Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung April I           Band April I           Anhang April I

4. April


IV. APRILIS.

SANCTI QVI PRIDIE NONAS COLVNTVR.

Sanctus Victor Episcopus, Martyr Barcinone in Hispania.
Sanctus Ætius Episcopus, Martyr Barcinone in Hispania.
S. Agathodorus Diacon. Martyr Thessalon.
S. Theodulus Lector, Martyr Thessalon.
S. Paulus, Martyr.
S. Matutinus, Martyr.
S. Orbanus, Martyr.
S. Saturninus, Martyr.
S. Quintilianus, Martyr.
S. Publius, Martyr.
S. Ingenuus, Martyr.
S. Victor, Martyr.
S. Successus, Martyr.
S. Iulianus, Martyr.
S. Palatinus, Martyr.
S. Iulius, Martyr.
Duo alii, Martyres.
S. Georgius, Solitarius in Monte Laconiæ Malæo.
S. Isidorus, Episcopus Hispalensis, in Hispania.
S. Publius, apud Græcos.
S. Plato, Hegumenus Symbolorum & Sacudionis, dein inclusus monasterii Studii, Constantinopoli.
S. Theonas, apud Græcos.
S. Simeon, apud Græcos.
S. Phorbinus, apud Græcos.
S. Guierus, in Cornubia apud Anglos.
S. Guilielmus Eremita Sicli, in Sicilia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctus Romanus Martyr colitur hoc die officio Ecclesiastico, sub ritu duplici, in Ecclesia primaria Ordinis S. Antonii in diœcesi Viennensi, ob Sacras hujus reliquias ibidem asservatas, de quo aliisque Sanctis, qui ibidem coluntur, egimus XIII Martii
S. Hildelitha Virgo, Abbatissa Berkingensis in Anglia, memoratur in MS. kalendario Ordinis S. Benedicti. Vitam ejus dedimus XXIV Martii.
S. Benjamin, Martyr in Perside, memoratur a Molano, in Auctario Vsuardi primæ editionis, & a Canisio. Acta Martyrii dedimus XXXI Martii.
S. Zosimus anachoreta, qui funus S. Mariæ Ægyptiacæ curavit; inscriptus est Martyrol. Romano, & Menæis ac Menologiis Græcorum. De eo una cum dicta Maria Ægyptiaca egimus II Aprilis.
S. Irene, Virgo & Martyr, Thessalonicæ sagitta percussa, memoratur in MSS. Casinensi, Altempsiano & Vltrajectino. De ea & ejus sororibus Agape & Chionia, (quæ hoc die etiam habentur in MS. Aquisgranensi) egimus. III Aprilis.
S. Josephus Hymnographus magna hoc die veneratione celebratur in Menæis Græcorum & Anthologio itemque in Moscovia refertur etiam a Molano & Ferrario. Vitam ejus dedimus. III Aprilis.
S. Gregorius in habitu eremitico hodie exprimitur in tabulis kalendarii Moscovitici: videtur esse supra nominatus S. Georgius in Malæo: facillime enim hæc nomina ab imperitis confunduntur.
Ephrem, vir inclytus ac prædicator egregius, rexit ecclesiam suam, id est Hierosolymitanam, tempore Ælii Hadriani Imperatoris Romanorum aliquanto tempore: qui postquam in vinea Domini fideliter laborasset, & veluti egregius pugil diu constanter certasset, fidem Christi nuntiando tam Judeis quam Gentilibus, magnam catervam ex iis fidei jungendo & baptizando, tandem Martyrio coronatur: cujus festum colitur IV die Aprilis. Hæc Theodoricus Pauli in libro MS. bellorum Dei: aliam de ejus cultu antiquo notitiam nullam habemus. Sedit duodecimus post S. Iacobum.
Ambrosius, primum Marcionites, deinde ab Origine correctus, Ecclesiæ Diaconus & Confessionis Dominicæ gloria insignis, obiit ante mortem Origenis, & in hoc a plerisq; reprehenditur, quod vir locuples amici sui senis & pauperis moriens non sit recordatus. Hæc inter alia S. Hieronymus de scriptoribus Ecclesiasticis cap. 56, cujus etiam meminit cap. 61. De eodem agit Eusebius lib. 6. Hist. Eccles. cap. 18, 23 & 28. Ex quibus elogium confecit Petrus de Natalibus lib. 4 cap. 31, & occasione S. Ambrosii Episcopi Mediolanensis, quem legerat tradi hoc die obiisse, asserit & hunc pridie Nonas Aprilis quievisse & Sanctum appellat. Grevenus & Molanus in prima editione Auctarii ad Vsuardum hunc etiam retulerant absque titulo Sancti. Secutus Canisius Sanctum Diaconum scribit; at Ferrarius S. Ambrosium Diaconum appellat. Omisit eum in secunda & tertia editione Vsuardi sui Molanus: & melius: cum ad veram illius sanctitatem, velut Ecclesiæ judicio creditam, in tanta antiquitate affirmandam, hactenus nulla aut Græcorum aut Latinorum Martyrologiorum monumenta proferantur.
Primosii Martyris insignes Reliquias, sub Pontificatu Innocentii X Roma Bononiam translatas, hoc die in ecclesia Ioannis in Monte venerationi exponi, tradit in Bononia perlustrata Masinus.
S. Senerthi Episcopi depositio memoratur in MS. Martyrologio Vsuardi, in bibliotheca Altempsiana adservato, & ex Sanctis Anglis potißimum aucto. Verum quia nihil de eo alibi legimus, curioso indagatori eumdem hic proponimus.
Gallus de Loch Techet, Coina de Kill Coinæ, Colmanus Candidus, Ultanus filius Caidi, Cronsecha, Crumtherus Corc, Presbyter de Kill-mor. in Hibernia, referuntur in Martyrologio Tamlactensi.
B. Lætius Marcellinus Mediolanensis, vir omni pietatis officio insignis & admiranda imprimis caritate erga pauperes, sedit annos XVIII, menses XI, sepultus in Basilica S. Ambrosii. Ita Tabula Archiepiscoporum Mediolanensium, ex decreto Concilii Provincialis IV sub S. Carolo Borromæo anni 1564 edita, ut habetur in parte 2 Actorum Synodalium pag, 835. Addit Vghellus tomo 4. In Annalibus Mediolanensibus narratur Lætum (sic enim Bezutius & ipse appellant) fuisse adscriptum numero Beatorum: ejus dies festus celebratur IV Aprilis. Pluribus nos de eo ageremus si in Breviariis, Missalibus, kalendariis Mediolanensibus antiquis aut novis tale quid hoc die notatum inveniremus. Nunc eo cogimur abstinere, donec plenius & certius informemur de cultu. Floruit sub Stephano IV Papa ab anno 755 ad 769, ejusdem Papæ legatione in Franciam ad Pipinum Regem obita notus.
Isidorus Episcopus Cordubensis, occasione S. Isidori Episcopi Hispalensis, qui hoc die colitur, refertur cum titulo Sancti, & Senior appellatur, a Constantino Ghinio in Natalibus Sanctorum Canonicorum. Verum inter Sanctos Cordubenses non agnoscitur a Martino de Roa, qui accurate de illis scripsit. Non etiam meminit illius Tamajus Salazar in Martyrologio Hispanico: nec appellatur Sanctus ab Ambrosio Morales, qui lib. 12 Chronici Hispanici cap. 21. subjungit eum S. Isidoro Hispalensi.
Ven. Isidorus hodie notatur in kalendario Ruthenico apud Possevinum in Apparatu; Episcopum aut Abbatem fuisse persuadet titulus honoris præfixus: non tamen induci possumus eum ad Hispanias referendum esse, ideoque ipsum malumus hic seorsim ponere.
Petrus hujus nominis secundus, Episcopus Pictaviensis, pridie Nonas Aprilis anno MCXV mortuus est, ut tradit, ex libro obituum Ecclesiæ S. Hilarii de Cella Pictavii, Ioannes Beslius de Episcopis Pictaviensibus, ubi late de eo agit: quod idem præstiterunt Sanmarthani in Gallia Christiana, & alii, absque ullo titulo Sancti aut Beati, neque ejus meminit Saussajus in Martyrologio Gallicano. Ejus nihilominus Vitam, compendiose a se conscriptam, misit ad nos ante aliquot annos Michael Cosnerius, Fontebraldensis Parochus, honorans titulo Beati, & asserens, in choro majoris monasterii Fontebraldensis cum B. Roberto Fontebraldensi sepultum, & hos duos haberi insignes Patronos ex utroque latere altaris positos. Ast in Chronico Malleacensi apud Beslium dicitur obiisse Calviniaco castro, & sepultus apud S. Cyprianum Pictavis. Ceterum quam indicat Cosnerius venerationem, ea videtur in proprio affectu potißmum istius loci, consistere.
Beganus Abbas refertur in MS. Florario, & a Greveno in Auctario Vsuardi: qui addit, in Hibernia. Hoc citato habetur in Calendario Henrici Fitzimon: ast deest in MS. Tamlactensi.
Guillelmus, Convallus, Reges Scotorum, cum titulo Sancti referuntur a Camerario in Menologio Scotico: quos, si Sanctorum cultum habuissent, etiam retulisset Dempsterus in suo Menologio Scotico: quicum eos omittimus.
Fr. Saladinus, Asculi in Piceno, hoc die obiit, & vulgo Beatus nuncupatur. De eo requirenti olim P. Bollando, responsum anno 1649, quod eo anno die 15 Aprilis repertum esset ejus corpus, intra capsam ligneam, in lapideo altari, sub titulo SS. Michaelis & Mauri, in æde cathedrali; & quod illud de mandato Emin. Card. Gabrielis Episcopi privatim translatum fuerit in capellam S. Mariæ Lauretanæ, intra eamdem ædem, ubi etiam nunc servetur. Nescimus an & quali cum veneratione. Quare satis habemus ejus nomen hic collocare, maxime cum lateant omnia Monumenta vitæ & miraculorum, ob quæ meruit sub altare reponi. Interim damus inscriptionem plumbæ tabellæ in ejus manibus repertæ. Anno Incarnationis Christi MCCXLI Indict XIV, die Jovis, intrante Aprili, Fr. Saladinus vespere migravit, & sequenti die Veneris, a crypta S. Angeli, ubi XXVII annis pœnitentiam egerat, huc delatum fuit, tempore Gregorii Papæ, residente Theodino Episcopo Tusculano anno III. Eremeticam eum vitam in magna austeritate duxisse scribit Franciscus Ant. Miglianus in Vita B. Conradi Asculani infra laudanda.
Gunzelinus Abbas Morerolæ in Hispania, Ordinis Cisterciensis, traditur claruisse anno 1188, & non sine magnæ sanctitatis nomine quievisse in pace, quem ideo cum titulo Beati referunt Henriquez, Bucelinus, & Chalemotus.
Benedictus a S. Fratello, cognomento Niger sive Æthiops, laicus, e familia Reformatorum observantiæ S. Francisci, mortuus esse Panormi anno MDLXXXIX die IV Aprilis traditur a Roccho Pirro, in Notitia Ecclesiæ Panormitanæ pag. 185, qui pag. 197 addit propositum fuisse corpus ejus, post annos ferme XXVI a vermium peste immune, omnibus colendum civibus. Ejusdem meminit Cajetanus in Martyrol. Siculo & Ferrarius in Catalogo generali, & ad XXV Ianuarii Arturus du Monstier in Martyrol. Franciscano: qui Beatum appellant. Asserit Ferrarius Acta jurata extare, quæ a nobis petita per littera anno 1669 si contingat videre, licebit securius progredi.
Nicolaus a Monte-Coruino, Franciscus Neapolitanus, Petrus, Ordinis Minorum, apud Cayrum Babyloniæ ob fidem Christi a Saracenis occisi anno 1358, referuntur in Martyrol. Franciscano.
Petrus Stella in Lusitania, Joannes de Vallibus in Umbria, Gaspar a Barga Florentiæ, Alphonsus ab Amygdaleto in Castello, Antonius a Puteo-Fidone in Italia, Maria a Conceptione in agro Cordub. Ordinis S. Francisci. referuntur in Martyrolog. Franciscano Petrus etiā in Hagiologio Cardosi, & Joannes a Iacobillo: & Maria in Gynæceo ejusdem Arturi, omnesque a variis ibidem citatis de vitæ sanctitate laudantur: nos publici cultus probationem requirimus.
Nicolaus Bandinellus eremita sacræ Silvæ Ilicetanæ prope Senas, in Fastis Senensibus Joannis Baptistæ Ferrarii, dicitur obiisse pridie Nonas Aprilis anno MCCL, & titulo Beati honoratur. Idem facit Fabricius Landuccius in Historia dictæ Silvæ Ilicetanæ, asseritque Vitam dicti Nicolai scriptam nuper esse ac prælo dignam: quam dum expectamus, absque præjudicio ejus memoriam hic celebrasse sufficiat. Ab Herrera & Crusenio refertur ad finem seculi XIV.
Joannes Incontrius, aliquibus Joannes Guccius, eremita ejusdem Silvæ Ilicetanæ, in dictis Fastis Senensibus dicitur obiisse etiam pridie Nonas Aprilis anno MCCCXXXIX, & titulo Beati honoratur. Fabricius Landuccius in Historia dictæ Silvæ Ilicetanæ pag. 99 asserit sacellum constructum & altare erectum in loco, ubi Christus illi in forma Pastoris apparuit, agique de formali Beatificatione aut Canonizatione, sed ob paupertatem dictæ eremi non posse optatum effectum deduci.
S. Tigernacus Episcopus Cluaineosensis memoratur in MS. Martyrologio Tamlactensi, & a Greveno in Auctario Vsuardi. Ejus Vitam damus V Aprilis
B. Hermanus Josephus, Canonicus Ordinis Præmonstratensis, hoc die variis in ecclesiis dicti Ordinis colitur Officio Ecclesiastico, sed Steinfeldiæ in diœcesi Coloniensi, ubi vixit & antiquum cultum habet, aliisque locis. VII Aprilis.
S. Tiburtius, S. Valerianus, Martyres, coluntur officio duplici Bononiæ apud Minoritas, ob duo brachiæ, quæ ibidem habentur. Vitam celebrium his nominibus Martyrum dabimus XIV Aprilis.
S. Pherbuta, Virgo Deo devota & Soror ejus vidua, sorores S. Simeonis Episcopi Seleuciæ & Ctesiphontis, cum ipso sub Sapore Rege Persarum martyrio perfunctæ cum pedissequa, referuntur hoc die in Menæis & Menologio Græcorum. Acta habemus, daturi illa XXII Aprilis.
S. Isidorus Agricola, Madriti in Hispania, refertur hoc die a Marietta & Ferrario, ab aliis X Maji.
S. Pancratii Martyris Translatio adscripta est additionibus Greveni. Colitur præcedenti die S. Pancratius, Tauromeniorum in Sicilia Apostolus, sed non habetur Martyr Forsan hic est Romanus Martyr qui colitur ad diem XII Maji.
Adelheidis Virgo, ex Ordine Prædicatorum, in valle S. Catharinæ prope Diessenhovam ad Rhenum, in diœcesi Constantiæ, seculo XIV floruit opinione sanctitatis, ideoque titulo Beatæ a Murero ornatur in Helvetia sacra: qui etiam dicit ipsi atque Elisabethæ, paris sanctimoniæ Virgini, sacellum cum altari a Sororibus erectum: earum autem aliarumque plurium natalem communiter celebrari: quando (si quid certius acceperimus de publico istarum Sanctimonialium cultu) proferemus die XXX Maji.
Paulus, Victor, Nicanor, Apollonius, Martiniana Virgo, Martyres in Ægypto, referuntur a Galesinio citatis manuscriptis. Ex his Paulus & Victor infra hoc die cum aliis coluntur. At Nicanor & Apollonius cum Martinno, aliis Martina, iterum die sequentia referuntur. Nos cum Martyrologio Romano Acta illorum dabimus V Junii.
S. Gonerii, Presbyteri & Confessoris, Vitam ex antiquis Tricariensis Ecclesiæ legendariis Gallice redditam habet Albertus le Grand, tamquam hoc die colendi: sed quia Vitam antiquam Latinam nacti necdum sumus, differimus ipsum in diem, quo inscriptus est proprio Venetensi, XVII Junii.
Wlgisi Amulwini Theodulphi Abel Abbatum & Episcoporum Hildulphi Ducis. Lobiis Translatio corporum refertur a Milano, in Auctario Vsuardi primæ editionis, a Canisio, Wione, Dorganio, Menardo & Ferrario. De primis duobus egimus IV & VII Februarii, de Hildulpho & Theodulpho agendum erit XXIII & XXV Junii. De S. Abele. V Augusti.
S. Auctor, Episcopus Trevirorum, inscriptus est Florario Sanctorum: ab aliis celebratur, quando erit de primo & secundo istius nominis agendum, die XX Augusti.
Aleydis; mater S. Bernardi piissima, memoratur cum titulo Beatæ in Menologiis Chrysostomi Henriquez, Bucelini & Chalemoti. Fuit primo Divione in monasterio S. Benigni sepulta, inde Claram-vallem translatæ anno 1250, cum annis circiter 140 esset defuncta, de qua in libro sepulchrorum Claræ-vallis ita legitur: Item ibidem jacet piæ recordationis nobilis Domina & Deo devotissima Aleydis, mater Doctoris egregii & Patris nostri B. Bernardi, primi Claræ-vallis Abbatis: ad cujus vitam reliqua de Aleyde matre ejus commodius dicentur XX Augusti.
Benedicti Aretini, Ordinis Minorum, qui cum S. Francisco vixit, memoria inscripta est Bononiæ perlustratæ a Masino, quod mandibula ejus adservetur in ecclesia S. Francisci. Arturus de Monstier in Martyrologio Franciscano celebrat eum XXXI Augusti.
S. Domnini Martyris inventio, Juliæ in Æmilia, quæ nunc Borgo di S. Domnino dicitur, refertur hoc die a Ferrario ex Tabulis Ecclesiæ Burgensis, cujus est præcipuus Patronus. De eo latius agendum erit die ejus natali IX Octobris.
S. Tharacus, S. Andronicus, S. Probus, Martyres, referuntur in MS. Vaticano num. 5949 signato, & 2 priores etiam in MSS. Casinensi & Altempsiano. Coluntur. XI Octobris.
Hildebertus, Octavus Abbas Gandensis monasterii S. Bavonis, Kalendis Decembris interficitur a Consiliariis Constantini impiissimi Imperatoris. Ita MS. Chronicon dicti monasterii. Hunc citato quodam Martyrologio Rubeæ Vallis retulit hoc die Ioannes Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii & Molanum secuti Miræus in Fastis Belgii, Sanderus de Sanctis Flandriæ Ghinius, in Natalibus Sanctorum Canonicorum, Willotius & Bojus in Martyrologiis Belgicis, Menardus, Bucelinus & Ferrarius: ex his ultimi Sanctum & Martyrem appellant, Willotius Beatum: priores nec Sanctum nec Beatum. Nos omnia satis incerta arbitramur, & servamus marturius discutienda die, quo interfectus dicitur. I Decembris.
S. Ambrosius Episcopus Mediolanensis & Sanctæ Ecclesiæ Doctor, colitur in antiquo Missali & Breviario Ecclesiæ Mediolanensis die V Aprilis: verum paßim in Martyrologiis & variarum Ecclesiarum Breviariis colitur hoc IV Aprilis, quasi hoc die mortuus esset pridie Paschatis anno CCCXCVII, quo Pascha celebratum est V Aprilis. Aliquibus tamen obitus ejus videtur referendus ad annum sequentem CCCXCVIII: qui posteris, annum a die Paschatis incipientibus, includebatur adhuc in anno CCCXCVII. Sed quod Pascha tunc fuerit celebratum die XVIII Aprilis, obitus ejus foret statuendus die XVII. De qua controversia supra ad calcem Tractatus præliminaris egimus. Vitam dabimus, quando festum ejus in Ecclesia Romana imo & Mediolanensi potißimum celebratur, die VII Decembris.

DE SANCTIS EPISCOPIS ET MARTYRIBUS, VICTORE ET AETIO, BARCINONE IN HISPANIA.

I Seculo.

[Commentarius]

Victor Episcopus, Martyr Barcinone in Hispania (S.)
Ætius Episcopus, Martyr Barcinone in Hispania (S.)

Barcino, antiqua Pœnorum, deinde Romanorum in Hispania Tarraconensi Colonia, [Post Theodosium primum Barcinon. Episc.] fidei Christianæ, apud se ab Apostolorum Discipulis prædicatæ, antiquitate nulli Hispanicarum urbium concedit, acceptaque a majoribus traditione credit, Theodosium quemdam primum suum fuisse Episcopum, eumdemque undecimo post Christi mortem anno ad Superos transjisse, Claudio Principe, Drusi filio, Romani Imperii sceptra tenente. Ita in Historia Comitum Barcinonensium cap. 6. Diagus, aliique scriptores Catalani, a Tamajo citati ad XXVII Ianuarii, quo ipse eum Sanctorum adscripsit catalogo; primus utique & Pseudo-dexteri commentis tantum tribuens, ut ejus unius auctoritate non modo illum dictæ diei attribuerit, sed etiam anno Christi centesimo adhuc in vivis fuisse dixerit. Hoc autem ruinoso fundamento semel posito, consequenter etiam Sanctos Victorem & Aëtium ad secundum Christi seculum refert, [(quidquid de S. Ætherio finxerunt alii)] quamvis repugnante Barcinonensium traditione, qua sub eodem Claudio Principe, atque adeo ante annum Christi LVI martyrio coronati putantur. Excusat eos Tamajus, quod caligine incertæ traditionis obruti ad portum haud accesserint, quibus Dexteri radius necdum eluxerat: quo factum etiam sit ut ignoraverint ætatem Theodosii, neque sciverint S. Ætherium illo fuisse in Episcopatu priorem. Verum nihil indigent fatua ejusmodi luce Barcinonenses, qui S. Ætherium merito ignoravere ut suum: utpote recenti plagio ex Taurica Chersoneso, ubi Christi fidem prædicavit & obiit, ad nescio quam novæ inventionis Cherronensem in Hispania peninsulam nuper traductum. Eam nos fabulam ad diem VII Martii refutamus. Itaque de Sanctis Victore & Aëtio hoc solum tenemus, quod a Majoribus pro certo accepere Barcinonenses, eos ex primis fidei prædicatoribus fuisse; quorum patriam, ætatem, gesta oblivio deleverit, solus Martyrii & Sanctitatis titulus ad posteros manaverit; una cum die, cui olim quilibet eorum adscriptus, occasionem dedit credendi, Victorem IV Aprilis, Aëtium XIV Augusti fuisse consummatum. [hi duo sedisse & martyres obiisse creduntur.] Porro conjunctim eos hic dare voluimus, ne bis eadem eaque pauca repetenda forent. Horum memoriam, tamquam necdum canonizatorum, Vincentius Domeneccus in secundam historiæ suæ partem retulit. Ferrarius in Generali Catologo Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt solum Victorem accepit, Aëtium prætermisit. Quia vero sub Claudio passos tradicio habet; quando nulla persecutio publice in Christianos desæviit; ideo probabilius existimat Domeneccus & alii, privato gentilium odio aut subito plebis tumultuantis furore occisos, potius quam legitimi alicujus magistratus imperio.

DE SS, MARTYRIBVS THESSALONICENSIBVS AGATHOPO DIACONO ET THEODVLO LECTORE.

Initio SEC. IV.

[Praefatio]

Agathodorus Diacon. Martyr Thessalon. (S.)
Theodulus Lector, Martyr Thessalon. (S.)

D. P.

EX MS. GR.

Sancti hi Martyres Thessalonicenses referuntur ad hunc diem in omnibus fastis sacris, tam Græcis quam Latinis: [Acta Græce scripta:] & quidem ita ut soli nominentur in Ephemeride metrica atque kalendarii Moscovitici tabulis, quodnobis quasi certum argumentum est, illorum illustria Acta fuisse jam olim conscripta, quæ ex bibliotheca Dominii Venetorum a Petro Francisco Zino eruta & Latine reddita edidit Lipomanus tomo VII Vitarum Sanctorum & ex eo Surius ad hanc diem. Nos eadem ex MS. Græco Vaticano nacti, qualia in ipsorum annua festivitate solebant Thessalonicæ recitari, [dantur ex MS. Vaticano:] nova versione digna censuimus, propterea quod prior interpretatio a contextus originalis phrasi sæpe multumque discedat, quandoque & sensum prorsus diversum habeat, vt vel MS. Veneti sinceritatem vel interpretis diligentiam cogamur habere suspectam. Non tamē operæ pretium duximus in Annotationibus explicare ea omnia, in quibus noster textus, quem Græce sub finem damus, a Zini discrepat versione; sed satis erit paucula graviora observasse.

[2] Ex his porro Actis accepta sunt antiqua apud Græcos elogia: quorū unum in Menologio Basilii Porphyrogeniti tale legitur Die quarta ejusdem mensis Aprilis certamē sanctorū Martyrum Agathopodis & Theoduli. [elogium ex menologio Basilii Imp.] Agathopus sanctissimus Diaconus, & Theodulus religiosus Lector, Christi Martyres, fuerunt ex civitate Thessalonica. Deprehensi vero ob Christi fidem ab idolorum cultoribus, ad Præsidem civitatis adducti sunt, & jussi idola adorare. Quod cum recusassent facere, carceri inclusi sunt: in quo ambo eadem nocte habuerunt hanc visionem. Videbantur sibi navem conscendere, & in mari navigare: ingenti autem excitata fluctuum procella, cernere navigium contritum, & navigantes in mari demersos, sese vero dumtaxat sospites reddi, & in excelsum collem delatos. Denotabat autem hæc visio ipsorum mortem in mari & ascensum in cælum. Mane namq; cum eos e carcere simul eduxisset Præses, jussit ipsos sacrificare idolis. Ad quod cum induci non potuissent; in mari demergi mandavit: & ibi martyrium consummarunt.

[3] Hi iidem Martyres referuntur etiam in antiquis Latinis Martyrologiis, & modo unus, modo alter reperitur præpositus. [memoria in Fastis Latinis.] In autographo Epternacensi Martyrologii S. Hieronymi ita legitur: Pridie Nonas Aprilis. Thessalonica Theodoli, Agathoni Diaconi. Quo etiam ordine leguntur in MSS. Richenoviensi, Rhinoviensi & Corbejensi: & non apposita urbe, in MSS, Augustano, Labbeano, Aquisgranensi: post urbem vero, aliis interpositis, in MS. Leodiensi S. Laurētii & MS. Florario Sanctorū. In MS, Reginæ Sueciæ ita habetur: Thessalonica natalis SS. Theonis, Theodoli, Agathonis Diaconi. Pro Theonis excusum est Themis apud Holstenium in Animadversis ad Martyrologium Romanum. Sed forsan nomen Theonis alibi contractum fuit ex nomine Theodoli, & ab alio tamquam diversum est appositum. Est etiam, alius S. Theonas hoc die infra relatus: ideoq; eum hic omittimus. In apographis Martyrologii Hieronymiani Lucensi, Blumiano & Corbejensi Parisiis excuso atque MS. Barberiniano scribitur: II Nonas Aprilis. In Thessalonica natalis SS. Agathonis Diaconi, Theodoli. Notkerus hunc Theodulum cum Actis appellat. Et qui hic Agatho est, Græcis est Agathopus, aliquibus Agathoponus, & Agathopolus.

[4] Tempus martyrii non tantum notatur fuisse sub Maximiano Cæsare, scilicet Galerio, [Passionis tempus.] adeoque post annum CCXCIII quando hic una cum Constantio Chloro Cæsar dictus est ab Imperatoribus Diocletiano & Maximiano, crudelitatis eorum adversus Christianos in Oriente studiosißimus æmulator: sed etiam intelligitur differri debere ultra annum CCCII, quando primo edictum est ut sacri Christianorum libri comburerentur. Qua de re vide Annales Ecclesiasticos Cardinalis Baronii ad dictum annum & sequentem.

ACTA
Ex MS. Vaticano Græco 1660.

Agathodorus Diacon. Martyr Thessalon. (S.)
Theodulus Lector, Martyr Thessalon. (S.)

EX MS. GR.

CAPUT I.
Sanctorum natales, ordo, constantia, prima coram Præside interrogatio.

EX MS. GR.

[1] Semper quidem diabolus, in efflorescentem erga Deum pietatem fraudulenter subrepens, [Ad probandam electorū virtutem persecutione suscitata,] eā conatur evertere; nihil tamen prosicere valet adversus strenuos milites religionis, illos dumtaxat superans, qui animo ad Christi fidem ignaviori accedunt. Quemadmodum enim cum regioni alicui, quæ pace diuturna floruit, bellū incumbit, plagis neciq; multoties objicit suum corpus vir fortis, ut gloriæ redimiatur corona; ignavus autem timidusque adversariis cedit, incolumitatem sui corporis laudi præferens: sic ubi draconis infernalis satellites cœperint Christo adjunctos hostiliter persequi, unum quidem cui minus firma in Deum fides, videas tormentis victum desciscere a proposito; alterum vero, Christi verbo obarmatum, divini numinis cultum servare inviolatum, nec ullius improbitate superari.

[2] Talis vel maxime Theodulus emicuit, animum passionibus superiorem præferens; [constantes in fide Theodulus atque Agathopus] qui suæ in Deum fiduciæ generosum socium habens Agathopum, magnam istam impietatis procellam atque idololatriæ exæstuantis tempestatem, quæ Maximiani Cæsaris tempore terrarum orbem universum concussit, præsenti constantique mente dissipavit. Cum enim discurrentes per Imperium equites, eidem subjectos populos passim cogerent rerum omnium negare Creatorem, & in divinæ religionis eversionem omni studio conatuq; incumberent, ad impium illud decretū, quo mors immolare recusanti proponebatur, alii alio ferebantur. Nam hi quidem, brevem hujus vitæ usuram pro magno eligentes lucro, contaminatis vescebantur cibis; & causa momentaneæ voluptatis, mortē atq; exitium sibi comparabant æternum: isti vero, a quibus sanior omnino firmiorque in recta fide sensus erat, nequaquam induci poterant verum ejurare Deum, sed ipsos se probabant cruciatibus sustinendis.

[3] [comprehenduntur,] Dum ergo scenæ hujus auctor diabolus lætabatur, quod imbecillioribus timore correptis evaderet superior; Theodulus & Agathopus, jejuniis & precationibus tempus omne in Dei domo consumentes, orabant Deum, ut solo sterneret impietatem. Quorū constantiam admirati milites; eorumq; duces atq; ærarii Præfectus, eo quod, latitare quærentibus ceteris, soli ipsi Dei verbum fidenter prædicarent; illos in locum adduxere certaminis, vultu etiā post suscepta vincula gratiosiori effulgentes. [ex his Theodulus,] Theoduli sane cū alias esset intemeratæ modestiæ adolescens, primo pubertatis flore renidebant genæ; erantq; ei in Thessalonicensiū urbe b genitores; fratres vero, Capito, Metrodorus & Philostorgius, ætate juvenes, perfectam in Deum pietatem tenebant etiam ipsi, & ingenita indole moribusque promptitudini Martyris conspirabant.

[4] Hic vero priusquam pateretur, futuri certaminis arrham divinitus suscepit. [per annulum divinitus acceptum in fide roboratus;] Impio enim decreto necdū promulgato, dum intempesta nocte quiesceret, manui suæ indi sensit aliquid, unde & experrectus est. Ecquid autem? Annulus erat ignotæ materiæ, habens in pala sigillum; quo reor universorum Dominum indicasse, esse ab eo munus, qui elementorum quaternario imperat: si enim hunc solum habenti illustri viro c gravis ac desperatus morbus obvenisset, sola ejus præsentia sufficiebat ad morbi depulsionem. Et hujusmodi quidē ut diximus, fuit Theodulus: Agathopus autē consentiens, vir jam grandævus, [alter senior & Diaconus.] erat per quā venerabilis canitie capitis, & consonam anteactæ vitæ magnanimitatem ad extremū usq; ostendens. Ambo puri pietatis ministri; quippe qui rejectis corporis voluptatibus, unum Deum Deiq; verbum Jesum respiciebāt assidue; cum hic esset Diaconus, ad ea quæ salutē credentium attinent ministranda; iste vero lectis Apostolorum ac Prophetarum expositionibus, audientiū fidem confirmaret. Sæpe etiam hic dæmones, humanā naturam tam in mente quā in corpore pervertere nitentes, solo verbo & Crucis potenti signo adjurabat, bens ut a Dei figmento recederent: & illi imperata d facientes vociferantesq; confitebantur ejus potentiam, qui tantum contra ipsos per Theodulum posset.

[5] [Quibus ad Præsidem adductis,] Igitur Faustinus, tum temporis Præses Thessalonicæ, sedens pro tribunali, ut vidit adductos in judiciū unam eamdemq; vocem emittere, Christiani sumus; atque conjunctis manibus pariter, propter idem animi propositum facie lucenti transformatos; extimuit illico ingenuam moderatamque loquendi libertatem; veluti præsagiret, quod hi soli adversum se essent prævalituri, generosa mente & morte præclara. Itaq; volens prius Theoduli animū persuadendo tentare, omnes jussit secedere, atq; amicum se simulans, benignis ad eum verbis, ut putabat, est usus, dicens: Sine te persuaderi, adolescens, ne nova deceptus fraude ultro te vita prives. Cui Theodulus, [Theodulus frustra solicitatus,] placido vultu subridens, respondit: Equidem jam olim errorem omnem imposturamq; effugi; tibi vero timeo, ne vanitatis nimium studiosus, teipsū in mortem æternam præcipites. Cumq; his nihil commotus Præses, nunc donis pelliceret, nunc honoribus propositis blandiretur Theodulo, ut ad sacrificandū accederet; Xenus quidam, Jovis sacerdotio fungens, dixit: Si oblati honores minime persuadent ut sacrifices; tormenta cogent, ut Imperatorum jussis obedias. Cui Martyr: Non usque adeo eorum quæ intentari mihi possunt formido commovet, ut ea vel minimum flecti possim.

[6] Rursum autem suadente Faustino, ut expenderet, quantum intersit inter vitam cum honore transactā, & mortem cum cruciatibus obitam; dixit Theodulus: Sane id ipsum considerans, omnino constitui, vitæ hujus dies paucos ac despicabiles contemnere, ut cælestium bonorum efficiar particeps. [libere Christum profitetur.] Quocirca hoc meum corpus igne examina, & cognosces cædendo, illud esse corruptioni obnoxium & consumptibile: sed anima rationalis, undequaq; invulnerabilis, terrenis rebus molestiisq; citius liberata, magis inde lætabitur. Tum Præses Faustinus, Ecquis, obsecro, ille tanto majoris boni e conciliator, cujus amore & plagas & mortem hodie statuisti contemnere? Theodulus respondit: Deus, qui omnia naturæ legibus conclusit, & hujus filius Jesus Christus, Verbum Patris, cujus cruce signatus ab infantia, ad finem usq; vitæ f signaturam istam non dimittam: citius enim per te & omnis religionis inimicum tyrannum ab hoc corpore, quam ab illa dejiciar. Faustinus vero ejus dicta confutare volens, Pulchre inquit, o adolescens, & claustra & signacula Dei tui commentus es. Sane, reposuit Theodulus: utpote fidelis minister divini cultus, adversus quem numquam prævalebis, sive ferro seu igne pugnes, ut ruptis claustris rationis fideique sigillo, mihi possis insultare, Christum Deum prædicare intendenti.

[7] Faustinus demiratus adolescentis constantiam, jussit Agathopum sibi sisti, submoto longius per satellites Theodulo. Ut autem venit prope tribunal Agathopus, dixit Faustinus: Sacrifica: ecce enim Theodulus prius in errorem impulsus, modo pollicetur sacrificare. Ast Agathopus, cognita fraude, respondit: Ego quoque prompte atque hilariter, secundum verbum ejus, [Præses tamē eum defecisse mentitur:] Deo offeram sacrificium, ejusque filio Jesu Christo: his enim sacrificium suaveolens offerendum a se promisit Theodulus. Econtra Faustinus, Nō his, non his, inquam, quos tu temere Deos prædicas: sed diis duodecim, qui terrarum orbem universum conservant faciet sacrificium. Agathopus vero, concusso leniter capite, dixit: Deosne appellas mihi, quos ex materia corruptibili artis industria efformavit in figuras humanas? Deosne, quos suis homines effinxere manibus, [sed confutatur ab Agathopo.] &, tamquam ipsis meliores præstantioresque, colendos sibi constituerunt? Deosne, qui volentibus ipsos subvertere, nequeunt obrui? qui nec oculis vident, nec pedibus ambulant, nec ullo sensuum munere sunt præditi? Deosne, quos qui anima vitali præditos quandoque fuisse crediderunt antiqui g, etiam tradidere adulteriis ac puerorum amoribus inquinatos; nunc vero eorumdem simulacra argenteo aut obolis quatuor vendunt artifices? Sacrificiumne ego, Omnipotenti debitum, offeram indigno, quem tu arbitraris, Deo, ut ipsum intueatur oculis manu sculptis? aut hymnum ei cantabo acceptabilem, ut auribus excipiens auro argentove effictis eorum me Dominum faciat, quorum ipse fieri nequit particeps?

ANNOTATA.

a Lipom: sensu prorsus contrario habet: Qui autem parum erant in fide salubri confirmati, cruciatibus victi verum Deum negabant: videtur excidisse negatio, & legi debere οὐκ ἐπὶ μέρους, ut, non tantum ex parte sed integre & omnino sana mens, significetur.

b Græce, ἐπὶ τῆς Θεασσαλονικέων κεφαλῆς, quæ in varias conjecturas nos distrahunt, certam sententiam nullam suggerunt. Zinus vertit Huic parentes Thessalonicenses erant, viri illustres.

c Videtur intelligendum de ipso Theodulo, quod de aliis quibusvis Zinus accepit; in MS, legebatur μὴ τῆ παρουσίᾳ ideoque Zinus vertit si solum attigisset: sed restituimus & correximus μόνη τῆ παρουσίᾳ, quod sensum clarum habet, sola præsentia.

d In Græco erat, τοις πραττομένοις: sed Hugo Bollius Carthusianus (cui antiquam versionem examinandam commiseram, priusquam novam facerem recte suggeßit, videri legendum τοις ἐπιταττομένοις.

e Censui legi debere, πρόξενος τοῦ κρείττονος, non vero πρὸς τοῦ κρείττονος, quod sensum integrum non facit.

f Græce τὴν σφραγίδα, quod forte de baptismo magis proprie intellexeris. Zinus militiam vertit.

g Ἕλληνες id est Græci seu Gentiles: sed ad mentem auctorisaptius dicuntur antiqui, subintelligendo Gentiles.

CAPUT II.
Oratio Sanctorum in carcere, & secunda confessio Theoduli.

[8] Talia adhuc disserente Agathopode, & iis qui Præsidi assistebant metuentibus, [Missi in carcerem] ne ceteri quoq; in quæstionem adducti, ad tenendam constantius fidem animarentur; præceperunt ipsum una cum Theodulo illico duci ad carcerem. Turba autem, quæ frequens confluxerat, eos ad meliora festinantes subsequens, diversis affligebat modis; dum alii teneram Theoduli ætatem miserati, abducere eum nitebantur ab animi inflexibilis proposito; alii Agathopodis venerabilem contemplati canitiem, unanimi voce acclamabant, Num & tu, [noctem in oratione ducunt,] Agathope, velut imperitus juvenis, quid expediat ignoras? Ast illi in solam pietatem, melioris boni conciliatricem, intendentes animum, nullo eos responso dignati, carceremque ingressi, preces fudere sub silentio. Nocte autem media divinitus immissis somniis confirmati, pariter surrexere præ gaudio, & Jesum Christum Servatorem omnium invocaverunt: deinde manibus aqua munda ablutis prostravere se super faciem in terra, ac talem, ex uno velut ore, fuderunt precem.

[9] Rerum omnium conditor & cognitor Deus, qui abolito chao, mundum hunc spectabilem efformasti, ordinans cæli nusquam interrumpendum cursum; in quo sol omnia illuminaret per diem, & luna nocturnas tenebras splēdore suo dissiparet, uterq; vero una cum sideribus ceteris incrementio nascentium e terra serviret: qui huic quidē generationem animātium, [Deum collaudantes;] mari vero piscium in aquis viventium fœturam tribuisti, volucribus autē locum in aere; ut mare homini a te facto suis inserviret donis, aer sonora avium voce canticum tibi acceptabile redderet; terra fructus omnigenos fœcundo producēs sinu, in usum humani generis, tibi universorum Domino, hymnū laudis atq; omnem qua fieri potest gratiarū actionem exhiberet per hominem. Tu gentem nostram, obstrictam sceleribus, mandata aversantem tua, in comessationes luxumque projectam, penitus noluisti perire, neq; permittere diabolo, ut creaturā ratione præditam ad tartarum usque deprimeret & obcæcaret: sed commissa adversum te peccata oblivioni tradēs, de cælestibus sedibus misisti ad homines Unigenitum tuum, sola misericordia flexum, ut naturam humanam induens, immortalem essentiam nostræ conjungeret mortalitati; & Verbum tecum semper manēs, per quod facta sunt omnia, oberrantes in injustitiis ad vitæ rectæ piæque normam revocaret. Tu enim cum Filio, [ejusque magnalia] & Filius tecū atque cum Spiritu sancto, orbem perlustrans terrarū, mirabilibus tuis impios ad fidem adduxisti. Tu perfunctum debito naturæ Lazarum, qui jam quatriduo jacuerat in sepulcro, ruptis a necessitatis vinculis naturæq; lege ac mortis potestate devictis, sola voce ab inferis suscitasti. Tu videndi facultate privato homini & solem a te mundo datum aspicere non valentem, dextera imponēs oculis ejus lutum, restituisti visum. Sic olim mulier sanguinis fluxum patiens, solius fimbriæ tuæ tactu, citius quam sperarat, consecuta est sanitatem. Sic tibi complacuit paralytico præcipere ut grabatum tolleret, super quo ferebatur. Nunc igitur complaceat etiam tibi, Deus; in hac nostra b societate, ut tormentis impiorum constanter superatis, ad regna celestia valeamus pertingere.

[10] [Plurium conversione turbatus Præses,] Taliter precantibus Sanctis Agathopo ac Theodulo, quotquot eodem in loco attinebantur aut homicidii aut adulterii crimine, cōfestim formidine mortis deposita ad beatorū Martyrū pedes prostrati, criminum suorum veniam supplices deposcebant: turbæ vero, quæ foris erant, carceralia claustra perfringētes, magna eorum quæ dicebantur admiratione complebantur. Itaq; quod factum fuerat conspicatus Urbanus quidam, cognomento Eupsephius, tum temporis Quæstor Thessalonicensis, & scenæ diabolicæ minister impius, cursim contendit ad Præsidem, magna voce clamans atq; denuntians, plurimos fore qui Diis immolare detrectarent, nisi Dei servi tollantur de medio. Conturbatus autem vehementer Faustinus, maxime propter turbam quæ irruperat in carcerem, adduci cum sene adolescentem jussit: quos qui vultu tam læto hilarique cernebant prædicare Dei Verbū, velut si non raperentur ad mortem, sed ad triumphū jucundamve festivitatem emitterentur; mirabantur sibi mutuo gratulari de supplicio imminenti.

[11] [iterum Theodulum interrogat:] Cum igitur ante tribunal constitissent, inquit ad Theodulum Faustinus: Quo nomine appellaris? Respondit ille: Theodulus vocor. Nonne, inquit Præses, didicisti æquum esse, ut iis quæ omniū Dominus Maximianus imperat, obtēperetur? Respondit Theodulus & ait: Quæ cæli terræque Dominus imperat, ea plane observanda esse didici: quæ autem præcipit Maximianus, æqua si sint, tenenda censeo; sin iniqua, nequaquam. Edissere mihi, inquit Faustinus, quis cælum fecerit. Deus, reposuit Theodulus, omnipotens Deique filius Jesus Christus, qui est Verbum Patris. Illene, inquit Faustinus, quem tormentis gravissimis excarnificatum Judæi crucifixere? Ille ipse, respondit Theodulus, quem crucifixerunt Judæi (id enim propter nos voluit sustinere) & quem iidem paulo post a mortuis in vitam revocatum, per virtutem spiritus, instar columbæ viderunt ascendentem in cælum, ut morte expugnata incredulorum refractariam mentem redargueret. Cur autem, inquit Faustinus, non potius nostris Diis immolandum censes? Quoniam, respondit Theodulus, omnino melius est eum colere qui fecit simulacrorum elegantiam, quam ipsa simulacra, ad delectationem dumtaxat & animorum subversionem comparata; sua quippe factura præstantior est artifex.

[12] [& intentatis tormentis terrere] Jussit igitur Faustinus vestimentis exui adolescentem: quem cum ministri inclementer arriperent, clamante præcone, Sacrifica & dimitteris, Vestimenta quidem, inquit Theodulus, auferre a corpore potes, mentis autem in Deum fidem ab eo non avertes in æternum. Ita liberius illo loquente & proposita tormenta contemnente, ac Maximianum identidem tyrannum appellante, mandavit Faustinus, ut nonnulli qui victi tormentis cesserant, coram ipso sacrificarent: At Theodulus; Tormenta inquit, isthæc parva sunt atque ridicula: acerbiora adversum nos excogitanda sunt tibi, ut cognoscas quam perfecta sit nostra in Deo conjunctio, quoslibet pro religione cruciatus parata sustinere. Necesse est, inquit Faustinus, ut quas Christiani Scripturas appellant, in medium proferas. Si resipiscis, inquit Theodulus, idololatriæ vanitatem agnoscens, & idcirco requiris verba Apostolorum ac Prophetarum, [sacrosque libros ab eo impetrare] ut animum in vera pietate confirmes, proferam eas sane perquam libenter: sin aliud cogitas, noli credere quod Dei munus sim proditurus. Atqui, reponit Faustinus, non parcam corpori tuo, illud mutilans ferisque objiciens, nisi præceptis meis celerrime consenseris obedire. Cui Theodulus, Modo quidem tibi licet in corpus meum coram expositum, ut lubuerit sævire: sed quamvis graviora etiam adversus me quam dixisti cruciamenta temere imprudenterque exercueris, iis quæ c injusta sunt numquam assentiar.

[13] Postquam in ejusmodi altercationibus multum temporis positum esset, neque Theodulus vellet scripturas prodere; [frustra conatur.] accedebant aliun e varii, ut adolescentis animum aut muneribus allicerent aut minis terrerent: sed is, tanquam ferro lapidibusque instructus murus, adversariorum minas repellebat & munera. Tunc Faustinus, simulato d ad terrorem quantū potuit nutu, signum dans lictoribus, Theodulum capitali jussit puniri sententia. Qui cum venisset ad locum, plectendis reis destinatum, ut vidit carnificem exerere gladium, continuo porrecta cervice hujuscemodi verbis Deum invocavit: Gloria tibi, Pater Domini mei, qui necem pro nobis subire voluit: ecce e enim etiam ipse tecum ero, illius gratia, qui conculcavit mortem propter fiduciam in te locatam.

ANNOTATA.

a Græce, τὸ δέσμα τῆς γενιάδος ἀποῤῥιξας: sed quid hic significet, vox γενιὰς, nusquam alibi nobis lecta, non satis assequimur divinando.

b Τῇ καθ᾽ ἡμὰς ξυνωρίδι.

c Deest in MS. ἀδίκων: sed vocem addendam esse autaliam similem, ad explendum sensum, alias hiantem, ex Zini interpretatione colligimus.

d Græce, Ἀφανεῖ νεύματι, ὅσον ἐπὶ φόβῳ τοῦτο ποιεῖν.

e Prorsus alius apud Lipomannum sensus his verbis exprimitur: Ecce ego quoque moriar, quia te libere confessus sum.

CAPUT III.
S. Agathopi secunda confessio & Martyris utriusque supplicium.

[18] [Interrogatus Agathopus] Ast Faustinus, intelligens, quod Theodulus cervicem gladio, tamquam coronandus, ultro inclinasset; reduci eum ad se jussit: atque interim Agathopum interrogabat, dicens: Tu quomodo vocaris? Respondit ille, Agathopus. Quæ tibi conditio? infert Præses. Eadem, inquit ille, quæ Theodulo. Quæ nam, inquit Faustinus, tua cum illo necessitudo? aut quod genus vel natura ita in unum vos conjunxit? Respondit Agathopus: Genus quidem nobis diversum est, sed mores iidem: quantum autem distamus genere, tantum animo jungimur. Ergo, Præses inquit, ad idem ambo supplicium, quantum verba tua indicant, properatis. Si eodem modo, inquit Agathopus, ab hac vita discesserimus, eamdem etiam a Deo remunerationem capiemus. Nonne, reponit Faustinus, turpe est te perinde atque adolescentem decipi & in apertum discrimen ruere? Nequaquam decipior, inquit Agathopus, [simili libertate respondet,] meam in Christo expectationem frustra ponens: quanto autem provectioris sum ætatis, tanto amplius & meipsum Deo probare per animi alacritatem contendo, & Theodulum laudo in primo ætatis flore ita fortiter agentem.

[15] Faustinus porro Cave, inquit, Theodule, ne tu adolescens ejusmodi verbis decipiaris, ut temere in gladium ruas: iste enim, cum jam canus sit, nihil novi facit dum festinat ad finem: te vero neque vitæ tædium neque aliud quidquam potest in hoc proposito confirmare. Ad hæc promptissime Theodulus: Haud adeo me imbecillem existimo, ut in perferendis pro religione cruciatibus ipse senex videatur me juvene generosior. [Reducti in carcere arguunt lacrymas amicorum,] Ita loquentes Christumque invocantes corripuerunt ministri, & vinctos rursum abduxere in carcerem: ipsi autem collaudabant Deum, cujus auxilio videbantur diabolum superasse. Porro familiares quidam, a lacrymis ora rigantes, circumsteterunt utrumque: ad quos Theodulus, Quid sibi, inquit, vult iste concursus lacrymæque? Vestram, inquiunt, illi, miseramur calamitatem. Ipse vero, vultu admodum tranquillo subridens, Nihil, inquit. est cur præteritis vestris calamitatibus, nostrum ad meliora tendentium commiseratione tangamini. Hæc dicente Theodulo accessit miles, & utrumque ferro vinxit, atque interius duxit quo turbam irruentem excluderet. At illi, cum nox advenisset, Deum collaudantes obsecrabant, ut se constantes in religione servaret; itaque quieverunt.

[16] [& de suo felici exitu per visum admoniti;] Tum vero Sanctorum suorum inspector Christus Jesus, unanimis hisce concordibusque Beatis unam eamdemque ostendit visionem, de eo quod secundum ipsorum preces futurum erat. Videbatur sibi uterque eodem tempore conscendisse navem, quæ medio in mari ventorum turbine ac tempestate jactata; eorumque assidua violentia pulsata, utrimque disrumpebatur, remorum ordinibus ceterisque ad usum ac salutem necessariis armamentis confractis: & alios quidem hauriri fluctibus, alios vero in scopulos allidi; ipsos autem periculo per industriam gubernatoris ereptos splendidaq; indutos veste, amœnum montem conscendere, atque ad cælos evehi. Hæc eodem tempore contemplati, derepente soluti somno sunt, & alter alteri, velut ignaro, suam gestiebat narrare visionem. [Deo gratias agunt.] Ut vero cognoverunt unam eamdemque Christi gratiam utrique fuisse manifestatam, optima de futuro præmio spe erecti, laudes Christo pro oblata sibi visione decantavere, prono in terram corpore dicentes: Quis umquam tantum expectaverit beneficium, quantum nobis contulisti, Deus, propter filii tui Christi Jesu humanitatem? Quis adeo natura inhumanus est, ut non anteponat pietatem voluptatibus cunctis, tanta commotus munificentia? Quis ad bene faciendum adeo promptus, sicut filius tuus, qui nos ante donum de sua gratia certiores faciens per visionem, & coronam ostendens ante certamen, in stadio pietatis fortiores constantioresque effecit?

[17] Ita precantibus illis ingressi sunt custodes carceris, nuntiantes, [Rejectis amicorum lacrymis,] Theodulum & Agathopum a Præside requiri. At illi, Christi signo frontibus suis impresso, vincti ministros secuti sunt. Tum luctus magnus lacrymæque obortæ sunt gentilibus eorum amicis, generosam pulchræ societatis mortem animo volutantibus. Ad quos Theodulus læta facie, Si pro amicitia, inquit, collacrymamini, potius gratulari deberetis, quod in causa tam honesta probemur: si vero ex invidia, magis super aliorum felicitatem plorate. Commune quippe stadium pietatis proponitur universis, ad quod omnes eadem appellat fidei prædicatio: sed pauci ex eo reportant coronam, ij scilicet qui nec divitiarum nec voluptatum amore tenentur. Dum adhuc loquerentur, Faustinus Præses, [tertio Christū confessi,] pro tribunali sedens, eos tertium interrogavit. Cumque aliud non responderent, quam, Christiani sumus, & pro Christi nomine omnia perpeti volumus; ipse tristi vultu sententiam tulit, ut Theodulus & Agathopus, immolare recusantes, mari mergerentur.

[18] Ministri igitur beatorum manus revincientes post terga, cervicibus dorsisque eorum appensa lignorum b commissura aptavere lapides, quorum pondere deprimerentur in profundum. [abducuntur in mare mergendi,] Interim concurrebant undique navigia plena amicorum, qui partim lacrymabantur pro necessitudine naturali, partim prædicabant laudibus generosos adversus draconem athletas, ob mortem religionis causa fortiter tolerandam. Cum vero ad destinatum supplicio locum appropinquaret scapha, rursus paganorum aliqui adnavigantes ea suggessere Faustino, quibus obduratum illius animum flecti posse credebant. Nec frustra, precibus enim eorum adductus virum illustrem Fulvium ad eos misit, qui peteret, ut vel sola thuris oblatione Deum abnegare consentirent. Ast illi, velut quos Dei gratia confirmarat, tantum invocabant Jesum Christum.

[19] Tandem, post longum tempus inter ista exactum, accinxere se ministri, [in quod projectorum corpora] ut priorem in mare dejicerent Agathopum. Qui sublato in cælum vultu vocem solito clariorem emittens, dixit: Ecce & secundo hoc baptismo omnem iniquitatis suspicionem abolere satagimus, & ad Christum Jesum puris mentibus contendere festinamus. His ita dictis, milites ipsum, una cum Theodulo, victoriæ corona pro religionis defensione redimito, projecere in fluctus. Quos cum excepisset mare, confractis mox lapidum ligaturis, [terræ redduntur,] ipsorum corpora multo pulchriora amicis reddidit. Paulo post apparens Theodulus in stola & habitu specioso, facultates suas omnes viduis orphanisque, pro eorumdem consolatione, jussit ex æquo distribui; adeo ut videatur non solum voluisse calamitosos sublevare post suum a nobis discessum, sed etiam propinquos excitare ad idem studium pietatis.

[20] Horum igitur Sanctorum memoriam merito celebramus, singulis annis convenientes: [& annuo festo honorantur.] æquum enim & justum est, ut nostras illis preces offeramus post mortem, qui tam fortiter egere pro veritate, eorumque fidem studeamus pro viribus imitari. Consummati sunt autem per Christi gratiam Theodulus & Agathopus [pridie Nonas c Aprilis] ad gloriam Patris & Spiritus sancti in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Græce τῶν γνωρίμων τινές. Zinus nobiles vertit: minus proprie quidem, sed tamen etiam Plutarchus in Gracho γνοριμωτάτους dixit Primores civitatis.

b Τὴν τῶν κάλων συνοχὴν ἀπαρτήσαντες: quod in MS. Veneto forte defuit.

c Hæc desunt in MS. Vaticano; ex Veneto (quemadmodum etiam sensus exigit) supplenda.

DE SANCTIS MARTYRIBVS
PAVLO, MATVTINO, ORBANO, SATVRNINO, QVINTILIANO, PVBLIO, INGENVO, VICTORE, SVCCESSO, IVLIANO, PALATINO, IVLIO ET DVOBVS ALIIS.

[Commentarius]

Paulus, Martyr (S.)
Matutinus, Martyr (S.)
Orbanus, Martyr (S.)
Saturninus, Martyr (S.)
Quintilianus, Martyr (S.)
Publius, Martyr (S.)
Ingenuus, Martyr (S.)
Victor, Martyr (S.)
Successus, Martyr (S.)
Iulianus, Martyr (S.)
Palatinus, Martyr (S.)
Iulius, Martyr (S.)
Duo alii, Martyres (SS.)

G. H.

Relatis duobus Martyribus, Thessalonicæ pasßis, subjungitur hæc claßis; sed nulli aßignata loco, & his verbis in Epternacensi apographo Martyrologii S. Hieronymi: Et alibi Pauli, Matutini, Orbani, Saturnini, Quintiliani, Pupli, Victoris, Successiæ, Julianæ, Palatini, & aliorum duorum. In codicibus Blumiano & Lucensi melius Successi & Juliani: reliqua conveniunt. In editione Parisiensi, post Publii additur Ingenui, & in fine Julij, cetera cum Lucensi MS. conveniunt, si expungatur nomen Mediolano, male intrusum post Matutinum, & loco Orbani, legatur Urbani. In MS. Labbeano ista habentur: Pauli, Victoris, Juliani, Successi, Maturini, Urbani, Juliani. Quatuor primi eodem modo recensentur in MS. Augustano S. Vdalrici, ac dein Martini loco Maturini habebatur. In MS. Richenoviensi ista invenias: Et alibi Pauli, Orbani, Saturnini, Publii, Matutini, Victoris. Ex his duo priores referuntur in MS. Rhinoviensi. In Adone MS. Leodiensi S. Laurentii & in MS. Florario, adjunguntur Thessalonicensibus supra relatis Matutinus, Urbanus, Claudianus: pro quo videtur Julianus debere apponi. A Greveno iisdem Thessalonicensibus Martyribus apponuntur Paulus, Matutinus & Orbanus. Item B. Successus seorsim collocatur. Tres priores notantur in MS. Barberiniano, uti in Supplemento genuini Bedæ edidimus. In antiquo Kalendario, præfixo operibus S. Isidori in Vallicellano codice Patrum Congregationis Oratorii, nomen S. Paulini ponebatur, qui aliis Paulus est, horum Martyrum antesignanus In MS. Aquisgranensi memoria recolitur Pauli & Successi. Galesinius ista habet: In Ægypto beatorum Martyrum Pauli, Victoris, Nicanoris, Apolsonii & Martinianæ Virginis. Ex illis huc spectant Paulus & Victor, reliqui in Ægypto sequenti die inter Prætermissos referuntur, ac Marcianus seu Martinianus scribitur. Palatinum pro nomine proprio accipimus, quod in Parisiensi & Lucensi editione præponantur ista verba: & aliorum duorum, ut videri possent Palatinus & Julius ad aliam classem pertinere, quod sufficit hic indicari.

DE S. GEORGIO, SOLITARIO
IN MONTE LACONIÆ MALÆO.

V AUT. VI SECULO.

[Commentarius]

Georgius, Solitarius in Monte Laconiæ Malæo (S.)

AUCTORE G. H.

Plurimi sunt Sancti, quibus obtigit nomen Georgii, septem sunt a nobis in tribus primis mensibus celebrati, & varii occurrunt hoc quarto mense Aprili celebrandi: sed duo præ aliis occupant in Menæis Græcorum totius diei officium Ecclesiasticum, Præcipuus est Magnus Georgius Martyr qui etiam in Breviario Romano colitur officio Ecclesiastico XXIII Aprilis; alter est S. Georgius solitarius, cui dicatus est hic dies IV, refertur autem a nonnullis etiam die sequenti, [Palæstra virtutis in monte Malæo.] aut XII Maij. Palæstra virtutis ejus fuit Laconia, ultima Peloponnesi provincia; & quidem ora ejus Australis, quæ versus Cytheram & Cretam insulas extenditur, ubi a Ptolomæo lib. 3 Geographiæ, collocatur Μαλέα ἄκρα ἐν τῷ Λακονικῷ κόλπῳ, ubi, inquit Plinius lib. 4 Historiæ mundi, omnia Maleo promontorio includuntur. De quo est etiam hic versus Ovidii,

Nec timeam vestros curva Malea sinus.

Græci in Menæis hunc titulum diei quarto Aprilis præfigunt: Τοῦ ὁσίου Πατρὸς ἡμῶν Γεωργίου, [Memoria 4 & 5 Aprilis & 12 Maij.] τοῦ ἐν τῷ Μαλαίῳ. Quæ Latine leguntur in Menologio Cardinalis Sirleti etiam primo loco: Sancti Patris nostri Georgii in regione Malæo diversantis. In Synaxario MS. Parisiensi collegii Claromontani Societatis Iesu, ad V Aprilis & XII Maij, in fine elogii ita additur, ἐν τῷ Μαλαίῳ ὄρει in Malæo monte. Observat Bredenbachius sinum hunc seu promontorium a nautis Christianis appellari Alas Divi Michaelis. Et in ipsa regione etiamnum oppidum a S. Angelo vocatur, prope quod aliqui montes collocantur, ubi S. Georgium vitam solitariam egisse arbitramur. In Typico S. Sabæ a posteris aucto, celebratur etiam S. Georgius in Malæo: quod ex eo transtulerunt Genebrardus in Calendarium Græcorum a se editum, & Molanus in additiones ad Vsuardum. Eumdem ad sequentem diem referunt MSS. Menæa Græca bibliothecæ Ambrosianæ apud Mediolanenses, signata litteris n & o. In Martyrologio Arabico Ægyptiaco, quod Romæ in collegio Maronitarum adservatur, memoria S. Georgii hoc & sequenti die celebratur. Synaxarium MS. Chifletianum & hoc IV die & XII Maij eumdem habet, addito eodem disticho, quod in Menæis excusis extat, cum aliqua ad nomen Georgii, id est Agricolæ, allusione.

Ψυχὴν Γεόργιος ἀσμένως δίδως
Ψυχῶν γεωργῷ καὶ φυτουργῷ σαρκίων.

Animam libenter dat Georgius Deo,
Qui nostri in anima & carne culturam gerit.

[3] Hactenus relata confirmant ejus sacrum cultum & venerationem: sed dolemus nullam vitæ ejus & virtutum ac miraculorum historiam amplius extare, [Vitæ compendium ex Menæis collectum.] vices ejus supplebunt Odæ, quas Græci ad illius honorem hoc die recitare solent. Non tamen eas consequenter proferimus, sed mutato ordine, & quæ fere in secunda persona ad ipsum referuntur, nos de eo in tertia persona secundum seriem, nulla re addita, narramus. Sunt autem ejusmodi.

[4] S. Georgius per baptisma filius Dei effectus, per vitæ suæ puritatem thesaurum hæreditatis paternæ conservat, [Baptisma,] effulgens gratia filiorum Dei, quam sancte & juste perficit, & munere suo fungens, optima sapientia gubernatur. Nomen assumit Georgi, id est Agricolæ, [Georgii nomen,] prudenter exculturus sulcum mentis suæ; cujus vita inclita, sale divini Spiritus condita, commonstrat divinæ agriculturæ divinam plantationem. [a seculari vita secessus:] Triplici luce in Deitatis majestate illuminatus, mundum reliquit, cum omni quæ in eo est perturbationum procella; & rerum caducarum tumultum declinans, ducem viarum suarum obtinuit divinam providentiam, quæ rectum tramitem ad cælum ostendit: & sic per semitam salutis, in secula non deficientia permansuræ, incedens, non declinavit in ullam partem; & vitam ingenuo dignam homine peregit; & tranquillitatem animæ suæ, quæ Deo placita est, acquisivit; in tabernaculis æternis mansionem habiturus, agnoscens misericordem Deum & omnium bonorum remuneratorem.

[5] [status vitæ:] Minister & Diaconus Christi, & mysteriorum ejus dispensator, ac director sincerus effectus, medelam apposuit passionibus corporis & animæ. Altissimo porro gradu animi sedati excellens, [passiones domitæ:] splendenti castæ temperantiæ veste amictus, passionum tumultus reddidit consopitos; & instabiles mentis phantasias expulit, divinæ meditationi jugiter insistens. Hinc nullæ iniquitatum procellæ potuerunt animam ejus commovere, aut deliciarum incursus attrahere. Gratia divini Spiritus in eo, ut purissimo & mitissimo tabernaculo, [exercitationes virtutū] habitavit, & animam omnibus virtutum generibus, & diversis gratiarum donis illustravit. Hinc fide, spe & caritate munitus, decore effulsit, & humilitate sua benigna ad altissimam virtutem prudenter evectus, in cælesti area suam agriculturam deposuit; totus animæ suæ intentus fervore integro, divinos elaboravit fructus spiritus, tranquillitatem, continentiam, caritatem, spem, longanimitatem, patientiam & continuam abstinentiam, quam corporis macilentia demonstravit. Præter hæc omne suum desiderium in Deum transferens, divina effulsit pulchritudine, quam omnis deberet expetere creatura: & practica contemplatione & vita immaculata seipsum splendide exornans, purum cor acquisivit, quo Deum aliis invisibilem meruit videre.

[6] [triumphus de diabolo per Crucem Christi.] Fide confortatus, & Christi virtute munitus, laqueos diabolicos effugit: & Domino universorum in exultatione serviens, dæmonum insidias & elusiones omnes evitavit. Armis Crucis Christi semper invictis circumcinctus, flammeam frameam seu rhomphæam pertransivit, & sacram Crucem odientium cohortibus se opposuit, virtute Christi roboratus: imo & nequissimos spiritus expulit, potens Spiritus sancti virtute. Sancta futurorum bonorum spe allectus, cum gaudio labores facilius sustinuit, animumque ad ulteriora alacrem extendit, quæ retro sunt prudenter oblitus: ideoque beatum finem assecutus est. Et quia virtutum operationibus emicuit, divina beatitudine semper est fruiturus: qui in terra sanctum vitæ institutum ipse aliis factus est, plenus sanctitatis, fidei & caritatis splendore, thronus habitus sensuum interiorum & sapientiæ Dei.

[7] Beatus es, Georgi, & bene tibi erit, qui cum Angelis Dominum laudaturus, accepisti laborum & certaminum mercedem. [beatitudo cælestis,] Varietate virtutum pulcherrima, & moribus præ omni luce splendidis decoratus, ad Deum evolasti. Ad vitam numquam dissolvendam & ad delicias numquam perituras transivisti: ad æternam gloriam & ad lumen numquam occubiturum extulisti divinam tuam agriculturam. Obtine beatitudinem & immortalem vitam, qui divinos ascensus aliis invios expedivisti. Multum exercitationis tuæ fructum in Christi aream intulisti, qui botrum maturum in torcular injecisti, [honor & virtus reliquiarum.] & vinum compunctionis effundis in omnes, qui te honorant. Opportunissimum pignus Christo obtulisti, qui omnibus corporis passionibus edomitis, Angelicam in terra vitam duxisti: hinc sacrū tuæ dormitionis diem celebramus, & circumdamur loculis Reliquiarum tuarum, ex quibus effundis sanitates omnibus te honorare volentibus. [patrociniū.] Pro nobis ergo fidelibus qui tuam memoriam celebramus, Christum exora indesinenter, ut non cesset nos a tentationum fluctibus & procellis & a periculis omnibus & perversis passionibus liberare; ac mundo dignetur pacem donare. Hæc est præcipua substantia Canonis hoc die propositi, qui absque auctoris nomine habetur sub tali Acrostiche:

Τοὺς σοὺς προθύμως Πάτερ μέλπω πόνους.

Tuos labores, o Pater, libens cano.

DE SANCTO ISIDORO
EPISCOPO HISPALENSI.

ANNO DCXXXVI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Isidorus, Episcopus Hispalensis, in Hispania (S.)

AUCTORE G. H.

§. I. Cultus sacer. Vita hic danda. An auctor Lucas Tudensis.

Tres illustres Hispaniarum urbes magnifica & gloriosa Sanctißimi Doctoris Isidori ostentatione lætantur. Prima est Cartagena, olim Carthago nova, [S Isidori patria Carthagena,] in regno Murciæ ad sinum maris Mediterranei Virgitanum, portu tuto & capacißimo ac Sede Episcopali exornata: quæ S. Isidoro, ejusque fratribus SS. Leandro & Fulgentio Episcopis, ac Sorori S. Florentinæ, patria fuit. [Sedes Episcopalis Hispalis,] Altera est Hispalis, urbs Hispaniæ Baticæ amplißima ac celeberrimum emporium: in qua post fratrem Leandrum creatus Sedis illius Metropolitanæ Episcopus, ibidem ad mortem usque in sanctißima illius directione vixit, & hoc IV Aprilis ad cæleste gaudium migravit. Tertia est Legio, quæ antiquo regno Legionensi, versus Oceanum Cantabricum sito, nomen dedit, antiquorum ibidem Regum una & Episcoporum Sedes: [Corpus Legione.] ad quam sacrum S. Isidori corpus ex urbe Hispalensi, sub Ferdinando primo Rege Legionis & Castellæ, fuit translatum. Duæ posteriores urbes, Hispalensis & Legionensis earumque diœceses, [Cultus sacer apud Hispanos,] solenni veneratione ut suum Patronum colunt S. Isidorum; cujus festum reliquæ Hispaniarum Ecclesiæ sub ritu duplici, ut Ecclesiæ Doctoris, celebrant: ejusque officium, uti olim recitari solebat, reperitur paßim in antiquis omnibus Hispanicis Breviariis & Missalibus, ex quibus cum novemdecim enumerasset Tamajus Salazar in Martyrologio Hispunico, addit & alia plura idem continere. Est itidem Breviarium Romanum, Pauli III Pontificis auctoritate, [in aliquo Breviario Romano,] a Francisco Quignonio titulo S. Crucis in Ierusalem Cardinale confectum anno MDXXXV, & sæpius deinde recusum: in quo hujus S. Isidori Officium præscribitur, cum lectione de ejus vita & obitu recitanda. [& antiquis Martyrlogiis,] Memoria inscripta est, ad hunc eumdem IV diem Aprilis, in Martyrologio Vsuardi his verbis: Apud Hispalim, depositio S. Isidori Antistitis; additurque in nonnullis MSS. atque Doctoris; in aliis MSS. fide & doctrina præcipui; item in aliis MSS. vita & doctrina illustris viri. Sequuntur paßim recentiores, & cum iis Tabulæ Martyrologii Romani, hac phrasi: Hispali in Hispania S. Isidori Episcopi, sanctitate & doctrina conspicui, qui zelo Catholicæ fidei & observantia ecclesiasticæ disciplinæ Hispanias illustravit.

[2] [Vita hactenus inedita] Vitam ejus & historiam Translationis, olim conscriptam & hactenus ineditam, damus ex codice MS. sanctæ Ecclesiæ Toletanæ numero 29 signato extractam, quam inde anno MDLXVI curiosißime descripserunt Ioannes Lopez de Leon, & Franciscus de Mendoza: quod apographum est penes Amplißimum Dominum Nicolaum Antonium Equitem Ordinis S. Iacobi, [nobis transmissa a Nicolao Antonio,] & Catholicæ Majestatis in Curia Romana a negotiis: quem & nos Romæ novimus, ejus singularem humanitatem & omnimodam doctrinam experti. Is litteris, XVI Aprilis anni MDCLXXI, Romæ datis, ista ad nos scribit: Post longam moram libero fidem meam, [cum hac ad nos epistola.] mittendo ad Vos, Sanctorum illustres Vindices, Archiepiscopi Ecclesiæ meæ Hispalensis inclyti S. Isidori Vitam; atque item libellum ab hac diversum, forteque alterius auctoris, de Translatione ejus venerabilis Corporis, ab Hispali mea ad Legionensem urbem, cum leviusculis scholiis seu annotationibus, quæ potius ad exemplaris quædam σφάλματα quoquo modo sananda, quam ad operis quidquam accurrate circa hos libros elaborandi propositum diriguntur. Luculentiores notas dare possem, si copia mihi fuisset temporis. Sed nos ab omnibus studiis melioribus transversos in Urbe agit, cura Regiorum negotiorum, viribus meis major ac dies totos præcipuo jure sibi exposcens: adeo ut ad urgendam editionem Bibliothecæ scriptorum Hispaniæ, quæ jam prope metam anhelat, justum spatium vix inveniens, ægre potuerim hoc breve nostræ erga Vos observantiæ officium expedire. Vos locupletabitis, ac dignam tanto Doctore operam navabitis. Hæc paulo antequam Bibliotheca præcitata, quam nunc manibus terimus & judiciis approbamus veniret in lucem; hæc, inquam, in sua epistola dictus Nicolaus Antonius: in qua quæ sananda indicat σφάλματα, sunt aut ex proprio Hispanismo, aut ex contractione vocum a librariis non intellecta, aut a verbulo subinde omisso: quæ nos more solito correximus obsequentes voluntati eruditißimi viri. Notas, quas margini adscripserat, & luculentiores esse optabat, sub ipsius nomine colligimus & interponimus Vitæ, more nostro in capita & numeros distinctæ, & marginali synopsi illustratæ, quam alia subnotanda sequuntur.

[3] Circa hujus Vitæ & Translationis auctores monet memoratus Nicolaus Antonius: [& relatione aliorum de auctore Vitæ & Translationis.] Vita hæc aut illius compendium (de quo nil certum aut compertum habeo) vulgari sermone excusum olim fuisse dicitur. Laudat siquidem Antonius Morales, lib. 12 Historiæ Hispaniæ cap. 21, S. Isidori Vitam Hispano sermone Salmanticæ editam, itemque ab hac diversam de Translatione sancti ejus Corporis, & miraculis tunc a Deo in honorem ejus gestis, historiam: cujus quidem, utpote a Luca Tudensi scriptæ, magnam esse ait auctoritatem. Attamen in Vita plura ei displicent, quorum auctorem esse negat Lucam prælaudatum. Nec nos certi quid habemus de auctore: nam in codice Toletano isto, unde Vitam exscripsimus, nullus ejusdem Vitæ laudatur scriptor: & Lucæ Diaconi nomen (qui Lucas Tudensis est) ad Chronicon illius, quod Vitæ subjicitur, referendum est. Nihilominus tamen Lucæ Tudensis esse tam Vitam quam Translationis historiam credidit Alphonsus Morgadus lib. 1 Historiæ Urbis Hispalensis cap. 5 & lib. 4 cap. 4, qui lib. 5 cap. 14 iterum appellat, Divinum librum. At Franciscus de Padilla, in Historia Ecclesiastica centuria 7 cap. 22, Lucam Tudensem agnovit tantum auctorem ejus libri qui Translationem & miracula tunc temporis patrata describit; uti & Ægidius Gonzales d'Avila, in Theatro Hispalensis Ecclesiæ, ubi de S. Isidoro ejus Archiepiscopo agit. Hispani libri auctor, cujus Morales meminit, aut anonymus est, aut quod magis credo Joannes de Robles (librum enim nusquam vidimus) Canonicus Collegiatæ Ecclesiæ S. Isidori urbis Legionensis, quem scimus de Translatione & miraculis ejusdem sancti Doctoris opusculum edidisse; quod & fecisse Lucam Tudensem Episcopum, idem Ægidius d'Avila eodem loco refert. Librum hunc sic inscriptum: Historia de los milagros de S. Isidro Arçobisso de Sevila, prodiisse anno 1525, alicubi legimus. [proprioque suo judicio] Certe in hoc nostro opusculo, quod Vitam S. Isidori nuncupamus, omnia illa habentur, quæ minus probabilia esse existimavit Morales, ceterisque verosimilibus fidem derogare, ut locis suis monebimus. At si quæratur a me, quid sentiam de Vitæ hujus scriptore, an Lucas Tudensis, an alius; multis ad denegandam Lucæ hanc prolem inducimur. Stylus non omnino similis est in Vita ista & in Lucæ Chronico aliisque scriptis. Decurrit Lucas historice magis & expedite; cum apud Vitæ auctorem impeditior ex affectatione procedat oratio. Præterea non idem utriusque judicium aut sententia de rebus est. Lucas Hispaniæ nomen ex ridiculo quodam etymo derivat in Chronici præfatione, Vitæ scriptor ab Hispali urbe mavult deductū. Credit Lucas matrem Isidori in eadem Præfatione Theodoram, Vitæ auctor appellat Turturam. De morte Leovigildi Regis durius loquitur hic auctor quam Tudensis. Accedunt alia, a curiose legentibus utrumque scriptum facile observanda. Verum quidem est in utroque opere, scilicet Vita & Chronico similiter haberi quædam: sed ea ex altero in alterum transcribi potuerunt, licet ejusdem auctoris non sit uterq; liber. Hactenus eruditißime, suo scilicet more, Nicolaus Antonius: qui tunc quantum Regia permittebant negotia, totus intentus præmemoratæ scriptorū Hispanicorum Bibliothecæ exornandæ satis meretur ut ejus judicio, tamquam viri in talibus expertißimi, velimus acquiescere. Si tamen aliqui contenderēt Vitam hanc & Historiam Translationis scriptam fuisse a Luca cum junior ætate esset, & Canonicus Regularis atque adhuc Diaconus in cœnobio Legionensi S. Isidori; Chronicon vero mundi aliaque composita esse ab eodem jam seniore & Episcopo Tudensi atque maturiori judicio limata, [de Luca Canonico Regulari] non abhorreremus ab illorum conjectura. Certe (ut in Notis suo loco dicemus)) a nonnullis minus probata, censet Mariana vir acris ingenii, ut a Luca Tudensi scripta, esse in suo vigore retinenda. Ordinatus est autem Lucas in Episcopum Tudensem Æra MCCLXXVII, [postea Episcopo Tudensi.] sive anno Christi MCCXXXIX, post obitum S. Isidori anno DCIII, mortuus Æra MCCLXXXVIII, sive anno Christi MCCL; uti ea late deducit Prudentius Sandoval, & ipse Episcopus Tudensis, in Antiquitatibus Ecclesiæ suæ fol. 148 & sequentibus. Aliqua, quæ in Vita displicent, sunt quæ de Mahometi adventu in Hispaniam in ea & in Chronico Tudensis referuntur; quæque, ut ibidem monemus, expungenda censuimus. In aliis laudati Nicolai Antonii aut nostræ notationes subjunguntur.

§. II. Mortis tempus & Locus, Hispalis non Bononia. Monachatus an Benedictinus aut Carmeliticus?

[4] [Alii de eo scriptores.] De S. Isidoro agunt paßim scriptores rerum Hispanicarum, quarum plurimas recenset Tamajus Salazar. Varios ex iis discußimus, potißimum Alphonsum Morgadum, Paulum Espinosam, & Rodericum Carum, in suis libris de Historia & Antiquitatibus Hispalensibus, uti Athanasium Loberam, de Legionensi historia; & Ægidium d' Avila in Theatro Hispalensis & Legionensis Ecclesiæ. Quæ Redemptus, Clericus sive Archidiaconus S. Isidori, scripsit de illius obitu, inseruntur infra cap. 9. & dein cap. 11 referuntur quæ a S. Braulio seu Braulione de ejusdem Vita & scriptis sunt indicata. At cap. 11 inseritur epitaphium, S. Ildephonso attributum. quod etiam extat apud memoratum Espinosam, ubi tempus obitus ita subjungitur: Obit sanctæ memoriæ Isidorus Episcopus, die secunda Nonas Aprilis, Æra DCLXXIV. Is est annus Christi DCXXXVI, [mortuus est an. 636,] in quem annum paßim alii & potißimum Redemptus consentiunt. Succeßit autem S. Isidorus S. Leandro fratri suo, sub finem seculi sexti, uti ad hujus Vitam die XIII Martij probatum est, adeo ut Hispalensi Ecclesiæ solum XXXVII aut circiter annis præfuerit; quos annos fere XL pleno numero dixit S. Ildephonsus.

[5] De Regula propria a S. Isidoro monachis præscripta, infra agitur: ejus decreta non esse conformia Regulæ S. Benedicti, nec Benedictinos stringere docet Benedictus Haftenus lib. 10 Disquisitionis monasticæ tract. 6 disq. 3. Vtrum autem S. Benedicti Regulam in aliquo Ordinis Benedictini monasterio professus aliquando fuerit S. Isidorus disputent alii; nos quia nihil ejusmodi apud antiquos legimus, tacere de tali quæstione malumus. [num Regulam S. Benedicti professus?] Antonius Yepez Benedictinus Hispanus, in Chronico Generali Ordinis S. Benedicti, ad an. 599 cap. 1, ista de SS. Fulgentii & Isidori monachatu tradit: Sunt qui S. Fulgentium Ordinis S. Benedicti monachum faciant, quibus tum fidem habebimus, cum antiquum gravemque auctorem nobis attulerint … Etiam S. Isidorum e syllabo Ordinis expungo, cum vita quam egit, & Regula quam monachis Hispalensis Episcopus scripsit, aliam mihi sententiam injiciant. Interim Constantinus Cajetanus & Arnoldus Wion lib. 2 Ligni Vitæ pag. 144, eum Ordini Benedictino, adscribunt: sed hic sub dubio, his verbis: S. Isidorus … ut aiunt, nostri ordinis Benedictini monachus … creatus est Archiepiscopus anno Domini DCIII præfuitque, ut auctor est S. Ildephonsus de Viris illustribus, annis fere XL. Obiit anno DCXLII vel circiter, pridie Nonas Aprilis; cujus corpus requiescit Bononiæ in ecclesia RR. Patrum Cælestinorum. Hæc ibi. Annos Sedis supra aliter deduximus: & corpus ejus Hispali Legionem translatum fuisse, ibique hactenus summa cum veneratione adservari, certißimum est. [S. Isidorus mortuus Bononiæ,]

[6] Bononienses, nescio quo errore, S. Isidorum Hispalensem in sua urbe mortuum asserunt. Antonius Casalis Cælestinus S. Stephani de Bononia, late describit suam illam basilicam, ac novam Ierusalem appellat, atque a pag. 365 explicans Vitam S. Isidori, ex Chronico MS. pag. 370 sic ipsam alloquitur: Similiter & corpus beatissimi Isidori, Confessoris Christi & luculentissimi Doctoris, in te requiescit: qui cum rediret a Roma, apud hanc urbem hospitatus, ac gravi molestia corporis est detentus, permittente Deo: ibique vitam finivit & illic ab orthodoxis viris cum gaudio totius plebis sepultus est. [plane alius est,] Hæc ibi, quæ verba de alio viro erudito, Isidoro dicto, possunt & debent exponi: poteruntque accuratius discuti die XVI Septembris, quo festum ejus ob translationem corporis celebrari addit idem Abbas Casalis. Corrigendi autem sunt Leander Albertus Donatus Pullienus, Cherubinus Ghirardacius, Carolus Sigonius, Celsus Faleonus, Antonius Masinus, aliique qui de S. Isidoro Hispalensi ista intellexerunt. Constantinus Abbas Cajetanus in suo de S. Isidoro tractatu, arbitratur Bononienses, nominis forsan Homonomya deceptos, suum, Isidori Episcopi siculi vice, Hispalensem notasse, [an Episcopus Siculus?] credidisse, vocasse. Certe non multum abludūt Sevilla, aliis etiam Sivilia, quæ Hispalis est, & Sicilia. Sed de S. Isidoro Siculo omnia æq; obscura sunt: nec multū lucis confert Octavius Cajetanus, Constantini frater, qui tomo, de Vitis Sanctorum Siculorū pag. 225 nonnulla de dicto Isidoro congerit, potißimum ex Constantii Felicii Kalendario, ad diem XV Ianuarii, uti tunc inter Prætermissos diximus, indicantes alios qui Felicium absq; ulteriori examine secuti sunt.

[7] Quisquis est ille qui Bononiæ requiescit, omnino est ab Hispalensi diversus. Hunc dum Benedictini scriptores Ordini suo timidius cunctantiusque adscribunt; visum est Carmelitis in eum, velut in hereditatem caducam, injicere manus: postquam Ioannes Baptista de Lezana ad annum 578 num. 4 putavit ex ipsius S. Isidori scriptis, [an S. Isidorus fuerit Ordinis Carmelitici?] solidum eruisse argumentū isti assertioni probandæ. Quærit is, lib. 2 de Officiis Ecclesiasticis cap. 15 agens de monachis, Unde ad monachos studium defluxerit paupertatis? vel quis hujus conversationis extiterit auctor, cujus illi habitum imitantur? & respondet: Quantum pertinet ad auctoritatem veterum Scripturarum, hujus propositi Principes Elias & discipulus ejus Helisæus fuerunt sive alii Prophetæ, qui habitabant in solitudine, urbibusque relictis faciebant sibi casulas prope fluenta Jordanis. Hujus deinde propositi in Euangelio Joannes auctor extitit, qui eremum solus incoluit, locusta tantum & agresti melle nutritus. Jam deinde progeniti sunt conversationis hujus nobilissimi Principes Paulus, Antonius, Hilarion, Macarius ceterique fratres. Hæc scribit S. Isidorus: sed quomodo ex his verbis concluditur ipse fuisse ordinis Carmelitici? Nos quidem sequelam non videmus: vident ii, qui ipsa meridiana luce clarius esse existimant, quod Ordo suus (qui sub initium seculi XIII & regimen secundi Prioris Brocardi Regulam accepit a B. Alberto Hierosolymitano Patriarcha, sicut ad hujus Vitam VIII Aprilis declarabitur) non noviter sub primo Priore Bertholdo conditus fuerit, sed novā dumtaxat formam acceperit; ipse Religiosorum omnium Ordinum antiquißimus, imo fons ac principium ceterorum, non tantum ab Apostolis Apostolorumque discipulis, sed ab ipso Elia deductus, idque per immediatam nec ullo unquam tempore interruptam in Carmelo succeßionem. Quæ nulla solidæ veterum monumentorum auctoritati subnixa, quamdiu sic propugnantur, quasi absque summa Ordinis sanctißimi injuria nequeant ad examen vocari; malumus nos ea audire, & ingenii nostri accusare tarditatem; quam ita sentientibus refragrando, eorum linguas calamosque adversum nos excitare. Sit igitur secundum istos, Carmelita S. Isidorus; sicuti secundum eosdem Carmelitæ fuerunt S. Paulus, S. Antonius, S. Basilius, S. Martinus, S. Hilarius, S. Patricius, & quotquot alii uspiam sancti Monachi ecclesiam Dei suis virtutibus exornarunt, ante Benedictinæ Regulæ propagationem.

§. III. Testimonia excellentis doctrinæ: beneficia Hispanis collata.

[8] Præter supra relata & infra in Actis indicanda, hic pauca attingimus quæ gloriam posthumam S. Isidori plurimum adaugent. In his primum locum teneat auctoritas Concilii Toletani VIII, [Ejus doctrina sacra laudata in Concilio 8 Toletano] habiti Æra DCXCI id est anno DCLIII & post obitum S. Isidori XVII. In eo Concilio fuerunt Episcopi LII, Abbates XII, Vicarii Episcoporū X, Viri illustres officii Palatini XVI, coram quibus cap. 2 actum est de incauto juramento, & post allegata testimonia sacræ Scripturæ, sanctorumque Ambrosii, Augustini & Gregorii Magni, adduntur varia ex S. Isidori libris deprompta, cum hoc ejus elogio. Nostri quoque seculi Doctor egregius, Ecclesiæ Catholicæ novissimū decus, præcedentibus ætate postremus, doctrinæ comparatione non infimus, & quod majus est in seculorum fine doctissimus, atque cum reverentia nominandus Isidorus. Simili modo Leo IV, Pontifex Maximus, eum aliis Ecclesiæ Doctoribus annumerat apud Gratianum, dist. 20 de libellis: Si illorum, ait, [a Leone Papa 4] quorum meministis dicta Hieronymi, Augustini, Isidori, ac ceterorum similium sanctorum Doctorū reperta fuerint, magnanimiter sunt retinenda aut promulganda, vel ad Apostolicam Sedem referenda. Hæc ibi. De eodem S. Isidoro, ceteris Ecclesiæ Doctoribus adscripto aut adscribendo, ista tradit Ioannes Mariana lib. 6 de Rebus Hispaniæ cap. 7. Sunt qui scribunt, Bonifacio VIII Romano Pontifice deliberante, [& Bonifacio 8.] de iis, qui Doctorū Ecclesiæ nomine & numero essent cohonestandi, fuisse qui Ambrosio Isidorum præferendum, aut quatuor certe aliis quintū adjiciendum judicarent. Opinioni fidem tanti viri eruditio facit, facile in omni litterarum genere excellentis, & quoniam in eo numero duo Patres Italici generis sunt nullus ex Occidente.

[9] Libri a S. Isidoro conscripti nominantur & laudantur in Vita nu. 43, ex S. Braulione Episcopo Cæsaraugustano: [an scripserit librum de Ordine creaturarum,] & ab eo enumeratis, quidam alii postea cogniti aut saltem S. Isidoro adscripti interseruntur. Præter hos unum opusculū, noviter in lucem erutum, spicilegiorum tomo 1 offert Lucas d'Achery, ex vetustißimo Codice monasterii S. Remigii, idque sub hoc titulo, De ordine creaturarū liber Braulio Episcopo urbis Romæ; cujus quamquam haud meminerint scriptorū ecclesiasticorū nomenclatores, tam veteres quā neoterici, stylum nihilo secius Isidori ac mentem adeo in promptu mihi, inquit ille, visus est præ se ferre, ut germanum illius fœtum existimaverim ad dubiū revocare posse neminem. Suspicatur autem in prologo ad lectorem, quod Cæsaraugustam, Romanarum olim Coloniarum in Hispania præcipuam, appetiverint Hispani quadā prærogativa Romam vocitari, quemadmodum Constantinopolim Imperatores Romam vocavere, etsi dißimili ratione; ideoq; elucidationis causa post Romæ addi, id est Cæsaraugustæ. Equidem magni facimus judicium viri, in veterum auctorum stylo discernendo exercitati: sed quanto plus huic tribuimus tanto minus verosimilis videtur nobis esse illius conjectura: licet enim eos solum libros enumerare Braulio profiteatur, qui ad notitiā suam venerunt; quo intelligi datur alios quoq; scripsisse; quomodo ad eam potuit non pervenisse hic, [& cui?] ipso proponente per modum responsionis scriptus, ad ipsumq; sub hoc epilogo directus: Ecce venerabilis Pater, de Ordine creaturarū tibi proponenti, juxta ingenioli mei modulū, compendioso sermone summatim respondi: cujus munusculi mercedē orationibus tuis compensabo. Non quod exiguitatis meæ obsequium in obediētia, tua veneratione & auctoritate conferre possit digna: sed obedientiæ conatus, & ea quæ non valet assequi, implet omnia. Ecce in gazophylacio templi, pauperis vidulæ æris exiguum munus, multorū divitum auro copioso præfertur … hanc igitur & tu simili modo parvitatis meæ obedientiā placido pectoris tui portu non dedignare; & trans garrientiū instabiles fluctus, timore tuæ auctoritatis, præsentis opusculi naviculā non te pigeat gubernare. Hæc & alia libelli auctor, tamquam Patri cum demißißima profeßione obedientiæ, prorsus aliter quam solet ad Braulionem amicum, suum, [forsan Benedicto Papæ. 5] sed nec in gradu quidē Episcopali æqualem sibi. Quidni igitur, si vere ipsum credamus scriptū Episcopo urbis Romæ, non Braulioni, sed Bonifacio, qui primam totius Christianitatis Sedē ab anno DCXVI ad DCXXV occupavit ejus nominis quintus? Nota est veterum consuetudo, propria nomina per solam initialē litteram signandi: quæ dum integre scribere voluerunt posteri, sæpe tenebras offuderunt historiæ. Idem hic a Remensi librario, solum B inveniente, & ex aliis Isidori operibus Braulioni directis suspicante, ipsum quoque hic denotari, factum credat Acherius; & via planiori sese expediet a salebris: nos propria conjectura nihil hic definimus, quibus non vacavit totum illud opusculum attentius legere.

[10] Porro quæ de æstimatione doctrinæ jam diximus aliaq; ex Braulione & ceteris infra in Actis referenda, primum sunt fundamentum magnæ illius obligationis, qua S. Isidoro obstrictam agnoscit Hispania. Alterum est quod illius favore urbes variæ recuperatæ sint e manibus Saracenorum, De urbe Toletana a Christianis recepta, [Isidoro apparente & ad monente,] admonente & stimulante S. Isidoro, scribit Mariana lib 9 cap. 16, & accuratius Athanasius Lobera in Historia Legionensi cap. 29, cujus sunt ista verba, Latine tradita a Tamajo Salazar: Cyprianus, Episcopus Legionensis, erat tunc vir venerabilis, pius, prudens, & in omnibus bonis operibus instructus, qui maximo Divum Isidorum prosequebatur amore. Cum ergo annorum sarcinam jam expellere desiderasset, ut Christo adhæreret, coram Sanctissimi Præsulis theca provolutus, oratione diffusa, Isidorum imprecabatur, [Toletum Mauris eripitur:] ut suis meritis a Domino, ejus carnis solutionem, impetraret. Nocte sequenti sanctus Confessor Cypriano apparens, suam deprecationem a Deo admissam significavit, in cujus rei signum die sequenti unum ex ejus famulis Toleto Legionem adventurum, qui referret, quo pacto Alfonsus Rex urbem ab obsidione liberam relinquere constituisset; quod in grave Religionis Catholicæ damnum esset futurum, & idcirco illi præcipiebat, quod protinus audito famuli nuntio, Regi scribat, haudquaquā obsidionem solvat, imo persistat, eo quod Dominus illi intra quindecim dies urbem tradere constituisset, ipso Isidoro ad Regis latus strenue dimicante. Quo dicto disparuit, & die altero, nuntius advenit, qui Regis propositum patefecit. Hoc cognito Cyprianus epistolā Regi scripsit, & quidquid ab ore B. Isidori perceperat, propalavit; eamq; cum ejus Archidiacono Toletum misit. Ad castra Archidiaconus advenit eo tempore, quo jam castra movebantur; & tradita epistola lectaque castra subsistere jussit Alfonsus, atque eo quem sanctus Doctor designavit die Toletum est ingressus.

[11] Hæc Athanasius Lobera: cui adjungenda est victoria, de Mauris Saracenis, ope SS. Iacobi & Isidori obtenta: quam Lucas Tudensis in Chronico mundi, [victoria de iis obtinetur prope Emeritam.] Æra 1255 ita describit: Adefonsus Rex Legionensis obsedit civitatem Emeritam, & cœpit eam. Erat tum temporis quidam barbarus insignis, nomine Abenenfuth qui expulit Almophades ab Hispania, & factus est Rex barbarorū. Hic a suis vocabatur Rex virtutis: & congregato exercitu Maurorum innumerabili, venit pugnaturus cum Adefonso Rege Legionensi, qui erat Emeritæ cum paucis. Sed Rex Adefonsus ut erat fortis & animosus, fecit exercitum suum de nocte contra Saracenos flumen Guadiana transire. Fixerant Saraceni tentoria juxta castrum Alhange, & viderunt primo mane nostrorum acies paratas ad bellum, & ipsi ordinaverunt acies suas ad prælium properantes. Fuit Dominus cū Rege Adefonso, & populo Christiano, & in congressione ipsius belli tanta Saracenorum millia prostrata sunt, quod multa barbarorum oppida remanserunt vacua, omnibus habitatoribus eorum extinctis in ipso bello; Abenenfuth autem Rex barbarorum fugit graviter vulneratus. Siquidem in ipso bello visibiliter apparuit S. Jacobus, cum multitudine militum albatorum, qui Saracenos in manu valida prosternebant. Beatus etiam Confessor Isidorus quibusdam apparuit Zamoræ, antequam Emerita caperetur, & bellum fieret, & dixit eis se ad auxilium Adefonsi Regis cum Sanctorum exercitu properare, & quod sibi dictam traderet civitatem, & de Saracenis campalem præberet triumphum. Hæc Lucas Tudensis, quem describit Barnabas Morenus lib. 4 Historiæ Emeritensis cap. 11.

[12] Præ reliquis autem præclara est ipsius urbis Hispalensis interceptio, per quam Mauri in Hispania fuerūt debellati. Habemus Summarium Processus super virtutibus, sanctitate ac miraculis gloriosißimi, invictißimi & Sanctißimi Ferdinandi III Castellæ & Legionis Regis, Romæ anno MDCXXXVIII excusum: in quo num. 8 & pag. 81 ex Lectionibus, in Officio dedicationis Ecclesiæ Hispalensis recitandis ista habentur: Cum Ferdinandus, Castellæ & Legionis Rex, qui ob virtutum prȩstantiam Sancti cognomen est adeptus, magnam Bæticæ partem in suam ditionē recepisset; Hispalim, [Hispalis a S. Ferdinando Rege recipitur.] ejus provinciæ principem urbem, magnis ex Hispanica fere nobilitate cōtractis copiis obsedit: ad eam expeditionem per visionē a S. Isidoro, ut fertur, incitatus. Quod scilicet sanctissimus Præsul suam ecclesiā, tot seculis jam ab infidelibus profanatā, Christo restituendam curaret. Capta urbs est XXIII Novembris anni MCCXLVIII, & in divisione deinde agrorum Hispalensiū, sua quoque pars S. Isidoro tributa traditur.

[13] Edidimus ad diem XI Februarij Vitam B. Martini Canonici Regularis in urbe Legionensi; qui cum ob exortam inter Episcopum Legionensem & monasterium S. Martialis simultatem, migrasset ad monasterium S. Isidori, itidem Canonicorum Regularium, & istic sociis invisus esset; [B. Martinus ad ejus monasterium, revocatus,] ad S. Martialis ædem, ubi educatus fuerat, se recepit, Vix pauculi abjerant dies, cum Canonicis quibusdā dicati suo nomini cœnobii apparuit S. Isidorus, itaq, eos compellavit: Cur a vobis Dei servum Martinum expulistis? Revocate eum ad vestrum contubernium, neque ansam offensionis captate, sed gaudii sanctæque voluptatis occasionem, quod cernere vobis inter vos virū liceat, qui semitam perfectionis insistat. Reductus ergo ad S. Isidori monasterium, cum imploraret hujus patrocinium, ut scientiam litterarum præsertim sacrarum obtineret; spectabilis ante eum adstitit S. Isidorus, librum manu tenens, & Cape, inquit, Martine, librum & comede, [& codicē ejus jussus deglutire scientiam adipiscitur,] simul scientiā sacrarum Scripturarū hausturus Deo largiente. Negat Martinus fas sibi esse eum librum comedere, jejunii lege obstricto. Secure comede, ait sanctus Doctor, neque enim propterea jejunii præmio privaberis. Isidorus sum, hujus monasterii Patronus, a Deo missus, ut hoc te beem munere. Cum ad hæc attonitus hæreret, propius ad eum Sanctus accedit: mentoque illius prehenso, ut librum diglutiat cogit: subitoque ex oculis ejus abscedit. Scientiam consequitur Martinus, & inclarescit doctrinæ fama; ac tandem senio confectus, ex hac vita migrat anno MCCXXI.

VITA
Auctore Canonico Regulari cœnobii Legionensis S. Isidori, forte Luca, postea Episcopo Tudensi.
Ex MS. Codice Toletano a V. CL. Nicolao Antonio submissa.

Isidorus, Episcopus Hispalensis, in Hispania (S.)

BHL Number: 4486

EX MS. TOLETANO.

PROLOGUS.

[1] Præclara beatissimi Doctoris Hispaniarū, Christi confessoris Isidori, Archipræsulis Hispalēsis, Hispaniæ Primatis merita, fratres carissimi, [S. Isidorus laudatur in universo orbe,] sacrosancta per orbē Ecclesia dignis efferenda laudibus prædicat; & festivū per omnia virum, celebris semper & ubiq; fama commendat. Verumtamen præter communem illam honorificentiæ gloriam, quam sibi meritorum magnalibus in omnium comparavit contuberniis fidelium, præcipuis in Hispania sustollitur præconiis, quem alterum in terris post Apostolos suæ fidei meruit intercessorem. [maxime in Hispania] Hic est enim splendidissimus solis justitiæ radius, per quem tibi præcipue, Iberia, lumen veritatis illuxit; & quæ multis fueras Arianorum, Acephalorum, Mahometi, & aliorum pseudo-prophetarū seducta erroribus vel fallaciis, B. Isidori mediante doctrina dux effecta es ȩquitatis. Hic est insignis ille Pastor tuus, egregiusq; Pontifex, qui te summis præficiēdam sedibus, æternisque fœcundandam divitiis, tam opiosis divinarū scripturarum a debriavit augmentis, ut b situ in successum transumpto, jam non sis in regionibus ultimis ultima, sed in primis prima. Hic est qui post gloriosissimum Apostolū Jacobum hanc tibi contulit gratiæ excellentiam, ut populis [sis] fœcunda, religione conspicua, triumphis clarissima. Sane ab Hispali civitate, Sanctissimi Isidori Sede, certissimo secuturi eventus præsagio c Hispania cognominata, ditior emines debriatione divina, quam felicitate terrena. Licet enim victoriosa trophæis, gratiosa deliciis, laudis tuæ titulos cunctarum nationum in fines extuleris; multo tamen spectabilius multoque gloriosius est, [illustrata ejus doctrina.] quod te tam assiduis tamque officiosis obsequiis, tum nostri Salvatoris reverentia, tum gloriosissimi Apostoli Jacobi præsentia, tum etiam rectissimi Patris Isidori præsentia simul & clariflua doctrina, omnis te collit, omnis ad te confluit religio Christiana: quoniam [supra id] quod tibi fors obtulit aut vis indulsit naturæ; Apostolicæ dignitas prærogativæ non immerito obtinuit, ut sicut singularis privilegio gratiæ d alter Romæ Petro Apostolo successit Gregorius; [Comparatur cum S. Gregorio Magno.] ita non impar Gregorio alter in Hispania Jacobo succedat Isidorus. Semina namque verbi Dei, quæ Beatus Jacobus seminavit, quasi pervigil agricola Isidorus cælestium imbrium prædicatione saluberrima irrigavit, & spinas, tribulos, & e zizaniam pravorum dogmatum, ab inimicis hæreticis superseminatam, sarculo Spiritus evellendo, ad fructus vitæ excolendos usque perduxit. Gregorium re vera in beatissimi Apostolorum Principis, loci simul & meriti, principatu, universi orbis præfecit auctoritas: Isidorum autem, Romanæ censura curiæ alterum profiteri Gregorium, meritorum effecit parilitas. Et quidem singula quæ non tantum cursu naturæ, verum etiam ea quæ divina providentia miraculose, senescenti mundo, per eum mirabiliter, ad illuminationem Ecclesiæ, dignata est operari, debitis prosequi officiis, vires, ingenium, & scientiam nostram excedit. Verumtamen de sanctissimo peccator, de maximo parvus, de sapientissimo imperitus, de multis ejus mirabilibus paucula ad futurorum eruditionem (ne tanti Patris opera labentibus annorum curriculis a corde quoque fidelium dilabantur) brevitate, [Auctor suā tenuitatem excusat,] qua potero, caritatis gratia, fidelis styli subnotatione perstringam. Tanta quippe tamque bona, de tanto tamque bono viro, bene dicere, non nisi bonitatis ejusdem viri ascribendum est meritis: quorum profecto tenus hoc f excrevit eminentiæ magnitudo, ut rerum fidei sermonis subsidat elegantia, & elegantiæ cultum veritatis commendet materia.

ANNOTATA.

a Ita mox debriatio divina dicitur. Sic Beda in Vita S. Cuthberti Episcopi Lindisfarnensis, 20 Martij illustrata, num. 46, asserit SS. Cuthbertum & Herebertum Presbyterum, sese alterutrum cælestis sapientiæ poculis debriare. Galbertus in Vita B. Caroli Boni, 2 Martij num. 47, dicit, hujus occisores ira & furore debriatos. Similia paßim alibi habentur: unde apparet debriare accipi, pro potare seu satiare.

b Lucas Tudensis, in Præfatione ad Chronicon mundi ita habet: Hispania, situ in successum transmisso, non est in ultimis regionibus ultima, sed in primis prima.

c Nicolaus Antonius ista annotat: Ab urbe Hispali nomen integræ Hispaniæ inditum censuit olim Antonius Nebrissensis, nec improbat Florianus do Campo lib. 1 Historiæ Hispaniæ cap. 16 & alii, quos laudat Rodericus Carus in Historia Hispalensis urbis sive Antiquitatum illius lib. 1 cap. 4. Hi autem S. Isidorum sunt secuti, qui ad Sisenandum Regem Historiam Gothorum, hoc est librum 2 Chronici, dirigens, ita censet; quamvis lib. 4 Originum cap. 4 Hispaniam ab Hispano Rege non ab Hispali cognominatam credat. Lucas vero Tudensis, in Prologo sui Chronici, aliud prorsus etymon Hispaniæ, viro tali indignum, prodit.

d Constantinus Cajetanus de S. Isidoro profert partem sermonis S. Braulionis, in quo sequentia leguntur.

e Ita zizaniam dixit S. Ambrosius lib. 7 in Lucam: Aliud est fermentum tritici, aliud zizaniæ.

f Id est hactenus.

CAPUT I.
S. Isidori prosapia illustris & sancta. Institutio in litteris.

[2] [Nobilium parentum filius,] Igitur ut egregius Confessor Isidorus egregiis venustaretur exordiis, & insignem futurum insignis præsignaret origo, civitatis a Carthaginensis, & Provinciæ Hispaniæ Dux, Theodorici Regis Gotthorum proles, Severianus, pater [ejus fuit,] mater vero b Turtura vocitata: viri clarissimi, viri eruditissimi, viri etiam tam morum quam ingenii singularitate præditi Confessores Christi, c Leander Archipræsul Hispalensus; & d Fulgentius, qui fulgore sanctarum scripturarum & operum universalem irradiavit Ecclesiam, almus Doctor & Præsul clarissimus; [frater SS. Leandri Fulgentii & Florentina,] una cum sanctissima Virgine e Florentina, Virginum Præposita, fratres ac nutritii fuere. f Horum serenissimis instructus documentis, orationibus proficiens, morum gravitate venustus, patriam religione, patrem prudentia, disciplina fratres, cognatos cultu, pares gratia, affines præmio, proximos illustravit affectu. Gloriosissimus diligebat puerum Doctor & Archipræsul Leander, tamquam unicum & specialius extra patriam eum habens solatium: & quia non tantum fallacium divitiarum quantum felicium morum suorum successivum exoptabat heredem, [primi etiam alumnus fuit.] summopere vigilabat, ne illa ætas, quæ prona consuevit devenire in malum, locum reperiret, quo in corruptionem laberetur peccati. Non parcebat virgæ, & g laudatus est in illo; docuit eum & misit zelum in inimicum, & in medio amicorum gloriatus est in illo. [Eccli. 30, 12] In vita sua vidit & lætatus est, & in obitu suo non est contristatus coram inimicis. Reliquit enim similem sibi post se; defensorem domus contra inimicos, & amicis reddentem gratiam. O sanctissime Pater Leander, venerandus iste puer, quem diligis, quem nutris, quem doces, quem erudis, quem corrigis, quem custodis; cælestis Sponsi paranymphus est, sanctorum Angelorum amicus, Patriarcharum ac Prophetarum compar, Apostolorum civis, Martyrum consors, Præsulum splendor, & Sanctorum omnium gradibus proportionaliter conferendus, quod eventus rei opportuno tempore declarabit.

[3] Igitur cum esset infantulus, sicut de B Ambrosio legitur, & a nutrice ad hortum duceretur, [cingitur infans apum examine:] anus capta oblivione, eum inter olera dimittens discessit. Post aliquot autem dies, lugens filium, solarium Severianus pater ascendit; atque sedens contra viridarium aspexit, viditque h innumeram apum multitudinem cum ingenti murmure super puerum certatim descendere, atque inde ad cælos volare: qui in stuporem versus ad hortum concite descendit, vocatisque servientibus festinavit ut rei gestæ videret miraculū. Accedentes autem viderunt alias apum in os pueri intrantes & exeuntes, alias vero super faciem & totum corpus mellis & favi operimenta texentes. Patre vero filium cum clamore & lacrymis amplectente apes in tantam se altitudinem aeris extulerunt, ut oculis corporeis non possent videri. Hæc de multis, quæ cum eo taliter gesta sunt, pauca proposui, ut prudens advertere possit, a quanta virtutum inceperit perfectione.

[4] [Ex pusillanimitate studia dimittit,] Cum igitur reverendus puer Isidorus, fuisset studiis literarum traditus, atque, ut sibi videbatur, ingenii minus existeret capacis; puerili permotus timore, verbera Magistri metuens, divino nutu haud procul fugit ab Hispalensi Civitate. Cumque ex itineris fatigatione juxta marginem cujusdam putei sitiens resedisset, i aspexit prægrande saxum tortuosis foraminibus perforatum: quod diligenter inspiciens, cœpit volvere intra se, quis istorum foraminum, vel ad quid extiterit operator. Similiter in ore putei erat quoddam lignum, continuis chordarum sectionibus in aquis hauriendis canalatum. Et dum secum tacitus ageret, ad aquas hauriendas venit quædam mulier; quæ super pulchritudine pueri admodum mirata, interrogavit; quid hic ageret, aut cur tam parvus puer solus huc advenisset. [sed monitus guttis saxa, funium tractu ligna cavari,] Erat enim miræ pulchritudinis, splendidus facie, decorus forma, hilaris aspectu, lætus vultu, humilis visu, verecundiam semper in moribus prætendens. Ad quam puer humiliter conversus, inquit, O Domina, ut mihi digneris disserere rogo, quis, vel ad quid lapidis hujus foramina vel istius ligni canales facti fuerunt. Cui mulier lapis iste ait, frequenti instillatione guttarum fuit perforatus, & lignum hoc frequenti chordarum ductu in aquis hauriendis extitit canalatum. Puer autem divino repletus spiritu, ad se reversus dixit. Et si lapis durissimus mollis aquæ frequenti instillatione cavatur, & lignum chordarum sectionibus cedit secatum; quanto magis ego homo, Dei gratia præveniente, discendo quotidie parvissimis incrementis, valeo ad augmentum scientiæ pervenire? [persuadetur ut ea resumat,] O venerande Isidore, hujus evolutionis cogitatio non pueri est junioris, sed viri perfecti & sapientissimi senioris. Quis ille, qui etiam ante litterarum disciplinam in teneris annis sic te docuit, nisi ille Spiritus veritatis, qui tibi suggerens omnia, etiam vas sanctificatum elegit, ut portes nomen filii Dei coram Regibus, & Principibus & filiis Israel? Post hoc puer concito gressu revertitur Hispalim, seque magistrorum disciplinis subdidit cum humili devotione.

[5] Tanta denique gratia cælitus ei infusa, quidquid a magistris proponebatur ex Scripturis, sitibundo pectore avide retinebat; & non auditor obliviosus factus, armariolo memoriæ multis profuturum fidelibus reservabat; & ipsos doctores suos, quasi præscio intellectu, præveniebat: qua novitate miraculi tam magistri quam omnes, qui aderant, stupore admirationis reddebantur attoniti. Sic namque Divino inflammatus spiritu, [eruditus in septem artibus liberalibus:] Latinis, Græcis, & Hebraicis litteris instructus, omni locutionis genere formatus, k in trivii eruditione conspicuus, in quadrivii instigatione perfectus, in doctrinis philosophorum præclarus, divinis & humanis legibus eruditus, suavis eloquio, ingenio præstantissimus, vita quoque atque doctrina pro temporis ætate in multorum admirationem extitit clarissimus. Sic namque de virtute in virtutem proficiens refulsit doctor ita eximius, ut secundum qualitatem sermonis omnibus, videlicet Latinis, Græcis & Hebræis, sapientibus ac minus intelligentibus, in eruditione existeret aptus, & incomparabili eloquentia strenuus. Cum igitur B. Isidorus omnibus fere mortalium præfulgeret scientiis, quod nostris temporibus contigisse recolitur inauditum; non, ut illa juvenilis ætas assuevit, delectationem amplexus est mundi, sed totus in logicali contemplatione, vel actualium instigatione, aut divinarum theoriarum meditatione & studio insistebat. Denique in tantum hunc insignivit natura, [comparatur cum eruditissimis viris,] gratia ditavit, extulere mores, studia provocarunt, ut Platonem ingenio, Aristotelem studio, eloquentia Tullium, copia l Chalcenterum; eruditione Originem, gravitate Hieronymum, Augustinum doctrina, Gregorium sane prosequeretur exemplis. Qui cum eidem B. Gregorio, jussu fratris ac nutricii sui Leandri, epistolam quamdam de Beatitudine, tam de philosophorum sententiis quam sanctarum Scripturarum floribus, miro studio decoratam, delegasset; ac B. Gregorius perlegisset eamdem; tam de sermonum disertitudine quam de sententiarum connexione ac scientiarum exuberatione admirans, eumque in spiritu, qualis futurus erat, intuens, fertur dixisse, ecce alter Daniel; & quidam alius, Ecce plus quam Salomon hic.

ANNOTATA.

a MS. Civitas Carthaginensis Provinciæ Hispaniæ T. R. G. proles, Dux Severianus: quæ visum est primi verbi correctione & alterius transpositione restitui sanosensui posse, conformiter ei quo Lucas Tudensis in citata Præfatione Severianum Carthaginensem Ducem nominat: An vero hic a Theoderico Rege Gothorum prognatus, aut saltem frater ejus fuerit, disputent alii.

b Theodora dicitur Lucæ Tudensi loco citato. Quintanadueñas hanc Theodorici Regis filiam facit, in Vita S. Fulgentii fratris.

c S. Leandri Vitam illustravimus 13 Martij.

d S. Fulgentii Vitam dedimus 14 Ianuarij, ubi de Theoderico Rege actum.

e S. Florentina, in Martyrologio Romano Florentia, colitur 20 Iunij.

f Nicol. Antonius mallet legi, Severissimis.

g Paululum hæc variant a vulgata editione.

h Annotat Nic Antonius ista: Referunt ostensum hoc in Isidoro contigisse hi, qui a seculis duobus res ejus gestas in litteras retulerunt, Antonius Morales lib. 12 cap. 4, Padilla cent. 7 cap. 22, Vasæus ad an. 649, Mariana lib. 6 cap. 7, Marietta lib. 5 de Sanctis Hispaniæ cap. 23. Omnes ut suspicari possumus, hinc edocti. Ita ille.

i Idem annotat hujusce quoque rei auctores esse, quos ante laudaverat, atque item Laurentium de Padilla in Vitis Sanctorum Hispanorum:

k De hoc trivio & quadrivio ista indicat Nic. Antonius: Trivium olim dictæ tres artes, Grammatica, Rhetorica & Logica. Sicut quadrivium quatuor aliæ, Arithmetica, Geometria, Astrologia & Musica: quæ omnes chorum septem liberalium artium componunt, ut Vossius ait in lib. 1 de Vitiis sermonis cap. 26.

l Iterum ista observat Nic. Antonius: Intelligit Didymum Alexandrinum Grammaticum, qui inter alia cognomina, teste Suida, dictus sit Chalcenterus, hoc est æreorum viscerum, ob studiorum & scribendi patientiam: eo enim nemo alius plures libros scripsit, ut ait Fab. Quintilianus lib 1 cap. 8, ipseque Isidorus lib. 6 Etymol. cap. 7. Si pro Caliterus, (quod est in vulgatis editionibus ante Matritensem) Chalcenterus legeris, de quo Hesychius de Viris illustribus Suidas & S. Hieronymus. Hæc ille.

CAPUT II.
Notitia cum S. Gregorio Magno. Liber Etymologiarum conscriptus. Scientia sacra adversus hæreses, inprimis Arianam exerta.

[6] Ex tunc itaque B. Gregorius, amore visendi B. Isidorum delectatus; sanctissimo Antistiti Leandro, caritatis vinculis sibi annexo, sui animi voluntatem certis indiciis declarabat. Harum amicitiarum causa extiterat, a cum Arianæ hæresis fervorem tempore Leovegildi confutare Leander radicitus non posset, [ob S. Leandri congressum cum S. Gregorio,] pro confirmandis sanctæ & immaculatæ Trinitatis capitulis, ad Constantinopolitanum Præsulum b cœtum transmeavit. Ibi aderat Gregorius, tunc Cardinalis, vicem Romani Antistitis agens, cum quo ipse Leander amititiæ fœdus pepigit, [hujus videndi avidus, an subito] & ab eo postulavit, ut moralia Job sibi exponeret, quod postea in Apostolatu ille devota mente complevit. Cum autem Gregorii desiderium Venerabilis Isidorus comperisset, (quod mirabile est auditu) nocte Nativitatis Domini, [Romam translatus?] c ut fertur, in ecclesia Hispalensi prima lectione perlecta, extra ecclesiam egressus, nescio a quo ductus in parvissimo temporis intervallo ad Romanam devenit urbem, atque beatum Papam Gregorium in Matutinis laudibus Deo psallentem invenit. Viso autem eo B. Gregorius nimium lætus, protinus agnovit; & ideo gratias agens, amicissimum sibi Leandrum in Isidoro amplexatus est. Post Euangelicam vero expletionem, vale faciens Sancto ab ecclesia egressus Hispalim in ipsa nocte rediit, & Clericos quos dimiserat, easdem Matutinas laudes reperit celebrantes. Quo vero hoc Sanctissimi Gregorii obtentu, vel Isidori meritis, aut aliquo alio modo factum fuerit, fateor me ambigere: melius est enim non eloqui magna, ubi sine mendacii periculo non erratur, quam contraria definire, sed firmiter teneo, beatum juvenem scientiæ experientia plurima attentasse, & utilitati Ecclesiæ & fidelium commodis retulisse. Multimode namque pravorum dogmatum assertores hæreticos persequebatur, quia his temporibus plurimæ hæreses emerserunt, vineam hereditatis Domini; scilicet sanctam demolientes Ecclesiam; & divina providentia factum non ambigimus, [strenue hæreses oppugnat.] quod talis tunc temporis fulgeret Isidorus, qui eorum proterviam non solum sanctarum scripturarum testimoniis reprobaret, verum etiam Philosophicis syllogismis & obtestationibus annularet.

[7] Etenim tanto culmine scientiarum perfectus extitit, quod nullus ut reor, antiquorum Philosophorum recti examinis judicio ei fuerit comparantus. Hoc ex cautelæ industria præterirem, si liceret, ne Ethnicorum studia authenticis aut præferri aut comparari possent ullatenus documentis; [superasse antiquos philosophos] cum sicut exaltantur cæli a terra, sic exaltatæ sunt viæ nostræ a viis eorum & cogitationes nostræ a cogitationibus eorum; & quantum excellit spiritus carnem, ratio sensum, fides opinionem, intelligentia fidem, pax Dei omnem sensum, postremo Creator omnem creaturam, sic Theologia omnem mundi sapientiā, sic Philosophi nostri omnem Philosophorum Gentilium transcenderunt doctrinam. Quia vero hoc multo magis Isidorus, qui & antiquorum Philosophicis claruit perfectus, & modernorum Theologicis emicuit summus: tamen (ut alia hujus illustris viri ad præsens omittam copiosissima, in quibus miro desudavit ingenio, [in libro Etymologiarum ostenditur:] volumina) ille Etymologiarum qui inscribitur, omnium admiratione plenus, omnium susceptione dignus liber, solicitat, contestatur, exclamat, ne etiam hoc sanctissimi & eruditissimi viri desit laudibus, quo vel Philosophorum primi ac peritissimi sunt elati, vel sapientissimus ille Salomon omnes illos tam scientia quam excellentia præcedere comprobatur: & sic omnibus filiis hominum scientiarum varietate post Apostolos incomparibilis est creditus.

[8] In hoc libro in trivii eruditione Isidorum præditum cernes eloquentia, hic in quadrivii investigatione perfectum admireris in matheseos disciplina, Hic corporis salutem tueri, ac restaurare docendo theoricum practicumque reperies: hic methodicam, empiricam, logicamque d discernendo Apollinem, Æsculapium & Hippocratem novissime perpendes. hic e Phoronei, Trismegisti, Solonis, & Pompilii instituta retractando, juris juvenies peritissimum: hic jura, leges edictis & decretis inserendo, instruxisse putabis Justinianum; hic ephemerides, [in quo per omnes discurrit scientias, profanus] epactas, idus & kalendaria, annales & historias distinguendo, f Pherecydem & Josephum ebibisse probabis: hic chonicam persequendo Eusebium. Hieronymum & Orosium lectitasse clamabis. [3 Reg. 4, 33] Et quia de Salomone legitur, disputasse de cedro quæ est in Libano, usque ad hyssopum qui nascitur in pariete; de B. Isidoro hic reperitur, de prima causa usque ad extremam fere creaturarum mirabiliter pertractasse; & negotia & officia singularum modosque discutiendo, postremo rerum omnium naturam & circumstantias describendo, non solum hausisse, verum etiam excessisse putabis Salomonem: hic ætheris, aëris, aquarum terræque discrimina, cunctorum viventium naturas & vocabula perscrutando consuluisse credes primum hominem: [& sacras:] hic Rachelis amplexibus totum stupebis delectatum, dum in antiquorum experientiis studio videris occupatum: hic g mali mandragorici fragrantia ad Liæ gremium gaudebis revocatum; dum supernorum delectatus amore in sacræ Scripturæ fœcunditatem pie senseris implicatum: hic cum Maria vestigiis assidentem Dominicis partem optimam elegisse; hic cum Martha solicitum frequenti in ministerio institisse: [cum quibus expugnavit tum alias hæreses] hic cum Paulo electionis vase usque ad tertium cælum raptum; hic cum eodem plus omnibus laborantem, ut omnes lucrifaceret, omnibus omnia factum: hic cum Paulo circumcisionem prædicanti Petro in faciem resticisse; hic cum Petro, enecto Simone, nec Neronem timuisse: hic hæreticorum omnium sigillatim expugnasse dogmata; hic sancta quatuor suscepisse ac venerari Concilia: hic h cum Chalcedonensi Synodo Dioscorum enervat, & Eutychem hæreticos: hic cum Ephesina prima Nestorii quassat impietatem: hic cum Constantinopolitana cum Eunomio confodit Macedonium: hic cum Nicena versutissimum ac omni insania condemnat obcæcatum Arrium.

[9] Hic Arrius fuit quidam Presbyter Alexandrinus; qui diversas in Trinitate substantias mentiendo asseruit, & Christum non verum Deum, [tum Arianam] nec in Patre essentialiter permanentem, procaci falsitate astruxit. Sed qui tantum miser desipuit, & in sua assertione mendax fuit & perfidus; quia Christum verum Deum esse negavit, idcirco justo judicio Dei crepuit medius, & effusis omnibus visceribus ejus cecidit in faciem prostratus, & quibus Christum negaverat fœda ora pollutus dignam pro impietate sua pœnam ab eodem Deo & homine etiam in hoc seculo est consecutus; & in tartareo igne æternaliter cruciandus multos suos sequaces præcessit, suo nefario tam de pravatos quam depravandos errore. Hujus etenim inanitas sceleris cum fideles toto orbe, totius orbis persequeretur exiliis; post conventuum i, Athanasio suo expulso, subversionem; post Italiæ lugubres, exterminato Verzellensi Episcopo Eusebio, planctus; post Galliarum damnosas, Hilario proscripto, ruinas; k Leovegildus Hispaniarum Rex, cum omnibus pene Regni sui Principibus, hujus hæresis errore seductus, in tantam venit dementiam, ut clarissimos quosque & in lege Dei eruditos Ecclesiarum Prælatos ab Hispaniæ confinibus persequendo exularet; [sub Leovigildo late grassantem,] atque plurimos eorum gladio cædendo, carcere detrudendo, fame cruciando, ac diversis pœnarum generibus afficiendo, non solum in Hispaniæ partibus, verum etiam in Gallia & aliis regionibus per feralem insaniam dignos Deo Martyres consecravit: & quia strenuus in armis fuit, multos populos suæ ditioni subjugatos impie oppressit, Catholicis odio fidei persecutionem intulit, Ecclesiarum privilegia fregit, divites cupiditate cæcus damnavit, & in omnibus perniciosus extitit. Inter omnia autem mala, quæ gessit, sanctissimum l Masonam Emeritensem Episcopum exilio relegavit; atque clarissimum Doctorem Archipræsulem Hispalensem Leandrum, qui ad conversionem gentis Gothorum speciali contra nefarias hæreses cura infatigabiliter insistebat, multis affectum injuriis, ut oves sine pastore a seductoribus circumventæ luporum hiatibus facilius clauderentur, a regno Hispaniæ expulit, & se cum suis Principibus Arrianorum hæresi miserabiliter subjugavit, & Romano Pontifici comminando, ad destructionem Romanæ Urbis & Ecclesiæ demolitionem venturum se sponsione juramenti firmavit.

[10] Venerabilis autem adolescens Isidorus, cunctarum scientiarum disciplinis eruditus, fervore martyrii accensus, pro defensione Ecclesiæ mori pronus, armis fidei præmunitus, contra furentes Leovegildi Regis ac Principum ejus rabies athleta fortissimus, Christi comitante gratia processit, imperterritus Ministri ergo multiformis seductoris modo blanditiis leniendo, modo terroribus propulsando, modo disputationibus agitando, modo munera offerendo, modo tormenta imponendo, modis quibuscumque poterant, [& varie ad defectionem solicitatus,] a Sancto proposito ipsum permutare satagebant. Magnum quippe suis dogmatibus credebant augeri cumulum, si Isidoro superato (qui tam scientiæ claritate quam generis nobilitate, corporis pulchritudine, morum gravitate, & eloquii suavitate fulgebat) possenteum suis assensibus inclinare. Ejafortissime athleta Isidore, ecce nūc tempus acceptabile: in his ergo diebus thesaurum incomparabilem, quem in pueritia congregasti, ut audivimus, non tibi soli sed & fidelibus reserandum, profer in medium: Tempus est loquendi & divinarum sententiarum lapides spargendi, ut frontes obstinatæ inimicorum conterantur, & fides Ecclesiæ Catholicæ roboretur. Ecce enim navicula Petri in medio quatientibus fluctibus undique agitatur, Ecclesia Christi demergitur, nisi divinæ succursionis manu ad portum optati littoris deducatur. Inter hæc robustissimus athleta Isidorus in tormentis lætabatur, & Deo gratias referebat, quia dignus est habitus pro nomine Domini Jesu contumeliam pati; & inter oblatrantes undique Arrianorum frequentias nec minis terretur, nec blanditiis demulcetur: sed magis ac magis fervore caritatis succensus, [de iisdem triumphavit,] inter gladios hæreticorum securus; tam de tonitruis divinarum sententiarum quam de corruscatione philosophicarum propositionum, fulmina divini oraculi ardentia emittebat intrepidus, quibus inimicorum sævientium obtenebrabat aspectus. Quasi unus de quatuor paradisi fluminibus, ex ore suo flumina gratiæ cum impetu emanabant, quibus fidelium aridam irrigando ad viriditatem fidei perducebat; & hæreticorum perfidiam, in garrulitatis ac loquacitatis audacia confidentem fluctibus eloquentiæ demergebat. Hebetescunt miseri, & obmutescunt; sæviunt & confunduntur; qui dum se putant adolescentem superare, ab eodem turpiter superantur; atque fidem Christi, quam putant penitus extirpare, hujus juvenis instantia cælestibus incrementis dolent quotidie pullulare.

ANNOTATA.

a Quæ sequuntur edidimus ad Vitam S. Leandri 13 Martii num. 3. & ex antiquis Breviariis desumpta & ex ipsius Isidori Chronico.

b Nullum tunc diximus Constantinopoli fuisse Concilium, sed veram causam qua istic convenerunt Leander & Gregorius, ex nostri non sui temporis usu Cardinalis hic dictus, contineri in ipsius S. Gregorii epistola, expositioni libri Iobi præfixa. Plura lege in utraque Vita S. Gregorii, ad diem XII Martii elucidata.

c Nicolaus Antonius ista annotat: Miraculum hoc non facile probaverunt aliqui ex nostris: maxime Morales lib. 12 cap. 5 Mariana lib. 6 cap. 7. Alii nec referre id voluerunt, Vasæus, Garibajus, Marietta & Morgadus in Historia Hisp. lib. 1 cap. 9; sed concessisse Romam, ut videret Gregorium & ab eo videretur, verosimilius est. Tamajus Salazar, etsi allegat Lucam Tudensem & Breviarium Segobiense pervetustum, tamen merum arbitratur commentum; cum Quintanadueñas. Et haud quaquam, inquit est credibile, tam insigne facinus antiquiores, Braulium & Hildephonsum, reticere. Ideo auctor bene præfatur hac formula, ut fertur, sub dubio rem, ut acceperat, narrans.

d Explicat hæc Isidorus lib. 4 cap. 4, & vocat tres hæreses medicorum.

e Idem lib. 5 cap. 1 agit de Auctoribus legum, iisque interserit Lycurgum, hic omissum.

f Phærecidem Syrum, lib. 1 cap. 37 dixit primum apud Græcos soluta oratione scripsisse; & cap. 41 addu claruisse iis temporibus, quibus Esdras Legem conscripsit. Vide Vaßium de Scriptoribus Græcis lib. 4 cap. 4.

g Lib. 17 cap. 9 de herbis aromæticis agens, vult mandragoram dictam, quod habeat mala suaveolentia.

h Referuntur retrogrado ordine Concilia, de quibus recto ordine agit ipse lib. 6 cap. 15,

i Coluntur hi pugiles, Athanasius 2 Maji, Eusebius 1 Augusti, & Hilarius 13 Ianuarii.

k De Leovigildo seu Leuvigildo Rege, consule Acta S. Hermenigildi filii, ejus jussu martyrii coronam adepti 13 Aprilis.

l Paulus Diaconus Emeritensis, libro de Vita & miraculis Patrum Emeritensium, latißime deducit res gestas S. Masonæ: qui inscriptus est Martyrol. Hispanico Tamaji adkalendas Novembris.

CAPUT III.
Orthodoxa fides per S. Isidorum propagata, ejusdem, cellula clausi, vita.

[11] Audiens autem reverendus Doctor Leander fortissimi juvenis Isidori constantiam, in Domino gavisus, orationibus continuis Dominum precabatur, ut ipse, qui in servi sui tenera juventute inceperat mirabiliter, cælesti eum robore confortaret, atque per eum Ecclesiæ suæ optatum dignaretur, prostratus inimicis hæreticis, annuere benigne triumphum. Misit ei itaque epistolam, in qua præmonet, [epistola S. Leandri fratris confirmatus,] mortem pro fide Catholica quidquam non esse timendum. Beatus vero juvenis, tam orationibus Prælati & fratris, quam exhortationibus & epistolarum adminiculo confortatus, neque in adversis frangebatur neque levabatur in prosperis; sed in iis omnibus, ac si in epularum delectatione, lætus & hilaris apparebat. Debellata itaque Arianorum insania, unum & verum Deum Filium, cum Patre & Spiritu sancto in unitate essentiæ sempiternaliter permanentem, sanctarum Scripturarum auctoritatibus, & septem liberalium artium rationibus, nec non philosophorum conventionibus, apertissime declarabat, & Romano Pontifici, loco B. Petri a fidelibus substituto, ac universis Ecclesiarum Prælatis ab eodem cælesti institutore missis, divinæ paginæ testimoniis approbando, fidelibus populis obedire suadebat. Hic etiam Prælati sui fratrisque Leandri sic est executus vices, sic onera levigabat, sic vestigiis in hærebat constantiæ, ut carcere, minis, tormentis & gladio persecutorum spretis, serenissimi Principis Recaredi, impiissimi Regis Leovegildi filii, [Recaredo Principi fidem prædicat,] securus adiret præsentiam; & pocula verbi Dei assidue propinando, ab Ariana hæresi revocaret, & fidei Catholicæ documentis redderet obsequentem. Formidolosi autem Regis Leovegildi, qui se cunctis vitiis mancipaverat, & aures suas spinis diabolici erroris obturaverat, ne audiret bonum; non solum est nisus debellare proterviam; verum adhoc usque, totius regni primates gladio spiritus exasperando commovit, ut eorum insistente perfidia, in necem piissimi ac serenissimi Principis Hermenegildi filii sui, pro fide Catholica vinculis mancipati, [eaq; post S. Hermenigildi & Leovigildi mortem] hujus Isidori amicissimi, (quia eum B. Leander a fæce Ariana erutum in fidem Catholicam confirmaverat) impiissimus pater & tyrannus parricida insurgeret; & ad exequias gloriosissimi Regis & Martyris, ministerio Angelico celebratas, manifestæ perfidiæ culpam, exemplo Judæ proditoris, non pœnitens sed pœnitentia ductus agnosceret. Veniens namque Toletum, cælesti urgente judicio, atrocissima percussus in firmitate, inter torsiones & ejulatus simul cum ipsis interaneis miserabilem evomuit a animam, atrocissimis flammis & vermibus, ut credimus, æternaliter cruciandus; quo præcessit seductor suus nefandissimus Arius.

[12] Mortuo igitur Rege Leovegildo, factum est ut revertentem a Carthagine triumphatorem suum Leandrum læta susciperet Hispania; & substituto in regno Catholico Recaredo, Hermenegildi Regis & Martyris fratre, fortis Isidori victoria redditur; nuntiata Ecclesiæ pace cum fidelium tripudio; exterminata a totius regni confinibus, [reducta, lætatur:] cum debito dedecore, Ariana perfidia. Revocantur itaque exulantes Præsides, Ecclesiæ adornantur, fideles devotissimi eum Patribus gratulantur, omnipotentis Dei clementia magnifice collaudatur, qui tantæ virtutis constantia Isidorum roboravit. Beatus autem Leander, operibus caritatis & verbo prædicationis, Christianissimo Regi Recaredo, qui loco patris eumdem Leandrum sibi præposuerat, gentibus Gothorum, quibus semper patrio inhæserat affectu, & populo Hispalensi, quorum curis invigilabat specialius, in solicitudine, in caritate non ficta devotissime insistebat; & ut Patrem & Filiū & Spiritum sanctum, trinum secundum personarum distinctionem, & unum secundum majestatis divinitatem, Deum esse crederent suadebat: quibus credentibus, prior instituit illis præcepta, & b ecclesiastica officia. Ipso etiam tempore Suevi, unda baptismatis per c eum jam loti, Galleciam obtinent. Cernens igitur Leander, admirabilem Isidori constantiam tantis fulgurare virtutum augmentis, nescio si quo præventus præsagio, ne se dimisso, prædicationis causa aut ob aliud aliquid exteras peteret regiones; vel quia, ut credimus, se ab infantia mente & corpore Virginem Domino consecraverat, ne saltem levi inter turbas posset famine maculari; aut ne qui extiterat persecutionis tempore robustissimus, levis auræ humana favoris elatus jactantia, in tranquillitate positus, [a S Leandro cellæ includitur.] frangeretur; in cella, ut fertur, ab eodem Isidoro constructa, bonæ indolis adolescentem reclusit. Hoc autem factum tam piissimus Rex Recaredus, quam plures Ecclesiarum Prælati ægre ferentes, cum animi molestia substinebant: injustum enim censebant tanti Patris placitis contraire. Murmurant Clerici mussitando, [cum admiratione & murmuratione aliorū:] obsistit populus conclamando, lucernam clarissimam Isidorum non debere sub modio cellulæ vel etiam unius civitatis poni; qui splendore scientiarum & coruscatione bonorum operum, ad totius orbis sufficeret illuminationem; & qui tamquam aurum in fornace, ab impiis pœnarum tunsionibus probatus extiterat; non in cellula includendum, sed in multarum gentium lucem proferendum, querulis vocibus clamitabant.

[13] Reverendus autem Pater Leander, ut gravitatis pondere pressus, non pie Regi Recaredo, non Ecclesiarum Prælatis, non regni Principibus, non mussitationibus Clericorum nec populorum vocibus cessit: Spiritus enim sancti gratia præventus ipse, sciebat quid esset facturus. Denique ei eruditissimos in omni facultate providit magistros, a quibus audiendo, [erudit suos magistros] cum quibus etiam disputando, conferendo, quibus opponendo & respondendo, quosque interrogando, siquid minus didicerat, posset addiscere corrigendo. Mira res! omnis quippe, qui docturi eum de sua scientia præsumebant, ab eo mirabiliter docti, de incrementis doctrinæ copiosius gaudebant. Venerabilis vero Rex Recaredus, juxta cellulam beati viri assidue assidebat; & a fontibus Salvatoris, [& Recaredū Regem,] almo Isidoro effluente, Sanctæ Trinitatis fidem piis haustibus per fenestram hauriebat; & non immemor auditorum, cupiens Filio Dei duplicatum reportare talentum, populis sibi subjectis pocula vitæ æternæ, quæ acceperat, fideliter effundebat. e Erat namque cultu religionis præditus, & paternis moribus longe dissimilis: nempe ille irreligiosus, & bello promptissimus; hic fide pius, & pace præclarus: ille armorum artibus gentis imperium dilatans; [præclarissimū Principem effectum:] hic gloriosus eamdem gentem fidei trophæo sublimans. In ipsis enim Regni sui exordiis Catholicam fidem adeptus, totius gentis populos, inoliti erroris labe detersa, ad cultum rectæ fidei revocavit. Synodum f deinde omnium Episcoporum ad condemnationem Arianæ hæresis, de diversis Hispaniæ & Galliæ Provinciis congregavit: cui Concilio idem religiosissimus Princeps interfuit, gestaque ejus præsentia sua & subscriptione firmavit. Hic virtutibus adornatus, omnes quos Deo caros sciebat, honoribus extollebat, quos vero superstitiosos, coram omnibus arguebat; ut ceteri timorem acciperent: qui non Patrem perfidum, sed Christum Dominum sequens, horrebat & execrabatur Arianam insaniam, & a toto regno suo turpiter expellebat. Tantam in vultu gratiam habuit, tantam in animo gessit benignitatem, ut in omnium mentibus influens etiam malos ad affectum amoris sui attraheret; adeo liberalis extitit, ut privilegia & Ecclesiarum prædia, quæ pater suus fisco associaverat, jure proprio restauraret; adeo clemens, ut populi tributa sæpe indulgentiæ largitione laxaret, opes suas in miseris & thesauros suos in egenis recondens, sciens ad hoc illi fuisse collatum regnum, ut eo salubriter frueretur. Hæc ad laudem Dei nostri & confessorum ejus Leandri & Isidori, qui talem a Domino discipulum obtinere meruerunt.

ANNOTATA.

a Nicolaus Antonius Annotat, de morte Leovigildi consulendum Ambrosium Morales lib. 11. cap. 11, & quæ congerit Bivarius ad Maximi Chronicon anno Christi 587. Nos nonnulla attigimus ad Vitam S. Hermenildi 13 Aprilis.

b Idem. Leandrum primum auctorem agnoscere videtur ecclesiastici Officii, quo dehinc Gothi usi sunt: quod vulgo Isidoro tribui solet. Porro, teste Mariana lib. 6 cap. 5, in concilio 4 Toletano, decretum erat: Missale & Breviarium unum esto in Hispania: ejus rei perficienda cura, quoniam Isidoro, qui primas partes in eo Concilio tenuit, creditur esse demandata; usus obtinuit, ut Missale & Breviarium Mozarabum, hoc est ex antiquo Gothorum more conservatum, sacrorum pre cumque diurnarum & nocturnarum ritus Isidoro tribuantur, tametsi nonnulla Leander invenit, plura progressus temporis addidit.

c Illustravimus ad diem 20 Martii Acta S. Martini Dumiensis, Archiepiscopi Bracarensis; & ostendimus, auctoritate Gregorii Turonensis & S. Isidori, Suevos in Gallæcia degentes cum Rege Theodemiro ad fidem orthodoxam conversos. An aliquid eo contulerit S. Leander, alibi non legimus. Potuit tamen fecisse, quando regnum Suevorum deletum sub Leovigildo & in Gothos translatum, permansit sub Recaredo Rege Catholico.

e Sequentia ex Isidori Chronico transcripta sunt.

f Concilium Toletanum III Æra 627, Recaredi anno 4, Christi 589 celebratum.

CAPUT IV.
S. Leandri Episcopi Hispalensis obitus, & libri scripti. Successio S. Isidori.

[14] Videns itaque humani generis inimicus, se suosque a Sanctis Confessoribus, per Recaredum Regem, quem ante subditum habuerat, persequi; duos Comites inclytos opibus & nobiles genere, profanis tamen mentibus & ignobiles moribus, [debellata hæresi Ariana] Ganvistan videlicet & Vulgernun, una cum Ariano Episcopo a Athalco nomine, contra Regem Recaredum concitavit: qui congregata multitudine Francorum, ob vindictam Arianæ vesaniæ, urbis Narbonæ circum adjacentes regiones devastantes, & innumerabilem Clericorum, Religiosorum & Catholicorum trucidantes multitudinem, etiam piissimo Regi Recaredo regnum præripere nitebantur. Contra quos gloriosissimus Recaredus, misso b Claudio Emeritensi Duce, glorioso triumphavit eventu. Nam prostratis consternatisque de inimicis fere c sexaginta millibus, in Hispaniam cum gloria magna regressus est. Post hoc remotis ab omni parte tempestatibus, desideratam Dominus populo suo largiri dignatus est pacem. Dum hæc ita se gererent, & multa Catholicæ Ecclesiæ favente Domino tranquillitas redderetur, & Arianæ hæresis calamitas ab omnium pene mentibus discuteretur, atque urbs Hispalensis una cum sanctissimis Confessoribus pro tantæ tranquilitatis gratia congauderet, & Domino indesinenter gratias referret innumerabiles, eumdem Venerabilem Antistitem Leandrum, Domino vocante, contigit ægrotare. [S. Leander e cella evocat S. Isidorum;] Cumque diem extremum sui felicissimi laboris in proximo venturum agnosceret, venerabilem fratrem suum Isidorum, solatii ac benedicendi gratia & ut se ejus orationibus commendaret, a cellula educit, & sibi præsentari precatur. Quod cum beato Isidoro retulissent, cujus jam tota mens cælis inhærebat, & parvam cellulam omnibus temporalibus divitiis præponebat, repulit eos a se dicens, Scitote, fratres, me ab hac cellula minime egressurum, quamdiu frater meus in hujus peregrinationis corpore superstes steterit: ipse enim hoc proposito sacramenti firmavit. Beatus autem Leander; pastoralibus jugiter curis expletis, post receptionem Dominici corporis & sanguinis, felicissime in Domino obdormivit. Hoc autem prætermittere jam dudum non existimo, quod hic clarissimus Doctor Leander d fuit ab eodem patre Severiano, quo & Isidorus, genitus, professione monachus, & ex strenuissimo monacho, multo populorum conamine, [virtuteque & doctrina] ipso renuente Hispalensis Ecclesiæ constitutus est Episcopus. Vir hic suavis eloquio, ingenio præstantissimus, vita quoque atque doctrina fulsit excellentissimus; ut etiam fide ejus atque industria, populi gentis Hispanorum per eumdem beatum adoloscentem fratrem suum Isidorum, ut superius scriptum est) ab Ariana insania ad fidem Catholicam reverterentur. Hic namque in exilii sui peregrinatione composuit duos adversus hæreticorum dogmata libros: eruditione sanctarum Scripturarum ditissimos, in quibus vehementi stylo Arianam impietatem confodit ac detegit; graviter ostendens scilicet, [ac variis scriptis libris clarus,] quid contra eosdem habeat Catholica Ecclesia, vel quantum distet ab eis religione, vel fidei sacramentis. Extat & aliud laudabile ejus opusculum, adversus instituta Arianorum, in quo propositis eorum dictis suas responsiones opponit. Præterea edidit Florentinæ sorori suæ, de institutione Virginum & contemptu mundi, libellum, titulorum distinctionibus prænotatum; siquidem & Ecclesiasticis officiis idem non parvo laboravit studio: in toto autem Psalterio duplici editione orationem conscripsit: in sacrificiis quoque, laudibus atque psalmis multa dulcisono carmine composuit. Scripsit etiam epistolas multas ad Papam Gregorium, & de beatitudine unam, in quibus ab eo Archiepiscopale pallium & libros de expositione Beati Job librumque pastoralis regulæ poposcit; & ut pro eo ejus fieret ad Dominum intercessio, pro morbo podagrico, quo admodum vexabatur, frequentissime exoravit. Quæ omnia a Beato Papa Gregorio, qui eum tenerrime diligebat, impetravit. Alteram vero, ut in ante dictis prælibavimus ad fratrem suum Isidorum direxit epistolam, in qua præmonet cuiquam mortem non esse timendam. Ad ceteros quoque Episcopos plurimas promulgavit familiares epistolas, & si non satis splendidas verbis, acutas tamen sententiis. Sub Recaredo Rege Catholico, [sancte moritur mense Martio.] Romani Pontificis vicibus in Hispaniis fungens, floruit: cujus etiam tempore mortalis vitæ terminum clausit. e Pridie idus Martii.

[15] Translato igitur inter Angelos B. Leandro, Hispalensis Metropolis tanto destituta Patrono, die noctuque preces Domino effundebat, [S. Isidorus ab Episcopis provincia] quatenus populo suo misertus, eis Pastorem fidelissimum provideret, qui non solum Cathedrali dignitate, verum etiam morum sanctitate B. Leandro successor existeret. Huic vero petitioni eorum pius Dominus minime defuit, misericorditer eis annuens postulata. De tanti etiam Patris decessu adjacentium f parochiarum Episcopi admodum condolentes, convenerunt in unum, cum Clericorum & religiosorum convocatione, ut secundum sanctorum Patrum instituta eidem Ecclesiæ idoneum Præsulem eligendo providerent. Horum siquidem electioni confirmandæ Rex serenissimus affuit Recaredus, una cum Principibus & Hispaniarum nobilibus viris. Sed populus civitatis, quod conceperat animo non valens subticere, majorum vota præveniens, interim conclamabat, dignum Dei famulum Episcopatu Isidorum, qui in juvenilibus annis pro fide Catholica viriliter egit, & innumeras pro ejusdem fidei defensione ab impiis substinuit pœnas. Regis autem & Episcoporum & Principum eadem erat voluntas, una concordia, eademque sententia, [in Episcopū eligitur,] & Isidorum Episcopatu esse dignissimum qui tam exemplo boni operis quam sermone sanctæ prædicationis, totam erudiret Hispaniam, testabantur: & ad B. Isidorum accedentes, cum humilitate & reverentia, communem omnium insinuant voluntatem; suadentes eum onus Archipræsulatus, ad totius Hispaniæ salutem, subire. Sed ille, qui omne sublime haud secus quam suum præcipitium declinabat, nulla ratione eorum desideriis præbebat assensum. Ad hoc Reverendus Princeps & almi Pontifices, videntes se suasionibus nil posse proficere, [& invitus e cella extrahitur:] non ferentes ultra, convocatis civibus uno spiritu ad eumdem convenerunt Isidorum, parati vim facere. Concurrentes itaque populi, concitato clamore beati viri cellulam dirimunt; atque, prout poterat, reluctantem, in voce jubilationis ad ecclesiam perduxerunt. Clamabat eminus Dei servus, volens excusationis prætendere rationem; sed incassum, quia continentium aures suas populorum lætantium voces invalescebant.

[16] Perpendens itaque Christi præco, se nulla posse ratione resistere, coactus cessit; atque in Hispalensem Antistitem cum veneratione magnifica est electus, totus insignis, totus signatus, totus celeber, totus pulcher, totus amabilis, totus desiderabilis; insignis origine, honestate, honore & majestate; signatus natura, dignitate, gratia & disciplina; celeber doctrinis, eloquiis, [dignusque consecratur] præmiis, & præconiis; pulcher habitu, aspectu, delectu, & cultu; amabilis obsequio, alloquio, consiliis, patrocinio; desiderabilis specie, desiderabilis bonitate, innocentia vel justitia; desiderabilis perfecta charitate. Talis eligitur, talis deligitur, talis cogitur, trahitur, adoptatur; talis infalatur. Diriguntur præterea nuntii ad gloriosissimum Gregorium venerandæ urbis Romanæ Papam, ut confirmata electione, de benedictione B. Petri Apostoli pallium Isidoro sibi amicissimo Archiepiscopale transmittere dignaretur. [approbante S Gregorio Magno.] Sanctus vero Gregorius Papa, de electione sibi dilecti Isidori admodum gavisus, Deo gratias egit, & nuntiis honorifice susceptis electionem confirmavit; g [pallium] cum postulatis dirigens, etiam ut primatiæ honorem in Hispaniis exequeretur, concessit.

[17] Decoratus igitur infula Præsulari quantus vixerit, quantus extiterit, quantum profecerit, quantaque fecerit, Pontifex asserat, Præsul affirmet, probet Antistes, Episcopus testetur: declaret virtus Pontificem, prodat scientia Præsulem, doctrina fateatur Antistitem, [excellit in omni genere virtutum,] mores eloquantur Episcopum. Erat enim semper prudens, semper constans, semper modestus, semper justus: prudens discernendo, prudens eligendo, prudens diligendo, prudens inhærendo; constans tolerando, constans resistendo, constans cædendo, constans persequendo; modestus appetendo, modestus inquirendo, modestus utendo, modestus parcendo; justus meditando, justus loquendo, justus operando, justus perseverando: probus ubique, devotus ubique, utilis ubique, expertus ubique; promptus ad incipiendum, promptus ad obediendum, promptus ad agendum, promptus ad insistendum: devotus ad meditandum, devotus ad proloquendum, devotus ad orandum, devotus ad postulandum, devotus ad obediendum, devotus ad impetrandum: utilis ad persuadendum, ad dissuadendum, ad dispensandum, utilis ad compensandū; expertus ad evellendum & ædificandum, expertus ad plantandum. Præoculis semper habens passiones filii Dei, non inani gloria elevabatur: nam, omnium se servum exhibens, plus amari appetens quam timeri, atque magis prodesse quam præesse, cunctis amabilem & benignum se præbebat, jejuniis, orationibus, & sanctarum Scripturarum meditationibus insistens; ex vilissimis cibis non ad cupiditatem, sed ad necessitatem parum sumens; sibi parcus, aliis largus nominabatur: eamdem morum gravitatem quam prius, eamdem sectabatur humilitatem. Idem enim constantissime perseverabat, qui prius fuerat; & crescente dignitate, augebantur ei Spiritus sancti dona; atque ita plenus auctoritate & gratia, ubique laus sanctitatis ejus & lucerna indeficienti lumine accensa, jam non sub modio posita, sed super candelabrum constituta, ubique cunctorum laudibus ferebatur; ita ut etiam multorum Doctorū præclarissimæ lucernæ, suo splendidissimo lumine de bono in melius magis ac magis accensæ, igne sancti Spiritus conglobato, splendifluȩ redderentur. Cūctorum etiam se debitorem astruens, præter alios hoc dono radiantes, inerat ei quasi proprie proprium, scilicet gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus: & miserorum ærumnas, compassione pia in se transumptas, potius ipse quam illi sentiebat; & eleemosynarium largiflua donatione pietatis studio detergebat. Tanta siquidem aderat illi copia largiendi, & continua hilaritas tribuendi, ut in multorum admiratione nullus valeret percipere, neque etiam ipsi familiares ejus, unde tantorum censuum sibi largitas proveniret. Quantum vero largus per omne vitæ suæ tempus extiterit, soli Deo reservatum est nosse. Didicerat enim serenissimos mores, plus in tribuendo quam in accipiendo gaudere, Sibi parcus & quodam modo avarus, cunctis vero affluens, ditabat munificentiis universos. In prosperis & adversis unus vultus ejus semper; clara hilaritate præventus cunctis lætior occurrebat. Non illum cunctis virtutibus inimica elatio asserebat; sed in omnibus placidam prætendens humilitatem, potentissimis & pauperibus carissimus habebatur. In tanto etiam Apostolatus culmine sublimatus, non ad cathedram, sed ad curam; non ad honorem, sed ad onus; non ad principandum, sed ad serviendum; non ad subditorum marsupia evacuanda, sed ad facinora extirpanda; non ad quietem, sed ad laborem; non ad diversorum saporum fercula vel pocula exquirenda, sed ad divina præcepta populis demonstranda ac suadenda, & ad pauperibus Christi temporalia subsidia provide administranda, Episcopi dignitate se vocatū, non minus operibus quam sermonibus fatebatur.

ANNOTATA.

a Gregorius Turonensis lib. 9 Hist. Franc. cap. 15 appellat Athalocum, Arianæ sectæ Episcopum, qui, cum ad consentiendum paucorum faveret adulatio, commotus felle, ingressus in cellulam suam, inclinato super lectulum capite nequam spiritum exhalavit. Huic Episcopo videntur adhæsisse Ganvislan & Vulgernus, licet alii eorum non meminerint, & ab illis excitati Franci in Narbonensem seu Gothicam provinciam irruisse.

b Ioannes Biclarcensis Claudium Lusitaniæ Ducem appellat. Isidorus Claudium Ducem.

c Biclariensis. Sexaginta millia ferme Francorum noscitur infugasse, & maximam eorum partem gladio trucidasse. Isidorus tot advenisse ait; addens, Nullam unquam in Hispaniis victoriam Gothorum vel majorem vel similem extitisse.

d Hæc, paucis hinc inde additis aut mutatis, transcripta sunt ex elogio Isidori de S. Leandro, in libro de scriptoribus Ecclesiasticis: ex quo nonnulla perperam hic scripta correximus. Ea autem ad S. Leandri Vitam illustravimus.

e Imo tertio idus Martii, ad quem diem vitam dedimus.

f Parochiam pro diœcesi usurpari in Vitis Sanctorum & apud S. Hieronymum monuimus 6 Ianuarii ad Vitam S. Melanii cap. 1 litt. a. Ita præcipitur in Capitulis Caroli magni, ut nullus Episcopus in alterius parochia ordinationes faciat.

g Lectiones in Breviariis Hispanicis & Romano Cardinalis Quignonii, eique pallium misit in Hispaniam.

CAPUT V.
Cura in institutione Clericorum, monachorum, laicorum. Iter Romanum. Pluvia impetrata. mortua resuscitata.

[17] Circa Clericorum vero & scholarium curam ita solicitus erat, ut ex ipsa vehementi invigilantia singulorum Pater probarent. Parum enim sibi videbatur vicinis Clericis scolaribus providere, quin etiam undique vocaret, ut magis haberet quibus sua impartiretur beneficia, quos per se ipsum in sanctarum Scripturarum paginis erudiret, [Clericos undique collectos in struit:] & temporalibus alimoniis abundanter provideret. Concurrebant ergo Clerici, tantum Patrem, non solum audire, verum videre sitientes; qui benignissime patrio susceptos affectu hortabatur, ne ab eo prius discederent, quam in lege Dei edocti sibi & Catholicæ Ecclesiæ profuturi clarescerent; & ut removeret ab eis materiam vacandi otio, extra Hispalensem civitatem miræ pulchritudinis extruxit monasterium, a quo nulli scholari exeundi ante quadriennium licentia præbebatur. Quosdam autem eorum qui ditiores videbantur, [cogitque ad studia] & inesse recusabant monasterio; quos veritatis spiritu demonstrante, in Ecclesia Dei opere & sermone potentes futuros esse prævidebat; ne occasione comperta, vana quæque per gyrovagationem meditando, mentem a studio revocarent, ferreis astringebat compedibus. De quorum collegio sanctissimus quasi Lucifer emicuit a Ildefonsus, nec non & gloriosus Braulius Cæsaraugustanus Episcopus. Et quia non semper personaliter, pluribus emergentibus curis, pro ut optabat, poterat eis continuare doctrinam, ubicumque in lege Dei sedulos, & ad bella spiritalis certaminis aptos speculabatur magistros; [adhibitis variis magistris:] multis honoribus attollendo humiliter precabatur, ut sui optati laboris non immemores, in scholaribus docendis continuarent operam efficacem. Non enim sibi videbatur nefarias hæreses a vinea Domini radicitus posse evelli, nisi Clerici & quique religiosi, fama sanctitatis & instantia prædicationis, populis insisterent Fomes namque & occasio totius mali & hæresis, morum lapsus Clericorum & religiosorum, & segnis contemptus scientiæ Scripturarum extitit. [eximiam curam gerit monachorū & sanctimonialium:] Super religiosos quoque monachos, eremitas, atque secundum Patrum regulas seculo renuntiantes summo opere invigilabat, ne quis eorum inopia mergeretur, aut verbi Dei inedia deperiret, & necessitate compulsi, per diversa quæritando, lapides Sanctuarii dispergerentur; & color auri optimus, scilicet propositum sanctorum virorum, mutaretur, & pervagatione mediante sanctæ conversationis obliviscerentur; & concupiscentiis illecti & abstracti, secularibus curis implicarentur; & regularibus frænis laxatis, se diaboli subderent servituti. Sicut mater unicum amans filium, ita omnibus caritate annexus, pandebat uniquique eorum benevolentiæ sinum. Sicut gallina congregat pullos suos sub alis, ita protegebat eos a facie malorum: ne adversis pulsi incursibus vel egestatis pressi angustiis, paterno sublato præsidio, extra quam norma poscit, affligerentur. Sicut aquila provocat ad volandum pullos suos, ita ad cælestia desideria piis monitis animabat; ipse prius cælestibus operibus inhærendo super eos volitans, illius sanctissimi Apostoli Pauli exemplar secutus, ne forte, cum sine exaggeratione operum aliis prædicaret, judicio deprehensus Euangelico, dicens & non faciens, reprobus efficeretur. [1 Cor. 9, 27., Matth, 5, 19] Quis namque sanctarum congregationum Frater, molestia animi vel corporis pressus, infirmabatur, ipso non ad sanitatis remedia succurrente? Quis inimici tentationibus scandalizatus urebatur, illo non studio pastorali aquam sanctæ prædicationis de super effundente? Portabat onera subditorum, dignum ducens ipse solus in solicitudinibus seculi tribulari, ut sancti viri perturbatione submota, habentes victum & vestitum, soli Deo studerent placere; credens se eorum intercessionibus, si quid ei deerat, promereri Quamvis, etiam suæ & aliorum consulendo saluti, mulierum pro posse vitaret præsentiam; quascumque tamen moniales vel religiosas in Dei laudibus cerneret permanentes, mira venerabatur affectione; & ne temporalium spiritualiumve sibi deesset copia, assiduis largitionibus providebat. [varia condit monasteria,] Per Hispaniæ igitur regionem plurima nec non & pulchra ædificavit monasteria: in quibus utriusque sexus religiosorum turmas, ad laudem & gloriam divini nominis congregavit. Tradidit etiam eis b Regulam, quam ipse secundum Apostolorum instituta ediderat, quam pro loci varietate & Dei servorum viribus decentissime temperavit; [& iis regulam scribit.] docens unumquemque stare in gradu & gratia qua vocatus est; & in officio quo in seculo fungebatur (dum modo sit honestum) in monasterio quoque, secundum Præpositi sui imperium, si necesse fuerit, humiliter deservire.

[18] Inde non contentus [prodesse] uni soli provinciæ, qui omnium fidelium utilitati se natum credebat; per civitates & regiones egressus, in sacris tubis novi & veteris Testamenti clangendo, [alios Christianos per orbem juvat:] ad cælestia desideria animabat electos; vel contra mundi rectores tenebrarum harum, ad spiritalia [bella] hortabatur. Ubique tuba personat Euangelii, ubique annuntiatur Christus, ubique Sanctæ Trinitatis laudes resonant, & non est qui se abscondat a calore ejus; quoniam in omnem terram Confessoris sonus exivit. Nam quos præsentia sui corporis illustrare non valebat, missis epistolis & nuntiis roborabat. Quidquid indecorum, quidquid incompositum, quidquid deforme, sed maxime legi Dei contrarium habuisset obvium, non parcebat oculus ejus: & ne crescendo augmentaretur solicitus, quam celerrime principiis obsistendo, delere de populo Christiano & exstirpare nitebatur. Sed & Apostolicas sanctiones, atque decreta Sanctorum Patrum, sanctæque Romanæ Ecclesiæ præcipue institutiones, in cunctis Hispaniarum Ecclesiis instituebat. Tradebat cælestia & humana jam strenuus legislator; leges dabat, modestiæ & honestati convenientes, præbens se ignem urentem, in consumendo nemora criminum; & aquam frigidissimam, in frigidando ardores tentationum Denique quæ civitas, quæ solitudo, quæ c marka, quæ hujus Doctoris non senserit beneficia? Peragrans itaque Dei servus, fidelium mentes verbi Dei pabulo reficiendo, pauperes Christi in eleemosynis recreando, hæreticorum dogmata solicite persequendo, in universis Hispaniarum Provinciis; ad inclytam pervenit Romanam Urbem, summo Pontifice id humiliter postulante; qui quanto honore & reverentia a Romano Antistite & Cardinalibus fuerit receptus, [Romam profectus humanissime excipitur:] non est nostræ disserere valetudinis; sed ex officiis & dilectionis obtemperantiis erga eum exhibitis perfacile lector conjicere potest. Onere namq; totius curiæ sibi imposito, omnes se ei quasi patri pio, salva Apostolica excellentia, offerebant benigne, ut etiam, si liberet, genere nobilissimi, moribus famosi, dignitate præcipui, famulorum vices supplerent, & humilitate qua poterant ministrarent; dignum ducentes prudentissimi viri, ut quia pro fide Catholica & Ecclesiæ Romanæ honore honore ipsum, despectis tormentis Principum, morti exposuerat, & multis Scripturarum sententiis matrem Ecclesiarum omnium comprobaverat; ab eisdem Romanis condigno veneraretur honore. Placuit etiam cunctis ut Ecclesiæ Prælati ad sanctam d Synodum convenirent, ut siquid inhonestum reperiretur aut ambiguum, cum eodem sanctissimo corrigeretur Isidoro; [interfuisse alicui Synodo dicitur:] quem summo desiderio in Romana Curia ad sui decorem detinuissent, nisi in Ecclesiæ detrimento, ipso insinuante, hoc cessurum agnoscerent. Dimissa itaque Synodo, quidquid voluit in Romana Curia ordinavit, & omnibus affectis mœrore dimissis, cum maximo honore & Apostolicis muneribus in Hispaniam regressus est. Experti siquidem erant eum inter ceteras virtutes prophetiæ spiritu clarescere, & ita multa de futuris, tamquam essent historialiter acta, magis euangelizare quam prædicere videbatur. Revertente autem eo factum est gaudium magnum & tripudium in Ecclesia Hispaniarum.

[19] Cum autem sanctus Doctor ad Galliarum fines appropinquaret, mire magnificavit Dominus agere cum Sancto suo. Cum enim Galliarum & Hispaniarum provinciæ siccitate aëris nimia laborarent, & ex pluviæ defectu fruges, [In Galliis in magna siccitate] arbores, atque herbæ arescerent, & homines ex ipsa intemperie gravem corporis sustinerent molestiam; sancti Antistis audientes adventum, læti & alacres, de solita Domini pietate confisi, qui in servo suo semper operabatur insignia, cum crucibus & lampadibus de singulis civitatibus ei obviam procedebant, postulantes ut pro eis ad Dominum preces fundere dignaretur. Narbonenses vero, prope eo veniente, clamabant dicentes; O pie Hispaniarum Doctor Isidore, tuis sanctis orationibus fusis ad Dominum, ab imminentibus periculis erue nos: advenisti desideratus, per te ubique a Domino solita præstentur beneficia. Beatissimus vero Doctor, ut erat compassione promptus, imperat silentium; & verbi Dei cibaria esurientibus apponit populis, admonens eos, ut una secum Domini invocantes misericordiam, sanctæ Trinitatis fide præambula & omni hæsitatione post posita, Filii Dei poscerent beneficia. Inde vir sanctus, [rogatus preces fundere] elevans manus ad cælum, Dominum precabatur, quatenus ad gloriam sancti sui nominis, populo suorum peccatorum remissionem, corporis sanitatem, aëris temperiem, pluviarum largitionem, atque fructuum abundantiam dignaretur impartiri optatam. O mira virtus orationis sanctorum! Cum enim aëris serenitas nimia esset, & solis ardore æstuarent universa, post tonitruorum repentinos mugitus ac fulguris contiguos ictus, tanta subsecuta est aquarum inundantia, ut quis non vidit temporibus retro actis hujus pluviæ comparationem. Beatus vero Confessor, ictibus fulguris undiq; agitatus, [mox pluvias impetrat,] totus ardere videbatur. At omnes timore mortis exterriti, Sancto relicto, ad ecclesias confugerunt. Qui autem ægroti humeris bajulantium subsidia beati Patris expetentes advenerant, suæ immemores imbecillitatis etiam ceteros fugiendo præcurrebant cum merito: omnes enim B. Isidori obtentu pristinæ erant redditi sospitati. [ægros sanat,] Ceteri vero, in infirmorum sanitate perpendentes a Deo factum miraculum, animati viribus ad Sanctum accedere cupiebant: sed nullus erat, qui præ foribus auderet progredi, coruscatione simul & pluviarum inundantia prohibente. Supersedens itaque Christi præco usque quo imbres cessarent, concurrit ad eum universa multitudo, laudantes in Sancto mirabilia nostri Salvatoris. Beatus vero Pontifex eos blande exhortabatur, dicens; Ecce, fratres, quantum obtinet sanctissimæ Trinitatis fides intemerata. In nomine individuæ Trinitatis petistis, a tribus vel pluribus erui periculis, & tria vobis a Domino & etiam plura sunt collata beneficia; scilicet sanitas corporis, aëris temperies, & exuberans frugum ac fructuum abundantia: præterea, quod sanctius ac carius amplectendum, si illibatam fidem servabitis, peccatorum indulgentiam consequemini, & bravium remunerationis æternæ. Nunc igitur, confirmate corda vestra in caritate Christi filii Dei, [& adhortatur ad fidem sinceram & virtutes amplectendas.] & nullatenus circumveniamini a seductoribus, qui circuerunt mare & aridam, ut faciant unum proselitum, æternis flammis horribiliter concremandum. Lupi sunt infausta edacitate voracissimi, qui non veniunt nisi ut mactent & perdant, exterminantes facies suas, ut appareant jejunantes hominibus, & per hoc facilior eis decipiendi aditus reperiatur. Hæc & his consimilia perorans Sanctus venit ad hospitium, ut refessa membra refoveret. Populus interim per vicos & plateas Dei nostri magnalia collaudantes, maledicentes, detestantes eos, qui Dei & Virginis filium Dominum nostrum Jesum Christum, vel sola cogitatione Deum esse verum, cum Patre & Spiritu sancto permanentem in æternum, negarent. e

[20] Cum appropinquasset almus Doctor ad Hispalensem civitatem, obviam ei processit utriusque sexus populorum multitudo, Clericorum, scholarium, monachorum & laicorum: qui in hymnis & laudibus, in voce jubilationis & tripudii, eum susceperunt cum gaudio magno. Concurrentibus itaque omnibus, ut sancti Patris tangerent fimbrias, ex compressione turbarum, quædam mulier prægnans præfocata spiritum exalavit. Quod sanctus cernens, [mulierem prægnantem a morte suscitat] ut erat misericordiæ visceribus affluens, ubertim flevit, verba orationis ad Dominum tacitus fundens. Post aliquantulum vero spatium mulier surrexit, voce magna dicens; Benedictus tu, Pater sancte Isidore, & benedictus sermo oris tui: sacris namque orationibus tuis ego, & quem gesto in utero, non solum præsenti vitæ redditi, verum etiam de manu sumus eruti inimici. Populus ad mulierem conversus, sciscitabantur qualiter evenisset ei. Ad quos illa; Egrediente, inquit, anima mea & filii mei, qui in utero est, de corpore, caterva dæmonum affuit, qui nexibus igneis nos ad pœnarum loca rapere parabant; & gloriosissimo Patre nostro pro nobis orante, audita est vox dicens, revertantur animæ horum in corpora sua, quoniam amicus Dei Isidorus orat pro illis. Quo audito unus Angelorum sanctorum, qui semper sunt cum beatissimo Doctore Isidoro, nos ad corpus reduxit. Elevans itaque omnis populus vocem in cælum, laudes clarius Altissimo personando, eum in urbem duxerunt. Tantam siquidem pacem per eum Dominus contulit Ecclesiæ, atque tantum intulit terrorem universis superstitionis filiis, ut funditus ab Hispaniis omni extirpata hæretica pravitate, nullus reperiretur, qui vellet vel auderet hæresim nominare. Et ne aliquod misericordiæ opus vir sanctissimus inexpertum prætermitteret, si qua de puellis secularibus præ inopia infamem cogeretur ducere vitam, Dei minister celerrime præveniendo, [exercet operæ caritatis:] miserabilia rescindebat vota, nuptui vel monasterio, pro ejus electione, tradendo. Si quem etiam de laicis in lege Domini voluntarium reperisset, nimia venerabatur dilectione, & inter suos secretarios amicabiliter annotabat. Innumerabiles fere squallore carceris maceratos vel etiam captivos, large datis muneribus, liberavit; & alieno ære illaqueatos, creditoribus data pecunia, utrosque gaudentes effecit. Reformandæ etiam pacis inter discordantes erat illi maxima cura: & nunc ecclesias construendo, nunc monasteria restaurando, nunc pontes innovando, veritatis operarius solicitus permanebat; illud Salomonicum suis sæpius proponendo, multa mala docuit otiositas. [Ecli. 33, 29] Tanta erga eum Reges & Principes vincti tenebantur dilectione, [amatur a Regibus & Principibus] propter Apostolicam qua fungebatur auctoritatem, ut eum patrem humiliter venerarentur sanctissimum, & quæque ab eo sibi imperata perficerent cum summa devotione. Hinc in Principibus florentem obedientiam cerneres monachorum, dum qui Regis vel alicujus Principis incurrisset offensam, & per alia ei reconciliari nequivisset, ad extremū refugium securus accedebat Isidorum. Quis umquam ad eum peccator mœstus, [omnibus benevolus:] turbulentus, vel desperatione suffossus accessit, & non in verbis gratiæ, quæ mellifluo ejus ore effluebant, statim viribus resumptis, spe veniæ & gratiæ animatus, lætus & hilaris & ex animi contritione justus effectus, gratias agens, repletus bonis discedebat? Quicumque ad eum cujuscumque professionis accedebant; suæ assiduitate visionis & usu locutionis atque exemplo boni operis, ab ambitione temporalium quiescebant; & veritatis lumine succensi, in desiderium æternæ lucis inardescebant. Quantæ autem extiterit virtutis & miraculorum vibratione coruscus, si omnes humani corporis artus verterentur in linguam, proloqui non auderent. [varios edit libros,] Præterea futurorum providens utilitati, innumerabilibus fere sententiis & verbis præclaros edidit libros, quos enumerare longum est, tamen eos Beatus Braulius Cæsar-augustanus Episcopus in parte enumerat. [& inter hos Alphabetum orationis] Scriptis postquam edidit alphabetum f Papiæ judicum, alphabetum verbalium, alphabetum Theologicarum distinctionum, atque alphabetum librorum; oratione finem faciens, orationis scripsit alphabetum, futuros plangens Gothicæ gentis errores, simul eversionem, in quo quotidie Domino psallebat, quod in hoc opere duximus annotandum.

ANNOTATA.

a Coluntur S. Ildephonsus 23 Ianuarii, & S, Braulius seu Braulio 18 Martii: ad quorum Vitas hæc lætiusindicantur.

b Regula S. Isidori extat inter opera ejus, & seorsim parte 2 Codicis regularum a Luca Holstenio editi. Citant eum Benedictus Anianensis Abbas, in Concordia Regularum & Smaragdus monachus, in commentario ad Regulam S. Benedicti.

c Marka seu Marcha pro limite provinciæ, æut integra limitanea provincia, accipitur paßim in Actis Sanctorum. Consule dicta 6 Februarii ad Vitam metricam S. Amandi per Milonem cap. 2 litt. b.

d Fuisse anno 601 Romæ duo concilia habita tradit in Synopsi sua Conciliorum Labbæus, quorum aliud pro monachis constitutum edidit, aliud adversus Andream Græcum, sub monachali habitu impostorem. Quidni aliqua similis Synodus præsente S. Isidoro habita fuerit? Ejus mentio fit in Breviariis Hispanicis. At publicum aut solenne illud Concilium non fuisse, arbitramur, cum Ambrosio Moralez lib. 12 cap. 21; Mariana, lib. 6 cap. 7; Padilla, cent. 7 cap. 22, & aliis.

e Sequebantur nonnulla inserta de Mahometis prædicatione in Hispania, & quomodo a diabolo monitus sit recedere in Africam, propter adventum S. Isidori: quæ falsa & ad scititia censet Nicolaus Antonius. Disputat de iis Tamajus, qui opinionem vanam & sine apice veritatis adstructam clamitat cum Morales, Padilla, Mariana & aliis. Quare nos ea ex hac Vita eliminamus, maxime quia compendium hic relatorum legi potest apud Lucam Tudensem, lib. 3 Chronici sub Sisebuto Rege & Æra 674; item apud Maximum, in Chronico ad annum 606; Luitprandum, ad annum 607, & similes auctores nuper excogitatos, quasi ex inde Hispaniæ accederet aliqua gloria. Quidni tamen Mahometicæ pravitatis seminator aliquis, tempore Isidori ex Africæ in Hispaniam trajecerit; matureque detectus, coactus sit sibi fuga consulere?

f An patriæ? Nicolaus Antonius annotat mendum hoc emendari non posse, quod indicati Alphabeti nullus meminerit.

CAPUT VI.
Alphabetum Orationis ad tentamenta repellenda adversarii, & Dei gratiam promerendam.

[A littera strophis 24]

      Audi Christe tristem fletum amarumque canticum,
Quod contritus, & percussus modulatur spiritus.
Cerne lacrymarum fluctus, & ausculta gemitum.
      Ad te multum vulneratus, vocem fletu elevans,
Alta de profundo cordis emitto suspiria:
Precibus si forte velis placatus ignoscere.
      Alleva calamitates importuni ponderis;
Quod me diutius premit & elidit impie,
Nec discedit ut resumam vitæ respiraculum.
      Aggravasti manum plagæ super me validius,
Carnem, flagellorum sancta ultione, conterens,
Cede, ferro, sorde, peste, tenebrarum carcere.
      Ab his disco veritatem, ut occidas impium:
Sed rogo post disciplinam da placatus veniam:
Quia non mortem iniquo, sed vitam desideras.
      Ablato consolatore, quadro clausus lapide,
Gemo lugens & suspiro, Miserere, clamitans:
Pulso, rogans tota die, sed tu semper dilatas.
      Ab antiqua pietate ne declines obsecro:
Nam justitiæ rigorem si me sequi jubeas,
Mille sum deditus pœnis, mille dignus mortibus.
      Annos meos in dolore, vitam in gemitibus;
Vilis factus consummavi; parce mihi, Domine,
Jam non possum sustinere, deprecor auxilium.
      Amarum est hoc sed leve; quia pertransibile:
Sed amarius & grave quod irrevocabile;
Quod pœnarum non est finis, nec doloris requies.
      Ardens illic erit flamma damnatorum corpora.
Ultra reditum non sperat quem ille susceperit,
Cujus pavore tabesco, liquesco formidine.
      Arbiter & testis æquus ipse dum adveneris;
Justam reddere mercedem singulorum meritis,
Quo me salvare decernes, opus non invenies.
      Abominabilis erit coram te iniquitas;
Nullus enim immundorum tibi sociabitur;
Quomodo tunc fœtēs hircus mundis jungar ovibus?
      Ante te justis nec erit secura justitia:
Quam si districte requiras, & ipsa peccatum est,
Heu mihi, quo parebo irretitus vitio.
      Appenso bono vel malo; pars hæc operario
Vindicabit, quo momento lance declinaverit:
Quid agam, si pondus mali me læva jactaverit?
      Aspicient mali bonos, cum beatitudine
Qui gloriam meruerunt, & dolebunt acriter,
Quod non vixerint tam juste, ut sic essent liberi.
      Allevabunt ululatum & rugitum immanem,
Planctum magnum facientes, amarum & validum,
Quale numquam fuit factū vel dictum vel visum est.
      Arui, polique, marisque non tutabor sinibus:
Quæ & ignium ardore desoluta diffluent.
Ubi me miser abscondam? quo ante te fugiam?
      Ab immensitate tua mundi gyrus clauditur:
Cælum terramque tu reples, & sine te nihil est;
Qui pacatum te non habet, iratum quo fugiet?
      Arctor undique pressuris, comprimor angustiis:
Fluctuat mens in mœrore, cor natat in lacrymis;
Nec ulla timore pulso requies est animo.
      Arma sumens pœnitentis, saccum & cilicium;
Pulso pietatis aures, viscera clementiæ;
Verba precum & dolores ingerens cum lacrymis.
      Audi preces & placare, mens quas ægra parturit:
Consideraque dolores, impende malagmata:
Quia tua sum factura, tuaque plasmatio.
      Aspice jam, Deus clemens, ærumnas quas tolero:
Remove contritionem, & flagella comprime:
Nec me precor indignatus opprimas & conteras.
      Aufer me de luto fæcis peccatorum omnium:
Emundare non contemnas, antequam discutias:
Et non ero tunc immundus; si me nunc piaveris.
      Accipis, & peccatores, sed quos nunc justificas:
Respicis multos ut Petrum, & deflentes pœnitent:
Sicque lapsos ad inferna, revehis ad æthera.
      Boni nihil habiturus, quid malis objiciam?
Pœnarum metu quassata tremit conscientia, [littera cum strophis 7]
Dum formidat infinita subire discrimina.
      Bone Deus, perituro nunc, exoro, subveni;
Nunc & ab ira perenni & a morte libera:
Ut quem justitia punit salvet me clementia.
      Bonitatis pietatem multis non merentibus
Ostendisti, & peccatis indulsisti veniam:
Mihi non defraudes uni quæ dedisti plurimis.
      Blanditus confessione placaris humilium,
Et ad ignoscendum cito flentis voce flecteris,
Pœnitentis adsuetus consulere lacrymis.
      Benigne Pater, ignosce quod agnoscens fateor,
Pronuntio malum meum, non vindex operio:
Excipe confessionem, & da indulgentiam.
      Brevis non est manus tua, ut salvare nequeas:
Multus es ad ignoscendum: hinc, Indulge, clamito:
Miserere, ne disperdas; parce, ne interimas.
      Biplici quæso flagello noli me percutere:
Tempera paululum iram, habe patientiam:
Quia multum ego miser, sed tu plus misericors.
      Conversus ad pietatem, restitue gratiam:
Vitam cum peccato simul ne velis extinguere:
Serva benedictionem, receptam da veniam.
      Carnem pro peccato suo, quantum placet, attere:
Plagas enim temporales libenter excipiam:
Precor tantum ne perennes indignatus inferas.
      Carpe moras, visita me, imo veni Libano:
Surge, dicito captivo, Prodi foras, misero:
Releva carcere trusum, pande jam absconditum.
      Callidus hostis me vicit: quod modo considero,
Magnum malum feci miser carnis in arbitrio:
Porrige nunc manum tuam, & succurre misero.
      Doloribus hic afflige; mœroribus affice:
Per flagella modo purga, ne futura punias:
Carnem puni quæ deliquit: redimatur anima.
      Decerne, clementer pie, perditum requirere,
Mira qua benignitate abjectos recolligis;
Et aversos reconvertis, aberrantes corrigis.
      Errasse plango, profanus peccator & prodigus,
Meretricio amore bona perdens patriæ;
Hinc ad te, vilis, egenus & percussus, redeo.
      Ecce me indignum loco filiorum clamito,
Quod paternitatis tuæ renuens admonita,
Vagus per quæcumque fluxi & cucurri devia.
      Facere post mala bona ut permittas obsecro:
Habeam munere tuo in lare quæ offeram;
Quibus a læva sublatus, transeam ad dexteram.
      Feci malum miser ego in insipientia:
Provocavi te ad iram diris facinoribus:
Rite corde consternatus magno luctu conteror.
      Fletibus non te adire confitendo vereor:
Excipe professionem, culpæ factus immemor:
Et paterna pietate sume precor errolum.
      Grassaris si tamen plagis, adhuc me dijudicans,
Feri me, sicut quos amas castigas, & argue:
Sed clementer, ut emendes, non ut interficias.
      Gravis ut culpa meretur non ita desævias:
Tempera severitatem, desine percutere:
Jugi ne plaga constrictus desperem, & peream.
      Hoc interdum de te posco, ne tentationibus,
Quibus subinde pervertor, violenter obruar;
Victus ne miser occumbam, deprecor auxilium.
      Hinc te quæso, ne permittas me ab hoste obrui:
Nam sufferre tentamenta dæmonum non potero;
Si desieris eorum frænare malitiam.
      Inde te, benigne Pater, adclivis efflagito,
Quantulumcumque placare; ut & hic indulgeas:
Nam longa pœna subactus, miser valde factus sum.
      In dolore sempiterno carnem ne constituas;
Et crudeliter exire compellatur anima:
Da cruciatibus finem, requiescat spiritus.
      Lugeo confusus mala, quæ gessisse memini:
Fundo preces & lamentum, contristatus animo;
Precor optatam ne neges pœnitenti veniam.
      Lacrymæ contra peccatum non quidem sufficiūt:
Sed quod jugibus non queo expiare fletibus,
Oro, pietate demas, conferas clementia.
      Miseratione tua fac justum ex impio,
Fulgidum de tenebroso, nitentem ex horrido;
Innocentem de iniquo, viventem ex mortuo.
      Miseratus jam omitte noxas mei criminis:
Et eripiens plasma tuum de manu diaboli,
Memento figmenti tui, & esto placabilis.
      Ne des in ruinam mortis opus tuum, Domine,
Propter carnale peccatum, quod lamentis dilui
Possibile prædixisti atque veniabile.
      Nulla tam gravis est culpa, cui non sit venia:
Omne peccatum dixisti dimitti hominibus,
Spiritus dumtaxat sancti excepta blasphemia.
      Omnino confidens credo, quod nolens perimere,
Subjecisti me flagellis, quibus est corrigere,
Ut ab omni mundus culpa redirem ad gratiam.
      Peccavi tibi, peccavi, & deliqui nequiter:
Sed conversum non disperdas, & quod posco tribuas,
Et me mundes ante mortem, & dum vivo redimas.
      Quis fuerim ne requiras, sed quis esse cupio:
Veteri culpæ ne quæso reputes damnabilem:
Cerne corrigendo votum, & relaxa debitum.
      Recipe, Domine Pater, fuga lapsum servulum.
De interitus errore, te quærente, redeam,
Atque de maligno dignus efficiar famulus.
      Solve, Christe, vincla pedum, ligamenta criminū:
Resera limen obtrusum tenebrosi carceris:
Pande jam luci sepultum, peregrinum patriæ.
      Tu es Deus lucis auctor, Rex æternæ gloriæ:
Quem nullus sermo cōcludit nec obscurant tenebræ:
Miserum ad te clamantem jam exaudi, Domine.
      Visita jam, Christe Deus, quem creasti servulum:
Dimitte me deplorare quæ gessi in seculo:
Æternum mihi concede lumen quomodo desidero.
      Christe, qui benignitate gratiarum dives es,
Fructum & meritum precor ut viventi tribuas;
Ne me sterilem præcernens, succidas imposterum.
      Zabulo me non conjungas ad mortē cum impiis,
Nec in tartari baratrum patiaris obrui,
Qui venisti, ut credentes de morte redimeres.
      Gloriam jam vigil canam, alphabetum finiens,
Tibi, Pater, Filioque, inclyto Paraclito, [Clausula.]
Cui laus est & potestas per æterna secula. Amen.

Hæc hujus seriei narrationis placuit inseri; ut ex his conjicere quis valeat; dum tantis in divinæ oculis majestatis claresceret signis, quam humilis apud se censebatur; non ambulando in magnis neque in mirabilibus super se, enumerans sui corporis passiones; non ut his elatus glorietur, sed ut Christi sequaces in superbiam non extolli, neque in adversis demitti, admoneat; sed spe veniæ ad cælestia sublevari.

CAPUT VII.
Epistolæ ad varios.

Præterea epistolam, quam ad S. Masonum Emeritensem Archipræsulem, de reparatione Prælatorum post carnis lapsum, S. Masono cum instantia humili postulante, scripsit, in hoc opere ampliamus; eo quod sit perutilis, non solum Episcopis & personis Ecclesiasticis, verum etiam cunctis ad Deum per pœnitentiam redeuntibus.

§. I. Ad sanctum Masonum Emeritensem Archiepiscopum.

[21] aDomino sancto meritisque beato, Masono Episcopo, Isidorus. Veniente ad nos famulo vestro viro religioso b Vicentio, litteras honorificentiæ vestræ nobis detulit, in quibus agnitio salutis vestræ nihilominus perpatuit, maxime per eum portatorem, cujus lingua epistola vivens erat. Unde pro salute vestra gratiarum actionibus Deo nostro repensis, in quantum valuit mediocritas nostra, vice inquisitionis studuimus, poscentes vestrorum meritorum suffragiis divinis vos commendare conspectibus. Verum quod consequenter in epistolis venerabilis Paternitas tua innotuit, nulla est in hujusmodi sententiis decretorum diversitas intelligenda, quod alibi legitur idem in canone Ancyrano capite c XXIII, [lapsos post pœnitentiam restituendos,] post lapsum corporalem restaurandum honoris gradum post pœnitentiam, alibi vero legitur, post hujusmodi delictum nequaquam reparandum antiqui ordinis meritum. Hæc enim diversitas hoc modo distinguitur: illos enim ad pristinos officii gradus redire canon præcipit, quos pœnitentiæ præcesserit satisfactio, vel digna peccatorum confessio: at contra ii qui neque a vitio corruptionis emendantur, atque hoc ipsum carnale delictum quod admittunt, etiam vendicare quadam superstitiosa temeritate nituntur; nec gradum utique honoris, nec gratiam communionis recipiunt. Ergo ita est utraque dirimenda sententia; cum necesse sit illos restaurari in loco honoris, qui per pœnitentiam reconciliationem merentur divinæ pietatis: hi, neque immerito, consequuntur ademptæ dignitatis statum, qui per emendationem pœnitentiæ recepisse noscuntur vitæ remedium. [ostenditur ex Ezechiee.] Id enim, ne forte magis ambiguum sit, divinæ auctoritatis sententia confirmatur. Ezechiel enim Propheta, sub typo prævaricationis Hierusalem, ostendit, post pœnitentiæ satisfactionem pristinum posse restaurari honorem. Confundere (inquit) Juda, & porta ignominiam tuam: & post paululum, Et tu & filiæ tuæ revertimini ad antiquitatem vestram. [Ezec. 16, 52] Quod dixit, Confundere, ostendit post confusionem, idest peccati opus, debere quemquam erubescere, & pro admissis sceleribus verecundam frontem humo prostratam demergere, pro eo quod dignum confusionis perpetraverat opus: deinde præcipit, ut post ignominiam, idest d delectationem, revertatur ad antiquitatem muneris sive dignitatis: ergo dum quisque post opus confusionis suæ confunditur, atque ignominiam portat, & depositionem suam luget cum humilitate, revocari secundum Prophetam ad priorem statum poterit. Et Joannes Euangelista, Angelo Ephesi Ecclesiæ inter cetera similia quædā scribit, Memor esto unde cecideris, & age pœnitentiam, & prima opera tua fac: alioquin veniam tibi, [Apocalypsi S. Ioannis,] & movebo candelabrum tuum de loco suo. In Angelo, Ecclesiæ Præpositum utique, idest Sacerdotem, ostendit, juxta Malachiam, qui dicit, labia Sacerdotis custodiunt scientiam, & lex requiretur ex ore ejus, quia Angelus Domini exercituum est. [Apoc. 2, 5] Præpositus ergo lapsus in vitium, per Euangelistam monetur, ut memor sit unde exciderit, & agat pœnitentiam, & prima opera faciat, ut non moveatur candelabrum ejus: nam per candelabrum doctrina Sacerdotis, vel honor potestatis, quem gestat, intelligitur, juxta quod scriptum est apud Samuelem in damnatione Heli: Oculi ejus caligaverant, nec poterat videre, lucerna Dei antequam extingueretur. [1 Reg. 3, 3] Lucerna quippe Dei fuerat, quando dignitate Sacerdotali pollens, justitiæ claritate fulgebat, extinctam Propheta asserit, dum ob scelus filiorum Sacerdotii potestatem meritorumque lumen amisit. Candelabrum ergo sive lucerna Sacerdotis (quæ intelligitur charisma honoris) tunc penitus juxta Joannem extinguitur vel movetur, quando post delicti casum neglecta pœnitentia, admissa scelera non delentur. Non enim dixit, pro eo quod cecidisti commovebo candelabrum tuum; sed, [Proverbiis Salomonis,] Nisi pœnitentiam egeris movebo candelabrum tuum: ergo quemque Præpositum peccantem, si prævenerit pœnitentia delicti, utique sequitur & reparatio meriti. Et in Proverbiis, Qui abscondit peccata sua non dirigetur: qui vero confessus fuerit & dereliquerit ea, veniam consequetur. [Prov. 28, 13] Nam & ipsum quod Canonum censura post septem annos remeare pœnitentem in statum pristinum præcipit, [& Canonibus Patram,] non ex electione proprii arbitrii sancti Patres, sed potius ex sententia divini judicii sanxerunt. Nam legitur quod Maria soror Moysi prophetissa, dum obtrectationis adversus Moysem incurrisset delictum, illico lepra percussa est: cumque Moyses peteret ut emundaretur, præcepit eam Deus extra castra septem diebus egredi, & post emundationem rursus eam in castris admitti. [Num. 12.] Maria ergo soror Aaron, caro intelligitur Sacerdotis? qui dum per superbiæ delicta sordidissimis corruptionum contagiis maculatur, extra castra septem diebus, idest, extra collegium sanctæ Ecclesiæ septem annis projicitur; quibus, post emundationem delictorum, loci sive pristinæ dignitatis recipit meritum. Ecce in quantum valui concilii Ancyrani antiquam plane & plenam auctoritate sententiam, sacris testimoniis explanavi; ostendens eum posse restaurari in pristino ordine, qui per pœnitentiæ satisfactionem novit propria delicta deflere; qui vero nec luget quæ gessit, sed lugenda sine ullo pudore religionis vel timore divini judicii committit, eum nullo modo posse ad pristinum gradum restaurari. In fine autem hujus epistolæ hoc adjiciendum putavi, ut quotiescumque in gestis Conciliorum discors sententia invenitur, illius concilii magis teneatur sententia cujus antiquior extat auctoritas.

Plures etiam multorum quæstionibus promulgavit epistolas, quas si non ad plenum, tamen ex parte duximus adnotandas; ut Sancti virtus & potestas in eis innotescat mundo, & Christi fideles erudiantur.

ANNOTATA.

a Hanc epistolam plane commentitiam esse, ut & alias nonnullas Isidoro affictas, censuit Joannes Morinus, lib. 4 de Pœnitentia cap. 17 §. 6 Verum eam cum aliis dedit Madritensis editio anni 1599 jussu Philippi II facta: epistolasque e veteribus MSS. undique conquisitas, collegit correxitque Joannes Perezius Episcopus Segobricensis, magna eruditione ac judicio vir, uti Joannes Grial in epistola ad Philippum 3 refert. Et hanc ad Masonum Episcopum Emeritæ urbis datam citat Gratianus c. Domino, 50 dist. ita Nicolaus Antonii.

b Editio Madritensis Nicetio.

c In codice Toletano obscurum fuisse, XIX an XXIV canonem laudaret epistolæ auctor, annotavit exempli scriptor: XXIV verosimilius est intellectum: in quo tamen, ejusque Græco textu, triplicique Latina versione, quæ in Biniana Conciliorum editione leguntur, vix est ut occasio data sit auctori epistolæ hujus quærendi de restitutione lapsorum ad honores post pœnitentiam. Multus est Joannes Morinus ante citatus, in asserenda priorum seculorum Ecclesiæ disciplina de lapsis Clericis numquam ad pristinos gradus recipiendis. Videsis lib. 4 capita 14 & is certe S. Isidorus, lib. 2 de Divinis officiis & in epistola ad Helladium de Cordubensi Episcopo, ab eodem Morino laudatus, in cap. 14. §. 11, veteris disciplinæ retinentem se ostendit. Et hoc maxime argumento abjudicavit Morinus hanc Isidoro epistolam, quo & ipso S. Gregorii magni aliam, ejusdem cum hac nostra sententiæ, non solide probat rejiciendam esse. Quantumvis enim per illud tempus indulgentia vigere cœperit, inter crimina publica & occulta distinguens, admissionemque aut perpetuam a pristino statu remotionem, juxta delicti qualitatem, imponens; nusquam tamen distinctionem hanc alteram fuisse intellectam, ut gradus aut dignitatis restitutio pœnitentes subsequeretur, contumaces fugeret, quam probatum it tota epistola Isidorus: ex cujus verbis firmatum videtur caput 54 Toletani Concilii 4, cui præfuit, & laudatū cap. Domino, 50 dist. in Decreto Gratiani. Certe in editis Isidori operibus mentio nulla est Ancyrani hujus Concilii: est tamen in calce epistolæ: ita ut dubitari nequeat decreta ejus explanata eum voluisse. Nec mirum videri debet ex Concilio Ancyrano quidquam hic laudari, quod in editis desideramus. Idem enim contigit in cap. Episcopi 12. 26 q. 5, quod ex eo Concilio desumptum inscribitur, cum in ejus exemplis tam Græcis quam MSS. nil hujusmodi nunc reperiatur. Hæc omnia Nic. Antonius.

d In editis, dehonorationem: Nic. Antonius mallet legi dejectationem.

§. II. Ad Braulium discipulum suum.

[22] In Christo Domino dilectissimo Braulio, Archidiacono, Isidorus. Dum amici litteras, carissime fili, suscipis, eas pro amico amplecti non moreris: ipsa est enim secunda inter absentes consolatio, ut si non est præsens, qui diligitur, pro eo litteræ complexentur. [Mittit ei annulum & pallium.] Sed direximus tibi annulum propter nostrum animum, & pallium propter amicitiarum nostrarum amictum, unde antiquitas hoc traxit vocabulum. Ora igitur pro me, ut inspiret tibi Dominus, ut merear adhuc in hac vita videre te: Et quem mœstificasti abeundo, aliquando iterum lætifices personaliter te præstando. Quaternionem regularum per Maurentionem Primicerium direximus: de cetero autem, dilectissime mihi Domine & carissime fili, opto tuam semper cognoscere salutem.

§. III. Braulius Cæsaraugustanus Episcopus ad Isidorum.

[23] Domino meo, ut vero Domino Christique electo, Isidoro Episcoporum summo, Braulius pessimus peccatorum, inutilis servus sanctorum Dei. Solet repleri lætitia homo interior ac spiritalis, cum inquisitione fungitur amantis. Ob id velle meum est nunc, Domine reverentissime, (nisi culparum maceria nostrarum obsistat) benigne te inquisitionem meam amplectere, & querelarum calumniam patienter accipere. Utrumque enim ago, & officium inquisitionis persolvo, & tibi contra te causarum nostrarum necessitates dirigo. Quod ut benignissime auditui tuo admittas, in ingressu dictaminis portaque postratus, peto a culmine vestri Apostolatus; & quamquam vacillet calumniæ objectio, ubi lacrymarum est intercessio, cum lacrymæ non sint signa calumniæ; tamen sint, opto, & calumniabiles lacrymæ: sed utrumque pro licentiosa amoris præsumptione, [Petit S. Braulius sibi libros Originum mitti.] non autem pro arrogantiæ temeritate. Sed jam causam exordior. Septimum, ni fallor, annum tempora gyrant, ex quo memini libros a te conditos Originum postulasse, & vario diversoque modo, & præsentem me frustratum esse, & absenti nihil inde vos rescripsisse, sed subtili dilatatione, modo necdum esse perfectos, modo necdum scriptos, modo nostras litteras intercidisse, aliaque multa opponentes ad hanc usque pervenimus diem, & sine petitionis effectu manemus. Ob hoc & ego vertam preces in querelam, ut quod supplicatione nequivi, vel calumniis lacessendo valeam adipisci. Sæpe namque solet mendico prodesse vociferatio. Quo circa cur, quæso te mihi, Domine, non tribuas quod rogaris? Unum scias, non dimittam, quasi confingens me nolle dicata: sed quæram, quo usque aut accipiam aut eliciam, piissimo Redemptore jubente, Quærite & invenietis; & adjiciente, pulsa te, & aperietur vobis. [Luc. 11. 9] Quæsivi, & quæro, & jam pulso; unde & clamito, ut aperias. Nam hujus me argumenti solatur inventio, quia contempsisti postulantem, exaudies forte calumniantem. Hinc & ego scienti tua ingero, nec stulta jactatione novi aliquid suggerere insipiens perfecto præsumo. [2 Cor. 11, 19] Non tamen erubesco, imperitus disertissimo loqui, Apostolici memor præcepti, quo præciperis libenter sufferre insipientem. Quamobrem accipe res calumniæ. Cur rogo talentorum distributionem & cibariorum dispensationem tibi creditam huc usque retentas? Jam solve manum: impertire famulis, ne inopia pereant famis, postquam nosti, quid creditor veniens reposcat a te. Non minuetur tibi quidquid dederis nobis, memor esto paucis panibus multitudinem satiatam, & superasse reliquias fragmentorum magnitudinem panum. Putas donum tibi collatum propter te solummodo esse datum? Et vestrum est, & nostrum: commune est, non privatum; & quis dicere vel insanus præsumat, ut privato tuo gaudeas, qui de communi tantum inculpabiliter gaudere scias? Nam cum tibi Deus œconomiam thesauri sui & divitiarum salutis, sapientiæ & scientiæ gerere concesserit, cur larga manu non effundis, quod dando non minuitur? An cum in membris superni capitis unusquisque quod non accipit sic in altero possideat, ut alteri quod habeat possidendum sciat, tu forsitan nobis idcirco parcus existis, quia quod mutue a nobis resumas, non invenis? Sed si habenti das, tantillæ mercedis fructum reportas: sic vero non habenti tribuis, præceptis Euangelicis satisfacis, ut reddatur tibi in retributione justorum. [Luc. 14, 14] Proinde & ego remordeor conscientia, eo quod in me nihil communicabile boni sciam, quoniam jubemur per caritatem servire invicem, & unusquisque quam accepit gratiam in alterutrum illam administrare, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei, atque unicuique, sicut divisit Dominus mensuram fidei in una compage membrorum, debet eam ceteris partibus communicare: quia hæc omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis prout vult. Sed ad unum ac peculiare subsidium, quod præmisi, recurro; ad importunitatem scilicet, amicam annosam amicitia destitutis ac nulla membrorum honestorum gratia decoratis. Idcirco audi vocem meam tot interjacentibus terris: Redde quod debes; nam servus es servorum & Christianorum, ut illic sis major nostrorum; & quoniam nosti causam tibi collatam presentis gratiæ, sitientibus animis, scientiæque fame cruciatis impertiri non dedigneris. Non sum saltem is, qui ad injuncta discurrens, non possim aliis ecclesiæ membris, scilicet judicio obedientiæ discusso, parere, nec principatui capitis imperanti obsequendo placere. Quia etsi de inhonestioribus membris me esse sciam, sufficiat, quia te constat a capite percepisse pro me: nec te est dignum me egere, quamvis minimum, Christi tamen sanguine redemptum. Nam nec dicit caput pedibus, non estis mihi necessarii: quoniam quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt; & quæ putantur ignobiliora esse, his honorem abundantiorem circumdamus; & quæ in honestiora sunt nostra, majorem honestatem habent. Sic itaque Creator noster ac dispensator cuncta moderatur, ut cum in altero alteri dona divina, quæ in se non percepit, possidenda tribuuntur, caritas cumuletur: denique tunc bene multiformis gratia dispensatur, quando acceptum donum & eis qui hoc non habent creditur; quando propter eum, cui impenditur, datum putatur. Hoc Apostoli capitulum, nobis in parte præmissum, optime novit prudentia sanctitatis vestræ: huic te congruere totum, & quidquid summatim tetigi, te proculdubio nosse melius, latet nullum. Itaque hoc solum superest quod & magnopere peto, ut præstes postulata; & si non pro me, saltem pro ipsa caritate divinitus impartita; pro qua jubemur, ut nosti, præstare omnia, & sine qua nihil sunt omnia, sed & si qua superflua, si qua negligenter, si qua minus humiliter potius fudi quam dixi; cuncta, quæso, benigne suscipias, cuncta ignoscas, cuncta ores ut Deus ignoscat. Ergo & hoc notesco, libros Etymologiarum, [eosque integros & emendatos.] quos a te Domine posco, & si detruncatos corrososque jam a multis haberi scio, inde rogo ut eos mihi transcriptos, & integre emendatos, & bene coaptatos dignemini mittere; ne raptus aviditate in perversum, cogar vitia pro virtutibus ab aliis sumere. Ego autem opto, quamvis nullius egeas, & ultroneæ dicantur fœtere merces ut dignatio vestræ benignitatis imperet nobis in id quod possumus & valemus tantum, & obsequio nostro utaris, imo caritate, quæ Deus est, perfruaris. His igitur expletis erant mihi quæstiones de sacris divinisque paginis, quarum mihi expositionem cordis tui lumen aperiret, si tamen & nobis jubes resplendere, & divinæ legis obscura reserare. Nec si ista quæ peto percepero, de illis silebo; sed vias reseras capiendæ fiduciæ, cum in hac prima fronte non me confuderis stimulis verecundiæ, & ignaviæ meæ locum dederis veniæ: quod quem diligebas, quamlibet immerito, non jusseris reprobari; quia ignominiosum valde videtur ac vile, si necdum satiatus quis caritate, ab eo quem amabat invenitur recedere. Obsequio autem meæ servitutis dependo jura salutis, & quæso pietatem sanctissimæ potestatis vestræ ut pro me orare digneris, quatenus quotidie fluctuantem animam meam tuo intercessu lucreris, & ad portum æternæ tranquillitatis deducas, ereptū a miseriis & ab scandalis. Dulce mihi fuit, Domine, ad te loqui & quasi coram positus vultum videre tuæ faciei. Ideo nec verbositatem cavi, & temeritatem fortassis incurri: sed aut hoc, aut aliud agere debui; tantum ut quod noluisti per humilitatem, saltem tribuas per tumultuantis improbitatem. Ecce quantum audaciæ dedit mihi gratia vestræ benevolentiæ: & ideo si quid in hoc vestræ paternitati displicuerit, sibi imputet, quæ tantum amatur, ut timorem tollat; nam perfecta caritas foras mittit timorem. [commendat eligi Tarraconensem Episcopum.] Speciali quoque gratia fretus, speciali Domino, in quo vires sanctæ Ecclesiæ consistunt, suggero: ut quia Eusebius Metropolitanus decessit, habeas misericordiæ curam; & hoc filio tuo Regi Domino nostro suggeras, ut illum illi loco præficiat, cujus doctrinæ sanctitas ceteris sit vitæ forma, hunc autem filium tuum Præientem beatissimæ potestati vestræ per omnia commendo, ut tam de his quæ suggessimus, quam etiam de his, quæ supra questi fuimus, eloquio vestro per eum illustrari mereamur. Amen.

§. IV. Ad sanctum Braulium.

[24] Domino meo & Dei servo Braulioni Cæsaraugustano Episcopo, Isidorus. Tuæ sanctitatis epistolæ me in urbe Toletana invenerunt: nam permotus fueram causa Concilii; sed quamvis jussio Principis in itinere positum remeare me admonuisset, ego tamen, quia propinquior eram præsentiæ ipsius, quam regressionis, malui potius cursum itineris non intercludere, Veni ad præsentiam Principis; inveni Præsentem Diaconum tuum: per eum eloquia tua suscipiens amplexus sum & legi, & de salute tua Deo gratias egi; desiderio omni desiderans, [Mittit libros Etymologiarum.] quamvis debilis atque fessus, fiduciam tamen habens per Christum in hac vita visendi te; quia spes non confunditur per caritatem quæ diffusa est in cordibus nostris. Codicem Etymologiarum cum aliis codicibus de itinere transmisi, & licet inemendatum præ invalitudine, tamen tibi modo ad emendandum studueram offerre, si ad destinatum Concilii locum pervenisses. [& de Episcopo Tarraconensi respondet,] De constituendo autem Episcopo Tarraconensi, non eam quam petitis sensi sententiam Regis; sed tamen & ipse adhuc ubi certius convertat animum illi manet incertum. Peto autem ut pro meis peccatis apud Deum existere intercessor digneris, ut impetratu tuo deleantur delicta nostra, & remittantur facinora. Item manu mea: Ora pro nobis beatissime domine Frater.

§. V. Ad sanctum Eugenium Toletanum Archiepiscopum.

[25] Domino carissimo & virtutibus inclyto, Eugenio Episcopo Isidorus. Vestræ sanctitatis litteras per nuntium suscipiens Verecundum, rerum omnium conditori grates impendimus, quod Ecclesiæ sanctæ suæ mentis & corporis vestri valitudinem conservare dignatur: atque ad inquisita pro modulo parati satisfacere, exoramus orationum vestrarum suffragiis ab ærumnis opprimentibus a Domino sublevari. Verum quod in quibusdam quæstionibus venerabilis vestra fraternitas, [Docet censioram a superiore inflictam, ab inferiore non enodari.] licet vos non ignoretis petitum, me compulit respondere; majoris sententiæ innodatio, nisi in mortis articulo, a minori nequaquam valeat enodari; sed potius ab inferiori prolata; a superiore jure mediante cassetur, orthodoxi Patres spiritus sancti auctoritate prævia sanxerunt. Aliter autem quolibet adstruente, sicut est vestræ prudentiæ cognitum, pravum suborietur, scilicet gloriatio securis contra eum qui secat in ea. Quod vero de parilitate agitur Apostolorum, Petrus præeminet ceteris, qui a Domino audire meruit, tu vocaberis Cephas, tu es Petrus &c. [Ioan. 1, 42., Mat. 16, 18] Et non ab alio aliquo, sed ab ipso Dei & Virginis filio honorem Pontificatus in Christi Ecclesia primus suscepit: cui etiam post resurrectionem filii Dei ab eodem dictum est, Pasce agnos meos; [& majorem S. Petro ex Pontificibus Romanis datam præeminentiā.] agnorum nomine Ecclesiarum Prælatos notans, cujus dignitas potestatis, etsi ad omnes Catholicos Episcopos est tranfusa; specialius tamen Romano Antistiti, singulari quodam privilegio, velut capiti ceteris membris celsiori, permanet in æternum. [Ioan. 21, 15] Qui igitur debitam ei non exhibet reverenter obedientiam, a capite sejunctus, acephalorum schismati se reddit obnoxium: sicut illud Sancti Athanasii de fide sanctæ Trinitatis sancta Ecclesia approbat & custodit quasi fidei Catholicæ articulum; quod nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit. Hæc vestræ dulcissimæ caritati, breviter prælibavi, considerans illud philosophi, Pauca sufficere sapienti.

§ VI. Ad Leofredum Cordubensem Antistitem.

a

[26] Domino meo, Dei servo Leofredo Episcopo Isidorus. Perlectis tuæ … litteris gavisus sum, quod optatam salutem tuam relatu cognovi. De his quæ in consequentibus insinuare eloquii tui sermo studuit, gratias ago Deo, quod solicitudinem officii pastoralis impendis, & qualiter Ecclesiastica officia ordinentur perquiris. Et licet omnia prudentiæ vestræ sint cognita, tamen quia affectu paterno consulis me, ex parte, qua valeo, expediam de omnibus Ecclesiæ gradibus, & quid ad quem pertinet eloquar. Ad Ostiarium namque pertinent claves ecclesiæ, [Explicat munia ostiarii,] ut claudat & aperiat templum Dei & omnia quæ sunt intus extraque custodiat, fideles recipiat, excommunicatos & infideles rejiciat. [Acolythi,] Ad Acolythum pertinet præparatio luminariorum in sacrario: ipse cereum portat, ipse in suggestu pro Eucharistia b calicem præparat. Ad Exorcistam pertinet exorcismos memoriter retinere; [Exorcistæ,] manus super energuminos & catechuminos in exorcizando imponere. Ad Psalmistam pertinet officium canendi; [Psalmistæ,] dicere benedictiones, psalmos, laudes, sacrificii responsoria, & quidquid pertinet ad cantandi peritiam. Ad Lectorem pertinet Lectiones pronuntiare, atque c Prophetas populis prædicare. Ad Subdiaconum pertinet, [Subdiaconi,] calicem & patenam ad altarium Christi deferre, & Levitis tradere: urceolum quoque & aquamanile, & manutergium tenere, & Episcopo & Presbyteris seu Levitis pro lavandis ante altarium manibus aquam præbere. Ad Diaconum pertinet assistere Sacerdotibus, [Diaconi,] & ministrare in omnibus quæ aguntur in sacramentis Christi, in baptismo scilicet, in chrismate: in patena & calice oblationes inferre, disponere in altario, componere mensam Domini atque vestire, Crucem ferre, prædicare Euangelium & Apostolum, nam sicut Lectoribus vetus Testamentum, ita Diaconibus novum prædicare præceptum est. Ad ipsum quoque pertinet officium precum, recitatio nominum; ipse præmonet habere ad Dominum aures; d ipse hortatur orare, ipse clamat pacem, [Presbyteri,] ipse annuntiat. Ad Presbyterum pertinet Sacramentum Corporis & Sanguinis Domini in altario conficere, orationes dicere, & benedicere populum. [Episcopi,] Ad Episcopum pertinet Basilicarum Consecratio, unctio altaris, confectio Chrismatis: ipse prædicta officia & ordines ecclesiasticos constituit, ipse sacras Virgines benedicit; & dum præsit unusquisque in singulis, hic tamen est præordinator in cunctis. Hi sunt ordines ac ministeria Clericorum, [& sub eo] qui tamen auctoritate Pontificali in Archidiaconi cura & Primicerii ac Thesaurarii solicitudine dividuntur. Ad Archidiaconum, pertinet imperare Subdiaconibus & Levitis, ad quos ista mysteria pertinent, [Archidiaconi,] ordinatio vestiendi altare a Levitis, cura incensi & sacrificii; deferendi ad altare in sacrificio necessaria; solicitudo, quis Levitarum Apostolum & Euangelium legat, quis preces dicat seu responsorium, in Dominicis diebus vel festivitatibus solennitatum quis decantet. Solicitudo quoque parochianorum & ordinatio & jurgia ad ejus pertinent curam: pro reparandis diœcesanis ecclesiis ipse suggerit Sacerdoti, ipse inquirit parochias cum jussione Episcopi, & ornamenta vel tres e Basilicarum parochiarum; gesta libertatum ecclesiasticarum idem Episcopo defert: Collectam pecuniam de communione ipse accipit, & Episcopo ipse defert, & Clericis partes proprias distribuit. Ab Archidiacono nuntiantur Episcopo excessus Diaconorum: Ipse denuntiat Sacerdoti in sacrario dies jejuniorum atque solennitatum; ab ipso publice in ecclesia prædicatur: quando vero Archidiaconus absens est, vicem ejus Diaconus implet. Archipresbyter vero se esse sub Archidiacono, ejusque præceptis, [Archipresbyteri,] sicut Episcopi sui, sciat obedire: quod & specialiter ad ejus ministerium pertinet super omnes Presbyteros in ordine positos curam agere, assidue in ecclesia stare, & quando Episcopi sui absentia contigerit, ipse vice ejus Missarum solennia celebret, & Collectas dicat, vel cui ipse injunxerit. [Primicerii,] Ad Primicerium pertinent Acolythi Exorcistæ, Psalmistæ, atque Lectores: signum quoque dandum pro officio Clericorum, pro vitæ honestate, & officium f cantandi & peragendi solicite; lectiones, psalmum, laudes, offertorium & responsoria quis clericorum dicere debeat: ordo quoque & modus psallendi in choro pro solennitate & tempore: ordo quoque pro luminariis deportandis: si quid etiam necessarium fuerit pro Basilicarum reparatione, quæ sunt in urbe ipse denuntiet Sacerdoti. Epistolas Episcopi pro diebus jejuniorum parochianis ipse dirigat. Clericos quos delinquere cognoscet ipse distringat; quos vero emendare non valet, eorum excessus ad agnitionem Episcopi deferat; basilicarios ipse constituat, & matriculas disponat. Quando autem Primicerius absens est, ea quæ dicta sunt ipse exequatur, qui ei aut lege est proximus aut eruditione. Ad thesaurarium pernitet g ostiarum basilicarum ordinatio, incensi præparatio, [Thesaurarii.] luminariorum in sacrario & sacrificiis. Teneat ergo ecclesia Dei prout accepit a patribus, non declinando ad dexteram neque ad sinistram, ad patriam tendens.

ANNOTATA.

a Leofredus, seu Laufredus subscripsit Concilio Toletano IV & VI, & per Valentinianum Archipresbyterum Toletano VII apud Loaisam. Epistola hæc ad eum citatur in Decreto Gratiani, cap. Perfectus, 25 dist.

b In editis. Calices Subdiaconis præparat. Suggesti autem nomine hic intelligi videtur mensula, quam vulgo Credentiam dicimus, ubi collocantur ante sacrificium omnia ad illud requisita.

c Ibidem & in Decreto, & ea quæ Prophetæ annuntiaverunt, populis prædicare.

d In editis: Ipse hortatur clamore, pacem ipse annuntiat. In decreto autem: Ipse hortatur clamare, ipse donat pacem, & ipse annuntiat. Sed MS. Toletani lectio magis placet. quia videtur referri ad verba Orate Fratres: quæ ut ex ritu Romano pronuntiantur a Sacerdote, ita videntur hic a Diacono proferenda indicari: quod idem intellexero etiam de his verbis Pax vobis, quod hic dicitur pacem annuntiare: itaque sic legerem: pro ipse clamat; Ipse clam donat pacem (submissa voce scilicet ante Agnus Dei) ipse annuntiat elata voce eamdem, sub finem Missæ Pontificalis.

e Ibidem, basilicarum parochitanarum, sed hic & in Decreto basilicā adjective sumi observat Nic. Antonius.

f In editis & Decreto, meditandi.

g Aliter ea edita ostiarii basilicarum ordinatio, incensi præparatio, cura chrismatis conficiendi, cura baptisterii ordinandi, præparatio luminariorum in sacrario & in sacrificiis. Similiter fere Decretum.

CAPUT VIII.
Synodus Hispalensis. Hæreticus conversus, cæcus illuminatus. Epistolæ ad varios.

[27] Hæc de innumerabilibus fere sufficiant ad præsens: si enim cuncta quæ occurrunt de eo præstringere voluerimus scriptis, tempus nos facilius quam copia deseret. In his namque sanctis operibus omne vitæ suæ tempus exercitatus, fama scientiæ & virtutum ejus universas regiones complevit. Multi itaque nobiles & peritissimi, desideratum videre cupientes Isidorum, [Vndique ad S. Isidorum confluun: sani & ægri,] alterius audire sapientiam Salomonis a finibus terræ veniebant. Veniebant alii ut doctrinam ab eo salutarem perciperent; alii vero ut viderent mirabilia in nomine Domini facientem: veniebant infirmi ut sanarentur a languoribus suis, quia virtus Dei de illo exibat & sanabat omnes; alii autem tentantes accedebant erronei, de se ipsis præsumentes, si forte possent eum capere in sermone. Quorum pravæ æmulationis, tempore quo ad a Synodum Hispalim conveniebant Episcopi, advenit b Gregorius, re suo contrarius c nomini, hæresis Acephalorum Antistes, verbis garrulus, [etiam hæreticus disputans de fide,] lingua disertus, paralogicis syllogismis promptissimus, in disputationibus acutissimus; qui quasi fluvius rapidissimus, multos sibi obsistentes fidelium, qui electi videbantur, ab sanctæ Ecclesiæ horto evellebat, & in mortis exitium secum infallibiliter pertrahebat. Negabat enim in Christo duas esse substantias, & non verum Deum ex Deo Patre ante tempora permanentem, sed purum tantum hominem asserebat. Hic ad B. Isidorum cum venisset, petebat ut in communi audientia sibi cum eo inire disputationis certamen audendi tribueretur facultas; sperans se, etsi non eum superare, tamen nec ab illo superari ullatenus posse; & hoc deveniret in multorum eversionem, si ita succederet, sicut hæreticus prænotaverat. Beatus autem Confessor, prævidens hoc ad utilitatem Catholicæ Ecclesiæ a Domino dispensari, ejus petitionibus benigne annuens, statuit diem. Convocat fideles, judices eliguntur, qui partibus auditis, contra succumbentem dignam pro obtinente ferrent sententiam. [qui convincitur.] Quid plura? Initur certamen; & diversarum Scripturarum concurrentibus testimoniis, cedit hæreticus Episcopo, quia non poterat resistere sapientiæ & spiritui, qui loquebatur. Admirans ergo super doctrina Domini, non expectat ut sententia Judicum proferatur, ipse proprio ore se acclamans victum.

[28] Populis vero cum Episcopis & Clero pia devotione Deum laudantibus, eo quod prostratus sit Christianorum prædo, qui seducebat illos die ac nocte, cæcus quidam astitit, importunis vocibus conquerendo, Heu, inquit, alme Doctor Isidore, diu est quod de tua sanctitate percepi famam: sed nunc assistens, bonitate tua privatus, te videre non mereor. Intuitus autem eum Gregorius, B. Isidorum dissimulantem precabatur, ut Pontificalem chirothecam, quam manu tenebat, sibi porrigeret. Qua impetrata, in conspectu omnium fidus surrexit; & cæci oculos ea tangens, clara voce dixit, [cæcus attactu chirothecæ ejus illuminatur:] Dominus Jesus Christus, qui per B. Isidorum oculos mei cordis illuminavit, sanctis ejus meritis oculos corporis tui ad confirmationem fidei dignetur illuminare. Quo dicto, de palpebris cæci sanguine erumpente, visum recepit, vociferantibus in laudis jubilo exinde populis. Beatus Antistes, vix silentio impetrato, docuit Christum Jesum verum Deum & verum hominem esse colendum, atque in una ejusdem persona duas esse substantias, divinam scilicet & humanam: divinam, quia Deo Patri semper manet coæternus; humanam, quia ex intemerata matre Virgine cœpit esse hodiernus.

Epistolæ S. Isidori ad Braulionem.

[29] d Quia non valeo te perfrui oculis carnis; perfruar saltem alloquiis, ut hæc mihi sit consolatio, incolumen litteris cognoscere, quem cupio videre. Utrumque bonum esset, si liceret: sed vel mente de te reficiar, si corporali obtuitu non valeo. [S. Braulio petit sibi mitti aliqua S. Augustini.] Dum pariter essemus, postulavi te ut mihi decadem sextam S. Augustini transmitteres: posco ut quoquomodo mihi cognitam eā facias. Misimus vobis Synonymorum libellum, non pro id quod alicujus utilitatis sit, sed quia eum volueras. Commendo autem hunc puerum, commendo & memetipsum, ut ores pro me misero; quia valde langueo, & infirmitatibus carnis, & culpa mentis: in utrumque tuum præsidium posco, quia per me nihil mereor. De cetero peto, ut dum vita comite portitori ad nos regredi fuerit opportunitas, vestris nos jubeas, lætificare eloquiis. Alia omni desiderio desideravi nunc videre faciem tuam, & utinam aliquando impleret Deus votum meum, [& eumdem videre] antequam moriar, ad præsens autem deprecor, ut commendans me Deo orationibus tuis, ut hac vita, spem meam impleat, & in futuro beatitudinis tuæ consortium mihi concedat. Et manu sua, Ora pro nobis beatissime Domine frater…

Epistola Braulionis ad S. Isidorum.

[30] [S. Braulio] O pie Domine & virorum præstantissime, sera est inquisitio & tarde data mihi scribendi optio, quia peccatis meis ingruentibus, non modo sterilitatis vel inopiæ malo, verum etiam luis & hostilitatis, quo minus inquirerem, horribili sum præpeditus incursu. Nunc autem, & si mille necessitatibus, mille curis astrictus, post longum miseriæ tempus, velut ab improbi soporis, ut ita dixerim, gravedine suscitatus, istius meæ suggestionis affatibus dependere præsumo salutis obsequium; & cordis & corporis humilitate prostratus, imprecari excellentissimam tuæ beatitudinis potestatem, ut peculiarem famulum, [qua ad ejus alloquium anhelans,] quem pro sacræ dignationis intuitu semper habuisti susceptum, usque in finem habere jubeas commendatum. Nam ego (Christus novit) gravi dolore discrucior, quod de menso tempore tam prolixo, vel nunc vestrum non mereor videre conspectum. Sed spero in illum, qui non obliviscitur misereri nec repellit in finem, quod exaudiet precem pauperis, & vestro me miserum repræsentabit aspectui. Suggero sane, & omnimoda supplicatione deposco, ut librum Etymologiarum: [petit librum Etymologiarum,] quem jam favente Domino audivimus consummatū, promissionis vestræ memores servo vestro dirigere jubeatis. Quia ut mihi sum conscius, magna ibi ex parte servi tui e postulatione sudasti. Et ideo in me primum existe munificus, sic in Sanctorum cœtibus & felix habearis & primus. Gesta etiā Synodi, in qua Sintarius examinis vestri igne, etsi non purificatus, invenitur tamen decoctus, [& gesta Synodi:] quæso ut vestro instinctu a filio vestro, Domino Rege nobis dirigatur cito. Nam & nostra ejus sic flagitavit gloriā suggestio, quia multum in concilio pro investiganda opus est veritate. De cetero Creatoris altissimi pietatem efflagito, ut coronam beatitudinis vestræ, pro integritate fidei & statu Ecclesiæ suæ, longo tempore præcipiat conservari; meque, inter oblatrantia præsentis mundi, varia & innumerabilia discrimina, munitum reddat tuæ intercessionis gratia; ac reconditum in gremium memoriæ tuæ, tutum ab omni tempestate peccati, oratu vestro, efficiat Trinitas sacratissima. Et manu sua: Ego servus Braulio Domino Isidoro: in Domino, fruar te, lucerna ardens & non marcescens.

Responsum S. Isidori.

[31] Quia te incolumen cognovi gratias Christo egi: & utinam cujus cognovi salutem, in hoc corpore aspicerem & visionem. Quid autem mihi evenit pro peccatis meis manifestabo; quia non fui dignus tua perlegere eloquia. [Dolet ejus epistolā periisse,] Statim enim ut accepi f pittacium tuum, puer Regis ad me venit: dedi cubiculario meo illud pittacium, & confestim ambulavi ad Principem, ut postea perlegerem & rescriberem. Reversus de Palatio Regis, non solum scripta tua non inveni, sed etiam & quidquid aliud in cartis fuit periit; & idcirco (scit Dominus) luxi meritum meum, quia non perlegi eloquium tuum: sed rogo, quæcumque occasio venerit, rescribe mihi, & gratiam tuam verbi tui non auferas: ut quod ex meo delicto perdidi, iterum gratia tua recipiam. Et manu sua, ora pro nobis, beatissime Domine.

ANNOTATA.

a Est ea Synodus Hispalensis II apud Loyasam, habita anno regni 81, Sisebuti 9, Christi 619 aut sequente, cui præfuit ipse S. Isidorus Metropolitanus, interfuere 7 Episcopi suffraganei ejus.

b Gregorius Syrus natione, & ipse Episcopus, cujus factionis historia extat in dicta Synodo can. 12.

c Gregorius Græce vigilem aut vigilantem significat.

d Desunt in Sequentibus inscriptiones. In iis elucet humilitas S. Isidori & memoria mortis instantis. Sunt autem primæ epistolæ, ad Braulium; cujus Natali 18 Martij, digeßimus historiam negotiorum inter hos Sanctos vertentium.

e Librum Etymologiarum postulatione Braulii scriptum esse testatur S. Hildephonsus de Scriptoribus Ecclesiasticis.

f Isidoro in Glossario, Pittacium, epistola brevis & modica. De ea voce sæpius egimus.

CAPUT IX.
Synodus Toleti habita. Præclara in morbo præparatio ad felicem obitum.

[32] Cum igitur gloriosus Doctor Isidorus diversis coruscaret miraculorum signis, & fama sanctitatis ejus per universum fere orbem diffunderetur; prophetiæ spiritu, [Præscius mortis suæ,] quo clarissimus refulgebat, obitus sui diem longe ante discipulis præsignavit. Attollitur clamor scholarium, monachorum luctus substruitur, monialium singultus erumpit, atque populi gaudium convertitur in mœrorem. Beatus autem Confessor eamdem, quam semper habuerat, [Synodo Toletanæ præsidet,] de Ecclesiæ Dei grege solicitudinem gerens, jussit omnes Hispaniæ Episcopos & Abbates & Principes ad Toletanam Synodum convocari; exoptans summo opere, quatenus antequam migraret de corpore, clericalem ordinem in fraterna concordia, laicalem vero in perpetua dimitteret pace. Ad quam a Synodum cum ventum fuisset, in primis ut in fide sanctæ Trinitatis permanerent exhortabatur; hanc de unitatis essentia ac personarum varietate proponens distinctionem; unum scilicet essentia & natura, indivisibilem, verum Deum, de quo Moyses dicit, [& mysteriū SS Trinitatis & Incarnationis explicat:] Audi Israel Dominus Deus tuus, Deus unus est: qui nequaquam vel cogitatione a fidelibus est dividendus, ut non in labyrintho erroris volvantur: qui ubique totus & integer est, per essentiam sive per præsentiam majestatis, quod idem est; intra omnia, sed non inclusus; extra omnia, sed non exclusus; nec localiter tamen: qui cum sit simplicissimus secundum majestatis divinitatem, est tamen trinus secundum personarum distinctionem: Pater ingenitus, semper omnipotens; Filius unigenitus de Patre, semper inseparabiliter natus; amborum autem Spiritus, inseparabiliter a Patre Filioque semper procedens; unde & unum sunt. [Deut 6. 14] Præterea in una Christi persona duas profitemur nativitates atque naturas; unam scilicet sempiternam ex Patre, secundum quam Deo Patri æqualis manens, est immortalis & impassibilis; alteram vero temporalem ex matre, cum anima assumptam, secundum quam pro nobis pati atque mori dignatus est; unde verus Deus & verus homo in una persona est. Quid autem sit gignere, nasci vel procedere, hoc si non capimus sinu mentis, capiamus sinu fidei; & salvi erimus. Omnes nefarias hæreses, [hæresim Acephalorum profligit:] non minus quam suum præcipitium exhorrens, enervavit & anathematizavit, maxime execrabilem & odibilem Arii sectam, nec non & Acephalitarum nefariam superstitionem: quas ipse a tota Hispania & Galliis vehementi invigilatione; fratris sui prædecessorisque Leandri, sanctitate & doctrina perspicui, fulciente studio, gladiis verbi Dei persequendo eliminavit, confudit, ac penitus enervavit. b Romano etiam Pontifici, [Romani Pontificis auctoritatē propugnat:] loco beati Petri Apostoli substituto; eo quod sit Ecclesiæ Dei caput in in his quæ ad Deum pertinent, a fidelibus omnibus debere obediri, clarissimis sanctarum Scripturarum testimoniis approbavit: quibus etiam contestando prohibuit, ne unquam membra a suo capite sejungerentur; volentibus præsumere, maledictum intentans. Regibus & Principibus leges instituit; Ecclesiæ Christi Sacerdotibus Catholicam fidei regulam tradidit; c Officia & gradus cunctorum ordinum exposuit, sacrorum jura ostendit civibus, & cunctis domesticis fidei populis disciplinam Christianæ religionis insinuavit. Ad ultimum vero, cum omnia hæc essent ab universis approbata, alter Moyses atque nostris temporibus legislator, ore prophetico prosecutus est dicens; Cum in his traditionibus permanseritis puro corde, in præsente vita pace fruemini & bonis, & in æterna gloria congratulabimini laude perpetua; cum autem hæc præcepta dereliqueritis, apprehendent vos mira mala, & cadet gens Gothorum fame & gladio inimicorum & peste. Cum autem conversi ad Dominum Deum vestrum fueritis perquirentes ea, possidebit semen vestrum portas inimicorum suorum, & erit vobis gloria major quam fuerit unquam. Post hæc accepta benedictione valefacientes Sancto, omnes ad propria sunt reversis.

[33] Beatus autem Isidorus Primas, per aliquot dies Toleti moram faciens, verbo sanctæ prædicationis infatigabilis persistebat. Et licet plura monasteria servis Dei construeret miro opere, dum esset Toleti, parvissima erat cella contentus. Inde regressus Hispalim, cum d fatigatum corpus ægritudine assidua animæ natura subtiliter provideret, e (licet in multorum admirationem larga eleemosynarum distributione semper fuerit usus) tanta eleemosyna continuis diebus, per sex menses seu amplius, [eleemosynas plurimas distribuit:] plusquam erat solitus, monachis, scholaribus, & pauperibus ab eo est erogata; ut ab oriente sole usque ad vesperum, in distribuendo pauperibus substantiam multam, maneret occupatus. Post hæc infirmitate ægritudinis fessus, dum febris in corpore convalesceret, & cibum ejiceret debilitatus stomachus, [ut suis exemplum relinqueret pœnitendi] ad pœnitentiam convaluit: [ut quod suis semper docuerat verbis, opere quoque palam cunctis expleret, & cum Apostolo diceret, Imitatores mei estote, sicut & ego Christi. [1 Cor, 11, 1] Convocato itaque Clero, [æger coram 2 Episcopis defertur in ecclesiam S. Vincentii,] & omni populo, fecit se a discipulis suis ad ecclesiam lecto deferri] atque reverendæ vitæ sanctum Joannem Episcopum, & præclarum virum Epartium Antistitem beatissimum [quos sibi vitæ sanctitas vinculo amicitiarum annexuerat] jussit statim ut essent præsentes. Et dum a cellula sua ad ecclesiam Sancti Vincentii Martyris adduceretur, cuncta agmina Clericorum [scholarium, monachorum, sanctimonialium, quorum sanctus Confessor Doctor extiterat & sustentator] cunctarumque illius civitatis plebium, [cum luctu omnium,] cum clamoribus & magno ululatu, eum susceperunt; [rumpentes capillos capitis; barbas, facies & vestes scindentes;] ut si ferreum possideret quispiam pectus, solveretur mox in lacrymas & lamentum totus.

[34] Et dum in prædicti Martyris ecclesia, juxta altaris cancellum, in medio poneretur choro, mulierum turbas longius stare præcepit; ut in accipiendo ipse pœnitentiam, virorum tantum, non mulierum, circa eum præsentia cerneretur. Et dum a prædictis suis Episcopis [qui cum ceteris, qui ad hoc triste, licet sanctum, convenerant spectaculum, insolabilibus resolvebantur lamentis] in cinere f involveretur & cilicio, expandens manus suas ad cælum, ita exorsus est dicens: [Tu Deus, qui nosti corda hominum, [preces ad Deum fundit:] & publicano longe posito dum pectus percuteret, dimittere peccata dignatus es; qui Lazarum dormientem post resolutionem carnis die quarta de monumento resuscitare dignatus es, & Abrahæ Patriarchæ sinu recipere voluisti; suscipe hanc confessionem meam; & peccata, quæ innumerabiliter contraxi, ab oculis differ tuis. Non reminiscaris mala, & juventutis delicta ne memineris]. Tu Domine, non posuisti pœnitentiam justis, qui non peccaverunt tibi; sed mihi peccatori, qui peccavi super numerum arenæ maris. Non inveniat in me hostis antiquus quod puniat. Tu scis, quia, postquam infelix ad onus istud potius quam ad honorem in hanc sanctam Ecclesiam indigne perveni, peccare numquam finivi; sed ut prave agerem laboravi. Sed quia tu dixisti, In quacumque hora peccator se a Viis suis converterit, [peccatorum veniā poscit:] omnes iniquitates suas traderes oblivioni; hujus præcepti memor tui, clamo, utique cum spe & fiducia, ad te, cujus cælum non sum dignus aspicere præ multitudine peccatorum, quæ conversantur in me. Adesto & suscipe orationem meam, & mihi peccatori da veniam postulatam. Quod si cæli non sunt mundi in conspectu tuo, quanto magis ego homo, qui bibi iniquitates quasi aquas, & sumpsi claustra g peccati. His consummatis vivificum Corporis & Sanguinis Domini sacrificium, [sacro viatico munitur:] cum profundo gemitu cordis indignum se judicans, ab ipsis suscepit Pontificibus.

[35] Deinde eorumdem Episcoporum & quicumque de clero erant, cunctarumque plebium [per omnia nobis præbens humilitatis exemplum] veniam precabatur, dicens: Deprecor vos, [commendat se omnium precibus,] sanctissimi Domini mei Sacerdotes, sanctamque congregationem clericorum & populi, ut pro me infelice & pleno sorde peccati, vestra ad Dominum dirigatur oratio; ut qui meritis non sum dignus, merear, vestro saltem intercessu, obtinere impetrata clementia, meorum veniam delictorum. Dimittite mihi indigno quod in unumquemque vestrum commisi; si quem contempsi odio, [& veniam delictorum petit:] si quem læsi irascendo. h [Vides virtutum exemplar, a quo omnium paterna solicitudine necessitas dependebat, dum magistrum sic conspicis a sibi subjectis veniam postulare; quia hoc gratiosius est simplici amore, quibus prodest offensos aliqua timere occasione. Imitari labora pro viribus ad tanti doctoris humilitatem sectandum: est enim summa humilitatis species subjicere se minori; & castus Dei timor sive sanctus qui permanet in seculum seculi, est, se non elato corde præferre alicui. Deinde beatus Confessor subjecit:] Dimittite, obsecro, nunc saltem, Domini mei, mihi instanter petenti; imo & si quid deliqui, pœnitenti. Et dum omnes voce magna pro eo indulgentiam cum lacrymis postulassent [licet ab aliquibus objiceretur, quod ille qui sanctitatis fulgebat culmine, non peccatorum precibus, sed e converso illi ejus juvarentur obtentu, qui mentis & corporis integritate ab ineunte etate se Domino consecrarat. Dumque universi singulares viri virtutes narrant,] [commendat mutuam caritatem:] circumstantes iterum admonuit, dicens: Sanctissimi Domini Episcopi & omnes qui adsunt, rogo & obsecro, ut caritatem invicem vobis exhibeatis, non reddentes malum pro malo, nec velitis esse susurrones in populo; ut dilectionis vinculo connexi, non reperiat a vobis lupus rapax relictum quem auferat. Dum igitur unicuique debitorum vincula vel chirographa condonasset, [quæ fere innumerabilia videbantur, quod etiam ad eximiæ bonitatis ejus excrevit indicium, cœpit resumptis divina virtute viribus, tam profusis cælestis pabuli insistere dapibus, tam copiosa divini mystesterii populis apponere fercula; atque diem, qua ad vitam nasceretur, qua cum Apostolo cupiebat dissolvi & esse cum Christo, cunctis lætus insinuare; ut indubitanter asseras eum spiritu æternis semper interfuisse conviviis: atque, quamvis gravi correptus morbo, sed quo magis infirmatus fortior & potens, verbo exemploque prædicare, tam constanter, tam prudenter, tam affluenter; ut ad cælestia festinans ipse, assistentes quoque festinare compellebat. His itaque gestis] residuam egenis & pauperibus mox dari jussit pecuniam. [Sed etiam hoc quam præcipue laudis illius clarificat titulum, quod dominicæ pacis præco latorque, ab omnibus studuit osculari, & pacem [accipere] quam ore prædicabat & moribus; [Osculo omnes suscipit in signum caritatis.] dum eamdem osculo dato singulis circumstantibus imitator Auctoris reliquit, dicens] i Si ex toto corde dimiseritis ea quæ in vos adversa vel prava hactenus intuli, dimittit vobis Creator omnipotens omnia delicta vestra, ita ut sacri fontis unda, quam hodie devotus populus est percepturus, sit vobis in remissionem peccatorem: & hoc osculum interme & vos maneat in testimonium futurorum. Completis his omnibus, ad cellulam reversus est. k

ANNOTATA.

a Hæc est quarta Synodus, sub Sisenando Rege celebrata, sub quo & ipse diem suum obiit Isidorus, ut Ildephonsus innuit. Sed nihil eorum, quæ postea huic Synodo tribuuntur, diserta scilicet fidei confessio in ea, nisi aliis verbis legitur. Quare auctoris licentia hæc fuerit non laudanda, suo potius quā Synodi sermone pronuntiare maluisse. Ita Nicolaus Antonii: sed in Toletana Synodo strictius dicta, latius explicantur in Synodo Hispalensi 2, Can. 13.

b Idem observat, nihil tradi de Romano Pontifice in dicta Synodo Toletana 4.

c Quædam de his habentur can. 39 & 40.

d Hinc transcribitur Redempti Clerici (quem Archidiaconum appellat S. Isidorus in epistola ipsi inscripta) de obitu S Isidori relatio cum hoc exordio hic omisso. Visum est mihi ut tuæ Sanctitati brevi exponerem, quomodo bonæ recordationis Dominus meus Isidorus, Hispalensis Ecclesiæ Metropolitanus Episcopus, pœnitentiam acceperit, suamque confessionem erga Deum vel homines habuerit; vel quomodo de hoc seculo ad cælum migravit, fideli prænotationis meæ stylo tuæ dilectioni notescerem. Quæ res me primum compulit pro hac solicitudine, quam ex amore in eum offertis, vestræ caritati gratias agere: deinde quia vera supprimere nequeo, & quod de eo pauca de multis colligere potui, te orante dicere cogor. Dum finem suum, nescio qua sorte jam prospiceret, & fatigatum corpus &c.

e Parenthesi inclusa sunt adjecta, ut hinc inde nonnulla alia. Quæ [ ] inclusimus, velut ab auctore vitæ originariam Relationem interpolante inserta.

f In editis, Ab uno cilicium, ab altero super se mitti exposceret cineres. Fuerunt autem hi duo Episcopi, Joannes Ilipæ, quæ hodie Peña-flor; & Epartius Italicæ, vulgo Sevilla la Vieja; ambo Concilio Toletano 4 subscripti; & post Metropolitam Hispalensem primi, secundum ordinem Sedium, apud Carolum a S. Martino in Geographia sacra enumeratarum.

g Ibidem, ut colostra peccatum: quod magis probarim. Est enim colostrum flos primi lactis: & sic continuata metaphora jungitur priori non absimili, qua se dicit Sanctus quasi aquas bibisse iniquitatem.

h Hæc animadversio non habetur apud Redemptum; sicut etiam infra aliaquædam puncta: quæ verosimiliter adjecta sunt ab auctore nostro, multa amplificatione ubique uso; nisi dicere quis malit ipsum Redemptum, abbreviatum dumtaxat, a nobis haberi.

i Brevius apud Redemptum: Interea se ab omnibus osculari studuit, dicens,

k Additur apud Redemptum: Et post diem confessionis vel pœnitentiæ quartum, pastoralem jugiter curam & finem suum consummavit in pace, pridie Nonas Aprilis, Luna XIX, Æra DCLXXIV, hoc est anno Christi 636, quando Pascha agebatur pridie kalendas Aprilis: adeo ut appareat hanc confeßionem factam esse ipso Sabbato Sancto: quando celebrandus erat solennio catechumenorum baptismus, quod ipsum indicant verba immediate prægressa: & sic mortuus fuerit feria 4 Paschalis hebdomadæ.

CAPUT X.
S. Isidori obitus, sepultura, epitaphium: varia encomia.

[36] Aliis etiam continuis tribus diebus, similiter a clero & innumerabili plebium exercitu (qui quotidie numero augebatur, [Triduo ultimo ad ecclesiam duci voluit:] sancti Patris exitum sibi lamentabilem, cælesti autem curiæ delectabilem, videre cupientes) similiter ad ecclesiam ducebatur, & sanctæ prædicationis verba sitientibus infundebat, & revertentem a nuptiis Dominum gaudens excipere gestiebat, quasi optata lampade obviam Christo & cælesti curiæ invitanti ad tam celebre epithalamium procedens; Episcoporum, Clericorum, Principum & populorum caterva vallatus. Post diem autem confessionis vel pœnitentiæ quartum, in ecclesia stans, peracto sermone ad populum, expandens manus ad cælum ac benedicens omnibus, Deo sibi hactenus traditum gregem commendans, sanctum Domino tradidit spiritum; [ac data aliū benedictione moritur,] nobis sui corporis pretiosissimam margaritam, digna veneratione amplectendam, relinquens. Pontificis autem animam, a corporis theca resolutam, populi ut cernunt; emittunt voces & ululatus ad cælum, tanti Patris decessum amarissimis singultibus plangentes. Inundat civitas Hispalensis fletibus; Episcopi Pastorem, Principes Præceptorem, Clerici Doctorem, monachi & moniales Rectorem & Sustentatorem, pauperes Patrem & Defensorem, vultu lugubri cordis amaritudinem prætendentes, insolabiliter plangebant. [omnium lactu mox verso in gaudiū propter miracula:] Non multo post luctus convertitur in gaudium, amaritudo in dulcedinem, vox plangentium in laudem, desperatio in consolationem, eo quod Sanctus non fuerit passus adeo eos diu tristari. Nam de corpore ejus tanta effluxit fragantia, omnium aromatum vincens odorem; ut omnes, qui aderant, cælesti viderentur perfrui beatitudine. Diversarum ægritudinum convenerunt infirmi, qui non solum sancti Corporis tactu, verum etiam solo odoratu, pristinæ redduntur sospitati. Ad tam insignia singularis viri meritorum dona uberius cumulanda, ac cumulatius exageranda, quadragenarius accedit annorum numerus, multiplici sacramento dicatus; quorum in spatio functus ac defunctus, Dei in se plenissime inhabitante & cooperante gratia evidenter ostenderet, quod perfectionis sibi culmen mystici sacramentum numeri consignaret. Advertat, dilectissimi fratres, caritatis vestræ intuitus, attendat quantus fuerit in Sanctis, quam admirabilis, quam laudabilis, quam magnificus, quamque gloriosus iste Sanctus. Alius namque Sanctorum cæcos illuminat, alius leprosos mundat, [excellit donis, per varios Sanctos distributis] alius mutis organa solvit, alius surdis auditum restituit, alius claudo gressum firmat, alius defunctum cadaver ad vitam revocat, alius a tactu haustuque letifero conservat illæsos, alius quovis morbo sanat attritos: unicuique enim, sicut ait Apostolus, datur manifestatio spiritus ad utilitatem. [1 Cor. 12, 7] Alii quidem per spiritum datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ secundum eundem spiritum, alteri fides in eodem spiritu, alii gratia sanitatum in uno spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii gratia linguarum, alii interpretatio sermonum: hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus: cujus dono, cujus munere, cujus gratia, cujus largitate, cujus instinctu, cujus inspiratione repletus electus Dei Confessor Isidorus his omnibus gratiarum muneribus, [eisque repletur:] his charismatum donis ita refulsit ad plenum, ut cum hæc enumerando Apostolus describeret, in Isidorum mentis conspectum direxisse videretur; in quem cunctorum præcedentium dona justorum confluerent, & a quo in sequentes derivata decrescerent.

[37] Dormivit autem B. Isidorus a Æra DCLX, anno ab incarnatione Domini DCXXII, sana doctrina sanoque consilio præstantior cunctis, & copiosus operibus caritatis dierum bonorum senior: non caligaverunt ejus oculi, & dentes ejus non sunt moti de loco suo. Denique, ut Sancti corpus cum honore debito sepeliretur; omnium fuit una voluntas, eadem vota, idemque desiderium. Et quia sanctissimus Doctor Leander; antequam, migraret ex corpore, fratrem suum hunc beatissimum juxta se sepeliri expetierat; [inter S Leandrum & S. Florentinam sepulti anima] & gloriosa Virgo Florentina, eorum soror, idem de se summo exoptaverat desiderio; sepulcrum sanctissimi corporis Isidori medium honorifice locaverunt; S. Leandri & S. Florentinæ sepulchro illud hinc inde jungentes, auroque & argento plurimo celati operis decorantes. Interea plures fuere divino illuminati dono, qui viderunt Sancti animam in sublime ab Angelorum multitudine, in voce laudis & jubilationis, deferri; & Christum Dei filium, cum innumerabili Sanctorum caterva, obviam ei procedentem. Quidam etiam, cujus vitæ continentia satis imitabilis videbatur, [in cælum gloriose videtur portari:] qui eumdem Confessorem super omnia diligebat, cum casu emergente tristitia nimia consolari renuens anxiaretur, se raptum in extasi testabatur, atque hunc egregium Pastorem inter Innocentium turbas, quos Herodes pro Christi nomine trucidavit cum martyrii palma; virginitatis aureola, confessionis corona, primatum tenere se vidisse fatebatur, dicentem sibi, quia paratus sum, omnibus pro me Christi auxilium implorantibus ferre subsidium. Qua visione lætus semper & hilaris videbatur; sed tamen quodammodo anxius semper, pro Patris suspirans præsentia. Sed perfectissimi viri quid miracula notem, quid virtutes magnificem, quid scientiam prædicem, quid doctrinam commendem, quid mores extollam? nam in Apostolico viro, imo post Apostolos Christi Apostolo, virtutum consonantiam quid quæras? cum in eo prudentiam Noë, fortitudinem Abrahæ, temperantiam Isaac, [ipse cum præcipuis Sanctis confertur.] justitiam Jacob, patientiam Job evidenti ratione conspicias. Unde in Isidoro scientiæ laudes eminentiam? cum in eo Moysi & Eliæ mireris præsentiam? Quid doctrinæ præferas gratiam? in quo doctoris gentium veritatem exuberare, disciplinam spiritu fervere, zelum scientiam abundare reperies? Quid morum glorifices claritatem? in quo Stephani tormenta, ceterorumque Christi sequacium cernes principare Constantiam.

[38] Sed quia in his non est supersedendum ad præsens, ne protracta lectio fastidium generet audienti, ad propositum redeamus. Tuere interea Clerici & scholares peritissimi quam plures in versibus & carminibus, agnoscentes Doctorem, de accepto ab eo munere pii Patris magnalia extollentes; inter quos honor Cleri B. Illefonsus, Archipræsul Toletanus inclytæ sanctitatis, qui de pectore magistri doctrinæ latices hauserat purissimos, ad Magistri decorem in parte Ecclesiæ, qua sancti Doctores quiescebant, eorum gesta miro fecit opere depingi, [Epitaphium a S Ildephonso positum.] & in cruce argentea, quæ Sanctorum superjacebat monumentis, hoc carmen signavit. b
Crux hæc alma gerit geminorum corpora fratrum,
Leandri, Isidori, pariumque ex ordine vatum.
Tertia Florentina soror, devota perennis,
O quam composita consors! hic digna quiescit:
Isidorus medius disjungit membra duorum.
Hi quales fuerint, libris inquirito, lector:
Cognosces, & eos bene cuncta fuisse locutos,
Spe certos, plenosque fide, super omnia caros.
Dogmatibus cernas horum crevisse fideles,
Ac reddi Domino quod impia jura tenebant.
Utque viros credas sublimes vivere semper,
Aspiciens sursum pictos contende videre.

      Item aliud,
In laudem Ecclesiæ, Christo Regi gloriæ
      Concinamus jugiter:
Et Virginis unico, carmine Davidico,
      Canamus solenniter.
Gloriam Isidori, meritorum memori
      Voce sonent cantici:
Crescat laudum cumulus, gratuletur populus,
      Et chori Angelici:
Nostris in temporibus præfulgens hic moribus,
      In verbis Dominicis:
Fidus fidem extulit, fide labem expulit
      Erroris hæretici.
Natus de Carthagine, nihil ab origine,
      Puerile sapiens, [Laudatur ejus doctrina]
Per fines Hispaniæ fontem sapientiæ fudit,
      Mira faciens.
Hispali dum præfuit Primas, legem docuit,
      Hispanus Hispaniam;
In doctrina præmicans, Crucifixum prædicans,
      Fugans c idolatriam:
Stemmate prænobilis, perstitit immobilis,
      In Dei magnalibus;
Affectans cælestium gaudiorum præmium,
      Spretis temporalibus.
Per fulgorem operum, exemplar fructiferum
      Sese Clero tribuit: [sincera fides]
Nil a certo varians, totus cælis inhians,
      Vitia perdomuit;
Romanorum dogmata cosmi hic per climata,
      Reparavit largius;
Hesperus Hesperiam, Lucifer Ecclesiam,
      Decoravit clarius.
Orthodoxus Arium, dirum adversarium,
      Rationis calculo
Confudit hic malleus; cessit hostis felleus,
      Victus in propatulo.
Iberi devotio Cleri, pleno gaudio,
      Colat patrem patriæ,
Contemplando dogmata cosmi laudent climata,
      Doctorem Ecclesiæ.
Decus Archipræsulum, Sacerdotum speculum,
      Scripsit, docte modulans,
De fide Catholica carmina mirifica, [scriptio librorum:]
      Libros libris cumulans.
d Mahometi cæcitas, perdens gentes perditas,
      Illius miracula
Nequiens refellere, mœesta fuit cedere,
      Viro sine macula.
Ut sincere credidit; sincere sic edidit,
      Formam pœnitudinis;
In discendis perspicax, in exemplis efficax,
      Doctor multitudinis,
Quid ad plenum promere posset vel præscribere
      De gestorum titulis?
Lingua non sufficeret, dextera deficeret,
      In scribendis singulis.
Exoremus igitur hunc, de cujus creditur[Invocatur ā poëta cum fratribus,]
      Sanctitate firmiter;
Hostis ab insidiis ut nos & avitiis
      Defendant perenniter.
O depressor criminum, tua nobis Dominum,
      Prece reconcilies:
In spe nos confoveas, noxia submoveas,
      Sordes cunctas expies;
Quem tecum excolimus, fratris tui poscimus
      Leandri suffragia,
Preces nostras audiat, audiens suscipiat,
      Æterna memoria:
Doctoris Fulgentii horum fratrum socii,
      Recordari volumus;
Quem per vitæ meritum, salutis solicitum,
      Esse nostræ, quæsumus.
Virginem egregiam Florentinam sociam,
      Cum fratribus petimus,
Ut adjutrix veniat, & offensas leniat,
      In quas nos cecidimus;
Et leniri Dominus velit nihilominus,
      Amen Clerus concinat.
Interventu Virginis, labe mundet criminis,
      Quos peccatum inquinat.
Pro nobis tam celebris Virgo, pulsis tenebris,
      Vitiorum, advocet.
Ut qui regit omnia miranda potentia,
      Nos in cælis collocet Amen.

[40] Obiit Beatus Confessor e sub die nonarum Aprilis, temporibus Christianissimi f Cintillani Hispaniæ Regis & Heraclii g Imperatoris Romanorum, illius videlicet Heraclii, qui Crucem Dominicam, quam impius Rex Cosdroe asportaverat loco suo; [mors sancta,] Hierosolymis restituit atque exaltavit. Testamentum nullum concludit; quia licet facultatibus abundans in Christo, tamen cum pauper spiritu esset, omnia quæ possidebat, priusquam de mundo migraret, distribuit pauperibus & egenis. Sed hoc quoque veram cunctorum erga Patrem notavit dilectionem, quod duas lucernas fere perpetim ardentes & pene inextinguibiles, [lucernæ ad sepulcrum.] quæ ab eodem naturali arte factæ feruntur, unam ad caput & unam ad pedes, in locis abditis posuerunt, unde corpus sanctissimum quasi continuo lumine frueretur.

[41] Interea, fratres carissimi, dignum est ut hunc sanctissimum Doctorem laudibus & præconiis veneretur omnis ecclesia; sed maxime Hispaniarum, quæ specialius præ ceteris saluberrima ejus refulsit doctrina. [Anacethaleosis virtutum.] Quis enim extollat virum in infantia omni laude venerandum, in pueritia omnium veneratione laudandum, in adolescentia tot virtutibus plenum, in juventute tanta bonitate conspicuum, in Episcopatu tot miraculis clarissimum, in senectute tam laudabili perdicatione perfunctum, in senio tam imitabili exitu perornatum, atque in fine tam mirifico transitu glorificatum? Quis hunc non prædicet æterni Regis conspectibus acceptissimum, qui vita, & moribus præsulatus officium; virtutibus famam, signis gratiam, profectibus disciplinam, scientiam laudibus, dies incrementis, & finem tanta gloria decoravit? Nimirum cum adhuc vir beatissimus corporeæ molis tædio gravaretur, & sitiens adfontem vivum spiritus, nil in cælo, nil in terra præter ipsum desideraret; quantus in oculis divinæ Majestatis fuerit, quā Deo carus, quam Angelis acceptus, quam amabilis hominibus, quam miraculis clarus, quam virtutibus splendidus, quam signis magnificus, quam glorifica laude dignus, quanta meritorum apud Deum largitate munificus, quanta apud homines munerum magnificentia conspicuus; in exanimi corporis rediviva omnibusque stupenda seculis virtutum gratia orbis expertus est universus. Quantum enim qualemque transeuntium genitrix altrixque terra, nihil tamen terrenum, nihil caducum sapientem, Isidorum produxerit, foverit, tenuerit, imo ut expressius loquar, mente & operatione jugiter in cælis inhærentem detinuerit; ipsum testatur cælum, sensit terra, aër exclamat, aquarum probat utilitas, sanitates produnt, dum ad divini nutus imperia Isidori semper placata meritis, & precibus prompta, pie petentium votis & obsequiis favent, & commoditatibus obsequuntur, ad eruditionem ecclesiæ, & laudem Jesu Christi Domini nostri, qui vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Supra ex Redempto retulimus æram DLXXIV, & annum Christi 636, qui annus mox e regno Cintilani confirmatur.

b Hoc carmen edidit ad 21 Decemb. Tamajus Salazar.

c Idolatriam pro Idololatria paßim medii æui scriptores habent.

d Rejecimus supra aliquorum sensum de Mahometis in Hispaniam adventu: quem dum hujus epitaphii auctor recipit ut indubitatum, satis indicat longe juniorem se esse S. Ildefonso, cui primum epitaphium tribuitur.

e Imo pridie Nonarum.

f Cintila, seu Cintilanus regnavit annos tres, menses octo, ab anno 636 usque 640.

g Heraclius imperavit ab anno 610 usque ad annum 641.

CAPVT XI.
Abbreviatio Braulii Cæsar augustani Episcopi, de vita sancti Isidori, Hispaniarum Doctoris.

a

[42] Isidorus vir egregius [natione Carthaginensis, a patre Severiano nobilissimo ejusdem patriæ Duce genitus] Hispalensis Ecclesiæ * Archipræsul, [Hispaniæ Primas, sanctissimis Episcopis & Confessoribus Leandro & Fulgentio, ac Sanctissimæ Florentinæ Virgini Præpositæ Virginum, extitit germanus], & Sancto Leandro successor sanctissimus. [Vir iste beatissimus, a pueritia studiis literarum traditus, Latinis, Græcis & Hebralcis litteris instructus, [Fuit Latinis, Græcis & Hebraicis eruditus,] omnium locutionis genere formatus, in trivii eruditione conspicuus, in quadrivii instigatione perfectus, divinis & humanis legibus ad plenum eruditus, suavis eloquio, ingenio præstantissimus, vita quoque atque doctrina fuit clarissimus, & merito a cunctis Hispaniarum Doctor nominatus. Sic namque de virtute in virtutem proficiens, refulsit Doctor eximius, ut secundum qualitatem sermonis omnibus, videlicet Latinis, Græcis & Hebræis, sapientibus ac minus intelligentibus, [& eloquentia clarus,] in eruditione existeret aptus atque incomparabili eloquentia strenuus. Nam tantæ jucunditatis affluentem copiam in eloquendo promeruit, ut ubertas admiranda dicendi ex eo in stuporem verteret audientes; quod audita, is qui audisset, non repetita sæpius memoriæ commendaret.

[43] Jam vero quantus sapientia fuerit, ex ejus diversis studiis & elaboratis opusculis perfacile prudens intelligere poterit. [edidit libros 2 Differentiarum,] Denique de his quæ ad nostram notitiam venerunt, ista commemoravi. Edidit libros differentiarum duos, in quibus subtili discretione, ea quæ confuse usu proferuntur, sensu discrevit. Proœmiorum librum unum, [Proœmiorum,] in quo quid quisq; liber sanctæ contineat Scripturæ, brevi subnotatione distinxit. De ortu & obitu patrum librum unum, in quo gesta, dignitatem quoque & mortem eorum, [1 de obitu Patrum,] atque sepulturam sententiali brevitate subnotavit. Ad germanum suum Fulgentium Episcopum, [2 Officiorum,] Officiorum libros duos, in quibus origines officiorum, cur unum quodque in ecclesia Dei agatur, interprete stylo, non sine majorum auctoritate, elicuit. [2 Synonymorum,] Synonymorum libros duos, quibus ad consolationem animæ, & ad spem percipiendæ veniæ, intercedente rationis ordine, exhortationem erexit. De natura rerum ad Sisebutum Regem, librum unum, in quo, [1 de Natura rerum,] tam de ecclesiasticorum Doctorum, quam etiam de philosophorum indagine, obscura quædam de elementis absolvit. De numeris librum unum, [1 de Numeris,] in quo arithmeticam propter numeros Ecclesiasticis in Scripturis insertos, tetigit disciplinā. De nominibus Legis & Euangeliorum librum unum, [1, de Nominibus,] in quo ostendit quid memoratæ personæ mysterialiter significent. De hæreticis & hæresibus librum unum, [1 de Hæresibus,] in quo majorum secutus exempla, brevitate qua potuit, diffusa collegit. Sententiarum libros tres, quos floribus Papæ Gregorii ex libris moralibus decoravit. [3 Sententiarum,] Chronicorum a principio mundi usque ad tempus suum librum unum, nimia brevitate collegit. [1 Chronicorum,] contra Judeos, postulante Florentina germana sua Præposita Virginum, libros duos, in quibus omnia quæ fides Catholica credit, ex Legis & Prophetarum testimoniis approbavit [De b Nativitate Christi sempiterna ex Patre, [lib. 2 contra Iudæos.] & temporali ex Matre, ex Isaiæ testimoniis, librum unum. Moralium libros, B. Gregorii Papæ rogatu, [moralia S. Gregorii contracta, in Cantica Cantic. De Vitis illustribus.] compendiose adbreviavit: Cantica canticorum secunda expositione elucidavit.] De viris illustribus librum unum. Deinde nos istos suggessimus; Religiosorum regulæ librum unum, quem pro patriæ usu, & regularium viribus decentissime temperavit: de origine Gothorum & Regno Suevorum & Wandalorum historiæ librum unum: [Regula monachorum,] Quæstionum libros duos; quos qui legerit veterum tractatuum supellectilem recognoscit. [lib. 1 de Gothis, Suevis Wandalis,] [Bibliothecam compilavit c. quartam Psalterii translationem edidit: super libros Moysi, & Psalterium, & quatuor euangelia expositionē non minimo insudavit studio: [lib. 2 Quæstionum,] in canonico quoque & civili jure permaxima composuit instrumenta.] Etymologiarum etiam codicem nimiæ magnitudinis, distinctum ab eo titulis non libris; [lib. 20 Etymologiarum,] quem quia rogatu meo fecit, quamvis imperfectum reliquerit, tamen in viginti libros divisi; quod opus omnimodæ Philosophiæ conveniens quisquis crebra visitatione perlegerit, non ignotus divinarum humanarumque rerum merito erit. Ibi recluditur diversarum, artium elegantia, & quæcumque fere sciri debent, restricte colliguntur. Sunt & alii sancti viri multi libri & in Ecclesia Dei multo cum ornamento inscripti, [& alios libros:] quibus eam liquide præmunivit; quem Deus, post tot defectus Hispaniæ, novissimis temporibus suscitavit; credo d ad restaurandam antiquorum sapientiam, quæ præ nimia antiquitate fere in humanis mentibus defecerat; ne diutius ignorantia aut rusticitate veterasceret populus Christianus. Temporum igitur series, & seculi ætates nescienti populo apperuit, sacrorum jura ostendit, Sacerdotibus ecclesiastica officia & gradus cunctorum ordinum exposuit, [quibus omni hominum statui prodest:] Regibus & Principibus leges instituit, judicibus avaritiam interdixit, civibus & cunctis domesticis fidei populis disciplinam Christianæ religionis insinuavit, spurcitiam Arianæ hæresis a tota Hispania gladiis verbi Dei persequendo eliminavit, malignam Acephalitarum hæresim confudit ac destruxit: [& hæresim profligat,] Gregorio namque præfatæ hæresis antistite superato, & Sanctorum testimoniis Scripturarumque auctoritate convicto, docuit duas in Christo esse naturas, divinam scilicet & humanam. Ad ultimum vero sedium, locorum, regionum, omnium divinarum humanarumque rerum nomina, genera, officia, causas, & quæque obscura atque ab humanis mentibus fere jam remota, scribendo patefecit. Tanta debriatione scientiarum claruit præditus, ut non solum nostris temporibus, verum etiam a tempore Apostolorum vel ante, primo homine & Salomone exceptis, in scientiarum varietate, ut credimus, nemo extitit illi primus. Floruit temporibus e Recaredi, Liubani, Witterichi, Gundemari, Sisebuti, Suintilliani & Sisinandi Regum, quos ipse ab insania Ariana eruit, & in fide Catholica confirmavit.

[44] Fuit præterea spiritu prophetiæ clarus, in eleemosynis largus, [Virtus & doctrina ejus laudatur.] hospitalitate præcipuus, corde severus, in sententia verax, in judicio justus, in prædicatione assiduus, in exhortatione lætus, in lucrandis Deo animabus studiosus, in expositione Scripturarum mutus, in consilio providus, in habitu humilis, in mensa sobrius, in oratione devotus, honestate præclarus semper pro ecclesia ac veritatis defensione mori pronus, & omni bonitate conspicuus. Præterea pater extitit Clericorum, doctor & sustentator monachorum ac monialium, consolator mœrentium, tutamen pupillorum ac viduarum, levamen oppressorum, defensor civium, attritor superborum, persecutor & malleus hæreticorum; & quid plura? speculum bonorum omnium factus est mundo, & ideo jam sine fine regnat cum Christo. Quo vero flumine eloquentiæ, & quibus jaculis divinarum Scripturarum seu Patrum testimoniis omnium nefarias hæreses destruxerit & enervaverit, synodalia gesta coram eo Hispali vel Toleti acta declarant: in quibus & Romano Pontifici a fidelibus, loco beati Petri Apostoli substituto, debere obediri; & uni Deo in Trinitate Personarum serviri, clarissimis Scripturarum testimoniis approbavit. Obiit temporibus Heraclii Imperatoris & Christianissimi Suintillani Hispaniæ Regis, illius videlicet Heraclii, qui crucem Dominicam, quam impius Rex Cosdroë asportaverat, loco suo Hierosolymis restituit atque exaltavit. Dormivit autem B. Isidorus cum Patribus suis æra DCLX, [Tempus mortis,] sana doctrina sanoque consilio præstantior cunctis, & copiosus operibus caritatis, ac diversis refulgens miraculorum signis; in quo quædam sibi antiquitas vindicavit, imo nostrum tempus antiquitatis in eo scientiam & miracula imaginavit: cui quasi quadam apposita laude non immerito illud philosophicum a nobis aptatur; Nos, inquit, in nostra urbe extraneorum more tamquam hospites, tui libri quasi domum reduxerunt, ut possimus aliquando, qui & ubi essemus agnoscere. Tenuit Episcopatum quadraginta annis, [& mortuæ claritas,] & sepultus est in senectute bona, Angelorum sociatus choris. Afficitur tædio & mœroris mundatione civitas Hispalensis, dum tanto Patre orbata in sortem voracissimi deducitur prædonis. Interea, fratres carissimi, dignum est ut hunc sanctissimum Confessorem Isidorum omnis laudibus attollat Ecclesia, sed maxime Hispaniarum quæ præ ceteris specialius ejus saluberrima refulsit doctrina. Nam sicut Gregorius Doctor Romæ successit Petro; ita B. Isidorus in Hispaniarum partibus doctrina Jacobo successit Apostolo. Semina namque vitæ æternæ; quæ beatissimus Jacobus seminavit, hic beatissimus Isidorus verbo prædicationis, quasi unus ex quatuor Paradisi fluminibus, sufficienter irrigavit, atque universam Hispaniam, tam exemplo boni operis quam fama sanctitatis, velut splendidissimus solis radius illuminavit. [ejus intercessio apud Deum petenda.] Igitur hunc sanctissimum Confessorem attentius exoremus, quatenus pro nobis miseris peccatoribus, qui adhuc in periculis hujus vitæ constituti sumus, apud Deum intercessor assistat assiduus; ut qui ejus sacram doctrinam pio amore amplectimur, in præsenti ab instantibus periculis eruamur, & post hanc vitam ad societatem electorum Dei sacris ejus intercessionibus pervenire mereamur. Amen.

ANNOTATA.

a Extat hæc S. Braulionis narratio ante opera S. Isidori, & appellatur Prænotatio librorum ejus, apud Tamajum Salazar ad hunc diem & alios; sed nusquam illa extat tam laxe deducta quam hic; ut non videatur Abbreviatio dicenda, sed paraphrastica elucidatio; sicut supra etiam in Redempti Clerici recensione de obitu Isidori observavimus; & uncis similiter [] includimus quæ videntur interpolando adjecta. Nam totum hoc principium ita breviter complexus est Braulio: Isidorus vir egregius, Hispalensis Ecclesiæ Episcopus, Leandri Episcopi successor & germanus, floruit a tempore Mauritii Imperatoris & Recaredi Regis: in quo quiddam sibi antiquitas vindicavit, imo nostrum tempus antiquitatis in eo scientiam sibi imaginavit: vir in omni locutionis genere formatus, ut imperito doctoque secundum qualitatem sermonis existeret aptus, congrua vero opportunitate loci incomparabili eloquentia clarus.

b Hujus opusculi & duorum sequentium non fit mentio in jam citatis editis.

c Aliquot sequentium non meminerunt libri editi.

d In editis Ad restauranda antiquorum monumenta… quasi quamdam opposuit destinam, id est fulcrum seu columna uti ea voce utuntur SS. Augustinus, Fulgentius, Beda cum Arnobio: quæ porro sequuntur brevius & nervosius sic habentur in editis: Cui non immerito istud Philosophicū a nobis aptatur, Nos, inquit, in nostra urbe peregrinantes errantesq; tamquam hospites, tui libri domum reduxerunt. Tu ætatem patriæ, tu descriptiones temporum; tu sacrorum jura, tu sacerdotum tu domesticam publicamque disciplinam; tu sedium regionum, locorum; tu omnium divinarum humanarumq; rerū genera, officia, causas aperuisti. Quo vero flumine eloquentiæ & quot jaculis divinarū Scripturarum seu Patrum testimoniis Acephalitarum hæresim confoderit, Synodalia gesta corā eo Hispali acta declarant, in quibus contra Gregorium, præfatæ hæresis Antistitem, eam asseruit veritatem. Obiit temporibus Heraclii Imperatoris & Christianissimi Chintilani Regis, sana doctrina præstantior cunctis, & copiosior operibus caritatis.

e Regnarunt hi septem ab anno 536 usq; ad annum 636.

* alias Episcopus

HISTORIA TRANSLATIONIS
Ex eodem MS. Toletano.

Isidorus, Episcopus Hispalensis, in Hispania (S.)

BHL Number: 4491

EX MS. TOLETANO.

PROLOGUS.

Quæ digne plures non valent investigare, sed nullus quidem invenire, sapientiæ secreta supernæ, in tanta profunditatis excellentia; dum ad sui desideria corda investigando dilatant, hoc quod investigant, non inveniendo mentis aciē angustant. Mire quippe ratio tradidit superni consilii, hoc quod desuper non injuste disponitur ab ipsa sapientia immortali, a nobis adhuc mortalibus jure ignorari; quia dispositio divina in suæ sublimitatis omnipotentia, quamvis nulla circumscribi valeat mentis prudentia; tamen quibus ex nihilo contulit esse, suæ cuncta subesse præsentat legibus justitiæ, dum supplicio reprobos humiliat, & Sanctos gloria sublimat. Quorum quidem patrocinia. Catholicæ Ecclesiæ adsunt præclara, dum eorum meritis protecti fideles, etiam quas incolunt urbes frequentibus habent miraculis celebres. [ad Legionensem urbem] Ex quibus Legionensis civitas, a priscis temporibus Hispaniensium dilecta Regibus, quia erat regali fide nobilis & famosa, præcipuum Confessorem Isidorum gloriatur se venerari Patronum: cujus doctrinæ radiis Ecclesia fulget universalis; qui sanctitatis ac honestatis speculum, fama vivit & meritis, per ipsum mundi spatium. Quæ cum sit Sacerdotalis & Regia, [delatum est corpus S, Isidori] digna etiam est dignissimi Confessoris Christi, Hispaniarum Doctoris Isidori, cum regio apparatu, regia in aula, mirificum corpus excipere, venerari, & quodam juris dono possidere. Quē Hispalis ipsa, cui vivens in corpore præfuit, in qua etiam Paganorum supersedente sævitia multis defunctus temporibus latuit, vel occultum tenere nequivit. Quo itaq; ordine, quo tempore, quibus personis hoc donum publicum, [cujus rei gestæ series indicatur.] hoc patriæ præsidium in Legionensem sit translatum urbem, a prædicta Hispali, quæ ejusdem viri Apostolici doctrina exstiterat felix & gloriosa, Hispaniensiumque prima Sedes fulgebat Metropolitana, a qua nomen traxit Hispania, ab Hispano Rege urbs populata, stylo tradere fideli nos invitat tanti veneratio Confessoris.

CAPUT I.
Maxima Hispaniæ pars a Saracenis occupata: præcipua paulatim recuperata.

[2] Regente S. Gregorio Papa feliciter Ecclesiam Dei, & Recaredo Christianissimo Rege regnum Gothorum in Hispaniis nobiliter gubernante, sub imperatore Heraclio, qui crucem Dominicam, quam impius Rex Cosdroes asportaverat, Hierusalē restituit, invalescente fere in toto orbe Arianorū vesania doctor Hispaniarum Isidorus, Hispalensis Archipræsul, sidus clarissimū in tenebris, fidelibus splenduit; qui Gothorum gentem in fide Catholica confirmavit, & ab Hispanis hæresim Arianorum & Acephalitarum funditus eliminavit, Regibus Gothicas leges instituit, Ecclesiæ Christi Sacerdotibus ecclesiasticam regulā tradidit, [Secundum S. Isidori vaticinium,] & ore prophetico protestatus est dicens: Cum in his traditionibus permanseritis puro corde, in præsenti vita pace fruemini & bonis, & in æterna gloria coronabimini laude perpetua: cum autem hæc præcepta dereliqueritis, apprehendent vos mira mala, & cadet gens Gothorum fame & gladio inimicorum & peste. Cum autem conversi ad Dominum fueritis, perquirentes ea, possidebit semen vestrum portas inimicorum suorum, & erit vobis gloria major quam fuerit unquam. Post transitum vero ejus, Hispaniarum Reges & Sacerdotes, sancti Pastoris sequentes vestigia, salutaribus institutis pro viribus inhærentes, commissum sibi gregem feliciter gubernabant; donec flagitiosus a Witiza Hispaniarum regnum infeliciter est adeptus. Qui cum esset probrosus moribus, [cum Witiza Rex impie viveret,] etiam alios suis pravis actibus subesse coegit. Nam postposita omni religione divina & sancti Doctoris Isidori spretis documētis, laxoque pudicitiæ fræno, ne adversus eum pro tanto scelere sancta Ecclesia insurgeret, Episcopis, Presbyteris, Diaconibus, atque omnibus altaris sacri ministris carnales uxores lascivus Rex habere præcepit. Sed & Episcopi ceterique Ecclesiæ Prælati spernebantur, sacrosanctæ Ecclesiæ clausis foribus sacramenta pro nihilo habebantur, synodalia sancti Patris Isidori instituta despiciuntur, Concilia dissolvuntur, sacri Canones postponuntur, postremo vero quidquid sobrium & honestum est voluptatibus subinductis pro nihilo reputatur. Igitur tyranno Witiza in hujusmodi & ceteris superbiæ fulcimentis, a Romana Ecclesia sejuncto & mortuo, b Rodericus Theudofredi filius in regnum successit Gothorum, vita & moribus, Witizæ non dissimilis; [ejusque exemplo Rodericus,] qui non ut debuit, virgulta nefaria extirpavit, sed luxuriæ irretitus dissolutione magis ac magis augmentavit. Quibus omnipotens Deus provocatus ad iram (commerito enim atque ineffabili modo, suis semper efficax consiliis Divina providentia, cum detrimentis incrementa dispensat, & damna restaurat damnis) c anno LXXV post transitum sanctissimi Isidori, quia Sacerdotes & Reges eum derelinquerunt, in virga indignationis omnes Hispaniæ gentes corrigens, justo iudicio, [a Saracenis pars Hispaniæ est occupata.] gentili gladio (secundum quod sanctus prædixerat Doctor Isidorus) feriendæ sunt traditæ. Per filios namque Witizæ & Julianum Comitem Tingitaniæ, cum d Ulit Rege fortissimo Africæ, transmarini Saraceni mare illud, quod Hispalensi urbi alluit, transfretantes, primo e eamdem urbem cœperunt, deinde Bæticam & Lusitaniam Provincias occupaverunt: Quibus Rodericus Rex aggregato exercitu Gothorum armatus occurrit. Sed quia præfatus Rex, neglecta religione divina, vitiorum se dominio mancipaverat; protinus in fugam versus & omnis exercitus fere ad internecionem usque gladio f deletus est. Saraceni deinceps longe lateque vagantes innumeras horridasque cædes perpetrarunt; qui quantas cædes quantasque strages nostrorum dederint, testantur eversa castra & antiquarum urbium dirupta mœnia. Ea tempestate omnis Hispania luxit, monasteria in se eversa, episcopia destructa, libros sacræ legis combustos, thesauros Ecclesiarum direptos, omnes incolas ferro, flamma fame consumptos.

[3] Tandem Dei pietas, quæ non est solita eos quos corripit ad internecionem usque delere, [Vicit eos Pelagius Rex:] sed flagellando misericorditer corripere; animos g Pelagii cujusdam, qui regia traduce extitit oriundus, corroboravit; & contra Saracenos, loco qui dicitur h Cova sanctæ Mariæ, rebellando eis bellum indixit. Qualiter autem in conflictu illo divina manus pro nostris pugnaverit, ex hoc potest adverti, quod armorum spicula, a Saracenis missa, in eos ipsos retorsit; & rupes quædam, Dei nutu præscissa, corruit, & de Saracenis non minimam i multitudinem opprimendo extinxit. Quod siquis ad plenum voluerat noscere, lugubrem historiam temporum illorum studeat legere. Illo ex tempore rursum præcepta divina, per B. Isidorum sibi tradita, perquirentes Hispani; cœpit gloria & regnum gentis Gothicæ, [quem secuti Reges,] sensim atq; paulatim, veluti virgultum ex rediviva radice pullulare; & industria Regum, qui regali stemmate progeniti apicem regni nobiliter gubernabant, singulis momentis succrescere. Fuere namq; armis & viribus famosi, misericordia atque justitia præcipui, religioni sacræ dediti; qui inimicos crucis Christi viriliter ancipiti persequentes gladio, [restaurarunt religionem pristinam:] episcopia innovarunt, monasteria fundarunt & thesauris ditarunt, auro & gemmis librisque ornarunt, ac pro viribus Christiani nominis gloriam dilatarunt. k Sed & Carolus famosus Franciæ Rex, a B. Apostolo Jacobo per visum admonitus, cum præclara Francorum generatione, [eosdem Saracenos vicerunt Carolus Magnus:] zelum legis Dei exercens, de Pictaviæ & Vasconiæ confinibus triumphali ultione Saracenos eliminavit, & per Pireneïca juga usque Cæsaraugustam tempore l Adefonsi magni Regis Legionensis devenit, & dilectionis causa eidem Regi Adefonso m consobrinam suam nobilissimam in conjugio copulavit. Limina etiam B. Jacobi Apostoli cum christianissimus Rex Carolus gratia orandi visitaret, saniori ejus consilio Rex Adefonsus S. Jacobi Apostoli ecclesiam Metropolitano honore, ex Romani Papæ assensu, decoravit; atque ut secundum sancti Patris Isidori regulam viverent, tam ipsi quam omnis Hispaniæ Clerus, statuit; ut hoc esset Hispaniæ sublevatio, cujus neglectus extiterat ei causa dejectionis.

[4] Ceterum Rex Adefonsus, Ismaeliticum populum funesta truncatione perimens, [Adefonsus Magnus] Ecclesiæ Christi honorem gloriose dilatavit, & in pace quievit. Ex cujus illustriprosapia emersit vir clarissimus n Fredenandus, Sancti Regis filius; [& Ferdinandus Magnus,] qui serenissimam Reginam Dominam Sanctiam, Regis Adefonsi filiam, in sceptri consortem sibi junxit uxorem; quæ quadam speciali mentis prudentia, Reginæ Austri non secunda, regiminis regni solicita, vices nonnumquam supplebat Regis & conjugis; sicque suberat viro, ut particeps laboris esset in regno. Rex autem Fredenandus, ut sceptra regni possedit, & regalis diadematis suscepit insignia, sceptrum moribus exornabat probis. Hic in Christi hostes exerto mucrone, nescius vinci sed vincere, imperii dilatavit fines, sortitus triumphos frequentes. o Ad cumulum vero suæ felicitatis, hunc Regina Sanctia blandis adit colloquiis, quatenus in civitate Legionensi sibi suisque posteris decentem pararet sepulturam, quam etiam Sanctorum Reliquiis, ad suam suorumque tam præsentis vitæ quam futuræ tuitionem, decorare studeret. Pollet enim hæc civitas situs nobilitate, eo quod sit jucunda terris, [qui sibi & uxori Sanctæ sepulturam construit Legione.] salubris aëre, fluminibus irrigua, pratis & hortis fœcunda, montibus, & fontibus deliciosa, arboribus nemorosa, atque religiosorum virorum inhabitatione aptissima. Decreverat namque Fredenandus Rex apud p S. Facundum, quem semper carum habebat, vel q in ecclesia S. Petri de Arlanza, corpus suum tradere sepulturæ. Post Sanctia Regina, quoniam in Legionensi Regum cœmiterio in ecclesia r S. Joannis Baptistæ s avus suus Rex Veremudus; Ordonii & suus pater dignæ memoriæ Rex Adefonsus, nec non & frater serenissimus Rex Veremudus quiescebant, ut ipsa quoque & ejusdem vir cum eis post mortem quiescerent, pro viribus laboravit. Rex igitur Fredenandus, petitioni fidissimȩ conjugis annuens, deputavit cæmentarios, qui assiduam dent operam tam dignissimo labori.

ANNOTATA.

a Witiza Rex, post obitum patris Egicæ regnavit annos 9, ab anno 701, usque 710.

b Rodericus regnavit annos duos cum Witiza, & necdum anno uno solus.

c Si ad annum 636, quo obiit, addantur anni 75, pervenitur ad annum 711, quando mense Majo Saraceni in Hispaniam transiverunt.

d Ulit, aliis Tarich dictus.

e Hispalis capta est anno 712.

f Exercitus deletus est anno 713.

g Gothorum reliquiæ in Asturibus & Cantabris receptum habuerunt; & Pelagium, filium Fanlani Ducis, ex semine regio, Principem elegerunt, æra 757, anno Christi 719.

h Ob accessum Saracenorum secesserat Pelagius in montem Ansevam ad antrum Cova S. Mariæ dictum, vulgo jam Cava donga; & inde cum fidelibus ad pugnam egressus interfecit centum viginti quatuor millia hostium, æra 756, anno Christi 720. ut scribit Sebastianus Episcopus Salmanticensis.

i Sexaginta tria millia fuisse asserit idem Sebastianus.

k Reliqua hujus numeri desunt apud Tamajum. Quæ de expeditione Caroli magni retulit Eginardus in ejus vita, illustravimus ad 28 Ianuarii cap. 3 hic nonnulla videntur inserat ex Turpino, ac propterea a Tamajo omissa fuisse: qui alias totam hanc historiam, stylo aliquantum mutato exhibet 22 Decembris.

l Hic est Adefonsus; filius Ordinii, Regis, cui succeßit (teste Sampero Episcopo Astoricensi) æra 896, id est anno 860; aliqui referunt ad annum 862.

m Xemenā appellat Sampirus, ex Gallorū prosapia.

n Ferdinandus Castellæ Rex primus ab an. 1035, & Rex Legionensis ab an. 1038, coronatus 22 Iunii. Porro ad antiquamveramque nominis notionem qua significatur Manu pacificus vel Pacificans manus, proprius accedit superioris seculi usus, quo Fredenandus scribitur.

o Ab hinc plura, eisdem fere verbis, leguntur in Tudensis Chronico, post æram 1075.

p Colitur S. Facundus Martyr cum S. Primitivo 27 Novemb. martyrium passus Sahaguni, in diœcesi Legionensi, ubi Alphonsus 3, anno 905, construxit monasterium; & a Saracenis destructum, restauravit Alphonsus 6, filius dicti Ferdinandi. Illud illustravit Sandovallius.

q S. Petri de Arlanza oppidum Castellæ veteris, ad Arlanzam fluvium, supra Ducatum Lermensem, ubi illustre est monasterium.

r Nunc S. Isidori, estq; cœnobium Canonicorum Regulariū.

s Gonzalez Davila in Theatro Ecclesiastico Ecclesiæ Legionensis refert ibidem sepultos Ordonium 2, Froilam 2, Alphonsum 4, Ramirum 2, Ordonium 3, Sancium 1, Ramirum 3, & Veremudum 3, omnes seculo Christi decimo vita functos; & Veremundum fratrem Sanciæ mortuum anno 1037; ac deinde Ferdinandum & Sanciam: multorumque epitaphiæ profert.

CAPUT II.
Corpus S. Iustæ petitum: ac S. Isidori impetratum: præviæ ejus apparitiones.

[5] Interea Rex cum venerabili conjuge, quorum idem erat & summum desiderium, excogitans qualiter de sanctorum Martyrum corporibus, qui in Hispalensi civitate pro Christi nomine fuerant trucidati, posset adipisci vel unum; ordinatis per confinia rebus, cum primo opportunitas advenit tēporis; congregato exercitu innumerabili, [Ferdinandus I Rex] in Bœticam & Lusitaniam provincias hostiliter profectus est. Depopulatis itaque barbarorum agris, ac plerisque villis incensis; eidem a Benabet Rex Hispalensis occurrit, cum magnis muneribus; eum per amicitiam & regni decus obsecrans, ne ipsum regnumque suum persequi velit, [Regem Hispalensem tribatarium accipiens,] sed ipsum, sicut ceteros Hispaniæ Reges, subjectum tributarium habere dignetur. Rex vero Fredenandus, ex more humanas miseratus angustias, dum grandævi barbari precibus flectitur, omnes idoneos viros ex hibernis accersiri jubet, quorum consilio disponat, quem finem supplicationibus Regis Maurorum imponat. Ei ergo prudentes viri, superni dispensatione consilii, suggerunt, ut Barbarum recipiat cum muneribus, & corpus b B. Justæ Martyris, quæ olim Hispali cum corona virginitatis & martyrii perrexit ad Christum, [petit corpus S. Iustæ V. & M.] prout ejus animo insidebat, expeteret, ad Legionensem urbem, transferendum; quod factum est. Petitionibus cujus, ut Catholicus Fredenandus voluit assensum præbuit Benabet, & ei se daturum S. Justæ corpus promisit. Qua sponsione accepta, [factaque sponsione] postquam de expeditione illa gloriose ventum fuerat Legionem; & aulici proceres (ex suo conferentes ingenio, quis ad tam sanctissimum opus dignus esset mittendus) aderant huic studio qui provido consilio, pro ut unicuique videbatur, animo regali satisfacerent. Sed tandem Rex præfatus, cujus arcana prudentia leges Deo auctore & jura ministrabat populis, convocat ad se reverendæ sanctitatis virū, qui ex c Amanensi monasterio, quod strenue cælesti norma Abbas rexerat, Legionensis urbis divina providentia erat constitutus Episcopus, Albitus nomine; & d inimitabilem prudentia, fide & largitate e Ordonium, Astoricensem Episcopum, simul & f Munionem Comitem, atque Fernandum & Gundisalbum sui palatii optimates, [pro eo mittit Albitum & Ordonium Episcopos] cum manu militari (ideo quia Catholicæ fidei rebelles, putant, Christi fideles sibi hostes) Rex sagacissimus providus mente, ne insidiantium eis obsit aliquis cuneus, ad deferendum supradictæ Virginis corpus, Hispalim misit: qui venientes causam suæ legationis Regi Benabeti patefecerunt.

[6] Rex itaque g Paganus, eos cum summo suscipiens honore, accitis regni sui Primatibus, quæ sit Principis Catholici petitio, [quod Rex Hispalensis] declarat, rogatque edicant, quid super hoc eorum ferat sententia; Neque enim, inquit, dat ratio tantam majestatem contemni, quæ ceteris patriæ Regibus extat præcellens & insignis. Et viri Gentiles, quamvis sacro non regenerati fonte quasi ex suæ intelligentiæ sensu, suo Regi ita dicunt: Rex venerabilis, licet nos teneat religio Gentilis, hujus Virginis & aliorum Martyrum protegimur meritis; nec hanc urbem hostilis solicitat incursus, his subvenientibus. Hoc ergo lumen patriæ, hoc tui regni tutamen, ne patiaris alias transferri; humiliatio quippe hoc erit cunctis tuo imperio subditis. [simulate permittit quæri,] Dux igitur Gentilis, utile considerans consilium Optimatum, dixit Legatis, se satisfacere non posse in corpore Martyris Regis Fredenandi petitioni, dicens: Scio plane me Domino vestro, quod dicitis promisisse, sed neque ego, nec aliquis ex meis, corpus quod quæritis vobis ostendere potest; vos ipsi quærite (licitum est enim) & inventum tollite, & abite.

[7] Quo responso accepto, Venerabilis Episcopus Albitus secreto socios tali voce affatur. Ut cernitis, o socii itineris, nisi Divina miseratio nos relevaverit, labore frustrati recedemus. Necessarium itaque videtur dilectissimi, ut a Deo, [Post ter triduanum jejunium] cui nihil impossibile est opem quæramus, & hoc triduo jejuniis, & orationibus insistamus, quatenus divina majestas occultum nobis sancti corporis thesaurum revelare dignetur. Placuit cunctis exhortatio sancti Præsulis, & ter triduanum jejuniis & orationibus peregerunt. Jamque tertii triduani dies occubuerat, & quarta nox supervenerat, cum sanctus Præsul Albitus pervigil orationibus insistebat. [Albito apparet S. Isidorus,] Interea dum in cella sedens psalmos ruminaret, & fessa membra paulisper sustentaret, præ nimio vigiliarum labore, somno opprimitur; apparuitque ei quidam vir veneranda canitie comptus, Pontificali infula amictus, talique eum voce alloquitur: Novi quidem te cum sociis tuis venisse, ut corpus beatissimæ Virginis Justæ hinc tranferentes deferatis; & licet non sit divinæ voluntatis, ut hæc civitas abscessu hujus desoletur Virginis; tamen non vacuos divina bonitas vos remittet: corpus namque meum vobis est donatum, quod tollentes auferte, & securi ad propria remeate. [& suum corpus auferendum addicit:] Quem cum reverendus vir Albitus interrogaret, quis esset qui talia sibi monita injungeret, ait: Ego sum Hispaniarum Doctor Isidorus, hujus urbis Antistes; quo dicto, ab oculis cernentis evanuit. Præsul vero evigilans, visioni, cœpit congratulari, & Dominum attentius exorare, efflagitans, ut si ex Deo esset hæc visio, iterum & tertio plenius innotesceret; sin autem discederet. [quod iterum iterumque facit,] Taliter orans rursum obdormivit; & ecce idem ipse vir apparens, non dissimilia quam prius verba peroravit, rursumque evanuit. Expergefactus iterum Pontifex, alacrius trinam visionis admonitionem a Domino implorabat; qui dum obnixius Dominum oraret, tertio somno corripitur, virque supradictus, veluti semel atque secundo, ei apparuit; & quæ antea dixerat, tertio replicavit; & virga pastorali, quam manu tenebat, terræ solum tertio percutiens, locum in quo sancti corporis thesaurus latebat, ostendit, dicens; Hic, hic, hic, meum invenies corpus; & ne putes te phantastica visione deludi, hoc erit tibi signum mei veridici sermonis: [& locum corporis sui manifestat.] mox ut corpus meum super terram eduxeris, molestia corporis corripieris, ad nos cum corona justitiæ venies, & curia cælestis te excipiet felicem, atque me Patrono gaudebit civitas Legionensis. Qui postquam loquendi finem fecit, visio ablata est.

[8] Exurgens ergo Præsul a somno, certus de tanta visione, sed lætior de sua vocatione, seriem hujus revelationis Ordonio Pontifici designat: qui pro visitatione gloriosissimi Confessoris laudes repræsentat Regi superno, tristis tamen de morte socii imminente. Factoque mane venerandus Albitus, socios hortatur dicens: Oportet vos, dilectissimi, [indicata sociis revelatione,] summi Patris omnipotentiam pronis mentibus & submissis vultibus adorare; qui nos sua gratia præcedere est dignatus, & laborem nostri itineris frustrari non est passus. Divino enim nutu prohibemur mēbra beatæ ac Deo dicatæ Virginis Justæ hinc abstrahere; sed non minora deferemus dona, dum corpus beatissimi Isidori, qui in hac urbe Sacerdotii potitus est infula, & totam Hispaniam suo opere decoravit & verbo, sumus delaturi. Hæc ait, & ordinem visionis seriatim patefecit. Quod audientes Deo immensas gratias referunt, & Regem Saracenorum simul adeunt, & ei universa ordine pandūt Quibus auditis, licet infidelis, virtutē tamen Dei perpendens barbarus, expavit; eisque respondit: Etsi Isidorum vobis tribuo, cum quo hic remanebo? Hæc videntes ejus consiliarii, convocant urbis natu majores & cultores Catholicæ fidei, [corpus a Rege petitur] diligenter perquirentes, quis extiterit ille Isidorus, de quo inter christianos hujusmodi sermo verteretur. Sed & ipsi h Christi fideles, quos famosa nimis urbis celebritas dederat ibi indigenas per ipsos successus generationis, Christi Confessorem in tanto gentilitatis dominio credentes sibi adesse prȩsidio, ex ejus se nequibant consolari translatione; cum quo, si eis inde esset libertas, magis optabant transmigrare. Tamen de Saracenorum jussione soliciti, id etiam quod suū erat, nimirum indicium mœroris, aspectu nubilo insinuant, hunc esse maximum Ecclesiæ Doctorem Isidorum, hujus urbis quondam Metropolitanum Præsulem, [& audito Procerum consensu conceditur:] a Romano Papa Gregorio Archiepiscopali pallio decoratum, eorum Mahometo per omnia inimicum, qui etiam suæ prædicationis tempore ab eo ab Hispania i turpiter estejectus, Quod audientes Agareni, Christi Confessorem a suis primordiis suum censentes adversarium, cupientes hostem pellere, suo suggerunt Regi, quia viros tantæ auctoritatis fas sibi non erat spernere, licet admodum inde turbaretur, ut det licentiam membra Confessoris inquirere.

[9] Stupenda loquar, a primis temporibus fere inaudita, siquidem almi Pontifices ad ecclesiam, [e vestigiis virgæ,] in qua sanctum corpus quiescebat, cælesti revelatione dum pervenirent, & ejus sepulcrum quærerent; vestigia Virgæ, cum qua sanctus Confessor trina percussione locum monumenti monstraverat, in ipso terræ solo inventa sunt. Denique humanæ mentes, quia dubiæ censentur vel impatientes, in diversa parte pavimenti cavantes, pretiosissimum sibi quærebant talentū; solis Pontificibus juxta sepulcrum orantibus, quos vis oppressit somni super ipsum lapidem tumuli, quibus se præsentat infulatus Christi Confessor Isidorus, [& nova apparitione S. Isidori] declarans eis adesse effectū suæ petitionis: Ecce (inquit) pro voto vestræ mentis in hoc monumento meum corpus invenietis, meque Patrono gaudebit Hispania, sed magis civitas Legionensis: & tu Albite, regrediens exues hominem; sed consolare, quia te cælestis curia felicem excipiet. Almi itaque Præsulis, tanta revelatione lætificati, socios convocant; super tali insinuatione monent ut congaudeant, & sine mora sanctum aperiant sepulcrum: [corpus repertum suave fragrans] Cumque detectum fuisset, tanta suavissimi odoris emanavit fragrantia, ut capillos capitis, barbas, & vestes omnium qui aderant, veluti nebula nectareque balsami rore perfunderet. Aderant tunc, tam ex Christianis quam ex Saracenis, turba magna; in laudem Dei & Confessoris ejus Isidori dantes voces ad sidera, [miraculis claret,] cum summa devotione; inter quos erant cæci duo, atque plures muti, & claudi, & diversis infirmitatibus languentes, qui omnes continuo redditi sunt sospitati. Corpus autem beatum ligneo vasculo, ex junipero facto, erat obtectum.

[10] Statim autem ut reseratum est, reverendum virum Albitum Episcopum ægritudo corripuit; sed tamen sanctissima membra, mundis linteaminibus involvens, ea signato vasi cypressino, una cum reverendo Ordonio Episcopo commendavit: & diem extremum adesse sentiens sibi, lecto decidit. Nec enim aliqua mentis poterat contemplari ratio, beatissimum Isidorum falso ei hoc prædixisse indicio, cui cum Christo regnanti nulla valebat falsitas dominari. [Albitus morbo corripitur:] Ergo mens Albiti Præsulis, quæ tota jam erat in supernis, considerans vitii & peccati matrem fuisse putredinem hujus carnis; quæ una & sola est spes indulgentiæ, prono desiderio ad lavacrum cucurrit pœnitentiæ. Præsenti itaque reverentissimo Pontifici Ordonio (cujus cordis profunda, pro Sancti Pontificis instante absentia, mœroris obsederat infinitas) siquid fallente humani generis inimico vel reatu commiserat proprio, [peccata confitetur Ordonio,] ducens ab alto mentis suspiria, ei relatione fideli præsentat; eum etiam exorat, ut ejus intercessione assidua fiat ei propitia majestas superna. Deinde, [sacro viatico munitus moritur.] quod Christiana Fides contra hostis fraudes ducit munimen suum & inexpugnabile præsidium, accepto animæ viatico, ipso nostræ redemptionis pretio, septima die tradidit Christo spiritum, frequentia præsenti fidelium.

ANNOTATA.

a Sandoval in Historia monasterii Sahaguntini § 38 ait hunc Regem Hispalensem appellatum Almun Camuz Aben Amet, ut posset Benabet videri contractum ex ultima parte Aben Amet.

b SS. Justa & Rufina Virgines, Hipalenses Martyres, coluntur 19 Iulii. At Rodericus Toletanus lib. 6 cap. 11 ait, ab initio corpus S. Isidori petitum.

c Albitum sive Alvitum, ex monasterio Sahagunensi Ordinis S. Benedicti assumptum fuisse, tradunt citatus Sandoval § 36, Gonzales d'Auila & alii.

d Lucas Tudensis, immutabilem, ex nostro MS. imitabilem, Tamajus inimitabilem, quod retinemus.

e De Ordonio egimus inter Prætermissos 23 Februarii,quo die eum ab aliquibus inter Sanctos recoli, ibidem diximus.

f Citatus Sandoval § 37 vocat Muniam Muñoz, hujus legationis primum, a Rege ideo donatum hereditate in Campo de Salinas. Addit ab aliis appellari Nuño, oriundam ex sanguine Regum Leonensium, & familia Osoriorum & Gusmanorum.

g Ita & Lucas Tudensis aliique, Mahometanos appellant Paganos & Gentiles, & eorum religionem Gentilem.

h Nic. Antonius annotat auctorem loqui de Mixtarabibus, quos habitare amplissimam urbem inter Mauros, ab ipso ejus captivitate, ex hoc loco apparet. Hi Mixtarabes ab aliis Muzarabes appellantur.

i Iam supra diximus hoc de Mahometo per S. Isidorum ex Hispania pulso, inter fabulas habendum, posse tamen de aliquo Mahometicæ impietatis præcone verum fuisse.

CAPUT III.
Corpus S. Isidori Hispali Legionem delatum Beneficia accepta.

[11] Astoricensis autem Episcopus Ordonius, & omnis exercitus, accepto corpore B. Isidori & corpore Præsulis Legionensis Albiti, gaudentes festinabant redire. Dum vero corpus beatissimi Isidori in ligneum gestatorium poneretur, [Corpus a Rege Hispal. holoserica cortina tegitur;] Rex Saracenorum supradictus Benabet, cortinam holosericam miro opere contextam supra corpus ejus jactavit, & magna ex intimo pectore trahens suspiria, dixit: Ecce recedis hinc Isidore, vir venerabilis, ipse tamen nosti, tua qualiter & mea res est; unde mei memorem te semper deprecor esse. Rogo, Fratres, quanta Sancti Sanctorumque a Rex honoris reverentia amplectuntur Isidorum, cum ad tantam tamque solennem reliquiarum ipsius venerationem ethnici barbarique ducis animum cæli ac terræ factor inclinaverit, ut in Christicolæ laudes in Christum blasphemus prorumperet, & de Sancti abscessu Sanctorum persecutor doleret, & Christianorum prædo Christi Confessoris exequias regiis revera muneribus decoraret. Tamen plures aliter sentiunt, scilicet Sanctum Dei ei apparuisse, & fidem Catholicam eum docuisse per visum. [& aufertur Hispali, versus Legionē:] Hac glorificatione sancti Confessoris præsentata, dantes vale Regi, cujus muneribus sunt honorifice donati, gressum dirigunt ad propria reverendus Ordonius Pontifex ac præfati proceres, de sibi collato Patrono cælitus ovantes.

[12] Recedentes vero legati fidelibus verbis declarant acta serenissimo Fredenando Regi. In sancti corporis adventu Rex clarissimus inexplicabilem exhibuit apparatum: quia non valet nostra simplicitas explanare, quanta Regi inhæserat lætitiæ immensitas; qui gaudens adesse sibi tanti patrocinia Confessoris, totus in Christi erupit præconiis. Sed quamvis his se frui inclyti Doctoris Isidori glorietur suffragiis; tamen ex obliquo Præsulis Albiti mors mentem ejus sauciabat, quem semper mira dilectione veneratus fuerat: quæ quidem mors in conspectu Domini pretiosa fuit. Cum optimatium itaq; corona & manu militari plurima Rex usque ad flumen b Durii processit obviam, [ad Durium fluvium excipitur a Rege Ferdinando,] comitibus filiis, ipsa regni gloria, c Sanctio, Adefonso, & Garsia. Ibi regalis sublimitas præ gaudio ducens lacrymas, rerum Conditori dat laudes innumeras; præsens turba ingens ducit tripudium, terra resonat voce Deum glorificantium. Quanta autem cælestis clementiæ blandimenta, quantaque signorum frequentia sacrati corporis thecam toto intervallo itineris, Legionensem usque urbem, subsecuta [sint, quis explicabit?] sed & quantus quamque magnificus religiosorum principum, cum summa devotione, apparatus; quantus cleri, cum populo spiritali gaudio lascivientis, plausus; quantus denique utriusque sexus [concursus]; [ejus & filiorum humeris portatur:] salva excellentia gloriosissimi Regis Fredenandi, qui quasi privilegio abrenuntians temporali, glebam sanctissimi Confessoris, pedibus nudis, cum præclarissimis filiis suis, gaudebat humeris deportare, velut David coram arca fœderis cum famulis ludens, ut quanto humilior videretur apud populum, tanto apud Deum gloriosior haberetur, & sibi suisque posteris utrumque regnum providente Divina clementia perpetim præpararet. [comitantibus Regina & filiabus] Regina vero Sanctia ejus conjux, laterales habens d Urracham & Geloyram filias, regni pulchritudo & summa matris honestas, in ripa fluminis Durii præsens affuit inclyto Confessori. Archiepiscopi quoque, Episcopi & Abbates, [cum aliis regni Episcopis & clero:] Clericalis ordo ac monachalis, universi adsunt, induti sacris vestibus, cereis præcedentibus ceterisque ecclesiæ insignibus, de collato sibi Patrono Deum magnifice collaudantes. [cæcus illuminatur.] Et ut magis crescat jubilus & laus amplietur, quidam cæcus nomine Eusebius, dum dat manum loculo, oculis lumen illuxit subito.

[13] Cum autem pervenirent ad portam civitatis, quæ de Arcu dicitur, orta est in turba seditiosa altercatio; pluribus obsistentibus, quod in ecclesia S. Joannis Baptistæ corpus S. Albiti Præsulis deberet sepeliri. Aderat tunc huic celeberrimæ solennitati vir venerabilis e Dominicus, Abbas monasterii de Silos, [equis imposita corpora deferuntur, Albiti ad ecclesiam S. Mariæ,] cujus sanctitas gratiarum efferebatur a cunctis. Hic dissidenti contentioni, sine partium præjudicio, pacificum imponere finem magno opere optabat. In quem cum omnium vota concurrerent, fundens preces ad Dominum, & sanctissimum invocans Doctorem Isidorum, jussit, ut Sanctorum corpora in gestatoriis superponerentur equis, & quo, sine hominis ducatu, veniret Pontificis Albiti corpus, sepulturæ traderetur. Ipse virga parvo ictu, in ingressu civitatis, equos feriens semel; pium onus irrationabilia supportantia animalia Angelico ducatu, ut credimus, (quia Pontificalis ecclesia suo Antistite viduanda non erat) ad eamdem sanctæ Dei genitricis ecclesiam, qui corpus S. Albiti ferebat equus, recto itinere venit: qui vero sanctum corpus Isidori deferebant equi, ad ecclesiam S. Joannis Baptistæ venerunt, f & in quodam lacu, valde civitati nocivo, [S. Isidori ad S. Ioan. Baptistæ,] steterunt: quos nullatenus inde extrahere potuerunt, nisi lapidibus & terra eumdem obstruerent lacum. Quo obstructo, quos morientes putabant equos, subito super solum incolumes vident. Unde stupefacti magnificentiam glorificant Confessoris; quo miraculo omnes atoniti ejusdem Confessoris revelatione, eum ad ecclesiam perpetuæ Virginis Mariæ deferunt, usque dum corpus S. Albiti Præsulis honorifice traderetur sepulturæ. g Posthæc Rex clarissimus Fredenandus, aggregatis Archiepiscopis, Abbatibus universis, & Regni sui nobilibus viris, sanctissimi Doctoris Isidori membra, cum hymnis & laudibus, ad S. Joannis Baptistæ ecclesiam detulerunt, in qua nunc a fidelibus venerantur; eamque in honore sancti Antistitis Isidori consecrare, diem translationis & dedicationis festive annuatim celebrare statuentes, h decimo Kalendarum Januarii. Facta est translatio, Æra milesima centesima prima, anno ab incarnatione D. N. Jesu Christi millesimo sexagesimo tertio, [Rex & Regina cum suis liberis ministrant convivio.] Indictione prima, Concurrente tertio. Tanta autem devotione in festivitate illa Rex clarissimus, cum omni domo sua, ob reverentiam sancti & beati Confessoris, humilitati deditus claruit, ut cum ventum fuisset ad convivium, religiosis viris delicatos cibos, deposito regni supercilio contemptus, vice famulorum manibus apponeret propriis; Regina quoque Sanctia, quasi suis exoptationibus piis finem sentiens beatum impositum, hilari devotione cum filiis & filiabus suis, reliquæ multitudini more servulorum omne obsequium humiliter expenderet.

[14] Ad laudem quoque sancti Pontificis videtur pertinere illud, [Legionensi ditioni fœcunditas additur,] quod cum civitas Legionis siccitate & sterilitate deficeret, atque venenata regio innumera produceret animalia; effusa imbrium copia omnia prorsus fugantur nociva, fœcunditate terræ concessa, ita quod de cetero hujusmodi in eadem regione adeo non sunt visa. Sed & illud quanto cum admirationis stupore est venerandum, quod destitutam tam egregio Patrono Provinciam etiam elementa mœsta plangerent; & non naturalia denegarent incrementis beneficia; verum ad hoc usque mœroris protraxere dispendia, ut contrariis naturali subsidio studiis in patriam vehementer in surgerent: cujus incolis quod tanto tamque insigni Patre, pravis insurgentibus meritis, orbanentur, imputarent. [& Hispalensi ditioni subtrahitur.] Nam cum præ ceteris Hispaniarum provinciis cæli clementia Bætico detulerit solo, & innatæ nascentium omnium fœcunditati quasi paradisi fœcundi irrigua locorum arrideat amœnitas, in tantum tali se Patre orbatam patria talis luxit, tantique Patris orbitatem tantis detrimentis ostendit, ut etiam subitarum pluviarum insolito decolorata marcidaque rigore; cum propter maris calidum vaporem numquam sit solita uredinem glaciei perpeti, eo tamen anno, quo exinde beata membra sunt abstracta, adeo urente glacie est exusta; quod neque in vinetis, neque in olivetis seu ficetis, aliquid fructus remanserit; & manifestis Hispalensis civitas declararet imo proclamaret indiciis, quod talis tantique Patroni meritis provisa cælitus fuerit, & tanta provinciæ tantorumque beneficiorum magnalia, illius sola Reliquiarum absentia, subtrahantur.

[15] In loco autem quo sancti Doctoris Isidori corpus, in aureo gemmatoque sepulcro, a fideli plebe condigno veneratur honore, tanta fiunt miracula, quod si quis ea litteris traderet, non minima conficeret librorum volumina. Quanti autem meriti apud præsentiam rerum conditoris gloriosa se ferat intercessio Christi Confessoris Isidori, [Plurima ad sepulcrum fiunt miracula.] signorum assiduitas, quæ ibi fit, populis declarat. Ibi enim tuas amittis vires Cæcitas; nam quos luce privatos obsides oculos, beatissimi Isidori illuminat pia interventio: quæ membra dissolvit pessima pestis, vel valida febris, tu, Sancte, fusa prece, Confessor, das saluti, procul pulso languoris periculo: quos membrorum dissolutio a robore solito virium enervat, ad tumulum Sancti, precibus suis, adstant læti gressibus firmis. Ibi adveniens surdus vel mutus, ejus meritis sanitati redditus, gaudens inde repatriat: civitas defensionem, regio fœcunditatem, & serpentium expulsionem, pii Doctoris obtentu se adeptam lætatur. Hæc tua namque sunt, Christe opera, qui inclytum Confessorem Isidorum, quem in cælis gloria & honore coronasti, in terris præsentas insignem miraculis. Hujus Sancta interventio, & præsentis diei translationis sacra celebratio, nos assidue Regi commendet superno, cujus etiam [Confessor] hic patrocinia nobis conferat salutis, & pacis gaudia, Jesu Christo præstante, qui cum Patre & Spiritu sancto regnat sine tempore in secula seculorum. Amen. i

ANNOTATA.

a Scilicet Christus, vere Sanctorum omnium Rex supremus.

b Durius fluvius dividit regnum Legionense, in Transdurium & Cisdurium.

c Ex his a morte Ferdinandi patris facti sunt Reges Sanctius, Castellæ; Adephonsus Legionis; & Garsias, Galeciæ. Consule Marianam lib. 9 cap. 7, 8 & sequentibus, ubi singulorum regnorum limites describit & fortunam, qua Sanctius ditiones fratrum armis occupavit, cui occiso Adephonsus succeßit.

d Urraca & Elvira dicuntur eidem Marianæ: illi data Zamora, huic Taurus, in hereditatis portionem ad vitam sustentandam.

e Colitur S. Dominicus de Silos sive Exiliensis 20 Decembris, in cujus Vita a monacho coævo scripta, & a Tamajo edita, dicitur obiisse anno 1073. feria 6, dicto 20 Decembris, scilicet littera Dominicali F. Addit Tamajus, eamdem Vitam, una cum miraculis 114, servari litteris Gothicis exaratam in Actuario cœnobii B. Martini Madritensis: unde vehementer optamus tam hæc quam illam nobis integre transcribi (nam Tamajus vix umquam fideliter retinet antiquum stylum, & miracula tædio prolixitatis omisit) beneficium gratanter agnituri.

f Mariana lib. 9 cap. 3 his strictim relatis, ista addit: Nec me præterit, ancipiti hæc hominum opinione æstimari: sed quia non nova dicuntur, sed tradita olim ab aliis, fidem auctores, præsertim Lucas Tudensis, qui hæc scripsit, sibi vendicent: nostrum est antiquis monumentis testata, integra fide litteris mandasse.

g Corpus S. Albiti anno 1527 translatum & pluribus miraculis illustratum, scribit Gonzales d'Avila pag. 398. Dies 27 Decembris ejus natalis aßignatur in Martyrologio Hispanico Tamaji Salazar.

h Nic. Antonius mallet legere undecimo Kalendas; asserens, diem Translationis esse XXII Decembris. At Tamajus Salazar impreßit duodecimo Kalendas Decembris ex eodem MS. & ex Breviariis MSS. Legionensi & Compostellano, & retulit omnia ad diem XXI Decembris: quod & Marietta fecit lib. 5 cap. 26, a quo die, ob festum S. Thomæ Apostoli impedito, forsan alii ad sequentem transtulerunt, & ita ad XXII Decemb. Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus in Fastis Benedictinis, & Ferrarius in Catalogo generali. Sandoval, in citata historia Sahaguntina §. 36, translationem refert notatum X Kalendas Januarij.

i Imo potius secundo, cyclo Solis VIII, littera Dominicali E. Consule Petavium de Doctrina temporum lib. 6 cap. 28

CAPUT IV.
Virtutes & obitus Ferdinandi Magni Regis. Reliquiæ in ecclesia S. Isidori adservatæ.

[16] Post adventum autem corporis almi Pontificis Isidori, [Ferdinandus eamdem S. Isidori ecclesiam honorat illato corpore S. Vincentii Martyris,] Rex clarissimus Fredenandus eamdem aulam regiam diversis sanctorum Reliquiis, Sanciæ Reginæ suggestione, non minus hoc ipse flagrans desiderio, exornare studens; post multitudinem sanctorum pignorum ibidem aggregatorum, corpus S. a Vincentii Martyris, sanctarum Martyrum Sabinæ & Christetæ fratris, ab b Abula in Legionem c transtulit, & Hispaniarum doctoris Isidori corpori sanctissimi Martyris Vicentii thecam decentissimo pro viribus sociavit honore. Sed & religionem Christianam, quam ab infantia devote amplexatus fuerat, [& aliis ornamentis.] summa cum devotione custodiens, ecclesiam, quam noviter construxerat, & in honore sancti Antistitis Isidori summa cum reverentia fecerat dedicari, plurimæ pulchritudinis auro & argento, lapidibusque pretiosis, perpetuis firmitatum privilegiis, ac sericis cortinis decoravit: Ecclesiam mane & vespere nocturnis horis & sacrorum tempore, impigre frequentabat; interdum cum clericis voces modulando, vices quærens cantoris, in Dei laude pollenter exultabat. Amabat pauperes & peregrinos, [Largus in pauperes & monachos,] & in eis suscipiendis magnam habebat curam, & ordini clericali cum humilitate incredibili magnam exhibebat reverentiam. Ad hoc, ubicumque monachos vel mulieres Deo dicatas vivere compererat, eorum penuriæ compatiens, aut per se ut eos consolaretur venire, aut largam pecuniam mittere consueverat: siquidem semper solerti cura providebat, ut de victoriarum suarum spoliis, ad laudem Dei, & SS. Isidori & Vincentii, [& spolia in illos distribuit:] atque beatissimi Apostoli Jacobi, qui eum victorem reddebant, melior pars per monasteria & Christi pauperes distribueretur. Quid plura? neque Fredenandus, pius excellentissimusque Princeps, toto vitæ suæ curriculo quidquam carius dilexit, quam ut regni sui principales ecclesiæ suis donis veteri pollerent auctoritate, atque omnes per illum non solum quietæ & defensæ, verum etiam suis laboribus ornatæ & ditatæ fierent.

[17] His itaque pollens virtutibus, cum expedita manu ad Celtiberiæ provinciæ pagos vastandos, ac villas infidelium diripiendas, profectus est. [in oppugnanda Valentia] Cumque ibi diu moraretur, omnia quæ extra munitiones erant, ferro & igne depopulatus, Valentiam civitatem accessit: quam brevi expugnasset, nisi ægritudine correptus decubuisset. Omnibus tamen Celtiberiæ provinciæ civitatibus & castellis in deditione acceptis, almus Doctor Isidorus ei apparuit, [a S. Isidoro de die obitus monetur,] & diem sui exitus imminere innotuit; ac in ipsa corporis valetudine, mense Decembris, Legionem venit. cc Ingressus est namque civitatem nono Kalendas Januarii, die Sabbato, & ex more corpora SS. Isidori & Vincentii fixis genibus adoravit; petens, ut quia jam terribilis hora mortis sibi imminebat, ipsis cum Angelicis choris intervenientibus, [& Legionē regressus] anima ejus a potestate tenebrarum libera, ante tribunal Christi sui Redemptoris illæsa præsentaretur. Ceterum in ipsa celebri Nativitatis Dominicæ nocte, cum Clerici festivo more Natalitium Matutinum canerent, affuit inter eos Catholicus Rex, atque virtute qua poterat lætus concinebat usque ad ultimum [Versum] d horum matutinorum, Advenit nobis (quem tunc temporis, more Toletano canebant) succentoribus respondentibus; Erudimini omnes, [in Nativitate Christi interest Officio,] qui judicatis terram. Quod Fredenando Serenissimo Regi non incongrue veniebat. e Porro illucescente Nativitatis filii Dei clara universo orbi die, ubi se artibus deficere prospicit, [& communicat,] Missam cani petit; ac percepta Corporis & Sanguinis Christi participatione, ad lectum manibus ducitur militum.

[18] In crastinum vero, luce adveniente, sciens quod futurum erat, vocavit ad se Episcopos & Abbates, & quosque religiosos viros; & ut exitum suum confirmarent, una cum eis ad ecclesiam defertur, cultu regio ornatus, corona capiti imposita. Deinde flexis genibus coram altari & sanctorum corporibus, B. Isidori Doctoris & S. Vincentii Martyris Christi, clara voce ad Dominum dixit: Tua est potentia, tuum regnum, Domine; tu es super omnes Reges; tuo imperio omnia regna, cælestia & terrestria, subduntur; ideoque regnum, quod te donante accepi, acceptumque, quam diu tuæ liberæ voluntati placuit, rexi; ecce reddo tibi: tantum animam meam, de voragine istius mundi ereptam, ut in pace suscipias, deprecor. Hæc dicens, exuit regalem chlamydem, [ornatu regio deposito,] qua induebatur corpus; & deposuit gemmatam coronam, qua ambiebatur caput: atque cum lacrymis ecclesiæ solo prostratus, pro delictorum venia Dominum attentius exorabat. Tunc ab Episcopis accepta pœnitentia, induitur cilicio pro regali indumento; [in cinere & cilicio moritur 27 Decemb. 1065] & aspergitur cinere, pro aureo diademate. Cui in tali permanenti pœnitentia coram Sanctorum altari, duobus diebus a Deo vivere datur: sequenti autem die, quæ est feria tertia, hora diei sexta, in qua S. Joannis Euangelistæ festum celebratur, Deo & B. Isidoro qui ei apparuit, inter manus Pontificum tradidit spiritum; & in ipsa ecclesia sepultus est: tam clericis quam laicis, monachis & pauperibus, non tantum Regem, sed pium patrem insolabiliter plangentibus præ nimia cordis amaritudine: sicque æra millesima centesima tertia in senectute bona perrexit ad Dominum. Rexit regnum fideliter annis quadraginta, mensibus sex, diebus duodecim. Quo autem loco corpora S. Isidori Doctoris Hispaniarum & sanctissimi Vincentii Martyris quiescunt, devota quisquis mente orando petierit, ægritudinum suarum celerem medicinam, & petitionum consequitur salutarem effectum; præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

[19] Serenissimus igitur Rex magnus Fredenandus, sanctissimi Hispaniarum Doctoris Isidori corpus in ecclesia S. Joannis Baptistæ, [sunt in dicto templo corpora S. Isidori & S. Vincentii,] quam idem gloriosus Rex noviter fabricaverat, sicut supra dictum est, felicissime collocavit: cui etiam decentissimo associavit honore corpus inclyti Martyris Vincentii, ac majorem partem duarum germanarum ipsius, [& ossa aliqua SS. Sabinæ & Christetæ,] Sabinæ videlicet, & Christetæ; pignora quorum pius Rex, ob pii Confessoris honorificentiam amplius ampliandam, ab Abulensi urbe Legionem jussit deferri: adjungens etiam pene innumerabilem multitudinem Reliquiarum multorum Sanctorum, qui prædictum locum cum prædicto Confessore venerabiliter & gloriose venerabilem simul efficiunt & gloriosum: quorum hæc vocabula sunt, videlicet: de ligno Domini, de sepulchro Domini, de columna, ad quam Dei filius pro humani generis salute fuit ligatus & flagellatus; [itē Reliquiæ variæ] de linteo, quo die cœnæ Apostolorum pedes extersit; de sindone, qua sanctissimum illius corpus in sepulchro fuit involutum; de lacte benedictæ Virginis matris Christi; de vestimentis ipsius: de ossibus beatæ Annæ matris ejus: de ossibus & vestimentis Apostolorum Petri & Pauli & Jacobi Compostellani, [& variorum Sanctorum,] Andreæ, Bartholomæi & Matthæi: de pane cœnæ; scissorium ipsius cœnæ, de capite B. Joannis Baptistæ, de ossibus B. Laurentii, de ossibus Vincentii Levitæ & Martyris Christi, qui ejusdem beati Laurentii in secundo gradu fuit f consanguineus; de ossibus sanctorum Innocentium; de myrrha quam obtulerunt Magi Domino; de ossibus g SS. Claudii, Lupercii & Victorici, qui Legionensi in civitate pro Christi nomine martyrio coronati sunt, qui etiam utroque parente fratres fuerunt; de vestimentis & ossibus B. Martini, & B. Nicolai & S. Augustini, & B. h Thomæ Cantuariensis Archiepiscopi, & i Justi & Pastoris; de ossibus Samuelis Prophetæ; de ilice Mambre, sub qua Abraham stetit; de oleo quod meritis B. Catherinæ apud montem Sina emanavit; de ossibus cujusdam Cardinalis, qui apud Constantinopolim pro defensione veritatis fuit combustus; de ossibus k Malachiæ Episcopi & confessoris, qui beati Bernardi claravallensis Abbatis contemporaneus fuit; de ossibus ac vestibus B. Margaritæ, l Sperati, Marinæ Virginis, & B. Agnetis, & S. Dorotheæ, & S. m Engratiæ. Exceptis omnibus supradictis Reliquiis, in prædicta manent ecclesia octo non modice capsulæ, sanctissimarum reliquiarum plenæ, sicut a nostris prædecessoribus comperimus; quas nemo nostrum, nec aliquis moderni temporis alius ausus est aperire; cum quibus omnibus eamdem aulam perornat Isidorus sacer, almus, magnus meritis, qui pro nobis omnibus ante Dominum intercessor assistat assiduus. [inter quos præcipuus Patronus est S Isidorus,] Multis & magnis eidem loco muneribus ab eodem Rege collatis, dignum sibi & suis posteris locum sepulturæ statuit, ut sub umbra domicilii ipsius, ipse cum suis successoribus, post mortem requiesceret; cui jam immortaliter viventi cum tot beatissimis sociis, dignam pro viribus basilicam consecraret; ubi plurima miracula, per almum Ecclesiæ suæ doctorem Isidorum, nec non & horum quorum nomina prælibavimus, [miraculis ibidem clarus,] ad laudem & gloriam nominis sui, Dominus noster Iesus Christus usque in hodiernum diem operatur: sed partim imperitia partim negligentia silentio sunt obtecta; pauca tamen de multis stylo fideli tradere duximus esse dignum.

ANNOTATA.

a S. Vincentius, ejusque sorores Sabina & Christeta, Abulæ sub Diocletiano occisæ, coluntur 27 Octobris, etiam Martyrologio Romano inscripti.

b Lucas Tudensis dat rationem, quia civitas Abulensis in vastitatem olim a Saracenis redacta fuerat. Plurima ex iis quæ sequuntur totidem fere verbis ab eodem in Chronico traduntur.

c Pelagius Episcopus Ovetensis, relata S. Isidori translatione, ista addit: Iste Fredenandus fecit secundam translationem sanctorum Martyrum Vincentii, Sabinæ & Christetæ ab Abula, Vincentii in Legionem, Sabinæ in Palentiam, Christetæ in Aslanga (imo Arlanza) in S. Petrum. Traditur in Inscriptione in ostio claustri in cœnobio S. Isidori hæc translatio facta in Æra MCIII, id est anno 1065; sexto Idus Maij: ad quem diem varia controversa proponit Tamajus Salazar, quasi monachi S. Petri in Arlanza sibi corpora omnium trium ascriberent.

cc Pridie Nativitatis Christi, anno 1061, cyclo solis X, littera Dominicali B.

d Tudensis in Chronico, Psalmum: sed videtur intelligi antiphona seu versus sequens Advenit nobis.

e Addit in Chronico Tudensis: Quia dum sibi vivere licuit, regnum catholice gubernavit; & seipsum, pressum pudicitiæ fræno, funditus eruditum reddidit.

f Nicol. Antonii notat. De hac propinquitate Martyrum invictissimorum testimonio veterum Breviariorum credimus, quæ vidit Joannes Franciscus Andreas Ustarrozia, de patria S. Laurentii scriptor cap. 5 pag. 83. Quæ poterunt 10 Augusti ad Acta S. Laurentii examinari.

g SS. Claudius, Lupercius & Victoricus filii S. Marcellini Centurionis sub Diocletiano paßi coluntur 30 Octobris.

h Passus est S. Thomas anno 1170, id est post obitum Ferdinandi centum & quinque annis: ideo judicat Nicolaus Antonius indicem reliquiarum in hac ecclesia adservatarum transcriptum esse ab auctore, parum solicito quo tempore singulæ importatæ eo fuerint.

i Justus & Pastor, Martyres Complutenses coluntur 6 Augusti.

k Coluntur S. Malachias 3 Novembris & S. Bernardus 20 Augusti. Et hi etiam 12 seculo, id est sequenti post Ferdinandum Regem floruerunt.

l S. Speratus, Dux Scillitanorum Martyrum, Carthagine cum his passus, colitur 17 Iulij. At Marina Virgo, in Gallæcia Martyr, refertur 18 Iulij.

m S. Engratia sine Encratis, Martyr Cæsaraugustana, colitur 16 Aprilis.

CAPUT V.
Cæci & muti sanati: Aqua & pluvia concessa: victoria de Saracenis data.

[20] Quidam Judæus prædives, timore boni Regis Adefonsi, Fredenandi magni Regis filii, ad prædicti Confessoris ecclesiam confugit, ibique se tutiorem fore credidit. Interim ecce quatuor viri deferebant quamdam ægrum in grabato, [Æger pedes ad nates vinctos habens,] pedes ad nates vinctos habentem, qui se per plurimos annos in lecto numquam verterat. Quem Judæus intuens, circumstantes allocutus est, dicens: Si suis orationibus Isidorus hunc ægrum curaverit, & undam baptismi accipiam, & munera huic ecclesiæ perplurima tribuam. Suffusis igitur lacrymis omnes qui aderant, simul cum ægro, gloriosissimi Confessoris exorabant attentius clementiam. Quid plura? media nocte, cum omnes se sopori dedissent, æger vociferare, nimiasque cœpit voces emittere; ita quod omnes surgerent, ægrumque circumstarent. Cumque eum interrogarent, unde eos sic perturbaret; respondit: [apparente S. Isidoro,] Nonne Dominum meum Isidorum videtis, crura mea a trahentem, meæque infirmitati sanitatem præbentem? Mirati omnes & attenti, audierunt sonitum venarum ejus, sicut cum sicca ligna franguntur. [sanus surgit:] Transactis itaque aliquantis horis, a lecto sanus exurgens, protinus ad altare propriis pedibus pergens, illudque cum lacrymis amplectens, laudavit clementiam Confessoris; & in ejus servitio promisit omnibus diebus vitæ suæ devotissime permanere. [quo viso Iudæus cum suis baptizatur.] Quæ omnia Judæus ut vidit, & ægrum propriis pedibus sanum perspexit, firmiter credidit; atque ad domum suam intrepidus, illico perrexit, & cum omni domo sua baptizatus, Deo ulterius servire studuit.

[21] Quidam vir b Astoricensis civitatis puerum quemdam nutrierat, qui a nativitate mutus & surdus fuerat; qui Legionem veniens, secum puerum detulit. Dumque vir ille per civitatem ad sua negotia pergeret, [Mutus & surdus] prædictus puer a domo hospitis exiens, per civitatem vagans, quam numquam viderat, casu ad prædictam ecclesiam devenit. Ecclesiam pueriliter ingrediens, atque ad altare pergens, quidam nobilissimus vir ei obviam veniens, Episcopali indutus veste manuque Pontificalem virgam gestans, linguam ejus extrahens, ait ei: Vinculis linguæ solutus, sanus effectus es; da gloriam Deo. Gaudens & exultans puer, revertitur: & per villam ad forum descendens, pallium novum quod Dominus suus dederat, exuit, & pro cera cuidam mercatori tribuere studuit. Quod famuli c villici Regis videntes, furatique pallii crimen ei imponentes, in carcerem eum festinanter miserunt. Cumque Dominus ejus eum per totam civitatem quæreret, [simili apparitione sanatur,] & per forum requirendo transitum faceret, dixerunt ei, prædictum puerum in carcere fore. Qui carcerem ingressus, ubi puer eum vidit, magnis vocibus clamare cœpit: Pater, succurre. Vir ille voces audiens, & pallium minime videns, egressus est dicens: Puerum istum ignoro, meus etenim mutus erat. Discessum patris puer non ferens, vocibus plurimis, clamare iterum cœpit, dicens: Pater, pater, miserere. Reversus ad eum diligenter vestimenta ejus intuitus, qualiter ei evenisset interrogavit. Puer autem rem gestam Domino suo retulit: qui miratus eum a vinculis extraxit, & per civitatem obiens, [pro eoque solennes gratia aguntur:] miraculum, insinuavit. Legionensis autem Episcopus perpetratum divinitus miraculum audiens, cum suis canonicis ad ecclesiam Beati Confessoris pedibus veniens, & omnia signa per civitatem sonare faciens, omnipotentis laudavit clementiam. Similiter cives ex omni parte ad basilicam Confessoris venientes, innumeras dabant laudes Deo. Judæi quoque, qui mercandi causa ad civitatem venerant, miraculum laudabant, & Confessorem vocibus extollebant; sicque hoc miraculum civitatem & patriam clarificavit, & Confessorem Dei nutu nimium extulit.

[22] Est etiam cujusdam militis satis commendabile miraculum, nec silentio prætereundum; quem Rex capitali sententia feriri decreverat, [plectendus miles ad ecclesiam S. Isidori fugit:] nisi Divina gratia instillante, se in prædicti Isidori Confessoris ecclesia recepisset. Quem Rex armata tamen manu custodiri jussit; & ne cibus potusve sibi daretur sub mortis interminatione prohibuit. Quid plura? Septem revolutis diebus ad mortis articulum usque miles, pervenit: Divina autem gratia ei minime defuit, ita ut lapis qui Sacerdotis celebrantis subjacet plantis, aquas divinitus perspicuas emanavit, quas jam dictus miles sæpissime potando, se sufficienter refecit: quæ vero superfuerunt, ad honorem Dei & sanctissimi Hispaniarum Doctoris Isidori, & ægrorum sanitatem, in præsentiarum vase vitreo conservantur, adeo dulces & præclaræ, ac si in præsenti de limpidissimo perennique fonte haustæ fuissent.

[23] Cum serenissimus Imperator d Adefonsus, pro dilatandis sanctæ Ecclesiæ finibus, ac inimicis Crucis Christi Ismaelitis expugnandis, eorum fines quam plurimos devastasset; e Beatiam, quondam Christianorum urbem, a prædictis Agarenis invasam, cum militari manu f perpauca, consulto obsedit. Quod factum cum Saraceni ex circum adjacentibus civitatibus percepissent, [Adelphonsus Imperator] innumerabili suorum multitudine conglobata, Catholici Imperatoris castra evertere properabant. [a Saracenis cinctus] Considerantes itaque Saraceni paucitatem Christiani exercitus, de suorum viribus atque multitudine confidentes, Christianorum cuneos quinta feria vesperascente ex omni parte vallarunt; parati, ut altera die, scilicet sexta feria illucescente, congresso bello Imperatorem cum suis triumphali perimerent ultione. Videns autem clarissimus Imperator se cum suis adversariorum impetum sustinere non posse, consternati animo misericordem Deum in auxilium invocabant. Dum ergo hæc ita se gererent, imperator sedens in tentorio aliquantisper somno correptus, apparuit ei quidam vir veneranda canicie comptus, Episcopali infula decoratus, cujus facies rutilabat ut sol clarissimus; [a S. Isidoro apparente confortatus,] circa quem, dextera gladium igneum ancipitem tenens, gradiebatur: talique cum voce benigne affatus est, dicens: O Adefonse, cur dubitas? omnia enim possibilia sunt Christo. Imperatori magno Deo nostro. Et adjecit: Vides hanc Ismaelitarum multitudinem? Prima luce sicut fumus evanescent a facie tua: ego namque tibi & nascituris ex genere tuo a Deo datus sum custos, si ambulaveritis coram eo in veritate & corde perfecto. Dixit ei Imperator: Quis es, Sanctissime Pater, qui mihi talia loqueris? Ego sum, ait, Hispaniarum Doctor Isidorus, B. Jacobi Apostoli prædicatione successor; dextera hæc ejusdem Jacobi Apostoli est, Hispaniæ defensoris; & his dictis visio ablata est. Evigilans igitur Imperator, convocatis Episcopis, & qui cum eo erant comitibus, ex ordine eis narravit visionem. [institutaque ipsius confraternitate] Qui cum audissent, præ nimio gaudio ubertim lacrymas fundentes, Dei omnipotentis clementiam collaudabant. Quidam vero ex eis dixerunt; Domine, si acceptum est vestræ majestati, statuamus confraternitatem, nos ejus patrociniis tam in vita quam in morte commendantes. Placuit sermo cunctis, & factum pacis osculo firmaverunt. Vertum quia g Regina Domina Sancia studiose Imperatori suggesserat, quatenus reverendum Petrum Ariæ Priorem, qui cum suis Canonicis sub habitu & regula Beati Augustini in Carvalianensi degebat monasterio, ad Legionensem S. Isidori transferret ecclesiam; quidam Milites, ejusdem Reginæ suæ dominæ benevolentiam captantes, inquiunt suadentes: Domine, si placet vestræ celsitudini, quod petit soror vestra Regina Domina Sancia, [Canonicos Regul. ad ejus ecclesiam se introducturum pollicitus,] admodum esset Deo acceptum & sanctissimo Confessori, atque toti imperio vestro per Canonicorum orationes remedium salutare. Ad hæc Imperator respondit: Et unde hoc scimus, utrum hoc placeat Deo & ejus Confessori, vel non? Cui Optimates responderunt: Etiam, Domine, quibusdam servis Dei insinuatione superna est revelatum, & sorori vestræ Reginæ Dominæ Sanciæ. Ad hæc gratias agens imperator benedixit Dominum. Pontifices autem sacri, una cum comitibus gratias agentes, ordinaverunt simul, quod cum acclamatione nominis S. Isidori & S. Jacobi, a prima aurora hostes aggrederentur. [iterata visione animatur,] Imperator vero post hæc pressus sopore, apparuit ei beatus Confessor lætiori vultu dicens: Quam statuisti confraternitatem, in mea protectione suscipio; & eam fideliter observantibus, ero adjutor in vita & in morte. Quod autem de Petro Ariæ Priore, atque ejus Canonicis est tibi suggestum, Deo omnipotenti, & gloriosissimæ Genitrici ejus acceptum est & mihi. Fac igitur, confortare, & esto vir: quia aurora illucescente tradet tibi Dominus, meo obtentu, universam hanc multitudinem, insuper omnes citra mare Saracenorum Reges tuo subdentur dominio. His dictis Sanctus disparuit. [& maximā reportat victoriam.] Factusque ita Imperator audacior de visione, ut sui ad bellum procederent imperavit. Qui jussa viriliter adimplentes, Saracenorum exercitum devastabant. Videntes autem Agareni Christianorum audaciam, & se a suis trucidari mutua cæde, terga dederunt fugiendo, nostris relicta multitudine spoliorum: Saraceni vero qui erant in civitate, ad Imperatorem egressi, se & civitatem ei tradiderunt. Reliqui vero Hispaniæ Reges Saracenorum & etiam Christianorum Principes, perpendentes cum Catholico Imperatore esse cælestem victoriam, ei se vasallos, & tributarios B. Isidori victoriæ statuerunt. Post tot felices successus in Legionem regressus, accersito Venerandæ sanctitatis Petro Ariæ Priore, vix ab eo multis precibus obtinuit, quod cum suis Canonicis ad S. Isidori monasterium transferretur, tradens eis plura dona & privilegia perpetuæ libertatis.

[24] Quodam tempore, quod, non sine causa & merito, per beneficiorum substractionem humanum genus Dominus vellet corrigere; vel forte, ut se in B. Isidoro ostenderet gloriosum; accidit, ut præ indigentia pluviarum omnes fere segetes, cum aliis terræ nascentibus, per triennium deperirent. Videns ergo Dominus h Joannes bonæ memoriæ, [In magna siccitate & penuria] tunc temporis Legionensis Pontifex, tantam cladem; videntes & religiosi viri, videlicet i Abbas S. Claudii, & Priores S. Isidori, & S. Marci, qui in eadem urbe & ejus suburbiis morabantur; ad unicum & singulare præsidium confugerunt, Dei omnipotentiam exorantes. [in supplicatione solenni;] Sumpsit proinde præfatus Pontifex corpus k S. Froylani, cum aliis Reliquiis quam pluribus, quæ in ejus ecclesia venerantur. Sumpsit & Abbas S. Claudii, corpora SS. Claudii, Lupercii & Victorici, quæ in ejus monasterio requiescunt. Sumpsit & Prior S. Isidori corpus S. Vincentii, [cum aliis Reliquiis] & duarum sororum ejus non minimam partem, ut ordinaretur processio. Omnes Ecclesiasticis se præparant indumentis; attamen quia, sine consecutione l bravii, alias jam cucurrerant sine corpore beatissimi Confessoris Isidori, se illud non posse consequi existimarunt: ideoque accesserunt prædictus Pontifex, & venerabilis Christi Virgo Domina Sancia, soror Imperatoris, ad Dominum Petrum Ariæ, Monasterii S. Isidori tunc Priorem (nam usque ad ejus obitum Abbatem minime habuerunt) rogantes, [circumfertur corpus S. Isidori:] ut corpus jam dicti Sanctissimi Confessoris ad processionem, cum ceteris Sanctorum corporibus & reliquiis portaretur: credebant namque per tantum Advocatum omnia consequi postulanda. Quorum vix precibus inclinatus, habito tandem suorum Canonicorum consensu, qui velut thesaurum, sicuti erat, incomparabilem [æstimabant,] ad portandum illum humiliter acquievit. Portantes itaque cum summa reverentia m arcam auream, vernantibus margaritis atque coruscantibus decoratam, in qua condebantur pignora tanti Patris; ordinata processione, ad quemdam montem, qui non longe a civitate distat, juxta viam quæ ducit ad B. Jacobi limina, pervenerunt. Ubi humilium pauperum convenit maxima multitudo, fundendo lacrymas, gemendo, suspirando; & uberiori devotione, tamquam filii Israel quondam conveniētes ad Moysem n in Elim, suppliciter quærebant a Domino beneficium pluviale. Ibi venerabilium Sacerdotū & Clericorū consensus eximius, ibi religiosorum sacri conventus, ibi omnium populorū plurima turba, & utriusque sexus pene innumerabilis multitudo adstabat. Venerabilis Pontifex, Ecclesiæ Christi sponsus, tantorum circumdatus multitudine filiorū, Pontificalibus infulis decoratus, omnes suo sermone mellifluo ad Dominum exorandum solicitat, ut eos gaudentes reverti faciat, impetratis ab eo Sanctorum precibus misericorditer postulatis. Sed quia judicia Dei abyssus multa, a suo desiderio aliquantulum sunt fraudati. Cumque more solito processionale officium, expleto sermone, cum eleemosynarum largitione, & orationis devotione maxima, compleretur, assumptis Sanctorū corporibus cum reliquiis universis, accesserunt ad venerandum corpus cum summa reverentia, ut illud ad suum monasteriū reportarent. Sed tanto pondere Spiritus sanctus fixit illud, ut velut beatissima o Lucia in agone martyrii cōstituta, immobile permaneret. Inspiciēs Petrus Ariæ Prior & grex sibi creditus, se tanto Patre orbatos, [ne referatur, immobile, persistit:] cum cordis amaritudine non modice lamentabantur, & pium cordis affectum lacrymis & suspiriis ostendebant; aiebant namque, quis in tribulationibus consolabitur tribulatos? Hæc & his similia proferentes, osculabantur terram coram splendidissima arca ejus. Interea Domina Sancia, virgo Christi venerabilis, quæ vere meritorum sanctitate pollebat, & eum mirabilis devotionis fervore amabat; venit cum ingenti turba Procerum ac Dominarum; & geminatis suspiriis, cum magno cordis gemitu & lacrymis, cœpit cum immenso dolore voce dulcissima exclamare, flexis genibus coram area: O mi Sponse, inquit, & Domine, qui dum in carne viveres desolatos es dignatus consolari, cur me miseram sponsam tuam desolatam relinquis? Quo me sine tuo solatio, velut abjectam & repudiatam, ire disponis? Cur saltem Canonicorum lacrymas fundentium cœtum, ac Prælatos una cum civibus, ad umbram tui culminis supplicantes non exaudis, unica consolatio nostra? Singularis eorum dolor communis omnibus erat factus; ita quod vix posset a fletu aliquis abstinere. Tandem Episcopus, Abbas & Priores sæpe dicti, [at post triduum voto facto] cum omnibus qui aderant Clericis, tam religiosis quam secularibus, hæc videntes; votum, juramento firmatum pro se suisque successoribus, emiserunt, quod amplius, pro quanto vel qualicumque periculo imminente, nequaquam sacrum corpus ab ejus ecclesia moveretur. Interim universitas populorum astantium, lacrymis perfusa, censum ei spopondit se perpetuo soluturam, si reverti ad locum pristinum dignaretur. Expleto vero triduo in amaritudine & lamento, post emissionem voti, accesserunt ad arcam sanctissimi Confessoris, & eam sumentes ita levem & portatilem invenerunt, ut omnes fere, sicut & erat, miraculum existimarent. Concurrunt omnes, qui prius arcam immobilem viderant & audierant; [refertur magna solennitate,] & admiratione repleti, cœperunt Deo laudes & beato Confessori suo Isidoro suppliciter decantare. Pulsatur campanarum urois per omnes ecclesias multitudo: repletur aer jubilationibus, & tellus affluentissimis imbribus fœcundatur. Catervatim civitas omnis ruit, [& pluvia conceditur.] & omnis accelerat regio Dei magnalia contemplari, quæ in Sancto suo gloriose ostenderat dominus majestatis; & de adimpleto desiderio glorificabant universi omnipotentiam Salvatoris. Tanta fertur illo anno fuisse fertilitas panis & vini & aliorum terræ fructuum, ut copia mensuram excedere videretur. Ad ejus vero regressum tota jubilat regio, civitas exultatione repletur, & luminosa dies novis luminaribus inclarescit. In ejus occursum omnis homo procedit, & solennes excubiæ ab omnibus exolvuntur. Intrantes itaque monasterium, cum hymnis & laudibus, in sacro loco corpus sanctissimum posuerunt, & arcam instrumentis ferreis grossis fortiter munientes sub ipsis firmamenti lapidibus firmaverunt, ut idem juxta emissum votum deinceps a nemine moveatur. In memoria siquidem tanti miraculi, in monte jam dicto, scilicet ubi Dominus B. Isidori corpus ostendit immobile, usque in hodiernum diem ecclesia in ejus ostenditur nomine fabricata.

ANNOTATA.

a Nic. Antonius annotat, crura trahere pro fricare Hispanismum esse, quo dicunt traër las piernas.

b Asturica, vulgo Astorge, urbs Episcopalis in regno Legionensi ad Teram fluvium, 7 leucis Legione distat.

c An aulici scribendum, addubitat Nic. Antonius.

d Hic est Adephonsus, comitis Raimundi & Vrracæ filius, in schismate Imperii electus Imperator contra Richardum Anglum an. 1258, usque dum an. 1274 ea dignitate ultro ceßit.

e Post interceptas Almeriam, regni Granatensis urbem maritimam, & Cordubam, obsedit Bæciam. Ita Tudensis in Chronico. ast hic Beatia, forsan Baza antiquis Basti in eodem regno Granatensi, aut Baeza in Castella nova, in hujus regni confiniis: quam aßignat Gonsalez d' Avila.

f Tudensis in Chronico addit milites defluxisse, & ideo cum paucis perstitisse.

g Sancia soror Regis, ab hoc Regina vocari jussa, permansit in virginitate, Christi ecclesias multis insigniis decorando, monasteria construendo, & Christi pauperes recreando. Ita Tudensis in Chronico.

h Joannes, creatus Episcopus circa annum 1133, quo decessor Arias æger suum testamentum condidit.

i Ordinis S. Benedicti.

k S. Froilanus, ex Abbate Benedictino Episcopus Legionensis, colitur 3 Octobris.

l Alluditur ad illud 1 Corint. 9 Omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium.

m Nic. Antonius, citato quodam MS. Ambrosii Morales, asserit hujus verbis, non videri ullas in mundo Reliquias tam splendido ac divite ornatu asservari: arcæque majorem partem esse laminis aureis tectam aut inauratam &c.

n Imo in Mara, antequam venirent in Elim, ut habetur Exodi 15, 24: ibi enim aquæ potabilis defectu populus laboravit, in Elim autem erant 12 fontes aquarum.

o Colitur S. Lucia 13 Decemb. ad quem diem Acta & Martyrologia hanc ejus immobilitatem deprædicant.

CAPUT VI.
Varii energumeni liberati. Epilogus.

[25] [Liberantur energumenus unus] Tempore etiam Adefonsi Imperatoris, quidam dæmoniacus ad prædictam ecclesiam venit, seque ante præsentiam beati Confessoris jactavit: ubi per aliquantos dies demoratus, cum quadem nocte Canonici ad divina surgerent officia, æger, vel in eo nescio quis, crebris vocibus clamare cœpit, dicens: Isidorus me ejicit. Cumque eum omnes circumstarent, facto magno sonitu dæmon recessit, ægrumque laboriosum nimisque cruciatum reliquit. Omnes classica omnia cum lacrymis sonantes, dederunt laudes Deo & Confessori Isidoro.

[26] Alio quoque tempore, quidam vir filium suum jam adultum dæmoniacum, [& alter,] ad prædicti Confessoris ecclesiam duxit, & coram altari posuit. Nocte igitur insecuta, cum pater, nimio labore & dolore fessus, se sopori dedisset: circa mediam noctem, jam nobis in choro divina mysteria peragentibus, puer clamare cœpit, dicens: Pater, pater, pater. Expergefactus, nimiumque turbatus pater, puerum diligenter interrogavit; cur tot emitteret voces? Patri puer gesta narravit dicens: Duo nobiles viri, pretiosissimis induti vestibus, vobis dormientibus, ad me venerunt, qui me sanum nuntiaverunt dicentes, Dominus noster Jesus Christus te per nos salvum fecit. Cumque eos, quinam essent, interrogarem, dixerunt: Ego Petrus Apostolus, & iste B. Isidorus. Sicque sanus effectus, simul cum parentibus dabat laudes Deo.

[27] Nostris autem temporibus, quibus non solum corpora verum & merita defecerunt, accidit, [tertiusque puerulus,] quod cum vir quidam de Sallaviæ partibus, gratia recuperandæ sanitatis filio parvulo, quem dæmon iniquissimus vehementissime agitabat, apud ecclesiam Sancti Bartholomæi, quæ… Sita a dignoscitur incepta, debito ac devoto supplicandi officio accessisset, nihilque, ut credimus, fide dubia impetrasset; mœstus & lugubris ad propria disposuit remeare. Itaque cum Legionensis urbis ambitum attigisset, causa ejus laboris cognita, dictum est ei a quibusdam: Eia age, festina Beati Isidori adire limina, qui laborantibus hujusmodi indubitata salutis conferre remedia consuevit, cum his quorum ibi pignora venerantur. Quo audito, pater illius pueri, effusis lacrymis, pernicibus evolat alis, sanctumque Dei voce rogans humili, postulat, ut nato dignetur conferre salutem. Mox Confessoris sternitur ante locum. Mira res & temporibus nostris raro usitata; statim atque b lignum dominicum, ut ori pectorique pueri fuit superpositū, immundus spiritus immundas per partes Divino agente judicio, compulsus extitit exire. Unde factum est, ut puer, quod ætate vix potuit, divina virtute in hujusmodi verba prorrupit, Deo & B. Isidoro gratias; sanus sum. Oblatoque sibi pomo, quod super thecam beatissimi Isidori Confessoris & super altare positum fuerat remedium sanitatis, puer idem cœpit in eo ludere; imo quod verius est, creatura Creatori nostro, tam pueriliter quam mirabiliter, exultare.

[28] Quædam etiam adolescentula, de Villa quæ dicitur Nigrellos, [item adolescentula,] cum a demonio gravissime torqueretur, ad Basilicam S. Isidori est adducta, quæ inde prius non discessit, quam sanitatis gratia plenius recepta, & spiritu nequissimo fuerit liberata. Signum autem sanitatis, quod facere solet illa maligna societas, nummus fuit, quem per os mulierculæ dæmon invitus projiciens, promisit se in eam numquam ulterius reversurum. Nummus autem apud nos ad ejus confusionem diligenter habetur repositus, ut omnes qui viderent glorificent Patrem Domini nostri Jesu Christi cum Spiritu sancto, qui in Sanctis suis mirabilis per eosdem dignatur mirabiliter operari. [sæpe ne in ignem aut aquam projiceretur, a S. Isidoro protecta:] Nec prætereundum est, quod didicimus ea referente, quod sæpe dictus demon eam aut in aquam aut in ignem sæpius projecisset, nisi Beatus Isidorus, ei clementer ac potenter se duceret opponendum. Quod inde liquido adverti potest, quod cum ad pontem Roderici-Justi ventum esset, qui eam vexabat, dæmon in aquam præcipitare voluit; & fecisset, nisi Beatus Isidorus (ut ipsa dicebat) illam per manum fortiter tenuisset: clamabat enim dæmon, quod nullatenus ab ea pelleretur, nisi per B. Isidorum, sicut rei exitus comprobavit. Interrogatus etiam malignus spiritus, cur mulierem Christianæ religione devotam invadere præsumpsisset? respondit, Hujusce rei vicina sua occasio fuit atque causa, quæ exprobrando & falso illi amasium imponendo, in tantam amaritudinem deduxit animam ejus, ut mente ultra quam credi potest consternata, & super objectu criminis indesinenter cogitando solicita, mihi viam aperuit invadendi; sed frustra, inquit: eam invitus desero quam intravi, inimico Isidoro me pellente.

[29] Non multo post accidit, quod mulier quædam, de Villa quam Ollarios vocitant oriunda, [aliaque a variis dæmonibus obsessa.] furore dæmoniaco vehementissime atque creberrime agitata, cognatis eam comitantibus atque tenentibus, ad ecclesiam S. Vincentii de la Gotera est adducta; ubi dæmones eam ad terram continuo allidentes, dixerunt, quod non erant nisi per Isidorum propellendi, quem in ipsa arreptione eadem mulier primitus invocarat. Quo responso accepto, non tamen in verbis dæmonis, sed in virtute Domini confidentes, qui sanat contritos corde & alligat contritiones eorum, ipsam confestim Legionem revehunt, exactissime custoditam, ne eam, maligni spiritus in profundum aquarum darent præcipitem; quod ab eis jam fuerat multoties attentatum. Quinta igitur feria, cum lumina ecclesiæ B. Isidori ingressa fuisset, cibumque manu Sacerdotali benedictum, ad refocillandam imbecillitatem corporis, prægustare mulier voluisset; arreptam continuo & vociferantem terribiliter alliserunt. Ligno aurem dominico superposito, cum eos invocatione divina Sacerdos expellere laboraret, Frustra, inquiunt dæmones, laboras: quia non nisi in prima Dominica, possessionem quam prehendimus relinquemus. Tunc enim venturus est Isidorus, qui cum Dominico de Silos captivis insistit apud Mauritaniam c liberandis. Subjecerunt, etiam: Quia Isidorus, adversus partem nostram, causam cujusdam fovet prostibulæ, quæ modo apud d Arevalum est defuncta: Dominicum tamen, & Isidorum, inquiunt, prævenit Vincentius, nobis per omnia inimicus. Quod de B. Vincentio, Sanctarum Sabinæ & Christetæ germano, cujus corporis glebam gloriosissimus Rex Fredenandus, post translationem beatissimi Isidori non multo, ab Abula Legionem transtulit, & in e theca miro opere fabricata in ejusdem ecclesia, sicut supra retulimus socialiter collocavit, sine dubio intelligamus, esse dictum: indignum enim esset, ut tantorum Patronorum vera fraternitas, quæ locum jure communi vendicat, miraculorum non vendicet & effectum. Sequenti ergo die Dominica, Thesaurario divino monitu excitato ut ad ecclesiam festinus pergeret, & ad Matutinos celebrandos signum daret; factum est, ut ad primum ictum tintinabuli, Thesaurario & quam pluribus aliis Canonicis præsentibus, qui ut viderent rei exitum convenerant, mulier arrepta fuit a dæmoniis, sicut prædixerat spiritus falsitatis, sed urgente spiritu veritatis; ipsaque coram altari B. Isidori prostrata, dæmones se ibi non posse ulterius remanere protestantes, & locum per quem exire deberent miserabiliter postulantes; per eam partem compulsi sunt egredi, per quam humanæ superfluitatis egreditur turpitudo. Ad indicium divini miraculi, unus illorum dæmonum per os mulierculæ projecit nummum, & alius lapillum quem de pelago Salmantino se eodem momento asseruit extraxisse: tertius autem jam plumbum loco signi dederat, quod eadem mulier, in summitate vittæ colligatum circumferebat Quo viso miraculo, omnes qui affuimus, universitatis auctorem, qui per Beatos Isidorum & Vincentium, ad virtutis suæ magnificentiam declarandam, operari mirabiliter non desistit, cantione laudiflua prosequentes, Te Deum laudamus, prorumpimus magna voce, campanis omnibus pulsatis, ut juxta Psalmistam, in voce exultationis & jubilationis, in chordis & organo, in cymbabalis benesonantibus, laudetur de cælis Deus. [Ps. 150.]

[30] Cum contra indictionem Ecclesiæ, in festo sanctarum Virginum Justæ & Rufinæ, mulier quædam servilis operis quidquam facere attentaret; ita unius manus privatur officio, quod nequaquam poterat eam voluere vel movere. Sed credens meritis B. Isidori liberari, confestim ululans & vociferans ad ejus ecclesiam apportatur. [Privata officio manus sanatur.] Quæ tangens arcam, in qua ejusdem sanctissimi corporis cineres reconduntur, tam subita convaluit sanitate, ut plurimi qui aderant, tam Clerici quam laici, tam mares quam feminæ, mirarentur.

[31] Ecce enim mirificus ille legifer Moyses sitienti populo aquam de petra producit; [Epilogus,] & Christi profecto legifer Isidorus sitientem fugitivum de pavimento altaris silice potans reducit. Ecce Sunamitis filium suscitat Heliseus; & Astoricensis civis surdum & mutum puerum curat Isidorus. Ecce Petrus Æneam consolidat paralyticum, & Isidorus sanato paralytico, etiam stupentem super hoc convertit Judæum. Ecce ex obsessis corporibus dæmones ejicit Jacobus; exclamant & hispatenter quod eos frequenter ejiciat Isidorus. Ecce cum Joanne Petrus claudum sanat, & quod cum eodem Petro ægrum Isidorus curaverit, puer energumenus pronuntiat. Ecce Isidorus, ut Stephanus Dei gratia plenus, in Legionensi urbe magna in populo signa facit. Ecce in ultimis fere temporibus, ejus meritis imbribus tellus arida fœcundatur, velut tempore Eliæ, qui in Carmeli vertice constitutus, tamdiu pronus oravit in terra, quo usque super aridam sonus multæ pluviæ est auditus. Congruum esset nimis, sed impossibile, omnia memorare omniaque colligere, quæ per eum Dominus ubique, & maxime in ejus ecclesia, operatur; ad ejus namque altare assidue nova coruscant; & multiplicatis intercessoribus, animarum corporumque gloriosa beneficia impetrantur, per Dominum nostrum Jesum Christum.

ANNOTATA.

a Videtur deesse nomen loci, in quo ecclesia illa sita &ædificari cœpta fuit.

b Crux lignea, quæ solet in exorcismis adhiberi, uti infra iterum dicitur.

c Nic. Antonius annotat Mauritaniam pro Maurorum in Hispaniis ditione positam esse.

d Arevalum, vulgo Arevalo, municipium Castellæ veteris, versus Abulam urbem: neque dubitamus quin cetera quoque loca supra nominata intra vel circa Legionensis Regni fines quærenda sint, etsi in mappis Geographicis non inveniantur expressa, scilicet Sallavia, Nigrellos, Ollarios &c.

e Esse thecam eburneam laminis aureis coopertam, ex Ambrosio Moralez tradit Nicolaus Antonius.

DE SANCTO PVBLIO.
APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Publius, apud Græcos (S.)

G. H.

In Menologio Cardinalis Sirleti, ad diem quartum Aprilis, ista leguntur conjuncta: Commemoratio Publii & Platonis Abbatis monasterii Studitæ, ut Publius videatur quasi ad Studitas spectare. Ideo Ferrarius in Catalogo generali addidit, Abbatum. Verum in Menæis excusis & apud Maximum Cytheræum plane separatim celebratur memoria sancti Patris nostri Publii: [Memoria sacra S. Publii.] ejus solum nomen referunt manuscripta Menæa, & in pace quievisse tradunt. In Menæis excusis legitur hoc distichon.

Ἐν οὐρανοῖς Πούπλιε μισθός σου μέγας,
Πρὸς οὓς ἀπαίρων χαῖρε καὶ κρότει μέγα.

Est magna merces, Publie, in cælis tibi,
Ad quos recedens plausibus magnis sona.

Et hæc solum reperimus de S. Publio. Rosweydus noster notatione 28 ad lib. 9 de Vitis Patrum, [alius ab eo S. Publius Abbas in Syria.] qui est Philotheus Theodoreti, dubius hæret num de Publio, qui ibidem proponitur capite 5 Abbas Zeugmate in Syria, hoc die Græci agant. Verum is est, quem cum Græcis celebravimus XXV Ianuarii, a quo hunc potius alium arbitramur: & sicut plurimi inter Martyres reperiuntur Publii appellati, ita etiam inter Sanctos monachos fuisse aliquos hoc nomine insignitos. Matthæus Raderus conjecit oculos in quemdam Publium, de quo Ioannes S. R. Eccles. Diaconus ex incerto auctore Græco lib. 6 de Vitis Patrum libello 2 num. 12 sequentem narrat historiam: Temporibus Juliani apostatæ, cum descenderet in Perside, [num hicoratione stiterit dæmonem,] missus est dæmon ab eodem Juliano, ut velocius vadens in Occidentem, afferret ei aliquod inde responsum. Cum autem pervenisset ille dæmon in quemdam locum, ubi quidam monachus habitabat; stetit ibidem per decem dies immobilis, eo quod non poterat ultra progredi, quia monachus ille non cessabat orando neque nocte neque die. Et regressus est sine effectu ad eum qui miserat illum. Dixit autem ei Julianus: Quare tardasti? Respondit ei dæmon & dixit: Et moram feci & sine actione reversus sum: sustinui enim decem dies Publium monachum, [tempore Iuliani apostatæ?] si forte cessasset ab oratione ut transirem, & non cessavit, & prohibitus sum transire, & redii nihil agens. Tunc impiissimus Julianus indignatus dixit: Cum regressus fuero, faciam in eum vindictam. Et intra paucos dies interemptus est a providentia Dei. Et continuo unus ex Præfectis, qui cum eo erant, vadens vendidit omnia quæ habebat & dedit pauperibus, & veniens ad senem illum, factus est monachus magnus, & sic quievit in Domino. Hæc ibi, ex quibus, si fortasse Græci de eo Publio agerent, constaret eum quarto Christi seculo floruisse: & aliquot annis post Iuliani necem adhuc vixisse.

DE SANCTO PLATONE, HEGUMENO SYMBOLORUM ET SACUDIONIS,
DEIN INCLVSO MONASTERII STVDII CONSTANTINOPOLI.

CIRCA AN. DCCCXIII

[Praefatio]

Plato, Hegumenus Symbolorum & Sacudionis, dein inclusus monasterii Studii, Constantinopoli (S.)

AUCTORE D. P.

Conjungi S. Publio S. Platonem in Græcorum Menologio Cardinalis Sirleti, & hunc appellari Abbatem monasterii Studitæ jam nunc exposuimus: quos ambos Abbates Studitarum scripsit Ferrarius in Generali catalogo. [Cultus sacer 4 Aprilis.] Nos utrumque separamus, secuti Menæa, ex quibus aliqua MSS. solum Publium referunt: ast excusa post indicatam memoriam istius, seorsim hæc habent: Eodem die sancti Patris nostri Platonis Hegumeni monasterii Studitarum. Eadem leguntur apud Maximum Cytheræum: In Menæis additur hoc distichon cum allusione ad nomen ejus, velut si illud sumeretur a πλάττω formo, fingo: quod alias ἀπὸ τῆς πλατείας latitudine rectius petivit vitæ auctor num. 24.

Πλάτων ἀρίστην ἐυμετεπλάσθη πλάσιν,
Θεῷ πλασάντι συγκραθεὶς πλάσιν ξένην.

Servans Deo, qui finxit, figmentum novum,
Bene refinxit Plato figmentum bonum.

Hujus Sancti cultus a Græcis ad Hispanos transivit per monachos Ordinis S. Basilii: quorum officiis propriis adscriptus nunc legitur S. Plato sub ritu semiduplicis, juxta Ordinem recitandi officium divinum, sæpe in Hispania recusum.

[2] [Acta scripta a S. Theodoro Studita] Acta ejus luculenta funebri oratione descripsit S. Theodorus Studita, ipsius ex Sorore nepos & filius spiritualis, atque in regimine monasterii successor & socius persecutionum quas postea passus est. Hanc orationem in monasterio Cryptæ-ferratæ nactus supra memoratus Sirletus, in gratiam Aloysii Lipomani Latinam fecit, prout extat ab hoc edita in tomo VII de Vitis sanctorum Patrum; & ex Lipomano apud Surium, XVI Decembris, quo tamen die nulla apud Latinos aut Græcos memoria Platonis reperitur. Nos ipsam Græcā habentes ex Bibliotheca Vaticana, ad quam prædictus codex e Crypta-ferrata translatus fuerat, cum deprehenderemus antiquam Sirleti versionem, non modo paribus, quales in S. Nicetæ Vita die præcedenti notaveramus, laborare defectibus; [Latine reddita a Sirleto,] sed multo etiam gravioribus, totamque historiam conturbantibus; necessarium duximus novam apparare: idque fecimus eo successu, ut chronologicos characteres, quos misere Sirletus confuderat & obscurarat, studiose liquideque a S. Theodoro propositos invenerimus. Lubet hoc plenius declarare, nequis alio quam par est effectu duci nos suspicetur, ad viri eruditisiimi & Ἑλληνικωτατου, sed pluribus ac majoribus impediti, interpretationem repudiandam: ita ergo habet Græcus textus num. 41.

[3] [cum perturbatione totius chronologiæ] Ὤντως καλὸν δίαυλον καὶ ἡλιακὸν δρόμον πανεύφημος τετέλεκεν, τὸ δὴ λεγόμενον ἐξ ὑπακοῆς ἀνατείλας, καὶ ἐις ὑπακοὴν καταλήξας. τῇ δωδεκαταίῃ γὰρ τῶν ὁρῶν ἡμερινῇ περιόδῳ ἰσάριθμον τὸν τῶν ἐτῶν κύκλον ὑφ᾽ ἑκάστῳ ἀγῶνι διηνικῶς, εἰς ζωὴν ἀιώνι ν ἀναβεβίωκεν. Ἀρίθμει τοὺς ἀγῶνας, καὶ ἑυρήσεις τοὺς χρόνους ὠκτὼ πρός τεσσαράκοντα. Πρόσθες τοὺς πρὸ τῆς ἀποταγῆς δισδυοκαίδεκα πρὸς ἄλλ. ις τέσσαρσι τῶν διωγμῶν, καὶ τρισὶ τῆς ἀσθενείας. καὶ ἑυρήσεις τῷ ὀγδοἳκοστῷ ἔτει πλὴν ἑνὸς τελειούμενον τὸν ἀοίδιμον. Quæ sic apud Lipomanum Suriumque ex Sirleti versione, leguntur: Vere stadium ipsum celeberrimus ille vir & divinum cursum exegit, quod dicitur cum obedientia exoriens & cum obedientia desinens. Duodecimo enim ac divino horarum ambitui cum parem annorum circulum in singulis certaminibus perfecisset, vitam illam sempiternam habiturus, hinc migravit. Numera certamina ipsa, & invenies annos octo & quadraginta. Adde duodecim illos, antequam terrenis rebus renuntiasset, ad illa quatuor certamina, quæ in persecutionibus; decem item & novem annos, quos in infirmitate corporis transegit: & celebrem virum undeoctogesimo anno hinc migrasse invenies. Ita ibi.

[4] Non miror, quod præscriptum LXXIX annorum calculum non inveniens interpres, judicaverit vitium obrepsisse in annis infirmitatis, ideoque numerum immutaverit, pro tribus ponens novemdecim: sed hoc miror, quod postquam præcedentia capita Latine reddiderat, laudaveratque Platonem, quia in pueritia orbatus parentibus, ita nihilominus profecerit sapientia, [& contradictione manifesta,] ut & publicam rem laudabiliter gerere, & privatam vehementer augere potuerit (quæ sane puerili imbecillitati non conveniunt) adeo oblitus sit ante scriptorum, ut hic duodennem faciat renuntiare seculo. Deinde, cum quidquid in hac Vita passus legitur Sanctus, comprehendatur intra annum DCCXCV, quo Constantinus Irenes filius legitimæ conjugi repudiatæ Theodoten superinduxit, & annum DCCCXI, quo mortuus est Nicephorus Imperator, qui Platonem in exilio ægrotare intelligens, eum ad suum monasterium referri præcepit: quomodo potuit illa quatuor certamina, quibus annos quadraginta octo dabat, in persecutionibus acta credere? Vt nihil de prolixo novemdecim annorum morbo dicam. Quantam enim hic, quartam vitæ partem occupans, prædicandæ tolerantiæ materiam dedisset scriptori: qui tamen (quia revera diuturnus non fuit) paucis lineis comprehenditur? Ergo geminam ad verbum interpretationem, aptamque ex ea chonologiam, nunc accipe.

[5] [nova versione emendata dantur.] Vere pulchrum stadium & solarem cursum vir cunctis celebrandus absolvit; ab obedientia videlicet incipiens, & in obedientia desinens. Cum enim diurno horarum duodecim circulo parem annorum numerum in unoquoque certamine explevisset, ad æternam vitam emigravit. Numera certamina, & invenies annos quadraginta octo. Tum annos bis duodecim, ante abrenuntiationem seculi actos, junge aliis quatuor annis, quos in persecutionibus; & tribus, quos in infirmitate traduxit; & invenies, virum venerabilem obiisse anno ætatis suæ undeoctogesimo. Nempe cum ita ferret vitæ a Platone actæ periodus, ut apte in sex duodenarios annorum dividi posset, usque ad illud tempus quo sub Nicephoro ductus in exilium est; usus est Theodorus aptißima similitudine solaris astri, juxta Dei præscriptum orientis occidentisque, quod & in Platone factum apparebat: qui primam ultimamque vitæ religiosæ partem alterius imperio subjectus transegerat: & cum sic haberet auctor, in eo cujus vitam scribebat Sancto, ætatis annos LXXII, reliquos septem adjungens prioribus, ad LXXIX calculando pervenit. His vestigiis insistentes, singulas vitæ nobis illustrandæ partes ad annos Christi per duodenarios revocabimus, eosque chronotacticis notis, in eadem Vita expreßis, firmabimus: Cum vero notarum istarum certißimus sit ultimus Nicephori Imperatoris annus, idemque Christi DCCCXI, cum Platonis revocatione ab exilio concurrens; ad hunc sic adscendemus, [ut natus an. 735.] ut tunc vere annos LXXVI ætatis explesse Sanctum ostendamus, post quos solum supersit morbi triennium.

[6] Sit ergo natus S. Plato anno Æræ vulgaris DCCXXXV, annum egerit ætatis duodecimum, quando utrumque parentem amisit illa pestilentia, qua crucis signo notati in vestibus paßim extinguebantur, sicut dicitur in vita num. 4. hanc enim pestilentiam anno DCCXLVI cœptam ex Theophane discimus. [orbatus parentibus sit an. 746] Alterum duodennium in avunculi sui domo expleverit, usque ad annum DCCLVIII inclusive, discendæ primum arti notariali, deinde officio patrui sui fructuose exercendo intentus. [factus religiosus 758.] Tum religiosæ vitæ auspicatus certamina primum duodennium transegerit sub obedientia Theoctisti Hegumeni; [Hegumenus Symbolorum 770,] alterum eidem Theoctisto sub annum DCCLXX morienti succedens, in Præfectura monasterii Symbolorum: quo tempore ipsum sic latuisse iconomachos Copronymi assentatores, ut delatus non fuerit, singulari Dei providentiæ merito adscribit Theodorus. Illo & filio Leone extincto, anno DCCLXXX regnare cœpit cum filiolo Irene: sub qua respirantibus monachis venit Constantinopolim Plato, & sororis familiam universam ita accendit monasticæ vitæ desiderio, ut omnes ad prædium quoddam, [Sacudionis an. 782] cui a sacello Sacudionis nomen adhæsit, se reciperent, duce ipso & magistro Platone: qui & Hegumenus ab eis electus est, anno DCCLXXXII: quod tertium duodennium tertiusque Platonis agon censetur. Hoc autem durante, convocatum est anno DCCLXXXVI Constantinopolitanum Concilium contra Iconomachos, sed per seditiosos milites dissolutum, Platone suam constantiam egregie probante. Pro Concilio tali, pari interpretandi infelicitate, nobis obtrudit Sirletus conciliabulum hæreticorum, in Theophanorum metropoli (quæ nulla toto Imperio fuisse scitur) coactum, in quo conciliabulo ad disputandum provocatus Plato ea egerit, quæ genuinus textus docet, a militibus tumultuantibus adversus Patres Constantinopoli patrata fuisse.

[7] [abdicata præfectura reclusus an. 794] Post hæc sequitur quartum certamen, abdicata anno DCCXCIV Prælatura, & in nepotem Theodorum translata exorsus est, rursus, ut ab initio, subjectus Imperio alieno ad annum DCCCVII, nisi quod (occasione adulterini conjugii, [usque ad an. 807] quo Constantinus Irenes filius ecclesiam conturbavit anno DCCXCV) in exilium idem Plato actus est, sed non diuturnum, deposito intra biennium Constantino, & Patriarcha satagente unionem cum monachis redintegrare. Tunc autem etiam contigit, Saracenorum metu, Theodorum cum suis ipsoque Platone, qui deinceps inclusus vivere elegit, migrare Constantinopolim ad monasterium Studii, unde agnomentum cunctis deinde mansit. Ecce quatuor diversos Platonis in Religione, quatuor duodenariis comprehensos status ante persecutionem, quam passus est sub Imperatore Nicephoro, propter Iosephum excommunicatum, [quando per quadriēnium exulavit,] quem omnino Imperator volebat sacris restitui, nec putabat repugnandum esse Patriarcha Nicephorus, tunc recens, Imperatore hoc procurante, ad cathedram evectus, metu gravioris in ecclesia scissuræ. Duravit autem persecutio illa quadriennio, uti jam dictum, usque ad ultimos fere menses, quos in vita atque imperio habuit Imperator: Plato vero, non nisi triennio supervivens restitutioni suæ; obiit anno DCCCXIII, tempore Quadragesimæ, eo die, [& reductus an 811 obiis 813, 19 Martii,] quo recurrebat memoria justi Lazari, id est. Sabbato ante Dominicam Palmarum, adeoque die XIX Martii, cum Pascha illius anni caderet in XXVII dicti mensis.

[8] Ceterum solennes exequiæ, quæ fuerant impeditæ majoris hebdomadæ Paschatisque officiis, omnem aliam festivitatem excludentibus, credi possunt habitæ fuisse proxima feria post Dominicam in Albis, quæ tunc erat dies IV Aprilis: ut hæc sit causa, [tumulatus 4 Aprilis,] cur tali die celebrari cœperit ejus anniversarium festum. Rationi quoque congruum est opinari, eodem solennium exequiarum die, a S. Theodoro, dierum quatuordecim inducias ad meditandum nacto, recitatam esse hanc funebrem laudationem; utpote in qua nulla fit mentio earum rerum, quæ post Sancti obitum circa ejus corpus aut sepulcrum contigere; uti nec significatur (quod tamen ex Vita ipsius S. Theodori habetur) ipsius Patriarchæ præsentia honoratum fuisse ultimum recondendi corporis actum, [& funebri oratione laudatus,] quem populus nitebatur prohibere; quia scilicet orationis prædictæ recitationem non præceßit sepultura, sed subsecuta est, superveniente cum suis Clericis, aliquammultis horis post, Patriarcha præfato. Eodem anno XI Iulii coronatus est Leo Armenus, impietatem iconoclasticam in animo fovens; quam circa Pascha sequentis anni, relata contra Bulgaros victoria elatus, cœpit parturire; ac demum in publicam lucem effudit, imperii sui anno II, circa initium Quadragesimæ; coacta autem post Pascha anni DCCCXV pseudosynodo corroboravit; suscitansque ingentem contra fideles persecutionem dilatavit; uti ad XII Martii ante Acta S. Theophanis late deduximus. Hujus calamitosißimi temporis cum nullum tota prælaudata narratione habeatur indicium; satis certo confirmatur, quod non fuerit illa serius quam diximus composita; præsertum cum toto tempore, Leonis Armeni coronationem secuto, occupatißimus fuerit Theodorus, in fidelium animis adversus instantem procellam muniendis; deinceps autem tantis malis per hostes fidei exercitus sit, quanta legimus in ejus Vita, ad XII Novembris danda; ex hac interim illustraturi Vitam S. Platonis avunculi ejus.

[9] [quo errore relatus ad 17 Decemb.] Cur eum Laurentius Surius ad XVII Decembris distulerit, facile intelliges, si Martyrologium Romanum consulas: istic enim tali die invenies descriptam memoriam S. Lazari, quam Græcorum rituum imperitus auctor nescivit distinguere, ab ea memoria quæ hic Græco, non Latino more notabatur. Baronius Sirleti Menologium sequi maluit. unde ad diem IV Aprilis ita in hodierno Martyrologio Romano legitur. Constantinopoli S. Platonis monachi, qui plures annos contra hæreticos, sanctarum imaginum effractores, invicto animo decertavit: quod nemo credet, qui vel solam marginalem hujus Vitæ synopsim levi intuitu dignabitur percurrere. [aut contra iconomachos certasse creditus?] Contra Iosephi fautores, alias orthodoxos, fuit omnis concertatio Platonis: qui primum sub Irene cœpit Constantinopoli innotescere, uti dictum est; vivere autem desiit, priusquam Imperio Leo Armenus potiretur.

ORATIO FVNEBRIS Auctore S. Theodoro Studita.
Ex MS. Græco Vaticano.

Plato, Hegumenus Symbolorum & Sacudionis, dein inclusus monasterii Studii, Constantinopoli (S.)

AUCTORE S. THEOD. STUDITA EX MS. GR.

PROLOGUS.

[1] [Profitetur auctor se, placendi studio,] Oratorum ac Sophistarum studium omne versatur in eo, non ut assequantur veritatem, dum se ad scribendum conferunt: sed ut expoliant dictionem & narrationem faciant augustiorem acceptis e poëmate versiculis, ad oblectationem audientium. Demulcent enim eos verborum concinnitate, & quadam verisimilitudine circumveniunt; parum soliciti nequid falsum dicant, utpote qui æstimationi dumtaxat & humanæ gloriæ serviunt. At vero quos tenet amor veritatis, satagunt res, ut actæ sunt, dicere: quamvis propterea concinnitas & elegantia orationis esse deberet minor. Nam quia ipsam veritatis pulchritudinem adamant, ornatis verbis, tamquam pictis stragulis, valefaciunt, quod est vere sapientis. Ad hunc igitur modum ego quoque, licet ingenio, dictione & spiritu admodum tenuis, Patrem meum laudabo: [non scribere viri humillimi laudes;] non autem quia sperem laudando gratiam inire apud eum. Quæ enim hæc foret gratia consueto nulla præsentium rerum delectari, & supercælestem adepto requiem? quam quisquis possidet ridet præsentia, velut nihil stabile, nihil beatum continentia, & quæ instar umbræ prætereunt, aut ut flores verni corrumpuntur. Ad hæc si etiam in terris positus sese arbitrabatur indignum, qui vel in numero monachorum censeretur (quod summæ ejus modestiæ indicium & sanctæ animæ erat præcipuum argumentum) quomodo nunc, postquam hinc emigravit & incorruptibilia bona possidet, inter quæ nulla est inanis gloriæ appetentia, illam per nostras laudes desideraret consequi?

[2] [sed obligationis propriæ,] Laudabo ergo eum, qui ad hoc, siquis alius, justissime obligor, tum pro ejus in me officiis multis, tum vel maxime pro ipsa hac, qualiscumque est, dicendi facultate, quam laboribus & industria ejus excultam possideo, eique me velut patri acceptam referre oportet. Neq; tamen me existimet quispiam id quoque spectare, quod laus patri danda, redundatura sit in filium, juxta illud sapientis, Gloria hominis ex honore patris sui Scio enim quod cui domi suæ & a seipso gloria suppetit, is a patre etiam honorem accipiens, evadat glorisior: sin minus, paternas laudes nihil prodesse ei, qui per se inglorius atque inhonorus est, qualis esse videor. [Ecli. 3, 13.] Fas tamen non est vitam illius ex virtute actam sub modio silentii, [& alienæ utilitatis respectu.] tamquam lucernam abdere; quæ supra rationale candelabrum posita, fulgere debet, non uni alterive, sed omnibus (fidenter loquor) qui in Ecclesia Dei sunt. Quare cum jam demonstratum sit, me ad hanc orationem & obligatione propria & utilitate aliena inductum accedere (est enim veritati conjuncta utilitas) age laudationem ab eo ordiamur, unde præcipue convenit initium ducere.

CAPUT I.
Ortus, educatio, secessus in Bithyniam.

[3] [Parentibus claris & opulentis] Beati Platonis parentes, Sergius atque Euphemia fuerunt, eorumque & genus illustre, & nihilo minus illustres virtutes: optimis autem moribus providam familiaris rei curam gerentes, illam supra multos auxerunt, etiam usque ad invidiam cognatorum. Præ ceteris tamen laudibus, commendari in ipsis meretur liberorum gignendorum felicitas: utpote qui, velut illustre germen, hunc, quem modo laudamus, protulere, a una cum duabus filiabus, nec ipsis ingloriis (nam & de his multa præclaraque dici possent) quarum una quidem in seculari vita laudabiliter est conversata; altera b, unde nati nos sumus, etiam in monastico ordine effulsit. [cum duabus sororibus natus,] Porro cælestis quædam ira tempore illo (de hac siquidem loqui res ipsa monet, cum mortalitatem vel maxime universalem adduxerit) non paucis dumtaxat aliis locis & urbibus incubuit: sed ex una in aliam, instar Ægyptiaci flagelli transiens, Byzantinam potissimum civitatem afflixit. In hac etiam vitam posuere supra memorati ac semper memorandi conjuges. Quomodo autem id acciderit, operæ pretitum fuerit explicare: est enim ejus rei narratio talis, ut salubri timore concutere possit animos, eam prudenter suscipientes.

[4] c Cernebatur de repente in cujusque vestitu vivificæ Crucis signum, tincturæ pinguis, [iisdem peste extinctis] velut a perita manu, seu potius divino digito superne efformatum. Id in se conspiciens turbabatur, subintrabat accelerata mors; eodem die, qui extulerat mortuum, mortuus etiam ipse efferebatur. Videre erat duos in eadem sandapila, quatuor super unum jumentum portari, & cumulos infelicium cadaverum alios. Audiebantur undequaque sonantes planctus atque lamenta, lassabantur vespillones, rarescebant libitinarii, claudebantur domus, vacuabantur vici, cœmeteria replebantur; adeo ut intra duorum mensium spatium, urbs populosissima atque habitatissima, pene deserta atque inculta appareret. Accidit hoc in diebus Constantini d Imperatoris, illius, inquam, impostoris nefarii, a quo imago Christi simulacrum erroris per injuriam appellata, [sub Constantino Capronymo,] aut verius ipse Christus Deus noster contumelia est affectus; siquidem honor exhibitus imagini ad prototypon transit, quemadmodum alicubi dicit divinus Basilius. Itaque fuit hȩc super peccantem populum justissima virga, paterna tamen immensam nostram perversitatem ad conversionem erudientis Dei, & in ira sua præparantis viam salutis, iis qui æquanimiter correctionem susciperent. Sed ad Patrem nostrum sermo redeat.

[5] Parentibus ergo & consanguineis plerisque e orbatus adhuc puer admodum, [orphanus licet,] ab aliquo alterutrius parentis germano suscipitur; & ad juvenilem provectus ætatem, tamquam rectissimus surculus, produxit florem intelligentiæ; quæ difficulter reperitur in orphanis, non habentibus qui eis uti parentes invigilent. Fructus autem propriæ ipsius solertiæ & diligentiæ fuit peritia praxis notarialis, quantam vix assequi potuisset aliquis paterna solicitudine eruditus. Deinde prædicto tutori suo, regiæ pecuniæ appendendæ Præfecto, [egregie proficit:] operam commodans, ita rem illam agebat dextere, ut hic solum præfecturæ nomen tenere, opus ille sciretur: & ob hoc in ærario Imperatorio illustris, carus quidem principibus, ipsi autem Cæsari etiam notus esset.

[6] [& publicæ pecuniæ appendendæ intentus,] Talis cum esset, mentem suam non tradidit effrænatis adolescentiæ cupitatibus (uti petulantior aliquis faceret, sui factus arbitrii) sed ipsi sibi optimus domitor, abstinebat a consortio insipientium, & sapientioribus jungebatur; applicans se honoratiori, non minus honorato; ætate provectiori, non juniori; atque ex ipsis externis honoribus, ingenitam animi nobilitatem, latenter quodammodo, ad majora provehebat: Non tradebat se comessatoribus combibonibusque ad æquales haustus, uti in conviviis faciunt adolescentuli; neque substantiam dilapidabat alea meroque, ut frugiperdæ solent; sed publicæ libræ attendens, labore continuo divitias sibi accumulabat, [opes magnas acquirit.] & quidem tantas, ut ad paternam hereditatem amplissimam haud modicas alias facultates apposuerit. Hoc vero nequaquam fieri potuisset, nisi temperantiam servasset in omnibus, quæ honestatis amantem exornabat continentia, & cunctis affabilem instruebat prudentia, procul abjiciens juveniles voluptates; quibus qui indulgent, non modo non acquirunt quæ desunt; sed & quæ adsunt, evacuare consueverunt.

[7] Quid porro? Tam multiplici industria præditus, tamque peritus rerum agendarum evasit (quod maxime spectatur ab iis, [expetitur ad nuptias:] qui in seculo vivunt, & filias apte cupiunt elocare) ut undique invitaretur ad ineundam vitæ societatem vel cum nobilioribus opulentioribusque. Sed divinus amor, quem ipse usus consilio meliori sibi accenderat, non permisit ut secularis vitæ salebris inhæreret. Etenim lectiones pro ludis, ecclesias pro theatris, monasteria pro conventiculis impudicorum hominum frequentabat: [sed pietati deditus,] & quod laudabilius est, Hegumenorum cuidam occultos animi sui motus affectusque confitens, præbebat sui erga Deum amoris indicium manifestum; confessiones vero audientem implebat admiratione tam consummatæ perfectionis.

[8] Hinc perpurgatum mentis oculum ad sempiternarum rerum contemplationem sublevans, illarumque accensus amore, terrenum omne desiderium extinxit; & divinum imitatus Antonium, divenditis omnibus, [dimissis omnibus] una cū paternolare & servis libertate donatis, majorem quidem partem distribuit pauperibus; duabus autem sororibus suis modicum quid reliquit; & Abrahamia promptitudine exivit, non in vicinas villas, exerciturus seipsum; sed longius abscurrit in partes f Olympi, ad virum locumque, ab aliquo eorum qui in urbe erant Archimandritarū sibi monstratum. Loco g Symbolorum, viro Theoctisti nomen erat, cujus vita proba, genus illustre, exitus sanctus fuit. [in Olympum abiens,] Qualis autem discessus Platonis e patria fuerit, mihi quidem memoria dignum, audientibus vero compunctionis argumentum fore videtur, si exponam. Abivit cum uno solo carissimo famulo, & ad eum perveniens locum qui Reges dicitur, atque speluncam quamdam ingrediens, cæsariem suam comiti præbuit attondendam; deinde pulla veste se amicivit, tamquam si purpuram induisset. Quale autem spectaculum, cum unus quidem recessurus, juberetur redire domum cum vestibus, & ideo, ut par erat perfunderetur lacrymis, Domino suo privari dolens; alter vero relinqueretur, [in via comam & vestem deponit] solus cum Deo, propter quem res tota agebatur. Talis utique est divinus amor, omnibus rebus expoliat amantem, & ad se solum trahit incensum illius desiderium.

ANNOTATA.

a Sirletus post duas filias genitum scribit: sed solum in Græco est σὺν cum. In vita S. Theodori, infra citandæ ad cap. 3. litt. c, adduntur fratres tres.

b Theoctista appellatur in Vita S. Theodori, nupta Photino, qui magistratum ab Imperatore non valde remotum gessit: ambo postea, relicto conjugio, vitam monasticam amplexi sunt.

c Græce, ἐν βαφίδι ἐλαιώδει, Sirletus vertit, colore cœruleo, fortaßis invenit, ὑαλώδει, vitreo. Theophanes ad an. Christi 746 Inductione 14 ista refert, ac de Cruce sic exprimit Ἐν τοῖς τῶν ἀνθρώπων ἱματίοις, καὶ ἐν τοῖς τῶν ἐκκλησιῶν ἱεροις ἐνδύμασι, σταυρία ἑλαιώδη πλεῖστα. In hominum vestibus, & in ecclesiarum sacris indumentis, cruces plurimæ oleagineæ conspiciebantur.

d Constantinus Copronymus Leoni Isaurico patri, 18 Iunii, an. 741 mortuo, successerat.

e Græce ὁμαίμοσι, quod Sirletus vertit Sororibus: sed infra num. 7 dicitur Sanctus, cum ad monasterium abiit eisdem modicum quid de sua substantia reliquisse: vivebant igitur tum adhuc.

f S. Joannicius (ut in ejus Vita 4 Novemb. legitur) cum vidisset montem, qui supereminet a dextera Bithyniæ, qui apud nos vocatur Olympus, concepit animo vitam quietam & amantem solitudinis. De eo loco agi constat ex Vita S. Theodori, ubi monachi, qui Olympi partes incolunt, ad eum ab exilio reducem in Bithynia accesserunt. In cadem Vita dicitur S. Plato a teneris annis montem Olympi incoluisse.

g Colitur 21 Februarii S. Timotheus, qui in Symbolis vitam anachoreticam duxit: ejusdem monasteru facta est mentio die præcedenti in Vita S. Nicetæ num. 11, quod autem hic legatur Græce τοῦ Συμβόλους ἐπικεκλημένου,, non Συμβόλων, uti istic legitur, id suspicamur esse mendum librarii, cum primus iste genitivus a nullo nominativo regulariter duci poßit.

CAPUT II.
Vita monastica, virtutum exercitia.

[9] [In monasterio Symbolorum receptus a Theoctisto,] Postquam autem ad magistrum venisset, atque interrogatus, quis, unde, qua causa veniret, apte respondisset ad singula; ille patriam, genus & educationem edoctus; Non poteris, inquit, in hac regione, haud parum aspera, monasticum sustinere laborem. Cui Christi pugil. Omnia, Pater, trado tibi, mentem, corpus, & voluntatem, utere, ut lubet, famulo tuo, in cunctis obsecuturo. O admirabilis propositi indicium! o mirabilioris renuntiationis argumentum! Istius quidem, quia in ipso ætatis flore, in prospero successu negotiorum, spe optima rerum majorum proposita, divitiis affluentibus, circum fulgente gloria, vigente corpore, in proprii arbitrii constitutus libertate, habuit dilectionem erga Deum istis omnibus superiorem: alterius, quod optime consultus, non uti multi nunc, [abdicato vere & integre mundo,] simulate, aut, ut magis proprie loquar, omnino non renuntiantes mundo, eidē se renuntiare professus sit; sed quemadmodū vere ipsa res exigit. Illi siquidem, nescio quo modo, obliti quod dicit Dominus, Qui non renuntiaverit omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus; & quod alibi jubet, Vende omnia quæhabes, & da pauperibus & habebis thesaurum in cælis, & sequere me; horum, inquam obliti, ipsi sibi templa & monasteria erigunt; deinde monasticam amplexi professionem, dominantur in propriis, servos atque substantiam variam post se trahentes; heri novitii, & hodie Abbates; heri nec idonei quidem qui se prudenter regendos præberent, hodie alios imperite regere præsumentes; quibus Prælaturam non virtus sua, sed suarum facultatum usurpatio attulit: qui cum multis annis debuissent discere quomodo sit imperanti parendum, [totum se tradit obedientiæ,] atque ita ad regimen aliorum ascendere; antequam prius istud didicerint, sese periculo ingerunt posteriori, & quales sunt, tales etiam efficiunt sibi subjectos. [Luc. 14, 33 & 18, 22] Ast ipse, postquam seculo vere renuntiasset, ostendit, obedientiam minime fucatam fuisse: præcedit enim primum secundo, sicut fulgur tonitruo, & lucifer soli exorienti. Nam qui seculo bene renuntiaverit, clarum est quod etiam bene obediet: qui vero in altero oblique incesserit, in altero quoque certissime est claudicaturus.

[10] [ceteris omnibus exercitiis præferendæ,] Sunt autem virtutis exercitia multa, abstinentiæ extenuatio, somni parcitas, lacrymarum evacuatio, orationis alacritas, humicubationis molestia, vestitus vilitas, manuum operatio, genuflexionum frequentia, mortis meditatio, psalmodiæ assiduitas, perseverantia stationis: horum tamen omnium nihil ita necessarium ei qui subest atque exercitium sinceræ confessionis & perfectæ obedientiæ: quibus illuminatur anima, mortificatur voluntas, & perfecta obtinetur conjunctio ejus qui spiritualiter nascitur cum eo qui gignit. Duo hæc ceteris omnibus non præferens, infirmus ad obedientiam erit; [eum sui ipsius manifestatione.] atque ita per quæ videbatur salutem consequi, illusionis subjacebit periculo. Etenim jejunia, vigiliæ, & quidquid ejusmodi aliud est, secundum se quidem laudabilia sunt; non tamen utilia, sed ad lapsum inducentia, ei qui proprio arbitrio agitut, nisi Præsidis ductu & regula dirigatur: sed qui confessioni & obedientiæ studet, cetera in secundis habens, omnia duobus istis comprehendet.

[11] Hæc Beatus iste, si quis alius, curans, optimum jecit fundamentum, eique solidum superextruxit ædificium, omnem suam cogitationem abjiciens, & omnia secundum obedientiam agens: ob idque dilectus in conspectu Patris sui, ut phrasi Scripturæ utar. [diligens in omnibus,] Fuit autem in tolerandis laboribus adamantinus, dexter in agendis rebus, & inter certaminum socios multos præcellens: a quibus etiam, quoad cœnobiticam vitam, haud longe distabat, seorsim degens cum uno quodam sibi moribus simili. Porro, juxta reclusionis normam, subjectus a erat numquam satis laudando Theoctisto, nunc in cella sese exercendo, nunc in communitate vacando psalmodiis, refectioni corporis, & manuum labori; communiterq; ut sic dicam, & promiscue vivens, in omnibus se moderate gerebat. [promptus ad omnia,] Non enim quia nobilis erat secundum carnem, asperior erat cum rusticioribus conversans; nec quia prius habebat famulos multos sibi ministrantes, dedignabatur viliora suscipere ministeria: quin & fimum ferebat humeris, & agrum irrigare jubebatur, & farinam subigebat patienter, & nihilominus scribebat multo cum studio ac diligentia.

[12] [reprehensionum patiens,] Vin etiam alias ejus virtutes discere, obedientiæ proximas? Omnia recte faciens, reprehendebatur coram hospitibus; & veluti si laudatus fuisset, perseverabat immotus, vir laude dignissimus legebat audiente fraternitate, ut congruum erat, & velut si absone vitioseque legisset, castigatus verecundabatur, sapientissimus. Propter urbanitatem audiens serviles natales sibi exprobrari, inclinato annuebat capite, Patri consentiens, corpore & animo nobilissimus. In labore manuum multum contendens atque proficiens, tamquam si intulisset nihil, non superbiebat, disciplinæ Deique amator eximius. Post petitam de genibus veniam dimissus a Patre, veluti in eamdem culpam relapsus, non obloquebatur; sed persistebat, ignosci sibi postulans, admiratione dignissimus. Denique lassabatur, is qui tentandi causa ingerebat convitium; & opprobriis saturabatur, is qui per voluntariam ejusmodi contumeliam sibi comparabat æternam gloriam. Dicam amplius & quod a religiosa professione videri possit alienum; consonum tamen rationi, dum recte fit. Tanto tenebatur humiliationis amore, ut oraret precareturque pugnis atque alapis cædi; quin & impetraret, [imo etiam verberum:] & impetrans percuteretur, & ex mandato Patris percussus ab aliquo, velut accepto munere lætaretur: eratque stupore dignum, alterum quidem ad id quod incongruum videbatur violenter adigi, alterum vero gaudere de lucro exinde reportato; nec minus utile erat videntibus audientibusque, quod esset qui talia voluntarie pateretur, atque in hoc Christum imitaretur.

[13] [quare Theoctisto carissimus,] Talis tantusque cum esset, an erat possibile non amari eum atque diligi? an rationabile, eum qui totum se tradiderat obedientiæ, filium haberi rejectaneum, & non esse carissimum genitori? Diligebatur sane, uti dictum est, plurimum; & propter virtutis claritatem ubique laudabatur, ut qui Patri suo factus esset omnia, veluti oculus dextra intuens, velut manus eadem operans, & pes ad illa progrediens; tamquam consiliarius bonus, adjutor robustus, suavis socius; fidelissimus in iis quæ domi erant, & circa foris posita vigilantissimus: qui simul & discipuli & fratris præstaret officia, addo etiam & patris; [& omnia ei factus,] tantusque esset in utroque, ut siquando, propter aliquam necessitatem, opus esset peregre Platonem agere, mœreret venerabilis Theoctistus; & quem admodum de se loquitur Apostolus, non haberet requiem spiritui suo propter dilectum. [2 Cor. 2, 13] Quis enim illo ad prospicienda futura providentior? quis ad mœrorem leniendum curandumque accomodatior? quis ad necessaria curanda expeditior? quis ad honorem multifariam impertiendum solertior? Talis ad conciliandam sibi benevolentiam, ut quæ Patris erant omnia haberet in potestate: tam interim alienus ab amore rerum terrenarum, ut nec oboli unius esset dominus. [benedici divinitus meruit.] Pro quibus quod ei præmium, quæ retributio obtigit? Paterna utique benedictio super spiritualem Jacob, ex quo Patriarchæ, imo Hierarchæ b & Pœmniarchæ; & ab his plurimi secundum Deum filii multiplicantur, ac porro multiplicabuntur, nil dubito, per semen adeo benedictum. Talis denique fuit Plato, verus utique amator sanctitatis, & ad tantum perfectionis gradum ascendit, ut non nisi adumbratione quadam exprimere potuerim characterem absolutæ in eo obedientiæ.

[14] [magistro mortuo se recludit,] Postquam autem magister ejus ad Dominum abiit, ipse in ejus cellam atque vivendi modū transivit, legitime amplexus solitudinem; non quemadmodum nunc multi, eamdem periculose aggredientes; qui priusquam spiritui carnem perfecte subjecerint, audent per se solos congredi cum spiritibus nequitiæ; tunc primum exerceri incipientes, cum tempus est pugnæ; & experiendi gratia præsumentes obtinere victoriam, [post congruū obedientiæ & mortificationis exercitiū.] etiam Deo juvante difficilem. Qui enim prius non didicit obedire, quomodo subjiciet sibi reluctantes spiritui carnis passiones? Et qui non custodierit intemeratam observantiam, quomodo ad montem solitariæ conversationis ascendet? [Ex. 19, 13] Numquid clarum est, quod qui illum attigerit intempestive, lapidibus obruetur, aut configetur jaculis, & morte spirituali morietur, prout sacræ loquuntur litteræ? Non ita is, de quo nobis est sermo: nam verbis ac moribus obedientiam, uti Deo placitum erat, sectatus; opportune auspicatoque aggreditur solitudinem; & mentem attollens, appropinquat Deo; contemplationibusq; circa eum versantibus oblectatur, animo excelsa perambulans: nihil enim delectabilius est quam Deū speculari, qui totus est oblectatio & voluptas eorum, qui ipsum degustant amore insatiabili, ita, ut pene in oblivionem veniant ipsius cibi appetendi. Itaque sibi ipsi in futurum, sic prospexit Plato, ex virtute transiens in virtutem, & ascensiones suo in corde disponens.

ANNOTATA.

a Sirletus sic vertit, tamquam in eadem cum Theoctisto cella reclusus fuisset; quod Hegumeni conditioni non convenit, nec Græco textur: imo infra num. 14 expresse dicitur Plato, post Theoctisti mortem primum in ejus cellam migrasse, & solitarie vivere cœpisse.

b Id est Sacerdotum & Pastorum principes: visumest enim clarioris expreßionis causa Græca verba servare.

CAPUT III.
S. Plato præficitur monasterio Symbolorum, excurrit Constantinopolim.

[15] [Creatus Hegumenus] Quoniam vero nequaquam sufficit sua dumtaxat curare, sed & aliis utilia quærit perfecta caritas, ordinatus Pater seu potius illuminator præmemoratæ fraternitatis, proprium habere Heguminum solitæ, Beato Theoctisto succedit in ejus loci regimine, quem ambo inspiritualibus æque ac temporalibus promoverant maxime, adeo ut esset ac diceretur monasteriū optime constitutum. Duobus tamen præcipue se præbuit ducem vitæ spiritualis, a quibus ei ministrabatur, quosque habebat, non commessatores, sed convivas. Horum unus adhuc superest Antonius nomine, [abstinet ab oleo & cibis lautioribus,] qui nobiscum usq; ad senium sub obedientia vivit; ipse nobis suggerat quæ hic desiderantur. Quotidianus, inquit cibus Patri erat panis, cum faba & oleribus atq; arborum fructibus, absq; oleo, præterquam Dominicis festivisq; diebus, quibus consueverat communi cum Fratribus mensa uti. Potus erat quem fontes præstant, & quo mens colligitur, nequaquam capiens fluxum vinolentiæ: [etiam in aqua sumenda parcissimus;] & hic quidem non semper quotidianus, sed quandoque ultra diem dilatus, aut bis in hebdomade sumptus. Quandoque etiam decimo dumtaxat die, exigua illa seu potius nulla utebatur refocillatione, propter summam appetentiæ continentiam, quæ illi quodammodo in naturam transierat,

[16] [utitur veste vili,] Vestis vilis & curta, ad solum calorem facta, non autem subtilibus filamentis contexta aut colorū tincturis florida, qualem videre amant non monachi sed elegantiarum studiosi. [genuflexione crebra,] Oratio & lectio ejus laboriosa erat, & statis temporibus definita, cibum quoq; ejus deliciarum loco condiebat. Frequentia genuflexionum, a Patribus tradita, tanta erat ut manibus ipsiq; in qua fiebant terræ callos inducerent, in monumentum virtutis ejus. Stratum nec molle erat, [strato duro,] nec lecto circumfluum: sed quo affligi corpus, & ad spiritualia officia firmum posset servari. [labore assiduo,] Manuum operatio diligens: hoc enim ex præclaris illius dotibus unum præ multis, ut non dicam omnibus, ipsum faciebat illustrem; aut ut magis proprie loquar, Apostolo similē; quod dicere posset, Ad ea quȩ mihi opus erant & his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ: neque gratis panem comedi. [Act 20, 34] Quæ enim manus elegantius, quam illius dextera, litterarum formabat tractus? aut quis scribebat studiosius, cum ipsius alacritas qualecumq; opus ferventer aggrederetur? [multa scriptione.] Quis autem enumerare valeat eos, in quorum manibus sunt ab ipso scripti libelli & opuscula, ex diversis divinis Patribus collecta & multam adferentia utilitatem? Unde vero monasteriis nostris ista librorum copia? numquid ab illius sanctis manibus & laboribus? Ipsos volutantes & illustramur quoad animum, & scripturam admiramur talem ac tantam. Sed quædam tacita præterivit sermo, ad quæ enarrando regrediatur necesse est.

[17] Tempore illo invaluit tempestas impietatis, Constantinus, a inquam, ille cogitatione impius, malitiæ omnis receptaculum, multiceps draco, [Post Copronymi, cui occultus manserat, obitum] hæresis iconoclasticæ ductor, monastici ordinis persecutor acerbus. Quem ille nostrorum Nazaræorum non exterminavit? quem absconditum non produxit in medium? quem sibi oblatum non traxit in barathrum impietatis? Sane si quis ex illustrioribus ipsum latuit, tamquam scintilla in loco abdito, inter mortuos reputabatur ab iis qui vivebant super terram. Talis autem etiam noster Elias fuit, custoditus a Domino in quibus exercebatur locis, ut neque in manus novi istius Achab incideret, neque particeps fieret impietatis; sed post transitum nocturnæ illius confusionis, appareret nobis velut stella matutina: quod & factum vidimus. [venit Constantinopolim,] Etenim necessariis quibusdam ex causis ingressus est Byzantium; cumque ii qui in urbe reliqui erant monachi, denuo velut luminaria cœpissent conspici; comparuit tamquam a mortuis redivivus beatus, nam nec nobis quidem ipsis b innotuerat, genetricis meæ fratrem adhuc superstitem esse.

[18] Diffusa est autem adventus eius fama, non tantum inter cognatos & notos, sed per totam urtem Byzantinam; aliis alio ipsum trahentibus & benigne suscipientibus, atque salutari ejus doctrina frui cupientibus. Erat enim, ut qui maxime, [& magnos animarum fructus facit] suavis sermone, suavior moribus, ea autem forma quæ monachum commendat, & in doctrina varius; omnibus omnia factus, secundum Apostolum; conjugatis auctor temperantiæ, virginibus defensor, adhortator constitutorum inipotestate, spiritu infirmorum medicus. Patribus filios concordes efficiebat, & filiis patres reconciliabat; servis suadebat, ut dominis essent morigeri; & hos inducebat ut illis facerent bene. [extirpando vitia & virtutes inculcando.] Ut cetera porro omnia, quæ vir Dei faciebat dicebatque cognosci possint, unum dicam, quod fidem præstet reliquis: videlicet quod ex quo cum civibus versari cœpit totas reformavit familias, & ad virtutis cultum convertit. Qua ratione? inquies. Jurandi consuetudinem exscindendo, communi notoria sua lingua: reprimendo corporis ornatum superfluum, sua ornatissima doctrina; dissertatione morali inculcando amorem pauperum, unde largitiones pecuniariæ & eleemosynarum distributiones publicæ, per loca in quibus exercebatur; ad lectionem denique piam & ad quidquid est bonorum operum inducendo, idque in pressura & fatigatione, diu noctuque laborans, vigilans, discurrens, ut accepta ab amicis cognatisque hospitalitatis solatia æquaret tolerantia ærumnarum, ipso opere cum Apostolo protestans, Castigo corpus meum & in servitutem redigo; ne posteaquam aliis prædicavero, ipse reprobus efficiar. [1 Cor. 9, 27]

[19] Sustulerat ergo publicum regnatrici civitati signum, habens sermonem, cui vita congrua præberet testimonium: adeo ut, ex ipso vili abjectoque habitu, videntibus esset ad virtutem hortator. Quodsi, quia urbanus erat, suavitate quadam condiebat dictionem, ut se aptaret audientium genio; consideretur fructus, & non vituperabitur modus. Quis autem iste? Peccantium resipiscentia & seculo renuntiantium multitudo. [repudiatisq; oblatis honoribus,] Primus namque & solus, ut sic dicam, fuit, qui generi nostro, eisque qui extra illud erant, alas addidit ad virtutem, nosque c ad amorem perfectionis induxit. Propterea instanter rogatus urbani cujusdam monasterii præfecturam suscipere, omnino renuit, & ab eo qui tunc d erat Patriarcha ad Nicomediensium ecclesiam regendam invitatus obsequi noluit, Clericatum fugiens, quo erat dignissimus; & Hierarchicum formidans fastigivum, qui solam suspiciebat virtutem. [redit ad solitudinem:] Revertit autem ad dilectam sibi solitudinem, & ibi res fecit memoria dignas, pauperes defendens, injuste oppressos propugnans, tribulatos consolans, & quamcumque afflictionem patientibus subveniens; idque vel sermone vel epistola, propter viri reverentiam, instar muneris efficax ad flectendum eum qui poterat misereri.

[20] Ex iis quæ ad manum erant, replentibus eam illis qui substantiam suam credebant bene exhauriri, [ibique intendit operibus caritas] propter desiderium inexhaustorum æternorumque bonorum satagebat largiri, ut poterat, aut saltem consolando dolorem eximens, ex asperatum mœrore animum leniebat prolixiori confabulatione. Quid mirum? [Iob 5, 25, 29, 12] Poterat cum venerando Job dicere, Salvum faciebam egenum de manu violenti, & orphanum cui non erat adjutor: benedictio perituri super me veniebat, & cor viduæ consolatus sum: causam, quam nesciebam, diligentissime investigabam. Quapropter agnoscebatur ut pater, laudabatur ut protector, benedicebatur ut curator, visebant, occurrebant, suscipiebant eum tam qui solitariam quam qui e communem profitebantur vitam; & ultra quæ incolebat loca differebatur ejus fama, cum in omnium ore esset Plato, velut res maxima atque dignissima: quem profecto nec futura silebunt tempora, cum virtus res sit immortalis.

ANNOTATA.

a Summa crudelitas Copronymi, in monachos & sacras Reliquias, refertur a Theophane ad annum Imperii ejus 31, Christi 772. Mortuus est Copronymus 14 Septembris annis 775. Successor ejus filius Leo regnavit usque ad annum 780, mortuus 8 Septembris.

b Indefinitius Sirletus: Neque enim a cognatis superesse credebatur.

c Michaël in Vita S. Theodori ista ita explicat: Plato sanctissimus, Theodori nostri avunculus, iis quibuscum ageret gratissimus, multos ad cælestis philosophiæ studium pellexit: inprimis autem egregium hunc Theodorum, suum ex sorore nepotem, qui & ipse jam dictum per se, ut dicitur, cœperat philosophari. Quia ipsos quoque Theodori parentes & fratres, Josephum & Euthymium, cum parva sorore, & suos ipsius fratres adjecit Plato, qui numero item tres erant. Hos omnes, tamquam ex composito communi vitæ cœlibem anteponentes, deducit ille secum & disciplina imbuit præstantiore. At illi confestum & opes & divitias & ceteras facultates pauperum sinibus ingerunt, servos innumerabiles in libertatem vindicant, Deumque secuti ac ducentem Patrem, Byzantium relinquunt. Hæc ibi: quæ sub Leone Chazares cœpta, sub Irene peracta sunt, quando pariter omnes ad Sacudionis monasterium secessere, ut mox sequenti capite dicetur.

d S. Tarasium C. P. Patriarcham intelligo: qui cum piißima Irene orthodoxiam restituit, dabatque operam ut Ecclesiæ (quæ sub iconomachorum tyrannide, vel Episcopis orbatæ mœrebant; vel hæreticis traditæ, lupos pro pastoribus alere cogebantur) his ejectis, legitimos & orthodoxos sortirentur.

e Græce Μιγάδες, Sirletus conjugatos vertit, & Μονασταῖς monachis eos opponit.

CAPUT IV.
Præficitur Sacudionis monasterio Plato, & pro veneratione sanctarum imaginum agit in Concilio.

[21] [Tota sororis familia monasticam amplectente,] Nunc commemoranda nobis venit Christianissima Irene, pacifica, juxta sui nominis etymon, Imperatrix; in qua hoc præter alia laudandum venit, quod sub ea sit aperta janua volentibus vitam monasticam amplecti, ante hac regnantibus impiis haud minus clausa, quam sub ethnicis erat ad Christianismum. Tunc universa nostrafamilia renuntiavit seculo: tunc celeberrimus Pater noster post quietem solitudinis suscepit Prælaturam: suscepit, inquam, nec volens nec cupiens (quomodo enim, qui maximas fugerat, dignitatum minimarum desiderio teneretur?) sed partim consanguineorum precibus emollitus (dicam enim quod res est, [suscipit cœnobii Prælaturam.] etsi paulo id inconcinnius videatur) partim confidens, quod vel in ipsa Præfectura posset pristinam quietem conservare: sed hoc nequaquam ut sperabat obtinuit; multæ enim tentationes ei ex hoc capite provenerunt: a quibus vero & per quos eæ fuerint suscitatæ, [eamque difficilem experitur:] personarum respectu dicere prætermitto: hoc tantum significo, quod vitam molestiis plenam, a suoque instituto & proposito alienissimam duxerit.

[22] Quid autem fecit generosi animi rectique consilii vir? Postquam ad Prælaturam raptum se vidit, neque eam effugere (quamvis de hoc sæpius deliberaret) citra periculum posse; quemadmodū gubernator prudens, in medio circumstrepentis procellæ constitutus, omnem animi torporem a se excussit; & mentis oculos sursum attollens, investigare cœpit virorum sanctorum vitas; non ad irritamenta respiciens (hæc enim plerumque distorta confusaque sunt) sed ad archetypam Apostolicæ vitæ imaginem, [Intuens in Regulam S. Basilii,] quod facere oportet omnes eos qui perfectæ virtutis simulacrum exprimere in se cupiunt, & vitam volunt ad similitudinem Patrum atque ad salutem instituere.

[23] [& improbans ancillas in monasteriis] Primum autem hoc fecit, & quidem admodum strenue. In magni atque divini Basilii Regulas, velut in paradisum ingressus, & inveniens monasticæ conversationi contrariam esse consuetudinem humanam, qua inductum erat, ut propter feminei generis a animalia ancillæ in monasteriis habitarent, unde multa proveniebant incommoda, & plures quoad spiritum molestiæ; vide quid egerit. Auditis peritiorum sententiis, ut ne ipsum quidem bonum temerarie ageret (procul enim remotus ab arrogantia, citra consultationem faciebat nihil) abscidit illegitimas traditiones, velut pestiferas hæreses; suumq, monasterium habendum constituitabsq; mancipiis, absque feminei sexus animalibus, absque omni alio mercatorio proventu; quæ cauponaria lucra idem divinus Basilius appellans, fugienda esse dixit. [etiam animalia, quorū causa habebantur, ablegavit,] Inducta est autem hæc reformatio haud sane facile, sed perquam ægre; tum propter cohabitantes adversarios, tum propter externos bonæ isti intentioni repugnantes: qui non erant pauci. Neque id sane mirum; quia non est facile aut expeditum consuetudinem exscindere, neque invidia carent præclari conatus. Numquid enim præcelsæ mentis est recedere a noxia traditione, seque ipsum ponere in exemplum bonum, volenti solitarie vivere, non solum nomine, sed etiam re, & professioni congruum opus habere? Quomodo autem vere solitarius erit, qui dominationis terrorem mancipiis incutit? Quomodo castos habebit oculos ascetes ille, [aliis exemplo præjens.] qui mulieris sibi cohabitantis utitur ministerio? cum etiam contingat aliquos, extra hoc discrimen positos, capi. Accensa est ergo vicinorum æmulatio, & ad longius positos Dei amatores participatio boni inventi pervenit; ipse vero æternam sibi comparavit gloriam. Quod si alium habuit consilii atque laboris socium, ipsum qui hæc dicit & scribit, omnis ad Patrem referenda est gratia: decet enim filium assimilari patri, seque totum formandum tradere genitori.

[24] [fugit agere cum secularibus.] Postea sequestravit se ab urbanis circuitionibus, a conversatione habitantium civitates, a familiaritate virorum principum, intra spiritualem aulam fixum retinens pedem; ubi rationali intendebat gregi, pascens eum doctrinæ gramine, & potans flumine instructionis. Unde factum est, ut fœcundo germine prolificaret Lia, grex augeretur & celebris fieret, Deus autem, ut sanctus, laudaretur, a quo hominibus omne bonum provenit. Sed quale illud est quod in medio dicendorum latens parum absuit quin præterirem? Cum jam regnaret pientissima Irene, [Adest concilio contra Iconomachos habito] & circa quæstionem de venerandis imaginibus in utramque partem multa jactarentur, ante multos & cum paucis libere veritatem profitetur; pugnat quantum potest contra iconomachos. Quamvis enim non esset dogmaticus, sed simplici uteretur sermone; eum tamen habebat copiosum (juxta nominis sui, a latitudine sumpti, proprietatem) & persuasioni perquam idoneum. Cujus rei argumentum est, quod in ea quæ ad Sanctos Apostolos coacta est b Synodo, ab eo qui tunc erat Patriarcha electus ipse sit, qui poneretur in cathedra metropolis omnium illustrissimæ; & sicut antea non timuerat minas faventium hæresi, [Constantinopoli] sic neque tunc formidavit prohibitionem incursumque ordinis militaris, quando is impetum fecit in magnum illud templum, insanis clamoribus Patriarchæ obstrepens, & pseudosynodum laudans, olim adversus imagines habitam. Paulo post, cum dissolutus esset cœtus ille, pro veritate stabilienda collectus; evasit Imperatrix, velut e medio leonum, facta, ut sic loquar, citra sanguinem Martyr; & Hegumenus noster Patriarcham secutus, [& Nicaeam.] propter ea quæ fuerant audacter designata non fuit perterritus: moxque inventus est in secunda Nicæna Synodo, quia dissipata tunc fuit plebs illa tumultuosa & pervicax. c

[25] Postquam hæc sic gesta, & orthodoxiæ trophæum erectum fuit; ad suum monasterium revertit Beatus, exercendæ Prælaturæ vacans: ubi prolapsus in morbum, qui mortis indicia d præ se ferebat, ac velut insperato gavisus lucro, regiminis onus in nos transfert, nec dignos quidem qui ab ipso regeremur. [Prælaturam transfert in Theodorum.] Invenit ergo concupitam humilitatem, accepit inducias molestiarum, liberatus est a circumdantibus se vexationibus, apparuitque idem qui antea nec pecuniæ, nec possessionum, nec negotiorum appetens, cum jam non haberet invidia amplius occasionem obnubilandi radios virtutis ejus. Nam & viri justi tentantur, ut ex ipsa malorum tentatione auro similiores evadant quoad animam, recteque incedentes non labascant, & discant quidquid a se bene geritur esse ex Deo.

ANNOTATA.

a Græce est πρὸς τῷ τοῦ θήλεως ζώῳ δούλοις τὰ κοινόβια διοικούμένα, & infra καθιστᾶ τὸ ἐαυτοῦ μοναστήριον ἔξω τοῦ θήλεως σώου. qua Sirletus, longißime aberrans a mente auctoris, sic Latine reddidit. Cum feminarum cœnobia gubernarentur a servis maribus, & infra, suumque monasterium constituit remotis servis ac mulieribus. Existimo levi correctione fieri posse, ut & feminas removisse a suo monasterio Sanctus intelligatur, & animalia quorum causa illæ adhibebantur; & hanc esse mentem genuinam auctoris (qui de mulierum cœnobiis nec cogitavit quidem cum hæc scriberet) patebit examinanti. Ergo τὸ τοῦ θήλεως ζῶον intelligo feminini sexus animalia, vaccas oves, capellas & quæ etiam in monasteriis aluntur ad fœturam, itemque ad lactis & casei proventum: atque pro δούλοις, lego δούλαις: quod autem διοικεῖν non solum gubernare, sed etiam habitare significet, palam est. Dißimulo cetera hic consequenter minus apte reddita.

b Anno 6 Imperii Constantini & Irenes, die 17 Augusti, Indictione 9, anno Christi 786, cœpta illa Synodus. Sed scholariorum & excubitorum copiæ, nudatis gladiis, impetum in eos fecere; mortemq; tam ipsi Patriarchæ, quam orthodoxis Episcopis, & monasteriorum Præpositis inferre minati sunt. Ita Theophanes. Patriarcha erat S. Tarasius, in cujus Vita 25 Februarii num. 17 eadem latius dicuntur. Hallucinatus est autem insigniter Sirletus, quando pro Constantinopoli quæ hic Μητρόπολις τῶν ἐπιφανῶν dicitur, id est illustrium urbium Metropolis, finxit urbem metropolitanam Epiphanorum, in qua Synodus convocata fuerit. Neq; in hoc tantum hallucinatus est nimis festinus interpres: sed semel sibi imaginatus pseudosynodum aliquam, in qua non ad dicendū e cathedra honorifice invitatus, sed ad disputandum fuerit insolenter provocatus Plato; consequenter de Platone dicit, adversus Præsidem clamavisse, & vituperasse impiam synodum: cum ἀνευφημεῖν significet contrarium, idque dicatur de militibus laudantibus pseudosynodum, habitam sub Copronymo. Huic autem principio consonæ sunt quæ sequuntur cetera.

c Cœpta ea Synodus VIII Calend. Octobris indictione XI anno 787, desiit III Idus. De ea Michael in Vita Sancti Theodori. Convenerunt ex variis Patres trecenti Numero & quinquaginta, inter quos adfuit & Plato, & subscribit ipse, Πλάτων ἡγούμενος Σακουδιῶνος. Plato Hegumenus, seu Præpositus Sacudionis, De hoc monasterio ista habentur in Vita S. Theodori. Cum agrum quemdam ex suis Boscycium nomine ad sacram mansionem abdicasset, cui & oratorium inerat Sacudionis cognomento, illuc omnes quos ante retulimus, se una recipientes, Deo promissa reddere & implere properabant. Describitur dein amœnitas loci in clivo, inter arbores, aquas, & campos siti: nec procul videtur Constantinopoli abfuisse.

d In eadem Vita dicitur extrema sibi instare simulasse, & sic, conspirantibus suffragiis, Theodorum electum fuisse.

CAPUT V.
Quæ passus sit Plato ob reprehensum Constantini & Theodotes adulterium.

[26] Quomodo Prælaturam gesserit S. Plato jam dicendo absolvimus: quare ad id quod celebrius fuit orationem convertamus. Sed hic prope adest ut ingemiscam, veritatem quidem dicere aggrediens, invitus tamen rem ut acta est narrans, dum iis parcitum cupio qui ipsam egerunt. Quando tamen possibile non est aliter manifestare ea quæ minime occultari debent, quoniam ubique vulgata jam sunt, exordior ipsa hic describere; non ut iis qui impliciti fuere insultem, sed ut Beati virtutem deprædicem. Væ tibi terra, inquit ille, cujus Rex puer est: quod autem olim ex Scripturis audivi, nunc ipsa didici experientia. [Eccl. 10, 16] Constantinus, Irenes surculus, cujus recta quidem ex materna pietate fides fuit, [Adulterinas nuptias Imperatoris redarguens] vita autem depravata, tamquam œstro stimulabatur imperatoria insolentia, cum in ætate admodum juvenili regnare cœpisset, simul & maternæ reverentiæ custodiæque frænum excutiens, & Dei legem contemnens, ductam legitimis nuptiis conjugem repudiavit, & Herodis instar a mœchatus est. Hoc autem quo spectat? Quia zelum Prodromi palam est imitatus Pater noster; cumque fere omnes iniquitati consentirent, [multa cum suis patitur;] solus ipse, ut sic dicam, cum pueris suis, seu mavis filiis, inconcussus perstitit: quamobrem quæ & quanto non fuerunt per totum unum annum subeunda certamina? rumores supra rumores, minæ supra minas, verberum, exiliorum, mutilationum.

[27] Cum autem sic nullatenus intentum suum assequeretur Imperator, ad aliud se convertit: & erat quidem aliorum opus; sed secundum illam decantatissimam in Scripturis tragœdiam, [& relegatis illis] manus Absalō faciebat omnia. Scitis submissos fuisse monachos, scitis litteras scriptas. Cumque hæc etiam inania & infirma esse appareret, Platone quod æquum erat manutenente & præferente, revelatus est tandem ipse Imperator, qui sub persona diutius occultari non poterat. Vah! ob ea quæ gesta a duobus exercituum ducibus, tamquam adversus hostes quosdam missis, contra inermem Christi monachum, & sola Dei lege defensum. Sublatus est de medio pastor, & dispersæ sunt oves gregis. Et alii quidem verberabantur, relegabantur alii, ceteri persecutionem sustinebant; quodque mirabilius fuit, Cæsareum edictum erat ne uspiam reciperentur, qui talia patiebantur propter Dominum; & edicto illi parebant Præsides monasteriorum, adeo ut vix ullus inveniretur, qui auderet præbere receptum. Christus autem dormiebat, ob notas sibi causas; horum quidem in se probans amorem, an esset constans, illorum vero miserans inhumanitatem, ut eos ad pœnitentiam provocaret.

[28] Quid autem athleta Christi? Avellitur sponte a propriis membris, solusque derelinquitur, [ipse sistitur Imperatori,] animam suam ponens pro ovibus suis, juxta Euangelium, utpote vere Pastor bonus. Briarei manu ad Cæsarem ducitur: resistit in faciem, audacter dico, velut alter Joannes Christi prodromus, eo solum excepto, quod hic suo ipsius, ipse alterius ductu venit. O virilem animum! Non est reveritus majestatem Imperii, non formidavit minas, non est emollitus blanditiis, idque cum ex suo sanguine esset mulier quæ Herodiadem referebat: sed imperterritus pronuntiavit, & non erubuit verbum veritatis. Dixit Præsursor Domini, Non licet tibi habere uxorem Philippi fratris tui: similia illius imitator dixit, [eique in facie resistit:] ad eum qui similem se Herodi fecerat: capite tamen minutus non est: noluit enim Imperator, quemadmodum prædixerat Martyrem facere, ad ultimum certamen voluntate promptum; Confessorem tamen Christi fecit, etiam nolens; veritatis thesaurum, ut maleficum hominem, concludens cellula, clavesque supra claves ponens, & jubens per angustum foramen cibum ei præberi, sic ut a nemine conspici posset, quem Christus intuebatur.

[29] Qui autem in his cooperabantur Cæsari, erant monachorum Præsides, [includitur carceri,] quorum erubesco proferre nomina: carcer vero, o rem miseram! monasterium Palatio adhærens: custos carceris admirandus, ipse qui mœchos coronaverat. Heu me! exclamare lubet cum Propheta, Periit sanctus de terra, & rectus in hominibus non est. [Mich. 7, 2] Quid nunc eum commemorem, qui Sanctum custodiendum tradidit illicitarum nuptiarum b conciliatori; aut eum qui missus ab Imperatore præsumpsit innoxium judicare? Quid Episcopos dicam a Cæsare deputatos, ut solo verbo consentire Justum facerent, eumque a carcere liberatum dimitterent res suas pro arbitrio administrare? Quid denique subsannantes es ei ac detrahentes recenseam, [sed in proposito perseverat;] sanguine conjunctos & alienos, habitu similes & dissimiles? O absurditatem! aut potius injuriam factam veritati! Delirio generosum virum arguebant, qui adulterium volebant conjugium videri: spargebant inani gloria duci pro Christo decertantem, ii qui studio agendi loquendique ex voluntate Cæsaris exciderant Domini sui imperio. Sustinuit nihilominus inhumanam temporis illius calamitatem athleta Christi, solam intuens veritatem & retributionem eidem repositam; itaque ærumnosos illos dies transegit, velut si in sacris templi adytis requievisset: qui enim Deum præ oculis habet, ejus erga ipsum amorem nihil potest superare.

[30] Brevi elapso tempore sublatum de medio est c adulterinum illud imperium, [inde liberatus] quod noluit intelligere ut bene ageret; ut etiam ipsi Reges discant divinas leges non violare, neque impias persecutiones aut captivitates moliri, quantumvis ob purpuram honorentur. Itaque divinæ legis custos fidelis, confessionis egregiæ diademate redimitus, tamquam victor exivit de carcere; multam a multis laudem referens, beatusque & martyr nuncupatus, etiam ab iis qui ipsi antea insultabant illudebantque Sciunt enim, inquit Gregorius Theologus, etiam inimici admirari virtutem viri fortis, quando sedato furore res in seipsis ȩstimantur, etsi eatenus aliter sint locuti. Cum enim pacifica Irene, denuo cœpisset imperare, & extollere atque carum habere virum propter reverentiam martyrici decoris; conversa sunt omnia, [laudatur ab omnibus:] ut solet in fluminum recursu fieri; & siquis mimicus antea fuerat, in amicum & laudatorem mutabatur: adeo ut ipse etiam custos carceris humi stratus veniam posceret: sed lapis insensibilis humanæ fragilitatis passus fuisset citius quam ipse novum aliquem motum in iis quæ fiebant dicebanturque.

[31] Postquam vero etiam nos revertimus ab exilio, alii aliunde concurrentes tamquam pulli sub alas, [reconciliatur Patriarchæ.] spectaculum præbuimus pietatis cultoribus admirandum. Conjungebantur capiti suo membra, audiebaturque illud exclamantis Isaiæ, audacter in re presenti pronuntiandum, Leva in circuitu oculos tuos & vide; omnes isti congregati sunt; venerunt tibi sancti tui de longe: tunc videbis & gaudebis, obstupesces & linqueris animo. [Isa. 49, 18] Et hæc quidem ille: ego vero etiam hoc addidero, quod Patriarcha d virum reveritus ei se excusaverit, ipsum ad unionem invitans; quæ & secuta est, ejecto ab ecclesia qui mœcham coronaverat, ad fugiendam discordiam, a qua alienissimus erat Sanctus, quamvis victoriæ laudem coram toto consessu reportaret: nihil enim tam carum Deo est quam concordia & unio, modo illa unio divinam legem non dissolvat.

ANNOTATA.

a Copulavit sibi Constantinus illegitimo conjugio Theodoten cubiculariam, mense Augusto Indictione 3 an. 795. Vide Theophanem.

b Joseph Presbyter & Ecclesiæ Oeconomus, illicitarum nuptiarum leno, initiator & conciliator conjugii, dicitur in Vita S. Theodori.

c Anno 797 comprehensus est Constantinus & excæcatus, & paullo post extinctus.

d Is erat S. Tarasius, qui primo fortiter restiterat; sed postea, metuens ne Constantinus, libidine ardens, religionemorthodoxam everteret, dißimulabat; pellicem tamen renuerat coronare. Consule cap. 7 Vitæ ejus.

CAPUT VI.
S. Platonis reclusio Constantinopoli: Nicephori Imperatoris contra eumdem asperitas.

[32] Quid autem post ista? Propter gentis barbaræ incursionem ex priori monasterio migravimus a Byzantium, ubi Pater noster, virtutis amantissimus, ne cogeretur resumere habenas regiminis vitam reclusam elegit. [Publice profitetur Theodoro obedientiam,] Sed vide humilitatis summæ admirabile inventum: ut sub duplici imperio non maneret b fraternitas, obedientiæ jugo subjecit sese divini imitator exempli, idque coram testibus ad hoc congregatis. Numquid mirabile est filium dici eum, qui pater antea fuerat appellatus; & quidem ejus filium, quem ipse in spiritu genuerit? ei autem subjici, cui antea imperarat? idque post tanta certamina exantlata, in quibus vel solum modeste se gerere sufficere debebat ad laudem? Fecit hoc vir ille admirabilis, non simulate aut modo quodam adulterino, solum nomen relinquens Prælato, sed omnino integre divineque. Ubi enim confessio est, illic & confidentia est; & ubi confidentia, illic voluntatis abscissio; & ubi voluntatis abscissio, ibi est perfectio obedientiæ. [eamque serio & integre præstat.] Harum laudum testes sunt, quorum causa aliquid postulavit. Si enim pro aliquo sibi propinquo orabat, & postulata impetraret, gaudebat se ea obtinuisse: si rogans non consequeretur petita, non ægre ferebat petitione sua se frustratum; nihil aliud spectans quam utilitatem laborantis, non ut suam impleret voluntatem. [Ier. 510] Liceat mihi exclamare prophetica voce. Heu me! Pater, quare genuisti me? non verecundatus patrem vocare eum, qui non eram dignus vocari filius tuus. Quare ad hanc dignitatem extulisti me, qui neque parere sum idoneus? Novit Deus & sancta anima tua hujus rei rationem, & quod amicitia seu potius obedientia latura sit plusquam vires patientur, ut brevi verbo totam hic excusationem ponam.

[33] Sed revertendum est ad propositam nobis narrationem. Claudebatur Pater: cella autem angustissima erat, & æstatis tempore adeo calida, ut altera Babylonica fornax videretur, [inclusus cellæ valde incōmodæ.] propter inflammationem plumbi quo tegebatur; tantum vero aberat ut eo offenderetur, ut econtra oraret instanter, talem imposterum sibi servari requiem; amore scilicet laborem sublevante, & spe bona difficultatem extenuante: ex quibus duobus capitibus virtutes eximiæ robur accipiunt. Verum neque hoc sufficiebat viro laborum appetenti, sed instanter operabatur manibus illis, ex quibus multæ virtutes procedebant. Instantius autem meditationi divinæ dans operam, & quotidie adversus hostem decertans; seque utilitati Fratrum ferventius aptans, solabatur mœstum, deficientem instruebat, erigebat lapsum, leniebat exasperatum, seque patientis conformabat conditioni, optimus animarum medicus, & curandarum passionum peritissimus. [catena ferrea pedem induit:] Sed neque hoc prætermisero, memoria utique dignissimum, quod catenam ferream satis ponderosam pedi circumponens, in tali labore perseverarit (quam autem molestum fuerit cum ejusmodi vinculo dormire, vigilare, operari, facile apparet intelligenti) idque non ut clausuram ostentaret, aut velut virtutis officinam jactaret, quomodo Chiron ille antrum Thessalicum habitans (longe enim aberat a tali vitio) sed virtutem quidem extenuabat, ut qui eam non prout par erat coleret; catenam vero abscondebat artificiosa humilitate, adeo ut fere cunctos lateret, quoad e cella egressus propter Dominum, eam vel invitus patefecit. Verum de his nunc satis, cum & auditor mediocritatem amet, & scriptor non abundet facultate res copiosius enarrandi.

[34] [sententiam de Patriarcha eligendo rogatus,] Contigit autem ex hac vita migrare divinum ejus temporis c Patriarcham, cumque de futuro Præsule sententiæ postularentur, eæque dividerentur in multos, prout quisque vel amicitiam vel veram Ecclesiæ spectabat utilitatem; requisita est etiam Patris nostri sententia, non solum ab iis qui erant Sacerdotio insignes, sed ab ipso quoque d Imperatore. Obsecro per veritatem ipsam, quid oportebat eum facere? Numquid debebat is qui tanta erat pro virtute passus, & vitæ probatissimæ exemplo cunctis prælucebat, sincere edicere sententiam suam spectando publicam utilitatem? Minime, inquiunt ejus subsannatores irrisoresque; sed vel ignorantiam prætexere debuit, aut se interrogantibus sententiam permittere. At primum quidem falsum fuisset, adulatorium alterum, utrumque respuendum. [eam scripto tradit:] Misit igitur suffragium suum (cui datum, dicere supersedeo) misit autem velut Deo teste: & Episcopi quidem illud susceperunt, nescio quomodo confirmantes quod scripserat; Imperator vero accipiens suffragia, ea, velut in aleæ ludo, invertens excussit. Ast Plato (quoniam, urgente necessitate capitis, unumquodque membrorum præstare solet quod in se est) ad quemdam monastici habitus virum, Cæsaris autem propinquum, noctu se contulit, nihil dubitans foras progredi propter communem utilitatem: cumque ei quæ conveniebat, dixisset, confestim domum rediit.

[35] [offenditur ejus libertate Imperator,] Imperator porro hoc intelligens, furere cœpit, modicumque cunctatus, donec perfecisset quod volebat, tulit nobiscum Patrem nostrum: & postquam viginti quatuor diebus in bene munita custodia habuisset, permisit redire ad monasterium. Quid attinet dicere, quantas Sancto imo ipsi veritati injurias intulerit, iracundia percitus totamq; conturbans communitatem, alios carceribus includendo alios ad quæstionem rapiendo? cum in omnibus tandem victus & risu dignus apparuerit? Sed hæc solum præludia quædam erant iniquitatis, quam meditabatur, & veluti præambulare flagitiū ac rudimentum nugacitatis & petulantiæ. Intervallo namque temporis modico secutus est malitiæ consummatæ assultus: [& nolentem Iosephi restitutioni consentire] idque propter Josephum, illum qui mœchos conjunxerat, malum intra viscera hærens, & Ecclesiæ turbamentum. Postquam enim, secundum Canones, ab illius, tamquam a serpentis, communione nos sequestravimus; continuo adfuerunt a Cæsare minæ, nosque in extremo discrimine vidimus constitutos.

[36] Qui possim multitudinem terrorum certaminumque, nobis integri unius anni spatio illatorum, paucis syllabis complecti? vel quam sæpe accersiti, quam sæpe tentati fuerimus, enarrare? Novit, qui passus est, quique patienti proximus adstitit. Adfuit denique militaris phalanx, & monasterium diligenter circumvallavit, adeo ut nec hiscere cuiquam, nec omnino caput efferre permitteretur. Intus timores, foris terrores proponebantur ac minæ: quinam autem eas proponerent, propter sacri habitus reverentiam, dicere supersedeo. O calamitatem illius temporis! nemo fere fuit superior æstu illo cunctos raptante: nemo qui recta suaderet, aut causam Dei sustineret. Bonum ac valde conveniens videbatur omnibus in dignitate constitutis, non exasperare iracundiam regnantis; ipsis etiam qui erant ejusdem nobiscum ordinis, quod sane erat miserabilius. Denique, [includit carceri,] ut compendio rem absolvam, ex medio Fratrum e noctu rapitur Plato, raptus includitur carceri. Secuta est dies Synodi habendæ, ad quam velut maleficus adductus est Pater, cum tribus e suis, per manum militarem. Miserandum spectaculum! videre senem, propter imbecillitatem humeris deportandum, cum ea qua pedem induerat catena, adduci, atque ab uno in aliud dorsum trajici, velut piaculum quoddam.

[37] Ah ah! hæccine Synodici ordinis forma? hoc judicium Imperii Christiani? In quo, obsecro, hæc discrepant ab iis, quæ olim acta in latrocinantium conciliabulis aut aliter ad hæresis tutamen imperitantium? Ut autem, velut ludicra quædam, omittam, quæ interim gesta sunt, & historiæ mensuram per se implere possunt, exilium decernitur, & in una f suburbicarum insularum Pater noster circumscribitur; uti etiam frater meus in aliam pariter ærumnosissimam, [tandemque relegat,] ubi ad incommoda exilii ipsius carceris firmissimi accedebant angustiæ. O rerum vicissitudinem! seculares homines fuerunt monachis humaniores; & qui rem audivere, non dubitaverunt de ipsis judicibus æquam ferre sententiam: manifesta enim judicii iniquitas erat. [& multas molestias infert ceteris Studitis,] Prætereo balneum illud, in quo qui clausit totam fraternitatem, ex monasterio manu militari collectam, tentavitque ad suam voluntatem unumquemque sigillatim inclinare, spe sua excidit; sensitque potestate sua potentiores esse, quibus lex Dei præ oculis est. Prætereo carceres in monasteriis constitutos, eorumque custodes Hegumenos ipsos, plura etiam quam jussi erant mala inclusis inferentes. Prætereo quæ postea facta sunt, quando aliud nihil audire erat quam abductiones, traductiones, persecutiones, quȩstiones, disiunctiones, relegationes, minas, furores, investigationes, totaque urbe perstrepentes proclamationes, ne quis Fratrum uspiam latens absconderetur; adeo ut incavernis terræ, persecutorum metu, salutem quæsierint aliqui.

[38] [in eodem proposito constantibus.] Hæc autem omnia qua de causa? (iterum enim præ admiratione cogor rem exponere) ut nempe is qui adulteros coronaverat, contra Euangelium & contra Præcursoris exemplum, tamquam Ecclesiæ utili discretione usus, impune sacris operaretur: quique illum, Euangelicis præceptis obtemperantes, non admitterent, impii a Deoque alieni crederentur. O divinæ legis prævaricationem! o acerbum persecutorem, qui nomen Christiani ferens, Christi leges conculcare satagebat! Quid tanto furore agis, o gravis corde & inclementissime, una cum simili tibi g catulo? Nescis quia bellum tibi est adversus insuperabiles Dei leges, contra quas ante te imperantium nemo victoriam obtinuit? quin imo quiscumque eis, uti tu, restitit, incidit in manifestum exitium.

[39] Sed o! qua ratione abductus est Dei famulus? ad illum enim revertitur oratio. Rursus relegatus, rursus distractus a nobis, & a duobus hominibus protrusus, eo quod amplius progredi nequiret, trahebatur iterum, raptabaturque, & ad planctum pro indignitate facinoris movebat ipsos etiam insensibiles lapides. Testetur hæc insignis Martyris Mamantis regio; scribat, [Transvectus in gravius exilium Plato.] quæ post primam fratris mei custodiam custodem pietatis vinctum habuit, abrupta insula. Vah immitia pectora, monachorumne dicam, an militum? quibus commissa Sancti custodia fuit! solum eum, velut in lacu inferiori, posuerunt in cella quadam, jam senio confectum & morbo gravatum; ibique a mancipio uno, ipsi mancipia mundi Cæsarisque, faciebant ei ministrari semel aut bis in die. Rogabat senex adferri sibi quidpiam ad corporis necessitatem, & efferus ille hoc ei exprobrabat: petebat aliquid morbo congruum, & ostium ei claudebat barbarus: & hæc sustinens sanctus, firmus in sua confessione, quam confessus est coram Deo & hominibus, numquam abnegavit veritatem. Postquam vero intellexit Imperator, ex ejusmodi custodia ægrotare illum, [æger revehitur Constantinopolim,] & quidem usque ad mortem; emollita nonnihil animi inclementia, Byzantium Platonem transtulit, & reparare voluit quod male egerat: sed quoniam parum recta intentione ferebatur, ad finem non perduxit quod proposuerat. Nam ipsum quidem, arrogantia sublatum, haud diu post robusta Dei: manus ad Scythas expulit, h atque cum toto suo exercitu perdidit; horrendum exemplum narratuque terribile secuturis generationibus statuens inevitabilium judiciorum suæ sapientissimæ providentiæ. Sanctum vero gregi suo proprio restituens nutus pie tunc imperantium, eum sibi pro Confessore haberi probavit.

[40] i Hoc autem quomodo accidit? nec enim dignum est præteriri silentio. Eorum cura qui nostrum agendi modum, [reconciliatur cum S. Nicephoro Patr.] animo benevolo nobis quamvis contrario, improbabant, sublatum est e medio scandalum, propter quod a Patriarcha facta erat secessio; intercessere orantes Principes; sanctissimus Patriarcha excusavit, omnia ex quadam epikia propter Imperatorē facta fuisse. Secutus est congressus & reconciliatio cum dicto Præsule: quia Deo nihil est carius bono pacis & concordiæ, quando illa concordia non est vel dissonantia a vera fide, vel divini mandati transgressio, aut denique canonis alicujus abrogatio; qualem illam, de qua nunc agimus, non fuisse, quantum quidem nos attinet, patet sanam mentem habentibus: cum ea quæ interim gesta erant dimiserimus, tamquam similia iis quæ olim sub divinis Patribus accidere, & similiter per epikiam fuere dissimulata; aut potius velut quorum accuratior discussio incorrupto judici reservetur in seculum futurum.

ANNOTATA.

a Ob Saracenorum incursionem ad monasterium Studii dictum intra urbem transierunt: sicut late in Vita S. Theodori explicatur

b Monachos ad decem centurias propemodum accessisse, tradit eadem Vita

c Mortuus est S. Tarasius anno 806, die 25 Februarij.

d Is erat Nicephorus, qui Irene ejecta Imperium arripuerat anno 802, qui quomodo se gesserit in procuranda S. Nicephori ad Patriarchatum electione, vide in hujus Vita 13 Martij num. 21.

e Sirletus totam Fraternitatem raptam in carcerem scribit, quod cum Græco textu non convenit, ubi expresse ponitur, ἁρπαγὴ ἐκ μέσου τῆς ἀδελφότητος.

f In Vita S. Theodori, dicitur hic relegatus in insulam quamdam, ex iis quæ proximæ sunt Byzantio: eadem pœna in Josephum fratrem & Platonem sapientem decreta; haud quaquam una utrosque custodia includi, sed singulos seorsim, ita ut mutuus eis aspectus negaretur, quod unicum est in carcere solatium. Theophanes ait mense Januario Indictione secunda in exilium pulsos, anno 809.

g Vix dubito quin Joseph Oeconomus, turbarum causa, intelligatur. Sirletus leonem vertit, quod aliis occasionem dedit Leonem proprio nomine sic appellatum, (fortaßis Isauricum, cujus mores in hoc imitaretur Nicephorus) intelligendi.

h Is est S. Nicephorus prænominatus, cujus & aliorum factum relinquit judicio Dei Michael in Vita S. Theodori.

i Cæsus a Bulgaris Nicephorus Imp. 26 Iulij anno 811, cui succeßit Michael Curopalates.

CAPUT VII.
Extremus S. Platonis morbus, & pius obitus.

[41] [Viribus prorsus exhaustis] Post hæc non amplius inclusus vixit Pater, neque enim vires erant vel ad hoc ut corporeis necessitatibus faceret per se satis: sed partim lectulo recumbens, solabatur sese retributione præteritorum suorum asceticorum & athleticorum laborum; partim in sedili requiescens, aut Psalmos Davidicos vocaliter recitabat, aut mentaliter precabatur Deum, aut aliquid conferebat ad utilitatem fraternitatis, consulendo, adhortando, instruendo, consolando, secundum paternam suam benevolamque consuetudinem: non autem poterat operis aliquid facere, aut genu flectere, aut lectioni vacare, nisi quantum ad hoc conducere poterat opera prope eum legentis ministri. Sed in his contristabatur angebaturque, quasi animam perdidisset, quia ab exercitiis spiritualibus cessare, & a laboribus corporalibus vacare se videbat. Si quando vero cibi aliquid sumebat causa morbi, [vitam protrahit usque ad annum ætatis 79,] aut lavacro propter obedientiam utebatur, Deo quidem agebat gratias, dolebat tamen propter laxatum vitæ prioris rigorem. Dignissimus sane laude, qui pulchrum suum stadium ac vere solarem cursum absolvit, ab obedientia videlicet incipiens, & in obedientia desinens; cum enim diurno horarum duodecim circulo parem annorum periodum in unoquoque a certamine explevisset, ad æternam vitam, perpetuo lumine fruiturus, emigravit. Numera certamina, & invenies, annos quadraginta octo. Tum annos b bis duodecim, ante abrenuntiationem seculi actos, junge aliis quatuor annis, quos in persecutionibus; & tribus, quos in infirmitate traduxit Sanctus: & invenies, virum venerabilem objisse anno ætatis c unde octogesimo.

[42] [extremum æger] Sed quomodo sine lacrymis mortem illius narrabo? Jacebat senex, habens animam paratam ad egressum, velut honoratum quoddam d xenium; & circum affusa fraternitas orabat, ut munus orationum ejus mereretur accipere. Postquam igitur unicuique sigillatim benedixit & osculatus est, abiit ad sepulcrum, quod videre jam pridem ardenter concupierat, quamvis voto suo frustratus fuerit, quia præpropera erat talis voluntas. Illud autem cum vidisset, gavisus est valde, & benedixit Dominum, inquiens: Hæc requies mea in seculum seculi. Deinde istam quoque vocem subjunxit: Voluntatem timentium se faciet Dominus. Traxit etiam ad se externorum non paucos: [sepulcrum suum visit,] qui nulla habita ratione temporis, (vertebaur enim sacri Jejunii circulus) accurrebant tam monachi quam seculares, benedictioneque accepta revertebantur instructi ad iter optimo viatico, sanctæ scilicet depositionis e memoria. Quin imo sanctissimus f Patriarcha adfuit, petens ut oraret pro se; eoque impetrato, osculatus est eum. [visitatur a multis etiam a Patriarcha.] Itaque hora illa omnibus suspicantibus, alieniori ipsos ab invicem esse animo, facta fuit in remedium, procul submota quæcumque antea extiterat ægritudine. Denique omnes admonuit, oravit pro omnibus, omnibus ignovit, quorum inimicitias, persecutiones, molestias tulerat, utpote vere vir Dei, & Christum etiam in morte imitans.

[43] Quoniam vero oportuit etiam testamentum condi: quodnam, quæso, reliquit? Fidem orthodoxam & conversationem regularem, in quibus vixit & cum quibus obiit: hoc autem vel illud distribuere ad illum non pertinebat, cum neque de ipso pallio posset ut dominus testari. Tandem rogatus a me miserabili, num quid haberet commendandum, [immoritur sacræ cantioni,] manu vestem apprehendens, eam excussit, in signum expeditissimæ obedientiæ; & voce admodum submissa dixit, nihil habere, eo quod omnia meæ parvitati committeret. Porro prætereundum non est aliquid, vim habens predictionis, quod nempe funebrem cantum sibi ipse ante mortem cecinerit. Cum enim ex pectore laboraret, assiduoque anhelitum duceret, ex consueta rerum divinarum meditatione movebat labia, maxime autem psallebat illam sacræ cantionis particulam, Resurgent mortui, & qui in monumentis sunt suscitabuntur, & lætabuntur qui sunt in terra: quem suavissimum versum hortabatur ut secum canerent qui præsto erant, [sabbato Lazari.] quoad loqui potuit, & vocem vel tenuissimam emittere. Secuta autem cantum est mors, tunc illi adveniens, quando instabat memoria g justi Lazari, ad quem refertur cantus ille, & cum quo pars ejus de quo nobis est sermo.

[44] [hora vespertina,] Denique extremum, susurrans, Estote salvi, decoroque habitu jacens, cum ad dexteram inclinasset caput, placido ac leni motu corporis, velut qui in propria abire disponit, clausit oculos, ea qua sol occumbit hora, & spiritum suum sanctum tradidit Angelis, ipsum ad solem justitiæ deducturis. h Et nunc ille quidem in cælis est, audeo dicere, non solum ascetico dignatus ordine, sed Confessorum adnumerandus choreis: quorum enim certamina pertulit, horum indubie etiam hereditatem participavit: [variis celestium choris adscribēdus,] aut si placet, cum subjectis subjectus probatissimus, imo bis obediens coronarius; cum solitariis solitarius legitimus; cum Prælatis Prælatus dignissimus; cum inclusis, non solum inclusus, sed etiam subditus; quodque augustum inprimis, cum Confessoribus Confessor genuinus, reipsa verbis attestante. Ego autem infelix, optimo orbatus patre, cui manum injiciam animo fluctuans? quem admonitorem inveniam a recta declinans ratione? quomodo mali dæmonis incursum fugiam, non habens te domesticum instructorem doctoremque.

[45] [Auctoris ad sanctum apostrophe,] Ast, o divinum mihi & sacrum caput! tu me ex alto propitius respice, labantem erige, dirige gradientem, serva incolumem, pasce mecum hunc gregem, quem multo labore & sudore collegisti; ut tuis insistens vestigiis, ambulet per viam mandatorum Dei: observa, fove, propugna tam magnos quam parvos, quemadmodum te rogavi in hora exitus tui: tui enim sunt omnes, quorum duces filii tui sunt, aut filii filiorum: ut in Deo & apud Deum te habentes Patronum, permaneamus immunes ab hostibus visibilibus & invisibilibus, ne per timorem declinemus a vera fide in aliquo, vel efferamur extra Dei præcepta; [& oratio.] ne per ignaviam aperiamus januam pravis affectibus; ne denique deficiamus in exercitatione proposita, in Christo Jesu Domino nostro, cui est gloria, honor & potestas, cum Patre omnipotenti atque vivifico & sanctissimo Spiritu, nunc, & semper, & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Primum sub obedientia S. Theoctisti, secundum in regimine monasterii Symbolorum, tertium in gubernando monasterio Sacudionis, quartum Constantinopoli in reclusione.

b Græce δὶς δυοκαίδεκα: Sed prima Syllaba Sirleti oculos fugit, ut duodecim verteret, & totam chronologiæ rationem turbavit, ut ante diximus.

c Ex hac vita excessit sanctissimus Plato, octogesimum ætatis annum uno minus agens, vir pluribus perfunctus laboribus, egregiis virtutum editis documentis. Ita S. Theodori Vita.

d Græce ἔκειτο γέρων, ὥςπερ τι γέρας τίμιον ἠτοιμασμένος τὴν ψυχὴν est autem γέρας, decus, præmium, pro quo vertimus xenium, ut propius exprimeretur ejus quæin Græco est ad vocum similitudinem allusionis elegantia; quam Sirletus neglexit, dum ita vertit, Jacebat senex ille senio admodum honorato.

e Græce simpliciter est sancta ejus depositio, παράθεσις. Sirletus, commendationem vertit: putavi menti auctoris propius accessuram paraphrasim.

f Vita S. Theodori: In eo etiam abundantem Patriarcha caritatis suæ vim animique recte compositi specimen exhibuit. Accurrens ipsemet cum universo Clero ad monasterium, moribundo Sancto adstitit, totus in illum defixus, membra ejus omnia complectens, suaviterque singula deosculans.

g Ita ad verbum Græca. Sirletus vertit justi Lazari ejusque diei festi memoriam, quale festum nullum habent Greci: sed simpliciter memoriam, occasione Euangelii pridie Dominicæ Palmarum legendi, ut supra dictum.

h Eadem Vita de sepultura ista addit: Cui tamquam Patri Patrum cum Patriarcha innumeris luminibus thurisque suffitu justa persoluisset, ægre tandem corpus sepulcro condidit, multis undique confluentibus, ejusque depositionem pro virili prohibentibus, ut qui nec mortuo quidem Sancto privari vellent. Et sub finem Vitæ ista habentur: In Studii monasterio & Magni Platonis & Beati quoque Josephi dives arca pariter asservatur: & corpus S. Theodori in Patrum thecam illatum est.

DE SS. THEONA, SIMEONE, PHORBINO, APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Theonas, apud Græcos (S.)
Simeon, apud Græcos (S.)
Phorbinus, apud Græcos (S.)

AUCTORE G. H.

In Menologio Græco Cardinalis Sirleti, post relatam commemorationem Platonis Abbatis monasterii Studitæ, de quo jam egimus, ista adduntur: Item Sanctorum trium, Theonæ, Symeonis & Phorbini. Referuntur iidem post dictum Platonem, [Cultus horum Sanctorum:] in Menæis & apud Maximum Cythereum his verbis: Eodem die Sancti tres, Theonas, Symeon & Phorbinus in pace vitam finiverunt. In disticho Menæorum invitatur cælum ut has tres animas suscipiat ob vitam horum absque macula peractam. Reliqua latent quæ essent referenda ad exercitia virtutum, quibus excelluerunt; aut locum & tempus, in quo floruerunt; imo si considerentur ut solum cultus & venerationis die conjuncti; potuerunt illi diversis locis & temporibus vixisse, quare multum ab est ut de singulis poßimus aliquid certum proferre. Primo autem non memininus, nos de ullo Phorbino aliquod encomium virtutis aut sanctitatis reperisse. [Phorbini alibi ignotus] Simeonis nomen magis commune est, quod habuit Simeon celebris Hierosolymorum Episcopus & Martyr, [Simeones plures Sancti.] cujus gesta dedimus XVIII Februarij, uti biduo ante Simeonis Episcopi Metensis: Sed qui similesque huc non spectant. Propius accedunt Simeon Stylita Senior ad diem V Ianuarij relatus; & Junior, qui III Septembris colitur; aut qui in monte mirabili vixit, referendus ad XXIV Maij; nec non Simeon Priscus Abbas in Syria, cujus gesta & miracula ex Philotheo Theodoreti atque ex Menæis dedimus XXVI Ianuarij, quos ab hoc Simeone diversos arbitramur.

[2] Alius est in eodem Theodoreti Philotheo Simeon socius Agapeti dein Episcopi Apameensis. De his cap. 3 in Vita S. Marciani ista leguntur: [aliquis celebris, S. Marciani discipulus,] Cum præteriisset aliquantum temporis, duos Marcianus admisit contubernales, Eusebium qui sacri illius tugurii fuit heres & Agapetum qui has Angelicas leges tulit Apamæam. Est enim quidam vicus maximus & populosissimus, cui nomen Nicerte: in eo construxit duo maxima philosophiæ gymnasia, quorum unum quidem est ab ejus nomine appellatum, alterum vero ab admirabili Simeone, qui quinquaginta annorum spatio refulsit in hac philosophia. In his in hodiernum usque diem degunt plusquam quadringenti viri, virtutis athletæ, & amatores religionis verique Dei cultus, & qui suis cælum coëmunt laboribus. Hujus antem reipublicæ legislatores fuere Agapetus & Simeones, qui leges accepere a magno Marciano. Ab his autem plurima quæ plantata sunt, exercitatorum virtutis habitacula, quæ quidem iisdem legibus reguntur & institutis, difficile est numerare. [an alios duos secum habuerii?] Colitur magnus Marcianus, XI Novembris Martyrologio Romano inscriptus: quidni etiam Simeon seu Simeones variorum monasteriorum fundator posset censeri apud Orientales accepisse venerationem, & sub se habuisse Theonam & Phorbinum, qui cum ipso vitæ sanctitate & miraculorum gloria effulserint, & sic simul eodem die fuerint in Menæis & Menologio conjuncti?

[3] Alius interim Theonas multis miraculis clarus commemoratur a Palladio cap. 50 Historiæ Lausiacæ his verbis: Vidimus etiam alium non procul a civitate in solitudine, nomine Theonam, virum sanctum, [Theonas sanctitate celebris in Ægypto. laudatur a Paladio] in domuncula seorsum inclusum, qui tempore triginta annorum silentium exercuerat. Is cum plurimas virtutes perageret, habebatur ab eis pro propheta. Exibat autem ad ipsum per singulos dies multitudo ægrotantium, quibus manus imponens per fenestram, dimittebat eos abire saluos. Licebat enim videre ipsum habentem vultum Angeli, lætis oculis, & totum plenum maxima gratia. Is, cum non multo ante tempore latrones eum noctu invasissent, [ob mansuetudinem erga maleficos,] existimantes se multum auri apud eum inventuros, & vellent eum occidere, precatus est & manserunt immobiles ad portas ejus usque ad matutinum. Cum autem turbæ mane ad eum accessissent, & eos igni tradere in animo haberent, unum tantum verbum ad eos est locutus: Sinite eos abire sanos; sin minus, a me fugiet gratia curationū. Ii vero ipsum audierunt: non audebant enim contra eum dicere: & protinus abiere latrones ad ea quæ erant circumcirca monasteria, mutati moribus, & de iis quæ fecerant ducti pœnitentia. [atrium linguarum peritia,] Erat autem vir eruditus in triplici gratia sermonum, in scriptis Romanis, Græcis & Ægyptiacis sicut a multis & ab illo ipso audivimus. Cum enim nos agnovisset esse hospites, scribens in tabella, Deo propter nos egit gratias. Comedebat autem semina non cocta. Noctu autem, ut aiunt, egrediebatur e cella, & congregabatur cum feris, & eas potabat ex ea quam habebat aqua: erat enim videre vestigia bubalorum & onagrorum & quarumdam caprearum circa ejus monasterium, quibus semper delectabatur. [a victus asperitate.] Hæc Palladius, quæ eadem, aliquot additis hinc inde circumstantiis, leguntur lib. 2 de Vitis Patrum, qui Ruffino tribuitur, cap. 6, ubi Theon appellatur. Sozomenus lib. 6 Histor. Eccl. cap. 28 agit de Viris sanctis, qui in Ægypto tempore Valentiniani & Valentis Imperatorum floruerunt, & inter alia refert ista: Item Benus & Theonas conventus rexere monachorum, viri divina præscientia & prophetia repleti. Traditur quidem Theonas doctrinæ Ægyptiorum, Græcorum & Latinorum peritus fuisse, & ad triginta annorum spatium silentium exercuisse. Sozomenum descripserunt Caßiodorus lib. 8 Historiæ tripartitæ cap. 1 & Nicephorus lib. 11 cap. 34. Hæc placuit adferre, dum alia antiqua monumenta de his Sanctis desunt; ut ostendamus hos eosdem aut aliquos illis in sanctitate etiam majores, potuisse apud Orientales habitos fuisse inter Sanctos, uti hoc tempore in Menæis Græcorum referuntur: qui etiam sive illi cum Theona in Ægypto, sive cum Simeone in Syria floruerint, aut si in diversis regionibus vixerint, sint tamen ob idem genus vivendi simul in veneratione conjuncti, quemadmodum sæpius fieri apud Latinos Breviarium Romanum demonstrat.

DE SANCTO GVIERO IN CORNVBIA APVD ANGLOS.

[Commentarius]

Guierus, in Cornubia apud Anglos (S.)

G. H.

Cornwallia, a recentioribus Cornubia dicta, olim Danmoniorum Sedes, & regni Occiduorum Saxonum illustris Comitatus, maxime totius Britanniæ in occidentem solem vergit. [In Cornubia fuit Ecclesia S. Guieri,] In hujus provinciæ Hundreda Westa locus signatur S. Neoths, de quo Cambdenus ista habet: Leskerdæ adjacet, quæ olim Ecclesia S. Guerir, id est, si interpreteris Britannice, Sancti Medici: ubi, ut scribit Asserius, Rex Alfredus in oratione prostratus, ex morbo convaluit. Cum autem Neotus vir eximia sanctitate in eadem ecclesia postea conderetur, alterius lumini ita præluxit, ut inde Neotestow, [dein S. Neoti dicta:] id est, Neothi locus, nunc S. Neots vocaretur; virique religiosi, qui ibidem Deo famulabantur, Clerici S. Neoti dicerentur, satisque opimos reditus habuerunt, ut in libro Guilielmi Conquestoris videre est. Hæc Cambdenus. Colitur S. Neotus XXXI Iulij, quo die mortuus dicitur in Vita a Capgravio edita, & annus mortis statuitur DCCCXC apud Alfordum in Annalibus Ecclesiæ Anglicanæ.

[2] De morbo Alfredi Regis depulso in Rebus ejus gestis scribit Asserus auctor coævus: Cum nuptias honorabiliter in Mercia factas, [ibi Alfredus Rex] inter innumerabiles utriusque sexus populos, solenniter celebraret, post diuturna die noctuque convivia, subito & immenso atque omnibus medicis incognito, confestim coram omni populo, correptus est dolore. Incognitum enim erat omnibus, qui tunc aderant, & etiam huc usque quotidie cernentibus, [gravi morbo detentus,] quod, proh dolor! pessimum est, tantam diuturnitatem, a vicesimo ætatis suæ anno usque quadragesimum & eo amplius annum, per tanta annorum curricula incessanter protelasse, unde talis dolor oriebatur. Multi namque favore & fascinatione circumstantis populi hoc factum esse autumabant: alii diabolica quadam invidia, qui semper bonis invidus existat: alii inusitato quodam genere febris: alii ficum existimant, quod genus infestissimi doloris etiam ab infantia habuit. [prostratus in orationem fuit liberatus,] Sed quodam tempore divino nutu, ante cum Cornubiam venandi causa adiret, & ad quamdam ecclesiam orandi causa divertisset, in qua Sanctus Gueryr requiescit, & nunc etiam Sanctus Neotus ibidem pausat, sublevatus est. Erat enim sedulus sanctorum locorum visitator, etiam ab infantia, orandi & eleemosynam dandi gratia. Ibi diu in oratione tacita prostratus, ita Domini misericordiam deprecabatur, quatenus omnipotens Deus, pro sua immensa clementia, stimulos præsentis & infestantis infirmitatis, aliqua qualicumque leviore infirmitate mutaret, ea tamen conditione, ut corporaliter exterius illa infirmitas non appareret, ne inutilis & despectus esset. Timebat lepram aut cæcitatem, vel aliquem talem dolorem, qui homines tam cito & inutiles & despectos suo adventu efficiunt. Oratione autem finita cœptum iter arripuit, & non multo post tempore, ut in oratione deprecatus fuerat, se ab illo dolore medicatum esse divinitus sensit, ita ut funditus eradicaretur. Hæc Asserus, qui ante scripserat, anno DCCCLXVIII Alfredum ætatis suæ anno XX uxorem duxisse, quam post mortem Alfredi viduam se novisse scribit Asserus: proinde sanatus esset Alfredus circa annum DCCCLXXXVIII; nisi alius morbus, quem in adolescentia habuisset, dicatur ante nuptias contractas, sublatus, uti censet Alfordus in Annalibus ad annum DCCCLXXI, ubi de S. Guiero agit.

[3] Auctor Martyrologii Anglicani, excusi anno MDCVIII & recusi anno MDCXL, [S. Guierus colitur 4 Aprilis,] conatus singulis diebus aßignare aliquem Sanctum, qui in Anglia, Scotia aut Hibernia floruerit, ad hunc quartum Aprilis collocat S. Guerirum, citato Matthæo Parisiensi in historia majori, ad annum DCCCLXXI, ex antiquis Britanniæ monumentis. Dicitur ea historia extare in bibliotheca Sidneiana. Verum, ut scribit Voßius de Historicis Latinis lib. 2 cap. 58, pars ista utrum fuerit Matthei Parisii, an alterius, viderint, qui viderunt. Hoc citato auctore, Auctor dicti Martyrologii asserit S. Guierum Sacerdotem fuisse & eremitam, [creditur Sacerdos & eremita virisse.] qui severum vitæ genus in Danmonia professus, magnam sanctitatis opinionem collegit, meruitque a provincialibus coli, erectis templis & altaribus. Eumdem S. Gunerum Presbyterum in Anglia retulit in Catalogo Generali Ferrarius ad hunc diem: quod nos etiam facimus, hactenus non assecuti alium venerationis & cultus Ecclesiastici diem, multo minus annum aut seculum, quo floruerit aut ad Christum migrarit.

DE B. GVILLELMO CVFFITELLA, EREMITA SICLI IN SICILIA.

CIRCA AN. MCCCCXV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Guilielmus Eremita Sicli, in Sicilia (S.)

AUCTORE D. P.

§. I. Hujus Beati cultus: Vitæ conscriptæ a variis.

[1] Siclis, seculo superiori, Xichilis & Xiclis, novæ appellationis sed insigne oppidum, nomen ab alluente fluviolo sortitum est, in eo Trinacriæ cornu, quod Pachinum Promontorium respicit, haud procul a Netina civitate, ad Dominium Comitum Motycensium pertinens. Ibi in præcipua, quæ D. Mattheo sacra est, æde Patronus colitur, religione omnino singulari, die octava post festum Resurrectionis Dominicæ, [An. 1538 decreta festivitas ut Beato,] B. Guillelmus Eremita, ex Pauli Papæ III indulto; postquam de vita, miraculis & fama sanctitatis manifestißime constitit ecclesiastico Iudici, ad hoc deputato, per testes bene multos qui in fine anni MDXXXVII & initio sequentis, Panormi Siclique auditi sunt. De hoc Beato (Sanctum etiam multi absolute vocant, & cum hoc titulo habemus impressam Missam propriam anno MDCXXXVI) de hoc, inquam, Beato acturi, nihil habuimus antiquius, quam adipisci prædicti Processus Acta, ex quibus unis solide videbamur posse concludere, quid de ipso ab antiquis scitū ac creditum fuerit; quid vero per novas conjecturas opinationesque sit adjectum historiæ, ab auctoribus pluribus hoc seculo conscriptæ, cum non modica, ut videbatur, personarum ac temporum confusione.

[2] Compotes hujus voti fecit nos Crispinus Majus, Societatis Iesu, [post Processus factos, qui hic dantur.] insignis in provincia Sicula per annos viginti concionator, nunc vita functus; nostramq; supplicationem Iudicibus ac Iuratis loci eo successu obtulit, quem significat ipsorum hujusmodi responsum, XXVIII Apr. anni MDCLXX datum; Quā gratæ nobis acciderint & quo plausu acceptæ sint litteræ vestræ, non facile possumus explicare verbis. Cum enim ageretur de nostro S. Guillelmo, id est de oculorum nostrorum pupilla & inæstimabili margarita nostri pectoris; vidimus cum gaudio, & cum approbatione admirati sumus eximiam diligentiam, qua suscepistis tractandam rem tam gravem & Catholicæ Religioni tam proficuam, quam est Sanctorū accurata illustratio ex antiquissimis & primigeniis monumentis. Ingentes igitur gratias agendo pro eo quod tam luculenter tractandum vobis proposueritis de sancto Patrono nostro, jussis vestris, quoad potuimus, obtemperavimus ad amussim, mittimusque imprimis desideratam copiam Processus, de verbo ad verbum fideliter descriptam ex originali, quod servatur in ipsa arca argentea, nuper a nobis extructa.

[3] Quiescebant sacra ossa, cum iste Processus conderetur, in lignea capsula intra tumbam, [An. 1602,] elatiori supra pavimentum loco, in parte templi præcipua, prostantem; magnificam illam quidem, qualem tunc neque Xicli neque alibi in vicinia quisquam mortuus habebat; lapideam tamen. Sed hæc nimium vilis materia est visa piis Xiclensibus. Ergo anno MDCII facta est arca nova, argenteis obtecta laminis, operis, ut ea ferebant tempora, elegantis, teste Roccho Pirrho. Anno MDCXXXVII condita est elegantior statua, [& 1670 argenteæ arcæ corpori factæ] ex eadem materia affabre laborata. Neque tamen vel sic factum est pietati satis, sed rursus anno MDCLXVI efferbuit zelus magis honorandi tam carum tamque beneficum Sanctum, cœptaque est fieri alia arca, amplior atque augustior, in qua cum pretio gravis argenti artificum certaret industria, celatis circumcirca præcipuis Sancti gestis, opere tam exquisito & delicato, inquit Crispinus Majus in sua hac de re epistola, ut omnes hujus Provinciæ argenteas arcas, quas, in hoc meo concionandi munere eamdem quaquaversum perlustrans, Panormi, Messanæ, Catanæ & alibi multas & splendidas vidi, nostra hæc vel æquet vel superet. Talem autem habet inscriptionem: Anno Domini MDCLXX. S. Guillelmo Siclis Patrono, aureum hoc opus, ut argenteum, posuere Patres, Casmeneæ civitatis Filii, D. Petrus Carthia Baro, D. Didacus de Aritiis, D. Jacobus Fiachella, D. Carolus de Angelo, exiguum summi amoris ac pietatis argumentum. Casmenas olim fuisse, ubi nunc Xiclis, dixerim vel divinarim, inquit Cluverius in sua Sicilia: hac divinatione usus pro certa sententia auctor inscriptionis, Casmeneæ civitatis filios Xiclensem Magistratum vocavit.

[4] [Vita a variis scripta & edita] Vitam Sancti primus conscripsit, & Siculo Carmine antiquo vulgavit Vincentius Torres, quam in epitomen redegisse & Latine reddidisse fertur Vincentius Littara, Doctor Theologus. Neutrius scripti apud Siclenses exemplaria supersunt: quorum si etiam post hæc edita nanciscamur copiam (nam allaboraturos se ut inveniantur perquam humaniter Iudices & Iurati promisere) licebit cognoscere, an quæ nunc in Corradiade Littaræ prolixe leguntur, de modo quo ad divinum famulatum conversus Guilielmus, quoque cum B. Conrado Eremita urbis Netinæ Patrono Neti conversatus dicitur, [anno 1608,] solidius aliquid antiquiusque fundamentum habeant quam poëticam fingendi licentiam. Talem sibi videtur arrogasse Littara, heroicum illud opus conscribens de B. Conrado, quod anno demum MDCVIII postumum prodiit: cum antea ejusdem B. Conradi vitam prosa scripsisset, qualis a nobis est XIX Februarij edita; nusquam omnino indicans, quod Guillelmus Bucherius, cujus familiaritate Neti usus est Conradus, priusquam ad solitudinem se reciperet, idem fuerit cum eo qui postea Xicli vitam eremiticam duxit; ubi non alio quam Cuffitellæ cognomine notus fuit, totis duobus a morte sua seculis.

[5] Vt ut sit, omnes post secuti auctores, ne minimum quidem dubitavere, quin unus idemque foret. [1630,] Tali fundamento suam inædificavit historiā Bartholomæus Majus, Crispini prænominati patruus, nostræ item Societatis, vir eruditionis notæ & auctoritatis magnæ, utpote bis socius Provincialis, Rector Catanensis Collegii, Magister Novitiorum Messunæ & Instructor Patrum in tertia Probatione se exercentium: a quo conscripta Vita prodiit Panormi, anno MDCXXX, sub nomine Antonini Miceli Ecclesiæ Siclensis Curati. Decennio post B. Guillelmi vitam, idiomate similiter Italico sed stylo magis luxuriante, scripsit ediditque Neapoli D. Marianus Perellus Siclensis, [1640,] sacri Ordinis Hierosolymitani Religiosus; non magni faciendā, quia præter Corradiadem Littaræ nihil se habuisse, quod sequeretur, ingenue est professus: cum prioriste etiam habuerit Processus prænotatos, unde & miracula nonnulla selegit. Deniq;[1658,] Octavius Cajotanus noster in Actis Sanctorū Siciliæ, editis MDCLVIII, prænominatis omnibus auctoribus nec non MSS. Proceßibus usus, Vitam collegit & quadamtenus illustravit.

[6] Hanc postremam, & quia Latine, & quia succinctius scripta minus diffluit in iis quæ dubia nobis videbantur, prælo paraveramus, una cum miraculis ex Majo acceptis eique Annotationes operosas attexueramus, ne, quid alii de Sancto diverse scripsissent, omnino ignoraretur. Verum antiqua tandem, ut optabamus, Acta accepimus: quibus in hanc quam vides formā redactis, ne tædio foret prolixitas (sic tamen ut nec unicū quidem verbum ad historiam necessarium omissum sit, [sed omnibus præferenda Acta Processuum.] nullum ex nostro aut recentiorum auctorum conjecturis additum) continuo dißipatæ sunt tenebræ, quibus hærebamus impliciti; apparuitque quam nullo aut levi fundamento, de genere, ætate, conversionis principio, ac mortis anno definita sint pleraque, quæ nobis, etiam antequam documenta vetera legissemus, propter implexos anachronismos suspecta esse cœperant de falsitate. Ergo omißis omnibus aliorum scriptis, quæ nisi quatenus inde hauriri vel mediate vel immediate potuere, vix ullam obtinent auctoritatem: hæc sola operi nostro inserenda putamus; & quidquid proximiori memoria hominum, quæ de Beati vita audivissent certatim afferentium, ignotum latuit; id existimamus bene sciri non potuisse post plura ab obitu Beati secula, absque vetustiorum, quæ nulla allegantur, documentorum suffragio.

§ II, Beatorum Guillelmi & Conradi Ætas.

[7] [In Actis nusquam certo definitur annus mortis] Prima de tempore mortis dubitatio nobis fuerat, ex qua aliæ plures videbantur pendere: nam hinc quidem B. Conradi obitum ad annum MCCCLI relatum videbamus; inde B. Guillelmi excessum a plerisque dilatum ad MCCCCIV. Interrogati Testes, quorum nemo B. Guillelmum cognoverat, plerique responderunt de tempore mortis se ignorare. Pauci quidam seniores qui aliquid certi videbantur dicere, incertos nihilominus nos dimisere: dum unus quidem dicit annos plus quam CLX effuxisse ab obitu Beati, ex cujus calculo is accidisset ante annum MCCCLXXVII; quinque alii ante annos centum quinquaginta: unde rursum decennium detrahit Testis XI; alius vero Testis decennium alterum, sic ut solum dicat obiisse Beatum ante annos centum triginta; quo calculo potuisset Gullielmus vivendo attigisse initium seculi XV: quandoquidem examen factum super his sit seculo XVI usque annum XXXVIII promoto. Desperata igitur ex hac parte dubii nostri solutione, videndum an non alia via pateat in Actis, per quam valeat certius aliquid definitiusque cognosci. Hoc autem videtur fieri, posse attentis iis, quæ de sua aliorumque, & sibi notorum & tamen cum B. Guillelmo conversatorum, ætate deposuere quidam, non ex auditu per conjecturam, sed ex propria certaque scientia.

[8] [ex eo tamen quod Beato familiares quidam] Fuerunt B. Guillelmo familiares, tum alii qui in processu nominantur, confratres ecclesiæ S. Mariæ de pietate, juxta quam eremitorium suum ille habuerat, tum imprimis Paulus Guiccionius, quem admodum senem virumque probum, cognovisse se dixit Testis IV annos natus LXXX. Vivebat ergo adhuc Paulus circa annum MCCCCLXVII. Testis VIII annos natus CVI dicit, quod eumdem Paulum aliosque Confratres cognoverit ante annos LXXX. Ergo iterum illi adhuc vivebant saltem MCCCCLVIII. Testis X annorum LXXXVIII senex, quæcumque ad varios articulos præsertim I, III, IV, X respondit, ea se dixit puerum duodennem, ex ipso Paulo coram Confratribus, audivisse: Ergo anno Christi MCCCLX adhuc supererant & Paulus & alii qui corpus B. Guillielmi ad sepulturam aptarant. [vixerint ultra annorum 1460] Idem vero testis, ubi de tempore mortis istorum Guillielmi amicorum agit, dicit eos mortuos esse ante annos LX, adeo ut secundum hunc calculum Paulus vixisse potuerit usque ad MCCCCLXXV & ultra. Quid autem Pauli uxor Garita seu Margarita? De ea Testis XVI, anus annorum XC, deponit, quod puella existens ab illamet audiverit dici, quomodo solita fuerit eleemosynis suis B. Guillielmum sustentare. Demus tantum annorum XIV fuisse Testem cum ista audivit; oportet tamen adhuc vixisse Garitam anno MCCCCLX.

[9] [conficitur ante an. 1410 non obiisse B. Guillelmū,] Ex his sic concludo. Familiam alebant Paulus & Garita, quando in eorum amicitiam insinuavit sese Beatus, quod saltem decennio ante mortem factum; adeoque ætatis annum saltem XL Paulus, XXX agebat Garita, quando Guilielmus ad superos abiit. Demus nunc mortuos post annum Christi MCCCCLX fuisse hanc octogenariam, nonagenarium illum: non poterit istis sic positis mortuus fuisse B. Guillielmus ante annū MCCCCX; sed bene potuit diutius cum illi suis amicis vixisse, eoque diutius quo longiori tempore eumdem Sicli conversatum statues: adeoque præfati Testes tantum indefinite & indeterminate intelligendi sunt, de longo spatio, & quod ipsorum notitiam præcesserit; non autem præcise de eo quod nominavere, nedum de majori: alias non potuissent jam adulti cognovisse Paulum, [neque ejus amicum B. Conradum ante 1400.] neque Paulo Guillielmus usus esse tam familiariter. Idem porro etiam in B. Conrado valet: miraculum enim quod accidit in laganis, e domo Pauli ad Guilielmum delatis, accidit occasione Conrardi, qui Guillelmum visitaturus advenerat, fortaßis immediate ante suam mortem: adeoque etiam hic debuit ad finem usque seculi XIV vivendo pervenisse, si non & seculo XV vixit per annos decē aut plures.

[10] Ast Littara & ceteri Littaram secuti obiisse dixerunt Conradum anno Christi MCCCLI. Exigua profecto accuratione historiæ. Expendisset Breve Leonis X, quo declarat quod, juxta expositionem ex parte Netinorum sibi factam, jam CLX annis & ultra elapsis, bonæ memoriæ Conradus Placentinus, de nobili genere procreatus, ad dictam terram accedens, in quodam eremitorio in certa silva prope dictam terram consistente, usque ad ultimum vitæ suæ laudabilem & eremiticam vitam duxit. Age nunc, & ab annis MDXV (tunc enim scripsit Leo Papa) CLX annos detrahe: & ad MCCCLV retrogradiendo pervenies, [qui circa an. 1355 Netū advenit] deprehendesque prius mortuum a Littara Conradum statui, quam in Siciliam advenisse putaverint ii, qui integro seculo Littara seniores scrutati sunt antiqua de eo scripta, de Quatuor-virorum mandato statim ab obitu ejus confecta, ut scribit ipse Littara. Excusandus tamen Littara est, quia etiam Iacobus Humana, Syracusani Episcopi Vicarius, executus quæ dicto Brevi præscribebantur, verba Netinorum de tempore quo ad suam civitatem vivens venit Conradus, intellexit de tempore quo jacuit apud eos in sepulcro mortuus, uti patet ex ipso diplomate quod habes in commentario nostro ad Acta prævio. Cum autem ob culpam, juvenili omnino levitate commissam, patria sua excesserit Conradus, & Netum advenerit, annos fortasse vix amplius quam triginta natus; senex vero obierit, uti & Guillielmus; nihil prohibet quo minus dicamus, fuisse coætaneos, eoque ad nectendam invicem amicitiam proniores.

§. III. Guillielmus Bucherius, a B. Guillielmo distinguendus.

[11] Qværendū nunc quis Guillielmus ille Bucherius fuerit, cui adveniens Netum Conradus adhuc juvenis fuit, ut scribit Littara, commendatus. [Erat hic senex cum B. Conradus juvenis commendatus ei fuit] Fuerat hic in obsequio Frederici Regis venantis, dum ejus periculum in se convertit, apri ferocis dente læsus, indeque per omnem vitam elumbis & claudus Netum se contulerat, in concessas sibi a Rege domunculas juxta ædem Crucifixi; ubi eum filius suus Petrus alere ac viscere solitus, non tulit tantam patris familiaritatem cum hospite peregrino, eaque sua morositate effecit, ut brevi alio Conradus migrarit. Oportet plenæ maturæque ætatis istum fuisse Guillelmum, qui tam provectum habebat filium maxime si in obsequio Friderici II, ut omnes scribunt, accepit prædictum vulnus, jam tunc matrimonio illigatus: obiit enim hic Rex anno Christi MCCCXXXVI, ætatis suæ anno LXV, quando eum & senio gravem & bellis seditionibusque domi ac foris diu exercitum, adeo fuisse addictum venationi, [ac proinde alius a nostro Beato] ut vitam quoque suam exponeret, non est verosimile. Quid si igitur casus jam memoratus non acciderit anno MCCCXXXIII, ut scripsit Cajetanus noster, sed longe citius, scilicet vel principio seculi, postquam pax cum Andegavensibus inita est ea conditione, ut solum Trinacriæ Rex diceretur Fridericus; vel anno MCCCXV, quando iterum obtigere Regi mensium aliquot induciæ: tunc enim virili hic pollebat robore, & congruis ætati exercitiis oblectari poterat, quietem aliquam nactus. Ita autem etiam sexagenario majorem oporteret fuisse Guillielmū Bucherium, quando in Siciliam Conradus appulit: qui idem, Guillielmus si postea Xicli vixisset usque ad annum MCCCCIV, ut paßim aiunt, vel etiam diutius, uti nos sentimus; profecto non jam octogenarius nonagenariusque obiisset, sed longe major centenario. Et hæc est sententia Doctoris Francisci Boni, qui ultimus Vitam B. Guilielmi scripsit, eamque ad annos centum viginti prorogavit.

[12] [quod & diversum familiæ nomen indicat.] Sed nihil est opus tam incongrua admittere. Si nobilis inter Netinas fuit familia Bucheria, non fuit ignota omnino altera, quæ Cuffitellæ gerebat cognomen, quamque etiam hodie ibi superesse perscriptum inde nobis est. Bucheriæ ullas extare reliquias negat per epistolam Crispinus Majus. Sed facile fuit, si non a familia, saltem a Bucherio oppido, unde vel natus vel oriundus fuerit Guillelmus iste, Petri pater, eidem inter Netinos commoranti cognomen adhæsisse. Facile etiam fuit post duorum & amplius seculorum decursum, hunc, quamvis Neti, post actam in hospitalitatis officiis vitam laudabilem, mortuus fuerit ac sepultus, ibidem venire in oblivionem; quia nullis seu vivus seu mortuus clarebat miraculis, & solus in ore ac veneratione civium versabatur Conradus. Cum autem e vicina Xicli audirentur æque magna ac gloriosa de Guilielmo eremita, qui & Neto venisset Xiclim, & B. Conrado fuisset familiaris; nihil pronius fuit quam ut Litara, aut similis aliquis, auctoritatis quam accurationis majoris scriptor, Netinis primum, deinde & Xiclensibus, persuaderet, ipsorum Patronum esse ipsum qui adveniente Netum Conrado inhabitabat domunculas ad ædem Crucifixi, obtentas a Rege Friderico in suum hospitumque peregrinorum usum, & in præmium generosæ fidelitatis.

[13] [& seniorum Siclensium] Sed talem persuasionem primum destruunt rationes chronologicæ a nobis deductæ: deinde Acta processuum habenti non potest ulla ratione videri probabile, quod si ea quæ de Guilelmo Bucherio dicuntur, ad eremitam Xiclensem pertinuissent, nihil eorum vel ex ore Pauli Guiccionii vel ex vulgi sermonibus scivissent narrare tot cives Xiclenses, saltem ætate provectiores: solet enim præ virtutibus internis suspicere vulgus decora externa Sanctorū, qualia erant in Guillelmo Bucherio, propulsatum regiæ vitæ periculum cum discrimine propriæ, & reciproca Regis erga bene meritum liberalitas; piæ hospitalitatis exercitium per annos aliquot, cum publico boni exempli fructu continuatum; [de rebus alias memorandis silentium.] elumbis inperpetuum corporis baculoque sustentandi claudicatio; filius apud Netinos honesta in fortuna relictus, propagataque ex eo familia ac nepotes, cum examen fieret adhuc superstites, ex quibus multa de avi vita Neti acta disci atque haberi potuissent. Nihil interim aliud dixere Xiclenses quam Neto venisse: neque eatenus ipsis inde innotuerat quidquam, propter quod operæ pretium esse putabant illuc ablegare Commissarium, de priori Patroni sui vita informandum; quod utique facillimum fuisset ob loci viciniam, & antiqua documenta de B. Conrado publicii ibidem scriptis servata, nec non processum itidem illic Episcopi Dalmatii jussu formatum anno MCCCCLXXXV, in quo testes plusquam quinquaginta auditi, ac rursum anno MDXV, prout in suo Diplomate affirmat Vicarius Syracusanus.

[14] [poterunt hæc ex antiquis de B. Conrado Actis confirmari] Vtinam nobis Februarium condentibus ad manum Processus isti fuissent, nec non scripta eorum, quos Petrus Maria Campi scribit, de mandato Quatuor-virum, summa fide consignasse litteris quæcumque aut ab eo geri viderant ipsi, Sacellanus scilicet S. Petri, Conradi Confessarius, & Fr. Michael Lombardus, eidem sancto familiaris; aut gesta fuisse didicerant ex aliis, ac præsertim Guillielmo, non quidem Bucherio Neti (hunc enim credimus mortuum esse diu ante Conradum) sed Coffitella Xicli, quicum totam unam Quadragesimam, ac fortaßis extremam, in piis colloquiis transegerat Conradus, ut ex his Actis infra patebit. [si ea nanciscamur.] Hæc monumenta si aliquando pro istius mensis supplemento nanciscamur, sicut nunc Littaræ chronologiam circa B. Conradum reformavimus; ita fortaßis haud pauca narrationis ab eo propositæ puncta reprobabimus, eorumque loco substituemus certiora quam plurima divinorum miraculorum decora, quibus Sanctum suum glorificavit Deus. Faveant modo piis votis Netini cives, cum viderint tanta fide diligentiaque exposita, quæ sola credi recipique merentur, de suo pariter cive Guillelmo Cuffitella: absit enim ut contra acceptam a majoribus Xiclensium traditionem, velimus cum aliquibus dubitare, an vere fuerit patria Netinus.

ACTA PROCESSVS,
circa vitam, virtutes & miracula
B. GUILLELMI.
Ex MSS. authenticis, una cum Beati corpore asservatis, de mandato Judicum & Juratorum terræ Siclis notarialiter transcriptis, & hic Latine redditis.

Guilielmus Eremita Sicli, in Sicilia (S.)

EX MS. PROCESSU

CAPUT I.
Litteræ Commissoriales, & Interrogatorium Testibus proponendum.

[1] Iesus adsit. Nos Joannes Antonius a Phassides, in sacris Litteris professor, [Vicarius Montis Regalis, Iudex constitutus,] Vicarius Generalis civitatis & Archiepiscopatus Montis regalis, Judex ecclesiasticus, delegatus per spectabilem Don Joannem Antonium b Pulleonem, Baronem Burgii, Gubernatorem dictæ civitatis & Archiepiscopatus, & in hoc Siciliæ regno Apostolicæ Sedis Nuntium; Reverendis Dominis Don Joanni li Donni, Canonico Syracusano; & Magistro Dominico Sandolina, sacræ Theologiæ professori, Ordinis Prædicatorum; cui vel quibus præsentes pervenerint, & quandolibet exhibitæ vel præsentatæ fuerint; amicis nostris in Domino Jesu Christo carissimis.

[2] [per Nuntiū Apostolicū,] Quia fuit nobis ad petitionem & instantiam Magnificorum Juratorum, Judicum, & Universitatis terræ Xicli, Syracusanæ diœcesis, porrectum, exhibitum & præsentatum quoddam Breve, inscriptum prædicto Don Joanni Antonio Pullioni tenoris & continentiæ subsequentis

PAULUS PAPA TERTIUS

Dilecte fili, salutem & Apostolicam benedictionem. Exponi nobis fecerunt dilecti filii, Jurati, Judices ac Universitas hominū terræ Xicli, Syracusanæ diœcesis, quod licet in ecclesia S. Matthei requiescat corpus quondam Guillelmi Cuffitella, olim ejusdem terræ incolæ; qui dum vixit, [cui Paulus 3 ad instantiā Siclensium,] adeo exemplaris vitæ & Altissimo devotus fuit, ut post decessum pluribus miraculis claruerit & clarescat indies; & propterea non solū ab eisdem Exponentibus, verum etiam omnium vicinorum locorum Christi fidelibus, in maxima veneratione habeatur, & magna ad ipsam ecclesiam populi multitudo confluat: & ipsi Christi fideles, dum eorū petitiones quas Deo faciunt voti compotes fiunt, ejusdem Guillelmi intercessione preces suas exauditas fuisse per testes teneant: & plures variis infirmitatibus oppressi, ipsius Guillelmi sepulcrum visitantes, ad pristinam sanitatem restituantur: [ob sanctitatē & miracula Guillelmi,] quia tamen ipse Guillelmus in Sanctorum catalogo nominatus non existit, non audeant, absque Sedis Apostolicæ licentia speciali, eum publice venerari. In præsenti cupiūt Exponentes, ut singulis annis, octava die festū Resurrectionis Dominicæ immediate sequenti, festum & Officium ejusdem Guillelmi in ecclesia & terra prædictis, sub officio Confessoris non Pontificis, celebrari facere possint, per dictam Sedem eis licentiam concedi: quare pro parte eorumdem Exponentium nobis fuit humiliter supplicatum, ut votis eorum in præmissis annuere de benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur qui Christi fidelium quibuslibet votis, [petentium licentiam festi celebrandi,] præsertim quæ ex devotionis fervore prodire conspicimus, libenter annuimus, hujusmodi supplicationibus inclinati; tibi per præsentem committimus & mandamus, quatenus, si facta super præmissis diligenti inquisitione; per personam in dignitate ecclesiastica constitutam, ad hoc per te eligendam, præmissa veritati inniti intellexeritis; ut dicta persona indignitate ecclesiastica constituta præfatis Exponentibus licentiam hujusmodi concedat. Nos enim tibi, & in eventum prædictum etiam personæ in dignitate ecclesiastica constitutæ, super præmissis omnibus & singulis, juxta tenorem suprascriptum, plenam concedimus licentiam & facultatem, non obstantibus constitutionibus & ordinationibus Apostolicis ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem quod dictus Guillelmus propter præmissa canonizatus non censeatur. [causam commiserat,] Datum Romæ apud S. Marcum sub annulo piscatoris, die XXVII Junii MDXXXVII Pontificatus nostri anno tertio.

[3] Ob quod opus est, ut fiat super præmissis diligens inquisitio, pro veritate intelligenda, & quod recipiantur testes ad eorumdem magnificorum Juratorum, Judicum & Universitatis instantiam. Et non valentes nos personaliter adesse; [vices suas subdelegat Ioanni de Donnis,] confisi admodū de probitate ac moribus & vita vestris, harum nostrarum litterarum serie, vobis & cuilibet vestrum, tam conjunctim quam divisim & in solidum (ita quod si unus inceperit, alter prosequi valeat, mediare & finire; & tantum valeat, quantum si per ambos actum extiterit) dicimus, committimus, & auctoritate qua fungimur præcipiendo mandamus, ac omnimodam auctoritatem nostram in & circa præmissa & infrascripta damus & impartimur; quatenus omnes & quoscumque testes, quos dicti magnifici Jurati, Judices & Universitas præfatæ terræ Xicli, seu alter pro eis, producere voluerint, super memoriali & capitulis hodie præsentatis, præsentibus interclusis, illos per magistri Notarii seu magistrorum Notariorum idoneas & virtutum personas, [ad excipiendos Xicli testes,] per vos & vestrum quemlibet fideliter eligendas, recipi & examinari facere debeatis; bene & diligenter ut decet, animo tantum legali, interrogando eos de causa scientiæ, loco, tempore & aliis circumstantiis; interveniendo ad eorumdem testium receptionem vos, Reverendi, seu alteruter vestrum personaliter, & nemo alius, pro dictorum veritate intelligenda. Quorum quidem testium nomina & cognomina ac depositiones & dicta, per vos fideliter in scriptis redacta, seu verius redigi facienda, clausa, sigillata, & nemini pandita, ut moris est, una cum dicto intercluso memoriali ad nos transmittere curabitis: & præmissa exequamini cum effectu, pro quanto gratia Apostolica vobis cara est… Data in civitate Montis-Regalis die VIII Januarii XI Indictione MDXXXVII c

[4] Memoriale d, super quo examinandi Testes, recipiendi super exceptione in catalogo Sanctorum Guillelmi de Cuffitella, ad petitionem & instantiam Universitatis terræ Xichili. [& juxta memoriale interrogandos:]
I Queratur, unde & ex qua parentela natus fuerit Guillelmus Cuffitella: an Xichili oriundus: & quo in exercitio se occupaverit.
II An fuerit Religiosus, & cujus Regulæ: a quanto tempore eam Regulam susceperit, & quomodo eamdem observarit.
III An habitaverit in terra Xichilis, & cum indigenis solitus fuerit conversari: an semper ibi habitarit, ubi, & cum quibus: & omnia particulariter.
IV An unquam ab aliquo persecutiones sit passus, & quales, & quam ob causam; & utrum tales persecutiones cum patientia sustinuerit.
V An solitus fuerit visitare hospitalia & domos pauperum: & utrum libenter adjuvabat & intercedebat pro auxilio eorum, qui erant in aliqua necessitate constituti.
VI An fuerit humilis cum quovis hominum genere, non quærendo honorari a quocumque & non curando utrum vestes, quibus induebatur, novæ essent an veteres.
VII An duxerit vitam asperam in jejuniis, disciplinis, orationibus: an humi vel alia in re cubare, an intra ipsam terram Xichili aut extra eam somnum capere sit solitus.
VIII An consueverit pro Dei amore mendicare victum, aut propriis manibus ad sui sustentationem laborare. An etiam ex eo quod suppetebat libenter communicabat secum manentibus, aut alias necessitatem habentibus. Et dicant testes quidquid sciunt.
IX An sciant, quod, antequam moreretur, mortem suam alicui prædixerit.
X An vivus aliquod miraculum fecerit: & dicant quod miraculum fecerit.
XI An in ejus morte contigerit aliquod miraculum, & quale: & dicant quidquid sciunt.
XII An inventus fuerit mortuus, aut aliquis morienti adstiterit, & quomodo sit mortuus, & an prius ægrotaverit, idque satis prolixo tempore.
XIII Dicant ubinam sepultus fuerit: & an reliquerit unde fierent expensæ sepulcrales, & quomodo voluerit sepeliri, id est qualem pompam funebrem sibi fieri voluerit: & an vere sepultus sit in monumento marmoreo, antiquo & honorifico, supra quod scripti sint aliqui versus per modum epitaphii, in honorem & memoriam sanctæ ipsius vitæ.
XIV A quo tempore mortuus sit: & an post mortem visa fuerint aliqua miracula; & dicant testes quod miraculum viderunt.
XV Si in loco terræ Xichili habeant erga ipsum devotionem aliquam, teneantque pro certo quod sit Beatus: & an nemo habeat aliquid rerum ejus: & an talis res, per Dei virtutem & intercessionem dicti Guillelmi, operetur miracula. Et dicant quæ res sit, & quæ miracula fecerit, & utrum etiam hoc præsenti tempore faciat.
XVI An in Vigilia, quæ ipsi solet fieri, viderint aliqua miracula, omnium judicio evidentia, & non secundum cursum aut operationem naturæ vel medicamentorum facta.
XVII An sciant quo anno sit mortuus, & quo mense, & quo die mensis: & quomodo hoc sciant.

[5] Ad hos septemdecim articulos, ex Testibus sexaginta duobus, soli sedecim responderunt ordinate & distincte: ceteri, [quorum aliqui ordinate responderunt ad singula.] in genere de fama sanctitatis ac veneratione publica locuti, solum deposuere miracula, quæ ad B. Guillelmi pridem mortui invocationem in se aut aliis facta sciebant. Horum depositiones seorsim singulas dabimus, resectis superfluis & identidem recurrentibus formulis: istorum dicta permiscebimus, & eorum responsiones ad singula capitula reducemus in unum: in quo ne opus sit dictorum Testium nomina, ætatem & conditiones interponere contextui, absque his melius deducendo, eorum solum quos allegabimus catalogum hic præmittimus, ordine quo fuerunt auditi servato.

XXIII Januarii, Indictione XI, MDXXXVII, in præsentia Rev. Don Joannis li Donni, unius ex Commissariis, jurati & interrogati fuere
I Magnificus Paulus de Renda.
II Magister Franciscus de Cannata, tertii Ordinis S. Francisci.
Ejusdem mensis die XXIV
III Honorabilis Antonius de Cassareno, ætatis annorum sexaginta sex.
IV Blasius de Xifo, ætatis annorum octuaginta.
V Hon. Andreas de Naro, æt. an sexaginta quinq;
VI Antoninus de Garoffalo, æt. an. centum & sex.
VII Mag. Antonius de Arrabito, æt an. septuaginta.
VIII Hon. Pinus de Maria, æt. an. sexaginta.
IX Leonardus de Cannata, æt. an. sexaginta.
X Joannes de Nativo, ann. octuaginta octo.
XI Paulus Adamello, æt. an. octuaginta. XXVI Januarii.
XII Venerabilis Donnus Paulus de Palazolo, æt. an. quinquaginta.
XIII Magnif. Angelus de Michichenio I. V. D.
XVI Antonina la Michela, æt. an. quinquaginta.
XXVII Joannes de Fichili, æt. an. sexaginta quinq; Ultimo Januarii
LXII Magnif. Antonius de la Volta I. V. D.

ANNOTATA.

a Rochus Pirrhus, Phassari.

b Idem Buglioni sive de Buglio.

c Additur in autographo Præsentatum Panormi die XI Januarii Indict. XI, MDXXXVII, de mandato R. D. Jo. Antonii Phassides, Iudicis ad causam delegati. Qui autem hic notatur annus 1537, nobis a Ianuario inchoantibus necessario fuit 1538, ejusdem XI Indictionis: sed apud Siculos, more Græco Indictiones inchoare solitos, cœptæ a Septembri præterito; sic num. 76 infra, Testes auditi 27 Novembris anni 1537, dicuntur auditi XI Indictione. Postea Siculi, sicut & ceteræ omnes Europæ nationes, initium anni usurparunt a Ianuario, & ab eodem inchoaverunt Indictiones.

d Scriptum est hoc memoriale, sicut proponi debebat, lingua Sicula vulgari: admiscentur tamen phrases & verba partim Latina partim Latino-barbara, quæ ad conservandam antiqui styli speciem retinere studuimus, maxime in depositionibus Testium, quæ omnes similiter, ut factæ, sic & scriptæ sunt, lingua vulgari.

CAPUT II.
Responsiones Testium summatim collectæ circa vitam ac mortem B. Guillelmi.

[6] Svper I Capitulo respondit Testis I, ex fama publica sibi constare, [Patria Netinus familia Cuffitella] quod quondam Frater Guillelmus exercuerit & exercebat se famulando ecclesiæ cuidam dictæ S. Mariæ de pietate & S. Pauli, quia ita audierit ab annis XXV infra. Idem dixere plerique alii: de ceteris in capitulo primo propositis responderunt se ignorare. Testis III addit intellexisse ab eo tempore cujus potest meminisse, quod fuerit cognominatus Cuffitella, & de civitate Netina oriundus: cui hac in parte consentiunt Testes, VI & LXII: alii saltem affirmant Xiclim advenisse ex civitate Netina, & sunt Testes V, VII, VIII: de solo autem cognomento Cuffitellæ meminerunt testes IX, XII, XIII, & XXVII: omnes ex auditu Seniorum Xiclensium.

[7] [in habitu Tertiarii] Super II Capitulo respondit testis I, audivisse se dici, quod d. qu. Guillelmus fuerit tertii Ordinis S. Francisci, viditque ipsum supra suum monumentum haberi pictum cum veste dicti tertii Ordinis, quod etiam deposuere Testes II, III, V, X, XIII, & XXVII. De sola autem pictura & habitu cum cordula ibidem expresso, testatur IV. Ast IX solum deponit, audivisse se quod appellaretur Frater, absque ulla mentione certi Ordinis. Expreßius omnium Testis LXII a viris nobilibus ætate & dignitate precipuis audivisse asserit, quod Guillelmus fuerit persona religiosa & monachus ex Ordine Mendicantium tertii Ordinis S. Francisci: & dictam Regulam observaverit cum multa humilitate & patientia, tamquam bonum ac fidelem Dei servum. Testis etiam VIII audiverat dici, quod fuisset monachus, sed cujus Ordinis ignorabat. a

[8] [& humili tuguriolo Xicli vixit,] Super III Capitulo deponit Testis I quod d. qu. Fr. Guillelmus juxta terram Xichili habitaverit, intra tugurium novem circiter palmorum, quod hodieque superest, valde humile, intra hortum adjunctum prænominatæ ecclesiæ, in platea quæ dicitur, Fossa-parva: in ipsoque tugurio depictam esse imaginem Dominæ nostræ & ipsius Fr. Guillelmi: quo in loco solitus sit conversari cum quodam cui cognomentum Guiccionii, viro honestæ ac probæ vitæ; & cum B. Conrado, tam in terra Xichili quam in civitate Neti: & hæc se scire, quia ita publice audivit & vidit. Consentiunt alii plures: [familiaris confratribus ecclesiæ S. M.] sed B. Conradi nullus hoc loco meminit præter Testem VIII; ipsius vero Guiccionii in magno senio defuncti probitatem laudant omnes; nomen Pauli fuisse ei, asserunt testes III, IV, XXVII, præter alios ad alia capitula respondentes. Testis III octogenario major asseruit, se ipsum Paulum cognovisse, nec non alios ejusdem nominis partim mortuos partim adhuc vivos, omnes famæ optimæ. Testis VI & quidam alii addunt locum fuisse silvosum adituque difficilem: ille autem centenario major ibidem cum eo conversatos novit & nominat præter Paulum Guiccionium, Nutium Gandolfi & Paulum Chavettum, Confratres prædictæ ecclesiæ, quos habuerit & habent pro viris probis atque honestis; & tales, cum viverent, habitos fuisse in terra Xichili, ipse novit. Testis X ilices aliasque species arbustorum nominat, quibus obsitus erat habitationis locus: & tam ipse quam Testis XII ejus ostium versus Boream patuisse affirmant. Testis XIII expreßius addit, vixisse ibi extra terram & conversationem hominum; alii, solitariam vitam duxisse. Denique testis LXII testatur de prænominata Confraternitate, unde familiares aliquos habebat Guillelmus, quod in ea viderit & cognoverit optimam disciplinam, ipsique aggregatos fuisse multos nobiles & personas terræ Xichilensis primarias.

[9] [cum esset pulsus, Palatiolo,] Super IV Capitulo respondit Testis VIII, annos circiter elapsos esse viginti quinque ante quos per quinquennium habitaverit in terra Palatioli: ubi dici audiverit, quod ipse Guillelmus cum B. Conrado juxta dictam terram habitaverint in quadam b spelunca; sed quod inde expulsi sint, immissis per quosdam venatores, ibi venari solitos, canibus: quodque eam persecutionem humiliter ferentes, simul iverint in civitatem Netinam; [& Neto digressus,] ibique seorsim unus ab altero habitaverint, sese mutuo sæpe invisentes: postea autem Guillelmus venerit Xichilim. Prædictam vero speluncam aiebat se vidisse juxta terram Palatioli, instructam imagine B. Virginis Mariæ: vidisse etiam istius terræ incolas, tam viros quam feminas illuc accedere solitos religionis causa, ibique lampadem semper ardentem servare. Testis LXII de persecutionibus a Guillelmo patienter toleratis testatur in genere, ea relatu fide dignorum, & natura ipsius loci asperi, in quo vivebat: ceteri profitentur, se ignorare.

[10] [ibi operibus caritatis vacans,] Super V Capitulo dixit Testis V, ex relatu seniorum, quod cum ad eum deferrentur cibi aliqui, ipse eorum partem portare solitus fuerit ad quosdam pauperes, ipsos vocando, & cibos post fores relinquendo. Similiter Testis LXII compertum sibi, fide dignorum virorum testimonio, asserit, quod Guillelmus fuerit solitus, non solum continuo visitare hospitalia: sed omnibus personis miserabilibus & in tribulatione constitutis caritative assistere, exhortando ad virtutem patientiæ; & misericordiæ operibus se libenter impendisse. Ceteri profitentur, se ignorare.

[11] [in magna humilitate] Super VI Capitulo dicit Testis III, audivisse se quod Guillelmus, quamdiu Xichili commoratus est, nullatenus visus sit honores querere: idemque deposuere de constanti viri humilitate Testes IV, V, VIII, & XVI. Testis XI adducit testimonium patris septuagenarii ac matris jam defunctorum. Testis LXII affirmat vestimenta ejus fuisse vestitum sanctæ humilitatis & paupertatis, idque ex ipso habitationis loco ait satis posse judicari. Ceteri, ut supra, dixerunt, se ignorare.

[12] Super VII Capitulo respondit Testis I, quod habitans in tali, [& vitæ austeritate,] quale supra descriptum est, tugurio, dormire solebat supra lectum factum ex virgis atque sarmentis: ex qua habitandi cubandique ratione persuasus sit, ipsum duxisse vitam asperam. Consentiunt II, & XXVII. Testes III, VII, VIII eumdem lectum distinctius describentes aiunt, fabricatum fuisse supra trabem unam, muro immissam; supra quam rudia ligna, transtrorum instar disposita, instrata erant farmentis: itaque dormire solitum communiter dici. Idem deposuit testis IV, addens, quod tam in minori quam majori sua ætate sæpius casulam istam visitans, talem lectum in ea viderit. Testis V insuper deposuit, tam se quam alios solitos devotionis causa super dictum lectum, [quam Deus honoravit,] sic instratum, decumbere. Addit IX, elevatum fuisse a terra palmo circiter uno, [duos ait IX] miraturque quod ipsa domuncula, cum numquam refecta fuerit, semper in eodem statu permanserit. Idem testatur X, annos LXXXVIII natus, seque ait id optime scire, cum etiam ipse sit ex confraternitate prædicta. Testes autem vitæ asperæ, quam Guillelmus ducebat, allegat Paulum Guiccionium, Jacobum Ragusiam, Nicolaum de Pisana, & Joannem la Licata, notos sibi tamquam viros honestissimos & ante annos sexaginta vita functos. Testis II Hanc male materiati & pejus locati tugurii, imaginumque ad parietem pictarum conservationem attribuit miraculo; cum semper, inquit, fuerit & adhuc sit valde obnoxium aquæ: sed imaginum tam diuturna tali loco conservatio: eo est mirabilior, quod nec maculas quidem hactenus ullas contraxerint. Testis vero IX deponit, quod ante annos circiter sexaginta, [conservato miraculoso tugurio ejus,] tertiana laborans febri, quæ integro anno molesta ipsi fuerat, mox ut dictum lectum ascendit, a tali infirmitate fuerit sic liberatus, ut eam deinceps numquam passum se meminerit. Denique Testis LXII austeritatis maximæ fuisse Guillelmum, dictoque loco jejuniis rigidis crebrisque & sanguineis flagellis carnem macerasse, ex eo judicat, quod ipsum locum nemo ingrediatur, quin intimi doloris de admissis peccatis & teneræ devotionis sensu afficiatur.

[13] Super VIII Capitulo, respondit Testis II ex matris suæ relatu scire quod d. Guillelmus viveret ex eleemosynis; [se sustentabat elemosynis] quodque exercens hortulum casulæ suæ adjunctum, ex herbis inde provenientibus remunerari solebat eos qui sibi eleemosynam faciebant. Quod autem ex eleemosynis viveret, simpliciter testantur I, & XII. Testis VIII & XXVII addunt, ex eleemosynis ad se delatis solitum partem dare pauperibus. X Testis expresse nominat Paulum Guiccionium, Antonium de Raguza, Nicolaum de Pizana & Joannem la Licata, qui suis eleemosynis Guillelmum soliti sint sustentare; homines, quantum meminit, probatissimæ vitæ ac famæ, confratres Dominæ nostræ, ab annis plus quam sexaginta defunctos. [maxime Pauli Guiccionii,] Testis XVI nonagenaria ait, sibi in puellari ætate constitutæ aliquando dictum fuisse a Garita, seu Margarita, Guiccionii conjuge quomodo ipsa soleret Guillelmo prospicere, eumque, eleemosynis suis sustentare. Concludit Testis LXII, Vitam omnino duxisse Apostolice pauperem: cujus etiam argumentum sumit antiquam sepulturam, in qua Fr. Guillelmi ossa requiescunt, quam non habuisset homo peregrinus tam honorificam, nisi æstimatissimæ apud omnes & revera exemplaris sanctitatis extitisset.

[14] Super IX capitulo de mortis propriæ prædictione, alicui facta a Guillelmo, [cui & mortem suam videtur indicasse.] dixerunt omnes ignorare se, preter Testem I qui refert, in terra Xichili publice se audivisse dici, quod immediate ante suam mortem, venerit Guillelmus summo mane ad ædes Pauli Guiccionii, easque clausas reperiens, ipsum inclamaverit, dicendo, O compater. Cui cum Guiccionius respondens quæreret numquid vellet, seque surrecturum diceret: reposuit Guillelmus, nihil opus esse, tantum ad se veniret facto die: & hæc dicens unum calceorum suorum projecit in domum, per quamdam porticellam ipsius ostii. Quo invento d. Guiccionius ad ædiculam Guillelmi festinavit, & mortuum reperit.

[15] [Miracula ejus, in pastillis dolosis,] Super X Capitulo Testis XI asseruit, de pluribus miraculis ab eo factis se audivisse ex patre & matre, sed nullorum in particulari meminisse: ceteri fere omnes ex auditu narravere miraculum de pastillis in domo Guiccionii. Ex his Testis I hoc modo rem narrat publice auditam. Invitaverat Guillelmum aliquando compater suus Guiccionius ad prandium, eique apposuerat maccarones seu lagana cum pastillis: quorum aliqui de industria impleti furfure; positi fuerunt ante d. Guillelmum. Hos cum ei præscindere vellet, quæ eosdem paraverat Guiccionii uxor, cœpit ille dicere commatri suæ, quare hos ipsi præscinderet; & formans super lancem signum Crucis, accepit aliquos ex dictis pastillis plenis furfure, eosque aperiens reperit plenos recocto lacte: ac mox mulieri monstravit dicens, Huc aspice, commater, numquid delicati sunt? Postea volens bibere, requisivit eamdem an haberet vinum. Respondit illa, a pluribus diebus nullum habuisse domi. Institit nihilominus Guillelmus ut apponeret, designando digito vas vinarium, pridem vacuum. Surrexit ergo mulier cum cantharo, movensque spinulam vasis supremam, ut jusserat Guillelmus, mox ut eam extraxit, mirata est vinum copiosum effluere. Hoc ultimum de vino tacent testes II, IV, V, VI, XVI, & XXVII. Ast testis LXII plurium in genere auditorum reminiscens, solum hoc de vino in particulari narravit.

[16] [vino deficiense,] Testis III notat, dolum in pastillis fecisse mulierem: quod tæderet ipsam, toties convivam habere Guillielmum. Deinde plenius describit verba utrimque habita circa vinum, antequam mulier indignabunda pareret mandato; ac denique concludit dicens, quod mulier viso miraculo commota, projecerit se in genua ante B. Guillelmum, veniam postulans, eique deinceps libenter atque hilariter ministraverit, propter magnam qua eum prosequebatur devotionem. Testis IV, ex relatu matris suæ defunctæ, idem deponens de pastillis, addit, contigisse in carnisprivio, & Guiccionii uxorem ab aliis mulieribus sumpsisse consilium, quomodo molesto hospiti posset illudere: ipsamque non accubuisse mensæ, quamvis a marito jussam; sed pretextu ministrandi observavisse, quomodo se haberet Guillelmus fraude comperta. Idem ex eadem matre sua audivisse dixit, [laganis etiā post 40 dies calidis,] quod simili tempore domum Guiccionii invitatus ad mensam Guillelmus, responderit non posse venire se, eo quod ipsemet penes se haberet peregrinum hospitem. Itaque Paulus ei per puerum suum misit scutellam laganorum. Peracta autem Quadragesima venit in mentem Paulo ut scutellam repeteret. Misit ergo eumdem puerum, qui invenit scutellam, ipso quo ante posuerat loco, plenam laganis, etiamnum fumantibus; admiransque quæsivit, cur ea non comedisset Guillelmus, & quomodo adhuc calida essent: ipse autem respondit: Habui ea hesterno vespere. Idem narrans Testis V, ex relatu seniorum Xiclensium dicit, iuventum a puero in casa Guillelmi B. Conradum: rursumque repertum ibidem, cum rediret pro scutella repetenda; puerumque eis dixisse: Quid? an adhuc comedenda restant lagana, quæ ultimis Carnisprivii diebus attuli? ecce jam habemus hebdomadem sanctam. Guillelmum autem respondisse: Numquid non ea huc tulisti heri vesperi? Similiter B. Conradi tunc præsentis meminere Testes VI, VII, & XXVII. Testis VI: I addit inventos Guillelmum & Conradum, ut primo die, colloquentes. Testis XVI, puellulam se idem ex ipsa Pauli uxore Garita audivisse asseruit, quasi illa lancem tulerit ac retulerit: & ipsam repetenti Guillelmus responderit, Adhuc debemus comedere.

[17] Testis X insuper ait audivisse se puerum duodennem ex prædicto Paulo, [& caseo prophetice diviso,] in capitulo ecclesiæ S. Mariæ de pietate, coram Confratribus ibidem præsentibus, quod ipse Paulus miserit aliquando ad Guillelmum caseum unum integrum, contra voluntatem uxoris suæ, quæ volebat tantum dimidium mitti: quem cum in suo tugurio accepisset Guillelmus, statim diviserit in duas partes, dicens, quod sibi servaret partem, quam suus compater sibi dederat; alteram vero partem remitteret uxori ejus, quia nec ipse vellet accipere, quod illa noluerat dare. Idem narrat ex auditu plurium Testis XXVII. Testis XIII asseruit id ipsum sic narratum fuisse ab eo qui caseum portavit, sic ut mulier attonita hæserit, videns remissam sibi partem, & verba Guillelmi audiens. Idem Testis de vino audivisse se ait, quod mulier ægre obtemperans, cum vellet infimam dolii spinulam extrahere, si forte adhuc aliquid residui vini efflueret; jussa sit trahere spinulam supremam: ipsam vero hoc irrisisse & facere noluisse: sed Guillelmum iterum dixisse, Fac, commater, quod dico, & prome ex parte superiori.

[18] Super XI & XII Capitulis dixit Testis II, quod mortuo Guillelmo sonaverit per seipsam campana ecclesiæ majoris: [Mortuo Guillelmo sonant ultro campanæ,] quodque cum vellent sepeliendum deferre ad aliquam ecclesiarum inferiorum, pervenientes in locum qui dicitur Tocco, non potuerint ultra commovere corpus, aut a terra attollere. Consilio autem accepto de ipso ferendo ad ecclesiam majorem S. Matthei, facillime ipsum sustulere, ibique sepelivere in monumento lapideo. Interrogatus de causa scientiæ, respondit, scire præmissa, ut dicta sunt, quia ita audivit a multis personis in Xicli ab annis quinquaginta infra. Consonat depositio Testis XXVII. Addit III, quod populus audito miraculoso sono campanarum (de pluribus enim campanis loquuntur etiam ceteri) accurrerit ad tugurium Guillelmi, ipsumque invenerit mortuum quidem, sed tamen adhuc genibus flexis ac junctis manibus. Idem de situ corporis mortui, [corpus innenitur genuflexum] ex relatu matris, affirmavit Testis IV. Testis V, eadem quæ II commemorans, addit, unam earum campanarum, quæ nemine trahente sonarunt, translatam postea fuisse ad campanile ecclesiæ S. Joannis Euangelistæ (quod etiam dixit Testis IX) & in loco ubi corpus immobile substitit, collocatam esse ad præsens imaginem Dominæ nostræ, a Misericordia cognominatæ: denique inter ecclesias, ab aliquibus pro sepultura propositas, nominatim recenset ecclesiam Annuntiatæ & ecclesiam S. Mariæ. Similia habent ceteri omnes. Testis VII etiam meminit cereorum accensorum, qui fuerint apud mortuum reperti. Testis X inventi sic corporis testimonium sumit ab iis qui ipsum extulere, & a quibus audiverit duodennis, Paulum Guiccionium Guillelmi amicum, Mazium & Lemum de Marturana, & Nutium de Melfis, antiquiores Confratres. Testis XIII asseruit, longam in populo fuisse quæstionem de causa nocturni sonitus campanarum: [& ad sepulturum delatum fit immobile,] tandemque in mentem venisse curatoribus ecclesiæ S. Mariæ de pietate, ut irent ad tugurium Guillelmi, quem inter accensos cereos genuflexum invenerint, & manibus tenentem precatoriorum globulorum sertum. Denique Testis LXII deposuit, relatum sibi esse ab auctoribus gravißimis, tum quod prædicti cerei fuerint pulcherrimi, tum quod vultus defuncti radiaverit instar Angeli. Item populum, hærente in via corpore, ambiguum consilii, communi conclamatione Divinam misericordiam invocasse, & quod hæc fuerit causa nominis, imagini D. Virginis ibidem locata postea inditi.

[19] Super XIII Capitulo Testis I, postquam ea dixisset, quæ alii super XII, [sepelitur in ecclesia S. Matthæi] addit quod fuit sepultus in monumento facto ex petra franca, posito supra duas columnas, & quatuor seris firmato: in quo monumento descripti fuerint antiqui aliqui versus, in honorem & laudem vitæ ipsius Guillelmi: supra ipsum autem monumentum depicta est sua imago, cum quibusdam mulieribus genuflexis eum adorantibus: item instratus monumento est pannus, cum figura quadam & insignibus quondam Reverendissimi Domini Episcopi c Dalmatii. Testis XXVII hæc eadem narrans, tacet de tapete. Addit Testis II Claves sepulcri servari partim a Capellanis ecclesiæ partim a Juratis terræ. Testis V, locum sepulturæ in ecclesia S. Matthei nominat, sacellum Illustrissimorum Dominorum, [in honorifice monumento] Comitis & Comitissæ. De monumento autem dicit, esse ex uno solo lapide, quale neque Xiculi neque in vicinia ullum videre est; quodque habeat ostiolum ferreum, cujus sint quatuor claves, quarum unam etiam teneat vir quidam nobilis. Dixit autem de seris Testis XII, ipsas in nocte consuetæ Vigiliæ apertas sæpe esse inventas, iterumque die sequenti clausas, nemine eas aperiente vel claudente. Testis VII addit intra ipsum monumentum clausam esse capsulam, quæ etiam propriam clavem habeat, & sacra ossa contineat. Testis XIII etiam meminit panni, Episcopalibus insigniis ornati, & hos versus monumento inscriptos recitat.

Sciat qui nescit, Guillelmus hic requiescit
De Coffitella: seculi præsentia bella
Subdidit atque crimen, animæ fœdantia limen.
Regnat in ætheteis, Christo jubente, theatris.

Testis LXII relatis iisdem versibus, dicit tam magnificam sepulturam nusquam in terra Xichili conspici: ipsumque locum esse totius templi honestissimum, capellam scilicet Dominorum Comitum Modicæ d & Xichilis, indeque confirmari opinionem suam, quod d. Guillelmus, vita sibi comite, fuerit homo valde justus; multas persecutiones passus, vixeritque in multis laboribus, & sanctis moribus, & strenuis actibus; simplex & humilis, & dignus in cujus solennitate, Domino permittente concedenda, cantetur hymnus iste ecclesiasticus, qui incipit: Iste Confessor Domini &c.

ANNOTATA.

a Ast cap. 7 videbimus aliquos quibus visus hic habitus est spectare ad Tertiarios S. Francisci de Paula, vel Carmelitarum: ex qua discrepantia intelligas, generalem & cuivis solitario idoneum fuisse habitum, qui ad tam varios trahi potuerit: ipsum vero Beatum nulli Ordini specialiter fuisse addictum, nedum vota alicujus professum.

b Hujus primi & ambobus communis secessus, nemo alius meminit; neque ullæ alterutrius Vitæ. Est autem Palatiolum vicus ad 24 P.M. Syracusis distans, intervallo duplo longiori remotus a Neto & Xicli. Mihi verosimile non est, tam longe a patria versus Boream abiisse Beatum eremiticæ vitæ studio, ac statim primo dejectum incursu ad patriam rediisse; potius crediderim quæ de B. Conrado solo veræ erant, ut in ejus Vita num. 5 narrantur, applicata fuisse etiam huic ejus amico,

c Dalmatius, a S. Dionysio cognominatus, creatus Episcopus Syracusanus an. 1469 obiit 1511.

d Ita hic constanter scribitur, cum in tabulis chorographicis notetur Molyca, insigne prope Xiclim oppidum: Rocchus Pyrrhus dubium soluit, cum Motycam scribit, unde tabulam corrigas.

CAPVT III.
Testimonia circæ miracula & famam sanctitatis B. Guillelmi.

[20] Svper Capitulo XIV & XVII dicit Testis I, secundum quod audivit in terra Xichili, [Annus mortis incertus:] effluxisse ab obitu Guillelmiannos circiter centum, quinquaginta; mortuum autem esse IV die Aprilis, & hujus diei Vigiliam Xichili celebrari. Idem asseruere Testes III, IV, IX, XIII. Testis V, annos centum sexaginta circiter numerat; X, solum centum quadraginta: XI centum triginta. Testis VI de Vigilia expresse dixit, agi eam tertio die Aprilis: festum vero die quarto. Testis VIII indefinitius asseruit, plusquam centum annos ab obitu Beati effluxisse, quemadmodum dici audivit: neq; amplius in terra Xichili quemquam superesse qui eum cognoverit, nedum adfuerit morienti. Similiter de die vigiliæ & die festi deposuere plures, celebrari scilicet die tertio & quarto Aprilis. De anno autem, mense, & die mortis omnes, præter eos quos recensui, profeßi sunt se ignorare. Miracula post mortem patrata, de quibus super Capitulo XIV interrogati aliqui responderunt, postea seorsim singula referemus.

[21] Super Capitulo XV & XVI Testis I respondit, Guillelmum in terra Xichili habitum fuisse semper, & etiamnum haberi, [certa opinio sanctitatis in populo,] in magna devotione; & tamquā Sanctum honoratum esse, & honorari ab omnibus: magnumq; concursum esse, tam virorum quā mulierum, ad faciendam Vigiliam ejus: ideoque isto potissimum tempore, multos parvulos herniosos aliisq; infirmitatibus laborantes, absq; medicamentorum usu ac prorsus præter naturæ ordinem, miraculose convaluisse. Similiter de nocte Vigiliæ prædictæ, multimodis salutari, deposuere Testes II, III, IV & & ceteri ad unum omnes. Addit Testis V, Lampadem semper accensam populari devotione ante sepulcrum ali, [& vigiliæ ac festi celebritas annua,] eamdemq; devotionem cohiberi numquam potuisse quominus prædictam Vigiliam ageret utriusq; sexus plebs copiosa, quamvis id ne fieret identidem prohiberetur. Testis VIII asseverat, statim a primis post mortem Guillelmi annis invaluisse morē celebrandi ejus Vigiliam: scire autē se, ex ipsorummet qui gratiam recepere relatu, varios ea nocte, tum a ruptura tum a febribus, fuisse liberatos. Similem gratiā consecutos alios a se auditos aiunt Testes IX, & XIII adduntq, tantum esse numerum concurrentium ad Vigiliā, ut omnes capere ecclesia vix aut ne vix quidem possit. Quod autem ad miracula a mortuo patrata attinet, de iis in genere protestati sunt, se ab expertis audivisse, Testis X, & XI. Deniq; Testis LXII asserit, Populi Xichelensis erga B. Guillelmum devotionem singularem apparere, [cum frequētia miraculorum.] per multa insignia caritatis opera, illius intuitu facta hospitalibus & ecclesiis; tum etiā per hoc quod de nulla re audiantur sermones frequentiores, quam de procuranda beatificatione aut canonizatione Fr. Guillelmi: adeoq; ferventem esse hunc amorem, ut libenter suas omnes possessiones, ipsumq, sanguinem profunderent ad augendam sacri corporis venerationem; propter beneficia innumera & gratias continuas, quas ipsius precibus & meritis acceptas referunt cives Xichilenses.

imo LXX aut LXXX

[22] Mirabella, Testis XIV, relicta quondam Michaelis de Massa, annorum circiter quinquaginta, ut dicit, de capitulis omnibus sibi propositis tantum scire se dixit ex sua matre, [Calceus, Paulo Guiccionio relictus,] etiamnum vivente in terra Mohac, annorum circiter centum vetula, & tertio Ordini Virginis Annuntiatæ adscripta: quæ cum Modicam esset migratura secundarum nuptiarum causa ipsi testi filiæ suæ, natæ ex primo marito Antonio Guiccionio, filio Pauli sæpe memorati, qui testis ipsius fuit avus paternus, reliquit dicta mater calceum B. Guillelmi, cujus corpus in ecclesia S. Matthei sepultum est. Et hunc calceum predicta deponentis mater acceperat a suo marito Antonio, Antonius autem a Paulo patre suo moriente, ipsa vero Deponens acceptum a matre habuit in potestate sua annis circiter viginti duobus. Porro prædictus calceus dicebatur eis mansisse hoc modo. Quodam maturino tempore, ea hora qua ante diem pulsatur ad Ave Maria, venit Guillelmus ad ostium Pauli, pulsavitque, Paulū appellans de nomine. Eo autem interrogante, Ecquid tali hora veniret, necdum enim se surrexisse surrectarum tamen si opus foret; respondit Guillelmus, nihil opus esse, sed per aperturam ostii projecisse calceum. Hunc cum die facto invenisset Paulus: [antequam Guillelmus moreretur.] Vide obsecro exclamat, quid fecerit compater meus Guillelmus: calceum mihi suum reliquit atq; abivit. Vadam & videbo quid velit. Ivit autem ad ejus tugurium, & junctis manibus ac genibus flexis invenit mortuum: quod mox curavit nuntiare civibus suis, ultroneo campanarum sonitu excitatis. Cum vero sepelire eum vellent in ecclesia Annuntiatæ, non potuerunt movere corpus, nec item cum de ecclesia S. Mariæ in platea deliberare cœperunt: ast ubi nominata fuit ecclesia S. Matthei, nullo negotio sublatum corpus est, eoque illatum repositum est in monumento lapideo.

[23] Quamdiu autem ipsa Deponens penes se habuit prædictum calceum, necesse fuit eumdem identidem commodare personis pluribus, [miraculis claret:] quibus vel dolebant oculi, vel partus accidebant difficiles: quæ omnes liberabantur, mox atq; eumdem capiti suo imponebant aut loco male affecto. Accidit autem vivente adhuc Rev. Dom. Andreotta de Ericio, Vicario terræ Xichilis, annum esse admodum sterilem & siccū deficientibus pluviis. Hac necessitate compulsi quidā recurrerunt ad d. D. Vicarium, dicentes, quod ipsa Deponens haberet calceum B. Guillelmi, [siccitatem avertit templo illatus,] qui multis infirmis impositus fuisset salutaris, adeoq; non deberet ita privatim absq; honore haberi. Misit ergo Vicarius qui eum ex suo nomine posceret, & per Clerū Confratresq; suo habitu indutos translatus est cum magna veneratione calceus in ecclesiam S. Matthei: quo facto, copiosa pluvia de cælo effusa est; prout ipsamet Deponens meminit tum vidisse se, tum sȩpius audivisse commemorari ab amitis suis, feminis grandævis, filiabus Pauli Guiccionii, Maria & Joannella. Meminere ejusdem calcei testes I & II, factumq; ad formam Apostolicam aiunt, sandalium ut fuisse intelligas, & nudipedem solitum incedere Guillelmum, ad morem Religiosorum S. Francisci. Iidem testantur de parturientibus aliisque infirmis, impositione ejusdem calcei sæpius sanatis: quod etiam Testes IV, VII, XII & XIII ex propria & aliena experientia confirmarunt. Addit Testis V; quod prædictus Vicarius, aliquando oculorum visu privatus, [& cæcum illuminat.] calceum illum ad se deferri mandarit; quem cum sibi devote imposuisset, continuo & miraculose visum recepit. Quare tobaliam sericiam donavit ad involvendum calceum prædictū, eumq; jussit retro in monumento Beati reponi. Fecit etiam ipsius imaginem pingi, cum suis & Reverendissimi Episcopi a Dalmatii insignibus, quæ nunc super sepulcrum locata cernitur.

[24] Testis I, Super XIV Capitulo deposuit, quod anno ætatis suæ circiter trigesimo, [liberatur febri super stratum ejus decumbens,] febri quartana aut tertiana laborans, temporis & tædiifallendi causa accesserit ad sollennem cursum b pallii, agi solitum mense Septembri, in festo Dominæ nostræ de pietate Cumq; esset in consueto cursus loco, invasit eum febris, coëgitq; recedere. Intravit ergo prædictȩ Dominæ nostrȩ ecclesiam, adeo debilis, ut nec passum ultra movere posset, propter frigoris incumbentis vehementiam. Tunc ei in mentē venit domuncula, quondā B. Guillelmo habitata, simul etiam recordatus sæpius dictum sibi fuisse, quod quicumque intra eam devote decubuisset, mali cujuscumque medelam referre soleret; persuasus etiam ipse est eodem accedere. Nec mora: abiit, decubuit infra imaginem Beati, lapidem quemdam capiti suo substernens: & continuo dormire incœpit. Postquam autem evigilavit, omni malo se liberum sensit; neque deinceps unquam tali morbo laboravit.

[25] [sanatur ruptus ad monumentum accedendo,] Testis II dixit, annos esse circiter septemdecim, quod cum in terra Xichili in ecclesia S. Mariæ de Cruce, concionantem audivisset quondam Reverendum Fratrem Stephanum de Ischifitto, sacræ Theologiæ Doctorem, eumque e cathedra descendentem expectasset, rogavissetque secum venire ad prandium (erat enim hora prandii) prædictus Reverendus ei responderit, Nolo hic comedere: sed volo ire ad orandum B. Guillelmum, intelligens scilicet ecclesiam S. Matthei. Cum autem reponeret ipse testis, audivisse se, quod Pontifex summus prohiberet eum dici Beatum: respondit ille: Si adessem Sanctitati suæ, facile ei persuaderem, non solum Beatum, sed etiam Sanctum dici debere. Causam id asseverandi esse, quod aliquando vehementer ruptus in inguine, devote adiisset sepulcrum B. Guillelmi, eique caput suum applicans, [& iterum, Beatum invocando.] continuo recepisset sanitatem. Cum vero inde profectus Granatam, ibidem ad populum per Quadragesimam dixisset, post sermonem habitum die Veneris sancto, quidam devoti fideles oraverunt, ut eumdem sermonem vellet iterare in festis Paschalibus. Quibus morem gerens, cum ferventius vocem extulisset, rumpi se sensit in alio inguine, non sine maximo cruciatu. Recordatus autem B. Guillelmi, per quē antea sanatus fuerat; iterū suas ad eum preces convertit, & iterum simile beneficium retulit.

[26] [Circumlato capite Beati impetratur pluvia.] Testis III dixit, quod cum anno quodam magna esset in hac terra sterilitas, propter aquæ penuriam, & plurimæ processiones ad obtinendam pluviam fuissent institutæ, ac nihilominus irritæ manerent preces, & spes futuræ messis periret inagris; consilium cȩlitus immissū, de circūferendo Beati capite, præ ceteris placuit. Vix autem ad S. Margaritæ ecclesiā pompa processerat, cum tantus ex improviso imber descendit, ut retro, unde venerant, ad ædem S. Matthei non patuerit reditus, aquis vias intercludentibus. Idem retulit, quod anno proxime elapso deformiter intumuerit ūbilicus filii sui anniculi: quare uxor sua votū fecit vigilandi ad honorem B. Guillelmi in ecclesia S. Matthei: quod cum ipsa nocte consueta exolvisset una cum parvulo eodem delato; sequenti die eumdem domum retulit, cum tumore multum imminuto: atq; intra octo dies integre sanum habuit. Idem impetratæ in modum supradictum aquæ miraculum narraverunt Testis VI, VII & XI, qui interfuit, vidit & audivit.

[27] [Curantur febricitans,] Testis IV dixit, quod cum ipse esset puer annorū circiter quatuordecim, & febri vexaretur, iverit ad tugurium B. Guillelmi, in eoq; devote recubuerit; & exinde numquā amplius isto morbo laboraverit. Vidisse etiam se multos similiter febricantes, qui eodem accessissent sic decubuturi, quosq; postea interrogans audiverit optatam consecutos sanitatem. [pedibus debilis,] Testis V dixit, aliquando vidisse se quemdam, nunc defunctum, Nicolaum Minoya dictum, supra crocias ambulantem Cerat enim pedibus debilis) qui cū supra monumētum Beati se collocavisset, ibiq; sic mansisset aliquanto tempore, vidit ipse testis eum assurgere sanum, dimissis in terram crociis: abjectoq; etiam in terrā pallio præ lætitia, eodemq; resumpto ac humeris imposito, cœpisse dicere, meritis B. Guillelmi se esse sanatum. Abivit autem absque crociis aut alio ullo fulcimento liber, & taliter eum stare atque ambulare per multos deinde annos testis ipse vidit.

[28] Testis VII professus est, audivisse ex Dom. Francisco de Arrabbito, viro optimæ conscientiæ, vitæ ac famæ, quod Melitensis aliquis, caput scabie infectū habens, venerit ad ecclesiam S. Matthei, [& scabiosus, ad sepulcrū;] & prædictū qu. Franciscum interrogaverit, quo loco sepultum esset corpus B. Guillelmi. Quod cum ei fuisset monstratum; ivisse continuo Melitensē illum ad monumentum, factaq; oratione assurrexisse capite sano ac mundo: prout ipse Franciscus, qui scabiosum ingredientem viderat, propriis oculis vidisse affirmavit. [item febris, ad stratum Beati,] Ipse autem Testis deposuit. quod ab annis circiter quadraginta afflictus quartana, cui tollendæ nulla remedia proderant; die quodam recursuri paroxysmi cum devotione iverit ad tugurium Beati; ubi invadente ipsum malo, reclinavit se supra sarmenta quædam; & ab aliis audivit hunc fuisse lectum, supra quem solebat somnum capere Guillelmus. Mox autem obdormivit etiam ipse, & paulo post experrectus, surrexit sanus, neq; postea talem infirmitatem est passus. Simili modo Testis X, non semel, sed sæpius se liberatum a febribus asseruit, tā in minori quam in majori sua ætate, usque ad annum sexagesimum.

ANNOTATA.

a Vivebat ergo tum adhuc Episcopus Dalmatius: quia sola causa depingendorū istic ejus insignium esse potuit, quod ejus vicarius erat qui picturam curabat; ergo cum hoc fiebat summum agebatur an. circiter 1510: quo anno si ipsa Testis 14 solum fuisset an. 2, (uti consequitur ex æt. 50 an. in principio posita)debuisset accepisse calceum ante an. 1490, annos dumtaxat tres nata; & mater, quæ erat an. 1537 pene centenaria transisset ad secundas nuptias an. suæ æt. circiter. 67. Quæ cū sint valde incongrua, omnino errasse librarium putamus, & judicamus Testem 14 grandæviorem fuisse quinquagenaria, & forsan ann. 70 aut 80 cum hæc deponeret: quo posito, nihil impedit miraculum contigisse etiam circa an. 1490, cum ipsa testis esset ann. circiter 34 quæ circa an. 1470 tredecennis erat, matre agente ætatis annum circiter 33.

b Ita vocatur præmium currentibus propositum: de quo usu, vide plura 20 Martii, in Gloria posthuma B. Ambrosii Sansedonii num. 43.

CAPVT IV.
Alii Testes de miraculis post mortem, auditi XXVI & XXVII Ianuarii.

[29] Honorabilis Alibertus de Michihenio, Testis XV, scire dixit, [sanantur rupti parvuli plures] quod cum parvula quædam filia sua, annorum quinque, haberet grandē tumorē in inguine, ita ut ipsa intestina viderentur effluxisse; voverit ipse intortitium unum, ejusdem cum parvula longitudinis, deferendum ad B. Guillelmum, si illa sanaretur. Atq; ita intra duos tresve dies sublatus tumor ille est, & etiam nunc sana puella vivit. Similiter Testis XVI, Antonina la Michela dixit, quod in nocte annuæ Vigiliæ ad ejus monumentum iverit cum mulieribus aliis, eoq; detulerit nepotulum quemdam suum herniosum, filium Petri Michaelis, filii sui: mane autem sequenti apparuit sanus parvulus, neque exinde tale quid passus est. Intellexit autem ipsa testis, pari modo sanatum esse parvulum alium, ex Modyca allatum. Anno quoque insequenti ipsa eodem detulit alium suum nepotulum, filium Pini Cuffari & filiæ suæ eidem nuptæ, qui propter tumorem inguinis herniosus credebatur: & similiter peracta Vigilia sanus rediit, neq; ab annis circiter viginti quatuor, quibus id accidit, amplius tale aliquid sensit. Ipsa quoq; Testis, [mulier febricitans,] postea febrim quartanam patiens mensibus circiter octo cum reliquis feminis ad Vigiliam agendam convenit: & precibus atque intercessione B. Guillelmi acceptū refert, quod ipsa nocte liberata, libera fuerit omni deinceps vita.

[30] Mag. Antoninus de Carnimolla, de terra Mohac, Xicli repertus, Testis XVII, affirmat, quod anno proxime elapso, mense Martii, Indictione X, MDXXXVI, a post morbū quatuor mensiū fuerit tā debili stomacho, ut cibi potusq; impatiens exigua omnino sustentaretur substantia, cū bibere volens nihil posset deglutire, venit autem die XXIV Martii in terram Xicli, [vir debili stomacho,] in domum suæ cujusdam sororis, nuptæ Mag. Antonino de Augusta. Ibi ei dictum est, faceret votū B. Guillelmo, ita certo sanandum. Cum igitur audivisset quod ab incolis illius loci cogitaretur de solicitanda & procuranda licentia ad festum celebrandum, eamq; ob causam Romam mittendos legatos; vovit se ad eum finem collaturum sex taros si sanaretur. Eodem autem vespere sensit, laus Deo, melius habere se, comeditque & bibit absque incommodo ullo, exindeque sanus remansit.

[31] [Iterum herniosi, puer] Bernardus de Bruno, Testis XVIII dixit, quod cum ipse pateretur herniam instar chitranguli b protuberantem, & quadam nocte in lecto decumbens colloqueretur cum sua matre de B. Conrado ejusque miraculis; cœpit dicta mater eidem narrare, quomodo etiam B. Guillelmus sanavisset multos herniosos. Quibus verbis intellectis, in tales voces devote erupit. O B. Guillelme, libera me ab hac infirmitate: & ego tibi voveo ferre cereum unum album valoris sex tarorum. Mane autem sequenti perfecte curatum se sensit, & manet sanus jam annis duobus.

[32] [& puella,] Perna, uxor Mag. Antonii de Grachioppio Testis XIX, deposuit, quod habuerit filiam nomine Franciscam, ab ipsa nativitate herniosam, cui ex more curarit fieri cingulum, quale ad continendam rupturam fieri solet: audiens autem ex variis quod B. Guillelmus multa fecisset & faceret miracula, sensit fiduciam devotam excitari in animo; & quodam vespere cum mulieribus quibusdam ad ecclesiam S. Matthei accedens, eodem adduxit filiolam suam; quæ ipsa nocte optatam recepit rupti corporis integritatem.

[33] Egregius Notarius, Carolus de Carratello, Testis XX, [alia calculo laborans,] dixit, quod anno proxime elapso, filia sua, c Disiata nomine, patiebatur infirmitatem, qua impediebatur urinam reddere, & per consequens ullam partem quietis capere. Obtulit ergo filiam prædictā magistris chirurgis qui sunt Salerni, calculi eximendi peritis; qui considerato malo, dixerunt, petram congregatam esse in collo vesicæ. Cum ergo decrevisset deponens infirmam subjicere sectioni, uxor ejus magna cum devotione promisit B. Guillelmo quod recurrente illius vigilia, vigilatura etiam ipsa esset, si ab incommodo tam periculoso liberareturper eum filia sua. Placuit autem primum omnipotenti Deo, deinde ipsi B. Guillelmo, exaudire preces: & exinde omni molestia liberam se puella sensit.

[34] Honorabilis Antonia de Florio, Testis XXI, dixit, quod cum filius suus, nomine Joannes, ætatis annorum trium, herniam pateretur; ipsa deponens vovit vigiliam ante ejus corpus, in ecclesia S. Matthei, ad tertiam Aprilis peragendam. Quo tempore adveniente, una cum pluribus feminis & filiolo suo, [pueri rupti sex in Vigilia] accessit ad monumentum, eumq; supra illud collocavit, quomodo pariter collocati fuere ibidem alii quinq; parvuli, similiter herniosi. Accessit autem ad idem monumentum qu. Venerabilis D. Antonius Zinza, & seras monumenti, tum forte apertas, manu sua clausit. Circa mediam vero noctem sanatus est puer, cum illisquinque aliis: & remansit mater, cū ceteris viris ac mulieribus, eamdem vigiliam celebrantibus, in ecclesia usque mane: quando rediens prædictus Sacerdos, qui seras monumenti clauserat, easdemq; rursum apertas inveniens, dixit, hoc factum manifesto B. Guillelmi miraculo. Alias quoq; ipsa deponens, cum febribus laboraret, eamdem vigiliam tenuit, & sanitatem obtinuit.

[35] Francisca uxor Antonini qu. Laurentii de Naro Testis XXII, [puella caput crustis obsita,] dixit, quod anno proxime elapso, filiolam quamdam suam trimestrem invasit infirmitas, quȩ collum & caput crusta obtexit informi, subtus quam collecti humores copiose erumpebant. Duraverat ea calamitas duobus mensibus, usq; ad feriam secundam hebdomadæ majoris: quo die sub vesperam ipsa Deponens vovit B. Guillelmo, quod nudis pedibus atq; jejuna adiret illius monumentum in ecclesia S. Matthei: & mane sequenti invenit filiam mundam ac sanam, crustisa capite toto separatis, & adhuc intra pannos quibus obvoluebatur jacentibus; adeo ut quæ antea, velut leprosa, omnibus erat abominationi, & cui lactandæ non poterat invenire nutricem; nullum prioris infectionis retineret vestigium. Huic miraculo attestatur Antonia, uxor Jacobi de Ragusa, Testis XXIII, asserens valde fœtidā fuisse aquam, quæ de sub crustis prædictis scatebat, seq; præsentem fuisse ea vespera, qua miseram filiæ sortem plangens mater, votum nuncupaverat, & postero die mane vidisse infantem, omnis fœtoris squallorisq; expertem. Eisdem attestatur Joanna, uxor Raymundi de Cavallutio, Testis XXIV, addens, se rogatam aliquoties fuisse a Francisca, ut filiolæ suæ mamillam præberet; sed excusasse, metu lepræ aut similis contagii.

[36] [brachio debilis,] Violans, uxor Antonii de la Gaglola, Testis XXV, dixit, quod filio suo, annorum circiter decem puero, enata sint apostemata duo ad unū brachiorū, subtus & supra: quæ quidem apostemata per medicos & chirurgos utcumq; curata sint, sed ita ut brachium ipsum omnino debile atq; inutile remaneret. Itaque in die sabbati sancti proxime præteriti, rogavit B. Guillelmum, ut filii sui brachium pristinis usibus restitueret: & statim atq; pulsari cœpere campanæ, voti sui compotem factam se gavisa est.

[37] [ruptus & febricitans,] Matth. de Zinza, Testis XXVI, dixit, annos abiisse tres, ex quo præ nimia laboris instantia crepuit ei dextrū inguen, unde tumor excrevit ad instar ovi columbini: quare coactus fuit se medicis & chirurgis curandum committere. Sed cum hi proficerent nihil & dolores crescerent, maxime Austro spirante; cumque ad prius incommodum accessisset etiam febris quartana, qua usque adeo debilitatum se sentiebat, ut vix jam posset amplius equo vehi; cum deniq; Xichilim venisset exeunte septembri proxime transacto; una dierum, qua ipsū febrilis paroxysmus invaserat, convertit se ad orandum B. Guillelmum; & cū hac devotione perrexit ad ecclesiam S. Matthei, seq; circa monumentum Beati collocavit: ubi mox obdormiscens posteaq; evigilans, & rupturam inguinis solidatam, & febrim prorsus abactam sensit. Agit autem ætatis annum circiter quadragesimum.

[38] [defluxu molesto laborans,] Joan. de Fichili, Testis XXVII, postquā ad capitula singula distincte respondisset, super Capitulo XIV & XVII asseruit, quod filia sua, nomine Violanta, uxor Vincentii Canzemi, uno ante festum S. Pauli proxime elapsum anno, defluxu inter tibias adeo molesto gravata fuit, ut portanda esset, siquo vellet moveri, cū pedibus incedere non valeret. Gravibus etiā diu noctuq; cruciabatur doloribus; quibuscū conflictantē visitavit Don Masius de Magro Clericus, adferens aquam, cui aiebat unam costarum B. Guillelmi fuisse intinctam, & sanitatem ejusdem meritis obtinendam promittens, si devote eamdem aquambibisset. Credidit mulier, & aquā ipso eodem tempore matutino bibit; vesperi autē per domū suā ambulavit sana atq; incolumis velut si nullam umquāpassa fuisset infirmitatē. Attestatur miraculo Clericus, qui aquā attulit; addens, auctorem se fuisse Capitulo ipsius ecclesiæ, ut proxime elapso die IV Aprilis, cum apertum esset monumentum, eximeretur costa prædicta; cujus attactu sanctificandam aquam ipsemet portavit in quodam poculo, & ipsam secū domū retulit; postea autem, audita mulieris prænominatæ in firmitate, fecerit & viderit, sicut pater infirmæ narravit. Qui etiam pater ad extremum deposuit, [pueri herniosi plures,] quod in nocte Vigiliæ, quotannis solitæ ante quartum Aprilis celebrari, plurimi pueri herniosi fuerint sanati, & alii ab aliis infirmitatibus liberati, inter quos fuerit ipsius Testis frater, ad monumentum delatus a matre: unde circa mediam noctē puer sanus descendit, accurritq; ad matrem gratulabundus velut si numquam ruptus fuisset, quemadmodum sæpe narravit prædicta mater.

[39] Clericus Thomas de Magro, Testis XXVIII, dixit, quod in anno nonæ Indictionis proxime preteritæ, tribus mensibus laboravit quartana quæ cum nullis humanis remediis cederet, vovit B. Guillelmo cereum, si eo malo liberaretur. Et ex illo die usque in præsens liber ab omni febri fuit. Audivit autem publice dici in terra Xichili, multos alios infirmos meritis & invocatione prædicti Beati sanatos esse, potissimum pueros; ejusque rei indicia esse, appensa ad monumentum herniosorum vincula, cereosque oblatos ab iis qui se gratiam consecutos profitebantur: item eorum multitudinem qui tertia Aprilis quotannis convenerant hactenus, ad vigilandum circa d. monumentum cum suis infirmis, quibus optatam se dixerunt sanitatem impetrasse. Deinde dixit de aqua, ut supra.

[40] Natalis de Cammarata, testis XXIX, dixit annos fluxisse septem, quod filius suus tunc temporis bimulus, grandes ex ruptura valde protuberante patiebatur dolores, quos crebro ploratu testabatur. Cum autem ipse testis esset peregre, vovit mater vigiliam ad tumulum, tertia Aprilis agendam. Redeunti porro domum ipso quarto die marito dixit, se quidem ex voto adivisse ecclesiam S. Matthei, sed non potuisse parvulum admovere sepulcro, propter tumultuantem ad illud multitudinem. Quæsivit nihilominus deponens, an sanatus esset infans; & mulier respondit, id se non examinasse. Advocans igitur ad se parvulumpater, ut videret quomodo se haberet, sublato vinculo sanum esse conspexit & gavisus est. Et in relegendo prædictus Natalis addidit & dixit, quod quartana febri per sex menses exercitus iverit ad quoddam tugurium, in quo B. Guillelmus, uti asseritur, habitavit: in quo cum se cubitum composuisset obdormissetq; visus est sibi videre & audire senem, jubentem ut discederet, quoniam jam sanus esset. Moxque evigilans abiit sanus, sanusque in diem præsentem manet.

[41] Magister Petrus de Micheli, Testis XXX dixit habuisse se filium herniosum annorum circiter octo: cui cum frustra adhibuissent curam medici, & appropinquaret festum B. Guillelmi, ipse Testis & uxor ejus voverunt vigiliæ celebrandæ accedere cum parvulo suo: quod & fecere cum singulari devotione, in conferta multitudine utriusque sexus, ad eamdem vigiliam congregati, & parvulorum eodem adductorum. Mane autem sequenti invenerunt filium suum sanum, qui in eadem valetudine duobus postea annis supervixit. Transierunt autem ab eo quo res acta est tempore, anni circiter viginti sex.

[42] Pinna, uxor Hieronymi de Gandolfo, Testis XXXI, [alius apostema in collo pattens,] ait ab annis, quantum potest recordari, quadraginta, filio suo Joanni natum esse in collo circa aurem apostema, quod ipsa secari fecit per qu. Joannem delli Volti, medicum chirurgum: eodemque die ipsa Testis ivit ad ecclesiam parochialem S. Matthei, ducens secum filium tūc temporis bimulum. Cumq; ibi esset & coram sepulcro B. Guillelmi oraret, ut parvulum ab omni liberaret infirmitate, accessit eum, qui tum forte in ecclesia aderat, qu. Venerab. Patrem Antoniū de Joccia, d. ecclesiæ Capellanum: cui ipsa testis rem omnem exposuit. Ille vero acceptum pileolum ex capite pueri, ossibus B. Guillelmi admovit, rursumque reposuit. Die autem proximo, cum vellet Deponens parvulum suum jam dicto medico curandum exhibere, & fasciam a collo removeret, invenit plagam prorsus consolidatam & nullius curationis egentem. Hæc autem acciderunt una hebdomade ante festum B. Guillelmi. Die vero tertia Aprilis abiit Deponens ad d. ecclesiā, consuetas peractura vigilias, una cum variis mulieribus parvulos suos herniosos secum habentibus: qui omnes, ruptis media nocte vinculis intestina adstringentibus, sanati sunt. Ipsa vincula, [& mulier brachio manca:] ut dictum est, disrupta miraculose, ac sanos parvulos vidit atq; tractavit Deponens Eadē porro media nocte viderat tam ipsa Deponens, quam aliæ istæ mulieres, de sub monumento procedere veluti cicadam candidam & lucidam, quæ circumito templo denuo sub monumentum Guillelmi se abdidit. Eodem instanti aderat ibi femina quædam; quæ manum ori admovere non poterat ab uno jam anno, uxor cujusdam cognominati de Caruso: quam feminam ipsa Deponens brachio illo mancam noverat; & tunc in momento vidit sanam, brachium istud versare per aerem, [fiunt multa miracula in Vigilia:] & manum quocumq; vellet adducere: præsentibus ad hoc spectaculum Dei misericordiam inclamantibus.

[43] Bartholus de Agnello, Testis XXXII, dixit, quod a multis annis, quorum numerum præcise non recordatur, fuerit in ministerio ecclesiæ S. Matthei, in eoq; per decennium perseveravit: quo tempore meminit annis singulis, tertio die Aprilis, multum illuc fuisse concursum ad celebrandam vigiliam B. Guillelmi: & multæ feminæ tunc adferebant oleum, pro nutrienda lampade ante sepulcrum accensæ: aliæ offerebant cereas candelas, & capita facta ex cera; aliȩ parvulorum herniosorum, quos dicebant fuisse sanatos, rupta vincula; aliæ ipsosmet adducebant parvulos ruptos, qui postea dicebantur etiam ipsi curati. Multi etiam tertianis & quartanis febribus laborantes collocabant se circa monumentum Beati, & suis liberabantur infirmitatibus. Postquam autē ipse Testis a ministerio ecclesiæ abiit, usq; ad annum proxime elapsum, similia quotannis audivit a viris feminisq; quæ vigiliam prædictam egerant, & inter alios de quodam Petro Cassacino, qui fuerit liberatus a calculo. De seipso autem meminit a matre sua audivisse, quod infans ruptus ad umbilicū, sic ut de vita desperaretur, sanatus fuerit per quoddam suæ matris votum, quo illa se obstrinxerat, quia impedimento quodā interveniente nō potuerat ut animo destinarat, celebrandæ vigiliæ se adjungere.

[44] [sanatur, puer hecticus, & herniosus,] Paulus de Manno, Testis XXXIII, dixit, annos circiter viginti quatuor autquinq; abiisse, quod habuerit filium anniculum, Rocchum nomine, adeo infirmum ut lac maternum continuo atq; suxerat revomeret, continuoq; ploraret, & tamquam hecticus solam pellem ossaq; haberet. Et quod pejus est, erat etiam per continui ploratus vehementiam miserrime ruptus: adeo ut mulieres notæ mirarentur quomodo uxor sua cum tali ruptura, vomitu atq; clamoribus molestum infantem alere posset: aluit autem sic anno integro. Quodā porro die, ipsius Testis socrus suasit filiæ suæ, illius parvuli matri, ut secum iret ad ecclesiam S. Matthei, ibiq; vigilaret juxta sepulcrum S. Guillelmi: quod & fecerunt una cum puero, eumq; postea domum retulerunt, ut videbatur perfecte sanum: nam & ruptura consolidata erat, & cessabat plorare, & lac copiose suctum retinebat. Exinde vero succrescentibus carnibus, corroborari cœpit, vivitq; etiam nunc sanus & incolumis, annorum viginti quinque adolescens.

[45] Franciscus de Marturana, Testis XXXIV; dixit, quod ante annos tres habuit d defluxum infra collum circa humerum, inde ad renes descendentem; [brachium fistulosum,] qui tamen solo se prodebat tumore, hunc autem aperuere chirurgi, & globum puris exemere, plagā autē curare nō potuerunt totis duobus annis, quibus hiabat fistula; magnamq; puris abundantiā ejiciens ipsum brachiū reddebat inutile. Tandē concepit votum pervigilandi ad sepulcrum B. Guillelmi, & si sanitatem consequeretur offerendi unum ducatum, expendendū in legatione tūc Romā decreta pro obtinendo festo d. Beati. Continuo autem ut votum vovit, per Dei omnipotentis gratiam & B. Guillelmi intercessionem, sanus fuit, & in mense Aprili in ecclesia S. Matthei votum suum vigilando implevit, gratias agens de valetudine recuperata.

[46] Mazullus de Cappitta, Testis XXXV, dixit, quod per menses circiter tres gravi capitis cruciatu laborans audituque privatus, quodam matutino tempore venerit ad ecclesiam S. Matthei, sacro Missæ officio interfuturus ante dies dumtaxat decem. [homo surdus.] Cumque appropinquasset ad Beati sepulcrum, eique suum acclinasset caput, cœpit orare Beatum, ut sibi auditum redderet, & graves illos dolores auferret: id si faceret, allaturum se ex voto caput cereum. Et ecce continuo abiit dolor, ipseque tam perfecte ac unquam alias deinceps audivit.

ANNOTATA.

a Anno 1537 pascha fuit I Aprilis: Martius igitur totus præcedens diem Paschæ spectabat ad an. 1536 si vere a Paschate ad Pascha suos annos Siculi numerabant; uti cogimur credere ex numero anni 1537, etiam pro toto sequenti Ianuario & Februario, ubique hic usurpato: quare librarii errore notatum hic an. 1537 mutavimus in 1536. factum est enim hoc miraculum antequam cœpta esset procurari Romæ beatificatio,in ordine ad quam jussus est fieri processus mense Iunio 1537, ut patet ex bulla num. 2.

b An pomi cytrii genus?

c Id est Desiderata.

d Ita exponimus ex conjectura vocem siculam Scupittata.

CAPVT V.
Reliqui Testes mense Ianuario exeunte auditi.

[47] [Curatur puer ruptus,] Ejusdem Januarij die XXVIII, Tuccia la Sinaguglia, Testis XXXVI, dixit, quod ab annis multis; quantos distincte non recordatur, frater suus Mattheus, tunc parvulus, ita enormiter ruptus fuit, ut ab utroque inguine valde extuberarent intestina, iisque continendis factum vinculum gestaret. Eo autem vespere, quo agebatur vigilia B. Guillelmi, ipsa deponens aliique domestici detulerunt d. Mattheum ad ecclesiam sæpedictam; ubi plures tam viri quam feminæ magna cum devotione pervigilabant: mane autem facto inventus est puer totus sanus, nullo uspiam apparente tumore.

[48] Die XXIX ejusdem, Venerabilis Domnus Nicolaus de Zisa, Testis XXXVII, tacto pectore more Sacerdotali, dixit, quod ab annis circiter triginta functus sit officio Sacristani in ecclesia S. Matthei: totoque eo tempore vidit propriis oculis accedere tertio die Aprilis, [& puella:] ad Vigiliam B. Guillelmi plurimos viros ac feminas, qui deinde ipsi testi dicebant se optatam gratiam consecutos. Habuit autem ipse testis sororem, in utroque inguine ruptam; cui in vespera vigiliæ ipse testis super partes affectas applicuit calceum B. Guillelmi: & continuo sanata fuit. Habuit etiam famulum quemdam Clericum, dictum Antonium Cassarinum, [item calculosus,] qui magnā in reddenda urina patiebatur difficultatē: quodam vero die cum puer esset in schola, sensit dolores & angustias solito majores: quare invocavit B. Guillelmum in subsidium, & statim sentiens se ad mingendum provocari, egressus est e schola, ejecitque calculum instar avellanæ nucis grandem, quem ipse testis vidit propriis oculis, quando res contigerat, ante annos scilicet non plures quam tres.

[49] Soror Violans de Agnello, tertii Ordinis S. Mariæ de Monte Carmelo, [& ruptus in umbilico unus] Testis XXXVIII, dixit, quod filius suus Bartolus Agnellus, natus est ruptus ad umbilicum; qui procidebat eidem instar grandis salcitiæ, & quando sugebat mammam magis intumescebat: in eoque statu fuit infans primis quatuor vitæ suæ mensibus. Quodam autem die vovit se vigilaturam ad sepulcrum B. Guillelmi: sed ipsa qua votum implere volebat vespera, advenerunt in domum ejus hospites peregrini, quorum causa domi remanere coacta, cum lacrymis tamen invocavit B. Guillelmum, Rosarium in ejus honorem recitans: eamdemque orationem iterum mane sequenti recitavit, prius quam infantis fascias dissolveret. Cum autem easdem dissolvit, invenit umbilicum suo restitutum loco, & puerum sanum deinde habuit; anni sunt circiter octodecim.

[50] [atque alter:] Antoninus de Melfis, Testis XXXIX, dixit, quod mater sua qu. Miralda Pauli de Melfis, ab annis circiter quinquaginta quatuor, sibi testi solita fuerit narrare, quomodo ipse & in umbilico & in utroque inguine ruptus erat in sua infantia: sed eadem mater in vespera Vigiliæ ipsum tulerit ad ecclesiam S. Matthei: prohibita autem propter populi compressionem propius accedere ad monumentum Beati, puerum in pavimento ecclesiæ posuit, pervigilavitque ibidem, & sequenti mane sanum invenit.

[51] [febris quartana,] Nicolaus de Corvo, Testis XI, dixit, quod ab annis circiter duodecim patiebatur quartanam, cui depellendæ multa diu & frustra adhibita remedia non profuerunt: considerans ergo mater ipsius, quanta esset devotio populi & fama miraculorum B. Guillelmi, suasit ut iret ad domunculam, in qua vixerat ille & mortuus fuerat, ibique se velut ad somnum componeret. Fecit ille quod consultum erat proximi paroxysmi die, & a somno surgens nullam amplius febrem sensit.

[52] [dolor lateris,] Petrus de Carthia, Testis XLI, dixit, quod proxime præteritis temporibus fuerit per annos tres vexatus doloribus a lateris, quibus multum cruciabatur: quodam autem die eadem infirmitate & doloribus recurrentibus, sunt menses circiter sex, cum magna devotione adferri sibi petiit calceum B. Guillelmi: eumque suo imponens pectori, orare cœpit B. Guillelmum, ut gratiam erga se faciens intercederet apud omnipotentem Deum, quatenus tantos dolores auferret, eodemque die voti compos fuit.

[53] [duo pueri rupti,] Honorabilis Antonina, uxor qu. Joannis de Michilenio, Testis XLII, dixit, annos esse circiter triginta quinque, quod habuit quemdam filium suum, nomine Alibertum Michilenium, mensium fere quatuor infantem, fœde ruptum: sed egressa ad faciendam Vigiliam B. Guillelmi, postea cum ab eadem rediit, puerum quoque sanatum invenit. Similiter anni sunt circiter sex quod habuit nepotem, filium Domini Hieronymi Carthia generi sui, nomine Antonellum, eodem malo laborantem: cui pari modo vigilans sanitatem impetravit.

[54] [brachio manca,] Margarita, uxor qu. Pauli de Bono-incontro, ætatis annorum septuaginta, Testis XLIII, dixit, quod ante annos duodecim deciderit ipsi supra brachium dextrum rheuma quoddam, unde biennio integro manca fuit: sed die quodam ad ecclesiam B. Matthei accedens, & post orationem factam debile brachium monumento B. Guillelmi admovens, subito illius usum expeditum habuit.

[55] Perna, uxor Petri de Muncata, Testis XLIV, dixit, quod hoc præsenti anno tertiana laborans, [febris tertiana,] neque in medicinis ullis remedium inveniens per menses omnino tres, quodam die, cum paroxysmum mali recursuri præstolaretur, devotione erga B. Guillelmum ducta, ivit ad casam, in qua, ut asseritur, ipse habitavit & obiit: ibique decumbens, ac deinde consurgens & domum rediens, nihil similis mali imposterum habuit.

[56] Perna, relicta qu. Jacobi de Ricza, Testis XLV, dixit, [& quartana,] quod ab annis tribus quartanam patiens adeo molestam, ut extreme debilis ac semimortua sibi videretur; votum fecit ferendi ad lampadem B. Guillelmi duas quartuccias b olei: quo cum se exolvisset, & quidem pedibus nudis ad ecclesiam S. Matthei progressa, atque ad monumentum Beati decubuisset, cum multa devotione, numquam postea dictam febrim sensit.

[57] [adolescens fere cæcus,] Sannutia de Lupo, Testis XLV, dixit, quod ab annis sex habuit nepotem, nomine Guillelmum, cujus oculis supercrevit nubecula, totas fere pupillas albugine sua occupans; adeo ut necesse habuerit per annos omnino quinque quasi palpando incedere, omni pene visu destitutus: nec profuere ulla, quæ multa sunt adhibita, remedia. Igitur cum die quodam graviores in oculis dolores pateretur, abiit ad ecclesiam S. Matthei, gratiam a B. Guillelmo petiturus; & coram monumento ad orationem procumbens, ipsique caput suum applicans, per Dei omnipotentis misericordiam & viri beati intercessionem, uti firmiter tenet, perfectam videndi, ut antea, facultatem in momento recepit.

[58] Venerabilis Domnus Petrus de Burato, de terra c Ragusiæ, & ad præsens repertus in hac terra Xicli, Testis XLVI, tacto pectore more Sacerdotali dixit, quod juxta ejus d recordum, anni sunt circiter quinquaginta, cum ad domum sui quondam patris Antonii de Burato, [plaga tibiæ ab inflicta securi,] venit qu. Thomas Sturnellus Xiclensis, & mutuo confabulando multa dictus Thomas disseruit de miraculis, quæ in Xicli per merita B. Guillelmi identidem operabatur Deus. Accidit autem paulo post, ut d. pater suus lignatum cum securi egressus, fallente ictu, grandem tibiæ suæ plagam inflixerit, unde copiosus erumpebat sanguis. Sic vero læso venerunt in mentem miracula, recens ex Xiclensi hospite audita; dixitque: O B. Guillelme, velis mihi auxilio esse per tuam misericordiam, ut incolumitate per tuam, ut spero, gratiam recepta, etiam ego sim unus ex testibus beneficiorum, quæ devotis tuis adeo liberaliter facere consuevisti. Et his dictis manum admovit vulneri, ipsumque adeo profundum esse sentiens, obstupuit; & expallescens concidit in terram; itaque jacuit, mortuo quam vivo similior, tempore aliquanto. Jacenti autem apparuit vir quidam & dixit: Eia surge, quia per votum B. Guillelmo factum sanitatem meruisti. Tum ille in se rediens surgensque, consolidatam plagam seque incolumem vidit. Quare ne tanto esset beneficio ingratus, de terra Ragusiæ in terram Xiclis ivit, ibique post actas in ecclesia ad monumentum gratias factum publicavit, fuitque id ipsum etiam Ragusiæ notissimum, cum Antonius cicatricem grandem ex vulnere relictam ostentaret in tibia, quam filius ejus Petrus certo scit antea non habuisse.

[59] [fluxus sanguinis,] Soror Margarita, filia Mag. Mariani Velardita, tertii Ordinis de Monte Carmelo, Testis XLVII, dixit, quod hoc præsenti anno, mense septembri proxime elapso, supervenit sibi fluxus sanguinis, cum maximis ventris renumque doloribus: eaque infirmitas duodecim diebus ipsam tenuit, sic ut omnino morituram se crederet, cum integras pelves impleret profluens sanguis, & sisti nullis artis medicæ subsidiis posset. Ita debili ac mortem vicinam prospicienti, succurrit memoria B. Guillelmi, & dixit: O B. Guillelme, obsecro ut me velis liberare ab hac infirmitate, & ego tarum e unum devote offeram. Quo dicto stetit sanguis, cessavere dolores, & ipsa B. Guillelmi festum instar Paschatis deinceps se habituram proposuit. Idem affirmavit Beatrix uxor Mag. Mariani, Testis XLVIII, mater Margaritæ, quæ filiæ sic patienti ministrans suggessit, ut B. Guillelmum invocaret: & subitam curationem præsens mirata est.

[60] Penultimo Januarij, Antonia, relicta qu. Nicolai de Carthia, Testis XLIX, ætatis annorum sexaginta, dixit, quod habuit fratrem, [grandis calculus,] nomine Philippum de Ragusia, qui calculo impediebatur reddere urinam, multumque patiebatur. Hic quodam die, cum cruciatus essent acerbiores, votum pro sui liberatione fecit B. Guillelmo: & statim, prius quam symbolum Apostolicum recitando absolveretur, emisit petram, instar dactyli grandem. Et hanc petram d. Philippus monstrans ipsi Testi, dicebat: Ecce soror, postquam votum feci B. Guillelmo, recepi gratiam: & hanc petram, Deo sit laus, per membra ejeci. Vixit autem exinde annis aliquot, neque de dolore aut incommodo tali questus umquam est.

[61] Margarita, uxor Francisci de Mayuti, Testis L, narrat annos esse circiter viginti, juxta videre & recordum ipsius testis, quod mater sua nomine Antonella, patiebatur malum f Francicum, & vocem atque loquendi facultatem per dictam infirmitatem amiserat; quando mater Antonellæ, [mulier muta,] avia ipsius testis, ei suasit ut faceret votum B. Guillelmo de agenda quotannis ipsius Vigilia. Paruit autem Antonella: sed cum adesset dies Vigiliæ, velletque Antonella ire ad ecclesiam S. Matthei, non potuit; quia mater sua facta erat infirma. Multum igitur mœrens, ac plangens quod non posset ad Vigiliam ire ut promiserat, tandem se domi suæ cubitum composuit: die vero postero adeo sanam se reperit, ut multo perfectius quam unquam antea loqueretur.

[62] Nobilis Joannes de Prato, annorum quinquaginta trium, Testis LI, [apostema in ore,] annos dixit effluxisse circiter triginta, ex quo sub ore natum est sibi apostema molestissimum, quod nec potum sibi neque cibum permittebat, & maximos generabat dolores diu noctuque. In die autem festo B. Guillelmi votum aliquod fecit d. Beato, rogans ut dignaretur infirmitatem istam & dolores auferre. Et continuo placuit omnipotenti Deo ut miraculose creparet apostema; ex eoque nullus amplius dolor in ore vel aliud ullum incommodum sentiretur.

[63] Florentia, uxor Joannes de Yzisa, annorum circiter quadraginta, Testis LII, asseruit, [tubera manuum,] ab annis fere triginta, sibi intra utriusque manus volam natum esse tuber, quo illæ sibi prorsus reddebantur inutiles una cum ipsis digitis. Quodam autem vespere, cum ad agendam B. Guillelmi Vigiliam concurreretur, mota ad devotionem similem ivit etiam ipsa, in comitatu aliarum feminarum, ad ecclesiam S. Matthei, rogans B. Guillelmum ut sanare ipsam dignaretur. Applicuit deinde manus monumento: & nocte transacta, sublatis tuberibus, sanas ambas, & ad omnem usum mobiles digitos facile agiliterque movebat.

[64] Margarita, relicta quondam Nobilis Antonini de Scalso, Testis LIII, [puella calcaneo carens,] asseruit se a quinquennio peperisse filiam nomine Jannellam, quæ in pede dextro non habebat calcaneum, proindeque judicabatur futura per omnem vitam manca. Itaque ipsa Testis cum suo marito voverunt B. Guillelmo tibiam pedemque ex cera, ferendum ad sepulcrum, casu quo proli suæ gratiam desideratam impetrantes, naturali in statu pes poneretur, absque ejusmodi deformitate: & mox apparuit in dextro pede calcaneus plane similis sinistro. Aderat parienti, votumque fieri audierat, & gratiam factam cognoverat, Nobilis Joannella, relicta qu. Nobilis Liberti de Fichichia Testis LIV, & cuncta, ut supra, confirmavit.

[64] [alius paralyticus,] Margarita de Galesi, Testis LV, ante annos decem filium habuit Nicolaum, toto triennio paralyticum, ut neque movere se neque vertere posset: adveniente autem Vigilia B. Guillelmi, ad templum S. Matthei cum aliis mulieribus properavit ipsa Testis, ibique fuit usque in diem sequentem. Interim filius graviores quam antea patiebatur dolores: sed iisdem sub auroram liberatus, sanus & hilaris matri suæ domum redeunti occurrit, & etiam nunc incedit ac movetur sanus.

[66] [alius herniosus] Antonutius de Xaczenio, Testis LVI, dixit, quod anno proxime elapso quidam suus filius anniculus, adeo herniosus, ut ad ovi magnitudinem extuberarent intestina, facto per ipsum testem & uxorem voto de Vigilia agenda; eadem peracta solutisque mane sequenti fasciis, apparuit sanus. De creberrimis autem miraculis in tali Vigilia fieri solitis, & populari erga Beatum devotione, valde per talia promota, in genere concorditer deposuere, Magnificus Michael de Ascenso, Testis LVII, & Magnificus Petrus de Michichenio, Testis LVIII.

[67] Venerabilis Fr. Clemens Scachiapani, Ordinis S. Francisci, [& vir quartana laborans.] ætatis annorum quinquaginta, Testis LIX, dixit quod ante duos menses febri quartana laborans, collocaverit se supra monumentum B. Guillelmi. Nihilominus ipso in loco invasit eum febris: dormienti autem sibi visus est adstare vir dicens: Eia, surge: quia jam es sanus: & surgens sanum se invenit, talisque permanet. Et post hunc rursum de miraculis Vigiliæ, omni anno fieri solitis, in genere deposuere, Venerabilis Don Antoninus de Bonfilio, ætatis annorum sexaginta; & Venerabilis Don Antoninus de Branca, ætatis annorum quinquaginta; Testes LX & LXI, de visu & auditu.

ANNOTATA.

a In MS. est, il male de lo Xanco, quod divinando vertimus, lateris.

b Quartuccia Tuscanis masculinum est, & significat octavam partem flasconis seu œnophori.

c Ragusia oppidum, ad cognominis fluvioli caput in colle situm, distans Xiclo 10 vel 12 P. M.

d Recordum, id est memoria: quæ vox in actis communiter occurrit, pene ad depositiones singulas.

e Quanti valeat Siculis Tarus necdum comperi, suspicatus aliquando fui a Germanis fluxisse vocem, ex Tallero contractam: hic autem nummus accedit ad medium scutum Romanum.

f Ita luem veneream appellant Itali; Franci econtra, Malum Neapolitanum.

CAPUT VI.
Postrema ipsius Commissarii relatio, Processus conclusio, & beatificationis decretum.

[68] Relatio a magnifici & Reverendi Don Joannis de Donnis, ad causam Subdelegati, facta ad instantiam Magnificorum Juratorum & Universitatis Terræ Xicli, instantissime petentis relationem prædictam, sub vinculo juramenti, tacto prius pectore, more Sacerdotali, super IV, V, VI, VII, VIII, IX, [Commissarius in causa testatur se virum Beatum credere,] XV & XVI Capitulis memorialis, præsentati in urbe felici Panormi, facta penultimo ejusdem Januarij XI Indictionis MDXXXVII, talis est: quod ipse Relatans, propter ea quæ suis oculis vidit, & propter depositiones per ipsum receptas Testium coram se examinatorum, firmiter judicat, credit & tenet, quod Fr. Guillelmus de Cuffitella, de cujus beatificatione agitur, vita sibi comite, fuit humilis & fidelis versus Deum, homo bonæ famæ, vitæ simplicis & patientissimus: qui in hoc mundo persecutiones habuit, & satis multa passus est pro Dei amore. Ita autem judicat ipse reverendus Relatans, eo quod ipse cum sua commissione & subdelegatione profectus Xiclim, recepturus ibi informationes & testimonia, super vita, moribus & miraculis d. Fr. Guillelmi, ivit una & simul cum Magnificis Juratis & multis nobilibus atque incolis d. terræ Xiclis, [visa habitatione B. Guillelmi,] ad ecclesiam quamdam sub titulo & vocabulo S. Mariæ de pietate, quæ est sita in pulcherrima & altissima parte terræ Xiclis: unde modice distans tuguriolum humile, sibi monstratum est; in quo dicti Magnifici Jurati nobiles & cives asseruerunt ipsi Reverendo Relatanti habitavisse Fr. Guillelmum. Quod tugurium ita humile considerans R. Relatans, multam interius devotionem sensit, judicavitque talem habitationem fuisse hominis valde devoti & patientis, quique vitam non duxit absque magna humilitate & persecutionibus.

[69] Visus est etiam ipsi R. Relatanti locus ille vere eremiticus, [imaginibus eatenus ibidē incorruptis,] asper & idoneus ad ducendam vitam eremiticam: & tugurium non fuisse factum manu architectonica: in cujus tugurii pariete uno, sculpta est manu pictoris quædam figura, cum hoc subscripto, Beatus Guillelmus: in alio autem pariete picta est effigies Dominæ nostræ. Dicti autem parietes solent humectari, & vidit eos ipse R. Relatans humidos, & tamen dictæ figuræ (scilicet tam illa cui subscriptum est Beatus Guillelmus, quam altera Divæ Virginis) sunt tam sinceræ & excellentes, quasi hodie essent sculptæ & pictæ: quæ res non est absque maximo merito d. Fr. Guillelmi apud Deum: & iidem parietes consistunt in ea validitate ac firmitate, quasi aqua pluvia numquam super ipsos cecidisset.

[70] Postero die dicti Magnifici Jurati, una cum ipso R. Relatante multisque nobilibus & popularibus, iverunt in matricem seu b cathedralem ecclesiam d. terræ Xiclis, sub vocabulo S. Matthei: [honorifica sepultura,] quæ ecclesia, pro eo quod Xiclis non sit civitas, est pulchra & bene constructa. In præcipuo autem loco d. ecclesiæ, quem incolæ nominabant capellam illustrissimorum Comitis & Comitissæ Modicæ & ipsius terræ Xiclis, vidit R. Relatans occulatim monumentum lapideum ex unica petra, quod monumentum fulciebatur duabus columnis, & inscriptos habebat hosce versus.

Sciat qui nescit, Guillelmus hic requiescit
De Cuffitella; seculi præsentia bella
Subdidit atque crimen, animæ c fœdantia limē.
Regnat in æthereis Christo jubente theatris. d

[71] In dicto autem monumento requiescebant ossa Fr. Guillelmi, [ossibus suaveolentibus] prout asseverabant dicti Magnifici Jurati. Clauditur ipsum quatuor pulcherrimis seris, quarum claves sunt in potestate seniorum & præcipuorum terræ Xiclis. Jussit porro R. Relatans aperiri monumentum, ad effectum videndi ossa prædicta: quod cum fieret exivit de monumento maximæ suavitatis fragrantia, quemadmodum ipse R. Relatans aliique circumstantes viderunt & olfactu perceperunt. Vidit autem ipse in d. monumento jam aperto dicta ossa, optimi coloris, sincera & integra, & aliquibus eorum adhærebant adhuc nervi aut carnes, omniaque spirabant odorem suavissimum, adeo ut ipse R. Relatans, præ magna devotione & pietatis affectu, in aspectu tot ossium corporisque tam perfecti, commoveretur ad lacrymas. Et quia d. Fr. Guillelmus fuit extraneus, videns ipsius ossa tam reverentes & in sepulcro tam honorifico collocata, credidit quod d. Fr. Guillelmus fuit simplex, castus, humilis & extremis omnibus virtutibus præditus.

[72] Qui idem R, Relatans recepit prædicta testimonia, quibus probantur plurima miracula, [tot testatissimis miraculis] prout in testibus ad quos se refert, & quod ipsa non sint facta ex arte magica, sed ex Dei meritis d. Fr. Guillelmi mediantibus! & ad fidei corroborationem vidit etiam devotionem populi erga d. Fr. Guillelmum magnam & ferventissimam esse; [& populari devotione.] & numerum testium, sese offerentium ad declarandas gratias variis personis collatas, esse infinitum; eo quod pro uno continuo accurrerent quinque vel sex. Cum autem R. Relatans discedere vellet, venit ingens multitudo testari volentium: sed quia ad numerum sufficientem recepti auditique erant noluit ipse plures recipere. Quibus omnibus, ut præmissa sunt, consideratis a R. Relatante, cum Magnifici Jurati terræ Xiclis, pro vacationibus diurnis & locatione jumentorum, obtulissent illi, versus Netum discessuro, septem ducatos aureos; ipse eosdem acceptatos, præ magna erga Fr. Guillelmum devotione, mox reddidit ad promovendam expeditionem processus.

[73] Denique commißione tota in hunc modum expleta, scripsit litteras ad Iudicem ecclesiasticum, a quo fuerat delegatus, in hunc modum. Multum Magnifice & Reverende Domine, [Declarat Iudici quomodo commissionē suam expleverit,] Joannes Antonius de Phassides, sacrarum litterarum Professor ac Vicarius generalis civitatis & Archiepiscopatus Montis-regalis, ac Judex ecclesiasticus & ad causam Delegatus. Vestras litteras accepimus, vestra propria manu scriptas, & solito vestro sigillo munitas & roboratas, in effectu continentes, quatenus debeamus personaliter nos conferre in oppido terræ Xicli, ad effectum examinandi & producendi nonnullos testes, super vita, moribus & fama ac miraculis Fr. Guillelmi de Cuffitella, ad effectum providendi super prætensa beatificatione d. Fr. Guillelmi, in legali numero, ad instantiam & requisitionem & petitionem Magnificorum Juratorum & Universitatis terræ Xichili: quibus receptis & examinatis depositiones eorum, clausas & sigillatas solito more, ad Reverendam Dominationem vestram transmittere curaremus; prout latius & de præmissis omnibus & aliis liquet, tenore dictarum litterarum, in prefata civitate Montis-regalis die VIII mensis Januarij, Indictione XI, MDXXXVII; ad quas litteras nostræ commissionis nos in omnibus ac per omnia referimus: ac pro majori cautela originale dictarum litterarum Reverendæ Dominationis vestræ una cum memoriali præsentato in urbe felici Panormo die XI Januarij Indictionis instantis nobis transmisso, una cum litteris prædictis Reverendæ Dominationi vestræ transmittimus, cum præsentibus interclusis, & in capite præsentium scripturarum positis atque incartatis.

[74] Nos vero volentes reddere conformes præfatis litteris & mandatis, [& adhibito Notario] & vestris jussionibus parere, acquiescere & obedire, prout decet & convenit, habitis pro præceptis ac lectis provisionibus prædictis nobis præsentatis, ad instantiam prædictorum Magnificorū Juratorum & Universitatis terræ prædictæ, litteras prædictas fuimus executi, juxta earum seriem, continentiam & tenorem: & nos personaliter contulimus in dictam terram Xicli, & litteras prædictas exequendo elegimus Regium Notarium Antonium de Avarca, publicum scribam & unum ex nobilibus civibus terræ prædictæ, fide dignum ac legalem, personam bonæ & optimæ conscientiæ & famæ, virum Dei timoratum, exquisitum & expertum in arte Notarii & examinationis testium, in nostrum Notarium, ad examinandos testes, per dictos Magnificos Juratos producendos. Quo electo, [estes audiverit,] per eumdem Notarium regium, in nostri præsentia & conspectu, delato prius per nos juramento testibus prædictis, fuerunt per nos & eumdem Magistrum Notarium, cum ea diligentia & solennitate qua decet, & secreto & sigillatim, examinati testes supradicti & suprascripti, interrogando eos de causa scientiæ, loco & tempore & aliis circumstantiis a jure requisitis, ad numerum sufficientem, legalem & ultra, cum tractatur de causa maxima: & ad instantiam prædictorum Magnificorum Juratorum, præsentium in petitione d. relationis, absentium tamen factæ relationis, secreto nostram relationem fecimus, una cum præsentibus interclusam.

[75] [quorum depositiones clausas ac subsignatas mittit.] Quas quidem testationes, una cum d. litteris & memoriali vobis transmittimus & mandamus, clausas & sigillatas solito more, & nostra subscriptione & nostro sigillo munitas & roboratas: & pro majori validitate etiam subscriptione & solito sigillo Reverendi Vicarii e terræ Xicli ac subscriptione & solito sigillo magnificorum Juratorum terræ predictæ munitas ac roboratas, consistentes in cartis scriptis & non scriptis octuaginta sex, ultra d. memoriale & litteras. Unde ad instantiam præd. Magn. Juratorum & quorum inter est, facta est præsens littera, suis loco & tempore valitura, data Xicli die primo Februarij, XI Indictionis MDXXXVIII.

Ad vota Rev. & Excell. Dominationis vestræ paratus Donnus Joannes de Donnis qui supra Donnus Paulus de Michichenio Mag. Notarius.
Ego Joseph Gravina Juratus. Martinus Jozia Juratus. Colaus Michicheni Juratus.

[76] Iidem tres Iurati signaverunt amplam attestationem de legalitate predicti Notarii Antonii de Averca; [his cognitis,] subsignante cum iisdem Joanne Baxetto Mag. Notario. Vi quorum omnium tandem per Io. Ant. Phaßidem dictata est sententia seu bulla beatificationis, cum decreto Officii atque Missæ, hoc qui sequitur tenore. In nomine Domini. Amen. Universis & singulis Dominis Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Præpositis, Decanis, [significat omnibus] Archidiaconis, Scholasticis, Cantoribus, Custodibus, Thesaurariis, Sacristis, Cathredaliumque & Collegiatarum Canonicis, Parochialium Ecclesiarum Rectoribus, seu locum tenentibus eorumdem Plebanis, Viceplebanis, Cappellanis, Curatis & non Curatis, Vicariis perpetuis, Altaristis; ac Religionum, Ordinum, Monasteriorum, Conventuum, & domorum quorumcumque Ministris Generalibus & Provincialibus, Vicariis, Custodibus, Magistris, Præceptoribus, Commendatoribus, Prioribus, Personis, Fratribus, ac Religiosis; ceterisque Presbyteris, Clericis, Notariis & Tabellionibus publicis; nec non illustribus ac spectabilibus Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus, Militibus, Gubernatoribus, Consulibus, Proconsulibus, Rectoribus, Potestatibus; magnificis & nobilibus Capitaneis, Judicibus, Castellanis, Balivis, Servientibus, Officialibus civilibus, Terraneis, ceterisque Officialibus judiciariis; & Officiariis, ac personis quibuscumque jurisdictionem spiritualem & temporalem pro tempore habentibus, & existentibus in hoc regno Siciliæ & presertim in civitate Xichili; ac universis & singulis, hoc presens instrumentum inspecturis, visuris, lecturis, pariter & audituris. Nos Joannes Antonius Phassides, Sacræ Theologiæ Professor, [Ioan. Ant. Phassides,] & Illustrissimi Domini Alexandrif, tituli S. Laurentii in Damaso, Dei gratia Vicecancellarii Cameræ Apostolicæ, Cardinalis de Farnesio, & Archiepiscopi Archiepiscopatus civitatis Montis-Regalis, Vicarius Generalis; subexequutor & deputatus ad infrascripta, per dilectum Joannem Antonium Puleonem, Baronem Burgii, cui principaliter a Sede Apostolica fuit hoc negotium delegatum: salutem in Domino, & præsentibus fidem indubiam adhibere, nostrisque hujusmodi, imo verius, Apostolicis firmiter obedire mandatis.

[77] Litteras [accepimus] Apostolicas sanctissimi Domini Pauli, divina providentia Papæ III, sigillatas, ut moris est, sub annulo Piscatoris, dicto Domino Jo. Antonio Puleoni directas, [quod de mādato Pauli 3,] sanas, & integras, non vitiatas, nec in aliqua earum parte suspectas; super quibus executoriæ emanaverunt Viceregiæ, sub data Panormi XVII Novembris, undecimæ Indictionis, MDXXXVII, per Universitatem civitatis Xichili, ejusque Procuratorem g in litteris Apostolicis specialiter nominatum, coram nobis tamquam subrogatis, & deputatis ac constitutis ad hæc per dictum Joannem Antonium Puleonem Principalem, h exhibitas & præsentatas … Post quarum quidem litterarum Apostolicarum præsentationem i & receptionem, nobis & per nos, ut præmittitur, facta; fuimus per procuratorem dictæ Universitatis civitatis Xichili, in eisdem litteris Apostolicis specialiter nominatum, debita cum instantia requisiti, quatenus ad executionem ipsarum & contentorum in eis procedere deberemus. Ad cujus requisitionem volentes, ut tenemur, Apostolicis obedire mandatis, testes idoneos & fide dignos recipi & examinari mandavimus, [auditis testium depositionibus] & fecimus; ipsisque rite & legitime receptis, & ad jurandum admissis, juratis, & diligenter examinatis, eorumque dictis & depositionibus per Notarium infrascriptum, per nos inexhibitione earumdem litterarum coram nobis scribam electum, magistrum Notarium & Actuarium nostræ Curiæ & Notarium publicum hujus felicis urbis in scriptis fideliter redactis, nos informavimus. Et quia per informationem legitimam & diligentem, per nos a dictis testibus & aliis nobis exhibitis & presentatis, [& præsata Guillelmi sanctitate,] super hujusmodi negotio ut premittitur, factam & receptam, reperimus dictum Guillelmum tempore vitæ suæ vitam fecisse eremiticam in asperitate; & fuisse hominem modestum, pium, humilem; & jejuniis, vigiliis, & abstinentiis vacasse; multaque & diversa miracula fecisse, tam in vita quam in morte, & a tempore mortis suæ continuatis temporibus usque ad hodiernum diem; & omnia & singula, in dictis litteris Apostolicis expressa & asserta, fuisse & esse ita ut exposita & petita fuerunt, & veritati fulciri.

[78] [festum Dom. in Albis] Nos igitur ante dictus Joannes Antonius qui supra, auctoritate Apostolica, qua in hac parte fungimur, licentiam concedimus & impartimur dictæ Universitati Civitatis Xichili, posse dictum Guillelmum publice venerari, ac singulis annis octava die post festum Resurrectionis Dominicæ immediate sequente, festum & officium ejusdem Guillelmi in ecclesia & Civitate prædictis Xichili libere celebrare, & celebrari facere processionaliter, sub officio tamen Confessoris & non Pontificis, cum infrascripta Oratione & Offertorio, ad honorem omnipotentis Dei & laudem dicti Guillelmi, hujusmodi sub tenore.

ORATIO.

Omnipotens sempiterne Deus, qui per Beatum Guillelmum Confessorem tuum mirabilia operaris; [& Missam propriam ordinarit,] concede quæsumus, ut sicuti ejus intervenientibus meritis ægrorum tribuis corporum valitudinem, ita nos facias ad æternam pervenire Beatitudinem, Per Dominum nostrum.

SECRETA.

Munera, Domine, quæ tibi gratificantes offerimus, in honorem Sancti Confessoris tui propitius intuere, & subsidium tuæ nobis impertire pietatis.

POSTCOMMUNIO.

Sumpsimus, Domine, sacramenta, quæ nobis tua benignitate largiris, & quæsumus, ut quæ pia devotione præstamus, Beato Guillelmo Confessore tuo intercedente, tua sancta retributio comitetur, & dona potiora sumamus …

Ita quod per præsentes dictus Guillelmus, propter præmissa, canonizatus minime censeatut; eo quod actus, & solennitas canonizationis spectat solum ad summum Pontificem.

[79] In quorum omnium & singulorum fidem & testimonium præmissorum, [idque publico instrumento] hoc præsens publicum instrumentum exinde fieri, & per Notarium publicum prædictum & infrascriptum subscribi & publicari mandavimus, sigillique nostri jussimus & fecimus impressione communiri. Actum in Urbe felici Panormi, sub anno Incarnationis Domini Millesimo quingentesimo trigesimo septimo, indictione undecima, die vero vigesima sexta mense februarij, [signari curarit.] Pontificatus prædicti nostri Papæ: præsentibus ibidem nobili Hieronymo de Urso quondam Antonini, nobili Thoma de Maria de civitate predicta Xichili, & Clerico Nicolao de Nicolosi de Panormo, testibus ad præmissa vocatis specialiter atque rogatis. k

Et Ego Vincentius Coxia, Regia auctoritate per totam Vallem Mazariæ Notarius, cum auctoritate scribi & registrari faciendi, præmissis omnibus & singulis, dum sic ut præmittitur agerentur & fierent, interfui, & ea rogatus sumptavi, & in hanc publicam formam redegi & meo solito signo signavi, in fidem & testimonium præmissorum omnium, & singulorum. l

ANNOTATA.

a Etiam hæc Relatio, pro majori parte, scripta erat vulgari lingua: sed epistola post relationem sequens, & cetera deinceps, integre erant Latina.

b Non habet Xiclis Episcopum, a cujus cathedra proprie dicuntur ecclesiæ cathedrales; ex usu tamen vulgaris linguæ sic etiam nominatur, quæ quovis in loco est inter plures prima.

c Ita in depositione Testis XIII: ast hic & in depositione Testis ultimi, pedantia: unde suspicari quis posset, legendum esse prædantia.

d

Hoc epitaphium postea hoc modo reformatum fuit, ut monet Nota marginalis apographo nostro addita.

Qui nescit, sciat, hic Guillelmus quod requiescit
De Cuffitella: Siculis præsentia bella &
Crimina dejecit, Domini mandataque fecit:
Regnat in æthereis Christo comitante theatris.

e Abest ecgrapho nobis misso ista subscriptio.

f Hic est ille Alexander Farnesius, Pauli III Pontificis nepos, Societati nostræ numquam absque grata memoria nominandus, quam in Montem Regalem induxit, factus Caroli V postulatione illius urbis Episcopus an. 1536, postea vero, abdicato hoc titulo anno 1573, Portuensis: ac demum 1589 Romæ mortuus & sepultus in templo magnificentißimo Domus nostræ, a se constructo.

g Fuit hic Joannes Melioratus, quem facili negotio petita impetrasse scripsit nobis noster Crispinus Majus: quia cum Pontifex podagra laboraret, statim ac se Guillelmo commendavit, fine ulla mora optatam impetravit salutem.

h Tenorem totius Brevis vide in principio.

i In Processu Panormitano, de quo mox, additur, de quibus emanaverunt Vice-regiæ, executioni datæ Panormi, die XXVII Novembris Indict. XI MDXXXVII.

k Hactenus Acta servata in Arca. Sed in originali Bulla additur Notarialis subscriptio ut sequitur.

l Hujus bullæ authentica copia, unde nos habemus ecgraphū, transcipta & Xiclim missa est per Not. Franciscum Mascardum. Actorum Notarialium qu. Notari Vincentii Caxia conservatorem: fidem pro dicto Mascardo faciente Senatu Panormitano, per suam attestationem, ibidem subscriptam die VIIL Aprilis, VII Indict. MDCXXXIX.

CAPUT VII.
Depositiones Testium Panormi auditorum.

[80] Prius quam Xiclim missus Commissarius eum processum conderet, [Mense Novembri excepti erant Panormi alii testes,] quem hactenus retulimus; Panormum ad Io. Antonium Phaßidem advenerant multi, fideliter testaturi quidquid de B. Guillelmo sciebant, ad causam coram Iudice ecclesiastico obtinendam. Horum depositiones potuerant primo loco poni: sed quia non fuerunt examinati per articulos distinctos, quomodo examinati sunt ii, quorum depositiones supra retulimus, minus distinctæ etiam fuere relationes. Quare, ut in apographo nobis misso ultimum tenebant locum, sic etiam ultimo loco easdem hic, non quidem integras dabimus, verbatim iterando singulorū dicta, sed summatim ea recensebimus; testium nomina & ordinem exponendo, & singulis addendo id quod quisque singulare & ab aliis non plenius dictū deposuit, ne quid desit hostoriæ B. Guillelmi, ex hisce testimoniis securius quam ex recentioribus auctoribus petendæ.

[81] Panormi die XXVII Novembris, XI Indictionis MDXXXVII testes recepti & examinati per me Notarium Vincentium Caxia, [de patria,] ad hoc electum per R. D. Joannem Antonium Phassidem…& hoc in præsentia d. Joannis Antonii…super contentis in Litteris Apostolicis datis Romæ dic XXVII Junij MDXXXVII.

Venerabilis Pater Joannes Sachiano, de terra Xicli, dixit, tantum scire, qualiter B. Guillelmus Cuffitella… fuit oriundus Neto ex familia Cuffitella: quod idem affirmavere Testis II, [calceo miraculoso,] V, VIII & XIV. Porro Testis I agens de calceo, ad ædes Guiccionii relicto ante mortem, dicit B. Guillelmum usum his verbis: Accipe & conserva tibi hunc calceum: Juratos autem terræ, visis tot insignibus miraculis factis circa mulieres parturientes per ipsum calceum, tulisse ipsum e potestate heredum Guiccioniorum; & ipsum posuisse intra monumentum, in quo repositum erat corpus B. Guillelmi.

[82] Vener. Don Sartorus de Nativo, de terra Xicli, Testis II, annorum LII, deponens de miraculosa corporis immobilitate, donec nominaretur ecclesia S. Matthei, [insigni mortificationis actu,] dixit, se ista scire ex relatu cujusdam Mag. Silvestri Cassarini, mortui ante annos quatuor necdum integre exactos, ætatis suæ anno plusquam octogesimo, viro tam probo ut pro tota vita non protulisset unum mendacium: ex quo etiam audivisse se dixit, quod B. Guillelmus, tempore vitæ suæ, tactus appetentia capitis vitulini, ipsum curaverit obtinere: obtentumque tulerit in tugurium suum, ibique conservarit, usque dum vermibus scatere ac fœtere inciperet: sic autem putrefactam carnem sæpius apposuisse naribus, dicendo: Ecce, corpus, vitulinum caput, quod appetisti; satiare & fruere. Miraculosam in Sepultura gravitatem etiam testatur Testis III R. Don Mattheus Fanzellus, de terra Xicli, & habitans Panormi.

[83] [elevatione sepulcri,] Die XXIX Novembris Vener. Presbyter Pinus de Burgio, annorum LXXV, Testis IV, dixit quod quidam Canonicus Syracusanus, Andriottus de Aritio, Xicli infirmatus, recuperato ad invocationem B. Guillelmi oculo, quem pene amiserat, curaverit tumbam ejus altius a terra elevari supra columellas quasdam: ita se audivisse Panormi, quo ante annos quadraginta migraverat e patria sua Xicli. Eodem die Vener. Fr. Joannes de Xicli Ordinis Minorum de observantia, Testis V testatus est de vino & pastillis in domo Guiccionii, de immobilitate corporis, de F. Stephano Ischifitto concionante in terra Xicli & bis a ruptura sanato, ac de sterilitate seu siccitate sublata post elatum & circumlatum caput B. Guillelmi.

[84] Die XXX Novembris, Nobilis Franciscus de Baglerio, de terra Xicli, Testis VI, dixit, [jugo boum ad corpus movendum adhibito,] corpori movendo carrum & juga boum frustra adhibita fuisse: quod etiam dixerat Testis LI, additque prædictus Testis VI tandem conclusum fuisse, ut boves permitterentur ire quo vellent: itaque permissos sibi boves rectum iter tenuisse ad ecclesiam S. Matthæi. Item, die IV Aprilis educi e monumento corpus seu ossa Beati, quæ ipsemet viderit tangi seu lavari, imo per se tetigerit atque laverit aqua: & hanc aquam multis prodesse ac profuisse, ad febres aliasque infirmitates pellendas. Eodem die auditi sunt, Nobilis Joseph Bono-incontro, Xiclēsis, Testis VII, & Mag. Antonius de Cavalluccio Xiclensis, Testis VIII: quorū ultimus dixit, [devotione constante populi,] quod fuerit a febri liberatus, decumbendo supra stratū sarmentitium B. Guillelmi. Item Nobilis Antonius Purchelli, Xiclensis, Testis IX & Nob. Antonutius Masius Riczone, Xiclensis, Testis X, quorū ultimus dixit, quod paucis ab hinc annis timuerint aliqui, ne faciendo Vigiliā B. Guillelmi errarent; propterea quod ipse canonizatus non sit; ideoq; destiterint desistantque ab usu talis religionis: alios tamen privata devotione eumdem vigilandi morem servare, & gratias multas referre.

[85] [campanis ultro sonantibus,] Eodem die Nobilis Blasius Bono-incontro minor, Testis XI, dixit, quod ipse febri laborans, & in tugurio B. Guillelmi decumbens, sanatus fuerit: item ex dicto & fama publica narravit, quod die quodam auditus fuerit sonus campanarum in ecclesia S. Mariæ novæ (ita omnes hi Testes Panormi auditi appellant ecclesiam, quam auditi in terra Xicli fere nuncupans S. Mariā de pietate) quo sono exciti confratres, cum ad ecclesiam prædictam accessissent, visuri qua de causa pulsaretur, invenere portas clausas ac mirati sunt: multo autē magis cum viderunt ipsius ecclesiæ sacristanum, qui solus potuerat aperuisse ecclesiam, aforis venire cum clavibus. Ipsa autē aperta, & nullo qui campanas traheret apparente, cum interim alibi aliæ campanȩ etiā ultro pulsarentur, inventum esse Guillelmū, genibus flexis ac manibus junctis mortuum: quem nō potuerint attollere de terra, donec cœperunt dicere Litanias; [invectione corporis in ecclesiam S. Matthei,] sub quibus sublatum sit corpus in carrum, a duobus bobus trahendum: qui tamen nihil profecerunt, usque dum, inter dicendum litanias, veniretur ad nomen S. Matthei: tunc enim motus fuit carrus, & boves, ardua quamvis via, ultro ivere ad ecclesiam S. Matthei: ingressique in eam sunt per portam quamdam, adeo angustā, ut impossibile videatur illac plus quam unum bovem transire: juncti tamen induxere carrum & corpus. In tugurio autem, in quo habitaverat B. Guillelmus, servatur jugum quoddam: quod dicitur esse ipsum, quo juncti fuere boves, qui corpus traxere. Hæc ille, quorum fides, in tanto aliorum testium silentio, sit penes auctorem: alias non est mirum in iis quæ ex auditu dumtaxat referuntur, variari quædam; quædam ab uno dici quæ ceteri omnes pretermisere.

[86] Nobilis Antonutius Gallus, Xiclensis, Testis XII, dixit, quod ab annis viginti & amplius, vidit in diebus solennioribus lavari ossa B. Guillelmi, & hujus lotionis seu intinctionis aquam distribui ad multarum infirmitatum remedium. Angelus de Alfano, Xiclensis, Testis XIII; meminit, [miraculis variis,] meminit, quod parvulus & febri laborans seipsum collocaverit supra sarmenta, in quibus dicebatur dormire solitus B. Guillelmus: sed an sanatus fuerit non potuit ad præsens reminisci. Die primo Decembris Honor. Petrus Daniolus, Catanensis, Testis XIV, ducta ante octennium uxore Xicli habitans, judicavit ex pictura B. Guillelmum fuisse monachum, quales sunt Fratres S. Francisci de Paula, dixitque etiam sicut Testis IX mortuum esse inventum intra ecclesiam S. Mariæ novæ, sonantibus ultro campanis: ac denique, quod ipso die festo, cum sermo de ipso B. Guillelmo haberetur ad populum, sæpe interfuerit; videritque propriis oculis sanari cæcam; item Melitensem herniosum; & Modicensem quemdam, qui nec comedere nec bibere valebat, factoque voto de donandis sex taris in eleemosynam continuo recepit sanitatem, & surrexit de lecto. Scit etiam ipse testis, filios cujusdam de Carthia a ruptura sanatos, & monachæ cuidam mutæ redditam esse loquendi facultatem. Similiter Honor. Nicolaus Denaro, Xiclensis, Testis XIII, dixit quod inter alios, in Vigilia Beati sanatos, propriis oculis viderit filios Hieronymi Garrega, utrimque ruptos, qui in signum miraculi erga se facti, vincula sua appensa reliquerunt supra monumentum.

[87] [habitu religioso.] Die XII Decembris Venerabilis Don Silvester Morriali, de terra Xicli testis XV, juratus & interrogatus super toto facto (& sic fere alii præcedentes omnes interrogati fuere, super toto facto, id est, super omnibus quæ de vita, sanctitate & miraculis in genere quæsita erant) dixit, ex aliorum relatu, fuisse Guillelmum tertiarium Ordinis Carmelitarum, & istam regulam observasse. Narravit autem miraculum de vino, ex ore Mirandæ Massa, quæ fuit neptis Pauli Guiccionii: & miraculum de corpore in via subsistente, usquedum nominaretur ecclesia S. Matthei, ex ore Mag. Silvestri Cassarini, post cujus domum corpus ipsum substitit, qui Silvester vixit usque ad annum ætatis centesimum quintum, & solum ante duos annos obiit. Ipse etiam Testis tenet unam clavium quibus monumentum Beati aperitur & clauditur. Sæpe etiam vidit & tetigit ossa, carnibus quibusdam adhuc vestita & suaveolentia. Anno autem preterito portavit calceum Beati in domum suam, cumque una ex vicinis haberet parvulam filiam herniosam, eidem parvulæ imposuit d. calceum, & sic sanata continuo fuit.

[88] Hactenus testium juratorum depositiones, Panormi exceptæ, quæ, ut supra dixi, [Fidem de fideli transcriptione originalium ] omnes pene in genere declarant ex auditu vitam sanctam B. Guillelmi & publicam Xiclensium erga eum devotionem: addunt plerique miraculum subsistentis in via corporis, & pulsatarum in morte campanarum: duo vel tres meminere pastillorum furfureorum: plures vini ex vacuo vase educti. Has autem depositiones, una cum toto processu Xiclensi, fideliter transcriptas esse ex originalibus, testabatur Notarius Xiclensis publicus Franciscus de Trumba ore, in eo quod apud nos est ecgrapho authentico, fidem pro ipso facientibus, qui originalia nobis transcribi jusserant, in hunc modum. Nos Judices & Jurati hujus inclytæ & victoriosæ civitatis Xiclis, fidem facimus & testamur omnibus & singulis, has præsentes visuris, lecturis & pariter audituris, [faciunt Iurati Xiclenses.] qualiter supradictus Franciscus de Trumbatore Corbo, qui supradictum copiam manu propria ex originali processu, conservato penes Arcam, ubi conservantur reliquiæ S. Guillelmi, exaravit; fuit & est Magister Notarius Curiæ Vicarialis hujus prædictæ civitatis Xiclis, officium prædictum bene & fideliter exercuit & exercet, actis, copiis & exscriptis cujus ubique adhibenda est plena fides. In cujus rei testimonium has præsentes fieri jussimus, nostris manibus subscriptas, nostroque quo utimur sigillo in pede munitas. Datum Xiclis die XXIII Aprilis, VIII Indictionis, MDCLXX
D. Carolus de Angelo Juratus. D. Jacobus Fiachella Juratus. D. Didacus Anilli Juratus. D. Petrus Carthia Juratus.
locussigilli
Ioseph de Aprile Mag. Notarius.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


April I: 5. April




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 4. April

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 4. April

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.