Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung April I           Band April I           Anhang April I

5. April


V APRILIS.

SANCTI QVI NONIS APRILIS COLVNTVR.

Sanctus Claudianus, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Plautus, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Hirenæus, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Didymus Presb., Martyr Alexandriæ.
S. Quintus, Martyr Alexandriæ.
S. Pancratus, Martyr Alexandriæ.
S. Successus, Martyr Alexandriæ.
S. Honorius, Martyr in Sicilia.
S. Pompeius, Martyr apud Græcos.
S. Zeno, Martyr apud Græcos.
Sanctæ quinque Puellæ, ex Lesbo, Martyres.
S. Claudianus Persa, Martyr in Mesopotamia.
S. Thermus, Martyr apud Græcos.
S. Domina, Martyr apud Græcos.
S. Ancilla, Martyr apud Græcos.
Sancti Martyres Afri, sub Geiserico Rege Wandalorum.
S. Tigernacus, Episcopus in Hibernia.
S. Theodora, Vidua, sanctimonialis Thessalonicæ.
S. Geraldus Abbas, Fundator Silvæmajoris, in Aquitania.
S. Albertus Episcopus Montis-Corvini in Apulia.
B. Iuliana Virgo, Priorissa Montis-Cornelii apud Leodium, promotrix festi Corporis Christi.
S. Vincentius Ferrerius, Ordinis Prædicatorū, Veneti in Armoricis.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Silvanus, Abbas Rievallensis in Anglia, Ordinis Cisterciensis, cum titulo Sancti refertur a Menardo; at die XVI Aprilis a Chrysostomo Henriquez, Bucelino & Chalemoto cum titulo Beati. Quæ de eo indicantur, ad Vitam B. Aëlredi decessoris ejus dedimus; XII Januarij.
S. Claudius, S. Diodorus, S. Victor, S. Victorinus, S. Pappias, S. Nicephorus, S. Serapion, Martyres, referuntur in Menæis Græcorum primo loco, & de iis officium Ecclesiasticum celebratur, nulla temporis aut loci, quando aut ubi sint paßi, facta mentione. Iidem referuntur XXXI Ianuarij, & Corinthi dicuntur paßi. Celebravimus X Martij SS. Codratum, Dionysium, Cyprianū, Anectum & Paulum, Corinthi coronatos, & dedimus de his secunda Acta martyrii auctore Nicephoro Gregora: in quibus cap. 3 refertur martyrium horum septem, dicunturque exemplo S. Codrati paßi. Præterea de his egimus & Odas ex Menæis (quas non est opus repetere) late deduximus XXV Febr.
S. Amphianus, apud Cæsaream Lyciæ, memoratur in omnibus apographis Martyrologii S. Hieronymi: item apud Vsuardum, Adonem, Notkerum & alios paßim. Videtur esse S. Apphianus, aliis Amphianus e Lycia oriundus, & Cæsareæ, quæ nulla est in Lycia, sed in Palæstina passus, cujus Acta dedimus II Aprilis.
Irene Virgo, Martyr Thessalonicæ, refertur ab Adone, Vsuardo, Rabano, Notkero aliisque cum Martyrologio Romano. Acta martyrii ejus innexa sunt Actis sororum Agapes & Chioniæ, quæ etiam ab aliquibus memorantur hoc die: at paßim ab aliis, quando omnium Acta dedimus, III Aprilis.
S. Theodulus S. Agathopodes Martyres referuntur in Anthologio Græco & apud Molanum in additionibus ad Vsuardum: notantur etiam in tabulis Kalendarii Moscovitici. Nos eorum Acta dedimus. IV Aprilis.
S. Mercurius Martyr Romanus, Duaci in Belgio, hodie in Ecclesia S. Ioseph, Carmelitarum Discalceatorum Officio Semiduplici colitur, ob os insigne & integrum Roma allatum a R. Patre Stephano a S. Francisco anno 1650, & ab ipso huic ecclesiæ donatum una cum corporibus sanctorum Martyrum Fabiani & Gregorii, parte cranii S. Gaudentiæ Martyris, Osse integro S. Eutychii pueri & Martyris, alio integro S. Agapiti Martyris: qui omnes in eadem ecclesia Officio divino suis diebus coluntur, de quibus alias. Vna cum prædictis Sanctorum Reliquiis Romæ allatis, expositæ sunt partes brachiorum Sanctorum Martyrum Baarlaami & Hieronymi: sed de eis non fit Officium. Ita Tornaco ad nos R. P. Ioseph Ignatius a S. Antonio.
S. Martyr Theodotius hunc diem implet in Kalendario Ruthenico apud Possevinum, nobis hactenus ignotus.
S. Egesippi Martyris commemoratio Leodii in Martyrologio Gallicano Saussaji indicatur: cujus nusquam neque in Missalibus, neque in Breviariis, neque in officiis propriis ecclesiæ Leodiensis, neque apud Chappeavillæum, Fisenum aut alios rerum Leodiensium scriptores, potuimus aliquod vestigium reperire. Celebratur VII Aprilis S. Hegesippus antiquus scriptor, sed neque is Martyr habetur.
SS. Paulus & Victor, Martyres in Ægypto, primo loco referuntur in Martyrologio Germanico Canisii, & his adduntur Marciana, Nicanor, Apollonius, referendi ad V Iunij, ubi quærendum, an hi duo cum iis sint celebrandi. Forsan temere sunt adjuncti, & Paulus, aliis Plautus censeri posset, cum S. Claudiano Nicomediæ hoc die passus: & Victor, a nobis jam relatus cum Claudio & Diodoro.
Domnus Episcopus, post damnatum Paulum Samosatenum hæreticum in Concilio Antiocheno, & ab Aureliano Imperatore pulsum, suscepisse administrationem Ecclesiæ Antiochenæ, traditur ab Eusebio lib. 7 Hist. Eccles. cap. 30. Theodoricus Pauli in Chronico MS. Vniversali, titulo de Patriarchis Antiochiæ, ita ejus obitum describit: Sanctus Domnus consumptus senio, postquam infinitis miraculis Deus ipsum claruisset, plenus virtutibus migravit ad Christum: sepultus cum ceteris Patriarchis in ecclesia Antiochena, infinitis clarens miraculis: cujus festum celebratur in ecclesia Orientali. Hæc ille, non indicato die, qui quintus Aprilis statuitur in MS. Florario Sanctorum. Nos libenter sequeremur, si ad hanc rem stabiliendam, in ullis antiquis fastis ejus sacram memoriam reperiremus inscriptam.
Gotebaldus Episcopus, ab Anglia veniens, in Scania positus Doctor, dicitur in Suedia & Norvegia euangelizasse, apud Adamum Bremensem, citatum a Baronio ad an. 980 nu. 16. Quæ desunt in editione anni MDCIX, ab Erpoldo Lindebrogio adornata. Hic Episcopus Gotebaldus adscriptus est, ut Sanctus, Martyrologio Anglicano Wilsoni & Catalogo generali Ferrarii. Nos certiora ecclesiastici cultus documenta desideramus.
Burchardus, Episcopus Halberstadiensis in Germania, cum titulo Beati refertur in Catalogo generali Ferrarii. Nihil alibi de aliqua veneratione legimus.
Beccanus filius Culæ, Antiosus Episcopus, memorantur in Martyrologio Tamlactensi.
Arulfus, Episcopus & Confessor, præposita voce alibi, appositus est sub finem Martyrologio S. Hieronymi Parisiis excuso. In Casinensi Martyrologio, charactere Longobardico scripto, dicitur: In Sicilia S. Arulphi Episcopi. At contra in Martyrologio MS. Remensi, ecclesiæ SS. Timothei & Apollinaris, ita traditur: Catalaunis depositio Arulfi Episcopi. Plura hactenus nequivimus scire. Deest nomen in Martyrologio Siculo & Gallicano, & inter Episcopos Catalaunenses non recensetur.
S. Silvia Virgo, apud Laudavum, memoratur in Martyrologio Gallicano Saussaji, a du Monstier & Lahier descripto: nos necdum de ea alibi quidquam reperimus, & absque præjudicio ipsam hic collocamus.
Agnes, Ozilia, Isabella sive Elizabetha Sociæ B. Julianæ, Priorissæ Montis-Cornelii, prope Leodium, potißimum in hujus fuga, Namurcum & ad varia monasteria; ante ipsam mortuæ, referuntur cum titulo Beatæ a Raißio in Auctario Molani ad Natales Sanctorum Belgii: de his infra agitur in Vita B. Iulianæ lib. 2 num. 8, 33 & 37. Ex his Agnes ab aliis refertur 21 Ianuarij, sed perperam soror B. Iulianæ dicitur. Ozilia 3 Ianuarij, & Elizabeth, sive Isabella 19 Novemb. Consule Menologium Henriquez ad dictos dies.
Eva, Leodii ad S. Martini Reclusa, cum titulo Beatæ refertur apud Fisen in Floribus Leodiensibus par. 2. Paralipomenon, ubi præclara ejus gesta refert ex Vita B. Iulianæ; quam infra damus, & annotamus quæ de Corpore elevato narrat Fisen.
Joanna, sanctimonialis Belloprarensis, prope Gerardi-montem in Belgio, cum titulo Beatæ memoratur a Chrysostomo Henriquez, Bucelino & Chalemoto, item, in Gynæceo Munsterii & Menologio Lahieri, allegata auctoritate Arnoldi Raißii, qui in Auctario ad Molanum de Natalibus Sanctorum Belgii ex MS. chronico dicti cœnobii ejus elogium edidit, & in titulo præposito solum venerabilem appellavit.
Alberadis, Conversa monasterii Zwifaltensis, cum titulo Beatæ inscripta est Menologio Bucelini.
Catharina Thomasa, Canonica regularis Ordinis Augustiniani, mortua Majoricæ hoc die cum magna opinione sanctitatis, anno MDLXXIV. Ejus vitam & miracula descripsit Bartholomæus Valperga Carthusianus, & Arturus du Munstier cum titulo Beatæ inscripsit Sacro gynæceo: quod absque Ecclesiastica auctoritate necdum licere arbitramur.
Benedictus de Saxoferrato, monachus Silvestrinus, mortuus circa an. 1270, & sepultus Perusiæ in monasterio S. Benedicti, quod postea ad Sanctimoniales translatum est, nullam ibi venerationem habet, licet cum titulo Beati hodie referatur a Iacobillo.
Conradus de Saxonia, Stephanus ab Hungaria. Ordinis S. Francisci, juxta montes Caspios a Schismaticis occisi, appellantur Beati in Martyrologio Franciscano; sed post alios absque illo titulo referuntur a Francisco Haroldo in epitome Annalium Ordinis Minorum, nuper Romæ edita.
Christophorus Cataneus, in Hispania, Antonius a Giarratana, in Sicilia, Elisabetha de Rota, in Hispania, Maria Magdalena, Mediolani, Ordinis S. Francisci, referuntur cum titulo Beati in Martyrologio Franciscano, & duæ ultimæ etiam in Gynæceo sacro Arturi du Monstier, quod indicasse abunde sufficit.
S. Herenæus ultimo loco collocatur in pervetusto MS. Casinensi. Plures hujus nominis sæpius occurrunt, sed videtur esse, qui inter Martyres Nicomedienses est Episcopus Martyr. VI Aprilis.
Ædesius Martyr Cæsareæ frater S. Amphiani, celebratur a Galesinio. Fratrem a variis relatum diximus, ejusque Acta dedimus 2 Aprilis: Sed Ædesius non est cum fratre passus Cæsareæ, verum postea Alexandriæ; die, quando de eo agemus, VIII Aprilis
S. Marcellus, Episcopus Diensis, memoratur in Martyrologio Gallicano Saussaji; ast in Martyrologio Romano IX Aprilis.
S. Maximus, S. Terentius, Martyres referuntur in Menæis Græcorum: forsan sunt iidem ut hoc die ad Acta S. Pompeii & S. Zenonis dicimus, quorum Acta martyrii dabimus, die X Aprilis.
SS. Therme & Pherbutha Sorores cum ancilla, 4 Nonis Aprilis passæ dicuntur apud Lipomanum & Surium, & in Actis Martyrii sola Therme exprimitur; cujus loco in Actis Latinis sola Pherbutha legitur cum sorore & ancilla, & referuntur in Menæis MSS. Mediolanensibusbibliothecæ Ambrosianæ. De iis etiam egimus die præcedenti inter Prætermissos, latius acturi & Latina Acta edituri ad diem XXII Aprilis.
Raymundus Pastor, in oppido Metellia, ad ripam fluvii Anæ, cum titulo Sancti memoratur in Hagiologio Lusitanico Georgii Cardosi, sed fere ex Luitprando, Iuliano Petri, & similibus, quorum fides nutat. At Martyrologio Hispanico Tamaji Salazar idem Raymundus inscribitur, XXVI Aprilis.
S. Theodora Virgo, S. Didymus, Martyres Alexandriæ referuntur Græcis in Menæis & Menologiis & S. Theodora Laherio in Menologio Virginum. Ab aliis Latinis XXVIII Aprilis.
Sancta Virgo anonyma Antiochena, quæ pro Christo ad Lupanar damnata, sed a quodam milite Christiano superveniente, commutatis vestibus erepta, simul cum eo postea coronam martyrii adepta, est inserta sacro Gynæceo anno 1657 ab Arturo du Monstier edito. Præclaro illam encomio celebrat S. Ambrosius lib. 3 de Virginitate, quod Annalibus suis intexuit Baronius ad annum 309 num. 26 & sequentibus. Forsan utrumque alibi reperiemus antiquioribus ecclesiarum Orientalium fastis inscriptum. Baronius de ea agit in Notis ad XXVIII Aprilis.
S. Amantius, S. Getulius, S. Cerealis. Martyres celebrantur in antiquo Kalendario & Martyrologio S. Maximini prope Trevirim. Ab aliis X Junii.
S. Marcianus, seu Marciana, S. Nicander, seu Nicanor, S. Apollonius, Martyres apud Ægyptum, referuntur in Martyrologiis S. Hieronymi, Adonis, Vsuardi, Notkeri, & aliis. Iterum V Iunii cum aliis sociis referuntur a Græcis & plerisque Latinis. Nacti sumus Romæ aliqua eorum Acta & Græca & Latina, quæ ob Martyrologii etiam Romani auctoritatem, judicamus danda esse dicto V Junii.
S. Marina Virgo, inscripta est Martyrologio Bruxellensi S. Gudilæ, nullo alio verbo addito, ut difficile sit assequi quænam sit. Forsan est S. Marina, quæ habitu virili vitam monasticam Alexandriæ egit & colitur XVII Junii.
S. Landerici, Episcopi Parisiensis, S. Itherii, Episcopi Nivernensis, memoria celebratur in Florario Sanctorum: ex his prior colitur X Junii
posterior vero, VIII Iulii.
Andreas, frater S. Bernardi Abbatis, ejusque in lividuus comes, & Claravallensis monasterii janitor, memoratur cum titulo Beati a Chrysostomo Henriquez & Bucelino; inter pios a Saussajo. Erit occasio de eo agendi ad Vitam S. Bernardi. XX Augusti.
Emigeardis Virginis memoria sub finem MS. Florarii notatur. Videtur esse B. Irmgardis, quæ Coloniæ requiescit in sacello, juxta Sanctorum trium Regum ædiculam, in Ecclesia metropolitana & colitur, IV Septembris.
S. Dionysii, Episcopi Lugdunensis, nomen adjunctum est in Florario Sanctorum memoriæ S. Landerici Episcopi Parisiensis, & Itherii Episcopi Nivernensis, de quibus jam egimus. Verum quia apud Lugdunenses ante hoc XVII seculum nullus sedit Episcopus Dionysius, neque inter Sanctos memoratur aliquis Dionysius, manifestus error apparet, & forsan substituendus aut Dionysius Episcopus Viennensis, qui colitur IX Maji.
Aut Dionysius Episcopus Parisiensis, referendus die XI Octobris.
S. Tharacus, S. Andronicus, S. Probus, Martyres in Cilicia, memorantur in Martyrologio S. Hieronymi & alio monasterii S. Maximini: ab aliis. XI Octobris.
S. Hieron, Antiochenæ Ecclesiæ Episcopus, S. Ignatii discipulus, celebratur in Florario Sanctorum, in aliis Martyrologiis, XVII Octobris.
S. Ciliniæ, matris S. Remigii, prima translatio celebratur a Molano, Canisio, Ferrario: at natalis, ad diem XXI Octobris.
S. Calisti, S. Cypriani, Martyrum S. Albini Episcopi, S. Crispini S. Crispiniani Martyrum, translatio, aliqua Reliquiarum facta est anno MDCXXI in monasterio Lezatensi diœcesis Rivensis prope Tolosam. Consule Saussaji Supplementum, ad diem quo duo priores coluntur. XXVII Augusti
De S. Albino Episcopo egimus, I Martii.
& ultimi duo coluntur, XXV Octobris.
S. Perpetui, Episcopi Trajectensis, aliqua memoria hoc die indicatur in Additionibus adjectis ad Grevenum a Carthusianis Bruxellensibus. Solenne ejus festum incidit in diem IV Novembris.
S. Godefridi, Episcopi Ambianensis, translatio Suessionem refertur in MS. Florario Sanctorum, in Supplemento Martyrologii Gallicani Saussaji, & in Martyrologiis monasticis Wionis, Dorganii, Menardi, Bucelini. Natalis ejus celebratur VIII Novembris.
S. Ambrosii, Episcopi Mediolanensis, depositio ad hanc diem indicatur in antiquo Missali Mediolanensi anno 1522 edito, & Breviario anni 1539, & annus illius obitus indicatur 382. Vitam ejus censemus dandam die, Ordinationis VII Decembris.
S. Finianus, Abbas in Hibernia, memoratur in MS. Kalendario Benedictino, additurque illum esse, cujus festum celebratur. XII Decembris.

DE SS. CLAVDIANO, PLAVTO, HIRENÆO
MARTYRIBVS NICOMEDIÆ, IN BITHYNIA.

[Commentarius]

Claudianus, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Plautus, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Hirenæus, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)

G. H.

Martyrologium S. Hieronymi, Parisiis & Lucæ excusum & MS. Blumianum hunc diem ita auspicantur: Nonis Aprilis, in Nicomedia natalis S. Claudiani. [Memoria S. Claudiani,] Quæ eadem leguntur in MSS. Barberiniano, Vltrajectino, Corbejensi, duplici Maximiniano, & perantiquo Catalogo præfixo operibus S. Isidori, Romæ apud Patres Congregationis Oratorii adservatis. Sequuntur aliquot posteriores: inter quos est Canisius, in Martyrologii Germanici priore editione, post Greveni Additiones ad Vsuardum. In posteriore editione Canisii iterum Claudianus jungitur Didymo, & aliis in Ægypto paßis. Præiverat in eo errore Galesinius, allegans MSS. Codices & Annales Sanctorum, quos valde corruptos habuit.

[2] In Martyrologio S. Hieronymi, quod penes nos habuimus, ante mille fere annos exarato, socii aßignantur hoc modo: Nonis Aprilis, In Nicomedia natalis S. Claudiani, Plauti, Irenis. Ex his in MS. Rhinoviensi in Helvetia solus Plautus adjungitur: sed hic in MS. Richenoviensi, sive Augiæ divitis prope Constantiam, [& SS. Plauti & Hirenæi,] Plauvius scribitur, & videtur idem in MS. Tamlachtensi apud Hibernos Paulus appellari: in quo & nomen Hireni est, pro quo supra Hirenis legitur. In antiquo MS. Casinensis monasterii memoria Hirenæi est adjuncta SS. Marciano & Nicandro, Martyribus Ægypti (de quibus inter Sanctos in alios dies rejectos egimus) & urbs interim Nicomedia præfigitur, velut horum Martyrum palæstra. Ex voce Hirenei videtur Hirenis facili errore irrepsisse. Si qui malint more Græcorum Irenæum legere, per nos licet.

[3] [S. Plaudii Reliquiæ Bononiæ.] S. Plaudii Martyris aliqua veneratio hoc die Bononiæ est, in ecclesia S. Ioannis in Monte, ob insignes Reliquias Roma sub Pontificatu Innocentii X acceptas, uti testatur in Bononia perlustrata Masinus. An tamen occasione S. Plauti hanc diem elegerint isti Bononienses, nos latet: quin sint diversi nihil dubitamus.

DE SS. DIDYMO PRESBYTERO, QVINTO, PANCRATO, ET SVCCESSO,
MARTYRIBVS ALEXANDRIÆ.

[Commentarius]

Didymus Presb., Martyr Alexandriæ (S.)
Quintus, Martyr Alexandriæ (S.)
Pancratus, Martyr Alexandriæ (S.)
Successus, Martyr Alexandriæ (S.)

G. H,

Alia est hæc turma Martyrum, de qua in Martyrologio S. Hieronymi Parisiis excuso leguntur ista: In Alexandria natalis Sanctorum Didymi Presbyteri, [Memoria in antiquis Martyrologiis.] & alibi Quinti, Panchrati, Successi. Eadem habentur in apographis Epternacensi, Blumiano & Lucensi ejusdem S. Hieronymi, omißis his verbis, Natalis Sanctorum, & Pancrati, non Panchrati scribitur. In MS. Martyrologio Barberiniano valde antiquo hæc traduntur: In Alexandria Sanctorum Didymi Presbyteri, Quirici, Pancrati, Successi: At Quinti dicitur melius in MS. Adone S. Laurentii apud Leodienses & in MS. Florario: omissa ubique interpositione & alibi, forsan melius, quia vox Sanctorum præposita in editione Parisiensi indicat assignandos socios, saltem unicum In MS. Aquisgranensi omisso loco ita conjunguntur: Didymi, Quinti, Pancrati, Successi. In MS. Tamlachtensi iidem quatuor referuntur; & Didymus Presbyter appellatur, qui solus refertur a Notkero & in MS. Richenoviensi, atque Alexandriæ cum aliis tribuitur. Galesinus ita hunc diem auspicatur: [non est illis jungendus Claudianus,] Nonis Aprilis, In Ægypto Sanctorum Martyrum Didymi, Quinti, Claudiani & aliorum. Allegat MSS. Codices & Annales Sanctorum quos eum valde corruptos habuisse jam diximus, dum de S. Claudiano & sociis Nicomediæ passis egimus: S. Hieronymus primo loco eos collocans, in suo Martyrologio subjunxit in Ægypto passos SS. Marcianum, Nicanorem & Apollonium, quos cum Martyrologio Romano & Græcis aliisque Latinis rejecimus in diem V Iunii: Dein tertio loco referuntur hi Sancti in Alexandria passi. At Galesinius ex tribus hisce turmis unam farraginem, non absque confusione, fecit. Galesinii error translatus est in secundam editionem Martyrologii Germanici: [neque Marcianus,] & relictus alter Claudianus Nicomediæ passus: quod non placet. Grevenus ex dicta secunda classe sumpsit Marcianum; & Didymum, non Presbyterum, sed Confessorem appellavit: atque his duobus addidit Quintum. Soli Didymus & Quintus habentur in MSS. Augustano S. Vdalrici, & Parisiensi a Labbæo nobis communicato.

DE SANCTO HONORIO
MARTYRE IN SICILIA.

[Commentarius]

Honorius, Martyr in Sicilia (S.)

G. H.

Octavius Cajetanus, de Sanctis Siculis optime meritus, in Præfatione, quam Ideæ operis sui præfixit, deplorat longo dominatu Saracenorum, qui per annos ferme trecentos Siciliam obtinuerunt, antiqua tabularia, ingeniorum præclara monumenta, igni consumpta esse & historiam omnem Siciliæ, cum sacram tum profanam, pessum iisse; & sibi necessitatem illatam fuisse historiæ ab exteris emendicandæ: additque ideo se illam Ideam edidisse, ut posset a dictis exteris juvari. Suggerimus ergo Siculis aliquod additamentum, quod ad hunc diem quintum Aprilis ita indicatur in antiquis Hieronymiani Martyrologii apographis Blumiano, Epternacensi, & Lucensi: In Sicilia natalis Sancti Honorii, in apographo Corbejensi Parisiis excuso Magnus cognominatur. In alio Corbejensi ante octingentos annos exarato appellatur Honoratus. In MS. Richenoviensi ita indicatur. Sicilia Honorii. At loco omisso, solum nomen Honorii habetur in MSS. Augustano S. Vdalrici, Parisiensi Labbæi nostri, & Hibernico monasterii Tamlachtensis. Arbitramur, Martyrem occubuisse cum reliquis, inter quos in dictis Martyrologiis collocatur.

DE SANCTO POMPEIO
MARTYRE APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Pompeius, Martyr apud Græcos (S.)

G. H.

Græci in MS. Synaxario Parisiensi Collegii Claromontani Societatis Iesu, & in MS. Taurinensi Ducis Sabaudiæ, aliisque celebrant hoc die quatuor Martyres his verbis: Item certamen sanctorum Martyrum Terentii, Pompeii, Maximi, Zenonis. Ast hi in Menæis & apud Maximum Cytheræum in tres titulos discernuntur, [lac effluit ex cervice:] & primo loco habetur sanctus Martyr Pompejus, cum hoc disticho.

Ὡς ζῶν πρόβατον Πομπήἳε τοῦ Κυρίοῦ
Χέεις ἀμελχθεὶς ἀυξένα ξίφει γάλα.

Pompeie, tamquam viva Domini esset ovis,
Emulctus ense, lac tuo jugulo egeris.

Sequitur secundo loco S. Zeno, de quo & nos proximo titulo, Demum ultimo loco simul celebrantur SS. Maximus & Terentius ejusdem generis martyrii & gloriæ particeps effecti.

[An idem colatur 10 Aprilis,] b Dubitamus plurimum, an hi quatuor non sint Martyres Afri, cum aliis apud Græcos relati die X Aprilis, ubi Acta martyrii late explicantur: verum quia illi omnes capite plexi aut gladio occisi dicuntur, videtur S. Zeno hic relatus alius esse, ut infra patebit: & consequenter qui illi præponitur S. Pompejus, cum de lacte, ex ejus cervice effluente, nihil in Actis ad diem X habeatur. Si tamen alii eumdem censeant, & eum utroque die coli velint, nolumus, refragari.

DE S. ZENONE MARTYRE
APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Zeno, Martyr apud Græcos (S.)

D. P.

Qvam infeliciter cesserit Guillelmo Sirleto Græcarum Vitarum interpretatio, vidimus die III & IV hujus mensis, in Actis Sanctorum Nicetæ & Platonis. Idem ex Græcorum Menæis, [Sirleti in vertendis Græcis oscitanta,] seu manuscriptis seu prælo datis, propria, ut visum fuit, phrasi collegit quamdam Sanctorum, in ecclesiasticis Græcorum Officiis commemorari solitorum, synopsim, qualem descripsimus ad 1 Tomum Martii in Præfatione ad Græca sub finem addita. Hanc sub titulo Menologii Græcorum identidem citat Cardinalis Baronius in Notis ad Romanum Martyrologium, sua cura recognitum, & ex isto Menologio præcipue auctum. Eamdem sub eodem titulo inter Antiquas Lectiones vulgavit Canisius: uterque vero haud parum nobis eo facto negotii faceßivit, propter multos gravesque errores collectioni isti permixtos, quos in Ianuario ac Februario non ita facile fuit corrigere, necdum plene edoctis, quam levi manu accurationeque exigua illa Synopsis fuisset confecta. Nunc minus cunctanter recedimus ab auctore tam parum solido, magisque dolemus ipsius causa fieri; ut Fasti Ecclesiastici identidem corrigi a nobis debeant. Quo autem hæc? Quia nempe rursum sese offerunt oscitantiæ præmemoratæ exempla gemina, consequenter notanda, in eo scilicet, de quo nunc agere instituimus S. Zenone; & in quinque puellis Martyribus, de quibus mox. De primo in Menæis manu exaratis & excusis, & apud Maximum Episcopum Cytherorum ἐν βίοις ἁγίων, ista leguntur: τῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ ἅγιος Ζήνων πίσσαν χρισθεὶς, καὶ ἐις πῦρ βληθεὶς καὶ δόρατι ἔνδον τῆς πυρᾶς τρωθεὶς τελειοῦται. [ex Menæis arguitur.] Eodem die S. Zeno pice illitus, & in ignem enojectus, & hasta in medio rogo vulneratus, martyrio consummatus est. Eadem tormentacontinentur eo, quod Menæa præmittunt, disticho

Ἄθλος τριπλοῦς Ζήνωνι πίσσα, πῦρ, δόρυ,
Οἶμαι, δι᾽ ἣν ἐπάσχεε ταῦτα, Τριάδα

Zenoni fit pugna triplex, pix, ignis, & hasta:
Ob Trinitatem pertulit istæc; reor.

[circa elogiū S. Zenonis.] Interim Sirletus, quia pro δόρατι, a nominativo δόρυ, hasta, apprehendit legi, δορᾷ, a recto δορὰ pellis, prænotatum elogium sic Latine reddidit. Eodem die S. Zenonis, qui pice illitus, & in ignem conjectus detracta pelle, in medio rogo martyrio consummatus est. Et hæc in Romanum Martyrologium, citato ad Notas Menologio, transierunt sub ista formula: Eodem die S. Zenonis, qui detracta pelle pice illitus, in rogum conjectus est: quod quomodo sit corrigendum ex dictis jam patet,

[An idem 10 Aprilis referatur.] Est Zeno Afer, cum aliis Martyribus relatus ad diem X Aprilis, ut supra diximus ad elogium S, Pompeji, verum quia illum referunt Græci capite plexum, potius hunc ab illo diversum arbitramur.

DE SANCTIS QVINQVE PVELLIS
EX LESBO MARTYRIBVS.

[Commentarius]

Quinque Puellæ, ex Lesbo, Martyres (SS.)

G. H.

Præcitatum Guillelmi Sirleti Menologium, jam jam a nobis in S. Zenone correctum, de hisce quinque Martyribus ista tradit: Eodem die quinque Martyrum, juvenum ex urbe Lesbo. Est Lesbos insula, & in ea urbs, in mari Ægæo, inter Chium & Troadem: [Aliquibus juvenes,] sed ea potius patria quam palæstra Martyrum videtur fuisse. Hoc Menologio ut ante citato, in hodierno Martyrologio Romano ista leguntur: In Lesbo insula passio quinque Sanctorum Martyrum, ubi per vocem Sanctorum, positam loco Juvenum, indicantur virilis sexus fuisse. Præivit Galesinius qui in suo Martyrologio ista habet: In Lesbo insula Sanctorum quinque Martyrum, qui etsi admodum adolescentes, Christianæ virtutis robore martyrium constanter fortiterque objerunt. Citantur in Notationibus tabulæ Græcæ; sed quænam illæ sint, non indicatur. Huc etiam respexerunt monachi Servitæ urbis Bononiensis in platea majore, apud quos dicuntur a Masino asservari reliquiæ Quinque Martyrum. Verum puellas fuisse evincunt Menæa, in quibus ista habentur: [verosimilius puellæ fuerunt,] τῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ μνήμη τῶν ἁγίων πέντε Μαρτύρων, νεανίδων τῶν ἀπὸ Λέσβου. Eodem die memoria sanctarum quinque Martyrum, quæ erant puellæ ex Lesbo. Forsan loco νεανίδων, puellarum, assumptum est nomen νεανίσκων juvenum. Verum lectionem Menæorum confirmat MS. Synaxarium Chifletianum: in quo dicuntur κόραι puellæ seu virgines; & genus martyrii exprimitur, dum gladio martyrium consummasse traduntur. Quæ omnia explicat, [gladio occisa] adjunctum in Menæis distichon.

Ἀθληφόρους τίθησι Λεσβίας κόρας
Μίαν, δύο, τρεις, τέσσαρας, πέντε, ξίφος.

Felice pugna ensis puellas Lesbias
Unam, duas, tres, quattuor, quinque abstulit.

DE S. CLAVDIANO PERSA,
MARTYRE IN MESOPOTAMIA.

SECULO IV AUT VII

[Commentarius]

Claudianus Persa, Martyr in Mesopotamia (S.)

G. H.

Illustres Orientis provinciæ sunt Mesopotamia & Assyria, distinctæ Tigri fluvio, qui est terminus Imperii Romani & Persici. Hinc olim Assyria ad Persas idololatras, & Mesopotamia ad Christianos spectabat, [Nisibis fide Christiana celebris,] variis urbibus Episcopalibus exornata. Ex his Nisibis habuit S. Jacobum Episcopum, contra Arianos in Concilio Nicæno & aliis illustrem fidei Christianæ propugnatorem: cujus res præclare gestæ erunt illustrandæ ad XV diem Iulii. Ibidem sub Iuliano passus est S. Dometius monachus Persa, cui sacer est dies septimus Augusti. Iuliano succeßit Iovianus, qui ut fidem Christianam per Imperium Romanum restitueret, [relicta Sapori Regi Persarum:] pacem cum Sapore Rege Persarum ad triginta annos sancivit, & Nisibin civitatem maximam, populi in Mesopotamia residui saluti consulturus, Persis conceßit, anno Christi CCCLXIII. Consule Theophanem & alios. Prima persecutio mota est sub Isdegerde Rege Persarum, cum Abdaas, [bidem persecutio mota sub Isdegarde.] Regiæ Persarum urbis Episcopus, præpostero zelo templum igni sacrum succendisset. Fuerunt tunc plurimi Christianorum neci traditi, multi etiam ad Romanos transfugerunt, quibus adjuvandis declaratam pietatem S. Attici Episcopi Constantinopolitani, tradidimus ex Socrate in hujus Vita VIII Ianuarii num. 30. [an tunc occubuerit S. Claudianus]

[2] Hac persecutione, omnibus circumstantiis perpensis, arbitramur potuisse S. Claudianum Persam martyrii palma coronari. Id suadent quatuor millia & sexcenti monachi in monasterio aliquo Mesopotamiæ degentes, & Barsabanas Præfectus urbis Nisibenæ. Reperimus encomium hujus Martyris ad diem V Aprilis in illustribus Menæis MSS. adservatis in bibliotheca Ambrosiana apud Mediolanenses, & in duplici codice Taurinensi Ducis Sabaudiæ, quod hic Latine damus.

[3] Martyrium Sancti Claudiani. Erat hic ex Perside prognatus, & a suis progenitoribus fidem Christianam edoctus. [Persa,] Cum autem annos ætatis nactus triginta, audivisset ex Sacro Euangelio ista verba; Qui non reliquerit patrem, [Monachus,] aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut possessiones, non potest meus esse discipulus; repletus Spiritu sancto reliquit omnia, & discedens ad monasterium, factus est monachus. Cum deinde strenue in sacris institutionibus esset exercitus, desideravit etiam per martyrium vitam suam Deo consecrare. Quapropter cum suborta esset contra Christianos persecutio, & qui cum eo degebant monachi, alio commigrassent; ipse solus permansit. Captus ergo interrogatur de quatuor millibus & sexcentis monachis, & adducitur ad Barsabanam urbis Nisibenæ præfectum: a quo jussus adorare solem, noluit obedire, sed magna constantia Christianum se esse professus est. Traditur ergo decem militibus: [gravia tormentæ passus,] a quibus violenta ambarum manuum distentione laxatus est, humeris loco suo motis. Fustibus deinde percutitur, & a viginti militibus per terram trahitur, per partes genitales constrictus. Cumque adhuc constans in fide Christiana profitenda consisteret; venter ejus multis lapidibus contunditur; deinde lumbi & aliæ corporis partes infra mamillas cultris conscinduntur: ac denique caput gladio aufertur.

[4] Hactenus illud encomium: quo hic transcripto, reperimus in Vita S. Anastasii Persæ, a nobis ad diem XXII Ianuarii ex MSS. Latinis edita, eum Cæsareæ in Palæstina adductum ad quemdam Barzabanam, [an forsan sub Cosroë:] sive ut in Actis Græcis babetur Marzabanam, sub Cosroë Persarum Rege, seculo Christi septimo. Si aliis alibi repertis monumentis videatur S. Claudianus in ista potius quam superiori persecutione passus, nolumus refragari.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS,
SVB GEISERICO IN PASCHATE PASSIS.

CIRCA AN. CCCCLIX

[Commentarius]

Martyres Afri, sub Geiserico Rege Wandalorum (SS.)

G. H.

Victor, Vticensis seu Vicensis in Africa Episcopus, sæpius cum laude memorandus venit, quod gloriosa certamina pro fide orthodoxa, in persecutione Wandalica, sub Geiserico & Hunerico Regibus Arianis suscepta, posteris scripto transmiserit, auctor coævus. Hinc ad præsentem diem quintum Aprilis referenda sunt sequentia ex libro primo:

[Historia Martyrii] Quodam tempore Paschalis solennitas agebatur, & dum in quodam loco, qui Regia vocitatur, ob diei Paschalis honorem nostri sibimet clausam ecclesiam reserarent, comperiunt Ariani. Statim quidam Presbyter eorum, Andiot nomine, congregatam armatorum manum, ad expugnandam turbam innocentium accendit. Introeunt evaginatis spathis, arma corripiunt, alii quoque tecta conscendunt, & per fenestras ecclesiæ sagittas spargunt. Et tunc forte audiente & canente populo Dei, Lector unus pulpito sistens, Alleluiaticum melos canebat. Quo tempore sagitta in gutture jaculatus, cadente de manibus codice, mortuus post cecidit ipse. Nam & alii quam plurimi sagittis & jaculis, in medio crepidinis altaris, probantur occisi. Qui autem gladiis tunc interempti non sunt, postea pœnis attriti, regio jussu omnes pene necati sunt, præsertim maturioris ætatis.

[dies natalis] Hæc Victor, cujus auctoritate in Notis allegata, ista memorantur in hodierno Martyrologio Romano: In Africa passio sanctorum Martyrum, qui in persecutione Geiserici Regis Ariani, in die Paschæ, in ecclesia cæsi sunt: quorum Lector, dum in pulpito Alleluia cantaret, sagitta in gutture transfixus est. Addit Baronius plurima de usu canendi Alleluia, quæ ibidem legi possunt. Idem Baronius in Annalibus eadem ex Victore transcribit ad annum CCCCLVI, numero XX, subditque horum omnium natalem diem, [annus ædis.] coronis Martyrum laureatum, annuatim in Ecclesia exhiberi Nonis Aprilis. Verum tum opportunius retulisset ad annum CCCCLIX, quando cyclo Lunæ IV, Solis XX, littera Dominicali D, Solennitas Paschalis celebrata fuit die quinta mensis Aprilis. Eosdem Martyres in Natalibus Sanctorum Canonicorum commemorat Constantinus Ghinius, eodem ex Victore desumpto elogio: quos Nicolaus Brautius Episcopus Sarsinæ his versibus honorat, in suo Martyrologio Poëtico.

In templo renovans populus Paschalia festa,
      In cælos cæsus perpetuare volat.
In templi cœptum Levites, Alle, sagitta
      Cogitur in cæli reddere, Luia, choro.

DE SANCTO THERMO MARTYRE APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Thermus, Martyr apud Græcos (S.)

G. H.

Celebrant Græci indicatum in Menæis Sanctum Martyrem Thermum, quem etiam exhibet Maximus Episcopus Cytherorum ἐν βίοις ἁγίων. In Menæis MSS. Divionensibus Petri Francisci Chifletii dicitur igne Martyrium subjisse, [Cultus sacer,] quod idem tradit hoc distichon in Menæis excusis additum, cum allusione ad ejus nomen, quod calidum significat.

Θερμὴν ἔρωτος ἐνθέου Θέρμος φέρων
Θερμὴν πυρὸς φλέγοντος ὡς ψύχος κρίνει.

Calorem amoris enthei Thermus ferens,
Ignis calorem flammei frigus putat.

In duplici codice Taurinensi Ducis Sabaudiæ ista leguntur: Καὶ τοῦ ἁγίου Μάρτυρος Θέρμου, καὶ τῆς ἀδελφῆς ἀυτοῦ μετὰ τῆς παιδίσκης: Et sancti Martyris Thermi & sororis ejus cum ancilla. Verum de his feminis mox seorsim agemus, quia alibi non indicatur quod prior, Κυρία seu Domina, fuerit soror S. Thermi. [Acta Græca S Thermes corrupta.] Ex hoc loco conjicimus corrupta fuisse Acta Græcorum, hoc die ex Lipomano relata apud Surium, in quibus Sancta Therme, soror Sanctis Simeonis Episcopi, cum sorore sua & ancilla, traditur suspensa & serra in binas partes dissecta. Ista enim Martyr fuit appellata Tarbula, seu Tarbua, Tarbuta, ac Pherbutha: & sub hoc nomine est relata in eisdem Menæis ad diem IV Aprilis. Nos, cum Martyrologio Romano & aliis, Acta illarum, in Bibliotheca Romana descripta, damus XXII Aprilis. Ceterum quo loco aut tempore S. Thermus fuerit passus, non liquet.

DE SS. DOMINA ET ANCILLA MARTYRIBVS APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Domina, & Ancilla, Martyres apud Græcos (SS.)

G. H.

Græci in Menæis excusis & apud Maximum Cytherorum Episcopum, post relatum Sanctum Thermum Martyrem igni combustum, sub titulo peculiari ista habent: Τῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ τῶν ἁγίων γυναικῶν, Κυρίας καὶ δούλης. Eadem die Sanctarum mulierum Kyriæ seu Dominæ & ancillæ. In MSS. Menæis Divionensibus additur gladio occubuisse, & hoc confirmat distichon, in Menæis additum:

Ἐχρῆν ἔπεσθαι Κυρία τὴν Δουλίδα,
Ἐκ γῆς ἰούσῃ πρὸς Θεὸν διὰ ξίφους.

Dominæ ire comitem decuit Ancillam suæ,
Terris per ensem emigraturæ ad Deum.

Diximus supra ad encomium S. Thermi, huic adjungi sororem ejus cum ancilla in MSS. Menæis Taurinensibus Ducis Sabaudiæ, quæ minus a nobis probari ibidem insinuavimus. Quin autem Κυρία & Δούλη appellative accipienda sint, non autem sumenda pro nominibus propriis, vix dubitamus. Et de Ancilla quidem, non dubitavit auctor distichi, quando appellative Δουλίδα dixit, quæ erat in titulo Δούλη. De Domina minus hæsitabis, si ejusmodi correlativorum Martyrum, absque proprio nomine designatorum, conjugationes plures in Menæis celebrari animadvertas. Sic Mater cum duobus Filiis igne extincta memoratur II Ianuarii: Mater & Filia Martyres gladio cæsæ, die XXVIII ejusdem mensis: Pater & Filius crucifixi, mensis Februarii die XIII: ac denique in præcedenti Martio die IX, Avus, Avia; Pater, Mater; duo Filii Martyres. Alia exempla, suis temporibus commemoranda, sequentes post hunc menses dabunt.

DE SANCTO TIGERNACO EPISCOPO IN HIBERNIA.

CIRCA AN. DL.

[Praefatio]

Tigernacus, Episcopus in Hibernia (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Qva parte Vltonia, Hiberniæ regio maxime septemtrionalis, adjacet Connachtiæ & Lageniæ regionibus, habet Comitatum Cavonensem, & in hoc Kilmoriam Sedem Episcopalem, cui unita est altera Sedes Clochera: quæ ab Vsserio tribuitur Tironensi, ab aliis Monachanensi Comitatui. Sub illa fuit monasterium Cluain-eoais, a S. Tigernaco constructum, in quo diem suum extremum clausit. [Abbates Cluanenses dicti Comorbani S. Tigernaci,] Hujus monasterii Abbates fuerunt appellati Comorbani Sancti Tigernaci, eodem plane modo quo Ardmachanos Episcopos dictos fuisse Comorbanos Sancti Patricii, diximus ad hujus Vitam § 2 Appendicis. De Eochædio Comorbano S. Tigernaci agit Colganus in sexta Appendice ad Acta S. Patricii ad annum 1030.

[2] Vitam ipsius Sancti damus ex codice pergameno nostro, qui olim pertinuit ad collegium Salmanticense, [hujus Vita datur ex 3 MSS.] & contulimus cum altero codice MS. Hugonis Wardæi Minoritæ Hiberni. Alium etiam codicem nacti sumus curante Henrico Fitzimon, in quo nomina propria admodumvaria proponuntur, ut lector ex notis poterit colligere. Addimus Hymnos ex MS. Wardæano. Auctor præfatur se miracula enarrare prout a majoribus traditum est: [cum hymnis.] nec majorem a lectore fidem exigimus. Est enim scripta hæc Vita aliquam multis seculis post obitum S. Tigernachi, cum jam Archiepiscopi titulus cœpisset ab Episcopis Ardmachanis usurpari, uti fit num. 10; & verosimiliter post Anglorum dominatum in Hibernia firmatum.

[3] [Nomen in Martyrologiis die 5] Antiquam ejus venerationem, quam ex jam dictis colligimus, confirmant MSS. Martyrologia, Albergense Canonicorum Regularium, Vltrajectinum S. Hieronymi, & Leidense S. Cæciliæ his verbis: In Scotia S. Tygernagi Episcopi & Confessoris. MS. Bruxellense S. Gudilæ habet: Apud Scotiam, In MS. Florario Sanctorum ita legitur. In Scotia S. Tigernagi Episcopi & Consessoris. In Martyrologio Coloniæ anno MCCCCXC excuso, Tigernagii habetur. [& 4 Aprilis,] In Lubecensi, eodem anno Impresso, Germagii, prima syllaba per errorem typothetarum imissa. Maurolycus, Felicius & Ferrarius ista referunt: In Scotia Tigernaci Episcopi. Addunt Molanus, Galesinius, Canisius, & Confessoris. At pridie Nonas Aprilis refertur in Martyrologio Tamlactensi S. Tigernacus, Episcopus Cluaineosensis, & a Greveno, sed hic addit secundum alios hoc die celebrari ejus natalem.

[4] Floruit S. Tigernacus sexto Christi seculo; qui recens natus mandante S. Brigida, in baptismo Tigernacus est appellatus, eaque postea iterum jubente, est in Episcopum consecratus; quod circa extremos S. Brigidæ annos fuisse factum arbitramur, [floruit 6 seculo.] obiisse autem illam ostendimus ante Acta S. Patricii num. 84 anno Christi DVI vel potius DXVIII. Ex quo consequens erit Machadinum Clocherensem Episcopum, quem in gratiam nepotis sui Tigernaci jam etiam Episcopi expellere voluit Rex Eochachus, non objisse anno DVI, ut scribit Vsserius pag. 856, sed multis annis post.

[5] Cum S. Tigernacus Episcopus, ne Cathedram Clocherensem susciperet, in monte lateret; invisit eum Duachus seu Dubtachus quintus. Ardmachanus Episcopus, quem sedisse ab anno CCCCXCVIII usque ad annum DXIV tradit ex Annalibus Vltoniensibus Vsserius pag. 874. Nos juxta dicta ante Acta S. Patricii num. 34 credimus Alildum, decessorem Dubtachi, solum fuisse ordinatum anno DXII: quæ autem hic narrantur facile ad annum DXVI differri possunt. Extruxit dein S. Tigernacus monasteria Gabalnense & Clunesense, quod Cluain-eoais appellari diximus: & in hoc traditur aliquamdiu cæcus vixisse, ac tandem ut censet Vsserius eadem pag. 856, Nonis Aprilibus anno DL mortalitatem exuisse: quo tempore nomen Scotiæ solis Hibernis tribuebatur: & loca omnia ipsam Hiberniam in Actis denotant.

Interim hodierni Scoti, ad hunc quintū Aprilis, in Breviario Aberdonensi celebrant S. Tigernacum, Episcopum & Confessorem in Scotia, sub Rege Alphino, an. DCCC XXIX. Sed in alio Catalogo Sanctorum Scotiæ notatur annus DCCCXXIII. Camerarius in Menologio Scotico tradit S. Tigernacum, multis ac magnis laboribus pro Christo functum, ad extremum diem ultimum clausisse sub annum DCCCLXX in Eskedalia provincia. Wilsonus citatis tabulis Sanctorum Hiberniæ & Molano, cum majore confusione, attribuit Scotiæ hodiernæ, asseritque vita functum circa annum DCCXXX, & in Scotia fuisse sepultum. Quæ omnia aut de aliis Tigernacis dici deberent, aut sane inepte videntur excogitata. In Vita B. Amnichadi monachi inclusi Fuldæ, quam dedimus XXX Ianuarii, refertur aliquis Tigernachus, sed qui undecimo Christi seculo vixit.

VITA
Ex tribus codicibus MSS.

Tigernacus, Episcopus in Hibernia (S.)

BHL Number: 8287

EX MSS.

CAPUT I.
Ortus, educatio, captivitas, peregrinatio. Mortui resuscitati.

[1] Venerabilis Præsul Tigernachus, regali ex progenie natus, nepos a Echachi Regis fuit, qui juxta b Clochorensem urbem extitit: de cujus sancti viri miraculis succincte aliquid enarrare, [Prognatus avo Echacho Rege,] prout a Majoribus traditum est, necessarium duximus. Prædictus igitur Rex Echachus, cum tres filias pulcherrimas in palatio suo nutritas haberet; una ex eis c Dearfraych quemdam virum nobilem de militibus patris sui; d Laginensem genere, nomine Corbreū, adamavit. Quȩ cum ab eodē concepisset, [patre Corbreo;] donec pareret, a conspectu hominum se occultabat. Cumq; filium pareret, mox pater ejus ipsum accipiens, ad patriam propriam cum festinatione perrexit. Dumq; civitatē S. Brigidæ ingrederentur; mox B. Brigida, Spiritu revelante, adventum eorum intellexit; & familiæ suæ intimavit, dicens: modo honorabiles hospites ad nos veniunt; [mandante S. Brigida,] quos hilariter suscipere debemus. Ipsa vero beata Virgo obviam venit, ac in sinu suo puerum amplectens, ab Episcopo e Conlatheo baptizari eum fecit. Cui B. Virgo nomen imponens, dixit: Quia multorum Dominorum & Regum nepos est, [Tigernacus appellatur:] Tigernach vocetur. Quo peracto, pater puerum secum ad patriam suam perduxit, ibique eum nutriendo diligenter educavit.

[2] [captivus in Britanniam abductus,] Post hæc sanctus puer a piratis, patriam illam deprædantibus, capitur: & ad Regem Britannorum captivus ducitur. Qui pro venusti vultus specie, & Dei gratia in eo rutilante, in tantum dilectus est. ut eum in lecto suo secum dormire permitteret. Sed tamquam alter rubus Moysi apparens, lectus regius multotiens ardere videbatur. Tunc Regina dixit: Puer Hiberniensis hunc ignem de cælo super nos descendere facit; quapropter a nobis removeatur, & inter nostros filios in aliorum lecto jaceat. Cum vero inter duos filios Regis de nocte dormiret, mane inventi sunt ambo mortui. Rex vero & Regina, filios suos defunctos videntes, miserunt ad sanctum virum nomine f Movennum, rogantes ut ad eos veniret, & quid faciendum esset in hoc facto indicaret. Qui cum venisset, sancto puero indixit, [duos Regis filios mortuos resuscitat:] ut inter defunctos jaceret, eisque ut secum resurgerent juberet. Qui mox sancti viri jussis obediens, unius vertici alterius vero oculis manus imprimens, eos Christo in se operante, ad vitam resuscitavit. Quorum unus, ob memoriam miraculi, clausis oculis; alter vero calvo vertice, quamdiu vixerunt, remanserunt.

[3] [in Rosnatensi monasterio a S. Movenno instruitur] Deinde beatus puer libertati restitutus, sancti Movenni disciplinis & monitis in Rosnatensi monasterio, quod alio nomine Alba vocatur, diligenter instructus, in virum perfectum scientia & moribus est provectus. Cum autem quadam die præsente magistro dormiret; vir sanctus diligenter eum intuens, ipsum primo anhelam albi coloris, secundo rubri coloris, tertio flavo colore infectam ex ore efflare deprehendit. Cui excitato ait: Fili quid vidisti? qui respondens ait: Tria flumina de cælo manantia, [in somnis de rebus futuris edocetur.] ori meo infusa esse somniavi, quorum primum lactis novi, secundum vini, tertium olei fuit; & post hæc virum venerandi & candidi habitus assistentem vidi, qui vaticinatus est mihi dicens: In terra matris tuæ claram fundabis ecclesiam: quod de Cluanensi monasterio dictum esse certissime probatur.

[4] [Romam proficiscitur,] Post hæc accepta benedictione magistri sui Romam abiit; atque inde Sanctorum Apostolorū Petri & Pauli reliquias asportans, ad patriam suam, secundum quod in præfata visione admonitus est, redire festinavit. Cum autem beatus vir, sancto eum g Kerano Euchadii filio comitante, [cum S. Kerano Turones reversus,] iter ageret hyemali tempore; ad civitatem S. Martini pervenit: ubi in hospitio, in quo novem defuncti illa nocte jacebant, susceptus est. Tunc S. Keranus Comes ejus, immoderatis clamoribus plangentium misertus, B. Tigernacho dixit: Tota hac nocte omnipotentem Deum deprecemur, quatenus per suam ineffabilem clementiam hos mortuos resuscitare dignetur. Ac continuo pius Pater, caritatis visceribus plenus, sancti viri petitionibus acquiescens, puras atque devotas orationes pro illis ad Dominum effudit. Qui dilecti amici sui postulationes ad eum vacuas redire non ferens, [oratione novem mortuos resuscitat.] ad laudem & gloriam sui nominis & servorum suorum, illos novem mortuos ad vitam, revocavit. Tunc Tigernachus, & Keranus dexteras sibi invicem societatis dederunt.

[5] Cum autem homo Dei ad mare Hiberniensium perveniret, contigit ut tunc filia Regis Momoniensium, Ethnea nomine, ad conjugium Regis Britannorum de Hibernia allata, ab ejusdem militibus duceretur ad portum, [Ethneam Virginem nuptui datam Regi Ethnico] in quo vir Dei prosperum exspectabat ventum. Quæ videns beatum virum cum discipulis suis in portu, deprecabatur eum, dicens: Sancte Pater, ne me apud infideles remanere permittas; quia Christo me devovi, cujus fidem & dilectionem tota mente retineo. Tunc beatus vir deprecatus est milites, ut puellam sibi dimitterent. [dimitti petit:] Qui precibus sancti viri annuere despicientes, ad Regem Britannorum eam perduxerunt. Quæ ipsa nocte, h postquam invite uno cum Rege est collocata lecto, in eodem protinus mortua est. Rex autem admirans quod ei acciderat de, interrogavit his milites, [ac subito mortuam,] quæ in via egerant; &, ut omnia secundū ordinē veraciter sibi narrarent, præcepit. Qui Regis jussioni obtemperantes, se quemdam peregrinum Clericum, sibi puellam dari rogantem, contempsisse; & ejus petionibus nolle consentire, retulerunt. Quibus Rex jussit ut statim puellam mortuam ad sanctum virum sine mora perducerent. Quo facto, [& in Hiberniam revectam] vir Dei corpus puellæ in tumba reponens, nautis navigare præcepit. Cumq; vela in altum sustulissent & a terra aliquantulum elongari cœpissent, interim vir Dei ad Missam se præparat celebrandum. Cum autem tempus adesset aptum ut aquam vino commisceret; [post Missæ sacrificium] divino nutu, secundum morem solitum, cecidit stilla aquæ de cælo. Postquam autem prospero navigio ad portum pervenerant peroptatum, homo Dei ad puellam se convertens, ait: O Ethnea, longo gravata es somno In nomine Jesu Christi surge, & prior omnium nostrum de navi descende. Quæ continuo surgens, cum admiratione adstantium, incolumis de navi est egressa. [resuscitat.] Quæ postea toto vitæ suæ tempore in utriusque hominis i castitate, Deo devote servivit.

ANNOTATA.

a Infra Eochodius dicitur, quod nomen valde commune fuit apud antiquos Hibernos, in MS. Fitzimon appellatur Confuth.

b Idem MS. Clunensem urbem: sed hoc est monasterium in diœcesi Clocherensi, adeoque coincidit.

c Idem MS. Dervail.

d Idem Laginiensi, nomine Lormock.

e Idem S. Collardum appellat.

f Colganus hunc refert I Martii & appellat Monencnum, sive Monnenium, & facit Episcopum Cluanfertensem. Nos inter Prætermissos de eo egimus.

g In MS. Vardæi Kyerano,

h MS. nostrum priusquam. At MS. Fitzimon ita habet: Cum ducta esset ad Regem invita, & in lecto ejus collocata, protinus mortua est.

i MS. Fitzimon, in cordis munditia, & corporis castitate.

CAPVT II.
Varia Monasteria constructa. Miracula. Obitus.

[6] [Thuribulum 6 amissum recipit:] Aliud quoque miraculum per eumdem virum Dei factum referendum esse judicamus. Thuribulum enim, quod in portu Britannico, de quo venerant, per oblivionem reliquerunt; in portu Hiberniæ, ad quē pervenerant, invenerunt. a Deinde ad monasterium S. Brigidæ Virginis [communi] consilio progressi sunt, [a S. Brigida excipitur:] quæ eos cum magno gaudio ac ingenti honore suscepit: & crastina die, miraculis, quæ Divina potentia per sanctum virum ibidem egerat, auditis, suum locum sibi & successoribus suis devote B. Brigida in perpetuum concessit. [multos convertit:] Crescente beati viri fama populus undique ad eum confluebat, & ejus salutaribus monitis ad fidem Christi conversus, baptizati sunt.

[7] Inde vero ad terram Momoniensem pervenit, in qua erat idolum, de quo dæmon responsa dans adorabaturab hominibus. [feroces homines] Dæmon vero adventum viri Dei suis prænuntiavit, ac eum hypocritam & seductorem nominans, suis cultoribus eum jugulare persuadebat. Qui mox consiliis sui principis obsequentes, ad occidendum virum Dei se præparaverūt. [in necem suam conspirantes,] Sed vir Dei, fidei clypeo munitus, & consueta arma devotarum orationum apprehendens, Christum deprecatus est, [mites reddit:] ut eorum furorem mitigaret. Quibus statim per misericordiam Dei placatis, ait: Cessate, miseri, & mihi annuite, ut vobis illum quem colitis, in sua forma ostendam. Quo dicto, signum Crucis idolo imprimens, dæmonem in forma sua turpissima coram omnibus assistere coëgit; [& dæmone ex idolo depulso,] atque illum mala sua confiteri compulit. Cui vir Dei in quamdam rupem, in mari prope positam, ubi luctus & ululatus ejus multotiens auditur, [Christianos factos baptizat.] ire præcepit. Omnes vero Idololatræ illi, cultum dæmonum relinquentes, fidem Christi confitentes, a sancto viro baptizati sunt.

[8] Deinde ad suam patriam reversus, locum in quo monasterium fundaret a Rege terræ, nomine b Fiachrio, postulavit. Cui ille quod petierat tradere non distulit; suisque, ut circa eumdem locum fossam profundam facerent, præcepit. [Fiachrio Rege adjuvante monasterium extruit:] Insuper possessiones agrorum ad opus monasterii in perpetuum dedit. Denique cum quadam necessitate Rex compulsus, ab aliquo ministrorum suorum parum fœni, quod plantæ suæ in calceamento supponeret, ipse postularet; hoc accepto eidem ait: unde hoc habuisti? Ille respondit: De terra, quam viro Dei tradidisti. Tunc ille clara voce coram astantibus ait: De fructu terræ, quam Deo obtuli, amodo in posterum in meis usibus vel meorum necessitatibus numquam utar. Postmodum vero devotus Rex virum Dei obnixe rogavit, ut ad Regem cæli preces funderet, quatenus de hostibus, contra eum crastina die pugnaturis, victoriam obtineret. Quod sanctus Pontifex se facturum promisit, atque complevit. [eique victoriam impetrat.] Sequenti etenim die hostes priusquam arma armis jungerent, terga verterunt, & plurimi ipsorum secundum opinionem insequentium, interfecti atque decollati sunt; vere autem propter sancti viri orationem, tantummodo fugati, sed non interfecti. Denique Rex ejusque exercitus ad propria redeuntes, decollatorum capita secundum æstimationem eorum secum tulerunt; sed non vere capita hominum, sed glebas palustres cum suis fœnis prolixis esse cognoverunt? Hocque cognito beatum virum glorificarunt, cujus præcibus hostilis exercitus neminem lædens, a nemine læsus, in fugam conversus est.

[9] Fundato autem ibi monasterio, religiosisq; Fratribus ibi relictis, ad matrem suam spiritualem, quæ eum olim de fonte baptismatis levavit, sanctam videlicet Brigidam, in Killdariensi monasterio tunc commorantem, profectus est. [mandante S. Brigida] Quæ mysticis signis ac spiritu Dei revelante commonita est quod filius suus spiritualis Episcopali dignus esset honore. Convocatis igitur Episcopis eum ad Pontificalis Ordinis apicem provehi fecit. [consecratur Episcopus:] In hoc enim a Clero & a populo totius Hiberniæ erat ipsa Brigida privilegiata, ut quemcumque ipsa ordinandum indicasset, ab omnibus eligeretur. His itaque peractis venerabilis Præsul Tigernachus, cum licentia Virginis & Episcoporum, ad Regem c Eochodium, avum scilicet suum maternum, gressum tetendit. Qui cum magno suscepit eum gaudio, tantum enim ac talem se habere nepotem, non mediocriter gratulabatur. Nec non & viscera materna viso filio, ineffabili repleta sunt lætitia. [ab avo Rege Clochorensē Sedem oblatam respuit:] Præfatus vero Rex carnali devictus amore, Sancti Episcopi Machadini dignitatem ac Sedem, Clochorense scilicet monasterium, eidem obtulit; seque præfatum Episcopum a suis finibus expulsurum promisit. Quod vir Dei, veluti honoris mundani verus contemptor, abhortens, Regem parentesq; fugiens, protinus abscessit; [latet in monte:] ad montemque procul positum festinus gressum direxit, ubi in cella, quam ibidem fundaverat, diu permansit.

[10] Fama autem sanctitatis ejus atque virtutum circumquaque diffusa, religiosi viri ad conspectum delectabilem utilesque collationes, & sanctictatis ejus exempla imitanda undiq; convenerunt. Quorum unus fuit vir venerabilis d Duachus, egregius Patricianæ Sedis Archiepiscopus; quē ille pio affectu, hilariq; vultu suscepit & corporali & spirituali refectione pro viribus pavit; [invisitur a Duacho Archiepiscopo Ardmachano.] atque pro eo crastina die in viam pergente devotas orationes ad Deum fudit. Archiepiscopus vero Ardmachanus iter agens, eadem die in e Marchuireglas, hoc est in campo quodam sic dicto, morte præventus est: quod protinus, spiritu Dei revelante, viro Dei cognitum factum est. [quem in reditu mortuū divinitus agnoscens,] Qui mox aurigæ suo præcepit, ut equis currum imponeret: eoque currum ascendente, ut oculos non aperiret, sine ejus licentia, præcepit: Angelos enim se comitaturos in illo itinere præscivit. Insuper se illo die equorum habenas esse recturum promisit: quod & fecit. Ascendente itaque eo currum, mira celeritate, Angelico ductu viam prolixam pertransibat. Quod auriga persentiens, [cursu per Angelos celerrime ducto,] miro stupore perculsus, capite discooperto, contra jussa Præsulis, sed non impune, circumspexit; alter enim oculus ejus statim crepuit; quem beatus Pontifex, signo crucis edito statim sanavit, [& auriga inobediente punito,] cujus signum in oculo, ejus, depictum, quamdiu vixit, apparebat. Cum autem ad Archiepiscopi corpus exanime pervenisset, aquam benedicens, illud adspersit. Dehinc flexus in terram, Deum omnipotentem, suppliciter deprecatus est, [aqua benedicta resuscitat.] quatenus ad ostensionem suæ omnipotentiæ, defuncti servi sui animam ad corpus redire juberet. Mox ut orationes complevit, qui erat jam mortuus, incolumis surrexit, ac dixit: Tigernachus in terra, Tigernachus in cælo: hoc est, in terra corpore, in cælo animo & conversatione. Post hæc sancto Viro dato osculo pacis, ac fide in perpetuum inita, a se invicem discesserunt.

[10] Non multo post tempore Angelus Domini apparēs, dixit ei: Adultimos fines regionis, cui Tachodrus Rex avus scilicet tuus præsidet, perge ibi inter Occidentem & Austrum loca sancta Deo auxiliante fundabis. [monitu Angelico Gabalnense monasteriū construit:] Qui continuo Angelicis jussionibus obaudiens, iter suum cœpit. Cumq; ad locum promissum pervenisset Gabalnense monasterium ibi construxit: ubi cum sancto suo collegio Regi seculorum mirabiliter servivit, ac miraculorum coruscationibus instar solis fulsit: de quibus pauca dicemus. Aliquando septem obsides, pro crimine parentū jam morti destinatos, ab Edo Rege, [Edum Regē, ne ab hoste occideretur, invocatus illæsum servat:] filio Cormaci, liberos sibi dimitti postulavit: quos ille tali dimisit pacto, scilicet ut ipse de majori quod incurreret periculo per virum Dei liberaretur. Quod postea completum est. Nam cum hostes super eum in ipso oppido ex improviso ruerent, nomenque sancti patroni sui Tigernachi, ne ab inimicis occiderentur, ipse & uxor ejus, devotissime invocarent; divina potentia, ne eos hostis agnosceret, protexit, ac illæsos ire permisit. Obsides autem illos beatus Vir Clericos fecit, de quibus duos ad Episcopalis ordinis cultum provexit. [Reginæ sterilitatem signo Crucis avertit:] Vxoris quoque prædicti Regis Bardubæ vulvam, vitio sterilitatis huc usq; conclusam, signo salutiferæ Crucis consignavit: quæ postea eadem Regi filios duos genuit, quorum unus nomine f Fechinus, id est pater Presbyterinæ gentis, alter vero Ronanus Abbas fuit.

[12] [Pullum gallinæ ab accipitre rapsum liberat:] Quadam vero altera die accipitrem, gallinæ pullum rapentem, aspiciens pius Pater; visceribus caritatis plenus, eidem præcepit ut pullum matri sine ulla læsione permitteret: vixque verba compleverat, & statim præcepto viri Dei obtemperans, pullum gallinæ remisit. Insuper ne ausu temerario id iterare præsumeret, ei sub interdicto sic præcepit, dicens: Tu tuique generis aves, ab hoc die imposterum, Gaballiniensis Monasterii gallinarum custodes eritis, non raptores. [periculum submersionis avertit:] Quorundam quoq; familiarium suorum, in lacu Erne vicino laborantium, necessitati ob immanissimam tempestatis violentiam compatiens, exoravit Dominum; & illi continuo tempestate sedata, a mortis faucibus sunt liberati: & ab illa die in eadem parte stagni per virtutem orationis ejus nullus demersus est.

[13] Interea vir Dei divina inspirante gratia admonitus est, ut dilecto suo Comgallo monasterium illud regendum committeret; Ipse vero versus Orientalem plagam longe ad ampliorem & fertiliorem terram, ubi monasterium construeret, properaret. Quod vir Dei continuo complevit, & postmodum Cluneosense monasterium fundavit: ubi sacrorum virorum ac monialium multitudo ab antiquo fideliter Deo deservivit. g Triginta vero ætatis suæ postremis annis, [Cluneosense monasteriū fundat:] corporis, non mentis, cæcitate percussus, in secura sua cella persistens solus, contemplativæ vitæ dulcedinem degustans, [cœcus ante obitum] anachoreticam vitam quasi ducebat. Appropinquante vero hujus vitæ termino, multitudo cælestis exercitus obviam animæ ejus descendens, [inter melodiam Angelorum in cælos migrati] eam de sancto corpore suaviter atque quiete suscepit, ac de peregrinatione hujus incolatus ad cælestem patriam cum dulci melodia secum perduxit, ubi perenni perfruitur gloria, in secula seculorum. Amen. h

HYMNUS AD VESPERAS.

      Adest dies celebris Sancti Tygernaci,
Quem Clerus & populus debet venerari,
In qua senes cum pueris decet collætari,
Nos oportet hodie valde gloriari;
Dum velimus alibi per hunc honorari;
Namque sic merebimur ad hoc exaltari.
      Solum instat cuilibet festo Viri sancti
Lux solennis omnibus festum sui Sancti,
Lux solennis omnibus festum sui Sancti,
Poli portas aperit qui se postulanti,
Sanitatem erogat sicut infirmanti:
Datur uni crede sic cetera perroganti:
Jubilemus itaque hæc ita præstanti.
      Templum sui corporis caste custodivit,
Præter quod sit licitum nihil concupivit:
Et mandatis Domini semper obedivit;
Spiritalis tritici semen erogavit;
Dogmatizans populis culpas relaxavit;
Sua dans pauperibus se Deo donavit.
Meritis & precibus hujus deprecamur,
Ut jungi cælestibus Christo mereamur,
Et regno cum Angelis cæli maneamus. Amen.

HYMNUS AD MATUTINUM.

Tygernach igne gratiæ, amans superna quærere,
Direxit ad spem patriæ, intentionem Pontifex.
Dulces dapes deseruit, ventris repellens crapulam,
Carnes redegit infimus, libidinem multum premens.
Vnam probans scientiam, contempsit vana discere:
Elationem comprimens, superbiam vitaverat;
Honorem omnem respuens, laudes inanes fugerat:
In caritatis culmine, præ ceteris excreverat.
Spretis caducis actibus, vitam quæsivit splendidam:
Mentem trahens a seculo, iter paravit plurimis.
Multis sonans miraculis, verbis docens & moribus,
Morbos mederi fecerat, donum salutis, largiens.
Cæcis aperte cernere, claudis gradiri contulit;
Et mortuos ab inferis, ad vitam excitaverat.
Christum precemur viribus, Sancti Tighernaci Præsulis,
Nobis cum illo perfrui, donet beata gloria. Amen.

ANNOTATA.

a Reliqua hujus numeri desunt in MSS. nostro & Wardæano, & sunt in MS. Fitzimon.

b MS. nostrum Fiachra, MS. Fitzimon Ferrath.

c MS. Fitzimon Coyn & supra Confath, vt in aliis supra Echacus dicitur.

d Aliis Dubtachus 5 Episcopus Arcdmachanus, de quo supra egimus.

e MS. Fitzimon, in campo Glassensi.

f Idem MS. Sethinus, id est, pater plurimæ gentis.

g Idem MS. Tigernacus vero anno ætatis suæ postremo.

h Idem MS. sic finit: XI Kalendas Januarii migravit ad Christum: quo die necdum in ullis Fastis nomen ejus reperimus.

DE S. THEODORA VIDVA, SANCTIMONIALI THESSALONICÆ.

CIRCA AN. DCCCLXXX

[Praefatio]

Theodora, Vidua, sanctimonialis Thessalonicæ (S.)

D. P.

[1] Qvod extat Romæ Martyrologium Arabico Ægyptiacum in collegio Maronitarum, atque a Gratia Simonio ex Arabica in linguam Latinam transferri nobis curavit Athanasius Kircherus noster, celebrat ad diem quintum Aprilis memoriam sanctæ matris Theodoræ: [Memoria sacra,] quæ verba in Menæis excusis & manuscriptis Græce sic efferuntur. Τῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ τῆς ὁσίας μητρὸς ἡμῶν Θεοδώρας, τῆς ἐν Θεσσαλονίκῃ: quæ scilicet Thessalonicæ, urbe Macedoniæ notißima, vixit: & illud additur distichon:

Ἐι καλλοῖς πολλοῖς ἀυχεῖς Θεσσαλονίκη,
Ἒχεις καὶ σεπτὸν ὄλβον τὴν Θεοδώραν.

Thessalonica, multa si jactas bona,
Hæc inter etiam possides Theodoram.

Dein vitæ ejus encomium illustre hujusmodi sequitur.

[2] [excellit in obedientia.] Sancta hæc Theodora a tenera ætate Christum desideravit: & rebus mundanis abdicatis in cœnobium ingressa, in monacham est attonsa: & omnes virtutes amplexa simul ut unam, in iis consummata evasit. Adeo vero obedientiam & venerationem excoluit erga omnes cœnobii Sorores, & præsertim Antistitam, ut post mortem etiam ostenderet virtutem, quam exercuerat viva. [& vitæ puritate:] Nam vitam suam adeo puram, & ab omni prorsus macula intaminatam custodivit, ut eam pro viva imagine suis Sororibus reliquerit. Post mortem vero, cum jam longo fuisset tempore sepulta, contigit etiam Magistram seu Præsidem cœnobii ex hac vita ad Christum proficisci: & quia hæc admodum sancte, caste & religiose vixerat, factus est ad hujus funus concursus multorum hominum, inter quos erant illustres viri, religiosi monachi & laici complures. Cum ergo sacra carmina & hymni decantarentur; & hypogæum, in quo S. Theodora jam pridem antea sita erat, ad Antistitam illic collocandam aperiretur; admirandum accidit prodigium, [in sepulcro recedit locum datura Antistitæ.] quod spectatores præsentes quidem in stuporem dedit, auditores vero postea absentes ad salutarem peccatorum pœnitudinem commovit. Loco enim opportuno ad spectaculum præsentibus dato, videntibus cunctis, Theodora, quæ jam diu in tumulo jacuerat, sese in arctum contraxit, tamquam viva, Matri suæ religiose locum datura, honoremque debitum exhibitura. Quod ubi omnes, qui aderant, spectabant; attoniti exclamabant, solenne illud, Kyrie eleison. Domine miserere. A quo tempore huc usque multa Deus per hanc Sanctam Thedoram miracula patravit: [miraculis claret.] nam & insessos a dæmonibus liberavit, & captos oculis ad lumen reduxit, & ægros innumeros sanavit.

[3] Hæc Menæa, ex quibus eamdem narrationem edidit Maximus Episcopus Cytherorum, ἐν βίοις ἁγίων sæpius excusis. Dedimus Kalendis Februarij Vitam S. Severi Episcopi Ravennatis, [Encomium ex Græco Nicolai Cabasilæ.] qui, ut traditur num. 23, corpusculo defunctæ longe ante conjugis suæ jussit, quatenus se dictu citius in latus declinaret, & filiæ spatium sepeliendi præberet, quod & factum est: Similia plura in hoc opere nostro occurrunt. Plenam de Vita hujus S. Theodoræ historiam aliquando extitisse, satis utique est credibile: sed ejus nullum hactenus indicium reperimus. Leo Allatius in sua de Simeonum scriptis Diatriba, ea quæ vere Metaphrastis sunt, ab aliis certorum vel incertorum auctorum lucubrationibus secernens, pag. 88 primus nos docuit Nicolaum Cabasilam, circa annum MCCCL Archiepiscopum Thessalonicensem, aliquod ejusdem Sanctæ scripsisse encomium, quod ubique quærentes tandem reperimus in Cæsarea Viennensi Bibliotheca, & favore eruditißimi nobisque amicißimi viri Petri Lambecii, eidem Bibliothecæ nunc præfecti, descriptum accepimus, idque Latine redditum hic damus.

[4] Est illud quidem, cum exaggeratione multa & facundiæ rhetoricæ affectatione scriptum, verbis quam rebus copiosius: [ejus patria & parentes;] multa tamen nos docuit ad historiam pertinentia, patriam scilicet Æginam; Antonium atque Chrysantham parentes, quorum constantiam hæresis Ecclesiam obscurans probarit; utique iconoclastica, iis temporibus grassata, quibus sub Michaele Balbo, circa annum Imperii ejus III, Christi DCCCXXIII, ipso adversus rebellem Thomam occupato, & aliam omnem curam, ut scribit Leo Grammaticus huic unice post habente, Creta, Sicilia & insulæ vocatæ Cyclades (a quibus non longe distabat Ægina) a Romano Imperio rescissæ sunt ab Afris & Arabibus. Etenim hujus irruptionis occasione, [ætas;] sive vim ejus reipsa senserint Æginetæ, seu vicinum periculum eos coegerit suæ saluti consulere atque ad tutiora abire, Thessalonicam profugit, non ita pridem juncta matrimonio Theodora; ibique, post oblatam Deo filiam, tandem sui juris effecta per mariti mortem, monasticum amplexa est institutum jam grandæva in quo ad profundißimam usque senectutem perseverans, videtur usque ad seculi IX annum circiter LXXX pervenisse aut etiam ultra. Atque hæc omnia nobis ex hoc Cabasilæ encomio cognoscenda præbentur, una cum titulo Μυροβλύτιδος, Unguentifluæ, [& titulus Μυροβλίτιδος.] & testimonio salutiferi olei ex ejus sepulcro scaturientis, quemadmodum de Sanctis Nicolao, Demetrio, Catharina legimus, & hoc nono sequentibusque sæculis invenimus factum, ad plurium aliarum sanctitate illustrium personarum venerationem in ecclesiis orientalibus comprobandam.

ENCOMIVM
Per Nicolaum Cabasilam Archiep. Thessalonicensem.
Ex MS. Cæsareo Græco Bibl. Viennen.

Theodora, Vidua, sanctimonialis Thessalonicæ (S.)

PER. NIC. CABASIL. EX MS. GR,

PROLOGUS

[1] Multis tua decora admirantibus o Unguentiflua, & hinc quidem quæ maxime congrua rationi sunt atque imprimis necessaria tibi reddentibus, [Auctor laudandum suscipiens Theodoram;] inde vero seipsos hoc dum faciunt exornantibus precipue quando sermonem de te oportune instituunt; æquum mihi quoque videbatur, ne solus exors apparerem tuarum gratiarum, eloquentiam omnem vincentium; sed & ipse tua ingressus encomia, meque & orationem meam iisdem exornarem; simul etiam, ut qui unus sum ex multis tuo sæpe beneficio fruitis, quam possum debitæ gratitudinis partem tibi exolverem. In his igitur præsens nobis labor consistit: quem quidem gravem atque difficilem portatu esse etsi nemo videat; nihil tamen formidandum est, quandoquidem magna hæc Sancta, non solum magnanimitatem in dicendo præstare solet, [post alios plures,] si quis forte pertractandis rebus inferior fuerit; sed etiam per ipsas illas quam maxime auxiliari. Deinde licet videam omnes qui de illa disseruerunt, vel nihil pretermisisse eorum quæ gesta sunt, vel saltem in eo studium magnum posuisse ut ipsa assequerentur: operæ tamen pretium fuit, me quoque vel similem dicendo utilitatem sectari, vel saltem non omnino manere otiosum. Quoniam vero non solum illis, sed omnibus omnino oratoriam artem profitentibus, si sermonem de Unguentiflua hac instituere aggrediantur, necessario usuvenit, ut non modo non dicant quidquam quod ad rerum ipsarum accedat magnitudinem, [agnoscit facultatem suam] sed nec dicturos se sperent; absurdum omnino fuerit, solum me ex omnibus qui hæc tractarunt, solicitiorem esse circa illa omnia, si post illos me quoque sermo deficiat, nec possim tot certaminibus respondere.

[2] Equidem non ignoro quod oratoribus omnibus lex hæc sit posita, [rerum dicendarum ineffabilitate vinci,] ut aut eloquentiam parem argumento adferant, aut silentium teneant; & quod res laudibus humanis majores omnemque comparationem transcendentes, a seipsis habeant ut sibi congrua numquam consequantur encomia, non ex insufficientia laudatoris; ideoque contingit illis veluti ænigma quoddam, ut propter quæ necesse est eas præ aliis admirari, propter eadem nullus ipsas dicendo tractet. Attamen veræ rationi magis congruum esse censeo, ut volentes de talibus rebus agere, quibus omnis sermo succumbat necesse est, serio profiteantur, scire se talia aggressos, minime parem afferre dictionis excellentiam, [& auxilium Sanctæ implorat.] nec indignari tamquam invidos eorum quæ sunt laudanda magnitudini, cum nihil præter suam opininionem accidat, siquidem non se, sed ipsas res voluerint prædicare. Imo vero potius convenit ea tractanda suscipere, quorum hoc ipso clarius elucescet dignitas, quod iis inferior nostra sit oratio. Quod si de omnibus istiusmodi rebus hæc necesse est dicere; manum mihi, sicut in aliis omnibus, hic quoque porrigat Theodora; neque permittat sermones multum inferiores videri iis, quos alii de ipsa protulere; quamvis omnino oporteat illos superari ab iis, quibus ipsa cumulata est, gratiis.

CAPUT I.
Patria, natales, conjugium S. Theodoræ.

[3] Iuxta normam, laudationem aggredientibus tenendam, [In Ægina insula, soli bonitate,] convenit ante omnia meminisse patriæ, ut inde nimirum exorsis, aptus deinde sit ad cetera progressus. Est igitur illa, earum quæ sunt in Græcia a insularum caput: nam magnitudine quidem, pulchritudine ac situ ceteras b omnes circumjectis exsuperat, & usque adeo mediocritatem excedit, ut videantur aliæ (tamquam nec conferri quidem cum Ægina valentes) eidem hilariter primas concedere: aëris vero annique temperie, & quæ hinc provenit commoditate, tanta fruitur; ut sola censeri possit tum omnis circa hæc felicitatis promptuarium esse, tum suppeditare ceteris unde ipsam habeant cum multa abundantia; quo fit ut urbes c in ea sint plurimæ. Si vero his amplius aliquid addi possit ad gloriam, [& incolarū ingenio felicissima] inde etiam accedit haud parum, quod optima incolarum complexione cunctis vel maxime sit superior, & ejus hac in parte prærogativa palam demonstretur. Id enim unde præ aliis singulariter gloriatur, tamquam imperium in omnes habens & primas in cunctis ferens, quodque revera est ad commendationem maximum, est prosperitas incolarum admirabilis & omnibus numeris tam absoluta, ut nihil eorum indigeat, quæ præcipue urbibus sunt necessaria, & cives inter se quam optime habeat convenientes. Nam bonitate indolis morumque ornatu, & quibuscumque homini opus est ad vitæ honestatem, superant reliquos, veluti qui suæ patriæ apte congruant: & sicut illius laudibus tamquam propriis decorantur, sic ipsi commendationis addant plurimum, mutuoque se ornent & mutuam impleant felicitatem.

[4] Horum autem pars non minima magnæ hujus Sanctæ fuere admirandi parentes, per quos ingressum ipsa in hanc vitam habuit: adeo enim inter cives omnes excelluerunt opibus, gloria, [ex Antonio Presbytero] claritate generis, morum præstantia, Dei dilectione, & rebus quibuscumque (ut verbo uno absolvam) optimis; quantum illi & his quæ dixi, & aliis bonis cunctis antestabant ceteris. Quis Antonium ignorat inter Sacerdotes ordinatum, & ante cunctos in rebus omnibus ordini suo congruis excellentem? qui reipsa demonstrans qualem operibus esse oporteat ejusmodi sortitum vocationem; cum satores hæreseon ecclesiæ incumberent, eamque offusa caligine obtenebrarent, tamquam aquila nubes procellosas transcendens, [& pientissima Chrysantha] eorum concertationibus solus apparuit altior. Chrysantham porro quis non admiratur? non tantum propter religionem ipsius, & tam insigne erga eamdem studium, ut ipsa quidem levius duceret omnia perpeti quam ab ea vel tantillum recedere, aliis vero tamquam communis curatrix pietatis præsideret; sed etiam propter compositionem suavissimam morum, & virtutum omnigenarum exercitationem, quarum causa merebatur frui Antonio, & magnæ hujus conjunctionis digna videri.

[5] Ita se habentibus illis & optima quæque in unum conferentibus, omnium maximum, ac veluti coronis, [nata Theodora,] & præ ceteris eorum ornamentis longe præcellentissimum, magna atque admirabilis Theodora obtigit; signum eis manifestum præbens divinæ erga se miserationis, abunde demonstrantis, quanti ipsos faceret, & quod pro alia quacumque & præ omni mercede, illis, tantopere virtutem colentibus & per omnia proficere cupientibus, filiam dederit. Sicque, o mulierum præstantissima, omni ex parte effecta es optima, & cuncta tibi convenientia habuisti, patriam, inquam atque parentes; ut undequaque beata fores, & omnibus per omnia longe superior. Utrum vero non solum digna illis fueris ipsa, sed multo etiam admirabilior majorem melioremque te probaveris iis per quæ exornabaris, quis demum potest ignorare? Illustria igitur tua certamina, & magnos circa philosophiam agones, quibus multos in eadem cum laude versatos, victos a te longeque infra relictos clarissime demonstrasti, jam dicere aggredimur.

[6] Et ea quidem quæ his instar fundamenti substrata, ac veluti maximarum rerum fuere proœmia, [optimeque instinuta] quomodo non in admirationem stuporemque deducant aliquem, & futurorum faciant minime falsum vatem? Instituebatur quidem inter pueros, sed minime puerilem gerebat sensum; neque ad res ludicras convertebatur, voluptatem exinde captandam virtutis loco æstimans; sed divinis oblectatatur exercitationibus, sacris erudienda litteris. Æmulabatur autem, & socias habere expetebat, [& nuptui tradita,] non assuetas illis contraria amare & malis in rebus versari, quod vitii est: sed adjungebatur solisque convivebat iis, quas amor philophiæ divinæque conversationis tenebat; utpote quæ felicitatem constitueret in illis dumtaxat rebus, quæ Deo placent, atque ad virtutem ducunt, & ineffabilium bonorum participationem conciliant. Sic igitur animo comparata, conjugio quidem usa est, sed usa est tantum, & nihil amplius; quantum scilicet opus erat, aliquam ad optima quæque tendentem, etiam conjugio subesse: ut quæ totam se dedisset philosophiæ, non respiciens in delicias aut voluptates, animique remissionem per eas captandam; neque gloria aut divitiis vinceretur. Soli enim Deo rebusque divinis in hærebat, & ad eum solum animi sui extendebat desiderium, suaque omnia ad illius dirigebat arbitrium.

[7] Vera me dicere, vel hinc patebit, quod postquam propter graves barbarorum incursus patriam deserens, Macedoniam habitare cœpit, materque effecta est; primogenitam prolem, juxta Pauli leges, dilecto sibi Deo obtulit, [filiam sibi in Macedonia natam Deo consecrat,] sanctoque piarum Virginum contubernio filiam tradidit. Etenim si possessionum partem dare Numini, magni est meriti animæque Deum diligentis; quomodo non omnem laudis humanæ excessum transcendent magnæ hujus Sanctæ encomia, quæ non suarum fortunarum portionem aliquam vel simile quidpiam, sed propriorum viscerum genituram consecravit Deo? Sic ergo uni, ut dixi, Deo rebusque divinis inhærebat, & ad eum animi sui extendebat desiderium, suaque omnia ad illius dirigebat arbitrium; sic honorabile sanctumque conjugium & thorum immaculatum secundum Pauli vocem exhibuit, eumque totum Deo reservavit. [Hebr. 13, 4]

ANNOTATA.

a Medium fere tenet Ægina ejus pelagi quod Atticam ab Achaia dividit, stadiorum circiter 150 in circuitu, de maris imperio olim contendere ausa: in Sinus Saronici veluti umbilico.

b Versus Isthmum, Salamis, Pharmacusæ duæ, Atalanta& aliæ minores quædam: Belbina, inter Æginam & littus Atticum; versus Archipelagum vero pleno mari, nullæ; sed circa utrumque littus, & ab Ægina remotiores, variæ.

c Nominantur in ea, ipsa Ægina, insulæ nomen faciens, quod in Engiam vertit hodiernus unus; Apheæ fanum, Jovis Panhellenii mons.

CAPUT II.
Vita monastica & virtutes S. Theodoræ.

[8] Post quam autem vir ejus e vivis excessit; statim illa non jam filiam suam, [Monasteriū ingressa] non extraneum aliquid, sed semetipsam obtulit Deo, hostiam viventem, sanctam, bene placentem (quamquam nil minus antea obtulerat) filiæque se jungens, & comam deponens, totam sese divinæ tradidit philosophiæ; gaudens quidem sibique gratulans de tam felici ad quæque pulcherrima cursu; Deo vero gratias agens, pro tam admirabili providentia, quam erga ipsam magnifice demonstrarat; iis frui concedens, quæ a principio amaverat, & in votis habuerat, atque rebus omnibus aliis pluris fecerat. Sic igitur animo comparata, atque agones philosophicos ingressa, non tamquam adversus carnem & sanguinem, [egregie proficit,] sed adversus principes & potestates tenebrarum harum certatura, eum habuit successum, & sic labores superavit, ut omnes in stuporem verteret admirationemque, velut quæ pene hominis conditionem esset supergressa. Et primum quidem humilitatem atque, dilectionem, velut bonorum omnium concilia trices sectata est; quas videbat non solum cunctis esse præstantiores, sed & fundamenta totius hujus divinæ philosophiæ: tum quia sic Dei mandata præcipiebant, tum quia persuasa erat sibi convenire nonnisi fundamentis jactis ædificare.

[9] Has ergo maximas longeque dignissimas virtutes esse considerans, [præsertim in virtute humilitatis,] adeo generose subivit labores exercitationis, adeoque recte egit, ut in nulla suarum actionum deficeret. Nam cum talis tantaque esset, & cunctis ornamentis usque adeo decorata, præcelleret omnes ingenii perspicuitate atque capacitate; sibi ipsi persuasit alteri sese sponte subjicere, eique soli credere salutem suam. Quare & minimos Magistræ nutus observabat, & ne villissima quidem opera subterfugiebat; sed his quoque tantum afficiebatur, quantum alius nemo dignioribus: neque solum non dedignabatur ad forum deferre, vel venum exponere, aut emere ea quibus esset opus communitati: sed neque ligna ferre, focum struere, cibos coquere, aut aliquid omnino eorum facere quæ infimo cuique possent imponi. Ad hæc quæ non tantum seipsam faciebat nihil, sed vermem atque opprobrium hominum aliaque hujusmodi appellabat sese, quomodo non æstimetur majoris fuisse humilitatis, quam cui possit comparatio digna inveniri? Eadem vero cum virtutis merito provocaretur ad aliarum in philosophico stadio Præfecturam suscipiendam, & omnes illam ad hoc invitarent, ne summis quidem auribus ejus rei admisit mentionem, supra sese id esse rata: tanta ei erat mediocritatis cura.

[10] [& dilectione Dei] Quanta erga Deum ferveret dilectione, evidenti apparet demonstratione per hoc, quod omnia ista pro illius amore ferret, neque in ipsis molestiis sentiret molestiam, nisi quia non plura & magis molesta patiebatur: quodque præter ista & cum istis, sese attereret laboribus immodicis, propter eam qua erga ipsum ferebatur caritatem. Etenim nunc quidem vigiliis atque jejuniis, nunc incommodis omnimodis corpus suum ultra mensuram addicebat, omniaque illa sponte suscipiebat quibus ipsum quidem domari, animum vero confirmari contingit. Neque levius hoc, si non & majus ejusdem dilectionis argumentum est, [proximique:] quod erga omnes homines sic afficeretur, ut quæ ipsorum commoda attinebant præferret omnino suis: qui enim fratrem diligit, diligit & Deum, neque alterum sine altero potest consistere; sed necesse est cum Deo conversantem etiam versari cum proximo, & eum qui homines diligit, Deum quoque ipsum diligere. Hinc ei familiare erat omnibus omnia ministrare, neque pati ut sibi ministraret aliquis; in eoque Christum imitabatur, illius vestigia subsequens.

[11] Sic igitur virtutum præstantissimas in fundamento locans, ad aliarum quoque fastigium pervenit, [excellit prudentia,] ut neque in illis cuiquam primas concederet. Nihil autem melius est generalissimis quatuor. Et de prudentia quidem ejus hoc possum dicere, quod si maximæ sapientiæ terminus est nosse, utrum ea quæ sunt revera sint, & circa hæc imperitum non esse: quomodo non omnem sapientiæ terminum magna hæc Sancta supergressa est, tantam rerum habens notitiam, ut non solum intelligeret an essent singula ut esse videbantur, sed etiam utrum e duobus esset præstantius; præstantioribus autem ac melioribus se traderet, pro iis pati quidlibet & facere parata; ab aliis vero usque adeo abstinens, ut non solum iis nollet quomodolibet uti, [justitia,] sed nec in cogitationem quidem eorum venire. Quod porro in omnibus gratiose, ut convenit, sese haberet; & rationem quidem præesse affectibus, hos vero eidem subesse faceret; carnem quoque supprimere, & in servitutem redigere, atque affligere, mentem e contra subtiliorem reddere atque extollere satageret; universa denique in pondere & statera poneret, atque in cunctis utcumque accidebant se servaret indemnem, quomodo non arguat justitiam in illa absolutissimam?

[12] De prudentia igitur atque justitia, non quantæ ipsi aderant, sed quomodo potui, elocutus, ad alias progredior. In his igitur, temperantia inquam & fortitudine, haud sane minima Theodora fuit: sed usque adeo etiam hoc nomine laudari meruit & coronari, [fortitudine,] ut nemo id valeat sufficienter explicare dicendo. Hæc enim vere admirabilis per omnem vitam adeo fortem se præbuit, animumque sic habuit exercitatum, ut non solum superior esset cunctis quæ hominibus solent læta tristiave accidere; sed ipsis naturæ legibus videretur usquequaque major, labores quidem corporis secundum Philosophiam quantum alius quispiam recte ordinans, animum vero ubique erectum ac generosum conservans. Testatur hoc primo egregium silentium, & quam in ipso tenendo monstravit constantiam; totis enim quindecim annis filiam suam allocuta non est, quamvis in eodem cum ipsa virtutis stadio exerceretur. Idem testatur maxima & omni comparatione major lucta adversus intemperiem elementorum: carnem namque spiritui omnimodis subjecit, neque promptam dumtaxat habuit & obsequentem, sed etiam spiritui consentientem, tamquam naturæ conditionem egressa. Nam aliis quidem optabile est concupiscentiis carnis non subjici spiritum; Theodoræ autem nequaquam sufficere visum est, nisi ipsius carnis immutaret naturam, & ipsam faceret ultro ad meliora ferri.

[13] [temperantia.] Hoc ergo modo ad temperantiæ culmen pervenit: cui enim aliarum contigit sibi comparare tam absolutum affectionum imperium; sensus vero eorumque violentiam sic coërcere, ut neque oculis neque auribus permittatur, aliis rebus, quam quibus convenit, interesse; sed solis utilibus cogruisque patere, neque aliter omnino quam quomodo mens constituerit agi, quod esse supremum temperantiæ apicem omnes novimus? Ipsa autem adeo perfecte carnalem omnem affectionem exuit, adeo longe a se naturalem ad eas propensionem removit; ut sponte ultroque ei occurreret, solis quidem erga res divinas amoribus occupari, & earum corusco lumini hærere affixam; amantem vero cum amato Deo semper conversari mente, seque puram puro applicare, & bonis ejus frui; fruentem porro rursum duplicare, velut per circulum, sui erga eum amoris ardorem.

CAPUT III.
Laudum S. Theodoræ synopsis & cum aliis Sanctis comparatio.

[14] [Omnes complexa virtutes] Per omnia itaque, o carum Deo caput, Cælitibus, hominibusque æstimabilia, & in omnibus, longe primas obtinuisti: neque enim fuit ulla virtutis species, quam non acquisieris, idque diverso ab aliis modo, & ultra quam aliquis post sequentium. Sola quippe complexa es, quæ singula potuissent aliis pro ornatu sufficere; ex illisque propriam quamdam admirabilemque substantiam, & omnigenæ virtutis habitaculum effecisti: vitam, inquam, tuam, cunctis in exemplum propositam, cunctaque membra a capite usque ad pedes servantem. Nec enim modo quidem sic, modo autem non; vel modo minus, modo magis (ut quibusdam aliis solet contingere) virtuti consequendæ impendisti te; neque unis quidem illius speciebus inhæsisti, alias autem neglexisti; aut unis contentius, aliis remissius te applicuisti; sed a teneris, ut sic loquar, unguiculis ipsisque vitæ primordiis, usque ad epilogum ejus & extremam senectutem, omnium simul bonorum, idque excellentissimo quodam modo, operatrix fuisti, & sola in omnibus atque ab omnibus primas tulisti.

[15] [iisque per omnem vitā inhærens,] Non enim hic tibi ab infantia quidem exercendæ fuit virtutis ratio, postquam autem alligata matrimonio es ejusque incommodis circumcincta, ad modicum saltem laxasti studii contentionem; neque rursum sic matrimonio usa es, ut universim omnia, liberos, possessiones, divitias ipsamque te obtuleris Deo; in religiosæ autem vitæ laboribus langueris: sed ut omnia quorum particulatim memini paucis complectar; cum optima esses ipsa & videreris omnibus, tantam tamen humilitatem tenuisti, quantam nemo eorum qui nullius boni sibi conscii sunt: sic Deum dilexisti, ut in iis quæ placita ipsi esse scires, animam quoque tuam effunderes; tam prudens fuisti, ut non solum dimissis aliis sola utilia sectarere, sed etiam cognosceres quomodo ea aggredi & prosequi oporteret.

[16] [easdem in gradu excellenti tenuit,] Cui vero ex aliis omnibus contigit tam exactam in tota vita servare justitiam, ut semper inhæreret melioribus, animique judicium semper rectum teneret, & illud adeo immotum generosumque in casu quocumque custodiret, ut ostenderet mentem, non tantum molestiis incidentibus, sed etiam naturæ legibus superiorem; nunc quidem diuturnum ac pene immodicum erga filiam tenendo silentium, nunc vero nimium frigoris algorem tolerando? Quænam sic sensus suos coordinavit, ut eos spiritui faceret subservire, spiritum autem humi repere dedignatum supra terram efferens, soli Deo sic ut illa fecit adherere ejusque illustrationibus perfrui? Quænam optima quæque intra seipsam in gradu tam perfecto complexa est? sola enim, ut sic loquar, prævaluit, cunctas cunctosque a seculo virtutis causa nominatos partim imitari, partim superare certando.

[17] Annam quidem illam magnam audimus multis decoratam fuisse ornamentis, [comparanda Annæ Samuelis,] maximum vero ejus ac velut colophon ceterorum fuit, obtulisse Samuelem, temploque deserviturum dedicasse. Hanc vero Theodora multis prægressa est parasangis: quia non tantum prolem suam, sed pecunias, possessiones, ac se denique ipsam Deo consecravit. Quo autem loco magnæ hujus Sanctæ agones collocabis & certamina egregia maximaque, quæ minime pauca exantlabat, & in iis etiam Abrahamum superabat? [Abrahamo,] quippe quæ non coacta Dei imperio, sicut ille, filiam suam obtulit; sed sponte sua ac proprio motu; neque Divinam legem suscepit in tabulis lapideis mox confractis, sed in anima purificata, omnibus omnis boni exemplar proposuit, non solum Dei gloriam annuntians, sed universos ad cælum traducens: in quo Moysem quoque illa vicit, [Moysi,] siquidem non divisit mare aut elementa mutavit (hoc enim ad propositum nostrum non facit) sed quod illo multo majus est, adversus horridas eorum tempestates exindeque existentes ærumnas plurimum decertavit, ut admirabile ipsius silentium ipsumque comitata prodigia taceam.

[18] Jobi in adversis mirata constantiam, eamdem videtur supergressa: quia non ad modicum, [Iobo,] sed per omnem vitam in ea perseveravit; & quibus ille non sua sponte exutus est, hæc Theodora dimisit pauperibus; nemine eam ad id cogente. Eliæ solitudinem eique propriam philosophiam, [Eliæ,] etiam in consortio plurium, sic coluit, ut posset cum Davide dicere, Solitaria sum ego. [Ps. 101, 8] Quamvis autem non prædicaverit velut Joannes, Dei Agnum; [Ioanni Bapt.] ipsius tamen exercitationem si quis alius imitata, eum suscepit, ejusque divinum facta est templum; quod, ut ego quidem existimo, nihilo est prædicandi munere inferius. Non illa quidem orbem universum obivit cum Apostolis, cunctis salutaria suggerens: [Apostolis,] sed verbis quidem aliquando, multo autem magis operibus, & suasione ex his quam illis longe efficaciori, omnes deducens in viam salutis, in universam terram, quemadmodum & ipsi, emisit sonum; itaque omnium maxima, excellentissimos quosque & magna apud Deum gratia valentes, partim quidem perfectissime imitata est, partim iis quas dixi virtutibus prætergressa. Quoniam vero ipsum quoque Dominum æmulabatur, cruci confixa cum eo & consepulta est, ut cum eo resurgeret in gloriam & conglorificata cum eodem regnaret.

[19] Quæ igitur hoc modo prorsus eximia inter omnes, per divinam erga homines dignationem, effulsit, [prorsusque perfecta,] & virtutis culmen tam manifeste tenuit, ostenditque ipsis, sicut oportebat, operibus, habere spiritum ad divinam creatum imaginem (nec enim ex terra generationis suæ principium habet, sed ex Deo) cælestia adamavit opera, seque studuit puram servare ab infimis hisce, quibus nec antea quidem se permiserat, & apprehendere superna atque ad salutem proficua. [ad cælos graudæva abiit,] Itaque in profunda atque uberi senectute e vivis abiit, & nunc in cælis coëxistit purissimo ac perfectissimo trisolari lumini; manantibusque ex eo radiis tota effecta luciformis, claras demonstrationes præbet illius suæ beatitatis, corpus suum sacrum efficiens fontem unguentorum.

[20] Verum, o mulierum præstantissima, & non solum omnes supergressa quoad omnia, [& ab auctore] sed omnes etiam diversimode exornans! o laborum asceticorum exemplar, & norma cunctis proposita, perque ipsos effecta dignum Trinitatis habitaculum, & divinarum erga homines gratiarum pretiosissimum atque commune pignus! o Deum majore quam ceteræ omnes amore prosecuta, & propterea præ omnibus cumulata ipsius favoribus! o naturalibus passionibus superior, earumque necessitatibus valentior præ nimia erga Christum dilectione! o pulcherrimas quasque res simul atque excellenter complexa, [religiose invocatur.] & idcirco humana omni laude major, cunctosque de te sermones omnino infra te despiciens! Tu quidem quam suspirasti Trinitatem, & in quam fixos ut plurimum tenuisti obtutus, nunc immediate possides; mihi vero tua quam qui maxime admiranti, magnisque & multis beneficiis a te cumulato ac pro iis tenuem hanc verborum compositionem reddenti, vitam quidem præsentem dirige, & ad id quod melius est dispone, animi motus omnes semper ad utilia impellens; salutaremque ad omnia manum habens, ubicumque usus postulaverit, adesto; & bona bonis accumulans, prioribus beneficiis tuis alia quædam, pluraque & majora atque præstantiora superadde; in futuro autem impertiaris nos ineffabilibus omnemque cogitatum superantibus bonis, per indulgentiam & gratiam Domini nostri Jesu Christi, cum quo sit gloria Patri atque vivifico Spiritui, nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

DE S. GERALDO ABBATE,
FVNDATORE SILVÆ-MAIORIS IN AQVITANIA.

AN. MXCV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Geraldus Abbas, Fundator Silvæmajoris, in Aquitania (S.)

AUCTORE D. P.

§. I. Canonizatio S. Geraldi. Officium a Stephano Episcopo Tornacensi compositum.

Geraldum, aliis Giraldum, Giraudum & Gerardum, [S. Geraldus] primum Silvæ-majoris in territorio Burdegalensi Abbatē, & Congregationis Silsis quondā latißime propagatæ Institutorē, ab Arnoldo Wion non fuisse inscriptum monasticis Benedictinorum fastis, tanto magis admiramur, quanto majori auctoritate Sanctorum catalogo adscriptum agnoscimus, probamusque ex Bulla Cælestini Papæ III, anno MCXCI die XXIX Martij electi, cujus hic est tenor, ex prædicti monasterii archivio nobis sub missus.

Cælestinua Episcopus, Servus servorum Dei, universis Christi fidelibus, [a Celestino 3] per Burdegalensem provinciam constitutis, salutem & Apostolicam benedictionem.

Sicut phialæ aureæ odoramentorum, plenæ orationibus Sanctorum, in conspectu Altissimi, ad expiandam nostrorum criminum corruptelam, odorem suavitatis emittunt: ita saluti nostræ plurimum credimus expedire, si eorum in terris celebrem habeamus memoriam, ipsorum merita solennibus recolendo præconiis, quorum in cælo speramus intercessionibus assiduis adjuvari. Sane cum dilecti filii, G. & P. monachi Silvæ-majoris, ad Sedem Apostolicam accessissent, & de sancta conversatione, vita & meritis Beati Geraldi, ipsius monasterii Fundatoris, tam per litteras venerabilium Fratrum nostrorum Burdegalensis Archiepiscopi & suffraganeorum ejus, quam aliorum, Abbatum videlicet & Nobilium, [adscribitur catalogo sanctorum,] Nos plenarie instruxissent; & plurima certa indicia eorum Nobis & Fratribus obtulissent; & per venerabiles Fratres nostros Rotomagensem Archiepiscopum, Catalaunensem Episcopum & quosdam alios, (qui miracula, quæ Dominus per illius sancti viri merita operatur, plenius cognoverunt) certiores fuissemus effecti; auditis etiam virtutis ejus & miraculorum insigniis, & quod inter carnales spiritualem, inter homines etiam Angelicam conversationem habuisset: ipsum, qui corporaliter dissolutus cum Christo esse meruit (ne debito ipsius honori & gloriæ quodammodo videremur detrahere, si sanctificatū a Domino permitteremus ulterius devotionis humanæ veneratione carere) de Fratrum nostrorum consilio canonizavimus, & decrevimus ipsum in Sanctorum catalogo numerandum. Cum ergo lucerna ejus sic arserit in hoc mundo, quod per Dei gratiam jam non sub modio, sed super candelabrum meruerit collocari; ut in se ardens per opera caritatis, luceat aliis per exemplum: universitatem vestram rogamus, monemus, & auctoritate qua fungimur præcipiendo mandamus, quatenus ad venerationem ipsius devote ac salubriter excitati, ipsum festivitate solenni, constituta die, annis singulis excolatis: ut idem orationibus votivis pulsatus, [anno 1197] pro nobis apud Dominum intercedat. Datum Laterani V Kalendas Maii, Pontificatus nostri anno septimo: qui fuit Christi MCXCVII.

[2] Erant tunc Archiepiscopi, Burdegalensis quidem, Helias de Mala-morte, electus anno MCLXXXII, idemque Apostolicæ Sedis in partibus Aquitaniæ Legatus usque ad annum MCCVI; Rotomagensis vero, Walterus de Constantiis, jam inde ab anno MCLXXXIV a Lincolniensi in Anglia Episcopatu ad hanc metropolim traductus, cognomento Magnificus, ob rerum gestarum magnitudinem, quarum Synopsin apud Sammarthanos in Gallia Christiana videre est: qui iidem etiam ostendunt, quod Catalaunenses infulas Rotrodus, Comitis Perticensis filius, tunc tenuerit, sanguine quam moribus illustrior juvenis, anno MCXC consecratus. Porro totius negotii actor curatorque præcipuus fuit Petrus de Laubese Silvæ-majoris Abbas decimus, qui etiam ab eodem Cælestino Papa obtinuit confirmationem ampliationemque ejus bullæ, qua Alexander III anno MCLXIX multas ecclesias posseßionesque isti monasterio confirmarat. [cum esset Abbas Petrus,] Obtinuit autem eam ipso quo canonizatio facta est anno, ut habet catalogus Abbatum accuratißimus, ex monumentorum originalium collatione confectus atque post Vitas dandus: in quo licet mortuus Petrus iste dicatur Idibus Ianuarij anni MCXCVII, nihil tamen dubitamus quin id intelligendum sit juxta morem Gallicum, adeoque mors illa nobis, annum non a Paschate sed a Kalendis Ianuarij auspicantibus, referenda sit ad sequentem MCXCVIII. Eidem curæ fuit noviter Canonizato Sancto Officium proprium impetrare ab eo, [qui de officio componendo solicitus,] qui licet longe dißitus Tornaci in Belgio, ex quo tamen Aureliis in ecclesia S. Evurtii Cantor atque Canonicus, primum secularis, deinde Regularis fuit; multum in hoc genere valere noscebatur; a Stephano, inquam, Tornacensi Episcopo. Itaque audito quod Archidiaconum Burdegalensem, Parisiis in scholis constitutum, Stephanus, tum S. Genovefæ adhuc Abbas, sua affabilitate & notitia dignum judicasset; litteras ad hunc ab illo supplices pro ea re impetravit: quæ inter prædicti Stephani epistolas, insertas magnæ Bibliothecæ Patrum Margarini Binii, leguntur num. 231. Quibus litteris idem Archidiaconus (postulata geniculariter, in pudore & tremore, venia ridiculosæ præsumptionis, quod in penna & schedula balbutiens supplicet ejus majestati velut si servus Domino, Davus Oedipo, puer elemētarius viro sapienti loqui audeat) prædictum Sanctum ejusq; monasterium his verbis collaudat. Sane B. Geraldus, [pro eo solicitari facit] de partibus Gallicanis trahens originem (cujus vita hominibus laudabilis floruit, & speciosa pretiosaque mors in conspectu Domini signis attestantibus radiat & miraculosa refulget: qui ad partes Burdegalenses accedens, monasterium Silvæ-majoris & a primo lapide fundavit, & regularibus disciplinis reformavit) hoc anno a Domino Papa Romæ debita Missarum solennitate authenticatus, in catalogo Sanctorum meruit adscribi. Qualiter autem per Dei gratiam in prædicto monasterio, super communes regulas monachorum, ordo vigeat & ferveat; præconio famæ fidelius & efficacius quam styli officio vestra magnitudo poterit edoceri.

[3] [ab Archidiacono Burdegal Stephanum Tornac. Episcop.] Hæc ibi, non Stephanus Episcopus Tornacensis Archidiacono Burdegalensi, ut mendosus præfert titulus (quæ enim ratio ut sic compellet Archidiaconum qualemcumq; celeberrimæ in Belgio Sedis Episcopus, & maximæ per omnem Galliam auctoritatis?) imo ne Archiepiscopo quidem Burdegalensi; (quam enim absonum est, ut tanto terrarum a Silva-majori dißitus intervallo, ei sub cujus oculis & S. Geraldi miracula & monachorum ejus disciplina erat, & pene in suæ metropolitanæ suburbiis hærebat monasterium, ita scripsisse putetur?) sed Domino Tornacensi Archidiaconus Burdegalensis (ita enim restituendum titulum judicamus, & nobiscum judicabit æquus lector, si quæ sequuntur alia velit attendere, ex quibus etiam clarius apparebit quid fuerit a Stephano postulatum.) Ita ergo prosequitur epistolam scriptor. Quia oleum effusum est nomen vestrum, [totis Galliis propter doctrinam notissimum,] & talentum scientiæ vestræ abscondi non potest, imo tamquam luminare majus per totum corpus Ecclesiæ diffunditur, & in odore labiorum & sermonum vestrorum senes cum junioribus currunt; postulat Abbas prædicti monasterii & totus Conventus, proclamat pedibus vestris effusa tota diœcesis Burdegalensis, secundum gratiam eam quæ data vobis, in Antiphonis super Psalmos, & in Responsoriis super Lectiones, & in Prosa & Collecta ad Missam officiari; ut præter suffragia Ecclesiæ, quæ vobis perpetue debebuntur, memoria vestra perpetua vigeat & vivat benedictione. Quamvis autem in publica commoda videantur peccare, qui manus vestras tot actionibus implicitas, aures tot debitas & obligatas negotiis avocare contendunt: incurvamini tamen, pie Pater, sumpto atramento & calamo, in laudibus & canticis B. Geraldi, & in obsequium illius modicum tempus indulgete: ut si quid maculæ in secularibus carminibus quandoque ludendo contraxistis, nunc opportunitate vobis oblata, labiorum vestrorum [vitulos] Domino & Beato Geraldo offerentes, devotius emendetis. Bene valeat semper & ubique reverenda Paternitas Tua.

[4] Hisce litteris acceptis Stephanus reposuit epistolam, quæ præpostero ordine numeratur 224: quam vel ideo libentius hic apponemus totam, ut, quod supra de auctore epistolæ prioris diximus, manifestius fiat. Est igitur sic inscripta: Abbati & Capitulo de Silva, communes orationes in Domino. Accessit ad nos juvenis quidam ex parte vestra, expeditus sermone & eruditus scientia, [qui promittit se facturum quod petebatur:] Magister A. rogans ardenti commonitorio precum, ut B. Geraldo Confessori & patrono vestro, qui nuper ab Ecclesia Romana in numero Sanctorum canonizatus est, aliquos labiorum nostrorum vitulos offeramus, quibus & tanti viri prædicemus gloriam & ipsius gratiam mereamur. Rem novam & insolitam nobis injungitis, quam si forte aggressi fuerimus, & legenti erit fastidium & ridiculum audienti. Senem delirum arguent, Episcopum clamabunt fatuum, qui omissis interim sacramentis ecclesiasticis & debita parochianorum suorum cura, novis modulis aptando verba incomposita, videbitur insanire. Quandoque lusimus metro, forsitan & prosa:

Nec lusisse pudet: sed non incidere lusum.

Verum quoniam caritas omnia vincit, sepositis interim negotiosis occupationibus aliis, simile studium suscitare curabimus; & Deo volente, vestris orationibus & prædicti Confessoris precibus adjuti, stylo balbutienti tentabimus implere quod petistis. Rideat qui voluerit: excusabit nos conscientia bona & fides non ficta. Hic finis epistolæ, quam mortuo (interim dum litteræ eunt ac redeunt) Petro, oportet venisse in manus successoris Gombaldi, reliquo seculo XII & initio seculi XIII regimen obtinentis.

[5] Tam favorabili porro responso accepto Abbas de Silva-majori & totus Conventus Domino Tornacensi rescripsere Epistolam, [eidem Abbas Silvæ-majoris rescribit,] cujus hactenus solum hoc exordium extat. Ignitum eloquium vestrum, Domine, vehementer, & servi vestri, quorum inflammavit corda, diligunt illud. Auditui quippe nostro dedit gaudium & lætitiam… Postquam autem Stephanus reipsa impletum exhibuit, quod promiserat; idem Abbas Conventusque in gratias agendas sese effudere verbis hujusmodi. [& accepto Officio gratias agit,] Ad enarrandam gratiam & misericordiam vestram super nos, quam sit, inquam, magna [multitudo] dulcedinis vestræ, quam revelastis parvulis vestris, & perfecistis eam sperantibus in vobis; quantasque ei debeamus gratiarum actiones lingua [dicere] succumbit, & ratio [capere]; & ad tantam munificentiam vestram obstupescit consideratio nostra: quæ tamen non licet tacere, etiamsi nequeant explicari. Gratias igitur agentes vestræ dignationi, per quam meruimus suscipere quæcumque in laudes & præconia S. Geraldi petierat a vobis & desideraverat anima nostra; composita verbis potentibus, & ad Deum devote precandum decentissime compositis, atque ad vestiendas sententias facile occurrentibus; exultamus non immerito lætitia inenarrabili in tanta materia gaudiorum: reficimur & delectamur in Domino super dulcibus linguæ vestræ modulis & præconiorum jubilis; ubi tam cito fuit sermo sapientiæ in tam brevi temporis spatio; & Deus ipse tam cito magister; & tam lingua quam manus & gratia mittens promissa, factæ sunt calamus scribæ velociter scribentis.

[6] [non sine pio munusculo,] Deinde ut aliquam rebus ipsis exhibeant grati affectus speciem, offerunt eidem plenariam sui monasterii fraternitatem, tam in vita quam in morte; & in signum devotionis pignusque perpetuæ servitutis munusculum mittunt, baculum videlicet cupressinum, quem quidem baculum pastoralem, ut de remotis partibus sibi missum, & officio Episcopali & qualitate mysterii congruum & quantitate ministerii condignum, per sequentem epistolam CCXXXIV, Electo Aurelianensi mox transmisit Stephanus; suam vero ad eum epistolam in hunc modum Abbas Conventusque concludunt. [sed negat auctoris nomen taceri posse.] Nomen vestrum, quod fieri prohibuistis, attollere decrevimus & prædicare per omnia, juxta illud Euangelicum, Quanto eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant, dicentes, Bene omnia fecit. [Mar. 7, 36] Indignum namque censemus, tanto verborum cultui auctoritatem deesse, & authentica recitare tamquam apocrypha; quæ plus favoris debent obtinere (ad quod vos specialiter elegimus) de nomine auctoris. Vobis enim secretum hoc servabitur, quantum ad conscientiam intus, quoad Deum; foris vero publicum erit ad famam, quoad proximum. Bene valeat semper in omnibus vestra sancta & nobis carissima Paternitas in longitudinem dierum.

§. II. Vita S. Geraldi duplex, Laudunensis & Suessionensis Prælatura.

[7] Officium S. Geraldi composituro Stephano congrua de virtutibus & miraculis ejus præluxisse documenta, eaque ab Abbate & Conventu Silvæ-majoris subministrata, ipsa fortaßis quibus Romæ obtenta perfectaque canonizatio est, [Duplex Vita] dubium nemini videri potest. Nos duplicem illius Vitam nacti sumus, utramque intra primum ab obitu Sancti seculum compositam. Earum unam Hugo Mainardus habuit, ex MS. Corbeiensi, atque in epitomen contraxit. Hanc ut integram & ex originali haberemus, ad ipsum Silvæ-majoris monasterium dedimus litteras: quibus dignißimus ejus locī Prior, R. D. Gabriel Bellordeau, per virum antiquitatum domesticarum studiosißimum ac scientißimum Stephanum Dulauva ita curavit satisfieri, ut vix poßimus amplius quid ad S. Geraldi Acta illustranda desiderare. Missa autem imprimis est, quæ petebatur, Vita; stylo non admodum culto, [prima ex MS. Silvensi scripta circa an. 1140] sed fideli, descripta a monacho Silvensi, solicito ut ad posterorum notitiam transmitterentur ea, quæ, inquit, facta diebus nostris sunt. Licet enim nusquam ipse testetur, quod cum Sancto adhuc vivente fuerit conversatus, convixit tamen iis qui singula ejus gesta ex primis fundandi monasterii sociis discere potuerant, ipsumque Sanctum habuerant vitæ religiosæ magistrum. Eorum unus fuit Petrus, qui senior altero ejusdem nominis, quem pro canonizatione S. Geraldi solicitum vidimus; fuit (uti num. 28 dicitur) a S. Geraldo in monachum acceptus, ipsius diebus plurimis Capellanus fuit, & ejus clausis oculis, & jam grandævus eidem septimus successit in Abbatis dignitatem, electus anno MCXXI, & adhuc superstes anno MCXXXV. Non loquitur quidem de hoc auctor, ut tum cum scriberet etiamnum vivente; apparet tamen haud diu post ejus mortem scripsisse, quia num. 26 testes citat ipsos, qui monachum Carnotensem, absentis S. Geraldi invocatione salvatum a naufragio, id ipsum S. Geraldo narrantem audiverunt: & num. 32 narrato miraculo patrato circa filium illius Augerii, qui anno MLXXIX posseßionem Silvæ-majoris S. Geraldo contulerat, concludit: Hæc vero & alia quæ narramus signa, non ab aliis nisi ab his qui hæc certissime viderunt & audierunt, vel quibus sunt collata, accepimus. In prologo autem rationem reddit, cur appellet Sanctum, necdum Ecclesiæ judicio canonizatum.

[8] [altera ex MS. Corbeiensi scripta circa an. 1190.] Miraculis autem ad sepulcrum sancti Fundatoris crebrescentibus, cœptum est agi de solenni ejus canonizatione, ad cujus negotium instruendum jussus est Christianus quidam, ejusdem Silvæ-majoris monachus, succinctius ornatiusque virtutes viri beati exponere, & miracula quædam illustriora, post primæ Vitæ scriptionem patrata, adjungere: quod illius opusculum, in quo mirum est nullam prioris Vitæ fieri mentionem, ex MS. Corbeiensi accepimus anno 1642 a Reverendo P. Iacobo Dinet, Societatis nostræ per provinciam Franciæ tunc Præposito Provinciali: quam Vitam secundo loco dandam judicavimus; de ejus antiquitate nihil dubii, propterea quod nusquam meminerit canonizationis obtentæ, aut miraculorum, eamdem majori numero, ut par est credere secutorum. Vtraque Vita narrat, quomodo S. Geraldus a Laudunensibus in cœnobio S. Vincentii monachis in Abbatem postulatus & impetratus fueret: [utraque testatur fuisse Abbatem Lauduni.] quod post annum MLXX debuit contigisse, mortuo Reginerio Geraldi fratre, & ipsius loci Abbate. Quamdiu eam Prælaturam gesserit nusquam dicitur: constat autem monachorum indisciplinatione offensum eidem renuntiasse, & cum tribus ejusdem secum propositi monachis peregre abiisse.

[9] Moram aliquam Sueßionibus traxisse, ibidemque S. Arnulfo, cui adhæserat, procurante factum esse Abbatem, neutra quidem Vita indicat; imo recessum ejus Lauduno sic narrat utraque, quasi si ibi egisset cum sancto Solitario, & quinque milites accepisset peregrinationis suscipiendæ comites: habemus tamen irrefragabilem illius rei testem Lisiardum, [quod deinde Suessionibus S. Arnulpho substitutus sit;] Sueßionensem Episcopum, in Vita S. Arnulphi (quam annis decem aut viginti ut summum, post S. Gerardi obitum scripsit) narrantem, quod cum S. Arnulfus ex sua, in qua reclusus vivebat, solitudine, ad regendam S. Medardi Abbatiam, in locum pseudomonachi Pontii, protractus invitus circa annum MLXXVII, non multo post, quod nollet militiam regiam ex more sectari, eadem se abdicare jussus esset; convocatis omnibus ecclesiarum Prælatis & communicato consilio, electus sit in Abbatem vir magnæ scientiæ & religionis, nomine Geraldus: quo non diu substituto de repente advolaverit Pontius, ducens secum Reginam Francorum, nomine Berthradam, quæ vi regia Geraldum expelleret. [sed mox expulsus abierit in Aquitaniam,] Narrato deinde frustraneo S. Arnulphi pro manutenenda electione conatu, ita concluditur in MSS. nostris duobus caput XVI: Geraldus autem ab ea repulsus, dedit locum iræ, & secessit in partes Aquitaniæ; ubi a Duce terræ illius gratanter exceptus, in Silva-majori illustre cœnobium construxit: ubi Deo digne deservivit, & beato fine in Domino quievit: cujus vita & mors signis virtutum & miraculorum gloria refulsit.

[10] Non potest cuiquam suspecta esse auctoris, loco & tempore tam præsentis, narratio: in eamque consentientibus omnibus, quæ plurima inveniuntur, Manuscriptis, frustra dubitat de ejus veritate Mainardus, propterea quod ipsa S. Geraldi Vita ejus rei non meminerit: Quam enim facile fuit rem sic in transitu gestam a Silvensibus scriptoribus præteriri silentio? & quia adjuncti Geraldo milites, Laudunenses erant omnes, non ne erat pronum, Lauduni quoque susceptos credi? Maneat ergo S. Geraldo indubitata, non minus quam Laudunensis, Sueßionensis, sed temporis brevißimi, [non potest dubitari,] Prælatura: quin etiam ut probabile admittatur, in Vita S. Geraldi alium Inclusum non debere intelligi, quam S. Arnulphum: ad quem cum tribus ex Laudunensi monasterio sociis sese adjunxerit Geraldus, solitariæ vitæ sub ejus disciplina ducendæ desiderio: qui S. Arnulphus paulo post raptus ad Abbatiam, eosdem spiritus novitate ferventos in monasterium suum duxerit, ipsiusque administrationem S. Geraldo cesserit: sed eumdem similiter cedere coactum dolenter dimiserit, novo quinque pœnitentium militum comitatu auctum. Saussayus in suo Gallicano Martyrologio, S. Gerardo elogium texens ex dicta S. Arnulphi Vita, [uti nec an Corbeiæ monachus fuerit,] ex Mainardo vero patriæ & monasterii Corbeiensis nomen mutuatus; ita confundit omnia, ut videatur clarißime S. Arnulphum Abbatē Corbejensem fingere, & totam S. Gerardi institutionem in Corbeja ejusdem Arnulphi magisterio attribuere: quod non alicui ignorantiæ, sed ipsius tunc adhuc juvenis in talibus rebus præcipitantiæ attribuimus. Bucelinus Saussayum quidem auctorē citat, & ex eo S. Gerardum facit S. Arnulphi Episcopi Sueßionensis discipulum: sed quomodo vel ubi, nusquam attingit; & quod magistro substitutus in Abbatia discipulus sit prorsus dißimulans, omniaque ex Menardo accipiens, ostendit se dubitatione hujus admonitum, fidem eo promptius detraxisse Saussayo, quod tantam in eo locorum ac personarum confusionem notaret. [ibique scripserit S. Adelardi Vitam.] Porro prius quam Corbeia excederet Gerardus, S. Adelardi Abbatis Corbeiensis Vitam, a S. Paschasio Ratberto successore tanta amplificationum affectuumque verbositate dilatatam, ut legentibus fastidio & ad usum ecclesiæ incommodo esset; ad legitimæ historiæ moderatam brevitatem contraxit, qualiter eam II Ianuarij dedimus. Addidit etiam librum de elevatione & miraculis ejus: sed quem vel non pertexuit avocatus Laudunum, vel integrum necdum sumus adepti. Quis enim credat præteriturum fuisse miracula, sui monachatus tempore ad ejusdem Sancti invocationem patrata? Sane inter ea haud ultimum esse debuisset quod ipsemet a Sancto acceperat recuperatæ sanitatis beneficiū.

§. III. Duplex festum S. Geraldi, Reliquiæ & alia memoriam ejus spectantia.

[11] Avdivimus Papam Cælestinum III anno MCXCVII, elapsis ab obitu Sancti plusquam centum annis, [Cultus 13 Oct. olim solennior, ob translationē,] mandantem Archiepiscopo Rotomagensi & Episcopo Catalaunensi, ut ipsum S. Geraldum festivitate solenni, constituta die, singulis annis excolerent. Hi, nullo ad diem mortis habito respetu (cum sancti viri corpus, quod ante annos triginta, quadraginta aut plures, solenni fuerat translatum pompa de sepulcro in quo primum humatus erat, Petro Abbate septimo curante, ut dicitur in prima Vita num. 28) diem vel hujus vel alterius secundæ post canonizationē translationis, annue recolendum præscripsere, scilicet XIII Octobris: ad quem diem mox Geraldi Confessoris nomen adscribi cœpit Vsuardi martyrologiis & in MS. quidem S. Germani de Pratis, Ipso die sanctorum Confessorum Geraldi & Leoboni; duplici vero Coloniensi excuso & Florario MS. solus Geraldus cum titulo Confessoris ponitur: & alicubi, puta in MS. Bruxellensi S. Gudulæ, & eo quo ad Duacensem editionem usus est Molanus, pro Geraldo scribitur Gerardus. Præcipuum autem ipsius die XIII Octobris cultum arguit, quod tali & non alio die inveniatur in fastis antiquioribus variisque monasticis Kalendariis MSS. quibus unicus tantum Sanctus, idque ecclesiastico Officio colendus, inscribi quolibet die solet: & in Martyrologio MS. Benedictinorum Martiniensium Tornaci, ante alios omnes primo loco ponatur III Idus Octobris. Natale S. Geraldi Confessoris. Simili phrasi videtur inscriptus Martyrologio Rubeæ-vallis, quod in Natalibus sanctorum Belgii allegans Molanus, In Aquitania, inquit, Natalis S. Gerardi Abbatis & Confessoris, viri miræ sanctitatis: ac ne dubites, in titulo appellat Abbatem Silvæ-majoris. Molanum Ferrarius in Catalogo aliiq; transcripserunt.

[12] Verum non fuit, ut diximus, dies iste, quamvis olim cultu celebrior, [nunc 5 Aprilis propter obitum.] Natalis S. Geraldi, de quo auctor Vitæ II Christianus sic scribit num. 23, Ætate maturus, in senectute bona, anno Dominicæ Incarnationis millesimo nonagesimo quinto, Nonis Aprilis, naturæ debitum solvit. Vix dubito quin Silvenses, qui se duplex festum Natalis & Translationis agere indicarunt, nunc eum hoc die præcipue colant, quandoquidem hodie proponatur in Martyrologio Benedictino Menardi cum epitome vitæ; quem secuti sunt Sausajus ac Bucelinus uterque cum prolixo elogio. Auctor Chronici S. Maxentii, vulgo dicti Malleacensis, annis post mortem Sancti quadraginta terminati, mortem ejus sic notavit. Anno MXCV obiit Geraudus Abba bonæ memoriæ Silvæ-majoris, octavo Idus Aprilis. Eadem nocte, qua defunctus est, visæ sunt stellæ cadere de cælo in modum facis. Nocte ergo media obiit, quo factum ut alii finientem alii incipientem diem notaverint. Nos priorem diem retinemus, omisso die Translationis, quam duplicem indicavimus fuisse; & in secunda quidem, existimamus de more solenniter canonizatorum, delatum fuisse corpus ad altare sub eoque locatum; dempto tamen capite, quod tunc primum credimus, pro majori supplicationum ornatu & commoditate, separatum fuisse a reliquo trunco. De eo antiquissima est traditio, teste Stephano Du Lauva, quod ipsum latrunculi quidam noctu furati, exemerint argenteæ, cui erat inclusum, capsæ, [capitis inventio & ornatus:] abjecerintque in abdita quadam silva, tribus leucis a monasterio dissita: quod Silvenses monachi summa requisitum diligentia, tandem repererint, indicio pastorum regionis illius, asserentium eo loci ingentem inusitatumque splendorem a se conspici solitum; itaque ad ecclesiam suam maximo cum honore retulerint. Hoc autem, quo scribimus, anno MDCLXIX Adm. R. D. Gabriel Bellordeau prædictum caput intra novam argenteā corporis dimidii statuam recondidit, elegantiq; imposuit arculæ, intra quam sancti viri cilicinum thoracem & femoralia ex hircinis pilis contexta recluserat; in ejusdemq; arculæ parte anteriori, beneficio vitri, argento circumornati, spectatur perexiguus, obtususque, & (si per se spectetur) vilissimus cultellus Sancti; pretioso gagati, sesqui pollicem longo, insertus; quo integras arbores a sancto fuisse decussas accepta a majoribus traditio habet.

[13] [lipsanotheca altari imposita:] Servatur etiamnum in loco decenti vetus capsa lignea, ex qua reliquū sancti viri corpus eduxit Abbas Petrus: primusne hujus nominis, qui e sepulcro ossa levavit; an tertius, sub quo celebrata canonizatio est? Magis existimamus fuisse tertium: ligneam autem illam capsam primi Petri opus esse. Quæ autē nunc sacra lipsana continet theca perquam antiqua etiam ipsa est, laminisq; & columellis atq; statunculis ornatur pluribus, ex inaurato encausticeque depicto ære satis eleganter confectis. Hanc superiori anno prædictus adm. Reverendus Pater in pervigilio natæ Virginis collocari fecit a dextro latere majoris altaris, pone Sanctissimi Sacramenti tabernaculum (ipsius item studio confectū & inauratum) in sinistro latere poni faciens priori similē lipsanothecam, a se curatam ad custodiam plurium Reliquiarum, quarum nomina tempus obliteraverat; & utrique capsæ mediam constituens Deiparæ virginis imaginem ligneam bicubitalem, operis antiquissimi, magnæq; apud omnes venerationis. Hæc prædictus R. D. Stephanus, a quo etiam distinctam habemus declarationem ceterarum in eodem monasterio Reliquiarum, quibus fere omnibus novus ornatus accesserit, eodem, qui hactenus dicta perfecit, curante.

[14] Habemus etiam ab eodem compositum a Stephano Tornacensi Officium pro die S. Geraldi festo, ex quo infra quædam daturi sumus: & Officium pro die Translationis, lectionibus primi & secundi Nocturni ex D. Augustino de civitate Dei acceptis, scilicet ex lib. 21 cap. 1 & lib. 22 cap. 10, 22, 23 atq; 30 quod officum posterius esse in ipso Siluensi monasterio ordinatum arbitramur. [statio ante illud quot sabbatis facienda.] Vtriusq; autem festi lectiones jam abiisse in desuetudinem, aliasque ex Vita Sancti desumptas, fuisse ab aliquanto tempore subrogatas, idem qui cetera, nos docuit: addens, ad Stationem, quæ singulis Sabbatis coram altari S. Geraldi fieri solebat, hanc præscribi cum subjecta Collecta Antipbonam.

O majoris Silvæ custos, vir majorum maxime,
Monachorum Sancte Pater, Geralde piissime:
Peccatores, qui te laudant, a peccatis exime:
Moveant te preces istæ, moveant & lacrymæ,
Ut in bonis tecum nostræ demorentur animæ.

ORATIO.

Deus, quem verus famulus tuus Geraldus in spiritu & veritate adoravit & coluit, præsta supplicibus tuis, ut qui venerabile ejus corpus pio amore amplectimur, piis ejus apud te precibus adjuvemur. Per Dominum &c. Ex quo intelligimus, prius quam super altare majus collocaretur sacri corporis lipsanotheca, eam proprium altare habuisse, ad quod illa Statio quot hebdomadis iterabatur.

[15] His, quæ hactenus attigimus, e Silva-majori missis, promittebatur ampla Abbatum historia & catalogus Abbatiarum ac Prioratuum eidem monasterio, vel olim vel etiam nunc, partim subjectorum tamquam capiti; partim fraternitatis vinculo ac mutua precum communione unitorum. Non erant hæc quidem instituto nostro admodum necessaria, [Alia monumenta in Silva-majori.] ad supplendum tamen defectum Sammarthanorum, in 4 Tomo Galliæ Christianæ, minus plene dehoc monasterio quam de aliis tractantium, volebamus hominibus adeo benevolis ac benemeritis gratificari ipsaque huic operi inserere: sed imprimis optabamus integrum nancisci quoddam ipsius S. Geraldi scriptum, cujus notitiam dederat idem qui supra, tali ejus principio indicato: Ego Geraldus, Deo largiente Abbas, quamvis indignus, [interque ea ipsius Sancti scriptum de suis principiis] diu optaveram eripi mundanis fluctibus, quibus contundebar acrius quam fragilis ferre posset animus: Ceterum subjecti mihi minus obediebant; nec eorum ferrea molliri pectora quiverant: quos quidem secularia plus negotia induraverant. Denique monstrante divina clementia portum salutis, placuit animo antra petere solitudinis, ubi nulla esset secularis habitatio hominis. Itaque commendata Episcopo cura commissi gregis, egressus sum de monasterio, comitantibus paucis, ignorans omnino quo cursus ferret itineris. Sed tandem pervenimus ad Wilhelmum Pictavensem Comitem.

[16] Cetera sperabamus, quando nuntiatum est nobis, insigni isti Geraldini honoris zelatori, D. Gabrieli præmemorato, successorem datum ingenii prorsus dißimilis: qui nostram hac in re operam dedignatus, suorum Religiosorum promptas ad obsequendum nobis manus compresserit, respondens esse in ipso Benedictino Ordine qui ista curarent. Apparet non intellexisse eum, quomodo nostrum ipsorumque de Sanctis scribendi institutum, in multis diversum, mutuo juvare ac juvari poßit, neque referre utro in opere aliquod monumentum prius compareat. Atque utinam quæ nobis petentibus negavit ille, [atque regimine in extrema ætate] ea non negligat istis mittere, neque omnino pereat præclara totius historiæ confirmatio ex ipsius Sancti calamo habenda: qui in istius MS. fine sic etiam loqui dicitur: Ego jam descendens in defectum ætatis decrepitæ, jam jam curam monachorum cupiebam dimittere, atque minus utilis meliori cedere: verum Dominus Amatus, a nostris rogatus Fratribus, licet totis resisterem nisibus, tamen mihi, ex parte Domni Apostolici testatus obedientiam, eorum commendavit providentiam. Ex quibus D. Stephanus du Lauva collegit, S. Geraldum ad extremum usque spiritum retinuisse curam Abbatialem, & prædictum D. Amatum, monet fuisse Legatum Apostolicum, qui in Concilio Burdigalæ anno MLXXX habito, prohibuerit Sanctum officio decedere; addit Philippus Labbe in Synopsi Conciliorum, Præsidem Concilii Amatum, fuisse Episcopum Oleronensem: quem Sammarthani etiam scribunt, anno MLXXXVIII ad Metropolim Burdegalensem translatum fuisse, & tam ante quam post Legati Apostolici munere functum.

[17] Ad memoriam quoque rerum, a S. Geraldo gestarum, pertinet insignis ejus cura pro mortuis Fratribus, cujus in libro ibidem MS. hoc extat monumentum. Cognoscant omnes tam præsentes quam subsecuturi, [& suffragiis mortuorum a se decretis] quod ego Geraldus, Abbas S. Mariæ Silvæ-majoris quamvis indignus, utilitati vivorum & mortuorum consulens, communis totius Congregationis consilio stabilivi, & ut in æternum permaneat litteris mandari præcepi. Si quis nostræ Congregationis decesserit e seculo, nobiscumque sepultus fuerit, usque ad annum, panis & vinum pauperibus pro eo tribuetur, & usque ad triginta dies ab omnibus Missa & Vigiliæ mortuorum communiter celebrabuntur: ita autem ut priores septem Missæ & Vigiliæ solenniter, pulsatis signis omnibus, persolvantur: Sacerdotum vero unusquisque pro eo septem Missas perorabit: qui Sacerdos non est, tria Psalteria: qui ad Psalterium nondum pervenit, usque ad dies triginta, septem Psalmos quotidie cantabit: qui autem nescit, septies quotidie Miserere: qui vero nec Miserere, septies quotidie Pater noster… Si autem duo vel etiam plures simul morientur, insimul omnes quasi unus ponantur: quodsi infra duos dies vel quatuor vel etiam amplius decesserit, insimul utrisque positis, quod uni in principio minuetur, finito alterius Officio restituetur: omnis autem Congregatio primis septem diebus, ante altare post Capitulum, Psalmos prostrata cantabit… Si vero in cella quæ a monasterio longe sit aliquis obierit; totum pro eo quod pro præsenti persolvetur, excepto quod panis & vinum in cella ubi obierit, usque ad annum, sicut jam dictum est, in eleemosyna constituetur.

[18] Hæc autem quomodo ad aliarum quoque Congregationum Abbates ac Fratres, [atque ad congregationes spiritualiter fœderatas] specialis fœderis nexu cum Silva majori sociatos, extensa fuerint, liquet ex eodem MS. his verbis. Notum sit omnibus tam futuris quam præsentibus, quoniam D. Odo, Abbas S. Joannis Angeriaci, venit in Capitulo S. Mariæ Silvæ-majoris, & consilio Domini Geraldi Abbatis & omnium Fratrum, pro defunctis Fratrum statuerunt in invicem, ut ipso die quo brevis ipsius veniret, pulsatis omnibus signis plenissima Vigilia ageretur, in crastino similiter Missa plenissime; & usque ad dies septem similiter, sed signis non pulsatis. In Prima vero, signis pulsaris, Psalmus, Verba mea, post Capitulum: quo die panis & vini præbenda pro eo dabitur. Hoc idem agitur pro Congregationibus S. Benedicti Nantolii, Lucionensi, Canonicorum S. Mariæ de Pampilonia, S. Petri Malleacensis, S. Mauritii de Agenno, S. Mariæ Dolensis, S. Petri Ferrariensis, S. Salvatoris Karrofii, S. Michaelis de Eremo, Canonicorum S. Romani de Blavia, S. Vincentii Laudunensis, Sanctæ Crucis de Kinperle, Præterea pro Abbatibus S. Joannis Angeriacensis, fiet quantum pro uno e Fratribus nostris. Pro Abbatibus Congregationum Lucionensis & Malleacensis triginta diebus præbenda dabitur. [quadamtenus extensis,] Pro Abbatibus S. Petri Ferrariensis tricenarium complebitur, tam in Missis quam in Vigiliis. Pro Monachis Karrofensibus triginta diebus singulis Horis Psalmus, Voce mea, ad Psalmos familiares; & post Matutinas, Verba mea. Pro monachis S. Pauli Cormaricensis, Breve accepto, post Capitulum signis sonantibus facimus Absolutionem & per septem septem Officia plena cum totidem Missis; & per triginta dies Verba mea, & Voce mea. Similiter agimus pro Congregatione Usereensi, Genevensi, S. Launomari Blesensis, S. Petri Carnotensis, S. Mariæ Guistrensis, & S. Stephani de Bearnia. Præterea, quo die recitatum fuerit breve Fratrum S. Launomari Blesensis, præbenda panis & vini. Pro Clericis S. Martini de Rurici-curte tres Vigilias & tres Missas, prima tantum die pulsatis signis. Idem agitur pro Sororibus S. Mariæ Suessionensis, & Monachis S. Petri Solenniacensis. Pro monachis S. Martini de Campis post Capitulum, Absolutionem & unam Vigiliam plenam & unam Missam. Pro Congregationibus cœnobii Exensis & Canonicorum S. Stephani Agennensis sedis, [item ad alias associatas.] septem Missas cum Vigiliis persolvemus, & præbendam, ipso die quo brevis in Capitulo recitabitur, erogabimus.

[19] De Congregationibus autem nostræ societatis, sive quæ societatem nobiscum acceperunt vel accepturæ sunt, si quis obierit ad nosque nuntius pervenerit, septem Missas totidemque Vigilias communiter persolvemus. Tres reliquas vero quatuor, cum tribus. Ita tamen ut ipso die quo nuntius advenerit, post Capitulum, signis sonantibus, Psalmus, Verba mea, pro eo cantetur; & qui Sacerdos fuerit, Missam orabit: ceteri vero Psalterium unum; qui nescit Psalterium, septem Psalmos: qui nec septem Psalmos, Miserere septies; qui vero nec Miserere, septies Pater noster. Congregationes autem nostræ societatis, hæ sunt, Congregatio S. Sycarii de Brantolmia, S. Florentii de Salmurio, S. Fidis de Conchis, Atque hic deficit enumeratio dictarum Congregationum: quæ si plures in MS. non exprimantur facile persuadebimur superiora omnia fuisse a S. Geraldo constituta, atque in hunc Codicem describi cœpta, cum intentione ibidem adscribendi ceteras Societates, postmodum ex Fratrum consensu constituendas. Fortaßis etiam ad hujus S. Geraldi tempora pertinet fœdus cum Monasterio-majori initum sub hujusmodi tenore: Hoc est fœdus indissolubile Majoris-monasterii, Silivæque Majoris cœnobiorum: videlicet ut Fratribus utrimque Monasterii utrumque capitulum & omne benefactum spirituale & temporale sit utrimque omnibus commune, & omnis per omnia societas. Pro Fratribus vero defunctis semel in anno plenariam Vigiliam & Missam festivam celebrabimus; & breve accepto, mox finito capitulo, Verba mea, cum appendiciis suis, pro absolutione Fratrum qui recitati fuerint, pulsatis signis, persolvemus.

VITA
Auctore ferme synchrono, Silvæ-majoris monacho ex MS. ejusdem monasterii.

Geraldus Abbas, Fundator Silvæmajoris, in Aquitania (S.)

BHL Number: 3417

AUC. SYNCHRONO EX MS.

PROLOGUS

[1] Christianæ religionis habitum gerens, omnium Dei fidelium cupiens salutem, universæ Ecclesiæ salutem in Domino. Quoniam video multa præteritis acta temporibus, chartulis commendata, ne oblivione deleantur; placuit quoque, ut quæ facta diebus nostris sunt, nostri officio ingenioli ad posteros transmittantur. Si enim illi patres nostri, quæ solius jactantiæ causa fiebant, tanto sudore nobis curavere notificare; quanto magis nos, quæ Dei sunt, ne silentio deprimantur, debemus elaborare. Igitur eorum exempla in bonum nobis vertamus: & quod illi ad humanum favorem, nos ad gloriam faciamus divinam. Aggrediamur itaque quod incepimus enarrare, & non nobis dulce sit amplius a cœpto opere evagari. Primum quidem Factorem omnium & Redemptorem deprecamur, ut nobis, mare tantum ingredientibus, manum dignetur porrigere; quatenus qualiter beatissimus Geraldus Silvæ-majoris Abbas primus, in ejus vitæ exilio vixerit, quantasque tentationes ei antiquus hostis intulerit, quamque fortiter contra ejus tentamenta, auxilio munitus divino pugnaverit, quantamque misericordiam ei Dominus omnipotens contulerit, si non ut deceret, qualicumque saltem modo explanantes, caritatis carina subvecti, velificante fide, sancti Spiritus gratia carbasa nostra perflante, per justitiæ semitam ad portum salutis valeamus pertingere. Proinde lector imitetur in Dei servo constantiam, in infirmo patientiam, in patiente longanimitatem, in longanimitate irremissum tenorem. Nec præjudicet nimietatem in dictis; quia nec digiti scripto, nec lingua valet, ut est, exæquare verbis: maxime cum idem vix ea valuisset referre, ne utique ad laudem suam videretur proferre. Non ergo notetur in eo aliqua falsæ laudis opinio: quia non ad suam, sed ad Dei gloriam facta est hæc descriptio. Nemini autem grave videatur vel indignum, tantum Spiritus sancti habitaculum vocari sanctum: quia si cognovit & fecit justitiam, & vidit mirabilia & magna, & exoravit Altissimum; sine dubio inventus est in numero Sanctorum. Quicumque hæc legerit vel audierit, ignorantiæ Scriptoris ignoscat: non [attendat] quali stylo, sed de quo; & [considerans] per quem factum sit opus; & artificem codicis non requirat. Nemo enim sanum sapiens phaleratæ verborum concinentiæ debet attendere; sed utrum catholicum sit, quod attendit, mentis intuitu subtiliter perspicere. Istius vero veritatis Dominum imprecando testem, veniamus ad narrationem.

CAPUT I.
B. Geraldi in Corbejæ monasterio educatio pia, adolescentia sancta, infirmitas diuturna.

[2] Geraldus a igitur, Corbejæ parentibus non ignotis oriundus, [Corbejæ oblatus puer,] in ipso Corbejæ cœnobio ad Domino serviendum a parentibus est traditus; ubi sic in sancta conversatione pueritiæ suæ annos exercuit, ut ab hujusmodi delectationibus, quas amplecti solent pueri, omnino alienus videretur; & ab omnibus, qui in hoc cœnobio erant, amplius quam coætanei sui diligeretur. Hunc amabant pueri, quia pueros ad omne bonum invitabat: hunc juvenes diligebant, quia in eo totius probitatis & patientiæ exempla capiebant: illum senes mirabantur, quia eum ultra suæ ætatis vires eniti speculabantur. [cunctis amabilis fuit] Quid ultra? Ita ab omnibus, qui in cœnobio erant, tam monachis quam laicis, diligebatur, ut Deus in eo omnipotens & mirabilis prædicaretur. Nec mirum; quia quem Deus gratia perfuderat, necesse erat ut ab omnibus amaretur. In humilitate quippe persistens, quæ custos materque virtutum esse probatur, obedientiæ similiter armis munitus, illum sequi studebat, qui usque ad mortem crucis Patri obediens, in hujus vitæ exilio descenderat. Vere puer Altissimi effectus, in quantum poterat, Jesum in se mirabilem ostendebat. Quis unquam Dei mirabilia satis poterit admirari? nihil enim est Deo difficile vel in parvis vel in majoribus, sicut placuit operari; quia sive puer sive in quacumque ætate, necesse est omnes, si voluerit & jusserit, ei omnino famulari. Audivimus S. Nicolaum, ad matris adhuc ubera pendentem quarta & sexta feria semelin die mammas bibere; [sicut S. Nicolaus.] & hac vice contentum tota die perseverare, Dei opera considerantes, non possumus conticere: hunc vero puerum, nostris temporibus adeo benedictum, talem se omnibus exhibere, ut ab omnibus amaretur, audientes; non ausi sumus Dei mirabilia non in eo prædicare. Laudemus Dominum in sanctissimo Nicolao, magnificemus etiam eum in hoc puero, tam mirabiliter sancti Spiritus gratia expleto. Non autem illum S. Nicolao audemus æquiparare; sed in utroque Dei mirabilia volumus prædicare: mirabilis enim Deus in Sanctis suis, & nunc & semper, per infinita seculorum secula. Amen.

[3] Temporibus autem illis, legibus mortis invidentibus Abbatem Richardum b, Fulco ejusdem sedis & honoris sortitus est hereditatem. [Adolescens egregie proficiens,] Postquam vero prædictus puer adolescentiæ annos ingressus est, non oblitus quæ in pueritia gesserat, ad altiora se extendit: & de virtute in virtutem Dei auxilio conscendens, omnibus bonis se formam & speculum exhibuit. Justificationes Domini adolescentulus non obliviscens, ab ipso, ut viveret, intellectum expetebat; qui eum toto mentis affectu quærentibus dat affluenter, & non improperat. Vere quidem unus ex agricolis, quibus vineæ commissa cura dominicæ, qui fructum Domino suo congruo reportavit in tempore. Talenti etiam commissi die noctuque incessanter meditans lucrum, & illius inertis servi, qui domini sui pecuniam abscondit, metuens vehementer elogium; felix non desistebat exercere negotium; quatenus Domino suo, dum veniret, multiplicatum reportare posset talentum. Cum autem Abbas, sub quo degebat, videret eum ita, ut diximus, ab omnibus admirari; secum cœpit, [fit monachus,] ut sapiens, meditari, quia in eo, si viveret, boni aliquid excresceret, & Deum, cujus videbat quod erat donum, devote deprecari, ut conservaretur & in melius proficeret: denique eum ad se accersens, famulatuique suo ut monachum adsciscens; cœpit, ut solitus erat, quocumque pro ecclesiæ suæ responsis necessarium habebat percurrere, eumque sibi adjutorem & in quibus poterat providū consiliatore deducere. [& monasterii Procurator,] Bonæ indolis adolescens corporaliter claustro egressus, & ad publicū productus, multis exemplum probitatis futurus, custodiam sibi Spiritum sanctum constituit, qui eum ab omni concupiscentia seculari immunem extorremque custodivit. Nam quocumque se verteret, ut in monasterio solitus erat, jejuniis & orationibus, ut tempus & hora patiebatur, intentus, omne psalmodiæ pensum, ne aliquando quod Deo promiserat deficeret, reddere conabatur. Cum vero ad matris gremium, expleto diligenter responso, [in eoque munere religiosissime se gerens] remeabat, parvi pendens quæ foris viderat, vigiliis & orationibus & jejuniis carnem fortiter affligebat.

[4] Mirandis miranda succedunt: sic secularibus negotiis inerat ut custodiam mentis non amitteret: sicque jejuniis & orationibus invigilabat, ut tamen ecclesiæ utilitatibus usquequaque discurreret. Si dictis Euangelicis attendimus, [suoque Abbati carissimus,] non est mirandum: promisit enim Deus, omnibus in reum credituris se præsto affuturum: dicit enim in Euangelio, Nolite timere, vobiscum enim sum omnibus diebus vitæ vestræ usque ad consummationem seculi, & alibi: Confidite: ego vici mundum, & iterum. Venite ad me omnes qui laboratis & onerati estis, & ego reficiam vos, & discite a me, quia mitis sum & humilis corde: & invenietis requiem animabus vestris: jugum enim meum suave est, & onus meum leve. [Mat. 28, 20, Ioa. 10, 33, Mat. 11, 28] Quas voces dominicas adolescens supradictus intelligens, devotus acquievit; & ad eum, ut ea promissa compleret, gaudenter accurrit. Superbiam & pompam seculi omnino derelinquens, ejus se totum præcepto humiliavit; &, ut ovis mansueta, Domini institutionibus nihil hæsitans mancipavit. Cujus tanta fuit erga Abbatem subjectio, ut omnes præcelleret erga eū Abbatis dilectio: sicq; licet impar honori, par tamen oneri erat, dum usquequaq; præsens esset, sicut se habet illud ministerii genus.

[5] [ob labores immodicos] Et quia locus erat aliquantulum destitutus, penuria temporum & tempestate c bellorum; cœpit Abbas omnibus horis, omni ingenio instare ad relevandum. Non nox, aut æstus diei, aut hora edendi aut bibendi, remorabatur eos ab utilitate loci. Mutata est omnis pristina consuetudo, aliquando horam præveniendo, aliquando jejuniū protelando, aliquando plus solito, aliquando minus sumendo, & insuper naturam dormiendi inæqualiter transgrediendo: quod nequaquam fieri potuit sine gravi periculo. Hac ergo mutatione uterque magnam infirmitatem incurrere: [gravissimam capitis infirmitatem incurrit:] sed majorem juvenis, quia immaturior erat moribus & ætate. Talem enim & tantam infirmitatem incurrit, qualem & quantam nullus hominum explicare possit, non lingua, non scripto, non alicujus tractationis modo. Modus enim erat aliquis infirmitatis: quam ferre nequiret, nisi Dei [adjutus] clementia, mortalium aliquis. Habebatur autem in capite: qui locus quantæ sit gravitatis apparet, quod ea pars corporis cetera membra solet dirigere. Hæc est aliqua hujus infirmitatis comparatio, ubi videlicet, si fieri posset, decapitatio unica videretur doloris remissio. A mento denique usque ad verticem, non ferri, sed, quæ gravior erat, infirmitatis ligatus vallagia; nusquam caput, nisi cum totius corporis circumferre valebat machina. Omnes adamantinæ venæ capitis torquebant juvenem sine intermissione: nulla erat doloris requies; omnes horæ diei inæquales, omne tempus importunum, omnis locus auctor dolorum. Si enim exiret ad solem, videbatur sibi videre totum mundum vertentem: si respiceret cælum superius, videbatur sibi ruere super caput; inferius, si equitaret, videbatur sibi suspectus ne in præceps caderet: si sederet in tecto aut domicilio, videbatur sibi quasi totam molem ædificii sustinere capite suo. Existimabat autem hanc se infirmitatem incurrisse, [cui malo diu cælato] insueta videlicet cibi potusque & somni mutatione: sed, sicut monstrabitur in sequentibus, fiebat summi judicis præjudiciali voluntate. Quamquam hæc omnia peccatis suis studeret imputare; & quoquo modo fieret, nemo erat conscius quanta angustia laboraret, excepto uno servitore suo, æquivoco suo: quem ea asciverat sibi familiaritate, ut sibi succurreret in hoc præjudicio. Remanserat siquidem in juvene quidam pudoris respectus: cum cetera omnia laterent, præter quæ portendebat suffusio oculorum & mœror languentis vultus. Omnibus enim devitabat conscientiam suam insinuare, ne mollior fieret ipsa infirmitatis detectione. Quid ergo faceret? quo se verteret? Erat miseriam & dolorem videre; florem scilicet primæ juventutis, non sine gravi damno, marcescere. Si quis enim videret oculos lacrymis suffusos, & vultum dolentis mutantem colores varios; [frustra adhibet venæ frontalis sectionem:] non illi dubium esset, quanta angustia & tristitia eum interius turbaret.

[6] Tandem non valens amplius ferre, cœpit sententiam medicorum inquirere: & quia quot homines tot sententiæ, unus asseruit eum curandum venæ frontalis incisione, [alius] adhibendo potiones & totius species medicinæ: quæ omnia ille ferebat patienti animo: si enim vivus arderet, haberet quasi pro remedio; cum omne ingenium & industria medicorum cederet in contrario. Quid enim illi proficerent hominum medicinæ quem Deus S. Adalardi curandum reservabat magnificentiæ? [desperatisq; humanis] Multa itaque sine utilitate sui medicis expendendo, cœpit excogitare, quia non est Deus, ut homo; & quicumque sit medicus, Domini est salus. Quamobrem crescente infirmitate in deterius, spem suam omnem tollit ab homine, & Deum quærit medicum infirmitatis suæ. Denique, præfato servitore suo tantum conscio, ubicumque valet, & quæcumque valet, subtrahit ori suo, & in pauperibus ministrat Christo. Occasione medicorum ab amicis quæcumque valet, accipit; & exinde tres pauperes, [a Deo cœpit expectare medelam.] ad imitationem Dominicæ cœnæ, sibi constituens, pedes eorum quotidie abluit, lacrymis rigat, capillis & camisia tergit, mensam & cibos apponit; deinde projiciens se in eodem loco ante pedes eorum ad orationem, quasi ibi præsentialiter videret sanctam Trinitatem, Sancta Trinitas, clamabat cum lacrymis, aufer a me hanc, quam ferre nequeo, infirmitatem. Ubi est, Deus, promissum tuum, In quacumque hora me invocaveritis, dicam, Ecce adsum? Ubi sunt tot misericordiæ, tot miserationes, tot clementiæ tuæ? sed suffers, quia pia intentione differs.

ANNOTATA.

a Mainardus semper Gerardum scribit.

b Circa annum 1048, quando cœpit Fulco & vixit usque ad annum 1097, ipsi Sancto per biennium superstes.

c Ea videlicet de quibus prolixe agit ipse S. Geraldus in miraculis S. Adalardi cap. 4, die 2 Ianuarii datis.

CAPUT II.
S. Geraldus Romam, Garganum, Cassinum adit: tandem Corbejæ a S. Adalardo obtinet sanitatem.

[7] [Nihilominus iter Romanum ingressus,] Adhuc ergo recenti incisione plagarum, & gravissima incensione arteriarum, Abbas Fulco statuens ire Romam, ecclesiasticæ utilitatis & orationum gratia, prædictum juvenum secum monet ire, ut fidelem amicum. At ille libenter obediens, paratum se respondet; etsi corpore, sed non bona voluntate, deficiens. Sed cum Abbati, ab exteriora videntibus, saggestum fuisset, quod juveni itineratio tanta periculosa foret; iterum, ut quiescat, amabiliter monet. Ille vero humiliter totus obsistit, ea tantum intentione, ut si humanis decederet, Deus misereretur; si autem Dei clementia Romam perveniret, a Sancto Petro, cujus erat servus, misericordiam sanitatis imploraret. Quid ergo? Vicit humilitas in isto, amicitia in illo: prædatur amicos, diripit ab eis diligenter nummos, de quibus per viam relevet aporiatos. Ita viam ingreditur, & quod sanissimus quispiam vix valeret, infirmus aggreditur. Laborabat dolore plagarum e nimietate infirmitatum: [crescentibus inter equitandum doloribus non cedit,] semper solus retrorsum equitabat, quia quæ levamen esse deberet, etiam loquela sociorum sibi gravis erat: utpote qui, nisi Dei se clementia detineret, pene extra se aliquando fiebat. Cum tamen obviaret pauperibus, virtute, qua poterat, descendens de equo, nummos & seminummos clam claudebat in eorum manibus; & dulciter exosculans, quasi ad præsentem Dominum, ut veraciter erat, cum gemitibus & lacrymis clamans, aiebat Domine Deus, succurre mihi in cunctis tuis miserationibus. Et sic ascenso equo stupefactus ibat, mente, quæ sana tantum remanserat, semper hærens Deo.

[8] Pervenitur ubi dicuntur S. Dyonisii a hospitia, ad huc celebrata ex nomine ejus; ibique servitor, cui deputatumerat, respectis, ut solebat, incisionibus; Heu Domine, ait, res tua quotidie cedit in deterius: non poteritis viā perficere; necesse est vos cū seniore nostro consiliū habere. Deinde Abbati suggessit: Abbas tristis Fratrem accersivit, [sed impetrat ut perro ire liceat:] utque ibi remaneat, aut electis quos malit hominibus redeat retro, omnino monet, precatur & consulit, Hoc autem dicebat, cum adhuc interiorem infirmitatem nesciens, tantum exteriorem videbat; celaverat enim, sicut & reliquos, rem suam Abbatem suum; ea videlicet causa, ne impediret iter cœptum. Cujus monitioni humiliter obsistens omnimodis precibus, Non ait, Domine, causa retrogradiendi, sed causa proficiscendi (si Deus & vos permiseritis) sum hoc iter aggressus. Veni, jussioni vestræ obediendo; præter eam etiam alia restat necessitas in supplendo. Quapropter precor in Dei amore vestram paternitatem, ne de reditu eam imponatis mihi, cui contradicere non valeam, jussionem. Ad hæc videns Abbas perseverantiam juvenis, annuit ejus voluntati & desiderio bonæ intentionis, Cum autem ad montem Jovis pervenissent, ascendit montem, non tantum Jovis, b sed etiam Bardonis; nec equo, sed pede; nec animæ tantum causa, quantum flectendæ pietatis Dei in recuperanda salute. [atque in Vrbem appulsus,] Tanta erat vis doloris, tantus amor adipiscendȩ sanitatis; in cujus comparatione viluerant omnia, quæ creaverat Conditor orbis. Ubi vero ascendit c Gaudii montem, nudis pedibus & cucullato capite incedens, lacrymis & singultibus occulte pascebat dolorem [donec tandem] pervenit Romam: cujus ardens desiderio, quot passibus, tot angustiis quæsierat eam. Quæritur hospitium: itur oratum.

[9] [S. Petrum ferventer orat] Quis posset referre quantas lacrymas ibi fudit ante Dominum suum? Non eget referre; si quis amorem & dolorem, desiderium & infirmitatem velit conferre. Manserunt ibi diebus octo, ubi juvenis satisfacere putavit lacrymis suis & voto. Sed quomodo satis faceret, quamdiu eum tanta angustia premeret? Veniebat quotidie ad ecclesiam, & quasi ore ad os deberet colloqui S. Petro, lumborum tenus intrabat sanctuarii arcam: ubi pulsans fidei pietate, non solum affectu cordis, verum etiam motu corporis, patefactis memoriæ ostiolis, Deo & S. Petro solis testibus, omnia illic lavit & rigavit lacrymis & fletibus. Aliis dormientibus ipse vigilabat, & clam surgens lucratis d custodibus S. Petrum revisebat. Erat autem hæc summa petitionis suæ, [pro recuperanda sanitate:] ut si non mereretur adipisci salutem, impedientibus peccatis suis; vel hanc sibi Petrus impetraret veniam apud clementiam summi judicis, ne illam quæ adhuc erat scintillulam amitteret sanæ mentis. O altitudo divitiarum sapientiæ & scientiæ Dei, quam inscrutabilia sunt judicia tua Domine! Non vis dare Petro Romæ, quod reservabas S. Adalardo Corbejæ.

[10] Expletis itaque octo diebus, gratia ecclesiasticæ utilitatis Abbas tendit ulterius, [ad montem Garganum sequitans] e S. Leonem Papam, qui tunc erat versus montem Garganum, secutus. Illuc etiam sequendi, licet deficiat corpus, juveni tamen amplior crescit animus; non amittendo infirmitatem, sed admittendo in deterius: unde, si prius graves, postmodum sustinuit angustias graviores. Quia enim inter Romanos & Apuliones inhorruerat solito asperius tempestas f bellorum, cum maximo periculo equitantes, quotidie expectabant fortunæ eventum. Nec defuit fortunæ stropha; incidentes quippe in latrones omnia sua perdidere. Abbas projectus de equo, nusquam terrarum non fuisse voluisset tunc libentius, quam illo. Geraldus quoque, sicut semper solebat, retrorsum solus & pendulus equitabat; aurum etiam & argentum Abbatis secum habebat. Sed quid faceret? [spoliatur a latronibus:] quomodo evaderet? inuaditur, de equo projicitur, distrahitur, impellitur, spoliatur, & ad augmentum infirmitatis etiam graviter flagellatur. Sui quippe, ut melius quisque poterat, fugiebant; nihil putantes perdidisse, ex eo quod adhuc vivebant. Recuperatis vero equis per quemdam militem, pervenerunt ad montem Cassinum: ubi juvenis iterum pedes cum lacrymis requisivit S. Benedictum. Cumque ibi moraretur biduo, Abbati g ipsius loci infirmitatem suam intimavit ex consilio. Cui ille cum lacrymis & suspiriis condolendo, Heu! Frater, ait, [Cassini spe sanitatis frustratur:] sub quanto laboras periculo! Eamdem quam tu pateris infirmitatem, quidam ex Fratribus nostris incurrit; quam tanta afflictione & tanta passione miser sustinuit diutius, donec modo ad ultimum omnis sensus & omnis humana intentio sibi, non sine maximo [dolore,] decurrit. Adhæc ille stupefactus, a quo sperauit discedere consultus, recessit desperatior factus.

[11] Pervenitur ad montē Garganū, ut devotius potuit oravit Michaelem Archangelum: [& negotiis in Italia confectis,] stilla guttantis aquæ multoties respersit caput suum. Sed quid plura? Occulta sunt judicia Dei. Non S. Michael in suo Gargano, non S. Benedictus in suo Cassino, non S. Petrus in sua Roma, quod S. Adalardus promeruit in sua Corbeja. Invento itaque Papa Leone, omnimodis satagebat, quatenus apud eum sarcinam peccatorum suorum posset exonerare: sed cum non esset accedendi locus, nec commorandi speciale tempus; cœpit contristari & æstuare, si quomodo ad exitum tei posset pervenire. Interea videt quemdam Pontificem nomine h Vbertum, cui omnem suam conscientiam patefacit, infirmitatem, qua laborabat, aperit; & quomodo, relicta medicina, omnem spem suam commisisset custodiæ spirituali. Ita confecto negotio, utrisque a Papa etiam Sacerdotibus effectis, cum Abbate suo redit Corbejam, non sine magno vitæ suæ periculo. Jamque de corporis sanitate desperatus, animæ quærebat salutem attentius; [Corbejam redit, ordinatus Sacerdos.] eleemosynis instare, pauperibus deservire, ecclesiis inhærere; Missas, quia noviter ordinatus fuerat, frequenter celebrare: quarum etiam Eucharistiæ dum adstaret, ita præ angustia infirmitatis stupefactus reddebatur; ut nisi Dei clementia, quem inter manus tenebat, tueretur, totus extra se fieret.

[12] Taliter expleto anno, postquam a Roma rediit, custos ecclesiæ, [Factus sacrista] qui tunc erat, humanis decessit: cui Geraldus in obedientia successit obedienter, licet ab ipsa impediretur infirmitate; non aliqua i illectus cupiditate, sed ut tali obedientia promereretur a Deo gratiam salutis recuperandæ. Nec deerat tantæ voluntatis occasio: k templum quippe noviter fundatum, ex toto desertum erat; ovibus & porcis & pecoribus patebat, quasi platea; aquis pluvialibus ita plenum erat, ut anseres & anates natarent per illud; pro pavimento habens unius cubiti sterquilinium, omnibus erat fastidio; omnes transeuntes movebant caput super eo. Huic operi juvenis incepit instare, si quo modo divinum respectum ad suam miserationem posset inclinare; [ecclesiam repurgat,] & licet impediretur penuria temporum, tamen sibi providente Deo purgavit templum, composuit sedilibus, & ornavit desuper columnalia cum basibus: chorum purgavit & cryptā, & deambulatoria aptavit, inibi locatis decenter altariis. Quid amplius moror? Monasterium, quod jam diu ab omnibus dimissum erat, infra tempus modicum ita coaptavit, ut ad Deo serviendum videretur idoneum, & tantæ congregationi valde necessarium. Quadam vero die Fratres, qui majoris in cœnobio consiliierant, [transferuntur in eam Sanctorum corpora:] videntes monasterium, ut diximus, optime apparatum? Abbatem adeunt, ad videndum, quæ viderant: consilium tribuunt, ut corpora Sanctorum, qui in monasterio vetusto erant, tollerentur; & in loco, quem Geraldus satis convenienter mundari fecerat, cum summa veneratione l collocarentur. Consilium datum est, & probatum; & quæcumque deerant ad hoc inquiruntur; & omnia, ut diximus, cum gaudio & Episcoporum m vicinorum confirmatione & populi firma attestatione adimplentur. Sicque juvenis, magis ac magis in opere suscepto desudans, omnibus necessariis [locum] adornavit; illo subministrante, cujus hæc agebat honore & amore.

[13] Proficiebat quidem in voto, sed nullo adhuc infirmitatis levabatur remedio: [ipse pro sanitate impetranda,] non ideo tamen desistebat, & summæ sacrarium pietatis pulsans, regno Dei vim faciebat. Opportunitas quoque ecclesiæ & oratorii præsentia n eum assidue habebat intentum, nulla existente mensura veniarum; in tantum ut digitalibus juncturis nodi insurgerent, & petra durior callus. Quæ enim esset mensura ad Deum clamandi, cui nulla erat infirmandi? Videns denique preces suas nihil adhuc proficere, & omnes labores suos, quantum ad hominem, incassum ire; divina animatus inspiratione, S. Adalardum, præter omnes & super omnes, omnimoda aggreditur petitione; cujus assistens altari usque ad desperationem, jam confusus miserabili compunctionis humilitate, in omnes preces redditur diffusus. Verum, illo desuper miserante qui appropinquat contribulatis corde, [S. Adalardi vitam facit,] pervenit ad hoc, quod si prius fecisset, Dei clementia jam liberatus fuisset. Sancto enim Adalardo vovet laudabile votum, se scilicet pro posse semper & ubique magnificare nomen ejus gloriosum, si sibi impenderet dignitatis suæ auxilium. Quo voto ubi se ligavit, paulisper solutionem infirmitatis sentire cœpit: sicque divina clementia ad petitionem magis ac magis animatus, post [Missam] o completam, coram altari se effundens in omnium orationum affectus, usque ad singultus verba interrumpentes, pene liquescebat in currentes lachrymarum fluctus. Tandem laxata vox invenit iter, gemitusque soluti in hæc verba prorumpunt: Sancte Adalarde, Christi amice, suscipe me miserum, ante omnes & post omnes confugientem ad te.

[14] [itaq; liberatus morbo] Ubi ergo satis est visus sibi idoneum instruxisse [Patronum] S. Adalardum apud judicem Christum; surrexit, faciem tersit, & gemebundus rediit ad lectū suum. Cumq; ibi sederet, adhuc singultiens & amens, ex parte altaris specie fulgurea advolavit splendoris globus, qui reverberatis ejus oculis illustravit totum corpus ejus. At ille stupefactus hæsit: cū subito ruptis infirmitatum nodis & quasi quibusdam cordulis, intra cutem caput ipsum ingens crepuit: & non ferens dolorem, Sancte Adalarde, succurrere, miserabili voce clamavit: moxq; sub silentio se repressit, quia cum ipso dolore virtutem in se factam sensit: sicq; liberatus ab illa infirmitate, cujus liberationis desiderio erat tanto fatigatus tempore, laudavit liberatorem libera voce, nec defuit voto, quod paulo ante voverat Sancto: [Vitam Sancti abbreviandam suscipit,] ubicumq; enim potuit gloriā ejus exaltavit. Exaltando etiam taliter, magnificavit vitam p ipsius, apostrophis elegiacis & superfluitate sui offendentem animos legentium. Extirpari [enim] fecit ex ipsa sentes superfluitatum, & plane reductam ad florem historiæ mysticæ, hexametro decoravit festivitatis. Parum quid fiebat memoriæ: sed compositis Antiphonis q & Responsoriis, alta & digna fecit venerari celebritate; nec absque plurimorum invidia; quos tamen, agente Deo & Sancto, mirabilis redarguit victoria! Multis signis illustraverat [S. Adelardus] oculos adhuc viventium; quæ omnia tradiderat oblivioni negligentia seniorum; quæ etiam juvenis diligenter ab eis, r qui viderant & in quibus facta fuerant, exquisivit; exquisita postea litteravit.

[15] [& gratus manet pro beneficio.] Vir itaque Domini, ut recedente claritate cognovit se ab infirmitate liberatum, & gratia divina, ut diximus, tam mirabiliter visitatum; memor Euangelici eloquii, Qui perseverarit usq; in finem hic salvus erit, se indefessum in Dei officio exhibuit, & ante S. Adalardi & alia ecclesiæ altaria, amplius quam antea fecerat, se mactare cœpit. [Mar. 24, 3] O virum laude dignū; quem nec infirmitas aliquantisper a Dei servitio retardavit; nec sanitas tam mirabiliter recuperata extra se elevavit! O Domini & Salvatoris nostri clementia, usquequaque prædicanda; quæ in infirmitate sustinuit servum suum, ne deficeret; & sanitati restitutum misericorditer conservavit, ne superbiret! Prædictus autem vir Dei de beneficio se non extollens, sed semper fragilitatem suam recognoscendo in humilitate persistens, e recto non deviavit itinere; sed ad anteriora progrediens, animo & conversatione in monte Domini constitutus, ad cæli palatia concupiscenda s se animavit; legerat enim Dominū in Euangelio dicentem; Petite & accipietis, quærite & invenietis, pulsate & aperietur vobis. Hac voce Dominica confisus Dei servus, non cessabat petere, ut acciperet; satagebat quærere, ut inveniret; nitebaturq; pulsare, ut ei Dominus dignaretur aperire. [Luc. 11, 9] Quod & factum est. Infirmabatur enim, ut diximus, infirmitate gravissima, & ad petionem suam liberavit eum mirabiliter misericordia divina: quæsivit ut eum visitare dignaretur gratia sancti Spiritus, & invenit eam in conspectu Altissimi: aures ejus precibus & lacrymis pulsare non cessabat, & ipse misericordiæ suæ viscera dignatus est aperire.

ANNOTATA.

a Si divinare lubeat; ex duobus in Gallia oppidulis, nomen Hospitalis habentibus, prætulerim illud, quod in Forensi comitatu est, inter urbes, vulgo Thiers & Feurs nominatas, mediū: cū per Lugdunensis Provinciæ partē Occiduā tenendū fere iter in Italiā fuerit, planiora, ut cogruū erat, sectantibus.

b Quas antiqui Grajas Alpes dixere, Sabaudiæ & Pedemontio interjectas, hodie montem Jovis dici auctor est Ferrarius in Lexici Geographici parte altera: idq; egregie patet in Chronico Abbatiæ S. Trudonis tomo 7 spicilegii Acheriani lib. 12 pag. 495, ubi circa an. 1130 Roma rediens Rudolfus Abbas, dicitur transita civitate Augusta Salesiorū, ad villulam quæ est in pede montis Jovis, quæ vocatur Restopolis (distat ea ab Augusta circiter milliaris 8 vulgo Estrouble dicta) & subactis duobus milliariis ad S. Remigii villulam in ipso Jovis monte pervenisse: prout singula notantur in tabulis Geographicis. Hujus autem montis altissimum jugum S. Bernardi Majoris nomen habet: itaque, cum Bernardonis nomen Italica phrasi augmentativum sit a nomine Bernardi, illud hic contractum scribitur Mons-Bardonis.

c Notus est quidem locus ad Pirenæorum radices, Monsgaudii, vulgo Mont-gaucy dictus, de quo egimus 18 Ianu. agentes de S. Volusiano: sed cum hic nihil ad rem præsentem faciat, nec in Alpibus Italicis tale nomen invenirē, ambiguus diu hæsi, quid sentirem: tandem habita etymi ratione, nihil inveni huic appellationi proprius quam oppidum hodie Monjovetto dictum, inter Augustam & Eporediam.

d Ita legendum arbitror potius quam locatis, quod habet ecgraphum nostrum, ex inscita fortaßis conjectura transcribentis, volentis vitare solœcismum.

e De hac S. Leonis IX peregrinatione agimus Aprilis 19 ad ejus Vitam § 3, & diximus factā anno, non 1049, sed 1050.

f Factiosorum, Benedicto IX Antipapæ, identidem in Romanam sedem redire nitenti, adhærentium, latrocinia potius hæc fuisse quam bella, intelligas ex ipsa Leonis profectione, sibi, satis bene comitato, ab illis non metuentis.

g Richerius hic fuit hujus nominis primus, ex Leodiensi Abbatia ad Casinensem Præfecturam assumptus anno 1038, quam usque ad 1055 tenuit.

h Quandoquidē mons Garganus subsit Sipontino Archiepiscopo, suspicari posses hunc Ubertum esse illum, qui apud Vgellum tomo 7 Italiæ sacræ anonymus est; seditque post Leonem, & primus titulum Archiepiscopi geßit, ab anno 1044, usque ad 1066. Mainardus Gubertum appellat.

i Expunximus parenthesim (utpote qui seipsum non habebat) quod sensum ipsa non commodum habens, periodum totam obscuram faceret.

k Similiter hinc rejecimus verba sequentia: Obsistentibus temporibus priorū propositæ, quæ quid sibi velint, Corbejensis historiæ peritionibus, relinquimus divinandum: uti etiam iisdem examinandum proponimus, an non nimis exaggerate describatur conditi noviter templi solitudo: forte necdum consecratum, adhuc expectabat extremam fabrorum manum.

l Accepimus a D. Hildephonso Vrayet, Corbejensi monacho, illius monasterii fastos MSS. quibus ad 27 Augusti inscribitur Translatio Sanctorum hic quiescentium. Sunt autem multi sique insignes.

m Proximus Ambianensis est, tum Atrebatensis ac Cameracensis: Laudunensis & Sueßionensis paulo longius absunt.

n Ecgraphum nostrum, oratorium præsto: quod ex conjectura emendamus.

o Hanc vocem hic esse substituendam apparet ex Vitæ sequentis num. 8 alias potuisset intelligi officium Completorii, Gallice Complies.

p Olim a S. Paschasio Ratberto scriptam, quam 2 Ian. dedimus, uti & epitomen ejus, a S. Geraldo factam.

q Has, si adhuc supersint, optaremus habere, pro supplemento Ianuarii.

r Tale est illud, quod refert c. 6 & ceteræ sub Abbate Richario. Forte etiam gesta sub Falcone descripsit, quæ adhuc latent.

s Ecgraphum nostrum capescendi.

CAPUT III.
S. Geraldus Hierosolymam proficiscitur, fit Abbas S. Vincentii Lauduni, digressus in Aquitaniam monasterium condit.

[16] [Christi sacrificantis visione excitatus,] Quodam autē tempore videbatur ei per somnium, quod ipse ante oratorium S. Michaelis, quod in ipso monasterio est, consistebat; & Dom. Jesus Christus interius, cum Angelorum & Archangelorum multitudine infinita & omnium Sanctorū ad Missæ celebranda mysteria se præpararet. Assistebāt Angeli, ministrabant Archangeli, & ea quæ tanto mysterio erant necessaria præparabant: cumq; omnia ministrassent; & utraq; parte, in modum Cantorum in choro consistentium, Sancti, qui cum eo erant, collocati essent: ipse Dominus Jesus cœpit inquirere, utrum omnes convenissent, qui debebant convenire. Illis autem respondentibus & dicentibus Domino, Adsumus; dixit, Non: quia Frater ille nondum ingressus est, qui stat juxta ostium exterius. Sicque eo præcipiente est adductus, & in medio collocatus: & tunc, procedente Domino ad Missæ celebranda mysteria, inceptum est officium, Gaudeamus omnes in Domino, & sic ad finem perductum. Sicque visio illa evanuit, & Frater evigilans, quæ viderat, secum pertractare cœpit. Cognovit [autem] satis evidenter, quia Deo in actibus suis placeret: & si prius in ejus servitio se devotum tenuerat, postea severius corporis & animi motus cohibere cœpit.

[17] [ejusdemque crucifixi specie,] Alio quoque tempore erat, sicut sibi videbatur, in S. Petri monasterio Corbejæ; & ante Crucem, quæ in medio ecclesiæ est, consistebat; & multitudo virorum & mulierum tanta convenerat, quod, sicut sibi visum fuerat, totam ecclesiam compleverat: & ita, eo ante Crucem consistente, omnique populo versus Crucem aspiciente; imago Domini, quæ in Cruce erat, descendit de Cruce; & ad eum, qui in medio populi erat, appropiavit; eumque blande ac leviter convocans suo nomine, caput suum manu sua demulcere cœpit, dicens, Confortare, fili, in Domino & in potentia virtutis ejus: & sic discedens ab eo, videntibus omnibus, sicut primum fuerat, Crucem ascendit. Quo facto, Frater evigilavit; & multum anxius pro hoc quod viderat, Deum, ut sibi visionem prosperam faceret, obnixe deprecari cœpit. Venit autem sibi in animo, quia loca Sanctorum, qui ultra mare requiescunt, vellet visitare, & ad Sepulcrum Domini eum in Jerusalem adorare. [decernit in Terram sanctam abire:] Cumque hoc, qualiter adimpleri posset, in animo volveretur: audivit, quia in eadem, qua ipse manebat, villa, quidam viri fideles iter suum appararent, quatenus ad Sepulcrum Domini adorare potuissent. Quo cognito lætus vehementer effectus, omnipotenti Deo gratias reddidit, qui consilium, ad hoc quod volebat, necessarium ministravit: sed quia sub Abbate & regula in monasterio degebat, valde sibi incommodum videbatur, si sine ejus consilio & licentia faceret, quod facere nitebatur. Adiit ergo Abbatem, voluntatem suam aperuit, postulans & multum rogans, ut ei licentiam daret. Abbas autem videns intentionē Fratris, & metuens ne alicubi in itinere vel Inclusus vel Eremita remaneret, abnegavit; & eum ab intentione ejusmodi, si posset, revocare tentavit. Sed quia plantatio, quam plantat Deus, nequit eradicari; vir sæpe nominatus ab intentione sua non recessit; & quod per se non poterat, postea multorum Sanctorum virorum precibus impetravit. Tandem Abbas annuit; sed ea conditione, ut si Deus posse concederet, ad eum sine dubio repedaret.

[18] Vir autem venerabilis, accepta licentia, obedientiam suscepit: [indeque reversus] iter suum apparavit; Dei gratia loca Sanctorum multorum visitavit; Sepulcrum Dominicū, quod super omnia cupiebat, adoravit; ad propria, sicut Abbati suo promiserat, repedavit. Quanta in itinere pœnarum cruciamenta sustinuit, non est nostrum exponere: quia ad ea quæ inter nos Deus per eum operari dignatus est, vix sufficit lingua balbutire. Ingressus itaq; monasterii claustrum, cœpit in Dei servitio se exercere; & quæ de ejus mirabilibus audierat & viderat, ad memoriā revocare. Interea quodā fratre suo carnali de hac vita egresso, [fit Abbas Laudunensis] qui curam Fratrum in monasterio S. Vincentii apud montem Laudunū susceperat, ad Abbatiā provectus est; quod invitus diuque renitens, suscepit: & quamvis, non esse parū Fratribus præesse, cognosceret, tamen vellet, nollet, obedivit. Collo autem oneri tam gravi superposito, non se oblivioni tradidit; sed in quantum poterat se formam & speculum discipulis exhibuit. Fratres vero qui sub eo erant, plus terrenis commodis quam cælestibus intenti, moribus ejus non bene conveniebant sed, sicut legitur de S. Benedicto, sanctis ejus monitis contraria sentiebant. Cumq; conspiceret eos, ut volebat, sine peculiaribus escis nolle acquiescere; [ubi meliores nactus discipulos,] ad Sanctissimi P. N. Benedicti exemplum, cogitavit eos dimittere, & secum habitare. In monasterio autē suo erat vir sanctissimus a Inclusus, a quo consilium, quomodo, quos ad regendum susceperat, dimittere posset, requisivit: qui satis idoneum, & sibi valde necessarium dedit. Milites vero quidam secundum seculum non ignobiles, ad eumdem Inclusum venerant, [qui postquā] de peccatis suis apud eum confessi fuerant, conquerentes quia seculo amplius servire nolebant, ab eo quomodo id facerent consilium poposcerant. Sanctus autem vir, & Abbatis supradicti animū cognoscens, & desiderium Militum intelligens, in unum omnes congregavit, consilium utrimq; aperuit, & laicos, quasi fidei rudimenta suscipientes, sanctissimi Abbatis providentiæ commendavit. O Christi pietas inenarrabilis! Salvatoris clementia incomparabilis! Famulis suis, [Prælaturæ renuntiat.] se toto corde quȩrentibus, ad seculi blādimenta superanda magistrum, qui eos præcederet, ministravit; servoq; suo, ut sibi devotius deserviret, socios & discipulos aggregavit. Talibus vero conjunctis in Domino, Abbas non immemor Fratrum quos ad regendum susceperat, Episcopum b, a quo Abbatiæ onus habebat, adiit; eique, quale consilium quæsivisset, aperuit; & onus regiminis, quod ab eo habebat, ejus providentiæ dereliquit.

[19] Taliter vero Christi tirones Abbati sanctissimo subjiciuntur, & sancti Patriarchæ nostri Abrahæ exēplo, de terra & cognatione sua egrediuntur. [& cum socii peregrinationis,] Fit conjunctio lætabunda, fit exultatio jucunda; exultant de magistro discipuli, gaudet magister super discipulos: exultat Abbas super societatem, a Deo sibi tam mirabiliter prævisam; lætanturtirones Christi quia vident & cognoscunt, non ab homine, sed a Deo quæ desiderabant omnia sibi provenire juxta voluntatem suā. Seculi itaq; honore deposito, viam, qua Christum sequantur, ingrediuntur; & usq; ad B. Dyonisii c domū, quem locum sibi delegerant, undequaq; conveniunt. Adorata igitur ad sanctorum Martyrum sepulcrum Salvatoris clementia, eorum deniq; Martyrum & aliorum Sanctorum patrociniis suo auxilio convocatis, Christi duce providentia, Aurelianis, ut ibidem ad Sanctæ Crucis d adorent ecclesiam, dirigunt vestigia. Cumq; & inde discessissent, & Turonis, ubi Sanctissimi Confessoris Martini corpus requiescere [noscitur], appropinquassent; peregrinos, qui a S. Petro Roma remeabant, invenerunt; qui ab eis, unde essent aut quo irent, vel quid in animo versarent, per omnia scrutati sunt. Patefacto igitur eorum desiderio, adeunt Abbatem; rogantes ut ad eorum fines iter suum dirigeret, quatenus de substantiis suis, in alodiis, quæ disponebant dare ad Deo serviendum, ecclesiam constitueret: quod & factum fuisset, nisi Deus eorum habitationem alias disposuisset. Et quia Deus voluit, peregrini in viam suam abierunt: Abbas vero & socii sui Pictavium, Deo ducente, pervenerunt. e

[20] [excipitur a Comite Pictaviensi] Ingressis autem illis civitatem, ecce comes Pictavium, f Guido venerabilis, Dei provisio ne ex altera parte advenit: quod cum Abbas cognovisset, sperans sibi non absurdum si cum eo loqueretur, venit ad eum, monens socios ut se sequerentur. Cum autem eos Comes conspiceret, resalutavit; & unde venissent, aut quo ire vellent, diligenter inquisivit. Cui Abbas omnia, quæ in animo habebat, aperuit; & quod de terris suis & cognationibus suis egressi, Dominum sequebantur, adjecit. Cognita autem Comes eorum voluntate & divina in hoc provisione, Abbatem & suos cœpit rogare, ut pro Christo, pro cujus cœperant amore, quocumque in sua terra vellent, remanerent; ipse vero consilium & auxilium suum sibi in omnibus curaret impendere. Dum vero de his ad invicem sermocinarentur, ecce quidam Burdegalæ Præpositus, nomine g Radulphus, a Deo missus venit: & Comiti, si vellet, quod ad idoneum locum eos deduceret, indicavit. Unde Comes lætus vehementer effectus, [& Præposito Burdegalen. commendatus,] Abbatem & suos ejusdem Præpositi custodiæ mancipavit, ut eos quasi se custodiret, & quemcumque locum in tota sua terra sibi deligerent, sine aliqua controversia, nihil dubitans, suo imperio concederet. Quid multa? Præpositus Radulphus suscepit eos gaudens, & ad locum, qui Silva-major inter duo maria nuncupatur, adduxit; & ecclesiam parvulam, non ex lapidibus, sed de terra constructam, ostendit. Silva autem in circuitu tam densa vepribus & sentibus creverat, quod nullus ad ecclesiam appropinquare poterat, nisi gladio aut alio ferramento prius iter fecisset. Ad hanc quidem ecclesiam dum Abbas & sui venissent, tantus eidem Abbati amor ibidem remanendi occurrit, quod se non alias iturum amplius, Deo, si sibi propitiaretur, promisit.

[21] [adit possessionem silve-majoris:] Tunc temporis autem terræ illius & silvæ dominus & possessor erat quidam miles Angerius de Riontio h, & cum illo alii quamplures, quorum nomina ipse cognoscit, qui creavit: cum omnibus vero sic Abbas egit, ut omnes locum Deo & sanctæ ejus matri Mariæ condonarent, & ab omni servitio solutum in perpetuum facerent; & ita Sanctus Pater Geraldus exhilaratus, ad ecclesiam rediit, & deinceps construere habitaculum sibi & suis fecit. Quadam siquidem nocte cœpit Deum obnixe deprecari, quatenus si eorum ibidem statio sibi placeret, ostenderet; & omnes actus eorum, secundum bonitatis suæ divitias, in bonum dirigeret. Cumq; orando defessus obdormiret, sibi videbatur, quia de parte Orientis currus, quem duo boves ducerent, veniret: [& monasterium in ea extruit.] post vero aliquantum tempus duo boves mutabantur in equum unum; & equus eumdem tramitem, quem boves, gradiebatur. Tandem equus conversus in Dei filio, ita suspenso, ut pro nobis prius fuerat in crucis patibulo, inferior crucis pars tangebat terram, superior vero usque ad cælum erigebatur. Cumque sanctissimus vir talia respiceret, a loco, in quo erat, surrexit; & Christum, sicut in cruce pendebat, adoravit; tanta autem & tam mirabili visione animatus Dei servus, evigilavit; evigilans vero, & diu secum quæ viderat pertractans, quia Dei visio erat cognovit; & quia, ubi fixum erat sanctæ Crucis signum, ibidem ecclesiam fundare debebat, intellexit: [pariterq;] cognovit quoniam Deo iter suum & actio placeret, cujus dono & gratia fuerat, quod eum taliter adorasset. His igitur peractis, milites, qui cum Abbate venerant, adhuc laicali habitu induti, quod devoverant iter ad S. Jacobum, ingressi sunt: & tamen cum licentia ac benedictione Abbatis, sine cujus præcepto nihil facere promiserunt. Tandem sua peregrinatione peracta, ad eum regressi sunt; & S. Benedicti habitum, devoti ac Deo se ex toto committentes, susceperunt.

[22] [Primi istic sub eo monachi.] Si quis autem nomina eorum, qui cum Abbate primitus venerunt, cognoscere voluerit; sine dubio cognoscere poterit quicumque subscriptam paginam intelligens legerit. Geraldus Abbas & monachi tres, qui de monasterio, quod prius rexerat, ipsius amore cum eo venerunt. [Martinus,] Unus Martinus, qui postea ecclesiam S. Dyonisii de monte rexit. Alius vero Ebroinus, [Ebroinus,] qui de militari habitu egrediens, Dei amore inclusus, usque ad mortem fortiter pugnavit. Tertius quidem i Alerannus, [Alerannus,] ipsius Abbatis nepos. Isti tres monachi jam facti venerunt, & in loco eodem, sicut Regula S. Benedicti præcipit, professi sunt. Venerunt & alii quinque, [novitii Berlegius,] qui adhuc laicali habitu induti eum ut magistrum & patrem Dei amore secuti sunt: ex quibus unus fuit Berlegius k nomine, vir bene morigeratus, in consilio providus, in sermone præclarus, armorum probitate strenuus, bonis omnibus in amicitia junctus, caritate fervidus, divitiis secularibus & dignitate ad plenum munitus: fuit [autem] Francigena, ex regiis militibus non infimus, ex Noviomo l civitate Franciæ oriundus. Hic autem quamdiu secularibus negotiis interfuit, omnibus, qui cum eo erant, ubicumque amabilis super omnes semper fuit: divitiis nimirum abundavit, & eas liberaliter, non ut earum servus, sed ut dominus tractavit. In pueritia litterarum studiis datus a parentibus fuit: sed postquam adolescentiæ annos ingressus est, dimisso litterarum studio militiæ inhæsit: nimirum, quia nobilis & nobili genere ortus, animum suum non poterat ab hujusmodi exercitiis refrænare; præsertim cum videret æquævos suos talibus negotiis inclinari. Quid multa? militiam amplexus & armis militaribus suppositus, satis longo tempore se in militia exercuit; donec dextera Dei tactus, se non bene agere cognovit, arma deseruit, & iterum unda lacrymarum & confessione pura baptizatus, Abbatem Geraldum in Silvam majorem secutus, sicut Euangelicus sermo monet & imperat, omnibus quæ possidebat renuntiavit.

[23] Alius autem Wido de Monte-Lauduno civitate Franciæ (ita enim vocatur) oriundus, [Wido,] miles Episcopalis, divitiis refertus, & nobilitate seculi satis decoratus. Vir iste virtutis erat consiliarius, animi sui rector strenuus, & in omni probitate elegantissimus. Tertius Tezzo, [Tezzo,] juvenisquidem, sed animo fortis, & quamdiu in seculo conversatus est numquam arma sua alteri deseruit, nec timore militiæ unius jugum unquam mutavit; sed semper, ubicumque esset, victoriam & palmam acquirere super omnes socios elaboravit. [Walterus,] Quartus autem Walterus, similiter de civitate Monte-Lauduno, vir militaris & probus, in opere & sermone discretus, consilio pollens, non in aliquo superfluus, & in omni opere suo temperatus. [Litherius,] Quintus vero Litherius, m Laudunensis similiter, homo honestus & largus, in armis satis valens, omnibus serviens, omnes diligens, inter ceteros milites probitate inferior esse despiciēs, semper ad majora militæ exercitia se erigens; & quæ probo homini cognoscebat convenientia, omnibus modis, ut poterat, opere & animo capessens. Hi omnes, digito divinæ miserationis compuncti, renuntiantes omnibus quæ possidebant, & de terris & de cognationibus suis egressi, Christum secuti sunt: & qui prius in vestibus pretiosis fulgebant, postea sordebant induti vestibus vilissimis: fiunt nemorum & silvarum fortissimi extirpatores, [e militia assumpti.] qui prius fuerant strenuissimi bellatores. In his ergo adimpletus est sermo Propheticus, qui dicit: Et conflabunt gladios suos in vomeres, & lanceas suas in falces. [Isa. 2, 3] Hi nunquam Scripturas legerant, sed tamen quæ Scriptura præcipit impleverunt: & quia prius illicita multoties egerant, postea a licitis, ultra quam credibile sit, abstinebant; ab ipso etiam pane: multoties in die nec aquam aliquam sumere volebant, ut magis ac magis in se corporis voluptates refrænare potuissent.

[24] [utilitas novi monasterii] Igitur postquam B. Geraldus in loco eodem, ut supra dictum est, ubi Dominum Jesum in cruce viderat in visione & adoraverat, monasterium fundavit; de die in diem ipsum cœpit opus succrescere ac melius proficere. Nec mirum; nam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum; & omnis plantatio, quam plantat cælestis Pater, non eradicatur, sed semper prosperatur. O quanta reverantia ille venerandus est dies ab hujus patriæ incolis, quo beatus vir a Deo missus, de longinquis terræ partibus huc advenit! Anno siquidem ab Incarnatione Domini millesimo septuagesimo n nono cum sociis suis venit Dominus Geraldus in Silvam-majorem, in festivitate (ut fertur) Apostolorum Simonis o & Judæ. Fama igitur tanti viri per diversas regiones se velocius extendit; in secundo anno inceptum est monasterium; quinto scilicet Idus Maji in honore Domini & B. Mariæ Virginis & Sanctorum Apostolorum Simonis & Judæ. [inter rudes populos.] Populi in unum conglobati, ad eum confluere cœperunt catervatim; ut illius fruerentur aspectu, & ejus prædicationis numine dura eorum corda divinæ gratiæ seminibus aptarentur. Erat enim aspectu angelicus, corpore castus, mente devotus, sermone facundus, diversis virtutum floribus adornatus, oratione assiduus, signisque in vita sua plurimis decoratus. Ante adventum namque illius, accolæ hujus patriæ, rudes & quasi agrestes erant; & quid sanctitatis religionisque bonum esset, minus agnoscebant: sed efferos eorum animos servus Dei electus, tam exemplis quam prædicationibus, multoties mitigabat, & eorum plurimos ad pœnitentiam confessionemque provocabat. Nam cum maxima multitudo ad eum, ut sua confiterentur crimina, sæpe venissent; hanc omnibus in commune pœnitentiam, in remissionem peccatorum suorum, injungebat; ut sexta quidem feria jejunarent, sabbato vero a carne abstinerent.

ANNOTATA.

a Putamus hunc fuisse S. Arnulphum, quo abdicante magistratum, S. Medardi Sueßionensis cœnobio præfectus fuerat Abbas Geraldus: adeoque duas Prælaturas succeßive gestas in unam confundi. Sunt autem Laudunum & Suessiones vicinæ prorsus civitates, vix sesquidiei itinere sejunctæ ab invicem.

b Helinandi Ep. Laudunensis ab anno 1052 ad 1098. Sueßionibus quoque Episcopus erat ab anno 1072 Theobaldus de Petrafonte, usque ad 1080: in cujus manus resignasse Geraldum Abbatiam S. Medardi non audemus affirmare; quandoquidem inde cesserit violenter expulsus.

c Monasterium hujus nominis celeberrimum, secundo lapide ab urbe Parisina.

d Describit in Annal. Aurel. Saussajus quam celebris fuerit ad hoc templum S. Crucis Aurelianis & etiam nunc sit confluxus peregrinorum: & quidem lib. 1 num. 6 allegat bullam Calixti II, qua dicitur: Qui peregrinationes devotionis causa.,. facere voluerint, memores esse debent ecclesiæ S. Crucis Aurelianensis. Cœpit autem sedere Calixtus hic an. 1119.

e Mainardus In Aquitaniam, monasterii condendi gratia, Deo duce profectus est: contrarium ipsius S. Geraldi testimonio constat, scribentis se illuc esse profectum causa petendi antra solitudinis: sed Deus alio consilium vertit.

f Guido agnomine Godefridus: hic assumpto Guillelmi VII nomine, fratri Petro Guillelmo VI successerat anno 1058, mortuus 1084: de quo videndus Ioannes Beslii, & Commentarius ad Acta S. Guillelmi Eremitæ num. 17. 10 Februarij.

g An a Præpositura ecclesiæ S. Severini prope Burdegalam translatus ad Archidiaconatum Burdegalensem, eoque titulo subsignavit anno 1078 definitioni controversiæ inter Ebrardum Abbatem S. Crucis de Thalamonte & Odericum Abbatem S. Trinitatis de Vendocino, apud Beslium in Probat. pag. 360?

h Riontium vicus est ad Garumnæ ripam vix quatuor aut quinque leucis distans a Silva-majori, vulgo Rions. Ipsa autem Silva, vulgo la Seauve majour nuncupatur, & abest Burdegala leucis circiter septem.

i Fuit Aleranus tertius Silvensis monasterii Abbas, in necrologiis vir vitæ venerabilis dictus; obiit IV Kal. Apr.anno 1107.

k Mainardus Herlegium scribit, additque fuisse fratrem Castellani Noviomensis.

l Est ea Sueßionibus quam Lauduno multo propior.

m Mainardo Lucherius.

n Chronicon Malleacense quod & S. Maxentii dicitur tomo 2 Novæ bibliothecæ Philippi Labbe. Anno 1077 Girandus cœpit ædificare cœnobium S. Mariæ Silvæ-majoris. Forte tunc primum illuc appulit, & proprietatem loci solum biennio post accepit.

o 28 Octobris. Habentur ibidem eorumdem SS Simonis & Judæ reliquiæ de capitibus uiriusque: & quidem S. Simonis cranium plusquam dimidium; includuntur autem capiti & thecæ, anno 1669 factæ, &, nisi quod caput argenteum non sit, prorsus simili ei, cui includuntur caput & cilicium S. Geraldi.

CAPUT IV.
Miracula per S. Geraldum in vita atque post mortem facta.

[25] [S. Geraldus invocatus] Divulgata igitur sancti viri opinione per diversas regiones, quidam de Episcopio Lemovicensi oriundus ipsum cum fletu pro parvulo exorabat filio, qui tortos ac multum deformes habebat pedes; dicens, O Sancte Geralde, si ea quæ dicuntur de te sunt vera, aufer opprobrium domus meæ. Talia genitore prosequente, meritis servi Dei puer integerrimam adeptus est sanitatem. a Pater itaque, [loripedem sanat] pro tantæ rei miraculo stupens ac vehementer congaudens, puerum ipsum ad præsentiam hominis deduxit, & cum multa devotione pro accepto beneficio gratias egit. Nec illud reticendum, quod plerique morbidi aut febricitantes, si forte sanctificatum ab eo comederent panem, nec non qui de lapide trito, quem Fratres paraverant, ejus sepulturæ bibissent; incolumes, ac Deo gratias Sanctoque Geraldo referentes, ad propria læti revertebantur.

[26] Cum vero per diversas Galliæ nationes prædicti viri Dei se fama diffunderet, [naufragium salvat,] quidam S. Petri Carnotensis monachus, audiens illius præclara gesta, in suis precibus frequenter obnixe postulaverat, ut non ante videret mortem, quam hominis Dei frueretur visione & alloquio. Sed cum forte Anglicum mare disposuisset transmeare, ingressus navem, procellosis insurgentibus undis, naufragium pertulit. In mediis itaque fluctibus, submersis sociis, nave quassata & amissa, monachus involvitur, diemque cum sequenti nocte in tanto duxit discrimine. Cum vero huc illucque intumescentibus raperetur undis, nihilque aliud nisi mortem expectaret imminentem; recordatus est inter ipsas pelagi angustias, illius, quem Angelicam in terris audierat ducere vitam, tantumque desideraverat intueri: imoque a pectore trahens suspiria, O Sancte, inquit, Geralde, Dei summi serve, quem tantopere cupivi cernere, si quid potes in præsentia Dei, adjuva me, misertus mei. Talia illo frequenter ingeminante, statim navis volucri cursu adveniens, meritis viri Dei, de confinio mortis illum excepit. Hæc quoque retulerunt, qui monachum, S. Geraldo, postea non sine magno fletu talia narrantem, viderunt.

[27] His igitur, hujusmodi virtutibus in vita vir Domini feliciter pollens, [moritur] postquam multas de ore cruenti leonis & quærentis quas devoret, animas abstraxit; & tamquam lucerna supra candelabrum posita, quam plurimos ignorantiæ tenebris submersos ad fidei religionisque lumen reduxit, annis maturus meritisque felix, Nonis Aprilis migravit ad Dominum: sepultusque est in ecclesia, quam ipse fundaverat, ad dexteram partem altaris B. Mariæ. In ejus transitu non minima multitudo virorum nobilium, Clericorum & laicorum, agricolarumque ac mulierum congregata est: [cum magno accolarum ludus] qui ex oppidis ac villis & etiam ex Burdegala urbe, illius audito recessu, confluxerant. Hi ergo in cælum clamote sublato, laceratis genis, cum ingenti fletu, piissimum patrem & recti itineris doctorem se amisisse dolebant; lumenque totius patriæ, intimo ex corde, extinctum fore, amare deflebant. Itaque longum est imo impossibile explanare, quanta per eum Dominus bona operari dignatus est, quanta mirabilia in vita sua ostendere, quanti de tenebris ad veram lucem scilicet Christum subtracti sunt. Pauca de plurimis signis & virtutibus, quæ post obitum gessit, ne omnino tacere videamur, succincte disseramus: nam ea signa quæ in vita fecit, per negligentiam maxima ex parte oblivioni tradita sunt. Domino itaque annuente, ipsiusque Sanctis meritis intervenientibus, sermo noster, quem in honore ejusdem scribere aggredimur, bonum principium finemque accipiat.

[28] [elevato corpore,] Tempore illo quo B. Geraldus adhuc vitales carpebat auras, quidam ab eo in monachum receptus est, Petrus nomine. Hic fuit ipsius diebus plurimis Capellanus, & ipse illius clausit oculos, ac sepulturæ cum aliis Fratribus honorifice tradidit. Hic jam grandævus, electione Fratrum, Septimus ac successit in Abbatis dignitatem, multaque de ejus mirabilibus referens, in diebus illis suis, tale perhibebat miraculum fuisse patratum. Consilium aliquando Fratrum fuit, ut de sepulcro, in quo humatus primum vir Dei fuerat, transferretur. Congregato ergo Episcoporum, Abbatum, Clericorum & Nobilium non minimo cœtu, levaverunt, ut decebat, viri timorati, sancti viri ossa. Multa Nobilium turba præsens ibi tunc aderat, & quidam ex populo vir fidelis, inter ceteros quoque astabat; magnopere procurans, si quomodo ex Reliquiis aliquid accipere valeret. Tandem cum sancti caput ostenderetur populo, prædictus vir desubtus extendit vestem, [dens aufertur,] unusque in ipsa veste ex dentibus casu cecidit. Quod videns homo, ad se vestem traxit, dentem abscondit, ac se bene remuneratum credens fore, recessit inde. Sed cum villam egressus paulum processisset, nutu divino obstupefactus, [& restituitur.] huc atque illuc errabat, rectam non prævalens gradi viam. Intellexit denique meritis Sancti, cujus ferebat Reliquias, iter suum præpediri: reversusque, licet invitus, ad monasterium, rem Abbati Fratribusque retulit, Reliquiasque protulit, sicque lætus discessit.

[29] [miles S. Geraldo commendatus a matre,] Aliud quoque miraculi genus præfatus Abbas Petrus narrabat: Quædam, inquit, nobilis mulier, duos habens filios milites, B. Geraldum quam maxime venerabatur, ac sæpe ad illius ecclesiam veniens, tam se quam filios attentive commendabat. Accidit vero quadam die, ut ipsius filii cum aliis Militibus in exercitu procedere vellent; sed cum eos mater earum de exercitu retinere non quivisset, illis jam ad proficiscendum paratis, positis in terram genibus, talia fertur filiis cum gemitu dixisse. O filii, Deo vos commendo; & S. Mariæ & S. Geraldi Silvæ-majoris custodiæ, cujus sum ancilla, omnino commendo. In procinctu itaque cum essent positi, quidam ex adversariis unum ex his lancea appetiit, [miraculo servatur illæsus.] & in corpore armis nudo hunc valde percussit: sed virtute Dei meritisque sancti viri, cui mater illos commendaverat, nihil feriendo nocere potuit: ferrum etenim lanceæ, licet multo conatu percussor in corpore ejus infixerit, ac si mollis cera esset, replicatum est; ut acumen ferri, quod prius rectum fuerat, post versus hastam retorqueretur. Audiens itaque mater tam mirabile factum, filiumque obtentu beati viri a morte ereptum, ad ipsius sepulcrum gratias oblatura cum filiis advenit, ferrum lanceæ secum detulit, multisque diebus supra sepulcrum sancti ipsum ferrum in testimonium virtutis pependit.

[30] [sanatur hydropicus,] In cœnobio Silvæ-majoris quidam ex Fratribus, corporis molestia tactus, ægritudine gravi laborabat; nam adinstar utris inflata cute, totus vehementer intumuerat, nihilque aliud nisi mortem solam expectabat. Sed cum nocte quadam anxius se sopori dedisset, ad beati viri sepulcrum se conspexit in visione assistere, tumuloque illius, ut sibi videbatur, patefacto, suam infirmitatem cum uno ex dentibus sancti frequenter signare. Evigilans autem, & quæ viderat secum pertractans, facto mane, quamvis gravi pondere fatigaretur ægritudinis, ad tumulum tamen viri Dei accessit; magnopere implorans, ut suis meritis sibi gratiam sanitatis a Domino impetraret: tali modo sanus effectus, hoc nobis fideliter retulit. [convalescit moribundus:] Alio quoque tempore Frater quidam ejusdem monasterii usque ad mortem infirmatus est: nam sine voce fere triduo permanens, omnes eos qui intuebantur de sanitate sua desperare fecerat. Sed cum ad hoc pervenisset, ut de lecto eum ministri abstrahere usque ad terram, & in cilicio (ut est consuetudo morientium) deponere festinarent; tristis admodum factus, se vertit ad parietem; Dominumque ut sibi misereretur orare, sanctumque Geraldum, prout poterat, invocare cœpit in auxilium: & sicut ipse perhibebat, cum oculos quasi obdormiens clausisset; ecce subito quidam senex, veneranda b canicie ac decorus aspectu, astitit ei. Videbatur autem ei, quod non alius nisi vir sanctus esset, quem paulo ante invocaverat. Cumque idem senex infirmum tetigisset, & aliam in partem vertisset; extemplo ægritudine recedente, sanguinis copia ex illius emanavit naribus: sicque se a periculo mortis, obtentu beati viri, liberatum esse protestabatur.

[31] Aliud quoque miraculum, minimum quidem, sed pietate conditum, [recuperantur amissa:] idem Sanctus operatus est. Cum mulier quædam ex longinquis partibus, consumptis omnibus quæ habebat, venisset ad monasterium illius; nomen ejus frequenter inclamabat, atque veluti vivens ipse in corpore præsens adesset, c alimoniam sedulo ab eo petebat: cumque jam ad monasterii portam egressura propinquaret, duodecim nummos in terram jacentes reperit: quos accipiens, cum gratiarum actione gaudens discessit. Nec dissimile huic fuit, quod cum unus ex custodibus monasterii clavem modicam amisisset, & diu multum quæsivisset circumquaque, nec invenisset; tandem ad sepulcrum beati viri accessit, ut in hac necessitate subveniret sibi exorans: statimque ut a sepulcro surrexit, clavem ante altare invenit, satisque admiratus gratias egit.

[32] Quidam Miles forte captus ab inimicis, Oliverius nomine, filius videlicet illius Augerii de Riontio, [captivus, apparente sibi sancto,] qui Silvæ-majoris locum S. Geraldo prius dederat, ductus est apud Castrum, quod Mons-Revellus d dicitur; & ibi magno ferri pondere oneratus, nudusque, ad solem lacte perunctus, ut a muscis avidius impeteretur, positus est. Sed accepti beneficii B. Geraldus non immemor, huic in tali confusione constituto, non nocte, sed die, visibiliter apparens, dixit: Quomodo tibi est, frater? At ille respondit, Male. Surge, inquit Sanctus, surge, [Ast ille:] Et qualiter, Domine, possum surgere, tanto catenarum depressus gravamine? Surge, inquit [Sanctus] quanto cyus: ne timeas. Cumque tentasset assurgere, illico omnia in terram corruerunt vincula. At ille obstupefactus; Quis es, inquit, Domine? Ne cures ait [Sanctus] scire, qui sim ego: sed compedes accipiens, [solutus a vinculis,] ad S. Mariæ Silvæ-majoris cœnobium concitus perge, Deoque ibi gratias age. Videns itaque homo, custodes non longe abesse, nec non in platea quam plurimos deambulantes, formidabat abire. Videns Sanctus, dicit ad eum: Ne paveas, quia nullus mortalium, usque ad locum quem prædixi, obesse tibi prævalebit. Obsecro, inquit, Domine, ut mihi nomen tuum digneris intimare. Et ille: Scito me Geraldum Silvæ-majoris Abbatem esse. Quo dicto ab oculis aspicientis, illico evanuit. Animatus tandem sponsionibus tanti viri, [inobservatus redit ad sua:] ex oppido nemine prohibente, assumptis secum compedibus, ut jussus fuerat, exiit; sicque lætus & alacer ad cœnobium S. Mariæ Silvæ-majoris venit; Deo gratias & S. Geraldo reddidit; miraculum Fratribus ibidem servientibus seriatim retulit. Illi autem confestim, summa cum lætitia pulsatis signis, Te Deum Laudamus solenniter decantaverunt. Hæc vero & alia quæ narramus signa, non ab aliis, nisi ab his qui hæc certissime viderunt & audierunt, vel quibus sunt collata, accepimus.

[33] De manifestis etiam signis, ad illius tumulum frequentius patratis, silendum non est. [uti & plures alii,] e Nam viri quam plures nec non mulieres, amisso sensu, cum ad illius adducti fuissent tumulum a parentibus vel amicis, vigiliis trium aut quatuor noctium celebratis, pristinæ sanitati restituebantur, annuumque monasterio censum reportabant. Tantamque ei Dominus gratiam largiri dignatus est, ut absque numero captivos, ferro, vinculis, compedibusque ab inimicis vehementer astrictis, non tantum de vicinis, sed etiam de longinquis mundi finibus, liberos abire incunctanter præceperit: ita ut etiam de Normannicis regionibus nonnulli ad monasterium ipsius, [beneficium compedibus allatis professi.] cum catenis & compedibus & aliis tormentorū generibus, gratias oblaturi, advenerint captivi; illum se facie ad faciem vidisse, illiusque nutu ac meritis se solutos esse a vinculis, fideliter profitentes; compedibusque supra ipsius sepulcrum appensis, annuoque censu indicto, suam cum gaudio redierunt in patriam. Multi quoque ex accolis patriæ, aliquo tacti dolore, capitis, oculorum, manuum, [multis sepulcrum claret miraculis.] pedum vel aliorum membrorum; invocato ipsius nomine cereas sæpe exprimunt similitudines; quas illius tumulo superpendentes, sospitatem pristinam se meritis ejusdem recepisse fideliter confitentur. Navem etiam, a quodam naufrago ex cera compositam, sepulcro appensam, multoties vidimus; qui se in magno maris discrimine positum, invocatione sola nominis S. Geraldi a morte liberatum mirabiliter fore, perhibebat. Ut quid nos autem de ejus loquimur mirabilibus? cum hoc solum ad illius declaranda sufficiat merita, quod tantum religionis exemplum in hac effulsit patria per eum; quod absque numero peccatores seculo relicto mortem evaserunt; quod in cœnobio ab eo constructo juvenes & f virgines, senes cum junioribus laudant nomen Domini. Nam locus, qui quondam spelunca latronum, latibulum luporum & ferarum extiterat; viro Dei adveniente, domus orationis, locus sanctificationis & religionis & pacis, effectus est. Quis tandem ipse, vel quantæ sanctitatis, aut cujus vitæ fuerit, multo melius opera quam dicta elucidant: exitus autem acta probat. Ne igitur verborum prolixitas legentibus tædium inferat, scribendi finem faciamus. Deum super omnia & in omnibus glorificantes: qui tam egregium doctorem beatissimum Geraldum, de longinquis finibus, ad illuminationem regionis istius mirabiliter destinavit: cui est honor & imperium in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Aberravit ergo Mainardus, dum brevis esse voluit, scripsitque quod puerum pater duxit ad S. Geraldum: qui fusis ad Deum precibus eum sanavit.

b Ita etiam legit Mainardus: ecgraphum nostrum habebat cervice.

c Rursum hic sensus breviando turbatur a Mainardo, cum dicit, quod mulier venerit, a sancto Abbate eleemosynam petitura.

d Mons-Revellus in Breßia inferiori, titulo Comitatus illustre oppidum, plus quam 150 leucis distans a Silva-majori.

e Mainardus addit (in ecgrapho nostro fortaßis negligenter omissa) hæc verba: Nam qui de lapide sepulcri ejus contuso, aquæ permixto, bibebant, sanabantur.

f Etiam sanctimoniales a S. Geraldo esse in Silva-majori collectas, non sola probat traditio, hactenus domum ostendens, nunc quidem a secularibus habitatam, sed adhuc in multis monasterio similem: verum etiam plurima Silvensis chartulariiinstrumenta, in quorum uno sic legitur: quædam matrona Oregundis nomine, spreta seculari ambitione, in monasterium quod est in Silva-majore venit, ac se suaque eidem loco tradidit, habitumque sanctæ conversationis a Domno Geraldo, primo ipsius loci Abbate accepit. & Alibi Agnes de Mont-primlau, donans se in monachum Dei & S. Mariæ Silvæ-majoris, postulavit.

VITA II.
Auctore Christiano Monacho Silvæ-majoris.

Geraldus Abbas, Fundator Silvæmajoris, in Aquitania (S.)

BHL Number: 3418, 3419

PER CHRISTIANUM EX MS.

PROLOGUS.

[1] [Vitæ sanctorū, cum sint adexemplum efficacissimæ,] Licet sancti & justi viri bonorum nostrorum non egeant, qui repromissiones adepti, diversas in regno cælesti pro meritorum exigentia sortiti sunt mansiones: competit tamen officio professionis humanæ, illorum humilitatem, patientiam, ceterasque virtutes recensere devotius, quos per vitæ meritum confidit posse patrocinium supplicantibus indulgere. Dum enim felices eorum actus debito laudum honore prosequimur, nobis quoque proficimus: quia sumpto bonæ operationis exemplo, animus sæpe, quantumlibet corporis & negligentiæ frigore pressus, igne divini amoris accenditur; & iniquis cogitationibus suffocatis, frequenter ad similia provocatur. Sicut namque perversorum sunt vitanda contagia, ne corrumpant; ita bonorum amplectenda conversatio, ut informet. [non debent silentio tegi:] Præterea in soliloquiorum libro de Justis est ab ipso Spiritu sancto dictata sententia in hunc modum: In memoria æterna erit Justus: & quis ei audeat repugnare? Constat igitur justorum æternam esse memoriam, quam æternum humana debet devotio frequentare. [Ps. 111, 7] Alibi quoque idem Spiritus sanctus de inimicis justorum ita dicit: Qui oderunt justum delinquent. [Ps. 33, 22] Valde siquidem in sanctos & justos, & in auctorem suum Dominum Jesum Christum delinquere convincuntur; qui eorum laudabilem vitam & conversationem sanctam & crucem continuam, taciturnitatis videntur sepelire dispendio, acsi deprehendantur felicibus ipsorum actibus invidere.

[2] [ideo S. Geraldi Vita scribitur,] Nos autem non sic; sed Venerabilis Patris nostri B. Geraldi vitam summatim & breviter decursuri, qui probatus inventus est in monastici Ordinis disciplina, nudam sequi veritatem intendimus, nec nostrum sidus aureum mendicati luminis suffragiis adjuvare. Ea enim de causa mihi rudi & simplici labor est opusculi hujus impositus, ut in revelanda humanæ intelligentiæ justitia sancti viri (Cælestibus enim notus est per se ipsum) verborum phaleris parietem non dealbem, quem constat propriæ virtutis nitore splendescere: sed potius in humilitate & patientia, [humili sed veraci stylo,] sua gesta humili stylo & verbis nudis ac simplicibus percurrenti, ultra veri limites non liceat evagari. Meam ergo insufficientiam a spiritualibus viris supportari desidero; quorum quæro intercessionibus sacris, curis temporalium multipliciter distractus, ab amplexu terrenorum & devio seculorium actionum, ad mandatorum Dei vias revocari. Tu autem Domine virtutem, Rex gloriæ, virtus & sapientia Patris, Sanctorum splendor, mihi timido & insueti dictaminis aggredienti materiam, miseratus assiste; linguamque trementē confirmare digneris Spiritu veritatis, qui ad purum excoquat in me scoriam totius verbi superflui, & in omnem dicendorum veritatem inducat: ut circa vitam & conversationem beati viri veraciter amplexatus historiam, conspectui tuo acceptus appaream, & auditoribus in proferendo sermone, te donante, inveniar sufficiens & fidelis.

CAPUT I.
Vita S. Geraldi Corbejæ in monasterio acta.

[3] Regnante Domino nostro Jesu Christo in ecclesia Sanctorum, [Corbeiæ natus] & in cordibus electorum suorum præsidente, fuit in Corbeiæ pago B. Geraldus ex fidelibus parentibus procreatus: cujus vita laudabilis, & fama integra, & honesta conversatio, providente sibi superna clementia, gratiæ ipsis annis mollioribus principia susceperunt. Initiatus enim litteris, sicut paterna solicitudo decrevit, factus est Deo docibilis; & quanto exterius a magistro propinata sibi doctrinæ pocula ebibebat avidius, [& pie educatus,] tanto profundius inter secreta cordis sui recepta solicitius conservabat: eratque ejus indolis puer, ut in illo pueritia a puritate, non minus rei efficacia quam cognatione vocum, deprehenderetur merito derivari. Docuerat siquidem illum, qui docet hominem scientiam, qui vocat quæ non sunt tamquam ea quæ sunt, qui ex ore infantium laudem perficit, & facit disertas linguas mutorum. Vocavit namque Dominus quosdam ex utero, ut Hieremiam & B. Joannem Baptistam; quosdam a cunis, ut Beatissimum Nicolaum; a telonio Matthæum, alium a nuptiis, secundum quod B. Geraldum, ab ipsis infantiæ rudimentis. Hæc autem ideo prælibata sunt, ut intelligat Lector, quod in manu Dei est omnis professio, omnis ætas, & sine ipso nihil est validum, nihil sanctum.

[4] [litterisque imbutus,] Paruit ergo B. Geraldus vocationi divinæ, acsi cum Propheta clamaret: In manibus tuis, Domine, sortes meæ. [Ps. 30, 16] Hunc autem sic divina gratia, disciplina, moribus & scientia illustravit, ut stuperet magister ejus, quod eruditionis suæ curam longe vita pueri & ingenium prævenirent. Lasciviam igitur puerilem, quam solet ætas illa complecti, fastidiens; prætendebat & actu & habitu maturi hominis gravitatem. Ut autem vas suum in sanctificatione, a mundi mundus illecebris, [ac monachus factus,] possideret; religionis claustrum, accedente parentum fidelium devotione, intravit; & eligens abjectus esse in domo Dei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum, professus est voto inconcusso & stabili monastici ordinis disciplinam in Corbejensi monasterio: in quo ipsa pueritiæ rudimenta per susceptionem habitus & vitæ munditiam consecravit Altissimo: ubi etiam nondum adolescens Domini jugum portare indefessis humeris assuevit, cum timore Domini observantias & traditiones Patrum reverenter amplectens. Vultu demisso & humili erat: in oratione assiduus, in abstinentia firmus, fervens in ordine, in corporis afflictione austerus, gravis tantum sibi, gratus erat & benevolus universis.

[5] [tum aliis virtutibus] Sane ubi in ecclesia vel extra, spiritualis Patris verbo vel nutu, ad ministerium vel ad alias honestas operas & necessarias vocabatur, ibi erat in obediendo festinata, non impetuosa celeritas, Providentia non remissa; ut nec moræ negligentia esset in affectu notabilis, nec subito & improvide attentans pœnitudinem impetus ministraret. Non in eo, ut sæpe fieri solet, murmur aut dictio varia seu vultus mutatio, in re quantumlibet onerosa & ardua, obedientiæ meritum decerpebat. [tum obediētia excellit.] Nolebat per inobedientiam peccatum ariolandi contrahere; sed per incrementa virtutum in conspectu Altissimi, cui se immolare decreverat, complacere potius anhelabat. Inde factum est, ut quanto erat ad obedientiam pronior, ad negotia domus tractanda paratior, & competentior per sinceritatem ad onera sustinenda; tanto ei ex speciali mandato circa frequens ministerium cura propensior immineret. Unde frequenter ex officio solicitudinis ab orationis & contemplationis arce corporaliter abductus, corpus laboribus extrinsecus impendebat; animus vero propositum servabat immobilis, ut esset semper, quocumque obedientia corpus distraheret, in conspectu Domini meditatio cordis ejus.

[6] [incurrit gravem dolorem capitis:] Et quia flagellat Dominus omnem filium quem recipit; accidit ut vir Dei, dum ab alimentis abstinet, dum vigiliis & orationibus mentem jugiter occupat, corpus laboribus immoderate fatigat; circa nobile membrum, caput videlicet, sonticam incurreret passionem. Cumque plerique de suis soleant gloriari successibus, de adversis turbari & deprimi; ipse de suæ gloriabatur infirmitatis angustiis, fortis cum Apostolo effectus in spiritu, cum magis insolentiam carnis per infirmitatis flagellum cerneret edomari. [2 Cor. 12, 10] Impendebant patienti Fratres compassionis affectum, & in visitatione illius futuræ suæ desolationis dispendia solabantur: ipse autem doloris acerbitatem quanta poterat serenitate dissimulans, se simulare nitebatur incolumem; ut genitalem Fratrum tristitiam demulceret. [& quæ sibi ad remediū vel solatium dabantur,] O mira patientiæ virtus! palliabat morbi symptomata, ut socios condolentes doloris participatione fraudaret. Procuravit pariter, ut de his quæ sibi ad necessitatem corporis ministrabantur (de quibus, solo Deo conscio & quodam serviente suo, quidquid poterat, tam caute quam solicite, subtrahebat ipsi necessitati) quod sustentationi debilium artuum superesset, posset abundantius pauperibus ministrare. Sub prætextu quoque acquirendi sibi medicinalis auxilii, ad nutum & concessionem Abbatis sui, libenter de paternis facultatibus aliquid extorquebat; & tamen medicinam carnalem corpori suo non adhibens, gaudebat in nutrimentum pauperum piæ calliditatis commenta convertere. Specialiter autem diebus singulis trium pauperum refectioni vacabat; [pauperibus largitur.] & summæ humilitatis exēplar studiosius imitatus, abluendo eorum pedes & capillis capitis detergendo, Dominicæ cœnæ mysteria humiliter recensebat. Adorabat in eis, fusis sine mensura lacrymis, & frequentius toto corpore quam genibus incurvatus, individuæ Trinitatis essentiam, & acceleratæ propitiationis indulgentiam precabatur. Sic vivebat & in talibus, in juniore ætate adultus, senex & maturus in tempore pubertatis. Ejus si quidem conversatio ita erat.

[7] Interea prædictus vir, prudens & venerabilis, loci illius Abbas, [Abbati Romam eunti.] Beatorum Apostolorum Petri & Pauli decrevit limina visitare; & etiam Domno Leoni, tunc Apostolicæ Sedis Antistiti, quasdam necessitates domus expositum ire. Complacebat autem ei in vita B. Geraldi & moribus, & cuncta sibi arbitrabatur cessura in prosperum, si in via quam ambulabat ipsius desiderabili consortio frueretur. Communicat ei propositum suum Pater: paret ille & se parat pariter, impendere volens Patri devoti famulatus obsequium: [socius proficiscitur.] & quamquam assiduo languore tabesceret, factus est, Dei gratia & obedientiæ merito, quolibet sano pronior & sufficientior ad laborem. Supplevit in illo obedientiæ virtus, quidquid naturalis vigoris chronica sibi ægritudo subtraxerat. Abeuntibus ergo illis, non est fraudatus bonus Abbas a desiderio suo; quia meritis sancti viri, omnibus rite peractis, sicut speraverat, incolumis ad propria remeavit. Reversus autem cum ipso B. Geraldus, crescebat & confortabatur in spiritu & virtute, orationi sine intermissione intentus; ita quidem quod in genubus & articulis pedum callos supercrescentes exorandi assiduitate contraxerat.

[8] [inde reversus ingravescēti dolori.] Cumque jam provectæ esset ætatis, & quodam die functus Sacerdotio Missarū solennia celebraret, ita subito invaluit morbus ejus, ut sola virtute Sacramenti subsisteret. Expleto ergo ministerio, lectulum languens adiit, rogans fusis lacrymis & stans in cubiculo Patrem suum cælestem, ut non eatenus permitteret invalescere morbum suum & dolorem capitis, quo minus Sacramento altaris idoneus redderetur. Curari ergo meruit a cælesti medico, qui manum terreni medici abhorrebat. Res mira! Ecce enim, a latere dextero altaris, [cælitus remediū obtinet.] ignis sub specie linguæ ascendens, totum corpus ejus, & in quo jacebat lectulum splendore mirifico illustravit; & statim languor capitis omnino fugatus est, & integre ejus sospitas restituta. Volebat clamare præ gaudio, vix enim motus alacres exilire volentes poterat continere: verumtamen ad se reversus & visibiliter Dei virtutem agnoscens, sapienter continuit visionem. O justum & pium Dei judicium! In pauperibus suis senserat remunerator piissimus erogata stipendia medicorum, & idcirco idoneum judicavit servum suum medicinali auxilio non frustrari. Fit itaque vigil & solicitus vir beatus, non solum votum professionis cum integritate complere, sed ne concessam sibi gratiam in vacuum abire permitteret, supererogare plurima in psalmis hymnis & canticis satagebat.

[9] Eo autem tempore concessit in fata monasterii Custos & commissa est B. Geraldo custodia, quia monasterio diu noctuque præ ceteris frequentius incumbebat. [divinis visionibus semel] Unde cum quadam nocte anticipassent oculi ejus vigilias, & prostratus ad ostium, infusas lacrymis orationes funderet ad Dominum; vidit in visione Dominum Jesum Christum, cum Angelorum & Archangelorum militiæque cælestis exercitu, monasterium introire & se ad celebranda Missarum solennia præparare. Aptatis igitur singulis, sicut ministris tam celeberrimis competebat, cum ad altare Missam celebraturus accederet Rex pariter & Sacerdos, quæsito utrum omnes qui festo tam sacro interesse debuerant advenissent, dicebat Dominus Jesus, unum adhuc introducendum deesse, qui ad januam monasterii orationi vacabat. Introducebatur ergo per ministerium Angelorum, & inter beatorum spirituum agmina locabatur: qui statim, eleganter in choro dispositi, inchoabant solenniter Missæ Introitum, Gaudeamus. Stabat autem stupefactus ex magnitudine visionis, & in corde suo omnia conservabat.

[10] Alio tempore in visione vidit, quod ad monasterium B. Petri Corbeiensis hominum multitudo convenerat: [iterumque excitatus,] cumque ipse inter illos, qui nomen Domini invocabant, assisteret coram eo, & ad contemplandum beneficium Dominicæ Passionis ejus subtiliter intenderctur affectus; imago Crucifixi occurrens illi, coram omnibus capitis sui verticem lætissime contrectabat, & consolabatur eum dicens; Confortare, fili, in Domino & in potentia virtutis ejus. Et in hæc verba discedens, locum proprium repetebat. Credendum procul dubio erat, quod tam excellentissimæ visiones in beato viro aliquid latentis mysterii designarent. Sed quid aliud, [abit Hierosolymam:] nisi quod per meritum fidei, cum his qui regna vicerunt & justitiam operati sunt, repromissionis erat beatitudinem adepturus? Crucifigebat itaque cum vitiis & concupiscentiis carnem suam, illum volens imitari & sequi, quem pro salute hominum noverat crucifixum: cujus figuram sibi admodum blandientem sub specie quadam ænigmatica fuerat contemplatus. Inde & concepit in mente, ut, in qualemcumque retributionem impensæ sibi familiaritatis & gratiæ, adiret locum ubi corporaliter steterant pedes ejus, ubi Ecclesiam de sanguine proprio, depulsa materia veteris Synagogæ, formaverat: ubi scilicet in medio terræ per crucis patibulum salutem fuerat operatus.

[11] Respondit ergo effectus affectui, & impetrata licentia ab Abbate suo, [& adoratis sacris locis,] dolente plurimum se desolatum relinqui præsentia ejus, quæsivit quem desiderabat anima illius, Hierosolymam pergens, & votum quod fecerat solvens. Sciebat quidem dictum ab Angelo, Surrexit, non est hic: & tamen, non quod sciret jam inter monumenti angustias contineri, sed quia olim positus fuerat ibidem, majestatem ipsius adorabat; intus habens vir Dei, per inhabitantem gratiam, cujus adorabat in cælis essentiam. Obtulit ergo multas phialas aureas, odoramentorum plenas, [Corbeiam reversus,] scilicet abundantes orationibus sacris: & peragratis cum devotione locis nativitatis ejus & baptismi & jejunii & aliis, quæ corporali gressu illius mansione seu miraculorum operatione authentica & celebria facta erant, transtulit illum Dominus per mare magnum, reducens eum ad monasterium suum; ubi cum gaudio & veneratione receptus, his qui ad audiendam vocem sermonum ejus gressu & animo festinabant; non nugas non fabulas, sed quæ de potentia divina circa Sanctos suos, quos iter agendo in via visu aut fido auditu didicerat, referebat.

[12] Cum autem in bonis operibus confirmatus delectaretur in Domino, & faceret bonitatem, atque ascensionibus in corde suo dispositis de virtute in virtutem adscenderet, & lux ejus coram hominibus sic luceret, [creatur Abbas Laudunensis;] ut videntes opera sua bona darent gloriam Altissimo; non post multos reditus sui dies contigit humanitus Laudunensi Abbati [ut moreretur]. Loci autem illius Fratres, in unum mente & corpore congregati, elegerunt & præelegerunt illum; felices si jugum ejus, quod cervicibus suis aptaverant, absque recalcitratione portarent. Non venit ille, sed trahitur, eo ipso quod refugit attrahendus: quia in ecclesiasticæ Prælationis obtentu, sicut ambitio importuna damnatur, ita profecto humilitas & timor Domini acceptantur. Cœpit ergo in commisso sibi officio summi Doctoris exemplis informari, prius in se complens quod alios hortabatur. Deducebat illis in medium assiduam novissimorum memoriam, sanctorum Patrum ædificantes amplectendas sententias, professionis vinculum, ordinis normam, voti debitum & perseverantiam in virtute. Cum igitur in subditis, quæ adversa monasticæ professionis erant, [sed monachorum pervicactam pertæsus,] extirpare nullatenus posset; divertit sapienter ab inutili opere dorsum suum; & dimissis quos salubriter gubernare non poterat, ad regendum corporis suis claustrum, vitando eorum suspecta contagia, se convertit ne vas sincerum vel in modico incrustaret. Gaudeat Silva-major, [Prælaturam dimittit,] quia in divortio isto conceptionis suæ mysteria inchoantur. De se an de alio aliquo habet istud migrandi propositum religiosissimus Pater? O B. Benedicte, te habuit in hoc & in aliis speculum & exemplar, didascalum & tutorem: qui cum vidisses in subditis, quos invitus regendos susceperas, tuam industriam & propensiorem curam nullatenus posse prævalere, quibus & prædixeras te illorum moribus convenire non posse; ad exemplum Divinitatis dimisisti eos secundum desideria cordis eorum: & tunc, ut ait B. Gregorius, ad locum dilectæ solitudinis rediens, ne forte teipsum relinqueres & illos non invenires, habitasti tecum.

CAPUT II.
Silvæ-majoris fundatio: Miracula S. Geraldi viventis, felix obitus.

[13] Igitur resignata in manu Pontificis, sicut moris est, Abbatia, [Pauculis sociis acceptis,] eorum quæ retro erant penitus obliviscens, sese ad anteriora extendit, & inito consilio cum quodam sanctissimo viro, qui inter mansiunculæ cujusdam macerias corpus suum incurvaverat propter Christum, generales monastici ordinis observantias religionis fervore transcendens, eremum concupivit: decrevitque alios de cetero filios non habere, nisi quos ex fœcunditate nova, humili ejus obstetricante servitio, divina ei gratia parturiret. In levamen autem & solatium concepti propositi, vir ille justus adjunxit illi quatuor professione laicos, virtute insignes; a quibus, cum ad ipsum causa pœnitentiæ humiliter accessissent, diversorum peccatorum maculas extirparat, & corda illorum ad recipiendum Dei verbum vomere exhortationis aptaverat: qui & firma deliberatione censuerāt, [Parisios,] in satisfactionem horum quæ commiserant, paupertatem amplecti & sequi, & a propriis semet juribus abstinere.

[14] Subjecti ergo invicem in timore Christi, invocata divina clementia ut dirigat gressus suos, intendunt per egressum seculi cælorum regnum acquirere, & B. Dionysii domum constituunt viarum suarum principium. [inde Pictavium proficiscitur:] Cumque ibi orantes sanctorum Martyrum petivissent meritis adjuvari, ad urbem tandem Pictavorum continuato itinere perveniunt. Novi autem tirones illi, qui jam erant in seculari militia veterani, B. Geraldum ducem constituerant & magistrum, & ipsius in omnibus arbitrio regebantur. Et cum per quemdam civitatis vicum agerent iter suum, sicut Spiritu Domini ducebantur, obviaverunt Comiti Pictaviensi; deditque sibi Dominus gratiam in conspectu illius, & salutatus ab eis reddidit statim illis blandæ salutationis alloquium: & deprehendens in ipsorum habitu certa patientiæ atque humilitatis indicia, quæsivit quæ causa esset viæ. [suscipitur a Comite,] Illi autem non aurum vel argentum, sed locum solitarium & religioni accommodum se quærere responderunt. Supervenit autem quidam Burdegalensis Præpositus, qui in diebus illis Comitis intraverat curiam; & intellecto ipsorum proposito, gaudens etiam quod Comitem haberet propitium, Mihi, inquit, Domine, committantur: ego enim cum beneplacito vestro locum ipsis designabo idoneum, & circa eorum obsequium geram fideliter vices vestras.

[15] Ergo ubi Præposito jam dicto Comes illos commisit, [& Præposito Burdegalen. commēdatus] spondens favoris & auxilii opem, & eidem ministeriali præcipiens, ut eos haberet sincerius commendatos, ab ipsius præsentia discesserunt, & fecerunt sicut præcepit illis Præpositus, veneruntque Burdegalensem-diœcesim, & sine mora in terra, quam Inter-duo-maria nuncupant, locus est eis vastæ solitudinis designatus, quem ad differentiam minorum nemorum Majorem-silvam incolæ appellabant. [ad Silvam-majorem ducitur, an. 1079,] Erat enim silva longitudine & latitudine spatiosa, & diversorum generum arboribus circumsepta, invia undequaque, nisi viator solicitus iter sibi in securi & ascia complanaret. Quid plura? quanto sit locus ille a frequentia hominum & habitatione remotior, tanto beato viro & sociis suis acceptabilior invenitur. Ex ipsa quidem facti celeritate conjicitur, quod voluntatis Dei fuit, ut cito sibi occurreret quod volebant. Fuerat autem olim ibi ecclesiola quædam, sed facta jam in desolationem defecerat. Accessit ad locum vir Dei, & singula cœpit diligenti consideratione metiri: jamque spiritus ejus super præparandam habitationem sibi per providentiam ferebatur: qui tamen in hac peregrinatione solo corpore constitutus, mente in patria conversabatur æterna. Ecce homo, verus Dei cultor, ductus est in desertum; a Spiritu sancto videlicet, qui in adventu ejus, & prava direxit & aspera complanavit.

[16] [eumque locū suæ quieti destinatum] Jam designabat in mente ubi ecclesiam & alias officinas apte disponeret & locaret: jam erat opus illius coram eo. Anno autem incarnati Verbi millesimo septuagesimo nono dignatus est Dominus in adventu Beati Geraldi locum Silvæ-majoris & patriam illustrare. Postulavit sibi signum a Domino, an vellet eum ibi sistere gressum suum, & in honore illius opus propositum inchoare; an disponeret ipsum adhuc peregre proficisci. Cumque diutius in oratione persistens, [cælesti edoctus visione,] responsum a cælesti consilio expectaret, quasi in extasi factus, ecce Filius Dei in vexillo Crucis offert se aspectui servi sui. Crucis vero tanta immensitas erat, ut ejus pars inferior terræ infixa maneret, superior cæli ardua penetraret, & ita diutius firma & stabilis persistebat. Non tamen materialiter illa crux videbatur, sed erat quædam claritas formata in modum crucis, quæ totum locum miri splendoris magnitudine illustrabat. Expergefactus itaque homo Dei, certum concepit ex magnitudine visionis indicium, quod habitationem loci illius Dominus receptaret. [monasterium condit,] Domine Deus noster, tu exaudiebas illum; Deus, tu propitius fuisti ei. Loco igitur, qui conceptioni suæ competeret, certis limitibus designato, libertate quoque & immunitatis integritate a terræ illius nobilibus dominis impetrata, cœpit operari consilio manuum suarum; & in loco, in quo viderat Dei filium passionis insigniis præfulgentem, ecclesiam, in honore ipsius & ejus sanctissimæ genitricis Mariæ, secundo adventus sui anno fundavit; & vivens in sanctitate & justitia coram ipso, orabat assiduus, ut debilia operis sui principia meliori eventu divina clementia prosperaret.

[17] [ex quo plura alia deinde prognata;] Patet hodie quod exaudita est nostri spiritualis Zachariæ oratio; quia illa ecclesiola, quam invenit vetustate confractam, quasi sterilis erat; & tamen in senectute illa visitata & gravidata per gratiam, dānato sterilitatis opprobrio, facta est fœcunda in sobole, ita quod in Hispania & in multis partibus Galliarum ipsam, tamquam matrem suam, suscitata ex ea filialis a devotio reveretur. Sub ipsa vero novitate ædificationis novellæ, fuerunt quidam qui dicerent de beato viro, quod seductor erat, & quod loculis sarcinatis ad loca dimissa erat postmodum reversurus. Occasione hujusmodi suspicionis iniquæ, viri quidam spiritu diabolico concitati, numero quatuordecim, [qui hoc destructuri venerant inimici,] habitationem sancti viri adhuc novellam & tenuem temere arbitrati sunt dissipare: & susceptis armis, in quibus confidebant, circa crepusculum vespertinum ad locum iter arripiunt, ut, quod mente conceperant, compleant, si permissi fuerint, per effectum. Cumque propius accessissent, ut rapina & sacrilegio, quorum conceptione jam inquinaverant mentem, nefariam dexteram sordidarent; subito audito tintinnabuli sono, quod de more ad nocturna officia pulsabatur, in terram, cæci effecti & stupidi, corruerunt; & facti sunt adeo per omnia membra invalidi, ut humanus affectus, spectans tam miserabiles, posset merito condolere. Mane autem facto Fratres ad opera exeuntes, [divinitus puniti,] illos quasi semianimes invenerunt, novitatem facti illius Beato citissime annuntiantes. Cumque vir Dei adveniens ipsos aspexisset, armatos pariter & impotentes armorum, satis intellexit quo spiritu advenissent; & tamen est sciscitatus ab eis, quæ causa illos ad deserti solitudinem deduxisset. [ibidem monachi fiunt] Illi vero se infelices vociferantes & miseros, confessi sunt hac de causa venisse, ut locum habitationis ejus destruerent & penitus spoliarent: sed divina potestate prohibiti, pœnam pro affectu temerario sustinebant. Venia tandem humiliter postulata, in virtute divina jussit eos vir Dei consurgere, & raptorum deinceps officium denegare. Illi autem protinus ad orationem beati viri, in conspectu omnium qui aderant, visus beneficio restituti, cum antea nil viderent, & solita penitus incolumitate percepta, ibidem ad serviendum Deo se voto constanti & stabili contulerunt; & operante divina gratia, per ministerium servi Dei, in simplicitatem ovinam lupina rabies est conversa; ita quod sub ordinis monastici disciplina vitam ibi postmodum feliciter in Domino finiverunt.

[18] [S. Geraldus miraculis clarescente.] Audierant vicini præconia sancti viri, & per omnia montana circumposita ejus divulgabatur opinio, in tantum ut ad eum confluerent, & pane vitæ satiati ab ipso illi temporalia ministrarent. Rudis siquidem adhuc erat in cordibus incolarum fidei Christianæ religio; utres veteres erant, & ideo vinum novæ gratiæ corrumpebant. Habitantibus in regione umbræ mortis lux orta est eis: non tamen erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Veniebant autem omnes qui habebant infirmos, animas scilicet inquinamentis multiformis immunditiæ sordidatos; & operante Domino per ministerium servi sui, docebat eos agere pœnitentiam in remissionem peccatorum, & sic curabantur ab infirmitatibus suis; & cordibus eorum ad recipiendum Dei semen vomere prædicationis aptatis, virtutum surculum spiritualis agricola inserebat: ideoque ad eum de diversis confluebant, & audiebant eum libentius, quia sicut Prophetam eum habebant. [frequentari incipit locus, antea desertus.] Erat enim aspectu Angelicus & corpore castus, mente devotus, sermone facundus, in oratione vigil, in extrinsecis providus, in exterioribus cautus, hilaris erga hospites, pauperibus humilis & benevolus dispensator: erat omnibus omnia, secundum eruditionem Apostoli, ut omnes lucrifaceret Deo; proficiens non tam perfectæ prædicationis officio quam immaculatæ conversationis exemplo. Felix patria, quæ in visitatione illius promissionum Isaiæ Prophetæ optatum meruit principium obtinere. Dixerat ipse in vaticinio suo, Lætabitur deserta & invia, exultabit solitudo, & florebit quasi lilium: & post pauca, manus dissolutas confortari præcepit, & genua debilia roborari. [Is. 35, 1] Hæc omnia venerunt super eam: nusquam enim per deserti ac solitudinis magnitudinem, usque ad prædicti Patris adventum, liber ibi patebat accessus; sed tunc facta sunt prava in directa, & aspera in vias planas; confortatæ sunt dissolutæ manus, & genua roborata debilia: quia inter ceteras gratias, quas contulerat Dominus Sancto suo, dedit ei gratiam etiam sanitatum.

[19] [puer loripes sanatur:] Opinione namque beati viri longe lateque dispersa, vir quidam de Limovicensi diœcesi, fidem habens his quæ de vita & sanctitate illius dicebantur & deducebantur in publicum, fiducialiter agebat in eum, rogans humiliter ut ipsius suffragio filius ejus, qui a nativitate pedes tortuosos habebat & deformes, optatam perciperet sanitatem. Cumque nihil hæsitans dudum in hujuscemodi oratione persisteret, filio suo perfecte curato, & tam in naturalem formam quam recti gressus officium restituto, sensit sibi beati viri præsidium mirabiliter adfuisse. Igitur accepti beneficii non ingratus, assumpto filio in testimonium patrati miraculi, præsentiam adiit sancti viri; & de percepta sanitate gratias Deo & beato viro cum devotione persolvit.

[20] [monachus Carnotensis naufragus] Jam prædicti venerabilis semperque venerandi fama partes etiam attigerat Galliarum, & illius vitæ præconia, ibi, unde jam pridem venerat, reciprocatione felici nec sine virtutum multo fœnore, referebat. Quidam autem monachus monasterii S. Petri Carnotensis, audita servi Dei fama, postulavit a Domino, ut non prius mortem naturalem incurreret, quam ejus desideratam posset faciem intueri, suoque optato colloquio satiari. Interim autem illum mare Anglicum navigio tentare oportuit, ubi permissione divina procellam gravissimam ventorum contrarietas excitavit, unde incussione undarum percussa navis est cassata, & ipse miserabilis naufragus, mediis fluctibus sine ulla ligni aut funis sustentatione relictus, mortem aut per submersionem aut per elisionem, quam crebro ex conflictu fluctuum sustinebat, merito formidabat, ascendens usque ad cælos & descendens usque ad abyssos; & usque ad extremum mortis & vitæ dissidium agebatur, fere per diem & noctem continue. Cum ei occurrit B. Geraldi memoria, & clamans non minus cordis voce quam oris, [B. Geraldum invocans salvatur:] ipsius præsidium studiosius implorabat, dicens; Vir Dei, quem miser & infelix ego visitare decreveram, si vera sunt quæ de tuæ virtute operationis audivi, adsis in auxilium naufraganti: impetra orationibus tuis sacris a Domino, ne disruptis morte miserabili vinculis vitæ meæ, votum, quod de præsentia tua petenda conceperam, dissolvatur. Vix orationis verba finierat, & ecce in auxilium spei suæ optato affuit vir beatus, ita quod ad invocationem ejus obvia eum navis exciperet, & solo restitueret de profundo pelagi liberatum. In voto ergo suo, accedente tanto beneficio, confirmatus, qui jam appropinquaverat usque ad portas mortis, vitæ pristinæ restitutus, liberatorem suum devotus appetiit; & gratias agens, quam magna sibi fecerat qui potens est ob ipsius merita, supplici confessione monstrabat.

[21] Vir vero illustris opinionis & gratiæ, si quando ei contingeret recitari præconia, non sibi;[plurimi a febribus carantur:] quem servum reputabat inutilem, sed divinæ magnitudini humiliter adscribebat. Confluebant siquidem ad illum de diversis partibus plurimi, qui vel infestabantur a febribus vel aliis languoribus tenebantur: quibus per pœnitentiam primo mundatis interius, benedictum panem ministrabat; & frequenter per ministerium suum, his qui digni erant, spiritualem curam ejus spiritualis sospitas sequebatur. Plures quoque de lapide in sepulturam illius aptato, cultello seu modo quolibet minuente tritum potibus immiscebant; & ex ipso potu, virtute faciente divina, sæpe a suis infirmitatibus curabantur.

[22] Cumque per multa signa & prodigia vita ejus sancta & immaculata manifestius claruisset, [Ipse mortem præsentiens suos extremū alloquitur,] tandem resolutionis suæ tempus instare spiritu revelante cognovit, & in unum Fratribus convocatis, cœpit eos sacris exhortationibus informare, ut videlicet post ejus obitum caute declinarent contentiones & schismata, servantes omnibus modis in vinculo pacis spiritus unitatem, & ne traditiones ejus aliqua superstitione permitterent inquinari: sed sciret unusquisque possidere in sanctificatione vas suum, ut templum Spiritus sancti fieri mereretur. Postquam autem a Patre spirituali verbi Dei cibo refecti sunt, & ipse sibi adhiberi fecit remedium Unctionis extremæ: sumptis quoque sacrosanctis Dominici Corporis & Sanguinis cum omni devotione Sacramentis, ad præparandam sibi viam salutis æternæ, dedit pacis osculum universis: & data cum benedictione licentia, jussit eos in partem secedere, [quibus dimissis] ut cælestium spirituum agmina, per quæ ipsum divina dignatio visitabat, illis amotis ocius subintrarent, & assumptum ejus spiritum ad locum adducerent sibi a Domino præparatum. Ad hanc vocem egressi sunt, Cælestium præsentia stupefacti, gaudentes pariter & dolentes, dum eos hinc Patris dissolutio mœstos efficeret, hinc de corona ipsius per tam digna miracula spei & fidei reficeret certitudo.

[23] [visitatur a Sanctis] Adsunt igitur, agminum consortia beatorum; mortemque, rem amaram, quæ naturaliter horrorem inducit, tanta circa eum obsequii impensi reverentia, gloriosa quædam consolationis pariter & securitatis celebritas festivat. Igitur tam sancta & venerabili concione præsente, B. Geraldus, disposita domo sua, claustris & officinis pro parte compositis, erecta monasterii fabrica pro maxima dimensione parietum, formata & informata ibi monastici ordinis disciplina, appositis etiam certis & singularibus observantiis (quæ usque in hodiernum, [& moritur an. 1095] diem divina operante virtute, summo studio, inviolabili firmitate servantur) emeritus, ætate maturus, in senectute bona, anno Dominicæ Incarnationis millesimo nonagesimo b quinto, Nonis Aprilis, naturæ debitum solvit: & celebrato censura divina corporis animæque divortio, vitalem spiritum, exultantem in Domino, Angelorum assistentium sinibus resignavit.

[24] Audita vero sancta depositione illius, plurima de diversis partibus turba Cleri & populi,[& multis undique concurrentibus sepultus] virorum & mulierum turmæ, juvenes & ac virgines, senes cum junioribus, ad celebrandas ejus exequias convenerunt. Lamentabantur inconsolabiliter, & dolebant se desolatos ejus præsentia temporabili: sed quem in terris noverant conversationem duxisse Angelicam, ipsius patrocinio spirituali se cum omni fiducia sperabant assidue in posterum consolandos. Sed quia consolatore sublato de consolationis imminentis dispendio formidabāt, deplorabant communiter commune incommodum: & cum esset communis inter ipsos dolendi materia, eadem eos ad fletus & lacrymas communiter provocabat. Sepultum est itaque venerabile corpus ejus in ecclesia ipsa & septentrionali plaga; [miraculis honoratur.] & sepulcrum ejus multimodis miraculorum insigniis, ad laudem & gloriam omnipotentis Dei, tam decenter quā reverenter ornatur, secundum diversa beneficia, quæ per ipsius merita fidelium devotio experitur. Nos igitur, qui eum vitam terrenā & transitoriam in melius fide non dubia credimus immutasse, & de terra ista morientium ad terram viventium translatum esse feliciter, Deo gratias agimus, qui specialem in conspectu suo pastorem & patronum B. Geraldum nobis dignatus est immensa sua clementia deputare: qui est in Sanctis suis mirabilis, cui est honor & imperium in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Pullaria generalis Archiepiscopatus Burdegalensis, gallice edita Parisiis anno 1648, continens omnia istius Archidiœcesis beneficia, enumerat Prioratus circiter 30 qui modo ab hac Abbatia dependent, præter ecclesias curatas multo plures: in illis sunt quatuor in Arragonia Prioratus, unus in Anglia.

b Bucelinus nescio qua sua aut typothetarum socordia in textu & margine an. 1050 habet.

CAPUT III.
Miracula post B. Geraldi transitum.

[25] [Pauca ex multis scribuntur:] Dum diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, a pie credentibus non multum est de miraculorum inquisitione curandum: dictū quippe credimus a Domino: Generatio prava & adultera signum quærit. [Math. 12, 39] Unde miracula plerumque data & ostensa esse credimus, ad incredulorum duritiam convincendā. In his autem qui perfecte credunt, & in fide Christi firmati, arserunt igne mutuæ caritatis, honestius & tutius est censendum, omnipotentem Deū in suis magnificare operibus, qui dividit singulis prout vult; quam ubi vita sancta precedit, de miraculis nimis proterve inquirere; vel quærendo aliquid dignū correctione sentire. Satis enim est quod justum deduxit Dominus per vias rectas, & ostendit illi regnum Dei, & dedit illi scientiam Sanctorum; honestavit illum in laboribus, & complevit labores illius. Verumtamen de multis miraculis, quȩ Deus per merita S. Geraldi dignatus est ante dissolutionis suæ terminum vel post operari, pauca cum devotione recitanda decrevimus: quia per negligentiā plurima, soli Deo nota in memoria hominū non habentur. Licet igitur totā vitam ejus miraculis claram credamus & miraculosam undequaq; fuisse; aliqua tamen speciosa scribimus, ne inopia turpiter esse inopes cōvincamur.

[26] Quædā mulier nobilis duos filios habens, militari cingulo jam aptatos, [Miles a matre commendatus sancto] tantam posuerat in virtute sancti viri fiduciam, ut frequenter cum devotione ipsius tumulum visitaret, & se ac duos filios suos ejus præsidio & defensioni submitteret. Quadam vero die cum videret eos accingi & parari ad prælium, quod prope mansionem suam casualiter imminebat, nec posse illos aliquatenus cohiberi; ipsos flexis genubus, fusis lacrymis, B. Geraldi patrocinio commendavit, oravit & petivit ab eo, ut ipsos ei sanos incolumesque remitteret. Igitur procedentibus illis, cum præcipites ferrentur ad pugnā, [liberatur a morte.] desiderio exercendæ militiæ inflammati; quidam illorū adversarius ex insidiis, quas occulte posuerat, super eos irruit improvisus, unumq; ex eis valido impetu lancea transfixurus appetiit: sed prævalente custodia sancti viri, cuspis ferri, obice nudi corporis hebetata, non potuit feriēdo nocere; imo ferri durities, carnis reflexa mollitie, visa est versus rigorem hastæ acsi esset cerea retorqueri: sicque miles a custode suo servatus illæsus, matri ejus lætus & incolumis restitutus est. Mater vero miraculi novitate stupens & lætabunda, sepulcrum defensoris adiit festinanter, filios secum ducens ferrum lanceæ detulit, ut tumbæ superpositum semper in rei gestæ memoriam dependeret.

[27] [Petrus Abbas 7 testatur,] Cum vir sanctus Abbatis humilis diligēter exequeretur officium, fuit inter alios quidam juvenis, Petrus nomine, monachatus ab eo: qui Domino inspirante in pastore sequens vestigia sanctitatis, tanto ab ipso perfectiorem informationē accepit, quanto per ferventiorem vitam eam diligentius quærens avidius appetebat. Hic ergo cum circa eum in officio Capellani fuisset diutius conversatus, de sanctitate ipsius & vita immaculata notitiam pleniorem habebat. Referebat autem præmissum miraculum, & alia plurima, postquam fuit electione Fratrum canonica in domo ipsa, secundum meritorum & firmitatis exigentiam, religionis pastor & Abbas septimus ordinatus. Inter cetera vero istud etiam a scripto tradidit & probato suo testimonio confirmavit. [fratrem quemdam a molesto corporis totius tumore] In cœnobio ipso unum de Fratribus gravi contigit ægritudine laborare: defluxione namque inordinata & nimia totum intumuerat corpus ejus, cutisque facta livida, per omnes corporis partes ad tactū quemlibet tympanizans, vehementissime tendebatur. Qui cum languoris sui solū mortis crederet superesse remedium, cassatus & oppressus acerbitate doloris, & affectus tȩdio miserabilis vitæ, quasi quædam moles sibi impedimento existēs, acceleratæ mortis terminū expectabat. Cumq; B. Geraldi patroni sui tam attentis quam necessariis votis præsidium implorasset: quietem aliquantam somno momentaneo superveniente accipiens, gratam habuit visionem. Putabat enim ante sacram ipsius beati viri tumbā se pro vero consistere, [ad tumbam sancti liberatum.] & de tumulo ultro sibi aperto dentem unū de corpore sancto & reverendo assumere. Cum quo super se imprimens signū Crucis, se curatum perfectissime sentiebat. Igitur præ gaudio excitatus, affectabat experiri realiter, quod imaginarie fuerat contemplatus. Mane autem facto, molem corporis traxit cum summa difficultate ad tumulum, & juxta formam visionis procedens in singula, per merita sancti viri, contra humanæ spei fiduciam, perfectam adeptus est sanitatem,

[28] [moribundus, ipso apparente sanatur.] Quodam etiam tempore quidam ejusdem monasterii Custos, adeo fuerat violentia gravis infirmitatis exhaustus, ut in ultimo vitæ & mortis examine constitutus, nulla in se viventis signa spiritus, eū subtiliter vocantibus exhiberet. Cum autem ministri & qui astabant, circa hujusmodi attenti essent, & inter certum & incertum mentes hominum agerentur, nisi quia pluribus certior videbatur pro morte sententia; & vellent facere pro illo secundum consuetudinem morientium, ut eum ad terram deponerent; in cinere pariter & cilicio, sicut moris est, collocandum; idem infirmus, affectu quo potuit intimo, sancti viri præsidiū invocavit, de ipsius meritis & virtute confisus, & (sicut ipse testimoniū perhibuit continuo liberatus) adfuit ipsi præsentialiter in veneranda canitie vir beatus, qui eum blande attrectans, mirabiliter manuum impositione liberavit.

[29] Oliverius quoq; nobilis miles, filius Augerii de Rioncio, nobilis viri, de cujus dono locū Silvæ-majoris adeptus fuerat vir beatus, captus ab hostibus, ad castrum, quod Mons-rebellis dicitur, [captus ab hostibus] fuit in multis verberibus & corporis afflictione adductus. Cumque ibi tentus esset aliquamdiu, compedibus & manicis ferreis alligatus, nudusque lacte perfusus quodam die solaribus radiis exponeretur, ut a muscis impeteretur avidius, & ipsarum stimulis acrius torqueretur: memoratus vir Dei, beneficii non immemor, die media ei obsequium personalis visitationis exhibuit, consolatusque ipsum blandæ salutationis alloquio, dixit ei: Quomodo tibi est, Frater; Domine, inquit, male, sicut vides. Surge, inquit Sanctus; surge. Qui respondit, Quomodo possum surgere, pressus tantarum pondere catenarum? Et reversus ad se, [solutus vinculis] cum ad instantiam sancti viri surgere attentasset, confestim omnia vincula, quibus obstrictus tenebatur, in terram dissoluta penitus corruerunt. Sentiens itaque divinum sibi adesse præsidium, sciscitabatur sedulo nomen ejus; vidensque custodes sibi imminere non longe absentes, aliosque deambulantes plurimos in platea, metuebat abire. Cujus pusillanimitatem Sanctus arguens, ait: Vade, ne timeas, & sumpta in testimonium vincula, quibus ligatus extiteras, ad cœnobium B. Mariæ Silvæ-majoris absque ullo timore deporta: nullus enim horum, [a sancto ad fugam animatur,] quos vides, nec quislibet alius, usque ad locum quem prædixi, te poterit aliquatenus impedire. Sciasque Geraldum, quondam illius Abbatem, tibi extitisse ductorem. Admirans igitur ille pariter & gaudens, [& liber ad sepulcrum venit.] non tam pro liberatione sua quam pro manifesta visitatione sancti viri, abiit viam suam, juxta verbum quod dixerat ei Sanctus, per medios hostes tutus; & in memorato monasterio receptus, seriatim quæ sibi contigerant nuntiavit. Convenientes igitur confestim Clerus & populus cum Fratribus ejus loci in ecclesia, cum summa lætitia, & lacrymas fundentes præ gaudio, pulsatis signis hymnum Deo, Te Deum laudamus, cantaverunt, & gratias uberrimas retulerunt, & in memoriam patratæ virtutis, ipsa ferrea vincula ad honorem Dei super sepulcrum sancti viri, cum multis aliis, longo post tempore dependerunt.

[30] In porticu hospitalis, quod propeportam monasterii B. Geraldus adhuc vivens ad recipiendos pauperes, [eodem veniēs paralytica] infirmosque construxerat; mulier quædam, Algare nomine, de villa quæ dicitur Avaron b oriunda, inter vestibulum ipsius domus eleemosynariæ paralytica jacens, acerbitate passionis & doloris continui acriter torquebatur. Quadam autem nocte B. Geraldus mulieri languenti apparuit, faciem habens emerita canitie candidatam: & cum juberet eam surgere, mulier ad aspectum viri pariter & verbum stupefacta, utpote quæ per longum tempus usum membrorum amiserat; crebra tamen illius jussione excitata simul & compulsa, [simili visione curatur] surrexit. Surgente autem illa, fragor tantus ex nervorum protensione productus est, ut ipsa ex terribilibus vocibus, quas audita est inde facta stupida syncopando proferre, dormientes in hospitali excitari compelleret, & apertis januis sciscitari ab ea, quid causæ coëgisset eam tam insolite & tam terribiliter proclamare. Quæ humiliter pandens ordinem in se patrati miraculi, jussam se esse asseruit a B. Geraldo, qui eum sanaverat, ad monasterium gratias reddituram properare. Secum ergo ipsam rectis gressibus ad monasterium incedentem ducentes pulsaverunt ad januam: quibus apertis introeuntes prosecuti sunt eam usque ad tumulum beati viri cum laudibus, magnificantes Deum cum reverentia & timore, qui per merita sancti viri mulierem mirabiliter liberavit.

[31] In alia quoque muliere, omni penitus membrorum suorum usu destituta, quam quidam filius ejus de remotis partibus ad eumdem quem præmisimus locum hospitalis adduxerat; [item alia paralytica,] idem vir sanctus præsentiæ suæ exhibitione, ad manifestam omnibus Dei virtutem & Dei gloriam, hoc miraculum suæ curationis iteravit: & quia consimile alias factum fuit, in recitatione illius per singula non duximus immorandum.

[32] [& claudus quidam] Claudus quidam in eodem hospitali fuerat diutius sustentatus, qui circa crura, pedes & tibias adeo erat debilitatus omnino, quod enervato naturali vigore, ad necessaria repens, natium manuumque beneficio traheretur. Huic autem B. Geraldus in visione apparens, hortatus est eum ut ecclesiam peteret, & inter alios nocte imminente, qua solennes agebantur Vigiliæ, pernoctaret orando & reciperet sanitatem. Paret ille, & protrahens cum difficultate ad ecclesiam semetipsum, prope sancti viri tumulum se locavit. Cumque juxta promissum viri Dei divinæ virtutis potentiam expectaret; impellebant eum majores & nobiliores qui ad eumdem locum devotionis causam confluxerant, sancti viri tumulo inhærere propius affectantes. Excusabat quantum poterat impotentiam suam, rogans ut compaterentur afflicto: [postea monasterii armentarius.] sed quanto magis parci sibi poscebat, tanto invalescebat clamor impellentium contra ipsum. Itaque necessitate compulsus discedere laborabat, & extensis manibus ad gradus altaris B. Mariæ, auxilio beati Confessoris surrexit, stetitque super pedes erectus, gratias agens Deo & B. Geraldo, cujus promissum certum & firmum comprobaverat in effectu: & integre liberatus, visus est dudum præfati monasterii pastor armentarius extitisse.

[33] [In elevatione corporis] Processu vero temporis, habito & firmato bonorum virorum consilio, de ipsius sancto corpore transferendo, convocatis Episcopis & aliis religiosis viris; cum gloriosum ejus corpus de loco in quo positum fuerat, reverentia debita & timore, locum transportaretur in alium, ubi tutius & secretius haberetur; unus de adstantibus vestem suam studiosius supposuit, & dentem unum a loco suo convulsum lætabundus accepit. [dentem auferens aliquis, nequit abire.] Discedens igitur, insignem reverendi corporis portiunculam gerens, egressus villam, tanto fuit stupore perculsus, ut relicto recto itinere de via vagus quæreret, & eadem loca sæpissime circinans, diutissime mente captus erraret; & eundo laborans, ultra non posset a sancti viri monasterio elongari. Tandem cum ad se divina permissione rediret, advertit iter suum ex sancti viri Reliquiis impediri, cum eas indignus & indigne gestaret: & concepto revertendi proposito, statim sui compos effectus ad monasterium properavit; & delictum pii furti Abbati & Fratribus ejusdem loci denuntians, Reliquias resignavin; & postulata venia de commisso, liber & incolumis est dimissus.

[34] [liberatur dæmoniaca,] De castello, quod c Burgus dicitur, ad monasterium Silvæ-majoris adducta est dæmoniaca quædam; quæ licet ante ingressum monasterii vestes scinderet, & debacchando verba insana proferret; in ipso introitu in tantum conversus est furor ejus, ut ab illa omnino cessaret insania, & pro salute sua B. Mariæ Sanctique Geraldi Confessoris præsidium invocaret. Cum autem noctibus ibi pluribus in oratione fuisset, nec satisfieret voto suo, committens se beati viri custodiæ ad propria remeabat. Sane parum a monasterio discesserat, & ecce obviam habuit Confessorem; [tibia arida sanatur.] qui apprehendens dexteram manum ejus, fugavit dæmonium, eamque restituit sanitati. In villa Silvæ-majoris, quamdam, cui tibia una cum ipso pede aruerat, accedentem ad ejus tumulum, in spe sanitatis adipiscendæ, vir Dei coram populo miraculose sanavit, & aptiorem reddidit in eundo quam antea extitisset.

[35] [mendicus contractus] Audita sane potestate signorum, quæ fiebant super his qui infirmabantur, factus est concursus populorum: & cum ad patrocinium viri. Dei conflueret de diversis terrarum partibus multitudo languentium, adipiscendæ gratia sanitatis; advenit inter alios quidam de Burdegala civitate oriundus, nomine Petrus: qui tibiarum & pedum nervis contractis & emortuis incurvatus, solis manuum & genuum subsidiis more quadrupedis incedebat. Dilato vero circa eum, secreta divini dispensatione consilii, curationis remedio, erat in eodem loco publice mendicans longo tempore, & ad eleemosynam sedens. Cumque de impensis misericordiæ, [datas sibi eleemosynas usuræ impendens,] quas acceperat, ad usuram commodare proposuisset, & per conceptam voluntatem jam mancipasset effectui: compassus vir Dei miserrimo homini, (ea nimirum qua solitus erat specialiter pietate moveri, circa ejusmodi languidos) mirificans in eo misericordias suas, effectu prosequente curationis, occurrit ipsius hominis tam pestifero criminis morbo, ne contritione duplici contereretur. Apparuit autem per visum, eique minaciter innuens comminatus est, [jubetur pœnitendo] instanter sibi diem imminere supremum: præcipiens ut quidquid de contagioso fœnoris lucro manus ejus contigerunt, quantocius redderet, & confessus de peccato resipisceret, & caveret imposterum; sicque confidenter ad monasterium properans vota sua Deo persolveret, ibidem adepturus integerrimam sanitatem. Qui statim singula quæ jussus fuerat devotissime complens, ad beati viri sepulcrum accessit, & oratione ad Deum præmissa, invocato ipsius nomine, restituta est ei perfecta suorum gressuum rectitudo. Benedictus per omnia Deus Dominus, qui per merita B. Geraldi totum hominem sanum faciens, geminæ tam animæ quam corporis saluti restituit castigatum. [sanitatem mereri.] Præfatus autem homo oblatis ad sepulcrum pro testimonio ligneis instrumentis, quorum usu subnixus antea gradiebatur, gratias agens Deo discessit incolumis; paucisque postmodum diebus evolutis, juxta verbum sancti viri, diem clausit extremum.

[36] Igitur quia difficile nimis est longumque describere, quanta per eum Dominus bona dignatus fuerit operari, quanti etiam ab errore viæ malæ ad viam conversationis sanctæ ac pietatem divinæ justitiæ sint conversi; paucis tamen enuntiatis, de plurimis miraculorum ejus virtutibus, quorum partem vidimus & cognovimus ea, partem quoque docuerunt nos fideles Ordinis nostri Patres & annuntiaverunt nobis, ut enarrarentur in progenie altera; & de quibusdam perhibuerunt testimonium, & credimus eorum testimonium verum esse, ad finem de cetero duximus properandum. Hoc profecto testificantes cunctis legentibus, [Alia plurima miracula scripta non sunt,] quod juxta testimonium præcedentium Patrum, secundum etiam fidem oculorum nostrorum, multa fecit & alia signa, quæ non sunt scripta in libro hoc: quæ non solum per negligentiam, verum etiam propter suam frequentiam, ac demum ad evitandam prolixitatem prætermissa sunt: & præcipue quia tutius & honestius judicamus, longe infra metas perfectæ veritatis, multa relinquendo, subsistere; quam ultra videamur impetuose nimisque loquaciter prorupisse. Verumtamen istud possumus confidenter adstruere, [concurritur ad sepulcrū ab infirmis.] quod sæpe meminimus nos vidisse, utriusque sexus homines pro diversarum quibus indigebant beneficiis sanitatum, ad sepulcrum sancti viri a parentibus eorum & amicis adductos; ibique in oratione & abstinentia trium aut quatuor noctium vigiliis celebratis, integræ sanitati per beati viri merita restitutos. Qui postmodum in gratiæ perceptæ memoriam, ad solutionem certi & annui census se devote monasterio & Fratribus ibi Deo servientibus obligabant; & visitantes locum, statutis eum temporibus persolvebant. Plures quoque de partibus Normanniæ specialiter, & generaliter de diversis aliis locis, [etiam ex longinquis partibus,] ad ipsum sæpius monasterium accesserunt; trahentes secum atque portantes diversa genera catenarum, quas ad ejus tumulum offerentes humiliter, asserebant se ad invocationem illius mirabiliter liberatos: & prædicto modo constituebant se monasterio censuales. Quod etiam ipsum sæpissime vidimus a multis & longinquis partibus monasterio persolutum. Adhuc siquidem per gratiam Dei frequentantur & vigent per effectum miraculorum ejus insignia: adhuc per eum Dominus vincula dissolvit & carceres, pestes aufert, febres evacuat, fugat dæmones, regit ecclesiam quam fundavit in honore B. Mariæ & beatorum Apostolorum Simonis & Judæ & omnium Sanctorum, quorum consortium omnibus diebus vitæ suæ in justitia & sanctitate quæsivit: ad quod perduci mereamur, illo gressus nostros dirigente, qui est principium sine principio, finis sine fine. Amen.

ANNOTATA.

a Credideritne Christianus primam Vitam ab illo Petro scriptam esse, an aliud ejus scriptum viderit, incertum est. Hoc si fuisset, miraremur in prima Vita non citari: istud non credet, qui viderit, quomodo ipse Petrus semel iterumque citetur ut testis in illa vita, imo tamquam jam mortuus.

b Rectius fortaßis Avallon, quo nomine est oppidum in Ducatu Burgundiæ ad fines Nivernenses.

c Burgum vulgo supra mare cognominatum, milliaribus infra Burdegalam circiter 12, ad ostium Dordonæ in Garumnam influentis, cum eoque portum amplißimum efficientis.

SERMO DE S. GERALDO,
A Stephano Episcopo Tornacensi
pro Officii proprii Lectionibus compositus.

Geraldus Abbas, Fundator Silvæmajoris, in Aquitania (S.)

PER STEP. EP. TORN.

[I] Sanctorum mortem, semper pretiosam in conspectu Domini, Beatissimi Geraldi, [Celebrandus S. Geraldi natalis,] tum Patris præcipui, tum etiam Confessoris egregii, natalitia festa commendant: jure enim diem sacri ejus de seculo transitus natalitiam dixerim, quo mundani squallore emergens ergastuli, celestis conscendere meruit palatia regni; deque sinistra translatus in dexteram, jura mortis atrocia perenni immortalitate mutavit; & de perituro & labenti seculo evectus est cælo. Vere beatus, vere omnifaria laude dignissimus cui propositum fuit ita militare in seculo, ut in perpetuum regnaret cum Christo.

[II] [qui de hoste triumphans] Denique æterni Imperatoris victricia arma secutus, atque inter athletas robustos dato nomine, sacramentis militaribus obligatus, non segnis in divina militia torpuit, non sibi notam passus est desertoris inuri: quin potius viriliter cum hoste congressus, disciplinabili ratione certaminis, non modo contrarios ictus, clypeo fidei circumseptus, elusit; verum etiam infestos inimici impetus, ingenti pondere virtutis, inclytus præliator oppressit.

[III] [cælum possidet,] Ita de omnibus victor emergens, curru invectus æthereo, ad cæleste capitolium nobilem duxit triumphum: palmaque immortalitatis pariter donatus & laurea, sidereos cœtus meritorum privilegio cumulavit: ibique feliciter perpetuus, ac perpetuo felix, ipse conregnans Christo, cohabitat Angelis, conspatiatur Archangelis, postremo Sanctorum omnium millibus collætatur. Inde hodiernæ festivitatis manavere tripudia: inde Christianæ plebi tantæ tamque præclaræ solennitatis gaudia profluxerunt: hinc Clerus concinit, inde populus plaudit, pauper tripudiat, dives exultat.

[IV] [Sanctis quibusvis comparandus, ob virtutes] Juvenes & virgines, senes cum junioribus laudant nomen Domini: cujus munere hic tantus, tam celebris tamque præclarus emicuit; ut & sanctitatis apice magnus, & miraculorum copia maximus, quibuscumque Sanctorum prædicetur merito comparandus & præmio. Cujus enim continentiam singularis parsimoniæ studio non æquavit? cui virtute patientiæ impar fuit? quo fide inferior, spe minor extitit? quem denique summæ caritatis provectibus non transcendit? qui sua quidem & se abnegavit pro Christo, ut ipsum in caritate Dei & proximi, crucem suam tollendo quotidie, gressibus pedum sequeretur & actuum: parentes relinquens & patriam, culmen honoris & humanos favores fugiens, & manens in solitudine, ut castis Deo famularetur obsequiis; semet ipsum convertendis peccatoribus tradens, ut liberaret a morte animas eorum, eosque lucrifaceret & redderet Redemptori.

[V] Quantum vero spiritualium refulserit splendore signorum explicare, [& miracula;] superfluum judico: quia tanta sunt, ut sui magnitudine multorum, imo omnium, notitiam facile vindicarint. Si ergo tanta potuit moribundus, credimus equidem, nec vana fide, multo potiora obtinere poterit immortalis: si pugnans talia præstitit, regnans cum Domino incomparabiliter meliora præstabit. Hunc ergo inter justos juste numerandum, testantur facta per seculum, signa post transitum; opera, dum vixit, mirabilia; postquam recessit, mirabiliora.

[VI] Cum præsertim ad unum sanctitatis culmen diversos mutavit ascensus: [Martyribus quoque] [quia] non una est tantum via, quæ gloriæ tuæ, Christe, ducit ad regnum, Quid enim durius est, crucem ferre per tempora, quam mortem statim subire per vulnera? Quid inferius est, mundum vincere, quam gladium non timere? Non distat propter te mortificatus a mortuo: cum in utroque sit gloriosum, & abuti nolle quod placeat, & uti nolle quod liceat.

[VII] Par est enim, ut credimus, illecebris non acquiescere per rigorem, [in nullo inferior:] suppliciis non cedere per dolorem. Ubi est æqualis animus in dilectione, Percussor deest fidei, non confessor. Voluit triumphare, qui militat, qui militare non destitit, dum consummat. Sed in his sibi nihil sine adjutorio tuo arroget humana fragilitas: tuis enim, Domine, muneribus debet imputare, qui vicit: quia tuis viribus portavit utique, quod pertulit. Hunc tu, Deus summe, coram te pro nostris facinoribus intercessorem statue: quem dono gratiæ tuæ, & vita illustrem, & mortis interminatione constituisti insignem.

[VIII] [& ab omnibus pie invocandus,]Hunc igitur nos talem ac tantum virum debitæ servitutis frequentemus obsequiis; nec torpeat animus in officiis, si non vult esse frustratus in votis: Divus enim Geraldus rogatus aderit, interpellatus favebit; cuncta incommoda submovens, cuncta commoda providebit. Flectet precibus Judicem, pro reis & fragilibus interpellabit Auctorem, obtinebit apud Deum veniam criminum, impetrato immortalitatis munere consortia dabit præmiorum. Præstante Domino nostro Jesu Christo, cui laus & perennis gloria, indeficiens victoria, nunc & in omnia secula. Amen.

Lectio sancti Euangelii secundum Joannem. In illo tempore dixit Jesus discipulis suis Ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat &c. Homilia Divi Augustini Episcopi ex tractatu 54 in Joannem ante medium super eumdem locum.

Lectionibus interseruntur Responsoria rythmica, quorum unum pro auctoris dignitate hic addimus.

Delectare, Silva-major, in Geraldi nomine:
Qui splendore veri solis & cælesti lumine, [Responsoria & Antiphonæ]
Umbram tuam liberavit a mortis caligine,
Et mundavit saltus tuos ab effuso sanguine.

Hoc primum Responsorium est: cetera ex diversis vitæ ejus partibus laudibusque petita, huic fere similia nec ad historiæ notitiam facientia. Antiphonæ ad Psalmos singulos, tam Matutini quam vespertini officii, pari variantur metri ac rythmi venustate: quos tamen brevitatis causa omittimus. Hymnos in eodem officio decantandos hic damus.

HYMNUS AD VESPERAS ET MATUTINUM.

Exaltet Aquitania Patris nostri præconia,
      Cujus gaudet præsentia sentitque beneficia.
In hoc solenni gaudio, crescat nostra devotio,
      Fruamur ut propitio Geraldi patrocinio.
Hic ab ætate tenera, inter virtutis opera,
      Nec formidavit aspera, nec affectavit prospera.
Vir insignis, vir inclytus, vas erat sancti Spiritus,
      Tam Prælatus quam subditus, ad labores expositus.
Simplex & rectus animo, Deo gratus & proximo,
      Affectu promat intimo preces nostras Altissimo.

AD LAUDES

Hymnum laudis & gloriæ læti canamus hodie,
      Ut sit in signum gratiæ concepta vox lætitiæ.
Geraldus ab illecebris mundus, & mundo celebris,
      Exit de carnis latebris nec funestus nec funebris.
Sub monachali regula ruga carens & macula,
      Per signa per miracula mortis disrupit vincula.
Currens, sed non in irritum, naturæ solvit debitum:
      Cujus commendat exitum cursus expleti meritum.
Confessor par Martyribus, adesto confidentibus:
      Junge nos tuis precibus concives cæli civibus.
Sit laus Patri cum Filio, & in duobus Tertio:
      Quorū simplex connexio, unitas, & non unio. Amē.

ORATIO

Concede nobis, omnipotens Deus, S. Geraldi, Confessoris tui atque Abbatis, meritis confoveri: ut quem multis voluisti miraculis declarare in terris, ejus intercessionibus commendemur in cælis.

EPITAPHIA
a Baldrico Abbate Burguliensi composita.

Geraldus Abbas, Fundator Silvæmajoris, in Aquitania (S.)

PER STEP. EP. TORN.

Coævus & familiaris S. Geraldo fuit Baldricus, Burguliensis apud Andegavos Abbas factus anno MLXXXIX, postea autem sub annum MCV Dolensis Archiepiscopus: cujus carmina historica, ex MS. Codice Alexandri Petavii Viri Clarißimi edita, leguntur tom. 4 Francicorum du Chesne, & inter hæc pag. 270 sequentia Epitaphia.

I

Cum pro defunctis soleant orare fideles,
      Proque sibi caris perpetuent lacrymas;
Pro Patre Geraldo nihil est utriusque necesse,
      Qui cæli civis incola vixit humi.
Silvam majorem monachis Dominoque dicavit,
      Exul sponte sua finibus a patriis.
Francia natalis sibi sorduit, hancque reliquit,
      Silvestres saltus Burdegalæ veniens.
Pullulat ecce polo silvestris terra colonos,
      Quæ per Geraldum floruit agricolam.
En felix anima cæli lætatur in aula:
      Artus hic positi lætificent populos.

II

Silvæ-majoris jacet hic sanctissimus Abbas,
      Abbatum splendor & monachile decus:
Hic silvas coluit, Christoque novalia fecit,
      Ut saliunca rosam, poma salix generet.
Iste locus primum silvestris & effera tellus,
      Ipsius exemplis est modo porta poli.
Vir cani capitis, vir perfectæ probitatis,
      Cælorum civis dormiit in Domino.
Plebs Aquitana, Patris corpus complectere tanti,
      Qui tibi vivit adhuc religionis odor.
Gallia congaude Geraldo, quem genuisti,
      Ac cineres sanctos hic venerare suos.

III

Mente columbinus, zeli fervore severus,
      Alloquio dulcis, moribus egregius,
Pauperibus largus, sibi parcus, fronte serenus,
      Cunctis compatiens pectore largifluo,
Abbas Geraldus jacet hic pro carne sepultus:
      Liber enim cælos spiritus obtinuit.
Gallica plebs genitrix, plebi dedit hunc Aquitanæ,
      Et silvas veteres Burdegalæ coluit:
Qui tantum terræ, genti quoque profuit illi,
      Ut modo gens per eum terraque fructificet.
Ossibus hic locus est dives decoratus opimis,
      Prosit honor populis ossibus exhibitus.

IV

Alba columba Dei, maculis rugisque remotis,
      Quem nocuit culpæ nulla nigredo suæ,
Miles ut emeritus ad Regis præmia raptus,
      Spiritus Abbatis vendicat astra sibi.
At qui de terra cinis est adjunctus eidem;
      Hac requiescit humo, jure vocatus homo.
Hic natale solum, quod erat sibi Francia dulcis,
      Ultro deseruit, pone sequens Abraham:
Silvæ-majoris probus hospes & incola primus,
      Hos tenuit saltus, excoluitque Deo,
Nomine Geraldus, vir strenuus; alta sitivit,
      Hic pausat corpus, spiritus alta tenet.

V

Prudens ut serpens, simplex, Geralde, columba;
      Angelicus specie, gratus olor capite;
Vir, leo zelando, supplex agnus patiendo;
      Mitis, mansuetus, religione probus;
Hanc ubi divino domuisti vomere terram,
      Ad te collectis Fratribus innumeris;
Tandem communis contractus imagine mortis,
      Das animam cælo, membra soli gremio.
Ora pro nobis, Geralde, Pater reverende,
      Non opus est pro te nos aliud petere.
His addi potest quod de Sancto Geraldo ab Ecclesia cani scribit
      Molanus, in officio utique proprio:
Belgica quem genuit, nobis Aquitania servat,
      In Domini servo serviat ut Domino:
Illa diu felix, felicior ista, magistri
      Doctrina, signis, corpore, sede, prece:
Carnem suppliciis, hostem virtute subegit,
      Mundum contemptu, cetera monstra fide.

Vbi nota Corbejam, Geraldi patriam, in ea Picardiæ parte sitam esse, quæ antiquitus Belgicæ II accensebatur: eoque sensu Belgam vocari Sanctum. Molanus, qui neutram vitam viderat, nec nisi ex S. Arnulphi Actis elogium in Natalibus proferendum accipiebat, plus aliquid suspicatus est, eo quod S. Arnulphus iste Flander fuerit, multique e Brabantia & Flandria ejus amore ad S. Medardi monasterium Sueßionas potuerint convolasse; atque inter eos Geraldus: ideoque locum ei dandum putavit inter Sanctos hodierni Belgii; quod secuti etiam alii sunt. Sed leves istæ conjecturæ corruunt certiori veritate producta.

CATALOGVS ABBATVM
Successorum S. Geraldi in Silva-majori.
a R. D. Stephano du Lauva collectus.

Geraldus Abbas, Fundator Silvæmajoris, in Aquitania (S.)

Expletis omnibus quæ de S. Geraldo referenda occurrebant, restabat insignis monasterii, ab eodem fundati, historia nobis promissa: pro qua simplicem Abbatum catalogum, a prænominato D. Stephano collectum exhibemus; ne viro diligentißimo pereat pars aliqua fructus, a nobis sperati; & ut sic suppleatur defectus Sammarthanorum in hac parte; quos credere volumus nihilominus quā nos diligentes fuisse in Abbatibus istius monasterii quærendis; sed deteriori quam nos fortuna usos, incurrisse in aliquem similem ei, qui optimo Priori Bellordau succeßit, suaque morositate effecit, ut adhuc aliquid desideraremus, ad plenam hujus materiæ absolutionem petitum nec obtentum.
I S. Geraldus, de quo ultra annum MLXXXIX nulla fit mentio in scripturis hactenus asservatis apud nos: sicut nec de ejus successore ulla ante annum MXCVII. Sed vita a Monacho Christiano conscripta, atque ex Silva-majori ad Corbeiam missa, dubium omne tollit; expresse notans annum MXCV, quo S. Giraldus mortuus sit.
II Achelmus Santius, ex Archidiacono Metropolitanæ ecclesiæ S. Andreæ Burdegalensis, monachus in Silva-majori factus, deinde B. Geraldo suffectus: cujus in MSS. fit mentio ad annum MXCVII & MCII. Obiit XI Kalend. Decembris. Jacet in capella Episcoporum: quæ etiam in nostra extat ecclesia, & Sacristiæ loco inservit.
III Aleramnus aut Halarandus, nepos B. Geraldi, ejusque Lauduno huc usque comes, in Necrologiis vir vitæ venerabilis dictus. Obiit IV Kalendas Aprilis anni MCVII, quo ei suffectus est
IV Gaufridus primus, Laudunensis dictus, qui a prædicto anno ad MCXXI monasterio præfuit. Obiit XIV Kal. Februarii, anno, ut videtur, proxime citato.
V Rumaldus, mortuus eodem aut sequenti anno, V Idus Junij. Jacet in capella Episcoporum.
VI Gaufridus II, rexit monasterium ab anno prædicto usque ad MCXXXI, quo factus est Episcopus Vasatensis.
VII Petrus de Ambasia, S. Geraldi discipulus & Capellanus, anno prædicto electus, vivebat anno MCXXXV, defunctusque est XIV Calend. Maij.
VIII Petrus II de Didonia, vivebat anno MCLXIV, quo obtinuit ab Alexandro III summo Pontifice bullam, in qua confirmantur Silvæ-majori multæ ecclesiæ pluresque possessiones, nominatim anno MCLXIX. Obiit VII Kal. Octobris anni MCLXXXIV. Jacet in capella Episcoporum.
IX Raymunudus, piæ recordationis, electus est anno MCLXXXIV, & vivebat anno MCLXXXIX; obiit IV Nonas Julij. Jacet ad portam monasterii.
X Petrus de Laubese, vivebat anno MCXC & obiit MCXCVII, Idibus Januarij. Jacet in capella Episcoporū ex parte Capituli: obtinuit eodem anno MCXCVII Bullam a Cælestino III, superiori similem, sed paulo ampliorem.
XI Gombaldus, obiit VII Idus Januarii. Jacet in Capitulo juxta pueros, ex parte chori prioris.
XII Amalvinus, vivebat anno MCCVIII, obiit MCCXXI, V Idus Martij. Jacet in claustro, subtus imagine Beatæ Virginis.
XIII Grimoardus, hujus monasterii (sicut & superiores) professus, ejusdemque Abbas anno MCCXXI electus, & postea factus Convenarum Episcopus; ita tamen ut Episcopatum & monasterium deinceps simul rexerit. Hujus tempore Gerardus Burdegalensis Episcopus, assistente sibi Amanevo Archiepiscopo Auxitano, præsentibusque utriusque suffraganeis nec non plurima Abbatum, Clericorum, Nobiliumque corona (obtentis prius a Comitibus Tolosano, Engolismensi, Petragoricensi, aliisque vicinis Vice-comitibus, salvi & securi conductus litteris) ecclesiam Silvæ-majoris consecravit, in die S. Bartholomæo sacro, anno MCCXXXI: Indulgentiasque, tam ipse Gerardus quam alii Præsules, eamdem ecclesiam infra Octavam Dedicationis visitaturis concesserunt. Ceterum Grimoardus in vivis adhuc agebat anno MCCXXXV. Obiit IV Idus Septembris: jacet apud Convenas.
XIV Ramnulphus, vivebat annis MCCXL & MCCXLII. Obiit VII kalendas Iunii: jacet in Capitulo, ad pedes Crucifixi.
XV Bertrandus de Sancto-Lupo, vivebat annis MCCXLV & MCCXLIX. Obiit V Kalendas Iunii; jacet in Capitulo, de choro Abbatis.
XVI Guillelmus de Gonac, fuit Papæ Capellanus, & vivebat anno MCCLV.
XVII Bernardus de Faja, piæ recordationis: vivebat anno MCCLXIII. Obiit Nonis Decembris: jacet in Capitulo, de choro Abbatis.
XVIII Ioannes de Condomio, vir religiosus & venerabilis, vivebat anno MCCLXXIII & LXXIV. Obiit VII Idus Octob. jacet ante capitulū, de choro Prioris.
XIX Florentius.
XX Barranus de Curton, piæ recordationis. Obiit XVI kalendas Angusti,
XXI Petrus Hugonis, piæ recordationis. Obiit XI kalend. Novemb. jacet ante Capitulū, de choro Prioris.
XXII Gualhardus de la Chassanha, bonæ memoriæ. Obiit kalend. Decembris: jacet in ingressu Capituli.
XXIII Balduinus, Prior Neronis villæ. Obiit III Nonas Decembris.
XXIV Guillel. de la Tilheda, vivebat an. MCCCXXXIX. Obiit II Idus Iulii: jacet in capella S. Ioannis.
XXV Guido de Ferreriis, vivebat anno MCCCL. Obiit VI kalendas Iunii.
XXVI Hugo de Marcenhaco, vivebat anno MCCCLXX. Obiit VI Nonas Maji.
XXVII Bernardus.
XXVIII Guillelmus Guytardi.
XXIX Geraldus de Burgoli, vivebat annis MCCCXC & MCCCCVI. Obiit Nonis Maji.
XXX Guilhermus, vivebat anno MCCCCXXVI. Obiit IV Idus Iulii: jacet apud Avenionem.
XXXI Philippus de l'Espinassa, vivebat anno MCCCCXXXII. Obiit kalendis Iulii: jacet ante Capitulum.
XXXII Geraldus de Pedena, vivebat annis MCCCCXXXVIII & MCCCCLXI. Obiit XI kalendas Maji.
XXXIII Benedictus de Guitone, Decretorum Doctor, vivebat annis MCCCCLXV & MCCCCLXXXV. Obtinuit XX Maji anni MCCCCLXXVIII a Rege Galliæ, ut nundinæ & mercatus apud silvam-majorem restituerentur. Obiit VIII kalend. Martii.
XXXIV Ioannes de Chassaignes, e familia de Bresac. Obiit VIII kalend. Februarii.
XXXIV Ioannes de Larmendie, fornices ecclesiæ aliquot & cameram Abbatialem redintegravit. Vivebat anno MDXIII, & obiit II Nonas Maji anno MDXXIII.
XXXVI Iacobus de Larmendie, Episcopus Sarlatensis, obiit XIV kalendas Decemb. an. MDXXXIII.
XXXVII Mattheus de Longue-joye, Episcopus Suessionensis, obiit III Idus Septembris an. MDLVII.
XXXVIII Elias de Gontault de Saint Genies, obiit Nonis Martii, anni MDLXXIV,
XXXIX Stephanus de Gontault de Saint Genies, Protonotarius Apostolicus.
XL Franciscus de Fayolo, obiit IV kalendas Iulii anno MDCVIII.
XLI Ludovicus de la Valette, Archiepiscopus Tolosanus & Cardinalis.
XII Henricus de Scoubleau de Sourdis, Archiepiscopus Burdegalensis.
XLIII Ludovicus de la Riviere, Episcopus Lingonensis, adhuc superstes.

Hactenus Catalogus ille, qui cum ex ipsis instrumentis antiquis acceptus sit, plus fidei meretur quam Malleacense chronicon, etsi eodem scriptum tempore, quo primi successores S. Geraldi vixerunt: quos ita enumerat. Successerunt Guillelmus (alteri Achelmus) Alerannus, Gaufredus, item Goffredus; omisso intermedio Rumaldo cujus brevißima præfectura fuit. Petrus, qui Goffredum, Episcopatui Vasatensi admotum, secutus est non nominatur: vel quia necdum ad notitiam auctoris pervenerat in anno MCXXXIV finientis, vel quia Goffredus non statim a sua promotione se abdicavit regimine monasterii, paucißimis leucis a civitate Vasatensi remoti, vel denique quia ipsa ejus promotio serius facta est: destituit enim nos hoc loco Sammarthanorum catalogus valde hiulcus, & neminem nominans, qui Vasatensi ecclesiæ præfuerit inter Stephaoum anno MCIII notum, & Garsiam anno MCLXXIV nominatum; nisi nudum nomen cujusdam Fortis, ante vel post quem, non solum Goffredus prædictus, sed alii plures præfuisse potuerunt.

DE S. ALBERTO EPISCOPO MONTIS-CORVINI IN APVLIA.

ANNO MCXXVII

[Praefatio]

Albertus Episcopus Montis-Corvini in Apulia (S.)

AUCTORE D. P.

Postquam Ioannes XIII Romanus Pontifex Beneventanam Ecclesiam esse jußit Metropolitanam, non tantum ex veteribus Episcopatibus plures eidem subjecti sunt, [Vita a Richardo successore scripta.] sed etiam novi ex occasione instituti suffraganeorum Præsulum auxere numerum. Ita undecimo seculo ornatæ sunt Episcopali titulo Vulturaria, Principatus Vlterioris montana civitas, aliaque urbs tunc primum condita & Montis-Corvini appellata: cujus utriusq; tituli in unico nunc Vulturariensi conjuncta permanet dignitas, [ab Alexandro item Episcopo polita,] ab anno MCCCCXXXIII. Montis-corvini Episcopatum Sanctus, de quo agere instituimus, Albertus, primus ac solus Cælestium cumulavit honoribus. Vitam ejus Richardus, ibidem non diu post ipsum electus, scripsit: quam Alexander Gerardinus, Vulturariæ & Montis-corvini Antistes, stylo luculentiore expolivit, vir multis editis scriptisque monumentis clarus, priusquam in Indiam Occidentalem proficeretur, S. Dominici urbem cujus titulo Episcopali recturus.

[2] Hujus Alexandri res gestas & laudes ex Onuphrii Gerardini scriptis vulgavit primus Ferdinandus Vgellus, [datur ex MS.] tomo 7 Italiæ sacræ, testatus eumdem vitas Episcoporum antecessorum scripsisse: atque inter eas hanc S. Alberti, quam uti ex ipso accepit autegrapho, sic nobis liberaliter tradidit, in eodem 7 tomo jam excusam. Hinc igitur eam damus. Omittimus autem hymnos, metro Sapphico ad Vesperas, Matutinum & Laudes recitandos; quos ejusdem Alexandri esse scribit Vghellus neque nos dubitamus: [omissis officii proprii hymnis.] quippe quem versu quoque varia elucubrasse opuscula intelligimus & Sapphico quidem S. Benedicti Vitam. Hic sufficit indicasse illis hymnis contineri Vitæ prosa conscriptæ summam, iisdemque luculenter probari ecclesiasticum Sancti Alberti cultum, & quidem solennem per Officium speciale. Corpus Vulturariam esse translatum ibique decentißime adservari, habemus pro certo; quandoquidem Montis-Corvini civitatem nunc solo æquatam jacere, ejusque nihil superesse hoc tempore, præter quædam ecclesiæ Episcopalis mœniorumque vestigia, dicat Vghellus, de Episcopis Vulturariensibus agens.

[3] [mortuus est non anno 1037] Annum, quo S. Albertus obiit, millesimum & trigesimum septimum nobis atque Vgello exhibuit mendosum ecgraphum; & huic quidem totum Episcoporum Corvinensium turbavit ordinem, nobis autem difficultatem haud modicam objecit: cujus solutionem priusquam aggredimur, ostendendum est evidenter, cum characteribus omnibus in S. Alberti Vitæ expreßis pugnare annum illum. Primus sit annus conditæ in Monte-Corvino civitatis, quem Alexander præfatur fuisse a suo tempore annum CCCCLXIII. Obiit Alexander septuagenarius anno MDXXV, natus proinde anno MCCCCLV: Episcopus creatus dicitur circa annum MCCCCXCVI, Vitam autem S. Alberti anno MCCCCXCIX scripsisse. [cum necdum Vrbs esset Mons-corvinus,] Vt igitur, quod tamen minime est verosimile, concedamus, Alexandrum scilicet annos CCCCLXIII conditæ civitatis ad suæ nativitatis annum numerasse, non nisi anno DCCCCXCII initium illa suum habuerit; quomodo igitur Albertus, qui in urbem jam conditam dumtaxat quinquennis venit, potuit anno MXXXVII præ longo senio senio cæcus obiisse? Quod si annos illos CCCCLXIII ad tempus scriptæ Vitæ ducas (ut fieri debere suadet communis hominum loquendi modus & verisimilitudo longe maxima) anno dumtaxat MXXXVI cœperit Mons-corvinus formam habere civitatis.

[4] Alter charecter, convincens Sanctum non esse mortuum anno MXXXIII, [& Normann; in Italiam recens advecti;] petitur ab ipsius natalibus e nobili genere Normandorum. Atqui primi ex ea gente quadraginta, qui Hierosolymitana peregrinatione perfuncti, Salernum applicuerunt, urbemque a Saracenorum obsidione mirabiliter liberando adeo sibi Guamerii Principis procerumque animos devinxerunt, ut communi consilio legati mitterentur ad suos cum muneribus, quibus gens illa in Italiam adversus Saracenos non tam invitaretur quam traheretur; primi, inquam illi quadraginta, Leone Ostiensi tunc vivente atque id post annos fere sedecim testante, venerunt anno MIII. Effectum autem nullum legatio habuit, ante annum MXIX; quo Rudolpho Normanno, cum paucis suorum e patria ad Papam Benedictum profugo, atque ad Beneventanos directo, altera insignis victoria obtigit contra Græcos, Italiæ nihilo minus quam fuerant Saraceni molestos: cujus victoriæ fama delata in Galliam, Richardum Comitem permovit, ut maximam Normannorum multitudinem, cum conjugibus liberisque ad iter paratam, non modo non impediret sed etiam impelleret Rudolpho ire in auxilium, ibique novam gentis coloniam figere, eo tempore, quo Albertus (si mendosus non esset annus mortis) haud longe ab octogenario abfuisse debuisset.

[5] Ergo existimo in autographo pro anno mortis scriptum fuisse litteris numeralibus an. MCXXVII ubi somniculosus quispiā pro C legerit & descripserit X, [sed 1127,] numerosq; ad longū extendens, millesimum & trigesimum septimum. Hoc autem posito, seriem Corbinensium Episcoporum sic ordinandam putamus, ut ex iis, [successor fuit Adeodati,] quorum nomina habentur, primus sederit Adeodatus; annoque MLIX interfuerit Concilio Romano, Nicolai II jussu convocato, ut testatur Vghellus, non absque idoneo, ut arbitramur, argumento, quamvis illud non exprimat. Adeodato mediate vel immediate successerit Beatus, Beato Albertus: circa annum X conditæ urbis illuc puer cum parente delatus, si nonagenario major fuit cum moreretur. S. Alberto Crescentius homo iniquus, [decessor Petri,] cæco seni non tam Coadjutor quam persecutor quoad viveret datus, ideoq; eidem non præmortuus (ut scribit Vghellus haud satis expensis Actorum verbis) sed parvo admodum superstes tempore. Quo e vivis sublato successerit Petrus, num. 12 hic nominatus, & coævus Rogerio Siciliæ Regi ab anno MCII ad MCLIV imperanti; coævus etiam Rao, Vulturariæ Episcopo, circa anuum MCXXIX extincto, sic ut ipsum, quo Raus legitur salvatus, miraculum, immediate post S. Alberti mortem, recenti adhuc ejus meritorum memoria, contigerit.

[6] [quam secutus Petri Beneventani coævus Richardus,] Possunt hæc egregie confirmari ex ætate Petri Beneventani Archiepiscopi, cujus hortatu Vitam S. Alberti Richardus composuit, ut præfatur Alexander. Iste siquidem Petrus (ipso Vghello approbante, & adstipulante publico quod Vipera produxit instrumento) Metropolitanam sedem tenebat anno MCXLVIII & (ut idem Vgellus contra Viperam probat auctoritate bullæ, ab Anastasio Papa Indictione I Pontificatus anno IV datæ ad eumdem Petrum) ad huc in vivis erat anno MCLIII: ut non potuerit ei coævus Richardus, ante annos centum succeßisse immediate Alberto; quemadmodum, ætatum inter se conferendarum immevior, Vghellus scripsit. Adde, quod serie Episcopali sic constituta, ut Petrum Corvinensem Episcopum Richardus secutus sit, nihil prorsus in tota hac Vita futurum sit, quod aliunde quam a primo auctore Richardo acceperit Alexander; pollicitus in Exordio, non supplementum, sed solum lucidiorem stylum. Richardo autem immediate potuit successisse Rofridus, anno MCLXXIX Concilio Lateranensi præsens; huic vero Ursus, ac denique anno MCCXXI Raus quidam, a præmemorato Vulturariensi diversus: post quem reliquo XIII seculo deficit hiulcus Episcoporum Corbinensium catalogus apud Vghellum: neque nos hactenus aliunde comperimus, quos inter Raum atque Rogerium, anno MCCCX florentem, poßimus collocare.

VITA
Auctore Alexandro Episc. Vulturariensi
Ex MS. Ferdinandi Vghelli.

Albertus Episcopus Montis-Corvini in Apulia (S.)

BHL Number: 0231

AUCTORE ALEX. EP. EX MS,

[1] Ego Alexander Gerardinus a Episcopus, omnium Episcoporum & fidelium Dei minimus, cum diœcesim meam peragrarem, & superiorū Pontificum majorum meorum Vitas colligerem; comperi Sanctissimum Albertum, e genere nobili Normandorum, vitam agere incultam; quamvis hortatu Amplissimi Petri Beneventani Archiepiscopi, Richardus Montis-corvini Episcopus eam composuerit. Itaq; amore magno, quo in magnum Patrem Albertum agor, lucidiori eam stylo conscribere constitui.

[2] Quadringentesimo & sexagesimo tertio anno a tempore nostro b, cum illustris civitas Montis-corvini conderetur, fama ubertatis vulgata ubique, [Puer in Montem-corvinum ductus,] plurimæ gentes ad eam incolendam convenere: inter quas cum e Planisio c oppido plurimi se conferrent, Ioannes Alberti pater eo quoq; se contulit, cum Alberto puerulo quinque annorum. Qui principium capiens ab opere pietatis, ædem D. Nicolai, quam modo dirutam cernimus, in ipso Montis-corvini & Luceriæ confinio ædificavit. [& litteris instructus,] Filium vero Albertum disciplinæ litterariæ imbuendum cum traderet, divinum videres in eo opus elucere: cum tamen a primo tempore mulierum commercia evitaret, & juventutem & reliquam ætatem in jejunio, in ornatu templorum, & continua ad Deum prece occupatam haberet, & communem patrem pauperum se præstaret.

[3] Mortuo Beato Episcopo, biduo ante natalem Domini, Clerus, populus & d Comes, [creatur Episcopus;] qui eo tempore eam provinciam habebat, communi voto Albertum patriæ pastorem elegere, fugientem & renuentem tale onus subire. Verum cum vi cogeretur, noluit ante consecrari, quam templum suum, parvum & incultum, ad honorem Dei altum & celebre erigeret. Deinde fama sanctitatis coalescente indies, e Dux Apuliæ & ceteri proceres ad crimina eorum confitenda certatim cœpere ad eum concurrere. [visum amittit:] Et postremo, cum orationibus, jejuniis, assiduo fletu & magna ante Deum meditatione corpus attenuaret; lumen oculorum amisit.

[4] Quo tempore manifesta miracula in eo apparere cœpere. Nam quodam die, cum more suo ante januam curiæ resideret, [sitienti aqua in vinum vertitur,] tempore æstatis admodum importuno; & quemdam transeuntem eo loco sentiret; sciscitatus quis esset, postquam audivit eum esse famulum Joannis Limi, percunctatus unde veniret; cum ille aquam e fonte efferre diceret, petiit parum aquæ. Quam cum ille in vase porrigeret, & Sanctissimus Albertus ori apponeret, magno Dei mirando in vinum mutata continuo est. Quare cum Albertus vellet bibere, inquit, Fili mi, cur me decepisti? Petebam ego aquam, tu vinum dedisti. Admiratus famulus rem tantam, magno jurejurando affirmavit, se puram solum aquam dedisse; ac propterea, cum aquam iterum daret, illa in vinum mutata iterum est. Quo miraculo magnum Alberti nomen esse cœpit.

[5] [invocatus captivum liberat,] Et paulo post cum Willelmus Comes f Rotelli, quemdam captivum gravi compede & duro ergastulo maceraret, nec ille tanto labori sufficeret; nomen Alberti alta voce invocare cœpit: quem nocte sequenti venientem in somnis & dicentem vidit: Surge, & inde abi. Qui cum expergisceretur, & verum videretur imperium illud fuisse; diu obstupuit, deinde altera nocte, cum iterum appareret, cœpit percunctari quis esset: qui respondit se esse Albertum, Montis-corvini Episcopum, qui ei dicebat ut inde abiret. Quam rem cum ille frustra tentaret, putavit somnium inane esse. Et tandem, cum tertia nocte accederet, dixit, se eo labore adeo fatigatum esse, quod magis non rediret. Mox eum inter loquendum inopinato apprehendit, & extra Termulas ad locum Monti corvino vicinum inter vineas reliquit. Qui mane postea cum Albertum adiret, & miro genere laudum eum prosequendo gratias ageret, quod sua potentia duro tandem carcere evasisset; respondit Sanctissimus Albertus. Ne mihi hoc, fili, adscribe, sed immortali Deo, qui mira potentia erigit elisos & liberat compeditos. Quæ miracula Lemarchus g, Beneventanæ sedis Archiepiscopus, a Desiderio & Albino, qui veneranda canitie grandævi erant, & ea viderant, audivit; cum more Archiepiscopi Montem-corvinum visitaret, & ingenti undequaque studio miracula Alberti inquireret.

[6] [a Crescentio Vicario suo vexatur] Deinde senio in longum progrediente, ob lumen oculorum amissum, eum videres spiritum divinum habere & futura prædicentem. Cum enim Clerus, populus & Comes provinciæ, ob senium & cæcitatem Gubernatorem ei darent Crescentium Sacerdotem, hominem potentem & scelerum plenum; & ille cuperet vitam Alberti brevem fore; ei Albertus inquit: Crescenti, affirmo tibi te brevi Episcopum h fore: verum omnia habiturum adversa in eo munere. Quod quidem miraculo Dei verum fuit postea, cum homo impius vitam Sanctissimi Alberti pueris, amicis, & malis hominibus committeret: qui dæmonum fraude modo eum per scopulos & loca aspera montium ducebant, quod frequenter cadebat; modo ingenter voces supra caput senile emittebant; modo calceos & vestes in ignem jaciebant. Sæpe cum magno risu aquam in sanctissimum vultum projicientes dicebant; O Domine, pluit, tege te: magni modo imbres effluunt. Quin etiam cum dormiret in medio Julii & Augusti calore, plures cicadas prope caput sanctissimi ponebant. Quæ omnia ille æquissimo animo tolerando Deum orabat, ne ullum malum pro illa re vellet reddere. Verum ultio divina tandem comparuit, & manifesto judicio æterni Dei partim eorum duro exilio, partim crudeli morte, & partim inopia & duro carcere misere occubuere.

[7] [ac tandem piissime moritur,] Et cum ultimo Deus eo labore, Albertum liberare vellet, extemplo totam late urbem movit fama Alberti morientis. Itaque cum viri, mulieres & pueri cum ingenti ad eum ploratu concurrerent, proclamare alta voce cœperunt: O custos noster; o publice omnium parens! o salus! o defensio! o publica ac privata spes patriæ nostræ! quid imposterum faciemus? Ecce, Pater Alberte, eam quam habemus libertatem te vivente, te modo moriente amittimus. Tunc ille corpore jam destituto viribus, læto vultu, ora populo suo quondam amata [aperiens] illis benedixit, & eam dicens postremam fore orationem, quam ad populum suum haberet, pie & juste vivere docuit; & corpore jam languente, iterum benedicens; e vita veluti dormiens emigravit, nonis Aprilis i millesimo centesimo vigesimo septimo anno ab ortu nostri Redemptoris.

[8] [funus miraculo honoratur,] Deinde sequenti die, cum sanctissimum corpus ingenti omnium fletu ad sepulcrum ferretur, viderunt virgulam fumi, cælum tangentem, e corpore mortui emitti, quæ totum late aërem implebat. Et tunc Russus, homo comprobatæ fidei & sanctitatis, qui putabat oculos suos caligasse, fumo jam evanescente una cum sacrificio, alta voce gratias agere cœpit immortali Deo, qui tam mirabilia opera eo tempore aperiret. Et paulo post magna languentium caterva tumulum adire, & manifesto Alberti miraculo cum sanitate redire visa est.

[9] [solvitur contracta,] Inter ceteros subito post excessum ejus, fama sancti viri Basilicam, mulierem Alifanam, movit ut Montem-corvinum peteret, quæ biennio apud k Alifatem fuerat toto corpore contracta, & nullo membro integra: Et cum hospiti aperiret, se in eam urbem accedere cum funali more consueto, ut sanctum sepulcrum videret; hospes eam rem Episcopo detulit: qui cupiens rem populo gratam facere, primum æterno & immortali Deo gratias egit, qui admiranda eo seculo opera populo aperiret: deinde eam mulierem ante sepulcrum adduci fecit. Quæ cum diu & noctu profusis lacrymis oraret, forte even it eo die quo miraculum contigit, quod Dominus & populus civitatis ad publica patriæ negotia obeunda in eo templo conveniret: cum subito mulierem audivere reddentem alta voce laudes & Deo & B. Alberto: quin etiam plurimi clare sensere, ossa confracta ad antiquum redire statum membrorum. Quare tota urbe ad templum procurrente cum ingenti gaudio, illa publice fassa est, divina revelatione ad tumulum venisse.

[10] Paulo post Benedictus quidam e Bicari l oppido, quod ad octavum lapidem inde est, [paralyticus mutusque sanatur,] cum gravi & longa ægritudine toto corpore laboraret, & manuum ac pedum jure amisso linguæ quoque eloquium jam amitteret; ad Sancti templum Alberti se deduci fecit. Ubi cum hebdomadam totam frustra orasset, cum magna ira inde recessit, referens Alberti ope omnes gaudere, & se opis immunem recedere: ac eo modo templum Serræ oppidi noctu intravit. Ubi cum pernoctasset, sanctissimum Albertum in somnis venientem & dicentem vidit: Quare, frater, tristis & mœrens incedis? cum ea quæ Dei sunt in voluntate tua nequaquam sint. Verum surge: hac infirmitate non amplius gravaberis. Qui continuo excitatus, se valentem toto corpore reperit; itaque ad templum Alberti rediens, cum ingenti omniū gaudio diu in ea urbe permansit. Et eo pene tempore aliud miraculum Richardo Episcopo prȩsente factum est.

[11] [energumena liberatur,] Cum innumeræ mulierum & hominum catervæ eo confluerent, & plura quotidie miracula fierent, contigit quamdam mulierem, nomine Mariam, occulto Dei judicio a dæmone præoccupari, quæ cum Alberto conjuge suo & bono nomine & magno quoque amore vivebat. In tanta re stupebat maritus, mirabantur vicini, dolebant affines; illa vero horribili voce debacchabatur, ora torquebat, dentibus frendebat, pectora plangebat; & lumine torvo unumquemque aspiciens, ora, vestes & totum corpus lacerabat. Quare maritus, cum frustra opem medicorum implorasset, ad S. Alberti templum devenit: ubi exposita uxore ante sepulcrum, cum crederet eam mitiorem debere fieri, illa iracundior effecta, toto triduo latrans more canum, immanes inhumanas voces, inauditos ejulatus, ac horrendos fremitus toto populo stupente emisit. Postremo cum maritus nullo modo inde discederet, sed omne tempus ibi manere & sanctam Trinitatem invocare statueret, spiritus impotens in ea amplius subsistere, continuo eam in terram dejecit: ubi ventre, mamillis, & toto pectore effecto tumido, immensum spiritum, in venenum luridum conversum, cum ingenti labore evomit. Quo miraculo Richardus Episcopus & populus [moti] constituerunt ad usque nonum diem pro ea orare, discriminata civium portione, qui noctu eam custodirent. Verum quadam nocte, cum paulum dormirent, magna corvorum multitudo totum templum extemplo ambire cœpit, ac unus ingenti impetu eam arripuit: quam cum e terra elevaret, illi excitati & stupidi cum magno tandem labore eam liberavere. Quare Richardus Episcopus, accito Joanne m Vulturariæ Episcopo & homine venerabili in consilium, cum errorem mulieris comperissent, ei injunxere ut ad sanctum Sepulcrum in Orientem trajiceret. Quod quidem iter magno cum gaudio illa confecit, & ad templum Alberti reversa, brevi ibi mortua est.

[12] [in mari periclitantes] Aliud quoque miraculum prætereundum nunc nullo modo est, comprobatum quadam epistola venerabilis Rai Vulturariæ Episcopi, venerabili Petro Montis-Corvini Episcopo, urbis clero & populo [scripta]. Cū Raus a Rogerio Siciliæ Rege gloriosissimo Panormivocaretur, & e Salerno ad propinqua n Balneariæ, quæ prope Pharum sunt loca deveniret; magna orta tempestate nautas rogavit, ut portum Balneareæ intrarent. Quam rem cum facere conarentur, vento assurgente in immensum, per media maria rejecti cum ingenti periculo sunt. Quare Episcopus, longe magis quam antea motus, cœpit publice polliceri omnia bona quæ habebat, si terram contingerent. Tunc nautæ cum ingenti fletu respondere, se perditos esse: & vento inter Occidentem & septentrionem orto, [ad portum miraculose adducuntur:] miraculo quodam per arctissimos scopulos evasere. Deinde per angustias Phari cum corriperentur, nec ullam spem de salute haberent, desperata omni multitudine, cœpit Raus S. Alberti nomen invocare. Et continuo hominem vidit indutum alba veste, honorabili effigie & læto vultu, venientem ad se, inquiens: Adsum, quem vocas: Albertus ego sum. Quare cum Raus ad sanctos pedes ejus volveretur, Albertus eum erigens, Magno, inquit, animo esto, Raë fili; portum continuo continges, & magna Dei misericordia, inter eundum & redeundum, omnia secunda tibi erunt. Et cum hæc dixisset, continuo evanuit. Quare Raus, in medium prodiens, proclamavit: Vivite animo securo omnes qui hic estis: magna ego miracula vidi. Nec ea ad plenum enarrarat, cum navem videre veluti volantem altissimos montes aquarum superare, & portum inopinato intrare. Quo miraculo, omnes qui in navi erant coiere in unum, & gratias sanctissimo Alberto innumeras egere. Raus vero rediens e Sicilia, sanctum illico sepulcrum Alberti adivit, exceptus miro gaudio a Clero & populo montis-Corvini.

[13] Legimus, quod nequaquam omittendum est, S. Albertum, cum super altare hostiam Christi consecratam teneret, & cum magnis lacrymis oraret, ut sibi significaret quibus rebus salutem animæ acquirere posset, nec responderet; dixisse, Domine mi, [Sacrificantem aliquando Albertum,] meis e manibus te numquam dimittam, nisi antea responderis. Et eo non respondente, eum conjurasse. Qui tandem respondit hæc septē ab eo facienda esse. Primum si omni die me pasces, hoc est, si amore mei unum obolum quotidie dederis, magis animæ tuæ proderit & gratum mihi erit, quam si post mortem pro te præberent unum montem auri qui e terra cælum contingeret. Secundo, [septem actus valde meritorios Christus docet.] magis valet unam omni die lacrymam emittere dum vives, quam si post mortem tot effluerent lacrymæ pro te quod unum possent lacum efficere. Tertio, satis mihi placet, si qualibet nocte a somno oblectabili te amovebis, & toto me corde orabis: quæ res animæ tuæ magis conducet, quam si te mortuo decem hominum millia ad bellum pro fide Christi nomine tuo trajicerent. Quarto mihi magnopere gratum erit, si in re dubia in bonam capies partem omnia quæ ab aliis fient operabunturque, nec ulla emittes murmura de proximo tuo, & eum corriges errantem inter te & ipsum: quod certe magis valebit, quam si septem annorum jejunium in pane & aqua conficeres. Quintum; quod plus omnibus mihi placet, si bono animo gravem offensam inimico tuo remiseris: quod quidem magis animæ tuæ utile erit, quam si ad S. Jacobum Gallecum eundo, ad unumquodque milliare campum virgis plenum invenires, quibus eo modo te verberares, ut tuum late sanguinem in quolibet milliario effunderes. Sextum est, si omni tempore te minorem omni creatura existimaveris; quæ vera humilitas est, & magis animæ tuæ proderit, quam si multa hospitalia pauperum sustentares, & sitientem & famelicam hominum turbam omni die reficeres. Septimo cavebis, quoad vives ullum facere judicium animo temerario: quod gratum mihi magis erit, quam si totas dies in oratione ageres, & omni quoque tempore jejunares, & omnia bona amore Dei dares. Studebis igitur Alberte, si meam cupies gloriam adipisci, hæc animo & opere adimplere.

ANNOTATA.

a Alexander est Episcopus creatus circa annum 1496, sed tantis Regum negotiis semper implicitus, ut multum sit quod vel primis annis in suo Episcopatu resederit: quem dimisit anno 1515, & anno 1520 in Indiam solvit, mortuus anno 1525, septuagenarius.

b Christi 1036 ut probatum supra.

c Planisium hic dici suspicor, quod modo silva-plana vocatur, medio fere inter Vulturariam Luceriamque itinere: ab his quantum Mons-corvinus, distet non divinamus, quia locum dirutum nusquam exprimunt tabulæ geographicæ.

d Fortasse Landulfus VI Comes Capuæ & Princeps Beneventi, qui monasterium ingresso Pandulfo patre anno 1059 regnavit cum filio Pandulfo IV usque ad 1074, quo hic occisus est, & denique etiam ipse mortuus 1077, finem fecit Principatus, in Longobardica stirpe diu continuati, & Normannis Principibus locum ceßit.

e Guillelmum intelligo, cui an. 1114 Paschalis Papa in amplißimo Procerum conventu concessit Ducatum Calabriæ Apuliæ & Siciliæ, eis pharum videlicet (quæ omnia deinde nobilior Apuliæ appellatio absorpsit) ut habet Falco Beneventanus in chronico, per primos 40 annos illius seculi ducto; quem Guillelmum Anonymus Caßinensis, in chronico totum fere seculum XII complexo, obiisse scribit anno 1126.

f In Aprutio sive Samnio terras suas hic habuisse videtur: extra Termulas enim (quæ nunc est Episcopalis civitas vitas ad mare, & extremus Apuliæ versus Italiam terminus) deportatus mox dicitur, cum liberaretur captivus.

g An hic Lemarchus Beneventanus Archiepiscopus, inter Gregorium, anno 1142 adhuc superstitem; & Petrum, quem constat sedere cœpisse intra annum ab inde sextum, constituendus est medius? Nusquam alibi ejus nomen occurrit: sed bene Rosamundi, qui ex parte Pseudo-pontificis Anacleti, expulso Gregorio, aliquamdiu Sedem illam tenuit.

h Non igitur vivente adhuc Alberto obiit: sed eidem mortuo succeßit, ex Gubernatore factus Episcopus.

i Ecgraphum mendose millesimo trigesimo septimo.

k Hodie Alifi, circa Vulturnum amnem Episcopalis civitassub Capuano Archiepiscopo, 30 circiter P. M. Vulturaria distans.

l Bicari oppidum, nunc Viccaro, inter Luceriam & Troiam.

m Ex hisce solum Actis innotuit Vghello Joannis Episcopi nomen; qui erroneos suos de Richardo secutus calculos, hunc dixit sedisse ipso quo S. Albertus obiit anno: rectius facturus si primum inter Episcopos Vulturarienses locum reliquisset Arderado: & Ioannem hunc fecisset unum ex Rai mox nominandi, successoribus illis, quorum nomina adhuc desiderantur ad explendam annorum ut minimum octoginta lacunam.

n Balnearia oppidum, Bagnara, vix octo P. M. a Phari angustiis periculosißimis dißita.

DE B. IVLIANA VIRGINE, PRIORISSA MONTIS-CORNELII APUD LEODIUM, PROMOTRICE FESTI CORPORIS CHRISTI,

ANNO MCCLVIII.

COMMENTARIVS PRÆVIVS

Iuliana Virgo, Priorissa Montis-Cornelii apud Leodium, promotrix festi Corporis Christi (B.)

AUCTORE G. H.

§. I. Vitæ varii scriptores. Locus natalis B. Julianæ.

[1] Dvo illustria monumenta proponuntur in Actis hic jam proferendis: horum aliud spectat ad virtutes & res præclare gestas a sanctißima Virgine Iuliana; aliud continet festi corporis Christi, hactenus summa cum solennitate in Ecclesia celebrati, primam originem, ex viso Iulianæ Virgini divinitus oblato. Hisce monumentis, quæ fides habenda sit, auctor in præfatione edisserit, [Vita B. Iulianæ] dum ait, ea fuisse a venerabilibus & fide dignis personis cognita & relata, [mox ab obitu] quarum quædam cum ipsa Juliana conversatæ, quædam etiam specialem amicitiæ gratiam consecutæ, de vita & virtutibus ejus plurima cognoverunt, & sine fermento falsitatis sciscitantibus indicarunt. Fuerunt ea primum, [primo Gallice] per diligentiam unius valde religiosæ personæ, veluti quædam fragmenta ne perirent, in lingua Gallica litteris commendata, & per Joannem de Lausenna, Canonicum Ecclesiæ S. Martini Leodiensis, admirandæ sanctitatis virum, [dein Latine scripta:] approbata. Ex hujus Canonici, fidißimi Iulianæ amici, consilio, alter ibidem scriptor vertit in Latinum, imo multis additis locupletavit, uti testatur Bartholomæus Fisen in suis Annotationibus ad Historiam de prima festi Corporis Christi Origine num. 15, asserens priorem Vitam Gallice scriptam in libello MS. pervetusto asservari in domo Corneliana, in qua Iuliana vixerat. At perantiquum exemplum Latinum in tabulario Corneliano repertum, Parisiis periisse inter manus typographi, qui dum edere pararet, [hic edita e duplici MS. Leodiensi,] abivit e vivis. Postea Lambertus Ruitius domus Cornelianæ Vicarius eadem Acta ex antiquo MS. Codice in domo ad Catenam anno MCCCCXXXVI exarato descripsit anno MDXCI, & cum alio Carthusianorum Leodiensium exemplo contulit, quod etiamnum in domo Corneliana servatur, uti in apographo nostro inde transmisso legitur. Hæc Acta damus collata cum Vita, reperta in MS. codice cœnobii Rubeæ-Vallis prope Bruxellas in secunda parte Hagiologii Brabantinorum. [& alio Rubeæ-Vallis,] Extat eadem in MS. codice Averbodiensi, quem anno MDCLI Antverpiam delatum habuit Chrysostomus Vander-Sterren, cœnobii S. Michaelis Abbas Præmonstratensis. Inter personas B. Iulianæ sanctiore familiaritate conjunctas fuit Eva, juxta ecclesiam S. Martini apud Leodienses Reclusa: cujus frequens in Vita mentio fit: & num. 30 libri 2 dicitur, in hodiernum diem, quo scriberet auctor, magnifice attestari. Vivebat dicta Eva adhuc anno MCCLXIV, quando Bullam, de solennitate Venerabilis Sacramenti instituta, ei transmisit Vrbanus IV Papa: quam Bullam sub finem Vitæ in codice Rubeæ-Vallis annexam reperimus, & hic pariter damus. Divisit auctor Vitam in duos libros, iterum in sua capitula subdivisos ut ipse lib. 1 num. 13 appellat: sed quæ his subnectuntur summaria rerum, [in 2 libros distincta:] alia sunt in MSS. Leodiensibus, alia in MS. Rubeæ-Vallis, utraque a posteris annexa. Porro in MSS. Leodiensibus subjungitur lib. 2 cap. 46 iste titulus: De desiderio mortis, quod Juliana habebat, & quod a scriptore dicitur Martyr esse; quæ esse ab ipso scriptore adjuncta nemo dixerit: hujus loco in MS. Rubeæ-Vallis ista leguntur: Quomodo cupiebat dissolvi & cum Christo esse, & quomodo Martyr fuit. Nos omißis istis titulis, quia similia summaria margini adscribimus, capitula in numeros commutamus, & more nostro totum tractatum in Capita justæ prolixitatis dividimus.

[2] Auctorem hunc Synchronum non longo intervallo (verba sunt Bartholomæi Fisen) secuti sunt Joannes Holsemius Canonicus Leodiensis, Joannes Ultramosanus, [Secuti alii scriptores,] & Joannes Warnantius, qui inter res a popularibus suis gestas historiam hanc breviter sed diserte commemorant: scripserunt autem sub annum MCCCXXX. Ejusdem meminit auctor Magni Chronici Belgici, qui vixit sub obsidionem Novesianam sive anno MCCCCLXXIV. Sed hi omnes fere de Institutione festi Venerabilis Sacramenti apud Leodienses agunt, absque singulari mentione Iulianæ Virginis: [Ioannes Blærus,] ad quam ejus originem primam deduxit Ioannes Diesthemius Blærus, Leodii ad S. Iacobi Prior e Benedictina familia: qui anno MCCCCXCVI scripsit ea de re commentarium, in decem distributum articulos, Duaci cum speculo magno exemplorum typis Bellerianis anno MDCIII excusum, & recusum in Annalibus Bzovii ad annum Christi MCCXXX. Eodem labente seculo XV, quo Blærus vixit, [Guillelmus Fanius,] idem argumentum iractavit Guillelmus Fanius, Leodii ad S. Martini Canonicus, sed hunc libellum necdum scimus typis prodiisse. Supra memoratus Lambertus Ruitius edidit Leodii, typis Ioannis Voßii anno MDXCVIII, Vitam B. Iulianæ, [Lambertus Ruitius,] ex antiquis codicibus Latinis in Gallicum versam; cui subjunxit compendium, extractum ex Commentario Latino dicti Guillelmi Fanii. Floruit sub initium hujus seculi Ioannes Chapeavellus, Canonicus & Vicarius Leodiensis Episcoporum Tungrensium, [Ioannes Chapeavillus,] Trajectensium & Leodiensium tribus tomis edidit anno MDCXIII, & tomo secundo subjunxit: Tractatum historicum, de prima & vera origine festivitatis Sacratissimi Corporis & Sanguinis Domini, ex authenticis historiis & documentis collectum. Hic primo omnium allegat Vitam B. Julianæ quam damus, asseritque eam pluribus in locis istius diœcesis in veteribus codicibus MSS. asservari, duobus libris docte & graviter ab auctore anonymo illius temporis descriptam. Chappeavillum secutus est ante memoratus Bartholomæus Fisen Leodiensis, [& Bartholomeus Fisen:] e Societate nostra, vir in rebus Leodiensibus admodum eruditus: qui illustri Commentario, Duaci typis Bellerianis anno MDCXXVIII vulgato, totam hanc historiam, de Vita B. Iulianæ & Origine prima festi Corporis Christi, præclare illustravit: iterumque plurima de eadem materia habet in Historia Ecclesiæ Leodiensis, quam deduxit ad annum MCCLII, post quem B. Iuliana aliquot annis superfuit in vita. Hujus denique Vitam propria phrasi ad hunc quintum Aprilis edidit idem Fisen, in Floribus Ecclesiæ Leodiensis, anno MDCXLVII excusis.

[3] Locus natalis B. Iulianæ in terra fuit Retinna, intra secundum ab urbe Leodiensi lapidem, [Nata est Retinna,] quam ideo civem Leodiensem appellat Fisen num. 16 Notationum ad priorem tractatum. Quia, inquit, Retinna cis fines eos sita est, quos urbi circumscribit leuca Bannalis, ut loquuntur: populus enim Leodiensis universus, pars urbem, adjacentem agrum pars inhabitat: sed pari gaudent utrobique jure, etiam suffragii ad comitia, cum Consularia tum alia quævis: iisdem item legibus utuntur, civesque sunt & nominantur, atque Consulibus æque parent. Consularis porro hujusce provinciæ terminos idiomate vulgari Bannalem leucam vocant, quamquam aliquando leuca minus, ad duas aliquando Leucas, seu sex millia passuum extendatur. In dicto pago Retinna fons est, [ubi fons B. Iuliana.] quem incolæ, S. Julianæ appellant, qua ex causa nihil adfertur. Quædam ibidem domus antiquum Abbatiæ nomen retinent: existimo villam olim fuisse Cornelianæ domus eodem loco positam, quo fuerint ædes parentum S. Julianæ. Sed jam, bonis in emphiteusim datis, nullum Cornelianæ villæ nomen est. Hæc Fisen de loco natali B. Julianæ, quam ubique Sanctæ titulo honorat.

§. II. Domus Montis-Cornelii: S. Augustini Regula ibidem observata.

[4] [In Monte-Cornelii habitarunt Præmonstratenses,] Alter locus, in quo B. Iuliana educata, & dein sanctimonialis & Priorissa vixit, fuit ad portam urbis Leodiensis Transmosanam, sub arduo monte, quem Cornelii vel Cornorum dici tradit Fisen, vernacula voce ad corna propendente. Fuit in dicto monte duplex domus religiosis hominibus destinata, alia in vertice montis, alia ad pedem. In vertice fuit Præmonstratense cœnobium, ab Adalberone Episcopo, qui anno MCXXIV vita functus est, constitutum. Verum Præmonstratenses migrarunt in urbem anno MCCLXXXVIII, accepto ad Mosam peramœno loco, quando Episcopus in vertice Corneliani montis arcem construxit: [nunc Carthusiani:] quam Engelbertus a Marca, item Episcopus, anno MCCCLVII attribuit Carthusianis: quos in hodiernum diem magno Numinis honore locum tenere tradit Fisen num. 20 in Notis. [ad pedem Domus pro religiosis & agris,] Ad pedem hujus montis Corneliani erat domus ampla, in nosodochium simul & cœnobium extructa a Leodiensibus, ut cives utriusque sexus, qui lepræ contagium incurrerent, ibidem mansionem acciperent, uti lib. 2 cap. 1 infra in Vita late explicatur: & plane congruunt ea, quæ Iacobus de Vitriaco, scriptor istius ætatis integerrimus, in Historia Occidentis cap. 25 his verbis tradit: Sunt aliæ tam virorum quam mulierum, seculo renuntiantium & regulariter in domibus leprosorum & hospitalibus pauperum viventium, absque æstimatione & numero certo, in omnibus Occidentis regionibus congregationes, pauperibus & infirmis humiliter & devote ministrantes. Vivunt autem secundum S. Augustini regulam, [secundum regulam S. Augustini] absque proprio & in communi, sub unius Majoris obedientia; & habitu regulari suscepto, perpetuam Domino promittunt continentiam. Seorsum autem viri, & seorsum feminæ, cum omni reverentia & castitate, dormiunt & manducant. Horas autem Canonicas, quantum hospitalitatis studium & pauperum Christi ministerium permittunt, diebus & noctibus audire non omittunt. In domibus autem, in quibus major est conventus, & numerosior Fratrum & Sororum congregatio, frequenter in capitulo ad corrigendas delinquentium negligentias, vel pro aliis necessariis & honestis causis congregantur. Lectiones autem divinarum Scripturarum plerumque, [laudata a Vitriaco,] dum reficiuntur corpora, sibi faciunt recitari: in refectorio & aliis certis locis & horis constitutis silentiū observantes. Homines autem infirmos vel hospites sanos, quos in domibus suis suscipiunt, separatos a mulieribus manducare faciunt & dormire. Capellani autem eorum cum omni humilitate & devotione pauperibus & infirmis in spiritualibus ministrantes, verbo divinæ prædicationis indoctos instruunt, pusillanimes & debiles consolantur, & ad patientiam & gratiarum actionem exhortantur. Divinum officium, ut omnes infirmi audire in suis lectis valeant, in capella communi diebus & noctibus assidue celebrant. Confessiones autem & extremas Unctiones & alia Sacramenta diligenter & solicite subministrant infirmis, & mortuis debitam exhibent sepulturam. [sita tunc in Lotharingia inferiore.] His multa subjungit, & dein ista addit: Parisiis & Noviomi in Francia, Pruuni in Campania, Tornaci in Flandria, Leodii in Lotharingia, Bruxellis in Brabantia, sunt hospitalia pietatis, domus honestatis, officinæ sanctitatis, conventus decoris & religionis, refugia pauperum, asylum miserorum, consolationes lugentium, refectio esurientium, suavitas & mitigatio infirmorum. Hæc Vitriacus S. R. E. Cardinalis, vita functus XXX Aprilis anno MCCXLIV, cum in designata ab eo domo leprosorum apud Leodienses degeret B. Iuliana Priorissa. Erat enim tunc Lotharingia inferior sive Ripuaria, celebris Ducatus in hisce Belgii inferioris partibus, quibus Godefridus dux Bullonius, postmodum Rex Hierosolymitanus præfuerat: & quia comites Lovanienses & Limburgenses olium Ducatum Lotharingiæ possederunt, hinc factum, ut etiam postea duces Brabantiæ & Limburgenses fuerint sic appellati. Erant etiam Ducibus Lotharingiæ inferioris obnoxii alii circumquaque Comites & Domini, imprimis ditio Leodiensis, Hasbania, vicinaque loca.

[5] Fuit igitur apud dictos Leodienses laudatum a Vitriaco hospitale seu domus leprosorum in monte Cornelii, [quam fuisse Ordinis Cisterciensis voluerunt aliqui,] in qua ex illo tempore in hodiernum usque diem, teste Fiseno, viguit Regula Augustiniana, & secundum hanc etiam vota ibidem emittuntur; neque ullum alibi superesse Leodii familiæ hujus vestigium affirmat, ideoque miratur unde in mentem venerit Molano & aliis recentioribus scriptoribus, ut S. Iulianam Virginibus Cisterciensibus præfuisse assererent, Controversia hæc acriter ventilata nuper fuit in Flandria inter Petrum de Waghenare, Priorem Furnensem Ordinis Præmonstratensis; & Carolum de Visch, itidem Priorem Brugensem monasterii Dunensis ordinis Cisterciensis, dum suis uterque eam conatur vindicare; ille in tractatu de Personis ordinis Præmonstratensis sanctitate illustribus, una cum Vita S. Norberti edito anno MDCLI; iste in Bibliotheca scriptorum sacri Ordinis Cisterciensis, recusa anno MDCLVI. Waghenare pag. 104 & sequentibus inter Præmonstratenses recenset B. Julianam, B. Joannem Priorem, B. Sapientiam Priorissam, BB. Oziliam, Ermentrudem, Elisabetham & Agnetem, sorores religiosas in Monte-Cornelii, quod honorifica omnium mentio fiat in Vita B. Iulianæ. At contra Chrysostomus Henriquez omnes inscripsit ad diversos dies suo Menologio Ordinis Cisterciensis. [Vita B. Iulianæ ad hoc probandum varie interpolata:] Edidit idem postea Lilia Cistercii, seu sacrarum Virginum Cisterciensium Vitas, & inter has distinctione 3 Vitam B. Iulianæ, præfatus se eam, paucis quidem mutatis, ex celeberrima Rubeæ-Vallis bibliotheca desumpsisse: sed non indicat, quænam sint illa, quæ pro libitu suo mutarit. Videntur potißimum esse, quibus B. Iulianam, & alias memoratas personas suo Ordini adstrueret: ita lib. 1 num. 2 ad ista verba, ad domum Montis Cornelii, prope Leodium, quæ tunc novella erat plantatio, adjunxit Cisterciensis Ordinis: & num. 6 ad ista verba, scripta beatissimi Bernardi vehementer sibi ignita visa sunt; adjunxit Patris nostri Bernardi, quasi scriptor antiquus fuisset Ordinis Cisterciensis: & lib. 2 nu. 7 de Iacobo de Trecis, postea Vrbano IV Papa, ad ista verba, Hic siquidem postea factus est Ecclesiæ Virdunensis Episcopus, hæc inter posuit, Hic siquidem Deo liberius vacare desiderans, dignitates & honores Ecclesiasticos contempsit, & in quodam monasterio Ordinis nostri habitum religionis assumpsit, & postmodum factus est Virdunensis Ecclesiæ Episcopus. At num. 27 ut Præmonstratensibus argumentum præcipuum surriperetur, ista verba, Primo de quodam monacho albi habitus superioris montis Cornelii sibi Priorem constituerunt, ita immutavit: Quemdam monachum superioris montis Cornelii sibi Priorem constituerunt. Omitto alia quærere.

[6] [Sane vixit exul & sepulta est in monasteriis Cistercien.] Multa sane sunt in Vita B. Iulianæ, quæ ostendunt ejus erga Cistercienses affectum: quia S. Bernardi scriptis delectabatur, & pulsa e domo Corneliana in Roberti-montem, in Vallem nostræ Dominæ, ac denique Salsiniam se recepit, & postremo Villarii sepeliri voluit: quæ omnia Cisterciensis Ordinis domicilia esse indicantur in ipsa Vita B. Iulianæ. Præterea (& hoc potißimum Cisterciensium argumentum est desumptum ex lib. 2 Vitæ num. 33) Iuliana & sociæ de consilio peritorum & religiosorum, [seque protectioni & obedientia Abbatissæ Cisterc. subjecit:] maxime autē Reverendi Patris Guyardi Cameracensis Episcopi, subjectioni & protectioni Salsmiensis Abbatissæ se quoad viverent subdiderunt: ne absque Superiore, sed solo propriæ voluntatis arbitrio, vivere dicerentur. Factum id cum adhuc Namurci degeret Iuliana prope ecclesiam S. Symphoriani, postea autem, mortuis Agnete & Ozilia comitibus, cum socia Isabella migravit Salsiniā. [non videtur tamen aliam a prima Regulam esse professa] Et hæc omnia ejusmodi sunt, ut appareat multum in S. Iulianam juris habere Cistercienses; non tamen talia, ut vel per umbram vero simile faciant, quod Domus Corneliensis fuerit Instituti Cisterciensis.

[7] Imo post mortem Isabellæ, lib. 2 num. 42, dicitur quod Iuliana, se solam intuens remansisse, mandavit e Domo Cornelii-montis unam de Sororibus Ermentrudem nomine, venire ad se. Quomodo autem solam se apprehendere potuisset, si Salsiniensibus fuisset nova alterius Regulæ profeßione accensa? Quid? quod ipsamet, inquit Fisen, cum Salsiniæ degeret, Priorem Cornelianum ad se venientem exceperit, non secus ac animæ suæ Præsidem & Pastorem, eoque nomine commendavit Ermentrudi ut illi confiteretur, quemadmodum eodem num. 42 indicatur. Atque ex his inquit Fisen, efficitur, ejusdē tum instituti fuisse, cujus fuerat cum domum Cornelianā incoleret; sive in Augustiniana familia, ut vixerat, ita extremū posuisse spiritum, & quidē extra monasteria Cisterciensia, in reclusorio Fossensi. Accedit quod, ut dicitur n. 50, cum ante obitum suum a venerabili Abbatissa rogaretur, ut in domo sua de Salesinnes suam eligeret sepulturam, hoc facere recusavit: hoc enim quomodo vel rogari debuisset vel potuisset recusare domus Salsiniensis professa? Fuimus & nos in Domo Corneliana, invenimusque tam ipsas Sorores ad pedem montis, apud quas etiā ecclesia est, quam Fratres, qui se Præbendatos vocabant, in domo haud procul distante & civitati propiore habitantes, [quæ Augustiniana tunc fuit & nunc est.] utrobique in habitu nigro, qualis Sacerdotum fere secularium est, & Virginum in paternis propriisve ædibus continentiam profitentiū; idq; sub S. Augustini Regula, absque ulla mutatæ umquā eo loci profeßionis memoria: Iulianam autē ipsam picturæ omnes, antiquæ & novæ, nigro in habitu repræsentabant. Quæ res nos jam antea in sententiā Fiseni propensos, eo facilius inclinavit, quod haberemus ipsius Caroli de Visch epistolam, olim ad P. Bollandum datam; qua ingenue profitebatur, se plane in eamdē opinionem concedere, atq; ab initio ita sensurum fuisse, nisi alio abstulisset magnorum auctorum invicem se sequentiū consentiēs assertio: sed addebat, nec Præmonstratensem dici debere, idque etiam agnoscere viros ex ordine Præmonstratensi præcipuos Chrysostomum vander Sterre Abbatem Antverpiensem & Amandum Fabium Religiosum Ninoviensem, nobis a pietate, eruditione ac sinceritate notißimos. Atque hic sistendum nobis putabamus, cum R. D. Godefridus de Licht, in celeberrimo S. Michaelis monasterio Præmonstratensis Canonicus-sedulus antiquitatis ecclesiasticæ scrutator, exhibuit nobis deductas rationes, quibus putabat probabile effici, Cornelianæ domus Sorores & Fratres, ad suum Ordinem potius quam ad alium ullū pertinuisse: quas rationes quia egregiā continent doctrinā, visum est § sequenti proponere. Quod autem Corneliensis domus nūquam fuerit instituti Cisterciensis vel sola vicinia Abbatiæ Præmonstratensis probare potest, cum inter conditiones societatis ab utroq; ordine initæ anno MCXLII, & a S. Bernardo subsignatæ, una sit, ut Mansio Sororum ab Abbatia, alterius scilicet Ordinis, distet duabus leucis.

§. III. Quare Corneliensis domus videatur aliquibus primitus fuisse instituti Præmonstratensis.

[8] Vt bene intelligatur, quo fundamento nitantur Præmonstratenses, dum suis B. Iulianam annumerant; notandum est primo, [Eodem in monasterio etiam Sorores habitabant olim, in Ordine Præmonstratensi] quod ab exordio Ordinis Præmonstratensis habitaverunt feminæ in eodem monasterio cum viris; adeo tamen inclusæ, (ut ait Cardinalis Vitriacus cap. 22,) intra septa monasterii tenebantur, quod ad eas nullus hominum patebat ingressus. Sed cum primo fervore tepescente, improvida securitas torporem & negligentiam inducere cœpit, B. Hugo, S. Norberti in Ordinis regimine successor, Patrū Capituli generalis decreto sanciri fecit, ne deinceps sanctimoniales ad idem cum viris religiosis contubernium admitterentur: sed remotiori loco sejunctæ transferrentur, ut ait le Paige in Bibliotheca Præmonstrat. lib. 1, parte 1, cap. 19. Quod & in multis monasteriis factum esse constat; sic tamen ut manerent adhuc illius monasterii, unde translatæ erant, membra; & earum domicilia prædicto monasterio manerent incorporata. Hinc factum est, quod aliquæ magis, aliquæ minus procul translatæ sint: prout locus habitationi commodus sese offerebat.

[9] [deinde tecto separatæ cōmune habebant nomen monasterii:] Notandum secundo prædicta sanctimonialium monasteria non citari diversis nominibus in catalogis monasteriorum Ordinis, quam nominibus monasteriorum virilium, quia his absolute incorporata erant; quamvis interim constet fuisse distincta domicilia. Patet hoc ex monasterio cui præfuit B. Oda, quod suberat monasterio Bonæ-spei in Hannonia: item ex monasterio S. Michaelis Antverpiæ, quod adhuc diu post prædictum Capitulum generale, claustrum Sororum sibi incorporatum habuit, quod cum omnibus bonis suis ad ipsum virorum monasterium pertinebat; ut probant diplomata authentica, alterum Nicolai Cameracensis Episcopi, datum MCLV; aliud Godefridi Ducis Brabantiæ, datum MCLXI & Alexandri Papæ III, datum MCLXXIX: quibus inter bona eidem Ecclesiæ Sancti Michaelis propria, confirmant curtem Sororum cum libertate ecclesiæ earumdem: uti & litteræ Henrici Ducis, datæ MCLXXXVI, quibus idem Dux confirmat inter bona eadem claustrum Sororum: ipsæ autem quæ adhuc supersunt, & incurabilium curam sub Regula S. Augustini gerunt, etiam nunc meminerunt suæ olim subjectionis, conatæq sunt haud ita pridē ad eamdem redire; sed justis de causis non fuerunt admissæ. Idem constat de monasterio Sancti Nicolai Furnensis ex litteris Philippi comitis Flandriæ & Viromandiæ, datis MCLXXXI, quibus confirmat Sororibus Sancti Nicolai de Furnes quinquaginta solidos annuatim persolvendos, uti etiam fecit Vrbanus III, scribens dilectis in Christo filiabus Christianæ Priorissæ & sororibus S. Nicolai Furnensis &c. Aliarum Priorissarum prædicti monasterii meminit antiquum Necrologium Sancti Augustini Morinensis, quæ ad longum videri possunt apud Petrum de Wagenare in descriptione sui monasterii S. Nicolai. Quod autem his amplius est, in quibusdam monasteriis videtur diutius perseveravisse antiquus mos cohabitandi, vel quia deficiebant media ad ædes Sororibus alibi ædificandas, vel quia fervor nondum ita tepuerat, ut ex mutua cohabitatione periculum timeretur, vel aliis de causis. Causam hoc suspirandi præbet epistola 68 Geruasii Abbatis Præmonstratensis ad Henricum Ducem Brabantiæ, qua ita scribit: sane cum Venerabilis frater N. Abbas Floressiæ, pia (ut credimus) intentione ductus, intendat Sorores, quæ nunc apud Postellam commorantur, ad alium locum transferre, ubi eorum honestas & fama melius conservetur, sternuitatem Vestram affectuose rogamus, quatenus eidem velitis Abbati assistere in hoc facto &c. Constat autem apud omnes monasterium Postellense a prima sua fundatione fuisse virorum. Cum ergo præfatus Geruasius anno tantum MCCIX Generalatum adjerit, verosimile fit illum antiquum morem tunc temporis nondum plane fuisse abrogatum.

[10] [multæ postea nudam S. Augustini regulam retinuere.] Notandum tertio, quod succedentibus temporibus plures Prælati, sese a regimine sanctimonialium paullatim subtraxerint: qui quidem eas partim siverunt emori, partim sufficienter fundatas suis proventibus vivere permiserunt, easque vel sibi subjectas retinuerunt, vel Episcoporum jurisdictioni (cui Ordo diu subjectus fuit) totaliter reliquerunt, apud quas sic perseveravit Regulæ Augustinianæ observantia, ut quod ei additū fuerat ex instituti Norbertini peculiari forma, in desuetudinem oblivionemque abierit. Accidit hoc sanctimonialibus Stenfordiensibus in Flandria, monasterio Præmonstratensi S. Augustini apud Morinos in Artesia diu subjectis; & iis quas supra diximus Antverpiensibus, quæ nunc pure Augustianæ sunt, & scapulare nigrum assumpserunt; reliquum habitum, etiam pallium, adhuc servantes album. Similia exempla absque omni dubio plura reperirentur, & forte allatis clariora, si aliorum monasteriorum archiva quis perlustraret.

[11] [ita in monte Cornelii factum creditur,] His prænotatis, dicendum videtur, prædictis modis cum monasterio Montis-Cornelii inferiori fuisse actum: nam imprimis, in Monte-Cornelii Fratres & Sorores instituti Præmonstratensis simul habitasse, testis omni exceptione major est S. Bernardus Epistola 79, quæ est ad Lucam prædicti monasterii Abbatem; in qua ex professo ipsum admonet, ut Fratrum & Sororum cohabitationem separet: Obsecramus, inquit, per sanguinem illum qui pro animabus fusus est, ne tanti emptarum parvi pendatur periculum: quod maxime ex virorum & feminarum cohabitatione non immerito timetur ab his, qui in schola Dei diu jam contra diaboli tentamenta luctati, propria experientia edocti, dicere possunt cum Apostolo: non enim ignoramus astutias ejus &c. Quamvis enim hunc Lucam, Ioannes Picardus & Iacobus Merlo Horstius, in notis ad eamdem Epistolam, ex Trithemii conjectura, Benedictinum faciant; tamen illum Norbertinum fuisse tam clare ipsa indicat epistola, ut res probatione non indigeat. Est autem omnino verosimile prædictas Sorores, vel ad hanc S. Bernardi admonitionem, [ubi separata a superiori monasterio Sorores,] vel postea secundum Hugonis Generalis decretum, a Fratribus separatas, fuisse ad pedem montis deductas; ubi fortaßis jam tum, ex more ordinis Præmonstratensis antiquo, Xenodochium erat ipsius monasterii Corneliani: cum arduus ascensu mons haud ita commodus esset excipiendis viatoribus & peregrinis: quod tamen caritatis officium Ordini proprium fuisse, docere potest celeberrima fundatio Postellensis, eidem ab ipsis suis principiis destinata; & SS. Gervasii atque Protasii Xenodochium, ab ipso S. Norberto constitutum. Cum autem Leodiensibus visum est utriusque sexus Leprosorium instituere; prædictæ quidem Sorores infirmarum ibi collocandarū ministerio potuerunt susficere: pro viris autem infirmis deputandi fuere Fratres, [post erectionē leprosorii] non tamen sub eadem, sed sub habitatione diversa: quibus communiter præfuerit Prior sive Prælatus, ex superiori monasterio assumptus, fortaßis etiam in eodem habitans. [2 Cor. 2, 11] Clariora hæc fient, si ipsius Episcopi Roberti diploma, eo tempore datum quo ibidem Priorissam agebat B. Iuliana, integrum protulerimus: in quo & profeßionis formulam licebit notare, ei qua Præmonstratenses utuntur perquam simillimam, sic tamen ut appareat jam non amplius Abbati superioris monasterii subjectos subjectasque fuisse, quibus hanc Constitutionem Episcopus condit: est autem hujusmodi.

[12] Robertus Dei gratia Leodiensis Episcopus, dilectis filiis, universis Fratribus & Sororibus Domus leprosorum de Cornillion, juxta Leodium, in perpetuum. Ex injuncto nobis Pastoralis curæ officio, saluti & paci vestræ providere, & humilitati vestræ pietatis intuitu cogimur inclinari. Ea propter, dilecti in Christo filii, volentes vos omnes & singulos, tam viros quam mulieres, tam sanos quam infirmos, in domo Dei honeste & pacifice conversari; statuimus, quatenus disciplinam Capituli, [acceperunt a Roberto Ep. una cum Fratribus] instituta silentii & laboris, ceterasque bonas & approbatas consuetudines & institutiones domus vestræ, diligenter & fideliter observetis: nec Prælatus audeat in illis aliquid immutare, vel cum aliquo dispensare, nisi quando viderit expedire. Præcipimus autem, ut illi, qui apud vos renuntiant seculo; professionem suam solennizent viva voce in hunc modum.

Ego N. facio professionem, [formulam professionis,] & promitto stabilitatem in hac domo N. voveo etiam & promitto Deo & Beatæ Mariæ, & Tibi N. hujus domus Patri, abdictam proprietatis, & custodiam castitatis perpetuam, & obedientiam secundum Regulam Divi Augustini, ad discretionem tuam, tuorumque successorum, & quod ero obediens tibi, tuisque successoribus usque ad mortem.

Prælatus autem sit providus & discretus, ut eamdem Regulam vos pro modulo vestro firmiter faciat observare. Prohibemus autem districte in virtute obedientiæ, ne quis vestrum proprium aliquo modo possideat; sed si quis aliquid habeat proprii, totum incontinenti resignet: si quis vero proprium deprehensus fuerit habere, monitione præmissa, [mandatum absolutissima paupertatis,] de domo expellatur, nec recipiatur ulterius, nisi digne secundum regularem disciplinam pœniteat: quod si proprietas apud quempiam inventa fuerit post mortem, ipsa cum eo in signum suæ perditionis extra atrium subterretur. Quicumque vero, tam in his quam aliis quibuslibet observandis vel casibus, negligentes vel reprehensibiles inventi fuerint, Prælatus eos caritative corripiat, & eorum excessus corrigat & emendet; pœnam debitam transgressoribus, juxta modum culpæ & personæ delinquentis, infligendo. De quolibet autem conventu duæ personæ, discretæ & zelum religionis habentes, assumantur; quæ solicite investigent ea, quæ correctione & reformatione digna fuerint, & ea fideliter perferant ad Prælatum: qui manifestos excessus, in manifesto, & occultos in occulto, studeat emendare, cum dilectione hominum & odio vitiorum, & causas & origines malorum radicitus extirpando. Cui Prælato tam Clerici quam laici, tam sani quam infirmi, tam viri quam mulieres, obedientiam pariter & reverentiam studeant exhibere. Cum autem a vobis eligendus fuerit Prælatus, statuimus, [jus Prælati eligendi:] ut antequam ad electionem procedatur, evocentur viri prudentes & timentes, qui vos de modo eligendi instruant, & ad eligendum idoneum Pastorem diligenter commoneant; in cujus electione nullum jus unquam sibi vendicare præsumant: districtius autem prohibemus, ne per laicos seculares, cum Fratribus & Sororibus prædicta electio præsumatur: quæ si forte præsumpta fuerit, ipsam esse irrutam noveritis & inanem &c. Notandum est autem apud Præmonstratenses adhuc in usu esse, ut duplicis generis Præpositi distinguantur: scilicet Manuales qui a Patribus Abbatibus (ut vocant) constituuntur, sine electione Monialium; & Prælati, qui a Monialibus eliguntur: [quod erat Præmonstr. instituto conforme:] & tales hic in Belgio sunt Præpositus Vallis liliorum Mechliniæ, & Præpositus de Oisterhaudt prope Bredam, & plures alii circa partes Germaniæ.

[13] Et primi quidem generis Prælatum Robertus voluit, expresse cavens, ne in Prælati electione jus unquam sibi vendicare præsumerent, qui erant consulendi dumtaxat: videtur tamen post Episcopi Roberti mortem, plus aliquid juris circa electionem acceßisse Abbati monasterii superioris: quia invenitur in archivis monasterii Belli-reditus (quo scilicet, anno XXX post mortem B. Iulianæ, Præmonstratenses e Corneliano monte deducti migravere) supplex libellus, charactere veteri & sermone Gallico exaratus, cujus principium Latine redditum Robertus Lamberti, Averbodiensis Prior (in historia Divæ Virginis de Cortenbosch, pro asserenda Præmonstratensibus Iuliana, [sed hoc jus videtur iis non fuisse diuturnum] prolixe disputans) tale profert, Exponit debito cum honore Reverendus Dominus Abbas & Conventus Belli-reditus, quod olim (cum videlicet in Monte Cornelii morarentur) permiserint civitati, in pede dicti Montis Cornelii extruere domum & capellam, dotatam bonis & eleemosynis civium, tam pro elephantiacis seu leprosis quam Fratribus & Sororibus sanis, quæ Cornelii Montis est appellata: & quod pertinuerit ad ipsum Abbatem & Conventum denominare, & instituere unum vel duos e suis Fratribus, qui dictam Capellam regerent, & Fratribus ac Sororibus, tam sanis quam ægris, inservirent: quos ad beneplacitum revocabant & amovebant, quando necesse erat, & alios ejusdem Conventus in ipsorum locum substituebant: qui Fratres & Sorores tenentur profiteri & observare Regulam Divi Augustini, exemplo Abbatis & Conventus superioris, qui eamdē profitentur. Cum ergo plures Religiosi dicti Conventus, prædicto regimini, uti Priores, præfatorum Fratrum & Sororum præfuerint, prout ex documentis adjunctis in favorē antedictorū Dominorum Abbatis & Conventus apparet, &c.

[14] Hi sunt ergo Clerici domestici, de quibus in Vita apud Fisen fit mentio, scilicet Clerici unius domus vel pertinentes ad eamdem domum. Ad quid enim alios Clericos, ut essent Priores & Capellani, Abbas monasterii superioris mitteret ad inferius, [solumque per sequestrationem ab Ordine Præm. redditum.] si idem suos habebat Clericos domesticos diversos, id est ad monasterium superius non pertinentes? Quandonam autem eos sic mittere desierit Abbas prædictus, difficile est divinare, maxime cum ad manum non sint documenta, quibus id sibi juris olim fuisse, variosque Priores ita missos esse, probare nitebatur Belli-reditus Abbas, nec annus supplicationis præfatæ nobis notetur a Domino Lamberti præcitato. Longius tamen tempus videtur insinuari, quam quod a Roberti Episcopi morte ad annum translati in urbem cœnobii extenditur, qui fuit Christi MCCLXXXVIII. Verosimiliter autem suspicari quis posset, quod Præmonstratenses, ab Alexandro Papa V anno Christi MCCCCIX Episcoporum jurisdictioni exempti; liberum hujus suæ exemptionis usum nonnullorum jurium ceßione redemerint ab Episcopo Leodiensi, inter quæ fuerit Domus Corneliensis administratio, quam ne ullo unquam tempore iidē repeterent, jußi sint Fratres & Sorores ibi commorantes habitum nigrum assumere: qui proinde etiam in picturis nunc cernitur: quod ipsum tanto pronius fuit ab Episcopo peti, a Præmonstratensibus concedi; quod hos tædere debuerit litium, ratione fundationis inter Episcopum & Magistratum urbis pridem vertentium; dum utrimque, ut ait Fisen, tamquam de violato jure contenditur ad nostram usque ætatem: Episcopi autem intererat, neminem, nisi sua vel saltem libera Fratrum ac Sororum electione constitutum, admisceri gubernationi domus, aliunde satis controversæ.

[15] [Ex dictis sequuntur duo satis verosimilia] Hactenus superiori paragrapho laudatus R. D. Godefridus: quæ sane persuadent nobis, fieri potuisse, ut quæ antea sub eodem cum Fratribus tecto in superiori monasterio habitaverant Sorores, fuerint ad pedem montis deductæ, & ibidem usque ad tempus erecti a civibus Leprosorii perseveraverint, tamquam membrum & pars monasterii superioris: quamvis Belli-reditus Abbas in suo libello supplici non meminerit ullarum Sororum, ibi ante tempus, quod diximus existentium, & designato per Abbatem Priori, ut prætenditur, subjectarum. Ex prædictis etiam credibile nobis videtur quod ad restaurandam disciplinam, in domo Corneliana mire labefactatam, & per Simoniaci Prioris restitutionem, Roberto Episcopo mortuo & pulsa in exilium Iuliana, fœde pessumdatam, visum fuerit Leodiensium Episcoporum alicui, dictam domum eatenus Abbati Præmonstratensi subjicere, quatenus ea per Priorem ab ipso constitutum & ejus nutu amovibilem deinceps regeretur, salva quoad reliqua prima Roberti Episcopi institutione: atque ita vera & bene fundata fuerit Abbatis Belli-reditus supplicatio. Sed quod attinet ipsum illud tempus, quo Robertus & Iuliana vixere, tantum abest ut ejusmodi aliqua subjectio vel dependentia a Præmonstratensibus probetur, vel ex hujus Vita, [non tamen quod præcipue hic quæritur] vel ex Bulla illius; ut econtra, potius ex utraque colligi videatur, diversi a Præmonstratensium usu instituti & habitus domum illam fuisse, mereq; ac simpliciter Augustinianæ, quemadmodum etiam nunc est, Regulæ. Nam in Bulla quidem altū est de Ordine ræmonstratensi & monasterio superiori silentium, ingens sane contra prætensam Corneliensis domus ab eisdem dependentiam præjudicium: & tam Simoniacum Priorē, turbarum omnium fontem quā in ejus locum ab Episcopo Roberto substitutum Ioannem, ex ipsorum Corneliensium Fratrū, ibidem admissorum, numero fuisse assumptos longe est verosimilius; aut saltem eos non esse ex Superiori monasterio petitos. Et enim cum Simoniacum istum reducere seditiosi molirentur, ut quoquomodo intus conceptam malitiam palliarēt, [pro tempore quo ibi vixit Iuliana,] primo de quodam monacho albi habitus, superioris montis Cornelii sibi Priorem constituerunt; sanctum vero innocentemq; Fratrem Ioannem videlicet, absq; ratione de Prioratu sceleratissime removerunt. Quid vero indicare potest tam expressa hoc loco albi habitus & montis superioris designatio, nisi insolitā quamdam novitatē, & electionem hominis ex diverso instituto quam tunc essent Corneliensis leprosorii inquilini; de quibus quoties in Vita Iulianæ fit mentio, non aliud legas, quam Frater quidam, Quædam Ordinis mulier &c.

[16] Certe si illi fuissent superioris monasterii profeßi, ut volunt, vix est credibile, contra Ioannē ex eodem monasterio alium assumendum fuisse (quomodo enim tolerare nedū probare potuisset Abbas novā electionē, inductivā perniciosißimi schismatis inter sui ipsius ordinis imo etiam monasterii religiosos?) & Robertus Episcopus, quando simoniacum Priorem gradu suo movit, debuisset eum potius remittere ad monasteriū suum, quā Hoyum, in domum nullatenus subjectam superioris monasterii Abbati Præmonstratēsi. Ad hoc tamen responderi posset, certioris quietis causa longius eum abductum ab Episcopo, cum necdum esset Ordo exemptus jurisdictioni Ordinariorū. Magis nos movet quod cap. 1 lib. 2 de Vita S. Iulianæ (est autē totū hoc caput de Cornelianæ domus fundatione) nullum inveniatur Præmonstratensis habitus regulæq; vestigiū: imo habitum, ut nunc est, sic ab initio instituti leprosorii fuisse nigrū, & Sororū quidem eumdem fere qui erat Reclusarū (nisi quod hæ nigro uterētur velo: istæ, quomodo nunc Begginæ [habitu, non velo nigro usa.] solo lineo capitis integumento essent contentæ) videtur haud obscure doceri lib. 2 n. 28 ubi dicitur, quodIuliana persecutionis suæ tēpore incujusdam Reclusæ reclusorio moraretur, suadebat ei Reclusa, ut velum nigrum capiti suo superponeret, ut Reclusa credi subito ab intuentibus potuisset; quod vix profuisset, si reliquus habitus albus erat. Adde quod Virgines Præmonstratenses omnino nō caruerint velo nigro cū in Chronico Laudunensi lib. 3 cap. 7 dicatur, quod nulli quidē licet habere velū sericum more quarumdā sanctimonialiū; sed tamen aut præceptum aut permissum sit, vilissimū panniculū nigrum supra caput gestare, quale gestabant humiles Reclusæ, & etiam nunc gestant dicti ordinis professæ. Ast inquiunt monstratur adhuc in monasterio superiori posticum quoddam, serviens occulto ad domum Cornelianam descensui, per quod illuc solebat Prior Ioannes commeare ad audiendas Iulianæ & Sororum confeßiones. De postico, quodque illud servierit iis Prioribus, quos aliquando ex superiori monasterio acceptos agnoscimus, nemo ibit inficias: sed an recte Ioanni applicetur, quod eo usus fuerit, merito ambigimus. Ob has igitur causas putamus, constitutam prius a nobis sententiam posse verosimiliorem haberi, sic tamen ut præjudicatum nolimus Præmonstratensium juri, quod in Iulianam habere se existimant, & cujus fundamenta, uti nobis proposita sunt, ita candide subjecimus lectorum arbitrio. Cisterciensium qualecumque in eamdem jus, nihilo minus eversum volumus, modo id non ex Religiosa profeßione (per hanc enim eorum Ordini insertam Iulianam, nec verosimili quidem ratione poterit sustineri) sed aliunde deducant. His prælo jam subjiciendis, venit epistola ex Gallia, interrogans, an Iulianam non essemus adscripturi Canonicis Regularibus S. Augustini. Nova ea nobis interrogatio accidit, quibus hactenus innotuerat nullus ejusmodi opinionis auctor: nisi forte Regularium Canonicorum nomine, latius sumpto, etiam Præmonstratenses comprehendat aliquis, quamvis Ordinem hi distinctum constituant ab aliis qui paßim Regulares S. Augustini appellantur.

§ IV Tempus vitæ & obitus B. Julianæ: Reliquiæ translatæ: memoria sacra.

[17] [B. Iuliana nata an. 1193] Floruit hæc sanctißima Virgo Iuliana seculo Christi decimo tertio, nata civis Leodiēsis anno Christi MCXCIII, uti ex serie totius vitæ mox constabit. Cum dein annos quinq; ætatis haberet, ut lib. 1 num. 2 indicatur, in domum Montis-Cornelii adducta, in consortio sanctimonialium pie educata, inter eas postmodum habitum monasticum secundum regulam S. Augustini suscepit. [ab an. 1208 incipit illustrari visione de festo Ven. Sacramenti,] Circa annum ætatis XVI, Christi MCCVIII vidit primum signum in luna, ac biennio post intelligit divinitus festum Corporis Christi in Ecclesia sanciendum: sed annis viginti refugit divinum de novo illo festo decretum denuntiare. Interim in Priorissam domus Cornelianæ electa, incipit circa annum MCCXXX arcanum ad se de cælo delatū, de instituendo festo Corporis Christi aperire; & annis subsecutis consulere sapientes, inter quos fuit Guiardus Episcopus Cameracensis, ad eam Cathedram promotus anno MCCXXXVIII. Ea omnia indicantur lib. 2 nu. 6, 7 & 8. Anno MCCXL B. Iuliana, ob dirutā habitationem, disceßit in urbem ad reclusam Evam, & ad ædes Canonici S. Martini Ioannis de Lausenna; sed post tres menses restituta est per sententiam & auctoritatem Episcopi Roberti, qui ineunte Novembri dicti anni, ex sede Lingonensi ad Leodiensem translatus fuerat: quæ leguntur lib. 2 n. 21, 22 & 23. Tunc, deposito simoniaco Priore, subrogatus est Ioannes, qui officium de Corpore Christi composuit, [cœptum est autem anno 1246 celebrari.] a viris eruditis approbatum. Anno MCCXLVI Robertus Episcopus in Synodo diœcesana festum decernit; & sub initium Octobris Foßis æger, novum Officium de festo Corporis Christi in conspectu suo celebrari præcepit; dein XVI Octobris ibidem vita fungitur.

[18] Anno sequenti MCCXLVII, Canonici S. Martini omniū primi celebrant festum Corporis Christi, Feria quinta post Dominicam sanctißimæ Trinitatis: prout illud ibidem quoq; anno MCCLII celebravit Hugo, & tam ipse, quam biennio post Petrus Capoccius, Cardinales ambo & Legati, suis diplomatis confirmarūt, uti traditur lib. 3 n. 13 & sequentibus. Interim B. Iuliana, relicto Monte Corneliano, ob intestina & Leodiensium & Montis-Cornelii dißidia disceßit ad monasteria Cistercienstū Sanctimonialium, Montem Roberti, & Vallē benedictinam prope Leodium, & Vallem Beatæ Mariæ prope Hujum. Sed coacta ex iis migrare, abiit Namurcum, degitque primum apud Beghinas in magna paupertate, dein in domo Archidiaconi Leodiensis, unde in Abbatiam Salsinniensem sanctimonialiū etiam Cisterciensium migravit, uti habentur nu. 31 & sequentibus. Demū circa annum MCCLVI coacta Salsinnia cedere, migravit Fossas; ubi post vitam in omni virtutum genere exactā obdormivit in Domino, [Iuliana moritur, anno 1258.] anno gratiæ MCCLVIII, ætatis suæ LXVI, Nonis Aprilis feria sexta post Octavam Paschatis, quod dicto anno celebratum est die XXIV Martii, cyclo Lunæ V, Solis VII, littera Dominicali F. In codicibus MSS. per errorem amanuensium legebatur annus præcedens MCCCLVII, quem etiam plurimi descripserunt. Sed tum Nonæ Aprilis conveniebant in feriam quintā, non sextam; neq; feria quarta cadebat in vigiliam S. Ambrosii, seu diem tertium Aprilis; neque proximus ab obitu dies erat Sabbatum; neq; tertius quo sepulturæ tradita fuit, incidebat in Dominica, quæ omnia in Vita signantur. Anno MCCLXI creatus est Pontifex Romanus Vrbanus IV, ad quem rogatu Evæ reclusæ, (quæ fuerat B. Iulianæ fidelis amica & concors in promotione festi prædicti) scribit Henricus Episcopus Leodiensis pro sanctione dicti festi, eamque impetrat: itaque ipsum anno MCCLXII celebratur per universam diœcesim Leodiensem. Dein anno MCCLXIV indicit Vrbanus IV festum per totam Ecclesiam, & ea de re Bullam dirigit ad prædictam reclusam Evam, quæ infra sub finem Vitæ annectitur.

[19] Chrysostomus Henriquez cap. 75 Vitæ, agit de translatione corporis B. Iulianæ & ista scribit: Multos annos sacrum corpus cum aliis ejusdem monasterii Reliquiis post majus altare remansit reconditum: sed, [sacra ossa inter alias Reliquias asservata & translata.] propter intestinos & harum provinciarum motus, non eo quem merebatur affectum fuit honore: donec paulatim mitigato rerum statu & tempore sedatiori, Robertus Henrion, hujus domus Prælatus, ad decentiorem locum Beatæ corpus transferre decrevit. Quod & reipsa factum, & corpus sacrum cum aliis Sanctorum reliquiis in S. P. N. Bernardi Sacellum, quod iaspide & marmore ornari jusserat, transtulit; in eoque arcam ex marmore nigro affabre politam fieri fecit, in eaque Sanctorum ossa collocari. Præfuit Robertus Abbas ab anno MDLXXXVII ad annum MDCXX, in dicto S. Bernardi Sacello sepultus.

[20] Memoriam ejusdem Iulianæ honorifice paßim celebrant scriptores: [memoria ejus cum titulo Sanctæ] ac primum Auctor Vitæ Synchronus paßim Virginem Christi appellat: posteri autem cum Vitam transcriberent, hunc titulum præposuerunt: Vita S. Julianæ Virginis, Domus Cornelii apud Leodium Priorissæ. Ita Sanctæ titulo honorarunt illam Lambertus Ruitius, domus Cornelianæ Vicarius; Ioannes Chapeavillus, Ecclesiæ Leodiensis Canonicus & Vicarius; Bartholomæus Fisen, ante memorati; item Ioannes d' Aßignies Abbas postea Nizellensis, in Vita ejus, cū aliis Ordinis Cisterciensis edita; Heribertus Rosweydus, in Legendario Belgico, Galesinius, aliiq;. [aut Beatæ] Alii titulo Beatæ Iuliana honorarūt ut ante citati Chrysostomus Henriquez, Carolus de Visch, Petrus de Waghenare; itē Franciscus Haræus de Vitis Sanctorū, Miræus in Fastis Belgicis, Wion, Menardus & Bucelinus in Martyrologiis monasticis, Ferrarius in Catalogo Generali, aliique. Nonnulli ab utroq; titulo & Sanctæ & Beatæ abstrahunt, ut auctor Florarii MS. Molanns, Canisius, Saussaius, aliique. Ægidius Monin post suum Sacrarium Namurcense, [an colatur officio Ecclesiastico?] conscripsit Officia quædam Sanctorum diœcesis Namurcensis, & ad diem V Aprilis constituit festū S. Julianæ Virginis semiduplex, subjungitq; lectiones ex Vita in secundo Nocturno recitandas: sed quas ipse ex sua devotione videtur composuisse. Certe in officiis propriis festorum diœcesis Namurcensis, anno MDCXIX excusis, nulla B. Iulianæ mentio invenitur. [Translationes relata ad 7 Aprilis] Auctor Florarii MS. ad VII Aprilis ista habet: Apud Villariū monasterium Brabantiæ, translatio Julianæ Virginis, sanctimonialis de Corelino. [& 17 Ianuarii.] Agitur ibidē de aliqua antiquiore translatione: nam quæ sub Roberto Henrione facta est anno MDXCIX, contigit XVII Ianuarii, & ad illum diem inscripta est Menologio Chrysostomi Henriquez: dictum autem Florarium seculo præcedente erat exaratum.

[21] [B. Iuliana obtrectator] Huc usque ad prælum paraveramus nostram de B. Iuliana commentationē, quando per autumnū anni MDCLXVIII, pro investigandis Sanctorum Actis, ad Mosanos Mosellanosque tractus profecti, utramque sub monte Corneliano, tam Fratrum quam Sororum, domum lustravimus: & intelleximus, occasione Indulgentiæ, ecclesiam Corneliensem in festo S. Iulianæ visitātibus non ita pridē concessæ, magnoq; Leodiensiū civiū concursu frequentatæ; magnam controversiam motam fuisse prædictis monasterii Corneliani inquilinis, tamquā superstitiosis, & adversus Vrbanianæ Constitutionis decreta peccantibus, in eo, quod Iulianā velut Sanctā, colendam proponerent. Cujus quidē controversiæ suscitator scriptis verbisq; non contentus, etiā suspensionis minas intētare præsumpsit, Iulianā sic colentibus: sed repressus est inconsideratus illius zelus egregia apologia, a Lectoribus sacræ Theologiæ in conventu Fratrum Minorum Recollectorum elaborata, [confutatus] cujus copiam nobis fecit Fr. Nicolaus du Bois, Præbendarius Corneliensis. Ex hac pauca (nam cetera ex ipsis Vrbanianæ Constitutionis verbis atque hoc nostro commentario liquent) excerpta habe.

[22] [antiquitate invocationis publicæ,] Ne prætexi possit, Julianam fuisse quidem ab antiquo celebrem, ob revelationem instituendi festi venerabilis Sacramenti, sed nullo cultu sacro veneratam; recolligamus hic multiplicia illius cultus argumenta. Et primo quidem, de titulo Sanctæ & Beatæ constat ex antiquissimis historiis, & ore communi Cleri populique, usque ad denominationem cujusdam fontis in loco ejus natali, S. Julianæ nuncupati. Secundo, nota est solennis & religiosa sepultura Julianæ, inter sacratiora Corpora monasterii Villariensis, nullo alio quam sanctitatis nomine constituta virgini exuli & pauperculæ; erecto eidem monumento marmoreo, quatuor pedes alto cum appensa tabella orationis, communis quidē ad Sanctos ibi sepultos, propriæ vero ad S. Julianam. Quæ eadem (& hoc est tertium argumentū) in Floreffiensis Abbatiæ Litaniis propriis inter Sanctos Ordinis Præmonstratensis, his verbis proponitur invocanda, B. Juliana, multis e cælo revelationibus illustrata; cujus opera Deus festum sanctissimi Sacramenti per totam Ecclesiam annue celebrari voluit, [cultuq; & usu statuarū,] unde est laus tua nimis: ora pro nobis.

[23] Quartum argumentum petitur a sacris statuis S Julianæ: quarum una lignea, ab immemorabili tempore extitit & extat in ecclesia Corneliensi, erecta ad columnam chori, ex opposito æqualis statuæ S. Augustini, præferens manu figuram Theothecæ seu Remonstrantiæ: quæ statua est tam antiqua & cariosa, ut oportuerit illam a triennio exterius illustrare pigmentis: quando etiam pro serto florum, quod antiquitus capiti impositum cernebatur, substituta est corona inaurata. Hæc statua est & fuit, ab immemorabili, exposita publico cultui populi, genibus flexibus coram ea orare, luminariaque & vota offerre soliti: imo in festo S. Augustini, Patroni illius ecclesiæ, eodem cum ipsius Sancti statua modo honoratur, per oblationem florei serti, a Consulibus Leodiensibus aut eorum Commissariis faciendam. Altera statua, similis formæ, extat in ecclesia Parochiali Flerontina prope Leodium; & quotannis ante venerabile Sacramentum defertur processionaliter, ob memoriam festi eidem revelati, & nativitatis ejus ex vico Retinne, eidem parochiæ subjecto. Tertia est incisa lapidi arenoso & jam pene exeso, in ecclesia Corneliensi, juxta tabernaculum Venerabilis; ejusdem cum prioribus formæ & subscriptionis, S. Julianæ nomen exhibentis. Quarta denique fuit in ipsa Dominici Corporis hierotheca argentea, respondens statunculo sancti Angeli ex uno latere posito, quæ insigniis radiorum ornatum habens caput, videbatur Sacramentum extensis manibus sustentare. Licet autem hæc hierotheca; ab annis tribus reformata, atque in augustiorem & magis transparentem formam sit refusa; supersunt tamen prioris formæ & statunculorum in ea positorum testes oculati ac memores; imprimis aurifaber ipse, qui refudit, atque R. D. Prior Carthusiæ cum uno ex suis Religiosis. Et in hujus rei memoriam, novæ hierothecæ inserta est duplex ejusdem Sanctæ imago, cum historia duplicis signi, in luna deficiente & per Apostolos facti.

[24] Quintum argumentum faciunt icones æri incisæ, [imaginum & picturarū Beata.] indeque in chartam impressæ, ac publice distributæ: quæ omnes habent aliquod indicium sanctitatis ejus. Omnium antiquissima, representat Venerabile Sacramentum, sustentatum manibus B. Julianæ irradiatæ, & Isabellæ; adoratum autem a S. Augustino & Eva reclusa. Altera recentior, de anno 1625, idem Sacramentum exhibet adoratum a Juliana, Isabella & Eva, sic ut sola media Juliana caput habeat diademate seu circulo luminoso cinctum: & hæc Decano atque Capitulo S. Martini Leodii dedicata, servit Confraternitati Venerabilis Sacramenti, publiceque quotannis inter Confratres distribuitur. Tertia vero repræsentans solam Julianam diadematam, dictum Venerabile adorantem, similiter in ecclesia Montis Cornelii quotannis inter Confratres ac S. Julianæ devotos distribuitur. Denique ejusdem ecclesiæ parietes interiores ab omni retro memoria ambiebantur picturis grandibus, totam S. Julianæ vitam per partes repræsentantibus: quas ætate consumptas, tertiumque innovatas videre nunc quoque licet, una cum recentioribus in locum antiquarum substitutis. In summitate autem majoris aræ depicta est S. Juliana, radiata caput, & velut exstatica. Quin & in templo Villariensi æque ipsius Julianæ ac ceterorum ibidem quiescentium Sanctorum depicta imago est, cum adscripto titulo Beatæ

[25] [festum annuum cum officio olim in Lusitania ubi Reliquiæ;] Accedit his omnibus illustrius solennioris cultus argumentum ex regno Portugalliæ, quo etiam Reliquiæ, & quidem Roma missæ ad Oratorium regium exornandum, superiori seculo pervenerunt; scilicet tres partes ex spina dorsi. Quas solenni festo a Sacellanis regiis annue honoratas fuisse V Aprilis cum Officio trium Lectionum, sacra Rituum congregatione approbante, testatus est Ioannes Alvarez de Luzana, civitatis Portus Episcopus & Regii in Lusitania Sacelli Præpositus: quemadmodum fuse diximus II Aprilis § 4 ante Vitam S. Mariæ Ægyptiacæ, eadem occasione simili ibidem cultu donatæ. Ibi videre lector poterit qualiter eæ Reliquiæ postmodum pervenerint ad monasterium S. Salvatoris Ordinis Cisterciensis Antverpiæ; ac demum anno MDCLXXII die VII Augusti solennißima pompa sint circumlatæ, sub tertio ejusdem pompæ labaro, quod Sanctarum monacharum erat, a Religiosis Tertiariis S. Francisci, [& nunc Antverpiæ.] quos Beguardos dicimus, una cum hoc lemmate annum Translationis notante, IVLIana e V CharIstIæ festIs De VotIssIMa. Permissum quoque est, ex vi Vrbanianæ Bullæ anni MDCXXX die III Iulii emanatæ, qua statuitur ut in ecclesiis Parochialium aut Regularium utriusque sexus, ubi notabiles Sanctorum & Sanctarum approbatæ servarentur Reliquiæ, eorum earumque festum possit ac debeat celebrari tali officio ac ritu, quali in ecclesia, unde translatæ sunt, celebrari solitum erat: permissum est, inquam, auctoritate Ordinarii, ut dicti Cistercienses duas de Vita Sanctæ Iulianæ Lectiones proprias componerent, atque in choro recitædas imprimi curarent, prout eæ impressæ nunc habentur usurpanturque, additis XL dierum Indulgentiis, ipso die consequendis, præter alias gratias Confraternitati ibidem sub Clemente X institutæ indultas.

VITA
ab Auctore coævo descripta
ex variis codicibus MSS.

Iuliana Virgo, Priorissa Montis-Cornelii apud Leodium, promotrix festi Corporis Christi (B.)

BHL Number: 4521

AUCTORE COÆVO EX MSS.

PROLOGUS.

Inter omnia visibilia, quibus humana natura de facili ad bonum flectitur vel ad malum, [Exempla trahunt homines ad imitandum] exemplum videtur præcipuum esse. Nam sicut impressionem cera recipit ex sigillo, sic vitæ formatur moralitas ab exemplo. Hinc fortassis nostris temporibus tanta superabundat iniquitas, quod multiplicati sint super numerum qui se præstant imitabiles ad perversa; letalique frigore frigescit caritas multorum, quia pauci admodum inveniuntur, qui in suis actibus demonstrant studia imitanda. Facit igitur consuetudinem delinquendi, delinquentium multitudo. Miro quippe modo inducitur humana fragilitas ad imitandum eos, quorum frequentius intuetur opera, sive bona fuerint sive mala. [inter hæc eminent gesta Sanctorum,] Ob hanc causam semper operæ pretium fuit Sanctorum & Sanctarum gesta describi, & ita exempla eorum qui similiter de hoc mundo sunt assumpti, veluti in rem præsentem per scriptorum memoriam revocari: ut sicut humana mortalitas ex pravorum moribus passim invenire potest quo corruat; ita Sanctorum lectis vel auditis exemplis, si adhuc per Dei gratiam stat, habeat quo proficiat; vel si jam cecidit, habeat quo resurgat. Sed licet Sanctorum Sanctarumque temporis antiqui gesta, auribus inculcata fidelium, virtutum semper esse debeant incentiva; scio tamen quod exempla Sanctorum nostri temporis, [maxime recentiora,] quanto recentiora tanto magis sunt motiva. Ea namque quæ modernorum frequentata sunt visui, accommodatiora videntur & usui. Quamvis autem de terra Sanctus defecisse videatur, præ perfectorum nimia caritate; nulli tamen dubium esse debet, quin & nostra tempora multos Sanctos habuerint, & adhuc habeant, atque Sanctas; non solum mulieribus, sed & viris in virtutum exercitiis & profectibus imitandas. Sed forsitan quis dicat: Si temporibus istis inest tanta sanctorum virorum inopia, mulierem sanctam quis inveniet? [1 Cor. 7, 34] Proferam, si placet, unam Virginem, [ut sunt gesta B. Iulianæ.] quam nostrum seculum quasi lilium germinavit: Virginem, qualem dicit Apostolus, sanctam corpore & spiritu. Juliana hæc est, quæ ante paucos dies ab hoc seculo nequam assumpta, digna est ut pro ædificatione fidelium ad memoriam revocetur. Ipsa est, quæ corporalis fragilitatis, qua plerique modernorum suam ignaviam & teporem veluti scuto tegunt, sed & sexus oblita, ad perfectionis ardua cucurrit & apprehendit. Cucurrit per profundissimam humilitatem; & in carne debili & pene inutili summā apprehendit perfectionem. Hanc igitur Virginem qualicumque stylo reducam ad medium, de vita ejus & conversatione sancta, de exercitio profectuque virtutum, de affectionibus suis & revelationibus sibi factis paucissima conscribendo, tamquam si de ubertate agri pleni cui benedixit Dominus aliquas spicas colligam: [horum multa latent ob mortem familiarium,] vel si de arbore fructu referta pauca poma decerpam, vel si de vinea fertili perpaucas uvas eligam. Cujus paucitatis ratio hæc est, quod quædam personæ, quæ hujus Virginis individuȩ comites pacis & persecutionis temporibus extiterant, ante illam, sicut optaverant, ab hoc seculo migraverunt; multorumque relatu dignorum, quæ plus aliis in Christi ancilla cognoverant, neminem conscium reliquerunt. [& humilitatem ipsius Virginis:] Quamquam ipsa Virgo illis vel aliis numquam revelaverit gratiarum plenitudinem quam accepit. Tam amica siquidem a primis annis sibi fuit humilitas, ut quidquid mirabile foret in auribus audientium si diceret, perpetuo silentio intra claustra pectoris obseraret, nisi interdum ad aliqua communicanda, fræna oris ejus libertas sancti Spiritus relaxaret. De cognitis autem omisi plurima: [dantur selecta & certa,] quia ad ostendendum nostræ Virginis sanctitatem, partem eorum credidi sufficere, volens & in hoc fastidiosis lectoribus providere. Quæ vero conscripta sunt, a venerabilibus & fide dignis personis cognita sunt & relata: quarum quædam, etsi non omni, tamen multo tempore quo vixit, cum ipsa conversatæ; quædam autem specialem dilectionis ejus gratiam consecutæ, de vita & virtutibus ejus plurima cognoverunt, & sine falsitatis fermento sciscitantibus nobis narraverunt. Quæ quidem per diligentiam unius valde religiosæ personæ, veluti quædam fragmenta ne perirent, in lingua Gallica litteris commendata; & per Dominum Joannem de Lausenna, [e Gallico & approbato translata,] Canonicum ecclesiæ Sancti Martini Leodiensis, admirandæ sanctitatis virum, approbata sunt: cujus etiam vita & mors, quæ jam intervenit, pretiosam non brevem commendationē, sed opus proprium desiderat, si fuerit qui assumat. Hoc solum fuit, quod tanto viro, cum sibi recitaretur quomodo per præfatam personam collectum fuerat, potuit displicere; quod nullus sermo sanctitatem, puritatem, caritatem & justitiæ zelum nostræ Virginis, quam ipse præ cunctis viris melius cognoverat, digne poterat explicare. Ipso autem mihi (quem in amicorum suorum numero, quamvis indignum & immeritum, computabat) supplicante, licet rudis & indoctus, tandem aliquando adorsus sum, quod Gallice factum fuerat, vertere in Latinum. Præcipue cum ipse, [rudi stylo proposita,] nec non & aliæ personæ (quibus non obtemperare nefas mihi visum est, quæ me ad scribendum similiter inducebant) narrationem simplicem peterent, non ornatam. Sic igitur compulsus sum meam prodere insipientiam, dum istud agere attentavi, quod certe competebat ingenio meliori. Sed obsecro lectores pariter & auditores, ut si cuiquam illorum suppetit copia dicendi, non vanum ducat nec pigritetur in hoc opere ingenii sui vires exercere, & dignam materiam, digna vestiat elocutione. Nam licet veritas, [ut ab aliis exornentur:] pure & simpliciter dicta, digna sit munere acceptionis: scio tamen quod ornatus additus veritati multum ei conferat gratiæ & favoris. Nec mihi causabor fieri injuriam, si veritas meæ narrationis impolitæ per aliquem industrium in melius alicubi reformetur; vel etiam decentiori loquendi genere totaliter innovetur. Præsens autem opusculum in duos libellos divisum est. Primus nostræ Virginis ortum, [divisa in duos libros] incrementa ætatum, profectus affectuum & virtutum, sublimitatemque contemplationum insinuat. Secundus, tribulationes & persecutiones, quas pro zelo justitiæ; & injurias & dolores, quos pro speciali solennitate Sacramenti sustinuit, nec non & beatum ejus transitum manifestat.

LIBER I.

CAPUT I.
Ortus, pia educatio, humilis conversatio.

[1] Fuit in Episcopatu Leodiensi, in villa de a Retinnes, vir quidam multarum virtutum præditus meritis, clarus progenie, divitiis pollens, [Nata Retinnæ parentibus piis, & opulentis] Henricus nomine, & uxor ejus Frescendis: qui cum pluribus annis pariter vixissent absque ulla sobole, per se & per quosdam fideles incessanter orationibus & eleemosynis Dominum precabantur, ut ipse qui omnia potest, eis liberos, divinis mandatis parituros, tribuere dignaretur. Benignus autem & misericors Deus, qui preces ad se clamantium præcipue ubi efficaciam orationis manus adjuvat piæ operationis, solitus est exaudire; [habuit sororē Agnetem,] decrevit geminæ prolis exhibitione fidelium suorum preces & opera, petitionis munere non privare. Procreatæ sunt namque ex eis duæ filiæ, quas educabant multa cura & solicitudine: Harum autem nomen majoris Agnes; minoris vero vocatum est, Juliana.

[2] Orbatæ sunt autem in ætate tenerrima solatio parentum, vitam bonam bono fine consummantium. [cum ea, parentibus mortuis,] Amici vero & cognati juvencularum, quarum junior habebat tantummodo quinque annos, nutu Dei solicitudinem gerentes de ipsarum innocentia conservanda, easdem ad b domum Montis-Cornelii prope Leodium, quæ tunc novella erat plantatio, adduci fecerunt, & in consortium Sororum ibidem degentium recipi procurarunt. [traditur educanda in Monte-Cornelio] Visum namque est eis fore dignum, ut hujus inopia juvencularum abundantia suppleretur; in uno eodemque facto providentes illarum paupertati, & istarum consulentes innocentiæ & saluti. [dein Boveriæ:] At Sorores, dictæ domus Superiores, super harum infantia pia gestantes viscera, ad c Boveriam, a domo prædicta non longe divisum, eas posuerunt; a quadam spirituali Sorore, Sapientia nomine, ibidem commorante, nutriendas & erudiendas. Subdiderunt igitur infantulæ jugo Domini colla juvenilia, sub d Sapientia earum nutrice pariter & magistra. Ipsa namque illarum pascebat corpora sicut nutrix, reficiebat & mentes ut magistra, tradendo legem vitæ & disciplinæ. Potabat insuper alumnas suas Sapientia, aqua sapientiæ salutaris: quam illæ, pro ætate & tempore, sitibundo pectore hauriebant. Crevit autem soror major natu in laudabili simplicitate vitæ, [proficit in virtute.] in magna quoque corporis & animæ sanctitate: ipsam tamen in utriusque hominis sanctimonia minor supergressa est. Siquidem Christus, cui licet quod vult facere, ampliores cumulos gratiæ & virtutis thesaurizavit super eam. Prætermissa igitur narratione vitæ & conversationis laudabilis e Agnetis, quæ pie & simpliciter vivendo se agnam veraciter exhibuit (indignum enim erat si res nomini discreparet) ad executionem historiæ nostræ juvenculæ Julianæ, præsentis narrationis series convertatur.

[3] Igitur Juliana, sub magistra posita, non erat magisterii impatiens, non fugitans disciplinæ, non denique appetens ludos, quod tamen hujusmodi ætas dulce ac familiare habere solet; jam enim ætatem moribus transcendebat, expers totius insolentiæ & lasciviæ puerilis. [imbuitur litteris,] Erat quippe corpore juvencula, sed animo cana: amabat autem habitare secum, simplex plurimum & quieta, & ultra quam credi potest verecunda. Et visum est magistræ suæ bonum, ut eam litteras doceret, per quas Deum cognosceret & amaret; ad cujus amorem aspirare tantæ indolis infantia videbatur. Sedens igitur Juliana ad magistræ suæ pedes, ab ea litteras docebatur; cujus doctrinæ quotidianis profectibus respondebat. Sortita etenim erat spiritum bonum, per quem erat docilis valde: & factum est in brevi tempore ut non solum psalterium legere sciret, [psalterium addiscit:] sed etiam cordetenus retineret: dederat enim Deus ei & intellectum capacem & memoriam tenacem: in ista etiam ætatem si quid legerat vel audierat, quod virtutis gratiam redolebat; hoc corde retinens, adimplere opere cupiebat.

[4] Quadam enim die, cum Sorores assueta persolverent jejunia, illius Scripturæ de Vita B. Nicolai, quod quarta & sexta feria semel sugebat ubera, Juliana recordata, similiter jejunare decrevit: & ipsa fecisset satis proposito, [quia jejunavit sine licentia Magistra] nisi magistræ suæ severitas primævis conatibus obstitisset. Aggressa est autem Juliana devotum jejunium, sed præsumptum: & magistram suam latere non potuit. Quæ iratam se simulans, ad terrorem eam tulit extra Boveriam, & in nivem projecit (hiems enim erat) dixitque illi: Quomodo illicentiata jejunium sumpsisti, hic pœnitentiam tuam age: & dimittens eam in nive, in domum regressa est. Juliana autem in vocem murmuris vel impatientiæ non erupit, ut plerumque fieri solet ab infantibus hujusmodi ætatis ad modicam Iæsionem: sed, nec loco quidem mota in quo posita erat, [humiliter pœnitentiam agit:] vultum sibi & formam assumpserat pœnitentis. Post aliquantulum temporis regressa ad eam magistra sua, præcepit ei, ut continue, ad ecclesiam iret, & super reatu suo confessionem suam non differret. Quæ surgens de loco frigoris, confestim paruit imperanti; & super eo quod præsumpserat, & magistram suam turbaverat, humiliter est confessa. Sacerdos autem tantæ puritatis confessionem audiens, injunxit eidem, ut quod presumptione jejunii peccaverat, esu unius ovi expiaret. Quæ regressa quod jussa fuerat adimplevit. Julianæ jejunium non infantiæ deputetur, vel alicui levitati: in eo potius attendatur quoddam præludium longissimi jejunii secuturi.

[5] Cum autem aliquantulum plus ætatis fuisset adepta, ædificium quod ad cœlos pertingeret construere desiderans, in tuto humilitatis curavit jacere fundamenta. Nolens enim otiosa manducare panem suum, & amplius cupiens ministrare quam ministrari, officium elegit humile & abjectum, [impetrato officio mulgēdi vaccas,] cujus fructus in commune proficeret, & nihilominus humilitas in opere permaneret. Petivit siquidem a Superioribus domus & effusis precibus obtinuit, ut cum pecora e loco pascuæ plenis uberibus reverterentur, ipsa ab eis lac mulgeret. Agebat ergo Juliana hoc officium tanto devotius, quanto plures lacte manibus suis extracto usuros cognoverat. Æstimabat autem pia mentis devotione, pœnitentiæ infirmorum omniumque bonorum quæ in congregatione fiebant se fore participem, quæ lacte hujusmodi uteretur. Contigit autem multotiens cum lac a pecoribus traheret, ictu pedum vaccarum ipsam graviter percuti & ad terram prosterni: ipsa tamen, propter amorem silentii, non voces planctus vel clamores, sed nec sonos levis querimoniæ proferebat. Soror autem ipsius Agnes interdum ad locum, [id magna humilitate & patientia peragit.] causa videndi quid soror sua Juliana ageret, veniens, ipsamque ad terram prostratam reperiens, tristis dicebat ad illam: O misera Juliana, quid hic jaces? Scio, miserabilis soror, scio quia in hoc sterquilinio morieris. At illa sororis suæ vocem audiens, tristior efficiebatur pro lactis effusione, quam pro sui corporis læsione: verecundiæque rubore suffusa, exinde humiliter confitebatur, ac si hoc sibi pro sua negligentia evenisset. Non insistimus omnibus quæ decoraverunt bonæ indolis pueritiam Julianæ: ad majorem ipsius ætatem & majora opera festinamus.

[6] Ab ineunte enim ejus adolescentia cœpit manifestius apparere quid esset in Virgine, ut in ipsa Christi gratia vacua non videretur, opera quidem quæ faciebat testimonium de ipsa perhibebant, & ex studiis suis agnosci poterat evidenter. Videres enim Virginem adolescentulam, minus quod caro posset sed quid vellet spiritus attendentem; aggredientem non solum quæ obedientia imperasset, sed & quæ utilitas induxisset vel caritas suasisset: videres, inquam, illam solicitam præ omnibus, circa se negligentem, & Sororibus omnibus obedientissimam; de seipsa autem, tamquam de vase perdito, non curantem. Semper priora sua nulla reputans, majora moliebatur, ad non parcendum corpori, [strenue operatur] & ad serviendum omnibus: corpusque virgineum sine intermissione jejuniis ac vigiliis multis, orationibus frequentibus, insuper & laboribus assiduis atterebat. Cum autem præ nimio labore vires sibi sentiret deficere, dum ei dabatur in amico sibi silentio paululum immorari, mirum dictu! vires sibi reparare ac resumere videbatur. Nec destitit ab exercitio corporali, donec labores exterius, affectiones autem interius prævalentes, vires corporis ejus penitus exhausissent; & infirmum carnis animal sic caderet, ut non adjiceret amplius ut resurgeret. Cum autem ab opere sibi vacaret, continuo se ad studia spiritualia convertebat, [tempus a labore vacuum impendit lectioni, S. Augustini] & aut orabat, aut legebat, aut meditationi inserviebat: mire enim meditativa semper fuit. Quæ cum jam omnem scripturam Latinam & Gallicam libere legere didicisset, libros B. Augustini multo affectu legebat; ipsumque Sanctum plurimum diligebat. Verum quoniam scripta beatissimi Bernardi vehementer sibi ignita visa sunt, [& S. Bernardi super Cantica] & dulciora super mel & favum; ea legebat & amplectebatur devotione multa valde, ipsumque Sanctum, immensæ dilectionis privilegio honorabat. Dedit igitur animum suum ad eloquia ejus; & plusquam viginti sermones extremæ partis, editos ab eodem super Cantica Canticorum, in quibus ipse Beatissimus humanam scientiam visus est excessisse, studiose cordetenus didicit, & firmæ memoriæ commendavit. Quidni Juliana libentius legeret & disceret carmen nuptiale Christi & Ecclesiæ, [ob suum erga Christum amorem:] Verbi & animæ? Amatoria profecto cantica ardentius diligebat, cum amoris lingua sibi ignota non esset aut barbara, quæ amabat. A primis siquidem adolescentiæ suæ annis, amorem suum contulit totum Christo, Virgo Virgini, Virginis filio. Proinde beata plane Virgo, quæ antequam seculi complexibus foret fœdata, Christo per amorem extitit fœderata: cui tanto felicius quanto maturius se devovit. [colloquitur de Deo:] Si quando autem Juliana cum suis sororibus loquebatur, de Deo sermo suus, ex cordis abundantia prodiens, texebatur. Si quid vero ex præcepto Superiorum foret agendum, hoc omnimodis volebat, ut id sibi in nomine Domini injungeretur, ut ex tanto & tali nomine sua obedientia condiretur.

[7] Hanc igitur disciplinam morum profectumque virtutum, Sapientia nutrix ejus vigilanti solertia & solerti vigilantia ponderans & attendens, in stuporem & admirationem non modicam vertebatur, in immensumque super alumnæ suæ profectibus lætabatur. Quidni enim exultaret in gaudio Sapientia, [proficit cum admiratione nutricis] cum videret illam non sapientia hujus mundi, quæ est stultitia apud Deum, inflatam; non etiam carnis sapientia, quæ mortem operatur, illectam; sed illa cælesti utique & divina, quæ de occultis trahitur, insignitam: non quod ipsa doctrinæ suæ imputaret alumnæ virtutum continua incrementa: quia neque qui plantat, neque qui rigat est aliquid; sed qui incrementum dat Deus. Cognoscebat siquidem Julianam currere ad apprehendendum perfectionis culmina, [& ædificatione aliorū,] non tam se nutrice, quam unctione magistra. Nec potuit dissimulare, quin insignia vitæ & conversationis illius personis aliquibus revelaret; ut cognito, quanta qui potens est in ipsa operabatur, utilitas ædificationis audientibus proveniret. Cumque ex hoc cunctis esset reverentiæ & stupori; non tamen insolentior exinde, ut assolet, reddebatur; sed magis mitis & humilis in omnibus & præ omnibus inveniebatur.

[8] Cœpit itaque paulatim crebrescere laudabilis conversationis ejus opinio, & odor famæ ejus longe lateque respergi, & ipsa a magnis humilibusque personis deinceps frequentari. Sed ipsa, quæ delitescere ac latere sub humilitatis suæ modio cupiebat, accessus adventantium ferebat ægerrime, [subterfugit magnatum visitationes,] indignam se reputans quæ deberet ab aliquo visitari. Unde si quemquam de magnis personis ad se venturum scire potuisset, præ maxima humilitate & verecundia latebras petens, abscondebat se; ut sic absque offensione illius colloquium declinaret: & hoc præcipue in tempore juventutis suæ; quamquam in omni vita sua sublimium personarum accessus moleste sustinuerit. Quod si etiam in provecta ætate sua, illis ad se venientibus, pro vitando scandalo, colloqui cogeretur; hoc cum tanta verecundia & cordis angustia faciebat, ut hoc ipsum pœnæ purgatorii compararet. Si autem in juventute sua ipsam a magnis personis contingeret præveniri, [aut cum eis humiliter agit.] ut nec subterfugere potuisset; requisita ab eis ut de Deo aliquid loqueretur; ipsis cum omni humilitate & modestia respondebat: Ego sum coquinæ ministra, sororum ancilla, & a me divina vultis audire colloquia? Scio, fateor, scio pecorum lac mulgere, pullos gallinarum nutrire, & talia infima facere, quid amplius a me sciscitamini? Sed vos qui de Deo peramplius & perfectius nostis loqui, de Deo obsecro loquamini, & ego vos audiam diligenter: quod quidem magis exigit æquitas rationis. Hæc Juliana ad magnas personas juventutis suæ tempore. Ceterum cum personis humilibus & pusillis sermocinatio ejus, quibus de Deo & animarum salute affectuosius loquebatur, secundum quod intelligentiæ ætati & profectui videbat competere singulorum.

ANNOTATA.

a De Retinna supra egimus.

b Institutio & situs hujus domus plene describitur lib. 2. num. 1. aliqua supra dicta sunt.

c Boveria villa proxima & ex adverso, inquit Fisen.

d Fuit Sapientia postmodum Priorissa Montis-Cornelii, eique mortuæ succeßit B. Iuliana.

e Alia ab hac Agnete sorore, fuit Agnes socia B. Iulianæ, sepulta Salsiniæ, infra relata lib. 2 num. 33.

CAPUT II.
Peccata aliena ut propria deflet Iuliana: eximius ejus affectus erga sacrificium Missæ & sacram Eucharistiam.

[9] Tantam autem spiritus contritionem pro peccatis totius humani generis sibi assumpserat, ut omnis dolor & gemitus, licet apud se multus, pro peccatis hujusmodi, minimus a se, imo quasi nullus æstimaretur. [hominum peccata deflet:] Unde veluti de minori planctu se districte redarguens, omnium peccatorum rea in suis oculis videbatur. Unum autem subjungimus exemplum, ut id, quod diximus, clarius elucescat. Cum quædam sublimis persona aliquando venisset ad eam, cœpit ab ea inquirere, ut aliquod bonum, quod Deus ipsam docuerat, enarraret. Illa autem, se parum boni scire, cum omni humilitate respondit, magnam se asserens peccatricem. Et cum multa ille peccata dinumeraret, quæ Deus ab ancilla sua longe semper fecerat, inquirens si rea illorum peccaminum teneretur; illa respondit: Domine, bene potest esse quod culpabilis sum omnium peccatorum. Ille vero minus attendens ex quo fonte verba hujusmodi emanarent, [eorumque ream se dicit, quod non satis ea deploret:] cum indignatione recessit ab ea: æstimaverat enim, ut arbitror, se sublimia auditurum: arbitratus forsitan veram religionem in sublimitate sermonis consistere. Sorores autem ipsius ex hoc verecundæ & tristes effectæ sunt, inquirentesque cum invectione, quanam conscientia de se hujusmodi sententiam protulisset, hoc responsum ab ea receperunt: Quoniam tam ingentem dolorem & cordis anxietatem pro peccatis humani generis, quibus continue offenditur Deus, non habeo ut deberem, ideo rea mihi videor omnium peccatorum. O vere Virginem perfectæ religionis! firmum religiosæ perfectionis exemplar! Sed heu! quam perpaucos reliquit suæ virtutis imitatores, suæ religionis æmulatores. Pauci siquidem usque hodie videntur suorum peccatorum vulnera digne lamentari, sed multo pauciores qui in alienorum delictorum planctu Julianam satagunt imitari.

[10] A tempore autem quo posita est Juliana, cum Sapientia nutrice sua, ad Boveriam commorari; ab eadem, cum hoc commode fieri poterat, secundum consuetudinem Sororum ad ecclesiam ducebatur. Prævenit autem ancillam suam Julianam Deus in benedictionibus dulcedinis suæ, ab ætate tenera, cum eam contingebat Missarum solenniis interesse; præcipue tamen & abundantiori devotione in tempore Sacramenti. Ad istud siquidem mirabile Sacramentum ab ætate puerili concipere cœpit non pueriles affectus. Miram vero suavitatis intimæ dulcedinem hora sacrificii a Spiritu sancto primitus sentiens infundi, sicut aquam cor suum cœpit effundere, & in conspectu Altissimi deprecari, ut ad ampliorem gustatæ dulcedinis posset gratiam promoveri. Et cum de die in diem, per vehemens desiderium, ad sumendum quod optabat capacior redderetur; [magnam in oratione dulcedinem experitur, maxime in Missa.] adeo fervor devotionis excrevit, ut cum tempore Sacramenti orationi incubuisset, a torrente voluptatis suæ vix posset avelli. Non erat quidquam in quo posset amplius delectari, quam si illa hora permitteretur orationi & gustui suo diutius immorari. Sed nutrix ejus & sorores, & si non ad horam devotioni, provida tamen intentione, ipsius teneritudini deferentes, ipsam ab oratione extrahebant, & gustum spiritualium deliciarum (quod moleste ferebat) interrumpere compellebant. Et cum ab ea inquirerent, quidnam vellet edere; ipsa copiam spiritualis refectionis quantum poterat occultabat; & modo illo suo jocoso, de pulchriori & meliori se velle edere dicebat. Intelligebat autem de spirituali refectione, qua quidem paulo ante pasta fuerat, sed minime saturata. Scriptum est enim: Qui edunt me adhuc esurient. [Eccl. 24, 29] Sed Sorores ejus intelligentes de cibo corporis sui, eidem refectionis hora de meliori cibo, quem habere poterant, apponebant: ipsa autem cibum corporalem fastidiens, etsi non voce, tamen ipsa re; non talem fore cibum, quem desiderabat edere, demonstrabat, quem sub pulchrioris & melioris nomine palliaverat. Pro pace tamen Sororum, & contra suum appetitum; modice degustans, [non afficitur cibo corporali,] tam parum exinde comedebat, ut Sorores quæ hoc videbant firmiter assererent, humanam creaturam ex tam modico cibo nullatenus posse subsistere per naturam. Sed Christi Virgini, ad loca uberioris pascuæ revertenti, tanta dabatur copia refectionis spiritualis, ut & corpus sustentaretur, & anima ejus sicut adipe & pinguedine repleretur.

[11] Cum autem affectio, quam habebat Juliana, ad vivifici corporis & Sanguinis Christi Sacramentum, per singulos dies cresceret in immensum; non requiescente aliter spiritu ejus, unum e duobus facere cogebatur, aut Missæ solenniis interesse, aut illo tempore ubi commodius poterat orationi incumbere: & primum quidem sibi erat in ferventi desiderio, reliquum in solatio. [optat quotidie interesse Sacrificio Missæ,] Tantum enim dulcedinis supernæ haurire consueverat, cum Missæ interesset Sacramento, ut summo affectu quotidie redire cuperet in idipsum: sed quia Sororibus suis consuetudinis non erat Missam diebus singulis audire, ipsa sibi vim inferens, morem eis gerebat, ne quibusdam Sororibus esset indignationi, quibusdam admirationi. Si enim diebus singulis, contra consuetudinem illarum, interesse Missæ attentaret; infirmiores quæque de singulari prerogativa vel dominio quod præ ipsis habere videretur, poterant indignari; perfectiores, per hujusmodi insuetam frequentiam, manifestato ipsius vehementi desiderio, [si lieuisset absque offensione Sororum,] poterant admirari: quæ duo, scilicet indignationem vel offensionem Sororum suarum, vel sui ipsius admirationem seu ostentationem, in omni vita sua quantum potuit ævitavit; [aut ostentatione sui,] in uno quidem consulens Sororum paci, in altero propriæ humilitati. Faciebat autem quod poterat: & cum Missam audire non licebat, sibi, illo tempore orationi, ubi melius poterat, incumbebat. Quod perpendens Sapientia nutrix ejus, eidem condescendit pio affectu, & ex parte devotioni illius providit: nam in dicta Boveria oratorium ipsi fieri procuravit. [eo tempore in oratorio preces fundit] Opportunitate igitur loci secretioris accepta, Juliana tempore Missæ oratorium introibat, & altaris Sacramento, quia corpore non poterat, mente intererat, parte sui utique digniori. Insistebat autem orationi tanto devotius quanto secretius, & corporalem absentiam, mentis præsentia solabatur. Misericors autem & miserator Dominus ancillæ suæ desiderium & præparationem cordis ejus clementi oculo considerabat, & ipsam eo tempore infusione suæ gratiæ coposius perfundebat.

[12] Cum autem unici dilecti sui & electi, non modo ex millibus, sed ex omnibus qui in cœlo sunt & in terra, sacrosanctum corpus Christi percipiebat; [in Sacra Communione repletur dulcissimo sapore:] tunc tanto tamque abundanti rore gratiæ & devotionis adipe replebatur, ut ad instar ceræ ad ignem appositæ anima ipsius liquesceret, & intra semetipsam spiritus suus deficeret. Tunc enim gustabat & videbat quoniam suavis est Dominus, acceptis utique muneribus gratiæ amplioris. Sentiebat siquidem in edulio sacri Corporis omne delectamentum & omnem saporem suavitatis. Nam quod populo Israelitico, de manna pluente de cælo, contigit in figura; hoc Julianæ, dum panem vivum qui de cælo descendit sumeret, cujus umbram manna gerebat, contingebat in reipsa: nisi quod panis iste multo amplius dulce ac saporosum sapiebat in corde Julianæ, spiritalis & suavis; quam manna olim saperet in ore populi, carnalis & duræ cervicis. [post eam optat integra septimana in silentio consistere,] Post perceptionem autem Corporis Christi Virgo nostra, saltem per septimanam volebat in silentio permanere, nimis ægre ferens his diebus, nisi pro magna & urgenti necessitate vel utilitate, accessus quarumlibet personarum. Non tamen æstimes quod per hujusmodi temporis spatium, ad agendum festum illi quem perceperat, sibi sufficere videretur; cum ipsa Sororibus sibi victualia ministrantibus sæpius dixerit, quatenus per unum mensem sibi nullum cibum corporalem penitus ministrarent, [& integro mense abstinere a quocumque cibe] imo nec ipsæ ad eam accederent, & ab accessu quarumlibet aliarum personarum adventantium defensarent. Tantam siquidem fortitudinē esse in illius sacri panis edulio sentiebat, ut per tantum temporis in fortitudine cibi istius etiam corporaliter se posse subsistere non timeret: probatumque de facili id fuisset, si non defuisset ex parte Sororum sibi ministrantium quæ probaret. Verum quoniam Julianæ tam longa quies & tam diuturnum silentium non dabatur, sicuti cupiebat, iterum tamen tota absorpta in spiritu, illi soli, quem perceperat & amabat, sponsa sponso vacabat; & in abundantia caritatis intimæ & fervoris plenitudine, miro & ineffabili modo, eidem per unionem spiritus adhærebat: atque in divinum mutata affectum, non poterat sentire aut sapere præter Deum. Et ut brevibus agnoscas, quam singulari prærogativa gratiæ suæ visitavit ancillam suam Christus, in perceptione Corporis & Sanguinis sui; istud non æstimo reticendum, quod per plures annos ante obitum suum, [communicās semper aliquod cæleste secretum, percipit:] quotiens corpus Christi recipiebat (quod præ immenso amore sæpius facere desiderio magno desiderabat) Christus eidem aliquod novum secretum, de suis arcanis cælestibus, revelabat. Quæ tamen secreta, tam indiscreta (si dici fas est) humilitate recondebat; ut recte cum Propheta clamitare posse videretur, Secretum meum mihi, secretum meum mihi. [Isa. 24, 16] Quæ etiam secreta non modo ab extraneis abscondebat, sed nec familiaribus & sibi carissimis aliqua de illis, nisi rarissime, revelabat; vel nisi spiritu ebria, omnino reticere non poterat. In tantum ab annis teneris profundæ humilitatis extitit æmulatrix, ut quicquid sanctitatis opinionem sibi conferre poterat, [sed præ humilitate occulta:] si diceret, silentio tegeret; ne quis supra id quod ipsa se æstimaverat, æstimaret. Despicabatur autem se interius, nihil se reputans in cubiculo cordis; nec alterius pretii quam ipsa statuerat, volebat se aliquibus exterius reputari.

[13] Sed ecce, cum esset Rex in accubitu suo, nardus ancillæ suæ dedit odorem suum. Quam gratum namque & quam acceptum suavitatis odorem nardus humilitatis Julianæ dederit Regi Christo in accubitu suo, id est in sinu Patris cubanti; in hoc cognoscere poteris evidentissime, quod ipse utique excelsus Dominus, qui humilia respicit, & alta a longe cognoscit, quadam singulari gratia suam ipsius voluntatem ancillæ suæ dignatus est præ cunctis mortalibus revelare. Ad inchoandum siquidem speciale festum, [a Deo eligitur ad festū venerabilis Sacramenti promovendum.] de sacratissimi Corporis & Sanguinis ipsius Sacramento, quod ipsa Dei virtus & Dei sapientia Jesus Christus adhuc fieri volebat in terris, non multos nobiles & potentes hujus mundi secularis potentiæ vel ecclesiasticæ dignitatis, statuit eligendos; sed ipse, qui infirma mundi elegit, ut fortia quæque confundat, humilem Julianam, signo sibi præostenso & significatione divinitus revelata, ad hoc agendum mirabiliter præelegit. Quæ cum hujusmodi rem, tam arduam & excelsam, imponi cuiquam alteri personæ, cujus auctoritate posset ipsa res efferri velociter in sublime, instantissime in conspectu Domini precaretur; responsum accepit, oportere hoc per ipsam omni modo inchoari, & etiam deinceps per personas humiles promoveri. [lib. 2. nu. 5.] Sed quonam modo hoc actum fuerit & ostensum, alias Domino concedente, latius enarrandum est. Hæc autem per anticipationem diximus, quia in quibusdam præcedentibus capitulis de vivifico Corporis & Sanguinis Christi Sacramento, ad quod Christi virgo mirabiliter afficiebatur, fecimus mentionem: & ut manifestius legentibus innotescat, quam speciali dilectionis suæ munere ipsam Christus voluit illustrare.

CAPUT III.
Labores corporis & mentis a Iuliana assumpti: jejunia & vigiliæ.

[14] Sed quæ carnis fortitudo, in conspectu talium affectionum, diutius subsisteret? [Ecle. 12. 12] Si enim secundum, sententiam Sapientis, frequens meditatio est carnis afflictio; quomodo frequentissimæ meditationi addita multa & frequens affectio, non est carnis destructio seu mortificatio, & virium enervatio. Quid autem, si, post juges meditationes & affectiones, augeatur multa corporalis exercitatio? Hæc autem duo exercitia, corporis videlicet & spiritus, Juliana ferventi animo, quamdiu potuit, tenuit; miro modo in una persona se Martham & Mariam exhibens. Ab adolescentia siquidem sua, omni petenti se tribuens & Martham exhibens, sese laboribus exponebat; post obedientiæ autem atque pietatis opera, sibi intendens & soli Deo vacans, se Mariam nihilominus demonstrabat. Sed numquid solum unum de dictis duobus non erat satis validum, corpus debilitare ac dejicere virgineum? Nec enim fortitudo lapidum fortitudo Julianæ, [Debilitatem corporis contrahit assiduis laboribus,] nec caro sua ænea erat. Unde non fuit mirum, si tenerum corpus, gemino obsessum impugnatore, cito expugnatum est, foris laboribus dominantibus, intus affectionibus prævalescentibus: Cecidit igitur Iuliana, adhuc in ætate juventutis constituta, in multam corporis debilitatem: quam & habuit omnibus diebus, quibus vixit: & hæc fuit occasio, qua cōpulsa est labores omittere corporales. Quod si de nimietate, Christi Virgo credatur excessisse; habet certe excessus hujusmodi apud pias mentes reverentiam suam. Quid enim si plenitudinem virtutum, quam habebat a gratia, labore teneri corporis studuit cumulare? Nec de nimietate, sed fervore, exemplum posteris dereliquit; nec ipsa, quæ spiritu cœperat, carne aliquando consummavit: sed dum caro defecit, invaluit spiritus; & dum aruit actus, viruit affectus. Juliana sic spiritu valens erat in carne debili & infirma, ut recte cum Apostolo dicere potuisset, Quando infirmor, tunc fortis sum & potens. [2 Cor. 12, 10] Videsne quod infirmitas corporis spiritui vires adaugeat, & subministret vigorem? contrario noveris, [& mentis affectionibus;] fortitudinem carnis debilitatem spiritus operari. Si intus vel foris me debilitari oporteat, utinam sic carne deficiam, ut spiritu invalescam: nam habere perfectam fortitudinem utriusque, id difficillimum: hæc enim sibi adinvicem adversantur; & plerumque, dum unum dejicitur, aliud elevatur. Nec ista diximus, quod summopere Julianam oporteat excusari de nimietate: quoniam ad eam quam incurrit debilitatem, non tam exercitiis corporalibus quam mentis affectionibus & amoris tractibus credimus devenisse. Quod si & in his eam reprehendere volueris, in tua reprehensione culpare Dominum forsitan convinceris, cui ipsa dicere cum Propheta poterat: Seduxisti me Domine, & seducta sum; fortior me fuisti, & invaluisti. [Ier 20, 7] Quid enim si placuit Deo ipsam omnino ab actibus forinsecis sequestrare; ut sic eam, satis interioribus deditam, sibi arctius astringeret? Nolebat fortassis Christus in ancilla sua, exercitatione corporis, quæ ad modicum valet, exercitationes spiritus interrumpi; volens vacare totaliter eam sibi. Ceterum spiritus est Deus, & quos specialius sibi vult astringere, efficit spirituales. [non solum servat jejunia Sororū,] Tam spiritalem autem Juliana, omni infirmitatis & debilitatis suæ tempore, duxit vitam; ut non solum spiritus ejus, sed & corpus ipsius quodammodo spiritaliter vivere videretur. Quis enim credere posset, quod ipsa Sororum jejunia observare potuisset, in corpore imbecilli & pene inutili? Ipsa autem non illarum tantum jejunia custodivit, sed in jejuniis & vigiliis semper præ omnibus abundavit.

[15] Ut autem interim taceam illa jejunia, quæ Juliana sine exemplo Sororum ab adolescentia protelavit, hoc tacendum non arbitror, quod ante suum obitum, per triginta annos & amplius, omni tempore continuum jejunium celebravit. [sed 30 annis jejunans usque ad vesperam,] Tempus autem refectionis suæ vespera erat: tam modicum vero, imo tam nihilum semper erat, quod refectionis hora sumebat; ut quæcumque personæ hoc noverant, firmissime credere possent, domicilium corporis ejus, pro defectu vel tenuitate sustentamenti corporis, velocissime ruiturum; si non pariter agnovissent in ipsa sanctum Spiritum habitare, corpusque ejus simul cum anima invisibilipotentia sustentare. Nonnullæ tamen personæ, quæ vel ex parte cognoverant gratiam a Domino sibi datam, ægre nimis ferebant ipsius tam diuturnum nec interpolatum jejunium; cum ipsam ad eas familiaritatis gratia divertere contingebat. Hoc etiam illas non modicum molestabat, quod hora refectionis non comedere, sed solum gustare sibi apposita videretur. Et cum sæpius ab illis personis, ad quas venerat, rogaretur, ut cum eis bis in die comederet; illa hoc se facere non posse respondebat. Illis autem importune instantibus, passa est tandem aliquando pro secunda refectione cibum sibi ex caritatis officio ministrari, ne quasi ex quadam mentis pertinacia crederetur negando precantium resistere voluntati. Quæ cum cibum sibi præparatum ori suo imposuisset, dentibus tereret, linguæ ministerio huc illucque per palatum versaret, [longa consuetudine dedidicit prandere,] non potuit ex eo quidquam vel modicum deglutire. Et sic vel sero, personæ quæ eam ad hoc coëgerant, crediderunt verbis ejus, quod non posset consuetum jejunium violare. Et, ut ego arbitror, aut consuetudo sibi versa fuerat in naturam, aut Spiritus sanctus hoc fieri volebat, ne illa quam repleverat, non tam ex seipso, quam communi usu naturæ vivere putaretur. [nequit vesci delicatis cibis:] Cum autem a præfatis personis, de modicitate cibi suæ solius refectionis, querimonia moveretur, & crederetur quod cibos accuratius præparatos in majori vel deberet vel posset sumere quantitate; appositus est ei quandoque pullus assus, a speciebus accuratissime præparatus. Quæ de cute modicum quid decerpsit & comedit, de reliquo non gustavit. Oblatæ sunt eidem & simplices species, ut his saltem refici debuisset: ipsa autem, pro pace & caritate offerentium, illas dentibus comminuens nec deglutire prævalens, clandestine ab ore suo eas rejiciebat, & sub apposita sibi mappula recondebat. Qua remota inveniebantur ipsæ species, solum dentibus comminutæ, in ea qua appositæ fuerant quantitate. Sed quid dicam, quod ipsa aliquando familiarem sibi personam veniens visitare, cibum suum secum attulit? [paucis pisis in aqua decoctis contenta.] Attulit siquidem secum nescio quot pisa, quæ uni pullo columbarum ad unicam refectionem non debere sufficere judicares: quæ in aqua decocta, hora refectionis ejus, prout rogaverat, sunt allata: hæc sibi in sancto convivio fuerunt epulæ; hæc fuerunt deliciæ. Ceterum si plurima horum similia, quæ a fide dignis comperta sunt & relata, in præsentiarum narrarem; quibusdam, ni fallor, incredibilia viderentur. Hoc ipsum autem ut potuisset sumere quod sumebat, apud Deum precibus impetrarat. Cum enim non solum non traheretur appetitus aliqua voluptate, sed sola cibi memoria existeret saturata; sæpius rogavit Dominum, ut saltem aliquantulum cibi posset sumere, ne in admirationem cunctis gentibus verteretur, si sine cibo corporali vivere diceretur. [molestiam æstimat cibū capere] Unde hoc tantillum quod sumebat, non tam conferebat sibi corporis sustentationem, quam humanæ naturæ quamdam communionem; qua videlicet dici poterat uti cibo corporali, licet nimium modico & exili. Solebat etiam fidelibus suis dicere, quod comedere, bibere, & loqui, præ cunctis rebus in se sibi erant oneri, in quibus humanam mortalitatem novimus amplius delectari. [sæpe totas noctes vigilat in oratione.] Victum autem ipsius tenuissimum, & prope nullum, comitabatur similis somnus tenuissimus, & prope nullus, qui nulli alteri nisi sibi quantulamcumque refectionem tribuere posset. In festivitatibus autem Sanctorum totas noctes, vel fere totas, ducebat insomnes; tunc etenim consuetum vigiliarum pensum devotio cumulabat. Vigiliæ ejus studiis spiritualibus erant plenæ, sanctisque meditationibus, affectionibus, orationibus & contemplationibus. Si autem tandem aliquando paululum pausatura, [Paulum dormiens a dæmone vexatur:] caput super auriculare reclinasset; malignus spiritus de sub capite ejus illud trahebat, vel lectum ipsius crebris motibus concutiebat: tum enim ad ipsam, veluti opportunitate accepta, aliquam molestiam illaturus, accedere tutius præsumebat; cum illa pausatura, ab oratione spiritum relaxabat. Juliana vero leviter evigilans, orationis arma sibi familiaria resumebat, quibus hostem suum potentissime repellebat. Sciendum namque, quod ipse malignus, felicibus studiis Julianæ invidens, a juventute illius visibiliter & sensibiliter eam conturbare conatus est, multifarie multisque modis ipsam acriter insectando; donec conatus suos frustrari, & nihil omnino sic se proficere considerans; per ministros suos odia & persecutiones adversus Christi Virginem concitavit, invisibiliter & nequissime sæviendo: de quibus persecutionibus dicendum alias erit nobis, interim alia persequamur.

ANNOTATA.

a Aromata species vocari præcipuarum in Europa linguarum usus fecit: ita B. Ordoricus de Portu-Nanis in sua peregrinatione relata 14 Ianu. nu. 11 habet in Javam insulā nasci nuces musquatas & multas species pretiosas, & S. Francisca Romana dicitur a Matiotto in Vita 9 Martij nu. 10, abstinuisse a saccharo, melle, speciebus, & a rebus eisdem conditis.

CAPUT IV.
Eximia devotio, erga Sanctos, Deiparam Virginem, Christum incarnatum, atque erga SS. Trinitatem.

[16] Venerabatur Juliana multa devotione Sanctos Dei, [Devota erga sanctos,] veluti amicos sui sponsi & cives supernæ Hierusalem, ut pote & ipsa quandoque illorum cœtibus aggreganda: in quorum festivitatibus de ipsorum felicitate per internam dulcedinem non modicam prægustabat, licet adhuc in regione dissimilitudinis constituta. Excellentiori autem affectu & veneratione ampliori Mariam Virginem diligebat, sicut Dei Matrem, sponsi parentem, [maxime Deiparam,] dilecti sui unici genitricem. In Annuntiatione vero Dominica, annum, ut ita dixerim, affectionum inchoabat; & omnem dispensationem, quam Christus gessit in carne & sancta recolit Ecclesia, quibusdam devotis & affectionis passibus sequens, miro modo ipsius anni circulū pertransibat. Et quidem, secundum congruētiam temporum & solennitatum, ut verbi gratia, Nativitatis, Circumcisionis, Passionis, Resurrectionisque Christi; & Ascensionis aliarumque festivitatum, sicut beatæ Virginis multorumque Sanctorum, quas suis in locis distinctas singulis annis mater Ecclesia veneratur, Juliana flectebatur, modoque ineffabili, non solum nobis, qui quod sentiebat non sentimus; sed etiam ipsi quæ sentiebat, inenarrabili, ad solennitates singulas afficiebatur. Et primo adveniente Dominica Annuntiatione, [afficitur mysterio Incarnationis,] multum gaudii & solatii sentiebat in illa allocutione, quam habuit Angelus ad Mariam; & verecundæ Virginis, sed sapientis, responsione. Sicut autem Christus in consideratione Sacramenti Corporis & Sanguinis sui, illam per cognitionem & amorem mirabiliter afficiebat: sic Virgo Maria, Incarnationem dominicam contemplantem, amoris igne & intelligentiæ lumine dignantissime perlustrabat. De salutatione autem ipsius beatæ Virginis, quam frequentissime in ore habebat, dicere solebat suis familiaribus & amicis, quod multum placebat gloriosæ Virgini, cum salutationi suæ addebatur sui consensus responsio, videlicet, Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Unde personas, de quibus confidebat, affectuosius hortabatur, [& assensui Virginis ad eam præbito:] ut sicut ipsa hoc dicebat, ipsæ dicerent, & sic dicendum docerent; & hoc non mediocriter placere beatæ Virgini nuntiarent. Dicebat illud additum, esse consummationem ad beatæ Virginis salutationem; quia tunc perfecte in ea celebratum fuit incarnationis mysterium, cum ipsa respondendo. Ecce ancilla Domini &c. suum præbuit assensum. Quis autem dubitare debeat utrum tantumdem, imo multo amplius, delectet beatam Virginem audire dicentes, Ecce ancilla Domini; renovantes eidem gaudium perfectæ in ipsa Christi incarnationis; quam replicantes ipsi gaudium Angelicæ salutationis? Inestimabili etiam sapore internæ dulcedinis interiorem illius hominem demulcebat, cum canticum suum in præsentia Elizabeth editum, videlicet, Magnificat anima mea Dominum, ipsa Juliana recolebat. Sed jam super hoc ipsius testimonium proferamus: ætatem siquidem & auctoritatem spiritus vehementis habuit, cum hujusmodi protulit testimonium.

[17] Cum Juliana tempore quodam, ante suum obitum, apud a Salesynne, abbatiam monialium Cisterciensis Ordinis, moraretur; quadam vice cum venerabili Abbatissa ejusdem loci super dulcedine hujus Cantici conferebat. Et cum ipsa Abbatissa instaret, [ejusque Cantico, Magnificat,] ut illa eam quam super hoc sentiebat mellifluam dulcedinem, aliquatenus eructaret; Juliana repente veluti inebriata, non tamen vino sed spiritu, nisi quod spiritus vinum est inebrians quam præclarum; ipsa, inquam, sermones suos minus hac vice in judicio disponens, (quod tamen semper facere consueverat) fræna oris sui sancto Spiritu relaxante, in hæc verba prorupit: Parum est Domina, quod sentio; sed pro tanto auro, quod capere posset in qua nunc degimus abbatia, nollem, prout mihi donatum est a Virgine Maria, super ipsius Cantico, quod sapio non sapere, quod sentio non sentire. Quod audiens Abbatissa non mirum si mirata est. Verum cum Christi famula Juliana postmodum, ea quæ veluti in excessu mentis dixerat, pectore retractaret; cœpit eam pœnitere, quod verbum notabile protulisset. [quod novies de die recitat & aliis commendat.] Unde sequenti die, cum ei loquendi cum dicta Abbatissa data esset copia; de verbo hesterna die prolato suppliciter veniam precabatur; obsecrans ne ipsam super hoc, quod incaute dixerat, accusaret. In honorem autem novem mensium, quibus virgo singularis salutis nostræ auctorem, unigenitum Dei filium, suo gestavit in utero, Canticum memoratum novies diebus singulis dicere consueverat. Personas & sibi familiares & dilectas admonebat, ut cum aliis orationibus ipsarum, toties illud diebus singulis recitarent. Dicebat enim videri sibi impossibile, ut quævis persona in statu gratiæ constituta, de quacumque postulatione sua, ad salutem animæ pertinente, non exaudiretur intercessione Virginis gloriosæ; quæ gaudium ipsius, quod tunc habuit, cum in voce exultationis protulit Magnificat anima mea Dominum & quæ sequuntur, eidem Virgini quotidie tot vicibus renovaret, quot mensibus Dei filium suo portavit in utero tam felici. Obsecrabatque affectuosissime Juliana, ut id ubique, & præcipue in conventibus monialium & begginarum, disseminaretur, proculdubio profectum taliter dicentium non ignorans, & omnium spiritale commodum concupiscens.

[18] Quanto devotionis amore Juliana solennitates anni præcipuas recolebat, quanta suavitate dulcedinis intimæ. [mira consolatione afficitur in festivitatibus Sanctorum,] Virginis gloriosæ aliorumque Sanctorum & Sanctarum festivitates agebat, non est nostræ exilitatis & inopiæ declarare. Quis enim, ut de ceteris interim sileam, verbis sufficiat enarrare, quanta spiritus jucunditate, & quam ferventis amoris brachiis suscipiebat Christum, parvulum recens natum, in solennitate Natalis ejus? Quis digne exprimere, ne dicam pensare valeat, quanto devotionis adipe holocausta meditationum & orationum ejus impinguabantur, in consideratione Christi aut nascentis, aut lactentis, aut in Circumcisione sanguinem suum meracissimum effundentis? [maxime Christi Domini,] Quis etiam illius vim doloris & illos compassionis affectus, quos ad memoriam passionis Christi Juliana habebat, posset sermonibus explicare? In explicandis affectibus, quos ad singula prædictorum & horum similium ipsa habebat, & ingenium succumberet Origenis, & aresceret torrens eloquentiæ Ciceronis. Ad omnem siquidem dispensationem, quam illa singularis majestas exhibuit in carne, affectuosissima erat: [ejusque passionis in] quam sæpius a primævis annis meditando & recolendo, cordi suo arctius impresserat. Cum autem ejusmodi aliquid sancta Ecclesia congruo tempore recolebat, Juliana se tempori per omnia conformabat. Unde eo tempore, quo in Ecclesia canitur de Christi passione, tanta afficiebatur compassione, [hanc prosequitur lacrymis, & clamoribus,] ut vix sese caperet præ dolore? quæ dum divinis intererat, in lacrymis tota erat; ita ut ab ejus oculis profluentibus lacrymarum imbribus, de torculari Crucis expressis, locum templi in quo sedebat abundantius humectaret. Et cum audiebat incipi hymnum, Vexilla regis prodeunt; passione Christi sibi subito renovata, magnos interdum clamores emittebat, ipsamque deduci extra ecclesiam velocissime oportebat. Liquescebat siquidem ad hujus memoriam passionis, nec se poterat continere, quin vel ad modicum per clamores hujusmodi respiraret: qui tamen non nutu animi ipsius prodibant, sed affectuosi cordis ejus subitis motibus erumpebant. Multotiens etiam optasse dicitur, in conspectu omnium viventium pro Christo perpeti mortem crucis; ut sic saltem aliquantulam rependere vicem posset illius, [optat in cruce mori:] quam Christus in cruce moriens exhibuerat, caritatis. Sed quoniam mortem crucis assequi non poterat corpore, ut optabat; sæpius in spiritu in eamdem, in qua Christus passus est, crucem, sese incredibili fervore dilectionis extendebat. Quo in statu videbatur eidem, quod si in eo quod sibi per spiritum monstratum erat datumque sentire, per amorem passionis Christi, spiritum suum permitteret progredi quantum vellet; progresso regressus ad humana de cetero non pateret. A juventute etenim sua, in suis sanctis & creberrimis meditationibus, pio mentis oculo aspiciebat Regem Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua: Adspiciebat ligatum, flagellatum, consputum, opprobriis lacessitum, clavis confixum. Aspiciebat illum serpentem æneum, in hujus exilii deserto super crucis stipitem exaltatum, myrrha potatum, latus lancea perforatum. Hæc patientis & morientis Christi insignia cordi Julianæ semper fuere præsentia. Et vide num digne canere potuerit illud Cantici Canticorum, Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Et revera digne: ex omnibus enim dilecti anxietatibus & amaritudinibus, quæ per myrrham designantur, [memoriale Christi patientis cor impressum habet.] veluti ex ramusculis myrrhæ odoriferæ, sibi sasciculum colligaverat, collectumque inter ubera sua collocaverat, amara illa salutifera, quæ in salutem mundi Salvator noster dignatus est pati, in principali sui pectoris parte reponendo; patientisque & morientis Christi memorialia memoriæ suæ arctius commendando: quorum memoria tam carneum ac tenerum cor sibimet confecerat, ut multo tempore nec aliquam personam audire loquentem, nec ipsa loqui de Christi passione poterat, quin præ nimia compassione ad dolorem cordis incredibilem ipsa moveretur. Sicut autem personæ protestatæ sunt, quæ Julianam plenius cognoverunt, tria fuerunt quæ a juventute ejus vires sui corporis exhauserunt: unum labor ingens, quem ad Boveriam habuit, exercitii corporis, aliud, frequens memoria Dominicæ passionis; reliquum, ad Creatorem suum vehementer intensi affectus amoris.

[19] In solennitate autē Ascensionis Domini Juliana interdum se domibus inclusam non poterat sustinere; sed eam deduci seu deferri sub dio, ubi cœlū conspiceret, oportebat. Visum autem erat ei, quod videret Christum, in humanitatis nostræ forma, sicut olim intuentibus discipulis ascenderat, virtute sublatum propria, [Christum ascendentem in ejus festo contemplans, exundat gaudio,] cælorum ardua penetrare: in quo suo beato intuitu dicebatur mirabiliter delectari. Unde cum in die solennitatis memoratæ, ad quamdam sibi dilectam personam visitandi gratia divertisset, sic repleta & referta gratia fuit; ut plenitudinem ejus angusto corpore capere non valente, illa ad quam Juliana venerat plurimum timeret, ne disrupto corporis vasculo, sua visitatrix per medium scinderetur. Illa autem quæ sic affectæ præsto erat (mirabile dictu) vocem Julianæ audiebat, [& pectore, quasi ore clauso loquitur.] quam sine oris apertione, sed solo pectore proferebat. Pro captanda vero aliquantula evaporatione ardoris, quem intra se patiebatur, ut vocem inclusam emitteret admonuit, neminem hanc asserens auditurum. At illa exclamavit & dixit: Recessit Dominus meus. Nonne tibi videtur dixisse? Ascendit Deus in jubilatione. Sic autem veluti Ascensionis peracto officio, cum ad se foret reversa, sic sibi erat per quamdam mœstitiæ gravitatem, ac si sola fuisset & orphana derelicta. Sed postmodum in Altaris Sacramento consolationem plurimam resumebat, nec non & in hoc verbo solatii, quod discipulis suis & cunctis pariter fidelibus dereliquit, Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi.

[20] Solet quædam vitæ venerabilis persona referre, quod cum Juliana aliquando ad eam familiaritatis gratia venisset; cœpit cum alia persona, nescio quam Horam diei persolvere. Quæ cum de hymno ipsi Horæ deputato, [contemplatur subinde mysterium SS. Trinitatis] Præsta Pater per Filium, præsta per almum Spiritum, usque huc dixisset; fixis oculis in cœlum, ulterius quidquam dicere non potuit; sed defecit ad intuitum Trinitatis: raptaque per mentis excessum ad sublimia contemplanda; ad ineffabilium arcanorum illius supernæ civitatis, quam fluminis impetus lætificat, notitiam est admissa: quod etiam sibi præ excellenti mentis puritate & corporis sanctitate sæpissime contingebat. In quo suo beato excessu, statum, felicitatem, & gloriam illius supernæ Hierusalem contemplabatur, & de beatitudine jucunditatis & exultationis eorum, qui epulantur in conspectu Dei & delectantur in lætitia, interiori haustu non modicum prægustabat: quæ domus illius non manu factæ diversoria & mansiones (quæ multæ & diversæ sunt pro quorumcumque diversitate meritorum) perambulans, perveniebat ad illam summam Divinitatem, quam diligebat anima sua. Contemplabatur igitur mundi cordis oculis Trinitatem in Unitate, & Unitatem in Trinitate: Trinitatem in Personarum proprietate, Unitatem in simplici substantia, essentia, natura. Intuebatur, & in suo intuitu mirabatur, quomodo illa Deitas in Personis non abnuit divisionem, quæ in sua simplicissima substantia, essentia, natura, nullam recipit sectionem. [Incarnationis,] Videbat quomodo illa summa Deitas, incarnatione unigeniti Patris, tota descendit in terris: & nihilominus tota remansit in cælis. [gloriæ Sanctorum,] Videbat beatos Spiritus, nec non & Sanctorum animas, quomodo erant in seipsis, quomodo in Deo, & quomodo Deus erat in illis. [& sacrosanctæ Eucharistiæ.] Videbat quomodo Christus singulis se sumentibus in salutem, se totum, integrum, & perfectum exhibet in cibum; quem nihilominus in semetipso remanere videbat integrum & perfectum. Hæc & multa alia de excellentia Divinitatis & gloria Sanctorum in suo beato excessu contemplabatur; horumque plurima tam pura & defæcata intelligentia comprehendebat, ut mera cognitionis futuræ veritas, vel ex parte, ipsi contemplanti partes suas agere videretur. De omnibus autem quæ ad Catholicam fidem pertinent articulis, illo docente qui docet hominem scientiam, ita ad plenum fuerat edocta; ut non esset quod super his doctores deberet consulere vel Scripturas. Tam inconvulsibile siquidem orthodoxæ fidei, unctione magistra, sumpserat firmamentum; [in recta fide firmiter radicata.] ut aliquando diceret, quidquid contingere posset; id est, injectis etiam coram se quarumlibet hæresium decipulis, se numquam posse ab ipsius fidei rectitudine deviare. [Prov. 25, 27] Nec tangebat ipsam illa Sapientis sententia, Scrutatores majestatis opprimentur a gloria: ubi reor accipi irruptores, non qui rapiuntur in eam, sed qui irruunt. Ipsa vero ad majestatis arcana perscrutanda non irrumpebat propria temeritate, sed ad ipsa rapiebatur & admittebatur filii Dei dignatione. Unde non opprimebatur a gloria, sed imprimebatur in ipsa, ad quam Christo duce fuerat admissa, ut gloriaretur & delectaretur in vera gloria. Ceterum cum ab hoc felici statu ad seipsam foret relapsa, plerumque sibi quidam supernæ claritatis radius, ipsius intellectum illuminans, emanebat; ut non minus clare minusve lucide multa bona spiritualia cognosceret pura mentis intelligentia, quam nos visu corporalia cognoscimus.

ANNOTATA.

a Salesina, aut Salsinia ad Sabim in Comitatu Namurcensi Abbatia, quam Molinensi Abbati, in eodem Comitatu ad Mosam, peculiariter parere, tradit Miræus in Chronico Cisterciensi: hujus ædes sacra dicitur ab Innocentio II Papa anno 1130 dedicata. De ea Abbatia late infra agitur.

CAPUT V.
Spiritu prophetico res varias indicat Iuliana; potissimum Evæ Virgini reclusæ.

[21] Inter alia charismatum dona, quæ Juliana de thesauris sponsi sui Christi perceperat, spiritus prophetiæ non mediocriter refulgebat. Sed ad notitiam prophetiæ forsitan, non ad insipientiam, lectoribus aliqua dicere vel breviter operæ pretium æstimamus. Secundum etymologiam nominis dicitur prophetia, quia prædicit futura, & secundum hoc tantummodo temporis est futuri: verum, sicut evidenter probat B. Gregorius in expositione Ezechielis Prophetæ, [Clara in omni genere prophetiæ,] in prima videlicet homilia, præteritum, præsens, & futurum tempus continet prophetia. Ut igitur expositio hujus nominis prophetia, tribus his temporibus valeat convenire; recte dicitur prophetia, non quia prædicit futura, sed quia prodit occulta. Prophetia ergo futuri temporis est, cum res quælibet prædicuntur, quæ tantum in futuro tempore occultantur. Prophetia præteriti temporis est, cum ea quæ facta sunt, quæ prophetantis subjecta oculis non fuerunt, nemine etiam referente, cognita referuntur. Est & prophetia temporis præsentis, cum manifesta fuerint abscondita cordis: sicut enim res quælibet absconditur in futuro tempore, sic cogitatio & affectus in latenti corde. Alio modo præsentis temporis est prophetia, cum res non per animum sed per locum tegitur, & tamen per spiritum denudatur; ut ibi sit prophetantis animus, ubi per præsentiam non est corpus. Hæc omnia sacræ Scripturæ testimoniis possent de facili comprobari; sed ne nimiam digressionem a materia faciamus, probationes hujusmodi præterimus, Hæc autem ideo diximus, ut in subsequentibus capitulis lectoribus pateat manifeste, quomodo Juliana in omni genere claruit prophetiæ. Multa siquidem, priusquam evenirent, ventura prophetico spiritu prædixit: multa etiam, quæ jam evenerant, quæ nec viderat, nec referre audierat, [novit futura præterita & præsentia arcana.] per eūdem spiritum revelavit: nonnulla in momento, quo in remotis locis fiebant, fieri nuntiavit: status multarum personarum spiritu cognovit: secreta insuper cordium se cognoscere manifesto indicio declaravit. Sed jam, quæ ad horum claram probationem poterunt sufficere, pauca de pluribus proponimus enarrare. Lectores autem admonitos esse volumus, ut persemetipsos tempora discant attendere prophetiæ: non enim, in singulis capitulis, quæ aliqua per prophetiam dicta continebunt, tempora ipsius prophetiæ intendimus iterare. Hoc etiam noverint, quod omnia capitula quæ prophetiam continent, ad invicem minime connectuntur; sed alia aliud continentia sæpius inseruntur: si enim ipsa ad invicem conjungere vellemus, inprimis forsitan quæ dicenda sunt, in postremis ordine præpostero diceremus. His ita prælibatis, quæ narranda sunt, veritate prævia prosequemur.

[22] [Evam vacillantem in proposito juvat:] Venerat aliquando Christi famula Juliana ad laudabilis Vitæ Evam, reclusam S. Martini Leodii in monte: erant siquidem ad invicem familiarissimæ, ut pote inter se colligatæ indissolubili vinculo caritatis. Prædicta siquidem a Eva, in ætate floridæ juventutis constituta, Christo inspirante tacta est amore reclusorii; sed nihilominus ut est humanæ fragilitatis, territa est sublimitate propositi: quo cognito Juliana, inanem timorem ab illius pectore verbis potentibus effugavit, & ad consummandum propositum exhortationibus ipsam efficaciter animavit: jam enim mutua in Christo dilectio inter ipsas habebat exordium, quæ & postmodum crescente utriusque relatione indeficiens reperit incrementum. Ingressa est igitur angustias reclusorii Eva, [& reclusam factam invisit:] ut Evam suam, id est, carnem suam spiritui liberius subjugaret, fructusque spiritualium bonorum sibi licentius ampliaret: ingressa, inquam, hoc pacto interveniente, fuit, ut dilecta exhortatrix sua, ad minus semel in anno, ipsam deberet visitare. Venerat itaque, ut præmissum est, aliquando Juliana ad prædictam Reclusam, reclusorium noviter ingressam: in cujus solario cum incubuisset orationi, sicut ei moris erat in omni loco orare frequentius; sensit per spiritum Corpus Domini in ecclesia B. Martini, post Missarum solennia, minime remansisse. Completa vero oratione, [cognoscit divinitus Corpus Christi abesse a templo] descendit de solario, vultuque subtristi sic ait ad Reclusam! Corpus Domini, Reclusa, post Missam in hac ecclesia non servatur: quod tamen in aliis ecclesiis fieri consuevit. Sic autem fuerat; nescio an ex oblivione vel consuetudine hoc acciderat. Eadem Christi virgo Juliana, cum alio tempore ad dictam Reclusam redisset & orationem fudisset, cognovit per spiritum Corpus Domini in prefata ecclesia, ante & post Missæ solennia, reservari. Quæ internum animi gaudium prodens, facie serenata sic ait Reclusæ: [alias adesse in eo.] Revera, Reclusa, solito nunc opulentior est vestra ecclesia, quoniam Corpore Christi, quod in ipsa ante Missam & post continuo remanet, est ditata. Cognovit autem ipsa Reclusa fideli inquisitione, dilectam sibi Julianam, de Corpore Christi semel & iterum, non nisi prophetico spiritu verissima nuntiasse.

[23] Cum vero alio tempore ad eumdem locum advenisset, ab ipsa Reclusa cum omni devotionis hilaritate suscepta est. Juliana vero semper cogitans quæ Dei erant, aut orationi incumbebat aut divinis laudibus insistebat, seu etiam cum ipsa Reclusa de salutaribus & spiritalibus colloquiis conferebat. Inter loquendum autem cœpit aliquando ab ipsa Reclusa postulare, ut sibi vellet cordis sui abscondita, revelare. Illa vero novitate petitionis hujusmodi stupefacta, sicut est humanæ verecundiæ, [ejusdem Eva cogitationis introspicit:] super hoc cœpit aliquatenus hæsitare. At Christi famula Juliana, quid est, inquit, o Reclusa, putas te mihi celare abscondita cordis tui? Scio, inquit, scio tam bene tuum per omnia cogitatum, ac si in palma mea (ducebat autem digitum super palmam) viderem oculis corporalibus, quidquid cogitas, litteris exaratum. Ad faciendum vero hujus tam admirabilis dicti fidem, cœpit plurima de cordis illius abditis edicere. Reclusa vero ad seipsam oculos reflectendo, hoc evidentissimo indicio comperit Julianā veraciter prophetare: ipsa siquidem exterius nuntiabat, quæ illa intra semetipsam cognoscebat. Sic Reclusa sibimet ab hospite sua manifeste exponi audivit, quæ ipsi exponere primitus hæsitavit. Dic quæso, lector, num poterat ista perscrutari profunda cordis sui, quæ tam lucide rimabatur secreta pectoris alieni? Et tamen scriptum est, Perversum cor hominis & imperscrutabile. [Ier. 17, 9] Sed, ut liquide patet, non acceperat ista spiritum hujus mundi, sed spiritum qui ex Deo est: qui non solum hominis, sed etiam scrutatur profunda Dei.

[24] Multotiens Juliana, quando cum aliquibus personis ad se venientibus loquebatur, [novit & abominatur aliorum peccata] cognoscebat per spiritum cujusmodi vitio laborant. Cum autem aliquas ex illis infectas criminalibus sentiebat, earum præsentiam vix æquanimiter tolerabat. Et quia Deus super omnia vitium superbiæ detestatur, propter quod similitudinis suæ signaculo non pepercit, sed sic ipsum præcipitavit, ut non adjiciat ut resurgat: ipsa etiam Christi virgo Juliana, ubicumque hujusmodi vitium comperisset, ipsum ultra quam dici valeat abhorrebat. Spiritus quidem ejus, [maxime superbiam,] mitis & humilis, abominabatur vehementissime spiritum per superbiam turgidum & inflatum: unde cum hujusmodi morte pestifera quaspiam personas infectas revelante spiritu cognoscebat; vix semetipsam, quin recederet, valebat continere; vix cum talibus valebat considere: scandala tamen multo studio devitans, vim sibimet inferebat, & ipsas de sua ipsarum salute, prout expedire noverat, admonebat. Sed, quoniam quod de ipsis sentiebat, manifeste pandere non audebat, metuens semetipsam prodere occulta hujusmodi revelando, seu ne sibi non crederent, vel correptionem suam manifestam non acceptarent, si vitium quo laborabant exprimeret; saltem quoquomodo, verbis quidem infirmis intellectibus occultis, sed exercitatis sensibus satis claris, [& modeste conatur eradicare.] easdem ad purgationem detestandi superbiæ vitii provocabat. Expurgate, dicebat eis, expurgate vetus fermentum: his verbis superbiæ vitium intelligens, & volens intelligi, ipsam a cordis finibus admonens expurgari. Et revera fermentum superbia est, quæ totam massam virtutum sui admixtione corrumpere consuevit. Sed nunquid non fermentum vetus superbia, quæ in cælo sumpsit exordium? & quidem, teste Scriptura, initium omnis peccati superbia est. [Eccl. 10, 15] Vice versa, cum Christi Virginem Julianam cum aliquibus personis, sibi prius ignotis, loqui contingebat; tantam interdum dulcedinem & requiem inveniebat spiritus suus in eisdem, ut non ambigeret Spiritum sanctum locum habitationis in illarum personarum cordibus elegisse.

[25] Infirmabatur aliquando una Sororum Montis Cornelii vehementer, [orat Deum ut Ozilia possit viaticum corporis Christi accipere,] in tantū ut nihil omnino cibi posset recipere corporalis: petivit igitur corpus Domini dari sibi. Sorores autem plurimum timebant, quod non posset illud consumere; veluti quæ nec vel modicum quid poterat deglutire: ægrotantis tamen cupientes satisfacere voluntati, fecerunt sicut petierat viaticum apportari. Juliana vero cum alia Sorore tunc erat in alio loco, longe ab ægrotante diviso: quæ cum audisset campanam, quæ pulsari consueverat quando Corpus Christi ægrotantibus ferebatur, statim prostravit se in terram, fundens orationem coram Domino. Oravit autem, ut ipse Christus tantum dignaretur conferre roboris ægrotanti, ut ipsum Soror illa posset recipere ad salutem. Exaudivit continuo Dominus desiderium supplicantis, & ad majoris gratiæ cumulum eidem quod exaudita fuerat revelavit: [& intelligit suas preces esse exauditas.] & cum erexisset se ab oratione, dixit consorti suæ: Soror mea, referatis gratias nostro Salvatori; quoniam Soror b Ozilia (sic enim vocabatur) ipsum integraliter jam recepit.

[26] Jacebat quodam tempore Juliana in dormitorio dictæ domus, & divino amore mirabiliter æstuabat, ita ut veraciter quibuscumque spiritalibus dicere posset illud Cantici canticorum, Adjuro vos, filiæ Hierusalem, si inveneritis dilectum meum, ut annuntietis ei quia amore langueo. [Cant. 5, 8] Decubuerat siquidem lecto, non alio profecto quam divini amoris languore; [decumbit e languore divini amoris:] sed Sorores dictæ domus, ipsam laborare credebant molestia corporali. Veniens interim quædam puella, quæ gratiam familiaritatis ejus fuerat assecuta, cœpit de Juliana a dictæ Domus Sororibus sciscitari: quæ responderunt illi, ipsam, quam petebat, jam per triduum lecto decumbentem graviter infirmari. At illa, Ite inquit, & eidem quod huc advenerim nuntiate. Quod cum fecissent, ex voluntate jacentis introducta est ad eam: & cum sese invicem mutuæ caritatis officio salutassent, Christi Virgo dixit puellæ: Accedite huc, ut de Deo pariter colloquamur: in primis autem rogemus sanctam Trinitatem, ut nobis congaudentibus cælestes jubeat adesse virtutes, ut ipsarum præsentia nostrum gaudium sit plenum. O quam vera sententia Prophetæ quæ dicit: Oculi Domini super justos, & aures ejus in preces eorum. [Ps. 33, 16 & 144, 19] [inflammat aliam eodem igne,] Quod si teste eodem Propheta, voluntatem timentium se faciet, & deprecationem eorum exaudiet, quanto magis diligentium? Exaudivit igitur famulæ suæ precem, brevem siquidem, sed devotam: tanta namque dulcedinis intimæ suavitate, illa quæ advenerat est respersa, tanto devotionis adipe saginata, tam vehementi fervore spiritus inflammata, ut ipsa suo illo felici experimento sentiret, cælestes illas virtutes ad preces Virginis advenisse. Post aliquantulum vero temporis spatium, dixit illi Juliana: Oremus jam ad Dominum, dilecta mea, noveritis enim in hac hora unum de amicis meis ab hoc seculo transmigrare. [cognoscit mortem absentis amici,] Et oraverunt. Post fusam autem orationem cœpit illa quæ advenerat, intra se cogitare, quomodo Christi Virgo, quod dixerat cognoscere potuisset: nec distulit diutius inquirere, quomodo in absentia corporali transitum cujuspiam familiaris sui scire poterat, etiam nemine nuntiante. At illa, In ipsa, inquit, hora specialis dolor in corpore me invadit, mihi quidem alias inexpertus, nisi cum aliquis amicorum meorum est de præsentis vitæ exilio migraturus: ipse autem dolor tantus est, ut vix illum valeam sustinere: & cum alicujus amicorum meorum obitus & hora transitus nuntiatur, [interiori doloris alias insueti indicio.] reminiscor illam horam fuisse, in qua specialem, ut prædixi, passa sum in corpore passionem. Cum autem mutua collocutione & immensa spiritus suavitate fuissent ad invicem recreatæ, illa quæ advenerat licentiam petiit abeundi. At Christi Virgo, veluti pro benedictione, unum pomum contulit recedenti: quod illa cum hilaritate suscepit, & secum domum apportavit. Placuit autem sibi, non sine divina, ut arbitror, voluntate, cujus saporis esset pomum, quod attulerat, attentare; & cum gustasset, invenit fructum saporis dulcissimi & ad edendum suavissimi. Admirans autem se tantam gustare dulcedinem, credidit, quod hæc ipsa dulcedo ex se gustante potius procederet, quam ex pomo: [pomum attactis suo mirabilis saporis efficit.] tam copiosa siquidem paulo ante irrigata fuerat dulcedine, ut credere posset nec fructum arboris sibi posse sapere nisi dulce? Certificari tamen super hoc volens, divisit pomum contubernalibus suis, quatenus, si forte gustando similem probarent dulcedinem, hanc pomo justius asscriberet; sin autem, hanc ipsam sibimet securius imputaret, Gustantes autem, tantam expertæ sunt in ipso pomo dulcedinem & saporem, ut unanimiter protestarentur, se numquam æqualem in fructu arboris degustasse. Credidit igitur puella, non insipienter, ut æstimo, hujusmodi saporem dulcedinis in ipso pomo a nativitatis suæ primordio non crevisse, sed potius nuperrime Julianæ meritis accrevisse: accrevisse dixerim, ad cognoscendum, quanta dulcedinis suavitate electam & dilectam suam Christus perfunderet in interiori homine, qui etiam gratia ipsius tantum dulcorem fecisset in pomo visibili considere

[27] [aliorum obitus ex revelatione docta] Non solum Christi Virgo Juliana suorum obitus amicorum illo speciali, quem prædixi, dolore corporis cognoscebat: sed interdum spiritus alicujus illorum qui decesserat, per locum in quo illa erat transiens, ab eadem devote orationum suffragia precabatur. Aliquando etiam Spiritu sancto revelante, migrationem cujuspiam sibi familiarium cognoscebat. Unde cum quadam vice obitus unius mulieris sibi carissimæ per spiritum innotuisset, [eos juvat recitatis Vigiliis defunctorum.] continuo pro illius anima persolvit, in abundantia lacrymarum, vigilias defunctorum. At illa quæ decesserat, Dei permissione sorori suæ apparuit annuntians ei quod Christi Virgo Juliana pro se Vigilias persolvisset, quæ sibi mirabiliter profuerant. Soror autem defunctæ non distulit diutius Christi virginem visitare, & germanæ suæ obitum nuntiare. Ad quam Juliana: Noveram ego bene decessum illius, pro qua dixeram vigilias, tota liquescens in lacrymis; quæ si bona Christiana fuissem, sibi prodesse debuerant. Tunc recordata est mulier verborum sororis suæ defunctæ, quæ sibi apparuerat, videlicet Vigilias Virginis sibi plurimum profuisse.

[28] Quodam tempore Juliana venit ad eam, quam præfati sumus, juxta ecclesiam S. Martini Reclusam, [visitans Evam Reclusam,] a qua cum omni devotionis affectu suscepta est. Sed cum ipsa Reclusa hospitem suam prospexisset multum debilem & infirmam, ipsam in solario super lectulum collocavit: erat autem Vigilia Dedicationis ecclesiæ memoratæ, sed hoc ipsa quæ advenerat, ignorabat. Sensit attamen post paululum, [cognoscit in spiritu esse Vigiliam Dedicationis ecclesiæ:] & agnovit excellentiam solennitatis instantis, non alio sibi quam Spiritu sancto revelante, & ipsam, usque ad oblivionem totius debilitatis & infirmitatis, dono suæ gratiæ perfundente. Surrexit igitur velociter, & cum omni celeritate, sicut illa quæ vere ebria erat, non vino sed spiritu, gradus descendit solarii, in quo jacuerat; & per fenestram reclusorii, veluti volando, ingredi festinabat. Trahebatur siquidem, in impetu spiritus vehementis, [visa Christi patientis imagine, præ dolore animi deliquium patitur.] loci amore, in quo tantæ solennitatis mysteria noverat, recolenda. Cui occurrens Reclusa dixit: Non, Domina mea, sed pro nostra Dedicatione jam instante, juvate me altare meum diligentius adornare. At illa, libenter; inquit. Cum autem aperuisset Reclusa Veronicam suam: Christi Virgo fixit occulos ad imaginem Salvatoris: quæ statim nimio correpta dolore, ex memoria passionis Christi, ad terram corruit & defecit. Reclusa autem accepit eam in ulnas suas, & ipsam in lectulo reclinavit. Cupiensque ipsius dolorem vel pellere vel lenire, dixit ei: Quiescite, Domina mea, quoniam dolor passionis Christi jam abiit & recessit. At illa: Verum est, inquit, quod recessit; sed tamen ipsam passionem sustinuit. Post aliquantulum vero temporis spatium, cum audisset pulsari campanam festivam, quam dicunt Benedictam, [rapta in exstasim] ecclesiæ memoratæ; per fenestram sibi propinquam fixit oculos in cæli firmamento, raptaque in spiritu tam mirabiliter extitit, ut nullo signo vitæ in ipsa remanente, credi potuisset veraciter expirasse; nisi quod tincta & pallida paulo ante ora ipsius, nunc quasi lilia candebant; genæ colore roseo vernabant; oculi vero ejus, tamquam duo crystalli, radioso lumine rutilabant. Quos cum diutius in firmamento cæli fixos immobiliter tenuisset, clausit, aliquod membrorum suorum penitus non movendo. Deinde ipsa Reclusa, quæ familiare obsequium præstabat sic affectæ, [auditur cum SS. Petro & Paulo colloqui.] audivit ipsam cum beatissimis Petro & Paulo Apostolis colloquentem. Post hæc, quos clauserat, aperuit oculos; & videns Reclusam prope assistere, obstupuit, & dixit: Eamus. At reclusa: Et quo, inquit, Domina mea, ibimus? Quæ respondit: Romam ad Apostolos. Evigilans siquidem a somno sui excessus, eo modo quo Petrus, qui olim in transfiguratione Salvatoris tria tabernacula volebat fieri, nesciebat quid loquebatur. Et numquid ipsa ebria erat? Ebria plane, sed spiritu: sic etenim loquebatur, acsi ipsa, adhuc in mortali corpore degens, ea facilitate posset Apostolorum limina perquirere, qua ipsi corpore exuti ipsam poterant in spiritu visitare.

[29] Infirmabatur aliquando dicta Reclusa multis infirmitatibus, inter quas febre acuta gravius laborabat: quæ quidem in tantum invaluerat, ut quique familiares ejus & noti de ipsius convalescentia desperarent. [prædicit eidē Evæ ægræ sospitatem,] Quod cum Juliana cognovisset, properavit ad eam venire gratia visitandi. Quæ cum venisset oratorium intravit & oravit: cum autem surrexisset ab oratione, locuta est ipsi Reclusæ, & dixit ei. Ab omnibus his infirmitatibus sanabimini; recuperatura enim est, omnimodam sospitatem. Et hoc quidem protulit de exteriori homine ægrotantis: de interiori vero cum ipsa eadem non minus mirabiliter est locuta, [& statum mentis præsentem atq; futurum indicat,] manifestans statum mentis, in quo erat ipsa Reclusa; nec non & illum, in quem erat postmodum ventura. Ex præmissis autem non cecidit aliquid in terram, sed omnia, prout ipsa spiritu prophetico prædixerat, ut fidelis ipsa inveniretur, suis temporibus evenerunt. Corporalem siquidem ipsa Reclusa recepit sanitatem: in illum etiam mentis statum, qui sibi a Juliana prædictus fuerat, asseruit se venisse.

[30] Manifestavit autem ipsa Reclusa postmodum dilectæ suæ Julianæ multas tribulationes, quæ suum animum vehementer affligebant. [& liberandā a tribulationibus promittit.] At illa blande consolata est eam, divinam eidem clementiam providens affuturam. Ab omnibus, inquit, his tribulationibus, quas habetis, liberabit vos Dominus. Quod & factum est: nam ab omnibus his liberata est per Dei gratiam, sibi Julianæ meritis & precibus impetratam, sicut ipsa Reclusa usque in hodiernum diem magnifice protestatur.

[331] Frequentabatur quædam Ordinis mulier a quodam improbo importune, quam Christi Virgo Juliana non modicum diligebat. Hæc autem frequentatio erat contra voluntatem ejus, quæ hominis illius spiritum cognoscebat: nec non & ipsius mulieris, cum cordis illius nequitiam percepisset. Admonuit ergo mulier hominem sæpius, [quidam compulsus ab accessu ad Sanctimonialem desistere,] ut a frequentia sui accessus desisteret; sed hujusmodi admonitionem ille surdis auribus audiebat. Qui cum die quadam accessisset, & rogatus nollet abire; zelo religionis accensa mulier duas personas convocavit, quæ illum recedere compulerunt, & eidem suam improbitatem & stultitiam exprobraverunt. Ille vero repulsam suam æquanimiter non ferens, iracundiæ facibus inflammatus, cœpit religiosam mulierem inhonestatis & turpitudinis arguere & mendaciter diffamare. In via autem qua ambulabat, ore sacrilego virus vipereum mendacii jaculando, [ejusque famam mendaciis lædens] divina ultione ad terram corruit, correptus morbo valido ægritudinis repentinæ. Qui simul cognitione & memoria privatus, ad propria, velut exanimis, delatus est. Quod audiens referri prædicta mulier, cœpit inconsolabiliter contristari, quod hoc illi misero, [subito morbo punitus,] etsi non culpa, tamen causa sui accidisset; præcipue cum illum in statu salutis non confideret comprehensum. Misit igitur familiaritatis ausu ad Christi Virginem Julianam, rogans eam omni affectu, ut divinam clementiam precaretur, quatenus illi sic punito cognitionem, qua vel pœnitere posset, tribuere dignaretur: alioquin sciret, cor suum numquam pacis solatium habiturum. His auditis Christi Virgo, sicut tota pietatis visceribus affluebat, dilectæ suæ dolenti condoluit, & in virtute orationis clamavit ad Dominum; & quod petere rogata fuerat, impetravit. Placatus siquidem Dominus ancillæ suæ precibus, restituit flagellato memoriam & cognitionem, non solum qualem ante habuerat, [Iulianæ præcibus emendatus,] sed cognitionem contulit & veram & illuminatam, cum munere voluntatis in melius commutatæ. Quibus ille receptis, compunctus est corde, publice protestans, se de bona muliere per omnia fuisse mentitum; spondens si convalesceret, se de reatu mendacii ab illa veniam precaturum. Ut autem veterem hominem cum actibus suis exueret, accersito Christi vicario confessus est, spiritum mentis suæ cupiens renovari. In brevi autem tempore, post purgationem & sanitatem mentis, reddita est illi etiam sanitas corporalis; [sanitatem recipit,] quæ non ob aliud fuerat perdita, nisi quia mentis sanitas fuerat jam amissa. Qui totus sanus factus, ad prædictam mulierem redire, & vias antiquas voluit repetere. Sed religiosa mulier, provida futurorum, licet hominem speraret ex antiquo in alium commutatum; timuit tamen, ne ille processu temporis pristinos inconditos mores resumeret. Misit igitur denuo ad Christi famulam Julianam, rogans & obsecrans, quatenus Dominum exoraret, ut hominem illum a voluntate mala custodiret, & in bono statu, quem eidem sua pietate dederat, conservaret. Quid multis immorer? Levavit Juliana puras manus in oratione ad Dominum, [& facultatē male agendi amittit.] & quod petiit obtinuit: nam Dominus, qui homini punito sanitatem & bene agendi contulerat voluntatem, ad majorem securitatem etiam in magna parte male agendi abstulit facultatem: subtraxit insuper pius Dominus ab illo fere omnium rerum cognitionem, quæ ad suam illius salutem minime faciebant.

[32] Miserat aliquando Juliana quemdam Clericum ad partes remotas, pro quibusdam negotiis peragendis: operuerat autem nix ita totam terræ superficiem, ur ille viam seu semitam tenere non posset: unde in loca plurimum periculosa incidit oberrando. At ipsa quæ ipsum miserat, continuo cognovit per spiritum, quomodo illi erat: [Clerici absentis periculū cognoscit,] mandavitque quibusdam familiaribus suis, ut Dominum rogarent, quatenus Clericum ab instantibus periculis eripere dignaretur: fuditque etiam ipsa orationem ad Dominum. Exaudivit igitur Dominus preces clamantium ad se, & illum a periculis, quæ incurrerat, [& precando avertit.] maturius liberavit. Cognovit & hoc ipsum Christi Virgo in momento; nam & ereptionem Clerici nuntiavit, & gratias illius retulit ereptori. Reversus autem Clericus, seriatim narravit diem & horam, quando in prædicta inciderit pericula; non aliter profecto quam Christi ancilla prædixerat; firmiter protestans, non nisi suffragiis orationum credere, tanta se evadere pericula potuisse.

[33] Ægrotabat aliquando quidam de amicis ejus præcipuis ægritudine vehementi, ut omnes qui adveniebant mortem esse ei in januis nuntiarent: quod cum cognovisset Juliana, venit eum visitare ex officio mutuæ caritatis. [Presbyterum ægrum prædicit sanandum:] Et cum illi infirmo per aliquantulum temporis astitisset tandem recessura, dixit ei: Ego quidem recedam, sed nequaquam hoc facerem, nisi vos melius habiturum cognovissem: sed rogo vos, ut quamdiu tam debilis fueritis, quod Missam celebrare non poteritis (siquidem Presbyter erat) ipse saltem semel in hebdomada Corpus Domini recipiatis. Ille vero qui sine intellectu duxerat infirmitatem, admonitionem hujusmodi intellexit, & cum omni devotione adimplevit.

[34] Narrare solet magnæ religionis & claræ opinionis Hadewigis, Reclusa S. Remacli juxta Leodium, Sororem Julianam quam plurima sibi per prophetiæ spiritum prædixisse. [& quo ordine sint tres morituræ.] Viventibus adhuc in corpore dictæ Reclusæ matre & sorore, prædixit ipsi Reclusæ, matrem ejus primitus morituram, sororem autem ejus postmodum secuturam: ipsam vero Reclusam superstitem remansuram: quod absque ulla commutatione rei exitus comprobavit.

ANNOTATA.

a Evæ hujus Vita, ex his Actis desumpta, describitur a Fisen parte 2 Paralipomenon ad Flores Ecclesiæ Leodiensis, qui cap. 4 addit ista: Tumulum a Martinianis Canonicis ornatum pro virtutis merito habemus, cui e candido marmore ipsius Evæ simulacrum cum inscriptione additum erat. Sed absumptum flammis templum, quando postea restauratum fuit, quale hodie videmus; e tumuli marmoribus erecta est ara, quam Venerabili Sacramento dicari placuit. Ita, nescio, quo pacto, ignotum ferme mansit aut certe inhonorum ejus sepulcrum, donec nostri hujus seculi anno vicesimo secundo, magna omnium exultatione & reverentia, e tenebris & obscuro sepulcro in lucem venerationemque extractum est sacræ Virginis corpus: e quo partem aliquam Serenissima Infanta Isabella Clara Eugenia Belgarum Princeps magna animi demissione religioneque accepit. Hæc Fisen, qui titulo Beatæ eam honorat. Addunt auctores Apologiæ eam elevationem a Nuntio Apostolico factam fuisse. Nos vidimus aram, audivimusque quot seriis quintis ad illum e Choro, post Vesperas, solitos proceßionaliter venire Canonicos, ad eumque recitare collectam de Venerabili.

b Ozilia cum titulo Beatæ refertur a Raißio, in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii a Molano editos, ad hunc diem. De ejus obitu agitur infra lib. 2 num. 33.

CAPUT VI.
Tentati & ægri adjuti: dæmones compressi. Reliquiæ falsæ detectæ.

[37] Compatiebatur mirabiliter Juliana proximis suis, qui tentationum procellis urgebantur, seu qui cordis vel corporis gravaminibus premebantur, ut veraciter cum Apostolo dicere posset. Quis infirmatur, & ego non infirmor? quis scandalizatur, & ego non uror? [2 Cor. 11, 29] Unde cum aliquæ personæ, familiaritatis commercio seu liberationis desiderio ad eam venientes, tentationes seu gravamina eidem vero corde, humiliter & absque hypocrisi, revelabant; & ipsa secundum gratiam divisionum spirituum, quam a Domino acceperat, cognoscebat, quia ita erat; passiones hujusmodi, per nimiam mentis compassionem, sibi arctius assumebat, & tamquam proprias ad Dominum deferebat: nec apparebat in conspectu Domini vacua; sed effundebat sicut aquam cor suum coram ipso, in spiritu humiliato, [Tentatis compatiens] & contrito, cum munere devotæ orationis & effusione lacrymarum copiosa; & ut, ad misericordiam præstandam tribulatis & afflictis, citius moveret divinæ viscera pietatis, corpus suum tenerum absque misericordia duris verberibus affligebat: nec requiescebat spiritus ejus, donec ipsæ personæ a tentationibus vel gravaminibus omnimodam liberationem, vel (si forsitan ipsas totaliter liberari non expediret) saltem alleviationem a Domino recepissent. [pro iis se affligit:] Deficiet mihi dies, si tentationes & gravamina explicare tentavero, a quibus orationum ejus instantia quam plures personæ consolationis divinæ beneficium reportarunt: sed quoniam parcendum est fastidiosis lectoribus, tentabimus referre pauca de pluribus.

[36] Obsederat spiritum cujusdam Beghinæ horribilis acedia: quæ jam illam a multis bonorum operum exercitiis, sicut assolet, reddiderat enervatam: [liberat Beghinam precibus ab acedia,] cunctisque fere rebus sibi tædio existentibus, etiam erat oneri sibi ipsi. Venit autem ad Christi famulam Julianam, & ostendit illi miseriam, quæ spiritum suum oppresserat vehementer. At Christi Virgo dolenti condoluit, & cum mentis & corporis afflictione pro illius liberatione Dominum exoravit. Nec frustrata est diutius prece sua, sed quod petiit impetravit: nam Dominus ejus precibus acediam a mente Beghinæ misericorditer propulsavit. Cognovit etiam liberationem illius, tam cito vel citius per spiritum, quam ipsa Beghina posset de seipsa cognoscere per experimentum. Mandavit autem Juliana illam venire ad se, & diligenter ac materno affectu in vera religione instruxit eam, tamquam filiam spiritualem, quam Dominus obtentu precum suarum dignatus fuerat a puteo interitus revocare. Laborabat in super hæc eadem Beghina ingenti capitis dolore, quem rheuma quod habebat continuum procreabat: [& pileo suo a dolore capitis:] quæ cum Julianæ super hujusmodi dolore conquesta fuisset, Christi Virgo pileum, quem capiti suo superponere solebat, quasi pro benedictione largita est. Quem cum Beghina capiti suo imposuisset, ita sanata est, ut amplius vehementiam doloris pristini non sentiret.

[37] Quædam mulier Ordinis, ex morte cujusdam amici sui tantam cordis incurrerat tristitiam & dolorem, ut sensu perturbato se crederet in insaniam convertendam; [verbis sanctimonialem a magna tristitia:] nec poterat per alicujus personæ consolationem ab hujusmodi dolore & mœstitia relevari. Accessit tandem ad Christi famulam Julianam, & super inflicto cordis vulnere conquesta est; si forte posset per gratiam illi datam aliquatenus consolari. At Christi Virgo sic ait: Repellite hæc, Domina, ab animo vestro, & totum cor vestrum ad Dominum convertatis, & ipse a vobis cuncta quæ patimini gravamina propulsabit. Hæc & hujusmodi cum multo compassionis affectu & sermonibus consolatoriis proferens, mentis illius constantiam, quæ jam fere totaliter exciderat, mirabiliter restauravit. Tantam siquidem mulier, antequam recederet, consolationem est adepta; ut dolore pene toto exulante, testaretur se credere, vix majus miraculum posse fieri, quam tantum dolorem & tristitiam in tam brevi temporis spatio relegari.

[38] Venit aliquando ad Christi famulam Julianam quædam Beghina, quæ a maligno spiritu crudeliter & jugiter in anima & corpore vexabatur. [aliam Beghninam a maligno spiritu] Quæ cum illi prementium & fere opprimentium se tentationum miserabilem seriem enarrasset; humiliter postulabat intercessionis illius subsidiis adjuvari. Oravit igitur Christi Virgo, & divinæ propitiationis effectum celerem reportavit: siquidem visum est ipsi Beghinæ, cum abire deberet, magnum lapidem ponderosum a suis humeris cecidisse, & continuo sensit seipsam quasi totaliter ab infestantium vexationum pondere liberatam.

[39] Cum igitur Juliana per singula temporum curricula animas a potestate maligni spiritus eriperet, & Christo curaret restituere; adversum se iram & invidiam diaboli acrius provocabat. Nimium siquidem irascebatur peccator, [dæmonem contra se insurgentem] dentibus suis fremebat & tabescebat, cum videret quam plures animas, quas tentationum procellis absorbuisse, vel peccatorum pondere se putabat irremediabiliter dejecisse, per illius orationum efficaciam quasi ab inferni voragine revocari. Tota igitur malignitate in Christi famulam sæviebat, & ipsam dormientem vel vigilantem quiescere non sinebat. Ipsi etiam, larvales protendens figuras, [etiam in larvalibus figuris,] visibiliter apparebat; forsitan ut eam ab animarum, ab ipso captivarum, liberatione desistere cogeret; vel saltem ipsam ferendo, pœnas eidem, quas poterat, irrogaret. Sed quanto ille in eam amplius grassabatur, tanto ipsa libentius animas ab illius nexibus solvere nitebatur: sciebat enim intantum Christo id operis complacere, in quantum malignum perpendebat spiritum super hoc insanire. Suspectas tamen semper habens illius insidias, super custodiam suam stabat; ne forsitan illum sibi, vel in levibus, supplantare contingeret & insultare. Orationis autem clypeo dentem invidi retundebat, quo circumdata a dextris & a sinistris, [depellit oratione.] intus & foris, persecutoris sui insultus intrepida sustinebat. In Sacramento tamen altaris, specialem & præcipuam fortitudinem assumebat: [& sacra Eucharistia:] qua infatigabiliter adversus illum, cum innumeris malitiæ suæ artibus, poterat colluctari. Qui cum Julianam multo tempore visibiliter vexasset, ut adversum eam credi posset conjurasse; traditus est & ipse in forma visibili & sensibili in manus illius, vexationem quam intulerat recepturus.

[40] Solent narrare quædam Sorores domus Montis-Cornelii aliquando se audivisse strepitum & impetum, [subinde verberat, & conculcat,] quem Juliana in dæmonem faciebat: quem manibus tenens cædebat toto conamine, & pedibus conculcabat, & eidem exprobrans insultabat: Sic sic, qui se Altissimo coæquare voluit a muliercula calcabatur; & qui in eam præsumpserat insurgere, confundebatur, & operiebatur sicut diploide confusione verberis & pudoris. [etiam Sanctimonialibus audientibus,] Et cum aufugere cæsus jam cuperet & nequiret; tandem Christi famulam sic est allocutus: Dimitte me, & vade ad Sorores tuas, quæ sub ostio thalami tui auscultantes struxerunt tibi insidias: quæ te super hoc, quod celari desideras, accusabunt. Ad hanc vocem dimisit illum, & veniens ad ostium thalami, invenit aliquas Sorores ibidem, prout dæmon fugæ cupidus dixerat, excubantes: quibus repertis, contristata est, quod ipsæ forent consciæ talis rei. In dicta siquidem Domo fuerunt duo genera personarum, [eique aut applaudentibus aut invidentibus.] quæ Christi sponsam curiosius explorabant, unum ad invidendum, aliud ad imitandum: quod & usque adhuc in omni choro adolescentularum, ni fallor, poterit inveniri. Unum Julianæ plaudebat quotidianis profectibus; aliud quæque bene gesta depravans, ejusdem virtutibus derogabat. Unum glorificando Dominum in famula sua operantem, perfectionis limites ascendebat; illud mirabiliter descendens, cruciatu livoris proprii tabescebat. Juliana vero, veluti lilium florens, hoc & illud genus personarum, & beneficiorum obsequiis quibus poterat, & vitæ sanctimonia venustabat.

[41] Erat quædam Beghina, quæ gravissimam infirmitatem duobus annis & dimidio in uno oculorum perpessa fuerat: excreverat autem ab ejus oculo frustrum carnis, ad modum nucis, [oculi, frusto carnis tecti, infirmitas,] quod horrorem intuentibus ingerebat. Affligebatur igitur illa duplici contritione, verecundiæ scilicet & doloris; utrumque etiam diuturnitas temporis augmentabat. Sano tandem ducta consilio, venit ad Christi famulam Julianam semel & secundo; & eidem conquerendo exposuit, quantam & quanto tempore toleraverat oculi passionem. [ejus benedictione & lineo panno, adhibito,] Illa vero sicut ad compatiendum parata erat, condoluit patienti; oculum morbidum signavit; & eidem pro benedictione lineum pannum dedit, quo ab oculis suis tergere consueverat exitus lacrymarum. Quæ valefaciens discessit; & secum pannum, quem acceperat, deportavit. Crastina vero die, cum ipsa Beghina interesset Missarum solenniis & oraret; non sine divino, ut creditur, nutu in levem soporem resoluta est: [sub Missa tollitur.] & vidit, & ecce quædam reverenda persona, quam Christi Virgo Juliana mittebat ab altari, veniebat ad se; quæ manibus attrectans oculum, carnem superfluam amovebat leviter & curabat: quo facto recedebat sopor ab ea. Quæ cum apposuisset manum oculo, nil sensit veteris passionis, & se recepisse cognovit optatam multo tempore sospitatem: & gaudio magno valde ipsa gavisa est, & Christo gratias suo ipsius reddidit curatori. Contubernales vero ipsius & notæ stupebant vehementer, cum viderent ipsius curationem tam inopinatam, intuentes sanitatem oculi illius tam subitam & perfectam. Quæ cum sciscitantibus enarrasset ordinem rei gestæ, dabant gloriam Deo, qui merita dilectæ suæ Julianæ manifestare voluerat miraculo tam jucundo. Nec enim ob aliud Christus voluit, ut arbitror, quod dicta Beghina personam ad se venientem, & sanitatis remedia conferentem, sibi mitti a famula sua conspiceret; nisi ut liquide cognosceret, se adeptam meritis & precibus illius oculi sanitatem.

[42] Sicut Christi Virgo Juliana bonos hominum spiritus a malis per spiritum discernebat; sic per gratiam a Deo sibi datam, veras Reliquias a falsis mirabiliter cognoscebat. Unde contigit quod quidam magnus Princeps terræ, & quidam amicus ipsius Virginis, falsæ spei multis & persuasibilibus sermonibus fuerant incitati, ut ad Terram sanctam deberent proficisci: dictum namque erat eis, [Iter aggressuris in Palæstinam spe Reliquiarū] per visionem esse revelatum, si iter hujusmodi arriperent, ipsos contra gentem perfidam potenter & viriliter acturos; columnam etiam, cui alligatus; nec non & virgas, quibus cæsus fuit mundi Salvator, cum multis aliis pretiosissimis Reliquiis inventuros. Qui tantæ promissioni, quamvis inani, pene dexteras dederant; & quod mendaciter eis suasum fuerat, fere fuit persuasum. Sed benignitas Salvatoris, licet larga munificentiæ suæ dextera posset illos ad nutum vel in præsenti vel in futuro munerare, etiam inanibus verbis circumventos; noluit tamen, spe fallaci promissorum non consequendorum, ipsos per tot maris & terræ spatia fatigari. Visum est igitur illi alteri a Principe, consilium requirere a Christi famula Juliana; nec debere ipsum tantam rem aggredi, absque illius voluntate & persuasione, cujus adeptus fuerat familiaritatem, & ex parte noverat sanctitatē. Venit igitur ad eam, Deo sic volente, [dissuadet, ob mendacia illis imposita,] & quid sibi & Principi suasum fuerat intimavit. At illa continuo persuasit illi, his quæ suadebantur non credere; libere pronuntians, quod hæc omnia mendaciter fingebantur; & prohibuit illa ne iter arriperet, & ne falsis visionibus fidem adhiberet. Ille autem continuo magis elegit Virgini credere, quam blandis admodum persuasionibus pertinaciter adhærere. Princeps etiam non omnino eisdem se credidit, nam illuc ire personaliter recusavit: misit tamen nuntios suos trans maria, ad cognoscendum quid ibi posset inveniri. Et qui missi fuerant, cum redissent, nuntiarunt Principi columnam fore tam grandem, [& virgas inde allatas novit communes esse.] quod per tot terrarum intervalla non potuisset ab eis apportari: de virgis tamen, quibus Salvator mundi cæsus fuerat, dixerunt se attulisse, sceleratissime mentientes. Quæ cum ad Christi Virginem fuissent allatæ, non plus eidem devotionis ac suavitatis intimæ contulerunt, quam si videret virgas communes, sicut & videbat. Cognovit igitur veraciter ipsa, nec non & alia persona, has esse virgas communes, nec quidquam eis impendi debere reverentiæ & honoris. Quid? cū Christi Virgo id quod de hujusmodi virgis cognoverat, intimasset; facta diligēti inquisitione a Principe, cognitæ sunt personæ, quæ ipsum cū amico Virginis, suis ipsorum adinventionibus & fraudulentis suasionibus, ultra mare trahere conati sunt: quæ etiam eisdem falsis Reliquiis illudere præsumpserunt. Sed jam liber claudendus est, & narrationis cursus, pro modica captanda requie, aliquantulum suspendendus.

LIBER II.

PROLOGUS.

Dicendæ sunt tribulationes & persecutiones in proximo, quas pro zelo justitiæ & Christi amore Juliana ante beatæ dormitionis suæ terminum toleravit. Baiulavit, siquidem & ipsa crucem suam, & secuta est Christū: secuta plane, etsi non morte crucis, tamen tolerantia cruciatus. Numquid non cruciata domesticorum persecutionem sustinens, injurias multiplices patiēs, domo fugere coacta, in paupertate loca diversa adire compulsa? Sed jam veluti intermissa diæta modicū respiremus, ut ad prætactas persecutiones & tribulationes, & si non perferendas, referendas tamen, cum aliis dignis memoria, virilius assurgamus.

CAPUT I.
Institutio domus Montis-Cornelii. Hujus Priorissa Iuliana persecutiones patitur.

[1] a Ad majorem notitiā eorū, quæ dicenda sunt, credimus opportunum; si aliqua breviter & succincte de institutione & ordinatione domus Mōtis-Cornelii proferamus. Sciendum igitur, quod dicta domus, non longe a Leodio distans, a civibus Leodiensibus ob hoc, ut dicitur, fuit specialiter instaurata, ut cives Leodienses utriusq; sexus, qui lepræ contagiū incurrerent, ibidē reciperent mansionē, ipsius domus facultatibus sustentandi. In qua pariter, b viri & mulieres, sani & incolumes, admittuntur; ut per personas sanas utriusq; sexus, [domus Montis-Cornelii prope Leodium, instituta pro leprosis utriusque sexus, regitur a Priorissa,] diversis & opportunis officiis deputatas, necessitati infirmorū similiter utriusq; sexus cōgrue ministretur: utriq; vero sexui suus habitus deputatus est. Viri autem, tam sani quā ægroti, Fratres; mulieres vero, tam incolumes quā infirmæ, vocantur Sorores. Sororibus præficitur Priorissa, cui c secundū Religionis suæ ordinem tenentur obedire. Super omnes tamen Fratres & Sorores domus, constituitur Prior: cui obediendū est ab omnibus, ut Prælato. Sunt autē in dicta domo cū Priore, [& Priore,] aliquanti Fratres Clerici & Sacerdotes, a quibus divina officia celebrātur. Et quoniam dicta domus a civibus Leodiensibus, ut dictum est, extitit fundata; ipsi duos aut tres viros providos inter se per tempora solent instituere, qui dictæ domui debēt in temporalibus providere. In hac igitur domo cum venerabilis d Sapientia per plures annos Priorissæ officium strenue complevisset, [ubi post Sapientiam,] laborū suorum a Domino propriā receptura mercedē, carne soluta est: ipsa autem fuerat, sub qua nutrice, Juliana summo Regi infantiæ & innocentiæ suæ primordia dedicavit; sub qua magistra, ad perfectionis ardua, ætatis & sexus oblita, cucurrit, quæ Christo juvante postmodum apprehendit.

[2] Post obitū vero præfatæ Sapientiæ, diminuti sunt etiā morte interveniente dictæ domus sapientes: juniorū autē Fratrum & Sororū numerus pullulavit. At illi, quorum intererat domui de Priorissa providere, cognoverunt quod juniores Sorores multū desiderabant bonam sibi præfici Priorissam: unde curabāt eis talē eligere, [omnium votis in Priorissam] cujus conversatione & admonitione possent in melius proficere. Et quoniā Christi Virgo Juliana, admirandæ conversationis merito & sanctitatis privilegio Sorores dictæ domus supergressa fuerat universas; visum est eis, [electa B. Iuliana,] quod nulla dignior illa jam erat præesse, quæ a primis annis, unctione magistra, & subesse didicerat & coësse. Concurrētibus igitur votis Sororū in illā, constituta est domus antedictæ, non sine divina providentia, Priorissa. Nolebat siquidē Christus lucernam ardentem & lucentē ulterius abscondi sub modio, sed poni super candelabrū, ut luceret omnibus qui in domo Dei erant. Juliana vero quamvis latere, quamvis etiā subesse multo magis concupisceret quā præesse, inobedientiæ tamē vitium incurrere pertimescens, pure propter Deū & obedientiæ bonū, injunctū sibi suscepit officiū. [raræ sanctitatis prælucet exemplo,] Sed quis qualiter Christi Virgo in hujusmodi officio præfuerit, imo profuerit digne valeat enarrare? Præfuit in utilitate, præfuit in humilitate, præfuit & in solicitudine. exemplū se præbuit cunctis bonorū operū, non quærens quæ sua erant, sed quæ Iesu Christi. Priorissæ sibi vendicavit curā & operam, non dominium sive pompā. Quæcūque sancta, quæcumq; amabilia, quæcumq; bonæ famæ & religionis, hæc loquebatur & exhortabatur. Toto affectu caritatē Christi, ubi erat, studuit augmentare; ubi non erat, curavit salutaribus monitis provocare: [omnes in omni virtutum genere promovendo.] Cōmissum sibi Sororū gregem ad pascendum, ad singula virtutum genera commonebat, prout capacitati & intelligentiæ singularū noverat expedire; & quæ bonæ voluntatis erant Sorores, delectabātur in admonitione & doctrina illius, gratāter cervices suas affectuosæ Priorissæ magisterio submittentes; & credebāt verbis suis, & sustinebant consiliū ejus, nec obliviscebantur operū. Operabatur siquidē Christi famula, cū ejus adminiculo salutē illarum, invitans eas officiosissima caritate semper progredi ad charismata meliora. Nō dominā se exhibebat, sed ancillā, sed matrem, sed nutricē. Et quomodo sororum benevolarū in se non attraheret affectum? Illis siquidem pro tribulationibus seu necessitatibus ad se concurrentibus, consolationis & juvaminis materna protēdebat ubera, roriflua ubera, de cælo plena. Posuerat enim Pater totius cōsolationis in ore Julianæ verbū solatii spiritualis, ut eas quæ vel in tristitia vel in tribulatione erant, posset per datā sibi gratiā consolari. Pusillamines confortabat, proficiētibus applaudebat, perfectis congaudebat. Æmulabatur omnes Dei æmulatione, desiderās & totis nisibus satagēs, ipsas virgines castas exhibere Christi. Et ut sibi commissas oves Christo offerret sanctas carne & spiritu, studebat omni modo ipsarū conservare innocentiā, [innocens ipsa non commisso ullo peccato graviore] profecto innocens & ipsa. An non Juliana innocens? de qua confessor suus, qui ejus conscientiā perfecte cognoverat, tā audacter quam veraciter protestatus est, quod ipsa numquā peccatum commiserat criminale. An non innocens & agna immaculata? quæ numquā sentire permissa est vel primos motus carnis, lididine titillantis. Siquidē cū aliquæ personæ de tentationibus validis illecebræ carnalis, quas patiebantur, sibi conquererētur; ipsa apud se de hujusmodi plurimū mirabatur, pro eo quod nūquā in vita sua fuisset simile quid experta. Quibusdā etiā sibi familiaribus testata est, [nec libidinis motibus tentata,] quod non plus unquā tētata fuerit de carnalis concupiscentiæ voluptate, quam nec tentata fuerat mortuorum ossa comedere. O virginitas reverenda, o puritas admiranda! Licet autem rara avis sit in terris, aut innocentiā carnis vel saltē spiritus nō perdere, aut humilitatē utriusq; sanctimonia non excludi; Juliana tamen speciali gratiæ privilegio, carnis & spiritus innocentiā semper retinuit, & humilitatē virtutū custodem non amisit; [& interim semper bumillima persistens.] merito proinde digna, quæ a sponso suo Christo audire mereretur, Ecce tu pulchra es amica mea, ecce tu pulchra. Nec immerito pulchra dicitur, cui sanctitas amissa humilitatē non attulit, sed servata admisit: merito Virgo nostra cū repetitione audit se a spōso suo pulchrā nominari, a quo sibi datū est utriusque, carnis scilicet ac spiritus, pulchritudine gloriari. Ab ista igitur Agni sponsa, sponsi agna, oves Domini, videlicet bonæ voluntatis Sorores domus Montis-Cornelii, ad æternæ viriditatis pascua minabātur: sub hac agricola novellæ plantationes, in agro Domini plantatæ, in virtutibus crescebāt & multiplicabantur.

[3] Sed quid putas? invenitne Christi Virgo aliquid laborandū in agro Domini Dei sui? Et plurimū. Etsi illa quæ præcesserat Priorissa in eo multū laboravit, non tamē totū elaboravit: invenit namq; nova Priorissa in agro Domini, unde non modicū doluit, arbores steriles: Sorores loquor, arbores sine fructu, nisi forte glandiū aut siliquarū quas porci manducant. [emendare studet vitia subditarum suaviter,] Invenit inquā, nonnullas Sorores immites, inobediētes, moribus & actibus ordini repugnātes; & quod nimis puritatis amatrici displicuit, cū viris conventicula periculosissima celebrantes. Hæ quidē erāt quæ prætergrediebantur viā, quæ quantū in ipsis erat, vindemiabant & demoliebātur, ad instar vulpecularum, vineam Domini Sabaoth Istas igitur primitus aggressa est in spiritu lenitatis, ut se a frequentationibus hominū refrænarēt. Quæ cum illius admonitionē surdis auribus præterirent (neque enim eis placebat dimittere, quod libebat sæpius iterare) visum est Christi Virgini utēdū sibi fore medicamine fortiori. Zelo igitur Phinees accensa, cœpit illarū vitia durius reprehendere; vitiorū germina pungere; [& fortiter,] non palpare: intermiscebat tamen temporibus tēpora, duris increpationibus suavia blandimenta. In custodiendis etiā illis sibi fuit diligentia ac solicitudo tanta, ut plerūq; requiē non caperet nec noctibus nec diebus: incredibilis enim illi cura fuit, ne sibi commissæ Sorores, prout consueverāt, periculis se committerent animarū. [adjugilans iis die ac nocte,] Multotiens cum illas in pace crederet pausaturas, & ipsa lassa membra vellet aliquantula requie refovere, excitabatur a maligno spiritu, aliquādo nuntiāte, Sorores ipsas non requiescere, sed fugisse. Nec tamē credendū est hæc illū nuntiare, quod illarum æmularetur salutem, [etiam a spiritu maligno excitatur:] qui tantū sitit sanguinē. Et cum Christo Virgo surgeret festinanter, utrumne illæ quiescerent cognitura; reperiebat aliquando illas reseratis ostiis recessisse. Interdum tamen ipse malignus, Julianam excitans, mendacium de ipsis Sororibus loquebatur: siquidem spiritus mendax est, & aliquando verum dicere compellebatur. Etenim cum ipsa aliquando excitata surgeret, dictas Sorores audiens aufugisse; inveniebat illas pacifice quiescētes.

[4] Hæc & hujusmodi cum Christi Virgo ageret incessanter, & suis ovibus vias obstrueret delinquendi; experimento didicit, quod ait Scriptura, Omnes qui pie volunt vivere in Christo, [ab eis, earūq; amatoribus, persecutiones passa,] persecutionē patientur. [2 Tim. 3, 12] Illæ siquidem jam non oves, sed lupæ ferocissimæ, omne genus spiritalis medicinæ contemnentes, vitiorum morbum magis fovere quam abjicere cupiebant; & in phrenesim animi dilapsæ, curantis manum & industriam respuebant. Non solum autem illæ, sed & illi a quorum frequentationibus & conventiculis ipsas retrahere laborabat, iniquo odio oderant illam, nec poterant ei quidquam pacifice loqui; & fremebant dentibus in illam, & detractionibus, susurriis, inimicitiis & omnibus modis quibus poterant, ipsam persequebantur. Pro nefas, posuerunt adversum Christi famulam mala pro bonis, & odium pro dilectione sua; & loquebantur adversus eam lingua dolosa, & sermonibus odii circumdabāt eam, dignam potius circumdari floribus rosarum & liliis convallium. Firmaverunt insuper sibi sermonem nequam, & scrutati sunt longo tempore, ut in Christi ancilla deprehendere & sic reprehendere publice possent aliquam iniquitatem: se defecerunt scrutantes scrutinio. Nam Juliana, quæ Christo artifice ad perfectum fuerat elimata, tam pie & prudenter in omnibus se habebat, ut nihil inveniret, quod digne capere posset malignitas scrutatorū. Nec tamen propter hoc reversi sunt ad cor (siquidē ira & furore excæcatum erat insipiens cor eorū) sed omnes quos poterant de domo venenatis colloquiis adversus Christi Virginem concitabant: & inveniebant populum qui sibi crederet, proniorem ad malū quam ad bonum: & multiplicatum est in illam odium vehementer. Numquam tamen potuit domus illa exasperans, in omni persecutione sua & furore, unctionem Spiritus, qua plene Christi Virgo imbuta fuerat, exterminare; quin ipsa inter tribulationes & contumelias, quas est passa ab eis, in sua mansuetudine perduraret. Siquidem cum his qui oderunt pacē erat pacifica, exemplo Job cuncta sufferens in omni patientia. Nec persequentibus se vicem rependebat, [corroboratur a Godefrido Priore.] sed male agentes, cum zelo caritatis opportunis temporibus arguebat, vitia persequens, non personas. In illis autē diebus præerat Domui Prior vitæ venerabilis, nomine Godefridus, qui Christi ancillā cum adjutorio divino multum in suis tribulationibus confortabat.

[5] In vita istius Prioris revelavit Deus famulæ suæ multa, quæ post dicti Prioris obitū evenerunt. Solet enim illa, quam prefati sumus, Reclusa S. Martini narrare, quod cū Juliana, vivente adhuc memorato Priore, aliquando venisset ad eam, dixit ei: Maligni spiritus, Reclusa, qui me usq; nunc visibiliter vexaverunt, recesserunt a me; sed maligni spiritus qui in cordibus virorū & mulierū invisibiliter regnant, acrius de cetero insurgent adversum me, in me malignius sævituri. Sævient etiam, inquit, adversus ecclesiā Christi, & eos qui eam voluerint exaltare; sed me primitus aggrediētur. Hoc autē ultimum dicebat de solennitate Sacramenti, quæ per ipsā erat mundo ex jussione Domini propalanda: de quo Christi Virgo primo & principaliter, nec non & multi fideles qui eā promovere primitus attentaverunt, multa mala perpessi sunt. Post hæc addidit adhuc loqui ad Reclusam, dicens: Dominus Godefridus, laudabilis Prior noster, [hujus obitū prædicit & persecutiones sibi postmodum inferendas.] intra anni curriculū ab hoc seculo migraturus est. Est autē unus Frater in domo nostra, qui sibi succedet in Prioratu, sub quo maligni spiritus ita sævient in me, ut necesse mihi fuerit fugere a facie ipsius tribulātis. Est & in ipsa domo alter Frater, juvenis & innocens, qui me juvabit tribulationū pondera supportare. Verumtamen fugere oportet me, & lacrymis obortis dixit: In illo tempore, o Reclusa, necessaria mihi eritis: nonne profugā vestro recipietis hospitio. Tunc Reclusa ad illā; Omne, inquit solatium & omne bonum, quod vobis præstare potero, noveritis me vobis cū omni desiderio præstiturā. Non cecidit autē quidquā ex præmissis, quæ Christi Virgo prædixerat, in terrā: sed omnia suis temporibus evenerunt. Siquidē omnia memorata revelaverat sibi Dominus eventura: specialius tamē quā aliis temporibus, in hora Sacramenti altaris, incerta & occulta sapientiæ & voluntatis suæ revelabat sibi Deus. De quibus unū excellentissimū, in quo prerogativa nostræ Virginis manifeste dignosci poterit, credimus enarrandum; sepositis ad tempus tribulationibus, quas paulo ante tetigimus, quas tempore congruo resumemus.

ANNOTATA.

a Quæ hoc numero referuntur, extant solum in MS. Carthusiano.

b Conventus quatuor etiamnum appellantur, quia separantur habitatione viri sani, & lepra seu morbis infecti, item eodem modo feminæ.

c Secundum regulam S. Augustini, uti supra probatum.

d Sapientia mortua traditur a Fiseno circa annum 1230: & cum titulo Beatæ inserta est Menologio Henriquez ad 3 Martij.

CAPUT II.
Occasio prima instituendæ solennitatis Venerabilis Sacramenti Corporis & Sanguinis Christi.

[6] Tempore inventutis suæ, a quotiens Christi Virgo Juliana orationi incumbebat, magnū sibi signum & mirabile apparebat. Apparebat, inquā, ei luna in suo splendore, [Per lunam cum aliqua sui fractione sibi sæpius apparentem,] cum aliquantula tamen sui sphærici corporis fractione: quam cum multo tempore conspexisset, mirabatur multum, ignorans quid illa portenderet. Ex eo autem non satis poterat admirari, quod quotiens orationibus insistebat, dictum signum indesinenter se sub illius conspectum ingerebat: & cū totis conatibus niteretur amovere, quod volebat, nec prævaleret; cœpit timore & tremore multo nimis super hoc cruciari, æstimans se tentari. Orabat autem, & per personas sibi fideles orari Dominū faciebat, quatenus ipsam a quadam tentatione, quam se pati dicebat, eripere dignaretur. Sed cum nulla industria, nulla sua vel aliorū fidelium prece importunitatē signi posset a se repellere; cœpit tandē aliquando cogitate, ne forte non tam laborare deberet ad signum hujusmodi repellendū, quā in ipso signo aliquid mysticū inquirendum. Contulit igitur se totam cū omni devotione ad deprecandū Dominum, [discit, in Ecclesia solennitatem Ven. Sacramenti esse instituendam:] quatenus si id, quod videbat, aliquid significaret; sibi revelare nō dedignaretur mysteriū visionis. Tunc revelavit ei Christus; in luna, præsentē Ecclesiam; in lunæ autē fractione, defectum unius solennitatis in Ecclesia figurari, quā adhuc volebat in terris a suis fidelibus celebrari. Hanc autem suam esse voluntatē, ut ad augmentū fidei, in fine seculi debilitandæ, nec non & ad profectū & gratiā electorum, institutio Sacramenti Corporis & Sanguinis sui quolibet anno semel solennius ac specialius recoleretur, quā in Cœna Domini, quando circa lotionē pedum & memoriā passionis suæ Ecclesia generaliter occupatur: in ipsaque solennitate de memoria ipsius Sacramenti suppleri diligentius oportere, quod aliis quotidianis diebus in minori devotione seu negligētiis fuerit prætermissum. Hæc igitur cū Christus Virgini suæ revelasset, [ejusque promovendæ mandatum accipit:] injunxit eidē, ut hanc solennitatē ipsa inchoaret, & eā debere fieri, mundo primitus nūtiaret. At Juliana, sublimitatē negotii nec non humilitatē & fragilitatē suā ponderans & attendens, ultra quā dici posset obstupuit, & quod sibi injungebatur se nō posse facere respondit. Verū quotiens orationi incūbebat, admonebat eā Christus, ut negotiū sibi injunctum assumeret, quā ad hoc quæ cunctis mortalibus elegisset. At illa semper respōdebat: Domine, dimitte me; & quod mihi injungis, injūge potius magnis Clericis, lumine scientiæ fulgentibus, qui sciant & possint promovere tantū negotiū? nam quomodo id possem? Nō sum ego, [& frustra præ humilitate se excusat:] Domine, digna nuntiare mundo rem tā arduā, tā excelsam: nec ipsam scirē, nec possem adimplere. Responsumq; est illi; quod hanc solennitatē oportebat per ipsam omni modo inchoari, & deinceps per personas humiles promoveri. Et cū aliquando instaret orationi, obsecrans tota intentione Dominū, ut aliā personā eligeret ad hoc opus; audivit vocē dicentē. Confitebor tibi, Pater Domine cœli & terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus & prudentibus hujus mundi, & revelasti ea parvulis. Nec sic continuo acquievit, sed respondit: Excita, Domine, temetipsū; excita & magnos Clericos; & dimitte me in pace, tuam minimā creaturā. Et facta est rursum vox ad eā dicēs, Immisit in os meū canticū novum, carmen Deo nostro: justitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam & salutare tuum dixi: non abscondi misericordiam tuam & veritatem tuam a consilio multo.

[7] Igitur cū a tempore visionis prædictæ, plusquam viginti annorū curricula pertransissent; & iterū Christi Virgo Juliana, præ nimia humilitate, inenarrabilibus gemitibus & precibus institisset, quatenus ipse Christus cuiquā alteri personæ negotiū memoratum imponeret, nec hoc solū posset aliquatenus impetrare; cernens sibi durum fore contra voluntatis divinæ stimulum calcitrare, voluntatē suā ipsius subdidit voluntati: institerat enim tantis precibus & fletibus, ut plerumq; exhaustis lacrymis, [post annos 20 acquiescens,] oculi ejus purū sanguinem loco lacrymarum deducerent. Nec offendatur quisquam, quod Christi Virgo tam sero divinæ visa sit acquiescere admonitioni: cum hoc non ex aliqua processerit negligentia, seu minori erga ipsum Sacramentum devotione; sed solū ex profundissima humilitate: semper enim in cōspectu Domini se indignissimā asserebat, ut tanta solennitas per ipsam mundo innotesceret, de imperitia & de impossibilitate sua nihilominus se excusans. Sed quāto ipsa se indigniorē reputabat, tanto Christus, humilitatis amator & doctor, digniorē eam judicabat. Acquiescens igitur vel sero admonitioni toties sibi factæ, [visionem indicat Ioanni de Lausenna Canonico;] primū cūcta per ordinē patefecit b viro vitȩ venerabilis, Domino Joanni de Lausenna, Ecclesiæ S. Martini Leodiensis Canonico, cujus memoria in benedictione est; quē pro suæ sanctitatis excellentia plurimum diligebat: & rogavit eum, ut quoniā ipse notus erat multis & magnis Clericis & religiosis personis, qui ad ipsum orationū gratia veniebant: omnia quæ ipsa ei retulit, tacito tamen nomine suo, illis exponeret: ut cognosceret, quid etiā magnis Theologis de solennitate hujusmodi videretur. Et vide Virginē sapientē: non agit quidquā præcipitanter, non aggreditur aliquid inconsulte: sed cū maturitate & deliberatione multa nimis, facit universa; per se probans, & probari per alios concupiscēs, si spiritus ex Deo sint. Audiant hoc utriusq; sexus homines, sapiētes in oculis suis, credentes omni spiritui, qui quæcūque mentibus suis occurrerint divinas æstimant revelationes. Julianȩ ostenditur signū, revelatur mysteriū; injungitur imo & inculcatur negotium, & hæc omnia ab eo qui nec fallere nec falli potest: & tamē per homines, in lege divina doctos & spiritum Dei habētes, cuncta præmissa postulat retractari. Sed si exemplum Virginis nostræ eis pro minimo est, Pauli opus, attendant. Nonne Evangelium suum, quod nō ab homine acceperat, sed a Christo, cum hominibus tamē censuit conferēdū, ne forte in vacuū curreret aut cucurrisset? Ibi ille securus non est; nec Christi famula Juliana: si quis hoc sit, [dein examinatam ab Archidiacono Iacobo dē Trecis postea Vrbano IV Papæ.] viderit ne non tam securitas quam temeritas debeat judicari. [Galat. 2] Exposita sunt igitur omnia supradicta Domino c Jacobo de Trecis, tunc Archidiacono Leodiēsis Ecclesiæ, viro utiq; in lege divina plurimū erudito & sanctitatis meritis decorato: qui quoniam semper se fidelem exhibuit coram Deo in modicis quæ accepit ab eo; postmodū constitui promeruit super multa. Hic siquidē postea factus est Ecclesiæ Virdunensis Episcopus, a qua de hinc in Patriarchā Hierosolymitanum est assumptus: demū, Deo ipsum mirabiliter promovente, post Alexandrū Papam quartū, in summum est Pontificē sublimatus, & Urbanus vocatus. Exposita sunt etiam cuncta præmissa Fratri d Hugoni, tūc Priori Provinciali Ordinis Fratrū Prædicatorum; qui postmodum, suis exigentibus meritis, in Romanæ Ecclesiæ Cardinalē meruit promoveri: [aliisque viris aoctis,] nec nō & Reverendo Patri Domino e Guiardo Cameracensi Episcopo, qui in diebus illis veluti duo cæli luminaria magna, vita & scientia, in Ecclesia refulgebant. Exposita sunt insuper omnia viro eruditissimo Cancellario Parisiensi, nec non & Fratribus Ægidio, Joanni, & Renardo, lectoribus Fratrū Prædicatorum Leodiensium; insuper & multis aliis personis, vita & scientia ad instar siderum micantibus. Sed quando dissideret sanctus Spiritus a seipso? quando sibimet contraria loqueretur? Non aliud profecto per os ancillæ suæ Julianæ, & aliud per ora servorum suorum fidelium est locutus: sed nec inventum est inter eos, Est & Non, sed, Est, tantum. Prædictæ siquidem personæ omnes, diligenter auditis, intellectis & examinatis meritis negotii memorati, [& ab omnibus approbatur,] uno spiritu pronuntiaverunt, non posse inveniri in lege divina rationem efficacem, quare reverendi Sacramenti specialis festivitas fieri non deberet. Dignissimum autem fore ac justissimum, nec non ad honorem Dei cedere, ad profectum etiam & gratiam electorum, si memoriam institutionis ipsius Sacramenti solennius ac specialius, quam usque ad illud tempus, annis singulis mater Ecclesia celebraret. Cujus sententiæ concordiam cum Christi Virgo cognovisset, gratias egit Deo, quod voluntatis suæ responsum posuisset in ore tantorum ac talium personarum.

[8] Verum cum ancilla Christi multo affectu desideraret, ut quævis alia persona nomen haberet novæ solennitatis inchoandæ; [Piam Isabellam Beghinam, inter Sorores Cornelianas admissam,] personamque habere cuperet e vicino, quæ consentiret quod ipsa sentiebat, cum qua super suo desiderio conferre posset, & cui ea, quæ interdum ex plenitudine celare non poterat, valeret vel in modico communicare; audivit famam celebrem cujusdam Beghinæ, Isabellæ nomine, Hui commorantis, quæ apud omnes personas religiosas, quæ eam cognoverant, æstimationis maximæ habebatur: erat siquidem miræ patientiæ, humilitatis præcipuæ, caritatis immensæ, multa denique pollens gratia & virtute. Ad hanc perfectionis eminentiam pius Dominus, qui flagellat omnem filium quem recipit, per multas tribulationes eam provexerat, & per ingentia corporis flagella, tantorum donis carismatum dignam fecerat. Hujus igitur audita opinione, Christi famula Juliana procurat, ut ipsa Isabella in domo Cornelii-montis reciperetur in Sororem. Quam cum Christi Virgo sæpius experta colloquendo fuisset, quam illuminatam a Domino mentem haberet in intelligendis rebus spiritualibus & divinis; tandem aliquando voluit attentare, an quidquam arcani cælestis super institutione novæ solennitatis Sacramenti divinitus accepisset. [interrogat de instituenda solennitate,] Et cum de mirabilibus ipsius Sacramenti aliquantulum ad invicem contulissent, interrogavit eam Soror Juliana, quid sibi videretur de facienda speciali solennitate, ipsius Sacramenti, in ejus gratiarum actionem, gloriam & honorem. At illa, quæ nondum acceperat speciale bonum sentiendi super hoc quod illa sentiebat; hacque vice minus cauta, elicere mel de petra oleumque de saxo durissimo; & ut apertius loquar, minus provida, ab interrogante extrahere, quid de hoc esset in spelunca cordis sui, præ nimia humilitate magnum mysterium occultandi, simpliciter respondit: Et unde, Domina mea, pia corda quotidie festum agunt nisi de hujusmodi Sacramento? Tunc Soror Juliana, ex illius responsione percipiens, de cognitione arcani sibi revelati necdum illi quippiam revelatum; non aliter se habuit, quam si gladio ancipiti cor ejus transverberatum fuisset. Anxiabatur enim intrinsecus Juliana, illam nequaquam solatium similis revelationis (quod crediderat) invenisse. At soror Isabella, ex vultu gestuque illius cognoscens, eam, quam ex sua simplici responsione imo ignorantia conceperat, vim doloris; & agnoscens se non sentire quod illa super hoc sentiebat; per unius anni circulum per se instantissime Dominū exoravit, & per quam plures religiosas personas eum rogari obtinuit, ut in hoc intelligentiæ suæ oculos aperiret. Quo temporis spatio evoluto, contigit eam nescio qua de causa Reclusam S. Martini adire. Cujus reclusorio cum appropiasset, [& post preces integro anno fusas,] & valvas ejusdem ecclesiæ conspiceret reseratas; illam orationis gratia introivit, & ante Crucifixum se prostravit. Et ecce in momento, in ictu oculi, rapta est ad superna; ostenditque ei Dominus, quomodo hæc specialis festivitas Sacramenti semper fuerat in secreto beatæ Trinitatis; revelans eidem jam jamque tempus advenire, quo hominibus, in quos fines seculorum devenerunt, deberet hæc sacratissima solennitas declarari: videbatque omnes cœlestium ordinum exercitus jugibus & devotis precibus Dominum deprecantes, ut quam usque ad hæc tempora in abditis tenuerat, nunc tandem aliquando ad confortandum confirmandumque fidem ecclesiæ militantis, electarumque gratiam augmentandam, novam solennitatem mundo periclitanti patefacere festinaret. Quæ cum a supernis ad ima redisset, [eam divina revelatione excitatam,] ad exemplar beatorum spirituum, hanc in mundo fieri desiderantium & deprecantium pro ea Dominum, tantum desiderium habuit ut hæc solennitas mundo innotesceret, ut aliquando diceret, quod ipsa sola instaret pro hac solennitate in Ecclesia facienda, etiam si universus mundus obsisteret ex adverso; dante sibi fiduciam ea, quam super hoc cognoverat, Domini voluntate. Quæ cum Sorori Julianæ id quod in raptu suo viderat, retulisset: [accipit sociā in promovenda dicta solennitate.] exultavit illa gaudio vehementi, quod voluntatis divinæ hanc haberet testem certissimam: quam non ex auditu ab homine, sed per revelationem & meram cognitionem sibi fecerat Dominus sociam & consortem. Ex tunc & deinceps Christi Virgo Juliana & illa, super hac sancta festivitate instituenda & promovenda, mellito eloquio frequentius & familiarius ad invicem conferebant.

[9] Sic Juliana, divino & humano consilio roborata, cœpit intra se cogitare, quemnam posset ad componendum tantæ solennitatis Officium accersire. Sed cum attenderet se ad manum non posse habere viros litteratos, Clericos excellentes, qui ad agendum idonei viderentur; confisa; solum de divina sapientia affutura, quemdam Fratrem domus suæ f Joannem nomine, juvenem quidem, sed plurimum innocentem, ad hoc opus in corde suo disposuit eligendum. [Curato officiū de Corpore Christi conscribi per juvenem & minus eruditum Clericum,] Iste siquidem erat de quo Christi Virgo longe ante Reclusæ S. Martini prædixerat, quod ipse venturarum in eam tribulationum juvaret ipsam pondera supportare: quem licet in litterarum scientia nosceret imperitum, sciens tamen Dei virtutem & sapientiam (cujus opus fieri volebat) digna posse dicere per indoctum, ipsum, de inquirendo & componendo novæ festivitatis Officio, studuit exhortatoriis sermonibus convenire. Ille autem primo cœpit diffidere, & de sua ignorantia excusare: sed Juliana diffidentem & pusillanimem confortabat, & divinum affuturum auxilium promittebat. Quid multa? Ille, licet ingenii & scientiæ suæ mensuram excedere non ambigeret onus tantum (modicæ quippe litteraturæ erat) victus tamen precibus & auctoritate Virginis, cujus optime noverat sanctitatem, inquirere & ordinare prædictum Officium est aggressus. Aggressus inquam, de illius persuasus confidere adjutorio, qui dicit per Prophetam: Aperi os tuum & ego implebo illud. [Psal. 80, 11] Sicque frater ille juvenis & Christi Virgo condixerunt, ut ille pergeret ad scribendum, illa similiter accederet ad orandum; ut alter alterius labore juvavetur, & sic ad invicem consolarentur. Percurrens igitur ille multorum Sanctorum libros, sicut apis prudentissima divinarum sententiarum flores legebat, Sacramenti Corporis & Sanguinis Christi dulcedinem sapientes; [quod illo componente, ipsa orante,] ex quibus intra semetipsum Antiphonarū, Responsoriorum, Hymnorum & aliorum, quæ ad ipsum Officium pertinent mella conficiens, ea in tabularum alveario recondebat; ceris sua mella restituens, profecto prioribus dulciora. Unde contigit ut ipse facilius & doctius, quam prius sperare potuisset, faceret quod libebat. Verum quod hoc agere poterat, potius asscribebat Christi Virginis orationi, quam suæ industriæ vel labori; & cum aliquid ad predictum Officium pertinens composuerat, ipsum ad illam afferens, aiebat, Hoc, domina mea, vobis mittitur de supernis; videte & examinate si quid sit in cantu vel littera corrigendum. Quod illa permirabilem scientiam sibi infusam, tanta subtilitate & perspicacitate, cum exposceret necessitas, faciebat; ut post ipsius examinationem & correctionem, numquam necesse fuerit limam etiam summorum accedere Magistrorum. Et quod Christi Virgo probaverat, hoc ille retentabat, aut illius correctioni relinquebat. Sicque factum est, ut totum Officium novæ solemnitatis, nocturnum & diurnum, [perfectum est, & a viris eruditis, approbatum.] in Hymnis, Antiphonis, Responsoriis Lectionibus, Capitulis, Collectis, & aliis omnibus proprie propriis, Christi Virgine orante, juvene Fratre componente, Deo autem mirabiliter auxiliante, consummaretur. Hæc autem omnia tantæ suavitatis & dulcedinis sunt in littera & cantu, ut etiam a lapideis cordibus devotionem merito debeant extorquere. Sed antequam publicarentur, monastrata sunt illis, quos supra nominavimus, magnis Theologis, & multis aliis viris non mediocriter litteratis; ut viderent & examinarent, si quid esset, quod desiderarent corrigi vel exposcerent eliminari: qui ad lucem veritatis omnia diligentius perscrutantes, nihil invenire potuerunt insipidum, incompositum, vel incultum. Plerique ex ipsis mirantes sciscitabantur, quis tantum ac tale opus agere potuisset? Quibus cum responderetur, quod ille Frater juvenis, quem prædiximus, hoc egisset; hi qui eum noverant, respondebant: Non revera hoc opus ille fecit, sed Spiritus sanctus: cunctaque magnifice collaudabant, cum nihil invenirent, etiam curiosius explorantes, quod limam requireret correctoris. g

ANNOTATA.

a Annum ætatis 16, Christi 1208 aßignat Fisen, aitque biennio post cognovisse explicationem.

b Circa an. Christi 1230. Hic autem est ille Ioannes de Lausenna, de quo infra sæpius, in Prologo dictus vir miræ Sanctitatis: quare Vitam ejus hinc collectam velut viri beati aut sancti edidit Fisen parte 2 Paralipomenon.

c Jacobus Pantaleon, cognominatus Archidiaconus Leodiensis, non Laudunensis, ut, apud Ciaconium legitur. Sanmarthani utrumque Archidiaconatum ei tribuunt creatus Episcopus Virdunensis anno 1252, Patriarcha Hierosolymitanus 1255. Pontifex Romanus sub nomine Urbani IV anno 1261, mortuus 1264.

d Hugo de S. Caro: alias de S. Theodoro, creatus est Cardinalis ab Innocentio IV an. 1244, mortuus an. 1264.

e Guiardus de Lauduno, alias Guido, renuntiatus Episcopus Cameracensis anno 1238, mortuus Affligemii anno 1247.

f Joannes, dein Prior, inscriptus est Menologio Henriquez ut Beatus ad Kalendas Ianuarias,

g In MS. Rubeæ vallis addebantur ista: Hoc officium incipit, Animarum cibus; & reperitur plenum in Ecclesia Tungrensi & aliis locis. Deinde Urbanus IV; officium quod ubique cantatur, instituit. Addit Chapeauvillus, Illud officium haberi in ecclesia collegiata S. Martini & parochiali S. Joannis Baptistæ Leodii, & pluribus ecclesiis diœcesis Leodiensis.

CAPUT III.
Solennitas Venerabilis Sacramenti inter varias adversitates promota & cœpta celebrari,

[1] [Reperit multos justigante dæmone obsistentes,] His itaque gestis, cum Christi Virgo, totis affectuum medullis, ipsam solennitatem cuperet promoveri; humani generis inimicus, qui dominatur super omnes filios superbiæ, tota malignitate cœpit econtrario debacchari. Eo siquidem persuadente & instigante, quamplures ecclesiasticæ personæ, quibus ob spem promotionis prædictæ festivitatis fuerat eminentia propalata, honorem Deo non dantes, ejusdem promotioni totis conatibus restiterunt. Proh dolor! qui priores in promotione debuerant existere, priores facti sunt in impugnatione ipsique se demonstrabant esse de numero illorum de quibus Dominus conqueritur per Prophetam, Filios enutrivi & exaltavi, ipsi autem spreverunt me: Cognovit bos posessorem suum, & asinus præsepe domini sui Israel non cognovit me, populus non intellexit. [Isa: 1, 2] Revera populus hic, cum in honore esset ecclesiasticæ dignitatis, non intellexit; & quod detestabilius est, noluit intelligere ut bene ageret, & solennitatem Domini promoveret? sed sicut in Job legitur, tetendit adversus Deum manum suam, & contra Omnipotentem roboratus est, dum potestate sua abutendo ipsam festivitatem nec permitteret exaltari! sed cucurrit adversus Deum extento collo, & pingui cervice armatus est. [Iob 15. 23] Et fortassis pinguedo Ecclesiasticorum redituum excæcaverat cor illius, ut lumen non posset aspicere veritatis. [Deut. 32, 15] Incrassatus est dilectus & recalcitravit (ait ille mitissimus Moyses) incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, & recessit a Deo salutari suo. Prodiit siquidem quasi ex adipe iniquitas ejus, qui dum tantum attendit carnis propriæ voluptatem, divinam non curat facere voluntatem. Sed jam hic sermo reprimendus, ne forte quispiam illorum hæc legat vel audiat, & irascatur, dentibus suis fremat & insaniat; & exacuat contra me ut gladium linguam suam, & percutiat virga oris sui. Divulgatum est igitur satis cito verbum hoc de præmissa solennitate longe lateque per Episcopatum Leodiensem; & fiebat aliis, humilibus videlicet & devotis, pro ipsius acceptione & reverentia, odor vitæ in vitam; aliis vero, pro superbia, impugnatione & blasphemia, videbatur fieri odor mortis in mortem. Profecto sicut olim senex justus Simeon, cujus senectus fuit in misericordia uberi, cum Christum infantem accepisset in ulnas suas, de ipso prædixit; sic & de præsenti festivitate potuit dici, quod posita esset in ruinam & resurrectionem multorum, & in signum cui contradiceretur. [Luc, 2; 34] Posita siquidem in ruinam adversantium superborum; in resurrectionem autem humilium & mitium, tantæ Christi gratiæ devotione debita obsequentium. Et in signum contradiceretur. Nihil verius: innumerabiles enim hæc solennitas habuit contradictores, atrocissimos impugnatores. Nam sicut olim Christo nato Herodes turbatus est, & omnis Hierosolyma cum eo; sic publicato novæ solennitatis sidere, diabolus, quem Herodes significat, cum suis satellitibus invidis & superbis turbatus est, [& superfluam fore festivitatem judicantes,] & unanimiter nascentem moliti sunt extinguere festivitatem: hanc enim pari consilio superfluam indicabant, hanc pari sententia condemnebant. Quæ insania in tantum primitus invaluit, ut multo magis Clericos quam Laicos involveret; & eos amplius, qui tumidi erant illa quæ inflat scientia, sed vacui illa quæ ædificat caritate: & quod sine gravi dolore dicendum non est, contradictionis insania multos eorum, qui nomen & habitum religionis portabant, in se habuit involutos. Hoc autem solum adversarii omnes, ad destructionem & dejectionem ipsius, adducebant; quod hæc solennitas quotidie in altaris fieret Sacramento, & propter hoc foret sicut superflua refutanda; qua sola, non dico ratione, sed abusione, fortitudinem inexpugnabilem festivitatis a Deo institutæ, veluti ariete opposito, infringere nitebantur. Verum ab eo quem præfati sumus Reverendo Patre Fratre Hugone, Ordinis Fratrum Prædicatorum Presbytero Catdinali, illo magno Theologo & egregio prædicatore, erectum est unius luculentæ epistolæ propugnaculum ex adverso, quod oppugnantium machinamenta omnino diruit & confringit. Sed non continuo obstructum est os loquentium iniqua adversus Dominum & adversus ejus devotam famulam Julianam; sed contra illam & Domini solennitatem per singulos dies virus detractionis pestiferum eructabat. Sed hoc totum factum est, ut adimpleretur sermo, quem Juliana longe ante Reclusæ S. Martini prædixerat; [a quibus somniatrix appellatur,] malignos videlicet spiritus, in cordibus hominum regnantes, adversus Ecclesiam Dei & eos qui eam vellent exaltare sævituros; sed primitus contra seipsam. Profecto sic fuit: prædictæ siquidem festivitatis oppugnatores, pusilli cum magnis, somniatricem Christi Virginem appellabant; & in ore innumerabilium fautorum eorumdem, qui eam nec viderant nec noverant, nomen Julianæ somniatricis & detractionibus & subsannationibus assiduis profabatur. Siquidem facta erat in derisum populi hujus, canticum eorum tota die: sed hæc omnia sustinuit propter te, Domine, audiens vituperationem multorum commorantium in circuitu.

[11] Videns igitur Virgo Christi, ad promovendam prædictam solennitatem sibi deesse humana suffragia; solita devotione recurrere studuit ad divina: [profecta Coloniam, putrocinium hujus negotii petit a SS. Petro Andrea & Virginibus Vrsulanis.] & proposuit visitare limina Sanctorum Sanctarumque, in civitate Coloniensi quiescentium, præcipue beati Petri cælestis januæ clavigeri Sanctique Andreȩ & sanctorum Apostolorum, nec non & illius candidati exercitus duodecim millium Virginum, quæ non inquinaverunt vestimenta sua, Virgines enim permanserunt; quatenus fusis precibus ad illos, ipsi in unum pariter congregati, a sancta Trinitate suis intercessionibus obtinerent, ut festivitatem, quam ipsa in terris fieri volebat & sibi imposuerat, exaltaret. Profecta est autem peregre cum aliquibus Sororibus domus suæ, occultans peregrinationis suæ causam: sed hæc erat solum ejus intentio, ut prædicto negotio Sanctorum Sanctarumque suffragia postularet. Et cum ipsa cum suo illo Sororum comitatu currum conscendisset (siquidem præ nimia debilitate pedes ire non poterat) malignus spiritus, hanc peregrinationem contra se & suos esse subtilitate suæ naturæ percipiens, super currum visibiliter apparuit, toto malignitatis annisu, ipsam cum suis comitibus satagens impedire. At illa se cum suis orationum clypeo protegebat: unde & absque ullo impedimento Coloniam pervenit. Et ingressa civitatem, in ecclesiam S. Petri se fecit primitus introduci, & ante unum de altaribus procubuit in orationem. Sed quis illius orationis instantiam, quis precum illarum devotionem edisserat? Cælum procul dubio ejus patuit precibus, & oratio ad supernos pervenit auditus: quod postea manifeste probavit eventus. Adiuro vos, filiæ Hierusalem per capreas hinnulosque cervorum, vos, inquam, quæ Christi sponsam comitatæ estis, [in extasim rapitur:] ut non suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. Sed heu! secus factum est. Circa vespertinam namque horam accedentes comites illius, eam de loco orationis, de amœnitate uberioris pascuæ, levaverunt; mutam tamen & quasi totam a carnis sensibus sequestratam. Tandem cum inter Sororū manus ad se foret reversa, voce querula exclamans ait: Heu! cur me defertis, priusquam segetes sint collectæ? Causabatur, ut arbitror, quod eam a somno sui excessus, citius quam voluerat, excitassent, quodque ipsa a collectione frugum devotionis & orationis, quarum delectabatur copia, revocassent. Plures etiam dictæ civitatis ecclesias circuivit, cum omni devotionis affectu Sanctorum & Sanctarum suffragia requirendo.

[12] Peracta peregrinatione præmissa, gloriosæ Virginis Mariæ a Tungrensis, nec non & B. Servatii Trajectensis adjecit limina visitare, quatenus multiplicatis intercessoribus, quod desiderabat, citius impetraret. [Proficiscens ad Deiparam Tungrensem & ad S. Servatium, curris everso manet cum suis illæsa.] Et cum iter cum suis comitibus inchoasset, videns diabolus & invidens, sanctæ solennitatis negotium per illius solicitudinem & orationis instantiam promoveri, imo furore succensus; currum, quo Christi Virgo cum suis vehebatur, in plana via & pulchra, nequiter subvertit, sese exhibens rotam quintam: qui quoniam illarum animabus nocere non poterat, saltem corpora interimere conabatur. Verumtamen Christi famulæ, cum ruente, curru cecidissent, non sunt collisæ: quia Dominus supposuit manum suam.

[13] Interim dum sic Christi Virgo, pro exaltatione novæ festivitatis, implorando Sanctorum suffragia, laborabat; Christus eo quo volebat modo illius desiderium procurabat. Nutu siquidem ipsius qui disponit omniasuaviter, viri venerabiles & religiosi, solennitatis ordinem & processum exposuerunt Reverendo Patri Domino Roberto Leodiensi Episcopo; [Promovet solennitatem Robertus Ep. Leodiensis,] & eidem, ut divinæ munus gratiæ agnosceret & exaltaret, verbis efficacibus suggesserunt. Quid plura? Cognitis tandem aliquando dictæ festivitatis meritis, bene sibi complacuit, & ipsum jure debere fieri indicavit: qui etiam, per continua temporum incrementa, crevit & ipse in illius dilectione; unde & eam proposuit magnifice exaltare. b Universis igitur ecclesiasticis personis suæ diœceseos per elegantem epistolam præcepit, ipsam solennitatem singulis annis, die ad hoc statuto, cum Officio proprio, celebrari; & ab eorum plebibus, sicut diem Dominicam, ab omni servili opere inviolabiliter observari c, Circiter etiam viginti Officia ipsius festivitatis fecit de proprio conscribi, volens ea ad habendam copiam per loca distribui opportuna. Et ne quisquam negligentium Prælatorum de ignorantia se posset excusare; proposuit in generali sua d Synodo (quæ singulis annis convenientibus ecclesiarum Rectoribus, [sed morte præventus impeditur:] & conciliorum Decanis in unum fieri solet) quod per epistolam statuerat, viva voce solenniter publicare. Sed heu! præventus est e morte, & quod voluit, adimplere non potuit: qui etsi propositum non perfecit, mercedem tamen propositi non amisit. Verum quoniam adhuc de ipso, quantam reverentiam & familiaritatem Christi famulæ Julianæ exhibuerit, nec non de ipsius obitu alias est dicendum; nunc potius, quibus auxiliis & incrementis sancta solennitas promota fuerit, referemus.

[14] Missus est aliquando Reverendus Pater Frater Hugo, Ordinis Fratrum Prædicatorum Presbyter Cardinalis, ad Allemanniæ partes a summi Pontificis Latere destinatus: qui cum Leodium venisset, a venerabilibus & religiosis personis, ostensum est ei memoratæ solennitatis Officium: quam longe ante, videlicet cum adhuc esset Prior Provincialis prædicti Ordinis pronuntiaverat jure esse faciendam. Qui omnia in ipso contenta Officio diligentioribus oculis considerans & perscrutans, [Solenne festum celebrat Leodij Hugo Cardinalis, in ecclesia S. Martini.] nihil addendum, nihil minuendum arbitratus est, cuncta decenter inveniensordinata. Et immisit Deus in cor ejus, ut novam solennitatem per semet ipsum exaltaret, & se exemplum ad hanc celebrandū cunctis fidelibus exhiberet. Divulgato igitur per civitatem Leodiensem, quod ipse Cardinalis in ecclesia S. Martini in Monte esset celebraturus de solennitate Sacramenti, convenit copiosa fidelium multitudo. Ipse vero dignitatis suæ infulis redimitus, inter ipsa Missarum solennia, turbæ multæ, quæ convenerat, fluenta sapientiæ cælestis propinaturus, locum conscendit eminentem; & de sublimitate & gratia solennitatis præsentis sermonem fecit ad Clericos & Laicos elegantem. In primo illam plurimum commendavit, ipsam ad honorem Dei asserens esse, nec non ad profectum non modicum electorum; Deum omnipotentem protestans, piæ recolentibus eam, liberali dextera largiturum suarum multiformium munera gratiarum. Diem quoque, quo per annos singulos celebrari deberet, instituit: & omnibus ad hoc præparatis, quorum Deus corda tangeret, licentiam tribuit percipiendi singulis annis ipso solennitatis die sacratissimum corpus Christi. Sermone autem completo, Missarum solennia peregit solenniter & devote. Ad ipsius etiam Cardinalis exhortationem Canonici majoris Ecclesiæ Leodiensis, dicto Cardinali in partibus ipsis adhuc agente, præmissam solennitatem in sua ecclesia in Officio plenario celebrarunt. [& ejus exemplo Canonici ecclesiæ Cathedralis,] Verum nonnulli eorum probati sunt hanc fecisse, non tam ex devotione, quam timore vel placendi cupiditate: siquidem ipso Cardinali ad Curiam Romanam reverso, hi qui videbantur ipsius ecclesiæ columnæ, quorum consilio & auxilio videbatur ipsa solennitas non solum per aliquot annos fieri posse, sed etiam forsitan in perpetuum stabiliri; evoluto anno, ipsam fieri prohibuerunt, tumidi & elati. Sic contra Deum potestate sibi concessa sunt abusi, qui plus aliis ab eo dignitatis & nominis fuerant assecuti. [ex his postea aversi varii mox extinguuntur,] Sed quam metuenda morte vitam finierint, appropinquante termino qui non poterat præteriri, magis arbitor reticendum: nec tamen temerario judicio affirmaverim, ipsos in talionem suæ contradictionis tali morte punitos extitisse. Hoc tamen audacter dixerim, quamplures ecclesiasticas personas, quæ grande nomen habebant, juxta nomen magnorum qui sunt in terra, quas sancta solennitas impugnatrices habuit & rebelles, sic morte preoccupatas fuisse, ut ipsarum mors a laicis in proverbium verteretur. Istud autem ad terrorem dicendum putavi, ut omnes qui hæc legerint vel audierint, cum ad ipsos mentio sanctæ solennitatis pervenerit, discant eidem non detrahere, nec procaciter & pertinaciter defendere, quod id sufficere debeat, quod de altaris Sacramento quotidie in Ecclesia celebratur; ne ipsi frustra contra torrentem divinæ voluntatis niti videantur, sive contra stimulum calcitrare. Utinam potius, si possibilitas adsit, amplectendam festivitatem ipsi promoveant; vel si forsitan non adsit, saltem toto cordis affectu ipsam cupiant promoveri: ne si aliter (quod absit) fecerint, sola vexatio det intellectum auditui. Caveant obsecro, ne si rebellium involuti fuerint culpa, involvantur & pœna. Vellem quoscumque homines ad tantæ solennitatis gratiam provocari, non tam vexatione quam unctione magistra.

[15] Ceterum antequam reverendus Cardinalis ad Romanam Curiam reverteretur, dictæ solennitati providere studuit in futurum: nam a cunctis Ecclesiarum Rectoribus & Prælatis & aliis Christi fidelibus, infra legationis suæ terminos constitutis, [Hugo Cardinalis eamdem sollennitatem promovet litteris circularibus.] ipsam statuit celebrandam; eamdem fieri rogans, præcipiens & injungens, singulis annis, die ad hoc prefixa, cum proprio Officio ipsi solennitati deputato. Et ut omnibus innotescat, quanta reverentia & devotione memoratus Cardinalis ipsam censuit honorandam, ipsius epistolam præsenti capitulo duximus inserendam. Tenor igitur epistolæ est iste: Reverendis Patribus, Archiepiscopis, Episcopis, & Venerabilibus Fratribus Abbatibus, ac aliis dilectis in Christo Prioribus, Decanis, Archidiaconis, & omnium quorumlibet ordinum personis, aliis quoque fidelibus infra legationis nostræ terminos constitutis, Frater Hugo, miseratione divina tituli S. Sabinæ Presbyter Cardinalis, Apostolicæ Sedis Legatus, [iis inculcat debitum gratitudinis,] salutem in Domino. Dum humani generis merita, & æterni beneficia Conditoris, in libra rationis appendimus; tum majorem inter ipsa distantiam, quam est guttæ roris & Oceani, invenimus; grandi mens nostra timore concutitur: eo quod nihil aliud in rectæ investigationis judicio reperitur, nisi quod si totus homo, sicut cera a facie ignis, in obsequia divina liquesceret; Deo tamen in homine quidquam dignum rependere non valeret. Ipse siquidem hominem de lutea materia conditum, concivem Angelorum effecit; formamque servi accipiens, & carnem uniens Deitati, Pro ipsius redemptione inæstimabile sui fudit sanguinis pretium, quem dolebat servitutis diabolicis nexibus compeditum. Nec istud sibi sufficere poterat, quin etiam ad majoris erga nos dilectionis indicium corpus suum ablaturus ab oculis nostris, & illaturus sideribus, [ob præstantiam hujus Sacramente auctum,] ipsum nobis sub mundissima quadam Sacramenti sindone relinqueret involutum; ut operatione ejus contra potestates aërias sensus nostros muniret, & venialia peccata remitteret, in gravioribus tolleret omnino consensum, ac virtutum perfectionem tribueret; illud quoque edendo jugiter habeamus in animo memoriam Dominicæ Passionis, ac de tanto beneficio laudis eihostiam offeramus, qui nos per singula momenta continua beneficiorum consolatione prosequitur, donec excreverimus in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi; edentes medullam tritici, & bibentes vinum merum super mensam in regno suo, quæ nobis in tenebris & in umbra mortis existentibus sub quodam Sacramenti cortice, palea litteræ, ac velamine fidei proponuntur. Sane licet hoc venerabile Sacramentum in quotidiana memoria cum devotione debita recolatur; dignum tamen est; ad confutandum quorumdam hæreticorum insaniam, [in simili festo aliquatenus solvi:] ut vel semel in anno specialius ac solennius quam in Cœna Domini (quando circa lotionem pedum ac memoriam Dominicæ Passionis sancta Mater Ecclesia occupatur generalius) ac aliis quotidianis diebus, ad memoriam cunctis sensibus revocetur. Cum enim sancti, quorum in Litaniis & Missis & aliis secretis orationibus memoria quotidie in Ecclesia veneratur, semel in anno nihilominus ad eorum merita specialius recolenda habeant festa sua; non incongruum est, si sacrum sacrorum, amor amorum, dulcedo omnium dulcedinum, festum habeat speciale; [quod feria quinta post Octauam Pentecostes celebrari mandat:] in quo caute & solicite suppleatur, quod de ipsius memoria veneranda, aliis quotidianis diebus, fuerat prætermissum. Nos itaque statuentes, quod proxima quinta feria post octavas Pentecostes, festum de hoc excellentissimo Sacramento infra omnes legationis nostræ terminos teneatur, Universitatem vestram rogamus & hortamur in Domino, vobis qua fungimur auctoritate firmiter præcipiendo mandantes, ac in remissione peccaminum injungendo, quatenus dictum festum, prædicta die singulis annis, cum novem Lectionibus, Responsoriis, Versiculis & Antiphonis propriis, super hoc specialiter ordinatis, in singulis ecclesiis celebretis, & vestris subditis annuatim Dominica præcedente publice nuntietis; ut vigiliis, eleemosynis, orationibus, ac aliis bonis operibus sic se studeant præparare, ut esse possint illa die participes illius dulcissimi Sacramenti. At illi qui parati fuerint & probati, & quorum tetigerit Deus corda; ipsum non de necessitate sed de honestate recipere, si velint, valeant cum salute; ut per operationem ipsius & vitia eorum purgentur, & justa desideria compleantur. Nos enim ad invitandum fideles quod festum istud venerabilius celebrent & observent; [& indulgentias concedit:] omnibus pœnitentibus & confessis, qui ad ecclesiam, ubi Officium agetur de eodē, ipso die & per octavas, accesserint reverenter, centum dies de injunctis sibi pœnitentiis misericorditer relaxamus. Datum Leodii, IV Kalendas Januarii, Pontificatus Domini Innocentii IV anno decimo f. Aliam etiam idem Cardinalis edidit epistolam de eadem materia, sermone compositam luculento, in qua ipsam reverendi Sacramenti solennitatem se celebrasse protestatur.

Postmodum autem, cum Reverendus Pater g Petrus, ad Velum aureum Diaconus Cardinalis, [idem festum promovet Petrus Cardinalis Capoccius.] Apostolicæ Sedis Legatus, Leodium advenisset; dictam solennitatem confirmavit, insuper & de eadem epistolam composuit elegantem. Sed has duas epistolas, cum illa etiam quam dedit bonæ memoriæ Robertus Leodiensis Episcopus, licet commendationem non modicam sanctæ solennitatis in se contineant, & invitationem ad ipsius reverentiam & honorem; propter delicatos lectores non credimus annectendas, ne fortassis pareret copia congesta fastidium.

ANNOTATA.

a Traditio Tungrorum est ædem, quam Virgini Matri dicatam volunt, conditam fuisse primo seculo a S. Materno, & post vastationes varias restauratam, & a Leone 3 Papa anno 799 dedicatam.

b Epistola Roberti Episcopi ea de rescripta anno 1246 ex MS. codice Ecclesiæ S. Ioannis Baptistæ, excusa a Chappeavillano est cap. 6 & a Fiseno cap. 36.

c Præscripsit etiam jejunium in vigilia festi.

d Verba ipsa, quibus id in Synodo est propositum, appensaleguntur in tabulis Cornelii Montis.

e Mortuus est dicto anno 1246, die 16 Octobris, quem in conspectu suo, ægrum voluisse, novum de augustissimo Mysterio officiū celebrari, testatur Fisen c. 36.

f Ergo anno Christi 1252.

g Petrus Capoccius Cardinalis S. Georgii in Velabro, creatus anno 1244, epistolam suam, quam habet Chapeavillanus, dedit pridie Kalend. Decemb. anno 1254.

CAPUT IV.
Solennitas Ven. Sacramenti variis redditibus collatis stabilita. B. Iulianæ de ea colloquium cum Eva Reclusa.

[16] [Stephanus Canonicus S. Martini,] Erat in ecclesia S. Martini quidam Canonicus, nomine Stephanus. Hic habebat sororem suā secum manentem, nomine Mariam, mulierem honestæ vitæ, religiosarumq; personarum dilectricem, specialiter autem Christi Virginis Julianæ. Prædictus vero Canonicus, licet ad senilem pervenisset ætatem, tactus tamen, ut creditur, amore natalis patriæ, quæ plerosque sic allicit, ut immemores non sinat esse sui, præbendam suam pro quadam ecclesia parochiali patriæ suæ voluit commutare. Quod cum Soror ejus cognovisset (nimis ægre ferens, a religiosis, quas in civitate Leodiensi & in circuitu ejus noverat, elōgari) modis omnibus, quibus potuit, [precibus a B. Iuliana fusis,] ipsum a proposito suo studuit revocare. Sed cum ille sororis precibus nequaquam flexus, nec dissuasionibus revocatus, suo proposito pertinaciter adhæreret; soror ejus inflexibilem fratris voluntatē Christi Virgini Julianæ, cum dolore cordis & anxietate spiritus, intimavit. At illa dolentē & anxiā blande consolata est, dicens: Domina mea, ad orationū suffragia recurramus, & Deus auxiliabitur; fraterq; vester, si Deo placuerit, revertetur. Quod & factum est. Cum enim frater ejus ad patriam profectus, illis se præsentasset, coram quibus debebat fieri commutatio; oblatus est ei liber, ut legendo aliquid, levissima examinatione idoneus diceretur. Mira res & vehementer stupenda! ipse qui legum peritus erat, qui nomen magnum scientiæ gerebat, [creditur in suo Canonicatu perstitisse,] non plus aperto libro legere potuit, quam si numquam litteras conspexisset. Unde quis dubitet orationis Julianæ hāc fuisse potentiā, ut ille tam peritus, ad tantam etiā legendi deveniret imperitiam? Et confessus est publice, & non negavit: & confessus est, quod veraciter credebat, hoc sibi solum orationibus evenisse; eo quod soror sua attentasset ipsum multis precibus, sed non potuisset Leodii detinere. Prodidit autem impossibilitatem suam, quod videlicet nil amplius agere poterat, quam videbant. Regressus igitur Leodium, infecto commutationis negotio, tempore longo permansit debilis & infirmus, pro magna parte intellectu & memoria destitutus.

[17] Cum autem Reverendus Cardinalis frater Hugo sæpedictus in ecclesia S. Martini Missam de solennitate Sacramenti, sicut superius diximus, celebraret; memoratus Canonicus a sorore sua ad ipsam ecclesiam deductus est. Qui cum audiret ipsum Cardinalē sermocinantem, & ipsam quam recolebat solennitatē plurimum commendantem; dedit Dominus auditui ejus gaudium & lætitiam. Intellexit namque, præveniente se gratia, festivitatis de qua sermo erat eminentiam; in qua sibi bene complacuit. [redditus cēfert ut dicta solennitas quotannis celebretur.] Completis demum Missæ solenniis, cum ad domum propriam remeasset, sic ait sorori suæ: Ad honorem Dei videtur mihi esse ista solennitas, de qua locutus est hodie Cardinalis: unde, nisi jampridem de rebus meis disposuissē, tantū ex eis ecclesiæ S. Martini conferrem, quod ibidem in perpetuum hæc festivitas annis singulis posset solenniter venerari. Disposuerat autem & ordinaverat, ut fere omnia quæ habebat ad sororem suam devolverentur. At illa, non minori forsitan desiderio inflammata, tale dedit responsū. Dispositione tua, frater mi, non obstante, tantum de bonis nostris eidem ecclesiȩ conferamus, unde possit ibi tanta solennitas perpetuo celebrari. Competentes igitur redditus, in perpetuum percipiendos, de bonis suis dictæ ecclesiæ unanimiter assignarunt: unde ex tunc in posterum amplectenda Sacramenti solennitas, cum proprio Officio & luminari decentissimo, sicut in præcipuis festivitatibus fieri consuevit, ibidem solenniter celebratur. Et o benignitas & liberalitas Salvatoris nostri Dei! Non enim contenta fuit mensuram bonam, & confertam, & coagitatā, & supereffluentem illis pro suorum ipsorum devotione, quam ad solennitatem sanctam habuerant, usque ad futurum seculū reservare; quin imo in præsenti vita gratiarum suarum muneribus dignata est ipsos, in anima & corpore, prævenire; ut de perceptione præsentium munerum, firma foret expectatio futurorum. Largitus est siquidem Christus dicto Canonico, præter solitum, multam sui ipsius cognitionem, & magnam ad altaris Sacramentum devotionem; qua incitante singulis hebdomadis se Christi corpore muniebat. Hac autem cognitionis & devotionis gratia illustratus, in bona spe & confessione, plenus dierum, vitæ suæ terminum consummavit.

[18] Post obitum vero ipsius, Soror sua, quam præfati sumus, [Sorora magna ægritudine,] Maria, cœpit multa ægritudinis corporalis molestia vapulare, ab eo qui flagellat omnes quos recipit: ut forsitan hac infirmitatis fornace, peccatorum ipsius, sine quibus humana vita duci non potest, scoria purgaretur; aut fortassis, sicut demū apparuit, ut manifestarentur opera Dei in illa. Qua infirmitate cum multo tempore laborasset, contigit aliquando ut reverendi Sacramenti solennitas adveniret. Sed quid ageret amatrix tantæ solennitatis? Infirmitas imperabat lecto decumbere, devotio suadebat & urgebat ipsius festivitatis solenniis interesse: in tantum autem infirmitatis pondere gravabatur; ut vix ad proxima loca posset incedere: sic inflata erat, ut flecti seu curvari penitus non valeret. Vicit autem alacritas devotionis, pondus infirmitatis: nam sibimet vim inferens, ad ecclesiam parochialem quoquomodo accessit: in qua audito sanctæ solennitatis Officio (siquidem ibi celebrabatur) perceptoque Christi corpore, [ipso festo Corporis Christi liberatur,] pro ipsius diei reverentia, ad domum propriam reversa est. Quæ cum lassa & infirma corporis membra lectulo reddidisset, irrepente somno placido, obdormivit. Affuit autem dormienti Christi omnipotentia, quæ ab illa depulit totam invalitudinem, & perfectam restituit sanitatem. Quæ cum evigilasset, invenit se ex insperato, ab omni monstruosæ inflationis miseria & veternosæ ægritudinis molestia liberatam: & agnoscens Christi misericordiam sibi mirabiliter affuisse, pro devotione; quam ad ejus festivitatem habuerat & habebat; immensas gratias illi suo reddidit Curatori: honorificumque ducens Christi gloriam revelare, factū in se miraculū Canonicis ecclesiæ S. Martini, ubi specialius quā alibi venerabatur dicta solennitas, patefecit. Hoc idem quampluribus personis exposuit, annuntians & divulgans, quā magna & mira sibi fecerat qui potens est, Nec erat unde posset quibuscumque incredulitatis vel dubitationis scrupulus suboriri: cum plena & evidens sanitas protestantis, factum esset testimonium credibile nimis. Quotquot autem ipsam solennitatem diligebant, gavisi sunt gaudio magno valde; quod Christus eam sibi gratam fore & acceptam, tam patenti miraculo dignatus fuerat declarare.

[19] Postmodum autem quidam Canonicus memoratæ ecclesiæ, [Ioannes Canonicus addit redditus pro Octava,] Joannes nomine, Laudunum, unde natus erat, profectus est, ubi & illa, qua mortuus est infirmitate, cœpit vehementius laborare. Cui cum allatum fuisset Corpus Domini, sicut ipse petierat, dixit: Expectate paulisper: quia minus digne recepi meum sæpius Salvatorem, medietatem meæ domus claustralis Leodiensis lego ecclesiæ S. Martini, ut inde Octavæ solennitatis Sacramenti ibidem perpetuo recolantur. Quod & factum est: & sic solennitas Sacramenti, nec non & Octavæ ipsius, singulis annis in ecclesia S. Martini Leodii solenniter peraguntur. Beatum igitur Martinum Christi Virgo Juliana his de causis plurimum diligebat, quoniam in ecclesia sua magis quam in aliis nova Sacramenti solennitas fuerat exaltata; nec non & pro honore quem ei Sacramenta offerenti Dominus exhibuit; videlicet quando Spiritus sanctus in figura globi ignei super caput ejus apparuit. Hoc etiam dilectionem ejus cumulabat, quod beatus ille Confessor de reclusorio & aliis bonis providerat dilectæ sibi Evæ Reclusæ, sub Christi & ipsius protectione commoranti; quod & ipsum reclusorium speciale refugium erat sibi, a facie persequentium fugienti. Unde quandoque pro immenso amore quem ad ipsum Sanctum habebat, ex abundantia cordis in hæc verba prorupit: Beatus, inquit, Martinus, penes quem hospitatæ sumus, o Reclusa, tam dulcis mihi videtur, ut & tota terra, ejus mihi videatur dulcedinem distillare.

[20] Non mireris lector, me narrationi & promotioni sacræ solennitatis diutius insedisse; siquidem hoc Christo & ejus famulæ Julianæ (ad quorum honorem hoc opus, licet indignissimus, [B. Iuliana de eadem, solennitate colloquens cum Eva,] aggressus sū) specialiter æstimo placiturum. Arbitror & ipsam Christi Virginem, licet in cælesti patria sub umbra illius, quem in terra vivens tantum dilexit, jam delectabiliter quiescentem; magis usq; huc desiderare dictam festivitatē apud homines exaltari, quam eā quam in suo corpore duxit vitam (licet sanctam, beneplacentem Deo & perfectam) perpetuæ hominum memoriæ commendari. Hæc namq; solennitas a primis annis totam ipsius affectionem vendicaverat: hæc illius cor & mentē, ultra quā ullus sermo possit exprimere, possederat. Unde cum ante promotionem illius ad eam, quā præfati sumus, Reclusam accessisset, & mire meditativa videretur, sic ad ipsam Reclusa locuta est. Obsecro, Domina mea, si placet, edicite mihi, quid vos tam meditativam facit & tribulatam? Sed si quidquam gravaminis est in causa, scilicet vellem, si possibilitas adesset, illius tolerantia vos adjuvare. At illa respondit: Meditationes, inquit, cordis mei causam sumunt ex quadam solennitate Sacramenti: hæc a longo tempore usq; ad diem hanc, in corde meo continue versata est, nec unquam alicui demonstravi; nec verbis aliquibus explicare possem, quod ex hac sentire mihi divinitus est concessum. Attamen quod potero dicam vobis; quandoquidem qualecumq; illud est scire cupitis. Hæc solennitas semper fuit in secreto Trinitatis. Assumpto autem sermone, Christi Virgo dictæ Reclusæ per ordinem enarravit signum lunæ, quod a juventute sua viderat, significatum, quod ei Dominus revelaverat; & quid sibi super hoc injunxerat, sicut sæpius est relatum. Cumq; narrationis suæ seriem consummasset, Reclusa non modicum ex auditis mirata est, & rogabat eam dicens: Precor vos, Domina mea, orare Dominum pro me, quatenus mihi donare dignetur, ut de ipso Sacramento sentiam quod sentitis. Quæ respondit: Non faciam hoc Reclusa: non expedit quidem. Hoc enim vestra humanitas non posset ferre, [huic ejus amorem instillat,] quin potius deficere cogeretur; id namq; est quod vires corporis mei penitus enervavit, humanitatēq; meam destruxit. Verumtamen vobis & aliis amicis suis Deus ex eo sentire donabit, ad vestram & ipsorum utilitatem; metiens vobis & ipsis mensuram, quam capere valeatis. Tempore vero procedente sermo Virginis in ipsa Reclusa specialiter impletus est: in tantum siquidem extitit sanctæ solennitatis amatrix, ut omnis dilatio ipsam vehementius cruciaret, qua dictam festivitatem non cerneret exaltatam. Et quoniam juxta poëtam,

Res est soliciti plena timoris amor;

Ipsa plurimum metuebat, ne illam non contingeret promoveri. Sed cum super hujusmodi timore apud Virginem Christi querimoniam detulisset, tale consolationis ab ea responsum accepit: Ne timeatis, inquit, o Reclusa, hæc solennitas exaltabitur; sed per humiles & pusillos, ad profectum quidem omnium electorum. Verum totius bonitatis adversarius per se & suos huic exaltationi se opponet, & grassabitur ex adverso; sed conatus ipsius ad nihilum redigetur, nec poterit prævalere. Ex his autem omnibus ne unum quidem jota præteriit, sed cuncta per ordinem evenerunt sicut superius satis superq; declaratum est. Et quoniam de sancta Sacramenti solennitate & de promotione ipsius, nec non & de tribulationibus & angustiis, quas ejusdem occasione Christi Virgo fortiter & perseveranter sustinuit, plurima fortassis, ut videtur legentibus, sed paucissima respectu eorum quæ fuerunt enarravimus; restat ut & eas tribulationes & persecutiones, quas pro justitia & veritate, zelo animarum & fervore religionis, patientissime toleravit, prætactas quidem superius, sed ad tempus intermissas, dicere resumamus.

CAPUT V.
Persecutio a Priore illata & sedata. Excellentia morū B. Iulianæ. Mors Episcopi Leodiensis.

[21] Ingresso viam universæ carnis Domino Godefrido, quondam Domus Cornelii-montis Priore, infra tempus quod Juliana longe prænuntiaverat, [B. Iuliana patitur multa adversa] invaluit tribulatio super eam. Ille namq; quoad vixit, juvare, confortare & consolari solebat Christi Virginem, contra vitia personarum Domus reprehensionibus & orationibus dimicantem. Successit autem illi in Prioratu, vitioso, ut postea claruit, introitu, quidam Frater ipsius Domus, de quo etiā Christi famula prædixerat se sub illius, dominio tanta passuram, ut ipsam a facie tribulantis fugere oporteret. Siquidem ante promotionem suam erat ipse Christi Virgini, [a Ioanne ad Prioratum Simoniace promoto:] vitia carpenti, præcipue contrarius, abundavit autem amplius jam promotus. O quam perniciosa res est potentia, addita maliciæ! Hic prædecessoris sui vestigiis non inhærens, ancillæ Christi sanctitati non detulit; opera sua disponens, non arbitrio rationis, sed præcipitio propriæ voluntatis. Et ut de spiritualibus, quæ ipso regnante non modicum passa sunt detrimentum, interim taceamus (parcimus enim, honori domus ipsius deferentes) multam curam & solicitudinem cœpit habere, ut chartas & instrumenta omnium bonorum domus penes se haberet, ut de bonis ipsis faceret, quod liberet, licentius & securius. Fur non venit, nisi ut furetur, & mactet, & perdat. Sed quid ego dixi? Nunquid erat iste fur? Audi potius quid dicit, non ego, sed Dominus, Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est & latro. [Ioan. 10, 1] Hic autem aliunde ascendit, quia (sicut postea patuit) per simoniam adeptus est officium Prioratus. Sciens autem Virgo Christi multa damna & pericula sibi & toti domui imminere, si in illius dilapidatoris manibus traderentur; de consilio religiosarum personarum procuravit ipsa & sanior pars Sororum, ut ipsa chartas haberet, & penes se fideliter conservaret. Accepta vero occasione, totius iracundiæ fax diabolus, dicti Prioris fautorumque ejus, [ne chartis fundationis, abutātur, occultateas,] scilicet adversariorum Julianæ, corda nimio furore & ira, adversus illam & suas religiosas comites, inflammavit; ita ut civibus Leodiensibus conquererentur & dicerent, illas furto surripuisse chartas domus. Ad provocandum etiam dictos cives amplius, addiderunt, quod Christi Virgo multam pecuniam Leodiensi Episcopo Domino Roberto tradiderat, pro quadam solennitate facienda. Hoc autem adversarii ejus iniquo confinxerant mendacio; quoniam hi qui eam intus & foris cognoverunt, veraciter protestati sunt, quod nihil unquam omnino contulit Episcopo, ut ipsa solennitas, vel fieret vel exaltaretur. Irati igitur cives Leodienses ex auditis, una dierum ad dictam domum venerunt, & una cum adversariis Julianæ, qui in ipsa domo erant, ad illius oratorium properarunt, violentiam illaturi. Qui fracto manibus sacrilegis oratorii ostio, veluti cervicosi irruperunt; & chartas, quas ibidem intellexerant absconditas, [& contra insidiantes cives adservat.] huc illucque quærentes, Deo volente minime repererunt: quæ tamen in tam manifesto erant, ut illi efferati cuidam scrinio, in quo repositæ erant chartæ, impingere potuissent. Quibus non inventis majori furore succensi sunt, & res alias, quæ se illorum oculis ingerebant, confregerunt & per oratorium disperserunt. Duabus etiam religiosis Sororibus, quas invenerunt, multis injuriosis sermonibus exprobrarunt, imponentes illis, quod Julianam & chartas pariter abscondissent. Erat enim Christi Virgo in alium locum ducta, & clausum ostium super eam. Illis autem abeuntibus, dictæ Sorores ad Julianæ oratorium sunt reversæ, & res oratorii confractas & disjectas; scrinium autem, ubi chartæ repositæ fuerant, sanum & intactum invenerunt. Quod cum Christi Virgini nuntiatum fuisset, ait, Gratias Deo, neque enim illi placet, ut ipsi cives chartas nostras habeant, & domus hæc servituti indebitæ supponatur.

[22] Verum cum odium Prioris & fautorum ejus de domo, nec non & civium Leodiensium, qui muneribus partem Prioris fovebant, per decursus temporum non deficeret, sed vehementer accresceret adversus Julianam & sequaces ejus, timens ipsa, ne si illi rursus pariter convenirent, eam præ nimio furore morte afficerent, decrevit juxta Apostoli sententiam, dare locum iræ. [Rom. 12, 19] Dixit itaque religiosis Sororibus, [discedit cum suis ad reclusam Evā,] secum in agone tribulationum & persecutionum pro justitia decertantibus; Si homines isti, qui odio iniquo persequuntur me gratis, rursus irruerint in me & occiderint me, timeo necis meæ culpabilis inveniri; præcipue, cum ego ipsorum cognoscens sævitiam, recedendo hinc, valeam eorum rabiem declinare. Vadam igitur ad domum Reclusæ S. Martini, neque enim chartas hujus domus petentibus æstimo conferendas. At illæ unanimiter responderunt: Quocunque perrexeritis, sequemur vos, paratæ vobiscum cunctas tribulationes propter justitiam sustinere. Sic ergo Virgo Christi, cum sancto suo illo comitatu, veluti de Ur Chaldæorum exiens, penes dictam Reclusam hospitata est. Quo cognito ille revera lucerna ardens & lucens, Dominus Joannes de Lausenna, ecclesiæ S. Martini Canonicus, accessit, & cum omni caritatis dulcedine dixit ei, Domus Reclusæ, Soror Juliana, vobis vestrisque comitibus nimis est angusta; mea major est, eam eligite ad manendum, cum participatione præbendæ meæ: ipsam vobis expono, in ecclesia S. Martini pausaturus. At illa audito tantæ caratis verbo, junctis manibus ait: Gratias tibi, [& ædes Canonici Lausennæ.] Domine Deus meus, qui bene adimplesti verbum Apostoli, dicentis: Fidelis Deus qui non patietur vos tentari supra id quod potestis. [1 Cor. 10, 13] Æstimabam ego me hic habere duos tantum parvos amicos, sed gratias tibi, magnos experior, non pusillos. Et mansit apud eos, spatio trium mensium.

[23] Cum autem ad Reverendum Patrem Robertum Leodiensem Episcopum clamosa insinuatione pervenisset, [deposito per Episcopum Priore] quod Christi Virgo Juliana cum suis sequacibus tam male a Priore domus suæ illiusque fautoribus tractaretur, ut eam cedere oportuisset illorum insaniæ & furori; ipse venerabilis Episcopus personaliter ad S. Martinum veniens, præcepit Christi Virgini, ne illinc recederent, donec ipse super statu domus prædictæ fecisset inquiri cum omni diligentia veritatem. Misit ergo viros providos & discretos ad ipsam domum, inquirere & cognoscere, quonam modo ille qui præerat promotus fuerat in Priorem, & quomodo sub ejus administratione spiritualia & temporalia se haberent. Qui veritatem super his articulis a singulis Fratribus & Sororibus domus sub juramento diligentius inquirentes, invenerunt, quod ille qui præerat, per simoniacam pravitatem adeptus fuerat Prioratum: sub quo domus ipsa magnum patiebatur in spiritualibus & temporalibus detrimentum. Quidam etiam de Fratribus, qui partem dicti Prioris foverat, postmodum testatus est, quod ipse Prior non minus quam æquale sibi pondus argenti dictæ domui constitisset. Cum autem memorato Episcopo per inquisitores fuisset veritas declarata, justo rationis libramine deposuit Priorem de sede, & exaltavit humiles; illum qui simoniace promotus fuerat, ad Domum Leprosorum Hoyensem emittendo; Christi vero ancillam & suas comites ad domum propriam revocando. Sicque permanserunt ab invicem separati, usque ad obitum præfati Episcopi.

[24] Regressæ igitur Sorores, cœperunt de substituendo idoneo Priore diligentem habere tractatum. Verum plures religiosi viri, [prævidit Ioannem, Priorem multa passurum adversa,] intestinam domus discordiam cognoscentes, officium Prioratus illius, licet requisiti, suscipere formidabant. Unde necessitate compellente, juvenem & innocentem Fratrem illum, qui Dei & ejus ancillæ adjutorio solennitatis Sacramenti Officium decentissime composuerat, in Priorem domus præfici procurarunt. Et licet Christi Virgo multum illi compateretur, quem sciebat in Prioratu suo multa adversa passurum; promotioni tamen ejus suum præbuit assensum, sciens quod bona spiritualia domus & temporalia, quæ sub alio Priore fuerant diminuta, sub protectione istius, suffragante Dei clementia, non modica resumerent incrementa.

[25] Postmodum præfatus Leodiensis Episcopus, qui multum Julianam pro suæ sanctitatis privilegio diligebat, in pulchriori & saniori loco quam ille erat, in quo vetus oratorium situm erat, [accipit novum oratorium:] novam orationis cellulam eidem construi imperavit. Quam licet ipse Episcopus solvere de suo proprio voluisset, eximiæ tamen vitæ Dominus Joannes de Lausenna & Reclusa prædicta S. Martini illam perfecerunt suis sumptibus & expensis. Ibi confluebant multæ religiosæ & sublimes personæ, ut ex visis & auditis in illa & per illam ædificati, sese ipsius orationibus commendarent. Quis enim virtutis & honestatis amator, non desideraret venire & videre Virginem sanctam, verecundam, pavidam, circumspectam? Quis sapiens & proficere cupiens non ambiret intueri & legere legem Domini immaculatam, non dico modo illam exaratam in codicibus, sed scriptam in Julianæ moribus & sensibus? Totum in illa disciplinatum erat, totum insigne virtutis, perfectionis forma. Taceo nunc de ejus interiori homine, cujus pulchritudinem, puritatem & constantiam, [conservat interioris hominis puritatem,] mores ipsius satis ostendebant & vita; ita semper uno eodemque modo, illoque honestissimo ac decentissimo, se agebat, ut nihil appareret in ea, quod posset offendere intuentes. At sententia B. Jacobi hæc est, Qui non offendit in verbo, hic perfectus est vir. Et quis unquam in Juliana, etiamsi curiosius observavit, deprehendere potuit otiosum, non dico verbum, sed nutum? [Iac. 3, 2] Quis manum pedemve moventem frustra? Protestatus, est vir quidam, valde religiosus & sanctus, [externam modestiam,] se non posse reminisci, quod per triginta annos & amplius, quibus Julianam noverat, aliquando viderit eam aliquod membrorum suorum movere sine ratione. Tanta denique distantia morum erat inter ipsam & alias mulieres, ut quique religiosi & perfecti, pro singulari gratia sanctitatis quam in ea videbant, ipsam suspicerent & admirarentur. Quid non ædificans & dignum admiratione in ejus sermone, ingressu, gestu, aspectu, habitu, & vultu? Vultus illi serenus, [& rectam membrorum compositionem:] habitus modestus, simplex & humilis aspectus, compositus gestus, incessus æquitati accomodus, & levitatis & ignaviæ alienus. Sermo illi rarus & circumspectus, qui nil nisi spiritum redolebat. Apparebat in carne ejus gratia quædam, spiritualis tamen potius quam carnalis. In facie claritas refulgebat, non utique terrena sed cælestis: in oculis columbina simplicitas radiabat, & nitor Angelicæ puritatis. Tanta siquidem erat interioris ejus hominis pulchritudo, ut evidentibus quibusdam indiciis foras erumperet; & de puritatis internæ cumulo & gratiæ, copiose perfusus homo quoque exterior videbatur. Et quidem omnia supradicta sese omnibus intuentibus offerebant. Ceterum qui majori familiaritatis ausu, aliqua de promptuario cordis illius poterant elicere, vel etiam hi quibus vel pauca volebat de intimis revelare; ipsi profecto multo clarius agnoscebant, quanta sinceritatis, pietatis & caritatis affluentia, nec non & quam dulcissimis affectionibus pectus virgineum redundabat. Inde erat quod magni, religiosi & litterati viri, qui munera cælestium gratiarum in se vel in aliis perpendere noverant, Julianam multo venerabantur affectu; scientes ipsam sponsam Domini virtutum, quæ tantarum virtutum copiam obtineret. Multæ igitur religiosæ & sublimes personæ, nonnullæ solo claræ opinionis odore provocatæ, [ex concursu illustrium personarum] nōnullæ ex his quæ in Christi Virgine alias viderant & audierant delectatæ; ad eā ædificationis gratia veniebāt, & post divina colloquia sese orationibus illius devotissime commendabant. At illa quæ familiari sibi humilitate semper magis optaverat & optabat latere quam apparere, & deprimi quam extolli; cum gravamine nimis adventantium frequentiam tolerabat. In una autem dierum venerunt ad eam duo Episcopi, ille tam famosus Theologus Guyardus Cameracensis, [& 2 Episcoporum] & memoratus Dominus Robertus Leodiensis. At licet Christi Virgini tantarum personarum dignatio & devotio placuisset, ægerrime tamen tulit, quod ex illarum accessu aliquid temporalis honoris in oculis hominum sibi accidere videretur: [humilior:] & suspicata est fuisse monitos a Reclusa S. Martini ut eam visitarent. Unde cum postmodum ad ipsam Reclusam venisset, dixit ei: Si possem odisse vos, Reclusa, & hoc absque peccato facere licuisset; fateor odissem vos: quia nunquam, nisi per vos, fuissem in curiis Principum nominata. Et unde mihi ut veniant Episcopi ad me? Sed deprecor Regem mundi, ut ante meum obitum, tantum mihi patiatur inferri verecundiæ & dedecoris, quantum ex illorum accessu mihi, licet invitæ, præstitum est reverentiæ & honoris. O mira optio! quoniam in filiis hominum nimis rara. [optat dedecus & verecundiam perpeti:] Quis verecundiam & dedecus optat sibi? Sufficere nos credimus, honores nec appetere nec quærere; sed &, si forsitan honoremur nec extollimur, dicimus nos securos. Sed quis sibi gratis oblatum honorem verecundia & dedecore optat compensari? Hæc vox frequentius versari solet in ore vel corde illorum, qui juste vel injuste præmissa patiuntur, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Sed tu, Juliana, optasti tibi amarum nimis calicem propinari. Ne timeas neque formides: non fraudaberis voto tuo. Revera Christi Virgo in sua memorata optione & deprecatione exaudita est; nam post decessum prædicti Leodiensis Episcopi, tantas tribulationes & persecutiones, plenas verecundiæ & dedecoris, sustinuit, ut in his explicandis, si adesset, Tullianæ fluvius eloquentiæ siccaretur.

[26] Quodam tempore cum memoratus Leodiensis Episcopus, solita devotione ad Christi Virginem accessisset, dixit ei: Olim, Soror Juliana, cum mihi dicere solebatis, quod ad honorem Dei & profectum electorum esset solennitas Sacramenti; consueveram respondere, quod id bene credebam. Sed gratias Deo, quoniam credulitatis locum, rei certitudo subintravit. Profiteor me jam non credere, sed scire, quod ipsa vere sit ad honorem Dei: [prædicit Episcopo non provehen dum ad Archiepiscopatum:] siquidem hujus gratia bene mecum actum est. Tunc Juliana, quæ ipsum Episcopum ad Remensem Archiepiscopatū multo labore & desiderio noverat anhelare; eumdē super hoc admonere curavit, humiliter & fidenter, dicens; Sufficiat vobis obsecro, Domine mi, quod de larga manu Domini accepistis; scientes certissime, quod numquam in Remensem Archiepiscopatum provehi vos continget. Nolite ergo super hoc laborare: quoniam labor omnis, ut id possitis assequi quod optatis, in vacuum expendetur. Sed o cæca ambitio dignitatum! Quamvis memoratus Episcopus Christi Virginem Julianam multum veneraretur, ut ei crederet; vana tamen spe ductus, ab inchoato labore adipiscendi Archiepiscopatum prædictum, penitus non cessavit; sed numquam eum, ad quem laboraverat, apprehendit: siquidem non multo post tempore depressus est ægritudine vehementi, qua & invalescente ad extrema pervenit. Qui considerans diligenter, instare sibi vitæ terminum, qui non poterat præteriri; illos qui secum erant cum multa precum instantia, monere, rogare, & exhortari studuit; ut solennitatem Sacramenti, quam ipse dilexerat plurimum, & ipsi similiter diligerent, & pro posse suo promoverent: quam ipse jam in mortis articulo positus, tam sublimiter, sicut in corde suo disposuerat, non poterat exaltare. In signum autem devotionis & affectionis magnæ, quam ad illam habuerat & habebat, fecit coram se de ipsa solennitate celebrari. Qui multum corde compunctus de suis excessibus & peccatis, in bona spe & confessione extremum spiritum exhalavit. [deque ejus morte præmonita] In eo autem anno, quo dictus Episcopus decessit, antequam moreretur, Juliana tria recepit indicia mortis ejus. Cum enim aliquando vacaret orationi, facta est vox super eam dicens; Episcope Roberte. Alias etiam cum oraret vox ipsa sermonem repetiit antedictum. Tertio audivit vocem dicentem, Episcope Roberte, morere. Ipsa vero licet interpolatis temporibus hæc audisset, non apposuit cor, illudi sibi reputans a maligno. Verum in hora transitus ipsius Episcopi, astitit Christi Virgini oranti spiritus, imaginem ipsius qui decesserat repræsentans: qui pertransiens, suppliciter illi dixit: Precare. At illa: Et quisnam, inquit, estis vos? Tunc ille: Ego, inquit, sum Episcopus Robertus. [mortui quoque spiritum videt.] Tunc demum credidit Christi Virgo, quod ipse Leodiensis Episcopus transierat de hoc mundo: sicque cognovit, quod illæ quas audierat, non fuerant illusoriæ voces; sed illius, quem vocabant, imminentis obitus proditrices. Cum autem fama pernicibus alis volante, Reclusa S. Martini de præfati Episcopi obitu cognovisset; misit continuo puellam suam ad Christi Virginem hoc triste nuntium nuntiare. Quam cum Juliana vidisset, antequam illa quæ advenerat, verbum de eo, pro quo venerat, retulisset; dixit ad eam: Non venistis modo mihi prospera nuntiare, sicut alias facere solebatis. Tunc puella, quæ jam in summa exponi audierat rem, pro qua missa fuerat; retulit ei memoratum Episcopum decessisse. Cui Juliana respondit: Verum est, & ego quidem hoc bene cognoveram.

CAPUT VI.
Tribulationes Iulianæ multiplices. Discessus in varia monasteria, dein Namurcum & ad monasterium Salesinnense.

[27] Post decessum igitur sæpe dicti Episcopi, Fratres & Sorores, imo lupi & tigrides de domo montis Cornelii, qui vivente dicto Episcopo Christi Virgini se opponere non audebant manifeste, veteris malitiæ & iracundiæ non immemores, adversus illam eo amplius inflammata, quo diutius occultata, totius nequitiæ & furoris resumpserunt incendia. Remandaverunt primitus autem apud Hoyum Fratrem illum, [in nova persecutione] qui de Prioratu domus prædictæ per memoratum Episcopum dejectus fuerat, clarescentibus culpis ejus: quem per aliquod temporis spatium, veluti unum de aliis Fratribus secum manere fecerunt. [& intruso tertio Priore,] Et ut quoquomodo intus conceptam malitiam palliarent, primo de quodam monacho a albi habitus, superioris montis Cornelii, sibi Priorem constituerunt: sanctum vero innocentemque Fratrem juvenem, qui secundum sapientiam desuper sibi datam ipsam domum in spiritualibus & temporalibus strenue gubernabat, absque ratione de Prioratu sceleratissime removerunt. [animat socias suas,] Advertens igitur Christi Virgo rursum turbines insurgere, & tentationum fabulationumque intumescere fluctus, Sorores ad hærentes sibi, Sanctorum verbis & exemplis devote studuit confirmare, quatenus tentamenta omnia discerent in omni patientia sustinere. [& ante datū Priorem ut in officio permaneat:] Fratrem etiam illum innocentem, qui vere factis ostenderat se Priorem, efficaciter admonuit, ne officium deponeret Prioratus, licet alter locum ejus per adversariorum violentiam occuparet. Et incitabat eum Christi Virgo, ut Sanctorum exempla ad sui ipsius assumeret munimentum; invitans ut semper mente revolveret, quod de B. Lamberto canitur.

Fortis in adversis, humilis per prospera pacis
Nec terrore teri potuit, nec munere frangi.

Et iterum illud:

In corde illius sinceritas & legis plenitudo,
In ore ipsius veritas erat & pulchritudo.

[28] [restituto Priore Simoniaco,] Post modicum tempus adversarii Julianæ, Fratrem, qui antea per Leodiensem Episcopum a Prioratu domus justo judicio fuerat amotus, quem & remandaverant per fas & nefas, instituentes & destituentes pro suæ libitu voluntatis, iterum Priorem fecerunt. Quo facto ad Christi Virginem accedebant, & moventes capita sua insultabant ei, dicentes: Isti oportebit te omnino obedire, etenim tuus Prior est. At illa cum omni mansuetudine respondebat: Nequaquam. Crevit igitur intantum odium super eam, [variis tribulationibus agitatur] ut & magnos lapides in illius oratorium projicerent, etiam cum ipsa Regem cæli sua familiari frequentia exoraret. Timentes autem valde, ne per sublimes & religiosas personas, quæ Julianam noverant & visitare consueverant, Prior ab eis constitutus, sicut jam pridem, a domo pariter & ab officio pelleretur; illo consentiente, omnibus modis, quibus poterant, id agere satagebant, quo Christi Virgo ab ipsa domo recedere cogeretur. Et exacerbaverunt rursus adversus illam cives Leodienses, eos venenatis suggestionibus ad agendum impie provocantes. Qui die quodam venerunt ad ipsam domum, & conglobati sunt cum eis iniqui domus, qui oderant Julianam; & impetu facto unanimiter, accesserunt cum ferreis instrumentis, & aliis ad hoc aptis, ad oratorium funditus destruendum. Rapta est autem a suis religiosis Sororibus & inclusa in dormitorio domus. Illi vero, tanquam canes rabidi, domum orationis atrociter confringebant; providentes ne Christi Virgo ad illam de cetero habere reditum potuisset. Rapiebant etiam lapides & partes lignorum conscissorum, [orat pro destructoribus oratorii] & totis viribus contra fenestras dormitorii, ubi eam inclusam intellexerant, jaciebant. Verum primus qui manum & brachium ad projiciendum extendit, sic divina ultione læsus est, ut usque ad vitæ suæ terminum, læsionis perceptæ numquam recuperare potuerit sanitatem. Et cum hoc fuisset Christi Virgini nuntiatum, ad instar Protomartyris Stephani, positis genibus devote Dominum exorabat, quatenus illos ab omni impedimento & periculo custodiret. Nec destitit ab oratione, donec illi oratorium ejus funditus destruxissent. In omnibus autem his non peccavit Juliana labiis suis, neque stultum quid contra Deum vel malefactores suos clam vel palam locuta est: sed cuncta sustinuit in summa patientia. Attamen tanto dolore cruciabatur interius, pro suo oratorio sic destructo, ut aliquando diceret uni de Fratribus dictæ domus: [sibi ad sanitatem recuperandam aptissimi.] In tantum, Frater, doleo destructionem oratorii mei, quod pro tanto argenti, quantum ipsum oratorium fuerat, non permisissem illud destrui, si absque poccato prohibere potuissem, si reædificari mihi denuo non deberet. Noveritis autem illos grande peccatum super hoc commisisse: siquidem pro commoditate salubris aëris & loci, in quo meum oratorium situm erat, recuperaveram corporis tantas vires, ut ego & Soror Isabella pro fidelibus defunctis, per singulos dies & noctes, psalterium ex integro diceremus, exceptis aliis Horis nocturnis & durnis: sed de cetero non spero me fore tam validam, ut illud possim solito more persolvere.

[29] Quam graviter autem super hoc offensus fuerit Dominus majestatis, cuidam religiosæ personæ dignatus est revelare. Cum enim aliquando in nubibus cæli intenderet aciem oculorum, vidit veluti clavam immensam super civitatem Leodiensem in aëre pendentem, & crebris concussionibus minitantem. Quæ mirata est, & stupore contremuit vehementi, & depecata est Dominum, [punitione divina in persequentes secuta.] quatenus, si placeret in oculis ejus, sibi notum faceret, quid illud quod viderat, portendebat. Et facta est vox ad eam dicens: Pro peccato, quod commissum est in Sororem Julianam, oportet totam civitatem Leodiensem duro verbere flagellari. Quod & factum est. Non multo siquidem tempore post, orta est dissensio inter Leodiensem b Electum, & cives dictæ civitatis: unde tot & tantæ afflictiones & incommoda pervenerunt, ut historiæ Troianæ scriptor Homerus in his succumberet explicandis. Animadversionis autem divinæ flagellum omnibus extirit tam commune, ut vix quispiam Clericus vel laicus, dives vel pauper, vir vel femina, stultus vel sapiens, sublimis & infimus, in tanta remanserit civitate, qui in aliquo cujuscumque rei detrimento divinam expertus non fuerit ultionem. Cujus doloris exterminium afflavit primas & principales c Leodiensis episcopatus villas; nec tamen ideo factum est singulis minus, quia diffusius. Inde secuta est domorum destructio, divitum depauperatio, ad ultimam egestatem reductio mediocrium, deinde & strages hominum. Audiant & attendant hoc, obsecro, qui Christi electos & dilectos parvi pendunt, imo nec metuunt contristare; vel qui majori insania eisdem irrogare injurias non verentur. Audiant nihilominus vocem supremæ Majestatis, suis fidelibus & amicis protestantis, Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei. Et illud: Mihi vindictam, & ego retribuam eis, dicit Dominus. [Zacch 2, 8, Hebr. 10, 30]

[30] Considerante postmodum Christi Virgine Juliana, quod factores novi Prioris ipsam ad obediendum illi (qui, contra Deum, locum boni, innocentis, & adhuc viventis occupaverat) omnino cogere volebant; [deliberat re licto Monte Cornelio,] quodque, præ nimia iracundia & furore, eam alicubi procedentem lapidibus insectarentur; dixit religiosis & sibi adhærentibus sororibus: Vos videtis, quod in hac domo non valeo commorari; eo quod iniquorum odium ascendit semper, & ad mortem me persequi videntur. Dabo igitur locum iræ & persequentium furori; nolens, præveniendo mortem meam, apud Deum culpabilis inveniri. Oportet hinc me recedere, & alibi domicilium quærere. At Sorores, quæ optime noverant ipsam hæc omnia pro justitia tolerare, ferventi desiderio responderunt: Et nos, Domina, sequemur vos quocumque perrexeritis. At illa: Vos omnes, inquit, non potero mecum ducere, ignorans adhuc ubi recipere debeam mansionem. Verum quæ ex vobis fortiores sunt, & tribulationes melius sufferre prævalent, [alio discedere cum sociis:] remanebunt: & Deus auxiliabitur eis inter angustias & dolores.

[31] Tunc recessit Christi Virgo, cum aliquantis Sororibus, de domo exasperatrice Montis-Cornelii, veluti de Ur Chaldæorum; recessit autem sine argenti subsidio. Et cum interrogaretur, quis sibi & suis comitibus sumptus necessarios ministraret; ipsa quæ totam solicitudinem suam, secundum B. Petri consilium, in Domino projecerat, respondebat: Deus auxiliabitur nobis; &, si necesse fuerit, duæ de fortibus Sororibus nostris ibunt per ostia mendicare. [Pet. 5, 7] Mansit autem primitus in Roberti-monte, postea in Valle-benedicta, [in variis monasteriis hospitatur:] deinde in Valle-beatæ Mariæ, domibus monialium Cisterciensis Ordinis. Sed prædictus Prior, imo Prioratus pervasor, in sinlis domibus memoratis persequens Christi Virginem, semper machinamentis callidis procuravit, ut ipsa in nulla dictarum domorum diuturnam invenire potuerit mansionem. [Matth. 5, 11] At ipsa quæ non surdis auribus audiebat Dominum, [sed cogitur discedere,] in Evangelio discipulis suis de eorum persecutoribus dicentem; Cum vos persecuti fuerint in una civitate fugite in aliam: dicit comitibus suis: Eamus Namurcum, pulsos siquidem a patria recipere consuevit. Et aggressæ sunt laborem hujus viæ, plenum calumitatis & miseriæ. O quanta mala sustinuit devota famula tua Juliana, propter te, Domine! Domesticorum persecutionem, a domo propria & patria depulsionē, nunc autem familiarium & amicorum elongationē, domicilii difficilem adeptionem, sumptuum paupertatem. Sed quoniam accepta erat tibi, necesse erat ut tentatio probaret eam. [magno amore persecutionem ferens.] Numquid non probasti eam in omnibus fidelissimam? Profecto tu probasti: probasti siquidem eam, Deus, cum olim vitia domus suæ eliminare conaretur ipsa, in variis conflictibus justitiæ & veritatis; examinasti eam, sicut examinatur argentum, in camino multiplicis persecutionis & tribulationis; nec est inventa in ipsa iniquitas impatientiæ vel murmurationis. Tua, Domine, probatio & examinatio, siquid in ea imperfectum remanserat, eliminavit, imo perfectionis ejus merita augmentavit; imo potius mentis ejus inconvulsibilem constantiam, quæ magna ex parte latebat homines, declaravit. Quis enim crederet, in sexu fragili & corpore pene inutili, tantam virtutem constantiæ & fortitudinis? Sed more siderum, quæ in die latent, & in nocte lucent, ipsa virtus, quæ non apparuerat in prosperis, enituit in adversis. Nunc manifestatur quod te dilexerit toto corde, tota anima, tota virtute. Jam pridem notum fuerat, quod toto corde te diligeret, cum tam dulciter erga te & tuos afficeretur; tota anima, cum tam prudenter ab ipsa ad instar interioris hominis, exterior quoque ejus conversatio regeretur; sed luce clarius nunc constat, quod hæc tota virtute diligit te, a qua labor, dolor, & adversitatum multiplex afflictio tum fortiter sustinetur. Jam nunc apparet, & per totum vitæ suæ residuum apparebit, quod in ipsa fuerit fortis ut mors dilectio, nisi quod veracius dici potest, fortior omni morte. Siquidem aquæ multæ tribulationum non potuerunt ipsius extinguere caritatem, & flumina inundantium anxietatum & temporalium amaritudinum innocentis vitæ suæ non valuerunt obruere puritatem.

[32] Cum igitur Namurcum pervenissent Christi Virgo Juliana & Sorores ejus, [Namurcum migrans] vix invenire potuerunt, qui eas colligerent hospitio; quia non erat eis notio in diversorio. Tandem aliquando cum pauperibus Beghinis acceperunt hospitium, ubi per aliquod tempus manserunt in magna angustia paupertatis. At Juliana frequenter dilectum suum Jesum Christum reducebat ad memoriam, qui cum dives esset, pro nobis pauper factus est, ut nos ejus inopia ditaremur. [degit primum apud Beghinas,] Omnes etiam necessitates, angustias, persecutiones, amaritudines & hujusmodi, quæ ipsum Salvatorem mundi pro salute generis humani pertulisse Euangelica scriptura commemorat, solicite ruminabat; & quidquid exterioris adversitatis & gravaminis ipsa tolerabat, pro illius amore parvipendebat. Gratulabatur se ancillam & discipulam Christi, per viam temporalium tribulationum incedere, per quam Dominum & Magistrum noverat præcessisse. Sciens etiam in veritatis testamento hanc clausulam fuisse appositam, [amore Christi optime contenta:] in mundo pressuram habebitis; gaudebat, illam quæ sibi ex tabulis testatoris assignata fuerat, sibi cedere in portionem. Non recusabat ex testamento, debita præsentium afflictionum exolvere, ut ad legatam æternæ beatitudinis hereditatem posset aliquando pervenire. Nec dubitabat divitias hereditatis in infinitum supergredi debita afflictionis; sciens quod non sunt condignæ passiones hujus temporis, ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. Cum autem ipsa Christi Virgo, & ejus comites, multum inopes & egentes, sicut dictum est, cum Beghinis pauperibus morarentur; cognovit de ipsarum persecutione & paupertate venerabilis Domina d Hymana, domus de Salesinnes prope Namurcum Abbatissa; ipsa vero erat soror Reverendi Patris e Conrardi Coloniensis Archiepiscopi, multæ sapientiæ & gratiæ titulis insignita. Quæ multum illis compatiens, viro valde venerabilis vitæ, Domino Joanni Leodiensi Archidiacono, studuit nuntiare, quod multum religiosæ Sorores domus Cornelii-Montis, injuste depulsæ, Namurci sine certo hospitio morabantur. Ipse namque Archidiaconus pauperibus Beghinis Namurcensibus, multa pietatis subsidia consueverat erogare: & fecit cum Christi Virgine & ejus comitibus misericordiam; nam domum, [dein in domo Archidiaconi Leodiensis, juxta ecclesiam S. Albani,] quam prope ecclesiam S. Albani habebat, concessit eisdem, in qua longo tempore morabantur. Quæ lætabantur omni gaudio spiritali, quod ipsa domus vicina esset ecclesiæ, in qua prætiosarum erat copia Reliquiarum, præcipue de ligno Crucis, & de sanguine Domini: in quarum meditatione & devotione frequentissima impinguabantur, & delectabantur sicut in omnibus divitiis: fecit autem postmodum dictus Archidiaconus construi Namurci suis sumptibus hospitale, in quo sine pretio Beghinæ pauperes & debiles habitarent. Contulit vero terram Julianæ & suis comitibus juxta dictum hospitale, [tum prope ædem S. Symphoriani.] & ecclesiam S. Symphoriani ad habitaculum construendum. Et facta est eis domuncula subsidiis fidelium: in qua longo tempore pauperem vitam ducentes, eleemosynis victitabant.

[33] [aliquos redditus percipit:] Post hæc attendens venerabilis Abbatissa de Salesinnes, injustum valde fore, famulas Christi a domo Montis-Cornelii nihil percipere, ad quam olim earum bona ampla fuerant devoluta; per se & personas alias procuravit, ut ab ipsa domo reditus annuos, quamdiu viverent, obtinerent. Quæ de consilio peritorum & religiosorum, maxime autem Reverendi Patris Guyardi Cameracensis Episcopi, subjectioni & protectioni præfatæ Abbatissæ se, [subjicit se Abbatissæ Salesinnen.] quamdiu viverent, subdiderunt; ne absque superiore, sed solo propriæ voluntatis arbitrio, vivere dicerentur. Postmodum duæ de comitibus Julianæ, quarum una f Agnes, alia Ozilia vocabatur, pretiosa morte interveniente, ab hoc nequam seculo sunt sublatæ, [mortuis Agnete & Ozilia,] & in memorata domo de Salesinnes traditæ sepulturæ. Istæ sanctis moribus & vita semper demonstraverant, se esse veras & individuas comites Julianæ; cum ipsa cunctas tribulationes & angustias perferentes, usque ad consummationem vitæ. His itaque defunctis, soror Isabella, [abit cum Isabella in Abbatiam:] quæ sola cum Virgine Christi remanserat, suadebat ei crebris admonitionibus, ut irent apud Salesinnes commorari; dicens, non expedire sibi, tenere hospitium pro ipsis duabus, quæ ambæ remanserant nimis debiles & infirmas. Erat siquidem jam connexum, inter dictam de Salisennes Abbatissam & Christi Virginem, dulce ac forte vinculum caritatis; nec dubium erat sorori Isabellæ, quin adventum Julianæ venerabilis Abbatissa plurimum affectaret. Recusabat autē Christi famula illo ire; tribulationem & dolorem, quæ superventuræ erant dictæ domui, pertimescens. Verum cum a sorore sua per singulos dies importunis precibus rogaretur, quatenus illuc irent gratia commorandi; voluntatem suam, licet nimium renitentem, tandem illius subdidit voluntati. Quas ad præfatam domum venientes, cum venerabilis Abbatissa cum omni devotione suscepisset, aulam latam & spatiosam eis exposuit ad manendum; multam suis hospitibus impendens reverentiam, cum obsequio caritatis. At humilitatis amatrix Juliana, [expetit viliorem habitationem.] honores & obsequia, quæ sibi exhibebantur, molestissime sustinebat; sicut illa quæ & adhuc erat, & semper fuerat ad hujusmodi verecunda: deprecabaturque sæpius Abbatissam, ut ipsam cum sua comite prope ecclesiam in aliqua domuncula collocaret; asserens se libentius manere in locis humilibus & modicis, quam in aulis sublimibus & porrectis.

ANNOTATA.

a Sive Ordinis Præmonstratensis, quos in vertice montis tunc habitasse supra diximus.

b Henricus Gueldrensis, Electus dicitur, quod diu postea anno 1258 Presbyter ordinatus, fuerit in Episcopum consecratus. Dissensio illa inter hunc & cives fuit præcipue an. 1253, consule Hocsemium & alios apud Chapeavillanum.

c Priores prope Leodium, tertia prope Hoyum etiamnum extant.

d Hymana sive Himmana Abbatissa cum titulo Beatæ memoratur in Menologio Henriquez ad 29 Ianuarii.

e Conradus de Hochstade creatus anno 1238, mortuus anno 1261.

f Non fuit hæc Agnes soror B. Iulianæ, uti habent Fisen, Saussajus, Chrysostomus Henriquez & Bucelinus ad 21 Ianuarii.

CAPUT VI.
Gesta Iulianæ in Salesinnes; prædictiones variæ: discessus Fossas.

[34] [Prædicit inter alia, per Abbatissam & sororem ejus sanctas, Virgines Vrsulanas honorandas,] Referre solebat ipsa venerabilis Abbatissa, prædixisse hospitem suam Julianam longo tempore postea futura, idq; in rebus quamplurimis se percepisse. Ex quibus hoc unum ex pluribus non credidi reticendum, quod ipsis quodam die ad invicem de illis beatis undecim millibus Virginum colloquentibus, soror Juliana dixit Abbatissæ, quod per ipsam & ejus sororem, videlicet Dominam Aleydem S. Walburgis a Venerabilem Abbatissam, dictæ Virgines honorarentur. Quod dictum, post obitum Prophetissæ, sic adimpletum est. Memoratæ siquidem Abbatissæ & sorores, obtenta licentia fodiendi in cœmeterio Coloniensi sanctarum Virginum prædictarum, in altum fodi terram fecerunt; & ex insperato inventa sunt b quingenta & eo amplius corpora Virginum earumdem: thesaurus videlicet in agro absconditus, desiderabilior auro, pretiosiorque argento. Quæ per curam dictarum sororum & solicitudinem in Flandriam deportata, ab illustri Matrona c Margareta Flandriæ Comitissa, cum exultatione universæ illius terræ suscepta sunt, & in illis locis, & ab illis personis quibus distributa sunt, habita in summo honore & immensa reverentia. Sicque factum est, ut verax fuisse probaretur illa, quæ per dictas Reverendas Abbatissas, sanctas Virgines prædixerat honorandas.

[35] Eo tempore, quo Christi famula Juliana apud Salesinnes morabatur, quidam Clericus, potentioris burgensis de Namurco cognatus, prope dictam Abbatiam de Salesinnes domum habebat, [ob lupanar destructum] in qua cum nequitiæ & dissolutionis suæ consortibus redire & vitam ducere consueverat inhonestam. Cum autem venisset Namurcensis d Imperatrix ad domum de Salesinnes memoratam, intimatum est ei de inhonestate & dissolutione, quæ in domo præfati Clerici ducebatur. [incurrit odiū variorum.] At ipsa zelo justitiæ inflammata, lupanariam domum destrui imperavit. Quo facto, Namurcenses iracundia & furore fuerunt ineffabiliter effrænati seu efferati, & adversum eam odio vehementissimo concitati. Et licet iracundiæ feritas in plerisque diuturnitate temporis soleat mitigari, in istis tamen non cessabat per dies singulos excitari: contra domum etiam de Salesinnes, & ejus Abbatissam, erant ultra quam dici valet inflammati, cujus consilio dicebant Imperatricem omnia, quæ faciebat & fecerat, operari.

[36] Aspiciens autem a longe Juliana Namurcenses acerrime sævituros, in memoratam domum & ejus Abbatissam, nisi se ab Imperatricis familiaritate retraheret, admonebat eam multotiens, ut sapienter illius consortium declinaret. Sed hoc illa facere non poterat: nam Imperatrix elongari eam a se minime permittebat. [prævidens desolationem monasterii, & perturbationem urbis Namurcēsis,] Quod intuens Christi Virgo; tanto cruciabatur mœrore, ut requiem sibi capere non valeret; sed deficiebat in dolore vita sua, & anni ejus in gemitibus; ita ut oculi ipsius fere continuos deducerent exitus lacrymarum. Augebat etiam lamentationis ejus cumulos, quod dictam perturbationem toti villæ seu oppido Namurcensi fore communem, sicut exitus comprobavit, quodam præsagio futurorum prævidebat. Unde cum aliquando interrogaretur, cur intantum se affligeret, & quare tam continue in lacrymis versaretur; respondebat: Quidni multo luctu plangam angustiam & dolorem, [multum contristatur:] qui superventuri sunt oppido Namurcensi, bonisque tam viris quam mulieribus, qui in ipso sunt? ipsi nos in peregrinationis nostræ tempore receperunt, & multa nobis humanitatis beneficia impenderunt. Cur non etiam lugeam desolationem, huic Domui de Salesinnes imminentem, tribulationesque, quas exinde nostra Abbatissa, licet immerito, patietur. Scio enim & veraciter scio, quod si tranquilla & pacata tempora habere potuisset, dulcem circa Dominum frequentiam invenisset. Hæc mihi justi sunt causa doloris, hæc lamentationis meæ materia, hæc mihi luctum & planctum uberem administrant. Diebus etiam & noctibus, lacrymosis supplicationibus Dominum exorabat, quatenus, quidquid de ipsa domo fieri permitteret, animas & corpora dilectæ sibi Abbatissæ totiusque congregationis sibi commissæ ab omni periculo defensaret. Multotiens etiam rogavit Dominum, ut imminentium flagellorum ictus sibi infligeret, dummodo eas ab illis misericorditer liberaret. Nec mirum si quæque dura & gravia pro tam dilectis familiaribus & beneficis suis perpeti voluisset, [optat pro Salesinnensibus affligi,] quæ pro persecutoribus & contubernalibus propriis, sub conditione salutis eorum obtinendæ, mortem pati corporalem noscitur optavisse. Interrogabatur siquidem aliquando, quomodo pro illis qui tantum tribulationis & persecutionis sibi irrogaverant, & injuste, posset Dominum deprecari: & ipsa respondit: Vellem ego semel absque merito mortem recipere corporalem, & postea ad vitam reduci præsentem denuo moritura; hoc pacto, quod hi qui me persecuti sunt injuste, in statu consisterent salvandorum. O vere verbum magnificum! Optio tam admiranda quam cara. [imo pro se persequentibus mortem subire.] Perpendisne quam copiosus caritatis ignis in virgineo pectore accensus fuerat, qui levi commotus interrogatione, scintillas tam fervidas emittebat? Nonne satis magnum quid videri poterat, si dilata morte propria, quam lege humanæ conditionis evadere non poterat, unam interim mortem cuperet sustinere; hac tamen pactione ut ipsa mors sibi in meritum, & persecutoribus suis cederet in salutem? Profecto satis hoc magnum & votum nimis rarum; cum, Veritate attestante, majorem caritatem nemo habeat, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. [Ioa. 15, 13] Verum animam ponere pro inimicis, excellentissima, quam Christus habuit, caritas est; quia cum adhuc inimici essemus, reconciliati sumus Deo in sanguine filii ejus. Vera igitur amatrix & imitatrix Christi, etsi non æqualem Christo habuit caritatem (neque enim alicui creaturæ fuit, est, vel erit possibile) illi tamen similem vel ex parte visa est in desiderio habuisse; quæ pro persequentium se salute mortem cupiebat, etiam absque proprio merito, sustinere.

[37] In memoratis autem tribulationibus Christi Virgine persistente, verbum quod longe ante prædixerat, consummarum est. Quodam siquidem tempore Sorores e Agnes & Ozilia, quas jam superius decessisse diximus, nec non & Soror Isabella, dum adhuc viverent, [Isabellam sociam post alias duas, ut prædixerat ante se mortuam] & timerent non modicum ne Christi Virgo Juliana, quam sequebantur, ab eis tolleretur; dixerunt ad illam; Ex insperato fortassis, Domina mortis interveniente divortio tollemini a nobis, & nos solas & orphanas relinquetis. At illa, spiritum concipiens propheticum, blande consolata est eas, dicens: Non turbetur cor vestrum super hoc, neque formidet: nam vos omnes præcedetis me, & ego novissima omnium remanebo. Quod & factum est. Nam Soror Isabella (quæ suos humeros in supportandis Christi Virginis oneribus numquam subduxerat, quæ & in multa carnis & spiritus sanctitate præsentis vitæ stadium cucurrerat) carne soluta est, & in domo de Salesinnes, ubi aliæ duæ Sorores ejus sepultæ fuerant, est sepulta. Cujus corpus cum lavari & præparari ex more deberet, venerabilis Abbatissa altiori consilio non est passa Julianam his obsequiis interesse, ut seorsim posita melius a lacrymis temperaret. Quibus peractis, Abbatissa ad eam rediit gratia consolationis; quam invenit uberrimos lacrymarum rivulos effundentem. Cui cum ironice diceret Abbatissa: Pulchrum nobis exemplum relinquitis, quæ sic ex illius obitu plangitis & lugetis; illa respondit: Non ego illam, sed lugeo memetipsam. Quantam autem credulitatem, imo quantam certitudinem ancilla Christi Juliana habuerit, [firmiter credit a pœnis purgatorii absolutam.] quod Soror Isabella ab omnibus pœnis, etiam purgatoriis, esset post obitum absoluta, & sine macula etiam Domino præsentata; ex eo potest conjici, quod ipsa Juliana, quæ pro sibi familiaribus & dilectis, cum ab hoc seculo migrabant, curam maximam & solicitudinem pro earum liberatione a pœnis purgatorii adhibebat, & Dominum pro eis instantissimis precibus, per se & per alias religiosas personas, exorabat; numquam pro Sorore Isabella, cum qua semper fuerat cor unum & anima una, visa est aut percepta pro illa defuncta orationes a persona qualibet requisisse. Deinde ab obitu Sororis Isabellæ elapsis quindecim diebus, venerabilis Abbatissa jocando dixit Julianæ: Insidias, Domina, vobis struxi: optime vos notavi, quod numquam personam quamlibet adventantem ut oraret, numquam me etiam ut orarem, vel Conventum domus hujus orare facerem pro Sorore Isabella, vel tenuiter monuistis. At illa vultu placido serenaque facie, veluti subridendo, respondit: Quispiam sanctorum dicit, quod injuriam facit Sancto, qui orat pro Sancto. O compendiosa responsio, sed fœcunda! Hac enim brevissima euntiatione Abbatissæ satisfecit, & quid de Sorore sua noverat satis lucide demonstravit. Hoc siquidem verbum non accepit aliter Abbatissa, quam si sibi verbis aliis respondisset: Soror Isabella sancta est, & ideo pro ea orari non decet. Admonita enim jam pridem ipsa fuerat Abbatissa a viro vitæ venerabilis, Domino Joanne de Lausenna, ut verbis Julianæ non aliter fidem daret, quam si Christus ei verba eadem ore proprio protulisset. Ob hoc autem Juliana dictam domum de Salesinnes non mediocriter diligebat, quod in ipsa tres tam preciosæ gemmæ reconditæ fuerant: ubi & multa Sanctorum corpora quiescebant. Inde etiam multum dolebat quod ab ipsa domo Conventus esset dispergendus, & ipse locus per invasionem & destructionem sævientium hominum vel ad tempus in solitudinem redigendus. Sed antequam tentemus ulterius progredi, narrationi quorumdam, quæ usque huc distulimus, paululum non pigeat immorari.

[38] Cum aliquando quædam persona Christi Virgini, de dissensione ipsius & Prioris Montis-Cornelii, loqueretur; inter alia, familiaritatis ausu, intulit dicens: [summa patientia perfert tribulationes immissas.] Multa eorum, quæ imposuistis ipsi Priori, non creduntur a pluribus, Domina mea, vera esse; plusquam justo eidem dicimini nocuisse. At illa, respondit: Scire vos volo, dilecta mea, quod numquam adversum ipsum Priorem ab Euangelica semita declinavi, occasione cujuscumque tribulationis vel injuriæ, quam ipse mihi irrogavit. Indubitanter etiam noveritis, quod nec subtus nec supra terram est argentum, pro quo de illo verbum mendacii protulissem, vel etiam contra eum quidquam machinarer, unde mea me conscientia remorderet. Cujus protestationi facillime credendum est; cum ipsa ea, quæ religiosis etiam personis minima vel nulla vitia videbantur, mirabili constantia facere recusaret. Hujus rei gratia unum, quod interim occurrit, subjiciam exemplum. f Cum in persecutionis suæ tempore Christi Virgo in cujusdam Reclusæ reclusorio moraretur, [recusat velū nigrum ut lateat accipere] suadebat ei Reclusa ut velum nigrum capiti suo superponeret, ut Reclusa credi ab intuentibus subito potuisset. Et hoc ideo, ne hi qui de foris erant, & Priori Montis-Cornelii verbo & animo favebant, ipsam quoquomodo per fenestras recognoscerent, & injuriosis sermonibus laniarent. Quod ipsa facere nullatenus acquievit, asserens duplicitatis vitio se teneri, si cum esset alia, alia vellet credi. Non igitur mirum, si minus præfato Priori vel cuiquam insonti injustas struxisset calumnias, ædificando ad gehennam, quæ tantam tenebat in minimis disciplinam.

[39] Solet quædam persona testari, de cujus assertione non est licitum dubitare, se vidisse Namurci Christi Virginem Julianam, [in oratione evaporat fumum e capite:] aliquando post Euangelium orationi incumbentem, & desuper caput ejus ingentem evaporationem fumi superius ascendentem. Quod, ut arbitror, ideo Dominus voluit demonstrare, ut persona quæ hoc videbat, ex visibilibus invisibilia deberet attendere; ut videlicet agnosceret, quantæ caritatis ignis fervebat in virgineo pectore, a quo tantæ fumus evaporationis monstrabatur sursum ascendere. Et hoc est quod orabat Psalmista, dicens: Dirigatur Domine oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo. [Ps. 140, 2]

[40] Infirmabatur aliquando quædam monialis vehementer, [prædicit ægram post se victuram:] quam Juliana non modicum diligebat: quod cum sibi nuntiatum fuisset, intempestæ noctis silentio, se contulit & institit orationi. Mane autē facto cum interrogaretur de illius, quam hesterno die cognoverat, infirmitate, respondit: Infirmitas hæc non est ad mortem. Prius ego moritura sum quam ipsa: quæ superstes, pro me Dominum exorabit. Quod & factum est: prius enim exivit a corpore, dicta moniali superstite manente.

[41] [cognoscit die, navim submergendam:] Quadam cum Christi Virgo de Domo Salesinnes Namurcum esset itura, suadebant ei comites ejus, ut navim sibi præparatam ascenderet, ne ipsam fatigari pedes eundo per circuitum oporteret. Sed ad hoc nulla suasione potuit tunc induci, sed magis suadentibus consulebat, ne res suas ponerent in ipsa navi. Impositæ tamen fuerunt contra ejus consilium, præcipue cum illis videretur nihil esse timendum. Assumpsit autem ipsa laborem pedes eundi, via quidem prolixiori. Verum antequam navis aquam pertransire potuisset, demersa est, & res pariter quæ impositæ fuerant in eadem.

[42] Post felicem comitum suarum obitum, Christi Virgo se solam intuens remansisse, mandavit in domo Cornelii-montis unam de Sororibus, g Ermentrudem nomine, venire ad se. Quæ venit, sicut illa quæ tota erat Julianæ exposita voluntati. Post hæc immisit Deus in cor Fratris Joannis, domus Montis-Cornelii veri Prioris, licet per intrusionem alterius supplantati, ut Christi Virginem visitaret: qui cum illa præsente & absente passus fuerat pro Christi amore tribulationes multas. Qui cum venisset ad eam, [& Ioannem quondam Priorem brevi moriturū,] cum immenso caritatis affectu susceptus est, sicut ille quem Juliana pro innocentia & sanctitate plurimum diligebat. Cum autem recedere debuisset, Christi Virgo commonuit Sororem Ermentrudem dicens: Confitemini Fratri Joanni, quia verus Prior vester est, & habet animæ vestræ curam; scientes certissime, quod numquam amplius ego & vos confitebimur ei. Hoc ipsa dixit per spiritum propheticum, prævidens dictum Fratrem ex hoc mundo ad Patrem in proximo migraturum. Siquidem cum reversus fuisset, correptus est ægritudine vehementi; qua per singulos dies invalescente, presentis vitæ miserias pretiosæ mortis transitu terminavit. In hora autem beatæ migrationis illius, cum quædam venerabilis vitæ Reclusa longe distans a loco, ubi Christi servus objerat, orationi insisteret; audivit vocem numerosæ multitudinis super se transeuntis, & hujusmodi Invitatorium, Christum Regem Regum adoremus Dominum, mirabili altitudine & ineffabili dulcedine decantatis. Audiebat etiam vocem Fratris Joannis, [auditum in hora mortis cum aliis cantans.] & qui recognoscebat inter choros psallentis multitudinis: siquidem eadem hora decesserat; quod tamen ipsa, quæ cantantes audiebat, penitus ignorabat. Quæ præ immensitate gaudii sese capere non prævalens, cœpit & ipsa psallere cum psallentibus. Post paululum Christi Reclusæ nuntiatum est de illius beata dormitione: quæ per fidelem inquisitionem cognovit, quod illa fuerat hora transitus servi Dei, qua voces cantantium & laudantium Deum audierat in sublimi. Cum vero corpus illius adhuc in medio jaceret ecclesiæ, quædam religiosa persona insistebat orationi: & vidit, & ecce tecta ecclesiæ pandebantur; & Dominus Iesus, cum gloriosa Virgine matre sua, de superioribus descendebant: qui defuncti animam dignanter assumentes, eam evolando superius deferebant. Cum autem vir vitæ venerabilis, in die qua defunctus traditus est sepulturæ, pro illius anima Domino sacrificium obtulisset; interrogabant eum religiosæ Sorores domus illius, quid sibi de Domino Joanne visum fuisset. Qui pro concepta de illo fiducia, respondit, Intuitus est dilectum suum Iesum Christum & satiatus est.

[43] Post hæc furor populi Namurcensis adeo contra domum de Salesinnes exarserat, ut firmiter assererent se illam incendio vastaturos. Quod cum Imperatrix cognovisset, mandavit Abbatissæ, ut & ipsa & Conventus a domo sua discederent; quo usque illa, quæ inter eam & gentem suam sæviebat perturbatio, sedaretur: ipsa vero custodes domui de Salesinnes constitueret, qui eam a cunctis hostibus tuerentur. [in dispersione monasterii Salesinnensis] Sed cum id Christi Virgini Julianæ, relatum fuisset, vehementi cordis dolore percussa est; sciens, quod qui custodes constituerentur, prius ipsam domum dedecori subjicerent; nec eam demum ab impugnantibus incursibus defensarent. Cum autem Conventus dispergeretur, [præ tristitia cordis sanguinē spuit,] ipsa vim doloris intra se reprimere non prævalens, in ingentes clamores erumpebat; & veluti diruptis interioribus præ cordis angustia, per os suum sanguinem emittebat: quod ex tunc & deinceps quamdiu supervixit, facere non desivit. Moniales vero mœrorem illius lenire cupientes, dicebant ei, quod commotio Namurcensium, qua recedebant, per Imperatricem cito finiretur; & sic pace reddita, Conventus dispersio citius revocaretur. At Christi Virgo nullam consolationem super hoc admittebat, sed dicebat: Si vos dispergimini, non tam cito revertemini. Hoc autem quod dixit & quod sensit de domo de Salesinnes, sive de dispersione Conventus, sive de custodibus domus, novimus plenius evenisse, nec quidquam quod evenire oporteat credimus superesse. In hora vero dispersionis amaræ Conventus prædicti, quædam religiosa persona Leodii manens, orationi vacabat; quæ cum dilectam sibi Julianam ad memoriam revocasset, cœpit intra se anxiari & mœsta esse, tantoque & tam valido cruciari dolore, ut idem dolor sibi intolerabilis videretur. [quod alteri absenti revelatur:] Et cum ab oratione surrexisset, quemdam vitæ laudabilis Sacerdotem, qui ad eam venerat rogavit, dicens: Obsecro, Domine, orate pro Sorore Juliana, quoniam aut ipsa nunc moritur, aut dolorem nimium patitur. Sic autem erat. Nec post aliquantulum temporis missæ sunt sibi litteræ, a venerabili Abbatissa de Salesinnes & Christi Virgine, illius vehementissimi doloris, quem ipsa in dispersione dictæ domus sustinuerat, mirabilem seriem continentes. Tunc manifeste persona memorata cognovit, illam afflictionis Julianæ horam fuisse, qua ipsam aut mortem aut dolorem nimium pati, in oratione sua per nimiam compassionem, senserat, & Sacerdoti, qui tunc ad eam venerat, revelarat.

[44] Disperso igitur conventu de Salesinnes, venerabilis Abbatissa Christi Virginis Julianæ solicitudinem gerens, deduxit eam ad domum Cantoris de h Fossis, viri vitæ laudabilis & honestæ. Qui cognita sanctitate tantæ hospitis, eam cum comite sua, [deducta Fossam,] gratanter suo suscepit hospitio, impendens eisdem multæ caritatis obsequia, cum affluentia reverentiæ & honoris. Fecerat autem dictus Cantor olim fieri reclusorium, ecclesiæ Fossensi contiguum, in quo Soror ejus reclusa fuerat; quæ eodem tempore & die, quo Reclusa Sancti Martini Leodii suum reclusorium, [degit in reclusorio:] & illa suum similiter intraverat. Sed cum jam esset in adventu Julianæ Christi Virgo de medio sublata, ipse Cantor dictum reclusorium proponebat facere destrui. Tunc mutata voluntate, bene decenter fecit illud in omnibus necessariis præparari, quod & Julianæ tribuit gratia commorandi. Ipsam etiam in dicto reclusorio manentem, quamdiu postmodum illa vixit, miro veneratus est affectu, sciens eam esse sanctam & refertam muneribus spiritualium gratiarum.

ANNOTATA.

a Aleidem apud Eichstadienses in Germania superiore (ubi S. Walburgis corpus esse late diximus in ejus Vita 25 Februarij) Abbatissam fuisse, tradit Crumbachius lib. 8 Historiæ Vrsulanæ cap. 19

b Quingenta habent MSS. & Fisen, at Chrysostomus Henriquez & Molanus ediderunt quinquaginta. De unico corpore Hymanæ concesso anno 1256 legitur testimonium authenticum apud Crumbachium cap. 18.

c Est hæc Margareta, Balduini Imperatoris Constantinopolitani filia, quæ in regimine Flandriæ & Hannoniæ succeßit sorori Mariæ anno 1244, & vixit usque ad annum 1280.

d Hæc est Martha, quondam uxor Balduini II Imperatoris CP. cui Blanca mater S. Ludovici Regis Francorum Comitatū Namurcensem reddidit, quem, Martha Imperatrice adsentiente, anno 1262 accepit Guido, ante dictæ Margaretæ filius.

e Has tres cum titulo Beatarum refert ad hunc diem Raißius in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii a Molano editos: & Isabellam appellat Elizabetham cum ChrysostomoHenriquez.

f Sequentia usque ad num. 43 desunt in MS. Rubeæ-Vallis: & apud Henriquez solum nonnulla de Ioannis visitatione ex num. 42 adjungebantur.

g Ermentrudis cum titulo Beatæ inscripta est Menologio Henriquez ad 7 Aprilis.

h Fossa oppidum tribus a Salesinnensi monasterio leucis versus Occidentem; ubi, donante locum S. Gertrude, monasterium extruxit S. Vltanus.

CAPUT VIII.
Vltimus morbus, obitus sepultura.

[45] Cum autem misericors pater, fidelis ancillæ Julianæ decerneret finire ac remunerare tot & tantas, quas pro amore suo sustinuerat, tribulationes, angustias & dolores, exaggeravit super eam molestias corporales. [In ultimam ægritudinem delapsa,] Quæ decidit in lectum extremæ infirmitatis suæ, cœpitque caro infirma de die in diem deficere. Invictum tamen ab oratione spiritum minime relaxabat: sed etiam cum jam præ nimia, quam inter cetera patiebatur, oris anxietate, difficulter loqueretur; nihilominus Horarum suarum consuetum pensum Domino persolvebat. Et cum terrestrem corporis sui habitationem pro certo cognosceret dissolvendam, illius dilectissimi in Christo amici sui, Domini Joannis de Lausenna, Canonici S. Martini Leodiensis, multum præsentiam suspirabat; & a personis assidentibus sibi, si quo modo posset eū habere, sæpius requirebat. Desiderabat autem illum, ea specialiter, ut creditur, intentione, ut secreta sua, [nequit habere alloquium amicorum:] quæ tantopere in vita celaverat, eidem vel in vitæ suæ termino revelaret. Verum in hac extrema ægritudine sua, nec ipse Dominus Joannes, nec alii familiares & amici sui, qui Leodii morabantur, eam visitarunt; tum propter guerrarum oppidi Namurcensis discrimina; tum quia non credebant ipsam eo tempore morituram, infirmitate quam tunc patiebatur; aliis quas sæpe sustinuerat, ex quibus & convaluerat, esse similem æstimantes. Ex quo completum est verbum, quod longe ante cuidam sibi dilectæ prædixerat, quod videlicet specialium amicorum suorum, & præcipue illorum qui eam in cunctis tribulationibus suis in anima & corpore cognoverāt, migrationis suæ tempore non esset præsentia habitura. Olim etiā ad Sorores sibi specialius adhærētes dicere solebat, ut ipsa vivente, si quid boni capere possent, caperent; nā ad hoc frustra vitæ suæ terminum expectarent. Noverat nēpe illas hac fallaci expectatione suspensas, ut saltem ipsis panderet suorum secretorum abscondita, cum esset a corpore migratura. Sed manifeste satis significabat, quod nec tunc etiam revelaret; cum futurum esset illos tunc absentes fore, quibus ea desideraret committere, quod aliis non posset. Nam licet extremo vitæ suæ tempore quasdam personas præsentes haberet, de quibus non modicum confidebat; attamen vel verecundabatur, vel non audebat eisdem ita prodere abscondita cordis sui; sicut fecisset uni de fidelissimis suis, qui totius vitæ suæ seriem in corpore & anima cognovisset, qui ex præcognitis facilius quæ diceret, intelligeret, crederet, & scripto diligentius commendaret. [quibus secreta cordis aperiret] Sed cum jā morti appropians videret quempiam de suis hujusmodi non adesse, vocavit ad se Sororem Ermentrudem, cum qua de morte sua secretum cœpit habere sermonem. At illa verbum mortis Christi Virginis æquaminiter ferre non prævalens, flere cœpit uberrime. Tunc Juliana ad illam: Turbastis, inquit, me Soror, jam amplius non sum vobiscum de hujusmodi locutura. Non aperuit igitur ulterius ad illam os suum super his quæ intenderat; cum tamen constet, quia quædā illi dicere proposuisset, si vel ad tempus dissimulare, cordis sui mœstitiā potuisset. Demum etiam adduci sibi Notarium postulavit. Sed cum in illa villa non posset ad manū scriptor idoneus inveniri, tandem ad eam puer juvenis est adductus: quem cum vidisset, dixit, non posse per talem puerum se juvari. Sic igitur Juliana quemquam mortalem non habuit vel in morte suorū conscium secretorum; quæ tamē exposita, sanctitatis suæ gloriam poterant declarare; & amicos ipsius & notos debuerant amplius jucundare. Quod tamen sine divino consilio non credimus evenisse. Sed quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? Voluit fortasse omnipotens Deus, ut virtutis amatores in ancilla sua potius attenderent ea quæ se offerebant omnibus imitanda, quam ea quæ, si revelata forent, essent tantummodo admiranda. Vel mirabilis existebat scientia illorum, confortata erat, nec poteramus ad eam. Vel fortassis eramus nos indigni cognoscere sublimitatem tantorum ac talium arcanorum, quos premit ac deprimit usque adhuc numerositas peccatorum.

[46] Jam ferventissimus ille sacri desiderii ignis, dissolvendi & cum Christo esse, in virgineo pectore jam pridem vehementer accensus, interius se includi non patiebatur; [desiderat esse cum Christo,] sed ignito eloquio scintillisque verborum ardentissimis exterius erumpebat. Jam Christi Virgo, quæ totiens in secretis suis orationibus Domino dicere consueverat, evidenter hæc & multa horum similia replicabat: Domine quando me liberabis de corpore mortis hujus? Quando veniet illa dulcis hora, quam tantum desideravi? Quando adimplebis desiderium cordis mei? Et cum a circumstantibus aliquando causa consolationis diceretur eidē, quod jam ibat ad mortem; cum omni fiducia respondebat: Certe non ego ad mortem, sed ad vitam vado. Quid igitur conquereris Christi Virgo? Non diutius prolongabitur exilium tuum: in proximo est, ut ad patriam revertaris. Nonne tu illa es, quæ tam incessanter clamasti ad Dominum, dicens: Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo? Clamor tuus ascendit usque ad Regem cæli, qui videns vidit afflictiones cordis & corporis tui, quas passa es pro ipsius nominis gloria in Ægypto: unde jā festinabit educere te de domo carceris & umbra mortis. Jucundare igitur, filia Sion; & exulta satis, filia Hierusalem: lætare jam fere enavigato hujus seculi nequam mari magno & spatioso; citius desiderato portui applicabis. Adhuc modicum & atrocissimis tyrannis, mundo videlicet carne & dæmone, cum universis exercitibus suis devictis, gloriose procedes e prælio, palma victoriæ decoranda, & virginitatis laurea coronanda. [coronanda Virgo & Martyr voluntate] Sed ipsi laureæ nec rosæ nec lilia deerunt: rosæ ob insigne martyrii, lilia propter privilegium candoris virginei. Nec me pœnitet, Christi Virgo, Martyrem te dixisse: cur enim Martyrum choris te dubitaverim aggregandam? quia martyrium, quod illi habuerunt in opere, tu habuisti in voluntate. Nam, sicut in primo libro dixisse me recolo, cum frequenter in mente revolveres memoriam Dominicæ passionis, & a facie ejus, sicut cera a facie ignis, cor tuum molle ac tenerum liquesceret; sæpissime desiderio magno desiderasti, pro amore Crucifixi perpeti mortem crucis, etiam coram viventibus universis. Cur & in hoc non te asseram Martyrem voluntate, quæ pro inimicorū tuorum & persequentium te salute, mortem unam nosceris optavisse? Porro memini quempiam Sanctorum in suis scriptis famosissimis reliquisse, [& mortificatione continua:] genus esse martyrii, mortificare membra sua quæ sunt super terram: illo quidem, ut dicit, quo membra cæduntur ferro, horrore mitius; sed diuturnitate molestius. Quod si verum est imo quia verum est (siquidem qui hoc dicit B. Bernardus, cujus doctrina ut sol & luna per totam Ecclesiam) nemo sanæ mentis, Christi Virgo, te dubitet dicere etiam in opere Martyrem gloriosam. Tu namque a primis annis, non solum corpus, sed & corporis sensus penitus mortificasti: plurimam debilitatem & continuā pertulisti: infirmitates multas & magnas sustinuisti: injurias, contumelias, tribulationes, persecutiones innumeras pro Christi nomine tolerasti, in quibus te semper suaviter & fortiter habuisti. Revera, Christi Virgo, nisi illam, qua Martyres passi sunt, constantiam mentis adepta fuisses, numquam in tot & tantis tribulationibus persistere potuisses. Audacter ergo dixi superius, & adhuc dico; Laureæ tuæ nec rosæ nec lilia deerunt. Vel si malueris, quoniam amicus tuus candidus est & rubicūdus, a candido coronam recipies candidam, a rubicundo purpuream: nam ipsum candidum secuta es candore purissimæ virginitatis; rubicundum, tolerantia multiplicis passionis. Sed adhuc sustine modicum temporis, & pro multitudine quam sustinuisti præsentium tribulationum & dolorum, introducenda es in æternorum plenitudinem gaudiorum.

[47] Cum autem Christi ancilla totam Quadragesimam, in multa silentii disciplina & summa patientia ægritudinis, quam in toto corpore patiebatur, transe gisset, in Vigilia Dominicæ Resurrectionis, dixit Sorori Ermentrudi: Cras mihi eundum est ad ecclesiā, & valedicendum ecclesiæ; quoniam numquam in hac vita corruptibili sum ad eā amplius perrectura. Crastina igitur die valde diluculo surrexit, [deducta in ecclesiam die Paschæ, sacram Eucharistiam sumit:] & ducta est ad ecclesiam, in qua Matutinis & laudibus pluribusque Missis auditis, de manu venerabilis hospitis sui Cantoris, Missam celebrantis, Corpus Domini cum omni devotione suscepit, absque impedimento molestiæ corporalis. Quæ reversa ab altari, reducta est in locum suum orationis, ab ecclesia usque ad vesperum non recedens. Sed quis jam proferre ne dicam cogitare sufficiat, quam medullata devotionis holocausta in ara cordis sui sacrificaverit suo hospiti tam dilecto? Quis etiam valeat æstimare, qualia & quanta laudum munia hac in die Juliana obtulerit Domino resurgenti? Non ponebat in cælum os suum, festum tamen solenne animi pinguedine faciebat, & quod corpore non poterat, mente agebat, sicut scripum est: Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, & reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi. [Psal, 75, 11] Nonnulli ipsa die, pro tantæ solennitatis lætitia, voces suas modulatis cantibus exaltabāt; Christi Virgo intra semetipsam, in psalmis, hymnis, & canticis spiritualibus cantabat & psallebat Deo in corde suo, mentis jubilo solennizans. Celebritate igitur Dominicæ resurrectionis ab ea sic peracta, [inungitur;] ad domum reducta est, cum jam sol vergeret ad occasum. Demum Oleo sacro se postulavit inungi. Et cum inungeretur tota in lacrymis liquescebat, ita ut Sacerdos inungens eam, super illius affluentissima devotione plurimum miraretur: super hoc etiam non mediocriter obstupescens, quod Christi Virgo ad quælibet membra, quæ sibi inungebantur, orationem dicebat ad hoc proprie congruentem.

[48] Feria vero a quarta, in vigilia scilicet S. Ambrosii, cum in tantū debilis appareret, ut jam in extremis agere putaretur; venerabilis Abbatissa de Salesinnes, quæ tunc aderat, dilectæ suæ Julianæ funeri cupiens interesse, volebat in ipso reclusorio pernoctare. Quæ cum ab ægrotante, ut in pace recederet, sæpius rogaretur; sed prætimore & expectatione transitus illius, ut putabat, jam instantis, hoc omnino facere recusaret; maluit Christi Virgo, quod de semetipsa cognoverat, sub involucro verborum prodere, quam dilectam sibi Abbatissam, de subtractione sua pavidam, per noctem in angustiis reclusorii remanere. Ait namque ad illam: Recedite, Domina mea, recedite in pace; quoniam nec hodierna, sed nec crastina quidem die, [tempus obitus sui indicat:] sum ab hoc seculo migratura. Hoc autem vere dixit; nam usq; ad diem tertium supervixit. Unde aliqualiter constat, quod resolutionis suæ diem bene noverat, quæ licet resolvi jam crederetur, de prolongatione vitæ suæ talem sententiā præferebat. Quam tamen, ut omnimodam declinaret admirationem, nullatenus protulisset, si sua simplici admonitione Abbatissa recedere voluisset. Quæ tunc securius ad propria remeavit, cum se Christi Virgo usq; ad diem tertium fore superstitem designavit. Feria vero quinta, cum jam adeo vicinæ mortis angustia premeretur, ut Horas consuetas, sicut heri & nudiustertius, persolvere non valeret; volebat tamen ut corā se dicerentur: quæ cum dicentibus, quod poterat & quantum poterat, persolvebat: laudavit siquidē & ipsa Dominum in omni vita sua, & eum in omni tempore benedixit. Demum cum nihil amplius dicere prevaleret, hæc Apocalypsis verba frequentissime replicabat: Beati mortui, qui in Domino moriuntur.

[49] Novissime cum terrestris habitaculi compago, undiq; jam soluta, desideranti animæ liberum præstaret egressum; magnus ille dies illuxit, quo perpetuus illi ortus est dies. Ad cujus exitū præfata venerabilis Abbatissa de Salesinnes Domina Hymana cū aliquibus monialibus, sed & laudabilis Cantor Fossensis cū quibusdam aliis personis, præsente semper Sorore Ermentrude convenerant; fideliū videlicet modica multitudo. In articulo diei & horæ illius, dixit Abbatissa dilectæ suæ morienti, imo verius vitæ omniū propinquanti: Quoniam infirmitate præpediente accipere Corpus Domini non valetis, faciemus illud saltem afferri, & vobis præsentari, ut eidem vos commendetis. At illa respondit. [coram venerabili Eucharistia] Non, Domina mea: præsumptio enim esset. Hoc autem dicebat ex profundissima & familiarissima sibi humilitate, reputans justum, non Dominum suum ad se, sed magis se ad eum ire debere. Ipsi etiā Abbatissæ adhuc instanti & dicenti, hoc modis omnibus fieri oportere, ut quem amplius in hoc seculo non videret, semel tamē suum cerneret Salvatorem. Dixit iterū, Non necesse est, Domina mea, videre in præsenti vita, quem visura sum in æterna. Demum una moniali dicente, ipsam debere voluntatem suam Abbatissæ subdere, annuit fieri quod volebant. Tunc prædictus Cantor Fossensis, albis indutus, attulit Corpus Domini. Quæ cum audisset pulsari nolam, quæ pulsari cōsueverat, cū ad communicandū Corpus Domini ferebatur, mirū in modū excitavit semetipsam ad surgendū. Resumpto igitur spiritu, & naturæ vim inferens, surrexit in lectuli sui medio, & resedit. Ipse autē Cantor adveniens, & Corpus Domini abstractū a vasculo tenens ante ipsam reverenter, dixit ei: Ecce, Domina, Salvator vester, qui pro vobis nasci & mori dignatus est: orate eum, ut vos defendat ab inimicis, & sit ductor vester. Quæ in eū qui sibi præsentabatur acutissimo intuitu figens oculos, respondit, Amen, & Dominæ meæ similiter. Dicebat autē de astante sibi venerabili Abbatissa, cui eadē bona, quæ sibimetipsi, [expirat:] ex affectu cordis intimo exoptabat. Nec plura locuta his, caput lectulo reclinavit, & cōtinuo expiravit. Igitur feria sexta, hora diei nona, sancta illa anima carne soluta est; servans profecto diem & horā, quibus dilectus sponsus ejus Iesus Christus, in cruce pendens, emisit spiritū. Quis hoc divinæ dispensationis mysterio non æstimet actū? Revera dignū & justum erat, ut Juliana quæ primis annis, nō quasi ex necessitate, sed voluntarie, sed devote, sed ardentissime bajulaverat crucem suam, ut sequeretur Christi Virgo Virginem, Virginis filium; & quæ ad ejus memoriā passionis ineffabiliter semper affecta fuerat, in morte sua pretiosa diem & horā sortiretur Dominicæ passionis. Felix & serenus iste dies, quo tibi Virgo beata plenus meridies Christus illuxit! Dies omnibus vitæ tuæ diebus a te tātis expectatus desideriis, expetitus suspiriis, frequētatus meditationibus, votis & devotis precibus præmunitus. Dies iste laborū tuorū finis, tribulationū meta, persecutionū terminus, lacrymarū & dolorum eliminatio, totius caliginosæ mœstitiæ depulsio. Nunc incedis gratulabunda & laudans pro diebus, quibus humiliata es, annis quibus vidisti mala. Convertere igitur; Virgo beata, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi.

[50] Cum autem fidelis anima in sancta feliciter ingreditur, corpus rite paratū vasculo reconditur; reconditū ab illa fideliū supra dicta multitudine cum omni reverentia custoditur; circa quod etiā de nocte cum psalmorū frequētia vigilatur. Sequenti vero die, scilicet Sabbato, Sacrificio in ecclesia Fossensi pro defuncta oblato, corpus Virginis currui impositū a fideli amico suo Nonno Goberto, qui demādatus advenerat, ad domum b Villariensem deducitur; sicut Christi Virgo, dum adhuc viveret, ordinarat. Siquidem cum ante suum obitum rogaretur a Venerabili Abbatissa, [sepelitur in monasterio Villariensi] ut in domo sua de Salesinnes suam eligeret sepulturam, hoc facere recusavit, propter illa quæ illi Domui noverat eventura: sed deprecata est eam, ut post transitū suum demandaret memorato Nonno Goberto, ut ad domum Villariensem corpus suum procuraret adduci, in qua volebat omnino sepeliri. Fuerat autem dictus Nonnus Gobertus olim c miles in seculo potētissimus, valde locuples & famosus, de nobilioribus regni Franciæ oriundus; sed jam divina vocatione in seculi fuga nobilior, in terrenorū contemptu ditior & famosior, & in expugnando hostes animæ potentior effectus. Hic jam pridem in præsata domo Villariensi factus monachus, Christi Virginē Julianā in vita sua plurimū diligebat, pro ea quā in ipsa cognoverat corporis & spiritus sanctitate. Deductum est igitur per eum ad dictam domum corpus exanime, ipsum usque illuc venerabili Abbatissa cum suis prosequente. Quod susceptum est a conventu domus cum omni reverentia, specialique gratia reservatum est in crastinum: sed & in ipsa nocte circa ipsum corpus excubiæ sunt a monachis persolutæ. Die autem Dominico per voluntatem Dei, quidam Clericus advenit etiam non rogatus: qui de reverendo altaris Sacramento, quod ancilla tua, Christe, pro tui amore tantum dilexerat, conventui domus sermonem edidit elegantem. Post hæc, Missæ solenniis celebratis, omnibusque rite peractis, corpus virgineum inter sanctiora domus corpora traditum est sepulturæ. Tuum est Christe, depositum, quod Domui Villariensi creditum est: tuus est ibi thesaurus absconditus, in tempore quo reposcendum censueris resignandus. Anno igitur gratiæ d MCCLVII, Christi Virgo Juliana feliciter obdormivit in Domino: anno quidem ætatis suæ sexagesimo sexto, Nonis Aprilis, feria sexta, hora nona. Tertia vero die, id est Dominica, in domo Villariensi sepulta est, in loco in quo bene complacuit. e

[51] Memorare Virgo beata, eorum quos olim in carne degens amicos & familiares habuisti, quos in hujus ærumnosæ peregrinationis exilio reliquisti. Olim mœstos fovebas consolationibus, exhortationibus pusillamines roborabas, periclitantes orationibus adjuvabas, aderas laborantibus, angustiatis subveniebas, desolatis gratiam impetrabas. Et hæc quidem omnia in via, quidni multo amplius & efficacius hæc actites in patria? [Invocatur a Scriptore.] Introisti in potentias Domini, & nunc potentior es ad impetrandum. Dat eis fiduciā; ab antiquo multotiens magna experta, sed multo magis modo cumulata, tua benignitas, & in immensum augmentata caritas. Nam si, quis adhæret Deo, unus spiritus est cum illo, & Deus caritas est; quanto conjunctior es Deo, tanto plenior es caritate. Porro impassibilis est Deus, sed non incompassibilis, cui proprium est misereri semper & parcere: est enim misericors, imo ipsa misericordia, & misericordia ab æterno & usque in æternum. Ergo & te necesse est esse misericordem, quæ misericordi inhæres, quamvis jam minime misera sis: & quæ non pateris, compateris tamē. Affectus proinde tuus non est imminutus, sed immutatus: nec, quoniam Deum induisti, te misericordiæ viscera exuisti. Quod infirmū est abjecisti, sed non quod piū. Caritas denique numquā excidit: nō ergo oblivisceris eos in finem. Non solum autem eos, sed nec obliviscaris universos & singulos, qui intercessionis tuæ gratiam supplices deprecantur, qui in suis tribulationibus seu necessitatibus se tuis patrociniis desiderant adjuvari. Memor esto, & mei modici scriptoris tui, qui nunc vel sero tuam gratiam desidero consequi, quam cum adhuc in carne viveres præ ætatis teneritudine, vel ut verius dicam præ defectu sapientiæ, requirere non curavi Nunc flexis genibus, manus supplices cum munusculo præsentis opusculi, quod ad tuorum instantiam, ne omnino latitares, edidi, tendo ad te. Suscipe munus, suscipe deprecantem, ut in illorum numero, quibus impetras gratiam apud Deum, me quoque digneris liberali facilitate, seu liberalitate facili computare. Fuit tempus quando ad te accessum habere potui opportunum, [dolente quod junior ipsam nosse non curaverit.] mediantibus his, quos in carne degens specialiter diligebas; qui uno eodemque tempore & te & me noverant & amabant; licet multum dissimiliter, pro nimia dissimilitudine meritorum. Te namque Virginem castam, sanctam carne & spiritu, propriis meritis diligendam & noverant & amabant; me vero non meis, quæ nulla erant, meritis, sed potius quorumdam amicorum meorum favore & gratia. Per illos igitur, quos præfatus sum, mediatores aliquando potuissem tuam gratiam, dum adhuc viveres in corpore, adipisci, si tunc mihi curæ fuisset providere animæ meæ & saluti. [Gen. 8, 21] Verum in illo tempore in memetipso experiebat, quod ait Scriptura, proni sunt sensus hominis & cogitationes abadolescentia in malum. Carnalis siquidem jam tunc eram, non percipiens, sed nec desiderans vel quærens quæ erant spiritus Dei, caducis inhians, transitoriis insistens, ruens per singulas dies in præcipitia vitiorum. Et cum infixus essem in limo profundi, nec esset substantia, complacuit ei qui me segregavit ex utero matris meæ, ut vocaret per gratiam suam; & eduxit me de lacu miseriæ & de luto fecis, & statuit supra petram pedes meos, & direxit gressus meos. Roga nunc Virgo beata dilectum Sponsum tuum, ut perficiat gressus meos in semitis suis, ut in prosperis vel adversis non moveantur vestigia mea, & qui jam ipso largiente manum misi ad aratrum, non respiciam retro; sed posteriorum oblitus ad anteriora me extendam; ut per viam mandatorum ejus currendo, de virtute proficiam in virtutem. Det igitur mihi meritis & precibus tuis dilectus tuus robur in actibus, disciplinam in moribus, consolationem in tribulationibus, devotionem in orationibus, directionem & dulcedinem in meditationibus, ordinationem in affectionibus: det etiam mihi in præsenti gratiam caritatis suæ, ut in futuro tribuere dignetur gloriam beatitudinis supernæ, Iesus Christus, sponsus tuus, Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in secula. Amen. f

ANNOTATA.

a Feria quarta post Dominicam in Albis, sive Octavam Paschæ.

b Villarium Ordinis Cisterciensis monasterium in BrabantiaGallicana, & diœcesi Namurcensi, duabus leucis a Gemblaco oppido dißitum.

c Gobertus ex Comite Asperi-montis monachus Villariensis, habuit fratrem natu seniorem Ioannem, primo Virdunensem, postea Metensem Episcopum. Obiit Gobertus 20 Augusti anno 1263 Præclare ejus meninit Rosweydus noster in epistola dedicatoria ad Henricum vander Heyden Abbatem Villariensem, cui opera S. Paulini Episcopi Nolani a se notis illustrata dedicavit. Habemus librum MS. de Gestis illustrium virorum Villariensium: in quo Vita Caroli Abbatis, quam excudimus ad diem 29 Ianuarij, primo loco refertur, cui mox substituitur Vita dicti Goberti cum epitaphio.

d Erat in MS. MCCLVII, unico numero omisso, sed tum non erat feria sexta.

e Sequentia desunt in MS. Rubeæ-Vallis & apud Henriquez.

f Addebatur in MS. Leodiensi, Finis Vitæ Julianæ: arbitramur tamen sequens caput ab eodem auctore postea adjunctum.

CAPUT IX.
Miracula post obitum.

[52] Post transitum Christi Virginis Julianæ, cum quædam vitæ venerabilis persona, tempore Sacramenti, orationi insisteret; quodam humanitatis debito, de subtractione illius, quam olim tenerrime dilexerat, flere cœpit uberrime, Inter ipsas autem lacrymas devotissimis precibus Dominum exoravit, [Beatitudo æterna Iulianæ revelatur:] ut sua clementia sibi dignaretur ostendere, quomodo illi esset, & an alicujus subventionis auxilio indigeret. Nec suspendit diutius pius Dominus desiderium supplicantis; sed repente menti ejus infudit hanc, quæ B. Agnete canitur, antiphonam: Ecce quod cupivi jam video, quod quæsivi jam teneo; illi sum juncta in cælis, quem in terris posita tota devotione dilexi. Tanta autem continuo menti illius fiduciæ serenitas est illapsa, ut jam in patria dilectam suam non ambigeret consecutam, illam quam tantum in vita sitierat & esurierat Dei beatissimam visionem.

[53] Quædam mulier habebat infantem, infirmitate diutina laborantem: [Sanantur infirmitas infantis,] quem cum tandem aliquando de quodam panno sibi collato, qui ancillæ Christi Julianæ fuerat, involvisset; post tempus modicū restitutus est ipse infantulus sospitati. Duæ Beghinæ quæ nimiam patiebantur dentium passionem, ad quamdā religiosam personam venerunt; quæ sudarium, & alia quædam linea, quæ fuerant Christi Virginis, sibi cum multa diligentia conservabat. [dolor dentium Beghinarum,] Et cum illarum genas & facies de hujusmodi tetigisset, ipsæ Beghinæ in brevi præfatum dolorem dentium penitus evaserunt. Conversus quidam Domus de Herkenrode, in tantum rupturȩ doloribus urgebatur, [hernia alicujus Conversi,] ut nimis esset ei onerosum, & grave, etiam pro magnis domus suæ necessitatibus & utilitatibus, equitare. Qui cum aliquando ad domum Villariensem & sepulchrum memoratæ Virginis accessisset; orabat eam, quatenus, si tanti esset, quanti dicebatur, meriti apud Deum, sibi dignaretur super tanto, quod patiebatur, gravamine aliquod remedium impetrare. Post factam autem orationem, se sensit ab angustia pristina quasi totaliter liberatum; ita ut pedes ire posset, & equitare competenter, & domus suæ negotia procurare.

[54] Quædam vitæ venerabilis & probatæ persona, quæ Christi Virginem Julianam viventem in corpore non mediocriter dilexerat, aliquando debilis erat valde, & multum vinum desiderabat, & cibaria accuratius præparata; in vigilia vero solennitatis Sacramenti, cum sopori membra debilia contulisset, visum est ei, Christi Virginem sibi assistere, & dicere: Esto parata, quatenus gratiam, quam Deus die crastina daturus est tibi, recipere merearis. Memorata vero persona, [a B. Iuliana apparente gratia Dei conferenda alteri innotescit,] pro posse suo fecit, sicut in somnis admonita fuerat, superventuræ gratiæ non dissimulans internum receptaculum præparare. Quæ cum ipsa solennitatis die tempore Missæ orationi insisteret, in excessu mentis subito est effecta. Et vidit, & ecce Dominus Jesus, indutus Sacerdotalibus, Missam reverendissime celebrabat; cui ancilla sua Juliana virgineis manibus ministrabat. Videbatur autem ei, quæ sic excesserat quod ipsa ad altare accedebat; & summus ille sacerdos, assistente sibi sua Virgine, ad calicem pulcherrimum & optimum, sibi poculum propinabat. Cujus rei veritas sic impleta est, ut cum illa persona redisset ad se, sic ab ubertate divinæ gratiæ inebriata, & torrente supernæ dulcedinis est potata; ut illa quæ præfati sumus desideria cibi & potus, quæ carnis debilitas ingesserat, superabundans & prævalens refectio spiritus propulsaret.

[55] Copia a Bullæ, quam contulit Dominus Urbanus Papa, hujus nominis quartus, Reclusæ S. Martini Leodiensis præscriptæ, quæ fuit socia venerabilis Julianæ, & concors in voluntate promovendi celebritatem festivitatis Sacramenti altaris, [Evæ Reclusæ,] de qua canit ipsa Bulla, quæ originaliter servatur in ecclesia S. Martini b Leodiensis, ubi hæc sancta Reclusa jacet sepulta.

[56] Urbanus Episcopus, servus servorum Dei, dilectæ in Christo filiæ Evæ, Reclusæ S. Martini Leodiensis, salutem & Apostolicam benedictionem. Scimus, o filia, quod magno desiderio desideravit anima tua, ut solenne festum sacratissimi Corporis Domini nostri Jesu Christi institueretur in Ecclesia Dei, [Vrbanus Papa gratulatur novum festū] a Christi fidelibus perpetuis temporibus celebrandum: & ideo tibi significamus ad gaudium, quod nos ad corroborationem Catholicæ fidei digne duximus statuendum, ut de tama ad mirabili Sacramento, præter quotidianam commemorationem quam de ipso facit Ecclesia, specialior & solennior memoria celebretur, certum ad hoc designantes diem, videlicet feriam quintam proximam post Dominicam festi Pentecoste proxime sequentem, ut in ipsa feria quinta devotæ turbæ fidelium, propter hoc, ad ecclesiam affectuose concurrant: sitque dies ille universis Christicolis nova festivitate jucundus, & ampla jucunditate festivus, prout in litteris Apostolicis, [a se Romæ celebratum,] quas per universum orbem super hoc dirigimus, plenius continetur. Et scias, quod nos hujusmodi festum cum omnibus Fratribus nostris, Romanæ videlicet Ecclesiæ Cardinalibus, nec non cum omnibus Archiepiscopis & Episcopis ceterisque Ecclesiarum Prælatis, tunc ad Sedem Apostolicam commorantibus, (ad hoc ut videntibus & audientibus de tanti festi celebritate salubre præberetur exemplum) duximus celebrandum. Magnificet igitur anima tua Dominum, & exultet spiritus tuus in Deo salutari tuo: quia viderunt jam oculi tui salutare tuum, quod paravimus ante faciem omnium populorum. Lætare insuper, quia omnipotens Dominus tribuit tibi desiderium cordis tui, [eique mittit officiū de se,] & voluntate labiorum tuorum non fraudavit te cælestis gratiæ plenitudo, Et quia quaternum, in quo ipsius festi habetur c Officium, tibi sub Bulla nostra per latorem præsentium destinamus, volumus & per Apostolica scripta tibi mandamus, quatenus quaternum ipsum cum devotione recipias, & ejus copiam personis illam petentibus exhibeas, liberaliter & libenter: & instes devotis supplicationibus apud illum, qui memoriale tam salutiferum de se ipso reliquit in terris, ut nobis ex alto tribuat gratiam, commissam nostro regimini Ecclesiam suam regendi utiliter, ad laudem & gloriam sui nominis, & salubriter gubernandi. Datum apud Urbem-veterem, sexto Idus Septembris, Pontificatus nostri anno quarto d.

ANNOTATA.

a Subnectebatur cum hoc titulo in MS. Rubeæ Vallis.

b Edidit inde Chappeavillanus, sed paucis verbis hincinde omißis aut ædditis aut mutatis: apud quem & Fisenum alia circa hoc festum tunc constituta legi possunt.

c A S. Thoma Aquinate tunc compositum.

d Id est, anno Christi 1264.

DE S. VINCENTIO FERRERIO ORDINIS PRÆDICATORVM VENETI IN ARMORICIS.

ANNO MCCCCXIX

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Vincentius Ferrerius, Ordinis Prædicatorū, Veneti in Armoricis (S.)

BHL Number: 8662

AUCTORE G. H.

§. I. Varii Vitæ ejus scriptores. Cultus Sacer.

In Britannia Armorica, Galliarum ad Oceanum regione, est urbs Episcopalis, Venetum seu Venetiæ dicta, in qua S Vincentius Ferrerius, vir plane Apostolicus, diem in terris ultimum, & in cælesti patria primum est assecutus. Fuit hic natione Hispanus, in urbe Valentina honeste genitus, liberaliter educatus, & in Ordinem Prædicatorum adscitus: qui doctrinæ suæ & verbi divini annuntiati nec non miraculorum patratorum theatrum habuit fere universas Hispanias & Gallias, [Vitam S. Vincentii Scripsit,] nec non magnam Italicarum ditionum & Britannicarum insularum partem. Hos ejus eximios labores & ex iis exortos gloriosos triumphos quatuor libris descripsit Petrus Ranzanus, Siculus Panormitanus, [Petrus Ranzanus] Ordinis Prædicatorum, poësi, arte oratoria, historiæ peritia, & Theologica doctrina præstantißimus: quo Magister Ordinis Generalis Martialis Auribelli, ut scribit ipsemet in Prologo, valde familiariter utebatur eo tempore, quo laborabat apud summos Pontifices, ut Vincentius ceteris Sanctis annumeraretur: [anno 1455,] cujus etiam jussu Vitam hanc composuit, illique inscripsit anno MCCCCLV, quo Vincentius fuerat inter Sanctos relatus. [usus 4 Processibus,] Inter alia monumenta, usus est quatuor Processibus, qui de vita & miraculis confecti fuerant Avenione, Veneti, Tolosæ & Neapoli, uti ipse ad librum tertium præfatur. Postmodum ob celebrem famam virtutis eum Sixtus IV Pontifex constituit anno MCCCCLXXVIII Episcopum Lucerinum, [dein Episcopus Lucerinus:] in Apulia Daunia; & Ferdinandus Rex utriusque Siciliæ Neapolim accersitum, filio suo præceptorem esse jußit, atque ad Matthiam Corvinum Pannoniæ Regem misit Legatum: quo in munere, quod triennio obivit, de rebus Vngaricis elaboravit librum, a Ioanne Sambuco vulgatum: unde ad diem XXVIII Ianuarij edidimus Vitam B. Margaritæ, ex Regibus Vngariæ prognatæ, & illustris sanctitate Virginis ex ordine Prædicatorum.

[2] Scripsit præterea Ranzanus de urbis Panormi antiquitate, de laudibus Lucerinæ civitatis, & alia monumenta, quæ referuntur a Leandro Alberto, Thoma Fazello, & Ferdinando Vghello: qui anno MCCCCXCII vita functum asserit: ut videatur hos de S. Vincentii Vita libros in prima sua & maxime vegeta, sed satis matura ætate, conscripsisse, stylo usus ut præfatur, [quam mutilam & stylo mutatam edidit Suriut,] admodum plano, quem Laurentius Surius, ut monet ante tertium librum, paulo Latiniorem reddidit, & varia etiam potißimum miracula, brevitatis studio omisit: sub finem autem indicat quædam defuisse in exemplari MS. quod se habuisse unicum fatetur. Vitam eamdem, neglecta ulteriore inquisitione, ediderunt ex Surio Antonius Senensis inter Vitas Sanctorum Patrum Ordinis Prædicatorum, & Abrahamus Bzovius in Annalibus ad annum MCCCCXVIII, eamdemq; plurimi contraxerunt, & suis Legendariis, etiam in quascumque vulgares linguas translatam, inseruerunt. Nos hanc S. Vincentii Vitam, a Petro Ranzano conscriptam damus, [nos magis integram ex MS. damus.] servato primigenio stylo, quam habemus ex codice ultrajectino membranaceo, olim conscripto: in quo præterea sunt Vitæ S. Dominici per Theodorum de Appoldia, & S. Thomæ Aquinatis, & liber qui inscribitur Vitas fratrum Prædicatorum, ac tandem Vita S. Catharinæ de Senis. Sed neque hic satis integrum opus habere nos putamus: nam quartus liber, qui prolixißimus esse deberet, propter multitudinem miraculorum post mortem patratorum, brevißimus est, & multo minor præcedentibus. Quinti etiam libri solum invenimus initium. Memores igitur nos olim in præclaro Ebracensi monasterio inter Herbipolim & Bambergam lustrasse Bibliothecam optime ordinatam; & Centuria 2. num. 100 prædictam S. Vincentii Vitam conspexisse, post annos duodecim epistolam illuc direximus; si forte hic deficientia istic adessent: sed quacumque adhibita opera non potuit amplius inveniri designatus Codex: quare eo tantum serviet hæc monuisse, ut si ipse vel alius similis alibi inveniatur, cum hic edendis conferre velit aliquis, & quod amplius reperiet nobis describere, in operis totius supplemento proferendum. Composuit idem Ranzanus poëma heroicum centum viginti trium versuum in laudem S. Vincentii, [Idem Ranzanus scripsit poëma de S. Vincentio:] quod manu exaratum Florentiæ reperimus in Conventu S. Marci ejusdem ordinis Prædicatorum: ex quo hos paucos versus inserimus:

Numina Vincenti suplices tua poscimus alme,
Optima quem merito devexit ad æthera virtus.
Ne gemitus nostros, ne despice vota precantū:
Sed bonus exaudi, & facilis res aspice nostras

[3] [Vitam dein scripsit Castilionensis anno 1470] Reperimus præterea in eodem Conventus S. Marci codice Vitam S. Vincentii, anno MCCCCLXX editam per Dominum Franciscum Castilionensem Presbyterum, sacræ Theologiæ Doctorem & in litteris Græcis atque Latinis sui temporis eruditissimum, Canonicum S. Laurentii Florentini, & Plebanum S. Appiani, qui anno MCCCCLXXI conscripsit Vitam S. Petri Martyris, ac proxime sequenti Vitam S. Thomæ Aquinatis. Auctor Vitam S. Vincentii inscripsit Jacobo, titulo S. Chrysogoni Cardinali Papiensi, illi qui a Pio II Pontifice donatus familia Picolominea & insignibus ejus, ac creatus Cardinalis anno MCCCCLXI, vixit usque ad XXIX Septembris anni MCCCCLXXIX, & reliquit a se conscriptum opus epistolarum & libros septem Commentariorum, quibus gesta sui temporis est complexus. In Prologo ad hunc Cardinalem asserit Castitionensis se egregia facta S. Vincentii reperisse in Processibus curiæ nullo digesta ordine, ut diversi ab Hispania testes evocati indicarant, eaque brevissima narratione perstrinxisse. Nos quia pauca sunt ab Ranzano non indicata, ne moles excrescat, ea aut Notationibus inserimus, [ex qua aliqua dantur,] aut aliqua ad sepulcrum Sancti patrata miracula seorsim subjungimus: reliquam vitam, a nobis Florentiæ descriptam, & jam suis ad marginem breviariis illustratam, omittimus: ejus autem loco damus in fine Ordinem Canonizationis, [cum Ordine Canonizationis a Ranzano edito,] ab memorato Ranzano conscriptum, sed quem dolemus in codice MS. mutilum esse, & hanc jacturam supplemus ex Bulla Canonizationis a Pio II Pontifice vulgata, posteriorem ejus partem transcribentes: [& ex Bulla Canonizationis suppleto.] eique conjungimus brevem narrationem Translati corporis, quam Mediolani nacti sumus in bibliotheca conventus S. Mariæ Gratiarum, in MSS. codicibus ab Ambrosio Taëgio collectis; & nuperæ inventionis seriem, Veneto nobis recenter submissam.

[4] Eodem tempore cum Ranzano & Castilionensi floruit S. Antoninus, [Scripserunt eodem seculo 15, S. Antoninus.] ex eodem S. Dominici Ordine Archiepiscopus Florentinus, vita functus anno MCCCCLIX, id est non integris quatuor annis post canonizationem Sancti Vincentii; de cujus virtutibus & miraculis illustrem tractatum concinnavit; editum parte 3 Historiarum, titulo 23, cap. 8, ex quo in nostris Annotationibus nonnulla observamus. Nono post Sancti Vincentii canonizationem anno, Christi MCCCCLXIV, sub nomine ipsius Sancti fundatus Placentiæ in Hispania est Predicatorum conventus, ab Alvaro de Zuniga & Leonora Pimentel, primum Comitibus, post Ducibus Placentinis: quorum erga Sanctum virum devotio singularis visa est insigni miraculo cohonestari, [Anonymus Hispanus in Conv. Placentino, aliique] quando ipsis ante Fratrum adventum solitis S. Vincentii festum quam solennißime celebrandum curare, & quadam vice concionatorem non habentibus, oblatus ex insperato est ignotus Frater, habitu Dominicanum præferens, qui ad Ducissam adductus, cum demum annuisset de Sancto sermonem ad populum facere, non modo cælesti quadam facundia rapuit in admirationem auditores universos; sed nemini postea conspectus frustraque requisitus, creditus est fuisse ipse S. Vincentius. Hoc qui narrat, ex loci traditione & auctoribus, ut ait, gravibus Fr. Alphonsus Fernandez Dominicanus in Annalibus Placentinis; addit Ducissam, ut affectum suum pasceret suavius, exegisse a suo Confessario, ut Vitam, virtutes & miracula S. Vincentii scriberet, idque eum prolixe ac copiose fecisse, credo ex jam vulgatis Ranzani scriptis, & Hispanica lingua: hactenus tamen non eomperi qui opus tale a se visum diceret. Plurima postmodum excusa sunt compendia Vitæ Sancti Vincentii, quorum aliquod habetur in antiquo Legendario, Coloniæ & Lovanii anno tertio & quinto post millesimum quadringentesimum & octogesimum impresso: & aliud brevius ab Antonio Verlo Vincentino subjunctum Catologo Sanctorum, a Petro de Natalibus conscripto, ac primum anno MCCCCXCIII excuso, quo tempore etiam vivebat Robertus de Licio, qui ejus virtutes in cancione a se edita deprædicat. Hisce aliquanto junior Ioannes Antonius Flaminius, Foro-Cornelii, [seculo 16, Flaminius,] quam modo Imolam dicimus, prognatus, Vitam S. Vincentii a se conscriptam dicavit anno MDXVI Francisco Bentivolo Canonico Bononiensi, quam anno sequenti Leander Albertus libro quinto de Viris illustribus Ordinis Prædicatorū vulgavit, & ipsemet cum aliis Vitis Sanctorum Ordinis Prædicatorum a se compositis edidit anno MDXXIX. Hisce præponendæ forent Lectiones, [auctores Lectionum in Breviariis,] quæ in antiquis Breviariis excusæ sunt de Vita S. Vicentii, si eas omnes videre licuisset. Habemus quæ anno MDLV excusæ sunt in Breviario Ordinis Prædicatorum, & quæ in ecclesia Macloviensi ante illud tempus recitari solebant, & quæ hoc tempore in tota diœcesi Venetensi recitantur. Floruerunt in Hispania eodem XVI seculo illustres Ordinis Prædicatorum scriptores Ioannes Marietta, Vincentius Iustinianus Antistius, Franciscus Diagus, Thomas Truxillus & Ildephonsus Giron. [& alii,] Ex his primus integro libro XI, capitibus 41, vitam deduxit. Antistius laudatur a Baronio in Notis ad diem V Aprilis: usus est is variis mauuscriptis tractatibus in regno Valenciæ adservatis: hunc allegant Truxillus libro 2 Thesauri Concionum, ubi præclare historiam vitæ S. Vincentii deducit, & Diagus lib. 2 Historiæ, quam de Provincia Aragoniæ Ordinis Prædicatorum vulgavit anno MDCIX, in qua capitibus viginti duobus enarrat gesta S. Vincentii: [præsenti seculo plures] quæ etiam illustri sermone exornat ante citatus Giron tomo primo Concionum, Salmanticæ anno MDCII editarum. Item Ioannes Lopes par. 3 Historiæ Ordinis lib. 2 cap. 14 & novem sequentibus, & Alphonsus Castillo in Sacrario Valentino a folio 9, ad 29. Præ his omnibus optaremus nancisci ipsos, quibus illi usi MSS. tractatus processusque: eos libenter daturi in supplemento operis. Apud Italos Michael Pius parte prima & secunda de viris illustribus Ordinis Prædicatorum celebrat S. Vincentium; & Stephanus Razzius de Vitis Sanctorum, Beatorum & illustrium virorum ac sanctimonialium Ordinis ejusdem: hic autem cum Ioanne Marietta sæpius allegat Formicarium Ioannis Nideri; qui natione Suevus, ante Canonizationem illius scriptis claruit. [novissime Guyard, & Rechac.] Hisce jungendi tres ejusdem Ordinis scriptores, qui nostro tempore in Galliis floruerunt, Albertus le Grand de Sanctis Britanniæ Armoricæ, tum Bernardus Guyard & Ioannes de Rechac. Ex his Bernardus edidit suam historiam anno MDCXXXIV, Rechac anno MDCXLVII tomo secundo Vitarum Sanctorum Ordinis Prædicatorum: indeque Latine damus (nam Gallico idiomate ambo scripserunt) varia miracula, [ex quibus miracula eduntur,] quæ in Britannia Armorica & aliis vicinis regionibus contigerunt: usque dum originalem processum Venetensem aliquis subministret nobis, qui pro eo aliisque similibus impetrandis haud parum, sed frustra, laboravimus.

[5] Cultus sacer præscribitur a Pio II Pontifice in Bulla Canonizationis, sed nescio quo casu, ne dicam errore, indicetur festum VIII Idus Aprilis celebrandum, cum die præcedenti ipsis Nonis Aprilis ex hac vita decesserit Sanctus, & eo die hactenus festum celebretur. Ita in Missali Ordinis Prædicatorum, quod habemus tempore Vincentii de Castro-novo Generalis Venetiis anno MDIV excusum, præscribitur ipsis Nonis Aprilis Officium totum duplex: & diu ante ad istum diem erat inscriptum nomen MS. Martyrologio Bruxellensi, [Cultus sacer 5 Aprilis,] & MS. Florario Sanctorum, item in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso. Secuti paßim alii, Grevenus & Molanus in additionibus ad Vsuardum, Bellinus auctius editus Parisiis, Maurolycus, Felicius, Galesinius, Canisius & cum iis Martyrologium Romanum: in quo ista leguntur, Venetiæ in Britannia minori S. Vincentii Confessoris, cognomento Ferrerii, Ordinis Prædicatorum, qui potens opere & Sermone multa millia infidelium convertit ad Christum. Majora encomia legantur in Martyrologio Ordinis Prædicatorum Gallicano Saussaji, & Hispanico Tamaji Salazar, qui ejus Acta tradit ex pervetusto Legendario ante ducentos annos conscripto, in novem Lectiones distributa, iisque subjungit tres hymnos, qui etiam in supra citato Breviario Ordinis Prædicatorum continentur, quos conscriptos a Martiale Auribelli, dicit Albertus le Grand. [cum octava in Ordine Prædicatorū] Ad diem XII Aprilis in Martyrologio Ordinis Prædicatorum memoratur Octava S. Vincentii. Cujus corporis elevationem anno MCCCCLVI factam esse V Aprilis indicatur infra in Historia elevationis: quæ interim a Kalendario Mariano Balinghemii refertur ad diem XIII Iunii, & in Martyrologio Canisii ad XXIX Octobris. Solennitas canonizationis a Marietta in Calendario præfixo adscribitur ad Kalendas Octobris, quem diem etiam annotavit Balinghemius: sed illo die data est a Pio II Bulla de Canonizatione, a decessore suo Calisto III facta, XXIX Iunii, in festo Apostolorum Petri & Pauli.

§ II Chronologia annorum quibus S. Vincentius vixit, ab eius nativitate usque ad annum ætatis LXII.

[6] Aggredimur temporum, quibus S. Vincentius vixit, concursum seu convenientiam proponere, ut lux clarior rebus gestis affulgeat. [Natus traditur 23 Ianuarii,] Dies nativitatis aßignatur a Francisco Diago & Ioanne Rechaco vigesimus tertius Januarii, quo natalis S. Emerentianæ Virginis & Martyris celebratur. In Silentio antiquorum desunt quibus id ulterius probemus aut etiam improbemus. Annum indicant iidem auctores millesimum trecentesimum quinquagesimum; [anno 1357;] verum arbitramur septimum addi debere; uti ex sequentibus constabit. Petrus Ranzanus tempus, quo Ordinem Prædicatorum est ingressus, istis circumstantiis describit: Prior ceterique Fratres tribuerunt ei habitum die Dominica, Nonis Februarii, [habitum Ordinis Prædicatorum accipit die Dominica] eo agente octavum & decimum annum. Ita perantiquus codex manuscriptus, cui editio Surii consentit, & habetur etiam in illustribus Legendariis Hispanicis Ioannis Mariettæ & Ioannis Basilii Sanctorii. Explicant Nonas Februarii Diagus, Rechacus, [5 Februarii,] Marietta & paßim alii, dum addunt in festo S. Agathæ Virginis & Martyris id contigisse. Iidem asserunt eum explevisse annos ætatis septemdecim, [anno ætatis 18,] ac decimum octavum inchoasse, scilicet diebus solum quatuordecim. His ergo positis inquiri debet, quibus annis Nonæ Februarii convenerunt in diem Dominicam, [Christi 1374,] quando ea signabatur littera A. Contigit hoc Christi anno MCCCLXXIV, cyclo solis XII; & elapsi erant anni septemdecim ab indicato MCCCLVII, quo eum natum fuisse hinc probamus, & infra aliis argumentis stabilimus. Diagus, Rechagus & alii aßignant annum MCCCLVIII bissextilem, quando cyclo Solis V & litteris Dominicalibus B A, Nonæ Februa. inciderunt in diem lunæ, non Dominicam, quod tamen expresse indicat Ranzanus. Marietta ut omnia servet, anuum indicat MCCCLVII, quasi natus esset ante annum MCCCXL, quod nullo modo consistit.

[7] [natus annos 24. dialecticam edit an. Christi 1380,] Facta proximo anno solenni religionis suæ profeßione, sex annos sequentes impendit studiis, partim discipulus, partim Professor, prælegendo Philosophiam; inter quæ studia, cum esset annorum viginti quatuor, edidit insigne opus de Dialecticis suppositionibus. Annus ex supputatione nostra tunc labebatur MCCCLXXX; cum ante biennium Vrbanus VI esset electus Pontifex Romanus VIII Aprilis: a quo secessus factus est multorum Cardinalium, & contra eum electus est XXI Septembris Robertus ex Comitibus Gebennensibus, & Clemens VII appellatus: qui mox ut tradit Ciaconius quatuor Legatos creavit, Lemovicensem ad Regem Francorum, Agrifolium ad Regem Bohemiæ, designatum Imperatorem, Pictaviensem ad Regem Angliæ, & Petrum de Luna ad Hispaniæ Reges, qui eos de electione sua edocerent. Devenit tunc in dicti Petri de Luna notitiam S. Vincentius, traditurque num. 11 Ilerdæ Theologorum adnumeratus collegio a Petro de Luna, [an æt. 28, Chr. 1384 creatur Magister in Theologia:] sive ut ibidem per quamdam anticipationem dicitur, a Benedicto maximo Pontifice. Annum tunc agebat Vincentius vigesimum octavum, ergo e nostro sensu annus Christi erat MCCCLXXXIV aut proxime sequens. Erat eodem tempore Episcopus Valentinus Jacobus, ei consanguinitate conjunctus, creatus circa annum MCCCLXX. Hujus ergo, [docet Valentiæ 6 annos,] & Capituli ac Magistratus Valentini rogatu remissus Valentiam Vincentius, prælegit ibidem Theologiam, & concionatus est ex annos continuos: sed inter hæc tempora Petrus de Luna, cum ex Hispania Legatus mitteretur ad Carolum Francorum Regem, [& adest Petro de Luna Legato,] Vincentium secum duxit ac tamdiu detinuit, donec peracto Legationis tempore ad ipsū Pontificem Avenionem rediit. Hujus Legationis tempus simul cum annis sex, quibus Valentiæ moratus est, desinimus ab anno MCCCLXXXV ad annum MCCCXCIV. Hactenus relata continentur apud Ranzanum libro primo Vitæ ejus, [usque ad an. 1394,] & dicuntur in Prologo libri secundi esse gesta S. Vincentii a puerili ad juvenilem ætatē. Deinde auctor transit ad ea, quæ in matura ætate fecit: [ætatis 37.] quam inchoamus ab anno ætatis trigesimo septimo, ut mirū sit plures annos ab aliis requiri, maxime cum eos ab omni actione vacuos cogantur accipere.

[8] Clemente VII Avenione die VI Septembris anno MCCCXCIV vita functo, subrogatus est Petrus de Luna, XXVIII ejusdem Septembris: [fuit Confessarius & Magister sacri palatii anno 1395 & sequenti.] a quo est Avenionem evocatus S. Vincentius, in Confessorem electus, & Magister palatii Apostolici institutus. Annos duos egisse in palatio habent Acta antiqua in Legendario Lovaniensi & Coloniensi, quos aßignamus nonagesimum quintum & sextum post millesimum & trecentesimum. Eosdem admittit Rechacus, qui addit deinde, cum Schismatis tædio affectus, sex menses moratus in Conventu Avenionensi Patrum Prædicatorum fuisset, [a Christo constituitur Præco Euangelii,] magna vi febrium correptum esse; quando a Christo, apparente inter Angelos & SS. Dominicum & Franciscum, constitutus est præco Euangelii: quod tertia Octobris pridie festi S. Francisci contigisse Rechacus addit. Ranzanus num. 8 dicti libri 2 ait; dum ageret annum quadragesimum, incepisse peregrinationis tempus, [anno ætatis 40. Christi 1396, aut 1397.] & doctrinæ continuum illud ac mirabile exercitium: quem annum arbitramur ex prædictis recte statui annum MCCCXCVI, aut sequentem quo absolvit quadragesimum ætatis. Obtulerat S. Vincentio Episcopatum Benedictus Antipapa, vacantibus Valentino, Ilerdensi & aliarum Ecclesiarum Episcopatibus. Mortuum fuisse Iacobum de Aragon Episcopum Valentinum XXX Maij, anno memorato MCCCXCVI, tradit Hieronymus Zurita lib. 10 Annalium Aragoniæ cap. 61, ut plane tempora hic indicata stabiliantur.

[9] Confirmatus dein Apostolicus concionator a Benedicto XIII, incepit suas prædicationes, & continuavit secundem Rechacum cap. 6 ab anno Christi MCCCXCVIII, usq; ad finē vitæ sive annum MCCCCXIX, cū duos ultimos annos vixisset in Britannia Armorica, ad quam venit primo vere anni MCCCCXVII. Agebat eo tempore vir Dei annum ætatis sexagesimum, [venit in Britanniam, anno 1417 ætatis 60 non 70.] nam ita apud Ranzanum lib. 4 num. 1 legendum arbitramur, licet culpa amanuensium legatur annus septuagesimus: quod paucis litteris mutatis potuit contigisse: ita in Prologo dicit auctor se opus quatuor libris distinguere, & confirmat in Prologo libri quarti, licet & apud Surium & in codice MS. legatur opus libris quinque distingui. & lib. 3 num. 6 dicitur S. Bernardinus sex annis ante S. Vincentium Catalogo Sanctorum adscriptus, cum solum fuerint anni quinque & dies 36. [mortuus 5 Aprilis] Denique lib. 4 num. 9 dicitur S. Vincentius obiisse die Veneris, Nonis Aprilis, anno millesimo, quadringentesimo decimo octavo, ubi annus sumitur more Britonum & Francorum, tunc temporis finiendus in Paschate, [anno 1419,] qui nobis est annus sequens decimus nonus. At quod dicatur obiisse die Veneris, sive ut Surius habet feria sexta, manifestus error est, [feria 4 ante Dominicam Palmarum.] emendatus apud Castilionensem, qui aßignat quartam feriam ante diem Palmarum: quam etiam feriam scribunt Vincentius Iustinianus Antistius, Franciscus Diagus, & paßim alii. Et recte, quia dicto anno MCCCCXIX, cyclo Lunæ 14, Solis XXVIII, littera Dominicali A, fuit Pascha celebratum die XVI Aprilis, & Nonæ ejusdem mensis inciderunt in feriam quartam ante diem Palmarum, cum jam ageret annum ætatis sexagesimum secundum, uti ostendimus ex serie vitæ, [ætatis 62,] ex Ranzano potißimum deducta. Si qui aliter sentiant ac velint vixisse ad annum ætatis septuagesimum, aut etiam ad annum ætatis septuagesimum octavum (uti in citato supra Breviario ordinis Prædicatorum & apud Mariettam & alios legitur) per nos licet, modo ipsi seriem vitæ ejus poßint stabilire. Objiceret nobis Rechiacus actum notarialem in Conventu Valentino adservatum, in quo omnes religiosi profeßi dicti Conventus referuntur ad annum MCCCLXVIII, eorumque ultimus habetur Vincentius Ferrerius: verum quia longa experientia didicimus sæpius diplomata aliaque similia instrumenta a posteris magna cum annorum mutatione transcribi, non possumus continuo similibus scriptis fidere, potißimum cum certiora argumenta contrarium evincunt. Ex his unicum oppono. Cum S. Vincentius sit creatus Magister in Theologia anno ætatis XXVIII, & secundū illos anno Christi MCCCLXXVII; non potuit id fieri per Petrum de Luna, qui anno præcedente, ut constat ex Ciaconio & aliis, cum Gregorio XI Papa Romam profectus, ibidem permansit, & ædes suas propriis sumptibus construxit: adfuitque anno MCCCLXXVIII electioni Vrbani VI & dein Fundis Clementis VII Antipapæ, a quo missus Legatus in Hispaniam, primam notitiam S. Vincentii accepit. In compendio Vitæ ante sermones ejus edito, traditur obiisse anno MCCCCXXXIII, sed similia errata non merentur notari.

§. III, Quæ loca & quo tempore, sint illustrata prædicatione Euangelica S. Vincentii.

[10] His positis regredimur ad annos prædicationis Apostolicæ, a Diago & Rechaco potißimum deductos, quos lib. 2 cap. 6 ita auspicatur Ranzanus: Posthæc, [Prædicat an. 2398 & 1399, in Catalonia:] id est post confirmatam auctoritatem prædicandi, ex Avenione primum, deinde paullatim progrediendo, per urbes & villas euangelizans, in Cataloniam reversus est: ubi potens opere & sermone, duos continuos annos docere institit. Diagus & Rechacus, secuti Antistium cujus scripta non habuimus, aßignant annum MCCCXCVIII & sequentem, & recte coagruit calculus a nobis positus. Eo tempore traditur Ioannes Solerius puerulus sanatus, quem tunc prædixit eximium fore Theologum, uti habetur lib. 3 num. 16. Post lustratas forsan varias ditiones Aragoniæ & Valenciæ disceßit Barcinone anno MCCCC, & navigavit usque in Provinciam, Galliæ ditionem versus Alpes: & Aquis Sextiis fuit, ab die XXVII Octobris usque ad Kalendas Decembris; [an. 1400 in Provincia:] & iterum a die quinto usque ad decimum Ianuarij anni MCCCCI: [an. 141 in Pedemontio & Lombardia:] uti ex monumentis conventus Aquensis tradit Honoratus Boucheus lib. 9 historiæ Provinciæ sect. 4 cap. 2 §. 2 Inde tunc Alpes transgressus, fuit in Pedemontana & Lombardica ditione: & inter alia miracula facta, prædixit Alexandriæ sanctam vitam B. Bernardini Ordinis Fratrum Minorum, uti continetur lib. 3 num. 6.

[11] Anno secundo dicti seculi, iterum trans Alpes in Delphinatum descendit, & ex oppido de Romanis scripsit mense Martio Ordinis Magistro Generali Ioanni de Podio, & reddidit suæ mißionis & prædicationum accuratam rationem. [an. 1402 in Delphinatu:] Harum litterarum, quæ videntur periisse, in aliis sequenti anno scriptis mentionem facit. In his autem, apud Boucheum & Rechacū ista habet: ubi ex oppido de Romanis discessi, per tres menses continuos fui in Delphinatu, prædicando in circuitu verbum Dei per civitates, castella & villas, in quibus nondum fueram: præcipue tamen visitavi tres illas famosissimas valles hæreticorum in diœcesi Ebredunensi, quarum una vocatur Luzerna, altera Argenteya, & tertia Vallis-Pura, imo ant Vallis-Puta, & modo dicitur Vallis Ludovisia de qua late agitur infra lib. 2 nu. 22. Quo peracto, inquit, [an. 1402 & 1403 in Lombardia] ad requestas & rogamina multorum transivi in Lombardiam: ubi continuo prædicavi per annū & mensem, in cunctis civitatibus, villis & castris: & quamplures inveni valles hæreticorum, tam Valdensium quam Gazariorum perversorum, quas percurri in diœcesi Taurinensi, & singulas per ordinē visitavi, prædicando in unaquaq; ipsarum fidem & doctrinā Catholicæ veritatis cū improbatione errorum ipsorū. Et omnes per Dei misericordiā ardentissime & cum magno devotionis affectu ac reverentia veritatē fidei susceperunt, Domino quippe cooperante & sermonē confirmante… Completis autē tredecim mensibus continuis in Lombardia, intravi Sabaudiā: & quinq; jam sunt menses elapsi, ex quo requisitus, utiq; per Prælatos & Dominos patriæ, pluries & cum magno affectu eā visitavi: [& Sabaudia] percurri diœceses quatuor, scilicet Sedunēsē, Tarantasiæ, Maurianensem & Gratianopolis, quæ multū habet in Sabaudia, prædicando in circuitu per civitates & villas & castra eorum. Et sum modo in diœcesi Gebennensi. Inter alia vero enormia inveni in partibus istis unum errorem nimis dilatatum, celebrando festum solenniter in crastina Corporis Christi, & tenendo confratrias sub nomine Sancti Orientis… Contra hunc errorem nunc principaliter insisto, prædicando quotidie, Domino cooperante & sermonem confirmante, & efficaciter extirpatus est; gentesque istæ venientes nunc dolent, audientes tantum se errare in fide. Cum vero per Dei gratiam hic error fuerit plenissime extirpatus, habeo intrare Lausanensem diœcesim, & protinus eradicare morem illum paganorū, quē habent, ubi communiter & manifeste adorant solē sicut Deum, maxime rustici, exhibendo ei de mane suas orationes & reverenter ei faciendo. Nam ipse Lausanensis Episcopus bene per duas vel tres diætas venit ad me, humiliter obsecrando ex corde, quod suā diœcesim visitarem, [an. 1404 Lausana,] ubi sunt multæ villæ hæreticorū in confinibus Alemanniæ & Sabaudiæ, quod & promisi. Intendo ibi esse circa tempus instantis Quadragesimæ… Datum in civitate Gebennensi anno MCCCCIII, die XVII Decembris. Ex hac epistola habemus peracta usque ad Pascha circiter anni IV istius seculi, [& in Lotharingia,] quando ex Lausanensi provincia videtur in Lotharingiam usque perrexisse, ubi solebat ob reverentiam tanti viri in urbe Tullensi adservari cathedra, ex qua suas ibidem conciones habuerat. Quæ præterea eo anno & hieme sequenti peracta sint., latent.

[12] [an. 1405 Genuæ,] Anno quinto dicti seculi evocatus a Benedicto XIII, & Genuam profectus, ei adfuit mense Majo, ibique, (quod lib. 2 num. 14 narratur) materna lingua in concione usus, fuit a Græcis, Teutonicis, Sardis, Vngaris & aliis nationibus intellectus: neque voluit suas preces adjungere, ut reo Valentino vita concederetur, uti dicto libro 2 num. 11 refertur. Genuæ uno fere mense commoratus, uti eodem lib. 2 num. 8 legitur, discurrit per omnem illam maritimam regionem, quæ vulgo Riparia Genuæ appellatur. Regressus dein in Gallias, & per eas euangelizando discurrens, [in Gallia & Belgio,] in Flandriam seu Belgium venit, diversasque ejus urbes salutaribus monitis imbuit: tunc Audomaropolis proprio ejus thorace donata est, quem in æde Patrum Prædicatorum adhuc adservari testatur Hyacinthus Choquetius, libro de Sanctis Belgis Ordinis Prædicatorum cap. 5. Henricus Rex Angliæ, permotus fama mirabilium operum ejus, ut ad se veniret eum rogavit. Navigavit ergo in Angliam, inde in Scotiam & Hiberniam, [1406 & 1407, in Anglia, Scotia Hibernia Vasconia Arvernia, an. 1408 Lugduni, in Provincia] & postmodum in Gallias reversus, in Vasconia & Pictaviensi ditione aliquamdiu permansit. Quæ potißimum anno sexto & septimo dicti seculi peracta sunt: quem ultimum in Arvernia finivit, per Adventum Claromonte concionatus: ubi cathedra ejus adservatur sed in duas scissa partes, cujus pars in ecclesia Cathedrali, pars in proprii Ordinis conventu visitur. Anno VIII dicti seculi Lugduni eum aliquamdiu vixisse tradunt, & Avenione apud Benedictum XIII; dein Aquis sextiis adfuisse sub finem Octobris.

§ III Ultimum S. Vincentii in hac vita decennium chronologice explicatum.

[13] [& inregno Granatensi,] Vergebat ad finem annus Christi MCCCCVIII quando Hispanias repetens S. Vincentius e portu Maßiliensi navigavit ad regnum Granatense, incitatus a Rege Mahometano, uti latius indicatur lib. 2 num. 17. Inde coactus discedere excoluit agrum Valentinum & Catalaunensem, [an. 1409, in ditione Valentina & Catalania.] idq, anno nono dicti seculi: ac plurimum laboravit in urbibus & diœcesibus Gerundensibus & Vicensibus: & in hac urbe concionatum fuisse XXXI Maji feria sexta & duobus diebus sequentibus, constat ex Actis publicis confectis ob capitalia odia, in maximam concordiam & caritatem conversa. De duobus millibus hominum quindecim panibus in vicino pago nutritis agitur l. 3 n. 23. Post hæc allocuturus Regem Aragoniæ Martinum, hujus litteris invitatus, Barcinonem venit XIV Iunii, ac partim in urbe partim in subjectis pagis usque ad finem Septembris permansit. Interea dicto Regi Martino, ab aliis rogatus, indicavit obitum filii Martini, Regis Siciliæ, XV Iulii defuncti, & in secundis nuptiis ejusdem Regis coram Benedicto XIII celebravit Missam XVI Septembris. In eadem urbe agnovit mortem Abbatis Montis ferrati, in cella sua subito extincti, uti legitur lib. 3 n. 17. Inde Dertosam proficiscens, [an. 1410 Valentiæ,] ob dissolutionem pontis magnam multitudinem a periculo submersionis conservat, & in concione detegit aliquos procul inde peccantes, quæ traduntur l. 3 n. 35, item n. 13 Dertosa in regnū Valentinum discedens, in villa S. Matthæi detexit fraudes dæmonis, sub habitu eremitico fallentis: & apud Morellam, haud procul Valentia, prædixit mortem Martini Regis, quæ post octo dies 10 Maji contigit an. MCCCCX. At XXIV Iunii in urbe Valentina feminæ mutæ ad pauca verba eloquenda linguæ usum tribuit: ibidemque fraudem alterius, ducentos aureos sibi detinentis, agnoscit & dæmones expellit: quæ leguntur dicto l. 3 n. 12, 18, 22, 24, 25 & 27. Verum, quia extincto Rege Martino, ut n. 19 habetur, [& in Italia,] subsecuta est magna disceptatio inter multas clarissimas familias, cuinam regni sceptrū deberetur; S. Vincentius a Florentinis aliisq; vicinis populis invitatus in Italiam navigavit; &, Pisæ, Senis, Florentiæ, Lucæ atq; in subjectis pagis concionatus, pervenit ad Portum-Veneris, in Riparia Genuensi haud procul Sarzana situm; ubi litteras a Ioanne Hispaniæ Rege accepit, quibus in Hispanias revocabatur.

[14] [an. 1411,] Quæ maxima parte an. MCCCCXI peregit, ea ex proprio S. Vincentii testimonio habentur, in libro concionum suarum conscripta, qui sub initium hujus seculi, apud Ioannē Riberam Archiepiscopum Valentinū asservabatur. [Murciæ,] Fuit porro Murciæ a Dominica Sexagesimæ usq; ad feriam tertiam Paschatis, quando ibidem Dominica Palmarum tres dæmones, sub terribili equorum specie conatos concionē ejus turbare in nomine Iesu coëgit ex urbe egredi, quod l. 3 n. 26 pluribus explicatur. Egressus Murcia, feria quarta post Paschale festum, concionatus est feria quinta Molinæ, & sequenti die Ciciæ: ac Sabbato, Dominica in in Albis & feria secunda Iumillæ; dein tribus proximis, in quorum ultimo fuit festū S. Georgii, [in Castella nova,] in oppido Elice & feria sexta Touarræ, & Sabbato venit Cinchillā, ubi diebus septemdecim est concionatus. Inde profectus XII Maji, conciones habuit die XVI & duabus sequentibus Abacetæ Villaverdæ & Allicarizi, ubi quatriduo mansit: & dein morbo impeditus intermisit conciones usq, ad festū Pentecostes, quo die & sequenti Moralejæ concionatus est. Moraleja Villam-Regiam profectus, ibidē functiones continuavit a festo Sanctis. Trinitatis usq; ad festum S. Ioannis Baptistæ. Inde digressus Malagoniam, Ievenesum & Orgasium, ubi suis concionibus exornavit festū SS. Petri & Pauli: dein Nambrocæ totum mensē Iulii sacris suis functionibus impendit: uti initium Augusti Benquerenciæ, Iepez, & Ocaniæ, ubi celebravit festū S. Dominici & dein S. Laurentii, in qua urbe vestis superior ejus inter reliquias adservatur. Ocania per Boroxam & Illescam profectus est Toletum, [Toleti,] ubi aliquot millia Iudæorum ad Christianismū convertit, & ex eorum synagoga confecit ecclesiam Deiparæ Virgini sacram, ibidemque (quod l. 3 n. 8 indicatur) tēpore sacrificii Missæ obitū sororis suæ intellexit, & mox populo in concione manifestavit. [Ayllone,] Æger Toleti integris sex hebdomadis ab aliis exercitiis quievit, usq; ad primam Dominicam Adventus, quando Ayllonem ad Regem perrexit, & impetravit edicta contra Iudæos & Mauros, ut separati a Christianis viverent, & aliquo externo signo dignoscerentur. Hactenus ex itinerario ab ipsomet S. Vincentio scripto: dein, quia l, 2 c. 8 Vitæ dicitur, urbes, oppida & villas Hispaniæ ulterioris, excepta Gallicia & Portugallia, circumivisse; [& Vallisoleti:] recte sub finem dicti an. MCCCCXI adhuc Vallisoleti fuisse traditur in quadam epistola, in Conventu S. Pauli adservata: & quæ ibidem mirabilia fecit, picturæ attestantur.

[15] Sub initium anni MCCCCXII Salmanticæ fuisse asserunt Diagus & Rechacus: [an. 1417 Salmanticæ,] in qua mortuum ab eo suscitatū esse narrat Illefonsus Girō, Præsentatus & Prædicator Generalis Ordinis Prædicatorum ex conventu S. Stephani Salmanticensis, tomo primo Concionum pro festis Salmanticæ an. MDCII excuso: ubi in Concione unica de S. Vincentio, thema ex cap, 14 Apocalypseos assumptum est his verbis: Vidi alterum Angelum volantē per mediū cæli, habentem euangeliū æternum, ut euangelizaret sedentibus super terram, & super omnem gentem & tribum, linguam & populum, dicens voce magna: Timente Dominū, & date illi honorem, [ubi mortuā resuscitat,] quia venit hora judicii ejus, & adorate eum qui fecit cælum & terram & mare & fontes aquarum. Dein in ipsa concione ista traduntur de S. Vincentio: Vere fuit Angelus a Joanne prævisus, sicut ipse in publica concione Salmanticæ testatus est: cumq; de ea re aliquid scandali videret oriri, miraculo id statim confirmavit. Nam ex suggesto jussit adduci cadaver occisi hominis, qui tunc efferebatur ad sepulcrum illumque coram omnibus suscitavit: præcepit enim in nomine Christi, ut e feretro surgeret, & statim surrexit. In cujus rei testimonium fixa ibi fuit Crux lignea, quam per plures annos ego sæpe vidi: [Zamoræ,] cujus loco lapidea Crux in Monte-Oliveti nunc substituta manet. Salmantica egressus, dicitur Zamoram petiisse, ubi ubi duo rei ad ejus concionem adducti, dein ob enormia peccata comburendi, [Guadalaxaræ,] sub finem concionis igne divino consumpti & combusti apparuerunt. Zamora deducitur a dictis auctoribus Placentiam, ubi post filium Ducis resuscitatum, est Ordini conventus extructus. Guadalaxaræ etiam Cathedra adservatur, ex qua suas ad populum conciones habuit. [in Aragonia Caspæ,] Interim XIV die Martii inter novem Iudices adscitus est, ut cum iis de jure succeßionis in regno, Aragoniæ sententiam efferret. Congregati fuerunt in civitate Caspensi a XXIV Martii ufque ad XXIV Iunii, [Alcanitii] quando in festo S. Ioannis Baptistæ sententiam pronuntiarunt: qua Ferdinando Infanti Castellæ succeßio fuit adjudicata. Caspa Alcanitium profectus, inde scriptum a se libellum de extremo judicio, curavit ad Benedictum XIII transmitti: [Cæsaraugustæ,] hujus fit mentio lib. 2. num. 6, quem integrum refert Marietta cap. 25, & Antonius Senensis asserit excusum fuisse in quarto, [Ilerdæ,] & a se Neapoli visum. Advenerat Cæsaraugustam Rex Ferdinandus ad diem III Septembris, [Valaqueriæ,] cui ibidem & Ilerdæ adfuit S. Vincentius, ejus aliquanso tempore Confessarius & concionator.

[16] [An. 1413, Valenciæ,] Inde dimissus cum aliquamdiu Valaqueriæ habuisset conciones, disceßit Valentiam, ibique hoc omno per Adventum, & sequenti MCCCXIII per Quadragesimam suas conciones continuavit: ubi inveterata odia inter Soleros seu Solenos & Centellas sustulit, quæ indicantur lib. 2 num. 13. Iussus postea fuit litteris regiis 12 Aprilis signatis, [Traygueræ,] dum aliud indicetur, Valenciæ consistere; quod fecit, sed aliis litteris 29 Iunii data facultate disceßit Valencia Traygueram, ubi mutæ mulieri ad mortem læsæ, ut sua peccata Sacerdoti confiteretur, [Barcinone,] loquelam tribuit, quæ historia lib. 3 num, 21 late describitur, [in insula Majorica,] & quod habetur num. 37, febres Laurentii Peregrini Sacerdotis sustulit. Deinde post habitas variis in locis conciones venit Barcinonem XXV Augusti, & quia Rex cum exercitu abierat contra Comitem Vrgellensem, navigavit in insulam Majoricam: [an. 1414, Dertosæ,] in qua fuit a Kalendis Septemb. usque ad XXIII Februarii anni sequentis, concionatus in urbe & pagis, & plura millia Maurorum ad fidem Christi adduxit. Reversus in Cataloniam anno MCCCCXIV, Dertosæ egit cum Benedicto XIII, [Cæsaraugusta,] & in concione prædixit Iudæos mox accessuros, e quibur multos convertit, uti lib. 3 num. 14 indicatur, [Darocæ,] Inde pluribus Regis litteris rogatus Cæsaraugustam venit, ac postea in festo venerabilis Sacramenti, unica concione Darocæ habita decem & centum Iudæos ad Christianam religionem adduxit. [Maëllæ,] Sub finem Iulii Maëllam profectus, longam cum Benedicto XIII & Ferdinando Rege dissertationem instituit de optima methodo pacis & unitatis Ecclesiarum; [1415,] inde Cæsaraugustam sub initium Novembris reversus multos Iudæos Christo lucratus fuit. [Villæ-longæ,] Anno MCCCCXV peregrinatus est concionando per varias Aragoniæ & Cataloniæ partis, [Monte-Albo,] ut ita Perpinianum veniret: ac tum creditur in Villa-longa sex millia hominum refecisse vino non diminuto, [Barbastri,] & in Monte-Albo sanasse surdum ac furibundum, item emisere contractum, & tertium e lapsu contritum, [Cerverii,] ac Barbastri in festo Apostolorum tempestatem submovisse: quæ omnia lib. 3 num. 23, 28, 32 & sequentibus referuntur, [Perpiniani,] quo etiam in itinere dicitur Cerverii a S. Dominico recreatus illa visitatione, quæ lib. 2 num. 23 late describitur. Interim ad commune colloquium perventuri erant Perpinianum Benedictus XIII, Sigismundus Imperator, & Ferdinandus Rex Aragoniæ: ad quam urbem acceßit S. Vincentius ultimo die Augusti: qui tum multis conatus est suadere Benedicto XIII, ut se Concilio Constantiensi subjiceret, & si opus esset pro pace Ecclesiæ summo Pontificio cederet, quæ lib. 2 num. 3 leguntur. Ibidem tunc coram Imperatore, Rege & Pontifice, detersit Iudæorum in concione obgannientium calumniam illam, quæ lib. 3 num. 41 describitur; qua etiam in urbe gravißimis febribus correptus, [An. 1416,] prædixit medicis post quatuor dies se omni morbo liberandum, quod ibidem lib. 3 num. 3 indicatur. [Tolosæ,]

[17] Anno MCCCCXVI, rogatu Ferdinandi Regis & Alphonsi filii, qui illi XVI Aprilis defuncto successerat, Constantiam petiturus in Gallias abiit, ac Tolosam ingressus est feria sexta ante Dominicam Palmarum; [Carcassone,] ubi quod lib. 2 num. 15 indicatur, cessabant opificia & lectiones publicæ, dum suas ad populum conciones haberet: [Castri,] ibidem in loco vicino sanavit epilepticum & prope Carcassonem, quo erat evocatus, pluviam procuravit, cæcumque illuminavit. Adfuit in urbe Castrensi pridie Ascensionis Domini, quando tempestatem abegit, ac postridie in ipso festo & die XXVI Maji paralyticum sanavit. Quæ omnia leguntur lib. 3 num. 30 & 31. Tragica autem historia de filio a propria matre occiso & in cibum secto & cocto, atque a S. Vincentio in eadem Occitania resuscitato, [Biterris,] eodem lib. 3 cap. 19 narratur. [Claravalle, Divione,] At quam gratus fuerit Biterris, indicatur lib. 2 num. 11. Post varios labores in ista provincia exantlatos, Burgundiam peragravit, atq; varios monachos Claravalle peste afflictos liberavit: & Divione consistens litteras ab Alphonso Rege, die ultima Augusti scriptas, accepit circa XV Septembris: quibus a a Rege urgebatur ut Constantiam festinaret: [Biturigibus, Turonibus, Nannetibus, An. 1417 Veneti.] eodemque tempore adfuit Petrus Cardinalis Sancti Angeli, Constantia ad eum cum aliis missus, ut lib. 2 num. 8 significatur. Inde retroceßit Bituriges, tum Turones ac Nannetes, sæpiusque rogatus ad Ioannem Britanniæ Armoricæ Ducem in urbem Venetensem venit: & ibidem a Dominica quarta Quadragesimæ usque ad feriam tertiam Paschatis est concionatus anno MCCCCXVII. In eadem urbe biennio post sancte diem extremum clausit, cum ante totam fere Britanniam sacris suis functionibus excoluisset cum magna parte Normanniæ: in quam ab Henrico V Rege Angliæ, qui Cadomi eo tempore degebat, fuerat evocatus.

VITA
Auctore Petro Ranzano Ordinis Prædicatorum, dein Episc. Lucerino.
Ex codice MS. Vltrajectino.

Vincentius Ferrerius, Ordinis Prædicatorū, Veneti in Armoricis (S.)

BHL Number: 8658

AUCTORE RANZANO EX MS.

PROLOGUS.

Si majorum nostrorum, qui post nostrum inclytum Ducem Dominicum Ordinis Prædicatorum gubernationem habuerunt, facta, dicta, gesta, instituta diligenter repetere, & cum eis ea quæ a te gesta sunt ex eo tempore quo Dei providentia ejusdem Ordinis summus Magister creatus es, conferre voluerimus, Pater Reverendissime; certe satis compertum habebimus, quod nulli eorum inferior, multis æqualis, plurimis vero præstantior habearis. Nam si laudari solent illi, qui Prædicatorum Religionē fundaverunt; laudandus quoq; es tu, quandoquidem ea, quæ ipsi fundaverunt, & quæ reperisti vetustate collapsa & pene interitura, diligenter erexisti, prudenter auxisti, sapientissime conservasti. [Laudandum censet Magistrum Ordinis] Solent illi laudari, quod studiosos bonarum artium amaverunt: sed non minus & tu laudari dignus es, qui omnia Italiæ loca & multa extra Italiam, in quibus olim nostrorū Fratrum publica studia litterarum esse consueverant (quæ tu objacturas, quas noster Ordo multis annis antea passus fuerat, diruta invenisti) pro singulari animi tui virtute in splendidiorem cultum restituisti. [ob singulares ejus virtutes,] Omitto eas virtutes, quibus præditos esse oportet eos qui alios gubernant, præsertim justitiam, clementiam, mansuetudinem, liberalitatem: in quibus certe nemine inferior, omnium prudentium virorum judicio, existimaris. Ad universas vero has & alias virtutes tuas, quas prætermissas hoc loco facio, illud unum accedit, quod est omnium præstantissimum: nam cum ab annis a centum & triginta, ante quos floruit illud singulare Christianæ Ecclesiæ lumen, Thomas Aquinas b, usque ad hanc ætatem fere innumerabiles utriusque sexus homines in diversis mundi partibus habuerimus, qui tam doctrinarum multarum ubertate, quam vitæ sanctitate & crebra miraculorum coruscatione claruerunt; tamen tanta fuit nostrorum Patrum seu negligentia seu pusillanimitas, ut eorum mirifica vita paucis nota & fere in obscuro sit; cum tamen nonnulli ex eis in sanctorum Martyrum, multi in Confessorum, alii in Virginum catalogo ascribi ac collocari dignissime mererentur. Inter quos ille vir præcipuus fuit, vir, inquam, Apostolicus, B. Vincentius Valentinus: qui veluti sol ceteras stellas claritate, sic ipse vitæ sanctimonia, verbi divini præconio, ac variorum miraculorum coruscantia ceteros superavit. Et tamen cum quinque c & triginta anni usque ad præsentem annum fluxerint, quod ex nostra luce discessit; [& promotā canonizationem S. Vincentii,] neminem ex nostris habuimus, cujus tauta diligentia aut tantus animus esset, ut a summis Pontificibus eum catalogo Sanctorum adscribi postulasset. Quæ res facile fieri potuisset, quandoquidem viri sanctitas erat fere toti mundo notissima, & nominis ejus erat fama celeberrima. Supererant præterea illi Romani d Pontifices, quibus erant cognita mirabilia opera ejus, & summa utilitas, quam ex fructu doctrinæ ejus (quam longe lateque diffudit) fuit Christiana respublica consecuta. Tu vero, Pater sapientissime, sicut doctrina multos ex his, qui te in nostri Ordinis maximo Magisterio præcessere, sic & animi magnitudine superare contendis. Nam non dimittens tui regiminis gubernaculum, elegisti pio illi sanctoque negotio dare operam, quod ab aliis neglectum est: ut videlicet industria, vigilantia, prudentia tua e Nicolao Pontifici Maximo, qui ipsum Vincentium nusquam viderat, [apud Nicolaum V,] sed solum de ejus operibus pauca quædam audierat, suggereretur; ut investigata tanti viri mirabili vita; cum ceteris Sanctis, more Romanæ Ecclesiæ, eum connumeraret. Qua in re novi ego ac ceteri, quibus tu pro humanitate tua plurimum familiariter eo tempore utebaris, quot, quantos, qualesque labores susceperis: sed eos prætermissos facio, quoniam eos enumerate nec hic locus est congruus, nec brevibus perstringi posset. [& Calixtum III,] Et quoniam negotio, quod magnanimiter aggredi voluisti, quamquam non a Nicolao Pontifice sed a f Calixto tertio, qui ei in summo Pontificio successit, finis impositus est; volens nostri Vincentii gesta mandare memoriæ posteritatis, [Ejus mandato scribit Vitam S. Vincenti,] mihi jussisti, ut ea, quæ de ejus mirabilibus factis apud Maximum Pontificem universamque Romanam Ecclesiam claris veridicisque testimoniis comprobata sunt, deberem ipse conscribere. Quam rem, etiamsi arduam & præter ingenii mei vires ac fere infiniti operis esse manifeste perspicio; tamen quia nefas est tua diffugere jussa, quod ipse jussisti, facere nuper institui. Fuit vero mihi illud jucundissimum, tum obedientiæ merito, cujus præmium me spero in cælis habiturum; tum quia scio ipsum Vincentium pro me Jesum Christum continue deprecaturum, ut mihi detur posse hanc nostram mortalem fragilemque vitam sine errore transigere. Nec minus spero tanta admiratione digna esse hujus divini viri opera, quod quicumque legerint, quæ sum ipse scripturus, facile permoveri poterunt, ut ejus exemplo præsentem vitam cum omnibus ejus voluptatibus aspernentur. Igitur antequam narrationis meæ principium faciam, invoco gratiam Spiritus sancti, quo duce, rerum copia, stylus, ordoque dicendi mihi ministretur, sitque mei operis & fortunatum initium & felicissimus finis: ut illud nec vetustas abolere, nec ulla delere possit oblivio. Ipsum autem opus g quinque libris, & singulos libros suis h capitulis distinguam: quibus, de quo erit narratio, patebit illustrius. Stylo utar admodum plano, ut videlicet sicut hoc opus est ad diversos populos divulgandum, sic a diversis hominibus doctis atque indoctis ea quæ narrabuntur facile intelligi possint. Vale. i ex Panormo. Anno Domini nostri Jesu Christi millesimo quadringentesimo quinquagesimo quinto.

ANNOTATA.

a Cum Vita hac scripta sit anno 1455, per annos 130 sursum numerando pervenietur ad annum 1325.

b Quomodo tunc floruit S. Thomas Aquinas, mortuus uti constat 1274? Vtique non in hac mortali vita degens; sed jam in cælis immortalis, talisque a Ioanne XXII declaratus anno 1323: primus autem post eum, de quo late egimus 7 Martii, Sanctis adscriptus ex Ordine Prædicatorum, fuit S. Vincentius.

c Imo sex & triginta, ab anno 1419 ad 1455. sed auctor utrumque terminum, quo anni imperfecti numerantur, neglexit.

d Scilicet Martinus III, dictus V (cujus tempore mortuus est S. Vincentius) & Eugenius IV, qui antea Gabriel Condelmerius dictus, creatus fuerat Cardinalis a Gregorio XII anno 2408, id est annis undecim ante obitum S. Vincentii.

e Nicolaus V, antea Thomas Lucanus dictus, ab Eugenio 4 Cardinalis creatus 16 Decembris anno 1446, & post non integros tres menses Papa 6 Martii 1447, mortuus 24 Martii 1455. cum vix duos annos in suo Generali Magisterio absolvisset Martialis Auribelli.

f Callistus III, ante Alphonsus Borgia dictus, in eadem urbe Valentina cum S. Vincentio natus, & ibidem sub Martino Papa creatus Episcopus, anno 1427, dein ab Eugenio IV Cardinalis an, 1444, in Papam electus 8 Aprilis 1445, cui illam dignitatem prædixerat S. Vincentius, quem 29 Iunii Sanctis adscripsit, tertio mense sui Pontificatus.

g Quatuor dumtaxat libros scripturum se susceperat Ranzanus ut patet ex Prologo lib. 4, Post hoc tamen opus alium librum de Canonizatione Sancti sibi decretum esse significat lib. 3 num. 6. Qui ceteris accedens quintus est; ideoque librarii videntur hic pro quatuor scripsisse quinque. Veremur ne ipsius libri 4 pars maxima nobis desit: certe postremi libri 5. Prologum dumtaxat & initium habemus, damusque seorsim post miracula ex Processu Venetensi collecta.

h Nos omißis istis capitulis more nostro in commodiora capita & numeros distinguimus.

i Sequentia, de anno & loco dedicationis, in Vita hactenus edita, fuerant omissa.

LIBER 1
Gesta S. Vincentii ab exordio vitæ, usque ad maturam ætatem.

CAPUT I.
Nomen Vincentii. Præsagia ante nativitatem facta. Pia ejus pueritia & adolescentia.

[1] [Vincentius ob victoriam de mundo:] Vincentius a vincendo, quodam divino præsagio, nomen sortitus est: vicit enim illa tria, de quibus sic ait Augustinus in libro de Agone Christiano; Quod cum cunctis ejus erroribus, amoribus, terroribus mundus iste vincatur, sanctorum docuit Martyrum beata mors. Beatus autem Vincentius, licet pro Christi confessione necatus non fuerit, ut Martyr dici potuisset; tamen dum viveret magnanime cum hostibus importunissimis dimicavit; eosque animi sui quadam inseparabili virtute devicit. Nam vicit mundi errores, mirifica sapientia; amores, integra mentis & corporis castimonia, terrores, incredibili animi fortitudine ac patientia. Quomodo vero ea vicerit, docebunt ea quæ de ejus integerrima vita, deque operibus omni admiratione dignissimis, infra memorabuntur. Sed non inepte de eo illud intelligi potest, [comparatur equo Apocalyptico,] quod apud Euangelistam Joannem in Apocalypsi describitur: Vidi, & ecce equus albus: & qui sedebat super eum, habebat arcum: & data est ei corona, & exivit vincens, ut vinceret. [Apoc. 6, 2] Primi enim illius sigilli apertio, quæ hoc loco a Joanne describitur, quamvis litterali sensu primum statum Ecclesiæ Christi significet, ut concorditer ab omnibus illustribus scriptoribus exponitur; ac per equum album, primum statum Apostolorum intelligendum esse dicant, quorum tempore, ob novitatem sacri baptismatis, Ecclesia ipsa nitens & candida dicebatur; tamen non alienum erit, si sermonem istum de hoc inclyto Confessore nostro Vincentio intelligamus. Equus quidem dici potest tam ob magnanimitatem; quam habuit cum hostibus, quos paulo ante nominavimus, dimicando; quam ob prædicationis ministerium, quod exercuit, dum discurrit per universas occiduas regiones, Euangelium Christi longe lateque diffundendo. [eique albo,] Nec tamen equus solum dictus est; sed pulchrum fuit, ut adderetur, albus; ob nitorem videlicet pudicitiæ, qua emicuit; ob splendorem eruditionis, qua claruit; & tandem ob fulgorem doctrinæ, quam miris operibus ac varia miraculorum coruscatione diffudit. Super hunc equum album Christus sedit. [habenti arcum ex sacra Scriptura,] Teste nempe Augustino, Christi gratia est in sancti hominis anima, sicut fessor in equo. Christus etiam in hoc equo sedens, habuit arcum, qui est veteris novique testamenti Scriptura, qua defenditur Christiana religio, vulneratur ac premitur hostis, dejicitur & confunditur Judæorum perfidia & hæreticorum perversitas. Et data est eidem huic equo albo corona triplex: [& coronam triplicem,] una ex sideribus, & hoc propter mirabilium virtutum multitudinem, de qua corona ait Joannes in Apocalypsi; Et in capite ejus corona stellarum duodecim; altera ex auro, propter eruditionem magnamque doctrinæ claritatem, de qua dicitur in Ecclesiastico, Corona aurea super caput ejus; tertia ex lapide pretioso, de qua dicitur in Psalmo, Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. [Apoc, 12, 1] [Eccl. 45, 14] Hic equus tam gloriosa corona insignis, exivit vincens carnis voluptates, mundi delicias, dæmonisque versutias. [Psal, 20, 4] Exivit, inquam, in campum mundanarum tribulationum, ut vinceret carnem castitate, mundum paupertate, dæmonem humilitate, vitia perfecta caritate. Quæ omnia eum fecisse, ex gestis ejus clarissimis manifeste demonstrabitur. Sed & huic, tam strenue decertanti tamque gloriose ex prostratis hostibus triumphanti, multiplex & pretiosissimum præmium promisit ille, pro cujus amore pugnatur, in Apocalypsi dicens: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei. [Apoc, 2] Et paulo post: Vincenti dabo manna absconditum &c. Quæ autem sint ista tam magnifica præmia, quæ figurate vincenti a Jesu Christo promittuntur, in præsenti missa faciamus: nimium enim longa sumeretur oratio, si singula hæc verba, quorum sensus est profundissimus, vellemus exponere.

[2] Beatus Vincentius ex Valentia, clarissima Hispaniæ civitate, [Natus Valentiæ in Hispania,] & ex antiqua honestaque a Ferrariorum familia nativitatis duxit originem. Parentes ejus, post peractam in multis corporis deliciis juventutem, maturiorem ætatem cum tanta morum elegantia & tam honeste tamque religiose transegerunt, [parentibus honestis & addictis eleemosynæ:] quod non immerito tam insignem filium habere meruerunt. Inter cetera vero quibus eorum vita laudabilis reddebatur, illud servare præcipue studuerunt, quod singulis annis, facto diligenti calculo rerum quæ erant eis eorumque familiæ necessariæ, id quod tandem superfluum erat, pauperibus erogabant, Itaque ambo pie viventes, hunc filium genuerunt: qui non solum eis, sed & universæ patriæ ejus perpetuam gloriam comparavit. [e duobus fratribus habuit Carthusianum alterum,] Fuerunt etiam eis adhuc alii duo filii, quorum alter Petrus, alter Bonifacius nominatus est. Hic autem Bonifacius fuit vir utriusque Juris consultus, omnium sui temporis eruditissimus: qui mortua uxore, adhortatus a B. Vincentio, Carthusiensem Ordinem elegit, ejusque habitum suscepit in quodam monasterio extra urbem Valentiam, quod ab incolis ibidem vocatur Porta-cæli: inter illius autem Ordinis Fratres adeo religiose conversatus est, quod post quatuor annos eum in eorum Generalem Rectorem elegerunt. Satis de hoc: ad Beati Vincentii parentes redeamus.

[3] b Quantus autem aut qualis esset Vincentius nasciturus, patri uno, matri vero duobus indiciis ostensum est, antequam ex utero nasceretur. Patri namque dormienti, quadam nocte visum est quod, cum in ecclesia Fratrum Prædicatorum esset, quemdam in ipsorum Fratrum habitu, virum plurimum venerabilem, prædicantem audiebat: cumque ea quæ ab illo dicebantur, magna cum aviditate hauriret, memoriæque commendare conaretur; hæc verba a viro ei dici videbantur: Congratulor tibi, [nec dum natus Patri in visione ostensus, qualis & quantus esset futurus:] o fili carissime: post paucos enim dies uxor tua pariet tibi filium, cujus erit tanta vitæ integritas, tanta doctrinæ utilitas, tanta famæ ac mirabilium operum claritas, quod omnes Galliarum Hispaniarumque populi eum, tamquam unum ex veteribus Apostolis, venerabuntur: eritque Frater Ordinis Prædicatorum, sicut me vides. Post quæ dicta, multitudo quæ ibi adesse videbatur, magnis vocibus Deo gratias referebat. Itaque dum & ipse in illiusmodi gratiarum actione sese multitudini conformem reddere conaretur, statim somno solutus est, conatuque vocis dormientem uxorem excitavit. Illa expergefacta, cœpit virum curiose interrogare, quidnam sibi vellet, quod tam magnam vocem dormiens emiserit. Nec multum vir moratus, sciscitanti uxori, somnium quod viderat, jucundissime indicavit. Igitur super ea re multa collocuti sunt invicem: verum quia a multis theologis sæpe didicerant, hujuscemodi somniis raram adhibendam esse fidem, non multum de tali visione gavisi sunt: sed tamen non penitus fuit eis ablata spes, quo minus crederent aliqua ex parte futurum esse illud, quod eis per somnium promittebatur: unde rem ipsam Divinæ providentiæ commiserunt. Verum ipsi mulieri duobus indiciis satis persuadebatur, non omnino vanum viri somnium esse existimandum. [dein & matri duplici indicio.] Unum fuit, quod, cum antea singulos filios, quos genuerat, in utero maxima cum molestia gestasset; tamen quamdiu fuit Vincentio gravida, nihil molestiæ sentiebat: quinimo tanta erat ei agilitas, tantumque corporis robur, ut pene nihil in utero portare videretur. Alterum fuit, quod eodem existens filio gravida, ex utero suo sæpe miro modo audivit, tamquam voces canis latrantis, sonos emitti. Cumque ex eadem re vehementer obstupefacta, a nonnullis, qui singulares servi Dei esse dicebantur, præsertim a viro clarissimo Jacobo, c Romanæ Ecclesiæ Cardinali, & Valentinæ urbis Episcopo, qui erat ei consanguinitate propinquus, perquireret, quid sibi significare vellet hujusmodi latratus; ei responsum est, nihil aliud fore, nisi quod paritura esset infantem, qui esset futurus Euangelii Christi ferventissimus ac eruditissimus sanctissimusque prædicator: hi namque, qui in Ecclesia Christiana prædicandi exercent officium, non absurde canibus comparari consueverunt. Adveniente deinde tempore pariendi, quoniam multis hujusmodi portenta divulgaverant, magna multitudo populi marium ac feminarum ad domum eorum convenit, non solum ut eis congratularentur, sed etiam ut quisque videre posset natum infantem, de quo talia promissa divina facta dicebantur.

[4] [Consanguineis in baptismo disceptantibus] Peractis deinde aliquot diebus, constituto die baptismi, amici & cognati ad ecclesiam convenere. Cum igitur deventum est ad ea quæ in pueris baptizandis fieri solent, inter eos qui aderant longa fuit disceptatio de ipsius nominis impositione: unusquisque enim ex eis, qui ad baptismum fuerant vocati, suum nomen infanti imponere cupiebat. Tunc Sacerdos, [Sacerdos ei nomen Vincentii imponit:] videns inter eos tantam esse discrepantiam, tædio affectus, tandem inquit: Quando diu vos expectavi, nec vos video esse posse concordes; ego volo huic infanti nomen imponere: sit igitur nomen ejus Vincentius. Quod illi audientes, conticuerunt, laudaverunque prudentis consilium, ac simul dixerunt: Vocetur Vincentius. Fuit tamen post factum magna omnibus admiratio, illudque non nisi Dei providentia evenisse arbitrati sunt: nam nemo ex cognatis, nec ex cunctis qui adstabant aliquis erat qui Vincentius vocaretur. Multi autem ex eis qui affuerunt, ea quæ gesta sunt in istiusmodi nominis impositione, memoriæ commendaverunt: ut videlicet videre possent, si illi nomini futura opera Vincentii convenirent. Demum ubi Vincentius adolevit, manifeste viderunt tam mirifica esse ejus opera, ut rei & nominis nulla discrepantia penitus appareret.

[5] Matri præterea, Vincentium infantem educanti, plures causæ oblatæ sunt, [amabilis in infantia] ut eum, ultra quam credi posset, tenerrime diligeret. Quemadmodum enim ei parum molestiæ dederat, tempore quo eo gravida fuerat; sic & dum eum parvulum nutriebat, rarus erat in eo vagitus; & ubicumque a matre collocabatur, tacitus quiescebat. Si quando in cunabulis positus vigilabat, apertos tenens oculos, secum totus jucundus esse videbatur. Erat aspectu decorus, ut non modo matri, verum etiam singulis qui eum aspiciebant, amabilis redderetur. Mox vero, ubi sextum annum attigit, parentes primis eum litteris imbuendum tradiderunt. Itaque puer in talibus exercitiis primos annos agens, [puer studiis incumbit:] incredibile dictu est quam brevi tempore quantum profecerit: nondum namque decimum annum attigerat, & non solum pueros coætaneos, sed & multos alios eo natu majores, qui sub eodem præceptore proficiebant, jam longe superaverat. Pueris rarissime colludebat: & si interdum eum cum pueris esse contingeret, post brevem honestumque ludum eos silere & sedere cogebat, & aliquem eminentem locum conscendens, sic dicebat: Audite, o pueri, quæ loquor, & dijudicate, aptusne an ineptus prædicator sim ipse futurus. Itaque sedentibus silentibusque illis, se primo loco Cruce signabat, [& pueris concionatur:] & incipiens quædam dicebat, quæ didicerat ab eis qui Valentiæ prædicabant. Nullum eruditum theologum viderat prædicantem, quem in quibusdam gestibus, dictis ac sententiis non scivisset effingere. Hæc omnia parentes ac ceteri qui videbant, non solum considerabant, sed etiam mirabantur, & tacito pectore conservabant.

[6] In Grammatica autem non mediocriter instructus, dum ageret duodecimum annum, [adolescens audit philosophiam:] ad dialecticam suum studium transtulit: in qua quoque facultate in duorum annorum spatio tantum profecit, quod inter adolescentes, qui secum illi facultari incumbebant, summus omnium habebatur. Vitam suam, sicut in pueritia sic & in adolescente ætate, cum omni innocentia studuit ducere. Faciebat hoc non solum gratia, quam Deus ipsum præveniens in mentem ejus a teneris annis infuderat; verum etiam quædā animi sui natura fortunatissima, qua in virtutes pronus & inclinatus summopere reddebatur. Juvit quoque & parentum diligentia, [modestus in moribus,] qui pueri innocentiam pronumque in virtutes animum advertentes, multis blanditiis eum frequenter incitabant & exhortabantur, ut in incepta virtute perseveraret, ac quotidie niteretur fieri melior. Itaque quemadmodum ab optimis parentibus suis didicerat, [frequens in ecclesia.] sic debito tempore ecclesias frequentabat, Missarum solenniis intererat, prædicatorum doctrinas avide & devotissime hauriebat, religiose jejunabat, pie Dei laudibus vacabat. Singulis hebdomadis bis, id est, [jejunat feria 4 & 6,] quarta & sexta feria, eum jejunare docuerunt: quorum documentum adeo tenaciter menti adolescentis impressum est, illudque tanta alacritate suscepit, ut usque ad felicem vitæ suæ terminum hujuscemodi jejunium frequenter servaverit.

[7] Quoscumque etiam prædicatores, qui Valentiæ Dei verbum prædicabant, sive docti sive indocti essent, quadam pia curiositate audire cupiebat: quando vero ipsi prædicatores aliquid in beatæ Virginis Mariæ gloriosissimæ Dei genitricis laudes dicebant, lætus totus efficiebatur, & ex ipsa mentis lætitia lacrymas continere non poterat. Semper autem flebat uberrime, [addictus cultui Deiparæ Virginis & Passioni Christi,] quando de mysterio Passionis Christi aut ipse legebat, aut ab aliis legi vel dici audiebat: tantaque inerat ei in lacrymando dulcedo, ut a lacrymis desistere esset ei molestum, in eis vero perdurare jucundissimum. Pro singulari quoque devotione, quam habebat ad Crucem Iesu Christi & ad beatam Virginem Mariam, Officium, quod in utriusque laudem Clerici dicere solent, singulis statutis horis quotidie dicebat. Erga pauperes, præsertim Religiosos, liberalissimum se semper exhibuit: [benignus in pauperes;] eos enim in domum parentum suorum introductos, rebus quibus poterat lætissima fronte refici faciebat. Et quamvis hujuscemodi pietatis officiis tantum esset assiduus, parentes tamen ei congratulabantur, nec unquam ea, quæ sanctus adolescens in eleemosynas erogabat, contracta facie eum facere prohibuerunt: quinimo tertiam partem substantiæ, quæ eum contingebat, ei concesserunt: quam ille quatriduo totam pauperibus erogabat.

ANNOTATA.

a Pater ejus appellabatur aliis Guilelmus, aliis Michaël Ferrarius, urbis Notarius seu Graphiarius: mater Constantia Miguel, filia Guillelmi Miguel & Catharinæ Revert, ut ea & alia de familia pluribus describit Franciscus Diagus lib. 2 Historiæ quam de provincia Aragoniæ Ordinis Prædicatorum scripsit, cap. 50, Rechacus cap. 1 Vitæ, & alii.

b

Bonifacius præfuit Generalis toti ordini Carthusianorum ab anno 1402 ad 1410, quando renuntiavit & absolutus est, postea mortuus 29 Aprilis anno 1417. De eo apud Carthusianos extat a Polycarpo de Riparia factum hoc distichon:

Debueram Prior esse, fui: me vincere, vici:
      Tollere Schisma, tuli: cedere, deposui.

c Hic videtur debere addi aut subintelligi, postmodum: nam factus traditur Jacobus Episcopus Valentinus anno 1369, anno autem 1357 erat Episcopus Vitalis Iacobi decessor, quando S. Vincentium esse natum, supra diximus: alii alios Episcopos hic loco Iacobi substituunt.

CAPUT II.
Ingressus S. Vincentii in Ordinem Prædicatorum. Studia theologica. Conciones.

[8] His tot tantisque præclaris adolescentis virtutibus accedebat illud, quod, cum raro in homine adolescente possit reperiri, solet quoque esse & maxima admiratione dignum: namque antequam a secundum & vicesimum annum attingeret, tam pertinaci studio litteris incubuit, ut inter eos, qui Valentiæ philosophiam Theologiamque profitebantur, summus omnium haberetur. Inerat ei grande & acutum ingenium, tenax indelebilisq; memoria, & continua in studiis perseverantia. [Summus habetur & philosophus & theologus] Tantæ vero modestiæ fuit, ut numquā visus sit cum aliquo, sive loquendo sive etiam disputando, contendere. Parentibus tantum obedire tantumq; honorare eos studuit, ut numquā ab aliquo notari potuerit, quod eis vel minimam dederit offensam. Hæ tam mirificæ virtutes fecerunt, ut a cunctis Valentinis civibus vehementissime amaretur.

[9] Memor sancti hujus adolescentis pater, eorum quæ de filio ejus nascituro ei fuerant divinitus indicata; atque ex alia parte considerans in adulto filio tantam rerum peritiam tantamque morum elegantiam, quadam die eum ad se accersitum his verbis allocutus est: Tria sunt, optime fili, quæ me plurimum agitant, redduntque animo suspensum: & si mihi daretur optio, plane ex meipso intelligerem, quid illorum potius esset eligendum: volui tamen tuam audire sententiam, & polliceor me penitus prosecuturum id quod ipse facere proposueris. Memoriæ mihi est, [e tribus a patre circa statum vitæ eligendæ propositis,] quod tibi frequentere narravi, ea quæ de te mihi Deus per quietem revelavit, antequam ex matris utero nascereris: & variæ virtutes, quibus jam a primis annis te præditum vidi, mihi spondere videntur, omnino debere impleri, quod habitum religionis Prædicatorum sis suscepturus, quodque in ipso habitu debes esse fidei Christianæ prædicator præcipuus. Me deinde inducunt divitiæ, quibus pro summa Dei liberalitate abundamus, florida quoque adolescentia tua formæque præstantia, ut uxorem tibi aliquam perquiram, quæ his omnibus conveniat. Postremo, quoniam considero in te multarum rerum esse peritiam, quæ profecto tanta est, ut omnes existiment te futurum esse unum ex viris doctissimis, quos orbis terrarum habet; idcirco ipse mihi fortissime persuasi, ut te vel Romam vel Parisius mitterem, ubi virtus & eruditio tua his qui eruditissimi sunt nota fiat, & tandem ad aliquam dignitatem merito efferri possis, quo nostræ familiæ perpetua gloria comparetur. Hæc sunt, carissime fili, quibus meus animus quotidianis fluctibus agitatur: verum ego numquam ad aliquid horum faciendum te exhortor, nisi ad id quod tibi potius videatur. Tu tamen manifesta mihi consilium animi tui, ut, dum opportunum tempus nobis est, tibi, antequam moriar, de eo in quod declinare volueris provideamus. Ad hæc Vincentius ita paucis verbis respondit: Decreveram, pater optime, jam dudum te alloqui super his, quæ de meipso facere proposueram: sed quoniam Dei voluntate factum est, ut tu me prævenires, pro his omnibus quæ dixisti, brevissime respondebo, tibique omnia quæ in animo mihi sunt, manifestabo. A divitiis, corporis voluptatibus, [eligit vitam religiosam in Ordine S. Dominici:] & seculi hujus honoribus scito me esse plurimum alienum. Omnem amorem, curam, propositum, & omne consilium meum in Iesum Christum sine aliqua hæsitatione defixi: & ob hanc rem constitui habitum B. Dominici suscipere, & in ejus religione me Dei servitio dedicare. Suppliciter igitur te oro, pater mi suavissime, ut si me amas, facias me tua benedictione dignum: & hoc idem a matre mea humiliter postulabo; ut videlicet pace amborum ad Dei servitium valeam proficisci. Hæc igitur Vincentii verba patris animum tantum commoverunt, quod lacrymas continere non potuit. Igitur filium complectens ac deosculans, multis cum lacrymis benedixit. Filius quoque collo patris appendens, ac paternis lacrymis plurimum commotus, cœpit & ipse uberrime flere. Igitur spirituali lætitia ac mutua pietate collacrymantes, [approbantibus parentibus,] Deo gratias retulere: moxque pater filium ad matrem duxit, eique sanctum propositum suum indicavit. Qua ex re vehementer gavisa mater, ac videns filium ante se prostratum, ut maternam benedictionem acciperet, non minus & ipsa cœpit collacrymari. Tandem, Carissime fili, inquit, hoc est, quod semper optavi, & quod a Domino mihi concedi frequentissime postulavi. Tibi & nobis congratulor: tibi quidem, quia effugies hujus caducæ vitæ miserias; nobis autem, quia a Iesu Christo nobis concedi meruimus, ut nostri voti compotes nos esse videremus. Igitur Dominus custodiat introitum tuum & exitum tuū. Det tibi Deus cælestem benedictionem: meam autem, quamdiu vixero, semper habebis.

[10] In his atque aliis hujuscemodi sermonibus, illius diei maximam partem consumpserunt: postero autem die pater cum filio ad Fratrum Prædicatorum conventum sese contulerunt, & Priori ceterisque Fratribus causam, ob quam venerant, exposuerunt. Quanto ergo gaudio affecti sint Fratres, [admittitur & sacro habitu induitur.] brevibus certe aperiri non posset sermonibus: considerabant namque, quod adolescens, qui in prima ætate erat & scientia & moribus præstantissimus, merito in matura ætate maximus futurus esset: ac propterea arbitrabantur, quod Prædicatorum Ordini multum splendoris & gloriæ esset adepturus. Quas ob res eum jucundissime & humanissime susceperunt: & post triduum die Dominica, b quæ fuit Nonis Februarij, eo agente octavum & decimum annum, ei habitum tribuerunt. Post habitus susceptionem cœpit ingeniosus puer ea inter cetera legere, quæ de vita divi Patris Dominici scripta sunt. [legit Vitam S. Dominici:] Mira profecto adolescentis sapientia: dignum enim esse censuit, ut inprimis illa essent intelligenda, in quibus suum inclytum ducem Dominicum imitari debuisset. Itaque ultra plurimas virtutes, quibus B. Dominicum præditum fuisse legit, & in quibus ejus æmulator esse studuit, sacræ theologiæ ac lectioni sanctarum Scripturarum, exemplo ipsius B. Dominici, se totum dedit: ut videlicet talibus, divinis armis munitus, [studiis theologicis & sacræ Scripturæ incumbit:] posset opportuno tempore Euangelii doctrinam longe lateque diffundere. Numquam otiose stare vel loqui visus est: universum vero tempus aut orationibus, aut scholasticis exercitiis, aut officiis ei commissis occupabat. Erat in eo, in cunctis quæ faciebat & dicebat, multa & admirabilis humilitas: in conversatione autem, ultra quam dici possit, se omnibus humanum exhibebat. Deinde, quia, ut supra scripsimus, non solum morum elegantia, sed etiam doctrinæ claritate excellens habebatur; ab eo qui in ipso Fratrum conventu præerat, ei injunctum est, ut pro Fratrum adolescentium profectu de dialectica & de philosophia aliqua legere debuisset: [Prælegit dialecticam & philosophiam] quam rem humiliter & jucunde sese facturum obtulit. Tanta autem erat in eo, quando legebat, facundia & eruditio, quod ex secularibus quoque juvenibus, ad eum audiendum ac sub ejus disciplina proficiendum, supra septuaginta convenerunt. In quo exercitio tres continuos annos consumpsit.

[11] [mittitur Barcinonem & Ilerdam:] Deinde Prior ceterique Fratres, grande ejus ingenium considerantes, indignumque æstimantes, ut tantus juvenis Valentiæ teneretur, uno animo decreverunt eum mittere Barcinonam, unam ex claris celebratisque urbibus, quas orbis terrarum habet: in qua erant nonnulli theologi ex ipso Ordine Prædicatorum, qui illa ætate omnium doctissimi habebantur: deinde Ilerdam antiquam celebremque Cataloniæ civitatem; in qua pro illo tempore florebant publica studia liberalium disciplinarum. Ipse igitur quo a Fratribus missus fuerat humiliter proficiscens, cœpit theologicæ facultati tam pertinaciter incumbere, quod pro singulari eruditione sua, vigesimum octavum annum agens, fuit theologorum adnumeratus collegio c a Benedicto Maximo Pontifice, cujus paulo post mentionem faciemus. [edit librum de Dialecticis suppositionibus.] Inter studiorum vero ejus tempora, cum esset viginti quatuor annorum, edidit insigne illud opus de Dialecticis suppositionibus: in quo quisque manifeste videre potest, quanta fuerit auctoris peritia, si consideretur in ipso opusculo multa esse præclarissima, non solum ex media philosophia, verum etiam ex profundissima theologia delecta. Postea autem quam insigni illa corona donatus est, qua donari solent hi qui theologis connumerantur, a Fratribus & amicis fuit Valentiam revocatus. Et quia, ut supra memoratum est, ob doctrinam virtutesque ejus celeberrimi nominis erat: idcirco ea hora, qua Valentiam ingressus est, a multis nobilibus clarisque viris, ei obviam extra urbem euntibus, fuit magno cum honore susceptus. Paucis vero post diebus Episcopus & Capitulum Valentinæ Ecclesiæ, & hi qui in ipsa urbe magistratum gerebant, eum obsecraverunt, ut aliquid de Scripturis sacris deque facultate theologica publice legeret: quam rem libenti animo facturum sese respondit. [prælegit theologiam & concionatur:] Itaque impetrata facultate ab eo qui Aragoniæ provinciam gubernabat, in ipsa Valentina urbe & ecclesia sex continuos annos, cum incredibili omnium attentione, non solum legit eis, qui in scholis vacabant studiis liberalium artium, verum etiam viris popularibus publice prædicavit, a quibus mira aviditate audiebatur: tantæque venerationis erat apud eos, ut in ipsa civitate solus doctus, solus religiosus, ac solus sanctus, & solus Christi servus haberetur. Tam autem longe lateque nomen eruditionis & sanctitatis ejus diffusum erat, quod ex proximis quoque vicinisque civitatibus multi concurrerent, ut eum & prædicantem audirent, & sub tam insigni litterarum ac morum præceptore proficerent.

[12] Inter hæc tempora venit Valentiam, vir illa ætate nominatissimus, Petrus de Luna, unus ex Romanæ Ecclesiæ Cardinalibus, missus Legatus ad Carolum d Francorum Regem a Clemente Papa, [adest Legato Pontificio ad Carolum Regē Francorum.] quem in Fundensi urbe in summum Antistitem e elegerat illa pars Cardinalium, quæ ab Urbano Papa sexto, tamquam a Pontifice non rite creato, discesserat. Is igitur, auditis his quæ de Vincentii doctrina & miris ejus virtutibus ferebantur, eum secum duxit, ac tamdiu tenuit, donec peracto legationis tempore ad ipsum Pontificem rediit. Tam grata autem fuit Cardinali Vincentii conversatio, ut vix multis precibus impetrare potuerit, ne ejus curiam sequeretur. Tandem impetrato quod voluit, Valentiam reversus, retulit se ad consueta legendi ac prædicandi exercitia.

ANNOTATA.

a In MS. nostro, omisso secundo, solum, legebatur vicesimum annum. Flaminius habet: Nondum annos duo de viginti natus, & forsan melius ut ex sequentibus patet.

b Vt Nona Februarij conveniant in Dominicam, debetipsa Dominica signari littera A, quod, contigisse anno 1374, supra diximus.

c Doctor creatur circa annis 1384, Cardinali tunc Legato ad Reges Hispaniarum Petro de Luna, qui hic Benedictus dicitur.

d Is est Carolus VI, qui patri Carolo V mortuo 1380, die 16 Septembris, succeßit, vita functus 21 Octobris anno 1422.

e Electus est tam Vrbanus VI, quam Clemens, anno 1378; ille 8 Aprilis, iste 21 Septembris.

CAPUT III.
Infestationes dæmonum, & tentationes a mulieribus impudicis illatæ forti animo superantur. Fama a detrahente lacerata, restituitur.

[14] In ipsa autem civitate Valentia, licet multum fructum fecerit animarum, tamen quamdiu ibi commoratus est, & dæmonum & hominum varias pertulit insidias. Sed ut de invisibilibus insidiis omittamus, quibus omnes a dæmonibus tentari fideles solent, de visibilibus hoc loco pauca subjiciamus. Quadam nocte, cum finito matutinali Officio ante B. Mariæ Virginis oraret imaginem, [Dæmonem instar eremitæ Ægyptii apparentem, & a pœnitentia avocantem Crucis signo fugat,] & inter cetera virtutem perseverantiæ a Domino Iesu Christo sibi concedi peteret; visus est ei adstare ante oculos diabolus, in specie senis valde venerabilis, cujus erat barba usque ad genua prolixa & nigerrima, qui ei dixit: Ego sum unus ex illis veteribus Patribus, qui multis annis, magna cum corporis continentia ac incredibili potus cibique parcitate, Ægypti solitudinem incolui: & cum essem juvenis, omnem corporis voluptatem experiri volui: postquam vero tempora juventutis meæ in variis deliciis consumpsi, in me reversus, pœnitentiam egi: & sic clementissimus Deus dedit mihi veniam peccatorum meorum. Nunc igitur, si mihi seni credendum est, qui habeo multarum rerum usum, tibi suadeo, ut floridæ ætati tuæ compatiaris, & hanc corporis macerationem nunc omittas, & usque ad senectam reserves. Nec dubites: paratus est enim Deus semper peccatorum suscipere pœnitentiam. Sanctus autem Vincentius, ubi primo rem hujuscemodi vidit, fuit vehementi timore commotus: sed postquam verba loquentis advertit esse venenifera, diabolum esse suspicatus est: unde sese Deo & beatæ Virgini commendans, nihil ad verba diaboli respondit, sed se signo Crucis muniens, Abi, inquit, pestifer serpens: namque ex subdolis verbis & dictis tuis, non unus ex Ægypti Patribus, sed ex inferni dæmonibus unus esse convinceris. Credidisti novum militem Christi tuis insidiis posse superari: sed licet novus sim in hac militia, tamen gratia Christi, cujus amore laboribus ac tentationibus me exposui, me sic undique armatum reddet, ut contra te dimicare non metuam. Dæmon vero se cognitum videns, emisso ejulatu magno ac teterrimo fœtore relicto, protinus evanuit. Visionem vero istam vir Dei nonnullis Fratribus revelavit, eos obsecrans ac strictissimis præceptis eis inhibens, ne cui rem gestam revelarent. At illi indignum esse arbitrantes, ut tam memorabile factum silentio premeretur, rem prout gesta fuerat per universam civitatem divulgaverunt.

[14] [iterum in specie Æthiopis desperationem perseverantia injicientem:] Alia quoque nocte eidem oranti ante altare quoddam, in quo erat imago Iesu Christi crucifixi depicta, apparuit diabolus in specie vasti Æthiopis, hujuscemodi verba depromens: Orationibus ac ceteris operibus tuis, quibus te cælum credis posse adipisci, tantum insidiabor, donec faciam te turpiter devictum succumbere. Ad quem sanctus Christi miles hoc pacto respondit: quamdiu me gratia Dei comitabitur, nullas tuas qualescumque insidias formidabo. Et diabolus; Nihil est, inquit, difficilius, quam ut usque in finem possis in gratia, de qua loqueris, perseverare. Respondit Vincentius: Ille qui dedit mihi ut inciperem, dabit mihi quoque ut perseverem. Itaque tunc frontem armavit Crucis signaculo, & illico dæmon disparuit ab eo, tamquam umbra fugatur a sole.

[15] [Adversus Helvidiū,] Alio tempore, dum circa quartam noctis horam in cella sua legeret librum illum, quem edidit D. Hieronymus de B. Mariæ Virginitate perpetua, & inter suavitatem lectionis beatam ipsam Virginem obsecraret, ut ejus virginitatem custodiret: facta est ad eum vox hujuscemodi, [territus voce diabolica contra virginitatem,] Non omnes possumus esse virgines: namque tametsi usque nunc te Virginem appellare potuisti, non tamen ulterius patiar, ut tam honorato nomine gaudeas. Vir Dei ad hæc verba plurimum attendens, intra se tacitus soliciteque volutabat, quid sibi vellet sermo, quem audierat. [a B. Maria apparente confortatur:] Non enim induci poterat, ut verba illa ab ore B. Mariæ Virginis emanasse crederet: quippe quæ quos invenit virginitatis custodes, Virgo ipsa, semper amavit, confortavit, adjuvit, magnificavit. Genua igitur flectens, ab ipsa Virgine petiit, ut, quid significare vellent verba illa terrifica, dignaretur ostendere. Nec multo post ei beata Virgo cum luce magna visibiliter apparuit; & postquam sui eum visione confortavit lætumque reddidit, hoc pacto locuta est: Verba, illa, ad te paulo ante facta, diaboli fuerunt: qui tibi proponit bonorum operum difficultatem, ut territus ab incepta virtute desistas. Tu tantum cautus esto, & constanti animo perseveres. Et quamquam tibi crebras parabit insidias, ac frequenter conabitur ut periclitetur virginitas tua, utque ceteræ virtutes, quæ in te sunt, corruant; tamen ne diffidas: spera semper in Domino, quoniam ipse erit clypeus tuus, quo non solum arma diaboli poteris facile contemnere, sed & ipsum cunctasque artes & versutias ejus magnanimiter superabis. Hæc ubi a Virgine gloriosa dicta sunt, ei a Vincentio gratiæ referuntur, & illa mox disparuit. Ex eo autem tempore Christi militi tantum fervoris accrevit, ut non terrestris homo sed cælestis Angelus esse videretur. Nunc subjicienda quoque sunt exempla quædam, quibus patebit, quanta calliditate antiquus hostis nisus est ejus animum frangere & ad libidinem inclinare.

[16] Erat B. Vincentius non solum virtutibus præditus, sed etiam corpore pulcher & adspectu venustus: quo fiebat, ut ejus virtutes essent gratiores, facerentque ut ab omnibus vehementer amaretur. Fuit igitur Valentiæ mulier quædam, tam nobilitate generis clara quam corporali forma præstans: quæ, suggerente diabolo, capta est amore ipsius Vincentii carnali tam ardenter, quod nullam aut animi aut corporis quietem habere poterat: sed singulis diebus frequentabat loca, in quibus eum vel videre vel alloqui posset. Vincentius vero, [ad feminā Valentina libidinoso amore æstuantem,] licet eam ad se frequenter venire videret, tamen nihil malum & sinistrum suspicabatur; sed arbitrabatur eam aliqua devotione moveri, ut devotis mulieribus consuetum est; quæ servos Dei quadam naturali pietate, affectuosius quam faciant mares, piis obsequiis venerantur. Illa autem de die in diem vehementissimo fervore amoris agitabatur, ac tandem quid faceret nesciens, deliberavit corporis gravem ægritudinem fingere, ut sic haberet opportunitatem alloquendi eum, & eidem manifestandi flammas ardentis amoris, quibus intrinsecus urebatur. Itaque lecto ægrotantium more decubuit, cœpitque multo cum clamore magnos dolores ostendere, ac demum in ipso lecto frequenter huc atque illuc tam miserabiliter versabatur, quod cunctos qui adstabant ad sui commiserationem mirum in modum provocabat. Advocantur medici, qui nullum in ea ægritudinis signum esse cognoscentes, varia judicia proferebant: [& se ægram esse fingentē evocatus,] si qua tamen in ea ægritudo esset, intrinsecus esse arbitrabantur. Tandem, videntes quod nimio dolore torquebatur, consulunt accersiri Sacerdotem, cui illa confiteretur: ne videlicet inter tanti doloris vehementiam sine sacra confessione discederet. Eligitur itaque ab ea vir Dei Vincentius: qui celeriter veniens, cameramque in qua illa decumbebat ingressus, ac cunctis qui aderant ex more exclusis, cœpit puellam exhortari ad pœnitentiam, & peccacatorum suorum contritionem veram. Mulier vero in initio non audet manifestare vehementiam amoris, quo occupata tenebatur, sed ipsa fecit ea quæ pro consuetudine Christianæ religionis ad ritum pertinent confessionis. Verumtamen interea sæpe proposuit, amorem quo urebatur verbis exprimere: sed quando dicere incipiebat, pudor verba labiis inhærentia detinebat: & sic protrahebat ulterius verba, respondebatque ad ea de quibus sanctus confessor eam interrogabat. Et post multa verba ultro citroque habita, tandem occultum ignem mulier celare non potuit, sed omni formidine pudoreque deposito, Scito, inquit, o Frater Vincenti, me non quidem corpore sed mente ægram detineri: & nisi tu mihi pro tua miseratione succurreris, scito me illico morituram. Jam enim annus est, quod tuo amore adeo ardenter capta sum, ut non solum ignis ardentis flammis cor meum quasi exuri sentiam, sed & ad tanti fervoris agitationem deveni, quod frequentissime me ipsam propriis manibus enecare decreveram. Volui tibi sæpissime cordis mei fervorem manifestare: sed me partim tenuit pudor femineus, partim nomen sanctitatis & innocentiæ tuæ, quæ me formidare fecerunt, ne tam execrabile facinus tibi aperirem: itaque tandem desperans, nemini meum ignem indicare volui, sed tacitum usque ad hoc tempus reservavi. Mihi vero super hac re iterum atque iterum cogitanti, visum est potius, [& ad libidinem provocatus,] ut debuissem hanc corporis ægritudinem fingere, quo locum tempusque opportunum haberem, quibus hujus ignis flammas possem extinguere, & optata voluntate potiri. Quamobrem meum corpus, quod cernis esse pulcherrimum, expono potestati tuæ. [discedit cum execratione:] Sume igitur nunc de me voluptatem, & principium faciamus, ut deinceps simus ambo indissolubili ac perpetuo amore conjuncti. Hæc dicens, linteum quo tegebatur amovit, & sese totam nudam exhibuit. Sanctus vero Confessor admiratus impudentis feminæ audaciam, ac scelus abominabile execrans, inprimis eam commonere cœpit, ut nudum corpus tegeret; deinde a tam nefario opere abducere cum severitate multa conatus est: postremo ei dixit, quod Iesu Christo suum corpus animumque a teneris annis devoverat, quodque se perpetuam castitatem servaturum promiserat, & ob id omnem terrenum amorem abdicaverat, omnemque libidinem execraverat. Quibus dictis, ab ea protinus discessit. Illa tali responso indignata, mox cogitavit in virum innocentem objectare infamiam, & tamquam altera Putipharis uxor voluit clamare ac dicere contra Sanctum Dei, quod eam violenter opprimere voluisset: [obsessam a diabolo,] sed summa Dei providentia nequaquam passa est, ut innocenti homini tam execrabilis facinoris infamia opponeretur. Ecce enim cum primum impudens femina voluit vocem emittere, ille idem diabolus, qui ei nefandum amorem ingesserat, ejus corpus gravissime vexare cœpit. Accurrunt igitur cuncti, qui extra cameram expectabant, & tanti clamoris causam diligenter sciscitabantur. Tandem, visis multis signis, mulierem a dæmonio vexari perpenderunt. Advocantur itaque multi, qui dæmonem noverant adjurare: adhibentur præterea remedia, quæ hujusmodi adhiberi consueverant: quæ nihil proficiebant ad hoc ut diabolus expelleretur: unde & ipse diabolus eis qui eum adjurabant, hoc pacto respondebat: Ex hoc corpore numquam me expellere poteritis, nisi huc venerit vir ille, qui in medio igne positus, non potuit ab igne comburi. Quærunt igitur omnes, quid sibi velint hæc verba, quæ diabolus proferebat. Post longam hujus viri sciscitationem, quidam ex his qui aderant in medium surgentes, inquiunt: Advocetur, Frater Vincentius: nam ipse mulieris hujus confessionem audivit. Est etiam vir & scientia & sanctitate insignis, propter quæ certum nobis esse debet, quod nemo fit, qui vobis possit verius vocum harum significationem aperire quam ipse. Assensere omnes, & mox ad Beatum Vincentium sese contulerunt, & iterum quæ acciderant aperuerunt: precanturque ut dignetur visitare feminam, quæ, dum valebat, magnam erga eum benevolentiam sese habere demonstraverat. Ipse autem; etsi se plurimum difficilem ostendit; tamen, ne rem inconsuetam facere videretur, quandoquidem antea infirmos semper visitate consueverat, fecit quod illi voluerunt. [sua præsentia liberat:] Attamen secum multa cogitans, sese Iesu Christo commendavit, eumque precatus est, ut pro immensa clementia sua dignaretur misereri mulieris, quæ a dæmone, non solum corpore sed etiam in anima vexabatur. Postquam igitur ventum est in locum, ubi illa mulier vexabatur, dæmon ululatum teterrimum & horribilissimum emittens, En adest, inquit, vir ille, qui in medio igne positus, non fuit ab igne combustus: nunc igitur hinc discedendum est: & hæc dicens protinus abiit & hujus mulieris corpus semimortuum dereliquit. Illi igitur qui aderant, videntes tam grande miraculum, obstupuerunt, ejusque sanctitatem majori in veneratione habuerunt.

[17] Alium quoque modum diabolus machinatus est, quo fortem castumque animum ejus frangeret, & ad libidinem inclinaret. Suggessit enim nonnullis (qui seu religiosi seu seculares homines fuerint, nobis incertum est) ut pro experiendo sancti viri animo mulierem quamdam meretricem speciosissimam, pretio conductam, in cellam ejus nocte introducerent. Captato igitur opportuno tempore, quo videlicet Vincentius ipse ex more in ecclesia orationi insistebat, memorata femina in cellam ejus introducta est. Vincentius ergo ab oratione regrediens, clauso ostio, & in locum, [Meretricem incellam adductam reperit.] ubi dormire solebat, veniens, respicit ibi illam mulierem sedentem, & in primo aspectu vehementer obstupuit, & antequam alloqueretur, multa cogitabat: sed tandem existimavit illam non esse mulierem ut videbatur, sed potius diabolum, qui in mulieris specie eum decipere voluisset, unde hoc pacto locutus est: Quæ tibi causa fuit, ut huc venires in tali forma, maledicte diabole, qui servis Dei novis semper dolis insidiaris? Meretrix autem, ut erat ab eis, qui eam introduxerant, instructa, ita respondit: Noli, o Frater Vincenti, me diabolum appellare: femina enim sum, & non diabolus. Sed obsecro te, ut me patienter audias, & exponam tibi causam quæ me movit ad hoc: & modum quo huc ingressa sum. Fere quatuor menses sunt, quod tuo amore capta sum & frequenter tentavi, ut diei vel noctis tempore secreto ad te venire possem; sed numquam mihi miseræ sese obtulit opportunitas. Nunc autem a nemine hominum visa, huc ingressa sum, & necessarium est ut in hoc lectulo simul hac nocte dormiamus: & ex hoc nunc tibi promitto, quod quoties de meo corpore voluptatem capere volueris, ad hoc, consimili modo & quo nunc feci, me conferam. [ad scelus invitantem rejicit:] Nec dubites quia nemini norum erit id quod simul faciemus. Scio quidem famam tuæ honestatis esse integerrimam, & quamvis nomen habeas sanctitatis, tamen quia scio te fragilem esse hominem, ausa sum ad te confidenter venire, certa quod tu quoque de me poteris sine dubitatione confidere. Hæc dicens, in oscula impudica & in obscœnos amplexus ruere vosuit: at Vincentius prohibuit, atque feminæ speciositate aut pretiosarum vestium ornatu, aut comptis lepidisque verbis ne parum quidem commotus aut captus, Abi, inquit, pestifera bestia, & unde venisti protinus revertaris: quod si secus feceris, cave ne subita morte moriaris: tentasti enim fœdare animum corpusque meum, qui a primis annis meis Christi servitio me mancipavi. Illa vero ad verba militis Christi sic statim compuncta fuit, [ad meliorem vitam inducit:] quod adventus sui causam modumque patefacit, & eos præterea nominavit, qui eam ad hoc conduxerunt, & ad frangendum animum Sancti Dei per illum modum instigaverunt. Quibus rebus cognitis, multa cum mansuetudine Vincentius meretricem illam admonuit, & eam de multis redarguit, præsertim de fœtidissimo statu suo, dicens eam laqueum esse diaboli, quo hominum animæ ad mortem caperentur. Multa quoque alia ei dixit, quæ omnia enarrare nimis longum esset: sed ut paucis multa complectamur, post multa verba salutifera correptionis, cor meretricis ita mutatum est itaque flexum, quod uberrimis lacrymis humi prostrata, a viro Dei veniam petiit, & promisit ei meretricium se velle relinquere; & demum impetrata venia, cum magna peccatorum contritione, discessit. Beatus tamen Vincentius eam obsecravit, ne cui id quod gestum fuerat revelaret, nisi illis qui eam introduxerant; ne videlicet illi qui tantum flagitium perpetraverant, infames haberentur: at illa non destitit, quin rem gestam multis ex ordine revelaret. Paucos vero post dies quemadmodum promiserat, prostibulo egressa conjugem accepit, & deinceps reliquum vitæ suæ tempus in vera corporis animique continentia consummavit.

[18] Nunc unum subjiciendum, quo perspicue patebit, quam mansuete pertulit flagitiosorum hominum insidias & contumelias, qui ei plurimum invidebant. Frater quidam Valentiæ fuit ex ordine Prædicatorum, qui omnem ætatem usque in senectam in lascivia turpiter duxerat, & ob hoc Beatum Vincentium exosum habebat, quia videlicet eum sæpius increpabat, [obtrectatorē patitur.] & eum a mala vita abducere & ad bene vivendum inducere conabatur. Itaque non ferens æquo animo viri Dei increpationes & salutiferos admonitus, ei multum detrahebat, & in eum multa scelera objiciebat, & sic seminabat multa, quibus celebris fama ejus obscurari fedarique potuisset. Igitur exercens corporis sui assuetam obscœnamque libidinem, quadam nocte meretricem, quæ illis diebus Valentiam venerat, ad dormiendum secum introduxit. Mane vero persoluto meretrici pretio, non tamen tanto, quantum illa se habituram sperabat, eam ut potuit secreto emisit. Meretrix vero faciem Fratris diligenter intuita est, ut videlicet quis esset per effigiem posset cognoscere: & antequam cellam egrederetur, dixit se numquam discessuram, nisi prius sciret, quo nomine ipse Frater vocaretur. Ille mox respondens, Vocor, inquit, Frater Vincentius Ferrarii: & caveas, obsecro, ne cui dicas quod fecimus. His ab eo dictis, [Turpissime infamatur.] abiit meretrix, & lenoni cum quo morabatur, ac multis aliis dixit, quod in conventu Fratrum Prædicatorum cum Fratre Vincentio per integræ noctis spatium dormivisset: & cum idem Frater Vincentius multam de ea voluptatem accepisset, non tamen dignam ei pro labore mercedem reddidisset. Et ad hæc multa alia turpia adjecit, quæ honestis de caussis missa facimus. Leno autem & plerique alii scelerati homines, qui B. Vincentium summo odio habebant, quia tamquam vitiorum reprehensor severus, eorum detestanda flagitia denudabat & terribiliter arguebat; statim per universam civitatem rem divulgaverunt. Per idem tempus erat Valentiæ Bonifacius, ipsius B. Vincentii germanus, cujus supra mentionem fecimus; qui & illo tempore erat in urbe ipsa unus ex Patribus Juratis, quod est quoddam magistratus genus, quo non solum Valentina civitas sed & universæ pene Cataloniæ civitates uti consueverunt. Huic multi ex Valentinis civibus retulerunt ex ordine rem omnem, quæ de Fratre ejus Vincentio ferebatur: qui tantum scelus credere non potuit, quandoquidem conscius erat virtutum, quibus præditus erat germanus ejus: propter quod arbitratus est, prout res sese habebat, ab invidis videlicet hominibus in virum innocentem fuisse objectam hujuscemodi infamiam. Itaque ex ejus consilio, hi qui una cum eo magistratum prædictum gerebant & rem publicam sibi digne gubernabant, [infamia in obtrectatorē retorta,] constituerunt ut fieret per urbem Valentinam quædam generalis processio, cui singuli Clerici ex singulis Ordinibus urbis interessent. Constituta autem die Bonifacius ipse & collegæ sui ac cetera Valentina nobilitas constiterunt in loco, in quo sese collocare tempore hujusmodi solennitatum solebant, ubi & meretricem quoque illam, quæ se cum Magistro Vincentio dormisse jactaverat, consistere voluere: jusseruntque ei, ut singulos Fratres ordinis Prædicatorum incedentes diligenter aspiceret, & eum cum quo dormierat fideliter eis indicaret. Procedentibus igitur singulis Fratribus, cum transiret Magister Vincentius, Jurati eum meretrici ostendentes, interrogaverunt, an ille esset, quem nosse cupiebant. Illa respondens, Non iste, inquit, est ille, quem quæritis: scio enim hunc esse illum Dei servum, ad cujus doctrinam audiendam omnes concurrunt: quem & ego, ex quo Valentiam veni, quatuor vicibus vidi prædicantem. Ille vero Frater, [integritati restituitur.] quem nosse petitis, senex est. Deinde ubi ipse Vincentius & post eum tres alii Fratres ex more præterierunt, mox advenit Frater ille qui scelus admiserat, & meretrix eum sine ullo indice agnoscens, & digito demonstrans, En, inquit, hic est ille, quem quæritis. Finita deinde processione, Bonifacius ceterique nobiles, qui civitati præsidebant, Fratrem infamatorem ad se accersiri jusserunt, eique multam pœnam ac etiam mortem, si opus esset, comminati sunt, nisi coram eis opus suum nefandum confiteretur, & aboleret infamiam, quam in virum Dei Vincentium opposuerat. Ille terrefactus, statim fecit quod illi voluerunt: rem namque, ut erat gesta, eis narravit; deinde ab eis confusus abscessit, pergensque ad Christi servum Vincentium, qui hæc omnia ignorabat, multum lacrymans ab eo veniam petiit, & facillime impetravit.

LIBER II.
Res præclare gestæ in matura ætate.

PROLOGUS.

[1] Postquam de Divi Vincentii vita narrata sunt ea, quæ a puerili usque ad juvenilem ætatem ab eo gesta, describenda videbantur, Pater præstantissime, in quarum rerum narratione erat hujus operis primus liber consummandus: reliquum nobis est, ut ad alia ejus gesta & mirifica opera, quæ in matura ætate per eum Deus fecit, transeamus usque ad felicem illum diem, quo ex hac luce discessit. [Studium brevitatis in summa rerum copia addicitur.] Et quamquam hujuscemodi gesta & opera tot & tanta sint, ut pro eorum clariore narratione longissima volumina non immerito postulentur; tamen conabor ea quantum potero sub brevitate perstringere, atque ita stylum temperare; ut nec longitudo operis tædio afficiat eos qui legerint, nec ea quæ sunt memoria digna prætermittantur. Nec dubito certe, quin mihi, scripturo tam præclara facinora, idem convenientissimum sit, quod eloquentissimo ac beatissimo Patri Hieronymo convenit, qui scripturus gesta Beati Hilarionis, Porro, inquit, mihi tanta ac talis viri conversatio vitaque dicenda est, ut Homerus quoque, si adesset, vel invideret materiæ vel succumberet. Quamobrem verendum mihi est, ne cum tam mirabilis viri virtutibus impar & ingenium & eloquentia nostra sit, ab omnibus sapientibus mea arguatur audacia. Verum quod obedientiæ onus, a te mihi impositum, dejicere indignum esset, idcirco invoco gratiam Spiritus sancti: qui sicut illi cælestes virtutes largitus est, sic mihi, si non gestis ejus parem, saltem meo ingenio non imparem sermonem tribuat, quo ea possim fideliter enarrare. Verum quia uno libro velle singula ejus gesta complecti, nimis longum esset; ideo pro eorum narratione duos libros distinguam.

CAPUT I.
Labores in schismate Ecclesiæ. Apparitio Christi. Auctoritas Euangelii prædicandi.

[2] Igitur ut eorum, quæ deinceps scripturi sumus, cum eis quæ supra narravimus, [a Benedicto XIII in schismate Avenione constituto Papa,] sit continuata narratio; quædam pro rerum notitia sunt altius repetenda. Per illud tempus apud Avenionem, Galliæ nobilissimam civitatem, commorabatur Benedictus tertius decimus, Summus Romanæ Ecclesiæ Pontifex, quem superiori libro diximus fuisse missum Legatum ad Carolum Gallorum Regem a Clemente Papa, quem in eodem libro diximus apud Fundos fuisse creatum summum Pontificem, ab ea parte Cardinalium quæ ab Urbano Papa sexto discesserat. Mortuo enim ipso a Clemente apud Avenionem, uno consensu omnium Cardinalium, qui in ipsa urbe consistebant, ipse Benedictus Pontifex creatus est, quamvis duæ aliæ partes Cardinalium b duos alios Pontifices elegissent. Quo factum est, ut schisma sit subsecutum inter populos Christianos: quandoquidem tres summi Pontifices uno eodemque tempore Romanæ Ecclesiæ præsidebant, quorum tamen quilibet sese legitime creatum fuisse arbitrabatur. Quo vero modo id factum fuerit, non est a nobis hoc loco dicendum: eorum enim est ista dicere, qui scripserunt catalogum summorum Pontificum. Illud vero omittendum non est, quod singuli fere Galliarum Hispaniarumque Principes & civitates ipsi Benedicto obediebant. Igitur Benedictus, [eligitur in Confessariū & Magistrū sacri palatii.] quamprimum ad summum Sacerdotium electus est, missis nuntiis & litteris, virum Dei Vincentium ad se accersiri jussit: quia eruditio & sanctitas viri ei notissima erat, & ideo eum secum habere voluit, ac in suum Confessorem elegit, & Magistrum palatii Apostolici instituit. Itaque Vincentius, ne jussis Pontificis non obtemperare videretur, quamvis molestum ei esset sequi curiam terreni Principis, tamen singula, quæ ei imposita sunt, diligenter executus est. Consistens autem in ipsa Avenionensi urbe, numquam otiosus fuit, sed omne c tempus suum dabat aut lectioni sacrarum Scripturarum, aut doctrinæ verbi Dei, aut ædificationi proximorum, aut vigiliis crebrisque jejuniis, hymnis & orationibus. Ob quas res non modo ab ipso summo Pontifice & universis Prælatis, qui in ipsa urbe commorabantur, verum etiam a cunctis Avenionensibus civibus, tamquam Dei singularis fidelisque servus, ac Christianæ veritatis eximius Doctor amabatur, observabatur, venerabatur, & egregiis laudibus extollebatur. Fuerunt quam plurimi eo tempore, qui salutaribus suasionibus exemplisque ejus flexi, corruptos mores ac sceleratam anteactam vitam in sanctam conversionem commutaverunt.

[3] Et quoniam, ut paulo ante memoravimus, tres summi Pontifices præsidebant Ecclesiæ Christianæ, [negotiū tollendi schismatis sibi commissum strenue agit:] & quisque eorum se rite creatum asseverabat, ob quod maximum schisma erat inter populos Christianos; idcirco fuerunt ea tempestate multi, qui sibi constituerunt animo tractare, ut Ecclesiam ad unionem reducerent. Sed quia non ita, ut decuit, rem aggressi sunt; ideo id quod volebant, perficere non valebant. Ob quod a multis, tam Ecclesiarum Prælatis quam terrarum Principibus res omnis fidei B. Vincentii commissa est, tamquam hominis, qui verax prudensque & erat & habebatur, & qui non quærebat gloriam terrenæ dignitatis: propter quæ unusquisque arbitrabatur, neminem inter mortales inveniri posse, qui tantum negotium vel diligentius, vel prudentius vel melius perficeret. Itaque in primis vir Dei ad Benedictum Pontificem adiit, eique suasit, ut universos Prælatos & cum eis cunctos theologos ac utriusque Juris consultos, quorum Avenione magna multitudo erat, ad se accersiri juberet, & in consultatione ponifaceret, quid ei esset in tanta Ecclesiæ fluctuatione faciendum. Præterea consuluit, ut potius in summa inopia ageret viam, quam quod propter terrenam dignitatem suam inter populos Christianos discordia foveretur. Propter hæc & multa alia, quæ omissa facimus, eidem Benedicto Pontifici suasit, si opus esset, pro pace Ecclesiæ summo Pontificio cederet. Pontifex vero non multum moratus, cedere quidem noluit, sed convocatis singulis Prælatis ceterisque eruditis viris qui ejus curiam sequebantur, rem in consultatione poni fecit, quemadmodum ei B. Vincentius ante persuaserat. Verum quia res, de qua erat consultatio, & ardua & plurimum periculosa esse videbatur, [adit imperatorem, Reges, & Benedictum,] ideo in ejus agitatione ipsi Prælati plurimis mensibus institerunt. At Vincentius interea nihil omisit, quo minus sua opera unio Ecclesiæ fieret: namque multas Galliæ & Hispaniæ urbes peragravit, se videlicet conferens modo ad Sigismundum Imperatorem, qui d per ea tempora in Cataloniam venerat; modo ad Carolum Francorum Regem, aliquando ad Martinum Aragoniæ Regem, sæpe id ipsum Benedictum, ut tam periculoso negotio aliquis felix finis tandem imponeretur. Itaque horum, quos modo nominavimus, atque aliorum Christianorum Principum; & quam plurimorum Ecclesiarum Prælatorum una voce unoque consilio tandem deliberatum est, ut Constantiæ, præclara e Germaniæ urbe, generale Concilium fieret, quo tantis naviculæ Christi fluctibus melius consuleretur.

[4] Cum hæc Avenione f & Constantiæ gererentur, & quadam die B. Vincentius mente plurimum agitaretur, & inter se quæreret, [Avenione æger a Christo inter Angelos & SS: Dominicum & Franciscum invisitur:] quid sibi agendum esset in tanta rerum angustia; repente magna vi febrium occupari se sensit. Post duodecim vero dies, quibus adeo graviter decubuit, ita ut multi eum credidissent moriturum, ei visus est Iesus Christus, mirabili claritate coruscans: quem inter multitudinem Angelorum comitabantur beati Patres Dominicus & Franciscus, qui & eum confortavit, & lætissimum eum ex sui visione reddidit; demum post multa his verbis eum allocutus est: Constans esto, mi serve Vincenti, & omnem mentis angorem penitus abjicias. Sicut enim te in multis tentationibus fortem feci, atque ab hominum & dæmonum insidiis variis eripui; sic & deinceps faciam, & usque in finem te mea gratia comitabitur, ac nunc ex hac corporis ægritudine & mentis angustia te liberabo: cito enim erit pax Ecclesiæ reddita. Tu vero quam primum convalueris, ex curia Benedicti discede: [præco Evangelii constituitur:] elegi enim te in singularem Euangelii mei præconem, & volo quod per universas Galliarum Hispaniarumque regiones euangelizans, cum humilitate ac paupertate discurras; & tandem post uberrimum verborum operumque tuorum fructum, in finibus terræ feliciter morieris. Inter cetera autem, quæ euangelizabis, volo ut populis extremum judicii diem cito affuturum denunties, populorum scelera reprehendens sine formidine. Et quamquam multas improborum hominum calumnias patieris, ne timeas, [extremum judicium jubetur inculcare.] quoniam tecum semper ero; & me duce evades cuncta pericula, adversariorumque insidias facile despicies. Vade, adhuc te expectabo, antequam mundi terminus veniat. Hæc dicens, genas B. Vincentii leniter tetigit, tamquam videlicet ei signum singularis familiaritatis ostenderet: moxque adjectis multis, quæ ad ædificationem & instruendum militem suum erant necessaria, Christus ipse disparuit. At Vincentius statim resumptis viribus, ex lecto, quo decumbebat, surgit; volensque exequi, quæ Christus jusserat, in primis decrevit adire summum Pontificem, cui aperiret suum sanctum propositum, & cujus licentia res ipsa facta majorem videretur habere auctoritatem.

[5] Igitur dum ad summum Pontificem sese conferre vellet, ecce ipse Pontifex, [sanus propositum indicat Papa:] magna Prælatorum multitudine comitatus, conventum Fratrum Prædicatorum ingressus est, qui ad visitandum servum Christi Vincentium veniebat. Itaque ut vidit virum Dei se sibi obviam offerentem, quem audierat gravissima ægritudine occupatm & de cujus vita non multum sperabatur, plurimum & admiratus & gavisus est. Post multos autem sermones inter eos habitos, Vincentius suum animum Benedicto Papæ manifestavit. Ille id ægre ferens, multas vias invenit, quibus Vincentius secum detineretur. Denique videns eum a proposito dimoveri non posse, excogitavit singularem aliam viam, qua vel a proposito eum desistere faceret, vel animus ejus facilius frangeretur. Vacantibus namque tum g Valentino, tum aliarum quarumdam Ecclesiarum Episcopatibus, [recusat Episcopatum & Cardinalatum:] eum Episcopum creare constituit. Cumque nec oblatis hujuscemodi dignitatibus ipse Vincentius flecteretur, quadam die convocatis Cardinalibus, qui Avenione commorabantur, paratoque ex more pileo, eum ad se accersitum, collegio eorum una omnium voce voluit adnumerare. Vincentius hanc quoque dignitatem non quidem despexit, sed certe justis de causis admittere noluit: primum, quia sese indignum tam excellenti dignitate existimabat: deinde, quia longe utiliora & fructuosiora animo cogitabat: postremo (quod & præcipue eum movebat) quia si in tali dignitatis gradu constitutus esset, ab ipsius Pontificis curia discedere nequivisset, ob quod nec Christi legationem exequi potuisset. Verumtamen ne ingratus Pontifici Maximo ipsisque Cardinalibus videretur, [accipit auctoritatem Euangelii prædicandi,] eis maximas gratias referebat, ac manifestato animi sui proposito, ab eis licentiam auctoritatemque evangelizandi postulavit. Summus autem Sacerdos ac Cardinales, audientes causas quas vir Dei exposuit, indignum esse censuerunt, ut aliquo modo sanctum ejus propositum impediretur: quas ob res eum, quocumque voluisset, abire permiserunt. Insuper ut efficacius & salubrius populis Dei euangelium per mundum discurrens evangelizare posset, idem Pontifex sponte sua magnam ligandi absolvendique potestatem ei contulit, mittens eum tamquam specialem Apostolicæ Sedis Legatum, qui peccatores a vitiis abduceret & ad pœnitentiam revocaret.

[6] Post hæc ex Avenione primum, deinde paulatim progrediendo, [inculcat extremum judicium appropinquans:] per urbes & villas evangelizans, in Cataloniam reversus est: ubi potens opere & sermone, duos continuos annos docere institit. Populi autem eum, tamquam unum ex veteribus Christi Apostolis sequebantur, atque incredibili quadam attentione audiebant, & multis obsequiis venerabantur. Et quia inter cetera, quæ docebat, generale judicium multis rationibus cito futurum esse confirmabat, ideo fuerunt multi, qui memorato Pontifici dicerent, quod Magister Vincentius plurimas novitates seminaret in populis: inter quas una præcipue erat, quod diem extremi judicii nostris diebus proximum esse fateretur: ex quo expedire dicebant, ut ipse, qui erat maximus Ecclesiæ Pastor, quid sibi talia velint, diligenter perquireret. Itaque datæ sunt ad Vincentium a Sede Apostolica litteræ, quibus ei jussum est, ut summum Pontificem certiorem faceret, quænam essent ea, quæ de ipsius judicii tempore fateri dicebatur. Ipse itaque acceptis perlectisque litteris, jussis Apostolicis mox obtemperavit: [de eo scriptū libellum offert Papæ:] composuit enim libellum quemdam satis egregium, in quo paucissimis complexus est verbis singulas rationes, quibus moveri solebat, ut probabiliter ostenderet ipsum judicium nostris temporibus esse propinquum. Libellum vero hunc ad Summum Pontificem misit, qui eum examinaret, corrigeret, probaret, vel etiam improbaret; si quo forte modo ea, quæ in ipso scripserat, improbanda viderentur. Sed nec Papa, qui hujusmodi libellum componi voluit, nec illi qui doctrinam viri Dei criminabantur, aliquid in eo compererunt, quod vel minima reprehensione dignum esse existimaretur.

[7] Post paucos vero menses, Patres qui in concilio Constantiensi uniendæ Ecclesiæ gratia congregati sunt, post multam longamque rerum plurimarum discussionem, adjudicaverunt neminem ex illis tribus, qui se maximos Pontifices arbitrabantur, rite fuisse creatum: ob quod nullam obedientiam alicui eorum, tamquam Summo Sacerdoti, a populis Christianis dandam censuerunt. [Vt ex decreto Concilii Pontificatu cedat Benedictus, allaborat.] Nomina autem eorum non sunt silentio prætereunda: non quidem, quod eis, qui nostri Vincentii vitam lecturi sunt, necessarius sit illa scire, sed ne nobis memoria excidisse videantur. Unus eorum fuit Benedictus, cujus a nobis sæpe supra mentio facta est: alius, Gregorius duodecimus: tertius, Joannes vicesimus tertius. Itaque singulis his summo Pontificio privatis, in eodem Concilio una omnium Patrum voce Martinus h creatus est. Quo factum est ut ex illis tribus, quos modo nominavimus, Joannes & Gregorius, licet non libenter, tamen necessitate coacti, Sacerdotio renuntiaverint, ipsique Martino cesserint. At Benedictus, quoniam electio qua creatus est nulla ex parte reprehendi posse videbatur, numquam induci potuit, ut renuntiaret. Hæc quam primum ad aures Vincentii pervevere, non modo crebris litteris eum ad hujuscemodi renuntiationem adhortatus est, verum ipse sese ad eum contulit, ac multis variisque rationibus ei suasit, ut decretis ac deliberationi Constantiensis Concilii penitus obtemperaret. Denique videns, quod verbis suis flecti non posset, ab eo discessit, & ad consueta exercitia rediit.

ANNOTATA.

a Clemens mortuus est anno 1394 die 16 Septemb. in cujus locum, 28 ejusdem, Benedictus substitutus est, vivente adhuc Bonifacio 9 vero Pontifice.

b Successu temporis: nam Bonifacio mortuo anno 1404 succeßit Innocentius VII, & huic anno 1406 decedenti subrogatur Gregorius 12, contra hunc & Benedictum in Synodo Pisana electus est Alexander V anno 1409, eoque anno 1410 mortuo Joannes 13. De quo tempore hic agi constat ex num. 7 ubi nomina exprimuntur.

c Tempus duorum annorum fuisse dicitur in Legendario, excuso Lovanii anno 1485.

d Annus hic erat 1415, quando Sigismundus Imperator Perpinianum ad Aragonum Regem & Benedictum profectusest, ut huic persuaderetur abdicatio Pontificatus. Litteras Ferdinandi Regis ad S. Vincentium, ut eo veniret, habet Diagus cap. 65.

e Fuerat Concilium Constantiense indictum a Ioanne 13 anno 1413 & cœptum mense Novembris ann. 1414 sed a Gregorio 12 confirmatum, & veluti Pontificio nomine convocatum anno 1415 datis litteris 3 Idus Martij, quæ ab Odorico Raynaldo referuntur num. 1. Litteras Ferdinandi Regis Aragoniæ scriptas 31 Augusti 1416, quibus hortatur Sanctum Vincentium ut Constantiam eat, habet Diagus cap. 67.

f Quæ hoc numero & sequenti referuntur, secundo anno Pontificatus expleto circa annum 1397 contigerunt sed nomen Constantiæ male irrepsit.

g Mortuo anno 1396 Iacobo Aragone, Episcopo Valentino, post Sedem viginti sex annorum.

h Martinus electus est anno 1417 die 11 Novembris feria. 5 Martinus V appellatus, quamvis tertius hujus nominis esset, propter duos Marinos, qui etiam Martini vulgo nominantur.

CAPUT II.
Conciones S. Vincentii in variis regnis habitæ: Methodus vivendi, circumducendi comites, & convertendi alios.

[8] Quamvis juventutis suæ tempore multis in locis verbum Dei euangelizaverit, [Peragrat concionando Hispanias, Gallias, partem Italiæ,] tamen dum ageret a quadragesimum annum, cœpit peregrinationis ejus tempus, ac doctrinæ continuum illud ac mirabile exercitium, quod usque ad vitæ suæ terminum sine intermissione continuavit. Regiones autem, quas docens peragravit, hæ fuerunt: Catalonia, regnum Valentiæ, Aragonia & Navarra, quæ sunt in citeriore Hispania. Ex Hispania vero ulteriore, excepta Gallicia & Portugallia, singulas alias fere regiones, urbes & oppida ac villas circuivit. Ex Gallia autem inprimis illa regio quam nostro tempore vocant Linguam-Occitanam, Delphinatus, Provincia, Sabaudia, Francia, Burgundia, Nortmannia, Bituria, Alvernia, Flandria, b Albia, Pictavia, Picardia, Vasconia, Britannia, ubi eum fuisse extinctum postea dicimus. Descendit quoque in Italiam, & universas regiones & urbes Pedis-montium lustrans, atque multas Lombardiæ terras & civitates peragrans, demum venit Genuam, ubi uno fere mense commoratus est. Discurrit præterea omnem illam maritimam regionem, quam vulgo Genuæ c Ripariam appellamus, decrevitque sic paulatim progrediendo ac docendo venire in Tusciam, & in singulas Italiæ regiones. Sed divino consilio factum est, quod dum ipse in portu Veneris consisteret, affuit nuntius a d Joanne Rege Hispaniæ missus, qui tradidit ei litteras, quibus multis precibus & magna instantia idem Rex eum in Hispanias revocabat. Itaque in Hispanias rediit, [iterum Hispanias, Baleares insulas,] & post factum ibidem animarum uberrimum fructum, profectus est in Gallias, & sic in Italiam ulterius proficisci non potuit. Maris insuper pericula nequaquam formidavit: navigavit enim ad insulas Baleares, quas nostro tempore Majoricam Minoricamque nominamus. Dum vero per Gallias euangelizando discurreret, e Henricus Rex Angliæ, permotus fama mirabilium operum ejus, parata quadam navi, & in ea missis nuntiis & litteris, eum ad se venire, & in eam insulam navigare obsecravit. Facto itaque, quod religiosus Rex petierat, & eidem revelatis multis futuris, ad ejus regnum pertinentibus, quæ succedentibus temporibus fuerunt penitus subsecuta, atque in ipsa insula seminato verbo Dei, acquisitoque maximo ex ejus doctrina fructu, inde discessit, & in Scotiam, quæ est Angliæ proxima, navigavit. Ivit & in Hiberniam, [& Britannicas,] quæ est alia Oceani maris insula, & in ea non multum commoratus, tandem in Gallias reversus est.

[9] In hujuscemodi vero peregrinatione sive discursu, vitæ suæ talis ordo fuit. [post Missam cantalam concionatur:] Nocte solum quinque horas quieti tribuebat, reliquas noctis partes vel orationibus vel lectionibus sacrarum Scripturarum occupabat: mane autem in locum, ubi populi eum prædicaturum expectabant, se conferebat. Primum ipse Missam cantu ex more celebrabat, deinde verba salutis, prout Spiritus sanctus menti ejus infundebat, pronuntiabat; postea sermone finito, volens populorum ad se concurrentium devotioni satisfacere, eis manus osculandas præbebat, oblatosque sibi infirmos Cruce signabat. Sicque plurimi, quorum numerus nobis incertus, [signo Crucis innumeros sanat:] Sicque plurimi, quorum numerus nobis incertus, soli Deo cognitus est, diverso infirmitatum genere laborantes, post factum in eis a viro Dei salutiferæ Crucis signaculum, perfectæ sanitatis beneficium reportabant. Pro quarum rerum narratione alium locum excogitavimus: verba tamen, quibus in hujusmodi languentium sanationibus utebatur, hoc in loco subjiciemus: Signa, inquit, eos, qui crediderint, hæc sequentur: Super ægros manus imponent, & bene habebunt. Hæc primo dicebat, deinde statim adjiciebat; Jesus, Mariæ filius, mundi salus & Dominus, qui te traxit ad fidem Catholicam, te conservet in ea & beatum faciat, & ab hac infirmitate te liberare dignetur. Amen. Deinde cibo satis parco corpus pro necessitate naturæ reficiebat. [parcus in cibo,] Cibus ejus ex piscibus frequenter fuit: quos tamen non multo studio coctos paratosque volebat, sed quomodo religiosi viri statui conveniens videbatur. Ab eo anno, quo religionem Prædicatorum professus est, usque ad diem quo migravit a vita, ab esu carnium abstinuit, nisi aliqua evidens necessitas eum aliter facere compulisset. Numquam voluit, [& potu:] nisi uno ferculo uti: vinum, multa aqua dilutum semper sumebat, illudque semel, aut bis, aut raro ter, sed numquam ultra tertiam vicem bibere visus est. Et ut paucissimis verbis multa complectamur, constitutiones Fratrum Prædicatorum, quoad singulas ceremonias & ipsam regulam, ubicumque eum esse contigerat, non minus servabat, quam si in ipsorum Fratrum claustro moraretur. Quadraginta annos, [plurimum jejunat:] exceptis diebus Dominicis, ut plurimum jejunavit: nec unquam talia jejunia aliquo casu prætermisit, nisi per corporis ægritudinem ea prætermittere cogeretur. Iter vero dicursus ejus non equitando, [iter pedes agit aut asino insidens;] sed propriis pedibus peregit; solo quodam baculo contentus: cui frequentius innitebatur, idque quindecim annis continue fecit. Verum postea ex quadam ægritudine, quæ sibi supervenit in tibiam, gravior tardiorque effectus, necessitate compulsus, habuit quemdam asinum, quo vehebatur, quoties de civitate in civitatem proficiscebatur. Illud quoque frequenter fecit, præsertim in locis ubi erat ei opportunitas, ut posset de rebus suo usui necessariis pro sua voluntate disponere, quod super sarmentorum aut palearum aut istiusmodi rerum straminibus, vel paupere sacculo modica lana pleno, dormiret. Nudam carnem ejus nemo vidit unquam, nec etiam Fratres illi, quibus ipse familiarius utebatur. [flagellis corpus cædit:] Illud præterea pro edomanda carne & in memoria passionis Christi a prima adolescentia servavit, quod singulis noctibus quibusdam flagellis, e funibus confectis, corpus suum multis cum lacrymis cædebat. Et si forte alicujus ægritudinis impedimento id facere nequivisset, hoc a fidis sociis suis fieri volebat; eos per Jesum Christum obtestans, ne quid dubitarent, sed eum validis ictibus cæderent.

[20] [socios quinque habet ex Ordine Prædicatorum:] Elegit autem in socios quosdam Fratres, ex ipso Prædicatorum Ordine, quorum quinque fuerunt, Petrus f Rayna, Joannes de Pulchro-Prato, quem Tolosæ studiis litterarum vacantem ad Prædicatorum Ordinem traxerat, Raphaël Cardoa, g Joffredus Blañes, & Petrus Cerdani: & licet hi omnes fuerunt viri, quorum vita fuit clara & fama celebris; duo tamen illi, quos ultimo loco nominavimus, tantæ perfectionis tantæque eruditionis fuerunt, ut eorum doctrina multis populis profuerit; & in vita & post mortem multis miraculis claruerunt. Et quoniam magna populorum multitudo eum de loco ad locum euntem sequebatur, quorum pars publicam pro commissis pœnitentiam agebat, pars alia sola devotione movebatur, ut videlicet a viro Dei verba ædificationis spiritualis audirent, & ut bene vivendi exemplum acciperent; [varios Sacerdotes ducit comites,] propterea excogitatus est ab eo quidam rerum ordo, quo devotio sequentium magis augeretur, ut vitæ doctrinæque ejus fructus esset copiosior, Ducebat namque secum multos Sacerdotes, quos ex diversis Religionibus elegerat: quorum officium erat, vel audire confessiones pœnitentium, vel Epistolas, Euangelia sacrosque hymnos ex more decantare, quando & quoties Missarum solennia agebantur. [alequos Notarios:] Organa quoque portari faciebat, ut videlicet cantus suavitate populorum affectus incenderetur vehementius, & Dei laudationi vacaret diligentius. Insuper quosdam Notarios elegit, qui, quoties a viro Dei de pace inter discordes tractaretur, præsto adessent, ac remissiones inter eos factas litteris mandarent, ne forte eos, ut a multis fieri solet, facti post pœniteret. Eos præterea, qui eum pro agenda pœnitentia sequebantur, [in processione flagellationem fieri curat:] singulis diebus post solis occasum, per urbes & quæcumque alia loca, ad quæ declinabant, quasdam processiones facere volebat, eisque quosdam hymnos, quos eo modo procedentes cantarent, ipse composuit; ac jubebat, ut quisque eorum nudatis humeris seipsum flagellis cæderet, & alta voce diceret: Hoc sit in memoriam passionis Jesu Christi, & in remissionem peccatorum meorum. Inter quæ flagella tanta cordium devotio, tantus erat omnium luctus, tanta contritio, tanta religio; ut ipsi quoque incolæ locorum, ubi hæc agebantur, non solum in lacrymas solverentur, sed etiam complures ex eis, flexi talibus exemplis, virum Dei sanctamque societatem ejus per multa terrarum spatia religiose sequerentur; ex quo factum est, ut aliquando supra numerum decem millium hominum pervenerit religiosa illa societas. Quin etiam tanta multitudo confluebat, [convenientibus ad 10 aut 80 millia,] tam ad videndum istiusmodi spectaculum, quam ad audiendam tam mirabilis prædicatoris doctrinam, ut non solum in populosissimis urbibus, sed etiam in campestribus locis, usque ad octoginta millia hominum frequenter convenirent. Et quamvis talis corporis flagellatio in frigorum, ventorum, pluviarumque sæpenumero fieret tempore, nemo tamen ex eis unquam incurrit vel minimam ægritudinem: quam rem multi miraculo dignam non immerito existimavere. Verum ne qua posset esse confusio, [disponit stationes pro refectione corporis:] propter concurrentem turbam; elegit nonnullos viros, quorum neque fama, neque conversatio poterat aut haberi aut esse suspecta: quibus curam dedit, quæ erant victui necessaria parare, stationes diversoriaque singulis distribuere (ut videlicet mares a feminis, Clericira secularibus separarentur) & tandem omnia alia disponere, prout temporis, loci rerumque opportunitas postulasset.

Quidquid eleemosynarum ei tribuebatur, sociis suis prout cuique opus erat distribui faciebat: si quid vero superfluum erat, [Pecuniam non vult accipere:] pauperibus erogare solebat. Pecuniam, quoties offerebatur, a sociis suis accipi prohibebat, jubebatque, ut nihil nisi quæ essent quotidiano usui necessaria, acciperent. Cum quadam die Consules cujusdam oppidi Galliæ, quod h Biterris dicitur, triginta ei aureos in eleemosynam obtulissent, & vir Dei eos numquam voluisset accipere, atque illi eum in nomine Jesu Christi & B. Mariæ Virginis adjurassent, ut eos omnino acciperet, ipse (ne nomina tam veneranda spernere videretur) aureos quidem illico accepit, sed mox eos cuidam ex sociis dedit, jussitque ut non prius ex oppido discederet, quam pauperibus, orphanis, viduisque distribueret. Omnium hominum, non solum popularium sed etiam Principum & Ecclesiarum Prælatorum, [omnium vitia acriter castigat verbis:] vitia arguebat: non enim respiciebat personas hominum: unde nemini parcebat, & quæ ei reprehensione digna videbantur, ardentissime reprehendebat. Cum Clericis tamen prudentius sese habebat: nam quoties ad aures ejus aliquod magnum & nefarium facinus Clericorum perveniebat, eos aliquo in loco secreto congregabat, ac sic quomodo, quantum, aut quibus de rebus opus erat, commonebat. Nec solum viris id faciebat, verum etiam feminis, quæ erant inclusæ monasteriis. Quam severus autem in homines flagitiosos fuerit, uno exemplo satis erit ostendere. Tempore quo erat Januæ, nobilissima urbe Italiæ, vir quidam Valentiæ oriundus, ob quædam admissa scelera fuerat ultimo supplicio condemnatus. Cumque virum Dei complures obsecrassent, ut Januensium Ducem adiret, & eum rogaret, ut homini conterraneo suo seu compatriotæ suo impunitatem concederet, respondit: Absit, ut opera mea justitiæ locus impediatur, & sceleratis hominibus impunitas concedatur: illud vero libenti animo faciam, ut genus mortis permutetur. Itaque Ducem adiit, & quidquid petiit, facile impetravit, Quoties vero Missam celebrabat, ante Dominici Corporis & Sanguinis sumptionem ex oculis ejus tot lacrymæ affluebant, [Lacrymætur in Missa.] ut ex eis qui hoc aspiciebant, paucissimi essent qui non collacrymarentur: ex quo frequenter evenit, ut tantus luctus omnium audiretur, quantus esset, si in cujuspiam morte a consanguineis plangeretur. Et ne cui harum rerum vana superstitio fuisse videatur, deinceps nobis videndum est quanta utilitas fuerit ex mirabilibus ejus operibus subsecuta. Quæ res magis conspicua erit, si de efficacia sermonis ejus primo loco narraverimus.

ANNOTATA.

a Circa annum Christi 1397, & sequenti in Catalania conciones habitas tradit Diagus cap. 58.

b Loca hic indicata satis nota sunt, Albia sive Albiga, ubi Albigenses, & loco Pictaviæ erat in MS. & apud Surium Octavia, sed ita legendum censemus.

c Italis Riviera de Genua: indicatur tota illius Reipublicæ ora, ubi maritima.

d Hic est Ioannes 1 Castellæ & Legionis Rex, qui patri Henrico 3 succeßit anno 1407, vixit usque ad an. 1454.

e Hic est Henricus IV Lancastrius, qui regnavit ab anno 1399 ad 1413.

f Surius & Flaminius Maya.

g Surius Joffredus Blaves. Flaminius Gottifredus Vlanes.

h Biterræ urbs Episcopalis Occitaniæ seu Languedocii inferioris, sub Archiepiscopo Narbonensi.

CAPUT III.
Efficacia concionum. Conversio Iudæorum, Saracenorum, aliorum. Donum linguarum, Occursus Principam & aliorum.

[14] Efficaciam sermonis ejus ostendit, tum Christianorum hominum utriusque sexus diversorumque statuum pœnitentia, [Supra 100 millia perditorum hominum ad pœnitentiam inducit,] tum maxime multorum millium Judæorum Saracenorumque conversio. Nam ex Christianis hominibus, qui perditi atque obstinati in manifestis flagitiis ab omnibus habebantur, supra centum millia ad salutiferam pœnitentiam reduxit. Erat enim in vitiorum reprehensione terribilis, ita ut frequentissime accideret, ut multi scelerati adeo compungerentur verbis ejus, ut humi prostrati, coram universa multitudine, omni pudore postposito, magna & enormia peccata confiterentur, & veniam lacrymabiliter peterent. Et quamvis ipsis peccatoribus sic terribilis esset, [lacrymas movet,] tamen suas reprehensiones cum tanta moderatione mitigabat, quod quicumque eum semel prædicantem audiebant, mirum in modum alliciebantur, ut ad eum iterum audiendum proficiscerentur. Rarum omnino erat, ut ipso prædicante auditores ad lacrymandum non provocarentur: cum vero de futuro judicio, aut de Christi passione, vel de pœnis inferorum loqueretur, tam ipse quam populi adstantes, semper in tantum fletum prorumpebant, quod necessarium erat, ut per multū temporis spatiū sileret, donec a lacrymis cessaretur. In explanatione sacrarum Scripturarum erat tā clarus quam copiosus. Quæcumque vel docebat vel suadebat vel pro scelerum correptione dicebat, semper Scripturarum aut sanctorum virorum testimoniis confirmabat, & auditorum animis mirabili quodam modo imprimebat: Tanta erat in eo sententiarum exemplorumque ubertas quando prædicabat, ut singulos Scripturarum sacrarum libros, ac quæcumque in earum expositionem viri sancti conscripserunt, quasi memoria habere videretur. Ne autem perirent ea, quæ de tanti viri ore emanabant, movit Deus animos nonnullorum ex auditoribus ejus, ut quæ ipse prædicabat, utcumque possent, conscriberent: itaque composuerunt ex eis complura volumina, quorum aliqua sunt multis in locis divulgata, ex quibus nostri temporis concionatores multum utilitatis accipiunt. Sunt tamen multi, qui & eum prædicantem audierunt, & nunc legunt sermones quos ipse suo tempore prædicabat in scripta redactos, asseruntque quod vix consequuntur umbram eorum, quæ ipse suo ore resonabat.

[13] Quam vero acutus, acer, copiosusque disputator contra Judæorum perfidiam fuerit, ac quam clare Scripturarum ænigmata eis aperire consueverit, [convertit Iudæos supra 25000:] illud vel maxime demonstrat, quod in diversis utriusque Hispaniæ urbibus, supra a viginti quinque millia ex eis ad suscipiendam Christianam adduxerit religionem, & eorum templa in Christi ecclesias dedicari secerit. Nec minus multi Saraceni, quorum in Hispania magna copia est, [Saracenos ad 8000:] ejus ignitis eloquiis incitati, sacrilegam Mahometis sectam detestantes, sacrum baptisma perceperunt, quorum numerus octo millium fuit. Multa præterea monasteria, multa hospitalia, [sacra loca construi curat:] multæ sacræ ædes, multi pontes pro fluviorum transitu, multis in locis fuerunt ejus persuasione constructi. Ad injuriarum odiorumque remissionem quam efficax fuerit sermo ejus, testes sunt universæ urbes, universi populi, apud quos verbum Dei seminavit. [componit inveterata odia,] Nulla civitas fuit, in qua cives multiplicibus odiis discordes comperit, a qua prius discesserit, quam eam magna ex parte pacatam concordemque relinqueret. Fuerunt fere innumerabiles, inter quos multis annis capitalia odia, ob necem aut amicorum aut affinium aut consanguineorum, exarserant; qui sermonibus ejus concitati, sic corde compuncti sunt, ut nequaquam veriti sint coram maxima hominum multitudine collacrymantes surgere ac clamare, sese velle indulgere homicidis. Inter quæ illud fuit memorabile, quod composuit magnam illam discordiam, quæ erat inter duas nobilissimas Valentinorum familias, Solenorum videlicet & Centellarum: quorum animi ita erant dissidentes ac hostili odio incensi, ut multis annis variæ cædes fuerint utrimque subsecutæ. [convertit publicos peccatores ad 4000.] Meretrices, lenones, homicidas, piratas, usurarios, Dei Sanctorumque blasphemos, & hujusmodi generis homines, in sceleribus perditos, fere b quadraginta millia reduxit ad propriorum flagitiorum cognitionem, & ad agendam publicam pœnitentiam, eo ordine quem supra expressimus. Nec mirum, si tam vehementer homines ad bene vivendum concitabat: [in concionando Angelus videbatur, & ab Angelis cingi,] namque cum sanctitate vitæ erat in eo summa eloquentia, quam exornabat incredibilis sententiarum gravitas, splendor nitorque sermonis: quæ omnia reddebant eloquia ejus ignita, ita ut cuncta quæ loquebatur, non ex ore terrestis hominis, sed potius cælestis Angeli manare viderentur. Fuerunt multi, quibus divinitus concessum est, ut dum ipse prædicaret, Angelos Dei viderent, qui super eum in humili specie humana frequenter descendebant. Ad omnia hæc accedebat, quod vox ejus sic erat a natura disposita, quod eam pro libito voluntatis, quomodo volebat, facile emittebat: nam pro rei necessitate acutam, gravem, gracilem ac sonoram vocem edebat.

[14] [intelligitur a procul dissitis,] Multi insuper quasi miraculum de eo admirari solebant, quod cum numerus eorum qui eum prædicantem audiebant, frequentissime tantus esset, ut plures ab eo longissimo intervallo distare cogerentur; non tamen minus ab eis qui plurimum distantes erant, quam ab eis qui erant proximi, distincte audiebatur sermo ejus. Illud autem omnium præstantissimum erat in eo, quod ea quæ docebat, multis signis clarissimisque miraculis confirmabat, de quibus infra narrabimus. [& lingua Valentina loquens, a quibuscumq populis,] Magna etiam admiratione dignum illud est, quod donum linguarum, sicut & veteribus Apostolis, ei concessum est. Cum enim per illas singulas regiones, quas supra memoravimus suas prædicationes diffunderet, & sua Valentina ac materna lingua fuerit semper locutus; tamen singuli, tam pueri quam ætate provecti utriusque sexus, ejus sermonem per singula verba percipiebant, perinde ac si in singulorum patria fuisset natus, & eorum idiomate fuisset locutus. Multi quoque c Græci, Teutonici, Sardi, Hungari, & alii in aliis locis nati, qui non nisi materna lingua loqui sciebant, nec aliam intelligebant, devenientes ad loca in quibus prædicabat Vincentius, cum aliis ad audiendum concurrerunt & tandem facto verborum ejus fine fassi sunt se singula viri Dei verba percepisse, non minus quam si eorum lingua eum loquentem audissent. In illa Galliæ regione, quæ nostro tempore Britannia dicitur, sunt quidam populi, quos Galli vocant Britones Britonizantes, quorum lingua solis ipsis cognita est, & quamvis plurimi eorum lingua Gallorum loqui sciant, multi tamen non nisi sua lingua loquuntur, & nullam aliam intelligunt: qui tamen virum Dei, suo materno idiomate loquentem, distincte intelligebant, ita ut singuli quoque pueri & feminæ maximum fructum ex salutifera ejus doctrina perceperint.

[5] [celebri occursu in urbes inducitur,] Dicendum deinceps est quantum non solum apud populares, sed etiam apud clarissimos Principes atque Ecclesiarum Prælatos & ipsos Summos Pontifices valuerit ejus auctoritas. Et in primis illud dicamus, quod erat communis omnium consuetudo, quod ex singulis urbibus, ad quas proficiscebatur, omnis populi multitudo, omnisque nobilitas, & omnis Clericorum ordo, ipsi quoque Episcopi & Ecclesiarum Prælati egredientes, ei sese obviam offerebant, hymnos decantantes, & eum tamquam unum ex Christi Apostolis ad ipsas urbes excipiebant. Sæpe illud fieri sibi prohibuit: sed ubi animadvertit ex ea re populorum animos in Dei devotionem incendi, nec etiam posse prohiberi quo minus talis reverentia sibi exhiberetur, quod illi faciebant, permittebat quidem, sed propterea haud quaquam in superbiam animus ejus efferebatur: omnia enim propter Deum faciebat, & in ipsius laudem & honorem referebat. Et cum multi ex eis, qui ei obviam pergebant, phaleratis equis veherentur, ipse tamen vili asino vectus, medius eorum humillime incedebat, vel in cælum erectos tenens oculos, vel humi defixos. Horis, quibus prædicabat, artifices nihil penitus operabantur. Ipsi quoque Doctores, [cessantibus opificiis & lectionibus publicis] qui prælegebant in locis ubi florebant publica studia liberalium disciplinarum, tamdiu a lectionibus vacabant, donec fieret finis prædicationis ejus. Tanta enim erat omnium cupiditas audiendæ doctrinæ ejus, quod vix infirmi domi retineri poterant, quin ad audiendum eum & ipsi concurrerent.

[16] Locis vero, in quibus prædicabat, quamdiu præsens fuit, tamdiu & etiam per multa tempora postea, a perjuriis, a Dei Sanctorumque blasphemiis, ab aleæ ludis atque a multis aliis flagitiis cessatum est: tanta erat omnium contritio, tanta religio, tanta in vestitu honestas & in victu parcitas, ut a cunctis, qui talia videbant ac diligenter considerabant, tempora priscorum Apostolorum redisse æstimarentur. Fuerunt per ea tempora quamplurimi viri, certe non indocti nec imprudentes, qui considerantes ipsius Vincentii singulas animi corporisque virtutes, & maximum fructum, quem sua clara doctrina, exemplis & operibus in populis fecerat: animadvertentes insuper quam laudabilis fuerit ordo vitæ ejus, quantusque fuerit ad eum populorum concursus & quanta devotio, & demum quam varia ac magna fuerint miracula, quibus claruit vita ejus; dicere auderent, quod post priscos Apostolos nemo fuit, qui eum non solum superaverit, sed nec etiam coæquaverit. [maximo cum fructu & concursu concionatur,] Paupertatem euangelicam adeo efficaciter & commendabat & conservabat, ut plures viri nobiles ac opibus ditissimi, ejus suasionibus incitati, totam substantiam suam pauperibus distribuerent, & pauperem Christi Vincentium in paupertate sequerentur. Nec minus concitati sunt multi Clerici, ut locupletissima beneficia relinquentes, aut arctiorem eligerent religionem, aut eum sequerentur, quocumque ire decrevisset. Feminæ præterea clarissimarum familiarum, sanctis verbis ejus commonitæ, sese arctis monasteriis intruserunt, ad servandam perpetuam pudicitiam. Tam autem venerabilis omnibus reddebatur, quod beatum se arbitrabatur, quicumque eum vel tangere vel alloqui potuisset. Tanta quoque erat multitudo eorum, qui sacras manus ejus certatim osculari cupiebant, quod in populosis civitatibus frequentissime necessarium erat ut quidam lignei cancelli fierent, inter quos ipse & socii ejus consisterent, quibus prohiberetur ad eum concurrentium accessus importunus. d

[17] Martinus Papa & Ferdinandus e Aragoniæ, & Joannes Hispaniæ Reges, consueverunt ei sese obviam offerre, quoties eorum urbes, ubi ipsi præsentes erant, B. Vincentius ingrediebatur. Idem faciebant cuncti Galliarum ac Hispaniarum Principes, cum in urbes, eorum ditioni subjectas proficiscebatur. f Machoma quoque Rex Granatæ, quamvis infidelis esset, [Rex Saracenus eum ad se accersit.] tamen audita fama mirabilium operum, quæ de B. Vincentio ferebantur, præsertim quod multa Saracenorum Judæorumque millia ad religionem convertisset Christianam, missis litteris & legatis eum ad suum regnum venire obsecravit, ut videlicet eum videre & prædicantem audire posset: ei fide publica promittens, ut in ejus regno posset legem Christianam libere prædicare; nihil obstare, quod Maurorum seu Mahometis lege idem fieri prohibeatur. Et Vincentius quidem, impetrata a Summo Pontifice eundi ad ipsum Regem facultate, lætus se eo contulit, ac coram illo ter prædicavit, cum incredibili tum Regis tum aliorum Saracenorum attentione. Cumque ejus doctrina tanta voluptate audiretur, ut jam magna populi multitudo, despecta Mahometis sacrilega secta, esset sacrum baptisma susceptura; nonnulli ex eorum Satrapis id ægre ferentes, Regi comminati sunt regni amissionem subsecuturam, nisi Christianus prædicator a regno expelleretur. Ea re compulsus est Vincentius ut ad docendos Christianos populos reverteretur.

ANNOTATA.

a Ita Flaminius, Surius & Legendarium Lovaniense: at MS. nostrum 22 millia,

b Paulo ante num. 12, centum millia dicuntur, in Legendario Lovaniensi dicuntur centum fere & quadraginta millia.

c Id contigisse Genuæ supra diximus.

d Similes cancellos adhuc in conventu Ilerdensi S. Matthæi & aliis Aragoniæ & Cataloniæ adservari, tradunt Diagus & alii.

e Ferdinandus, Honestus dictus, post inter regnum Martino, de quo mox, succeßit anno 1412.

f Abenbalva Mahoma, filius Regis Ioseph mortuus anno 1408. Ita Diagus cap. 57.

CAPUT IV.
Consilium in rebus fidei & politicis petitum a S. Vincentio. Orationis gratia sublimis. Adhortatio S. Dominici apparentis.

[18] [consulitur,] Subortis etiam frequenter aliquibus dubitationibus de arduissmis fidei Catholicæ & Romanæ Ecclesiæ negotiis, Maximi Pontifices & Cardinalium Senatus ejus sententiam, tamquam viri & doctissimi & sanctissimi, non solū audire voluerunt, sed etiam tamquam firmissimam tutissimamq; tenuerunt. Et licet sæpius id factum sit, tamen ne nimis historiā longam describamus, unum solum hoc loco memorabimus. Cum in Constantiensi Concilio, [etiam a Patribus Concilii Constantiensis:] inter omnes illos doctissimos Patres qui in eo convenerant, diu fuisset magna quædam quæstio agitata, nec unquā tantæ rei veritas inveniri potuisset, tandem constituerunt, ut ad B. Vincentium mitteretur, qui de ea re eos faceret certiores. Itaq; una omnium voce missus est ad eum a Joannes, tunc Cardinalis sancti Angeli, cujus fuerunt comites quatuor, quorū duo erant Theologi, duo vero utriusq; Juris Consulti, omnium illius ætatis eruditissimi. Venienti igitur ad se Cardinali, & sui adventus ei causam exponenti, Vincentius lacrymans respondit: unde, mihi, ut tantus talisq; vir ad me veniat: breves litteræ me usq; ad Constantiam advenire facile fecissent. etiamsi in extremis partibus fuissem orbis. Illud vero vehementer admiror, quod tanta virorum doctissimorum multitudo, quantam scimus ad Constantiense Concilium convenisse, nequiverit veritatem rei aperire, quam ego tam facilem tamque manifestam existimo. Sed hanc ignorantiam non ob aliud evenisse puto, nisi ob superbiam nonnullorum ex eis qui sunt in ipso Concilio, qui omnia non propter Deum faciunt, sed ut humanam gloriam consequantur. Hæc postquam ab eo dicta sunt, statim Cardinali & eis qui eum comitati sunt explanavit quod illi voluerunt.

[19] Nec solum spiritualia, sed & secularia & quædam maximarum rerum negotia ejus fidei commissa sunt. Extincto namq; Aragoniæ Rege Martino b, cum nulli legitimi filii ei relicti essēt, qui regno succederēt, subsecuta est maxima disceptatio inter multas clarissimas familias, cuinam regni sceptrum jure deberetur. Cumq; multo tempore res ipsa incontroversia fuisset, [jus successionis ad regnum Aragonia definit,] nec aliquis finis daretur, qui eis qui disceptabant pacem esset allaturus, tandem fuit omnium communis sententia, ut aliqui viri eligerentur, quorum tanta esset eruditio, tanta auctoritas, tanta fides, & tanta religio, ut in tanto negotio non immerito æqui probatique judices essent. Itaque delecti sunt c novem ex omnibus, qui in Galliis & Hispaniis comperiri potuerunt: quorum duo fuerunt, ipse Vincentius & Bonifacius germanus ejus, de quo supra mētio facta est. Qui discussis singulis, quæ pro rei deliberatione discutienda videbantur, ipsius rei finem imposuerunt, qualem jus & ratio imponendum postulaverunt. Facto præterea fine d Constantiensis Concilii, Martinus, qui in ipso Concilio creatus Summus Pontifex fuit; [a Martino V Papa confirmatur Apostolicus concionator.] illico misit Antonium Montanum ad eum, qui eo tempore summus omnium theologus habebatur. Qui & litteras ad eum detulit, quibus Pontifex ei confirmavit omnem illam absolvendi, ligandi, docendique potestatem, quam ei antea Benedictus contulerat, eum tamquam Christi Apostolum mittens, qui in nomine Iesu Christi doctrinam euangelicam populis prædicaret.

[20] e Violantes insuper, Aragoniæ Regina, Joannis Regis uxor, quadam feminea cupiditate permota, affectabat ingredi viri Dei cellulam, ut videlicet videre posset, qualis erat locus, in quo orabat; qualis lectulus, ubi quiescebat. Cumque hoc a beato viro impetrare non posset (nefas namq; ei videbatur, ut feminæ servorum Dei cellas ingrederentur) illa indignans, cellulæ ostium violenter aperiri jussit; [Reginæ Aragoniæ, per vim ingressæ in cellam ejus, manet inconspicuus] moxque ingrediens, loca, quæ videre cupiebat, vidit quidem; sed virum Dei, qui intus erat, nec ipsa nec illi, qui eā comitabantur, videre potuerunt. Illa igitur a Fratribus, quos in cella reperit, sciscitatur ubinam Frater Vincentius esset. Respondent illi, quod eum ibidem præsentē ante oculos suos haberet; ac dicunt se plurimum admirari, quod eum non videret; cū ipse in loco patulo esset, unde ab omnibus videri posset. Postquā hæc Reginæ dixerunt, ad virū Dei Vincentium conversi, Quid causæ est, inquiunt, Pater optime, quod Reginæ ad te venienti non assurgis, nec eam alloqueris? At ille, Nescitis, inquit, filii mei, numquam fuisse a nobis permissum, ut feminæ in cellas nostras introducerentur? Et quamvis hæc Regina sit, tamen eam ingredi non permisi, ne fiam personarum acceptor. Et quoniā violentiā hanc fecit, ut me invito ingredi ausa sit, ideo quamdiu hoc in loco commorabitur, divino miraculo fiet, quod ejus oculi tenebuntur, ut quamvis coram habeat me, numquam tamen videre possit. Hæc audiens Regina, statim egreditur: Vincentius autem secutus est eam. Quem illa videns, ante eum mirum in modum humiliata est, ac pro commisso veniam petiit. Cui dixit B. Vincentius: Nisi per muliebrem ignorantiam peccavisses, certe non impune tantam violentiam mihi fecisses: ultor enim est Deus injuriarum, quæ in servis ejus inferuntur. Deinceps igitur cave, ne quid simile facias in servos Dei. Post multos vero sermones inter eos habitos, Regina discessit.

[21] Alia quoque vice eadem Regina, volens explorare, an vita ipsius Vincentii talis in occulto esset, qualis coram hominibus videbatur; quadam nocte, magna virorum feminarumque nobilium comitante caterva in conventum Fratrū Barcinonæ introducta, tandem venit ad locum, ex quo per quasdam rimas eum videre poterat. Itaque intuens, vidit virum Dei flexis genibus orantem, [alias videtur in oratione claris radiis illustratus,] & circa eum maximam quādam esse claritatem, ex qua magna radiorum multitudo profluens, circumquaq; diffundebatur. Illa diligentius intuetur, circumspiciens an in ipsa cellula aliquæ accēsæ faces essent, ex quibus tanta claritas emanaret: ac tandem perpendens eam non humano opere, sed cœlesti miraculo fieri, ad comitantes conversa, Abeamus, inquit, obsecro: non enim est de hoc divino viro ulterius experimentum capiendum: longe quidem plura ac clariora sunt ejus facta, quam ea quæ vel extra videntur vel fama referuntur. Eis igitur ostendit id quod ipsa viderat, ac inde illico discesserunt. Quas ob res Regina ex post tanta veneratione eum prosecuta est, quod quoties eum videbat, quasi prona adorabat, non minus quam si aliquem Angelum cælestem per terras gradientem vidisset. Solebat quoque narrare vir quidam, nomine Leonardus Gayanus, qui eum multo tempore una cum aliis secutus fuerat, [& elevatus a terra.] quod quadam nocte nonnulli aspicientes per rimas quasdam portæ cellulæ, ubi quiescebat, viderunt cellam ipsam mirabili claritate resplendentem, & in medio virum Dei a terra penitus elevatum, oculos ad cælum ac manus junctas tenentem, & devotione vehementissima orantem.

[22] [Vallis-puta habitatores barbaros,] In ea Galliæ regione, quam nostri temporis vulgus Delphinatum appellat, est inter duos montes vallis quædam, quam sub illud tempus, quo B. Vincentius clarebat, habitabat gens quædam fere barbara, quæ erat tot malorum labe infecta, quod quicumque ex eis non vacasset lasciviæ, aut non vixisset ex rapto, vel non fuisset humani sanguinis effusione delectatus, aut non fuisset magicarum artium præstigiis infectus, eis nequaquam cohabitare posset. Propter quæ & plura alia gentis illius obscœna facinora, Gallorum lingua locus iste Vallis-puta dicebatur, quod Latino sermone diceretur vallis immunda. Fuerunt autem multi summi Pontifices, qui ad eos frequenter prædicatores & hæreticæ pravitatis Inquisitores miserunt, ut vel salutaribus doctrinis vel pœnarum formidine a suis obscœnitatibus revocarētur: sed hæc nihil profuerunt. Nā ferocissima gens illa eos qui mittebātur, ferro irruens, vel ejiciebat vel trucidabat: ex quo ad eos ire omnes prædicatores formidabant. Hæc audiens fortis Christi miles, non quidem terrenis sed celestibus armis munitus, in vallem ipsam proficiscitur. Duxit vero secum illam religiosam catervam, quæ eum sequebatur agens pœnitentiam, modo quo supra diximus: ut videlicet eorum exemplo gens illa facilius ad contritionem provocaretur. Itaque ubi incolæ vallis tantum virum, cujus celeberrimam famam frequenter audierant, ad se venisse viderunt, ad ejus doctrinam audiendam certatim concurrerunt. Post paucos autem dies, omni ferocitate deposita, fuit gens illa ab omni errore revocata, [reducit ad bonam vi] & ad veræ religionis cultum sic reducta, ut non solum a sceleribus desisterent, sed etiam, quamdiu apud eos fuit B. Vincentius ac per multa tempora post, veræ conversionis signa multiplicibus indiciis demonstrarent. Quamobrem fuit a viro Dei constitutum, ut non amplius Vallis-puta, sed mutato nomine Vallis-pura vocaretur: quæ nominis appellatio usque ad hæc nostra tempora perseverat.

[23] Ultimo hujus libri loco illud unum dicendum est, quod est tam virginitatis quam multarum aliarum virtutum ejus testimonium mirabile ac manifestum indicium, quod non solum a seculi hujus hominibus, sed etiam a cælestibus civibus venerabatur. Quadam enim vice dormienti B. Vincentio, media nocte adfuit ei B. Dominicus, ex cujus corpore tanta lux emittebatur, quod totus locus mira claritate resplenduit. Ex quo expergefactus Beatus Vincentius, ac videns virum in Fratrum Prædicatorum habitu, Quis, inquit, es tu, qui hac hora huc te contulisti? Respondit ille: Ego sum Dominicus, [invisitur a S. Dominico apparente,] Pater tuus, ad te a Christo Iesu missus, ut a me multa docearis, quæ te cognoscere omnino oportet, ut Dei legationem, ad quam electus es, ferventius exequaris. Da mihi igitur locum, & insimul in hoc lectulo quiescamus. Moxque ad eum ait Vincentius: Et unde mihi, o Pater sanctissime, tantum honoris advenit, ut tantus vir, cælestis civis, ad me venire; & mecum qui mortalis sum, velit in vilissimo lectulo meo quiescere? Numquam id quod petis permittam: pedum vero tuorum vestigia humi prostratus adorabo. Quod ubi Vincentius facere voluit, Dominicus prohibuit, & ait: Age, Vincenti, per inceptam virtutum semitā constanti animo gradiaris: scito enim apud Deum magna esse merita tua. Et ut jucundius vitā agere possis, volo te scire, quod multa sunt, [& tamquam ipsi in multis similis,] quæ te mihi similē efficiunt, propter quæ non immerito dignus es, ut mecum uno in loco quiescas. Primum es ejusdem Religionis vinculo adstrictus, quo & ipse fui, quando mortalis eram & vestra vita fruebar. Deinde es Euangelicæ doctrinæ prædicator & doctor, a Christo sicut & ego missus ad euangelizandum. Es præterea virginitatis virtute insignis, qua me quoque constat præstantissime claruisse. Postremo sunt in te aliæ multæ magnæque virtutes, in quibus tu optimus filius me patrem feliciter imitaris: in illo tamē tibi sum anteponēdus, quod fui dux Ordinis Prædicatorum. Tu igitur stude, ut quæ cœpisti, diligenter prosequaris, ut tandem peracto mortalis vitæ cursu, mecum in cælestium civium ordine colloceris. Post hæc dicta B. Vincentius ei gratias egit, cumque obsecravit, ut pro eo Dominum continue precaretur, quo ei largiretur bene vivendi perseverantiam: itaque colloquentes, multam noctis partem deduxerunt. Socii autē ejus, qui in loco contiguo ei, ubi hæc agebantur, dormiebant, talium verborū sono e somno excitati sunt: audientesq; hujuscemodi colloquiorum vicissitudinem, per rimas quasdam tabularum, quæ ipsas cellulas separabant, inspicientes, viderunt B. Vincentium & secum quemdam alium Fratrem, qui videbatur multum venerabilis, cum eo multa loquentem, ex cujus facie lux illa emanabat, qua luce locus multum replebatur. Qui conticuerūt quidem, sed rem gestā considerantes, menti condiderunt: & quamprimum dies illuxit, Vincentium adierunt, cumque per Iesum Christum & omnes Sanctos ejus obtestantur, ut eis manifesta faciat singula illa, quorū partē proxima nocte viderant & audierant. Ille, quāvis primo plurimum restiterit, postquam tamen sese adeo stricte obtestatum vidit, eis omnem rem illico ex ordine manifestavit, orans ne cui revelarent.

ANNOTATA.

a Imo Petrus, Rechaco & aliis Cardinalis S. Angeli, cognomento Stephanescus de Hannibaldis, creatus an. 1405 ab Innocentio 7 Papa: ante electionem Martini Papæ aliquot diebus mortuus, 31 Octob. anno 1417. quē venisse an. 1416 Divionem ad B. Vincentiū tradit post alios Rechacus cap. 20.

b Mortuus est Martinus Rex 31 Maij anno 1410.

c Tres Aragonii, Dominicus Oscensis Episcopus, Franciscus Aranda & Berengarius Bardoxius; ex Catalaunis tres, Sagariga Tarraconēsis Archiepiscopus, Valseca atq; Bernardus Gualbius: ex Valentinis tres, Vincentius Ferrerius, cujus erat insignis opinio sanctitatis ex Prædicatorio Ordine, ex Carthusiano ejus frater Bonifacius Ferrerius, & Petrus Bertrandus. Ita post alios Mariana lib. 20 Rerum Hispaniæ cap. 2, qui cap. 5 habet orationem a S. Vincentio habitam ante electionem, qua Ferdinandus est designatus 30 Iunij, & 3 Sept. anni 1412 proclamatus. Formulā qua suam sententiā exposuit S. Vincentius & dein alii, habet Diagus cap. 61 & dein 62 epistolam qua Rex eum invitat ad suam coronationem.

d Anno 1418, Aprilis 22 feria 6.

e Violante, 2 uxor Ioannis Regis Aragoniæ, cui supervixit sub Rege Martino illius fratre. Hujus Confessarium fuisse S. Vincentium tradit Diagus cap. 53.

LIBER III.
Prophetiæ donum. Miracula in vita patrata.

PROLOGUS.

Per ea, quæ secundo libro narrata sunt, Pater religiosissime, perspicue videri poterit, quam mirabilis fuerit ordo vitæ nostri Vincentii, quam magna ignitorum eloquiorum ejus efficacia, quanta in castigando proprio corpore severitas, quanta cibi & potus parcitas, ac tandem quanta veneratione non modo nostri seculi homines sed & cælestes cives eum prosecuti sint. [Ex 860 Miraculis in 4 Processibus probatis, præcipua seliguntur.] Et ne tanti talisque viri conversatio videatur minus claruisse miraculis statui in hoc tertio mei operis volumine scribere miracula illa speciosissima, quibus claruit in vita, & quæ apud Maximum Romanæ ecclesiæ Pontificem, qui eum ceteris Sanctis connumeravit, fuerunt clarissimis testimoniis approbata. Verum cum ipsorum numerus fuerit a supra octingenta & sexaginta, habitus ex illis solum quatuor processibus b, qui confecti sunt Avenione, Veneti, Tolosæ, & Neapoli, ne tanti operis longitudo fastidio sit eis, qui legerint, ex multis paucissima recensebo, ea videlicet, quæ posteritati sint maximam admirationem allatura. Non possum tamen non vehementer dolere, cum mecum ipse considero, quod cum fere universæ vitæ suæ cursum in Hispaniis peregerit, mirabilia tamen opera, quæ ibidem fecit, omissa sunt, nec fuerunt investigata aut litteris mandata, ut merito fieri debuisset. Ex quo factum est, quod multa a me scribi nequiverunt, quibus vita ejus profecto longe majori admiratione digna haberetur. Verum quidquid omissum est, non certe tua aut negligentia aut culpa id factum dixerim: tu enim singula, quæ ad rem spectabant, diligentissime providisti. Quem igitur incusabo? Quantum quidem sciam, neminem: illud tamen mihi notissimum est, quod tanta fuit diligentia tua, & tam clara & mirifica ea fuerunt quæ in quatuor illis processibus de ipsius B. Vincentii conversatione ac vita comperta sunt, ut in Calixto Maximo Pontifice nulla fuerit mora, quo minus, post duos menses quam fuerat ad summum Sacerdotium adscitus, Catalogo Sanctorum eum adscripserit. Quod si processus illi, qui ex Nicolai V, qui ante Calixtum Christianæ Ecclesiæ præfuit, omniumque Cardinalium consulto, Barcinonæ, Valentiæ, & in pluribus aliis utriusque Hispaniæ, Galliarum & Italiæ locis confecti sunt, opportuno tempore ad Romanam curiam delati fuissent, existimo ego, quod tanta fuisset operum ac miraculorū ejus multitudo, ut vix triginta dies satis fuissent pro narratione, & fere infiniti operis laborem pro eorum descriptione non immerito postulassent. Igitur ut meæ narrationis principium faciam, ea primo loco dicere decrevi, quæ demonstrabunt eum mirabiliter prophetiæ dono claruisse.

ANNOTATA.

a Ita Surius. MS. nostrum supra septuaginta vel octoginta: pro quo forsitan alibi legebatur septingenta vel octingenta: magnum enim numerum fuisse probat eorum quæ hic proferuntur multitudo: & num. 25 dicuntur plusquam 70 obseßi a dæmoniis liberati.

b Quatuor istos Processus mandavit Pontifex in conventu supra Mineruam asservari, & illorum copiam volentibus exhiberi, ut est in Bulla Canonizationis. Ideo varias Romam dedimus litteras, ut ipsos nancisceremur, sed archivium lustrantibus vel diligentia vel felicitas defuit, ut invenirent quod quærebant, quodque istic periisse vix est credibile: rogamus ut etiam posthac inventa nobiscum communicentur.

CAPUT I.
Spiritu prophetico varia prædicta: quæ postea contigerunt.

[1] Apud Valentiam Hispaniæ, dum quadam die facto fine prædicationis inter quamplurimos, qui ad Beatum Vincentium pro habenda benedictione concurrebant, simul adfuisset vir quidā qui Alphonsus vocabatur, [Prædicit Alph. Borgiæ] qui præter multas ejus virtutes erat quoq; utriusq; Juris Consultus eruditissimus; vir Dei eum intuitus, Gratulor tibi, inquit, optime fili: scito esse futurum tempus, in quo familiæ ac patriæ tuæ maximam gloriā comparabis: eris enim inter omnes homines in supremæ dignitatis culmine constitutus; [summum Pontificatū & se ab eo adscribendū Sanctis,] & postquam ego ex mortali vita migravero, tu in Ecclesia Dei me summo honore afficies, & maxima veneratione prosequeris. Sis autē memor ut in inceptis virtutibus perseveres. Hæc verba ille memoriæ mandavit, ac visus est de virtute in virtutem profecisse: quo factum est ut post aliquot annos Valentinus Episcopus creatus sit, deinde Cardinalium collegio conscriptus, & tandem in extrema senectute supra omnium hominū opinionem, ad summum Romanæ Sedis Pontificiū efferri meruerit. Quo tempore memor ipse eorū quæ ei B. Vincentius per quinquaginta annos ante nuntiaverat, [quod post 50 annos peractum:] post duos menses sui Pontificatus, in die festo & in sacra æde S. Petri Apostoli, eum Romanæ Ecclesiæ catalogo Sanctorum adscripsit. Hujus rei universus mundus est testis: ipse enim Pontifex, antequam esset ad hujuscemodi dignitatem elatus, illis qui erant ei familiaritate conjuncti narrare solebat id, quod tanto tempore ante Vincentius vaticinatus fuerat. Sed dum esset jam in ipso maximo Sacerdotio constitutus, essetque inter eum & Cardinalium & plurium Episcoporum senatum sermo de ipsius Vincentii meritis & miraculorum sanctitate, sæpe ejusdē vaticinii memoriam fecit, ut videlicet efficacissimo ejus testimonio Vincentii sanctitas coram universa Ecclesia irrefragabilius cōprobaretur.

[2] Erat Vincentius admodum, juvenis, & propter eruditionem ejus ex consulto Patrum, qui ad Provinciale Capitulum ex more convenerant, decretum est ut Barcinonā mitteretur Philosophiæ Magister: quæ est quædam dignitas, quæ in Ordine Prædicatorū juvenibus conferri consuevit. Et qui, ut supra narratum est, a prima ejus juventute aptissimus prædicator habebatur, idcirco Barcinone consistens non solū Philosophiam in schola legebat, sed & hominibus popularibus vitæ verbum euangelizabat. Per illud tempus in eadem regione tanta fuit annonæ penuria, [naves 2 tritico onustas adfuturas,] ut multis diebus panis defecisset: ob quod in ipsa civitate ab eis qui magistratus gerebant, indicta fuit omniū publica supplicatio, ut Deus provideret, ne populus fame periret, Itaque constitutæ sunt processiones, quibus non solum Clerici sed & universi utriusq; sexus homines interessent. Cum igitur quadam die Dominica, talium processionum tempore, ipse Vincentius prædicaret in quodam loco, ubi erat multitudo supra triginta millia hominum; inspiratus divinitus, Volo, inquit, o Barcinonenses cives, ut de beneficio a Deo vobis collato maxime gaudeatis, & in commune Deo gratias referatis: nā non prius advesperascet, quin duæ magnæ naves tritico onustæ, ventis & mari tranquillo ad portum vestræ urbis applicabunt. His verbis licet multi ex vulgo & gavisi & admirati sint, [quod præter spem omnem contigit:] viri tamen graviores eis non multū fidei præstiterunt, non enim erat eis cognita viri sanctitas, nec etiam fama virtutis ejus celebris erat. Mercatores præterea & hi quibus erat cura parandæ rei frumentariæ, non ea die sed multo diu post naves frumentarias adfuturas expectabant, juxta provisionem quam fecerant. Erat quoq; aliud quod eos attrahebat, ne hujusmodi verbis crederent: nam illo & multis aliis ante diebus, fuit magna maris ventorumq; commotio. Quas ob res verba S. Vincentii potius scandalum quam lætitiam obtulerunt. Itaq; Prior ceteriq; Fratres eum plurimum increpaverunt, dicentes, eum temerarie fuisse locutum. Ipse vero eum redarguentibus mansuetissime respondebat, semper asseverans futurum esse quidquid prædixerat. Et ne longius protrahatur huius miraculi narratio, ante solis occasum singula completa sunt, quemadmodum S. Vincentius prænuntiaverat.

[3] Cum apud Perpinianum, quod est oppidum quoddam ubi Gallia a Catalonia separatur, Vincentius gravissimis febribus occupatus teneretur, ita ut multi eū crederent moriturū, [se post 4 dies febri liberandum.] & a Fratribus fuissent introducti ad eum medici, qui suæ ægritudini aliquod remedium afferrēt; ille, Non est inquit, mihi opus medicinis vestris: non enim sum hoc tempore, aut hoc loco, aut ex hac ægritudine moriturus: adhuc enim restat mihi lōgior cursus peragendus: quatuor alios dies febres has patiar, post quas penitus me convaluisse videbitis, Abierunt igitur medici; & peractis quatuor diebus, viderunt factum esse id quod Vincentius futurum prædixerat.

[4] [obtrectatori veniam petenti,] Frater quidam ex Ordine Eremitarum B. Augustini, Prior Conventus villæ Oreolæ, quæ est in Catalonia, multa impia una cum nonnullis invidis ac maledicis in B. Vincentiū sanctamq; doctrinā ejus conjectaverat: post aliquos vero menses, considerans viri Dei mansuetudinem ac magnam in perferendis injuriis ei illatis constantiā & vitæ ejus sanctitatem, atque animadvertens sese contra eum fuisse mentitū;; quadā die, captato opportuno tempore, eū adiit & veniā sibi dari humiliter petiit, inquiens, Parce, serve Dei, parce ei qui in te multa impia commisit: ego sum unus ex illis sceleratis viris, qui Valentiæ contra te tuamq; sanctam & cælestē doctrinam conspiraverunt; & supplex ad te nunc confugio, certus quod tu, pro humanitate ac mansuetudine tua, mihi veniā nō denegabis: fateor certe multa me contra te mendacia fuisse locutū. Ad hæc Vincentius, Ego, inquit, jam dudū tibi tuisq; [suadet confessionem, & prædicit subitaneam mortem,] cōplicibus peperci, sed multo magis pepercit tibi Deus, qui posuit in mentē tuam; ut hodierna die ad me venires. Noli ergo tardus esse ut animæ tuæ saluti consulas: adeas ilico Sacerdotem, ut singula peccata, quorum meminisse poteris, confitearis: scito enim te cito moriturū. Ille vero metu & magno terrore percussus, statim fecit quod vir Dei faciendum suaserat. Demum accepta benedictione & pacis osculo ab eo recessit, itaq; arripuit iter, elongatusq; spatio fere sex millium passuum, non prius devenit in locum quo tendere decreverat, quam cadens in terram, statim extinctus est, non sine maximo terrore & admiratione eorum qui cum eo comitabantur. [quam suis indicat:] Sanctus vero Vincentius eodem momento conversus ad multitudinem quæ eum sequebatur, Oremus, inquit, omnes pro anima illius Fratris, quem paulo ante fueram ad confessionem exhortatus: nūc enim mortuus est Jussit igitur ut in eodem loco pararentur & celebrarentur exequiæ: quibus nondum factus fuerat finis, & adfuit nuntius qui eum subitanea morte fuisse extinctum asseveravit.

[5] [item alteri ex comitibus:] Monachus quidam, Gilabertus nomine, qui præerat monasterio S. Mariæ de Podio apud Valentiā, dimissa Fratrum & sui monasterii cura, B. Vincentium cum cetera multitudine sequi decrevit: cujus devotionem ipse Vincentius animadvertens, eū in ejus societatem jucunde & libenter admisit. Post paucos vero dies eo accersito. Fili mi, inquit, te commone facio, ut protinus pie confitearis, atq; deinde ad tuū monasterium redeas; ibi enim tibi est requiei locus deputatus. In ipso autem itinere a Dei laudibus non desistas, & si unquam cordis contritionem habuisti, eam nunc excitare coneris: jam enim ante monasterii fores, cū summo omnium monachorum tuorum desiderio, expectaberis. Abi nunc: tempus est, quo dandus est finis eorum desiderio. Ille divini vatis verba nimis bene intelligens, jucundissime fecit singula ad quæ fuerat exhortatus. Facta igitur confessione acceptaque viri Dei benedictione statim discessit, & ad monasterium properavit: monachi vero prospicientes eum, ei obviā processerunt. Nec mora, ubi ad monasterii ipsius portam processit seu devenit, illic mortuus in terram corruit. B. Vincentius eodem momento fecit celebrari exequias, ut paullo ante de alio Fratre gestum fuisse narravimus.

[6] Prædicante B. Vincentio Alexandriæ, quæ est Lombardiæ civitas, interfuit prædicationi ejus vir ille toto orbe terrarum nunc nominatissimus, Fr. Bernardinus Ordinis Minorum, qui eo tempore erat juvenis multisque ornatus virtutibus, sed nondum celebre in Italia nomen ejus habebatur. [S. Bernardinum juvenem familiariter alloquitur:] Illectus autem fama Vincentii, quæ per universum mundum jam erat longelateque diffusa, perrexit in memoratam urbem, ut videlicet illum magnum Euangelii præconem prædicantem audiret, de quo multa admiranda ubique narrabantur. Igitur ubi Bernardinus Vincentium prædicantem audivit, doctrina & eloquentia ac fervore ejus admiratus & stupefactus est: facto itaque prædicationis fine ad eum se contulit, cupiens eum familiariter alloqui, & ad amicitiam ejus admitti, ut tandem doctrina & exemplis tanti viri aliquid utilitatis accipere potuisset. Vincentius vero gratam juvenis indolem advertens, ei multa humanitatis obsequia exhibuit, voluitque ut secum reficeretur: post multos vero sermones, quibus ambo collocuti sunt, Bernardinus accepta Vincentii benedictione gratias ei egit & inde recessit. Mane vero subsequentis diei, Vincentius dum prædicaret, dumque una cum aliis qui prædicationi intererant ipse quoque Bernardinus adesset; [prædicit eum fore illustrem concionatorē,] populum & eos qui aderant his verbis allocutus est: Scitote, filii mei, inter vos adstare quemdam religiosum hominem ex Ordine Fratrum Minorum, qui post paucos dies erit vir singularis in omni Italia: [& ante se Sanctis adscribendum.] ex cujus doctrina & exemplis fructus magnus fiet in populo Christiano. Et quamvis ipse juvenis sit & ego senio confectus, tamen futurum est tempus, quo in Ecclesia Romana est mihi in honore præferendus. Exhortor igitur vos ut Deo gratias referatis, ipsumque deprecemur, ut pro populi Christiani utilitate impleat quod mihi revelavit. Et quia hoc futurum est, regrediar ego ad prædicandum in Gallias & in Hispanias, & reliquos Italiæ populos, ad quos docendos nondum profectus sum, ab eo erudiendos dimittam. His dictis rediit ad illud, unde digressionem fecerat. Hujus autem vaticinii veritas per singula completa fuit: nam post decem annos ipse Bernardinus per omnem Italiam celebris habitus est, ac Vincentius in Gallias Hispaniasque remeavit. Quamvis etiam Vincentius a triginta annis ante Bernardinum feliciter decesserit, b sex tamen annis post illum fuit catalogo Sanctorum adscriptus: cujus tarditatis causas exponemus in eo libro quem post hoc opus, duce Iesu Christo, de ipsius Vincentii canonizatione componere decrevimus.

ANNOTATA.

a Mortuus est S. Bernardinus 20 Maij pridie Ascensionis Domini anno 1444, ergo post S. Vincentium annis 26 minus 45 diebus.

b Canonizatus est anno 1450 die Pentecostes 24 Maij, id est ante canonizationem S. Vincentii annis 5, diebus 36. Flaminius rectius habet quinque annos.

CAPUT II.
Absentia & abscondita revelata S. Vincentio.

[7] Non solum futurarum sed & præteritarum rerum occultarum sæpe fuit facta ei mira revelatio; cum tamen multis exemplis hoc ipsum manifestari posset, nos hæc pauca hoc loco memorabimus. Cum apud Cæsaraugustam, nobilem Arragoniæ civitatem, [Absens indicat concioni matrem ea hora mortuā,] in quodam ipsius urbis campo prædicaret, materiam de qua loquebatur interrupit, & cœpit ubertim lacrymari: deinde lacrymantes tergens oculos, in cælum eos erexit, sicque inspiciendo per breve temporis spatium siluit. Denique ad populos, qui hoc ipsum admirabantur, jucundo vultu conversus. Ne miremini, inquit, filii mei, de his quæ a me vidistis fieri: [& beata gloria frui.] revelavit enim mihi Deus, quod hac hora mater mea Valentiæ discessit, & ob hoc ipsum lacrymatus sum: sed jam congratulor ei, quia revelatum quoque mihi est, eam piam ac religiosam mortem obiisse, & nunc esse in cælis inter sanctos Angelos collocatam. Hæc verba fere singuli qui aderant notaverunt, ut videlicet inde scire possent, utrum verum esset, quod Vincentius sibi fuisse revelatum asseveravit: ac post paucos dies venerunt ad eum nuntii cum litteris, quibus felix matris ejus mors ei significata est; compertumque est, eam non alia die aut hora migrasse, quam eis quas ipse ante nuntiaverat.

[8] Eodem quoque modo apud Toletum, quæ est urbs in ulteriore Hispania, fuit ei revelata mors a germanæ ejus, quæ numquam virum duxerat, sed semper in virginitate permanserat: [item sororē,] de qua illud memorabile fertur, quod, cum prope mortem esset, petiit super se apponi quamdam tunicam laneam, quæ antea fuerat germani sui S. Vincentii, & quam ipsa ob tanti viri singularem devotionem multis annis cum magna diligentia servaverat: quod cum factum esset, illa, [quæ se ab eo ad tribunal Christi ductam dixit.] inter cetera quæ dicebat in laudem Dei, hæc verba sæpe repetebat: O mi germane, S. Vincenti, ora Deum pro me. Tandem post duas horas sic dixit, fueruntque novissima ejus verba: Ecce germanus meus Fr. Vincentius me perducit ante tribunal Iesu Christi, quibus dictis protinus emisit spiritum: itaque singula hæc fuerunt revelata B. Vincentio, dum Missam celebraret, & Eucharistiæ sacramentum ex more manu teneret: & quamprimum finitis Missarum solenniis adscendit locum ubi erat prædicaturus, rem ei revelatam populo manifestavit. Post multos autem dies venit nuntius, qui & de sororis suæ morte detulit litteras, & narravit singula quæ gesta sunt antequam moreretur. Illi autem qui verba nuntii notaverunt, compererunt sororem ejus non alia die aut hora decessisse, quam illa in qua illam fuisse extinctam Vincentius dixerat.

[9] Tempore illius biennii, quo eum in Britannia commoratum fuisse in sequenti libro ostendemus, [Socio uni prædicit diē & horam mortis,] quidam ex ejus sociis febribus occupatus, petiit ab eo benedici & Cruce signari, ut videlicet sicut pro aliis, sic pro eo, per manus impositionem sanitatis beneficium impetraret. Vincentius ei manum imposuit, ut ejus devotioni sic satisfaceret: sed eum paulo post intuens, Scito, inquit, fili mi, quod hac vice sanitatem, quam velles, impetrare non poteris: consule saluti animæ tuæ, quoniam post octo dies, prima Dominicæ diei hora, morieris. [scivitque eum triduo in purgatorio detentum:] Iste statim quod sibi divinus vates suasit exequitur: die igitur & hora, quas prædixit vir sanctus, extinctus est: Beatus vero Vincentius, convocatis multis Sacerdotibus, qui ad exequias convenerant, Deprecor vos, inquit, omnes Fratres mei, ut singuli ex vobis tres Missas celebretis, ut anima defuncti socii mei de pœnis purgatorii liberetur: revelatum enim mihi est, quod triduo debet ibi cruciari. Sacerdotes mox faciunt, quod vir Dei eis faciendum imposuit: peracto autem triduo eis gratias egit, dixitque, defuncti animam Missarum & aliarum orationum suffragiis fuisse e purgatorii pœnis liberatam & ad cælos evolasse.

[10] Cum Tolosæ, Galliarum celeberrima urbe, quadam die tanta multitudo hominum ad ejus prædicationem conveniret, quod multis loca deessent, & ob hoc cogerentur ascendere muros, qui erant per circuitum loci ubi ipse prædicabat; [novit in spiritu periculum juvenis dormientis,] quidam juvenis in ipso muro assistens, somno pressus est, ac sic medius ex muro pendebat, ita ut, nisi Deus opem detulisset, non multo post moriturus cecidisset: locus vero ubi ille dormiebat, erat post tergum B. Vincentii, inter quem & ipsum erat quædam structura tabularum, quæ penitus impediebat ne ille qui dormiebat ab eo videretur. At ille, Spiritu sancto afflatus, materiam de qua dicebat intermisit & dixit: Post terga mea est quidam juvenis super muro dormiens, qui si non excitetur casurus est, & ex ipso casu cum animæ suæ perpetuo damno moriturus: itaque succursum ei feratis, & de tanto periculo eum liberetis: & illico factum est.

[11] Apud Ilerdam quidam Sacerdos, nomine Laurentius Peregrinus, juvenili quadam lascivia permotus, consueverat sub exterioribus vestibus uti ornatu aliarum rerum & vestium, quibus lascivi & seculares homines uti consueverant: quas tamen nemini demonstrabat, sed solus in seipso talium rerum cultu delectabatur. Cum igitur Vincentius in ipsa urbe prædicans multorum vitia redargueret, [occultam alterius vanitatem,] & inter cetera detestaretur lasciviam eorum qui in corporis ornatu superfluam curam impenderent, omnem ipsius Laurentii vitam & conversationem omneq; studium, quod in corporis sui cultu impendebat, singularumq; vestium formas & colores quas sub exterioribus vestibus induebatur, non minus descripsit quam si eum ab adolescentia sua cognovisset. Quod ille audiens mirum in modum admiratus est, & secum cogitans, quod non humana sed divina revelatione, tam secreta ejus gestamina vir Dei scire potuisset, multa contritione compunctus, & omni vitæ vestiumque lascivia deposita, ei adhæsit, eumque per viginti duos menses per multa Hispaniarum loca fuit jucunde & religiose secutus.

[12] Dum multi ex Valentia, omnibus abjectis relictisq; temporalibus rebus, Vincentium, ut supra narravimus, sequerentur; quidam homo, qui vocabatur Gaja, venditis omnibus suis bonis & pro eis acceptis quadringentis aureis, venit ad eum eique aperuit omnem suam deliberationem, dicens quod eum sequi decreverat; & quod de quadringentis aureis, quos habebat, nihil facturus esset nisi quod ipse suasisset. Beatus autem Vincentius laudavit sanctum ejus propositum, moxque ei suasit, ut totam illam pecuniam pauperibus Christi distribueret. [fraudem detinentis 200 aureos,] Abiit itaque ille, & erogatis ducentis aureis, reliquos sibi retinuit, volens eos conservare pro futuris necessitatibus: demum ad virum Christi regressus, Feci, inquit, Pater, quod suasisti. Vincentius vero Spiritu sancto edoctus, percepit eum fuisse mentitum, & faciem ejus intuens, Tu, inquit, non es dignus, ut in consortio eorum qui me sequuntur habearis: mendacia enim loqueris: nam non omnia, ut suaseram, in pauperibus erogasti: est enim hoc manifestum indicium, quod non totam spem tuam in Domino posuisti. Itaque nisi ducentos aureos, quos tibi pro necessitatibus futuris retinuisti, pauperibus dederis, me sequi libero animo non poteris: mecum enim volo habere viros, qui fide & virtutibus, non qui auro terrenisque divitiis abundant. Ille hoc audiens, humiliter prostratus ac de commisso dolens, peccatum coram omni multitudine confessus est, multisque cum lacrymis veniam ab eo petiit, & illico impetravit: postea vero fecit aureorum illorum distributionem, quemadmodum viro Dei sancte placuit.

[13] Juxta fluvium, qui labitur prope Dertusam Cataloniæ urbem, extant quædam tuguria, multis arboribus circumsepta, quæ paleas aliaque ejusmodi conservare consueverant. Quadam igitur die, cum B. Vincentius in quodam extra urbem ipsam campo prædicaret, materiam de qua prædicabat intermittens, scio, inquit, magnum ignem incendi in uno ex tuguriis quæ sunt juxta flumen: [fornicatores procul peccantes,] itaque bonum est ut aliqui ex vobis illuc currant & ferant auxilium, ne forte majus ac diuturnius incendium subsequatur. Igitur multi inde consurgentes in tuguriorum loca perrexerunt: cumque appropinquassent & extrinsecus nullum vestigium ignis videretur, admirati sunt & secum cogitabant, quem ignem vir Dei significare voluisset. Tuguria dum ingrediuntur & circumspiciunt, inquirentes si alicubi ignem videre possent, tandem comperiunt quemdam juvenem cum quadam muliere meretrice coëuntem. Quod ubi compertum est, statim qualem ignem incensum vir sanctus dixerat intellexerunt. Rem autem hanc non immerito cuncti qui aderant miraculo attribuunt: nam erat penitus impossibile ut illa tuguriorum loca a Vincentio videri potuissent.

[14] Alia quoque die, congregata ejusdem civitatis multitudine gratia audiendæ prædicationis, Vincentius, postquam ascendit locum in quo erat prædicaturus, non statim fecit dicendi principium, quemadmodum antea consueverat: quamobrem expectabat populus & vehementer admirabatur, cogitans quid sibi vellet mora illa, quam sic præter consuetudinem faciebat. Ipse autem hoc perpendens, Nulla sit, inquit, [ad concionem venturos Iudæos:] vobis admiratio; silentii mei causa hæc est: exspecto gratiam Dei, quæ cito de cælo ad nos dimittetur: nam videbitis ad hanc prædicationem concurrere homines, quorum adventus nobis omnibus erit gratissimus. Vos autem tali cum eis utamini humanitate, ut cum venerint, loca pro eis præparata inveniant. Vix autem verba finierat; & ecce omnis Judæorum Synagoga veniens dixit, se illa die velle audire quæ Vincentius prædicaret. Fuerunt igitur ab omnibus jucundissime recepti, atq; inter multitudinem tantam locum eis convenientem habuerunt. Vir autem Dei, antequam prædicandi principium faceret, ipsos Judæos coram omni multitudine interrogavit, quisnam fuerit ille, qui eis suaserat, ut ad audiendam ejus concionem illa die proficiscerentur. Illi autem responderunt, se a nemine fuisse suasos, sed quod propria sponte, veluti a Deo inspirati, illuc omnes venire deliberassent. Itaque sanctus Dei præco principium dicendi fecit, & mox tanta gratia diffusa est in labiis ejus, [e quibus multos convertit:] quod magna Judæorum illorum pars fuerit a Judaica perfidia revocata & ad fidem Catholicam conversa.

[15] Dum quadam die prædicaret in quodam ulterioris Hispaniæ oppido, nomine Prolesques, quidam Judæus, qui in sua lege omnium peritissimus habebatur, allectus fama celeberrima B. Vincentii, [item alterius Iudæi occultum accessum,] decrevit eum audire prædicantem, ut videret utrum talis esset, qualem eum esse fama referebat. Itaque ad quemdam amicum suum, hominem Christianum, sese contulit, cui quamprimum aperuit animi sui consilium. Ille eum in domum propriam suscepit, ut ex ea secreto B. Vincentii prædicationem audire potuisset. Hujus autem viri domus taliter sita erat, quod post terga prædicantis penitus relinquebatur. Inter ipsam prædicationem Judæus paulisper cœpit dormitare: fuerunt igitur hæc divinitus revelata B. Vincentio, qui allegans quamdam Scripturæ sententiam, quæ maxime contra Judæos esse videbatur, elevavit paulo altius vocem suam, & Judæum, qui, ut modo dicebamus, ex occulto loco prædicationem audiebat, sic allocutus est: O Judæe, qui post terga mea dormis, & qui furtim ad audiendam doctrinam meam ad locum ubi nunc es te contulisti, expergiscaris, & considera hæc verba Scripturæ quantum arguant Judæorum perfidiam, qui Iesum Nazarenum Christum negaverunt. Judæus igitur expergefactus & obstupefactus, tā ex eo quod Vincentius rem nemini notam revelavit, quam ex eo quod tam acute & veridice ac copiose Scripturarum verba & sensum enucleabat, mutatus penitus est, & ad fidem Christi conversus: qui continuo baptizari voluit, & exemplo ejus quamplures alii conversi sunt.

[16] Barcinone mulier quædam habuit filium infantulum, qui ob nimium vagitum fractus fuerat in membris genitalibus; [puerulum sanat & prædicit eximiū thelogum futurum:] veniens itaque ad B. Vincentium petiit ab eo, ut infantulum suum ex more Cruce signaret, & manum suam in locum ægritudinis imponeret. Ipse vero Spiritu sancto intrinsecus afflatus, ad mulierem conversus est, eique dixit: Gaude, filia, & spera in Domino: hic enim tuus infans ab hac ægritudine cito liberabitur; & cum erit grandioris ætatis, erit Clericus, & tandem in matura ætate evadet theologus eruditissimus. Hæc postquam dixerat, suo more infantulo manum imposuit: quo facto statim fuit sanitati restitutus. In temporum autem successu singula completa sunt, quemadmodum vir Dei tanto tempore ante fuerat vaticinatus. Vir quoque ille nunc superest, quem ob singularem eruditionem ejus b Alphonsus Aragonum Rex magno honore & benevolentia prosequitur, cujus nomen est c Joannes Solerius.

[17] In eadem urbe, ascendente B. Vincentio regale palatium, apparuit ei dæmon in humana specie: quem divina revelatione vir Dei recognoscens, interrogavit eum dicens, Quo vadis, maledicte? Respondet ille, Ad Montem-Serratum. Cumque ulterius Vincentius ab eo perquisivisset, quamobrem illuc proficisceretur; ille respondit; Non est opus ut nunc tibi manifestetur, sed crastina die fies de omnibus certior. Hæc dicens diabolus protinus disparuit. Beatus autem Vincentius demum egressus, oravit Dominum, [obitum Abbatis Montis-Serrati absens novit:] ut ei dignaretur revelare, quodnam illud esset quod dæmon se facturum in Monte Serrato asseveraverat, eique manifestare denegaverat. Facto itaque orationis fine, ad se socium accersens; Unum, inquit, mihi Dominus revelavit, quod tibi dolenter refero. Scito quod quam cito dies crastinus elucescet, ejusdem Abbatis mortem audiemus. Postera autem die nuntiatum est, Abbatem memorati monasterii in cella sua mortuum fuisse repertum.

[18] Apud Morellam, quæ est villa non multum distans ab Urbe Valentiæ, prædicationem intermittens, Volo, inquit, vos omnes qui hic adstatis, cautiores reddere, quod non prius octavus dies præteribit, quam erit magnum tonitruum, quod per universas regni partes audietur; & post ejus casum magna sanguinis humani effusio subsequetur. [prædicit mortem Martini Regis Aragoniæ,] Post duos vero dies, quia ob viri Dei verba magnus terror invaserat, & unusquisque quale esset illud tonitruum sciscitari conabatur, ideo explanans verborum suorum significantiam, dixit illud tonitruum nihil aliud fore, nisi quia post paucos dies nuntii venire deberent, qui Regem Martinum jam esse mortuum nuntiarent. Hæc verba omnes mente suspensos reddiderunt, cum nihil tale nemo eorum qui in regno erant vel suspicaretur vel cogitaret: verumtamen post paucissimos dies singula venerunt, prout Vincentius prædixerat.

ANNOTATA.

a Diagus cap. 55 appellat Catharinam, ac mortuam tradit anno 1411, ibique agit de Agnete & Francisca aliis sancti Sororibus.

b Alphonsus V, Magnanimus dictus, succeßit Ferdinando patri anno 1416 defuncto, & superstes erat, cum hæc scriberentur, mortuus anno 1458.

c Idem Joannes Solerius post Vitam hanc editam, mortuo Iacobo Gerardo Episcopo Barcinonensi, mense Novembri anno 1456 substitutus est, & tertio anno sui Episcopatus vita functus: de quo late agit Diagus lib. 3 Historiæ Comitum Barcinonensium cap. 23.

CAPUT III.
Mortuis vita, & mutis loquela data. Panis & vinum non diminutum.

[19] Dum per eam partem Galliarum, quam vocant a Linguam-Anserinam, verbum ædificationis Vincentius seminaret, venit in quamdam villam, quæ dicitur b… erat enim in hac villa vir quidam tam genere quam virtutibus nobilis, cui erat uxor juvenis & speciosa & multis virtutibus ornatissima, sed tamen patiebatur quamdam ægritudinem quod certi temporis intervallis efficiebatur amens, non sine magno sui ipsius & suorum periculo: verum tempore quo ad se revertebatur, ita prudens & mansueta in cunctis dictis & gestibus ejus videbatur, quod in ipsa villa nulla mulier erat quæ ei similis haberetur. Adveniente igitur B. Vincentio fuit a viro suo rogatus, ut nullam aliam domum nisi domum ejus ad hospitandum eligeret, quod & impetravit. Itaque ingressus vir Dei domum ipsius, in ipso primo ingressu mulierem sibi oblatam benedixit, manumque suam super caput ejus, ut illa poposcerat, imposuit: ex quo factum est, ut quamdiu in ejus domo Vincentius commoratus est, [Infantem a propria matre occisum, in frusta divisum, & coctum] illa nullum habuit dementiæ intervallum, ita ut a viro & a ceteris cunctis penitus curata putaretur. Postera vero die, viro ejus ceterisque familiaribus ad Vincentii prædicationem euntibus, uxor, & cum ea quædam alia familiaris ei, relicta est, ut videlicet ea quæ refectioni necessaria erant, pararent. Verum longe aliter evenit quam vir ipse cogitaverat: nam, cum illa alia mulier, quam cum uxore ejus reliquerat, aliis rebus necessariis esset intenta; ut consueverat, furiis agitata, arrepto ferro proprium filium, qui erat infantulus, trucidavit, necatumque corpus in frusta divisit, & unam partem igni pro prandio coquendam apposuit, partemque reliquam ad cœnam reservavit. Completa autem prædicatione, ille vir domum lætus rediit, & mox occurrentem ei uxorem interrogavit, si jam prandium paratum esset, ut veniens sanctus prædicator statim reficeretur. Mulier respondit omnia necessaria esse parata, nihilque restare nisi quod veniens vir Dei posset sine mora discumbere. Interrogante iterum viro si pisces bene paravisset; illa respondit, quod cum pisce quoque carnes paraverat optimas; quodque alias carnes haberet, quas ad cœnam reservaverat. Hoc audiens vir eam redarguit, quandoquidem carnes ei parandas non reliquerat, quibus etiam B. Vincentius nequaquam vescebatur. Volens igitur vir ejus rem investigare diligentius, perpendit eam solita insania esse agitatam, ac infantuli sui carnes esse illas, quas uxor ejus se paravisse asseverabat. Oritur igitur omnium clamor & luctus, ac præ ceteris dolens pater, Heu! me miserum! inquit, in quem tot & tantis adversitatibus voluit sævire fortuna. Hæccine sunt quæ mihi redduntur pro operibus pietatis, quæ pauperibus Christi impendere consuevi? Ex hospitalitate, qua ergo hunc servum Dei usus sum, sperabam a Deo meam uxorem esse curandam: & tamen cunctis afflictionibus meis nunc hæc superaddita est, quæ alias superaret. Sic sic, o Frater Vincenti, mihi reddis meæ in te devotionis mercedem? Dum autem hæc & alia hujusmodi multa lacrymans conquereretur, [Crucis signo & oratione resuscitat,] multi concurrentes rem gestam B. Vincentio narraverunt: qui nihil diffidens domum confestim properavit. Quam cum ingrediens, magnam in ea clamoris, luctus dolorisque confusionem invenisset, voce manuque silentium indicens, Confidite, inquit, in Domino Jesu Christo: qui sicut infantem istum creavit ex nihilo, sic & eum pristinæ vitæ restituet, si veram fidem habueritis. His dictis jussit sibi exhiberi frusta, in quæ corpusculum fuerat a matre divisum; deinde genua flexit fecitque brevem orationem, & postea super frustis illis signaculum Crucis, dicens hæc verba: Jesus, Mariæ filius, mundi salus & Dominus, qui hujus infantis animam ex nihilo fecit, eam ad hoc corpus restituat, ad laudem & gloriam ineffabilis majestatis ejus. Post quæ, cunctis qui aderant spectantibus, protinus conjuncta sunt membra, & infans mox vitæ pristinæ est restitutus. Quam ob rem quanta fuerit omnium admiratio & quanta lætitia, & quantum fuerit in virum Dei aucta omnium veneratio, considerent ii qui quam grande fuerit tale tantumque miraculum pia mente consideraverint.

[20] Apud c … urbem quædam mulier tantarum lacrymarum effusione ad B. Vincentii pedes provoluta, ei obtulit infantem quemdam mortuum, [alium infantem vitæ restituit:] quē illa dicebat horis duodecim exanimem jacuisse. Ipse vero mulieris illius magnam fidem considerans, mox oculos suos ad cælum erexit, ac facta brevissima supplicatione, confestim corpori mortuo manum imponens, dixit mulieri: Abi domum, & in Dei laude continue persevera: infans enim iste nunc dormit, & de somno excitabitur postquam domum ingredieris. Credidit itaque illa, & statim, ut S. Vincentius jusserat, domum regreditur: statimque, ubi ad domus limina devenit, cœpit infans se movere, vagitumque emittere, & matris ubera ad lactendum perquirere. Itaque coram multis, ad tantum spectaculum concurrentibus, ubera suxit, & deinde multos annos usque ad maturam ætatem supervixit.

[21] Prædicante B. Vincentio in quadam villa prope Dertusam, quæ Cataloniorum lingua dicitur Trayguera, contigit ab eo narrari gestum illud, quo fertur S. Margaritam diabolum in humana specie sibi apparentem prostravisse, victumque sub pedibus tenuisse. Inter eos autem qui virum Dei sequebantur, erat adolescens quidam Lombardus, cujus erat tanta simplicitas quod nullam rerum terrenarum utilitatem, sed solum animæ salutem affectabat. Qui audiens quantus fuit Margaritæ triumphus contra diaboli versutias, cœpit intra se multa cogitare, & inter cetera hoc pacto dicebat: O si Deus permiserit aliquando ut diabolus voluerit in visibili specie mecum dimicare, [mutæ mulieri ad mortē læsæ,] eum consimili modo prosternam; tantumque secum strenue pugnabo, quousque de eo victoriam reportavero. Igitur circa primam & vigesimam horam villam egressus, captatoque sibi opportuno loco ubi secretius oraret, genua flexit, cœpitque Dominum inter alia deprecari, ut permitteret diabolum ei visibiliter in aliqua forma apparere, ut videlicet exemplo beatæ Virginis Margaritæ eum posset dimicando superare. Dum itaque precaretur talia, supervenit in ipsum locum mulier quædam, quæ falcem in manu sua tēnebat, missa ad metendum herbas, quibus ibidem ille locus abundabat. Erat autem hæc mulier a nativitate muta: quæ cum venisset in locum, & vidisset illum adolescentem inter herbas genua flectentem, vehementer expavit, & retrocedens cœpit vocem sine expressione sermonis emittere, & ipsi adolescenti quibusdam signi manuū & capitis quasi minabatur. Adolescens autem cernens feminam deformosissimam (utpote quæ erat ætate decrepita, corpore & longa facie macilenta, colore squallida, laceratas vestes induta, quæ & altissimas sine verborum expressione voces emittebat, eique falce quam in manu tenebat minari videbatur) eam non feminam, sed diabolum in feminæ specie sibi apparentem, esse existimavit, crediditque a Deo preces suas esse exauditas: quas ob res in eam irruit, & eam in terram protinus dejecit, sic inquiens; Maledicte diabole, venisti? non certe me visibili certamine superabis, quem invisibili tentatione sepissime superasti. Hæc dicens, crinibus eam arripuit, & huc atq; illuc trahens, modo manibus, modo calcibus, modo falce quam portaverat tamdiu percussit, totq; eam vulneribus affecit, quousq; eam semimortuam reliquit. Ad hoc autem utriusque sexus magna multitudo concurrit, & videntes quod gestum fuerat, adolescentem captum duro carceri incluserunt. Relata sunt protinus hæc B. Vincentio: qui corpus, quod extinctum videbatur, ad se portari fecit confestim, moxque super idem more suo orans manum imposuit; quo facto mulier statim respiravit. Ipse autem accersito quodam ex Sacerdotibus, qui eam comitabantur, [loquelam tribuit ut possit confiteri:] huic jussit ejus confessionem audire. Illi vero qui aderant hoc audientes, dixerunt viro Dei hæc frustra fieri, quoniam illa esset a nativitate muta, ac propterea nec audiret ac intelligeret Sacerdotem, nec etiam posset verbis suis peccata indicare & confiteri. His non obstantibus iterum B. Vincentius Sacerdoti jubet, ut illius confessionem audiat, asseverans eam distinctissime omnia locuturam. Itaque quidquid vir Dei præceperat, Sacerdos confidenter exequitur. Quid opus est verbis? Quamprimum mulierem, pro audienda ejus confessione accessit & ei appropinquavit; illa, quam omnes Catalani mutam a nativitate cognoverant, locuta est, cœpitque multum diligenter & distincte confiteri; & ita perfectissime verba singula pronuntiavit, ac si antea numquam fuisset muta. Post factam vero confessionem petiit sibi Eucharistiam ac extremam unctionē ministrari: postremo tandem sese Domino commendavit, & audientibus & expectantibus quam pluribus, qui ad tantum miraculum videndum convenerant, loqui numquam desiit, quousque spiritum exhalavit. Adolescens autem qui eam necaverat, ipsius B. Vincentii precibus a suspendio liberatus, in Italiam remeavit.

[22] Aderat solennitas B. Joannis Baptistæ, & prædicante B. Vincentio in urbe Valentiæ, per mediam multitudinem ducta est ad eum mulier quædam, [alteri muta] quæ fuerat muta a nativitate, prout asserebant hi qui eam adducebant. Ipse autem perpendens magnam esse fidem illorum, [ad pauca verba loquelam tribuit:] oculos ad cælum paulisper erexit; moxque ad mulierem conversus, coram omni multitudine eam alloquens, hoc pacto interrogavit. Quid vis, filia? Illa respondit: Panem volo & officium linguæ. Et Vincentius ad eam: Panem quidem quotidianum, quamdiu vixeris, habebis: officium vero linguæ non potes impetrare: pro futura enim utilitate tua te Deus voluit tali officio privari. Si enim usum loquendi habuisses, tanta fuisset linguæ tuæ mordacitas, quod vitam corporis & animæ perdidisses. Mente igitur Deum magnificare non cesses, & cave ne ulterius ab eo petas, quod non immerito tibi denegabit. Mulier itaque respondit: Pater sancte, faciam quod hortaris; statimque obmutuit, & viri, a quibus ducta fuerat, talis rei admiratione stupefacti, eam unde venerat reduxerunt. d Supervixit ita septem annos, & tandem ex hac luce religiose migravit.

[23] Discedente B. Vincentio ex Vico, quæ est urbs Cataloniæ (cujus cives, primum inter se capitalia odia gerentes, in maxima concordia caritateque reliquerat) & versus Barcinonem eo proficiscente, declinavit in quoddam hospitium, cujus locus eorum lingua vocatur Lacona: quo cum primum pervenisset, illi quibus erat cura de paranda refectione disponere, interrogaverunt hospitem si quid haberet, quod viro Dei Vincentio ceterisque qui cum eo comitabantur ac sequebantur comedendum ac bibendum apponeretur. Hospes respondit, nihil se habere nisi parum farinæ parumque vini in dolio: quod & ipsum vini saporem jam dudum amiserat, & fere acetum factum esse videbatur. Cui illi dixerunt. Propera, & ex farina, quæ tibi est, conficies tot panes quot confici poterunt. Si enim non omnes refici poterimus, saltem tantum panis habeamus, quod cum servo Dei pro paucis quibusdam nobilibus, qui eum ex Vico usque huc comitati sunt, possit sufficere: cetera autem multitudo patienter feret, quousque Granolles perveniemus. Vinum quoque dolio extractum jusserunt poni in quodam ligneo vase, [duo millia hominum reficit quindecim panibus] quod ab illius regionis incolis vocatur portatoria: id autem fieri fecerunt ideo, quia erat eis consuetudo, ut quoties in istiusmodi campestribus locis reficiebātur vinum in ipsa portatoria poneretur; ut videlicet quisquis pro necessitate sua ex ea sumere posset. Itaque hospes confestim exequitur quod illi voluerunt: illi autem rem omnem aperuerunt B. Vincentio, addicuntque quod annona tanta esset, quod ei & illis paucis nobilibus qui eum comitabantur sufficeret, cetera vero multitudo jejunans patienter expectaret, quousque Granolles pervenisset. Quæ ut audivit vir Dei, indignum esse censuit, ut tanta multitudo, quæ erat supra e duo millia hominum, tanti temporis jejunium pateretur: quamobrem in Dei liberalitate confisus, jubet eis ne cui illud dicant, sed paucos panes quos habebant, [paucoque vino ante acetoso,] prout melius possent, multitudini distribuerent: vinum vero in portatoria impositum, ab omnibus, ut consueverant, sumi permitterent. Cœpit deinde benedictione facta, cum universa multitudine discumbere: mox autem, dum panes, qui numero erant quindecim, distribuerentur, vinumque sumeretur, non solum ex eorum multiplicatione est illa multitudo satiata, sed etiam ipsum vinum, quod fere acetum erat, in optimum gustuque suavissimum mutatum est. Quod cernens hospes, confestim humi prostratus, ac ingentes clamores emittens, rem omni multitudini manifestat: & licet a B. Vincentio cohiberetur, ipse tamen multo magis clamans omnes qui aderant in gratiarum actionem invitabat. Finita autem refectione, & jubente viro Dei, ut hospiti pro debito panis & vini pretium solveretur, ille recusavit, nec aliud ab eo petiit nisi ut domui suæ cunctisque in ea habitantibus precaretur advenire cælestem benedictionem: quod & impetravit. Non autem fuit inanis hujuscemodi precatio, quoniam in ea domo propter ipsam aliud non minus grande miraculum subsecutum est: [& arcam farina doliumque vino replet:] sequenti enim die hospes & uxor ejus, prima luce consurgentes, parantesque pro vino & farina ad urbem proficisci, arcam quidem farina, dolium vero suavissimo vino plenum usque ad exuberationem compererunt. Hujusmodi vero rerum multiplicatio, ad ipsius B. Vincentii deprecationem, frequentissime facta est: sed quomodo aut quibus in locis facta sit, dicere omittimus, ne si singula commemorare vellemus, nimis longam nostram narrationem faciamus. [Similia sæpius fecit:] Vnum tamen hujus generis miraculum prætermittere nolumus, quoniam nobis speciosum & magna admiratione dignum visum est: deinde ad aliorum narrationem transitum faciemus. Est in Catalonia locus quidam, qui ab incolis dicitur Villa-longa, [sex millia hominum reficit] ad quem cum venisset B. Vincentius, una cum illa religiosa multitudine, quæ tunc erat fere numero sex millium hominum; dominus illius loci, qui vocabatur Justus, confestim eis paravit refectionem, [vino non diminuto:] quam pro loci temporisque congruentia parare potuit: inter alia vero vinum in portatoria poni fecit, servans videlicet consuetudinem, quam hujusmodi refectionum tempore a B. Vincentii sociis servari paulo ante ostendimus. Itaque posteaquam omnes refecti sunt & inde recesserunt, portatoria vino repleta reperta est, proinde ac si nemo ex tanto numero hominum aliquid de eo non solum bibisset, sed ne quidem gustavisset. Ille vero tantæ rei admiratione plurimum stupefactus, decrevit ad virum Dei statim pergere, eique tam grande insuetumque miraculum patefacere: quod cum fecisset; B. Vincentius, Abi, inquit, & Deo gratias age. Talia miracula videre merentur, qui se exercent in operibus pietatis: tu autem tanti Dei beneficii non obliviscaris, & te exhortor, ut vinum quod tu dicis superfuisse ac multiplicatum, conserves & studeas ut liberaliter distribuas cunctis, qui de eo sibi dari a te petierint. Fecit itaque ille quidquid B. Vincentius jusserat: nam per decem annos vinum ipsum conservavit, nec unquam consumi potuit, [etiam post decennium integro & ægris salutifero:] quamvis de eo tanta fuisset facta distributio, quod, judicio omnium quibus res ipsa cognita erat, in unius anni spatio totum consumi debuisset. Et magna quoque admiratione dignum est, quod quicumque ex eo biberint, ab infirmitatibus, quas patiebantur curati sūt.

ANNOTATA.

a In MS. nostro deerat hoc nomen, sed ejus loco supererat spatium vacuum. Supplevimus ex Vita a Ioanne Flaminio Forocorneliensi scripta. Est autem Lingua-Anserina, supra lib. 2. cap. 8. dicta Lingua-Occitana, quod Italis anser appelletur Oca. Apud Surium legitur In villa, quam Marcellam vocant non multum distante a Valencia. Sed hæc ad præcedentem numerum a Surio omissum spectant. Marietta indicat etiam in Francia contigiße.

b Est hic altera lacuna nominis, quod forsan ultro omissum est, ne familiæ infamia inureretur.

c Hic iterum nomen omissum, relicto vacuo spatio: cujus urbis nomen etiam alii non exprimunt.

d Flaminius, quarto anno e vita migravit.

e Idem, tria millia.

CAPUT IV.
Dæmones expulsi & coërciti. Tempestates, pluvia, & nimia siccitas sublatæ.

[24] Vir quidam Valentiæ fuit, qui habens filiam, quam multis annis dæmon possederat, [Dæmonem cogit in corpore obsesso immotum consistere,] funibus vinctam, & ab octo viris vix conductam, eam B. Vincentio curandam præsentavit. Illa vero quamprimum viri Dei conspectui oblata est, tot tantosque clamores cœpit emittere ac tantam violentiam facere eis a quibus ducebatur; ut omnes qui aderant conterriti redderentur. Sed & præter clamores spuma ex ore & naribus ejus emittebatur: se quoque mutabat in varios colores: multiplicem etiam motum corporis, capitis ceterorumque membrorum faciebat, ita ut omnes hæc conspicientes, diabolum ipsum, non hominis effigiem, arbitrarentur sese videre. B. autem Vincentius imprimis dæmonem his verbis alloquitur: Ex parte Jesu Christi tibi præcipio, ut a tam violento conatu desistas, nec amplius movearis. Postquæ verba dæmon ptotinus obmutuit, corpusque puellæ permansit immobile, & in virum Dei faciem convertens, eum obliquis oculis intuebatur. Vincentius vero eodem præcepto dæmonem adstrinxit; ut illi manistet quomodo, quamobrē & ex quāto tempore puellam cœpit possidere. Ad quæ singula dæmon sic respondit: Septē anni sunt quod ego una cum nonnullis sociis meis domum parentum hujus puellæ media nocte ingressi, conati sumus viro suggere, ut uxorem suam dormientem trucidaret. Verum longe aliter evenit quam sperabamus, ideoque & quod sperabamus perficere nequivimus: ipsa enim uxor, ob magnum strepitum quem fecimus, somno excitata, munivit se Crucis signaculo, nomenque Christi & Mariæ Virginis nominavit, quæ ut tu nosti, [& fateri quomodo illuc intrasset,] plurimum formidamus. Itaque nos cernentes eam munitam tam fortibus armis indignantesque, totam domum magnis & terribilibus motibus concussimus: puella autem hæc, quæ tunc erat decennis, metuens ne domus ipsa corrueret, sub lectum fugit, putans se ibi fore tutiorem. Ego autem inde discedere nolui, nisi prius aliquid mali perpetrassem: vidensque me nemini nocere posse (quoniam omnes sese signo Crucis muniverant) corpus hujus puellæ, quæ nihil tale fecit, confestim intravi, illudque usque ad hoc tempus præsens possedi & vexavi; aliquando quidem lenius, aliquando acrius, prout mihi gratius visum est. Tunc B. Vincentius ei præcepit, ut ex ipso corpore sine aliquo puellæ nocumento discederet. [ac demum abire.] Respondit ille se discessurum, sed quod locus per quem exire deberet sibi constitueretur. Ad quem vir Dei, Volo, inquit, ut ex eo loco egrediaris, quē tu in hoc corpore sordidiorem esse judicaveris. Dæmon autem adjecit hujusmodi verba, Ante te quam plures fuerant, qui me adjuraverunt, cogentes ut hoc corpus possidere desisterem: sed me numquā pellere potuerunt. Tu vero Vincentius nominaris: me enim vicisti, & tibi obsistere nequeo. En paratus sum facere quod jubes. His dictis, emisso ejulatu teterrimo, ex oppresso corpore recessit, & cum horribili fœtore ipsam puellam, humi prostratam, quasi mortuam dereliquit. Vincentius autem eam ad domum portari ac refici jussit, & ejus patrem admonuit, ut post refectionem Sacerdotem aliquem conaretur habere, cui illa confiteretur: quod illico factum est. At illa tantum deinceps in virtute profecit, ut non post multum temporis inter Valentinas mulieres honestissima & prudentissima fuerit omnium voce judicata.

[25] Dum in eadem urbe alio quoque die prædicaret, virum quemdam ejus prædicationem audientem dæmon invasit, eumque vexare moleste cœpit, ut cunctis qui aderant non solum magnus terror incuteretur, [item dæmonem sub concione ingressum corpus lenonis,] sed & eos ad sui commiserationem mirum in modum provocaret. Imprimis enim ingentem clamorem emisit, deinde cœpit saltare & cantare, postmodum alternatim ridebat & flebat, aliquando etiam ex more luporum ululabat, interdum tamquam moribundus in terram prostrabatur, moxque surgens horribiles spumas ex ore ejus & naribus emittebat, & tandem multos alios horribiles gestus faciebat, Vincentius vero hæc cernens, voce manuq: multitudinem conterritam silere coëgit, & statim ad eum conversus qui vexabatur, Maledicte, inquit, obmutesce, nec amplius movearis, donec prædicationi finem imposuero. Ille post hæc verba constitit erectus, & a vociferatione & ab illis motibus ac gestibus sic destitit, ut pene immobilis permaneret: quamdiu etiam vir Dei prædicans locutus est, tamdiu eum defixis oculis inspexit, & quæ ore ejus emanabant erectis auribus hauriebat. Facto autem fine sermonis ad vociferationes rediit, motionesque & gestus, quos antea, faciebat: sed ad eū veniens S. Vincentius, frontem ejus Cruce signavit, diabolum vero in nomine Domini nostri Jesu Christi adjuravit, ut illico manifestaret causam ob quam illud corpus sic invaserat, [ipsum calumniari volentis, expellit:] & quod ex ipso corpore confestim egrediatur. Dæmon vero sic respondit: Hic homo, quem possideo, quamdam meretricem in prostibulo suo detinuit; & quoniam ob salutiferas adhortationes tuas illa rediit ad pœnitentiam & hunclenonem dereliquit, idcirco hic flagitiosus homo te & eos qui te sequuntur & audiunt odit, & multas in te objectat infamias, multasq; fecit tibi contumelias: hodierno quoque die venit ad audiendam doctrinam, non certe ut aliquos fructus animæ perciperet, sed ut te in aliquo criminaretur. Itaq; noli me hinc depellere, & sine me tamdiu vexatum possidere, donec ab eo tibi factas contumelias ulciscar. Respondit S. Vincentius, Servus Jesu Christi sum, qui oravit pro eis qui eum crucifixerunt: itaq; ex parte ejus tibi præcipio, ut hujus peccatoris corpus desinas possidere. Dæmon autē terribilem vocem emittens exivit, & reliquit post se horrendum sulphuris fœtorem: corpus vero oppressum sic mortificatum dimisit, ut per unius horæ spatium in terra jacens penitus extinctum ab omnibus putaretur. At vir Dei illud non esse asseveravit: quin imo voluit unum ex Sacerdotibus, qui secum erant, ibi tamdiu expectare, donec corpus respirasset, ut statim ille ad se reversus confiteretur. De hujuscemodi autem dæmonum expulsione & obsessis multa commemorari possent, quæ dicere prætermisimus, ne eos qui legerint tædio prolixitatis afficiamus. Laudabilius igitur opus nostrum facimus, [& alios 70 energumenos liberat.] si diversorum generū miracula recensebimus, ut videlicet diversitate rerum longe speciosior nostra narratio videatur. Sciant tamen quicumque nostri Vincentii opera scire affectaverint, quod supra a septuaginta homines, diversis locis diversisque temporibus, ab hujusmodi dæmonum obsessione liberavit,

[26] Cum die Dominica Palmarum B. Vincentius prædicaret apud Murciam civitatem ulterioris Hispaniæ, [Dæmones 3 sub terribili equorum specie] & inter alia multa diceret contra Judæorum perfidiam ac sectam Saracenorum, ecce tres equi adversus multitudinem venientes apparuerunt, quorum unus erat niger & alter pallidus, tertius rubeus esse videbatur: [conatos concionem turbare] qui erecto capite effrænataque cervice ac emisso ex naribus fumo teterrimo, pedibus vero multo pulvere concitato, datoq; ex ore hinnitu terribili, contra multitudinem prædicationem audientium morsibus & calcibus irruerunt; tantum impetum facientes, ut universa multitudo quæ aderat, contrita & confusa fugam arripere cogeretur. Vincentius, Deo revelante, statim illos equos diabolos esse cognovit; igitur populum ipsum voce & manu silere faciens, Si homines, inquit, estis qui in Jesu Christo confiditis, istos dæmones non metuatis; sed omnes vos Crucis armate signaculo, & eos a vobis abire facillime facietis. Quod ubi ab hominibus factū est, ipse hoc pacto dæmones adjuravit: Ex parte Jesu Christi vobis præcipio, ut ex hac urbe discedatis, nec alicui noceatis. Post hæc verba illi protinus terga verterunt, ac totam fere urbem percurrentes, ex porta, quæ spectat ad meridiem, egressi abierunt, nec ulterius comparuerunt. Postea B. Vincentius populum commonuit his verbis: [in nomine Iesu pellit:] Estote, inquit filii mei, animo constantes, nec vos a dæmonibus seduci permittatis. Dæmones quidem isti, quos in equorum horribili specie modo comparuisse vidistis, hanc civitatem longo tempore possederunt; nunc autem ægre ferentes, quod multa vitia a vobis eradicavi, multumque fructum in vobis seminavi, tentaverunt ut alicui ex vobis nocere possent: sed detis laudem Domino Iesu Christo, qui fecit ne quis ex vobis eorum insidiis laberetur. Volo tamen vos reddere certiores, quod non sine perpetrato malo ex hac urbe percurrentes recesserunt: nam est inter vos mulier quædam, quæ filiam suam virginem solam domi reliquerat, quam huc ad prædicationem ducere formidavit; & si nunc domum revertetur, filiam ipsam & stupratorem in eodem loco comperiet. [& eorum instincti alibi fieri fornicationē revelat:] His dictis rediit ad materiam, de qua a principio dicere cœperat. Interea mulier quædam, auditis his quæ a B. Vincentio dicebantur, cito domum pergens, reperit filiam in lecto cum quodam adolescente coëuntem: quæ tam nefarii facti visione stupefacta cucurrit ad virum Dei, & coram omni multitudine fassa est se rei veritatē comperisse, quemadmodum ab eo fuit relatum.

[27] In villa S. Matthæi, non longe distante ab urbe Valentiæ, in qua B. Vincentius per aliquot dies permanserat, visus est vir quidam, admodum venerabilis speciei, & habitum gerens hominis eremitæ; qui cum ultro se obtulisset B. Vincentium una cum aliis secuturum, [eremitam conatum doctrinæ suæ & fidei catholicæ resistere] fuit ab universa religiosa illa caterva humanissime susceptus: paucis autem post diebus, quibus in sua conversatione fuit, usus est multa calliditate. Postquam vero in sui amorem omnium animos conciliavit, cœpit seminare quædam venenifera verba, quibus doctrinæ B. Vincentii & fidei Catholicæ refragari videbatur. Pervenerunt hæc ad aures eorum qui in ipsa villa aliis præsidebant: itaque virum ipsum captum ac catenis vinctum tetro carcere detruserunt, [asserit dæmonem esse:] volentes eum tamquam hæreticum debitis pœnis afficere, nisi ea quæ dixerat retractaret. Sequenti vero die volentes ab eo scire an in priori sententia perseveraret, missis ad carcerem ministris qui eum adducerent, neminem invenerunt nisi solum catenas & compedes ferreos, non aliter quodammodo quam eos ante reliquerant. Ad S. Vincentium igitur pergentes, ei rem omnem, prout se habuerat, narraverunt: qui subridens, Nulla, inquit, sit vobis de hac re solicitudo: nam non homo, ut vos putabatis, sed diabolus fuit, quem vos carceri mancipastis: qui, ut a mundi principio facere consuevit, conatus est impedire fructum, quem multi ex vobis ob meam doctrinam exceperunt.

[28] Est quædam villa in Catalonia, quæ vocatur Borbaster, [tempestatem aqua benedicta & Crucis signo pellit:] ubi cum B. Vincentius prædicare vellet, die solennitatis Petri & Pauli, antequam sacras vestes deponeret, quibus ex more Missā celebraverat, subito mota in aëre nubium multitudo, tantus tonitruorum terribilium fragor, tam continua horribilisque fulgurum apparitio apparuit, ut ipsi cæli ruinam minari viderentur. Quas ob res cuncti qui aderant, arbitrabantur se penitus esse perituros. At Vincentius, quamvis tam grandem tempestatem motam adverteret, nihil tamen diffidens, Missarum solennia peregit: moxque ad multitudinem conversus, eam adhortatus est ne dubitarent, sed totam spem eorum in Domino Jesu Christo ponerent. Itaque contra tempestatem aquam benedictam aspersit, deinde fecit signum Crucis: nec mora, illico cessavit tempestas, & statim fiebat mira aeris serenitas. Conscendens deinde locum, ubi erat prædicaturus ad populum, tam grande miraculum admirantem, his verbis allocutus est: Filii mei, deprecationes Apostolorum, quorum hodierna die celebritatem solennizamus, nobis plurimum profuerunt: qui nisi pro nostra salute ante Christi majestatem provoluti essent, [aliam prædicit futuram;] profecto fuisset in hac regione tempestas, quod nec in arboribus frondes nec in agris aliquid viride remansisset: nam non solum aqua, nix & grando, sed etiam igniti lapides e cælo cecidissent. Vos tamen certiores facio, quod non revolvetur annus, & similem tempestatem in hac regione videbitis: sed frequenter ad Deum preces porrigatis, quod pro immensa clementia sua vobis rebusque vestris parcat, ne multum damnum habeatis. His dictis in Apostolorum laudibus complevit prædicationem, & post paucos dies inde recessit: volutis autem undecim mensibus, subsecuta est tempestas illa, quam S. Vincentius subsecuturam prædixerat.

[29] Simili quoque modo, non semel sed frequentissime, dum in diversis locis prædicaret, [pluviam sistit Crucis signo:] tempestatem per Crucis signaculum effugavit: nos vero quia non possumus omnia paucis concludere, de uno quod apud Tolosam gestum est, hoc narrabimus. Igitur eo prædicante in die solennitatis S. Martini, in quodam ipsius urbis campo, multæ nubes, terribilem quamdam caliginem facientes, apparuerunt: pauloque post tantus imber cœpit effundi, ut cuncti, qui prædicationem ejus audiebant, consurgentes fugam arripere voluerint. Sanctus autem Christi præco eos abire cohibuit, inquiens: Nemo vestrum ex loco ubi permanet moveatur: non enim istæ aquarum guttæ, aut lapides sunt aut sagittæ, a quibus vobis multum noceatur. Hæc dicens genua flexit, erexitque ad cælum oculos, & fecit brevissimam orationem. Tunc erectus, contra nubes & imbres fecit signaculum sanctæ Crucis & sic statim sedata est pluvia, nubes effugatæ cæli & maxima claritas subsecuta est.

[30] Nec solum tonitruorum aquarumque tempestas fuit ejus orationibus mitigata, sed e contrario siccitatis tempore effusa est e cælo maxima imbrium abundantia: cumque id ab eo frequenter factum compererimus, [eamdem in extrema siccitate] consilium fuit, solum id memoriæ posteritatis tradere, quod factum est Carcassone, urbe Galliæ: quoniam ipsum præter cetera visum est nobis esse admiratione dignissimum. In ipsa igitur urbe & in ceteris vicinis regionibus, a mense Junio usque ad Januarium, tanta fuit siccitas terræ, ut ex ea nihil fructus illo anno colligi posse speraretur. Cives vero, tanta rerum necessitate compulsi, adeunt B. Vincentium, qui per illud tempus Tolosæ commorabatur: cui eorum necessitatem primo loco manifestaverunt, deinde obsecraverunt ipsum, ut quemadmodum ad illos populos, sic ad eos prædicandi gratia proficisceretur. Annuit vir Dei, & post quatuor dies quibus urbem intraverat, post finitam prædicationem, [oratione & Crucis signo impetrat.] in eodem loco permanens ubi & prædicavit, jussit ut universus populus genua flecteret, & omnes Dominum præcarentur, ut pro infinita clementia sua de cælo aquas effunderet, quibus eorum terra ubertim rigaretur: ipse quoque genua flectens oravit. Quod ubi factum est, se erexit, & statim Crucem signavit in aere, tandemque jussit ut Deo singuli gratias agerent, & unusquisque domum reverteretur, quoniam orationes eorum exauditæ fuerant; & quod non prius domum ingrederentur, quam magna aquarum copia de cælis effunderetur. Vix verba finierat, tam subito aer in nubem coactus est, ac paulo post tanta aquarum abundantia de cælo emittitur, quantam unquam illius regionis homines sese vidisse antea meminissent. Sed hæc aquarum effusio non prius cessavit, quam Vincentius ipse suis hoc orationibus impetrasset.

ANNOTATA.

a Surius, Sexaginta, Flaminius ait Sex & sexaginta a fidelissimis scriptoribus tradi. Franciscus Castilionensis, [chirographum a dæmone redditum] hoc unum illis simile refert: Vir quidam se dæmonis sub chirographo devoverat: quem B. Vincentius accersito dæmone cum chirographum reddere coegisset a sævo immitique tyranno liberavit: isque post liberationem beatum virum quocumque se ferret sequebatur, ne iterum in gravissimi hostis manus incideret

CAPVT V.
Morbi curati. Calumniæ depulsæ.

[31] In urbe Castrensi, quæ est in eadem Galliarum regione, [Sanantur paralyticus,] in die solennitatis ascensionis Domini nostri Jesu Christi, oblatum ei virum, qui septem annis paralysim passus fuerat, per manus suæ impositionem sanitati restituit. In qua quoq; urbe magnam tonitruorum aquarumq; commotam tempestatem, dum prædicaret, per signum Crucis fugavit & aëris claritatem reduxit. In loco quem vocant Montem-Serquinum, non multum a Tolosa distantem, vir quidam, Gerardus nomine, patiens epilepsiam, quæ vulgo dicitur morbus caducus, post acceptam B. Vincentii benedictionem, statim fuit perfectæ sanitati restitutus. In loco quem vocant Montem-Olivum, [epilepticus,] vicinum Carcassonæ, quemdam mercatorem, nomine Wilhelmus, a quinque annis visu orbatum, post factam benedictionem, ad oculorum officium statim restituit. [cæcus,] Valentiæ ducto ad se viro, qui fuerat mutus quadraginta annis, ob quamdam ægritudinem quam in adolescentia passus est, [mutus,] manum ejus ori imposuit, & illico linguæ officium recuperavit. In eadem urbe, post aliquot dies, virum qui ex ægritudine surdus effectus fuerat, [surdus,] & octo annos in surditate permanserat, Cruce signavit in auribus; & ille protinus consecutus est beneficium sanitatis.

[32] Matthæus quidam oriundus a Monte-albo, quæ est villa Cataloniæ, ex quadam ægritudine surdus effectus est, devenitq; in quamdam insaniæ speciē, & certis temporum intervallis talibus furiis agitabatur, [item surdus ac furibundus,] ut in homines impetum faceret: & nisi fuisset a multis cognitus, propter quod redditi sunt cautiores, non defuisset quin plurimos necasset: quocirca una omnium voce unoq; consilio fuit a villa depulsus. Ille autē per multos annos per montes & eremos errabundus vagatus est, ita ut totus silvester effectus, potius fera quā homo videretur. Dum igitur sic errās vagaretur, quadam nocte ei dormienti visum est, quod esset in Mōte-albo vir quidam gestans habitum Fratrum Prædicatorum, qui aures ejus tangebat, & sic ei sanitatem restituebat. Itaq; illucescente die statim ad Montem-album perrexit, ubi illis diebus B. Vincentius prædicandi gratia commorabatur. Cumq; venisset ad locum ubi prædicare solebat, vidissetq; quod eū multitudo languentium adibat ab omnibus locis, ut sibi manus imponeret; & ipse commiscuit sese aliis, atque uberrime lacrymans viro Dei sese obtulit, narrans ei quomodo surditatem incurrerat, omnemq; vitæ suæ ordinem; ac somnium, quod proxima nocte viderat, manifestavit; adjecitq; tantam in se esse fidem, quod si vir Dei manum auribus imponeret, protinus auditus beneficiū impetraret. Vincentius, motus precibus & lacrymis ejus, fecit quod ille postulavit: postquam vero tetigit aures digito, quem vocant auricularem, & in eis fecit signum Crucis, dicens verba illa, quæ supra ægros manus imponens dicere consuevit; statim ille utriusque ægritudinis sanitatem recuperavit: moxq; B. Vincentii præcepto confessus est, & eum octo mensibus secutus est, una cum aliis publicam agens pœnitentiam.

[33] In eadem villa quidam juvenis nomine Bartholomæus, (cui ex ægritudine, [contractus,] quā in tenera ætate passus fuerat, pedes sic erant contracti, quod quindecim continuis annis nequivit solus incedere) B. Vincentio a parentibus suis est præsentatus, & ab eo Cruce signatus & benedictus, protinus est curatus; incedensq; per mediam multitudinem sine alicujus auxilio, dedit omnibus causam tantæ admirationis tantæq; lætitiæ, ut conclamarent, Deum laudantes, eique pro tanto beneficio gatias agentes.

[34] In eodem loco juvenis quidam Antonius nomine, cognomento Pingdum, in ecclesia majori, cū ædificii esset operibus intētus, una cū patre suo qui erat architectus, ex quodam loco eminenti cecidit; ac sic omnibus membris corporis dissolutus est, ut qui eum viderant, præsertim medici, cito moriturum judicarēt Itaq; videns ipse, quod eum medicorum cura juvare non posset; primo recepit ex more ecclesiastica Sacramenta, ac deinde ad cȩlestes medicinas se convertens, [ex lapsu contritus:] B. Vincentii, qui illis diebus ad Montem-album venerat, suffragium postulavit. Venientem igitur ad se virū Dei multis cum lacrymis his verbis allocutus est: Serve Jesu Christi, tune ille es, cujus meritis & precibus fere infinita ægrorum multitudo a Deo sanitatis beneficium impetravit? solusne ego ero, qui tuis precibus sanitatē impetrare non potero, ex quo dignatus es ut preter merita mea usq; ad pedes meos venire voluisses? Te igitur obsecro, ut sicut pro aliis, sic & pro me Deum depreceris. Flexus B. Vincentius rogantis precibus & lacrymis, exclusis cūctis qui in ipsa domo commorabantur, brevissimam fecit orationem. Postea ad ægrum accedens, fecit in fronte ejus Crucis signaculum, dicens: Ne metuas, fili carissime: ex isto enim casu nequaquam morieris, & crastina die sanus ad perficiendum opus, quod faciebas, regredieris una cū patre tuo. Caveatis tamen ne quid mercedis pro ipso opere recipiatis: sed illud perficietis in B. Mariæ Virginis gloriam: quia ejus merito sanitatem, quam petis, te scias impetravisse. His dictis discessit Vincentius; & sequenti die, quemadmodum ægro dixerat, fuit penitus subsecutum.

[35] Super fluvium, qui labitur juxta Dertusam, cujus supra mentionē fecimus; quamvis ejus sit multa amplitudo & magna profunditas; [servantur ob dissolutionē pontis submergenda.] nullus tamen est pons lapideus pro transitu constructus, sed quibusdam scaphis, hinc & inde funibus alligatis, trabes superpositæ sunt, per quas euntibus transitus esse consuevit. Dum igitur B. Vincentius, seminato verbo vitæ, die Parasceves ex ipsa urbe recederet, & memoratum pontem ipsum transire oporteret; propter consequentē multitudinem, tantum pondus fuit ponti superadditum, ut scaphæ illæ aquis completæ essent penitus, & trabium structura multis in locis dissoluta frangeretur: quamobrem multi existimantes se submergendos elevaverunt voces cum lacrymis, & viri Dei præsidium postulaverunt. Ipse itaq; videns tantum periculum imminere, mentem ad Dominum erigens, exoravit eum ut præstare dignaretur auxiliū populo perituro: moxque imprimis voce & manu multitudinē a metu cohibuit, deinde & aquis & lignis fecit signum Crucis, postremo jussit ut omnes sine timore transirent. Post quod miro quodam modo naviculæ, aquis evacuatæ, supernataverunt; & pons, qui paulo ante dissolvi & frangi videbatur, ita fuit pristino statui restitutus, ut multitudo populi transiret sine periculo; & in ipsis lignis nullum fractionis vestigiū apparuit postmodū.

[36] Apud b Mursiam, urbem Hispaniæ citerioris, quodam tempore tanta fuit locustarum & bruchorū multitudo, quod in quatuor dierum spatio quidquid viride erat in campis & in vineis fere devastaverant: [abiguntur locustæ & bruchi,] cives autem de hoc dolentes, B. Vincentium, qui illis diebus illuc venerat, adierunt, orationem ejus & auxiliū implorantes. Qui aquam benedictam afferri jussit, & eam illico benedixit: deinde una cum Clericis, qui eū comitari solebant, hymnos decantantibus, ad singulas urbis partes portasque perrexit, stansque in medio earum contra regiones, in quibus illud animalium genus esse dicebatur, aquam benedictam aspersit. Sequenti autem die omnia illa animalia reperta sunt mortua, & post paucos dies fuerunt vineæ & agri ad priorem viriditatem restaurati, ita ut illo anno nulla fuerit annonæ penuria subsecuta.

[37] Sacerdos quidā, cui nomen Laurentius Peregrinus, cujus mētio supra facta, [fugantur febres,] dū quadā die gravissimis febribus occupatus non posset dare operam, ut pro reficienda multitudine, quæ virum Dei sequebatur; & cetera disponerentur, quæ B. Vincentius suæ curæ commiserat; accepta ab eodem B. Vincentio benedictione, statim ab eo febres fugatæ sunt, & injunctum ei officium fuit diligenter & celeriter executus. [Lib. 3. n. 11.]

[38] Vir quidam nomine Lodovicus Cataldus, a Barcinona oriundus, duos continuos annos patiens vehementissimum ac diuturnum capitis dolorem, quē vocant hemicraniam, imposita capiti ejus B. Vincentii manu, [hemicrania,] statim sic curatus est quod post quadraginta annos numquam ullum dolorem passus est. Valentiæ duæ mulieres similiter ad virum Dei, pro habenda benedictione, [vitium oculi] venerunt; quarum una per multos annos dextero oculo nihil penitus videre potuit, altera quatuor continuos annos fluxum sanguinis passa erat; & quamvis multa medicorum remedia quæsivissent, numquam tamen medicinam invenerunt, quæ eis vel parum profuisset. [fluxus sanguinis,] Itaque humanis auxiliis destitutæ, se B. Vincentii precibus commiserunt; & quam primum benedictionem acceperunt, statim sanitatem, quam optaverant, impetraverunt. Mulier quædam Magdalena nomine, patiens in gutture molestissimam & inveteratam ægritudinem, dum in urbe Majoricarum B. Vincentius commoraretur, accepta ejus benedictione, [malum gutturis,] & imposita ei manu, in loco ubi ægritudinem patiebatur, statim curata est.

[39] In eadem urbe fuit mulier quædam, nomine Catharina, quæ, cum plures filios concepisset, nullum tamen peperit debito tempore, sed semper ante tempus eos emittebat abortivos: igitur audita fama, quod B. Vincentius multis sacrarum manuum impositione sanitatis beneficium conferebat, eumadiit, eique suam afflictionem exposuit, ac præterea orationis ejus auxilium imploravit, Vir autem Dei, fidem mulieris percipiens, Abi, inquit, filia, & noli de Dei liberalitate diffidere; & scito quod post paucissimos dies concipies, conceptumque filium debito tempore paries, ac deinceps propter aborsus nullam tristitiam patieris. [periculum aborsus.] Abiit igitur illa gaudens; & postmodum non aliter evenit quam ei Vincentius dixerat, imo tam fœcunda fuit totque filios in paucis annis peperit, ut eos aliis mulieribus educandos dare cogeretur. c

[40] Abscedente B. Vincentio a quodam monasterio, non multum ab urbe Valentiæ distante, ubi proxima nocte ab ipsis monachis magna cum humilitate susceptus quieverat, & verbum ædificationis docuerat; unus ex monachis Abbatem suum plurimum obsecravit, ut sineret eum post virum Dei proficisci, ut saltem sequentis diei solam ejus prædicationem, quam erat ad populum habiturus, audiret. Quod cum ab Abbate impetrare non posset, quam primum sequens dies illuxit, ascendit quemdam eminentem locum, qui erat in ipso monasterio: cumque prospiceret versus regionem, ad quam B. Vincentius dixerat sese profecturum, arrectis auribus adstitit, fidem habens in ejusdem Vincentii meritis, quod ejus prædicationis vox posset ad aures suas pervenire. Deinde monachus sic intentus cum prospiceret, pervenit ad aures vox viri Dei, qui prædicabat in quadam villa, quæ dicitur Tolleta, quæ ab ipso monasterio ad quadraginta millia passuum distare perhibetur. Itaque ipse animadvertens fuisse suo desiderio satisfactum, [Prædicatio a distante ad 40. M. P. auditur.] statim litteris mandat singula quæ ad ejus aures perveniebant. Dum hæc autem a monacho aguntur B. Vincentius prædicationem suam intermittens. Attendite, inquit, filii mei, qui huc gratia audiendæ meæ prædicationis convenistis, ne verba quæ loquor a vestra memoria cadere permittatis. Sūt multi qui ea quæ vos auditis libenter audire desiderarent verumtamen est quidam vir religiosus, permanens in suo monasterio multis millibus a nobis distante, ad cujus aures distincte ac perspicue devenerunt singula verba, quæ a me pronuntiari hodie audivistis. His dictis rediit ad illud unde fuerat ante digressus: Monachus vero hæc audiens, ad Abbatem suum dixit: Deus mihi concessit, quod tu mihi concedere noluisti: fui enim in loco, unde audivi & litteris mandavi quidquid Frater Vincentius in Tolleta hodie prædicavit. Abbas vero admirans & legens quæ monachus scripserat, misso nuntio sciscitatus est, an etiam vera essent quæ monachus asseverabat. Itaq; tandem compertum est, eadem penitus fuisse, quæ ille litteris mandaverat & quæ Vincentius eadem die prædicaverat. Innotuit quoque ipsi Abbati, quod vir Dei Vincentius, dum prædicaret, eadem hora hujus rei mentionem coram adstante multitudine fecerat.

[41] Doctrinæ vitæque ejus tanta erat auctoritas, ut ætate qua ipse claruit, in universo terrarum orbe solus ipse vera docere & bene facere ac bene vivere putaretur: [detergitur calumnia,] fuerunt tamen multi qui doctrinam ejus criminari, vel vitam ejus lacessere conati sunt. Nec mirum: scimus enim quod a mundi principio nulla bona unquam invidia caruerunt. Verumtamen ipsi invidi, [Iudæorum in concione obgannientium,] qui eum lacessere & doctrinam ejus criminari conabantur, adversus eum prævalere numquam potuerunt: hoc autem solum duobus exemplis, quæ modo narrabimus, comprobabimus. Apud Perpinianum multis Judæis a nonnullis Christianis, & quidem flagitiosissimis & impiissimis, suggestum est ut una dierum, quando magna populi multitudo adesset, & Vincentius contra Judæos aliquid loqueretur, deberent ipsi verba ejus interrumpere ac conclamare & dicere eum perverso sensu verba Scripturarum interpretari, ut videlicet propterea videretur confusus & fama ejus obfuscaretur. Igitur dum jussu Ferdinandi Regis decretum esset, ut singuli Judæi, qui Perpiniani commorabantur, quadam die Dominica Vincentii prædicationi interessent; in quo spectaculo universus populus & ipse Rex & Sigismundus Imperator & Benedictus summus Pontifex, cujus in secundo libro mentionem fecimus, (qui omnes Perpinianum illis diebus convenerant, gratia unionis Ecclesiæ tractandæ) una cum plerisq; aliis secularibus Principibus Ecclesiarumque Prælatis adessent, Judæi consurgentes in medium, fecerunt prout illi ante suggesserant. Sed Vincentius nihil perturbatus: Silete, inquit, non est Christianorum consuetudo ut fiat verbi Dei interruptio, dum populo prædicatur: sed ego constituo vobis horam, & hora Vesperarum ad me venietis, & tunc ostendam vobis, si loca Scripturarum, ut vos asseritis, fuerim perverse interpretatus. Constituta igitur hora, ipsis Judæis tam perspicuam veritatem de singulis quæ prædicavit aperuit, ut omnes se penitus superatos faterentur: & hoc ipsum sequenti die, corā memorato summo Pontifice, Sigismundo Imperatore, Ferdinando Rege ac ceteris Principibus & universa multitudine confessi sunt; & se in virum Dei fuisse mentitos dixerunt. Illi vero, quorum suggestione Judæi talem insultum fecerunt, post paucos dies infelici morte perierunt.

[42] Quidā quoq; ex Fratrum Minorum Ordine Tolosæ commorans, volens refellere, & publica quidem prædicatione, quæ illis proximis diebus S. Vincentius prædicaverat; vix verba iniquæ detractionis finierat, [& alterius qui subito in terram dejicitur.] & subito in terram cadens numquam loqui potuit, donec mente a Deo veniam postulavit, promittens se a B. Vincentio veniam petiturum, & retractaturū quidquid contra doctrinam ejus fuerat temerarie locutus. Igitur post voti emissionem, restituta est ei sanitas & loquela: & mox B. Vincentium adiens pro coōmisso illico veniā postulavit, & facillime impetravit. d

ANNOTATA.

a Flaminius, qui triennium nihil viderat.

b Surius Murisiam. Flaminius Nursam.

c Huic ex Castilionensi illud adjungimus: Vir quidam, Alanus nomine, habuit ancillam, quæ prægnans & vicina partui parere non poterat, quam adduxit B. Vincentio, ut eam benediceret. At ille positis manibus super caput mulieris benedixit eam: fecit deinde Crucem super ventrem ejus dicens: Iesus Mariæ filius, mundi salus & Dominus, sit tibi clemens & propitius. Simulque jussit, ut domum accedere properaret: nam cito parituram masculinam prolem prædixit, quod & factum est: vix enim domum attigerat, cum puerum peperit.

d Castilionensis illud habet: Murmuraverat vir quidam in B. Vincentium, ejusque vitæ ac prædicationi detraxerat, qui statim crepuit, effundebanturque viscera ejus: at ille resipiscens intellexit se ob blasphemiam scelusque quod perpetraverat ea perpeti. Jubet ergo statim se ad B. Vincentium deferri, profitetur detractionem suam, & veniam petit: quem beatus vir solo signo Crucis incolumem reddidit.

LIBER IV.
Acta duobus ultimis vitæ annis. Mors, Sepultura, miracula.

PROLOGUS.

[1] Quoniam duce Iesu Christo tam amplum campum non sine magno labore percurri, ut gesta nostri Vincentii, licet non omnia, tamen ex omnibus multa conscripserim, Pater humanissime; nunc nihil est reliquum, nisi ut vitæ quoque ejus felicem exitum describam protinus. Multorum etiam miraculorum, quibus & in vita & post mortem in Britannia claruit, narratione hunc quartum librum, non sine rationabili consilio, distinxi: maximo enim tædio affecissem eos qui legerent, si in superiori libro & ea quæ narrata sunt & quæ deinceps narrabuntur complecti voluissem. Eritque in hoc libro mei incepti operis finis, ut videlicet unus idemque esset & narrationis meæ & vitæ terminus ejus, quo ex nostra luce migravit ad cælum, a Iesu Christo sempiterna gloria & honore coronatus.

CAPUT I.
S. Vincentii in Britanniam Armoricam accessus, mora, morbus, obitus.

[2] Igitur post illustratas illas singulas regiones, quas in superiori libro expressimus, demum ingressus est eam Galliæ partem, quæ nostro tempore Britannia nuncupatur, in eaque duos continuos annos doctrinam salutis longe lateque diffudit. Quo tempore quantum animarum fructum fecerit, certe brevibus verbis narrari non posset; [Vltimis 2 annis senex in Britannia Armorica prædicat] hoc tamen argumento facile percipietur. Si loca fere infinita, quibus paucos dies in eis commorans prædicabat, quasi templa religionis faciebat, ex eis videlicet omnia flagitiorum genera eradicans & ad virtutum opera reducens; quanto magis dicendum est, ejus doctrinam apud Britannos fructificasse, quos tam longo tempore sine intermissione perdocuit? Agebat eo tempore vir Dei suæ ætatis a sexagesimum annū, eratque corpus ejus, tum ob senectutem, tum ob labores & cibi potusque parcitatem ac vitæ austeritatem, ita extenuatum, ut sine alicujus rei sustentaculo aut viri auxilio vix posset incedere. Verum propterea Christi venerabilis senex haud quaquam desistebat, quo minus pro fidelium animarum salute magnanime laboraret: consueta namque exercitia, quæ supra memoravimus, numquam omisit. Unum in eo singulare videbatur, quod a multis tamquam magnum aliquod miraculum habebatur. Cum enim, antequam ascenderet locum quo prædicabat, adeo debilis esset, ut vix moveri aut loqui posse videretur; tamen postquam loquendi materiam incepit, non minus ardenter, erudite, distincte, luculenterque euangelizabat, quam tempore florentis ætatis facere consueverat. Nulli hominum statui, nulli ætati, nulli denique sexui defuit fructus doctrinæ ac sanctitatis ejus: nam non solum ætate provectos & eos qui grandium rerum & disciplinarum erant capaces erudiebat; sed & pueros ipsos certis statutis horis ad se accersitos informabat, [& catechizat:] eos instruens, quomodo se Cruce signare, & quomodo Dominicam orationem, Angelicam salutationem, & articulorum fidei Symbolum dicere, atque quanta veneratione amare Deum, & quibus obsequiis parentes & quemcumque proximum honorare debuissent. In dandis consiliis non præponebat aut divites præ pauperibus, aut nobiles ignobilibus. Omnibus carus, omnibus utilis, pius ac benignus, omnibus amabilis ac venerabilis reddebatur. [erga omnes beneficus:] Erat in cunctis defensor, consultor, director orphanorum, pupillorum & viduarum: & ut in paucis multa complectamur, omnium doctor & pater erat; nec solum animas eorum verbo spiritualis ædificationis instruebat, verum etiam & sanctis ejus precibus eis corporis sanitatem impendebat. Cumque innumerabiles fuerint qui per sanctarum manuum ejus impositionem perfectæ sanitatis beneficium reportaverunt, ne tamen longius nostra narratio protrahatur, satis erit si hoc loco pauca recensebimus.

[3] b Uxor Joannis Britanniæ Ducis & Caroli Regis Francorum filia, [Crucis signo fœcundas reddit mulieres:] multos annos non solum sine prole fuit, sed etiam numquam potuit ex viro concipere. Sed postquam a B. Vincentio c benedictionem accepit ac sancta ejus manu ac Cruce uterus signatus est, illico concepit peperitque multos filios; quorum unus fuit Petrus, vir multarum virtutum gloria insignis, qui nunc superest, clarissimus Britannorum d Dux; & ob summam venerationem ac devotionem, quam ad S. Vincentii sanctitatem habuit, multam operam dedit ac multa millia aureorum impendit, ut catalogo Sanctorum inscriberetur. Nec hæc solum, sed & quamplures aliæ mulieres hujuscemodi manuum impositione concipiendi beneficium impetraverunt. In urbe Venetensi venienti ad eum viro, [sanat paralyticum:] qui decem & octo annis paralyticus fuerat, ut una cum aliis omnibus ad eumdem concurrentibus benedictionem acciperet, Argentum, inquit, & aurum non est mecum, sed precor Dominum Iesum Christum, ut pro immensa benignitate sua, tibi sanitatem, quam petis, largiatur. Et his dictis in multis corporis membris eum Cruce signavit, & ille statim sanum se sensit; surgensque, Deum magnificavit, eique gratias agens discessit, nec unquam talem ægritudinem de cetero per omnem vitam suam passus est, & post hoc vitam in sua perfectissima sanitate perduxit: & ideo semper B. Vincentio devotus vixit per omne vitæ suæ tempus.

[4] Post duos annos, quibus per Britanniam vitæ verbum sequentibus signis prædicavit, consistens in Venetensi urbe, fuit a Fratribus qui eum sequebantur suasus, ut in Hispanias regrederetur; ut videlicet, cum senex esset, potius in patria propria quam in peregrina moreretur. Verum ille memor verborum illorum, quæ Christus Iesus ad eum habuerat tempore quo ei Avenione ægrotanti jussit, ut per occiduas regiones prædicando discurreret, quemadmodum superius in secundo libro diximus; eorum suasionibus nullo pacto acquiescere velle dicebat. [lib. 2 nu. 4] Namque cum Britannia sita sit in extremis finibus Occidentis, arbitrabatur quod esset eadem regio, in qua Christus prædixerat eum moriturum. [regressurus in Hispaniā] Tandem importunis precibus sociorum adstrictus, decrevit ex Venetensi urbe discedere & redire in Hispaniam: quæ regio cum ipsa quoque in terrarum finibus sit, poterat intelligi quod ea esset, in qua Christus eum moriturum prædixerat. Itaque civibus Venetensibus, primum in commune admonitis, ut sanctæ doctrinæ ejus memores essent, relictisque eis maxima tristitia ob discessum ejus affectis, media nocte, asino, ut solebat, vectus iter arripuit: [miro modo impeditur & regressus in urbem Venetensem,] pergensque una cum sociis, cum multis millibus sese ab urbe distare existimassent, illucescente die ante ipsius urbis portas sese esse deprehenderunt. Ex quo ipse ad socios suos conversus ait: Redeamus, Fratres, in urbem: non enim aliud sibi vult, nisi quod voluntas Dei est ut in hac patria sim ei spiritum meum redditurus. Ingreditur igitur urbem, & quam primum civibus compertum est quod revertitur, statim ei magno cum honore & gaudio occurrerunt. Mulieres quoque & pueri certatim occurrerunt ad osculandum manus ejus, dicentes, Benedictus qui venit in nomine Domini. Tantus præterea fuit in ipsa urbe campanarum sonitus, quantus fieri solebat quando alicujus diei festi singularis solennitas celebratur.

[5] [prædicit mortem suā,] Postquam vero devenit in locum ubi hospitatus est, cives & eos qui eum comitati sunt, hoc pacto allocutus est: Filii mei, Deo placuit ut ad vos redirem; non quidem prædicandi gratia, sed ut apud vos claudam extremum vitæ meæ diem. Abite ergo unusquisque ad propria, & digna præmia reddat vobis Deus pro honore, quo me tantum hodierna die affecistis. [ejusque diem] Hæc & multa alia dixit, quibus omnes assistentes ad magnum fletum provocavit. Sequenti vero die occupatur gravissimis febribus, & magno in singulis membris corporis dolore concutitur, ita ut pene totus defecisse videretur. Hæc tamen non impediverunt, quo minus ipse omnia faceret, quæ viro Dei expediebant. Convocavit enim imprimis Fratres suos, & eis diem quo erat moriturus prænuntiavit; moxque accersito Sacerdote, cui confiteri solebat, confessus est, petiitque omnium peccatorum suorum absolutionem, prout Maximus Pontifex Martinus ei ante concesserat. Deinde singula salutifera Ecclesiæ Sacramenta tanta religione & devotione suscepit, [extrema Sacramenta suscipit.] ut hac quoque vice Sanctis verbis ejus, crebris lacrymis ejus, hymnisque & orationibus, nemo fuit qui in uberrimas lacrymas non prorupisset. Triduum consumpsit commonefaciens singulos qui ad eum visitandum proficiscebantur, ut disciplinæ, quam ab eo acceperant, non obliviscerentur. Sed cum per eos dies, quibus ægrotabat, multa fuisset locutus, quæ erant & admiratione & annotatione digna; non fuit nobis consilium singula recensere: verum ex omnibus hæc paucissima collegimus.

[6] Die quo divulgatum est per civitatem, quod vir Dei lecto decumbens Sacramenta receperat, quæ in extremo vitæ Christiani homines recipere solent; e Episcopus ac Magistratus & universa Venetensis urbis nobilitas ad eum visitandum simul profecti sunt. [Venetenses adhortatur ad perseverantiam:] Post multos autem sermones ultro citroque habitos, ipse ad eos post hæc verba sic locutus est: Viri Britones, si meminisse volueritis eorum quæ vobis per continuum biennium prædicavi, certe comperietis ea talia esse quæ a veritate non discrepant, sed sunt vobis ad animarum vestrarum veram salutem profutura. Nostis enim, quot & qualibus vitiis deditam vestram patriam comperi; & nihil in me fuit quo saluti vestræ consulere potuissem, quod non ipse jucundissime fecerim. Una ergo mecū Deo gratias referatis, qui mihi gratiam sermonis contulit, corda vero vestra habilia fecit ut mea doctrina ad bene vivendum flecterentur. Vobis reliquum est, ut in inceptis virtutibus perseveretis; & quæ a me didicistis, non obliviscamini. Ego vero, ex quo Deo placuit ut in urbe hac sit vitæ meæ terminus & requies, ante tribunal ejus ero vester patronus, & continue pro vobis deprecabor, & id vobis me facturum promitto, si a mea disciplina non discesseritis. Valete itaque omnes, quoniam post decem dies ad Dominum migrabo.

[7] Post hæc prohibuit ad eum euntium frequentiam, ut videlicet major quies sibi esset, ut divinarum rerum contemplationi vacaret. Et quamvis omnes ægritudines, [patientissimus in omnibus:] quibus antea frequentissime vexatus est, patienter tulerit; tamen in hac, quæ molestissima fuit, tantam monstravit patientiam, quod multi viri prudentes, & ipsi quoque medici, ægritudinis genus & patientiæ considerantes, frequenter dixerunt, impossibile fieri sibi, quod homo vivens majorem patientiam habere posset. Dum a medicis aliquid fiebat, quod corpori potuisset læsionem aut dolorem inferre, nullus ex ore ejus clamor nullaque vox emittebatur, nisi quæ sonaret nomen Iesu Christi, aut Mariæ Virginis, aut alicujus ex Sanctis Dei. Excepto tempore, quo vel comedebat vel dormiebat, vel pro superveniente necessitate aliquid loquebatur, semper Deo sacrificium laudis immolabat. Viri autem qui in Venetensi civitate præsidebant, considerantes quod in urbe ipsa nulla domus Fratrum Prædicatorum esset, voluerunt auferre litigium, quod de sepultura ejus sacri corporis futurum arbitrati sunt. Itaque eum adeuntes interrogaverunt, quem locum pro sepeliendo corpore suo vellet eligere. Ille respondit: Ego sum vir religiosus, [de sepultura disponit] pauper & servus Christi: ideo de animæ meæ salute, non de sepeliendo corpore satago. Verumtamen, sicut in vita sic & post mortem pacem a me habeatis: obsecro vos ut Priori conventus, qui inter alios mei Ordinis conventus est vestræ urbi propinquior, de mei corporis sepultura disponere permittatis.

[8] Peractis proinde novem diebus, petiit legi Christi Passionem, [inter preces obit.] juxta narrationem singulorum Euangelistarum: postea fecit legi illos septem Psalmos, quos Pœnitentiales appellamus: sed & eosdem Psalmos & totum Psalterium totiens dixit, donec ei corporis vires officiumque linguæ defecerunt. Ultimo vero loco lecta est Letania: post cujus finem statim totus jucundus & hilaris effectus est, ac junctis elevatisque manibus, & oculis in cælum erectis, migravit ad cælum. [papilionibus circum volitantibus.] In quo tempore ex fenestra visa est ingredi locum, ubi decumbebat, magna & miri candoris multitudo quorumdam animalium, quæ vulgo papiliones dicuntur: quæ circumquaque tamdiu volaverunt, donec anima discessit a corpore; sed corpore extincto statim recesserunt, nec unquam visa sunt. Hæc autem animalia, quid nisi Angelos æstimabimus fuisse, qui sub tali specie comparuerunt, & felicem illam animam in illam civitatem cælestem, inter illos gloriosissimos cives collocaverunt? Eadem quoque hora, mira ac suavissima f odoris fragrantia ex corpore ejus redundavit.

ANNOTATA.

a Sexagesimum certe non diu explerat, si 23 Ianuarij anno 1357 natus fuerit & venerit in Britanniam primo vere anni 1417. Irrepserat nescio quo modo septuagesimum: quod mutare maluimus, ne in hunc locum temere incurrens aliquis deciperetur.

b Hic est Joannes hujus nominis V, & Sapiens cognominatus, qui patri itidem Ioanni succeßit anno 1399, duxit uxorem Joannam filiam Caroli VI anno 1404, vita functam anno 1433.

c Hic paßim intelligunt sterilitatem, contractam post natum 11 Maj 1414 Franciscum dein Ducem Britanniæ, de cujus nativitate agit Argentræus lib. 10 Historiæ Britannicæ cap. 14.

d Petrus post mortem Francisci fratris constitutus est Dux anno 1450, mortuus 22 Septembris anno 1457. Consule Argentræum lib. 11 cap. 14 & 20.

e Amalricus de la Motte, cujus ad Sedem Macloviensem translati, successores duo, fuerunt ex Ordine Prædicatorum assumpti.

f His jungi possunt sequentia a Castilionensi: sic relata Fuit quidam peregrinationis ejus comes, Ferdinandus nomine, qui postea fuit Episcopus Telesiensis, qui hæc attestabatur; si quando contigisset viri sancti manum, dum in ascensu vel descensu illum adjuvaret, magnam ex illa manu fragantiam redolere, quæ etiam usque ad triduum ab ipsa Ferdinandi manu non discedebat. Eadem habet S. Antoninus, & nonnulla illi spiritu prophetico addit prædicta. Est Telesia urbs Episcopalis Samnii sub Archiepiscopo Beneventano, ubi Ferdinandum sedisse ab anno 1454 ad 1458 tradit Vghellus tomo 8 Italiæ sacræ pag. 522.

CAPUT II.
Exequiæ: Miracula post mortem.

[9] [Aqua, qua corpus lotū,] Per eos vero dies erat Veneti religiosa illa Ducis Britanniæ uxor, cujus supra facta est mentio; quæ ob singularem devotionem, quam habebat ad S. Vincentium dum adhuc viveret, voluit propriis manibus lavare corpus extinctum, prout videlicet consuetudo est multarum gentium, quæ solent abluere mortuorum corpora: [morbi pelluntur:] aquamque ipsam diu diligenter observavit. Quæ numquam corrumpi potuit, nec ex ea vermes, nec aliquid turpe procreatum est: quin imo tam diu gratissimo odore fragravit, quousque in eo vase in quo reposita fuerat, penitus consumpta est: multi insuper qui ex ea biberunt a variis languoribus curati sunt. Dux vero Britanniæ exequias ei parari jussit, quales & dignitati suæ & Vincentii virtutibus convenire djiudicavit: ad quas exequias partim a Duce convocati, partim ipsum corpus visuri, & partim corporum sanitatem recepturi, universa fere Britannia convenit. Sed & tanta fuit multitudo quæ certatim conabatur aut videre aut tangere illud venerandum corpus, quod necessarium fuit, ut inhumatum & multis armatis militibus custoditum triduo teneretur. Verumtamen nec minimus fœtor inde exhalavit, [exequiæ solennes fiunt:] nec aliqua vel in facie, vel in aliis membris, vel in carne fuit subsecuta mutatio; sed semper idem color eademque facies corpori fuit, ab illa hora qua extinctum est, usque ad tempus quo fuit sepulcro conditum. Obiit autem a die Veneris, Nonis Aprilis, sepultusque est in majori ecclesia Venetensi, anno Domini nostri Iesu Christi millesimo quadringentesimo decimo b octavo. Et quemadmodum in vita ejus multis miraculis claruit, sic & post obitum ejus innumerabiles homines, aut sacrarum reliquiarum, aut vestium quas vivus induebatur, aut sepulcri ejus tactu, ab hora separationis ejus usque in hodiernum diem, beneficium perfectæ sanitatis impetraverunt. Ne vero hujusmodi miracula prætermittantur, aliqua ex eis compendio conscribemus.

[10] Apud Cæsaraugustam vir quidam, nomine Joannes Zanitus, epidimia mortaliter est percussus, [Curantur pestis,] taliter quod nullo pacto posse curari ab omnibus, præsertim a medicis, putabatur. Suasus ab illustri Fratre Joanne de Grassia, qui nunc Majoricensis Episcopus & Alphonsi Regis Arragoniæ Confessor est, ad B. Vincentium voto multis cum lacrymis emisso, perfectam sanitatem protinus impetravit. [vulnera,] In eadem civitate mulier quædam, a viro zelotypo tribus mortalibus c ictibus, in diversis sui corporis locis vulnerata, invocato auxilio B. Vincentii, post paucissimos dies curata est, quamvis fuisset a chirurgicis tamquam moritura judicata.

[11] Tactu quoque vestimentorum vel aliarum rerum, quæ sacrum corpus tetigerunt, [febres aut alii morbi 400,] multi ægritudinum quas patiebantur integram sanitatem impetraverunt, & ex multis hæc pauca collegimus. Habetur Veneti quoddam stratum ex lana confectum, quod vulgo vocant matracium, super quo jacens B. Vincentius mortuus fuisse perhibetur; & compertum est fuisse supra quadringentos homines, qui ex devotione super eo certo temporis spatio jacuerunt, & a vehementissimis febribus aliorumque generum infirmitatibus statim convaluerunt. Majoricis fertur haberi pallium seu cappa, qua B. Vincentius induebatur, tempore quo in ipsam insulam navigavit; cujus tactu a tempore quo ex insula discessit usque in hodiernum diem, non solum febres patientes, sed etiam obsessi a dæmonibus, & mulieres in partu periclitantes curatæ sunt, & a mortis manifestæ periculis liberatæ.

[12] Frater quidam ex Ordine Prædicatorum, nomine Wilhelmus Pottas, dum in memorata urbe Majoricarum B. Vincentius consisteret, habuit quosdam pilos dum barba Vincentii tonderetur, quos pro sui devotione multo tempore conservavit. Huic cum quadam die nuntiatum esset, quod in ipsa urbe erat quædam rustica mulier a dæmone obsessa, quæ multis Judæis respondens multa secreta revelavit; acceptis supradictis pilis pergens ad locum ubi illa vexata tenebatur, [liberantur] eosdem in quodam panno involutos collo ejus alligavit: sed & diabolus qui mulierem obsidebat, virtutem pilorum sentiens, [energumena,] ipsum corpus plurimum torquere cœpit. Itaque interrogatus quid erat in causa, quod sic mulierem vehementius solito vexaret; respondit quod hoc faciebat propter capillos Fr. Vincentii Ferrarii; quorum magnam virtutem, & quidem ei contrariam, sentiebat. Tandem post multa, quæ scivit mulier dicere & revelare, quæ ex seipsa numquam dicere vel revelare scivisset, diabolus ex corpore exiit, illud pene mortuum derelinquens.

[13] Valentiæ vir quidam, nomine Wilhelmus Stadey, utriusque Juris Consultus, percussus morbo, [peste laborans,] quem vocant epidimiam, in utroque inguine, ita ut arbitrio quorumdam peritissimorum medicorum mortuus judi caretur; indutus a matre quamdam lineam tunicam, quam vir ejus a B. Vincentio habuerat, & ob tanti viri reverentiam multo tempore diligenter & honorifice conservaverat, statim respirare cœpit: & signa illius morbi, quæ per totum corpus diffusa erant, disparuerunt, & post paucissimos dies penitus de tam periculosa infirmitate convaluit. In quodam loco vicino urbi Dertusæ, [2 energumeni,] quem vocant de Bonifellet, vir quidam habens scapulare, quod a B. Vincentio habuerat, & magna reverentia conservatum longo tempore tenuerat, illud imposuit cuidam qui Dertusæ obsidebatur, nec ullis exorcismis curari potuerat; & statim ab eo diabolus exiit. Dæmoniaca quædam in monasterio de Prato, quod est in Arragonia, induta caligis quæ fuerant B. Vincentii, clamabat: O Vincentiole, Vincentiole, quare me tantum comburis? Tandem ea verba sæpius repetens, emisso horribili ejulatu dæmon ex corpore discessit, ipsamque mulierem semimortuam ac humi prostratam dereliquit.

[14] [Periculose æger,] Quidam ex familiaribus Comitis de Dardana, qui unam partem tunicæ B. Vincentii multis annis religiose & devote conservaverat, patiens gravem quamdam ægritudinem ex qua penitus credebatur moriturus, super se memoratam partem tunicæ apponi fecit, & sequenti die perfecte convaluit. Quod multi alii ipsius Comitis familiares videntes, super se apponi eamdem tunicam voluerunt, quoties ægrotaverunt, & etiam ab eorum infirmitatibus perfecte curati sunt. [dolore capitis laborans.] Tolosæ mulier quædam, quæ pluribus annis molestissimum in capite dolorem passa fuerat, quamprimum capiti suppositum fuit birretum B. Vincentii, quod in urbe ipsa a Prædicatoribus Fratribus habetur, statim curata est, quod numquam talem dolorem senserit ulterius. d

ANNOTATA.

a Surius feria sexta, at melius Castilionensis, quarta feria ante diem Palmarum, ut supra probavimus.

b Annus hic 1418 numeratur more Britonum & Francorum, initium sumentium a Paschate, proinde annus fuit sequens 1419.

c Castilionensis ait, pugione in mamilla transfixam, & in sinistro humero; adeo ut in utroque vulnere pugionis cuspis oppositum latus penetraverit. Illa vero, dum cederetur, frequenter B. Vincentium invocaverat. Cum vero ad eam jam mortuam accessissent propinqui & vicini, accepissentque ab ancilla, quæ ibi adfuerat, eam invocasse sæpe B. Vincentium; fecerunt pro ipsa votum, & statim surrexit incolumis, sicque postea non parvo tempore supervixit.

d Cum nulla hic habeatur conclusio & tam pauca ex adeo multis post mortem miraculis hactenus referantur, non absque fundamento suspicabimur; maximam hujus ultimi libri partem adhuc desiderari: quæ utinam aliquando in lucememergat.

ALIA MIRACVLA
ad S. Vincentii sepulcrum patrata,
Auctore Francisco Castilionæo ex MSS.

Vincentius Ferrerius, Ordinis Prædicatorū, Veneti in Armoricis (S.)

BHL Number: 8664

EX MS.

[1] [Miraculis claret] Facta sunt autem mox per B. Vincentinm, divina operante virtute, signa & miracula, numero pene infinita, quæ recensere longum esset: in quorum testimonium imagines cereæ multiplices sine numero ipsi sepulcro Beati viri appensæ sunt. Erat eadem tempestate quidam civis ejusdem civitatis a Venetensis, qui magna vesania & ingenti furore agitabatur, [ad sepulcrum ejus sanātur phreneticus,] adeo ut catenis manicisque ferreis vix retineri posset. Is a propinquis amicisque ductus superpositusque sepulcro beati viri, cum paululum obdormivisset, pallio ipsius B. Vincentii tectus; vidit in somnis, ut ipse postmodum attestabatur, B. Vincentium dicentem ei: Confide, fili, nam in bono statu cito eris, sicque cum evigilasset integre sanum sese reperit. [& e deglutita fibula ægra,] Deglutiverat puella quædam fibulam zonæ, ac tanto cruciatu vexabatur, ut nec jam aliud nisi instantem mortem præstolaretur. Hæc facto voto ad sepulcrum beati viri liberata est.

[2] Abbas quidam b venerabilis pietate habuit nepotem adolescentem in eadem civitate Venetensi, quem ad colligendas nuces miserat. [reviviscunt e lapsu mortuus,] Is cum arborem conscendisset; ad terram decidit, ac mortuus est: pro quo Abbas votum fecit, simulque ad sepulcrum beati Viri magna cum fide accessit: cumque diutius orasset, inde rediens, offendit in via unum ex domesticis, qui magno cum gaudio nuntiavit illi, nepotem suum exisse ac vivere. Venerunt ex Normannia viri, qui ad sepulcrum B. Vincentii puerum mortuum comportarunt: qui superpositus sepulcro illius, statim resurrexit. [alius puer,] c

[3] Fuit vir in oppido Joselino, d Joannes nomine, qui cum forte ad fluvium devenisset, ubi adolescentes non pauci natabant; voluit nepotem, quem secum duxerat, tnatum annos quindecim, ad natationē instruere: sicque ipse cū nepote in aquam descendit. Cum autem imprudentius mulino e qui proximus erat adhæsissent, ambo impetu aquæ & vorticibus rapti in profundum ferebantur. Cumque eorum alter, [juvenis submersus.] major natu, nare doctus, facile evasisset; remansit adolescens. Qui cum in conspectu virorum ac mulierum, qui ibi tum aderant numero fere quadraginta, semel atque iterum in superficie aquæ apparuisset, cœperunt acclamare omnes, Beate Pater Vincenti, adjuva illum: pauloque post ad ripam fluminis, aquæ impetu vel potius divino nutu, deductus est, jam plane defunctus, capite omnibusque membris dissolutis. Quod corpus, viri qui aderant ad sepulcrum B. Vincentii attulerunt, accurrentibus parentibus, propinquis, magno populo ac Clero; factaque supplici oratione ac voto, suscitatus est, statimque incolumitati redditus.

[4] Joannes Guerre Ducis Britanniæ f sagittarius fuit: is a sociis sagittariis gravissimis vulneribus saucius jacebat, adeo ut post octavum diem ingravescente morbo morti proximus fieret. Quod cum qui aderant animadvertissent, jusserunt Sacerdotem accersiri, qui confessionem ejus audiret, ac reliqua conferret Sacramenta: qui sero veniens animæ tantum commendationem fecit, reliqua omisit Sacramenta. [& sagittarius Ducis,] Mox autem, antequam inde Sacerdos abiret, ille emisit spiritum. Cumque de ejus sepultura extra locum sacrum, quoniam sine confessione decesserat, ageretur; quædam piæ mulieres unanimes acclamarunt, suppliciter orantes B. Vincentium, ut reduceret animam illius, tantumque spatii vitæ daret, ut Pœnitentiam & Ecclesiæ Sacramenta susciperet: factoque voto surrexit, qui fuerat mortuus, asserens se vidisse B. Vincentium inter multos dealbatum, a quo se protectum asserebat a dæmonibus, qui illum devorare parati erant. Supervixit autem postea annos non paucos. Mulier quædam, [leprosa mundatur.] Ludovica nomine g Nocivietensis diœcesis, leprosa penitus effecta, toto anno vehementi arserat calore, qui a lepra inferebatur. Hæc accessit ad sepulcrum B. Vincentii, factaque confessione & emisso voto, integre sanata est.

[5] Fuit mulier in provincia Britanniæ, cui non satis omni tempore mens sana adesse consueverat: quæ cum esset prægnans magno edendi carnes desiderio tenebatur, cui vir hoc interdixerat: non enim fortasse rite hoc appetebat. Illa vero magna vesania, natum, quem infra bimatum habebat, [resuscitatur infans in partes sectus, & ollæ injectus] arripuit, bifariam divisit, partemque nati in ollam, ut coqueretur, conjecit. Mox supervenit vir qui ut rem cognovit, vecors præ nimio dolore effectus, quid potissimum agat ignorat. Cumque venisset illi in mentem quanta esset virtus B. Vincentii, ad ejusmodi signa conficienda; magna cum fide rapit partes nati discerpti, ad sepulcrum B. Viri properat, effundit preces cum lacrymis. Quid plura? Meritis B. Vincentii conglutinantur partes pueri, reducitur in eo spiritus, reviviscit qui fuerat in frusta divisus. Diffunditur tanti fama miraculi, concitatur ad tam mirum spectaculum tota Britannia, admirantibusque populis signum rei gestæ & testimonium veritatis affertur. Nam in ipso infante suscitato cernebatur divisionis signum, tamquam filum carneum, per ipsius incisionis loca distractum. h Res non tantum nostris temporibus, verum & superioribus seculis inaudita. [aliusque natus mortuus.]

[6] Mulier quædam, Wilelma nomine, bino fœtu gravida, cum venisset ad partum, primo edidit infantem mortuum; quem cum obstetrices, solicitæ de salute secundi fœtus, abscondissent, donec terræ mandaretur; ne vir superveniens i magis mœrore mortui fœtus afficeretur, quam alterius viventis hilaritate gauderet; Cur non fit votum, inquiunt quædam mulieres quæ ibi aderant, B. Vincentio pro fœtu mortuo? Sicque mox omnes quæ aderant, cælesti spiritu afflatæ, supplices rogarunt B. Vincentium, ut tantum donec baptizaretur fœtus vitam reciperet, statimque facta oratione revixit puer, & baptizatus est, pluresque insuper menses superstes vixit. k

[7] [item mortuus ex lapsu,] Nauta quidam ex alto ceciderat, spatio quadraginta pedum, ac mortuus est: amici vero ac nati ejus de sepultura soliciti decreverunt reservare corpus usque ad insequentem diem, quo de ejus morte certiores fierent: postridie vero ejus diei, quoniam sine confessione perierat, fecerunt votum B. Vincentio, tuleruntque corpus ejus ad sepulcrum beati Viri, & mox revixit.

[8] In civitate Venetensi fuit vir, Oliverius nomine: is habuit filiam natam annos sex, [sanatur peste percussa] quæ peste percussa & morti proxima, ducta est ad sepulcrum beati Viri: & cum fuisset super monumentum B. Vincentii collocata, tandem longis precibus & lacrymis sanata est, ipsumque monumentum per se bis concussum, & digitis quatuor a loco proprio, cunctis id cernentibus, elevatum est.

[9] [in vase submersa,] Puella quædam, nata annos septem, in quodam vase aqua pleno suffocata est: quam cum post triduum parentes mortuam invenissent, supplices cum lacrymis ad sepulcrum beati Viri attulerunt, frequentique in cœtu populi suscitata est. Vix narrari posset humano eloquio quam variæ sint ejus meritis ægritudines curatæ; quot paralytici, quot leprosi, surdi, cœci, quotque a dæmonio vexati incolumitati restituti. Multi peste percussi & morti proximi ad invocationem beati Viri curati sunt, compluresque mortui l variis casibus suscitati: multæ etiam domus igni succensæ, [alia innumera miracula.] ad invocationem B. Vincentii, extincto mirabili modo igne, illæsæ permanserunt.

[10] [Oculatus testis rerum ab eo in vita gestarum,] Multa omitto, multa etiam ne longior in scribendo sim sponte prætereo: hæc tantum volui carptim collegisse, quæ mihi memoriam illius viri, tantæque virtutis & gratiæ monumentum facere possint: quæ ipse nonnunquam, ad excitandum pietatis spiritum, brevi temporis spatio, & uno, ut dicitur, spiritu percurram. Unum tantum addam, quod ipse accepi a Sacerdote quodam longævo, Bartholomeo nomine, ex hac nostra Alexandria Italica oriundo; qui in adolescentia sua ipsum Beatum Vincentium, dum prædicaret variasque provincias circuiret, subsecutus fuerat, magnaque illi familiaritate adhæserat, habitumque tertii Ordinis Beati Dominici ab eo acceperat. Ille enim hæc omnia, quæ de eo superius enarrata sunt, de vita illius & moribus, de prædicatione ac sapientia, de signis quoque vera esse attestabatur: addebat etiam multa, quæ ei Beatus Vincentius de rebus futuris prædixerat; quorum ordinem cum non plane perceperim, ne etiam auctor novarum rerum fieri videar, hoc tempore omittenda decrevi. Id unum est, propter quod hujus viri mentionem feci, quod præ magnitudine rei vix proferre audeo: quod nisi haberem testem locupletem, [narrat auctori] hunc de quo loquor Presbyterum, virum probum atque gravissimum, non ausim profecto hoc proloqui; tanta est ipsius portenti novitas & miraculi excellentia. Sed quod impossibile est hominibus, possibile est apud Deum: nec profecto falsum est verbum Domini, quod de credentibus in se dixit, hæc quæ ego facio & ipsi facient, & majora horum facient. [Ioa. 14, 12] Quod & in B. Petro verum fuisse comprobatur, nam cum Salvator noster tres tantum mortuos, unumque ex illis quatriduanum suscitasse legatur; Apostolus ejus Petrus duodecim vita defunctos aut supra, unumque qui circiter annos duodecim antea sepultus fuerat, ab inferis revocavit.

[11] Dum igitur olim B. Vincentius, aiebat longævus ille, sicut consueverat prædicaret, [quod concionante Vincentio rei duo] contigit ut non longe ab eo loco, ubi vir sanctus & frequentissimus populus aderat, duo scelesti vir mulierque, in nefandissimo scelere deprehensi, ad supplicium traherentur, quo igni cremati tanti piaculi pœnas luerent. Quod cum vir Dei, proximum quemque quidnam id esset sciscitatus, intellexisset; jussit ad se officium publicum ac lictores una cum ipsis reis accersiri. Qui cum a frequenti populo, novarum rerum cupido, ad eum sine mora ducti fuissent (tanta enim erat viri auctoritas, ut ei quod jussisset contraire non liceret) Exspectate, inquit, nos, donec cœptum officium prædicationis absoluam: ipsos vero reos huc adducite, interimque soli sub ipso suggestu subque pedibus meis conclusi maneant (pars enim inferior suggesti undique asseribus claudi consuevit) quod & suadente vel impellente populo, statim factum est. [sub ejus cathedra positi] Cœpit autem vir Dei altissimo sumpto principio de pœnis, quæ in purgatorio diversæ diversis flagitiis infliguntur, sermonem habere: in quo ille singulis criminibus singula supplicia propriasque cuique errato pœnas adscriptas esse, nec leves illas quidem, licet quandoque finem habituræ sint, sed ingentes & infernalibus proximas, longeque a nostris remotas, & multiplici proportione majores esse attestabatur; nullumque adeo grave hic a quoquam mortalium scelus perpetrari posse, quin illud ibi lustralibus ignibus, modo hic attritio cordis præcesserit, purgari ac deleri valeat. Agere autem ignem illum, cum sit corporeus, divino quodam & occulto judicio in animas corpore cassas. Tum demum ad scelus ab ipsis reis perpetratum, meritumque illis pro eo supplicium, longa oratione devenit: sicque circa hujusmodi malitiam, circiter horas tres (ut ille longævus aiebat) sermonem protraxit. Quo peracto, ut captivi, [finito sermone, inventi sint] qui conclusi sub suggesto fuerant, educerentur permisit. O mira orationis virtus! quam efficax est verbum veritatis! Si manu supposuisset ignem, non plus potuisset efficere immissis facibus, quam verbo operatus est. Tantum enim conscientiæ reatus & compunctio admissi sceleris illos corrosit, ut cum accessissent viri qui illos ad supplicium educerent, nil præter ossa ipsa nuda, consumptis carnibus & cute, reperta sunt. Non est mea sententia ambigendum, [usque adossæ consumpti.] quin vir Dei tantum spiritu & oratione potuerit, ut illi non modo ab instanti supplicio & ignominia publica, verum etiam ab omni pœna, quam in futura vita perpessuri erant, sola compunctione cordis & brevi conscientiæ adustione liberati, ad æternam requiem felicemque patriam commigrarint. Legitur quid simile a B. Elisabeth, m in Pannonibus Regina, actum: illa enim tantum sola oratione potuit, ut adolescentem quemdam, quem itidem orare jusserat, spiritualibus facibus adurere videretur. Quis igitur sapiens & intelliget hæc?

[12] Non cessat autem B. Vincentius nostris n quoque temporibus, divina operante virtute, signa invocatus & miracula facere: [Bononiæ] nuper enim a civitate Bononiensi gravissimo testimonio relatum est, puerū submersum, qui spatio dimidiæ fere horæ sub aquis fuerat, ad invocationē B. Vincentii fuisse vitæ salutiq; restitutum. Cū enim is puer, qui erat natus circiter annos quatuor, [submersus puer resuscitatur.] matri jā defunctus allatus esset; illa, quæ eum ex voto susceperat, Vincentiumq; de viri sancti nomine appellaverat; reminiscens quo pacto ad invocationem B. Vincentii, cum prius esset sterilis, illum accipere meruisset, non diffisa ejusdem virtuti, cœpit cum lacrymis ingentique ejulatu, magna commota fide, acclamare, Hunc, inquiens, per te, B. Vincenti, puerum accepi: per te mihi restituendus est. Tu olim hunc nobis dedisti, nunc reddas oportet. Ex sterili quondam fecisti fœcundam matrem; nunc orbam & omnium mulierum infelicissimam adjuves necesse est. Nam quid mihi profuit illum suscepisse, quem tam cito absque ullo fructu amissura fueram? Satius fuerat non datum esse, quem tam immature, tanta cum matris calamitate, ablatum iri. Quid enim hactenus, ab ipso conceptus initio, ex eo nisi labores ærumnasque suscepi? Hoc est, non filium dare, sed auferre: hoc est, non gaudium lætitiamque matri, sed infortunium & calamitatem perpetuam intulisse. Quid radium, tam cito defecturum, oriri opus fuerat? ad quid hic lucifer, tam subito occasurus, apparuit? Potuisti dudum, superatis naturæ ac sterilitatis meæ legibus, illum nobis donare: poteris etiam, Pater, illum ab inferis tuis precibus revocare: quodque pluribus aliis rogatus dedisti, hoc miseræ matri, cum precibus supplicanti, præstare ne moreris. Per te vixit puer, per te reviviscat. Cœpit inter hæc verba lacrymasque paulatim puer spiritum resumere, sicque non multo post redivivus matri filius incolumisque restitutus est. Non est igitur hoc pacto abbreviata manus Domini: & nobiscum est in Sanctis suis Dominus Iesus usque ad consummationem seculi: apud quem B. Vincentius vir sanctissimus, perpetuo cœlebs, magister & prædicator veritatis, sit pro nobis assiduus intercessor. Amen.

ANNOTATA.

a Bern. Guyard nominat, Petrum Hernei sive Grasset, ex parochia Guillacensi diœc. San-Maclovien.

b S. Antoninus addit Cisterciensis Ordinis diœcesis Venetensis: le Grand monasterii Landavallis. Guyard etiam nomen exprimit & Yvonem vocat: ipsumque nepotem vocat Joannem Goeliahan.

c Testem sic allati a patre & matre pueri, Guyard nominat; Guillelmum Roberti, de quo infra num. 2.

d S. Antonino dicitur, Joannes de Josselino existens in Riparia Augusta: est ibidem oppidum Iosselinum, in quo etiam fuerat concionatus.

e Gallice Moulin, mola, intelligitur autem hic ipsa rota, quæ aquæ impetu circumacta molam circumagi facit.

f S. Antonino Archerius Ducis & diœcesis Trecensis. Diagus cap. 72 asserit contigisse anno 1448.

g Videtur Namnetensis legendum, Guyard infra n. 4, notabiles aliquas circumstantias habet.

h Idem narrant S. Antoninus & Le Grand, qui addit contigisse in angulo Britanniæ. Diagus cap. 72 asserit, contigisse anno 1421, & sanatum infantem diu vixisse, primo inserviisse in ecclesia, ubi resuscitatus fuerat, dein Ordinis Prædicatorum assumpsisse habitum, & in Sicilia concionatorem sæpius ostendisse signa divisionis, & devotionem erga S. Vincentium Siculis infudisse. Ne autem dubitari poßit quin hoc miraculum sit diversum ab eo quod libro 3 numero 19 a Ranzano refertur, facit testis oculata infra apud Guyardum numero 31

i Apud eumdem nominatur Joannes le Clerc.

k Idem ait solum tribus septimanis vixisse.

l S. Antoninus, Reperi, inquit, XXVIII defunctos post mortem ejus, per merita ejus & ad invocationem ejus nominis resuscitatos, sigillatim & multum distincte a Notariis in Processibus factis ad inquisitionem de vita ejus & miraculis factam in diversis regnis. Possunt pauca latius expressa miracula apud eumdem legi.

m Elisabetham Thuringiæ Landgraviam, filiam Regis Hungariæ intelligit, in cujus Actis 19 Novem. dandis habemus quod sequitur.

n Id est ante annum 1470, quando hæc scripta sunt.

ALIA MIRACVLA
facta in Britannia Armorica, & ex Processu Venetensi Gallice collecta a Bernardo Guyardo de Iesu Maria Ordinis Prædicatorum.

Vincentius Ferrerius, Ordinis Prædicatorū, Veneti in Armoricis (S.)

EX GALL. GUIARDI

CAPUT I.
Miracula Veneti, maxime civibus, ad invocationem S. Vincentii facta.

[1] Ioannes Mayda elephantiacus, a patre suo commendatus Sancto, [Curantus morbus caducus &] adductusque ad sepulcrum admodum male habens; sanus inde reductus est, propter votum, quo se obligaverat pater imaginem ceream oblaturum, ejusdem cujus filius ponderis, cum annua viginti solidorum pensione, quamdiu ille viveret. Hispanus quidam, nostri Ordinis religiosus, [debilitas oculorum:] videndi plenam facultatem a Sancti conterranei sui sepulcro pie visitato retulit, sacrificio Missæ & Officii lectione ibidem absque impedimento perfunctus; qui advenerat totus ferme cæcus; admotisque candelis aut solis radio non nisi ægre valebat lucem distinguere a tenebris. Joannes Rolandi, [apparet Sanctus devoto suo;] Dominus de Haerdelan, Consiliarii & Auditoris rationum munere fungens apud Ducem, tenerrime diligebat S. Vincentium dum viveret, eoque meruit ipsum videre post mortem, tali habitu quali concionari solebat. Complures nautæ Venetenses, in manifestum mortis periculum adducti per tempestatem, votum fecere S. Vincentio: [blasphemus punitur,] quod cum eorum unus subsannaret, continuo lateris unius paralysi punitus est, ceteri autem salvi ad portum adducti.

[2] Joanna, vidua Joannis Damon, e summis ædium scalis de gradu in gradum provoluta, [Prægnans post lapsum salva.] non absque magna fœti uteri succussione, arbitrabatur aborsum continuo secuturum: sed invocato Sancto, ut saltem baptismi gratia fœtui suo obtingeret, [curantur febris,] omni se liberam sensit dolore, nec nisi justo tempore edidit fœtum, eumdemque vitalem. Alanus de Cresolis, toto triennio vehementi conflictatus febre, solutus ea fuit, postquam ad Sancti tumulum attulit cereum voto promissum. Eodemadducta femina paralytica Venetensis, rediit domum per se, [paralysis,] membris omnibus confirmata: nomen testes non expressere. Guillelmus Roberti, incurabili ab annis quinque plaga tibiam affectam dolens, quod a medicis chirurgisque non potuit, [vulnus tibiæ,] facto ad Sanctum voto impetravit. [oculus lasus,] Idem illapsa in oculum festuca bimestri spatio cruciatus, ut neque videre commode nec dormire posset; oculum cereum offerendum vovit, & suum mox sanum esse sensit. [ignotum malum cum mortis periculo:] Joannes Boudiden, Veneti commorans, filiam habuit Olivam nomine, cui malum, ignotum medicis, faciem & fauces unamque mamillarum occupavit, & visum simul atque loquelam abstulit, ipsamque spem longioris vitæ. Sed puellæ frater votū fecit de duodecim denariis, annue ad sepulcrum offerendis: & intra quartā horæ partem visum ac loquelam recuperavit ægra, neque totis octo diebus opus fuit ut integre convalesceret.

[3] [puer mortuus suscitatur:] Oliverio Rouxel, civi Venetensi, mortuus erat Oliverius filius: uxor non satis mortuū credens quem efflictim diligebat, candelā ori & naribus applicat, & calefaciēdis pedibus calentes tegulas: quibus quamvis proficeretur nihil, noluit tamen permittere, ut terræ traderetur corpusculum: sed eo apud se servato, die postera maritum interrogat, numquid non ivisset ad tumulum Sancti oraturus pro filio. Negat ille ivisse se: instanti autem, ut eat, uxori morem gerens, candelam accendit ad sepulcrum, alteramque detulit ad uxorem, quam ipsa quoque ibidem accendi faceret. Non poterat illa a caro corpore divelli longius: ergo templum Franciscanorum ingressa, raptim ibi filium commendat Deo, beatæ Virgini Sanctoque Vincentio, & relicto ibidem pro Missa dicenda stipendio, recurrit domum curatura funus. Redeunte autem, dum adhuc esset in via, una cum desiderio etiam spe videndi filium suscitatum, duos denarios pro eodem annue persolvendos vovet. Mox venienti Dominæ occurrit ancilla, dicitque, ut ante, rigidum frigidumque remanere parvulum. Illa tamen neque sic desperavit: igitur ingressa cubiculum, ubi jacentem reliquerat, vidit eum ad se conversum poscere pomum, quod præ oculis erat, quoniam se ajebat famere. Tunc vero præ gaudio vix sui compos, omisso pomo currit ad maritum, nuntiat ei suscitatum filium. Venit ille & ridentem invenit, eidemque mater pomum porrigit: moxque eum ambo ad sepulcrum ducunt, & gratias agunt: puer vero quatuor annos natus, quod erat diei reliquum sanus cum pueris ludendo exegit.

[4] Petrina, uxor Joannis Venetensis, undecim mensium filium commiserat nutrici, in suburbio S. Salamonis habitanti: [alius puer ex peste moribundus.] huic domum pestilentia cum infecisset, nuntiatur matri contagio quoque afflatum esse parvulum. Ergo accurrit illa, periculi immemor, & animam jam agentem reperiens, inter brachia tollit, ac domum suam defert. Ibi cum Sancto votum fecisset, ridere mox puer cœpit, & alterius nutricis ubera sugere, absque ulla deinceps vel pueri vel secundæ nutricis vel ullius ex omnibus domesticis noxa. [res amissæ recuperatæ.] Oliva, uxor Oliverii Lacqueron, duo ænea pollubra perdiderat, tunc temporis scutis aureis duobus æstimata. Ea si recuperaret, vovit totidem se oblaturam ex cera ad sepulcrum Sancti. Ab hoc postridie visitato revertens, ignotum ad fores domus suæ hominem invenit, qui alterum ex amissis ei reddidit, asserens ex furis cujusdam manibus receptum; altero autem die etiam secundum reportavit. Similiter duos scyphos argenteos ablatos ægerrime ferens Joannes le Clerc, [sanantur tres personæ a peste,] eosdem voto facto recuperavit: filiam quoque, ob haustam luem desperatam a medicis, & domesticos omnes servavit indemnes.

[5] Joanna, uxor Yvonis le Clerc, peste contacta; cum jam animam ageret, & de maturando funere tractarent alii; sub extremum spiritum recordata est voti ad Sanctum faciendi; & mox amissam recuperavit loquelam, atque intra paucos dies integram sanitatem. Ab eodem contagio moribundam filiam ut commendaret Sancto, sepulcrum adiit Joanna alia, uxor Guillelmi le Maunic: actaque ibi in oratione hora dimidia, ægram melius habentem reperit, & intra paucos dies sanam. Domicella Margarita, uxor Joannis de Cresoles, [alia a paralysi,] paralytica effecta ac manibus contracta, omnem sui movendi loquendique facultatem amisit: pro qua votum faciens mater sua, de cereo ad longitudinem corporis formando, & decem denariis annue dum filia viveret offerendis, mox ream sese voti sensit. Eidem Margaretæ filia fuit triennis, Jsabella de Cresoles dicta: hæc, [lapsæ puella contractum caput,] diebus antecineralibus ludens in domo Henriettæ le Sceaux, ex scalis decidit, &, sanguine per os & caput ac brachia aliasque contriti corporis partes defluente, pro mortua habebatur, sensus omnis ac motus expers. Ad lapsus nuntium perculsa mater tribus vicibus votum facit Sancto, nec enim mortuam esse sciebat. Illa autem eo momento locuta est: & quamvis capiti sic contrito nullam curationem præsumpsissent adhibere chirurgi, totoque biduo nihil cibi potusve læsa admisisset, mox tamen, ut novum votum nuncupavit mater, surrexit, comedit, bibit, convaluit. Eadem ex alio postea morbo ad extremum vitæ adducta articulum, post inediam octiduanam, simili voto sanitatem recepit.

[6] [moribundi duo:] Matthæum Larans, letali frigore aliisque indiciis omnia veræ mortis signa præferentem, sepeliendum avia sua judicabat, nisi votum mater cum lacrymis fecisset pro filio: qui adapertis mox oculis, tandem etiam sanatus est. Maria, Guillelmi Rolandi filia, decimum quintum diem desperate ægrotans, & octavum jacens absque loquela, cum jam jam credetur expiratura, surrexit sana, voto pro ea ad Sanctum Vincentium nuncupato. Rolandus Brondic, [asthma difficile,] libere respirandi & ambulandi facultate privatus, remedium, quod frustra quæsiverat apud medicos, invenit ad tumulum Sancti, ad urbis totius Venetensis stuporem. Oliverius Herbelet, [os distortum:] tonsor ex Nausay in diœcesi Nannetensi oriundus, Venetensis incola, ex improviso sentiens os sibi in dexterum latus torqueri & linguæ usum impediri, obligavit se voto ad Sanctum emisso, & loco suo os, lingua usui rediit, ad patroni magnalia publicanda. Joanne de Nova villa cum pluribus aliis Burdegala Britanniam versus navigante; tam densa cunctos involvit nebula, [navis erepta naufragio,] ut omnem cæli terræque auferret conspectum. Ergo ad tres ingentes scopulos alliditur navis adeo vehementer, ut primo impulsu actum de vita omnes crederent. Ille se navimque & merces suas commendat Sancto, cereum pro corporis sui statura vovens; & intra quadrantem horæ ea subiit serenitas, quæ sufficeret ad locum qui Pornic dicitur in Brittania tenendum; utque constaret miraculo concessam, eodem quo appulit navis momento duplicata caligo, in seram usque vesperam duravit.

[7] [& altera inter scopulos periclitans.] Dominus de la Barre, cum pluribus incolis Venetensibus ex Hispania rediens, quando navis jam prope tenebat eum portum Britanniæ, cui Penmarch nomen, horribili imbre & tenebrosa procella occupatus, solam mortem habebat præ oculis. Jamque consilii & auxilii impotes, dimissa navigii cura, alter alteri confitebantur peccata, & funibus sese adstringebant bini ac bini; quia intra duos immanes scopulos medio ex mari assurgentes se jactari videbant, jam inde a prima ad horam Vesperarum. Tandem succurrit confugere ad S. Vincentii patrocinium implorandum, nudatisque pariter capitibus flectentes genua, & manus attollentes in cœlum, voverunt unanimiter, quod, si a discrimine tam præsenti eriperentur, ab eo loco, ex quo primum conspicerent turres ecclesiæ in qua requiescit, pedites & sola linea veste tecti procederent, a porta autem ad sepulcrum genibus proreptarent. Vix voti sui pronuntiaverant verba, quando ipso in aëre vir apparuit amictus albis, qui arreptum navis velum contorsit in partem, unde propitius ventus spirabat; atque de medio scopulorum fatalium ereptis, in portum Penmarch evadendi facultatem præbuit.

[8] [dæmon ex energumena,] Energumena Venetensis, per vim ad Sancti sepulcrum adducta, ibique a meridie ad horam usque Vesperarum retenta, a maligno hospite liberata fuit. Quidam, Brabantus nomine, Picardus natione, de Sancto adhuc vivente nescio quid impudenter effutiens, ita offendit Petrinam uxorem Joannis Boric civis Venetensis, ut imprecata ei sit casum, quo ipsius Sancti auxilio aliquando egeret. Duobus igitur annis post, blasphemus ille in paralysin incidit, quæ os impurum fœde distorsit: [calculus e vesica ejectus.] ex pœna autem suum crimen agnoscens, sepulcrum ejus quem læserat adivit venerabundus, & a placato retulit sanitatem. Petrus le Boce, calculo ad modum nucis grandi omnino impeditus urinam reddere, dirissimis torquebatur doloribus; & horrendum vociferans, ipso in cruciatu expiraturus credebatur. Vovet pro filio, si convalescat, pater ceream imaginem offerendam, puerumque dum viveret hebdomade qualibet cum accensa candela iturum ad sepulcrum: qui mox ejecto calculo, dolore etiam omni est liberatus.

[9] Oliva, Laurentii Hispani mater, peste contacta, extraque spem posita, [moribunda ex peste,] voto facto frustravit expectationem eorum, qui de morte illius non dubitabant. Joannes Guillot sexennem filiam, Mariam nomine, [mortua ex præcipitio juvantur.] ex alto prolapsam mortuamque reperiens, clamoribus suis excivit vicinos. Suadent illi ut ipsam Sancti sepulcro devoveat: ubi statim ac quinque denarios obtulit, redemptam a morte filiam est gratulatus. [sanantur morbus diuturnus,] Alanus l'Abbe a pertinaci anni unius & medii morbo sanitatem emit, duos solidos & sex denarios annue offerendos vovens, quam nullis impendiis poterat a medicis obtinere. Joannes Quere, Presbyter & sacrista S. Petri Venetensis, testatus est se vidisse Presbyterum leprosum Lugdunensem, [lepra,] cujus morbus cum medici juberent habere in desperatis, voto se leprosus obstrinxit Venetum veniendi ad sepulcrum viri Dei, quem angelico potius quam humano modo vitam duxisse audiebat; statim autem atque se dedit in viam, sanguinem cœpit ejicere ex ore; & quanto plus conficiebat viæ, tanto magis proficiebat ad sanitatem. Cum autem ad sepulcrum venit, omnino sanus, notabantur adhuc in ejus facie præteriti morbi necdum omnino siccata vestigia. Ajebat autem, etiam duplo longioris viæ laborem libenter subiturum fuisse se, pro tali beneficio consequendo.

[10] Joanni Gibon filia erat elephantiasi laborans: cui sanitatem impetravit voto facto de curando ad sepulcrum cereo, [elephantiasis,] qui filiæ corpus altitudine & grossitie æquaret. Similis cerei Missæque insuper curandæ voto, [pestis.] Alana, uxor Joannis Joyaux, mortem a peste imminentem evasit. Eadem scyphos duos argenteos duarum marcarum & totidem unciarum subreptos furto querebatur, [recuperantur amissa.] & voto facto, pro iis recuperandis spem suam firmans, exaudita est; Namnetensi enim ex urbe, quo furtum suum detulerat nequam, in frusta comminutum, ipsam recepit ab aurifabro quodam. [moribunda consurgit.] Maria, Guillelmi Rolandi filia, minime dubia morte jacebat, deposita, totam unam noctem diemque. Recordantur parentes tabellæ ad sepulcrum appensæ, qua exhibetur reddita infanti vita, quem mater sua in partes diviserat; & votum quoque pro filia faciunt. Illa autem plorare mox cœpit: quod videns pater ad Sancti accurrit tumulum acturus gratias, indeque revertens filiam reperit edentem, ridentem, ludentem, verbo sanam prorsus, ad stuporem maximum familiæ totius.

[11] [sub trabe contrita suscitatur.] Cum filia Joannis Michardi ludibunda se supra ingentem quamdam trabem libraret, devoluta in caput subtus eam cecidit, illudque comminutum putrido pomo (verba depositionis sunt) simile videbatur. Accurrit, qui labentem viderat, Oliverius Cadoret; magnoque nisu conatus trabem attollere, inque conatu deficiens, iterato collidit infelicem: quæ plurium auxilio subducta a pondere opprimente, lectoque imposita, totam unam horam mortua jacuit. Post hæc, omnibus, qui una cum mœstissimo patre lectum ambiebant, genuflectentibus & S. Vincentium invocantibus, aperuit oculos, suspirium dedit, intraque duos dies convaluit ad stuporem chirurgorum. Prædictus quoque Oliverius, [sanguinis fluxus sistitur.] per os perque secessum sanguine copioso fluens mensem jam tertium, a medicis denique, nihil amplius præsidii sua in arte reperientibus, morti est addictus; eamdem vero ipse & uxor sua arcuerunt, voventes cereum, totidem quot moribundus libras appensurum, seque ituros ad sepulcrum in amictu lineo ac pedibus nudis.

CAPUT II.
Miracula patrata in eorum gratiam qui diœcesim Venetensem incolebant.

[12] [Sanatur puer moribundus peste,] Quæ sequuntur miracula in variis Venetensis diœceseos parochiis accidere: incipimus ab ea, quæ urbi suburbana est, S. Paterni. Hic grassans pestilitas omnes Joannis Tegat liberos abstulerat præter unicum, qui & ipse jam animam agebat: quare cum alteri defuncto sepulcrum effossurus abiret pater, dixit ei uxor, etiam huic, jam jam expiraturo, fossam facito. Tum doloris impatiens, O miseriam! inquit, itane omnes simul proles aufert Deus? Tandem meliori consilio, pro qualitercumque superstite votum vovit S. Vincentio, multis cum lacrymis duos denarios promittens; eodemque fine mariti frater e vicina domo abiit, sacrificium Missæ ad altare Sancti curaturus. Vix autem dimidium viæ absolverat, quin puerulus cibum poscens, comederet ovum, totusque mox sanus appareret. Joanna, uxor Joannis Aufray, ex Ployengrisset oriunda, [mulier caduca & cæca semel iterumque,] sed Veneti tunc habitans, morbum patiebatur caducum visumque amiserat: votum igitur fecit, & utroque malo libera fuit. Sed negligens præ pudore publicare miraculum ad sepulcrum, quod visitarat ex voto; octavo rursum die, utrumque beneficium amissum doluit, & remedium ab humana arte quæsivit. Tandem a vicinis rogata nullumne emisisset votum pro sanitate recuperanda etiam hac vice, fecisse quidem negabat, sed aiebat jam facere: progressaque ad S. Petri ecclesiam, dum facta peccatorum confessione injunctā sibi pœnitentiam implet ante Crucifixum, ibi extremum cecidit, deinde vero per merita Sancti visum recuperans, etiam caduco morbo libera imposterum mansit.

[13] [extinctus fœtus reviviscit,] Aliettæ, uxori Joannis Jeudy, fœtus in ipso puerperio extinctus cum esset, obstetrici culpam afflicti parentes impingebant: illa probro & dolore stimulata, in genua se provolvit, infantem S. Vincentio vovet, orationem Dominicam recitat: qua finita, qui ultra dimidiam horam jacuerat mortuus, manifesta vitæ signa edidit, usque dum baptismum recepisset. Domicella Joanna Traineaux, uxor Joannis de Coetlagat, liberis sex peste præmortuis, ipsa quoque jacebat moritura, omnium facultatum usu privata. [convalescit moribunda ex peste,] Fecerat illa votum S. Vincentio, ut primum se afflaram sensit: cum autem jam animam ageret, duplicavit votum maritus ejus; eodemque instanti mentis & loquelæ compos effecta, etiam cibum poposcit ac sumpsit, nec multo post plenam habuit sanitatem. [tempestas sedatur,] Piscatores tres Joannes Gnezon, Joannes Rochelard, & Petrus Carancoux, operi suo intenti ad insulam, quæ Veneto distans leucis octo Malver nuncupatur, subita tempestate exorta, spem vitæ abjecerant, nisi quam reliquam fecerat nota S. Vincentii potentia: ad hanc igitur implorandam vota faciunt, & continuo tempestas posuit, ipsaque quæ confracta prorsus fuerant retia, ex aquis integra sunt retracta.

[14] Ceciderat e sublimibus scalis Matthæus, Laurentii Monterray filius; [mortuus suscitatur,] & pro mortuo a cunctis habitus, hora dimidia jacuerat frigidus. Invocat S. Vincentium desperabunda mater, filiique alterum oculum apertum videt: reduplicat preces; & cœptum favorem festinans absolvere Sanctus, plenam deposito reddidit sanitatem. [blasphemus punitur,] Navis Hispanica ad bellum instructa, prope Bellam-insulam deprehenderat lembum, quo Joannes Bars aliique nautæ vehebantur. Hi ne capiantur ab hostibus S. Vincentium implorant, præter Jacobum Parin, nihil veritum socios irridendo interrogare, quomodo ab eo opem sperarent, qui sibi ipsi opitulari contra mortem non potuit? Hæc dicenti contortum os, loquela ablata, & spiritus pene vitalis extinctus est; ita subito corruit in conspectu omnium. Tam præsenti divinæ ultionis exemplo flexi socii, ipsum quoque cœperunt commendare Sancto; & precantibus illis, sensus quidem & vox blasphemo rediit, os autem distortum ei perpetuo mansit; cujus etiam culpæ pauperculi illi potuerunt adscribere, quod non essent tunc ab hostibus eruti; sicuti intercessioni Sancti attribuerunt, quod paulo post libertati fuerint restituti.

[15] [a piratis & naufragio salvati quidam.] Rivallum Madec, cum sociis securius navigantem, ceperant Scotici quidam piratæ, eodemque die confracta ad scopulum navi, in eo quem salutis causa conscenderant lembo omnes perierant. Mali ab aqua extantis corbitam occupat cum suis Rivallus, & invocati Sancti auxilium non diu præstolatus est: vix enim media hora effluxerat, cum bellica navis, eamdem insistens viam, omnes excepit. Ludovica, [moribundus servatus,] uxor Joannis Cadoret, identidem cereum accendebat benedictum, ut nati ante novem menses filioli, & tertio jam die a materno lacte omnique alio nutrimento abstinentis, spiritum extremum legeret: interim S. Vincentii recordata, filium ei suum devovet, & mox melius habens parvulus suxit ubera, intraque paucos dies convaluit. [oculi debiles sanati.] Thomasia, uxor Fevrier, filiam suam Joannam, Yberto Niou conjugatam, maligno quodam per caput rheumate sic affectam videns, ut oculi sinistri lumine extincto, exiguus admodum superesset dexteri oculi usus; S. Vincentio commendatam duxit ad sepulcrum; quæ postero die facultatem videndi, nec multo post integram habuit sanitatem.

[16] Petri Hernou domum comprehendens ignis, matrem ejus jam extinxerat: [incendium repressum,] ille superveniens, & malo, cui nullum videbat remedium, consternatus, protectorem poposcit S. Vincentium: moxque sopitæ flammæ cetera omnia inconsumpta dimisere. Oliverius Bocher mente sana exciderat: vovet ejus pater linteatum se & genuflexum prorepturum a domo sua ad sepulcrum Sancti: [amentia sublata,] qui mox filio sanam mentem restituit. Ejusdem ope ad matris votum restituta est vitæ Stephanetta Bellavenne; seque ream agnovit mater portandi ad sepulcrum cerei, qui filiæ æquaret altitudinem, crucisque ad hoc fabricatæ ut exequiali officio usui esset. Joannæ, [mortua suscitata, sanata paralysis,] uxori Oliverii Quersacq, manus pedesque dissolverat paralysis: sed votum Sancto nuncupatum sanitati restituit. Oliverium Colet, maritum suum, urgebat Alieta, ut contactæ pestilenti aëre filiæ larcophagum pararet: verum ille ad sepulcrum Sancti adire maluit, [peste morituri plures servati.] indeque revertens loquentem invenit filiam, quam a biduo omnis loquela destituerat, & eamdem ex integre vidit in brevi sanam. Similis Ines Bandicum quemdam & uxorem ejus ac geminam prolem afflaverat: qui omnes cum ab humanis remediis longiorem non possent vitam sperare, eamdem facto voto a propitio sibi Vincentio impetrarunt. Simile votum a simili malo certaque morte etiam Guillelmam Travers exemit. Eumdem favorem uxori ac filio moribundis obtinuit Joannes le Gnenegou; pro filio vero ceream vovens imaginem, insuperque promittens, quod uxor sua, si convalesceret, linteata & nudis pedibus Sancti sepulcrum visitaret. Pestem quoque & imminentem ab ea mortem evasit voto Margarita, uxor Joannis le Seigneur. Eadem in suo indusio venit ad sepulcrum sancti, expletura votum, quod pro moribundo nepote non frustra fecerat. [sanantur febricitans,]

[17] Uxorem Oliverii Baliquet ardens febris ad mortem præcipitabat: nisi ab ea se redemisset, denariis quinque ad sepulcrum oblatis. Joannam quoque, [hydropica,] Maturini Gauterii conjugem, intercus aqua tres jam annos prohibebat ambulare: sed in indusio supra sepulcrum deposita manibus alienis, suis inde pedibus domum revertit liberata. [moribunda.] Nihilominus subitam sanitatē accepit Joanna, filia Guillelmi Riou, amisso loquendi usu moribunda, mox ut Sancto fuit commendata. [repelluntur pirata] Joannes Bocher cum Venetensibus aliis piscatum exierat ad Bellam-insulam, quando piratica Anglorum apparuit: contra quam cum S. Vincentii opem Venetenses implorarent, disparuerunt ab oculis Angli. Testatur autem idem Joannes, [juvantur moribundi duo,] vitam sibi miraculose servatam eo vespere, quo non sperabat visurum se crastinum, nisi pestilens virus depulisset votum rite conceptum. Festo S. Michaelis die, [mortua una] mortuam ab hora dimidia judicio omnium filiam Petrinam, Sancto commendavit Petrus Mauret, cereum pro ejus statura longum voto promittens; & illa stupentibus cunctis viva surrexit. Tantum non mortuus erat Gamettus Metrea, eique tumulando jam paratus sarcophagus; quando pro filio votum fecit pater, & sanum recepit. [& cæca.] Ejusdem Gameti uxor Yvona, simili intercessione visum recuperavit amissum. [tempestas sedatur] Veneto Rupellam navigabat cum pluribus aliis Petrus le Moël: qui orta, qualem numquam senserant, tempestate validissima, cum portum desperarent, singuli cereum Sancto voverunt; & tranquillo mox mari, propositum iter feliciter decurrerunt. Denique Joannes Alhelec, amissum equum ubique requirens, [equus amissus recipitur.] cum facto voto pagum quemdam transiret, equi sui hinnitum audiit ex proximo stabulo; eoque reserato, reperit quem quærebat.

[18] [pestiferi sanati,] In parochia Divæ Virginis de Mene succensa pestilentia, Radulpho Ruallain ita inflaverat guttur, ut bovino paleari comparandum videretur, spiritumque extremis in labris haberet; sine mora autem illud detumuit, cum pro eo votum uxor sua fecisset, & postridie sanus ipse ex integro fuit. Duobus ibidem pestiferis carbunculis infecta Guidona quædam Guillou, tertium diem jacebat vocis & mentis expers; cui remedio fuit votum patris pro ea nuncupatum, de adeundo pedibus nudis atque in indusio Sancti sepulcro.

[19] In parochia S. Salomonis, yuo le Houssec, ex tribus quot ægrotaverat annis, totos duos jacuerat impotens movere corpus, [alias moribundi,] tandem etiam quatriduo integro loquela & sensu privatus. Vix autem eum uxor sua Oliva Sancto vovit, quin levamen senserit, & intra octiduum sanus fuerit, obligatus annue ad quinque denarios suo curatori pendendos. Ad ejusdem sepulcrum a domo sua genibus repens Joannes Terrier pro filio moribundo, eumdem in reditu prorsus sanum reperit. Intra octo dies sanatus quoque fuit puer, filius Joannis le Bouteiller, ex eminentiori cubiculo deorsum lapsus, loquelaque ac sensu destitutus: quia pater & mater ad sepulcrum recurrerant sancti viri. Peste moriebantur filiæ duæ Joannis Mace: pro quarum prima decem, pro secunda quinque denarios vovens S. Vincentio, vivam utramque servavit. Moriturum quoque credebat se Joannes Scaby, impacto equi calce sic percussus, ut trium hebdomadarum spatio neque movere, neque dormire posset, nec comedere: sed eodem tempore, quo ad altare Sancti Missam dicendam ejus uxor curavit, decem quoad viveret denarios vovens, [& ab equo percussus.] sublevari se sensit, nec diu post ex integro sanum.

[20] In oppido Hennebont commorabatur Joannes Timoy, Briocensis natu, sedecim mensibus crudeli afflictus podagra, totum non pedem tantum, sed crus ipsum ligante: [item podragicus,] hic ad sepulcrum S. Vincentii accedens adminiculo alieno, ibique sublevatus, suis ipse pedibus, nullius fulcri indigens, domum regressus, est. Ibidem mater Theobaldi Laeset, vovendo quod dictum sepulcrum visitaret, [cæca,] amissam videndi facultatem recuperavit. Dominus de Capite-nemoris, parochiæ de Bubri nobilis incola, ita afficiebatur S. Vincentii concionibus audiendis, ut ea sola de causa ipsum per totam Britanniam sit assectatus, usque dum Venetum reverteretur: quod obsequium mortuus Sanctus memorabili compensavit beneficio. Nam cum filius, ei tenerrime dilectus, Joannes nomine (cujus in lasciviori adolescentia factus erat, non lege, sed natura pater) ex Normannia veniens, hausta quæ per argenti minera fluebat aqua ita intumuisset, [misere tumefactus] ut ad genua propenderet distentus venter, umbilicus procidens grossitiem ac longitudinem brachii æquaret, & inflatum guttur non permitteret oculis liberum in terram despectum; adduxit eum pater suus ad medicos Ducis; his autem remedium nullum idoneum reperientibus, eumdem reduxit domum, victimam brevi secuturæ mortis: quæ etiam credita est abesse propius, postquam tribus septimanis, vocis cibique ac potus expers, non nisi pauculas vini guttas transmitteret, ori immissas per dentes, inserto violenter cultro utcumque reseratos. Jam lintea mortualia parabantur, [& jam moriturus,] quando avus adolescentis, qui velut legitimum amabat hunc suū nepotem, magna cum fiducia preces ad S. Vincentium pro eo dirigit. Nec mora, oculos aperit infirmus, fari incipit, magnaque cum violentia ex prorumpentis umbilici abscessu ejectat calculos ad sexaginta, subsidenteque tumore momento pene temporis convalescit, cum ingenti stupore præsentium; ac deinde itinere leucarum decem, nudis pedibus soloque indusio tectus, ad sepulcrum Sancti supplicabundus abit. Eodem se iturum vovens Petrus le Navesic, pestem excussit, a qua mortem timebat.

[21] In parochia Elvensi magno membrorum omnium languore & capitis diuturno dolore laboraverat vir nobilis, [depelluntur, pestis,] dictus Guillielmus: qui ad sepulcrum veniens, cum intra utramque tumbam se collocasset, surrexit inde, sanus si unquam. Ibidem febrim, novem mensibus torquentem, expulit Joannes Bolorec; nec deinde reducem eam sensit. [languor,] Domicella Joanna le Moigne, uxor Ioannis de Noyal, obtulerat homini non satis noto haustum vini, deinde per leges urbanitatis coacta ex eodem potare vitro, non quidem bibit (exhorruerat enim, cum vidisset hospitis sui os & labia fœdi contagiosique morbi indicia præferre manifesta) libavit tamen extremis labiis: [febris,] adeoque præsens malum sensit, ut in terram corrueret, & letali correpta frigore per horas duas, neque loqui quidquam nec sentire posset. [lætalis syncope,] Consternatus cum iis qui aderant maritus, cum nesciret unde remedium speraret, ad Sanctum recurrit Vincentium, & solidos quinque vovit: illaque mox locuta est atque convaluit. Henrietta le Noblan, viginti quinque annos nata, mentis vocisque expers jacebat ex peste, [curantur ex peste contracta amentes,] paratusque expiraturæ mox sarcophagus erat: sanitatem tamen illa recepit, postquam pater ac mater puellæ vovissent cereum sarcophagum Sancto, plurium ejus miraculorum recordati. Extinctum pene toto triennio visum implorata ope ejusdem Sancti, Ioannes Corre ibidem recepit.

[22] In parochia Mussuillac, Mariæ filiæ Guilielmi Terrovin & uxori Ioannis le Duc, phrenesim attulerat pestilentia, eoque redegerat miseram, ut nonum diem nihil vel comederet vel loqueretur: hinc afflictus pater ad ecclesiam S. Petri Venetensis se vertit, filiam S. Vincentio devovet: mox loquitur illa, & cito convalescit. Indidem venerat Indulgentiarum causa Oliverius d'Anonal, visisque quæ Veneti fiebant miraculis, eorum relationem fecit uxori. Ambo igitur voverunt Sancto, [puer infirmus,] quod ipsi sisterent filium suum, adeo infirmum, ut integro fere anno formare vocem non potuerit: hoc autem statim ac fecere, locutus est, & ante triduum plene convaluit. Gemino pestilenti carbone ictus Joannes Guezel ad mortem tendebat, una cum filio similem carbonem ferente: cum eodemque servatus in vivis est per uxorem, pollicitam denarios septem ad sepulcrum offerendos. Totidem locis pestem receperat Petrina, Yvonis le Dagant filia, & postquam sine voce, visu, cibo, pastu quinque dies jacuisset, paratus ad sepulturam sarcophagus erat: [pestiferi moribundi.] sed hunc cum decem denariis Sancto vovere maluit moribundæ pater, eademque nocte queri illa, loqui postridie, mox autem integre convalescere cœpit.

[23] Ex parochia Ploevignier venit Guillielmus le Mareschal, a molesta tredecim mensium febri curandus: votumque obtinuit, noctem unam supra Sancti sepulcrum dormiens. In eadem parochia, amissis pestilentia liberis sex, postremam quoque Catharinam morti proximam videns pater, Ioannes Micolahic, eiq; sarcophagum apparari; cum precibus accurrit ad Vincentium, & prompta filiæ convalescentia recreatus inter tot funera est. Ex tribus ibidem fratribus, eadem afflatis lue, solus superfuit Ioannes Richard, quia se Sancto commendavit. Tertium filium, post mortem duorum, simili extingui peste dolens Ioannes le Gloavec, cum uxore sua vovit candelam & imaginem ex cera, quotannis offerendas ad sepulcrum: ipsaque hora sanus puer loqui cœpit. Promissis ad idem sepulcrum solidis decem, copiosum sanguinem per nares jecit Petrus Yvelin; & convaluit a peste, qua certo extinguendus putabatur. Sinistri oculi visum, quem illapsa castaneæ testa sustulerat, [ingrati pro sanitate eamdem amittunt,] invocatus S. Vincentius reddiderat; negligentibus votum implere parentibus, rursus eumdem amisit Maria, filia Oliverii Avanture: culpam igitur agnovere & resarcivere illi, Venetumque venere; ubi cum tantum a S. Petri ecclesia iidem abessent, [votum solventes recuperant,] quantum bino jactu metiri lapis posset, denuo visum recuperavit puella. Similem negligentiam complendi voti, pro filio moribundo facti, Yvo Cudel simili modo mulctatus doluit, & nudis pedibus ac linteatus vediēs ad tumulum, iterato mortem a puero depulit. Oliverius quoq; Meithezour pro recepto, quem pene extinctum duobus mensibus doluerat, visu, reus duorū oculorum ex cera ad sepulcrum ferendorum, [sanatur moribundus,] cum voti oblitus esset, septem hebdomadis infirmus decubuit; & culpam confitens sanitatem recepit, ubi promisit se publicaturum miraculum. Denique Ioannes Sancti, in jam dicta parochia mensem totum affixus lecto, seque mori existimans, quia non modo non ambulare, sed nec edere aut bibere jam amplius poterat; annuam quinque denariorum pensionem cum imagine cerea vovit Sancto, & mox vocem sibi dicentem audit: [varii a peste] Surge sanatus es. Veritatem facti probavit ipse, postridie ad sepulcrum se sistens.

[24] In parochia Martyrum pestis afflaverat Yvonis Stephani geminam prolem: quam cum totidem candelis voverunt parentes ducendam ad sepulcrum Sancti, & sanitate secuta votum solverunt. Proximam quoque ex eodem morbo mortem expectabat Joanna, vidua Yvonis Brechgnan, per octo dies videndi, loquendi, edendi, bibendi facultatibus destituta: sed mox, ut mater sua viginti denarios, quoad viveret Sancto offerendos, vovit, loqui cœpit ac brevi convaluit. Totidem diebus alienus a mente propter pestilentiam, agnoscebat neminem Guillotus du Chesne: [aliisq; morbis voto facto eripiuntur.] nihilominus vitam servavit, voto a consanguineis nuncupato de Missa ad sepulcrum S. Vincentii curanda. Voto quoque denariorum decem Guillielmus de Launay emit filio, ab ortu muto, loquendi facultatem: eidemque Sancto vovens sese Ægidius Thomason, liber a morbo caduco fuit.

[25] Peste infectissima erat parochia dicta Limerzel, qui autem intacti adhuc supererant cum Rectore processionem instituerunt ad sepulcrum Sancti, sex leucis distans; & promptam mali cessationem adepti, plures pagos exemplo suo ad simile beneficium sperandum obtinendumque exciverunt. Ibidem quidam Petrus Cantor fuit, [versa facies restituitur.] cui ex gravi morbo facies retrorversa permanserat annis septem: hic eodem venturum se quotannis vovens cum certis quibusdam eleemosynis, venit ut voverat, sanatusque per annos aliquot votum tenuit: quod ubi neglexit, versa est denuo in dorsum facies; & ille sanatus denuo, ne sȩpius hoc pateretur accurate quotannis votum suum exolvit.

CAPVT III.
Alia miracula diœcesanis Venetensibus concessa.

[26] [Invocato S. Vincentio varii a peste sanantur] In parochia Sulniac peste infectus Guilielmus le Marchadour, cum ingenti admiratione jacuit per menses duos, vocis, visus, potus atq; cibi expers: tandem vovit Sancto filium parens, & hic sanatum se subito videns, addidit votum denariorum quinque, pro singulis quos deinceps viveret annis. Eodem morbo graviter affectam duabus in partibus, & loquela destitutam filiam, Petrus Bobes servavit in vivis, idem invocans patrocinium. Pestem quoque a se depulerunt Joannes & Henricus le Boneil fratres, cum vovissent venturos se ad sepulcrum linteatos, & ceream imaginem allaturos. Quatuor fere mensibus neque somnum ceperat neque urinam reddiderat Ioannes Madec, quare apud omnes erat conclamatum de vita: servavit hanc tamen, sanatus intra quinque dies, [alii a disuria,] post votum factum de quinque solidis cereoque ad sepulcrum. Ex dorsi atque renum dolore ingenti tam infirmus erat Guilielmus Rolandy, ut ægre se commovere posset: cui cum aliquis negasset, unquam surrecturum a morbo, vovit adire tumbam S. Vincentii, ibique denarios duos offerre: & eodem momento sanitatem recuperavit.

[27] Ex Menguyo in parochiam Grandis-campi veniens Nognoalus de Capite-nemoris, vidit domum Ioannis Herue sic ardentem, ut humano auxilio non superesset locus: ad hoc spectaculum vir ille nobilis, intimo commiserationis affectu tactus, pauperculi ædes commendavit Sancto, quem fuerat tota dum viveret secutus Britannia. [& nephritide:] Invocantis se preces exaudiit Sanctus, & domus illa, quamvis paleis tecta, parum admodum apparuit læsa; imo qui intra eam cunasque suas relictus erat infans, [incendium exstinguitur] damnum nullum sensit. Uxori ejusdem nobilis sic intumuerat venter, undecim mensium spatio, non sine doloribus magnis, ut gemino fœtu gravida crederetur, donec consulti Ducis medici judicaverunt malum ignotum & incurabile esse. Videns ergo maritus eam deficere, hortatus est ut in S. Vincentium fiduciam haberet: [tumor ventris sanatur,] quæ cum eo votum faciens, nocte sequenti vehementiori vomitu secessuque ita exoneravit sese, ut intra triduum prorsus sana, nudis pedibus ex suis ædibus de Menguyo ad sepulcrū S. Vincentii venerit. Nudis quoq; pedibus & linteati ex parochia prænominata Grandis-campi venerunt undecim, [& in multis pestis,] quibus salutare contra pestem fuerat votum Sancto fecisse. Ioannæ quoque Pinchon profuit votum, ab alio pro se factum, & eo in articulo, quo sarcophagus parabatur.

[28] In parochia Questelbertz peste sublatis ceteris liberis, unicus, isque jam moribundus, Guilielmo Zufi erat super: qui mortem a filio feliciter arcuit, [item quartana.] facto ad S. Vincentium voto. Indidem veniens Martinus Guenregou Licentiatus Juris, ut a quartana febri liberaretur, supra Sancti sepulcrum recubuit, [moribunda servatur,] ibique postremum febris accessum sensit. Ad eamdem tumbam allaturum se imaginem ceream pro filia moribunda vovit pater, parochiæ jam dictæ inquilinus; illaque mox loqui cœpit, & cibo sumpto sanata fuit. Petrus quidam de Riparia minabat equum, [diffracto cranio mortuus resuscitatur.] fruges ad molam laturum: qui calce feriens alterum ejus tempus, ita gravi illud percussit ictu, ut cranii rupturam multus sanguis & subita mors secuta sit. Accurrit mater, accurrit ad clamorem ejus vicinia tota, & orbam, qua possunt, solantur ratione. Illa nihilominus jussit in lectum suum deferri cadaver, ibique prostrata in genua, cœpit pro restituenda filio vita Sanctum invocare Vincentium: addidit & votum, quo nuncupato, convertens se filius quærit a matre, quis se istic deposuisset. Exponit illa quid acciderit: vicinos convocat gratulabunda: mirantur illi vivum videre, quem crediderant mortuum; neque minus quando intra paucos dies viderunt sanum consolidato vulnere, cujus curatio, ut mortuus non fuisset, longum omnino tempus requisivisset.

[29] In parochia Ambon agebat animam filia Joannis Quelas, quem absentem accersivit uxor sua, [servatur alia moribunda.] provisurum de sepultura defunctæ. Accurrit ille propere, ipsaque in via S. Vincentium invocat, & domum veniens filiam reperit prorsus sanatam, eo ipso momento, quantum ex intervallo loci licuit cognoscere, quo votum pater nuncupaverat. [patronus in judicio invenitur,] Eidem post mortem Ducis in ejus consilio lis gravis versabatur contra Joānem Venetensem: qui cū formidatus esset cunctis, quærenti pro causa æqua patronum nemo inventus est qui vellet eam litem suscipere. [varii liberātur a peste,] Igitur ad sepulcrum accedens rogavit Sanctum, ut alicui inspiraret mentem ad hoc, animumque pro rei æquitate imperterritum: & egressus e templo obvium habuit Henricum Combalam, causidicum & procuratorem Namnetensem, ultro quod cupiebat offerentem. Grassabatur in jam dicta parochia pestis & plerosque auferebat incolarum: ergo liberis suis, quos septem habebat, metuens Ioannes Simon omnes quidem commendavit Sancto, pro duobus autem, quos amabat tenerius, votum fecit trium solidorum & denariorum quatuor, si saltem hi servarentur in vivis. Exauditum pro his eventus docuit: nam cum omnes afflasset malum, [dolore diuturno,] duos hosce solos non sustulit. Oliverio quoque Colenou versantem extremis in labris spiritum mater sua retinuit, vovens nudis pedibus & corpore linteato accedere ad sepulcrum Sancti, [morbo caduco,] ibiq: Missam dicendam curare.

[30] In parochia Sene, Yvo Davo, Presbyter, convaluit a dolore, qui anno uno & medio difficilem admodum ei fecerat incessum, [pestilentia,] precibus ad sanctum fusis: similiq; modo Catharinam uxorem suam a morbo caduco liberavit Joannes le Franc. In parochia de Sentene jam jam expiratura jacebat ex peste Ludovica, [stupore brachii,] filia nobilis viri Yvonis de Loquemeren: quam voto facto quia meruit sanam recipere mater, gratias actura Venetum accessit, atque a porta ecclesiæ ad sepulcrum Sancti genibus reptare voluit. Ibidem brachium ex morbo sibi credidit periturum Petronilla, [rabie,] vidua Ioannis Ahayo, nisi invocatus Sanctus præsidium tulisset. Filia quoque Alani Alanon, Ioanna nomine, [cæcitate.] mente capta & furiosa, eodem die mente & corpore sana ceream imaginem ad sepulcrum tulit, quo votum pro se mater fecerat. In parochia Marzen duobus cæcis reparatus per Sanctum visus est, qui eo nomine gratias acturi venerunt. Ioannes Damon scilicet, & Guilielmi Cazre uxor Petrina. Guilielmus autem intercessione eadem vitam conservavit duobus filiis, quos duabus in partibus pestis attigerat, cum viginti denarios vovisset ad sepulcrum ferendos.

[31] In parochia Ploeneres habitabat nobilis Domina Oliva de Coetsal, [puer defunctus suscitatur,] vidua quondam Silvestri de Lorneloux; cui filius post morbum, dierum septem mortuus est. Ipsa igitur, quoniam S. Vincentium viventem cognoverat, & erga demortuum magno tenebatur affectu; mandavit uni famulorum, ut cadaver parvuli linteo involutum assumeret in equo, Venetumque ad domum suam de Querlonevan deportaret, sepulcro Sancti superponendum. Eunti se quoque comitem junxit; utque erat desiderii impotens maternus affectus, [impositiss sepulcro:] mandabat identidem famulo, inspiceret filium, si nondum revixisset; sed frustra semper. Ergo pervenitur ad sepulcrum, eique imponitur exemptum linteo sepulcrali corpusculum: mater vero in genua se dat, Deumque rogat, ut si, quemadmodum credebat, Sanctus esset Magister Vincentius, vita filio redderetur: eodemque momento reviviscens defunctus ridere cœpit, & cerasa quæ secum portaverat famulus puerili aviditate comedere. Atque hoc secundum fuisse miraculum, quod est in S. Petri ecclesia publicatum, testabatur matrona, seque exinde annis singulis ivisse, & porro ituram ad sepulcrum cum oblatione duodecim denariorum: [item alius cui caput fissum erat.] eademque asserebat, ipso quo filius suus resuscitabatur tempore, advenisse qui alium puerum adferebant, asserebantq; S. Vincentii ope revocatum ad vitam, postquam ei mater prægnans, humanæ carnis appetitu agitata, caput bifariam diffidisset; cujus rei testimonium dabat linea, inter partes miraculo unitas conspicua.

[32] In Parochia Theix, gemina peste moriebatur Ioannes filius Aufredi Pezron: quem in vivis retinens pater suus, reum sese agnovit voti, quo pollicitus erat una cum filio accedere nudis pedibus inque indusio ad sepulcrum Sancti. [peste aut aliter laborantes sanantur,] In Plaudren sanus surrexit e lecto, cui biennio jacuerat affixus, quidam Guilielmus Langorez dictus, cum sese Sancto obstrinxisset per votum. In Lavara quidam Joannes Guinqueron, nec brachia nec crura movere poterat toto mense, imo nec dormire nec edere quidquam; donec annuam decem denariorum pensionem Sancto vovit. In Guegon uxorem & duas ancillas, peste sublatas, extulerat Ioannes de Quelem; ipse autem ut præservari mereretur effecit, vovendo quod nudis pedibus atque indusio tectus ardentem cereum ad sepulcrum ferret. In parochia dicta Moustouer Gueheno, [equus amissus invenitur,] equum amissum tribus diebus frustra requisiverat nobilis vir, Bonabus de Colledon: reperit autem eodem die, [mortua suscitatur una] quo duos solidos se portaturum Sancto vovit. In oppido Rochefort obierat Francisca, filia Nicolai le Comte, qui Duci Britanniæ Consiliarius & Auditor Cameræ rationum erat: prius autem quam sepulturæ aptaretur, votum vovit uterque parens, de argenteo duarum marcarum calice offerendo; quodque si filia suscitaretur, nudis pedibus & linteata ad sepulcrum ejus iret mater: quæ voti rea illud continuo implevit, quamvis hiberna tempestas & grande sex leucarum intervallum potuissent suadere dilationem.

[33] In loco Monachorum dicto, peste contactus Henricus de Remungol agebat animam vocis expers: [alteraque] convaluit tamen mox ut amici scutum aureum pro ejus incolumitate voverunt. Idem beneficium simili in articulo, in parochia de Ploegmelen Yvoni Marec obtigit. In parochia autem S. majoli jam expiraverat uxor Ioannis de Coveto: maritus tamen jactura mœstus, ascendit in collem, [sanantur arthriticus,] ex quo ecclesia S. Petri Venetensis conspici poterat, & S. Vincentium orat pro resuscitatione uxoris. Neque frustra: domum redux vivam & comedentem reperit; ipsaque, nuda pedes ac linteata, factum a maurito pro se votum implens, patratumque in se miraculum narrans, [peste infecti,] admirationi cunctis fuit. In parochia Guergh, arthritis inveterata annorum trium humeros brachiaque Ioannis Sigilliferi sic impediverat, ut iis non magis uti posset, [cocles,] quam si nulla habuisset: qui postquam pluribus Sanctis se devovisset, experientia didicit quod sanitatis sibi reddendæ laus fuerit S. Vincentio reservata. Ejusdem auxilio Guilielmus Anglus, in parochia de Languidic, liberatus est a peste, ex qua non credebat se posse convalescere. Eodem in metu ibidem versabatur Ioannes Guidomary, geminis in partibus se malum traxisse videns: vixit tamen, quia nudis pedibus linteatumque ad Sancti tumulum iturum se vovit. In parochia de Badeu, [surdus,] oculi dextri lumen amiserat Petrus Prederet, factoque voto recuperavit. Auditum vero recepit Thomas Boursec, quia cereas aures tumulo appendendas promiserat. In Noyal Pontivi, [moribundus] a Stephanus le Mayer extremum ducebat spiritum: postera tamen die Veneti sestitit ad sepulcrum Sancti, cum stupore omnium servatus in vivis, voto, quod pater suus nuncupaverat, Sancto.

[34] In Ploemur femina quædam amens restituta sibi est, facto pro ea ab amicis voto. Petrus Cardier; [insana.] parochiæ sanctæ Crucis incola, fracta ad Meandum navi mergebatur in mari, natandi ignarus: itaque Deiparæ Virgini Sanctoque Vincentio commendavit se, eodemque momento sursum ascendens, [juvantur submersioni proximus,] invisibili quadam manu sustentari se sensit, deindeque asseri uni impositus (modum ignorabat ipse) pervenit ad littus, [capite dolentes,] unde plus quam leucarum quatuor spatio aberat, decem ipsas horas super undas fluctuans. Curatæ sunt a grandi dolore capitis filiæ Yvonis du Beisit, Domini parochiæ Peaule dictæ, per impositionem manuum S. Vincentii, in b Abbatia de Precibus B. Mariæ nuncupata; quod quæ testata est Petronella de Barzualen, dictæ parochiæ inquilina, [moribundus,] addidit se quoque multos favores ejusdem Sancti interventu obtinuisse: ad quē etiam facto per patrem voto, ibidē sanitatem recepit filius Ioannis Davion, qui visus vocis & cibi expers per octiduum iacuerat. [debilis,] Uxor Simonis Tutgual, in parochia de Quileron, gradiendi facultate ab anno destituta, sanitatem per mariti votum recepit. In parochia S. Evæ, voto facto revixit puer, qui mane in cunis erat repertus mortuus, & filius cujusdam a Kermrib cognominati, visui redditus est eodem tempore, quo pater suus ad Sancti monumentum orabat.

[35] Oliverius de Quinsec, Hennebonti Seneschallus & Ducis Consiliarius, [alius moribundus,] cum in parochia Sarzau ad Joannem Surzur divertisset, vidit hospitis filium animam agere, pro eoque sanctum invocavit Vincentiū: mox autem loqui cœpit æger & postridie apparuit totus sanus. In parochia Plumergat gulam Ioannis Cadoudal occupabat pestis, [peste tactus,] qua ne extingueretur votum fecit S. Vincentio, ejusque se reum postridie agnovit: uti etiam pro filia sanæ menti reddita, a qua prorsus exciderat. [amens] In parochia de Questembert, adeo per annos duos infirmus jacuerat Ioannes Plonger, ut ægre comedere aut dormire posset: hortatur uxor ut S. Vincentio quinque solidos voveat: [graviter infirmus,] respondit ille, nescire se an Sanctus esset, quia jam vovisset denarios quinque, & tamen nihil sensisset solatii Iterum inquit, uxor ei te commenda, & quos dico quinque solidos, vove. Fecit & eodem instanti convaluit. In parochia Gueheno, filia Guilielmi le Guilchet, Ludovica nomine, [cocles,] quem post parentis votum recuperaverat oculi dexteri usum, voto que dilato rursum amierat, eodem impleto recepit denuo Ioannes. Quere, in parochia Quistinic, septimum annum immani ventris torquebatur dolore, qui tandem in inguine adeo enormem aperuit plagam, ut per eam foras prociderent intestina, [læsus in inguine] nisi applicito laneo panno continerentur. Suadebant amici ut S. Vincentii experiretur auxilium, ille autem majorem in medicis collocabat fiduciam. Tandem tamen, nihil eos proficere videns, devovit se Sancto, intraque decimum diem sanata est plaga alias incurabilis.

[36] In parochia Guorn, quinque hebdomadis jacuit affixa lecto uxor Petri Guiliermi, cibi & somni expers, itaque receptis Ecclesiæ Sacramentis se parabat ad mortem. [moribunda.] Sed maritus ut non moreretur effecit, vovens annuos quinq; denarios dum viveret, si uxor convaluisset, [arthriticus,] uti mox factum. Arthritim in humeris bachiisque tertio anno ferebat Joannes le Soellour, parochiæ Guern inquilinus: a qua voto facto sanatus est. In parochia Treffleau votum faciens Petrus Loard, [peste afflati tres,] de quinq; solidis ad canonizationem juvandā, totidemq; denariis annue offerendis, si evaderet periculum, in quo se videbat, conjuge, sorore & quinq; liberis peste extinctis; luem quidem contraxit ipse, sed mox convaluit. Idem omnino pro filio vovens Petrus Legat, animam egredientem retinuit in corpore: erat autem inquilinus parochiæ Ploescob, ad quam etiam spectabat nobilis ille Silvester Lorneloux; cujus filium supra suscitatum diximus. In oppido c Malestricto (cujus Domina una cum Ducissa semper adfuerat S. Vincentio extremum ægrotanti) mortuo Sancto agebat animam filia Bertelotti Percherel, [moribundi : Puella & puer] pridem surda: pro cujus vita cum vovissent parentes, quod pariter omnes pedibus nudis tumulum sancti visitarent, auditum illa, & intra paucos dies sanitatem recepit. In parochia Missiriac a morte rediit Guilielmus Guichoux, ex parentum voto suscitatus. Votū pro filia, [morbo caduco laborans,] a morbo caduco liberata, solvere negligens Alanus le Clenicho relabentem vidit: maturavit igitur exolvere sese, neque deinceps relapsa est unquam, erat hic incola parochiæ S. Congari. In parochia autem S. Croverii claudus quidam Joannes Avise, experiri volens eorum fidem, qui a S. Vincentio rectum sibi promittebant incessum, [& claudus:] comperit minime vanam fuisse.

ANNOTATA.

a Ad distinctionem alterius Noyal, intra primum ab urbe Aprilis Tom. I.Venetensi lapidem siti. Est autem Pontivi diœcesis Venetensis oppidum: ne Pontivium in Picardia Comitatum hic intelligat aliquis.

b Abbatia de precibus B. Mariæ Monachis Cisterciensibus fundata circa an. 1250. ad oram oceani, ubi in eumdem Villania incurrit, ut istic preces pro naufragantibus fierent: estque in diœcesi Venetensi, de qua vide multis Argentræum.

c vulgo Malestroit super Dunstam fluvium.

CAPVT IV.
Quædam miracula, aliorum Episcopatuum Britannicorum diœcesanis facta.

[37] In reliquis Britanniæ Episcopatibus facta quoque complura miracula sunt, quorum hic pauca commemorabo. Redonensis diœcesis oppidum est Rotonium, vulgo Redon: [Redoni sanantur moribundi puer] hic filium in extremis constitutum videns Dionysius Brehant, conscenso celeriter equo Venetum properavit, S. Vincentii imploraturus auxilium, & Missam ibi dicendam curavit. Nec dum exierat templo, cum supervenit vir quidam, eique nuntiavit quod filium ejus vidisset miraculose sanatum. Ibidem S. Salvatoris a Abbatia est, in qua venerabilis Abbas Yvo decumbens, desperabatur a medicis: igitur ipse, qui sanus viventis adhuc Vincentii fuerat admirator, mortuum invocat moribundus; [& Abbas.] vovetque se curaturum imaginem, quæ in ecclesia publico exponatur honori, si fuerit canonizatus: interim jubet cantari Missam, in qua ipsius commemoratio fiat. Obdormiscens autem, visus est sibi videre Sanctū, D. Benedicto dicentem hæc verba: Curemus hunc ægrum. Ad quæ experrectus, ridere cœpit, & quod audiverat videratq; narrare Religiosis. Neq; fuisse somnium eventu patuit: nam postero die sanus surrexit. Ejusdem diœcesis cæca quædam, cujus nomen testes reticuere, auditis S. Vincentii miraculis, [in diœcesi Redonensi cæca,] promisit se illius visitaturam sepulcrum, receptoq: mox visu votū implevit. In Fano deniq; S. Albini, du Cormier dicti, cum esset Rolinus le Mee Dinantensis, ab annis septem morbum caducum patiens, [& caducus.] consanguinei ejus commendarunt eum S. Vincentio, nec unquam postea est relapsus.

[38] In Nannetensi Episcopatu, Ploemelensis parochiæ Rector testatur, vidisse se civem Nannetensem, [in Nannetēsi catarrhus periculosus,] cujus sibi nomen de memoria excidit, qui catarrho quodam fuerat annis quatuordecim impeditus ne posset ambulare: quin & mortem sibi ab eo metuebat nisi ad sepulcrum Sancti sanita