Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung April I           Band April I           Anhang April I

6. April


VI APRILIS.

SANCTI QVI VIII IDVS COLVNTVR.

Sanctus Sixtus seu Xystus primus, Pontifex Romanus, Martyr.
S. Firmus,
S. Herenæus Ep. Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Himmarus, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Solutor, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Quirinius, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Moyses, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Romanus, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Successus, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Quartilla, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Romana, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Donatus, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Sixtus, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Victor, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Quiriaca, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Gagus, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Satyrus, Martyr, Nicomediæ in Bithynia.
S. Rufina, Martyr, Sirmii in Pannonia.
S. Moderata, Martyr, Sirmii in Pannonia.
S. Romana, Martyr, Sirmii in Pannonia.
S. Secundus, Martyr, Sirmii in Pannonia.
SS. alii VII, Martyres, Sirmii in Pannonia.
S. Florentinus, Martyr, Sirmii in Pannonia.
S. Geminianus, Martyr, Sirmii in Pannonia.
S. Saturus, Martyr, Sirmii in Pannonia.
S. Timotheus, Martyr, in Macedonia.
S. Diogenes, Martyr, in Macedonia.
S. Clusus Presb. Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Timotheus, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Macaria, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Tyria, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Marcia seu Marga, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Maxima, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Marina, Martyr.
S. Teguliana, Martyr.
S. Vrbanus, Martyr.
S. Cælestina Virgo, Martyr.
Alii DCCC, Martyres.
Sancti CXX aut CL Martyres, in Perside, sub Sapore Rege.
S. Platonis, apud Græcos.
Sancti duo Martyres, Ascalone in Palæstina.
S. Marcellinus, Tribunus & Notarius, Martyr Carthagine.
S. Cælestinus primus, Pontifex Romanus.
S. Amandus Comes. Gisalbæ in Italia.
S. Lucius. Gisalbæ in Italia.
S. Leontius. Gisalbæ in Italia.
S. Lucianus. Gisalbæ in Italia.
S. Eutychius, Patriarcha Constantinopolitanus.
S. Winebaudus, Abbas, Trecis in Gallia.
B. Notkerus Balbulus, monachus Sangallensis, in Helvetia.
S. Berthanus, Episcopus, in Scotia.
S. Philaretus, monachus, in Calabria.
S. Celsus, Archiepiscopus Armacanus, in Hibernia.
S. Wilhelmus, Abbas Roschildensis, in Dania, Ordinis Canonicorum Regularium.
Ven. Catharina de Palanza, Fundatrix monasterii S. Mariæ de Monte, Congregationis Ambrosianæ sub regula S. Augustini, supra Varesium in Ducatu Mediolanensi.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Baldericus Clivius, Episcopus ultrajectinus, cognomento Pius, præfixo S. (ut Sanctis solet) notatur a Theodoro Rhay ad hunc diem inter Animas illustres Iuliæ, Cliviæ &c, obiit anno DCCCCLXXVII, VI Idus Ianuarii juxta Sammarthanos, vir de Ecclesia in temporalibus ac spiritualibus optime meritus per annos 60, quibus eam Sedem tenuit. Nam urbē a Danis fœde deformatam inveniens, ponte, portis propugnaculis instruxit; ecclesias exustas dirutasq; restauravit; terras predia, decimas de manibus inimicorū eruit; SS. Vrbani Benigni Pontiani, Agnetis reliquias ex Italia attulit; monetæ cudendæ facultatem aliaq; Dominicialia ab Imperatore accepit, cum omnimoda exemptione a judicio & potestate Comitum, aliaq; plura fecit, quæ apud jam dictos Sanmarthanos distinctius indicata, videri possunt, & plenius apud rerū Vltrajectensiū um scriptores. Necdū tamen vestigium reperimus cultus sacri ab ultrajectinis ei olim delati; quæ si inveniātur, poterimus de rebus ab eogestis agere in supplemento VIII Januar.
S. Elias Eremita habet festum VIII Idus Aprilis (sic enim corrigendum videtur, quod vitio erat impressum XIII) & altare proprium in insula & ecclesia S. Iulii diœcesis Novariensis, teste Carolo Episcopo Novariensi, in sua Novaria pag. 1841. Ibidem, inquit, ab annis fere ducentis vetus ejus imago ut peregrini, mitra ad pedes posita, apparet, cum hac epigraphe, S. Elias Episcopus Sedunensis. Addit Canonicum Sedunensem, ea de re interrogatū respondisse Eliam Episcopū Sanctum haberi Seduni, & credi in ditione Mediolanensi sepultum. Fuerit igitur unus ex iis quorum nomina in Catalogis latent usque ad annum DXV. Quæcumque autem de ipso certo dici possent, habentur omnia in Actis SS. Iulii & Iuliani num. 12 XXXI Januarij.
S. Claudius refertur in Menologio Græco poëtico Christophori Mitylenæi, & Kalendario Græco a Genebrardo Latine edito. Forsan est Sanctus Claudianus Persa, de quo egimus; aut Claudius, Antesignanus Martyrum Corinthi passorum, de quo egimus eodem die inter Prætermissos, & latius XXV Februarij.
S. Prosper Martyr officio Ecclesiastico, sub ritu duplici, celebratur in Archimonasterio Antoniano diœcesis Viennensis, ob sacras ejus Reliquias ibidem asservatas. De eo aliisque Sanctis, qui ibidem ob similem causam coluntur, egimus XIII Martij.
Translatio corporis S. Leandri Episcopi Hispalensis, ex ecclesia SS. Justæ & Ruffinæ ad Cathedralem, memoratur in pervetusto Breviario Hispalensi, uti dictum ad ejus Vitam XIII Martij.
S. Patricii ordinatio inscripta est Martyrologio Tamlactensi. De eo egimus XVII Martij.
S. Irenæus, Episcopus & Martyr Sirmii, memoratur hoc die a Floro, Rabano, Notkero & in variis MSS. quæ discußimus ad Vitam ejus, datam XXV Martij.
S. Theodorus Episcopus, S. Irenæus Diaconus, S. Serapion, S. Ammonius, Lectores, Martyres, in Pentapoli Libyæ superioris, referuntur in Martyrologiis S. Hieronymi & Notkeri: item in variis MSS. de quibus egimus XXVI Martij.
S. Armogasti nomen est in pervetusto MS. Casinensi. Quis sit non assequimur. Colitur Armogastes, Comes & Martyr in Africa, XXIX Martij.
S. Secundus Martyr, & Patronus Ecclesiæ Astensis, hoc etiam die solenni cultu celebratur, teste Ferrario in Catalogo Gënerali & in Catalogo Sanctorum Italiæ. Nos varia ejus Acta dedimus XXIX Martij.
S. Amphianus, aliquibus Amplianus, Martyr apud Cæsaream, refertur in MSS. Vaticano Ecclesiæ Sancti Petri, & Bruxellensi Sanctæ Gudilæ. De eo egimus die II Aprilis.
S. Irene, Virgo & Martyr Thessalonicæ, memoratur hoc die in MS. Vaticano Ecclesiæ Sancti Petri. Inscripta est plurimis Fastis pridie. Quia tamen Acta ejus & Sororum, SS. Agapes & Chioniæ, sunt conjuncta; simul de omnibus egimus III Aprilis.
S. Julianæ Corporis Translatio ad Villarium. Ita Kalendarium Cisterciense, Divione anno 1617 excusum. De ea egimus V Aprilis.
S. Adriani natale celebratur in MS. Adone Leodiensi S. Laurentii & MS. Florario, cum ante in utroque codice actum esset de Sancto Epiphanio Episcopo, Donato, & aliis Martyribus Afris, quos in sequentem diem rejecimus: an iis jungendus sit Adrianus, an seorsim alibi martyrium passus sit, non liquet.
SS. Felicissimi & Agapiti natalis memoratur in MS. Trevirensi Sancti Maximini, absque ulteriore notitia. Vtriusque nominis plures Martyres occurrunt, & forsan ob cultum Reliquiarum hic indicatur eorum aliquis.
Summistæ, seu Lunæ Mistæ memoria est in apographis Martyrologii Hieronymiani, post SS. Theodorum, Ireneum, Serapionem & Ammonium, quos supra diximus coli XXVI Martij; & sequebantur Apricus & Victor, quos infra rejicimus in diem sequentem, ubi de S. Coprica & Victore agitur, de Summista seu Luna-Mista certiorem lectionem requirimus.
Lucia, vidua Martyr, memoratur a Greveno in Additionibus ad Vsuardum, hactenus nobis ignota.
S. Theodorus, Ancyranus in Galatia Episcopus, vir libris scriptis adversus Nestorium insignis, dicitur a Petro de Natalibus lib. 4 cap 34 quievisse in Domino VIII Idus Aprilis, citato Gennadio; qui cap. 55 de eo agit, uti Honorius cap. 54: sed neuter Sanctum appellat, aut tradit hoc die obiisse. Interim Petrum de Natalibus sequuntur Witfordus in Martyrologio Anglice edito, Grevenus, Maurolycus, Canisius, Galesinius, Ferrarius. Nos certiora de cultu ecclesiastico optaremus habere documenta.
S. Theodorus, Presbyter Antiochenæ Ecclesiæ, libris adversus Apollinaristas & Eunomianos compositis clarus, adjungitur præcedenti Theodoro apud Petrum de Natalibus lib. 4 cap. 35. Sequuntur citati Witfordus, Maurolycus, Galesinius, Ferrarius. Agunt de eo Gennadius & Honorius, uterque cap. 12, sed neuter Sanctum appellat, uti neque Maurolycus.
Prudentius Episcopus Tricassinus, refertur ut Sanctus in additionibus Carthusianorum Colonensium ad Vsuardum utriusque editionis & in MS. Florario Sanctorum; Demochares etiam Sanctum appellavit, atque post eum recentiores auctores & Hagiologi varii. Camuzatus addit, Reliquias ejus, capsulæ ligneæ inclusas, in primaria Tricassium æde asservari; in eaque festum ejus hoc die peragi cum officio 9 lectionum in quo omnia de communi, unde suspicatur Vitam ejus intercidisse. At non interciderunt ipsius aliorumque opera, ex quibus constat non omnino recte in fide sensisse, & odio quodam Hincmari Remensis, qui suæ ecclesiæ jura contra eum asseruerat, a recto tramite deflexisse: quod & Annales Bertiniani intra vigesimum a Prudentii obitu annum scripti sic confirmant, quasi non prius male scribendi finem quam vivendi fecisset. Rem totam Ludovicus Cellotius deducit libro 3 Historiæ Gotteschalci cap 9 & deinceps. Potuit quidem moriens ecclesiæ judicio se suaque subjecisse: merito tamen requirimus antiquius aliquod de ejus sanctitate & cultu testimonium quam sint supra allegata.
S. P. Euphemius, notatur hodie in Kalendario Ruthenico apud Possevinum in Apparatu: videtur esse aliquis Hegumenus Græcus, aliunde nobis necdum cognitus.
Aidecus, Cronbecus Ab. Cluanensis, Carhubius Episcopus, indicantur in Martyrologio Hibernorum Tamlactensi, & priori præfigitur titulus Sancti.
Coquinæ Abbatis nomen, recentiori manu adscriptum est Martyrologio MS Trevirensi (ut videtur) S. Paulini: de quo alibi nihil reperimus.
S. Continentia adscripta est a Carthusianis Bruxellensibus ad Grevenum: Ejus nomen alibi inter Sanctas necdum legimus.
Henricus, monachus Villariensis Ordinis Cisterciensis, cum titulo Beati celebratur ab Henriquez, Bucelino, & Chalemoto, cum titulo Sancti a Saussaio. Corpora hujus & aliorum, latitantibus abdita terris, elevavit anno 1599 Henricus Horion Abbas. Sed an ab Ecclesia cultus indultus nos latet.
Martinus de Vargas, Regularis observantiæ Ordinis Cisterciensis Institutor, celebratur in Menologiis Henriquez, qui late ejus Acta prosequitur, uti & Bucelinus: sed abstinet uterque a titulo Beati uti & Chalemotus. Silet de eo etiam Tamaius Salazar in Martyrologio Hispanico.
Joannes ab Amsterdamo, anno 1579 ah hæreticis occisus, Humilis Offidanus, Capucinus, Alphonsus ab Herrera, in Mexico, Franciscus a S. Josepho, in Hispania, Joannes ab Occania, in Castella, Ordinis minorum S. Francisci, omnes seculo præcedenti vita functi, cum ticulo Beati referuntur in Martyrologio Franciscano Arturi a Monstier: utrum id ei licuerit per Vrbani Papæ VIII Constitutiones aliis judicandum dimittimus.
S. Epiphanius Ep. S. Donatus, S. Sixtus, S. Rufinus, S. Modestus, & alii XI, Martyres in Africa, referuntur hoc die in Martyrologiis variis: ast in Martyrologio Romano, post Vsuardum & alios, coluntur. VII Aprilis.
Aprici, Apricii seu Paricii & Victoris in Libya mentio habetur in Martyrologiis S. Hieronymi: quos arbitramur esse, qui sub nomine Copricæ & Victoris in eisdem & aliis Fastis referuntur VII Aprilis.
S. Hegesippus, vir eruditissimus, memoratur in MS. Martyrologio Barberiniano & apud Maurolycum: ab aliis VII Aprilis.
S. Macarii Episcopi elevatio memoratur in additionibus MSS. Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum, & putatur esse Episcopus Antiochenus, qui colitur X Aprilis.
S. Silla, Virgo & Martyr, celebratur a Georgio Cardoso in Hagiologio Lusitano, & in Notis varios adducit, quorum aliqui opinantur hanc esse Zitam Lucensem, cujus Vitam habemus, & ad quam hæc controversia melius dirimetur, die XXVII Aprilis
S. Petrus, Ordinis Prædicatorum, Martyr occubuit hoc die, anno 1252, Sabbato ante Dominicam in Albis. Festum ejus celebratur XXIX Aprilis.
Uso monachus S. Galli, doctrina, pietate & miraculis clarus, hoc die anno 872 in monasterio Grandisuallensi diœcesis Basileensis mortuus, cum titulo Beati memoratur in Heluetia sancta Henrici Mureri pag. 198 & Menologio Bucelini, sed neuter verbum profert de aliquo cultu Ecclesiastico. Pleniorem vitæ ejus historiam habet Ekkehardus cap. 2 in libro de casibus monasterii S. Galli, asserens famam esse quod corpus furto ablatum sit in aliquam ecclesiam Burgandiæ: certe in suo tumulo non haberi. Necrologium Sangallense ejus memoriam recolit XIV Maji.
Urbanus, Abbas in Hispania, cum titulo Beati inscriptus est Martyrologio Benedictino Menardi; qui in observationibus asserit Abbatem fuisse monasterii Sancti Petri de Montibus, in Asturicensi diœcesi. Citantur Miræus & Yepez: sed neuter meminit hujus aut alterius diei, quo aut mortuus sit, aut ullam venerationem habeat. Menardum secutus Tamayus Salazar eumdem inscripsit Martyrologio suo Hispanico, & Sancti titulo honoravit, addiditque ex Yepez elogium, sed nimia auxesi amplificatum. Extant verba Yepez tomo 2 ad annum 646 cap. 3 & sic melius sunt in editione Coloniensi a Thoma Weiss Latine reddita: Prioribus adde Sanctum Urbanum Abbatem, qui ob præclara merita in cœnobio S. Jacobi de Pennalua, eodem quo S. Gennadius Sacello, insigni mausoleo conditus est. Similia habet Prudentius de Sandoval in historia Fundationis S. Petri de Montibus, factæ a S. Fructuoso Episcopo Braccarensi, qui colitur XVI Aprilis: quo certe die; aut potius cum Sancto Gennadio agi poterit de memorato Vrbano. Colitur iste officio Ecclesiastico in Ecclesia Asturicensi, cujus fuit Episcopus, sub ritu duplici primæ claßis X Maji.
inscriptus nonnullis Martyrologiis XXV Maji.
S. Afræ & plurium Sanctorum Martyrum Translatio Brixiæ, facta anno 1580, inscribitur Martyrologio Brixiensi Bernardini Faini. Agemus de ea die quo præcipue colitur, XXIV Maji.
Buchardus, Episcopus Haluerstadensis, hoc die anno MLXXXVIII Martyrii cruore perfusus, apud Goslariam extinctus est a schismaticis, ob defensionem Sedis Apostolicæ, contra Henrici Imperatoris machinationes. Annum & diem indicat Bertoldus, in Appendice ad Hermanni Contracti Chronicon: at genus martyrii explicat Petrus Bernriediensis, in Vita S. Gregorii VII Papæ. Quapropter quia nomen ejus in sacris Fastis necdum reperimus, de illo simul agemus ad Vitam dicti S. Gregorii, si forsan lux interim aliunde accedat, XXV Maji.
S. Marcianus, S. Nicanor, S. Apollonius, Martyres in Ægypto, inscribuntur Martyrologio MS. Bruxellensi S. Gudilæ: in pluribus habentur præcedendenti die. De iis agendum est V Junji.
S. Jrenæi, Episcopi Lugdunensis & Martyris, revelatio hoc die facta memoratur a Saussaio in supplemento Martyrologii Gallicani. Hujus Sancti dies natalis celebratur XXVIII Junij.
S. Lupi, Episcopi Trecensis, ostensio & repositio capitis memoratur a Saussayo in Martyrologio Gallicano: & late ex antiquis monumentis deducitur a Nicolao Camuzato, in Promptuario sacrarum Antiquitatum Tricassinæ diœcesis fol. 153 & sequente: quæ omnia poterunt elucidari ad ejus Natalem XXIX Junij.
Elstanus, monachus apud Abendoniam, jussu Sancti Ethelwoldi manum bullienti aquæ illæsus imposuit & extraxit: dein Episcopus Wiltoniensis factus, sancto fine quievisse traditur. Hunc Edouardus Maihew ad hunc diem adscripsit Trophæis Benedictinis Congregationis Anglicanæ, anno 1615 editis, & titulo Beati honoravit. Secuti Menardus & Bucelinus in Menologio Benedictino. Ast Hieronymus Porter in Floribus Sanctorum Angliæ, anno 1632 editis, eumque secutus auctor secundæ editionis Martyrologii Anglicani, Sanctum appellant, & talem censet Alfordus in Annalibus Ecclesiæ Anglicanæ ad annum 986 numero 2. Colitur Sanctus Ethelwoldus, quando de hoc Elstano iterum agendum erit, & si vestigium cultus Ecclesiastici reperiatur, Sanctis incunctanter a nobis adscribetur I Augusti.
S. Alfwoldus, Rex Northumbriæ & Martyr, ad hunc diem inscriptus est Martyrologio Anglicano primæ editionis, & hujus exemplo, Ferrarii Catalogo generali. Verum in secunda editione dicti Martyrologii, cum approbatione Michaelis Alfordi in Annalibus Anglicanis ad annum 78 numero secundo, transfertur ejus memoria in diem XXIII Septembris.
S. Galla vidua Romana, & sanctimonialis apud S. Petrum, hoc die ex hac vita migrasse creditur, inscripta Martyrologiis monasticis Wionis, Menardi, Dorganii, Bucelini, item Ferrarii Catalogo Generali & Catalogo Sanctorum Italiæ. In Martyrologio Romano refertur V Octobris.
B. Joanna de Signa, quia cultum aliquem habere dicitur feria II post Pascha vel post Octavam Paschæ, huc refertur ab Arturo in Martyrologio & Gynæceo, & quidem tamquam Tertiaria: festum ejus agitur die quo obiit IX Novembris.
S. Menalchius Archiepiscopus, patruus Sancti Livini Episcopi & Martyris, refertur in MSS. additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum ejus mentio fit in Vita Sancti Livini, ad quam poterit de eo ulterius agi XII Novembris.
B. Ambrosius de Mediolano, Ordinis Observantium, hac die obiit Monte-Leonis in Vmbria, referturque in Martyrologio Franciscano & a Iacobillo: qui ultimus Vitam ejus in quodam MS. suo inveniens, & Processum nactus super ejusdem Vita ac miraculis Spoleti fabricatum Ordinarii auctoritate, rursum de ipso plenius agere instituit, eo die, quo corpus, post octo menses a sepultura repertum integrum, coruscavit miraculis, quando & nos de eo agemus; si citata documenta, quæ necdum impetrare potuimus, nanciscamur, videlicet XXVI Decembris.

DE S. SIXTO SEV XYSTO PRIMO,
PONTIFICE ROMANO MARTYRE

ANNO CXXVII

[Commentarius]

Sixtus seu Xystus primus, Pontifex Romanus, Martyr (S.)

G. H.

AUCTORE D. P.

CAPUT I.
Cultus ejus, Ætas, Acta.

Notitia S. Sixti seu Xysti Pontificis Romani antiquißima, extat apud S. Irenæum, qui Episcopus Lugdunensis glorioso martyrio coronatus est anno CCI. Hic. lib. 3. adversus hæreses cap. 3. agit de Apostolorum traditione, vel ab Apostolis in Ecclesia Episcoporum successione, [Memoratur a S. Irenæo,] & solos adducit Episcopos Ecclesiæ Romanæ, & inter hos dicitur Euaristo successisse Alexander, ac deinceps Sextus ab Apostolis constitutus Sixtus, & ab hoc Telesphorus, qui etjam gloriosissime martyrium fecit. Quæ S. Irenæi verba sub hujus nomine, inseruit Eusebius Historiæ suæ Ecclesiasticæ lib. 5. cap. 6. Sextus ab Apostolis statuitur ab Irenæo, qui revera Septimus ab iisdem fuit, eo quod ob affinitatem nominum, Cletus & Anacletus ab eo & aliis quibusdam non fuerint distincti, sed aliqua socordia in unam eamdemque personam conflati. De hac controversia agimus infra XXVI Aprilis, ad Acta S. Cleti Pontificis: ad quem diem annotat Baronius, in his, quæ sunt Romanæ Ecclesiæ, majorem esse adhibendam fidem ejus alumnis, [& in antiquo Catalogo Romanorum Pontificum] quam ceteris. Antiquißimum Romanæ Ecclesiæ monumentum in hac quæstione arbitramur esse Catalogum Romanorum Pontificum, ante Liberii Papæ mortem concinnatum, in plures partes distinguendum, quarum prior finit cum Vrbano Papa, anno Christi CCXXXI Martyre defuncto; quam partem ab S. Antero, necdum Pontifice, collectam fuisse opinamur, quod is gesta Martyrum diligenter a Notariis exquisivisse tradatur. In hoc Catalogo octavus Episcopus Romanus adeoq; a S. Petro Apostolo septimus, collocatur S. Sixtus, cum hoc parvo elogio: Sixtus annis decem, mensibus tribus, diebus viginti uno. Fuit temporibus Hadriani, a Consulatu Nigri & Aproniani, usque Vero III & Ambibulo. Fuerunt. Quinctius Niger & T. Vipsanius Apronianus Consules anno æræ Christianæ CXVII, [An. 117. ultimo trajani,] quibus itidem Consulibus & anno Traianus Imperator apud Selinuntem Ciliciæ, quæ postea Traianopolis appellata est, diem extremum obiit X Augusti, succeßitque ab illo adoptatus Hadrianus, in elogio dicto memoratus. Iidem Sedis illius anni decem, menses tres, dies viginti unus memorantur apud Anastasium de Vitis Pontificum, & in libro Pontificali. Consentiunt Acta antiqua & integerrima S. Alexandri decessoris ad diem III Maji illustranda. [mortuo S. Alexandro successit,] In his dicitur post martyrium S. Alexandri, eodem anno nutu Dei defunctus Traianus. Fuit S. Alexander pluribus mensibus in carcere detentus; quo tempore arbitramur S. Sixtum fuisse Episcopum, circa XIII diem aut proxime sequentes mensis Decembris anni CXVI, consecratum, ac Vicarium egisse S. Alexandri, [ante ejus Vicarius,] atque inde numerari annos decem, menses tres & dies viginti unum, qui ei attribuuntur, [moritur an. 127.] usque ad diem III aut VI Aprilis anni CXXVII, quo etiam Martyr ex hac Vita deceßit. Fuerunt dicto anno Consules Titianus & Gallicanus, sub quibus initium Pontificatus S. Telesphori collocatur in jam laudato Catalogo, & anno proxime elapso CXXVI Consules fuerunt Vespronius Candidus Verus, & Ambibulus, sive (ut aliis placet) Ambiguus Bibulus, aut magis corrupte Angulus sive Anniculus; quos ultimos habuit toto anno Consules S. Sixtus, [an. 10. Hadriani Imp.] & ad tres menses vixit sub sequentibus Consulibus, mortuus anno decimo Hadriani Imperatoris. De variis Pontificibus, qui aliis in exilium mißis, aut in carcere detentis, aut aliis de caußis impeditis, fuerint Vicarii constituti, alibi accuratius agendum est. Consulat Lector etiam illa, quæ XVII Aprilis dicuntur in Vita S. Aniceti Pontificis.

[2] Florus in suo Supplemento ad Martyrologium Bedæ tertio die Aprilis in MSS. Atrebatensi & Torn acensi ista scribit, [colitur 3. Aprilis,] Romæ S. Sixti, Papæ & Martyris, qui dum Cathedræ S. Petri decem annis præsideret, constituit, ut intra Actionem Sacerdos incipiens populo hymnum decantaret, videlicet Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth &c. Martyrioque coronatur tempore Veri & Anniculi, quos ultimo anno Vitæ S. Sixti Consules fuisse diximus. Iisdem plane verbis & die (nisi quod loco Anniculi scribatur Annicti) notatur memoria S. Sixti in pervetusto Martyrologio monasterii S. Sabini in Pireneis, unde excerpta ad Gallias spectantia edidit Saussayus ad calcem sui Martyrologii Gallicani, quia scilicet primis ipsius elogii verbis infartum erat aliquid ad Galliam spectans, qui dum [Episcopus Convenarum], videturq;, subintelligi fuisset. Est hæc quoque in radicibus Pireneorum Episcopalis civitas: sed an & quo fundamento ipsa sibi S. Sixtum arrogarit olim non divinamus; hodie nullum ibi superesse ejusmodi opinationis vestigium colligitur ex Gallia Christiana Sammarthanorum, ubi proponitur catalogus Episcoporum a sq; ulla Sixti mentione. Eodem III Nonas Aprilis Sepultum esse S. Sixtum, referunt encomia scripta in altero Catalogo mox dando; & ab Anastasio & Luitprando, & in MSS. Gestis Summorum Pontificum ad Martinum V deductis, proposita. Eodem etiam die memoratur S. Sixtus in MS. Martyrologio Lætiensi.

[3] Verum in aliis Martyrologiis, cum Libro Pontificali, paßim resertur ad hunc VI diem Aprilis, quem ita auspicatur Vsuardus: Octavo Idus Aprilis, Romæ natalis B. Sixti Papæ & Martyris, qui temporibus Hadriani, [& 6 Apr.] ut sibi Christum lucrifaceret, libenter mortem sustinuit temporalem. Wandelbertus hoc eum disticho exornat:

Idibus Octavis Sixtus Martyrque Sacerque
Præminet, Adriano mortem sub Cæsare passus.

Eodem modo passum esse S. Sixtum sub Adriano Imperatore, habent vetustißima quæque Martyrologia manuscripta, & cum iis Ado, Notkerus, Bellinus, Maurolycus, Felicius, Canisius, Galesinius. Simili modo Eusebius (quem Georgius Syncellus & alii Græci sequuntur) obitum S. Sixti & Succeßionem S. Telesphori collocat sub Hadriano Imperatore, sed uno anno serius, Consulibus Torquato & Libone, sive secundum calculum nostrum, ad annum Christi CXXVIII. Alphonsus Ciaconius asserit ob fidei Christianæ confessionem occisum esse VIII Idus Aprilis, anno vero Domini CXXXIX, & Hadriani Imp. XXI & ultimo. At Baronius scribit S. Sixtum creatum Pontificem anno Hadriani XIII, martyrium passum anno tertio Antonini Pii, & Christi CXLII. Quorsum hi duo ab omni antiquitate deflectant alibi discutimus: hic notabis, S. Sixti Papæ & martyris festum cum officio 3 Lectionum præcipi in Kalendario Breviarii Æduensis seu Augustodunensis præsenti die VI Aprilis, prout illud excusum habemus anno 1534: itemque in Dolensi apud Burgundiones anni 1519.

[4] [Acta ex alio Catalogo MS.] Acta S. Sixti aliqua indicantur in Catalogo Pontificum, ex perantiquis membranis Serenißimæ Reginæ Sueciæ Christinæ alibi a nobis dando; & inde hæc transcribimus. Xistus, natione Romanus, ex patre Pastore de regione Via-lata, sedit annos decem, menses duos, diem unum. Fuit autem temporibus Hadriani usque Vero & Angulo: martyrio coronatur. Hic constituit, ut ministeria sacrata non tangerentur nisi a ministris. Hic constituit ut quicumque Episcopus evocatus ad Sedem Romanam Apostolicam, & rediens ad parochiam suam, non susciperetur, nisi confirmata Salutationis plebe ad Sedem Apostolicam. Hic constituit ut infra actionem Sacerdotis, populus hymnum decantaret, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth &c. Hic fecit ordinationes tres, Presbyteros undecim, Diaconos tres, Episcopos per diversa loca quatuor. [ali dies,] Qui etiam sepultus est juxta corpus B. Petri in Vaticano, III Nonas Aprilis, & cessavit Episcopatus menses duos. Hactenus Acta ex dicto Catalogo quem seculo Christi sexto confectum probamus alibi. Anastasius hunc Catalogum fere descripsit; sed Sedis annos decem, menses tres, dies viginti unum, (ut in priore Catalogo habetur) legisse videtur. Dein ait Episcopum non suscipiendum, nisi cum litteris Patriarchæ Salutationis plebi, quæ est formata. At liber Pontificalis: Non suscipiatur, nisi cum formatis Salutationis ad plebem a Sede Apostolica. Epistolas has formatas seu communicatorias etiam dici Canonicas, Pacificas, & Ecclesiasticas, tradit Baronius ad annum 142 num 7; earumque usum late explicat Sirmundus, in appendice ad tomum secundum Conciliorum.

[5] Franciscus Bosquetus lib. 2 Historiarum Ecclesiæ Gallicanæ cap. 1 sub finem ista habet: A Sixto I Romano Episcopo in Gallias missi dicuntur Peregrinus, [SS Genulphus & Peregrinus ab eo in Gallias missi:] qui Sedit Antissiodori, Genulphus qui cadurcis. At hunc Sixto II tribuunt, fortassis etiam & illum oportet. Vitam S. Genulphi dedimus XVII Iannuarii, & a Sixto II missum ostendimus; de S. Peregrino acturi sumus ad diem XVI Maji, quando ejus mißio examinabitur.

CAPUT II.
Sepultura, Translatio, Inventio S. Sixti.

[6] Sepultus dicitur S. Sixtus juxta corpus S. Petri in Vaticano. Onuphrius de septem-Vrbis Ecclesiis pag. 41, [ejus sepultura,] post indicatam Confeßionem S. Petri, addit: Præter altare majus S. Petri in antiqua basilica viginti alia altaria, partim sacellis vel oratoriis inclusa, partim sine ædiculis ipsis fuere. Primum a dextera altaris majoris in transversa basilicæ parte, quam Crucem ecclesiæ vocant, versus absidam fuit oratorium & altare S. Xysti Papæ & Martyris, sub quo a Paschali II Papa sepulta fuere corpora Sanctorum Pontificum, Xysti ipsius, Fabiani Martyrum, & Sergii II. Hæc ibi. [oratorium & altare Romæ,] Sedit Paschalis II ab anno MXCIX ad annum MCXVIII. Celebratur etiamnum officio duplici festum S. Sixti I Papæ hoc VI Aprilis in ecclesia Vaticana, eo quod corpus illius ibidem adservetur, uti in Ordine Officii divini pro an. MDCLXV a Iosepho de Fide, Magistro Ceremoniarum ejusdem Ecclesiæ, composito præcipitur. [an etiam nunc corpus?]

[7] Interim apud Ludovicum Iacob, in Bibliotheca Pontificia, occasione Decretalium aliorumque librorum S Sixto falso attributarum, de ejus corpore hæc leguntur: Fuit illud Roma anno MCXXXII, [Historiæ translationis Aletrium] ad Aletrinam Latii civitatem in Hernicis devectum, & in templo primario conditum, anno vero MDLXXXIV sub Reverendissimo Patre Egnatio Dante Perusino, Ordinis Prædicatorum, Episcopo Aletrino, qui historiam utriusque Translationis scribendam curavit, [unde accepta,] corpus est repertum. Ergo plenius hæc de re instrui cupientes, ad Sorani nostri Collegii Patres, tamquam Aletrio vicinißimos, litteras dedimus, si forte descriptam jussu Episcopi Egnatii historiam nancisci possemus. Incubuit non segniter in demandatam sibi curam P. Petrus Clodius, tum sua ipsius erga Sanctos pietate animatus, tum P. Eusebii Truchtes Aßistentiæ Germanicæ Secretarii commendatione admonitus: itaque impetrata tandem est narratio, quæ a P. Andrea Ferrario Romano, ex Ordine Fratrum Minorum Conventualium S. Francisci, typis mandata anno MDCLV sex implebat folia; sed quoniam eam a se longius abire non patiebatur is, qui unicam illud exemplar volebat ecclesiæ servatū; necesse fuit scripto excipere verbosißimæ alias relationis synopsim, quod ita est factum ut nihil omitteretur historiæ, sola autem superflua ac fere puerilia ornamenta styli intempestive luxuriantis resecarentur. Ea autem Synopsis, ex Italico Latine reddita, sic habet.

[8] Anno MCXXXII variæ regiones Italiæ dira pestilentia vexabantur, [An. 1132 corpus concessum Aliffensibus,] nec parum ab ea damni patiebatur Aliffa, urbs Episcopalis Samnii, sub Archiepiscopatu Beneventavo, nunc pene deserta, Episcopis in Pede-mentis plerumque habitantibus. Malo huic remedium quærens oppidi prædictæ Dominus, Romano Pontifici (qui tunc Innocentius II erat) supplicavit, ut Sancti alicujus corpus sibi concederet, cujus patrocinio posset urbs sua ab incumbenti lue repurgari. Preces eas cælum prius quam Pontifex audiit: accidit enim eodem pene tempore, ut ingens trabs in ecclesia S. Petri ex alto lapsa, quoddam ejusdem ecclesiæ altare frangeret; eoque fracto appareret reposita intus capsula, continens S. Sixti Papæ I corpus. Ea res Pontificem movit, ut Aliffanis hunc potissimum indulgeret Patronum, [amula, ultra progredi non valente,] quorum Comes sanctas Reliquias reverenter accipiens, & bene ornatæ mulæ imponens Aliffam eas misit. Pars viæ paulo plus quam tertia confecta erat, quando mula, sacri depositi bajula, cohiberi non potuit, quo minus a via plana largaque deflectens, per asperam semitam eniteretur in montem, iterque caperet Alatrum versus; & neque verberibus neque blanditiis moveri jumentum valuit, ut rediret in viam, quantumque muliones aliique præsentes allaborarant.

[9] [Alatrum infertur;] Frustra ergo se esse videntes, duxere mulam ad proximum S. Matthæi templum, quod adjacet Volubro (lacus is est juxta majorem urbis Aletrinæ portam) & re mox per civitatem vulgata, Petrus Episcopus cum suo Clero & magna civium multitudine egressus est, ad sacrum corpus suscipiendum. Deinde deliberatum est quænam potissimum ecclesia esset tanto thesauro ditanda, & in varias varii abiere sententias, aliis S. Stephani templum, S. Mariæ aliis nominantibus. Tandem Episcopo visum consultius est divino judicio rem committere, & quo mula ultro se inferret istic deponere sacrum corpus. [in ecclesiam cathedralem:] Ita dimissa mula collem quemdam ascendit, seque ad Cathedralem S. Pauli ecclesiam contulit; ante cujus januam super gradus humiliter inclinata in genua, visa est admonere sequentes, istic se exonerari debere: quod & factum die XI Ianuarii an. MCXXXII. Aliffanis autem, jacturam suam dolentibus, datus est digitus: quem eorum urbi, non minus quam reliquæ partes Aletrinæ, fuisse salutarem, extincta mox quæ grassabatur epidemia, non temere credimus; [Aliffanis digitus conceditur,] quandoquidem Aliffana civitas nihilominus quam Aletrana in hodiernum usque diem S. Sixtum veneratur, ut ecclesiæ Cathedralis Tutelarem, ejusque Reliquias servat in sacello sub confessione, uti tomo 8 Italiæ sacræ testis est Ferdinandus Vghellus.

[10] [dies Translationis II Ian. festus habetur,] Progressu deinde temporis, labentibus quatuor & dimidio seculis, in oblivionem venit locus; in quo Reliquiæ sacræ erant reconditæ; die tamen XI Ianuarii annue recolebatur Translationis primæ festivitas, aliaque festivitas feria IV Paschali in memoriam victoriæ ab Aletrinis contra Aragonii Regis copias circa annum MCCCXXXVI obtentæ. His ita se habentibus sub annum MDLXXXIV Philippum Compagnum Cardinalem S. Sixti cupido incessit indagandi corpus S. Sixti: quare obtenta a Gregorio XIII patruo suo, qui & ipse ante Pontificatum Cardinalis S. Sixti fuerat, facultate, D. Egnatio Danti Episcopo Alitrino mandavit, ut in eam rem quam diligentissime incumberet.

[11] Noverat Egnatius prædecessorum suorum duos idem facere aggressos severe punitos fuisse, & uni quidem subito obtenebratum visum, alteri morbum caducum supervenisse, labente de manibus quē ad aram perfringendam sustulerat malleo: fretus tamen obedientiæ merito Dominica III Quadragesimæ, [quæritur in corpus anno 1584.] tunc in IV Martii cadente, hora post occasum solis inchoatæque ab eo diei V tertia, Vicario suo generali tribusque aliis suis domesticis comitatus, aperiri jussit marmoreum S. Sixti altare in quo vitreum vas continuo apparuit variis plenum Reliquiis, cum bulla sigilloque cereo, ita marcidis, ut legi omnino potuerit nihil. [4 Martii invenitur memoria altaris consecrati anno 1157.] Inventa etiam est membrana alia, quæ diligenter relecta hæc verba ex hibuit. Anno millesimo centesimo quinquagesimo Septimo, Adriani Papæ Quarti anno III, Indict. V, mense Maji die XII dedicatum est hoc altare a D. Rodulpho Aletrino Episcopo, ad honorem D. N. Jesu Christi & ejus beatissimæ matris Mariæ semper Virginis; B. Xysti Papæ Primi & Martyris, cujus corpus in hoc altari reconditum est; S. Laurentii Martyris, & Sanctorum quatuor Coronatorum, & sanctorum Martyrum Chrysanthi & Dariæ, & S. Romani Militis, & S. Hieronymi Mart. & S. Cyrillæ Mart. & S. Concordiæ Mart. & aliorum plurimorum Martyrum Christi, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

[12] Non tamen repertum tunc sacrum corpus est. Itaque Episcopus jejunium & orationem populo, velut pro maximi momēti negotio, [ipsum vero corpus 12 ejusdem:] indixit: noctisq; ini tio Dominicā Lætare præcedentis præter supradictos etiā duos Patres Capucinos advocari jussit. Tū rupto altari discooperuit capsellam plumbeam; longam palmos duos & paulo amplius, altam & latam palmum unum; cui antiquis characteribus incisæ erant hæ litteræ, HIC RECONDITUM EST CORPUS S. XI ISTI PP. PRIMI ET MART. Ex aperta autem capsula diffusus odor thureus locum omnem implevit: Episcopus autem ultima feria VI Martii, eademque Dominicæ Parasceves die, totam rei gestæ historiam populo pro concione exposuit. Data deinde opera est, [transfertur, solenniter 4 Aprilis.] ut faciendæ quam decentissimæ translationi omnia aptarentur; & in primis curata ex nuceo ligno theca nova, introrsum vestita holoserico, in eamque reposita est capsa plumbea, postquam ab ea exemisset Episcopus sacrum caput, cui adhuc inhærent venerandi cani; & fabricata est argentea quadringentorum scutorum herma, qualis nunc quotannis processionaliter circumfertur: reservavit etiam sibi os tibiæ dextræ, [caput & os libiæ seorsim servantur,] quod Sanctimoniales Ordinis S. Benedicti ab Annuntiata nuncupatæ reverenter acceptum, argenteæ libiæ incluserunt. Denique præparatus est locus sub altari majori, ad instar ejus quod in Vaticana S. Petri Basilica principem tunc locum tenebat laborato; cujus aditus duplici obstruitur ostio, altero marmoreo vetusti operis, altero ferreo & inaurato. Denique accurrentibus ad dictam diem viginti circiter hominum millibus, peracta solennitas est die IV Aprilis: cujus hoc duraturum ad posteros monumentum, pilæ cuidam ipsius ecclesiæ, præfati Episcopi jussu, tunc insculptum; postmodum a D. Michael-angelo Brancavallerio, itidem Aletrino Episcopo, translatum est in aliam ejusdem ecclesiæ pilam, magis expositam oculis ingredientium, & est hujusmodi:

[13] [historia rei gestæ lapidi inciditur,] Beati Xysti Papæ primi & Mart. Corpus, dum e Basilica Vaticana Aliffium Rainulphus Comes transferre nititur; mula ipsum vehens a recto tramite devians, in hanc Cathedralem ecclesiam miraculose detulit MCXXXII. S. D. Innocentii Papæ II anno III. At vero cum temporum vetustate sepulturæ locus ignotus esset, a plerisque Ecclesiæ hujus Pontificibus frusta perquiritur, donec MDLXIIII, die XII Martii Pontificatus S. D. N. Gregorii XIII an. XII, Fr. Egnatius Dantes Perusinus, Ord. Prædicatorum, Episcopus Aletrinus, ipsum arca plumbea inclusum adinvenit, uti litteris his barbaris sculptum erat, Hic reconditum est corpus S. Xysti Papæ I. et Martyris: quod ingenti gaudio accepit, totique civitati & vicinis urbibus patefecit. Existente autem totius Campaniæ populorum concursu, ipsum corpus ex humili loco in majus altare honorificentissime transtulit, postquam a nobilissimis Præsulibus, D. Gasparo Viviano, Episcopo Anagnino; D. Hortensio Baptista, Episcopo Verulano; D. Flaminio Philonardo, Episcopo Aquinate; D. Jacobo Masino, Episcopo Signiensi; D. Iulio Ungaresio, Gubernatore Campaniæ cognitum, & firma attestatione comprobatum, propriis humeris per totam civitatem nobilissima pompa asportatum est, die IV Aprilis ejusdem anni.

[14] [in ecclesia 1585 12 Ap collocatur.] Atque hæc sola inscriptio (nisi vehementer fallimur) historia est a Ludovico Iacob superius laudata, præter quam nullam aliam jussu Egnatii Episcopi scriptam quærere amplius oporteat. Positus autem hic titulus fuerit ipso die, quo Romæ in Pontificem electus anno MDLXXXV est Sixtus V, videlicet XII die Aprilis: hoc enim affirmare videtur Epistola quædam ab Egnatio Episcopo ad dictum Pontificem data, [feria 4 Paschali recolitur 2 Translatio.] & ab auctore præmissæ narrationis citata. Exinde autem perseveravit populus Aletrinus quartum Paschalis octavæ diem solennius agere, proceßionales pompas exquisitißime apparatas per totam urbem ducendo, & sacra cantica hymnosque ad Sancti sui honorem compositos concinendo, non sine plurimorum undiq; vicinorum concursu: satis enim celebris tota regione evasit hic Sanctus miraculosis favoribus quos ab eodem acceptos prædicant qui ei se commendavere. Æri etiam insculptæ sunt imagines variæ, quibus tota hactenus narratæ rei series oculis ipsis cognoscenda proponitur.

[15] [Occasio prædictæ inquisitionis] Quærere nunc posset aliquis, cur prænominatus Philippus Boncompagnus, S. Sixti Cardinalis, qui tanto studio jusserat in corpus sacrum inquiri, non etiam ipsum aut bonam illius partem curaverit Romam referri. Sed huic quæstioni facilē inveniet solutionem, qui considerare voluerit, quā causam Cardinalis iste habuerit ad mandatum ejusmodi Episcopo Aletrino dandum. Existimo igitur quod cum Tituli sui ecclesiam, Romæ Via Appia sitam, ac pene collapsam desolatamq; magnifice restaurasset; atque inter alia corpus S. Sixti, Papæ item & Martyris, nomine quidem ac tempore secundi, sed nominis martyriique celebritate propter subsecutam S. Laurentii paßionem longe primi, crederetur sub ejusdem ecclesiæ altari majori requiescere, jam olim illuc translatum ex antiquo cœmeterio ipsius S. Sixti, eadem via Appia, sed extra urbem; fidem faciente antiquo satis lapide, ibidem reperto, & nominibus Sanctorum pariter in ecclesia prædicta reconditorum, [videtur accepta a corpore quod Romæ esse dicebatur] inscripto: hæc inquam cum ita essent, & nihilominus alii, propter S. Sixti Reliquias Aletrium translatas, addubitarent, num vera esset inscriptio (solent enim quæ diversorum ejusdem nominis sunt in celebriorem unum paßim conferri omnia) credibile est studiosum sui Tutelaris Cardinalē, scripsisse Aletrium: postquam autem cognovit, ipsum quem Aletrienses poßidebant non esse, quem illimet antea forte crediderant, tituli sui celeberrimum Sixtum, sed ejusdem appellationis alterum; nihil habuit cur Aletrienses ultra commoveret. Credo porro eos non difficulter assensuros aliquid e suo S. Sixto remansisse in Vaticano: cū alienum sit ac fuerit semper a Pontificū consuetudine, ita Sanctorum pignora largiri aliis, ut Romanæ ecclesiæ iisdem integre viduentur; sed potius eorumdem partem aliquam ipsis relinquere soleant, per quas ibidem conservetur talium ecclesiarum dignitas sanctitasq; & non imminuatur popularis erga Sanctos devotio, etiam post majorem Corporis sancti partem ablatam.

DE SANCTIS MARTYRIBVS NICOMEDIENSIBVS.
FIRMO, HERENÆO EPISCOPO, HIMNARO, SOLUTORE, QUIRIACO, MOYSE, ROMANO, SVCCESSO, QUARTILLA, ROMANA, DONATO, SIXTO, VICTORE, QUIRIACA, GAGO, SATYRO.

[Commentarius]

Firmus, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Herenæus Ep. Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Himmarus, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Solutor, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Quirinius, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Moyses, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Romanus, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Successus, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Quartilla, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Romana, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Donatus, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Sixtus, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Victor, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Quiriaca, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Gagus, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)
Satyrus, Martyr, Nicomediæ in Bithynia (S.)

G. H.

Illustris hæc turma Martyrum primo loco in antiquis Martyrologiis collocatur, quorum unius nomen exprimitur in MS. Vltrajectimo Ecclesiæ Collegiatæ S. Mariæ, his verbis: [Firmus] Nicomedia Firmi Episcopi & Martyris & aliorum viginti octo. [aliquibus Firminus.] In MS. Trevirensi Firminus appellatur: cetera conveniunt. Grevenus in auctario Vsuardi & Canisius Firminum etiam nuncupant, & socios aßignant viginti quinque: sed multi ex his videntur spectare ad sequentes classes. In aliis fastis Episcopus dicitur, non Firmus, sed proximus ejus socius; & hunc ita exprimunt MSS. Vaticanum ecclesiæ S. Petri, Casinense & Maximinianum: In Nicomedia Firmi, Herenæi Episcopi, qui in MS. Barberiniano Berenæus, [Herenæus, seu Berenæus] in Corbeiensi Ærenæus scribitur: in MS. Augustano S. Vdalrici alii socii junguntur his verbis: In Nicomedia Firmi, Herennei, Romani, Donati, Quiriaci. In MS. Parisiensi, nobis a Philippo Labbe communicato, secundus appellatur Beronnæus, [Romanus, Donatus, Quiriacus,] & in utroque codice alii quatuor, qui ad varias mox sequentes classes Martyrum spectant, adiunguntur, hic omißi. Memoria Firmi, Romani, & Donati inserta est Martyrologio Aquisgranensi. In MS. Rhinoviensi Firmo adjunguntur Solutor, & Quiriacus. In MS. Richenoviensi additur Moyses, [Solutor seu Salvator, Moyses,] & prior scribitur Salvator. Grevenus, post relatum S. Firminum, cum sociis viginti quinque, varios Sanctos commemorat, ac dein ista tradit: Item SS. Berennei, Romani, Donati, Clusi, Quiriaci. De Clusio Presbytero Alexandrino infra agemus. Est etiam Donatus Martyr inter Afros Martyres ad hanc diem relatus, sed ad sequentem diem cum Vsuardo & Romano Martyrologio collocandus.

[2] Et hactenus ex variis Martyrologiis septem Martyres suis nominibus expreßimus, quibus alii junguntur in Martyrologii S. Hieronymiani Corbejensi apographo ita Parisiis excuso: [Himnarus, Sixtus, Victor, Gagus.] VIII Idus Aprilis. In Nicomedia Firmi, Henei Episcopi, Himnari, Solutoris, Quiriaci, Moysy, Romani, Donati, Sixti, Victoris, Gagi, Satyri. Verum omisso Satyro, quatuor alii adduntur in MS. Blumiano hoc ordine: In Nicomedia Firmi, Herenei Episcopi, Himnari, Salutoris, Quiriaci, Moysi, Romani, Successi, Quartillæ, Romanæ, [Successus, Quartilla, Romana, Quiriaca.] Donatæ, Xisti, Victoris, Quiriaci, Gagi. Iidem referuntur apud Florentinium ex Lucensi codice. At loco Herenei, scribitur Hermei; & penultimus Quiriaca appellatur. In apographo Epternacensi detinetur Donatus, & loco Firmi, Himnari & Victoris, legitur Sirmi, Imani & Victuri, & iterum interponebatur nomen Sirmi, pro quo in Sirmio legendum esse ex sequenti classe constabit. Est ergo horum Martyrum antesignanus statuendus Firmus, perperam aliis Firminus & Sirmus dictus: cui primus subjungitur Episcopus Herenæus, aliquibus Bereneus, & quod minus probamus Hermeus & Heneus. Tertius est Himnarus, etiam Imarus dictus, rectius fortasse ab origine Græca scribendus Hymnarus, dein Solutor, aliis Salutor & Salvator. Qui pluribus Donatus est, [Satyrus.] etiam Donata legitur, uti pro Quiriaca sub finem posita, etiam alter Quiriacus ponitur. Saturus additur in unico Corbejensi codice. In MS. Kalendario præfixo operibus S. Isidori Hispalensis, adservatis Romæ apud Patres Congregationis Oratorii in Vallicella, S. Firmo adjungitur Leontius Episcopus: qui aut craßiore amanuensium incuria pro Herenæo positus est; aut, si alius est, necdum nobis alibi observatus. In MS. Hibernico Tamlactensis Ecclesiæ memoria recolitur SS. Herenei, Berenei, Firmi, Solutoris, Quartilæ, Ciriacii, Moysi: & aliis interpositis, Romani, Gaji, Donati, Victoris, Sixti. Refertur a nonnullis ad hunc diem S. Herenæus, sive Irenæus, Episcopus Syrmii & Martyr, a nobis ad XXV Martii relatus, uti supra inter Prætermissos & ad alios dies rejectos suggeßimus. Galesinius citatis Annalibus Ecclesiasticis (sed quibus, silet) ista non satis probanda habet: Nicææ in Bithynia SS. Firmi, Romani, Donati & Clunii: qui Juliano Imperatore, acerrimo fidei hoste, pro religionis Christianæ victoria corona Martyrii donati sunt. Galesinium describit Ferrarius in Generali Catalogo. Hujus Firmi caput asservari Interamnæ in Umbria in Ecclesia Cathedrali, scribit Iacobillus de Reliquiis hujus urbis.

DE SANCTIS MARTYRIBVS SIRMIENSIBVS
RUFINA, MODERATA, ROMANA, SECUNDO, ET ALIIS SEPTEM, ITEM FLORENTINO, GEMINIANO, SATURO,

[Commentarius]

Rufina, Martyr, Sirmii in Pannonia (S.)
Moderata, Martyr, Sirmii in Pannonia (S.)
Romana, Martyr, Sirmii in Pannonia (S.)
Secundus, Martyr, Sirmii in Pannonia (S.)
Alii VII, Martyres, Sirmii in Pannonia (SS.)
Florentinus, Martyr, Sirmii in Pannonia (S.)
Geminianus, Martyr, Sirmii in Pannonia (S.)
Saturus, Martyr, Sirmii in Pannonia (S.)
Alii Martyres, Sirmii in Pannonia aut forsan alibi

G. H.

[1] Altera est hæc turma Martyrum in antiquis S. Hieronymi Martyrologiis indicata: & in Blumiano apographo ita relata: Et in Sirmia Rofinæ, Moderatæ, Romanæ, Secundi cum aliis septem, [Nomina Martyrum:] Florentini, Geminiani. Eadem habentur apud Florentinium ex codicibus Lucensibus nisi quod in illis Secundæ, non Secundi legatur. Verum apud Acherium in editione Parisiensi excusum est Secundi, & Rufinæ. & post Geminianum additur nomen Saturi. Aliqua est commixtio in MS. Epternacensi cum classe præcedenti, ubi ista traduntur: Sirmi seu Sirmii, Donati, Xisti, Victuri, Gagi, qui ad Martyres Nicomediensesjam relatos spectant. Rosinæ, Moderatæ. Item Romanæ, Secundi & aliorum septem, Florentini, Geminani. Quibus duobus omißis id MS. Barberino, Auctario genuini Bedæ, & MS. Maximiniano eadem ita proponuntur: In Sirmia Rufinæ, Moderatæ, Romanæ, Secundi cum aliis septem. Eadem habentur in MS. Pragensi, sed loco omisso; qui apud Grevenum in Auctario Vsuardi, Apud Sirmium indicatur: sed mendo magno in MS. Coloniensi S. Mariæ ad Gradus dicitur, In Smirna, & Romana omittitur. Reliqua ubique magno consensu reperiuntur. In MS. Tamlactensi omisso loco fit mentio Moderatæ, Rufinæ, Successiæ & aliorum septem, Florentii, Gemini, & dein Florentini. In MS. Bruxellensi S. Gudilæ celebratur S. Florentius Martyr.

[2] Difficultas est num Sirmiensibus Martyribus jungendi sint jam memorati Florentinus & Geminianus, imo & qui in Corbejensi codice apud Parisios excuso additur, Saturus, [An recte jungantur Florentinus & Geminianus:] quod turma Martyrum Sirmiensium videatur cum aliis septem concludi, ac forsan incuria amanuensium locus, aut vox alibi desit. Verum potuerunt hi duo seu tres seorsim ab aliis ibidem martyrium paßi fuisse, uti seorsim collocantur. Qua monitione præmissa eosdem proponimus, cum aliis Sirmii paßis. Fuit autem Sirmium metropolis Pannoniæ, ad Savum fluvium sita, de qua sæpius egimus, potißimum XXV Martii ad Vitam S. Irenæi Episcopi ibidem & Martyris, & XXVI Martii, quo die ibidem passos SS. Montanum, Maximam & alios quadraginta retulimus. Plures ibidem paßi referuntur die 2, 6, & 8 Ianuarii.

DE SS. TIMOTHEO ET DIOGENE
MARTYRIBVS IN MACEDONIA

[Commentarius]

Timotheus, Martyr, in Macedonia (S.)
Diogenes, Martyr, in Macedonia (S.)

G. H.

Dvas Martyrum classes, in Hieronymiani Martyrologii ecgraphis relatas, Nicomediensium scilicet & Sirmiensium, de quibus jam egimus; [Martyres hi hoc & sequenti die relati, an diversi?] sequebatur tertia Martyrum Afrorum, quos ob auctoritatem Vsuardi & Martyrologii Romani in sequentem diem seposuimus. Post hos referuntur in eisdem Martyrologiis duo Martyres, Timotheus & Diogenes, qui iterum ad sequentem diem in eisdem fastis leguntur, cum hac tamen differentia, quod hoc die dicantur paßi in Macedonia, neque ulli jungantur socii. At sequenti die relati, dicuntur in Antiochia Syriæ Martyrium subiisse, & junguntur Macaria, aliis Madiaria, & Maxima. Hos ut inter seldiversos ad utrumque diem referimus, & hoc die cum quatuor apographis Hieronymianis: memorant illos Vsuardus, Bellinus, Gallesinius, & illustriora MSS. Martyrologia cum hodierno Romano eisdem fere verbis: In Macedonia Sanctorum Timothei & Diogenis, Martyrum. Canisius addit: qui crudelia tormenta sunt perpessi. Notkerus dissentit, aut potius aberrat, dum ista habet: In Nicomedia Timothei & Theogenis. Maurolycus certā urbem Macedoniæ aßignat: [an hi Philippis passi?] In Macedoniæ civitate Philippis, SS. Timothei & Diogenis. Reliqua Acta latent, e quibus certiora possemus proferre eosque a Martyribus Antiochenis solidiori argumento secernere.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ALEXANDRINIS
CLVSIO PRESBYTERO, TIMOTHEO, MACARIA, TVRIA, MARCIA, SIVE MARGA, ET MAXIMA,

[Commentarius]

Clusus Presb. Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Timotheus, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Macaria, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Tyria, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Marcia seu Marga, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)
Maxima, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)

G. H.

Progredimur cum Martyrologio S. Hieronymi, in cujus apographo Epternacensi, [Ansimul omnes passi,] quo ut nostro usi sumus, post relatos SS. Timotheum & Diogenem in Macedonia passos, ista subduntur. In Alexandria Clusi Presbyteri, Pantapoli, Timothei, Tyriæ Macariæ, Margæ. Quæ in MS. Blumiano ita leguntur: In Alexandria Clusi Presbyteri, Pintaboli, Timothei, Macariæ, Tiriæ, Marthæ, Maximæ. Verum apud Florentinium ex codice Lucensi, quasi in duas partes dividuntur hoc modo: In Alexandria Natalis Clusi Presbyteri. Pentapoli, Timothei Macariæ, Tyriæ, Marciæ, Maximæ. In editione Parisiensi ex codice Corbejensi omittitur Tyria, reliqua consentiunt. Ex quibus hoc dubium resultat, num septem hic Martyres recenseantur, [an nomen Pentapoli sit removendum ad alios Martyres?] & Alexandriæ adscribantur, & inter hosce sit collocandus Pantapolus, seu Pintabolus, aut Pentapolus. Omiserunt eum in suis Iudicibus Florentinius & Acherius, rati posteriores quinque Martyres, in regione Pentapoli dicta, fuisse passos: & Florentinius quidem cum indicasset plures regiones Pentapolis nomine vocatas, resolvit hic Pentapolim Libyæ regionem intelligi, ibique passos quinque substitutos Martyres. Verum videtur posse objici nomen Pentapoli male interjectum, ac debere post hos Martyres reiici; & sic subjungi: In Pentapoli Libyæ superioris, Theodori Episcopi, Hirenæi Diaconi, Serapionis & Ammonii Lectorum. Favet huic nostræ opinioni Notkerus, qui ita ante octingentos fere annos scripsit: Pentapoli Libyæ superioris, passio Theodori Episcopi & multorum Martyrum. Coluntur Theodorus, Hirenæus, Serapion & Ammonius potißimum XXVI Martii, ubi eos in Pentapoli Libyæ passos diximus tradi in Martyrologiis S. Hieronymi, Vsuardi, Adonis, Notkeri, & hodierno Romano. Hac ergo ratione moti sex alios relinquimus cum S. Clusio; & arbitramur vero similius Alexandriæ esse adscribendos. In MSS. antiquo Reginæ Sueciæ, ab Holstenio plurimum laudato, memoratur aliorum antesignanus Clusius Presbyter Alexandriæ. At loco omisso Timotheus & Clusius memorantur in MSS. Augustano S. Vdalrici, & Parisiensi Labbei: & solus Clusius in MS. Aquisgranensi: item apud Grevenum & Galesinium: sed hic Clunium appellat. Grevenus præterea de aliis ista habet: In Pentapoli Maximæ & Macariæ: cui si aliis repertis Martyrologiis adscribi debere constet, per nos semper licebit De urbe Sirmio ita transposita inter alios Martyres Nicomedienses, etiam in antiquißimo apographo Martyrologii Hieronymiani, supra hoc die monuimus: quemadmodum & hic regionem Pentapolim arbitramur perperam immistam Martyribus Alexandrinis.

DE SANCTIS MARTYRIBVS.
MARINA VIRG. TEGVLIANO, VRBANO.

[Commentarius]

Marina, Martyr (S.)
Teguliana, Martyr (S.)
Vrbanus, Martyr (S.)

G. H.

Concluduntur varia Martyrologia cum omnibus aut uno alterove ex his Martyribus. Nam Casinense, Vaticanum S. Petri, & aliud Reginæ Sueciæ ab Holstenio descriptum ista habent: Et alibi Natale S. Marinæ. Quæ in MS. Adone ejusdem Reginæ Maria appellatur; in MSS. Augustano S. Vdalrici & Parisiensi Labbæi Marinus. Duo junguntur in MS. Blumiano & Epternacensi, Et alibi Sanctæ Marinæ & Teguliani: sed Tegulianæ scribitur apud Florentinium ex codice Lucensi. Apud Acherium in editione Parisiensi ex codice Corbejensi ista leguntur: Et alibi natalis Sanctæ Marinæ & Teguliani, Vrbani. In MSS. Adone Leodiensi monasterii S. Laurentii & in MS. Florario reperitur Natale S. Adriani. An hic forsan foret Vrbanus jam relatus, non audemus definire. In Kalendario Breviarii Mediolanensis, anno MDXXXIX excusi, celebratur memoria solius S. Marinæ Virginis.

DE S. CÆLESTINA VIRGINE, ET ALIIS DCCC MARTYRIBUS.

[Commentarius]

Cælestina Virgo, Martyr (S.)
Alii DCCC, Martyres (SS.)

G. H.

Adjungimus hanc præclaram turmam ex antiquis Martyrologiis, quorum unum in ecclesia collegiata S. Mariæ apud Vltrajectinos solebat in usu esse: In hoc ista habentur: Item S. Cælestinæ Virginis cum aliis octingentis. Quæ eadem habentur in Trevirensi MS. S. Martini, & DCCC numero Romano exprimuntur: pro quo numero apud Grevenum in Additionibus ad Vsuardum leguntur solum alii LXXX. At canisius in utraque editione numero Arabico solum 8 alios adjungit. Canisium descripsit Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, qui in Romano Martyrologio non sunt.

DE SS. CXX AVT CL MARTYRIBVS,
IN PERSIDE SVB SAPORE REGE.

CIRCA CCCXLII.

[Commentarius]

CXX aut CL Martyres, in Perside, sub Sapore Rege (SS.)

G. H.

[1] Synaxarium Ms. Græcum Parisiense collegii Claromontani Societatis Iesu, diem quintum Aprilisita auspicatur: Ἄθλησις τῶν ἁγίων ἕκατον ἐίκοσι Μαρτύρων, τῶν ἐν Περσίδι τελειωθὲντων. Eadē in Menæis excusis & manuscriptis & apud Maximum Cythereū leguntur ad hunc VI April. & a Cardinale Sirleto in Menologio Græco ita Latine exponuntur: [Adscripti 5 & 6 April.] Sanctorum Martyrum centum viginti, in Perside coronatorum: quos igni extinctos fuisse additur in Mss. Menæis Chifletianis. Menæa excusa idem indicant per hoc distichum: [inignem conjecti.]

Ἄν ἐξαριθμῇς οὓς τὸ πῦρ Περσῶν φλέγει,
Ἕυροις ἔχοντας τετρακις καὶ τρὶς δέκα.

Sed quoniam quater & ter decem solum conficiunt septuaginta, putamus vitiatum hic aliquid, & postremum versum hoc modo legendum esse:

Ἕυροις ἕχοντας τρὶς τὸ τετράκις δέκα.

& sub hac correctione totum distichon Latine sic reddimus, ut sint CXX.

Si quos adussit Persicus rogus, velis
Numerare; habebis ter quater vicibus decem.

[2] Plenius indicatur tempus & genus martyrii in MSS. Menologio Basilii Porphyrogeniti Imperatoris his verbis: [ex Imperio Romano captivi abducti,] Martyrium sanctorum centū & quinquaginta Martyrum, in Perside coronatorum. Sapor impius Persarum Rex Imperium Romanorum vexavit, tempore Constantii Romanorum Imperatoris, Deo hoc permittente, ob excitatam insipientis Arii hæresin, quam, suadente Eusebio Arianorum antesignano, & ipse Imperator amplexus erat. Rex ergo Sapor, multa subvertens oppida & regiones, plures e Christianis captivos abduxit: quorum aliqui quidem jugulati fuerunt alii in itinere perierunt. Centum vero & quinquaginta solummodo superstites in Persidem fuerunt adducti, catenis constricti, & in carcerem conjecti & assiduis ærumnis per plurimos dies contriti. Tempus autē vacuum a vanis negotiis nactus Sapor, mandavit ingentem lignorum struem accēdi & educi e carcere sanctos viros, eosq; jussit Christum abnegare, & ignē adorare. Quod cum constanter recusassent, ipsos in ignem conjici præcepit & ita martyrium feliciter consummarunt.

[3] [num indicati a Sozomeno,] Hactenus Græci, quos secuti Galesinius & Baronius inscripserunt suis Martyrologiis, his paucis verbis: In Perside Sanctorum centum viginti Martyrum. Allegatur a Baronio Menologium Græcorum a Sirleto editum: additurque ferri passos in Adiabenorum regione, quæ est in Assyria: de his agere Sozomenum lib. 2 cap. 11. in fine, ubi ista traduntur: Cum edicto Saporis ratum esset, ut soli Sacerdotes & Doctores fidei Christianæ comprehenderentur, Magi & eorum Principes totam Persidem obeuntes, Episcopos & Sacerdotes gravibus afficiunt incommodis, cum in aliis locis, tum maxime omnium in Adiabenorum regione, [an potius a Theophane?] quæ est pars Persidis tota fidei Christianæ dicata. Hæc ibi. Verum non hic de Episcopis & Sacerdotibus, in Perside habitantibus, agitur; sed de Christianis, ex Imperio Romano abductis, de quibus ista verba Theophanis, ad annum Christi CCCXLIII Constantii VI, videntur potius intelligenda: Hoc anno Constantius devictis Assyriis triumphavit. Sapores vero Rex pristinis sceleribus hoc adjecit, ut subditos Christianos dire persequeretur: & hæc erant tempora, quando Constantius Imperator se hæresis Arianæ præbuit fautorem acerrimum, & Eusebius Episcopus Nicomediensis præfuit Conciliabulo Antiochiæ habito, in quo S. Athanasius e Sede Alexandrina depulsus est, & in ejus locum Georgius Cappadox subrogatus. [num fuerint 150 aut 120] Hæc de tempore, at de numero manet controversia, num cum accurata descriptione Menologii Basilii Imperatoris sint statuendi Martyres centum & quinquaginta, an vero cum Menæis centum solum & viginti: quod judicio lectoris permittimus. Imo videntur multo plures in regione Romanorum trucidati, [an plures addendi?] aut in via periisse: de quibus, quia non constat tam manifesta fidei Christianæ profeßio in martyrio exacta, siletur. De ducentis & quinquaginta Clericis sub Sapore occisis præter varios Episcopos, Presbyteros & Diaconos suis nominibus expressos, agimus infra XXII Aprilis.

DE SANCTA PLATONIDE,
APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Platonis, apud Græcos (S.)

G. H.

Relatis Martyribus Persis, subjunguntur in Menæis Græcis & apud Maximum Cytherorum Episcopum, tres alii Sancti ex quibus primo loco, [S. Platonis femina] ab aliis sejuncta, celebratur Sancta Platonis, non addita regione, in qua vixerit; dein duo Martyres Ascalonitæ, non expreßis eorum nominibus, referuntur: quos omnes non satis distinxit Sirletus in collecto a se Menologio Græco, dum ista scribit: Item Sancti Platonidis, & Sanctorum Martyrum duorum apud Ascalonem. Hinc Baronius citato Menologio Græco ista ita conjunxit: Ascalone passio Sanctorum Platonidis & aliorum duorum Martyrum. In citatis Menæis & apud Cythereum ista leguntur τῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ τῆς ὁσίας Πλατωνίδος In Menæis MSS. Chifletianis additur ἐν εἰρήνη in pace quievisse. [in pace quievit.] At quia Græcis per τὸ πλάτος indicatur res ampla lata seu patens, hæc allusio fit in disticho adjuncto in Menæis:

Πόλου πλάτη φέρει σε τὴν Πλατωνίδα,
Ταῖς ἀρεταῖς λάμψασαν ἐις γῆς τὰ πλάτη

Spatiosa cæli te ferunt Platonida,
Spatiosa terræ meritis illustrantem.

In quo statu hæc pia femina floruerit, Virgo, vidua an conjugata, hactenus nequimus asserere. In recto Platonis dicitur, ut ex ipsa inflexionis Græca forma apparet: quam non observaverunt, quibus Platonides terminatione virili lectum fuit.

DE SS. DVOBVS MARTYRIBVS,
ASCALONE IN PALÆSTINA.

[Commentarius]

Duo Martyres, Ascalone in Palæstina (SS.)

G. H.

Ascalon urbs antiqua Palæstinæ maritima, quondam inter urbes Philistinorum præcipua, & sub Christianis Episcopalis, subjecta Cæsareæ metropoli: quam seculo Christi octavo a Saracenis fuisse occupatam docuimus in Actis XX Martyrum monachorum Lauræ S. Sabæ 20 Martii cap. 1. & est hæc urbs, modo Scalona dicta, etiamnum Sedes Præfecti Turcici. Huic urbi adscribunt duos Martyres Græci in Menæis excusis & manu exaratis & apud Maximum Cythereum hoc encomio: eodem die Sanctorum duorum Martyrum, qui Ascalone usque ad lumbos in terra defossi, vitam gloriose finiverunt. In Menæis additur hoc distichon:

Ἀνήροτυς γῆ καρπὸν ἐκφύει, λέγε,
κάρπος ἄνδρες ἄχρις ὀσφύος δύο

Inculta dic quod terrajam fructum ferat:
Fructus sunt viri duo, lumborum tenus.

Quod Sirletus Platonidem, piam feminam, dum virum facit, non satis disiungat ab his Martyribus, & dederit aliis occasionem magis aberrandi, jam supra diximus. Quo tempore hi Martyres coronam gloriæ meruerint non liquet. Subiunximus Platonidi, quia ut citius, ita serius, sub iconoclastis aut Saracenis, potuerunt Martyres occubuisse.

DE SANCTO MARCELLINO, TRIBVNO ET NOTARIO
MARTYRE CARTHAGINE IN AFRICA.

Anno CCCCXIII

[Commentarius]

Marcellinus, Tribunus & Notarius, Martyr Carthagine (S.)

AUCTORE G. H.

CAPVT I.
Dignitas Tribuni & Notarii. Præfectura S. Marcellini in Collatione Carthaginensi cum Donatistis.

[1] Cvm Martyrologii Romanitabulis proferimus, Marcellinum virum sapientem & religiosum, in aula Honorii Imperatoris Tribunum & Notarium, [Tribunus & Notarius Honorii Imper.] imo, ut Baronio placet in Notis ad Martyrologium Romanum, Tribunum Notariorum, virum fama notissimum; ex iis scilicet qui Principibus erant a secretis, deligique ad hoc soliti integerrimæ vitæ viri. Tribunus etiam & Notarius fuit Dulcitius, cui post S. Marcellini martyrium in Africa demandatam fuisse curam legum & jußionum Imperialium scribit S. Augustinus lib. 2 Retractationum cap. 59. Certe apud Caßiodorum Variarum lib. 1 epist. 4 Theodoricus Rex Senatui urbis Romanæ scribit, patrem Cassiodori, sub Valentiniano Principe, dicti Honorii filio, gessisse Tribuni & Notarii laudabiliter dignitatem: fuisseque honorem qui tunc dabatur egregiis; dum ad Imperiale secretum tales constaret eligi, in quibus reprehensionis vitium nequiret reperiri.

[2] Cum Sanctus Marcellinus in ea dignitate versaretur circa annum Christi CCCCV, furor Donatistarum, teste S. Augustino l. 3. contra Iulianum Pelagianum c. I, [anno 410 grassantibus in Africa Donatistis,] occupaverat Africam totam, nec prædicari a Catholicis veritatem, contra suum patiebantur errorem; violentis aggressionibus, latrocinationibus, itinerum obsidionibus, rapinis, ignibus, cædibus multa vastantes, cuncta terrentes. Hæc igitur, ut deinde declaratur, neceßitas, compulit Catholicos, ut mißis ad Honorium Imperatorem quatuor Episcopis, Collationem fieri cum Donatistis peterent: ut Gestis in illa Collatione confectis, eorum Catholici contunderent inverecundiam, & reprimerent audaciam; nihil dubitantes, quin in ea Donatistæ causa caderent. Tunc, [& petita a Catholicis Collatione,] ut scribit Poßidius in Vita S. Augustini cap. 13 jubente gloriosissimo & invictissimo Imperatore Honorio, Collatio ab universis Episcopis Catholicis apud Cathaginem cum Donatistarum Episcopis facta est: propter quod perficiendum, etiam a suo latere, Tribunum Marcellinum ad Africam Judicem miserat, ad quem extat hujusmodi rescriptum l. 16 Codicis Theodostanitit II Lege 3. Honorius & Theodosius Augusti Marcellino suo salutem. Ea quæ circa Catholicam fidem vel olim ordinavit antiquitas, vel parentum nostrorum auctoritas religiosa constituit, vel nostra Serenitas roboravit, nonnulla superstitione submota, integra atque inviolata custodire præcipimus. Datum IV Idus Octobris Ravennæ, Varrane V. C. Is est ante indicatus annus CCCCX. Hæc est pars majoris epistolæ, ex qua videtur excerpta lex aut saltem illi inserta. Appellatur in Gestis Collationis Carthaginensis inter Concilia generalia excusi Imperiale præceptum, quod S. Marcellinus Cognitor jußit recitari, & parte. 1. cap. 4 ita habetur.

[3] [& Collationicum Imperiali præcepto] Imperatores Cæsares, Flavius Honorius & Theodosius, Pii, Felices, Victores, ac Triumphatores, Augusti, Flavio Marcellino suo. Inter Imperii nostri maximas curas Catholicæ legis reverentia aut prima semper aut sola est: neque enim aliud aut belli laboribus egimus, aut pacis consiliis ordinamus, nisi ut verum Dei cultum orbis nostri plebs devota custodiat: ut etiam Donatistæ vel terrore vel monitu olim implere convenerant, qui Africam, hoc est regni nostri maximam partem & secularibus officiis fideliter servientem, vano errore & dissensione superflua decolorant. Nos tamen eadem frequenter non piget replicare, quæ omnium retro Principum devota in Deum sancivit auctoritas, ne temporibus nostris, si quid in injuriam legis Catholicæ fuerit generatum, justo judicio hoc nobis possit imputare posteritas. Nec sane latet conscientiam nostram sermo cælestis oraculi, quem errori suo posse proficere sæva Donatistarum interpretatio profitetur, qui quamvis depravatos animos ad correctionem mitius invitaret, aboleri eum tamen etiam ante jussimus, ne qua superstitionibus præstaretur occasio. Nunc quoque excludēdam subreptionem simili auctoritate censemus, illudque merito profitemur, libenter nos ea, quæ statuta fuerant submovere, ne in divinum cultum nobis se quisquam auctoribus æstimet posse peccare. Et quamvis una sit omnium & manifesta sententia, Catholicæ legis plenam veritatem, recto hominū cultu & cælesti sententia [esse] comprobatam, studio [tamen] pacis & gratiæ venerabilium virorum Episcoporum legationē libenter admisimus, quæ congregari Donatistas Episcopos ad cœtum celeberrimæ desiderat civitatis: ut electis etiā Sacerdotibus, quos pars utraq; delegerit, habitis disputationibus, superstitionem ratio manifesta confutet. Quam rem intra quatuor menses præcipimus explicari, ut conversos animos populorum etiam clementia nostra, sicut desiderat, celerius possit cognoscere. Quod si intra præstitutum tempus studiose Donatistarum Episcopi declinaverint convenire, trini edicti vocatione contumacium tempora concludantur, quibus emensis atque transactis, si provocati adesse contempserint, cedat cum ecclesiis populus, qui doctores suos silentio cognoverit superatos, & victum se aliquando gratuletur: sciatque si non præceptis nostris, vel Catholicæ legis veris imperiis serviendum. Cui siquidem disputationi principe loco te Judicem volumus residere. [jubetur præsidere.] Quidquid etiam ante in mandatis acceperis, plenissime meministi; omnemque vel in congregandis Episcopis vel evocandis, si adesse contempserint, curam te volumus sustinere: ut & ea, quæ ante mandata sunt, & quæ nunc statuta cognoscis, probata possis implere solertia: id ante omnia servaturus, ut ea quæ circa Catholicam legem vel olim ordinavit antiquitas, vel parentum nostrorum auctoritas religiosa constituit, vel nostra Serenitas roboravit, novella subreptione submota, integra & inviolata custodias. Ut sane adminicula competentia actibus tuis deesse non possint, viros spectabiles Proconsulem atque Vicarium Serenitas nostra commonuit, ut si propriarum dignitatum statum cupiunt retinere, si apparitionem suam extrema declinare supplicia, tam ex propriis Officiis, quam ex omnium Judicum apparitione, abunde necessarios faciant deputari. Erit jam solicitudinis tuæ, si quid ulla noveris arte differri, missis relationibus indicare, ut negligentes puniat digna correctio. Omnia sane, quæ vel in unum Episcopis congregatis disputatio completa firmaverit, vel desistentibus forte statuerit circa contumaces lata sententia, te referre conveniet: ut quid ad confirmandum Catholicam fidem præceptio nostra profecerit, celerius possimus agnoscere. Vale Marcelline, carissime nobis. Data pridie Idus Octobris, Ravennæ.

[4] Hactenus præceptum Imperiale: cui quam primum satisfacere conatus S. Marcellinus, [evocat Episcopos ad Kalendas Iunias ann 411,] edicto suo Episcopos congregari jußit, in quo ista habet, capite quinto relata: Quoniam libenter assensum tribuit Clementia Principalis, & Concilium fieri intra Africam universale decrevit, utrisque partibus juxta poscentibus; huic me disputationi principe loco Judicem voluit residere. Unde cunctos per Africam, tam Catholicæ quam partis Donatianæ Episcopos, hujus edicti tenore commoneo, ut intra tempus lege præscriptum, id est intra quatuor menses, qui dies intra diem Calendarum Juniarum sine dubio concludetur, ad civitatem splendidam Carthaginiensem, Concilii faciendi gratia, convenire non differant. Et pluribus interpositis ista proponit: Et quoniam tanti mihi negotii summam committere voluit Augustissimus Princeps, illud me quoque fateor libenter accipere, [paratus admittere socium,] ut si de mea persona aliquid cunctationis affertur, alium mecum Judicem, quem ipsi delegerint Donatianæ partis & fidei, vel superioris vel similis dignitatis, residere non abnuam. Sive autem cum alio sive solus in hoc negotio judicaturus interero, nihil aliud me, nisi quod allegationes partium examinatæ potuerint demonstrare, & quod veri invenerit fides, per admirabile mysterium Trinitatis, per Incarnationis Dominicæ Sacramentum, [addicit omnem sinceritatem,] & per salutem supra memoratorum Principum, judicaturum me esse promitto. Nec illam sane partem potui reticere, quatenus noverint, sive pro Donatistis, sive pro Catholicis fuerit lata sententia, in nullo Donatistarum Episcopos aliquam molestiam esse passuros; sed liberos, & ab omni injuriæ genere alienos, ad propria redituros: [& liberum reditum Donatistis:] quod me & per tremendum judicii diem, & per Sacramenta superius memorata, ita facturum esse polliceor: Hactenus excerpta ex edicto S. Marcellini Cognitoris, ut eum appellat S. Augustinus, in Breviculo Collationum a se scripto, in quo bene advertit, [venturisque basilicas reddit:] basilicas sine jussione Imperatoris redditas Donatistis, qui se pollicerentur esse venturos, ut eo modo eos ad conferendum etiam beneficiis invitaret.

[5] Alterum misit S. Marcellinus Cognitor edictum ad præsentes utriusque partis apud Carthaginem Episcopos, proposuitque eis locum & modum Collationis futuræ, ac voluit ab utraque parte sibi responderi: quæ cap. 10 continentur. Habita autem Collatio est in secretario Thermarum Gargilianarum, in Carthaginensis urbis meditullio, loco amplo, lucido ac refrigerante calores æstivos, quem ex præscripto ingreßi sunt Kalendis Junii, [præscribit locum Thermas Gargilianas Carthagine.] post Consulatum Varanis, anno Christi CCCCXI. Explicantur hæc omnia & notantur accurate in ipsis Gestis Collationis cum omni apparatu asseclarum. Gesta illa conscripsit Marcellus Memorialis, qui fatetur in Præfatione se a viro spectabili, & in quo plurimum insigne probitatis est, Tribuno & Notario Marcellino, curarum ascitum in partem, non tam merito suo, [socium asciscit Marcellum, qui Gesta conscripsit.] quam dignatione censentis, communicavisse cum judice librandæ disceptationis laborem. Hæc porro Gesta in tres Cognitiones distinguuntur, & in capitula quingenta & octoginta subdividuntur: quibus omnibus præfuit Marcellinus, vir clarissimus, Tribunus & Notarius, coactus sexcentas prope interlocutiones interponere, uti eas numerat Franciscus Balduinus in Historia Carthaginensis Collationis: advertitque non egisse Marcellinum juris minime aut novi aut dubii arbitrum, sed facti potius quam juris quæsitorem; & quidem cognitionem illi potius quam jurisdictionem mandari; [facti quæsitor, & cognitor,] denique judicem cum formula dari, uti olim rerum privatarum judices privati a Prætore dabantur… Quam demisse, temperanter & modeste hic se gesserit Marcellinus, Acta ipsa ostendunt.

[6] S. Augustinus in Breviculo Collationum ita eas concludit, cum sententia definitiva S. Marcellini: In ultimo Cognitor dixit: Si contra nihil est quod legatis, exire dignemini, ut possit plena de omnibus scribi sententia. Et utrisque exeuntibus, sententiam scripsit, [sententiam scripto profert] quam rursus intromissis partibus recitavit, qua complexus est omnia quæ de prolixa trium dierum actione potuit recordati. In quibus quædam non eo ordine, quo gesta sunt commemoravit; omnia tamen veraciter posuit; confutatos a Catholicis Donatistas omnium documentorum manifestatione pronuntians. [de Donatistis manifeste confutatis,] Invaserant hoc temporis Imperium Romanum crudelißimi hostes, Alaricus, Constantinus, Constans, Maximus, Iovinus, Sebastianus, Sarus, quorum post alios meminit Baronius ad hunc annumCCCCXI.Eodem tempore mirifica consecutum esse Honorium Imperatorem beneficia, quod Ecclesiæ Catholicæ eximio religionis exemplo prodesset, testatur Orosius coævus scriptor lib. 7 cap. 24. Merito, inquit, tanta sane largitus est Deus, quia in his diebus, præcipiente Honorio & adjuvante Constantio, pax & unitas per universam Africam Ecclesiæ Catholicæ reddita est; & corpus Christi, quod nos sumus, redintegrata discissione sanatum est; [quam consequitur pax Ecclesiarum.] imposita executione sancti præcepti Marcellino Tribuno, viro inprimis prudenti & industrio omniumque studiorum bonorum appetentissimo. Hæc Orosius.

[7] Quæ autem tunc a S. Marcellino gesta sunt, confirmasse Honorium Imperatorem, constat ex lib. 16 Codicis Theodosiani, titulo 5 de hæreticis, lege 55 ubi ista leguntur: Imperatores Honorius & Theodosius Augusti, Juliano Proconsuli Africæ. Notione & solicitudine Marcellini, [Facta ejus confirmat Honorius Imperator:] spectabilis memoriæ viri, contra Donatistas gesta sunt ea; quæ translata in publica monumenta, habere volumus perpetuam stabilitatem: neque enim morte Cognitoris perire debet publica fides. Datum III Kalendas Septembris, Romæ, Constantio & Constante Coss. Est is annus Christi CCCCXIV, cum jam anno præcedente esset S. Marcellinus martyrio coronatus. Transiisse hac occasione multa millia Donatistarum ad gremium Ecclesiæ Catholicæ testatus est S. Augustinus, [multa millia Donatistarū convertuntur,] scribens postea contra Gaudentium lib. 1 cap. 29. Poßidius etiam in Vita S. Augustini cap. 13 ait, ex hac ratione solito amplius Episcopos Donatistarum cum suis Clericis & plebibus communicavisse; & pacem tenentes Catholicam multos eorum, qui Catholicam ante aspernabantur fidem, persecutiones usque ad membrorum amputationem & internecionem pertulisse.

CAPUT II.
S. Marcellini familiaris notitia cum SS. Augustino & Hieronymo. Illius martyrium & cultus. An patria Toletum.

[8] Qvod S. Marcellinus fuerit omnium studiorum bonorum appetentissimus, ut supra ex Crosio diximus, optime ex S. Augustino confirmari potest, qui varios ei tractatus inscripsit (inter quos sunt tres libri de peccatorum meritis & remißione deque baptismo parvulorum) atque hæc inter alia in Præfatione libri primi interserit: [S. Augustinus inscribit illi libros de peccatorum meritis & remissione & baptismo parvulorū,] Studio tuo, Marcelline carissime, quo nobis es gratior atque jucundior, diutius esse debitor nolui; atque, ut verum dicam, non potui. Sic enim me compulit vel ipsa caritas, qua in uno incommutabili unum sumus in melius commutandi; vel timor, ne in te offenderem Deum, qui tibi desiderium tale donavit, cui serviendo illi serviam qui donavit. Sic, inquam me compulit, sic duxit & traxit, ad dissolvendas pro tantillis viribus quæstiones, quas mihi scribendo indixisti; ut ea causa in animo meo paulisper vinceret alias, donec aliquid efficerem, quo me bonæ tuæ voluntati & eorum quibus hæc curæ sunt, etsi non sufficienter, tamen obedienter deservisse constaret. Hæc ibi S. Augustinus, qui ad librum secundum & tertium alloquitur eumdem S. Marcellinum: Hic ergo lectis hisce opusculis rescripsit se moveri, eo quod fieri posse dixerat; ut sit homo sine peccato, [& responso accepto] si voluntas ei non desit ope divina adjuvante: sed tamen præter unum in quo omnes vivificabuntur, neminem fuisse vel fore, in quo hic vivente foret illa perfectio. Absurdum enim sibi videbatur dici aliquid fieri posse, cujus desit exemplum. [mittit librū de Spiritu & littera.] Leguntur hæc sub initium libri de spiritu & littera, quem occasione dicti responsi scripsit ad eumdem Marcellinum S. Augustinus: qui etiam ad eumdem dictavit eruditißimos libros XXII de Civitate Dei contra Paganos, cum hoc exordio: [item libros 22 de Civitate Dei.] Gloriosissimam civitatem Dei … hoc opere, ad te instituto & mea promissione debito, defendere adversus eos, qui Conditori ejus Deos suos præferunt, fili carissime Marcelline, suscepi. Et mox de Romana Vrbe capta inchoatur opus, ut videatur circa tempus Collationis Carthaginensis cœptum. Et quamvis longe antequam finis ei imponeretur, martyrio coronatus S. Marcellinus ad feliciorem vitam migrasset; quia tamen ad eum priores libros scripserat S. Augustinus, memoriæ tanti viri integrum opus dicatum ac consecratum esse voluit, uti his ipsis pene verbis testatur Leonardus Coquæus, in Præfatione ad suos Commentarios in dictos libros de Civitate Dei.

[9] [Varias ei mittit epistolas & ad dubia proposita respondet:] Magna quoque fuit epistolarum communicatio inter utrumque, unde apparet, in media Reipublicæ gubernatione, S. Marcellinum de religione inprimis solicitum fuisse, & sacrarum Scripturarum valde studiosum; subtilißimas etiam quæstiones intellexisse, & ad earum resolutionem S. Augustinum incitasse. Inter epistolas hujus prima collocatur ad Volusianum, qua hunc exhortatur ad scribendum, indicans quid ex litteris sacris illi potißimum sit legendum. Quæsierat epistola secunda Marcellinus, quomodo Deus immensus claudi potuerit utero Virginis, & an mundi curam deseruerit interim, & an miraculis satis declarata sit ejus divinitas. Respondit ad singula S. Augustinus epistola tertia: quam cum Volusianus legisset S. Marcellino, hic S. Augustino scripsit epistolam quartam, narrans quosdam cavillari, quod Deus veterem legem abrogarit; quodque doctrina Euangelica sit inutilis Reipublicæ, denique Christianos Principes multum malorum invexisse Reipublicæ. Ad quæ omnia respondit S. Augustinus epistola quinta. Iterum epistola septima meminit dictarum epistolarum, quas a S. Marcellino sibi scriptas attulerant Bonifacius Episcopus & Vrbanus Presbyter, & respondet primo quæstioni, de aqua tempore Pharaonis a magis in sanguinem conversa; dein explicat illi locum taxatum ex libro de Libero arbitrio; postea agit de origine animarum, & virginitate Deiparæ Mariæ. Verum epistola centesima quinquagesima octava & sequente rogat S. Marcellinum, ut quæ adversus Donatistas decreta sunt, publicentur; & qui nolunt resipiscere, castigentur, sed citra mortis pœnam.

[10] Extat etiam S. Hieronymi epistola octagesima secunda, ad eumdem Marcellinum in Africam missa, quæ testis est hunc virum subtilißimas Ecclesiæ quæstiones, [S. Hieronymus eidem scribit:] veluti de origine animæ, prop fuisse; & ad discendum semper paratum, ne quidem hoc studium remifisse in maxima Imperii Romani perturbatione: cum S. Hieronymus, ei rescribens, sateatur, sese urbis Romanæ vastatione dejectum non potuisse studiis operam dare. Idem S. Hieronymus, lib. 3 adversus Pelagianos sub finem, de Marcellino & libris illi a S. Augustino inscriptis ista habet: [& commemorat libros eidem a S. Augustino scriptos.] Scripsit dudum vir sanctus & eloquens, Episcopus Augustinus ad Marcellinum, qui postea, sub invidia tyrannidis Heracleanæ ab hæreticis innocens cæsus est, duos libros de infantibus baptizandis contra hæresim vestram, per quam vultis asserere baptizari infantes non in remissionem peccatorum, sed in regnum cælorum, juxta illud, quod scriptum est in Euangelio: Nisi quis renatus fuerit ex aqua & Spiritu sancto, non potest intrare in regnum cælorum. [Ioa. 3, 5] Tertium quoque ad eumdem Marcellinum contra eos, qui dicunt idem quod vos, posse hominem sine peccato esse, si velit, absque Dei gratia.

[11] Hæc S. Hieronymus At quæ de tyrannide Heracleana elucidatione aliqua agent. Heraclianus ergo Comes Africæ, adversus Attalam tyrannum Africam strenue tutatus, [Occasione Heracleanæ tyrannidis,] & Consulatum anno CCCCXIII cum Lucio adeptus fuerat: sed animio elatus ad res novas assurrexit, & retenta annona, Africæ tyrannidem arripuit. Dein cum septingentis navibus movens exercitum de Africa Romam adversus Honorium, occursu Marini Comitis territus, Otriculi primum in conflictu superatus, mox in fugam versus, arrepta navi solus Carthaginem rediit: ibique post hostis publicus judicatus, mißis per Honorium percussoribus, in æde Memoriæ interfectus est: uti ea deducuntur apud Orosium lib. 7 cap. 42, Idacium Marcellinum, & Adonem, in Chronicis. Mox in bona ejus & satellites itum est, gestaque sub eo infirmata sunt, imo & Consulatus ejus erasus est legibus Honorii, & fere scriptum Post Consulatum Honorii VIII & Theodosii V. Consulatur lex 13 Codicis Theodosiani, [occiditur S. Marcellinus a Donatistis] de Infirmandis his quæ sub tyrannis aut barbaris gesta sunt lib. 15 tit. 14. & lex 21 de Pœnis lib. 9 tit. 40. Hac occasione Donatistæ hæretici, quasi S. Marcellinus favisset Heracliano, invidia moti, falso innocentem apud Marinum Comitem accusarunt: qui Marcellinum, ut Orosius dubitat, & cum eo Ado, incertum an zelo stimulatus, an auro corruptus, occidit: aut sicut S. Hieronymus tradit, ab hæreticis arrepta subdole faculate, innocens cæsus est. Videbatur Marinus ob Africam a sævißima tyrannide liberatum & Romano Imperio restitutam consecuturus nobilem triumphum: verum (ut Orosius & Ado post indicatam necem Marcellini subjungunt) continuo revocatus ex Africa, [& Marinus necis complex punitur.] factusque privatus, ad pœnam vel ad pœnitentiam, conscientiæ suæ dimissus est. Imo lege Honorii Imperatoris supra a nobis relata, omnia quæ sub S. Marcellino in Collatione Carthaginensi gesta fuerant, ut perpetuam haberent firmitatem, anno post obitum ejus sequente stabilita fuerunt.

[12] Permanet hactenus illustris memoria S. Marcellini, qui cum titulo Martyrii in Ecclesiasticas tabulas ab earum recognitore Baronio relatus, meruit debita veneratione honestari: unde in Romano Martyrologio ista leguntur ad hunc diem sextum Martii: [Inscribitur ille Martyrol. Romano.] Carthagine S. Marcellini Martyris, qui ob Catholicæ fidei defensionem ab hæreticis occisus est. Majus ei concinnavit elogium Tamayus Salazar in suo Martyrologio Hispanico: [& Hispanico Tamaii Salazar,] Carthagine in Africa, inquit, S. Marcellini, Tribuni Notariorum, ex urbe Toleto Hispaniæ orti, Natalis innovatur: qui SS. Hieronymo & Augustino familiaritate conjunctus, & post fraudibus Donatistarum hæreticorum obtruncatus. Martyr intrepidus cælos ingreditur. Verum de S. Marcellini apud Toletanos in Hispania nativitate nihil apud dictos SS. Hieronymum & Augustinum, nihil etiam apud Orosium, Idatium aliosve probatæ fidei auctores legitur. Vnus in testem a Tamayo vocatur Marcus Maximus, quod distinctis & puris clausulis in Chronico in hæc verba prorumpat ad annum Christi 432 num. 4. S. Marcellinus, domo Toletanus & Tribunus, VI Aprilis, [an recte dicatur domo Toletanus,] propter fidem Catholicam, Carthagine patitur. Verum est cæsus S. Marcellinus non anno CCCCXXXII, cum jam pridem S. Hieronymus esset vita functus, sed anno CCCCXIII. Excusat Bivariusin suo ad Maximum Commentario, id factum, ne tanti viri memoria e Chronicis Hispanorum periret, quem viderat solertiam Dextri præteriisse: potius dixisset, quia confictores Chronici sub nomine Dextri non adverterant eum tempore Dextri passum esse, intruserunt in Chronicon Maximi, postea confictum.

[13] Nec multum prosunt hæc in eodem Maximi Chronico ad annum 562 num. 1 posita. Floret in Hispania Marcellinus, S. Marcellini Martyris nepos. [ejusque nepos Marcellinus,] Ad quem locum explicandum scribit Rudericus Carus, fuisse Marcellinum hunc Archipresbyterum Toletanum, subscripsisseque Concilio III Toletano sub Recisuinto: hujusque meminisse Sidonium Apollinarem lib. 2 Epist. ad Serranum. Rudericum describit Antonius de Quintanadueñas in libro de Sanctis urbis Toletana, quibus S. Marcellinum annumerat ob unius Maximi auctoritatem. Verum hic quoque alia σφάλματα eaque enormia occurrunt. Nam Marcellinus Archipresbyter Toletanus, occasione cujus S. Marcellino Martyri videtur afficta patria Toletum in Hispania, non subscripsit Concilio III Toletano, quod sub Reccaredo Rege habitum est; sed Concilio IV, quod sub Recesuintho habitum Æra DCXCIII, sine anno Christi 655, cum a morte Maximi scriptoris annus flueret quadragesimus: hinc litteris numerorum majorum transpositis ad annum 562 ea posita fuerunt. De illo autem Marcellino Archipresbytero Toletano non potuit agere Apollinaris Sidonius, mortuus circa annum CCCCLXXXII, id est annis CLXXXII, antequam illud Concilium Toleti est celebratum. Hisce ergo rejectis Bivarius arbitratur indicari Marcellinum Comitem, qui Chronicon deduxit usque ad annum DXXXV, ab alio postea auctum, & sub ejus nomine editum. Sed esto vixerit ad annum DLXII, quomodo floruit in Hispania, quem Caßiodorus, Institutionis divinarum Scripturarum cap. 17 asserit. Illyricanum fuisse ac ferri adhuc Patricii Justiniani egisse cancellos? Potius diceret aliquis: si Marcellinus, quem allegatis, & quem Caßiodorus dicit Illyricanum fuisse, nepos aut pronepos fuit S. Marcellini Martyris, de quo agimus, consequens erit hunc quoque Illyricanum fuisse. Nolumus tamen hoc adstruere, sed dicimus, in Silentio antiquorum scriptorum non liquere, quænam Martyris patria fuerit.

DE S. CÆLESTINO PRIMO,
PONTIFICE ROMANO.

AN. CCCCXXXII VI APRIL.

[Commentarius]

Cælestinus primus, Pontifex Romanus (S.)

AUCTORE G. H.

CAPUT I.
Exordium Pontificatus. S. Augustinus adjutus & laudatus. Pelagiani ejecti. SS. Palladius & Patricius in Hiberniam destinati. Alia decreta.

[1] Bonifacio primo, Sedis Romanæ Pontifice Summo, ex hac vita ad præmium æternum laborum suorum evocato XXV Octobris; subrogatus est S. Cælestinus primus die III Novembris, cum Sedes vacasset dies novem, anno Christi CCCCXXIII, Indictione VI, Asclepiodoto & Mariniano Consulibus: [Creatur Papa anno 423.] quorum dignitate indicata, Marcellinus Comes & Prosper in Chronicis, scribunt Cælestinum, Romanæ Ecclesiæ Antistitem creatum, vixisse annos novem. Fuit is natione Romanus ex patre Prisco.

[2] Florebat tum summo doctrinæ & sanctitatis splendore S. Augustinus, Hipponensis Episcopus, qui quo loco habuerit Cælestinum, indicat epistola 261, eidem sub initium Pontificatus scripta, ex qua nonnulla damus, & sic eam incipit: Domino beatissimo & debita caritate venerando, Sancto Papæ Cælestino, [unanimi electione:] Augustinus in Domino Salutem. Primum gratulationem reddo meritis tuis, quod te in illa Sede Dominus Deus noster sine ulla, sicut audivimus, plebis suæ discissione constituit. Deinde insinuo Sanctitati Tuæ, quæ sint circa nos, ut non solum orando pro nobis, verum etiam consulendo & opitulando subvenias. In magna quippe tribulatione positus, [a S. Augustino rogatur patrocinium] hæc ad tuam beatitudinem scripta direxi: quoniam volens prodesse quibusdam in nostra vicinitate membris Christi, magnam illis cladem improvidus & incautus ingessi. Rem gestam paucis expono. Fussulam castellum cum contigua regione ab errore Donatistarum reduxerat S. Augustinus ad unitatem Ecclesiæ, & Episcopum ibi constituendum curarat Antonium, secum in monasterio a prima ætate nutritum: quem ob crimina objecta noluit Episcopatus honore privari, [in caussa Episcopi Fussalensis propter crimina dejiciendi.] sed corripiendo minuit potestatem, ne scilicet eis præesset ulterius cum quibus sic agerat: quibus late explicatis, ita S. Cælestinum alloquitur: Collabora, obsecro, nobiscum, pietate venerabilis Domine beatissime, & debita caritate venerande sancte Papa: & jube tibi, quæ directa sunt omnia recitari. Vide Episcopatum qualiter gesserit, quemadmodum judicio nostro usque adeo consenserit communione privatus, nisi prius Fussalensibus omnia redderentur … In illis autem multiplicibus gestis, quibus de illo nostrum judicium continetur, magis deberem vereri, ne tibi minus severe, quam oporteret, judicasse videamur; nisi scirem vos tam propensos ad misericordiam, ut non solum nobis, quia illi pepercimus, verum etiam ipsi existimetis esse parcendum … Existat exemplo, ipsa Sede Apostolica judicante, vel aliorum judicata firmante, quosdam pro culpis quibusdam nec Episcopatus spoliatos honore, nec relictos omnimodo impunitos … Militares impetus, tamquam executuros Apostolicæ Sedis sententiam, sive ipse sive rumores creberrimi comminantur, ut miseri homines Christiani Catholici graviora formident a Catholico Episcopo, quam cum essent hæretici, a Catholicorum Imperatorum legibus formidabant. Non sinas ista fieri, obsecro te per Christi sanguinem, per Apostoli Petri memoriam, qui Christianorum Præpositos populorum monuit, ne violenter dominentur inter fratres. Sin autem & membra Christi, quæ in illa regione sunt, ab exitiabili timore ac tristitia recreaveris, & meam senectutem hac misericordiæ justitia fueris consolatus; retribuet tibi & in præsenti & in futura vita, qui per te nobis in ista tribulatione succurrit, & qui te in illa Sede constituit.

[3] Hæc S. Augustinus, qui superfuit usque ad annum CCCCXXX, quem ab obitu plurimum laudavit S. Cælestinus, epistola 1 ad Episcopos Galliæ, his verbis: Augustinum, [laudat S. Augustini doctrinam,] sanctæ recordationis virum, pro vita sua atque meritis, in nostra communione semper habuimus, neque unquam hunc falsæ suspicionis saltem rumor adspersit; quem tantæ scientiæ olim fuisse meminimus, ut inter Magistros optimos etiam ante a meis decessoribus haberetur. Bene ergo de eo omnes in commune senserunt, utpote qui ubique cunctis & amori fuerit & honori. Hæc S. Cælestinus; ex quibus satis secure conjicimus in ante prætacta controversia eum S. Augustino favisse, [contra Pelagium & Cælestium,] sicut in hac jam citata epistola approbat scripta S. Augustini contra Pelagium & Cælestium hujus discipulum. Eidem epistolæ junguntur capita quædam adversus Pelagianos errores, ex decretis Romanorum Pontificum & Conciliis collecta, quæ quamvis Cælestini non sint, eidem tamen tribui a Petro Diacono, Floro, Magistro, Hincmaro, Cresconio, Ivone aliisque tradit Sirmondus ad tomum 1 Conciliorum Galliæ pag. 196. Ab aliquibus tribuuntur Prospero, qui libro contra Collatorem dictam S. Cælestini epistolam plurimum laudat; & sub finem ista tradit: Venerabilis memoriæ Pontifex Cælestinus, cui, ad Ecclesiæ Catholicæ præsidium, multa Dominus gratiæ suæ dona largitus est, sciens damnatis non examen judicii, sed solum pœnitentiæ remedium esse præstandum; Cælestium, quasi non discusso negotio audientiam postulantem, totius Italiæ finibus jussit extrudi. [hunc ex Italia expelli curat:] Ab eo & prædecessorum suorum statuta & decreta Synodalia inviolabiliter servanda censebat: ut quod semel meruerat abscindi, nequaquam admitteret retractari. Nec vero segniore cura ab hoc eodem morbo Britannias liberavit, [Britannias ab hæresi Pelagiana liberat:] quando quosdam inimicos gratiæ, solum suæ originis occupantes, etiam ab illo secreto exclusit Oceani, & ordinato Scotis Episcopo, dum Romanam insulam studet servare Catholicam, fecit etiam barbaram Christianam. Idem Prosper in Chronico ad annum CCCCXXIX, Florentio & Dionysio Consulibus, ista scribit: Agricola Pelagianus, Severiani Episcopi Pelagiani filius, Ecclesias Britanniæ dogmatis sui insinuatione corrupit. Sed actione Palladii Diaconi Papa Cælestinus Germanum Autissiodorensem Episcopum vice sua mittit, & deturbatis hæreticis Britannos ad Catholicam fidem dirigit. Hinc Harpsfeldius in Historia Britannica Ecclesiastica cap. 2, ad sex prima secula hoc utitur epiphonemate: Cælestino Britannia nostra singularem quamdam gratiam debet, ad quam pacificandam ipsa Sacerdotii Gallici lumina, Germanum Autissiodorensem & Lupum Trecassinum Episcopos, honoratissima legatione delegavit. Reliqua discutientur ad Vitas SS. Germani & Lupi, quos alii missos a Synodo Gallicana dicunt.

[4] Quomodo autem S. Cælestinus dicatur Hiberniam barbaram Scotorum insulam, fecisse Christianam, late deduximus ad Vitam S. Patricii XVII Martii, & ex Iocelino num. 22 ista edidimus: Patricius prosperum iter sibi faciente Deo salutarium nostrorum, ad Urbem orbis caput devenit, [Mitiit in Hiberniam SS. Palladium & Patriciū] Apostolorum Martyrumque memorias debita devotione venerationis visitans, notitiam & familiaritatem Summi Pontificis nactus, in oculis ejusdem gratiam invenit. Præsidebat tunc temporis Apostolicæ Cathedræ nomine & conversatione Cælestinus primus, a B. Petro Apostolo quadragesimus * tertius. Hic autem S. Patricium secum retinens, fide, doctrina & sanctitate probatum perfectumque inventum, in Pontificem tandem consecravit, ipsumque ad convertendam Hibernicam gentem destinare decrevit. Præmiserat præfatus Papa prædicandi gratia in Hiberniam ante illum alium Doctorem, nomine Palladium, Archidiaconum scilicet suum: cui adjunctis sociis contulit copiam librorum; utrumque scilicet testamentum, cum Reliquiis Apostolorum Petri & Pauli ac Martyrum plurimorum. Hibernicis vero prædicationi non credentibus, sed obstinatissime oppugnantibus, a regione illorum discessit, Romamque tendens in Britannia infra fines Pictorum in fata decessit… Certificatus Domnus Apostolicus de morte Palladii, iter & opus salutaris legationis Patricio præcise præcepit aggredi, quod antea facere distulit, consilio usus strictiori. Hæc Iocelinus. Fuit Palladius a S. Cælestino in Hiberniam missus anno CCCCXXX, post cujus discessum Romam adveniens S. Patricius facultatem Hibernis prædicandi petiturus, repulsam passus est a S. Cælestino, Anno CCCCXXXI S. Palladius, Hibernorum conversione desperata revertens, in Britannia apud Pictos mortuus est VI Iulij. Patricius a S. Germano Romam remissus cum litteris commendatitiis & Segetio Presbytero, anno CCCCXXXII a S. Cælestino Papa, paucis ante obitum ejus diebus, legationem Hibernicam impetrat, quam Sixtus illius successor confirmavit: uti pluribus deduximus § V & IX ante Vitam S. Patricii.

[5] Memoratis supra Consulibus Florentio & Dionysio, id est anno CCCCXXIX, scripsit epistolam tertiam Cælestinus Papa universis Episcopis, per Apuliam & Calabriam constitutis, ac primo præscribit, ut nulli Sacerdotum liceat canones ignorare; deinde quod non oporteat Clericis Ecclesiarum contemptis, Episcopos de laicis ordinare: & quod illi ad excusationes suas studia & conatum populi adferrent, [prohibet e laicis Episcopos ordinari.] eosdem ita admonuit: Docendus est populus, non sequendus: nosque, si nesciunt, eos quid liceat, quidve non liceat commonere, non his consensum præbere debemus. Quisquis vero conatus fuerit tentare prohibita, sentiet censuram Apostolicæ Sedis minime defuturam. Quæ enim sola admonitionis auctoritate non corrigimus, necesse est per severitatem congruentem regulis vindicemus. Per totas ergo hoc, quæ propriis Rectoribus carent, Ecclesias volumus innotescat, ut nullus sibi spe aliqua forsitan blanditus illudat. [Introitum Missæ addit.] Præterea ut in Libro Pontificali & apud Anastasium legitur, constituit ut centum quinquaginta Psalmi Davidis ante sacrificium psallerentur antiphonati, pro quibus in MS. Codice Palatino legitur, ut Antiphona ante sacrificium caneretur, scilicet cum aliquo ex dictis Psalmis, quod jam dicitur Introitus Missæ, constans Antiphona una & Psalmo: sed cujus solum principium cani, ipsumque addito Gloria Patri & resumpta Antiphona concludi, subsequentium seculorum usu, usque in hodiernum diem observato, invaluit.

[Annotatum]

* imo quintus

CAPUT II.
Hæresis Nestoriana detecta, & condemnata a S. Cælestino, dein in Concilio Ephesino, ejus auctoritate celebrato.

[6] Mortuo Sisinnio Episcopo Constantinopolitano subrogatus est Nestorius, patria Antiochenus, IV Idus Aprilis anno CCCCXXVIII, Felice & Tauro Consulibus, & exceptus communi omnium plausu, quasi alter Ioannes Chrysostomus esset futurus. [Creato Nestorio Episcopo CP. lætatur:] Testatur id S. Cælestinus Papa epistola ad Nestorium data, in qua ista habet: Lætificavit animam nostram venientium enarratio nuntiorum, quam mox firmavit eorum, qui interfuerunt ordinationi tuæ, relatio collegarum: qui tibi testimonii tantum detulerunt, quantum ferri huic debuit, qui aliunde videbatur electus. Tanta ante opinione vixisti, ut tuis te aliena civitas invideret. Hæc S. Cælestinus. Sed quod Nestorius mox faverit Pelagianis, eosque Roma expulsos exceperit, [sed intellecta ejus hæresi] & novam insuper hæresim sparserit, ista subjunxit: Nunc cernimus præclarum illud testimonium tibi datum in nihilum recidisse, tuaque honesta illa initia malum rumorem consecutum esse. Prosper in Chronico, ad dictum annum CCCCXXVIII & Consulatum Felicis & Tauri ista habet: Nestorius Constantinopolitanus Episcopus novum. [eidem sua auctoritate repugnat:] Ecclesiis molitur errorem inducere, prædicans Christum ex Maria, hominem tantum, non etiam Deum natum, eique divinitatem collatam esse ex merito: cujus impietati præcipua Cyrilli Alexandrini Episcopi & Papæ Cælestini repugnat auctoritas. Colitur S. Cyrillus XXVIII Ianuarij, ad quem diem de hæresi hac Nestoriana pluribus egimus § VII & sequentibus, quæ Lector ibidem reperiet. Divulgarat Nestorius hæreses suas, [de libellis ab eo sparsis] sparsis ubique pestilentibus libellis, & Romam etiam ad S. Cælestinum delatis; qui illorum blasphemiis, quibus scatebant, examinatis, Cyrillo scripsit, ut diligenter perquireret, num illa revera essent a Nestorio conscripta: uti testatur Cyrillus epistola ad Nestorium his verbis: Cum fides tam insigniter læderetur; totque passim perverterentur, qui tandem tacere hic licuit … Quandoquidem Cælestino religiosissimo Romanæ Ecclesiæ Episcopo jubente, ceterisque piissimis Episcopis, [curat per S. Cyrillum quari.] qui ipsi adfuere. ita postulantibus, investigare cogor, chartulæne illæ & exegeses, quæ illuc ad se, nescio quomodo, perlatæ sunt, a tua pietate an ab alio quopiam profectæ sunt. Scribunt enim, ut qui gravissime videantur offensi.

[7] Cum frustra Nestorii emendationem tentasset Cyrillus, ad S. Cælestinum legavit Poßidonium, Ecclesiæ Alexandrinæ Diaconum, qui eum de omnibus certiorem fecit. [ab hoc certior factus,] Rescripsit humanißimas litteras Cælestinus, III Idus Augusti, Theodosio Augusto XIII & Valentiano Augusto III Consulibus, sive anno Christi CCCCXXX & S. Cyrilli orthodoxam doctrinam atque incensum in religione studium extollit & admiratur, de Nestorio autem ita censet: Hunc nos ab ovilibus arcere oportet, nisi, ut optamus, ad bonam frugem se receperit, si qua tamen hujus rei spes adhuc reliqua est. Desideramus enim, ut convertatur & vivat, nisi concreditorum sibi vitam jam dudum ipse perdiderit. Quod si vero in pertinacia sua perstiterit, aperta mox condemnationis sententia in illum feretur … Universi proinde, [jubet sententiam condēnationis ferri,] quos ille tamquam sibi obsistentes a communione, ut putavit, semovit, in nostra societate se permanere intelligant. Sciant nihilominus eam ipsum communionem post hac nobiscum habere non posse, si doctrinæ Apostolicæ porro adversatus, perversam hanc viam contumaciter urgere perrexerit. Quamobrem nostræ Sedis auctoritate ascita, nostraque vice & loco cum potestate usus, ejusmodi non absque exquisita severitate sententiam exequeris; nempe ut nisi decem dierum intervallo, ab hujus nostræ admonitionis die numerandorum, [nisi intra 10 dies doctrinā suam anathematizet:] nefariam doctrinam suam conceptis verbis anathematizet, eamque de Christi Domini nostri generatione fidem inposterum confessurum se spondeat, quam & Romana & tuæ Sanctitatis Ecclesia, & universa denique religio Christiana prædicat, illico Sanctitas tua illi Ecclesiæ prospiciat. Is vero modis omnibus se a nostro corpore segregatum esse intelligat; ut qui omnem medentium curam aspernatus, nec non instar pestiferi morbi per universum Ecclesiæ corpus insano modo grassatus, tam seipsum quam ceteros sibi commissos in extremum exitium præcipitare studuerit.

[8] Hæc S. Cælestinus, qui addit, se eadem scribere ad Coëpiscopos Joannem Antiochenum, Rufum Thessalonicensem, Juvenalem Hierosolymitanum, & Flavianum Philippensem, quo Divina Christi Domini nostri sententia pluribus de eo sit manifestata. Extat epistola ad Ioannem Antiochenum tomo I Actorum Concilii Ephesini inserta cap. 19, ubi capitibus præcedentibus habentur ejusdem Sancti Cælestini super hac re tunc scriptæ epistolæ ad Nestorium & Clerum Constantinopolitanum, a quarum ultima excerpimus hæc pauca: Præsens hic noster sermo omnes in universum complectitur, quo nimirum stabiliores subinde animosioresque in Domino effecti, non ad diversa abducamini, quin mutuis potius infirmitatibus inter vos mederi enitamini. Cogimur namque infirmiores, qui istic sunt, vobis in præsentia commendare, ubi ipsum medicum graviter advertimus laborare; cui nihilominus, si quid possum, subventum cupimus … Quia vero in re tam ardua nostra præsentia propemodum necessaria videbatur, [S. Cyrillum suum in hac re Vicartum statuit,] neque tamen propter interjectum mare longique itineris intervalla commode satis id fieri queat, fratri nostro Cyrillo munus nostramque personam imposuimus, ne morbus propter moram longiorem latius serpat, suumque virus in plures diffundat. Vos interea, Apostolicos sermones ob oculos habentes, in eadem sententia eodemque sensu perfecti estote: ut quemadmodum legimus, ad finem usque perseverantes, omnes salutem consequi possimus. [Matt. 10, 22] In altera ad Nestorium epistola de Cyrillo ista habet: Nostri in te judicii formulam ad S. Cyrillum Alexandrinæ Ecclesiæ Episcopum transmisimus, ut noster hac in parte Vicarius efficiat, quo nostrum decretum & tibi & reliquis quoque omnibus fratribus patefiat. Nam cum aliqua de re communi deliberatio suscipitur, tunc omnes, quid actum statutumque sit, intelligere oportet. Hæc S. Cælestinus.

[9] Cyrillus post acceptas Sancti Cælestini epistolas, accitis Alexandriam vicinis Episcopis, Synodum cogit; & cum ea, post discussas Nestorii epistolas & exegeses, eum hæreticum pronuntiat; ac mißis Constantinopolim quatuor Ecclesiæ Alexandrinæ ministris, obtulit Nestorio Synodalem epistolam, quæ fidei orthodoxæ confeßionem & duodecim errorum anathematismos continebat; addita Sancti Cælestini epistola cum decreto damnationis, nisi intra præscriptum decem dierum spatium resipisceret. Nestorius accepta hac epistola lectisque anathematismis, in Cyrillum insurgens, hæreseos eum Apollinaris accusavit. Quibus omnibus ad Theodosium Imperatorem delatis, [Concilio Ephesino sua auctoritate habito] hic rem eo perductam ratus, ut opus esset universali Concilio, Sanctum Petronium, postea Bononiensem Episcopum, misit ad Sanctum Cælestinum Papam, ut ejus auctoritate Ephesi Concilium haberetur: quod Theodosius indixit XIII Kalendas Decembris in Pentecosten anni sequentis CCCCXXXI, cui ab Sancto Cælestino præscriptam fuisse formam testatus est Firmus, Cæsareæ Cappadociæ Episcopus, in ipsa Ephesina Synodo: in qua in Legatis suis atque Vicariis, id est, beatissimo Cyrillo Alexandrinæ urbis Episcopo, [præsidet in Legatis:] Arcadio & Projecto Episcopis & Philippo Presbytero, beatissimus Cælestinus Papa senioris Romæ noscitur præsedisse: ut in quinta Synodo Oecumenica, Constantinopoli anno DLIII habita, Episcopi testantur. In ea ergo Synodo ab Episcopis plusquam ducentis damnationis sententia in Nestorium lata, ita refertur tomo 2 Concilii cap. 10. Sancta Synodus dixit: Cum inter cetera religiosissimus Nestorius, neque nostræ citationi parere, neque sanctissimos rursum religiosissimosque Episcopos nostros ad se missos admittere voluerit; non potuimus ad eorum quæ impie docuit, examinationem animum non adjungere. Edocti itaque partim ex litteris commentariisque illius, hic publice lectis; [& condemnat Nestorium:] partim rursus ex concionibus, quas in hac Ephesiorum metropoli habuit, partim denique ex testibus fide dignis, illum impie docere & sapere; per sacros Canones sanctissimique Romanæ Ecclesiæ Episcopi Cælestini Patris nostri litteras, lacrymis fusi & pene inviti, ad lugubrem hanc sententiam urgemur. Igitur Dominus noster Iesus Christus, quem suis ille blasphemis vocibus impetivit, per sacram hanc Synodum, eumdem Nestorium omni prorsus Episcopali dignitate privatum, & ab universo nihilominus Sacerdotum consortio & cœtu alienum esse decernit.

[10] Inter epistolas Sancti Cælestini hic memoratas possunt tres illæ censeri, quas cum suis Legatis misit ad Synodum Ephesinam, & ad Sanctum Cyrillum suum in hac Vicarium, & ad Theodosium Imperatorem, quæ & ipsis Conciliis & Annalibus Baronii insertæ sunt. Solum ex priore pauca proferimus verba ad Synodum exhortatoria, tantoque Pontifice digna, & sunt ista: Simus unanimes, unum, quia sic expedit, sentientes: [ad id hortatus per epistolam Episcopos congregatos.] nihil per contentionem, nihil agere per inanem gloriam gestiamus: ut una anima cum uno corde sit cunctis; quandoquidem fides, quæ est una, pulsatur. Doleat, imo lugeat hoc nobiscum omne commune collegium, quod vocatur is in judicium, qui judicaturus est mundum: discutitur, qui discussurus est omnes: & calumniam patitur, qui redemit. Accingatur armis Dei vestra Paternitas: scitis quæ galea caput nostrum muniat, quæ lorica pectus includat: non vos nunc demum Ecclesiastica rectores castra ceperunt. Nemo dubitet, favente Domino, qui facit utraque unum, depositis armis pacem futuram, quando se ipsa causa defendit… Et vestro nunc sancto conventui quid aliud postulandum, quam ut cum fiducia loquamini verbum Dei, ut repleti Spiritu sancto, licet ore diverso, unum tamen quod Spiritus docuit proferatis. His omnibus bene animati, adestote Catholicæ fidei & Ecclesiarum quieti, adestote & præteritis & præsentibus & futuris, rogantes atque servantes quæ ad pacem sunt Hierusalem. Direximus pro nostra solicitudine sanctos Fratres & Consacerdotes nostros, unanimes nobis & probatissimos viros, Arcadium & Projectum Coëpiscopos nostros, & Philippum Presbyterum nostrum, qui his quæ agentur intersint, & quæ a nobis ante statuta sunt exequantur: quibus præstandum per vestram Sanctitatem non dubitamus assensum, quando id quod legitur, videatur pro universalis Ecclesiæ securitate decretum. Data VIII Idus Maij, Basso & Antiocho Consulibus.

[11] Finita tandē feliciter Synodus est, & Nestorius condemnatus: qui e Sede Sua dejectus, & in pristinum suum monasterium S. Euprepii, quod est Antiochiæ, relegatus fuit; pro eoque subrogatus in Episcopum Constantinopolitanum, S. Maximianus, cujus Acta damus XXI Aprilis. Tunc Episcopi qui Ephesi fuerant congregati, [monitus de condemnatione Nestorii] & Theodosius Imperator, uti etiam dictus Maximianus, legationem miserunt ad S. Cælestinum Papam, eidem gratulati de prostrata cum auctore hæresi Nestoriana. Mißi ad hoc Ioannes Presbyter & Epictetus, Romam pervenerunt ipso die Natalis Domini. Rescripsit S. Cælestinus illustres epistolas, datas Idibus Martii, Flavio Aëtio & Valerio Consulibus, anno CCCCXXXII, id est, non integro mense ante suum obitum. Baronius eas suis Annalibus inseruit, ut novißimas sanctißimi Patris epistolas & ultima ejus elogia. Prima epistola est inscripta sanctæ Synodo apud Ephesum constitutæ, [scribit Patribus Synodi Ephesinæ,] & facta encyclica missa est ad Episcopos, qui Epheso ad suas diœceses recesserant, cujus hoc est exordium: Tandem malorum fine gaudendum est. Tandem nobis omnibus in commune dicendum: Dextera tua, Domine, glorificata est in virtute, dextera manus tua confregit inimicos: &c. ubi mirifice laudat studia Patrum, [Theodosio Imperatori & aliis.] & pietatem Theodosii Imperatoris, gaudetque S. Maximianum esse constitutum Episcopum Constantinopolitanum in locum depositi Nestorii: hunc cupit longius ablegari, ut Antiochia ejus hæresi liberetur. Similia scripsit Theodosio Imperatori, S. Maximiano Episcopo, & hujus Clero Constantinopolitano. Concludo hanc Nestorii exodum illustri Prosperi contra Collatorem epiphonemate, quod ita prope finem proponit: Per hunc virum, Cælestinum Pontificem, omnes Orientales Ecclesiæ gemina peste purgatæ sunt, quando Cyrillo, Alexandrinæ urbis Antistiti, gloriosissimæ fidei Catholicæ defensori, ad execrandam Nestorianam impietatem Apostolico auxiliatus est gladio: quo etiam Pelagiani, dum cognatis confœderantur erroribus, iterum prosternerentur. Similia habent Vincentius Lirinensis, (qui sub Sixto III hujus successore scripsit) libro adversus hæreses capite ultimo, & Gennadius de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 54, quem etiam librum adhuc quinto seculo confecit.

[12] Maximianus, uti asserit Socrates lib. 7 cap. 39, cum duos annos & menses quinque præfuisset, [favet S. Proclo.] e vita exiit, pridie Idus Aprilis, Areobindo & Aspare Consulibus, id est duobus post obitum S. Cælestini annis, cujus epistolæ adhuc suffragabantur Proclo, ut in locum Maximiani assumeretur, quia scripserat Papa olim, nihil obstare quo minus Cyzicenus creatus Episcopus, ad Sedem Constantinopolitanam transferretur. Quod ejus decretum olim post Maximiani electionem innotuit, dein hoc defuncto profuit Proclo.

CAPUT III.
Basilicæ ejus donis exornatæ: sepultura, Cultus sacer, Reliquiæ.

[13] Colitur die XIII hujus mensis Aprilis S. Iulius, itidem Pontifex Romanus, quem diximus inter alias fabricas fecisse basilicam Iuliam, regione VII juxta forum Trajani. [Dedicat basilicam Iuliam,] Alia fuit basilica Iulia, diu ante ab Augusto sub Iulii Cæsaris nomine extructa, & a Plinio ac Quintiliano memorata. Iterum in basilica Iulia dicitur Pontifex ordinatus Sanctus Bonifacius, & hujus successor Cælestinus dedicavit basilicam Juliam, in qua post ignem celicum (aliis Zeacum, Ceticum; Geticum) obtulit hæc dona: patenam argenteam, pensantem libras quindecim; [& variis donis exornat,] scyphos argenteos duos, pensantes singulos libras octo; amas argenteas duas, pensantes singulas libras decem; calices minores argenteos quinque, pensantes singulos libras tres; aqua-maniles argenteos duos, pensantes singulos libros decem; candelabra argentea duo, pensantia singula libras triginta; canthara cerostata ærea vel ænea viginti quatuor, pensantia singula libras triginta; item coronas argenteas decem, pensantes singulas libras decem. [uti & ecclesiam S. Petri:] Ad B. Petrum Apostolum pharum cantharum, pensans libras viginti quinque ex argento purissimo; canthara argentea cerostata in gremio basilicæ, pensantia singula libras viginti: uti ea leguntur in Libro Pontificali in MSS. Gestis Pontificum, apud Anastasium & alios. Demum ut in eisdem additur, hic fecit ordinationes tres per mensem Decembrem, [facit tres ordinationes:] Presbyteros triginta duos, Diaconos duodecim, Episcopos per diversa loca quadraginta sex.

[14] Illustrem Cælestini mentionem facit Hadrianus I Papa, in epistola ad Carolum Magnum Francorum Regem: [cœmeterium suum exornat picturis:] in qua dum refellit objectiones contra septimam Synodum Oecumenicam, ista in Responsione ad Actionem quintam scribit: Iterum & de tertio Concilio, Sanctus Cælestinus Papa proprium suum cœmeterium picturis decoravit. Ejus autem cœmeterium hoc loco appellatur ipsemet locus, a S. Cælestino in sepulturam specialiter sibi delectus, vel certe hoc titulo post obitum ejus communi omnium voce nuncupatus, quod ibidem a fidelibus conditus fuerat, [quod Priscillæ antea dictum.] uti interpretatur Aringhus lib. 4 Romæ subterraneæ cap. 28, ubi agit de celebri Priscillæ cœmeterio via Salaria, in quo S. Cælestinum fuisse sepultum paßim omnes tradunt. Epitaphium ejus olim sepulcro affixum edidit Gruterus, in Antiquis inscriptionibus pag. 1171, & est hujusmodi.

Præsul Apostolicæ Sedis, venerabilis omni
Quem rexit populo, [ejus ibi epitaphium.] decimum dum conderet annum
Cælestinus agens, vitam migravit in illam,
Debita quæ Sanctis æternos reddit honores.
Corporis hic tumulus: requiescunt ossa, cinisque:
Nec perit hinc aliquid: Domino caro cuncta resurgit.
Terrenum nunc terra tegit, mens nescia mortis
Vivit, & aspectu fruitur bene conscia Christi.

[15] Sedit S. Cælestinus annos integros octo, & partes duorum annorum, quæ solum quinque menses conficiunt & tres quatuorve dies. Mortuus est Indictione XV Valerio & Aëtio Consulibus anno CCCCXXXII; [mortui anno 432,] successorem nactus S. Sixtum III, cujus Vitam illustravimus XXVIII Martij. Dies obitus ejus in antiquiore Catalogo Pontificum, seculo Christi sexto confecto, aßignatur VII Idus Aprilis; quo die inscriptus est nonnullis codicibus MSS. Adonis & Vsuardi, [7 Aprilis] item Martyrologio sub nomine Bedæ edito, & alteri Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, Greveni etiam auctario ad Vsuardum & nonnullis aliis. Verum VIII Idus Aprilis habent Anastasius, [aut potius 6 Aprilis.] Luitprandus, Abbo Floriacensis cum Libro Pontificali, MSS. Gestis Pontificum & paßim aliis: quo etiam die refertur in Martyrologiis Bellini, Maurolyci, Felicii, Galesinii, Canisii, & in nonnullis MSS. item in antiquo Missalis & Breviarii Mediolanensis Kalendario, & Martyr dicitur. In Martyrologio hodierno Romano hoc ei tribuitur elogium: Romæ S. Cælestini Papæ, qui Nestorium Constantinopolitanum Episcopum damnavit, Pelagiumque fugavit: cujus etiam auctoritate sancta universalis Synodus Ephesina adversus eumdem Nestorium celebrata est.

[16] Onuphrius Panvinius libro de VII Vrbis Ecclesiis aliisque præcipuis, fere sub finem, agit de ecclesia & titulo S. Praxedis, asseritque Paschalem ex Presbytero Cardinale titulo S. Praxedis, anno DCCCXVII creatum Pontificem, mox hanc ecclesiam restaurasse & variis Sanctorum reliquiis exornasse: de quibus in pariete muri, [corpus anno 817 delatū ad ecclesiam S. Praxedis,] prope oratorium Sancti Zenonis, hujusmodi tabula marmorea extat: In nomine Domini Dei Salvatoris nostri Jesu Christi, temporibus sanctissimi & ter beatissimi & Apostolici Domini Paschalis Papæ, infra ducta sunt veneranda Sanctorum corpora in hanc Sanctam & venerabilem basilicā beatæ Christi Virginis Praxedis: quæ prædictus Pontifex, dirutis ex cœmeteriis seu cryptis, jacentia auferens, sub hoc sacro-sancto altari summa cum diligentia propriis manibus condidit, in mense Julio, die XX, Indictione X. Nomina vero Pontificum Romanorum hæc sunt: Urbani, Stephani, Anteri, Miltiadis, Fabiani, Julij, Pontiani, Siricii, Lucii, Xysti, Felicis, Anastasii & Cælestini. [dicitur ibidem adhuc esse.] Octavius Pancirolus in Thesauro abscondito Vrbis, regione 2, ecclesia 42, asserit pleraque horum Pontificum pignora ad alias ecclesias fuisse translata, at trium Pontificum, Pontiani, Siricii & Cælestini corpora etiamnum ibidem asservari: aliquas tamen hujus postremi reliquias esse in ecclesia S. Pauli extra muros Vrbis.

[17] [sed Mantuani tradunt inde ablatum apud se asservari.] Aliquas etiam reperiri Bononiæ in ecclesia S. Stephani & alia Scholæ piæ tradit Masinus hoc die. Interim in Officiis propriis, pro Ecclesia Cathedrali Mantuana ejusque diœcesi anno MDCXXVI excusis, præcipitur VI Aprilis Festum titulare S. Cælestini Papæ & Confessoris, & Lectiones secundi Nocturni sunt ex Annalibus Cardinalis Baronii desumptæ, in iisque sub finem ista adduntur: Tanti Pontificis Reliquiæ, post multa temporum curricula Mantuam translatæ, in Cathedrali Ecclesia summa religione ac pietate venerantur. Quæ hujus rei haberentur Mantuæ documenta requirentibus nobis, respondit P. Antonius Favoritus nostræ Societatis Sacerdos, ex quadam Francisci Gonzagæ, ab anno MDXCIII ad MDCXX Episcopi Mantuani, constitutione haberi; quod antiqua & constans traditio, sed nullis litterarum monumentis consignata, sit, Corpus S. Cælestini a quopiam ablatum Roma fuisse: qui dum prope Mantuam in vico Pietole dicto subsisteret, ibi ægrotarit atque obierit: cum quo capsa sacrorum custos ossium tumulata, post multos deinde annos casu inventa, elevataque, & intra Urbem honorifice translata fuerit.

[18] In ecclesia collegiata oppidi Rotnacensis in Flandria colitur XVII Maij S. Cælestinus, [Alius Cælestinus colitur Rotnaci.] quem Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii & alii tradiderunt esse. Cælestinum primum Papam. Verum, ut ex inscriptione feretri cuprei constat, iste dicitur fuisse Martyr & gladio vitam finivisse; uti deducemus ad diem XVII Maij.

DE S. AMANDO COMITE, ET SS. LUCIO, LEONTIO, LUCIANO,
GISALBÆ IN ITALIA.

[Commentarius]

Amandus Comes, Gisalbæ in Italia (S.)
Lucius, Gisalbæ in Italia (S.)
Leontius, Gisalbæ in Italia (S.)
Lucianus, Gisalbæ in Italia (S.)

AUCTORE G. H.

Bergomum urbs Orobiorum antiqua est in Italia Alpestri, inter Bresciam & Comum sita, in cujus diœcesi octo ab ipsa passuum millibus versus Bresciam distat Gisalba, [Gisalbæ apud Bergomum] oppidum honore Comitatus etiamnum celebre. Nam teste Ferdinando Vghello tomo 4 Italiæ sacræ, in Laurentio octavo Sedis Bergomensis Episcopo, Præpositus Ecclesiæ S. Laurentii, Gisalbæ Comes est, & temporalem spiritualemque jurisdictionem eo in oppido exercet, habetque usum mitræ pro dignitate, a Summis Pontificibus speciali privilegio concessum. [Comes S. Amandus] Hujus oppidi Comes traditur fuisse S. Amandus, de quo hæc in marmore leguntur in sacrario Gisalbensis ecclesiæ.

[2] [6 Aprilis mortuus,] Anno a nativitate Domini currente DXV, VI Aprilis S. Amandus Martyr debitum soluit humanæ vitæ. Hic Comes Gisalbæ fuit, ædificari fecit ecclesiam S. Laurentii, quam amplissimis possessionibus ditavit: & jacet in ecclesia S. Mariæ in medio duorum altarium. De eodem Sancto Achilles Mutius hos versus panxit, ab Vghello relatos:

Gisalbæ fuerat Præfectus Amandius olim,
      Illustris castri, vir pietate gravis.
Sæpius hectoreis tutatam viribus urbem, [inter Sanctos relatus,]
      In superos cives quem retulere pii.

[3] Agit de eodem Amando Bartholomæus de Peregrinis parte 2 Vineæ Bergomensis cap. 9, & Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, qui potißimum ex dicta Vinea hoc elogium confecit: Amandus Gisalbæ Comes, piis operibus addictus, acceptabilemque Deo vitam agens, templum S. Laurentio Martyri ædificavit, illudque amplis reditibus, [fundator ecclesiæ S. Laurentii.] multis ei prædiis attributis, dotavit: quod postea in Abbatiam erectum fuit, deque S. Amandi nomine appellatum. Cum vero aliquot annos ibi tamquam in cœnobio vitam religiosam duxisset, anno salutis quingentesimo decimo quinto, VIII Idus Aprilis, ex hac mortali vita decessit, in æde S. Mariæ ejusdem pagi, (ut epitaphium suum declarat) conditus. Hæc Ferrarius, qui eumdem Sanctum inscripsit Catalogo generali. Brautius Episcopus Sarsinæ in Martyrologio Poëtico eum hoc exornat disticho.

Eximia pietate Comes præclarus Amandus,
      Quam statuit Sancto, possidet ipse Domum.

[4] His collectis, epistolam direximus Brixiam, & consuluimus admodum Reverendum Dominum Bernardinum Fainum, nobis ob mutuas litteras familiarem. Ab hoc excitatus Reverendus Pater Donatus Calvus Bergomensis, ex Ordine Eremitarum S. Augustini, vir eruditus, & libris ad historiam Bergomensem spectantibus clarus, de S. Amando indicavit, Nullum hujus Divi extare proprium officium vel Lectiones, [colitur officio Ecclesiastico.] sed totum de Communi unius Martyris agi cum Octava. Ejus obitus diem sexta Aprilis fuisse, Translationis autem sexta Februarij, & hac die ejus solennitatem Gisalbæ celebrari. Ecclesiam autem S. Mariæ, in qua adhuc jacet corpus S. Amandi cum sociis, [corpus in ecclesia S. Mariæ,] possideri a Societate Disciplinatorum. Ecclesiam vero S. Laurentii Præposituralem esse, olim Abbatiam nuncupatam, cujus Præpositus fert mitram, & gaudet titulo Comitis, estque in diœcesi Bergomensi, non tamen in civitate, dignitas principalis. Præterea misit extractum ex suo libro de Armigeris Bergomensibus Italice scripto, additque de eo amplius nihil se potuisse invenire: Extant, inquit idem, una cum corpore Sancti Amandi in ecclesia S. Mariæ corpora SS. Lucii, Leontii & Luciani: [cum corporibus trium Sanctorum.] quorum Acta & dies mortis in tenebris jacent, & de eis fit tantum commemoratio in officio diei S. Amandi, Elogium autem S. Amandi, ex prædicto libro, ut dixi, missum, hujusmodi est.

[5] Amandus Comes Gisalbæ sub Severo Imperatore, anno quadringentesimo sexagesimo tertio, Duce Ricimere militem exercuit, fortiterque contra Berigum Alanorum Regem, [Dicitur Alanos bello superasse] qui Bergomi provinciam invaserat, pugnavit, patriamque tutatus est. Nam in valle Decia, quæ nunc dicitur Scalve, cum Berigo inito certamine, non tam Ricimeres, quam Amandus unico prælio de Alanis triumphantes, felici victoria triumphales laurus Cæsareo diademati addiderunt. Paucis abhinc annis Insubriæ Gubernator Ricimeres effectus, bellicoque fastu tumidus, sceptrum Artemii, qui Severo in Imperio successerat, repudiavit. Sic tota Italia in ancipiti hærente, an Artemii, num Ricimeris jugo colla supponeret; Amandus fide constans, partes Artemii secutus, se cum militibus in Bergomensem urbem ad ejus tutelam & custodiam transtulit. [Bergomum pro Artemio Imp propugnavisse:] Pater hinc patriæ effectus, afflictorum solamen, civium scutum, ac totius provinciæ validus defensor.

[6] [Catholicam fidem contra Arianos defendisse tempore Odoacri & Theodorici,] Sæpe cum hostibus congressus bellum gessit, pugnavit, vicit. Sed adhuc fortius, cum Odoacer Herulorum Rex Ariana hæresi universam labefactavit Italiam, orthodoxa fide armatus, quamvis Odoacri pestifero sceptro externo inserviret obsequio, monstrum infernale Arianismi aggressus, sic ejus depressit viret, ut Bergomensem patriam ab ejus letali contagio immunem, Deo adjuvante, servaret. Idem præstitit cum anno quadringentesimo octogesimo nono a Theodorico Ostrogothorum Rege, ejecto Odoacre, naufraga vera fides inter Arianorum procellas natabat. Semper Amandus fidei custos, nullis parcens sudoribus, Catholicam religionem protexit, Romanam sanctitatem defendit, & licet minis, injuriis, insultibus, insidiis, persecutionibus ac damnis, Arianorum fraude ac dolis sæpe sæpiusque impeteretur, numquam ab incepto destitit, numquam a vera fide nec per latum unguem discessit.

[7] [dotavisse ecclesiam S. Lanrentii,] Ecclesiam S. Laurentii construxit, quam prædiis ac aliis bonis dotavit. Morum candore, eleemosynarum largitione, sanctitatis jubare, virtutum omnium splendore patriam universam illustravit. Martyr obiit ob innumeras persecutiones ac damna, quæ pro Christi fide sustulit, [ac Martyr obiisse;] quamvis ignoto mortis genere, die sexta Aprilis: cujus etiam festum colitur, in ejus Translationis memoriam, sexta Februarii.

[8] Hæc ille, incunctantius a nobis recipienda, si pariter indicasset, ex quibus auctoribus ac monumentis acceperit singula. Veremur enim ne hic dumtaxat proponatur speciosa series novarum conjecturarum, a viro historiæ Italicæ perito, non inepte pertextarum, atque ab invicem congrue pendentium. Nam Gisalbæ nomen, [forte ad Longobardorum tempora differendus.] Longobardico in Insubria dominatu antiquius esse, (cum ipsum Longobardicum sit, Gizonis-montem significans) difficulter possumus persuaderi: suspicamurque ad Longobardorum tempora & persecutionem referendum esse S. Amandum, qui in propriis suis fundis S: Laurentii ecclesiam erexerit, in eamque intulerit corpora sive reliquias antiquiorum trium Sanctorum Martyrum, fortaßis Thebæorum, prius quam istud loco nomen aut oppidi jura essent: quique deinde a supervenientibus Longobardis fidei causa cæsus, meruerit una cum aliis tribus communem sepulturam atque honorem. Non enim est novum, ut qui posseßiones aliquas habuerunt in locis, postmodum celebriori titulo ornatis, talium locorum dicantur Comites, Duces, aut Principes; fieri etiam potuit ut Amandus ex Romani imperii norma Comitis gesserit titulum, non loco sed officio adstrictum, & quia in oppido, nunc Gisalba dicto, olim vixerit, Comes dicatur Gisalbæ.

DE SANCTO EVTYCHIO.
PATRIARCHA CONSTANTINOPOLITANO.

ANNO DLXXXII

[Praefatio]

Eutychius, Patriarcha Constantinopolitanus (S.)

BHL Number: 2790

AUCTORE G. H.

[1] Floruit sexto Christi seculo Sanctißimus Ecclesiæ Constantinopolitanæ Patriarcha Eutychius, natus anno DXII, [S. Eutychius natus 512] uti ex reliquo vitæ decursu & annis in ea peractis septuaginta, clare demonstratur. Creatus est Presbyter cum triginta esset annorum, [Presbyter creatus anno 542] circa annum Christi DXLII. Habitu dein monastico apud Amasenos assumpto, vixit primum monachus, dein Archimandrita usque ad annum DLII, quo S. Menas Patriarcha Constantinopolitanus mortuus est XXV Augusti: [Patriarcha CP. an. 552] cui S. Eutychius, jam ante ut Metropolitæ Amaseni Apocrisiarius Constantinopolim profectus, eo ipso die, quo Menæ cadaver, ut Theophanes scribit, in sacris adytis adhuc expositum jacebat, suffectus est Patriarcha: & anno sequenti DLIII præfuit cum aliis Patriarchis Concilio V Oecumenico Constantinopoli habito. Cum præclaris virtutibus Patriarchatum anno XIII regeret: [exul abductus Amaseam anno 560] & Iustiniani Imperatoris errores fortiter oppugnaret, anno DLXV Indictione XIII, abductus est XXII Ianuarij, primum ad duo consequenter monasteria, dein ad Principem insulam, inde Amaseam relegatus, & Joannes Scholasticus in ejus locum subrogatus est XIII Aprilis: quo postmodum XXXI Augusti Indictione X anno DLXXVII extincto, [revocatus ad Sedem suam anno 577,] cum duodecim annis & quinque mensibus Eutychius exul in monasterio Amaseno vixisset, plurimis miraculis clarus, revocatus est a Iustino Imperatore & Tiberio Cæsare ad Ecclesiam suam Constantinopolitanam, quam tertia Octobris die Dominica ingressus, sacrificium Missæ peregit, & per sex horas sacram Eucharistiam distribuit. Vixit postmodum quatuor annos & sex menses, [mortuus anno 582] acri febre correptus anno DLXXXII, ipso die festo Paschatis, quo sacrificium Missæ obtulerat, & sacra communione suos refecerat. Conveniebat Pascha in diem XXIX Martij, cyclo Lunæ XIII, Solis III, littera Dominicali D. Cum totam illam hebdomadam ægrotasset, mente firma Deum oravit usque ad septimam horam Dominicæ secundo-primæ post Pascha, [nocte 6 Aprilis.] quæ in diem V Aprilis incidebat. Cumque omnibus benedixisset, tandem circa nonam aut decimam noctis horam, quæ jam spectabat ad feriam II & diem VI Aprilis, in Dei manus spiritu commendato, ex hac vita discessit. Hæc in Vita: cui consentit Theophanes ita scribens ad annum Tiberii quartum & ultimum: Hoc anno, die sexto Aprilis, Indictione decima quinta, Eutychius Patriarcha diem extremum clausit. Prædixerat autem Tiberio Imperatori, cum ab eo in ultimo morbo inviseretur, celerem ipsi mortem instare: idque verum fuisse eventus docuit. Nam quatuor post mensibus e vita decessit Imperator. Ita infra in Vita legitur. [dein Tiberius Imp. 14 Augusti.] Quæ etiam in Chronico Constantinopolitano, paßim dicto Alexandrino, sic confirmantur: Quarto Imperii anno æger Tiberius. Quinto Augusti XV Indictione, creatus est Cæsar Mauritius Tiberius, & XIII Augusti coronatus Augustus, data illi in uxorem Constantina filia. XIV Augusti moritur Tiberius. Elapsi tunc erant ab obitu S. Eutychii solum menses quatuor & dies octo. Eadem confirmat Theophanes.

[2] Sed quis melius ea nobis potuit indicare, quam Eustathius Presbyter, scriptor Vitæ S. Eutychii, [neutrius obitus differendus ad annum 586] qui familiaris hujus domesticus vixit, & cum eo in exilium profectus atque reversus Constantinopolim, numquam ab ejus latere disceßit, annosque, menses, dies & horas accurate observavit: ut mirum sit aliter a Baronio annos ejus, imo & annos Tiberii potuisse ordinari, & collocari utriusque obitum ad annum Christi DLXXXVI, cum præcipuam partem vitæ S. Eutychii, ab Eustathio Presbytero scriptæ, in suos Annales transferret & num. 7 ita scriberet: Quod ad obitum Eutychii pertinet, idem tradit Eustathius, ipsum die Paschatis post officium vespertinum acri febre correptum, sicque depastis eo igne visceribus, post septem dies, nempe sequenti Dominica, migrasse ex hac vita. Ast signato a Baronio anno DLXXXVI, Pascha incidit in XVII diem Aprilis, & Dominica sequens in XXIV diem Aprilis, & sic dies ejus natalis non esset aßignandus VI Aprilis, sed XXV ejusdem mensis. Præterea anno DLXXXVI erat Indictio quarta: at contra Theophanes bis indicat Indictionem decimam quintam ad obitum tam S. Eutychii VI Aprilis vita functi, quam Tiberii Imperatoris XIV Augusti mortui, cum, inquit, annos tres, menses decem, & dies octo imperasset. Regnavit post Tiberium Mauritius a XIV Augusti anni DLXXXII per integros annos viginti usque ad annum DCII; occisus XXVII Novembris, feria III, Indictione VI; quem annum, mensem & diem cædis ejus affirmat; sed Imperio ejus tribuit solum annos XVI, contra omnium scriptorum consensum. Annos ejus Imperii viginti accuratißime digestos enumerant, Simocatta; in Historia Mauritii Imperatoris libris octo conscripta, Theophanes, Auctor Chronici præcitati & alii.

[3] Imperante Mauritio scripsit Eustathius Presbyter Vitam S. Eutychii, [Vita mox ab obitu ejus scripta:] cum elapsi essent anni duodeviginti, quod exul apud Amasenos Imperium ejus prædixisset: eodemque Imperatore præsente, in solennißima panegyri eamdem recitavit, quem admodum apparet ex Epilogo, ubi, quem imprimis appellat divinum ac sacrum caput, non alius intelligendus quam ipse Imperator. Recitavit autem, quantum ex subducta temporum ratione conjicimus, & ex ipsius rei congruentia, in anniversaria justorum funebrium conclusione anno DLXXXIII; cum ante annos octodecim facta prædictio ad annum DLXV, qui fuit exilii primus, commodissime referatur. Extabat ea Vita Græce in Bibliotheca Veneta, unde acceptam Lipomanus habuit, ex eoque Surius, Latine redditam a Petro Francisco Zino. Nos alterum ejus exemplar ex Bibliotheca Vaticana nacti, cum videremus interpretem, veluti tam prolixæ orationis conspectu attonitum, segniori animo minusque attento ad translationem faciendam acceßisse, & locis quam plurimis impegisse, necessarium duximus novam ex Græco versionem adornare. Aliam vitam S. Eutychii nacti sumus ex Codice Serenißimæ Christinæ Reginæ Sueciæ, [alia ex priore contracta] qui fuerat Pauli Rhamnusii & amicorum: in quo solum erant Vitæ Sanctorum, quorum reliquiæ sunt Venetiis in monasterio S. Georgii majoris. Hanc autem Vitam Fabianus Cretensis, Monachus Congregationis Casinensis, alias S. Justinæ, ex Græco in Latinum traduxerat. In hac Vita cujus aliud ecgraphum manu Ferdinandi Vghelli transscriptum ab ipsomet Romæ accepimus, [sub nomine S. Eustachii] Eustachius loco Eutychii appellatur, & pauca hæc sub finem de translato corpore habentur: Sepultus est sanctissimus Eustachius sub altare Sanctorum, [cum translatione corporis Venetias;] ubi etiam venerandæ SS. Andreæ, Timothei & Lucæ reliquiæ repositæ sunt. Anno vero Domini millesimo, ducentesimo quadragesimo sexto, Duce autem Venetorum inclyto Andrea Dandulo, Romæ autem Innocentio IV Pontifice Maximo, Imperatore vero Federico secundo, sanctissimum ejus corpus Venetias delatum est, & in fano D. Georgii, cognomento Majoris, honorifice in altari reconditum die vicesima secunda mensis Aprilis, ubi diuturna hymnorum laudumque precatione a monachis devotissime colitur. Hæc ibi. Conveniunt in annum MCCXLVI, Pontificatus Innocentii IV, & fere Imperium Federici II, contra quem Henricus Landgravius Thuringiæ & Haßiæ anno præcedenti designatus fuerat Imperator, abrogato per Concilium generale Lugdunense Imperio Federici. Sed major difficultas est in Andrea Dandulo, qui seculo sequenti, & anno MCCCXXXVI Dux Venetorum creatus traditur ab hujus Reipublicæ scriptoribus. Bellinus de Padua inscripsit suo Martyrologio secundum morem curiæ Romanæ plerosque Sanctos, quorum reliquiæ Venetiis servantur in dicto monasterio S. Georgii Majoris, & ad memoratum XXII diem Aprilis ista habet: Item in monasterio S. Georgii Majoris Venetiarum translatio S. Eustachii Patriarchæ Constantinopolitani anno Domini MCCXLVI. [& inscripta Martyrologiis 22 Aprilis] Bellinū sequuntur Maurolycus, Felicius, Molanus, Canisius, Galesinius & Ferrarius. Consentit MS. Folrentinū in bibliotheca Senatoris Strozzi adservatum. [& 19 Februarij.] Idem Bellinus ad diem XIX Februarij iterum refert memoriam S. Eustachii Patriarchæ Ecclesiæ Constantinopolitanæ. Sequuntur iterum omnes ante citati auctores, ex quibus Canisius addit, fusius de eo agi XVI Iulij, forsan ratus illum esse S. Eustathium Archiepiscopum Antiochenum, qui eo die colitur. Plura diximus ad diem XIX Februarij inter Prætermissos & in alios dies rejectos, quæ ibi videri possunt. Ceterum quæ in citata Vita S. Eutychii per Fabianum Cretensem habentur, nolumus proferre, quia est compendium alterius Vitæ non sine variis mendis consectum.

[4] [cultus sacer apud Græcos:] Solennißimo officio celebrant Græci festum S. Eutychii ad diem VI Aprilis, in Menæis excusis & manu exaratis, qualia Romæ, Florentiæ, Mediolani, Taurini, Parisiis & Divione reperimus: ut plane mirum sit a Sirleti Menologio exclusum esse: nam & in Ephemeride metrica, & in Kalendarii Moscovitici tabulis solus hic nominatur. In MS. Menologio Basilii Imperatoris istud habetur elogium: Die sexta Aprilis, Memoria sancti Patris nostri Eutychii, [elogium ex Menologio Basilii Imp.] Archiepiscopi Constantinopolitani. Sanctus Pater noster Eutychius fuit sub imperio magni Justiniani, e regione Phrygia exortus. Præclare autem educatus ab * Hesychio Presbytero & Thaumaturgo, ejus avo; ac in sacra Scriptura, studio & meditatione assidua versatus, ab Episcopo Amaseæ susceptus est, ac primum monachus, deinde Presbyter initiatus, tranquillam egit vitam in monasterio S. Meletii. Quinto deinde Concilio congregato a Justiniano, cum Episcopus Amaseæ eo tempore infirma valetudine detineretur, missus est vice illius Eutychius, qui in Concilio inter alios ita excelluit, ut de eo Menas Patriarcha dixerit: Hic erit meus successor. Et ita post mortem illius electus est Patriarcha. Cum vero postea in odium Imperatoris incidisset, exul relegatus est. Post mortem vero Justiniani suam recepit Sedem a Justino & Tiberio. Cum autem multa patrasset miracula & impetum magnæ mortalitatis precibus cohibuisset, & Tiberii mortem prædixisset, sicut etiam ante ejus regnum, ex hac vita decessit, sepultus in ecclesia sanctorum Apostolorum. Eadem habentur in Anthologio novo, quod Arcudius Clementi VIII Pontifici inscripsit. Longiora Vitæ elogia continentur in Mæneis, in quibus sub finē ista verba leguntur: τελεῖται δὲ ἀυτοῦ σύναξις ἐν τῇ ἁγιωτάτη μεγάλῃ ἐκκλησίᾳ, Celebratur dies festus ejus in sanctissima magna ecclesia. [etiam Thaumaturgus appellatur.] Laudatur in odis zelus ejus in orthodoxa fide propugnanda & hæresi deprimenda; & ob varia ab eo patrata miracula, Thaumaturgus appellatur in ipsa dictarum Odarum Acrostichide hac:

Τον θαματουργὸν Εὐτυχιον θαυμάσω

Mirabor Eutychium mirorum effectorem.

Ante elogium vero jam recitatum hoc præmittitur distichon, cum allusione ad nomen Eutychii, quod fortunatum seu bona fortuna utentem significat.

Ἐυτύχιον θανέντα τιμῶν τοῖς λόγοις,
Ἐμαυτὸν ἐυτυχέςατον κρίνω.

Morientem Eutychium sermonibus laudans,
Ipsum me judico fortunatissimum.

[5] [cultus probatus a Molano Ferrario Baronio,] Ioannes Molanus in Auctario Vsuardi ad diem VI Aprilis ejus memoriam celebrat, & in prima editione hoc ejus extat elogium: Constantinopoli natalis magni & beati Patris nostri Eutychii; Patriarchæ Constantinopolitani, cujus vita & miracula conscripta sunt ab Eustachio humili Presbytero. Eumdem celebrat Ferrarius in Catalogo generali: & Baronius relato ejus obitu ad annum DLXXXVI num. 7 asserit, non immerito eum a Græcis ut Sanctum coli, anniversariaque die ejusdem natale celebrari. [& aliis.] Addi his possunt Bellinus & sex alii Martyrologi, licet hi sub nomine S. Eustachii eum celebrent, XXII Aprilis & XIX Februarij, ut supra monuimus: quod iterato facit Ferrarius ad diem II Maij his verbis: [translatio ad 2 Maij.] Venetiis translatio corporis S. Eutychii Episcopi Constantinopolitani. In notis allegatur Kalendarium Ecclesiæ S. Georgii Majoris, in qua corpus asservatur, quod e Byzantio Venetias in dictam ecclesiam anno Domini MCCXLVI translatum, ut monumenta MSS. cœnobii S. Georgii habent.

[Annotatum]

* imo Eutychio

VITA
Auctore Eustathio Presbytero ejus domestico familiari.
Ex MS. Græco Vaticano, Interprete D. P.

Eutychius, Patriarcha Constantinopolitanus (S.)

AUCT. EUSTATHIO EX MS. GR.

PROLOGUS.

[1] [Suæ tenuitaris sibi conscius auctor,] Magnum nobis argumentum propositum est, sed facultas tenuis ad explicandum sufficit: ardet animus, sed lingua friget, nec enarrare potest res admirandas & optime institutam magni viri vitam: cogitatio ampla est, sed dictio angusta: multa ad Davidicæ turris ædificationem materia suppetit; sed architectus adest inexpertus ac rudis. Verumtamen præbet Dominus, quia Deus omnipotens, sapientiā insipientibus, & suggerit euangelizantibus verbum virtute multa; idemque digito suo, id est Spiritu sancto, aures surdorum aperit: & linguam, vix aut ne vix quidem mobilem ad loquendum, disertam reddit is, qui potest ex lapidibus suscitare filios Abrahæ. Scio etiam quod cum dives in omnibus sit, ita suscipiat obolos duos, ut etiam auro & topazio eos præferat: nam nec calicem quidem aquæ frigidæ, tantum in nomine discipuli datum, aspernaturum se promisit. Quid igitur absterrere nos debet ab hoc munere suscipiendo? [præsumit tamen pro viribus laudere Eutychium] An quod ea nobis desit orationis copia, qua divinum virum possimus pro dignitate laudare? Minime vero. Nec enim, quia totum quod terram inter ac cælum est spatium nequimus oculis emetiri, inquit Magnus Basilius, propterea nolumus illud, quantum possumus, intueri. Itaque nec ego, quamvis orationis inopia laborem, & argumentum difficile propositum sit, amplectar otium ignavum atque iners; neque iis assimilabor, qui propter timorem atque imperitiam rei nauticæ, solo maris aspectu sic terrentur, ut nec experimenti quidem causa littori propinquas undas attingere audeant. Potius auxilio viri beatissimi fretus, conabor pto viribus satisfacere studio populorum: quos scio hoc solum desiderare, quod apud me pauperem reperietur, non autem quantum magno isti viro debetur.

[2] Sane non suscipiebatur a Deo solus is, qui vitulos pretiosos & oves offerebat ad sacrificium; sed similam & turturem quoque & columbam, parva quidem & vilia, pura tamen munuscula offerens, laudabatur: æstimatur enim unusquisque ex eo quod habet, non quo caret. [Luc. 11, 9] Quapropter illo confisus qui dixit, Qui quærit invenit, & pulsanti aperietur: licet non ignorem imperitiam meam, [omni laude superiorem,] explicabo tamen magni hujus viri gesta præclara; vel potius peritioribus dabo occasionem laudandi eum, qui omni laude superior est, quique ipse sibi est laus maxima. Siquidem, ut Sapiens ait, argentum ignitum est lingua justi, & labia rectorum stillant gratias: ex ejus enim veracibus sermonibus ingens splendor refulget. [Prov. 10, 10] Sicut igitur illustratur sol propria, non aliena luce; ita nec magnum orbis lumen doctorque Eutychius aliorum eget laudibus, ut ostendatur fuisse perfectus: neque opus est imponere ei coronam gloriæ aliunde acceptam; quia sicuti juxta Prophetam David, omnis gloria filiæ Regis ab intus circumdata varietate, ita divinum illud ac sacrum caput omnibus virtutum generibus adornatum est; idemque, velut sublimis quædam facula, perpetuo splendet omnibus in hoc vitæ pelago navigantibus, ad quam respicientes in securissimum ac tranquillum portum deducantur quieturi. [Ps 44, 15]

[3] Hic igitur vir omnino maximus ac Dei servus, Pontifex sanctus, non ab hominibus, nec per homines, sed per Jesum Christum constitutus, justus, [atque cum S. Iob comparandum.] pius, verus, ab omni reprehensione alienus, Jobo similis demonstratus est per patientiam. Quoniam autem Beati Job mentio incidit, operæ pretium erit ex ejus historia memorandi hujus Pontificis præconia exaggerare, tum propter multa quæ ipsi contigerunt adversa, tum propter fortitudinem animi qua talia pertulit. Ac primum quidem vir fuit Job in terra Hus, gregibus, armentis, & pecunia dives: Eutychii autem divitiæ in eo sitæ erant quod nihil haberet, possideret nihil. Ille pro filiis septem offerebat sacrificium Deo, ex vitulis & hircis; hic non pro septem, sed pro decies mille, imo pro populis innumerabilibus, incruentam immolabat victimam, quæ sine partitione quotidie distribuitur. Quia vero Jobi historia etiam commemorat dignitatem & & loci & generis, age, hujus quoque admirandi herois patriam & parentes consideremus. Videbimus autem eum e Christianis & orthodoxis parentibus atque avis genitum, & a prima infantia educatum: scrutemur radicem, cujus est ramus, & arborem cognoscamus ex fructu: nam ex arbore justitiæ, fructus vitæ oritur. Necessarium erit igitur intelligere (si qui tamen sint qui ignorent) qua ex regione & loco, sive qua ex radice ortus sit magnus hic fructus; potius dixeris vitis florida, perennis vitæ ramis abundans; caritatis pampinis circumvoluta; morum pulchritudine, tamquam copia foliorum, exuberans; atque abunde ferens suaves & maturos virtutum botros, unde emanavit vinum corda hominum lætificans; factus etiam velut terra, semen suscipiens fructumque multiplicans, alibi quidem trigesimum, alibi sexagesimum aut centesimum: quem quidem fructum ipse edidit, fruendum perfectioribus & sensum habentibus, exercitatiorem ad bonum a malo discernendum.

CAPUT I.
S. Eutychii patria: parentes, educatio, studia.

[4] Oriundus erat vir hic magnus ex regione Phrygum, natus in Villa Theii a id est Divini, [Theii in Phrygia natus] sic enim appellatur divina villa, unde Sanctus prodiit: cui proinde vel ad laudem sufficeret tam præclara appellatio. Quid namque tali nomine illustrius potest inveniri? quo & habitatores ex Deo nacta, & divinum virum protulisse significatur, aut potius ipsam nuncupationem prophetico quodam spiritu propter ipsum suscepisse: qui etiam dignam ei contulit retributionem, muro ipsam inexpugnabili circumdans, [ubi templum XL Martyribus ædificavit,] quando in ea templum gloriosorum quadraginta Martyrum excitavit, multipliciter efficiens, ut divinum quoddam refugium esset ad plurimarum animarum salutem, eorum potissimum qui solitariam atque Angelicam vitam inibi amplecterentur. Porro cum in ea regione multa zizania ab inimico humani generis sata excrescerent, hæreticæ inquam pravitatis germina; parentes hujus Sancti apparuerunt splendidiores astris, verba vitæ habentes, & omnem venenatarum bestiarum virtutem conculcantes: accepta a patre luminum potestate ambulandi super aspides & scorpiones & omnem potentiam inimici.

[5] Quis eamdem cum ipso patriam nactus, avum hujus præstantis viri ipsique cognominem ignorat? [avum habuit Eutychium Presb. miraculis clarum,] Eutychium, inquam, & inter Sacerdotes præfulgentem, & gratiam eiiciendi dæmones morbosque curandi nactum a Deo: quem vel intueri formidabant vexati ab impuris spiritibus, non valentes sufferre promicantem ex ejus vultu gratiam, quin statim corruerent eaque facerent, quæ consuevere immundo spiritui traditi, per Dei providentiam in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat in horrendo judicii die: quibus sic laborantibus clemens & misericors Deus, non sinens eos, qui tentatione probantur, vexari supra id quod possunt, cum tentationis proventu medelam adferebat, per viri sancti manus ipsis impositas. Ex hac Sacerdotali radice pullulavit filia, [matrem Synesiam,] nomine Synesia, reapte huic suæ appellationi respondens, utpote vere effecta prudentiæ mater: quæ cum recte educata adolevisset, opportuno tempore conjuncta est in Domino cum viro simillimo moribus ac sensu, ut ea quæ paulo post deducemus, ostendunt.

[6] Hæc concepit ac genuit filium primogenitum, Eutychium magnum Patriarcham: antequam enim fingeret servum suum in utero Deus, [Annæ Samuelis parē:] novit eum; & antequam exiret de vulva, sanctificavit atque hoc ei nomen imposuit: quos enim præscivit Deus, hos & vocavit; quos autem vocavit, hos & sanctificavit. Beata sane quæ gestavit illum, & tanti Patris mater fuit: nihil utique minor Anna, quia plus quam Samuel hic. Illa obstringebatur Domino consecrare filium quem peperisset; nam Deo supplicans; Si dederis, inquit; mihi semen virile, consecrabo ipsum conspectu tuo omnibus diebus vitæ ejus: ast majus quiddam hæc fecit, [& de futura filii sanctitate cælitus edoctam] quod nullius voti obstricta necessitate filium suum obtulit Deo. Illa precibus impetratum, unius gentis Sacerdotem & prophetam orbis universi, Samuelem in lucem edidit: hæc, illius quem laudamus mater, ultro datum totius Orientis Pontificem & Patrem Patrum sancte peperit, & congrue ei quam habuerat visioni educavit. Hoc enim manifestabat lux quæ ipsam circumfulsit, cum in utero fœtum gestabat. Narrabat siquidem de seipsa, inquiens, Cum nocte quadam jacerem in lecto, magna lux me lectumque in quo jacebam circumfulsit, adeo ut non leviter conturbarer ob spectaculi novitatem, multumque cogitarem dicens, Quid vult hoc sibi quod video? Portendebat autem, ut ego arbitror, orituram ex ea stellam matutinam imo justum virum septies lucidiorem sole; qui sicut exitus docuit, præsagiorum veritatem confirmans, illuminaret multos sedentes in ignorantia, & in desidia jacentes excitaret.

[7] Quid autem de marito hujus atque genitore magni hujus Patrum Patris dicemus? [patrem Alexandrum pium ac fortem militem.] Præclararane illius facta præteribimus silentio, an de eo quoque pauca quædam breviter attingemus? Quis æque generosus ut Alexander? hoc enim ei nomen erat: quis Imperatori atque Principibus tam carus, tam honoratus? hujus, inquam, seculi potestatibus: æterno enim Imperatori Deo quam gratus fuerit, filii ab eo geniti declarant honores. Ejus, qui tunc exercitibus præerat, invicta erat in bellis dextera; (Belisarium b intelligo, quem etiam ipse faciebat plurimi, & magno habebat in honore, ut inter strenuos ac fortes viros prestantem quam qui maxime) Scholarii c militia honoratus. Quamvis autem & apud Imperatorem & apud Principes magnam gloriam obtineret Christi etiam miles; nulla tamen re magis venerabilis fuit, quam quod talis filii pater esset. His ergo majoribus atque parentibus, hominibus vere Christianis & orthodoxis & mirabilium effectoribus ortus magnus hic atque mirabilis Eutychius; apud eosdem educatus nutritusq; primam transegit ætatulam.

[8] Expedit autem non præterire silentio ipsum educationis locum; quomodo scilicet hic quoque, ipsius futuram magnam & felicem civitatem Augustorum suo nomine præsignaret, [Augustopoli apud avum pie educatus] quando & Paulum comperimus nativitatis & educationis suæ meminisse, dicentem se ex Tarso Ciliciæ oriundum, ad pedes Gamalielis enutritum fuisse. Quænam igitur magnum Eutychium enutrierit terra videamus. Augustopolis d hæc fuit, in qua & sanctum baptisma suscepit, ipse per illud multos filios regeneraturus, & mundo superiori provisurus. Mirandum est autem quod eum tunc avus suus edocuit. Narrabat siquidem vir optimus, quod cum ab illo ad sacrum lavacrum duceretur, didicerit ab eodem, quod quia ibi esset baptizatus, deberet illuc semper venire, & genua flectere, & sic orare, Bonam mihi mentem largire Domine, & fac ut sodales meos in addiscendis litteris superem. Quæ quidem institutio a Spiritu sancto profecta est, ut meminisset certoque sciret se sanctum Ecclesiæ Catholicæ atque Apostolicæ baptisma suscepisse. Enutritus igitur apud avum in sanctissima ejus ecclesia juxta Augustopolim, ubi ille Presbyter erat & sacræ gazæ custos, didicit in prima ætatula litteras, moresque composuit, incessum & habitum atque hilarem vultus modestiam formās, eaque omnia plene percipiens, quæ ad virtutis perfectionem attinent.

[9] [puerili ludo] Quandoquidem autem oportuit etiam puerum agere aliquid, congruum censeo nec pueriles illius ludos inenarratos transire. Hi vero quales? Dicam breviter. Domus, in qua manebat ipse cum suo præmemorato avo, usque in hodiernum diem Ramorum appellatur: & hanc appellationem obtinuit quia fratres in ea commorantes cognominabantur e Clonades, id est Rami: duodecim enim erant avi fratres, omnes proceri, unde & nominis sumpta ratio: magnæ enim arboris magnos etiam ramos esse constat. In hac igitur domo pueris multis congregatis die quadam, ea quæ pueris conveniunt actitabantur. Quæ autem illa? Ut Principum ac Sacerdotum nomina mutuo darent acciperentque: quidam etiam nomina sua manu propria scribebant in pariete, cum ea quam quisque eligebat dignitate. Ast magnus hic vir divinitus inspiratus, [designat se fore Patriarcham.] cum suum quoque nomen ibidem scripsisset, affixit ei titulum Patriarchæ: & in hodiernum usque diem isto in loco puerilibus manus illius litteris efformata videntur hæc verba, Eutychius Patriarcha. Quis id non admiretur? Lusit quidem cum Ismaele Isaac, sed tacita fuit patriarchalis dignitas, quamvis Patriarchæ filius & quidem unigenitus esset, atque ex eo tribuū multitudinem promisisset Abrahamo Deus, futurumque patrem multarum gentium. Visus est etiam aliquando f Athanasius, magnus ille Alexandrinorum Episcopus, similem lusum cum suis coætaneis instituisse, quemadmodum narrant ii qui Vitam ejus conscripserunt: sed neque hic tale quid scripsit aut dixit de seipso. Solus vero Eutychius, tamquam alter Samuel; ab infantia futura prospiciens, divino Spiritu motus, Patriarchalem dignitatem sibi conferendam præsignavit, & gratiam quam esset a Patre luminum accepturus: omne enim datum optimum & omne donum perfectum de sursum est, quemadmodum divinus Jacobus loquitur. [Isac, 1, 17]

[10] Cum igitur duodecim jam esset annorum, eumque extra avi domum jam tempus vocaret alio, [duodennis studiorum causa mittitur C P.] ut implerentur in eo quæ a Domino fuerant præfinita: non audivit quemadmodum Abraham, Exi de terra tua & de cognatione tua (neque enim parentes & propinqui ejus Deo adversabantur, sicut Tharas in Haran) sed quemadmodum Jacob, ab Isaac & Rebecca benedictus, ad urbium reginam missus est a parentibus & avo, quem diximus, disciplinarum secularium percipiendarum causa; sed occasione tali grandius ibidem facturus operæ pretium, quemadmodum apparebit. Nam ut Jacob in Mesopotamiam profectus, Liam & Rachelem filias Laban uxores accepit (qui sane Laban mundi figuram gerit, & filiæ ejus Ecclesiam ex Judæis Gentibusq; conflatam, significant) sic etiam Deus novum. Jacob magnumq; Patriarcham Eutychiū ordinatione paulo post secuta, constituit novæ Romæ Pontificem, jungens ei Ecclesiam ex utroque populo collectam. Verum cum disciplinas, [& post egregium in iis profectum,] quarum singulas & vulgus & sapientes admirantur, omnes ipse velut unicam percurrisset, pauca ex singulis auditu percipiens; & in declamationibus atque exercitationibus aliis æquales suos superasset; ad eam, quæ vera & sola est sapientia, se totum contulit; nihil ab insipientibus illis Philosophis trahens ex vetere illa & spinosa, Ægyptiacique fermenti graveolentiam spargente disciplina atque doctrina (sic enim erat erga res divinas affectus) sed id solum quod in eis bonum ac religioni consentaneum erat decerpens, juxta proverbium quo dicitur, Rosam carpe, & spinas cave.

[11] Didicerat enim sibique persuaserat, sapientiam hujus mundi, [majoremque in vera sapientia:] ut loquitur Apostolus, non descendere de sursum sed esse terrenam, animalem ac diabolicam, nec ullum spiritualem fructum se complectentibus adferre: eam vero quæ de sursum est sapientiam, esse castam, pacificam, modestam, suasibilem, plenam misericordia & fructibus bonorum operum, quibus sectatores ejus perfruuntur. [Iac. 3, 15] Hanc summo complexus studio hic vir Dei magnus, cepit consilium bonum, quod non auferretur ab eo, sed quo ipse servaretur: sic enim ait Sapiens: Bonum consilium custodiet te & prudentia servabit te. [Prov. 2, 11] Ipsum autem per Spiritus sancti efficaciam statim executus est, gratiam non differens, neque dicens, Cras veniam atque perficiam: sed cum dixisset, Volo; statim consecutus est effectus. Erat autem admirabilis istius consilii auctor Deus: [decernit seculo valedicere.] quia omne datum optimum, & omne donum perfectum de sursum est, descendens a patre luminum. Verum de quod illud consilium fuit? hoc scilicet, ut terræ terrena cuncta relinqueret, & omnem Ægyptiacam affectionem sub sabulo sepeliens, ad montem virtutum, id est, ad chorum Angelicum monachorum contenderet, quemadmodum mox latius explicabimus.

ANNOTATA.

a Interpreti Zino Divinus pagus, juxta notionem vocis θειος. Fabianus Cretensis, in alia Vita ait Thio quondam pernobili Phrygiæ pago exortum, claruisse Justiniani magni temporibus, scilicet Patriarcham: natus est autem sub Anastasio Imperatore circa annum 512.

b Belisarius, celeberrimus Dux exercitus sub Iustiniano Imperatore, qui hic intelligitur.

c Frequens Scholariorum mentio in historiis & Vitis Græcis, erantque veluti Prætorii milites. Zinus, quia vim vocis non satis intelligebat, hunc Alexandri titulum dißimulavit.

d Augustopolis, urbs Episcopalis in Phrygia Salutari sub Synnada metropoli. Illius Episcopus Ioannes subscripsit Concilio Ephesino: quod autem hæc suo nomine præsignarit Patriarcham C P. futurum Eutychium non observavit Zinus, quia non vidit Augustorum civitatem dici Constantinopolim ipsam.

e Græce τῶν κλὸνα προςαγορέυεται, ubi κλὸνα vulgari Phrygum solœcismo ponitur pro κλονάδων. Zinus, ratus accusativum singularem esse a κλὼν, ramus, vertit, Clona id est Ramum appellant: reliquæ deinde periodi sensum conturbat ac mutilat.

f Colitur S. Athanasius 2 Maii, sed hunc ejus lusum exposuimus 26 Februarii in Vita S. Alexandri Episcopi Alexandrini § 2.

CAPUT II.
Graduum ecclesiasticorum susceptio: vita monastica.

[12] Postquam monastici habitus suscipiendi propositum sic, ut diximus, constituisset; [De monasterio cogitans] ac supra petram quæ Christus est ædificatus, firmum ac stabile videretur habere fundamentum; Deo sic agente, oblata est occasio quædam, quæ consilium istud paulisper impediret. Nam sicut iter agentes, ipsoque in itinere mutuo colloquentes, si repentino aliquo percellantur tonitru, per modicum tempus intermittunt & iter & sermonem; illo autem cessante, [vocatur ad Episcopatum] utrumque resumunt: sic omnino contigit huic admirabili viro. Dum enim solitariæ vitæ ineundæ quam maxime versat cogitationes, oblata est Pontificalis dignitas, a Amasæorum Episcopo aliisque nonnullis summo studio contendentibus ut b Lazichenorum susciperet Episcopatum. Horum voluntate precibusque coactus, cum ita Deum velle existimaret, cessit necessitati, seq; velut agnum innocentem tradidit Metropolitæ Amaseno, tunc in urbe Regia commoranti.

[13] Et primum quidem suscepit spiritalem gratiam Lectoris, quam per se Dominus ipse initiavit, quando accepto libro legit, & complicatum ministro reddidit. Notandum vero est quod capislos suos primum deposuit, non in obscuro aliquo loco: sed in æde sacra, eaque, ob causam plenam reverentiæ ac religionis, delecta. Audiamus igitur quis locus ille fuerit. Notum est omnibus gloriosæ Dominæ nostræ Dei genitricis semperque virginis Mariæ templum, c Vrbicii dictum & in Strategio situm. In hoc a prima ætate magnus hic vir die noctuque divinis vacabat precationibus, [qui dum in æde D. V.] in eodemque sancti corporis ac pretiosi sanguinis Christi Dei nostri communione primum dignatus fuit: quapropter etiam congruum duxit & in eodem, cum id jam tempus requireret, spiritales Clericatus acciperet gratias. Vere altera Sion declarata es, sancta Christi Matris ecclesia: quoniam in te missus est Spiritus sanctus super divinum hunc & Apostolicum virum: & tu, vir Dei, haud vano desiderio desiderasti gratiam quam adamabas, cujus pulchritudinem jam diu concupieras, quamq; in ipso sāctuario accipere expetebas.

[14] [prope baptisterium tonderetur in Clericum,] Quid igitur actum est? Paratus erat qui pretiosum illius caput tonderet: quærebatur secretus a turba locus, & dignus digno repertus est. Ecquis autem? Sanctum baptisterium: illuc concesserunt. Cumq; non invenirent ubi considerent, Dei providentia factū est, ut in almi lavacri basi consideret Eutychius: & contra ipsius atq, tondentis voluntatem, divino tamen consilio, accidit, ut in sacrum fontem omnes ejus capilli deciderint. Admiratione sunt digna profecto omnia quæ magno huic viro contigerunt. Qui enim ipsum tamquam mater regeneraverat fons sacer, veluti manum explicans rursum ejus mater effecta est, dū ipsius quoq; capillos excepit Quod autem factum est, mea quidem sententia significabat, innumeram hominum multitudinem per ipsum in sacro hujus augustæ civitatis fonte regenerandam. Nam sicut nemo potest cæli stellas, aut arenam maris, aut capillos capitis di numerare: ita nemo poterit numero comprehendere regale sacerdotium ac gentem sanctam,[capilli ejus in sacrum fontem ceciderunt.] quam per aquam & Spiritum regeneratam vir sanctus obtulit Deo. Neq; vero alterum quod indicavi, capillorum, inquam in sacrum fontem illapsus, silentio præter eundum est ipse enim cuncta sibi obvenientia suscipiebat tamquam ordinata a Deo, & observabat diligenter. Cum igitur in iis etiam ista essent, decrevit numquam se abluere nec aqua communi irrigare caput quod & reipsa præstitit, usque ad vitæ finem illotus perseverans; in eoq; observans mandatum divinum, Vovete & reddite Domino Deo vestro; &, Bonum est viro cū portaverit jugum ab adolescentia sua. [Ps 25, 12., Thr. 3. 27]

[15] Et hæc quidem circa primos ordines peracta sunt: quid aurem postea? Cum Diaconi jugum paulo post subiisset, [Postea Diaconus ordinatus] alter apparuit Stephanus, potens verbo & opere, vitaq, & moribus multos docens ac instruēs quomodo oporteat perficere divinum ministerium & conversari in domo Domini, quæ est ecclesia Dei viventis. In hoc Diaconatus gradu ex præscripto divinorum Canonum mansit aliquantulo tempore: deinde, ut de pluribus mereretur bene,[& anno ætatis 30 Presbyter,] provectus est ad cathedram Presbyterorum. Considerate autem quo modo, ordine & ratione illi cūcta cesserint. Nihil citra ætatē, perfecta omnia, omnia plena fuerūt divina gratia. Ordinis autē ratio cum in rebus universis, tum in gradibus Religionis optima est. Cum d triginta esset annorum Presbyter creatus est; etiam quoad ætatē corporis, mensuram perfectam attingens. Hanc ætatem Christus super omnia Deus videtur honorasse, qui cum triginta esset annorum baptizatus est, per conjunctionem personæ me & mea omnia sumens, ut ego quæ illius sunt acciperem. Cum igitur in Presbyterotum sede consideret, eumque, ut David canit, exaltarent in ecclesia populorum, & in cathedra seniorum laudarent; gradum etiam illum suo decoravit exemplo: nec enim simul satus atq; editus fuit, quemadmodum de Gigantibus fingunt fabulæ, aut ut repentini quidam, tamquam die uno formati ex luto, populorum Præsides; non, inquam repente ad eum gradum venit; quia ipse non erat qui gradum prosequeretur: sed gradus illum secutus est, sicut ait Scriptura; Misericordia tua, Domine, subsequetur me. [Psa. 106, 32., Ps. 22, 6]

[16] Sic ergo ex divina lege perfectis omnibus, cum jam Sacerdotali ordine ac statu esset honoratus, & in spem venisset Lazichenæ Sedis, [cum alius datus esset Episcopus, Lazichenis] prohibitus est ad eam procurationem accedere: consilium enim mutavit Deus, qui meliora semper ac præstantiora servis suis procurat. Neque enim cogitationes meæ cogitationes vestræ, inquit Dominus per Prophetam; homo quippe in faciem respicit, Deus autem intuetur cor. [Isa 55, 8] Postquā igitur dissipatū est illud studiū & Lazichenæurbis Episcopatus devenit ad aliū; recurrit iterum optimus hic ad primūquod ab initio adamaverat, consilium: negotiatur incorruptas divitias, & prudentem patremfamilias imitatur, qui proferens de thesauris suis nova & vetera, pretiosam emit margaritam & superlucratus est. Sic enim etiam vir admirabilis blandas vitæ voluptates sensuique blandientes pulchre commutavit, dans temporalia ut acciperet æterna. Apostolorum quoq; exemplo, qui relictis omnibus secuti sunt Christum, propter excellentem cognitionis magnitudinem, solitariæ vitæ totum se tradidit & monachi vestem induit. Amplectens autem re atq; habitu ac sermone philosophiam illam, quam ex utero matris adamaverat, imitatus est Eliam Thesbitem atq; Ioannem Baptistam, [fit monachus in monasterio SS. Meletii Seleuci & Vranii] qui exercitationis viam imitari volentibus ostendentes, solitudinem primi coluerunt. Quamquam magnus Eutychius non desertum, non Carmelum habitavit; sed Amasæorum metropolim elegit, ubi desiderio suo faceret satis. In hac enim civitate sanctum est monasterium, quod sanctissimi quondam Episcopi Meletius, e Uranius & Seleucus ædificandum curarunt: quorum quidem Meletius & Seleucus, cum sanctissimam Amasæorum rexissent Ecclesiam in ea sancte dormierunt, & in hodiernum usq; diem miracula & curationes operantur: quin & de magna Seleuco narratur signum, quod per eum adhuc viventem fecit Deus.

[17] Fames aliquando gravissima occupaverat regionem, nec mediocre periculum imminebat. Cum enim ex horreo, quod adhuc superest, totum frumentū esset exportatum, custos, flagitantium importunitate non ferens, accessit ad S. Seleucum, & horrei claves reddidit; Non est, inquiens, frumentum in horreo, & efflagitantis populi multitudinem nequeo sustinere. [(ex quibus S. Seleucus Ep. tempore famis] Accepit claves vir sanctus, easq; in lectulo suo posuit, non desistens Deum per totam noctem orare, ut ex more ostenderet admirabilem potentiā suam, quo populū posset alere ac sustentare: Postridie mane conveniūt de more ad sanctum Episcopum religiosissimi Clerici: tum ad custodem horrei Seleucus, Accipe, inquit, claves, Frater, & subveni pauperum necessitati. At ille rursus jurejurando affirmavit, in horreo nihil esse frumēti. [horreum vacuum oratione implevit] Eum ergo in sua infidelitate, persistere videns vir magnus, conversus ad Clericos, Benedictus, inquit, Dominus: abite cum illo, & cognoscite utrum vera dicat nec ne. Cum autem abiissent, & vellent aperire ostium, vix potuerunt introire præ frumenti multitudine. Descriptio autē exportati frumenti usq; ad hunc diem circumfertur his verbis, Et ex oratione S. Seleuci decem myriades. Atq; hæc de B. Seleuco. Sepulcrū vero Uranii, ejus qui f Ibororū, cathedram exornavit ibiq; conditus est, usq; in præsens operatur sanitates: & hoc manifestatur per infirmos, qui diebus singulis in ea æde in qua requiescit Sanctus, decumbunt: [Vranit sepulcrum miraculis claret)] quorū singuli non pro sua quique dignitate, sed prout advenire cōtigerit, ingrediūtur, acceduntq, ad sepulturā Sancti & a morbis liberati, currūt sani, glorificātes Dominū.

[18] Monasticum igitur habitum magnus Eutychius induit in hoc magno monasterio, [& toti monastico ordini ibidem præsidet] quod ipse postea tū ædificiis, tum cultu divino, tum proventuum ad hæc necessariorum incrementis amplificavit. Cumq; succinctos haberet lumbos in veritate, & sancti Spiritus armaturam suscepisset, provinciā admisit totius monachalis Ordinis in ea Metropoli gubernandi, ex eoq; munere Catholicus seu Generalis appellabatur. Hac autē dignitate nihil elatus, non cogitavit magna in corde suo aut oculos sustulit in sublime: sed omnē caducæ ac miseræ hujus vitæ splendorem ut inanem aspernabatur: quippe qui non ignoraret hominis gloriam esse sicut flore fœni: ideoq, licet maximus esset ac primus omnium, ita se gerebat ac si fuisset unus e multis sic enim Dominus præcipit, Qui vult inter vos primus esse, sit omnium ultimus & minister: quia plane memoriter retinebat hanc Sapientis sententiā, Rectorem te posuerunt? noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis. [Mar. 9, 43., Ecli. 32, 1] Porro cum temporis non exigui, decē videlicet annorum spatio, [annis decē:] degens in eodē monasterio eique præsidens, fecisset omnia & docuisset, multosque suis cohortationibus & doctrina lucratus esset Deo, observans illud Euangelicum, Qui fecerit & docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum: & illud. [Mat. 5, 19., Prov. 22, 1] Melius est nomen bonum quam divitæ multæ; meruit illa verba audire, Fuge serve bone & fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; itaq; illustris effectus est, ut qui instar ardentis sed absconditæ sub modio lampadis erat, electus sit qui supra candelabum positus fideles omnes illustraret, & omnibus innotesceret, sicut civitas supra montē posita. [Mat 25, 21] Sed quomodo gesta sunt hæc? Factum est Dei providentia, ut in negotio quodam, ad omnes Christianos pertinente, magni hujus viri requireretur opera: quod quidem ipsius solius causa motum fuisse existimo, quia per ipsum solum contigit initium dari congruæ correctioni. Negotium autē fuit hujusmodi.

ANNOTATA.

a Est Amasea metropolis Helenoponti, etiamnum celebris: de qua plenior agendi occasio 26 Aprilis ad Vitam S. Basilei, ibidem Episcopi & Martyris. Nonnulla etiam de ea diximus 3 Martij, ad Vitam SS. Eutropii, Cleonici & Basilisci Martyrū.

b Vix alibi nota est urbs hæc Lazichenorum, infra n. 16 Lazichorum ac deinde Lazichi Episcopatus: suspicor eamdem esse quæ in antiquis Notitiis Episcopatuum, post Geographiam sacram Caroli a S. Paulo editis, vocatur Zalichus & Zalichin (per metathesim scilicet ævi posterioris) sive Leontopolis, una ex quatuor Episcopatibus Amaseno Metropolitæ subjectis. Est quidem & Lazicha provincia, antiquis dicta Colchis, ad eumdem Euxinum Pontum, sed longius dißita, & quæ proprium habebat Metropolitem. Phasidis dictum: ut de ea hic cogitare non liceat.

c Georgius Codinus de Originibus CP. videtur ista de hoc templo habere: Templum Sanctæ Deiparæ, cognominatum Urbicii, ædificavit alius quidam Urbicius & Magister militum Orientis, centum & octoginta annis post conditam Constantinopolim: ergo circa annum 510, tēpore Anastasii Imperatoris. Græce ἐν τοις Οὐρβικίου. Zinus verterat in Urbicii regione in Imperatoris campo. Sed ædes, non regionem, Vrbicii dictas arbitramur; ut cum dicitur ἐν τᾶις Ροὐφιανᾶις; & has ædes fuisse in Strategio id est foro Prætoriano, quod Petrus Gillius in Topographia CP. attribuit 5 Regioni.

d Circa annum Christi 542.

e Nomina horum Episcoporum necdum reperimus in ullis Fastis sacris.

f Iberorum legit Zinus: & sic in subscriptionibus Concilii Constantinopolitani 1 solus ex Helenopolitana Provincia legitur subscripsisse Pansophius sive Pantophilus: in antiquis notitiis prælaudatis, Ιβηρῶν, Ιβύρα, Ἰβόρνων: legitur Iboriam urbem vocant Geographi recentiores sub Metropoli Amasena. Non igitur hic cogitandum de Iberia, nunc Georgia dicta, Persidique vicina: & qui infra num 61, majori ex parte Iberes, Ἴβηρες Amaseam confugisse dicuntur, ex hac urbe venerunt.

CAPUT III.
Occasio profectionis Constantinopolitanæ; electio ad Patriarchatum.

[19] [Ad Concilium V Occū.] Scitis omnes quotquot adestis discendi sciēdiq; studiosi, Sanctum Concilium quintum in Regia urbe fuisse celebratum, regnante Divo Justiniano Imperatore, qui Christianæ religionis studiosissimus fuit, & diligentissimus in congregandis sanctissimis Episcopis adversus tria Capitula, id est, Theodoreti scripta, contra duodecim capita S. Cyrilli; & Epistolā scriptam ad Marim Persā, quæ Ibæ dicebatur; ac Theodori Episcopi Mopsuesteni Judaicas nugas & maledicta; quæ diligēter explorata, & juste improbata, meritoq; damnata fuerunt ab ipso sancto Oecumēico Concilio. Cum igitur omnes Episcopi sanctissimi convocarētur accersebatur, etiam Metropolita Amasæorū, ut ad hāc urbium Reginam prædictorum quæstionum causa se conferret. Verū impediebatur is infirma corporis valetudine. Deo sic disponente, [pro Amaseno Metropolita accedens,] ut latēs sancti hujus viri thesaurus fieret manifestus. Itaq; Metropolites primū per alios probos ac venerandos viros nisus est ei persuadere, ut regnatricem civitatem adiret; deinde ipsemet illum hortatus est, ut sibi velit obsequi, ac vice sua proficisci alacriter ad Concilium, utpote divinorū dogmatum peritissimus. Cessit cohortationibus vir sanctus: tam enim erat ad obtemperandum promptus ubi lucrum salutis sperabatur; quā tardus ad obsequendū, sic ubi detrimentum aut damnū animæ propositū erat.

[20] Cum tamen initio rē ægre ferret, sicut olim Moyses cum mittebatur in Ægyptum ad liberandos filios Israel; [monetur per visum] vidit etiam novus hic Moyses, si non rubum ardentem, ast clibanum flagrantem sicut Abraham; audivitq; vocem, nō quæ diceret. Ne appropinques huc, aut, Solve calceamentū de pedibus tuis (quibus præcipitur, ut deponantur cogitationes terrenæ atq; carnales) sed verba similia his, Abraham, Abraham: per memetipsum juravi dicit Dominus benedicens benedicam tibi, & multiplicans multiplicabo, te, & erit semen tuum sicut astra cæli: tot enim talesq; sunt filii, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri; sed ex aqua & Spiritu aliisq; spiritualibus gratiis ei nati sunt.

[21] Quæ autem visio illa fuerit quam vidit, & vox quam audivit, operæ prætium fuerit commemorare: [de conferendo sibi Patriarchatu:] rursum enim novus Joseph, rursum novus Daniel magnus hic vir apparuit. Videbam, inquit in visione noctis digitum manus Domini in firmamento cæli, & montem, huic sancto monasterio imminentē (est autē mons ille valde sublimis, in quo S. Martyris a Thalalæi ædem constructā videmus) & digitus monstrabat mihi verticem mentis, & vox audiebatur dicens, illic eris Episcopus. Quis per montem illum aliud significari credidisset, quam urbium reginam, sicut & declaravit eventus? Est enim ipsa vertex atq; fastigium vere civitatum seu montium reliquorum, de quibus David ait, Rigans montes de superioribus suis: nam sive virtutes Angelicas sive montes ipsos & civitates intelligas, utroque modo apparet veritas. [Ps. 103, 13]

[22] Cum igitur hanc visionem habuisset, Deum, qui illam ostenderat, deprecabatur, ut sacrum illud munus & reddendæ pro unoquoq; rationis periculum transferret a se, ac potius sibi concederet in futura vita perfrui bonis illis quæ justitiæ promissa sunt, atq; audire, Esto super decē civitates. Sed Deus, [probatusque Patriarchæ, & Imperatori] qui nubes ducit ab extremis terræ, quiq; a gregibus ovium vocavit David, & unxit eum Prophetam ac Regem; elegit quoq; mitem hunc virum, & ea qua dixi occasione perduxit in urbium amplissimam. Mansit autem apud Patriarcham, qui Menas b appellabatur, eratq; vir sanctissimus ac divinus: qui Angelicam agens vitā atq; futura prospiciens, hortatus magnum Euthymium est, ne discederet a se; & sancto Clero suo illum ostendens dixit, Hic monachus erit successor meus. Confestim vero missus ad Imperatorem Eutychius, cum apud eum de rebus propositis disputaretur, apparuit omni humana divinaq; disciplina instructissimus; congressiq; cum eo hæretici, non ad utilitatem, sed ad simpliciorum eversionem soliti altercari, haud quaquam potuerunt resistere sapientiæ & spiritui quo loquebatur. Cumq; negarent aliqui, anathemati subiiciendos eos, qui post mortē deprehenderentur fuisse hæretici; [in confutandis hæreticis,] ipse divinarū Scripturarum testimonio demonstravit sic esse puniendos: nam & Rex Josias, sicut de eo prophetatum fuerat, eorum ossa qui vitulis immolarant, post mortē effodit atq; combussit: idem igitur etiā servandum in hæreticis est, ut post obitum quoq; puniantur.

[23] Imperator & qui adstabant mirati, deinceps eum magnopere coluerūt observaruntque. Si autē liberius intra regiam versante Eutychio, [ab hoc] apud Deum & homines magis declaratæ sunt divitiæ eruditionis ejus. Amabat autem eum Imperator, imo Imperatorum ac Regum omnium Dominus; cui cum ante ortum nostrum nota sint omnia (quos enim præscivit & prædestinavit, hos & vocavit & glorificavit) magnū quoq; Euthymium vocavit ad dignitatem Pontificalem. Etenim post dies paucos sanctus Dei servus Menas, regiæ urbis Patriarcha, de quo jam fecimus mentionē, in senectute bona, & plenus dierum cum Dei gratia transactorum, migravit ad vitam Angelorum atq; sanctorum Patrum: cujus mortis nuntio ad Christianissimum Imperatorem perlato, multi certatim conabātur studio incredibili corrumpere promissis & muneribus amicos Imperatoris, ut hominibus indignis deferretur Pontificatus. Sed qui omnia facit & mutat, [in illius mortui locū optatur.] quiq; corda scrutatur & renes Deus, cor Regis cum finibus terræ in manu sua continens, Serenissimi Imperatoris animum inclinavit ad hunc dignissimum virum. Quare uni ex honoratioribus Referendariis (Petrus hic appellabatur) confestim mandavit, ut quæreret, teneret, & congruenti cum honore custodiret magnum Eutychium; uti & fecit.

[24] Sed audite visionem, quam is dum custodiretur, aspexit, Videbar, inquit, magnus ille vir, grandem quamdam præclaramque domum intueri, [juxta visiones tam ipsi Eutychio] ac lectum stratum splendide, in quo jacebat mulier, Sophia nomine: quæ cum vocasset me, suaque mihi monstravisset ornamenta; vidi mox solarium domui adjacens repletum esse nivibus, & puerum in solario stantem Sotericum nomine, qui nisi ego præveniens e nive eductum præservassem a lapsu, casurus de solario videbatur. Hoc autem viso quid significabatur aliud, quā pulcherrima Ecclesiæ sanctissimæ opera, per illum ornatum designata? per puerum autem periclitantem in nive, indicabantur doctrinæ salutaris dogmata. Utraque certe necessariam rectitudinem obtinuerunt, sancto viro præsidente ac gubernante. [quam Imperatori oblatas,] Quæ vero facta sunt prius quam jussus esset custodiri, confirmaverunt consilium, quod ab initio de ipso conceperat Christi studiosissimus Imperator, tam apud sanctissimum Clerum quam apud sacrum Senatum. His quippe suadere volens ille, tamquam qui de ipso divinam visionem habuisset dormiens in æde S. Petri Apostolorum Coryphæi quæ est in Athyra c (ibi enim Processum habebat) vidisse se dixit Principem Apostolici senatus in somno, monstrantem sibi magnum Eutychium, dicentemque, Hunc cura Episcopum fieri. Quæ cum ille sub jurejurando confirmaret ita vidisse, videntes illi instantiam Imperatoris, quantumque præferret studium, cum divina quadam illustratione conjunctum, unanimiter omnes, communi mente, sententia ac voce, d ante tempus clamaverunt Dignus, Dignus.

[25] [& ex Cleri CP consensu ordinatur,] Cunctis autem rite & ex Canonum præscripto peractis, cum jam tempus esset ut sacrarum manuum impositione & initiatione consecraretur Pater ac Magister omnium, adducitur ad sanctum altare, multos ad illud Sacerdotes atque Pontifices postea adducturus: consecratur precantium manibus divinisque & venerandis orationibus & sancto impletur Spiritu, qui sanctificatus ipse præsentes omnes Pontifices sanctificabat: ovis errantis e typum super humeros tollit: ascendit sublimem thronum in eoque considet, ac Pastorum principem Christum in cælum revertētem, qui & ipse pronuntiavit colligatoriam illam ac conjunctivam seu potius conservativam vocem, imitatus est, omni populo dicens, Pax omnibus, quā vicissim eidem omnes apprecati sunt. Enimvero præclare divinus David de ipso antea exclamavit, Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti: nam quæ circa divinum hunc virū sunt acta, plena sunt sapientia, & fideles omnes lætitia afficiunt. [Ps. 91, 6]

[26] Porro dignum imprimis est, annorum ipsius cognoscere numerum, [an. ætat. 40.] ut quam perfectus plenusque concurrerit, possit intelligi: par enim erat ut in perfecto viro perfecta essent omnia. Consecratus est igitur Patriarcha anno ætatis suæ quadragesimo, qui numerus in divinis Scripturis ut mysticus perfectusq; reperitur. Nam Isaac, Abrahæ ex Sara unigenitus filius, virgo permanens usq; dū annorum quadraginta adeptus esset ætatem, tunc demum Rebeccam accepit uxorem, Christi mysterium & Ecclesiæ ex gentibus congregandæ figuram exprimens. [Gen. 25, 20., Act. 7, 23 & 30] Quid autē Moyses, magnus Dei servus? nonne cum annum quadragesimū attgit, fratres suos invisit in Ægypto, & videns Ægyptiū quemdā Judæo injurium, [Numeri hujus mysteria] eo interfecto, auxilium tulit injuriam patienti? Nonne aliis quadraginta annis expletis in Madian, factus est dignus divina illa visione, quam vidit in monte Sina, quod rubus arderet igne, sed non comburetur, audivitq; vocem dicentem sibi, Videns vidi afflictionem populi mei in Ægypto & gemitum eorum audivi, & descendi ut eruerem ipsos: veni & mittam te in Ægyptum? Quid hoc significat? nisi ipsum ordinari sacrorum Præsulem & liberatorem filiorum Israël. Jam vero quomodo divinas leges, Dei digito tabulis inscriptas accepit? nonne postquam jejunasset quadraginta diebus & quadraginta noctibus, in quibus & novi testamenti mysteria didicit? Ac merito quidem Moyses hunc numerum duplicavit, lex enim erat, & id quod sub lege est: lex autem imperfecta est; non item ministri gratiæ Quid deniq; omnium Salvator & liberator Christus legisque impletor, numquid non etiam ipse hunc numerum honoravit, quando quadraginta diebus & noctibus jejunans, omnemque tentationem & insultum inimici excipiens, humano figmento potestatem dedit calcandi super aspidem & scorpionem universamque virtutem inimici? post resurrectionem vero suam numquid non iterum diversimode versatus cum Apostolis ac discipulis suis per dies quadraginta, benedictione data sublatus est ab eis, & ferebatur in cælum relinquens iis pacem, & per ipsos Ecclesiæ suæ, quam proprio sanguine acquisierat? Et hæc ex multis pauca proposui, volens ostendere, omnia quæ circa sanctum hunc virum peracta sunt, divina quadam gratia sic fuisse ordinata, ut essent consideration dignissima.

ANNOTATA.

a Thalalæus Martyr est, Edessæ in Syria, sub Numeriano Imperatore passus 20 Maii. Habuit etiam ecclesiam in Bithynia, de qua egimus in Vita S. Auxentii 4 Febru. num. 31. Apud Lipomanum & Surium minus integre Thalæus legitur.

b Colitur S. Menas Patriarcha 25 Augusti etiam Martyrol. Rom. adscriptus, mortuus Indictione 15, an Christi 552.

c Græce ἐν τῶ Ἀθύρα, quo videtur significari, non urbs, Athyra pluraliter dicta, ad 24. p. m. distans Constantinopoli; sed fluvius Athyras, ab urbe ista nomen mutuans juxta quem fuerit templum, in quo Πρόκενσον egerat Imperator; quod Zinus, qui nomen loci ante dißimularat, volens exprimere vertit habere senatum. Agit de ea voce pluribus Meursius in Græco-barbaris, ostenditque πρόκενσον dici Processum, sicut Σούκεσος successus, & Ἀντικένσωρ Anticessor: & omnino videtur Processus dici ea omnis functio, ad quam Imperator procedit extra palatium: maxime si ejus causa alibi pernoctet, uti hic factum. Sic in Fastis, quos Siculos vulgo jam nominant, Leo Imperator dicitur abiisse Peram atque in æde S. Mamantis Processum per menses sex fecisse, dum sese urbi non fidit. Differt autem Πρόκενσος a προςελεύσει quia hæc solius fere religionis causa instituebatur, Imperatore ante vesperam in palatium redeunte, quæ Supplicatio aut processio vertitur; Vtrobique autem comitabantur officia omnia cum suis insigniis.

d Theophanes hæc ita exponit: Eodem tempore, Indictione 15 Menas Episcopus CP. defunctus est in cujus locum suffectus Apocrisiarius Amaseæ, Presbyter & monasterii ipsius Amaseæ monachus, Eutychius, eo ipso die quo Menæ cadaver in sacris adytis adhuc expositum jacebat.

e S. Isidorus Pelusiota hunc typum lib. 1 epist. 136 ad Herminum Comitem ita explicat: Id amiculum, quod Sacerdos humeris gestat, ex lana & lino contextum, ovis illius, quam Dominus aberrantem quæsivit, inventamque humeris suis sustulit, pellem designat. Episcopus enim, qui Christi typum gerit, ipsius munere fungitur; atque ipso etiam habitu omnibus ostendit, se boni illius ac magni Pastoris imitatorem esse, qui gregis infirmitates sibi ferendas proposuit.

CAPVT IV.
Concilium V Oecumenicum, oppugnati hæretici: Iustinianus Imperator ab iis seductus.

[27] Verum quis deinceps fuit cū esset consecratus divinamq; illam accepisset dignitatē? [Plenus Spiritu sancta] Qualis per ignitas linguas super Apostolos descēdit sanctitas, talis & super ipsū requievit & Spiritu sancto plenus a loqui cœpit, quemadmodū ipse spiritus dabat eloqui ei. Merito posset hic aliquis totum illū scripturæ locum accommodare, Erant autem in Hierusalem viri religiosi, ex omni gente quæ sub cælo est. [Acta. 2, 5] Vere enim ex omni gente religiosissimi b Episcopi in nova Ierusalem Constantinopoli congregati erant, propter illa tria, quæ antea commemoravi, Capitula, Cum igitur convenisset multitudo, audiverunt ipsum attoniti loquentem alia lingua adversus diversas hæreticorum linguas: alia enim lingua est loquens recta, ab ea quæ propria dialecto loquitur distorta; id est manentium in veræ fidei confessione, contra linguam eorum qui in superbia sua loquuntur iniquitatem adversus Altissimum. Itaq; ignita viri lingua sustulit eos in finem, Spiritus sancti auxilio & sanctissimis Episcopis adjuvantibus; ut cum Moyses opem Israëlitæ tulit Ægyptiumque percussit. Hæreticorum enim dogmata a veris Israelitis æstimantur tenebrosa & execranda; ideoq; [hæreticos confudit.] & damnata sepeliuntur sub sabulo.

[28] Quæ porro in magno illo quinto Concilio mota, acta, & definita sint, scitis, viri doctissimi, ut necesse non sit de iis aliquid dici a nobis; & scire ea facile possint, si qui ignorent. Huc vero congruit id quod dictum est a Davide, Sacerdotes tui induantur justitia & Sancti tui extultent: itemque illud, quod ab Apostolo dictū est, Induite armaturam Spiritus sancti, quo possitis omnia tela inimici ignita extinguere. [Ps. 131, 9., Eph. 6, 11] Indutus igitur lorica justitiæ, & calceatus pedes in præparatione Euangelii pacis; in omnibus sumens scutū fidei, & galeam salutis, & gladium spiritus, quod est Verbum Dei; spinas amputavit, & vias asperas planas reddidit; ejectisque lapidibus, id est, maledicis & detestandis hæreticorum sermonibus, [& fidem explicavit] ex vera fidei via, sanctissimis Ecclesiis pacem reddidit; medium maceriæ parietem solvens, per expositionem & comprobationem sanctorum dogmatum. Res autem admirabilis & animo illius digna accidit, qualis ut puto imo scio certissime, nec evenit hactenus, nec eventura est in posterum. Cum enim multa sancta Concilia diversis locis atq; [in ea Synodo] temporibus sint celebrata, ex quo cōstituta est Christiana religio; nemo tamen meminit unquam, nisi hujus magni viri tempore, quatuor Patriarchas convenisse. Itaque cunctis dubitationibus & controversiis, non per violentam coactionem, neque per studia partium, sed per efficaciam demonstrationum suasionumque dissolutis, pax summa & magna tranquillitas in Dei ecclesia est subsecuta.

[29] Quatuor autem Patriarchæ hi fuerunt: c Vigilius veteris, & hic Eutychius novæ Romæ, d Apollinarius magnæ Alexandriæ, e Domninus Theopoleos: qui tamquam in corpus unum ex quatuor elementis conflati, unanimes idemque sentientes, manus inter se conjunxerunt, [cui 4 Patriarchæ ad fuerunt,] ut istud Psalmi oraculum testatur, Flumina plaudent manibus in id ipsum, montes exultabunt; & quod a Zacharia dictum est; In die illa erit tumultus Domini magnus in eis, & apprehendet vir manum proximi sui, & conseretur manus ejus super manum proximi sui; sed & Judas pugnabit adversus Jerusalem, & congregabitur robur omnium gentium in circuitu. [Zach. 14, 10., Ps. 97, 8] Magnam igitur quamdam eamque quadruplicem quodammodo & auream catenam conficientes, in templum Dei, hoc est in magnam ecclesiam sunt ingressi; & divinum incruentumque sacrificium simul obtulerunt, imitati Christum, Dominum Principemque Pastorum, qui unica oblatione sanctificavit universos, semel passus in fine seculorum; ne dicam quod Sacerdos semel in anno Sancta Sanctorum ingrediens, figuralem & umbraticam exprimebat latriam.

[30] Quatuor hi spirituales fluvii tollentes contritiones intellectualium montium, juxta illud, Eleva verunt flumina fluctus suos; ejecerunt opiniones hæreticorum, quæ apud fideles maculæ quædam & sordes sunt; a vocibus aquarum multarum, id est Scripturarum & Patrum testimoniis; lætitiamque & gaudium sanctis montibus, id est Christi Ecclesiis, [& tria capitula damnaverunt.] pepererunt. [Ps. 92 3] Quis vidit, quis audivit res hujusmodi? Pulchri sane & admodum pulchri sunt fluvii, qui egrediuntur de paradiso: multo tamen magis laudandi sunt quatuor hi, qui in paradisum ingressi sunt. Paradisus enim est Ecclesia Dei, in qua plantati sumus in montem hereditatis, in habitaculum paratum, quod Dominus sanctificavit, quod paraverunt manus ejus, qui regnat in seculum & ultra. Horum igitur consensu & conjunctione Dominus Deus noster, fortis & potens in bello, currus Pharaonis & exercitum projecit in mare, delectos hæreseon fautores f & trium Capitulorum impietatem demergens; novo nimirum Moyse manum tollente, & virga, id est Cruce, filios contumaciæ in aqua maris suffocante: filii autem Israel ambulaverunt per siccum in medio ejus.

[31] [Postea Ecclesiam suā Rexit Eutychius,] Cum igitur Pastores quatuor, per concordiam rectumque sensum, facti essent unum ovile & unus Pastor, & omnis disciplinæ moderatio super Sacerdotes Domini & populum ejus conquievisset; discesserunt cum magno gaudio ad suas singuli civitates & populos; ac diu quidem tunc omnes ecclesiæ Dei in pace versatæ sunt (ambulabant enim & ædificabantur in timore Dei, & sancti Spiritus consolatione replebantur) relictus autem Constantinopoli est solus, novus hic omnibus in rebus Jacob & magnus Patriarcha Eutychius; [pastorali solicitudine Iacobo comparatus] & sicut ille quondam ad vadum torrentis Jaboc luctatus est; non cum homine cum quali lucta istius fuit (si quidem is homo ille erat qui benedixit Jacob & mutavit nomen ejus in Israelem, dixitque, Quia cum Deo potuisti luctari) sed adversus principes & potestates, adversus mundi rectores tam visibiles quam invisibiles. Solus enim pro Christo Deo nostro bellum suscepit, solus subiit Ecclesiarum solicitudinem & usque ad sanguinem restitit, nocte ac die pugnans adversus hostes veritatis: quia graves & g Abarici lupi non desinebant Dei gregem oppugnare, mala cogitantes & loquentes perversa, captivasque ducentes animas simpliciorum.

[32] Dei igitur servus gregem, a Principe Pastorum sibi creditum, super aquam refectionis & in loco pascuæ collocavit, quod firmum erat conservans, quod fractum alligans, quod debile confirmans, quod aberrabat reducens tamquam peritus pastor, sermonibus & rationibus, idque per tempus non modicum. Ardore diei & noctis frigore urebatur, sicut Jacob Patriarcha, qui pro Lia & Rachele servivit Laban, pascens pecora ejus annis quatuordecim. Verum ille pro ovibus rationis expertibus ferebat labores, quorum erat manifesta merces (nam quæ sublimioris speculationis sunt, [annis 12 in plena pace:] quod scilicet conjugium illud Jacobi cum duabus sororibus figuram quamdam præ se ferebat Ecclesiæ ex Judæis & gentibus congregandæ, quam Christus omnium Deus sibi despondit, aliam orationem requireret) magnus autem hic vir Dei Eutychius, annorum numero, duodecim Apostolis pari, gregem Christi pavit, quem ipse Pastorum Princeps, Apostolorum Principi Petro commendavit, Si diligis & amas me, inquiens, pasce agnos meos, pasce oves meas: has namque obsignatas Cruce & virtutibus varias, in unum ovile, id est in sanctam Catholicam & Apostolicam Ecclesiam, congregatas conservavit, alieno non servientes nec audientes: oves enim propriæ semper audiunt vocem veri pastoris. Ipse vero non fuit mercenarius, neque ut fur, aut latro, aut peregrinus, aut alienus in ovile ingressus est; sed divina lege & optimo ordine, cum disciplina & gratia congruente, conjuncta est illi Ecclesia Dei, quam virginem castam Domino custodivit.

[32] Ceterum diu hoc ferre non potuit honestatis inimicus invidusque diabolus, [usque dum invidia dæmonis turbatæ sunt res,] qui insolens atque superbus dixit, In fortitudine manus meæ detraxi quasi potens in sublimi residentes, & invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi. [Is. 10, 14] Cum enim florentem ac plenum Christi agrum cerneret, frumentumque maturum ac multiplex & ad cælum usque pertingens; quid fecerit zizaniorum sator & generis nostri hostis, quid machinatus sit sapiens ille ad faciendum malum, quomodo zizania in frumentum conjecerit, videamus. [Rom. 10, 2] Specie pietatis & religionis (contingit namque, ut ait Apostolus, quod aliqui zelum habeant sed non secundum scientiam) aper ille de silva & singularis ferus, per simpliciores aliquos, pulchram Ecclesiæ vineam aggressus est devastare, immisitque ventos & procellas in domum bene ædificatam, aut ut verius dicam in ipsam petram; quæ tamen firma permansit, illis paulo post dissolutis pulvere ipsoque vento celerius. Verum, quisnam zelus hic fuerit aut quæ species pietatis, explicemus paucis.

[33] [Imperatore sustinente quod Christi corpus fuerit incorruptibile.] Scitis omnes, qui pii Imperatoris Justiniani studium circa divina dogmata cognovistis, quomodo in eam is potissimum curam incumberet, ut omnes hæreticorum rationes una cum ipsis improbaret atque everteret; quas etiam superavit, uti & alia multa, tum argumentis & demonstrationibus, tum testimoniis Scripturarum illos confutans. Hic, nescio quo auctore & magistro, cœpit sub specie religionis probare execrabilem ac detestandam & perniciosam opinionem illam, quæ Domini nostri Iesu Christi corpus, ob ipsius Divinitatis conjunctionem, incorruptibile fuisse asserebat: eaque opinio, ut cancer serpens atque depascens, totum prope orbem perdidisset, nisi noster Phinees antevertens restitisset. Quænam autem fuit placatio illa, quantum in ipso erat, & quæ lues curata? Sanctorum Apostolorum & Prophetarum atque Doctorum testimonia multa, & demonstrationes, quibus usus est ille ad pestiferam illam luem opprimendam: perniciosa enim omnino est pestis, affirmare Domini nostri Iesu Christi corpus ante Resurrectionem expers fuisse corruptionis: nam quis adeo stultus est, ut id asserat, quo concesso necessario consequatur, fictam & simulatam fuisse humanæ carnis assumptionem? Quomodo enim incorruptibile corpus pati potuit, [quod esse hæreticum] aut circumcidi, aut pannis involvi, aut lacte nutriri? Hæc vero si subjisse credimus illam vitæ largitricem carnem, crucemque & clavorum foramina & lanceæ vulnus confitemur, non potest incorruptibilis dici, nisi hoc solo sensu, quod nulla unquam peccati macula fuerit coinquinata, nec in sepulcro dissoluta. Sed hæc si persequi voluerimus essemus longiores, & sunt a magno Eutychio studiose & acriter etiam scriptis disputata, ex quibus facile poterit veritatem intelligere, si quis eam ignorat. Potius videamus quid secutum sit, postquam Patrum testimonia proposuit.

[34] [ostendit Patriarcha,] Cum magnus hic vir oratione longa comprobasset Imperatori, non esse id Ecclesiæ Catholicæ dogma; animam ipse quidem suam liberavit, ut loquitur Propheta Ezechiel, quæ ad rem faciebant exponens; malorum vero inventores mortui sunt in sua iniquitate. [Eze. 31, 19] Prævaluerunt enim circumvenientes Imperatorem, eoque persuaso instar guttarum sæpe cadentium petram excavarunt. Equidem libens prætermitto nominare istius impiæ opinionis magistros, insani Origenis, h Evagrii, Didymique dogmata defendentes, ne malum malo rependere videar, & contumelia calumniam prosequi, contraque propositum ac mores S. Eutychii facere, qui ex beato nostri Salvatoris mandato factis & verbis docuit, non esse malum reddendum pro malo, sed contra potius benedicendum maledicentibus, & pro persequentibus esse orandum. Et vero cum videantur silenda potius quam prædicanda quæ gesta tunc sunt; æquum puto, ut quod ejus exemplis faciendum didicimus, silentio digna silenter prætereamus.

[35] [& divina in reos justitia comprobavit.] Interim pervigil oculus justitiæ divinæ, non permisit impunitam abire malitiam; sed omnino retexit ac patefecit calumniā: adeo ut ipsimet ore proprio conjurationem fassi, ultionis æquitatē collaudarint. Erant autem qui hæc machinati sunt, non solum ex eorum numero qui apud Imperatorem valebant plurimum, sed etiam ex Sacerdotibus insigniores & magnarum Ecclesiarum Præsules (si tamen Sacerdotum nomine digni sunt, homines calumniatores & improbi) eosque omnes punivit justitia, obstruens labia loquentia iniquitatem adversus justum in superbia & despectione. Isti igitur, ut dictum est, execrabilium & impiorum dogmatum studio perverterunt Imperatoris simplicitatem & occasione vocis, Incorruptibilis, inique, ut patet, & contra divinos Canones atque instituta ecclesiastica fecerunt, quidquid contra beatum virum perpetrarunt: quos profecto non pertransiit justus Judex, ne in hac quidem vita; sed multipliciter traducti in exemplum, tam ipsi quam omnes ipsis consententes, descenderunt ad inferos cum dolore.

ANNOTATA.

a Primo misit ad Vigilium Papam Romanum, fidei suæ profeßionem, qua admittit 4 Concilia generalia, & amplectitur epistolas Præsulum Romanæ Sedis Apostolicæ, tam aliorum, quam Leonis beatæ memoriæ de recta fide scriptas: & petit Præsidente Vigilio tria Capitula in Concilio proponi. Respondit Vigilius VI Ianuarij post Consulatum Basilii anno 12, Christi 553.

b Episcopi 165 in Concilio Oecumenico V congregati in conseßione prima ad diem 4 Maij, ejusdem anni.

c Vigilius Papa a Iustiniano Imper. accitus, aderat Constantinopoli: sed licet a 20 tam Patriarchis quam Metropolitis, & dein a præcipuis aulæ Imperatoriæ ministris accesseretur, non voluit tamen interesse Concilio, sed cum scriptum suum, Constitutum dictum 14 Maij publicasset, fuit in exilium missus, ac postea die 8 Decembris approbavit omnia in dicto Concilio conclusa.

d Apollinarius, pulso Zoilo, intrusus fuerat in Sedem Alexandrinam; sed cum Zoilo mortuo profeßionem fidei obtulisset Vigilio Papæ, in legitimum Episcopum receptus est, & sedit ad annum circiter 569.

e Domnus aliis, cujus Sedi anni 14 tribuuntur a 546 ad 560. Antiochia autem dicta est Theopolis, postquam ingenti terremotu collapsa, a Iustianiano Imperatore anno 529 restaurata fuit: qua de re consule Euagrium & Theophanem.

f Theophanes addit: Concilium habitum adversus dementem Origenem, Didymum oculorum lumine privatum, Euagrium, eorumque deliria in Gentilium mentem declinantia, & insuper adversus Acephalorum capita. De his infra num. 26 agitur.

g Ita ecgraphum nostrum Ἀβαρικοὶ, quod magis placet quam Arabici apud Zinum: quia Abares, non Arabes, iis temporibus maxime exitiales Imperio erant, ut ab his potius quam illis tunc cognominari potuerint quæcumque barbara efferaque.

h Præcipuus fuit Theodorus, cognomine Ascidas, Episcopus Cæsareæ in Cappadocia, de quo legendus Euagrius lib. 4 hist. Eccles. cap. 37 & 38 ubi hæresin Iustiniani exponit.

CAPUT V.
Post geminam captivitatem ablegatur S. Eutychius in insulam Principem, deinde Amaseam.

[36] Cum eorum quos dixi perversorum studiis aucta esset morbi vis diuturna, [Hæreticæ opinioni subscribere renuens,] & vulnus difficulter tractabile, imo immedicabile jam evasisset; assumens Imperator chartam, in qua continebatur blasphema illa opinio, quod Domini corpus ex conjunctione cum natura divina incorruptibile fuerit, eam divino magnoque pugili Eutychio prælegit, postulans ut suo ipsam suffragio sententiaque comprobaret. At ille, ut æquum erat, primum cohortationibus utens, negabat eam esse Apostolorum doctrinam neque quoad sensum aut verba assentiebatur, omnem cogitatum jactans in Dominum. Multum autem suadens atque cohortans, non potuit persuaderi ut faceret aliquid adversus ecclesiam Catholicam & recta dogmata: sed illud Apostoli usurpans, quia nihil subtraxi utilium quo minus annuntiarem vobis, prompte seipsum tradidit ad omnia quæ gravia putantur sustinenda propter fidem in Christum: Certus enim, sum inquiens, quia neque mors neque vita, nec præsentia, nec futura, nec tribulatio, nec angustia, nec fames, nec nuditas, nec gladius poterunt me separare a caritate Dei, quæ est in Christo Iesu Domino nostro. [Act 20, 20] Utrum vero dumtaxat verbis ea dixerit, an etiam compleverit opere, palam est omnibus, quoniam verba subsecuta sunt facta.

[37] Nam cum nollet falsi dogmatis errorem suscipere & a Aphthartodocitas comprobare; statim malorum inventores, [occupato ab hostibus Patriarchio] omnia prompti audere, Principes, inquam, & Sacerdotes anni illius, congregati in auditorium & convenientes in unum, meditati sunt inania adversus Dominum & adversus Christum ejus; persuaseruntque Imperatori, ut virum virtutibus omnibus ornatum de sua Sede expelleret, in eaque constitueret b alium, qui studiis & opinionibus suis consentiret: quemadmodum & factum est. Festo namque S. c Timothei die, dum illud in novo palatio Hormisdæ dicto celebraretur, & S. Eutychius divinam rem faceret; [rei finem præstolatur in templo] Tribunus militum & satellites Tribuni, seu potius feræ immanis ministri, invaserunt Patriarchium; comprehenderuntque & distraxerunt viri sancti familiares, qui contra illum testificarentur, ut quoquomodo verosimile facerent, eum non sine causa fuisse a Pontificatu depositum. Ast vir magnus, cum intellexisset eorum invasionem in Patriarchium, & quosdam e numero suorum illinc violenter abstractos carcerique inclusos esse; peracto Sacrificio & sancta Communione distributa, in sacrario mansit: dictum enim ei erat a quibusdam, certo id se scire ratis, de vita quoque ipsum periclitari, si extra sacros ambitus prodiisset; eo quod armati quidam collocati in palatiis, Antiochi dictis, tali consilio ipsum expectarent foris. Hæc igitur intelligens vir beatus, ante altare constitit post dimissum populum, solitisque vestibus & super humerali (quod semper secum deferebat) indutus, extentis in oratione manibus, perstitit usque horam tertiam noctis, Deum obsecrans, ut recta dogmata & Ecclesiam suam tranquillam conservaret.

[38] Finita oratione, monachi & Sacerdotes qui aderant, hortati sunt eum ut cibum caperet; [indeque abstractus alio,] quo sumpto, cum paululum quievisset, adfuit cum gladiis & fustibus multoque cum præsidio militari, magna illa fera, Ætherius inquam; correptumque sanctum virum, nudum & nihil habentem, in monasterium Choracudim dictum deportavit. Quo in loco postquam diem unum moratus, [tum Chalcedonem traductus,] & propter ejusdem monasterii paupertatem male tractatus esset, misericordia moti adversarii (nam hi quoque virtutem viri demirabantur) collocarunt eum in monasterio Hosiæ dicto, prope Chalcedonem: neque ultra quærentes jurene an injuria esset depositus, facta ordinatione illegitima, & Episcoporū conventu post diem octavū convocato, virū sanctum, quem causa indicta ejecerant, in jus vocarunt ut se purgaret, eo quod libelli adversus eum essent oblati consessui. Hi autem quid continerent necesse est audire & ridere: utique quod d delicatiores aviculas comedisset, quod multis horis orasset genuflexus, & alia similia, etiam his ridicula magis. Accersebatur igitur ut ab hujusmodi criminibus se purgaret.

[39] Verum ille Episcopis & Principibus, ex mandato Synodi nuntium ferentibus; Ad quem, inquit, acceditis, & quem me vocatis? Responderunt, veritate coacti, Ad Dominum & Patrem nostrum. [citatur ad pseudosynodum causam dicturus:] Quibus ipse rursum, Quis est, inquit, Dominus ac Pater vester. Illi vero, tamquam ab occulta quadam virtute flagellati, Venimus, inquiunt, ad Dominum Eutychium, Patriarcham nostrum. Patriarcha, inquit ille, per Dei gratiam sum, neque hanc dignitatem hominum quisquam a me auferet. Quis autem ille, quem meo loco constituistis? Ad hæc obmutescentes illi, reverterunt confusi ad eos a quibus missi fuerant. Rursum vero idem consessus, omnia contra Canones agens, [coram qua comparere recusans] secundam & tertiam citationem, ex Canonum scilicet præscripto. Sancto faciendam curavit: quibus ille congrue semper respondit, si judicium Canonicum mihi indulgetur, detur mihi & Clerus meus & ordo Patriarchalis, tunc veniam & respondebo, & ipsos accusatores meos accipiam testes. Quibus illi auditis, nihil rationi consonum facientes, sententiam contra Sanctum tulerunt ipsis dignam; quam vir beatus antevertens, subjecit omnes Canonicis pœnis donec resipiscerent.

[40] Finitis consessus illius ludis, is qui consilium Achitophelis disjecerat, [& in Principis ins, ablegatus.] axesque curruum Pharaonis confregerat, dissipavit etiam illorum machinamenta, ipsos inter se implicans. Interea licet occasionem honestam adversus Justum non reperissent, ut tamen quæ contra fas egerant rite viderentur egisse (erant autem iidem & accusatores & judices) ipsum ex loco ubi erat, in insulam e Principis dictam transtulerunt. Appulit ad eam vir beatus in hieme & f Sabbato ac nocte profunda: mane autem facto, priusquam aliud quidquam ageret, vidit Crucem in pariete pictam cum hoc elogio: Christus nobiscum: state. Quo aspectu vehementer recreatus, egit gratias Deo, qui hanc sibi consolationem attulisset. Deinde postquam in ea insula tres hebdomadas sub militari custodia numerosa, [denique exilii Amaseni decretum] sicut tempus illud poscebat, egisset; iterum ab eisdem judicibus decretum est, ut Amasæorum metropolim peteret, maneretque in monasterio quod olim ordinarat: prout factum est. Quæ vero illic adversus eum scripta actaque sunt, dicere supersedeo, ne longior sim: satis enim est quod apposite ad argumentum hoc dixit Ezechiel ex persona Dei, In illo tempore avertam faciem meam ab eis, & contaminabunt episcopatum meum, & ingredientur in sancta mea incustodita, & facient inquinationem magnam. [Eze. 7, 22] Sed quæ deinde evenerint videamus.

[41] Fidelis Dei servus Eutychius rursum Paulo similis declaratur, rursum hujus historia ad ipsum quoque potest referri: sic enim de illo scriptum est: Ut autem judicatum est navigare eum in Italiam, & tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Julio, sic & de Sancto factum est. [Act. 27, 1] Nam postquam multa temere essent consultata, tandem, ut diximus, decretum fuit; ut ad Amasæorum metropolim se conferret, & in suo ipsius monasterio viveret. Ille autem quid? [Luc. 4] An oblocutus est quidpiam? aut succurrit illi quod Dominus prædixerat, [cum multa patientiæ testificatione excipiens,] Nemo Propheta susceptus est in patria sua? Minime vero: sed prompto animo subiit omnia: gaudebat enim quod dignus habitus esset pro nomine Dei contumeliam pati; dabatque operam, ut non solum in illum crederet, sed etiam ut pro eo pateretur, quoniam fides sine operibus mortua est. Imitatus est etiam in hac re super omnia Dominum, qui dorsum tradidit flagellis, & genas alapis, & faciem suam non avertit a fœditate sputorum; cujus livore sanati sumus omnes: qui etiam dixit, si me persecuti fuerint & vos persequentur; si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? [Mat. 10, 25] Hoc intellexit & egit servus Dei, certus omnes potius acerbitates pati, quam fidem prodere; idque ut exemplo suo confirmarentur multi, stabilesque & immobiles in recta confessione permanerent. Quod & obtinuit: nam omnes Patriarchæ multique Episcopi, præsertim Orientales, recusarunt Imperatoriæ opinioni subscribere, eique tum per Synodum tum per scripta restiterunt; imprimis sanctissimus Theopolitanus Patriarcha g Anastasius, qui easdem quas magnus Euthymius, ærumnasne dicam an coronas? tulit.

[42] Cum igitur indicta causa damnatus esset exilio, parataque ad deportationem omnia; [per varia itineris incommoda.] nos quoque persecutionem cum illo & exilium pro Christo ferre decrevimus. Ille autem, hoc intellecto, osculatus in osculo sancto omnes; ore quidem eos qui aderant in insula, ut Ephesios in littore Paulus; animo vero totam Ecclesiam sibi concreditam; eam commendavit Domino, a quo ipsam acceperat. Iis porro qui nos ducerent traditi, in monasterium ipsius translati sumus; in exilium quidem, ut arbitrabantur qui nos eo miserant; ut vero existimabat ipse, in salutem & multorum bonorum occasionem. Quæ autem tunc in via gesta sunt, non minus molestiæ acerbitatisque quam miraculorum curationumque plena, volens prætereo, ut orationis longitudo vitetur. Interim hæc & majora h monstrat via ipsa publica, dum festum celebrat ejus reditus, quem illac vir magnus ac fortis habuit.

[42] [illuc descendit sicut Abraham & Iacob in Ægyptum.] Descendit igitur in Amaseam magnus pugnator Eutychius, ut olim Abraham & ejus nepos Jacob in Ægyptum, ambo Patriarchæ propter famem: nam quod Salvator noster Iesus Christus in eamdem Ægyptum descendit, ut rem excellentiorem, cum honore præterimus, propter nubem levem & propter casum manufactorum simulacrorum. Ast descensus hic multis miraculis claruit; Dei enim carnem humanam induti præsentia quid mirum si prodigia operetur? Fateor: sed non caruit miraculo etiam prior ille magnorum Patriarcharum descensus, ut facile declarat visio divinitus Pharaoni oblata propter Abraham & Saram, propter quam eos cum honore dimisit: & Josephi manifestatio; & Jacobi atque filiorum ejus ad ipsum profectio. Sed forsitan illi quidem ejusmodi fruiti sint miraculis, magnus autem Eutychius expers fuit istiusmodi gratiæ? [miraculis illustratur.] Nequaquam: sed hanc etiam ei concessit rerum effector Deus: quæ qualia quantaque fuerint, multis omissis, videamus: ipsi siquidem ea perspeximus, & audivimus, & manus nostræ contrectaverunt, & quæ vidimus testamur. Qui enim dixit, Qui credit in me, opera quæ ego facio, & ipse faciet, & majora horum faciet; &, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti, Tollere & mittere in mare, & fiet ita; ipse dedit servo suo gratiam sanitatum, ut morbos curaret & dæmones ejiceret.

ANNOTATA.

a Dicti ab ἀφθαρτον incorruptum, & δοκέω opinor, censeo: minus integre Lipomanus & surius Aphthardocitæ.

b Hic est Joannes Scholasticus, Apocrisiarius magnæ Antiochiæ.

c Die 22 Ianuarij, quo Græci eum colunt, anno 565.

d Primo loco ponit Zinus quod unctus esset, sed deest in ecgrapho nostro: deinde dißimulavit συκοτόκυλα ὀρνιθίων, quæ quid sint nobis incompertum fatemur; vertimus tamen non simpliciter Aviculas uti ille, sed Avicularum delicatiores; quod ex initio nominis a σῦκον ficus compositi, conjectemus aliquod Ficedularum genus intelligi.

e Est Principus, in Astaceno sinu Propontidis, in qua S. Theodorum Studitam a morte sepultura tradidimus 4 Febru. in Vita S. Nicolai Studitæ, cap. 7 & diximus Græce legi πρὸς τῆ γείτονι νήσῳ Πριγκίπῳ, ad vicinam insulam Principum translatum. Inde ergo per Bithyniam &Galatiam ductus est Amasiam S. Eutychius.

f Die Sabati 31 Ianuarij littera Dominicali D. Zinus verterat in tempestate diei Sabbati: sed clarum est alludi ad istud Matthei 24. Ne fiat fuga vestra in hieme vel Sabbato. Græce ἐν χειμόνι.

g De sancto hoc Patriarcha Anastasio agemus. 21 Aprilis, quo colitur etiam S. Anastasius Presbyter monachus Sinaita in Arabia, ab aliquibus a dicto Patriarcha non distinctus: sed perperam, uti istic ostenditur.

h Zinus minus distincte (ut alia fere infinita quæ dißimulo) verterat, Quamquam eadem majoraque publice perspecta sunt, cum viri sancti revocatio celebrata est.

CAPUT VI.
Varia miracula, a S. Eutychio Amaseæ patrata.

[44] Curationibus efficiendis necessarium est ut curandorum fides adsit & curantium virtus: horum alterum si defuerit, nihil proderit alterum; econtra vero utrumque, concurrente utroque, operatur. Ideo Euangelista de Domino loquens, Non poterat, inquit, istic multa signa facere, propter illorum incredulitatem. [Matt. 13, 58] Hinc etiam qui cum fide ad virum hunc sanctum accedebant, plus gratiæ accipiebant, cum omnia possibilia sint credenti; & ipse esset accinctus tradita sibi a Patre luminum gratia. Exordiar igitur a curationibus: vos qui ejusmodi narrationibus delectamini, attendite. Sed unde, aut a qua gratia sumendum initium est? Sunt quidem præstantiora miracula alia, ab hoc tamen incipiendum existimo.

[45] Erat in urbe Amasea a par quoddam conjugium, legitimis nuptis copulatum, qui cum filiis procreandis crebro darent operam, frustrabantur effectu; [Conjugibus ob immaturam liberorum mortem afflictis] infantibus, prius fere quam de ventre exirent, immature morientibus, parentesque magno mœrore afficientibus, quia dolores quidem sustinuerunt, gaudio autem privati sunt. Quid igitur faciunt? Utile consilium capiunt: confugiunt ad Deum, qui mortuos etiam potest revocare in vitam per servos suos. Imitantur viduam Sareptanam, cujus filium Elias suscitavit: Sunamitidem imitantur, quæ cucurrit ad Elisæum, cum filius ejus in cœnaculo jaceret mortuus. Confugiunt & ipsi ad beatum virum: supplicant, precibus suis impetret, ut infantes sibi nascantur vivaces. Hic pro illis precatus, ambos unxit oleo sancto, tum eo quod e pretiosa Cruce, tum illo quod ex sanctæ puræque Dei genitricis semperque virginis Mariæ Dominæ nostræ imagine solet scaturire b Sozopoli, [vivacem prolem impetrat;] dicens, In nomine Domini nostri Iesu Christi: sic enim solebat facere cunctis ægrotantibus, qui ad se accedebant; quemadmodum & Divus Jacobus præcepit, Infirmatur inquiens aliquis ex vobis, inducat Presbyteros Ecclesiæ, & orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini, & oratio fidei salvabit infirmum; & si in peccatis sit, remittentur ei. [Iac. 5, 14]

[46] [& nondum natæ sexum dignoscens,] Cum igitur precandi finem fecisset, & tamquam gratia quadam afflatus paulisper tacuisset, mox, Nomen, inquit, illi imponetis Petri, & vivet: erat enim mulier gravida. Ego autem, qui aderam, respondi, At si feminam pariet, ecquod illi nomen imponent? Minime, inquit ille, sed Petrum vocabunt & salvus erit. Quibus verbis gaudentes, tamquam puerum nondum natum in ulnis gestarent, domum reversi sunt. [Petrum vocari jubet] Tempore vero impleto, peperit filium, quemadmodum ante prædixerat & viderat servus Dei. Baptizandum ergo eum curarunt parentes, & nominarunt Petrum: posteaque una cum ipso ad virum sanctum accedentes, complexi sunt pedes ejus, & confessi sunt quanta sibi fecisset Deus, & quomodo sui misertus esset. Impositis autem puero manibus eidem vir sanctus benedixit. Cumque crevisset is qui ex præscientia & precibus editus in lucem fuerat, alter quoque natus est illis. Itaque venientes rursus ambos filios ad sanctum virum attulerunt, laudantesque Deum rogaverunt, quo nomine postremus deberet appellari. Qui utrumque intuitus, illud Salomonis venuste usurpavit, Frater, inquiens, qui adjuvatur a fratre, tamquam civitas fortis. [Pro. 18, 19] [ejusque fratrem Ioannem,] Parentibus autem ipsorum dixit: Joannem hunc appellabitis, quoniam in æde S. Joannis vestras preces Dominus exaudivit. Creveruntque pueri, & vulgatum est hoc in tota illa civitate, & omnes collaudabant Deum. Sed rem aliam admirabilem, Dei auxilio a sancto viro factam, videamus.

[47] Presbyter c quidam, e villa ad sanctissimam majorem ecclesiam pertinente, filium habebat surdum & mutum, [Mutum & surdū curat.] annorum circiter quatuordecim: quem ad sanctum virum perducens supplicabat, ut ipsi a Deo opem impetraret. Itaque cum pro illo preces fudisset, omnes ejus sensus inunxit oleo sancto, terque Nunechem (nam id erat illi nomen) vocavit. Ac primo quidem die obscure respondit. Cum autem tres dies ibi mansisset, & oleo sancto inungeretur; solutum est vinculum linguæ ejus; & loquebatur ac audiebat recte. Cumque vellet eum pater in monasterio relinquere, noluit Dei servus. Presbyter igitur assumpto filio sano, domum reversus est magno cum gaudio. Audiamus & aliud insigne miraculum.

[48] Quidam alius ejusdem loci, qui inter ipsos sanctissimæ Dei ecclesiæ Clericos allectus erat, [item alium.] Cyrillus nomine, filium habebat quinque annorum & amplius, qui tamen nec loqui poterat, nec alimentum accipere, nec vivere omnino, nec etiam mori. Hunc cum ad virum sanctum perduxissent, ille solitas preces adhibuit, & sanctam Communionem impertivit: panem quoque communem benedicens dedit ei atque dimisit. Ex illa autem die, soluta est lingua ipsius & loquebatur, edebatque & bibebat, recepta per Dei gratiam sanitate. Audiamus & aliud huic simile, imo vero admirabilius.

[49] Est oppidulum quoddam d Zela, ipsi metropoli Amaseæ propinquum: hinc venientes quidam puerum quadrimum ad sanctum virum adduxerunt, nihil nisi paululum nutrimenti ex matris ubere capientem. Erat autem carnis ac corporis propemodum expers, neque colorem ullum habebat: sed tamquam spica vento corrupta, [puerum toto corpore arescentem] quæ nondum confirmata exilem quamdā atque inanem granorum & aristarum speciem habet; sic & puer ille videbatur, ut quicumque vellet tenues ejus costas omnes nervosque & ossa posset numerare. Hunc vir Dei magnus cum aspexisset sic exiccatum, & parentes illius dolore tabescentes; implorans auxilium Dei, facientis esse quæ non sunt, totum pueri corpus inunxit oleo pretioso, & sanctam Communionem ei impartivit: panem quoque communem benedicens parentibus dedit, precepitque ut mero illum intingerent pueroque præberent. Quod illi cum fecissent, [inungens oleo & communionem præbens,] voti compotes facti sunt. Postridie enim magnum in eo carnis discrimen aspeximus: accepit autem mediocre nutrimentum & incrementum: tertia vero die alium ex alio vidimus. Tenebat namque panem in manu sua, & coram parentibus edebat; movebatque oculos suos, qui antea reconditi vix cerni poterant, & singulos adstantium intuebatur. Dicebant præterea parentes ejus, ex qua hora pro illo vir sanctus orasset, ubera matris attingere noluisse, sed oblato cibo fuisse nutritum. Læti igitur cum filio sano in oppidulum suum reverterunt. Hic si querat aliquis, [valentem efficit:] cur puer non statim acceperit integram sanitatem; sciat judicia Dei multam esse abyssum. Videmus etiam Dominum nostrum, arcano quodam consilio, infirmos quosdam non statim curasse. Cum enim oculos cæci inunxisset luto, Abi, inquit, in Siloam, & lava: & lotus vidit. Et cum alii manus imposuisset, rogavit, ecquid cerneret? responditque ille, Video homines sicut arbores ambulantes. Ex quo patet sanitatem quibusdem paulatim fuisse concessam a Domino, eas ob causas, quas novit is, qui quid cuique utile sit cognoscit. Sed hactenus. Aliud miraculum explicemus.

[50] Filius cujusdam opificis Amaseæ, repentino morbo correptus, ad portas mortis appropinquaverat. [item alium moribundū] Hunc pater ulnis impositum ad monasterium gestavit, ut viro sancto illum offerret, quatenus ejus precibus recuperaret sanitatem. Distinebatur ille tunc negotiis aliis, venerant enim aliqui ut ab ipso instruerentur, & otium suscipiendi pueri eo tempore non habebat. Quamobrem, cum satis diu pater expectasset, volebat discedere: Quid enim, inquiebat, ultra vexem beatum virum, cum puer moriatur? Considerans autem Deum posse etiam mortuos revocare ad vitam, paulisper moratus sum hominem, & videbamus puerum revera omnino defecisse maxima corporis parte. Ejus igitur motus periculo, sanctum virum accersivi: qui nulla interjecta mora venit ad oratorium, & precibus adhibitis puero manus suas imposuit, unxitque oleo sancto ac domum dimisit. Postridie pater revertit, cum lacrymis Deo gratias agens pro salute filii sui. Interrogatus autem quomodo se haberet puer; respondit, Dei gratia & sancti viri precibus, omnino convaluisse: Tota enim, inquit, nocte lusit, & vigil lætatus est. Haud multo post vidimus puerum etiam nos, & collaudavimus Deum, qui mortuis quoque vitam restituit. Sed de hoc quoque satis dictum: ad aliud miraculum transeamus.

[51] Rustica quædam mulier, cum septenni filio, quibusdam de causis in urbem venerat: [& alium pedibus debilem,] ibi dæmonis incursu obstupuerunt repente pedes pueri, adeo ut iis insistere nullo modo valeret. Mater ergo tristis & lugens portavit filium ad virum sanctum: qui oleum sanctum cum precibus adhuit pedibus pueri: finita autem precatione mater volens experiri utrum stare posset puer, deposuit ipsum. Et ille quidem initio tremens, casurus esse videbatur; verum ubi paulatim fiduciam sumpsit (blandis enim vocibus animos ei faciebant qui aderant) stetit intrepidus, & nihil commotus est. Firmatis igitur repente plantis & talis ipsius, cum matre domum est reversus, saliens & laudans Deum. Nos quoque qui miraculum videramus, quomodo scilicet pedibus alienis ingressus in templum, propriis pedibus egrediebatur; collaudavimus Deum, qui nostris temporibus talem gratiā servo suo esset largitus. Audiamus & aliud miraculum magis venerandum, siquidem morbus magis miserandus ac novus fuit.

[52] Adhæret Amaseæ civitati monasterium feminarum, Flaviæ nuncupatum, ex illis quædam perduxerunt ad optimum virum puellam quasi annorū e quinque, dicentes eam omnino non admittere sanctam Communionem: [puellam non valentem cōmunicare] sed cum illa accipienda est, magno timore ac tremore corripi, exclamare, tristari, sanctum potum aversari. Cumque dies Dominica esset, & sacrum Christi corpus ac sanguis distribueretur; nos dictis fidem non habentes, priusquā vir sanctus super puella preces solitas adhiberet; jussimus ut veniret ipsa & communicaret. Verum cum ad sacra mysteria appropinquare cœpisset, deprehendimus vera esse quæ dicebantur: quod enim magno cū labore in os accepit, cum vomitu agrestique clamore projecit; adstantium vero quidam porrecta manu ipsum accipiens, in ignem misit. Nos igitur mœsti ac territi domum remisimus puellam, hortantes ut postridie reverteretur. [a dæmone id impediente liberat:] Reversæ autem consuetas orationes adhibens vir sanctus, omnes ejus sensus oleo benedicto unxit: cum vero ad os pervenisset, illa vocem inconditam emittens, magnam evomuit fœditatem, aut potius immundum spiritum qui eam affligebat. Postea ex mandato viri sancti abiit ut susciperet sacram Communionem, & per Dei gratiam, sine ulla concussione aut formidine, sumpsit Dominicum corpus ac pretiosum ejus sanguinem. Suspirans autem vehementer puella, jam sana, Ecce, inquit, Colothim (sic enim illius regionis pueri oblatam, id est panem nondum sanctificatum, appellant) deinceps percipiā. Et omnes collaudaverunt Deum, qui res admirandas & novas atque incredibiles, quarum non est numerus, etiam per servos suos facit: mirabilis enim Deus Israel in Sanctis suis.

[53] Juvenis quidam, operis f musivi faciendi peritus, in domo Chrysaphii piæ memoriæ, in ipsa Amasena civitate, exercebat artem suam. Auferente autem eo ex pariete musivum vetus, Veneris historiam expressam repræsentans (volebat enim vir ille ex domo sua Archangeli oratorium facere, eo quod esset in sublime educta, [manum ab eodem inflammatam sanat:] & ex inferiore oratorium sanctæ immaculatæque Dominæ nostræ Dei genitricis & semper virginis Mariæ, quod & factum est) cū fœdam impudicæ Veneris imaginem exculperet, dæmon qui illi inhærebat, sic invasit manum ejus, ut inflammata tumesceret; & gravi affecta carcinomate necessario amputanda diceretur ab iis qui videbant. Eo periculo cognito utile juvenis consilium accipit, & ad virum sanctum confugit, ut per ipsum a Deo auxilium impetret. At ille cum pro ipso orasset, unxit oleo sancto dexteram ipsius, inflammatione ac carcinomate laborantem: eoque per triduum facto, divino auxilio convaluit manus, atque alteri similis reddita est. Ipse autem quo in loco noxam acceperat, in eo, memoriæ & grati animi causa, sancti viri depinxit effigiem, ut manus, quæ beneficium curationis acceperat, suum secundum Deum medicum testaretur. Huic simile aliud quoque factum est miraculum.

[54] Puerum ab impuro dæmone vexatum sculptor quidam ad beatum virum duxit: qui cum magno viro precanti astitisset; adstantium quidam, propterea quod puer parvulus esset, dixit sculptori, Attolle in ulnas puerum, ut sanctificationem accipiat. Quo facto & absoluta precatione, ambo discesserunt. Postridie sculptor venit, [idem alio in casu facit,] lugens ac dolens, quod cruciatum manus suæ ferre non posset. Cumque ex eo quæreretur, quid lugeret, quid haberet? Postquam, inquit, puerum tenui; manus mea cœpit incredibili dolore torqueri: dæmon enim, relicto puero, mihi adhæsit; & ille quidem curatus est, ego autem in discrimine versor. [etiam postquam adhibitis medicinis] His auditis subridens vir beatus, dæmonem talia facientem contempsit; & pro misero illo precatus, liberavit eum; nihil aliud faciendum præcipiens, nisi ut precationibus incumberet. At ille neglecto viri Dei mandato, tumoremque & ardorem manus timens, ad medicos confugit, ut impleret id quod scriptum est, Qui delinquit in conspectu ejus qui fecit eum, incidet in manus medici: erat enim manum suam perditurus. [Ecli. 38, 15] Itaque, cum omnia in medicos consumens & per balnea oberrans, [malum recruduit.] nihil adjumenti perciperet, sed magis laboraret; rursum accessit ad medicum qui argentum non requireret, sed gratis operam impertiretur. Qui nihil motatus aut hæsitans, Deum misericordem obsecravit ut liberaretur: quod & obtinuit. Ille autem precibus postea incumbens, quemadmodum Sanctus justerat, a doloribus & inflammatione liberatus est, adeo ut Deum laudans artem suam solitam exerceret. Verum quando in eorum, qui a spiritibus immundis vexati liberatique sunt, mentionem incidimus; de apostata quodam verba faciamus, eo quod non mediocrem utilitatem ea res afferre potest, parvi facientibus & reprobantibus monasticum habitum.

[55] Juvenis quidam ab improbo & gravi dæmone ita vexabatur, ut quoties illum affligebat a nemine posset contineri: omnes enim superabat, & conterebat omnes. [Pro energumeno quodā frustra laborans,] Hunc miserum adduxerunt ad virum sanctum, gratiam ejusmodi spiritus pellendi nactum a Deo, qui cum pretiosæ Crucis telum, dæmonibus formidabile, & oleum ejus adhibuisset fronti hominis vexati; ille signo Crucis tamquam clavo ignito transfixus, clamare cœpit & spumas effundere, furereque, & dentibus frendere, ut non ab uno sed a multis dæmonibus vexari videretur: & licet multi monachi eum tenerent, omnes superavit atque afflixit; diuque vexatus, tandem ut mortuus jacuit. Nos illum omnino liberatum arbitrabamur: sed postridie reversus pejora patiebatur. Cum igitur diu fuisset afflictus & vexatus a dæmone, [intelligit apostatasse a monasterio,] admirabatur Dei servus, & secum admirabatur cur ab eo dæmon non recederet; dixitque mihi ut miserum hominem interrogarem, quis esset, & unde ei tam improbi dæmonis incursus contigisset. Itaque cum misero illi jam constaret ratio, cœpi eum minutim interrogare de ejus statu atque conversatione a prima pueritia. Ipse autem; Puer, inquit, ingressus in monasterium S. Joannis Acropolitani (Acropolis enim appellatur locus monasterii ejus quod est Amaseæ) non parvo tempore ibi mansi; tandemque piæ exercitationis pertæsus, spreto monachali habitu exivi e monasterio, & simul cum habitu vitam mutavi: nam & mulierem cognovi, & alia multa peccata commisi. Itaque nunc, ut videtis, sum in hoc statu, & ab immundo spiritu misere teneor atque affligor. Vos mihi, si quid potestis, opitulamini.

[56] Hæc cum ex nobis didicisset vir sanctus, imo vero nos ab illo (nisi enim ipse cognovisset, [eoque exemplo suos erudit,] non præcepisset nobis ut hominem vexatum de statu suo interrogaremus, intendens utique exemplo tali confirmare nos, vitæque monasticæ & Angelicæ contēptores & de eo dimittendo tentatos provocare ad pœnitentiam) suggessit nobis illa verba Job, Videntes plagam meam timete, &, Ne dederis in commotionem pedem tuum, &, Nemo mittens manum suam ad aratrum & respiciens retro, aptus est regno Dei. [Iob 6, 21., Ps. 120, 3., Luc. 9, 62] Hæc ille & multa alia his similia effatus, ad confirmationē & utilitatem præsentium monachorum; vexatum hominem ob ea quæ dixerat miseratus est, altumque suspirans & continenter orans, ea Davidis verba ex persona miseri illius pronuntiavit: Dixi, Confitebor adversus me injustitiam meam Domino, & tu remisisti impietatem peccati mei. Ita quidem vir sanctus ad hunc usque versum pronuntians Psalmum: non alienum est autem, ut versum quoque sequentem adjiciamus, postquam enim dixit, Et tu remisisti iniquitatem peccati mei, sequitur hic versus, Pro hac orabit ad te, non quilibet, sed quis? omnis Sanctus in tempore opportuno: opportunum vero tempus est, quando petuntur a Deo quæ illi placent: Petite enim, inquit, & dabitur vobis; pulsate, & aperietur vobis. [Ps. 35, 5., Luc. 12, 9] Cum igitur homo vexatus confessus esset, [& persuasum redire liberat.] pro ipso rursum consuetas preces Deo obtulit vir sanctus, hortatusque est ut in monasterium suum reverteretur, habitumque reciperet, quem abjecerat & contumelia affecerat. Quod ille cum studiose fecisset, non est amplius a dæmone vexatus, sed in monasterio mansit, prudenterque ac modeste se gessit. Quamobrem laudabant Deum qui ibi erant, atque dicebant; Hodie salus mundo huic facta est: quia Frater hic noster, mortuus erat, & revixit; perierat, & inventus est. Impletum est etiam illud: Multum valet oratio justi assidua. [Iac. 5, 16] Audivit etiam ab illo is qui curatus fuerat; Ecce sanus factus es, noli amplius peccare. Sed reliqua miracula jam persequamur. g

[57] Homo quidam eo laborans morbo, qui totum corpus depascitur, ad sanctum virum confugit, supplicans ut sibi a Deo misericordiam impetraret. Qui miserum morbo prope consumptum aspiciens, [sanat leprosum,] non mediocriter commotus est. Adhibita igitur oratione unxit oculos ejus & manus oleo sancto, præcipiensque ne vinum omnino gustaret, dimisit. Ille vero libenter paruit, sciens quæ ab hominibus effici nequeunt Deo esse facilia, & exemplo Naaman Syri domum suam reversus est. Cum autem anni spatium præteriisset, rursum idem vir rediit, gratias agens Deo & laudans illum, quod morbus amplius non serperet, sed cohiberetur atque deficeret.

[58] Alius quidam ad virum sanctum accessit dicens, se esse ex Polyando h Comanorum, annoque jam integro non vidisse lumen, idque ex causa hujusmodi. Ob controversiam quæ sibi cum quodam intercedebat in judicio jurare coactus, [ob perjuriū ex cæcato lumen restituit:] pejeravit, tamquam perjurii nullum esset crimen: Deus autem, consulens saluti ejus, excæcavit eum. Quo affectus supplicio cum lucem non cerneret, & manu duceretur, venit ad virum Dei, & peccatum perjurii confessus, oculorum secutam cæcitatem indicavit; recte judicans, Deum Sacerdotibus tribuisse maximam potestatē per sanctos Apostolos, quibus dixit, Quæcumque ligaveritis super terram erunt ligata & in cælis, & quæcumque solveritis super terram erunt soluta & in cælis. [Matt. 18, 18] Proinde cum vir admirabilis solvendi munus (suorum enim quisque peccatorum catenis obstringitur) atq; curandi haberet; Deum omnipotentem oravit, ut ipsi tum perjurii veniam, tum oculorum sanitatem concederet. Absoluta vero super illum precatione, unxit illum oleo sancto tribus diebus & liberavit. Ita factum est, ut qui alienis manibus & oculis ductus venerat, proptiis in suam civitatem reversus sit, Deum laudans.

[59] At hos quidem paucos e multis commemoravimus, qui curati sunt, & quos de facie novimus: [uberibus aridis copiam lactis] magna enim quotidie virorum, feminarum ac puerorum multitudo ad eum confugiebat: qui cum variis morbis, tam manifestis quam occultis, laborarent, omnes Dei misericordiam consequebantur. Mulieres etiam veniebant cum pueris adhuc lactentibus: qui cum lugerent ac quererentur, quod nutrimento carerent suo; matres ipsæ dolebant, quod sibi fontes lactis exaruissent. Miserandum autem erat spectaculum, & suspiria ac gemitus & clamores varii. Quid ageret vir Dei magnus, intuens matres simul ac filios lugentes vociferantesque, hos quidem propter famem, illas vero quod se filiis orbari cernerent? Nonne animam ejus vehementer commoveri erat necesse; præsertim cum esset tam mitis, tam clemens, tam misericors erga omnes? Commovebatur plane, ideoque etiam impetrabat postulata: orans enim dicebat ea quæ Moyses ille magnus: Domine, dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti. [Exo. 32, 32] Quibus verbis obsecrans Deum, efficiebat ut misereretur eorum qui misericordiæ ipsius indigebant.

[60] Operæ pretium est autem ut ex mulieribus, idem patientibus ad eumq; confugientibus & curatis, [etiam super abundantis impertit.] unam memoremus, quæ sanata rediit ad monasteriū, & gratiam Dei prædicavit his verbis: Lacte defecta ad sanctum virum accessi cum filio meo: postquam vero ille, pro me precatus, oleum dedisset, e monasterii foribus egredienti ubera lac dederunt, diuq; tanta fluxerunt copia, ut alienos quoque pueros lactarem: omnes vero qui me antea noverant laudant Deum, quia prius quidem emendicabam lac alienum, e domo in domum transiens, ut nutrirem infantulum meum, nunc autem non desino idem facere & simul iis a quibus acceperam reddere, causam omnibus explicans, & enarrans Dei magnalia: talis enim est Dei gratia, ut ubi abundavit afflictio, nunc superabundet gratia. Num parvum hoc esse aliquibus videtur. Non equidem existimo aliquem sanæ mentis id cogitare: quin potius ipsum æquaturum ei miraculo quod sterili contigit Nam quemadmodum illa naturam habebat gignendis liberis formatam, parere tamen non poterat: sic hujus ubera, lactis quidem fluxum habere naturaliter debebant, sed is aruerat, ut per servum Dei exuberaret. Veritatem autem dico in Christo: multæ mulieres tum hoc morbo, tum aliis pluribus occultis ac gravibus laborantes, veniebant & Dei opem exorabant. Porro de hujusmodi curationibus, licet plurima dici possint, hæc satis sint.

ANNOTATA.

a Zinus vertit, Androgynus erat legitima uxore copulatus: in Græco clare est Ἀνδρόγυνον non Ἀνδρόγυνος & cetera consequentur in neutro ἐκ νομίμου γάμου συνειρμωσμένον: ut appareat non geminum in una persona sexum, sed geminam personam significari uno matrimonio conjunctam.

b Duplex in Patriarchatu CP. est urbs Episcopalis Sozopolis, alia in Thracia sub metropoli Hadrianopoli, alia & magis celebris atque Amaseæ vicinior in Pisidia.

c Zinus Senem vertit: nos ordinem non ætatem significari putamus: cum conjugia Græco Clero permissa sciamus.

d Zela urbs Episcopalis sub Amasea metropoli. Zinus legit Zala, ecgraphum nostrum in antiquis notitiis urbs zelorum.

e Ætatē dißimulabit Zinus, forsitan suspectū habens annonū numerum cum tamen paulo superius quadrimo puero data cōmunio dicatur. Scimus nos in Ecclesia Græca etiam infantes solitos communicare: & vero ex verbis puellæ mox adferendis apparet, ejus ætatis fuisse, quæ inter oblatam necdum consecratam & ipsam Eucharistiam nullum nosset discrimen.

f Artem pingendi vertit Zinus: quod Græce est τήν τοῦ μουσάρου τέχνην, quæ ad marmorariā potius pertinet: non enim penicillo res agitur & coloribus, sed læpillis quadratis coloris varii (μούσας Thraces dicunt) ex quibus componitur tabula, opere Italis notißimo, quo magis miramur interpretem Italum hic hæsisse.

g Quod sequitur miraculū deest in ecgrapho nostro Vaticano.

h Ab urbe Cumano verterat Zinus, seu potius Cumana: hinc nihil pronius erat quam ut Cumana Pontica intelligeretur, ad eumdem cum Amasea Iridem fluvium sita: sed Comanam Cappadociæ intelligere suadet expresse in Græco additum nomen, Πολυάνδρου, quod corrigo & scribo Πολυανδοῦ, nomen oppidi, haud procul a Comana Cappadociæ siti juxta Ptolomæum, Ortelio teste, qui interpretes Ptolomæi arguit loco, Polyandus, scripsisse Padyandus.

CAPUT VII.
S. Eutychius in fame annonam servat indeficientem, Imperium quibusdā prænuntiat, Amasenis valedicit.

[61] Nunc videamus & aliam gratiam, huic sancto viro concessam a Deo, quæ quidem, ut ego censeo, non multum differt ab ea quā Elias Propheta in Sareptis declaravit. [Occasione belli Persici] Quamquam Thesbites quidem, postquā famem secundū oris sui verbum induxit, vidua, se suumque filium negligente, benigne susceptus hospitio, hoc rependit benediciū, ut neque in hydria deficeret farina, neque oleum in lecytho. Hic autem, quasi secundus quidam Elias, famē ipse non intulit, sed multos fame laborantes suis precibus sustentavit, tali quam exponere aggredior, occasione. Impiorū a Persarū incursum in rempublicā nostram, quo novus Nabuchodonosor Chosroës b Sebasten venit & Melitenen, norunt omnes. Cum igitur in magnas angustias atq; discrimē res essent adductæ, vicini fere omnes c Nicopoli, d Neocæsarea, Comanis, Zela, aliisq, ex civitatibus finitimis Amaseā se conferebant, tamquā in muntissimū locum, [inductam annonæ caritatem] confisi non tā præsidio urbis quā viri sancti precibus: omnes enim tā indigenæ quam advenæ inquilini, qui magna ex parte erant Iberes, & hospites reliqui spes suas secundum Deū in illo collocarant; servabanturq; pendentes ex ore ejus & verba ipsius audientes. Merito igitur in tali tumultu ad urbē cucurrit innumerabilis hominū multitudo sed cum diu ibi commorata esset, cōsecuta est magna cibariorum penuria. Itaq; omnibus ad sanctum ipsius monasteriū, velut ad tutissimum portum, confugientibus, ut simul cum corporibus animos pascerent, magnus quotidie sumptus fiebat: & interim fames crescebat indies, [beralitate sua levat Sanctus,] tum propter exercitus nostros, tū propter Dei & reipublicæ adversarios; unde magna in mœstitia versabamur universi; quia dum multitudini panis subministratur, sic exinanitæ sunt arcæ monasterii, in quibus farina conservabatur, ut nec unius quidē hebdomadæ cibus in iis esset reliquus.

[62] Tunc horrei custodes, sanctissimi monachi, videntes farinam minui & flagitantium multitudinem crescere, ad virum magnū accesserunt, illū Scripturæ locum usurpantes, Transiens in Macedoniam, adjuva nos: quoniam farina jam deficit in arcis, & spes victus nobis adimitur. [Act. 16, 9] At ille nulla interposita mora nihilq; dubitans, [ex arcis monasterii fere exhaustu,] sed fidens opulentæ misericordiæ Dei; ingressus in eum locum in quo erant arcæ, jam propemodum farina vacuæ, post fusas ad Deum preces solatus est ministros, Bono, inquiēs, estote animo: quod enim egentibus impartitis, Dominus Deus noster restituet duplicatum: spero enim, quemadmodum olim ex hydria farina non defecit, ita nunc minime defuturam: nam licet inclinaveritis ex hoc in illud (ut est in Psalmo dictum) hoc est a pleno ad id quod est inane; tamen fæx ejus non erit exinanita, sed edent omnes & saturabuntur, & laudabunt Dominū Deum nostrum. [Psa. 74, 9] His verbis gaudio repleti religiossimi monachi, alacriter exequebantur mandata, [nec tamen deficientibus.] panem sufficienter distribuentes omnibus accedentibus; eoque modo magnam populi turbam, fame laborantem, diu nutriverunt; tanto majori miraculo, quod cū farinæ in annum paratæ nihil adderetur, & tantum quotidie consumeretur; tamen non solum non defecit verum etiā postquam nova farina esset illata, farina vetus diu, imo semper, satis fuit; sicut scriptū est, Comedetis vetustissima veterum, & vetera novis supervenientibus projicietis: sine pœnitentia enim sunt dona Dei. [Leu. 26, 10]

[63] Ac de miraculis quidē, quæ a sancto viro gesta sunt, satis sit retulisse hæc pauca, reliqua dimittentes iis qui de ipso sublimius scrutari & scribere voluerint: non tamen erit alienum si quod in ipsomet factū est recenseamus. Ecquod autem istud est? Illud nimirum, [Annis 12 in exilio actis,] quod pertinet ad ejus reditum in propriā Sedē, quam numquā omnino dereliquerat. Cum igitur duodecim e annorū spatio atque eo amplius in monasterio a se constituto mansisset, & res admirabiles hactenus cōmemoratas atq, alias multas Dei auxilio perfecisset; summa miraculorū ab eo gestorum ea fuit gratia, quā circa ipsum Deus ostendit: non enim Legatus, non Angelus, sed ipse Deus, qui per nebulam & turbinem Job fuerat allocutus, qui tardus est ad vindictā & celer ad remunerationē, qui non relinquit omnino virgā peccatorum super sortem justorum, ut non discant malitiam justi, in fine certaminū pugile suum clare alloquitur: [Iob 40, 2] Accinge sicut vir lumbos tuos; interrogabo te, tu autē mihi respondebis. Opinarisne me aliter tecū loqui, quā ut justus appareas? Hoc est vulnerū medicamentum, hæc certaminis corona, hæc patientiæ remuneratio, hoc pignus mercedis futuræ: idem qui dolere facit, rursum te recreat.

[64] Nemo putet, eum sine tentationibus & afflictionibus gravibusq; [multisque in eo toleratis ærumnis,] periculis totū tempus transegisse in monasterio suo: non enim deerant hostes visibiles & invisibiles, qui conjicerent eū in caminū tentationū, perturbationūq; flammā incenderēt, & doloribus ejus adderent incrementū, ut illū Psalmi versum posset dicere, Super dolorē vulnerum meorū addiderunt. [Psa 68, 27] Omnes autem sanctum monasterium ita vexabant, ut tæderet nos etiā vivere, nisi Angelus Domini descendisset, & flammā ignis discussisset, fecissetq; medium fornacis quasi ventū roris flantem. Quoniā igitur oportebat aurum probatū e fornace eximi, ut splendidius videretur (Taliter enim sunt Sancti, qui transeūt per tentationes, quorū sub persona dicit David, Transivimus per ignem & aquā, & eduxisti nos in refrigerium) etiam pugnatorem egregium eduxit in refrigerium Deus, qui tentationes dissolvit; Non te, inquiens, deseram neq; derelinquam: quemadmodū & Apostolus ait: Fidelis est autem Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione proventum. [Psa. 65, 12., 1 Cor. 10, 13] Verum qualis liberatio ejus, quis reditus fuerit, breviter videamus.

[65] Cū is qui in Sedē hujus generosi magniq; viri irrepserat, f migrasset ex hac vita (quē in locum, novit is qui id arcanis quibusdam de causis permisit fieri) pius populus Pastorē Doctoremq; suū reposcens, [restituitur per lustinum & Tiberiū] ad Imperatores Justinū & Tiberium, imprimisq; ad Imperatorum ac Regū omniū verum Imperatorē ac Regem Deum nostrū exclamare cœpit, ut sibi redderetur fidei custos, Trinitatis buccinator, rectæq; religionis defensor, qui omnia omnibus fiebat ut plures lucrifaceret. Illi autem, quos nunc beata continet requies, cum eadem sentirent, suscipientes divinum populi fidelissimi studium & caritatis ardorem, quo ipsi quoque jam pridem erga sanctum virum flagrabant, concesserunt quod rogabantur, quodque ipsimet optaverant semper, tum multis aliis de causis, tum ob eam præcipue, quod eos Imperatores futuros prædixerat. De quibus, quamvis a progressu cohiberi ideo nos oporteat, tamen cum tempus hoc exigat, pauca dicenda sunt: ne illius periculum qui talentum defoderat, in nobis quoque locum habeat. Quæ igitur illis prænuntiata fuerint, commemorabo.

[66] Annis circiter tribus ante g imperium Justini, magno & futura prospicienti Pontifici patefactum fuit, [quibus imperium prædixerat] ipsum imperaturum. Qui nulla interposita mora, ut eum in Dei timore confirmaret, faceretque eum solicitius vitam ex pietate instituere, cum in Jucundianis Processus ageretur, quodam die, ipsum in secretum sevocavit, ubi erat fenestra (hoc enim signum assumebatur, uti lapidum cumulus olim testimonium fuit) & Audi, inquit, Domine Curopalates; quamvis humilis ego, servus tamen & Sacerdos Dei sum, [Iustino tribus annis ante verbotenus] cui ipse significavit, te post avunculum tuum Imperatorem futurum. Quare vide ne huc illuc distraharis occupationibus; sed attende tibi, & operam da, ut dignus evadas qui perficias Dei voluntatem. His auditis, gratias egit Deo Justinus, & viro magno in hunc modum respondit: Deus me dignum faciat, ut voluntati ejus obtemperem, meque gubernem & regam arbitrio tuo. Atque hæc quidem sic acta sunt: cum autem vir magnus esset in insula quæ Principis dicitur, quodam die colloquens nobis: In visione, inquit, noctis quidam mihi gladium dedit, [& aliis pridem ex visione;] continentem imagines. Justini & Sophiæ conjugis ejus, qui mihi arridebant: quid autem hoc dicam significare? Quidam vero adstantium respondens dixit: Decisionem sive finem ejus quod nunc struitur negotii vidisti. At ille; Minime, inquit ille, sed hi ipsi regnabunt, & me vindicabunt: Imperatorio enim habitu indutos conspexi. Quod imperaverint perspicuum est, & quod ipsum sint ulti: nam condemnavisse multos eorum qui in ejus ejectione contra ipsum fuerant, omnes novimus. Itaque hæc ab illo ut prænuntiata, sic & perfecta sunt: quid porro de piæ memoriæ Tiberio prædixerit, videamus.

[67] Primum quidem ipsum Tiberium tunc Notarium, apud Justinum, antequam esset Imperator, collocavit: deinde cum apud h Sirmium Avarici belli causa ageret, scripsit ad eum vir admirabilis: scribendi autem occasionem hanc habuit. [Tiberio per litteras:] Tribunus quidam militum Amaseæ commorantium, cupiens apud Tiberium inire gratiam, acceptis a sancto viro commendatitiis litteris, Sirmium alacriter est profectus. Epistolæ vero argumentum erat hujusmodi, ut Imperii quoque prænuntiationem contineret; post proœmium enim sequebantur hæc verba: Nunc quidem in parte reipublicæ gubernaculum tibi commisit Deus, mox autem illud concedet ex integro. Nemo nostrum id tunc animadvertit: sed ubi i Cæsar creatus est primum intelleximus: epistolam enim accipiens asservavit, ut postea cognovimus. Ac de duorum quidem Imperatorum prædictione satis dictum sit: quid autem & de præsenti Mauritio Christi studiosissimo prænuntiarit, explicemus.

[68] [idem prædixit de Mauritio Amaseæ,] Ante annos octodecim & priusquam ille regnaret, cum viveret Sanctus in monasterio, ita ferente rerum commutatarum vicissitudine; accidit ut ii omnes qui Ponti provinciam administrabant, quæstores k inquam & procuratores pecuniæ publicæ, nec non ii quibus Moderatianæ Legionis commissa erat cura, venirent ex l Arabisso, unde eorum quidam oriundi erant, iique affines & propinqui modo regnantis fidelissimi Imperatoris. Hi igitur omnes, ut decebat, veniebant ad Beatum, multam ex eo capturi utilitatem: ut autem in colloquiis plerumque solet contingere, alii quidem ipsam laudabant provinciam, alii aliam regionem. Talia cum hinc inde moverentur, vir Dei magnus facete quidem, sic tamen ut appareret minime contemptim eum loqui, de ipsa Arabisso sermonem intulit, ejusque laudes exposuit. Et ille quidem nobis atque aliis indidem oriundis urbanitatis atque societatis causa talia dicere videbatur: sed finis ostendit verborum eventum. Quænam autem & qualia sunt quæ de ea vir sanctus prophetavit? [landans ejus patriam,] Quoties mentionem faciebat Arabissi, dicebat gratiose, nobis omnibus & Principibus qui inde erant oriundi audientibus; Magna est urbs vestra: ideoque de ipsa dicitur, Ex Nazareth potest aliquid boni esse. Non dixit autem, Ego dico, ne se sublimem ostenderet sed humilem: omnis enim qui se exaltat humiliabitur, & qui se humiliat exaltabitur.

[69] Et hæc quidem Amaseæ prædicta sunt: cum autem placuisset Deo, ut in suam Sedem restitueretur, m biennio ante obitum Tiberii Imperatoris, contigit ut ipse Tiberius in morbum incideret: & invisit eum Dei servus, atque convaluit: per visum enim intellexerat, eum tunc non esse moriturum; [ac rursum constantinopoli.] & multis quærentibus de successore, si quid ei humanitus contigisset, dicebat vir magnus, Non morietur: nominantibus autem diversos, nihil respondebat Beatus. Ubi vero piissimum hunc Imperatorem Mauritium nominavit aliquis, ipse se colligens, aperuit palam quæ ante cognoverat atque prædixerat, Vere non habes alium, inquiens, idque jurejurando affirmans. Tunc igitur & quæ Amaseæ dicta fuerant meminimus: quare nemo de his dubitet: & ideo personas, tempora, loca & occasiones expressimus, ne quis nos putaret hæc in ejus gratiam confinxisse. Qui capit, capiat; & qui non vult credere, ne credat: quid enim mihi de his qui foris sunt judicare? Sed eo revertamur unde digressi sumus, cum de viri sancti revocatione loqueremur.

[70] Post quam igitur Christianissimi populi clamores exaudivissent Justinus & Tiberius n Imperatores, magna statim cum celeritate & gaudio miserunt generosissimos o Scribones ad sanctum virum, ut eum vel invitum ac recusantem reducerent ad regiam civitatem. Hi ad eum pervenientes reddiderunt litteras Imperatorum: quibus ille perlectis, suspiciens in cælum & lacrymans, egit gratias Deo: [Revocatus in Vrbem] Ecce, inquiens, Domine, labia mea non prohibebo, quoniam tu intellexisti cogitationes meas de longe, semitam meam & funiculum meum investigasti, & omnes vias meas prævidisti: mirabilis facta est scientia tua ex me, confirmata est & non potero ad eam. Quis novit mentem Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? Quis dissipabit ea quæ decrevit Altissimus? Num dicet figmentum ei qui se finxit, cur me fecisti sic? Audivi auditionem tuam, & timui; cogitavi opera tua, & expavi. [Amasea discedit,] His & aliis verbis similibus multis cum gratias egisset, & in sancto monasterio supra thronum residens, divinum sacrificium obtulisset (dies enim Dominica erat post quam etiam salutiferæ Crucis p memoriam Septembris mensis die decimaquarta splendide celebravimus) monasterio & omnibus in eo habitantibus benedixit, universæque civitati; & omnes Deo commendans, iter suscepit, Archiepiscopo ad usque regiam civitatem comitante.

[71] Videre tunc licuit novum plane spectaculum & divina illius anima dignum; mixta scilicet inter se contraria, dolorem & gaudium, luctum & lætitiam. Cum enim alii quidem ob ejus discessum dolerent, alii propter ipsius revocationem lætarentur; diversas eorum oculi effundebant lacrymas, [sequentibus civium lacrymis] partim mœroris, partim gaudii plenas; imo vero ob nimiam exultationem illæ omnibus erumpebant: lacrymæ namque, ut sciunt omnes, etiam ex ingenti præcedente gaudio oboriuntur, quæ cor non affligunt, si non procedant ex contorsione viscerum & animi labore: ubi enim peccatum non antecessit contra id quod licebat, nec dolores consequuntur. Peccaverat Princeps Apostolorum, ideo amare flevisse dicitur: [dolore & gaudio mixtis,] quod si desint peccata, fluentes lacrymæ, non tam lacrymæ quam lætitiæ rivuli appellandæ sunt. Videmus utrumque fieri in vite: quæ cum putatur & circumfoditur, lacrymatur ut dolens, e contra vero cum luxuriat & racemos undique pendentes habet, lætitiæ atque hilaritatis lacrymas exhibet iis qui eam inciderint. Hoc igitur modo Dei servus omnes civitatis incolas lætitia afficiebat & gaudio; cumque illos Domino comendasset, vix tandem ab iis divelli potuit ac proficisci.

ANNOTATA.

a Anno 572 Persicum bellum renovatum esse tradit Theophanes. Causam belli exorti indicat Euagrius lib. 5 cap. 7, quod Armenii a Persis afflicti se subjecissent Imperio Romano.

b Sebaste & Melitene, notißimæ Metropoles Armeniæ primæ & Armeniæ secundæ.

c Nicopolis urbs Episcopalis sub Sebastena Metropoli.

d Neocæsarea metropolis Ponti Polemoniaci. Zinus Cæsarea, minus recte.

e Ab anno 565 ad 577

f Mortuum esse 31 Augusti Indict. 10, anno 577 Joannem Episcopum CP. tradit Theophanes. De eo egimus 21 Februarij inter Prætermissos pag. 234.

g Ergo circa an. 563. Mortuo enim Iustiniano an. 566, 14 Novembris, Justinus, ex sorore Vigilantia nepos, succeßit.

h Theophanes ad annum Iustini 9 Christi 574 ait Avares grassatos in provincias Danubio conterminas (ubi est Sirmium situm) & Tiberium excubitorum Comitem adversus eos ab Imperatore missum.

i Tiberium adoptatum a Justino filium & Cæsarem renuntiatum, & paris honoris consortem effectum anno Imperii 10, Christi 575, tradit Theopanes.

k Græce Τρακτευτὰς φημι καὶ ἀνυτὰς τῶν δημοσίων: quæ fatemur per conjecturam a nobis Latine reddita esse, sunt enim vocabula non pure Græca. Meursius in Græco-barbaris Τρακτευτὰς Tractatores vertit, quasi a tracto: Ανυταὶ vero ducti videntur ab ανύω expedio, conficio. Zinus omnia, quia sibi obscura, sic in pauca contraxit, sensu haud leviter turbato: Cum ageret vir sanctus in monasterio, in ea rerum perturbatione contigit, ut omnes qui Ponti provinciam incolebant venirent ad sanctum hunc virum, magnam ex illius sermone utilitatem percepturi: sed & reliqua pars hujus numeri tota contracta est.

l Arabisus sive Arabyssus, Armeniæ minoris urbs Episcopalis sub Melitena metropoli. Cappadociæ adscribit Euagrius lib. 5 cap. 19. ubi scribit, Mauritium ibi natum fuisse.

m Ergo anno 580. Nam anno 582, Indict. 15, 14 Augusti, in tabem lapsus Tiberius, Mauritium generum renuntiavit Imperatorem, & intro relatus expiravit. Ita Theophanes.

n Imo Justinus Imperator, & Tiberius tunc solum Cæsar, postea Imperator.

o Σκριβῶνας Præfectos Satellitii Imperatorii Latine dici auctor est Suidas, & confirmant loca allata aMeursio; & qui hic ipsis datur titulus Generosissimi. Zinus simpliciter vertit Scribas: sed diversus erat Σκρίβα idem scilicet qui γραφεὺς scriptor.

p Est Græcis adhuc festum Exaltationis sanctæ Crucis a Constantino Magno factæ, & inciderat in feriam tertiam: adeoque dies Dominica præcedens quæ hic commemoratur, fuerat die 12 Septembris, littera Dominicali C.

CAPUT VIII.
Regressus Constantinopolim ad Patriarchatum: præclaræ corporis & animi dotes.

[72] Quis ea quæ tunc admirabilia contigerunt, valeat explicare pro dignitate? quæ lingua sufficiat enarrare assiduos variosq; occursus, alios ab aliis splendore discrepantes; acclamationesque faustas omnium, una ac clara voce dicentium, Benedictus qui venit in nomine Domini, &, [In itinere miraculis honoratur] Gloria in excelsis Deo & in terra pax. Sciebant quotquot ita clamabant dictum esse a Domino, Qui vos recipit, me recipit: & qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. [Matt. 10, 41] Afferebant autem infirmos juxta viam, ut vel umbra viri fortis eos attingeret; & hi pro ratione fidei suæ auxilium accipiebant a Deo. Nam cum ab a Euchaitis discederet vir sanctus, mulier quædam cum filio ægrotante progrediens, [apud Euchaitas.] impulsa est a multitudine & cecidit subtus jumenta, ita ut de ipsius deque filii vita, tamquam jam mortuorum, omnes desperarent: ipsa tamē mansit incolumis, & a puero discessit morbus quo tenebatur. Atque ita totum nostrum iter perfecimus.

[73] Cum autem ad Nicomediensium metropolim pervenissemus, videbamur nobis venisse in alium mundum, & tamquam de somno excitati cogitabamus utrum vera essent quæ fiebant; sicut de Apostolorum Principe narrat historia, [Transit Nicomedia cum gratulatione omnium,] quod postquam Angelus Petri latus tetigit, dixitque ei, Accingere & calcea te caligas tuas, & sequere me; transeuntes primam & secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quæ ultro aperta est eis; Petrus autem existimabat se visum videre. Sic & magno Eutychio contigit, & Nicomediam pervenientes vere cognovimus, quia misit Dominus Angelum suum, & Petri imitatorem eripuit de manu omnium qui ei insidias struxerant. Neque enim dumtaxat fidelis & Christianus populus, regalo sacerdotium, gens sancta, edebat acclamationes congruas & gratias agebat Deo: sed incredulum etiam & a grege nostro alienum vulgus Hebræorum, propemodum pueros illos imitans, clamabat, Benedictus qui venit in nomine Domini; &, Crescat fides Christianorum.

[74] [Constantinopolim regreditur uti Athanasius Alexandriā,] Igitur, cum nihilo minori honore pugil noster regressus est in urbium reginam, a suo præclaro exilio, quam in Alexandriam magnus ille multisque certaminibus notus Athanasius, de quo sic scribit divinus Gregorius b: Pullus quidem eum vehebat, [& fere (quod quæso ne insipienter arguar dixisse) fere, inquam, sicut Jesum meum pullus ille, significans vel populum gentium quē a vinculis ignorantiæ solutum benefaciendo conciliavit atque conscendit, vel quidquid aliud sub eo symbolo volueris intelligere;] rami vero eum excipiebant vestiumque variarum ac multiplicium ante & subtus jactarum prostrationes [cum in hoc solum inglorius appareret, qui summus & perfectissimus est neque parem habet. Sed & ingredientis Christi imago quædam erant] ante eum clamantes salientesque, nisi quod non solum puerorum turba eū glorificabat, sed omnis lingua concorditer discors invicem se superare volentium: & hæc dicens, publicos plausus prætereo, unguenta incensa, noctes pervigiles, totamq; lumine collustratā urbē, & communes privatasque epulas, atque omne id quod in ostentationem lætitiæ adhibent civitates, quæ universa superabunde & pene ultra modum exhibita sunt. [exceptus maximo plausu civium,] Ad hunc ergo modum etiam nunc suam in urbem regressus est magnus & admirabilis Eutychius, cum eaque celebritate, ut licet ab omni retro tempore multæ multorum honorificæ exceptiones factæ sint, non solum Principibus sed etiam Sacerdotibus & Palatinis illustrioribus, nulla frequentior aut gloriosior fuisse memoretur, sed ipsa sola præcellat & superaverit omnes: adeo ut illud magniloqui Isaiæ merito huic loco congruere dixeris. Et adducent fratres eorum (id est fideles Levitæ & Sacerdotes) donum Domino, & in lecticis mulorum cum umbraculis ad civitatem sanctā Jerusalem Numquid enim non ita fuit? [Is. 66, 20] Imo vero Patrem ac Pastorem & Magistrum suum fidelis populus duxit in sanctam civitatem, novam Jerusalem atque urbium reginam. Quis dicendo posset assequi res admirandas, [& pompa obviarum navium:] mari terraque tunc gestas? quomodo scilicet constratus sit pontus, tergaque sua navibus subjiciens tesluri factus fuerit similis, adeo ut sine impedimento possent omnes super ipsum incedere, & nemo præ multitudine hominum aquam ab humo discerneret, utraque autem esset labium unum voxque divina & cælestis omnium, Domini & Creatoris sui gloriam celebrantium.

[75] Atque hæc eo dicta sint, ut recordentur qui sciunt, & discant qui nesciunt. Quid porro, an cetera prætermittemus? Minime vero: sed quænam ista? Divino consilio factum est, ut unde discessus principium fuit, inde etiam habuerit initium reditus. [& nocte in Hormisdæ Palatis acta] Cum enim dies festus S. Timothei, in palatio Hormisdæ, ut ante diximus celebraretur, illinc vir pius sublatus est sacrificium faciens, & ea quæ descripsimus toleravit: cum autem cursum suum explesset, tamquam sol, exultavit ut gigas, currens viam suā a summo cæli & occurrens usque ad extremum ejus. Siquidem in iisdem Hormisdæ palatiis restitutus est, tamquam sponsus procedens in thalamum suum, nec fuit qui se absconderet a calore ejus, eoque non frueretur. Omnes namque fideles sanctitatis & gratiæ ejus participes extiterunt per visum vel per tactum, multi etiam per salutationem & dulcem congressum; alii per auditum delectabantur, quia fama ejus rei paulo post per omnē terram est divagata.

[76] Nocte post hæc in templo prædicto transacta, sumpsit Superhumerale, quod ipse semper secum gestabat; [ad Blachernas procedit] & cum sancto Clero suo ad augustam ædem sanctæ & immaculatæ Dominæ nostræ Dei genitricis & semper virginis Mariæ in Blachernis se contulit: nam illic erant Imperatores Justinus & Tiberius, qui sanctum virum hilari vultu & magno cum honore excipientes, ac tempori tali congrua locuti, dimiserunt eum, quia dies Dominica erat, & divinum sacrificium volebat peragere. Quis hic non opportune usurpet illa Psalmi verba, Dies diei eructat verbum, & nox nocti indicat scientiam. [Ps. 18, 3] Si quis enim illam tempestatis seu tentationis diem ac noctem, cum hac revocationis ac reditus ejus, summæque pacis ac tranquillitatis comparet, magnam sapientiam & scientiam in utroq; tempore & negotio reperiet. Nam tempore illo sabbatum c & hiems erat, siquidem vigesima secunda Januarii tentatus vir sanctus & ejectus fuit: [die 3 Oct. qua antea obierant ad versarii sui Addæus,] restitutus est autem tertia Octobris, quæ Dominica erat: qua quidem die & illi qui ipsi insidias struxerant, eumque ejecerant in exilium, Ætherius & Addæus, hic urbis Præfectus, ille palatiorum Antiochi dictorum d Curator, mortui sunt: & quemadmodum ambo virum sanctum pellendum & adulterinam ordinationem faciendam curaverant, ita meritam ambo mercedem receperunt. In hac igitur die & vir optimus suam recepit Ecclesiam, & ipsi vita privati sunt multis annis e prius quam ipse revocaretur. Accommodari huc etiam possunt verba illa Prophetica, Et erit in loco, ubi dicetur, Non populus meus (uti quibusdam videbatur) dicetur, Filii Dei viventis. [Os. 1, 10] In Hormisdæ enim palatio, ut dictum est, facta est restitutio … Non enim qui considerabant f stadia, intelligebant illud, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cælorum. [Matt. 5, 10 & 11,] Beati estis cum maledixerint vobis homines, & persecuti vos fuerint, & dixerint omne malum adversum vos, mentientes propter me: gandete & exultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis.

[77] [& Ætherius eadem quæ intulerat passus,] Jam & de superhumerali dicendum est aliquid, quod illi in sua dejectione ereptum non fuit, sed apud eum mansit. Cum enim ex Clericis quidam suaderent Ætherio ut ipsum sancto viro adimeret, ille, neglectis eorum verbis, facere id recusavit. Itaque ipse cum indignationem Imperatoris incurrisset, ad se visendum venientibus confessus est, dicens: Quæ feci Domino Eutychio, omnia in me cumulate reciderunt: per homines ejus oppugnavi eum, per homines meos oppugnatus sum: vestimenta ejus diripui, omnia mea direpta sunt: unum tantum non ademi, id mihi quoque est relictum; hortantibus enim me Clericis ut Superhumerale auferrem, id non feci: & ecce etiam in hac calamitate remansit mihi zona cum insignibus dignitatum. Hæc ille quidem dicebat mœrens, tempus tamen pœnitentiæ non invenit, quamvis cum lacrymis quæreret eam. Ac de his quidem satis: ad narrationem institutam revertamur.

[78] [Sedi suæ restituitur in templo S. Sophiæ,] Postquam vir sanctus, ut dictum est, congressus cum Imperatoribus, ab iisdem ægre divulsus esset; videns populum, Christi suique Pastoris studiosum, gratias Deo incessantes agere, precatus est communem Dominum, ut ipse eorum vellet esse remunerator: atque ita cum universa fidelium turba ingressus est in ecclesiam, idque tamquam in regnum Dei, non sine labore: quia magna premebat multitudo, quæ divinum templum occuparat. Ascendit deinde in ambonem, sicut olim Moyses in montem Sinai; ibique sublatis ad Deum manibus populi preces & supplicationes cælesti Deo ac Patri offerre, ejusque misericordiam ad plebem videbatur deducere; neque enim propter populi multitudinem aliud fieri poterat. Tonitrua autem & crescens buccinarum sonus, id est aptæ divinorum oraculorum lectiones, clarius & vehementius pronuntiatæ, cum timore & magna compunctione peragebantur. Denique divina caligo sanctum altare operuit: [& sacram communionem impertit populo] super quo cum incruentum sacrificium obtulisset, ejus communionem distribuit fideli populo, ab hora tertia usque ad nonam: eo quod ipsam omnes vellent de manibus ejus accipere.

[79] Nam quotiescumque distribuebat communionem omnes ad eum, [tunc & semper ad eam frequenti.] sicut in principio absque satietate concurrebant: quia intuitu ejus non poterant saturari quicumque solebant recte sentire: sed quantum quis ei hærebat magis, tanto vehementius attrahebatur, eodem erga illum affectus modo, quo erga magnetem lapidem ferrum, quod arcana quadam vi naturaliter trahitur: ita namque vir admirabiles omnes sese aspicientes, amanter alliciebat. Erat enim toto habitu gratiosus, & animi ac corporis pulchritudine decorus; sublimis opere, sensu humilis, virtute venerandus, congressu benignus atq; affabilis, mansuetus, misericors; sermone dulcis, sed moribus dulcior; aspectu Angelicus, sed animo magis.

[80] Nequeo omnes illius tum spirituales tum corporeas dotes; explicare membrorum omniū conformationem aptam, unde interior homo plerumque dignoscitur; vultus hilaritatem & gratiam, de quo Salamon ait, [Laudatur Eutychius conformatione membrorum.] Cor gaudens (Deo scilicet) g exhilarat faciem; oculos lætos & pupillas bene custoditas, tales enim aspiciunt recta & annuunt justa; dentes candidos, quia purus & cælestis est justorum cibus; ignita labra, a quibus pura & ardentia verba gratiæque stillabant; contractas & rectas aures, ad omnem divinam vocem suscipiendam idoneas; collum, ut Davidis turrem ædificatum, atque ad ferendum Christi divinæque caritatis spirituale jugum & Ecclesiarum solicitudinem accommodatum; niveam sacri capitis comam & barbam, Aaronicæ similem, qua vitæ splendor & perfectio significabatur, adhæc corporis fragrantiam, tamquam unguentum quod descendit in oram vestimenti Sacerdotalis; ætatis moderationem, quæ eam secundum Christum perfectam ostendebat; latas manus, amplissimæ liberalitatis indices; congruos aptosque digitos ad sermones divinos & sana dogmata conscribenda; rectos omnino ac firmos pedes, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, sed incedentes per tritam & regiam viam, quam bos & asinus, id est populus Christianus ex Judæis & Gentibus collectus, calcat. [Prov. 15, 13]

[81] Quis compositum ejus incessum & pulchros totius corporis motus describat: sic enim incedunt modesti speciosique pedes euangelizantium pacem, euangelizantium bona h, unde divinus perpetuusque motus animorum intelligitur? [totiusque corporis habitu,] Quis pro dignitate laudabit pallorem, ita in ejus facie florescentem, ut mali punici cortex aut cujuspiam alterius pomi pallentis color solet cum suavi odore conjunctus? Talis profecto vere temperantium atque obduratorum est vita, eorum qui variorum atque optimorum fructuum dulcedinem continent in cellis spiritualibus, rutilantque & spirant aliis quidem, uti scriptum est, odorem mortis in mortem, aliis autem odorem vitæ in vitam facti pro cujusque voluntate. [2 Cor, 2, 16] Quis non admiretur doctrinæ ejus firmum, stabilem atque constantem sermonem, quem nocte & die facere non desinebat, ut (quemadmodum de magno Basilio Divus Gregorius i ait) & mansuete reprehenderet & laudaret disciplinate, neque alterutro per immoderantiam noceret; sed correctione uteretur paterna, laudatione magistrali; neque dissolutus in lenibus, neque austerus in gravibus; sed his discretionem, istis prudentiam adhiberet, k utraq; vero in eo essent infima, si figuram dictionis attendas, sufficientia tamen ad instructionem; & minimum quidem haberent de virga, propter modestiam sermonis; minus etiam de sectione, propter ipsius virgæ moderatissimum usum.

[82] Quid vobis describam virum? Iam antea Paulus eum exprimit, idque cum magnum illum Pontificem cælos penetrantem laudat: illuc enim usque audet oratio ascendere, siquidem Christos esse didici eos, [& morum ornatu,] qui secundum Christi præcepta vivunt. Hic totus erat dulcis, totus amabilis: qui cum adhuc esset in terra spiritu sublatus terram reliquerat, & extra carnem ac mundum semper erat, vitamque agebat his visibilibus superiorem, divinas illas formas suscipiens, quæ cum inferioribus & commutabilibus istis non commiscentur: qui purum Deitatis speculum semper fuit, lumini lumen adjungens etiam debiliori obtitui perspicuum: qui versabatur cum Angelis, cum Archangelis Dominum collaudabat, cum Deo Sacerdotio fungebatur, & superiorem creabat mundum per sanctum baptisma aliaque munera spiritalia. Quis hæc & similia de divino vino pro dignitate recensebit? Quis orator, quis narrationum sacrarū scriptor ista, ut decet, persequetur? Utinam adesset Divus Gregorius, ut nunc etiam magnum Basilium laudaret! nam hujus sancti viri multæ magnæque virtutes sunt, quæ ad Basilii mensuram accedunt: sufficit autem discipulo, [laudatore Gregorio Nazianzeno dignus.] ait Dominus, si sit sicut magister ejus. Beatus enimvero qui eas digne explicuerit: sed non ego, qui nec dicendi facultate nec scientia valeo, idoneus sum ad viri divini actus, sicut scribi eos par est, enarrandos; veritus tamen ne similis deprehenderer servo, talentum accipienti atque defodienti, in idemque cum illo periculum inciderem, illis argumentum materiamque suggessi, qui res a Sancto gestas valebunt describere.

ANNOTATA.

a Euchaitarum civitas, sub metropoli Amaseorum etiam Theodoropolis dicta est, de qua late egimus 7 Februarii, ad Vitam S. Theodori Ducis, in ea nati.

b Gregorii Nazianzeni orationem de S. Athanasio illustrabimusdie 2 Maij: interim ex ea hic integramus contextum, quem MSS. Græca nobis exhibent truncatum, non Eustathii Scriptoris vitio (hic enim integram si non periodum, tamen sententiam dedisset) sed præcipitantis librarii, & disparata verba sic incongrue connectentis, Καὶ μή μοι τῆς ἀπονοίας μέμψηθε, πῶλος μὲν ἦγεν τὸν ἄνδρα, κλάδοι δὲ ἀυτὸν ὑποδέχοντο καὶ στρώσεις ἱματίων πολυανθῶν καὶ ὁι προβοῶντες. Ita autem omittuntur omnia quibus indicatur comparatio cum Christo, & tamen hujus solius comparationis causa usurpantur a Basilio, adeoque & ab Eustathio transcribuntur hæc verba, μή μοι τής απονοίας μέμψηθε, quod quæso ne insipienter me dixisse arguatis. MS. Venetum nihilo perfectius in hac parte quam Vaticanum, Zinum hæc interpretantem impulit, ut petitam ab auctore veniam converteret ad Athanasium sive Eutychium, ita scribens, neque aliquis arrogantiam ei tribuat.

c Quando scilicet ad insulam Principem est avectus, ut supra num. 40 indicatur; vel quando post tres hebdomadas missus est Amaseam, die 6 vel 26 Februarii: dies autem 22 Ianuarii, qua detentus est, ut dicitur num. 37, anno 565 non erat Sabbatum sed feria quinta, littera Dominicali C.

d Zinus vocat Curatorem Antiochiæ: sed Græce est τῶν Ἀντιόχου, per quæ non possumus aliud intelligere quam ipsa illa palatia, in quibus positas Sancto insidias dictum erat num. 37.

e Vtpote mortui anno 566, id est proxime sequente exilium S. Eutychii, ut manifestior appareret ultio, quo celerior: solus enim hic annus ex omnibus post secutis habuit litteram Dominicalem C, adeoque tertiam Octobris in Dominica.

f Zinus explicationis causa scripsit stadia, equitatus & hujusmodi res: sed arbitror excidisse aliquid, ideoque malui … puncta notare: nec enim apta connexio est.

g Textus Græcus secundum LXX, Cordi læti facies floret.

h Ita sensus requirit, & ita Zinus vertit, credo quia in suo MS. sic legit: ecgraphum nostrum mendose, τῶν ἐυαγγελιζομένων τῶν ἀγαθῶν τὴν ἐιρήνην.

i Scripsit quidem Nazianzenus prolixam S. Basilii laudationem, illustrandam a nobis 141 Iuni: sed in ea non reperitur talis sententia, adeo ut oporteat hic memoria lapsum fuisse auctorem.

k Quæ sequuntur defuerint MS. Veneto: siquidem Zinus ita vertit & finit hanc periodum, ut neque bonitas dissoluta, nec gravitas aspera; sed illa prudens, hæc modesta, utraque sapiens videretur.

CAPUT IX.
Miracula Constantinopoli patrata: doctrina propugnata.

[83] Verum adhuc ad radicem montis heremus: necesse est autem ut exponamus quæ vir optimus gessit post reditum, [Idem post reditum qui ante fuerat,] rursum usurpando verba quæ de magno Athanasio scripsit prælaudatus Gregorius. Num forsitan ipse quidem ita vixit sicut conveniebat eos qui tanto populo essent præfuturi, non autem docuit sicut vixit? aut non certavit sicut docuit? vel minus periclitatus est aliis qui pro doctrina aliqua subiere certamen, aut ex ipso certamine minus laudis retulit? aut denique eorum quæ sub ingressum gesta sunt splendorem obscuravit quidpiam postea actum? Nequaquam; omnia sibi invicem congruebant, tamquā in cithara una eademque symphonia, vita, doctrina, certamina, pericula reditum consecuta. Simul enim atque ad ecclesiam pervenit, [non ita affectus erat ut solent, qui immodica cæcati iracundia, quidquid primum occurrerit protrudunt aut percutiunt, quantumvis dignum a quo manus abstineant, furore scilicet prædominante. Sed hoc potissimum tempus sui probandi esse censuit (fit enim plerumque ut adversa quis patiens moderatior sit, potestatem autem referendæ injuriæ nactus insolentius se gerat)] tam leniter tamq; mansuete circa eos egit a quibus afflictus erat, ut ne illis ipsis quidem, ut sic loquar, insuavis esset viri reditus. Verum hæc alii admirentur & laudent, quibus otium est res etiam parvas ab eo gestas prædicare: [aut etiam major,] cum autem parvas dico, ipsum cum seipso, resque ipsius inter se comparo; non enim glorioso illi viro cedere ad gloriam potuit, quidquam quantumcumque illustre id esset, propter superexcellentem illius gloriam, quoniam, sicut audivimus, etiam minima & tenuia illius satis essent alteri non parum illustrando. Quæ igitur per novum hunc Athanasium, post reversionem ejus fecerit Deus, videamus. Num forte ex præterita conturbatione rerum aliquam spiritualium bonorum fecit jacturam aut gratia ei concessa divinitus, fuit aliqua ratione imminuta? Nequaquam, ut aliqui possent cogitare: sed econtra aucta cumulataque ei fuerunt ista, sicut Dominus ait, Et majora horum facietis; ut ex iis quæ pauca de multis commemorabimus, nosse licet.

[84] Non ignoratis, quotquot reditum ejus tenetis memoria, mortalitatem magnam ac diuturnam fuisse antequam reverteretur, [instituta supplicatione] quæ omnem promiscue sustulisset ætatē, nisi advenisset Dei electus sicut alter Phinees, qui stetit & placavit & cessavit quassatio. Quomodo autem placatus est Deus? Supplicatione illa, quam ipse cum populo Christiano instituit, a sanctissima magna ecclesia usque ad ædem sanctæ & immaculatæ Dominæ nostræ Dei genitricis semperque virginis Mariæ in Blachernis. Dum enim sic rogaretur Christus Deus noster, quem ipsa incarnatum de Spiritu sancto peperit, pepercit ille populo, Angelumque cohibuit, qui sine intermissione percutiebat civitatem. Imitatus est autem hac in re vir admirabilis Prophetam David, qui cum propter numerationē populi grassaretur, [pestilentiam cessare facit,] pestis dicebat ad Deum, Ego Pastor peccavi, dem ego pœnas: isti quid meruerunt? Postquam vero vidit Angelum in area Ornan Jebusæi, oravitque eum, imo vero communem Dominum in eo, ne extenderet porro manum in Jerusalem, exauditus est: quamobrem & altare constituit in ipsa area, & Domino boves immolavit, & placato eo mors sævire desiit. Numquid autem magnus ac mansuetus Eutychius, offerens rationabile & incruentum sacrificium Deo, idem non effecit? Profecto, nisi populo salutem impetrasset, non dimisisset extensas manus. Ab eo igitur die, quamdiu beatus vir in vivis fuit, Christus Deus noster cohibuit a populo Angelum percutientem. Atque hoc quidem ipsius reducis primum opus fuit, quo communem omnibus salutem impetravit: nunc aliud, quod per eumdem Dominus omnipotens fecit, videamus.

[85] Puer quidam ex nobilioribus, qui apud Calopodium, Primicerium Augustæ, habitabat, [oculum læsū curat:] imo ab ipso enutritus erat, adverso quodam casu injuriam in oculo acceperata tempore notabili, ac demum sic periclitabatur, ut totum invertendum crederet, & nullus medicorum ei posset succurrere: quantum enim illi medebantur magis tanto gravius oculus offendebatur. Huc adductum cum esset malum, confugit ad medicum potentissimum, qui sola oratione poterat noxam sanare: sicut & fecit: nam facta super ipsum oratione, infirmum oculum unxit venerando oleo; & continuo apparuit sanus sicut alius. Videamus nunc aliud admirabile signum.

[86] Cyrillo a Cinario multis annis uxor convixerat, quæ aqua intercute laborans extremo versabatur in discrimine, adeo ut etiam ipsa, [hydropicam sanat:] post multas in medicos factas expensas, nihil utilitatis accipiens, salutem suam desperaret. Hanc accipiens vir suus, ex alio in alium suburbanum locum circumducebat, sperans levamen aliquid ab aeris bonitate. Contigit autem circa illud tempus sanctum degere in b Pyleatico: quod ubi vir pius cognovit (erat enim illi notus) absque ulla cunctatione uxorem ad eum duxit, supplicans, ut pro illa a morbo liberanda Deum oraret. Quam cum vidissemus, obstupuimus omnes tantam ponderosi ventris molem: Sanctus vero pro ea orans unxit eam oleo sancto atque dimisit. Post aliquot porro dies, viro sancto rursum in Pyleatico degente, vir ille denuo adduxit uxorem, gratias agens Deo, illamque ostendit omnibus, pondere & pressura priori levatam: ita enim disparuerat moles ventris, itaq; sana adstabat, ut numquam ægrotasse videretur. Multi igitur quod factum erat miraculum intelligentes, glorificabant Deum: quia plus quam annorum quadraginta erat mulier, in qua istius sanitatis signum contigerat.

[87] Verum ne aliquibus videar incredibilia narrare, congruum puto non ultra in his pergere; [& aliis majoribusetiam miraculis claret.] neque enim ultra Gades, ut ait Divus Gregorius, transeundum: sed & Gregorius Nyssenus, docens orationem non esse protrahendam ultra mensuram gratiarum, de propria sua c sorore sic loquitur: Hæc ab illa gesta sunt omnia: quæ quidem diligentius ipsa scrutatis vera esse creduntur, licet supra fidem sint, apud eos vero qui carni nimium addicti sunt putantur extra verisimilitudinem esse. Sed hi sane ignorant pro mensura fidei distributionem quoq; munerum fieri, ut fide pusillis tribuantur parva, magna vero iis qui fidei amplitudine pollent. Verum ne incredulis detur occasio Dei munera carpendi, sublimiora miracula prætermisimus, hæc quæ recensuimus satis esse ad historiam æstimantes. Quæ sane verba de magno quoque Eutychio dicta scriptaque intelligantur.

[88] Cursum ergo suum consummavit Dei famulus, fide servata, [Deniq; ætatis anno 70] expectans de reliquo repositam sibi coronam justitiæ, postquam a reditu suo restitutioneque in cathedram Patriarchalem transactis quatuor d annis, annos universim vixisset e septuaginta; & sermones, cooperante Spiritu sancto adversus quascumque hæreses in quiete conscriptos, publicasset; eosque exponens omnibus germanis atque fidelibus orthodoxæ Catholicæ Ecclesiæ filiis, atque ibi conscripta scripta opere ipso complens, plane clareque docuisset non esse inhærendum fimo lutoque, huic inquam temporali vitæ rebusque caducis: tale enim est opus figlinum ut semper impleatur & moveatur: [post editos sermones] nam multiplicem conversionem lunæ, repræsentantis volubilitatem hujus vitæ, aliis expendere volentibus relinquo. Multa igitur alia præclara faciens, ut vita ac mores ejus norma essent Episcopatus, doctrina autem orthodoxiæ regula, tandem desiderabat dissolvi & esse cum Christo, licet propter multorum salutem in carne manere magis necessarium judicaret. [ad mortem sese deposuit.] Oportebat tamen ostendi ipsum quoque hominem esse, animæque & corporis disiunctionem subire: quamobrem de illa philosophabatur quotidie, & eadem quæ Patres sui Basilius atque Gregorius sentiebat ac loquebatur: quorum unus, Carnem, inquit, despice quæ præterit; animam cura, quæ est immortalis: alter autem, Utinam, inquit, gravi hac exuar tunica, ut leviorem accipiam.

[89] Hæc ille animo versans ac meditans, atque cum magnis Patribus ita vivens, ut non minus Basilii, Gregorii f utriusque & magni g Dionysii ac reliquorum sanctorum Doctorum, Prophetarum atq; Apostolorum dogmata quam aërem hunc spiraret, quibusdam tamen mente imperfectis suspectus erat quasi ab illis in materia resurrectionis h dissentiret; cum stulti homines non intelligerent, [temere in suspicionem vocatus] nec quid affirmaret nec de quibus loqueretur. Quid autem mirum si puerilia sapientes sic de ipso sentirent; cum Dominus ac Deus noster in Dei digito ejiciens dæmonia, ea in principe dæmoniorum ejicere putaretur? Numquid de D. Paulo; in Areopago loquente de Jesu & resurrectione ejus dictum est, Quid vult seminiverbius iste? Numquid non Basilius, virtutum fundamentum & Spiritus sancti propugnator, ab imperitis æstimatus est illius divinitatem non confiteri? [velut non recte sentiēs de resurrectione;] Quid ergo mirum, si de hoc quoque sacro capite, magno, inquam, divinoque viro Eutychio, qui fuit columna ac lumen Ecclesiæ, venerandisque Patribus per omnia similis, tale quidpiam suspicati sunt, qui modum resurrectionis futuræ non capiebant: absit enim ut unquam contrarium senserit rectis Ecclesiæ sanctæ & Apostolicæ dogmatibus.

[90] Plenæ sunt orationes ejus sanctorum Patrum hac de re sententiis; qualis est illa D. Gregorii: Si quis dicit Christum ita nunc deposuisse carnem, [quod aliter fuisse probant ejus verba] ut ab ea nudatam Divinitatem & esse & venturam asserat, is adventus ejus gloriam ne videat. Qui igitur fieri potuit, ut qui hanc sententiam sermonibus suis inseruit, ab illius sensu discreparit? Num forte aliter sentiebat ac loquebatur? Absit. Si ei cor pravum numquam adhæsit, multo minus sententia duplex. Didicerat quæ sit animi & corporis conjunctio quantum quidem homini est possibile; & prout ejus ministerio animus fuerit usus, ira simul cum illo bonis immortalibus frui; quodque corpus, si afflictum atque in servitutem redactum fuerit, simul cum anima evitet supplicia sempiterna: itaque utrumque simul aut condemnetur aut coronetur. Oportet enim omnes adstare ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque prout gessit in suo corpore, [& evidens auctoritas Scripturæ sacræ.] sive bonum sive malum: quia utrumque in hac vita simul operatur, & ideo utrumque simul ante Christi tribunal comparebit. Justum autem erit tribunal illud, neque ibi erit acceptio personarum, aut judicium media solum ex parte fiet: sed ut loquitur Ecclesiastes, Cuncta quæ fiunt adducet Dominus in judicium pro omni abscondito, sive bonum sive malum illud sit. Quod quidem judicium ideo justum erit, quia post resurrectionem nec corpus sine anima, nec anima sine corpore, cum quo vixit semper, reperietur; sed immortalitatis pulchritudine decorabitur anima simul & corpus.

ANNOTATA.

a Zinus Catulum Latine verterat: forte scriptum invenit Κυναρίῳ.

b Idem Paleaticum legit.

c Hæc est S. Macrina Virgo, quæ colitur 19 Iulii, in cujus Vita ista sub finem leguntur: uti prius adagium legitur in Nazianzeni Orat. 20 de S. Basilio.

d Adde, & dies duos, a die 3 Octobris anni 577, ad 6 Aprilis exclusive anni 582.

e Natus anno 512.

f Scilicet S. Gregorius Nazianzenus & S. GregoriusNyssenus.

g Dogmata illa intelligit, quæ S. Dionysio Areopagitæ tribuuntur, & a Petavio libro de Dogmatibus Theologicis etiam sub nomine Magni Dionysii citantur.

h Propter controversiam quam habuit cum S. Gregorio Magno, tunc Constantinopolim misso Sedis Apostolicæ Apocrisiario. Eam explicat Gregorius lib. 14 moralium in Iob cap. 29, asseritque S. Eutychium, in ultimo morbo, pellem manus suæ tenentem, dixisse: Confiteor, quia omnes in hac carne resurgemus: at carnem impalpabilem futuram scripsisse arguitur.

CAPUT X.
Morbus, obitus, sepultura S. Eutychii.

[91] [dissolvi ardenter cupiens,] Ista & istis sublimiora cogitans & docens, discedere cupiebat a corpore, atque ad Dominum proficisci; usurpans identidem illa verba Davidis, Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te Deus; &, Quando veniam & apparebo ante faciam tuam? [Ps. 41, 2] Videbat etiam calamitates magnæ huic civitati obventuras, & instituta ac studia nostra non bona; ideoque die ac nocte precabatur clementem Deum, ut vel minas remitteret ac civitati malum nullum inferret, vel sibi adimeret vitam, ne ejus intueretur afflictionem. Et vero impetravit quæ fuerat precatus: voluntatem enim timentium se facit Dominus & orationes eorum exaudit & salvos facit eos. Exauditus est autem eo modo quem indicat Propheta, dicens, Ad huc loquente te, dicam, Ecce adsum. [Isa. 58, 9 & 65, 24]

[92] Instabat dies complementum temporis, anni corona, immo vero annorum bonitas, festivitas festivitatum, initium universalis resurrectionis, Christi Dei nostri a Resurrectio, cui triumphalem hymnum canunt cælum & terra; de qua divinus David ait: [Ps. 117, 24] Hæc dies, quam fecit Dominus, [celebrato Paschali festo,] exultemus & lætemur in ea: constituite diem solennem in condensis usque ad cornu altaris, id est usque ad Angelicas virtutes, quando, sicut scissum quoque velum declarat, revelata sunt cælestia terrestribus, suumque creatorem una eademque voce laudare cœpit omnis rationalis creatura, juxta illud, Fiat voluntas tua sicut in cælis & in terra. Cum igitur diem hanc splendide celebrasset, is qui de ea semper locutus fuerat, sicut alius nemo; & sanctissimam magnam ecclesiam suffitu lustrasset; & sancta baptismata fecisset; osculatus est omnes Episcopos & Sacerdotes, Imperatorem quoque & Senatum atque universum populum Domini, omnibus se in spiritu commendans. [datoque extremo cunctis osculo,] Quamvis autem multis ignotum esset quid ageretur, & ex consuetudine diei festi ita fieri suspicarentur; solus ipse sciebat quid ageret.

[93] Sed o quomodo? Non possim id nunc dicere sine lacrymis. Etenim miser ego frequentius solito ipsa die exosculatus sum Angelicam ejus faciē: cumq; id bis ac tertio fecissem, [quos inter etiam ipse scriptor,] satiari non poteram: interrogatus autem ab eo cur ita sæpe id facerem, contra meipsum prophetavi (quod utinam non fuisset) dicens, quia hunc solum diem habeo: solus enim ante ipsum mortuus sum, solus relictus orphanus, solus amisi pretiosam margaritam, solus thesaurum in agro abscondi, solus erravi tamquam ovis pastorem non habens, solus lugens & mœrens obambulo totum diem. Paulo post autem omnes, qui bonorum ipsius participes extiterunt, verba illa mecum pronuntiabunt, ut arbitror, Extinctum est lumen oculorum nostrorum, erepta est nobis lux animarum, ereptum vitæ subsidium, dissolutum concordiæ signaculum, sublatum vinculum caritatis, imbecillium firmamentum confractum. Propter te, Pater, nox etiam pro die splendebat, per tuam illustrem vitam illuminata; nunc dies etiā convertetur in tenebras. Sed non est indulgendum lamentis, præsertim ante tempus, ne illud ab eo audiamus, Nolite flere super me.

[94] Cum totum divini Officii ordinem bonus Pastor explesset, & universo fideli populo sacrosanctum Domini corpus distribuisset, [corripitur febri circa Vesperas;] in sanctum Episcopium reversus, refectionem modicam cum solitis familiaribus sumpsit hilariter. Post cibum autem brevemque quietem, cum Lychnici tempus instaret, deberetque adesse Officio vespertino; totum illius corpus invasit contractio quædam: quamobrem ex religiosissimis ejus Clericis quidam obsecrabant ut quiesceret. Sed nullis precibus induci potuit ut ad officium Vespertinum non accederet. Sancto igitur Spiritu confirmatus in venerandam Dei ecclesiam se contulit, [& his quoque per se expletis,] ubi illum expectabat populus; quia omnes illum, semper quidem, tunc tamen potissimum optabant intueri, quando procedebat Apostolicam indutus stolam. In qua cum multiplices Vespertinæ Liturgiæ preces explevisset, sacrum altare osculatus, fidelium gregem commendavit Deo. Tunc ex altari visibili velut ad invisibile, de virtute in virtutem progrediens, clausis sensibus & procul a populo preces peregit. Reversus deinde in Episcopium, in lectulo suo decubuit, [lecto decumbit:] vehementique febri circa mediam noctem correptus est; atque ita mansit dies septem orationibus continuis incumbens, seque signo Crucis muniens.

[95] Interim ad religiosissimi Imperatoris Tiberii aures pervenit, [omnem medicinam recusat,] intendi vim morbi: qui ea re valde perturbatus, intermissis omnibus civilibus curis, de illo unice solicitus, misit præstantissimos medicos, qui curarent eum, a quo multi variique morbi curati fuerant. Et hi quidem plus ex doctrina ejus perceperunt auxilii, quam ipsi contulerunt: siquidem nullum sibi passus est adhiberi medicamentum, dicens: Præceptum posuit, & non præteribit: medicum habeo alium, [visitatur ab Imperatore Tiberio,] qui me suo arbitratu curabit. His auditis Imperator, magno cum desiderio & fide, invisit beatum virum, primo quidem ut ab illo benedictionem acciperet, deinde ut intelligeret, quis post illum Pastor recturus esset populum. Ipse autem Imperatori quidem benedixit, alterum vero reticuit, propter causas quasdam, revelante Deo sibi notas. Itaque rei ac tempori congrua cum Imperatore locutus, eumdem sua benedictione munitum dimisit, [eique mortē instantem prædicit.] vultu læto atque hilari. Ego deinde ex quibusdam Imperatoris familiaribus accepi, prænuntiatam ei a sancto viro esse mortem celeriter advenientem: quam prædictionem comprobavit eventus: nam Christi amantissimus Imperator quatuor post b menses e vivis abiit.

[96] Porro cum totam hehdomadam ægrotasset Sanctus, simplex moribus, [moritur Octava Paschæ] sed gubernandi scientia multiplex; sapiens in verbis, sed sapientior sensu; magnus inquam Patriarcha Eutychius; mente firma Deum precatus pro universis, usque ad septimam horam Dominicæ secundo-primæ c post Pascha (conveniebat enim ut septima hora perageret ea quæ sunt quietæ obdormitioni propria) post benedictionem cunctis datam, ut olim filiis suis dedit Jacob, novus ipse Jacob pedes extendit: [sub noctis initium,] & circa nonam aut decimam horam in manus Domini commendavit spiritum suum, & discedens ex hac vita in senectute bona, ab Angelis ad cælestes choros est sublevatus. [dum populus Kyrie eleison conclamaret] Quomodo autem id deinceps cognovimus? Vtique ex duobus quæ tunc contigere signis. Eodem siquidem tempore, quo illius anima sejungebatur a corpore, universus populus in ecclesia clamavit clara voce, Kyrie eleison; postquam scilicet Hebdomadarius d lucernariam precationem absolvens dixisset, Miserere nostri Domine, miserere nostri secundum magnam misericordiam tuam: Domine exaudi & miserere. Tunc nempe conversus in eas quas diximus voces populus, magno cum clamore, [corporis mortui decorus situs.] Pastoris atque Doctoris sui animam transmisit ad Deum, ipso ita rem moderante. Quis id non admiretur? Quis non item illud, quod nec oculi nec reliquæ corporis partes cujusquam opera componendæ fuerunt; cum illi quidem sub palpebris suis, sicuti naturaliter dormientibus solent, decore conderentur; labra autem conclusa & manus ante pectus complicatæ invenirentur, & totum corpus sponte sua tam convenientem situm accepisset, ut nullius manus illi fuerit admovenda; sed appareret divinioris animæ opus esse ipsam illam corporis extincti compositionem. Sed quid deinde consecutum sit videamus.

[97] Rursum apparuit similis Basilio, de quo magnus Gregorius ait: Cum jacturam sensisset civitas, orphanam se derelictam questa, moriendi necessitatem tamquam tyrannidem incusavit; & animam, [exequiæ honoratæ,] velut si manibus aut precibus posset retineri, comprehendere concupivit. Omnibus autem ad funus paratis, Sanctus ipse manibus Sanctorum sublatus gestabatur, singulis vel oram vestimenti vel sacrum feretrum contingere gestientibus. Quid enim corpore illo purius aut sanctius? Aliis ad eos qui portabant appropinquare, aliis aspectu tantum, quasi ex eo quoque utilitas proveniret, frui cupientibus plenæ erant plateæ, plenæ porticus; omnes ædium fenestræ, omnia tectorum fastigia & culmina. Premebant se mutuo qui præibant & qui sequebantur, qui prope erant & qui adventabant, immunerabilis hominum promiscuæ ætatis ac sexus multitudo, cum eaque quotquot apud Imperatorem erant in gradu aliquo dignitatis, imprimis Vrbis Præfectus, omnes superans in viri sancti funere honestando: adfuisset etiam Imperator, nisi curandum sibi putasset, ne quis in populo tumultus nasceretur: adfuerunt autem omnes militum & Sacerdotum ordines atque infinitus cœtus monachorum. [& maximo concursu celebrata,] Certabant cum lamentis cantus psalmorum, cedebat perturbationibus philosophia nostri cum externis, externi cum nostris contendebant, utri magis lugendo plus consolationis perciperent. Illud porro admirabile ac pene incredibile fuit, quod ex tot hominum millibus nemo ullum in periculum incidit, præsertim cum multi deprimerentur ipso pondere super se stantium, e visendi corporis causa. Ceterum ut epitaphii more paucis absolvam, Honorat ingressum ejus, egressum gloriosiorem honorando [Deus] f, multas quidem excitans lacrymas, sed plures relinquens in animis omnium, majorem circa eum gloriam intuentium.

[98] Inter hæc, vitatis ægre rapientium manibus, illatum est corpus in ædem sanctorum Apostolorum; & juxta institutionem sanctorum Patrum appositus est Patriarchis Patriarcha, [sepultura in templo Apostolorum] Prædicatoribus Prædicator, Martyribus Martyr, Apostolis eorum secutus vestigia: cujus etiam corpus juxta corpora eorumdē sanctorum Apostolorum S. Andreæ, Lucæ, Timothei, secundum longitudinem ante altare ad basim ejus contumulatum, requiescit: hunc enim locum ipse sibi vivus elegerat, ut corpus suum ne post obitum quidem longius a sancto altari recederet. Quia cum anima cælesti assisteret altari, ibique cum sanctis Angelis & Apostolis pro universo populo preces effunderet; æquum etiam erat ut quod illi conjunctum fuerat corpus, quodque simul incesserat certa veratque, ne quidem in terra sejungeretur unquam ab almo altari; sed cum Sacerdote supplicante, Deoque hostiam divinam offerente, pro suo populo & civitate quodammodo supplicaret. Nā & corpora Sanctorum parem habent cum animis virtutem: quia pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum ejus; & Protegam civitatem hanc, inquit, Dominus, propter me & propter David servum meum: ideoque magnæ nobis consolationi sunt Sancti, qui per fidem vicerunt regna, adepti sunt repromissiones, & post vitæ commutationem pollent virtute majori. [4 Reg 19, 34]

[99] Agite nunc etiam magni Basilii laudatores; mihique sermonis inopia laboranti optulamini. [synopsis virtutum ejus,] Ego quidem plura cupio præterire: sed aliud me post aliud trahit, & tamquam in corpore partibus omnibus æque pulchro, quid quid ocurrit videtur pulchrius, & orationem ad se convertit. Agite igitur egregias illius dotes persequimini, qui illarum & laudatores & testes existitis. Præclarum inter vos certamen suscipite, viri simul ac feminæ, adolescentes & virgines, senes & juvenes, sacerdotes & populus, monachi & cœnobitæ, qui in contemplatione quique in actione versamini. Alius laudet studium ejus in jejuniis & precibus tam assiduum, velut si corporis expers fuisset: alius vigiliarum & psalmodiarum constantiam: alius asperam atque incredibilem duritiem victus, aut animi demissionem: alius oblivionem injuriarum in eo præcipue excellentem, juxta præceptum Apostoli dicentis, Sol non occidat super iracundiam vestram. [Eph. 4, 26]

[100] Omnis igitur præsentium chorus qui me circumstatis, quotquot ad superiorem & g quotquot ad inferiorem templi partem pertinetis, quique ex nostrorum quique ex numero externorum adestis, [ob quas ab omni hominum genere laudandus.] conficite mecum laudationem, & alius alias novi hujus Basilii virtutes celebrate. Qui præsidetis in judiciis, laudate legislatorem; qui civitatem regitis, civem; qui estis de populo, popularem; qui eruditione delectamini, magistrum; qui solitudine gaudetis, illius amantem; qui frequentia, judicem, qui simplicitate, ducem; qui contemplatione, theologum; qui in secundis rebus versamini, moderatorem; qui in adversis, consolatorem; virgines, virginem; conjuges, castum; senectus baculum; juventus, disciplinam; paupertas, largitorem; custodem, opulentia. Videntur mihi quoque defensorem viduæ, pupilli patrem, inopes pauperum studiosum, hospitalem hospites, fraternitatis dilectorem fratres, ægrotantes medicum cujuscumque morbiac medicinam, sani conservatorem valetudinis; omnes denique efferre eum laudibus, qui omnia factus est omnibus, ut omnes aut plurimos lucraretur. Ego quidem sic amborum Patrum virtutes laudibus miscens, tenues sermonis epulas convivis delicatis apposui, caules scilicet cum pastillis tamquam apparatum deliciosum, nequaquam laudis futurus expers, quia quod honestum erat præsumpsi: vobis autem, qui tanto studio justa magno Euthychio persolvistis, nihil aliud consuluerim, nisi ut ad illum semper respicientes, vos illum cernere & vicissim ab eo conspici existimetis: hæc enim coronis erit recte factorum ejus, in hoc virtutum viri thesaurus consistit.

ANNOTATA.

a Anno 582 fuit Pascha die 29 Martii, littera Dominicali D.

b Adde, & octo diebus; nam Tiberium 14 Augusti mortuum esse diximus.

c Græce τῆς δευτεροπρώτης Κυριακῆς, ea Latinis Dominica in Albis, sive prima post Pascha, Græcis Dominica nova, νέα, etiam dicitur. Allatius in Dissertatione de Dominicis & hebdomadibus recentiorum Græcorum; addit Dominicam Thomæ vocari, ab Euangelio; & ab ordine Dominicarum, quarum prima nunc censetur ipsa Dominica Paschalis, dici secundam, a qua deinceps sequentes feriæ nomen accipiant, contra quam fieri ante Paschæ consuevit, quando feriæ Græcis nominantur a sequenti Dominica. Videtur hic δευτεροπρώτη dici Secundo-prima, sicuti in Romano Breviario dies octava a festo S. Agnetis 21 Ianuarii vocatur Agnetis secundo.

d Græce Κυριακὸς, quasi Dominicalis, quod qualibet Dominica mutarentur Clericorum seu Presbyterorum vices dicendi præcationem. Hebdomadarium tamen vertere maluimus: qua voce, ad significandum cujus eæ vices sunt, Chorus Latinus utitur.

e Zinus vertit, cum multæ etiam feminæ accederent onus in utero gestantes. Sed Græca aliud prorsus indicant, quale scilicet in magno visendi studio fieri solet, ut aliorum humeris insistant alii.

f Obscurißimus hoc loco, fateor, Græcus textus est, quemque vix demum addita voce Deus ad sanitatem aliquam adducere licuit: Zinus in aliam prorsus interpretationem abiit, ita scribens: Atque ut aliquem epitaphium adjungam externis honoribus interior cumulatur. Multorum quidem lacrymas excitavit, sed ea major gloria fuit quod omnium animis defixus hærebat.

g Græce ὅσοι τοῦ βήματος καὶ ὅσοι τῶν κάτω, intelligiturque Clerus, qui inter sacra occupat locum altaris (tribunam seu chorum Latini dicunt) & populus, qui extra cancellos anteriorem & inferiorem templi partem occupat: quæ Zinus non intelligens vertit, Qui pulpitum attingitis & qui estis inferius: quasi cum respectu ad oratorem ipsum, ex ambone verba facientem.

EPILOGUS.

Restat ut qui me benigne audistis, tuque imprimis divinum ac sacrum Caput, [Excusat auctor suæ dictionis tenuitatem] detis veniam paupertati orationis meæ, Mosaicum illud de agni esu mandatum expendentes: Decima die mensis primi tollat unusquisque agnum per domos & familias suas: sin autem minor est numerus quam sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui conjunctus est domui suæ. [Ex. 12, 3] Si ad unius agni esum multos convocandos præcepit; quid ad Pastoris alicujus & quidem talis Pastoris laudationem fieri mandasset? Ego sancte Pater, cum tuis encomiis prædicandis par esse non possem, legi obtemperans, non pauperes vicinos meos; sed æquales ac pares tuos, eximios utique viros, convocavi; non ut agnum unum edi conspicerent, sed ut Pastorem peregrinationis socium collaudarent. Æquum est sane ut transeuntes per viam & a viatico tenuiter instructi, id est eloquentia & doctrina inopes, concinnæque & sonoræ compositionis elegantia, eant ad aquam vivam & bibant ex ipso fontis labro ac puteo: neque enim decet ad alienam, doctrinam inquam & eruditionem, accedere. Itaque quæ ex tuis recte factis potui assequi dicendo, Pater sancte; ea sitientibus prompte apposui: quæ autem vires meas superabant, neque sermone meo poterant comprehendi, divina sapientibus viris ipsorumque sermonibus direliqui: quorum verba, sicut scriptum est, sunt stimuli & quasi clavi igniti: Da autem sapienti occasionem & sapientior erit, doce justum & festinabit suscipere. [Eccl. 12, 11., Prov. 9, 9., 2 Cor. 8, 14] Apostolus vero, Vestra, inquit, abundantia illorum inopiam suppleat, ut & illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas & adimpleo ea quæ desunt passionum Christi in carne mea: & iterum, Quod mihi deerat suppleverunt Fratres venientes a Macedonia. [Col. 1, 24., 2 Cor. 11, 9] Et vos igitur, viri perfecti, qui viri hujus sancti divinique Patris ac magistri laudatores ac veri estis filii, animi mei studium atque propensionem boni consulite; & quod deest laudationi, supplete; imo vero totum hoc onus in vos suscipite, ut impleatur quod scriptum est, Frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma, invalescit autem sicut regnum clausum vecte. [Prov. 18, .9]

[102] Tu vero, sanctissime ac Beatissime Pater, de cælo nos respice, & vitæ nostræ cursum ad salutem dirige, [& Sanctum invocat,] ut cum hinc necesserimus recipias nos in sinum Abrahæ & in æterna justorum tabernacula, ubi purius atque perfectius videamus quæ abs te didicimus de sancta & sempiterna ejusdem essentiæ Trinitate. Eamdem, Pater, deprecare pro nobis famulis tuis, proque grege tuo, hoc fidelissimo Christique amantissimo populo, ut bona consequamur æterna, in Christo Jesu Domino nostro; cum quo Deo & Patri gloria sit & adoratio, simul cum sancto bonoq; & vitæ largitore Spiritu, nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

DE S. VVINEBAVDO ABBATE.
TRECIS IN GALLIA.

CIRCA AN. DCXX

[Praefatio]

Winebaudus, Abbas, Trecis in Gallia (S.)

G. H.

Nicolaus Camusatus in Promptuario sacrarum antiquitatum Tricaßinæ diœcesis, inter alia illustria monumenta & Sanctorum Acta, [Vita olim Scripta.] edidit a pag. 288 ex antiquis Codicibus MSS. Vitam S. Winebaudi, Abbatis monasterii S. Lupi, tunc in suburbio urbis Trecensis constituti. Hanc Vitam more nostro distinctam & illustratam damus, simplici fatis stylo, sed veridico conscriptam: quam suo stylo contractam edidit Benedictus Gononus lib. 2 de Vitis Patrum Occidentis pag. 97. & in linguam Gallicam translatam Nicolaus Des-Guerrois in Historia Ecclesiastica Trecensi, potißimum ad annum DCXXII, ac denique Simon Martin in Sacris Reliquiis deserti pag. 278 & sequente. [Ætas.] Floruit hic Sanctus Abbas in ea dignitate circa annum DLXXX, e vita migravit circa annum DCXX, uti ex ipsis Actis per probabiles conjecturas colligimus.

[2] [ejus monasteriū S. Mariæ dicatum] Cum seculo Christi quinto floreret S. Lupus Episcopus Trecensis, ante memoratum cœnobium extitisse, sed Deiparæ Virgini Mariæ dicatum, habent antiqua Acta ejusdem S. Lupi ad XXIX Iulii edendas, & confirmat Camusatus in suis ad hanc Vitam Notis. Quo etiam tempore in vicina diœcesi Lingonensi extructum est monasterium Reomanense, uti constat ex Vita S. Ioannis primi Abbatis, ad diem XXVIII Ianuarii illustrata; eminebantque in sanctitate vitæ Romanus & Lupicinus, fratres & Abbates in monasteriis Iurensibus de quibus actum est XXVIII Februarii & XXI Martij. [dein S. Lupo Trecensi] Cum prædictus S. Lupus, in basilica dicti monasterii sepultus, pluribus clareret miraculis, S. Lupi cœnobium appellari cœpit, quod permansit usque ad annum DCCCXCII, [eversum anno 892] quando a Normannis est incensum & eversum. Quam cladem Clerici ac monachi dicti cœnobii prævidentes, securioræ loca, asportatis secum reliquiis S S. Lupi & VVinebaudi, petierunt, & postquam impetus Normannicus resedit, reversi; ædem intra urbis septa sub eodem S. Lupi nomine extruxerunt, sub Canonicorum auspiciis diu gubernatam: qui circa annum MCXXXV Augustianæ regulæ normam susceperunt, [intra urbem restauratur.] electo Abbate Girardo ex Priore S. Martini assumpto, cui successerunt Eurardus; dein Guiterus: sub quo sacra ossa S. VVinebaudi fuerunt in novam capsam deposita. Hujus rei historiam ita narrat Camusatus pag. 300. [Reliquiæ S. Winebaudi an 1180 exornata.] Anno MDCIX sacrarum D. Winebaudi reliquiarum custodes, dicti cœnobii S. Lupi Religiosos, rogavi, ut capsam, in quam ipsæ reliquiæ ingestæ sunt reserari recludique permitterent, quod æquo animo annuerunt. Ea vero patefacta, inventa sunt ossa, reverenter collocata in eadem theca, bracteis argenteis obtecta, quam etiam duodecim Apostolorum argenteæ imagines affabre factæ circumquaque ambiunt: in quam etiam aliqui Latini incisi fuerant versus: ex quibus duo hi solum integri restant.

Anno milleno centeno ac octuageno,
Præsule Matthæo, fio sub Patre Guitero.

De Matthæo, qui fuit LVII Episcopus Trecensis, consule Sammarthanos tomo 3 Galliæ Christianæ pag. 1081.

[3] In loco suburbano, ubi S. Winebaudus fuerat Abbas, postmodum extructa est ædicula S. Martino sacra, [brachium in Sacello S. Martini.] in qua alterum S. Winebaudi brachium reverenter adservari tradit supra indicatus des-Guerrois; qui asserit, locum octo leucis Trecis dissitum, prope pagum S. Petri de Boursenay, celebrem esse eremitica vita S. Winebaudi: ubi teste Camusato pag. 300 Prioratus est, ejusdem S. VVinebaudi nomine insignitus, qui ex Divi Lupi cœnobio dependet: ubi fons limpidissimis scatens aquis, Prioratus sacrarium irrigat: quo complures, febrili calore æstuantes, post salutatum precibus votisque invocatum eumdem Divum Winebaudum, se proluūt, & a morbo ejus præsidio recreantur? sicut ante quadringentos annos Guarnero Triagnelli Domino contigit: quod ipse, tanti non immemor beneficii, toti posteritati testatum esse voluit, monumento litterario hac verborum formula concepto.

[testimonio an. 1179 confirmatus.] Ego Garnerus de Triagnello notum fieri volo universis, tam præsentibus quam futuris, quod Canonici S. Lupi Trecensis, apud S. Winebaudum degentes, tres modios avenæ pro salvamento singulis annis, de suis propriis mihi reddere solebant. Sed cum ego diutius febre quartana vehementer fuissem afflictus, ad fontem B. Winebaudi quadrigis propter nimiam debilitatem vix adductus, ibidem tribus diebus balneatus, beati Confessoris meritis & intercessionibus a febre omnino liberatus, unum modium annonæ prædictæ in Iesu Christi gratiarum actione eidem ecclesiæ in eleemosynam perpetuam condonavi, Actum anno MCLXXIX.

[4] [relatus ad 18 Decembris a Trithemio,] Hunc S. Winebaudum, vel hoc solo titulo, quod Abbas fuerit, Ordinis Benedictini viris illustribus adscripsit Trithemius lib. cap. 67 his verbis: Winebaldus Abbas monasterii S. Lupi Trecassini, vir doctus & sanctus, apud Regem Lotharium, qui Burgundiam obtinuit, in magno pretio fuit. Hic etiam B. Lupo Senonensi Episcopo valde familiaris & dilectus, eum Regi offenso reconciliavit. Claruit anno Domini DCXX, cujus festum XV Kalendas Januarii celebratur. Trithemium sequuntur Wion & Dorganius in Martyrologiis monasticis: [quo die obiit S. Winibaldus Ab Heidenhemēsis] quibus perperam citatis Ferrarius refert S. Wunibaldum Abbatem Heidenhemensem in Germania, fratrem SS. Wilibaldi & VValburgis, quem dicto XVIII Decembris mortuum esse diximus VII Februarij ad Vitam S. Richardi patris num. 9. De eodem etiam isto die agit Saussaius.

[5] [at 6 Aprilis ab aliis memoratur.] Verum quia octavo Idus Aprilis obiisse infra in Vita dicitur S. Winebaudus, hac die resertur, sed nomine magis detorto, in MS. Carmelitano Coloniæ adservato & MS. Florario Sanctorum, item in Martyrologio Coloniensi anno 1490 excuso, & apud Grevenum & Molanum in Auctario Vsuardi: & Wermebandus Abbas appellatur: quos secuti Wion & Dorganius. Ferrarius, & Wermebandum Abbatem, & Guinebaldum Confessorem, ut distinctos, Trecis adscribit: quem Maurolycus Wermebaldum appellat. Menardus rectius Winebaudum nominat, uti etiam Saussaius & Bucelinus, qui longiora encomia ex Vita descripserunt. Mirum est eamdem non referri a Constantino Ghinio in Natalibus Sanctorum Canonicorum, cum cœnobium illud S. Lupi a quingentis annis fuerit Ordinis Canonicorum Regularium S. Augustini. In pervetusto Martyrologio MS. Ecclesiæ Remensis SS. Timothei & Apollinaris, ita memoratur. Trecas S. Winebaudi Presbyteri & Confessoris, Ferrarius iterum sub nomine Vanebotti eum suo Catalogo ad diem XVI Aprilis inscripsit. Ioannes Mabillon in Indice Sanctorum Prætermissorum in seculo secundo Benedictino refert S. Winebaudum, & asteriscum non apponens, rejicit a germanis Benedictinis. Festivitas S. Winebaudi, ob majorem populi accurrentis commoditatem celebratur Dominica II post Pascha, uti ex epistola Trecis a R. D. Cousinet scripta accepimus anno MDCLXIII.

VITA
ex Promptuario Tricaßino Camuzati.

Winebaudus, Abbas, Trecis in Gallia (S.)

BHL Number: 8949

EX CAMUSATO.

[1] Laus operum virtutumque sanctarum veraciter aucta, lucis tramitibus clareat; ut perfectio gestis non indigeat, plebsque pia suum non omittat ordinem, sed manifesta ratione patescat. Vir sanctissimus Winebaudus, a Nogenti vici diœcesis Tricassinæ civitatis indigena, ortus est natalibus non infimis. [Natus Nogenti,] Pater namque ejus & mater ex sobole fuerunt Romana, sed cum summa libertate egregii præcellerent pollentes, filium ad erudiendum litteris destinarunt, qui etiam cum summa celeritate sapientiam, quæ donum Dei est, adipiscitur; & gratiam Spiritus sancti mox consequitur, & cum dicatus Deo, [fit Clericus,] incertos caducosque mundanæ fragilitatis casus pertimesceret, clericatus onus accepit, & regularem normam fons divinus ita ei infudit, ut in cellula exigua solitariam duceret vitam. Cum igitur in oratione & jejuniis & psalmorum cantibus atque excubiis pernoctaret; divina crebrius munera, non vacanter sed decenter, vir sanctus per sacra mysteria celebrabat [per quæ & patuisse] aditum primævæ virtutis ejus, gloriosius est dicere. Porro mihi tanti ac talis viri dicenda consurgit materia: qui vere beatissimus, [& abstinentiam colit.] abstinentiæ vel delicatioris cibi vel carnis ingluviei, a pueritia, inspirante Domino, tantæ continentiæ frænos sibi imposuit, ut non jam majus exigeret, quam quod singulari buccella lactis aleretur puerulus.

[2] Cum jam solutæ pecudes in pascua sua degerent, & herbarum pecora victualia depascerent; quidam (ut aiunt) fur in agello vicino, nomine b Honorius, matris suæ vitulum solicitat ad furandum. [fur abductis vitulum] Tunc ille anxius quid ageret, veluti fera terribilis exiliit, collum vituli strinxit brachiis, & os ejus velocius effrænavit, ut non audiretur mugitus vituli: ligatum ferro animal, quin & verberibus coarctatum, secernit a matre ejus, & ad suam domum ubi latebat collocavit. Illico apprehensa securi, [nequit occidere] dextra flexa in capite; voluit interficere, cogitans miserrimus quod sibi non posset eripi: cui post tergum Angelica manus retinuit manubrium. [ab Angelo impeditus:] Nihil profuit virium augmentum, cum nequaquam ulla vi poterat ei facere detrimentum. Sæpius per triduum functus est hoc officio facinorosus latro, ac demum arreptus est a dæmonio. [a dæmone arreptus, mugitum edit:] Vox humana mutata est in pecudis vocem, pariterque currebant, sed mugitus ejus ad astra penetrabant. Vitulus exesis & dissipatis nexibus, ad matrem festinavit illæsus; & prædo diris constipatus ardoribus, ad Sacerdotem properavit cruentus: & cum prope cellulam sancti viri assisteret, caput exagitans crebrius, informes personabat balatus. Audiens hæc vir beatissimus Winebaudus, [a S Winebaudo,] ostium cellulæ patefecit, signumque Crucis ori ejus imposuit; complexaque cervice perstringens ulnas, ori insufflat, & ex mugitu vox tranquilla regressa est. Ad quem vir exorabilis ait. Miti castigatione redarguo te, [emendatus dimittitur.] ut nequaquam ulterius audacter noxius ulli existas; sin autem non vis, & hic & in futuro gravia pœnæ supplicia sustinebis atque tormenta. Quæ tua sunt, tibi justa sufficiant: abutere illis, si vis opes tuas vitali beneficio cursimque agere; castigatumque ac mitigatum, illum ad propria abire permisit.

[3] Audiens beatissimus vir c Gallomagnus, Tricassinæ urbis Episcopus, famam B. Winebaudi, [ipse evocatus ad Episcopū Trecensem:] quæ perspicue divulgabatur in populo, illico cum festinatione reverentissimum Lectorem ad virum venerabilem direxit, quem tertianæ typus incommodis gravissimis perurgebat. Vir sanctus Winebaudus pertimescens intrinsecus, & cogitans ne magnitudo Pontificis se non ad propria reverti permitteret, ait: Frater mi, non audeo renuere jussionem Pontificalem, si sanctitas sua permitteret me servum suum ad propriam d cellulam remeare. Denique fidentissimo merito ad eum pervenit, cui non incognitum erat S. Lupi exorando detinere suffragium: & cum vis ardoris ac frigoris repentina infestatione artus Lectoris sæpius exagitaret, [lectorem ejus febri liberat.] inde flexo poplite ad orationem humo se prosternens, excellentis fidei virtute emicuit, & saluberrimam adeptus est medicinam. Quem Pontifex cum virtute S. Winebaudi vi febrium ereptum esse videret, ait ad venerabilem virum: Si permittit almitas tua, tibi loqui non desinam. Necesse nobis est, vir sancte, ut civitatem istam non deseras, & pro ovibus propriis orare disponas. At vir beatissimus ait ad eum: S. Pauli monita non audeo renuere, quibus ait; Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. [Rom. 13, 2] Petiit vir sanctus Pontifex, ut ad basilicam e S. Lupi, ad serviendum sanctimoniæ suæ continuis orationibus, dignaretur promoveri.

[4] Eodem itaque f tempore Audericus jam dictæ basilicæ Abbas decessit: post cujus decessum sacra Fratrum laus omnium voce una conclamat ad prædictum virum Apostolicum, ut venerabilem Winebaudum, quem in Levitici vel Sacerdotalis honoris gradum benedictione sacra summo apice sublimaverat, suis obtutibus mererentur adipisci Abbatem. Videns hæc beatus Pontifex, [Abbas ordinatur:] quod nutu Dei una in populo voluntas proclamaret; ait omnibus qui in amore ipsius unanimiter persistebant: O sacratissimi viri, hunc Winebaudum quem acclamatis, superni Arbitri nutu & voluntate utriusque sexus, acquiescimus & ordinamus vobis Abbatem. Ordinatione accepta, hæc Abbas ait Fratribus: Consolamini & nolite timere: caritas in vobis inconcussa permaneat, ut perfectio non indigeat famulatu. Beatus igitur vir, electus a Deo, jugibus orationibus & jejuniis placita bonitate indesinenter vacabat.

[5] [arete jejunans] Operæpretium est ejus enarrare virtutes, quia in eo tanta parcitas fuit, ut quadragenario numero dierum jejunium usque ad somnum custodiret, & cervicem subditam jugo imposuit, ut in reclusione cellulæ fatigata omnino membra humo prosterneret: nam per totam hebdomadam edulium sibi uberius non exhibuit quam tres panes modicos, [& dure cubans] quos non amplius nisi tribus pugillis farinæ per singulos dies dispertiret, ut per repetitum numerum Trinitatem sanctam indicaret. Et cum beatissimus Winebaudus Abbas in natalitiis Sanctorum a cellula egrederetur, vultu hilari & claro eloquio Fratres corroborabat. Hi autem admirabantur & metuebant eum per omnia, quod tot diebus tantam inediam sustineret, ut dimidium panem ad esum haberet, & integræ partes reliquæ [manebant], quas edacitas non consumpserat. Parsimoniæ laus in melius cum palma triumphi & fama crescebat in plebem: quia Deus misericors etiam athletæ suo vitalem alimoniam ministrabat. [robusta manet valetudine.] Majus robur increvit in eum per abstinentiam, quam si dapibus copiosis sæpius satiata alvus repleretur: sed vir sanctissimus, sapientia pervigil, [prudens & simplex,] lenitate placabilis, dictum Euangelii non præteriit, & serpentis astutiam tenuit: quia & caput suum, quod est Christus, custodivit, ut prudenter devitaret insidias diaboli; & simplicitatem columbæ tenuit, ut mira humilitate in hoc seculo mala non perpetraret. Semper inimicus atrocissimus, ad decipiendas animas innocentum, uti serpens aditum requirit, ut eas percutiat decipula, qua Evam seduxit & socium.

[6] Mulier quædam de villa g Arceacensi, cum sacro die Dominico compater suus ad eam visitandam venisset, qui filium suum spiritaliter ex lavacro sacro regeneraverat: obnixius eum ipsa & vir suus deprecati sunt, ut suam domum ingrederetur; cui cursim præparantes sedilia, [Mulierem sordide avaram] sederunt pariter. Sed cum feminam garrulam, scintilla propriæ avaritiæ inflammasset, præsumptiva anticipavit viri sui colloquium, ut quæ mente conceperat, ore nefanda proferret. Indissolubili (ait) fidei vinculo me apud te constringo, si haberem siceram aut falernum, poculum tibi traderem; quæ tamen lagunculas plenas in conclavi suo recluserat. Ille fide plenus credidit: & remeavit. Statim falsiloquax nutu Dei, serpentino percussa est jaculo. Igitur cum sacro jam dicto die post hæc filii sui caput ablueret ac comeret, manu constricta cohæserunt articuli, & mordicus palmam foravit, ita ut extrema ejus h dentium summitas appareret: [quia] cui tota hebdomada non suffecerat, diem almum incauta polluit. [graviterque punitam] Et cum jam mortem subitaneam ante oculos prævideret, voce magna cum ejulatu exclamavit: Væ mihi! quis subveniet ad auxilium meum, cum Dei judicio condemnata appareo? Dehinc percussa mœstitia, reminiscens de virtutibus sancti viri Winebaudi, quod fama ejus peragraret provincias, reverentissime cum summa festinatione ad eum veniens, quasi ad proprium medicum adjutorium postulabat. Cum autem promptissime se beatissimus Abbas ad orationem prostravisset, & limina S. Lupi propriis oscularetur labiis, & lacrymæ ex oculis ejus profluerent; miseratio divina ab eo longinqua non fuit: cui ad serviendum jugiter, præsens esse non destitit. Oratione peracta, [precibus & signo Crucis sanat,] apprehensa manu mulieris, ei signaculum Crucis imposuit, & digitos (qui in carne connexi erant, ac veluti sudes) sigillatim movens, & convulsos a manu, in usus pristinos revocans, sanissimam ad suum diversorium remisit.

[7] Nommulla nomine, femina de villa Prisciacensi, i paralysis infirmitate detenta septennio, usu unius manus fuerat damnata, nullius rei efficax. [uti & paralyticam.] Tanta immobilitas artubus erat, quod quasi lignum aridum membra omnia flectere non poterat. Inspiratione divina, mira mulieri vicini loci ostensa est visio, placida & benigna; quasi cerneret sanctum Abbatem ingredientem ad eam, & suis sacris manibus membra debilia palpantem, & vigorem pristinum in nomine Redemptoris (effugata debilitate) suis artubus restituentem. Revelatione comperta, parentalis amor & vir ejus continuo allevaverunt eam, onerantes vehiculum, & usque ad Sancti pedes, paralytica deposita, properarunt. Precamur, inquiunt, Domine, ut audias. Jam dudum spiritaliter prævidisti ægrotam; nunc præsens est, adjuva. Mox beatissimus Abbas prostravit se ad orationem, & cum gemitu & lacrymis ait: Domine Deus, qui verus & unus es, dignare hanc debilem & morbidam videre, & ab ea mortem peccatorum depelle. Statim insignis manus, sacræ Crucis capiti signaculum imposuit, oleoque benedicto membratim perlinivit. Commotis doloribus, in robore pristino reparata est: & quæ in plaustro venerat, sanitate recepta remeavit in gloria.

[8] [Pro redemptione S. Lupi] Post hanc rem gestā, Domini Clotharii Regis (nescio quo casu) B. k Lupus Senonicæ civitatis Episcopus dignoscitur incurrisse calumniam, & extra ritū canonicæ sententiæ adeptus exiliū. Pro cujus rei causa, l Archidiaconus suus ad venerandissimum Abbatē pervenit, genibusque innixus est, ut prædictum Regē suggerendum sanctitas sua non renueret deprecari, [abiens ad Chlothariū Regem,] ut non amplius Pastoris præsidio sacrosancta Ecclesia destituta consisteret, nec extorris haberetur nec extraneus. Quamobrem nec fit roganti dilatio, ubi misericordia voces prævenit supplicantis. Cœpto itinere cum divina gratia aggreditur viam propere. Cum vir sanctus ad oppidum Rothomagense eminus appropinquaret, & jam phœbus curriculum, die peracta, ad vesperam declinaret; ait ad comites suos, Figite, fratres, tentoriolum nostrum, quoniam confecti sumus ab itinere: & cum se beatissimus ad quiescendum parumper prostrasset, divina admonitio ægrotis subvenit. Vulgatum est de adventu ipsius, quod in loco vicino Sancti mansio haberetur. Gavisæ sunt interim mulierculæ cujusdam parentes, [cæcam illuminat,] & concurrentes ad eam quæ lumine privata erat, apprehensam illam manu propria tenentes, perduxerunt ad Christi inclytum militem, & aiunt ad eum: Domine, nostram prolem respice. Inspiciens beatissimus servus Domini, mulierem casu tali esse damnatam, benedictionem capiti vel oculis sanctæque Crucis signaculum imposuit. Confestim amotis tenebris clarescunt lumina: & quæ extraneo officio ad eum perducta fuerat, recepit integrum visum, & pedibus suis absque dubio ad propria remeavit.

[9] Necdum puella de loco abierat, & ecce homunculus quidam, jam dictæ civitatis indigena, instigante parte adversa rabidus, turbidus & desperabilis, velut multorum canum latrantium vocibus raucitans dentibusque contendens, [& rabidum sanat.] mordiciis & labiis quæcumque consequi potuisset truculentis dentibus lacerabat, etiam insontes: quem ingens turba hominum vix oppresserunt, ligantes ejus manus ligaminibus, & circunseptus latera vinculis, quasi taurus ferocissimus ad servum Dei pertrahitur. Adsumus, dicunt, ante vos, Domine clemens; devios ab itinere detraxit, quod famuli tui vix huc trahere eum coram te potuimus. Imploramus, Domine, coërce & da requiem rabido. Quos ille cernens, misero condoluit: elevatisque in cælum oculis, in sublime utrasque erigens palmas, oravit. Illico [autem ut] apprehensa cæsarie in occipiti capitis, cervicemque rigidam amplexu confovens, vexillum Crucis ori imposuit; sospes ille effectus est, & nequaquam noxius illis ulterius apparuit, sed incolumis ad genitalem regressus est locum.

[10] [impetrat a Rege captivorum & S. Lupi liberasionem:] Tunc beatissimus pervenit ad Regem in villam nomine Alentum, non longe ab oppido Rothomagensi. Qui cum eum vidisset, gavisus est, & quasi Angelum Domini ac uti munus cæleste excepit. Petiit igitur vir Dei Winebaudus, secundum precem Archidiaconi, ut reos qui a Ducibus vel Comitibus suis in lacunis aut in carceribus tenebantur, Celsitas sua sine ulla dilatione, pro religione Sanctorum vel pro stabilitate regia, dignaretur absolvere. Proinde m quod petiit habuit obtentum: absolutis captivis cum B. Lupo Pontifice Senonicorum.

[11] Vale dicto, iter repetit, Parisius n civitatem advenit, & duos tantum Presbyteros & unū Diaconum secum retinens; in ante expectandus, ceteros abire permisit. Posthæc, ait Fratribus qui secum remanserunt, Oremus, & non faciamus moram, sed secretius gradiamur viam nostram: & cum prius ecclesias Sanctorum venerabiliter circuisset, [vevertens oratione oslia carceris aperit,] fons & origo misericordiæ Deus ei pietatis intuitu intimavit, ut carcerali in loco damnatis, custodiæ nexibus exutis, misericordiæ jubar impartiret. Qua de re accitum Presbyterum comitem viæ, eum allocutus est dicens; Accelera, ne moreris: inquire diligenter si custos carceris adest. Qui pergens velocius, fores propulsans, obseratas reperit, & agnita renuntiavit dicens: Olim, Domine, adventum tuum divina annuntiatio plerisque locis manifeste prænuntiavit: milites quidem qui custodiebant fugerunt, & omnia claustra vinculatorum obserata tenentur silentio. Tunc Sanctus ait: Silete, carissimi, orandi locus advenit. [ex ejusdemq; corruentis ruina,] Et cum orasset, post paululum carcer ille corruit, & intrinsecus damnatorum neminem elisit, imo & membra eorum omnia a compedibus & repagulis omnibus divino mysterio relaxata sunt. Post hæc dixit ad consodales suos, eamus jam, quia nobis Deus patefecit ostia ergastuli. Et cum iissent pariter, ingressi sunt ad illos qui incarcerati erant inter saxa: [educit captivos,] & vix quemquam de ruina manibus suis eruere potuerunt, quia semineces præ fame & siti membris omnibus titubabant, & gressum regere non poterant. Exinde dedit eis vir sanctus panem & potum, & refocillato spiritu & animo, manu sua per singulos capita abluit, & cæsariem capillorum qui per tempus increverant totundit, & dato pretio vestimenta mercatus, sordes pannosque quibus erant amicti jubens rejicere, novis vestibus omnes reinduit, dicens; Videte, filioli mei; absolutionem divinam meruistis, sine metu redite ad propria.

[12] Reverso suo Pontifici & sancto viro Winebaudo & ingredientibus o Senonicam civitatem, plebs exultans obviam progreditur cum hymnis & canticis. Post hæc procedente tempore, die p quadam, dum S. Lupus in urbe Senonica ad prandium sederet, per Spiritum sanctum agnovit; quod vir Domini Winebaudus ecclesiam S. Stephani introisset: tunc relicto prandio, alacer obviam pergit nemine nuntiante, & S. Winebaudum inter ecclesiam S. Mariæ & S. Stephani euntem invenit, [a S Lupo ad convivium pertrahitur:] atque oratione in prædicta ecclesia completa, datoque pacis osculo, ad proprium perduxit convivium.

[13] Sæpius catervatim ad cellulam beati viri Winebaudi confluebant infirmi, deprecantes obnixius, ut vel tactu membra eorum attrectaret, & ærumnosas sarcinas ab eis deponeret. Sed Deus verus medicus, [sanat varios ægros] non dereliquit fidelem amicum diutius orantem: continuo namque, ubi manus Sancti tangebat infirmantes, vigore pristino reintegrato, auxiliante Domino, incolumes ad propria domicilia revertebantur. O virum clarissimum, cujus benignitas baculum suum portantes, a passionibus & febribus liberavit! Dum esset adhuc in corpore constitutus, multi a dæmonibus correpti, [& energumenos:] variis vocibus clamitabant se ejus torqueri virtutibus, & cum per singulos districtionem verbi propensius ingereret, per vexillum signi sanctæ Crucis effugata dæmonia possessos, tamquam vasa nitida, relinquebant: nam beatissimus athleta atque servus Domini, per obtestationem divinam præcipiebat, ut mirabiliter effugati maligni spiritus illuc pergerent, ubi flammigera sustinerent tormenta.

[excellit castitate & aliis virtutibus:] O quam pretiosum virum! in quo nullus stetit dolus, qui numquam libidinose carnalem commiscuit thorum, ut castitate custodita in eo virginitatis integritas permaneret. Tantam etiam in se misericordiam habuit, ut indigentibus indesmenter eleemosynæ largiretur alimentum. O Sacerdotem præoptimum, jejuniis castigatum, orationibus devotum, templum Domini, habitaculum Spiritus sancti! Ad tempus ergo illud accedamus; in quo transmigravit ad Dominum. Translatus est in supernam Hierusalem, Justis exultantibus se tantæ fidei plenum excepisse collegam. Promeruit amicus Dei ut in terra editus, gloriam cælorum possideret per virtutem quam non habuit per naturam. Obiit vir sanctus octavo Idus Aprilis. Mundum vicit, [moritur 6 Aprilis.] spiritum emittens ad cœlum: vitæ terminum non deposuit, sed mutavit. Oremus ut per intercessionem ipsius super nos Dominus vultum suum dignetur illuminare, quo per verbum verum possimus arctam viam currere. Quod ipse præstare dignetur, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Nogentum oppidum, duodecim circiter leucis Trecis dißitum prope Sequanam fluvium, versus Parisios.

b Vereor ut recte scriptum sit nomen, quod ipsius agri esse potius crediderim quam furis indigni nominari.

c De Gallomagno Episcopo actum est 2 Aprilis in Vita S. Nicetii cap. 3 ubi littera b in Notis, observavimus eum interfuisse Concilio Parisiensi an. 572 aut seq. & Matisconensi anno 581.

d

S. Winebaudum, antequam ad Archimandritæ illius sacræ domus Lupinæ extramuranæ honoris amplitudinem eveheretur, in eremo anachoreticam vitam in quodam Tricassinæ diœcesis loco, septem leucis ab urbe dissito, duxisse, ex firma traditione persuasissimum habetur, in quo ut canit ille:

Fons est illimis vitreisque argenteus undis.

Ita Camuzatus. De hoc fonte miraculis claro supra egimus,

e Hic est S. Lupus Episcopus Trecensis, mortuus 29 Iulij anno 479. Ejus autem basilicam cum cœnobio tunc temporis extra urbis mœnia fuisse, jam vero quia civitas Tricaßina hac parte dilatata est & longius producta, murorum ambitu cinctam, præ se ferre S. Martini titulum, tradit Camuzatus.

f Des Guerrois Auderici obitum & succeßionem S. Winebaudi refert ad annum circiter 580, le Cointe in Annalibus Ecclesiasticis Francorum rejicit in annum 583.

g Arceia, sive Arceiæ, antiqua urbs ad Albam, sive Albulam fluvium, 8 leucis Trecis, memorata in Itinerario Antonini, & in Vita S. Balsemii, 16 Augusti illustranda; unde Arciacensis Campania, sicut Catalaunensis Campania dicitur.

h Fortasse digitorum, ut significetur, extremas unguestrans manum perforatam apparuisse.

i Des-Guerrois appellat Gallice Precy.

k In Vita S. Lupi Episcopi Senonensis, dicitur causa exilii, ira & furor Farulsi, a Chlothario Rege (postquam Burgundiæ regnum obtinuerat, defuncto Theoderico Rege, ejusque filiis anno 613 occisis) in Burgundiam directi; & iniquit as Medegesili, qui in S. Remigii suburbio monasterium regens, sancti Episcopi locum occupare conabatur, & ideo a civibus Senonensibus occisus est.

l Hæc ita in eadem Vita narrantur: Ea tempestate in Tricassina civitate florebat S. Winebaudus, in basilica antiqui Præsulis Lupi, apud eamdem urbem quiescentis, Abbatis fungens ministerio, sanctitate mirabili. Porro Senonicæ Ecclesiæ Archidiaconus Rognegisilus, populi precibus, imo vero Christi amore incitatus, a S. Winibaudo precibus contendit, ut a Rege Chlothario peteret, S. Lupo ut liceret ab exilio revocari atque Sedem reverti suam, ne plebs Pastore orbata, luporum faucibus exposita videretur. Fecit Winibaudus ut rogatus erat.

m Eadem S. Lupi Vita. Rex ejus precibus flectitur, mutat odium in benevolentiam, mittit a latere suo virum Dei Winebaudum, qui sanctum Episcopum reducat. Ubi in mutuos venere conspectus Lupus & Winebaudus, præ gaudio pariter fleverunt. Winebaudus doluit ca sancti Antistitis calamitate: eumque dolorem inter mutua colloquia testabatur … Deinde simul se dant itineri, & B. Winebaudus sanctissimum Præsulem lætus Regis obtutibus præsentat. Lætatur Rex & Proceres omnes gratulantur tanti Antistitis præsentia.

n Eadem vita: Porro autem inclyti Sacerdotes Lupus & Winebaudus, Regi & proceribus ejus valedicentes, sanctitatis inter se conjuncti nexibus, Lutetiam pertranseunt: & ecce multa reorum turba vinculis constricta, aut carceribus inclusa, eorum virtute solvitur, eisque obviam progreditur.

o Eadem Vita: Obviam deinde beatis viris Lupo & Winebaudo plebs Senonica egreditur cum hymnis & canticis, permultis præ gaudio flentibus.

p Eadem plane narrantur in dicta Vita S. Lupi.

DE B. NOTKERO BALBVLO.
MONACHO SANGALLENSI IN HELVETIA.

ANNO DCCCCXII.

[Praefatio]

Notkerus Balbulus, monachus Sangallensis, in Helvetia (B.)

AUCTORE D. P.

Lvxoviensis monasterii disciplinæque exinde propagatæ auctor institutorque sanctißimus Columbanus, [S. Columbani discipulus S. Gallus,] cujus diem festum Ecclesia XXI Novembris recolit, impiæ Brunichildis furori cedens, inter alios viæ & exilii comites, Sanctos Gallum Deicolumque ascivit; quibus in itinere coactis subsistere magistrumque dimittere, ob infirmitates Dei providentia immissas; ab eorum quidem altero Lutrense cœnobium in Burgundia, sicut XVIII Ianuarii dictum meminimus, accepit exordium; ab altero nomen retinet nobilissimum nunc in Helvetia monasterium, a Sancto, inquam Gallo, circa annum DCXXVI ibidem tumulato & miraculis clarescente. Quæ fuerit ibi primis istis initiis servata Regula nihil attinet quærere, nam tenuisse discipulos & posteris servanda tradidisse sui magistri instituta, debet haberi certißimum: hæc autem (ut ipsa inspicienti planum siet) erant a Benedictinis constitutionibus diversißima. [magistri institutum tenuit:] Quæri solummodo posset quamdiu ea sola fuerint servata a S. Columbani sectatoribus: & de Lutrensibus quidem difficilius id poterit definiri, cum ex S. Deicoli Vita dumtaxat habeamus, iniquos desolati jam loci possessores, [ad ejus cella fundatur postea monasterium,] Hugonem Comitem filiosque ultione divina perterritos, post annum DCCCCXI vovisse, quod Beatissimi Benedicti Regulæ, tonsura, habitu, professione obedientialiter se subderent, & ejusdem loci stabilitatem fine tenus custodirent. De S. Galli Cella determinatius constat, ex ipsis ejus Actis a VValafrido Strabone fideliter descriptis, S. Othmarum, primum Abbatem eo loco esse institutum a Carolo Martello, ut regularem inibi vitam instituere studeret; & a Martelli filio Pipino, libellum, quem Benedictus Pater de cœnobitarum conversatione composuerat, accepisse, atque ex illo tempore monasticæ vitæ in cœnobio S. Galli exordium designari.

[2] Quantis ea ibi profecerit incrementis, ex hac, quam daturi sumus, S. Notkeri Balbuli vita egregie elucescet. Quia tamen discreta Abbatum indulgentia sanctis illis ascetis, propter summam loci inopiam & carentiam piscium, [quod velut minus regislare sub Otthone I accusatum] præter Regulæ præscriptum aliquid relaxarat circa esum carnium & paucularum rerum proprietatem, ingens quædam adversus eos commota tempestas est, sub Otthone Magno, Regulæ constituendæ prætextu. Sed mißis ad inspiciendum. Episcopis totidemque Abbatibus e regno primariis, manifeste patuit, id quod aliqui eorum antequam irent Imperatori testati fuerant, magis Regulares in Regno monachos non haberi. Itaque illi quidem, ut jußi erant, mira caritatis discretione usi, optime consolatos, & in Regulam S. Benedicti stabilitos ut volebant, reliquerunt; Imperatori autem retulerunt, quod omne habere eorum solicite scrutati, apud neminem illorum ullius boni copiam præter caritatis & humilitatis invenissent: solam loci paupertatem obesse, quo minus in vino & ceteris Regulæ sumptibus præscripta monachis præberentur solatia. Cumque nihilominus Kebonem Laurishamensem Abbatem eodem redire jußisset Imperator, [invenitur optimam servare disciplinam.] ut Benedicti viam discretione, qua nosset, coram Galli pullis ingrederetur, moreque suo eos doceret vivere; eoque non contentus, etiam Sandratum Coloniensem monachum aliquanto post tempore recipi ab eis jußisset, ut disciplinæ formandæ magistrum; hic, quia ibi nihil quod argueret inveniebat, non erubuit eis vitio vertere, quod gloriosa vocum exaltatione quotidie Dominicam, in ecclesia; in refectorio vero Feriam sextam semper agerent, jejuniorum rigore & vini parcimonia. Igitur cum hic præ verecundia culparum, contra ipsam quam stabilire venerat Regulam commissarum, fugam tandem iniisset; Ottho molestiarum pœnitens, quas prætextu Regulæ innoxiis attulerat, sua ipsos visitatione solatus est, & admirabilem in cunctis disciplinæ rigorem admiratus, quando medius eorum in ecclesia consistens omnesque circumspiciens, baculum e manibus sibi elabi experimenti causa permisit, & nemini monachorum caput aut oculos ad hoc motos vidit.

[3] Describuntur hæc fuse ab Ekkehardo monacho Sangallensi, in libro de casibus monasterii ultra annum DCCCCLXXXII perducto; itaque describuntur, ut nisi Walafridus Augiensis Abbas, rogatu Gozperti Sangallensis Abbatis & monachorum ejus, [& S. Benedicti Regulā cum primo suo Abbate accepisse.] S. Galli vitam scribens sub annum DCCCXXX, tam expresse docuisset, quod post gloriosam B. Galli depositionem, a temporibus scilicet Dagoberti usq; ad Carolum Martellum, quotidianas excubias apud sacri corporis reliquias administrarint religiosi quidam Clerici, vel discipulatus ejus memoria vel divino amore succensi, absque ulla scilicet cœnobiticæ vitæ forma; quodque S. Othmaro, ad eamdem ibi constituendam assumpto, datus fuerit libellus S. Benedicti Regulam continens; nisi inquam hæc ex ipsorum Sangallensium scriptis Walafridus ita clare testaretur, omnino suspicaremur locum illum, jam inde a S. Galli morte usque ad Otthonum tempora, numquam interrupto disciplinæ ordine, fuisse gubernatum secundum S. Columbani Regulam, cui ut Benedictina superinduceretur, tunc primum tanto strepitu ac molimine sit agitatum. Nunc vero nihil est quare S. Othmarum & secutos in Sangallensi monasterio Sanctos, ac nominatim hunc, de quo acturi sumus, Notkerum Balbulum, Benedictinis aliquis cunctetur adscribere.

[4] [Ibi S. Notkerus sub annum 870 florens] Receptus hic admodum puer in monasterium illud est sub Grimaldo Abbate, post annum DCCCXLI, & primum Ysonis, deinde Marcelli Hiberni disciplinæ commissus, huic in magisterio scholæ claustralis succeßit; sicut socius ejus individuus Ratpertus in regimine canonicæ, id est clericalis juventutis, extra claustrum, successerat Ysoni sub annum DCCCLXXI morienti. Hoc tempore vel paulo post composuit idem B. Notkerus illud Martyrologium, quod sub ejus nomine ex MSS. S. Galli vulgavit Henricus Canisius Antiquarum lectionum tom. 6, quemadmodum ipse manifeste indicat ad X Kalendas Iunij, de S. Desiderio Episcopo Viennensi scribens in hunc modum: De quo, scilicet Desiderio, quia Venerabilis Pater Ado, [martyrologiū scripsit:] ejusdem ecclesiæ nostra ætate Pontifex, ut pote in præsentia posito & ob id suis in cunctis notissimo, aliquid speciale dicere superfluum existimavit in suo scilicet Martyrologio; nos juxta scriptum, quod idem Apostolicus vir anno ab Incarnatione Domini DCCCLXX Indictione III … cum Reliquiis ipsius Sancti Martyris Desiderii, & aliorū Sanctorum pignoribus atque agonibus, nobis in cœnobio B. Galli constitutis direxit, pauca de eo summatim attingentes, earumdem rerum ignaris insinuare curavimus. Vsus autem imprimis Notkerus est Martyrologio Adonis, quod videtur partim contrahendum sumpsisse, partim supplendum, tum ex antiquioribus martyrologiis MSS. tum ex Rhabano & propriis quorumdam Sanctorum Actis.

[5] [obiit an. 912.] Porro quomodo Reliquiarum S. Desiderii, suo tempore ad Sangallenses delatarum, meminit Notkerus, sic non omisisset, ad V Kal. Sept. Martyrium S. Pelagii compendio recitans, meminisse corporis a suo Abbate & Episcopo Constantiensi Salomone Roma Constantiam allati sub annum DCCCCXVIII, si tunc adhuc in vivis fuisset. Quare Hepidanni Annales, ab anno DCCIX ad MLXII ductos, possumus immo debemus intelligere de Sancto Notkero (sic enim ipsum expresse indigetat Ekkehardus cap. 16 libri sui, in ejus ut pridem mortui memoriam incidens) quando ibi legimus anno DCCCCXII, Eodem anno Notkerus Magister obiit. Etsi enim plures, de quibus mox, claruerint in eo monasterio Notkeri; nullus tamen toto eo seculo decimo præter Balbulum innotescere meruit. [postea ibidē floruerunt alii ejusdem nominis,] Notkerus enim Physicus & Notkerus Abbas, hic nepos, ille avunculus, sub Otthonibus floruere, & quo anno Stella cometes tempore Autumni visa est, scilicet DCCCCLXXXI, mox secuta est mors Abbatis Notkeri, ante septennium dumtaxat ordinati in flore ætatis, & ejus quondam antecessoris Burchardi (ut scribit Hepidannus) & Notkeri medici, senis decrepiti atque cæci. His vero multo etiam posterior est is, quem Murerus cum Beati titulo refert, Notkerus Labeo, & die XXVIII Iulij anno MXXII obiisse scribit; Sed & in Hepidanni Chronico legitur, quod anno MCCXXVIII, Notker nostræ memoriæ hominum doctissimus & benignissimus, aliique ibidem nominati, morbo late sæviente interierunt; is fortaßis cujus in Ephemeridibus Sangallensibus, anno 1272 conscriptis, notatur obitus ad XVIII Kalendas Ianuarij, tamquam monachi Presbyterique si tamen hic est ab illo Mureti Beato diversus.

[6] Sancti autem Notkeri res gestas, quales hic damus, verbotenus fere historiæ suæ inseruit præcitatus Ekkehardus: Junior dictus, [S. Notkeri vita scripta seculo 13,] respectu alterius coævi & paulo ante eum in monasterio Sangallensi Decani: sed qui respectu aliorum haud minus celebrium, & utroque jam dicto Ekkehardo seniorum, Quartus cognominari potuisset. Primus enim ex iis quos novimus, & absolute dicendus senior, idemque Decanus monasterii, sub Otthone primo floruit: secundus Ottonis II sacellanus atque magister fuit: tertius, jam ante nominatus Decanus: quartus citatus scriptor, sub Nortperto Albate circa annum MXL constituto historiam texens de Casibus monasterii, prosequendo Ratperti cujusdam opus a Salomone ad Immonem, id est, ad annum DCCCCLXXII. Post hos autem omnes, unius & medii seculi intervallo, rursum alius Ekkehardus, Decani titulo insignis etiam ipse extitit, qui tempore Innocentii II vixisse se testatur (ut infra num. 28 videbitur) & S. Notkeri Vitam ex præcitato libro & aliis nonnullis monumentis collegit: quæ utinam ipsa potius sincera ad nos pervenissent, quam Vita varie interpolata, qualis est a Goldasto edita. Non fuit tamen admodum difficile ipsam repurgare ineptis quibusdam glossematis, & laciniis ineptius alieno loco intrusis; itaque cavere ne lectorem turbaret hominis imperiti audacia, qui ubicumque Caroli Imperatoris nomen legit, Magni cognomen appinxit, & inter num. 48 ac 49 interjecit caput de primi Ottonis erga cœnobium S. Galli zelo, addens quomodo imperator illuc adveniens paulo ante mortem suam, requisierit, [interpolata deinde non sine confusione] ubi esset & an adhuc viveret dulcis suus nepos Notkerus Balbulus, quem grandævum & oculis caligantem osculatus, apprehensa comiter manu ipse & filius Otto II in claustrum deduxerint: quæ omnia liber de casibus monasterii (unde sunt descripta) de Notkero Physico, Albatis Notkeri avunculo, narrat: annis fere LXX post mortem S. Notkeri gesta.

[7] Similiter etiam num. 7 inferebatur de tribus Notkeris importuna digreßio, Notkeros Physicum & Abbatem in unam conflans personam, eoque posito tertium aßignans, qui cognominabatur Piperis granum, propter ingenii acrimoniam: quod clare legitur in Ekkehardo cap. 9; ubi Notkerus, quem pro severitate disciplinarum Piperis granum cognominabant, asseritur fuisse doctor, [personarum & temporū:] pictor, medicus, sub Cralone Abbate: adeoque non alius, quam qui paßim Physicus indigeratur seu Medicus. Cunradus de Fabaria S Othmari Presbyter, & quartum de casibus monasterii S. Galli librum contexens, atque in Conrado Abbate, cujus electioni anno MCCXXVI factæ interfuerat, desinens, Ysonis discipulos cap. 3 recensens, a Notkero Balbulo, distinguit Notkerum artis theoricæ magistrum, ut dubites an intelligat Physicum, qui Ysonem vidisse numquam potuit. Denique Melchior Heimen feldius Goldastus, qui omnia Sangallensia monumenta Francofurti vulgavit, [quia plures Notkeros non satis quidā distinxere.] suis annotationibus illustrata, ubique in Indice, Notkero Abbati dat cognomen Labeonis. Metzlerus apud Canisium duos scriptis celebres Notkeros ponit; alterum Balbulum, qui fuerit auctor Martyrologii; alterum Physicum, qui anno MXXXIII mortuus sit: quæ omnia ex dictis corruunt. Ceterum cum ipsi Sangallenses, seculo XIII posteriores, ita fuerint circa Notkeros hallucinati, ignoscendum Trithemio, Fiseno; aliisque scriptoribus externis erit, quod Notgerum Episcopum Leodiensem, ab hoc nostro Sancto non distinxerint, aut hunc eumdem ad Ottonum tempora retraxerint, a Vitæ interpolatore decepti: quos sibi ipsis contradicere, in libro de Scriptoribus Latinis bene animadvertit Voßius. Nihilo minus erravere. Arnoldus Wion & Arnoldum secutus Philippus Ferrarius, quando ad X diem Aprilis Notkero Episcopo Leodiensi auxerunt titulos, eumque absolute & Sanctum nominarunt, & crediderunt Abbatem fuisse Sangallensem, cum ad Episcopales infulas assumeretur. Vir Sanctus dicitur ab Alberico, ejusdem electionem ad annum DCCCCLXXII referente: Sanctæ memoriæ a Saussaio, Gallicanis Sanctis ipsum admiscente: Fisen, qui optinte sciebat eum pro Sancto non haberi, Vitam sic refert per septem capita deductam, ut omni religiosiori titulo abstineat. Mortuus est autem Notkerus Episcopus anno MVII, IX Idus Aprilis. Ast. Notkerus Abbas, XVIII Kalendas Ianuarij anno DCCCCLXXIII, post annorum quatuor Prelaturam; adeo ut Episcopi electionem mors Abbatis precesserit uno tantum anno.

[8] [Scripta Sancto attributa,] Servarunt diu Sangallenses Psalterium, Arnulpho imperante in linguam Alemannicam a Notkero translatum, tanta verborum difficultate, inquit Ioachimus Vadianus lib. 2 de collegiis monasteriisque Germaniæ veteribus, ut non nisi ab attento & immorante lectore accipi queat: tam dura enim & anhelans vetus illa Francorum & Alemannorum lingua fuit. Specimen linguæ in oratione Dominica & Apostolico symbolo, post idem Psalterium scripto, cognoscere qui volet, jam nominatum auctorem legat apud Goldastum tom. 3 pag. 47. Psalterii penes quem tunc erat jam dictum exemplum, Ekkehardi Iunioris manu ad usum Imperatricis S. Scilicet Mathildis Maguntiæ scriptum: verum a Vadiano dissentiens Goldastus tom. 1 pag.5 Psalterii interpretem facit, non Balbulum sed Physicum. Balbulo certius videtur tribui posse Charta alimoniæ, per Wiliboldum quemdam terrulæ suæ traditione coemptæ ab Hartmuoto Abbate; quam Notker, ad vicem Winidharti monachi, scripsit & subscripsit, notavitque annum XXXIII regni Ludovici Iunioris, numerando scilicet ab obitu Patris Ludovici Pii, id est ab anno DCCCXL: adeo ut annus vulgaris ære DCCCLXXIII ibi notetur, quando dies XVI Kalendas Iunij in Dominicam cadebat, ut eadent habet subsignatio apud Goldestum tom. 3 pag. 67. Prædictus Vadianus extare etiam ait Vitam B. Galli, eodem auctore descriptam hexametris versibus, duris quidem illis & incultis, sed raris tamen illo seculo. Trithemius eidem tribuit librum de Musica & symphonia unum; qui videtur num. 14 Vitæ indicari, velut ad Lampertum quemdam scriptus: proinde facilius ei in hoc consentimus quam in libro de expositoribus sacræ Scripturæ, & alio epistolarum ad diversos, vix dubitantes quin illi sint Notkeri alterius, & forte Leodiensis, de quo se acturum in titulo promiserat Trithemius.

[9] Præcipuam laudem S. Notkerus Balbulus retulit a Sequentiario, de quo agitur cap. 4 Vitæ: [imprimis Sequentiæ, quarū occasione] cujus occasione ibidem refertur ab Innocentio III Sanctorum honoribus dignus pronuntiatus, licet Sangallenses eatenus de illo, sicut pro alio defuncto, [Beatus haberi cœpit sub Innocentio 3] egissent: quod Cunradus de Fabaria, Vitæ auctori & Innocentio Papæ III coævus scriptor, sic exponit: Inquisitus, Vilalricus VI Abbas, ab Apostolico, scilicet Innocentio III, de B. Notkero an magnæ penes Alamannos esset auctoritatis, dignum eum judicavit canonizatione catholica, responso Abbatis audito. Existimo autem nihil quidem tunc Romæ motum fuisse, sed ab hoc tempore inchoatam anniversariam ejusdem commemorationē, quæ in Ephemeride Sangallensi anno MCCLXXII descripta, sic notatur. VIII Idus Aprilis obitus Notkeri, qui Sequentias composuit: [commemorarique obitus dies, 6 Apr.] in cujus anniversario datur minor stoupus (cerevisiariæ mensuræ genus est) de Balnea-stupa retro muros & de aliis duabus domibus sibi adjacentibus & hortis superpositis, quæ pertinent ad ecclesiam S. Petri. Hujus autem præbitionis auctorem eædem Ephemerides notant ad V Idus Decembris, ubi signatur Obitus Hermanni monachi atque Presbyteri de Ottiburron & Zuozwillere, & additur: Iste instituit Sroupum in anniversario Notkeri, magistti Sequentiarum.

[10] In Epitaphio quod post Vitam additur Idibus Aprilis Octonis carne solutus, dicitur Notkerus noster Ferrarius tamen in Generati Catalogo, & secutus eum Hugo Menardus, ac deinde Bucelinus, [alii perperam 6 Id. legerunt.] B. Notkeri depositionem notant VI Idus Aprilis; decepti, ut videtur, mendoso Vitæ illius textu, ubi VI Idus pro VI die Aprilis scribitur: quo VI die index Officiorum propriorum monasterii S. Galli notat festum Notkeri Confessoris, duplex 2 classis: sed additur, Celebratur in Dominica Jubilate. Quare non possumus sutis mirari errorem illum de VI Idus Aprilis, non modo inveniri in eo Hagiologio, quod Sangallenses Germanice privatim legunt (ubi notatur VIII Aprilis, hodie dies est obitus Sancti Patris Notkeri) sed etiam in Lectionibus, quæ sacræ Rituum Congregationi oblatæ ab eademq; approbatæ sunt anno 1608. Probamus autem quod de canonizatione (quæ in dicto Hagiologio perperam tribuebatur Iulio II) clarius & verius loquantur Lectiones, [sub Leone 10 festum institutum] quarum in 2 Nocturno altima hoc modo terminatur. Cum sexcentis quasi annis frequentibus fulgeret miraculis, Julij II Pontificis Maximi jussu, Hugo Constantiensis ecclesiæ Antistes, anno Domini MDXIV, Leonis X anno II, Beatum declaravit. Ejus vero festivitatem anniversario ritu, in monasterio & subjectis ecclesiis omnibus celebrandam, Franciscus Abbas ad Dominicam tertiam Paschæ trajecit.

[11] Processum a dicto Hugone ex Iulij Pontificis mandato formatum, sed sub Leone dumtaxat absolutum, & ipsius festi celebratione actuali consignatum, [præhabito processu, quedamus.] post Vitam dabimus ex Goldasto & Canisio inter se collatis, qui ambo ex Sangallensi autographo accepere. Addere potuissemus celebritatem anni MDCXXVIII, [an. 1628 facta translatio.] qua Idibus Octobris translata sunt corpora SS. Othmari atque Notkeri; cujus Translationis historicam narrationem ad nos transmisit R. D. Marcus Erber, Sangallensis Decanus: sed quoniam præcipuus honor S. Othmaro debetur, malamus eam differre usque in XVI Novembris. Interim hic ex supplicatione Sangallensium, oblata sacræ Rituum Congregationi anno MDCXXIV, addimus, extare litteras, ab Hugone Constantiensi ad Clerum Sangallensem scriptas, sub anno Domini MDXX, III Aprilis, quibus testatur, se auctoritate Apostolica B. Notkerum Catalogo Sanctorum adscripsisse. Cum vero auctoritas Notkerum canonizandi non potuerit a commißione Iulii II manasse (hic enim expresse caverat, ne ex his quæ circa decernendum Beati Notkeri festum idem Hugo ordinasset, dictus Notkerus propterea Canonizatus aut alias approbatus censeretur, [cultus ad solos Sangallenses restrictus.] idque rursus Hugo in decreto desuper condito monuit) suspicari quis posset, post institutionem festi illius, aliquid ulterius actum & impetratum esse ab Apostolica Sede, vi cujus licuerit, colere Notkerum, tamquam Beatum approbatum ab Ecclesia universali. Ast contra facit, quod dicatur in supplicatione prædicta, non raro quidem accidisse, ut cum altaria nova in ecclesiis ac locis S. Galli monasterio subjectis erigerentur, illa etiam in B. Notkeri honorem dedicarentur, nomen in Litaniis, Collectis & aliis precibus publicis atque solennibus adhiberetur: nihilominus ratione clausulæ, Iuliano indulto insertæ, fuisse a pluribus dubitatum an ista essent legitime facta & fieri deinceps possent. Respondit autem sacra Rituum Congregatio licite facta & fieri posse, stantibus quæ Julius Papa rescripsit; tantum abstinerent monachi aut Clerici S. Galli extra suas ditiones ea facere, Missamque & Officium de B. Notkero alibi quam in suis celebrare. Ex quibus prior illa suspicio corruit, & liquet, cultum B. Notkeri, inferiorem hactenus esse eo, qui Beatis pro tota Ecclesia approbatis defertur; & præcitata Hugonis ad Sangallensem Clerum verba, non esse nimis stricte accipienda.

VITA
Auct. Ekkehardo Decano Sangallensi.
a Canisio & Goldasto edita ex MSS. monasterii S. Galli.

Notkerus Balbulus, monachus Sangallensis, in Helvetia (B.)

BHL Number: 6251

EX EKKEHARDO.

PROLOGUS.

[1] In primis conqueror, quod maxime * subdolet, perfectos viros ac sapientissimos, [Vitam S. Notkeri] in cœnobio B. Galli degentes, multorum Patrum sive Fratrum inibi commorantium laudabilia gesta non scripsisse: cum constet eos multa digna relatu fecisse atque dixisse. Ideo multo mœrore affectus sum, & miror valde quid causæ exstiterit, quod a [sic neglecti fuerint] tanti viri, quibus immeritus est mundus frui, quorum institutione informatur Clerus, per quos omnium artifex Spiritus sanctus voluit ornare Officium divinum, in quo jucundantur animæ justorum; quorum doctrina fulget & lætatur Ecclesia Dei, non solum per Alemanniam, verum etiam a mari usque ad mare, & in universo mundo usque ad terminos orbis, in hymnis & sequentiis, in tropis & letaniis, in diversis cantibus & melodiis pluribusque ecclesiasticis disciplinis. Nam cum sciamus * eos sanctissimos atque doctissimos fuisse, & in Sanctorum numero aliquos ipsorum ascitos; grave nobis & tædiosum est, nihil de eorum virtutibus scriptum reperisse. Sed nos eadem gesta, quamvis modica, [ex antiquioribus] quæ majores in scriptis nobis reliquerunt, de Notkero, cognomento Balbulo viro doctrina sophiæ tunc in tempore famosissimo, meritorumque sanctitate beatissimo, ejusque sodalibus, quæque invenimus in schedulis, in unum compilare studuimus.

[2] Licet enim huic operi longe impar sim: laudabilis vitæ conversatio & sapientia prænominati Notkeri Balbuli, valde hoc exposcit, ut lucerna tam clara non sub modio sed super candelabrum ponatur, ut luceat omnibus qui in mundo sunt. Virtutes quoque sancti viri suamque vitam digne scribere non tepentis animi officium est: cum ad hoc opus sufficere non credam quamlibet sapientissimum. Quidam vero in rationis inquisitione aut in ornatu eloquentiæ laborantes ea, quæ simpliciter proferri possent & plane, audientibus vel legentibus fastidium sæpius præbent. Nos itaque nec Donati regulis ad plenum imbuti, [stylo simplici auctor suscipit colligendam.] vel grammatica Prisciani, minusve dialecticis versutiis exercitati, nec rhetoricis floribus philosophicæ eloquentiæ exhilarati, non in sublimitate sermonis, ea quæ collegimus, vere fideli humilitate, dictante rationis justitia exequemur. Unum vero timendum & verendum mihi est, cum narrauero magnalia facta Sanctorum, ne dicat mihi Deus peccanti, Quare tu enarras justitias meas, & assumis testamentum meum per os tuum? [Ps. 49, 16] Ego non de justitia præsumendo, sed invocato sancto viro Dei, ut meritis ipsius & precibus adjutorium per Spiritus sancti gratiam mihi conferatur, ut inceptum opus devote perficiatur, quasi libamen aliquod ad degustandum auribus & animo vestro propono: si quid vero displicuerit; rogo ut emendetur & nobis concedatur.

ANNOTATA.

a Quædam hinc inde deficientia hoc modo supplevimus, ut lectorem molestia levaremus: verba etiam quandoque ineptißime transposita rectiori ordine collocavimus.

* al. subolet

* al. corum

CAPUT I.
S. Notkeri institutio monastica, ejusque in adolescentia virtutes.

[3] [S. Notkerus omnibus ornandus virtutibus,] Christus Dei virtus & Dei sapientia, qui misericorditer, ut nos a peccatis liberaret, formam carnis sibi assumpserat peccatricis, sicut nos peccatores per diversas vocat ætates, ita etiam propter diversas meritorum virtutes justificat & salvat. Quosdam enim adhuc in utero sanctificat & replet Spiritu sancto; quosdam autem in lacte matris, licet virtutum qualitates non discernentes, ornatum pudicitiæ superinduit; alios autem adhuc pueros, ut a lascivitate quiescant, continentiæ dote roborat; ipsos vero juvenes, maximam carnis adversus spiritum pugnam quasi nimis ferventes passos, in victoriæ corona triumphare donat; senes, jam quasi ad mortem declinatos, ad pœnitentiam revocat; eos denique qui in decrepita ætate sunt, variis affectos tribulationibus, tandem amore cœlestis patriæ ad superna suspirare concedit. Has igitur virtutes licet partim & per diversas ætates aliquibus det, multos tamen videre licet, quos [quia] Ecclesiæ suæ speculum & formam proposuit, omnibus his virtutibus decorat, ut eum de quo nobis sermo est. De cujus virtutibus ea quæ virorum valde venerabilium veraci relatione didici, vel a scripta pro quantitate commentis comperi, ne amore loci aliquid fingere arguar, simpliciter humili caraxatione prosequamur; & singula ejus facta vel dicta sanctarum Scripturarum auctoritatibus, eo Spiritu quo vir sanctus abundabat corroborante, confirmantes, ad relationis nostræ propositum redeamus.

[4] Igitur beatus Notkerus de pago qui b Turgowe dicitur, oriundus fuit; [nobili genere in Turgoviæ natus,] & in vico qui Sacer pagus vocatur Latine, vulgariter vero appellatur c Heiligowe, a nobilissimis progenitoribus procreatus est. Nam de Carolorum genere & sanguine & Saxonum antiquorum d erat parentum prosapia. Etymologiam vero sui nominis per vices temporum adimplebat, cum Apostolo necessarie e desiderans esse cum Christo multo melius. Sed tale nomen in tali loco non casu arbitror accidisse, sed Dei dispositione, sine cujus nutu nec pluviæ gutta in terram cadit. Filius enim Dei qui Bethlehem ubi nasceretur elegerat, Nazareth ubi nutriretur, Ierusalem ubi pateretur, quique loca ipsa nominibus tantis sacramentis convenientibus voluit nuncupari; ipse etiam locum, quem tanti viri nativitate consecraverat, tali vocabulo voluit appellari. Cujus præfati parentes, cum secularis vitæ nobilitate eleganter floridi pollerent, [a piis parentibus] ab ipso matris utero filium suum grammaticæ artis flagello subdere devoverant. Quia vero in Monasterio Sancti Galli septem liberalium artium studium & regularis vitæ rigorem vel disciplinam florere audierant (Spiritu sancto eis tale desiderium inspirante, [in S. Galli cœnobio offertur.] ut eundem locum virtutibus tanti viri ob meritum beati Patroni adornaret) monasticæ eum vitæ ibidem subjicere proposuerunt. f Quem etiam sub Archimandrita nomine g Grimaldo, qui tunc loco huic præerat, Abbate h Canonico, admodum venerabili & sanctitate honesto viro, regulariter Domino & Patri Gallo cum oblatione deferentes, inibi sacræ institutionis, gratia [dimiserunt: atque ita gratia] Spiritus sancti prælibutus, coma capitis sub ejusdem Abbatis regimine deposita, [& Ysoni magistro traditus] magistro Ysoni, omnium artium eruditissimo & maxime divinarum Scripturarum peritissimo, imbuendus traditur.

[5] Litterali itaque disciplinæ bonæ indolis puer appositus, tanto ingenio quæque docte didicit, ut facile agnosceretur, non hoc humani studii esse capacitatem, sed divini Spiritus operationem: qui, sicut in Regum libro legitur de David, i Spiritum sanctum accipiens infantulus, per omne tempus vitæ suæ mansit cum eo, & in reliquum. [1 Reg 19, 3] Namque ut ejusdem Paracliti gratiam in baptismate susceperat, ita a pueritia per omnes ætates in Dei timore * immaculatum se conservans (præter ea sine quibus homo esse non potest vivens) nunquam de secreto cordis sui, ubi verum Dei templum esse debet, eam expulerat. Hic quasi novus Daniel, [egregie proficit, tam in doctrina] adhuc puer, seniorum patrum discutiebat facta, ac tanta discretione pensabat, ut quicquid virtutis in eis videret conveniens ætati suæ, hoc in abscondito mentis suæ depingens imitaturus reconderet; si quid autem vitiosum vel reprehensibile senserat, aut unde sibi suspicio nasci posset, statim ad sui ipsius respiceret miseriam: & sciens quia vix est homo qui non aliquando excedat, pro rigore magisterii claustralis disciplinæ, qui semper in eodem loco ob custodiam sanctæ regulæ puerili ætate maximus inerat, nolebat vel audebat arguere, sed cito removebat a se; & longe de suæ recordationis intentione abjiciebat: erat enim ei in desiderio magis cœlibem in terris ducere vitam, & fraternam caritatem conservare ad omnes, quam oculo suspicionis alere odium, nutrimentum detractionis.

[6] Sanctus vir Dei, cum de infantili simplicitate processisset ad juventutis florem, [quam morū gravitate] animum tamen semper habebat firmum ad devotionē propositi boni, sciens scriptū, Adolescentia & voluptas vana sunt: * & rursus se convertens in illam sententiam quæ dicit, Lætare juvenis in adolescentia tua, numquam eo se iocundiorem exhibebat, sed amplius gravitatis exempla præbebat coævis. [Ecc. 11, 9 & 10] Amoris namque flamma sic ardens, & quotidie in oratione mentem afficiens, & carnem macerans per compunctionis lacrymas, nihil terrenum, nil transitorium quærens, solus sibi vacabat; ut ei qui omnia fecit, mente collecta in unum adhæreret, & ejus desiderio transcenderet mundana omnia, non jam timore pœnarum, non memoria vitiorum, sed dilectionis igne succensus cum odore virtutum: ita ut merito in Sponsæ laude diceretur animæ ejus, [& orandi fervore,] Quæ est ista quæ ascendit per desertum, sicut virgula fumi, ex aromatibus myrrhæ & thuris & universi pulveris pigmentarii? [Cant. 3, 6] Itaque justi viri oratio, concepta ex virtutibus intimi amoris, quasi fumus ex aromatibus lacrymas elicere solet; quia dum sola cælestia postulat, fit plerumque interdum tantæ subtilitatis vis amoris, ut hanc nec ipse animus comprehendere possit, qui illuminatus haberi meruit: & ideo thuris myrrhæque incensum sacrificat, dum assidue carnis vitia mortificat, & ad Dei [tendit] visionem, ad quam pervenire medullitus inardescit; seque ipsum in bonis virtutum operibus Deo exhibet & exercet, ac sic velut pigmentariorum pulveres offertur.

[7] Habebat vir beatus defectum a pueritia, eo quod tardioris & impeditioris linguæ esset, [licet voce Balbulus.] sed velocissimus erat facundia spiritus k. Quod non casu ei evenisse putandum est: sed sicut beatus Moyses, ex quo loqui cum eo cœperat Dominus, ineloquentem se fatebatur; ita isti, accepta sancti Spiritus gratia, redditus est exterior homo elinguis, ut interior loqueretur plane. Studuit namque vir Deo plenus, [Sensuum custodiæ] ut gratiam collatam sibi de facili non amitteret, omni custodia munire cor suum: orationi, vigiliis, jejuniis, abstinentiæ & patientiæ operam dedit, ac subito se ipsum transcendit, juxta illud Esaiæ: Qui ingrediuntur impetu ad Jacob, florebit & germinabit Israël, & replebunt faciem orbis semine. [Is. 27, 6] Omni vero impetu nisus est sternere carnem, superare dæmones, ut perveniret ad eam celsitudinem, qua invisibilia Dei per ea quæ facta sunt intellecta conspiceret. Ideoque oculum contemplationis per fenestellam dirigens humilitatis, [suspiciebat] ad supernam civitatem Ierusalem, & ad universum inibi cœtum filiorum Israël, id est, videntium Deum, ubi de plenitudine sedentis in dextra, id est, Domini nostri Iesu Christi, acciperet unde repleret sanctam Ecclesiam, per latum orbem diffusam semine, id est, exemplo, doctrina & laude. Sacros vero Ordines, quos adhuc puer ipse susceperat, ita beatis moribus ornabat, ut si ætatis teneritas non repugnaret, altioribus quibusque sacramentis coaptari potuisset. Cumque puerilem ætatem cum coævulis suis & earumdem virtutum suarum æmulis transiret, ita se eisdem in omni familiaritate & morum honestate conjunxerat, ut in ipsis laudem sine invidia, & pares amicos facile inveniret.

[8] Ea autem quæ vitiosa juvenum & lubrica ætas exposcit, sicut est discurrere, vagari, circuire, lascivire, [& interiori collectioni studet:] superbire, ambire, voluptatibus uri, stulta consortia [quærere,] inutilia loqui, & alia plura quibus juvenes afficiuntur, ita prorsus detestatus est, ut numquam extra portas monasterii, nisi obedientia coactus, pedem posuisset. Et cum firma religio eum ad id compulisset, antequam egrederetur, signo Crucis quasi fortius pugnaturus se muniens, deinde per singula altaria Sanctorum sibi cum lacrymis expostulans præsidia, prostratus etiam Fratrum religiosorum pedibus, ne aliqua seculari macula vel delectatione inficeretur, deprecatus est ut orarent: nam Psalmus vel sancta meditatio, foris dum esset, raro aut nunquam defuit: cetera quæque parvipendit, ista nunquam neglexit. In Monasterio vero nullus eum unquam de solio surgere vel ambulare, nisi ordinate, viderat; Numquam se juvenum vel sodalium jocis immiscuit; sed ipsis jocantibus, quia extrema gaudii luctus occuparet; sæpius proclamavit. [Eccli. 7, 15] Sed nec illius præcepti [fuit] obliviosus auditor: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, & in æternum non peccabis. [infirmis humiliter ministrat,] Fuit idem in omni mansuetudine omnibus subditus, & ad serviendum promptissimus: & jam Domini sui factus imitator, qui ad filium Reguli non ivit, ad servum Centurionis ire paratus fuit; cellæ infirmorum frequentius interesse, quam cum sanis conversari studuit. Quos blande consolatus, ne ipsam infirmitatem inaniter, sed ad suorum veniam peccatorum provenisse sperarent, fideliter monuit. Sordes autem & fœtores infirmantium ita familiariter & delectabiliter passus est, quod non fœtoris, sed dulcissimi odoris redolentiam eum sensisse putares.

[9] Præposituras vero & decanias aut alicujus ordinis officium seu prælationem numquam concupivit, [prælaturas fugit,] dicens prælationem sæpius superbiam, jactantiam, arrogantiam, discursus & multiloquia comitari; & huic sine crimine interesse, non humanæ virtutis, sed divinæ donationis fore. Ipsis tamen compassus, non transgredientes dure aut strenue arguit, sed eos priorem sibi requiem fletibus & precibus exposcere diligentius rogavit. Prælationes enim aliquando ex virtutibus, quandoque etiam ex vitiis, ad majorem ipsorum damnationem, occulto Dei judicio provenire contestatus est. Mulierum quoque colloquia, quasi certos tentatoris laqueos, [castitatem sollicite servat,] fugit; a forma ipsarum, etiam consanguinitatis catena conjunctarum, oculos dimovit, dicens cum Psalmista: Averte oculos meos ne videant vanitatem: in via tua vivifica me. [Ps. 118, 37] Castitatis videlicet & cordis munditiæ tam arduus sectator & amator exstitit, prout ipse sæpius ad exemplum cum sociis confabulabatur, ut agni vestigia immaculatus sequi posset. Numquam præstigiis aliquarum feminarum vel dæmonum instinctu [superatus] imaginationi consensit, ut ullo fornicationis genere se pollueret; sed mentem suam sub tali cautela servabat, ut juxta beati Job exemplum, nec quidem cogitaret de virgine. Si quos etiam sermones blæsos aut risui aptos proloqui audierat, illis, quia de omni verbo otioso reddituri essent rationem, caritatis amator prædixit.

ANNOTATA.

a Vtraque editio, ut scripta in continenti, comperi fortasse in commentariis.

b Helvetia hodierna strictius accepta, ut a Valesiis Grisonibusque distincta, in quatuor pagos ab occidente in Orientem dividitur Wiflis purgergow, Argow, Zurichgow & Turgow: quorum hic orientalior Constantiensi Episcopo & S. Galli Abbati subiiciebatur. Nomen ab antiquis Tigurinis, quorum urbis præcipua Tigurum vulgo Zurich, putant aliqui declinatum: sed cum totam hanc regionem Thur fluvius irriget, non aliunde petenda est ratio nominis. Est autem Tentonica antiqua lingua au sive ou pratum pascuum, unde gou sive gau, quasi gheau, pascuosa regio, sicut ex hem, hom, quod significat domum, fit ghem, ghom, villa plures domos complexa: & sicut hoc in villarum nominibus componendis apud Teutones usitatißimum, ita istud in nominibus regionum.

c Nunc Elgow, proximus Kiburgo vicus, distans a S. Galli monasterio. P. M. circiter 30,

d Addebatur Nam de Carolorum genere & Saxonum antiquorum, de quibus illo in tempore Imperatores Ottones orti sunt, erat parentum ejus prosapia: quod merum esse glossema interpolatoris multimodis persuademur, & ut tale expungimus: causam non exponimus, quia eam in singulis pene verbis lector eruditus per se inveniet.

e Notkerus, Notherus, Notgerus pro varia dialecto mollius asperiusve pronuntiatur: nobis Not-ghere significat desiderium vel desiderantem rerum necessariarum: in quo nomine sic accepto moderati animi omen exrimitur, ad quod auctor hic allusit: alias alia quoque posset nominis ratio dari.

f Goldasti judicio ex margine in contextum irrepserant, quæ delevimus, hæc sequentia. Processu etiam temporis postea eorum pene omnis substantia collata est huic monasterio.

g Hedipanus in Chronico ad annum 841, Chrimaldus Abbas constituitur: ad annum vero 871, Grimaldus Abba obiit, & Harth muotus ei successit.

h Strictius sumenda hæc vox, non quasi juxta Canones electum significet, sed prout etiam hodie Canonici, id est, Clerici seculares distinguuntur a monachis: ut non ex his sed ex illis Grimaldus assumptus fuerit. Patet hoc ex pluribus hujus Vitæ locis, & nominatim infra num. 23 ubi Bernardus Abbas prævidens futurum ut Salomon post se constitueretur, suasit eum ad monachatum admitti, quatenus, Si acciderit, quod veremur, ut iterum Canonico subdamur, noster tamen sit Frater & monachus.

i Directus est, inquit textus sacer, Spiritus Domini a die illa (suæ scilicet unctionis jussu Dei factæ a Samuele) in David adhuc puero, & deinceps.

k Plane præter rationem contextus, inseruit huic loco Interpolator mentionem de tribus Notkeris, magna cum rerum ac temporum confusione: nam Notkerus Abbas, & avunculus ejus Notkerus Physicus, ambo anno 981 mortui tempore Ottonum, in unam conflantur personam; & S. Notkero finguntur coævi fuisse integro seculo juniores. Quare hæc omisimus.

* al. immaculatus cōservabat

* al. Plus

CAPVT II.
S. Notkeri & sociorum sub Marcello magistro profectus, disciplinæ Sangallensis commendatio.

[1] [Profectus majoris cupidus Notkerus,] Narrando sive laudando viri sanctissimi Notkeri Balbuli gesta, laudes sociorum ejus minime queo reticere: ideoque parcendum est mihi, si necessitate compulsus, plectro linguæ a latere tangam cordam, qua resonent laude digna virtutum facta vel dicta dulcissimi viri sodalium, huic operi inserenda. Cum beati viri mens, micis de magna mensa sanctæ Scripturæ cadentibus saturata, cum sodalibus Raperto & Tutilone æque Monachis, sub Ysone Magistro hoc in tempore litteratissimo, artium liberalium subtilitates, non pro gloria seu favore seculari, sed pro utilitate sanctæ Dei Ecclesiæ, admodum satis edocta esset, & in divinis non mediocriter * prælibuta fuisset; tamen cupiens amplius imbui, postulavit in fide, nihil hæsitans, Spiritum sanctum, qui eum ab infantia repleverat, qui ubi vult spirat, ut ejus desiderium compleat. Nam sicut terræ arenti serotinum imbrem, quo infundatur, ut germinet mittit; ita mox quemdam Episcopum Scottigenam, nomine Marcum, Dominus misit ad cellam sancti Galli. Qui rediens a Roma, repatriare volens, Gallum tamquam compatriotam suum visitat: [& Marcelli hospitis doctrina captus,] cui comitabatur filius sororis, Mœngal nomine: postea a nostris Marcellus diminutive a Marco avunculo ejus est vocatus. Hic erat in divinis & humanis scripturis eruditissimus, cujus doctrinis beati viri Notkeri sitibundum cor infusum refocillatum est. Cumque a fratribus honorifice, sicut Episcopum decuit, susciperentur; cognita beatus vir Notkerus scientia supradicti Marcelli, cucurrit subito ac preces Domino fudit, * obnixius cum lacrymis oravit & ut eis voluntatem ibi morandi ob meritum S. Galli daret, petiit: qui statim exauditus est. [Deum exorat ut is ibi manere velit,] Itaque tantum de siderium loci & regularis vitæ utrumque, Spiritus sancti gratia id operante, cœperat; ut si abire etjam cogerentur, ipsi quantum viribus prævalerent, stare repugnarent.

[11] Quid plura? Rogatur Episcopus cum sociis loco nostro aliquandiu stare, allecto nepote; diuque secum deliberantes, tamen tandem consensit remanere Episcopus, cum nepote & paucis suæ linguæ apparitoribus. Ceteris igitur repatriantibus, stola indutus abeuntes benedixit, & cū multis lacrymis utrimque discessum est. Traduntur post breve tempus Marcello scholæ claustri cum beato Notkero Balbulo & ceteris monachici habitus pueris: exteriores vero, id est canonicæ, Ysoni, cum Salomone & ejus comparibus. [sub eoq; cum Ratperto & Tutilone] Iste Salomon quis vel qualis fuerit in sequentibus dicemus. Marcello vero præsidente, mentes discipulorum Notkeri, Raperti, Tutilonis, aliorumque, septem liberalium artium scientia adplene imbuit. Musicæ autem jocundissimæ arti diligentius hi tres præ ceteris animum apposuerunt, sed præ omnibus sanctus Notkerus: quæ cum ceteris artibus sit naturalior, & quamvis difficilius apprehensa, usu quidem sit commodior ac suavior, tantum in ea demum prævaluerunt, [Musicam perdiscit,] quātum in singularum operibus quæ jam ante tetigimus aliarum sex artium. Tres isti discipuli Marcelli, Notkerus balbulus, Rapertus, Tutilo, ita unanimes in omni familiaritate, virtutum honestate, & morum conversatione erant, ut esset eis cor unum, & anima una esset. Individui in amore fraternæ caritatis, & sicut mater unicum filium, ita amabiles in vita sua dilexerunt se, & cum morte sint separati, in regno tamen Christi in unum sunt congregati: quamvis votis essent unicordes in fraterna caritate, natura tamen, ut sit, erant dissimiles. Quantum autem vir Domini Notkerus cum sociis in arte musica profecerit, subsequentia declarabunt.

[12] Dum more sapientissimi Salomonis, secundum institutum Regis David patris ejus, [Cantum Gregorianum.] in domo Domini propter compunctiones musicæ dulcedinis, beatus Papa Gregorius (ut scribit a de eo Joannes Sedis Romanæ Archidiaconus) Antiphonarium b centonem studiosissimus nimis utiliter compilasset, scholam etiam Cantorum, quæ hactenus eisdem institutionibus in sancta Romana Ecclesia modulatur, constituit. Hujus ergo modulationis dulcedinem, inter alias Europæ gentes, Germani seu Galli sive Alemanni discere crebroque rediscere potuerunt; incorruptam vero, tam levitate animi, qua nonnulla de proprio Gregorianis cantibus miscuerunt, quam feritate quoque naturali, minime servavere. Alpina siquidem corpora, vocum suarum tonitruis altisone perstrepentia, susceptæ modulationis dulcedinem proprie non resultant: quia bibuli gutturis barbara grossitas dū inflexionibus & repercussionibus & diaphoniarū diphthongis mitē nititur edere cantilenā, naturali quodā fragore, quasi plaustra per gradus confuse sonantia, rigidas voces jactat; sicq; audientium animos, quos mulcere debuerant, tales, exasper ando magis ac obstrependo, conturbant c [Ejusmodi gens, [a cujus proprietate Tronsmontavi deflerant,] si forsan desunt bona naturalia, vel si nolunt aut non possunt bonum modum adipisci, statim despiciunt, & incidunt in illam sententiam, Stulti contemnunt sapientiæ doctrinam; & cum sint incompositi moribus, & incompta voce, magistri tamen & rectores, propter alicujus quem arrogant sibi religionis intuitum, volunt videri; & non solummodo ipsi non percipiunt, verum etiam alios impediunt, ut non percipiant modulaminis dulcedinem & intellectus. [Hinc est quod hujus Gregorii tempore, cum Augustino, tunc Britanniam adeunte, per Occidentem quoque Romanæ institutionis cantores dispersi, barbaros insigniter docuerunt. Quibus defunctis, Occidentales Ecclesiæ subito susceptū modulationis organum vitiarunt. d Iterum [ergo] Joannes quidam Romanus cantor, cum Theodoro æque Romano sed Eboraci Archiepiscopo, per Gallias in Britannias a Vitaliano Papa destinatur: qui circumquaque positarum Ecclesiarum filios ad pristinam cantilenæ dulcedinem revocans, tam per se quam per suos discipulos, multis annis Romanæ doctrinæ regulam servavit: sed his defunctis statim deviaverunt. [Hic est ille Vitalianus Præsul, cujus adhuc cantum quando Apostolicus celebrat, quidam qui dicuntur Vitaliani, solent edere in præsentia ejus.]

[13] Interea Carolus, qui dicebatur Magnus, Rex Francorum, cum esset Romæ, offensus dissonantia Romani & Gallicani cantus (cum Gallorum procacitas e a Romanis cantum quibusdam næniis argumentaretur esse corruptum, [Carolus M. curat restituit,] Romanique e diverso authenticum antiphonarium probabiliter ostentarent) interrogasse fertur, quis inter rivum & fontem limpidiorem aquam conservare solet? Respondentibus fontem, prudenter adjecit: Ergo & nos, qui de rivo corruptam lympham hactenus bibimus, ad perennis fontis necesse est fluenta principalia recurramus. Mox itaque duos suorum industrios Clericos Adriano Papæ dereliquit; hisque satis eleganter eruditis, Metensem Ecclesiam ad suavitatem modulationis pristinæ revocavit, per quam totam Galliam correxit. Sed cum post aliqua tempora, defunctis his, qui Romæ educati fuerant, cantum Gallicanarum Ecclesiarum a Metensi discrepare prudentissimus Regum vidisset, ac unumquemque ab alterutro vitiatum cantum jactantem adverteret: Iterum, inquit, redeamus ad fontem. Fuit interim in maximo desiderio Prælatis S. Galli f aliisque magistris ibi degentibus, ut cantum secundum authenticum Antiphonarium regerent, & melodias Romano more tenerent. [duobus Cantoribus Roma petitis,] Qualiter autem ista prosecuti sunt intimare curabimus posteris. Mittens ergo denuo Imperator Carolus Romam, ad Adrianum Papam, rogat ut ei iterum mittat duos Romanos, cantuum gnaros, in Franciam. Tunc Papa regiis precibus annuens, juxta petitionem suam secundo duos mittit, cum authenticis Antiphonariis, & [libris de] septem liberalibus artibus: quorum judicio Imperator omnes corrupisse dulcedinem Romani cantus, levitate quadam, cognovit. Vocabatur unus eorum Petrus, & alter Romanus, cantuum & septem liberalium artium paginis satis admodum imbuti, [quorum unus Meris] & Metensem Ecclesiam, ut priores, adibant. Qui cum in Septimo g lacuque Cumano aere Romanis contrario quaterentur; Romanus febre correptus, vix ad nos usque pervenire potuit; Antiphonarium vero secum, Petro renitente, vellet nollet, cum duos haberent, unum sancto Gallo attulit. In brevi autem tempore, Domino se juvante, convaluit Romanus de febre. Petrus quidem pergit ad Imperatorem, qui comperto de Romano, mittit celerem nuntium, qui eum, si convalesceret, nobiscum stare nosque instruere juberet. Quod ille quidem Patrum hospitalitati regratiando libentissime fecit, h Quatuor, inquiens, mercedes, vos sancti Domini, in me uno acquisistis: hospes erat, & in me eum collegistis: infirmus, & visitastis: [alter in concilio S. Galli.] esurivit, & dedistis mihi in eo manducare: sitivit, & dedistis mihi in eo bibere. Deinde uterque fama volante studium alter alterius cum audisset, æmulabantur pro laude & gloria, naturali gentis suæ more, uter alterum transcenderet. Memoria dignum est quantum hac æmulatione uterque locus profecerit, & non solum in cantu, sed & in ceteris doctrinis excreverit.

[14] Fecerat quidem Petrus ibi jubilos ad Sequentias, quas Metenses vocant: [modulos componunt,] Romanus vero e contra Romane & amœne de suo nobis jubilos modulaverat: quos utique post, sanctus vir Notkerus quibus videmus verbis ligabat; Frigdoræ videlicet & i Occidentanæ, quas sic nominabat, * cantibus animatus, [& novos modulos] etiam ipse de suo cogitavit. Romanus autem quasi nostra præ Metensibus extollere fas fuerit, Romanæ Sedis honorem S. Galli cœnobio sic quidem inferre curavit. Erat Romæ instrumentum quoddam & theca, ad reposituram Antiphonarii authentici & publicam omnibus adventantibus inspectionem, quod a cantu dicebatur cantarium. Tale itaque ipse apud nos ad instar illius, circa aram Apostolorum cum authentico quem ipse attulit, exemplato antiphonario locari fecit, in quo usque hodie si quid dissentitur in cantu, quasi in speculo, error ejusmodi universus pervidetur atque corrigitur. In ipso quoque primus ille litteras Alphabeti significativas notulis, quibus visum est, susum k aut jusum, ante aut retro l assignare excogitavit: quas postea cuidam Lamperto amice quærenti B. Notkerus Balbulus dilucidavit: [quod in eo contemni non debet] cum & Martianus, quem m de Nuptiis miramur, virtutes earum scribere molitus sit. Abinde sumpsit exordium tota fere Europa, [quos Notkerus auxit & illustravit:] & maxime Germania sive Teutonia, secundum modum & formam (sicut in Monasterio sancti Galli viri peritissimi ediderunt, Romanus & Notkerus Balbulus ceterique magistri juxta exemplum authentici Antiphonarii Gregorii correxerunt elegit cantare, & hunc ritum modulandi servare, quem etiam omnes Vsum n appellaverunt. Hos itaque supradictos viros secutus Berno monachus S. Galli, postea Abbas o Augensis, super hunc Usum Summam valde subtilem scribit ad Episcopum Peregrinum p Coloniensem.

[15] Quantum cella S. Galli in hoc tempore virtutum auspiciis, [cujus tempore monasterii disciplina coram visa.] ob merita inhabitantium, spiritualibusque disciplinis augeri cœperit, tandemque floruerit, memorari jucundum est. Erat enim Senatus reipublicæ loci illius tunc quidem sanctissimus, ut Adelbero q Augustensis Ecclesiæ Antistes testatur. Qui beatus Præsul signa & virtutes S. Galli a pluribus audiens, locum in die festivitatis r ejus orandi gratia adiit, & præsens plura conspiciens; Major est, inquit, gratia loci hujus, quam rumor quem audivi. Igitur domum rediens, [laudatur a S. Adalberone Ep. Aug.] interrogatus inter cetera aliquando a suis, essetne nobiscum, ut fama vulgavit, religio cum doctrina, severitas cum disciplina? Ceteri, inquit, quid sentiant nescio; quod mihi animo est pronuntio: Unum ego Sanctum, & hunc defunctum, quæsivi: vivos autem, ut vere Fratres fatear, sanctissimos inveni. Doctrinam vero illorum & disciplinam, in virtutum eorum operibus videre est: delectat me enim talium memorari, quos quidem ut iterum videam vix expecto. Oportet ut omnibus modis, meis me juvantibus, præparem, quatenus ad proximum S. Galli diem viros Dei visitans, Frater illorum conscriptus fiam, & quantum mihi gratiæ est, caritatem illorum regratier. Venit autem Dei electus ut spoponderat, & magnis donis Fratres & familias exhilaravit.

[16] Eodem modo accidit etiam Petrum s Veronensem Episcopum inopinatum venire. [Petro seu Adalpreto Ep. Veron.] Hunc ergo Fratres suscipientes, quod melius quidem habebant Euangelium ei offerebant. At ille arbitratus se despici, quoniam famam loci magnam audierat, de vilitate secum fluctuabat libri. Ad Missas argenti calix proponitur, qui etiam melior habetur: de quo etiam quiddam sinistrum trutinat. Cumque prandio sumptuoso pasceretur, surgens a mensa, Fratrum petit alloquium. Quibus collectis, Bene, ait, Domini, mecum egistis; & ut audivimus sic vidimus; sed pro Euangelio & calice vilibus propositis, manet scrupulum: quamvis sim indignus ac vilis, non tamen vilis loci dicor Episcopus. Constanter nobis protestantibus meliora non esse S. Gallo, spiritus hominis quievit. Sumens tandem quosdam Fratrum in partem secreto, locutus est eis: Mittite, inquit, post me Veronam, sex quos habetis fidissimos viatores; qui bini & bini, per tres vias, quæ hinc illo ducunt, mihi adveniant; singillatim tamen se mihi bini & bini ostendant: ac pollice in manum recurvo eleemosynam petant. Quos ego, ut alios soleo, in penetral meum, solus solos, coram meis inducam & vestiam; aurum autem, cujus æquipondium t vobis do, cruribus eorum fasciolis circumligabo, & dimittam eos, ut ad vos eodem artificio, quo venerant, fortuna comite redeant. Factum est, ut largitor acutus docuit allatum est S. Gallo & Fratribus ejus grave pondus auri Veronensis, & concordat pondus æquipondio. Quid ergo? De auro Petri fit calix fit capsa, fit cavea Euangelii, omnia pretiosissimis gemmis ornata.

[17] Simili modo u Landeolus vir sanctus x Darviensis Episcopus: hic Suevus & nobilis erat, & apud S. Gallum educatus & doctus: qui etiam multa dona contulit cœnobio ejus & Fratribus. [& Laudeolo Ep. Tarbensi] Igitur Episcopus factus, Romam sæpius adire solebat; sed tandem aliquando rediens a Roma, Gallum suum & Fratres visitare cupiens, Italici aëris vitio febre correptus, vix ad nos usque pervenire prævaluit. Qui sciens supervenisse sibi vitæ præsentis finem, vocatis ad se Abbate ac Fratribus, coram eis diem ultimum clausit, ac nobili obitu transiit, & cum omni honore in Ecclesia S. Petri corpus ejus est humatum. Ad cujus tumbam sæpe infirmi, meritis ipsius sanitatem adepti sunt. Hæc sint pro gloria domus scripta, in qua tales Sancti habitabant, quos venerint ab Oriente & Occidente æmulari Pontifices regionum & Principes terrarum, sed ad propositum reverramur.

ANNOTATA.

a L 2. cap. 6 unde hæc ad longum descripta quæ Ekkehardus in libro 2 de Casibus monasterii cap. 4 (de Hartmanno sub an. 922 Abbate, accurati cantus studiosißimo, & S. Notkeri coævo ac familiari agens) ita brevius descripsit. Karolus Imperator cognomine magnus, cum esset Romæ, ecclesias Cisalpinas videns Romanæ ecclesiæ multimodis in cantu (ut & Joannes scribit) dissonare; rogat Adrianum Papam tunc quidem secundo (cum defuncti essent quos ante Gregorius miserat) ut iterum mittat Romanos cantuum gnaros in Franciam. Mittuntur secundum Regis petitionem Petrus & Romanus, & cantuum & septem liberalium artium paginis admodum imbuti, Metensem ecclesiam, ut priores, adituri. Qui cum in Septimo, &c. verbotenus ex citato libro ut sequuntur transcripta & emendanda.

b Titulus præcitati ex Ioanne Diacono capitis in omnibus MSS hic est Antephonarium centonizans (id est ex plurium egregiorum musicorum compositionibus in unum colligens) cantorum constituit scholam. Nihil igitur causæ est cur pro centone legi cantum Goldastus velit; cumfuerit hoc Gregoriani Antiphonarii nomen.

c Quæ [ ] inclusimus non sunt Ioannis Diaconi verba, sed a Vitæ hujus compilatore eisdem interjiciuntur.

d Reliqua hujus numeri non habuisset suspecta Goldastus, velut huic Vitæ interspersa ab alio, si ipsum Ioannis Diaconi textum consuluisset, ubi hæc eadem leguntur præter ultimas duas lineas.

e Qui hæc transcripserat e Ioanne Diacono, non advertens quo referentur pronomina Nostrates & nostri, ipsa immutata reliquerat: nus, ex mente auctorit eos qui intelligi debent Romanos expreßimus.

f Addiderat interpolator, & B. Notkero, quod alieno tempore insertum expungimus.

g Imo Sexto, Insubriæ oppido ad Incum Verbanum vulgo Majorem: huc enim illas Roma Metas recta ducebat via, interque Verbanum ac Comanum lacrum tenendum erat iter per Helvetiam. Suspicamur Goldastum, qui in libro de casibus monasterii, pro Sectune (quod sua ei exhibebant MSS) notarat ad marginem legendum esse Septimum, hujus vitæ perversa lectione adductū, ut hoc notaret: cum e cōtra Sectune a Sextum, vero nomine, minus discedat. Itali Secto dicunt.

h Nescio quo modo aut sensu irrepserint hæc verba, Deinde nuntius subintulit verba Catoli ad congregationem, nisi aliquid excidit quod sensum faciebat: cum autem absint a loco unde acceptum hoc caput, maluimus ea omittere.

i Frigdorarum originem a Græcis, Occidentanarum a Latinis esse vel ipsa nomina faciunt fidem, inquit, in sua adhuc locum erudita observatione Goldastus: nam Frigdora, constant ex modis quos Græci appellant Phrygium & Dorium: Occidentanæ videntur mutatis Græcæ ecclesiæ modis a B. Ambrosio inventæ, & a B. Gregorio in Occidentali Ecclesiæ institutæ ita ille.

k Anonymus Sangallensis, in libro de modo psallendi apud Goldastum, cavet, ne quis audiatur voce præsumptiori vel altiori, remissiori aut graviore, id est susum vel jusū contare quam alii. Dubitat interim Goldastus an non debeat scribi sursu vel versum, non recte inter se opponuntur sursū ac versum; bene autē sursū ac deorsum: Sed quæ Italis etiā hodie suso e giuso dicuntur. Olim Franci, & adhuc vvalones nostri dicunt sus & jus, vocali longa & finalis in concursu consonantium absorbendo. Canisius mutato textu MS. sursum aut deorsum posuit. In Translata, S. Sebastian 20 Ian. num. 76 modo josum nunc sursum raptari quid dicitur. Augustinus sepius jusum habet, ut ibi notatur.

l Ita sæpe notata vidimus responsoria post lectiones in Lectionariis antiquis; habebatque hic notandi modus eam commeditatem, quod tota ratio musices, quæ Gregorianis neumatis (ut vocabant signata ingens occupasset membranæ spatium, haberi poterat designata supra communis formæ scripturam; lineis dūtaxat paulo laxius scriptis ad istorum signorum interpositionē; quomodo nunc poeseos tironibus syllabarum quantitates & metri formam inter versus notamus.

m Martianus cognomento Capella, vir Proconsularis, de quo Gregorius Turon lib. 10 Historiæ Francicæ sic loquitur, Quod si te Martianus noster libris septem erudiit, id est si te grammaticis docuit legere, in dialecticis altercationum propositiones advertere, in rhetoicis genera metrorum agnoscere, in geometricis terrarum linearumque mensuras colligere, in astrologicis cursus siderum contemplari, in arithmeticis numerorū partes colligere, in harmoniis sonorum modulationes suavium accentuum carminibus concrepare. Extant etjam nunc hi libri de septem artibus liberalibus, uti & novem alii de nuptiis Philologiæ & Mercurii. Potuit suū Martianum Gregorius dicere, sicut suum Quintilianum appellant rhetores, Aristotelem dialectici: adeoque nihil obstat quo minus Carthaginensis, ut de se indicat, habeatur.

n Quid sit Vsus in cantu præclare explicat Hugonis Reutlingensis interpres, seculi 14 scriptor, in proœmio apud Goldastum his verbis. S. Gregorius.. Antiphonarium & Graduale … collegit, & neumavit seu notavit: processu autem temporis quidam Alemanni & præcipue Canonici Ordinis S. Benedicti, qui cantum musicalem, non solum ex arte, verum etiam ex usu & consuetudine, perfecte & cordetenus didicerant, ipsum omissis clavibus & lineis, quæ in neuma seu nota musicali requiruntur, simpliciter in libris eorum notare cœperunt, & sic decantaverunt deinde juniores, & suos discipulos sine aate, ex frequenti usu & ex magna consuetudine, cantum informavere: qui cantus sic per consuetudinem doctus, non musica, sed usus est denominatus: in quo tamen discipuli a doctoribus & doctores a discipuli multipliciter discrepare cœperunt: ex qua discrepantia & artis ignorantia usus dictus est confusus; quo spreto nunc fere omnes Alemanni ad veram artem musicæ revertuntur. Hæc ille, cum necdū musica in choralē & figuralem, ut nunc se habet, esset distincta.

o Hinc Bruschium & eum secutos Sammarthanos corrigas, qui monachum Prumiensem faciunt: tutius iis credemus anno 1048 esse mortuum. Trithemius ejus opera enumerat: imprimis libros duos de musica seu tonis ad Piligrinum, qui adhuc in MSS. latent, Trithemio visi.

p Succeßit hic an. 1021 S. Heriberto, cujus Vitam dedimus 16 Martij.

q Sanctis adscriptus ab Hugone Mainardo & Bucelino ad 12 Iunii, creatus est Episcopus secundum Bruschium anno 904.

r Scilicet 16 Octobris.

s Ante an. 1290 nullum habuere Veronenses Episcopum Petrum; & accuratum esse catalogum Præsulum, quos nono seculo exeunte & decimo ineunte referunt ejus urbis historici, demonstrant diplomata ab Vgello tom. 5 Italiæ sacræ relata: quare vehementer impellor, ut Adalberti seu Adalperti vel Adalpreti, nomen minus integre aut scriptum aut memoria retentum, credam dedisse occasionem erroris. Sedebat is an. 891 & an. 926 adhuc videtur fuisse in vivis, Notherio in Coadiutorem & successorem assumpto, nisi malis sese Episcopatu in savorem Notherii abdicasse.

t Ad hoc scilicet, ut si sibi aliquid reservare niterentur, prodi possent indicio ponderis. Sed cur tanta cum cautela? Credo ob bella quibus sub Berengario Rege vexabatur Italia, quæ demū eo miserum compulere, ut cum maximo totius regionis damno Hungaros in subsidium evocarit, anno 919.

u Murerus Landolum vocat, & an. 878 mortuum notat, eique ut Beato diem signat 31 Ianuarii: nos de eo alibi nihil reperimus.

x Est Derbia olim Deruentio Angliæ oppidum non ignobile, sed nusquam memoratur Sedem habuisse Episcopalem; & ut habuisset, quomodoad eam tali seculo pervenisset homo Suevus?Murerus Landeolum facit Trevirensem Archiepiscopum: sed repugnant omnes Trevirensium annales, nullum talem Episcopum agnoscentes. Crediderim Tarbiensē seu potius Tarbensem legi debere, quæ antiquitus hodieq; est civitas Episcopalis in Aquitania, nota jam inde ab an. 506, quando Concilio Agathensi subscripsit Episcopi Apri nomine Ingenuus Presbyter. Latent antiquiorum Episcoporum nomina pleraq; quibus hunc Landeolum, Tarbensibus nunc ignotum, accenseas licet.

* al. Prælibata adepta

* al. obnoxius

* al. quibus

CAPUT III.
Superbus Notkeri tentator punitur: Salomon fit monachus ac deinde Abbas.

[18] Scriptū est, Thesaurus occultus & sapientia abscondita, quæ utilitas in utrisq;? [Eccl. 20, 32] Sanctitas viri perfecti ignota, sic est quasi Sol in nocte sub nube, nulli lucet. Ideo veritatis voce docemur, [Spiritu Dei plenus Notkerus,] ut lumen sāctitatis non sub modio, sed super candelabrum sistamus, ut omnibus qui in domo sunt rutilet, & civitas supra montem posita non obnubiletur latebris ignorantiæ. [Mat. 5, 25] Licet signa non sint fidelium sed infideliū: tamen Christus Dei filius dilectum famulum suum Notkerum, prophetiæ spiritu coronavit, per quē signis quam plurimis, ut sancti viri bonitas innotesceret, mirabiliter donavit. Enimvero in Spiritu Dei, multa bonis & malis aut fortunia prædixit aut infortunia: nā his qui, ut Apostolus Paulus ait, Spiritu Dei aguntur, data est potestas filios Dei fieri, sicut Ioannes asserit. [Rom, 8, 14., Ioa. 1, 12] Tales etiam aliquando signa ex potestate faciunt, velut Petrus qui Tabitā mortuam, suscitavit orando Ananiam vero & Saphyram increpando morti tradidit: ita beatus iste, unum superbe disquirendo puniens, dejecit; alterum per fatuam stultitiam in mortem lapsum, a pœnis inferni, ad perpetuam vitam precibus revocavit, de quo in sequentibus dicemus. Carolus a Imperator, qui multis bonis ditaverat locum S. Galli, ipse per se hebdomada S. Othmari propositor & pincerna fuit. Eo ergo tēpore, ut more solito sæpius ibi commanebat, Fratres lætificaturus, ad prædictum Monasterium venit; & per triduum ibidem caritative moratus, [a Capellano Imperatoris] profundissimis Scripturarum quæstionibus apud sanctum virum Notkerum b se exercitavit: quē quidam Capellanus suus elatæ mentis comitatus est. Sed Deus, qui arrogantes deponit, mitibus autem dat gratiam, in hoc ostendit quantum sit justos despicere, eosque odisse, & (quod proprie est sancti Spiritus blasphemia, quæ nec hic remittitur neque in futuro) virtutibus eorum detrahere.

[19] Is ergo cum audisset Regem se interrogando & quærendo exercere, ipsumque dulcissimi sancti patris Notkeri responsionibus certificatum; insufflavit sathanas in cor ejus, ut sapientiæ, justitiæ & humilitati sancti viri invidens (sicut semper superbi humilibus adversantur) cœperit illudere, torquere & contemnere. Et cum per ecclesiam secum hæc omnia cogitando vellet transire, virum Dei, psalterio ut solebat assidētem, [contemptim interrogatus quid ageres Deus?] præteriens conspexit: agnitoq; quod is esset, qui Imperatori Carolo plura quærenti pridie quæsita resolverat, comitantibus ait; Ecce, inquam, iste est, quo neminem in regno Caroli ajunt esse doctiorem; sed si vultis, ego illum tam præcellentissime doctum ad irrisionem vobis tentabo; & quod tantæ famæ vir solvere omnino nesciat, interrogabo. Illis vero ut hoc faceret curiose rogantibus, accedunt pariter & salutant eum. Humilis ille assurgens, ipsorum adventum miratus, quid petant aut quid velint requirit. At hic infelix, de quo præfati sumus; Scimus, inquit, homo doctissime, omnium artium profunditates te ex studio scire, cœlestia vero secreta ex sanctæ vitæ contēplatione omnia nosse: quid autē nunc jam Deus in cælis faciat, si nosti, a te cupimus audire. Tunc Sanctus, promissionibus Domini certus, dicentis; Nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; Spiritu sācto per os ejus respondente, Scio, inquit, scio, & optime scio: nunc enim facit, quod semper facit, utiq; & tibi quam mox in brevi facturus est; exaltat humiles, & humiliat superbos. Quod sanctum virum non voto maledicentis aut vindictæ dixisse, sed officio prophetantis, ipse propheticus spiritus, qui malevolam animam non ingreditur, probat.

[20] Abibat tentator ille & irrisor, a suis magis irrisus, parvipendēs, [illi mox tibia frangitur,] quid sibi futurū prædixisset. Quid plura? Sonant continue campanæ ad concursū & laudes Cæsaris recessuri. Arripit ille, infelix futurus, labarū suū, eo die ordine suo Dominum antecedente; & equo superbe invectus, ante portā civitatis offendens cecidit; & misere in facie collisus, crus cōfregit, Committitur novo Abbati nomine c Bernardo procurandus. Mox accurrunt Fratres, prostratū sublevant, claustro inferūt, diversis fomentis, ut crus ejus coaguletur atq; ut uniretur, laborant. Sed cū nihil suas artes profecisse viderent, comperto tandē Fratres beati viri Notkeri præsagio, hortantur ut viri Dei si se invisere dignetur, absolutionē, & tanti Patris benedictionē sibi petere nō negligat. Quod cum ille, ut semper perversæ mentis fuit, despective de Notkero audiret, & nihil sibi mali ejusdem Patris vaticinio contigisse proclamaret, coagulari illa fractura nullis formentis, nullis adunari valuit ligamentis, Cū ergo continuo dolore diu cruciaretur, tandē in se reversus recogitabat, qualiter tentaverit virum Dei, Media itaq; nocte supplicat Fratres, ut famulum Dei ad se venire, benedictionē ei impositurum, deprecarentur. Qui statim jussa cōplentes, concite Sanctum Dei accersierunt, miserati suam passionē & clamores. [nec nisi S. benedicente sanatur.] At ille veniens, quid velit, inquirit. Tunc ille, Pater sancte, peccavi in Deum & in te, tentando te: rogo ergo ignosce mihi, & tange crus meū; & spero sanari. Qui cum crus contrectasset, confestim conbullire sensit illud, ac subito coagulatū & unitum est; ita ut ipse infirmus paucis diebus pristinæ sanitati restitueretur, meritis sancti viri; & verbis ejus correptus, ne amplius superbiret, severe didicit de cetero humilia sentire, & quomodo Deus superbos humiliaret: humiliatus autem mente & corpore sanatus, ad sua cum gudio remeavit.

[21] Temporibus prædicti Grimaldi Canonici Abbatis, & Harmoti d ejus Conabbatis, Salomonis parētes cum essent clari e & illustres ipsū Ysoni S. Galli monacho, tunc temporis doctori nominatissimo, [Salomon sub Ysone educatus in Clericum;] tradunt erudiendum, & clericatui initiandū. Quē apprime, ut ajunt, ipse erudierat, sed & Notkeri balbuli, Raperti, Tutilonis & Hartmanni commonachorū statui prætulerat, & delicatius quasi Canonicū educaverat. Creverant inde clandestinæ inter summæ indolis condiscipulos invidiæ; & cum liberales essent genere & ingenio, ut ea ætas solet, æquanimiter non ferebant alienum sibi, qui Fratres forent, præferri; & qui natalibus essent pares, doctrinarum profectibus ab illo præiri. Defunguntur Salomonis adhuc pueri parentes, & ipse hæres effectus, scholisq; ablatus, jam adolescens petiit Frater fieri conscriptus, quod & consecutus est. Grimaldus Abbas, qui erat Archicappellanus, eum sibi suffecerat, & eo juvante fit Archicappellanus Ludovici Pii f cujus singulari gratia sic potitus in brevi, est, ut adhuc Canonicus primo Elewangis, g post etiā Campidonensibus h præficeretur. Tandem Hatrone i Archiepiscopo Maguntino favēte, pluribus locis Abbas præponitur Locum vero S. Galli præ omnibus diligebat, unde tradidit de prædiis suis, ut mansio ei fieret, dum crebro ab aula veniens Abbati & familiæ non esset onerosus. Claustrum etiam, quia potens erat, absq; duce, & (quod magnæ confusionis tunc erat & est) lineus diatim introiir; propter quod ab æmulis suis murmura surgunt, ipso ignaro. Nam cum uni pellitium vellet dare, Pellitium (ait ille) tuum optime appretiabor; duas cucullas habeo, quarum tibi unam, ut claustrum eo decentius nobiscum in ea introëas, induendam cōtrado. Et ille; Eja (inquit) hæcutiq; Tutilo & Rapertus, vel alii invidi mei in ore tuo posuerant. Recessit homo artificiosus, ratione simplici quasi devictus, [exindeq; pie addictus loco,] reputans hominem tanti meriri non nisi in Spiritu Dei sibi talia prolocutum: & deinceps abstinuit, absque aliquo Patrum, ut moris est, præduce, claustrum introire manifeste.

[22] Itaque ingreditur clam penetralia claustri nostri bonus fur noctibus, nudipedes, k cappaq; uti Fratrū unus putaretur, indutus. Senserant illum prædicti sex sodales, Notkerus, Rapertus & Tutilo, [& noctis claustrum ingredi deprehensus,] sed sanctā fraudem texerant. Nimis (ajunt) insolens est quemquam monachi habitu præter nos intrare intima nostra, maxime noctibus. Initur consilium, & constituuntur duo vigiles, qui observent incessum ejus. Ingreditur iterum ille, sicut fur in nocte. Senserat hunc Rutkerus senior, qui prævenerat vigilias matutinas, stans in oratione, cumq; vidisset hominem in tenebris nescivit quis esset; sed agnitus est, cum vigiles approperāt cū lumine. Rursum pater ille. Per S. Galli, inquit meritu (sic enim Patres jurabant) hunc in claustro ejus, his horis, non patimur habitum. Tremefactus autem ille ab non ignari hominis verbis (nam eum semper præ oculis habebat, & sibi in his, quæ ad Deum fuerant, ducem & custodem elegerat) Patere me, ait, Pater reverende, [petit ad hoc habitum sibi monasticum indulgeri:] oratorium S. Petri ingredi; ibi postquā oravero, numquā, nisi ut lex loci habet, claustrū intrabo. Te vero juvante & Fratribus, cras precari Abbatē est animus, ut monachico habitu mihi liceat claustrum egredi & ingredi, deforis autem, coram militibus meis & ceteris, canonico, ut soleo, indumento versari. Imo, ait senior, S. Gallus in cor mittat, ut si semel eo induaris, nunquam quoad vixeris, nisi solito monachis tempore exuaris.

[23] Panditur animus hominis & petitio Abbati, Rudkero adstipulante. Erant tunc in re publica nostra senatores, sancti viri & prudentes, qui consuluntur: Hartmannus, consilio magnus, qui Letaniam, l Sanctus humili prece, texuit, & melodiam fecerat; Notkerus Balbulus, qui Sequentias; Ratpertus, qui Letaniam, Ardua spes mundi: Tutilo, qui Hodie cantandus, & pleraq; alia dictaverat. Fuerunt & alii cœnobitæ S. Galli, viri doctissimi & sanctæ religionis: Hartmannus junior & Waltrannus, aliiq; quam plures sancti viri, quorum melodiæ ipsi quales fuerint non celant, opera enim illorū multa per Ecclesiā clara extāt: qui omnes ab Abbate loqui jussi sunt. Regula nostra (ait Hartmannus) non similitudinē monachi, [auditis sententiis ei suadetur] sed monachū quærit. Notkerus ait, Prætexta hæc qua superindui desiderat, si togā præcederet, non utiq; displiceret. Rapertus, dixit, Aut hæc in nostros fabricata est machina muros, aut aliquis latet error. Tutilo inquit, Fraternam societatem ei plene concessimus, hāc ei quantū in me est, mi Abba, non denego: si autē lupū ovino vellere quærit induere, per alios quam mei consensum perficiet. Audiens Bernardus Abbas quid suspicarentur in homine: Scio inquit, filii, quid ab illo vereamini; sed existimo melius actum fore nobiscum si apud nos initiatus monachum se aliquando nostrum faciat, & habitum a sancto Gallo sumat; ne si arte acciderit, quod veremur, ut iterum Canonico subdamur, noster tamen sit frater & Monachus.

[24] Mittitur ad illum Rudkerus cum aliis quibusdam rem suasurus; in processu temporis, Deo dante pollicetur facere quod consulitur, tamen interim propter claustri reverentiam, talis sibi habitus rogat sit licitus. Variis hinc inde Fratrum tractatibus vix tandē conceditur: designatur ei locus, ubi intrans habitum indueret, exiens exueret. Aliquando postea veniens ab aula, inter cetera de muneribus Regis m Arnolphi, quæ S. Gallo se daturum ait; etiam munus valde gloriosum attulit, capsam solide auream, gemmis regaliter inclytam, Reliquiis summis refertam, in modum capellæ formatam, cui simile quidem nihil unquam vidimus. [ut reipsa monachus fiat:] Suadet iterum Rudkerus homini non aurū, sed ipsum, Gallo suo offerre, & se monachum ejus verum tandem perficere. Factum est, ut se magni consilii Angelus hortatus est: Regi datori Arnolpho postquam votum aperuit suum, capsam illam suspendens collo, tunica monachi & cuculla indutus, aram S. Galli, Bernardo Abbate annuente, nudipes adiit, peccata deflens, seculo renuntians, S. Galli monachum se profitetur: quem etiam Abbas, tamquam de palatio monachū, delicatius tractavit, ac præ ceteris habuit. Post modicum tempus, consiliis hominis carere non posse republica tota personante, Abbatis sui permisso, [quo impetrato, fit Abbas,] Rex eundem Salomonem iterum in aulam assumpsit, & n priorum honorum statibus restituit, tandem quoq; & auxit: nam Augensem o Abbatiam ei tradidit.

[25] Bernardo per consilium Hattonis Abbatia resignata, idem Salomon substituitur, & locum S. Galli suscepit regendum; quem præ omnibus locis postea apud Deum & homines amplificare curavit, in thesauris, in ornamentis ex auro & argento gemmisque pretiosis, & Sanctorum Reliquiis, & substantia magna. Cum vero annum & dimidium loco S. Galli præfuisset, tandem Constantiæ est prælatus, & Dei factus Pastor & Episcopus. Erat enim homo fortunatus, prudens consilio, & eloquens, valdeq; liberalis. Idē Salomon a Roma Constantiæ attulit Pelagium Martyrē, & ut putatur a Perusio Constantium Episcopum & Martyrem, [deinde & Episcopus.] quibus sarcophagos miro artificio ex auro & gemmis & ebore per manus Tutilonis comparavit. Qui ejus gesta desiderat nosse, librum qui de easibus Monasterii scriptus est, legat. p

ANNOTATA.

a Liber de casibus monasterii, unde hæc accepta, numquam nisi Carolum simpliciter nominat, neq; credimus hujus Vitæ auctorem tam imperitum fuisse ut Magnum intellexerit, cū ex ipsis quos præ oculis habebat libris potuerit seriem temporū edoceri: expungimus ergo hic & deinceps semper turpe glossema Interpolatoris inepti.

b Similiter quod hic additur, Nepotem suum; etsi enim a Carolingis genus ducere Notkerum non negemus, vix tamen persuaderi poterimus natum ex Caroli Craßi sorore, aut alio tam propinquo gradu consanguineum, donec id aliquo melioris fidei argumento probetur.

c Hepidannus an. 884, Ex petitione Harthmuoti Abbatis Bernhardus in locum ejus constituitur: post quem an. 891. Salomon, de quo mox, Abbas constituitur.

d Hunc a Fratribus electum Coadiutorem ac successorem Grimaldus ipse a Ludovico Pio impetrarat, ut majori cum quiete monasterii, minoriq; cum invidia monachis ipse Clericus præesset, & amissam in se libertatē per se atque post se Sangallenses recuperarent; ipseque ab ea cura liber aulam commodius frequentaret; uti narrat Ratpertus c. 8. de Casibus monasterii.

e Comites a Ramswag, inquit, Goldastus ad sinistrā Sintriæ fluminis. Superest adhuc familia nobilis, sed primum ad titulum Baronum redacta, deinde etiam hoc privata.

f Non Imperatoris, ut habet ineptum glossema, quod expunximus; sed Regis Germaniæ, filii ejus, quem Germani Pium quoq; dixere, patrem Imperatorem vocare soliti. Sic Hepidannus in Chronico an. 840, Ludovicus Imperator obiit. & anno 876 Ludovicus Pius Rex Germaniæ obiit.

g De hoc nobili in Suevia monasterio multis egimus, 17 Ian. Commentarii ad Acta SS. Tergeminorum prævii n. 10. Bucelinus parte 2 Germaniæ sacræ Abbatum proponit Catalogum, sed mendosißimum quoad numeros annorum, tam quibus præfuerunt quam quibus electi vel mortui sunt: ut merito judicemusparvi æstimandum, quod in eo Salomon prætermittatur, uti forsitan alii aliqui. Crediderim ceßione Lindeberti seu Liudberti, anno 863 ad Archiepiscopatum Moguntinum promoti, Salomonem hac Abbatia auctum.

h De hoc quoq; 16. Ian. ad c. 1 Vitæ S. Tozzonis egimus: loci Abbates annumerat Bruschius, ex Bruschio Bucelinus: sed nullus in iis Salomoni locus: ut nec hic catalogus fidus haberi poßit.

i Creatus an. 981, mortuus 913, qui etiam ipse Elvvangensibus per annos 17 dicitur a Bruschio præfuisse: quomodo aut quando non divinamus.

k Vtpote qui per Quadragesimam sese aulæ furatus, sacrum illud tempus ibi agebat in pœnitentia, ut indicat hæc pluribus describens Ekkehardus: unde colligas admodum pium & religiosum fuisse licet sub habitu canonico & in aula viveret. Itaque exorbitanti prorsus exaggeratione supra n. 18 dicitur, a morte peccati ad vitam gratiæ precibus S. Notkeri vocatus.

l Placet hoc præ Lectione Goldasti: qui omissa voce, Sanctus (quā putamus esse initium letaniæ hic indicatæ) sic legit: Qui letaniam, Humili prece, textum & melodiam fecerat: quasi letania inchoaretur ab his verbis, Humili prece.

m Vtique anno 888 ineunte recens creati: cujus electioni forte interfuerat Solomon.

n Ita corrigo ex libro de casibus, cum hic depravate apud Goldastum legatur, & priorem hominem statuit. Canisius, Priorum honore statuit.

o An Richenaw id est, Augiam-divitem in Rheni & lacus Veneti insula, morte Ruthonis seu Rud lonis dicto anno 888 vacantem? sed huic in catalogo apud Bucelinum prænominatus Hatto, dicitur succeßisse. Est & alia Augia, major dicta, infra lacum Brigantium: sed cujus Abbates nusquam habemus recensitos.

p Ideo quædam superflua hinc resecuimus: omittimus etiam tamquam ab interpolatore intrusum & nihil pertinens ad S. Notkerum, caput de Conrado Imperatore, quomodo ipse ut Hepidannus ait, Anno 912, in festivitate S. Stephani ad vesperum, venit ad monasterium S. Galli.

CAPUT X.
Notkerus Sequentiis scribendis clarescit: item Ratpertus ac Totilo ejus socii individui.

[26] Agente Imperatore Cunrado pascha a apud Maguntinam civitatem, S. Galli monacho scholas inibi regente, & procurante etiā Cantoris officium; ut solitum est, in medio chori b imponens, crebro coronatus, & c infulatus, adornatusq; d pretiosissimis indumentis: [Notkeri discipulus corā Rege honoratus:] cumq; manū ille ad modulos Sequentiæ pangendos rite levasset; tres Episcopi, hominis quondam discipuli, Imperatori suo in throno proximi. Ibimus, ajunt, domine Rex, & magistrū in eo quod ipse nos docuit juvabimus. Illo hoc gratum fore dicente, descendentes vestiti Pontificalibus sociantur S. Galli monacho, & inclinantes inclinato, opus Dei quod docuit, reverenter cum eo perficiunt. Flebat homo cū gaudio, gratias referēs sancto Gallo. Post Missas peractas vix ille, coactus pedes Imperii, ut moris est, petere, auri uncias in eis positas sustulit: ad Imperatricē e vero ridente Imperatore per vim tractus, & ibi aurū ejus sumpsit e pedibus. Mathilda quoq; soror ejus annulum ei in digitum, vellet nollet, inseruit. Hæc idcirco enarravi, ut honorē doctrinæ & disciplinæ, sicut a Spiritu sancto beatus vir Notkerus in secreto cordis sui contemplando didicerat, ad ædificationē audientium proponerē. Nam eamdē disciplinam Angelicam Deus dedit viro sancto & sociis suis, per Spiritū sanctum suum docere Ecclesiam suam, in jubilis f Sequentiarum agendis; ideo, ut reor, ut per intuitū Angelicarum disciplinarum oriatur hommibus mētis devotio; & dilatato corde, mens seipsam transcendat, & spiritalior fiat. Heliseus Propheta, sicut liber Regum narrat, requisitus de verbo Domini, cū se sensisset spiritū prophetiæ tūc tēporis non habere, fecit sibi psaltē adduci, quo psallēte statim spiritū propheticū hausit.

[27] Solet namque, ut plures novimus, dulcis harmonia cor exhilarare, & ei sua gaudia ad memoriam revocare, [ipse spiritu Dei plenus] & quo uniuscujusque animum suus amor arctius afficit, eo prosundius audita harmonia exteriori affectum tangit, & interiorem illam spiritalem harmoniam ad memoriam reducit; ut audita melodia, audientis animum ad assueta gaudia suffulciat atq; levet. Psallendo itaq; seu laudando viam Domino paramus, qua ad nos miris quibusdam mysteriorū suorū revelationihus venire desiderat, quando ex magno cordis tripudio in divina præconia jubilamus, & in gratiarum actionem assurgentes ex intimis visceribus medullitus in Dei laudes sincero mentis amore, cum magno cordis clamore reboamus. [librum composuit Sequētiarum,] In tali igitur psalmodia spiritaliq; harmonia, anima contemplativa, spiritalibus theoriis assueta; incipit tripudiare, & præ gaudii nimietate suo quodam modo gestire, ac spiritales quosdam & sui generis saltus dare, & se a terra terrenisq; omnibus suspendere, & ad cœlestium contemplationem tota mentis alienatione transcendere. Tali etiam doctrina repleverat Spiritus sanctus, vas sibi electum, beatum Notkerum. Sequentias quas idē Pater sanctus fecerat, destinavit per bajulum urbis Romæ g Papæ Nicolao & Luitwardo Vercellensi Episcopo, tunc temporis Caroli Imperatoris Archicancellario. Qui venerandus Apostolicæ sedis Pontifex, ea quæ vir sanctus Spiritu sancto annuente dictaverat, sancivit; atq; sanctæ Ecclesiæ Christi per mundi climata in laudem Dei colenda instituit: & non solū ea quæ beatus vir Notkerus dictaverat, verum etiam ea quæ socii & Fratres ejus, in eodem monasterio S. Galli composuerant, omnia canonizavit, videlicet hymnos, sequentias, tropos, letanias, omnesque cantilenas, quas fecerunt, [quas ad Ecclesiæ Cathusum recepit Nicolaus I.] rythmatice, metrice, vel prosaice & disciplinas quas docuerunt, totum authenticavit, ac divulgavit in laudem sanctæ Trinitatis & beatæ Mariæ omniumq; Sanctorum sanctæ matris Ecclesiæ.

[28] hQuoties in oratione verba superant affectum, fit multiloquium, in quo peccatum non deerit. Neq; prece tali exaudiuntur homines a Deo, quasi eū pluribus verbis conentur inflectere; neq; conciliat eum multiplex sermo orantis, sed pura sinceraque orationis intentio. Si autem tristitiæ fuerit oratio, ululatus dicitur; si vero gaudii, jubilus; tunc nequit verbis quidquam exprimi, [Psalmodiæ modulatæ utilitas] neque prorsus valet sileri. Ideoq; vir sanctus, quia habuit defectum linguæ, nitebatur semper corde orare. Insuper sciebat etiam bonum esse & sono vocis, hymnis & canticis spiritualibus, Deū glorificare: modicum tamen ajebat prodesse sono vocis canere sine cordis devota intentione; sed sicut ait Apostolus, Cantantes in cordibus vestris Deo: hoc est, non solum voce, verum etiam corde psallentes; unde & alibi dicit: Psallam spiritu, psallam & mente. [Col. 3, 16., 1 Cor 14, 15] Sicut ergo orationibus regimur & docemur, ut devoti simus Deo, & stabiles in virtutibus: ita Psalmorum studiis delectamur in effabilia æterna. Psallendi enim utilitas tristia corda consolatur, gratiores mentes facit, studiosos oblectat, mentes exuscitat, peccatores ad lamenta invitat, mundiora reddit hominis interiora, & promptiorem ad pietatis opera. Nam quamvis dura sint carnalium corda, [ad ciendum devotionis affectum.] statim ut dulcedo insonuerit ad effectum clementiæ animum eorum inflectit. Itaq; dum Christianum non vocis modulatio, sed tantum verba divina debeant commovere, nescio quo tamen pacto, quandoque modulatione canentis, major nascitur compunctio cordis. Multi enim reperiuntur, qui cantus suavitate commoti, sua crimina plangunt, atq; ex ea parte magis flectuntur ad spiritum contritionis, & lachrymarum ubertatem ac benevolam emendationem, ex quo non verborum, sed psallentium dulcedo vocum & discretio insonuerit jucundissima. Oratio in præsenti vita tantum pro remedio peccatorum effunditur: Psalmorum autem decantatio perpetuam Dei laudem dememorat, sicut scriptum est: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in secula seculorum laudabunt te. Sequentiæ etiam canticum victoriæ designant quo justorum animæ in Deo pro sua liberatione exultant: sicut filii Israel pro sua ereptione canticum victoriæ canebant, & quondam Romani. [Ps. 83, 5] Jubilus autem id est neuma, quem quidam in organis jubilant, plausum victorum lætantium commendat. i

[29] Fertur de beato viro, cum quadam die dormitorium transiret; auscultans molendinum juxta vicinum, [Notkerus ob Sequentiam de S. Spiritu] cujus rota tarde volvebatur, & propter penuriam aquæ garriens, quosdam dabat quodammodo vocum sonos. Quod audiens homo Deo dignus, stastim fuit in spiritu, & illud elegans dictamen edidit, atque de possessore, suo scilicet eodem almo Spiritu, nectareum modulamen eructavit ac toti mundo ad salutem propinavit, Sequentiam dico, quæ est de Spiritu sancto k; Sancti Spiritus adsit nobis gratia. Cum ergo eam complesset, misit eam pro xenio Imperatori Carolo. l Idem verus Christicola Imperator misit ei per eundem bajulum, quod sibi idem Spiritus inspiraverat, Hymnum, Veni creator. Talibus alis solent pennata animalia se mutuo ferire, id est, perfecti viri & docti, spiritali scientia eruditi, solent se diversitate adhortationum exercitare, sicut S. Augustinus B. Hieronymo, & S. Hieronymus B. Augustino per internunciū Paulum Orosium m fecerunt. [Græci etaim simili modo n Pythagoram Philosophum affirmant transisse secus fabricam aliquam; & audiens malleatorum ictus super incudem, discrevit sex voces musicales.]

[30] Bene hic ponendum est quod nostris temporibus evenit colloquium de beato viro Notkero apud Sedem Romanam. Venerabilis Abbas S. Galli Vidalricus o, piæ memoriæ, hujus nominis sextus, in legatione Regis Friderici secundi, postea Cæsaris, venit Romam ad Innocentium Papam tertium missus. [ab Innocētio 3 laudatur,] Cumq; de multis esset sermo eorum, & plura conferrent ad invicem; accidit Missam celebrari ante Apostolicum de Spiritu sancto cum Sequentia, Sancti Spiritus adsit nobis gratia, præsere Abbate. Fecerat & ipse idem Papa sequentiam de sancto Spiritu, videlicet, Veni sancte spiritus. Peractis Missis & orationibus convenerunt iterum ad fabulandum, & inter cetera requisivit Papa Abbatem, dicens: Quis fuit Notkerus tuus? quomodo agis diem anniversarii ejus? Erant enim Romæ aliqua scripta de eo in libris Sequentiarum, quæ ipse Papa legerat. Respondit Abbas, Simplicē monachū eum fuisse in domo sua, [& festive colendus judicatur.] de nobilissimis terræ ortum, valde sciolum & Sanctum. Ad quem Papa: Agis ne festivitatem ejus? Cui ille: Non, Domine: scimus quia Sanctus est privatim tantum: agitur de eo sicut pro alio defuncto. His verbis Papa commotus, O nequissimi (inquit) malo vestro! tanti tamq; sanctissimi viri, qui erat plenissimus Spiritu sancto, non facitis memoriam? Quod hujus festivitatem non celebratis, p infelices eritis.

[30] Nunc quales tres prædicti rei publicæ nostræ Senatores extiterint, scriptis dememoremus. [Notkerus cum sociis] Otio numquam vacabant, & quod semper doctorū est & utilium, in lenitate spiritus & in quiete cordis ambulātes, raro aut nūquam sine opere aut meditatione vel exercitio virtutis præteribat eis tempus: unde assiduas ab aliquibus detractiones & dorsi loquia, ut vitiose solet fieri in conventibus, patiebantur. Sed maxime, quia minus refellere solebat, sanctus, ut vere asseram, dominus Notkerus. Tutilo quidem & Rapertus, acriores talibus, minusque ad contumelias habiles, rarius ab eis lædebantur: Notkerus autē hominum mitissimus, quid injuriæ essent in semetipso didicit. De quibus pluribus unum aliquem introducere volumus, ut quantum satanas in talibus præsumat, ab uno discas omnes. Erat hic quidam Refectorarius, nomine Sindolphus; fictis autem postremo obsequiolis, q cum alias in nullo esset utilis [captabat gratiam Salomonis] accusans fratres criminibus confictis, per quæ agnitus est ipse proditor, & proditi perfecti inventi sunt. Nam cum esset Refectorarius, pro commodis incommoda sæpius quibus ausus erat exhibebat, præ cæteris autem sancto viro Notkero. Quod ille æquanimiter ferens, compatiebatur inferenti, & orabat pro eo. Salomone vero in multis occupato, neque ad singula attendere sufficienti, alimonia interdum cum detraheretur vel depravaretur, clamabant plures pro injustitia: inter quos etiam aliquando isti tres, quos dicimus, aliqua locuti sunt. At Sindolphus, discordiæ semper fomes, sciens antiquam condiscipulorum odii facem & causam, accommodat se auribus Salomonis, quasi pro suo honore rem sibi sit dicturus:[calumniam patitur a Sindulpho;] ille vero etsi nihil nocivius scisset Prælatis ac subditis, quam susurros & detractores audire, quid novi afferret quæsivit. Cui subditus, tres illos, semper super se verba jacere solitos, hesterno quoque die de eo quæ importabilia sunt r, mentitur locutos. Credidit ille sermoni quem dixit, & contra de se nil mali opinantes rancorem portavit, tandem & ostendit. At illi cum nihil ab eo reatus sui exsculpere possent, Sindolphi se technis ariolantur fuisse circumventos. Re tandem coram Fratribus discussa, cum ipsi testantibus illis nihil se omnino erga Episcopum dixisse, eum cum ceteris convincerent: falsidicum ut judicet, & vindictam super eum faciat, quisque sibi rogant: quod cum ille dissimulasset, taciti quieverunt.

[31] [qui eorum colloquia noctu observās,] Erat tribus illis inseparabilibus consuetudo, permisso quidem Prioris, in intervallo Laudum nocturno convenire in scriptorio, collationesque tali horæ aptissimas de Scripturis facere. At Sindolphus sciens horam & colloquia, quadam nocte fenestræ vitreæ, cui Tutilo assederat, clandestinus foris appropiat, aureque vitro affixa, si quid rapere posset, quod depravatum Episcopo traderet, auscultabat. Senserat illum Tutilo homo pervicax, lacertisque confisus, Latialiterque, quo illum qui nihil intelligeret lateret, compares alloquitur: Adest ille, inquit, & aurem fenestræ affixit. Sed tu Notkere, quia timidulus es, cede in ecclesiam: Ratperte autem, anime mi, rapto flagello Fratrum, quod pendet in pyrali, deforis accurre; ego enim illum, cum appropinquare te sensero, vitrio citissime readaperto, captum capillis & ad me pertractum violenter tenebo. Tu autem, cor meum, confortare & esto robustus; flagelloque in illum totis viribus increpita, & Deum in illo ulciscere. Ille vero, ut semper erat ad disciplinas acutissimus, modeste exiens, rapto flagello cucurrit celerrime, hominemque intro capite tractum totis viribus a dorso ingrandinat. Et ecce ille manibus pedibusque renisus, flagellum, quo vapulabat, [deprehenditur & castigatur a Ratperto & Tutilone.] capiens tenuit. At Rapertus e vicino virgam ejus, proprius aspectam, rapiens, ictus ei validissimos infregit. Cum autem parci sibi male jam mulctatus incassum petiisset, apud se submurmurans voce opus esse, exclamans vociferavit. Statim Fratrum pars voce audita, tali tempore insolita, stupens accurrit cum luminibus, & quidnam esset quæsivit, Tutilo vero Diabolum se cœpisse creber ingeminans, lumen adhiberi rogat, ut in cujus imagine eum teneret, territus inspiceret. Capite autem inviti hac illacque versato, ad inspicientes, si Sindolphus esset, quasi nescius, interrogat. Omnibus, enimvero ipsum esse, clamantibus, & ut illum dimitteret rogantibus, relicto eo, Me Miserum, ait, in auricularem & intimum Episcopi manus misi. Et Rapertus quidem, accurrentibus, in partem cedens, clam se subduxit (neque enim ipse qui passus est, a quo cæderetur scire poterat) quærentibus autem aliquibus, ubi nam Dominus Notkerus, Rapertusque abissent; Ambo, inquit, ad opus Dei, diabolum sentientes, abjerunt; meque cum illo negotio perambulante in tenebris dimiserunt. Vere, ait, scitote omnes, Angelum Dei ictus ei manu sua incussisse. Demum discedentibus Fratribus, a partium sectatoribus surgunt, ut fit, multiloquia. Alii Dei judicio, ut auscultatores clandestini publicarentur, factum dicebant: alii vero, tali viro, nisi quod Angelum Domini prætendit, simile opus non decuisse.

[32] Occultabat ergo se ille, confractus corporis pariter & mentis dolore. [& pergens viris sanctis adversari] Interrogat denique Episcopus post aliquot dies, ubi nam tam diu moraretur suus famidicus: sic enim hominem nominare solebat & solitus erat, nova semper sibi aliqua clam apportantem. A quo re, ut erat, veraciter comperta, quoniam tantæ auctoritati pro tam turpiter reo nihil imputare volebat, consolatur accitum sic dicens: Quoniam, inquit, illi a pueritia mei semper æmuli male tibi fecerunt, ego si advixero, melius tibi facere habebo. Ita operariorum factus est ab ipso Decanus, contradicentibus cunctis, ne rem tam * præclari loci in tali homine dejiceret. Deinde amplius non destitit adversari tribus illis, dedecore sibi illato, & officio collato animatus. Quadam igitur die, quod erat refectorarius, Notkero & Raperto coquinæ ordinariis, cum mensuram potus, ut officii sui erat, in vase suo non dico poneret s beato viro; sed maledicta mussitans eo absente, ad huc quasi projiceret; vas illud casu accidente de mensa lapsum in terram cecidit, operculoque procul rotante, vas in latus jacuit, vinumque velut si subrectum t esset solide continuit. Quod ille videns, huc atque illuc circuiens, tandem morose reversus v cum levasset, accurrentibus qui astantes viderant, [miraculo confutatur,] & si quidquam de vino effusum sit, terram contuentibus; neque usque ad unam guttam competientibus exisse, Ne miremini, inquit Sindolphus, si diabolus, a quo nigros libros ipse & socii ejus discunt, fascinatorum suorum calices ne effunderetur continuit. Quod Hartmannus * post Abbas a dicentibus cum audisset, protervoque illi cum occurrisset; Vide, inquit, bone vir, ne in tales viros, injurias tuas tam patienrer ferentes, nimium tandem desipias. Cur ad invidiam in tantum concupiscit spiritus tuus? An nescis quia susurrones & detrectatores, & qui irritant fratres, ac serunt in eos discordias, Deo sunt odibiles? Cui ille, cum sibi solita usque ad convitia respondisset protervia, [nec tamen emendatur:] Waltrannus tunc Decanus in proximo Capitulo, regulari eum vindictæ subjecit, sed tamen adhuc ejus non quievit nequam spiritus. Itaque tandem malum per eum viro sancto, quo dolore intrinsecus cordis tactus est, accidit: Epistolas Canonicas Græcas a Luitwardo Vercellensi Episcopo sibi præstitas, multis sudoribus beatus vir exemplaverat, & ecce Sindolphus eumdem codicem delicate scriptum casu incurrens furatus est, & singulas quaternionum, sicut hodie videre est, cultro excisas discerpsit & depravavit, ac postea iterū complicatas, occulte in locum ubi eas fuerat furatus reposuit. Transtulit idem sanctus vir Psalterium de Latina lingua in barbaricam linguam, sicut hodie est in armario.

[33] [Ratpertus in scholis sedulus] Ratpertus inter ambos, Notkerum videlicet & Tutilonem, medius incedebat, Scholarum ab adolescentia magister; doctor planus & benevolus, disciplinis asperior; raro præter Fratres pedem claustro promovens; duos calceos annum habens, excursus mortem nominans: & ideo sæpe Tutilonem itinerariū, ut se caveret amplexibus monens. In scholis sedulus, plerumque Cursus & Missas x negligebat; Bonas, inquiens, Missas audimus, cum eas agi docemus. Qui cum labem maximam claustri impunitatem nominasset, ad Capitulum tamen nonnisi vocatus venit, cum sibi officium capitulandi & puniendi gravissimum, ut ait, esset traditum. Cum vero & ipse Sanctus circa claustrum S. Galli diu languidus iret, nec tamen docere desineret; quadraginta discipulis quondam suis canonicis, tunc quidem Presbyteris, [pie moritur.] loco propter festum adventantibus, animam singulis in manibus commisit, quorum quisque ei triginta Missas obituro promiserunt. Sic ille lætissimus factus, Deum uti se diutius morbo coqueret rogans, & pœnis nitidus effectus, inter discipulorum manus in paradisum, ut credimus, transiit. Pro quo B. Notkerus & Tutilo præter ceteros Fratres, dolentes quia post eum relicti sunt, multa fecerunt. Scripserat idem homo beatus librum de casibus Monasterii, incipiens a temporibus B. Columbani usque ad Salomonem Episcopum & Abbatem nostrum. Dictaverat etiam Letanias, quas Ecclesia canit per totum orbem in diebus Rogationum, præter alia plura quæ fecerat.

[34] [Tutilo, pictor, sculptor aurifex, musicus] Longe aliter Tutilo bonus erat & utilis quam socii, homo lacertis & omnibus membris, sicut Fabius athletas eligere docet. Erat enim valde eloquens, voce clara & dulci, celaturæ elegans, picturæ artifex, ac mirificus aurifex; musicus sicut & socii, sed in omnium genere fidium & instrumentorum & fistularum præ omnibus: nam & filios nobilium in loco ab Abbate destinato fidibus edocuit. Nuntius procul & prope solers; in structuris & ceteris artibus suis efficax, concinnandi in utraque y lingua promptulus & potens natura, serio & joco festivus; adeo ut Carolus noster aliquando ei maledixerit, qui talis naturæ hominem monachum fecerit. Sed inter hæc omnia, quod præ aliis est, in choro strenuus, in latebris erat lachrymosus; versus & melodias facere præpotens, castus ut Marcelli discipulus, qui feminis oculos clausit. Ea autem quæ dictaverat, singularis & agnoscibilis melodiæ sunt, quia per psalterium seu per rotam, in qua potentior ipse erat, z neumata inventa dulciora sunt, ut apparet in tropis, Hodie cantandus, & Omnium virtutum gemmis: quos quidem tropos Carolo obtulit canendos, [& poeta insignis,] ad Offerendam aa scilicet, Viri Gallilæi, quam ipse fecerat. Hanc etiam Rex Offerendam cum dictasset, Tutiloni misit, & versus addere injunxit. At ille apposuit, Quoniam Dominus Iesus Christus cum esset omnipotens genitor, fons & origo, cum sequentibus: Gaudete & cantate. Alia etiam plura ad invicem conscripserunt: sed ista proposuimus, ut quia dispar ejus melodia sit ceteris, si musicus es noris. Abbatum vero sub quibus militaverat permissis, plerumque & præceptis, multas propter artificia simul & doctrinas peragraverat terras: picturas & aurificia etiam & anaglyphas, carminibus & epigrammatis decorabat singulariter pretiosis: tantæque auctoritatis ubicumque moraretur apparuit, ut nemo illum qui vidisset, S. Galli monachum dubitasset. Erat enim in divinis & humanis æque ad responsa paratissimus, [summeque zelosus] & si quid indecens vel inordinatum maxime in monachis usquam vidisset, pro loco, tempore & persona zelator erectus, ut in uno de pluribus dicere habebimus.

[35] [lascivum monachum] Gnarus namque homo, quoniam erat itinerarius, longe lateque terrarum & urbium, missus aliquando est pro communi causa Maguntiam, utique pro pannis laneis emendis, quos bb sericales vocant, & tunicas. In ingressu ergo civitatis circa S. Albani monasterium hospitium petens, hominibus suis statim propter pabula & victualia mercatum missis, ipse super sedili se lassus, ut paulisper requiesceret, locaverat. Erant autem dies vindemiæ, quibus Fratres ad obedientias dimissi sunt per vineas. Et ecce primo signo ad Vesperas pulsato, Circator cc Fratres collecturus, asino pro religione insidens; ostio domus hospitii jam dicti, quasi ibi aliquem quæsiturus, appropiat; latenter quoque, si commatrina sua domi sit, sciscitando, domum inquietat. At illa de camera egressa, salutans compatrem, hospitem illum dormire putans, obtulit viro mustum. Quo ille impigre hausto vaseque reddito, mammam feminæ titillat assentientis. [flagello castigat,] Hospes vero viso facinore exilit; ne ulterius procederet in facto; illumque scelestum inclamitans, comis apprehensum in terram dejecit; flagelloque, quo ad equum usus est ad huc manu habito, acriter hominem cecidit, adjiciens; Hoctibi S. Gallus, frater S. Albani, dedit. Ille quidem quamvis pro reatu sit tristis & passus, timidus tamen sui, venia petita, uti se celatum habere vellet, hominem rogat. Hospes illi; Ne modo adjicias peccatum peccato, quantum in me est bene celaberis: Intimatur Abbati Fratrem de S. Gallo ante portam hospitari, qui statim per nuntium vocat eum in claustrum. Nomen sciscitati, agnoscunt hominem diu fama vulgatum, caritativeque tractato ipse exhibebant ei Martham, ille autem capacibus porrigebat Mariam. Rogaturque ibi morari usque dum thronum Dei, in bractea altaris aurea, celaret: cui similem anaglypham, raro usque hodie videre est alteram, in circulo scribens hunc versum.

Ecce polo potior solio, terraque scabello. [sed pœnitentis famæ parcit.]

Cum autem aliquantum tardasset, non celatum opus ex parte relinquens rediensque; a nostris quid deforis egerit rogatus est dicere, Fratrem (inquit) ibi indisciplinatum vidi, quem ut ferirem, flagellum levans intentavi: quod illi & mihi quidem ut indulgeatur rogo. Sic ille fidei memor, veritati parcens, non tamen mentitus est.

[36] Missus aliquando ad Metensium urbem, celaturus thronum, & imaginem B. Mariæ desuper, [fecit aliquid] quod quamvis monachi non fuerit, propter naturam tamen hominis dicere volo. Cum ergo iter ageret, ibat per silvam latronibus aptam, duobus suis comitatus, uno scutato cum lancea, [latrones duos in fugam agit,] altero sine: Et ecce a duobus audacissimis invasus, ambos istos uterque suo equo dejecerat. Interea ille, utroque in spolio occupato, robur quoddam validum circumspectum arripuit, & terrore magno minax super illos venit. At illi videntes hominem forti assimilem, spolia omittunt, scuta dorso rejecta contra illum vergunt. Lanceasque ille latronum præ securitate procul abjectas, suos citissime rapere jussit, & ut se defenderent acer verbis emonuit. Quas cum dejectas celeres raperent, tanti ducis violentiam minime se perpeti posse videntes, hostes ab eo exarmati divertunt. Sic isti etiam lancea sua levata (ut si illi reverterent, Domino suo eam darent) imperterriti silvam pertranseunt. Ergo Tutilo cum venisset ad urbem, & operi celaturus astans satageret, [B. Mariæ imaginem pingit] ecce duo viri astiterunt juxta illum, S. Mariæ imaginem celantem, in habitu peregrini, eleemosynamque petebant. Quibus cum nummos clam tribueret, divertentes ab eo, Clerico cuidam a longe astanti ajebant: Benedictus vir iste Domino, qui nos hodie bene consolatus est. Sed estne soror ejus, inquiunt, domina illa præclara, quæ ei tam commode radios ad manum dat, & docet quid faciet? Ille vero miratur quid dicerent, cum nuperrime ab eo digressus nil tale vidisset: revertitur ergo cum peregrinis, & quod dixerant velut ad momentum & in ictu oculi contemplatur. Aiunt autem illi Clericus & peregrini: Benedictus tu Domine Pater, qui tali magistra uteris ad opera. Qui cum ipsos quid dicerent nescire assereret, vehementer in illos invectus, ne cui tale aliquid dicerent interminatur. [ipsamet penicillum regente,] Et statim quidem peregrini transeuntes disparuerunt, nec amplius ab aliquo sunt visi: in crastinum autem cum gloriam talem de se plures audiret dictitare, occulte subtrahens se, cessit e medio, neque jam ultra in urbe illa operari volebat. In bractea autem ipsa aurea cum reliquisset circuli planitiem vacuam, nescio cujus arte, tales celati sunt apices:

Hoc panthema dd pia celaverat ipsa Maria:

Sed & imago sedens quasi viva, cunctis inspectantibus adhuc hodie est veneranda. Dicebant autem nobis Patres, quod ipse vir Dei in reditu iter agendo, in quamdam villam ubi ad Missas sonatum est properans, [energumenū liberat.] dæmonem in ecclesia bacchantem ab homine, invocatione S. Galli, ejecerit. Sunt & alia quæ de illo audivimus multa, de quibus quia nobis nihil certum constat, tacere quam scribere maluimus. De obitu autem ejus, ee quia nihil constans comperimus, hoc solum astruimus, quod eum ad gaudia æterna transisse confidimus & indubitanter asserimus.

ANNOTATA.

a Anno fortaßis 915 quando Curiam solennem ibidem celebratam, & capitis damnatos Erchingerum, Bertholdum, & Luitfridum Alemanniæ Duces, tradunt scriptores Germani: observa tamen quod Ekkehardus, qui præsens adfuit & ex cujus cap. 6 hæc descripta sunt, dicat Regem hoc Pascha egisse in Ingilinheim, Caroli Magni natale palatium haud procul a Moguntia, ibique Cantoris officio tunc functum illum; scholæ Moguntinæ magistrum.

b Sive, ut nunc loquimur, Intonans. i. prima Officii verba cantando præiens.

c Etiam hodie Ecclesia Moguntina obtinet, ut Archiepiscopo Moguntino Pontificaliter celebrante, Decanus, Cantor & duo alii præcipui Officiales mithrati aßistant suis quique locis.

d Sane toto nostro per Germaniam, Italiam, Galliam itinere, quo non solas bibliothecas sed precipua quæqueregionum istarum sacraria lustravimus, simile nihil vidimus ecclesiæ Moguntinæ thesauro, maxime in vestibus sacris; quas, incredibili gemmarum & margaritarum copia & splendore contextas anno 1660, die 20 Augusti spectavimus.

e Placentia hæc fuit, Ludovici Germaniæ Regis filia juxta Bucelinum, historiæ Agilolfingicæ f. 368.

f In MS. quo usus Goldastus, hæc in margine habebatur annotatio. Sequentiæ etenim canticum victoriæ designant, &c prout infra in fine num. 28 usque ad num. 29.

g Sedit Nicolaus I ab anno 858 ad an. 867, Liutwardus vero solum anno 880 Episcopatum iniit & tenuit ad initium sequentis seculi: ut merito dubites, an liber iste non nisi post dicti Nicolai mortem factus sit, & soli Liutwardo destinatus, per quem Romanæ ecclesiæ innotuerit, tandemque meruerit a Nicolao II, annis fere nonaginta post primum creato, approbari: Trithemius libro de scriptoribus ecclesiasticis confundit in unum tres Notkeros, cum harum sequentiarum auctorem facit Notgerum ex Abbate monasterii S. Galli Leodiensem Episcopum: & nihilominus dicit, ejus Sequentiarium Nicolaus Papa primus approbavit & ad Missas decantari præcepit.

h Quæ sequuntur margini adscripta invenit Goldastus; & ut invenit, sic reliquit. Canisius ipsa inseruit contextui.

i Hactenus illa, diversa forsitan manu adscripta: cujus rei judicium lectori relinquimus.

k Perperam igitur Ioannes a Voragine cap. 186 de S. Pelagio, auctorem hujus Sequentiæ facit Hermannum Contractum.

l Vt Carolum Magnum hic intelligebat Interpolator, sic addidit, Qui forte tunc Aquisgrani morabatur.

m Id testatur Gennadius de Script. eccles. cap. 39 Ab Augustino pro quærenda animæ ratione ad Hieronymum missum Orosium. Et hic Paulus ille est, quem Augustinus Hieronymo commendat, Ep. 9 ut cujus æstimatio bonum testimonium apud Deum habeat in regionibus Occidentis: quique ad Augustinum scripsit septem libros Historiarum adversus Paganos, celebre in hunc usque diem opus.

n Hæc quoque de Pythagora solum haberi in margine Goldastus notat.

o Iuxta Chronologiam Ioachimi Vadiani, perductam usque ad annum 1530, Udalricus sive Ulricus Saxo ab anno 1204 præfuit, per annos 15 hebdomadas 40; Goldastus perperam legit quintus: Vdalricus enim V obiit an. 1200, quando Fredericus septennis dumtaxat erat, qui non nisi decenniopost Rex electus, post alterum decennium coronatus est Imperator: adeoque intra an. 1210 & 1220 res, quæ hic narratur, contigit.

p Hoc igitur principium Sangallensibus fuerit annue S. Notkeri memoriam privato saltem cultu prosequendi.

q Liber casuum sic: Fictis autem postremo obsequelis, cum alias in nullo esset utilis, accusans Fratres criminibus conjectis, a Salomone Operariorum positus est Decanus.

r Vtrobique sic, Hesterno quæ Deo importabilia sunt: nos ex conjectura correximus.

s Quæ Ekkinhardus alius communiter de tribus dicit in plurali, compilator mutatis pauculis uni aptat Notkero: perperam; si tribus commune vas, illud erat.

t Alias subreptum.

v Ibidem sic brevius & clarius. Quod ille, morose reversus (nam per passus aliquot festinus abscesserat) cum levasset.

x Gregor. Tur. l. 1 de gloria Mart. Exurgente autem mane Abbate cum monachis ad celebrandum cursum. Sunt ergo cursus ecclesiastici (de quibus etiam se librum condidisse testatur idem Gregorius) Horæ Canonicæ: quomodo hodie quoque Officium B. Virginis cursum dici Germanis mos est. Patet porro hinc quam antiqua sit consuetudo, etiam in optime disciplinatis monasteriis, ut Scholarum Magistri absolvantur a chori oneribus, & satisfaciant privata Officii Missæque recitatione.

y Latina scilicet & Alemannica: concinnare autem hic dicit quod nos componere.

z Alias pneumata: & rectius, si etymologiam spectes: nam νεῦμα assensus, annutus, voluntas, quid ad Musicam? πνεῦμα vero spiritus, spiratio multum sane: interim tamen Balbus quidam apud Goldastum, cum dixisset, Neuma, vocum emissio vel modulatio est; Neumaticus, modulator dulcis, suavis & consonans: addit, Et est vitium scriptorum, cum invenitur pneuma, ut scribatur per P, & est ibi barbarismus. Beletus de divinis officiis apud eumdem Goldastum, Notandum est, neumam feminini generis absque P accipi pro jubilo.

aa Cantus post Euangelii lectionem: qui Offertorium appellatur in rituali Romano.

bb Malim legere hoc modo, quos sergiales vocant ad tunicas, scilicet, faciendas: ejusmodi autem pannus laneus texturæ levioris Hispanis Xerga, Italis Sargia Francis Sarge dicitur: Germanis etiam voce composita Sare-wat.

cc Ita vocatur a Circando id est circumeundo, is qui tempore divini Officii cellas & officinas obit, investigaturus absentes.

dd Videtur dici contractim, quasi παράθημα repositorium, seu depositorium: & rectius forte Parthema scriberetur.

ee Ephemerides Sangallenses V Kal. Apr. B. Tuitilo obiit. Murerus annum signat 896, & in S. Catharinæ sacello, quod etiam S. Tutelonis sacellum & cœmeterium dictum sit, sepultum ait, ac diem, veluti festum ejus proprium, in margine notat XXXI Ianuarij. Idem Astronomi & Confessoris titulos Tutiloni aptat: nos ab astronomiæ singulari peritia speciatim laudari eum nusquam invenimus. Necrologium Sangallense MS. elogium ejus habet 27 Apr. Bucelinus Epitaphium ei positum recitat.

* al. præclaram

* al. Proabbas,

CAPUT V.
Sancti humilitas & crebræ de diabolo victoriæ.

[37] [Carus omnibus ob doctrinam Notkerus] Beati igitur viri Notkeri quæ reliqua sunt de eo audenter narrabimus; quoniam illum sancti Spiritus vas electum nequaquam dubitamus. Erat enim corpore non animo gracilis, voce non spiritu balbulus: in divinis erectus, in adversis patiens; ad omnia mitis, in nostratibus acer erat exactor a disciplinæ; ad repentina & inopinata timidulus erat, præter dæmones infestantes, quibus quidem se audenter opponere solebat: in orando, legendo, meditando, dictando, * celeberrimus. Et ut omnes sanctitatis ejus sub compendio complectar dotes, sancti Spiritus erat vasculum, quo suo tempore abundantius nullum. Nam, ut prælibavimus, dies noctesque semper idem & novus, quod Rapertus in scholis, hoc ipse in claustro, præter verbera, omni caritatis egit censura. Priorum itaque permissu, magis autem & hortatu, juveniores ad hoc idonei, noctes diesque, quando ab orationibus b quiesceret, velut in insidiis erant [neque enim hora incompetens dicebatur, si cum codice in manibus quis cum Domno Notkero loquebatur]. Ipse autem cum propter regulæ tenorem sibilis eos, interdum etiam strepitu absturbaret; tamen ab Abbatibus per obedientiam ei injunctum est hoc idem quod refutarat. Docebat enim eos bonitatem & disciplinam & scientiam, & mandata Dei solicite credere & servare, dicens, vitæ munditiam & puritatem non inveniri in terra suaviter viventium: sed oportet hominem excolere terram cordis sui, sicut rusticus agrum, ut uberes fructus exinde habeat. Qui vero incipiunt & non perseverant, comparātur perdici, de qua Ieremias ait, Fovit perdix quæ non peperit, in dimidio dierum suorū derelinquet ea, & in novissimo erit insipiens: non attendentes quia extrema gaudii luctus occupat. [Ier. 17, 11]

[38] [humillimus tamen erat,] Permissu Abbatum sub quibus militabat, secundum voluntatem suam vivebat ad libitum suum; quia videbant verbo Domini firmatum, & ubi Spiritus Domini, ibi libertas, quoniam spiritalis judicat omnia, & ipse a nemine judicatur. Ardua enim ejus vita continenter quiddam divinæ excellentiæ in vultu prætendebat: oculus intuens in eum jucundabatur, & auris audiens eum gratulabatur. Tamen omnem gratiam, quam se senserat percepisse, sub tutela humilitatis studebat occultare, dicens cum Beato Job: Si fuero lotus aquis nivis, & fulserint mundissimæ manus meæ: tamen sordibus intinges me, & abominabuntur me vestimenta mea. Propter humilitatis igitur custodiam, cum esset homo scientissimus, semper magis assidebat psalterio, quam ceteris libris c. [Iob 9, 30] Inter omnes confratres suos sic ambulabat, majores & minores ita venerabatur, ut nulli se præponeret, sed quantum in ipso, esset omnibus amabilis affabilisque: quam autem mellifluus in responsis fuerit & alloquiis, lacrymæ eorum qui hominem viderant, & post ipsum supererant, requirentibus eum liquido manifestabant.

[magis autem jam factus Presbyter:] Postquam vero Presbyterii gradum vir Domini Notkerus, multa obedientia coactus, humillime conscendisset; tunc demum sic quasi nil prius virtuose egisset, illas quatuor virtutes cardinales & earum appendices, id est, justitiam, prudentiam, fortitudinem, temperantiam, tamquam animæ naturales, tanta diligentia observavit, discussit, atque in his se exercuit; ut cunctis pateret, quia fortis Christi miles, omnia arma spiritalia, contra diaboli nequitias pugnaturus, sibi induisset. Spiritaliter quoque ut diximus fortis erat, sicut Propheta ait: Qui appropinquant Deo accipient de doctrina illius: & qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, & assument sibi pennas sicut aquilæ: current & non laborabunt, ambulabunt & non deficient, sed volabunt ut requiescant, sicut columba in foraminibus petræ, id est, Christi: & ideo elongantes se a consortio mundanæ offensionis, fugient & manebunt in solitudine internæ jucunditatis. [Is. 40, 31]

[39] Quantum autem Tutilo robustus fuit in homines, tantum vir sanctus & plus valuit ipse in dæmones: alias autem corpore attenuatus erat, [unde contra dæmonem fortis,] ut jejunans & vigilans, debilis, tener & macer. Contigit ergo quadam nocte, ut diem in ecclesia præveniens in maturitate, altariaque circuiens, ut solebat, in oratione flendo ejularet: cumque veniens in cryptam duodecim Apostolorum sanctique Columbani, uberrime fleret, & acriores de post aram oculi ejus deducerent lacrymas, quasi canem audiebat mussitantem. Interdum etiam mixtam vocem sicut suis grunnientis cum sentiret, intellexit tentatorem; & Esne tu, inquit, iterum ibi? d Quam bene tibi miser contigit nunc mussitanti & grunnienti, [apparentem in specie canis] post gloriosas voces illas quas in cœlis habueras: accensoque lumine, quo angulo lateret, quæsivit. Ille vero sinistro angulo appropianti, tanquam canis rabidus vestes lacerat: Eia, inquit ille, servitium tuum foris cryptam satagere habeo: neque enim pœnæ illæ, quas (ut aiunt) jam pateris, sufficiunt; acrius tibi aliquid paraturus sum. Præcipio autem tibi in nomine Domini nostri Iesu Christi & istorum Sanctorum, ut me in eodem quo nunc indutus es canino corpore exspectes. Et ille: Faciam, inquit, si volo. At Notkerus, velocius abiens; Confido, ait in Domino quod velis nolis me exspectabis. Festinato autem aram S. Galli adiens, cambotam, quam sanctus magister e Columbanus per Magnoaldum Diaconum miserat cum epistola absolutionis felici discipulo suo Gallo, multarum virtutum operatricem, [baculo S. Columbane verberavit,] cum sphæra illa sanctæ Crucis notissima, rapuit: & in introitu cryptæ dextro sphæra posita, cum baculo a sinistro introiit, & caninum illum aggressus est diabolum. Cum autem illum baculo sancto cædere cœpisset, voces suas anteriores altiori gannitu edidit, latratu & grunnitu. Tandem vero cum ad sphæram sanctissimam zabulus, cædentem fugiens, venisset; ultra jam progredi non valens constitit, & tot jam ictus & incussiones ferre non sustinens, Barbarice clamans: f Owe mir! we! vociferauit.

[40] Interea ædituus cum basilicam intrasset, vocesque horridas audisset, lumen velox in manibus sumpsit, & ad cryptam acceleravit. At Pater sanctus; cū dæmoni ictum ultimū fecisset, baculum sanctum in. .. g locis confregit. Et nisi ædituus sphæram videns allevasset, sicque diabolum more canis abire permisisset; adhuc cædere eum habuisset. Ædituus vero baculo inspecto attonitus, Baculumne sanctum, inquit, Domine mi, in cane fœdasti? Illo autem conticente, addidit: Quis nam erat ille, inquit, qui, Owe mir, we, vociferavit? [Ad quæ Notkerus nihil respondit]. Putans ergo ædituus, illum pro pietate furem aliquem celare velle, ivit pedes per totam ecclesiam, furem comprehendere cupiens; sed cum neque furem inveniret, neque canem, graditur secum tractando fluctuans, [eique insultavit.] quia ecclesiam post se introiens clauserat, quidnam esse posset quod contigerat satis admirans. Virum denique regularem, jam semel sibi tacitum, amplius alloqui non ausus est præsumere. Secundum autem quod vir sanctus Domini Notkerus humilis erat & prudens, ædituo foras ire significans, in partem eum sumpsit, benedictioneque prælata, Quomodo baculum, inquit, fili mi, fregi? nisi tu juveris secreta mea habebunt efferri. Sed quia meum non est ambulare in magnis neque in mirabilibus super me, silentio fidei tuæ committo quod factum est: sicque ei rem, quamvis invitus, ut facta est, enucleavit. At ille baculo per fabrum latenter reparato, quod factum fuerat, ad tempus occultavit: in temporis autem processu, res ut erat in medium venit. Paucos Sanctorum legimus diabolum sic coërcitum strinxisse, ut vapulatus plagas cædentis non potuerit effugere: unde canis ille infernalis aliquid tale machinabatur intra se, qualiter viro sancto rependeret confusionem digne sibi illatam.

[41] [qui vicissim, ut erat minatus,] Erat eodem in tempore, in loco adolescens quidam monachus, admodum litteratus, Comitis de Kiburg h filius, beati viri Notkeri de sorore nepos, nomine Wolo, inquietus & vagus. Cui propter aversionem, cum Decanus ipse nec Domnus Notkerus seu ceteri imperare potuissent, crebroque esset verbis & verberibus coërcitus, nihilque exinde proficeret; omnes pro talis ingenii viro dolebant. Nam quadam die advenerant in Monasterium parentes ejus pro eo soliciti, per quorum monita cum parumper proficeret, iterum post abitum eorum idem erat. Diabolus autem una die Sancto apparuit Notkero diluculo; Mala tibi, inquit, & Fratribus tuis facturus sum nocte. i Respondit beatus vir spiritui nequam: Mala avis frequenter malam famam prodere solet. Mox itaque ille bonus Notkerus, sic enim a vulgo nominabatur, Fratribus quæ audierat a sathana intimavit, & uti die illo se præcaverent innotuit: [Wolonem, Notkeri nepotem discolum,] Wolo vero cum hoc & ipse a dicentibus audisset; Senes, inquit, semper vana somniant. Erat autem dies ipse, quo sibi a Decano ne quoquam, ut solebat, claustro progrederetur, interdictum esse omnes noverant. Cum ergo sederet ad scribendum, ultima ejus scriptura erat, Incipiebat enim mori, uti habetur Joannis quarto. Igitur illico a loco exiliens, ceteris illum inclamantibus; Quo nunc Wolo? quo nunc? in campanarium sancti Galli, per gradus ad hoc quidem nobis paratos, ascendere, incipit: ut oculis, quia gressu non licuit, montes camposque circumspiciens, vel sic animo suo vago satisfaceret. Ascendens namque cum super altare Virginum k venisset, impulsu ut creditur diaboli, per laquear cecidit, [precipitavit de turri:] omnique corpore concussus collum confregit. Plurimis autem qui forte viderant vel audierant accurrentibus, cum viaticum ei properanter afferrent, confessione dicta communicavit. Illi vero cum eum efferre voluissent, & ad domum infirmorum portare; Sinite me, inquit, sanctas Virgines prius inclamare: ipsæ enim sciunt, quamvis alias nefandissimus, mulierem tamen nūquam novi.

[42] [sed morientis pœnitentia] Interea cum alte ejulasset, B. Notkero accurrente, manus illi porrexit; Tibi, inquiens, domine mi & sanctis Virginibus, quas semper amabas, animam peccatricem commendo. Qui statim spiritu conturbatus, gemendo circa eum se jactans; Sanctæ, ait, Virgines, in vobis confisus, Fratris istius crimina super me tollo, & ambos nos vobis committo: & hæc dicens, flebat & ejulabat ex intimo cordis affectu. Cumque ille efferretur de oratorio, pro foribus ecclesiæ quiete petita, Notkerum manu arctissime stringens, omnibus preces pro eo effundentibus, emisit spiritum. Inter exequias S. Notkerus eum lavit; more solito in feretrum collocavit; obsequium ipse faciens, totam ejus sepulturam procuravit; semper quoad vixit & quamdiu potuit, duo in se Monachi officia assumpsit, atque persolvenda sibi lege statuit. Completorium vero ipso obitus viri die dum finiretur, Patrum quidam simplicior, precem in qua scriptum legitur, Ut sicut læti duximus diem, ita noctem quoque transigamus, dum recitasset; vir Dei mœrens surgens, Quid petis, inquit, frater admirabilis, quid petis? Sufficeret hodiernæ diei malitia sua, & superabundaret: tu autem nocti eadem precaris. [& salus revelantur] Septima autem obitus hominis die, cum Sanctus Dei pernoctans in ecclesia mansisset, circa tempus laudis nocturnæ parumper super genua pausans, videt quasi Ratpertum suum se excitantem & dicentem sibi, Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Evigilans ergo ait, Unde anime mi? unde hoc nosti? Hæc igitur cum subjunxisset, quasi modesto gradu ille exiit. At ipse putans eum ecclesiam, ut ibi licentius loqueretur, exisse, dum eum extra velum prosequitur, neque ipsum neque gressus ejus ullum sentire poterat sonum, cereoque accenso quæsivit illum in lecto. Quem etiam cum invenisset de lecto jam surgentem, ut & ipse sicut solebat præveniret in maturitate, [mœrenti avunculo,] & anticiparet vigilias, vir Dei cereo extincto in ecclesiam rediit; æstimabat quippe se visum vidisse, & intelligens sciebat quod factum fuerat, quia per Angelum fiebat. Mox igitur hilaris factus, gratulabundus, Te Deum laudamus incipiens, præ gaudio flens, silenter cantavit. Die autem clare dato, quærente Ratperto, utrumne ad excitandum se nocte venisset; Sanctus Dei quid viderat, amabili suo aperuit: tandem quoque & ceteros Fratres spes tanta non latuit. Gavisi sunt ergo Fratres magno tripudio de salvatione Fratris, laudantes & glorificantes Deum in omnibus, quæ audierant & viderant, sicut dixit illis vir beatus.

[43] [Eidem in angulo ecclesia orare solito,] Ut datur perspici adhuc loci religionem considerantibus & intuentibus, etiam in psalmodiis tredecim sedilia cum psalteriis, aut auro impictis aut alias nobilibus picturis ornatis, & secundum veritatem … valde correctis, habebat. Præterea & alias habet illa S. Galli basilica capellas l, in quarum una angulari, foribus proxima, beatus vir Notkerus psallere erat solitus. Nempe hic locus est ille, ubi assidue Sanctus Domini, humilis ac tremulus, videns paupertatem suam, præstolabatur psallens spiritu & mente, ut intelligeret in via immaculata, quando adveniret ad se, & in meditatione sua exardesceret & eloquium suum igniret divinus ille ignis, quem Dominus misit in terram, cujus habitatio est in Sion & caminus in Hierusalem, id est, in speculativis mentibus, quarum desideria velut scintillæ tendunt ad alta, & in carne degentes, supra modum vitæ carnalis ambulant. O quam sæpe in eodem loco vir sanctus lacrymarum imbre infusus, roreque cœlesti irrigatus est; ita ut ignea ejus oratio quasi fumus aromatum, & sicut vapor thuris cum suavi thymiamate redolens ascenderet, penetrans cœlos, thurificans altare Dei, ut ipse psallere posset; Dirigatur Domine oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, &, cum Habacuc, Super excelsa mea deducet me victor, in Psalmis canentem; ubi agmina Angelorum ineffabili jubilo collaudant Deum majestatis trinum & unum.

[44] Accidit autem ut quadam die huic occupationi ita instaret, ut spiritum non relaxaret a continua contemplatione, [dæmon ob Nonam omissam insultat,] in tantum ut ad Nonæ synaxim non veniret, neque eam per se caneret. In illo itaque solio, cum post completorium clara adhuc die precibus insisteret, videt super se in laqueari interruptis trabibus diabolum consedisse, & stylo in tabula scribere: eruperat enim tabulam de laqueari, in qua scribebat. Quem cum, quid scelus scriberet, interrogasset? Nonam, inquit, quam tu scelus hodie supersederas, scribo. At ille dicto citius, Deus in adjutorium &c. prosecutusque cetera, videt iterum diabolum manu celerrima, quod scripserat planasse. Cumque ad preces synaxis se vir Dei prosterneret, tabulam laquearis disrupti, in qua diabolus scribebat, super eum dejecit. At vir sanctus videns, ut ictum declinaret citius, a loco resiliit. Cachinnans ergo satanas, Hoc tantum, inquit, [victusque nititur eum occidere,] ut mihi assurgeres effeci. Enimvero, ait ei Notkerus, si tu caninus vel porcinus fueris, iterum tecum habeo operari. Statim cum evanuisset fugiens, Fratres aliqui in extremis templi orantes, sonum tabulæ vocesque audientes, mirati quid esset, cito aderant. Videntes igitur eum, ut solebat prostratum, nolebant illum, eo etiam quod incompetens erat hora, impedire. Tamen Tutilo, unus ex ipsis, signo dato amice eum evocans foras, silenter in aurem; Magnas, inquit, inquit, inquietudines tu & dæmones tui Fratribus facere soletis. Cui ille; Audieruntne, anime mi, Fratres omnia? Non omnia, inquit, sed mihi velim quæ hæc turba fuerit, per singula pandas. Itaque cum id vir Dei abnueret, & ab eo concitus tabulam, quæ ibi cecidit subtraheret, alii qui viderant in latebris orantes, totum ut factum fuerat, non celabant. Vere locus iste venerabilior ceteris & sanctior est angulis universis, in quo tantus contemplator in tantis se cœlestium virtutum gymnasiis exercuit. Quam occulte autem ac subtiliter hoc ageret, breve indicium subjunctum declarabit.

[45] Carolus Imperator in tantum dilexit locum S. Galli, [hortum colētis exemplo] & ita familiaris erat Fratribus, ut eum non aliter nominarent, quam noster Carolus. Plus tamen & ampliori dilectionis privilegio Notkerum suum amabat, quia scientia, intelligentiaque & spiritalium disciplinarum virtutumque cœlestium religiositas, abundantius inventæ sunt in eo. m Erat enim ei vir Domini in spiritalibus semper consiliarius; & ubicunque eum apprehendere quibat, aut ipsemet accessit ad eum; aut si non, per internuntium de consiliis eum conveniebat. Contigit vero eum aliquando beato viro litteras dirigere per aliquem, forte ab eo exigens de virtutibus & vitiis aliquas quæstiones enodari, & solutiones earū enucleatius exprimere. Cumque nuntius ad locū venisset, mansit in loco aliquot diebus. [de animi cultu docetur Imperator,] Quadam die tædio victus ibi morandi, adiit virum sanctum, invenitq; eum in horto eradicantem, evellentem & ejicientem herbas inutiles, radicantem autem, transponentem, plantantē & irrigantem herbas utiles. Intulit nuntius dicens: Sancte Pater, quid mandas domino meo? Ad quem ille: Ea quæ me vides facere: hæc dic ei & nihil aliud. Reversus ergo nuntius ad Dominum suum, nuntiavit ei quæ vir beatus dixerat. Deinde subinfert, quia invenerit eum eum in horto eradicantem & ejicentem herbas inutiles, & radicantem & statuentem & irrigantem herbas utiles. Ad quem Imperator respondit: Satis mihi dixisti, prudenti viro sufficeret. Puto quod felix Rex senserit, quia vir Domini admonuerit, ut vitia spiritalia sive carnalia de horto cordis sui eradicaret & ejiceret, ut per incrementa gratiarum spiritus virtutes succrescerent; [non sine fructu.] aut forte ut de Ecclesia Dei, super quam imperium susceperat, erroneos & impios evelleret & extirparet, ut justorū lucis semita cresceret & dilataretur usque ad perfectum die. Nec mirum si vir beatus horti officium libenter agebat, irrigando, plantando, eradicando & ejiciendo imitās Dominum per Prophetam dicentem: Rigabo hortū meum. [Eccl 24, 42., Os 14, 6., Cant. 6, 1] Et Oseæ: Ero quasi ros: Israël germinabit sicut lilium. Proinde facta est anima justi quasi hortus irriguus. Et sponsus in Canticis, Descendit in hortum ad areolas aromatum, ut pascatur in hortis & lilia colligat. Itaque & a Mariæ in horto visus idem sponsus, æstimatur esse hortulanus. Sic sic vir sanctus, tendēs ad fastigium speculativæ vitæ, sicut aquila intuens & renidens contra claritatem Solis, ita oculis interni hominis speculator spiritalis, humilitate eximia semetipsum transcendens; supra modum excellens divinæ gloriæ pondus contemplans, arcanum cœleste [penetrabat.] Tali enim lucta laborabat in Dei horto, ut merito cum Jacob, Israël, id est, vir videns Deum, possit appellari: hujusmodi vero eruditus vir exercitiis, discernebat virtutes a vitiis.

ANNOTATA.

a Vterque Ekkehardus, In nostratium acer erat exactor disciplinis: quod ex conjectura correximus.

b Posterior brevius & perturbatius, Quiescere velut cum insidiis dæmonum erat: ipse propter regulæ tenorem eos… absturbarat: hoc idem cum refutarat, tamen ab Abbatibus per obedientiam injunctum ei est: nos ex priori clariorem sensum & pleniorem restituimus.

c Hic inconcinnius intrusa erant quæ, supra ex priori Ekkehardo posuimus, & sic mutata legebantur: Porro non erat hora neque incompetens dicebatur, si codicem in manibus non habuit, quando quis cum eo aliquid conserebat.

d Emargine in contextum fortasse irrepserant hæc quæ expunximus: Bene constat virum Dei plures pugnas & conflictus eum eo habuisse, de quibus triumphos victoriæ reportarat.

e De hac, ex ipsa S. Magnoaldi vita, egimus in Vita S. Tozzonis 16 Ian. alibi Cambuta scribitur, estque pedum Abbatiale, sed ligneum. Goldastus baculum incurvum interpretatatur: & hoc sensu Germanis Episcopale pedum dicitur Crumberstab.

f Id est, Germanice seu Helvetice. Væ mihi! væ!

g Deest forte duobus in Pröcessu num. 38, præfatus baculus solum dicitur habuisse fructuram.

h Goldastus tom. 2 rerum Alemann. pag. 19 in catalogo scriptorum gloßisque pratermißis, opinatur, Hartmannum dictum; qui in Vdalriciano veteri MS. genealogiam dictorum Comitum continente, primus collocatur; cujus successor Hupaldus fuerit circa annu 865 natus: itaque conveniunt tempora. Nam potuit Hupaldo pauculis annis senior Wolo ex eodē patre natus fuisse circa annum 860 periit enim admodū juvenis; & Hepidannus de eo ad annum 876, Volo cecidit. Matrem ejus appellat Goldastus Comitē Elichoviam: proprie an appellative? Nos scimus Notkeri patriam Hellicgow sive Elichoviam, Kyburgo proximam villam fuisse, ejus parentes ab illa Comites nuncupatos nescimus. Ceterū qui prior hæc scripsit Ekkehardus, Wolonem simpliciter dixit Comitis cujusdam filium, & quod esset Notkeri nepos tacuit. Goldastus ad cap. 9 Ekkehardi dubitat, an Kerhilda Virgo, Notkeri Balbuli, neptis, de cujus inclusione ibi agitur, fuerit soror Wolonis: sed nimia est ætatis discrepantia: nam ut dictum ex Hepidanno, anno 876 Wolo cecidit: anno autem 952 Kerhilt VI Kal. Junij in die Ascensionis Domini sacro velamine induta est, & in natali S. Mariæ inclusa. Vt Notkeri proneptis aut abneptis fuerit.

i Addit Goldasti editio. Ut probatius conjici potest, datur intelligi, dæmoni huic permissum futura præscire: quod quia glossema marginale vedetur, expunximus.

k Quæ illæ nominatim proprium in S. Galli ecclesiam altare haberent, ut mox dicitur, nondum invenimus.

l Ephemerides monasterii a Goldasto editæ ad XV Kal. Martij has sex Capellas nominant, & rursum IX Kal. ejusdem Martij easdem numerant cum aliis octo ecclesiis & capellis: itaque nescimus, an istic nominatæ fuerint in ipsa S. Galli ecclesia an extra eam.

m Hic interpolator qui Carolum Magnum, & Notkerum ejus nepotem iterum huic loco induxerat; connexam apte periodum inepto distraxit glossemate, addens. Nam & auxit locum prædiis vehementer, & firmavit eum regalibus testamentis & honoribus.

* an creberrimus?

CAPUT VI.
S. Notkeri senectus, morbus, obitus, sepultura.

[46] Orbatus igitur sociis a clarissimus vir Domini Notkerus, quoniam illum Spiritus sancti vas electissimum nequaquam dubitamus, superstes ipse remansit sanctissimus, uterinis in eodē spiritu viduus & orbus. Jam enim processerat in dies plurimos, nec tamen relaxabat spiritum ab optimo incepto propter annorum nimiam gravedinem: sed magis ac magis adhortationibus seipsum roborans, spiritu extendens se in anteriora, cogitans illud quod scriptū est: Quid est homo aut quæ gratia illus? Numerus dierum ejus, ut multum centum anni, quasi gutta maris & sicut calculus arenæ, sic exigui in die ævi deputati sunt. [Eccli 18, 7] Sedebat namque in loculo suo solus quietus, velut sapiens in omnibus metuebat; & ideo media nocte præanticipans vigilias, semper præparabat se ad orationem, dicens cum Propheta: Anima mea desideravit te in nocte, sed & spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. [Is 26, 9] Quamvis enim nemo sciat, utrū amore an odio dignus sit; [totum se dat contemplationi cælestium,] tamen super custodiam vir sanctus stans jugiter, confidenter præsumebat de spiritu, qui eum ab infantia suis charismatibus illibaverat. Et si vinum & musica lætificant cor, & tibia & psalterium suavem faciunt melodiam; quanto magis amor sapientiæ, cujus id est, Christi quem dilexit homo sanctus & justus, eloquia, dulciora erant faucibus suis super mel & favum, & custodivit ea ab utero matris suæ? Non enim privabit bonis eum Dominus virtutum, qui sic in innocentia ambulat sperando in eū. Contulit vero illi Dominus gratiam ad merita, ut mereretur in sua conversatione adipisci gloriam & consortium Sanctorum, quorum ampliavit laudem in sancta Ecclesia in conspectu filiorum hominum, ut omnis Christianus properaret & caderet in faciem suam adorare Dominum Christum. Propterea vir spiritalis sine intermissione fudit preces excelso Deo omnipotenti, & iteravit orationem suam, ut Dominus multiplicaret psallentes vocibus suis, ut in cælū resonaret sonus, Spiritus sancti gratia auctus, omni dulcedinis suavitate plenus. Ideoque digne memoria ejus in compositione odoris sanctæ Ecclesiæ facta est velut opus pigmentarii, ut non fraudetur virtutum ejus meritis & precibus, sed more omnium laudetur nomen Notkeri in eo qui fecit eum, & quasi mel indulcetur ejus recordatio, & ut musica in convivio vini, quod germinat virgines: id est, ut ejus castitatis exemplo arduæque continentis vitæ plures erudiantur. Nunc de transitu ejus quia modica scimus; scita cito explicabimus. b

[47] Vir itaque sanctus ac spiritalis nimia ætate ingravescente in loculo suo, id est, in angulo sedens templi, [ad eaque magno animi affectu aspirat:] egestatem rerum & pauperiem reputabat spiritus sui abundantiam. Poterat iste Sanctus dicere, ac si attenuatus corpore, omni desiderio aspirans oculis interioris hominis, semper suspiciendo in excelsum, gemens intra se: O quando ingrediar viam universæ carnis? Aut quomodo introibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei? Putas se ascendam ad populum accinctum, ut requiescam & sim in mansionibus Angelorum, & inter plenitudines Sanctorum detentio mea? O quam beati qui habitant in domo tua, Domine: ambulabunt enim in lumine vultus tui, & in lumine tuo, videbunt illud ineffabile paternum lumen: replebuntur & inebriabuntur ab ubertate dulcedinis tuæ, & torrente voluptatis tuæ potabis eos. Ideoq; sitivit anima mea te fontem vitæ, & de mane consurgens fuerunt mihi lacrymæ meæ panes die ac nocte. Siquidem homo Dei postquam gratiam Spiritus sancti percepit, ab infantia usque ad hanc ætatem, ita viriliter pugnabat contra minitantem carnem, contra superbiam mundi, ac intrepidus contra dæmonum terrores, ut numquam mundanæ contagionis aliquid mundum cor suum involaret ad inquinandum, juxta illud Evangelicum: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Contemptum sui & parcimoniam, ut prædiximus, sic amabat, ut apte sibi conveniat: Beati pauperes spiritu, quia vestrum est regnum cœlorum. Ergo merito fiducialiter securus subinfert: Certus sum enim, quia neque tribulatio vel angustia, neque mors nec vita, neq; aliqua creatura poterit me separare a caritate Christi, quæ promisit decertanti, per os Joannis in Apoclaypsi dicens: Vincenti dabo edere de ligno vitæ & manna absconditum, indueturque vestibus albis, & erit columna in templo meo, & sedere eum in throno meo faciam, sicut & ego in throno Patris mei sedi. His & talibus incitamentis, aliisque quam pluribus adhortationibus exercitabat, & scopebat in meditatione sua spiritum suum, a juventute usque ad senium.

[48] Tandem cum tæderet animam suā vitæ in hoc mundo vano, oravit Deum ut faceret signum in bono, [& extremis munitus Sacramentis] dicens: Quoniam magnus es Domine & faciens mirabilia, tu es Deus solus, suavis & mitis, & copiosus in misericordia, patiens & multæ misericordiæ, ac verax omnibus invocantibus te; auribus percipe orationem meam, & intende voci deprecationis meæ. Denique misit Deus misericordiam suam, & eripuit eum de seculo nequam; & in medio Fratrum suorum sustulit eum, tamquam ovem de grege Domini, & in intellectibus manuum suarum deduxit eum. Nam febre utique correptus aliquot dies erat languens. Cumque sentiret diem vocationis suæ adesse, & crescente dolore infirmior existeret, convocatis Fratribus, coram eis munitus est Viatico sacrosancti mysterii corporis & sanguinis Christi; atque Unctione divini liquaminis illinitus, valedicens omnibus benedixit eis, & commendans eos Deo & sanctis Patronis Gallo & Othmaro, seque orationibus eorū commendans, multis clarus meritis, virtutumq; odoribus redimitus, in senecta bona plenus dierū, beato fine deficiens, sanctum tradidit spiritum. [feliciter moritur,] Non æstimo aliquem dubitare de tam beati viri anima, tot pigmētis laborum suorum insignita, totiens Flamine sancto ignita, quæ Angelorum jubilos docuit Ecclesiam Dei, quin in Angelicis carminibus sit evecta ad cælica regna; ubi inter psallentium choros, & inter catervas electorum monachorum siderea sede considens, coronatus effulgeat, & majestatem omnipotentis Dei facie ad faciem videat. Obiit sanctus Dei Notkerus, vas signatum Spiritus sancti, * sexto idus Aprilis: & appositus est ad patres suos, in capite basilicæ sancti Joannis Baptistæ & beati Petri principis Apostolorum, sepultusque est in plaga Orientali.

[49] Hymno dicto in obsequio viri Dei, super sepulchrum ejus advolventes lapidem, signantes monumentum, [& magno cum luctu sepelitur] regressi sunt Fratres gemebundi & tristes in oratorium, lacrymarum imbribus irrorati, dolentes quod viri sancti corporalem præsentiam amplius habere non oportebat: Heu me proh dolor & nefas! O negligentia! O ignavia! O torpor! quod tam plurium annorum circuli revoluti sunt, quod tanta ac talis, tam elegans, tam lucida, tam præelecta, ac præclara margarita latuit in retro, & non in ante, in diademate Reginæ, id est, in fronte sanctæ Ecclesiæ locata, ut omnibus luceret, qui in ea sunt? Aut cur homo eximiæ gratiæ non plura fecerit miracula? [cur vir tam doctus tam pauca scripserit,] Cui ordinate respondendum est. Verum est quia Pater sanctus pauca scripsit, præter Sequentias & alia modica, cantumq; etiam correxit secundum usum, juxta exemplaria beati Gregorii, eumque in scholis docuit atque instituit, sicut præfati sumus. Sciebat enim homo Dei quod plures opera plura fecerant, quos doctiores & sanctiores humiliter sibi prætulit: & quia scientia inflat, sapientia ædificat, caritas illuminat; ideoq; se nulli implicabat negotio, ut largius Deo & sibi vacaret, & arrogantiam sive jactantiam liberius declinaret. Erat namq; tantæ humilitatis vir ac sibi despectus, ut non solummodo laudē non quæreret ab hominibus, verum etiam quantum in ipso esset, nomen suum vellet nesciri in terris: propter gloriam pro qua multo fervoris desiderio inardescens sæpius flagrabat.

[50] [& tam sanctus tam pauca signa fecerit?] Alio modo de signis. Sciendum itaque est, quod multi sunt qui signa faciunt, & virtutem signorū non habent: & sunt alii qui virtutem signorū habent, signa tamen non faciunt, sicut legitur in quadam Homilia B. Gregorii: & sunt alii plures Sanctorum, qui signa valenter & abunde faciunt, quibus tamen majores sunt hi qui signa non faciunt. Nam ut in ipsis Apostolis plus erat mirabilis virtus operum, quam signorum; ita nunc est in Ecclesia. Plus est bene vivere quam signa facere. Fere nulla signa fecerunt Patriarchæ & Prophetæ, exceptis Moyse, Josue, Helia, & Helisæo. Aut quæ signa fecit sanctissima ac præcelsa Dei genitrix Virgo æterna? vel ille cui inter natos mulierum nemo major? Nulla leguntur signa fecisse, quamdiu erant in hac vita. Nec ipse Dominus dignoscitur signa fecisse in his triginta annis. Nulla igitur signa leguntur agmina Angelica fecisse, ut dicatur hoc signum fecit ille Chorus, vel ille Cherubim aut Seraphim nec aliquis Angelus de ordine alicujus agminis in propria persona, nisi forte Michaël vel Raphaël soli aliquid fecerint: sed tamen eorum ministerio credimus pene omnia miracula patrari. Sunt etiam nonnulli Sanctorum, quorum festa sancta Ecclesia valde solenniter solet celebrare, & commemorationem eorum agere, quibus tamen aliqui majores sunt, quorum nulla fit mentio. Unus vero illorum erat iste sanctus ac beatus Notkerus, quia Christo confixus cruci, carnem suam crucifigebat cum vitiis & concupiscentiis. Propterea idem Dominus Iesus Christus, summus Pontifex factus, cum baculo, id est cruce, introiit semel in Sancta, ut per sanguinem suum sanctificaret templum ac dedicaret Ecclesiæ tripudianti in cœlis: in quo canonizavit festa Sanctorum prædictorum, celebranda ab Angelicis spiritibus, B. Notkeri & aliorum similium, ibi videlicet in sui præsentia: in quo templo sedens cathedra, sed splendet fulgida, & cum eo Sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex, & quoniam dilexit eos, in æternum conservabuntur, & delectabuntur in multitudine pacis: & quia in pace factus locus eorum, ideo fulgebunt sole splendidius in terra viventium, & regnabunt cum eo in ævum & ultra.

[51] [Cur tot Scripturæ hic intexta?] Si quisquā forte, invidiæ vel odii face accensus, arguet nos de peccato & de injustitia, suo judicio derogans nobis Domini verbo, dicentis de Heliu ad Beatum Job: Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis? [Iob 38, 2] eo quod tantas ac tales auctoritates operi inseruerim: quicumque ille est, scire debet quod rationis est, quia mystica Sanctorum merita, vita & gesta, mysticis sunt auctoritatibus exemplanda, & spiritalia spiritalibus sunt comparanda. Idcirco magis me reprehendo & ago pœnitentiam, quod minus dixerim, quam exegerint merita & gesta hominis justi. Si quis autem imposuerit nobis falsa finxisse; Deum contestor, credat qui velit, nulla me scripsisse, nisi quæ audivi, vidi, vel legi: alioquin mallem tacuisse. Unum tamen dico, & ideo parcendum est mihi, licet sim illitteratus & indoctus, quoniam non cognovi litteraturam; eo tamen spiritu quo vir Domini abundabat donante, introiens in potentias Dei, de dextra sedentis in throno, & de plenitudine ejusdem Spiritus accepi quæ scripsi? Et cum non sim rhetor, rhetoricæ tamen artis regulam imitatus, verarum rerum aut verisimilium attestatione causam probabilem reddidi: quia auctoritates quas posui, qui oculo rationis discernit & considerat, peroptime agnoscet, quam apte textui conveniant & Dei viro congruant.

De miraculis beati viri Notkeri, quæ post transitum suum ad tumbam ejus, [cur omissa plurima S. Notkeri miracula?] meritis ipsius suffragantibus, contigerunt, longum esset enarrare quanta vel qualia: nam a die depositionis suæ, quo gleba sancta latuit & thesaurus pretiosus est absconditus in terra, plura signa ejus intercessione patrata sunt, per ducentorum circiter & eo amplius annorum spatium, ante quos Pater sanctus migravit ad Dominum. Sed sicut audivimus, ita & vidimus, utriusque sexus homines, senes cum junioribus & infantulis, diversarum ægritudinum infortunio laborantes, circa sepulcrum sancti viri degentes, orationi instantes, oblationes super sepulcrum offerentes, lumina accendentes, gratiam curationum præstolantes, divinum auxilium flagitantes: denique mox meritis servi sui, misit Deus verbum suum & sanavit eos, & eripuit eos de interitu eorum. Multi etenim eorum tandem sospitate potiti, liberati a malis omnibus, pristinam sanitatem adepti, cum gaudio remearunt ad sua, glorificantes & laudantes Deum, & servum ejus S. Notkerum. Si quis vero omnia ejus miracula vellet scribere, majus volumen fieret quam vita: etenim plura ab hominibus loci sunt neglecta, ac processu temporis oblivioni tradita. Cum ergo signa non sint fidelium, sed propter infideles fiant, & aliis odor vitæ in vitam, aliis sint odor mortis in mortem, maxime incredulis & derisoribus, ne arguamur celare gloriam Dei & viri sancti, & dicatur nobis hoc Apostolicum, Canes muti non valentes latrare laudes Domini & virtutes Sanctorū ejus; & ne silentio redarguti, postea unusquisque nostrum mœrens & dolens cum Propheta dicat: Væ mihi quia tacui, quia vir pollutus labiis, ego sum, quanta audivimus & cognovimus miracula facta, & patres nostri narraverunt nobis, & adhuc aliqui narrabunt, [quædam] in scripto posteris demandamus c, [quædam prætermittimus, quia occultata adhuc sunt a nobis. [Is. 56, 10 & 6, 5]

EPITAPHIUM AD EJUS TUMULUM

d

Ecce decus patriæ Notkerus, dogma sophiæ,
      Ut mortalis homo conditur hoc tumulo.
Idibus octonis hic carne solutus Aprilis,
      Cælis invehitur, carmine suscipitur.

ANNOTATA.

a Merito miramur de horum obitu nihil in annalibus Hepidanni inveniri. Tuitilonis mentio est in Ephemeridibus ad V Kal. Apr. hoc modo B. Tuitilo obiit. Alibi Beati titulum ei datum non invenimus.

b Hic adeo turpiter obliviscitur sui interpolator, ut qui antea Caroli Magni æqualem S. Not erum fecerat, adeoque initio noni seculi florentem, nunc inducat cum Otthone magno jam sene fabulantem, transcribens ea omnia quæ tempore Notkeri Abbatis gesta de avunculo ejusdem Notkero medico ultimo capite de casibus monasterii narraverat Ekkehardus, spectantque manifeste ad annum 973, quo Notkerus Abbas factus est, uno ante mortem ipsius Ottonis anno: quem nihilominus quærentem inducit, ille dulcis nepos suus Notkerus Balbulus, ubi esset & an adhuc viveret. ubi Ekkehardus solum habet Notkerus suus ubi esset interrogat: eadem impudentia hujus Notkeri, Medici scilicet, jam decrepiti cæcitatem, transtulit ad Balbulum. Igitur totum hoc caput resecuimus: manifeste enim præter mentem auctoris interrumpitur contextus historiæ, ad viri sancti mortem narrandam transeuntis.

c Hoc modo explendam esse auctoris mentem patet ex sensu. Dolendum est autem reliqua capita nusquam reperiri.

d Deest in editione Canisii.

* imo octavo

PROCESSVS CANONIZATIONIS,
ab Henrico Canisio ex MSS. editus.

Notkerus Balbulus, monachus Sangallensis, in Helvetia (B.)

EX HENR. CANISIO

CAPUT I.
Commissariorum ad examen instituendum delegatio & subdelegatio.

[1] Hugo, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Constantiensis, [Hugo Ep. Constant.] venerabili nobis in Christo sincere dilecto Domino Joanni Zwick, in decretis Licentiato, Canonico & Custodi Ecclesiæ nostræ Constantiensis, Consiliarioque nostro fideli, salutem in Domino, & in commissis diligentiam adhibere fidelem. Litteras sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri, Domini Iulij felicis recordationis Papæ secundi, in forma Brevis sub annulo piscatoris clausas, emanatas, & nobis pro parte venerabilium & religiosorum nobis in Christo sincere dilectorum Francisci Abbatis & Conventus monasterii S. Galli Ordinis S. Benedicti nostræ diœcesis, principalium & in eisdem litteris principaliter nominatorum, obsignatas; ea qua decuit reverentia recepisse, aperuisse & legisse noveris hujusmodi sub tenore.

[2] Venerabili Fratri Episcopo Constantiensi, Julius Papa secundus. Venerabilis frater salutem & Apostolicam benedictionem. [ex commissione Iulij II,] Exponi nobis nuper fecerunt, dilecti filii, Franciscus Abbas & Conventus monasterii S. Galli Ordinis S. Benedicti, vestræ diœcesis; quod cum corpus B. Notkeri, olim monachi dicti monasterii, in capella Sanctorum Petri & Pauli, sita infra septa ejusdem monasterii, debito cum honore conservetur (Qui adhuc catalogo Sanctorum annotatus & canonizatus non fuit, & multis claret miraculis, & frequens fidelium concursus habetur, cum ejus intercessione plures ex dictis fidelibus sentiant & cognoscant suas petitiones apud Dominum exaudiri) summopere cupiunt eis & quibuslibet aliis personis, una die cujuslibet anni per eos eligenda, vel die quo dictus Notkerus ab hoc seculo migravit, festum Confessoris minoris ac Missam & Officium ejusdem B. Notkeri, a primis Vesperis usque ad secundas Vesperas ejusdem diei, in dicta capella ejusdem monasterii, nec non aliis ecclesiis & capellis dicto monasterio subjectis, solenniter celebrandi, cujusvis licentia minime requisita, licentiam concedi. Quare pro parte Abbatis & Conventus prædictorum nobis fuit humiliter supplicatū, ut in præmissis opportune providere de benignitate Apostolica dignaremur. Nos itaque hujusmodi supplicationi inclinati, de præmissis certam notitiam non habentes, fraternitati tuæ, de qua in Domino præcipuam fiduciam obtinemus, per præsentes committimus & mandamus, ut in præmissis, super quo tuam conscientiam oneramus, facias, ordines, atque decernas, prout videbitur tibi faciendum, non obstantibus constitutionibus & ordinationibus Apostolicis ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus tamen, quod ex his quæ circa præmissa feceris, decreveris atque ordinaveris, dictus Notkerus propterea canonizatus aut alias approbatus non censeatur.

Datum Romæ apud S. Petrum sub annulo piscatoris, die 20. Decemb. 1512. pontificatus nostri anno 10. Balthasar Tuerdus.

[3] Post quarum quidem litterarum præinsertarum præsentationem, receptionem, aperturam, & diligentem inspectionem, nobis & per nos uti præmittitur factas, [Ioannem Swick Custodem Constantiens.] fuimus pro parte dicti Domini Abbatis & Conventus principalium, & in litteris præinsertis, ut præfertur principaliter nominatorum, quatenus ad executionem dictarum litterarū & contentorum in eisdem, juxta earumdem vim, formam, continentiam & tenorem procedere dignaremur, debita cum instantia requisiti. Nos itaque de præmissis certam notitiam non habentes, & nihilominus superioris mandata, & præsertim Apostolica, reverenter exequi cupientes, ut tenemur; tibi, de cujus fidelitate & circumspectione in Domino præcipuā spem obtinemus, præsentibus auctoritate Apostolica nobis commissa & qua fungimur, committimus & mandamus; quatenus nedum in dicto Monasterio, sed & in aliis parochialibus ecclesiis dicti oppidi S. Galli, [ad cogendos audiendosq; testes delegat;] publicum proponi facias edictum; admonendo & requirendo auctoritate Apostolica prædicta, ac, si tibi visum fuerit, sub excommunicationis pœna latæ sententiæ, omnes & singulos utriusque sexus homines, quibus de vita vel miraculis B. Notkeri, olim monachi dicti monasterii, vel ex certa scientia vel veridico relatu seniorum, seu authenticis scripturis constiterit, quatenus coram te in dicto monasterio sancti Galli, & illic in a stuba Auff der Hell vulgata, propria in persona compareant, agnitam de præmissis deposituri veritatem. Quos siquidem sic comparentes, coassumpto discreto nobis in Christo dilecto Leonhardo Altweger, nostræ diœcesis ac in officio Vicariatus curiæ nostræ Constantiensis Notario & Scriba jurato, de veritate dicenda in forma juris juratos solenniter recipias, & super narratis in litteris præinsertis diligenter examines; eosdem quærendo de veritate narratorum in eisdē litteris, [& examinē instituenda materiam præscribit.] & de vita ac miraculis B. Notkeri: an pro nomine Christi labores sustinuit; de humilitate ejusdem; an in vita persequētes passus fuerit, & de causa persecutionis: item de miraculis per eum in vita & post mortem factis, & quæ seu qualia fecerit miracula, & quomodo evenerint; an ex vi verborum vel merito istius sancti viri, an illa miracula tendant in corroborationem fidei, & quæ vel qualis sit de his fama viciniæ, & de aliis circumstantiis. Et dicta & depositiones testium hujusmodi, per dictum Notarium in scriptis fideliter redactas, & sigillo tuo ab extra clausas, nobis quantocius remittas. Testes autem qui tibi nominati fuerint, si se gratia, odio, amore, timore, prece, pretio, aut favore subtraxerint; vice & auctoritate nostra, imo verius Apostolica, ecclesiasticam per censuram veritati testimonium perhibere compellas, tuam in præmissis conscientiam oneramus.

Datum in aula nostra Constantiensi, sub officii Vicariatus curiæ nostræ Constantiensis appressione, Anno Domini millesimo quingentesimo tredecimo, mensis Aprilis die prima, indictione prima. Leonhardus Altweger Notarius subscripsit.

[4] Non potuit delegatus hic injunctum sibi munus implere: quare Episcopus in eum, quem Ioanni assessorem constituerat, Leonardum, totam causæ informandæ provinciam transtulit, per breve hujus qui sequitur tenoris: Hugo … Episcopus Constantiensis &c … Quamquam nos pridem examen & receptionem testium, [Ioanniægrotanti substituitur Leonardus Notarius.] super narratis quarumdam littetarum Apostolicarum in forma brevis, occasione B. Notkeri emanatarum, producendorum, sive virtute edicti desuper emissi comparentium, venerabili nobis in Christo dilecto Joanni Zwick per alias nostras certi tenoris litteras commiserimus: tamen quia idem Dominus Custos ob infirmitatem corporalem examini hujusmodi intendere non potest, Nos tibi, de cujus industria & fidelitatem Domino singularem obtinemus fiduciam, examen & receptionem testium hujusmodi sub modo equidem & forma prioris commissionis, dicto Domino Custodi factæ, auctoritate Apostolica committimus, & te in ejusdem locum harum serie litterarum surrogamus.

Datum in aula nostra Constantiensi anno Domini millesimo quingentesimo tredecimo, die secunda mensis Apr. Indictione prima, sub sigillo officii Vicariatus dictæ Curiæ nostræ Constantiensis, a tergo præsentium impressione. Ex speciali commissione dicti Domini Hugonis Episcopi, Cunradus Rainer subscripsit:

[5] Cujus quidem Commissionis præinsertæ vigore, Ego præfatus Leonardus, Altweger, Notarius, causæ hujusmodi Edictum publicum juxta continentiam prioris Commissionis in oppido S. Galli, & quidem in Monasterio ac sanctorum Laurentii & Magni parochialibus Ecclesiis præponi feci, & de ejus executione fideli ratione mihi facta, Ego idem Leonardus Altweger testes infrascriptos coram me, tempore & loco subnotatis, virtute edicti hujusmodi comparentes, in forma juris juratos solenniter recepi, & juxta mentem & formam dictæ prioris Commissionis diligenter examinavi, ut sequitur deponentes. Juravit autem unisquisque eorum quod sibi ut ferat testimonium, nil est datum, promissum vel remissum: nec ex sua depositione sperat consequi lucrum, commodum vel emolumentum: non est quid, quomodo, aut qualiter deponere debeat informatus: sed metu censurarum & virtute edicti comparet, agnitam sibi depositurus veritatem, odio, amore, favore, prece, pretio & omni humana gratia penitus postpositis & semotis.

ANNOTATA.

a Germanis, solitis conclavia & aulas domorum præcipuas fornacibus, quas Stubas vocant, instruere, usitatum est ipsas quoque aulas sic nuncupare, hæc autem aula sive stuha supra infernum cognominatur.

CAPVT II.
Iuratorum testium depositiones, præcipue de miraculis B. Notkeri.

Testis 1

[6] Providus Othmarus Blum Sub-burgermeister oppidi S. Galli, ætatis annorum XLI, deposuit & dixit, [Ob neglectā curam canonizationis] quod ipse natus sit in oppido S. Galli, & ab ineunte ætate sua a suis parentibus & majoribus audiverit, qualiter ille S. Notkerus, cujus corpus in Ecclesia S. Petri ejusdem oppidi S. Galli tumulatum existit, vir fuerit sanctus & canonizatione ac veneratione dignissimus: & quamdiu omitteretur ejus canonizatio, semper in centum annis oppidum S. Galli ignis voraginem passurum sit, prout audiverit ter a absumptum sic fuisse, ipse tamen non recordetur. Sicque audiverit, quod eo non canonizato nullus Abbas monasterii S. Galli bonam valetudinem corporisque sanitatem habiturus esset, prout ipse tres recordetur, [cives & Abbates afflicti] videlicet Dominos Abbatem Ulricum, Abbatem Gotthardum, & nunc modernum Dominum Abbatem b: qui certe omnes postquam Abbatialem dignitatem adepti, infirmi fuerint, prout & modernus Abbas hodierno die sit infirmus, pallore faciei id testante. Et propterea idem sanctus Notkerus veneratus sit, quamdiu testis recordetur, ut sanctus & potens in conspectu Dei omnipotentis, [odor suavīo e sepulcro.] &c. Advertit etiam idem Othmarus prædictus, annis duodecim seu quatuordecim elapsis, a quondam Cūrado Lacher de Constantia lapicida, cive oppidi S. Galli, qualiter ipse interfuerit, quando sepulcrum sancti Notkeri altius elevatum fuerit, & novus lapis desuper positus: & quod ibi inventus fuerit sarcophagus c plumbeus, unde odor suavissimus exierit, adeo quod ipse & ceteri de eo mirati sunt, & ad monasterium cucurrerunt, illa Fratribus nuntiantes: qui letaniam ibi decantaverunt. Hæc sic ut præfertur a dicto Cunrado viro equidem fide digno audiverit. [ipse testis ejusque filius sanate.] Ipse denique testis habuerit filium unius anni, qui epilepsia, vulgariter Rindlivve laboraverit; ut vero ipsa uxor testis cum puerulo cereo votum fecerit ad S. Notkerum, continuo reconvaluerit. Et sint inde anni elapsi tredecim aut quatuordecim. Ipse etiam testis circa duodecim annos valde periculosa laboraverit ægritudine, per sex aut septem septimanas, ubi ipse beneficio & intercessione hujus S. Notkeri continue curatus fuerit, uxore pro eo votum faciente, aliud non dicit.

Testis 2,

[7] Laurentius Hochrutiner civis oppidi sancti Galli, annos natus XXXVIII, super narratis in litteris brevis diligenter medio suo præstito juramento examinatus, dicit, quod ipse ab ineunte sua ætate B. Notkerum pro viro sancto & veneratione dignissimo singularique auxiliatore omnium eum in necessitate invocantium haberi audiverit. [ab incurabili fistula curatur.] Unde ipse ante aut circa quatuordecim annos crus doluerit, & multa foramina habuerit, valde periculosa, & ut ipse a nullo curari potuerit; voverit Deo & S. Notkero, quod ipse singulis diebus Dominicis velit visitare sepulcrum ejus, & ibi orare tria Pater noster & totidem Ave Maria, cum quartali ceræ; & statim emisso voto in sex diebus reconvaluit. Et audiverit quod nullus Abbatum monasterii S. Galli supradicti sanitate haberet gaudere, illo sancto viro non canonizato.

Testis 3,

[8] Gallus Stucheler de oppido sancti Galli, ætatis annorum ultra XXX, dicit quod B. Notkerus veneratus fuerit, ut Sanctus, Vnde annis elapsis decem, ipse in sinistra manu quandam tumefactionem habuerit per quatuordecim dies valde periculosam, & adeo gravem, quod cum eadem operari plane nihil potuit. Sed ut votum fecerit ad B. Notkerum in tribus diebus reconvaluerit. [sanantur tumor manus] Dicit etiam quod ipse habuerit duorum annorum puerum, qui etiam tumefactionem circa genitalia habuerit tantam quod ruptus credebatur: sed beneficio & intercessione B. Notkeri continue reconvaluerit voto, ad eundem B. Notkerum emisso.

Testis 4,

[10] Egli Ebinter in suburbio S. Galli, ætatis annorum ultra quinquaginta, dicit quod B. Notkerus fuerit vir sanctus, prout & ut Sanctus fuerit veneratus. Ipse etiam testis habuerit uxorem & duas proles, quæ febribus laboraverint vehementer, & ipse pro eis fecerit votum ad S. Notkerum, quo soluto statim reconvaluerint, ut credit ex intercessione B. Notkeri.

Testis 5.

[11] Magdalena Ebinterin, uxor Joannis Eblin de Gekenvveil, Parochiæ sancti Laurentii, ætatis annorum XXVI, dicit quod ipsa audiverit semper, quod B. Notkerus fuerit vir sanctus & veneratione dignus, [ulcera pessima,] & singularis auxiliator omnium invocantiū eum in necessitatibus suis: unde ipsa adhuc soluta, & quidem ante vel circa decem annos, in crure dextro & tumefactionem & ulcera pessima habuit, adeo quod plerique dixerunt eam habere plagam S. Quirini. Ipsa voverit & promiserit S. Notkero se visitaturam ejus sepulcrum cum certis orationibus: continue ut votum hujusmodi solverit & antequam domum redierit reconvaluerit, ut credit, ex invocatione, dicti Sancti.

Testis 6.

[12] Elsa Holdersch wenderin de Schowigē Parochiæ sancti Laurentii, ætatis annorum XXVII, deponit se a majoribus & parentibus suis semper audivisse, [infirmitas capitis,] quod S. Notkerus, &c. Unde ipsa circa annos sex aut quinque subita & vehementi capitis infirmitate correpta fuerit: & ut ad sepulcrum S. Notkeri votum fecerit, cum uno luminari cereo unius obuli, ita quidē quod quamdiu idem luminare arderet, tamdiu ipsa nudis & flexis genibus orare vellet. Et statim voto emisso cœperit se melius habere, & reconvaluerit plene, meritis & intercessione, ut credit, dicti Notkeri adiuta. Similiter & matri suæ auxiliatus fuerit, in brachio quodam dolores habenti, & revera pro viro sancto habeatur.

Testis 7.

[13] Anna Tannerin de Strubensell Parochiæ sancti Laurentii, habens annos suæ ætatis LI dicit, se de vita ejus amplius deponere non posse, [crus fractum] quam quod audiverit a majoribus quod etiam miraculis in vita claruerit. Dici namque audiverit, quod fuerit tempore S. Notkeri quidam d mercator, qui eidem omnibus in rebus adversus fuerit, & tandem de equo ceciderit & fregerit crus: & quod, idem postquam a nemine curari potuit, beneficio istius sancti viri pristinæ restitutus fuerit sanitati. Ipsa etiam triginta annos fuerit in hoc… * & etiam habuerit pustulas, & ex eis quasi contracta fuerit in omnibus membris, [mulier contracta,] & beneficio ac intercessione ejusdem senserit, se non parum levatam, & ex doloribus & infirmitatibus hujusmodi liberatam.

Testis 8.

[14] Ulricus Bogt, prope oppidum sancti Galli residens Parochiæ S. Laurentii, ætatis annorum XXXIV, dicit, quod ipse in septimana proxime transacta, circa genitalia, [ruptura,] quandam tumefactionem nescit unde causatam habuerit; adeo quod plerique crediderint, & certe ipsemet testis, quod ruptus esset. Sed ut votum fecerit ad B. Mariam virginem in Monasterio S. Galli ac beatum Notkerum, statim pristinam adeptus fuerit sanitatem: ita quod nihil prorsus sentiat doloris. Et audiverit eum semper fuisse & esse virum sanctum, &c.

Testis 9

[15] Paulus Stabinet Parochiæ S. Laurentii oppidi S. Galli, [tumorcordis,] habens annos suæ ætatis XL, dicit quod ipse ab ineunte ætate sua audiverit semper de sanctitate & miraculis sancti viri Notkeri: unde ipse circa annos decem in gravem inciderit infirmitatem, ita quidem quod tumefactus fuerit circa cor, sic quod nemo sibi spem vitæ promiserit. In qua infirmitate uxor testis pro se teste votum fecerit ad S. Notkerum: quo voto emisso & nondum soluto, statim testis meliorationem senserit, & pristinam, ut credit, ex intercessione B. Notkeri adeptus sit sanitatem. A quo tempore erga eundem singularem gesserit devotionem, credideritque & hodie credat, eum esse potentem auxiliatorem.

Testis 10

[16] Petrus Wyss, civis oppidi sancti Galli, ætatis annorum LX & circa, dicit, sibi aliter de vita ejusdem sancti Notkeri non constare, quam quod ipse semel a quodam Conventuali Bernardo, [De Capellano redarguto,] Prædicatore Monasterii S. Galli (nescit specificare tempus) publice in cancellis audiverit de S. Notkero, ubi multa dixerit de ejus sanctitate, & inter alia retulit, qualiter Carolus Romanorum Imperator magnam in eumdem Notkerum fidem posuit, & pleraque de ejus consilio disposuerit: Unde cum semel oppido S. Galli fuerit, quidam ejusdem Capellanus forsitan moleste ferens, quod eumdem Notkerum monachum sibi præferret; dixerit se libenter eumdem Notkerum videre velle. Qui cum sibi ostensus fuerit, & dictum quod oculos semper in cœlum intentos haberet; idem Capellanus volens eum tentare, ex superbia quæsiverit ab eodem: quid modo Deus faceret in cœlo: ad quæ idem Notkerus responderit: Deus modo facit, quod ab æterno fecit, Et illo latius, quid tamen faceret, interrogante, responderit idem Notkerus: Exaltat humiles & superbos humiliat. Præterea dicit ipse testis, [& Papa festi neglectū improbante.] quod in ecclesia S. Petri viderit quamdam tabellam: in qua in vulgari Alamannico scriptum erat, quod anteactis annis quidam Abbas Monasterii sancti Galli ad Romanam curiam equitaverit pro confirmatione. Quem tunc Papa interrogaverit de illo sancto viro, & quomodo diem ejus celebraret. Cui cum idem Abbas responderit, quod non aliter celebraret ejus diem quam alterius monachi defuncti; ipse Papa indignatus contra eum, maledixerit ei quod in ejus profesto jejunium non indiceret, & ejus diē non faceret feriari. Hæc testis ex eadem tabella plus semel legerit: nescit tamen an eadem tabella adhuc in dicta ecclesia pendeat vel ne, aliud non dict.

Testis 10

[17] Anna Staberelin ad Martis Tobel parochiæ S. Laurentii, habens suæ ætatis annos XXXI & circa, [de tumore umbilicali,] uxor legitima Bernhardi Cunker, dicit quod audiverit semper de ejus sanctitate & miraculis, unde ipsa circa undecim annos puerulum quemdam habuerit, cui umbilicus tumefactus fuerit ad magnitudinem ovi aucæ. Sed ut eumdem puerulum ad S. Notkerum devoverit, senserit continue meliorationem de die in diem, ita quod tandem plene & omnino convaluerit, & ab eo tempore in eumdem S. Notkerum singularem spem habuerit & devotionis affectum.

Testis 11

[18] Heinricus Ruminer, civis oppidi S. Galli, ætatis annorum XXXIV & circa, dicit quod ipse in oppido S. Galli sit natus, [de dysenteria] & ab ineunte ætate sua audiverit de sancti Notkeri sanctitate. Unde ipse, qui etiam ad eumdem singularem habuerit devotionis affectum, quemdam habuerit puerum, tunc tres annos habentem, qui dysenteriam passus fuerit: ex qua forsan vel alio accidente circa genitalia adeo tumefactus fuerit, quod omnes homines, qui eum viderint, crediderint eum ruptum fuisse. Quem testis devoverit cum quartali ceræ ad S. Notkerum: & ecce statim voto soluto in triduo proximo reconvaluerit plene, & tam a dysenteria quam tumefactione prædictis, ut testis credit, intercessione & precibus B. Notkeri liberatus fuerit. Habuerit etiam quamdam puellulam, quæ etiam puncturas habuerit, [& punctura] & sustinuerit intrinsecus adeo vehementes dolores, quod e naribus & ore sanguinis fluxum causaverint. Quæ etiam ut deducta fuerit ad S. Notkeri sepulcrum, liberata fuerit.

Testis 12

[19] Anna Merkin vidua & relicta quondam Jacobi Merck de S. Gallo, ætatis annorum XLVIII, dicit, quod ante vel circa tredecim annos peperit filiū, [de faucium oppilatione] qui in collo sive gutture habuit quid obstaculi: ita quod aliquando nec loqui potuit, nec inspirare, nec respirare: quem etiam devoverit ad S. Notkerum, & ad ejus sepulcrum. Qui statim posthac, ut credit testis, ex intercessione istius sancti viri reconvaluerit, nec hujusmodi infirmitatem postea senserit unquam. Unde ipsa in cunctis suis necessitatibus ad eum, tanquam singularem auxiliatorem, speciale habuerit refugium.

Testis 13,

[20] eFida Gemunderin, uxor legitima Ulrici Rochlin, civis oppidi S. Galli, annos nata XLV, dicit quod in bello Switensi proximo, [De fœdissimo ulcere] in nostris finibus habito, ipsa habuerite quamdam puellulam nomine Veronicam, tunc quinque annos habentem, quæ quadam nocte per totum corpus ejus ulceribus conspersa fuerit, quod nec acu quis locum apprehendere potuisset in toto corpore, quo sanie & ulceribus non fuisset plena: unde testis territa desuper consuluerit chirurgos. [atq: a chirurgis desperato.] Ut vero neminem invenerit, qui se de cura ejus intromittere vellet, duxerit ipsa exspectandum esse, quid natura operari vellet. Itaque post certos dies abeuntibus ulceribus unū horrendissimum ulcus sive foramen remanserit, & de die in diem in profunditatem & latitudinem creverit adeoque omnes videntes in commiserationem movebantur: erat namque cruribus obsitum & aspectu admodum tetrum & horridum. Et ut varios desuper consuluerit chirurgos; & nemo spem salutis promittere vellet, ipsa sic in angustiis constituta, nesciens quo se verteret, cum puella totam noctem duceret insomnem, & præ vehementia nec somnum nec cibum capere posset, venerit in mentem, qualiter ille S. Notkerus multis in diversis necessitatibus subvenisset. Et sic eamdem puellulam devoverit ad S. Notkeri sepulcrum, cum crure cereo, & certis orationibus; promiserit denique se deinceps ejus diem ad dies vitæ suæ feriari, & proximum filium quem eam gignere contingeret, nomine S. Notkeri vocare velle. Et ecce statim emisso voto, puella a clamoribus cessaverit, & dolor ejus mitigatus fuerit, & de die in diem melius habere cœperit, & tandem reconvaluerit plene, unde postea ad eumdem singularē gefferit devotionis affectum.

Testis 14

[21] Heinricus Maurer, ein Scherer Parochiæ S. Laurentii, [de puero contracto;] ætatis annorum LXX, dicit quod circa viginti quinque annos quidam vicinus suus, videlicet Joannes Roler, quemdam habuerit juvenem, quinque forsan annorum, qui & claudus fuerit & in manibus & pedibus ita contractus, quod ire non potuerit. Qui ut per ejus matrem, ad persuasionem uxoris sui testis, ad sepulcrum B. Notkeri devotus fuit & delatus; statim; & quidem ipsa die, reconvaluerit & ire potuerit ac ambulaverit. Hæc testis viderit, & majus miraculum non conspexerit unquam. Aliudnon dicit.

Testis 15,

[22] Gretha f Langulrichin, civis oppidi S. Galli, annos nata sexaginta tres, dicit quod ipsa, ante vel circa decem annos, [de dolore gravi,] in sinistro femore tantos habuit dolores, quod nec cibum nec somnum capere, nec ullam requiem habere potuerit: unde ipsa ad persuasionem cujusdam vicinæ suæ se devoverit, cum certis luminaribus & orationibus, ad sepulcrum ejusdem Sancti; & statim ut solverit votum, melius se habere inceperit & reconvaluerit, ut credit, ex intercessione B. Notkeri.

Testis 16.

[23] Barbara Fiegerin de Riederholtz, Parochiæ S. Laurentii, ætatis annorum XLII & circa, dicit, quod annis elapsis novem vel circa, [de puero præcipitato] testis juvenem quemdam masculum habuerit, qui ceciderit in horreo quodam [ex solario in pavimentum] g certe alte & periculose, adeo quod caput in novem septimanis erigere, nec circum aut suspicere potuerit: & sic testis eumdem devoverit ad sanctum Notkerum. Qui statim ut ad capellam sive ecclesiam ejusdem devenerit, juvenis clamaverit, Mater, ego possum suspicere. Et sic mater præ gaudio flens accurrerit, & ita esse viderit, sicque reconvaluerit, & hodie vivat, nil sentiens inde quidquam. Postea testis pepererit infantulum, [& 21 hebdomadum partis;] quem per viginti unam septimam duntaxat gestaverit, qui ut natus, fuerit creditus ab omnibus mortuus, unde ipsa devoverit eumdem ad S. Notkerum cum holocausto vivo. Idem infantulus vitalia insignia ostenderit, & baptismi lavacro renatus fuerit.

Test. 17

[24] Genoveva Sprollin de sancto Gallo, annos nata quadraginta vel circa, [de puero ulceroso.] dicit & deposuit, quod circa vel ante tredecim annos quemdam habuit puerulum, tunc quatuor annos habentem, quem testis sanum equidem in lectum posuit, sed lucescente die ut eū electo receperit, viderit quod totum corpus ejus non aliter fuit, quam si urticis cæsum fuisset: & territa valde diversa secum putavit. Altero vero mane viderit totum corpus pueri plenum ulceribus nigris & pessimis, non sine horrenda tumefactione. Quod ut mater ipsius testis viderit, suaserit testi, quod eum ad S. Notkerum devoveret. Quod ut testis una cum matre fecerit, & votum exolverit; altero & sic tertio mane puer ipse omnino reconvaluerit, & profecto miraculose, quia secundum naturam credat id fieri non potuisse: & ob hoc firmiter credat sine omni hæsitatione, quod id precibus & intercessionibus S. Notkeri obtinuerit, & ab eodē tempore in eum specialem confidentiam habeat in omnibus necessitatibus suis,

Test. 18

[25] Heinricus Geiszburer de Beknow, civis oppidi S. Galli, habens annos suæ ætatis LXIV & circa, deposuit, quod ipse circa vel ante septennium de plaustro quodam fœni ceciderit, [de humero luxato,] itaque humerus ex juncturis dissolutus fuerit: & statim emisso voto absque ullo chirurgico & sine medicamento reconvaluerit, ut credit, ex intercessione B. Notkeri.

Test. 19

[26] Barbara Studerin de S. Gallo, habens annos suæ ætatis quinquaginta & circa, dicit se de S. Notkero ab ineunte ætate sua multa audivisse, unde ipsa circa decem annorum spatium puerum quemdam habuerit trium annorum, [de pueromaleficiato,] quem ut ad lectum posuerit exclamaverit puer: O mater, muiier quædam mecum fuit. Et mane, ut susceperit puerum, compererit quod puer in uno brachio mutilatus fuerit; unde territa pro eo, voverit duo brachia cerea, unum B. Mariæ virgini in monasterio, & aliud B. Notkero, sicque in tribus sive quatuor diebus, postquam votum exolverit, reconvaluerit, ut credit, ex intercessione B. Mariæ virginis & B. Notkeri.

Testis 20,

[27] Gebhardus i Holtzmann Præco oppidi sancti Galli, ætatis annorum XLVIII dicit quod ipse annis triginta vel circa novissimis in oppido S. Galli morā duxerit, [de crure læso] a quibus semper audiverit de ejus sanctitate, dici multa quidem & varia in cancellis & alibi, sed postquam ejus sepulcrum altius elevatum fuerit, major cœperit ad eum haberi recursus: unde testis etiā ad eum singularem adhibere cœperit devotionem. Decimus namque annus jam agatur, quando Heluetii quoddam castrum in Lombardia, Lucarnum k nominatum, obsederint, ubi testis pariter expeditioni interfuerit, sicque e castro quadam emissa bombarda lapidem quemdam tetigerit non longe a teste jacentem, eumdem in minutissimas partes confregerit, quæ resilierint in testem: sicque in ambobus cruribus admodū læsus fuerit: & hoc facto cū ipse testis cedere vellet, unus alius sagittarius eum per crus cū emenda l penetrarit. Et licet testis tunc per chirurgicos curatus fuerit, tamen postquam ad patriam redierit, idem crus tumefieri cœperit; & ut se devoverit ad S. Notkerum, ea ipsa die reliquiæ quæ in crure remanserint, eruperint, & sic de die in diem cœperit melius habere, & tandem omnino reconvaluerit ex intercessione, ut credit, B. Notkeri.

Testis 21

[28] Vlricus Schlumpff, civis oppidi S. Galli, habens annos suæ ætatis XLIII, dicit quod ipse in oppido S. Galli natus, alitus & in hunc usque diem conversatus fuerit, [de elevatione sancti corporis.] & semper ab ineunte ætate sua, & maxime postquam ad annos discretionis pervenerit, audiverit multa de sanctitate B. Notkeri, & signanter legerit in ejus Vita, quod ipse auctor fuerit illius sequentiæ, Sancti Spiritus assit nobis gratia, & quod miraculis in vita clarus fuit & sanctitate. Unde annis elapsis sedecim, testis & certi alii sui concives, ob sanctitatem illius sancti viri & miracula quæ indies fiebant, ad eum singularem gerentes devotionis affectum, moleste quidem tulerint, quod ejus lapis tumularis non renovaretur. Unde ipsi inter se concordaverint de faciendo novo lapide ad sepulcrum illius, & antiquum lapidem amovere voluerint, & novum superponere, & repertæ fuerint. Reliquiæ istius viri sancti in lapide concavato, quem lapis antiquus superpositus concluserat, & ut testis e fratre suo Caspare Schlumpff nunc Burgermagistro dicti oppidi audiverit, ossa ejus ita candida fuerint & alba, quod candidiora & albiora numquam vidisset; fuissent collocata ordine ad instar corporis, nec in aliqua parte læsa sive consumpta, unde odor suavissimus exierit. Addens quod annis elapsis octo vel circa, testi natus fuerit infantulus in utroque latere ruptus, & postquam quatuordecim hebdomadas natus fuerit, [de morbo comitiali & ruptura curatis.] alius supervenerit morbus, videlicet comitialis; unde testis videns & intuens illum miserabilem puerum, cogitaverit intra se, quod implorare velit B. Mariam virginem in monasterio: & statim ut ad imaginem ejus pervenerit, venerit sibi in mentem quod eumdem puerum devovere velit ad B. Notkerum: unde ipse continuo iverit ad sepulcrum B. Notkeri, invocando eundem B. Notkerum, & promittendo eidem puerulum cereum tres libras habentem, & quod singulis diebus, per anni spatium, visitare velit ejus sepulcrum, & ibi orare quinque Pater noster & totidem Ave Maria Et ecce statim ut domum redierit, invenerit puerum ubera matris sugentem; qui mox se ab uberibus verterit ad patrem & riserit, & ea ipsa die liberatus fuerit a morbo comitiali, & rupturæ ejus ea ipsa hora ita alleviatæ fuerint, quod eumdem nil aut parum impediverint. Unde breviter concludit, quod S. Notkerus eum num quam dereliquerit, propterea ipse in eum specialem habeat devotionem, & in omnibus suis necessitatibus ad eum tamquā specialem auxiliatorem refugium habeat & recursum.

Testis 22,

[29] Michael Haltmayer, civis oppidi S. Galli, habens annos suæ ætatis quadraginta, dicit se ab annis viginti & circa, multa de vita & miraculis B. Notkeri audivisse, [de perjure debitore emendato.] & ob hoc eumdem sibi in patronum elegisse. Annis namque duodecim vel circa elapsis testis quemdam habuerit debitorem in oppido Feldkirch m & ibidem alium creditorem, cui videlicet ipse testis debebat. Fueritque idem creditor contentus de debitore summam recipere, in qua testis sibi remanmanserit obligatus. Debitore vero debitum diffitente, & juramento per eum quod sibi testi in nullo teneretur præstito; dictus creditor rursum convenit se testem, unde testis convenire habuit suum debitorem. Et cum iterum decretum fuisset juramentum, testis invocavit B. Notkerum, ut sibi adjumento esset, ne sic injuste damnificaretur. Et ecce, lecto dicto debitori juramento, idem ambabus manibus in cælum levatis, publice coram Justiciariis oppidi, Feldkirch dixerit & exclamaverit: O quid ego voluifecisse? ego fateor debitum: ut sic debitum fatendo, quod antea diffessus fuerat per juramentum. Postea & quidem ante vel circa biennium testis dolere cœperit in brachio dextro, [de brachii dolore] adeo quod laborare amplius nou potuerit. Et cum hujusmodi dolores per dimidium annum quasi sustinuerit, ipseque curari non potuerit, devo verit se ad S. Notkerū, & mox in triduo reconvaluerit. Post hæc habuerit quēdam puerum, qui latentem habuit infirmitatem, ita quod nec ambulare po:uerit nec stare, [& puero impotente:] quamvis trium annorrum jam fuerit. Sed statim ut ad sepulcrum B. Notkeri eum devoverit, cœperit ambulare & totaliter reconvaluerit, ut credit, ex intercessione beati Notkeri, quem credit esse sanctum virum & potentem apud Deum, singularemque auxiliatorem omnium invocantium eum. Fama denique sit, quod eo non canonizato nullus Abbas Monasterii S. Galli sanitatem corporalem habiturus sit. Quod etiam oppidum S. Galli in centum annis semper sit ignis voragine absumendum, & multa alia similia de eodem audivit, aliter non deponit.

Testis 24,

[30] Gallus Schlosser, civis oppidi S. Galli, ætatis annorum ultra LXXIV, [de cruris dolore,] dicit quod quamquam ipse ante vel circa viginti annos proxime Iapsos multa de S. Notkero audiverit, & quod idem canonizandus esset; tamen ipse testis de eo non multum curaverit, nec ad eum aliquam gesserit devotionem, usque ad anni forsan proxime transacti spatium: ubi testis in crure quodam dolores habuerit tam vehementes & urgentes ac intolerabiles, quod bene desperaverit. Unde inductu uxoris suæ se ad B. Notkerum devoverit, & statim voto emisso, & quidem in quartali unius horæ, cœperit melius habere, & ab eodem tempore tam vehementes dolores numquam senserit, ut credit, ex intercessione B. Notkeri.

Testis 25,

[31] Nicolaus Schnapperli, Capellanus S. Wiboradis, oppidi S. Galli, ætatis annorum XXXV, dicit, quod ipse anno MDXII proxime transacto, [de punctionibus internis,] tantos in cruribus & genibus perperssus fuerit dolores, quod præ nimio doloris gravamine nec dormire nec acquiescere valuerit, his intrinsecus punctionibus existentibus; diebus quoque certis claudicando perambulaverit. Tandem venerit in mentem sancti viri Notkeri sanctimonia vitæque integritas, cui se quadam sumpta fiducia devoverit una cum una libra ceræ, quibusdam super additis orationibus ad ejusdem sacrosanctum sepulcrum, in sacello S. Petri Apostorum Principis constitutum, de ejusdem, ut præmissum est, meritis & suffragiis confidens. Quibus rite peractis, notabiliter ejus senserit auxilia, ita quod de cetero dormire ac ambulare, ut antea consueverit, potuerit. Idcirco eumdem suo judicio & testimonio, licet inerti, haud minimum, sed inter potissimos Dei electos esse censeat. Cujus quidem vitæ series Teutonica & vulgari narretur historia: quem etiam Magister Guilelmus n in Rationali divinorum Officiorum libro quarto, Nec non Lombardica historia o de S. Pelagio primo summo Pontifice, Abbatem S. Galli auctoremque plurimarum Sequentiarum esse commemorent. Qui, ut ejus sacra referat historia, vita comite, perplures dæmonum pertulerit insidias, quas prorsus fidei virtute & sanctitatis merito devicerit, vitamque suam litterarum studio & moribus optimis adornaverit, vitæ quoque temporalis terminum faustissimo fine concluserit, anno incarnationis Dominicæ nongentesimo decimo quarto, p VI Idus Aprilis, &c.

Testis 26,

[32] Ennalina Grafin de S. Gallo, virgo ætatis annorum viginti duorum dicit se S. Notkerum in necessitatibus omnium eum invocantium auxiliatorem singularem esse expertam. [de ulceribus gravissimis,] Vnde anni spatium Sebastiano fratre suo duobus ulceribus gravissimis adeo laborante, quod is nec die nec noctu requiem habere potuerit, ipsa miserata fratrem, eumdem devoverit ad B. Notkerum, cum luminari cereo ad corpus ejus menso. Et statim ut id fecerit, frater melius habere inceperit: & inde successive totaliter reconvaluerit, ut credit, ex intercessione B. Notkeri.

Testis 27,

[33] [de dolore capitis,] Dorothea Schlatterin de sancto Gallo, ætatis annorum XXV, dicit, quod S. Notkerus in se teste miraculum fecerit tale. Quia ipsa ab ineunte ætate sua debile caput habuerit, & multos dolores capitis sustinuerit, adeo quod sæpe & sæpius in lecto decumbere habuerit; & ut ante octo annos vel circa tot miracula de S. Notkero audiverit, se quoque ad ejus sepulcrum devoverit, & statim melius habere cœperit, ut credit, ex intercessione B. Notkeri.

Testis 28,

[34] [de fama Sāctitatis,] Dominus Joannes Weniger, perpetuus Vicarius ecclesiæ S. Laurentii oppidi S. Galli, agens annū XL dicit, se de ejus vita nil certi deponere posse, quia idem S. Notkerus nos longe præcesserit, & ante multos annos de hoc medio sublatus sit. Ipse autem testis, qui natus sit in oppido S. Galli, ab eo tempore quo usum rationis habuerit, a senioribus & majoribus ac Patribus conventus monasterii S. Galli audiverit, eumdem in vita sua sanctitate claruisse: quod verisimile sit, quod certo sciatur, quod ipse sit auctor multarum Sequentiarum, quæ hodierno die in laudibus Altissimi decantantur, quas utique nisi Spiritus sancti gratia illuminatus edere non potuisset: hinc credat, prout a tempore prætacto crediderit, eum virum fuisse & esse sanctum. Hinc Dominus testis interrogatus an pro Christi nomine labores sustinuerit, de humilitate & persecutione. Respondet, ex sua historia, quam testis sæpe legerit, liquido constare, eum pie vixisse, multas persecutiones a diabolo sustinuisse, & in humilitate profundum fuisse: & his scriptis testis indubiam fidem adhibuerit, quia & fama seniorum fide dignorum virorum his adminiculum præbuit & præbeat. [& virtute miraculorū.] De miraculis ejus interrogatus, dicit, in vita sua contineri, eum etiam in vita sua miraculis claruisse, post mortē vero & præsertim nostris temporibusmultis coruscasse miraculis, & se specialē auxiliatorē ostenderit, eum in suis necessitatibus invocantium. Hinc est quod magnus populi ad eum habeatur recursus, & nedum populi, sed ipse testis etiam ad eum specialem gesserit & gerat devotionis affectum. Ita quidem quod in suis infirmitatibus eum non dubitet invocare, tanquam sanctum virum & potentem apud Deum, & senserit se aliquando ejus intercessione, non ex vi verborum vel aliquo alio sinistro modo, in suis infirmitatibus obtinuisse alleviamen.

Testis 29,

[35] Georgius Tischmacher, civis oppidi S. Galli, habens annos suæ ætatis quadraginta dicit, quod annis duodecim elapsis vel circa, [de brachii debilitate] testis ipse in dextro brachio ita debilitatus fuerit, quod eodē uti non potuerit ad artificium suum, nec quidē cochlear levare per sedecim septimanas: & statim ut se devoverit ad B. Notkerum, reconvaluerit, & quidem intra duos dies soluto voto, ut credit, ex intercessione B. Notkeri.

Testis 30,

[36] Caspar Giller, civis oppidi S. Galli & sutor ibidem, habens annos suæ ætatis quinquaginta & circa, [decrure curato.] dicit quod quamdiu ipse recordetur, B. Notkerus pro viro sancto reputatus fuerit, unde cum testis ante vel circa octo vel duodecim annos in crure ulcus habuerit valde periculosum, & ut se devoverit ad B. Notkerum, cœpit melius se habere; ita quod ex ulcere quoddam parvum os exierit & deinde reconvaluerit, ut credit ex intercessione B. Notkeri.

[37] Septima vero die ejusdem mensis Aprilis, & quidem hora Sexta q vel circa meridiem, venerabilis Frater Laurentius Schab, sacræ Theologiæ Licentiatus, Conventualis Monasterii Selignstatensis, Maguntinæ diœcesis Ordinis sancti Benedicti, ad præsens Prædicator Monasterii S. Galli Ordinis ejusdem, coram venerabili viro Domino Heinrico Sadler Juris utriusque Doctore, Advocato Consistoriali Curiæ Constantiensis, & mihi præfato hujus causæ Notario sive Commissario per reverendissimū Dominum nostrum Constantiensem adjuncto, [Habetur oratio de Vita B. Notkeri,] meque eodem Notario, orationem, ut dicebat, ex antiquissimis libris conceptam fecit, & in hunc, qui sequitur, recitavit modum. Instituenti mihi apud dominationes vestras orationem, facere, posteaquam diu multumque tacitus mecum deliberavi, quam allaturus essem materiam &c. r Qua quidem oratione finita, comparuerunt coram dicto Domino Doctore meque Commissario, virtute edicti, uti præfertur emissi, testes subscripti: quos similiter in vim dictæ commissionis meæ in præsentia præfati Domini Doctoris juratos recepi & examinavi, ut sequitur deponentes.

Testis 31,

[38] Dominus frater Ulricus Herr monachus professus & conventualis Monasterii B. Galli, annos natus XXXVI, Custos, juxta commissionis formam medio suo præstito juramento examinatus & interrogatus de vita B. Notkeri dicit, [Audiuntur] se de vita ejus de certa scientia deponere non posse; his exceptis quæ ex ejus Vita, quam sæpe legerit, didicerit, ad quam se refert. Ex qua nec, non ex aliis libris de antiquissima scriptura, appareat eumdem fuisse auctorem multarum Sequentiarum, [de fœna sāctitatis;] signanter infra notatarum, videlicet nativitatis Christi, Natus ante secula; Epiphaniæ, Festa Christi; de sancto Spiritu sive Pentecostes, Sancti Spiritus; & multarum aliarū. Et hæc pateant ex libro, ubi imago ejusdem sit depicta. Scripserit etiam s de B. Notkero in libello quodam Eckerhardus, Frater monachus monasterii S. Galli. Et audiverit semper, quamdiu in monasterio fuerit, quod in veneratione, Fratrum fuerit, quamdiu ipse testis recordetur, & quidem in majori veneratione, præsertim conventus, quam nunc sit. Idem etiam testis baculum valde antiquum, habentem fracturam, de quo in 26 capitulo t Vitæ B. Notkeri fit mentio; attulit; qui dicitur baculus S. Columbani, cum quo idem B. Notkerus dæmonem verberasse asseritur.

Test. 32,

[39] Dominus Ulricus Stoss, monachus professus Ordinis S. Benedicti & conventualis monasterii B. Galli Plebanus in Salmsach u, [de Vita lecta] habens annos suæ ætatis sexaginta & circa, dicit, quod ab annis quinquaginta vel circa, conventualis fuerit monasterii S. Galli, a quo tempore & per quod tempus, Legendam sive historiam B. Notkeri sæpe ad mensam legi audiverit & legerit; ubi & in qua tota vita B. Notkeri contineatur. De miraculis ejus interrogatus dicit quod ipse audiverit a senioribus adhuc juvenis, [& telo educto e vulnere] & præcipue jam annis triginta vel circa, quidam x Joannes Studli de S. Gallo testi narraverit, quod ipse alias Augustæ telo quodam sagittatus fuerit, adeo quod telum fractum fuerit, & certa pars in eo remanserit: quæ ut se ad B. Notkerum devoverit, absque ulla chirurgicorum ope exiverit, ipseque reconvaluerit, unde ipse eum tenuerit pro viro sancto.

Test. 33

[40] Dominus Fr. Jacobus Schurpff, conventualis monasterii S. Galli, habens annos suæ ætatis LI, dicit, quod ipse annis quadraginta seu circa in monasterio B. Galli fuerit, a quo tempore & per quod tempus testis ipse Legendam sive historiam B. Notkeri sæpe legerit & legi audiverit, pluraque alia a Simone Gellfrandt, & a Fratre dicto der lange Hans, Patribus & Senioribus ejusdem monasterii, de sanctitate S. Notkeri audiverit, qualiter beatus Notkerus semper vir sanctus fuerit, & ut vir sanctus veneratus & tentus fuerit, & pro tertio y Patrono veneretur, & orationes speciales de eo habeantur, De miraculis ejusdem B. Notkeri interrogatus, dicit eūdem in vita sua miraculis claruisse, prout ex Legenda sive historia sua non obscure appareat. [& concursu ad eumdem propter miracula,] Post mortem quoque multa miracula secerit, & hodierno die faciat: hinc ad eum magnus multis annis Christi fidelium fuerit concursus, qui & se ejus intercessione a diversis morbis senserint liberatos, quorum testes plures viderit, & de hoc fama sit tanta per oppidum & circa, quod idem sanctus Notkerus admodum notus & pro sancto viro habitus & tentus, prout teneatur & habeatur.

Testis 34,

[41] Honorabilis Dominus Heinricus Baumann Presbyter, Capellanus Capellæ S. Petri oppidi S. Galli, [de miraculis a se scripto exceptis,] habens annos suæ ætatis LXVII, dicit, quod ipse in oppido S. Galli natus, alitus & educatus fuerit & sit, & per triginta quatuor annos fuerit Capellanus dictæ Capellæ, a quo tempore & per quod tempus etiam ad B. Notkerum magnus fuerit populi concursus, & multi se precibus ejusdem Sancti crediderint adversis morbis liberatos. Ad seque testem venerint multæ & innumeræ personæ utriusque sexus, narrantes varia diversaque miracula istius B. Notkeri, requirentesque se testem desuper, ut ea inscribere velit, prout & testis multa miracula inscripserit, sibi a personis sic ad eum confluentibus delata & demanifestata. Ipse etiam testis ad eumdem Sanctum in suis necessitatibus singulare refugium habuerit & hodie habeat, unde anno proxime præterito, circa festum omnium Sanctorum, quædam neptis ex ipsius testis sorore, in vehementem inciderit passionem, adeo quod testis ceterique de incendio timuerunt & majori malo: sicque testis ad B. Notkerum confugerit, eumdem invocando pro dicta nepte sua, una cum B. Francisco, sub cujus regula militet: & cœperit statim melius habere, ut credit ex intercessione beati Notkeri.

Testis 35.

[42] Dominus Joannes Sayler, Decanus monasterii S. Galli, Ordinis sancti Benedicti, habens annos suæ ætatis LVI, [de cultu cōstanti,] dicit quod ipse firmissime credat ita esse, prout in legenda seu historia ejusdem B. Notkeri contineatur, ad quam se testis refert. Similiter deposuit, quod a parentibus carnalibus & a senioribus & Patribus dicti Conventus, qui eum præcesserint, semper audiverit, B. Notkerū fuisse & esse virum sanctū, prout pro tali habitus & reputatus fuerit quamdiu testis recordetur. Ipse etiam testis de eo speciales habeat orationes, & eum veneretur ut tertium Patronum hujus monasterii. [de odore suavi in tumuli apertione.] De post Dominus testis de miraculis interrogatus dicit, quod nil certius de ipsius factis queat deponere, quam ipsa doceat Legenda vitæ, ad quā se referat, & quod magnus fiat concursus ad ejus sepulcrum habitus. Insuper adiunxit, quod annis elapsis duodecim vel circa, quidam cives, ob singularem devotionem quam ad eumdem gesserint, eidem novum lapidem tumularem facere instituerint, & ut antiquum lapidem amovere voluerint, testis, ut tunc Custos, interfuerit; & viderit amoto lapide ossa B. Notkeri in quodam lapide concavato jacere, unde odor exierit suavissimus, de quo testis territus, statim sepulcrum iterum antiquo lapide claudi jusserit: unde certe testis speciale sumpserit sanctitatis argumentum, & sic clausum in hodiernum diem remanserit.

Testis 36,

[43] Providus Caspar Schlumpff Burgimagister oppidi S. Galli, [de eodem odore,] ætatis LIX, similiter dicit, qualiter cum antiquum lapidem amovere voluerint, inventus fuerit sacrophagus lapideus, qui præsente teste, ac Vlrico Sayler cive & conrado Hiller lapicida, apertus fuerit. In quo viderit ossa omnino illæsa, simul jacentia, non ad instar corporis humani; unde exiverit odor suavissimus, & talis qualem antea olfecit numquam: propterea eum credit esse Sanctum, & omni veneratione dignum.

[44] Leonhardus Altweger Notarius. Et præter dictos testes adhuc nonnulli alii, coram me commissario comparuerunt, utriusque sexus homines, offerentes se de sanctitate & miraculis B. Notkeri deponere velle ac scire: [Conclusi, Processus.] tamen etiam dicti Domini Doctoris consilio fretus, & ejus accedente consensu, examini hujusmodi demum in Dei nomine finem imposui. In quorum etiam omnium ac singulorum fidem & testimonium præmissorum, supradictus Reverendissimus Pater hoc præsens Registrum sive præsentem Processum exinde fieri, & per me Notarium præ & infra scriptum subscribi, sigillique sui Pontificalis per singulorum foliorum transfixionem jussit & fecit appensione muniri. Quæ acta & facta sunt Anno Domini, Indictione, Mense, Die, & Locis præfatis, & Præsentibus, quibus supra.

ANNOTATA.

a Hepidannus in chronico Anno 936 monasterium S. Galli concrematum est VI Kal. Maii, feria quarta. Incendii historiam, per ignem virgis a puero vapulaturo injectū exorti describit Ekkehardus cap. 6 qui postea c. 8 sic concludit, A. D. 1215 mœnia hujus villæ exusta sunt igne domestico, VI Nonas Maji Abbate nostro præsente & tecta monasterii & claustri ædificia multa solicitudine defendente. Alterum incendium Henricus Suizerus in Chronologia Helvetica ponit an. 1314, quo urbs & monasteriū cū templis & campanis omnibus conflagravit, sex tātum domibus salvis remanentibus 15 Oct. tum an. 1418 dicit ex simili vrbis & monasterii conflagratione solum 17 domos superfuisse.

b Ioachimus Vadianus, in brevi Abbatum Sangallensium, chronologia, eos hoc modo recenset: 1463 Vlricus VIII dictus Rosch de Wangen in Algovia, annos 28 minus 6 hebdomadibus. 1491 Gothardus Giel de Glatburg, annos 13, hebdomades 4, dies 2. 1504 Franciscus Geisberger de Constantia, annos 25 minus diebus 13.

c Murerus addit ossa prorsus candida, absq; ullo adustionis vestigio, esse reperta: & hanc innovationem sepulcri factam dicit anno 1500.

d Non de mercatore aliquo, sed Imperatoris Capellano hoc narratur in Vita cap. 3.

e Bellum illud indicatur a præcitato Suizero an. 1490. Abbatiscellani & Sangallenses, ob dirutum monasterium Roschacense, a Tigurinis & Lucernatibus bello petuntur. Sangallum obsessum pacem petit, magnaque pecuniæ summa multatur. Canisius quidem de puella sanata legit & nunc, id esset, anno 1513 quinque annos habentem: sed alibi in similibus tunc ponitur.

f Pro Margareta: sicut supra n. 12 Elsa pro Elisabethæ cujusmodi contractionibus etiam Belgæ utimur.

g Latine reddidimus, quod hic habebatur Germanice von einer buner in das denn.

i Canisius legit Idem Gebhardus. an. omissum aliquid?

k Idem, Lucarum, mendose. Est Lucarnum hodie, Locarno, Ducatus mediolanensis oppidulum ad Verbanum lacum, nunc Helvetici juris, an Hispanorum ceßione? Nihil de ea in Chronolog. Suizerus sed bene quod Galli, Mediolanum possidentibus, & Bilitioni empti posseßione Heluetos arcentibus, hi Locarnum obsederint, nec nisi Bilitiono tradito ab obsidione recesserint an. 1503 Alibi invenio Gallos tenuisse Locarnum ab anno 1499 ad 1513

l Quod hoc genus teli apud Helvetos sit, necdum capimus.

m Vicinæ Sangallensibus Rhetiæ oppidum, intervallo 24, milliarium Italicorum.

n Durandus lib. 4 cap. 22 num. 2 Nocherius Abbas S. Galli in Teutonia primo pneumis ipsius Alleluja composuit, & Nicolaus Papa ad Missas cantari præcepit: hæc, illeverbotenus descripta ex ea, de qua mox.

o Legenda Sanctorum Ioannis a Voragine, leg. 176, quæ Pelagii historia scatet sabulis undique collectis, & ad tempora Pelagii Papæ relatis, sic ut nihil minus contineat quam promissam in titulo Pelagii Vitam. Hinc vero etiam Trithemius hausit errorem, quo Notkerum scripsit S. Galli Abbatem.

p Imo 912, VIII Id. Apr. ut supra ostensum.

q Scilicet more ecclesiastico incipiendo ab aurora numerare horas: alias non ita, sed a media nocte numeratas tunc Helvetis horas fuisse, patet infra num. 49.

r Extat ea oratio apud Canisium post diploma Constantiensis Episcopi a nobis hic cap. 1 relatum: quæ quia verbotenus accepta est ex Vita, sic ut ejus dumtaxat epitome, sit potuit absq; historiæ damno omitti.

s Canisius addit carmina: quod quomodo hic irrepserit nescimus: nisi sensus sit quod B. Notkerus scripserit etiam carmina: de beato autem Notkero scripserit in libello quodam Eckehardus, que est Vita a nobis edita.

t Secundum nostram divisionem num. 40.

u Vicus est ad lacum Constantiensem, medio inter Constantiam & S. Gallum itinere.

x Id est, Joannes Longus.

y Scilicet post sanctos Gallum & Othmarumi.

* forte oppido

CAPVT III.
Decernitur & defertur B. Notkero cultus Beati.

[45] Hvgo &c. ut supra in diplomate Commißionis, subinserta denuo ad verbum bulla Iulii II, post cujus tenorem testatus Episcopus se debite fuisse requisitum ad executionem ejusdem sicut supra, [Episcopus Constant,] sic prosequitur. Nos Itaque cupientes superiorum nostrorum & maxime Apostolicis mandatis reverenter obedire, ut tenemur, de veritate inibi expositorum aliisque facti hujusmodi qualitatibus & circumstantiis inquisivimus diligenter. Et quia hujusmodi diligenti inquisitione auctoritate Apostolica per nos præhabita, centū quinquaginta a quatuor utriusq, sexus fide dignorum testium; nec non duorum vetustorum librorum evidenti testimonio de vitæ sanctimonia & quam plurimis miraculis, quæ Deus omnipotens meritis ac precibus B. Notkeri, olim dum vixit monachi monasterii S. Galli Ordinis S. Benedicti; cujus corpus in sanctorū Petri & Pauli principum Apostolorum capella, infra septa ejusdem monasterii sita, reconditum honorifice conservatur, operatus est, & indies operatur; & quod multi Christi fideles ad eamdē capellam fervore devotionis, [omnibus ex aminatis & compertis] quam erga ipsum B. Notkerum gerunt accensi, sedulo confluere ac vota sua Altissimo persolvere consueverunt, ac petitiones suas exaudiri, & adversis, infirmitatibus, periculis & necessitatibus se curari eripi & sublevari senserunt & cognoverunt: & quod propterea idem Beatus Notkerus a longo tempore citra in magna veneratione haberi consuevit, prout habetur, nobis legitime constitit & constat Idcirco attendentes petitionem præfatorum Dominorum Abbatum & Conventus fore justam & rationi consonam, ac volentes mandatum Apostolicum nobis in hac parte directum reverenter exequi, [festum & cultum Beati decernit.] ut tenemur, auctoritate Apostolica supradicta, qua fungimur in hac parte, præfatis Dominis moderno & pro tēpore Abbati & Conventui, & quibuslibet aliis personis, ut una die cujuslibet anni per eos eligenda, vel die qua B. Notkerus præfatus ab hoc seculo migravit, festum Confessoris minoris ac Missam & Officium ejusdem B. Notkeri, a primis Vesperis usque ad secundas Vesperas ejusdem diei, in dicta capella sanctorum Petri & Pauli ac ejusdem monasterii, nec non aliis ecclesiis & capellis eidem monasterio subjectis, cujusuis licentia minime requisita, solenniter celebrare & facere celebrari possint & licite valeant, licentiam & facultatem liberam concedendum decernimus; [in monasterio & locis ei subjectis.] prout auctoritate prædicta concedimus per præsentes, non obstantibus constiturionibus Apostolicis ceterisque contrariis quibuscunque. Volumus autem, prout præfatus Iulius Papa secundus in litteris suis præinsertis voluit, quod idem B. Notkerus propterea canonizatus aut alias approbatus non censeatur. In quorum fidem & testimonium præmissorum, litteras præsentes inde fieri & sigilli officii nostri pontificalis jussimus & fecimus appensione communiri.

Datum Constantiæ provinciæ Maguntinæ, in aula nostra, anno Domini millesimo quingentesimo tredecimo, die quarta mensis Octobris, Indictione prima, Pontificatus vero sanctissimi in Christo Patris ac Domini nostri Leonis divina providentia Papæ decimi, anno primo. Hugo Episcopus Constantiensis manu propria subscripsit.

[46] Sancti Spiritus adsit nobis gratia, Amen. b Cū inter claras Principis sapientiæ laudes puriore luce, tāquam aliquod sidus irradiet; [Monasticæ vitæ laude clarum Notkerum] quod amore fidei ac Christianæ religionis fervore sanctæq; Romanæ Sedis reverentia veneratur; & sicuti sacratissimæ leges testātur, conversationis monachalis vita sic est honesta, sic cōmendat hominem, ut omnem quidē humanā ejus maculam detergat; purum autem declaret ac rationabili natura decentē, & plurima secundū mentē operantem, & humanis cogitationibus celsiorem. Si quis igitur futurus est monachus, esse perfectus indiget, & divinorum eruditione eloquiorū & conservationis integritate, ut tanta dignus sit mutatione. Hæc & similia, [Apostolicæ Sedi proponens Abbas,] reverendissimus in Christo Pater & Princeps, Dominus Franciscus Dei & Apostolicæ sedis gratia Archimandrita & Præsul monasterii S. Galli, sanctæ Sedi Apostolicæ immediatæ subjecti, de B. Notkero ad aures Sanctissimi Domini nostri Domini Julij divina providentia Papæ secundi, deduxit. Qui quidem præfatus Dominus noster. Julius, ut supremus Princeps, & ut verus Vicarius Domini & Salvatoris nostri Jesu Christi, nutu divino motus, tamquam piissimus & vigilans pastor erga gregem divinitus sibi commissum, perspicaci animo ac mentis suæ acumine considerans, oculisq; suæ pietatis intuens benignus in B. Notkerum, ac harum conditionum olim monachum cœnobii divi Galli advertens extitisse, talem invenit, ut bene de eo dici possit, excelsior omnibus factus, ac talentum sibi creditum duplicatum, fideliter omnipotenti restituit.

[47] Nihilominus tamen, juxta Canonicas sanctiones Patrum & Apostolicam doctrinam, videlicet, [præmissa informatione requisita,] Nemini cito manum imponas, vitæ suæ sanctimonia & doctrinam discutienda ac debito ordine & maturo processu inquirendā Reverendissimo in Christo Patri & Domino, Domino Hugoni Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopo Constantiensi, tanquam suæ Sanctitatis in hac patte delegato. commisit, prout in suæ Sanctitatis Apostolicis litteris, in forma brevis, sub annulo piscatoris, plene continetur. [1 Tim. 5, 22] Qui quidem delegatus mentem Sanctitatis præfati Domini nostri perpendēs, hujusmodi mandatum venerabiliter ac legaliter expedire cupiens, eumdē Notkerum doctrina & miraculis plurimis coruscasse, dictis & attestationibus centū & quadraginta quatuor testium utriusq; sexus invenit; prout processus registri desuper facti & manu discreti viri magistri Leonhardi Altweger, Notarii publici & hujusmodi causæ Scribæ subscripti, clarius edocet. Ita ut, etiam non petita venia, in persona Notkeri rite dicere possimus, Domine probasti me & cognovisti me. Idcirco dignū inventum est quin ita quoque Reverendissimus Dominus delegatus Apostolicus decrevit, ob sanctimoniā vitæ & doctrinā præfati Notkeri eumdē fore & debere debito modo venerari. Ita ut aliquo statuto die anni, per præfatum Reverendissimum Principem & Abbatem eligendo, in ecclesia præfati monasterii, capellis & ecclesiis sibi unitis & subjectis, tanquam de simplici Confessore legi & cātari possit, prout in suæ reverendissimæ paternitatis processu, latius continetur. Sed cum nunc ad actum rite procedendum sit, divino numine invocato, incipiamus tali exordio, videlicet.

[48] In nomine Domini nostri Jesu Christi Amen. Anno a nativitate ejusdem millesimo quingentesimo quartodecimo, [in Dominica Iubilate festum celebraturus,] Indictione secunda, die Sabbathi, sexta mensis Maji, cujus sequens Dominica in Dei ecclesia erat Dominica Jubilate, hora vespertina vel quasi, Pōtificatus sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri, Domini Leonis divina providentia Papæ decimi anno secundo, in nostrorum infrascriptorum trium Notariorū publicorum ac testium præsentia, Reverēdissimus in Christo Pater & Dominus, Dominus Franciscus Dei & Apostolicæ sedis gratia Abbas præfati Monasterii sancti Galli, sedi Apostolicæ immediate subjecti, Constantiensis diœcesis, in animo suo revolvens dictum sacræ fore pagina, Os justi meditabitur sapientiam; talia præmeditatus, id, tam pium, tam sanctum, tam præclarum, & ut singula brevibus præstringantur, toti patriæ tam necessarium Patronum & & Advocatum apud cunctipotentem extollere, non fore negligendum seu floccifaciendum, juxta id, Ne des alienis honorem tuum, & annos tuos crudeli, ne forte impleantur extranei viribus tuis, & labores tui sint in domo aliena. [Ps 36, 30., Prov. 5, 9] Volens juxta Apostolicam admissionem, fimbrias gloriæ laudis & sanctimoniæ olim venerabilis ac beati Notkeri, cœnobitæ præfati monasterii Sancti Galli, dilatare atque extollere, juxta illud sacri eloquii dictum, Vivent mortui tui Domine, & interfecti mei refurgent; cum magna solennitate ac pontificalium celebritate concomitante toto suæ reverendissimæ Paternitatis Conventu ac toto Clero, [pridie se confert ad sacrum sepulcrum,] in & extra oppidum S. Galli, cum magna caterva populi utriusq; sexus, adstantibus & ministrantibus suæ reverendissimæ Paternitati religiosis & venerabilibus viris Dominis Alberto Miles, Ludovico Blarer, cœnobitis ibidem; Heinrico Buman, ac Lazaro Talmam, Capellanis officii gloriosæ virginis & genitricis Dei Mariæ; cum processione ac solenni cantu ecclesiam præfati Monasterii egressus, & ad capellam Beatorum Petri & Pauli, in qua corpus B. Notkeri requiescit, cum magna devotione se transtulit: ibique litteras Apostolicas, ad extollendum & glorificandum beatum Notkerum cum earum processu sibi præsentatas, venerabiliter suscepit; cum cantu, responsoriis, antiphonis, versiculis & collectis ad hoc deservientibus, & hujusmodi actum concernentibus, cum conclusione, lætabundi cantus, Te Deum laudamus. [Isa, 26, 19]

[49] His itaque peractis, in vi Apostolicæ admissionis, diem prædicti Notkeri singulis annis celebrandum ad Dominicam Jubilate instituit: [& ipso die festum celebrat,] & desuper per organum honorabilis viri Vdalrici Bati, Cancellarii præfati monasterii, protestatus est solenniter & expresse, suam reverendissimam Paternitatem, cum omni humilitate Apostolicas litteras cum earum processu recepisse, & juxta earum tenorem ad contenta in eis processisse, neque plus minusue quam in litteris Apostolicis continetur, se velle fecisse aut facere, offerendo se semper ad Apostolica mandata filium obedientiæ. De quibus omnibus præfatus Cancellarius, de mandato prælibati reverendissimi Domini Principis vivæ vocis oraculo sibi facto, instanter nos tres infrascriptos Notarios requisivit, & petiit super his omnibus suæ reverendissimæ Paternitati unum vel plura publicum seu publica instrumentum seu instrumēta fieri & tradi, sicq; processionaliter est recessum, & Vesperæ inibi solennes de B. Notkero per præfatum reverendissimū Abbatem & chorum decantatæ sunt. Et sequenti die, videlicet Dominica Jubilate, mane circa horam nonam ante meridiem, festum B. Notkeri juxta prænominatam institutionem, cum Missa solenni in pontificalibus suis, cum devotione solenniter decantavit, adstante toto Clero & populi utriusque sexus multitudine copiosa. Fuerunt autem ex venerabili Conventu Monasterii sancti Galli, [coram monachis] in illo actu præsentes reverendi ac devoti Domini: Pater Joannes Sayler Decanus. Pater Gallus Ropff Subdecanus. c

[50] Acta sunt hæc Anno, Indictione, diebus, horis, mense & Pontificatu, quibus supra. Præsentibus ibidem religiosis, devotis ac venerabilibus, validis & providentibus viris, Patre Laurentio Schab, Licentiato in Theologia, Ordinis S. Benedicti, ex Monasterio Selgenstatt Maguntinensis diœcesis, tunc Prædicatore Monasterii ejusdē. Patre Joanne Fabri, Ordinis Prædicatorum. Patre Matthia Stelke Ordinis Minorum. Patre Sigismundo Lang Ordinis B. Augustini. [& aliis,] Dominis, Magistro Hermanno Miles parochialis Ecclesiæ S. Magni in oppido sancti Galli Pastore & Decano Capituli Ruralis in Rorschach. d Cunrado Pachoffen de Turrego, Capitaneo Monasterii S. Galli; Caspare von Wiler, Magistro civium præfati oppidi S. Galli; Caspare Schlumpff, antiquo Magistro civium, e & aliis quam plurimis fide dignis utriusq; sexus hominibus, ad hujusmodi actus vocatis specialiter atque rogatis.

[51] [remque instrumento publico signant Notarii] Et ego Christophorus Winckler, Rector parochialis Ecclesiæ oppidi Altstettensis vallis Rheni, Constantiensis diœcesis, provinciæ Maguntinensis, sacra Imperiali auctoritate Notarius, quia hujusmodi solenni processioni litterarum Apostolicarum, tum earum processui, præsentationi & exhibitioni & acceptationi, laudis & gloriæ B. Notkeri amplificationi, festivitatis ejus institutioni, protestationi, divinorū successive Officiorum celebrationi, Pontificaliumque celebrationi, omnibusque aliis & singulis, dum sic ut præmittitur fierent & agerentur, una cum infra scriptis meis in hac parte collegis & legalibus Notariis ac prænominatis testibus præsens interfui, eaque omnia & singula sic fieri vidi & audivi; ideo hoc præsens publicum Instrumentum, manu mea propria scriptū exinde confeci, subscripsi, publicavi, & in hanc publicā formam redegi, signoq; & nomine solitis & consuetis signavi, in fidem & testimonium omnium & singulorum præmissorum rogatus & requisitus, &c. f

ANNOTATA.

a Habemus depositiones testium 56: ceteri ergo solum de fama sanctitatis ac miraculorum deposuerint vel deponere parati fuerint: quos nihil particulare de miraculis relaturos Commissarius putaverit non esse sigillatim audiendos.

b Hæc est præfatio ad descriptionem actus solennis & honoris B. Notkero publice exhibiti.

c Reliquos vide apud Canisium nominatim, Patres undecim, Fratres septem.

d Sequebantur nomina aliorum ex Clero viginti trium.

e Tum præter hos tres expressos, aliorum quinque laicorū.

f Simili modo, sed formula breviori nomina sua subscripserunt, Wolfgangus Reuter & Caspar Fruh Notarii: exemplumque ab originali transcriptum manu prædicti Wolfgangi, denuo rescripsisse se anno 1526 testatur Fridolinus Sicher Organista, ex cujus MS. Canisius impreßit.

DE SANCTO BERTHAMO.
EPISCOPO IN SCOTIA

CIRCA AN. DCCCXXXIX

[Commentarius]

Berthanus, Episcopus, in Scotia (S.)

G. H.

In Breviario Ecclesiæ Aberdonensis in Scotia, celebratur memoria præpositi in titulo Episcopi, his verbis: S. Berthami Episcopi, & Confessoris in Scotia, sub Rege Kennedo, anno DCCCXXXIX, VI Aprilis. Thomas Dempsterus lib. 2 Historiæ Ecclesiasticæ gentis Scotorum, [Cultus sacer] citato Breviario Scotico, asserit, floruisse dicto anno DCCCXXXIX, coli VI Aprilis, ubique regni templis & aris ei erectis: incertum cujus Ecclesiæ fuerit Episcopus, putari Orcadum. Idem Dempsterus in Menologio Scotico, [an Episcopus Orcadum,] Kirchuæ, inquit, Berthami, Episcopi Orcadum sanctissimi, citatur Kalendarium Adami Regii. Ferrarius eumdem inscripsit Catalogo generali his verbis: Kirchwalli in Orcadibus S. Berthami Episcopi, & in Notis asserit, Kirchwallum esse urbem Episcopalem Pomonæ, insulæ Orcadum præcipuæ, quæ & Kirchua seu Kirkua nominatur: aliis etiam Carcoviaca dicitur. David Camerarius longo eum elogio, utinam vero, celebrat. S. Berchamus, inquit, vel Berthanus Episcopus Orcadensis & Confessor. [elogium Camerarii.] Magna fuit is sanctitatis opinione in Sterlingensi provincia. Adolescentiæ annos in celebri illo Divi Columbæ monasterio, non procul Sterlino sive Strivilingo; transegit. Ad Episcopatum evectus, statim pervovolutandis Sanctorum Vitis, Vironis præcipue, Plechelmi & Kiliani Episcoporum, qui apud exteras gentes & miraculorum gloria & vitæ sanctitate celebres habebantur, diligenter insistere; præclarissima eorumdem dicta & facta excerpere, & præ oculis semper habere; horum frequenti meditatione seipsum velut in speculo contemplans, magno eos imitandi ferebatur desiderio, & limpidissima e cælo perfundebatur dulcedine. Et certe ad imitationem illorum, plurima eaque præclara gessit Berchamus Sanctus. Hæc ibi. Dempsterus asserit eum scripsisse libros varios: [an libri ab eo scripti?] sed veremur, ne quod Philippus Labbe tomo 2 de Scriptoribus Ecclesiasticis in Martino Polono pag. 63 tradit, hic locum obtineat, scilicet eum in patriæ suæ gratiam omnes fabulas consarcinasse. Quare harum rerum curiosum lectorem ad ejus historiam remittimus: & eum titulum præfigimus, quem Breviarium Aberdonense proponit.

DE SANCTO PHILARETO
MONACHO IN CALABRIA VLTERIORE.

ANNO MLXX.

[Praefatio]

Philaretus, monachus, in Calabria (S.)

G. H.

Vita S. Philareti Græce olim scripta, fuit adservata in illustri bibliotheca monasterii S. Salvatoris ex ordine S. Basilii, prope urbem Siciliæ Messanam. Eam Latinitate donavit Augustinus Floritus e Societate Iesu Sacerdos, [Vita Græca Latene reddita,] de historia Sanctorum Siculorum bene meritus, uti attestatur Octavius Cajetanus ex eadem Societate, qui hæc Acta edidit tomo secundo de Vitis Sanctorum Siculorum: ex quo nos eadem, sed more nostro distincta atque illustrata, damus: ipsum textum Græcum libenter etiam daturi in fine si ad eum obtinendum adhibita hactenus diligentia pertingere potuisset: speramus tamen futurum aliquando e Siculis aliquem, qui etiam in his efficacem operam nobis commodet. Auctor Vitæ fuit Nilus, [scripta a Nlio monacho coævo,] qui in eodem monasterio cum S. Philareto monachus vixit. Certe num. 14 asserit se ibidem magnum hunc virum cognovisse; illudque sibi initium, atque originem fuisse, ut sanctius perfectiusque vitæ genus adinveniret atque sectaretur. Iterum num. 31 reditum illius ad monasterium describens, ita ait: Quid vero pro his attulit, cum ad nos venit singularis virtutis homo? Postea num. 43 descripturus, quomodo divinæ contemplationi continenter vacaret, Id, inquit, & nos ipsi novimus & ab aliis audivimus. Porro de hoc auctore ita censet Floritus interpres: Videtur quidem aliquanto verbosus; verum, eum si advertamus, non historiam, sed panegyrim ac laudationem conscribere, [instar panegyris dictæ ad populum,] aliquid condonemus æquum est: pius vero admodum est & bonæ dictionis. Hisce addit Cajetanus, habitum esse sermonem, non ad monachos modo sui monasterii, sed coram multitudine Calabrorum confluente. Breviarium hujus Vitæ scripsit quidam Presbyter, Iosaphat nomine, [Ejus compendium.] quod item in Codice Græco extat in memorata ante bibliotheca S. Salvatoris prope Messanam, sed illud Breviarium Vitæ non vidimus, nisi a Cajetano citatum.

[2] Monasterium, in quo S. Philaretus vixit infra num. 14 scribitur Aulinas, [Monasteriū S. Eliæ, palæstra S. Philareti.] ac dein num. 19 appellatur monasterium S. Eliæ. Verum hoc in hujus Vita, auctor etiam antiquus & ejusdem loci monachus, Salinas vocat. Floruit S. Elias seculo Christi nono, mortuus octogenarius anno DCCCCIII, XVI Kalendas Augusti. Situm ejus monasterii commonstrant hodierni Geographi in mappa Calabriæ ulterioris, haud procul a littore maris Tyrrheni, inter oppida Palmam & Seminaram: nec procul inde Senopolis, locus infra num. 14 habitatione Philareti & parentum notus, ad octo circiter millia passuum versus Orientem distat. Cajetanus in Notis ad Vitam S. Eliæ num. 19 ait, in monte Palmæ imminente extare adhuc speluncam, S. Eliæ sacram. Sed imprimis notandum hoc loco est Monasterium, ipsius S. Philareti nomine dictum; cujus meminit Ferdinandus Vghellus, [aliud ab eo nuncupatū.] Tomo 8 Italiæ sacræ in descriptione Calabriæ col. 245, tamquam haud procul inde siti, Ordinis item S. Basilii; ubi inquit ejus (Philareti) brachium, & B. Eliæ magistri caput asservatur. Recte, si magistri nomen accipiatur latius, ut qui sub Eliæ discipulis vitæ religiosæ tirocinium posuit, ipsis quoque adnumeretur, æque ac si immediate ab Elia instructus fuisset. Plus enim non patitur ratio temporum, quibus Philaretus vixisse traditur; quæque optime colliguntur hoc modo.

[3] Quando Georgius Maniaces cum exercitu in Siciliam appulit, atque inde Saracenos expulit, [Ætas hujus,] quod factum esse anno MXXXVIII infra cap. 2 constabit, duodevigesimum annum ætatis S. Philaretus egisse traditur num. 10. Natus ergo fuit anno MXX. Cum vero annum XXV ageret, scilicet anno Christi MXLV, habitum monasticum sumpsit, atque in eo perseveravit usque ad finem, mortuus anno ætatis quinquagesimo, ergo Christi MLXX. Qui cum post duos ab obitu annos claresceret miraculis, eodem loci ut num. 53 traditur, [ei dicatum oratorium, & ecclesia,] oratorium ab ipsis fundamentis excitatum est, ac pulchre affabreque constructum, sanctissimo viro dicatur. Hieronymus Marafiotus lib. 1 Chronici Calabriæ cap. 32, & eum secutus Cajetanus tradunt, juxta Seminaram supra indicatam extare in valle ecclesiam cum aliquo monasteriolo S. Philareto dicatam, in qua alterum ejus brachium adservatur; eumque ibidem solenni veneratione coli hoc die VI Aprilis, [cultus 6 Aprilis,] ad quem etiam diem Cajetanus in Martyrologio Siculo, Ferrarius in Catalogo generali & Catalogo Sanctorum, eumdem celebrant. Citat hic tabulas Ecclesiæ Seminaræ, a qua uti Patronus habetur, & monachus Taurianensis appellatur. Verum fuit monasterium S. Eliæ supra vetus oppidum Taurianum, cujus corpus cum ad suum monasterium esset referendum, monachos ad Taurianum obviam processisse extrema pars Vitæ ejus demonstrat. Ex Tauriani a Saracenis eversi ruinis, Seminara constructa paßim traditur.

VITA
Auctore Nilo monacho coævo,
Interprete Augustino Florito S. I.

Philaretus, monachus, in Calabria (S.)

AUCTORE Nilo.

PROLOGUS.

[1] Cum Philareti, divini plane hominis, cælestem atque Angelis parem vitam, in virtutis studiosorum gratiam, componere in animo habeam; duas video cogitationes sibi invicem oppositas, strenueque inter se pugnantes, ac si altera contra alteram victoriæ trophæum sit erectura; [Proponit scriptor quæ a scriptione deterrent,] ambas tamen ab uno eodemque animi motu promanantes. Ac profecto nova quædam utrimque exoritur concertatio. Hæc si quidem nonnisi metum ac timorem protendit, ac terribilia graviaque supplicia interminatur, & revocat in memoriam pœnas acerbissimas, quas olim Ozan & Hozias, cum Dathan & Abiron, multique alii, cum ex antiquis tum ex recentioribus, divina mysteria indigne tractantes, ob eorum pravitatem Deo Optimo Maximo dederunt: ad hæc inscitiam tenuitatemque nostram ob oculos ponit: tum debere omnibus ludibrium ac risum & inutilem fore minimeque fructuosam hanc narrationem: præterea præstare divina silentio colere, ac Numen propitium amicumque habere, quam indignis verbis ea videri quidem ornare, sed in divinam iram indignationemque incidere. Illa vero, ante omnia necessario jussis parendum esse proponit; [& quæ ad illam alliciāt:] tum quod debemus persoluendum: quippe homo noster ac probe notus, audientium animis ardentissimum amorem; sancto huic cœtui ad unius Dei gloriam congregato, ad virtutis studium adhortationem; qui ad superna currunt ac festinant, vehementem contentionem firmumque tenorem; recte feliciterque agentibus, spem; quietis, portum; sedatas animi pertubationes tenentibus, lætitiam suavitatemque immensam; tristitia affectis, consolationem; male molesteque vitam trahentibus, medicinam; utque omnia uno verbo dicam, ea demum elargitur, quæ adipiscentium animas & lætitia & lucro afficiant.

[2] Quoniam vero nostri animi mens ita in utrosque motus dominatur, ut in utram illa cogitationem inclinetur atque assentiat, huic uni, velut arbitra ac moderatrix, præclara victoriæ trophæa attribuat; age, jam utrumque æquis lancibus expendamus, omniaque secundum Apostolum probemus. Et silentium quidem magno nobis undequaque fore detrimento videmus: [decernit Vitam hanc esse scribendam:] contra non minimam utilitatem ac fructum pio studiosoque huic cœtui ex oratione nostra eventurum. [1 Thess 5, 21] Itaque quod satius est, ab eo quod minus conducit, secernentes; id quod bonum est teneamus, ac priori illi cogitationi cum suis terriculamentis ac minis vale dicentes, posteriorem (ut quæ multos ingenti gaudio sit cumulatura) lætanter gratanterque pro virili complectamur. Atque ea sane in medium afferemus, quæ in bonorum virtutisque studiosorum gratiam, & memoria simul & historia sint magnopere digna. Enimvero contra fas jusque omne facturi videremur, si tam præclara virtutum facinora tantumque vitæ splendorem silentii tenebris involveremus. Persolvamus itaque quod debemus: vitemus inobedientiæ periculum; ad honestam æmulationem impellantur auditores; qui in cursu contendunt, in sui propositi calore confirmentur; reliquis etiam, res præclare gestas describentes, consulamus; universusque terrarum orbis incredibili lætitia perfundatur (Est enim id proprium ac solenne, cum viri justi laudes memorantur) Deus etiam ab omnibus laudetur, qui glorificatur in consilio Sanctorum.

[3] Vos etiam, sanctissima concio, qui hanc mihi provinciam demandastis, [petit preces aliorum:] ad perficiendum obedientiæ opus, opem mihi vestris precibus implorate; ac nobis in dicendo non mediocriter laborantibus, orationibus Deo acceptissimis vestrum auxilium ne denegetis. Cum enim quasi ad certamina quædam atque ad luctam, quæ robur viresque nostras excedunt, aggredi debeamus, pelagusque trajicere immensum ac periculosum; certe precationum subsidio mirum quantum indigemus, ne forte rerum difficultatibus omnino obruti, mente, ut dicitur, periclitemur: & quem paullo ante minime sumus veriti, risum plane omnibus debeamus, ut qui rerum præstantiam pro dignitate assequi oratione nostra haud potuerimus. Sed Deo, certaminis moderatori navisque gubernatori, [Deum & S. Philaretum invocat.] orationis nostræ gubernacula tradentes; nec non eum, de quo instituitur oratio, nostris precibus permotum, nobis socium adjutoremque propitium adepti; ad hæc sanctis vestrum omnium precationibus accedentibus, exiguo hoc nostræ cogitationis navigio, in hunc modum propositi argumenti pelago nos libenti animo committamus.

CAPUT I.
Patria Sicilia: hujus laus. Adolescentia & institutio S. Philareti.

[4] Verum enimvero, cum ita in more positum sit, primum omnium, [Philaretus cæli civis.] quemadmodum censent qui hoc dicendi genere delectantur, suo ordine currens oratio, de sancti viri patria mentionem faciat: si licet tamen ei patriam ac genus hic in terris tribuere, qui in cælesti urbe domicilium est nactus suum, quique pro genere atque hereditate sua Deum ipsum est adeptus, cui uni vivebat vivendique rationes omnes tradiderat, vanis caducisque hujus mundi rebus plane mortuus. Ibi carnis vinculis exolutus cum cælestibus illis mentibus a concretione materiæ alienis, in eadem cæli aula versans, ejus quem summopere expetebat aspectu planius & plenius perfruitur, speculis umbrisque ac figuris rerum a veritate ipsa remotis. Verumtamen inferior ac terrena illi patria, celeberrima Siculorum insula fuisse perhibetur: quam profecto, utpote tam sancti viri natalem, paululum decet laudibus exornare: ad hoc tantum ut unde vir talis tantusque ortus sit dilucidius ostendamus; non ut aliquid inde gloriæ homini felicissimo accedat. Quæ enim illi gloriæ fieri possit accessio, [in Sicilia nascitur,] qui summam perfectamque gloriam ac splendorem a Deo est consecutus? Qui illi addi honos, qui supra omnem intelligendi rationem a supremo illo rerum omnium Moderatore est honestatus? Quæ illi laudes, quæ acclamationes adjungi, quem præpotens Deus omnesque Angelorum ordines mirum in modum extollunt, omnibusque præconiis omnique exornandi genere majorem prædicant?

[5] [ubi moderatum cælum,] Sicilia regio est, undequaque ut ita dicam insignis, a sed præ ceteris aliis rebus aërem habet hilarem, ac jucundum, undique splendidum ac coruscum, & propter summam ejus temperiem incolis maxime salutarem, æstare roscidum, hieme vero calidum. Quin suis hominibus inter cetera commoda hæc præcipue mira quadam ratione impertitur: [homines ingenio acuto præditi,] formas enim ac facies, ad præclaras eorum artes animique ornamenta, effingere aptareque pernovit; cum nonnullos gignit albos ac subrubicundos, honesta ac liberali forma præditos, quibus non minimum ac vulgare ingenii acumen elargitur. Natura enim comparatum est, ut cum cæli aër densus ac crassus sit maleque temperatus, soleat quibusdam in locis cogi atque concrescere, neque brevem nec subitam habere morborum curationem, ac proinde ex utroque capite pestilens & insalubris esse illis, qui ejus aura vescuntur: sicuti contra, qui tenuis & bene temperatus sit, utrimque utilis ac conducibilis sit iis necesse est, qui sub eo sunt constituti. In ea tellus maxime fœcunda, [terra fertilis,] fœta quibuscumque fructibus ac frugibus: regio feracissima, quam amentes Agar nepotes per vim in suam ditionem captam, terram sane bonis omnibus affluentem, devastarunt; cum ad eam tamquam ad deliciarum paradisum habitandam commigrassent; sic enim de eo sentiunt incolæ universi.

[6] Ibi varii aquarum fontes, splendidissimis ac suavissimis aquis perpetuo scatentes, [fluvii multi,] balnearum scaturigines multæ, multa fluviorum genera; quorum nonnulli ex magnis montibus erumpentes, ac per summa collium decurrentes, suo ingenti lapsu aures permulcent, & intuentium oculos maxime delectant, præsertim cum siti cruciantur: alii vero per camporum planities feruntur cursu amœnissimo ac placidissimo, & per pascua omnia veluti equitantes ea reddunt fœcunda; qui sane indigenis commoda præbent duo, & aquas ad potum abundantissime subministrant, & arbores & cujuscumque generis stirpes ac plantas rigant. Verum ille Æthnæus ignis semper mihi visus est admiratione dignus, [mons Æthna aliaque singularia,] qui scilicet unde scaturiat, & olim & nostris etiam temporibus, problema philosophis præbuit, quod profecto non facili negotio solvi queat, cum res sit mira & stupore digna: quamquam non defuerunt, qui varie de eo dicere conati sunt, sed hi dubitationem potius adauxere. Nec vero minus digna est quam admirere, aqua fontis Arethusii, fluviusque Alpheus per immensa currens maria, ut cum amata, ut ajunt, lympha commisceatur. Non desunt ligna ex iis, quæ magno in pretio sunt apud mortales, cedri, inquam, cupressi, & ad prælucendum piceæ, proceræ illæ atq; e terra in sublime non mediocriter erectæ. Lapis, diversa a ceteris natura, duo in sese commoda continet, crystalli instar pellucidus, ac suavissimi salis usum incolis subministrans. Multa etiam sunt sacra ac religiosa tēpla. At vero mira est pulcritudo ac magnitudo ædificiorum, quæ in maximis urbibus conspiciuntur, atque ex his satis illustria ac præclara censentur, quæ ab antiquis mira arte posita sunt.

[7] [equi generosi.] Quid equorum præsepia? (ut de animantibus ratione carentibus aliqua etiam ratio hic habeatur; id quod in præpotentis Dei auctoris gloriam ac laudem cedat; hæc enim etiam cum aliis materies sunt divinarum laudum) sane hic gignuntur feroces, varii coloris, corpore procero. Non boum armenta, non ovilia, non apum examina suis alvearibus inclusa desideres; quæ prope infinita sunt, & mellis dulcedine hospites eo confluentes reficiunt ac recreant. Quæ vero mulorum genera, quorum alii ad ferenda onera, [& omnis goneris animalia,] alii ad vehicula trahenda aptissimi? Porro aliorum animantium genus multiplex, quæ vel cibos suppeditant, vel ad alios usus necessarios sunt accommodata, nec non ad candidas mentes divino timore informandas. Quid avium garritus? quæ partim ab humana consuetudine non abhorrent, partim locis desertis magis delectantur? [ac maritima commoda,] atqui eæ nec paucæ sunt, & pingues succique plenas eadem insula solet educare. Mare circumfluum bonis omnibus, quæ ex se nascuntur, ditat universos. Portus in ea & ampli & lati, quos intuens, non alia quam divina manu factos esse diceres: atque hic, præter alia bona & utilitates, ostrea conchiliaque reperiuntur, ad purpuras regiosque ornatus.

[8] Sed quid attinet, quæ in ea regione sunt singula percensere? Nam, quemadmodum Siciliensium res omnibus antecellunt, sic rebus ipsis ipsi sunt oratione longe superiores. Testantur hoc orationum lumina & ornamenta, [sed potissimū scriptores illustres;] quæ a veteribus sapientissime conscriptæ, omnemque aliis gloriam præripientes, immortale Siculis decus peperere. Nonne Poetarum, Rhetorum Philosophorumque ac ceterorum scriptorum dicendi genus, si uspiam, hic ita valuit, ut palmam sibi apud omnes vendicarint Siculi? Sed quid ego Oratorum ac Philosophorum, quid Vatum Historicorumque lumen, splendoremque orationis commemoro? cum hæc verborum lenocinia nihil apud nos sint, qui cælestia ac divina profitemur; neque eorum placita ullo pacto sequi velimus, cum a rationibus nostris longe sint aliena, neque apta ad commendandum, quod apud nos est, bonum. Quare his prætermissis, eos maxime recensebo, [& inter Christianos, varii Sancti:] qui hic in Euangelii gratia enituerunt, & universi terrarum orbis lumina præclarissima extitere. Pontifices, inquam, ac Sacerdotes, qui pro Christi amore in sacro sanguine finem vitæ concluserunt suæ; tum alios Martyres atque Ascetas, quique ad sanguinis usque effusionem in veritatis confessione fortiter dimicarunt: ad hæc sanctarum mulierum cœtus, ac infinitam prope multitudinem eorum, qui pietate, castimonia morumque severitate floruerunt; quos Occidens veluti quædam lumina cum progignat, Orientales etiam splendores imitatur. Inter quos hic magnus quoque vir, solis instar exoriens, [ex quibus fuit S. Philaretus,] vitæ suæ splendore universum orbem illustravit; quorum ille res gestas, veluti ad quoddam exemplar, aut ad divinum, ut rectius loquar, archetypum identidem spectans, singulos imitando, accurate in se se effingere studebat, Christi athletas in laboribus, ascetas in rebus præclare pieque gestis, in fidei constantia confessores, omnes demum ardentissima erga Deum caritate, quoad ejus fieri posset, æmulabatur. Nunc vero nostræ orationis cursus, veluti de compacto, in ipsa jam nuda rerum elementa pervenit; genus, inquam, educationem, ipsamque magni viri adolescentiam; quæ, cum in eo omnia, non humana sed divina ratione, gesta sint; divinum plane hominem & esse & vocari debere, ipsæmet res postea planum fecerunt.

[9] Ille itaque in ea b provincia c natus jam, cum tamen & antequam gigneretur Deo fuisset dicatus, ac post sacrosancto baptismatis fonte renatus; cuidam Christianorum Sacerdoti ad discendas litteras a parentibus traditur. Qui quidem & probi & natura religiosi extitere, rebus etiam pie sancteque gestis, & fidei in primis orthodoxæ sinceritate ceteris excellebant. [pie educatus] Ac prima quidem timoris Dei elementa arripuit, etenim initium sapientiæ ut d Salomon ait, est timor Dei; meditatur prudentiam, investigat de Deo, audit judicium, timet supplicia, metuit minas, appetit bona, peccatum aversatur, apprehendit virtutem, amat regnum; denique, quod est palmarium, Deum diligit. [Eccli. 1, 16] Verum inibi pauca quædam ex omnibus disciplinis delibavit, [& disciplinis instructus,] quantum sufficere sibi existimabat, ne earum expers omnino videretur: id quod brevi sane est consecutus; cum & præclara ingenii indoles, & virtus mirum in modum ad quodvis præstandum in eo concurrerent. Itaque & Deo & parentibus totum se tradebat ac commendabat; obsequentem ac morigerum in omnibus se illis præbens, in timore Dei; res domesticas, ut jubebatur, æque curans, ac nequaquam virtutis obliviscens. Semel in die cibo se reficiebat: ea enim ab ipsa pueritia, veluti prima virtutis incunabula, ante cetera omnia sibi esse statuit; [virtuti se dedit,] sed solis omnino necessariis corporis necessitudini satisfaciebat. Sacra templa assidue frequentare, divina cælestiaque sic animo meditari, ut futuræ in se gratiæ non obscura indicia ostenderet: eam suis sibi oculis legem disciplinamque præscripserat, uti novum nec usitatum quiddam oratio nostra describat, necesse sit. Quid aurium discretionem, quid odoratus institutionem, quid linguæ continentiam, quid tactum fræno coercitum dicam? Quid gravitatem incessus, quid candidam minimeque fucatam morum compositionem, quam semper eamdem retinuit, prædicem?

ANNOTATA.

a Quæ hic in laudem Siciliæ congeruntur, singula inNotis a Cajetano probantur, adductis sententiis antiquorum historicorum, oratorum, & poëtarum, sed quia ad S. Philaretum non spectant, illa omittimus: cum similia & multo exactiora narrentur a Thoma Fasello, Mario Aretio, Dominico Mario Nigro, Philippo Cluverio & similibus.

b Mirum plane est non indicari ex qua parte Siciliæ, urbe, oppido, aut pago fuerit oriundus. Infra num. 14 dicitur pater ejus agricola, & in labore opereque habuisse socium filium. Interim, teste Cajetano, S. Philaretum civem suum agnovere semper Panormitani ac venerati sunt constanti semper traditione, quam nemo convellere est ausus, imo natum esse in urbe Panormo scribi a Josaphato Presbytero in Vitæ Breviario. Quod profecto videtur ignorasse Nilus, qui in laudem urbis Panormitanæ panegyrim late extendisset. Forsan in diœcesi Panormitana agrum excoluit, ut inde Panormitanus fuerit habitus.

c Natus est S. Philaretus circa annum 1020.

d Imo Ecclesiasticus, Iesus filius Sirach.

CAPUT II.
Sicilia Saracenis erepta. Discessus S. Philareti cum parentibus in Calabriam.

[10] Verum is cum adolevisset, inciperetque jam genæ lanuginem edere, [Annum 18 ætatis agebat.] duodevigesimum annum agens; teneretque sceptrum imperii Constantinopolitani a Michael, (is ille est, in quem autumant malum insiliisse b spiritum, quod in Romani, qui ante se regnaverat, [cum a Michaele Paphlagone] necem conspirasset) is, inquam, bellum in Sicilia, tum ab ejus provinciæ c Toparcha, tum a Siculis nonnullis sæpe rogatus, adversus Africanos barbaros gerendum statuit: erat enim alioqui vir, ut fertur, bonus ac temperatus, pauperum studiosus, misericors, aliorumque mala ægre ferebat; nihilque impediebat, quo minus omnes pro suo quisque arbitratu pietatem colerent; cum id unum peccasset, quod in antecedentem se Regem mortem esset molitus, heu nimio regnandi desiderio inflammatus. Hic imperatoriis jussis coacto undique Græcorum exercitu, terra marique copias instructas, ad barbaris exterisque bellum inferendum, in Siciliam mittit: ac præter ceteros Tribunos ac duces, [Maniaces Dux cum classe in Siciliam missus,] Maniacem, virum multis rebus præclare gestis partisque crebro victoriis celeberrimum, Ducem omnibus præfecit; quem tamen sociorum invidia suaque temeritas fertur misere perdidisse.

[11] Interim vero Barbarorum d tyrannus, eo qui in Sicilia dominabatur per dolum sublato, bona illius omnia deprædatus, & in regnum quod ille administrabat invadens, nemine omnino obsistente, Panormi totiusque Siciliæ potitur: mox superbia elatus, non longe ab urbe in campum quemdam amplissimum egreditur, ut hostium adversus se advenire maturantium copias specularetur. [Saracenum invasorem,] Jam audacia insolentiaque exultans, Imperatoriis legionibus procedere obviam parabat: jam certam sibi victoriam stultus pollicebatur, non divino quidem fretus præsidio (qui enim hoc faceret homo impius & a vero Dei cultu longe abhorrens?) sed sua ferocia potius & copiarum multitudine confisus, erant enim centum fere hominum millia. [hominem impium ac superbum,] Verum talis ac tanta hominis superbia & arrogantia, quæ ei hactenus res omnes prospere gesserat, tandem aliquando deprimi ac conculcari debebat; maximeque consentaneum erat, ut a tam alto gloriæ fastigio ad terram usque præceps laberetur; cum superbis Deus resistat. Etenim cum Græci Rhegio actuosis navigiis (neque enim difficile est) transmitterent, Deo Israël præeunte ac ducente; ille cum illustriorem fieri victoriam vehementer cuperet, & Græcorum imperium sine ulla controversia sibi vendicare, tot nimirum copiis pollens potensque, id consilii adversus Dei populum dolose malitioseque vafer homo excogitavit: quippe ad omnia inceptanda facilis est perversitas, omniaque fieri posse suadet, ei præsertim qui opibus potentiaque plurimum valet. Tribulorum ingentem fieri vim mandat, & circum circa, ubi ipse erat, projici; adeo ut veluti tutissimum, ut opinabatur, facerent propugnaculum arcemque munitissimam: uti in ipso congressu, Græcorum equitatus, trajectis videlicet equorum pedibus, facili negotio victus caperetur. Atqui non advertit homo stultissimus, Græcorum equos laminis quibusdam planis ac solidissimis pedes habere subligatos.

[12] Quid inter hæc mirabilium effector Deus, qui divisit mare, & Israëliticum populum fugitivum salvum incolumemque servavit; qui comprehendit sapientes in astutia sua? e Græci ferrum manusque cum hostibus conserunt (ut interim, ob eorum multitudinem, [devicit,] reliqua in medio cursu historiæ prætermittam) in tres acies a peritissimo illo rei militaris Duce distributi. Sed, proh rem, bone Deus, admirabilem! Confestim Barbarorum exercitus in fugam convertitur, cum ne primum quidem ferre ullo pacto nostrorum impetum potuisset. Cadit quasi pulvis ante Græcorum pedes, quoniam cecidit timor eorum super ipsos. Jacet veluti lapis ferro manuque concisus: & qui superbia inflatus, ante victoriam trophæa sibi animo fingebat atque somniabat, ut mancipium irridetur. Duo enim erant quæ secum dimicabant, ipsa Græcorum acies, & vehementis spiritus cujusdam flatus, qui in hostium faciem magno cum impetu irruebat, ostendens divinæ ultionis pœnas, propter illius superbiam in hominem irrogatas. Itaque in hunc modum cum suæ ille improbitatis pœnas perspicue dedisset; exiguo suorum numero comitatus, equorumque celeritate usus, vix Græcorum manus effugit; parvumque navigium conscendens, [& in Africam fugere coëgit.] magno cum dedecore & ignominia in patriam fugitivus revertitur; materiem querimoniarum ac fracti victique exercitus reliquias, suæ patriæ ac regno seipsum ferens. Quid autem inde acciderit dicamus necesse est, cum auditores rapiat in admirationem, habeatque non parum jucunditatis ac suavitatis oratio.

[13] Primum omnium gratiæ immortales agebantur Deo, in bellis præpotenti, laudibusque in cælum a suis pie sancteque efferebatur, quod ejusmodi de Barbaris victoriam largitus fuisset. Quæ vero ad fidem religionemque pertinent, in f pristinam libertatem sunt asserta, [tunc restituta religione Christiana,] cum antea magno in timore ac terrore, propter tyranni immanitatem, versarentur. Enituit, eluxitque veritas. Christi vero famuli, jugo barbaricæ servitutis erepti, facti sunt compotes libertatis: simul vincti carcere mittuntur, captivi vinculis liberantur, & qui compedibus cohibentur, iis potestas fit libere abeundi. Tum, Egredere de terra tua & de cognatione tua, sicut aliquando Patriarcha Abraham, sic & magnus Philaretus a Domino audivit; ac periculosum pelagus traijciens, Veni, inquit, in terram, quam monstravero tibi, [Siciliam cū parentibus deserit Philaretus] in qua etiam te opere maximo gloriosum efficiam: non in sortita terræ distributione, non in seminis prolisque promissione, quam sicut stellas cæli multiplicaturum illi Deus est pollicitus; non e somniorum conjectione atque interpretatione, totius Regni præfectura ac rei frumentariæ summa potestate concessa, tamquam alii Joseph, Jacobi filio; sed sanctimonia ac justitia, & magnorum miraculorum ostensione. [Gen. 12, 1]

[14] [& Senopoli in Calabria degit.] Qui postquam fretum transmisit, Rhegio, quod Calabro littori adjacet, una cum parentibus pertransiens, inde in g Aulinas (sic enim appellant) cum iisdem divinitus adventavit. Aulinas inquam illas, quæ nobis, si cui alii, bonorum omnium causa extitere: in iis enim magnum hunc virum cognovimus, eæ nobis initium atque origo fuere, ut sanctius perfectiusque vitæ genus adinveniremus atque sectaremur. Ibi in quodam oppidulo Senopoli (ita nuncuparunt, qui primi illud tenuere) suum domicilium collocarunt. Est vero regio illa optima undequaque, & fructuum omnium fœcundissima. Verum cum pater ejus esset agricola, & ex sacris litteris audivisset, beatos eos appellari, qui darent magis quam acciperent (quamquam ille multo jam ante ei rei assuevisset) ex propriis sudoribus ac manuum mercede victum sibi quærere decrevit, cum & in labore opereque faciendo socium haberet filium. Is autem cum paulo post animum attendisset & ad cogitandum applicuisset, [varie de statu vitæ amplectendo solicitus.] secum ipse cœpit ante facta recensere; quomodo patria cessisset, quæ prius fuerit sibi vivendi ratio, quid in itinere, quid in mari contigerit, quaque ratione in extera regione vitam traduceret; tum rerum mutationem, & asperum durumque vitæ genus; in primis vero reputabat ardentissimum monastici instituti desiderium, quod se ab ineunte ætate vehementer incesserat; item reliqua omnia, quæ per ætatem ad illam diem meminisse potuisset, singula memoria repetebat: consuevit enim animi mens, cum sese collegerit, futura & ante acta omnia in memoriam redigere.

ANNOTATA.

a Michael Paphlago, Zoës Imperatricis adulter, qua instigante, Romanum Argyrum Imperatorem interfecit, feria quinta majoris ante Pascha hebdomadis anno 1034. regnavit usque ad annum 1041, quo obiit 10. Decemb. 10 Indictione.

b Curopalates eadem ita confirmat. Captus est Imperator dæmoniaco morbo, quem furiosum morbum appellabant: quo usque ad finem vitæ laboravit.

c Apolaphar: de quo aliter Curopalates.

d Umer aliis dicitur.

e Hæc contigerunt anno 1038 Indictione 6 apud Curopalatem.

f Prostrato hoste mox tredecim civitates cepit Maniaces, demum universam insulam sibi subegit. Ita Curopalates, sed cum ex falsis calumniis in vincula conjectus esset, perdita iterum Sicilia est.

g Deinde monasterium S. Eliæ appellatum est: de quo supra egimus.

CAPUT III.
Deliberatio S. Philareti de statu vitæ. Vita monastica in monasterio S. Eliæ.

[15] Tum secum ipse & cum anima sua colloquens (magno enim erga Deum amore æstuabat) ac identidem suspirans; Philippe inquit, [Despicit resmundanas,] (hoc erat ei nomen cum secularem habitum adhuc gestaret) quid cunctamur? quid pigritamur? siccine in posterum hic dormitabimus? Quæ Deus ejusque præcepta mandant, recognosce: evigila jam, soporem excute, hinc secedamus; quandoquidem nos Christus monet, nostramque salutem indies præstolatur. Non sane noster est mundus, nec quæ in ipso sunt universa: non parentum amor, non dulcis amicorum consuetudo, non corporis illecebræ, non juventutis deliciæ, non ipse ætatis flos. Prætereunt, pereunt isthæc omnia; una tantum virtus, ut perennis immortalisque haberetur, a natura impetravit. Age jam, o virtus, quæ tui studiosos immortali gloria cohonestas, illos sane divinos omnibusque conspicuos reddens; te unam amo, te expeto, tui solius ingenti desiderio efferor. [felicitatem monachorū, agnoscit,] Vos, monachi, beatos appello, qui vos Deo mancipastis, abjectis contemptisque mundi deliciis ac sordibus, uti Deo arctius conjungeremini, ejusque regni efficeremini heredes. En unquam erit, cum vobiscum una atque inter vos versabor, suave Christi jugum simul trahens? Quis dabit mihi pennas sicut columbæ? [Ps. 54, 7] ut cum Davide loquar, & volabo, & requiescam inter vos: ego, in quam, qui vos vestraque expeto ac discupio, vobiscum conquiescam. O Pater, o Verbum, una divinitas ac regnum, [ijsque adjungi optat:] respice quæso amorem in te meum; respice suspiria, meque mundo caducisque mundi rebus tandem libera. Adjunge me, o dulcissime, tuæ & divinarum circum te mentium beatitudini. Utinam, quæ tam expeto, videam! utinam tuis fruar muneribus! utinam spe potiar mea, delecter gratiæ deliciis, particeps sociusque efficiar sanctorum virorum, qui jam in se usque a mundi primordio accepti placitique tibi fuere!

[16] Hæc cum diceret, lacrymarum vim, instar fluminis, ex oculis mittebat: erat quippe divina desuper afflatus gratia, ejusque mens cælesti lumine illustrata. Itaque simul hic satis superque animum calefecit, intimisque præcordiis ignem accendit, hæc in occulto animi recessu magno cum dolore condita gerebat. Neque enim cum parentibus consilia sua fas erat communicare, [mortificatione & aliis virtutibus præparat animum:] ut in profectione sibi ne essent impedimento: sed interim jejuniis plurimis ac vigiliis aliisque corporis macerationibus se dedens, spe cælestium bonorum nutriebatur nitebaturq; puritate ac virginitate animum exornare, temperantiam colere, ac ceteras virtutes & spiritualia decora sibi comparare. Quæ cum ita essent, ac secum ipse volutaret locorum deserta, terræ cavernas, montiū altitudines, secretiores speluncas; in monachorum castra transire tandem decreverat, miro quietis ac pacatæ secretæq; a seculi rumoribus vitæ desiderio inflammatus.

[17] Sed cum tanta molientem animoque fabricantem, parentes latere nullo pacto posset, præsertim unicus iis existens; ac vereretur, ne indignati ob occultam secessionem diris illum devoverent, neve abjecti minimique animi verbum aliquod in Deum effunderent, aut indignationis iracundiæque caussa filius parentibus esse videretur; omnem consilii sui rationem iis aperiendam esse statuit, tempusque opportunum nactus, magna, ut decet, reverentia, Pater, inquit, tuque mater suavissima, jamdiu vehemens cogitatio animum incessit meum, [parentibus suis desideriū indicat:] ossa atque adeo medullas ipsas penitus edens atque conficiens, quam vobiscum conferre jam pridem animus erat; sed sum maxime veritus, ne quid ægritudinis ac doloris a me vobis oriretur, præsertim cum peregrinos hic esse vos sciam, patria domoque carentes: nunc vero ab ipsa vehementis desiderii flamma stimulatus, rem amplius cælare neque volo neque possum. Dum ii simul filii sermonem audiere, ipsum multa alia dicere parantem confestim interpellant, (mirum enim quam calida sunt in ejusmodi rebus parentum viscera) atque his illum, animo consternati magnoque timore perculsi, aggrediuntur: Ecquid, fili carissime, sinistri aliquid adversique tibi evenit? age jam quam primum nobis aperire ne graveris. Hic vero (ut potens vehemensque erga Deum est amor) urit me, inquit, cupido solitariæ vitæ, adeo ut ferre illam neutiquam possim. Solidæ mihi noctes vigilantur, diesque mihi ducuntur lucis lætitiæque expertes; ipsa mihi vita gravis molestaque est, cum nihil in ea sit quod me oblectet; Christi jugum expeto, ejus crucem humeris gestare atque pone illum consequi vehementer cupio.

[18] Parentes ubi hæc audierunt, eumque ita affectum esse sedulo cognoverunt, quamvis essent ceteroqui pii ac religiosi, iis tamen nescio quis tristitiæ ac doloris sensus fuit. Neque mirum; eæ scilicet consuetæ hominum sunt affectiones, genitorumque amor clementior atque indulgentior in hujusmodi rebus esse solet, quam in aliis. Verumtamen simul constantem firmamque filii sententiam intelligunt, cum ab emicante in eo animi ardore, tum a susceptis ab ipsa ineunte ætate pro virtute comparanda laboribus, [facultatem abeundi impetrat:] tum maxime ab assidua carnis castigatione; simul videntes fieri non posse, ut a tenaci proposito ille unquam dimoveatur; sed, nisi volentes libentesque abeundi faciant potestatem, clam illum omnino profecturum, ex quo graviorem tristitiam ac mœrorem caperent: præpotentem Deum, qui ita facere sibi dignaretur, gloriosum prædicantes, debitasque illi gratias persolventes ei libere abscedendi faciunt copiam; Abi, inquiunt, fili, abi jam, & bonum prosperumque tibi iter contingat, neque in sacrosanctis Deoque acceptissimis precationibus nostri unquam te capiat oblivio. Is autem in genua procumbens, pedesque amborum amplexatus, deosculandi lacrymisque irrigandi nullum modum faciebat; duo interim eaque honestissima præstans, & gratias illis agebat, quod abeundi facultatem impertirent; & ab iisdem enixe expetebat, ut eorum preces itineris comites ne denegarent. Hic parentes natum e terra erigentes, amboq; pariter complectentes, valere jubent, ac prospera fortunataq; omnia a Superis precantes, in hunc modum, magno cum fletu ac dolore, dimittunt.

[19] Adolescens vero, ut qui mundum mundique omnia derelinqueret, ingenti gaudio delibutus, ac Deum optimum de hujuscemodi rebus laudans, domo egreditur; illud veluti dexterum quoddam præludium suæ ad Deum itionis usurpare incipiens, Notam mihi fac, Domine, viam, in qua ambulem. Confestim autem gradum stitit, ubi pervenit ad monasterium, quod vocant S. Eliæ: [ad monasterium S. Eliælunioris contendit:] illius inquam, qui in divinarum rerum contemplatione plurimum valuit, quemque Juniorem historia, quæ de eo conscripta est, solet appellare; neque inde ultra progredi volebat, seu, ut verius dicam, valebat, sic decernente divina providentia. Futurum enim erat, ut decertatis divinis illis ac supra naturæ vim certaminibus, eidem postmodum monasterio ornamentum gloriamque non vulgarem pareret. Cumque hujusce monasterii Præfecto, qui ea tempestate Orestes erat, vir omnibus conspicuus, sui copiam faceret; ante ejus pedes provolutus, rogat ab homine aliquod precationum suarum subsidium; deinde audacter, magnaque cum fiducia consilia sua omnia illi exponit, suumque solitariæ vitæ desiderium, quamque vehementer expeteret indui habitum monasticum. [in cœtum Fratrum recipitur:] Tum benedictione ei impertita, ingenti lætitia cumulatus, in ceterorum Fratrum numerum cooptatur, quintum supra vigesimum ætatis suæ annum agens.

[20] Hic piis religiosisque exercitationibus sedulam operam navare, & cujuscumque ministerii genus rite cœpit obire. Verum simul ille hominem videt obedientia præclare ornatum ac patientia fortitudineque & ceteris virtutibus insignem, [Abbatem in admirationē rapit:] ex præsentibus conjecturam faciens de rebus venturis, Fratres, inquit, cum admiratione, enimvero hic magnum se aliquando monachum præbebit præstabitque, si tamen ei divina gratia ad finem usque non desit. Nec vana fuit vaticinatio: nam hac ratione cum se satis exercuisset, monasticisque institutis rite informatus, statutum a Patribus exercitationis tempus exegisset, sancto Angelicoque habitu illum induere cogitabat Præfectus. Qui juvenem accersens, Age, inquit, fili, jam confectum est tibi monasticæ probationis tempus, jam spes desideriaque tua suum sunt finem adepta: nunc vero isto te divino monachorum ornatu tegens, commilitonem pugnæque socium Fratrum numero hodierna luce adscribo. Tu vero, fili, quandoquidem tibi majora sunt certamina gravioresque labores subeundi, si sub cælesti Rege merere in animo habes, probe noveris, ingentes tibi labores communem omnium hostem paraturum, multumque tibi in cursu pulverem excitaturum: studet enim si qua te ab honesto virtutis studio possit revocare. [ad perseverantiam in sancto certamine incitatur:] Quis vero unquam miles inermis ac sine gladio, hasta, & clypeo, congredi cum hoste ausit? Sed neque palæstrita cum suo adversario pugnat, quin in arenam prius descenderit, tunicaque abjecta in medio theatro nudus insistat, pulverem ventilans, solumque manibus pulsans. Quamvis autem anteacto jam tempore ad comparandam virtutem totis nervis totisque præcordiis incubueris, id quod gratum acceptumque Deo fuit; is tamen hoc studebat, ut præclara tua certamina spiritalesque pugnæ veluti ex tenebris ad lucem vocarentur, & ex acutissimis spinis jucundissimi fructus excerperentur. Verumtamen bono animo esto; vinces sat scio, deque tuis hostibus insignem victoriam reportabis, si tamen te fide muniveris, spe obarmaveris, caritate contexeris, ac per obedientiam animique submissionem de terra ad Deum contenderis sublevare.

[21] Hic vero iterum in genua procumbens, consuetaque cum reverentia salute illi impertita, omnes hostium insidias divina aspirante gratia, ejusque precibus non mediocriter adjutum, stabili constantique fide se vicisse ac servatum esse incolumem, ingenue profitebatur. [monastico habitu induitur,] Tum congregato omni monachorum cœtu, peractisque de more ceremoniis, sacrosancto ac cælesti eum habitu induit, munitque mysticis armis; scuto nimirum fidei, ad ignescentia omnia adversarii tela retorquenda; thorace caritatis, bona omnia in sese continentis; galea vero spei, ut nequissimi tela omnia posset extinguere; demum hasta, quod verbum est Dei, ut ea inimicissimum sibi cacodæmonem contrucidaret. Atque hæc etiam ad ea, quæ videmus, sensuque percipimus, possunt adaptari: ac primum thoracem quidem a sticharium intelligamus, deinde quod supra cervices ac scapulas est, quodque etiam b pallium vocare consuevimus, scutum appellemus: sed galea sit, quod capiti imponimus, cui c cucullium antiqua Patrum consuetudo nomen fecit; pro hasta denique ipsa Christi Domini crucis effigies nobis usui esse potest, quam in fronte fideles omnes perpetuo gestamus, qua perinde atque ab hastæ ictu noster hostis confoditur: nec interim cingulum omittamus cum sua fibula, quorum alterum libidines nostras coerceat, ne unquam animus ab iis ad corporis illecebras trahi se turpiter sinat, præcipue cum hoc sit militis signum; alter vero quasi clavus, cum Christo una nos cruci suffigens, eum quidem verum Christi militem reddit, qui non adversum carnem & sanguinem, sed adversus principatus & potestates, rectores tenebrarum hujus seculi, pugnare atque ire contra meditetur.

[22] Itaque Philaretum tum ipse tum omnis monachorum conventus sacro osculo cum salutassent, admonebat ea enixe facere studeret, quæ grata placitaque Deo essent. Hic vero ut desiderii, quo jam pridem tenebatur, factus est compos, divinisque se vestibus ornatum videt; ignes ignibus cumulat, & desideria desideriis inflammat, priorisque vivendi rationis oblitus, [Ad progressū in virtute incitatus,] nova rerum exordia adinvenire in posterum excogitabat: ut qui sedulo studeret, ne ullo pacto oscitanter parumque accurate se gereret ad ea temperanda, quæ tantopere expetebat, atque ita paulatim calore postmodum extincto, confestim cælesti gratia orbaretur: caritatis enim ignis, deficiente paulatim vehementi piarum commentationum studio, tepescit adeo, ut tandem aliquando extinguatur, cassumque deserat eum qui se ante possidebat. Jam vero cum Dominum ipsum de paupertate ad discipulos disserentem audiret, neutiquam duas habere tunicas oportere eum qui ad Euangelium sequendum se accingeret; primum stolam abjicit, deinde alteram etiam tunicam, unica tantum contentus, [in magna vestitus victusque austeritate] quam sufficere sibi existimabat. Cumque rursus auribus usurparet illud Apostoli, Quam speciosi pedes euangelizantium pacem ac bona, nudis pedibus incedere constituit. [Rom. 10, 15] Ad hæc cum egregia illa ac supra naturæ vim Moysis, Eliæ, atque adeo ipsius Christi jejunia cognovisset, per integram hebdomadam, sæpe etiam per duas, a cibo continenter abstinere connitebatur. Quin & Magni d Antonii silentium, B. Ephraem lacrymas, rursus Sabbæ Theodosiique pugnas atque certamina, quæ clam gerere consueverant, omniumque deinceps Sanctorum Patrum præclara facinora ac documenta virtutis imitari, summa ope contendebat. In primis vero Eliæ Junioris vitam suspiciebat, ejus insistere vestigiis, quo ad ejus fieri posset, studens; nihilque gratius ac jucundius sibi poterat evenire, quam ut res præclare ab eo gestas audiret; hinc librum, in quo eæ continebantur, assidue præ manibus habebat.

ANNOTATA.

a Sticharium, tunica in Glossa vetere Græco-Latina. Stica etiam tunica in Glossa Isidori.

b Pallium S. Hieronymo palliolum, Caßiano angustum pallium, alii etiam Mafortem appellant de qua voce sæpius egimus.

c Cucullium, ut Cuculla S. Hieronymo & Caßiano.

d Vitas dedimus S. Antonii 17 Ianuarij, S. Ephræm 1 Febru. Theodosii Cœnobiarchæ 11 Ianuarij, at S. Sabbæ Vita erit danda 5 Decembris.

CAPUT IV.
Cura armentorum & equorum suscepta. Vita ejus solitaria.

[23] Verum enimvero hactenus ab ingenti, desiderio stimulati, ac sanctis Patrum jussis coacti, dicere S. Philareti acta litterisque mandare pro virili nostra, alacri libentique animo, sumus connisi. In posterum tamen, cum immensum mare nobis trajiciendum videamus, ac profundissimam rerum abyssum atque voraginem, ulterius progredi, metu ac timore perculsi, præpedimur. Atque hoc ipsum est, quod sub initium orationis nostræ pertimescebamus; verumtamen sanctissimi viri precibus subnixi, periculo nos rursus committere non dubitamus. Igitur cum ea ita se haberent, ac magnos quotidie in virtutis via progressus faceret, bonisq; spiritalibus partim jam potitus esset partim se cumulandum olim crebris ad Deum precibus effundendis speraret; monasterii Præfectus hominem ad se acciri jubet, ac blanda lenique oratione utens (illum enim ob summam vitæ sanctimoniam magnopere reverebatur) Philarete, inquit, carissime (sic enim post monasticum habitum nominatus est) boum præfecturam suscipias velim. Hic vero, ut præ nimia verecundia ac modestia erat oculis in terram demissis, [proæficitur armentis monasterij:] eos paulo erigens, ac summa cum lenitate ac decora verecundia in senioris aspectum convertens (inerat enim in sancti viri facie quædam suavitas ac lepor, quæ ejus virtutem satis omnibus indicabat) modeste respondit. Ego, vero, Pater venerande, cum in Dei tuasque manus animam tradiderim meam, qui fieri potest ut in posterum voluntatem habeam? jam enim te, post Deum, sicut animæ, sic etiam vitæ meæ curatorem ac tutorem ab initio delegi; proinde recte intelligo, ad communem omnium judicem Deum nostrū, illo metuendo judicii die, te potius pro anima mea rationem, quam a te Deus postulabit, redditurū. Quare nihil est, cur tibi adverser, Pater; quidquid enim mihi mandaveris, prompto animo suscipiam: hoc unū a te contendens, ut tuis precibus subleves tenuitatem meam. Id quod & ipse & omnium monachorum cœtus pollicitus est, cum hoc solenne sit cœnobitis.

[24] Illud præterea addidit magnus vir, Scis, Pater verende, novitium me esse, magnaque ex parte disciplinarum expertem, ut nisi vestris precationibus mihi opem afferatis, nonnullum periculum sit, ne dilanier ab eo qui tamquam leo rapit ac rugit, facilioreq; negotio devorer, quam animalia in campis pascentia a potentioribus belluis. Neque vero, ut probe nosti, de levi negotio ac reparvi momenti hic agitur; sed de animæ salute, quæ ad præpotentis Dei imaginem est efformata, æterna, immortalis, interitus materiæque omnino expers, universo mundo & quidquid in eo est longe pretiosior. At ille; Ita est, inquit, [præclaris monitis instruitur.] sed ego infinita incomprehensaque Dei misericordia fretus spero fore, ut ab omnibus inimici laqueis atque insidiis incolumis servere, fili; si tamen ipse etiam salutem tuam continenter curare numquam destiteris. Neque enim obedientiæ studioso satis est, ad virtutis perfectionem parandam, senioris sui continua ad Deum precatio; nisi ipse, quod in se est, afferre etiam conetur, ut hinc duplicem a Deo coronam referat. Cum enim intercessoris vice fungatur senior, ad eos omni ope juvandos, qui per obedientiam ad Deum ascendere vehementer expetunt, ab eo certe ratio reposcetur; qui eam reddere quidem paratissimus esse debet, sed haud de omnibus omnino (hoc enim esset liberum illis arbitrium de me dio tollere; neque præmium aut supplicium ei rite obtingeret cui vel maxime debetur, quod est a ratione valde alienum) verum partim ego, quippe qui animarum curam susceperim, partim etiam qui vitia potuerunt evitare ac virtutem adipisci, cum naturalem operandi facultatem Deus illis attribuerit.

[25] Ubi dicendi finem fecit senior, Fratresque omnes in Dominicam ædem cogi jussisset, ipse etiam ingreditur; cumque Trisagium cum omnibus inciperet, ac quinquagesimum psalmum utrimque simul recitassent; Videte, inquit, Fratres, (magnum virum illis indicans) hunc, [magna pietate, præfecturam boum suscipit,] ante vestrum omnium aspectum, bobus præficio. Ille autem ad pedes senioris accidens, solum lacrymis irrigabat; Omnesque, inquit, pro me ad Deum preces effunderetis vellem. Tunc singuli proclamant: Domine, miserere. Mox lacrymantibus adhuc oculis, hominem e terra sustollunt; ac se mutuo amplexantes & salutantes, dimittunt, magna cum lætitia laudes Deo concinentem. Is vero e monasterio egrediens, illud Davidis canere occœpit: [Ps. 138, 1] Domine, probasti me & cognovisti me. Simul autem ad animalia propius accessit, eaque per prata sibi cibum quæritantia conspexit, mente animoque mirum in modum inflammatus, manantibus affatim lacrymis: Qui pascis Israel, intende; qui deducis velut ovem Joseph, rursus cantabat. [Ps. 79, 2] Post paullo inde in tugurium proficiscens, illud; Quam pulchræ sunt domus tuæ, Jacob, lacrymans memoria repetebat: ut autem ad pastores venit, eos blande mutuis amplexibus salutavit.

[26] Atque jam prandii tempus advenerat, appositaque mensa cibum jam tum erant sumpturi. Primum gratias Deo agentes, consuetasque precationes una proferentes, omnes, quæ parata erant, caseum ac butyrum comedunt. Sed divinus Philaretus solo pane & quibusdam oleribus quæ passim occurrerant excerptis, [vilioribus cibis contētus,] naturæ necessitati indulgebat. Secum enim ipse statuerat, jam tum cum hanc sibi curam demandavit senior, nihil omnino ex hujuscemodi rebus attingere, dum hoc munere fungeretur. Quem morem non tum modo, sed toto vitæ suæ tempore semper retinuit: neque horum precibus unquam adduci potuit, ut aliquid hujusmodi degustaret: quod gens illa rustica vehementer admirari ac suspicere solebat, dicentes, Qui fieri potest, ut hic, cum juvenis adhuc sit & in ipso effervescentis ætatis flore, eo continentiæ ac temperantiæ pervenerit, ut libidinum suarum habere modum sciat. Profecto quidem iste nequaquam homo vulgaris est: quin egregiæ se olim virtutis ac sanctimoniæ virum omnibus ostendet. Ex eo tamquam patrem ac rei pecuariæ principem, [a pastoribus ut pater habetur:] tum in virtutibus præceptorem ac continentiæ ducem rerumque suarum moderatorem, si quando aliquis a recto aberraret, & habebant & reverebantur: ea enim virtutis est vis, ut vel ab inimicissimo homine sibi honorem ac reverentiam vindicet.

[27] Verum ille quotidie jejunare consueverat, semel ad Nonam pane tantum & gelidæ potione se reficiebat, quibus silvestria etiam olera addebat. Porro existimabat hanc sibi demandatam provinciam occasionem fuisse, ut voti fieret compos sui: nimirum uti, quemadmodum veteres illi ac sancti viri, Moyses inquam & Elias & qui post illos floruere, non ita temere & quasi fortuito, sed ex industria studioque, eremum coleret ibique versaretur: idque divino factum consilio ratus, immortales Deo gratias agebat, [austere pieque vivens] quod se assecutum videret, quod jam inde a puero tantopere cupivisset; ac proin Seniorem vehementer amabat, quod ei se muneri destinasset. Ceterum illud admiratione dignum, quod, ubi philosophiam addiscere difficile omnino aliis videtur (quid enim cum re pecuaria philosophia?) id ipsum ibidem perfacile sibi ducebat, solitariæ secretæque ab aliis vitæ desiderio vehementer incensus. Hinc mira animæ puritas ac candor, nulla scelerum ac vitiorum colluvione contaminatus: eratque, ut cum divinissimo Vate loquar, tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, in lege Dei meditans die ac nocte; aut tamquam pomum, ut Salomonis utar verbis, inter ligna silvæ, divinis perpetuo bene redolens virtutibus. [Psal. 1, 3., Cant. 2, 3] Precationis studium numquam interrumpere, animi cogitationes perpurgare, latere vero maxime studebat; uti ii cum quibus versabatur, nihil omnino de ejus virtute ac sanctimonia subodorarentur; si forte evenire unquam potest, ut lucerna non luceat, [in omni virtute exercetur,] maxime iis qui purgatos habent animi sensus.

[28] Nec interea tamen rei pecuariæ curam negligebat, adeo ut bubulcis ipsis in labore ac solicitudine nihil concederet; imo etiam longo intervallo anteiret, hiemis frigora & æstatis calores constanter ferens; cum per summa montium, ima vallium, rivos fluviosque peragrare ei necesse esset, ad pabula pecori curanda: ubi cum glacie ac gelu, cum nivibus ac ventis, noctu diuque sibi erat dimicandum; non duas ut duceret uxores (ut obiter, quod de Patriarcha Jacob secundum litteram refert sacra historia, hic etiam attingamus) sed ut actionem & contemplationem, duo veræ sapientiæ fastigia, sibi vendicaret; quod infirmum erat consolidans, quod ægrotum sanans, quod confractum alligans, quod abjectum reducens. Interdum in montibus sub dio cum pecore noctes integras vigilare cogebatur; ut cetera interim illis cogitanda relinquamus, qui in eo genere non nihil sunt versati. Quod vero attinet ad exercitationis virtutisque studium, in quo usque ad sanguinem fortiter pugnavit, ad cujusnam ex sanctissimis illis Patribus exemplum effictum efformatumque oratione hic nostra repræsentabimus?

[29] Pugnas item ejus ac certamina quæ poterit oratio explicare, quæ lingua percensere, quamvis præclarissimo dicendi genere exornata? Quis demum labores sudoresque exequi, quos forti ille constantique animo, in virtute comparanda, diu multumque pertulit? Ubi enim erat illi in ea præfectura lecti mollitudo? ubi cubilis splendor? [omne humanum solatiū fugit:] ubi catastromatum ceterorumque quibus solum insternitur ornatus? cum esset unica tantum tunica sive indumento pro his omnibus satis superque contentus. Ubi balneorum illi deliciæ? ubi amicorum ac necessariorum consuetudines & alloquia? ubi panis exquisite elaboratus? ubi celebres æquoris pisces? ubi oleum, ceteraque id genus, quibus epulæ condiuntur, quorum vix quidem nomen agnoverat? Non autumnus, pomorum pater, suas ibi vices habebat; non vinum erat ad corporis vires refocillandas, non sacra eloquia veteris novique Testamenti illic audires, aut psalmodiæ sonum sacrosque hymnos ac cantus, quibus mœror tristitiaque animæ aliqua ex parte leniri ac levari solet; quod gravissimum molestissimumque malorum, quæ ibi aderant videbatur. Nisi forte dicas, nihil horum indigum fuisse illum, qui Christum, bonorum auctorem omnium, in se habitantem contineret. Verumtamen nihil ex his ibi erat, sed desertus vastusque locus ac squallidus iis, qui secundum carnem vivere decreverunt: sed ut verius loquamur, hæc omnia suavissimæ illi erant deliciæ, animique oblectamenta jucundissima, propter summam de futuris præmiis conceptam spem.

[30] Neque unam illic pugnam sustinuit, sed alteram priore minime inferiorem, ne dicam graviorem, fortiter perferre necesse habuit. [simul curam equorum suscepit.] Nam cum tot tantosque labores pro virtute exantlasset sudoresque effudisset, ad nova iterum certamina vocatus, descendit strenuus athleta; demandata ei a Seniore equorum præfectura, una cum boum quod ante habebat, ministerio. Sed bono animo estote: non animum despondit bonus gladiator, nequaquam invictissimam ejus constantiæ turrim labefecit novum pugnæ genus certaminisque permutatio: potius enim animum viresque addidit, promptioremque ad dimicandum reddidit: atque in hunc modum victor ex prioribus illis certaminibus est egressus, ac Quis nos separabit a caritate Christi, magna cum lætitia, cum Paulo dicebat. Jam vero probe nostis, qui subeundi labores sudoresque effundendi in agēdis ad pabulandum equis, in quibus præter efferam eorum naturam numquam certus videri potest ordo: nam, etsi suos ductores, ducesque habeant, illud tamen habent incommodi, quod velocitate pedum valentes, neque facile ad pastum se se agi sinunt, nec ut melius dicam possunt: sic impetu quodam, nunc in altissimos montes feruntur, nunc per valles locaque frigida discurrunt ad pastionem; cum equi natura calidissimi sint ac fervidissimi, proindeque ad suos appetitus vehementius ac validius rapiuntur quam cetera animantia. [Rom. 8, 35]

CAPUT V.
Reditus ad monasterium. Hortulani officium impositum. Magna abstinentia.

[31] In eorum itaque cura cum aliquod tempus, cum magna tolerantia ac fortitudine, se exercuisset; quoniam haud consentaneum erat, hominem rationis cognitionisque divinæ participem cū brutis ratione carentibus omnem ætatem exigere, ac supernæ civitatis civem omnis esse humanæ consuetudinis expertem (nisi forte haud quaquam his omnibus destitutum appellaveris, qui divinis contemplationibus perfrueretur, cuique non deessent cælestes spiritus, qui eum in laboribus sublevarent ac placide consolarentur) tandem in monasteriū revocatur, haud sine magna cælestis numinis providentia. Decebat enim, uti eremus a præclaris ejus facinoribus non parum fuit illustrata, ita hoc contineri eum, [Revocatur e montibus in monasteriū.] qui universo terrarum orbi lumen ac decus esset allaturus. At vero quoniam monasterii fecimus mentionem, laborumque quos in eo pertulit præclarus athleta; credite, totus commoveor, Auditores, ita ut lacrymas tenere non possim, cum vix apud me sim, adeoque æstuent præcordia, ut parum absit quin amens externatusque videar. Sed oro vos, pia ac religiosa concio, ne me putetis ita temere ac fortuito loqui, cum hujusmodi verborum lenociniis naturaliter delectari nesciam, neque unquam didicerim. Verum & ipsa rei novitas vehementerque perturbatus animus, præ gaudio ac voluptate, lacrymas ex oculis eliciunt; ipsumque athletam in arena fortiter dimicantem ob oculos ponunt; neque me sinunt omnino sine motu aliquid ex his quæ ille gessit in memoriam revocare: cum enim in ea quæ supra se sunt inciderit animi mens, extra se magna cum admiratione rapitur.

[32] Sed ut eo revertatur unde digressa fuerat oratio; relinquit montium altitudines, valles, speluncas, saltus, rupium cauernas, ferarum consuetudinem, serpentium societatem, cum equis convictū, ceteraque omnia quæ in solitudine reperiuntur, quodque omnium est palmarium & admiratione magnopere dignum, [omni perturbatione animi purgatus] turbulentos animi motus pravasque libidines ac perturbationes, cogitationum bella ac seditiones, effrenem humanæ naturæ licentiā, ac demum quidquid pravi malique misero atque infelici mortalium generi a principio evenit. Quid vero pro his attulit, cum ad nos venit singularis virtutis homo? Magna enim vero, ac se suisque laboribus maxime digna. Estote animis attenti Auditores, & advertite. Attulit, inquam, sedatas animi perturbationes, cogitationes compositas, mentis tranquillitatem, morum disciplinam, scelera vitiaque omnia exterminata atque profligata, ex quibus actio ac contemplatio gignuntur, quæ miræ, egregiæque in eo exstitere. Sed huc usque prospera usi sumus navigatione, dum Deo bene juvante res nobis bene cederet: sed nunc difficultatibus ac periculis undique cingimur: inposterum ille nobis præsto, sit, redigatque in memoriam ac doceat quæ dicta a nobis oporteat, qui docet hominem scientiam, qui Deus est ante secula, & universorum Dominus, qui verba subministrat verborum egentibus, ne in posterum naufragium facientes misere pereamus. Fertur enim orationis nostræ navigium, non jam ad tutissimos portus & adipsum pugnæ certaminisque finem (qui enim fieri potest, ut in pelago ipso portus appareat?) sed per quosdam inaccessos latentesque scopulos, per syrtes breviaque in gratiis abripimur, neque ulterius provehi permittimur.

[33] Sed tu, o Verbum Dei & Deus (sic enim præstat te appellare) sapientia Dei, Patrique consubstantialis; [ad novos labores:] illius signaculum ac verissima imago, ejusdemq; æternitatis figura ac gloriæ splendor, fons & vita veraque lux (his enim nominibus a nobis appellaris, cum his longe te majorem esse intelligamus; neque, quamvis indigni simus qui hoc præstemus, qui tuus in homines est amor, irasceris aut indignaris, natura bonus ac mitis) rora nobis miserationum tuarum rorem, instilla in arescentia nostrum omnium corda e tuæ sapientiæ abyssis cognitionis guttulam, qui vel supra durissimas petras, cum tibi libitum fuerit, seminare soles, uberrimosque fructus de lapidibus capere. Age jam, Christe optime, largire nobis gratiam Sancti tui Spiritus Paracleti, per quem & piscatores divina loquuntur, ac rudes omniumque disciplinarum expertes sapientiam adinveniunt, & absconditam Dei sapientiam in mysterio loquuntur: mentem nostram illustra, eamque tuæ gratiæ splendore tange, concita, inflamma, nervos ejus contende, vias complana, linguam emunda, inscitiæ vincula quibus obligatur exsolve, ut fluere possit oratio: ita enim famulus tuus, ad finem usque a nobis commendatus, te Deum ante omnia secula ac Verbum lætus gratansque gloriosum prædicabit.

[34] Age vero, quandoquidem a Deo Deique laudatione exorsi jam sumus, sequitur nunc ut dicamus, quid magnus Philaretus gesserit, cum tot tantisque donis auctus ornatusque ex monte in monasterium revertit. Itaque ubi post tot præclara certamina, veluti alter vetus legislator, ex solitudine descendit, non tabulas lapideas ferens, sed optimas monastici instituti leges in corde descriptas gestās, sacroque monasterio redditus est, tot tantisque bonis illud ditaturus; excepit hominem ingenti cum lætitia monasterii Præfectus, [a Præfecto monasterii exceptus,] ejusque sedulitatem ac diligentiam in demandato ministerio summopere commendavit. Veni, inquiens, fili carissime, quandoquidem tolerantia tua tuaq; obedientia super omnes tuos æquales hodierna luce enituit, diuque in belluarum præfectura desudasti; in posterum te quietum reddere æquum est, istoque onere levare. Atqui minime ille advertebat ad majores se esse gravioresque pugnas destinandum. Iam enim, inquit, optime novi, quid illic rerum gesseris, nihilque me latet; quamque præclare tecum sit agendum, res a te gestæ mihi sunt testes laudatissimi: tu vero interim tamquam aurum probatus es, & tamquam argentum elaboratum illustratus, atque instar lapidis pretiosi omnibus ostensus.

[34] Tum digito locum quemdam ostendens, Ille, inquit, locus, qui nobis e regione est, neque longius abest a monasterio quam quo lapidem aliquis torqueret, [ad hortum excolendum destinatur:] aquis maxime abundat, ac nonnulla adhuc servat vestigia antiqui cucumerarii, sed totus dumis ac virgultis silvescit; illuc igitur te confer, inquit, & lutum voraginemque omnem cum expurgaveris, tuguriumque tibi construxeris; locum redde omni olerum genere consitū, quæ Fratribus usui esse possint. Ibi ille, unicum obedientiæ exemplar, qui numquam repugnare obsistereque didicerat, Seniorem, ut consueverat, reverenter salutans, ad demandatam sibi provinciam capessendam, forti magnoque animo proficiscitur, ac ligonem accipiēs ceteraque hujusmodi rustica instrumenta quibus terra frangitur, [in eoque extructa sibi casa,] ac cœno virgultisque omnibus locum expurgans, statim hortum facit omnibus oleribus consitum, parvamque sibi casam in qua habitaret figit, sed quod paullo ante per quamdam allegoriam pelagus, syrtes, scopulos, dicebamus, ab his tamquam ab exemplis ac figuris in ipsam rerum nudam veritatem jam pervenimus: bono tamen animo sumus, neque quidquam pertimescimus, cum prope adsit gubernator, qui imbecillitati nostræ opem afferat, dirigatque nostræ orationis cursum.

[35] Itaque tugurium ibi cum posuisset, cœpit varia olerum genera ac nonnullas etiam stirpes, ad fructus percipiendos serere, hortumque accurate diligenterque curare; si liceat tamen horti præfectum olitoremque eum dicere, qui omnis virtutis cultor ornatorque sit. [strenue laborat,] Igitur cum eo loci versaretur ac laboraret, binas sustinens pugnas ac certamina, illud consilii cœpit vir profecto sapiēs imo sapientissimus (mirum enim quam veloces sunt puræ mentes ad boni honestique indagationem) per totum vitæ suæ cursum, quantum in se esset, eam vivendi rationem instituere, quæ hominibus quidem obscura occultaque esset, sed uni Deo cognita ejusque oculis maxime digna. Etenim probe norat, qui a multis gloriā expeteret, eumdem a Dei gloria longe aberrare. Atque id jure quidem optimo: inaudierat enim a Domino dicente, Nesciat sinistra quid faciat dextera. [Matt. 6, 3] Proinde cum ad Deum oraret, a nemine unquam mortali se conspici omnino sinebat; nec plurimum dum quiesceret. Neque vero ejus tugurium, præsertim interdiu, quis clausum vidit, ne ansa daretur suspicandi, hominem orationis orationi vacare.

[36] Porro ea erat victus ratio, ut quotidie ad Nonam, ut sibi videbatur, cibo se reficeret; atque is erant concisa quædam olera agrestia: laute vero opipareque obsonabatur, cum sal comesset. Rursum secum ipse statuit, [oleribuc agrestibus & aqua victitans,] nihil omnino ex oleribus, quæ ipse coleret hortusque ferret, unquam, se gustaturum: quod ad vitæ suæ exitum vir masculæ virtutis generose constanterque in multa fortitudine, ac tolerantia servavit. Potus perpetuo erat ei aqua: in terdum vini aliquid sumebat, idque reor propter eos qui se arbitrarentur ac viderent: piscis vero valde parum, cum scilicet latere non posset, invitus attingebat. Ceterum lac, buryrum, caseum, ex quo rei pecuariæ præfectus est, iis, qui vesci vellent, condonavit. Sed vestis, quæ nuda corporis membra cooperiret, ex paleis erat, instar crassioris sportæ contexta, loculi speciem ad amussim referens; intexta cannabi aspera horridaq;: hæc supplebat necessariā indumenti vicem. Cubile in nuda simplicique humo jacebat, asperioribus quibusdam ramis stratum, ac fœno paleisque supertectum, leviter tamen, ne cubandi ratio ab illis, qui eo penetrarent, perspiceretur. Lapis isque etiam fœno tectus, erat ei pro cervicali. Cujusvis operimenti vices simplex vestis, ex setis texta, [in vestitu cubituque durus,] obibat: ex fœno etiam erat velum, quo caput tegebat: item ex paleis calceamenta, quæ instar cujusdam crepidæ sibi aptaverat.

[37] Porro fortunatum illud ac sempiterna memoria dignum tugurium, cunctis bonis quæ in mundo conspiciuntur abundabat; quod his omnibus careret, unum hunc solum ac divinum thesaurum in se continens ac claudens. Erat vero in horti cultura assiduus; fune seu catena cingebatur, more veterum Patrum, sed minime necessaria ad torporem ac segnitiem excutiendam cogitationumque elationem reprimendam: si fas est tamen dicere, cogitationes humanas in Angelo reperiri. Utraque rectius forsan appellaveris additamenta minime necessaria, ad non interruptum assiduumque quo Deum ardebat, studium. Formamvero, ut sic loquar, & exemplare, sicuti in rebus aliis, ita in hac se præbens omnibus, qui ita minime degerent, ut vel per ejus facta docerentur, ne iners ac remissum vitæ genus traducerent. Animi sensus, si quisquam alius, humiles ac demissos habebat. Silentii adeo tenax erat, ut neque a domesticis ac familiaribus, cum quibus versabatur, [& silentii tenacissimus.] conveniri posset, idque vehementer omnes admirarentur. Noverat enim miræ virtutis homo accurateque didicerat, in multiloquio, ut sapientissimus Salomon ait, non deesse peccatum, linguæque lapsus frequentiores esse, gravioremque ruinam afferre, quam ex altissima aliqua specula præcipites: in iis quippe corpus, interitui obnoxium, lædi solet; in illis vero animus, qui a concretione materiæ liber est & immortalis. [Prov. 10. 19] Itaque pauca loquebatur, eaque satis diu multumque secum cogitata.

CAPVT VI.
Monita pia omni hominum generi data. Benignitas in peregrinos. Piæ exercitationes.

[38] Illud vero dictitabat, absurdum esse, monanachum superbia efferri, [docet monachos congruas iis virtutes,] qui se suamque vestiendi rationem intueatur. Quid enim dicebat pallium est, nisi fletus? quid analabus, nisi crucis effigies? quid cucullium nisi cadaveris in sepulchro conditi formam præfert? quid porro detonsa coma caputque rasum aliud significat, quam rerum omnium quæ in mundo sunt spoliationem atq; contemptum? De illis qui pacatum quietumque vivendi genus delegissent, dicebat; nihil curare eos debere fluxa caducaq; quæ infra lunam sunt, ne cum re ipsa simul etiam nomen amitterent. De monachis vero, qui intempestive ac sine causa temere per orbem vagarentur ac circumirent, cavendum iis summopere dicebat, ne longe ab ovili aberrarent, cum multæ sint feræ, nobis interitum assidue meditantes ac molientes. Ipsis præterea qui in spiritualem agonem se conjecissent, ne abjecto parvoque animo essent, sed in laboribus ac concertationibus ad finem usque constanter persisterent ac permanerent, exspectantes Dei misericordiam, in caritate Christi ac spiritualibus visceribus suadebat. Accedentibus vero ad se obedientiæ cultoribus, Quid, inquit, vos athletæ, petitis, qui voluntates vestras, tamquam sanguinem quotidie effunditis?

[39] [præscribit secularibus eleemosynas,] Nec vero qui in seculo versarentur, suis mellitis adhortationibus suoque magisterio, in virtutis viam dirigere omittebat; monens, temperantiam enixe ut curarent ac continentiam, & virtutum omnium altricem eleemosynam. Juvenibus item præcipere solebat, bona rerum initia haberent, uti melior inde finis consequeretur: cui enim minime est laudabile principium, totum quod deinceps fiet despicatum contemptumque fore. [& cuique ætati.] Senioribus ac provectæ ætatis hominibus, modesto demissoque animo essent, ne indignatum sibi Dominum sentirent: qui enim mortificata membra habent, corporisque vim fractam ac debilitatam, absonum videri eosdem esse animi perturbationibus pravisque libidinibus valentes. Mulieres monebat, propriæ essent imbecillitatis memores, & quæ vel ipsos viros maxime dedecent, a petulantia impudentiaque abhorrerent; [sexui,] præcipue in colloquiis hominumque conventibus ac consuetudinibus, maxime vero a licentia libertateque, risu & cachinnis admixta: earum ornatum esse taciturnitatem ac pudicitiam. Jis autem quibuscum misere ageretur, generose perferenda esse advenientia mala, propter futurorum bonorum spem; cum humanis in rebus nihil sit perpetuo stabile ac firmum, sed caducum ac mutabile. Lapsis præterea, ut omnem spem in Deo eiusque misericordia positam habere, [conditioni,] & vere sincereque peccata detestari, seque ad Deum convertere, quam maxime possent, studerent: Ne flagitiis vos, inquiens, coopertos mors deprehendens, reos æternis addicat suppliciis.

[40] Ad hæc omnes monebat, futuri judicii essent memores, ac in cælestia incomprehensaque bona magno amore inflammati: eos autem qui suis orbati essent, ne luctu se ac mœrore conficerent, ut ceteri qui nullam spem habent de resurrectione. Quid enim, dicebat, magis contra jus fasque esse possit, quam mortuis posthabitis, vivos deplorare ac queri? vivunt enim quotquot ad Deum cum fide commigrarunt; mortuos vero fidei lumine destitutos vocabat, ut qui Deum minime norint. Qui vero calamitatibus ærumnisque essent misere afflicti, eos bono æquoque animo esse jubebat vehementerque gaudere, præcipue si hi ceteros pietate præstarent. Estote, inquiens, sanctorum virorum imitatores, æmulique eorum magnanimitatis: isti enim in calamitatibus adversisque fortunæ casibus, magna lætitia cumulabantur, [gradui,] venturam sibi a Deo remunerationem animo præcipientes. Nec his tantum finibus ejus adhortatio claudebatur, sed ad Principes atque Optimates protendebatur; modestos eos esse debere, neque superbos spiritus habere, sed universorum Conditorem ac Dominum se longe majorem, ac potentiorem cogitarent ac ducerent. Ad hæc clementes benignique in pauperes essent, alienisque malis misericordia moverentur, ex tot tantisque donis quæ a præpotenti Deo accepissent.

[41] Qui vero e peccatorum cœno se eripere ac resipiscere in animo haberent, jis timorem Dei maximi accommodatum esse dicebat animique submissionem, ad extremum usque vitæ spiritum iisdem valde consentaneam, [& ordini proprie observanda,] neque ullo unquam tempore sejungendam. Sacerdotibus vero sacrisque Ordinibus initiatis, vitam ducerent nullis reprehensionibus obnoxiam; suis ut moribus virtutisque documentis alios ad eamdem vitæ sanctimoniam pertraherent: solet enim plerumque populus ad Principum mores se accommodare similisque effici. De virginitate ac conjugio nullas nisi voluntatis terminos atque leges ponebat; & quomodo servanda essent docebat. Illud vero præ ceteris omnibus suadebat, ut unum Deum in tribus personis colerent atque adorarent, ac sanctorum Patrum decretis, ac sententiis insisterent atque adhærescerent, nec novi aliquid de iis quæ ad fidem pertinerent ulla unquā ratione inveherent.

[42] Ceterum ejus oratio suavis erat, ac divino quodam sale respersa ac condita, cælestibusque gratiis stillans, in omnes lenis ac mitis: at vero in eos, qui peccassent quidem, sed resipiscere ac pœnitentiam agere minime curarent, casuque ac temere vitam ducerent, asperiorem se ac severiorem præbebat. [ipsemet cunctorū exemplum,] Porro ejus speciem ac vultum, non humanum sed Angelicum diceres; ut ex hoc etiam, quemadmodum ex rebus gestis, qui illum minime cognoverunt, homo sanctissimus innotescat. Erat vultu oblongo ac subnigro: in eoque vestigia quædam servabat acutissimi morbi, qui illum tenera adhuc ætate graviter pertentaverat: colore item pallido, propter duram asperamque vivendi rationem. Nasus honestus, supercilia decora, oculi aliquanto cærulei, barba modice prolixa, corpus tenue ac gracile, statura brevis sicuti Paulum diceres, quemadmodum conscripta historia de eo nos docet. Tardus ad loquendum, velox ad audiendum, mente semper in se collecta & a sensibus abstracta: mansuetus ut nihil supra, maximeque ab iracundia alienus. Contentiones concertationesque verborum ac litigia nesciebat, seu ut verius loquar, renuebat. [mansuetus & patiens,] Sæpenumero enim accidit, ut cum ad quotidianam victus sibi præscriptam rationem capiendam in monasterium veniret, neque promus tempori distribuere posset, aut ejus patientiam vellet periclitari (ut in his plerumque fieri solet) inanis domum, ne verbum quidem addens, repedaret. In hunc modum semel, iterum, ac tertio cum iret, frustratusq; reverteretur, sine ullo prorsus cibi subsidio, magna cum patientia remanebat: decreverat quippe sanctus vir nihil interim se comesturum, dum sibi stata panis portio redderetur, idque diu constanter faciens forti animo ferebat. Siquis illum afficeret contumeliis, summa lætitia replebatur: si conviciis ac maledictis insectaretur, ei bene precabatur beneque dicebat. Rursus Deo gratias agebat, cum contemni se ab aliis odiosumque haberi sentiret: enixeque Deum optimum pro iis orabat qui se tentare voluissent, divinorum præceptorum custos accuratissimus ac servantissimus.

[43] Agite vero & illud de magno hoc homine videamus. Assidue in horto versabatur, suaque in cellula morabatur; [benignus in peregrinis excipiendis,] cumque via quædam esset quæ illuc duceret, hinc fiebat ut viatores essent non pauci (neque enim longe distabant vici) quos ille humaniter accipiebat, appositis oleribus quæ hortus ferebat, ac pane quem ad famem tolerandam sibi a monasterio acceperat; cum veteris Abrahæ exemplo, nutibus quibusdam ac submissa voce, ad exiguum illud hospitium eos invitasset atque impulisset: quod, ut paulo ante diximus, semper patens apertumque videbatur. Cum duo hac in re prudenter præstaret, alterum quidem, quod admiratione sane dignum est, imitans priscos illos Patriarchas, Abraham, inquam, Lot, atque Iob Sanctissimum, quibus pauperes atque egeni maximæ curæ erant: ille enim quercui Mambre assidens, viatoresque humanissime apud se divertere compellens, laute liberaliterque accipiebat; hic vero ad portam civitatis sedens prætereuntes invitabat, suamque domum inire cogens, ipse etiam hospites benigne honesteque habebat: tertius autem, Mea, dicebat, janua cuicumque homini patet: itaque sanctorum Patrum morem erga pauperes imitans, similem se illis præbebat. Alterum vero, nequis illum quod sæpe evenire solet, divinæ orationi continenter vacare suspicaretur: quæ res illi prospere cedebat, atque id & nos ipsi novimus & ab aliis audivimus.

[44] Quos vero clam homo pientissimus labores tulerit, quamque præclara facinora ediderit hic tamdiu commoratus, omnes profecto latet: ipse solus qui occulta ignotaque cognoscit atque intuetur, per novit Deus. Ex horum numero, unum solum novimus, idque sapientissima Dei Optimi Maximi providentia factum reor, ne ille omnino in tenebris delitesceret, qui luce ac splendore esset maxime dignus) unum inquam ex occultis obscurisque ejus facinoribus quidam de nocte advertit, [nudus in gelido flumine pernoctat:] cum eximiæ virtutis homo ex monasterio rediret, quod illustre est novumque pugnæ genus. Fluvius inter hortum ac monasterium præterfluit, perpetuo maximeque frigidus, non hieme tantum sed æstivis etiam caloribus, adeo ut soleat congelare: in eum nudus pectore tenus ille se conjecit, ibique totam noctem sub dio cum gelidæ frigore dimicavit; occulta etiam animo certamina decernens. Cum igitur latere minime posset, in ipso conflictu deprehensus est; minime quidem stans corpore erecto (quippe e vi, quam sibi inferebat generosus athleta, fessus jam erat, eque gelu pene obriguerat) sed ad fluminis ripam, sine omni voce parumque spiritus ducens, prostratus jacebat: quod ita esse ij facile crediderint, qui frigoris vim aliquando sunt experti. Hoc ille cum vidisset, hominem aliquanto sublimem rapit, nec longe a ripa collocat. Sed a sancto viro exoratus est, ne cui unquam quod vidisset aperiret, dum ipse vita & communi spiritu frueretur: qui quidem, tum divinitus sibi id ostensum esse ratus, tum quod ita ille sibi mandavisset, intimis cordis penetralibus rem fideliter texit atque servavit. Atque hoc, ut diximus, ita se habuit.

[45] [pie ad synaxim accedit.] Verum singulis Dominicis diebus ad Fratrum synaxim, vir omnino modesti demissique animi, cum abiret, in postremum omnium locum seorsum ab aliis secedebat, in se collectus: solus solum Deum familiariter alloquens atque appellans, oculis in terram demissis & capite quam maxime inclinato, tamquam alicujus criminis reus conspectus sermonesque omnium prorsus fugeret: neque enim sibi expedire aut decere existimabat, cum Deo ac mortalibus simul colloqui atque versari. Porro immotis penitus firmisque pedibus solo adhærebat, perinde ac clavis essent affixi, dum solennis sacri Officii canon absolveretur: animum vero in tremendo, [& Divino Officio interest.] metuendoque Dei throno semper collocatum habebat, splendorem inde ac lumen hauriens, divinisque mentis excessibus perpetuo fruens. Dei ac Domini nostri Servatoris verba summopere verebatur, eaque audiendi magno semper studio efferebatur: proin sacrosanctum Euangelium sæpe præ manibus gestans, attente accurateque pervolutabat; in eoque divini Verbi incarnationem præ ceteris magno cum animi sensu atque admiratione, suspiciebat.

CAPUT VII.
Morbus, mors, sepultura, miracula.

[46] Igitur cum ita vixisset, ac vitam suam sic instituisset, ut omnibus qui nostra ætate sunt antecelleret, bonumque certamen, ut Divus Paulus ait, certasset ac fidem servasset; novit in reliquo, posthabita hac ærumnosa terra, ad optatos Dei sui amplexus commigrare. [2. Tim. 4; 7.] At vero, quandoquidem ejus commigrationem audistis, orationem ipsam veluti jam in portum appulsam, videtis. Equidem licet probe intelligam, neminem ex vobis esse, Auditores, qui in dubium vocare audeat, quæ hactenus recensuimus; tamen de præmiis certatoris fortasse aliquis dubitaverit. Quid autem causæ est, cur miracula sanctis viris tributa cum sint, veluti quoddam etsi leve præmium, [nullis miraculis vivens effulsit,] aut quasi pignus & arthabo cælestis beatitudinis; tam inusitatum atque incomparabile vitæ genus nullis signorum radiis, quæ alios viros sanctitate conspicuos divina virtute patrasse novimus, effulserit atque enituerit? Sed æquis animis estote, Auditores, ac paulisper expectate, & audietis, post ejus dormitionem miracula effecisse magnum hunc hominem, si forte nihil ejusmodi ille dum viveret edidit: [sed post mortem:] cum abiectioni suique ipsius despicientiæ ac gloriæ contemptui, sicut in rebus aliis, ita in hac perpetuo studuerit: idque cælesti consilio singularique prudentia fecisse reor, ut qui vellet nos exercere & ad patientiam adhortari, quicumque in comparanda virtute ac pietate desudaremus; ut si quando ad virtutis apicem fuerimus evecti, neque his ornamentis frui videamur, neutiquam ægre feramus aut mœrore nos conficiamus, quasi re aliqua magni momenti summeque necessaria orbati.

[47] Reddi etiam alia ratio potest, quæ a vulgi sensu sit longe secreta atque aliena, quam adhibito nobis exemplo, ab ipsa rerum natura deprompto, rudioribus palam facere pro virili nostra conabimur, quæ fortasse non longe abest a nostro proposito. [ex mero beneplacito Dei.] Primo planta gignitur, post surculi sive stolones, sequuntur flores (ut etiam a plantis exempla mutuemus) postremo fructus. Sufficit porro sua exercitatio ac divina quædam probatio virtutis cultoribus, ut de illis periculum fiat, quinam sint. Miracula enim atque divinæ virtutes, quæ in sanctis viris eluxere, certe nihil aliud sunt, quam donum a Deo ipsis impensum, ut illum ardentius ament ac venerentur, pro ut temporis ratio atque opportunitas petit. Verumtamen vel qui indigent, vel qui accipiunt, aut imposterum sunt accepturi, sciant a Deo sibi gratis impertiri. Quod si nonnulli ex majoribus nostris, sub ipsum exercitationis initium atque adeo toto vitæ cursu, signa quædam admirabilia ac magnas virtutes patrasse videntur; nihil est cur admiremini, cum, ut supra est a nobis dictum, sua natura Dei donum omnino sit, non magis eorum qui indigent quam qui accipiunt causa elargitum. Itaque qui eo donati sunt, donum se existiment habere, ut hinc donatori fructus ferentes, ad virtutis studium magis ac magis incumbant: quia id fortasse ab iis petebat donator, cum illud daret. At vero si nonnulli ex sanctis viris, neque in hac lucis usura nec postquam naturæ concesserunt, eo munere claruere; primum hac in re animadvertendum est, minime quidem eos hac de causa virtutem coluisse (hoc enim neque decorum est ac potius vanum) sed propter spem futurorum bonorum sempiternamque beatitudinem, quam in cælesti regno bonis paratam esse scirent. Ad hæc propter eos, qui pro virtute ad tempus strenue certant atque contendunt, qui cum toto vitæ spatio in omni virtutum genere se exercuerint, neque se dignos viderint qui eo munere a Deo impertirentur; veluti ad divinum exemplar aspectantes, se magis imposterum demittunt, ac labores quos in virtute pertulerint inde consolantur.

[48] Sed ut a Sanctis ad sanctum hunc virum, & a gloria ad gloriam oratio nostra convertatur: [æger,] cum magnus vir paullulum ægrotasset, omnesque corporis vires labefactæ deficerent, nec (utpote mortalis nostræque naturæ particeps) posset amplius morbo resistere, quamquam vitam homine majorem hic in terrarum orbe exegisset; prostratus in nudo solo, quod cubilis sibi vicem obibat, haud quaquam virtutis oblitus, consuetas Deo preces forti magnoque animo effundebat. Id ubi ex Fratribus aliquot resciscunt, hominem invisunt: quem graviter morbo laborantem videntes, [a Fratribus] nec adesse qui necessaria ministraret; precibus ab eo contendunt, surgeret a solo, & in monasterium cum ipsis veniret. Cum ille, qui in omnibus optimum semper exemplar ac virtutis formam se præbuisset, paulo se erigens, libentissime Fratribus paruit, ab ab iisque aliquanto sublevatus monasterium init: oportebat enim, cum illius velut germen esset ac spiritualis alumnus atque adeo divina victima, [ad monasterium ducitur,] non longe peregreque finem vitæ suæ concludere. Nam etsi majorem certaminum partem ibidem non obivit, eorum tamen fructus, actus, ac veluti quoddam divinorum bonorum pondus divinumque thesaurum, huc postremo afferens, eodem loci a laboribus suis requievit.

[49] Jam vero in quadam illum cella collocantes, nihilque periculi in præsentia suspicantes, quod hilarem ac spiritu vividum cernerent, singuli domum suam revertuntur, solum virum sanctissimum deserentes: si tamen ille solus est, qui Deum habet se alloquentem ac consolantem. Ipse vero cum tota nocte omne laudationis genus Deo persolvisset, sub auroram oculos mentemque, spiritu sanus ac valens, in eum quo ante animo perfruebatur intendens, ac tandem illud proferens, In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum; magna cum voluptate atque incredibili gaudio, hilari lætoque aspectu, [sub auroram lætus moritur,] divina incomprehensaque præmia præcipienti similis, beatam illam cælestibusque mentibus venerandam animam efflavit: quam cælestes Angelorum chori reverenter suscipientes, magnaque cum admiratione amplexati, eamque comitantes, omnium conditori Deo honorificentissime magnaque cum gloria, tamquam divinum quoddam atque ornatissimum donum, obtulere. Qui profecto illam accipiens, inter præclaros Sanctorum virorum, qui jam inde usque a mundi incunabulis fuerunt, ordines adscribit: ubi lætantium omnium est habitatio, ubi gaudium & exultatio, ubi est cæleste regnum; ut laborum fructus ac præmium, cum iis qui beate feliciterque illic vivunt, perciperet amplissimum, vir plane in parendo illustris, in ministeriis obeundis præclarus, in exercitationibus atque adeo in ipsis usque ad sanguinem concertationibus homo sane admirabilis atque conspicuus, cum quinquagesimum ætatis suæ annum ageret. [natus annos 50,]

[50] Sed mane ubi illum monachi mortuum jam ac sine spiritu vident, [sepelitur] ore oculisque ac manibus ad majestatem splendoremque regium rite honesteque compositis, accensis cereis justa persolventes, aliis comitantibus, præcurrentibus aliis, cum hymnis ac psalmodia, [odore suavissimo ex eius, corpore exhalante,] in lectulo jacentem ante Ecclesiam efferunt (is enim est iis ritus & canon antiquissimus) consuetoque Missæ sacrificio, secundum Ecclesiasticam de vita functis constitutionem, pro eo peracto, ad tumulum ferentes, rite honorificeque ibidem illum condidere. Sed pro! Christe, rem miram! ex sanctissimo ac beatissimo corpore odor quidam suavissimus, qui omne odoramentorum genus superaret, exhalare visus est: ut hinc præclara ejus facinora ac certamina, quæ ille clam omnes gesserat, omnibus fierent conspicua. Verumtamen neque ad id quidem animum advertere voluerunt, in occulta obscuraque virtutis illius potius intuentes; quare cum haberent lacera, pannosaque ejus vestimenta, tamquam nulli usui accommodata (quæ tum erat eorum opinio) quadam in pertica per summam negligentiam suspenderunt, ea penitus ex animo memoriaque delentes.

[51] Et jam duorum annorum spatium præterierat, cum lux quædam e cælo, [Supra sepulcrum lux e cælo effulget,] o rem admiratione dignam! divino tumulo effulgens, præclarissimum orbis terrarum solem sub terra adhuc latentem nuntiat. Atque ji qui tam novum ac præter naturæ ordinem miraculum viderunt, animo consternati hæserunt (neque enim semel aut iterum, sed sæpe nocte intempesta superne illabens illis videbatur) cum rerum divinarum essent rudes atque inexperti, neque eam, ut diximus, sanctitatis opinionem de magno hoc homine haberent, de re conjecturam facere nullo pacto valebant. Verum enim vero Deus, mirabilium effector justorumque adjutor præsentissimus, cum famulum suum multo pluris duceret, hac ratione iis qui illum ignorarent conspicuum facere voluit. Mulier quædam ex propinquis oppidis, e quadam cerebri distillatione corporeos oculos amiserat: ea ad sepulcrum divini, de quo mentionem fecimus, Eliæ (quem ad discrimen veteris illius, qui curru est in paradisum translatus, Juniorem perbelle oratio appellavit) sanitatem impetratura confugit, cum & in vita & post mortem miraculis clarus extiterit Pater sanctissimus. Cum autem illa diu ibidem subsistens nullum morbi levamen sentiret, rem sane quam graviter molesteque ferenti divina quædam visio offertur. Videbatur enim sibi videre divinum illum ac mirabilium rerum patratorem Eliam. Quid, inquit, sine ullo fructu hic immoraris, [Mulier cæca] magnoque cum periculo vigiliis te conficis? Age jam exurge & ad D. Philareti sepulcrum ubi concesseris, [a S. Elia apparente ad illud mittitur.] sanitatis rectæ compos efficieris. Illa e visu perterrefacta, obstupuit: neque enim adhuc scire poterat, verane essent, quæ sanctus vir sibi paulo ante memorasset; quandoquidem nullum Philaretum, Sanctorum virorum numero adscriptum, eo loco esse existimabat.

[52] Postquam vero non semel sed tertio jam eadem sibi visio est oblata, ac sancti viri jussa vehementius eam vrgere cœperunt; ingens timor ac pavor mulieris animum incessit, eque metu ac terrore excitata, stupenti similis, quicumque sibi obviam irent, rogabat: Et quis, inquit, ex Sanctorum numero Philaretus nomine, [eoque post longam inquisitionem] mihi quidem minime notus, vobis autem cognitissimus, hoc tractu colitur? Tum ii novitatem etiam nominis admirantes, se hominem nescire omnino testificabantur. Illa vero omni ope ac subsidio destituta, animo hærere; neque quid inceptaret, quidve consilii caperet in tanta re videbat. Cum vero jam lucescere inciperet (studebat enim universorum Dominus servum suum omnibus qui illum ignorarent quamprimum aperire atque illustrem facere) cum monachi de more ad sacros hymnos decantandos in templo essent coacti, in medio adstans muliercula, cœpit singulos cum lacrymis ac fletu orare atque obsecrari; ecquid Philaretum virum sanctissimum aliquis nosset; simul totam rei ac visionis seriem edisserens. At hi perculsi etiam novitate nominis, ignorare se, quis aut qualis esset iste vir sanctus, [invento,] quem diceret, mulieri profitebantur. Verum ex ipsis nescio quis, qui divinum splendorem in sepulcrum illabi perspexerat, manus & caput quatiens, Credite, Patres, in eos intuitus inquit, Frater Philaretus, ille olitor hortique præfectus, jam in Sanctorum numerum est relatus: atque is est dubio procul, quem hæc femella perquirit. Tu vero abi, inquit, mulier, & ad illius sepulcrum accidens, enixe sanctum virum deprecare, & sane videbis gloriam Dei. Hæc vero aliorum manibus ducta, ad sacrum sepulcrum proficiscitur: cum parum ex eo pulveris accepisset oculisque admovisset (ut magna atque admirabilia sunt opera tua, Domine) confestim perniciosum ac noxium illud oculorum velamen, quasi pellis undequaque detractum, sanas omnino ac sine ullo morbi vestigio pupillas mulieri reliquit, cujusmodi erant antequam eo morbo laboraret. [illuminatur,] Rursus illa provolutis genibus ad sepulcrum, divina quadam animi voluptate perfusa, ac miraculi magnitudine attonita, immortales gratias agere ei qui de se optime meruisset, Deum laudans ejusque magnalia admirans. Domum autem reversa sanitatis compos animoque confirmata, miraculi nuntia ac promulgatrix omnibus fuit.

[53] Quæ fama ubique locorum ac gentium disseminata, & veluti divina quædam, ac vocalis tuba omnia personans, non ex vicinia tantum propinquisque regionibus, sed peregre etiam magnam hominum multitudinem ciebat: qui variis morborum generibus cum afflictarentur, ad venerandum, divinumque illius sepulcrum concurrentes, singuli, præter multorum opinionem & supra quam cuiquam credibile est, sanitate redonabantur. Ibi videre erat miraculorum multitudinem, [plures ægroti sanitati restituuntur,] quæ magna cum omnium admiratione a sanctissimo viro edebantur; ac divini cujusdam vnguenti odorem suavissimum spirare, qui & corpora & animos omnium recrearet. Tum eodem loci oratorium ab ipsis fundamentis excitatum est; ac pulchre, affabreque constructum, sanctissimo viro dicatur. Hic indies frequentes fiunt hominum concursus, [Oratorium D. Philareto structum:] cum cælestem ac divinam medicamentorum omnium officinam ibi adinveniant, ad morbos malaque omnia rite curanda. Porro sancti viri laceræ vestes, [laceræ vestes miraculis illustrantur.] integræ prorsus atque intactæ hodieque, ut fixæ erant in ligno compertæ, divino gratoque odore fragrantes, ut cælestes Reliquiæ minutatim dissectæ piisque viris distributæ, varia etiam morborum genera ex hominum corporibus pepulere. Enimvero maxime consentaneum erat, ipsa etiam vestimenta, quæ subeundis pro virtute laboribus sudore fuerant sordidata, suam etiam gloriam sortiri; cum Deus tam incredibili admirabilique ratione servum suum cohonestaverit. Quod si fœnum tanto gloriæ splendore rerum omnium Opifex affecerit, quanta illum quis existimaverit gratia cælitus donatum? Ejusmodi Apostolorum sudaria fuisse novimus, eorumque semicintia dæmones eiecisse, ac sudorem ex eorum corporibus manantem variis morborum generibus medicinam fecisse.

EPILOGUS

[54] Tu vero sanctorum ac beatorum Patrum illustre decus & ornamentum, [Scriptor invocat S. Philaretum.] quandoquidem de te rebusque tuis epitaphium, tenuibus quidem, sed tamen qualibus possumus verbis componimus; orationemque, quamvis tua præstantia ac dignitate longe inferiorem, nostris tamen viribus nostroque in te studio parem conteximus: tu, inquam, qui Deo proprior clarius ac purius illum intueris, ac mortalitatis nostræ vinculis jam exolutus magnam fiduciam ac libertatem apud eumdem es adeptus; [pro se suisq;] ne unquam nostri te capiat oblivio: sed cum duobus hisce nostris fratribus ac pia matre, qui tetram libidinum nubem ex animo exegere, Deum orare atque obsecrare continenter velis, ut in felicissimam ac beatissimam sanctorum virorum societatem alliciamur. Et quamvis extra omnem aleam felix sis ac fortunatus, nostris tamen turbulentis animi motibus succurre misericors, atque a nobis vilia hæc quæ tibi offerimus orationis donaria, læta fronte accipere ne graveris: quæ opitulantibus divinis atque Angelicis tuis precationibus exposuimus, ab iisdem ad scribendum impulsi atque excitati: secus enim audaciæ ac temeritatis nota culpandi fuissemus, quippe nihil tam insigni sanctimonia dignum afferentes. Sed utinam, quemadmodum in hac, sic etiam in tuas sanctissimas ac beatissimas mansiones relicto corpore, & in ipso Iesu Domino nostro, nostra ad Deum peregrinatione perfuncti, admittamur.

[55] [ad ejus festū celebrandum monachos excitat:] Ceterum tu divine sacerque magni illius viri grex, ut paucis omnia complectar, tuque Calabrorum cœtus, agite, venerandam Deoque jucundam panegyrim celebremus; & ad divinum sepulcrum magna cum fide concedentes, communi alacritate lætitiaque efferamur, pios Deoque gratos ad Dominum cantus concinentes, Quoniam visitavit, & fecit redemptionem Dominus populo suo, & erexit cornu salutis in nobis, humilia respiciens & suscitans de terra inopem. Sed vero, ut te beatissimum & fortunatissimum inter omnia monasterium, [duos illis Patronos SS. Eliam & Philaretum gratulans.] appellem, quam longa de tuis encomiis contexi potest oratio, quoniam geminos in te continens soles, divinis sane thesauris opulentum enitescis. Jam enim habes adolescentium magisterium, seniorum gubernaculum, caniciei virtutem, senij scipionem, juvenum disciplinam, pastorum pastores sane divinos; in miseriis adversisque casibus consolationem, in calamitatibus subsidium, in tentationibus solamen, gubernatores in tempestatibus, in omnibus infortuniis prosperitatem, athletas in laboribus, in præclaris facinoribus ascetas, in vigiliis ac precationibus cælestes profecto Angelos: qui in tenebricosa caligine versantur, sua habent lumina: qui a recto aberrant, ductores; qui flagitiis sunt cooperti, apud Deum intercessores; lapsi, qui se erigant & ad Deum sublevent; qui strenue fortiterque concertant, bonorum largitores; virtutis studiosi pravarumque libidinum exterminatores ac profligatores, spem sane certam atque tutam; cœnobitæ, patientiam; qui alienæ voluntati parent, exemplum ac documentum; qui in quiete ac solitudine vitam traducunt, tolerantiam: qui actioni ac contemplationi se dedunt, duo ambarum culmina atque fastigia; eremi montiumque cultores, celestem perennemque lætitiam; virginitate præditi, formam ac figuram; casti ac continentes, perfectam exquisitamque munditiam ac puritatem; qui in mundo versantur, mundum atque ornamentum: sanctimoniam, sacerdotes; optimates principesque in republica viri, mansuetudinem atque clementiam; cives, rectam administrationem; conjuges, continentiam; ægroti, medicos; nautæ ac vectores, naucleros; qui maris fluctibus ac reflatu ventorum jactantur, serenitatem ac tranquillitatem. Quid plura? Universi divinos apud Deum patronos atque advocatos. Ad hos imitandos totis nervis totisque præcordiis contendamus; cum non longe a nobis remota, sed satis propinqua habeamus exempla: ut una cum ipsis digni simus qui cæleste regnum adipiscamur, bonisque sempiternis perfruamur, præstante gratia ac benignitate Domini nostri Iesu Christi: cui simul cum Patre & Spiritu sancto gloria, honor & imperium, nunc & semper & in seculorum secula. Amen.

DE SANCTO CELSO
ARCHIEPISCOPO ARMACANO IN HIBERNIA.

ANNO MCXXVIII

[Commentarius]

Celsus, Archiepiscopus Armacanus, in Hibernia (S.)

AUCTORE D. P.

Romani Martyrologii tabulæ, Gregorii XIII. jussu a Cæsare Baronio iterato recognitæ ad hujus diei Sanctos, priori editione recensitos, [S. Celsus Episcopus,] addunt S. Celsum, hisce verbis: In Hibernia S. Celsi Episcopi, qui B. Malachiam in Episcopatu præcessit. Quæ verba tam male intellexit Martyrologii Anglicani auctor VVilsonus, ut quia S. Malachias a Celso fuerat Episcopus Connertensis ordinatus, crediderit ipsum in hoc Episcopatu succeßisse Celso; quod fuerat de Ardmachano intelligendum. Patet id ex S. Bernardo, in vita S. Malachiæ sic scribente: Dum hæc ita aguntur, contigit infirmari Archiepiscopum Celsum … & cognoscens quia moreretur, [non Connerensis, sed Armacanus;] fecit sibi testamentum, quatenus Malachias deberet succedere sibi, quod nullus videretur dignior qui episcoparetur in sede prima. Hanc Ardmachanam fuisse ex ipsius S. Patricii institutione nemo dubitat: quomodo autem eam Celsus & quam sancte rexerit, non e Vitæ Actis, quæ nulla extant; neque ex cultu ejus nomini corporique ab Hibernis delato, de quo nihil comperimus; sed ex iis solis cognoscimus indiciis, quæ nobis præcitata Vita suppeditat.

[2] Primum, quod ipse est qui Malachiam in Diaconum, Presbyterum Episcopumque ordinarat. [non solo nomine, sed etiam charactere,] Erat ergo non tantum nomine & jurisdictione; (quales octo extiterant ante Celsum, viri uxorati & absque Ordinibus, litterati tamen) sed ipso etiam charactere Episcopus, qui per seipsum conferre aliis sacros Ordines posset: quæ res insigne arguit continentiæ studium. Alterum est, quod licet quorumdam diabolica ambitione potentum mos pessimus inoleverat, Sedem sanctam obtentum iri hereditaria possessione, neque patiebantur episcopari nisi qui esset de tribu & familia sua; & licet decursis jam in hac malitia quasi generationibus quindecim, eo usque firmaverat sibi jus pravum generatio mala & adultera, ut etsi interdum defecissent Clerici de sanguine illo, non tamen Episcopi, laicis uxoratis Clericorum cælibum defectum supplentibus; Celsus nihilominus optime intelligens, [abrogat jus hereditariæ successionis.] quod ab ejusmodi fonte existeret, tota illa (de qua multis Bernardus) dissolutio disciplinæ ecclesiasticæ, censuræ enervatio, religionis evacuatio; omnino constituit infringere execrandam succeßionem, & alienum ab ea Malachiam, Episcopum Connertensem, designare post se futurum Archiepiscopum. Itaque morti proximus, hoc præsentibus indixit, hoc mandavit absentibus, hoc specialiter ambobus Momoniæ Regibus & majoribus terræ, S. Patricii auctoritate, præcepit.

[3] [a recentioribus dicitur,] Hæc sunt quæ de S. Celso ex certa antiquitate haberi possunt indubitata: plura in chronico Episcoporum Ardmachanorum, quod est ad S. Patricii Acta appendix VII, Colganus colligit: sed ex Annalibus hoc demum seculo a Fr. Michaele Clery & tribus sociis in conventu Dungallensi compilatis, quos propterea Quatuor-Magistrorum Annales nuncupat, collectosque asserit ex vetustioribus & probatioribus patriæ chronicis, præcipue Cluanensibus, Insulensibus & Senatensibus. Ad quæ veluti ad fontes, exposita prius unicujusque antiquitate & probitate, utinam digitum intendisset Colganus, eorumque nobis verba dedisset! Nunc suos Quatuor-magistros dumtaxat allegantem nec quanta sit chronicorum istorum antiquitas indicanem timidius sequimur: sequimur tamen, ne Celsi in Episcopatu gesta prorsus cogamur prætermittere intacta. Sunt autem per annos hoc modo digesta.

[4] Anno MCVI, secundum chronicon Senatense, Celsus, aliis Celestinus & Cellachus, [Provincias Hibernicas visitando obiisse,] Aidani filius, nepos Moelissæ (fuit hic ex uxoratis, quos diximus, Episcopis unus & Amalgadium filium reliquerat successorem) mortuo Domnaldo Amalgadii filio. Archiepiscopus Ardmachanus designatus, & in festo S. Adamnani, videlicet XXIII Septembris, consecratus, sequenti mox anno circuit visitatque Ultoniam atque Momoniam: & in Ultonia quidem, juxta populi taxationem, ad numerum quemque senarium personarum accepit unum bovem, vel ad numerum ternarium unam iuvencam, cum multis donariis & oblationibus: in Momonia vero in singulis Cantharedis (Hundreda vocant Anglo-Saxones, Latine Centurias dixeris) accepit septem boves, septem oves & mediam unciam argenti. Nempe ad alia, quæ S. Bernardus enumerat mala, hoc quoque creaverat hereditaria illa Episcoporum Ardmachanorum intra unam eamdemque familiam succeßio, quod esset pro mansuetudine Christiana sæva ubique subinducta barbaries, imo paganismus quidam sub nomine Christiano. Quia vero Connacia, Vltoniam inter & Momoniam media, tunc quoque visitata fuisse videtur (nam decennio post dicitur quod Celsus secunda vice Conaciam adiit, totamque visitatorio circuitu perambulavit) credibile est ipsam quoque in partem venisse contributionis prænotatæ: non item Lageniam Mediamque, quas Nortmanni tenebant, fixam regni edem Dublini pridem habentes.

[5] [Synodum grandem celebrasse,] Ceterum videtur Celsus, parum dignam Christiano Pastore visitandi gregis rationem, principio quidem tenuisse uti eam a decessoribus suis acceperat; deinde eamdem sustulisse: fortaßis in magna illa Synodo, sub annum MCXII in annalibus Senatensibus annotata, & in dictorum Annalium margine de Usneach appellata, qui mons amœnißimus & totius veluti insulæ umbilicus, iam olim habendis comitiis universæ gentis celebratur. Fuit enim indicta hæc Synodus ad regulas vitæ & morum Clero & populo præscribendas; & par fuit integritatis exemplo Archiepiscopum prælucere ordinis utriusque proceribus qui interfuere; videlicet ex una parte Moelmunus sive Marianus, nobilissimus senior Cleri Hiberniæ, cum quinquaginta Episcopis, trecentis Presbyteris & tribus millibus Ordinis Ecclesiastici; ex altera Murchertachus Rex Australis Hiberniæ, cum collecta indidem nobilitate. Quæ ne incredibilia videantur saltem quoad numerum Episcoporum; videatur notitia quinque Patriarchatuum, ex vetustis Regiæ Bibliothecæ ac Thuanæ schedis Parisiis eruta, per Carolum a S. Paulo ad calcem Geographiæ sacræ; in earumque prima, præter Archiepiscopales quatuor, ad quinquaginta quatuor suffraganeas earum nominatas reperientur. Sciendum quoque eo tempore duos Reges habuisse insulam, qui se utrique dicerent Hiberniæ Reges, sic ut Australibus unus, prænominatus scilicet Murchertachius sive Mauritius; Septentrionalibus imperitaret Domnaldus, prædicti Mauritij patruus.

[6] [exustas ecclesias reparasse;] Successere deinde tempora Armacanæ metropoli privatim, & toti genti publice luctuosa magis, quæ egregiam Celsi Primatis virtutem non minus exercitam habuere, quam facere potuerunt illustrem: anno enim MCXII Arx Armacana cum templis, tribusque ex cetera urbe plateis, deflagravit. Quadriennio post Abbatia cum viginti ædibus absumpta est: duæ rursum plateæ anno MCXXI arsere, quam longe a porta tendebantur ad arcem, & mensæ Decembri tempestas ingens turris Armacanæ tectum dejecit. Quibus damnis reparandis sic intendit Celsus, ut per eum anno MCXXV, V Idus Januarij tegulis integre cōtecta & instaurata sit Ecclesia cathedralis, postquam per annos centum triginta non nisi ex parte fuisset contecta: & per eumdem, anno immediate sequenti, consecrata est XII kal. Novembris Basilica SS. Petri & Pauli, Ardmachæ a B. Imaro extructa. Magna post hæc belli tempestas per totam Hiberniam exorta est, Principum simultatibus & factionibus: ad quam sedandam S. Celsus a sua Sede spatio unius anni & mensis abfuit, discordes animos Principum reconcilians, & regulas pacis atque morum clero & populo præscribens: rursumque anno MCXXVIII per eumdem Archiepiscopum, spatio unius anni allaborantem negotio, sancitum est fœdus pacis & concordiæ inter Conacios & Momonios.

[7] [& 1 Aprilis mortuus,] Denique idem Sanctus Archiepiscopus, postquam Primatum Hiberniæ plus quam duodecim annis cum medio, Dubliniensem etiam Episcopatum, communi Hibernorum & Normannorum voto electus, annis octo laudabiliter administrasset; post multos ordinatos Episcopos, Presbyteros & diversorum graduum Clericos; post multas basilicas, ecclesias & cœmeteria consecrata; post magnas eleemosynas & pias largitiones; post vitam in jejuniis, orationibus, prædicationibus, Missarum celebrationibus & id generis variis exercitiis pietatis transactam; Sacramentis Pœnitentiæ & extremæ Unctionis præmunitus, anno ætatis suæ quinquagesimo, Christi MCXXIX, in Momonia locoque Ard-Patric dicto, [Lismoriæ sepultus,] spiritum cælo reddidit, primo die Aprilis. Corpus feria quarta sequenti ductum est Lismorum S. Machudæ, ibi sepeliendum juxta ipsius testamentum, ibique feria quinta sequenti, cum psalmis, hymnis & canticis, in sanctuario, Episcoporum vulgo vocato, sepultum est.

[8] [anno 1128. feria 5;] Hæc omnia si Quatuor-Magistri accepere ex Vltoniensibus sive Senatensibus, qui soli citantur, Annalibus, Æram Christi vulgarem (ut sæpe inculcat Colganus) uno anno prævertentibus; recte Cardinalis Baronius in suis ad Romanum Martyrologium notis S. Celsi mortem anno MCXXVIII adscripsit. Neque resert quod illo bissextili anno Litteris Dominicalibus A G, dies V: Aprilis non concurrat cum feria V hebdomadæ, proindeque coli nequeat tamquam anniversarius depositionis dies. Nam qui Baronio occasionem dedit S. Celsi nomen Romano Martyrologio inserendi, primus & solus Ioannes Molanus, inter proprias suas ad Vsuardum additiones, ex recentiorum hagiologorum collectaneis acceptas, & anno 1568 Lovanij vulgatas, minusculo charactere apponens hæc verba, [adeoque non 6. Aprilis. ] In Hibernia S. Celsi Ardmachensis Episcopi & Confessoris, de quo Bernardus in Vita S. Malachiæ; Idem Molanus eadem verba in secunda & tertia ejusdem Martyrologii editione anno 1573 & 1583 omisit: eoque satis indicavit, haud satis sibi vel de cultu Celsi vel de die quo collocari debeat, constitisse: quas posteriores editiones si nactus fuisset Baronius, abesset forsan etiam hodie a Romano Martyrologio Celsi nomen, uti & alia non nulla.

[9] [Fastis Hibernicis adscriptus I,] Igitur nihil obest, quo minus cum Hibernico Mariani Gormani Martyrologio, ante annos circiter quingentos scripto, Kallachus, Comorbanus Patricii (hic ipse utique de quo agimus Celsus: neque enim alius ex S. Patricij successoribus hoc aut simile nomen tulit) credatur eo quo notatur die, id est, ipsis kalendis Aprilis, solitus in Hibernica ecclesia commemorari; imo etiam eo die mortuus, si aliunde id haberi possit quam ex martyrologiis, non mortis, sed commemorationis, [depositus 5. Aprilis.] quacumque alia ex causa tali die affixa anniversaria continentibus. Quod si primo Aprilis die mortuus, depositus fuit feria quinta proxime sequenti, factum id fuerit die pariter quinto mensis; neque ad annum MCXXIX erit cum Colgano refugiendum, ut dies depositionis uno die propius ad diem mortis admoveatur. Lismorium enim, VVaterfordiensis Comitatus insignis civitas, quo delatum sancti viri corpus fuisse dicitur, ab Ard-Patric, sive (ut ab Anglis effertur) Done Patrick, id est, Colle S. Patricij, villa Limericensis Comitatus, in qua est mortuus, plus quam duorum dierum itinere distat.

[10] [ejusdem Tugdalo revelata gloria.] In Visione mirabili, de inserorum pœnis & paradisi gaudiis, oblata Tugdalo Hibernico militi sub annū MCXLVIII, & a Marco monacho de Insula barbara in Latinam linguam translata, dicitur militis illius anima, vidisse S. Patricium Hibernorum Apostolum cum magna turba Episcoporum, inter quos quatuor sibi notos vidit; videlicet Cælestinum Ardmachanum Archiepiscopum & Malachiam, qui prædicto viro successit in Archiepiscopatū … Succeßit autem ut scribit Bernardus non mox neque facile. Ecce enim de semine nequam qui occupet locum, Mauritius nomine. Is per quinquennium fretus potentia seculari incubavit Ecclesiæ, non Episcopus sed tyrannus, Erat enim Domnaldi ante S. Celsum Episcopi filius. Cetera quæ fuere consecuta habentur in S. Malachiæ Vita, ad diem III Novembris danda, quæ interim apud Surium aut inter S. Bernardi opera legi poterit.

DE SANCTO VVILHELMO ABBATE ROSCHILDENSI IN DANIA,
ORDINIS CANONICORVM REGVLARIVM S. VICTORIS.

ANNO. MCCIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Wilhelmus, Abbas Roschildensis, in Dania, Ordinis Canonicorum Regularium (S.)

AUCTORE D. P.

§ I. S. Wilhelmi cultus, Canonizatio, Professio.

Avgustinianæ Regulæ propagatio per Canonicos, undecimo Æræ Christianæ seculo feliciter cœpta, [Canonicis Regular. ex S. Rufi in Provincia] & ex præcipuo ejus in Provincia monasterio, S. Rufi dicto, ante ejusdem seculi finem provecta in Hispaniam, ut est in Vita B. Ollegarij cap I ad diem VI Martii dictum; sequenti mox seculo palmites suos protulit ad usque urbem regiam Galliarum quando, ut est in MS. Chronico Alberici, anno MCXXIX in Domum S. Victoris Parisiensis, quæ erat Prioria nigrorum monachorum de Massilia, adductus est conventus Regularium de S. Rufo de Valentia, per Hugonem de S. Victore. Vbi nota, de Valentia dici, non quia jam tum id nomen erat Congregationi, [ad S. Victoris Patisios;] ex S. Rufi Avenionensis cœnobio propagatæ; sed quia postea, eversis per Albigenses omnibus Avenionensis tractus monasteriis, ii qui prope muros dictæ urbis sedē & caput Ordinis sui habebant, nomen & dignitatem loci transtulerunt Valentiam in Delphinatum circa annum MCCX: quod priusquam fieret tam copiosas ex Victorina domo propagines egerat novellus Ordo, ut in veteri ejusdem domus MS. sic legatur. Anno MCXXXVIII clarebat Ordo Canonicus S. Victoris Parisiensis, celebrisque per orbem fama habebatur, propter insignes personas moribus & scientiis ornatas, quas in diversis mundi ecclesiis sparsit, velut vitis fœcunda, palmites proferens transplantandos.

[2] Et quidem intra proximum decennium anno MCXLVII propinquæ S. Genovefæ ecclesiæ commodavit Abbas Gilduinus Priorem suum Oddonem: [indeque ad S: Genovefæ propagatis,] cujus disciplina informatus Sanctus hic Guilielmus, ipsum Ordinem ad regna usque Septentrionalia transtulit, factus anno MCLXII Abbas Roschildensis in Dania, [Ordo quoque in Daniam transit per S. Wilhelmum,] sive, ut illo ævo paßim nominabatur a sciolis, Danos Dacosque confundentibus, Dacia: quo nomine, cum titulo Confessoris, ad hunc VI Aprilis adscriptus invenitur Additionibus Hermanni Greven & Ioannis Molani ad Vsuardi Martyrologium, nec non Martyrologio Galesinii & Kalendario historico Felicii. Florarium quoque MS. sanctorum, In Dacia, inquit, depositio S. Guilielmi Abbatis. Romanæ denique ecclesiæ novæ tabulæ hunc diem sic finiunt. In Dania S. Gulielmi Abbatis, vita & miraculis clari: [6. Apr. inscriptum martyrologiis,] ad quæ verba annotat Cardinalis Baronius: Honorius Papa III, cum de ejus vita mandasset diligenter inquiri, certior redditus a Gregorio, Romano cive nobilis familiæ Crescentianæ, tunc S. Theodori Diacono Cardinale, Legatum a latere agente in Dania, Suecia atque Bohemia, retulit eum inter Sanctos.

[3] [1224. canonizatum ab Honoria 3.] Extat Canonizationis hujus bulla, anno MCCXXIV, XII Kal. Februarij expedita, apud Odoricum Rainaldum, Baronii continuatorem diligentißimum; qua testatur Pontifex, quod inquiri mandaverit de prædicti famuli Dei vita fama & miraculis per Thomam quondam Archiepiscopū Lundensem (nam biennio ante deceßisse eum habet Historia gentis Danorum de qua infra sæpius) approbatæ vitæ virum, timoratum & justum, cui merito erat super hoc adhibenda fides; ac per Venerabilem Petrum Roskildendem Episcopum, & Abbatem de Eruado Cisterciēsis Ordinis: qui de vita & fama certi, tam per se quam alios, & de miraculis tam per eos in quibus facta fuerant quam per testes fide dignos, veritate cognita, certum reddere Pontificem curarint; inter alia exponentes, quod tanta in Christo gratia divinæ benedictionis effulsit, ut ejus suffragiis leprosi mundentur, sanentur ægroti, liberentur dæmoniaci, aperiatur lingua mutorum, & quod est mirabilius jam idem sit plurium mortuorum almificus suscitator. Pergit deinde Pontifex matri Ecclesiæ novum florem, regnoque Daniæ tantum gratulari Patronum, ac denique, Cantet, inquit, novum Domino canticum ecclesia S. Thomæ de Paraclito, quæ splendore novi luminis, Confessoris ipsius requiescentis ibidem, pulchra facta est & apparuit speciosa. Ceterum eodem quo expedita est Bulla anno, [& an 1238 Translatum,] facta quoque solennitas est. Peregerit eam Petrus Jacobi filius, hujus nominis II Episcopus Roskildensis, anno dumtaxat sequenti mortuus: sin minus, fecerit eam Nicolaus Stig, sub quo etiam anno Domini MCCXXXVIII facta est Translatio S. Wilhelmi Abbatis in Oppellut quod in Sleswicensi Breviario Apilholt alibi Ebbelholt & in geographicis tabulis Evelholt nominatur; 10 circiter passuum millibus distans Roschilda versus Euroboream, in quo fuit dictum S. Thomæ monasterium.

[4] Erat istius temporis usus, quemadmodum tum aliis exemplis, tum III Aprilis in S. Richardi Cicestrensis Actis num. 117 apparet, [cum facultate Missæ de eo dicendæ,] ut cum aliquem Sanctorum numero adscriberet Pontifex, etiam Orationes præscriberet proprias, quibus illius nomen esset sub sacrificio Missæ commemorandum. Ejusmodi Orationes an insertæ fuerint bullæ Canonizationis, ignoramus: eam enim partem, qua fideles hortatur Pontifex, ut sanctorum Christi Confessorum cultu ac laudibus Wilhelmum prosequantur, ejusque preces apud numen implorent, omisit Raynaldus, neque operæ pretium est laboriosius quæri: ipsas, quod satis est, invenimus post Vitam in codice Victorino descriptas, atque hic damus; ut si quando vel sacrorum cultus restituetur in Dania, vel sacer Ordo Canonicorum Regularium easdem judicabit inserendas Officio, quod non ita pridem recitandum de hoc suo Sancto impetrarunt, ad manum sint uti volentibus, & sunt hæ. Collecta. Omnipotens sempiterne Deus, [cum Orationibus propriis.] qui mirabiliter fulges in electis tuis, quos te inhabitatore glorificare voluisti: da nobis quæsumus, B. Wilhelmi Confessoris tui atque Abbatis ita digne commemorationem agere, ut ejus suffragantibus meritis templum tuum fieri mereamur. Secreta. Muneribus tuis, quæsumus Domine, S. Wilhelmi Confessoris tui atque Abbatis intercessione, gratiam tuæ placationis intersere; ut & collata nobis remedia tuearis, & conferenda propitius largiaris. Communio. Refecti, Domine, sacræ participationis dapibus, supplices te deposcimus, ut S. Wilhelmi Confessoris tui atque Abbatis precibus semper sublevemur, & divinæ consolationis muneribus digni efficiamur.

[5] Quoniam vero in confinio anni MCCII & anni MCCIII (annos Gallicano more a Paschate ad Pascha numerando) sub auroram diei Paschalis tunc in VIII Idus Aprilis cadentis, [Festum ejus aliquod 16, Iunij.] mortuus est Sanctus, atque adeo periculum erat ne identidem impediretur eidem decreta annua veneratio: credimus ordinatione saltem Episcopali institutum fuisse, ut festum ejus ageretur XVI Kalendas Iulij, quemadmodum testatur Trithemius infra citandus, ipso forsitan die præmemoratæ Translationis. Verum extinctis in Dania Sanctorum honoribus, exolevit hic usus; juxta quem in Sleswicensi Breviario sub annum MDII impresso, quando Sleswicensem Cathedram tenebat Godscalcus de Alevelde, præscribitur faciendum Officium de sancto Wilhelmo totum de Communi Confessoris non Pontificis, cum propria Collecta hic superius posita, & sex propriis Lectionibus de Vita pro I & II Nocturno. Recentiores, qui ex sola Vita cognitam habebant Wilhelmi sanctitatem, ex ea etiam acceperunt diem mortis, quo ipsum adscriberent concinnatis a se Martyrologiis; nulla habita ratione diei a Trithemio notatæ; ideo forsitan quia ipsis non incidit suspicari, de Roschildensi Abbate Trithemium agere, tamquam de S. Benedictino. Cur autem id fecit ille? [Non fuit illa Cisterciensis,] Credo quia Abbatem esse meminerat, & omnia in Dania monasteria credebat Benedictini, aut saltem Cisterciensis, (cujus fuerunt sane pleraque) Ordinis esse. Etenim parum solicitus auctor iste historiam vitæ discere, satis habuit hæc scribere. Wilhelmus Abbas cujusdam monasterii in Dacia, cujus vocabulum jam non occurrit; vir certe religiosæ & sanctissimæ vitæ, multis virtutibus & signis a Deo meruit honorari, cujus festum colitur XVI Kalendas Julij.

[6] Habemus inter Septentrionalium rerum scriptores, Erpoldi Lindebrogii studio editos Francofurti an. 1609, Gentis Danorum historiam; in qua post Regum gentilium nomina atque gesta, seriatim absque numero annorum exposita, [(cujus ordinis progressus in Dania] mox a tempore Christianitatis inductæ ad annos Christi aptantur omnia, & ad annum MCCLXXXVIII deducuntur: quæ historia circa res undecimi, duodecimi ac decimitertii seculi maximam fidem & auctoritatem meretur, accuratißime notans, non tantum Regum ortas obitusque, & quæ singulorum tempore memoratu digniora acta sunt in politico statu: sed etiam initia & obitus Episcoporum Daniæ, [notat Chronica, Erico Regi male ad scripta)] nec non natales conventuum singulorum, quos Ordo Cisterciensis ab anno MCXLII ad MCCX ad viginti quatuor in Dania acquisivit; notans etiam quo anno S. Bernardus ingressus Ordinem, quo anno ipse & S. Malachias sint ex hac vita egreßi: ut dubitare nullatenus poßimus, quin auctor fuerit Ordinis Cisterciensis monachus, adeoque falsus omnino sit titulus præferens nomen, Erici Pomerani Daniæ Regis: qui anno MCCCCXI, annis post finitum Chronicon plus quam centum, adoptionis jure introductus, inertißime geßit ac demum etiam dimisit regnum, nusquam a litterarum studiis commendatus. In hac historia sive Chronica, notatur quod anno MCCII S. Wilhelmus Abbas migravit, & quod anno MCCXXXVIII facta sit Translatio S. Wilhelmi Abbatis in Oppelhut. Nempe duo hæc puncta ad eum scopum, quem sibi auctor præstituerat, [nec aliter Benedictinus] imprimis spectabant: non item quo anno vel Roschildense in Eschil monasterium, vel Thomæum in Ebbelholt Canonicos Regulares excepisset. Non prætermisisset autem notare, quod Cisterciensis instituti fuerint istorum monasteriorum novi incolæ: si hoc vere notare potuisset: quod si non fuere Cistercienses, multo minus dici potest fuisse eos alia quacumque ratione Regulam Benedictinam professos, ob solam Trithemii, tam confuse & tam inexplorate scribentis, atque in talibus frequentißime aberrantis, auctoritatem.

[7] Sed quid opus aliunde petere argumenta, ad subruendam assertionem adeo parum fundatam? Quisquis Acta vel a Surio edita vel a nobis edenda leget, [sed Canonicus Regularis:] nullatenus dubitabit, quin Sanctus hic apud avunculum in S. Germani de Pratis Benedictino cœnobio, non aliter quam in schola puer secularis educatus, ab eodemque ad canonicalem in S. Genovesæ ecclesia præbendam promotus, postea e seculari Canonico, Canonicus ibidem Regularis factus, haud aliud quam Canonicorum Regularium institutum in Daniam adduxerit propagaritque, quemadmodum num. 39 clarißime dicitur, & apud Surium num. 14 saltem de monasterio S. Thomæ, in quo postremos vitæ annos egit, [his ejus cultū negligētibus,] obiit, & sepultus est. Quare non satis possumus admirari, quod a Canonicis Regularibus non modo inter officia propria præteritus, sed nec inter sui Ordinis Sanctos numeratus, nisi admodum sero, reperiatur Wilhelmus; usque adeo ut nec Pennotto quidem lib. 2. cap. 33. num. 17 Surium alleganti, & enarranti quomodo Regularis disciplina fuerit ad S. Genovefæ constituta, in mentem venerit quidquam dicere de sui Ordinis Coloniis in Daniam traductis per S. Wilhelmum: a quo veriorem laudem dare monasterio isti poterat, quam a Petro Lombardo Sententiarum Magistro, ex Canonico Carnotensi facto Episcopo Parisiensi, quasi is antea in S. Genovefæ secularis Canonicus, Regularem ibi disciplinam inter primos admiserit. Sed lecta apud Surium Vita, defectum agnovit & supplendum curavit Pennottus, impetrata facultate S. Guilielmum Officio duplici cum propriis Lectionibus e Vita desumptis colendi: itaque cujus nec nomen quidem inveniebatur in kalendario anni MDCXIII, ejus Officium pro VI Aprilis, cum aliqua ipsius Pennotti circa illud Annotatione, inter propria Ordinis officia prodiit primum Romæ, dein Montibus anno MDCXXXV, & deinde Venetiis anno MDCXLIII atque in aliis postea editionibus.

[8] [data est ansa Benedictinis eum sibi arrogandi.] Igitur Canonicis circa hujus S. Wilhelmi memoriam tam diuturna usis negligentia, veniam mereretur Arnoldus VVion, quod Trithemio adhærens suo eum adscripserit Ordini, si ab historia vitianda abstinuisset. Nunc vero quis poterit patienter hæc de S. VVilhelmo legere apud eumdem in Annotationibus ad hunc diem? Vitam ejus adfert Surius. Fuit primum monachus S. Germani Parisiis sub regula S. Benedicti: assumptus deinde in Abbatem S. Genovefæ ibidem, quod cœnobium Regulæ S. Augustini suppositum erat, Regularis aliquamdiu vixit: sed postmodum a Rege Daniæ Waldemaro evocatus, priorem Regulam reassumens, Abbas Roschildensis constitutus est. Prudentior Bucelinus, etsi alias in Sanctis undecumque ad suum trahendis Ordinem minime scrupulosus, cavit ne in tam evidentem falsitatem sciens volensque impingeret. Quod autem in S. Genovefæ Abbas fuerit VVilhelmus, non potuit VVion apud Surium nisi somnians legere: hoc ipso indicans qua accuratione cetera de Guilielmo scripserit. [etiam a Pontano laudatur.] Pontanus libro 3 rerum Danicarum, pag. 294, obitum ejus ponens sub annum MCCI, his verbis eum, licet hæreticus, laudat. Idem annus fatalis quoque fuit Guillelmo Abbati Ebelholtensis cœnobii, quod ad sanctum Paraclitum Latine nominabant. Eum e Collegio divæ Genovefæ, quod erat Lutetiæ Parisiorum, evocari in Daniam, una cum aliis ejusdem cœnobii sociis, curaverat Absalon. Hi apud Danos vitam monasticam ad Regulam D. Augustini, cujusmodi Lutetiis ex instituto S. Victoris coluerant; primum sunt auspicati, Guillelmus vero, cum ob vitæ sanctimoniam, tum quod facta quædam miraculosa (ita traditur) post ejus obitum essent observata, inter Sanctos exinde relatus est, [ejusdem Epitaphium] appellatusque S. Guillelmus Parisiensis. Epitaphium ejus hujusmodi circumfertur:

Parisiis natus, dictis factisque beatus,
Mundo sublatus, jacet hic Guillelmus humatus.

§ II. Scripta Vita & Miracula. Acta Parisiis, illustrata.

[9] [Vita a Surio edita stylo mutato,] Vitam S. VVilhelmi dare profitetur Surius, ab ejusdem quidem discipulo conscriptam, sed a se locis aliquot in compendium redactam, plerumque etiam phrasi mutatam. Nos eam in monasterio S. Victoris Parisiis invenimus stylo, ut arbitramur, primigenio; & non tantum discipulum Sancti agnovimus, qui saltem extremis annis ei in Dania convixerit, quod est ex num. 54 & sequentibus manifestißimum: sed etiam natione Francum, utpote qui num 41 Perticas pisces vocans, quos Latine Percas nominaremus, probat se in hunc solœcismum esse lapsum, propter amphiboliam patriæ, id est, Francicæ linguæ, cui & Perca & Pertica dicitur vocabulo commune Perche. Hoc tamen inter eam quam reperit Surius, & hanc quam damus interest; quod ista talis fuit qualis scripta est paucis post viri sancti obitum annis, & num. 57 his fere verbis finiebatur: Possent hic multa commemorari, satis admiranda, [a nobis primigenio stylo datur,] quæ vel audivimus vel vidimus in Paraclito, ubi sacrum ejus corpus conditum est: sed ipsa multitudo nos ne id fiat dehortatur. Nostra autem hæc ab eodem scriptore (quod ipse stylus clare indicat & apparet etiam ex fine num. 67) post annos circiter decem aucta est acceßione miraculorum, antea prætermissorum, ideoque prædicta clausula in hunc modum mutata invenitur. Sed his breviter commemoratis, veniamus ad miracula quæ vel vidimus vel audivimus in civitate Dei nostri, id est in Paraclito, ubi requiescit gloriosus Confessor Dei Wilhelmus.

[10] [una cum miraculis additis ab eodem auctore,] His miraculis, per tria capita deductis, nulla apponitur clausula, quæ finem indicet scriptionis. Quare suspicamur, materiam istam ulterius prosequendam fuisse, nisi auctorem vel mors vel casus alius impedivisset. Certe omnino existimamus omnia & gesta & scripta esse, non tantum prius quam fieret sacri corporis translatio vel elevatio, annis XXXV post obitum Sancti; sed etiam prius quam tractaretur Canonizationis negotium; quamvis in titulo MS. Sanctus, in principio ipsius vitæ Beatus, in decursu nominetur sanctus ac gloriosus Dei Confessor Wilhelmus. Verum quantumcumque cito hæc scripta concipiantur, plures tamen quam quinquaginta anni fluxisse dicendi sunt ab eo tempore, quo ex Francia in Daniam Sanctus venerat, quando verosimiliter scriptor hic admodum puer aut juvenis erat: [sed qui res Francicas minus distincte cognovit.] qui proinde quæcumque de rebus Parisiis a Sancto gestis narrare potuit, habere ab aliis debuit, qui ex aliis e Francia advectis audiverant; cum credibile sit ipsum Sanctum parce loqui solitum de suis laudibus. Est igitur venia dignus auctor, quod earum rerum, quoad personarum ac temporum circumstantias, minus distinctam historiam texuerit, & in aliquibus aberrarit a veritate certius cognoscenda ex epistolis Abbatis Suggerii, per quem ea acta sunt omnia, quæ spectant ad introductionem disciplinæ Regularis in antiquißimam S. Genovefæ ecclesiam: ubi hæc eadem quam damus sancti Vita cum miraculis extat in antiquißimo MS. sicut etiam invenitur in monasterio Viridis-vallis prope Bruxellam, quod similiter Canonicorum Regularium est.

[11] [Anno 1148] Claudius Malingre l. 2 Antiquit. Parisien. pag. 157 allegat Euangeliorum librum antiquum, argenteis obtectum laminis; ad cujus calcem in Sacristia S. Genovefæ, ubi asservatur, hæc legerit: Anno Domini MCXLVIII, ivit Rex Ludovicus Hierusalem, licet enim anno precedenti post Pentecosten e Gallia solverat, non tamen ante mediam quadragesimam appulit in Terram-Sanctam, nec nisi post Pascha Hierosolymam adiit. Eodem anno ecclesia nostra de statu Canonicorum secularium ad Regularem ordinem est mutata, ope atque industria Suggerii bonæ memoriæ (obiit enim MCLII) S. Dionysii Abbatis, [Regulares ad S. Genovefæ constituuntur] injungente eidem Abbati Domno Eugenio & illustri Francorum Rege supradicto. Nempe cum anno MCXLVII Parisios veniens Eugenius Pontifex, ad ecclesiam S. Genovefæ, Sanctis Petro & Paulo dicatam, atque Apostolicæ Sedi immediate subjectam, ut ex Bulla Paschalis II anno MCVIII data cognoscitur, divertisset; causa vel hospitii inter Canonicos capiendi, ut vult præcitatus Claudius; vel, ut Vita hæc habet estque verosimilius, sacri dumtaxat celebrandi: ita tam ipse quam Ludovicus Rex commoti sunt insolentia Canonicorum ibidem consistentium, ut de mutando Ordine consilium cœperint; & Pontifex, cum esset Lingonis in Italiam rediturus, Suggerio mandarit, ut Priorem Abbavillæum Ordinis Cluniacensis cum octo monachis S. Martini a Campis immitteret in ecclesiam S. Genovefæ, [potius quam monachi,] qui locum Canonicorum secularium ibidem acciperent.

[12] [ex desiderio secularium,] Egit Suggerius rem sibi demandatam gnaviter: occasione tamen querulorum Canonicorum, ad Curiam Romanam proficiscentium, discrete distulit; accersens interim eos quos oportebat in dicta ecclesia collocari, si Pontifex in sententia perseveraret, Cum subito, inquit ipse in epistola desuper scripta, proxima die fere tertia aut quarta, qua designatum Abbatem & monachos in ecclesia eadem ponere proposueramus, ecce præfati Canonici, videlicet Cantor & alii, a facie vestra redeuntes, mutatam pro bono pacis sententiam, in Canonicorum Regularium positione, nobis reddiderunt. Non igitur, quod auctor noster credidisse videtur, apud Regem Pontificemque adhuc Parisiis existentes, [quos in hoc vacillantes] actum est de inducendis ad S. Genovefæ ecclesiam Regularibus. Sed neque ea cogitatio suscepta est ad instantissimas preces San-Victoriani Abbatis, verum ad ipsorummet secularium Canonicorum postulationem: quos tamen ne in hoc ipso quidem consentientes inveniens Suggerius, multa, inquit, & morosa reprehensione insistebamus, quod etiam postulata, misericorditer concessa, refutarent: donec qui sanioris erant consilii & filii lucis, Canonicos Regulares se suscepturos pacifice, promiserunt.

[13] [ad parendum Pontifici Suggerius impellit,] Porro quam nihil hic impulsu Abbatis S. Victoris actum sit, magis etiam ex iis patet quæ idem Suggerius in sua epistola sic prosequitur. Nos autem super hoc exhilarati, quoniam quidam de melioribus, Abbatem sibi constitui & Canonicos de S. Victore, postulabant; tum quia nullam penes nos religiosiorem in suo statu novimus ecclesiam, tum quia propinquitate loci ad omnem eorum commodior existit necessitatem, ad eos divertimus; virumque venerabilem Abbatem S. Victoris, Gilduinum nomine, operibus pietatis approbatum, modo seorsum modo in Conventu suo, ut his opem ferret, & adjutor Divinitatis evelleret & destrueret, ædificaret & plantaret, in nomine Domini suppliciter efflagitabamus. Qui ut emeritus Pater & ejusdem loci providus procurator (utique ab anno MCXXIX) cum hoc ipsum instanter recusaret; [eisque ab invito S. Victoris Abbate] ut Priorem suum, virum venerabilem & religiosum, Abbatem fieri postulare nos comperit, obortis lacrymis cum fletu & angustia cordis, senium defectumque suum opponens, ejusdemque Prioris consilium & auxilium si eo privaretur deplorans, fere per totam diem recusando, & quod numquam fieret detestando, usque ad proximam Nonam detinuit. [impetrat Abbatem Odonem:] Tandem vero victus precibus multorum, imo auctoritate vestra, qua eum importune opportune adjurabamus, tam misericordia quam pietate, pro alieno commodo suum sustinens incommodum; eumdem venerabilem Priorem, cum duodecim Fratribus, viris religiosis & honestis, nobis contradidit: quos in festo S. Bartholomæi ad eamdem ecclesiam solenniter cum Clero & populo civitatis induximus, & venerabili Meldensi Episcopo Manassi, quem nobiscum his agendis susceperamus, eadem die coram altari ejusdem S. Genovefæ Abbatem benedici solenniter fecimus &c. quæ vide apud du Chesne tom 4 Francicorum pag. 506, vel ex eo apud Sammarthanos, uti & alios ejusdem Suggerii labores, pro tuendis ibidem adversus seculares Regularibus, in alia ad eumdem Eugenium epistola; [cum sociis 12.] Fratrum autem istorum duodecim nomina habentur in Necrologio S. Victoris, & describuntur in quadam conventione cum Victorinis facta pro decursu aquæ Beveris, suntque Guibertus, Prior; Guillelmus, Supprior; Henricus, Guillelmus, Stephanus, Andreas, Presbyteri, Odo & Guillelmus, Diaconi, Gaufridus & Theobaldus, Subdiaconi. Ita ad nos Claudius du Moulinet: qui si annum dictæ conventionis notasset, certius dicere possemus, utrum Guillemus Supprior hic notatus, fuerit noster Sanctus, an alius ei synonymus, qui idem officium ante ipsum gesserit. Magis propendeo ut eumdem credam: quia cum hic, non duodecim, sed decem solum Fratres notentur, suspicari cogor scriptam conventionem aliquantis annis post introdūctionem Regulæ, cū ex duodenario illo numero obiissent aliqui aut ad S. Victoris remigrassent, quidam etiam acceßissent novi, in quibus ipse S. Guillelmus fuerit, cum ista fierent, etiam Supprior; hoc enim fuisse constat ex Vita num. 18: adeo ut incertum maneat, quinam ex decem numeratis a cœnobio S. Victoris transierint ad S. Genovefam.

[14] Inter eos quoque quos filios lucis & meliores appellat Suggerius, fuisse VVilhelmum omnino crederemus: [qui S. Wilhelmum ad ordinem recipit,] nisi Vita hæc tam clare testaretur, eum in sua Præpositura abfuisse, non tantum cum turbæ priores Parisiis existerent, sed etiam cum anno sequenti novus Abbas Oddo constitueretur. Nempe ab nimium dißimilibus sui quotidianas injurias sustinens, videtur cupidius dignitatem Præpositi, in qua servire Deo posset quietius aut expetiisse aut admisisse, retento nihilominus priori beneficio, ob quod ne residere Parisiis cogeretur, facile potuit impetrasse, tam potenti nixus patrocinio. Interim quia secularibus illis, qui nollent Regularem Ordinem suscipere, ex Regis Pontificisque voluntate integri manebant quoad viverent suarum præbendarum fructus; necesse habuit novus Abbas Oddo VVilhelmum de facta mutatione commonefacere, & quomodo solvi sibi vellet exquirere: quod licet per litteras fieri posset aut internuntios, ipsum tamen ad se invitare maluit; quem ex iis quæ antea egisse ac passum noverat, sperabat posse non difficulter induci, ad Regularis vitæ institutum pariter amplectendum, atque ita sublevandam suorum acceßione bonorum novellæ coloniæ paupertatem. His autem sic positis, minus erit mirandum, quod S. VVilhelmus non adeo distinctam rerum se absente gestarum notitiam suis postea in Dania discipulis communicarit.

[15] [& post annos aliquot ad S. Victoris rediit,] Ast quod sequitur, recursis post hæc non multorum annorum curriculis, pro Oddone defuncto Abbatem esse electum Guarinum, non nisi auctori, parum integre quæ audierat recordato, potest adscribi. Constat enim ex Aimoini continuatore, in annum MCLXV desinente, quod anno jam dicto, in baptismo Philippi Augusti, præter Hugonem, Abbatem S. Germani, Herveius quoque Abbas S. Victoris & Odo quondam Abbas S. Genovefæ patrini extiterunt. Vivebat igitur tum adhuc Odo, sed non amplius Abbas. Vivebat autem in primo suo S. Victoris monasterio, ubi etiam nunc ejus sepulcrum extat, cum insigni epitaphio, quod recitant Sammarthani. Quæ autem abdicandæ dignitatis, & illuc unde emissus orat quam citißime potuit revertendi causa ei fuerit alia, [Guarino Abbate constituto.] quam optimi senis Gilduini instantia quotidiana? Igitur anno MCLIII, credimus se abdicasse Odonem, quemadmodum in sui monasterii monumentis haberi scripsit nobis Claudius du Moulinet: neque dubitamus ei tunc esse suffectum Guarinum, quem licet in Catalogo Abbatum apud Sammarthanos omiserit illius catalogi compilator Boulartius, non dubitamus ponere ante Albertum, circa annum dumtaxat MCLXVII, ut ipse fatetur, Abbatiæ illi regendæ admotum.

[16] Hic Guarinus Priorem, communibus quidem votis electum, sed, quia per Regem volebat constitui, repudiatum, ejusdem Regis auctoritate induxerat in Officium: quare contra hanc minus Canonicam actionem, zelo libertatis religiosæ accensus Wilhelmus, invitatusque vicinitate Pontificis tunc Senonibus commorantis, [opponit se illegitimæ Prioris institutioni Guillelmus,] eodem excurrit. Sed suum illum fervorem non satis probare Pontifici potuit; proinde suggestionem ejus exaudivit quidem, ut dicitur in Vita, jußitque Priorem alium eligi; ipsum tamen Wilhelmum voluit Abbati quoque suo, pro irreverentia contra eum commissa, facere satis. Sed Abbas visus est modum exceßisse, ideoque querela de eo ad Pontificem delata, necesse habuit idem Pontifex in hæc verba scribere. Alexander Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, S. Germani & S. Victoris Abbatibus, Priori quoque & Suppriori ecclesiæ S. Victoris, & Odoni quondam S. Genovefæ Abbati, salutem & Apostolicam benedictionem. [ideoque acrius castigatus] Significatum nobis est, quod cum Guillelmus, S. Genovefæ Canonicus, ad præsentiam nostram, absque Abbatis & Capituli sui licentia, accessisset; eumdem ad prædictum Abbatem, ut in Capitulo de ejusmodi. transgressione humiliter satisfaceret, a nobis transmissum; ita vehementer & inhoneste tractavit, quod ipsum universis vestibus exuens & acriter verberans, septem diebus in terra cum canibus cibum sumere fecit. Quoniam vero de viro tam honesto & religioso aliquid sinistrum non debemus facile credere, Nos, de vestra honestate plenius confidentes, hoc vestræ discretioni committimus exequendum: mandantes ut rem ipsam diligentissime inquiratis, & hujus rei veritatem vestris litteris nobis fideliter intimetis. Data Senonis XV Kal. Sept. Habuit ea severitatis, adversus Guillelmum exercitæ, [defenditur ab Alexandro III an. 1164] delatio multum exaggerationis & fictionis, ut patet ex Vita: & hanc fuisse causam credimus, cur non timuerit Abbas S. Genovefæ coram ipso Pontifice una cum S. Guillelmo citatus comparere. Ast quo anno? Refert Baronius ex Neubrigensi, quod Alexander Papa, qui anno MCLXIII IV Kal. Iunij Concilium Turonense in Gallia celebrarat, oblata sibi habitationis in Galliæ Angliæve regnis constituendæ optione, Cenomanos (imo Senonas) elegerit, ibique a Kalend. Octobris, usque ad Pascha secundi anni (scilicet MCLXV) moram non minimam faciens, universalis Ecclesiæ negotia inibi pro sui officii debito tractavit.

[17] Ergo hæc controversia, perperam a Baronio relata ad tempus Eugenii Papæ prænominati, [idem anno 1162 interfuerat revelationi S. Genovefæ] ad annum MCLXIV spectat; eamque biennio integro anteceßit revelatio Capitis S Genovefæ; cujus historia a nobis absq; auctoris nomine exhibita III Ianuarij pag. 152 ex Ms. Bruxellensi, in Ms. S. Victoris reperitur sub hoc titulo, Tractatus B. Wilhelmi de revelatione capitis & corporis B. Genovefæ: utrobique autem notatur decima mensis Ianuarij anni ab incarnatione Domini MCLXI, usque ad Pascha scilicet numerandi, cum more nostro LXII jam esset inchoatus. Certe S. Genovefæ devotißimus semper fuit VVilhelmus, [eique obloquentem Manassem Aurelian.] & quod ipse illius tractatus auctor fuerit, verosimile fit ex eo maxime, quod quæ zelo admirabili fecerat dixeratque contra eum, qui suspectam volebat facere sacri pignoris veritatem, ipse ibi præ modestia dißimulaverit; quo fit ut historia illa magnam ex hac Vita lucem capere poßit, & hæc vicißim inde accipere, ubi absque dißimulatione Aurelianensis iste linguæ infrunitæ Episcopus, vocatur Manasses, eaque adduntur elogia, quæ æquus lector, & magnarum multarumque illius Manaßis laudum atque virtutum gnarus, fortaßis credere difficulter volet a viro Sancto aptata fuisse Episcopo, alias satis probo.

[18] Carolus Saussayus in Annalibus Aurelianensibus omnino contendit errore aliquo factum esse in hac Vita ut Aurelianensis scriberetur, eo maxime quod addatur Stultiloquium Episcopi, quod contra beatam Virginem intulerat, haud quaquam inultum mansisse: quippe qui postea multis irretitus criminibus a Sede sua ejectus, vitam indignam digna morte miserabiliter finivit. [severius redarguit, ipsam describens.] Hoc enim, inquit, de nullo posset intelligi quam de Elia, ob atroces accusationes deposito: sed annis septemdecim prius quam ista Parisiis agerentur. Verum uti ex una parte ignoscendum putamus Sancto, quod motus atrocitate blasphemiæ & scandali exinde enati, acerbius fuerit invectus in eum, ex cujus ore inconsulta quadam dicacitate exciderant verba, Sanctæ ipsi ejusque ministris tam injuriosa: ita scriptori nostro non debet magno vitio verti, quod qui ista forte jam legerat in tractatu prædicto, ipsum esse æstimaverit illum, de quo tam malafama diffusa fuerat.

[19] Antiquus codex Ms. quem in bibliotheca Regia Hafniensi asservari testatur Stephanius, in suis ad Saxonem Grammaticum prolegomenis cap. 11, ista de S. Guilielmo habet: Anno Domini MCLXI misit Absolon Episcopus Roschildensis Saxonem, [Mortuus an. 1203] Præpositum Roschildensem, Parisios ad ecclesiam B. Genovefæ, & adduxit Fr. Wilhelmum cum aliis tribus Fratribus in Daniam. Et factus est Abbas S. Wilhelmus in Echilsio, ubi erant Canonici Regulares, nihil præter nomen & habitum habentes, qui antea habuerunt Priorem pro Prælato. Obiit autem S. Wilhelmus XL anno postquam curam Pastoralem suscepit, & sepultus est in monasterio D. Thomæ, in oppido Zelandiæ, Ebbelholt dicto, anno MCCII. Vterque annus, tam quo in Daniam disceßit Sanctus, quam quo e vivis idem abiit, videtur ex Vitæ historia acceptus. Primo enim num. 24 dicitur, Absolon Roschildensis Episcopus: quem Historia, Erici Regis nomen falso præferens, asserit promotum anno MLVIII, deque restituenda in dicto loco disciplina solicitum, evocasse VVilhelmum, sibi olim Parisiis studenti familiarius notum: Multi siquidem Dani ætate illa, qua Philippus Rex uxorem habebat Gerbergam, [Venit in Daniam, non an. 1161] Daniæ Regis sororem, Parisios confluebant studiorum causa, habebantque proprium sibi gymnasium, contiguum ei quod nunc est collegium Laudunense, in via S. Genovefæ ad radicem montis, uti nos docuit Claudius du Moulinet.

[20] Secundo num. 52 in fine habentur hæc verba, Pretiosam resolutus in mortem emisit spiritum, VIII Idus Aprilis anno ab Incarnatione Domini MCCII ætatis suæ anno XCVIII, postquam vero curam Dominici gregis suscepit quadragesimo. In quo prima illa difficultas quoad annum obitus, quomodo is convenit cum Paschate, sub cujus auroram die VI Aprilis constat mortuum esse Guillelmum, non habet nec requirit aliam solutionem, quam quod illa quæ nocte Paschali gerebantur, adhuc imputarentur anno tum finienti, non novo cum ipsa Dominica resurrectione exordienti. Sed quod idem annus fuerit a suscepto pastorali regimine quadragesimus, non potest consistere cum recta chronologia iisque rebus, quas sub annum MCLXIV Senonibus atque Parisiis gestas irrefragabili Alexandri Pontificis testimonio constat. Quapropter vehementer propendemus, [sed an. 1171] ut velut certiorem approbemus lectionem Codicis Genovefiani, priori loco notantis annum MCLXXI, & consequenter annum quo mortuus est pastoralis curæ trigesimum. Etenim congruentius est ut longiori plurium annorum Episcopatu, partaque exinde & corroborata auctoritate, innovationem istam attentaverit Absalon: & omnino necessarium esse constat, ut ultra annum LXXI istius seculi discessus iste differatur. Nam quod dici forte posset, eo quidem anno Parisios advenisse Saxonem Præpositum, negotium tamen ab eo sic tractatum ut solum post annos aliquot fuerit consummatum, non satis videtur simile vero: quia ingressus in Daniam Guillelmus ita immatura imparataque reperitomnia, ut satis appareat non fuisse antea diu anxieque disputatum, undenam sustentandi & quibus conditionibus recipiendi essent qui mitterentur.

VITA
Auctore ejus Discipulo in Dania.
ex MS. cœnobii S. Victoris Parisiis.

Wilhelmus, Abbas Roschildensis, in Dania, Ordinis Canonicorum Regularium (S.)

BHL Number: 8908

AUCTORE DISCIPULO EX MS.

CAPUT I.
Ad S. Genovefæ secularem Canonicum dissoluti Collegæ persequuntur: Regulares illuc inducuntur.

[1] Beatus Wilhelmus, ex nobili ortus a prosapia, venerabili viro b Hugoni, Abbati S. Germani de Pratis, [In S. Germani de Pratis educatus,] a parentibus suis ad educandum traditus fuit: qui eum ut nepotem suum benigne suscipiens, litteralibus studiis diligenter erudiri fecit. Cumque adhuc infantulus in claustro apud S. Germanum nutriretur, ac primis elementis litterarum informaretur; studiose considerabat, quomodo monachi in claustro sederent, legerent, cantarent & orarent: unde, velut apis prudentissima, florum diversitatem inveniens, munera mellis ab eis suscepit, & in favo cordis sui recondebat. Meditabatur namque tunc mente puerili, quod devotus postea impleret ætate senili. Divina itaque sibi cooperante gratia, multos coævos suos docilitate ingenii præcellens, studio liberalium artium transscendit; atque inter ipsos magistros artium, scientia & doctrina conspicuos, famosus habebatur. Igitur Abbas Hugo de profectu & honestate morum nepotis sui exultabat uberius, & gratias Deo agebat; volensque ejus utilitati imposterum esse provisum, [fit ad S. Genovefæ Canonicus;] ei in Subdiaconum promoto Præbendam in ecclesia Parisiensi Apostolorum Petri & Pauli & B. Genovefæ, in qua tunc seculares erant Canonici, acquisivit. Factus itaque Canonicus secularis, omnia quæ ad eū pertinebāt prudenter exequebatur. Animadvertens etiam quod in tenera ætate sui educatus monachos in quiete degentes facere cognoverat, accepto libro sæpius in claustro solus sedebat & legebat, & in divina lectione se exercebat.

[2] Quod videntes Concanonici sui, indignati sunt vehementer; & ejus bonis moribus invidentes, unde deberent proficere, inde cœperunt deficere. Cogitationes suæ adversus eum erant in malum, inflammatæ a gehenna. Stridebant siquidem dentibus in eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui: [ubi ob vitæ sanctimoniā exosus Collegis,] sepulcrum enim patens erat guttur eorum, linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum. Unde convenerunt in unum adversus innocentē, dicentes: Viri fratres, quid faciemus? Ecce homo iste multa contra nos & consuetudines nostras facit: nam contrarius est operibus nostris, monasticam volens super nos inducere vitam. Ad memoriam revocemus quod ait Philosophus, [Ovid I, de Rem.]

Principiis obsta: sero medicina paratur,
Cum mala per longas convaluere moras.

Obstemus igitur ejus malis adinventionibus & eas radicitus extirpemus: nam si dimiserimus eum sic, venient non tantum Romani, sed & Summus Pontifex & Francorum Rex, & tollent nobis locum, nobisque ejectis viros alterius schematis in tabernaculis nostris regnare facient, & erimus in proverbiū omni populo. Hæc & his similia quasi spiritu prophetiæ inter se alternabant; ignari quod tale quid eis post annos paucos essent venturum.

[3] Ab illo ergo die cogitabant quomodo eum affligerent, & fraude circumuentum a sua Canonica citius eliminarent; & rei facti sunt in cogitationibus suis. Unus ergo ex ipsis, qui ei ceteris familiarior esse videbatur (nescitur ex propria deliberatione, an aliorum suggestione) sub quadam dilectionis specie, quam non gestabat in corde, eum convenit secreto, dicens; O carissime & omni dilectione dignissime, est secretum quod tibi volo dicere, si tu adjuratus promiseris hoc te nulli manifestaturum, [ab uno eorū, religiosioris vitæ desiderium simulante,] donec opere complevero quod mente pertracto. Ad hoc vir Domini respondit, se optime posse habere celatum, quod ille voluit esse secretum. Tunc ille: Diu est, carissime Frater, quod, desiderio vitæ cælestis, vitā istam quam tenemus mutare disposui: nam licet vocatur vita, mors tamen potius dicenda est quā vita; quia amatores suos ad æternam perducere cognoscitur mortem. Mundus enim in maligno positus est & omni immūditia plenus, qua suos indesinēter irretit: unde attendamus quod Dominus in Euangelio ait: Vigilate quia nescitis diem neque horam. [Matt. 24. 42] Et iterum: qui non renuntiaverit omnibus his quæ possidet non potest meus esse discipulus. [Luc 14, 33., Rom. 13, 11] Et Apostolus, [ad petendum monasteriū invitatur;] Hora est jam nos de somno surgere. Surgamus ergo de somno culpæ & ornemus lampades nostras, & cum prudentibus simus vigiles; ut veniente patrefamilias, sine repulsa ingrediamur cum eo ad nuptias.

[4] Cumq; ille intente auscultaret verba ipsius, adjecit: Si fuerimus duo, fovebimur mutuo obsequio. Cui vir Dei respondit: Salutaria sunt quæ perorasti, & sapienti super aurū & lapidem pretiosum desiderabilia. Sed quid faciemus? At ille: Si vere caduca & trāsitoria mundi relinquere voluerimus, nos cū nostris Deo fideliter in religionis habitu offeramus. Ad hæc ille subsidens ait: Nondum velle habeo monachari; sed pro salute animæ meæ & tuæ, si dictis facta compenses, faciā quæ hortaris: ita tamen, ut quod te prius videro aggressum, tutius ipse sequar. At ille gaudens, intulit; Bene dixisti; ita fiat. Cumq; [& ab eodem persuasus,] sæpius inter se de contemptu mundi & de suo proposito familiaria sererēt colloquia; placuit utriq; quantocius adire monasterium monachorum, quod Caritas c nuncupatur. Quo cū pervenissent, dator hujus consilii, accito Patre monasterii, causam adventus ipsorum humiliter aperit: quorū adventu & voto ille gavisus, caritatis brachiis eos amplectitur, & in hunc modum dat responsum: Dominus noster ait, qui venit ad me non ejiciam foras. [Joa. 6, 37] Huic ego innixus sentētiæ, libenter vobis temporalia & spiritualia hujus domus impertiar, & huic sanctæ congregationi vos associare curabo, si a proposito non defeceritis. Cui cum grates pro tā dulci responso, & pro eo quod eorum decrevisset acceptare petitionem, retulissent multimodas; jubet Abbas eos in hospitium recipi, & eis necessaria administrari.

[5] Cumque residerent, ille Wilhelmum sic alloquitur: Jam, Domino favente, [ibidem deserendum se videns,] bonum opus & saluti animarum nostrarum proficuum inchoavimus: restat ut, ipso adjuvante, ab incepto nequaquam desistamus. Quam felix es, Frater dilecte, quod nullius impedimēto temporali subjaces; sed ab omnibus expeditus, habitum ad præsens cū his sanctis viris potes accipere! Me autem ad modicum oportet domum repedare, ut matri & sorori meæ tutorē provideam: quia impium & gravissimū esset mihi peccatum, eas sine tutela relinquere; cum Apostolus dicat, Siquis suorum curam non habet, maxime fidelium, fidem negavit & est infideli deterior. [1 Tim. 5, 3] Tu autem æquo animo esto, & noli ægre ferre ad tempus absentiam meam: sed quod habes facere, fac citius. Ego autem, [fraudē caute eludit.] expleto termino induciarum a te mihi creditarum, coram Deo & Sanctis ejus me promitto velocius reversurū. Tunc Wilhelmus, quod Spiritu Dei hæc non agerentur persentiens, sed ut eum a se disiunctum loris vinciret claustralibus, sic respondit: Maturior ætas te ad præeundū provocat; me autem ætate juniore non te prævenire, sed magis decet subsequi: hoc etiā in initio admonitionis tuæ me tibi recolo pollicitū fuisse. Tunc hujus doli inventor, videns fraudis suæ commenta effectu frustrari, longa suspiria ab imo traxit pectore, atq; dicebat: Differamus ergo in aliud tempus. Et sic a claustro recedentes, per iter quo venerant remeabant; & in seipsam reciprocata, mentita est iniquitas sibi.

[6] Domnus Abbas Hugo, semper eodem zelo dilectionis circa profectum nepotis sui inconcusse fervens, [Collegis invitis & inscits] eum in gradum Diaconi promoveri voluit: quod cognoscentes æmuli sui, dolore cordis intrinsecus tacti, timebant ne, si ordinaretur in ecclesia sua, ad majorem proveheretur dignitatem. Ideo timori suo solatium excogitantes, Episcopum d Parisiensem precibus circum venerunt multimodis, ut eum omnino ad promovendā non susciperet, aut eo tempore sacros Ordines facere penitus desisteret. Quorum precibus Episcopus victus, [Diaconus ordinatus,] & eorum verbis nimium credulus, quia eum in multis accusabant, sacros Ordines facere distulit. Sed Deus omnipotens, qui comprehendit astutos in astutia sua, & perdit sapientiam sapientium, & intellectum intelligentium reprobat; quod moliti fuerant contra nepotem suum, Abbatem Hugonem minime latere voluit. Unde idem Abbas illum cum litteris suis Silvanectensi e Episcopo ordinandum transmisit; & quod voluit idem Episcopus devotus implevit.

[7] Adeptus itaque Diaconatus officium, domum rediit, nullo Canonicorum suorum sciente, quo vel ad quid abierat. Sabbato subsequenti intitulatur ad Homiliam legendam, quia vicarium propter eorum importunitatem habere non poterat. Hoc autem faciebant, [ex improviso ad legendum accedit:] ut ipso non habente qui Leviticum pro eo officium expleret, secundum quod institutio Præbendæ suæ exigebat, scandalizaretur; & ipsi materiam malignandi contra eum haberent. Nocte dominica, cum septima Lectio pronuntiari debuisset, ipse ad eamdem pronuntiandam accessit, & aperto libro, alta voce, Jube Domine, personuit: erat autem Euangelium f, Erat Jesus ejiciens dæmonium, & illud erat mutum. [Luc. 11, 14] Ad cujus jussionis vocem repleti stupore magno & extasi, [rei stupore dilapsi e choro æmuli] in eo quod contigerat illis, obmutuerunt & siluerunt a responso Benedictionis: & quoniam renovatus est dolor eorum, relictis Matutinis & choro, exierunt unus post alterum incipientes a senioribus: & remansit Wilhelmus solus ad pulpitum, & Magister Albericus in medio choro, qui erat vir bonus & justus: hic non consenserat consilio & actibus illorum, sed expectabat regnum Dei.

[8] Mane facto, cū Canonici in unum convenissent, & de his quæ facta fuissent ad invicem ruminarent; superveniens Magister g Albericus, sic orsus est loqui: Hoc vere possumus dicere, [a Mag. Alberico acute perstringuntur.] quia hac nocte vidimus mirabilia. Et quis non miretur? Mirum non est quod unicus omnipotentis Dei Filius dæmoniū, quod erat mutum, ejicere potuit; & loquente muto miratæ sunt turbæ: sed illud mihi magis admirabile, quod Domino Wilhelmo Homiliam pronuntiante, Erat Jesus ejiciens dæmonium, ejecti sunt Concanonici sui de ecclesia, homines videlicet rationales; & ipso loquente, facti sunt muti; & fratres sui elongaverunt ab eo, & noti quasi alieni recesserunt. Ipso sermonem finiente, facti sunt persecutores servi Dei in parabolam omnibus qui hæc audierant.

[9] Beatus autem Wilhelmus, jugi meditatione verbi Dei roboratus, in omnibus se prudenter regebat, ut cum Psalmista posset dicere, [Wilhelmus Præpositura quadam ornatur.] Dominus mihi adjutor est, non timebo quid faciat mihi homo. [Ps. 117, 7., Ps. 77, 28] Et iterum, Mihi autem adhærere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam. Cumque adjutorio Dei, cujus judicium abyssus multa, & contra cujus examen non est stabile hominis consilium, patientia armatus adversarios suos, in incepta malitia perseverantes, redderet inermes; cujusdam Præposituræ h dignitate sublimatur. O Christi pietas, omni prosequenda laude! qui famulum suum in tempore bene placiti sui novit extollere, quem ante tempus filii invidiæ moliebantur opprimere. Concanonici autem sui, turpi marcentes otio, in apparatu regio ederunt & biberunt ad luxuriam, in superbia & in abusione, usque in diem, in qua Dominus Eugenius Papa intravit Galliam, habens, præter ea quæ extrinsecus erant instantia quotidiana, solicitudinem omnium ecclesiarum sibi a Deo commissarum. Hic superbiam eorum confregit, & ad nihilum redegit: nam illo adveniente Parisius, quod metuebant evenit, & quod verebantur accidit eis: non fortuitu quidem, nec Wilhelmi actum aut præmeditatum consilio; sed divinæ sapientiæ justo cuncta disponente judicio.

[10] Volens itaque Dominus Papa scire si floruisset vinea, si flores fructus dedissent; i secessit in partes Galliæ: [Eugenio Papa Parisios ingresso,] cui Parisius appropinquanti Rex Ludovicus & k Episcopus ejusdem Civitatis, cum multitudine Clericorum & Laicorum, accurrunt; & honorifice susceptum ad ecclesiam B. Virginis Mariæ cum magno tripudio perducunt. Post paucos dies placuit ei ecclesiam B. Genovefæ visitare, & ibi divina celebrare, quia l Apostolica dicebatur. Quo cum pervenisset, pallium sericum ante altare a ministris ecclesiæ deponitur, ubi Dominus Papa ad orandum prosternitur. Oratione completa vestibulum m ingreditur, & ad Missam celebrandam sacris vestibus induitur. Interea ministri Domini Papæ pallium n sericum tollunt, [seque ad Missam in S. Genovefæ parante,] affirmantes illud sibi deberi, secundum antiquæ consuetudinis morem. Quod famuli Canonicorum indigne ferentes, pallium ab eorum manibus extrahere moliuntur: Romani e contra totis nisibus illud sibi attrahere non desistunt. Quid in his moror? Trahere ad invicem non destiterunt, donec scisso frustatim pallio pugnis se percuterent, & ministri ecclesiæ servos Domini Papæ sanguinolentos adhibitis fustibus redderent. Cumque clamor discordantium in ecclesia attolleretur, accurrit Rex Ludovicus, [rixa intēr ejus & ecclesiæ ministros oritur:] eos compescere volens: illi vero, quia obscuratum erat insipiens cor eorum, Regem in decore suo venientem non verebantur, sed eum sicut alios validis ictibus affecerunt.

[11] Cumque hæc agerentur, quidam ex familia Domini Papæ, scissa veste & facie unguibus exarata, Domini sui advoluti pedibus, lacrymabiliter ei injurias suas proponunt, dicentes, Ecce quomodo honorantur, quos Dominus Papa vult honorari. Talene nobis debetur præmium; [isti queruntur Papa,] qui reliquimus Romam & nostra, & secuti sumus te? Habeat jam Roma pudorem: nusquam fuimus sine honore nisi in ecclesia ista, in qua acciderunt nobis mala quæ non merebamur; unde opprobrium facti sumus vicinis nostris, subsannatio & derisio his qui in circuitu nostro sunt: sed, siquid potes, aufer opprobrium nostrum. Cum autem Apostolicus cuncta cognovisset, quæ facta fuissent; nimia exacerbatus indignatione, respondit: Mihi vindictam, & ego retribuam. Et accersito Domino Rege Ludovico, sic fatur: [Papa Regi:] Ego ob reverentiam Apostolorum Petri & Pauli & B. Genovefæ, huc accessi divina tractare mysteria: & Canonici hujus ecclesiæ, maligni & insipientes, timorem Domini abjicientes, famulos meos, ut me ad iracundiam provocarent, pugnis & flagellis ceciderunt. Sed ne diu glorientur in malitia sua, tu, qui causā ecclesiæ hujus tueris, mihi de prædictis transgressoribus justitiam exhibere ne moreris. Rex autem Domino Papæ, a se justitiam quærenti, ait: Pater Sancte, cui querelas injuriæ mihi illatæ exponam, aut quis mihi justitiam faciet? nam ego, ut vestri, dum eos disiungere conarer; graves ictus furentium sustinui. Sed cum tibi a Domino ligandi atque soluendi justo judicio collata est potestas, ecce in manu tua sunt; redde retributionem eorum ipsis. His dictis simul ab loco illo recesserunt.

[12] [iidem de monachis illuc inducendis deliberant,] Cum autem simul pergerent, iterum ortus est sermo inter illos, quomodo superbiam illorum Canonicorum destruerent, & vineam illam aliis agricolis locarent, qui redderent fructum ejus temporibus suis. Nec tamen cuiquam eorum violentiam inferre voluerunt, ut Præbenda sua privarentur, priusquam Deus tolleret eos de medio, quia multi ex eis nobiles & scientes extiterunt: sed ut injuriam eis illatam, sine peccato, per viros religiosos vindicarent, eis ecclesiam B. Genovefæ committendo. Decreverunt ergo Nigros monachos ibidem esse constituendos: [mutata deinde mente,] sed hoc eos maxime angebat, quod ad eorum emolumentum, præter unam Præbendam, quæ tunc forte vacabat, non habebant. Abbas itaque S. Victoris, comperto eorum consilio de mutatione Ordinis, Dominum Papam & Regem Ludovicū precibus circumvenit affectuosis, ut ordo S. Augustini in ecclesia, ad honorem Dei & Apostolorum Petri & Pauli & B. Genovefæ Virginis, horum patrocinio institueretur: multis asserens assertionibus, quod facilius ex contumacibus illis ad regularem vitam ipsorum, quam ad habitum & consuetudinem monachorum converterentur o.

[13] [locum Canonicis Regul. tradunt sub Odone Ab.] Apostolicus autem & Rex Ludovicus, cognoscentes bonam famam ipsius Abbatis & suorum Fratrum, & Religionem ipsam per omnes vicinos eorum extolli, & domum S. Victoris magnæ caritatis odore redolere; petitioni Abbatis, justo desiderio flagrantis, gratum præbuerunt assensum. Electus est die postero in Abbatem Odo Prior, homo sanctæ conversationis ac totius prudentiæ, & religionis indefessus amator: missique sunt cum eo duodecim Canonici, viri honesti & bonæ famæ ad ecclesiam B. Genovefæ, sicut ipsius Virginis decebat puritatem: sicque Ordo B. Augustini in ecclesia B. Genovefæ, privilegio Domini Papæ Eugenii p ac Christianissimi Regis Ludovici, immutabiliter confirmatus, usque in hodiernum diem ibidem conservatur. Ecce, ut in principio commemoratum est, Canonici priores, Caiphæ prophetiam habentes, locum suum perdiderunt, & datus est locus ille genti alienæ, genti videlicet religiosæ, vineam Domini religiose excolenti.

ANNOTATA.

a Sub annum 1105: quippe qui anno ætatis 98, Christi 1203, obiit, ut infra dicetur.

b Hugo Abbas S. Germani de Pratis, hujus nominis tertius, suffectus Rainaldo sub annum 1116 defuncto, cū Wilhelmus decimum annum ætatis explevisset: mortuus dicitur a San-Marthanis Dominica Palmarum anni 1145, forsan more Gallico æstimati, cum alias numerandus esset 1146.

c Duo sub nomine Caritatis monasteria habet Ordo Cisterciensis, alterum Bisontinæ, alterum Lingonensis diœcesis; sed cum hoc a principio fuerit monialium, patet de isto agi, quod semper virorum fuit, fundatum anno 1133, sub primo Abbate Petro, qui usque ad an. 1164 vixisse dicitur. Annum igitur circiter 30 ætatis suæ agebat VVilhelmus, quando hæc actitabantur. Claudius du Molinet in MSS. ad hanc Vitam annotationibus, quas nobiscum humaniter communicavit, assignat nobis insignem Benedictini Ordinis Prioratum ad Ligerim Autißiodorensis diœcesis, quod sane haud paulo propius Parisiis abest: sed tunc dicendum foret hujus monasterii Superiorem, qui numquam nisi Prior fuit, abusive dumtaxat hic vocari Abbatem.

d Haud dubie Stephanum, qui ab anno 1123 ad 1140 Sedem illam tenuit.

e Clarēbaldo vel Petro: nec enim liquet quo anno alter alterisuccesserit: hunc Sammarthani inveniunt anno 1139, istū 1123 sedisse. Mirum autem videri non debet inquit prælaudatus Claudius, non fuisse requisitas dimissoriales Episcopi Parisiensis: siquidem S. Genovefæ ecclesia ejusq; Canonici erant ab Episcopi jurisdictione exempti.

f Erat ergo Dominca 3 Quadragesimæ: ex quo colligas, Hebdomade 2 Quadragesimæ fuisse Silvanecti, extra tēpus ordinatū, qui non potuerat in feriis Quatuor temporū immediate prægressis ordinari; nam ad diætam unā Sylvanectum Parisiis distat.

g Mag. Albericus, hoc tempore & nomine scholarum Remensium Rector, multis laudatur a S. Bernardo & Vincētio Belluac. qui demum an. 1136 Archiepiscopus Bituricensis cōstitutus moritur 1140. ut forte ipso anno res hæc acta sit, quo Albericus Parisios venerat ad Regem petiturus vel accepturus cathedram istam.

h Suggerit Claudius, in suo S. Genovesæ codice, antiqua manu ante annos fere 200, inveniri ad marginē scripta hæc verba; Usq, in hodiernum diem solet Curatus de Spinolio & Quinciaco Præposituræ dignitatem & beneficium gerere in villa de Spinolio: esse autem eam sitam inter Parisios & Melodunum.

i Baronius hunc secessum ponit an. 1147, ejusque causam confert in persecutiones juges, ab Arnaldistis Romæ suscitatas, quas diutius sustinere nequibat Pontifex.

k Ludovicus scilicet VII, Craßi filius, annum tunc agens regni decimum, & Theobaldus, qui, ex Priore S. Martini de Campis assumptus post Stephanum, sedit usque ad an. 1159.

l Non quia Apostolis dicara fuit, hoc enim ei commune cum multis: sed quia in illa erecta erat Camera Apostolica, ad tuitionē ecclesiarū Sedi Romanæ immediate per Galliā subjectarū: unde emanant litteræ illæ, quas vocant monitoriales; & censuræ, quas Abbas S. Genovefæ, tamquam delegatus Pontificis, ferre consuevit per quascumque regni diœceses. Ita nos ex domestici archivii notitia docuit Cl. Moulinet.

m Voßius in Etymologico ex Ovidii & pluriū antiquorū sententia, a Vesta, cui ingressus domorū sacer esset, dictum vestibulū docet: quæ sententia plus forte eruditionis habet quam veritatis; quid ni enim simpliciter a vestiendo nomē acceptū sit, eo quod istic toga se vestirent Latini, domo in publicum prodituri. Ita certe hic auctor sensit, indeq; occasionem accepit, vocem hanc pro vestiario seu sacristia accipiendi.

n Claudius Malingre lib. 2 antiqu. Paris. pag. 157 affirmat, Pallium hoc a Rege fuisse missum in usum Papæ: sed aliud hic non obscure indicatur, videlicet moris fuisse, ut pallium advenienti Pontifici ab iis ad quos ingrediebatur substratum, ministris cederet.

o Imo ipsorummet secularium Canonicorum hoc fuisse consilium, pro eoque Pontifici supplicasse, scimus ex Suggerio, qui rem a se actam Pontifici rescribit.

p Vtriusque diplomatis originale servatur in archivio illius monasterii: Eugenii Papæ bulla Oddoni Abbati sociisq; inscripta incipit: Dominus sapientia fundavit terram.

CAPUT II.
S. VVilhelmus, e seculari Regularis Canonicus factus, magni zeli exempla præbet.

[14] Cum hæc agerentur, Wilhelmus in Præpositurā suam seccesserat, [Parisios accersitus Wilhelmus.] de rebus domesticis cū amicis suis tractans & disponens die sequenti, cum ad mensam diversis ferculis oneratā cū suis discubuisset, ecce quidā subito intravit, qui eum sic allocutus est: Salutat vos Dominus Abbas Odo de B. Genovefa, & litteras istas vobis transmittit. Ille ultra quam credi potest admirans salutantis verba, ait: Quis est ille Abbas, vel quando fuit Abbas in ecclesia B. Genovefæ? Cui nuntius: Odo, Prior de S. Victore, ipse est Abbas in ecclesia B. Genovefæ, heri a Summo Pontifice a & Domino Rege ibidem constitutus. Ad hæc Guilhelmus: In somnis hæc audio? an vera mihi refers? Vera sunt, inquit. Tunc discutiens seriem litterarū, vidit sibi mandatum ab Abbate Odone, ut Capitulum suum quantocius adire non supersederet. Surrexit itaque refectionis curam postponens, & valedicens omnibus, ait: Vadam & videbo si est hæc mutatio dexteræ Excelsi. Cumque claustrum B. Genovefæ intrasset, vidit ibi viros schemate Religionis adornatos. Credidit ergo sermoni, quem dixerat illi nuntius: sed tamen vehementer intra se hæsitabat, cur hoc evenisset, aut quæ causa fuerit hujus mutationis. Nuntiatur protinus Abbati adventus Domini Wilhelmi: cui festinanter occurrit, & in osculo pacis susceptum devotissime amplectitur.

[15] Cumque residerent ac inter se miscerent colloquia alterna; [quæ facta erant intelligit,] adventus sui suorumque modum, & cetera quæ illis evenerant diebus, Abbas pandit Wilhelmo: quibus relatis, cœpit eum de contemptu mundi admonere, dicens: Fili, si dives esse cupis, veras divitias require; si gloriam dignitatis diligis, in illa superna Angelorum curia adscribi festina. [Matt. 10, 37., Luc. 6, 21] Animadverte quod Dominus in Euangelio ait, Qui amat patrem aut matrem & agros aut domos & cetera plus quam me, non est me dignus. [1 Joa 2, 15] Et iterum, Beati pauperes spiritu, quoniam vestrum est regnum Dei: beati qui nunc esuritis, quoniam saturabimini. Et B. Joannes Euangelista ait, Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt: quia si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo. [Jac. 4, 4] [& ad seculi fugam excitatur:] Huic bene concordat B. Jacobus Apostolus dicens quicumque voluerit amicus esse hujus seculi, inimicus Dei constituitur. Ne tardes ergo converti ad Dominum, & ne differas de die in diem: ne subito veniat ira Dei super te, & in tempore vindictæ disperdat te. Valde stultus est, qui pro eo quod parvo tempore luxuriæ deservit, suumque miserum desiderium pravis delectationibus pascit; & cælestem perdit amœnitatem, & æternam incurrit damnationem Igitur renuntia omnibus quæ possides, & bajula crucem Christi quotidie: qui cum esset dives & præpotens, Rex cæli & terræ, sponte pauper factus est pro nobis, ut nos divites faceret secum in regno cælorum.

[16] [deinde Crucifixi aspectu magis commotus,] Postquam finem his imposuit monitis, apprehensa manu ejus, duxit illum ad vitream b fenestram, in qua erat imago Crucifixi depicta. Tunc renovato sermone, ait: Videsne, mi Domine, hanc imaginem, & consideras? Cui ille: Video plane & diligenter considero: nam si hoc mysterium mihi vetus est, per usum est tamen mihi semper novum, propter eum qui nos reformavit & conformavit corpori claritatis suæ, & renovat hominem nostrum interiorem de die in diem. Intelligens Abbas cor ejus a Spiritu sancto inflammatum, iterum dicit: Vides, quanta amoris dulcedine te sibi alligare cupit & extensis brachiis suscipiendo amplecti, qui pro te se permisit crucifigi? Protinus vir Dei, lacrymarum imbre ora perfusus, & propter nimium singultum vix verba valens edere, cum timore respondit: [tradit se Religieni,] Utinam scire possim, quod me dignaretur habere servum sibi, & præteritæ iniquitatis & fragilitatis meæ errores dimittere! Ad hæc Abbas: Ego fidejussor ero, si sanis monitis obtemperare volueris, quod non solum peccata tua dimittet, verum etiam post vitæ hujus terminum cum Sanctis suis æterna coronabit gloria. Nec mora Wilhelmus ad pedes corruens [habuit] fidem dictis; seque & sua Deo benigne commendavit, & sic de hujus mundi naufragio nudus evasit.

[17] Lætatur Christi familia de tanti juvenis conversione, nec minus gaudet ex insperato auxilio tam repente sibi cælitus transmisso. O bone Jesu, quam magnificata sunt opera tua! nam omnia opera nostra, ut ait Propheta, operatus es in nobis. Jam expletum esse cernimus, quod te dixisse legimus, Facilius est camelum per acus foramen transire quam divitem regnum cælorum intrare. [Isa 26, 12., Lu. 18, 25] Sed cum homines terrena tantum sapientes interrogarent, quis ergo potest salvus fieri? respondisti, [& Deum mirabiliter in se glorificat.] Quæ apud homines sunt impossibilia, possibilia sunt apud Deum. Ecce, quia hunc ad gratiam prædestinasti, facile de superbo humilem, de divite pauperem facere potuisti. Dicat quisque quod sentit in laude Apostolorum Petri & Andreæ germanorum scriptum, quod ad unius jussionis vocem prædicantis Domini, relictis retibus & navi, secuti sunt Redemptorem: iste vero non tantum ad Domini, sed ipsius servi admonitionem; non solum retia & navem, sed prædia & possessiones, domos & familias, divitias & honores, insuper & semetipsum reliquit. Nec hoc idcirco dicimus, ut eum summis æquiparemus Apostolis: sed sic approbamus minora opera, ut non vituperemus majorum magnalia.

[18] [Studio orationis.] Suscepto itaque habitu regulari, Wilhelmus appositus est ad ceteros Fratres, & annumeratus est cum illis duodecim; & mutato habitu, mutatus est in virum alterum; atque divina cooperante gratia, quæ sibi eum vas electionis præviderat, proficiebat de virtute in virtutem, ut dignus haberetur videre Deum Deorum in Sion. Erat enim præditus virtute caritatis, humilitate præcipuus, patientia fortis, obedientia tractabilis, & ad cetera genera virtutum promptus. [abstinentiæ,] Insistebat lectioni, orationi, divinæ contemplationi; vigiliis, jejuniis artus domabat corporis; & qui solebat in sericis procedere indumentis, post in abjectis vestibus servit pauper pauperibus; divitiarum præteritæ vitæ oblitus, panem furfureum ut ceteri edebat, & herbas agrestes in edulium præparatas cum gratiarum sumebat actione: non enim alias delicias duæ Præbendæ c tantum, in principio ipsis Fratribus & familiæ eorum, præbere poterant. [& observantiæ regularis eximius,] Unde fortis athleta Christi, in incepto stabilis religionis atque ordinis, in tantum vehemens æmulator exstitit, quod cum Supprioris fungeretur officio, nulla patiebatur Ordinis instituta transgredi.

[19] His & aliis hujusmodi virtutum studiis cum se indesinenter exerceret, jamque probatus Deo & hominibus existeret; Dominus noster Jesus Christus, [per visionem a Christo discit futura.] Qui diligit me diligetur a Patre meo, & ego diligam eum, & manifestabo ei meipsum; quadam nocte, cum membra sopori dedisset, apparuit ei in visione, in specie pulcherrimi juvenis, vocansque eum proprio nomine ait, Noveris te ad quamdam insulam mecum profecturum, ubi multa tentationum genera perferes atque molestias; sed his meo adjutorio superatis, deposito carnis onere mecum eris in paradiso. [Joa. 14. 21] Quid autem vellet sibi talis visio talisque admonitio, nequaquam poterat conjicere, antequam in Daciam, ad insulam quæ Zelandia est vocabulo, ubi nunc requiescit, vocaretur.

[20] Recursis post hæc non multorum annorum curriculis, Abbas Odo in senectute bona migravit ad Dominum d: quo defuncto, Dominus Garinus, ejusdem monasterii Prior, quia vir honestus & litteratus & providus in agendis habebatur, in Abbatem eligitur. Postquam autem consecratus & in sede sua erat confirmatus, [contra instituta Ordinis obtrusum Priorem] habitus est sermo ad Fratres in Capitulo de Priore substituendo. Fuit ibi quidam, cui Abbas omnimodis affectabat dare Prioratum, annuentibus cunctis & Abbati consentientibus: sed resistebat ille Frater, dicens, Justum est ut in Regali Abbatia officiales per Regem in officiis suis imponantur. Quod audientes Fratres, conturbati vehementer, dixerunt: Si vis secundum Ordinis tenorem Prioris suscipere officium; consentimus electioni tuæ: sin autem terminos, quos posuerunt Patres nostri, transgredi tentaveris, numquam ad illud continges. Illo autem in suo proposito persistente, Abbas, ut sui incepti compos fieret, Fratrem illum secum ad Regis palatium duxit; & quia ignota Regi erat ordinis institutio, factus est ille Prior ab eo in palatio. Optatum itaque reportans effectum, hora refectionis accessit ad cymbalum, & percusso cymbalo convocavit Conventum. Fratres hoc videntes, quid facerent, quid dicerent? Loqui non poterant: sed nutibus & signis interiorem cordis amaritudinem demonstrabant. Quia vero justus ut leo confidit, Wilhelmus animatus zelo Ordinis & amore justitiæ, [generose repellit ab officio,] post ingressum refectorii præsumptorem illum, a nola submovit, & Suppriorem adhibuit.

[21] Submotus ille cum rubore exivit, dedecusque sibi illatum cum magno gemitu Abbati exposuit. [& pœnam ab hoc impositam libens excipit:] Conquerentem blande consolatus est, dicens; Si ista Wilhelmo de S. Germano non reddidero, numquam Abbas ero. Fratribus in Capitulo mane congregatis, proclamatus est Wilhelmus, quod manum Priori imposuisset violentam. Negat ille se unquam Priori aliquam intulisse injuriam. Post aliquos vero verborum discursus sic fatur: Si in his aliquid peccavi, quod ab officio Prioris, non Priorem, sed Ordinis prævaricatorem abegi; præsto sum emendatoriam subire vindictam. Et veniam sumens, continuo damnatur silentio; & ut singulis septimanis tres dies in pane & aqua jejunans, in terra sine mensali sedeat. Ille vero talem sententiam non abhorruit, sed animadvertens Pastoris sententiam esse timendam, justam sive injustam, quod suo capiti injunctum fuerat humiliter sustinuit. Exiit tunc sermo inter Fratres, [sed absolvitur.] quod discipulus ille injusto damnatur officio: quamobrem quidam Domnum Apostolicum, qui tunc Senonis e morabatur, cum festinatione adiit, & omnia secundum quod acta fuerant tanto Patri intimavit. Summus Pontifex non bene ferens Ordinis prevaricationem, & innocentem graviter sententiatum, Abbati de S. Genovefa subito mandavit ut suæ præsentiæ sine mora se exhiberet, & Wilhelmum sui itineris faceret consortem. Paruit ille mandato, assumptoque secum Wilhelmo venit Senonis, assistensque summo Pontifici temeritatis & indiscretionis arguitur, & Wilhelmus a sententia liberatur; & ne de cetero Officiales contra Ordinis instituta eligantur vel instituantur, districtissime præcipitur.

[22] Dum medium silentium tenerent omnia, & quæque procella tempestatis in ecclesia illa videretur sedata; [Coram Clero Gallicano, ad requirendum S. Genovefæ caput collecto,] murmur factum est in populo, quod caput B. Genovefæ de loco sancto suo esset sublatum. Spiritus hujus blasphemiæ Regias tandem perculit aures: unde ex relatis Dominus Rex Ludovicus immensa furoris ira exacerbatur, juravit per Sanctum de Bethleem; quod, si hoc verum foret, omnes Canonicos flagellis cæsos de ipsa eiiceret ecclesia: & adhibitis custodibus, qui custodiam haberent de thesauro & reliquiis illius monasterii, litteras ad Archiepiscopum f Senonensem & Suffraganeos ejus; ad Abbates & Priores ejusdem Episcopatus misit, præcipiendo ut omnes in die ab ipso prefixo, hujus rei veritatem indagaturi, Parisiis convenirent. Fratres jusjurandum Regis percipientes, conturbati sunt, commoti sunt, tremor apprehendit eos: & quamvis formidabilis erat eis ira Principis, magis tamen de thesauro præstantiore auro & margarita pretiosa, quem sibi verebantur ablatum, doluerunt. Præ ceteris autem anxiatus est spiritus Wilhelmi, qui omnium reliquiarum capsas & thesaurum ecclesiæ jam dudum in sua susceperat custodia.

[23] Illuxit dies statutus, advenit Rex cum suis, advenerunt Pontifices & Abbates, [ut videt scrinium apertum Wilhelmus,] advenit etiam multitudo non minima, exitum rei scire cupiens, Tandem nominatis & assignatis, qui cum Archiepiscopo & aliis Episcopis ad locum sanctum sanctæ Virginis ascenderent, voluit Wilhelmus cum eis ascendere, nec permittebatur. Unde arrepto, nescio magis, candelabro aut thuribulo, secum ait; Si mihi non aliter conceditur, saltem ascendam ut minister: & cœpit ire. Aperto igitur scrinio, ecce caput B. Genovefæ, Franciæ gemma, cum ceteris membrorum suorum Reliquiis, reperitur. Quod cum fidelis famulus ipsius magnus Wilhelmus videret, conceptum animi gaudium intra se non capiens, [Te Deum intonat,] quin illud voce exultationis eructaret; oblitus illorum qui majoris erant auctoritatis, Te Deum laudamus audacter inchoavit; ut tota ecclesia in voce resonaret ipsius, quod inchoatum omnis populus, qui convenerat ad diem festum, non minori alacritate ad finem decantavit. Quo decantato, Archiepiscopus Collectam ipsius Virginis prosequitur.

[24] Qui cum finem imposuisset, Episcopus Aurelianensis cum maxima indignatione intonat: Quis est iste leccator g, qui contra auctoritatem Domini Archiepiscopi & aliorum Episcoporum, propter caput cujusdam vetulæ, [proque ejus veritate testanda,] quod hic fraudulenter imposuerunt isti, Te Deum tam temere inchoare præsumpsit? Wilhelmus ad hæc: Si quæritis quis sum, scire vos volo: quod calumniose vos intulistis, non sum leccator, sed servus B. Genovefæ: quod autem præsumptionis me arguitis, non temeraria præsumptio, sed integra sanctæ Virginis, quam semper habui, me facere compulit dilectio. Caput, quod vidistis, vetulæ fore non abnuo, virginitatis florem semper retinentis; septuaginta annorum & eo h amplius B. Genovefa extitit, virgo semper munda & immaculata, donec cælo redderet animam, & terræ corporis materiam. Sed ne quis scrupulus dubietatis de hoc capite cordibus vestris inhæreat, facite clibanum vehementer igniri, [offert clibanum ardentem ingredi,] & ego assumpto capite, ad declaranda beatæ Virginis merita, ignitum intrabo securus. Ad hæc Episcopus subsannans respondit, Ego quidem in cuppam aquæ calidæ cum eo non intrarem, & tu in clibanum ardentem intrares? Archiepiscopus vero, verbositatem Episcopi ultra non ferens superstitiosam, innuit ei ut taceret, & devoti Fratris fidem & sinceram erga sanctam Virginem devotionem approbavit: stultiloquium vero, quod Episcopus contra beatam Virginem polluto ore intulerat, inultum nequaquam esse potuit; quoniam perdet Deus omnes qui loquuntur mendacium: unde postea multis irretitus criminibus, a Sede sua ejectus, vitam indignam digna morte miserabiliter i finivit.

ANNOTATA.

a Imo, ut jam vidimus, a Suggerio, sed auctoritate ab utroque pridem absente accepta, de Prælato, quem voluisset, constituendo.

b Hanc fuisse in medio Capituli a majoribus accepimus, inquit Cl. du Moulinet, in qua etiam vidimus imaginem Crucifixi vetustissimam depictam.

c Eugenius in epistola 27 ad Suggerium, Regularibus, ad sustentationem eorum, beneficium Decanatus & Præbendas Silvanectensis Episcopi, Gregorii Diaconi Cardinalis & Altissiodorensis Thesaurarii, Apostolica auctoritate deputans, addit: ad ipsorum quoque usum omnia beneficia decedentium Canonicorum assignari volumus & jubemus. Sed forte in prioribus tradendis difficultas fuit; posteriorum autem duo solummodo adhuc venerant in potestatem Regularium, unum per susceptionem Wilhelmi, & alterum cujus jam ante hanc mutationem vacantis mentio fit supra num. 12.

d Verius migravit ad suum S. Victoris monasterium, rebus ad S. Genovefæ jam satis constitutis cum sua præsentia ibi non magnopere egerent, & egeret summopere Abbas Gilduinus, ubi ultra annum 1165 superstes vixit:

e Alexander III. an. 1164.

f Fuit hic Hugo dictus, seditque ab anno 1144 ad 1169.

g Isidorus in gloßis, Lecca est proprietas lingendi: unde, hic leccator, &, hæc leccatrix: & lingere Franci ex lingua Teutonica lecken, dicunt lecher, Itali (ex Longobardica utique) leccare. Et verbale quidem leccator, hinc deductum, sicut Teutonicum Lecker, proprie significat hominem gulæ deditum (quomodo etiam deliciæ vocantur leccariæ, Teutonice Leckernyen, aliaque his affinia derivata; quatenus eas lambendo labia digitosque, velut regustare solent gulosi) accipitur tamen etiam pro convitio, in quemcumque petulantem ac lascivum hominem jaciendo; uti fit hoc loco.

h Denos octies annos peregrinatam in hoc mundo habet Vita

i Quod Eliæ ante annos 17 contigerat, ejus successoriManassi haud recte hic applicatur: fuit Manasses extra hanc inconsideratam dicacitatem laudatissimus Episcopus.

CAPUT III.
In Daniam accersitus Wilhelmus fit Abbas Roschildensis, & multa adversa fortiter sustinet.

[25] [Sub Rege Daniæ Waldemaro.] Anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo sexagesimo primo, regnabat in Dacia Waldemarus Rex a filius Canuti Regis b & Martyris; qui Slavos a finibus regni sui abegit, quos sæpius invadere solebant, captivos ducentes viros ac mulieres, & omnia quæ attingere poterant deprædantes. Filius quippe Martyris cum esset, ipsius interventu in cunctis bellorum certaminibus, quæ contra c Slavos, qui tunc pagani erant, [gessit], victor extitit gloriosus: unde ostensa eis via salutis æternæ, illos colla jugo Christi submittere coëgit. Erat vir iste sapiens & discretus, potens in opere & sermone, [Episcopus Roschild. Salomon,] & omni populo [acceptus]. Eodem tempore adornabat Sacerdotium in Roschildensi Ecclesia Episcopus Absalon, d homo magni consilii, Clericorum decus, mœrentium & afflictorum consolator, omniumque religiosorum pius amator, totiusque populi modestus gubernator; advenarum & pauperum clemens sustentator, Sclavorumque maximus persecutor; ornamentum fidei, sobrietatis exemplum, forma pudicitiæ, nobilitatis & probitatis insigne speculum; lucerna refulgens in templo Dei, & ipsius fortis columna & immobilis.

[26] In hujus diœcesi erat cœnobium Canonicorum, in insula quæ e Eschil dicitur, haud longe distans a pago Roschildensi, [Canonicorū in Eschilcellapsam disciplinam.] mari undique circumdata. Hic locus, virentibus pratis ac diversis nemorum arboribus decoratus, commanentibus in eo delectabilis erat atque gratiosus, rarus tamen tunc temporis illic erat numerus Fratrum commorantium, qui frustra Regulares dicebantur, quia nullius religionis disciplinis adornabantur. Regulares quomodo dicerentur, qui nulli censuræ regulari caput submittebant? Claustrales quomodo essent, qui claustrali clausura carebant? Instituta Ordinis scripta habebant, sed nihil eorum observabant. In summis festivitatibus anni seculares, qui eis erant familiares, cum mulieribus suis domum eorum frequentabant, cum ipsis festa celebraturi; in domo refectorii cum viris & mulieribus epulabantur, & inebriabantur, ducebantque choreas: taliter domus in eorum actibus confundebatur, atque substantia illius dilapidabatur. Heu! quid tunc fiebat de divino servitio, cum plus noctis potationi quam psalmodiæ & divinæ contemplationi impenderent? Quis tunc digne intercessor fieret ad Deum pro populo? In matutinali synaxi potu æstuantes nimio, potius eos dormire libebat quam cantare. Sic impudent viventes, omnium religiosorum auribus detestandam infamiam infuderunt.

[27] [non ferens,] Venerabilis igitur Roschildensis Episcopus Absalon, videns & considerans vitam eorum ab omni religione discrepare; tactus dolore intrinsecus, detestabatur animas talium virorum, diabolica fraude obtenebratas, atque ad fluxum seculi nimis inclinatas: unde sæpius mente tacita revolvebat, quomodo illi ecclesiæ consuleret, Ordinis & religionis formam annuente Domino in melius immutaturus. Reminiscitur tandem familiaritatis & amicitiæ, quam cum Wilhelmo viro Religioso olim pepigerat, cum Parisiis studendi gratia moraretur: attendensque eum virum honestum, virum utique providum & discretum, & sanctis moribus adornatum, [Wilhelmum cum sociis tribus petit] complacuit in illo animæ suæ ut ei accito daret locum supramemoratum. Misso itaque nuntio, videlicet Saxone f Præposito, viro honesto, ad ecclesiam B. Genovefæ, virum sæpius nominatum, scilicet Dominum Wilhelmum, cum aliis tribus Fratribus, instanter & obnixe suis litteris sibi deposcit delegari: aptum apud se Religioni ipsorum locum esse, quem ad honorem Dei & ad excellentiam Ordinis S. Augustini, eisdem Fratribus se pollicetur collaturum.

[28] Abbas g considerans petitionem tanti Præsulis justam esse & honestam, [& impetrat.] consentiente Capitulo adjudicavit fieri postulationem ipsius. Missus est ergo Fr. Wilhelmus, tribus aliis secum assumptis, cum Præposito Saxone in Daciam: qui prospero itinere pergentes, post Assumptionem B. Mariæ Zelandiam intraverunt, & die tertia h Ringstadium pervenerunt, quod B. Canuti Martyris illustratur meritis, cujus vita gloriosa justitiæ plurimum luce refulsit. [qui a regæ & Episcopo bene excepti,] Voluntas Dei erat ut ibi eis occurreret quod volebant, Regis videlicet Waldemari & Pontificis Absalonis præsentia. Hi in adventu illorum Fratrum lætati, lætis amplexi sunt brachiis, & ad osculum pacis susceperunt; & cum adventui ipsorum aliquantulum blando sermone congratulati fuissent, spoponderunt quod eos foverent ut filios, diligerent ut fratres, consulerent ut amici. Lætati in his quæ dicta sunt eis, cum gaudio regrediuntur ad suum hospitium. Tribus diebus ibidem peractis transierunt Roschildis: quorum vestigia quidam ex familia Episcopi secuti sunt, qui ibidem eos procurarent: sic enim expediebat honestæ consuetudini terræ, & probitati illius qui eos vocaverat.

[29] Aliquantis diebus in civitate expletis, ad insulam Eschilli navigio applicuerunt: [in Eschil transeunt,] ubi sex nominetenus Canonicorum invenerunt: quorum vultus, exangues ex eorum adventu facti, expalluerunt, & sermo in ore eorum exaruit, quia malæ consuetudini eorum videbant jam imminere dispendium. Unde ad injuriam supervenientium Fratrum, ea nocte post cœnam conventicula facientes, Domini Pontificis decreverunt adire præsentiam, ut ei quod acciderat, velut ignoranti, intimarent, & ab eo compassionis extorquerent affectum, ne gentem perderent & locum. Verum Dominus Episcopus, rei seriem jamdudum prænoscens & eorū malitiam reprehendens, dissimulavit audita: ne forte, dum illuc venire, moraretur substantia domus magis quam prius destrueretur. Præfixit tamen eis diem, [& vitam regularem inducunt,] in qua suam exhiberet præsentiam, & velut ignarus, adventus Fratrum supervenientium, diligenter inquireret causam. Igitur proxima die post festum B. Bartholomæi, sicut promiserat advenit, & habito cum eis sermone de Pastore sibi constituendo, [Wilhelmo Abbate electo,] Fr. Wilhelmus in Abbatem eligitur, & in Abbatis sede collocatur: cum tamen prius non Abbatem, sed Præpositum & Priorem habere soliti fuissent. Ipso die duo ex prioribus Canonicis abeundi retrorsum licentiam acceperunt & obtinuerunt, Domino Episcopo judicante eos debere dimitti, ne malignantibus eis tumultus fieret in populo: quatuor remanserunt, valde senes & ad omne opus fere inutiles. Unus ex eis, qui Prioris habebat officium, vir erat honestus & in diebus suis inventus est justus; unde incepit existere unus ex eis, & regulari instructus tramite vitam priorem meliori fine terminare.

[29] [Hic ob loci paupertatem desertus a sociis,] Igitur postquam Dominus Abbas Wilhelmus curam domus suscepisset, voluit Dominus Episcopus, rogatu ejusdem Abbatis, scire quæ & quanta esset illius domus substantia, & quid in cibariis habeatur: vidensque promptuaria eorum fere esse vacua, sex caseis tantum repertis & perna & dimidia, cognovit quia comederant Jacob & locum ejus desolaverant. Repletus ergo bono pudore & admiratione Episcopus, cœpit confortare animos Fratrum & ipsius Abbatis, sicq; jussit dari eis quinque libras denariorum ad necessaria victualium comparanda, promittens eis in posterum sufficientis expensæ subsidia. Transacto aliquanto temporis spatio, Fratres qui cum Abbate venerant, paupertatem insolitam non ferentes, & frigoris nimiam sævitiam abhorrentes, ab Episcopo repatriandi licentiam acceperunt. Quod factum Dominum Episcopum valde commovit, sed violentiam nulli inferri voluit.

[30] Abbas vero nō bene ferens discessum suorum, quem terrebant mores alienæ terræ & idioma ignotum; [dimitti quoque ab Episcopo postulat.] eamdem, quam ipsi ab Episcopo acceperant, licentiam ipse postulavit; asserens supra vires suas opus esse, ad quod fuerat evocatus; securiusque sibi fore liberum cum aliis habere regressum. Ad hæc verba Abbatis concidit vultus Episcopi & animus: tandem tamen in hunc prorupit sermonem: Desiderio desideravimus adventum vestrum, ad ecclesiæ istius profectum: sed, ut perpendimus, prosperis illius successibus & incrementis plurimum invidet inimicus: pavet enim nimium quod ius amissurus sit antiquum, quod hactenus possederat per enormitates locum illum inhabitantium. Sed si animi vestri propositum Dominus propensiori concilio mutare vellet, magno pietatis affectu rogaremus, ne susceptum semel regiminis officium conaremini deserere. [Sed remanere persuasus,] Non vobis sit formidini solum hoc opus aggredi: quia non in hominis potestate victoria belli consistit, sed de cælo est fortitudo; & ita salvat Dominus in paucis, ut in multis. Quod credebatis Fratrum vestrorum impleri auxilio, potens est Dominus nostri solius explere obsequio. His aliisque venerabilis Episcopi monitis, sale sapientiæ conditis, Abbas roboratus; & intra se memorans, quod Dominus per Jeremiam Prophetam loquitur, Maledictus homo qui confidit in homine, & ponit carnem brachium suum, & a Domino recedit cor ejus; immutato animi sui proposito, acquievit remanere ut videret finem. [Icr. 17, 5.]

[31] Eodem anno egressa est sententia a Domino, & ecce facta est fames in terra, deficiente annona; & animalia fere omnia mortua sunt, oves videlicet & vaccæ: ideoque nec butyrum nec caseos, nisi paucos, Fratres residui poterant habere ad manducandum. Unde in seditionem conversi, non iudicio divino cuncta examinabant, sed Abbati suo totum pondus suæ adversitatis adscribebant, dicentes, [multa suorum convitia sustinet:] Væ nobis! cur in diebus nostris huc advenit homo pannosus, vilis homuncio, qui nil bibens nil manducans, sed meliora quæque domus in argento & auro commutans, & in loculis suis reponens, nos inedia ciborum torquet, pro cibis folia arborum & herbas agrestes subministrans. Hoc seminarium mendacii ab eis publicatum per aures plurimorum discurrebat: & quia pravæ mentes hominum pronæ semper sunt ad detrahendum bonis, apud malevolos offuscabatur veritas. Vir autem Domini objectis non movebatur; sed omnia patienter sustinuit, factus tamquam homo non audiens, & non habens in ore suo redargutiones.

[32] Quadam nocte, dum Fratres se sopori dedissent, adfuit inter eos sathan; & lumen, [Dæmon cōburere eum nititur,] quod more solito lucebat in medio dormitorii, subvertit; & iuxta lectum Abbatis, ubi straminum erat magna cōgeries, ad comburendum Abbatem deposuit. Verum militem suum in hoc agone non deseruit cæleste præsidium: nam stramina in circuitu in modum coronæ comburebantur, & straminibus asser suppositus adustionem sustinuit, Abbatis vero lectum omnino non tetigit incendium. Rumor hujus facti ad aures pervenit Episcopi: qui post dies non multos declinavit ad claustrum, & quod dicebatur veritati comprobavit consonum.

[33] Postera i nocte, dolens antiquus hostis quod artibus suis defuisset effectus, [deinde minis per alterum intentatis] ad aliud se convertit genus tentandi. Nam ad lectum cujusdam Fratris dormientis accessit, & ait: Noveris me Dominum hujus loci fuisse, omnibus potatoribus atque scortatoribus prælatum existere; sed in Abbatis vestri adventu vim patior, quod ei non cedet in bonum. Cumque Frater, quis esset, inquireret, & quo nomine censeretur: Salmanasar se confessus est appellari, & Babyloniorum Regem ab antiquis temporibus fuisse. Et addidit: Consule Abbati ut ab inceptis desistat, nec Abbatibus debitam ab Episcopo benedictionem accipiat: hic enim me invito claustrum permanere non poterit. Cui Frater respondit: Quod mihi suggeris faciendum, ei tu suggere: numquid & tu ejus notitiam non habes? Habeo, inquit, sed minus modo quam prius: unde nuntia ei quæ jussi, hoc interposito ei insignio, quod in crypta B. Genovefæ Parisiensis septem Palmos cum Litania Clerico cuidam propria manu cōscripsit: refer etiam quod altera noctæ pro injuria mihi illata eum comburere volui, sed meo frustratus sum desiderio, [conatur eumdem loco pellere,] quia fortior me supervenit; nec obtinere potui, ut quod volebam mandaretur effectui. Mane facto, Frater quæ audierat Abbati intimavit: ille vero audita parvi pendens, suggestioni diaboli nullam adhibebat fidem, septem Psalmorum nullam habens memoriam. Post modicum tempus famulus Thoconis Præpositi, [& fidem facere occulta ejus revelando:] a Parisiensi civitate reversus in Daciam, Abbatem Wilhelmum aggreditur his verbis: Salutat vos Dominus meus, & se vestræ totum commendans amicitiæ, rogat affectuose, ut pro eo Dominum Episcopum deprecemini, ut sibi studio vacanti consuetæ largitatis manum porrigat auxiliarem: & hoc signum vobis quod miserit me, quod ei Parisius septem Psalmos cum Litania scripseritis. Abbas admiratus relata, verum recolit quod diabolus Fratri per somnium insinuavit, videlicet septem Psalmos se scripsisse Præposito Thoconi.

[34] Alio quoque tempore Abbas Wilhelmus, comitatus Thrumone Sacerdote, viro utique litterato & discreto, hospitandi gratia ad villam, que k Thorstanthorp dicitur, declinavit, ubi dū nox in suo cursu mediū iter haberet, antiquus hostis, fremēs adversus sanctum Dei, nova irritamenta suæ nequitiæ adinvenit, [alias dormienti tentat illudere,] preferens habitum sanctitatis, sub specie antiquissimi ac turpissimi monachi: accedensque ad lectum Abbatis, prius salutiferæ Crucis [signo] munitum, laborabat quiescentem in eo libidinis [fomitem] obscœno opere irritare. Sed ille, licet somno oculos dederat, mente tamen vigilans, adversario dixit: Vade retro, spurcissime omnium, in me per Dei gratiam tui desiderii nullum consequeris effectum. Diabolus hæc audiens, acrioris sævitiæ stimulis agitatur; & accedens propius, nebulam fœtoris ori Abbatis inspirat; & peccata, dudum confessione abolita & multarum lacrymarum imbre diluta, nefando ore retexit. Abbas autem, dum in somno tam graviter ab ipso fatigaretur, valido impulsu pedis aliquantum elevati hostem a se rejecit. Qui videns se a viro Dei delusum, ut leo crudelissimus cœpit sævire; [ab eoque repulsus] atque ad lectum Trumonis Sacerdotis, in altera parte jacētis atque vigilantis, gressus dirigere, laterique ejus fortissimū ictum illidere, ita ut videretur Sacerdoti quod aliquas de costis sibi fregisset.

[35] Mane dum aurora finem daret [nocti], decantatis laudibus Dei, quia tempus erat frigidum, uterque, scilicet Abbas & Sacerdos, se in calefactorium recepit. Quibus ibidem residentibus, sic allocutus est Sacerdos Abbatem: [in socium ejus suam rabiem vertit.] O mi Domine Abba, custodiat te & adiuvet omnipotens Deus. Et respondit Abbas: Amen. Cumque sic bis vel ter dixisset; ad quid hoc toties repeteret, Abbas inquisivit. Cui ille scio quod multos tentationis aculeos es passus, pluresque eris passurus; sed ex his omnibus liberet te Deus. Vidi hac nocte quantam molestiam a sathana sustinuisti, & quomodo ori tuo nebulam fœtoris infundebat pessimi, & audivi quanta tibi inferebat convitia & opprobria; cumque a te discederet confusus, irruit in me vehementer, percussoque latere meo, ut reor, aliquam ex costis mihi fregit. Ideo tibi eidem inimico viriliter arbitror esse resistendum, ne, si te victo triumphaverit, mittat te in gehennam. Ad hanc vocem cœpit Abbas tædere & pavere, revocans ad memoriam vexationes adversarii quas nocte præterita sustinuerat.

ANNOTATA.

a An. 1157 totius Daniæ monarchiam adeptus est VValdemarus, eamque tenuit usque ad an. 1182.

b Hic est S. Canutus Rex Obotritorum & Dux Sleswicensis,anno 1133 intersectus, de quo egimus 7. Ianuarij.

c Surius vetustiori nomine Wandalos scripsit: de quibus satis actum 7. Ian. Incerti auctoris Chronicon Slavicum, ab initio prædicatæ inter sclavos fidei usque ad gentis perfectam hoc tempore conversionem ductum, præcise in anno 1168 desinit, quo Rugiani, diutius quam ceteri omnes Slani in errore perseverantes, domiti sunt, & res Christiana inter eos stabilita. Quæ sequitur continuatio a cap. 33 usque ad an. 1487, uti collecta ex variis & styli diversißimi, deberet sub alio titulo proponi.

d Absalon Episcopus Roschildensis unanimi totius Capituli consensu electus, ut scribit Saxo Grammaticus historiæ Danicæ lib. 14. Historia Erici Regis nomen præferens, anno 1188 factum Archiepiscopum Lundensem, asserit simul Roschildensem sedem tenuisse ad annum usque 1201, quo obiit.

e Sinus ab Roschilda in Oceanum borealem procurrens, tres succeßive insulas habet, Geographis notatas quidem, sed absque nomine: ab harum prima, vrbi proxima videtur ipsi sinui nomen detortum mansisse, ut hodieque Isel-fiort dicatur; ipsam certe eam esse quæ Eschil hic dicitur vix ambigimus, etsi nominis hodierna pronuntiatio ab antiqua scriptionedeviet: in Breviario Sleswicensi Eskilzo scribitur.

f Hunc esse Saxonem historiæ Danicæ scriptorem, vulgari cognomine Grammaticum, conatur ostendere ejus commentator Stephanius: neque dubitari sinunt in vetustißimo codice reperti de eo MSS. versus rythmici, quos apud eumdem est legere. pag. 23.

g Boulactius apud Sammarthanos, Albertum hic intelligit, quem tamen non nisi anno 1167 ordinatum fatetur: ut videatur ex Genovefiani codicis fide censuisse anno 1171. dumtaxat obiisse Sanctum.

h Ita Surius, nec dubitavimus sequi, quamvis in ecgrapho nostro Zundstadium legeretur. Quia omnes de loco sepulturæ conveniunt, & deinceps Regum istic Mausolæa fuere.

i Surius totum hunc paragraphum omisit.

k Idem Torstantop legit, forsan is qui in tabulis Dostrup, inter Ringstadium & Roschildam.

CAPUT IV.
S. Wilhelmi virtutes, & quædam viventis miracula.

[36] [Inter tribulationes & insidias invictus multa patitur] Furens adhuc hostis antiquus, quod tentationes suas adversus Christum Domini nullus sequeretur effectus, disposuit per satellites suos efficere, quod per se nequiverat implere: unde inspiravit cordibus Fratrum quorumdam, ut hominem Dei variis contumeliis afficerent, & multis injuriis lacesserent, & sic cum dedecore ad proprios lares cogerent repedare. [Rom. 5, 3] Ipse autem a verbis impiorum non timuit, quia firmatus erat supra firmam petram: frequenter enim secum commemorabat illud Apostolicum, Tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem; spes autem non confundit. [Rom. 5, 3.] Cumque in talibus filii degeneres processum nō haberent, consilium fecerunt in unum ut eum morti traderent: aliquando enim eum sacco impositum in mari demergere disponebant, aliquando eum telis confodere, & aliquando Sclavis vendere; sepius cerebro ipsius securibus impactis extinguere moliebantur: sed Deus, cujus providentia in sui dispositione non fallitur, dissipavit consilia eorum, & dilecto suo dedit cum tentatione proventum.

[37] Sed cur hoc facere attentabant? Quia cum Deo erat spiritus ejus, in rigore Ordinis tenendo, [propter disciplinam.] & in omni religionis observantia, nec patiebatur eos per abrupta vitiorum discurrere: erat enim sanctæ religionis indeficiens imitator, Ordinis ac sanctæ institutionis admirabilis conservator, vitiorum fortis exstirpator, virtutum verus amator; quæque honesta & sanctimoniæ plena investigans & docens. Severus extitit in correptione, sedulus in correctione, dulcis & humilis in hortatione, modestus in reddenda ratione: in sermone verax, in judicio justus, in commisso fidelis. Infirmorum erat consolator, pauperum ac peregrinorum benignissimus procurator. Insistebat vigiliis, ieiuniis & continuis orationibus, curam sui gregis infatigabiliter agens, eumque, ut fidelis servus talentum sibi creditum lucrifaceret, [ejusdem in regimine virtutes præclaræ, discretio,] Domino suo jugiter precibus commendabat. Fratribus nocte quiescentibus, horas matutinales vigiliis anticipabat, Dominique misericordiam pro eisdem devotis gemitibus exorabat. In sermonibus suis, quibus Fratres ad bene agendum instruebat, promptus erat ad lacrymas & ad lamenta, in tantum ut auditores suos sæpius ad pœnitentiam & cordis compunctionem provocaret, & cunctis liquido constaret divinam illi semper adesse gratiam. Zelo Ordinis animatus aliquando elatis & superbis rigidus erat, atque transgressores Ordinis emendatoriam subire vindictam cogebat & ferre sententiam: noverat enim quod pro tot esset rationem Deo redditurus, quot suo exemplo aut silentio a semitis justitiæ sineret aberrare. Denique illos qui obstinatæ mentis erant, nec ad veniam petendam pro suis excessibus inclinabantur, ipse eis formam humilitatis ostendens, ab eis veniam contra regulam suæ dignitatis postulabat.

[38] In persecutionibus, quæ ei a discipulis suis & aliis inferebantur, [fortitudo,] constans erat & patiens, & virtute patientiæ omnes vincebat. Virtus pietatis & misericordiæ in eo tantum abundabat, ut in illū peccantes, & post peccata ad veniam redeuntes, cum omni hilaritate & modestia exciperet, & pro eorum excessibus uberrime fleret, Dominoque pro eorum conversione gratias referret multimodas. Caritatem semper sectabatur, [caritas,] invidias & detractiones detestabatur, verbum inhonestū sive vaniloquium sive risus ineptos minime proferebat, vel ab ore alicujus audire volebat. Sermo ei jugiter erat de pace & concordia, & humilitate & mansuetudine, & de honore quo se Fratres invicem prævenire habebant. In orationibus frequens, [pietas,] in lectionibus assiduus, in devotione extitit præcipuus. Horis quoque diurnis ac nocturnis, sine magno necessitatis articulo, numquam abesse volebat. [austeritas vitæ,] Circa devotionem in choro, psallentium, ac sacrum altaris ministerium animus ejus sedulo versabatur, & devotiores in his tenerrime diligebat Cilicio carnem suam usque ad diem mortis domabat, ipsamque spiritui servire cogebat. Frugalem mensam habere volebat, non propter corporis sui refectionē, cum miræ esset abstinentiæ; sed propter pauperū & infirmorum refocillationem, quos paterno fovebat affectu. In stratu suo [nihil] habebat, præter laneotum a straminibus superpositum, aut pelles ursorum propter frigus expellendum, quando magis sæviebat hyems, nisi nimiæ infirmitatis molestia mollioribus eum indulgere membra coëgisset: & sicut modicus erat ei victus, sic & vestitus.

[39] [condit monasterium S, Thomæ.] Monasterium S. Thomæ Apostoli, in loco qui Paraclitus b vocatur, primus construxit, & Ordinem S. Augustini in eo transtulit, & transferendo observari instituit, ac privilegio Domini Alexandri Papæ ibidem perpetuo observandum confirmari fecit. Nunc vero quia in laude viri Dei utcumque a proposito digressi sumus, ad ea quæ inchoavimus depromere, redeamus. [sanatur dysentericus,] Cuidam dysenterico, in villa que Methelhuse ab indigenis dicitur, per visum revelatum est, ut de cibo Abbatis Wilhelmi gustaret, & sanaretur a languore suo. Credidit homo ille sermoni quem audierat, & misso nuntio citius ad claustrum, quod voluit petivit & accepit. Cumque allatos cibos comedisset, cessante fluxu infirmitatis suæ, statim per eosdem intus reformari meruit.

[40] Quædam puella, de villa vocabulo Nadweth, claustro vicina, [& puella moribunda] magnæ infirmitatis tenebatur cruciatu: cumque per tres dies jaceret quasi corpus exanime, vitalisque calor tantū membris ipsius inesse videretur; circumsteterunt eam amici ejus & cognati, lugentes eam tamquam defunctam Mater autem puellæ, Brigida nomine, quia multos dies & noctes duxerat insomnes super eam, faciendo vigilias, quarta die levi corripitur sopore: cumque obdormiret, vidit in somno mulierem, niveas vestes indutam, lecto ægrotantis assistere, sibiq; talia dicere: Molestaris, mulier, plurimum pro filia tua. At illa: Quid mirum? triduo enim sustinemus eam, jam jam migraturam: & ecce adhuc tempus superest. Respōdit altera; Scito filiam tuam sanitatem posse recuperare vitæque augmentū sumere, si de cibo vel reliquiis Abbatis Wilhelmi de Paraclito gustaverit. His dictis disparuit: mater vero puellæ evigilans, omnia, quæ in somnis audierat & viderat, cunctis qui aderant exposuit. Consulunt illi monentis mandato parere, quia prædictus Abbas a multis Sanctus habebatur, & vere sic erat, fulgente in eo gratia divina.

[41] Mulier igitur spe bonæ visionis & consolatione suorum confortata, ad claustrum mobiliore properat gressu, & officialibus, quos extra ambitum claustri invenit, [gustatis cibis sancto paratis,] visionem quam viderat ex ordine pandit. Nuntiatur ergo a Fratribus Abbati mulieris petitio, & retexitur ejusdem de filiæ suæ remedio cælitus manifestata visio. Vir Domini, super afflictos pia semper gestans viscera, tam matri quam filiæ compatiens; pisces, quos c perticas vocamus, & sorbitium, quod sibi fuerat præparatum, jussit mulieri in nomine Domini impartiri, ut esset salus & remedium puellæ, in discrimine mortis laboranti. Gavisa illa de munere, mox domum redit propere, & quod secum attulit sorbile ocius ori infudit filiæ. Quod cum tertio factum fuisset, & ad interiora miro laberetur rugitu; revixit puella, & attraxit spiritum, & post paululum resedit quæ fuerat quasi mortua: & cum accessissent ad eam sui, aperiens os suum benedixit Deum, & dixit: Jam non moriar, sed vivam, & narrabo opera Domini: confido enim in Domino, quod precibus & meritis Wilhelmi Abbatis reddita sim sanitati. Qui ad eam convenerant, testimonium perhibebant veritati de his, & scimus quia verum est testimonium eorum.

[42] Languebat quidam in villa Anese d, & desiderabat libere aquam de fonte, [item alius hausta aqua per eum missa.] quem Abbas fecerat emundari & firmis clausuris signari: sed quia nullus ad eumdem fontem poterat habere accessum, nisi ad nutum illius qui eum servabat clausum, fecit ille Abbati suum intimari desiderium. Accitus est igitur Fr. Ericus, qui supradicti fontis habebat custodiam, præceptumque est illi, ut de ipsius aqua ægroto porrigat poculum. Cumque allatam gustasset languidus, mox cognovit quam saluber est gustus ejus: quia non tantum sitim suam extinxit, sed etiam optatæ salutis gratiam contulit.

[43] Quidam monachus Cisterciensis ordinis, Haquinus nomine, de claustro Esrom e, [Sanatur raucus, impositione manus;] tanta raucitate obtusi pectoris per multos annos anxiabatur, ut vix a circumstantibus eum discerni poterat quid diceret. Cumq; nullo antidoto potionis vel alterius artis, remedium suæ infirmitatis invenisset; incidit ei bonum consilium, ut ad azylum S. Thomæ de Paraclito declinaret. Venit ergo, & Patrem monasterii adiens, quid pateretur querulo murmure exposuit, & cœpit eum humiliter rogare, ut ob gratiam recuperandæ sanitatis manū gutturi suo imponeret. Vir autem Domini, ad rogantem aliquantulum jucundatus, præmisso signo Crucis, tetigit guttur suum, dicens, Sanet te filius Dei. Et exauditus est pro sua reverentia: nā monachus divinum sibi sensit adesse auxiliū: quia arteriæ anheli pectoris paulatim dilatabantur, & organum vocis diu amissæ de die in diem reformabatur. Reversus igitur ad domum, unde exierat, confirmabat Fratres suos, manifestans omnibus, quoniam in Paraclito est Senior, qui novit homines curare; affirmans, quoniam hic est Wilhelmus Abbas.

[44] Quodam tempore, cū Wilhelmus a Curia Romana f rediret, equus servi sui inter rupes Alpium læsus pedem, iter nullum facere potuit; [equus læsus attactu;] de quo infortunio animo turbatus, exoravit Altissimū, ut propter merita Sanctorum, quorum secum Reliquias retulit, sanaretur equus ille. Finita oratione, pedem equi dolore plenum manibus palpavit, & palpando dolorem mitigavit: & ex illa hora sanatus est equus ille, inceptum peragens iter.

[45] Quodam die, cum ad negotia domus exiret, equitavit quemdam g roncinum: Frater autem, [Immutatur segnis equi incessus:] qui cum eo ibat, considerans pulchritudinem equi & dispositionem membrorum ipsius, ait. Proh dolor! quod talis equus non h ambulat. Cui Abbas; Credisne quod poterit ambulare? At ille: Minime credo, quia senex est, & naturalem minime immutabit cursum. Cui iterum Abbas: Modicæ fidei, quid dubitas? potens est Deus facere eum ambulare quantum vobis placuerit. Et hæc dicens, cœpit eum urgere calcaribus. Ille vero soliti cursus oblitus, gressus faciebat planos, bene ambulando quamdiu vir Dei dorso ejus insedit. Frater vero de viso miraculo admiratione plenus, reversus domum narravit Fratribus suis, que gesta erant in via; quomodo Pater monasterii fecit roncinum ambulare; & mirati sunt universi.

[46] Quodam tempore lecto ægritudinis incubuit, nimiæ infirmitatis detentus cruciatu: [S. Guilielmus ægrotās periculose.] cumque de spatio suæ vitæ dubitaret, nocte Dominica, graviori infirmitatis agitatus stimulo, invocavit Dominam suam B. Genovefam, quam toto mentis desiderio amabat, ut sui memor Dominum pro eo precatura accederet. Illa devoti servi sui miserta, cum parum obdormiret, apparuit ei, stans a parte pedum lecti in quo jacebat; & facie jucunda & alloquio dulci consolabatur eum, dicens; Ne timeas, quoniam bonum Dominum habemus. Ille ex hilaritate vultus eam agnoscens, cœpit gratias agere venienti, inquirens, quis esset Dominus ille. Cui illa: Jesus filius Dei. Vir autem Domini audiens filium Dei nominari, quantum sopor sinebat, exultabat uberius; & post paululum evigilans, & sentiens se sanitati precibus S. Genovefæ Virginis restitutum, benedixit Deum, [a S. Genovefa sanitatem exorat,] qui non derelinquit sperantes in se, sed in Sanctis suis semper est mirabilis. Multa quidem & alia per eum Dominus operari dignatus est miracula, quæ non sunt scripta in libro hoc, quia vel propter negligentiam oblivioni tradita in memoria non habentur, vel quia sanctitati ejus detrahentibus incredibilia videbantur: nunc autem ad gloriosum ejus transitum stylus reflectatur, & quo tēpore & qualiter de hoc mundo migravit ad Dominum, brevi sermone referri debet.

ANNOTATA.

a Ita in MS repertum etiam Surius testatur, ipse laneum pannum vertit: malo culcitram intelligere lana sartam, & Laneotum vocem Gallicam æstimare.

b In oppido Zelandiæ Ebbelholt, ut habet vetus MS. Eschillensi scilicet monasterio in continente ad ortum propriori.

c Imo Percas Latine & Græce, Gallice autem Perche, quod etiam significat perticam. Ex qua vocis amphibolia intelligitur scriptor hic fuisse Francus. Germanis idem piscis nominatus Bars, habeturque fluvialium omnium delicatißimus.

d Num. 76 dicitur vicina claustro. Apud Surium totus hic paragraphus desideratur.

e In septentrionali Zelandiæ ora haud longe a Croneburgo. Conventum istic institutum, ipso quo S. Bernardus obiit anno 1153, notat historia nomine Erici Regis titulata.

f Pontanus in Historia Daniæ iter hoc resert ad annum 1195, quo Canutus Rex, intelligens Gerbergam sororem suam a Rege Philippo repudiatam, hanc causam cœpit agere apud Pontificem Celestinum per suos Oratores, Andream Senonis, Cancellarium; & Abbatem Guillelmum, natione Gallum.

g Roncinus, equus est vilis: Hispanis hodieque usitata vox Rocin: an a Teutonico Ros equus: an vero a Ronce vepris, quasi haud alio pastu dignus?

h Francis, Italis, Hispanis communis hæc phrasis, qua exprimunt gradarium seu tolutarium incessum equi, artificio edocti ad passus numerose glomerandos.

CAPUT V.
Felix Sancti obitus & signa futuræ gloriæ ejus prægressa ac secuta.

[47] Ante septem annos sui transitus de hoc mundo ad Patrem, [septennio ante de sua morte præmonitus,] nocte quadam, per visum vir quam, decorus aspectu, veneranda canitie, venusta facie, adstitit ei & dixit: Septem dies vives. Ille de visione sua plurimum solicitus, sed Spiritu Domini plenus, septem dies incolumis transiens, interpretatus est per septem dies septem hebdomadas, vel septem menses, vel septem annos (quod verius erat) designari; sicut rei exitus comprobavit. Castigans igitur corpus suum & in servitutem redigens, quamquam Dominū Deum tota mentis devotione prius dilexerat, ac mandatis ipsius jugi observatione inhæserat; ab illo tamen tēpore usque ad finem vitæ suæ, ita carnem suam cum vitiis & concupiscentiis crucifixit, ut anteacta vita, respectu vitæ subsequentis, delicata fuisse crederetur ac voluptuosa. Quis enim eum sine lacrymis maxillas ejus rigantibus orantē vidit? Cumque in altari Divina celebraret, sacrū mysterium offerens Deo, sic inflammabatur, sic lacrymabatur, veluti præsentes Domini in carne aspiceret passiones. Longum est itaque verbis exprimere, quantis vigiliis, jejuniis & orationibus assiduis seipsum afflixerit, & in holocaustum Domino preparaverit. Adiecit adhuc Dominus famuli sui tentare patientiam, [ad eam se solicite præparat,] & tamquam aurum in fornace probare; ita corpus ejus ulceribus replevit, ut a planta pedis usque ad verticem non esset in eo sanitas. Ille sciens, quia virtus in infirmitate perficitur, omnia patienter sustinuit, & ait: Si bona suscepimus de manu Domini, mala autem quare non sustineamus?

[48] Interea, septem annis mira abstinentia & carnis mortificatione fere transactis, cum Quadragesima, [maxime postrema Quadragesima:] a cunctis fidelibus sacra devotione observanda, adveniret; vir Domini sedula mente meditans novissima sua, & agonem sui finis, licet diem & horam suæ resolutionis adhuc ignoraret, terminum tamen qui præteriri non poterat appropinquare sciens, quotidie, cum summa cordis contritione & lacrymarum effusione & magna reverentia, sacrificia Domini nostri Iesu Christi celebrabat, ac sacrosancta ipsius Corporis & Sanguinis participatione se præmuniebat. Quarta feria, quæ Cœnam Domini precedit, pausante eo in sua camera cum quibusdam Fratribus, qui colloquendi gratia ad ipsum convenerant, conquestus est Prior sibi & ceteris Fratribus, se numquam graviorem noctem sustinuisse. Vir autem Domini e converso respondit: Meliorem ac delectabiliorem noctem numquam me recolo habuisse: quia vidi Dominum meum Iesum Christum: duo alii cum eo erant & ego tertius, cum quibus ineffabiliter sum delectatus. Ad hæc Prior inquit, Forte, Pater sancte, Dominus in hac visitatione vos ad se vocare venit, sicut vobis promisit antequam partes Daciæ intraretis. Ad responsa Prioris suspirans, & perfundens fletibus ora, ait: Fiat mihi secundum verbum tuum.

[49] Postera die quæ Cœna Domini appellatur, ad altare Divina celebraturus accedit, [in Cœna Domini ultimum sacrificat,] & Absolutione super discipulos solito more facta, & iisdem de manibus ipsius communicatis, Missaque celebrata; Christum in pauperibus suscepturus, cum ceteris Fratribus progreditur, & mandatum cum ipsorum magna devotione peragit: quo peracto, ultimam cœnam cum discipulis suis sumpturus ingreditur, Dominicum in hoc imitatus exemplum. O felix cœna, quæ tanti Patris magis est illustrata præsentia, quam deliciis refectionis ditata! Quis verbis queat referre, quā hilaris vultus, quam jucunda facies omnibus a sancto viro est ostensa, qui illi convivio interfuerunt? Jam in vultu ipsius miro modo quoddam futuri gaudii præsagium demonstrabatur, quod ex abundantia lætitiæ, quæ in ipso ultra solitum cernebatur, cognosci poterat. Jam divina misericordia locum habitationis suæ, [& certam spem salutis exinde vultu præfert:] sibi ad cœnandum præparatum intraverat: jam Spiritus sanctus totum interiorem hominem ipsius repleverat, & velut Sponsus in thalamo, sic in cubiculo cordis sui requievit: jam demonstrabatur in carne ipsius, oculis corporeis subjecta quanto exultationis gaudio anima ejus in Domino Deo suo exultavit, ob futuræ retributionis glorificationem, quam ei Dominus dare disposuit, sicut cuidam discipulo suo honestæ conversationis viro, nomine Gerardo, ante duodecim annos & eo amplius, per visionem revelare dignatus est.

[50] Quadam nocte prædicto Canonico in suo lecto quiescenti, [transiturus ad gloriam, de qua ei præparata,] quidam maturus ætate sic intonat, Surge, sequere me. Quem secutus, ad ignota loca deducitur: tandem in quamdam planitiem, valde speciosam & floribus amœnam, venientes, domum miræ magnitudinis, marmoreis lapidibus constructam, subeunt. Quanta autem claritas, quanta odoris suavitas, quam mira jucunditas illi domui inerat, lingua videntis exprimere non suffecit: sedes autem in ea locata erat gemmis pretiosis & auro purissimo adornata, & in medio sedis corona aurea posita, lapidibus pretiosissimis decorata, sed ad huc imperfecta: in circuitu autem sedis erant quatuor viri, in albis sedentes, laminas aureas cum lapidibus pretiosis ad perfectionem coronæ componentes. Cumque jam dictus Frater, [pridem ejus discipulo fuit revelatum.] admiratione plenus & veluti in ecstasi raptus, ostensa sibi tacitus considerabat; ductor suus affatur eum his verbis: Scis cujus est hæc sedes vel corona? Illo negante se scire, ait: Hanc sedem Abbas vester in tempore suæ conversionis a seculo ad Dominum promeruit, quando domos & divitias & hujus mundi gloriam pro Christo reliquit, & seipsum abnegavit, tollens crucem suam sequendo Redemptorem: corona vero cum perfecta fuerit multis tribulationibus & diris persecutionibus, quas pro Ordinis observantia viriliter sustinuit & adhuc sustinebit, coronabitur; implebiturque in eo, quod Jacobus Apostolus dicit, Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se,

[51] Postquam surrexit a cœna, voluit lavare pedes discipulorum suorum: [extrema correptus ægritudine,] sed tactus gravissimo dolore lateris, non est permissus. [Jac. 1, 12.] Residens ergo, sic orabat: Domine Deus, in omnibus & per omnia fiat voluntas tua, qui es benedictus in secula. Illumina faciem tuam super servum tuum, & salvum me fac, & non confundas me ab expectatione mea: ne projicias me in tempore senectutis; cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me. Perseverante itaque infirmitate & magis ingravescente, cubatum deducitur; residuum diei & medietatem noctis subsequentis cum magno cruciatu sufferens. Postea, quia in eo gratia divina vacua non fuit, dolor ille sedatur & leni febre corripitur: cumque viribus corporis cœpisset destitui, in Vigilia Paschæ, Fratres, qui ad eum visitandi gratia convenerant, rogaverunt eum, ut sibi provideret & sacra Vnctione perungeretur. Quibus ista persuadentibus, inquit: Non est mihi, ut putatis: nihil doloris, nihilque debilitatis in corpore penitus sentio. Vellem mihi lectum in choro fieri, ut futuræ noctis Dominicæ Resurrectionis ministerio interessem. Quibus respondentibus, se canentium voces nequaquam sufferre posse; intulit, Faciamus ergo, quod melius est. O veneranda tanti viri circa cultum divini obsequii immutabilis devotio, quæ nec alicujus rei eventu, nec tanti defectus incommodo potuit minorari!

[52] [novo induitur cilicio,] Illo autem sic laborante, assignati sunt Fratres, qui in vigiliis excubantes custodirent eum. Sancta igitur nocte Dominicæ Resurrectionis, vir Dei de suo transitu solicitus, unum de sibi adstantibus advocans, dixit: Scis, fili, quia nova advenit solennitas, cuncto populo veneranda: debemus ideo novis indui vestibus. Affer mihi vestem, quam habes, ut illam induam. Intelligens ille de qua veste loqueretur, attulit ei cilicium novum, & submoto veteri vestivit eum novo. Cumque in magno foret defectu, a custodibus suis iterum admonetur ut sacri Olei liquore frueretur. Quibus ista persuadentibus, respondit: Præstante Domino nostro Iesu Christo, lucem expectabo. Interea Conventu gloriosæ noctis vigiliis & laudibus insistente, cum tertia Lectio finem accepisset, & tertium Responsorium a inchoatum fuisset, Cum transisset sabbatum; unus ex custodibus festinanter accurrit, indicans eum cito migraturum. Depulsa noctis caligine, aurora sacræ lucis tunc rutilabat, quam vir Dei se promiserat exspectaturum: cumque illud Responsorium cantaretur, [& rite inunctus pie moritur,] Ut venientes ungerent Jesum; Prior accitis aliquibus Fratribus chorum exivit, ferens secum sacri Olei liquorem, quo venerabilem Patrem jam agonizantem perungeret. Quibus advenientibus hoc solum Sanctus Dei sæpius replicabat: Cito, cito. b Unctione expleta depositus est in cinerem & cilicium, ut secundum B. Martini doctrinam in cinere & cilicio Christianus & verus Catholicus moreretur. Quo facto pretiosam resolutus in mortem emisit spiritum, octavo Idus Aprilis, anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo secundo, ætatis suæ anno nonagesimo octavo, postquam vero curam Dominici gregis suscepit quadragesimo.

[53] Sic illa anima, a carnis ergastulo egressa, de tristitia ad lætitiam, de labore ad requiem, de mundo transivit ad Dominum. Spirituales autem filii, [ipso die Paschæ,] venerandi Patris corpus cum hymnis & canticis, cum gemitibus & lacrymis, in sanctam transtulerunt ecclesiam, collocantes illud in medio choro. Quibus in sedibus suis receptis, Te Deum laudamus incipitur, & matutinales Laudes Resurrectionis Dominicæ, lacrymosis vocibus canentium, debita tamen veneratione explentur. Quam sit mirabilis Deus in Sanctis suis, lector, animadverte: quia nec vita istius viri fuit sine gloria, nec mors sine gratia, sed in conspectu Dei multum pretiosa: illo enim die suscepit eum Dominus in paradisum, quo idem Dominus victor ab inferis surrexit; & qui solennia dominicæ Resurrectionis cum magno tripudio sæpius celebravit in terris, eodem die cum debito honore Angelicis est associatus choris. [postridie sepelitur:] Altera die Paschæ sepultus est ante altare S. Thomæ Apostoli, quod ipse construxerat; Domino Abbate Turchillo ecclesiæ B. Mariæ c de Errom, cum monachis suis, obsequium funeri ejus impendente, & Sacerdotibus ac Clericis multisque aliis cum magna devotione accurrentibus, ut ipsius exequiis interessent. In quo loco Dominus noster Iesus Christus, ad laudem & gloriam sui nominis, per gloriosi Confessoris sui suffragia, usque in hodiernum diem innumera prestat beneficia, his qui ex toto corde quærunt illum, cui est honor & gloria, per infinita secula seculorum. Amen. d

[54] O quantus erat luctus omnium! quanta præcipue lamenta discipulorum, qui licet de tanti Patris glorificatione certi haberemur, ejus tamen orbati, [lenitur luctus discipulorum] presentia, humano more tristabamur. Dies festi nostri conversi sunt in luctum, & sabbata nostra in lamentationem: licet gaudendum nobis esset, quod quem doctorem habuimus in terris, intercessorem haberemus in cælis, si mens doloris rationem admitteret. Sed benedictus Deus, qui tristitiam nostram convertit in gaudium: nam post transitum Patris nostri juvenes nostri visiones videbant, & seniores nostri somnia somniabant, per quæ certi eramus quod Dominus in brevi Sanctum suum esset mirificaturus.

[55] Erant duo juvenes de familia ipsius sancti, in diversis constituti regionibus, [gemina visione.] qui in ipsa hora sui transitus de hoc mundo, in visione viderunt quomodo ad gaudium transivit Angelorum: & licet eorum aliquantulum diversa est visio, utraque tamen plena fide relatione digna est & memoria. Alter istorum, Nicolaus nomine, in Teutonicis partibus in civitate e Hildesheim studio litterarum operam dabat: [qua ostensus est in cælum ascendere,] hic eadem hora, qua vir Dei glebam sui corporis cælum ingressurus deposuit, vidit per visionem quamdam personam sibi ignotam, stola candida amictam, cælum conscendere: & sicut in picturis solet fieri, in quibus Domini Ascensio memoratur, totus infra nubes susceptus depingitur, tantumque pedes ipsius apparent; sic & iste Sanctus infra nubes candidas susceptus est, tantumque pedes ejus & vestimentorum extremitates videbantur. Cumque ille in cælum fixis luminibus visa admiraretur, adstitit ei vir quidam dicens; Quid admiraris aspiciens in cælum: hic homo assumptus in cælum, Abbas vester est; qui in patientia vicit persecutiones seculi: nunc autem coronatur, quia fideliter vixit in mandatis Domini. Expergefactus ille, & per viam ductus ad monasterium unde apostatando recesserat, [comitantibus Angelis] rediit; atque offerens se emendationi, prædictam visionem omnibus intimavit.

[56] Alteri supradictorum, Godmundo nomine, in claustro, quod f Sora dicitur, commoranti, glorificati hominis talis ostensa est visio. Appropinquante diluculo Dominicæ Resurrectionis, aspiciebat in visu, pene vigilans, multitudinem Angelorum, prædulci suavitate canentium: inter quos duo Angeli, ineffabili claritate fulgidi, quemdam ætate maturum, Sacerdotalibus vestibus decoratum, a dextris & a sinistris sustentabant, brachia ipsius humeris suis tenentes innixa, & ad cælum usque progredientes. Hos sequebatur diabolus, non minima dæmonum furentium atque stridentium stipatus caterva. Sanctis vero Angelis in cælum receptis, ille hostis antiquus, dolenti similis, via qua venerat cum suis remeabat: quidam autem dæmonum lento sequebantur; gradu, claudicando incedentes. Ille qui hanc visionem videbat, [dæmonibusq; confusis.] audacior factus, uni eorum qui tardior ceteris veniebat, ait: Adjuro te per Filium Dei, ut indices mihi quæ sunt hæc quæ vidi. Ille interrogantem se torva facie & obliquo oculo intuitus, respondit: Si scire vis, Abbas vester Wilhelmus de mundo est sublatus, & tanto obsequio Angelorum, in cælo deportatus: nos autem venimus, ut aliquid juris nostri in eo haberemus; sed violentiam ab Angelis passi, frustrati sumus a proposito nostro. Mane prima sabbati surgens predictus juvenis, magistro suo & omnibus qui cum eo erant visionem suam exposuit: qui respondentes dixerunt: Vere credimus quod jam dormitionem accepit, & in pace factus est locus ejus. Tandem reversus ad domum nostram, eadem nobis ex Ordine intimare curavit, & suscepto Religionis habitu ibidem Deo militare cœpit.

ANNOTATA.

a Iuxta usum Canonicorum Regularium, qui etiam apud Præmonstratenses obtinet, acceptus ex veteri usu plerarumque Ecclesiarum Galliæ, uti ex earum propriis Breviariis liquet. Romana Ecclesia, quæ post tertiam Lectionem Paschalem immediate subjungit hymnum Ambrosianum, hoc Responsorium subjicit Lectioni secundæ.

b Ejus morientis verba hæc refert Severus Sulpitius in Vita: Non decet Christianum nisi in cinere mori.

c De fundatione hujus Cisterciensis monasterii jam egimus, ad Caput præcedens litt. e

d Credibile est primæ scriptionis hic finem fuisse: sed paulo post addita ab auctore sequentia usque ad num. 58.

e In Ducatu Brunswicensi Episcopalis civitas Hildesheim, Archiepiscopo Coloniensi nunc commissa, initium debet Ludovico Pio, qui illic ædificato palatio eodem transtulit Aulicensem Episcopatum, a parente Carolo Magno erectum ad Saxonum conversionem.

f Ordinis Cisterciensis monasterium est Sora, anno 1161 inchoatum in Zelandia, distans Ringhstadio ad Occidentem trium vel quatuor horarum spatio.

CAPUT VI.
Miracula post transitum S. VVilhelmi.

[57] Salvator noster Jesus Christus, volens dilectissimi Confessoris sui Wilhelmi, [Ad æmulorū confusionem] quem stola immortalitatis post mortem vestivit in cælis, in conspectu filiorum hominum insignia revelare virtutum; dedit ei potestatem, super infirmos variis languoribus, faciendi opera quæ ipse fecit, & majora horum: ut collaudent multi sapientiam ejus, & usque in seculum non deleatur & non recedat memoria ejus, & nomen ejus requiratur in generatione & in generationem. Cœpit igitur servus Dei, postquam dormivit cum patribus suis, primo inter incredulos & æmulos suos, quasi stella matutina in medio nebulæ, paulatim rutilare miraculis; ut mendaces ostenderet, qui maculaverunt illum & detraxerunt sanctitati ejus, blasphemantes nomen ejus. Postquam autem clarificatus est apud proximos suos, cœpit ad laudem & gloriam nominis ejus qui cunctos condidit Sanctos, quasi sol refulgens in meridie, longe lateque majoribus & crebrioribus coruscare prodigiis: unde a quatuor plagis terræ factus est concursus populorum, [miraculis clarescit,] cernere cupientium quæ per eum fiebant mirabilia. Dæmonia ab obsessis corporibus effugabat, paralyticos sanabat, cæcis visum restituebat, claudis gressum, surdis auditum, mutis loquelam, contractos ac propriis genibus repentes in statum erigebat debitum, leprosos mundabat, mortuos suscitabat, & semi mortuos a faucibus ipsius mortis ad vitam revocabat; & non tantum homines sed & animalia sanabat, quemadmodum multiplicabat Deus misericordiam suam cum illo: venti turbines suos ad invocationem ipsius nominis coërcebant, & maria ab amaritudine quiescebant. Sed his breviter commemoratis, veniamus ad miracula, quæ vel audivimus vel vidimus in civitate Dei nostri, id est in Paraclito, ubi requiescit gloriosus Confessor Dei Wilhelmus. a

[58] [primum in dentibus qui viventi exciderant,] Cum adhuc esset Abbas Wilhelmus in corpore corruptibili, laborans senio, duo dentes ex capite ejus avulsi sunt: quos committens Fratri Saxoni, dixit: Habe custodiam horum dentium penes te, & noli illos amittere. Fecit ille quod rogatus fuerat, hæsitans intra se cur hoc ei mandatum dedisset. Postquam autem tulit eum Dominus de medio, discipuli ejus qui superstites erant, in memoriam tanti Patris, aliquid de rebus vel vestimentis ejus sibi impertiri optabant: inter quos ad fuit Sacrista, Brixius nomine, conquerens se nihil de rebus ipsius accepisse, preter mitram pelliceam, quam solitus erat gestare in capite. Cui sic conquerenti. Frater cui dentes commissi fuerant, respondit: Dabo tibi donum non parvum, immo magnum, margaritam pretiosam, scilicet dentem Patris nostri, qui te in vita sua dilexit, non singulariter solum, sed specialiter unum. Et hæc dicens, tradidit dentem. Ille pro collato sibi munere gratias agens multimodas, susceptum dentem, prout decuit, in magna habuit veneratione. O quanta Deus mortalibus per hunc dētem postmodum contulit beneficia! quæ si scriberentur, mens infirma credere nequaquam acquiesceret.

[59] Erat tunc temporis in claustro quidam scholaris, Grimolfus nomine, fere quindecim annos ab ortu habens, [quorum ablutione sanatur morbus caducus,] morbo laborans caduco. Quodam die, cum in terram prædicto morbo elisus, volutaretur spumans, supervenit Abbas Richardus, viri Dei successor: & misericordia motus super eum, dicit secretario qui secum venerat: Vides quam miserabiliter cruciatur Clericus iste? Vade ocius, & dentem Patris in aqua lava, & ipsam aquam ori ejus infunde, ut probemus quid virtutis habeat in se dens ille. Obtemperans præcepto Abbatis, sibi injunctum implevit: cumque salutiferum liquorem ori laborantis infundere vellet, non potuit, quia dentes ad invicem tenebat compressos. Arripiens igitur cultellum fauces illius disiunxit, infundens ori ejus aquam allatam: quam cum gustando absorbuisset, cœpit fremere & gemere, sicut si bullientem olei liquorem sumpsisset: post paululum tamen requievit, quasi in ecstasi raptus. Transactis aliquibus horis diei, revixit spiritus ejus, & resurrexit sanus: de reliquo vero morbus ille eum non tetigit, neque contristavit, nec quidquam molestiæ intulit. Hoc initium signorum fecit servus Dei post transitum suum, in conspectu discipulorum suorum, & manifestavit gloriam suam. Eamdem consecutus est misericordiam Sueno filius Tolph, morbo laborans simili.

[60] Manifestavit iterum S. Wilhelmus gloriam sanctitatis suæ in villa b Frisleven: manifestavit autem sic. [& energumenæ duæ liberantur.] Erat inibi mulier quædam, obsessa dæmone pessimo: quæ omnibus ad se consolationis causa accedentibus secreta cordis detegebat, & exprobrabat peccata, prout suggessit ei inimicus. Diaconus, qui erat in villa illa, venit ut invocaret super cum nomen Dei sui, & ejiceret dæmonium. Vidit mulier Diaconum ad se intrantem, & concitata ad contumelias, exclamavit: Diacone, ad quid venis? sta foris. Non es dignus ut intres sub tecto meo. Quis es, bene novi, & facta tua; habens scientiam viarum tuarum. Tu es qui pauperis mulieris gallinam furabaris, & deplumabas, & plumas cum pennis subtus una sæpe abscondebas, & eamdem in cœna edebas, putans furtum tuum me latere. Recede a me, pessime; recede: longe sit a me benedictio tua. Diaconus de sibi objectis confusus, tristior quam advenerat in domum suam est reversus, objecti criminis conscius. Conversus quidam de familia & de domo ipsius Sancti, in eadem villa existens mansionarius, predictæ mulieris detestatus insaniam, venit ad claustrum, & petiit sibi dari aquam, in qua dens sancti viri lotus esset. Petiit, & obtinuit, & reversus obtulit illam mulieri ad bibendum: bibit, & expulso spiritu immundo salva facta est ex infirmitate sua. Postea non multo elapso tempore, altera mulier in eadem villa arrepta est a dæmonio, & simili curata est medicamine.

[61] Iter faciente Fr. Saxone, dum transiret Metheluse, homines illius villæ clamabant ad eum, [item in Mettelhuse alia,] dicentes: Domine, si quid potes, adjuva nos, misertus nostri. Quos cum interrogaret, quid haberent, & quid sibi vellent fieri; responderunt, Est hic mulier, Hestrith nomine, quæ habens nimium appetitum edendi radices olerum, ingressa est hortum suum, & cœpit eas ab humo effodere, & effossas avide corrodere; quod cum fecisset, statim insiluit in eam spiritus malignus, vehementer discerpens eam: & ecce eam ligatam tenemus, ne seipsam interficiat ac pueros suos strangulet: virgis eam cædimus & majora flagella minamur, sed in hoc non proficimus, imo magis pœnam pœnæ accumulamus. Commotus ille super infortunio mulieris, jussit sibi aquam exhiberi, quam dente S. Wilhelmi, quem sibi retinuerat, consignans, & in ea tingens, invocato nomine sanctæ Trinitatis & ipsius Sancti, dedit eis ut auferrent, ac furenti porrigerent mulieri. Cumque oblatam bibisset aquam, mox hospes improbus, vim sacri liquoris non sustinens, domicilum quod occupaverat reliquit invitus, mulierque sensum recepit pristinum. Frater vero supradictus post paululum reversus, declinavit ad domum mulieris, ut videret qualiter se haberet: invenit eam sane sapientem, & laudantem Deum in Sancto suo, qui fecit misericordiam suam cum illa.

[62] [& parturiēs præmortuo fœtis] In eadem villa uxor Wideri erat gravida: impletum est tempus illius pariendi, sed præ difficultate partus parere non poterat. Torquebatur misere; laborans partu, sed non pariens; languens, sed non moriens. Talibus cruciatibus afflicta, omnibus suis fit causa doloris. Interea intra matris claustra infans privatur vita, & fit infelicis matris uterus miseræ prolis tumulus: jacet funus in funere, mortuum in moriente, ante subtractum quam visum, ante sepultum quam natum. Vir autem ipsius, pro morte mulieris suæ anxius, huc illucque discurrit; omnes circumvenit, si quid remedii moribundæ mulieri posset reperire. Tandem venit ad claustrum, Sacristam invenit, inquirit ab eo si aliquid consilii, scripto vel medicina, novit contra tam miserum casum. Cui sic interroganti, respondit: Non est opus medicina vel scripto in tali articulo, sed Dei & Sanctorum suffragio: si fidem adhibueris, credo me ei antidotum posse conferre salutis. [eadem aqua hausta vita servat.] Lavabo dentem S. Wilhelmi in aqua, quam ei deferes ad bibendum: si crediderit se ejus meritis posse liberari, post gustum illius evadet periculum mortis. Fecit quod promisit, & instructum bene in fide cum potu salutifero remisit ad propria. Cumque domum reversus fuisset, quod attulit infudit ori mulieris, præ dolore morti jam proximæ, & egreditur. Vix eo egresso foras, & liquore sancto ad secreta mulieris decurrente, peperit fœtum putridum. Quod cum vidisset, resumpto spiritu, exclamavit: Si sic mihi futurum erat, quid necesse habebam concipere. Attende, Domine, & vide, si est dolor ut est dolor meus: sed gratias tibi ago, qui me meritis sancti Confessoris tui Wilhelmi a periculo mortis liberasti. Audientes vicini quod factum fuisset cum illa tale miraculum, congratulabantur ei, dantes laudes Deo & S. Wilhelmo non minores pro secundo miraculo quam pro primo.

[63] [furiosus quidam sanæ menti redditur,] Quodam tempore, dum Fr. Saxo jam sæpe nominatus venisset Willike, & se in hospitium recepisset; intravit quidam dæmoniacus, furens & frendens. Hunc tanta vexabat dementia, ut sæpius habitatione relicta inter bestias quasi bestia viveret. Ex ingressu ipsius tota turbatur familia, timens insultum ejus. Furentem intuitus Frater, dixit, Vis comedere? Cui ille subsannando & debacchando respondit: Tu comede. Respondenti sic, iterum ait, Vis bibere? & præcepit sibi aquam ministrari. Cumque mora fieret in allatione aquæ, accepit serum quod in promptu erat; & intingens in eo dentem S. Wilhelmi, porrexit furioso. Cumque biberet, factum est in ore ejus dulce sicut mel: unde datori suo ait, Bonum est quod mihi dedisti, peto ut des amplius. Et cum bibisset secundo & tertio, expulso spiritu phantastico, compos sui effectus est. Secundo die sequebatur eumdem Fratrem ad claustrum magnificans Deum, & gratias exolvit liberatori suo Wilhelmo, docens omnes experimento sui, quia potens est & sanctum nomen ejus.

[64] Quodam tempore, cum D. Petrus Roschildensis Episcopus, c Frater noster, apud nos esset, & in vespere ad cœnam discubuisset; famuli ejus, qui inferebant ea quæ ad refectionem erant necessaria, nuntiaverunt ei dicentes, Benedictus sit Deus, quia jam vidimus oculis nostris cereum ardentem, tāquam faculam de cælo, [super sepulcrum fax accensa cælitus visa descendere:] supra sepulcrum S. Wilhelmi descendere; & tectum ecclesiæ descendenti pervium iter facere. Intravit unus post alium ejusdem visionis nuntius. Tunc Venerandus Sacerdos, luminibus erectis in cælum, benedicens Deum, sic orsus est loqui: Nisi quia potens est Dominus quod & quantum vult & quomodo vult magnificare & glorificare, vix possum adhibere fidem miraculis, quæ ad quorumdam sepulcra referuntur facta, quorum vitam & conversationem in carne existentium cognovi: sed nullus scrupulus dubietatis cordi meo inhæret de virtutibus, quæ ab isto Sancto fiunt; cujus vitam tam probatam in omnibus esse perpendi, ut vix aliquis cordis ejus contritionem aut compunctionem, mentis humilitatem, conscientiæ puritatem, ad amicos & inimicos magnam caritatem, & ad pauperes in maxima paupertate eximiam largitatem, sufficiat admirari: laudabo igitur nomen ejus assidue & collaudabo illud in confessione, quoniam stabilita sunt bona illius in Domino, & ipse erit ei merces æterna.

[65] Quædam mulier, pauper rebus, sed fide dives, præsentavit se sepulcro S. Wilhelmi, gratiam sanitatis ab eo postulatura: [ad illud curatur mulier a ventris tumore,] quæ ventrem, sicut vidimus, adeo inflatum habuit tumoris magnitudine, ut vix trium ulnarum cingulo cingeretur. Fratribus ad refectionem euntibus, illa accepta licentia ad sepulcrum viri Dei lacrymis & orationibus insistebat: ipsis sumentibus cibum corporalem, ipsa reficitur cibo spirituali: nam illo horæ spatio curata est ab infirmitate sua, veluti sibi oranti Confessor Domini respondisset: Mulier, magna est fides tua; fiat tibi sicut vis. O quam firma fides infirmæ! quam meritoria! quam cito remunerata! Fratribus ad Ecclesiam reversis, in gratiis agendis, ita tenuis & gracilis est inventa, ut vix eadem crederetur, nullum retinens vestigium tumoris sive inflationis. Interrogata si aliquam ruptionem intrinsecus vel extrinsecus sustinuisset, per quam humor noxius vel sanies defluxit; negavit se aliquid ruptionis vel doloris in sui curatione sensisse, sed tumorem sedatum fuisse, sicut placuit ei qui eam sanam fecit. In memoriam hujus facti & ad augmentum fidei aliorum, suspensum est cingulum, quo usa fuerat, habens longitudinem superius positam. Compulsantur igitur signa, & dantur laudes Deo, & glorificatur ab omnibus in miraculo, quod pro sui famuli fecit merito. Multiplicantur de die in diem prodigia; non deficit, sed augmentatur in domo Dei lecythus olei; sudat alabastrum unguenti, fragrat celestis odor balsami; concurrunt turbæ languidorum, & consequuntur præmia beneficiorum.

[66] Quantæ sanctitatis memorabilis Pater noster S. Wilhelmus in vita sua extiterit, [Queritur Sanctus in choris Canonicorum arctari se:] subsequentium veluti & præcedentium miraculorum declarabunt prodigia: ut enim pietatis suæ multimoda beneficia frequenter & in publico indigentibus exhiberet, sæpius Fratribus & aliis per visiones conquestus est, se in arcto loco concludi; eo quod in medio choro modicæ ecclesiæ, ex lignis fabricatæ, tumulatus esset, paucorum præter Fratres receptibilis; ideoque neque eis prodesse neque aliis se posse conferre optatæ sospitatis gratiam, quamdiu ibidem arctaretur & accessus hominum prohiberetur. [locoque libero relicto,] Igitur dum in septimo anno, postquam requievit a laboribus suis, sanctuarium novæ & latioris ecclesiæ ex tegulis constructum consummaretur, & chorus Fratrum in eo disponeretur, separatus longe a mauseolo viri Dei, ligneaque ecclesia peregrinis & infirmis undequaque adventantibus ad orandum relinqueretur; in vigilia Ascensionis Domini tanta multitudo populi convenit, ut ipsa ecclesia repleta, vix tota curia alios capere posset: tunc a vespera usque ad Missam subsequentis diei, quatuordecim facta sunt miracula: proxima vero Dominica quatuor, in festo vero Pentecostes omni die quatuor vel quinque.

[67] Succedente vero festo B. Botulfi Abbatis, quod d colitur octo diebus ante festum S. Joannis Baptistæ, [creberrima fiunt miracula.] cum majus altare in honore B. Thomæ Apostoli a Venerabili Rodscildensi Episcopo Petro dedicaretur, tot & tanta fiebant mirabilia, ut nullus ea referre sciat, præter illum quem nihil latet: In via enim per quam veniebant, & in silva longe a monasterio, ubi sederat vel deambulaverat servus Dei, sanabantur ægroti. O quantum gaudium & exultatio tunc fuit in omni populo, vidente magnalia & mirabilia Dei quæ operabatur per Sanctum suum! Resonabat ecclesia, resonabat & curia, resonabat & silva in voces laudantium & dicentium, Hæc est dies, quam fecit Dominus, exultemus & lætemur in ea. Reddidimus & nos pensum servitutis nostræ, cantantes & psallentes in corde & ore Domino, quoniam bonus, quoniam in seculum misericordia ejus, & quoniam visitavit nos oriens ex alto, & erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui. Tunc recordati sumus verborum ipsius, quibus consolabatur nos in vita sua, conquerentes de paupertate nostra: dicebat enim nobis: Patientes estote, quoniam adhuc visitabit vos Deus in salutari suo, & replebuntur horrea vestra saturitate, & erit locus iste valde gloriosus.

ANNOTATA.

a Hic finiuntur Acta apud Surium, & extrema clausula in contrarium prorsus sensum convertitur, ut in Comment. prævio diximus.

b Vicus est media inter Ringstadium & Faxam via, hodie fræs leuff.

c De hoc ita Claudius du Moulinet: Fuit nepos Absalonis eique successit, (scilicet anno 1178 facto Archiepiscopo) emiserat autem Canonicam Professionem Parisiis in manibus Stephani Abbatis S. Genovefæ, postea Episcopi Tornacensis, qui ad ipsum duas ex suis epistolas direxit, scilicet Ep. 157 & 163. Obitus ejus notatur in Necrologio S. Genovefæ die 18 Octobris hoc modo, Anniversarium piæ memoriæ Petri Roschildensis Episcopi, Cancellarii Regni Daciæ, Canonici nostri Professi.

d 17 Iunii: unde autem ejus cultus in Dania? Ex eo nempe, quod Dani diu in Anglia dominati, præcipuos quoque Angliæ sanctos didicerint venerari.

CAPUT VII.
Alia S. VVilhelmi miracula.

[68] Quædam mulier de a Kopmanhaven, Olava nomine, ab infantia oculos habuit dolentes, propter quam causam cæcitatem incurrit: [Illuminatur cæca una] audiens hæc famam sancti viri ubique celebrem, venit ad sepulcrum ejus, lacrymis & orationibus postulans ut lumen recipere mereretur. Petiit, & obtinuit quod voluit: nam dum orationi insisteret, aperti sunt oculi ejus, ita ut clare videret omnia. In vigilia Pentecostes juvenis viginti annorum, paralysi dissolutus & omni membrorum officio destitutus, ad tumulum S. Wilhelmi manibus aliorum apportatus, deponitur: rogatur custos sepulcri, ut exhibeat illi paralytico salutarem liquorem, scilicet aquam in qua dens S. Wilhelmi [lotus erat: qui] satisfaciens precibus rogantium, dedit aquam medicinalem, qua gustata infirmus officium membrorum recipit, omnibus articulis ad debitum usum consolidatis.

[69] Quædam mulier de b Bardeleve, Reginalda nomine, [& altera:] ab utero matris suæ egressa fuerat cæca. Sicut tenebræ ejus ita & lumen ejus: lumine carebat oculorum, sed lumine vigebat cordis. Unde in fide radicata & fundata, sciens quia prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate, ducatu fratris sui ad S. Wilhelmum peregre profecta est. Quo cum pervenisset, nocturno tempore cœpit vigilias in ipso cœmeterio facere. Cumque resideret & requiesceret a labore suo, horror gravis invasit eam, & timor & tremor venerunt super eam: unde quasi in ecstasi facta, supra pedes suos erigebatur, & manibus miros faciebat plausus: post paululum ad terram relabitur, iterumque erigitur. Cumque sic sæpius impelleretur, frater ipsius, sciens eam concepta prole esse gravidam, timuit valde ne abortivum faceret, vel quod in utero portaret pro tanta laboris magnitudine suffocaret: unde conversus ad Dominum & ad Sanctum ejus, pro ea cœpit humiliter deprecari. Quia vero oculi Domini sunt super justos & aureos ejus in preces eorum, infans conservatur in utero, & mulier illuminatur viri Dei merito: nam nox ejus versa est in lucem, & sub ipsius temporis tenebris tenebras amisit oculorum.

[70] Andreas Sacerdos de c Zunthe diutino labore oculorum periclitabatur, [Sanatur Sacerdos oculis debilis,] & timebat se lumen oculorum amittere & continuæ noctis tenebris subjici. Corde igitur contrito & spiritu humiliato, ut has tenebras evadere possit, ad S. Wilhelmum se spondet profecturum. Habens igitur spem recuperandæ sanitatis, & sciens quia stulta & infidelis promissio displicet Deo, iter aggreditur, votum suum completurus. Et quia virtus Sancti erat ad sanandum eum, in via qua veniebat, remota caligine, oculi sui cœperunt clarescere, & visum amissum recuperare. Perveniens ad sepulcrum viri Dei hoc miraculum omnibus pandit, benedicens Deum, qui dedit eis talem Patronum in salutem populi sui.

[71] [Energumeno muto loquela redditur,] Ante quinque dies festivitatis B. Joannis Baptistæ, cives Roschildenses profecti de civitate sua venerunt ad S. Wilhelmum: hos comitatus est quidam mutus, mercenarius bonus, Ketillus nomine, Normannus natione: hujus linguam satanas ligaverat undecim annos, nec quidquam loqui poterat. Postquam ecclesiam ingressus est, conturbavit eum spiritus, & elisius concidit in terram. Resurgebat sæpius, sed gradu instabili stare non valebat: vertebat se in latera, & volutabatur de loco ad locum: corruebat in faciem suam, allidebatur ad petram, quocumque impetus eum ferebat: casu frequenti læsus multumque discerptus, vestes suas projiciebat: malo suo venisse videbatur, quia insanire putabatur, quem sic virtus divina sanare disponebat. Nocte Dominica Matutinis fere decantatis, solutum est vinculum linguæ ejus & loquebatur recte, magnificans Deum. Accurrit populus ad pium & gloriosum spectaculum; tam gaudio plenum quam admiratione dignum: accurrunt Roschildenses, ut videant Ketillum loquentem, quem diu noverant obmutescentem: tandem presentatur Fratribus, & ante Priorem sistitur: cui interroganti, unde esset & quomodo loquelam perdidisset, respondit: De Norwegia sum oriundus, ante undecim annos obdormiens in campo, perdidi loquelam: obdormivi sanus, evigilavi mutus. Hæc eo referente, quædam matrona nobilis, apud quam fuerat hospitatus duobus annis, perhibebat testimonium verbis ejus, cum multis aliis qui convenerant ad diem festum.

[72] In die S. Nicolai venit ad nos quidam rusticus de d Lucethorp, cum filio suo surdo & muto, habente annos duodecim. Hunc pater deputaverat custodem pecorum suorum: qui, ut mos est pastoribus, jacens in quodam monticulo, obdormivit: Cum autem surrexisset a gravi somno, [Curatur surdus & mutus unus] surdus factus est & mutus. Rogavit nos pro filio, ut Sancti admitteretur sepulcro: roganti assensum præbuimus: custos vero sepulcri accipiens dentem S. Wilhelmi, in aquam misit, & eamdem auribus & ori pueri infudit, dicens: Præcipio tibi in nomine Domini & per virtutem S. Wilhelmi, ut dicas nobis quo voceris nomine. Ad hanc vocem adjurantis apertum est os pueri, auditu simul restituto, & respondit: Petrus. Post hæc interrogatus plura, respondit libere ad singula: videntes hæc gavisi sumus gaudio magno, laudantes Deum in Sancto suo, qui surdum fecit audire & mutum loqui.

[73] Alio tempore oblatus est quidam puer septem annorum, [& alter:] quem matris uterus in hanc lucem profudit surdum & mutum: aderat tunc in ecclesia non minima multitudo populi, quam rumor novitatis attraxit. Suscipiens ergo Frater illam communem languidorum ac infirmorum efficacem medicinam, misit in os pueri & in aures dicens: In virtute S. Wilhelmi præcipio tibi, ut post me loquaris verba, quæ me audieris proferentem. Adjuratus in virtute sancti Confessoris, mox duos sensus, sibi a primordio sui ortus denegatos, capessit, scilicet auditum & loquelam: & inchoante Fratre Dominicam orationem, loquitur verbum post verbum, voce articulata & intelligibili, licet in verbis formandis & exprimendis balbutiret: qui autem adduxerant eum, stabant stupefacti, mirantes de his quæ procedebant de ore ejus.

[74] [itemqueoculus ulcerosus] Quadam solennitate, cum innumeri utriusq; sexus ad Sanctū nostrum concurrerent, attulit quædā mulier parvulam puellam inter brachia sua, in cujus oculo ulcus excreverat immensum, & ad intuendum valde horribile. Accedens illa cum filia ad Fratrem, qui curam agebat infirmorum, rogat ut stillam sacri liquoris oculo miseræ natæ infundat. Inclinans aures petitioni mulieris, perfecit rogatum, & insuper sanctum dentem tumori applicuit. Mirum dictu! statim rupta est cutis sub oculo, velut ferro transfixa, & tumor subsidit, cedens presentiæ Reliquiarum: saniesque emanare non desiit, donec oculus aperiretur, & claritate videndi similis fieret incolumi: & omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo.

[75] Crebrescentibus miraculis & fama Confessoris crescente, [Sanitatem petenti] ad auxilium ipsius confugit quædam mulier, multis cruciata doloribus. Hæc Sanctum suppliciter exorabat, ut eam Domino suis precibus commendaret, quatenus sic se de suis miseriis liberaret, prout sciret sibi expedire. Nocturnas in ecclesia agens vigilias, cum leni correpta sopore caput reclinaret super e formam, cui sanctus in vita sua consuevit incumbere, orationi insistens, vidit Confessorem Domini assistentem sibi & dicentem; Mulier, [cita & felix mors promittitur.] revertere in domum tuam, quia in præsenti non poteris curari: est tamen salus tua in manu Domini: postquam aliquantulum temporis feceris in tuis cruciatibus, tamquam lapis vivus in cælesti ædificio collocaberis. In his verbis expergefacta mulier, lætior ex promissis efficitur quam si corporales amisisset dolores: & quæ sibi dicta fuerant circumstantibus referens, & animadvertens Dei decretum esse immutabile, reversa in domum suam, cum summa devotione vitæ suæ præstolabatur terminum.

[76] [debili sanato] Nec illud silendum esse arbitror, quod Priori relatione non est multum dissimile. Erat quidam debilis membris & quasi phreneticus, in villa Anese quæ vicina est claustro: hic solatiū suæ infirmitatis & debilitatis a Sancto volens impetrare, venit ad sarcophagum ejus. Cumque inibi quinque dies continuasset oratione & lacrymis, ut auxilium divinum super se videret; [indicatur brevi obeunda mors.] somno subditur. Dormienti apparuit Confessor Dei, inquiens: Quid hic jaces? Sanitatem in hoc loco non habebis: te autem in domum tuam redeunte sanitatem recuperabis: sed illa non erit tibi diuturna. His auditis conturbatū est cor hominis & contremuerunt ossa ejus, somnusque ab oculis ejus tollitur. Excitatus itaque & visionis suæ memor, non absque magna cordis contritione, quod audierat nobis indicavit. Instructus ergo quod divina providentia in sui dispositione non fallitur, ad proprios lares revertitur. Postmodum non multo elapso tempore robustior factus, arrepta securi, ut ligna secaret, silvam ingreditur: dumque studiosius operi insistit, robur, in quo laborabat super eum corruit, & confractus membra mortuus est. Quid tamen causæ fuerit quod talem sortitus est mortem, non est meum discutere: quia judicia Dei abyssus multa.

[77] [duæ mulieres curatæ, cæca una,] In eadem villa degebant duæ mulieres, diversa infirmitate laborantes: altera lumen amiserat oculorum, altera vero in quadam sui corporis parte sacro igne consumebatur. Sedulas Deo pro sui liberatione fundebant preces, & S. Wilhelmo se voto obligabant, ut ejus suffragantibus meritis a tanta calamitate liberari mererentur. His ita in oratione persistentibus, illa cujus oculi caligaverant, in visione videbat, se quasi peregrinationis causa monasterium S. Thomæ adire, obviumque S. Wilhelmum in via habere, superpelliceo indutum, & aspersorium cum aqua benedicta in manu ferentem: quo viso admodum pavefacta, vix audet interrogare quis esset. Nihilominus tamen interrogat: Quis es tu, Domine? Cui ille, Confide filia, ego sum Abbas Wilhelmus, quem sæpius invocasti: [altera sacrū ignem patiēs:] & nunc vado ad mulierem, quæ mordaci igne in villa tua tribulatur, quia clamat ad me tota die: tu autem interim vade ad locum requietionis meæ, & ibi præstolare adventum meum. Eadem hora evigilavit sana, lumine oculorum recepto: & in altera extinctus est ignis, non illuminans sed consumens. Ut autem breviter dicam, sicut utraque divina miseratione simul est curata, sic simul ad sepulcrum Confessoris Dei veniebant, simul in terram corruebant, simul surgebant, simul post gratiarum actiones gloriosa in se facta miracula omnibus prædicabant: nec hoc tantum illæ faciebant, sed etiam villani ipsarum, qui curationi earum testimonium cum magno gaudio perhibebant.

[78] Quidam Sacerdos de f Schania. Reinerus nomine, de Hazdelzar, [item Sacerdos eodem igne consumptus.] percussus sacro igne in lingua, ægrotabat fere ad mortem, quia erat ille languor fortissimus. Fuerat ille quondam S. Wilhelmi discipulus, sed apostatando inter seculares seculariter vivebat. Cum mors jam esset in januis, & vitæ suæ terminus acceleraret, misit filium suum ad monachos de ecclesia omnium Sanctorum, ut aliquem Fratrem sibi adduceret, qui ei Confessionis & Unctionis ministerium impenderet, & habitu suæ religionis investiret. Interim ad se reversus, & mente retractans quanta miraculorum gloria Dominus sanctum suum Wilhelmum mirificaverat; compunctus corde, quod ei vel in carne viventi vel post carnis depositionem glorificato non satisfecisset, ait intra se: Pater sancte, peccavi in cælum & coram te; jam non sum dignus vocari filius tuus. Sed parce peccatis meis: si autem, antequam nuntius redierit, aliqua salvationis gratia me visitaveris, ad domum tuam revertar, & quod deliqui curabo emendare. Corde vovit justitiam; & ecce divina miseratio, quæ semper pœnitentibus præsto est, illi adfuit, & invocantem Sanctum suum liberavit. Extinguebatur subito ignis mordax, & rumpebatur tumor in ore, & sanies mixta cum sanguine profluebat, quasi aliquis linguam digitis exprimeret. Sanus factus sanctum adivit, narrans nobis quantum Dominus fecit animæ suæ: sed tamen apostasiæ suæ renuntiare distulit: erat enim de numero illorum, qui in tempore tribulationis suæ clamant ad Dominum, & cum liberati fuerint ad iniquitatem redeunt, & est error ille peior priore.

[79] Puella quædam, in villa g Gherluse, eodem torquebatur morbo: jam loqui cessaverat, [Sanatur puella moribunda.] & horam ultimam expectabat. Erat in eadem villa quidam Clericus, Laurentius nomine, qui eam tenere diligebat. Hic præ ceteris de morte ejus, quam diligebat anima sua, anxius, ad claustrum properat, & impetrata aqua medicinali citius regreditur, & ori dilectæ suæ salutarem liquorem quem attulerat, curiosius infundit, & tumorem excrescentem eodem perungit, quo facto morbi materia extincta est & mulier convaluit ab infirmitate sua.

[80] Sed quid facilius est, dare salutem mentis an corporis? qui multos sanavit in corpore, [& mulier phrenetica,] mulierem de Ripensi h civitate sanavit in mente. Insanierat multis septimanis post partum, & viro suo, matri & sorori & ceteris amicis suis inopinatum doloris vulnus inflixerat. Ab istis ad Sanctum trahitur; manibus a tergo ligatis, licet renitens ac reclamans, Sancto præsentatur: in ecclesiam ducta, ecclesiam replet clamore, verba blasphemiæ multiplicando. Ibi tota die & tota nocte insaniens, adveniente luce solis, lucem recipere meruit rationis: soluta a vinculis, discrimen imposuit capillis suis: vestita vestibus suis, fecit gaudium suis consanguineis: in Missa matutinali sumpsit Eucharistiam de manu Sacerdotis; & quæ adducta fuerat in tristitia, jam sui compos remeavit cum lætitia.

[81] Vir quidam, Bernardus nomine, ad nundinas Schanienses tendebat navigio: cui in mare naviganti, [Accipiter amissus restituitur,] accipiter, quem in manu tenebat, elapsus abvolavit. Altera die cum ad portum applicuisset, & ad prandendum discubuisset, audivit a secum discumbentibus, per S. Wilhelmum suis temporibus inaudita fieri miracula. Quibus admiratus & de amissione sui accipitris cor adhuc habens saucium, in hunc prorupit sermonem: S. Wilhelme, redde mihi accipitrem meum, & dabo tibi marcam ceræ. Finitis his verbis, accipiter nutu divino advenit, & coram eo resedit. Attonitus novitate tanti miraculi, quod Sancto vovit, reddere non distulit, laudem referens Altissimo, qui dedit talem potestatem hominibus. Magnus Confessor noster, & magna virtus ejus, & miraculorum ejus non est numerus.

[82] Allata est quædam mulier ad sepulcrum ejus, Cæcilia nomine, de villa i Ekebe, membra habens universa paralysi nimia dissoluta; manuum, pedum, [Mulier paralytica sanatur.] totiusque corporis sui penitus impos jacebat: nullum vitæ videbatur habere indicium, nisi quod oculis inerat motio. Quocumque illam corporis vocabat necessitas, duorum vel trium ferebatur auxilio; quia non seipsam a latere in latus vertere, non manus vel expansas claudere vel clausas porrigere, non pedes vel protensos retrahere vel ad se collectos protendere valebat. Jacebat ab hora nona usque in vesperam, Dei expectans misericordiam. Tunc primo incepit tremere, deinde caput parumper movere: sensit tandem crura pedesque ab insensibilitate revocari, calefieri nervos, totumque corpus præter dexterum brachium in quamdā agilitatis gratiam renovari. Sensit igitur & experta est, manifesta Dei virtute se sanam effectam, præter dexterum brachium, quod ad sui correctionem remansit aridum. Lætabunda illico resedit, & lacrymispræ lætitia obortis Sancto gratiarum actiones relatura, ad tumbam ipsius accedit. Fit clamor in populo, laudatur Deus in excelso, [solo brachio excepto,] qui tantam curationis gratiā sancto suo præstat Wilhelmo. Cur tamen brachium aridum remanserit, nec omnimodam consecuta sit sanitatem, stupet mulier, miratur Frater sepulcri custos. Unde sequenti Dominica rogat eam redire, & pietatem Domini & ipsius Sancti pro brachii sui restauratione efflagitare. Conservabat mulier verba rogantis corde suo, & Dominica sequenti revertitur: sed qualis venit, talis recessit.

[83] Iterum in sancto die Pentecostes rediit: nec tunc exaudiri meruit. [quod ipsum, facta occulti peccati confessione,] Miratur custos sepulcri mulierem toties casso labore venire & redire, ait illi; Mulier, scrutare conscientiam tuam, & diligenter inquire si aliqua via iniquitatis in te est, & confitere eam, & mundaberis. Paruit sanis dictis, & in domo sua statuit ante oculos cordis occulta conscientiæ, diligenter investigans quo commisso adhuc tenetur obnoxia. Tandem reminiscitur quoddam facinus se commisisse, quod numquam alicui fuerat confessa. Tunc ingemiscens, precibusque & lacrymis largioribus indulgens, ad Sanctum Dei regreditur; & invento Fratre qui custodiam habebat sepulcri, adorat eum prona, dicens, Domine propitius esto mihi peccatrici. [ei restituitur.] Multum quidem peccavi, nec emendare curavi; sed audi me sero pœnitentem, & ora pro peccatis meis. Confessa igitur prædicto Sacerdoti crimen quod celaverat, & emendatioris vitæ faciens sponsionem, repente marcidi brachii recepit sanitatem. Videns se mulier totius corporis recepisse valetudinem, gratulabunda exclamavit, Convertimini ad Dominum Deum nostrum, quoniam benignus & misericors est, patiens & multum misericors, & præstabilis super malitia. Erat eodem die festivitas S. Joannis Baptistæ, & convenerat maxima multitudo utriusque sexus, quæ audientes quæ facta fuerant glorificabant Deum, qui ad hoc hactenus mulierem flagellavit in corpore, ut animam ejus mundaret a crimine. O magnæ pietatis virum, cujus precibus ab omni clade, tam animæ quam corporis, liberata est mulier! O insigne prodigium! quia quanto anima pars hominis est potior, tanto constat curationem ipsius gloriosius esse miraculum. Vere per Confessorem nostrum factum est istud, & est mirabile in oculis nostris.

[84] [leprosus mandatur.] Erat quidam juvenis in Guthlandia, Lignerus nomine, dives valde, sed leprosus. Multa medicis, filiis hominum in quibus non est salus, pro sui corporis mūdatione voluit dare; sed non fuit qui adjuvaret eum. Advertens tandem, quia vana salus hominis, & quoniam adhærere Deo bonum est, & ponere in Domino Deo spem suam: ad nos post transitum maris pervenit, spe corporalis sanitatis adipiscendæ. Manus illius, brachia, pedes, & crura, totumque corpus sordida lepra infecerat: post aliquot tempus secundum petitionem suam mansit nobiscum, vigiliis & orationi insistens, & se sæpius aqua medicinali lavans ac refrigerans. Quo facto, secundum fidei suæ meritum, de die in diem melioratur, lepræ contagio evanescente. Reversus iterum ad patriam suam perfecte curatus est, & qui prius præ fœtore omnibus erat vitabilis, deinceps habuit communionem cum hominibus, & habitavit cum illis. Testes suæ curationis habuimus parochianos suos & Sacerdotem: qui reintegrata carne sua & reflorescente, nullum signum lepræ in eo testati sunt remansisse.

ANNOTATA.

a Id est Mercatorum portus, nunc civitas regia in Zelandia & duriori contractione Koffenhafn, atque Latine scribentibus etiam brevius Hafnia: Belgis autem corrupte Coppenhaghen.

b An vicus in tabulis, dictus Balderup? ut hic legi debeat saltem Barderuve? esset illud intra 20 milliare a cœnobio S. Thomæ ad Orientem.

c Forte nunc Sund-by, ad fauces æstuarii Roschildensis.

d Videtur esse Lystrup prope Faxam, quæ enim nomina olim, viciniori Belgis dialecto, terminabantur in thorp sive dorp pagus, nunc ibi in trup omnia terminat usus.

e In Vita S. Lupicini 21 Martii num. 2 formula, Itemque 1 Ian. in Vita S. Eugenii num. 4. Sed & in Regula monasterii S. Cæsareæ 12 Ian. num. 35. jubentur Virgines Primiceriæ vel Formariæ obedire: ut appareat choro Præfectam designari, & Formas dici subsellia choralia, ante quæ solet etiam reclinatorium aptari, ad eorum qui genu flexi orant commoditatem.

f Schania dicitur extrema pars continentis, Zelandiæ objecta atq; ad Daniæ regnum pertinens, contermina Sueciæ: in hac prope Landskroon, notatur Hersle, fortaßis ex nomine Hazdelzar reliquum.

g Hodie Gierlose, inter Slangerup & Fredericburgum, diœcesis Roschildensis oppida, ad septentrionem.

h In Iutia an Oceanum Occidentalem juxta Nispæ ostia, de qua sæpe ad Acta S. Anscharii 3 Febr.

i Forte nunc Egby prope Kugam: ultra quam versus Faxam invenitur etiam duplex Egede.

CAPUT VIII.
Reliqua miracula S. VVilhelmi.

[85] Vere gloriosus Dominus in Sancto suo, & laudabilis in operibus illius, [Mundantur puella] qui puellæ Inghefrit nomine, de Nordēberghe, de villa a Luagbe, pessimo contagio lepræ infectæ, ac sinistro oculo cæcatæ misericorditer subvenit, in domo sui Confessoris Wilhelmi, [dum ei partim] visum reddidit, partim a lepra mundavit. Hæc tanti beneficii munus adepta, parētibus suis, quibus immensi doloris causa fuerat, inopinatæ lætitiæ reportavit materiam ad propria rediens, & inter redeundum tota mundata. Sequenti anno cū matre sua rediit, lepra ex toto fugata, S. Wilhelmo pro tanto beneficio gratias actura, qui liberavit corpus suum a perditione. In reditu ejus obstuperunt qui eā prius viderant, quia sic erat alterata facies ejus, sic lepra annihilata, sic caro florida. Sacerdos Joannes & mater ejus perhibebant testimonium, quoniam meritis S. Wilhelmi mundata erat a lepra sua.

[86] Aggravata est manus domini super mulierem b Allandensem, Tonnam nomine, lepram per totum corpus ejus diffundens, [& mulier a lepra.] & carnem ejus gravi ulcere vulnerans: omnes qui videbant eam aspernabantur eam, quia a planta pedis usque ad verticem non erat in ea sanitas. Audivit mulier famam Confessoris, & plurima percepit de miraculis ejus, unde festinavit adire eum, ut tribueret ei secundum cor suum, & adimpleret desiderium suum, & fieret secundum fidem suam. Cum pervenisset ad locum prostravit se in oratione juxta sepulcrum ejus, & clamavit ad Dominum ex toto corde suo, ut sui misereretur. Audivit Dominus & misertus est ejus, factus est adjutor suus: nam ea surgente ab oratione, in conspectu omnium qui aderant, cecidit lepra de corpore ipsius, velut squammæ de pisce: & omnes qui videbant, benedicebant Dominum, dicentes, Quia hodie vidimus mirabilia.

[87] Adducta est ad nos quædam contracta de Norwegia, viginti sex annos ætatis habens. Ista, auxilio suorum, multorum Sanctorum limina expetierat; ut cui natura officium gradiendi negaverat, auctor naturæ, [curantur contractæ, una,] cui omnis natura subditur, Sanctorum suffragio conferret. Sed distulit Deus apud alios dare ei salutem, ut sancto suo Wilhelmo fieret causa laudis & gloriæ. Applicuit mulier ad portum salutis, scilicet ad sepulcrum viri Dei, & statuit in corde suo, spiritum ab oratione non relaxare nec alias discedere, quousque consolidaret bases ejus & plantas. Post quindecim dies, nervis extensis & talis pedū a natibus protensis, statuit Confessor noster supra petram pedes ejus, & direxit gressus ejus; & vidit omnis populus contractam ambulantem & laudantem Deum: vidit & gavisus est.

[88] Cum turba plurima conveniret ad S. Wilhelmum, & de civitatibus properarent ad eum; [altera,] quædam contracta a nativitate sua. Olava nomine, de oppido Copmanhaven, audita prioris miraculi fama, in vigilia S. Joannis Baptistæ ad Sanctum est allata: sed præ pressura gentium in ecclesiam venire nō potuit. Nocte igitur sequenti, cum juxta ecclesiam versus meridiem sederet, & Sancti gratiam obortis lacrymis pro sui liberatione devotissime interpellaret; apparuit ei quidam veneranda canitie, dicens, Mulier ingredere ecclesiam. At illa: Domine, incessu carens præ multitudine nequeo ingredi, nec habeo hominē qui mittat me in ecclesiam. Repe, inquit ei senior, ad ostium ecclesiæ, quod respicit ad Aquilonem: & ibi occurret tibi homo in grisea cappa alboq; pileo, qui te introducet. In his verbis consolata repsit velociter, & cum pervenisset ad ostium invenit hominem, habentem vestitum sicut dixit ei senior: qui ab ea rogatus transvexit eam in ecclesiam. Ubi recepta inter languidos, trementes & huc illucque corruentes, incepit & ipsa tremere: quod cum fecisset, cognovit quia prope essent dies curationis suæ. Anxiabatur tamen, quod vestes non haberet talares, sed tantummodo breves in quibus solebat repere: unde Sanctum in hunc modū interpellabat, Alme Christi Confessor Wilhelme, si volueris mihi gratiā sanitatis conferre, quæso ne sinas me per pavimentum volutari cum sim semitecta, ne reveletur turpitudo mea, & fiā in derisum omni populo. Oravit, & secundum orationē suam factum est ei: nam primo Nocturno finito cum quiesceret, dextri cruris nervos a nativitate contractos sensit laxari & laxando extendi: & item quasi post horam unam similiter nervos sinistri cruris. Consolidatis post paululum basibus & plantis suis, erigitur supra pedes: & quod natura non dederat, huc illucque incedendo, exercitio apprehendit. Quo facto immisit in os populi canticum novum, carmen Deo nostro: viderunt enim multi & lætati sunt, & speraverunt in Domino. Hujus mulieris testis fuit Decanus Absalon, de ecclesia B. Mariæ de Copmanhaven cum Fratribus suis, & omnes cives illius castri.

[89] [tertia,] Memorabile & inter fideles memorandū, quod piissimi Patris nostri gratia quorumdā votum prævenit, & ad voti obligationem eos compellit; quorūdam sponsionem statim cum salute subsequitur; quibusdam occurrit in itinere quosdam suscipit in introitu cœmeterii; alios vel in ecclesia vel ad ipsum sepulcrum præstolatur; alios abeuntes comitatur; nonnullos diutius ab auxilio suspendens, tandem sanitati restituit. Mulieri de civitate c Lundensi, Guthæ nomine, contractis nervis atque constrictis, viginti quinque annis subtractus erat incessus. Hæc bis ad Sanctum [venit], nec tamen voto suo potita sospes est reversa. Secundo die post Ascensionem Domini tertio advenit, & usque in vigiliam Pentecostes jugiter juxta sepulcrum vigiliis & orationibus incumbens, misericordiam Dei & ipsius Sancti devotius præstolabatur. Respexit Dominus humilitatem ancillæ suæ, adjiciens ei quod oratione intendebat: nam in sancta vigilia Pentecostes, expletis Prophetiis d & Glorificationibus, Diacono Euangelium pronuntiante, somnus suavissimus obrepsit ei, & audivit vocem dicentem sibi, Mulier, surge: non decet Christianos ad Euangelium sedere, sed cum reverentia stare & auscultare quod legitur. Excitata respexit ad mulierē quæ stabat ad tergum ejus, & interrogavit eam, quid sibi diceret. Cui illa: Nihil. Intelligens hanc vocem venisse desuper, exultavit uberius, & statim sensit nervos extendi, non tamen absque molestia; tibias vegetari, carnem refoveri, & medullam in ossibus calefieri. Inventa igitur dragma quam perdiderat, surrexit lætabunda & laudans; & antequam lectio Euangelii finem reciperet, ter sepulcrum Confessoris firmo gradu circuivit, obnixius gratias personando: populus autem in hymnis & confessionibus benedicebat Dominum, qui diem subsequentem, in quo & igne cælesti mons Sinain canduit, & super Christi discipulos Spiritus sanctus in linguis igneis descendit, tanti miraculi gloria voluit prævenire.

[90] [Puer in molendino contritus] Paulus, filius Entinghi, puer octo annorum, de villa Tortorpuyt, cum parentibus suis [hospitabatur juxta molendinum, quod pertinet] ad mansionem monachorum de Aswarbode: quibus in pratis ad fœnum congregandum euntibus, puer domi remansit. Intrans interim domū molendini, ut duceret equum qui trahebat molendinum, per impetum rotæ ipsius molendini impulsus, cecidit inter quamdam columnam & ipsam rotam molendini; ita quod equus non poterat trahere molendinum. Sic inter rotam & columnam, dorso confracto & aliis membris collisis, permansit ab ortu solis usque ad tertiam. In illa hora venerunt octo homines, qui retrahentes rotam cum magna difficultate puerū mortuum extraxerunt. Accurrit domina domus, Ingerth nomine, & volens probare si adhuc viveret, vertebat eum huc atque illuc, & in auras sublevabat: sed frustra, quia non erat in eo vox nec sensus, sed jacebat absque flatu vitali, ita ut dicerent omnes, quia mortuus est. Adveniunt tandem miseri parentes, ejulantes & clamantes, Domine, miserere. Heu! quid accidit nobis? Et flexis genibus clamabant, Gloriose Confessor Dei Wilhelme, redde nobis filium nostrum. Et non surrexit puer, sed tota illa die permansit mortuus, & nocte usque ad galli cantum. In galli cantu autem voventibus illis, quod si resuscitaretur, [resuscitatur.] Deo & B. Wilhelmo eum præsentarent, revixit spiritus ejus, & cœpit moveri: sed loquelam usque ad diem non recuperavit. Mane illucescente die, dicebat matri, quando ibimus ad S. Wilhelmum? Gavisa mulier & admirata quod Sanctum nominaret, quem numquam prius audierat nominari, respondit, Fili post octo dies, in die S. Laurentii, si vixeris. Adveniente solennitate gloriosi Martyris Laurentii, venerunt pariter pater & mater pueri, adducentes eum in manibus suis, jam sana habentem membra, præter dorsum quod erat adhuc saucium, parte subtracta ubi fuerat fractum. Veritatem hujus miraculi diligentius inquisivimus, & cognovimus, ex testimonio eorum & aliorum qui adfuerant, quia revera suscitavit eum Confessor noster a mortuis, & reddidit parentibus suis.

[91] [Item alius aquis mersus.] Filius cujusdam viduæ in Oreberghem, annos ætatis habēs quatuor, ludens cū aliis pueris juxta amnem, sed casu lapsus infra crepidinē alvei, in ipsis aquis submergitur. Redeunt pueri domū qui cum eo luserant, nuntiantes matri quia in amne præcipitatus est filius suus. Quibus auditis, scissis a pectore vestibus & avulsis a capite capillis, clamat & ejulat, Væ mihi miseræ! Hujus clamore glomerantur in unum vicini, & currentes ad locum ubi pueri eum corruisse asserunt, minime reperiunt. Descendentes per ripam amnis, reperiunt eum in quodā sinu ipsius fluminis, ubi impetus gurgitis eū involverat. Repertum extrahunt, atque extractum cum luctu & ejulatu domum reportant. Suspendunt puerum pedibus luridi coloris, & os illius ligno imposito reserant, ut effluat aqua qua turget: sed in hoc amplius labor & dolor, quia defecerat spiritus ejus. Deinde rotant eum in alveo, & ad vitam casso conatu revocare contendunt. Interea mater pueri, sed jam non mater, orbata filio, continuas fundit lacrymas, crebra dat suspiria, clamosas voces dirigit ad Deum, non cessans S. Wilhelmum invocare, ut ei restituat filium suum: tanto dolore concutitur, tanto mœrore afficitur, ut omnes ad planctus & lamenta provocaret, omnesque pariter cum ea clamarent, Sancte Dei Confessor super mortuum nostrum auxilii tui ostende virtutem, licet sumus indigni: ut credamus mirabilibus tuis, quæ auribus nostris frequenter insonuerunt. Mater vero votum vovit, dicens: Sancte Dei, si filium meum meritis tuis suscitatum recipere meruero, medietatem portionis ejus, quidquid eum in mobilibus continget, tibi offeram, & eum ad te adducam. Misertus Confessor mulieris, puerum vitæ restituit, apparente primitus in facie ejus nota ruboris, & postmodum eo oculos circumducente: & facta est lætitia magna in domo, & extrema luctus occupavit gaudium. Gaudium & lætitiam obtinuit mulier, & fugit dolor & gemitus ab ea, & exclamaverunt omnes, Confitebimur, Sancte Dei, quia terribiliter magnificatus es: mirabilia opera tua, & nos cognoscimus nimis. Sequenti anno cum filio suo visitavit S. Wilhelmum, & coram omnibus Fratribus & populi multitudine, adhibitis sibi testibus, filium suum mortuum & a mortuis revocatum, meritis S. Wilhelmi, confessa est.

ANNOTATA.

a In extrema versus meridiem Zelandia invenitur territorii Waringhborgensis oppidum hoc nomine, pro quo an Nordinbergh hic irrepserit divinent alii. Est & aliud Lunghbe in latere orientali prope Hafniam.

b Fortasse Lalandensis: est autem Lalandia, insula modica, Zelandiæ ad meridiem objecta, a Falstria parvo divisa freto.

c Daniæ metropolis Lunda & Sede Archiepiscopali insignis, in ea quæ dicitur Scania.

d Sex illæ sunt, post quas in parochialibus ecclesiis sequitur Benedictio fontis, hic omissa, ac denique decantatislitaniis intonatur Gloria in excelsis, eodem scilicet ritu in Vigilia Paschatis.

DE B. CATHARINA PALANTINA, FUNDATRICE MONASTERII S. MARIÆ DE MONTE
SVPRA VARESIVM IN DVCATV MEDIOLANENSI.

AN. MCCCCLXXVIII.

[Praefatio]

Ven. Catharina de Palanza, Fundatrix monasterii Mariæ de Monte, Congregationis Ambrosianæ sub regula Augustini, supra Varesium in Ducatu Mediolanensi (S.)

AUCTORE D. P.

[1] Cum alias, ut fama est, B. Ambrosius hæreticos Arianos, qui in Mediolanensi diœcesi & aliis Lombardiæ partibus quā maxime invaluerant, [Victis Arianis creditur S. Ambrosius erexisse altare D. V.] persequendo; eos de quodam monte, in diœcesi prædicta existente, & in quo hæretici prædicti se receperant, divino auxilio adjutus expulisset; inibi in honorem B. Mariæ Virginis, a qua, ut firmiter creditur, victoria contra dictos hæreticos sibi promissa fuerat, quoddam altare erexit; & assistentibus sibi quā plurimis aliis Episcopis consecravit, & in eo primus Missam in honorem ejusdem Beatæ Virginis decantavit. Postmodum Christi fidelium devotione succescente, inibi ecclesia in honorem ejusdem B Virginis Mariæ constructa extitit, confluente ad illam ab inde citra magna populi multitudine, devotionis causa, quam ad ipsam B. Mariam Virginē gerunt, ac etiam ob crebra miracula, quæ inibi Altissimus intercessione ejusdem indies operari nō cessat. Hactenus Innocentius Papa VIII, per bullam anni MCCCCXCI concedens Indulgentias quasdā pie locum adeuntibus proponendas. Rem gestam Ripamontius lib. 4 Historiæ Mediolan. aliique narrant diffusius.

[2] Mons ille, olim situ & ascensu asperrimus, nunc ad majorem peregrinantium commoditatem magno sumptu quadantenus levigatus, [in monte supra Varesium sito,] & latiori ac faciliori calle conscendendus, distat Mediolano passuum millibus circiter quinquaginta; atque ab Occidente quidem Lacum Verbanum vulgo Majorem, ad Austrum vero Boreamque minores duos lacus despicit, quorum hic a Lugano, iste a Ghivira adjacentibus oppidis nomē habet. Montem, a vicinis dextra levaque castellis, alii de Velate, alii de Orona nuncupant: verum frequentior usus, a Mediolanensibus inductus, habet ut nuncupetur S. Maria de monte supra Varesium, quod est inter Arni Olanæque rivulorum principia non minimum oppidum, Varonis vicus aliquibus dictum, [ubi ab anno 1010 Archipresbyteri fuere,] teste Leandro Alberti in descriptione Italiæ. Ejusdem montis fundatæq; in eo ecclesiæ religionē antiquam hoc demonstrat, quod jam inde ab anno MX Archipresbyteros, Diaconis Canonicisq; ibidem constitutis præpositos, inveniatur habuisse: quorū ad quindecim usq; in antiquis monumentis nominatim expressos, testatur vidisse Cæsar Tettamantius; addens, tantam eorum fuisse auctoritatē, ut minores Ordines & Beneficia ipsa conferendi jus haberent; eoq; in statu rē mansisse usq; ad tempora Gasparini Perri, qui pro suo in monasterium istic constitutū affectu tam suam Arch presbyteralem quā ceteras Canonicales præbendas eidem fecit attribui anno MDII: exindeque ejusdem ecclesiæ Curati dici cœpere Archipresbyterales Vicarii.

[3] Ecclesiæ hujus, additique eidem anno MCCCCLXXXIV Sixti IV auctoritate Parthenonis, [ac demum monasterium instituit Catharina,] plenam historiam descriptionemque Mediolanensibus typis vulgavit Cæsar Tettamantius, Oblatus & Curatus Robeccanus, anno 1655: quam nos, anno post sexto, Mediolano transeuntes accepimus dono adm. R D. Christophori Suadelli, in ecclesia Metropolitana Sacristæ Titularis. Ex hac historia damus Vitam B. Catharinæ Palantinæ sive de Palantia, eremitica primum conversatione ibidem, dein monastica institutione claræ. Fuerat ea post mortem sepulta in ecclesia loci collegiata: sed pro exhumanda B. Catharina facultatē requisitus Alexander Papa VI, Dilectis in Christo filiabus Abbatissæ & convētui monasterii B. Mariæ montis, Ordinis S. Ambrosii ad nemus, [pro qua ex humanda & transferenda] sub Regula S. Augustini degētibus, Mediolanēsis diœcesis, dedit Breve, cujus exemplar, una cum reliquis de cultu Beatæ documentis, atq; authenticis miraculorum instrumentis, ad nos misit, qui spiritualia exercitia ex more nostræ Societatis piis illis sanctimonialibus traditurus præsens aderat in sacro Monte, & oculis perspecta renuntiare poterat, dum hæc commentanda suscepissemus, R. P. Franciscus Castilionæus, veteri amicitia nobis dum vixit conjunctus. Ipsius Brevis hæc verba sunt.

[4] Dilectæ in Domino filiæ, salutem, & Apostolicam benedictionem. Exponi nobis fecistis, [facultatem largitur Alexander 6.] quod cum quondam Catharina de Palantia, prima Abbatissa istius Monasterii, ab hac luce migrasset, & istud monasterium ecclesiam intra ejus clausuram non haberet, illa in Collegiata ecclesia S. Mariæ Montis, prope quā dictum monasterium constitutū est, sepulta fuit; quodque desideratis corpus ipsius Catharinæ, propter ejus laudabilem vitam, etiam ex eo quia prima Abbatissa istius monasterii fuit, inde exhumari, & in ecclesia istius monasterii sepeliri facere. Nos vestris in hac parte supplicationibus inclinati, vobis, ut corpus ipsius Catharinæ de dicta ecclesia, in qua sepultū est, de consensu quorum interest, ex humari facere, & ad ecclesiā intra clausur āistius monasterii existentē transferre, ac in ea sepeliri facere, libere & licite valeatis, tenore præsentium concedimus pariter & indulgemus. Non obstantibus constitutionibus & ordinationibus Apostolicis, ceterisque contrariis quibuscumq;.

Datu Romæ apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die XXVI Aprilis MDII, Pontificatus nostri anno decimo. D. de Sancto Sebastiano

[5] [concessum deinde ut publice veneranda servaretur in ecclesia,] Hactenus privatæ dumtaxat Sanctimonialium erga defunctam Matrem pietati factum potetat videri satis; nihil enim in dicto Brevi est quod ad publicā venerationem, Catharinæ velut Beatæ concessam, extendi poßit. Sed evicit fidelium circūcirca degentium pia importunitas, ne ab oculis vulgi removeretur sacrum depositum, utque extra claustrum retineretur in ecclesia, iis quorum intererat indulgentibus, ut asserit Tettamantius num. 23: qui circa exhumationis modum, refeßi corporis statum, translationis ordinem, depositionis secundæ formā nihil nos docuit, quia nihil de iis scriptum antiquitus invenit. Non dubitamus tamen, quin legitime impetrata sit indulgentia exponendi publice corporis: quandoquidem teste præcitato Tettamantio, [eique miraculis coruscæ an 1533 conditum insigne monumentum,] anno MDXXXIII pulchrū factum sit in dicta ecclesia monumentum, cum tali, quam Castillionæus descriptā misit, epigraphe: Hujus precibus cæci visum, claudi gressum, muti loquelam, leprosus munditiam, deformis decorem, ægrotantes sanitatem recipiunt: asthmaticus, debiles & languidi curantur: quemadmodū plenius legi potest in tredecim Notarialibus & publicis instrumētis, quæ, omißis communibus & identidem recurrentibus juris formulis, quartum hujus Vitæ caput constituunt; brevius autem, sed Italice, habentur apud Tettamantium Historiæ ipsius capite 18.

[6] Fuerunt ea omnia miracula intra duos primos ab obitu Beatæ menses patrata: postea plura alia facta sunt, quæ licet scriptis authenticis exarata non extent, multa tamen & magna fuisse oportet, quorum causa prædictum excitatum est monumentum, in quo supra terram modice elevato, intra sacellum trium Magorum, [in quo spectatur cum cultu cereorum,] nunc requiescit venerabile corpus, & sæpe adhuc ostenditur, fere ex toto integrū. Quoties autem ostenditur, inquit, Castilionæus, duæ, ut minimū, candelæ accenduntur ante arcam; & adstant Clerici linteati duo, funalia totidem accensa præferentes manibus: præter lampadem jugiter ante sepulcrum ardentem, cereosque & funalia, ab accurrente ad venerationem frequentem populo reverenter oblata. Plures etiam curant crebras istic ad honorem Beatæ Missas celebrari: numquam tamen frequentiori concursu colitur, quam Dominica in Albis: siquidem hic dies peculiari festivitate celebris habetur, [& precipue colitur Dominica in Albis.] eo quod dies VI Aprilis, qua ad cælestem patriam abiit Beata, ut plurimum incidit in Quadragesimam, in qua, juxta ritum Ambrosianum, nullius Sancti solennitas agitur. Tunc autem in memoriam Beatæ decantatur Sacrum de Spiritu sancto. Anathemata, etiā argentea, oblata sunt & identidem offeruntur non pauca; sed non diu relinquuntur monumento appensa, verum separatim servantur de mandato Abbatissæ. Variæ quoque imagines circum templum visuntur, in quibus Catharina radiato capite, & titulo Beatæ expresse adscripto, honorata conspicitur: etiam in antiquissima una supra altum parietem depicta; nec non in iconibus æri incisis, quæ fovendæ peregrinorum adventantium pietati a Sanctimonialibus distribuuntur.

[7] [Congregationis Ambrosianæ exordia,] Congregatio Ambrosiana, unde, habitum, Regulam, Officii divini ritum assumpsit B. Catharina, pridem extincta est, summorum Pontificum auctoritate. Dum stetit, intra solam Mediolanensem Provinciam stetit, multa ibidem numerans monasteria, sub uno proprio Generali, residente in primaria hujus instituti Abbatia, quæ S. Ambrosii ad nemus, vulgo Andemo, dicebatur. Est illa in uno suburbiorum Mediolanensium, quod a Comensi porta nomen habet: ubi olim & silvulam densam fuisse, & tres viros nobiles S. Ambrosii ævo eremiticam duxisse vitam, & sæpe ab eodem sancto Præsule visitatos esse, habet antiqua loci traditio. Certe ab iis, qui locum postea incoluere, eremitis erecta ibi S. Ambrosio ecclesia est: eorum autem successores, assumpta demum S. Augustini regula ad monasticum transiere institutum, quod deinde vehementer in illa Provincia est propagatum, uti scribit Paulus Morigia cap. 45 in Historia Religionum. Habuisse non virorum solum, sed etiam mulierum monasteria, ideo persuademur, [ad eam quomodo spectarit B. Catharina,] quia non credimus absque exemplo fuisse hoc montanum cœnobium: certum tamen est, inquit Castillionæus, quod dictum cœnobium immediate subjaceat Jurisdictioni Archiepiscopali; & nec olim quidem, cum adhuc staret Ambrosiana Congregatio, ejus Generali aut missis ab eo Visitatoribus ullatenus fuit subjectum. Hoc ipsum satis liquet ex Vita mox danda, & ex Tettamantii historia: cum Gasparinus de Porris, ipsius loci Archipresbyter, cui ejusque successoribus ex profeßionis suæ formula sanctimoniales istæ subjiciebātur, Sacerdos fuerit secularis. Quomodo tamen Oblatæ Turris-speculorum, a S. Francisca Romana institutæ, Ordini accensentur Camaldulensi, a quo habitum formamque vivendi sumpsere, licet absque ulla ad Ordinem subjectione: ita ad Congregationem Ambrosianam censendum est pertinuisse monasterium S. Mariæ de monte.

[8] Cognomentum Beata retinuit a patria Palantia, quam Carolus Episcopus Novariensis, [ejus patria Palantia,] lib. 1 suæ Novariæ in descriptione Terminationis Intrensis, nobilem vicum seu burgū appellat, situm ad ripam Occiduam Laci, majoris XV circiter milliaribus a Monte. Alii eamdem fecerunt cum antiqua Pollentia, longius requirenda; sed ipse sustinet antiquum satis nomen retinere a Palante, Claudii Imperatoris liberto carißimo: idque duobus confirmat argumentis. Primo quia in ipso loco reperitur marmoreum monumentum, pro salute Claudii ibi positum, ab altero ejusdem Claudii liberto, non minus caro, Narcisso. Secundo quia in altera laci ripa viculus sit Calpurninus, vulgo Carpugninus dictus; scimus autem ex Tacito, fuisse Narcisso isti amasiam prædilectam, nomine Calpurniam. Quæ dicens Carolus, videtur sensisse, quod Narcissus plurium circa Lacum fundorum dominus fuerit, ex quibus unum a sodali ac socio, iterum ab amica nuncupari jusserit. Quæ quam fortassis vera, tam certo vana sunt omnia: & hujus B. Catharinæ, apud cæli Dominum gratiosæ, natalibus clarior longe facta est Palantia; quam a memoria quantumcumque potentis hominis in aula Imperatoris terreni.

VITA
Ex Italico Cæsaris Tettamantii.

Ven. Catharina de Palanza, Fundatrix monasterii Mariæ de Monte, Congregationis Ambrosianæ sub regula Augustini, supra Varesium in Ducatu Mediolanensi (S.)

EX ITAL. TETTAMANTII.

CAPUT I.
Natales Catharinæ, & vitæ in Monte sancto solitariæ rigor ac forma.

[1] Circa annum Domini MCCCCXXXVII, in nobili atque opulenta urbecula Novariensis diœcesis, [Domesticis omnibus peste extinctis,] Palantia dicta, & ad ripam Majoris lacus sita, habitans vir quidam non infimi generis nec fortunarum; quem ex felici matrimonio duodecim prolium parentem Deus fecerat; pestilentiæ istic grassantis fugiendæ causa, cum iis cumque familia cetera migravit Vogoniam, a Vallis Ossolanæ oppidum. Sed & hic ingressa epidemiæ lues, continuatis funeribus patrē, matrem, & utriusque sexus liberos sustulit, una ex omnibus superstite filiola Catharina; quæ delata Mediolanum est, commendataque matronæ nobili, [Catharina defertur Mediolanum:] dictæ etiam ipsi Catharinæ, cognomine de Silentio, & amitæ cujusdam Jacobi de Ossona, ibidem nominatissimi. Hanc magis quam nobilitas sua ornabat vitæ sanctioris fama: itaque sub ejus tutela educanda parvula, cœpit a teneris unguiculis futuræ sanctitatis dare indicia; congruis ætatulæ illi ornata virtutibus, humilitate, obedientia, tenero erga res omnes sacras affectu, [ibique pientissime educata,] atque imprimis ea, quam ex magistræ & nutricis suæ hauriebat exemplis, religione erga beatissimam virginem Dei matrem, cui singulis sabbatinis diebus millies Ave-Maria recitare in consuetudinem assumpsit. Abit interim e vivis matrona prædicta, & paucos intra annos bis orphanam relinquit Catharinam; quæ humanæ mortalitatis consideratione ad mundi contemptū Christique sequendi ac imitandi desiderium excitata vehementius; magna cum gratia incipiebat de hisce rebus, deque mortificandis affectibus naturalibus, atque æterna beatitudine dumtaxat appetenda, loqui frequentius, ad stuporem audientium, & tam præcocem in ea sapientiam ad mirantium.

[2] Annum agenti decimum quartum ætatis, inspiravit Deus desiderium grande vitæ in statu religioso degendæ, [an. æt 14 statuit Deo seipsam dicare.] & unico castarum animarum Sponso dicandæ virginitatis. Hanc quia videbat non posse servari intaminatam, nisi corpus redigeretur in servitutem subiicereturque spiritui, cœpit illud macerare vigiliis, jejuniis, orationibus; crebris etiam flagellis carnem suam innocentem affligere; & quarum castitatem notiori sciebat encomio celebrari per Ecclesiam catholicam, Sanctarum, inquam, Virginum Catharinæ, Agnetis, Luciæ aliarumque adhibere patrocinia, earum profestis iejunando, aliisque eas modis demerendo. Tandem quod animo constituerat reapse aggressa, in monasterium quoddam se recepit: sed ne ibidem monastico indueretur habitu effecit prædictus Jacobus de Ossuna & nobilis Elisabetha Chiocara, quibus, multum ne faceret dissuadentibus, [prohibita monasteriū ingredi,] non parere, ipsa quæ erat obedientissima sibi ducebat religioni. Nempe novo quod conderet monasterio reservari eam volebat Deus: interim vero perseverabat ipsa sacra loca Mediolani invisere, & nunc hanc, nunc illam adire ecclesiam; nusquam tamen esse crebrius libentiusque quam in Ambrosiana crypta, siquidem hunc Sanctum sibi peculiariter optabat habere advocatum. Magnum quoque e lectione sacra divinique verbi auditione capiebat fructum.

[3] Accidit aliquando ut B. Albertus b, ex Ordine Fratrum Minorum S, [vovet castitatem.] Francisci, ad Mediolanensem populum verba faciens, multa diceret de acerbissimis pœnis a Christo redemptore nostro nostri causa perpessis: quæ cum in pectus Catharinæ altius penetrassent, statim ut domum rediit, ante Crucifixi imaginem se prostravit, & multis perfusa lacrymis, [Monita divinitus de sacro monte adeundo,] votum vovit perpetuæ castitatis. Ab hinc cælestibus plenius perfundi deliciis, & Sponsum divinum crebrius cernere, etiam corporeis obtutibus, cœpit. Fuit cum somniavit quod sola profundum procellosumque mare enavigans, magno cum labore ad portum optatum appelleret; nec multo post Jesum suum Crucifixum videret, audiretque dicentem: Dilecta filia Catharina, locum piis tuis desideriis opportunum, in quo vitam ducas finiasque mei unius intenta famulatui, elegi tibi, Sancta Maria in Monte appellatum. His verbis mirum in modum exhilarata Catharina, Palantiam se contulit; indeque post pauculorum dierum moram, ad sacrum sibique designatum montem: ubi solitarias quasdam reperit, earumque vitam brevis temporis experientia probatam sic adamavit, ut cum Palantiam revertisset, [& peste afflata,] vale ultimum dictura consanguineis suis, non potuerit a sancto proposito rationibus ullis dimoveri. Reversa igitur ad easdem, cum animo numquam ex eo loco recedendi, ad unam omnes peste afflatas reperit, magnaque cum caritate cunctis, usque dum morerentur, [per votum ibi manendi sanatur,] inservivit. Ad extremum contacta etiam ipsamet est, & necessarii auxilii causa Palantiam redire compulsa fuit. Hic illa metuens ne contagium a se traherent alii, votum nuncupavit Deo, quod si absque ullius incommodo sanitatem consequeretur, mox esset in montem regressura, ibique mansura toto tempore vitæ suæ. Neque morata votum sanitas est; sed ipso in vestigio Catharinam apprehendit: adeo ut videatur Deus non aliam ob causam ei morbum istum immisisse, quam ut voti religione firmaretur, quod ipso inspirante facere disposuerat.

[4] [Montem adit seque offert Deo;] Sciens porro quod Dei famulatum serio capescenti multa se offerre soleant impedimenta, pericula, tentamenta, brevi ferventique oratione in hunc fere modum affata dilectum suum est: O æterne atque omnipotens Creator & Redemptor Deus, ecce me humilem ancillam tuam, ad hunc aridum asperumque locum profectam, ut tuæ faciam voluntati satis: ergo tibi animam corpusque commendo: tu me protege, defende, guberna: quia sine te nihil possum facere: cum tuo autem, spes mea, auxilio possum omnia. Fiat in me voluntas tua. Amen. His dictis in pedes erecta stetit, ac veluti si inter paradisi delicias constitisset, exhilaratam se sentiens, eremiticam ibi vitam auspicata est, anno MCCCCLII, die XXIV Aprilis, [imbrem sustinet dum sociæ redeāt,] apud Mediolanenses magno Georgio Martyri sacro. Venerant cum ea personæ quædam piæ, Christi tirunculam deducturæ ad locum destinati agonis: quibus Palantiam redire parantibus, turbari cœlum omne cœpit, tonitruisque & fulminibus in horrescens, obscuritate sua effundendum mox imbrem minitari. Eas incertas consilii Catharina videns, suasit Angelicam salutationem ut dicerent flexis genibus singulæ: tum omnes ex ordine complexa osculataque jussit assurgere, atque in Dei nomine in viam se dare, promittens grandem illam pluviam, quam metuebant, non prius descensuram, quam Palantiam siccæ revertissent

[5] Ita jam solitariæ prima cura fuit mundare & reparare tuguriolum, [vitam summe austeram auspicata,] in quo sibi habitationem statueret; quo labore usque ad seram protracto vesperam, resedit aliquantisper, jejuna etiam tunc: actisque Deo gratiis quod eam fatigationem pro ipsius amore pati mereretur, post aliquam requiem in orationem se dedit, recolendis Christi patientis tormentis pia meditatione intendens animum. Hoc sic refecto, corpus etiam refici volens Deus, fecit ut ab oratione surgens prope videret positum panis frustum, illuc ab Angelo quopiam (ut pie credere volebat) allatum; eoque cum gratiarum actione sumpto, rursum orationi se reddidit & bonam noctis partem eidem impendit; reliquam somno modico, super humum nudam capiendo. [in eadem constanter perseverat.] Perseveravit deinde multis mensibus, tam asperis initiis asperiorem vitæ progressum addens, & contra objectos ab hoste infernali terrores signum Crucis objiciens. Sæpe etiam ad sepulcrum unius ex prædictis solitariis se conferens, mortem ridere & provocare videbatur. Animabat autem ipsa sese ad perseverantiam, consideratione eorum laborum quos aulici, nautæ, milites, mercatores, agricolæ, in vita sua ob spem temporalis alicujus commodi quotidie sustinent. Dicebat quandoque etiam ipsa sibi: Quot noctes insomnes protraxit Christus amore mei, quoties sitim famemque sustinuit? quantum mei causa sudavit & alsit? & ego grave ducam pro eo vicissim pati aliquid? Sic animo comparata, consanguineis ad eam visendam venientibus, ejusque maciem atque squallorem miserantibus, & locum commodiorem ut requireret persuadere nitentibus, respondebat, spem sibi firmam esse in Deo, cujus mandato istic cœpisset habitare.

[6] Primis porro sex vitæ solitariæ annis, continuo jejunio corpus macerans, [jejuniorum ejus frequētia,] solis cibis quadragesimalibus vixit, iisque vilibus & admodum parce sumptis: postea in gravem prolapsa morbum, coacta fuit nimiam illam abstinentiam moderari aliquantum, esurialibus diebus interponendo alios, quibus plenius faceret naturali necessitati satis; non aliis tamen, quam quos supra designavimus, cibis utens. Jejuniorum igitur hic ordo erat: primum a prima die Mercurii post Epiphaniam usque ad Quadragesimam & deinceps ad Pascha; quo intendebat Christi Servatoris, ex tunc jejunia sua inchoantis, honorare exemplum: deinde a profesto Ascensionis Dominicæ usque ad Pentecosten; imitatione Apostolorum, quos illo tempore jejunasse communis est opinio: tertio ab Exaltione sanctæ Crucis usque ad Nativitatem Christi; secundum quorumdam Religiosorum institutum. Jejunabat etiam quindecim diebus ante Assumptionem Dominæ nostræ; vel quia ita se apparare volebat, ad precipuum sacri Montis festum celebrandum religiosius; vel quia ipsius Deiparæ sibi in hoc proposuerat exemplum, quam Græci arbitrantur omnibus illis diebus jejunasse, ideoque & ipsi jejunium illud, quod Beatæ virginis nuncupant, servare consueverunt. Ut verbo concludam, jejunabat Catharina totis fere decem mensibus per annum: & eamdem observantiam in suum monasterium postea induxit, vivaque etiam nunc sui exempli memoria, ibidem pro parte majori conservat.

[7] [& aliarum pœnitentiarum rigor:] Præterea tribus primis annis, per omnes secundas, quartas sextasque ferias totius Quadragesimæ omni prorsus alimento abstinuit, sola Dominici Corporis susceptione contenta: idemque faciebat in plurium Sanctorum profestis; id quod sibi paratum erat, inter pauperes dispartiens. Piscibus etiam per Quadragesimæ atque Adventus tempora semper abstinuit; nimias esse delicias rata: & tunc pariter non nisi uno cibi genere reficiebatur. Tantum vero illius erat patiendi pro Christo desiderium, ut illo jejuniorum rigore carnem macerans, iis adderet ternam quot diebus flagellationem sui, catena ferrea, quæ nunc pro Reliquiis apud monachas est, ad hoc utens: semel pro suis delictis castigandis, iterum pro adjuvandis animabus Purgatorii, tertio pro omnibus totius mundi peccatis. Septemdecim insuper continuis annis rudi vestita cilicio fuit, funeque ex setis equinis contexto usque adeo arcte constricta renes ut tenera ejus caro corroderetur haud modice. [vestitus] Hæc omnia condiebat meditatio jugis passionis Christi: cujus ut facilius recordaretur montem in quo habitabat Olivetano aut Calvario assimilabat; præsaga fortassis quod locus ille, ædificatis toto monte c sacellis, per Rosarii mysteria distributis, transformandus aliquando esset in quādam sanctæ Civitatis speciem. Nullum etiam transire sibi patiebatur diem, quo non Dominicæ Passionis historiam, ab Ioanne Euangelista conscriptam, recitaret attente.

[8] Quoties cubitum concedebat, exhaustas vires reparatura somno brevissimo, [& somni ratio,] multis cum singultibus lacrymabunda dicebat: O durum dilecti mei lectulum! vulpes foveas habent & volucres cæli nidos: filius autem hominis non habet ubi caput reclinet: ego vero peccatrix miserrima supra paleas reclinor, ne duritiam sentiam. Nocte autem natalis Dominici somnum nullum admittens, sed totam illam contemplandis incarnati Verbi mysteriis impendens, assimilabatur prudentibus virginibus, Sponsi adventum præstolantibus. Oratio porro ejus pene jugis esse videbatur, [atque orandi studium.] cum sæpe in quodam eremitorii sui atriolo, multas per noctem horas genuflexa; quandoque etiam in extasim rapta, decem horas continuaret orando. Si eam febris subinde tenebat, quamdiu quidem aliqua discipularum suarum aderat, captabat quietem, ubi autem illa recesserat, iterum ad orandum convertebatur. Collegerat sibi psalmorum certorum & orationum vocalium omni die recitandorum fasciculum. Denique Missæ sacrificio tanta cum animi applicatione consueverat interesse, ut quoties sacrum Christi corpus aut sanguis in calice adorandus elevabatur, extra seipsam raperetur. Silentium tenebat, ubicumque & quandocumq; poterat salvis legibus caritatis: confabulationes vero verbaque otiosa vehementissime oderat, sciens a Paulo Apostolo dictum: Corrumpunt mores bonos colloquia prava. [1. Cor. 15, 33]

ANNOTATA.

a In mappis Topographicis Vgogna ad Tosam fluvium, minus recte fortaßis scriptum in dictis mappis pro Osa, ex eo quod adjuncta rivo illi planities vulgo val d'Osa vel vel d'Ossola dicatur: nostro enim scriptori notorum sibi locorum certius constabat nomenclatura, quam peregrini chorographialterando sæpe corrumpunt Est autem Vigonia oppidum, Palantiæ ad Occidentem situm, intervallo circiter 14 milliarium.

b In conventu S. Angeli Mediolani duos hoc tempore Albertos concionatores floruisse Waddingus dicit, & ab Arturo referuntur in Martyrologio Franciscano; alter Morigius cognomento, 26 Iunij, qui floruit circa an. 1448; alter Sartianensis a patria dictus, cujus ibidem sepulti etiam miracula memorentur, anno 1450 15 Augusti mortui, ad quem Mediolani audiendum ad 60 hominum millia aliquando confluxerint. Suspicamur unum eumdemque esse: an autem vere cultum ecclesiasticum habeat ad diem 15 Aug. examinabimus.

c Agit pluribus de hisce Tettamantius cap. 23, vocatque sacella sanctißimi Rosarii, unde colligas, pro numero 15 mysteriorum Rosarii, totidem quoque esse sacella, quomodo representantur in quadam imagine B. Iulianæ una cum montis totius conspectu.

CAPUT II.
Socias aliquas admittit Catharina, prophetico spiritu & curationum gratia illustratur.

[9] [Catharinæ sociam optanti,] Non potest civitas abscondi supra montem posita, neque excellens virtus supra Christum fundata, quia has ipsa montis Christique sublimitas omnium oculis spectanda attollit. Itaque annis nonnullis in eum, quem descripsimus, modum supra montem a sancta nostra solitaria ductis; lucernam ardentem lucentemque de sub modio tollere, atque ad plurium utilitatem revelare volens Deus; effecit ut sanctitatis ejus fama toto Mediolanensi Ducatu diffunderetur, atque ad visendam eam precumque illius imploranda auxilia quamplurimos undique evocaret; qui omnes ab ea dimittebantur, ad vitam e legis Christianæ norma ducendam salubribus monitis instructi animatique. Porro idem Deus Catharinæ, ab ipso fere eremiticæ vitæ principio, inspiraverat desiderium grande, inventæ a se utilitatis commoda communicandi cum aliis, in eamdem societatem aggregandis; quas adhoc divinitus incitari multa sæpe precum rogabat instantia. [diebus 18 adhæret quædam Domnina:] Igitur septuagesima postquam sacrum montem ascenderat die, venit ad visitandam Catharinam quædam Domnina de Ruffinis, earum una quæ Palantia egredientem ad montis aspera Virginem deduxerant, &, nisi fallor, ejusdem consanguinea .. Hæc diebus octodecim in eremitorio isto permansit, & sæpe notavit Catharinam genuflexam orare, pectusque duro silice tundere, quemadmodum S. Hieronymus fecisse memoratur.

[10] Anno deinde MCCCCLIV, die XIV Octobris, cum mensem in monte trigesimum ageret virgo, [postea Iuliana, puella rustica,] sociam eidem individuam adduxit cupido similem ejus vitam ducendi; eamdemque in pluribus aliis exinde divina bonitas incendit. Fuit illa Juliana a de Puresellis, inter Bustum majus b & Galeratam nata, Cassinæ Vergheranæ, ut quidam; ut alii sentiunt, Cassinæ-pauperum. Patrem ea habebat rusticum, qui filiam pridem assuetam delectari impense sacris frequentandis, divino verbo audiendo, Christique cruciatibus recolendis; [patris ad nuptias cogentis sævitiam fugiens,] assuetam etiam Quadragesimas totas ducere in pane & aqua, interimque non minus quam alii domesticorum laborare; denique certam nullius mortalis sponsi nuptiis implicari; multimodis per totos decem annos exagitavit, ad hoc ut maritum consentiret admittere; quinimo aliquando in cubiculum clausam crudeliter in facie verberavit, unum illud satagens qua minis qua colaphis extorquere. Cum igitur videret puella, non posse se paterna in domo, uni Deo placendi serviendique rationem qualem optabat tenere; cumque identidem precibus solicitaret Deiparam, indicare sibi dignaretur modum, quo posset inflammatis animi sui desideriis fieri satis; instinctu quodam interiori sensit admoneri se, sacrum Montem adiret, ibi intellectura, ubi, quomodo & qua in societate deberet Christo famulari.

[11] Ivit igitur, quo diximus anno & die, sui cujusdam fratris viæ periti secuta ducatum; [& ex Catharina consilium quærens,] lucrataque Indulgentias, omnibus ibi tunc propositas, audivit de B. Catharina, qualem & quam sanctam vitam illa in vicino ageret. Igitur ad eam adiit, rogavitque humiliter, ut quoniam nesciret ipsa quomodo deberet servire Deo, Catharina consilium daret, quod sibi certum esset exequi, veluti ex Dei ore acceptum. Vidit Beata sancto eam Spiritu agi, ideoque respondit: Non debet humani spiritus consilium præferri divino, qui & voluntatem serviendi Deo inspiravit tibi, & desiderium quærendi ex me modum quo id facere posses. Proinde si velis, me quid sentiam aperire tibi, ipsaque cupis doceri experientia, & quod ego jam cœpi experiendo cognoscere; ante omnia opus est ferventi oratione, qua præpares animam tuam ad tentationes, quæ Dei servitutem aggredientibus deesse neque possunt nec solent: [in sociam admitti petit & impetrat.] scito interim, nullius tantam esse capacitatem ingenii, quæ comprehendere possit vel minimam partem eorum bonorum, quæ præparavit Deus diligentibus se. Cumque accensa his dictis Juliana iterum se ad omnia promptam offerret, rogaretque ut ne a sua ipsam societate repelleret Beata; iterum jussa est ad orationem reverti. Paruit illa, indeque reversa cœpit enarrare Catharinæ, quæ & quanta sustinuisset paterna in domo. Tum denique dixit Beata, ea sibi prorsus similia videri S. Julianæ passionibus, proinde ipsam a se in sociam recipi.

[12] Exhilarata supra quam dici potest Juliana, & ad suum regressa fratrem, [ac licet rudis litterarum,] Domum, inquit, solus redi: ego enim hic & domum & matrem reperi, cujus ductu spero animam salvam facere. Erat autem tunc annorum viginti septem; quapropter non iudicavit expedire Catharina, jacturam temporis facere in communicanda ipsi litterarum scientia; sed satis habuit orationem Dominicam cum salute Angelica dicendam ei præscribere, & alias nonnullas quotidiani usus devotas precatiunculas eamdem edocere; tantos in hoc exercitio facientem progressus, ut sanctimoniæ non vulgaris spem magistræ suæ daret. Et vero erat Iuliana proficiendi in spiritu cupidissima, ideoque sæpe Catharinæ supplex accidebat ad genua, [egregie proficit, in humilitate presertim.] ut ne tæderet illam laboris ad suam instructionem necessarii, utque omnem Christo placendi rationem se vellet quam accuratissime docere. Igitur quadam die Catharina declaravit ei, Christianæ disciplinæ & perfectionis summam ea contineri, quam ipse Dominus Iesus nobis præscripsit regula, dicens: Discite a me quia mitis sum & humilis corde: hac ergo via sequendum esse Sponsum, siquidem progressum facere aliquem vellet. Atque ex ea hora tam serio id agere aggressa est Iuliana, ut quidquid ageret diceretve, humilitatem saperet. Interrogata autem cujus libri lectione tam salutarem scientiam adeo plene esset indepta, respondebat, Ejus solius libri, in quo caritas humilitasque, non tam verbis quam exemplis, legebantur descriptæ.

[13] [His accedit Benedicta Bimia,] Annos viginti septem sic conjunctæ vixere Catharina & Iuliana, quando divinæ placuit bonitati eis tertiam addere, quæ suavius stringeret nexum amoris utrimque ardentissimi, communicatione fervoris & amoris sui. Siquidem sub ejusdem seculi annum LXXI, mensis martii die XI, Benedicta c Bimia, nobili prope Varesium loco & genere edita, in ipso suæ inventutis flore, tracta boni exempli odore, quem sanctæ ille sociæ longe lateque de se fundebant; nemine consanguineorum suorum conscio, nacta commoditatem sacri montis adeundi, & eremitorii prænominati fenestram unam apertam inveniens, subito illuc se per eamdem iniecit, attonitis ad improvisæ irruptionis novitatem Beatis. Quæ tamen ut sanctum animæ illius cognovere propositum, ipsumque ex Deo esse probavere, [nec non alta duæ:] nihil cunctatæ sunt sociam accipere Benedictam; quam, delicate licet enutritam, non terreret neque asperitas loci, neque ipsis subjecta oculis victus cultusque in eodem ab illis observata durities. Exemplum Benedictæ paulo post secuta est Francisca d ejusdem familiæ ac nominis Bimia, nec unquam deinceps defuere aliquæ, per quas Bimiarum nomen in sancto monte perennaret; sic ut hodie quoque ibidem supersint sanctimoniales quatuor appellationis istius. Denique eisdem se quintam adjunxit quædam Paula de Amurtiis de Busto.

[14] [ad quarum instructionē] His sodalibus associata Catharina, majori quam antehac fervore cœpit in omnigenæ virtutis studium incumbere, veluti quæ non jam sibi soli, sed novis quoque in Christo filiabus necesse haberet spiritualis incrementi accipere alimoniam. Catharinam autem imitari certatim dum nituntur discipulæ, & exempla ejus in seipsas transferre; jacta sunt novi monasterii prima fundamina, non illa debilia & materialia, quæ nullam fabricam æternum sustinent; sed spiritualia humilitatis, orationis, obedientiæ, patientiæ, abstinentiæ & castitatis; ideoque firmissima, quia supra petram, quæ est Christus, solidata. Exemplis addebat Beata salutarium quoque admonitionū verba, quibus efficaciam addebant petita ex Scripturis sacris testimonia quæ eidem suggerebat, non studii humani diligentia, sed infusa cælitus sapientia, sanctis orationibus contemplationibusque exculta, [egregia sapientia Catharinæ infunditur,] ad stuporem virorum etiam doctissimorum, qui talia eam tractantem & explanantem avidissime audiebant. Quam vero plene hac illam scientia imbuisset Spiritus sancti unctio, vel inde poterat esse manifestum, quod quotiescumque accidebat ut ad aram facientes coram se Sacerdotes perperam legerent aliquid pronuntiarentve, soleret eos ad se secreto accersere, modesteque rogare ut vellent privatim prævidere Missam e dicendam, prius quam altare accederent, ne deinceps aliquid errarent in publico circa mysterium tam augustum, cum scandalo peritiorum quos interesse contingeret. Hortabatur etiam eosdem Sacerdotes, [qua etiam Sacerdotes inter sacrificandum errantes corrigit,] maxime quibus incumberet animarum cura, ut earum saluti invigilarent sedulo, & studerent subditis vitæ exemplo prælucere, suoque officio cum diligentia atque caritate fungi.

[15] Ad hæc impertiverat ei Deus donum introspiciendorum cordium, quo nihil ei erat ad attemperandam loco, [& secreta cordium penetrat;] tempori, atque, personis monitionem opportunius. Etenim discrete admodum eo utebatur, & si quid tali ratione cognovisset obesse saluti alienæ profectuique, maxime suarum discipularum; cavebat ut quam minime offenderetur ea quæ erat monenda persona, ideoque ipsi seorsim abductæ revelabat, quid de ea cognovisset: tanta cum evidentia veritatis, tantaque cum demonstratione affectus materni suggerens remedia, ut nemo non culpam quantumvis occultissimam agnosceret libens, emendationemque promitteret. Numquam iratam eam vidisset aliquis; nec siquid contra Dei legem factum referretur, immodice conturbatam: [eodem faciunt insignis ejus humilitas,] sed eadem semper & verbis & vultui ejus suavitas serenitasque perstabant, indices interioris mansuetudinis: cui cum summa esset adjuncta humilitas, fiebat ut ipsa se peccatricem vilissimam, omniumque judicaret indignissimā, quamvis ab omni labe mortali immunem semper vitam duxisset. Accidit vt ei irascens aliquis alapam infligeret: cui illa præcepti Dominici memor, [patientia,] alteram genam obvertit. Videbatur quidem in reprehendendis vitiis terribilis: sed eam severitatem leniebant verba plena amoris atque dulcedinis, quibus eorum etiam qui arguebantur corda vehementer inflammabat. Tam autem erat in omnibus suis morbis atque doloribus patiens, ut cum aliquando frequentia & asperitate flagrorum ultra viginti plagas extenuato in corpore circumferret, ne minimo quidem signo monstraret ullum tot vulnerum sensum.

[16] [caritas.] Ex eleemosynis sibi oblatis partem unam tenui suo servabat victui, partem distribuebat pauperibus, tertiam impendebat curandis Sacris, pro peccatorum conversione dicendis. Caritatis & commiserationis viscera habebat tenerrima, affligebaturque summopere, quoties aliquem esse tribulatum intelligebat. Quoniam vero per se ipsam nequibat exercere misericordiæ corporalis externa opera, frequentibus orationibus conabatur supplere deficientem ad ista facultatem. [S. Eucharistiæ sumendæ pie afficitur.] Eucharistiæ sacramento pientissime devota, omni die festo curabat illud suscipere, idque ita ut sæpius extra se rapta videretur & solis cælestibus contemplandis intenta, tota quæ communionem præcedebat die ac nocte; quando etiam solis quadragesimalibus utebatur cibis, ne tunc quidem ab hac pia consuetudine discedens, quando sacræ Synaxi destinata dies lunæ erat, adeoque ipsa in Dominica jejunandum. Imprimis autem curabat sic vivere, juxta sui S. Ambrosii monitū, ut quotidie mereretur Eucharistiam accipere; etiam levissimas noxas multa pœnitentia, lacrymis, dolore & crebra confessione expurgans. Illo quo communicabat die nulli prorsus personæ extraneæ loqui sustinebat: discipulas autem suas tunc forte accedentes, brevissimis expediebat verbis. Cum itaque intra se collecta toto maneret die, accidit quodam Dominicæ nativitatis festo, ut internus animi ardor forte erumpens, insolito rubore accenderet faciem, & radii quidam lucidi ab ea procedere viderentur.

[17] Sed & aliis gratiarum supernaturalium donis effectisque voluit aliquando patefacere Dus, quam ea sibi grata esset, cum & futura subinde prædiceret, & desperatis ægritudinibus medelam afferret. Et primum quidem dum Catharina, quindecim dumtaxat annorum puella, [Domninæ sociæ matrimonii sui successum prædicit:] Palantiæ per dies aliquot moraretur res suas dispositura, eique socia adesset Domnina de Ruffinis, cujus alibi jam facta mentio; Domninæ fratres iniere consilium, de eadem despondenda cuidam illius oppidi civi. Ad amicam suam Catharinam Domnina consilii causa accurrit: petit ipsa trium quatuorve dierum inducias, quibus Dei exquireret voluntatem: deinde dixit Domninæ: Si nubas Clementi (hoc erat civi illi nomen) multa tibi evenient incommoda: nihilo tamen minus obediendum esse fratribus censeo, promittoque tandem consolandam te quieteque victuram. Nec aliter accidit quam prædixerat: Clemens ille, inter varias suæ familiæ calamitates, pene semper infirmus languit: Domnina vero post mortem ejus assumpsit habitum tertii Ordinis S. Francisci, in eoque a curis secularibus abjuncta vixit. [ablata precibus restitui facit:] Nobili cuidam Lodevensi sublata furto erat capsa, magni pretii supellectile plena: qui postquam se Catharinæ orationibus commendavit, ipsam quadragesimo die relatam domi suæ invenit; nec scire unquā potuit quis retulisset.

[18] [sterilibus conjugiis prolem impetrat:] Mulieribus sex, diuturnæ sterilitatis remedium per ejusdem Catharinæ orationes sperantibus, desideratum matrimonii fructum impetravit: quas inter Magdalena quædam fuit, illustris femina, Ioanni Aloysio Vice-Comiti nupta: Liberavit etiam juvenem quemdam ab infestatione dæmonum, qua mirum in modum vexabatur. Altera mulier gravissime afflicta, ut ejus orationibus se commendavit, exauditam se & consolatam reperit. Ægrotabat f Castilione Dominus Guido Castilionensis, [ægris vitam mortemve prænuntiat;] Legum Doctor & in Cathedrali Mediolanensi Archipresbyter anno MCCCCLXVIII; qui medicos audiens vitæ suæ metuere, ad Catharinam, de cujus sanctitate multa intellexerat, ablegavit P. Ioannem Besozzum, interrogaturum an ab illo morbo convalesceret. Respondit convaliturum Catharina, tantum eleemosynas pro se fieri, Sacra aliquot dici, & nonnullos pauperes vestiri curaret: quo facto paucos intra dies Archipresbyter convaluit. Petrus autem de Castiglione ibidem Archipresbyter, anno MCCCCLXXVII mense Octobri, ad eamdem simili ex causa mittens nepotem suum Iacobum, futurum intellexit ut intra dies non multos certo moreretur, & mortuus est die quinto Novembris.

[19] Anno MCCCCLXII Mediolani in parochia S. Petri g Piscatoris, extremo in periculo vitæ versabatur parturiens Elisabetha de Cattaneis, [& parturienti desperatæ ultra 12 annos victuram.] mater Donati Ciocari, cui expertissimi medici Simon Mazetta & Antonius Bernareggius clare edixerunt, fieri non posse ut ultra istum diem, aut ut summum noctem, mater viveret. His dictis supervenit quidā e h Sexto oppidulo. Elisabethæ patria, Christophorus nomine, significavitque die postero in montem sanctum iturum se: ad quem Donatus, Ergo, inquit, ad piam illam solitariam accede, obsecro, ut matri meæ a medicis depositæ productiorem impetret vitam, saltem ad annos septem in honorem septem gaudiorum Mariæ Virginis. Ivit Christophorus, & Catharinam adiit: quæ illo quidem vespere aliud non dixit, quam debere Donatum ei quod voluntati divinæ placuisset patienter acquiescere: postero autem die injunxit abeunti, lætus ut rediret Mediolanum, inventurum enim solutam a febri Elisabetham, eamque non solum septem sed plus quam duodecim annis supervicturam: ut revera vixit superstes decimo sexto post hæc anno, quando Donatus ista testando deposuit.

ANNOTATA.

a Hujus Vitam seorsim texit Tettamantius cap. 19, & 20. nobis ad historiæ seriem visum est commodius disiuncta permiscere.

b Distant hæc oppida ab inuicem P M circiter 7, in Septemtrionem: ex Galerato autem Valerium ituris secundum Arni fluvioli ripam sere 12 passuum millia restant.

c De hac est caput 21 Tettamantii.

d Videtur hæc ætate prior fuisse quam Benedicta: quia num. 21 in ordine Profeßionis collocatur prior: ultima autem, collocatur Iuliana, quia tamquam soror laica inferiori in gradu ceteris ministrabat, a chori officiis libera.

e Hanc diligentiam Tettamantius exemplo S. Thomæ Aquinatis & constitutione S. Caroli Borromæi cunctis Sacerdotibus præscriptam commendat: addi potest exemplum S. P. N. Ignatii, soliti Missā postridie dicendē pridie vesperi prævidere.

f Duo sunt hujus nominis oppidula alterum intra alterum circa fines Mantuani Ducatus: primum B. Aloysii Gonzagæ natalibus nobile, secundum hic signari putamus.

g Ad verbum ex Italico S. Petri cum rete: an quia sic ibidem ab antiquo depictus super altari.

h Ad lacum Verbanum, qua Ticinus influit, Ducali castro insigne oppidum.

CAPUT III.
Eremitorio in monasterium converso Priorissa eligitur Catharina, ac pie moritur: sociæ item ejus Iuliana ac Benedicta.

[20] [Obloquentiū susurris mota] Quantumcumque exemplaris esset B. Catharinæ vita, eamque secretarum rerum cognitione ac futurarum prædictione multoties honoratā a Deo constaret, ut proinde dubium nemini esse deberet, quin esset Numini acceptissima; inventi sunt nihilominus aliqui, qui de ea inciperent mussitare, nequaquam licitū posse haberi, quod in illo eremitorio socias colligeret, nulli Regulæ per Pontificem approbatæ subjectas; imo & excommunicatam propterea esse spargebant in vulgus. Sufferebat eos patiēter Catharina, &, [consultat de novæ familiæ statu:] ne ipsis ad peccatum imputaretur dicacitas importuna, multis Deum exorare precibus nitebatur. Rem tamen ad consilium virorum prudentissimorum detulit, in quibus Lancelottus de Comitibus Medensis, Reverendissimi Archiepiscopi Mediolanensis Generalis Vicarius, & Dominus Frāciscus de Cruce fuit: qui omnes dixere, nihil in ea associatione culpari posse hactenus, modo solius pœnitentiæ causa, non autem velut novā per se constituturæ Religionē convenissent. His non contenta, multis apud Deum cœpit instare precibus, ut ex eo intelligere mereretur, placeretne ei hæc vivendi forma, an vero addi aliquid mutarive vellet. Ita cum perseveraret orans, & cibum nullum capiens, spatio temporis longiori; sic est debilitata, ut ipsum pene usum loquendi amiserit. Nocte autem sequenti apparuit ei singularis suus patronus & advocatus S. Ambrosius, [& a S. Ambrosio per visum animata,] Pontificalibus albis indutus, & tres in manu catenas habens, quarum unam porrigere videbatur, & dicere: Catharina, Dei famula, hanc accipe, futura illius conservatrix & custos. Intellexit Beata, & sociabus quoque suis significavit, tribus istis catenis totidem ecclesiæ Ordines significari, Martyrum scilicet, Confessorum, atque Virginum, quarum collegium ipsa in monte sacro fundaret: ideoque assentientibus ipsis constituit eremiticam vitam in monasticam commutare.

[21] [ex sociarum consensu petit monasticum,] Communi igitur quinque sociarum nomine, videlicet Catharinæ, Franciscæ, Benedictæ, Paulæ, & Julianæ oblatus Sixto IV Pontifici summo libellus supplex est: qui per Breve anni MCCCCLXXIV, expeditum X die Novembris, Archipresbytero Mediolanensi commisit, ut eremitorium Montis-sancti in claustrum converteret, inibique inclusis daret, quem petebant, habitum Fratrum S. Ambrosii ad Nemus, faceretque Regulæ Augustinianæ professas. Altero deinde Brevi anni sequentis, sub die XXIX Septembris, indulsit intra claustrum habere hortum ac cœmeterium, & velo nigro uti. [eumque profitetur] Priori accepto Brevi, viros quosdam nobiles ad D. Guidonem Castillionæum, tunc Mediolanensem Archipresbyterum, piæ virgines delegaverunt, qui ei Apostolicas litteras traderent. Accepit eas dictus Archipresbyter die II Januarij anni MCCCCLXXV: & post longum maturumque examen, re tota collata cum Gasparino Archipresbytero ecclesiæ S. Mariæ in monte, cui proximum adhærebat eremitorium, die X Augustini anni MCCCCLXXVI, illuc se contulit; & de consensu prædicti Gasparini jus contulit virginibus, claustri, horti, & cœmeterii ibidem habendi: sacroque donatas habitu ad religiosam professionem admisit, sub hac formula. Ego N. profitendo promitto obedientiam, paupertatem, [sub regula S. Augustini,] castitatem omnipotenti Deo, B. Mariæ, & B. Ambrosio Patri nostro, & tibi Archipresbytero Commissario Apostolico, vivere secundum Regulam S. Augustini & Constitutiones S. Ambrosii: subjiciens me curæ & regimini Venerabilis, D Gasparini de Porris Archipresbyteri ecclesiæ S. Mariæ in monte, [& obedientia Archipresbyteri,] successorumque suorum canonice intrantium, juxta formam litterarum & Brevis Apostolici desuper confectorum, quam usq; ad mortem servandam recepimus & admisimus. Preterea cōcessit eisdē, ut horas Canonicas ritu Ambrosiano recitarent, velumque nigrum ipsis imposuit, & Abbatissam seu Priorem, a dicto Archipresbytero confirmandam, eligere eas ad triennium jussit.

[22] Primæ hujus electionis vota quatuor in Catharinam convenere: quæ ut in eam consentiret rogata, [prima ipsa Priorissa eligitur:] noctis unius postulavit inducias, factura postridie quidquid Deum velle cognovisset. Instantibus autem aliis ne cunctaretur, respondit, quod nollet divinæ dispositioni resistere: atque ita coram D. Castilionæo prædicto genuflexa, accepit de manibus ejus annulum & monasterii possessionem, servatis omnibus ceremoniis atque ritibus, in ejusmodi actione solitis observari: magna cum novarum Religiosarum gratulatione, manus eidem porrigentium in signum promissæ obedientiæ, eamque in Matrem recipientium, prout de his omnibus constat per instrumentum, manu Joannis Galeratæ Notarii Archiepiscopalis signatum, Exinde monitis atque exemplis dilectas filias solicitius cœpit ad vitæ religiosæ normam exercere Catharina; [mortis suæ præscia Benedictam substituit,] cui exhaustæ per continuam annorum viginti quatuor pœnitentiā vires cum mortem vicinam prænuntiarent, vigesimo ab nuncupata professione mense, tertia ante obitum septimana vocavit ad se Benedictam Bimiam, eique proximam suam migrationem indicavit, his deinde eam verbis affata: Filia mea carissima, quomodo S. Franciscus Fratri Bernardo a spiritualium suorum filiorum primo, ita & ego tibi benedictionem meam in nomine Domini impertior. Confortare obsecro & esto magnanima, atque confide in eum qui potens est etiam absque me regere & custodire te: ego tibi iterum benedico, teque hujus mei monasterii constituo heredem; tu enim post me hujus regiminis onus sustinebis. His dictis lacrymata amanterque complexa Benedictam, Iterum, inquit filia mea, meam tibi benedictionem relinquo.

[23] Triduo ante mortem, omnes ad se convenire jussit, dixitque: Filiolæ meæ, [extremis munita] quod vobis relinquere moritura possum ac volo testamentum, hoc est: ut pacem vos inter concordiamq; servetis; & in votorū vestrorū observatione constātes, vos mutuo diligatis. Denique D. Gasparinū Porrum Rectorem & Confessarium suum rogavit, ut locum & suas in eo filias habere vellet commendatum, sibique extrema conferre Sacramenta. Quibus acceptis & hora exitus appropinquante, lectis animæ commendationibus consuetis, [pie moritur.] jussit se verti in dextrum latus, & signo Crucis se muniens petiit Litanias recitari. Ventum erat ad S. Ambrosii nomen, quando inclinatione profunda capitis sacrum venerata nomen, credita est animam pariter expirare: sed paulo post allatam ad se Crucifixi imaginem pie exosculata, dixit, Video dilectum meū Crucifixum. Iterum deinde cum Confessarius, Ecce tuum Crucifixum, diceret: Video eum, inquit, eumq; cordi insculptum habeo. Denique novies hæc verba iterans, In manus tuas Domine commendo spiritum meum, abiit ex hac vita, anno suæ ætatis quadragesimo primo, Christi MCCCCLXXVIII, die sexta Aprilis, feria II, hora b XVIII. Corpus insepultum per dies quindecim in templo stetit expositum omnibus, & semper candidum atque incorruptum; [Honos corpori habitus.] postea ibidem sepultum est, quia necdum cœmeteriū claustrale consecratum erat. Alexander VI de vita ejus laudabili factus certior, per Breveanni MDII, XXV. Aprilis, concessit facultatē illius exhumandæ & ad chorū monasterii pro solatio Religiosarum transferendæ: sed evicit devotio popularis ut relinqueretur in ecclesia ibiq; servaretur, donec anno MDXXXVI pulcrum ei fieret monumentum, in quo supra terrā modice elevato, intra sacellum trium Magorum, nunc requiescit, & integrū adhuc sæpe ostenditur cum veneratione accedētibus.

[24] [Ei subrogata Benedicta Bimia,] Communibus post Catharinam suffragiis Priorissæ munus adepta Benedicta, egregie promovit monasterii statum, eoque adduxit ut Archipresbyter Porrus ceterique Canonici præbendas suas eidem transcripserint. Ex hinc aucta est monasterii fabrica, & ecclesia B. Mariæ fuit multipliciter exornata. Sed & Lucretia Alciata c lautissimam hereditatem suam seque ipsam contradidit monasterio, dicta deinceps Soror Illuminata. Hanc aliæ aliæque plures imitatæ sacrum illum cœtum frequentiorem celebrioremque reddidere, [monæsterii res valde auget:] sanctis Benedictæ monitis exemplisque ad vitam religiosam inibi sectandā animatæ, quamvis disciplinæ summus rigor observaretur, ut cilicio fere semper indutæ Sanctimoniales nō nisi super stramen somnum caperent, duriterque & tenuiter omnes vescerentur ac vestirentur. Servabant autem hanc quoque consuetudinem piam, ut manuali operi silenter intentis, una ex omnibus prælegeret Vitam alicujus Sancti, ex qua singulæ sibi seligerent virtutem aliquam, imitatione exprimendam & exercendam studiosius, eamdemque haberet pro materia piarum collationum sermonumque, ad leniendum laboris fastidium religiose miscendorum.

[25] [moritur Iuliana an. 1501,] Rebus sic prospere succedentibus in monasterio, numerabantur anno seculari quingentesimo Religiosæ quadraginta, inter quas etiam tum vivebat Juliana, prima B. Catharinæ socia, cujus hoc pium inventum fuit, ut quovis anno ad centum mille salutationes Angelicas Virgini adnumeraret, ad idem faciendum etiam alias Sorores præeūdo invitans; unde videtur dimanasse, quod a nativitate Deiparæ usque ad festum Purificationis, ad certa horarum intervalla, multæ ejusmodi Salutationes recitentur a singulis, quæ deniq; ad prænotatum attingant numerū, & vestem, ut aiunt, quamdam beatissimæ Matri contexant. Notabatur in Juliana singularis sensuum orisque custodia, [cum æstimatione sanctitatis,] cum profundissima humilitate atq; obedientia simplici: alia Spiritus sancti dona, ut poterant celari facile, quia erant interna, ab ea sic occultabantur studiosissime, ne laudem ipsi humanam parerent. Deniq; anno MDI febri maligna correpta, Christianisque munita Sacramentis, cum dies omnino triginta super vixisset, omnis fere cibi ac potus expers, solisq; contemplationū cælestium deliciis pasta; ipsa nocte Assūptionis Marianæ, e strato (erat illud fartus arentibus foliis saccus) in nudam humum transponi voluit. Ibi post horarum aliquot quietum silentium, manus oculosque in cælum attollens, & quasi cum aliquo diu amanterq; desiderato suaviter colloquens, cælo animam reddidit, terræ autem corpus reliquit; quod inter lavandum juvenili redditum decori apparuit Et ipsum tunc quidē, licet suaviter fragans, communi est sepultura donatum; [corpus in chorum transfertur 1547.] anno autē MDXLVII die XII Februarij, adhuc integrum atque palpabile inventum, translatum est ad chorum Sanctimonialium, ab iisque pie ibidem honarotur. d Dicuntur etiam ad invocationē apparitionemve illius facta mirabilia quædā: & magnus ille Joannes Jacobus Trivultius, haud diu post Julianæ mortem plurima sibi, prout illa prædixerat evenisse testatus, voluit magnificū ei monumentum extruendum locare: fecissetque, nisi piæ Virgines, ejusmodi sepulcrorum ornatum paupertati suæ parum convenientem arbitratæ, rogassent, ut impensas in illud destinatas converteret ad propylæum templi pro sua magnificentia exornandum: quod & factum cernitur.

[26] Erat quidem a principio monastici ordinis illuc introducti constitutū, [Pontifex jubet triennalem solum præfecturam esse.] ut communibus sanctimonalium suffragiis tertio quoq; anno eligeretur Priorissa: sed hæ, liberum sibi esse interpretatæ prorogare semel electæ magistratum quotiescumque placuisset, numquam adduci potuere ut dum viveret Benedicta eligerent sibi aliam. Ergo hæc pie verita, ne libertas illa degeneraret in servitutem; si quam contingeret post se eligi continuādi imperii cupidiorē; a Leone X petiit impetravitque, die XVI. Martij anni MDXIII, ne cui ultra triennium gerere Præfecturam liceret. Sed ipsius personam ea lege exemptā voluit haberi Pontifex, ideoque numquam potuit impetrare ut sibi privatim vivere aut mori daretur: mansitque in officio usque ad annum MDXIX; quando eidem religiose defunctæ suffecta est Soror Illuminata, cujus superius facta mentio est, atque inde ex ordine aliæ aliæq;. Sub quibus sua semper loco disciplina, & apud Cleri populique primates mansit voluntas illius promovēdi: nam & S. Carolus Borromæus Mediolanensis Archiepiscopus eumdem visitavit frequenter, & felicis memoriæ Margareta Hispaniarum Regina, anno MDCI Sanctimonialibus ipsis scribens, se & Regem maritum suum nominare dignata est monasterii istius Protectores.

ANNOTATA.

a Est hic Bernardus a Quintavalle, paßim Ordinis primogenitus dictus, & multis a Sancto moriente benedictionibus cumulatus. Arturus in Martyrol. Franciscano diem 10 Iulij ejus commemorationi delegit.

b Hora 18, tunc erat Italis, ab occasu solis horas numerantibus, ea quæ nobis a media nocte exordientibus esset post meridiem prima: die enim sexta aprilis in Mediolanensi Ducatu gradum 45 elevationis censenti, nox media habebatur hora post solis occasum quinta.

c De B. Juliana toto capite 22 tractat Tettamantius, ex eoque colligitur annos natam circiter 22 professam esse Religionem: hoc enim fecit an. 1488, 2 Iulij, mortua ætatis an. 74 Christi 1540.

d Quomodo idem Corpus anno 1650, 23 Octobris translatum solennißime sit in alium locum, ubi posset etiam ab externis conspici & honorari, exindeque decretum, ut quoniam dies obitus festo Assumptæ Virginis impediatur, deinceps 4 Dominica Octobris B. Iulianæ sacra esset, dicemus ad dictam 23 quando de hac translatione plenius agemus.

CAPUT IV.
Miracula B. Catharinæ publicis instrumentis firmata, ex Originalibus Latinis MSS.

EX MSS.

[27] In nomine Domini, Anno a Nativitate ejusdem MCCCCLXXVIII, [Annis quinque cæcus] Indictione XI, die Veneris, XVII mensis Aprilis, in præsentia mei Notarii & testium infrascriptorum, ad hæc specialiter vocatorum & rogatorum, Jacobus de Lionibus, filius quondam Peloli dicti Rubei, habitans in loco Cabialio vallis Cuvii Ducatus Mediolani, voluntarie, sponte & ex certa scientia, etiam suo sacramento jurando, juravit & jurat ad sancta Dei Euangelia, manu corporali tactis scripturis, in manibus mei Notarii infrascripti, dixit & protestatus fuit, & dicit & protestatur; quod, dum ipse Jacobus, qui est annorum triginta vel circa, jam annis quinque proxime præteritis privatus esset visu suo, propter intensas pannas a ambobus oculis incumbentes, & intellexisset de miraculis per corpus Dominæ Catharinæ, alias Eremitæ, noviter defunctæ in ecclesia S. Mariæ de monte Varesio; accessit ad dictum corpus, & ejus precibus requirebat omnes adstantes, quatenus darent sibi paululum de b drapis ipsius Dominæ Catharinæ pro tergendis oculis, quoniam sperabat ejus meritis visum suum recipere. Et tandem venerabilis vir Dominus Fr Jacobus, Ordinis S. Francisci & eremita S. Francisci in Pertica, [attactu corporis redditū sibi visum] oculos ipsius cæci palpare c fecit manibus d. D. Catharinæ. Quo facto statim visum bonum recepit, & cognoscebat ea omnia quæ sibi subtiliter demonstrabantur, renuntiando exceptioni suprascriptæ hujus protestationis prædictorum & infrascriptorum, non ita actorum & factorum, omnique probationi & differentiæ in contrarium.

[28] Et de his omnibus rogatum fuit per nos Georgium de Marliano & Franciscum de Velate, [profitetur corātestibus.] Notarios infrascriptos publicum debere confici instrumentum, unum & plura ejusdem tenoris. Actum in domibus D. Archipresbyteri d. Ecclesiæ S. Mariæ montis, præsentibus D. Fr. Jacobo de Bimio, Ord. S. Francisci & Eremitano d. ecclesiæ S. Francisci de Pertica; D. Presbytero Joanne de Pioris, Beneficiarii ecclesiæ S. Bernardi d. loci de monte; Joanne Petro de Gavanzate, filio quondam Joannis, habitante in burgo Varisii capitis Plebis, Ducatus suprascripti, omnibus notis; Mag. Jacobo del Mayno, filio quondam D. Damiani, civitatis Mediolani, portæ Ticinensis, parochiæ S. Georgii in palatio; Dominico de Canezariis, filio qu. Petri, civitatis Mediolani, portæ Tonsæ, parochiæ S. Stephani; Bartholomæo de Erimis, filio qu. D. Antonii, civitatis Mediolani, portæ Ticinensis, parochiæ S. Sebastiani; Benedicto de Delfinonibus, filio qu. Nicolini, civitatis Mediolani, portæ Ticinensis, parochiæ S. Mariæ Beltradis; & Joanne de Lasate, filio D. Marcoli, civitatis Mediolani, portæ Ticinensis, parochiæ S. Mariæ Beltradis; omnibus testibus idoneis, vocatis & rogatis.

[29] Postea vero, suprascriptis anno, indictione & die, [Simili attestatione probatur, sanatū esse brachiū contractum,] D. Eugenia de Blanchis, relicta qu. D. Petri, & filia qu. D. Bertolini, habitans in loco Velate, plebis burgi Varisii, ætatis annorum septuaginta vel circa … dixit & protestata est … quod dum ipsa D. Eugenia haberet ejus brachium dextrum contractū venis suis, in modum quod se male operabatur d cum d. brachio, & pene e ipsum movere poterat usque ad caput: sed cum ab annis duobus proxime præteritis citra, multum gravata fuisset doloribus in d. brachio, habuit recursum ad paululum tunicæ drapi d. D Catharinæ, quod sibi detulerat D. Paula de Blanchis, relicta qu. D. Stephanini de d. loco Velate: & palpitando ipsum drapum super ejus brachio, ab uno capite usque ad aliud, subito sana facta fuit, ita & taliter, quod est potens & valet in d. brachio, nullos sentiens in illo dolores, & ita agens & melius brachio dextero quam solebat in sinistro. Et de prædictis rogatum fuit, ut supra. Actum, ut supra, proxime præsentibus & proxime suprascriptis.

[30] [puero moribundo salutem redditā,] Postea… Joannes de Fictombris, filius Petri, filius Petri, habitans in loco Masnago, plebis burgi Varisii … dixit & protestatus fuit … quod cum ipse Joannes, qui est ætatis annorum viginti quatuor, haberet unum ejus filium, ætatis anni unius, infirmum cum colora f una multū venenosa in pectore, cum pruriginibus maximis, ita quod ipse puer non requiescebat, & de quo pluries dubitabatur de morte, quoniam Nicolaus de Martis, barbitonsor & assistens d. curæ, dicebat vidisse alios filios simili modo migrasse, ad quorum custodiam interfuerat ipse Nicolaus barbitonsor. Sed dum ipse Joannes, sperans in meritis B. Catharinæ, tetigisset corpus d. D. Catharinæ cum uno g paneto, quem secum habebat; cum applicuit domum, retigit d. puerum ægrotantem ut supra cum d. paneto. Die tunc proxime sequenti reperit filium suum de infirmo sanum factum esse.

[31] [brachium aridum restitutum,] Postea … Dominicus de Cavaleris, filius qu. Joannoli, habitās in loco de Cabialio plebis Cuvii… dixit & protestatus fuit .. quod dum ipse Dominicus, qui est ætatis annorum sexaginta vel circa, haberet unam ejus filiam, nomine Joanninam, annorum octo, & haberet brachiū unum aridum jam annis sex proxime præteritis, intellexissetque de miraculis d. Beatæ D. Catharinæ; ejus Dominici uxor, nomine Catharina, duxit d. Joanninam brachio aridam ad d. ecclesiam: & factis ejus orationibus ad d. corpus, facta requisitione a circumstantibus, palpare fecerunt seu tangere d. corpus B. Catharinæ cum d. brachio arido: & statim ipsa Joannina sana facta fuit, & ita potens est in d brachio arido prout in sinistro.

✠ Ego Franciscus de Velate, filius qu. Christophori, habitans in burgo Varisio, capite plebis, Ducatus Mediolani, Notarius publicus Mediolani, hæc miracula, una cum D. Georgio de Marliano, Notario publico Mediolani, rogatus tradidi, suprascripsi, & ex parte per alium scribi feci.

[32] Die h lunæ primo mensis Junij, in burgo Canobii, in domo habitationis D. Andreæ, filii qu. D. Joannis Matthei de Bagiocchis, [Plures simul testantur] de trans flumē plebis Canobii, in præsentia mei Notarii & testium infrascriptorum, D. Catharina, filia qu. D. Donati de Magotia de Locarno lacus-majoris, uxor D. Andreæ de Bagiocchis suprascripti, habitās Canobii, quæ est ætatis, ut asserit, annorum XXX vel circa; i Comina, filia qu. Georgii de Coldironibus, de Cardo plebis Canobii, habitatrix d. burgi Canobii, quæ est ætatis, annorū XXX vel circa; Antonia, filia Joannis olim D. Mag. Roncii, de trans flumen de Burgo Canobii, quæ est ætatis annorum XVIII, ut asserit, vel circa; Petra, filia Donati de Zochis, de d. burgo Canobii, quæ est ætatis XVIII ut asserit; & Antonius, filius qu. Antonini Malastiæ de Rōco, qui est ætatis annorū XVIII, ut asserit; qui omnes habitāt in supra scripto burgo Canobii, Lacus majoris, diœcesis Mediolani, sponte & ex certa sciētia & aliis omnibus modis, jure, via, causa, forma, quibus melius potuerunt & possunt, ipsi & quilibet ipsorum, dixerunt & protestati fuerunt,… verum fuisse & esse;

[33] Quod cū de anno præsenti & mense Aprili proxime præteriti, [mortuæ colorem vivum rediisse & oculum apertum fuisse.] vociferatū fuisset, quamdā D. Catharinā, eremitam in ecclesia S. Mariæ de monte, esse defunctā, & facere ex Omnipotentis misericordia multa miracula, recesserūt de Canobio & iverūt ad d. ecclesiā ad visitandū: & visitaverūt corpus d. D. Catharinæ eremitæ. Et fuit die X mensis Aprilis, qui fuit die quarto vel circa obitus d. D. Catharinæ eremitæ: cujus quidem corpus erat in una capsa in d. ecclesia. Et se posuerunt in orationibus coram d. corpore: & infra modicum tempus ipsis stantibus in orationibus, viderunt vultum ipsius D. Catharinæ eremitæ, qui vultus antea erat pallidus, effectum coloratum. Viderunt etiam d. D. Catharinam aperientem oculum suum sinistrum: & ad prædicta erant præsentes multæ aliæ personæ. Renuntiantes prædictæ, D. Catharina, Comina, Petra, Antonina & Antonius exceptioni & juri non factæ dictæ protestationis & omni auxilio doli mali & infrascriptorum sine causa justa vel ex injusta & generaliter qualibet alia occasione remota & renuntiata … Interfuerunt testes noti præmissisque rogati & vocati, Mattheus filius qu. D. Joannis Matthei de Bagiocchis, habitator d. burgi Canobii; Jacobus de Martinis de Belinzago, habitator d. burgi Canobii, & Jacobus, filius Alberti Mozy de Gurzio, plebis Canobii.

✠ Ego Eusebius Notarius, filius qu. Joannis de Carmeo, burgi Canobii habitator, hoc instrumentum protestationis rogatus tradidi & subscripsi.

[34] Die Sabbati, sexto mensis Junij, Soror Francisca de Bimio-superiori, monacha & professa monasterii glorisissimæ Dominæ S. [declaratur quomodo] Mariæ montis plebis Varisii, Ordinis S. Augustini, cum Horis tamen canonicis juxta morem S. Ambrosii, ad perpetuam rerum memoriam & ut veritas semper appareat, ad honorem omnipotentis Dei & gloriosissimæ virginis matris Mariæ, dixit & protestata fuit… k quod in veritate die Lunæ, sexto mensis Aprilis, quo die decessit Rev. D. Catharina de Palantia, Abbatissa & eremita d. monasterii (quæ decessit circa horam decimam septimam vel decimam octavam ipsius diei) ipsa Soror Francisca cum forfice una, hora secunda noctis vel circa, incepit incidere ungues ipsius qu. D. Catharinæ digiti de medio unius manus; & non recordatur si esset plus manus dextra quam sinistra: & quod incidendo ipsum ungeum exivit sanguis ex dicto digito. [ex mortuæ ungue profundius secto cruor fluxerit,] Et quod viso d. sanguine, Sor. Benedicta de Bimio accepit ipsi Sorori Francischinæ dictam forficem de manibus, dicendo quod incideret nimis subtus d. unguem. Et postea incidit ipsa Sor. Benedicta omnes alios ungues ipsius qu. D. Catharinæ, reservato ungue unius digiti curvi seu plicati, qui extendi non poterat etiam ipsa vivente. Et hoc factum fuit in præsentia Sororis Julianæ, Beltraminæ de Bimio, & Catharinæ de Varisio dictæ Tarancinæ. Et de prædictis rogatum fuit publicum Instrumentum debere confici per me Notarium infrascriptum. Actum in d. monasterio, penes primum ostium d. monasterii. Interfuerunt ibi testes, Mag. Jacobus de Brincio, filius Donati; Antonius de Cesarigo, filius qu. Maffioli; Luchinus de Comerio, filius qu. Zanoni; omnes habitantes de loco Brincio, plebis Cunii, Ducatus Mediolani; Defendens de S. Maria, filius qu. Petroli; Joannes de S. Maria, filius qu. Antonini, dicti Ramponi; Joseph Columbinus, filius qu. Jacobi, omnes habitantes in loco de S. Maria montis; & Cassianus de Avinio, filius qu. Andreini, habitans in loco Velate plebis Varisii.

[35] ✠ Ego Petrus de Plantavidis, filius qu. D. Jacobi, habitans in burgo Varisii publicus Imperiali auctoritate Notarius… l Qui, eodem die, loco, & testibus similem protestationem Sor. Benedictæ de Bimio, de eadem incisione unguium & sanguine fluente, [variæ de eodem miraculo depositiones.] eadem prorsus forma, rogatus tradidit & suscripsit. Item protestationem Sor. Paulæ de Bustis, quod vidit dictos ungues incisos, & quod vere tunc audivit alias Sorores d. monasterii dicentes, quod exierat sanguis ex digito primo inciso per Sor. Franciscam de Bimio: sed quod ipsa Soror Paula non vidit d. sanguinem, quia erat post alias Sorores ibidem existentes. Item protestationem Sor. Julianæ de Cassianis de Verghera, quod vere erat in loco ubi incisi fuerunt ungues ipsius D. Catharinæ, per Sorores Franciscam & Benedictam de Bimio; tamen ipsa Juliana non prospiciebat ad munus ipsarum Franciscæ & Benedictæ, quia attendebat ad dicendum orationes suas. Ibidem & eodem modo protestatæ sunt, Beltramina de Bimio, filia qu. Antonii, & relicta qu. Beltramini de Lugano, habitans in loco de Bimio superiori, Castellaniæ burgi Varisii, & Catharina de Varisio, filia qu. Antonini, relicta qu. Antonii dicti Taranzini, habitans in d. burgo Varisii. Quod fuerunt præsentes in d. monasterio, ubi repositum erat corpus d. D. Catharinæ super lobiam m, ubi stant dictæ Dominæ ad videndum Missas in d. monasterio, [& quomodo ungues recreverint,] quæ lobia est intra ecclesiam: & viderunt quod Sor. Francisca de Bimio incepit incidere ungues ipsius D. Catharinæ, & ad digitum de medio manus dextræ, & quod incisit unguem unum paucum subtus: & quod viderunt quod de digito exivit sanguis: quo viso Sor. Benedicta de Bimio sibi accepit de manu d. forficem, & n stenta fuit ad incidendum alios ungues, & eos incisit reservato ungue unius digiti, quem habebat curvum in manu dextra, qui erat digitus quartus ipsius manus dextræ: & quod postea, per dies octo post, quando fiebat septimum, vidit d. Catharina dictos ungues qui creverunt.

[36] Eædem coram eodē Notario in eodem instrumento testatæ sunt, [corpus autē incorruptum manserit diebus 15.] quod viderunt D Catharinam & ejus corpus discoopertum, & per respectum ad vultum, manus, brachia & pedes, in d. ecclesia per dies quindecim continuos, per modum quod poterat videri totum corpus: & quod d. corpus erat sine aliqua corruptione & sine aliquo malo odore: & quod viderunt ipsum corpus omni die dictorum quindecim dierum, excepto uno die quod d. Beltramina non venerat ad montem: & quod o manezaverunt manus ipsius qu. D. Catharinæ mortuæ ut supra, & brachia quæ erant alba & colorita: & quod digiti manus d. D. Catharinæ poterant plicari & plicabantur, prout & quemadmodum si fuisset viva. Condendo instrumento interfuerunt testes, qui supra. Eademque de corporis incorruptione, per dies quindecim omni die pluries a se manezando comperta, testati sunt prænominati, Joannes & Defendens de S. Maria: quibus dum exciperentur interfuerunt testes, Lafranchus de Pozzis, filius qu. D. Donati, habitans in loco S. Mariæ de monte; Antonius, filius qu. Albertini, habitans in loco de Brincio plebis Cuvii; Luchinus de Comerio *, filius qu. Zanini, habitans in loco de Brincio; & Antonius Barberius de Velate, filius qu. Mag. Jacobi, habitans in loco Velate plebis Varisii.

[37] Iisdem præsentibus & eodem die ac modo, [confirmatur unguis recrescentis miraculum] Mag. Jacobus de Mayno, filius qu. D. Damiani, civitatis Mediolani, portæ Ticinensis, parochiæ S. Georgii in palatio; Bartholomæus de Curvis, filius qu. D. Antonii, civitatis Mediolani, portæ Ticinensis, parochiæ S. Sebastiani; & Joannes Petrus de Donatis, filius qu. Mag. Joannis, civitatis Mediolani, parochiæ S. Euphemiæ; ad instantiam prædicti Notarii, personæ publicæ, stipulantis & recipientis in nomine & vice & ad utilitatem cujuslibet personæ, cuja interest, intererit vel interesse poterit quomodolibet in futurum, ad æternam rei memoriam & ut veritas semper appareat, dixerunt & protestati fuerunt … quod post mortem Rev. D. Catharinæ de Phalantia … per dies sex vel circa, ipso Mag. Jacobo, in præsentia supra scriptorum Bartholomæi & Joannis Petri, manezante d. corpus, accepit unguem guem de manu dextera ipsius Dominæ & digiti qui incisus fuit, & quod postea crevit alius unguis seu ortus est super d. digito, qui potest videri se præsenti: quem unguem viderunt ipsi protestantes, & etiam primum unguem ab alio acceptum.

[38] [Multi contestes deponunt, ] Præfati Mag. Iacobus, Bartholomæus, & Ioannes Petrus, nec non Bernardinus de Maziis, filius Ambrosini, habitans in burgo de Abbiate grasso, Ducatus Mediolani; Ambrosinus de Angleria, filius qu. Beltramini, civitatis Mediolani, portæ orientalis, parochiæ S. Babilæ; & Bernardinus de Porris, filius qu. [de corporis incorruptione sibi comperta,] Janeti Fazini, habitans in loco Lentate Ducatus Mediolani … juraverunt & jurant … quod ipsi omnes laborantes ad ecclesiam S. Mariæ de monte, ad faciendum p stadios chori d. ecclesiæ, jam mensibus tribus proxime præteritis, scilicet a secunda hebdomade Quadragesimæ proxime preteritæ citra, de mandato Venerabilis viri D. Archipresbyteri d. ecclesiæ; susceperunt & manezaverunt corpus beatum qu. Venerabilis D. Catharinæ de Palantia, olim Abbatissæ seu Eremitæ monasterii S. Mariæ de monte, pluries & pluries, faciendo ipsi capsam & sepulcrum, & portando ipsum corpus in pluribus locis d. ecclesiæ de loco ad locum. Et quod viderunt per spatium dierum sexdecim continuorum d. corpus stare coloritum & sanum & sine aliqua corruptione, præsertim vulcum, brachia, manus & pedes sine aliquo fœtore & malo odore: & ipsum corpus odoraverunt pluries.

[39] [deque sanatis asthmate,] Et quod d. Bernardinus de Porris patiebatur infirmitatem asthmaticam, omnibus diebus duobus sive tribus sive quatuor, per modum quod tempore ipsius infirmitatis non poterat aliquid facere nec laborare. Et facta oratione & recommissione precibus d. qu. D. Catharinæ, remansit & est liberatus a d. infirmitate: & ipsum viderunt & vident sanum, & laborat cum eis. Et etiam viderunt tantos alios infirmos, [manu manca,] qui remanserunt liberati a suis infirmitatibus: & inter alios puellam unam quæ habebat stropiatam q manum unam usque ad cubitum, adeo quod non poterat quidquam facere. Et quod d. Joannes Petrus fecit tangere ipsam puellam corpus venerandum: & statim remansit sana d. puella, & viderunt eam sanam. Et quemdam alium qui habebat tantam infirmitatem in oculis per modum quod non poterat videre, [oculis infirmis,] & procedebat aqua ab ipsius oculis; & factis precibus suis ipsi qu. D. Catharinæ, remansit liberatus a d. infirmitate. Et quemdam alium qui non poterat ire sine r tamolis seu ferulis, [diuturna cæcitate, ] remansitque liberatus per modum quod ire poterat sine ipsis ferulis. Et quemdam ætatis annorum sexaginta, qui steterat per tantum tempus quod non poterat videre, prout dicebant certæ personæ quæ erant cum eo; & posito se supra corpus & capsam d. D. Catharinæ, clamavit referens gratias Deo, quod meritis præfatæ D. Catharinæ videbat faciem d. D. Catharinæ & alia quæ sibi ostendebantur: quia antea non poterat videre. Et a multis aliis diversis infirmitatibus viderunt multos alios infirmos sanos effici, in dictis temporibus quibus steterunt ad dictum locum de monte. [brachio inutili,]

[40] Et quod d. Bernardinus de Maziis vidit unum, qui habebat annos quinquaginta, habentem brachium unum, de quo non poterat se adjuvare: & tacto velo ipsius qu. D. Catharinæ, quod præfata D. Catharina gerebat in capite, statim sensit se liberatum a d. infirmitate … Actum supra saxum, situm ante ostium d. monasterii. Interfuerunt ibi testes sex, ante hac ad priores attestationes nominati & Antonius Cerimi de S. Maria, filius qu. Joannis, habitans in d. loco de S. Maria. Postea vero suprascriptis anno, indictione & die suprascriptus Bernardinus de Porris … dixit & protestatus est, quod vidit quemdam de plebe Ogona, qui erat mutus s & stropiatus una tibia, & ibat cum ferulis seu tamolis, & t paucum videbat. [tibia manca,] Et quod postea vidit & audivit ipsum sanum & videre: & dimisit ibi tamolas sive scrozias, factis orationibus suis & recommissione sua d. qu. D. Catharinæ.

[41] Eodem die & iisdem presentibus, Mag. Antoninus Tizonus, filius qu. D. Firmi, civitatis Mediolani, portæ Ticinensis, parochiæ S. Georgii in palatio … dixit & protestatus fuit … quod die nono post decessum qu. Rev. D. Catharinæ de Palantia … accepit unum paucum drapi tunicæ d. qu. D. Catharinæ; & eum drapum portavit in Mediolano. Et quod ipsum drapum concessit uni Dominæ, quem postea dedit Joanni Ambrosio de Prædis, civi Mediolanensi, [febri periculosa,] portæ Ticinensis, parochiæ S. Vincentii: qui habebat unum ejus fratrem, qui erat infirmus & patiebatur febres, in modum quod non poterat sudare, nec beneficium corporis habere, nec dormire. Et quod posito d. drapo supra corpus d. infirmi, habuit dicta omnia beneficia: quæ si non habuisset, erat mortuus secundum judicium medici sui. Et protestabatur d. medicus quod fuerat miraculum. Et quod etiam habebat ipse Mag. Antonius unam ejus filiam, quæ habebat maxillas grossas & inflatas: & quod Ursina, [deformi tumore genarum,] uxor ipsius protestantis, fecit votum & se recommisit orationibus suprascriptæ qu. D. Catharinæ: & immediate facta d. oratione & voto, remansit ejus d. filia liberata. Et quod vidit etiam ipse Mag. Antonius d. qu. D Catharinam nono die post ejus mortem: & quod ejus corpus odoravit, & nullum habebat malum odorem sed bonum odorem…

[42] [Quomode brachium moverit] Eodem die Venerabilis vir D. Presbyter, Anselmus de Lampugnano, Capellanus ecclesiæ S. Mariæ de monte… dixit & protestatus fuit … quod die Dominica, XII mensis Aprilis proxime præteriti, in celebratione Vesperarum in d. ecclesia, in qua aderant multæ personæ, insurrexit magnus clamor inter dictas personas, existentes circa corpus qu. Rev. D. Catharinæ de Palantia, in quo clamore audivit ipse protestans quosdam clamare: O beata Virgo Maria; alios: O B. Catharina; alios, aliud. Et quod ipse D. Anselmus dicebat eis personis, quare taliter clamabant. Et quod dicebant, quod viderent quod d. D. Catharina moverat brachium unum, & quod aperuerat unum oculum. Quibus auditis ipse protestans accessit ad dictum locum, ubi erat positum corpus venerandum d. qu. D. Catharinæ, quod erat in quodam sepulcro in d ecclesia subter terram, tamen aperto cum sbarris v altis, per brachium unum cum dimidio & plus super terram. Et vidit quod d. corpus d. qu. D. Catharinæ, positum in d. monumento per ipsum protestantem & per alios Presbyteros d. ecclesiæ, moverat brachium unum. Et hoc fuit absque eo quod aliqua persona fuisset nec ire potuisset in eo sepulcro ad movendū d. brachium. Actum in sala Vener. viri D. Presbyteri Gasparini de Porris, Archipresbyteri d. ecclesiæ S. Mariæ de monte. Fuerunt ibi testes præsentes d. D. Presb. Donatus de Blanchis, Canonicus ecclesiæ S. Victoris de Varisio, D. Presb. Petrus de Velate, Canonicus ecclesiæ SS. Petri & Pauli de Abiate; & Joannes Antonius de Montegatiis, filius qu. Margioli, habitans in loco de Rhaude, Ducatus Mediolani.

[43] [& febres ac brachium debile] Ibidem & iisdem testibus eodem die presentibus, Tristantus de Porris, filius qu. Antonii, civitatis Mediolani, portæ Ticinensis, parochiæ S. Petri in campo Laudensi… dixit & protestatus fuit … quod die Martis proxime præterito, dum esset in domo habitationis Dominorum Francisci, Simonis, Roberti & Gasparini, fratrum de Trezio, tinctorum, sita in porta Vercellina, parochiæ S. Petri in Caminadella, interrogaverunt ipsum protestantem ipsi fratres de miraculis, quæ faciebat qu. D. Catharina de Palantia. Et ipse Tristantus dixit, quod fuerat verum, quod faciebat x de miraculis. Et quod ipsi fratres dixerunt, quod habuerant de drapo quod portabat y in dorso ipsa D. Catharina: & quod habebant quamdam dominam in Mediolano quæ patiebatur febres, [curarit ejus pannus.] & habebat brachium unum debilitatum, per modū quod illud non poterat movere. Et quod dederunt d. drapum ipsi dominæ. Et quod d. domina infirma posuerat d. drapum super ejus infirma persona. Et quod d. domina infirma remansit libera a dictis febribus & brachio…

✠ Ego Petrus de Plantanidis ut supra.

Concordant suprascripta instrumenta cum originalibus a me visis: & pro fide

✠ Ego Presbyter Joannes Baptista Niger Nigronus, filius qu. Antonii, Curatus Velati plebis Varisii, Mediolanensis diœcesis, publicus auctoritate Apostolica & Curiæ Archiepiscopalis Mediolani Notarius, subscripsi cum sigillo solito tabellionatus mei. Attestatur autem pro eodem Hyacinthus Gratianus, I. V. D. Canonicus ecclesiæ Metropolitanæ Firmanæ, Curiæque Archiepiscopalis Mediolani Vicarius Generalis,… in palatio Archiepiscopali, die Mercurii, septima mensis Martij MDCLXX. Subscriptum erat:

Joannes Thomas Busius…

ANNOTATA.

a Tuscanis masculine dicuntur panni, maculæ albicantes, quæ oculis supercretæ eosdem obnubilant; forte a Teutonico Panne, quod tegulam imbricemve signi sicat, ducta metaphora.

b Drapum, Italis Francisque communis vox; pannum Latini dicerent.

c Inferius Palpitare, pro fricare, seu affricare.

d Idiotismo Italico dicitur communius s'adoperare, id est, uti.

e Id est Vix, Italice nunc, à pena; Gallice, à peine.

f Videtur Colora accipi pro macula coloris nigri, qualispestilenti febre afflatis, una major, aut plures minores solent ad pectus erumpere.

g Diminutivum a voce panis, panetus.

h Hoc quoque & cetera omnia sequentia instrumenta incipiunt, ut primum, In nomine Domini anno a nativitate ejusdem 1478 Indictione XI. quod semel hic monuisse sit satis.

i Abbreviate pro Jacomina, seu, Jacobina, dicitur Comina.

k Formulam notarialem longiorem, a priori diversam, & hic atque in sequentibus omissam, videbis infra numero 37.

l Ab hoc Notario sunt deinde cetera usque ad finem Instrumenta decem, sub compendium hic relata; ne in iis formulis initialibus atque finalibus replicandis charta consumeretur.

m Alias lobium: videtur hic accipi pro choro monialium pensili.

n Id est distenta sive occupata.

o Id est Sedilia, alias Stalli dicta.

p Tuscani Maneggiare, Franci manier, sicut ab hand, manus, Teutones formant handelen, tractare, contrectare.

q Stropiatus inutilis seu mancus, quasi dicas illaqueatum seu impeditum, communi Francis, Italis &Hispanis idiotismo, a voce Teutonica Strop, laqueus, vinculum.

r Quæ hic tamolæ, infra etiam vocantur scrociæ, alias crociæ, fulcra subaxillaria.

s Forte mutilus, quia de loquela reddita nullum sequitur verbum.

t Et hic vernaculis pene omnibus linguis communis idiotismus, Italis poco; Francis, peu adverbialiter pro parum.

v Sbarra vel sbarro sumitur ab Italis pro sepimento; fortasse a materia primo obvia ad sepiendi usum, videlicet longis rotundisque novellarum abietum hastilibus seu malis, quæ a Teutonibus sparre vocantur.

x Hic quoque Francicæ Italiæque linguæ communis idiotismus est, ut cum verbo activo loco Accusativi jungatur Ablativus per præpositionem De.

y Id est, quo vestiebatur, locutione Italis usitata.

* alibi de Bezutio.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


April I: 7. April




DVD Heiligenlexikon als DVD oder USB-Stick als USB-Stick


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 6. April

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 6. April

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.