antiquo quidem Brugensi ad Laudes post singulas Antiphonas repetendus notatur hic versiculus Tibi laus, tibi gloria, tibi gratiarum actio. Strictius autem sumendo Historiæ nomen, ex illorum seculorum usu intelliguntur lectiones, diversæ ab Homiliis ad Euangelium recitandis. Ita in Raceburgensis breviarii anno 1506 impreßi rubricis, identidem nominatur Dominicalis historia, propter festum trium lectionum non mutunda.

d Tunc conjunctim Flandriæ Hannoniæ & Valencenarum Comitis, quem titulum obtinebat Margarita Balduini Constantinopolitani filia.

e Illuc ab Humberto generali convocatum anno 1259, annis 26, post fundatum ibidem conventum: ut haet Petrus d'Outreman in historia Valencenensi.

f Multis de hoc monasterio, quod Elnonense proprio dicitur nomine egimus ad Vitam S. Amandi fundatoris, 6 Februarii. Distat autem Valencenis 5 circiter horis.

g Post VValterum Hartaing LII Abbatem hujus monasterii, defunctum anno 1257, ut habent Amandinæ antiquitates apud nos MSS. successere Ægidius de Tornaco, Henricus de Scandem, & Fulco eodem quo S. Ludovicus anno, idest, 1271 mortuus. Quamdiu sederint singuli incertum. Collector dictarum Antiquitatum propendet, ut ultra annum 1263 Ægidius gesserit Prælaturam: hic igitur esset intelligendus.

h Hucbaldus Elnonensis, anno 937 vita functus, scriptis fuit clarißimus, quæ Valerius Andreas in bibliotheca Belgica enumerat. Hic cum musicus quoque excellens esset, non tantum Officium & hymnos multorum festorum composuit, sed etiam cantum: atque inter alia in prædictis Antiquitatibus dicitur fecisse Cantum super officium de Trinitate. Huicne cantum ordinanti, an alteri antiquiori ipsum Responsoriumcomponenti, acciderit quod sequitur, non liquet.

i Est illud Responsorium post Lectionem VII in antiquis illis breviariis reperiendum his verbis summæ Trinitati, simplici Deo, una divinitas æqualis gloria, coæterna majestas, Patri, Prolique sanctoque Flamini: qui totum subdit suis orbem legibus.

CAPUT VII.
Miracula a S. Richardo dum viveret patrata.

[72] [S. Richardus erigit puerum contractum.] Nec viro sancto, morum sanctitate tam præclaro, etiam divina virtutum prodigia defuere, de quibus aliqua ad præsens arbitramur interserenda. Cum die quadam, ante scilicet quam esset Episcopus, apud a Orpintonem in Cantia, quemdam puerum contractum & membrorum officio destitutum, miserabiliter ante ostium ecclesiæ jacentem, & a transeuntibus subsidium suæ miseriæ flagitantem reperisset; concussis misericordiæ visceribus ex jacentis miseri compassione, eum ad domum suæ propriæ mansionis fecit deferri, exemploq; Samaritani curam illius geri. Cumque aliquamdiu contractus ibidem moram traxisset, affuit quadam vice cum Sancto b Major & civis Cicestrensis, nomine Reginaldus, qui videlicet miserum intuitus, interrogavit quis esset, vel qualiter aut unde illuc venisset. Beato autem Ricardo rei ordinem miserique conditionem sibi exponente, respondit præfatus Reginaldus, Domine, inquit, faciatis puerum ad vestram deferri præsentiam, ut, imposita manu, benedictione vestra potiatur: confido siquidem quod sacra benedictione vestra curabitur. Sanctus vero puerum ad se mox deportari fecit, & data benedictione, potuque sibi de scypho S. Edmundi per manus proprias porrecto, erectus est puer & sanitati restitutus. O viri discreta circumspectio, [potum ei ex scypho S. Edmundi præbens.] & fida de Dei pietate sanctaque præsumptio! qui & ad deprecantis fidem, manus misero imposuit; & ad inanis gloriæ fugam, patris quondam & magistri sui, B. scilicet Edmundi suffragium adhibuit. Ego firmam Sancti de Dei pietate fiduciam, & cenodoxiæ victoriam signo seu miraculo æstimo præferendam: ad hoc quippe puto pertinere, quod Dominus discipulis, cum gaudio pro virtute signorum regressis, ait, Videbam sathanam sicut fulgur de cælo cadentem. [Luc. 10, 18] Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes & scorpiones & super omnem virtutem inimici, & nihil vobis nocebit: verumtamen in hoc nolite gaudere; & cetera.

[73] Fertur quoque, relatu fide dignorum asserente, quod post munus consecrationis adeptum, [In locum surculi a se insiti,] dum adhuc in domo illius venerandæ vitæ viri Domini Simonis, de quo supra facta est mentio, B. Ricardus moram traheret, exercitandi seu meditandi causa hortum ingrederetur; vidit arboris truncum, surculo inserendo suo judicio satis aptum. Manibus itaque propriis fisso trunculo, surculi capacem effecit, & surculum inseruit. Cumque processu temporis insita jam frondere cœpisset, ab animalibus hortum intrantibus per hortulani incuriam est confracta. Contigit igitur, quod circa Octavas Apostolorum Petri & Pauli B. Ricardus, [& hortulani negligentia fracti,] qui ad tempus inde recesserat, illuc reverteretur, hortumque præfatum ingrederetur. Cum ecce prænominatus Dominus Simon ad B. Ricardum, Heu, inquit, doleo, quod opus manuum vestrarum dissipatum est: insita enim, quam manus vestra plantaverat, per hortulani negligentiam deperiit. Non sic, inquit Ricardus, omnino stabit: & apprehenso cultello, alium ab arbore propinqua surculum incidit & trunco jam dicto inseruit: &, mirum dictu! ille qui quondam virgam Aaron absque humoris adminiculo germinare, florere, & fructum facere voluit, ipse præter naturæ cursum insitam B. Ricardi eo tempore, quo jam humor nutritivus plus a plantis vel arboribus effluit quam eisdem nutriendis vitā influit, stupendo satis miraculo virere fecit & crescere, [alieno tempore novum substituit:] & eodem anno flores & fructus proferre: quo nimirum miraculo satis est declaratum, B. Ricardum, tamquam Aaron a Deo vocatum & electum, testimonio divino in libro numerorum sic consonante, Quem ex his elegero, germinabit virga ejus. Aptum plane beati viri & conveniens prodigium, de quo scribitur in Psalmo, sub metaphora arboris fructiferæ, Omnia quæcumque faciet prosperabuntur: & Jeremias, Erit folium ejus viride, & in tempore siccitatis non erit solicitum: nec aliquando desinet facere fructum. [Num. 17, 5., Psal. 1, 3., Jer. 17, 8]

[74] [hospitis sui substantiam non imminuit:] Aliud quoque, dum in prædicta Domini Simonis domo B. Ricardus conversaretur, Dominus ostendere voluit sanctitatis ejus indicium: qui enim incrementum dedit surculo ab ipse Sancto plantato, ipso per temporalium affluentem abundantiam ostendit, quod in ejusdem ingressu, domui jam sæpe dicti Domini Simonis benedixerit. Cum enim per non modici temporis spatium ibidem Sanctus moram traheret, & propter suam præsentiam copiosæ fierent expensæ; repertum est in fine, non minori plenitudinis abundantia frugum impleri horrea, eructare promptuaria, referta esse repositoria, cellaria redundantia; illo per merita Ricardi benedicente & manum suam aperiente, qui per Malachiam promisit effusurum se benedictionem usque in abundantiam: per quem etiam viduæ pascentis Eliam hydria farmæ non defecit, & lecythus olei non est imminutus. [Mal. 3, 10., 3 Reg. 17, 12]

[75] Huc accedit, quod cum idem Sanctus esset in quodam manerio suo c Catham nomine, [fabas pauperibus distribuendas multiplicat:] & tanta conflueret ad eum pauperum multitudo, quod panis non sufficeret; provisum est ut ad eleemosynæ complementum pars annonæ fabarum coqueretur. Cumque fortuito per locum ubi fabæ coquebantur transiret Episcopus, & intellexisset quod, ad distributionem pauperibus faciendam, pro defectu panis fabæ coquerentur ibidem; elevata manu dedit benedictionem, divini muneris largitate prorsus non vacuam: nam cum agape distribuenda vix tertiæ parti multitudinis credebatur posse sufficere; in tantum suæ benedictionis sensit largitatem, ut unusquisque congruam unius diei reciperet sustentationem, & ex residuo pars aliqua distribuenda remaneret: his qui aderant mirantibus & laudantibus Deum.

[76] [Cereum in manu sua miraculose reaccensum] In supradicto quoque loco de Catham ostendit lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, quam vere Ricardus ad eorum pertineret sortem, quibus dictum est, Vos estis lux mundi. Cum enim ipse Sanctus in die Purificationis Beatæ Virginis ibidem Officium solenne celebraret, & processionis ministeria, ob memoriam Christo obviam procedentium, agerentur; cereus, quem manu gestabat Episcopus, nec non & cerei omnium die ipso de more cereos accensos gestantium, auræ flatu gravioris extincti sunt. Cumque aliquamdiu sic extinctis cereis processissent, subito, mirantibus ceteris, solius Episcopi cereus lumine est reaccensus, Cumque stupens cerneret Antistes suum cereum subito reaccensum, ait uni de suis sibi a latere assistenti, [jubet taceri.] Quis accendit cereum meum? Quo respondente, Nemo, Domine; indixit Episcopus eidem silentium, dicens, Tace. Noluit quippe ex lumine miraculoso vanæ gloriæ lumen sibi acquirere, tamquam illud Dominicum dicens, Claritatem ab hominibus non accipio. [Ioan. 5, 41] O lucerna, digne super Ecclesiæ candelabrum levata! quæ popularis auræ flatum contempsit, & sui luminis radium ad Patrem luminum intentione sincera direxit.

[77] [frustra in piscando laborantibus] Rogatus aliquando B. Ricardus a viro venerabili & religioso Joanne, quondam Priore de d Seleburne, Ordinis Sancti Augustini, Wintoniensis diœcesis, ut ad domum suam hospitandi gratia declinaret; cum idem Prior a puero notus sibi esset & carus, & ambo essent ex eodem municipio nati & in eodem Studio conscholares; precibus istius astrictus ad monasterium prædictum declinavit. Prior igitur de tanti hospitis adventu non mediocriter gavisus (quippe qui optime noverat esse Deum cum eo) in Sancto Dominum, & ipsum in Domino toto nisu studuit honorare. Unde, tamquam Martha circa plurima solicitus, his quæ in prospectu erant non contentus, interiorum volens abscondita scrutari; Domine, ait ad B. Ricardum, placeat vobis nobiscum ad aquam descendere, si forte donante Deo in præsentia vestra aliquem piscem capere possimus. Annuit Sanctus, & ad vivarium quoddam non procul distans cum Priore & aliis descendit. Cumque laxato reti cum summa diligentia, in captura trahendo laborassent, nihil ceperunt: [luciū benedictione sua impetrat.] sagena enim adeo obvoluta fuerat & intricata, quod nec pisces videretur posse capere nec retinere. Cum frustrata spe jam parati essent reverti, Magister Nicolaus de Wicio B. Ricardi consanguineus & familiaris, qui inter ceteros astabat, ait Sancto, Domine erigite dexteram & date benedictionem. Dedit: & ecce lucius, trium pedum longitudinis aut amplius, super sagenæ cordas jacebat extensus, nullo sagenæ vel maculæ ejus fili vel funiculi retinaculo coarctatus, sed beati viri benedictione ab aquis quasi abstractus & illectus. Tunc omnes qui aderant Deum benedicentes, divino hoc miraculo & Sancti meritis asscripserunt.

[78] [simili modo marinos pisces] Nec prætaxato miraculo usquequaque dissimile fuit, quod subnectimus. Cum die quadam in sua diœcesi per Pontem de Lewes faceret transitum, vidit piscatores circa capturam piscium plurimum solicitos. Quidam de ballivis Domini Cantuariensis, piscantibus intendens, in ipso ponte stabat: qui salutato reverenter Episcopo, dixit, Domine, jam diu laborantes nihil cepimus: expectate nunc, si placet, parum, unius scilicet tractus eventum, & date vestram benedictionem, ut in ipsa laxemus rete. Et subridens Sanctus substitit, elevataque dextera aquam pariter & piscantes benedixit, & ait, Mittite nunc in nomine Domini. Et ipsi mittentes traxerunt: educentes vero rete in terram, invenerunt pisces quatuor admodum pulchros, qui vulgo e muletti dicuntur, cujusmodi in aqua illa capi non solebant; [in fluvio præbet pisces] sunt enim marini potius quam fluviales. Unde incredibile esse non debet, aquarum Creatorem, quo benedicente omnem animam viventem atque motabilem produxerunt aquæ in species suas, etiam ad sui nominis invocationem, per servi sui benedictionem, pisces quales voluit, & unde voluit produxisse. Unde & servus Christi nihil sibi adscribens de miraculo, ipsos pisces sibi oblatos ad Fratres Minores, qui in eodem municipio manebant, jussit deferri; asserens, quod propter ipsos dederat Deus pisces illos. Alias nihilominus, pontem quemdam transiens de f Bramre, conspicatus est piscatores, qui tota fere die laborantes nihil ceperant, & videntes Episcopum, voce magna clamaverunt, Domine, pro caritate Dei date benedictionem vestram nobis, quia jam per tantum diei spatium incassum laboravimus. [alias piscatum copiosum] At Sanctus compatiens miseris, extensa manu dedit benedictionem, & statim mittentes rete concluserunt piscium multitudinem copiosam.

[79] Jam vero ut in ipso verificetur, quod in Psalmo scribitur, Ponam in mari manum ejus & in fluminibus dexteram ejus; ipse qui in fluminibus manum suam mirabilem ostendere voluit, ipsius quoque dexteram potenter mirabilem & mirabiliter potentem ostendit in mari. [Psal. 88, 26] Enimvero cum Dominus ei misisset in cor, [Celebrata Pontiniaci translatione S. Edmundi,] ut una cum aliis Prælatis & Magnatibus, corpus venerabile Patris & Domini sui B. Edmundi, ad Pontiniacum sepulti, ad locum eminentiorem in eodem monasterio transferret g, sociato sibi illo nobili egregiæ indolis puero Edmundo de Lascis, (quem Dominus cito de mundo rapuit, næ vel mala Angliæ videret, vel malitia intellectum ejus mutaret) mare transivit, & Pontiniacum usque pervenit. Peracta igitur cum honore solennitatis condigno præfata translatione, de gregis sui cura solicitus, magnopere repedare festinat. Unde nec Autisiodorensi h Episcopo, viro utique bono & sibi admodum caro, ipsum pro Ecclesiæ suæ debitis alleviandis secum retinere obnixe roganti, ullo modo acquiescere voluit; dicens, se non pro cura Ecclesiæ Antisidiorensis, [recusat Antissiodori morari;] sed potius Cicestrensis spopondisse. Plus enim nimirum sibi fuit cordi de illa sponsione, quam de pecuniæ obligatione: in hoc dumtaxat facto sugillans Prælatos quosdam, & reprehensibiles ostendens; qui, gregibus relictis indefensis, & de Patrum absentia non immerito filiis murmurantibus & offensis, vagari vel stare audent in peregre pro parcendis expensis.

[80] At Dei servus Ricardus non sic: sed illud Proverbiorum mente pertractans, Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuā; festinare studuit, ut gregem dirigeret, pasceret & informaret. [Prov. 6, 1] Unde & apud Witsand i, maris videlicet portum veniens, post expectatam aliquamdiu prosperam ad transfretandum auram, vocato nauclero, instanter petiit duci trans fretum. [& mari tempestuose se commitetens,] Nauclero autem tempestatis immensitatem causante, dixit Episcopus: Major est divina potentia, quæ poterit tempestatem sedare, & mare tranquillum reddere. Ascensa igitur navicula, mari se committit Episcopus cum suis. Et ecce tempestas excrescere cœpit in immensum, & mare ibat & intumescebat in tantum, ut navicula præter gubernatoris propositum huc illucque jactaretur, & fluctibus pene operiretur. Et ecce vir vitæ laudabilis, Wilhelmus nomine, unus de Sancti Capellanis, dixit nauclero; Quare Dominum meum & nos tanto fuisti ausus committere discrimini? nunc ergo ad terram velocius nos reducito. Cum se hoc minime posse facere responderet nauclerus, præfatus Capellanus ait Episcopo, Domine, nobis in tanto periculo constitutis, obsecramus, ut benedicere non differatis. Et Episcopus ipsos confortans, [naviculam benedicendo eximit periculo.] elevata manu dedit benedictionem, & ad expertum orationis refugium parumper se contulit. Et ecce, mirum cernere: cum enim aliæ naves multo majores adhuc in tanta tempestate & maris periculo versarentur, ut vix cum summo labore vitam salvare potuissent; sola navicula, in qua cum suis erat Episcopus, post benedictionem ab ipso datam, tranquillo ac prospero cursu, quod reliquum maris erat percurrens k Doueriam usque pervenit; hoc ipsum cunctis mirantibus qui viderant vel scire poterant.

[81] [Edmundo de Lascio] Et quoniam de prædicto Edmundo superius mentio facta est, qui jure hereditario, si vixisset, Comes Lincolniæ l futurus fuisset, libet nunc quiddam referre, quod ad prædicti nobilis egregium pertineat monimentum, & a Sancti hujus laude non sit alienum. Fuerat nempe sæpedictus nobilis a puero bonis moribus informatus: a tempore autem, quo B. Ricardo adhæserat, factus est ex bono melior, ex devoto devotior, & ad cultum Dei & Ecclesiæ Matris honorem augmentandum de die in diem ferventior: unde & Dominus in mentem miserat eidem, Fratribus Prædicatoribus, quos præ ceteris Religiosis specialius amplectebatur in Christo, ecclesiam & mansionem in proprio suo fundare. Et quia, habito cum deliberatione consilio, hoc potissime fieri posse videbatur in municipio illo quod m Pons-fractus appellatur; accessit ad locum in persona propria, [ecclesiam Prædicatoribus struente in SS. Mariæ, Dominici & Richardi honorem,] viris discretis tam religiosis quam secularibus sibi associatis, ut Fratres de fundo n investiret, & primum lapidem fundamenti, ut loci patronus & fundator, propriis jaceret manibus. Assumptoque lapide ut hoc faceret, projecit sub his verbis dicens, In honorem Dominæ nostræ Mariæ, Dei genitricis & Virginis, & S. Dominici Confessoris, cujus Fratribus locum ipsum assigno, nec non S. Ricardi Episcopi o & Confessoris, quondam Domini & amicissimi mei, ecclesiam in loco isto fundare volens, primum lapidem jacto.

[82] [lapis fundamentalis trifariam dividitur.] Et hoc dicto lapidem projecit; statimque lapis, in quo prius nulla fractura vel fissura videbatur, videntibus omnibus qui astabant & mirātibus in tres partes se divisit, ipsa divisione clamando approbans votum Edmundi, quod viva voce tribus sanctis pronuntiatis prius expresserat. Quo facto sæpedictus nobilis in sancto proposito extitit firmior, atque ad perficiendum quod promiserat ardentior, corporisque sui exuvias (eo quod non multo post diem conclusit extremum) apud Fratres in ipsa ecclesia legavit tumulandas. Est autem ibidem ecclesia decentis operis constructa, in qua (prout præfatus Edmundus voluit & distinxit & Dominus miraculo confirmavit) primo Dei genitricis Mariæ, secundo beati Patris nostri Dominici, ac postmodum B. Ricardi Episcopi & Confessoris memoriæ continentur: quorum meritis & precibus animæ ipsius Edmundi supra recitati & nobis peccatoribus propitietur Altissimus. Amen. Sed & hoc, Lector, tuæ mentis aciem nolo prætereat, quam congrue B. Ricardi, Sanctique Dominici, primi Fratrum Prædicatorum Magistri, voluit Deus & inspiravit memorias conjungi: ut cujus Ordini voto dumtaxat & voluntate B. Ricardus fuerat obligatus, [Richardus signo Crucis sanat oculū infirmum,] ejus gloriæ in cælo intelligatur associatus.

[83] De miraculis autem sanitatum, quæ Dominus per manus hujus Sancti, dum adhuc corpus hoc corruptibile vegetaret, dignatus est operari, ad ipsius Domini laudem aliqua subnectamus. [Richardus signo Crucis sanat oculum infirmum,] Extitit quædam Domina nobilis Alicia nomine, cognomento Tyrel, illius nobilis & generosæ Comitissæ de Arundelia, Ysabellæ de Aubeny, commensalis aliquando & quasi socia, quam etiam dicta Comitissa, viduam honestam & probis moribus ornatam intelligens, admodum caram habuit & acceptam. Hæc cum in oculo dextero gravi dolore & tanto caliginis nubilo gravaretur, ut nec digitum proprium coram positum ipsa posset intueri; adveniente quodam die Sancto, cui plurimum erat specialis & cara, interrogavit dicens, Domina, quid habetis in oculo? At illa, Pater bone, inquit, graviter patior in oculo dextro. Cui Sanctus compatiens, fusa prius oratione, oculum digito suo signavit, & statim doloris mitigationem sensit, & plenam recuperavit videndi facultatem.

[84] Aliud quoque miraculum præcedenti non dissimile, ille qui illuminare venit eos, [alterum extinctum restituit.] qui in tenebris & in umbra mortis sedent, per servum suum dignatus est declarare. Quidam nempe Galterus nomine, qui in Sancti obsequio aliquando ministrarat, infirmitate gravi acriter afflictus, unius oculi obtutum omnino perdiderat. Cumque cæcitas ipsa, infirmitatis flagello recedente, non recederet, quadam die coram Sancto in exhibendo officii sui ministerio consistenti, ait Sanctus; Quid mali pateris in oculo? Respondet ille, Domine, visu illius oculi, pristinæ infirmitatis gravedine, omnino privatus sum. Et Sanctus, Accede, inquit, ad me. Et cum accessisset, procedens Sanctus, dexterum pollicem sacrum super oculum ponens, ac vivificæ Crucis signaculo consignans benedixit: parvoque facto intervallo, cæcitate depulsa, lumen recepit, Deum benedicens ac Sancti meritis hoc palam adscribens.

[85] Nec solummodo sacrarum manuum suarum contactu sanitatum signa & virtutes operari dignatus est Deus, [sanatur contactu ejus cappæ quartana laborans,] sed etiam de vestibus quibus aliquando utebatur, seu calceamentis quibus calceatus incessit, seu de lecto vel loco in quo quievit, infirmantes sensere sanitatis effectu exisse virtutem. Nam cum aliquando p cappam quamdam, qua usus fuerat ad tempus, cuidam Capellano sibi dilecto familiaritatis gratia contulisset, idem Capellanus, Pontificis sanctitatem intelligens, cappam ipsam, non tam ad utendum quam loco Reliquiarum recondendum, reverenter suscepit. Contigit igitur in parochia illa, cui prȩfatus Sacerdos præerat (Vicarius quippe erat & Decanus) quod quidam quartanæ typo graviter laboraret; cujus infirmitati compatiens Sacerdos, ac suarum non immemor Reliquiarum, cappam sibi a Sancto datam, cum spe certa & fide non ficta, in ipsa accessionis hora infirmo superposuit; monens ut certam haberet fiduciam, meritis se B. Ricardi posse liberari. Statim igitur ut infirmus cappam sensit & tetigit, accessionem evasit, & ad plenum convaluit.

[86] Quidam etiam, Ricardus de Catham nomine, officium villici seu ballivi, [podagricus usu ocrearū ejus,] ut vulgo dicitur, in B. Ricardi gerebat obsequio. Hic cum gutta, quam podagram vel arteticam vocant, frequenter vexaretur, vice quadam in tantum ea torquebatur, quod vix pedes movere poterat. Quod postquā Sancto viro innotuit, q botas quasdā, quibus uti solebat, transmisit eidem; quibus infirmus calceatus, cito per morbi sui plenam curationem experimento probavit, quid virtutis, ex contactu sacrorum pedum beati Ricardi, etiam pellibus mortui animalis potuit inesse: nam sicut ipse postea viva voce fatebatur, adeo perfecte curatus est, ut nec morbi reliquias postmodum sentiret.

[87] Divertit aliquando S. Ricardus ad Abbatiam de r Begeham Ordinis Præmonstratensis in diœcesi Cicestrensi, quem tamquam Angelum Domini gratanter pariter & gaudenter susceperunt. Factum est igitur, post Sancti recessum de monasterio præfato, ut quidam Canonicus gravi doloris angustia in omnibus membris vexaretur, [& infirmus in lecto ejusdem recumbens.] in tantum ut vix præ dolore sciret quid ageret. Hospitis tamen, quem apud se nuper receperant, sanctitatis non immemor; cum lectus Sancti, in quo quieverat, immotus adhuc permaneret; incidit ei consilium bonum, ut in lecto ipso spe sanitatis recuperandæ se collocaret. Super lectum itaque Sancti se extendens, pectus suum manibus tundendo, sub his verbis orare cœpit: Domine Deus, peto ut per amorem illius, qui hic proxime dormiens requievit, mihi tribuas sanitatem; sicut credo veraciter, quod ipse sit Sanctus in conspectu tuo. Quo dicto, omni doloris infirmitate sublata, continuo plenæ restitutus est sanitati.

ANNOTATA.

a Orpinton Vicus est Londino distans ad 10 vel 11 Anglicana milliaria, ubi Crecca, vulgo Craye fluviolus oritur.

b Majorem vulgo Prætorem Angli Belgæque appellant.

c Anquod in peninsula Selseya forte perperā notatur Cackhā?

d Seleburne oppidum ad confinia Surreiæ & Sutsexiæ:quo loco sui Ordinis conventum fuisse ignoravit Herrera, Alphabetum Augustinianum scribens.

e Muletti non Anglis tantum, sed etiam Francis dicuntur: Latinis Mugiles.

f Bramre Cicestrensis diœcesis oppidū, intervallo 20 milliariū dißitum ab Vrbe ad fluvium, olim capacem navium, nunc vero aggestis ad ostium arenis impeditū, uti docet Cambdenus.

g Factum id, postquā ab Innocentio IV est S. Edmundus inter Divos relatus, solennitate maxima anno 1245, 9 Iunii, quemadmodū ad 16 Nov. descriptum dabimus ab Alberto Archiepiscopo Linoniæ, qui identidem Cicestrensis Episcopi meminit.

h Fuit is Bernardus de Sully, cujus litteras pro impetranda S, Edmundi canonizatione in prædicto tractatu habemus: quem sanctitate conspicuum principio sequentis anni mortuum esse constat ex ejus Epitaphio apud Sammarthanos: assumptus ad Episcopatum fuerat an. 1233.

i Hinc brevißimus in Agliam trajectus est: Portum Iccium fuisse Cambdenu putat: hodie corrupto nomine Visan.

k Dubris Antonino antiquæ linguæ Gallicæ manifestū vestigium retinens qua ab over, uber trans, loca littoralia trajectui opportuna addito articulo nomen habent.

l Ornaverat hoc titulo Henricus III Radulphum Cestriæ Comitem: hic eum in sororem suam Hadvvisam transtulit, &hæc rursum in filiæ suæ Margaritæ conjugem Ioannem de Lacy: ex his Edmundus hic, qui ante matrem vita functus filium post se reliquit Henricum, ultimum suæ stirpis Lincolniæ comitem, ut docet Cambdenus in Coritanis.

m Vulgo Brasbidge in suburbiis Lincolniæ ad meridiem, trans VVithamam fluvium.

n Investire nota vox pro eo quod diceremus in possessionem inducere: nescio an etiam nota etymologia, nequaquam ducenda a Latino vestis, sed a vast firmus, unde vesten firmare, Teutonibus Saxonibusque communis dictio, & omnibus communes cum his linguæ radices habentibus.

o Ergo postquam hic canonizatus esset anno 262. ut non diu potuerit supervixisse Edmundus: siquidem juvenis mortuus est, & cum S. Edmundus transferebatur, annum ætatis ut minimum agebat 12, adeoque nunc erat annorum 29.

p Anglis vox Cappa sine addito sumpta, nunc pileus, pileolusve est: pro chlamyde autem cucullata (quam aliæ fere nationes intelligerent) non ponitur nisi cum addito: quod etiam 13 seculo obtinuisse in Anglia crederemus, nisi Mattheus Paris eadem voce manifesto pro palliolo uteretur: quare hic etiam malumus pallium intelligere.

q Botta est, Ocrea, Anglis, Francis, Hispanis commune vocabulum.

r Est Begeham intra quartum a Lewensi oppido milliariū trans flumen, circa an. 1200 illuc ex Ottegam (ubi paulo ante fundata fuerat) cum nova fundorum plurium acceßione translata: de quibus vide chartas donationum & confirmationem Regis Ioannis in Monastico Anglicano.

CAPUT VIII.
Insignis revelatio de Richardi Pontificatu & futura gloria: extremi pro Ecclesia labores: morbus, obitus, sepultura.

[88] [Non tantum ipsi de se,] Talibus igitur Pontifex insignis Richardus sanitatum & prodigiorum pollens insigniis, & meritorum titulis adornatus, spiritu nihilominus prophetiæ claruisse dignoscitur: nam & seipsum ad Pontificatus apicem cathedræ Cicestrensis, ante sui prædecessoris sepulturam, assumendum cognovit; & obitus sui tempus spiritu revelante prædixit. Sed & aliis de ipso divinitus per revelationes & inspirationes futura præsagia demonstrata sunt. Nam B. Edmundus, dum in ipsius staret obsequio, quod futurus esset Pontifex spiritu prophetiæ prædixit: & cuidam Sacerdoti, honesto viro ac Deo devoto, visio digna relatu de ejus apparuit Pontificio. Nocte siquidem proxima diem præcedente, [sed alteri quoque de ipso per visionem revelatum est] qua ad Episcopatum fuerat assumendus, vidit in somnis domum exterius admodum pulchram. Cogitans autem penes se & mente pertractans, an pulchritudine consimili intrinsecus niteret, qua refulgere videbatur extrinsecus, propius ad explorandum, ut sibi videbatur, accessit: & introspiciens vidit duos viros, Pontificalibus insignibus redimitos, quos diligentius intuens, agnovit per facies unum eorum esse B. Edmundum, quondam Archiepiscopum Cantuariensem, alium vero Magistrum Richardum de Wicio, cujus in præsentiarum Vitam conteximus; cujus capiti B. Edmundus mitram videbatur imponere. Admirans autem cur Pontificalibus induebatur, qui necdum Præsulatus insulam fuerat assecutus, diligentique contemplatus intuitu; videt quamdam elegantis formæ personam, albis indutam, manu versus ipsos protensa dicentem illud, quod in Apostolorum Petri & Pauli Laude a pronuntiat Ecclesia, Gloriosi principes terræ, quomodo in vita sua dilexerunt se, ita & in morte non sunt separati.

[89] [futurum Episcopum,] Ut ergo de visione præfata dicam quod mihi videatur portendere; per domum pulchram, Ecclesiam universalem possumus accipere figuratam: cujus pars exterior est ista quæ militat, pars vero interior illa quæ triumphat: in utraque vero pulchra est & decora: sed pars interior pulchrior, quia caret macula tentationis & tribulationis; exterior vero etsi pulchra, minus tamen, quia utraque prædicta macula decoloratur: unde & in Canticis dicitur, Pulchra ut luna, quoad partem exteriorem; Electa ut sol, quoad partem interiorem: in qua ambo visi sunt, quia ante tempora secularia in sorte Sanctorum ibidem prædestinati. [Cant. 6, 9] Quod autem capiti B. Richardi mitram, Pontificalem B. Edmundus videbatur imponere, hoc forsan datur intelligi, quod ope sui meriti destinatum gloriæ bravium Deo ordinante fuerat obtenturus. Vir quoque qui albis indutus protensa manu dixit, [interventu S. Edmundi, amici quondam sui.] Gloriosi principes & cetera, & Angelicæ revelationis insinuat documentum, & hoc dat intelligi, quod Sanctus uterque, Edmundus scilicet & Richardus, propriæ carnis tamquam terræ principatu, & Apostolici culminis primatu insignes extitere; & nihilominus caritatis vinculo ita indivisibiles, quod ipsa quoque mors nexum unitatis inter eos rumpere non potuit: quippe cum dicat Hieronymus, quos conjuxit vinculum caritatis, distantia loci non posse disjungi. Ad quem intellectum hoc quoque me provocat, quod S. Edmundus hora transitus sui dixit, se B. Richardum a diu sibi inviscerasse, ut merito dicantur in morte non esse separati. Cum autem Sacerdos, cui revelata fuerat visio, de ipsa solicitus cogitaret; in crastino rumor increbuit, magistrum Richardum de Wicio ad Episcopatum Cicestrensem assumptum: & cum propter hoc, Te Deum laudamus, audiret decantari; ipse quoque cum ceteris Deum laudans, visionem enarravit.

[90] [Iudæum unum ad fidē convertit:] Illud demum prætermittendum non arbitror, quam fervens fidei Christianæ extitit æmulator, cupiens & merito & numero ipsius cultum augeri, & ad hoc totis viribus penitus elaborans. Unde sicut pro impediendo perfidiæ Judaicæ incremento, ut præfati sumus, novæ Synagogæ non patiebatur ædificium; sic ad veræ fidei venientes sacramentum Judæos recipere voluit, in Ecclesiæ matris augmentum. Unde & quemdam Judæum, per ipsum in fide instructum & baptismi gratiam postulantem, apud Westmonasterium, præsente Rege ac procerum multitudine, propriis manibus solenniter baptizavit, Regis nomen ipso Rege favente sibi imponens, & baptizatum gratanter in filium adoptans: ob hoc nimirum Ecclesiæ matris, ex novæ regenerationis prole, augmentans gaudium; & perfidæ Synagogæ, non parvum præbens incentivum, ad veram fidem se convertendi.

[91] Post vitam igitur miraculorum gloria fulgidam, & morum honestate præclaram, [ex Apostolicæ commissione.] qua Christum secutus Crucem suam jugiter ferre didicerat, per quam sibi mundus ipseque mundo fuerat crucifixus; tandem, ut sub Crucis mysterio pariter & ministerio, in Christo & cum Christo vitæ finem sumeret gloriosum, Crucis prædicationem a Sede Apostolica pro Terræ sanctæ subsidio accepit delegatam. Procedit ergo Crucis Christi minister & prædicator gloriosus; non in Romanæ commissionis b pegmare, sed in crucis stigmate quærens gloriari, cum Apostolo clamans, Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. [Gal. 6, 14] Jam mihi videtur vir ille repræsentari, cui dicitur in Ezechiele; Transi per mediam civitatem in medio Ierusalem; & signa Thau super frontes virorum dolentium & gementium super cunctis abominationibus quæ fiunt in medio ejus. [Ezec, 9, 4] [Crucem magno fervore prædicat] Hic nempe ad instar viri illius indutus Ephod munditiæ, atramentarium scriptoris gerebat in renibus, Scripturæ testimonia cunctis delectationibus anteponens cum Psalmista, qui dixit, In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. [Ps. 118, 14] Igitur a Cicestrensi sanctuario incipiens, per loca maritima transiens, ac per Metropolitanæ Sedis diœcesim & civitatem, Cantuariam loquor, nostram quodammodo Ierusalem, propter gloriosorum Martyrum ac Pontificum Thomæ c nec non Elphegi aliorumque pretiosa pignora Sanctorum, feralia nautarum colla jugo Crucis studuit submittere, [per suam & Cantuariensem diœcesim.] ostensisque peccatorum abominationibus pœnisque in eorum vindictam insequentibus, dolorem & luctum incutere satagebat auditoribus, & sic pœnæ crucem tanquam Thau signum ipsis salubriter impressit. Laborat igitur in agro Dominico cultor indefessus, & Crucis aratro cum vomere linguæ conjuncto terrena corda proscindit; & seminiverbius Christi, rore cælestis benedictionis adhibito, sulcos justitiæ gaudenter vidit germinare. Quam gratanter enim contritos refovet, confitentes audit & instruit, pœnitentes absolvit, consultantibus respondet, desperantes reformat, alacres adhortatur, trementes roborat, denique qualiter omnibus omnia factus est, quis sufficiet enarrare? Nam quia omnes Christo lucrifacere voluit, omnibus propter Christum se studuit conformare.

[92] [Doveriæ consecrat ecclesiam S. Edmundi:] Inter hæc autem ad illum famosum Cantiæ portum, qui Doveria dicitur, prædicando pervenit, & in domo hospitalis in ipso municipio hospitatus est. Rogatus quoque a Magistro & Fratribus dicti hospitalis, ut ecclesiolam quamdam cum cœmeterio, pauperum sepulturæ constructam, in honore quondam Domini & patroni sui B. Edmundi Cantuariensis Episcopi dedicaret; animo pariter & vultu gaudenti favorem præstitit & assensum. Locum igitur dedicandæ basilicæ adiens, d ipsam solenniter consecravit & devote. Inter prædicandum autem (nam sermonem ipso die populo exhibuit) hujusmodi verba proposuit: Carissimi, rogo una mecum benedicite Dominum & laudate, qui nobis de sua gratia contulit, in honore suo Sanctique Patris Edmundi, præsenti dedicationi interesse. Hoc enim fuit quod semper, a tempore quo munus consecrationis assecutus sum, [mortem suā prædicit;] optavi: hoc quod votis omnibus expetivi, ut antequam diem clauderem extremum, unam saltem basilicam in honore ipsius possem consecrare. Unde & totis medullis cordis mei Deo gratias refero, qui animæ meæ desiderio me non defraudavit. Et nunc, Carissimi, scio quia velox est depositio tabernaculi mei, quam vestrarum orationum suffragiis peto communiri. Missa itaque cum debita celebritate finita, & sacra benedictione firmata plebe, Pontifex ad supradictum hospitale revertitur.

[93] [Ecce autem unus de sibi familiariter caris accedens ad eum, ante scilicet quam ægrotare cœpisset, visitandi quamdam ecclesiam sibi commissam licentiam petivit. Pontifex autem petenti non acquiescens, respondit: Si nunc recedis, videbis horam, antequam revertaris, qua pro tota ecclesia nolles a me separari.] e Jam quidem præsensit horam instare, qua debitum naturæ persolvens ex hoc mundo fuerat migraturus: [morbo corripitur:] in qua nimirum sibi caros adesse voluit, exitum suum eorum prece pariter & præsentia felicius sperans consummare: dicturusque vale ultimum, sui memoriam eorum cordibus fortius voluit infigi, & ipsos paterna benedictione potiri. [Feria igitur secunda, in crastino scilicet illius Dominicæ f qua prædictam basilicam dedicaverat, licet jam febricitare cœpisset, hora tamen surgendi nesciēs se tricare, mane oratorium ingressus, psallere cœpit. Cum ecce, morbo ingravescente, imbecillia membra sustentare non valens, quasi syncopen passus, pavimēto prosternitur. Suorum ergo manibus sublevatus, ad lectum reducitur, ibique reclinatur. Invalescente igitur morbo quotidie, sensit vir sanctus vocationis suæ de hoc mundo tempus instare: convocatisque quibusdam qui sibi fuerat a secretis, hoc ipsum indicavit: jussitque funeri necessaria ita caute præparari, ne familia sua percipiens turbaretur. [sacramentis munitur:]] Implere quoq; volens quod legerat, In fine hominis denudatio operum illius, generalem vitæ suæ fecit confessionem. [Eccli. 11, 29] Animæ quippe saluti potius quam corporis consulere gestiens, Sacramentorum medicamenta salutaria principaliter adhibere curavit.

[94] Affuerunt tamen nihilominus & medici corporales, diligenti suorum industria accersiti: cumq; de morbi qualitate, consideratis ægrotantis symptomatibus, urinæ nihilominus hypostasi & colore, coram ipso judicarent; ait Sanctus: Non oportet jam de urinæ meæ judicio fore solicitos: [iterum se moriturum asseverat,] mors enim jam in januis existit: cujus judicio constat me cito hujus corporis tabernaculum egressurum, & spiritum dirigi ad eum qui dedit illum. Cum autem ille vir vitæ venerabilis, Domnus Simon de Teringe, ad lectum ægrotantis ausu familiari propinquius accederet, & de morbi gravedine verba contexerent; Dominus Simon subintulit, Domine, inquit, jam instant Dominicæ Passionis tempora: & quia tribulationis particeps estis, eritis ipso largiente & consolationis. Ex quibus verbis Sanctus factus est hilarior, tamquam in seipsum transformans illud Psalmistæ, Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus. [Ps. 121, 1] Et convertens caput ad secum loquentem, dixit, Feria sexta in magno festo futurus sum. [& feriam 6 in cælo acturum:] Et quoniam attenuato spiritu verba sua jam quasi sibilus auræ tenuis effecta sunt, Dominus Simon, prima verba non intelligens, conticuit. Tum Episcopus, Nonne bene me intelligis? nonne hodie est g quarta feria? Cui ille, Imo, Domine. Et Sanctus, Non, inquit hac proxima quinta feria; sed in proxima sequente magno illo festo perfruar. Quod ex mortis suæ die & hora postmodum fidem facere videbatur eventus.

[95] Cum autem præ nimia corporis debilitate in cœna aliquid sumere rogaretur, & diceret quispiam, Domine, unicum solum ferculum habebitis in cœna, comedatis libenter; respondit, sufficit, & unū sufficere debet in cœna: & adjunxit, Scitis, quod est illud? [eo unice aspirat:] Hoc est illud, de quo B. Philippus dixit ad Christum, Domine ostende nobis Patrem & sufficit nobis: & illud ferculum det ille mihi Dominus in meam cœnam. [Ioa. 4, 8] Jam quippe mentis directione pergere cœpit in Deū, ac prægustando videre quam suavis est Dominus; Marthæque solicitudine circa plurima sequestrata, illud unum ferventer esuriit, quod Maria præ ceteris eligens, veritatis judicio necessarium prædicatur. Amplexatus igitur imaginem Crucifixi, [Crucifixum amplectitur:] quam deferri sibi devote postulaverat; intelligens secundum B. Basilium honorem imaginis ad prototypum pertinere; loca vulnerum piæ devotionis osculis, ac si recenter morienti Salvatori videret inflicta, cœpit dulciter demulcere, in hæc verba prorumpens: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, de omnibus beneficiis, quæ mihi præstitisti; pro pœnis & opprobriis, quæ pro me pertulisti; propter quæ planctus ille lamētabilis vere tibi competebat, Non est dolor sicut dolor meus. h

[96] [fidem profitetur:] [Cum autem sæpe dictus Dominus Simon ipsi suaderet, ut fidei Catholicæ veritatem, quam crediderat & docuerat, firmiter mente retineret, & illius memoriam recoleret; respondit, Licet verba mea ad plenum modo intelligere non possitis, tamen memoriam & sensus meos adeo perfecte retineo, sicut feci jam septem annis elapsis, & Deo dante usque in finem retinebo.] Et circumstantibus ait: Cadaver istud putridum deorsum in terram deponite. Membra nimirum corporis, quæ dono naturæ habuit elegantia, sicut noverat subjugare, ea vivens affligendo per pœnitentiæ austeritatem; sic moriens quoque contemnere noverat per humilitatem. [Ps. 39, 6] Illam autem Psalmistæ vocem, qua dicit, In manus tuas, Domine, [pientissime moritur:] commendo spiritum meum, frequentius iterans; & ad gloriosam Virginem vicissim corde simul & ore se convertens, ait, Maria mater gratiæ, mater misericordiæ, tu nos ab hoste protege, & hora mortis suscipe: i [& precepit Capellanis suis, quod illa verba in auribus dicere non cessarent.] Inter suspiria igitur piæ devotionis atque verba sacræ orationis, adstantibus Religiosis, Presbyteris ac Clericis pariter, & laicis fidelibus, beatus Pater Richardus animam, supernis civibus copulandam, reddidit Creatori. Transiit autem ex hoc mundo, ætatis suæ anno circiter quinquagesimo sexto, Pontificatus autem anno nono, k tertio Nonas Aprilis, circa noctis medium, quo Sponsus ille cælestis ad nuptias venturus describitur, cum eodem Sponso cælestis aulæ jucunditate fruiturus, ipso præstante, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat in secula seculorū.

[97] Cum… l illud Spiritus Sancti organum, corpus dico Ricardi, ad lavandum, & Pontificalibus, sicut moris est, induendum esset nudatum; caro, quæ cilicii asperitate exarata, [mortui corpus candore miraculoso nitescit.] quæ loricæ pondere prægravata, & cingulorum diversorum nodosa pœnalitate fuerat ulcerata: tanti candoris nitore resplenduit, ut quoddam futuræ resurrectionis insigne etiam mortua videretur præferre: eratque videre lilium candoris inter spinas livoris: &, dum pœnæ stigmata, quæ vivendo pertulit, colore purpureo crucis alborem distinguerent, rosæ speciem, liliis admixtæ, repræsentare videbantur. Sic perdilectus ille candidus & rubicundus, sui coloris & decoris specie, etiam in carne mortua, suos. [Thren. 4, 7] Nazaræos novit decorare, de quibus scriptum est, Candidiores nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo: de quorum numero B Ricardum fore censendum præfati notitia decoris voluit declarare.

[98] [Viscera in nova S. Edmundi ecclesia conduntur] Quia vero corpus suum apud Cicestriam, in ecclesia sua cathedrali, ante obitus sui diem sepeliendum delegaverat, quæ a loco suæ migrationis non modici itineris intervallo distabat; non tam humana quam divina actum æstimo providentia, ut qui numquam suæ viscera misericordiæ indigentibus claudere consuevit, mortuus quoque etiam corporis sui viscera pauperibus largiretur. Unde & viscera ejusdem a corpore separata, in basilica quam ad pauperum sepulturam in honore S. Edmundi Confessoris, quōdam Domini sui, paulo ante dedicaverat, venerabiliter sunt recondita. Quod quidam quam convenienter actum sit, quis non autumat? ut ipsius viscera B. Edmundi memoria contineret, quem sibi inviscerasse verbis pariter & scripto ultimæ voluntatis fuerat attestatus. In loco autem ipso pie petentibus, per viscera misericordiæ Dei nostri, & Sancti merita cælestia conceduntur beneficia. Corpore autem aptato, & schemate Pontifice digno in feretro collocato, [corpus populo spectandum exponitur:] fit undique concursus populi; ad tam venerabiles exequias catervatim convenitur, felicem se quisque reputat, si vel feretrum tangat vel vestimentorum sacrorum fimbriam contrectet, vel annulis seu monilibus, zonis vel semi-cinctiis, faciem, manus aut pedes contingat, ipsa eadem pro thesauro & reliquiis sibi recondentes, quæ contactu sancti corporis sanctificata reputabant.

[99] Defertur itaque corpus versus Cicestriam: & dum per monasteria, [Cicestriam defertur:] ecclesias seu villas & municipia deportatur, pulsatis campanis occurrunt solenniter psallentes pariter & plorantes: quia etsi tanti pastoris se vident præsentia corporali destitutos, patrocinio tamen & interventu in cælestibus se sperant protegendos: beatos quoque se reputant, apud quos tantus thesaurus vel per unius noctis spatium contigit reservari. Cum ergo ad civitatem, suæ Sedis honore decoratam, pervenissent; accurrunt certatim de vicis & plateis simul in unum dives & pauper; & dives quidem de honorificentiæ titulo, pauper vero de eleemosynæ cumulo, in præsenti sublato, flebiliter conqueruntur: utrosque tamen refovet & consolatur, quod in cælo quam in terra potentior effectus, utrisque poterit competenti beneficio subvenire.

[100] [honorifice sepelitur.] Delato igitur in ecclesiam Pontificis corpore, cerneres musicā in luctu non importune misceri: & dum cantando modulatius tanto Patri deferre cupiunt devoti filii debitum honoris obsequium, orbitatis dolore cogente, cantuque singultu interrupto, modulamina philomelæ & turturis suspiria conjunguntur. Corpus autem ejus venerabile in ipsa ecclesia, coram altari B. Edmundi Confessoris, quod ipsemet ibidem ad Aquilonarem ecclesiæ partem erexerat, in humili loco sepultum est; ubi magna & miranda ad Dei laudem fiunt miracula, quæ sequentis libelli pagina, Christo largiente, declarabit: ipso præstante, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus, per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Scilicet pro Antiphona ad Benedictus: quomodo vulgo Antiphonæ de Diva, dicuntur Laudes B. Mariæ.

b Pegina proprie significat machinam supra quam statuæ attolluntur, hic vero pro elatione accipitur.

c Coluntur S. Elphegus 19 Aprilis, quando ejus Acta damus; S. Thomas 29 Decembris.

d Ex altero MS. addebatur in margine, Cum magna debilitate corporis sui.

e Totum hunc paragraphum huc usque, uti & ea quæ paulo post sequuntur [inclusa,] abfuisse ab altero MS, notabat subductio linearum, & in margine bis adscriptum vacat.

f Quartæ scilicet Quadragesimalis: nam anno 1253 Pascha celebratum est 20 Aprilis, & hæc Dominica fuit 30 Martii, ut patet ex feriis ad mortem usque Sancti infra numerandis.

g Hic quartam & mox quintam ex altero accepimus MS. ad marginem indicato; cum Martinianense, quintam & sextam haberent, evidenti mendo, ut apparet ex contextu.

h In eodem MS. addebatur Et tu nosti, Domine, quod si tibi placeret, omnia probra & tormenta ac etiam mortem pro te paratus essem sustinere: & sicut tu scis hoc verum esse, miserere mei, quia tibi commendo animam meam. Deerant ibidem quæ sequuntur inclusa.

i Hæc verba ex altero MS. notata in margine, suo loco visa sunt inferenda.

k Matthæus Paris IV Nonas: quod ex accuratißima dierum notatione, satis apparet subreptitium esse: multo magis quod in MSS. invenitur III Kalendas, nisi hoc pro die III Aprilis dictum quis putet

l Abrasum erat verbum aliquod, pro quo ex alio MS. votabatur in margine, huc usque.

LIBER II.
Miracula post mortem S. Richardi.

PROLOGUS.

[2] Cum finierit homo tunc incipiet, inquit ecclesiasticus. [Eccli. 18, 6] Quam vera sit præfata sententia & fide oculata perspicua, in B. Ricardo potest elucere: qui dum vitam istam mortalem vel magis mortem vitalem finivit in terris, virtute miraculorum cælo vivere comprobatur. Quomodo enim vivere negari poterit, qui a mortuis mortem expellere, & defunctis vitam infundere, & in morbis mortiferis medelam adhibendo morti videtur obsistere? Et hoc quid mirum? cum quanto jam veræ vitæ inhæserit verius, tanto mortem poterit expugnare potentius. Sed hoc totum ad ejus gloriam, qui dicit, Ego sum via, veritas & vita: per ipsum enim Sancti gradiuntur, tamquam via, ne errent in agendo: ipsi, sicut veritati, inhærent, ne fallantur in credendo: ex ipso consequuntur, a vita ne deficiant moriendo. [Ioa. 14, 6] Hæc B. Richardus advertens, dum vitam istam cucurrit mortalem, ad Christi gloriam & fidem, & opera & finem totaliter ordinare studebat: ut illud Apostoli dicere videretur, Magnificabitur Christus in corpore meo, sive per mortem sive per vitam. [Phil. 1, 2] Magnificavit igitur B. Ricardus Christum in suo corpore vivens in mundo, & sanctis actionibus & miraculis gloriosis: magnificatur quoque Christus in ejusdem corpore, dum miraculorum gloria multiplici servi sui sepulcrum & memoriam sua virtute præstat radiare: sicut libellus subsequens, annuente Domino, poterit declarare.

CAPUT I.
Prior pars miraculorum, ad invocationem S. Richardi factorum.

[2] Corpore igitur B. Richardi in pace cum patribus sepulto, ut ejus nomen in secula vivere comprobetur, multiplicibus virtutum insignibus sepulti glebam Christus facit germinare, ut quod Beati Job voce in Justorum laude depromitur, Beato quoque Richardo convenienter aptetur, Ingredieris, inquit, in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. [Job 5, 26] O quam largiter, quam abunde istius acervi tritico egentium viscera satiantur! O quantum hujus adeps frumenti lenit dolores & sedat tumores, sanat languentes & roborat trementes! Sed jam ad ipsius miracula seriatim enarranda stylus convertatur. a

[3] [de puero de mortis confinio liberato.] Cum ergo fama crebrescente plurima sanitatum prodigia ad sepulcrum B. Richardi, ad ipsius nominis invocationem, divinitus fieri undique pernotesceret; contigit in familia nobilis Dominæ Comitissæ de Arundel, quæ in castro de Lewes moram fecit tunc temporis, quemdam puerum illius quondam nobilis viri Hugonis le Bigod, fratris prædictæ Comitissæ & Justitiarii b Angliæ, gravi morbo infirmitatis detineri: quem B. Richardus aliquando de sacro Fonte levarat. Ingravescente igitur morbo per dies, eo usque perventum est, ut medicorum judicio omnino foret desperatus; quia mortis signa in eo manifeste patuerunt. Unde & pater pueri, filii sui orbitatem præsentialiter ferre non sustinens; relictis ibidem qui funeri necessaria providerent, a prædicto castro recessit. Comitissa quoque oratorium ingrediens, & ne morientem videret a loco mœsta declinans, jussit, ut cum de hac vita puer migrasset, sibi nuntiaretur. Circumstant stratum morientis ejusdem nutrix, & nihilominus de camera comitissæ domicellæ nobiles & dominæ. Cumque de mortis confinio tristes, quid potissime faciendum, inter se conferrent; quædam puella, genere nobilis, nomine pariter & eventu gratiæ Joanna, tam flentium lacrymis quam pueri morientis afflictione commota, petito c licinii filo, puerum cœpit mensurare sub his verbis B. Richardum invocans, & ingenti fidei devotione dicere; O S. Richarde, multa miracula tuis sanctis meritis fieri prædicantur in terris: unde peto suppliciter, ut, si vera sunt quæ dicuntur, in puero isto, tuis sanctis manibus sacri baptismatis unda perfuso, nunc digneris ostendere: & beatam Virginem Mariam, quam in terris specialiter dilexisti, interpella, ut, ipsa juvante ac filium suum interpellante, puer iste, in mortis articulo constitutus, tuis precibus pristinæ restituatur sanitati: & quem nominis tui vocabulo decorasti, in tui quoque nominis invocatione, Christo præstante, reddatur incolumis. Vix autem puerum mensurando verba compleverat: & ecce puer, oculos pariter & os aperiens, eam proprio designans vocabulo, dixit, Unam d oblatam mihi date: qua sibi allata ac degustata, statim ad plenum integræ redditus est sospitati, ita ut cantando gaudium receptæ salutis exprimeret, ambulare gestiens, si sibi fuisset permissum. Adeo autem ad plenum est curatus a morbo, ut postmodum nec ipsius infirmitatis aliqua vestigia remanerent: factumque est, ut quem Sanctus virtute baptismatis regenerando ab originalis peccati morte purgaverat, a corporalis etiam mortis confinio revocaret. Quo comperto, gaudet pater, exultat amita, gratulatur cognatio, & tota familia lætanter tripudiat; auctorem salutis Dominum nostrum Jesum Christum, in Sancto suo Richardo, voto pariter & voce benedicentes. Istius veritati miraculi tot nobiles, tot vitæ merito venerabiles, tot fidei veritate credibiles attestantur, quod eisdem non credere plane videatur absurdum.

[4] Illud quoque singulariter mirabile & mirabiliter singulare, [De abortivo suscitato] de abortivo mortuo & ab utero ad tumulum deferendo, ad ejus laudem, qui facit mirabilia magna solus, non pigeat enarrare. Fuit in Cicestrensi diœcesi, villa quæ e Pons-Roberti dicitur, quidam Simon nomine, cognomento de Cruce, & uxor illi nomine Catharina, Deum timentes & prædicandæ fidei, sicut postea rei probavit eventus. Prædicta igitur mulier de viro suo concipiens, posteaquam aliquamdiu prægnans extiterat, in una mamillarum suarum graviter cœpit infirmari. Cumque dolore morbi crescente, inflatio turgens cum horrenda nigredine totam mamillam occuparet, & corporalis medicinæ subsidio prorsus foret destituta; ad divinam, quam Deum infirmantibus per servi sui Richardi merita præstare didicerat, penitus se convertit. Vocato itaque viro suo, ambo pariter B. Richardi auxilium invocantes, facto voto, denarium ad ejus tumbam offerendum f complicant: & ipso die, dolore pariter & tumore sedato, ad plenum sensit se mulier in mamilla curatam, Deum in Sancto suo una cum viro glorificans. Decurso igitur tempore, muliebri partui debito, cum jam parturiendi tempus instaret, cœpit per duas noctes & unum diem supra modum affligi, non solum afflictione corporis, sed etiam mentis: quippe quæ nullum vitalem motum per unius noctis spatium & amplius sensit in fœtu quem alvo gestabat: unde, tam ipsa quam obstetrices, magis abortivi dolorem quam partus vivi gaudium expectabant. Crastino autem B. Joannis Baptistæ illucescente, cœpit parturiens vehementius torqueri: fœtu nimirum sæpius ad partum veniente, sed pariente cum partu viribus deficiente. Tandem vero circa horam diei primam, mutato pariendi ordine consueto, prodeuntis pedes primo se cœperunt cum altera manuum ostendere; ac dein, alia manu post dorsum retorta, totus egreditur, deforme spectaculum & triste ingerens intuentibus: nulla enim vitæ signa prætendens, cum tetra nigredine squallidus apparebat, aptiorque contegi terræ tumulo quam reclinari cunabulo. Quem omnino mortuum mater cum obstetricibus intuentes, accersito patre pueri, quid de miserando eventu sit agendum vix norunt. Mater filium recenter enixa, prioris beneficii in mamilla per B. Richardum accepti non immemor, ait: Domine Deus omnipotens, per merita B. Richardi, redde spiritum vitæ huic abortivo: ut saltem sacri baptismatis unda perfusus, in numero filiorum adoptionis tuæ possit aggregari. Pater vero non minori fiducia eadem replicans, adjunxit votum dicens, O B. Richarde, si puero isti vitalem spiritum tuis meritis infuderis, ut in Christo renatus baptismum consequatur, puerum cereum, ejus imaginem representantem, ad Dei laudem & tui memoriam extollendam, ad tuum sepulcrum una cum puero deportabo; plicatoque ad voti confirmationem & sancti honorem supra puerum denario, ac pueri fronte Cruce signata; statim puer os pariter & oculos operiens, & salivam per os emittens, motu membrorum ac vitalis aeris attractione & emissione, vivum & incolumem se, mirantibus & Deum in sancto suo Richardo benedicentibus, patenter ostendit. Non solum autem baptismi gratiam est consecutus, sed etiam sic ad plenum vitæ & incolumitati est redditus, quod post quatuor annos sequentes, coram B. Richardi vitæ & miraculorum examinatoribus, sospes & hilaris est repræsentatus.

[5] Extitit quidam, Joannes de Stokes nomine, in diœcesi Cicestrensi, [de Paralytico ad tumbā ejus curato] qui dum quadam die cum aliis luderet, inter ludendum motu subito, quam paralysim vocant, in latere dextro percussus, in terram cecidit, & usum totius partis dextræ perdidit in instanti; nec omnino surgere potuit, nisi adjutorio suffultus alieno. Ad domum ergo quamdam, quæ erat e vicino, miserantium manibus miser adductus, per sex annos & amplius mansit paralyticus. Cœperunt igitur manus ejus dextra, nec non & tibia valido tumore ingrossari, ac foraminum multitudine, infirmitate quam fistulam vocant, perforari. Morbo igitur per dierum incrementa crescente, cœperunt ossa, sanie per foramina stillante, propriis juncturis dissolvi, ita quod ossa plurima, de manu pariter & tibia, una cum tumore putrido, videbantur exire manifeste. Dum igitur miserabiliter languens sic jaceret afflictus, medicamento quoque pariter & medicorum destitutus remedio; cœpit fama de B. Richardi virtutibus crebro aures infirmantis percellere. Animatus ergo non modicum spe recuperandæ salutis per Sancti merita gloriosa, voto & voce pariter, & modis aliis quibus potuit, obsecrat instanter, ut ad Sancti tumbam quovis modo perducatur. Hospes igitur, qui ipsum hospitalitatis gratia toto languoris tempore in domo recollegerat, ipsius condolens miseriæ & clamore permotus, eum ad Sancti tumulum usque perduxit. Ibi ergo a vigilia Natalis Domini, orando, supplicando, & obsecrando pro suæ salutis beneficio, usque in diem S. Joannis Euangelistæ devotus permansit. Qua videlicet die, circa horam diei g tertiam, dum Missa major celebraretur, super Sancti sepulcrum obdormivit: & vidit in somnis quamdam venerabilem personam, albis indutam, dicentem sibi, Surge & ambula. Statimque, cum esset expergefactus, tumbæ custos affuit: qui cernens infirmum stupentem, interrogat, quomodo circa ipsum ageretur. Quo sibi referente suæ visionis modum, respondit: Visne ambulandi vires experiri? Quo dicente; Volo; cœpit tumbæ custos ipsum sublevando juvare. Et statim cœperunt nervi, diuturno languore contracti, tanto sonitus fragore, ac si rumperentur, perstrepere, dum membra contracta distenderet. Infirmus autem, præ stupore simul & gaudio se continere non valens, in laudem Dei Salvatoris Sanctique Richardi, cujus meritis hoc adscribebat, valenter erupit. Perducitur itaque ad magnum altare,& ad tumbam reducitur cum laudibus Cleri pariter & plebis, & subsequente hora nona cœpit per se surgere, & huc illucque deambulare. Cœperunt, quoque per se successive stillantia claudi ac desiccari foramina: sicque fistulæ ulcerosæ dolore sanato, ac veteri paralysis contractione curata, diu desideratæ restitutus est incolumitati. Per omnia benedictus Deus. Amen.

[6] [de curatione doloris dentium cujusdā Religiosæ.] Londinii, in monasterio monialium S. Helenæ, fuit quædam Priorissa, religione pariter & fama commendabilis, & ipsa quoque Helena nuncupara. Hæc itaque cum adeo gravi dolore dentium affligeretur, ut vix comedere posset vel dormire; & per dies in tantum morbus invalesceret, ut quo se verteret seu quid ageret penitus ignoraret; extitit quædam domicella, nomine Rosa, inter nobiles Angliæ famæ & opinionis non modicæ, quæ etiam B. Richardo dum viveret fuerat familiaris & cara. Audiens itaque præfata Rosa prædictæ Priorissæ diram afflictionem, cum apud se haberet panniculum, B. Richardi sanguine, cum viscera ipsius a corpore separarentur, intinctum; de meritis Sancti sumens fiduciam, ad Priorissæ decumbentis lectum accessit, ac panniculo prolato, quem secum detulerat, monuit diligenter, ut de meritis B. Richardi, cujus Reliquias ad eam detulerat, veraciter confidens, locum doloris panno jam dicto devote tangeret, & auxilium Sancti toto corde postularet. Quod ut factum est, sequenti nocte, cum Priorissæ somnus subreperet, apparuit ei B. Richardus, eleganti forma ac hilari vultu conspicuus; manumque suam super locum doloris leniter circumducens, ait, Excrea quod habes in ore, & expue. Ad hanc vocem expergefacta, mitigato dolore sensit se curatam; & implere cupiens, quod Sancti jussum fuerat, quod in ore sensit phlegmatis vel salivæ nisa est expuendo projicere. Audientes autem Sorores sanctimoniales ipsam tam fortiter excreare, accedentes ad eam sciscitantur quid haberet. Et illa, Curata sum, inquit, per B. Richardum quondam Cicestrensem Episcopum, qui mihi paulo ante apparuit, manuque sua maxillam meam dolentem tetigit, & excreare me monuit. In crastino autem venientibus ad se ordinem visionis exposuit, & quod mirandum est, ejus quem numquam in mundo viderat formam corporis, gestus, vultum, modumque loquendi ita descripsit proprie, ut hi qui eum in carne vivum familiariter noverant, stupefacti, B. Richardum sibi veraciter apparuisse pro certo affirmarent. Ipsa vero sic ad plenum convaluit, ut de cetero ipsius doloris & morbi expers penitus existeret. Hinc quoque ipsa ceterique hujus miraculi conscii dixerunt, vere Sanctus, vere Dei amicus est B. Richardus, Christi Confessor gloriosus.

[7] [de curatione cujusdam mulieris paralyticæ] Non procul a castro de Arundelia Cicestrensis diœcesis est quædam villula Biggenevre vocata, in qua quædam mulier Mamildis nomine, in obsequio Domini & Dominæ, prædictæ villæ nobilium, officio lotricis fungebatur. Hæc nocte quadam, dum in lecto jaceret, ita subita nervorum contractione cœpit rigescere, ut penitus impotens esset pedes vel tibias extendere. Crevit autem in tantum ipsa contractio, ut pedum tali natibus firmiter adhærerent; sicque per sex annos continuos contracta permansit, ut nusquam absque adjutorio alieno a loco movere se posset. Unde semel, cum domus ubi jacebat succenderetur, & jam sibi ab incendio immineret mortis periculum, solo usa clamore, a miserantium manibus asportata vix evasit incendium; atque in platea, ubi erat posita, usque horam diei alterius primam permansit, quo usque Domina villæ pietate super eam mota, cuidam de villa præcepit, ut eam in domum reciperet, annonam quotidianam sibi impendens. Inter hæc de miraculis B. Richardi rumor crebrescit: ipsa vero, quamvis corpore adhuc contracta, spe tamen & fide mentis erecta, petere, quærere, pulsare improbo clamore non destitit, quo usque quidam de vicinio misericordia moti, ipsam equo imponentes & ad sellam colligantes, quatuor nihilominus viris ipsam a dextris & a sinistris sustentantibus, ad tumbam Sancti perducta est: ibique per novem dies ipsius auxilium instanter deprecans, continue permansit. Decima vero die in tantum morbi dolor invaluit, ut in instanti exspirare se crederet: nec minus qui affuerunt hoc idem putabant. Cum ecce somno depressa, videbatur sibi dormiendo quod tibias extenderet. Nec vana visio. Experrecta enim tibias omnino rectas reperit & extensas: non tamen videbatur posse ambulare. Crescente autem spe curationis, fecit se propius ad Sancti tumbam sublevando deduci, ibique per totum illius diei spatium usque ad sequentis noctis medium, lacrymabiliter Sancti suffragia implorando, permansit. Et ecce circa ipsam noctis horam iteratæ vicis sustinet passionem, somnusque subrepit ut prius. Post paululum vero evigilans, tibiis extensis, videbatur sibi quod ambulare posset. Vocatis autem qui adstabant, rogavit ut eam erigerent: quæ cœpit per se ambulare, ac firmatis gressibus usque ad magnum altare gratias redditura perrexit. Solvuntur devote laudes Domino, in sancti sui Richardi meritis glorioso. Facta est autem hujus mulieris curatio sanctæ h Trinitatis solennitate inchoante, in cujus videlicet honore Cicestrensis ecclesia Cathedralis extat fundata, ut multis paterent Sancti merita, & a pluribus viso miraculo ipsi Trinitati redderetur gloria. Sequebatur enim ipsa mulier solennem firmo gressu processionem, votoque gratiarum expleto, gaudens & incolumis remeavit ad propria. Ad istius autem miraculi cumulum non nihil videtur apponere, quod a radicali semine parentis hæc contractionis infirmitas prædictæ mulieri dicitur contigisse: mater quippe ejus ipso eodem morbo & extitisse percussa & mortua fuisse refertur. Sed naturæ Creatorem supra naturam agere posse non est ambiguum, cui ab ipsa natura & omni i naturato honor & gloria in secula seculorum.

[8] Prædicto miraculo haud multum dissimile de quadam Agnete, [de muliere a paralysi sanata] cognomento Baraylle, de villa de Suwik, certa relatione contigisse refertur. Hæc itaque gravi morbo paralysis per duos omnes sic fuit [afflicta] continue, ut loqui non posset, nec ab umbilico inferius se movere; sed tibiis ad crura retortis, tali pedum ejus quasi natibus infixi videbantur: unde & sic immobilis extitit, ut nec ad perquirendum victui necessaria quoquam movere se posset. Hæc tandem auditis B. Richardi miraculis & sanitatum virtutibus, quæ Deus ipsius meritis in ægrotantium corporibus faciebat; nutibus & signis quibus potuit cum gemitu exegit, ut ad tumbam Sancti duceretur. Ubi per dies aliquot implorans devote Sancti patrocinia; & linguæ solutionem ut loqui posset, & tibiarum extensionem ut per se surgere & bene ambulare valeret, Sancti meritis, potenter pariter & patenter, obtinuit. Hinc ab omnibus, prioris morbi & miseriæ suæ consciis, gratiarum actio & vox laudis, tam debite quam devote, Domino persolvitur, qui B. Richardum meritis gloriosum manifestat.

[9] In Prioratu de Wike diœcesis Cicestriensis k exstitit quidam, Richardus nomine, cognomento de Poleyn, [de quodam surdo sanato.] in seculari habitu & ejusdem domus degens famulatu. Hic tanto obstructus fuit surditatis incommodo, quod parum vel nihil audire poterat, quod eo magis multis extitit manifestum, quia janitoris gerens officium, auditus nullatenus potuit occultare defectum. Cum igitur anno integro & dimidio tali surditate premeretur, salubri valde instinctu tumbam Sancti devotus adiit, & ibi parumper orando ipsius suffragium imploravit, atque ex cita auditus recuperatione persensit, quam efficaciter B. Richardus se veraciter interpellantes exaudit. Ad suos igitur incolumis reversus, laudis & gratiarum materiam omnibus gaudens reportavit.

[10] Sed nec prætereundum, quod in castro quod Almegele vocatur, [de quodam puero suscitato.] in domo illius nobilis viri Willelmi de Bello-campo, Domini castri præfati, probatur stupendo miraculo contigisse. Præfatus quidem Dominus castri, cuidam nobili ingentis patrimonii heredi filiam suam copula matrimoniali conjunxerat, cum Deus filium ex conjuge suscepta concessit. Infans autem post quintum suæ nativitatis diem gravi morbo cœpit laborare. Tussi namque, ut videbatur, tam anxie vexabatur, ut tenuioris aeris attractione vix posset respirare; sed anhelitu penitus præcluso, interiori parte gutturis ex aere incluso sonitum, gargarizanti similem, ut moris est morientium senum, efficiens, tenelli pectoris spiritu intercepto defunctus est. Nutrix igitur pueri & plures de adstantibus casui miserando condolentes, & utrum vere foret mortuus explorare volentes, nunc ad os, nunc ad nares, nunc ad oculos, nunc ad pectus, & ceteras corporis partes manus apponunt: diriguerat quippe frigore, nec etiam in ore ipso vel saltem tepor caloris repertus est. Mentum quoque, quod deciderat, ad claudendum os sublevant; & statim per se recidebat. Oculos etiam, quos mors ipsa clauserat, aperientes; verum per se claudi nequibant: manibus iterum oculos claudentes, sic clausi permanserunt. Quid plura? Ipse jam carnis color, in luteum commutatus, mortis præsentiam cernentibus indicabat. Defuncti ergo corpus per duorum milliariorum itineris moram sic jacebat extinctum, solo castri Domino & matre pueri hujus casus ignaris; ne qui infirmi fuerant, dolendo nuntio plus infirmarentur. Adstantes quoque, de corpore institis involvendo seu linteis consuendo, jam tractare cœperunt. Et ecce quædam puella, præfati Domini filia, Margareta nomine, audita morte pueri cum aliis accurrit. Quibusdam vero S. Joannem, aliis B. Nicolaum invocantibus, intulit prædicta Margareta, invocemus unanimiter B. Richardum, Cicestrensem quondam Episcopum, ut sicut resuscitavit quemdam puerum aquis submersum, cujus imaginem ceream in rei gestæ memoriam inspexi, sic istum puerum suis meritis Christus dignetur suscitare. Et accedens denarium super puerum ad Sancti venerationem complicavit. Cum puella autem ceteris acclamantibus, & S. Richardi adjutorium postulantibus, statim cœpit puer se movere, pedem ad se trahere, oculos aperire, ex ore sputum emittere, & vitæ restitutæ manifesta signa monstrare. Voluit forsan Deus, cujus occulta sunt judicia, citius ad S. Richardi nominis invocationem, quam illorum gloriosorum Joannis & Nicolai, in pueri resuscitatione clamantes exaudire; ut sanctum suum Confessorem Richardum, & necdum Sanctorum adscriptum catalogo, & inter homines clarificaret, & in cælo apud se gloriosum atque potentem ostenderet, cui sit potestas honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Cum primus liber, more nostro arbitrioque distinctus, centum numeros explesset, visum fuit in secundo libro novum inchoare centenarium, & antiqua servata distinctione, numeros ac titulos, Martiniano MS. in margine additos ex altero MS. hic quoque in margine exhibere.

b Hugonis hujus meminit Mattheus Paris, & Capitalem Justitiarium vocat ad an. 1258. Spelmannus in Glossario fuse de Iustitiariis in genere & specie agit, asseritque sub Normannis Regibus ita dici cœptos, qui Saxonum ævo dicebantur Aldermanni: de Iustitiario autem totius Angliæ ait, quod dignitate omnes proceres, potestate omnes superabat magistratus. Enumerat deinde omnes qui hoc munere functi sunt, & in his antepenultimum hunc Hugonem, quem dicit fuisse Rogerii Comitis Norfolciæ & Angliæ Marescalli fratrem: sed & fratri eum utroque in titulo succeßisse & utroque per Regem Eduardum cedere coactum ostendit Cambdenus in Icenis.

c Licinium hic pro Ellychnio sumitur: aliquando pro ipsa lucerna accipi docet Voßius, citato Glossarii Arabo-Latini auctore. Isidorus in Gloßis licinum vocat. Videtur a lychno depravatum. Ejusmodi autem filum, quali in lychnis utimur, eo potißimum adhibebatur, cum mensurandus esset aliquis sub invocatione alicujus Sancti (quod in historiis miraculorum, illo ævo in Anglia patratorum, frequentißimum) ut ex ipso cera inducto fieret candela, ad longitudinem sic mensurati, arsura deinde coram Sancti sepulcro vel imagine, si beneficium obtineretur.

d Fulbertus Carnotensis ad Finardum, Sic & multæ oblatæ propter vota offerentium, unus panis sunt propter unitatem corporis Christi: nunc hostias usitatiori vocabulo dicimus: quomodo autem illæ inter duas serreas laminas coquuntur ex purißimi pollinis azymo, ita etiam, majori forma, ex saccaro atque aromatis admixtis, fiunt prorsus simillimi panes sive crustulæ, in bellariis numeratæ: quas etiam nunc Franci mutato ab Oblatis nomine Oublies vocant. Apage igitur qui; cum Obelias esse panes Baccho sacros legisset apud Rodiginum l. 9 cap. 16, novæ rei vetus vocabulum recte se credidit applicuisse, in suo utriusque linguæ Gallicæ ac Latinæ Inventario.

e In Confinio Cicestrensis & Arundeliæ Comitatuum, supra Arunam fluvium, juxta oppidum Petworth est vulgo Roberts-bridge: In tabulis perperam Rotter-bridge scriptum.

f Ita complicatus denarius, voto obtento, offerebatur ecclesiæ aut dabatur primum accendenti pauperi: quod idem fit ab iis qui confracto in duas partes denario pactum firmant indissolubilisamicitiæ vel matrimonii contrahendi.

g Nobis post mediam noctem nona: Ecclesiastico enim more hic numerantur horæ: sic infra num. 7 prima hora diei dicitur, quæ nobis septima numeraretur.

h Si intra primum a morte annum (ut est verosimile) contigit hoc miraculum, anno 1253, fuit hic dies 13 Iunii, quia Pascha die 20 Apr.

i Vox nota Philosophicis istius ævi scholis, dividentibus Naturam in Naturantem & Naturatam ut res secundum naturæ ordinem producta, & causa sic producens significetur.

k In margine ex alio MS. notari videbatur Wintoniensis. In monastico autem Anglicano tom. 1 dicitur, Athelwoldus Dux ecclesiæ Wintoniensi S. Swithuni Ord. S. Benedicti contulisse Wike. An autem ipsum sit illud Wyke quod Cicestrensi urbi intra primum milliarium adjacet, & sic utraque lectio salvari poßit non divinamus.

CAPUT II.
Pars posterior miraculorum S. Richardi post mortem.

[11] Fuit in pago de Winterburry, qui, a ad differentiam alterius ejusdem nominis, [De puero suscitato.] Comitis dicitur, quidam Galterus nomine, habens uxorem nomine Julianam, sub legitimo matrimonio ambo vitam simplicem fideliter actitantes. His Deus prolem dederat masculinam, quem Joannem fecerunt, cum baptizaretur, appellari: cui ipsa nominis designatio, miro divinæ gratiæ miraculo, non frustra videtur imposita. Hic igitur cum fere duorum esset annorum, die B. Mariæ Magdalenæ, cum esset aer jucundior, quamquam ad sui forsan solatium, minus tamen caute, in platea publica relictus est. Cum enim esset hora diei circiter meridiana, adest subito quidam auriga, bigæ præsidens, de foro veniens ebrius, ut assolet illud genus hominum: tantoque jumentum flagello plus agitant, quanto plus ipse cerevisia cervice agitatus: & cum impetu in puerum equo impingente, solo puer resupinus prosternitur, ipsam ventris teneritudinem rota plaustri, ipso rustico duabusque mulieribus & massa salis onusti, miserando pertransiit spectaculo: ipsumque puerum conquassatum & extinctum reliquit. Ad tam infortunatum eventum undique ab utroque sexu concurritur, excitatur ipsa mater miseranda, quæ genuit, ad clamorem; sparsisque crinibus, tenellæ prolis gemebundam orbitatem non ferens, terræ b syncopando, similis morienti, prosternitur. Defertur puer dolentium manibus, flatu liberioris auræ refovendus; aqua frigida vultus respergitur, manibus astantium hinc inde palpatur, portatur, levatur; si forte aliquod vitale signum appareret, exploratur; & non erat vox penitus neque sensus. Affuit tandem Dominus Gilibertus, idem ecclesiæ ipsius Rector & Sacerdos; qui videns pallore mortis obtectum & nullum vitæ signum in ipso remansisse; rotæ quoque vestigium, ex transverso ventris prope umbilicum, ex coagulato sanguine ceteris corporis partibus nigrius apparere, Indubitanter, inquit mortuus est puer: nec mirum, si enim hominem robustum & validum tanta moles oppressisset, omnino prorsus extinxisset, quanto magis puerulum tenellum, ætate necdum bimum? Recedamus, inquit, quia vitam de isto sperare ulterius non est. Igitur jam puerum in domum intulissent, & mortuorum more linteo insuissent, nisi de more Anglicano c Coronariorum adventus, qui interfectum inspicerent, expectarent. Præfato quoque Sacerdote recedere volente, mater extincti, sub obtestatione Dominicæ Passionis & gloriosæ Virginis obsecrando, ipsum morari coegit. Dum igitur extinctum circumstarent, venit in mentem Sacerdotis quoddam miraculum, quod B. Richardi meritis audierat contigisse. Hoc igitur incitamento divinitus animatus, cœpit dicere, Unanimiter omnes & suppliciter ac devote genua flectentes Dominum deprecemur, ut B. Richardi Confessoris sui precibus huic extincto pusioni vitæ spiritum dignetur infundere: & ad hoc monuit ut unusquisque, ad Dei & gloriosæ Virginis Sanctique Richardi honorem, ter Pater noster & toties beatæ Virginis salutationem dicerent. Ipso autem Sacerdote quosdam Psalmos cum oratione subjungente, antequam orationem terminaret, cœpit puer primo unum pedem, postmodum alium ad se trahere, ac postmodum per se resedit: cunctisque qui aderant spectantibus & stupentibus, os & oculos cœpit aperire, & non solum vitæ restitutæ, sed & incolumitatis integræ risu jucundiori indicia propalare. Nec enim tantummodo vitæ ac sospitati se sensit redditum, quin imo tantam vivacitatem sensuum sibi sensit augmentatam, quod mater sua, quæ ipsum & post & ante nutrierat, & ipsa rei experientia testaretur, ipsum vegetiorem & viribus & sensibus post casum extitisse quam ante. Vox igitur plangentium prius & lugentium in gratiarum actionem versa est & laudem Christi, qui per merita sancti sui Richardi tanta de mortis victoria miracula mortalibus voluit prærogare, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus per omnia secula seculorum.

[12] [De quodam contracto sanato.] Sub religione quoque præstiti sacramenti fideliter refertur, quod quidam Richardus nomine de villa de Romeseye, gravi nervorum contractione fuit afflictus, ita quod per viginti septimanas tibiis ad nates hærentibus, de lecto, ubi sic contractus continue decubuit, absque alterius adjutorio nullatenus movere se potuit. Contigit ergo, ut quidam ecclesiæ vicinæ Vicarius ipsum languentem visitaret: qui visa ejus infirmitate, monuit ut sperans de Dei misericordia, meritis B. Richardi consequenda, prædicto Sancto corde supplici se devoveret: qui monitis ipsius humiliter obsecundans, sine moræ dispendio continuo se devovit. Voto igitur facto, tam efficacem tamque velocem Sancti meritis, cui se devovit, voti sui sensit effectum, ut ipsa eadem die, absque hominis adminiculo, nervorum constrictione soluta, & extenderet tibias, & ad ecclesiam sine ductore vel adjutore perveniret; ipsemet Deum & B. Richardum laudans, & aliis nihilominus laudandi præbens materiam.

[13] Illud quoque, tam jucunde miraculosum quam miraculose jucundum, reticere non possum; quomodo scilicet Deus, [De ave, quæ post linguæ privationem contavit.] qui B. Richardum in mari & piscibus gloriosum dum viveret ostendit, in aeris volucribus post mortem stupendo prodigio voluit mirificare. In illo siquidem solenni Studio, quod apud Oxoniam vigere dignoscitur, extitit quidam scholaris, qui licet rebus istis exterioribus gestu hominis exterioris videretur jucundior, fidei tamen devotione, prout ex miraculo subsequente patebit, usquequaque non caruit. Hic cum aviculam quamdam, quam merulam dicunt, vocis modulamine suavi, sui studii curam per vices relevantem, cavea teneret inclusam, miro super hoc delectationis fervore ferebatur. Unde cum quidam, sibi admodum familiaris aviculæ, prædictæ factus esset avidior; cœpit specialis societatis prætextu ipsum attentius flagitare, ut sibi prædictam aviculam ad sui solatium non negaret; sed spe majoris amicitiæ pariter & remunerationis, sibi conferret. Ille petentis instantiam non admittens, modis quibus poterat se excusat. Asserebat se gloriam suam alteri non daturum, ipsumque, licet carissimum, non debere mirari, si sibimet ipsi in tanto solatio nominem præferret. Avem quoque, licet in se parvi pretii, quia tamen juxta Sapientis vocem, jucunditas cordis hæc est vita hominis, quam ex avis melodia non modice hauriebat, nullo modo alicui se daturum. [Eccli. 30, 23] Abiit socius verecundia perfusus, nec minus cordis ira permotus: quid agat, excogitat: invidiæque stimulis agitatus, solatium, quo ipse potiri non potuit, dolet alium possidere: dissimulat tamen ad tempus, cameram socii frequenter ut prius ingreditur, & familiaritatis ausu intima penetrat secretorum. Una autem die, explorata solitudine, intrat absque teste ubi aviculæ cavea dependebat: manuque apprehensam linguam innocentis, qua dulces sonare consuevit modulos, scalpelli acumine crudeliter amputavit, & clam recessit. Intrante ergo Domino, cujus erat avicula, cernit eam, hirsutis pennis & demissis alis, capite deorsum pendente, quasi infirmitatis dolorem demonstrantem. Quod ille perpendens, imperat alveolo volucris nova imponi cibaria. Cum autem nec comederet, nec more solito levioris gestus motu se subrigeret, nec quidquam modulaminis depromeret, manu leniter acceptam ac doloris causam inquirere gestiens, oris d forcipe dilatato, reperit linguam suæ cantatricis excisam. Videres tunc amissi solatii dulcedinem, doloris amaritudine commendare; discurrit per singulos, & conqueritur ac, si rei non modicæ jacturam pertulisset: & cum nec a sociis nec a mancipiis rei gestæ posset eventum agnoscere, consternatus hærebat, quid facto opus esset. Erat autem tunc temporis in illo municipio B. Richardi, ibidem quondam Cancellarii, miraculorum famosa recitatio. Cumque sibi de præfati Sancti miraculis venisset in mentem, hujuscemodi verbis ex cordis intimis Deum cœpit interpellare: Domine Deus, qui etiam cæli volucres, ad humanæ vitæ solatium pariter & subsidium, creasse dignosceris, quique mihi tuo munere hujus aviculæ cantu lætari præstitisti; adesto deprecor mihi supplicanti, & meritis gloriosi Antistitis & Confessoris tui Richardi, cujus apud te merita signis & prodigiis coruscantibus prædicantur accepta, redde huic volucri pristinæ vocem melodiæ, ad laudem & gloriam tui nominis, & ad B. Richardi Sanctitatem declarandam; ut pristino solatio mihi restituto, vota mea coram omnibus, ad ipsius Sancti honorem, tibi Domino Deo persolvam. Nec diu distulit sui meritum Richardi Dominus stupendo miraculo demonstrare: cœpit enim avicula, instrumento carens, ita dulces e notulas modulari, ut nihil pristinæ dulcedinis deesse videretur, verificata versiculi sententia qua dicit Poeta:

Ludit in humanis divina potentia rebus.

Tanto siquidem ipsius avis cantus videbatur jucundior, quanto miraculosior: unde sonanti aviculæ fideles concinunt laudes Creatori, qui meritis B. Richardi, quod natura non potuit, sua potentia dignatus est operari. De hoc miraculo quidam rythmice ait:

Ipsi laudes intonet lingua speciales:
Cujus laudes personat lingua carens ales. f

[14] [de suscitatione cujusdam defuncti.] Accedat nunc ad laudem Dei calamo describendum, quomodo a vitæ privatione, divina potentia meritis Beati Richardi, factus est ad g habitum regressus. Erat ergo in villa Romeseye quidam, Walterus de Dolinge nomine, manens apud Romeseyam. Hic habuit filium, nomine Nicolaum, qui habuit ætatis annos circiter octo, & crescente infra corpus apostemate, gravissimo cœpit affligi languore. Crevit enim tumor pariter & dolor, & in tantum per dies languentis invaluit valitudo, quod gemitus ægroti & miserias vix miserantium aspectus ferre poterat vel auditus: sed amici & noti, horrore doloris percussi, quasi alieni recesserunt procul, videntes morbi vehementiam. Tumor quoque pectoris horridus jam spiritus attractionem præcludere videbatur, sicque paulatim imminentis signa mortis cœperunt apparere; donec membris rigescentibus, & clausis oculis superductus color cinereus, mortis præsentiam palam adesse monstravit. De stratu ergo in terram depositus, ultimum spiritum exsufflasse ab omnibus conclamatur. Mittitur pro Sacerdotibus, ut defuncti animam Deo pro more recommendent: & jam de funeralibus solummodo videbatur tractandum, cunctis id tantum asserentibus, quia defunctus est. Sed quia mortem hanc, non ad interitum sed potius pro gloria Dei, ordinavit Altissimus, ut Deus in Sancto suo Richardo glorificaretur; ecce post longiora diei spatia, suggessit matri pueri mulier quædam de adstantibus; Devove ac mensura filium tuum Beato Richardo, pro quo refertur Deus & mortuos suscitare, & infirmos curare, & plurima prodigia mortalibus demonstrare. Ad quam vocem defuncti mater, quasi a somno expergefacta, resumpta spei fiducia, sumpto licinio cœpit puerum mensurare, & prout monita fuit Beato Richardo devovere; devote supplicans, & astantes secum supplicare instanter exorans, ut Deus ob præclara dilecti Confessoris sui Richardi merita, orbitatem suam respiciens, mortuo filio suo vitam reddere dignaretur. Finita vero oratione, cum cordis intentione devota; cœpit puer oculos, palpebris reseratis, paululum aperire; pedes movere, & suspirando gemere. Unde mater accedens ad puerum concita, & aurem ad os pueri applicans blandiendo, quomodo & ubi fuerit sciscitatur. At ille primo quasi sibilando tenui voce respondit, Ego fui in loco pulcherrimo & amœnissimo cum Deo, & vidi coram eo viros valde speciosos, inter quos etiam B. Richardum contemplatus sum, ubi ego semper optabam habitare: Beatus autem Richardus rogavit Dominum ut me sibi donaret. Quo facto B. Richardus, pectus meum manu consignans & liniens, omnem dolorem & infirmitatem a corpore meo fugavit, & pristinæ sanitati simul & vitæ, sicut vides, restituit. Hæc quidem primo quasi palpitando videbatur proferre, & cito postea manus levans & corpus erigens, Deo & B. Richardo de restitutione salutis & vitæ, gaudenter pariter & patenter, coram omnibus gratias egit. Qui autem huic miraculo extitere præsentes, vel eorum relatu hoc idem audientes, vel ubicumque fama pernotuit, Deo gratias agentes, ipsum benedixerunt, qui Sanctum suum Richardum tam insigni miraculo huic mundo gloriosum voluit demonstrare.

ANNOTATA.

a Notata erat in margine vox aliqua, sed ita detrita ut legi nequiverit.

b Syncope medicis totalis spirituum defectio dicitur.

c Coronatores vocat spelmannus in Glossario aliique, vulgo Corones, estque minister justitiæ ad quærendum de homicidiis ex parte Regis sive Coronæ constitutus: ejusmodiautem cæsorum inspectio, etiam in eventu fortuito, apud Belgas quoque usurpatur.

d Rostrum voluit dicere.

e Notam pro cantu frequentißimo istius ævi usu dici alibi notavimus: sic Missa cum nota dicitur ea quæ ad notas musicas decantatur.

f Videntur hæc accepta ex Hymno seu sequentia pro Officio proprio aut Missa compositis.

g Contra quam vulgo in Philosophia dicitur, A privatione ad habitum non datur regressus.

CAPUT III.
Canonizatio S. Richardi: Bulla Vrbani IV.

[15] [Diffusa per Angliam fama sanctitatis,] Cum igitur B. Richardus, adhuc in carne vigens mortali, sic floreret & redoleret, ut videntibus & audientibus ad vitæ exempla & doctrinæ prodesset rudimenta, sed & miraculorum gloria, ad divinæ laudis incitamenta; post mortis quoque falcem, novis & variis prodigiis cœpit florere, quatenus de ipso non immerito illud debeat decantari, Justus germinabit sicut lilium, & florebit in æternum ante Dominum. [Oseæ 14, 6] Proinde diffusa per Anglicanam insulam suæ sanctitatis fama, ac miraculorum frequentia; cœperunt catervatim Rex cum terræ Nobilibus, [& cunctis Ordinibus ad sepulcrū accurrentibus,] Clerus cum Pontificibus, divites cum pauperibus, senes cum junioribus Sancti limina visitare, & suæ sepulturæ locum variis ac pretiosis muneribus honorare. Necdum tamen Beatus iste Sanctorum numero Summi Pontificis judicio fuerat adscriptus: unde & ipsius a successor in Cicestrensi Sede Antistes, habito cum suis Canonicis super hoc frequenti colloquio, [Episcopus & Capitulum Cicestren.] timebant ne forte divinæ gratiæ beneficiis invenirentur ingrati, si diutius tanta Dei magnalia a Summi Pontificis audientia concelarent, nonnullis utriusque sexus nobilibus eorum super hoc negligentiam arguentibus; maxime cum oblationes & donaria, quibus Sancti sepulcrum fideles quotidie honorabant, justissime circa hoc negotium non immerito deberent expendi. Ad hæc Rex cum terræ Magnatibus favorem & juvamen ad hujus rei expeditionem favorabiliter compromittunt. [Rex & Proceres Angliæ petunt] Provisis igitur viris prudentibus & discretis tantoque negotio prorsus idoneis, misit Rex ipse litteras supplicatorias, famam virtutum ac miraculorum tam in vita quam post mortem ipsius attestantes. Scribunt Prælati, scribunt Proceres & Magnates, Summum Pontificem unanimiter interpellantes, ut, ad Dei honorem & fidei Catholicæ firmamentum, suis litteris aliquibus Prælatis discretis & Deum timentibus det in mandatis, quatenus vocatis, qui ad hoc essent evocandi, fidelium attestationibus, indagarent, quid super præmissis suæ sanctitatis articulis possent reperire; ac postmodum Summi Pontificis auribus studerent intimare.

[16] [& obtinent ab Alexandro IV examen institui,] Præfuit ea tempestate Romanæ Sedi sanctæ recordationis Alexander Papa, qui quod ab ipso petebatur benigno favore concessit, virisque famosis scientia pariter & religione, quos in hujus operis præmissi principio, [jam insinuavi,] hujus executionem negotii duxit committendum. Papa igitur Alexandro diem ultimum debito naturæ terminante, testium quidem examinationem, quæ ipso vivente fuerat inchoata, fideliter peregerunt: relatio tamen attestationum ad tempora venerandæ recordationis Urbani dilata est, cujus Papatus anno primo, [cujus relatio fit Vrbano IV,] venerandæ opinionis viri Magister Nicolaus de Wicio, ejusdem Sancti consanguineus, & Domnus Willelmus de Radinges ipsius sancti quondam Capellanus & secretorum conscius, ambo autem canonici Cicestrenses, ad Curiam Romanam missi, negotium canonizationis B. Richardi strenue & plena fide peregerunt. Persuasor autem efficax & strenuus hujus canonizationis extitit, coram summo pontifice & Cardinalibus ceterisque qui tunc aderant Prælatis, venerandæ recordationis Magister Joannes de b Exonia, Eboracensis tunc Cancellarius, postmodum c vero Wintoniensis Episcopus, vir utique famosæ scientiæ; sumptoque themate de typico legalis Sacerdotis ornatu, qui auro, hyacintho & purpura & lapidibus pretiosis redimitus incessit, nostrum quoque Sacerdotem Euangelicum, Beatum dico Richardum, in morum ornatu prædicta gessisse luculenter patefecit. Summus ergo Pontifex, [qui S. Richardum 22 Ianuarii canonizat Viterbii.] cum Cardinalibus Clerique & populi multitudine copiosa, die d S. Vincentii, apud domum Fratrum Minorum Viterbii e existens, summa cum devotione ipsum solenniter Sanctorum Catalogo duxit asscribendum; ipso Domino Papa cum lacrymis præ gaudio sententiam canonizationis proferente, omnibus quoque gratias Deo referentibus, qui S. Richardum similem fecit Sanctorum in gloria. Amen.

[17] In ipso quoque Missæ officio, quam Summus Pontifex ipsa die celebravit, [& Orationes in Missa legendas componit;] orationes subscriptas & decantandas in ecclesia ad honorem Sancti composuit, & ipsemet decantavit. Oremus Deus qui; ad declarandum Sanctorum tuorum merita, facis Ecclesiam tuam miraculis coruscare; concede nos famulos tuos, B. Richardi Confessoris tui atque Pontificis intercessione, ad eorum consortium feliciter pervenire. Per Dominum. Oremus. Concede quesumus, misericors Deus, ut intercedente B. Richardo confessore tuo atque Pontifice, oculis tuæ majestatis munus oblatum, & gratiam nobis bene vivendi obtineat, & gloriam sempiternam post hanc vitam acquirat. Per Dominum. Similiter Postcommunio. Hæc sacrosancta sumpta mysteria Domine nobis effectum conferant salutarem, quorum B. Richardus devotus extitit dispensator. Per Dominum. Adjecit quoque litteras omnibus Ecclesiarum Prælatis de sua canonizatione, miraculis, & sanctitate, in quibus etiam mandat diem suæ migrationis de mundo solenniter celebrari: quarum videlicet litterarum hic est tenor.

[18] [omnem triūphantem & militantem Ecclesiam] Urbanus Episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus Fratribus Archiepiscopis & Episcopis, ac dilectis filiis, Abbatibus, Prioribus, Decanis, Archidiaconis, Præpositis, Archipresbyteris, & aliis Ecclesiarum Prælatis, ad quos litteræ istæ pervenerint, salutem & Apostolicam benedictionē. f Exultet jam Angelica turba cælorum, exultent divina mysteria: summi namque Regis victoria, & salutaris passionis ejus effectus in humani generis relucent creatura. Exultent in gloria Sancti, & suis in cubilibus lætentur de novo cæli concive: qui habitator dudum domus luteæ, terrenum fundamentum habentis; post carnem cum vitiis, mundum cum deliciis superatum, post habitum de hoste antiquo triumphum, corporis ergastulo resoluto, factus compatriota Cælestium, cælesti quiescit in patria, [invitans ad exultandum] sidereas incolit mansiones. Exultet Mater Ecclesia, novæ prolis fœcunditate jucunda; cujus meritis fidem Catholicam, supra firmam petram stabili firmitate firmatam, claris inspicit clarere miraculis, & signis insignibus insigniri: quibus fallaces hæreticorum confutantur fallaciæ, Judæorum confunditur obstinata pertinacia, inexcusabilis ignorantia paganorum omni prorsus excusationis etiam velamento fraudatur. Anglia prorumpat in jubilum, & celebri memoria se virum produxisse Angelicum meditetur, consortem gloriæ Angelorum. Exultet & gaudeat Cicestrensis Ecclesia, quæ tantum meruit habere Pastorem, qui eam vivens salutaribus instituit monitis, laudabilibus instruxit exemplis; moriens favore munit apud homines, intercessionibus protegit apud Deum. Gaudens igitur & exultans cum jucunditate commemoret, se in terris habuisse patronum, cujus in cælo patrociniis munitur.

[19] Plaudant etiam & jubilent passim profusis cuncti Christicolæ gaudiis, [& ad glorificandum Deum] dum possessiones hujus seculi ad æternam considerant gloriam profuisse, ut temporalibus pœnis affecti æternis gaudiis potiantur; dum mundum mundanorumque contemptum ad hereditatis æternæ principium convalescere intuentur; ut terrena spernentes superna participent, & fiant Christi Domini coheredes. Plaudant itaque manibus, exultationis vocibus jubilent, plausus exultet operum, jubilet vox psalmorum, piis plaudant manus operibus inter orationum devota tripudia, voces sonent, resonent cymbala bene sonantia, labia cordi concinna concordi concrepent harmonia, cor amet, lingua clamet, manus operetur instanter, læti diem agant lætitiæ plebs & clerus, ex immensitate gratiæ mensuram laudis & letitiæ metiantur. Laudent igitur Dominum secundum multitudinem infinitæ suæ magnitudinis, sine fine laudent eum, in venerandæ memoriæ B. Richardo, quondam Episcopo Cicestrensi, mirabilem: quem ipse immensa sua bonitate, virtutum mirificans operatione & gratia sanitatum, sic immensis illustravit miraculis, quod in diversitate graduum sui status, in gratia & gloria gradatim ascendit.

[20] [in eximia Richardi sanctitate:] In subjectionis namque statu, quasi stella matutina promicuit in medio nebulæ; dum in juvenilis ætatis ignorantia, innocentiæ firmato vestigio, imitando vixit exemplo. In Prælationis gradu quasi luna in diebus suis plena resplenduit, potiora tam de virtutum crescentium meritis incrementa suscipiens, quam de obtentæ gloria dignitatis. Post felicem vero transitum de hac vita, quasi sol refulgens, sic ipse in Dei templo refulsit, dum signis evidentibus, quasi radiantibus solis radiis coruscans, felix principium, feliciori continuatum medio, felicissimo meruit fine concludi. Ejus vitæ nimirum talis exitus debebatur: sic namque dedit ei Largitor bonorum omnium præsentis vitæ curricula decurrere; ut mundo moriens ipsi Deo felicius vivere mereretur. Cujus vitam, per quam veræ vitis palmes effectus vivit, æterna plantatus in vita; cujus processum, per quem sibi ad cæleste palatium Pater misericordiarum paravit accessum; cujus miranda miracula, quibus miraculose per ipsius merita Dominator Dominus suam mirificavit Ecclesiam; ad suæ laudis præconium, ad instruendum novis propugnaculis Christianæ religionis ædificium, ad præsentium & futurorum instructionem & gaudium; grato compendio, gratia divina favente sermoni, compendiosus sermo perstringat.

[21] [quippe qui juventute pie & caste acta,] Hic namque a primævæ juventutis suæ primitiis, ducis illius ducatu ductus, illius regis rectus & directus regimine, in cujus cellaria ipsum sequens, ipsis obsequens, semper optavit anxius, & tandem obtinuit (ut credimus firmiter) gloriosius introduci; vacans studiose virtutibus, virtutum Domino votive reddidit vota sua: omnia, quæ juvenilis ætas perniciose solet amplecti, velut in annosa jam constitutus ætate, discreta maturitate devitans, continentiæ studuit: adolescentiæ ac juventutis vias incertas adeo impolluto nisus calle transire, quod famam suam ab omni contagii carnalis infamia servavit illæsam. Qui etiam a fratre primogenito, [recusatis nuptiis & hereditate] per grati ejus obsequii inducto gratiam, non seducto per alicujus calliditatis astutiam, cum oblatione cedendi patrimonii, quod secundum morem patriæ idem frater totaliter obtinebat, invitatus ad conjugale cujusdam puellæ nobilis consortium; mundi hujus corde mundo immundis illecebris, ut in sortem Domini cederet, cessit hujusmodi cessioni; & animam suam firmo proposito cælesti sponso desponsans, sponsæ terrenæ sponsalia sponte sprevit; ad castitatis aspirans privilegium, non execrans carnalis matrimonii sacramentum. O negotiatio provida! o utilis & ingeniosa mercatio! Terrena pro cælestibus commutavit, transitoria pro mansuris, temporalia pro æternis. Contempsit temporale patrimonium, ut particeps fieret hereditatis æternæ: carnalis conjugii voluptates, appetentibus anxias, satiatis pœnitudine plenas, abhorruit; ut immaculati tori delicias, desiderantibus suaves & placidas, fruentibus gratas & avidas, obtineret. Quo uberius scientia & virtutibus impleretur, impendit studio solicitus operam, virtutibus se virtuose devovit.

[22] [uni se dedit virtutum studio,] Et quia vas novum, animum scilicet peccatorum maculis non infectum, vero attulit Elizeo, ipse sapientiæ sal misit in id, ipsumque virtutibus ac famæ nitentis oleo adeo fœcundavit, quod proficiens præ coætaneis in litterarum scientia, in tantum virtutibus profecit & fama, quod inter ceteros imo cum ceteris B. Edmundus, tunc Cantuariensis Archiepiscopus, currens in scientiæ suæ præconio & laudabilis conversationis odore, ipsum etiam participem singularis familiaritatis, & ad officium Cancellarii Cantuariensis assumpsit. [& Ecclesia ministerio:] Cumque datam illi a Domino gratiam pleniorem exolveret familiaris experientia, quam vulgaris fama promiserat; circa totius Archiepiscopatus administrationem ipsius ministerio utebatur; ipsum suam dexteram reputabat, fidum sui pectus consilii, fidelem ministrum justitiæ, ac eruditam linguam fructuosæ doctrinæ. In his autem & aliis inferioribus administrationibus suæ curæ commissis, veri Dei divina ipsum prosequente gratia, taliter ministravit, quod in veracitate sermonis, censura justitiæ, mansuetudinis lenitate, humilitatis cultu, omnibus se amabilem exhibuit, omnibus utilem; pauperes auxilio, divites consilio refovendo; in his quasi stella matutina resplendens, suis crescentibus meritis in plenæ lunæ claritatem excrevit. Licet enim soleant interdum virtutes tepescere, vel otio cedere, desideratæ dignitatis culmine; dum student aliqui vivere quietius, ut persistant in optata & obtenta dignitate diutius; in isto tamen, cum altioris gradus incremento, creverunt.

[23] Ipse namque vocatus ad regimen Cicestrensis Ecclesiæ, [factus deinde Cicestrensis Episcopus,] factus est solito magis vigil ad curam, non segnis ad opus, suavis ad mores. Ex tunc fuit ei pauperum cura major, habitus abjectior, gestus & affatus humilior. Ex tunc ille in persecutionum perpessione fortior, in libertatis ecclesiasticæ defensione constantior, in justitiæ censura inflexibilior, in oratione ferventior, in eleemosynarum largitione profusior, in proprii corporis castigatione rigidior, districtior in observantiæ disciplina, in carnis & spiritus lucta prudentior; horum colluctationes frequentes in ipsa lucta, dum prudenter attendit, studuit luctari prudentius; carnem coegit servire spiritui, abjecit ancillam & filium ejus, carnem & carnis incentiva prosternens: vigiliis vero, quas spreto cubili pervigil observabat, refocillavit spiritum; pavit jejuniis; multa orationum assiduitate nutrivit. O virum industrium, o circumspecti athletæ prudentiam! Carni arma debilitationis imposuit, ut armis fortitudinis spiritus armaretur: illi dedit arma terrestria, ut spiritus arma cælestia commodius toleraret. Ut enim carnis carie caute careret, [vitam in summa egit austeritate,] effectu vere Mardochæus effectus, ipsius & nomen & omen assumpsit, dum nominis interpretationem implevit, impudentis carnis factus amara contritio, & ipsam amare conterens impudentem. Posuit enim vestimentum ejus cilicium, & ipsius stimulos, corigia ligneis & ferreis pungente stimulis se nudum comprimendo, repressit; loricamque superinduens, arma macerationis adjecit. O pugnantis cauta sagacitas, sagaxque cautela! O dolus bonus in hostem! Sic armavit adversarium, ut armis debilitaret armatum, cum debilitato secure confligeret, in conflictu quietius vinceret, de armato [victoriam] virtuosius obtineret.

[24] Hæc miranda, hæc laudanda belli victoria; non in exercitus multitudine, sed de cælo veniens fortitudo. Hoc opus illius, in cujus conspectu non est differentia, [& vivus etiam miraculis claruit,] in multis liberare vel paucis. Hoc opus illius, qui docuit lucernam ardentem non poni sub modio, sed candelabro superponi. Hoc opus illius, qui quod verbo docuit, opere in B. Richardo adimplevit: ipse enim Pater luminum, qui dedit ei per tenebras mundi hujus in suo lumine ambulare, in ipso meritorum lucernam accendit: ipse illam candelabro mirabilium operum superimposuit, ut per clara merita, quasi luna resplendens, tandem per miraculorum evidentiam in solis fulgorem proficeret, & quasi sol in templo Christianæ fidei refulgeret, nec laterent in absconditis tantæ opera claritatis; quæ idem summus Pontifex per eum non solum cum ipso regnantem, sed etiam adhuc licet præter carnem tamen in carne viventem, dignatus est mirabiliter operari, patientibus ad beneficium, videntibus & audientibus ad miraculum, imitationis exemplum, & proficiendi doctrinam: quorum de multis aliqua onerosæ multitudinis gratia brevis series reserabit. g Quodam si quidem ædilitatis tempore, ad ejusdem beati viri eleemosynam inopinata concurrente inopum copia, [imprimis stupenda panu multiplicatione;] panem qui [ægre sufficiens] ad nonaginta refectionem pauperum, distributione solita occurrentis multitudinis vix parti minimæ concurrebat in numero; vivus panis, qui de cælo descendit, ad ipsius benedictionem abundare fecit, in tantum, quod præter æstimationem adstantium, refectis abunde fere tribus millibus pauperum, consuetas recipientium portiones, de supernæ abundantia pietatis superabundaverunt partes, quæ secundum eamdem distributionem centum adhuc pauperes refecissent.

[25] [mortuus autem mirabiliter nituit in corpore,] Hic resolutionis sui corporis tempore propinquante, per plures dies ante, horam mortis certam (licet ipsa nihil incertius) facti subsecuta veritate dictum certificante, prædixit. Post cujus transitum, corpus ipsius antea gravatum vigiliis; terræ duritia, in qua frequenter solebat decubare, confractum; jejuniis maceratum, macerationibus multis afflictum; præter humanum morem nitidissimum apparuit: ut probaretur pressuris talibus non oppressum, sed potius expolitum. Ad ipsius invocationem contractos, quorum membra naturaliter gressui ministrantia ita totaliter plurium annorum paralysis inveterata contraxerat, ut, [& multas ægris sanitates] eisdem membris hujusmodi ministerio ineptis redditis, nulla omnino daretur gradiendi facultas; ille, cujus mira sunt opera, subito membris ipsis insolita virtute erectis, in liberi gressus libertatem erexit. Antiquatas fistulas, plurium ossium concavas contractione, & sine spe sanitatis stillantes saniem, ejusdem Sancti meritis, ulceribus etiam repente sanatis, divinæ pietatis clementia desiccavit. Tres mortuos, [ipsisque mortuis vitam invocatus concessit.] quorum unum currentis currus per medium rota compresserat, reliquos vero febris extinxerat, ille qui mortem moriendo destruxit, precibus sub ejusdem porrectis nomine suscitavit ad vitam. Et quod non est prætereundum silentio, sed solenni vulgandum gaudio, in humanum corpus, e vestigio inhumandum (utpote de corpore matris natum exanime, de utero transferendum ad tumulum) ejus invocato nomine, animam viventem animarum Creator infudit.

[26] Sane his & aliis miris operibus Sancti hujus astruentibus sanctitatem, & Christianæ fidei veritatem miraculorum lingua loquente; concurrit undique populus, crevit devotio, laudatur Dominus de salutiferis gratiis, salutis Auctori gratiæ referuntur. Invaluit super his gratia & fama communis & celebris in auribus felicis recordationis Alexandri Papæ prædecessoris nostri, de Anglorum tabernaculis vox exultationis & salutis intonuit; ad ipsum Carissimi in Christo filii nostri Regis illustris, Prælatorum & aliorum Magnatum Angliæ, supplicationis humilis instantia ascendit. Prædecessoris nostri auctoritate inquisitionem fieri super prædictis obtinuit; [quibus examinatis & probatis,] Nos & Fratres nostros, per Prælatos religiosos, Comites, Barones, & alios fide dignos, in inquisitione ipsa probata veritas, & auctoritate nostra primo per venerabilem Fratrem nostrum Episcopum h Tusculensem, ac demum per nos & eosdem Fratres diligenti examinatione discussa, [ad confundendos Ecclesiæ hostes,] de Sancti ejusdem vita mirabili, miraculis & meritis gloriosis instruxit. Exultet itaque cælum laudibus, resultet terra gaudiis, & hujus Sancti solennia læto conventu concinat populus Christianus. Molliatur durities Judæorum, paganorum ignorantia instruatur, sileant hæreses, hæreticorum dolosa labia conticescant; nec moliantur amplius dolosæ vulpeculæ, religionis Christianæ segetem caudis ignitis & dolosis fraudibus demoliri; virtutem vereantur Ecclesiæ, tanti ac talis & similium patronorum defensione munitæ; nec ipsorum præsumptuosa temeritas de cetero contra ipsam præsumat insidiari, evidentium operum & signorum tantis propugnaculis instructam. Signis saltem evidentibus acquiescant, qui in veri dogmatis testimoniis non quiescunt; operibus saltem credant, qui pertinaciter Euangelicæ doctrinæ non credunt; avertantur ab errorum inviis, veritatis convertantur ad viam; ut in Domini veritate directi, rectius hujus beati viri vias fidei & operis vestigiis investigent, ipsumque sequi studeant, qui ambulans in via immaculata Domino fideliter ministravit.

[127] Ceterum quia (sicut de ipso pro certo tenet excepta ex his certa & indubitata credulitas) Rex cælestis sic eum honorari decrevit in cælis, [declarat eum frui gloria cælesti,] ut æternæ claritatis lumine, quasi regiis amictus vestimentis, & sempiternæ gloriæ diademate decoratus, sedi supernæ quietis insideat; decet ut nostro ministerio per omnem Christianæ Ecclesiæ ambitum, vehiculo, debitæ venerationis incedens, profusis per orbem gaudiis & effusis ubique laudibus honoretur in terris. Propter quod de Fratrum eorumdem ac Prælatorum omnium, apud Sedem Apostolicam existentium, unanimi consilio & concordi consensu, in festo B. Vincentii XI Kalendas Februarii, eum, hostis humani generis, [natalem ejus 3 Apr. jubet annue celebrari,] carnis, & mundi victorem, Sanctorum catalogo cum celebri gaudio duximus adscribendum. Ideoque Universitati vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus tertio nonas Aprilis (quo utique die ipsius beatus spiritus de vitæ præsentis exilio transivit ad patriam, & mundi hujus egressus tenebras, ac luminis abyssum ingressus, ad inaccessibilem lucem accessit, ipsam felix habitans, & habitus feliciter ab eadem) celebriter ejus festa celebria, modulatis vocibus & cordibus medullatis, annis singulis celebretis, & a vestris faciatis subditis celebrari; ut eumdem gloriosum Confessorem & inclytum venerantes in terris, sentiatis intercessorem assiduum & defensorem propitium in excelsis. Ut autem ad venerabile sepulcrum ipsius eo affluentius quo utilius confluat populi multitudo, & colatur solennius ejusdem Confessoris veneranda solennitas; [& Indulgentias ejus respectu largitur.] omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui cum devotione ad id in die solennitatis ipsius accesserint ejus imploraturi suffragia, singulis annis quibus illuc venerint, de omnipotentis Dei misericordia & Beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, unum annum & quadraginta dies; accedentibus autem ad prædictum sepulcrum infra ejusdem festi quindenam, quadraginta dies de injuncta eis pœnitentia misericorditer relaxamus. Datum Viterbii, decimo Kalendas Martii, Pontificatus nostri anno primo i.

ANNOTATA.

a An immediatus Richardi successor Joannes Clipping? ita videtur: quandoquidem Stephanum de Berckstaid, ad quem Vitæ hujus dirigitur Epilogus, anno dumtaxat 1261, ac fortasse jam mortuo Alexandro Papa, Episcopatum inivisse scribat Godwinus.

b Exonia urbs, vulgo Excester, in Devonia, ad Ischam flumen urbs Episcopalis. Godwinus Joannem Oxoniensem appellat, asserit quoque de Gernsey cognominatum reperiri: quidquid sit de altero hoc cognomine, hoc certum, Oxoniam & Exoniam urbes diversißimas esse.

c Anno 1265 inquit idem Godwinus, Joannes de Exonia consecratur a Pontifice: sed mox quod Baronum seditiosorum contra Regem factioni adhæreret, a Legato Pontificio suspensus ab officio, tandem Viterbii est extinctus an. 1268.

d 22 Ianuarii Vbi electus Pontifex 29 Augusti 1261 etiam sequentis anni partem maximam commoratus est, ut ex Bullis inde datis apparet: in Autumno anni 1262 Vrbem veterem migravit.

e MS. hic & supra num. 42. Horum colluctationum frequenter in ipsa luctatus prudenter accendit, studuit luctari prudentius: quæ nullum sensum facientia restituenda putavimus, exigua mutatione adhibita.

f Hoc titulo omisso reliquam Bullam, sed omissis minus substantialibus ad pauciora contractam, exhibet MS. Carthusiæ Coloniensis, cujus ecgraphum habemus.

g In Legendario MS, Ecclesiæ S. Salvatoris Vltrajecti reliqua hujus Bullæ pars describitur, titulum Vitæ præferens.

h Fuit is Otho de Castro Radulphi, ab Innocentio IV ex Cancellario Parisiensi Cardinalis creatus, an. 1244. virtutibus, rebus gestis & scriptis clarus, an. 1273 Vrbeveteri defunctus.

i Christi 1262. Ejusdem Canonizationis, ut hoc anno facto, meminit Mattheus Paris anno præcedenti. Baronius in notis ad Martyrologium Rom. alias Vrbani litteras de eademCanonizatione citat, quarum exordium In cælesti: sed hæ fortaßis canonizationis actum præcesserunt; & si quando ad nostras manus veniant; quod optamus, servabuntur pro Supplemento.

EPILOGUS.
Episcopo & Capitulo Cicestrensi directus.

[128] [Vitam S. Richardi jussu Comitissæ viduæ scriptæ offert.] Reverendæ sanctitatis sacræ Sedis Ecclesiæ Cicestrensis Pontifici, illius quondam eximiæ sanctitatis viri B. Ricardi successori, ac toti ejusdem Ecclesiæ venerando Capitulo, peccatoris magis quam Prædicatoris nomine censendus Frater Radulfus, vester in Domino servus, superni Patris benedictione, & prælibati pii Patris Ricardi semper imitatione proficere. Cælestis providentia dispositionis, apud quam de sui gregis regimine numquam extat oblivio, quæ quondam Eliæ, Prophetæ sancto, ad suæ sustentationem inediæ per viduam providit Sareptanam; ipse quoque in præsentiarum per viduam, etsi non Sareptanam, non inferioris tamen Sareptana conditionis, ad scribendum vitam B. Ricardi, tamquam cibum animæ salutarem, mihi materiam, suarum precum instantiam adjungendo, ministravit. Exemplo igitur Prophetæ contemnendum non arbitror edulium animæ salutiferum, licet per mulieris devotum industriam subministratum. Prædictam viduam Sareptanam commendat libri Regum historia; hanc vero Regum prosapia. Ad illam pascendus mittitur Elias, ad istam vero pascendus in suis membris quotidie venit Christus. Illius augmentavit Dominus olei in lecyto particulam, nec non & hydriæ farinulam; istius vero, inter tot expensarum & eleemosynarum profusionem, in tantum auget Dominus promptuaria, ut non solum adventantibus extraneis, verum etiam ipsis rerum & possessionum procuratoribus & dispensatoribus novum quotidie inferat stuporem; [& ipsam cum vidua Sareptana comparat.] mirantibus nimirum & super hoc mirando conferentibus, quomodo respectu possessionum suæ facultatis sufficiat tam inexhaustæ profusio largitatis. Illa veteris legis vidua commendabilis; hæc novæ gratiæ, vita, genere & opinione laudabilis. Illa denique, ad sui & filii animam pane refocillandam, duo lingua collegit: hæc ex ligno Passionis Dominicæ, ad devotionis & dilectionis incentivum, fasciculum myrrhæ colligere & inter ubera sua didicit collocare. Ad hæc quis novit, si Dominus ipsius vitam per mulieris solicitudinem conscribi voluit, qui quoad vixit mulierum vitam, & maxime hujus de qua loquimur, ad virtutum profectum tam solicite informare studuit? Rependit ipsa quod potuit, & Sancti beneficiis ingrata nolens apparere, quod per semet ipsam nequivit, alieno labore perficere procuravit. Quem quidem laborem ego, licet indignus, tam propter tanti Patris impetranda suffragia, quam pro prædictæ viduæ, scilicet Comitissæ de Arundel, Ysabellæ videlicet de Albiniaco, devota instantia duxi subeundum, examinatam vitæ & miraculorum prædicti Sancti a Romana Sede veritatem & fidelium relationem secutus. Vos igitur, tanquam illius imitatores, qui nec muliebris sexus fragilitatem nec oblationis exilitatem despiciens, illius Euangelicæ viduæ) duo minuta abundanti divitum prætulit ærario; præsentem Vitæ Ricardi tractatum, ad ipsius honorem Sancti in ecclesia vestra legendum, affectum potius attendentes quam eloquentiæ seu conditionis defectum, si placet; admittere dignemini; & si quid correctione dignum in eo videritis, vestræ discretionis linea corrigere non detrectet.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


April I: 4. April




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 3. April

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 3. April

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 12.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.