Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung April I           Band April I           Anhang April I

7. April


VII. APRILIS.

SANCTI QVI VII IDVS COLVNTVR.

Sanctus Hegesippus, Scriptor Ecclesiasticus.
S. Epiphanius Ep. Martyr in Africa.
S. Donatus, Martyr in Africa.
S. Sixtus, Martyr in Africa.
S. Rufinus, Martyr in Africa.
S. Modestus, Martyr in Africa.
Alii XI, Martyres in Africa.
S. Timotheus, Martyr. Antiochiæ,
S. Diogenes, Martyr. Antiochiæ,
S. Macaria seu Madiaria, Martyr. in Antiochiæ,
S. Maxima, Martyr. in Antiochiæ,
S. Eleusus Pr. Martyr. Antiochiæ,
S. Coprica, Martyr in Lybia superiore.
S. Victor, Martyr in Lybia superiore.
S. Donatus, Martyr in Lybia superiore.
S. Peleusus, seu Pelusius, Presbyter, Martyr Alexandriæ.
S. Cyriacus, Martyr Nicomediæ.
Socii X, Martyres Nicomediæ.
S. Calliopius Martyr, Pompeiopoli in Cilicia.
S. Donatus, Martyr.
S. Cyrillus, Martyr.
S. Eugenius, Martyr.
S. Eusebius, Martyr.
S. Marinus, Martyr.
S. Rufinus Thaumaturgus, Martyr Synopæ in Cilicia.
S. Aquilina Iunior, Martyr Synopæ in Cilicia.
CC Milites, Martyres Synopæ in Cilicia.
S. Saturninus, Episc. Veron. in Italia.
S. Aphraates, anachoreta in Syria.
S. Chlotharius, Vitriaci in Campania Gallica.
S. Georgius, Episcopus Mitylenæ, in insula Lesbo.
S. Eberhardus, ex Comite Nelleburgio monachus, fundator monasterii Omnium Sanctorum in Helvetia.
S. Aybertus Presbyter, reclusus Ordinis Benedictini, in Hannonia.
B. Hermannus Iosephus, Ordinis Præmonstratensis, Steinfeldiæ in Germania.
B. Christianus, Duaci in Gallo-Flandria.
B. Vrsulina Virgo, Parmæ in Italia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancti Victoriani, Abbatis Asanensis, Translatio corporis memoratur in Martyrologio Hispanico Tamaji Salazar. De hoc Sancto, & variis ejus Translationibus egimus die ejus natali XII Januarij.
Godefridus, Presbyter & Confessor, refertur in MS. Florario Sanctorum, non additis circumstantiis loci & temporis, unde de eo judicari posset. De Beato Godefrido Cappenbergensi, ordinis Præmonstratensis, late egimus XIII Januarij.
S. Timothei Apostoli translatio memoratur in MS Florario, a Greveno etiam & Canisio, De ea egimus ad diem ejus natalem XXIV Januarij.
Brunulphus Episcopus memoratur in MS. Florario Sanctorum penes nos asservato, quis ille sit, non addita Sede, unde judicabimus? Colitur S. Brynulphus, Episcopus Scarensis in Suecia, VI Februarij.
SS. Martyrum Faustini & Jovitæ, & S. Faustini Episcopi Brixiensis, Translatio hoc die peracta recolitur in Martyrologio Brixiensi Bernardini Fayni: qui hos Martyres in ecclesia S. Aphræ sepultos, contendit esse colendos XV Martij, ut diversos ab iis quorum est celeberrima in omnibus ecclesiasticis Fastis memoria, die XV Februarij.
Quod licebit in supplemento istius diei examinare quemadmodum & de S. Faustino Episcopo licebit plura dicere, ex monumentis ab eodem Bernardino Fayno subministratis, ad supplementum XVI Februarij.
Apollonius Martyr est inscriptus MS. Florario Sanctorum. Sunt plures hujus nominis: ex his sequenti die refertur Apollonius, qui Philemonem Judicem convertit: quorum Acta dedimus VIII Martij.
Petrus de Sanctoia, Ordinis Fratrum Minorum de Observantia, hoc die anno 1431 mortuus, vitæ sanctimonia illustris, requiescit Vallisoleti in Conventu S. Francisci, sub summo altari tumulatus: cum titulo Beati memoratur in Martyrologio Franciscano Arturi du Monstier: a quo abstinet Franciscus Haroldus in Epitome Annalium Ordinis Minorum. Nos omnia quæ de eo sciuntur, dedimus in Vita B. Petri Regalati XXX Martij.
Julianæ Virginis, sanctimonialis de Corelino, Translatio apud Vilarium, monasterium Brabantiæ, his verbis inscripta est MS. Florario Sanctorum. De ea egimus die ejus natali V Aprilis.
S. Vincentius Ordinis Prædicatorum, memoratur in Kalendario antiqui Missalis & Breviarii Ambrosiani. De eo egimus V Aprilis.
S. Cælestinus Papa dicitur hoc die mortuus in antiquo Catalogo, & in variis Martyrologiis; uti diximus VI Aprilis.
S. Winobaudus, Abbas Trecensis, memoratur in MS. Vsuardo S. Germani de Pratis: de eo egimus VI Aprilis.
S. Dioclia Martyr, Pompeiopoli in Cilicia, inscripta est Catalogo generali Ferrarii. Est hæc Græcis Θεοκλεία, mater S. Calliopii Martyris, & in amplexu corporis defuncti mortua. De ea agitur infra in hujus Vita.
Bernacus Abbas, traditur in Cambrica Boreali vixisse, circa annum 500, & stupendis miraculis claruisse, mortuus hoc die, relatus in Martyrologio Anglicano secundæ editionis, & in Indice Sanctorum Angliæ a Michaele Alfordo Annalibus suis apposito; & suggeritur locus, in quo de eo agit. Verum omnia in Annalibus post obitum auctoris recognitis sunt omissa; eo quod Acta apud Capgravium videantur apocrypha, neque satis constet de ejus cultu: quare absque præjudicio cupimus ulterius informari an ejus ut Sancti mentio sit apud alios scriptores, quos otium non est ideo omnes perlegere. Ferrarius in Catalogo generali adscribit eum Galliæ.
Sancti, qui in persecutione Vandalica, sub Geiserico & Hunerico, Regibus Arianis, pro fide Catholica coronati sunt, ut in Sicilia aliquo cultu celebres, referuntur ab Octavio Cajetano in Martyrologio Siculo. Verum in maiore ejus opere, de Vitis Sanctorum Siculorum, nulla est eorum mentio.
S. Adelini Episcopi, Wintoniæ in Anglia, Confessoris, memoria sit in auctario Carthusianorum Bruxellensium hactenus inedito. Westmonasteriensis in Floribus Historiarum Anglicanarum ad annum 888, asserit Æthelinum, Vintoniensem Episcopum, Regis Ælfredi & Westsaxonum eleemosynas Romam deportavisse. Nihil aliud de illo ejusve cultu hactenus reperimus.
Walterius, Frater monasterii Cluniacensis sub S. Odilone Abbate, nocte magni Sabbati Resurrectionis Dominicæ obiit, columna lucis ignea apparente. Ita Radulphus Glaber lib. 5. cap. 1. Hunc cum titulo Beati referunt Menardus & Bucelinus, Sanctum appellat Saussajus: antiquiorem cultus & venerationis probationem quæsivimus Cluniaci, nec potuimus reperire,
Sigenius Scotus Presbyter, monasterii Benedictini in Helluensi insula Abbas, venerationi maximæ apud omnes habitus, scilicet dum viveret. Ita Lesleus lib. 4 Rerum Scoticarum in Donaldo 53 Rege, & neque Sanctum neque Beatum appellat. Hunc Wion in Appendice ad Martyrologium monasticum, quod diem natalem ignoraret, retulit & Sanctum appellavit. Wilsonus, cui forte deerat Sanctus hoc die ponendus, eum inscripsit Martyrologio Anglicano. Secuti Ferrarius in Catalogo generali, Dempsterus & Camerarius in Martyrologiis Scoticis, & Fitzimon in Catalogo Sanctorum Hiberniæ. Verum certiora argumenta desideramus. Deest nomen in Martyrologio Tamlactensi, Catalogo Sanctorum Scotiæ ante hos auctores confecto, & in Breviario Aberdonensi.
Salvator, Martyr in Anglia, refertur in MS. Florario, in Auctario Greveni ad Vsuardum, & in Martyrologio Germanico. Deest in Martyrologiis Anglicanis.
Gibertus Abbas Luxoviensis, & ejus monachus Titilmus, a Paganis occisi, referuntur a Trithemio lib. 3 de Viris illustribus Benedictinis cap. 32, & a Wione & Menardo in Appendice, quod diem natalem ignorarint. Eos ad hunc diem retulit Bucelinus. At Sanmarthani in Gallia Christiana tradunt. Gibardum sive Gibertum Abbatem, cum omnibus ejus monachis, interfectum a Saracenis de Saxonia: & videntur Normanni sic appellari, qui seculo Christi nono, quando ea cædes contigit, Gallicas ditiones vastarunt. Nos certiora monumenta venerationis & diei & modi quo occisi sunt, exspectamus.
S. Macarius monachus, absque ulla notitia loci & temporis, memoratur in Martyrologio MS: Bruxellensi S. Gudilæ. Varii sunt Macarii: unde difficultas est ut distinguatur.
S. Finanus Abbas, in quodam Sanctorum Hibernicorum catalogo relatus hoc die, abest ab eo quem vulgavit Henricus Fitzimon & a Tamlactensi martyrologio: ergo Vitam ejus, quam in nostro Ms. Salmanticensi habemus, ex sola (ut apparet) traditione parvo cum judicio scriptam, differimus, donec ejus Actis plus lucis affulgeat, & de celebri ejus cultu plenius nobis constet.
Senanus Episcopus, Senanus Abbas, Russonus de Insula Pich, Macliegus Dorensis, in Hibernia memorantur in Martyrologio Tamlactensi: Colganus VIII Martij ad Vitam S. Senani Episcopi & Abbatis Inis-Cathensis in Appendice cap. 1 refert Senannum Episcopum coli VII Aprilis, de Senano Abbate siler. Plura de hisce Hibernis non potuimus assequi.
Hermannus, Conversus in Claustro Hemmerodensi, Beatissimæ Virgini multum devotus, quæ apparens eum consolata est. Latius hæc referuntur a Cæsario lib. 7 Historiarum memorabilium sui temporis cap. 52, ubi abstinet a titulo Beati, quem ei tribuunt Henriquez, Bucelinus & Chalemotus. Nos Hemmenrodæ fuimus, & de ejus veneratione nihil intelleximus.
Ermentrudis, Sanctimonialis in Monte-Cornelii apud Leodienses, B. Julianæ sub finem vitæ socia, refertur ab Henriquez, Bucelino & Chalemoto cum titulo Beatæ inter Cistercienses. Dedimus Vitam B. Iulianæ V Aprilis, & diximus eam probabilius vixisse secundum regulam S. Augustini. Interim quotquot nominantur istius loci sanctimoniales, cum titulo Beatæ, variis locis istius Menologii sunt inscriptæ. Nos in Monte-Cornelii omnia discußimus, ut temere titulum Beatæ tribuemus Iulianæ & sociabus ejus: & pro Iuliana quidem certa satis sunt omnia, pro aliis nec umbra quidem probabilitatis extat.
Josephus monachus monasterii Schonfeldensis, cum titulo Sancti inscriptus est Kalendario Ms. Ordinis S. Benedicti, nobis ignotus. Est monasterium Schonenfeldt ejusdem Ordinis, non procul ob ostiis Lyci in Bavaria. Quid si Schonfeldia pro Steinfeldia irrepsererit intelligaturque B. Hermannus Ioseph, cujus Vitam hodie damus?
Petrus Andreas Challiau Turonensis, Ordinis Minimorum, gratia prædicationis & conversionis animarū conspicuus, memoratur a Saussayo in Supplemento Martyrol. Gallicani: sed solum inter viros Pios censetur.
Franciscus a Magdalena, Sebastianus a S. Maria, Elvira a Villa-sicca, In Hispania, Ordinis S. Francisci, floruerunt opinione sanctitatis, & relati sunt cum titulo Beati in Martyrol. Franciscano Arturi a Monasterio.
SS. Euphemia & Eucapia, Chalcedone plurima tormenta passæ, referuntur a Floro in Mss. Atrebatensi & Tornacensi. Euphemia etiam inscripta est Kalendario Missalis Ms. Moguntini, & nomen Evapii pro, Eucapia in Kalendario Aquileiensi. De iis cum aliis Martyrologiis agemus XIII Aprilis.
S. Martinus, Abbas in Arvernis, indicatur in Catalogo generali Ferrarii: qui citat tabulas Ecclesiæ Arvernensis & Surii tomum 2. sed is Martius Abbas est, & refertur XIII Aprilis
Brandani seu Brundani, Episcopi & Confessoris, mentio fit in Ms. Florario & auctario usuardi per Grevenum. Est Brandanus Abbas, varia navigatione celebris, qui a Petro de Natalibus lib. 5. cap. 117 & altis etiam Episcopus appellatur, & colitur XVI Maij.
Baptista Varani, fundatrix monasterii S. Claræ Camerini, tomo 1 de Sanctis Vmbriæ refertur a Iacobillo hoc die cum titulo Beatæ. Abstinet eo titulo Dominicus Paßinus, qui ejus Vitam scriptaque vulgavit: ipse vero Iacobillus tomo 3 retractans quæ prius de anno & die mortis scripserat, inducias de eadem agendi (si interim de aliquo ejus cultu distinctius quidpiam afferatur) concedit usque in XXXI Maij
S. Mariæ Magdalenæ conversio anno salutis XXXII, vitæ suæ XX, inscripta est Ms. Florario Sanctorum. De ea agendum XXII Julij.
S. Ludovici Episcopi, Ordinis Minorum, festum Canonizationis refertur in Auctario Carthusianorum Bruxellensium. Colitur is XIX Augusti
Philibertus jungitur SS. Eleuso & Macariæ, apud Grevenum in Auctario Vsuardi. De his infra hoc die agimus: sed non putamus quidquam iis esse commune cum isto, cujus nomen Francicum est & Martyrum ævo recentius. Aliquis hujus nominis Abbas, colitur XX Aug.
S. Alpinus, Ep. Catalaunensis, memoratur in Ms. Kalendario Autißiodorensi. Fuit istius Ecclesiæ VIII Episcopus, & colitur VII Septembris.
S. Perpetui, Episcopi Trajecti, translatio Dionanti facta, ab Ecclesia S. Vincentii ad basilicam Deiparæ Virginis, celebratur a Saussajo in Martyrologio Gallicano: est ejus natalis IV Novembris.
Brectus, Episcopus Turonensis & Confessor, memoratur in Ms. Florario Sanctorum. Is aliis Briccius dicitur, & colitur XIII Novembris.
S. Lazari, Pontificis & Martyris, inventio corporis Massiliæ, memoratur primo loco in Martyrologio Gallicano Saussay. Natalis ejus celebratur quando de loco sepulturæ ejus agendum etiam erit. XVII Decemb.

DE SANCTO HEGESIPPO
SCRIPTORE ECCLESIASTICO.

CIRCA AN CLXXX.

[Commentarius]

Hegesippus, Scriptor Ecclesiasticus (S.)

AUCTORE G. H.

Præclarum S. Hegesippi elogium edidit S. Hieronymus, libro de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 22, his verbis: Hegesippus, vicinus Apostolicorum temporum, omnes a Passione Domini usque ad suam ætatem Ecclesiasticorum Actuum texens historias, [Elogium ex S. Hieronymo] multaque ad utilitatem legentium pertinentia hinc inde congregans, quinque libros composuit, sermone simplici, ut quorum vitam sectabatur, dicendi quoque exprimeret characterem. Asserit se venisse sub Aniceto Romam, qui decimus post Petrum Episcopus fuit, & perseverasse usque ad Eleutherium ejusdem urbis Episcopum, qui Aniceti quondam Diaconus fuerat. Præterea adversum idola disputans, ex quo primum errore crevissent, subtexit historiam, ex qua ostendit, qua floruerit ætate. Ait enim: Tumulos mortuis templaque fecerunt, sicut usque hodie videmus: e quibus est & Antinous servus Hadriani Cæsaris, cui & gymnicus agon exercetur apud Antinoum civitatem, quam ex ejus nomine condidit, & statuit prophetas in templo. Antinoum autem in deliciis habuisse Cæsar Hadrianus scribitur. Hæc S. Hieronymus: qui aliquod encomium ex ejus libris habet cap. 2 de eisdem Scriptoribus, quod proferendum erit ad Kalendas Maji, [descriptum in Martyrologiis.] quo colitur S. Iacobus frater Domini, de quo ibidem agitur. Ex dicto S. Hieronymo elogia sua desumpserunt Vsuardus, Ado, Notkerus, Bellinus, Maurolycus & alii recentiores, & paßim virum sanctissimum, virum sapientissimum, & virum Dei appellant, In Martyrologio Romano adscribitur Romæ: & a Ferrario recensetur in Catalogo Sanctorum Italiæ. Quæ ab Adone sub finem adduntur, de conversatione ejus in gentili Philosophia & institutione in sectis Platonicis, spectant ad S. Iustinum Philosophum & Martyrem, & XIII Aprilis in ejus Vita referentur. Eadem ex Adone descripsit auctor Bedæ supposititii, & nonnulla suo encomio inseruit Galesinius.

[2] [Tempus vita sub Pontificibus Romanis,] S. Anicetus, cujus tempore Romam venit S. Hegesippus, præfuit Ecclesiæ Summus Pontifex ab anno CXLIX usque ad annum CLIII, martyrio coronatus XVII Aprilis, ad quem diem illa exacte traduntur. Succeßit Aniceto S. Pius, illius ante & S. Hygini Vicarius, dein verus Pontifex usque ad annum CLXI; quando illi substitutus S. Soter sedit annos novem, & plures menses, mortuus anno CLXXI, die XXII Aprilis, ubi accurata temporis ratio aßignatur. Soteri dicto anno succeßit S. Eleutherius, vixitque usque ad annum CLXXXVI. Fuerunt tunc Imperatores Romani Antoninus Pius ab anno CXXXVIII, [& Imperatoribus.] cui subrogatus est anno CLXI M. Aurelius Antoninus cum fratre suo L. Ælio Vero, & imperium reliquit filio suo Commodo, anno CLXXX, si tamen ad illud tempus vixerit S. Hegesippus, clarus etiam ante tempora Antonini Pii sub hujus decessore Hadriano Imperatore, qui, teste Spartiano, Antinoum suum dum per Nilum navigat perdidit, & muliebriter flevit. Græci volente Hadriano eum consecrarunt, oracula per eum dari asserentes, quæ Hadrianus ipse composuisse jactatur: Ad quem locum multa congerit in Notis Claudius Salmasius De Antinoo puero dilectißimo plurima ex Scriptoribus Ecclesiasticis collegit Petrus Halloix in suis Notationibus ad Caput 3 Vitæ S. Hegesippi late deductæ: eoque interserit, quæcumque ex quinque libris S. Hegesippi (qui cum maximo detrimento veritatis Ecclesiasticæ perierunt) supersunt fragmenta, ab Eusebio in Historia Ecclesiastica producta; inter quæ post martyrium S. Iacobi fratris Domini, de quo jam egimus, est persecutio sub Domitiano contra propinquos Christi Servatoris mota, & martyrium S. Simeonis Episcopi Hierosolymitani, ad diem XVIII Februarii relatum ex libro 3 Eusebii, & cap. 32, cui tunc ista adduntur ex Hegesippo.

[3] Post hæc idem scriptor res illa ætate gestas commemorans, addit Ecclesiam ad hæc usque tempora, [contra insurgentes post Apostolorum tempus persecutiones,] instar cujusdam virginis, adhuc in obscuro recessu delitescentis, integram atque incorruptam permansisse, quicumque rectam prædicationis Euangelicæ regulam depravare niterentur. Sed postquam sacer Apostolorum cœtus vario mortis genere extinctus est, effluxeratque jam ætas hominum illorum, qui divinam ipsam sapientiam suis auribus auscultare meruerant; tunc demum exorta est impii erroris conspiratio, fraude & malitia falsorum doctorum: qui, utpote nullo amplius ex Apostolis superstite, post hæc nudo, quod aiunt, capite adversus prædicationem veritatis adulterinam doctrinam obtrudere aggressi sunt. Et Hegesippus quidem de iis rebus in hunc fere modum scribit. At post indicatos falsæ doctrinæ duces lib. 4 cap. 7 & 8 ista adjungit Eusebius: Et adversariorum quidem inventa, a semetipsis confutata, confestim extincta sunt, aliis super alias exorientibus sectis, cum priores assidue diffluerent, & in multiplices ac multiformes errorum species vario quæque modo evanescerent. Catholica autem Ecclesia, [Catholicam Ecclesiam efflorescentē,] quæ sola vera est, semperque sui similis & constans, novis quotidie incrementis augebatur: gravitate, sinceritate ac libertate, modestia denique ac sanctitate vitæ cujusdam philosophiæque divinæ, omnium oculos, non Græcorum modo, verum etiam barbarorum perstringens. Simul etiam extincta est temporis lapsu calumnia illa, quæ universæ religioni nostræ afficta fuerat: mansitque tandem disciplina nostra, sola omnium consensu superior & victrix, ac præ reliquis sectis modestia, gravitate, divinæque sapientiæ præceptis excellere ab omnibus judicata: adeo ut exinde ad nostra usque tempora, nemo sit ausus ullam infamiæ labem fidei nostræ aspergere, aut aliquam ejusmodi calumniam inferre, qualem veteres illi nostræ religionis hostes jactare consueverant. [propugnat.] Ceterum illis temporibus rursus veritas plures sui patronos in medium produxit, qui non solum viva voce, sed etiam scriptis disputationibus adversus impias hæreses decertarunt. Inter quos celebris fuit Hegesippus, cujus testimonio in superioribus libris sæpissime usi fuimus, cum res Apostolorum temporibus gestas ex illius fide ac relatione traderemus. Hæc Eusebius, qui hisce subjungit, quæ nos sub initium a S. Hieronymo excerpta dedimus.

[4] Demum cap. 21 & 22 ista habet: Iisdem temporibus in Ecclesia floruerunt Hegesippus, de quo abunde jam dixi, & Dionysius Corinthiorum Episcopus, Pinytus quoque Cretensium Episcopus … ac postremo Irenæus, quorum omnium libri sinceram Apostolicæ traditionis ac veræ fidei doctrinam continentes ad nos usque pervenerunt … Hegesippus quidem in quinque Commentariorum libris, [Romam proficiscens cum variis Episcopis] luculentissima fidei suæ testimonia nobis reliquit. Scribit enim se, cum Romam proficisceretur, plurimos Episcopos adiisse, & ab omnibus unam eamdemque audivisse doctrinam. Idem postquam de Clementis epistola ad Corinthios quædam commemoravit, hæc addit, quæ nos si placet audiamus. Et Corinthiorum quidem, inquit, Ecclesia in recta fide permansit usque ad Primum ejusdem loci Episcopum. Quocum familiariter collocutus sum, dum Romam navigarem: nec paucos dies versatus sum cum Corinthiis, mutuamque ex recta fide consolationem cepimus. [& Pontificibus Romana agit:] Romam vero cum venissem, mansi ibi apud Anicetum, cujus tum Diaconus erat Eleutherus. Post obitum deinde Aniceti successit Soter, quem excepit Eleutherus. In singulis autem Episcoporum successionibus & per singulas urbes eadem manent, quæ per legem ac Prophetas & a Domino ipso prædicata sunt. Relatis dein hæresibus tunc exortis, addit, Eusebius: [ipse ex Hebræo Christianus,] Nonnulla item ex Hebræorum Euangelio & Syriaco, & ex Hebraica lingua profert in medium, satis per se aperte significans, se ex Hebræis ad Christi fidem transiisse. Alia quoque, ex Judaicis traditionibus, scripto minime comprehensis, petita, commemorat. Non solum autem ipse, sed etiam Irenæus & omnes antiqui Proverbia Salomonis vocare solent Sapientiam, omnium virtutum præcepta continentem. [Proverbiæ Salomonis æstimat.] Denique agens de libris, qui apocryphi dicuntur, quosdam eorum sua ætate ab nonnullis hæreticis compositos esse scribit. Hæc Eusebius. Concludimus verbis Ioannis Tritthemii libro de Scriptoribus Ecclesiasticis, in quo ista habet: Hegesippus natione Judæus, ad fidem Christi conversus, doctrina & sanctitate in Ecclesia Dei admirabilis effulsit: cujus festum cum ceteris Sanctis in Martyrologio locum obtinuit. De alio Hegesippo seu Iosippo, cujus libri de Bello Iudaico & excidio urbis Hierosolymitanæ extant, consule Philippi Labbe Dissertationem historicam de Scriptoribus Ecclesiasticis & alios ibidem citatos. Petrus de Natalibus lib. 4 Catalogi cap. 36 omnia perperam uni eidemque S. Hegesippo tribuit.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS,
EPIPHANIO EPISCOPO, DONATO, RVFINO, MODESTO, ET ALIIS XI.

VI & VII APRILIS

[Commentarius]

Epiphanius Ep. Martyr in Africa (S.)
Donatus, Martyr in Africa (S.)
Sixtus, Martyr in Africa (S.)
Rufinus, Martyr in Africa (S.)
Modestus, Martyr in Africa (S.)
Alii XI, Martyres in Africa (SS.)

G. H.

Illustris horum Martyrum memoria est, & VI & VII Aprilis: ac priore die S. Epiphanius, Episcopus in Africa ut reliquorum Dux & Antesignanus, [Priore die memorantur Epiphanius Presb.] refertur in pervetusto Martyrologio Richenoviensi sive Augiæ-divitis: qui Martyr appellatur cum XIII Sociis adjunctis in Martyrologio Trevirensi S. Martini, seu XIV in Fastis Rhinoviensibus: sed de hoc numero agendum, dum alii suis nominibus fuerint indicati. In Ms. Codice monasterii S. Cyriaci, jungitur solus Rufinus, [Rufinus,] sed per errorem Epiphania scribitur; cum reliqui Fasti Epiphanium Episcopum habeant. Ms. Reginæ Sueciæ ab Holstenio laudatum habet Epiphanium Episcopum, [Donatus,] Donatum & alios XIII. In Ms. Pragensi ista habentur: Epiphanii Episcopi, Donati, Rufini, Modesti & aliorum XL. In Ms. Barberiniano & supplemento Bedæ ista leguntur. In Africa natale S. Epiphanii Episcopi, Donati, Rufini, Modesti & aliorum, [Modestus,] qui in Mss. Lætiensi & Tornacensi S. Martini, signantur undecim, sed Rufinus omittitur. In apographo vetustißimo Martyrologii Hieronymiani, adjuncto alio Martyre, ista referuntur: In Africa Epiphanii Episcopi, [Sixtus,] Donati, Sixti, Rufini, Modesti & aliorum X, qui XI dicuntur in apographis Blumiano & Corbeiensi Parisiis excuso: pro quo numero in codice Lucensi & memorato Pragensi perperam XL scribuntur: uti etiam Modesta in Corbeiensi est, aliis omnibus Modestus. Notkerus eosdem omnes memorat cum sociis undecim: qui duodecim signantur in Mss. Leodensibus S. Lamberti & S. Laurentii. In Ms. Tamlachtensi memorantur Epiphanius, Rufinianus, Modestus.

[2] At diem VII hujus Aprilis ita incipit Vsuardus: Apud Africam natalis SS. Epiphanii Episcopi, [Relati etiam VII Aprilis] Donati & aliorum tredecim. Quæ eadem leguntur apud Bellinum, Grevenum, Maurolycum, Felicium, Canisium, Galesinium & in quamplurimis Mss. in quorum nonnullis leguntur socii quatuordecim, uti etiam in Martyrologiis Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excusis & apud Petrum de Natalibus lib. II, num. 113. In hodierno Romano ista leguntur primo loco: In Africa sanctorum Martyrum Epiphanii Episcopi, Donati, Rufini & aliorum tredecim. Verum si cum aliis ante indicatis Martyrologiis jungantur Sixtus & Modestus, cum iisdem rectius retinebuntur solum socii undecim. Addit Baronius in Notis, cujus fuerit civitatis Episcopus Epiphanius, vel quando sit passus, nusquam se potuisse invenire. In Ms. Romano basilicæ S. Petri in Vaticano celebrantur Epiphanius Episcopus, Donatus & alii tredecim apud Africam Martyres. Aliquas S. Rufini Martyris reliquias haberi Bononiæ in ecclesia S. Dominici tradit ad hunc diem Masinus in Bononia perlustrata: sed quas alterius esse dixerim, æque ac pars cruris quæ sub nomine Epiphanii Episc. & Mart. a Carolo IV Imperatore anno MCCCLXX ex Tuscia Pragam allata dicitur in Diario Reliquiarum ecclesiæ Metropolitanæ S. Viti, per ejusdem ecclesiæ Decanum nuper vulgato.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ANTIOCHENIS.
TIMOTHEO, DIOGENE, MACARIA, SIVE MADIARIA ET MAXIMA. ITEM S. ELEVSO PRESBYTERO.

[Commentarius]

Timotheus, Martyr Antiochiæ (S.)
Diogenes, Martyr Antiochiæ (S.)
Macaria seu Madiaria, Martyr in Antiochiæ (S.)
Maxima, Martyr in Antiochiæ (S.)
Eleusus Pr. Martyr Antiochiæ (S.)

G. H.

Post relatos Martyres Afros, de quibus jam egimus, subjungebantur die VI Aprilis, in antiquis apographis Martyrologii S. Hieronymi, Timotheus & Diogenes in Macedonia paßis: de quibus cum Martyrologiis Vsuardi, Notkeri, Bellini aliorumque & potißimum Romano ad illum diem egimus. Verum qui referuntur in iisdem aliisq; antiquis Martyrologiis cum sociis Antiochiæ in Syria VII Aprilis passi, [Martyres relati in antiquis MSS.] eos, ut a Macedonibus Martyribus diversos hoc die recensemus. Ac primo Martyrologium Reginæ Sueciæ, ab Holstenio laudatum & in Adversis ad Martyrologium Romanum citatum, ista habet: In Antiochia Syriæ natalis S. Timothei cum aliis tribus: quos sex tradunt MSS. Trevirense S. Martini, & Vltrajectinum S. Mariæ. MSS. Tornacense & Lætiense: In Antiochia Syriæ Timothei, Diogenis. addunt Vaticanum S. Petri, & aliud S. Cyriaci, nomen Macariæ. Quæ in MS. Aquisgranensi sic exprimuntur: Timothei, Avigenis corrige Diogenis, Eleusi, Macariæ. Wandelbertus ex his duos in suo poëmate celebrat hoc versu:

Diogenes septenis, Eleususque feruntur.

In MSS. Fastis S. Maximini valde antiquis celebratur Eleusus, Presbyter in Antiochia Syriæ. In MSS. Augustano S. Vdalrici & Parisiensi Labbæi hoc ordine indicantur: In Antiochia Syriæ Timothei, Diogenis, Eleusi, Macariæ, Maximæ. In MS. Tamlactensi indicantur Timotheus, Eleusus & aliis interpositis Diogenes, Macaria & Maxima. In MS. Coloniensi S. Mariæ ad Gradus, reliquis relatis sub finem, dicitur, & Eleusi Presbyteri: qui tamen in apographis Martyrologii Hieronymiani sejungitur, & sic primo loco legitur: Antiochiæ Syriæ Timothei, Diogenis, Macariæ, Maximæ, Et alibi Eleusi Presbyteri. [an Eleusius sejungendus?] Quæ etiam in nonnullis aliis MSS. Martyrologiis leguntur. In Lucensi codice Macarius & Maximus scribuntur. De eisdem, ut opinamur, Martyribus agitur XXVI Martii, [Iidem relati 26 Martii] uti ibidem inter Prætermissos & in alios dies rejectos diximus. Ac primo in pervetusto & primario Martyrologio S. Hieronymi sic legitur: Antiochiæ Timothei, Diogenis, Macariæ ac Maximæ. In Lucensi & Corbeiensi, & Tamlachtensi, loco Macariæ, habetur Madiariæ; uti in Blumiano Maximi, loco Maximæ: sed hæc deest in codice Altempsiano. Timotheus & Diogenes memorantur etiam in Kalendariis antiqui Missalis & Breviarii Ambrosianii, item in MSS. Barberiniano, Pragensi & Richenoviensi, & solus Timotheus in Augustano & Labbeano. Nulla vero mentio ad istum diem habetur Eleusi, quem ut Sanctum, ne multiplicemus titulos, sub finem detinemus. Apud Grevenum post Eleusum & Macariam jungitur Philibertus, de quo alibi nihil legimus, nisi sit S. Philibertus Abbas XX Augusti commemorandus: nomen certe Francicum est, & antiquis martyribus non bene jungitur.

DE SS. COPRICA, VICTORE, DONATO,
MARTYRIBVS IN LIBYA SVPERIORE.

[Commentarius]

Coprica, Martyr in Lybia superiore (S.)
Victor, Martyr in Lybia superiore (S.)
Donatus, Martyr in Lybia superiore (S.)

G. H.

Traduntur hi Martyres, in Libia superiore hoc die paßi, in quatuor apographis Martyrologii Hieronymiani; item in Mss. Romano Cardinalis Barberini, Leodiensi S. Laurentii, Trevirensi S. Maximini, & Ms. Florario Sanctorum: & sunt, Coprica & Victor. Pro priore in Ms. Epternacensi S. Hieronymi legitur, Caprica; in Ms. Augustano S. Vdalrici, Aprica; in Parisiensi Labbæi, Capua. In Ms. Corbeiensi S. Hieronymi, Parisiis excuso, additur tertius socius Donatus. De his aliisque videtur mentio fieri in dictis apographis Martyrologii Hieronymi item apud Notkerum & alios die præcedenti his verbis: Pentapoli Lybiæ superioris, natalis SS. Theodori Episcopi, Hirenæi, Diaconi, Serapionis & Ammonii Lectorum, (quos eosdem retulimus XXVI Martij) Summistæ, Aprici, Victoris.

Pro Summista in tribus apographis Hieronymiani prædicti scripta leguntur in codice Epternacensi duorum nomina, Luni Mistæ. Hoc, dum certior lectio occurret, inter Prætermissos collocato, arbitramur, hoc die relatos Copricam, aliis Capricam, sive Apricam & Victorem, istic dici Apricum, Apricium, Paricium (nam ista cum varietate scribundur) & Victorem. In persecutione Diocletiani passos esse quatuor XXVI Martij relatos, ibidem diximus: quod de hisce videtur etiam dicendum. In Ms. Neapolitano Antonii Caraccioli referuntur natalis S. Coprici & natalis S. Hirenæ, videtur hoc nomen pro S. Hirenæo Diacono sumptum.

DE S. PELEVSIO, SEV PELVSIO,
PRESBYTERO, MARTYRE ALEXANDRIÆ.

[Commentarius]

Peleusus, seu Pelusius, Presbyter, Martyr Alexandriæ (S.)

G. H.

Hvjus Sancti memoria celeberrima est in plerisq; Martyrologiis, sed cum aliqua scriptionis varietate. In duplici aprographo S. Hieronymi scribitur Peleusius, quo etiam modo legitur in Martyrologio hodierno Romano, item in aliis Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excusis, & non nullis Mss. At Pelusius scribitur in Ms. Blumiano S. Hieronymi, item apud Vsuardum, Notkerum, Bellinū, Molanū, & in plurimis antiquis Mss. Pilusus habetur in codice Lucensi S. Hieronymi, Pelosus apud Rabanum, Palensius in Beda supposititio. Peleusoppus, in auctario Vsuardi per Grevenum. Petrus de Natalibus lib. 11 Catalogi num. 114 ista habet: Pleusius Presbyter eodē die (VII Idus Aprilis) in Christo quievit. Hinc in aliquo Martyrologio, a Carthusianis Vltrajectinis suppleto appellatur Confessor. Verum cum antiquis omnibus melius ista in Martyrologio Romano habentur: Alexandriæ S. Peleusii, Presbyteri & Martyris. Vnus vexat nos scrupulus, num hic Martyr inter tot nomina etiam Clusius dicatur in antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis ad diem præcedentem, ubi Clusium Presbyterum, cum aliis etiam Alexandriæ passum, retulimus. Vtrumque hac addita monitione, propter antiquitatem Martyro ogiorum, detinemus: ob eamdemque eum distinguimus a S. Eleuso Presbytero supra relato, licet vehementer timeamus ne unus idemque sit Eleusius & Peleusius.

DE SS. CYRIACO ET SOCIIS,
MARTYRIBVS NICOMEDIÆ.

[Commentarius]

Cyriacus, Martyr Nicomediæ (S.)
Socii X, Martyres Nicomediæ (SS.)

G. H.

In antiquißimo apographo Martyrologii Hieronymiani quo hactenus usi sumus, post alios jam relatos Martyres ista leguntur: Nicomediæ Cyriaci cum aliis decem. Eadem habentur in Fastis antiquis monasteriorum Richenaugiensis & Rhinoviensis, item apud Rabanum, Notkerum & Bedam supposititium; quo citato, & indicato consensu veterum manuscriptorum, ista habentur in hodierno Martyrologio Romano: Nicomediæ S. Cyriaci & aliorum decem Martyrum. Eumdem cum hoc sociorum numero commemorat Galesinius. Nec plura hactenus de his Martyribus scire licuit.

DE S. CALLIOPIO MARTYRE,
POMPEIOPOLI IN CILICIA,

ANNO CCCIV.

[Praefatio]

Calliopius Martyr, Pompeiopoli in Cilicia (S.)

G. H.

Notißimæ sūt Pāphilia & Cilicia, regiones, Asiæ cōtiguæ ad mare Mediterraneū, & multorum Martyrum sanguine irrigatæ. In priore urbs est metropolitana Perga, [S. Calliopus Pergænatus,] in qua Patrobuli honore illustris Calliopius cū dira ibi persecutio Diocletiani & Maximiani ferveret, navigavit in Ciliciā; & Pompeiopoli, urbe istic maritima & postmodū Episcopali, captus, [Pompeiopoli crucifixus] atq; post atrocißima tormenta cruci affixus, VII Aprilis spiritum Deo reddidit, ipso die Parasceves Domini: ergo anno Christi CCCIV, quando Cyclo Lunæ I, Solis V litteris, Dominicalibus BA, [anno 304.] festū Paschatis incidit in diem nonū Aprilis. Deposuerāt purpurā ipsis Kalendis Aprilis Diocletianus & Maximianus Herculeus, sed persecutio in provinciis prorogata est sub Galerio Maximiano Armentario, Diocletiani genero.

[2] Acta martyrii S. Calliopii nactus est in bibliotheca dominii Venetorum Aloysius Lipomanus, eaque a Petro Francisco Zino Veronensi Latine reddita edidit tomo VII Vitarū Sanctorum Patrum. [Acta Martyrii dantur ex MSS. Græcis Veneto & Vaticano:] Nos eadem Græce nacti sumus in Bibliotheca Vaticana & codice 1660, quæ ad calcem hujus tomi damus, & hoc loco collata cum interpretatione Zini, ex eaq; hinc inde auximus & emendavimus. Auctoris nomen non indicatur videtur is antiquus fuisse, & ex Notariis exceptoribus desupsisse verba inter Martyrē atq; Præfectum ultro citroq; dicta. Actorum sinceritatē & puritatē confirmant nonnulla ex iis excerpta compendia: horum aliquod extat in MS. Menologio Basilii Imperatoris Porphyrogeniti, quod hic Latine redditum damus: est autem ejusmodi.

[3] [compendium in MS Menologio Basilii Imperat.] Eadē die VII, certamē sancti Martyris Calliopii. Calliopius Christi Martyr fuit sub Imperio Maximiani, ex regione Pamphiliæ prognatus, filius Theocliæ, cujusdā fæminæ Christianæ & locupletis: a qua pie & religiose educatus, in assidua divinarum Scriptuarum meditatione & studio versatus est. Persecutione autem commota, Pompeiopolim sponte sua discessit: ubi coram Maximo Præfecto Christum est libere professus. Manibus proinde post terga revinctis, crudeliter verberatus est in carcere. Tunc mater ejus ad eum ingressa, sanguinem spongia abstergebat: distributis enim in pauperes omnibus divitiis suis, secuta fuerat filium. Hic vero e carcere eductus, condemnatus est ut crucifigeretur. Nec modo in passione & cruciatibus consors fuit Christi, sed etiam in diebus, quibus passus est. Siquidem feria quinta majoris hebdomadæ erat dies, in qua crucifixus est. Mater autem ipsius lictoribus quinque nummos aureos donavit, rogans ipsos, ne æqualiter, ac Christus crucifixus fuit, filium suum cruci affigerent. Quare verso deorsum capite crucifixus, hora tertia diei Parasceves spiritum Deo tradidit; & mater ejus irruens in ipsum, animam emisit.

[3] [Officium Ecclesiasticum apud Græcos in Menæis:] Græci in magnis Menæis officio Ecclesiastico celebrant hoc die S. Calliopium Martyrem, & multiplicibus odis laudant ejus magnanimam constantiam, & invictam inter tam diversos cruciatus tolerantiam. Intexuntur de eo cantiones S. Iosephi Hymnographi, & in iis initia singularum stropharum adstringuntur certis litteris initialibus, prout hæ in hoc præposito Acrosticho reperiuntur, totidem litteris Latine reddito.

Καλοὺς ἐπαινῶ Καλλιωπίου πόνους.

Pulchros labores Calliopii cano.

Sub finem adduntur quinque strophæ, quæ nomen Ιωσὴφ auctoris exprimunt, qualem in similibus odis Græcorum ritum exposuimus in Vita S. Hilarionis Iunioris, Abbatis monasterii Pelecetes, XXVIII Martij. His omißis, vitandi in nimia prolixitate tædii causa, proferimus elogium, in iisdem Menæis & apud Maximum Cytherorum Episcopum Græce editum, & ex Actis subjungendis excerptum, quod est ejusmodi.

[4] [elogium inde Latine redditum.] Eodem die S. Calliopii Martyris. Vixit hic temporibus Maximiani Imperatoris, natus matre Theoclia, in urbe Pamphiliæ, Perge dicta. Edoctus fidem Christianam, pie sancteque a matre educatus est, & in divinis Scripturis plurimum exercitatus. Exorta vero adversus Christianos persecutione, sibi ipse animum addidit auxitque, & a matre sua inflammatus est ad martyrium pro Christo subeundum. Sponte erga sua Pompeiopolim profectus, coram Maximo Præfecto Christi nomen collaudavit & invocavit. Vinctis ergo post terga manibus, plumbatis nervis cæditur, & in rotam actus & extensus, subjecto igne torretur. Sed Angeli adstantis ope rota constitit, & ignis cum ingenti spectantium admiratione refrixit. Laceratis porro membris apparens Sanctus, in carcerem conjectus est: in quem mater ejus ingressa, stillantem e vulneribus cruorem abstersit. Dispertita porro erat in pauperes omnes divitias suas, servosque omnes & ancillas, quinquaginta numero, libertate donarat. Aderat ergo filio suo & cum eo psallebat, quando media nocte, lumine carcerem illustrante, voceque de cælo delata, libertas Martyris & in Christi fide constantia laudabatur: unde magis ad subeunda adhuc pro Christo certamina incitabatur. Ubi ergo a fide dimoveri non poterat, ut cruci affigeretur condemnatus, particeps factus est passionis & cruciatuum Christi Domini, non solum in ipso mortis genere, sed etiam in tempore. Nam feria quinta magnæ & sanctæ hebdomadæ, ante Resurrectionem Christi & Dei nostri, in crucem actus est inverso capite: quod, matre petente & quinque aureos nummos lictoribus donante, factum est. Postridie vero ipso die parasceves hora tertia spiritum reddidit. Mater filium e cruce depositum complexa, & animo deficiens, animam etiam ipsa emisit, & cum sancto Martyre filio est sepulta.

[5] Hactenus Menæa, in quibus, quia in titulo hujus diei agitur de sancto Martyre Calliopio, [in Menologio Sirleti idem bis repetitur.] & dein primum elogium de S. Georgio Episcopo Mitylenæ profertur, secundum de S. Calliopio; Sirletus in Menologio suo bis refert S. Calliopium hoc modo: Die VII Sancti Martyris Calliopii. Eodem die sancti Patris nostri Georgii Episcopi Mitylenæ, monasticæ vitæ observatione insignis. Eodem die Sancti Martyris Calliopii Maximiano Imperatore. Hæc ibi, quæ sunt de uno eodemque S. Calliopio accipienda; & auctoris arguunt præcipitantiam in compilatione opusculi illius alias quoque notatā. De S. Georgio infra agimus. E Latinis sed exemplo Græcorum, [relatus in Fastis Lat. & Martyrologio Roma.] referunt eumdem Molanus in secunda & tertia editione Auctarii sui ad Vsuardum, Galesinius, Canisius, & Baronius in hodierno Martyrologio Romano cum hoc elogio: In Cilicia S. Calliopii Martyris, qui sub Maximo Præfecto, post alia tormenta, verso in terram capite cruci affixus, nobili corona martyrii coronatus est. In Notationibus multa suggerit Baronius de supplicio crucis, & quod etiam Seneca in libro de Consolatione ad Marciam indicet, esse qui capite in terram verso suspendant. Reliqua ibi videri possunt.

[6] [Theoclia mater an Martyr censenda.] Ferrarius in Catalogo generali recolit S. Diocliam Martyrem Pompeiopoli in Cilicia, & in Notis pluribus agit de urbe Episcopali Pompeiopoli, & dein ex Græcis Diocliam matrem S. Calliopii refert, quæ illis Θεοκλεία dicitur, in amplexu corporis defuncti filii extincta, sed an Martyr colatur, aut ullis fastis sacris sit inscripta, necdum legimus.

ACTA MARTYRII
Ex MS. Græco Vaticano.

Calliopius Martyr, Pompeiopoli in Cilicia (S.)

EX MS. GR.

[1] Theoclia quædam, mulier pia ac timens Deum cum tota familia sua, multas faciebat eleemosynas vitamque honestam ducebat: [Nobiliter natus & pie educatus] viro autem Senatorii generis conjuncta, per annos multos nullos liberos genuit, quia sterilis erat. Hæc tandem aliquando secundum promissionem concipiens, cum uterum ferret, mortuus est vir ejus in magna opulentia: ipsa vero filium peperit & vocavit nomen ejus Calliopium, omnique divinarum lectionum disciplina instruendum curavit, quia erat Patricius a Perges Pamphyliæ. Contigit porro temporibus illis ut prævalente idololatriæ errore, [propter persecutionem] occultaretur veritas, multique idolis impuris libabant: Sanctus autem Calliopius incumbebat assiduis precationibus jejuniisque. [jussu matris ex Pamphylia in Ciliciā transit,] Cumque ad Judicem delatum esset de juvene quod Christianus esset, B. Theoclia mater ejus, dans ei aurum, vestes & famulitium, mari commisit filium, ut ipsius loci tribunal effugeret. Pompeiopolim igitur Ciliciæ navigavit: ubi cum impurissimus Maximus insanis b superstitionibus suis choreisque & commessationibus deorum impurorum honori agendis vacaret, videns talia sanctus adolescens obstupuit, miratus quidnam id esset, quia ipse jejunio continuo assueverat. Quæsivit ergo ex circumstantibus, quidnam id esset? & responderunt ei festivitatem esse deorum atque aiebant, Veni & particeps esto convivii nostri. Quibus ipse respondit, [ubi recusans participare sacrificiis] Christianus sum, & jejunando festum ago Christo; nec enim fas est ut in os Christum laudantium ingrediantur libationes deorum immundorum atque impurorum.

[2] Delata sunt hæc omnia ad aures Præfecti, qui furore repletus sisti eum jussit: adstanti autem coram tribunali dixit, Maximus, Quod tibi nomen est? Calliopius dixit, Christianus sum, & Calliopius vocor. Maximus Præfectus dixit, [coram Preside irridet cultum Deorum,] Cum universus orbis conviviis celebret festivitatem deorum, quomodo tu in ejusmodi errore persistis? Calliopius dixit: Vos estis qui in errore tenebrisque versamini, quia dereliquentes Deum vivum, factorem cæli & terræ, qui verbo creavit omnia, adoratis insensata ligna & attrita saxa, opera manuum impiarum. Maximus Præfectus dixit, Flos adolescentiæ tuæ petulantem te reddit, nec vulgaria sibi tormenta deposcit: dic ergo cujus nationis es & cujus generis? Calliopius dixit, Ex Pamphylia natus, genere senatorio ac c patricio sum: sed quod præ his omnibus nobilissimum, Christianus. [ejusque filiam sibi oblatam respuit,] Maximus dixit: Responde mihi, an parentes habes? Calliopius dixit: Matrem habeo: pater pridem mortuus est. Maximus Præfectus dixit: Per magnum solem & deos omnes, si volueris pius esse & diis sacrificare, filiam quam habeo unigenitam tibi in matrimonium trado. Calliopius dixit: Si voluero ad conjugium me convertere, dignarer filiam tuam uxorem accipere, d potius quam eam tradere procuratori negotiorum matris meæ. Verum scito, quod ita crediderim Christo, ut me oporteat hoc lutum quod plasmavit Deus & ad propriam formavit imaginem, immaculatum sistere coram ejus tribunali. Quare quod tibi visum fuerit facito: ego enim Christianus sum.

[3] [immotus ad minas] Maximus Præfectus dixit: Scelestissime, putasne ejusmodi verbis ad iracundiam provocare me, ut te compendioso supplicio perdam? Non faciam; sed postquam corpus tuum minutim dissolvero, reliquum igni tradam. Calliopius dixit: Quanto pluribus protensioribusque tormentis contra me usus fueris, tanto illustrior mihi plectetur corona tolerantiæ: nam sicut ait Scriptura, nemo coronatur nisi qui legitime certaverit. [2. Tim. 2] Maximus Præfectus dixit: Extendentes eum, plumbatis confringite omnia ossa; videtur enim mihi grande aliquid & memorabile affectare. [& plumbatis cæsus,] Cumque verberaretur Calliopius, dixit: Gratias tibi ago, Christe, quia dignus habitus sum verberari pro glorioso nomine tuo. Maximus Præfectus dixit: Crede mihi & sacrifica diis, ut videas patriam tuam, nec facultatibus tuis priveris: vides enim quam acerbe torquearis. Calliopius dixit: Video suavitatem futuræ quietis a Christo repromissæ, & tormenta non sentio: quamvis autem in peregrina sim regione, scio tamen, quia Domini est terra & plenitudo ejus: quin etiam hic video matrem meam & patriam meam: mater enim mea est orthodoxa ecclesia Christi, patria vero cælestis Jerusalem: quia nostra, [contemnit omnia transitoria,] ut inquit Apostolus, conversatio in cælis est: quod si carnalem matrem mihi obtendas, est qui dicat, Qui amat patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus: hæc Dei vox est. Affluentiam porro divitiarum contemno, magisque eligo cum Christo crucifixo affligi, quam per peccatum obtinere transitoriam fatui mundi requiem.

[4] Maximus Præfectus dixit: Sicut extensus jacet, crudis nervis ipsius ventrem verberate, dicentes, Impie, non respondeas aliud pro alio, sed ad quæsita loquere. Calliopius inquit, Insensate & omni fera crudelior, atque aliene a cælesti & Christiana pietate; [rotæ alligatus juvatur ab Angelo;] ego tibi sermonem veritatis pando, & tu spiritualibus oculis nihil videns atque aures obstruens ne audias verbum Domini, interim me sic jubes ut homicidam contra fas torqueri. Maximus Præfectus dixit: Ponite rotam, & multum ignem substernite: eique alligetur violenter usque ad dissolutionem artuum. Adolescens autem, tormentum istud graviter sentiens, dixit; Adesdum: Christe, servo tuo, ut usque in finem glorificetur nomen tuum in me indigno famulo tuo; & cognoscant omnes, quoniam qui sperat in te non confundetur in secula. Mox autem adfuit Angelus Domini, [dissectisque membris] & struem prunarum extinxit; famuli vero volentes circumagere rotam, non potuerunt. Porro delicata illius membra simul cum sanguine erant circumfusa rotæ, adeo ut ossa ejus omnia nuda cernerentur; habebat enim rota gladios bisacutos in modum serræ.

[5] [ab ea depositus,] Deinde jussit Præfectus solutum a rota deponi, spectaculo tam miserando, ut omnes intuentes ipsum exclamarent, O judicium impium! o qualis juvenis male perditur! Maximus Præfectus dixit: Nonne dixi tibi, quod juventus tua petulantem te facit, tibique graviores cruciatus conciliat? Calliopius dixit: Canis impudentissime, siccine me alloqueris, quasi tormenta tua recusantem? Maximus dixit: Infelicissime, putas obtinere per contumelias ut brevi defungaris supplicio? Non fiet. Accedens ergo sacrifica diis ut lucrifacias tormenta reliqua. Calliopius dixit: Confido in Christo meo, [coniicitur in carcerem:] quod puram meam in Deum confessionem non contaminabis: corpus meum in tua est potestate, crucia ut voles, recepturus in die judicii vices tuas a Deo: qua enim metiris mensura, eadem & remetietur tibi. Maximus Præfectus dixit: Ferro vincientes eum custodite in carcere interiori, ubi nullus curam illius gerat, nec ullus amicorum ejus profanorum accedat, qui eum beatum dicat propter ea quæ sustinuit, impie adversum deos agens. Confestim ergo ferreis catenis constringentes B. Calliopium, in custodiam interiorem compegerunt.

[6] [quo postquā sua pauperibus distribuit,] Hæc ubi mater ejus cognovit, primum condito testamento ducentos quinquaginta famulos liberos esse jussit cum suo quemque peculio, & quidquid habebat auri, argenti, pretiosæ vestis dimisit pauperibus: possessiones vero donavit sanctissimæ ecclesiæ: atque ita egrediens venit in Ciliciam ad sanctissimum suum filium Calliopium: ingressaque in custodiam, procidens adorabat eum, vulnera ejus tabida obligans. Sanctus vero Calliopius ferro ligatus, totoque corpore propter tormenta tumidus, non poterat surgere suæque matri obviam ire: solum dixit: Bene venisti, testis passionum Christi. Mater autem videns filii sui discissum corpus, dixit ad eum, Beata ego & beatus fructus ventris mei, quæ tamquam Anna Samuelem consecravi te Christo cimelium sanctum, [adveniens mater, gratulatur sibi de constantia filii.] & tamquam Sara Isaacum produxi te Christo holocaustum, in sacrificium acceptabile & beneplacens. Mansit porro nocte illa tota mater ipsius in custodia, ad pedes ejus residens, & simul ambo orabant & glorificabant Deum. Circa mediam deinde noctem lux magna affulsit in carcere, factaque est vox ad eos dicens, Vos estis Sancti Dei & confessores Christi, ac subversores idolorum, qui relicta patria & possessionibus cum Christo affligimini.

[7] Mane autem facto, sedens pro tribunali Præfectus dixit: Voca Calliopium, [qui cruci adjudicatur] Christiana profitentem sacra. Demetrius Centurio dixit: Adest. Maximus Præfectus dixit: Obsecro te, numquid vel jam induxisti animum ab insania desistere, & implere præceptum Augustorum, ac diis sacrificando vivere? an potius sacrificando teipsum male perire, similia magistro tuo patiens? Calliopius dixit: Miror impudentiam tuam, quomodo, cum sæpius ex me audieris, Christianus sum, & Christianus moriar, & in Christo vivam, non erubescas veritatem oppugnare: equidem festino ut similia magistro patiens consummer. Hæc audiens Præfectus atque ex responsionibus intelligens incommutabilem Martyris animum, jussit crucifigi eum quinta sabbatorum Paschæ. Videns autem mater quid futurum esset, crucifixuris eam dedit quinque nummos, rogavitque ut alio, [capite inverso figitur,] quam Dominus Christus, modo in caput conversus figeretur. Quinta igitur Sabbathorum ascendit in crucem, & e die Parasceves hora tertia tradidit Spiritum. Et venit ad eum vox de cælo dicens, Ascende cohabitator Christi & coheres Angelorum.

[8] Mater porro ipsius, accipiens corpus sanctissimi & ter beatissimi filii sui, [& cum matre sibi commortua sepelitur,] circumfusa est collo ejus, glorificans Christum, suamque etiam ipsa subito efflavit animam. Venientes vero Fratres sustulerunt sancta corpora, eaque deposuerunt in decenti loco, glorificantes Patrem & Filium & Spiritum sanctum, cui gloria & potestas in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Græce Πατρόβουλος, quod alibi necdum lectum suspicarer esse officii nomen, nisi infra respondens de suo genere Martyr, eadem voce uteretur: ergo Zinum sequens Patricium verto.

b Ibidem βακχίας καὶ τελευτὰς, quod dictus Zinus Bacchanalia vertit.

c Videtur hoc addi ad distinctionem alterius claßis Senatoriæ ex plebe.

d Zinus: Non prius filiam tuam acciperem, quam mater mea id sciret & approbaret: ita forte in Ms. Veneto legitur.

e Hanc temporis circumstantiam Zinus omisit.

DE SANCTIS MARTYRIBVS
DONATO, CYRILLO, EVGENIO, EVSEBIO ET MARINO

[Commentarius]

Donatus, Martyr (S.)
Cyrillus, Martyr (S.)
Eugenius, Martyr (S.)
Eusebius, Martyr (S.)
Marinus, Martyr (S.)

G. H.

Dvbii diu hæsimus circa hos Martyres, quod varii horum nominum Martyres aliis diebus per annum reperiantur. Verum cum nusquam conjungantur, tandem statuimus eos lectori proponere, ob auctoritatem vetustißimi Martyrologii, quod antiquo Longobardico charactere ipsi in celeberrimo totius Ordinis Benedictini Archimonasterio Casinensi invenimus & curavimus describi. In eo ista solum ad hunc diem leguntur: VII Idus Aprilis Natalis sanctorum Martyrum Donati, Cyrilli, Eugenii, Eusebii & Marini Martyris. An ultimus sit sejungendus a reliquis, propter nomen Martyris; an hoc a posteris adjunctum, non liquet. Erunt forsan, qui similia Martyrologia nanciscentur, imo pleniora adjuncto tempore & loco martyris, ex quibus major lux hisce Martyribus affundetur. Altos ex dicto Martyrologio damus IX & X Aprilis.

DE SANCTIS MARTYRIBVS
RVFINO THAVMATVRGO DIACONO, AQVILINA IVNIORE ET CC MILITIBVS,
SINOPE AD PONTVM EVXINVM,

CIRCA AN. CCCX

[Commentarius]

Rufinus Thaumaturgus, Martyr Synopæ in Cilicia (S.)
Aquilina Iunior, Martyr Synopæ in Cilicia (S.)
CC Milites, Martyres Synopæ in Cilicia (SS.)

AUCTORE G. H.

Postquam Diocletianus & Maximianus Herculeus, post summam in Christianos exercitam lanienam, Imperio sese anno Christi CCCIV abdicarunt; Imperatores & Augusti facti sunt Iulius Constantius Chlorus & Galerius Maximianus Herculeus; quorum ille Galliis & Britanniis contentus fuit, hic Romanum reliquum possedit orbem, atque consortem curarum & Imperii assumpsit Severum & Galerium Maximinum, [In persecutione Maximini hi Martyres passi,] sororis suæ filium. Severo tradita fuit Italia; Maximino Oriens permittitur. Hic crudelißimam movit adversus Christianos persecutionem, in qua memoratos in titulo Sanctos gloriosam martyrii coronam adeptos fuisse, traditur in perantiquo Menologio Basilii Imperatoris Porphyrogeniti, & ad VII Aprilis ista leguntur.

[2] [Rufinus Diaconus,] Eodem die Certamen sanctorum Martyrum Rufini Diaconi & sociorum. Sub Imperio impii Maximini, gravi excitata adversus Christianos persecutione, quicumque Christum profitebatur, deprehensus ab idolorum cultoribus, & multis tormentis excruciatus, demum morti tradebatur. Eo tempore fuit Rufinus Diaconus Ecclesiæ Christi, qui cum multos Christi nomen ac fidem doceret, in vincula conjectus fuit, [Aquilina,] & in carcerem detrusus. Quædam autem matrona Christiana, nomine Aquilina, cum ipsius curam gereret, eique provideret, etiam in carcere detenta fuit. Hi ambo ad Præsidem adducti, variis affecti sunt cruciatibus. Cum vero plura patrarent prodigia, [200 milites.] ducentos milites ad fidem Christi amplectendam incitarunt. Quapropter in iram exardescens Præses, jussit cunctos gladio occidi. Tunc lictores ad locum supplicii eos omnes vinctos adduxerunt, & caput singulis amputarunt, qui ad finem usque gratias Deo egerunt.

[3] Hactenus Menologium Basilii Imperatoris, a quo reliqua Menæa & Fasti Græci plurimum luminis mutuantur, & vicißim aliquod conferunt, quando de singulis consequenter agunt. Ac primo a S. Ruffino incipiunt, [Rufinus capite plexus,] quem Sanctum Martyrem Diaconum nominant magna Menæa tam manu exarata quam typis cusa, una cum Maximo Episcopo Cytherorum ἐν βίοις ἁγίων. In Menæis excusis isti versus junguntur.

Σφαγῆς λογιθεὶς ὡς πρόβατον Ρὁυφῖνος,
Σφάττει παλαιὸν, τὸν διαβόλον, λὺκον.

Ovis æstimatus occisionis, lupum
Veterem necasse gloriatur Rufinus.

[4] Altera est Sancta Martyr Aquilina Junior, manibus post tergum revinctis, & flammis exusta. [Aquilina ustulata,] Vti traditur in dictis Menæis & apud Maximum Cytheræum. Quare Junior, sive νέα, compelletur, infra commodius dicetur. Ceterum varii cruciatus, quibus affecta fuit, exponuntur per flammas, quibus pars anterior corporis, puta pectus, mamillæ &c. ustulata fuit: an deinde capite amputato martyrium consummarit, non liquet. Ad ustulationem prædictam versibus hisce e Menæis descriptis alluditur:

Ὀπισθόχειρα σχινίοις στρεβλουμένην
Ἐμπροσθίως φλέγουσι τὴν Ἀκυλίναν

Post terga duris funibus nexam manus,
Ab ante flammis ustulant Aquillinam.

[5] Tertio loco collocantur in eisdem Menæis & apud Cytheræum, Sancti ducenti Martyres, qui Sinope gladio percussi vitam finierunt. [200 Martyres gladio percussi:] Hos solos Martyres suo Menologio inscripsit Sirletus, eoque citato referuntur in hodiernis Martyrologii Romani tabulis. Galesinius hoc eos encomio exornat: In oppido Sinope beatissimorum Martyrum ducentorum: qui multis exantlatis certaminis laboribus, demum gladio percussi, ob insigne fidei testimonium, præmio sempiterno donati sunt. Quæ ex Galesinio desumpta, extant in secunda editione Martyrologii a Canisio Germanice editi. Et hi disticho exornantur in Menæis hoc modo:

Ἀνεῖλεν ἀνδρῶν ἐικάδας δέκα ξίφος,
Οἷς ἀνδρικὸς νοῦς, ἀνδρικὴ καὶ καρδία

Decies viginti sustulit gladius viros,
Quibus virilis mens, virile cor fuit.

[6] In Ms. Synaxario Parisiensi collegii Claromontani Societatis Iesu, [simul relati,] & in Menæis Mss. Mediolani adservatis in bibliotheca Ambrosiana & signatis littera O ac numero 148, ita simul junguntur: Eodem die certamen Sancti Rufini Thaumaturgi, & sanctæ Martyris Aquilinæ, & sanctorum ducentorum Martyrum cum ipsa passorum. Tempus supra indicatum est sub Imperio & persecutione Maximini. [passi Sinope,] Locus dicitur, urbs olim Episcopalis Sinope, ad Pontum Euxinum sita, ab aliis Paphlagoniæ, ab aliis Helenoponto provinciæ adscripta.

[7] Ab istis ducentis, & Aquilina cum illis nominata, diversi omnino sunt ii, de quibus in duplici Ms. codice Menæorum, Taurini in bibliotheca Ducis Sabaudiæ ista reperimus, & descripsimus: Et certamen sancti Martyris Rufini Diaconi, [alii 200 milites cum Aquilina sub Decio,] & sanctæ Martyris Aquilinæ & Sanctorū ducentorum, qui cum illa martyrium compleverunt. Hi ab impio Imperatore Decio ad sanctum Christi Martyrē Christophorum comprehendendum fuerāt missi: sed visis miraculis, quæ Sanctus hic patrabat, crediderūt in Christū, & coram tyranno divinitatē hujus confessi, mandato ejus capite plexi sunt. Quæ ita latius in Magnis Menæis IX Maij in elogio S. Christophori exponuntur: [a S. Christophoro conversi] Missis ducentis ad eū satellitibus Imperatoriis captus, dū ad Imperatorē deduceretur, manu scipionē gerebat, qui præter omniū expectationem repente cœpit frondescere. Defecerat in via milites annona, quam apparente Angelo Christophorus copiosam ductoribus suppeditavit: quo miraculo omnes ad fidē Christianam sunt conversi, & simul cū S. Christophore a sacrosancto Martyre Babyla Antiochiæ baptizati, ubi pro Reprobo Christophorus est appellatus. Cū ad Imperatorem venissent, jussit hic duas meretrices Aquilinā & Callinicā ad Christophorum ingredi, ut eū ad lasciviam & idolorum cultū pertraherēt. Sed contra factum est. Illæ enim a Christophoro fidē Christianam edoctæ, idola deseruerunt, & Christum palā apud Imperatorem professæ, flagris crudeliter concisæ, aliisq; tormentis superatis martyrii coronam reportarunt. Dein sententia capitis in ducētos milites pronuntiata, cum ad Sancti pedes venerabundi procubuissent, omnes securi percussi sunt.

[8] Hæc ibi, sed, ut dixi plane de aliis Sanctis, quam qui hoc die celebrantur Sinope ad Pontum Euxinum sub Maximino circa annorum Christi CCCX paßi, [item alia Aquilina 13 Iunij.] cum S. Christophorus & alii in Lycia prope mare Mediterraneum sub Decio circa annum CCL sint martyrio coronati. Quamvis autem Aquilina, per Christophorum conversa (cujus & S. Niceæ Romanum Martyrologium meminit XXIV, & cui Latina S. Christophori Acta solum quadraginta milites jungunt) Quamvis inquam Aquilina ista annis circiter sexaginta senior sit ea quam Iuniorem Menæa vocant: [cujus respectu prima dicta sit Iunior.] hoc tamen cognomentum putamus additum ratione alterius Aquilinæ, annis solummodo viginti anterioris, quæ anno Diocletiani VII Christi CCXC sub Proconsule Volusiano post varia tormenta capite plexa colitur XIII Iunij. Etenim hujus Aquilinæ & propria habentur Acta & celeberrimus est apud Græcos cultus: primæ autem illius sub Decio memoria, tota pendet a S. Christophoro, qui sui nominis claritate fecit quidem ut non omnino obscura essent nomina mulierum ab ipso conversarum & ante ipsum coronatarum; non videtur tamen hoc sufficere, ut tali respectu alia, per seipsam clarißima Martyr, dicta fuerit Junior: ideoque eam libentius cum ista celebriori & proprium in Ecclesia Græca officium festumque habente, comparamus.

DE S. SATVRNINO
EPISCOPO VERONENSI IN ITALIA.

[Commentarius]

Saturninus, Episc. Veron. in Italia (S.)

G. H.

Ex antiquo Martyrologio Veronēsi Ecclesiæ Cathedralis aliisque codicibus Mss constat sex & triginta hujus urbis Episcopos Sanctorum catalogo inscriptos fuisse, & solitos officio Ecclesiastico sub ritu duplici coli. Idem confirmari a Francisco Corna, Ioanne Pantheo, Mathia Vgonio aliisq antiquis scriptoribus tradunt Raphaël Bagata, [Inter 36 Sanctos Episcopos Veronenses] & Baptista Perrettus, nec non Augustinus Valerius Episcopus Veronensis & S. R. E. Cardinalis in antiquis monumentis Sanctorum Episcoporū Veronensium, in quibus de S. Saturnino pag. 42 hoc elogium profertur: Saturninus, Veronæ Episcopus, ob admirabilem humanarum & divinarum rerum doctrinam, [S. Saturninus] & ob varias illustresque virtutes, quibus populo Veronensi profuit, magno in honore apud omnes est habitus. Cum autem pie & prudenter in Episcopali munere se gessisset, migravit ad Dominum VII Idus Aprilis. [7 Aprilis mortuus,] Ejus corpus sepultum est in basilica S. Stephani. Hæc ibi, & pag. 11, ubi de sepultura Episcoporum agitur, ista leguntur: S. Saturnini Episcopi corpus requiescit in ecclesia S. Stephani, ut ex tabula vetusta, ex membranis, ex Francisco Corna, & ex tabula Sanctorum VII Aprilis constat. Onuphrius Panuinius lib. 4 Antiquitatum Veronensium cap. 5 ista scribit: Post Proculum Episcopatum Veronensem, ut Joannes Veronensis Diaconus scribit, suscepit Saturninus, singulari pietate vir; [sepultus in crypta] qui moriens, in crypta pone theatrum (ubi oratorium Divo Stephano dicatum erat, ejusque nunc basilica est) conditus fuit. Et capite præcedenti sive 4 ista latius sic explicat: Basilica S. Stephani Veronæ inter vetustissimas ejus civitatis ecclesias est, primis temporibus paulo extra urbis portam, loco qui dicebatur ad Fonticulos, via Tridentina ædificata, quæ aliquando Cathedralis fuisse traditur. In ea sunt condita corpora multorum Sanctorum, [jam in basilica S. Stephani.] Episcoporum Veronensium: & post inscriptionem ex tabella marmorea allegatam, & indicata varia ecclesiæ loca & altaria, in quibus corpora Sanctorum requiescunt, ista subduntur: In eadem basilica incertis locis jacent corpora Sanctorum Episcoporum Veronensium, Lucidii, Dimidriani, Servuli, Vindemialis, Saturnini & Lupi. Hæc Panuinius.

[2] Quo autē tempore vixerit S. Saturninus, aut quotus fuerit hujus Sedis Episcopus, quosve habuerit decessores aut successores, iucertum est. Nā fatetur Panuinius cap. 7 dicti lib. 4 res has, de succeßione Episcoporum, nimia jā vetustate, majorumq; [Quando vixerit incerta] fatali ignavia, tenebris vetustatis oppressas esse. De S. Proculo, quē ipse cū Ioanne Diacono Veronensi (qui sub initiū seculi XIV floruit) statuit quartū, & decessorē S. Saturnini egimus pluribus XXIII Martij: ostendimusq; ex Actis SS. Firmi & Rustici eū videri seculo Christi quarto, pace Ecclesiæ reddita, e vivis deceßisse. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ & in Topographia ad Martyrologium Romanum statuit S. Saturninum decimum quartum Episcopum, quē Panuinius quintū fecerat. Bagata, Perrettus & Augustinus Valerius sua de his Sanctis Episcopis elogia ordine alphabetico proferunt, quod tēpora, quibus singuli vixerint, sint obscurißima & incerta. Sacra ejus memoria inscripta est Martyrologio Galesinii & hodierno Romano, &, quod jam dictum est, [Nomē in sacris fastis.] Catalogo Sanctorū Italiæ a Ferrario concinnato. Nicolaus Brautius, Episcopus Sarsinæ, hoc eum disticho honorat:

Festa Saturnini celebrat devota Verona,
      Impensi studii subsidiique memor.

Masinus in Bononia perlustrata ad hunc diem tradit aliquas S. Saturnini Episcopi reliquias asservari in ecclesia S. Francisci, [aliquæ reliquæ Bononiæ,] & extra portam S. Mamoli in ecclesia Iesua torum.

DE SANCTO APHRAATE
ANACHORETA IN SYRIA

SUB FINEM SECULI IV.

[Praefatio]

Aphraates, anachoreta in Syria (S.)

G. H.

Acta S. Aphraatis descripsit nobis Theodoretus, Episcopus Cyri in Syria, qui eum adolescens cum matre invisit, ejusque benedictione munitus est. Edidit ea potißimum in suo Philotheo sive Historia religiosa capite 8, [Acta dantur ex Theodoreto] & nonnulla repitiit libro. 4 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 23. ex quo nonnulla ad priora Acta annotamus. Ejusdam meminit Theophanes ad annum XI Valentiniani & Valentis, ubi ista habet: Sed & divinus Aphraates Valentis impietatem magna cum libertate Antiochiæ coram exprobravit & obiurgavit. &c. Plura, sed ex Theodoreto, quem citat, edidit Nicophorus Callistus lib. 11 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 25.

[2] Cultus ejus sacer indicatur in Fastis Latinis & Græcis. Nam tabulæ Martyrologii Romani ad hunc VII Aprilis ista de eo habent: [cultus apud Latinos 7 Aprilis] In Syria S. Aphraatis anachoretæ, qui Valentis tempore, Catholicam fidem virtute miraculorum adversus Arianos defendit. Græci eum celebrant XXIX Ianuarii, uti tunc inter Prætermissos & in alios dies remissos diximus. [apud Græcos 29 Ianuarii] In pervetusto Synaxario Ms. Collegii Claromontani Societatis Iesu Parisiis, hoc elogium, ex Vita excerptum, legitur: Memoria sancti Patris nostri Aphraatis. Hic erat sub Imperio Valentis, apud Persas & natus & educatus, [Cum hoc elogio.] eorumque leges & sancita edoctus. Verum contribulium suorum impietatem detestatus, Edessam venit, & se in domuncula extra muros urbis reperta inclusit. Inde Antiochiam venit, & in quodam ante urbem cœnobio diversatus, curam propriæ animæ suscepit. Non permisit unquam ut contubernalem admitteret: nihil a quoquam admisit, non panem, non obsonium, non vestem. Contigit autem ut Anthemius Consul, cum ab Imperatore legatus ad Persas destinatus rediret, tunicam apud Persas contextam Sancto adferret, quam non admisit, ei plene rationibus satisfaciens. Cum autem impius Valens Ecclesiam perturbaret, & cogeret omnes Arii hæresin amplecti, ad ejus alloquium admissus, sapientissimis verbis & paradigmatis in stuporem adduxit: quando aliquis eunuchorum ex Imperatoris famulis sancto huic mortem comminatus est. Sed audaciæ pœnas non multo post dedit; nam cum in balnei solium insiliisset animam in eo misere amisit. Quo facto territus Imperator, sanctum in exilium relegare non est ausus. Equum ejusdem gravi morbo correptum sanavit: mulieris etiam maleficium oleo sacro solvit, & mariti amorem reconciliavit. Locustas etiam agros infestantes a quodam rogatus abegit, aqua a se benedicta, qua jussit agri fines aspergi. Hæc & alia cum sacratissimus Aphraates peregisset, vitam hanc finivit, & animam Deo laborum remuneratori tradidit. Hæc Græci de dicto Sancto in suis officiis Ecclesiasticis recitabant: qui in mægnis Menæis hoc distichon habent:

σάρκα καὶ ζῶν νεκρὸς ὢν Ἀφραάτης,
Αἰωνίως ζῆ καὶ νεκρὸς φανεὶς ἄπνους

Qui carne mortuus etiam vivens erat;
Nunc quoque, licet exanimis, æternum vivit

[3] Corpus defuncti tumulatum esse in æde sanctorum Martyrum in eodem tumulo cum sanctis Macedonio & Theodosio (quorum hic ad XI, [Sepultura cum SS. Macedonio & Theodosio.] iste ad XXIV Ianuarij cultum suum, habet) ex utriusque Actis, ab eodem Theodoreto descriptis constat nam de Macedonio agens ita loquitur: Ferentes illum sacrum lectum super humeros, deportarunt in ædem Martyrum victoria insignium, & cum divinis viris Aphraate & Theodosio sanctum illud & Deo gratum corpus deposuerunt. De Theodosio autem agens, sic scribit. Idem autem loculus illum excepit, qui illum quoque Divinum ac beatum Aphraatem. Quinam autem fuere hi sancti Martyres in quorum æde collocata sacra hæc pignora quievere? Tam multos ea urbs Martyres habuit ut difficile sit coniectare quinam hic antonomastics indicentur. Propendet animus in eos qui X Novembris coluntur Demetrium Episcopum, Anianum Diaconum, Eustasium & alios viginti, donec certior aliunde lux affulgeat: nam S. Iuliani, S Babylæ aut aliorum celebria templa ab ipsis sere solis nuncupantur.

VITA
Auctore Theodoreto Episcopo Cyri.

Aphraates, anachoreta in Syria (S.)

EX THEODORETO

CAPUT I.
Ortus in Perside. Conversio & vita anachoretica.

[Aphraates natione Persa,] Quod una sit omnium hominum natura, & philosophari sit facile volentibus, sive Græcis sive barbaris, ex multis quoque aliis scire est in promptu: ad hoc autem aperte ostendendum sufficit vel solus Aphraates. Is enim in a Persis, qui sunt injustissimi, & natus & educatus; & ortus ex talibus parentibus, & in eorum legibus institutus; ad tantam pervenit virtutem, ut eos qui ex piis nati fuerant, & piam doctrinam ab ineunte ætate acceperant, obscuraverit, Primum enim contempto genere (erat autem id clarum & illustre) accurrit ad Dominum adorandum, majores suos imitatus Magos; deinde sui generis hominum impietatem abominatus, suæ prætulit alienam regionem.

[2] Et cum venisset bEdessam (est autem civitas maxima & populo frequentissima, & quæ pietate insigniter exornatur) atque extra ejus ambitum invenisset domunculam, & se in ea inclusisset; [vitam asceticam exercet Edessæ, dein Antiochiæ.] suæ curam gerebat animæ, veluti quidam optimus agricola, vitiorum spinas exscindens radicitus, & divinam expurgans segetem & maturos Euāgelii fructus offerens Domino. cIllinc venit Antiochiam, quæ ab hæretica procella graviter circumsidebatur; ubi cum ante civitatem in quoddam philosophiæ gymnasium divertisset, & Græcæ linguæ pauca verba didicisset, ad divinos quidem sermones audiendos traxit plurimos: utens autem lingua barbarie commixta, fœtus proferebat ingenii & intelligentiæ, ex gratia divini Spiritus accipiens hæc fluenta. Quis enim ex iis qui suam jactant eloquentiam, & supercilia contrahentes loquuntur elate & magnifice, & propter syllogismorum laqueos juveniliter exultant, inerudita illa & barbara voce fuit unquam superiora. Ratiocinationibus enim ratiocinationes, & divinis eloquiis philosophorum vincebat rationes, cum magno Paulo clamans, etsi imperitus sermone, non tamen scientia. Hoc autem modo perpetuo ex Apostoli sententia deprimebat rationes, & omnem altitudinem quæ extollitur adversus Dei cognitionem, & captivabat omnem intelligentiam ad Christi obedientiam. Licebat autem videre concurrentes eos qui gerebant magistratus, & qui erant relati in aliquos militiæ Numeros, [omnis generis homines instruit] eosque qui manu sibi victum comparabant, & ut semel dicam, privatos & milites, doctos & litterarum rudes, pauperes, & divites: & alios quidem silentio accipientes ea quæ offerebantur, alios vero rogantes & sciscitantes, & sermoni præbentes occasionem.

[3] Cum autem tantum laborem caperet, non passus est unquam ullum accipere qui secum habitaret: [vivit in magna austeritate] quin etiam malebat suam ipsius operam, quam officium & ministerium, quod sibi offerebatur ab aliis. Cumque ejus congressiones & collocutiones fierent ad portam atrii, ipse eam aperiebat ingredientibus, & abeuntes deducebat ac dimittebat. Nihil autem unquam omnino accepit ab aliquo, non panem, non obsonium, non vestem; sed unus solus ei notus panem suppeditabat. Cum autem usque ad profundum processisset senium, post occasum solis vescebatur oleribus. Aiunt autem Anthemium, qui postea fuit & Præfectus & d Consul, cum electus Legatus profectus esset ad Persas, ad eum attulisse tunicam apud Persas contextam, & dixisse: Cum scirem unicuique suam dulcem esse patriam, & qui illic nascuntur fructus esse jucundissimos, hanc ex patria ad te attuli tunicam, rogoque ut tu eam accipias, ego vero sim tuæ benedictionis particeps. Is autem quidem primum jussit poni in subsellio, [Persican tunicam ab Anthemio oblatam,] deinde cum multi fuissent interjecti sermones, dixit se angi animo, utpote quod sit in duas partes divisa cogitatio. Illo autem rogante causam, Semper, inquit, constitui habere unum solum qui mecum habitaret; mihique ipsi hanc legem imposui, ut mihi omnino denegetur duorum simul habitatio. Cum ergo unus mecum jam sedecim annis habitasset, & esset mihi cordi; eccessit quidam meus contribulis, volens mecum habitare, & rogans ut hoc sibi liceat. Hoc mihi mentem distrahit: duos enim simul habere non patiar. Contribulem enim amplector ut contribulem; priorem autem, [egregio apologo narrato rejicit:] ut qui mihi cordi fuerit, expellere, & grave & iniquum existimo. Ille vero, Merito, inquit, o pater: neque enim fas est, ut eum qui tibi plurimo tempore inserviit, amandes, tamquam non aptum; eum autem, cujus morum nondum fecisti periculum, propter solam admittas patriam. Ad hæc divinus Aphraates, Non accipiam ergo, inquit, o vir admirande, hanc tunicam; duas enim habere non patiar: est enim mea, mea quidem sententia jucundior; tua vero melior ea quæ mihi tanto tempore inserviit. Cum callido ergo commento sic elusisset Anthemium, & ingenii solertiæ exhibuisset miraculum, persuasit ut nemo deinceps cum eo ageret de illa tunica. Ego autem hæc retuli, volens duo simul ostendere: & quod ab uno solo acceperit quod curando corpori satis erat, & quod tanta ejus fuerit sapientia, ut effecerit, ut qui rogabat ut acciperet, sententiam tulerit eum non debere accipere. Sed his & quæ sunt hujusmodi relictis, narrabo majora.

[4] Cum e Julianus Deo infestus in barbarorum regione pœnas dedisset impietatis, [In magna persecutione a Valente excitata] res quidem fuere parumper tranquilliores alumnis pietatis, cum Jovianus accepisset clavum Romani imperii: postquam autem hic quoque, cum parvo f tempore regnasset, accepit finem vitæ, Valens autem accepit principatum, procellæ & tempestates rursus mare nostrum agitabant, gravisque fluctus excitabatur, & undæ maximæ scapham undique impetebant. Efficiebat autem graviorem tempestatem solitudo gubernatorum. Eos enim Imperator, qui in solam veram religionem exercebat audaciam suam, coegit habitare in exilio. Et cum tanta esset usus iniquitate, impietatis eum non capiebat satietas; sed dispergebat ac dissipabat cœtum piorum omnium, instar feræ immanis gregem contendens discerpere. Ea de causa eos non solum expulit ab omni Ecclesia, sed etiam ex latere montis, & ex ripa fluvii, & ex bellico gymnasio. Hæc enim loca perpetuo mutabant, ut in quos obiter sæviret armata manus. Et g Scythæ quidēm, & h alii barbari, totam Thraciam a Danubio usque ad Propontidem secure populabantur: ille autem eorum auditionem, ne arrectis quidem, ut dicitur, auribus, poterat accipere: sed in eos qui erant ejusdem generis & ejus ditionis, pietateque ac religione clari, armis utebatur. Divinus autem populus illorum malorum deflebat importunitatem, Davidicum illud canens canticum: Super flumina Babylonis illic sedimus. [Ps. 136, 4] Et flevimus, dum recordaremur tui Sion, Reliqua autem cantici eis non conveniebant. Aphraates enim & Flavianus i & Diodorus, non permiserunt ut suspenderentur in salicibus instrumenta doctrinæ; nec passi sunt dicere: [cum Flaviano & Diodoro persistit constans:] Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Sed & in montibus, & in campis, & in urbe, & in suburbanis, & in ædibus, & in foris, canticum Domini assidue canebant. A Davide enim didicerant, Domini est terra, & plenitudo ejus, orbis terræ, & omnes qui habitant in eo. [Psa. 23, 1., Ps. 102, 22] Rursus autem audierant eumdem Prophetam clamantem: Benedicite Domino omnia opera ejus, in omni loco dominationis ejus. Audiverunt autem divinum quoque Paulum præcipientem orare viros in omni loco, tollentes manus sanctas absque ira & disceptationibus. [I. Tim. 2, 8] Porro autem ipse quoque Dominus loquens cum Samaritana hoc prædixit apertius: Amen enim, inquit, dico tibi mulier, venit hora, & nunc est, quando neque in loco hoc, neque Jerosolymis, sed in omni loco adorabunt Patrem. [Ioan. 5, 11]

[5] Hæc cum didicissent, & in domo, & in foro, &, ut Apostolice dicam, publice & per domos, perpetuo testificabantur: [Ecclesiam propugnat.] & veluti quidam præstantissimi Imperatores, suos quidem armabant, adversarios autem confodiebant. [Act 20, 20] Atque magnum quidem Flavianum & divinum Diodorum, qui tunc sub alio gregem pascebant, & secunda cathedra digni erant habiti, hæc facere quæ dixi, & admirandum quidem est, & laude dignum: sed tamen hæc faciebant, cum essent electi exercitus imperatores, & subjecti legibus imperatoriis. Sapientissimus autem Aphraates sua sponte ad hæc prosilivit certamina: in quiete enim educatus, cum ejus institutum esse per se vivere & extra teli jactum sederet, ut dicitur: cum vidisset belli vehementiam, non illi placuit quod esset securius; sed quietem jubens valere ad tempus, piæ phalangis fuit in pugna princeps, feriens quidem & vita & sermone & miraculis, ipse autem numquam percussus.

[6] Qui etiam cum Imperator, omni ex parte stultus, eum aliquando vidisset k exeuntem in gymnasium bellicum (contigerat enim ut tunc illic congregarentur qui erant rite venerandæ Trinitatis socii; ostendit autem aliquis eum, [objurgatus a Valente, quod cellam reliquisset, acute respondet.] ad ripam fluvii ambulantem, spectanti Imperatori) rogavit eum quonam tenderet. Cum is autem dixisset se ire deprecatum pro terrarum orbe & pro Imperio; rursus respondit Imperator, Et quanam de causa vitam profitens monasticam, secure per forum ingrederis, silentio & quiete relicta. Ille autem (solebat enim Dominum imitans, parabolice ratiocinari.) Dic mihi, inquit, Imperator, si essem virgo absconsa in thalamo, vidissem autem aliquem in domum patris ignem injicientem, quid mihi consuluisses facere, videnti flammam ardentem & domum quæ comburitur; intusne sedere, & domum quæ crematur despicere? Sed sic ego quoque incendio perirem. Sin autem dicis oportere properare, aquam ferre, & susque deque currere, flammamque extinguere; ne me reprehendas, o Imperator, si id ipsum facio. Quod enim tu consulueris virgini, quæ est in thalamo; hoc ego cogor facere, qui vitam sum professus monasticam. Quod si tu me reprehendis, qui quietem reliquerim; teipsum reprehende, qui hanc flammam in domum divinam injeceris; & non me, qui cogor extinguere. Quod enim oporteat opem ferre domui paternæ quæ uritur, ipse quoque confiteberis: quod autem Deus sit magis verus & germanus pater, quam ii qui sunt in terra, est cuivis apertum, etiam qui rebus divinis non est omnino initiatus. Nihil ergo absurdum facimus, o Imperator, neque cœpto nostro & instituto contrarium, si veræ religionis alumnos congregamus & pascimus, & eis herbam divinam exhibemus.

[7] [irrogata ei contumelia morte punitur.] His dictis, Imperator quidem tacite essentiebatur, considerans justam defensionem: unus autem ex iis qui nec viri censentur nec mulieres, sed posse unquam patres fieri eis est ademptum, & hac de causa censentur bene velle Imperatori & ei loqui confidenter, is ex loco superiore divinum virum convitio est insectatus, & l mortem minitatus: sed non ita diu post pœnas luit suæ audaciæ. Nam cum vellet Imperator corpus lavare in balneo, accessit quidem miser tamquam solium visurus an bene esset temperatum, mente autem captus, insiluit in solium, quod aquam calidam minime temperatam continebat: & cum nullus adesset intus, (solus enim ingressus fuerat, visurus an esset paratum) remansit coctus & resolutus. Cum autem tempus interim tereretur, mittit Imperator alium qui eum vocaret: is autem neminem in illa domo inveniens, id renuntiat Imperatori. Cum deinde autem plures accurrissent, omnia perscrutantes solia, & ad illud tandem venissent, eum jacentem & vita privatum aspiciunt. Excitato autem tumultu & omnibus flentibus, alii quidem aquam illam calidam exhauserunt, alii vero corpus miserrimum extulerunt. Hinc factum est, ut metus invaderet Imperatorem & omnes qui armabantur adversus pietatem: sparsa est autem fama per totam civitatem, quales infelix ille luerit pœnas contumeliæ qua affecit Aphraatem: omnesque Deum Aphraatis perpetuis celebrabant laudibus. Hoc, etsi instarent adversarii, obstitit, quo minus homo Dei mitteretur in exilium: Imperator enim perterritus, eos quidem qui hæc suadebant aversabatur, virum autem reverebatur.

[8] Porro autem aliunde quoque ejus virtutem didicit. Equus quidam bono genere natus, & portare apprime doctus, erat Imperatori carissimus: morbus quidam qui ei acciderat, male habebat Imperatorem, retinebatur autem humidorum excrementorum excretio; ad eumque curandum accersebantur, qui in hac arte fuerant exercitati. Cum ea autem esset etiam morbo inferior, Imperator quidem molestia afficiebatur lamentabatur autem is cui equorum cura fuerat credita. Cum esset autem pius & fide firmus, in meridie venit una cum equo ad magni Aphraatis habitaculum: & cum morbum dixisset, & fidem suam significasset, oravit ut solveret morbum suis precibus. [Equum Imperatoris ægrum sanat] Ille autem nihil cunctatus, sed statim Deum precatus, jussit aquam hauriri ex puteo: & cum ei salutaris Crucis signum imposuisset, jussit eam ad equum afferri: is autem bibit plus quam consueverat. Deinde cum oleum divina invocatione implesset benedictione, equi ventrem inungit: & manus contrectatione statim morbus est sublatus. Lætus ergo homo, equo accepto, cucurrit ad stabulum. Vespere autem (solebat enim eo tempore venire ad stabulum Imperator) venit & interrogavit quomodo equus se haberet. Is autem cum sanum esse significasset, & equum valentem & exultantem, hinnientemque & collum superbe erigentem eduxisset, rogavit eum causam sanitatis. Ubi autem diu cunctatus (verebatur enim ostendere medicum, [Valente extincto tranquille vivit:] sciens eum qui rogabat esse ei infensum) tandem verum coactus est dicere, & docuit modum curationis. Obstupuit quidem Imperator, & confessus est eum esse virum admirabilem: nec tamen a priore destitit insania, sed perrexit furere adversus Unigenitum, donec a barbarico fuit m igne consumptus, ne sepultura quidem, qua famuli vel mendici, dignatus. Divinus autem Aphraates & in illa tempestate suam ostendit virtutem, & reddita tranquillitate fecit quoque consimiliter. Porro autem alia quoque miracula fecit innumerabilia, quorum unius vel duorum meminero.

[9] Mulier quædam, genere nobilis, simul cum viro intemperante trahens jugum matrimonii, venit ad beatum illum hominem, deflens propriam calamitatem. Dicebat enim maritum concubinæ captum consuetudine, magicis quibusdam præstigiis fuisse incantatum, & odio habere ipsam legitimo matrimonio conjunctam. [inter maritū & uxorem exortum maleficium soluit oleo sacro,] Hæc autem dicebat mulier, stans pro foribus atrii: sic enim solebat colloqui cum femina; nullam enim unquam admisit intra fores. Tunc ergo mulieris misertus ejulantis, oratione incantationis abolet operationem: & cum olei guttum, ab ipsa allatum, invocatione divina sanctificasset; jussit ut eo ungeretur. Hæc præcepta cum implesset mulier, conjugis amorem in se transtulit, & persuasit ut pro illegitimo legitimum cubile eligeret.

[10] Jam vero dicunt etiam, quod cum locustæ aliquando regionem repente invasissent, & instar ignis omnia consumerent, segetes, arbores, prata & nemora; venit ad eum quidam vir pius, rogans ut opem ferret, unum quidem agrum habenti, ex eo autem & se & uxorem & filios & familiam alenti, & a quo etiam imperatoria exigeretur collatio. Is ergo rursus Dominicam imitans benignitatem, [ab agris arcet locustas aqua benedicta] jussit ad se afferri congium aquæ. Postquam autem aquæ congium attulit is qui orabat, ei quidem manum imposuit; Deum autem est precatus, ut fluentum impleret divina virtute: deinde finita oratione, jussit ut in prædii limitibus aqua aspergeretur. Qui eam attulerat, fecit ut jussus fuerat: idque fuit illis agris pro vallo sacrosancto & inexpugnabili: nam usque ad illos fines reptantes & circumvolantes locustæ, instar exercitus, rursus retrocesserunt, benedictionem impositam extimescentes, & veluti quodam fræno suffocatæ, & ultra progredi prohibitæ.

[11] Et quid opus est dicere omnia quæ facta sunt a beata illa anima: hæc enim satis sunt ad ostendendum splendorem gratiæ quæ in eo habitabat. Eum ego vidi, & sanctæ illius dexteræ percepi benedictionem, cum essem quidem adhuc adolescens, [Theodoreto & matri benedicit.] matri autem me adjunxissem comitem ad illum proficiscenti. Et cum pro more quidem januam aperuisset, illam & suo sermone dignatus est & benedictione: me autem intromissum impertiit opibus deprecationis. Ea nunc quoque fruar, ut qui credam eum vivere, & una cum Angelis choros ducere, & majori quam olim apud Deum uti fiducia. Eam enim tunc metiebatur corpus mortale, ne occasio arrogantiæ evaderet, si fuisset major quam par esset fiducia. Nunc autem deposito onere perturbationum animi, ut athleta victoria potitus, fiducia & libera loquendi facultate utitur apud Agonothetam. Qua de causa oro quoque, ut ejus consequar intercessionem.

ANNOTATA.

a Persarum regnum late extendebatur ultra Assyriam usque in Mesopotomiam.

b Edessa urbs Osrhoënæ provinciæ metropolitana, Syris ultra Euphratem sita, & ideo a multis Mesopotamiæ adscribitur.

c Postquam S. Eustathius a Constantio Imperatore hæretico fuerat ob fidem orthodoxam Sede sua pulsus, plures consequenter sunt Antiochiæ constituti Episcopi, hæreseos Arianæ propagatores.

d Anthemius fuit Consul creatus pro Oriente anno 405, ejusque collega pro Occidente Stilico. Quantus hic vir erat, optime indicat S. Ioannes Chrysostomus epistola 147, ex suo exilio Cucusano scripta ad ipsum, tunc Consulem creatum, ubi inter alia habet: Nos te non Præfectum atque Consulem amamus, sed Dominum meum suavissimum Anthemium, cum magna prudentia atque ingenii acumine tum etiam ingenti philosophia refertum. Eximium postea pietatis ac fidelitatisspecimen dedit, cum defuncto Arcadio anno 408, pro Theodosio juniore adhuc puero regimen suscipiens totius Imperii, eidem ipsum integrum illibatumque servavit.

e Julianus postquam a Ctesipohntis obsidione coactus fuerat discedere, occisus est anno 363.

f Regnavit Jovianus mensibus solum 7, diebus 22, mortuus 17 Februarij anno 364, cui succeßit Valentinianus, qui fratrem suum Valentem fecit consortem Imperii.

g Theophanes cum indicasset Valentem tandem Antiochia Constantinopolim reversum anno 378, & a Gotthis superatum & igne consumptum, addit Scythas vernacula ipsorum lingua Gotthos nuncupatos, venerat autem Antiochiam Valens anno 370, aut 371.

h Videntur barbari indicari; quos a Theodosio Magno in Thracia debellatos ante indicarat Theophanes.

i Theodoretus lib. 4 histor. Eccles. cap. 22 late Flaviani & Diodori labores, pro fide orthodoxa assumptos, describit: hi, S. Meletio a Valente in exilium ejecto, uti 12 Februarij in ejus Vita dictum est, gregis illius curam susceperunt, lupis quidem fortitudinem & sapientiam suam opponentes, ovibus vero convenientem curam impendentes.

k Theodoretus cap. 23 late hunc congressum historiæ suæintexuit, & sic incipit: Regiam quidem ab Aquilone Orontes fluvius præterfluit: a meridie autem duarum contignationum porticus amplissima muro urbis inædificata est, excelsas utrimque turres habens. Inter regiam & fluvium via est publica, quæ urbem porta illa exeuntes excipit ducitque in agros suburbanos. Per hanc transeuntem divinum Aphraatem… ab alto ex regia porticu prospectavit Imperator.

l Has eunuchi minas & pœnam subsecutam etiam narrat Theophanes.

m Valens anno Ch. 378, 5 Idus Augusti a Gothis devictus, in tugurio, quo se incluserat, vivus est exustus.

DE SANCTO CHLOTHARIO,
VITRIACI IN CAMPANIA GALLICA.

[Commentarius]

Chlotharius, Vitriaci in Campania Gallica (S.)

G. H.

Illustre nomen apud antiquos Francos fecerunt varii Reges ex familia prima Merovingica, Chlotharii nuncupati; ex quibus Chlotharius primus, Magni Chlodovæi filius, initio Rex Sueßionensis; ac dein, tribus fratribus eorumque posteris mortuis, Monarcha Francorum; cujus, ex filio Childerico Rege Sueßionensi, nepos fuit Chlotharius secundus, iterum reliquis vita functis Monarcha. Hujus, per filium Dagobertum & Chlodoveum II nepotem, pronepos fuit Chlotharius tertius, Neustriorum Rex. Quartus etiam Chlotharius fuit Rex Austrasiorum ad breve tempus constitutus, quem arbitramur patre Dagoberto II S. Sigisberti filio prognatum. Fuit etiam S. Gunthramno Regi Burgundionum, Chlotharii primi filio, primogenitus Chlotharius: sed qui in sua puerita e vivis deceßit. Non mirum ergo est si Regum exemplo plurimi eorum subditi fuerint Chlotharii appellati, quorum facile aliquis, vita sancte peracta, potuit inter Cælites adscriptus, & venerationem publicam in particulari quapiam Ecclesia adeptus fuisse. Talem Chlotharium indicat ad hunc diem Claudius Chalemotus, sacræ Facultatis Parisiensis Doctor Theologus, & ordinis Cisterciensis in monasterio S. Mariæ de Columba Abbas, in Serie Sanctorum & Beatorum sacri Ordinis Cisterciensis anno MDCLXVI Parisiis excusa: cujus ista verba sunt: Septimo Idus Aprilis. In Campania, monasterio S. Jacobi de Vitriaco, festivitas S. Chlotharii Confessoris, ob Reliquias ejus ibidem repositas: ubi memoria ejus est celebris, ob peregrinos illuc advenientes. Hæc Chalemotus, ex traditione dicti monasterii, cujus mentionem faciunt Sanmarthani tomo quarto Galliæ Christianæ, asseruntque esse S. Jacobi prope Vitriacum Ordinis Cisterciensis monialiū sub Claravalle, diœcesis Catalaunensis. Est autem supra Catalaunum, ad fluvium Matronam, dictum oppidum Vitriacum, vulgo Vitry le François; ad discrimen vicini loci, Vitry le Brulé appellati. De dicto S. Chlothario plura hactenus non potuimus assequi.

DE S. GEORGIO EPISCOPO,
MITYLENÆ IN INSVLA LESBO,

CIRCA AN. DCCCXVI

[Commentarius]

Georgius, Episcopus Mitylenæ, in insula Lesbo (S.)

AUCTORE D. P.

Lesbus, maris Agæi clarißima insula, octo olim, teste Plinio, urbibus culta fuit: harum præcipua & celeberrima est Mitylene, in latere insulæ ortivo, quod Asiam spectat, extructa. Ab hac urbe tota insula, jam saltem a quingentis annis tempore Eustatii, Mitylene appellata est. [Inter plures illustres Mitylenenses] Viros olim genuit hæc urbs sapientia & doctrina præstantes, Pittacum, inter septem Græciæ sapientes habitum; Alcæum poëtam; Sappho, feminam poëtriam; Theophanem, amicum Cn. Pompeii intimum, & rerum ab eo gestarum scriptorem. [S. Georgius Episcopus,] Nec defecit post acceptam Euangelii lucem a suo vigore, sed illustres habuit Episcopos Metropolitas, inter quos seculo Christi octavo floruit S. Georgius, a quo Menologium Basilii Imperatoris Porphyrogeniti hunc diem auspicatur, cum hoc ejus elogio:

[2] Die septimo ejusdem mensis Aprilis, memoria sancti Patris nostri Georgii, Episcopi Mitylenensis. Sanctus P. N. Georgius, divino vere numine ac spiritu afflatus, & fortissimus Christi Confessor, filius fuit nobilium, divitum, & piorum parentum: quorum divitias quidem odio habens pietatem vero amplectens; [ante monachus,] atque ob Christi desiderium & amorem, quo flagrabat, nobilitatem & gloriam contemnens; domo egressus, in quodam cœnobio monasticam iniit vitam: [deditus eleemosynis,] ubi plurimas quidem virtutes exercuit, præsertim vero in eleemosynis dandis excelluit: tota enim die, juxta illud Davidicum, misereri & commodare non cessavit. [Psal. 36. 26.] Quapropter, unanimi Cleri suffragio, Mitylenensis Ecclesiæ initiatus fuit Episcopus; quando eamdem, quam ante exhibuerat, misericordiam in eleemosynis conferendis exercuit Iconomachorum postea hæresis apparuit: [Ecclesiæ defensor contra iconomachos,] cujus ipse quidem infensissimus hostis fuit, orthodoxæ vero religionis propugnator acerrimus. Ipse enim sacras imagines coluit atque adoravit, earumque cultum etiam alios edocuit. Demum cum multa jam patrasset miracula, [claret miraculis.] certior factus ex revelatione & divino sidere resolutionem corporis sui instare, sic feliciter & sancte in Christo decessit.

[3] Græci in magnis Menæis S. Georgium hoc die celebrant, ac versum hexametrum, quem singulis diebus de unico eoque præcipuo Sancto proferunt, applicant huic, & est ejusmodi.

Ζωὰν δ᾽ἐκ θανὰτοιο Γεώργιος ἑβδόμῃ εὗρεν

Septena, vitam de morte Georgius hausit.

Præterea hoc eum disticho exornant Græci.

Ἐχει Μιτυλήνη σε κάι τεθνηκότα,
Ὡς ζῶντα, [colitur a Græcis solenni venneratione.] Γεώργιε, προστάτην μέγαν.

Talem Georgi mortuum Mitylene
Te habet, ut habuit dum viveres, defensorem.

Iidem Græci paßim in omnibus Menæis, tam manuscriptis, quam excusis, item apud Maximum Episcopum Cytherorum ἐν βίοις ἁγὶων, & in Novo Anthologio seu Breviario, ab Antonio Arcudio concinnato, & auctoritate Clementis VIII approbato, hoc encomium habent. Sancti Patris nostri Georgii Episcopi Mitylenæ. [laudaturque] A teneris hic unguiculis magno desiderio in Christum ferebatur, vitamque monasticam ingressus, [ejus humilitas,] se in omni virtute ac præsertim humilitate magis præ reliquis exercuit, mire etiam in eleemosynis dandis excelluit. Ad Sedem Episcopalem Mitylenensem promotus, [doctrina,] suo munere præclare functus est. Hæresim iconomachorum tam docte sapienterque refutavit, ut ipsimet principes hæreticorum, vi argumentorum perculsi, suum errorem agnoscerent. Et quamvis in mortali corpore versaretur, [abstinentia,] tanta tamen abstinentia vixit, ut cum Angelis compararetur. Morituro non solum ipsi, [& mors miraculis honorata] sed toti illius Ecclesiæ & ovili, per cæleste sidus propinquus e vita excessus significatus est. Ex ipsius reliquiis fontes gratiarum & miraculorum profluxere, quibus adeuntes curati sunt: unde Sanctus hic mire ab omnibus cultus est & amatus. Hæc ibi, quæ paucis mutatis ad diem XVI Maij iterum leguntur in eisdem Menæis excusis & manuscriptis, & apud Maximum Cytheræum: & plenius indicatur eum plurimis miraculis a morte claruisse. A Græcis etiam ad Ruthenos transiit hujus Sancti veneratio, qui eorum Fastos apud Possevinum in Apparatu implet cum titulo Sancti Patris; eumdem videntur exhibere tabulæ Kalendarii Muscovitici, sed corrupto nomine Sergius scribitur.

[4] [Relatus in Annalibus ad an. 735,] Baronius, cum ad annum DCCXXXV Leonis Isaurici Imperatoris sævientem magis rabiem adversus cultores sacrarum imaginum indicasset, proponit illustres Episcopos, Presbyteros ac monachos, qui tunc fortiter propugnarunt orthodoxam religionem & sacrarum imaginum venerationem, eamdemque sanguine effuso confirmarunt, & variis Martyribus subjungit Confessores, & similiter, inquit, Georgius Episcopus Mitylenus, & ipse ob eamdem confessionem in sanctos Confessores relatus, cujus natalis dies septima Aprilis reperitur in tabulis Græcorum adscriptus. Eumdem ad hunc diem retulerunt Molanus in auctario Vsuardi, & Ferrarius in Catalogo generali.

[5] Habemus ex Laurentiana Magni Ducis Hetruriæ Bibliotheca, descripta Acta Sanctorum ac delferorum interque se germanorum fratrum, Mitylenæ quiescentium, [Confessor sub Leone Isaurico,] David videlicet, Georgii ipsius insulæ Metropolitæ, atque Simeonis, Confessorum & miraculis illustrium, cum proprio eorumdem simul celebrandorum Officio, pro die prima Februarii: eumdem autem Georgium rati qui in Menæis celebratur, curaveramus ea Latine reddi ab Hugone Bollio, hoc die danda. [ab alio S. Georgio juniore distinguēdus] Sed cum ea incœpimus prælo parare, primum invenimus Georgium, Davidis atque Simeonis Germanum, Presbyterum fuisse consecratum circa annum Christi DCCLXXXII, annis plusquam quadraginta post Leonis Isaurici mortem, & quidem ab ipso hujus diei Georgio, tempore Isaurici, egregio Confessore, tunc totius insulæ Archiepiscopatum tenente. Deinde cognovimus eumdem a Sanctis Methodio Patriarcha atque Theodora Imperatrice, post Synodum ad Orthodoxiæ restitutionem Constantinopoli celebratam, anno DCCCXLII patriæ suæ esse datum Antistitem. Istis igitur Actis ad Kalendas Februarij, in post faciendo Supplemento, reservatis (quo die simul omnes solenniter coluntur, in eodem simul tumulo quiescentes) ea sola quæ seniorem Georgium spectant hic excerpemus.

[6] Cum igitur auctor, post S. Davidis obitum explicatum, S. Simeonis res gestas describere aggrederetur, [floret in Episcopatu sub an. 782] primum asserit hunc in patriam ab Idæo in Phrygia monte, ubi fratrem sepelierat, regressum, invenisse supremum sacrorum Præsidem Georgium hunc nostrum, insignem temporibus Leonis Isaurici Confessorem: cui & fratrem Georgium obtulerit Presbyterio initiandum. Deinde in historiæ progressu narrat, signa prægressa renovatam sub Leone Armeno persecutionem & Georgii Episcopi expulsionem, in hunc modum. Cum populus ad vespertinas preces Domino persoluendas in sanctæ ac gloriosæ Martyris Theodoræ templo, [monentur Lesbii de persecutione] quod inferioris portus ripæ adjacet, convenisset, ultimumque Kyrie eleison decantaret, & manus atque oculi omnium essent in sublime erecti; subito crux illa, quæ supraciborium sacræ mensæ defixa erat, magno cum stridore revulsa, & versus absidam est sublata: deinde inclinato vertice in pavimenti foramen quoddam miserabiliter depacta, ibidem immobilis aliquamdiu stetit. Quod cum fidelis populus vidisset, multis ecclesiam implevit lacrymis, Kyrie eleison, diuturno & magno clamore insonans, nolensque ab æde sacra discedere, ut pote qui metueret ne jam adesset supremum insulæ exterminium. Dimisso tandem, [sub Leone Armeno resuscitanda,] licet ægre, cœtu, ad columnam curritur, & ingens inauspicatumque prodigium Patribus Simeoni atque Georgio nuntiatur. Quibus sanctissimus Simeon, omne mysterium futuræ rei de cælo edoctus, ita fatur cum lacrymis: Non ita erit ut veremini, fratres, neque hanc regionem funditus evertendam dabit Deus: sed Imperator Deo invisus atque adversarius diebus his surget, qui decorem ecclesiæ omnem auferet, venerandis imaginibus ad terram dejectis. Ite in pace: sicut Domini est voluntas, sic fiat.

[7] Paucis porro diebus interjectis, porcus, auribus & cauda mutilus, [& S. Georgii expulsione alteriusque intrusione.] atque ex signis quibusdam notisque monstrosis toti urbi notissimus, ejusdem ecclesiæ fores nescio quo modo apertas nactus, ad sancta altaris adyta penetravit sese, atque in Episcopali throno se composuit. Conabantur æditui, rem intuiti, abominandum spectaculum ab oculis amovere, porcum expellendo: sed nullis ille terrebatur minis, neque prius excessit quam verberibus fustibusque cruentaretur. Hinc rursum multitudo accelerat ad Deiferum Simeonem, & quid acciderit narrat: Cui ille, Confidite filioli, quia porcus iste graphice representat futurum, Deo permittente, Episcopum sibi similem, [ipse Chersona exulmoritur sub an. 816.] ejusque fortunam. Dictum rei probavit eventus: nam ferini nominis Imperatore Leone sceptrum Orientis adepto, moribus ei ac nomine similis Antistes invasit Episcopatum. Hunc autem, ut adulterinum intrusumque, abominata plebs omnis fidelium est, rectæ fidei opinionibus inhærens, utpote divinitus inspiratarum Scripturarum lacte pasci solitus, & informari doctrinis venerandorum virorum atque sanctorum Patrum, Georgii inquam sanctissimi Præsulis (quem & impiissimus in perpetuum ad mortem usque exilium relegavit Chersonam) atque Simeonis, qui & ipse vehementer hæresiarcham abominabatur.

[8] Sanctus igitur Præsul, qui primum sub Leone Isaurico, fortaßis ante initum Episcopatum, claruerat, rursus sub Leone Armeno confeßionis stadium ingressus, ad annum usque DCCCXVI & ultra in decrepitam ætatem vitam debuit propagasse: [Constantia fides] dicitur autem in præcitatis Actis liberiori execratione hæresiarcharum, scilicet Imperatoris Tyranni & pseudo-patriarchæ Theodoti, eorum adversus se rabiem implacabiliter provocasse: quod factum credimus, quando Imperator Orthodoxos Episcopos omnes Constantinopolim convocavit, tentaturus num qua fraude, pollicitatione aut comminatione eos cum Nicephoro Patriarcha in suam sententiam posset pertrahere, uti videre est in ipsius S. Nicephori Actis, propositis XIII Martij. Confirmantur hæc ex Canone, ejusdem Sancti laudes prædicante, quem cum reliquo ipsius Officio Menea exhibent, seorsim ab alio hujus diei Officio S. Calliopium concernente; cui præmissa Sticharia similaria sic inchoantur, [laudatur in propriis de eo odis] Πάτερ Γεώργιε, Χριστοῦ τὴν σέπτην καὶ ἄχραντον τιμητικῶς προσεκύνησας ἐικόνα, πάνσοφε, θεομάχων θράσος μηδαμῶς πτοούμενος. Sanctam & immaculatam Christi imaginem reverenter adorasti, Pater Georgi sapientissime, nihil formidans Deo rebellantium audaciam. deinde cum expreßiori debellatæ iconomachiæ mentione: Θυμὸν ἀσεβῶν ὑπήνεγκας θρασυνομένων ἀλόγιστα, οὓς καὶ ἐθέασας ὑπερυψωθέντας δυσσεβει φράγματι, καὶ πὰλιν συντριβεντας δεινότερον διαφανέστατα. Furorem sustinuisti audentium rectæ rationi contraria, [& reliqua virtutes,] quos & vidisti super impietatis sepimentum elevatos, ac denuo manifestissima ruina obtritos. Ipe Canon præcipue singulas virtutes ejus celebrat; vitæ austeritatem, crucis ferendæ tolerantiam, spiritus paupertatem, eleemosynarum largitatem, morum rectitudinem, lacrymarum frequentiam, paßonum mortificationem, aliasque id genus propheticum insuper spiritum, quo suam ad meliora id est superna bona translationem præscivit: dicit denique quod sit, Ἰατὴρ ανιάτων νοσημάτων, καὶ ἐλατὴρ ἀκαθάρτων πνευμάτων. Medicus incurabilium infirmitatum, & expulsor immundorum spirituum: [ac gloria miraculorū] atque concluditur hac strophe, Θησαυρὸν ἀκένωτον καὶ πλοῦτον χαρισμάτων τὴν σήν κόνιν ἔχοντες καὶ σὸρον τῶν λειψάνων, ἐμπιπλάμεθα νοητῶν ἀρωμάτων, ἀξιομακάριστε Γεώργιε. Cinerem tuum & reliquiarum thecam habentes, thesaurum sane gratiarum inexhaustum, implemur aromatibus spiritualibus, Georgi vere beatissime. Quæ fidem faciunt, corpus in exilio mortui ad suam ecclesiam postea relatum fuisse, quod in elogio supra relato non satis exprimitur.

DE BEATO EBERHARDO,
EX COMITE NELLEBVRGENSI ORDINIS S. BENED. MONACHO,
SCHAFFHUSIÆ IN SUEVIA.

SEC. XI.

[Praefatio]

Eberhardus, ex Comite Nelleburgio monachus, fundator monasterii Omnium Sanctorum in Helvetia (S.)

D. P.

Nellenburgensium Comitum in Suevia ditio, [Ad Rheni Germanicā ripam] Danubio versus Boream clausa, in orientem procurrebat olim usque ad Rheni ripam; eum etiam comprehendens locum, qui venientes ex Acronio & Veneto lacus naves scaphasque excipit, ibi exonerandas, quoniam ulteriorem cursum prohibet major Rheni cataracta, tertio inde milliario ab altißimis rupibus se præcipitantis, unde Schaffhusiæ nomen ductum plerique volunt, quamvis indigenæ malint ab ovibus, schaff Germanice dictis, etymon & insignia petere. Ast sive naviculariorum sive opilionum usibus structæ domus primam habitandi loci occasionem dederint, inter omnes convenit, celebritatem esse totam a monasterio, quod ibi in honorem S. Salvatoris Jesu Christi & Sanctorum omnium circa annum millesimum condi cœptum amplæ paulatim urbi (ut alia pleraque) nomen dedit, quæ opibus aucta, & Imperialis civitatis privilegiis donata, [in constructo a se monasterio] Abbatum potestati se paulatim substraxit; ac denique eamdem prorsus extinxit, per fœdam ipsorummet monachorum a Catholica religione apostasiam. Eadē urbs ab annis circiter ducentis, inita cum pagis Helveticis societate, nunc annumeratur Turgoviæ, quamvis sita in Germanica Rheni ripa; cujus positionis rationem potiorem habentes quam recentium fœderum, maluimus illam adscribere Sueviæ. Dicti monasterii chronicon antiquum, [colebatur solim ut Beatus.] nescio ubi, reperit Ioannes Murerus Carthusianus, ex eoque potißimum transcripsit vitam Eberhardi, quem ibidem dimisso nobili Comitatu monachum, cum appellatione Beati Fundatoris cultum fuisse, satis probant, quæ in eadem vita narrantur; & titulus sacelli, per plura secula superstitis, quod in eius postea appellationem transiit, & S. Eberhardi sacellum dicitur. Neque dubito quin antiquum ipsius monasterii martyrologium idem probaret, si inveniretur; vota item & preces accurrentium ad sepulcrum, si avita ibidem perstitisset religio. Vlterius protensum illius cultum aut nominis commemorationem inter officia sacra, nullum probat argumentum: unde qui Benedictinos fastos compilavere Wion & Menardus, nusquam illius meminerunt; nec meminisset Bucelinus ad hunc diem, nisi apud Murerum in Helvetia sacra Vitam reperisset. Mallemus eam nos hoc loco dare ipsis antiqui illius Chronici verbis, dabimusque etiam postea, si illa nobis aliunde subministrentur: nunc, quod possumus, a Murero Germanice editam Latine reddimus, optamusque ut urbi avita fides, monasterio disciplina, sacris oßibus veneratio restituatur aliquando.

VITA
Ex antiquo loci Chronico MS.
a Ioanne Murero Germanice edita

Eberhardus, ex Comite Nelleburgio monachus, fundator monasterii Omnium Sanctorum in Helvetia (S.)

EX GERM. MURERI

[1] Circa annum Christi millesimum quartum, in Suevia Germaniæ superioris provincia, floruit Eppo Comes Nelleburgensis, dives agris opibusque: qui matrimonio sibi junxit Hedwigem a, sancti Hungarorum Regis Stephani filiam, [Parentibus Eppone atque Hedwige,] & S. Henrici Imperatoris ex Gisila sorore neptem; qui tantis subnixus affinitatibus, nihil aliud quam seculi pompas & suæ familiæ amplificandam claritatem meditabatur. Alia longe erant Hedwigis vota studiaque; & Deo divinisque rebus intenta, vacabat orationibus & multiplicabat eleemosynas: morem insuper sibi fecerat quot noctibus ad recitandum psalterium surgere. Id cum illa continuis aliquot usurpasset annis, surrexit aliquando ab latere uxoris, post ejusmodi vigiliam fatigationemque profundius dormientis, Comes Eppo; & librum, unde illa solebat Psalmos decurrere, ad culinam detulit atque in ignem projecit, ut quam verbis cohibere non potuerat pietatem, facto illo castigaret. Postridie ad opus suum revertens coquus, [iisque pientissimis] supra prunas positum, sed incombustum, reperit heræ librum: quæ ab eo monita de miraculo, prompte accurrit, ipsumque recepit, & cujus id opera factum esset haud difficulter intellexit. Neque id dissimulavit Eppo, cum rursus librum salvum conspexit; qui corde compunctus, & culpam apud Deum atque uxorem agnoscens, nulli deinceps impedimento piis ejus exercitiis fuit; sed ipse potius ad similia sese transtulit, & ad finem vitæ in iisdem perseveravit.

[2] Nascitur iis interim filius Eberhardus, nec diu post obit Eppo pater. [natus Eberhardus,] Hinc alia cura Hedwigi non superfuit, quam ut relictam sibi ex marito prolem, tantarum opum & possessionum heredem, pie religioseque educaret. Proinde, cum discendis litteris artibusque ingenuis congruam attigisset ætatem, elegit peregrinum quemdam Sacerdotem nomine Lupardum, eique filium instituendum tradidit: postea vero sumpsit eidem uxorem, Ittam nomine, ex qua filii sex procreati sunt, b Otto scilicet, Archiepiscopus postea Trevirensis; Eggehardus, Richenaugiensis monachus, ac demum anno MLXXI ejusdem monasterii Abbas c; Abbanus, in prima juventute mortuus; tum alii duo, qui sub Henrico IV militantes anno MLXXV occubuerunt in bello; [post liberos ex Itta uxore susceptos,] ac denique Burchardus, Nelleburgensis Comes futurus. Sic auctam stabilitamque familiam videns Hedwigis, Eberhardi mater, valefecit filio, & in diœcesim Moguntinam se recepit: ædificatoque ibidem in Deiparæ honorem sanctimonialium cœnobio d Swabenheim dicto, quod superfuit vitæ in sancta conversatione absolvit, sibi Deoque soli vacans.

[3] Eberhardus autem cum uxore, quamvis terrenis bonis affluens, iisdem tamen non apponens cor suum, sed Deo servire ac placere satagens; primum quidem Romam ad limina Sanctorum Petri & Pauli atque Compostellam ad S. Jacobum honorandum peregrinatus est: deinde divino amore magis magisque succensus, ubi unum solum e in seculo sibi reliquum vidit heredem ac successorem Burchardum, decrevit ex abundanti possessionum suarum partem aliquam, de consensu uxoris suæ, [ædificandi monasterii locum] convertere in cœnobium monachorum sub S. Benedicti regula construendum. Dumque circa loci electionem ambiguus, propriis atque alienis precibus divinam expetit voluntatem cognoscere, piæ supplicationis consortem inter alios voluit habere virum probum ac simplicem, professione navicularium, qui duabus infra lacum Acronium leucis Germanicis, ex una in alteram ripam transvehebat itinerantes. Hic pro negotio sibi commendato precibus nocturnis incumbens, [visu cælesti edoctus,] non procul a se atque a Rheni ripa vidit ingentem ignem assurgere atque in ejus medio crucem aureo splendore fulgentem: cujus aspectu monitus, eum esse locum quem delegerat Dominus, non distulit visionem indicare Eberhardo: qui & ipse eumdem suo proposito aptissimum inveniens, primum ibi ædificavit sacellum cum tribus altaribus, in honorem Dominicæ resurrectionis, quæ anno MLII die XXIII Augusti Leo IX f consecravit, dictum postea sacellum S. Eberhardi.

[4] [illudque dedicans an. 1064] Deinde monasterium struere exorsus, ex consilio pientissimi Sacerdotis Lupoldi, cui filii Burchardi institutionem commiserat, in honorem Sancti Salvatoris Jesu Christi & g omnium Sanctorum, cum opus intra duodecim annos complesset, instituit ibidem duodecim monachos, juxta numerum sanctorum Christi Apostolorum h, ipsumque in die S. Bartholomæi anno MLXIV dedicandum curavit a Rumoldo i Episcopo Constantiensi; & reditibus possessionibusque dotatum, Sigefrido Abbati, una cum sociis ex k Hirschaugiensibus monachis accepto, regendum commisit. [ibi sub Sigefrido Ab. monachos 12 statuit.] Denique incolumitati loci sic fundati consultum esse cupiens, rursum ingressus est iter Romanum Eberhardus cum magnifico comitatu, novumque monasterium cum rebus atque personis acquisitis & acquirendis Apostolicæ Sedis tuitioni commisit, acceptante ipsum Alexandro II, & Bullas desuper requisitas expediente sub nota anni MLXVI.

[5] In hoc porro Romano itinere, voluit omnipotens Deus famuli sui sanctitatem hujusmodi miraculo comprobare. Erat in Italiæ partibus cæcus, [Romam denuo profectus] cui per somnum fuerat revelatum, quod a Comite quodam Germano Romam proficiscente recepturus esset visum: proinde erat juxta viam assiduus, & de transeuntibus quinam essent crebram habebat quæstionem. Accidit ergo ut transeunte Comite, cum caterva simul æquitantium, prædicto cæco, equorum transitum observanti & quinam essent interroganti, responderetur Teutonicos esse, qui transirent, viros ecclesiasticos ac seculares, [cæcum illuminat.] asseclas magni ac potentis ex Teutonia Comitis, qui Romam iter institutum ageret. Tum cæcus lacrymabili voce Comitem exorsus est deprecari, ut sui vellet misereri. Comes autem existimans eleemosynam petere, dari jussit; sed renuit cæcus, visum se a Comite, non argentum, asserens postulare. Itaque eumdem secutus ad diversorium, quod ipso in loco noctem acturo Comiti præparatum fuerat; exoravit famulos, ut qua ille manus abluisset aqua, eam sibi servarent condonarentque. Cumque eadem lavisset oculos, aperti illico sunt oculi ejus: qui clare videns & discernens omnia, laudavit Deum, & famuli ejus meritum toto vulgavit vico.

[6] [reversus filiū moribundum sanat.] Alterum nihilominus in Germania contigit, in ipsa filii Burchardi persona. Hunc cum equitibus aliquot ante se dirigebat occasione quadam, ipseque eadem subsequebatur via: sic autē iter agens ex famulis insperato retrogressis intellexit pater, festinandum sibi esse, si filium vivumconspicere velit; media enim via correptum letali morbo, ægre perferri ad diversorium potuisse. Accurrit concitus Eberhardus, & flexis ante lectum decumbentis genibus, [Mangoldum Ab. apostatā] primum orationes ad Deum fudit; tum pelvi imponens ligna duo, in crucem decussata, aquam desuper infundi jussit, ex eaque potum filio dedit, & simul reddidit sanitatem, cum admiratione ipsius ægri præsentiumque omnium. Sed corporibus hæc impensa fuere, præ quibus æstimanda est salus animæ Mangoldi conservata, qui nobiliter natus, & in familia Eberhardi Comitis aliquamdiu cum laude versatus, monachum induerat in Steinensi l S. Georgii supra Rhenum cœnobio, factus tandem etiam loci Abbas. Sed velut ad hoc solum elatus esset quo rueret gravius, post annos non multos vitæ regularis pertæsus, tandem ad seculum se retulerat, habitu Ordineque dimisso.

[7] [convertit ad pœnitentiā] Huic sic misere lapso, seque in seculari habitu impudenter circumferenti, obviam aliquando factus Eberhardus Comes: Ecquid, Mangolde, responsurus es, inquit, judici tuo, in die illa qua perfidiæ & apostasiæ tuæ rationem simul & pœnam exiget? Revertere, miser, unde divertisti: nescis enim quando comprehensura te sit hora illa: temporanea & fluxa hæc vita est, sed quæ sequitur æterna. His aliisque similibus compunctus ille, abjecit se ante Comitis pedes, suppliciter orans, deprecatorem ipsum ut mereretur habere, ad Ecclesiæ atque Ordinis pacem recuperandam; ea tamen conditione, ut cum bona Steinensis Abbatis venia, [pro eoque in monasterio pie mortuo] manere sibi liceret in Schaffhusiensi ipsius Comitis monasterio, ubi mallet omnium postremus vivere, quam primus in suo. His verbis recreatus Eberhardus, hominemque amplexus peramanter, cum magna gratiæ obtinendæ fiducia ad Abbatem prænominatum accessit; eoque libenter annuente, habitum Ordinemque resumpsit Mangoldus in novo Sanctorum omnium monasterio, ubi severas admissi criminis pœnas a se ipso exigens, constanti in pœnitentia vixit annis pluribus, ac denique feliciter in Domino requievit, in eodem loco sepultus.

[8] Post tempus deinde aliquod, pernoctanti in precibus Eberhardo Comiti, [sed purgatorii pœnas sustinente,] & pro defuncti Mangoldi anima supplicanti, apparuit ipse, renuntiavitque; se æterno damnandum fuisse supplicio, nisi precum illius interventu reductus ad Ordinem pœnitentiam agere incepisset; pro criminum autem in seculo & apostasia commissorum gravitate ac multitudine, purgatoriis in flammis graviter cruciari; nunc vero orare, ut quem salutaribus monitis suis ab gehennæ incendio liberarat, eumdem nunc a temporario illo igne precum suarum suffragiis dignaretur redimere. His dictis disparuit, & mane facto pientissimæ uxori suæ Ittæ narravit Comes quid vidisset audivissetque de Fr. Mangoldo. Ambo igitur pro ejus auxilio inceperunt orationibus, [post varia pia opera Compostellā peregrinatur.] eleemosynis, jejuniis, aliisque operibus religiosis vacare intentius, curantes etiam multa expiatoria sacrificia fieri pro mortuo: neque eo contenti, Compostellam insuper peregrinati sunt pro eadem causa. Cum vero in patriam redivissent, rursum oranti Comiti Mangoldus in nocturna visione apparuit, gratias agens quod per ejus auxilium æterna jam frueretur beatitudine in cælis. Tum spiritu exhilaratus Eberhardus Comes; Eia inquit Mangolde, unum dicito an opera mea placeant Deo. Placent respondit ille, & magis placebunt, si bonis bona pergas adjicere constanter proficiens.

[9] Jam annum ætatis attigerat quartum supra quinquagesimum, [tum religiosæ vitæ desiderio captus,] & a terrenarum rerum cura paulatim abstractum animum, ad excolendam virtutem transtulerat; quando istis Mangoldi dictis vehementius stimulatus, decrevit omnino nuntium remittere seculo; & Comitatus dignitate in filium translata, ipsum sese consecrare Deo in monasterio Sanctorum omnium. Ergo conjugi suæ dilectissimæ exposuit, quomodo Mangoldus assertus cælo apparuisset sibi, affirmassetque placere Deo opera ejus, ideoque decretum sibi esse, modicum reliquæ vitæ spatium ipsi offerre, ut mereretur placere magis; petere ergo ut cum bona illius venia liceat sibi, abdicatis omnibus temporalibus, obedientiæ jugum subire in monasterio quod construxerant. Ad hanc orationem lætata Itta, [cum bona uxoris gratia] hoc ipsum respondit esse quod diu desideranti animo concupierat, ut a maritali libera servitute, Deo posset expeditius famulari: faceret igitur, ipso bene juvante, quod conceperat animo, ejusdem propositi consortem uxorem habiturus m. Dictum, factum: stitit se Abbati Sigefrido Eberhardus, ejusque obedientiæ colla subjecit, [fit monachus obitque an. ætat. 60.] & in ea alios sex annos vivens, cum multa precum, jejuniorum & operum bonorum instantia, post sexaginta vitæ annos expletos, die VII Aprilis evocatus ad mercedem est, & Deo, quem semper amaverat, sociatus in cælis.

[10] Mortuum Sigefridus Abbas cum conventu, uxor quoque ac filius, cum multa nobilium Ordinis utriusque frequentia, [claret miraculis.] in novo Schaffhusiensi monasterio sepelierunt. Ad ejus vero tumulum cœpit Deus crebra patrare miracula, multis infirmis & opis egentibus curationem & auxilium exhibens: ex quibus mox tria aggrediar explicare, sicut antea tria mirabilia ejusdem opera adhuc in seculari vita agentis exposui. Prius tamen dicendum est, quod propter ejusmodi operum divinorum claritatem, corpus ejus fuerit e crypta, sub qua condebatur, elatum positumque ante altare sanctæ Crucis: postea vero translatum fuit ad novam ecclesiam, ab Abbate Sigefrido & Burchardo n Comite ædificatam, ubi super ipsum in illius medio collocatus est grandis ac speciosus lapis, eleganter insculptam habens effigiem corporis. [sepulcri sui violatorem punit.] Super quem cum aliquando irreverentius constitisset nobilis quidam, neque monitus discedere voluisset, falco quem tenebat manibus in vestigio supra sepulcrum Comitis mortuus est; tantusque hominem pavor invasit, ut ægre potuerit exitum ecclesiæ reperire, mortuum in ea falconem relinquens.

[11] [energumena liberat,] Energumenum quemdam ad varia Sanctorum loca perigrinationibus miraculisque celebria circumduxerant consanguinei, sed Deo curationem ipsius ad manifestanda servi sui merita differente, nusquam ei salutem invenerunt: intellecta autem sepulcri ejus virtute mirifica, multipliciter vinctum & omnimodis repugnantem adduxerunt; seque mox exauditos gavisi sunt, reducentes secum sanum ac liberum, patientem suum. Alius brachiorum usu sic privatus, ut cibum, nisi alienis manibus in os ingestum, nullum sumeret; cum ad sepulcrum Beati accessit, sanitatem postulans, restitutas sibi manus continuo sensit, & ad opus quodvis idoneas. Legimus etiam de Schaffhusiensi quodam a nativitate muto, [& muto loquela donat.] qui cum animo concepisset quod curationem a viro beato deberet petere, nummum unum offerre supra sepulcrum; fide plena ipsum nummum ori imposuit, eumque ex ore sinens supra illud labi, ipso instanti sensit solvi linguæ suæ vinculum, & loqui tam perfecte cœpit, velut si numquam impeditus fuisset.

ANNOTATA.

a Stumphius, in Chronica Helvetiorum lib. 5 cap. 17, unde primum hujus Vitæ caput accepisse profitetur Murerus, solum dicit Hedwigem, regia stirpe prognatam, Epponiuxorem obtigisse. S. Stephanum dicit Bonfinius plures liberos suscepisse, quorum nomina lateant, præterquam unius Emerici ante patrem mortui, & prolis saltem masculæ defectu regnum reliquisse suo ex sorore nepoti Petro; quapropter vereor ut satis solide hic Murerus processerit. Allegat Stumpfius Richenaugiense chronicon, ex quo genealogiam dictam acceperit.

b Udonem vulgo Adonem dictum, scribit Browerus in Annal. Trevir. lib. 12 num. ad annum 1067, refutatque Lazium qui Eberhardi, non filium, sed fratrem facit, dicto autem anno electus tenuit Trevirensem Cathedram usque ad 1077.

c Addit Bucelinus, parte 1 Germaniæ sacræ, quod tandem a Guelfone Duce ad Episcopatum Augustanum evocatus in itinere moritur an. 1089. Frater, qui sequitur & Albanus nominatur, Stumpfio Adalbertus est.

d De monasterio Swabenheim (quod Suevorum domum interpretabere) sitne adhuc super, necdum comperi.

e An ergo necdum nati erant duo illi, de quibus, velut an. 1075. in prælio cæsis, ante facta est mentio? Vereor ne hæc Eberhardi orbitas per gratuitam conjecturam fuerit a Murero excogitata.

f Colitur S. Leo IX, 19 Aprilis: ante cujus Vitam §. 4 agimus de ejus profectione in Germaniam an. 1052.

g Merianus, in topographia Helveticæ confœderationis num. 12, dicit, S. Salvatoris dictum in principio Monasterium; postea accepisse nomen a Sanctis Omnibus, credo a templo quod post Eberhardi mortem filius ejus extruxit. Calvinistæ, qui nec nomen Sanctorum patienter ferunt, eo abolito, priorem resumpserunt; ubi nunc pro sacris monachorum cantibus puerperarum gemitus & infantium personant ploratus, secundum egregiæ illius reformationis morem.

h Idem Merianus ait, in fundamento positos esse ingentes duodecim lapides, quorum singuli pedes 17 alti, in unoquoque latere 9 pedes complectuntur. Et vero mons ingens ad urbis latus occiduum est, eruendis ab omni retro memoria saxis maximo hiatu versus Rhenum apertus, unde illi & scindi & advehi commodißime potuerunt.

i Rumoldum etiam vocat Harmannus in Annalibus Eremi Deiparæ, ubi monachus vivebat, abdicata Præpositura Goslariensi, quando in Episcopum est assumptus an. 1051: alii Grimaldum & Rumaldum nominant: sedit autem usque an. 069.

k Hirtzaugiense antiquum & nobile monasterium est, in Ducatu Wirtembergico, de quo multa Bucelinus parte 1 Germaniæ sacræ, ac rursum parte 2, ubi ad centum monasteria enumerat, per Hirsaugienses monachos aut noviter instituta aut post ruinam magnifice reformata, ex catalogo quodam veteri ejusdem monasterii; inter quæ Schaffusianum omnium Sanctorum novum 22 loco censetur.

l Hoc quoque monasterium eamdem cum Schaffusiensi calamitatē passum, tandem quoad titulum & posseßiones transiit ad jus Abbatis Petrusiani. Est autem in Germanica Rheni ripa a Schaffusia p. m. circiter 14 fundatum haud diu post annum millesimum, quando Trudewingus, octavus Duelliensis monasterii in VVirtembergia Abbas, illuc cum monachis suis migravit: nunc Helvetica confœderatione associatum est oppidum.

m Stumfius ait, ipsam sibi extruxisse reclusorium haud procul a monasterio, quod Sigefridus Abbas converterit in cœnobium S. Agnetis, quo titulo hodieque ecclesia & ædes supersunt. Sanctimonialibus eadem qua monachi reformatione extinctis.

n Burchardus, nullis ex Hedwige uxore Saxonica susceptis liberis, auxit vehementer cœnobium, Randensem silvam & Hemineam vallem, in Suevia utramque, eidem donans, præter alia multa, teste Stumpfio.

DE S. AYBERTO PRESBYTERO,
RECLVSO ORD. BENEDICTINI IN HANNONIA.

ANNO MCXL.

[Praefatio]

Aybertus Presbyter, reclusus Ordinis Benedictini, in Hannonia (S.)

AUCTORE G. H.

Crispinium monasterium, inter Valentianas & Gislenopolim Hannoniæ civitates pari pene itinerum intercapedine situm, sua primordia debet S. Landelino, qui illud seculo Christi septimo extruxit, [Crispinio a Clericis ad Benedictinos translato.] & post vitam ibidem maxima cum perfectione exactam migravit ad Christum XV Iunij. Incoluerunt illud olim Clerici, unde a Baldrico lib. 2 Chronici Cameracensis cap 41 monasterium Canonicorum appellatur, in quorum locum circa annum MLXXX monachi Benedictini fuerunt substituti; quibus primus Abbas præfuit Rainerus, [S. Aybertus ibidem fit monachus anno 1090,] infra in Vita S. Ayberti memoratus, qui eo assumpto itineris comite Romam profectus est, eumdemque inter monachos suos anno MXC suscepit, & cœnobii sui Præpositum & Cellerarium fecit. Vixit postmodum S. Aybertus, tam monachus quam reclusus, [mortuus an. 1140,] annis quinquaginta usque ad annum Christi millesimum centesimum quadragesimum; quando Cyclo Lunæ I, Solis I litteris Dominicalibus G. F. festum Paschatis incidit in diem VII Aprilis, quo infra num. 23 dicitur S. Aybertus feliciter obdormivisse in Domino.

[2] Vitam hanc scripsit auctor coævus, qui num. 22 asserit se eum viventem & mortuum dilexisse. Nomen suum indicat in epistola dedicatoria esse Robertum, [Vitam scripsit Robertus Archidiaconus Ostrevandensis] & Dei miseratione se esse Ostrevandiensem Archidiaconum. Est autem pagus Ostrevandus, aliis Ostrebandus, Austerbantus sive Austerbantia, ditio, inclusa fluviis Senseto, Scarpa & Scaldi, in quem illi ad Buchainum & Mortaignam derivantur. [ad Alvisum Episcopum Atrebatensē, mortuum an. 1148] Inscripta est hæc Vita Alviso, Episcopo Atrebatensi, dum viveret S. Aybertus, constituto: qui jussu Eugenii in expeditione Hierosolymitana Pater & Pastor totius Francorum exercitus factus, Philippis in Macedonia anno MCXLVIII, octo post obitum S. Ayberti annis, ex hac vita deceßit. Laurentius Surius affirmat hanc Vitam bona fide conscriptam fuisse, quam edidit ad diem VII Aprilis, sed plerumque in gratiam lectoris stylo mutato & sub finem contractam. Eamdem primæva phrasi habemus ex Ms. Cœnobii Rubeæ Vallis prope Bruxellas: & eamdem edidit Arnoldus Raißius, Canonicus Duacensis, ex antiquissimo MS. membranaceo cœnobii Crispiniensis verbotenus erutam: quam hic damus, nostro more in capita & numeros distinctam, & summariis marginalibus aliisque annotationibus illustratam. Ex hac Vita ediderunt sua compendia Franciscus Haræus, Lippelous, Dubletius & paßim alii.

[3] Corpus S. Ayberti in cellula sua; in qua Reclusus vixerat, sepultum fuit, in oratorio ibidem ad honorem Deiparæ Virginis extructo. Ex monumentis antiquis Oratorii sive Capellæ S. Ayberti scribit Ioannes Cognatus, [Corpus capsa inclusum an. 1303] libro 3 Historiæ Tornacensis cap. 42, sacras S. Ayberti reliquias capsæ inclusas, fuisse anno MCCCIII ex monasterio Crispiniano ad dictam Capellam Deiparæ Virgini dicatam deportatas; quæ postmodum anno MCCCCLXIV sub Ioanne Gavreo Episcopo Cameracensi, [& iterum an. 1464] ab hujus Suffraganeo Godefrido fuerunt die III Octobris novæ capsæ impositæ. Cum anno MDLXVI hæretici Calvinistæ summa rabie per Belgicas ditiones furerent, [contra rabiē Calvinistarum asservatum:] ac sacras ubique Sanctorum reliquias diriperent ac comburerent; hæc sacri corporis S. Ayberti theca fuit per Dominum hujus loci & fundi sub vepribus & urticis in pascuis aliquibus abscondita, neque ab hæreticis licet diligenter inquirentibus reperta. Cum dein oratorium, ab hæreticis destructum, fuisset reparatum; Martinus Cupreus, Episcopus Chalcedonensis & Suffraganeus Archiepiscopi Cameracensis Maximiliani a Bergis, anno MDLXVIII ipsis Kalendis Maij illud dedicavit ad honorem Sanctæ Crucis, Deiparæ Virginis & S. Ayberti Confessoris, cujus ibidem sacrum requiescit corpus, & concessæ sunt Indulgentiæ octoginta dierum partim ab Archiepiscopo, [concessæ Indulgentiæ:] partim a Suffraganeo Cupreo, in singulis solennitatibus tam Sanctæ Crucis quam beatißimæ Virginis Mariæ, nec non die S. Ayberti, & in Parasceve Domini.

[4] Et forsan ab hoc anno MDLXVIII factum est ut auctoritate Archiepiscopi festum S. Ayberti postridie Kalendarum Maij ex Crispinio venientes annue celebrarent, uti ad ejusdem mensis diem secundum cum aliqua ejus Vita refert in Natalibus Sanctorum Belgii Molanus: [Colitur festū 2 Maij & 7 Aprilis:] qui tamen in Additionibus ad Vsuardum nomen S Ayberti collocat ad hunc VII diē Aprilis, ad quem paßim alii habent, Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis, Antonius Balinghē in Kalendario Mariano, Hugo Menardus in Martyrologio Benedictino, Canisius in Germanico, Balduinus Willotius in Hagiologio Belgico, item Martyrologium Gallice Leodii anno MDCXXIV excusum; Auctariū Carthusianorum Tornacensium ad Grevenum necdum editū. Vtroq; die, & hoc VII Aprilis & II Maij, celebrant Aybertum, Ferrarius in Catalogo generali, Saussayus in Martyrologio Gallico, VVion, Dorganius, Bucelinus in Fastis Benedictinis.

[5] Corpus S. Ayberti hoc tempore asservari apud Crispiniēses in dicto oratorio tradit supra memoratus Cognatus & Rayssius in Hierogazophylacio Belgico pag. 178, qui dein pag. 345 asserit, brachiū S. Ayberti Cōfessoris & monachi Benedictini cū costa & vertebra ejusdē Sācti, [brachium & costa delata Tornacū ad monasteriū S. Martini,] a Petro Aymerico Abbate Crispiniēsi, de consensu Prioris & Conventus ac de permißione & licentia Ioannis Richardoti Archiepiscopi Cameracēsis, donatū Petro de Loyers Abbati S. Martini civitatis Tornacensis, anno MDCX, die XXIV Novembris. Quas reliquias rite examinatas approbavit Michaël Desne Episcopus Tornacēsis, anno MDCXI, die XV Martij, & conceßit officiū Ecclesiasticū ritu duplici de Communi Confessoris non Pontificis VII Aprilis, die natali ejusdem Sancti, celebrari, & Indulgētias eo die dictā Ecclesiam visitantibus elargitus est. Demū in capsa Reliquiarum sequens inscriptio habetur: Inæstimabiles has Reliquiarum Divi Ayberti gazas, pietatis ac venerationis ergo, hac capsula honorari & conservari curavit Reverendus Dominus D. Petrus de Loyers, anno Domini MDCXV Aprilis XVIII. Alia diplomata integra apud Raßiū legi possunt: qui addit, dictum D. Petrum de Loyers memoratam vertebrā Ecclesiæ parochiali pagi d' Espain, inter Tornacū & S. Amandum ad Scaldim siti, [vertebra ad vicum d'Espain,] dono dedisse die X Aprilis anni MDCXI, ubi divina misericordia per merita S. Ayberti nonnulla operata est miracula, quæ ab Episcopo Tornacensi Michaele Desne approbata, cum aliis quibusdam post Vitam dabimus: hic solū dicimus Episcopum iis qui præsentes Translationi intererant XL dierum Indulgentias elargitum, similesq; in eorum gratiā qui Espaniensem ecclesiam visitarēt in festis vel infra Octavas S. Ayberti, Pentecostes, Venerabilis Sacramenti, Assumptæ Virginis, Sanctorum omnium, & Natalis Dominici.

[6] Denique tantus brevi Prælatorum, magnatū ac peregrinorum ex Hannonia Artesiaq; Espaniū fieri cœpit cōcursus, ut collectæ exiguo tempore eleemosynæ suffecerint ædificando a fundamentis sacello in S. Ayberti honorem, quod ecclesiæ parochialis lateri adhæreret, [Vbi sacellum ejus] primum ejus lapidem rite collocante Abbate S. Martini, vice Domini Episcopi tunc artriticis doloribus impedito, anno MDCXII, tertia Dominica Junii præsentibus Dominis Mortaniæ & Rongiaci atq; infinita accolarū multitudine. Inquilini autē Espanienses vicinarūq; villarū Mande, Rongy, Hollain, & Wes, cupientes in pio hoc opere partē habere aliquā varias instituere collectas, quibus demū effectū est, ut tota fabrica absoluta, altare sacelli consecraretur a Reverendissimo Tornacensi, die Dominica in XXII Septembris cadente anno MDCXIII. Hactenus Cognatus historiæ Tornacen. parte 4 cap. 40. Aliquæ ejusdem S. Ayberti Reliquiæ sunt in monasterio Altimontensi in prædicta Hannonia. Præterea os brachii ejusdem Sancti esse in veneratione Montibus in monasterio Nigrarū Sororum, [es tibiæ Montes,] his donatum a Ludovico Berlemontio Archiepiscopo Cameracensi (qui tempore suæ Sedis, quam tenuit ab anno MDLXX usq; ad MDXCVI, dictas Reliquias visitans, aliquas ex eis sibi assumpserat) testatur Cognatus lib. 3 cap. 42, ubi ait anno MDCIX delatū fuisse Valentianas corpus, & cum aliis corporibus Sanctorū in solenni proceßione circumlatum, ac dein ad propriā capellam relatū.

[7] His ita positis, & nullum dubitandi locum relinquentibus, quin S. Aybertus non tantū Belga, [Perperā fingitur fuisse Ordinis Vallumbrosam] sed in Belgio monachus atq; eremita vixerit & objerit; nemo Crispiniensem Abbatiam, cujus Abbatem Reinerium secutus aliquando Sanctus in Italiam est, aliam sibi poterit imaginari ab ea, ex qua & Vitā & Reliquias & omnem hujus Sancti notitiam fluxisse evidens est ex antedictis. Quia tamen post Vitam a Surio editam, Vallumbrosana Benedictinorum in Italia congregatio, ipsum Sanctorum suorum ascripsit Catalogo, ut qui ex dicta Vita cognoscebatur, in ipsa Valle-umbrosa hospes aliquantulo tempore pie conversatus, & quia, eadē Congregatio, in finibus Hetruriæ & Romandiolæ sub Faventina diœcesi habet Abbatiam, dictam S. Mariæ de Crespino; data nonnullis occasio est, & Raynerium istius monasterii Abbatibus annumerandi, & Aybertum eodem transferendi, tanta conjecturæ audacis præfidentia, ut etiam ibidem juxta monstretur jam locus, in quo Sanctus vitam eremiticam egerit. Quod ut de aliis ejusdem instituti & monasterii Religiosis verißime credatur (visuntur enim etiam nunc tum apud Vallumbrosam, tum apud alias plures hujus Ordinis Abbatias cellæ seu eremitoria, quo cum sui Abbatis licentia recipiebant sese, quos ad abstractioris vitæ genus vocabat Deus) ita de S. Ayberto nō potest nisi inconsiderantißime fingi. Etenim prædicti Sancti eremiticam cellam, [ad S. Maria de Crispino in Italia,] antequam abiret in Italiam, constat ex num. 6 Vitæ eamdem fuisse, in qua dicebatur fuisse S. Domitianus, S. Landelini fundatoris Crispiniensis comes individuus, Crispiniique sepultus: & postquam ex Italia eodem reversus Aybertus est somniavit altissimā arborem inter Hasnonium & S. Amandū sitā, ut dicitur num. 9, cui advolans aquila vestem monachalē adferre, eumq; ea vestire videbatur; unde intellexit ad monasticā vitā in Crispiniensi Abbatia, quam situs arboris designabat, ineundam se vocari: quod solum satis esse poterat ad Crispiniense S. Ayberti monasterium a centum ejusdem nominis aliis sicubi essent, distinguendum. Mitto pluribus hæc refellere, quia altum Valumbrosanorum scriptorum de S. Ayberto silentium satis diluit novellam opinationem, ex sola nominum affinitate prognatam.

VITA
Auctore Roberto Archidiacono Ostrevandensi.

Aybertus Presbyter, reclusus Ordinis Benedictini, in Hannonia (S.)

BHL Number: 0180

AUCTORE ROBERTO ARCHID.

EPISTOLA
Ad Alvisum Episcopum Atrebatensem

[1] Ego Robertus Dei miseratione Ostrevādiensis Archidiaconus humilis & indignus, opusculum, quod de vita & moribus Domni Ayberti venerabilis Presbyteri Deo inspirante composui, Reverende Pater & Domine Præsul Alvise, [Auctor Alviso Episc. offert hanc Vitam corrigendam,] diligentiæ vestræ hac mente relegendum destinavi, ut quidquid in eo laudabiliter dictum vel correctione dignum legendo inveneritis, pondere auctoritatis vestræ confirmetur vel mutetur Scio enim & a quodam sapiente didici, nihil esse perfectum in humanis actibus, sed neque ex omni parte beatum. Quocirca minus erubesco, si sorte aliquid imperfectum in opere nostro inveniatur, quod industria sapientis amici ad perfectū reducatur. Longe quippe mihi carius est; si qua sunt in scripto nostro minus caute dicta, vestra prudentia privatim & paterne emendari, quam ab aliquo malevolo publice & dēte livido nequiter demorderi. Sunt equidem nobis forma & exemplum taliter agendi, poëtæ & sapientes antiqui, quos imitari debemus, qui codices suos sapientibus amicis recitandos delegabant, ut si qua in eis minus regulariter dicta invenirent, fraterna dulcedine corrigerent, antequam ipsa volumina in publicum prodirent. Scriptum est enim, Membranis intus positis, delere licebit quod non edideris. His itaque dictis ego ipse, qui in hoc libello formosum hominem colore virtutum depinxi, licet deformis pictor & virtutis expers, Reverende Pater, [in ea nihil mendacii scienter posuit,] quasi jurejurando assero, & asserendo juro, me scienter nihil mendacii admiscuisse: quia per Dei gratiam tanta est copia veritatis, quod non fuit nobis necessaria inventio pestiferæ falsitatis. Unde quasi sacrilegium reputavi, si honestam vitam & claram famam Angelici viri nævo vel contagio inventitiæ falsitatis, quam ipse vivens ut nefas abhorruit, inficiens obfuscassem. Quicumque enim personam religiosam, viventem vel defunctam, falsis laudibus honorare & honorando magnificare studuerit, necesse est sibi caveat ne mentiendo decidat in laqueum perditionis. Scriptum est enim: Perdes omnes qui loquuntur mēdacium. [Psal. 5, 7.] Itaque ab Omnipotente Deo, qui est Veritas, & cui abominabilis est omnis dolosa iniquitas, talis laudator seipsum occidendo longe alienum facit. Os enim quod mentitur occidit animam: Nec personæ ulli, sane sapienti (quia salsa laudando, defraudat grata vel bene dicta) placens est talis laudatio. [Sap. 1, 11.] Hoc igitur totum prævidens, prohibui tibias meas a permixtione mendacii: sciebam enim quod modicū perniciosæ mendacitatis fermētaret & fermentando corrumperet totam massam sinceritatis & veritatis: ideoque has falsas adinventiones esse vitandas æstimavi. Valete.

PROLOGUS.

[2] Sicut antiquitus imagines triumphatorum & agonistarum, vel arcus triumphales, in quibus triumphi & ipsa simulacra egregiorum virorum ob recordationem & memoriam honestatis exprimebātur, fieri solebant, ut inspicientes ea quodammodo ad opera probitatis animarētur; [Vitæ Sanctorum ad imitationem proponuntur,] ita apices litterarū, quibus gloriosa facta vel dicta sanctorum Patrum referuntur, scribi solent, ut legentes vel audientes litteras ipsas, vehementer accendantur ad faciendum ea quæ sunt digna relatione & scripto. Hanc igitur similitudinem sequēs, vitam sancti Sacerdotis Christi, Domni Ayberti, [uti hujus Sancti veridice collecta,] pro ut a religiosis & veridicis viris, & maxime a Domno Alulpho religioso monacho, qui ejus secreta melius ceteris noverat, accepi, diligenter elucidare pro mediocritate ingenii mei proposui; ut legentes vel audientes eam, sanctum virum, si non per omnia, saltem aliqua ex parte imitari molirentur; vel eum devote flagitarent, ut apud misericordem Deum fiat illis pius intercessor & promptus adjutor. Valde enim indecens & absurdum nobis visum est, si fama & opera tanti viri silentio clauderentur. Et quoniam Dominus famulum suum mirificavit, præbēdo ei vires mirabiliter patiendi & agendi, nos quoque ex debito fraternæ dilectionis deberemus eum, colore & ornatu verborum pro modulo nostro, scribendo mirificare; si facultas nobiliter & urbane loquendi nobis suppeteret, & labia nostra a nobis essent, ut demulcētes aures & corda auditorū suavitate & elegā tia positionum, eos ad audiendum & imitandum, quæ de venerabili viro subscribentur, attētiores & magis prōptos redderemus. At si facultas deficit, voluntas tamen non deest. [invocatur gratia Spiritus sancti] Precemur igitur Spiritum sanctum, qui in Sanctis suis mirabilis & gloriosus est, ut ad laudem & gloriā nominis sui & sancti viri, & ad utilitatē nostrā & auditorum, ea quæ de sancto viro explicare destinavi, digne & laudabiliter perficere valeam. [Psal. 67.]

CAPUT I.
Pia adolescentia, Vita eremetica, Romanum iter, ingressus in Religionem.

[3] Beatus itaq; Aybertus, Sacerdos Christi egregius, territorio Tornacensi oriundus extitit, ea scilicet villa, quæ vocatur Espeen. Magis virtutibus & sacris operibus potens, quā prosapia insignis cum tamē ex religiosis & honestis parentibus progenitus esse dignoscatur. Pater enim ejus pro certo Miles fuisse creditur, Albaldus nomine: Mater vero dicta est Helvidis: [Honestis parentibus natus,] ambo liberæ conditionis & honestæ personæ, Deum timētes & amantes. Et quoniā, teste Psalmista, generatio rectorū benedicetur, credimus eos ex merito suæ bonitatis genuisse filium cælesti benedictione dignum, ut sequentia luce clarius edocebunt. [Psal. 5.]

[4] Ut igitur naturali & recto ordine incedentes, opera sancti viri scribēdo prosequamur, primū omniū dicēdum est, quæ præsagia sive primordia futuræ sanctitatis puer bonæ indolis præmisit, Spiritu sancto docente non littera, qui ubi vult spirat & quē vult inspirat. Cū enim puer parvulus esset, [nocte flexis genibus diu perseverat,] consuevit in noctibus sæpissime de lecto latēter surgere, flexisq; genibus & membris humi prostratus, eamq; deosculans, innumeris a veniis totū corpus fatigare. [Joan 3.] Quod dū parum dormiēs frequentaret, neminē scire volens, tandē latere non potuit; a famulis enim domus sic agere repertus est. Sed quoniā nolebat habere judicē vel testē sui laboris nisi Christū, cui timebat displicere si hominibus placeret, secessit in ovile oviū, æstimās secretius se ibi facturū quod alibi facere consueverat. [orans etiam in ovili ut lateat,] Sed tandē aliquando ex nimia flexione genuum fatigatus, terræ prostratus, rursus inventus est. Nec tamē a bono opere cessabat, quia se subtrahens in quantū poterat visibus humanis, alia quærebat diverticula suæ solitudini congrua: nolebat enim populari favore mercedē perdere gloriosam. Na certe quisquis in laudibus hominum sua bona cōstituit, non est sanæ mētis, imo assidet insano, non attendēs illud Apostoli: Si hominibus placerē, Christi servus non essem. [Gal. 1.] [frequenter jejunat,] Nec solū hoc modo divino amore vexabat corpus, verum etiā frequēter jejuniis insistens, ac caute jejunando duriter illud idem macerabat: ea enim die; qua se jejunaturū cogitabat, tantillum pomi vel alicujus rei prægustabat: ut si forte a Patre, nolente parvulum jejunare, quæreretur an comedisset; posset veridicus puer liquido respondere, se comedisse. [Sap. 1.] Forsitan enim audierat: Os, quod mentitur, occidit animam. Qui neque mentiri neque jurare consuevit, neq; ludicra vel otiosa verba proferre, ideoq; de verbo otioso in die judicii minime est rationem redditurus. Nec est reticendum, quod dum in campo custodiret jumenta patris, [audito in campis signo convolat ad ecclesiam:] audito sono campanæ, illis relictis convolabat ad ecclesiam, laudes cum precibus, pro modulo suæ intelligentiæ, divinis auribus infusurus. Nec mirum, scriptum est enim: Ex ore infantium & lactentium perfecisti laudem. [Psal. 8.]

[5] His primitiis virtutū & bonæ actionis puer illustris eruditus, mutata ætate & provectior factus, Spiritu sancto duce, quātocius ad majora festinavit, quæ stylo currente divinaq; gratia suffragāte, mox e vestigio parebunt. Hic enim a primævo juvētutis flore limina Ecclesiarum frequētare cœpit, [& provectior conciones audit.] verba vitæ devote auditurus: intellexerat enim vir Deo plenus dictū a Domino: Beati qui audiunt verbum Dei & custodiunt illud. [Luc. 11.] Qui cum in seculo adhuc moraretur, lasciviam mundi & ejus oblectamenta paullatim abhorrens, & abhorrendo vilipendens, soli omnipotenti Deo vacare cogitabat; timens ne inimicus Dei efficeretur, si amicus mundi fieret. [mundanas delicias relinquit:] Quapropter arctiorē vitam arripere gestiens, mundanis illecebris paullo post omnino abrenuntiavit. Sed qualiter ad conversionis gratiā pervenit, vitā mutavit, mundū deseruit, & quo ordine & labore perangustam & arctam viam ad Deū feliciter transmigravit, operæ pretium est referre, dulce & pium audire. Itaque cum esset juvenis & laicus in domo patris sui, & sanctitatis, ut dictū est, amator, [ex cantione mimi corde compactus, ] forte quadam die audivit mimum cantando referentem vitam & conversionem S. b Theobaldi, & asperitatem vitæ ejus, quam numquam vivendo deserens, tandem perpetuam adeptus est gloriam. His itaque auditis, & aure cordis perceptis, adeo divina illico cōpunctus est gratia, ne deinceps carne nec sagimine nec lineis uteretur pannis, sed laneis & cilicinis; in frigore & nuditate omnipotenti Deo gaudenter serviturus. Quocirca cœpit studiose quærere consortium religiosorum virorum: [strictiorem vitam eligit:] cum quibus fame, siti, jejuniis, vigiliis, orationibus crebris, corpus castigaret & in servitutem redigeret, spiritum roboraret, carnem rationi subjugando.

[6] Dum ergo hoc quæreret, quodam peregrino, quem pater hospitio susceperat, duce & indice, invenit virum magnæ sanctitatis & miræ abstinentiæ, scilicet Sacerdotem egregium, Joannem c nomine, demorantem in solitudine quadam a strepitu & conversatione semota hominum, [ipse & eremita quidā,] in qua dicebatur fuisse S. d Domitianus. Erat autem Sacerdos iste monachus de Crispino, sed permissione Domni e Raineri Crispiniensis Abbatis hunc desertum incolebat locū; [ex monasterio Crispiniensi,] cui venerabilis Aybertus fœdere caritatis conjungitur, ut ibi uno spiritu & pari voluntate Domino deservirēt. Sed quātas miserias & calamitates & paupertates pro spe vitæ æternæ loco eodem patienter sustinuerunt, [patienter ferunt miserius,] non potest facile per singula explicari, a Dei tantum laudibus & precibus non cessantes: ex una enim parte nuditatis & frigoris angustia eos premebat ex alia vero corporalis alimoniæ penuria coarctabat. Multos enim dies transierunt panem oculis non videntes, [herbis victitant:] sed contenti erant herbis & radicibus herbarum, quarum tunc copia in partibus illis non habebatur. Quid ergo multa prosequar de afflictione horum virorum? Tanta fame, tanta macie, tanto pallore, jejunando, vigilando, orando, frigus patiendo & nuditatem, afficiebantur, ut hominibus dissimiles esse penitus viderentur, homines non apparentes: quia, ut ipse Pater Aybertus referebat, dum aliquando exiret locum in quo morabatur, causa necessitatis cogente, videntes eum pastores hirsutum, & deformiter panniculis obsitum, fugiebant, prodigium esse existimantes. Dicebat enim se sic plerumque frigore esse anxium, ut vestem, quam monachus exuerat, Missam celebraturus, indueret, timens ne interim vi algoris extingueretur. Quid mirum? sæpe enim in hieme evenit, ut pane deficiente, glacie fracta herbas ab aquis manibus extraherent, quibus utentes vix animam retinebant, aliud manducare non habentes. Existimabant forte cum Apostolo non esse condignas passiones hujus temporis, ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis. [Rom. 8.] Considerabant etiam Dei servi, quia quanto unusquisque in hac vita tractat se asperius, tanto supernæ dilectioni arctius conjungitur; sicut econtra quanto quisque inferius delectatur, [& se servos inutiles æstimant:] tanto a superno amore disiungitur. Qui dum hæc subtiliter cordetenus inspicerent, forte apud se dicebant se esse servos inutiles, jure facientes quidquid boni facere laborabant, nec ex abundanti vel ultra debitum quidquam facere posse: quia, etsi justificetur homo ex operibus suis, tamen quantuscumque sit, non sine auxilio divinæ gratiæ & pietatis saluari potest dicente Apostolo: Non est volentis, neque currentis, sed miserentis Dei.[Rom. 9.] Ideoque quidquid boni faciebant, non sibi sed Patri luminum adscribebant, a quo omne donum perfectum descendit. Inter hæc tamen quæ prædicta sunt vir Dei paullatim psalterium addiscebat.

[7] [Cum Crispiniensi Ab. Roman prosciscuntur,] Eodem itaque tempore contigit Dominum Rainerum, Crispiniensem Abbatem, ob confirmandam libertatem monasterii sui, Apostolorum limina visitare: quo secum hos duos viros, vinculo dilectionis sibi adstrictos, ducere consilium fuit. Quo in itinere quantos labores & angustias hi tres sancti viri, fraterna caritate devincti, sustinuerunt, soli Deo notum est: ut pote pedibus nudis penitus incedentes, cilicio vestiti, modicum pecuniæ habentes, abundantia paupertatis locupletes; mulū quem secum duxerant vix vel numquā ascendentes, [nudis pedibus, cilicio vestiti;] sed peregrinos debiles & infirmos desuper sedere faciebant. Qui cum Romam venissent, dictū est eis sanctæ memoriæ Papam f Urbanum, quē petebant, esse Beneventi. Quod audientes Domnus Aybertus & frater Joannes non ausi sunt arripere tam longum iter, [Abbate Beneventum petente,] tum quia diffidebant viribus corporis, tum quia Frater Joannes infirmabatur. Ideoque consilio & benevolentia prædicti Abbatis in Umbrosam-vallem secesserunt, ibi eum dum rediret præstolaturi. [in Vallem-Vmbrosam secedunt:] Ubi quidem monachos miræ continentiæ & exquisitæ vitæ invenerunt, qui super eos viscera pietatis effundentes ac g benigne suscipientes, perpetuo illos secum retinere studuerunt. Monachi enim isti, de quibus agimus, ut multorum sinceritas testatur, [a monachis sancte vivētibus] sunt firmiter & perfecte regulam S. Benedicti observantes, de labore manuum viventes, multis & variis laboribus incessanter, spe cælestis vitæ, corpora afficientes; in rigore disciplinæ severa caritate fervidi, in peregrinis & pauperibus suscipiendis benigni, [benigno excepit:] in sepeliēdis fratribus pii, insuper omni genere religionis præclari, & (ut duo prædicti viri fatebātur) omnibus monachis, quos hactenus viderant, sanctitate præferendi. Qui cum eis per aliquot temporis spatium demorantes, ab illis multa documenta recte vivendi, ut ipsi testabantur, susceperunt.

[8] Inter hæc vero Abbas Rainerus, paucis comitātibus, cœptū iter peregit; veniensque Beneventum, a Domino Papa Urbano honeste susceptus est. Quapropter munimentū monasterii sui, quod devote postulaverat, facillime adeptus est. Itaq; expleto negotio & Abbate Apostolica benedictione firmato, lætabūdus & gaudens rediit ad socios, a quibus & cœnobitis lætanter susceptus est. Licet a proposito hoc loco digressionē fecisse videamur, descendēdo ad cœnobitas Umbrosæ-vallis eorumq; vitam commendādo, tamē quidquid de eis laudabiliter dicitur, totū sane sapiēti potest videri apte & conveniēter ipsi proposito cohærere; quia dum eorū egregia facta scribēdo magnificamus, ipsum quoq; quodammodo attollere intendimus, cujus causa hoc opus scribendum suscepimus, & qui, ut ipse referebat, [& eorum exemplo animati;] multa ab eis exempla & incētiva Deo serviendi non surda aure percepit. Nec mirum: testante enim Psalmista, Cum Sancto Sanctus eris. [Psal. 17.]

[9] Demū vero postquā servi Dei bene sunt recreati, salutatis Fratribus, & multitudine gratiarū & laudum reddita pro beneficiis sibi ab eis collatis, [redeunt ad eremum:] ad propria reversi sunt loca, multa eundo & redeundo, ut dictum est perpessi. Abbas ad monasterium rediit, & duo sancti viri ad eremū. Ubi dum forte quadā nocte Domnus Aybertus mēbra sopori dedisset, somniādo, altissimā arborem, inter h Hasnoniū & i S. Amandum sitā, [S. Aybertus visione motus,] visus est ascendisse cui desuper advolās albus accipiter sive aquila, vestē monachalem adferre, illumque ea vestire videbatur. Qua visione permotus evigilavit, cœpitq; vehementer meditari quid visio illa portenderet. Tandē bene visum est ei, secundum visionis tenorē, ut monachus fieret. Quod facile k impetravit a Domno Rainero Crispiniēsi Abbate, sanctæ memoriæ viro; monachis tamē primo renuentibus, [fit monachos Crispiniēsis.] sed post volentibus. Videbant enim humilē & despectam personā, nec putabant eum fore talē, qualē postea experti sunt. Sicq; fit ut quædā prius visa vilia, post in altū Deo volente promoveantur, ut de David legitur. Fit itaq; monachus cū benedictione celesti. Deinde vero post aliquantum tēporis factus ejusdē cœnobii Præpositus, & communi Fratrū electione Cellerarius: [dein Præpositus & Collarius] intelligebant enim eum perutilem esse ad hæc negotia peragenda. His namque officiis, tam in exterioribus quam in interioribus, sic omnipotenti Deo & Fratribus servivit, ut ab omnibus amaretur. Semper quidem de communi utilitate solicitus erat, pro communi commodo laborans, [discretus] & modum discretionis per omnia custodiens, in opere & manibus ejus, ut dicitur, [promptus,] omne bonum exuberabat. Promptus erat festinare ad exteriora negotia peragenda, fraterna utilitate vel necessitate exigente. Deinde sic curam monasterii, [hospitalis,] ut pia mater filiorum, gerebat: hospitalitatis amator, pauperibus largus, sibimet parcus extitit; & quod sibi retrahebat, [pacificus,] aliis largiebatur. Pacem vero & concordiam inter Fratres super omnia diligebat; murmura & detractiones & cetera hujusmodi, quæ solent sentiri in claustro, detestabatur & propellebat. Proprietatem vero in monacho mortiferam & detestabilem omnimodis asserebat.

[10] [ante actæ vita rigorem servat.] Qualiter autem in cœnobio sibi vixit non est reticendum. Pane equidem & aqua, herbis & leguminibus & fructu arborum, semel in die mediocriter utens, corpus sustentabat: lac & caseus sive piscis os ejus non intrabant: cilicio asperrimo carnem domabat. Lectum nullum creditur habuisse nisi scamnum vel aliud lignum, quibus superpositus satis mediocriter pausabat. Psalterium ante matutinas semper psallere consuevit. In flectione genuum creberrimus, ubertate & effusione lacrymarum irriguus & abundans extitit: [devotus in oratione,] unde confidenter cum Psalmista dicere potuit: Laboravi in gemitu meo, lavi per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigavi. [Psal. 6.] Qui cum se in claustro annis l viginti quinque tam miro modo exerceret, [annis 25 in claustro degit] tamen laudem Dei semper in ore gerebat. Esuries quidem, sitis, algor, omnimoda carnis afflictio apud sanctum virum locum deliciarum obtinere videbantur, cum semper jucundus & hilaris & videretur & esset. [semper hilaris,] Sancti quippe viri, dum aliquando mente considerant futuram pœnam impiorum, & justorum gloriam, quidquid pro Deo patiuntur levius portant, dum hinc eos spes perennis gloriæ demulcet, inde vero futura pœna deterret: ideoque tolerando pœnam temporalem, devitant æternam, & devitando æternam, lucrantur coronam perpetuam. Sicque fit, ut dum famuli Christi cavent quod gravius est, levius ferant quod minus grave est, etsi sit illud valde onerosum. Itaque huic spirituali homini jugum Christi suave, & onus ejus leve factum est: qui cum multis virtutibus floreret, integer corpore & virgo ab utero matris creditur permansisse, [semper virgo.] quod est angelicum decus & virtutum insigne præcipuum.

ANNOTATA.

a Venias esse inclinationes vel genuflectiones, reverentiæ vel satisfactionis causa factas, diximus 22 Ianuarij ad caput 4 Vitæ B. Walteri de Birbeke littera c. & latius exposuimus 26 Martij ad Miracula S. Ludgeri § 7 litt. q. & sæpius in hoc opere occurrit hæc vox in dicta significatione.

b Hic est S. Theobaldus Eremita, qui seculo Christi XI floruit: cujus varia Acta habemus suo tempore danda, seu potius 30 Iunij, aut primo Iulij: nam de die ejus cultus sacro variant auctores.

c Rayßius annotat venerabilem hunc eremitam sensibus fuisse canum, & exercitatione & probatione diuturna regularis disciplinæ omnimode instructum.

d Fuit S. Domitianus individuus comes S. Landelini, mortuus 22 Iunij, cujus corpus adservatur Crispinii.

e Rainerus, primus Abbas Benedictinus, ex monacho Hasnoniensi, factus circa an. 1080, & mortuus circa an. 1096.

f Hic est Urbanus Papa 2 electus anno 1088, qui anno 1089 videtur Beneventi aliquamdiu substitisse, atque ista occasione se Barim contulit, invitatus ut corpus S. NicolaiBarim translatum reconderet, & Barensem Episcopum consecraret, uti ipsius diploma ibidem datum nono Octobris anni MLXXXIX ostendit. Est id ad dictum annum a Baronio excusum.

g Hanc benignitatem & nos experti fuimus, dum anno 1661 in hanc Vallem-Umbrosam excurrimus, Acta Sanctorum inquisituri, uti diximus 10 Martij, ad Vitam B. Andreæ ejusdem loci Abbatis.

h Hasnonium Hannoniæ Abbatia, in confiniis Galloflandriæ ad Scarpum fluvium, tertio a Valentianis lapide.

i De S. Amando ejusque monasterio late egimus 6 Februarij.

k Anno 1090.

l Ab anno 1090 ad 1115.

CAPUT II.
Reditus ad eremum: Vita asperrima etiam post Sacerdotium.

[11] Quid multa dicam? licet hæc quæ dicuntur magna & stupenda esse videantur, pro minimo tamen reputans quidquid boni egerat, habere reclusionem in eremo concupivit, ut liberius ibi divinis laudibus & precibus vacaret, & corpus acrius perdomaret. Itaque cellulam in loco deserto, antequam monasterium egrederetur, præparari fecit: [Redit aderemum.] qua præparata, vix licentiam cœnobium egredi, & cellulam ingredi a a Lamberto Abbate impetravit: valde enim Fratribus monasterii extiterat necessarius. Qua tandem percepta, reclusionem ingressus est, in qua quamdiu b vixit, sub imperio Crispiniensis Abbatis Domino militavit. Sed quam duriter in ea corpus exercuit, ut gloriosum est audire, sic gloriosum est imitari. Viginti namque & quinque annis in ea inclusus permansit: ex quibus viginti duobus ab omni pane abstinuit, totidem vero ab omni potu, [22 annis abstinet a pane, 20 a potu:] exceptis duobus. Nullo tamen voto adstrictus, sed sponte panem & potum, & cetera alimenta quædam corpori necessaria tot annis omnino deseruit.

[12] Quomodo autem contigit ut a pane abstineret, qui habet aures audiendi audiat; pium enim & dulce valde est hoc audire. Evenit quidem quodam tempore hiemali, ut locus ille in quo vir morabatur, adeo aquarum effusione circumdaretur, ut nemo ad eum accedere, nec quisquam egredi posset. Quocirca panis penuria astrictus, & quia Missarum solennia non audiebat, vehemētius permotus (nondum enim Sacerdos erat) nocte quadam cœpit conqueri dolenter, & conquerendo sanctam Virginem Mariam præcordialiter interpellare, ut suis miseriis propitiaretur, his vel hujusmodi obsecrationibus utens: O sancta Virgo Virginum Maria, quæ pariendo Dei filium, [excitatur a Deipara Virgine apparente:] mundo perdito gaudia contulisti, quæ es fons pietatis & misericordiæ copia, subveni mihi misero, corporali pane egenti, & Missarum solennia non audienti. Quo dicto, statim vir Dei obdormivit, sancta vero Dei Genitrix Virgo illico in forma pulcherrimæ mulieris, cum multitudine puellarum inferioris staturæ, per visum, Dei famulo apparuit: quas cum vidisset, visus est dixisse: Si pridem feminas in claustro vidissem, utique eas inde expulissem, Quare igitur huc accedere præsumpsistis? Ad hæc Virgo sancta: Tace, Frater, ego sum Virgo Maria, quam tam dulciter invocasti. Quid vis? Et ille: Succurre mihi peccatori, super his quibus indigeo, & quibus bene scis me indigere. Et Domina ad eum: An credis omnipotentem Deum te posse pascere sine pane? Et ille: Credo, Domina. Et Domina: Cur iterum conquereris de Missis quas non audis? Certe tota vita tua & cuncta operatio tua, Missarum sunt solennia. Deinde visa est Domina accipere buccellam panis, & mittere in os sancti viri. Ipse vero tali visione permotus, extitit sic ab hac hora, quod nec panem esurivit nec panem amplius comedere curavit, contentus herbis, radicibus, & illis vilibus cibis quibus vesci consueverat.

[13] [asperrimo cilicio induitur,] Vis scire qua purpura vel bysso indutus coruscabat Christi miles? Certe a planta pedis usque ad verticem asperrimo cilicio induebatur. Si de lecto quæris; lectus ejus erat, ut diximus, scamnum vel aliud lignum, sacculo cilicino pro cervicali capitis ejus supposito. Quid prædicta replicabo? Quidquid bene gessit iste Dei famulus antequam in reclusionē intrasset, factus inclusus ampliavit, & durius se tractando melioravit. Si prius flevit amare, postea amarius: si prius ferbuit caritate, postea ferventius: si prius jejunavit in pane & aqua, postea tot annis quot diximus, neutro usus est: & sic cetera bona quæ prius fecit, arctius vivendo exaggeravit. Ostenso quam decenter iste Dei cultor vestivit & coluit exteriorem hominem, dulce & decorum est calamo depingere, quam gloriose ornavit interiorem. Patientia itaque & caritate colorata, [patientia & caritate munitus:] cocco bis tincto, ceterisque armis lucis sic eum armavit; ut ipse miles Christi ex utroque latere munitus, possit secure & honeste in die ambulare, ante vultum districti & tremendi judicis, ubi vix justus salvabitur: de hac enim die dicit Malachias Propheta: Quis poterit cogitare diem adventus ejus? aut quis stabit ad videndum illum? [Malac. 5.] Sic igitur intus & exterius armis justitiæ athleta Christi loricatus, constanter poterat procedere ad debellandum fortem armatum, terribilem & metuendum, id est, leviathan, qui pro minimo habens quod pelagus absorbuit, sitit etiam ingurgitare Jordanem, scilicet credulos cum incredulis sibi incorporare gestiens.

[14] Interea bono odore ejus orbem terrarum replente, cœpit populus frequentare eum. Interea de consilio sapientum virorum, cum prius fuisset Acolythus, demum a Domino c Burchardo Cameracensi Episcopo Subdiaconus & Diaconus factus, [consecratus Sacerdos] deinde ad honorem Sacerdotii quasi a laico assumptus, promotus est, ut populis ad se venientibus melius consuleret, & familiarius secreta confessionum audiret. Factus autem d Presbyter duas in die celebrabat Missas, unam pro vivis, alteram pro defunctis. Vigilias pro defunctis ad novem lectiones cantare consueverat, [duas Missas quotidie celebrat:] tali ordine: in prima quidem parte vigiliæ præcinebat quinquaginta psalmos, tribus sequentibus lectionibus: [pro animabus defunctis integrum psalterium recitat:] sic & in secunda & tertia parte faciebat. Itaque in vigilia sua ter quinquaginta psalmos psallere consueverat, quod est totum psalterium, interpositis novem lectionibus: quod quidem esset onerosum & grave non facienti ex animo. Centies in die flectebat genua, [centies flectit genua:] & quinquagesies prostrato corpore, scilicet articulis & digitis sublevato, in unaquaque flectione dicens: Ave Maria, gratia plena: Dominus tecum: Benedicta tu in mulieribus, & benedictus fructus ventris tui. Psalmos & orationes incessanter os ejus personabat, nisi forte a populo consilium postulante impediretur: quod si quis diligenter intueri voluerit, non est ab oratione cessare. Pecuniam accipere, [pecuniam nō tangit.] vel manibus tangere, quasi serpentinum virus exhorrebat. At si quis aliquid ei importune largiri volebat, illud donari præcipiebat monasterio Crispiniensi, multis & variis necessitatibus implicito.

[15] Quid super hæc dicam? Si vir iste omnium flagitiorum reus fuisset, quæ pœnitendo & se macerando abolere voluisset, quid amplius faceret? Quis sic temporibus istis odivit animam suam, ut in æternam vitam eam salvam faceret? quis ita fuit persecutor sui ipsius? [persecutor sui,] Utique si tyrannus aliquis eum in compedibus vel vinculis tenuisset, eique panem & potum saltem per tres vel quatuor dies subtraxisset, lamentabile vel perniciosum esse judicaretur: ipse vero hæc utraque multis annis sponte sua sibi abstulit: attamen nullis flagitiis obnoxius, sed multis virtutibus plenus fuisse cognoscitur. [a graviori peccato immunis] Nec tamen expertum eum peccati facimus, sed a mortiferis sceleribus alienum: testante enim beato Joanne Euangelista, Si dixerimus quia peccatum non habemus, mentimur. Prædictis ergo exercitiis & aliis angustiis, iste vivens lapis expolitus, & ex omni parte teres & rotundus factus, meruit locari in ædificio cælestis Jerusalem, ubi pretiosi lapides, pressuris & tunsionibus expoliti, cum gemmis & margaritis nitentibus qualitate meritorum, æterno & mirabili fulgore coruscant: scriptum est enim, Fulgebunt Justi. [1 Joan, 1.] [Matth. 12.] Quid tandem potius dicam de viro isto? [comparatur Martyribus:] dicam eum Martyrem an Confessorem? Sed ut verius fatear & Martyrem & Confessorem. Licet enim sanguine fuso laureatus non extiterit, tamen aliter crucem Domini bajulando, voluntate & actu Martyr fuit, gloria & honore coronandus. Martyr fuit, dum carnem cum vitiis & concupiscentiis crucifixit; Martyr quidem fuit, dum omnem carnalem voluptatem sibi abdicavit; licet frequentiori usu Martyres dicantur cruore passionis purpurati, vel alia vi a persecutoribus extincti. Quod quidem genus martyrii voluntate sola sustinuit, cum tamen nihil sit Deo ditius bona voluntate: quia si forte tempora persecutionis rediissent, ut pro certo a multis creditur, lætabundus & gaudens persecutoribus occurrisset, cervicem ultro percussori oblaturus. Sed quia hoc alio modo non potuit fieri, alium modum martyrii exquisivit; scilicet se ipsum omnipotenti Deo hostiam viventem in odorem suavitatis immolavit, carnis suæ crudelis persecutor factus, quod non longe distat a passione martyrii a tyranno illati. Beatus namque Joannes Apostolus calicem Domini legitur bibisse, sed non legitur pro Christo sanguinem fudisse, in pace vitam finiens. Nec tamen putet aliquis me esse tam perversæ mentis, ut alterum alteri æquiparandum esse cogitem; cum B. Joannes dicatur Virgo electus a Domino, atque inter ceteros magis dilectus. [Matth. 20.] Sed exemplo Apostoli ostendere intellexi, aliquando aliquem posse bibere calicem Domini sine sanguinis effusione.

[16] Confessor quidem fuit, quia corde, ore, totius boni operis exhibitione Deum laudavit, [& Confessoribus] & multos ad confessionem suarum spurcitiarum sua benignitate ac mansuetudine attraxit. Confessio quidem aliquando est peccati, aliquando est laudis & gratiæ actio: dum enim dicit filius Dei ad Patrem: Confiteor tibi Domine Pater cæli & terræ, hæc confessio non est peccati, sed laudis & gratiæ actio: quia ipse filius Dei nec peccavit, nec peccare potuit. [Matth. 11.] Si certe Tulliana eloquentia mihi forte donaretur, tamen magnitudo sanctitatis excelleret facundiam eloquentis, & citius sermo quam materia deficeret. Sæpe quidem, fratres mei, [in afflictione carnis nulli Sanctorum Secundus:] vitas Sanctorum Patrum legi & relegi, in quibus viri miræ abstinētiæ inveniuntur: sed neminem reperi, cui in afflictione carnis istum possim facere secundum. Quis ergo sanctitatem hujus beati Sacerdotis ad unguem possit exprimere? qui dum vitavit cibum hominum, utens esca bestiarum, esca bestialis facta est ei medicina salutaris: nam edendo siliquas porcorum bene meruit potiri pane Angelorum. Itaque panem Angelorum manducavit Angelicus homo, qui de cælo descendit & dat vitam mundo: hic enim homo dum in agone contendens ab omnibus quæ militant adversus animam abstinuit, bravium bene currentium, bene currens & ipse percepit. Quod non est unius tantum lege studii, imo omnium bene currentium jure cœli.

ANNOTATA.

a Lambertus circiter annum 1096 factus Abbas, ex Hasnoniensi cœnobio etiam assumptus, dicitur rem domesticam maxime promovisse & auxisse, & vixisse usque ad annum 1116.

b Ab anno 1115 ad annum 1140

c Burchardus in Episcopum electus anno 1114, sed biennnio post consecratus, vitam exemplarem duxit, mortuus anno 1129, aut, ut alii, non ante annum 1133.

d Molanus ad diem 2 Maij, & Rayßius plura conferunt exempla eorum, qui plures Missas celebrarunt; quos lector potest consulere.

CAPVT III.
Zelus animarum. Confeßiones auditæ.

[17] Hactenus præscripto qualiter sibi vixit, nunc consequens videtur, ut dicatur, quomodo ex debito fraternæ dilectionis & aliis vixerit. Dum enim consulendo & aliis profuit, nimirum cumulum suæ beatitudinis multipliciter augmentavit. [incumbit saluti aliorum] Itaque lucerna ista caritatis igne succensa, ac virtutum lumine plena, nec sub modio, sed super candelabrum ponenda, postquam radios suæ claritatis per orbem terrarum effudit; fama longe lateque ejus stupenda beneficia deferente, [undique accurrintium] inde diversarum nationum populi excitati catervatim ruebant, sancti viri faciem cernere, & quæ ab eo dicebantur audire cupientes, atque desiderantes ei sua nefanda scelera confiteri. Ille vero jucundo animo & alacri vultu suscipiebat, & dulciter consolabatur omnes ad se venientes. Erat enim ei quasi naturaliter insitum, ut se faceret omnia omnibus ad se venientibus, secundum qualitatem eorum, cupiens illos facere populum acceptabilem Deo, [omnibus omnia factus,] sectatorem bonorum operum. Tristibus quidem & contribulatis compatiens, jucundis vero & gaudentibus congaudens; hisque & illis prout res postulabat paterno affectu subveniendo consulens, atque eorum adversa & prospera condolendo & congratulando sua faciens; de adversis quidem condolens, de prosperis quidem congaudens, quod est argumentum veræ dilectionis. Scriptum est enim; Exhibitio operis, probatio est dilectionis. [S Gregorius.]

[18] Illos quoque qui causa confessionis adveniebant, prius quasi juramento astringebat, ut audito consilio suo ad Episcopos redirent, eadem flagitia eis confessuri. Quos equidem videbat pertinaces & obstinatos, & jurantes se nulli alii sua crimina relaturos, timens ne in baratrum desperationis inciderent, si eos non audiret, tandem improbitate eorum devictus, ad confessionem eos recipiebat, secundum modum scelerum medicamentum pœnitentiæ injungens, [confitentes audit,] nec tamen desistens fortiter persuadere & vehementer adjurare, ut turpia quæ ei detexerant suis Episcopis non celarent; alioquin gravem & fere importabilem pœnitentiam eis imponebat; quomodo utique eum oblique subsannantes & mordaci dente sua facta carpentes, [accepta facultate a Paschali Papa II] non debere facere mentiebantur. Attamen a Domino Papa a Paschali per Dominum b Oduinum Abbatem c S. Gisleni mandatum accepit, ut omnes ad se venientes ad confitendum enormitatem suorum facinorum alacriter audiret, & secundum quantitatem reatuum modo pœnitentialis medicamenti eos oneraret: deinde hoc idem ei a Domino Papa d Innocentio injunctum est. [& Innocentio II] Unde ex supra dictis colligere possumus, quam multi ei suas spurcitias detexerunt: qui numquam alicui alii revelassent, cum suis iniquitatibus potius perituri. Tantus autem concursus populorum undique venientium plerumque confluebat ad eum, ut locus ille, in quo morabatur vir Dei, sic ex omni parte circumdaretur, sicut aliquando castella vel urbes solent ab hostibus obsideri. Quapropter adeo fatigabant eum, ut vix modicum posset comedere, & paululum quiescere, natura humanæ fragilitatis exigente. Unde etiam sæpe contigit, ut plures cum eo secreto loqui cupientes, nec locum habere valentes, suas miserabiles immunditias & abhorrenda flagitia publice & cunctis audientibus confitentes vociferarentur. Ipse vero pro tempore & loco eis respondens, salubre consilium impendebat. Plerique quidem, [vestium particulis instar reliquiarum ablatis,] qui ad eum propius accedere poterant, violenter vestimentum ejus rumpebant, & quod quisque inde arripere poterat asportabat, illud pro reliquiis habituri; illo reclamante & dolente, & se miserum peccatorem vocante, nec eum esse talem qualem ipsi putabant.

[19] Si igitur facta & dicta hujus hominis fideliter intueri velimus, verisimile nobis videbitur, cor tanti viri, tot & tantis virtutibus illustrati, spiritum elationis veneno nequitiæ suæ nequaquam infecisse; cum ipse in puerili & juvenili ætate pestem ipsius superbiæ cautius bostili gladio devitasset. [non superbit.] Attamen fortassis ab ea tentari potuit, sed Deo faciente proventum, non creditur posse superari: quo tamen vitio multi reputati sapientes sæpe decipiuntur: quia, ut quidam Sapiens ait, Hac luce nonnumquam rosa vertitur in saliuncam. Pacatis enim & prorsus sedatis omnibus aliis vitiis, draco pervigil & tortuosus serpens omni nisu molitur venenum pestiferæ elationis immiscere bonis actibus, & eo totam massam sinceritatis & bonitatis corrumpere; quia dum quibuscumque rebus vel mentibus superbia admiscetur, eorum perditionis causa est: ipsa enim jam pridem consuevit dejicere Angelos & homines: Unde a quodam Sapiente præcipitur esse cavendum etiam in recte factis. Quisquis ergo hac pestifera lue delectatur, dicente Hieronymo, Scriba est & Pharisæus, magis cupiens videri & dici bonus quam esse. [Lib. 2 Comēt. in cap 23. Matth.]

[20] Cum igitur hujus mirifici viri fama populi commoti ad eum confluerent ex omni parte terrarum, non putet aliquis solum illitteratum vulgus & idiotas eum adivisse: imo Episcopi, Archidiaconi, [invisitur ab Episcopis & aliis viris magnis,] Abbates, Eremitæ, Moniales, & omne genus religiosorum & litteratorum virorum, nobiles viri & feminæ, sanctum virum frequentabant, se ejus beneficiis & orationibus commendare gratulantes, nec confessionis immemores, & hominem Dei quasi belluam multorum capitum admirantes. Quis enim non obstupesceret audiens hominem nihil omnino tot annis, ut dictum est, bibentem, panem non edentem? [admirātibus ejus abstinentiam.] Prout mihi videtur, si ita omnino sine cibo, sicut sine pane & potu, diutius aliquatenus vivere potuisset, nihil prorsus comedisset. Sed quia hoc natura repugnante nullatenus fieri potuit, illos nō pretiosos cibos supradictos sibi ad edendū elegit, quibus utendo vix vitam sibi retinere potuit. Cum ergo sciam Christum esse mirabilem in Sanctis sui:, tamen in memetipso obstupescens admiror & admirando exclamo dicens: O incomprehensibilis altitudo sapientiæ & scientiæ Dei! [Psal. 67.] Quantas animas, diabolica fraude deceptas, a laqueis diaboli, vir iste simplex & satis mediocriter peritia litterarum imbutus, [mediocriter eruditus,] medicamento confessionis & pœnitentiæ eripuit, imo Deus per eum! [Rom. 11.] Qui etsi non fuit in ornatu tabernaculi typice phiala, [magnos fructus facit:] ubertatem sapientiæ abundanter pluribus propinans; fuit saltem cyathus, modica doctrina multos inebrians, eorumque mentibus oblivionem perpetrandi pessima Deo inspirante dulciter instillans. Unde cum ad judicium venerit, non vacua manu veniet, multos manipulos afferens, & a Domino gratulando auditurus: Euge serve bone & fidelis &c. [Matth. 25.] Inter quos & joculatorem illum abjectis nugis ad viam veritatis convertit, cujus cantu divinitus inspiratus ad veram religionem prius conversus fuerat.

[21] His ita perscriptis dicimus, si quis prædicta consulere & ordinem rei diligenter pensare voluerit, inveniet Sacerdotem Christi mystice in sacrificio Dei caput non sine cauda obtulisse, [Vertos Sacerdos,] dum gradiendo de virtute in virtutem, bono initio meliorem exitum junxit, Deum Doerum in Sion feliciter visurus. Quid multis immoror? Ut ergo quidquid superius diffuse de venerabili viro scriptum in brevi colligam, dico quod tota vita ejus fuit martyrium, miraculum. consolatio miserorum, solamen peccatorum, labor & pœnitentia amor & timor illius qui in Euangelio terribiliter loquitur, [Christum sequens] dicens: Qui vult post me venire, abneget semetipsum, & tollat crucem suam, [crucem suam tollit:] & sequatur me: alioquin non est me dignus. [Luc. 9] Quem ipse non surda aure audiens, crucem ejus ferendo satis expresse secutus est, illum diligens ut patrem, & timens ut dominum. Nec est ambigendum, omnipotentem Deum per famulum suū & alia miracula in vita ejus & post mortem fecisse, quæ tempore congruo eo juvante scripta fulgebunt; [creditur miraculis claraisse:] cum tamen virtus caritatis multifariam abundasset in eo, quæ & communis est solis bonis; & longe dignior virtute miraculorum, quæ est communis bonis & malis. Quia etsi non habuit alimenta corporea, quibus reficeret pauperes, & omnes ad se venientes, quod est effectus veræ dilectionis; habuit tamen affectum bonæ voluntatis, reconditum in thesauro cordis, quo Deo nihil ditius est: unde procedebat panis verbi Dei, [verbo Dei recreat alios:] quo recreabat pro modo doctrinæ suæ omnes eo indigentes, qui tanto melior est corporali pane, quanto melior est anima quam corpus.

[22] Attamen quibuslibet cum magna jucunditate animi offerebat ad edendum illas agrestes escas, quibus sustentabatur. Quid ergo aliud daret, qui nihil omnino habebat præter cilicium, quo caro ejus tegebatur, & bonæ voluntatis munus, quod ante Dei oculos non est minus munifica manu donantis? Itaque quod habuit hoc fecit. O si jam pridem inter antiquos Patres, hoc aureum sidus tanto fulgore rutilasset, quantis præconiis & laudibus hodie celebraretur? [antiquis Patribus comparandus,] Sunt quippe quædam, quæ quanto sunt antiquiora tanto sunt cariora, & melioris æstimationis præsentibus & his quæ pro oculis habentur, maxime ideo quia sunt magis antiqua; quæ causa satis est infirma & debilis. At si forte tanta est vis temporum, ut antiquiora præsentibus in hac parte præjudicent; tunc equidem verisimiliter potest dici, quia laudes & præconia sancti viri, quæ a modernis modo tacentur, posteri nostri facti veterani, magnifico ore admirantes decantabunt. Et quoniam magni meriti est iste Sanctus apud Deum, [ut vir summi meriti,] exoremus eum fratres carissimi dulciter & devote, ut suis precibus & meritis apud fontem misericordiæ, Dominum nostrum Jesum Christum, [invocatur a scriptore:] veniam peccatorum nostrorum nobis impetret, qui ejus gloriam & honorem attollere cupimus, quique eum viventem & mortuum dileximus, nec non omnibus pie & misericorditer postulantibus suffragium ejus, & gaudia æternæ beatitudinis fine fine mansura. Amen.

ANNOTATA.

a Paschalis Papa II sedit ab anno 1099 ad annum 1118.

b Oduinus ejus nominis secundus traditur rexisse monasterium ab anno 1115 usque ad annum 1142, & mortuus ut vir sanctißimus, atque in corporis afflictione singularis.

c Colitur S. Gislenus 9 Octobris: monasterium ab eo constructum, cui oppidum accrevit, situm est in Hannonia medio fere itinere inter Montes Hannoniæ & Valentianas.

d Innocentius II sedit ab anno 1130 usque ad annum 1143. Copia litterarum ab hoc ad S. Aybertum missarum, quæ in archivio cœnobii Crispiniensis adservantur, missa anno 1614 a Claudio Abbate ad Michaëlem Desne Episcopum Tornacensem, est excusa a Ioanne Cognato lib. 3 Historiæ Tornacensis cap. 42, & hæc ejusmodi: Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, carissimo filio suo Ayberto, monacho & recluso, salutem & Apostolicam benedictionem. Quia veridica relatione comperi te a prædecessoribus meis Paschali & Honorio licentiam accepisse pœnitentiam dare & absolutionem facere confitentibus peccata sua; eamdem tibi potestatem auctoritate Dei & B Petri Apostoli & nostra concedimus, rogans dilectionem tuam, ut memor sis nostris in orationibus tuis: de reædificatione locelli tui, unde mihi mandasti, precor & obsecro omnes, ad quos miseris & rogaveris in remissione peccatorum suorum, ut tibi de eleemosynis suis subveniant. Proinde omnibus benefactoribus tuis quartam partem pœnitentiæ suæ, ex parte Dei & Apostolorum suorum Petri & Pauli & nostra relaxamus. Concedimus etiam tibi, ut in oratorio tuo licentias habeas ostiis apertis Missas celebrare, etiamsi pro aliquo foris-facto patria reliqua inbannizata fuerit. Omnes vero te visitantes in eundo & redeundo pacem ex toto habere præcipimus: in eos autem, qui in eis manum injecerint, gladium excommunicationis, quoad resipuerint & tibi satisfecerint, exerimus. Vale. Data Remis XII Kalendas Novembris. In appenso plumbo ex parte una inscriptam erat Innocentius Papa II, ex altera videbatur effigies Apostolorum Petri & Pauli. Annus qui subticetur in diplomate fuit 1131, quo, uti tradit Robertus de Monte in supplemento Sigeberti, Concilio Remis habito, præsente Rege Ludovico, filius ejus Ludovicus in Regem consecratur a Papa Innocentio, VIII Kalendas Novembris, cum ante quatuor dies ibidem signatæ fuissent memoratæ litteræ. At indicatussupra Honerius Papa II, fuit decessor Innocentii, & sedit ab anno 1124 usque ad annum 1130.

CAPVT IV.
Obitus, sepultura, miracula.

[23] Sed ne multa dictando pluraque scribendo auditoribus tædium inferre videamur, supersedendum est his, & ad finem operis quantocius festinandum. Peractis itaque a quinquaginta annis, nec multo plus vel minus, ex quo factus fuit monachus, usque ad finem ejus, in quibus sic se duriter, [Anno 60 sit monachatu:] ut dictum est, exercuit; prætermissis temporibus illis, in quibus non mollius se tractavit, degens in eremo cum Joanne glorioso monacho & sancto Sacerdote; transactis, inquam, tot annis, paucis diebus præcedentibus Pascha Domini cœpit letali morbo ægrotare. Qui cum sentiret se nullo modo posse evadere, fecit vocari Dominum Ingelbertum, tunc temporis Crispiniensis ecclesiæ Priorem. Quo accito, sacro Oleo ab illo perunctus est, [extremis Sacramentis munitus,] & participatione dominici Corporis & Sanguinis Catholice confirmatus. Deinde ipso sacratissimo die sancti Paschæ, quod b tunc VII idus Aprilis accidit celebrandum, circa horam diei nonam spiritum exhalans, feliciter obdormivit in Domino, ex hoc mundo gloriose transiens-ad Patrem, cum eo perrenniter regnaturus: sacrum vero corpus ejus ab amicis suis biduo inhumatum, [obit 7 Aprilis, die Paschæ,] conservatum est, tertia die sepeliendum. Interim autem Abbates, viri religiosi & feminæ, & cum eis populi utriusque sexus ad exequias sancti viri undique convenerunt, [vigiliis biduo peractis,] & cum cereis & luminaribus, vigilias utriusque noctis pie ac devote celebrarunt, incrastino gloriosum honorifice sepulturi. Die autem crastina, id est, tertia feria, sole radios suæ claritatis ubique effundente, sepultum est venerabile corpus ab Abbatibus Crispiniensi, & S. Amandi, ceterisque viris religiosis & honestis, cum fletu & planctu & clamore magno in eodem loco, [sepelitur in cellula sua:] in quo cellula ejus fuerat: ubi meritis & orationibus ejus ægris & pie eum postulantibus multa præstantur beneficia, largiente Domino nostro Jesu Christo, [miraculis claret:] qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen c.

[24] Eodem quoque tempore d Arnoldus Comes, non quia Comes, [Arnoldus Comes] sed quia istius provinciæ Hasnoniensis Comitis germanus extiterat, magis mortem quam vitam provocans, sic febre illicebatur. Qui cū nullo modo convalescere quiret, [gravi febri detentus,] plusquam præcordiali amico admodum ingemiscens, nondum se autumat defraudandum, si ad beatissimi & religiosissimi sic per cunctas nationes divulgati viri intuitum posset pervenire. Talia vero nec diu eo volutante, locum quo vitæ adeo perquisitæ sciebat relegatum, in cujus conspectu cujuslibet criminum pendebat remedium, [post confessionem S. Ayberto factā,] spe citius adeundo accipit: ante cujus arctissimæ cellulæ fenestram, quo alii consueverant residere, sedit. Ibidem itaque variorum precaminum consiliis invicem evolutis, Domini nostri Jesu Christi omnipotentatu, febricitans animadvertit, quod si beati viri potu potaretur, statim singula membra sua reddentur sanitati. Multotiens quippe animum suum hoc verbo vexavit, Potens est Dominus de laqueo hujus cœnulentæ infirmitatis me liberare, istius viri repetitione. Nec animi revolutionem parvipendere negligens, beati viri potum ab eo quæsivit propinandum. Vir itaque Dei cum religionis sacramento inquit ei, [ejus potum petit:] omnimodo cervisiæ, medonis, vini, & alio qualicumque potu prorsus carere, præter putei lympham se prope imminentis. Ægrotansque Comes non modice illius lympham putei exorsus est precari. Quo audito, vir Dei, plenus boni operis, praveque suavium turbam conterens morosam, vitam gerens angelicam, Hilmaro suo satellite convocato, [haustam e puteo aquam accipit,] lympham e puteo haustam Comiti præcepit adferri. Iste vero famulus, per plurima sui sequens patroni vestigia, lympham haurit in vase diligenter, & quam potuit diligentius Domino præpotenti potandam obtulit. Memoriam siquidem, quam nostris primoribus Jesus Christus, cum potum in cœna summi Patris gratia suis discipulis benediceret, revelavit, eamdem a Dei famulo prædictus Præpotēs moratur habendā. Vir ergo dilectus Deo & hominibus, hoc modo vel consimili dextera manu extensa, cum signo Crucis hanc aquæ creaturam benedixit, [benedictione Sancti] Potum servorum suorum filius Dei benedicat. Comes vero finita benedictione, dum potaret ejusdem lymphæ potum, per singula sua membra sic sentit immedullari, ut si montanum temetum falernum, [mutatam in præstantissimum vinum] vel cujuslibet generis vineæ, quoniam miræ potentiæ, foret vinum. Ad hoc tantum vox velocior mente infit, aquam vinum hujusce quam gustaverat essentiæ fore factum. Hoc audito vir Dei, ne mendax Deo & hominibus judicaretur, ocyus cratere recepto, illius potus gustum (aut parum aut fere nihil gustando) sentiit, quia jam longo tempore præterito corpus suum quolibet potu, omni pane, vigiliis, jejuniis, orationibus (abunde eleemosynas, ei in Domino largitas, largiendo pauperibus) & quibuslibet exercitiis, ut dictum est, macerare initiatus est: invenitur enim legendo, nullus homo penitus sine peccato est. De plurimis liquido in Vitas-Patrum & alibi religiosissima religio legitur, sed si posset dici, nihil ad hunc. Quis enim mortalium sic fere sine allice odorabilis mellis, fusus dulcedine alicubi repertus est?

[25] Quidam vero monachus, vita cujus tota erat religio, Alulfus nomine, [ab Alulfo monacho gustatum.] qui publica taxatione Crispiniensis ecclesiæ, ad conservanda illius loci ecclesiastica & cetera beneficia, delegatus fuerat, eumdem potum dum gustaret, statim Jesu Christi omnipotentiam ibidem, & alibi nunc & semper cum fidelium turmis, liquido vigere declaravit. Quis enim unquam puro corde Deum invocavit, & derelictus est? quis ei fide serviens, deseritur? Abunde hic vir sacer insequitur, præcepta Psalmistæ dicentis, Spera in Deo, & dabit tibi petitiones cordis, tui. [Ps. 36. 4] Tanta siquidem in corde versat varietate, ad quid primitus possit tendere, quod nullo modo valet invenire: modo autem, exigente carnis fragilitate, multo majore formidine contremiscit, quam si monstrum vel aliquid tale horridius se præsente cerneret stare: modo autem de more, & æquipollentius hoc modo vel alio, Deum invocare & dicere, O infinite Pater misericordiæ, quam comprehensibilis tua tibi obedientibus potentia, in quo sunt, per quem sunt, ex quo sunt omnia; per te mundi gratia in quo salus æterna; ex quo quidquid bonum procedit optimum, omne sanctum sanctius, omne probum probius; criminum indultor, miserorum consolator, largitor gaudioruum, medicina vitiorum; fletum passus ad vesperum, summo mane ante luciferum, delevisti per Jesum filium conatus ejus, qui consolaris nos per singulas nostras tribulationes: tibi laus, salus & gloria, honor, potestas & imperium per infinita seculorum secula. Amen.

ANNOTATA.

a Ab anno 1090 ad 1140

b Anno Christi 1140, ut supra probatum.

c Hic est finis Vitæ: sequentia videntur esse ab alia manu.

d Arnoldus, sive, Arnulphus, natus ex Balduino I & Ida Lovaniensi, frater Balduini II Comitis Hannoniæ. Habuit is uxorem Beatricem filiam & heredem Domini Rhodiensis, vulgo de Reux, ex quo longa serie prognati Domini de Reux, & alii Domini de Trasigniez, per matrimonia adjuncti. Est Rhodium oppidum Hannoniæ, & jam spectat ad Croiam gentem, titulumque Comitatus accepit a Carolo V; & ditio Trasigniaca in Brabantia Gallicana ab Alberto Principe Belgarum exornata est titulo Marchionatus.

EPITAPHIUM S. AYBERTI.

Aybertus Presbyter, reclusus Ordinis Benedictini, in Hannonia (S.)

Conditur hoc tumulo memoratus in orbe Reclusus,
Domnus Aybertus: qui mactans in cruce carnem,
Christi Pascha fuit, proprium cum Pascha peregit,
Ille potens per te laudetur Rex, Ayberte,
Qui tibi mortalis vestito tegmine carnis,
Mirando plane dat munere pabula vitæ.

MIRACULA RECENTIORA.
Ex Variis.

Aybertus Presbyter, reclusus Ordinis Benedictini, in Hannonia (S.)

[26] Anno MDCIX Senatus populusque Valencenensis, ab Abbate Crispiniensi petiit & impetravit feretrum S. Ayberti, [Reliquia Valencenis circum lata] una cum corpore S. Landelini aliisque Sanctorum pignoribus, processionali in pompa circum urbem gestandum. Ea solennitate peracta, relatum feretrum est Crispinium, & ego, inquit Ioannes Cognatus, Historiæ Tornacensis tomo 3 cap. 44, inter visitandum quasdam Hannoniæ Abbatias illuc appuli ipso die, quo sacelli S. Ayberti curatores advenerant, feretrum relaturi ad sacellum. Obtigit ergo mihi ea felicitas honorandi tunc S. Ayberti corpus, [sacellum ab incendio servatum,] tam in Crispiniensi S. Landelini ecclesia, quam in suo sacello atque per viam: eaque occasione audivi, quod cum hac nostra ætate ignis corripuisset ipsum, quod ibi est, prædium, partemque sacelli sibi propinquiorem; quidam prædii istius inquilinus, non tam pereuntis domus quam periclitantis sacelli feretrique sensu tactus, in genua se provolverit; Deum orans, ut sacellum saltem salvum vellet. Quo facto domus quidem tota arsit, in sacello autem consopitus per se ignis est, absque eo quod opem affundenda aqua ferret aliquis, aut gliscenti flammæ aliter se opponeret.

[27] Ejusdem Sancti meritis aliud quoque admirandum tribuitur, [& puer a submersione.] similiter nostra memoria patratum. Filius villici, prædictum prædium excolentis, in puteum S. Ayberti (unde ego quoque haustam aquam devotus gustavi) memorato supra Sacello vicinum, improvidus ceciderat: quem inde mortuum eductum iri domestici sui rati, stupuerunt extrahi a se, plenum vitæ ac sanitatis: ipse autem interrogatus, quomodo salvus remansisset, respondit adfuisse sibi S. Aybertum, utque cadendentem exceperat molliter, sic lapsum sustinuisse ne suffocaretur. Hactenus Cognatus: quæ sequuntur Espanii patrata, & approbante Reverendißimo Tornacensi Gallice Tornaci impressa anno MDXIII accepimus a R. P. Petro Lechon Collegii nostri Tornacensis Rectore, eademque etiam tomo 4 Tornacensis historiæ cap. 40 verbotenus inseruit Ioannes Cognatus supra nominatus: iterumque seorsim excusa fuere anno MDCXXVI.

[28] [alius febribus ad extremum deductus,] Joannes Verie, filius Petri Laboureur & Catharinæ Simon, in vico Bleheriarum parochiæ Espaniensis commorantium, quinque annos ac decem menses natus, cum spatio integri anni, demptis dumtaxat hebdomadis tribus, febri laborasset; duodecim postremis morbis sui diebus ita graviter est afflictus, ut quia moriturus timebatur, vigilandum juxta decumbentem fuerit pluribus continuis noctibus. Accidit interim ut anno MDCXI die X Aprilis, S. Ayberti reliquiæ Espanium inferrentur: cujus fama audita, pueri infirmi parentes grandem concepere fiduciam impetrandæ filio sanitatis; eumque, licet præ nimia imbecillitate recusantem, die XIII mensis prædicti ad ecclesiam Espaniensem detulerunt: ubi post auditum Missæ officium divinumque auxilium imploratum, [convalescit reliquias osculando. Espanii.] ad exosculandas sancti viri Reliquias filium detulere, & earum brevi sensere virtutem. Vix enim domum revertentes medium tenebant inter, quin puer melius se habere diceret, ex quo sacra pignora fuerat osculatus: domi autem ante focum in sella depositus, ludere & fabulari cum præsentibus cœpit, neque exinde aut opus habuit lecto decumbere aut febrem sensit. Postera autem die, ad agendas Deo Sanctoque Ayberto gratias, Espanium reductus est puer a parentibus: qui sacrificium Missæ offerendum curaverunt, cum proposito novenis diebus continuis idem faciendi. Puer vero adeo brevi tempore vires integras recuperavit, ut a quinta sextaque novendialis devotionis luce Espanium potuerit ire pedes, exindeque constanter bene habuit, prout constat per declarationem patris ac matris prænominatorum, Parochi Espaniensis, aliorumque medio juramento rem testantium in Bleheriis anno MDXII, die XXIX & XXX Martij, coram Magistro Nicolao Philippo Loys, sacræ Theologiæ licentiato & Decano Tornacesii, ad hoc deputato per Reverendissimum Tornacensem: quorum depositiones rite examinatas censuit admittendas dictus Reverendissimus Tornacensis, de consilio sui Vicariatus, die IX Aprilis anni prænotati.

[29] Joannes le Roux, annos natus quinquaginta, inquilinus villæ S. Amandi in Pabula, [diuturna febris pellitur eadē hora,] professione piscator, in eaque dicti loci Abbatiæ deserviens, ab initio Junij anni MDCXI usque ad dimidium Septembrem febrim tulit, eamque postremis quindecim dictæ infirmitatis diebus adeo gravem, ut vix duabus tribusve per diem horis intermitteret. Accidit autem ut quidam ejus consanguineus ex Mortania, qui visitandi ejus causa advenerat, sermonem inferret de beneficiis, quæ tum per S. Aybertum Espanii obtineri dicebantur: suadebat autem ut aliquem eo per triduum mitteret, gratiam pro eo petiturum. Lentius hoc consilium infirmo est visum, & satius esse duxit tres uno die illuc e suis dirigere, uxorem scilicet fratrem atque sororem. Hi postera luce, sub horam quintam & semis matutinam, [qua alii pro ægroto Espanii supplicat.] suo in lecto relinquentes hominem graviter febrientem, in iter dedere se, atque Espanium paulo post septimam advenere. Eodem autem tempore quo illi orabant in ecclesia, infirmus domi suæ obdormivit, qui diebus præcedentibus somnum capere nullum potuerat; deindeque expergefactus, seque a febri liberum sentiens, surrexit e strato, vestes induit, ad focum accessit, eoque in statu inventus est a suis domum regressis. Jejunus autēm ut erat, prius quam gustaret aliquid, bibit aquam e puteo S. Ayberti allatam: quod ipsum per tres quatuorve die facere perseveravit. Tandem existimans eadem hora sanatum se fuisse, qua pro ipso Espanii orabant peregrini; diligenter ab iis quesivit horam, qua illuc advenissent; ipsamque esse comperiens, qua sibi fuerat restitutus, promisit per se Espanium una cum uxore abire: quod die Dominica proxima fecit, atque iterum postea. Quemadmodum fufius declaratur per depositiones ipsius Joannis le Roux, Stephani fratris ejus & Jassinæ Potier uxoris; qui in Villa S. Amandi, die XXIX Martij & VII Junii, anno MDCXII adjurati, hanc curationem, eo quo dictum est modo, accidisse, unanimiter testati sunt, coram prædicto Domino Christianitatis Decano, ad hoc per Reverendissimum Tornacensem deputato, & coram multis testibus.

[30] Martinus du Sart, annos natus viginti octo, habitans in suburbio S. Amandi extra portam Tornacensem, [eodem ad reliquias visitandas accedens] die Mercurii ante festum SS. Jacobi & Christophori, anno MDCXI correptus est febri, quæ eum compulit lecto decumbere per tres continuas septimanas; unde absque alieno auxilio movere se nullatenus poterat, & sæpe etiam e statu mentis excutiebatur: exinde vero lenta febri languit usque ad feriam secundam Paschæ anni MDCXII, quando votum concepit, quod si postridie posset pedibus suis utcumque insistere, iret favente Deo Espanium, ibique invocaret S. Aybertum, ad obtinendam ejus intercessione sanitatem. Facto mane fecit quod promiserat; &, [lenta febre liberatur:] quamvis cum maxima difficultate, sacro tamen Missæ sacrificio interfuit cum uxore sua, riteque sanctum invocavit. Inde revertuntur domum; & quia recursuram eo die febrim præstolabantur, iterum ipse & uxor sua Deo & S. Ayberto promiserunt, quod si illis bene juvantibus sanaretur, rursum Espanium irent: & ex illo die, nullam amplius febrim passus, certo credit S. Ayberti meritis se fuisse sanatum. Qua de re ipse Martinus aliique de mandato prædicti Reverendissimi auditi, & coram Vicariatu ejus examinati fuere, anno MDCXII, die X Decembris, permissumque est ut hæc curatio tamquam miraculosa publicaretur, vice Episcopi subsignante T. Noppeno. Addamus his tria alia, ex monumentis Crispiniensibus excusa a Raißio.

[31] [uti & coquus Crispiniēsis,] Jacobus Dorliens, coquus abbatiæ Crispiniensis, febre quartana laboraverat: cui malo quævis artis medicinæ præsidia frustra tentavit. Sex mensibus cum semisse sic pressus est æger, donec II Maij, MDCXXVI, invocato S. Ayberti auxilio, extemplo febre solvitur, nec postea unquam rediit. Testatumque hoc fecit VI Kal. Junij, anno MDCXXIX, tum aliis ad id specialiter evocatis fide dignis, tum Pastori suo, cui ob egregias tum animi tum corporis dotes fides omnis est adhibenda.

[32] Lectissima femina Agnes Meurin, Vincentii Massenaire mercatoris Athensis conjux, [& mulier Athensis Crispinii.] febrium pestilentialium ita fuerat implicita molestiis, ut esset in vitæ aleam adducta. Hæc præter omnium expectationem, ubi ad optimi Confessoris Christi Ayberti confugit asylum, repente convaluit. Tam subitæ sanitatis donum, interventu S. Ayberti sibi collatum, jure jurando coram testibus fide dignis ipsa affirmavit, nomineque suo consignavit, anno MDCXXIX, VI Idus Maias.

[33] [sanatur etiā puella contracta.] Martham, Jaspardi Bourgeois & Annæ François filiam, Crispiniensem, vigesimo quarto aut circiter ætatis suæ anno, quædam nervorum contractio admodum vehemens per annum circiter divexavit, ita ut omnino incedere nequiret, ob tibiam retractiorem altera. Cumque sæpe sæpius S. Ayberti auxiliatrices implorasset manus, bona filia sanitati pristinæ tandem redditur. Postea autem ipsa ejusque mater & germanus frater, Landelinus nomine, VI Non. Quintileis anno MDCXXIX veritati id esse consentaneum, præsentibus Pastore, Balivo & aliis quam pluribus ejusdem loci, declararunt & affirmarunt.

ORATIO A FEBRICITANTIBUS RECITANDA.

O sanctissime Pater Ayberte, fidelis & juste serve Dei excelsi, qui febricitantibus levamen tribuis, ac vario morborum genere detentis medelam confers; quæso te pro solita pietate tua miserere mei, ac diutina gravique febrium ægritudine vexatum tuis sanctis precibus, pristinæ sanitati restitue; ut mente & corpore sanus, omnipotenti Deo debitas agere gratias, eique jugiter possim famulari.

Vers. Ora pro nobis beate Pater Ayberte.

Resp. Ut purgati a labe criminum, vivamus beatifice post hujus vitæ terminum.

OREMUS.

Omnipotens sempiterne Deus, qui meritis B. Ayberti Confessoris tui, per lymphæ putei sui sumptionem, fidelium debilia corpora ad pristinam sanitatem revocari voluisti; tribue quæsumus nobis, ut miserationis tuæ fonte liniti, spretis hujus mundi illecebris, cum integritate mentis & corporis, ad celeste bravium pervenire mereamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum. Amen.

DE B. HERMANNO IOSEPHO,
ORD. PRÆMONSTRAT. STEINFELDIÆ IN GERMANIA.

POST AN. MCCXXX

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Hermannus Iosephus, Ordinis Præmonstratensis, Steinfeldiæ in Germania (B.)

AUCTORE G. H.

§ I. B. Hermanni Vita ab oculato teste scripta: aliorum testimonia: ipsiusmet opuscula.

Steinfeldia, antiqua ac celebris Ordinis Præmonstratensis Abbatia est, in diœcesi ac ditione Archiepiscoporum Coloniensium, regioni Eyfliæ inserta, ac sita inter quatuor oppida, quorum infra in historia miraculorum fit mentio. Horum primum versus Septemtrionem censeri potest Tulpiacum, [Steinfeldia in Eyflia,] antiquis Tolbiacum & Tolpiacum: cui magis versus Orientem adjungitur Monasterium Eyfliæ. At versus Meridiem visitur Blanckenhemium, & quod Steinfeldiæ maxime vicinum est, versus Occidentem tendens Rifferscheida. Cœptum traditur monasterium Steinfeldia seculo Christi decimo, [monasteriū olim sanctimonialium,] & per annos CLXXVII habitatum a sanctimonialibus: in quarum locum circa initium XII seculi substituti sunt Canonici Regulares, ex Springerbacensi cœnobio diœcesis Trevirensis evocati: [dein Canonicorum Regularium, postea Ord. Præmonstratensis.] qui illustri fama Ordinis Præmonstratensis, a S. Norberto circa annum MCXX inchoati, & mirum in modum sese diffundentis, excitati, huic se subjicientes, candidum dicti Ordinis habitum susceperunt.

[2] [B. Hermanni Iosephi Vita ab oculato teste scripta,] Inter hos Canonicos Steinfeldenses, primo Ordinis Præmonstratensis seculo, floruit B. Hermannus, postmodum Ioseph appellatus; virtutum exercitiis & revelationum gratia dum viveret illustris, ac mox a morte miraculorum beneficiis a Deo cumulatus. Quæ omnia ut apud posteros essent nota, excitatus aliquis hujus cœnobii Steinfeldensis alumnus, ut de beato viro conscriberet, quæ ipsemet aut oculis suis conspexisset, aut ab ore ejus cognovisset, aut ex Fratribus ei familiarissimis didicisset, aut denique quæ ita celebri opinione vulgata fuissent, ut iis nulla tergiversatione debeat contradici, ut paßim in Prologo & in ipsis Actis sæpius indicatur. Vitam hanc habuit Laurentius Surius, [edita contracta a Surio,] & stylo paßim mutato edidit ita contractam, ut integra subinde capita omiserit, & miraculorum ejus vix quartam partem attigerit. Quare Vitam hanc recensere, & uberioribus notationibus illustratam edere studuit Ioannes Chrysostomus Vander-Sterre, [integra a Chrys. Vander-Sterre,] Ordinis Præmonstratensis anno MDCXXVII Antverpiæ Prior, postmodum Abbas & studiis nostris de Vitis Sanctorum addictus: cui in ea dignitate successerunt Norbertus van Couwerven & Macarius Simeomo: quorum utrique aliquam præfationem inscripsimus in Actis Sanctorum Februarij & Martij, testati eorum benevolum animum in studiis nostris promovendis. Constat autem Vita hæc duplici tractatu, cujus prior solum attingit ea, [constat duplici tractatu:] quæ a prima pueritia usque ad ipsam senectutem sive ultimum vitæ annum feliciter fuerunt peracta. Alter vero tractatus post brevem totius vitæ anacephalæosin, mortem beati viri, ac corporis translationem & plurima quibus Deus ipsum decoravit, miracula complectitur. Conscriptus autem posterior tractatus videtur, antequam prolixior Vita, in priore tractatu contenta, concinnaretur, aut certe vulgaretur. Porro auctor ad posteriorem tractatum ita præfatur: Ea quæ vel ipse vidi, vel ab his qui viderunt & vere sciverunt veraciter intellexi, præsenti schedulæ, quantum brevitas temporis permisit, fideliter annotavi, omissis plurimis, quæ in alio opusculo (si tu summe Opifex annueris) plenius, lucidius, dulciusque tractabo. Hæc Auctor, qui sub finem, dictum posteriorem tractatum refectiunculam prandii compellat, & cœnam delicatioribus ferculis pleniorem, in qua hæc & alia tam facta quam fienda plenius rescribentur, promittit, quod præstitit in priore tractatu, quem præmitti debere ordo historicus suadet.

[3] Nomen suum Auctor nusquam prodit: innuitur in tractatu posteriore num. 8 aliquid de sacrista Steinfeldensi, [num auctor ejus sacrista,] qui ad phreneticum accessit, & addixit eum per merita Sancti a Deo liberandum; additurque, qui & hoc scripsit. Verum hoc unicum phrenetici sanati videtur intelligi miraculum, quod scripto aut jussus aut sua sponte obtulerit auctori vitæ, [saltem vir eximiæ sanctitatis,] quem fuisse inter Steinfeldenses Canonicos virum eximiæ auctoritatis indicant interpositæ sæpius admonitiones ad suos, pro majore morum & vitæ religiosæ reformatione, & potißimum id confirmat venerabilis Elisabethæ sanctimonalis Cisterciensis commendatio num. 39 relata, qua commonet diligenter scriptorem (postquam ab hoc fuisset, præsente B. Iosepho, extrema unctione munita) ut omnibus modis cavere studeat, ne ipsum verbo aut facto aliquando conturbet: infirmitati ejus misericorditer condescendat, & in omnibus, quibus possit, ferat subsidium. Surius suspicatur fuisse Abbatem aut alium Steinfeldensium Superiorem. [num Abbas aut Superior?] Surii opinionem amplectuntur Petrus Cratepolius in tractatu de Sanctis Germaniæ, Zaccharias Lippelous, aut certe Cornelius Grasius in Selectis Vitis Sanctorum ad XXIV Maij, & memoratus Vander-Sterren in suis annotationibus ad hanc Vitam: quam asserit se ex antiquo Ms. codice cœnobii Steinfeldensis fideliter depromptam edidisse, [ex quibus Mss. edita?] at posteriorem tractatum contulisse cum alio Ms. cœnobii Marchtallensis, in diœcesi Constantiensi & circaria Suevica siti, ab Andrea Binder ejusdem loci Priore submisso. Addit in codice Ms. præfixū fuisse a quadringētis annis hunc titulum: Incipit Vita Sancti Joseph, Sacerdotis & Confessoris, Canonici in Steinfeld.

[4] Vitam ejusdem B. Hermanni Iosephi, versibus quos vocant leoninis, sed admodum simplicibus ac rudibus, composuit anno MCCCLVIII VVilhelmus Vressenich, tum Pastoris munere defungens, [Vita alia versibus scripta a Wilhelmo Vressenich,] anno sequente in Abbatem Steinfeldensem electus. Poëmatis initium est ejusmodi:

Agrippinensis Hermanni pauperis ortum

Desinit vero hisce versibus

Sanctorum vere legitur tot nullus habere,
      Ut Joseph, alloquia cū Virgine matre Maria.

Aliam ejusdem Hermanni Vitam per modum dialogi, interloquentibus Magistro & Novitio, [alia Dialo gistica a Rasone Bonovicino,] contexuit Raso Bonus-vicinus, alias Goetgebuer, ex celebri Gandensium ortus familia sacræ Theologiæ Licentiatus Parisiensis, & apud Steinfeldenses Magister novitiorum, mortuus XVIII Octobris anni MDIX; Hanc Vitam Coloniæ impressam, dum adhuc auctor viveret (hoc enim persuadet characterum forma) habuimus ex Bibliotheca Abbatiali S. Michaelis, sed primo ultimoque folio, ubi tempus impreßionis nomenque auctoris forsitan exprimebantur mutilam, ex eaque cum antiquo contextu collata varia, in Annotationes retulimus. Dividitur ipsa in Capitula 31, & monitis brevibus interpolatur, alias multo succinctior priori; cujus prolixitas tædium quibusdam pariens, occasionem illius scribendæ dedit, ut dicitur in prologo: & cap. 11 sic Novitium suum Pater alloquitur: Initio dixi, non me velle nova cudere, (nec enim possum, nec volo) sed ex his quæ diffusius scripta de illo reperi, quantum possem, te & illius exemplis & meis verbis ad tam sanctissimam illius vitam illicere. Nomen Rasonis, ut Vitæ a Surio editæ anctoris, perperam excusum est apud Franciscum Haræum, in suo de Vitis Sanctorum compendio, Autbertum Miræum in Fastis Belgicis & Burgundicis, Heribertum Rosweidum in Legendario Belgico, & alios: quod hic monuisse sufficit. Præter auctores jam laudatos, [alia metrica a Petro de Waghenaer,] B. Hermanni-Joseph Canonici & Presbyteri Steinfeldensis Vitam metricam panxit & Alexandro VII Pontifici maximo dicavit Petrus de VVaghenaer, ejusdem Ordinis Præmonstratensis apud Furnenses in Flandria Canonicus: qui sub finem subjunxit, [cum Syllabo auctorū qui de eo agunt.] Syllabum septuaginta duorum auctorum, diversorum ordinum, statuum, nationum, pietate, eruditione & scriptis celebrium, qui pro concione & calamo, vel in Martyrologiis, Fastis, Hagiologiis, Natalibus, Historiis, Commentariis & Asceticis libellis, per quinque secula, testimonium reddiderunt famæ sanctitatis B. Hermanni Joseph. Inter hos LXXII auctores, suis nominibus exprimuntur viginti sex illustres Scriptores Societatis Iesu, inter quos eminent Petrus Canisius, Iacobus Alvarez de Paz, Matthæus Raderus, Cornelius a Lapide, Hermannus Crumbach, Paulus Barry, Hieremias Drexelius, Nicolaus Lancicius, Antonius Balinghem, aliique, quorum tractatus, in quibus de B. Hermanno Iosepho agunt, a dicto VVaghenaer indicantur. Alii hujus beati viri vitam in alia idiomata transtulerunt, quam Gallicam reddidit Petrus Boreus, Abbatiæ S. Ioannis apud Ambianenses Canonicus: Italicam edidit Cornelius Hanegravius Præses collegii Præmonstratensis Romæ: Belgice Gaspar Tsandoel, Tungerloensis cœnobii Canonicus, æque ac prior Denique eamdem Vitam Germanicis rhythmis illustravit Christophorus Pilckmannus, cœnobii Steinfeldensis ante annos L Abbas.

[5] Quæ edidit opuscula B. Hermannus Iosephus, infra in Vita recensentur: [Opuscula a B. Hermanno edita.] ex iis varios rhythmos subjunxit Vitæ Chrysostomus Vander-Sterre, inter quæ Iubilus est, S. Vrsulæ ejusque comitum historiam attinens, qui quomodo compositus aut potius cælitus ei dictatus fuerit narratur in Vita. Duos quoque revelationum libros, de Paßione sive Historia undecim millium Virginum Vrsulanarum, & earum expeditione ac peregrinatione edidit Hermannus Crumbach cum suis annotationibus in S. Vrsula vindicata lib. 7 a pag. 512 ad pag. 654, conatus ex vita præcitata probare lib. 1 cap. 24, & 25 eos compositos fuisse a B. Hermanno Steinfeldensi. Ejus sententiæ favet quod Razo Bonus-vicinus, [an etiam revelationum, Vrsulanarū libri?] postquam narrasset modum quo hymnus Vrsulanus cum suis notis esset compositus a Iosepho, prout habetur in Vita num. 29, dictos Revelationum libros pro indubitatis suscipiens, ante cap. 13 hunc ponit titulum, Multa de virginum sanctarum gestis ei revelantur arcana. Capitis etiam 12 contextum, in his verbis desinentem, Numeros præterea (prædicti scilicet hymni) aptavit virgo Sancta, quæ illi ex Vrsulanis apparuerat, ita ut jam Frater noster notarii verius partes ageret quā dictantis; contextum inquam sic continuat: quæ de suarum genere comitum (& quidem nominatim per singula) de profectione præterea & consummatione antea cognita fuerant nemini, ex hac scilicet Virgine, verissime condidicit, & fidelissime mādavit litteris: quæ hactenus fidelissime in ejus sunt custodita domo. Sed quomodo rem tam illustrem, imo omnibus in Vita relatis illustriorem, aut ignorare potuit auctor Vitæ, aut cognitam vel omnino prætermittere, vel sic attingere obscure, ut non poßit prudenter credit, quod omnino attingere eam voluerit? Esto enim in Tractatu posteriori num 2 mentio fiat revelationum quarumdam in genere, quibus fuerit a sanctis Virginibus consolatus, & quod, cum ad laudem earum historiæ verba cōposuisset; ipsis docentibus & præcinētibus, totius pene historiæ melodiam didicerit: & quædam etiā Virginum, nomina sua ipsi dignatæ fuerint revelare; vix tamen extendi hæc possunt ultra hymnum præcitatum, & proprias lectiones pro Officio divino: nam hæ superiori seculo nomine historiæ designabantur in rubricis Breviariorum, & his solis sua erat aptanda melodia. Plura dicemus XXI Octob.

§. II. Tempus Vitæ B. Hermanni, annus & dies obitus: cultus sacer.

[6] [Habuit revelationem de martyrio S. Engelberti anno 1225.] Temporis, quo vixit B. Hermannus-Ioseph, unicum extat in antiqua Vita testimonium num. 23, ubi agitur de martyrio S. Engelberti Archiepiscopi Coloniensis, illi ante indicato: quod factum est anno Christi MCCXXV. Quam diu deinceps vixerit, nusquam innuitur. In posteriore tractatu dicitur Dominica III Quadragesimæ disceßisse ad monasterium Virginum Cisterciensium, ac feria tertia post Dominicam Palmarum correptus febribus: postea vero, [obiit B. Hermannus feria 5. Paschæ,] cum in quinta feria dierum Paschæ carne solutus, & in sepulcro terræ palustris, naturaliter humente, depositus fuisset, & in tertia dierum Pentecostes exhumatus, corpusculum sacrum fuisse incorruptum. Hæc ibi, ubi nudus character est feriæ quintæ dierum Paschæ, qua carne solutus est: sed quæ feria singulis annis recurrit: & videtur tam dicta feria quinta Paschalis, quam tertia dierum Pentecostes, apud Canonicos Steinfeldensis in aliqua reverētia proximo post obitum ejus seculo permansisse, ob felicem B. Hermanni-Iosephi mortem & corporis in monasterio suo susceptionem ac depositionem. Hinc postmodum controversia exorta est inter auctores, quo die objerit, aliis septimum Aprilis, aliis quartum aut tertium pro obitu sive sepultura aßignantibus.

[7] In vetustissimo obituario cœnobii Hoven Ordinis Cisterciensis, [& secundum plurimos 7 Aprilis,] in quo mortem objisse traditur, annotatum haberi obitum ejus ad VII Idus Aprilis, observat in Notationibus Vander-Sterre, additque in eodem Codice antiquissimo charactere ista haberi: Notum sit omnibus hujus Ecclesiæ filiabus, tam futuris quam præsentibus, quod hi sunt Fratres, quos plena caritate recepimus, & singulari oratione commendatos habemus, Fratres de Valle-Petri, id est Heisterbacenses, de Sigeberg & de Steinfeldt. Scripsit ad nos anno MDCXLIV Hermannus Mylius typographus Coloniensis ista verba: Incidi in diversas imagines B. Hermanni dicti Joseph, Antverpiæ sculptas, quibus addebatur dies IV Aprilis: cum hic in patria antiqua traditio plane sit contraria: quam secutus Surius Vitam ejusdem ad VII Aprilis collocavit. Ego curiosius inquirens egi super hac re cum Prælato Steinfeldensi, qui se primam Aprilis in Hemerologio (in quod omnes dies obitus cujuscumque Fratris ejusdem Conventus referuntur) morte B. Hermanni signatam respondit: imo memoriam ejus illo die Steinfeldiæ hactenus actam & adhuc agi. Vellem sculptores moneri, ut diem illi assignent VII Aprilis aut nullum. Et si quod forte argumentum in contrarium habent, ad majorem laudem Sancti cognominis, libenter diluam. Hæc dictus Hermannus Mylius. Sed centum facile annis ante Surium ad VII Aprilis ista retulit auctor Florarii Ms. Ipso die B. Hermanni monachi & Confessoris. Eodem etiam tempore floruit Hermannus Greven Cartusianus Coloniensis anno MCCCCLXXX vita functus, qui in additionibus ad Vsuardum ista habet: Item in Eyflia monasterio Steinfeldt sanctæ memoriæ Hermanni, qui & Joseph propter simplicitatem dictus est. Quod elogium inseruerunt Canisius Martyrologio Germanico, & Molanus additionibus suis ad Vsuardum sæpius recusis, qui majus encomium texuit in Natalibus Sanctorum Belgii, & Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis, quod studiorum causa in Frisia aliquot anis vixerit. Constantinus Ghinius longo etiam encomio eum celebrat in Natalibus Sanctorum Canonicorum, uti Balinghemius in Kalendario Mariano. Demum Wion & Dorganius eum Martyrologiis Benedictinis inscripserunt, quam ob causam ignoramus, nisi forsan sufficiat, quod in monasterio Cisterciensi diem ultimum objerit. Horum omnium exemplo eum Ferrarius retulit in Catalogo generali. Vitæ ejus compendium ad eumdem VII diem memoratur ab Haræo Latine, a Rosweido Belgice, a Valentino Leuchtio & Francisco Agricola in Vitis Sanctorum Germanice editis. Sequuntur Guillelmus Gazæus & Dionysius Mudtzardt in Historiis Ecclesiasticis Belgil, & plures alii. In horum sententia dicendum foret B. Hermannum Iosephum ex hac vita deceßisse anno MCCXXXIII, quando cyclo Lunæ XVIII & Solis X littera Dominicali B. Pascha incidit in diem III Aprilis, & feria quinta dierum Paschæ in diem VII ejusdem Aprilis: [translatum 24 Maij.] & tertia dierum Pentecostes in XXIV Maij, quo die Translationem corporis celebrant Gelenius in Fastis Agrippinensibus, & Vander Sterre in Natalibus Sanctorum Præmonstratensium; ad quem etiam Vitam ejus ediderunt Lippelous & Grasius Carthusiani.

[8] Alii interim contendunt mortem B. Hermanni-Iosephi incidisse in diem quartum Aprilis, [secundum alios aicitur mortuus 4 Aprilis,] quod asserit Vander-Sterre evidenter declarare duo Steinfeldensis Ecclesiæ Necrologia sive Memoriarum libros, quorum alter a quadringentis annis conscriptus est, in quo collocari Natalem ejus quarta Aprilis significavit illi Petrus Rostius Steinfeldensis Canonicus. Verum huic opponi posset auctoritas Prælati Steinseldensis, asserentis diem VII Aprilis in Hemerologio morte B. Hermanni signatam, & memoriam illius eo die Steinfeldiæ hactenus actam & adhuc agi anno MDCXLIV, ut supra ex litteris Hermanni Mylii diximus. Aliud argumentum desumitur ex Vita Dialogistica Rasonis Bonivicini anno MDXI Coloniæ excusa, in qua cap. 26 traditur objisse anno MCCXXVI, pridie Nonas Aprilis, qui dies Divo Præsuli Ambrosio festus habetur. Hæc Raso, tribus fere seculis B. Hermanno-Iosepho junior. Mortuus est S. Ambrosius pridie Paschatis, ejusque Natalis in ecclesia Mediolanensi rejectus est in feriam quintam post Pascha: ut vel ideo Raso potuerit legisse cultum utriusque in eumdem diem convenire. Num vero S. Ambrosius ex hac vita discesserit IV Aprilis, an potius XVII ejusdem mensis, alias latius sumus discussuri. Præterea indicatus a Rasone dies IV Aprilis anni MCCXXVI nullo modo congruit cum feria quinta Paschali, sed incidisset in Sabbatum ante Dominicam Paßionis, Paschate dein celebrato XIX Aprilis. His non obstantibus recentiores aliqui assumpserunt diem IV Aprilis. Erat Breviarium Præmonstratense Madriti excusum, in cujus Kalendario ad diem VII Aprilis posita esse ista verba, B. Josep-Hermanni duplex, refert Vander-Sterre ex litteris Michaelis Maldonati, [eoque officio Ecclesiastico colitur,] cœnobii Madritensis Supprioris & Congregationis Hispanicæ Procuratoris generalis. Habemus ordinem recitandi officium divinum anno MDCXL & aliis excusum, in quo pro Ordine Canonicorum Præmonstratensium aßignantur ad diem IV Aprilis, ista verba: Joseph Presbyteri & Confessoris Duplex. Quo etiam IV Aprilis iidem Canonici Præmonstratenses in Belgio officio Ecclesiastico celebrarunt memoriam sacram dicti Iosephi, & longo encomio veneratur eumdem idem Vander-Sterre in Natalibus Sanctorum Ordinis Præmonstratensis: & consequenter in suis ad hanc Vitam annotationibus, objisse tradit anno MCCXLI, [& objisset anno 1240] quando cyclo Lunæ VII Solis XVIII littera Dominicali F Pascha celebratum est XXXI Martij, & seria quinta Paschalis incidit in IV diem Aprilis.

[9] Verum quia Molanus, Miræus, Rosweydus & paßim alii B. Hermannum Iosephum obiisse scribunt anno Christi MCCXXXVI, [secundum Gelenium mortuus est 3 Aprilis,] aliam viam inivit Ægidius Gelenius in Fastis Agrippinensibus, & ad diem III Aprilis ista scribit: Eodem die transitus B. Hermanni Coloniensis, cognomento Joseph, de quo die sequenti. Ac dein ad IV Aprilis ista habet: Eodem die festivitas B. Hermanni Coloniensis, Canonici Præmonstratensis in Steinfeldt, [& colitur 4 quo esset sepultus,] ejusdem diœceseos monasterio, ob simplicitatem & singularem erga beatam Virginem Mariam devotionis affectum cognomento Joseph, qui divinitus illuminatus multa corpora Sanctarum Virginum revelavit, & S, Engelberti martyrium prædixit, eumdemque undecim post annis secutus, nempe anno MCCXXXVI, feria quinta post Pascha, & sequenti die IV Aprilis sepultus est. Hæc ibi, sed ita verbis transpositis legenda. Idem Gelenius ad diem VII Aprilis observat, tunc a plerisque natalem ejus recenseri: & consequenter ad diem XXIV Maij ista habet: Translatio B. Hermanni Coloniensis, cognomento Joseph, Canonici & Presbyteri Ordinis Præmonstratensis, ad ecclesiam in Steinfelt diœcesis Coloniensis, ubi in magna veneratione admirandis illustris miraculis hactenus requiescit. Hæc Gelenius & fere ex Chrysostomo Vander-Sterre: qui eadem ad dictum diem XXIV Maij habet, sed in Notationibus ad Vitam hanc, errorem arbitratus, statuit diem XXI Maij, qua Translatio contigisset anno MCCXLI. Verū Gelenius, dum cum aliis statuit objisse anno MCCXXXVI, [an. 1236,] pro Translatione deberet aßignare XX Maij: nam dicto anno bissextili, cyclo Lunæ II, Solis XIII, litteris Dominicalibus F E, Pascha fuit XXX Martij, & feria quinta dierum Paschæ incidit in III Aprilis, & festum Pentecostes in XVIII Maij. Aliorum opiniones non recensemus, quia non observant objisse feria quinta dierum Paschæ, quod tamen ex antiqua Vita certum est; licet sepultura potuerit postridie contigisse, & ad se traxisse annuam festivitatem.

[10] [nobis dies & annus mortis manet dubius.] Omnibus his accurate perpensis, arbitramur quidem annum, mensem & diem, quo B. Hermannus-Ioseph ex hac vita disceßit non posse evidentibus, omnino argumentis approbari: majorem tamen verosimilitudinem stare pro die VII Aprilis, ideoque hæc-ad eum diem luci publicæ damus; data omnibus & singulis plena facultate, ut etiam ad diem IV hujus mensis ipsa retrahant pro majore sua devotione, quandoquidem in aliquibus monasteriis præcipua solennitas de eo tunc celebratur; margini autem sub initium utrumque diem adscribimus, & post annum MCCXXX mortuum esse statuimus: sive illi addendi, tres, aut sex, aut etiam undecim anni sint.

§. 3. Reliquiæ, statuæ & imagines, Acta Romæ pro ejus cultu.

[11] Habet B. Hermannus Ioseph in Steinfelt tumbam elevatam, in qua sacrum ejus corpus requiescit, [Tumba reliquiarum antiqua,] at nescitur quo tempore illud e terra levatum: propter miraculorum autem frequentiam id olim factum esse non dubitamus. Est dicta tumba vetusta, e ligno sculpta, & pulchre depicta; annoque MDIX, [anno 1509 in medio templo collocata:] ab Abbate Ioanne a Monasterio-Eifliæ, a loco sepulturæ ad medium templi translata una cum altari, quod paßim B. Iosephi-Hermanni appellatur, In tabula Sacristiæ ista leguntur: Altarium extra cancellos ferreos tertium, [altare] consecratum est in honorem B. Mariæ Virginis, B. Joseph Confessoris, BB. Petri, Andreæ & Matthiæ Apostolorum, Sanctorumque Dionysii & Nicasii Martyrum atque Pontificum, & B. Catharinæ Virginis, quorum effigies in valvis altaris positæ sunt. Sed hæ valuæ, cum ipsa quam operiunt pictura majori, nunc ad aliud altare translatæ monstrantur: ipsarum vero loco excitatum supra aram prædictam est scriniarii operis haud inelegans pegma, quod aëri ac visui pervium minus impedit prospectum versus chorum. Sepulcro hujusmodi affixum est Epitaphium: [Epitaphium.]

Conditur hac tumba simplex, Joseph, illa colūba,
      Delicium Mariæ, grande decus patriæ.

[12] Prope sepulturæ locum pulchra Beati hujus visitur statua, justam hominis adæquans longitudinem; quæ a dexteris B. Mariæ iconem æque proceram habet. [statua,] Fuit aliqua ejus imago in Germania sculpta, in qua exprimitur habitu suo regulari antiquo, [imago cum clavibus calice & rosis] cui ex zona complures pendent claves, & altera manu calicem tenet, ex quo tres flores ad instar rosarum exurgunt. Vbi per claves munus Sacristæ, quod obivit, videtur intelligi. Dicitur apud Steinfeldenses traditio esse, Deiparam Virginem per ejus cubiculum rosas sparsisse, quas ille calice collegerit. Quidquid sit de ista traditione, cui non multum fidimus, cum ea apparitio in antiquis Actis non habeatur; satis pictoribus videtur fuisse, ut eam imaginem sic effingerent. Mysticas ejus expliationes habet Chrysostomus Vander Sterre: quasi significetur ipsum sub Missæ sacrificio cælesti subinde odore refertum, aut quod soleret Deiparam Virginem appellare rosam. Aliam curavit dictus Vander-Sterre ejusdem Beati offigiem, in qua altero brachio puerulum Iesum devote stringit, altero lilium detinet. Rosweydus in Legendario Belgico inter alios Divos, [alia imago cum puero Iesu, alia cum Deipara Virgine & Angelis.] qui mense Aprili coluntur, B. Hermannum Iosephum curavit sculpi colloquentem cum Deipara Virgine, puerulum Iesum ei offerente. Inter rariores picturas, quæ in templo & oratoriis Sodalitatum Antverpiæ in Domo professa Societatis Iesu visuntur, est in Sodalitate seu Congregatione juvenum aliqua hujus B. Hermanni Iosephi pictura, ab Antonio Van Dyck efformata, in qua dictus Beatus Deiparam Virginem inter duos Angelos apparentem in sponsam accipit, prout ea historia infra in Vita num. 22 explicatur. Voluit Sodales suos hac repræsentatione in amorem Deiparæ Virginis excitare Hermannus Spruit Societatis Iesu Sacerdos, qui tum eam Congregationem dirigebat, postmodum Rector constitutus collegiorum Alostani, Iprensis & Brugensis.

[13] Claudit suas Notationes Vander-Sterre tribus Orationibus, quæ olim de B. Hermanno Iosepho sunt compositæ & recitatæ, ex quibus unam hic damus in Marensi cœnobio repertam, sed pro Steinfeldensibus compositam, quæ est hujusmodi: Deus, [antiqua ratio,] qui B. Hermannum ad monasticæ perfectionis culmen visione mirabili vocare, & gratiæ tuæ præsidiis solidare dignatus es, ut dilectissimi Filii tui Genitrici sub nomine castissimi Joseph desponsari, ejusque stupenda familiaritate per omnem vitam frui mereretur; concede propitius, ut, quem miris virtutibus clarere ac miraculis hoc in loco vigere voluisti, ejus dignissima intercessione adjuvemur, & perpetua in cælestibus, cum Unigenito tuo ejusque Matre sanctissima, beatitudine donemur. Per eumdem Dominum &c.

[14] Notabiles B. Hermanni-Iosephi reliquiæ asservantur Coloniæ in templo Parochiali S. Christophori, [Reliquiæ Coloniæ,] quas illi pia munificentia contulit Norbertus ab Horichem Abbas Steinfeldensis, cujus aula & seminarium Ordinis, parochiali territorio continentur: in qua aula visitur sacellum B. Hermanni Iosephi, in quod ob bellicas irruptiones sacrum ejus corpus, Steinfeldensi in templo diu religiosißime asservatum, prout infra in Processu describitur, delatum postea, ibidem adhuc anno MDCLX adservabatur, quando ab Hermanno Crumbach Societatis Iesu Sacerdote eo ducti sacras has reliquias venerati sumus, oblongæ cistæ inclusas, sed hæc ob absentiam Superioris nobis non fuit aperta. Alias nonnullas ejusdem Beati Reliquias habet Abbatia Parcensis prope Lovanium & Tungerloensis cum sublimi elegantique statua, quam ibidem anno MDCLXIX sumus venerati. Habent etiam Carthusiani Colonienses aliquas, de quibus alibi. Porro totius Corporis sacri destructioni, per ejusmodi Reliquiarum distributiones formidandæ, providens Joannes Roberti, permissione divina monasterii B. Mariæ Floressiensis, [separari imposterum vetitæ.] Ordinis Præmonstratensis, Namurcensis diœcesis, humilis Abbas, nec non Reverendissimi Generalis in Circariis Floressiæ, Flandriæ, Pontivi, & Westphaliæ Vicarius; cum inter cetera Visitationis munia veneratus fuisset sanctissimas Reliquias B. Josephi aliorumque Sanctorum, quæ in ecclesia Steinfeldensi requiescunt & venerantur; easdemque Reliquias invenisset per varias distributiones imminutas, & apparenter per importunas solicitationes diversarum personarum imminuendas, nisi opportuno remedio tantus thesaurus conservaretur; operæ pretium duxit, Abbati Steinfeldensi mandare & inhibere, ne imposterum per ipsum aut alios ex dictis Reliquiis B. Josephi, aut aliorum Sanctorū Sanctarumq; in ista ecclesia requiescentium, aliquibus personis, qualiscumque qualitatis fuerint, distribuat aut distribui sinat, absque expressa licentia dicti Reverendissimi Domini Generalis aut Patris Visitatoris: mandatum desuper confectum signans anno Domini MDCXIX, mensis Februarij die IX.

[15] Quam impense laboratum sit, pro hujus cultu promovendo, ita tradit ad Lectorem Vander Sterre: Ferdinādus II Imperator instātissimis a Sancta Sede Apostolica precibus per Oratorē suum Savelli Principē, & per Illustrissimos ac Reverēdissimos Cardinales, [Intercessio Ferdinandi 2 Imp. ad Pontificem pro ejus cultu & veneratione.] inclytæ Germanicæ nationis Protectores, divinos ac publicos petiit eidë Beatissimo Josepho, olim Hermanno dicto, decerni honores … qui ante annos quadringentos (verba sunt piissimi Cæsaris) ea vitæ morumque integritate ac sanctimonia vixit, ut in omnibus ejus actionibus semper divini quid resplenduerit, ejusque monumentum istic & sacra ossa variis ac novis etiamnum indies miraculis clareant. Hujus viri honorem & gloriam, qua jam pridem inter Beatorum sedes coronatus refulget, cum universus sacer Ordo Præmonstratensis peculiari erga Confratrem suum reverentiæ affectu auctam, & Sanctitatis suæ auctoritate apud mortales propagatam desideret, merito & Nos piissimo ejusdem desiderio libenter annuimus, atque ideo magis suffragamur, quod agnoscamus tot annorum tribulationibus afflictæ & exagitatæ Germaniæ nostræ, atque in ea militantis Ecclesiæ plurimum interesse, ut Sanctorum suorum Tutelarium numerus in cælis augeatur, veneratio amplietur, & honor atque gloria quotidianis augmentis magis magisque in terris inclarescat.

[16] Fuimus in Autumno anni MDCLXVIII Steinfeldiæ, ibique benignißime excepti a Reverendißimo loci illius Abbate D. Ioanne Luckenracht, [Collecta propria in Missa.] ante corpus B. Iosephi ad prædictum altare celebravimus Sacrum, idque de eodem Beato votivum cum propria Collecta, juxta piam omnium Sacerdotum, illuc devotionis causa advenientium, consuetudinem. Est autem hæc Collecta: Deus, qui B. Hermannum Joseph, Confessorem tuum, adeo benedictionibus dulcedinis prævenisti, ut a pueritia creberrimis gloriosæ Virginis Mariæ visitationibus & alloquiis frui, eique per Angelum desponsari mereretur: præsta quæsumus, ut innocentis & sanctæ vitæ ejus vestigiis insistentes, ad cælestem patriam, in qua gloriosus exultat, securi perveniamus. Per Dominum &c. Vidimus ibidem picturas, statuas ceteraque antiquitatis monumenta publicum ac vetustum Beati ejusdem cultum testantia: [processus de ejus antiquo cultu.] de quibus prolixius hic agere supersedemus, infra daturi integrum fere tenorem illius Processus, qui ad probandam sanctitatis famam, pro solenni canonizatione Romæ obtinenda, institutus fuit anno MDCXXVIII: & nobis transcriptus atque transmissus, prædicti Reverendißimi Abbatis beneficio. Claudat igitur hunc prævium Commentarium elegans Sequentia, eidem Beato olim composita, & forsitan aliquando in sacris usurpata; abrogata autem cum reliquis plerisque omnibus Sequentiis, olim apud varios usitatis.

SEQUENTIA DE B. HERMANNO JOSEPH

Gaude felix Agrippina, ���Cunctis reddens debita,
Plāde cohors Norbertina, Sancte Mysta, te laudare
���Deo laudes dicite: Ipse Christus & vocare
Viro Dei, sancto mystæ, ���Est dignatus, lilium:
Joseph sacer dies iste: Diva Virgo tibi favit;
���Sancte hunc traducite, Joseph, sponsum, te vocavit,
Hunc tu mundo genuisti, ���Capellanum, filium:
Ordinique transmisisti Tibi quoque desponsari
���Candido, Colonia: Per Angelos, & portari
Eyffliam hic illustravit, ���A te Jesum voluit:
Et Steinfeldiam ornavit Quantus esses, & quantorum
���Sua sanctimonia. Apud Deum meritorum
Coluit deuote piam ���Angelus edocuit.
Puer innocens Mariam, Ergo digne te laudamus,
���Abstinens a crimine: Tua festa celebramus
Tota vita visitari, ���Digne, te suspicimus:
Adjuvari, informari Deum, qui ad nos te misit,
���Meruit a Virgine. Tibi tantas qui divisit
Summus Pater hunc amavit, ���Dotes, benedicimus.
Et virtutum exornavit Ave Decus Confessorum,
���Tunica polymita, Norma tu Presbyterorum
Fuit simplex, rectus, castus, ���Ubiorum gloria:
Pius, mitis, osor fastus, Tua, noster o Patrone,
Est in benedictione ���Veniamque criminis.
���Merito memoria. Tu exaudi preces, Christe,
Tua intercessione Tuus quas amicus iste
Iram placa, Joseph bone, ���Fundit pro clientibus:
���Irritati Numinis: Ut & servuli nos tui
Loquere pro nobis bona, Cum eo possimus frui
Gratiarum posce dona ���Gaudiis cælestibus, Amen,

VITA Auctore Canonico Steinfeldensi Synchrono.

Hermannus Iosephus, Ordinis Præmonstratensis, Steinfeldiæ in Germania (B.)

BHL Number: 3845, 3847

AUCTORE COÆVO.

TRACTATVS I.
Acta in Vita.

PROLOGUS.

[1] Iesu Christe, qui cum Patre & Spiritu sancto facis mirabilia magna solus, [Auctor Christum Dominū invocat:] sive hæc per Angelorum sive hominum ministeria operari digneris; Vitam mirabilem B. Joseph Fratris nostri, & mortem in conspectu tuo pretiosam, & miracula speciosa quæ propter ejus merita operari dignatus es, scripto cupiens commendare, ad pedes misericordiæ tuæ supplex & devotus accedo: per ejus te, Domine, obsecrans caritatem, ut ejus laudi (quæ vere tua est) benignus aspires, inspires veritatem scribenti: qui ficta laude non indiges, mendacium execraris, & diligis veritatem. Coram tuis enim oculis hoc non timeo protestari, qui es testis in cælo fidelis, [certa & fidæ digna se scribere asserit:] me ex proposito nihil fictum describere; sed ea, quæ a suis familiarissimis, vel ab ejus ore cognovi, vel quæ apud Fratres ita celebri opinione vulgata sunt, ut iis nulla tergiversatione debeat contradici. Sunt tamen paucissima, quæ non a certis relatoribus fide dignis, vel ab ipsius ore fideli mihi facta fuerint manifesta. Ob quam etiam causam me oportet quædam mirifica silentio præterire: quæ licet firmiter credam vera fore tamen quia radicem veritatis non habeo, id est, testes de visu & auditu, [dubia omittere,] scripturæ veritatis nolui pro certis dubia commendare. Ex his extat unum, nostris temporibus valde mirabile: scilicet, [quale est de infante defuncto ad vitam revocato ab eo adhuc puero.] quod infans quidam a matre dormiente oppressus, post compassionem matri lamentanti exhibitam a nostro Joseph, & orationem in ecclesia ab eo fusam ad Dominum Jesum, & ad beatam Matrem ejus, beati adhuc pueri meritis fuerit suscitatus. Quod factum licet fidem difficilem mereatur, non esse tamen incredibile poterit confiteri, qui sequentibus, non dubie veris, fidem voluerit adhibere. Hoc autem dubium ideo præsenti paginæ decrevi non committere; ut cetera non dubia, side tanto firmiori credantur, quanto plus claruerit, quod nullum dubium (quantumcumque ad laudem Fratris nostri posset operari) pro certo scribere dignum duxi. Mira quippe scripturus sum, & quæ apud propriæ laudis amatores, & apud invidos detractores, qui non Dei sed suam gloriam quærunt, quantacumque sint veritate subnixa, vix fidem debeant invenire. Propter quod etiam credo, Dominum Deum ipsum tantis post mortem clarificasse miraculis, [Acta hæc miraculis post mortem patratis confirmantur,] ut vita mirabilis commendetur per miracula facta post mortem: nihilominus quoque, ut per vitam mirabilem, miraculorum factorum post mortem veritas confirmetur. Difficilius enim illis miraculis, post decessum cujuscumque patratis, fides poterit adhiberi, quæ non firmum a vita mirabili præcedenti testimonium sortiuntur. Vita etiam Sanctorum mirabilis non omnino sine periculo prædicatur, quæ post mortem nullis miraculorum testimoniis roboratur. Sunt tamen quidam, & apud Deum & apud homines gloriosi, quorum vel vitæ vel morti miracula defuerunt. Ille autem digne omnes detractores interimit, cujus tam vita quam mors miraculis commendata, sibi invicem suffragantur. Si enim vitæ mirabili non credatur, vel etiam detrahatur; clamat mors miraculosa pro vita: si vero derogetur miraculis mortis pretiosæ, ipsis miraculis vita mirabilis attestatur. Jam nunc igitur, Domine Jesu, Via, Veritas & Vita, tuo scriptori larga benignitate serenus adesto: [suave alloquium ad Iesum,] &, per vitam mirabilem Servi tui, mihi via & dux advenire dignare; ut, intellectu deficientis in me scientiæ serenato, omni veritate subnixus, & mortem pretiosam & vitam laudabilem Servi tui digne valeam explicare. Tui, Domine, dicamus, an nostri? Si verum fatebimur; & tuum illum dicemus, & nostrum. Nam etsi tui solius est servus; (tu enim solus es Dominus, cui omne genu flectitur, & omnis lingua confitetur) noster tamen conservus est, cum quo communem Dominum, te, habemus. Tuus est, Domine Jesu, Joseph noster: quem e cunctis Fratribus præelectum, polymita omnium virtutum tunica & talari singulariter vestivisti, & in exemplum omnibus posuisti; universis quidem mirabilem, imitabilem vero paucis. Noster quoque est, Domine Jesu, tuus Joseph: quem (ut de tua, Domine, bonitate speramus) non solum ob salutem Fratrum suorum & unius familiæ, verum etiam totius Ecclesiæ, de carcere corporis mortis hujus, ad regnum, non jam Ægypti, sed cælestis illius Jerusalem (quam totis toties votis optaverat) transtulisti. Tuus est, Domine Jesu, tuus Joseph; quem a primis infantiæ rudimentis, tibi benedictione speciali singulariter vendicare, & usque in finem fortiter conservare dignatus es. Noster etiam est, Domine Jesu, noster Joseph; quem in terris habuisse Confratrem, cum inter nos viveret quasi unus ex nobis, nunc autem in facie Majestatis tuæ pro nobis propitium gaudemus habere Patronum. Per hujus, Domine Jesu, intercessionem & merita, ad hoc opus manuum mearum respicere, ipsumque dirigere, & tibi sanctificare dignare: ut sicut ille laudes suas, cum nobiscum mortalis adhuc viveret, modis omnibus subterfugit, ut paucis pauca de secretis suis faceret manifesta, semper dicens factis, & etiam verbis aliquando, Secretum meum mihi; secretum meum mihi: (ne si revelaretur indignis, perderet quod habebat; sicut etiam mihi aliquando referebat) ita nunc ejusdem servi tui, in tuta omnino statione locati, laudes & merita tu ipse tuis revelare dignare: ut ille magnificetur per te, & tu, Domine Jesu, magnificeris in illo, qui numquam in se, sed in te magnificari curavit.

Erat Vita hæc distincta Capitulis, sed quibus de erant pro 28 capitibus sua summaria in Ms. Steinfeldensi, quæ Chrysostomus Vander Sterre supplevit. Nos pro capitulis dictis substituimus numeros, & more nostro distinguimus in capita majora, summaria vero lectorum oculo hic subjicimus.
Nascitur Coloniæ Agrippinæ B. Joseph, & in Baptismo Hermannus vocatur.
2 Egregia pueri sancti infantia.
3 Scholis applicatus rara pietate colere incipit Virginem-matrem.
4 Datur Josepho cum puero Jesu ludendi facultas.
5 De Christi ac Matris ejus atque Sanctorum apparitionibus disseritur.
6 Miro modo parvuli Joseph inopiam sublevat Mater misericordiæ.
7 Videt Christum in forma Crucifixi.
8 Duodecimo ætatis anno mundum deserit, ac Steinfeldiæ candido Præmonstrati Ordinis habitu induitur.
9 In Frisiam ad ulteriora studia mittitur.
10 Miro modo capitis ejus scabies curatur.
11 Ministerio Fratrum applicitus a Virgine Matre instruitur.
12 Quanto fervore se in Fratrum servitio exercuerit.
13 Ad Sacristæ officium promotus contemplationi vacat.
14 Exercitiis devotionis admodum deditus longis se vigiliis ac strati duritie affligit.
15 Suavissimo cælitus ad templi ingressum sæpe reficitur odore.
16 Magna ejus erga nomen Virginis Deiparæ reverentia.
17 Videt Angelos in Matutinis Laudibus incensum ministrantes
18 Creberrimis Virginis Matris apparitionibus honoratur.
19 Vocat eum gloriosa Deipara Capellanum suum.
20 Post incisam venam incautius dormienti Joseph Virgo Mater apparet.
21 Deum non sine ratione Sanctorum suorum nomina subinde commutasse.
22 Quomodo Joseph vocatus, ac Beatissimæ Deiparæ Sponsus effectus sit.
23 Puerum Jesum in visione portandum suscipit, ac Josephi nomen ei confirmatur.
24 Quomodo assumpta vetulæ specie B. Virgo Josepho apparuerit.
25 Dentes duo B. Joseph excussi a Virgine Matre mirabiliter restituuntur.
26 Varie a Deo exercetur beatus Joseph.
27 Ab immoderato languore ope Sanctissimæ Virginis relevatur.
28 Sub Festa majora gravius affligi solet; ac mirum in modum divinitus semel confortatur.
29 Quanto amore S. Ursulam & socias Virgines Martyres complexus sit.
30 Magna precum instantia caput unum SS. Virginum obtinuit.
31 Irreverentia cujusdam erga sacras Reliquias divinitus punitur.
32 Quomodo in raptu viderit pulchritudinem creaturarum.
33 Cælitus Beati Engelberti Coloniensis Archiepiscopi cædem prænoscit.
34 Quantos sub Altaris Sacrificio mentis sæpe patiatur excessus.
35 Sub prolixo ipsius Sacrificio cerei non tantum comburebantur, quantum sub alterius breviori.
36 Eximius Josephi erga divina Sacramenta cultus & reverentia
37 Quomodo divinis intentus, qui alias debilis, supra naturam sæpe roboratur.
38 Cujusdam sanctæ Virginis testimonio beati Joseph sanctitas comprobatur.
39 De meritis B. Joseph.
40 De Castitate Joseph.
41 De Humilitate.
42 De Caritate ejus.
43 De Patientia ejus.
44 Quod appellatus fuit Lilium Ecclesiæ.
45 De testimonio alterius virginis Elisabeth.
46 Quod additi sunt vitæ suæ novem anni
47 Quod anima Virginis præsentata fuit ei in Altari.
48 Quod visum est caput ejus ardere.
49 De expositione Cantici canticorum.
50 Quod scribens non est visus a Fratribus.
51 Miro Dei favore, ne in Contemplatione turbetur, sæpe a præsentibus non videtur.
52 Quod apparuit ei Dominus ferens securim in manu sua.
53 Quod languens non indiguit necessitate naturæ.
54 Quod bibit de lagena vacua.
55 Quod prædixit locum sepulturæ.
56 Quod prædixit mortem suam.
57 De tentationibus ejus.
58 De receptione gratiæ quam perdiderat.
59 De præostensa B. Josepho B. Engelberti cæde, ex alio Tractatu testimonium.

CAPUT I.
Ortus, pia educatio, studia, cultus Deiparæ Virginis, & hujus apparitiones.

[1] Habuit igitur B. Joseph locum nativitatis suæ, illam inclytam civitatem Coloniam: [Nascitur Colonia,] in qua parentes illius inter suos concives admodum honesti & divites, quantum ad seculum, commanebant. Post ortum vero illius orta est simul & rei familiaris necessitas; [honestis parentibus:] ut jam necesse foret ipsum infantem (sicut ipso postmodum referente cognovimus) non in deliciis, sed in paupertate nutriri. Genitus autem, cum in Baptismi lavacro regenerationis Sacramentum acciperet, nomen Hermannus accepit: quod in nostra lingua, a Vir honoris sive Vir exercitus dici potest: [Hermannus appellatur,] quæ utraque expositio nominis, ipsi nominato valde convenienter aptatur. Vir enim honoris merito dictus fuit: quem Dominus tamquam diademate gloriæ & honoris, tam in gratuitis quam in naturalibus, coronavit in terris, nunc vero illa inæstimabili gloria & honore beatam illius animam coronat in cælis. [bene ominato nomine:] Nec caret corpusculum sacrum, licet corruptioni subjectum, privilegio honoris sui: ad cujus sepulcrum tot miraculorum beneficia sunt patrata, tanta remedia infirmantibus sunt collata. Digne etiam Vir exercitus dictus fuit: cujus anima, etiam dum adhuc esset fragilitate circumdata corporali, tanto omnium virtutum vallabatur exercitu, ut ei a Sponso suo merito diceretur: Pulchra es & decora, filia Jerusalem, terribilis, ut castrorum acies ordinata: & illud, En, lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt. [Cant. 6.] [Cant. 3.] Ipse enim puerulus, a tempore regenerationis suæ, veri fuit lectulus Salomonis: in quo ipsi Sponso, sacri Baptismi veste candida conservata, sine intermissione placuit desiderabiliter habitare. Ambierunt hunc Sponsi lectulum incessanter sexaginta fortissimi: id est, perfectio operum Decalogi; sive perfecta sanctorum custodia Angelorum, quibus Dominus Sanctum suum in omnibus viis suis custodire mandavit.

[2] Electus itaque Dei puer, quem elegit, & super quem posuit Spiritum suum, in infantia teneriore sub paupertate nutritus, [pie & modeste educatus,] didicit jam tunc nulli animum subdere voluptati; sed subdi parentibus & quibusque majoribus cum metu & reverentia, & cum coævulis suis societate benigna & sociali benignitate connecti. Nulla illi protervia vultus, & verborum blasphemia, & inordinata omnium membrorum disjectio, quæ plerosque infantium nostri temporis maculare consueverunt; sed vultus omnino serenus, oculique blandissimi, & qui, quid intus contineretur in corde, lætificis quibusdam scintillulis emicantibus demonstrarent. Habuit sane hanc gratiam usque ad finem vitæ mortalis; ut siquando sine invidia videretur, tam vultus illius, quam oculi omnimodis columbini, & spiritualis lætitiæ plenitudinem in se ostenderent, & in ipsum intendentibus ministrarent. Oris custodiam ita ab ineuntis ætatis tempore studuit conservare, [in lingua non offendit.] ut neque nos, qui cum ipso una in domo pariter habitare consuevimus, verbum jactantiæ aut contumeliæ, aut opprobrii vel maledictionis in quemquam, aut turpiloquii aut scurrilitatis alicujus, multo minus detractionis aut mendacii, audiverimus aliquando. Nonnumquam tamen (ne esse super hominem videretur omnino) ad dissimulandum quod erat, cunctis se socialem exhibuit; & jocis blandissimis, quibus seipsum deprimeret & alios in lætitiam erigeret, utebatur. Sed quia in hæc quadam præoccupatione dilapsi sumus, jam nunc ad illius infantiæ rudimenta manum simul & animum advertamus.

[3] [inter studia litterarum] Septennii tempus cum puer Domini attigisset, studiis est applicitus litterarum: ad quas pro possibilitate puerilis ingenii capiendas, Dei docibilis satis habilitatus est. Mox mirum in modum divino Spiritu inspiratus, totus ad Dei servitium puerulus est conversus: & ceteris conscholaribus suis (sicut moris est) festivis diebus ludentibus, hic se ab eorum consortio segregabat, [pie veneratur imaginem Deiparæ,] & b monasterium B. Mariæ Virginis & Dei Genitricis ingressus, ante illius imaginem, formam Jesu in sinu gerentem, constare consuevit; & modo cum imagine Matris, modo cum Filii, tamquam cum vivis, columbinæ simplicitatis puerulus, loquebatur c: & siquid forte manu gerebat panis aut fructuum, (ut pueris est consuetum) nunc Matri, nunc Filio porrigebat. Opinata valde est, & a suis familiaribus nobis tradita, res miranda, quam loquar. Stetit aliquando (sicut sibi morem fecerat) ante iconem beatæ Virginis puer sanctus, & pomum quod tulit, [& eidem pomū offerte] illi cum magna instantia & devotione præbebat. Et ecce, benigna Mater, ut devotionem pueri commendaret, & ne sibi devotum contristaret infantem, imaginis manum extendit, & porrectum sibi munusculum de manu pueri gratanter accepit. O vere beata pueri innocentis infantia, quæ tam tempestivis revelationibus meruit consolari! Quid torqueris, o invidia? Expecta paululum, & rumperis. Magis vero convertere, & sanare; ut cum caritate hunc puerum nostrum possis inspicere, & dicere cum his, qui tantum principium cum gaudio admirantur: Quis putas puer iste erit? in quo non dubie manus Domini operatur.

[4] Uberiori gaudio Mater gaudii tantum gaudium multiplicare dignata est, crebrioribus de cetero & manifestioribus revelationibus suo se puero manifestans. Cum igitur die quadam (sicut consueuerat) se cum ludentibus non commiscens, puerulus monasterium introiisset, vidit juxta pulpitum, quod in medio ecclesiæ situm est, in eminenti quadam via, in specie viventis virginis, beatam Virginem, [a qua sibi apparente cū Iesu & Ioanne Euangelista] virginum Reginam, & cum ea custodem ipsius Virginis Joannem Euangelistam; & coram Matre puerum Jesum, se cum Joanne quasi quibusdam puerilibus lusibus exercentem. Et dum staret puer noster, mentem & oculos in eos cum delectabili admiratione & admirabili delectatione defigens, vocavit eum nutu manus & voce Mater benigna, puerum proprio nomine familiariter sic appellans: Hermanne, [invitatur ut accedat:] adscende ad nos. At puer, Quomodo, inquit, adscendere potero, cum chorus sit clausus, & scalam, per quam adscendam, non habeam? Cui beata Mater; Tenta, ait, si quo modo possis: quia te juvabo, [eaque manū porrigente ascendit] porrigens tibi manum. Paruit puer: & dum non prævaleret; benigna Matre manum sibi porrigente, adscendit ad illos. Solebat autem familiaribus hoc narrare, quod dum niteretur adscendere, clavi unius ferrei, qui ad munimentum Chori affixus erat, sensibilem quidem, sed non visibilem, juxta locum cordis, fixuram accepit: [accepta prope cor fixura;] quam etiam multis postea temporibus cum dolore portavit: dixitque, fixuram illam fuisse præsagium multarum tribulationum & dolorum, quos postea, tamquam crucem suam, quotidie usque in finem vitæ suæ portavit. Semper enim (sicut postea refram, Domino adjuvante) cum profecisset in virum, tribulationibus corporis vel doloribus cordis, vir miræ innocentiæ vexabatur. Cū vero in pulpitū adjutorio beatæ Matris superius adscendisset; ipsa monente, puero nostro cum puero Jesu data est ludendi facultas: [& colludit puero Iesu,] beata Matre sedente, & ludos pueriles familiariter inspectante. Et cum in tam mirabili delectatione aliqua pars diei transacta fuisset; appropinquante Officio vespertino, puer, ea quæ juvante & jubente adscenderat, etiam tunc ministrante, descendit, eamdem consolationem eodem in loco sæpius accepturus.

[5] Solent d a legentibus, in his factis puerilibus, non pueriles quæstiones moveri: quas quidem tangere, non autem solvere decrevi: quia me fateor ignorare, & velle doceri potius quam docere. Quærunt autem, quomodo Dominus Jesus, [qua id forma apparitionis potuerit contigisse.] qui sine dubio in ea carne, quam assumpsit de Virgine, abiit in cælum; sive etiam, quo modo eadem beata Virgo, de qua præsumitur quod ipsa quoque cum corpore fit assumpta; soleant hominibus apparere: videlicet, utrum in eadem carne, quam habent, an tantum in anima: & an anima tunc a corpore separetur: vel quomodo maneat in corpore in cælo; & tamen nobis sine corpore illo, vel etiam cum quo corpore appareat: an aliquis Angelorum pro ipsis appareat, quod etiam quæritur de animabus Sanctorum, quorum corpora sunt in pulverem resoluta. Hæc autem quocumque modo, mihi incognito, fiant; quod tamen fiant, salva fide Christiana, cognosco. Nec enim dubium jam est, Dominum Jesum, post adscensionem suam, & beato Petro & Paulo apparuisse & aliis multis, quod testimonio Scripturæ poterit confirmari. Quod quidem de Deo non est difficile ad credendum: cujus Divinitas intra omnia est, sed non inclusa: extra omnia, sed non exclusa: quæ etiam sine humanitate assumpta, per ministerium creaturarum suarum, quocumque modo vult, potest se hominibus revelare. De beata autem Virgine Maria (si cum corpore simul assumpta est) & de animabus aliorum Sanctorum, vel etiam damnatorum, mihi magis incognitum est, quo modo revelentur: quod tamen revelentur, usus Ecclesiæ jam recepit. Scriptum est enim, & legitur in Ecclesiis, & in publico recitatur, ipsam apparuisse e Theophilo & aliis quibusdam: Christum quoque, cum discipulorum numero, apparuisse B. Joanni Euangelistæ, de seculo migraturo. B. Gregorius quoque refert, beatos Martyres Joannem & Paulum cuidam apparuisse matronæ, & pro oblationibus suis illi gratias reddidisse: & a nonnullis Sanctorum visæ sunt etiam animæ damnatorum. [Horat. 1, I Serm.] Exercitent se in istis,

Ingenium quibus est, & mens divinior, atq; os
Magna sonaturum:

sufficiat mihi & lectoribus meis, rei veritatem tenere, etsi eam non possumus comprehendere ratione: quæ certe nonnulla est; licet mihi adhuc forte non fuerit manifesta.

[6] Cum die quadam, secundum consuetudinem suam, ecclesiam beatæ Virginis puer Domini introiisset, & in asperitate brumali nudis incederet pedibus; [Deipara alloquente & monstrante] videns puerum Mater misericordiæ, in tanto frigore corporali, a cordis fervidi devotione minime tepuisse; consueta sibi misericordia mota est. Et advocans parvulum, statuto coram facie sua ait: Quare in tanto frigore nudis incedis pedibus? Respondit puer: Non habeo calceos. Sciens autem beata Mater, parentes pueri rei familiaris inopia laborare, dixit illi: Vade ad f lapidem illum (& lapidem digito demonstravit) & sub eo quatuor denarios invenies, [invenit pecuniam pro calceis] quos tolles, & cum eis tibi calceos facies comparari. Credidit puer fidelis, & paruit jussis: & sicut fuerat demonstratum inveniens, ad altricem suam, beatam Matrem, rediit cum denariis lætabundus. At illa subjecit: Quotiescumque aliquo indigueris; calceis, tabulis, aut stylis, aut aliis necessariis; ad locum accedes eumdem, [& aliis rebus necessariis.] & invenies denarios, quibus tua necessitas sublevetur. Quis hæc referre, scribere, credereve præsumeret; si non paucis diebus ante mortem suam, pia calliditate inductus a nobis, hæc nobis confessione propria prodidisset? Gratias tibi Domine Jesu Christe; quod hæc ex confessione beati oris illius me noscere voluisti. Hac inaudita & tam mirabili veritate constante; quid erit, quod de te credi non possit, o beatissime parvulorum? Sed non minus mirandum reputo, quod subscribo. Non diu latuit alios pueros, ubi puer purissimus toties sibi necessaria reperiret, & ad locum accedentes eumdem, diuque quærentes, nihil talium poterant invenire; haud dubium, quod eos a tali solatio magna meritorum distantia & prærogativa specialis gratiæ separaret.

[7] Revelavit se post hæc puero suo, nostro Samueli, ipse Dominus Jesus, non in forma pueri, sed in specie Crucifixi, revelavit autem sic. Contigit in civitate Colonia nonnulla domorum mœnia incendio conflagrare, ubi puer Domini vicinus tunc temporis habitabat. Ruentibus multis, ut, si possent, sedarent incendium; [in incendio publico] vel (sicut moris est) saltem inspicerent; beatus puer etiam inter alios festinus accurrit. Et ecce, mirum in modum in medio incendii g Basilica quædam stabat: quæ licet undique ignibus premeretur, protectione divina permansit inusta. [videt ecclesiam a Christo crucifix super eam apparente conservari.] Admirantibus cunctis, & miraculum sibi invicem demonstrantibus, puer admirabilis cœpit hæc cum ceteris admirari: cumque Basilicam diligentius admirando respiceret, ecce, apparuit illi Dominus Jesus in specie Crucifixi, stans in una parte summitatis Basilicæ non ardentis. Sensit & intellexit puer sensatus, illam partem Basilicæ, propter præsentiam Crucifixi, non ardere. Sed rursus pueriliter est dubitare permissus, ut mirabilibus mirabiliora succederent, quare in aliis Ecclesiæ partibus, in quibus formam Crucifixi non vidit, non posset incendium dominari. Et cum omnes Ecclesiæ partes curiosius circuiret: quocumque se vertebat, eamdem speciem Crucifixi, in omnibus partibus contra se stare prospexit, & domum propriam ab incendio defensantem. Mirabatur sane tunc corporaliter fieri, quod etiam spiritualiter multo potius fieri postmodum est expertus: videlicet, fidem & memoriam, & maxime imitationem vitæ Domini crucifixi, contra omnia vitiorum incentiva valere, ut vere posset dicere cum Psalmista: Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me Domine; & super inimicos meos extendes manum tuam, & salvabit me dextera tua. [Psal. 137]

ANNOTATA.

a Germanis transposita aspiratione, Ehr significat honorem; Her, exercitum; Man, virum.

b Vressenich dicit ingressum Ecclesiam, quæ dicitur Alta. Vander-Sterre conjicit esse monasterium sive Ecclesiam B. Mariæ in Capitolio: & plures ecclesias B. Mariæ enumerat: quod pluribus præstat Gelenius in Sacrario urbis Coloniensis.

c Addit Razo Plus dico: pia quadam audentia tentare cœpit, num quod puer Jesus tenebat, e manibus ejus posset evellere.

d Quæ hoc numero seu capitulo habentur, ut superflua sunt omissa a Surio. De Apparitionibus divinis luculenter disseruit Petrus Thyræus. Sed & Alvarez de Pas tomo 3 Operum spiritualium lib. 5 par. 3 cap. 10 tria genera apparitionum recenset. Quæ aliaque pluribus deducit Vander-Sterre.

e De S. Theophilo Vice-Domino & apparitionibus illi factis egimus 4 Febru. De aliis hic indicatis agendum erit 27 Decemb. & 26 Iunij.

f Raderus par. 2 Viridarii sacri cap. 5 hæc aliter narrat: quasi B. Hermannus, suggerente matre sua, petiisset a Deipara pro se & matre sua epulum & victum, & jussus esset significare matri suæ, conditum esse aurum sub lare domestico: quo reperto mater inde familiam aluisset.

g Razo Sacellum appellat.

CAPUT II.
Ingressus in Ordinem Præmonstratensem: studia, ministerium refectorii.

[8] In tantis revelationum consolationibus infantia teneriore decursa, quæ ex plurima multitudine ad nostram notitiam pervenerunt paucissimæ, statim ut potuit persentire, quid esset; benedictionem dulcedinis, qua præventus erat a Domino, indiciis evidentibus puer Domini declarare studebat. Et cum jam circiter duodecimum ætatis annum ageret; [Anno ætatis duodecimo] relicta lata & spatiosa via sinistri lateris, quæ multitudinem hominum per eam gradientem deducit ad mortem; arctam & angustam viam dexteræ, per quam graditur paucitas salvandorum, fortiter concupivit. Jam enim totum mundum pessimarum cupiditatum incendio conflagrare conspexit, & solos illos a mortiferis æstibus posse salvari, qui sub salutares alas confugerent Crucifixi: sicut sibi per salvatam, protegente Crucifixo, Basilicam corporaliter fuerat demonstratum. Sapienter ergo breviterque decrevit, mundus adhuc mundum immundum relinquere, & inconfusus recedere de medio Babylonis. Apposuit igitur gratiam concomitantem Dominus, qui gratis dederat gratiam prævenientem, & gratiam perficientem daturus erat: [confert se ad cœnobium Steinfeldēse Ord Præmonstratēsis:] &, per quosdam notos suos, illum itinere prospero in ecclesiam Steinfeldt, Coloniensis Diœcesis, Ordinis Præmonstratensis, perduxit. Benedictus Dominus Deus salutarium nostrorum die quotidie: qui tanto puero prosperum fecit iter, ut ad domum nostram in nomine Domini perveniret. [Psalm. 67.] Cumque ibidem aliquo tempore moraretur, antequam habitu monastico vestiretur; contigit Dedicationem capellæ S. Michaelis Archangeli advenire. Habet autem idem Archangelus capellam in ecclesia Steinfeldiensi, [ex capella S. Michaëlis,] in eminenti loco, super testudinem, in parte Occidentis sitam: cujus Occidentalis murus, tunc temporis pro quadam necessitate fuerat in modum januæ patefactus. [in visione intuitus flammas erūpere] Stante itaque puero Angelico in prospectu capellæ beati Archangeli, vidit per prædictam januam muri Occidentalis, quamdam flammam tantæ quantitatis erumpere, cum tanto impetu & violentia, ut totum monasterium intrinsecus timeret incendio jam consumi. Jam jamque clamaturus erat, & opem ferri ardenti monasterio petiturus; sed repressus puerili pudore & humilitatis verecundia (qua usque ad finem vitæ, etiam super ipsum sexum femineum, moderabatur in omnibus) vel potius ipsum gratia interiore docente, silentio se continere decrevit, donec rei exitum comprobaret; quoniam omnes circum astantes vel non videre, vel dissimulare, nimium mirabatur. [ad suscipiendum candidum habitū succenditur,] Ipse autem ignis, mirabiliter visi, alium non vidit effectum, nisi quod ad suscipiendum Religionis habitum novo & tam valido succendebatur affectu, ut se a susceptione illius, præ dulcedine flammæ & flamma dulcedinis, quam intus acceperat medullitus, gravissime contineret. Jam enim & ipse totus in quemdam ignem Divinum conversus erat, ut illi in habitu Angelico ministraret, qui facit Angelos suos spiritus, & ministros suos ignem urentem: quorum ministerio, in sua festivitate in ignis visione apparentium, Angelum nostrum credo tam valide fuisse succensum; ut agnosceret illum ignem spiritualem fuisse, qui non corpora sed spiritum succendisset.

[9] [habitu suscepto,] Suscepto tandum, secundum desiderium suum, niveo sacræ Religionis amictu; cœpit puer religiosus, tam apud Deum quam apud homines proficere sapientia & ætate: & quia nondum annos discretionis attigerat, ante quos in monasterio illo pueri ad Religionis habitum a recipi non solebant, missus est in b Frisiam cum aliis coævulis suis, & ut ætatis scandalum tolleretur, & ut in scholis proficeret in doctrina. [missus in Frisiam, ad studia perficienda in doctrina & pietate proficit:] Profecit itaque super omnes coætaneos suos, tam in scientia, quam in moribus: ita ut se doctorem minoribus, & Angelum sociis exhiberet. Nihil vitiorum in illo, quo illud genus hominum (scholares dico) implicari videtur (videlicet, insolentia, mendacium, inobedientia, simulationes, rixæ, contumeliæ, lacerationes, [vitia evitat:] & verbera, verborum scurrilitas, sed & cordis gravitas ad doctrinam) inerat: magis autem quadam spirituali alacritate perfusus, ad discendum promptus, ad quælibet injuncta obediens, ita mirabiliter coætaneis suis morem gerebat; ut & apud illos specialem favorem, & apud Deum gratiam mereretur. Tum vero in nomine Domini Jesu miro succensus affectu, nihil illi in omni doctrina libebat audire, quod non salutare nomen Domini resonaret Quoties more puerorum fabulas poëtarum vel discere jubebatur vel legere, non sustinuit patienter: imo & ipsos se docentes, super quos jam intus spirituali unctione docente profecerat, reprehendit; asserens, [nec fert fabulas poëtarum:] quod Deo vero contumeliam irrogarent, falsorum deorum nomina in poëtarum libris etiam recitando. Solebatque nobis postmodum de quibusdam magistris suis, qui ceteris religione præminere videbantur, narrare: se non sufficere admirari, quod viri religiosi in scriptis possent poëticis delectari; cum tanta sint scripta, veritate subnixa, per quæ ad Dei possit notitiam perveniri. Quis enim nisi stultus quærat lilium inter spinas, unde sine punctionibus non possit abstrahi, quod facilius & utilius sine læsione possit acquiri? Nominare Jovem omnipotentem, Junoni nomen divinitatis attribuere, jurare per Herculem & per Castorem, quibuscumque falsitatibus delectari, spinæ sunt, & lacerant animam, quibus puer Domini animæ suæ temerari noluit puritatem, qui jam in solo & vero Deo didicerat delectari.

[10] Tango rem breviter, non perfunctorie transeundam, sed magna animi consideratione pensandam: quantam enim curam de pueri sui puritate Pater misericordiarum gesserit, in hac re liquido apparebit. Contraxerat aliquando puer beatus, a patre & matre derelictus, [laborans enormi capitis scabie] sed a Domino assumptus, tantam capitis scabiem, ut inter conscholares suos non posset sine verecundia comparere. Erant enim ei molesti, & deridebant eum (sicut esse solet illud genus hominum inquietum) & puer, licet patiens & quietus, ad quotidianas subsannationes animo tabescebat, & rubore verecundiæ urebatur. Vidit itaque Dominus continuam afflictionem tam mentis quam corporis, sibi pauperis derelicti, & mirabiliter in adjutorium pupilli fidelis adjutor intendit: nam nocte quadam, cum corpusculum sopori dedisset, sensit leniter quoddam animal (nescio an reptile seu volatile) advenire, & rostro suo cum tanta cautela totam illam purulentam scabiem amputare, [miraculose per visum sanatur:] ut nihil de ea residui remaneret, & puer Domini in illa corrosione nihil molestiæ sustineret. Secuta est e vestigio totius capitis integritas & puritas indilata: c ita ut, cum sequenti die ad conscholares intrasset, omnibus inopinata in eo sanitas appareret: & quia res tam manifesta celari non poterat, irruunt ad puerum sigillatim, & causam tam subitæ sanitatis inquirunt. Aperuit ille, quantum potuit, quod factum fuerat, simplicitate consueta: sed corde exhibitam sibi Domini misericordiam collaudabat. Vere Dominus memor dictorum, quæ per Prophetam locutus est: Tu, Domine, laborem & dolorem consideras: tibi enim derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor. [Psal. 9.] Et interum: Ego autem mendicus sum & pauper: Dominus solicitus est mei. [Psal. 39.]

[11] Verum ubi, post profectum scientiæ & morum, puer Domini a Frisia ad propriam ecclesiam est reversus; [reversus Steinfeldiā,] ad serviendum Fratribus in refectorio cum Fratre alio, se majore, est aliquando deputatus. Quod officium licet devotus impleret; [ministerio refectorii deputatus,] tristabatur tamen non modicum, quod præ corporali labore continuo non potuit consuetis & debitis orationibus, lectioni ac contemplationi vacare. Doluit enim auferri a se partem optimam, quam jamdudum elegerat: [dolet tempus orationi dādum deesse,] videlicet, aut sedere ad pedes humanitatis tuæ, Domine Jesu; aut audire verbum tuum, quod & ore & exemplis nobis ministrare dignatus es; aut assumptis alis columbæ, cum illis quatuor animalibus, ad Divinitatis tuæ faciem subvolare, gustareque & videre tuam, Domine, suavitatem: quam illi profecto perfectius percipere consueverunt, qui actu fuerint minorati. Sensit hoc puer; qui jam in adolescentiæ processerat pubertatem: & ægre a speciosæ Rachelis avellebatur amplexu. [a Deipara apparente,] Videns igitur Mater misericordiæ, adoptatum sibi filium, pro caussis hujusmodi graviter animo tabescentem, suam illi præsentiam exhibere curavit: & consueta illi suavitate blandita, quomodo se haberet, sciscitata est. At ille, se competenter habere respondens, hoc uno se asseruit valde gravari: quod quotidianis gravatus laboribus, orationibus consuetis vacare non posset; & præcipue illis, quas secundum Ordinis constituta deberet. Sentiens pia Mater, adolescentem zelum quidem bonum habere, sed non secundum scientiam; brevi quidem, sed eximia illum sententia sic instruxit: [docetur in caritate Fratribus servire:] Scias, inquit, nullum majus debitum te debere, quam ut in caritate servias Fratribus tuis. Dixit, & fecit intelligere docibilem adolescentem, quod dixerat: ut deposita timoris sarcina, Fratribus de cetero cum securitate serviret. Necessarium reor murmuratores in hoc præsenti sermone moneri, qui ad omne officium sibi injunctum remurmurant & oblatrant; & cum convenientes excusationes suæ pigritiæ, & (quod periculosius est) inobedientiæ invenire non possunt, in injunctis officiis sua se prætendunt devotione fraudari. Cuncta pene monasteria talibus querimoniis sunt repleta: in tantum ut vita Prælatorum (quibus incumbit de singulis officiis ordinare) per tales ad amaritudinem perducatur. Audiant utinam, utinam & exaudiant, Matris Domini Jesu plenum auctoritate responsum: nullum magis debitum se debere, quam Fratribus cum caritate servire. Sciant etiam, tale servitium debito sibi præmio minime cariturum; cum servorum bonorum, fidelium, & non pigrorum, remunerator advenerit Christus Jesus, qui servum pigrum, a bono torpentem opere, pro sola pigritia condemnabit. Timeas, o Frater, quicumque [talis es], pigri te servi, & talentum sibi creditum nolentis expendere, sententia condemnandum; si cor ad meditandum, linguam ad corrigendum, vocem ad cantandum alacriter & legendum, manus ad operandum, pedes ad ambulandum, in injunctis tibi officiis nolueris exercere: semper habens in mente, talentum esse Domini tibi creditum; quidquid in omnibus animæ viribus, quidquid in omnibus membris corporis, tibi a Domino, districto judice, est collatum.

[12] Sacræ Matris colloquiis & monitis adolescens docibilis confortatus, cœpit secum altiori tractare consilio, [exemplo humillini Iesu proposito] cujus in hoc servitio formam videretur habere: & occurrit animo ejus (sicut ipse nobis in gaudio spiritali narrare solebat) ille summus & humillimus suorum servus servorum, Dominus Jesus: qui ut se servum ostenderet, servitium suum & verbis pariter & exemplis ostendit. Et verbis quidem: Quis, inquit, major est? qui ministrat, an qui recumbit? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat: Filius enim hominis venit, non ministrari, sed ministrare. [Lucæ 22., Matth. 20.] Docuit hæc verbis Christus Dominus: sed & humillimis hæc implevit exemplis. In tantum enim se inclinavit Dominus Majestatis, ut servorum suorum pedes lavaret, coram illis etiam corpore inclinatus, & extergeret linteo, quo erat præcinctus d. [Joan. 13.] Tanti Domini, servientis servis suis, formam se gerere humilis Frater noster, serviens Fratribus suis, semper in corde gerebat: ex quo tanta se sensit alacritate portari, ut quotiescumque tale Fratribus servitium exhibebat, [summa alacritate aliis seruit:] non se ire aut currere, sed potius volitare putaret, nimirum animi levitate in levitatem corporis transeunte. Magna distantia beati Fratris hujus a plerisque Fratribus, qui vel superbia eriguntur, vel gravantur acedia, ne in spiritalem lætitiam erigantur, vel humiliter inclinentur ut Deo ministrent in Fratribus, & Fratribus propter Deum. Discant exemplo præsenti, non solum sine murmure, verum etiam humiliter & alacriter Fratribus ministerium exhibere: & discant glorificare Deum & Dominum Jesum, cujus ministrantis figuram in corde & corpore suo portant: videantque nihilominus, quantam minister noster ex ministerio suo fuerit gratiam consecutus. Nam Domini Jesu (cujus se formam gerere recognovit & sensit) gratia debriatus, & spirituali satietate refectus, multo tempore, famis & sitis corporalis detrimenta non sensit; ita ut ultra quam credi possit, abstinentiam protelaret, pia fraude circumveniens Fratrem illum, cum quo in refectorio pariter e serviebat. Inveniens quippe causas, [abstinentia valde deditus.] propter quas vel ante vel post illum comederet; illo ignorante, simplicis panis & aquæ, quasi consuetudinaria fuit refectione contentus. Mira gratia! ut propter abstinentiam diuturnam, nec in corporali labore deficeret, nec tanto tempore acceptæ divinitus perderet gratiæ suavitatem.

ANNOTATA.

a Non recte Razo initio cap. 5 ait. Ne ullus eum casus auferre sibi posset, quod per ætatem nondum licuit, ad Professionem eum Fratres suscipiunt: injurium esse nequaquam rati a legibus hominum eximi eum, quem lege Dei duci jam certo noverant.

b Multis inquirit Vander Sterre, quo in loco Frisiæ studuerit, & arbitratur scholam erectam aut in Horto S. Mariæ vulgo Marienwerdt, aut in Baccavena. De utroque loco egimus 30 Martij ad Vitam B. Dodonis de Hascha.

c Amplificans hæc Razo, Hac, inquit visione dum miro modo afficitur, repente somno excutitur. Tentat primum, ut fieri solet, an quæ visa fuerant, ita se haberent & miratur: iterum iterumque locum manu contrectat, comperitque tandem non fuisse quod viderat inane phantasma, sed veram medentis manum.

d Hunc locum allegat & explanat Aluarez de Paz tomo 2 Operum spiritualium lib. 3 par. 5 cap 13.

e Addit Razo, id semper jejunum facere solitum.

CAPUT III.
Officium sacristæ. Contemplationes: miri odores collati: reverentia ergo nomen Mariæ, ejusdem apparitiones variæ.

[13] Multis itaque Dei electus, in officiis ad activam vitam pertinentibus, beneficiis sublevatus, (per hanc enim ad contemplativam iter est ordinatum, ut per laborem Liæ ad Rachelis adscendatur amplexus; & Sponsa se prius denigratam esse, & filiorum matris suæ pugnas sustinuisse, declarat, antequam in Regis cellaria duceretur) tunc demum juvenis speciosus ad Sacristæ officium est vocatus, [Ad Sacristæ officium promotus,] in quo plenius & securius posset contemplationi vacare. [Cant. 1.] Sic enim Dominus (qui omnia ordinate disponit) electi sui vitam voluit ordinare, ut manu sciret utraque pugnare: ne, sicut plerique Fratrum, in actione fieret dissolutus, & in contemplatione remissus. Multi enim videntur, qui cum ingrediuntur ad contemplandum, ad necessariæ actionis opera numquam volunt exire, & omnem corporalem laborem subterfugiunt obstinate; in tantum, ut tandem in acediæ torporem dilapsi, etiam in contemplationis virtute deficiant: nec ad illam revocare se sciant, ad quam aliquando animus (sicut est humana infirmitas) tepefactus, per activæ [vitæ] exercitia revocatur. Alii vero cum foras, necessitate poscente, egrediuntur ad opera actionis; ita se totos effundunt in illa, ut contemplationis præteritæ nec saltem meminerint, nec ab illa doleant se avulsos, [labores corporis alacritate spiritus sublevati:] nec se ad illam cogitent reversuros. Non sic Frater noster a Domino & Magistro optimo noscitur institutus: sed sic officium actionis exercuit, ut labores corporis alacritate spiritus temperaret, ne dissolutio sequeretur: ita ad contemplationem pertinenti inhæsit officio, ne tamen ad exercitium corporale fieret tepidus aut remissus: & sic, exemplo Aod, athletæ fortissimi, utraque manu utebatur pro dextera; dum utraque vita non minus sapienter quam fortiter usus est, ut per utramque ad desiderabilis dexteræ sponsi anhelaret amplexum. [Judic. 3.]

[14] [In Actis Sanctorum quædam miranda, alia imitanda:] Antequam cetera contexam, necessarium puto, commonere lectorem, ne cuncta, quæ de Fratre nostro proponimus explicare, in consequentiam sibi trahat: magis autem sciat, quædam sic esse scripta, ut ea tantum miremur in eo qui fecit; &, qui ea per hominem facere voluit, Dominum collaudemus: quædam vero ob hoc scriptis noverit exarata, ut ea etiam imitemur. Si enim ea, quæ super naturam sunt, Sanctorum exemplis incitati, voluerimus imitari; non ædificationem, quam quærimus, sed ruinam potius inveniemus in illis. Item, si in Sanctis omnia quæ de eis scribuntur, tantum voluerimus admirari; in nostra tarditate manebimus, & sine fructu nostro, Sanctorum scribentur & legentur exempla. Proinde lectorem moneo, diligenter attendere & discernere sapienter, quid admirandum & quid imitandum sit: ut in admirandis, Deo, mirabili in Sanctis suis, digna gratiarum actio referatur; in imitandis vero, per exempla virtutum, vita legentium emendetur. Non enim hæc me solum movet intentio, ut Fratrem prædicem, & magnificem Dominum; sed etiam, ut legentes per meæ ministerium paupertatis aliquid utilitatis acquirant. Sed jam ad narrationis ordinem redeamus. [Contemplationi deditus,] Accepto officio, quod contemplationi quam plurimum competebat, mirum in modum (tamquam tunc primum ad servitium divinum accederet, qui prius alios superaverat in omnibus exercitiis spiritalibus) fervore spiritus excitatus, cœpit semetipsum etiam superare. Nequaquam enim communibus vigiliis orationibusque contentus; novas sibi, suæ devotionis dulcedini respondentes, nec non & ipsam devotionem mirabiliter excitantes, orationes composuit, [componit novas preces] & a plurimas gratiarum actiones; quibus sibi ad memoriam revocavit omnia, quæ Dominus Deus humano generi beneficia contulisset. [ad Deum & Deiparā:] Præcipue in Matrem Domini, susceptricem suam, fervore mirabilis devotionis exarsit: quam etiam novorum verborum b gaudiis, gaudia sua ipsi referentibus, & multiplicato Angelicæ salutationis versiculo salutavit. Addidit & singulis gaudiis & salutationibus genuflexiones singulas: & talibus exercitiis, tam corporalibus quam spiritualibus, maximam noctis partem deduxit insomnem. In tantum autem talibus vigiliis & orationibus operam dedit, [plurimum vigilat] ut modum humanæ naturæ excederet; & nullus Fratrum, illius vigilias observantium, per aliquod tempus illi similiter vigilare valeret. Tanta quippe orationum, contemplationum & revelationum dulcedine ferebatur, ut corporalium necessitatum oblitus, solius se spiritus pabulo crederet victitare. Fecerat itaque sibi consuetudinem (quia custodia monasterii penes illum erat) in talibus studiis usque ad tempus matutinalis Officii vigilare: [usque ad primum pulsū ad Matutinum:] & cum per primæ campanæ sonitum Fratribus dormientibus signum surgendi dedisset; ipse se lectulo reclinavit, donec ad tertiæ campanæ sonitum (facto signo nolæ in dormitorio, ut Fratres chorum intrarent) ipse quoque cum ceteris introivit, & Officiis intersuit matutinis. Nonnumquam a Patre domus & a Fratribus monebatur, ne tam inhumanis se laboribus cruciaret: sed non potuit in illo desiderabilis dulcedinis & dulcis desiderii vehementia cohiberi. Habuit enim corpus satis habile ad laborem, & ex aptis lineamentis compositum, [in duro strato recumbit:] & bene ex primis componentibus ordinatum, quod non credebat posse laboribus aliquibus exhauriri. Addidit & his laboribus strati duritiam, capite super lapidem & corpore super ligni duritiam requiescens. Totum enim præsentis vitæ tempus reputans pœnitentiæ deputatum, superfluum reputabat & vanum, siquid misero corpori indulsisset. O quam dissimilis nobis miseris, qui toto conamine, ne in plenis semper simus laboribus, reluctamur.

[15] Raptum igitur tanto spiritus impetu, corpus prementem, spiritum elevantem, & in cunctis se virtutibus exercentem, beatum juvenem amplior est gratia consecuta; servo cum Domino, discipulo cum Magistro, quasi quodam certamine dimicante. [prævenitur benedictione dulcedinis:] Quasi contendebat Dominus & Magister, servum & discipulum suum in cunctis benedictionibus dulcedinis prævenire, & diversas illi gratias ministrare: ille quoque quasi e contrario decertabat sequi toto studio, quacumque se noverat divina benedictione præventum: sed & gratia Dei in eo vacua non fuit, quam alacritate mentis & bonorum operum exercitio in se suscitare curavit. Sequentem itaque quo vocabatur, & se receptibilem amplioris gratiæ exhibentem, Dominus ad gustum dulcedinis & suæ suavitatis odorem, crebris, imo quotidianis consolationibus provocare decrevit. Nam quotiescumque post refectionem corporalem, Psalmum Miserere mei Deus, in gratiarum actione canendo, a refectorio monasterium introivit; odor aromaticus, imo paradisiacus, illum tantæ suavitatis excepit, [miram cælitus percipit fragantiam:] ut se paradisum Domini crederet introire. Et vere Ecclesia est Domini paradisus: in qua sunt vivi flores rosarum, & lilia convallium, humilitatis violæ, cypri cum nardo, nardus & crocus, fistula & cinnamomum, myrrha & balsamus, cum universis optimis & primis unguentis; quæ omnia in viris spiritualibus, qui in Ecclesia sunt, est spiritualiter invenire. Non homo, sed immundum pecus est, & indignus etiam corpore-tenus Ecclesiam Domini introire, qui horum non fuerit delectatus odore. Est & in monasterio haud dubie sanctorum præsentia Angelorum, conjunctorum psallentibus, in medio juvencularum tympanistriarum. Est & corporaliter Dominus Angelorum, flos virgulæ, Virgunculæ sacratissimæ, ad cujus odorem reviviscunt mortui. An non mortuus, qui tantorum florum & aromatum, & præcipue illius floris præcipui, floris omnium florum, non delectatur præsentia? O si videamus, in cujus præsentia stamus in Choro! o si intueamur, quorum nobis est conjuncta societas! o si intelligamus, cui psallimus, & quantus sit qui nostris studiis delectatur! haud dubium, quin delectaremur & nos, & quoties in hymnis & canticis spiritualibus in conspectum Domini intraremus, cælestem, imo divinum, cum carissimo Fratre nostro, sentiremus odorem. Quantum, putamus, potuit habere odoris & delectationis in corde, qui etiam corporaliter tantum persensit odorem? Nihil dubium, quin ab omni delectatione & carnis & mundi fuerit alienus, & totis animæ desideriis, in conspectum tuum, Domine, introjerit; qui etiam corporaliter ad te introiens, corporalis odoris fragrantia est refectus. Ignorans autem in primis gratiam esse divinam quod senserat, vel potius sibi specialem (tantæ enim sibi abjectionis semper esse consueverat, ut nihil sibi specialiter vendicaret de meritis) innuit sociis suis, Fratribus secum intrantibus, si aliquid delectabile caperent odoratu; [prodendo eā aliis, perdit:] proditam gratiam, sibi soli debitam, statim perdidit; donec tandem eam prodendo sæpius, & perdendo, iterumque recipiendo, eam non esse prodendam, ne perderetur, cautior redditus intellexit. Solebat ipse hoc cum vehementi cordis contritione, quibusdam ex Fratribus dicere, se inexplicabiles per manifestationem incautam gratias perdidisse.

[16] Illud quoque silentio præterire non possum; quod Mater omnis dulcedinis & suavitatis filium suum, quem sibi a primis infantiæ rudimentis specialiter adoptare dignata est, odore simili frequentius recreavit. Hoc quoque ex ipsius relatione didicimus: sed nihil eum ex hoc molestiæ comperimus pertulisse. Unde non inconvenienter conjicitur, quasdam revelationum nulli nec unquam, quasdam certis personis sed tempore debito, quasdam vero omnibus revelari debere. Paulus revelationes suas nulli aliquando revelavit. Beata Mater & Virgo revelationes conceptus & partus sui certis personis, tempore debito, manifestare curavit. Prophetæ revelationes suas in audientia totius populi effuderunt. Et has revelationum diversitates in Fratre nostro leviter possumus invenire, si tantummodo diligentem apposuerimus intellectum. Sed redeamus ad rem. Moris est usitati in Ordine nostro (puto, quod & in aliis) ut quotiescumque Nomen venerabile Virginis venerandæ in Collectis, in Symbolo, in Præfatione, & in Salutatione Angelica, quæ dicitur pro Invitatorio, nominetur, Conventus pro tempore veniam petat; in diebus afflictionis & non celebribus super genua, & in diebus festivis cum c manu. Sed noster Sacrista, quotiescumque in diebus festis Conventui non interfuit, [prosternens se ad nomen Mariæ] ad nomen amabile & amatum velocissime se terræ prostravit; &, quanto diutius potuit sine scandalo, terræ prostratus adhæsit. Cumque frequenter hoc faceret contra Ordinis consuetudinem; quidam familiarium suorum eum super hoc convenire decrevit, petivitque suppliciter, ut ei causam talis inconsuetæ consuetudinis explicaret Intelligens ille, se reperisse personam, cui hoc secretum posset impune & cum utilitate committi, Ecce, inquit, quotiens ad nomen sacræ Virginis prosternor ad terram, odor omnium florum & aromatum, cum tantæ suavitatis abundantia mihi de terra redolere videtur, [percipit odorem omnium florum & aromatum,] ut semper ibi vellem recumbere in his deliciis, si liceret. Spe ergo recreationis istius ad procumbendum festinus; sed, quia ægre tantam delectationem amittere me oportet, sum tardior ad surgendum. Et hic quoque quamdam delectabilem mihi videor videre contentionem, dum Mater Maria & Filius Jesus contendunt beatum juvenem similibus gratiarum insignibus adornare. Quanta, putas, fragrabat dulcedine in corde illius memoria Matris Domini, ad cujus nomen auditum terra naribus corporis ejus tantum aspersit odorem? Vere dixerim, memoriam Mariæ in compositione factum opus pigmentarium; in omni ore indulcorabitur quasi mel ejus memoria, & quasi musica in convivio vini, redolens quasi flos rosarum in diebus vernis, & quasi lilia, quæ sunt in transitu aquæ, & quasi thus in odorem suavitatis. Studeamus & nos, nares animæ nostræ (quas puto posse dici vim concupiscibilem) purgare ab omni delectatione peccati: ut in memoria abundantiæ suavitatis Domini & carissimæ Matris ejus, nos quoque delectari possimus.

[17] A laude Dei & commendatione Fratris nostri; & ab ædificatione morum non vacat & illud, quod eodem Fratre nostro referente cognovimus: videlicet, quod in Laudibus Matutinis, cum cantaretur ex more Euangelicus Hymnus, Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit & cetera; [Sub Cantico Benedictus sentit fragrantiam incensi,] Dominus eum, quem ex omni plebe sua sibi peculiariter elegerat, suavitate mirifica visitare dignatus est, faciens illum sentire suavitatem odoris incensi. [Lucæ 1.] Quippe, cum in Ordine nostro, tantum in quatuor solennitatibus præcipuis, Nativitatis scilicet, & Resurrectionis Dominicæ, & sanctæ Pentecostes, & Dedicationis Ecclesiæ, ad Matutinas deferatur incensum; Beatus iste, qui in corde quotidianam, imo continuam solennitatem agebat; in benedicendo Dominum in omni tempore delectatus, quotidianis quoque diebus in Hymno Benedictionis Dominicæ, solennem non immerito persensit odorem. Agitur nihilominus & contra acediæ nostræ torporem quæstio in hoc, quod pigri ad surgendum nocte media cum Psalmista, pigri ad gloriosum & laudabilem collaudandum, veloces ad recurrendum in pigritiam strati nostri, in laudibus Domini non perseveramus in finem. Spero etiam, quod ea de causa, in eo Cantico in quo Dominus benedicitur, pro eo quod visitaverit plebem suam; tam crebro gratiam spiritualem persenserit Domini benedictus, ut ei primum, postmodum & nobis daretur advertere, quod ipse specialem a Domino legislatore gratiam percepisset: ut per eum Dominus plebem suam, & specialiter Ecclesiam, in qua gratiam illam sensit, visitare redimereque deberet; ipsumque in cornu salutis erigeret in domo, in qua fuerat a puerili ætate nutritus. Hoc autem valde notandum est, quod nobis ipse (haud dubium quin de seipso) tamquam de alio referre solebat: videlicet, quod in eodem tempore, quo ipse mirificum odorem in Laudibus Matutinis persensit, quidam de Fratribus duos Angelos, dextra lævaque Fratribus præbentes incensum, [quod videt a duobus Angelis ministrari.] conspexerit: & quibusdam quidem præbebant hilariter, & devotissime inclinabant; alios vero, sub quadam negligentia, præteribant; a quibusdam vero, tamquam in quodam horrore, resiliebant omnino. Facile autem dabatur intelligi, quid Angeli in Fratribus vel venerarentur, vel fugerent; cum noster contemplator nomina exprimeret singulorum. Illi enim quibus Angeli thurificando & inclinando exhibuerunt honorem; tales cognoscebantur existere, qui Dominum & corde & voce laudarent: alii vero, quos negligentius præteribant, vel non cantando vel minus advertendo quid canerent, se aspectu Angelico reddiderant indignos: tertii vero, quorum vita mors erat, sive cantantes sive tacentes, a sanctis ministris tamquam fœtentia cadavera fugiebantur; nobis procul dubio documenta præbentitibus, quantum nostris bonis studiis & bonis actibus, maxime in Dei laudibus, sancti Angeli delectentur; & quantum perversitatem morum nostrorum, & nostram acediam execrentur.

[18] Rem relaturus mirabilem, & omnibus seculis inauditam, credulos & fideles me oportet postulare & habere lectores: ne in multitudine magnitudineque verarum virtutum (quas in servo suo, & cum ipso, Domina & Regina virtutum operari dignata est) sibi mentiantur, si eas negaverint inimici virtutum. Apponens igitur devotum sibi juvenem, & suis laudibus incessanter instantem, Virgo magnificare beata; ipsi non semel, aut bis, aut quoties numero possit facile comprehendi, dulcissimam præsentiam suam exhibere curavit: [Crebro apparentem sibi Deiparam videt:] & tanta sibi familiaritate per creberrimas revelationes connexuit; ut etiam inter homines quoscumque, quos caritas solet conjungere specialis, tanta vix aliquando potuerit familiaritas inveniri. In tantum enim in caritate familiaritas, & in familiaritate caritas, profecerunt utrimque, ut cunctis juvenem cognoscentibus certissimum haberetur, quod noster fidelis Samuel (sic enim propter tam tempestivas revelationes non immerito nominatur) a Beata Virgine non tantum in servum fidelem, sed potius in amicum unaminem esset, ex omnium electorum suorum numero, singulariter præelectus: & vere sic erat. Frequentius illi audivimus accidisse, quod, cum in una d abside monasterii orationibus esset ac meditationibus occupatus, [& ab ea evocatus eidē colloquitur:] vocem Dominæ & amicæ carissimæ, in opposita parte stantis, audivit; & non dubius, a qua vocaretur (vocem enim vocantis ex consuetudine frequentata cognovit) transivit ad illam: & in aliquo secretiori loco pariter considentes, ille Beatæ Matri, de statu suo singula requirenti, respondit; & ab ea vicissim, quæcumque voluit, requisivit. Talibus deductionibus nocturnas vigilias solabatur: tali consolatrice quoscumque adversos sustinebat eventus: talis matris consolatoriis uberibus fovebatur: tali magistra multa dubia & incerta se instruente cognovit. Quid dicemus ad hæc? Miremur, miremur tanta mirabilia in Sancto mirabili, in ipso Dominum & ipsum in Domino collaudantes, quem in his mirabilibus non possumus imitari. De beato & egregio Martino Turonensi Episcopo scribitur, legitur, creditur, & pro magno ducitur, quod beata Virgo Maria, cum quibusdam aliis convirginibus suis, ipsi se aliquoties curaverint revelare, & cum ipso fuerint collocutæ. In aliis quoque Sanctorum mirabile reputatur, quod jam glorificati, ad adspectum, colloquium, & consolationem mortalium aliquoties admittantur. Sic & in Fratre nostro mirabile & tanto mirabilius, quod hoc ei non aliquoties, sed valde multoties novimus accidisse.

[19] Otiosum non erit, si etiam quædam minora, veritate & jucunditate subnixa, viri meritum & favorem mirabilem B. Virginis erga ipsum continentia, in medium deducamus. Venturus erat aliquando, necessitate cogente, ad quamdam Sororum ecclesiam, regimini Ecclesiæ Steinfeldensis subjectam. Et ecce, beata Mater (in aliis etiam ecclesiis volens familiaris sui meritum declarare) venientem, tamquam fidelis ministra, & dilecto suo locum præparatura, prævenit; & cuidam tam religiosæ Sorori, ut de ejus sanctitate non debuerit dubitari, se cum verbis hujuscemodi revelare dignata est: Venturus est ad locum istum hodie fidelis Capellanus meus; satagite, [a S. Mariæ vocatur Capellanus suus.] ut cum honore & benignitate suscipiatur a vobis. Credidit virgo fidelis revelationi fideli: &, ut testes veritatis haberet, quibusdam secum manentibus, quod intellexerat, intimavit. Æstimo in hoc facto, Matrem dulcissimam verecundiæ pudorati juvenis pepercisse: qui in locis, maxime inconsuetis, ubi erga se familiaritatis indicia non aspexit, peregrinum se & hospitem reputabat; nec (sicut plerisque juvenum Fratrum moris esse videmus, ad conciliandos sibi in favorem Sororum animos ignotarum) alicujus ignotæ aliquando eum familiaritates agnovimus expetisse. Erat tamen non inhumanus, sicut quosdam e regione videmus, qui omnem sexum femineum execrantur; sed miræ benignitatis circa quasdam feminarum virginumque, præcipue in quibus cor devotum per exeriora devotionis indicia poterat experiri; utile dans exemplum, ab incognitis cum verecundia abstinendi, & benignitatis affectum circa beneficas exhibendi.

[20] Subnectere delectat quiddam breve, delectationis eximiæ, quod Lectorem in sui jucunditate faciat admirantem, & in admiratione jucundum Phlebotomatus aliquando juvenis speciosus (sicut moris est) incaute se ad dormiendum super lectulum reclinavit, ita ut super brachium vulneratum toto corpore periculose jaceret; &, [post incisam venam dormiens] si illum Procuratrix fidelissima non munivisset, salutem corporis, quam sanguinis minutione quæsierat, cum ipso forsitan sanguine minuisset. Sed non passa, ut suus unanimis, cui fidelitatem debebat, [a Deipara apparente, docetur modum decumbendi,] vitæ detrimentum casu tam miserabili pateretur (quod leviter potuerat dormiendo) festinanter advenit; & jam dormitantem verbis hujuscemodi excitavit: Cautelam tibi adhibere curato; quia minus caute subtus te minutum brachium posuisti, & post hæc brachium vulneratum beatis manibus apprehendens, docuit dormiturum, quomodo & illud, imo & totum corpus, ne aliquod pateretur periculum, collocaret. Quid est hoc? Auditane sunt talia, aut scriptis alicubi commendata? Ficta putentur, si non ab ipsius ore hæc ad præmunitionem Fratrum jucundissime essent relata. Neque enim talia aliquatenus revelare consuevit, nisi ad salutem animæ cujusquam aut corporis pertinerent; maxime postquam quarumdam amissione consolationum a magnorum revelatione est coërcitus secretorum; vel, nisi cum revelatione pariter revelaretur eidem, cui & ob quam causam foret, quod acceperat, revelandum. Nos autem & propter hæc & propter sequentia benedicamus in mulieribus Benedictam, & servum ejus fidelissimum, & amicum in amicis ejus omnibus benedictum.

ANNOTATA.

a Hujusmodi est pium opusculum continens 12 Gratiarum actiones ad Christum, primo loco a Vander-Sterre post Vitam editum, & Oratio ex Cantico Canticorum ad Christum directa, & tertio loco excusa.

b Hujusmodi est oratio quarto loco edita hoc exordio, Gaude, plaude, clara Rosa. Huic quinto loco subjungitur oratio parva de quinque gaudiis B. Mariæ, cum interposita quinies Salutatione Angelica.

c Manu terra admota: quam consuetudinem in quibusdam locis Ordinis etiamnum observari tradit citatus Vander-Sterre.

d Per absidem intelligit Vander-Sterre locum templi elevatiorem, qualia sunt secretiora oratoria, sive Odeia, ipsi in Ordine Doxologia vocant: alias nominantur doxalia, quæ vox; quæ vox, licet ex Græco δόξα laus derivetur, etiam in vulgari lingua Brabantica usu obtinet.

CAPUT IV.
Nomen Iosephi impositum & confirmatum cælitus. Languores ejus varii & beneficia a Deipara accepta.

[21] a Ausculto jamdudum & animadverto murmura hæc legentium: quare, & quomodo sit mutatum nomen carissimi Fratris nostri, quod in baptismo acceperat, & quod ipsi etiam specialiter expositione morali convenire monstravi. Non fraudabo pia quæstione lectorem: nam & hujus rei veritatem ex ipsius confessione cognovi; ita ut hanc audeam scripturæ veritatis committere confidenter. Adesto Auctor veritatis, summa Veritas, Deus meus, nec me a tua veritate aliquatenus aberrare permitte. Sed, antequam rei propositæ tractatum exordiar, æstimo non superfluum, simplicibus & inquietis exemplo sanctarum demonstrare Scripturarum, non esse superfluum, [Exemplo usitato nominū mutandorum] si nomina personis, etiam morali interpretatione convenientia, commutentur; dummodo & ipsa, quæ noviter imponuntur, spiritualem, & maxime ipsi personæ & causæ propter quam imponuntur congruentem, contineant intellectum. [in Lege veteri] Demonstratur hoc, in veteri Testamento, in Abraham & in Israël: quibus cum priora nomina (nam ante Abram & Jacob vocati fuerant) convenirent, & (sicut notum est) a mysteriis non vacarent; non tamen superfluum Dei Sapientia judicavit, si suis actibus & caussis, propter quas mutata fuerunt, convenientia nova nomina sortirentur. [& nova] In novo quoque Testamento, ipsum Dominum & Salvatorem nostrum, [nomina] quorumdam Apostolorum (quos utique præ ceteris familiares habebat) bona quidem, & ipsis bene convenientia, & secundum præceptum Domini in Sacramento Circumcisionis imposita (quæ tunc vicem Baptismi, & effectum ex parte, gerebat) legimus commutasse: & (ne in hoc quisquam vim faciat) non hæc ipsum mutasse legimus in Baptismo; dum eum qui Simon antea vocabatur, Petrum, Jacobum & Joannem, filios tonitrui appellavit. Quare autem quidam eorum, quorum nomina sunt mutata, prima nomina omnino amiserunt; quidam vero prima pene omnino retinuerunt; aliqui vero, & primis secundis indifferenter, separatim & etiam conjunctim aliquando nominentur; quare me non fatear ignorare? Nec enim me legisse memini vel audisse, si hujusmodi dubium aliquando fuerit in quæstione adductum; sed tamen dubium non est, sic se veritatem habere. Nam Abraham jam a nullo Abram, sed Abraham nominatur, abolito penitus primo nomine: Jacob vero, licet Israël sit vocatus, usitato nomine, non Israël, sed Jacob potius appellatur; ipso Domino dicente: Ego sum Deus Abraham, & Deus Isaac, & Deus Jacob. [Exo. 3, 6 & 15, 16] Princeps Apostolorum, nunc sigillatim Simon, nunc Petrus, nonnumquam utroque nomine pariter nuncupatur: quod in prænominatis minime invenitur. Filii Zebedæi, rarissime filii tonitrui vocantur; nisi ille locus Euangelii aut causa talis nominis recitentur. [binominis est Hermannus Ioseph,] Noster vero binomius, cum Principe Apostolorum, in nominis appositione, maxime convenire videtur; eo quod nunc, licet raro, primo nomine nisi cum appositione secundi, nunc secundo nomine sigillatim & frequentius, nonnumquam vero utroque conjunctim soleat appellari.

[22] His itaque cogente quadam necessitate præmissis, jam ad ipsum diu exspectatum rei ordinem veniamus. Nescio, ex qua causa nisi quod ex voluntate divina novimus accidisse, ut Frater noster, vasculum niveæ castitatis, a quibusdam Fratribus Joseph inciperet nominari. [ob castitatē cœpit a suis Ioseph nominari,] Tulit ægre (sicut nobis ipse fatebatur) duorum valde insignium virorum se nomine æquivoco nuncupari: illius videlicet Patriarchæ eximii, qui erat sanctissimus inter fratres; & illius sanctissimi, qui ad hoc electus erat ex omnibus, ut esset ei Mater Domini desponsata. Causa autem molestiæ, quam pro hoc nomine in corde suo sustinuit, [sed invitus:] erat illa: quia in nulla virtute se illis similem inveniret, quorum vocabulo censeretur. Tantum igitur, pro injuste (ut asservit) imposito sibi nomine, cordis incurrit angorem; ut die sequenti Fratres ipsum cognominantes proclamare proponeret in Capitulo corrigendos. Nocte vero media, cum in consuetis orationibus & gratiarum actionibus vigilaret, stans in extremis sedibus juxta stallum Abbatis, & super formas more solito se inclinans; ecce, respexit in medio chori, ad gradus Presbyterii, Virginem inenarrabilis pulchritudinis, regali schemate insignitam: duo juxta illam juvenes pulcherrimi, dextra levaque videbantur assistere, [Deiparam Virginem inter duos Angelos apparentem.] quos esse Angelos intellexit, tantæ Dominæ paratos ministerium exhibere. Stante beato Fratre, mox beatiore futuro, & visionis novitatem & dulcedinem admirante, unum Angelorum audivit ad alterum sic dicentem: Cui desponsabimus Virginem istam? Respondit alter: Cui desponsemus eam, nisi Fratri præsenti? At ille: Veniat ergo, inquit. Vocatus processit cum pudore verecundiæ: sed, sicut alibi dicitur, Pudor ipse decebat: tanta enim visorum & auditorum incredibili novitate non potuit non stupere. Verum ubi usque ad præsentiam Reginæ processit, unus illum Angelorum affatus est: Oportet, inquit, ut tibi hæc puella clarissima desponsetur. Territus tanta dignatione Frater humilis & pudicus, indignitatem suam allegare cœpit: & tanta sponsa & sponsi nomine se omnino proclamavit indignum. Cumque cœpisset in obediendo morari; manum ejus dexteram Angelus apprehendit, & manui sacratissimæ Virginis copulavit, & sub his verbis desponsationem perfecit: Ecce, inquit, hanc Virginem tibi trado in sponsam, sicut fuit desponsata Joseph; [in sponsam accipit, & Ioseph ab Angelo vocatur.] ut nomen sponsi pariter cum sponsa accipias: & de cetero, Joseph erit nomen tuum. Quis calumniari præsumat, si factum est, quod promisit Angelus, veri Dei verus nuntius? In omnem terram jam exivit sonus nominis hujus, & in fines orbis terræ nomen Joseph, quod ab Angelo vocatum est.

[23] Et si forte sit aliquis, qui adhuc aliquid quærat adjici ad confirmationem nominis Joseph; audiat quod subnecto. Ipso Joseph veritatem narrationis hujusmodi coram me & quibusdam aliis Fratribus confitente, sicut superius protestatus sum, gavisus me occasionem habere, ut ab illius ore, quod ab aliis satis audieram, extorquerem; (nam, sicut ait quidam,

Et quamquam sapor est allata dulcis in unda,
Gratius ex ipso fonte bibuntur aquæ.)

extemplo subjeci: Hoc etiam nobis petimus enarrari, qualiter hoc nomen Joseph in te per os beatæ Virginis juxta majus Altare fuerit confirmatum. At ille subridens; Hoc, inquit, visio fuit. Fuit autem hæc visio talis: Cum in nocte quadam diutinis fuisset orationibus occupatus, & de labore ad requiem lectuli rediisset; cum jam soporari inciperet, ad eumdem locum sibi rediisse, a quo ab oratione recesserat, videbatur: &, ecce, respiciens ad Altare majus beatissimam Virginem sibi videbatur videre, puerulum pulcherrimum inter brachia bajulantem. Cumquetam Matrem, quam puerum cum magna delectatione respiceret; tandem ad Matrem Domini, ab ipsa familiariter vocatus, accessit: tactusque & tractus desiderio desiderabilis pueri, & consueta fiducia animatus; Carissima, da mihi Filium tuum, inquit. Protrahens illa petentem aliquantulum (puto, ut magis accenderetur desiderium) tandem illi summe desideratum porrexit infantem; [puerulum Iesum in visione portandum suscipit, & iterum Iosepha Deipara appellatur:] & adjecit: Porta filium meum, sicut ab sponso meo Joseph portatus est in Ægyptum; ut sicut idem onus, ita etiam similem honorem ejusdem nominis habeas. Confirmatum est itaque nomen Joseph in nostro Joseph, & confirmabitur in æternum, & vocabitur ei nomen novum, quod os universalis Dominæ nominavit. Monitus etiam a Domina & sponsa sua, ne de cetero super Joseph nomine aliquatenus murmuraret, tulit nomen honorificum de reliquo sine onere: & sic in consuetudinem est redactum, & in consuetudine præfatis auctoribus irrefragabiliter confirmatum, ut augmentum animæ gloriosæ etiam nomine comprobetur. b

[24] Revocatur mihi factum memorabile ad memoriam, quod in moribus valeat utiliter ædificare lectorem. Accidit, juvenem tanti profectus, cujus conversatio jam in cælis erat, & supra homines ambulabat, fragilitatis humanæ defectu aliquantulum titillari; ut non omnino solitæ devotionis fervore obsequium, quod beatissimæ Matri debebat, per dies aliquot adimpleret. [ob modicum torporem] Erat autem tam modicus ille torpor acediæ, ut nullatenus illum in se deprehenderet, aut se reprehenderet propter illum. Fuit eo tempore magna importunitas effractorum; qui monasteria & ecclesias effringebant, & pretiosis quibuslibet spoliabant. Solicitus igitur B. Joseph, ne in monasterio, suæ commisso custodiæ, sinistri aliquid eveniret; ab orationibus & laudibus familiaris sibi Dominæ se aliquantum abstraxit, & monasterii aditus observavit. Non ferens ergo, quæ continuis Angelorum laudibus satiatur, devotionem Fidelis sui, [videt Doiparam in forma vetulæ:] quibuscumque de caussis, sibi diminui; occurrit juveni, jam non sibi, sed custodiæ monasterii vigilanti, tamquam anicula, rugis habens faciem deformatam. Quam cum vidisset & minime cognovisset, vehementer expavit, propter timores nocturnos, & exclamans ait: Quid est hoc? At illa; Ego sum, inquit, custos hujus monasterii, sicut tempore multo sui. Cognoscens ille loquentem, quam non noverat in aspectu: Tune es, inquit, o Rosa? sic enim ex nimia familiaritate, suppresso nomine reverentiæ, eam vocitare consuevit. Quæ respondit: Ego sum. [eam Rosam consuevit vocare:] Stupefactus ille, Quæ causa est, ait, quod tam vetulæ vultum tibi assumere voluisti? Cui illa; Talis, ait, oculis tuis appareo, qualem me in corde tuo delegeris retinere. Ego enim jam tibi vetula facta sum. Ubi enim est repræsentatio gaudiorum meorum? ubi Angelicæ Salutationis lætifica memoria? ubi ille fervor devotionis, juventus animæ tuæ, & cetera exercitia spiritualia, quæ mihi consuevisti hactenus exhibere, quæ me tibi & te mihi juvenem reddiderunt? Nolo, ut per custodiam monasterii a meo servitio te excuses, quod mea custodia multo melius conservabit. Correctus juvenis correptione severa, tantæ custodi curam monasterii de cetero decrevit committere: & tam se quam Dominam suam ad pristinam reducere juventutem, & in ea conservare spopondit. Quid dicimus? Quis torporem & teporem hunc pessimum animæ vetustatem non timeat, in quem tantus potuit athleta dilabi? In quantam vetustatem, putamus, nos acediæ nostræ quotidianæ continuæque perducunt, si Regina cælorum tam modica Fratris acedia se inveterasse monstravit? Quomodo nos per opera superflua, quibus (ne nihil fecisse videamur) ad tegendam acediam nostram vacamus sæpissime, nos poterimus excusare; cum non admittatur ad excusationem occupatio Fratris, quæ necessaria videbatur? Discamus hoc acediæ vitium tanto magis pertimescere; quanto magis est absconditum, & spiritualibus, ipsique spiritui, occultis insidiis insidiari consuevit. Habeamus continue in memoria Salutationem Angelicam, [gaudia Deipara ab ipsa commendata] & gaudia beatissimæ Virginis, & hæc ei ad memoriam revocemus: per hoc enim nos ipsi plurimum complacere sciamus. Hoc etenim ipsa in loco libellum quemdam, ipsius gaudia multipliciter continentem, a quodam viro valde religioso, c primo Ecclesiæ Steinveldensis Abbate (nam ante ipsum Prælati d Præpositi vocabantur) compositum, plurimum commendavit, dicens nostro Joseph, [cum delectatione recolit:] se in illis suis laudibus non modicum delectationis habere.

[25] Inter cetera caritatis insignia, quæ circa Joseph suum Mater beneficentissima multipliciter exhibere consuevit, hoc mirificum specialiter enarratur: quod cum aliquando minus caute procedens pedibus offendisset, cadens in faciem duobus dentibus orbatus est. Quos cum evulsos manu portaret, sine omni spe recuperationis (neque enim edentulus si quis factus, rursum ei dentes orti sunt, [Dentes e lapsu evulsos,] multo minus aliquando repositi; cum, secundum naturam, non sit a privatione regressus ad habitum) ibat evomens sanguinem, fortassis ad lavatorium e, ut illum ablueret profluentem. At Mater misericordiæ, dolorem, pudorem & tantum detrimentum sui fidelissimi miserata, beatissimam & consuetam illi suam præsentiam occurrens exhibere curavit; & verbis compassionem signantibus familiarissime sciscitata est: Quid, inquit, habes? Cui ille, quantum potuit loquens; Dentes meos, ait, perdidi, cruciorque dolore. At illa subjecit: Da mihi, inquit, [manu Deiparæ ori impositos recipit:] ipsos dentes evulsos. Quos cum de manu dilecti accepisset, in gingivas sanguinolentas illos reposuit locis suis, & omni dolore remoto vulnereque sanato dentes solidavit eosdem, ut nullum omnino doloris aut vulneris vestigium remaneret. Puto hos dentes lacte innocentiæ lotos, nec voracitate fuisse corruptos, nec motu iracundiæ vel invidiæ super aliquem frendere consuetos, quos Mater sacratissima benigna manu contingere, & tam mirabiliter reformare curavit

[26] Multis talibus beatissimus juvenis beneficiis consolatus, & revelationibus sublevatus, jam in virum spiritalem profecerat; quem cibis solidioribus & pane filiorum & ipsis Dominicæ mensæ ferculis esset necessarium enutriri. Illos ergo panes hordeaceos, quos ipse noster Paterfamilias in manus suas accipere (tribulationem enim & dolorem invenit pro nobis, & infirmitates nostras ipse portavit, & pro nobis doluit) nec non benedicere dignatus est, nostro Joseph, ut filio dilecto, copiose divisit. Flagellis ergo durioribus cinxit eū, intus dolore cordis, & foris corporis tribulatione fatigans. Cum enim apposuisset ei scientiam cum caritate & zelo (quem erga cunctos, quos cognoscere potuisset, & Ecclesiam propriam & universalem, habebat) apposuit & dolorem, caritati & zelo æqualiter respondentem. Ex nimiis quoque laboribus & vigiliis (quibus modum transgrediebatur humanum) tantam corporis infirmitatem incurrit, ut stomacho lassescente, moles totius corporis turbaretur: [variis affligitur infirmitatibus & capitis doloribus.] cum nullos jam cibos posset digerere præ languentis stomachi cruditate, de quo fumi indecocti & crudi in cerebrum jamdudum exhaustum vigiliis evaporaverunt, & pene incessantem illi molestiam capitis intulerunt. Tunc tandem illum ab omnibus necesse fuit officiis removeri, & permitti ut suæ, prout res postulabat, necessitati vacaret. Et licet vexaretur in corpore infirmitatibus, usque ad defectum omnimodum; pro eo tamen, quod jam reputaretur inutilis, & ad consueta officia exire non posset, multo magis in animo torquebatur: maxime quia ipsemet sibi hunc dicebatur inflixisse defectum, qui in ineptis laboribus, cum moneretur a multis, sibi parcere noluisset. Ipse quoque indiscretos labores suos in nostra præsentia nonnumquam postea reprehendit, & nos labores nostros temperare commonuit, semetipsum nobis proponens in speculum & exemplum. Et hæc quidem, quantum ad hominem, dixerim. Quantum vero de divina datur providentia & ordinatione cognoscere, non insipienter intelligo, datum ei hunc stimulum carnis suæ (quem B. Augustinus etiam in Apostolo quamdam acutissimam infirmitatem intelligit) quo colaphizaretur ut puer: [Deo Sanctū suum exercente,] ne, ut juvenis, superbiret, ipsum revelationum & magnitudine & multitudine extollente. [2 Cor. 12] Nec miretur aliquis, nos in aliquas tribulationes & dolores ex nostra indiscretione decidere; in quas nos cadere, omnium Moderator ex sua summa discretione permittit. Nihil enim dubium est, illum aliquando nostra insipientia (maxime cum non deest nobis voluntatis bonitas) bene uti; qui etiam malitia diabolica pro sua bene utitur voluntate.

[27] Accidit itaque, cum quadam die acrius torqueretur, multorum illum Sanctorum suffragia implorare: sed ex hoc nihil fuit remedii consecutus; puto, ut per illam dulcius solaretur, cui se specialiter devoverat specialem; imo magis, quæ illum sibi specialiter adoptaverat specialem. Igitur cum ante majus Altare tortus infirmusque veniret, vidit super Altare residentem feminam gloriosam: quam non agnoscens, [a Deipara apparente in altari sanatur a languore:] & putans aliquam esse mortalium, cœpit non modice indignari super tanta præsumptione temerariæ mulieris. Illa vero se fideli suo revelans, vocavit eum ad se, dicens: Si me, sicut Sanctos alios, invocasses, te fortassis a tua infirmitate curassem. At ille, ut Dominam, quæ se jam per aliquod tempus a sua absentaverat præsentia, recognovit, procidit ante illam, & remedium postulavit. Illa vero dicente; Ecce, jam sanus esto; ab illo immoderato languore relevatus est: [aliam infirmitatem ad mortem usq; retinet:] consueta tamen infirmitate manente, quam, ob custodiam humilitatis, a Magistro humilitatis accepit & quæ solius mortis remedio fuerat terminanda.

[28] Nonnumquam tamen novimus accidisse, quod ad tempus aliquod mirabiliter curabatur; elapsoque tempore ad feliciorem consuetudinem suam, & ad panem quotidianum edendum, vocante Domino, est reversus. Hoc autem pro consuetudine habuit multis annis, [maxime in majoribus festis:] ut advenientibus solennitatibus novam semper miseriam expectaret; nisi dispensatori prudentissimo Domino placuisset, in diebus solennitates præcedentibus, exspectatam miseriam prævenire: unde istud verbum, Festa sunt mihi infesta, nobis sæpissime recitare solebat. Consuevit autem in festivitatibus (nisi, sicut dixi, flagella contingeret præveniri) ita acriter flagellari, ut in se vere sentiret impleri, quod scriptum est; Dies festi vestri vertentur in luctum; & a multis, ipsum non cognoscentibus, humiliatus & projectus a Domino crederetur. Tali modo in una vigiliarum Nativitatis Dominicæ tam immisericorditer cœpit affligi, ut omnes videntes, circa ipsum misericordia moverentur. Timor enim cordis pro solennitate præsente, & tremor corporis præ algoris membrorum magnitudine super ipsum venerunt, ut tectus omnium vestimentis calefieri non valeret: quin etiam & magnam molem lignorum, ipso rogante, super membra rigentia posuerunt: sed neque sic aliquid profecerunt. Adveniente tandem hora temporis benedicti, qua puer Jesus tamquam sponsus de thalamo venerando de utero processerat Virginali, omni recedente dolore, processit & Joseph de thalamo ægritudinis; & ad Laudes Matutinas introiens, [& dein divinitus confortatur.] ipsa die cum tanta cordis alacritate terna Missarum solennia celebravit, ut non solum nullum in eo doloris signum aut tristitiæ appareret, verum etiam de manu Domini munificentissimi, pro omnibus tribulationibus suis, recepisse duplicia videretur. [Psalm. 18] Sicque per omne tempus vitæ suæ, tamquam duobus molaribus, nunc tribulationibus nunc consolationibus molebatur; ut panis fieret, sine omni fermento & furfure, similagineus, delicatus, dignus mensæ summi Patris familias præsentari.

ANNOTATA.

a Quæ hoc numero seu capitulo continentur, sunt ut parerga a Surio omissa.

b Visionem hanc Razo prætermisit.

c Is in Annalibus Steinfeldensibus appellatur Albertus electus anno 1194, vir valde religiosus & cultui beatissimæ Deiparæ impense deditus. Sed qui hic citatur ejus libellus, non extat.

d Præpositi quinque traduntur fuisse; Everwinus, Udalricus, Wernerus, Tetzelinus & Hermannus.

e Razo absolute, Lavandi sui gratia ocius se contulit ad labrum, quod gratissima quadam scaturigine in ejusdem monasterii ambitu præstantissimum est.

CAPUT V.
Amor & reverentia erga Virgines Vrsulanas. Elevatio mentis ex creaturis. Martyrium S. Engelberti revelatum.

[29] Nunc ad illas revelationes mirabiles & jucundas, quas ipsum de B. Ursula & comitibus ejus habuisse cognovimus, manum cum animo pariter advertamus: videbimusque manifeste, quod etiam in continuis tribulationibus jucunditatem & exultationem thesaurizaverit super ipsum, & nomine æterno hereditaverit eum Dominus Deus noster. Tantum, circa has Domini Virgines speciosas & Martyres pretiosas, [magno amore & devotione erga S. Vrsulam & socias Virgines fertur,] felix Joseph affectum conceperat, ut illum signis evidentibus satis aperire non posset: tanta illis familiaritate & animi fuit puritate connexus, ut multa per illas secreta cognosceret, & aliquæ illi sua nomina revelarent, & in suis eum tribulationibus solarentur. Ut ergo intimum, circa has sacras Virgines, comprobaret affectum, novi a cantus historiam in illarum honorum componere proposuit, & amorem. Cumque applicuisset dexteram ad scribendum: ecce, una Virginum illi evidenter apparuit; & stans coram eo, quid scripturus esset, benignissime & familiarissime informavit. Quin etiam columbam pulcherrimam super humerum suum residere conspexit, quæ rostrum suum dictantis auriculæ incessanter infixit. Hanc quoque unam fore de numero sanctarum Virginum intellexit: unde & postea totam sacram sodalitatem illam, nec non omnes virgines Domino devotas, b Columbellas vocare, quasi nomine usitato consuevit. Sed cum melodiam historiæ, [eas Columbellas vocare consuevit.] jam cōscriptæ (quod majoris difficultatis erat) deberet componere; quotiescumque ad hoc animum applicabat, non parvum Virginum chorum super se in aëre audire consuevit, concinentem cum jucunditate cælesti talem, quæ verbis conscriptis competeret, melodiam. Hoc quoque, quia quorumdam fidem cum difficultate merebitur, me ex ore ipsius (qui de se mentiri non potuit) gaudeo audivisse. Nam cum multo post tempore solus cum solo familiariter consedissem, cœpi quasi jocando præsumptuosum vocare, qui historiarum auderet componere melodias, quod etiam peritissimis artis Musicæ admodum difficile videretur. Coactus scandalum mihi tollere, & sibi falso impositum præsumptionis vitium excusare, celatam eatenus mihi aperuit veritatem. [ab eis edoctus componit de eis canticum.] Non ego, inquit, hanc solus composui melodiam; sed sacræ mihi fuerunt auxilio Columbellæ. Et cum modum hujus admirandæ revelationis inquirerem; Cum post dictamen, inquit, verborum historiæ, de melodia solicitus meo me lectulo reclinassem, chorus Virginum super me in aëre congregatus, ipsam mihi præcinuit melodiam: quam ego sicut ab ipsis didici, verbis subscriptis studui annotare. Cui ego; Hoc, inquam, frivolum videtur & fictum, ut quisquam quanticumque ingenii taliter auditam a concinentibus melodiam possit memoriæ & scripto postea commendare. Ille vero, volens omnino satisfacere dubitanti, admirationem meam majori admiratione dissolvit: ait enim: Quotiescumque me illarum concentum contigit oblivisci, & mandare scripturæ notas alias quam audieram; illæ super me iterum & iterum & multis vicibus redeuntes, illas notas, quas oblivioni tradideram, tamdiu & toties repetere minime destiterunt, donec meæ perfecte imprimerentur memoriæ, & meum errorem abraderem, & scripto, quod ipsæ docuerant, integre commendarem c. Solebat autem quædam verba ejusdem historiæ cum melodia sua nobis sæpius recitare: quæ concinendo, Doctrices suas tanta dixit alacritate commotas, hæc eas cum tanta hilaritate multoties asseruit repetiisse, ut & ipse hæc nobis referens mira jucunditate & oris & animi moveretur. Unde & pro illius auditu, quo illi dedisti gaudium & lætitiam, & pro auditu meo, quo mihi ex ore beati Joseph veritatem hanc revelare dignatus es, benedico te, o Domine Jesu.

[30] Veritatem quoque duorum miraculorum sequentium, tuo, o Frater carissime, audeo testimonio comprobare: neque enim tu dicendo, sed nec ego scribendo veritatem offendam: te dicente, quæ scisti; & me scribente, quæ nescientem per os tuum agnoscere voluisti. [post sanctarū Virginū Reliquias inventas] Accidit Dei nutu aliquando beatum Virum fuisse præsentem, ubi illum nobilissimum thesaurum, in agro terræ absconditum, & illas pretiosissimas margaritas (Reliquias dico Virginum beatarum) contigit inveniri d. Inventum fuit tunc temporis inter cetera, sed præ ceteris amabile, corpusculum Virgunculæ parvulæ, cujus caput accipiendi summo Joseph, virgo & ipse, desiderio ferebatur. Ad eas igitur, quibus Reliquiarum sanctarum cura commissa fuit, & præcipue ad e Abbatissam, pro capite puellulæ supplicaturus accessit, [caput unius petens] humillime & instantissime supplicavit, quæcumque potuit favorem conciliantia intermiscuit verba: sed repulsam patitur obstinate. Sæpius precibus retentatis, cum nihil proficeret, dicentibus illis, quod Reliquiarum sodalitatis ejusdem, si vellet, sibi copiam ministrarent; illud vero corpusculum, & caput præcipue, a se nulla posse ratione divelli: [repulsam patitur,] tulit ille repulsam ægerrime, & humano deficiente subsidio, divinum sensit auxilium implorandum, Petivit ergo, ut secundum consuetudinem suam, [post Missam ibidem celebratam impetrat:] in eadem ecclesia sanctarum Virginum, sacrosancta permitteretur mysteria celebrare: intra quæ, tanta se Domino & sacris Virginibus devotione prostravit: ut certus fieret (sive revelatione, sive inspiratione, nescio) se, quod petierat, accepturū. Nec mora. Ab altari recedens ad Abbatissam accessit: quæ præfatum caput capellæ propriæ inferri præceperat, pro specialibus illud Reliquiis habitura: & primis precibus replicatis, ipsam tam mirabiliter mutatam invenit; ut offerendo, quod ante tam dure negaverat, etiam prævenire videretur humilitatem petentis. Accepto igitur tam desiderato thesauro, fulgidam ad nos detulit margaritam; [& S. Gertrudis esse per revelationē cognoscit.] & quod f Gertrudis nomen haberet (sicut ei fuerat revelatum) nobis congratulantibus revelavit.

[31] Sub idem tempus, ad quamdam bonæ devotionis matronam, in quoddam castellum intraverat Joseph noster: ut salutaret eamdem, quam pro devotionis opinione & ministerii sedulitate (quod religiosis exhibere consuevit) admodum familiariter diligebat. Allata fuerant illuc duo capita Virginum beatarum: quæ apud eam in scrinio servabātur. Quod cum (nescio quo casu) fuisset positum super terram; [ob sacras reliquias irreverenter habitas] quidam in oculis Joseph, nullam exhibens sacratis Reliquiis reverentiam, super illud non timuit residere. Videns dilector Virginum sacratarum, talem ipsis exhiberi contemptum, [pio zelo motus,] zelo zelatus est nimio pro dilectis; & (sicut ipse nobis in jucunditate spiritus recitare solebat) totus intrinsecus igne indignationis exarsit: concupivitque, ut ea ultio contemptorem Virginum sequeretur, qua vesanus B. Martini contemptor, sella conflagrante sub eo, sancto viro assurgere cogebatur. Mirum in modum, effectus continuo beati viri desiderium est secutus, [emendationē divinitus impetrat:] illo zeli ardore (quem tacite gerebat in pectore indignanti) in contumacis posteriora sessoris mirabiliter transeunte: quem ille non ferens, cum festinatione exiliit, causam tam subiti, quem senserat, ardoris ignorans: quam tamen beato viro referente cognovit; nequaquam tamen sibi, sed sacrarum Virginum meritis, hanc eo attribuente vindictam. Qualem, putamus, ardorem timebimus, qui nec Sanctorum Reliquiis, nec locis sacratis, imo nec ipsi Sancto Sanctorum in ecclesia vel in choro, vel coram altari reverentiam exhibemus, indignantibus nobis sanctis Angelis, sacrorum locorum custodibus, & maximo circa Corpus Dominicum, imo circa ipsum Dominum, devotas & reverendas excubias celebrantibus? Indignantur nobis proculdubio, indignantur, quoties nos sancta altaria, vana cogitando, negligentius inclinando, Dominum non orando & honorando, viderint pertransire. g

[32] In quotidianis laborantem tribulationibus servum suum Dominus, mœstorum consolatio, laborantium fortitudo, multiplicibus consolationibus, tum per creaturas suas, tum per semetipsum, confortare decrevit. Et quidem de consolationibus, quas illi per præfatas sacras Virgines ministravit, paucissima hæc mihi comperta sunt, quæ per hoc scriptum memoriæ commendavi: supersunt autem multa valde, quæ nec mihi comperta, nec scripto commendata sunt. Quomodo vero per notitiam harū creaturarum, quæ oculis sunt subjectæ, & quarum species naturalis spectantium oculis se commendat, scilicet cæli & siderū, virum [eximiæ] simplicitatis lætificaverit; volo quidem, sed non valeo explicare. Talis enim res est, quæ nec ab ipsis videntibus & sentientibus valeat explicari ut est, quanto minus ab imperfecte audientibus? Ne tamen nihil dicam, quantū & qualiter potero explicabo. Cum quotidianis (ut dictum est) tribulationibus manu Domini tangeretur, [inter tribulationes] & hoc interius responsum a Domino accepisset; sufficit tibi gratia mea nā virtus in infirmitate perficitur, cœpit frequenter cogitare de præmio quod speravit: & quid supercælestia delectationis haberēt, desiderabat cognoscere & in Dei sanctuarium introire. His autē meditationibus occupatū, contigit nocte quadam ad fenestram Sacristiæ consistere, & ad orientem respicere: ubi ortum lunæ & siderum aliquorum, & puritatem firmamenti aliquatenus potuit contemplari. [contemplatur ortum lunæ & siderum:] Cumque his omnibus intuendis tota mentis & corporis acie inhæreret; magna creaturarum delectatione, & eas integre cognoscendi ardore correptus, sic ipsum Creatorem affatus est: [& mente in Deum elevata] Domine omnium conditor, etsi teipsum, dum in hac habito Babylone, per speculum & in ænigmate oportet cognoscere; da mihi tamen tuarum cognitionem creaturarum, per quam ad te ipsum cognoscendum mentis contuitus aliquantum perfectius sublevetur. Et dum orans desideransque consisteret; ecce, modo mirabili (quem explicare ipse non potuit, sed nec ego) alienatus a se, in alterius scientiæ virum subito translatus est: posuitque Dominus subito sub ejus contuitu, [pulchritudinem creaturarum agnoscit:] nimium dilatato, qualitatem & quantitatem (quod manifestius pulchritudinem & magnitudinem possumus appellare) firmamenti ac siderum, & per aliquod tempus ejus desiderio satisfecit. A reverso autem ad se nihil aliud potuimus intelligere; nisi quod in hac cognitione perfecta creaturarum, tam inæstimabili fuisset delectatione refectus, ut nullius lingua hoc aliquatenus explicare valeret. O vere inæstimabilem virum, omni prosequendum laude! quem Dominus ut filium flagellare & ut amicum unanimem secretorum suorum deliciis voluit consolari. An non videtur in hoc facto compar illius incomparabilis h Benedicti, sub cujus oculos in momento totus mundus adductus est? Non contendamus de meritis, sed in utroque Dominum merito collaudemus.

[33] Operæ pretium est illud etiam inserere lectioni, & lectorum memoriæ commendari, qualiter passio eximii Præsulis i Engelberti, Coloniensis Archiepiscopi, nostro Joseph, non per phantasmata somniorum, sed per visionem, etiam corporeis oculis manifesta fuerit præostensa. Scribo autem illam (quantum valeo meminisse) sicut eam ex videntis ore suscepi. Ante præfati Pontificis passionem circiter k quatuor septimanas, una nocte l media, firmamenti & siderum (ut æstimo) puritare delectatus ex causa supradicta, sub divo exierat, & stabat Dominum Creatorem in creaturarum speciositate contemplans: ab eo enim tempore, quo naturam & dispositionem creaturarum per excessum cognoverat, [lunarem globum contemplans,] illas cum majori devotione & delectatione consueverat intueri. Cum ergo lunarem globum in meridionali plaga inspiceret, eo tempore pleno & inoffenso lumine refulgentem; ad plagam aquilonarem conversus, vidit aliam lunam oriri, [videt aliam lunam phātasticam,] cujus claritas tanta erat, ut naturalis lunæ claritatem perfectam pene penitus obscuraret. Et cum rei novitate staret attonitus; ecce, respexit firmamentum ad dexteram aperiri, & inter aperturam & lunam illam phantasticā (quæ jam versus aditum cæli cœperat elevari) vidit figurā gladii, [post contactū gladii in firmamentum intrare:] brevis quidem, sed lati, quales sunt gladii Bauwarorum. Luna vero, quæ ab aquilone versus orientem ascendere videbatur, cum gladium contigisset; aditum firmamenti pariter intraverunt. At Joseph, non intelligens visionem (nō dubius tamen quin aliquid magni portenderet) cum anxietate cordis ad lectulū est regressus. In quo cum se solicitus reclinaret, palpebris ad dormitandum aliquantulum resolutis, turbam quamdam ante domum, in qua jacuit, sibi visus est transeuntem audire; & alterum ad alterum conquerendo dicentem m: Heu! heu! Episcopus Engelbertus occisus est: [& audit S. Engelbertum Episcopum esse occisum.] & hoc sæpius repetebant. Conjecit satis ex hoc vir beatus, quid visio illa portenderet, sed dubitavit credere visioni. Dixit enim apud se: Quomodo vir tantæ gloriæ & tantæ potentiæ, tantis semper fultus comitibus, occidetur: Quod si occisus fuerit; quis credet, virum totum seculo deditum, virum tantorum successuum & tantarum deliciarum subito coronari? [quo postmodum occiso.] Sed non potuit res præostensa non perfici, & ordinata a Domino non consummari. Cecidit ergo brevi post tempore vir tantus suorum gladiis proximorum; pro quo, ne caderet, extraneorum potius debuerant gladios sustinere. Una tamen visionis parte completa, adhuc Joseph (ut sibimet semper suspectus esse consueverat) de glorificatione Martyris dubitabat. [dubitans de gloria ejus,] Facta est itaque vox dicens ad eum: Pro eo, quod visioni verissimæ, fidei oculos advertere noluisti; ecce, [punitur dolore oculorum,] oculorum corporis dolorem incurres: nec sanitatem aliquatenus consequeris, donec oculos cereos ad sepulcrum Martyris offeras, & in tua sanatione eam experiaris certissime (de qua nunc dubitas) veritatem. Dicta, fides protinus subsecuta est; Joseph oculorum dolore graviter infirmato, &, [& oblatis oculis cereis ad sepulcru ejus sanutur.] per impletionem voti præfati, subita & integra sanitate recepta. Omitto scribere, quid mihi responderit, quærenti ab eo quid cælo aperto conspexerit; ne Philosophis aut Theologis quæstiones videar suscitare. Sed nec ipsam visionem articulatim expono: videlicet, quid pulchritudo lunæ lunam superans naturalem, & iter ipsius ab aquilone in orientem significet; quid etiam brevitas & latitudo mucronis, & cetera quæ circa hæc possunt disquiri; cum nostra brevitas possit sufficere simplicitatis amicis, quibus in hoc opusculo me fateor potissimum deservire.

ANNOTATA.

a Videtur intelligi jubilus seu hymnus de Ursulanis Virginibus, secundo loco editus post Vitam hoc exordio. O vernantes Christi rosæ, supra modum speciosæ. Tribuitur eidem Sequentia de dictis Virginibus, sexto loco excusa, hoc initio: Virginalis turma sexus.

b Ista in citato jubilo leguntur: O puellæ, o agnellæ, Christi caræ Columbellæ.

c Breviter Razo: Numeros quoque aptavit mater virgo Sancta: sed videtur mendose, mater, loco, pariter, irrepsisse: quia agitur manifeste de Vrsulana, sequuntur enim verba relata in comment. num 5

d Celeberrimam Reliquiarum harum inventionem contigisse anno 1155 docet Crumbach lib. 7 historiæ Vrsulanæ cap. 17. Verum hic agi de posteriore aliquarum reliquiarum inventione, facta haud diu ante vel post annum 1200, demonstrat ætas B. Hermanni Iosephi.

e Idem Crumbach lib 9 cap 8 docet, quomodo post annum 900 traductis Coloniam Virginibus Geritzimensibus, inchoatum ad S. Vrsulam sit monasterium: fuerunt autem Abbatissæ, Gepa, Reinoldi Archiepiscopi soror usq; ad annum 1172, tum Clementia usque ad initium seculi 13, Benedicta ad an. 1229, Friderundis ultra 1238 superstes.

f Illas Reliquias non amplius extare in ecclesia Steinfeldensi, aut certe injuria temporum, nomine deperdito, immistas esse aliis, tradit citatus Crumbach lib. 1 cap. 24 sub finem. Porro in Vrsulanarum Indice post lib. 8 cap. 21 idem recenset hanc Gertrudem cum quinque aliis ejusdem nominis: quas saltem Teutonicum nomen ostendit non fuisse Britannas.

g Qui sequitur numerus, eum Razo transilivit, brevitati studens.

h Leguntur hæc in Vita S. Benedicti 21 Martij num. 35.

i S. Engelbertus passus est martyrium 7 Novemb. anno 1225, cujus Vitam scripsit Cæsarius Heisterbacensis, & sub finem hanc revelationem annectit, quæ ad calcem hujus Vitæ iterum repetitur, ex alia relatione huc translata; in qua dicitur visio facta dicto anno 1225 circa festum S. Gereonis, qui colitur 10 Octobris.

k Perperam Cæsarius hebdomadam unam scribit.

l Alia relatio, in prima vigilia noctis; Cæsarius, nocte intempesta.

m Eadem: Quod vidisti, mortem significat Engelberti Coloniensis Archiepiscopi: & ita gloriose, ut vidisti lunam illam in cælum recipi, ita anima ejus in egressu corporis suscipietur in cælum, & ita gloriose fulgebit coram Domino.

CAPUT VI.
Mentis excessus & summa reverentia sub sacrificio Missæ.

[34] Subnectere libet (utinam digne liceat) de gratia singulari, quam ei omnium largitor gratiarum, aliquot annis ante decessum suum, contulerat in sacrosanctis Missarum mysteriis, omnibus ante actis temporibus inauditam. Sed nec ista scribimus, ut trahantur ab aliquo in exemplum, qui non fuerit similis exemplari. Beatus igitur & Deo dilectus & hominibus Joseph, licet a principio ordinationis suæ, singularis fuerit gratiæ in divinis, ut summo Patri, præ ceteris Fratribus suis, tamquam unicus haberetur; maxime cum suum Patri Unicum immolaret; circa novissima tamen tempora sua, ita inaudito modo illum visitare curavit, ut singulis pene diebus infra secretas divini Mysterii fieret in excessu; [Sub divino Missæ Sacrificio mirabiles mentis patitur excessus:] & stans sine omni corporis motu per horas plurimas cunctis de se mirabile spectaculum exhibebat. Et factus est multis in scandalum & in parabolam, non solum extraneis sed & Fratribus propriis: ita ut etiam vix aliquis haberetur, qui ipsi propter tantas moras in altaris mysteriis ministraret. A nonnullis etiam Fratribus monitus & rogatus, ut vel a tanta protractione cessaret, vel causam tam inauditæ protractionis indicaret; eisdem minime acquievit. Ego quoque inter ceteros ipsum super hoc facto in familiaritate conveni, petivique suppliciter, ut causas tantæ moræ, non mihi (qui me sciebam tanto mysterio prorsus indignum) sed alicui de Fratribus, quos innocentia vitæ & animi puritas commendavit, suum vellet communicare secretum. Cumque non consentienti, etiam animo commotus, instarem dicens, periculo plenum esse, quod tam inauditorum non haberet conscium secretorum; tale tandem ab ipso potui extorquere responsum: Vere, non audeo hoc cuiquam revelare secretum: quia si revelavero, & gratiam devotionis amittam, & miserabiliter torquebor. Decrevi ergo ego de cetero cessare ab homine admirando; ne mea importunitate spiritum fortassis extinguerem, & ne spernerem prophetiam. Quidam vero (qui ei familiarius solebant assistere) quid in tanta mora faceret, explorare volentes, illi sic stanti in faciem se dederunt; & tantam quietem corporis eum retinere viderunt, ut nec ore ad loquendum nec ad videndum oculis uteretur. [& oculis apertu obvios non videt:] Illos enim, qui in facie ejus in proximo & ex directo steterunt, se aspicientes non vidit; cum tamen oculos ad videndum haberet apertos. Post multas autem moras, tamquam a somno evigilans, spiritum vehementer attraxit, & mysteria sacrosancta perfecit. Puto ab eis, qui super prævaricantes tabescunt, & non super eos qui ambulant in lege Domini, facile comprehendi, quod ad magna, multa, ardua & dulcia contemplanda viri spiritualis spiritus raperetur; cum omnes sensus corporis ita relinqueret, ut in nullius illorum officio deserviret. Quantum, putamus, spiritualibus intendit, qui se in corpore esse minime persensit? Quantum, putamus, intendit cælestibus, qui solo corpore remansit in terris? Quantum, putamus, introivit in Deum, in quem sitivit anima ejus, qui corpus proprium dereliquit? Quanta puritate spiritus vidit & audivit ineffabilia verba, quæ non licet homini loqui, qui apertis oculis corporis nihil vidit, patulis auribus nil audivit? Meditans & tractans ista, cogor intueri (& utinam bene intuear! [alius ab iis qui negligenter accedunt ad divina Sacramenta.]) miseriam animæ meæ, similiumque meorum; qui ad illa terrifica Sacramenta tam toti carnales, imo potius toti caro, accedimus: nihil spirituale, nihil cæleste, nihil divinum meditamur, sapimus, & aspicimus: vix solam fidem, & illam (heu!) nimis infirmam, de divinis Sacramentis habemus: Creatoris, Redemptoris, Judicisque præsentiam non sentimus, nec præsentiam non sentimus, nec præsentium Angelorum devotissimum ministerium cogitamus. Majestatem Domini nec digne laudamus cum Angelis, nec cum Dominationibus adoramus, nec tremimus cum Potestatibus, cum cælis cælorumque Virtutibus ac beatis Seraphim minime exultamus. Frigidi, duri, graves, & aridi corde, cogitationibus inquieti, & variis passionibus obnoxii, Dominum Sabaoth contrectare & sumere præsumimus indevoti: heu! dissimiles illi, qui non solum exuit veterem hominem cum actibus suis, & induit novum hominem; verum etiam semetipsum reliquit, &, Domini recordatus, effudit super se animam suam: transiens a tabernaculo carnis in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei; imo usque ad ipsum & in ipsum Deum, fontem vivum: ad quem sitivit anima ejus, sicut desiderat cervus ad fontes aquarum. O saltus illos cervinos, quos dedit ille in spiritu, a visibilibus ad invisibilia, a corporalibus ad spiritualia, a terrenis ad cælestia, ab humanis ad divina transmigrans! Saltavit extra oculum corporis, ut corporalia & visibilia non videns, videret spiritualia & invisibilia: saltavit extra aurem corporis, ut audibilia & fabilia non audiens, audiret ineffabilia, quæ humanum superarent auditum. [pluribus annis ita in divina rapitur,] Et (quod magis mireris) nō fuit hæc gratia unius diei, aut unius hebdomadæ, aut mensis unius, nec saltem unius anni; sed & annis pluribus tanta in tanto viro gratia perduravit, gustante & vidente suavitatis tuæ abundantiam, Domine Jesu: cujus nos tantum memoriam, non gustum & saturitatem, egeni nimis & pauperes & mendici, possumus eructare. a

[35] Eructemus tamen, quæ possumus & quæ scimus de servo Dei ad laudem Dei: & servum in Domino, & in servo Dominum collaudemus. Erat aliquando, Domino disponente, in monasterio Sanctimonialium per annos aliquot, & Divina celebravit ibidem: ortumque fuit contra illum de protractione Missarum murmur non modicum; aliis conquerentibus, tempus laboris inutiliter se expendere; aliis vero dicentibus, de luminaribus diu ardentibus fieri detrimentum. Cumque hæ quæstiones diutius agerentur, doluit vicem beati viri servus quidam (sed post Conversus) qui eum satis familiariter diligebat: & veritatem detrimenti luminarium cupiens experiri, die quadam (dum esset iturus viam milliarii unius, duas aut tres leucas Gallicas continentem) abscondit unam duarum candelarum, quæ ad altare ardere solebant, ubi Sacerdos Domini celebravit & longitudinem habebant æqualem: inceptisque Missarum solenniis, incepit idem servus agere iter suum: quo, cum negotiis, consummato, [cereis minuc consumptis, quam sub Missa breviori:] reversus invenit Contemplatorem nostrum, sacris adhuc altaribus assistentem. Perfecto Officio, candelam absconditam, cum cādela quæ in Missæ sollenniis arserat, mensuravit, & invenit, de illa non tantum fuisse consumptum, quantum in Missa brevitatis consuetæ naturaliter potuisset consumi. Gavisus tulit utramq; candelā, & ostendens eas Sororibus, retulit quid egisset: &, ne de cetero contra famulum Domini murmurarent, monuit diligēter. Ecce, vere puer Domini electus, quem elegit, ob cujus meritum comprobandum vim virtutis suæ oblitus est ignis; ut illam in tam molli materia sui fomenti exercere non posset, & puer Domini a calumniantibus liberaretur illæsus. An non videtur tibi cereus iste rubo ardenti & non combusto merito comparari? nisi forte mirabilius sit, ignem materialem in subjectam materiam multo minus, quam naturaliter debuerat, potuisse. b

[36] Puto, hoc quoque auditorum ædificationi aliquid profuturum, si, quantam habuerit reverentiam Sacramentis, quantam circa illa conficienda, tractanda & sumenda habuerit diligentiam, quanto timore & tremore omnia vasa & alia utensilia sacri ministerii tractare consueverit, in medium proferatur. Nec enim puto aliquem hominum in his tam suspectum sibi, & tam levis conscientiæ fuisse repertum, qui se semper in aliquo crederet excessisse. Nunc aquæ se nimium miscuisse cum vino, nunc aliquas vini guttulas separatim Calici adhæsisse, [reverentia scrupulosu usus erga vener. Eucharistiam:] nunc in contactu Hostiæ consecratæ, vel etiam in fractione ipsius, aliquas minucissimas particulas digitis adhæsisse timebat. Aliquando easdem minutias se cum anhelitu, in sumendo Eucharistiam de patena (super quam duas Hostiæ partes ponere solemus) se rejecisse pertimuit: aliquando in bibendo Calicem, aliquid distillasse; aut aliquid incaute in Calice remansisse vel Hostiæ vel humoris, quod non fuisset diligenter extersum. Modo illam plicam Corporalis, super quam poni solet Hostia, vel digitis, vel alia parte Corporalis se timuit contigisse: modo illis articulis digitorum, quibus sacram Hostiam contrectarat, ante ablutionem se aliquid tetigisse: & super omnia se devotione debita caruisse, flebiliter querebatur; ut vere, Verebar omnia opera mea, cum beato Job dicere potuisset. Propter nimiam ergo reverentiam, quam adhibuit Sacramentis, omnia morose peregit: ita quoties Corpus Dominicū, tamquam Hominem adhuc passibilem levavit & posuit: [ob hujus attactū asservans segmēta unguium, & barbæ superioris.] brachiorum elevatione & demissione, & totius corporis gestus maxima reverentia temperavit. Illorum digitorum ungues, quibus sacra Hostia contrectatur, & superioris labii barbam ori proximam, qua aliquo casu contingi posset Calicis Sacramentum, forfice solebat præscindere, & propter Sacramenti reverentiam conservare apud se; judicans indignum, illas extremitates corporis (licet in se viles) pedibus conculcari, quæ omnium Dominum (licet in Sacramento) contingendo multoties nobilitatæ fuissent. Nec hoc scribimus, ut trahi debeat in exemplum, quod tota Ecclesia non observat; sed ut per hoc ostendamus, quantam vir beatus in corde reverentiam exhibuerit Sacramentis, qui extrema corporis tanta diligentia, propter honorem Eucharistiæ, honoravit. Illos sane sæpius coram nobis, & eorum consuetudinem duriter reprehendit, qui vel simplici, vel etiam duplici post sumptam Eucharistiam sunt ablutione contenti; asserens ex revelatione se divina veraciter comperisse, etiam post tertiam ablutionem aliquid Sacramenti (quod idem est totum) in Calice remansisse.

[37] Hoc etiam, quod super naturam fuisse, & in servo Dei metas naturales excessisse videtur, silentio præterire non possum: quod cum ipse tantæ debilitatis esset, & illam jam vertisset in consuetudinem & naturam, ut ex viribus propriis nec stare diu nec jejunare valeret, [viribus majoribus solito pollet in ministerio altaris: & apud devotas personas,] quin extremum defectum incurreret; circa altaris tamen ministerium occupatus, & stare diutissime, & jejunare valebat. Accidit aliquando, cum apud tales esset personas, quarum devotione specialiter lætabatur, per aliquot dies tanta ipsum corporis fortitudine, per alacritatem spiritus recreari, ut & debilitatem consuetam in jejunio non sentiret, & satis miraculose etiam corporaliter laboraret. Didicerat enim facere horologii instrumentum; propter quod nonnumquam ab aliis monasteriis petebatur, ut vel nova faceret, ubi non erant, [pro iis conficiens instrumenta horologit,] vel distemperata iterum temperaret. Fecit hoc cum tantæ jucunditatis affectu, ut non solum nulli sua præsentia fuerit onerosa, verum etiam omnibus carissimus haberetur. Tanta se benignitate omnium moribus & consuetudini conformare sciebat; ut quamvis inter perfectos sapientiam loqueretur, [omnibus omnia factus.] ita tamen ut puer pueris haberetur, ut unum suorum eum pueri reputarent. Hanc etiam corporis fortitudinem ipsum nonnumquam novimus recepisse, cum ad meditandum & scribendum aliquid spirituale (circa quod aliqua singulari devotione & gratia movebatur) studium applicaret; [delectatur scriptione spiritualiū:] ita ut aliquando usque ad meridiem, frequenter usque ad vesperam & crepusculum, jejunium protelaret. Tunc quoque cum Fratribus commonentibus & compellentibus aliquando (qui in Refectorio ministrabant) ut fragili corpusculo indulgeret, accessisset ad mensam; uno pulmento frequenter, & maxime pultibus utebatur.

ANNOTATA.

a Huc usque dicta paucis his verbis absoluit Razo cap. 15 sic ordiens, Moris huic nostro fuit rem divinam productius facere.

b Effundit se in hujus miraculi considerationem Razo, omittens quæ sequuntur usque ad num. 38

CAPUT VII.
Sanctitas B. Iosephi testimoniis approbata. Eximiæ ejus castitas & humilitas.

[38] Venio nunc ad visiones & revelationes Domini, quæ aliis quoque personis nobis cognitis, & vitæ sanctitate probatis, de beato viro factæ sunt: ut non solum a seipso, verum etiam ab aliis habeat testimonium veritatis. Erat in monasterio a nobis cognito & vicino, sancta Virgo Cisterciensis Ordinis, flos & lux nostri temporis: cujus testimonio tanto fortius credere, & illud scripturæ tanto fiducialius audeo commendare, quanto illam specialius familiariusque cognovi. De cujus testimonio quisque mecum minime dubitabit, qui legerit libellum, quem ipse Joseph primo de beatæ illius Virginis vita conscripsit, & ego postea b breviavi, ne quisquam prolixitatem illius forfitan fastidiret. Contigit aliquando, quemdam ecclesiæ nostræ Fratrem, simplicem Sacerdotem, [cuidam sanctæ Virgini Cistere. Ordinis indicantur virtutes ejus.] bonum habentem a Fratribus testimonium, rebus humanis eximi, & ad Dominum accersiri. Pro cujus anima Domino commendanda, præfata Virgo sancta multas Domino supplicationes effundens, petivit a Domino, ut, quid de Fratris defuncti anima ageretur, ipsi revelare veris indiciis dignaretur. Post aliquot dies apparuit supplicanti defunctus, & de salvatione sua certificavit & lætificavit eamdem. Cui post cetera illa ait: Rogo te, ut dicas mihi de Joseph, cujus sit meriti apud Dominum. Qui respondit: Magni est meriti; quia magnarum virtutum est. Scire enim debes, ipsum in humilitate, patientia, caritate, & obedientia, quibus præcellit universos, virtutibus adornatum. At ubi ad Joseph hæc relata est revelatio; respondit: (quia ab ore suo audivi tempore procedente) Ego, inquit, hactenus revelationibus Elisabeth (hoc enim erat nomen ejus) fidem adhibui; sed modo timere compellor, hanc esse deceptam, cui de universorum novissimo, & prorsus inutili, & qui non sit dignus pane quo vescitur, hæc fuerint revelata c. Per talia verba, & se in semetipso confundere, & apud nos dissimulare qui erat, & ne magnum aliquid de ipso sentiretur, præcipue laudes hominum declinare solebat.

[39] Revelata est & secunda visio similis præfatæ ancillæ Dei de Joseph, quam mihi ore proprio enarravit. Appropinquante autem termino dissolutionis illius, mihi lamentabilis, quem illa orationibus & lacrymis suis ab omni adversitate protegere, & in omni dubio certificare solebat, astitit illi Angelus Domini, ita dicens: Præpara te, quia cito itura es. [item Angelus de obitu illam monēs,] Intelligens illa de quo itinere diceret (pro hoc enim Dominum multo tempore fuerat instantia maxima deprecata) respondit: Ey! quam cito itura sum? At ille: Valde cito, inquit. Subjecit illa: Numquid ego sum citius transitura, vel Joseph? Ait: Tu quidem citius es transitura; sed ille te non multo post tempore consequetur. Cui illa iterum ait: Qualis vir est Joseph? Respondit Angelus: Joseph magnus vir est. [testatur sanctitatem B. Iosephi.] Quam magnus? inquit. Nullum habet, inquit, similem in Ecclesia Steinfeldensi. Cœpit ergo Virgo sancta, bonæ opinionis Fratres ejusdem Ecclesiæ, suis nominibus Angelo recitare, & dixit: Numquid Joseph major est omnibus istis? istos enim bonos esse Fratres, omnium opinione habetur. Ait Angelus: Isti quidem admodum boni sunt; sed nihil ad Joseph. Et cum quadam vocis severitate, vim intentionis significante, subjecit: Nemo similis est Joseph: scias enim certissime, Joseph in castitate & puritate animæ & corporis, in humilitate perfecta, in caritate suprema, & in patientiæ longanimitate præcellere universos. Pluraque in hunc modum de viri virtutibus replicavit. In extrema quoque unctione, dum Famulæ Dei, ipsa jubente & præsente Joseph, hoc officium mœstissimus impendissem; omnibus amotis, me solum cum sola faciens residere, [quē illa auctori hujus Vitæ commendat:] sic exorsa est: Ecce, inquit, jam non multa loquar tecum de cetero: scio enim certissime implendum quod per Dominum didici, annuntiante Angelo, & desiderio concupivi. In extremis ergo colloquiis Joseph tuæ caritati commendo: & te commoneo diligenter, ut omnibus modis cavere studeas, ne ipsum verbo vel facto aliquando conturbes. Infirmitati ipsius misericorditer condescende; & in omnibus fer subsidium, quibus potes. Scias enim certissime, quod nemo Joseph exacerbavit impune, etiam in vita præsenti, præter pœnam futuram, quam (si impœnitens decesserit) sustinebit: nam memetipsam in hac vita diutius cognosco torqueri, quia Joseph aliquoties conturbavi. Et recitavit verba Angeli, qui dixerat: Quia Joseph vir magnus est.

[40] Sed quia virtutum beati viri mentio facta est; (in quibus tota vis & summa sanctitatis consistit) ut & eædem virtutes per signa possint exteriora cognosci, dignum videtur, singularum signa virtutum (quæ oculis nostris in ipso videre, & in ipso auribus audire potuimus) explicare. Et primum quidem de castitate ipsius, a qua primum commendatus est, videamus. Hac virtute ita a receptione vestis candidæ & immaculatæ, [Eximia ejus virginitas, nullis unquā tibidinū facibus ambusta.] qua Baptismi tempore vestitus fuit, tanta perfectione decoratus est, ut gemma virginum, flos virginitatis, lilium castitatis, titulus pudicitiæ, vas electum continentiæ, agnus innocentiæ, & virgo virginum nostri temporis merito potuerit appellari: virgo in corde, virgo in oculis, virgo in auribus, virgo in olfactu, virgo in gustu, virgo in tactu. Quantum enim perpendere potuimus, in hac virtute nostram super modum fragilitatem excesserat; dum (quod opus trahere non convenit in exemplum) in omni loco, [etiam admisso ministerio fæminarius.] etiam in divinis (si quando opus erat) devotarum feminarum, sicut virorum, ministerio utebatur. Scio non defuturos qui hunc articulum mordaciter, fieri minime debuisse, nec ea scriptis oportuisse mandari [contendant]. Sed quid agam? Quomodo cæcutientes illuminem, ut videant quid commendem? Non enim ministerium feminarum, quantumcumque sanctarum, ministrantium Sacerdoti commendo: sed oculos carneos Sacerdotis, innocentiæ lacte lotos, ita repletos & absorptos a spiritu, ut non discernerent mulierem a viro: vel, si discrevit, nihil per adspectum in cor purissimum humanæ fragilitatis intrasse, quidni commendem? Talis quippe in corpore Angelus erat. Commendatur B. Bernardus, quod equitans in sella aurea, coloribusque depicta (quam mutuo se asseruit accepisse) non discreverit præ occupatione spiritus, in sella cujusmodi resideret; cum tamen non esset bonum, talem sellam monachum equitare: sed commendabile erat, ipsum a vanitate oculos avertisse. Quod si dixero & scripsero, quod aliquando, cum in meridie Joseph tertius castissimus, vellet lectulo reclinare corpus angelicum, non refugit in illo se strato reponere, in quo mulier sopita jacebat? Quæ cum, adhuc dormiente Joseph, expergisceretur a somno, virumque videret, expavit, erubuit & aufugit. Numquid & hic non vident illi, qui videntes non vident, & audientes non intelligunt, quem commendem? Non commendo virum in uno lecto cum muliere dormire; sed virum spiritualem mulieris præsentiam non sentire. Neque enim malum esset virum cum muliere dormire, si posset illicitum nil sentire; cum in castitatis commendatione dicatur: Juvenis cum virgine habitabit. quod utique malum non erit, quando nec spiritus adversus carnem, nec caro adversus spiritum concupiscet: quod etiam in nostro Joseph vidimus jam impletum. [Isaiæ 62]

[41] Virtutem humilitatis ejus quomodo digne commendem? Præ cunctis enim virtutibus specialiter fuit hæc virtus, virtus Joseph: quam nimirum tamquam verus veri Magistri discipulus (qui de se docendo dicebat; Discite a me, quia mitis sum, & humilis corde) corde, voce, gestu, habitu, actibus & passionibus observabat. [Matth. 11] Hac virtute ita præminuit, ut cum cunctis cunctos virtutibus superaret, humilitatis tamen excellentia in ipso cunctarum virtutum suarum excellentiam superabat. Et quidem, si vocem modumque loquentis audires, si quam promptus sui fuerit accusator, & aliorum excusator, attenderes, & (ubi necessarium erat) quam verecundus fuerit reprehensor; vere diceres, humilitatis virtutem in corde suo, super hominem & super virtutes proprias alias, thronum regalis celsitudinis obtinere. Et sicut bona sua numquam jactabat; ita semper aliorum bona laudabat. [qua præclare res aliorum, nihili suas æstimi.] Siquando in sui præsentia laudabatur; illam laudem aut jocis aliquibus, aut circumlocutione negationis, aut aliqua commemoratione suæ confusionis, ita mirabiliter didicerat declinare; ut nonnumquam idipsum, quod oculis nostris vidimus, & auribus nostris audivimus, ita a nostra credulitate excuteret, ne de ipso virtutis aliquid crederemus. Quotiescumque suimetipsius coram nobis faceret mentionem; se opprobrium hominum & abjectionem plebis, cifram d algorismi, numerum tantum, & fruges consumere natum, pomum silvestre putridum, ejectum de pomis utilibus, & onus omnium nominabat. Gestus omnium membrorum ejus simplicissimi; ut nihil e nobilitatis, nihil singularitatis in illorum aliquo invenires. Compungor ponens te in adspectu cordis mei, Frater carissime; & dissimilitudinem meam ad te in tui consideratione deploro. Caput tuum sicut caput lilii candidissimi, humiliter declinatum: nec enim contra Deum, cervice armata & collo pingui, cum superbo aliquando cucurristi. Oculi tui verissime columbarum; qui nihil raperent alienum, nec nocivum quid inducerent in domicilium cordis tui. Genæ tuæ, sicut genæ turturis; humilitate dejectæ, virginalis pudoris verecundia rubicundæ. Incessus pedum tuorum moderatus & simplex; nihil in se omnino superbiæ, nihil levitatis ostentans. Siquando aliquem sibi aut videbat aut putabat offensum; ad veniam petendam solebat, sine acceptione personarum, facillime super genua inclinari, & voce humillima indulgentiam postulare. Habitus vestimentorum illius, nec delicatus nec sordidus; sordidior tamen, [vestes detritas appetit:] quam delicatior apparebat. Pluribus annis nova non vidimus eum cappa vestitum: quod ipse nequaquam humilitati, sed debilitati corporis sui attribuere solebat, asserens, nova se vestimenta non posse præ gravitate portare. Quod licet veritatem haberet, præcipue tamen humilitatis virtutem novimus in causa fuisse. Novis tunicis aliquando usus fuit; frequentius vero libentiusque veteribus, cum manicis f petiatis. Pelliceum suum, quod diutissime portare solebat, propriis aliquando manibus, cum panno laneo æque veteri resarcivit: redargutusque a Fratre sibi familiari prodidit veritatem; Ego, inquiens, meliori dignus non sum. Calceamentis nulla arte compositis & sæpe veteribus, & quæ alii ante ipsum portaverant, utebatur; & siquid in acumine anteriori videbantur nobilitatis habere, allisione eorum ad objecti ligni vel lapidis duritiam retundebat. In omnibus actibus illius nihil erat, quod cujusquam virtuosi adspectum offenderet; sed magis in omnibus sanctitatis indicia præferebat. Totus enim sibi ipsi ex corde viluerat; &, quod sibi intus erat, foris etiam aliis ostendebat. Quomodo ergo laudem ab aliis quæreret, quam sibimet etiam ipse negabat? Certe non solum non laudari, sed etiam vilipendi quærebat: quod evidenti documento probabo. Eunti Joseph, in via quidam rusticus occurrit: coram quo salutato, genua sua Sacerdos Domini inclinavit, [a rustico in maxilla percuti cupit:] & dixit: Obsecro te, ut quod peto a te, facias mihi. Respondente illo, se libenter facturum; subjecit: Rogo te, ait, ut me percurias in maxillam. Territus rusticus re insolita, cœpit confabulari cum eo, & causam petitionis insolitæ percunctari. Ait Joseph: Ego meliori dignus non sum, quam cædi in faciem, quia putridum cadaver sum. Hoc idem rusticus de Sacerdotibus nostris uni narravit. Quo comperto, simplicitatem viri, stulti propter Christum & prudentis in Christo, tulimus satis ægre: non humilitatem (quæ vere facti hujus causa fuit) sed stultitiam attendentes in eo. Ille vero reprehensus a nobis, ut nos ad viam reduceret; Quo alio, inquit, jam dignus sum, immundum cadaver, nisi ut cædar in faciem? Docuit nos, doceat & legentem, plena humilitate responsio, quid de seipso vir beatus sentiret: nec reprehendere stultitiam audeamus, ubi tantæ humilitatis sapientiam invenimus: [& ab aliis contemni,] cum perfecta humilitas, sine nota stultitiæ, in conspectu hominum, gloriam ab invicem quærentium, vix aut numquam valeat observari. Hujusmodi ergo factis pene omnes, qui ipsum cognoverunt, ita in sui consideratione cæcaverat, ut nullis eum dignum laudibus judicarent; multo magis optans stultitiæ, quam sanctitatis cognomen habere: mirabiliter sciens gemmam in concha, frumentum in palea, ignem sub cinere conservare. Parum est, proprie propriam Joseph virtutem verbis aut scriptis talibus commendare, quæ in omnibus, quæ de illo dicuntur & scribuntur, præconium obtinent speciale. Si enim spernere mundum, spernere nullum, spernere sese, spernere se sperni, humilitatis perfectionem vere dicuntur habere; humilitatis perfectionem super omnes, quos novimus, veraciter asserimus fuisse in Joseph. Item si sufficiens est humilitas, subdi majoribus; abundans, subdi æqualibus; superabundans, subdi minoribus; de hac superabundantia Joseph nostrum, non solum coram hominibus, qui falli possunt; sed coram facie tua, Domine Jesu infallibilis, fiducialiter prædicamus.

ANNOTATA.

a Hoven cœnobium prope Tolbiacum esse arbitratur Vander-Sterre, eo quod Steinfeldensibus, jam tunc fungentibus Pastoratu S. Martini in oppido Tolbiacensi, frequenter accessus fuerit ad illud cœnobium, ab ipsa Steinfeldia tribus solum leucis dißitum. Est quidem nunc vicinius aliud ad duas leucas, in Burvenich: sed quia ejus nusquam meminit Cæsarius, putat illud vel tunc necdum fuisse instituti Cisterciensis, vel non tulisse personas sanctitate illustres.

b Ea infra num. 44 vocatur Elisabeth: sed ejus vita a B. Ioseph scripta & ab auctore hoc abbreviata non extat amplius: hinc quænam fuerit, non constat. Vixit tunc Elisabetha monialis in cœnobio Hoven, cujus certamen cum diabolo & de hoc victoria refertur a Cæsario Heisterbachcensi lib. 5 illustrium miraculorum cap. 45, ejusque memoria inscriptaest Kalendario Cisterciensi anno 1617 Divione excuso, ac Menologio Henriquez ad 5 diem Decembris.

c Brevius Razo: Ante hac semper sororem meam Elisabeth inter magnas & prudentes virgines maximi feci: sed nunc mihi plane delirasse videtur. Idem omittit sequentia usque ad num. 41, ubi de vestium vilitate; & alia multa paucis perstringit.

d Algorismus, aliis algorithmus, ars & peritia computandi, sicut & algebra. Consule Clavium lib. 1 Algebræ cap. 1.

e Aulicismus, qui humilem religiosum non dicet, hic nobilitas dicitur.

f Petium & petiam pro parte aut particula desumi sæpius observavimus in hic opere, hinc manicæ petiatæ sunt ex partibus immistis refectæ.

CAPUT VIII.
Excellens caritas & patientia B. Iosephi, lilio comparati: duo alia de ejus sanctitate testimonia.

[42] Laudemus & caritatem viri laudabilis, & quo possumus, præconio explicemus, quæ omnium radix est & origo virtutum: ita, ut quæcumque ex illa tamquam ex radice non prodeat, non virtus sed stultitia verissime judicetur. Quid enim est humilitas nisi stultitia, si non ex caritatis radice procedat, hoc est, si non habeatur propter Deum? Quid castitas? Nonne virgines fatuæ; judicio veri Judicis refutantur, quæ caritatis oleo caruerunt? [Matth. 25] Quid stultius patientia, quæ laboris sui præmium non a Deo, sed ab hominibus judicat expetendum? In hac ergo radice & fundamento virtutum, omnes virtutes suas plantaverat & fundaverat noster architectus: [sublimi caritate] quod nullatenus dubitabit, qui perfectionem illius humilitatis voluerit intueri. Simulatio quippe virtutum (quæ hypocrifis dicitur) plerumque pro gloria transitoria exercetur. Pro qua si pauper Christi mundique contemptor, [quæsivit solam Dei gloriam:] se in virtutibus non exercet; quid quærit, nisi gloriam Dei? Et hoc est diligere Deum & Dei caritatem habere, Dei gloriam quærere & non suam. Dilexit vere Deum dilectus Dei: propter quem corporis voluptatem in castitate, & mundi gloriam in humilitate contempsit. Dilexit vere Deum dilectus Deo; propter cujus labiorum verba vias durissimas custodivit, vias difficiles ambulauit, viam mandatorum ipsius cucurrit; per angustam portam humilitatis, paupertatis, laboris & doloris, intrare contendit. Dilexit Deum vere Dei dilectus, qui & pro omni transitoria voluptate contempta, & omni tribulatione suscepta, aliud præmium non quæsivit, nisi faciem tuam, Domine Jesu. Quid enim quæsivit, nisi te? qui neque divitias, neque delicias, nec gloriam, nec aliquid transitorium quæsivit, præter te. Tibi, tibi, & tibi soli dixit cor ejus, caritate tua vulneratum: Exquisivit te facies mea: faciem tuam requiram, Domine Jesu. O quoties, & quam profundis gemitibus (etiam nobis præsentibus) tibi suspirabat, Domine Jesu! quam miserabiliter hujus Babylonis præsentem miseriam, tui vultus absentiam querebatur! Nostram querebatur miseriam, tuam quærebat præsentiam: & ecce quod querebatur amisit, & quod quærebat invenit. Nihil est jam in Christo quod queratur; nihil extra ipsum quod quærat, nisi forte secundam stolam, sua omnino cessante miseria, & tua ipsum, Domine Jesu, misericordia satiante. In tantum proximi caritate fervebat, ut vere sciret gaudere cum vere gaudentibus & flere cum flentibus. Et, ut ea quæ in ipso conspeximus, [proximos juvit maxime afflictos,] caritatis insignia prædicemus (quod tibi Domine Jesu, dicimus) tanta circa afflictos, tam mente quam corpore, compassione & misericordia movebatur; ut cor ejus mitissimum & benignissimum, omnium mœstorum, laborantium, infirmorum, & de quacumque tribulatione clamantium omnium, susceptivum crederes hospitale. Vidi ego aliquando, cum quidam Fratrum suas illi tentationes ac alias adversitates conquerendo exponerent, tanta illum misericordia & compassione moveri, ut vultus ejus decideret, cordis eum defectio manifesta teneret. Omnibus quoque quibus potuit modis, solicitudine, compassione, consolatione & oratione, afflictorum onera devote portavit, ut legem Christi, quæ est caritas, adimpleret. Dederat illi Dominus gratiam bonam & linguam eruditam, ut sciret sustentare eos verbo qui lapsi fuerant, & quorum vestigia nutaverunt: quia ex his quæ passus erat, & patiebatur quotidie, omnibus tribulatis omnia facere se scivit: qui & a Spiritu sancto & per experientiam erat in omnibus institutus, & caritate cogente nullum sibi extraneum reputabat.

[43] Avirtute quoque patientiæ esse non potuit alienus, qui crucem suam, tamquam ex duobus lignis compositam, exteriori videlicet tribulatione & interiori dolore, [magna cum patientia] sequens vestigia Domini crucifixi, quotidie bajulabat. Tamquam cinctus enim erat verberibus, licet miræ innocentiæ vir, ut in omni parte ejus posset patientia exerceri. Et a Domino quidem flagella multorum generum toleravit, ut omnium generum gaudia recipere mereretur. Multis itaque & quotidianis & pene continuis infirmitatibus corporis, debilitate stomachi, dolore capitis, defectione cordis creberrima (exceptis sæpe supervenientibus languoribus) est vexatus. [variis excretur infirmitatibus:] Afflixit & eum Dominus quodammodo omnia illi corporalia commoda prohibendo, ciborum, potuum, & equitaturæ, molliumque stratorum: ita ut sæpe esuriret & sitiret, nec tamen illis cibis & potibus, quos esuriit & sitivit, se reficere est permissus. Erat omnibus non parva admiratio, cum viderent eum esurientem aut sitientem, non uti cibis & potibus secundum ordinem uti potuisset. Nonnumquam etiam cum post laborem & fatigationem extra monasterium, lectuli molliores a diligentibus eum sibi substrati fuissent, ut artus infirmos & debiles aliquantulum relevaret, abjecit lectulos compositos, & super sola stramina membra debilia reclinavit. Aliquando requisitus ab admirantibus, quid causæ esset, [& in nulla re sibi indulget:] quod vel cibis licitis vel lectulis mollioribus tam debilis nollet uti; respondens breviter, Jesus, ait, prohibuit hoc: sive, Jesus hoc non vult. Equitaturis autem sive curribus per duodecim annos fere usus non est, nec in nivibus, nec in pluviis, nec fervore, nec frigore: sed vias quascumque difficiles pedibus ambulavit, baculo parvulo valde imbecillia membra sustentans. Hanc autem pœnitentiam auctoritate divina [suscepisse], tali casu sumus experti. Erat aliquando iturus ad grangias Ecclesiæ nostræ, assumpto secum Fratre, speciali sibi familiaritate conjuncto, & solum in comitatu equum habebant. Cumque ducentes equum in manibus, parvum viæ spatium pertransissent, ait Joseph: [neque in itinere equum admittit] Jam procedere vix valeo, quia nimium lassus sum. Hortante eum Fratre, ut equum ascenderet & aliquantulum repausaret; respondit: Non possum. Tandem Fratre importunius insistente, equum adscendit: & cum ad paucos passus processisset, equus ita graviter offendit, ut vix in eo residens remaneret. Ait ergo: Nonne dixi tibi, quia equitare non possum? Respondit Frater: Experiamur adhuc. Experti sunt; & gravior offensio est secuta. Adhuc, inquit, dimitte me, ut descendam, ne casum graviorem incurram. Admirans Frater, & tamen quid ageretur ignorans. Etiam tertio, ait, in nomine Domini attentemus, teneboque te, ne casu graviori possis collidi. Vix verba finierat: & equo pedes movente totus corruit; ita ut sessor, Fratre eum sustentante, vix remaneret illæsus. Tunc Frater videns se toties sua voluntate frustratum, cœpit rogare suppliciter, ut ei hujus rei mysterium revelaret. Ait Joseph: Ego tibi dico; Dominus Jesus hoc mihi prohibuit. An putas, [prohibitus a Christo:] quia si non essem prohibitus, non comederem, biberem, & equitarem, sicut ceteri hominum? Nunc vero, Domino jubente, tales me singulariter oportet sustinere labores. Itaque usque ad mortem suam, Domini Jesu permansit præcepto constrictus; ut exemplo ipsius nec equis nec curribus aliquatenus portaretur. [contumeliis appetitur:] Ab hominibus & a propriis Fratribus quibusdam contumeliis est vexatus, objicientibus ei, quod sæpius posset comedere & minime laborare: non attendentibus insensatis, quod omni labore laboriosius erat ei, laborare non posse, & omni jejunio durius, quod non poterat jejunare. Credo, Domine Jesus, quod verecundiam & erubescentiam, quam sustinuit, etiam cum nullius audiret improperia (pauci enim erant apud nos, qui scandalizarentur in illo) tu ei hodie revelatione vultus tui clarissimi recompenses. Cibos illos, quos eum, etiam in communibus jejuniis, sicut puerulum, sumere oportebat (nec enim ipsi, etiam in tempore Quadragesimali pepercisti, nec ab eo paternæ manus tuæ duritiam retraxisti, ut tunc saltem posset interpolatis diebus cum parvulis jejunare) credo te ei hodie revelatæ faciei tuæ dulcedine compensare. Ipse quoque satan ei, quantum potuit, fuit infestus, nunc in corvi, [a diabolo infestatur] nunc in catti specie oranti transfiguratus apparens; nunc cum cuculla cappæ in tergo pendente retraxit, ut ipsum faceret saltem ab oratione cessare, vel ut cum ex improviso terrore concuteret, quem ad voluntatis suæ malitiam aliter non poterat inclinare. Exercebatur in his omnibus & multis aliis quotidie patientia athletæ fortissimi; & in utroque homine viriliter dimicans, coronæ præmium merebatur. Hæc de Beati virtutibus, non significantibus, sed efficientibus sanctitatem, duxi aliquantulum latius prosequendum, ut hic tamquam in speculo possit inspicere, qui nostrum Joseph voluerit infallibiliter intueri. Nec est necessarium, hic de ipsius singulariter omnibus tractari virtutibus, de quibus per hunc textum & tractatum & tractabitur: sed hæ quatuor virtutes sunt omnium moralium origo & summa virtutum.

[44] Duxi & aliam revelationem præfatæ Christi ancillæ, haud dubium de Joseph factam, breviter explicare, summam sanctitatis ejus laudem certissime continentem. [sanctimoniali Elisabethæ, pro Steinfeldiensibus oranti,] Nam etsi viri glorificati & Angeli irrefragabiliter testimoniis sit credendum (nam nuntii Dei sunt, & testimonium asserunt veritati) multo potius tamen & ipsi Deo & ipsi Veritati fidem firmissimam convenit adhiberi. Cum itaque Ecclesia Steinfeldensis magnis adversitatibus quateretur, & solum ei remedium esset a Domino expetendum; præfata Christi virgo a Elisabeth (quæ propter spirituales amicos, quos in eadem habebat Ecclesia, ipsam tamquam propriam diligebat) cœpit sibi Ecclesiæ perturbatæ causam assumere, & nocte ac die a precibus & lacrymis non cessare. Experta loquor: fuit talis Christi Virginis consuetudo, ut quotiescumque pro causa aliqua Domino supplicare cœpisset, nequaquam ab inceptis laboribus temperaret, donec certam a Domino consolationem recipere mereretur. Instanti itaque precibus, & multis lacrymarum fluminibus januam mitissimi cordis Domini valido clamore pulsanti, astitit ei ipse mœrentium consolator, & sua præsentia & dulci alloquio suam est consolatus ancillam. [responsum cælitus: liliū ibi germinare gratissimū] Quid, inquit, pro Ecclesia Steinfeldensi clamas ad me? an putas me illius oblitum? Certissime scito, jam in eadem Ecclesia lilium germinare, quod teipsam dignitate præcellet: & quamdiu illud fuerit in ea Ecclesia, non poterit deperire. Siquis dubitet, quem hoc Lilium significet; studeat florem lilii & testimonium Angelicum comparare. Requisitus enim de meritis ejus a sæpe dicta Dei famula Angelus, respondit: Nullus ei in Ecclesia similis est. Præfertur lilium omnibus floribus; præfertur omnibus Fratribus Joseph. Et si eas, quas præostendimus, virtutes velis in lilio intueri; [& Ioseph optime lilio assimilatur.] fuit non solum lilium convallium per humilitatem, sed fuit & lilium inter spinas, per patientiam: fuit lilium agri, per caritatem, omnibus se communicantem; fuit lilium, sine adjectione nominatum, per castitatis excellentiam & candorem. Et (ut omne dubium absolvamus) Dominus per miraculorum frequentiam, quod eum lilium hoc appellaverit, multipliciter, mirabiliter & misericorditer jam ostendit. Magnificavit enim eum, non solum super omnes Fratres suos, sed etiam super ancillam suam, Virginem pretiosam, cui ista prædixerat, & in universos fines terræ sui lilii diffudit odorem.

[45] Virginis alterius, æque sanctæ, & ejusdem nominis, testimonium annectimus: neque enim attestationes fidelium feminarum, maxime viraginum, quæ sexum pariterque seculum calcarunt (Virgines Dei dico) in tali articulo a benevolis repelluntur. Brevia sunt sed magna quæ dico: dilige brevitatem, magnitudinem admirare. Stabat aliquando Dei Sacerdos eximius, & cum prolixitate dulcedinis & cum dulcedine prolixitatis consuetæ in maxima hiemis asperitate sacrosancta mysteria celebrans: qui dum infra Canonem manibus elevatis astaret, frigoris vehementiam (qua aliis locis & temporibus vehementer urgeri solebat) non persensit omnino: ita enim a seipso efficiebatur extraneus, [raptus in ecstases sub Missæ sacrificio in summo frigore] ut membra sensibus corporeis deputata, per id temporis in ipso vacarent. Oculus nihil vidit: auris nihil audivit: a manibus ipsis sensibilitas tactus aufugit. Interfuit tunc temporis Missarum solenniis, optimæ opinionis, simplicitatis purissimæ, & castitatis eximiæ præfata Virgo Christi b: quæ super Sacerdote Domini cœpit vehementius admirari, quod in tanto temporis spatio, quo adstabat altaribus, tam immensam frigoris vehementiam non sentiret. Mirabiliter aperuit Dominus oculos admirantis, & majori miraculo dubium admirationis ejus absoluit. [fovetur a Christo & B. Virgine,] Fecit enim eam videre summum Sacerdotem & verum Pontificem Dominum Jesum ex una parte & beatissimam Matrem ipsius ex altera parte stare beatissimi Sacerdotis. Nec otiosi astabant, sed suo ministro carissimo in sacrosanctis mysteriis invicem ministrabant. Dexteram enim manum ejus Jesus, sinistram Maria tenebat; easque suo calefacientes attactu, frigoris ejus vehementiam temperabant. Quid indignaris invida incredulitas? quid fidelis caritas admiraris? Vide factum, & pro visionis revelatione poteris nec admiratione nec invidia commoveri. Tam manifesta est veritas, ut a quocumque invido vel incredulo dubitari non possit, beatissimum Domini Sacerdotem tantam vim frigoris non sensisse: hoc enim corporalium sensuum testimonio confirmatur. Quomodo enim si frigus ut homo sensisset, tot horis debilitatus homo in tanto frigore perdurasset? Sed perstitit, sed perduravit: nec igni manus adhibuit: nec saltem contractione digitorum aut frigus temperavit aut passionis aliquod signum dedit: sed neque peractis mysteriis in manibus signum algoris retinuit: relinquitur igitur, quod non sensit. Quod autem frigus non sensit, [ac frigus nū sentit:] cujus credi potest gratia factum, nisi Domini Jesu? Vere igitur (etsi non fuisset revelatione probatum) manus tuas, Sacerdos dignissime, Domini Jesu dignatio calefecit. Quis dubitet etiam venerabilem Matrem ministerium suo reddidisse ministro; quæ ipsi ignem, non solum corpus sed & spiritum inflammantem, a suo unico Filio suis potuit precibus impetrare? Credo, istam veritatem pio corde videntem, de visione jucunda minime admirari aut dubitare debere. Perfectis itaque in fervore cordis & corporis refrigerio sacris Missarum solenniis, accedens ad angelicum Sacerdotem Virgo contemplativa, ei quid viderit explicavit. At ille (sicut semper auram humanæ laudis mira prudentia declinare solebat) Ego hoc, ait, non vidi: sed quia frigus non sensi, sic posse fieri cogitavi. Per hoc quod ait, Non vidi (quod utique corporaliter intelligendum est, quia nec corpore nec corpora vidit) suam, negando, humilitatem insinuat: in hoc quod ait, Cogitavi, spiritualis visionis indicat veritatem. Qui ista mirando deficiunt (quia & viri dignitatem & dignationem Domini Jesu minime comprehendunt) non minus mirari poterunt, quæ subnecto. Quid enim minus admirationis habet & miraculi a prædictis, quod a fideli teste & magnæ opinionis audivimus, beatissimam Virginem & Matrem Domini visam fuisse suo ministro, cum aureo Calice, [alias sacrificans ipsam quoque Deiparam suscipit.] habente auream Crucem in medio, adstitisse, cum suum unicum Deo Patri in beatæ Matris offerret honorem; & tandem, aperto & dilatato pectore Sacerdotis, tantæ dignitatis Ministram, una cum Cruce & Calice, in medio pectoris suscepisse? Ego non multum miror, eam in illud pectus visam fuisse introire, in quo per dilectionis affectum & jugem memoriam sine intermissione manebat.

[46] Volo (utinam & digne valeam!) aliud præfatæ Virgini & Joseph commune miraculum enarrare: quod nobis est testimonio utriusque compertū. Percusserat servum suum, imo filium prædilectum, ad suam gloriam infirmitate & gravi & longa; [gravi moror decumbens] quæ omnibus omnino ad mortem tendere videbatur. Venit igitur Virgo Christi, ut suum visitaret infirmum, quem firmiter diligebat, & ut extremum vale diceret morituro. Jacebat autem tunc dispositione divina in quodam c castello, ubi a Dei famulis sexus utriusque licite poterat visitari. Veniens autem Christi Virgo, amicum quidem humanitus est miserata languentem; altius tamen multo dolore ingemuit, quod non esset præcessura, vel saltem comitatura pergentem, & ad utriusque dilectum pariter profectura. Collecto igitur spiritu spem concepit, jam etiam desperatum Domini misericordia ab ipsis posse mortis januis revocari. Ventum est ergo ad orationem, & Domino Jesu Christo pro vita jam morientis instantissime supplicatum. Tandem itaque omnium exauditor, tanta fiducia & tanta instantia in precibus vigilanti, semetipsum revelare dignatus est, & sic alloqui procumbentem: Jam tuam petitionem exaudivi; [ad preces Virginis sanctimonialis] &, propter te, vitæ illius addidi quinque annos. At illa: Si petitionem meam exaudisti, inquit, non tantum quinque (quos a te non petivi) annos, sed ei duodecim addere non recuses. Quid enim sunt quinque anni? Certe istis contenta non sum. At Dominus miserator & misericors, ut aliquantulum satisfaceret filiæ delicatæ (cujus spiritum contristare nolebat) Ecce, ait, dabo tibi, ad augmentum vitæ illius, novem annos: nam in hac vita duodecim annis nullo modo permanebit. [accipit novē annos vitæ longioris.] Illa vero nihil dubitans de oraculo, infirmo quid acceperit revelavit; aliisque aliud omnino sentientibus dixit, non esse tunc moriturum Joseph. Secuta est veritas veritatem, id quod prædictum erat rerum eventu sequente. Convaluit enim contra spem omnium, & in hac vita nobiscum terminum annorum a Domino præfinitum exegit.

[47] Et quia jam illius habui Virginis mentionem, finem illius brevi sermone contingam: hoc etenim pertinet ad commendationem Joseph d Beata igitur Virgo, illam perfectam Sponsi sui præsentiam perfecte desiderans, & supplicans vehementer, ut ante mortem Joseph morti debitum concederetur exolvere; Joseph adhuc vivente migravit ad Christum. In hora autem defunctionis illius beatus vir jam solenniis Missarum intererat, nec de obitu illius ei quidquam fuerat humanitus revelatum; & ecce, inter ipsa sacra & secreta mysteria divinorum Sacramentorum, adstiterunt ei Angeli, [videt sub Missa animam dictæ Virginis.] qui ei sacræ Virginis jam exemptam a corpore felicē animam præsentarunt, eique corporalem ejus obitum nuntiarunt. Contristatus de Virginis obitu, sed de gloriosa ejus præsentatione lætatus, completis Missarum officiis, omnibus qui aderant recentem Virginis obitum nuntiavir: familiaribus vero, quomodo hoc sibi revelatum fuerit, secretius revelavit. Ecce qualiter etiam adhuc in temporibus nostris Dei sapientia ludit in orbe terrarum, cujus deliciæ sunt esse cum filiis hominum. Ecce, qualiter in oculis nostris renovantur antiqua miracula, & spiritualium luce stellarum ista nox nostri temporis illuminata refulget: ut sit jam nox nostra sicut dies temporum exactorum, & noctis nostræ illuminatio inter diei delicias debeat computari.

[48] Cogor, sed volens, sanctitati tuæ, Frater carissime, etiam virorum fidelium & nobis cognitorum testimonia adhibere, ne te solum feminarum testimonio mirificum prædicemus, tamquam virorum testimoniis careamus, aut eadem supprimamus. Audiant ergo, sub compendiosa brevitate, quiddam satis mirificum, quod quidā de ipso Joseph (non ipso, sed Domino revelante) cognovit. Stetit aliquādo Dei Angelus (teste enim Propheta, Sacerdos, Angelus Domini exercituum est) juxta altare (non in tempore sacrificii salutaris, sed alio aliaque de causa) habens in manu sua librum positum super altare; & in illum respicens, aliquid meditando legebat. Contigit in ipsa hora, Domino ordinante, supervenire Fratrem ecclesiæ nostræ Conversum, quem diligebat Joseph: qui & de ore ipsius nonnulla de eis quæ tractata sunt magnifica intellexit. Et respiciens Joseph stantem, [Facies beati quasi cincta lampædibus visa est radios emittere] vidit vultum ejus tamquam vultum Angeli coruscantem, ipsius vero capitis summitatem similem carbonum ardentium & flammantium lampadarum. Ecce vere viri, veri Israëlitæ testimonium, viri jurati, viri omni exceptione majoris. Quid vobis videtur? Clament omnes & clament singuli: Dignus testis, dignum testimonium. Dignus enim a digno laudatus est, & innocens innocentis testimonio probatus est. Qui enim vidit, testimonium perhibuit de his, & scimus quia verum est testimonium ejus. Accedamus & nos corde quo possumus, & comprehendamus si possumus, quale Domino holocaustum illo sub tempore fuerit spiritus Joseph, quanto illum igne Spiritus sanctus inflammaverit, cum ille caminus interior intus in corpore non potuerit latirare.

ANNOTATA.

a Virginem hanc fuisse sanctimonialem Ordinis Præmonstratensis & cœnobii Fusniacensis prope Tolbiacum, arbitraturVander-Sterre. De Fusniaco egimus 6 Februarij, ad Vitam S. Alderici, qui ibidem subulcus vixit. Razo, qui præcedentem numerum forte imprudens transiliit, sequentem visionem tribuit ibidem nominatæ Elisabethæ, de qua supra, ex num. 38 egerat.

b Sola, inquit Razo, ceteris tædio algoreque affectis, atque ideo scilicet ab ecclesia digreßis: deinde, omißis quæ hoc numero sequuntur aliis, admirante Virginis constantiam novitio, hæc subjungit. Imitanda sane, ut dicit, fuit ista Virginis constantia: sed forsan pluris apud Dominum fuit sancta hæc Fratris inter mysteria pietatis sinceritas. Ad sancta enim altaris accessurus mysteria, mira se devotione ac diligentia semper discussit: non animi tantum sordes lacrymis diluens, sed & miris modis etiam corporis præcavens mendas: identidem etiam Fratres singulos idipsum monens & orans: indignum & pene injuriæ loco habendum asserens, ibi negligere sordes, ubi eas abstergi oportuisset: quomodo enim inter orandum merebimur veniam, si ibi etiam peiora committemus?

c Tolbiacum, Fusniaco vicinum intelligit Vander-Sterre. Razo narrationem sic texit. Ut erat homo (Ioseph) ad plurima idoneus, nunc huc nunc illuc exire jubetur. Itaque dum subito die quodam corripitur morbo, e via ad notæ sibi cujusdam Dominæ præpotentis castellum divertit. Humanissime illic devotissimeque excipitur, sed nulla morbo remedia inveniri potuere; ingravescit indies malum, nec nisi cum vita desiturum videbatur. Rescivit & hoc tandem dilecta illa Deo Elisabet virgo &c.

d Razo sic orditur: Virgo igitur illa, quem precibus jam mundo genuisse visa est, denuo non secus imo & fortius quam vera mater dilexit: multum se invicem pauxillo hoc temporis intervallo spiritualibus recreant deliciis. Illa autem tempus subesse sciens quo ipsum a carne solui necesse esset, rogare Dominum mœsta cœpit, ne se in eam servaret miseriam, qua lugendus sibi suus carissimus esset: quod & obtinuit.

CAPUT IX.
In expositione Cantici Canticorum & aliis occasionibus redditur invisibilis. Alia ei beneficia præstita.

[49] Habemus etiam Fratris alterius testimonium (siquidem sanctitas viri virorum testimoniis astruenda) sed necessarium est ut præmittam, quod ab ipsius Joseph mihi relatione compertum est. Cœperat exponere, & exposita in scriptum redigere Cantica Canticorum, mirantibus nobis, & intra nos & inter nos aut præsumptionem aut simplicitatem ejus accusantibus vehementer. Nondum enim plurimi noveramus vitam & facta viri [juxta] institutionem ipsius Domini Jesu, aut secundum monita beatissimæ Matris ejus in omnibus ordinari. Dum igitur aliquando occasione accepta, ipsum super hoc facto familiariter convenissem; competentem excusationem non habens, coactus est dicere veritatem. Ait enim: Non temeritate aliqua, nec virium mearum præsumptione, ut creditur, nec simplicitate deceptus, (tamquam ignorans quantum ingenii Tractatus iste requirat) opus istud aggressus sum, sed Matre Domini commonente. Ego vero, nequaquam sermonis brevitate & veritate contentus, modum revelationis diligentius inquirebam. At ille, Videbam, inquit, [Iubetur a Virgine Matre exponere Canticum Canticorum] & ecce Mater Domini Jesu apparuit mihi, ferens manibus speciosam & spatiosam scutellam, in fundo suo parum olei continentem. Et arridens blandissime dixit mihi: Et hoc modicum, tibi est, ut illud exhaurias, reservatum. Et adjecit dicere & docere: Quoniam liber Cantici Canticorum diversorum expositionibus pene penitus est exhaustus; hoc modicum tamen (quod ad similitudinem hujus modici olei adhuc superest) a te ad commendationem meam est necessarium exhauriri. Tantæ igitur auctoris commonitione, & tantæ commonitricis auctoritate confisus, mihi importabilem assumpsi laborem; magis eligens ignorantiæ hominum quam Matri Domini displicere.

[50] E vestigio est testimonium subnectendum, valde mirabile dictu, & ad credendum difficile; sed est non unus solus hujus veritatis assertor, ut in ore duorum vel trium testium fidem verbum mirabile nanciscatur. Aggressus exponere & scribere a in persona Rosæ speciosæ, Columbæ formosæ (Rosæ sine spina, Columbæ fine felle) Cantica Canticorum, in locum solitarium se retrusit; ubi nec clamantium insolentia turbaretur, nec multorum frequentaretur accessu. Ibi sæpissime, [scribens expositionem suam,] suæ debilitatis continuæ & quotidianæ infirmitatis oblitus, tanta spiritus vehemenraptabatur, tanta fruebatur contemplationum dulcedine, tanta sacræ Scripturæ, quam tractabat, ebrietate potabatur; ut miserum omnino traderet oblivioni corpusculum, & horam vel cœnæ vel prandii (quam anxius cum puerulis prævenire consueverat) vel minime cogitaret, vel ignoraret omnino. Extædiati nonnumquam Fratres, qui in refectorio ministrabant (cum etiam ad secundam mensam ministrantium venire tardaret) iverunt ad locum solitudinis, ubi illum solitum sedere cognoverant: & eum non invenientes, vel potius non videntes (ibi enim erat, licet minime videretur) nimia expectatione commoti, [a præsentibus non videtur.] cœperunt verbis aliquantulum durioribus culpare præsentem, quem putabant absentem, & recedere indignantes. Quos ille suo tempore prosecutus, cum venisset ad eos, cœpit verba eorum ex ordine replicare, & commotionem animi reprehendere, & a motu iracundiæ & a verbis inordinatis cum lenitate consueta monuit eos de cetero temperare, si iram Jesu & Rosæ Matris ejus declinare curarent. At illi, nimia admiratione commoti; Unde, inquiunt, verba nostræ commotionis potuisti cognoscere, cum te præsentem minime viderimus? Ille vero, ut eos in aliquam cognitionem veritatis induceret; Ego, inquit, verba vestra, non aliquo referente, sed memet audiente, cognosco: a quibus, rogo, vos de cetero abstinere.

[51] Nec una vice contigit eum, licet præsentem, a præsentibus non videri; ut veritas tanti miraculi (quæ etiam testibus confirmatur) nulla posset tergiversatione celari. Devotione Fratris, qui in refectorio ministrabat, & familiaritate confisus, in ipso sibi refectorio elegerat sessionem, in quo post prandium tempore æstivali, [iterum in refectorio commorans non videtur,] & post cœnam tempore hiemali, toto pene die potuit contemplationi studioque vacare. Ibi nonnumquam a Fratre intrante & exeunte, januamque claudente, minime visus est: ita ut intrans summopere miraretur, se non invenire, quem reliquerat; rursusque regrediens non minus stuperet, se eum reperisse, quem se ibi non reliquisse putabat. Clausura enim ostii talis erat, ut ab aliquo interius existente aperiri non posset; ne quisquam existimet eum Fratre ignorante egredi aut regredi potuisse. Unde aliquando cum Frater exiret clausurus januam, nec eum præsentem adspiceret (existimans tamen quod posset intus esse, sicut heri & nudiustertius) clamavit aperte: Jam si intus es; o Joseph, te manifesta; ne clauso ostio exire non possis. Tacente Joseph, ac illo refectorium exire parante, & jam clavem seræ inserente, clamare cœpit post tergum ejus: Parce, inquit, claudere: jam enim tecum egredi paratus sum. At ille admirans & stupens vehementer. Si te, inquit, me egrediente, de cetero non prodideris, per totum diem te oportet clausum intrinsecus remanere. Ille vero secundum consuetudinem suam volens dissimulare quod negare non poterat, Quare, inquit, me non vidisti, qui coram facie tua sedi? Ecce testimonia virorum, Fratrum Ecclesiæ Steinueldensis, a quorum ore, ea quæ scribo, te teste, Domine Jesu, in meum defluxerunt auditum; ne forte minus fidei & credulitatis acquirant, si in tertiam vel quartam putentur transisse personam, antequam scripturæ fuerint commendata, aut si dubio recitentur auctore. Nec rarum fuit, imo pene quotidianum, ipsum a Fratribus per omnes angulos officinarum monasterii studiose quæsitum, minime fuisse repertum; &, quando ei placuisset, cum admiratione eorum, fuisse revisum b. Nos quoque tantum miraculum non perfunctorie transeamus, sed quantum possumus in ipsius intremus mysterium: & corde studioso quæramus, quantæ subtilitatis spiritus ejus fuerit; [absconditus in Christo:] quam perfecte ad illud invisibile & incircumscriptum lumen divinum accesserit; quam totus in interiora velaminis, in potentias Domini, in illud secretissimum Domini sanctuarium introierit; cum etiam corpusculum ejus corruptibile tantæ fuerit subtilitatis effectum, ut a præsentibus videri non posset. Quam totus in cellaria Regis, in cellam Sponsi vinariam, ipso Sponso introducente, in lætitia & exultatione introierat! quam totum sese sub umbra ligni vitæ, quod est in medio Paradisi, absconderat, & fructus ejus edebat, vinumque vitis veræ in cordis jucunditate bibebat! Quam dulciter, post illum languorem amatorium (quo diu continueque languerat) post illud, mortiferum nescio si dicam, sive vitiferum vulnus caritatis (quo dulcissime & fortissime percussus, & mortem bonam tentationum & molestiarum mortificatricem inciderat, nihilominus & vitam meliorem, intellectus & saporis intimi vivificatricem, acquisierat) quam dulciter, inquam, & quam totus in illis incomprehensibilibus Sponsi amplexibus, in illo interiori cubiculo soli Sponsæ pervio; obdormierat ipso Sponso eum in suæ speciei sui vultus speciosissimi abscondito abscondente, & filias Israël adjurante, ne suscitarent neque facerent evigilare Dilectam, donec ipsa vellet. Quid enim tibi videtur dixisse Sponsus, Dilectum etiam corporaliter abscondendo, nisi quod non suscitaretur ab inquietis, neque evigilare nisi voluntarie cogeretur? Quid, Fratres, miramini, si talis horam prandii & refectionis corporalis non sentiat, qui gustat & videt quam suavis sit Dominus, & quanta sit multitudo & magnitudo dulcedinis Domini, quam abscondit timentibus se, perficit eis qui sperant in se, abscondite quidem & perfecte largitur diligentibus se, quos in lumine vultus sui abscondit a conturbatione hominum, in tabernaculo suo illo (ubi tantum auditur vox exultationis & confessionis, sonus festum celebrantis) protegit a contradictione linguarum? Siquid, anima mea, conaris, certe non pervenis, certe non apprehendis: quanto minus scribendo & garriendo ad illam requiem alios introducis? Benedic tamen, anima mea, Dominum, & omnia interiora mea Nomen sanctum ejus: quia mirificavit misericordiam suam facere cum Joseph: & congratulare ei: & hæc sit portio gaudii tui, ut gaudeas cum gaudente Joseph; & hæc ad præsens satietas tua, ut (quantum potes) videas satiari Joseph; & hæc requies tua, ut consideres in amplexibus Sponsi requiescentem Joseph. Solus ad gaudium istud non intret, solus de deliciis istis non gustet, solus requie somni hujus minime perfruatur Frater ille, majorem se æstimans, invidensque minori; qui magis in agro corporis, spinas & tribulos germinante, diligit conversari perversus, quam intrare ad convivium Fratris minoris, ubi audiat symphoniam & chorum, & hœdo lasciviæ despecto, vitulum comedat saginatum. c

[52] A mirabilibus testimoniis (quibus coram pluribus testibus Sanctum suum mirificare curavit Dominus, faciens mirabilia) ad ea, quæ ab ipso Joseph de ipso audivimus, redeamus. Puto testimoniis præcedentibus ita percussas esse & contritas invidentium & detrahentium frontes, ut ultra ipsi Joseph dicere non præsumant: Tu de teipso testimonium dicis; testimonium tuum non est verum; cum testimonia ejus credibilia facta sint nimis. Audiamus igitur & credamus veritatem, & nos audire & credere gaudeamus. Dispositione divina in quodam aliquando monasterio morabatur, quod multis & diutinis tribulationibus agitatum est, & crebris disciplinæ Dominicæ percussionibus ad extrema perductum. Nomen autem monasterii ideo reticemus, ne de aliquo videamur infamiam seminare. Motus ergo misericordia super monasterii contritione Joseph (in quo conterebatur & ipse, [monasterii deperditi causam agit apud Deum,] qui cum infirmantibus didicerat infirmari) invalidam causam sibi validus Orator, & non in legibus hominum sed in lege Domini (quæ caritas est) peritissimus Advocatus assumpsit: & sumpto thuribulo orationis incensæ, & hausto igne caritatis ardentis, inter Deum viventem & homines mortuos peccatis medium se objecit, nitens suavissimo devotæ orationis odore sententiam jam egressam severi Judicis vindicisque placare. Cumque in spiritu humilitatis & animo contrito non desisteret ante faciem Domini introire; tandem & ipse Dominus Jesus ad eum venire, & ad orantem introire dignatus est. [& Christū cum securi apparentem ut illud exscindat,] Venit autem, non ut exauditor orantis, sed ut vindex severissimus delinquentis. Tremebundus enim & in vultu totius severitatis apparuit, ferens manu securim acutam, tamquam eamdem Ecclesiam radicitus excisurus, & funditus eversurus. Territus, supra quam dici potest, ad tam terribilem Domini venientis adspectum amabilis intercessor, tremens & pavens ad genua provolvitur irascentis; & quibus potuit precibus, lacrymis & gemitibus, tentavit manum continere minantis. Cui Dominus in magna severitate, Surge, ait, & adspice, pro quibus intercedas: [precibus suis placat:] considera & cognosce totum hunc locum nihil viriditatis habere, nisi quantum occupant pedes tui, & vide qualem causam defendas. Surgens Joseph, & verborum Domini veritatem agnoscens, pavimento iterum se prostravit, & non cessavit a precibus; donec Domino aliquantulum placato, vocem Domini se consolantis, audiret: Ista quidem Ecclesia misericordia se reddidit indignam; sed proprer te manus justissimæ ultionis meæ suspenditur ad tempus.

[53] Beneficia Dei, quibus super humanam naturam auctus fuit noster Joseph, hujus Capituli brevitas explicabit. Decubuit aliquando, ut putabatur, corporis infirmitate consueta, & (ut postea verius compertum est) languebat, caritatis jaculo vulneratus. Jacuit itaque super stratum suum toto triduo continuato, ita ut nullus omnino per totum tempus illud ad ipsum accederet gratia visitandi. Solebat enim ipse & hoc mihi sæpius replicare, quod aliquando hominum gratia ita fuit ab ipso sublata, ut quibusdam quidquid ageret penitus displiceret; alii vero, quidquid ei accideret, non curarent. Cum ergo sic sine visitatione jaceret, venit tandem ad eum Frater quidam, cujus jam sæpe in hoc scripto feci sine nomine mentionem: & decumbentem invenit. Cui Frater; Quid est, inquit, quod sic decumbis? Langueo, ait. Ille; Quanto, inquit, tempore languisti? Respondit: Triduum jam est, quod ab hoc lectulo non surrexi. At ille; Numquid, ait, non surrexisti etiam ad necessitatem naturæ? Respondit Joseph: Ego quidem scio: nequaquam me per triduum resurrexisse; sed propter Deum, subleva me; & vide ne forte aliquid inhonesti acciderit nescienti. Hoc autem dicebat, volens inducere Fratrem, ut ab hujusmodi inquisitione cessaret ne hoc incredibile secretum fieret manifestum. Sustulit ergo eum, ut petierat, lectulumque respexit; sed nihil indecori nec indecoris est inventum d. Tunc Frater ille, qui jam consuetudine doctus erat secreta sua rimari, & nihil circa eum fieri sine causa; Rogo te, inquit, ne abscondas a me mysterium hoc. Quid est, quod toto triduo decumbens, nullis naturæ necessariis eguisti? At Joseph, Fratris familiaritate devictus, precibusque constrictus, aperuit veritatem. Ego, inquit, quando naturali infirmitate decumbo, naturæ necessitatibus me, sicut & te, & quemvis hominem, est necessarium subjacere. [languens amore divino, naturæ necessitatibus non videbatur subjectus.] Cum vero Dominus Jesus mihi languorem immittit, ab omnibus naturæ necessariis liber existo. Vere liber, quem Dei Filius liberavit! vere liber, qui in sanctis languoribus suis potuit naturæ præceptis minime subjacere! Quantam, putamus, sanitatem spiritus in his languoribus consecutus est, in quibus corpus sic evaserat omnia detrimenta naturæ? Si corpus tantæ fortitudinis existit, ut nec refectione nec evacuatione indigeat; spiritus quomodo vegetatur? Corpus, vas stercorum, esca vermium, super hominem, super naturam est, gloriam hominis jam glorificati prætendit; quantum proficit spiritus, quanta gloria sublimatur? O si videre liceat, sapere & gustare, qualis sit iste languor, qui tantas vires etiam corruptibili corpori administrat! O si mori liceat hoc languore! Benedictus es tu, Domine Jesu, Pater Rectorque naturæ, qui abscondisti hæc a sapientibus & prudentibus, & tuo ea Parvulo revelasti.

ANNOTATA.

a Razo, qui prioris capitis numerum ultimum & hujus primum omisit, non meminit scriptionis.

b Addit idem, Referunt illi ad seniores quod compertum habebant: observant quoque & ipsi ut melius constare possit, & ita esse deprehenditur: Cœpit itaque inter suos iam magnus haberi &c. si quis antea temere lacesciverant … jam eum demulcenter reconciliare contendunt.

c Numerum sequentem omittit Razo.

d Razo ipsum Fratrum ultro quærentem inducit, finito videam anne humanæ necessitatis aliquid evenerit tibi. Adhæc in risum solutus, Joseph, Ego inquit &c. ut infra.

CAPVT X.
Potus subministratus. Mors & sepultura predictæ: Tentationes superatæ.

[54] Credo, non minus mirabile & naturæ contrarium, quod subjungo. Quia Domini Benedictus, in tanta debilitate corporis, quam sustinuit in itinere, nec equo nec aliquibus vehiculis utebatur: consueverat parvam secum portare lagunculam, trium haustuum quatuorve capacem; ut quando præ nimio labore & æstu intolerabili procedere non valebat, corpusculum nimis exhaustum aliquantulum recrearet. Secundum hanc igitur consuetudinem, jam appropinquante tempore resolutionis suæ, cum quodam admodum religioso viro, laico tamen, servus Domini ambulabat: & cum jam omnino fatiscentibus artubus caderet in defectum, consedit, & porrigi sibi lagunculam postulavit. Cui socius itineris sui ait: [ex laguna vacua,] Jam de ista laguncula non bibetis, quia a exhausta est. Ait Joseph: Oro, fac mihi duos calamos, quos per orificium lagunculæ in fundum ejus immittam; si forsitan ibi aliquam guttam inveniam, quæ me aliquantulum refocillet, quia jam totus in defectu sum. [immissis calamis] At ille, licet sciret, nihil remansisse humidi in laguncula, obtemperavit tamen, & factos calamos porrexit Joseph. Quos ille mittens in fundum lagunculæ, [haurit vinum,] hausit vinum, quantum cum calamis poterat exhauriri. Et dixit socio suo: Accipe & bibe te. Credidit ille se deceptum, eo quod fuisset aliquid in laguncula, & ori, ut biberet, applicavit. Sed, cum trahentem per calamos, nihil sequeretur omnino; comperit se non fuisse deceptum, dixitque ad Joseph: Quid bibitur, ubi nihil penitus invenitur? Respondit: Tu nihil omnino scis. Et accepta lagena, ait: Verte in partem hanc, ut invenias. Et bibit etiam secundo: porrexitque ministro. [iterum, iterumque.] Tentavit ille iterum; sed nihil invenit. Joseph vero iterum, cum quadam jucunditate exprobrans ei quod nihil inveniret, accepta laguncula bibit & tertio, nihil penitus inveniente ministro: quia vere naturaliter nihil erat. Quod autem vir plenus gratia vinum invenit, ubi non fuerat; illius gratia factum est, qui cuncta creditur creasse de nihilo, & qui electo suo tam inauditum voluit miraculum non deesse. Mirentur alii elementorum mutationem, absentium cognitionem, præscientiam futurorum, sanitates languentium; etenim hæc mirabilia sunt: ego nihil tantum admiror horum, sicut de nihilo aliquid factum esse. Unde enim in vasculo vinum est inventum, ubi nihil dimissum fuerat, nisi operante solius potentia Creatoris?

[55] Dum in talibus & multo pluribus mirabilibus, circa servum suum suas Dominus virtutes ostendit; etiam spiritu prophetiæ eum magnificare curavit. Nam cum dissolutionis suæ tempus desiderabile immineret; eodem anno quidam de Fratribus, cum post Matutinas Laudes, pausantibus ceteris Fratribus, ecclesiam introiisset, & Officii matutinalis debitum (a quo abfuerat) implere cœpisset, audivit a latere suo in medio monasterii fieri sonitum vehementem, ita ut totus concuteretur horrore, [in loco sonitus auditi,] & expavesceret vehementer: nec minus mirabatur, ex qua causa sonus tam insolitus in loco posset accidere, ubi nihil erat talis materiæ, cujus ruina talis posset sonitus generari. Itaque orationibus adimpletis, non sine admiratione recessit; & misit Dominus in cor ejus, ut hoc, quod audierat, referret ad Joseph, si forte per eum Dominus sibi hujus rei mysterium revelaret. Mane itaque facto (sicut Dominus voluit) factus est Joseph obvius procedenti: cui statim Frater explicuit quid audisset; & petivit sibi referri, si sciret quid tantus sonitus portendere potuisset. At Joseph subridens; Ego, ait, tibi, [prædicit ad sepulturam suam] quid hoc factum significet, manifestabo. In eodem loco, ubi ille strepitus est auditus, quidam sepelietur tempore procedente: ad cujus sepulcrum magnus erit concursus, & magnus tumultus hominum audietur, quem Dominus per illum sonitum quem audisti voluit præsignare. [concursum hominum:] Certe valde manifesta facta est veritas prophetantis, ad ipsius tumulum (ipse enim ibidem tumulatus est) ruentibus populis catervatim, remedium sanitatis quærentibus, sive cernere cupientibus & audire, quæ per eum Dominus mirabilia operetur. Prædixit quoque ante plures annos, Ecclesiam Steinveldensem multis tribulationibus fatigandam; cujus rei veritas jam per experientiam nimium est probata. Promisit etiam eidem Ecclesiæ post tribulationum angustias, felicia tempora successura: quæ in spe & desiderio expectamus, & expectabimus patienter, nihil de oraculo dubitantes.

[56] Felicis etiam resolutionis suæ tempus sibi non fuisse incognitum, ipse quibusdam patefecit indiciis, quæ breviter explicamus. Circa idem tempus, quo de sepulturæ loco (sicut præmisimus) prophetavit, accessit ad quosdam de Fratribus, qui sibi majori erant familiaritate conjuncti, & de quibus habuit fiduciam specialem, tam pro communicatione quorumdam secretorum suorum, quam pro singularitate devotionis ad Deum. Nam de nullis Fratribus, qualis vitæ fuissent vel essent, ipsum non dubito ignorasse. Accessit enim quadam die quemdam de Fratribus (cujus omnino notitiam habeo, sicut meiipsius) qui in seculo dies primæ juventutis exegerat, antequam Religionis habitum assumpsisset: cui dixit: Dignum est ut hunc Psalmi versiculum, Bonitatem fecisti cum servo tuo, quotiescumque protuleris, magnam cordis devotionem apponas. [Psal. 118.] Quod cum ille non intelligens diceret, non solum illum versum, sed & sequentem, & omnem Orationem cum magna devotione dicendam; ut intentionem suam plenius declaret, & ut Fratrem ad cognitionem suimet, [novit vitam peccatricem alicujus,] & ad agendas Deo gratias incitaret, subjecit. Est & alius alterius Psalmi versiculus, qui quoties a te cantatur, singulari debet intentione & devotione cantari: Quia misericordia tua magna est super me: & eruisti animam meam ex inferno inferiori. [Psal. 85.] Quasi diceret Intellige, quod hæc est Domini bonitas, quam tecum fecit; quia eruit animam tuam ex inferno inferiori, in quo jam eras per meritum culpæ, non per passionem pœnæ. Stupet adhuc Frater ille, vitam suam peccatricem, dignam supplicio inferioris inferni, beato viri revelatam fuisse, quam non ab homine poterat didicisse. Non ergo ad hunc & sui similes, sed ad alios majoris innocentiæ & devotionis, [aliquibus obitum suū prædicit] imminente tempore suæ resolutionis, accessit, & humiliter supplicans ait: Ecce cujusdam Sacerdotis amici nostri finis appropinquat rogo vos propter Deum, ut illum orationibus vestris Domino commendare curetis. Quærentibus de persona, non aperuit quis esset; hoc solum ait: Quia citius per experientiam cognoscetis Ecce Propheta magnus de præteritis, præsentibus & futuris, quod verum esse, si attentionem apponas, o Lector, poteris invenire. Et quidem tam præteritorum quam futurorum ipsum habuisse notitiam, præsenti capitulo declaratur; in quo & præteritam Fratris vitam peccatis obnoxiam cognovisse cognoscitur, & sui exitus horam & locum sepulturæ secundæ non ignorasse probatur. Præsentis quoque temporis in his quæ sibi erant absentia, eum habuisse scientiam, illo Capitulo declaratur, ubi præsentata sibi super Altare anima virginali, ipsius Virginis cognovit & prædicavit excessum.

[57] Grati Deo & amabilis viri, non solum virtutes & gratias singulares, verum & tentationes & infirmitates, perfectivas virtutum, ad consolationem tentatorum & infirmorum, evolvere dignum duxi; ut dicti Apostolici, etiam in Fratre nostro, veritas comprobetur, quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum; &, quod virtus in infirmitate perficitur. [Rom. 8., 2 Cor, 12,] Appropinquante igitur tempore transitus sui, quo vocaretur ad regnum is in quem vere advenerat Dei regnum; inconsuetis illum tentationibus Dominus titillavit, quas ante per experientiam minime recognovit. [Lucæ 11,] Nec reor aliam fuisse causam tentationis hujusmodi, [Sub mortem insolitis affligitur tentationibus:] quantum ad se; nisi ut humilis humiliaretur adhuc, & justus justificaretur adhuc. In aliis vero alia causa fuit, videlicet ut etiam scirent in tentatione sperare, & manum Domini nos non ad consumptionem sed ad consummationem ferire. Fuit autem hæc carnalis tentatio, comparatione nostrarum tentationum, parva quidem & quasi nulla: sed, respectu suæ Angelicæ puritatis, maxima videbatur. Permisit etiam eum Dominus aliis importabilibus tentationibus infra divina mysteria fatigari, [etiam objectis imaginibus muscarum & aranearum:] diabolo sibi imagines muscarum & maximarum aranearum (quarum magnitudo nobis est incognita) ostendente, & viri devotissimi animum perturbante. In tantum vero talibus fuit phantasiis & tentationibus fatigatus; ut propter hæc etiam ab altaris ministerio aliquando abstineret. Post aliquod tempus ad aliquem de Sacerdotibus, Fratribus nostris, accessit humiliter; &, quas patiebatur molestias, ei miserabiliter est conquestus. Et subjecit: Ecce ad te missus sum, ut ab his molestiis, quas patior, curer a te. Territus Frater ille, qui se sciebat multo minorem illo in meritis, [confugiens ad aliquem ex Sacerdotibus liberatur.] Quis ego sum, ait, ut a tentationibus tuis te curem? Respondit: Certe ad te missus sum, ut insidias diaboli coërceas a me. Videns Frater ille instantiam deprecantis, simul & memor cujusdam infirmantis, qui (sicut legitur in Dialogo) non fuit curatus a B. Petro, cujus suffragium flagitabat, sed ad quemdam multo minoris meriti, ad b Abundium, mittebatur; a quo & curatus est; beati viri infestatorem dæmonem, non in suis meritis confisus, sed in Domino adjuravit: nec eum postea ab hujusmodi molestiis comperimus fatigatum. [S. Gregorius lib. 3 cap. 25.] Gratias tibi, Domine, qui infestantis inimici jacula, probationem fidelium tuorum esse voluisti, & non vulnera: qui talem tuis tribuis pro labore mercedem, ut nullum tuorum fuisse gaudeat hostis imbellem: quinimo perpetuum eis largiris triumphum, ut tuis sint fidelibus in exemplum, dum tentati, in humilitate liberati, in tua caritate firmantur.

[58] Habuit Sacerdos Domini quemdam juvenem, in habitu Canonico Regulari, in monasterio monialium Cisterciensium, Domino servientem: qui admodum sibi magna caritate devinctus, cum ad idem monasterium veniret, in divinis sibi ministrare consuevit. Præceperat autem eidem juveni Dei servus, ne post peracta Missarum solennia sibi loqui, aut aliquid ab eo sciscitari præsumeret, donec ipse eum prior alloqui voluisset. Quadam itaque die dum post perceptionem consuetæ gratiæ, peractis sacris mysteriis, recederet ab altari, gratiam quam habere consueverat citius quam speraret amisit. Eventu territus inconsueto (ut sibi semper suspectus esse consueverat) aliquid se in gratiæ collatorem deliquisse timebat: & cum in nullo eum conscientia remorderet, incidit menti ejus, quod fortassis volente Deo secretum suum præfato familiari suo communicare deberet. Conversusque ad Dominum, Domine, inquit, si tuæ est voluntatis, ut secretum hoc huic tuo famulo debeam revelare; jam per ejus merita, reddere digneris mihi gratiæ tuæ solatium, quod amisi. Vix verba finierat; & ecce, [Odor mirificus eum cælitus reficit.] dulcissima vehementia vehementissimaque dulcedine rediit odor mirificus, quem amiserat: quo eum credimus quotidie fuisse detentum, cum in altaris administratione tardaret. Nihil enim aliud, præter illud, pro certo potuimus comperire, quod tamen eum non solummodo credimus tenuisse. Tunc accedens ad juvenem sæpe dictum, quod evenerat, enarravit: sed sub severitate prohibuit, ne, quam diu viveret, secretum hoc cuiquam præsumeret publicare. c

ANNOTATA.

a Razo dicit, quod prior deficiens laicus, lagenam vacuaverat.

b S. Abundius hic, mansionarius Ecclesia S. Petri, colitur 14 Aprilis. Ceterum & hunc numerum & sequentia, usque ad num. 4 Tractatus alterius, prætermisit Razo.

c Reliqua desunt, ex subjuncto tractatu supplenda. Qua de S. Engelberti martyrio ei revelato sequebantur, supra indicavimus huc non pertinere Razo, post narrata quæ habentur num. 56, quanto plus; inquit, suo accessit fini, tanto amplius divinis præpollebat donis: quas si plura videre quis cupit, ad gestorum ejus (unde assumpta sunt hæc omnia) se librum conferat: nos quæ supersunt, nunc absolvemus reliqua.

TRACTATUS ALTER
De obitu, Translatione, & miraculis.

CAPUT I.
Rerum in vita gestarum anacephalæosis. Obitus & sepultura.

[1] Ad laudem nominis tui, laudabilis Jesu Christe, qui non solum in majestate tua mirabilis, verum etiam in Sanctis tuis gloriosus appares (propter quod etiam in Sanctis tuis te laudare monemur) præsentem schedulam, de tanto numero miraculorum, quæ per merita servi tui, Fratris Hermanni Joseph (cujus corpusculum in Steinueldensi Ecclesia requiescit) operari dignaris, [Miracula conscripturus,] conscribere curavi; & ad laudem tuam, benigne Deus, mentes legentium excitare, qui non cum invidia tabescente iter habent, qui aliorum profectum suum putant esse defectum; sed vera caritate cogente, gaudere cum gaudentibus, & flere cum flentibus didicerunt. Te ergo teste, qui es in cælo testis fidelis, Domine Jesu Christe, ea quæ vel ego ipse vidi, [eaque certissima,] vel ab his qui viderunt, & vere sciverunt, veraciter intellexi, præsenti schedulæ, quantum brevitas temporis permisit, fideliter annotavi: omissis plurimis, quæ in a alio opusculo (si tu, summe Opifex, annueris) plenius, lucidius, dulciusque tractabo.

[2] [paucis indicat gesta in pueritia,] Omitto igitur, quomodo ab ineuntis ætatis primordiis puerum purissimum in benedictionibus dulcedinis gratia divina prævenerit: quam dulcibus, licet puero convenientibus revelationibus, se nostro Samueli, tamquam puer, Jesus cum Matre Virgine revelare curaverit: quomodo ipsa Mater misericordiæ, miserans puerum in hiemis asperitate algentem, ostensis numisinatibus, calceaverit: quomodo ætate pariter & gratia proficiens, Beatæ Virginis se obsequiis mancipaverit: quanta se abstinentia quantisque vigiliis ultra humanum modum cruciaverit: [apparitiones Deiparæ Virginis,] quomodo Beatæ Virgi, sibi vigilanti & corporali specie apparenti, ab Angelo fuerit desponsatus: per visum vero, ipsa Virgine Matre suum Filiolum ipsi dante, ut portaret eum, sicut a Joseph portatus fuerat in Ægyptum, hoc nomen Joseph primum ab Angelo vigilans, postea ab ipsa Matre Domini (qui ante vocatus fuerat Hermannus) per visum meruerit adipisci. Prætereo quoque quomodo a Matre Domini, in specie vetulæ apparenti sibi, commonitus fuerit, in servitio ipsius, majoris devotionis existere, in quo (sicut humani moris est) aliquantum fuerat tepefactus. b Omitto etiam quomodo per multos annos, singulis pene noctibus, beatæ Matris Domini consolatione meruerit relevari, ipsam quæcumque voluit interrogans, & ad interrogata ei vicissim respondens c. Sed neque hic ad præsens explicare propono, quantum dilexerit, [revelationes de sanctis Vrsulanis] quantum honoraverit Virgines sacras, Ursulam & sodales ejus; quantis revelationibus earum fuerit consolatus: quo modo, cum ad laudem earum Historiæ verba composuisset, ipsis docentibus & præcinentibus totius pene historiæ melodiam didicerit, & quædam etiam Virginum nomina sua ipsi dignatæ fuerint revelare. Visionem quoque, [& martyrio S. Engelberti] quæ de occisione Martyris Engelberti Coloniensis Archiepiscopi, nostro Joseph non per somnium sed vigilanti revelata fuit; laudem quoque Domini, qui ipsum lilium Steinfeldensis Ecclesiæ appellavit; laudem quoque Angeli, qui ipsum in humilitatis virtute cunctis præcellere mortalibus prædicavit; ceterarumque virtutum ipsius insignia, & animi puritatem, futurorum præscientiam, & cælestium cognitionem, qua ipsum ipse Creator lætificare curavit, omitto.

[3] Venio autem ad tempus illud, quod votis toties optaverat: in quo Creator lucis, lux vera, lucernam suam ardentem & lucentem, non jam sub modio & in abscondito ponere, [ante obitum in Quadragesima stricte jejunat,] sed super candelabrum manifestationis exaltare dignatus est. Appropinquante igitur tempore dissolutionis suæ, per totam Quadragesimam illam pene nihil nisi panem simplicem & cerevisiam calefactam & pauca pira assa (cum tamen miræ debilitatis existeret) nobis omnibus mirantibus, ipsumque culpantibus, assumpsit in cibum; nihilominus contemplationi, dictamini & scripturæ, in corpusculo jam fatiscente, animum infatigatum intendens.

[4] Dominica vero, qua cantatur, Oculi mei semper, cum illum oculis misericordiæ Dominus respicere dignaretur, ut evelleret de laqueo pedes unici & pauperis sui; venit ad Dominum Abbatem nostrum nuntius d monasterii quarumdam Sororum Cisterciensium, petens, ut ipsis (cum quibus etiam quandoque conversatus fuerat) concederetur ad tempus: quatenus per Quadragesimam divina Sororibus celebraret eisdem. [discedit ad monasteriū Sororum Cisterciensiū,] Quod cum Abbas & Fratres omnino renuerent, eo quod videretur constitutionibus nostri Ordinis obviare; ille, in spiritu futura prænoscens, ad Abbatem accessit, & dimitti petivit, ut ad præfatas Sorores accederet: & hoc Dei asseruit esse voluntatem. Quod cum obtinuisset, & Fratres de suo recessu conqueri & quam plurimum contristari videret; Una, inquit, causa est, quare nunc recedam: sed sciatis me post Pascha sine dubio reversurum. Ambulans itaque pedibus suis (non enim in multis annis equo vel vehiculo usus fuit) cum multa festinatione venit ad locum petitum; statimque intrans ad interiora claustri, [ingressus claustrum] baculo (quo sustentari solebat) terram in modum sepulcri signavit; iisque, quæ præsentes erant, Sororibus dixit: Ecce, in hoc loco sepelietis me.

[5] [locum sepulturæ suæ designat:] In die Palmarum contra consuetudinem suam tantæ fortitudinis fuit, ut totum Officium perageret indefessus, & tantæ consolationis gratia repleretur, ut ad agendas Deo gratias Sorores hilariter invitaret. In tertia feria correptus febribus lectulo decubuit, [febri correptus ad extrema perducitur,] & de die in diem acrius torquebatur Per horas vero duas raro spiritu requievit: & factus in ecstasi, cum ad sese rediret, se nihil proficere, & Jesum suis durum esse petitionibus, querebatur. Causa vero nos hactenus latet. Hora vero dissolutionis instante, circumsedentibus valedicens, & in manus sui Jesu spiritum suum commendans, erecto corde & vultu migravit ad Christum e. Dei autem nutu, [piissime ex hac vita decedit: sepelitur.] sepultum fuit corpusculum ipsius in eodem monasterio, in loco præsignato, Suppriore nostro præsente, & frustra rogante Sorores, ut corpus Fratris nostri nobis remitteretur, quem, cum viveret, concesseramus eisdem. Quod cum nobis nuntiatum fuisset, post effusionem lacrymarum cum ad nos fuissemus reversi, proposuimus repetere corpus Fratris nostri, & pro hoc non parcere laboribus nec expensis. Laborantibus itaque adfuit Deus noster, mœstorum consolatio, laborantium fortitudo: &, data nobis gratia in conspectu Domini Archiepiscopi Coloniensis, ipso jubente, [& jubente Archiepiscopo Coloniensi,] corpus Fratris nostri exhumavimus, ad laudem & gloriam Domini nostri & fidelissimi servi ejus. Siquidem, cum in quinta feria dierum Paschæ carne solutus fuisset, & in sepulcro terræ palustris, naturaliter humente, depositus fuisset, [corpus post septem hebdomadas incorruptū,] & in tertia dierum Pentecostes exhumatus a nobis; corpusculum sacrum invenimus incorruptum: ita, ut non solum in illo nullus vermiculus appareret, verum etiam ipsa cutis superficies tota inveniretur illæsa. Tanto igitur accepto thesauro, facti sicut consolati, cum repedaremus ad nostra, factus est concursus populorum, in circuitu habitantium, [Steinfeldiam transfertur:] cum cereis & crucibus occurrentium, laudantium Deum in Sancto suo, & dicentium: Benedictus, qui venit in nomine Domini. Statimque Dominus Sanctum suum cœpit magnificare miraculis, & secundum propriam sententiam, eum, qui se, [coruscat miraculis.] supra humanum modum, sub omni homine humiliaverat, & omni creaturæ subjecerat propter Deum, mirabiliter exaltare.

ANNOTATA.

a Hinc supra collegimus hunc tractatum primo editum fuisse.

b Hic in Ms. Marchtallensi repetebatur dicta apparitio ab alio postmodum inserta, quæ supra num. 24 satis explicatur.

c Hic iterum in eodem Ms. inserta nonulla erant, & citata Vita, in qua tamen non habentur, ita referuntur: Ne magitudo revelationum eum extolleret, ipsum Mater misericordiæ consolari studiose distulit, ut ferventiorem redderet in quærendo. Quadam ergo die ipsius simplicitas vel, ut melius creditur, quædam indignatio, Missam pro defunctis, Requiem æternam, ipsum compulit Dominæ suæ, velut mortuæ, decantare. Si enim, inquit, apud semetipsam viveret, me quasi orphanum procul dubio visitaret. Missa pro defunctis usque ad Offertorium expleta, subito juxta altare adest illa terribilis ut castrorum acies ordinata, & quasi subridendo se vivere & non mortuam affirmavit. Visa igitur Stella maris, sine qua nil se videre arbitratus est, stella, inquam, quæ nobis verum Solem protulit, statim Offertorium, Felix namque, incipit, & sic Missam de beata Virgine explevit. Hæc ibi, quæ minus ab aliis probantur.

d Monasterium supra relatum Hoven censet cum Rostio Vander-Sterren, additque in Obituario vetustißimo dicti monasterii annotatum haberi diem obitus.

e Razo addit: Obiit autem virtutum plenus Frater Joseph, pridie nonas Aprilis, qui dies divo Præsuli Ambrosio festus habetur, anno virginei partus MCCXXVI. tum subjungit In originali habetur quod, &c de feriis Pascha & Pentecostes, quibus sepultum & elevatum est corpus, prout hic infra dicitur.

CAPUT II.
Miracula in Translatione, & post eam facta,

[6] [Curantur dolores dentium,] Quidam cives civitatis Coloniensium, sacro corpusculo occurrentes, cum haberent puerum, magno dolore dentium fatigatum, maxillam pueri inflatam feretro sacri corpusculi applicuerunt, & statim dolor evanuit tumorque cessavit Henricus, servus noster in a Bessenich, a simili morbo, post invocationem nominis Fratris Joseph, curatus est. Agnes puella, virgo Deo devota, a morbo, quo per triennium laboraverat, & per annum & dimidium lecto decubuerat, [& inveteratus morbus:] membris omnibus in inferiori corporis parte præmortuis; apparente sibi per visum Fratre Joseph, & manum suam super ipsam ponente, & sanitatem promittente, ita sanata est subito, ut, quæ vespertino tempore in carruca se deferri debere decreverat, in mane propriis pedibus viam valde difficilem ambulans, ad monasterium nostrum veniret, & cum ceteris terræ nostræ, tam nobilibus quam privatis, omnibus mirantibus, ad sacrificium accederet: quæ tanto tempore lecto decumbens, a multis eatenus fuerat visitata, Deum laudantibus cum ea pariter & in ea, qui tam misericorditer visitasset eamdem.

[7] Nec hoc prætereundum reor, quod quidam ex nostris magno fervore devotionis accensi, in nocturnæ quietis silentio ad thecam sacri corpusculi accedentes, aperuerunt eamdem; sed nec tunc quidem aliquo sunt fœtore coërciti: sed, quascumque poterant, vestium particulas sibi pro benedictione sumpserunt: sanguinem recentem, de innocentis ore stillantem (de quo numquam turpiloquium aut scurrilitas aut juramentum incautum, vel maledictum prodierat) diligentius absterserunt; [recens ex ore ejus sanguis effluit:] mirantibus cunctis, quod in corpore sepulti, post septem septimanas (tantum enim temporis, a die defunctionis suæ, usque ad diem secundæ sepulturæ suæ, effluxerat) tam recens sanguis potuerit inveniri: laverunt etiam corpusculum sacrum aqua, per quam plurimi postea sanitatis beneficia sunt consecuti. Totum corpus ita tractabile sicut viventis inventum est: [corpus ac si viveret est flexibile:] manus quoque & digitorum articuli tam facili poterant flexibilitate moveri, ut vivere crederetur.

[8] In adductione sacri corpusculi, fuerat apud nos [Gollfridus] quidam de parochia nostra per dies aliquot: quem tanta phrenesis arripuerat, ut ab omnibus crederetur obsessus, & multis eum oporteret funibus alligari: [sanatur phreneticus,] nec enim ab uxore aut filiis manus abstinuit; sed quoscumque poterat arripere, trahere, cædere, lacerare gaudebat. Cumque in die Trinitatis ad se aliquantulum reversus, semiligatus ad sepulcrum sacri corpusculi resideret; accessit ad illum sacrista nostræ Ecclesiæ (qui & hoc scripsit) quæsivitque, si per merita Fratris Joseph, ibidem sepulti, se a Domino confideret adjuvandum. Infirmo confitente quod sic; subjecit sacrista: Invoca ergo Deum, ut per merita Fratris Joseph tibi subvenire dignetur. At ille continuo exclamavit: Domine Deus, rogo te, ut per merita boni sancti Joseph, mihi mentem meam reformare digneris. Tunc sacrista, nescio quo vero spiritu motus, Vade, inquit, in domum tuam, & Dominus te per merita Sancti sui citius liberabit. Ex illa hora, illo revertente in domum suam, mentis suæ sanitas est ad ipsum reversa: & usque hodie, per Dei gratiam, incolumis perseverat.

[9] Eodem die (in Festo Trinitatis) venit mulier quædam de b Dollendorp, ferens infantem adhuc pēdentem ad ubera: qui nocte, matre dormiente, suffocatus in cunis, mane, [mortui resuscitantur, infans suffocatus in cunis,] cum mater surgeret ut ubera sugenti præberet, mortuus inventus est. Cumque aures omnium miserandis vocibus & ejulatu repleret, & materno dolori per multas horas satisfaceret lacrymando (non enim poterat esse dubium de morte infantis) tandem recordata beneficiorum, quibus Deus Israël plebem suam per B. Joseph visitare dignatur, accepta fiducia, proclamavit: Tibi voveo, S. Joseph, si infantem meum meritis tuis suscitaveris, ipsum ad sepulcrum tuum præsentabo cum oblationibus. Audivit Deus, & non distulit: sed, resumpto spiritu, infans paulatim moveri cœpit, & oscitare. Quo viso, mater infantem arripuit festinanter, & ad sepulcrum Fratris Joseph, cum quodam compatre suo (hujus miraculi teste) per duo milliaria provinciæ nostræ cucurrit. Cumque infantem imposuisset sepulcro, ille tunc primum oculos aperuit; & colorem vivificum, pristinumque vigorem omnino recepit. Ad confirmationem veritatis, juramento firmavit mulier, puerum vere fuisse mortuum & suscitatum. Post octo dies venerunt ad sepulchrum Fratris Joseph, vir quidam & uxor ejus [de Honkirchen], ducentes puerum secum, circiter octo annos habentem: [& puer ex equo lapsus:] qui gravi casu de equo, quem ascenderat, cadens, duro ligno, super terram jacente, allisus est; ipso ligno cerebrum pueri imprimente, & quasi quamdam concavitatem in testa cerebri faciente, ipsa tamen cute cum osse integra permanente. Parentes stupidi accurrentes, puerum, inventum exanimem, volvunt sæpius & revolvunt, tentantes modis omnibus, si quod signum vitæ in attractu anhelitus vel calore vitali valeant invenire: sed cum nullum indicium vitæ invenire valerent, mortem filii miserabilem diutinis sunt lacrymis prosecuti. Tandem veniente fama beneficiorum, per merita Fratris nostri, a Deo factorum, in memoriam plangentium mortem filii; invocatione facta cum voto, filium suum vivum & incolumem recipere meruerunt: qui & ita factum esse juraverunt, præsente Conventu.

[10] Mulier quædam de Reiferscheidt c [Adelhaidis nomine], [sanantur, membrorum officio destituta,] omnium membrorum officio in puerperio destituta, cum advecta fuisset ad sepulcrum Fratris nostri, tam celerem consecuta est sanitatem, ut propriis se inde pedibus reportaret, quæ alienis fuerat manibus apportata. Vir quidam ducens puerum sex annorum ad sepulcrum Fratris nostri, dixit: Ecce, filius beati Joseph. Siquidem puer ille valide conculcatus rota currus, per quinque dies jacuit sine sensu, [puer moribundus,] ita ut vix vitalis in eo sentiretur spiritus, & singulis horis moriturus crederetur. Tandem facto voto adducendi puerum ad sepulcrum Fratris Joseph, puer convaluit, contra spem omnium, & insperatæ est redditus sanitati. Quædam puella de d Arwilre, [doloribus capitis vexata,] quæ maximos dolores capitis sustinuit & tumultus, cum stillam aquæ, qua corpus innocentis lotum est, accepisset in aure; abacto tumultu, perfectum recepit auditum. Puella quædam [de Pelheya] quæ per annos quatuor oculorum lumen amiserat, [cæca,] cum ad sepulchrum Fratris nostri largiter fleret, illuminata est. In villa e Werde, ubi Castrum Imperiale est, dæmoniacus quidam, qui exorcismos & Reliquias non curabat, [energumenus,] applicato sibi panno qui in sanguine Joseph intinctus fuerat (sicut supra dictum est) statim ab obsesso corpore compulsus est exire. Similiter quidam de Were villa, Hermannus nomine, ab infestatione dæmonis apud sepulcrum Fratris Joseph liberatus est.

[11] [curantur dolor capitis,] Beatrix uxor Joannis institoris in Colonia, per impositionem pilei beati Joseph, ab intolerabili capitis dolore liberata est. Mulier de Fusnich, Gertrudis nomine, ad invocationem beati Fratris nostri, quotidianis est febribus liberata. [febris,] Habebat eadem quemdam infantulum anniculum, qui ex quo de matris utero est egressus ad vitam, [morbus desperatus infantis,] mortis indicia semper in suo corpore portavit. Toto enim corpore quasi mortuus, in solo pectore vitalis spiritus aliquid sentiebatur habere. Quæ ad confidendum de salute pueri sui, sua propria salute (quam consecuta fuerat) celeriter animata, vovit etiam filium suum nostro Joseph, & integre est redditus sanitati. Mulier quædam Elisabeth nomine, de f Brische, unum oculum habens obscurum, [cæcitas alterius oculi,] alterum vero omnino cæcatum, est illuminata: quæ cum oculis fidei & fiducia ad sepulcrum Joseph properaret, in itinere utriusque oculi perfectam sanitatem recepit. Puella quædam, quæ erat in obsequio Advocati de Freissem, cum in aurem ejus vermis auricularis intrasset, & intolerabili illam dolore torqueret; [dolor auris ob ingressum vermis,] monente domina sua, votum fecit veniendi ad nostrum sepultum: & ecce, mirum in modum, in emissione voti, omnis dolor a capite dolentis sine mora pariter est egressus.

[12] [dysenteria cingulo ejus,] Puer quidam de Flastorp, Reinerus nomine, cum per sex menses morbo dysenteriæ tam valide laboraret, ut etiam a parentibus propriis, qui ipsum tenere diligebant, mori optaretur; cum cinctus esset cingulo corporis casti Joseph, quo cinctus fuerat in sepulcro, & monente Cellerario nostro (cujus ipse puer cognatus erat) parentes illum ad sepulcrum Joseph ducere promisissent, votum fiduciæ fidelis est sanitas consecuta. Virgo de g Veya, Methildis nomine, horribilem incidit infirmitatem, ita ut corpus undique, [hydropisis,] tamquam hydropicæ, tumesceret, & tota cutis, extensa tumore, sanguinea appareret. Habuit mater ejus apud se particulam pellium, quibus noster Joseph fuerat (cum adhuc esset nobiscum mortalis) vestitus, & apud se mulier devota, pro benedictione, servaverat. Prolata pellicula corpus filiæ mater undique oblinivit; & statim omnis tumor detumuit, & calor naturalis est ad corpus undique revocatus. Infans quidam de villa Rode, [dolor gutturis,] cum propter nimium dolorem gutturis etiam linguæ officium perdidisset; accepit in ore stillam aquæ salutaris, qua corpus casti Joseph fuit ablutum. Ad tactum tanti medicaminis continuo omnis dolor aufugit; &, sanato gutture, lingua expedita verba sua cœpit directe proferre. [Comitialis morbus.] In villa Fusnich, mulier quædam habebat infantem, caduco morbo tam valide laborantem, ut, infra unius diei naturalis spatium, sedecim vicibus pateretur. Pro quo cum mater ejus vovisset, quod puerum, si curaretur, ad sepulcrum Joseph deferre deberet; ita curatus est puer, ut illum morbum miserabilem de cetero minime pateretur.

ANNOTATA.

a Bessenich villa prope Tolbiacum. Omisit hoc Razo.

b Dollendorp pagus 2 leucis distans Steinfeldia: & hoc a Razone omissum est, ac paucula alia.

c Aliis Ryfferscheit oppidum vicinum, ut & alia loca memorata.

d Arweiler ad Aram fluvium, XX millibus passuum distat Steinfeldia.

e Vulgo Keiserswerd, procul inde ad Rhenum, versus Cliviæ Ducatum.

f Brisich oppidum ad Rhenum infra Andernacum.

g Razo Ubeia: qui deinde cetera omnia miracula omittit, excepto ultimo de Sacrista S. Cuniberti.

CAPUT III.
Miracula ex MS. Marchtallensi adjuncta. Epilogus.

[13] [Curantur dolor gutturis:] Mulier quædam de Urs, nomine Hildegundis, dolorem gutturis tam graviter patiebatur, ut ei esset impossibile cibum aut potum deglutire: cumque jam esset constituta inter mortis & vitæ confinia, & unicum sibi videret superesse solatium ut ad B. Josephi confugeret suffragium; ejus nomen dum invocasset, & stillam salutaris aquæ degustasset, statim dolor evanuit, & ad sumendam escam facta est habilis. [oculi male affecti,] Ejusdem Hildegundis filia Adelhaidis nomine, cum nimium doleret oculis, quos etiam in modum duorum ovorum habebat turgidos & visu privatos, ad sepulcrum Joseph cum oculis cereis advenit: quibus oblatis, & de aqua salutaris ablutionis oculis abstersis, dolor abiit, lux rediit, & puella sana recessit. Conversus noster Nicolaus, quondam de ictu gladii grande vulnus recepit in brachio dextro: ab eo tempore, quamvis cicatrix vulneris videretur obducta, doloris tamen acerbitas usque nunc ex magna parte remansit. Accedens igitur ad sepulcrum B. Joseph, [brachii dolor,] supplicavit ut ei dolorem inveteratum aliquantulum mitigaret. Exaudita est oratio ejus, statimque dolor sedatus est. Post paucos dies venerunt orandi gratia hospites quamplurimi cum equitaturis multis. Ex quibus dum quidam horreum Ecclesiæ violenter irrumperent, & non tamquam hospites sed quasi prædones agere inciperent, Frater ille ad impatientiam provocatus ait: Utinam Dominus iste, propter quem tantas hominum importunitates patimur, in loco ubi primum sepultus fuerat remansisset. Vix protulerat verba, & statim linguæ temerariæ luit pœnam & peccatum. Nam dolor redivivus rediit, & vehementius quam antea dolere cœpit. Iterum ergo cucurrit ad sepulcrum, confessus est peccatum, postulavit auxilium, & adeptus est remedium.

[14] [oculus æger] Mulier quædam Mechtildis nomine, de vico qui Goich nuncupatur, oculum habuit tabescentem, & jam præ nimiis doloribus pene deficientem. Porro fidelis hastulam de theca, in qua corpus B. Joseph fuerat collocatum, pro devotione absciderat, de qua cum oculum infirmum contigisset, sanatus est. Vir quidam de Blanckenheim, Peregrinus nomine, filiam habebat claudicantem & fistula laborantem, quam ad tumbam sancti corporis humeris allatam deposuit: quæ statim mutari cœpit in melius, ita ut tumor detumesceret, laxarentur nervi, omnisque dolor conquiesceret, & sub adspectu multorum quæ fuerat humeris alienis allata, [convalescunt claudicans ac fistulæ morbo laborans,] propriis gressibus redivit in sua. Matrona quædam de Trevensdorf, Hildegundis nomine, filia Hermanni Advocati de Marmach, variis afflicta doloribus, & ambobus debilitata cruribus, gradiendi usum ab annis pene quatuor perdiderat. Quæ cum per necessarios suos ad memoriam B. Joseph fuisset adducta; [item claudicans,] fudit supplicem orationem, fecit humilem confessionem, spemque salutis suæ, se, & sua divinæ Providentiæ & orationibus B. Joseph devote commendavit: sicque domum reversa est. Sed non frustra visa est expetiisse B. Joseph suffragia: nam statim post reditum melius habere cœpit, & resumptis paulatim viribus, infra paucos dies tam crurium quam omnium membrorum optatam adepta est sanitatem. Philippus vir nobilis de Werneburg, cum in unius brachii dolore & debilitate fatigatus esset longo tempore, [usu brachii destitutus,] audiens & ipse de B. Joseph miraculis, promisit mera fide, quod si ei brachium restitueret, memoriam ejus peragendis gratiis aditurus esset. Expertus est illico in se quod de aliis fideliter crediderat: siquidem brachium, quod nulla fomenta, nulla unquam medicamenta curare poterant, invisibili Dei virtute sub eodem momento curatum est. Adolescens quidam de Berendorf Gollfridus nomine, cæcitatem sinistri oculi per octo annos patiebatur: [cæcus altero oculo.] pellicula quippe pupillam obtexerat, omnemque ei videndi facultatem intercluserat. Hic inter ceteros auxilium B. Joseph postulaturus advenit; sed ad sepulcrum curari non potuit: verum cum reventens iter carperet, pellicula oculum deserente visum recepit.

[15] [Curantur, grave ulcus gutturis,] Conversus noster Joannes de Gustene, guttur habebat perstrictum interius gravi ulcere, unde metuebat vitæ suæ grande periculum imminere: sed cum degustasset salutaris aquæ poculum, confestim absque ullo sensu doloris, ruptum est ulcus; sicque homo ab instanti periculo liberatus est. Puella quædam de Holtzheim, Godesta nomine, habens annos octo, [infirmitas 8 annorum,] tribus annis & amplius mirabiliter & miserabiliter infirmabatur: in qua defecit omnis medicina, nec poterant ulla subvenire remedia: deferebatur ad diversa Sanctorum limina, ubi circa infirmos gratia operabatur divina; sed frustra agebantur omnia: quæ quanto diutius vivebat, tanto deterius habebat. Tandem cum jam proxima esset defunctioni, avunculus ejus eam vovere fecit, ut si per Beati merita Joseph convalesceret, candelam ei ceream ad suam mensuram afferret. Audivi ab ore puellæ matris, quod statim post voti prolocutionem, filia consecuta est sanitatem. Paulina Monasteriensis matrona, in laneis, [ulcera crurum,] & nudis pedibus incedens, humiliter advenit, & pro salute viri sui duo crura cerea devote obtulit: fuerat namque idem vir ejus ab annis duobus infirmus cruribus, & præ tumoribus & ulcerum vulneribus, nec caligis uti, nec ad publicum debilitato gressu incedere quivit: at ubi mulier post oblationem reversa est domū, vir ad introitum ipsius persensit cæleste beneficium: nam crura solidata, ulcera sunt sanata, & libera facultas gradiendi divinitus est ei redonata. Alia puella de oppido Monasteriensi aures ad audiendum habebat obstructas, [obstructio auriū cum surditate:] nec nisi clamosa voce aliquem intelligere quivit. Hæc, sicut audivi ab Arnoldo patruo suo, vittam suam quæ erat de auriphrygio reverenter offerens, imposuit sepulchro. Cujus devotioni B. Joseph pie congratulans, desiderantem diutius suspendere noluit; sed difficultatem, quam dudum in audiendo moleste pertulerat, ab ea quantocius amovit.

[16] Negotiator quidam de Tulpeto, Erewinus nomine, promisit B. Joseph ex devotionis affectu, quod sepulcrum ejus visitare deberet. Negotiis exterioribus implicatus, tum per negligentiam tum per oblivionem, minime implevit quod promiserat: sed ut vexatio daret homini intellectum, mirabiliter percussus, sed mirabilius sanatus est. [morbus ex neglecto voto inflictus,] Siquidem per quatuor septimanas decubuit lecto, variis attritus doloribus, & desperatus ab omnibus. Ad extremum itaque voti sui memor, cognovit culpam, petivit indulgentiam, emendationem promisit; sicque salutem quam desiderabat obtinuit.

[17] [lateris punctiones acutissimæ:] Reinerus miles de Arlesheim infirmabatur valde, insuper & acutissimis quibusdam punctionibus crebro tangebatur in latere, quæ etiam ita graves extiterunt, ut ad singulas puncturas se crederet exhalare spiritum. Cum igitur nulla jam spes vitæ superesset, seque ad exitum per extremam Unctionem præparare disponeret; recordatus B. Joseph, ejus in instanti tribulatione auxilium invocans, & suam ei oblationem, si convalesceret, devotissime spondens. Mirabile dictu! postquam hoc votum protulit, mox convaluit, & die sequenti mira cum alacritate currens ad sepulcrum venit; gratias agens, & B. Joseph obsequiis, cujus opem celerem expertus fuerat, semper de reliquo devotum se fore proclamitans. Mechtildi puellæ filiæ Reineri de Fussenich in corpore ebullierunt innumerabiles papulæ; quæ, ut ferebatur, adeo erant periculosæ atque mortiferæ, ut nisi cito subventum fuisset, [papulæ mortiferæ.] puella cogeretur subire dispendium præsentis vitæ. Cujus dolori mater ejus Mechtildis compatiens, & consulere cupiens, particulam vestimenti beati Joseph intinxit in aquam, dedit puellæ bibere, quin & locum doloris de ipsa aqua lavit; statimque omnis dolor cessavit: multitudo quoque papularum, quasi numquam fuissent, subito non comparuerunt. Per Christum Dominum nostrum.]

[18] Sed quid moror? Non enim poterit charta, etiamsi ex integro scribatur, comprehendere, quantis signis & prodigiis Dominus Sanctum suum in tam paucis mensibus est magnificare dignatus. [Auctor pauca ex multis selegit:] Sed neque filiis Belial (qui adhuc Christum, in Sanctis suis operantem, dicunt & blasphemant ejicere dæmonia in Beelzebub) potest multitudine miraculorum satisfieri: filiis vero lucis (qui confidunt in Domino, & congaudent veritati) credo per præsentia aliquantulum satisfactum. Dimitto illos interim post hanc refectiunculam prandii mei, esurientes & sitientes cœnam, delicatioribus ferculis pleniorem; donec & hæc & alia, tam facta quam fienda, plenius (cooperante Dei gratia) rescribemus, [& plura addicit:] ad laudem & gloriam laudabilis & gloriosi: qui facit mirabilia magna solus, Dominus Deus noster, qui est benedictus in secula seculorum. [Psal. 135.] Hoc autem magnificum, silentio præterire non debeo nec possum; quod, cum Hermannus, Custos S. Cuniberti in Colonia, portiunculam de vestimentis nostri Joseph accepisset, & illam minus digne in cistam propriam projecisset; nocte, cum se sopori dedisset, quemdam strepitum inconsuetum, in eadem cista commotum, audivit: cumque, expergefactus tumultu, etiam oculos aperire cœpisset, [particula vestium negligentius habita, cælesti lumine proditur.] vidit super eumdem locum Custos lumen claritatis ardere. Quod ibidem credens a servis suis incaute fuisse relictum, pro illo extinguendo surrexit; &, eo appropinquante, confestim evanuit. Discutiens ergo apud se, quid hæc visio portendere posset, recordatus vestis sacratæ, quam illic inhoneste posuerat, ipsam eadem hora sustulit, & in capellam suam, cum ceteris Reliquiis, devotione debita collocavit; ad laudem & gloriam Christi Jesu Domini nostri.

PROCESSVS INQUISITIONIS
super fama sanctitatis B. Hermanni,
Ex MS. Steinfeldensi.

Hermannus Iosephus, Ordinis Præmonstratensis, Steinfeldiæ in Germania (B.)

EX. MS. STEINFEL

CAPUT I.
Delegatio Commissariorum, & commissionis susceptio.

[1] [Io. Gelenius & Io. Schwan,] Serenissimo & Reverendissimo Domino, D. Ferdinando, sanctæ Coloniensis Ecclesiæ electo & confirmato Archiepiscopo, sacri Romani Imperii per Italiam Archicancellario & Principi Electori: Episcopo Paderbornensi, Leodiensi & Monasteriensi, Administratori Hildesheimensi, Berchtesgadensi, & Corbeiensi; Principi Stabulensi: Comiti Palatino Rheni, utriusque Bavariæ, Westphaliæ, Angariæ, & Bullionis Duci; Marchioni Franchimontensi, Comiti Lossensi, Longiensi, Hornensi; sanctæ Sedis Apostolicæ Legato nato, &c; Domino nostro clementissimo, Joannes Gelenius & Joannes Schwan, sacræ Theologiæ & Iuris utriusque Doctores, Metropolitanæ & Collegiatæ SS. Apostorum & S. Gereonis Martyris Coloniensium ecclesiarum Presbyteri, Canonici capitulares respective; Decanus & Protonotarius Apostolicus alter, alter memoratæ vestræ Celsitudinis Vicarius generalis & Consiliarius; Commissarii ad infrascripta specialiter deputati, humillima nostra omnique nexu devotissima studia & obsequia.

[2] [a Ferdinando Archiep. Coloniensi,] Litteras commissoriales, Serenissimæ vestræ Celsitudinis manu & sigillo, Bonnæ, quinta Maji currentis anni subscriptas & signatas, atque ad devotam instantiam Reverendi admodum Patris ac Domini, Christophori Pilckman, sacri Præmonstratensis Ordinis in Steinfeldt Abbatis, expeditas, omni prorsus vitio & suspicione carentes, nobis, conjunctim in sacristia ædis Metropolitanæ Coloniensis congregatis, anno Salutis MDCXXVIII, Indictione XI, Pontificatus sanctissimi in Christo Patris ac Domini nostri, D. Urbani, divina providentia ejus nominis Octavi, anno illius quinto; præsentibus ibidem & ad hoc requisitis venerabilibus viris, Laurentio Staden & Paulo Aussemio, Presbyteris ad SS. Apostolos & S. Cunibertum Canonicis, & respective Scholastico, sanctæ Sedis Apostolicæ Notariis; nec non Guillelmo Wollersheim & Guilielmo Sleidano Clericis, testibus; Clarissimus & consultissimus D. Antonius Fabens, Juris utriusque Licentiatus, in vim specialis mandati sui, de quo sufficienter docuit, nobis præsentavit: easdemque omni cum reverentia acceptavimus hujusmodi sub tenore.

[3] [Sanctorum honorandorum,] Ferdinandus Dei gratia Archiepiscopus Coloniensis … venerabilibus ac devote nobis dilectis Joanni Gelenio & Joanni Schwan … salutem & gratiam nostram. Cum Sanctis, qui sunt ante thronum Dei; & in templo ejus, id est, in Ecclesia triumphante, serviunt ei die ac nocte; nos, qui in terris adhuc militamus, honorem impendimus; jure illud implemus quod Scriptura monet: Sapientiam ipsorum narrant populi, & laudem eorum enuntiet ecclesia. [Ecli 44, 15] Quæ monitio tanto nobis ferventius est excipienda, quanto certius fide tenemus, fructum honoris, quem Sanctis impendimus in nos ipsos redundare: ipsi enim bonorum nostrorum non egent. Quamvis autem debeamus hunc cultum omnibus qui conscripti sunt in cælis, [patriorum imprimis studioso,] & cum Christo sine fine conregnant: specialius tamen nos obligatos cognoscimus his, qui particulares ecclesias & domos terrestres, in quibus nos adhuc in corpore a Domino peregrinamur, vitæ suæ anteactæ exemplo & miraculorum gloria illustrarunt, nec unquam pro salute nostra intercedere desinunt. Inter hos esse non dubitamus Hermannum, qui Joseph dictus est, in civitate nostra Coloniensi ortum, & Steinfeldelsis monasterii, Archidiœcesis nostræ, ante annos quadringentos Canonicum: cujus sanctam vitam & pretiosam mortem innumera pene miracula & communis vox populi, quæ vox Dei est, prædicant & contestantur.

[4] [in ordine ad canonizationem B. Hermanni,] Quandoquidem vero in hunc usque diem idem Hermannus, quem & Josephum vocant, sanctæ Romanæ Ecclesiæ auctoritate Cælestium catalogo non sit inscriptus: hinc est quod nos desiderantes illi condignos honores decerni, & precibus venerabilis ac devote nobis dilecti, Christophori Pilckman Steinfeldensis Abbatis moti, Vobis, de quorum doctrina, zelo ac prudentia confidimus, conjunctim ac divisim mandamus & committimus, ut vos (adhoc adjunctis duobus, qui in sacris constituti sint, Notariis) articulos illos, quos præfatus Abbas seu illius Procurator coram vobis exhibuerit, examinetis; examinatos ad probandum admittatis; testes desuper nominatos citetis, seu citari, produci & jurare jubeatis; citatos, productos & juratos audiatis; [ad inquirendum deputati,] eorumque dicta seu depositiones, nec non scripta quæcumque, ad hanc rem pertinentia, exhiberi, conscribi & consignari faciatis & procuretis; ac nobis in forma probanti omnia hæc, conscripta & consignata, transmittatis. Nos enim ea Sanctissimi Domini nostri (a cujus definitione Sanctorum cultus dependet) decreto, per præfatum Abbatem seu illius & Ordinis sui Procuratorem, subjicere intendimus. Hæc est enixa voluntas nostra. Datum in civitate nostra Bonnæ, die V mensis Maji, anno MDCXXVIII.

Ferdinandus.

[5] Quibus litteris a nobis reverenter exceptis, dicti Domini Abbatis Procurator seu Syndicus, [rogatique Steinfeldiā accedere,] Licentiatus Fabens, etiam atque etiam institit, quatenus onus idem, humeris nostris impositum, suscipere; & juxta tenorem earumdem, ad majorem Dei gloriam honoremque B. Hermanni, procedere dignaremur. Insuper exhibuit certos articulos, pro verificatione famæ sanctitatis præfati B. Hermanni conceptos, rogans studiosissime eosdem ad probandum admitti & canonice examinari. Quia vero pro magna parte iidem per ocularem inspectionem justificari possunt ac debent; petiit proximam feriam secundam, XXIX Maji, pro suscipiendo itinere versus cœnobium Steinfeldense, in quo dictus Hermannus sanctissime vixit, deputari; ibidem in loco ocularem inspectionem, super omnibus quæ in facto perduranti consistunt, sumi; testes necessarios, ad deponendum de veritate famæ sanctitatis & miraculorum, admitti & canonice examinari; nec non scripta & alia quæcumque ad hanc rem spectantia, extrahi, conscribi & consignari.

[6] Nos igitur vestræ Serenissimæ Celsitudinis mandatum, nobis hac in parte clementissime injunctum, [Commissionem suscipiunt,] sedulo prout oportet ac reverenter exequi volentes, articulos præfatos acceptavimus; declarantes quod eosdem accurate examinaturi, & in loco petitæ ocularis inspectionis, super admissione eorumdem ad probandum, decretum laturi simus. Et cum propter alias incidentes graves occupationes, Celsitudinis vestræ Vicarius generalis D. Joannes Gelenius ad iter hoc sese accingere, & testium examini aliisque ad hoc salutare negotium requisitis in Steinfeldt interesse non posset, [eorumque unus Steinfeldiam se confert,] ac commissionis hujus executio nobis conjunctim & divisim clementissime imposita esset; ita faciendum judicavimus, ut alter nostrum D. Joannes Schtean ad memoratum monasterium Steinfeldense, cum Notariis suprapositis, die XXIX Maji se reciperet; locum, in quo B. Hermannus seu Joseph vitam, omni sanctitatis genere cumulatam, vixerit; ejus sacrum elevatum tumulum & Reliquias oculis inspiceret; atque ea quæ ad processum hunc feliciter continuandum necessaria judicaret, statueret.

CAPUT II.
Articuli Commissariali examini propositi.

[7] [Io: Schtean admittit articulos examinandos.] Posteaquam igitur penultima mensis Maji, ad monasterium Religiosorum Patrum in Steinfeldt Joannes Schtean prospere pervenisset, repetiit Syndicus decretum die XXVI latum, maximopere rogans articulos, præbitos ad probandum, admitti; ocularem inspectionem circa illos, qui in facto perduranti consistunt, sumi; & quæ demonstrata fuerint, distincte registrari; demum quæ hoc die a Christi fideli populo, ex diversis circumjacentibus parochiis ad ipsius S. Joseph sacrum tumulum & sancta lipsana confluente, religioso cultu fiunt, ad protocollum referri; desuper officium nostrum omni meliori modo implorans. Quibus a Syndico in medium prolatis, atque articulis diligenter examinatis, vigore antememoratæ commissionis, nos Joannes Schtean I. D. & Commissarius, cum Domini nostri collegæ assensu antehac dato, dictos articulos decreti nostri interpositione admisimus, & paratos nos ad ocularem inspectionem obtulimus; mandantes ea quæ fuerint visu necessaria designari, ostendi, omniaque & singula studiose litteris & chartis committi.

[8] Tenor vero exhibitorum articulorum est iste. I Quod publica vox sit & fama, beatæ memoriæ Hermannum, condictum Joseph, ante annos quadringentos Coloniæ Agrippinæ honestis parentibus natum, in juvenili ætate innocentissime educatum; in celeberrimo Steinfeldensi monasterio, diœcesis Coloniensis, Ordinis S. Norberti, vitam regularem professum; mira vitæ sanctimonia, fide integra, suprema præsertim castitate ac humilitate, & columbina simplicitate, singularique in Deiparam Virginem cultu, floruisse.

II Publicam esse vocem & famam, quod idem, post creberrimas sibi divinitus factas revelationes, ac castissime cum Deipara Virgine continuatam familiaritatem, prophetico plenus spiritu, demonstrato prius sepulturæ loco, ad æterna tabernacula cum ingenti sanctitatis opinione discesserit.

III Quod divina bonitas eum, in vita & post obitum, plurimis & creberrimis miraculis magnificarit; ac famulum suum, qui exemplo Domini omni homini se subjecerat, mirabiliter exaltarit: de quo publica vox est & fama.

IV Quod publica vox sit & fama, ad sepulcrum ejusdem ægros multos esse sanatos, mortuos ad vitam revocatos, cæcos illuminatos, surdos, phreneticos & hydropicos curatos, dæmones effugatos.

V Quod corpus dicti S. Hermanni in signum sanctitatis, scientia & tolerantia Ordinarii, ad altitudinem circiter quatuor pedum a terra sit elevatum: & tumba vetusta, pulcre depicta ac cancellis ferreis circumsepta, honorifice asservetur.

VI Quod tumba hæc ipsum Josephum, cum eo, quo Sancti solent, fulgore & gloria depictum, exhibeat.

VII Quod tumbæ huic altare, in media ecclesiæ navi, immediate adjaceat: quod ipsum extra vulgi memoriam vulgo altare S. Joseph vocatur; prout de eo est publica vox & fama, & tabula altarium, in sacristia Steinfeldensi perpetuo pendens, indicat.

VIII Quod in columna ecclesiæ, pulcra ejusdem & antiqua videatur statua, in habitu Præmonstratensi, justam hominis adæquans longitudinem.

IX Quod in valvis altaris depicta sit effigies S. Joseph, in regulari habitu S. Norberti.

X Quod tumbam supradictam & sacras Reliquias plurimi utriusque sexus devoti Catholici, voti exolvendi causa, multis retro temporibus & in hodiernum usque diem (maxime in Vigilia Ascensionis Domini, qua tumba aperiri solet) pie visitent, luminaria & munera sua offerant, & per cancellos tumbæ immittant; hymnum Germanicum in laudem S. Joseph conceptum canant, ea spe & fiducia, quod confidant se ab infirmitatibus liberandos.

XI Quod extra monasterium, ad crepidinem vastissimi montis, fonticulus scaturiat, qui in hodiernum usque diem puteus S. Joseph vocetur: eo quod vir devotissimus, ob penuriam aquæ limpidioris, non attento difficillimo montis ascensu & descensu, aquam ex eo limpidissimam, ad usum Sacrificii, manu propria quotidie adferre consueverit: ad quam aquam hauriendam plurimi in hodiernum usque diem, ad honorem prædicti Sancti, concurrunt, & per ejus usum a morbis curari dicuntur.

XII Quod ex causis præmissis S. Joseph inter præcipuos monasterii Steinfeldensis Patronos olim & hodie numeretur, & colatur: prout ex antiquissimis picturis & altarium antependiis & fenestris vitreis videre licet: & de eo est communis ac certa Fratrum religiosorum persuasio.

XIII Quod fama sanctitatis ejusdem non modo per Germaniam, sed etiam exteras nationes, sacrorum doctorum scriptis divulgata, & a diversis auctoribus per singula secula sit commendata.

XIV Quod a diversis piis scriptoribus B. Josephus, uti vir sanctus, ad Sanctorum kalendaria sit relatus.

XV Quod forma sanctitatis ejus ab incerto rumore non prodierit: siquidem verum est

XVI Quod vita ejusdem & miracula, divina cooperante gratia mortem subsecuta, a viro gravissimo, qui cum Josepho in regulari observantia familiarissime vixit, in antiquissimo Steinfeldensi archetypo descripta asservetur.

XVII Quod prædictum archetypon in Steinfeldensi archivo, ad hæc usque tempora, summa diligentia custoditum fuit.

XVIII Quod ex eodem archetypo R. P. Laurentius Surius vitam B. Hermanni, ad VII Idus Aprilis, auctioris editionis tomo secundo inseruerit.

XIX Quod vita hæc cum alio antiquissimo manuscripto archetypo Marchtalensi, ejusdem Ordinis in Suevia, in effectu conveniat.

XX Quod ex illo nostro archetypo fideliter desumpta sit illa D. Josephi Vita, quæ anno proximo MDCXXVII opera R. P. Fr. Chrysostomi vander Sterre, in lucem prodiit.

CAPUT III.
Ocularis inspectio sepulcri & aliorum monumentorum.

[9] Post hos articulos memoratus Syndicus exhibuit subsequens directorium, allegando quod articulum V, VI, VII, VIII, IX, XII justificet per ocularem inspectionem: ad quam sumendam demonstrabat cœnobium Steinfeldense, celeberrimum ac florentissimum in Eyfflia, [In monasterii Steinfeldensis] septem Germanicis milliaribus a Colonia Agrippina situm, commodissime ad regularem disciplinam aptum: petens a nobis illud inspici, & qualitatem ac statum illius ad protocollon referri. Quod ubi accurate ac studiose perlustravimus, invenimus illud, loco in famosa multorumque scriptis celebrata Arduennæ silva delecto, sterili quamvis ac saxosa gleba, attamen Religioni & Religiosorum secessibus apto, magnifice jam a multis annis ac splendide ædificatum, in veram monasterii formam redactum esse; ac sub reverendo admodum Patre & religiosissimo viro, D. Christophoro Pilckmanno, morum gravitate, ordinis zelo, ac sincera in Deum pietate prætantissimo Præsule, hodie Regularum observantia, disciplina, ac doctrina plurimum florere.

[10] [ecclesia insigni,] Deinde Syndicus ostendit ecclesiam, prætacto monasterio contiguam, eleganter & magnifice in formam crucis extructam, quam viginti altaria illustrarent, & inter alia S. Potentini, Martyris & Aquitaniæ Ducis filii, sacræ exuviæ, in summa ara maximo in honore ac reverentia asservatæ, clarissimam ac illustrissimam redderent. Quocirca præsentibus supradictis Notariis ecclesiasticis & duobus testibus fide dignis ad hoc specialiter vocatis, Joanne Nicolai & Adamo Pfaltz, die Mercurii, ultimo Maji, ingressi sumus basilicam Deiparæ virginis Mariæ, [est tumba S. Iosephi,] sua magnitudine, splendore ac ornamentis augustam: cujus chorus ab ipsa navi separatus abside seu doxali & cancellis ferreis, egregiam cultus & honoris divini speciem & formam præ se ferebat. Inter ipsas vero columnas, in capite seu principio navis, versus chorum, vidimus tumbam antiqui operis, a terra pedibus quatuor plus minus elevatam, picturis Apostolorum & aliorum Sanctorum ornatam, cancellis ferreis supra ipsam tumbam aliquantum eminentibus vestitam & munitam: in qua sacræ S. Hermanni Reliquiæ a D. Abbate & Fratribus memorati monasterii quiescere dicebantur.

[11] [& adjunctum habet ejus altare:] Erat autem eadem tumba, lata circiter pedes duos & semis, longa sex: cujus pedes chorum respiciebant; caput autem contingebat altare sibi imminens in honorem beatæ Virginis Mariæ & BB. Petri, Andreæ, & Matthiæ Apostolorum, Sanctorumque Dionysii & Nicasii Martyrum Pontificum, & beatæ Virginis Catharinæ consecratum. Illudque, ob singularem aliquam sanctitatis famam, vulgo S. Josephi nominatum, ita constitutum erat, ut prospectui totius Christo fidelis populi pateret. [cum effigie Beati,] In valuis ejusdem altaris, præter memoratorum Sanctorum picturas, hujus quoque B. Joseph effigies, in habitu Præmonstratensium, cum fulgore & radiis circa caput, sinistra librum, dextra calicem aureum cum tribus rosis gestans, apposita erat. Ad pedes tumbæ seu sancti sepulcri lampas ænea, [& lampade prælucenti:] disposita in medio duorum candelabrorum vetustissimi operis, a terra plus minus quatuordecim pedibus elevata, continenter cum non exigua populi devotione ardebat.

[12] Corpus ipsum in capsa, e ligno sculpta ac monumento elevato inserta, [in hac tumba decentur collocata ossa,] honestissime repositum servabatur. Caput, pulvino inclinatum, & superiori parte auriphrygio circumdatum, honorifica pariter corona ejusdem materiæ exornabat. Oculorum cavernis insertæ erant pilæ crystallinæ. Reliquum corpus, sindoni acu pictæ egregia cum munditia involutum, requiescebat: & quidem omnia & singula ossa (paucis, quæ deerant, exceptis) insuta undequaque telæ mundissimæ, [per vitream fenestram conspiciuntur,] invicem sibi ita connexa & colligata erant, ut sceletum humani corporis pulcherrime referrent. Hæc autem omnia tegebantur tela alba & perspicua, quam fenestra ex pellucido vitro claudebat: supra quam crates ferrea, per suos cancellos ad dictam fenestram vitream intuentibus, ad ipsa sacra ossa commodum satis præbebat aspectum. Supra hanc fenestram vitream aliquot centena numismata aliaque plura jacebant, quæ ad cultum & honorem sæpedicti S. Joseph piorum hominum oblationibus videbantur congesta: inter cetera autem repertæ sunt acus quædam, quas, uti Sacrista referebat, devotæ mulieres magna animi confidentia offerre; ac alias, [& super hanc inter donaria multæ acus.] quæ aliquamdiu ibi jacuissent, inde tollere solent, quibus pepla connecterent; in Domino confidentes, se præsentissimum aliquod contra capitis punctiones, uberum dolores, aliosque sui corporis morbos remedium & indubitatam medicinam asportare.

[13] [In tumbæ ipsius operculo ligneo.] Insuper ne fraus ulla vel minima irreverentia sanctis his Reliquiis inferri posset, fenestra vitrea peculiari adhuc sera claudebatur: crates vero ferrea tabula lignea tegebatur, quæ inferius pediculis, superius vero sera munita, ipsum totum sepulcrum ab omni malevolorum injuria protegebat. Porro in hac tabula depicta conspiciebatur imago Sacerdotis, in casula viridis coloris, gestantis in manu calicem, ex quo tres rosæ prominebant: cujus caput tonsum erat ad modum Religiosi Præmonstratensis, & circum illud splendores & radii, [depictus est Ioseph cum titulo Beati:] Sanctorum iconibus appingi soliti, cum hac inscriptione, Beatus Joseph. Ex litterarum autem figuris ac tota insuper pictura, antiquitas quædam venustissima sufficienter apparebat. Videbatur autem in medio hujus tabulæ, quasi ad pectus Sancti, fissura, injiciendis fidelium oblationibus accommodata.

[14] Columnæ, intra quas altare, Sancti tumulo imminens, collocatum erat; [prope & inter Sanctorum statuas,] sustinebant ab una parte tabernaculum, in quo olim venerabile Sacramentum augustissimi Corporis Christi asservari solebat; ab altera vero statuam B. Mariæ Virginis, puerulum Jesum in ulnis gestantem. Huic, ab eodem latere dextro in secunda columna, juncta cernebatur statua memorati B. Joseph, in habitu Præmonstratensi cum calice deaurato: cui opponebatur S. Potentinus hujus ecclesiæ Patronus: in quibus statuis, [statua Beati ostenditur,] quæ justam hominis longitudinem & staturam adæquant, palam ipsa antiquitas & vetustas similiter ostendebatur. Erant autem hæ statuæ taliter ad dictas columnas ordinatæ, ut Diva Virgo tabernaculo Venerabilis Sacramenti, Sanctus autem Joseph S. Potentino oppositus pulcro quodam ordine cerneretur. E regione sepulturæ B. Joseph pendebant a parte sinistra sub templi fornice organa; [& imago in valvis organorū,] & in valvarum illa contegentium altera depicta cernebatur effigies B. Mariæ, S. Hermanno geniculanti, assistentibus hinc inde Angelis, manum hilari vultu porrigentis. [eademque acupicta in palliis altarium.] Ostensum præterea fuit, ante altare B. V. Mariæ, in quo singulis diebus sacrum Missæ officium legi dicebatur, antependium quoddam, aureis sericisque filis acupictum, in quo B. Joseph cum calice liliato & B. Potentinus, uti hujus ecclesiæ Patroni, egregio opere repræsentabantur: sicut eadem fere in alio quodam antependio maximarum solennitatum altaris summi (quorum utrumque, ut ex inscriptionibus notabatur, Christi fidelium piorumque hominum oblationibus confectum erat) accurate ad oculum nobis monstrata fuerunt.

[15] [item in tabulis,] Post hæc deinde deducti ad sacristiam, ornamentorum ecclesiæ, vidimus ibidem binas tabulas: quarum una vetustissima, olim summi altaris ala fuit; modo autem pene carie corrupta & attrita est: altera anno MCCCCLXVIII confecta: in quibus, inter ceteras Sanctorum multorum imagines, sancti quoque Hermanni icones, in habitu Præmonstratensi, vetustissimo labore depictæ conspici adhuc & dignosci optime poterant: [& fenestris:] quemadmodum non dissimiliter in fenestris capitularis domus & ambitus, circa annum Domini circiter MDXXVII & MDXXX positis, repræsentatæ & ostensæ nobis fuerunt.

[16] Dum hæc, hora circiter octava antemeridiana, juxta prædictam fidelem narrationem, præfato modo fideliter & perquam mature lustraremus; summa cum animi lætitia & intima commotione cordis, vidimus ex variis parochiis Christi fidelem plebem, una cum Pastoribus, crucibus, vexillis, signisque Salvatoris nostri, [peregrinorum ad tumulum frequentia & devotio.] ecclesiam memoratam maxima cum devotione & alacritate & pietate visitare; cantica & rythmos pios, in honorem Sancti compositos, sonoris vocibus decantare; ad sacrum S. Josephi tumulum, magno numero, pro pia consuetudine, genibus flexis & summo cultu illum honorando, preces ad Deum ardentissimas profundere; numismata quoque, ova & alia plura ad sacras Reliquias afferre; rosaria religiose ad caput & ossa ejusdem Sancti, per cancellos & apertam fenestellam vitream, immittere. Quibus peractis, summo Sacro (quod eodem, uti & ab immemorabili tempore, in præmentionato altari, sanctæ tumbæ contiguo & adjacenti, decantatum fuit) nec non concioni omnes & singuli, eadem animi devotione, cultu, reverentia, & attentione, pro singulari erga Deum, Deiparam & S. Josephum Steinfeldensem pietate & affectu, interfuerunt.

CAPUT IV.
Parochorum Eyffliensium testimonia.

[17] [10 Parochi ad examen admissi,] Subsequenter Syndicus pro verificatione articulorum, I, II, III, IV, item VI, VII, VIII, IX, X, XI & XII, nominabat in testes venerabiles & eruditos viros, I Jacobum Steigium, Pastorem in Gartzheim; II Joannem Mey, Pastorem in valle Blanckenheim; III Laurentium, Pastorem in Smidheim; IV Matthiam Alffensem, Pastorem in Zinsheim; V Adamum Bisium, Pastorem in Mulheim; VI Dionysium Molitorem, Pastorem in pago Blanckenheim, VII Joannem Panhausen, Pastorem in Kildenich; VIII Petrum Bollich, Pastorem in Dottelen; IX Antonium Panhausen, Parochum in Commeren; X Mathiam Helmich, Pastorem in Malmach: petens, ulteriori nominatione salva, eosdem admitti, super articulis propositis circumstantialiter examinari de causa scientiæ, & depositiones ad protocollon referri. Citationem itaque nominatorum Testium mandavimus Venerabili viro Paulo Haussemio, hujus sacri negotii Notario: qui mentionatis Pastoribus, in ambitu Steinfeldensis monasterii conjunctim præsentibus, suprapositam commissionem ostendit, contenta exposuit; & vigore illius, ad dicendam veritatem de fama sanctitatis & miraculorum S. Hermanni, eosdem viva voce citavit: qui omnes & singuli, visa commissione, promptos se paratosque declararunt. [juramento præstito attestantur,] Postquam igitur eosdem coram nobis constitutos diligentissime de veritate dicenda admonuissemus; corporale juramentum, in forma consueta præstitum ab ipsis recepimus: & prævio exactissimo examine, nullum eorum prece, pretio aut favore ad veritatem attestandam seu testimonium dandum (uti omnes & singuli libere affirmabant) inductum, nec censuris ecclesiasticis innodatum, aut alias quomodolibet inidoneum reperientes; ad nonam circiter horam antemeridianam, Syndico instante, domum capitularem intrantes, subsequentes Pastores sigillatim summo studio & accurate examinavimus super articulis exhibitis; & responsiones per memoratos assumptos Notarios diligenter annotari jussimus.

[18] [12 primos articulos esse veros,] Primus testis Venerabilis vir Jacobus Steigius, annorum LII, parochus in Gartzheim, primi articuli contenta publico famæ testimonio omnino vera credit, asseritque sibi in pueritia a præceptoribus & postmodum a fide dignis eadem relata esse. Secundum credit similiter: præterquam quod non audierit Sanctum sepulturæ locum demonstrasse. Tertium credit similiter verum; causas notitiæ, quas ad primum, easdem allegans. Ad quartum respondet affirmative, addendo quod uxor Præfecti Steinfeldensis cognata sua, paucis ab hinc annis mortua, [& speciatim curatum dolorem oculorum,] gravissimo & intolerabili oculorum dolore affecta fuerit; fecerit autem votum huic Sancto, eoque soluto seu facto & oblatione reddita ad easdem sacras Reliquias, minimo temporis intervallo, dicti Sancti suffragiis, pristinæ sanitati restituta sit: idque eam sibi sæpius retulisse. Præterea deponit esse communem famam & vocem populi per hanc patriam, Sancti hujus merito ac apud Deum interventu, eos qui iniquam oculorum valetudinem incurrunt, ab eadem emergere & sanari: seque intellexisse a diversis, varios languidos & malis obnoxios, hujus Sancti precibus & ad memoriam illius, sanatos esse. Quintum dicit esse verum: ait quoque Dominos Visitatores ecclesiasticos sacrum ejus monumentum invisisse ac veneratos esse. Articulos VI, VII, VIII, IX dicit esse veros, prout ex oculari inspectione patet. Decimum dicit esse verum & notorium, addens olim, pacificis ac inturbidis annis & temporibus, septuaginta duas parochias (prout sibi relatum ait) Sancti hujus sepulcrum religiose visitasse: hoc autem tempore pauciores confluere, cum bellis passim petantur. Ad undecimum & duodecimum respondit affirmative.

[19] Testis II simili modo ad singula respondens (quæ nihil opus est hic repetere, ubi quoad substantiam eadem fere dicuntur) affirmat articulum X esse verum, addendo quod vota nonnumquam ad Sanctum hunc nuncupaverit, prout a majoribus factum esse audivit: hymnum quoque in laudem Sancti a fidelibus cani, & doceri a Pastoribus in lectione catechistica. Testis III annorum circiter LXX, ad primum respondit, quod ante annos XXXVIII initio pastoratus sui, quæsiverit a Parochianis cur pridie ascensionis Domini processio instituatur in Steinfelt; responderint autem seniores, eam ob quemdam Sanctum, condictum Joseph, ibidem sepultum, olim institutam & hactenus continuatam esse. Ad quartum audivit a prænobili Domino temporali in Schmidheim, anno MDCIII pie mortuo, viro octogenario, interventu S. Joseph plures ægros esse curatos. Ad decimum affirmat se vidisse, quod quadraginta circiter parochiæ Steinfeldiam venerint: quasdam ex his quatuor circiter horarum iter conficere: se quotannis cum suis parochianis Sanctum hoc die visitasse. Testis IV nihil particulare deposuit, sed tantum affirmavit singulos articulos, ut priores. Testis V ad quartum in specie audivit a quodam Wilhelmo Sutorio, [& capitis,] viro centum annorum circiter adhuc vivente, quod gravissimo capitis dolore & summa ejus vertigine laborarit: & emisso voto Reliquias hujus Sancti visitandi, fusis precibus & audita re divina in altari juxta tumbam S. Joseph, miraculose sanatus sit.

[20] Testis VI Articulum II credit ex cantico S. Joseph, quod passim in hisce partibus canitur, [& adjutam periculose parturientem,] & inter cetera habet S. Josephum sepulcrum suum monstrasse. Articulum III & IV credit verum, addendo pro causa scientiæ, quod quædam Catharina, uxor Eberhardi Schloëmens villici, parochiana sua, diversis vicibus infeliciter pepererit, ac sibi testi retulerit, quod emisso voto ad sepulcrum S. Joseph, ibique lecto Sacro, felicius prolem in lucem ediderit. Hæc vero anno MDCXXVIII in Februario, cum denuo gestaret uterum, se deponentem accessit & rogavit, ut sacrum Missæ officium sub honore B. V. Mariæ in parochiali ecclesia pro se celebraret; eo quod propter milites S. Josephum visitare non posset, cujus sepulcrum voti exolvendi causa se omnino prima opportunitate invisuram dicebat: & postmodum feliciter enixa est. Testis VII Articulum III & IV affirmans addit, quod intellexerit, ex Marmagen & vicinis locis puerperas ad S. Joseph emisisse vota. Ad X dicit, quod decem & tribus continuis annis processionaliter Reliquias S. Joseph in Steinfeldt visitaverit: quodque altera Paschæ, absque vexillis & signis sanctæ Crucis, soleat cum quibusdam vicinis suis in Steinfeldt se conferre. Testis VIII, IX, X eadem quæ ceteri affirmarunt in genere, in particulari nihil deposuerunt quod hic annotari mereatur.

[21] [inspicitur fons S. Iosephi dictus.] Hisce testibus sic examinatis, & responsis eorum ad protocollon referri jussis; Syndicus eodem ultimo Maji, instanter petiit ocularem inspectionem institui fonticuli, in articulo XI nominati, prout eamdem instituendam esse censuimus. Continuo ergo ad eum, non procul a monasterio situm, perducti; oculariter reperimus & vidimus, eum ex saxoso quodam & præcipiti monte profluere & promanare. Fonticulus autem iste, communi & constanti omnium indigenarum consuetudine & nomine, B. Josephi condictus est, eamque appellationem etiamnum retinet, idque ob singularem quamdam sanctitatis viri famam. Quoniam beatus vir, cum sæpius ecclesiæ Steinfeldensis sacristam ageret, ex hoc fonte aquam quotidie tulisse creditur, ob limpidissimam ejus puritatem: quoniam sacrificiis non nisi purissimam aquam adhibendam esse existimaret, qualem dictus fonticulus etiamnum (prout oculis nostris vidimus) scaturit.

CAPUT V.
Depositiones aliorum testium Steinfeldiæ auditæ.

[22] [Novi testes producti,] Die sequenti, qui primus fuit Julii, ob celebrem festivitatem Ascensionis Dominicæ, ab hoc inquisitionis negotio cessatum est. Secundo itaque Junii officium nobis commissum continuantibus nobis, Syndicus nominavit ulterius Testes supra articulis I, III, IV, X & XII, admodum Reverendum D. Hubertum a Casteren, Decanum Collegiatæ ecclesiæ SS. Chrysanthi & Dariæ Martyrum in metropoli Eyffliæ, testem XI; XII Reverendum & doctissimum D. Wilhelmum Elsich, Canonicum ibidem; item honestos viros, Wilhelmum Schoumaker, testem XIII; XIV. Matthiam Urfft; XV Petrum de Urfft; XVI Hubertum Roëst, Scabinum in Schleiden; XVII Annonem Haës, Scabinum in Rhen; XVIII Antonium Becker; XIX Petrum Latz; XX nobilem & virtuosam Dominam, Sibyllam Kintzweiler, nobilis & equestris viri Petri de Crummel relictam viduam: petens contra eosdem citationem decerni, prout eamdem decrevimus & insinuari fecimus.

[23] [attestantur frequentiæ peregrinorum,] Quibus comparentibus eodem die in domo capitulari, Testis XI ad X dicit, plurimos undequaque, non modo Canonicos & agricolas Monasterienses, sed & Magnates & Comites circum habitantes, sepulcrum S. Joseph visitasse, parochias aliquot pridie Ascensionis Domini peregrinationem ad S. Josephum Steinfeldiam instituisse, memoriam institutæ processionis non extare, famam ferre olim septuaginta pagos confluxisse ad visitationem sacrorum S. Josephi pignorum, vidisse se aliquando viginti parochias uno die in ecclesia Steinfeldiana. [auxilio sterilibus sperari solito,] Testis XII, ætatis annorum LX, Sacellanus Ducis Arschottani Principis in Aremberg, ad X dicit omnino esse verum, prout sæpius vidit, & communem esse fiduciam apud mulieres steriles, quod visitatione hujus Sancti fœcunditatem obtineant.

[24] Testis XIII habitans in Mulheim, ætatis suæ annorum XCVI, Scabinus in Blanckenheim & Erberich; qui, præterquam quod scipioni innitatur, mentis suæ omnino compos, loquela & bono judicio præditus erat; [antiquissimo cultui B. Iosephi,] dicit quod audivit a patre suo septuagenario & pluribus aliis jam olim defunctis, peculiari cultu in Steinfeldt coli S. Potentinum Martyrem & S. Joseph Confessorem. In specie autem de sua persona deposuit, quod ante annos quadraginta circiter gravi vertigine & cerebri indispositione laboraverit, ut negotia sua & operas omnino præstare non posset: atque ideo ob famam miraculorum, [vertigini per cum curatæ,] quæ ab hominibus patenter in visitatione sepulcri S. Joseph obtineri solent, se quoque motum esse, ex pago Mulheim, trium horarum spatio a Steinfelt distante, visitare sepulcrum B. Joseph: atque oblationibus pro sua tenuitate ibidem factis & fusis precibus perfectam consecutum esse sanitatem, sine ullo humano remedio; neque ab eo tempore usque ad extremam hanc suam senectam, similem morbum sensisse. Testis XIV, [ovorum oblationi pro ulceribus & tumoribus,] annorum LXVII in specie scit, quod ova ab ulcerosis ad B. Josephi tumulum offerri solent: qui post Deum huic Sancto confidentes sanitatem recuperant, prout diversos novit sanatos, modo autem vita functos. Matrem, avum, & aviam habuit centenarios, a quibus intellexit, S. Josephum habitum ab ipsis eorumque majoribus fuisse pro viro sancto: & quod multi languidi & ægroti, cingentes se cingulo hujus sancti viri, ex voto sanitati restituti sunt.

[25] [salubritate fontis,] Testis XV, nonagenarius, addit hæc ipsa se ante annos circiter octoginta audivisse ab avia, quæ centum annorum ætatem excesserat, quæque a matre sua centenaria eadem intellexerat: multosque, de quorum salute desperabatur, solitos ex dicto fonticulo B. Josephi aquam bibere; eorumque aliquot, prout audivit, eadem sumpta sanitatem recuperasse. Testis XVI dicit quod frequenter viderit peregrinos, inter quos fuerunt Magnates & Comites, visitasse S. Josephi sacra lipsana: & quod ipse, dum habitaret superioribus annis apud monasterium Steinfeldense, viderit templum aperiri, etiam extra tempora solennium processionum (de quibus testes supramemorati deposuerunt) & reliquias S. Josephi ostendi, & oblationes fieri cum spe alicujus solatii habendi. Testis XVII vidit inter cetera dona, oblata fuisse ova, pro curandis tumoribus non naturalibus. Testis XVIII dicit, [remedio a surdastris impetrato,] se olim passum fuisse susurrum & strepitum in capite, & fiducia sanitatis consequendæ ad S. Joseph reliquias venisse, atque oblationibus factis fusisque precibus, sine ullo alio remedio sanitatem recuperasse. Retulisse etiam sibi quemdam senem Bernardum Brower, in pago Rohën habitantem, quod cum similia passus esset & obtinendi remedii causa ad S. Joseph sepulcrum se peregrinatum contulisset, quamprimum ad muros Steinfeldiani monasterii pervenit, curatus & sanus factus sit: eumdemque senem templum ingressum esse, vota Deo ac Sancto persolvisse, atque in hanc usque horam vivere. Qui idem testis per nos Commissarios missus ut dictum Bernardum adduceret, ab eoque reversus retulit; quod vir ille centenarius, adeo debilis sit & exigui spiritus, ut huc ad locum monasterii accedere non potuerit: ne tamen veritas occultaretur, sibi testi & alii contesti dicto Joanni Zimmermam, constanti judicio & loquela deposuerit eadem quæ supra.

[26] Testis XIX deponit, quod ipse binis vicibus gravissimis febribus ad mortem usque laboraverit, [moribandi sanato,] omnibusque Ecclesiæ Sacramentis munitus fuerit, nec jam amplius vinum, cerevisiam aut aliud quidpiam bibere aut perferre potuerit: ita autem desperato sibi incidisse putei S. Josephi memoriam, & dissuadentibus omnibus jussisse sibi ex eo aquam adferri, eamque cum singulari solatio bibisse, & sic paulatim confortatum & pristinæ sanitati restitutum fuisse: plane & per omnia, uti arbitratur, meritis & intercessione S. Josephi & usu illius aquæ. Nicolaus insuper Sleght, Prætor in Margamen, Urfft & Walen, [parturienti adjutæ,] testatus publicam & constantem famam esse, multos intercessione dicti Sancti sanitatem recuperasse, in specie nominavit uxorem Quæstoris in Dollendorff, generosi & illustris D. Comitis de Manderscheidt, Keil & Dollendorff: quæ cum maximam difficultatem in partu passa esset, & diversas proles mortuas peperisset; tandem voto pro visitatione Reliquiarum S. Joseph facto, vivam sive molestia & periculo enixa est, ac postmodum procurato in altari S. Joseph Sacro, beneficium, intercessione hujus Sancti ipsi collatum, contestata est.

[27] Testis XX in fide nobilis matronæ deposuit, quod ipsa cum ante aliquot annos, [muliebri infirmitati subito sanatæ.] vivente marito suo, gravi morbo muliebri sexui proprio laboraret, mota fuerit ex communi fama miraculorum ad singularem erga S. Josephum devotionem, & provoluta ante imaginem Crucifixi domi suæ divinam opem & intercessionem B. Joseph enixissimis precibus efflagitarit, dictumque B. Josephum in singularem Patronum elegerit, ac firmiter proposuerit ipsius sepulcrum in Steinfeldt visitare. Nihilominus etiam ad humana remedia respiciens, conscenso curru, una cum marito suo ad Illustrissimam D. Comitissam de Blanckenheim, remedii habendi causa, profecta fuerit; in via vero media ita graviter infirmata, ut de curru in pulvinaria, terræ imposita, collocari debuerit: statim tamen ita mirabili modo convaluerit, ut denuo ascenso curru, cum ad D. Comitissam pervenisset, ipsam puduerit quod de morbo conqueri deberet: quodque vix capere potuerit, quanam ratione ex gravi hac infirmitate tam subito sanitati restitueretur. Nec se aliter posse cogitare, & firmiter credere, idipsum ad preces, Deo & B. Josepho fusas, contigisse. Unde & mota fuit ut sepulcrum illius in Steinfeldt visitaret, votaque ac preces ibidem offerret. Exinde vero, si aliquando simili morbo eam tentari contingat, semper refugium ad Sancti hujus tumulum habere, & fusis precibus & facta oblatione, evanescente morbo, redire sanatam. Præscriptam depositionem veram esse affirmabat ejusdem domicellæ famula Maria: quæ tempore hujus infirmitatis & recuperatæ sanitatis ipsi servierat.

[28] Hoc examine absoluto, protestatus est Syndicus, quod tota patria Eyffliaca de antiquitate & notoreitate famæ sanctitatis sæpedicti Joseph contestari possit: [Finis hujus examinis.] quæ facile & libens beneficia sibi intercessione hujus Sancti collata contestaretur. Verum ne causa latius, quam necessum videtur, protrahatur; existimat per testimonia Pastorum & Judicum, quæ tamquam pro tota communitate loquuntur, famam sanctitatis & miraculorum sufficienter probaram, nec ulteriorem nominationem testium esse hoc loco necessariam: reservans tamen sibi, Coloniæ aliisque locis remotioribus, quatenus opus, ulteriorem testium productionem.

CAPUT VI.
Examen Coloniæ institutum.

[29] Insuper nona mensis Junii memoratus Syndicus, coram nobis Joanne Gelenio, Vicario generali & Commissario in hac causa, comparens in sacristia metropolitanæ ecclesiæ Coloniensis, ad docendum quod fama sanctitatis & miraculorum B. Hermanni dicti Joseph non modo per Eyffliam, sed longe lateque per Germaniam diffusa sit, ulterius nominabat super articulis I, II, III, IV & X testes subsequentes, petens contra eosdem citationem decerni &c. Imprimis nominavit adm. reverendum, eximium & perquam magnificum virum ac Dominum Severinum Binium, sacræ Theologiæ Doctorem, [Rector Vniversitatis Colon.] Metropolitanæ ecclesiæ Coloniensis Presbyterum Canonicum capitularem, almæ Universitatis generalis Studii Coloniensis Rectorem. II Reverendissimum in Christo Patrem ac Dominum, [Chorepiscopus,] Ottonem Gereon de Gutmannis ex Sobernheim, Episcopum Cyrenensem, sacræ Theologiæ Doctorem, Serenissimæ vestræ Celsitudinis in Pontificalibus Vicarium generalem & Consiliarium, Metropolitanæ & Archidiaconalium Collegiatarum B. Mariæ Virginis ad gradus Coloniensis, & S. Martini Embricensis ecclesiarum respective Præpositum, Decanum, & Presbyterum Canonicum Capitularem, Archidiaconum Ultrajectinum, Tremoniensem & Hammonensem. III Reverendissimum virum ac Dominum Joannem Cholinum, [Præpositus,] sacræ Theologiæ Doctorem, Metropolitanæ Coloniensis & SS. Casti & Florentii Bonnensis Ecclesiarum respective Præpositum, ac Presbyterum Canonicum capitularem, memoratæ Celsitudinis vestræ Consiliarum intimum. IV Adm. reverendum atque eximium virum ac Dominum Henricum Francken Sierstorffium, sacræ Theologiæ Doctorem, [Canonici varii,] Metropolitanæ ecclesiæ Presbyterum Canonicum capitularem, Gymnasii Laurentiani Regentem vigilantissimum. V Adm. reverendum atque eximium virum, D. Leonardum Marium, sacræ Theologiæ Doctorem ac profundissimum Professorem, Parochialis ad S. Laurentium Pastorem, & Collegiatæ S. Ursulæ Coloniensis Canonicum, Facultatis Theologicæ Decanum. VI Adm. reverendum, clarissimum & consultissimum virum, D. Adolfum a Pempelfurt, Juris utriusque Licentiatum, Collegiatarum ecclesiarum S. Mariæ ad gradus & S. Georgii Coloniensis Decanum respective & Canonicum, [nonnullique Religiosi,] vestræ Celsitudinis Sigilliferum majorem. VI Reverendum & doctissimum virum, P. Philippum Sebium, Societatis Jesu Presbyterum. VII Reverendum & religiosum P. Georgium Garnefeldt, Carthusiæ Coloniensis Presbyterum ac Bibliothecarium. VIII R. P. Chrysanthum Bartzweiler, ejusdem Carthusiæ Vicarium. IX Spectabilem ac clarissimum virum, D. Hermannum Mylium, inclytæ Reipublicæ Coloniensis Civem ac Senatorem.

[30] Omittimus depositiones & attestationes singulorum, quia singulare nihil continent, præter Martyrologiorum in Commentario prævio productorum testimonia: [testantur de fama sanctitatis,] unius Patris Garnefeldii satis est hic meminisse, qui testatus est famam sanctitatis hujus sæpe nominati S. Josephi inter Patres Carthusianos jam annis, uti cognovit, centum satis esse celebrem, seque sufficienter & mature hac de re instructum, credere, R. P. Laurentium Surium, virum maximi judicii, plurimæ lectionis, & in rebus historicis sicuti versatissimum ita & accuratissimum, Vitam hujus sancti viri libris suis inserturum non fuisse, nisi constantem de eo sanctitatis famam habuisset notissimam. Habentur præterea apud eosdem Patres Carthusianos, inter ceteras Confessorum Reliquias, Reliquiæ B. Hermanni, dicti Joseph, Religiosi Steinfeldensis, [& Reliquiis apud Carthusianos servatis:] uti dictus P. Garnefelt ex ordinario Reliquiarum catalogo, singulis annis in nominata Cathusia publice prælegi solito, ostendit & demonstravit. Sicut præterea idem Pater attestatus est, quod viginti ab hinc annis in hac Coloniensi Carthusia, vir quidam optimæ famæ & vitæ religiosæ observantissimus, annorum circiter septuaginta, P. Marius de Mirich nominatus, pie obierit: qui singulari quodam pietatis affectu, ob constantem & perpetuum sanctitatis rumorem, hunc S. Hermannum colere & venerari, pieque ac sancte de eo loqui semper consueverat. Ostensum nobis etiam ab eodem P. Garnefeldt fuit reliquiarium, in quo honestissime religioso cultu asservabantur Reliquiæ de S. Clemente Papa & Martyre, de S. Ursula aliisque pluribus Martyribus & Confessoribus: illudque accuratius perlustrantes, reperimus ei appositam schedam cum hoc fere verborum tenore: Sanctæ memoriæ Fr. Hermanni, alias Joseph, Canonici Steinfeldensis, miraculis clari: qui Coloniæ natus est: obiit autem in senectute sancta, anno Domini MCCXXVI die IV mensis Aprilis in Ordine Præmonstratensi. Conscripta autem hæc scheda fuit a R. P. Nicolao Messenich, viro fide dignissimo, ante annos circiter viginti septem Sacrista Cartusiæ Coloniensis, nunc Priori Carthusiæ Dulnamiensis in Westphalia, uti idem P. Garnefelt fideliter referebat. Apposita autem eadem ista scheda erat, cuidam parti humani corporis seu ossiculo, ex spina dorsi desumpto.

[31] [producuntur auctores qui de Hermanno ut Sancto scripsere,] Die XXVII mensis Junii D. Licentiatus Fabens, Syndicus Domini Abbatis, coram nobis Joanne Schwan comparuit, & ulterius docendo de fama sanctitatis & miraculorum B. Josephi, exhibuit recessum submissivum sub verborum tenore ut infra. Hunc omittimus: quia eadem fere omnia continet, quæ supra sunt deducta, agendo de auctoribus Iosephi sanctitatem attestantibus, qui etiam ex articulis pro examine propositis cognoscuntur. Protulit item prædictus Syndicus attestationes Illustrium & Generosorum, Caroli Comitis in Manderscheidt, Blanckenheim & Geroltstein, Domini in Cronenburgh, [attestationes duorum Comitum,] Bettingen & Dhaun, S. R. Imperii Equitis, & S. Cæsareæ Majestatis deputati Ducis belli, cum Anna Salome, Comitissa & Domina earumdem ditionum, nata Comitissa in Manderscheidt & Russy, fidem facientis de constanti & celebri cultu B. Hermanni: & Comitis Ernesti de Marcka & Schleida, Baronis in Lummey & Serein, Domini in Karpen & Saffenburgh, Præfecti hereditarii Marchionatus Francimontensis: quorum litteras nihil opus est hic ex Germanico Latinas dare. Denique exhibuit Syndicus duos antiquissimos libros, [& antiqui codices de vita.] quorum prior continebat dialogum in Vitam B. Joseph Canonici Steinfeldensis, cum imagine B. Mariæ Virginis in frontispicio, cui appictus erat B. Joseph, Beatæ Virgini parvulum Jesum offerens: impressus autem erat ante annos centum: cui adjuncta in eadem compactura erat alia Vita ejusdem viri sancti, anno MCCCLVIII metrice conscripta. Alter vero in Pergameno a Coætaneo S. Hermanni, de vita ejusdem conscriptus erat: cujus authenticam copiam ad Acta registratam vestræ Celsitudini simul transmisimus… Ex quibus omnibus existimat dictus Syndicus, famam sanctitatis & miraculorum beati viri sufficienter probatam, desuper se judicio sanctæ Sedis Apostolicæ submittens.

[32] [Offertur processus Archiepiscopo.] Hæc sunt Acta publica, Serenissime ac Clementissime Princeps, quæ in vim factæ nobis a vestra Serenissima Celsitudine commissionis, diligenti examine prævio, sedula inquisitione facta, fide integra adhibita, per Notarios fide dignissimos, ad hoc sacrum negotium specialiter assumptos, registrari & describi fecimus, ac vestræ Serenissimæ Celsitudini, cum omni & debita animi devotione, cum diutissimi & prosperrimi regiminis precatione, offerimus & transmittimus: atque in fidem omnium & singulorum, eadem nos una cum Notariis subscripsimus, & sigillis nostris communiri fecimus. Datum Ubiorum Coloniæ, die tertia Julii, anno Virginei partus MDCXXVIII.

[33] His adde, quod ante Translationem corporis, factam anno MDIX, festo S. Heriberti, per Ioannem tunc Steinfeldensis monasterii Abbatem, fuerit in veneratione tam tumba quam altare S. Iosephi: quippe de quibus dicti Abbatis jussu renovatis, [Oblationū ad tumbam multitudo,] ad annum præmemoratum fit mentio in Vitis & Computibus Abbatum Steinfeldensium: ex quibus ab anno MCCCCXCII cœptis etiam habetur, quid annis deinceps singulis ex tumba Sancti sublatum atque in gazophylacium translatum sit: anno scilicet prænominato Marcæ CCLXXXII, schellingi tres: prout hæc usque ad annum MDXLI colligit D. Norbertus Steinfeldensis Abbas, & post ecgraphum hujus Processus descriptum accepimus. Vbi etiam, ex libellis Coloniæ impreßis, de solennibus Proceßionibus ibidem institutis, anno MDCXXXIX tempore Iubilei, die XXIX Iunii; & anno MDCXLIV die XXIX Septembris, habetur; [Corpus processionaliter circumlatum.] primo quidem quod circumlatum sit decimo quarto loco Corpus S. Hermanni dicti Joseph, filii Coloniensis, & magni amici beatissimæ Virginis Mariæ. Secundo quod Abbas Steinfeldensis in hæc verba scripserit, anno prænotato, VI Novembris ad instantiam RR. PP. Franciscanorum de observantia ad Olivas, me Fr. Norberto Horichem, Abbate Steinfeldensi permittente, & nobili Domicella Virgine de Bolant tumbam ornante, in solenni processione circumgestatum fuit sacrum corpus S. Hermanni Joseph, Canonici Steinfeldensis castissimi, & maximi Deiparæ cultoris: quod e sacello SS. Norberti & Hermanni Josephi elatum, finita processione comitantibus flammigeris, ad illud reportatum fuit. Denique novißime anno MDCLXVI venit ad Seminarium S. Norberti intra Coloniam adm. R. P. Wiex, [Veneratio in Austriam usque promota.] tum temporis Supprior & Magister novitiorum apud Patres Discalceatos Colonienses, germanus frater generosi Baronis de Wiex, supremi venationum Præfecti apud Serenissimum Electorem & Archiepiscopum Coloniensem; deferens ad nos tres imperiales Vienna Austriæ, a quadam matrona nobili, præmemorato Patri bene nota, huc missos, & Steinfeldiam deportandos ad sepulcrum B. Hermanni Joseph, cujus meritis & suffragiis aiebat, postquam eum ardenter invocasset, a speciali quadam necessitate se liberatam recentissime fuisse. Unde liquet hujus Sancti cultum etiam in remotioribus plagis vigere, prout idem Pater pluribus exemplis confirmare noverat. Ita actum esse propriæ manus subscriptione testor, Coloniæ die II Novembris MDCLXVIII.

Fr. Theodorus Firminich Seminarii Præses.

APPENDIX.
De Reliquiis B. Hermanni Antverpiam allatis & solenniter expositis anno MDCLXXXIII.

Hermannus Iosephus, Ordinis Præmonstratensis, Steinfeldiæ in Germania (B.)

[34] Præmonstratensibus Virginibus indictum ab urbe Bredana exilium, [Præmonstr. Virginum monasteriū Antverpiæ,] quod eis magistratuum acatholicorum malevolentia ad augmentum miseriarum adduxerat, vertit divina clementia in egregium ipsius Ordinis nostræque civitatis Antverpiensis commodum & ornamentum. Nam in suburbanum Oosterhautanum compulsæ, dum considerant nec ibi diutius quieruras se, quam hæreticis dominis fuisset collibitum; delectas ex suo numero pauculas miserunt Antverpiam; quas ecclesiæ S. Michaelis Abbas Norbertus van Cauwerven paterno excepit affectu, fovitque in spem restaurandi ibidem aliquando Sanctimonialium Præmonstratiensium contubernii, quale in hac urbe olim fuisse, ostensum est ante Acta S. Iulianæ Corneliensis num. 9 die V Aprilis, idque ante annos quingentos, multo utique prius quam aliud ullum sacrarum Virginum monasterium apud nos haberetur. Interim favore Auriaci Principis revocatæ Bredam Oosterhautanæ exules, Antverpiensi coloniæ Priorissam misere D. Christinam Crills cum Catharina Snyders Suppriorissa: sub hac vero, per mortem Priorissæ jam nominatæ supremam administrationem adepta, [postliminio restauratū,] capitibus pluribus aucta novella plantatio excrevit in monasterium lectißimarum Virginum, numero, cultu, disciplina nulli Antverpiensium Parthenonum inferius: cui hoc denique anno MDCLXXIII favore Excellentißimi Comitis de Monterey, Belgicarum provinciaram pro Rege Catholico Gubernatoris, adnitente illius pientißima conjuge, acceßit robur Privilegii Regii, confirmantis posseßionem fundi pro monasterio, templo, hortoque acquisiti, eumque ad manum ut vocant mortuam transferentis. Ex hinc pergit illud quotidianis augeri incrementis, suosque tam lætos successus acceptos refert, aut unice aut præcipue, Amplißimis cœnobii S. Michaelis Abbatibus, ex quibus Macarius Simeomo decessoris sui supra nominati cœpta promovens, [ornatur Reliquia Beati,] tum aliis multis modis virgineum cœtum munivit ornavitque, tum eidem de sacrarum Reliquiarum tutela prospexit; inter alia publicæ privatæque devotionis incitamenta, communicans eidem partem non minimam, de corpore B. Hermanni, quam olim, ad frequentem & devotam instantiam, Abbati & Fratribus Antverpiæ Ordinem Præmonstratensem professis donaverat Abbas Steinfeldensis, confidens per hoc sancti illius Fratris cultum auctum iri, fraternum amorem erga invicem promoveri, & mutuis precibus adjuvari posse.

[35] Hujus boni ut latius sese diffunderet utilitas, opus erat recognitione & approbatione Episcopali, quam die XVI Martii, MDCLXXIII expedivit Illustrißimus ac Reverendißimus Dominus Fr. Ambrosius Capello, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Antverpiensis, sub hoc tenore: [ab Abbate S. Michaelis communicata,] Quoniam qui Sanctis deferuntur honores, in Dei omnipotentis gloriam & totius Ecclesiæ redundant utilitatem; merito existimamus, quæ eorumdem cultui amplificando conducunt, singulari nobis studio esse promovenda. Cum itaque pro parte Amplissimi D. Macarii Simeomo, Ordinis Præmonstratensis S. Michaelis in hac civitate Abbatis, nobis esset exhibita pars quædam Spinædorsi B. Hermanni dicti Joseph, Ordinis Præmonstratensis Canonici Steinfeldensis, ab Amplissimo Domino Christophoro Pilckman Abbate Steinfeldensi huc transmissa, & Abbatiæ S. Michaelis præfatæ dono data (prout litteræ donationis, datæ IX Augusti MDCXXII, [& per Episcopum approbata;] dicti D. Abbatis sigillo & signatura authenticis munitæ, luculenter testabantur) eamdem prævie inspectam, recognitam & approbatam, ad ejusdem Amplis. D. Abbatis S. Michaelis petitionem, in duas partes divisimus, & utramque sigillo nostro minori in cera Hispanica impresso munivimus. Quarum unam dictus D. Abbas, singularis erga B. Hermannum devotionis affectu ac liberalis animi candore, dono dedit monasterio Venerabilis Sacramenti Monialium ejusdem Ordinis Præmonstratensis in hac civitate. Quam piam donationem ratam & gratam habentes, in regesta nostra referri mandavimus; ac præfatam particulam donatam & sigillo nostro Episcopali ut supra munitam, de novo inspeximus, recognovimus & auctoritate nostra ordinaria approbavimus, ac pro veris & legalibus dicti B. Hermanni Joseph reliquiis, ad ejusdem majorem cultum & gloriam, in ecclesia monasterii Vener. Sacramenti prætacti ac in tota diœcesi nostra publicæ Christi fidelium devotioni exponi permisimus.

[36] [ea exponitur die II Sept. 1673] Expositioni huic solenniter faciendæ electus est dies XI Septembris, quæ a primis Vesperis inchoata est, cum excellenti musicorum harmonia, Hymnum Ambrosianum intonante R. D. Hermanno Iosepho vander Poorten, ipsius monasterii Præposito; & R. P. Philippo de Mesemacre, ex Ordine Minimorum, dicente ad frequentem populi concionem, de Sancti laudibus ac merito cultu. Visa est pietati fidelium nox esse longior, quæ cœptam festivitatem interpolabat quadamtenus; & multi solis ortum horis aliquot prævenerunt, poscentes sibi aperiri ecclesiæ januam, ut in honorando pignore isto sacro primas ferrent. Nec minor reliquo toto die perque sequentem Octavum fervor eluxit, sive sub Missæ sacrificio, tam privatim per succedentes ordinate Mystas Sancti cultores lecto, quam publice decantato per ipsum S. Michaelis Abbatem Pontificaliter ornatum; sive sub Officii divini partibus aliis, congrua aptaque dictione interpolatis, per egregios ex quovis Religiosorum cœtu oratores, pia æmulatione certantes in Sancto exornando.

[37] His, quibus præcipue cultus sacer continetur, accesserat apparatus perquam magnificus arcuum, [cum magno apparatu:] arborum, ac statuarum, Sanctos Ordinis varios referentium, partim ad publicam ante monasterium viam, partim in atrio ante templum patenti. Ipsius autem templi ornatus longe erat magnificentißimus, nam altare in speciem montis argentei assurgebat, aureis argenteisque variorum illustrium Sanctorum lipsanothecis, in circuli spatiosi formam sic ordinatis, ut medium circuli locum occuparet arca argentea, continens B. Hermanni reliquiam, & in præclaram ejusdem metalli crucem desinens. Postquam autem peracto octiduo deposita ab altari est arca prædicta, tunc ipsa Reliquia, eo ubi semper conspici & honorari posset loco constituenda, exempta est jam dictæ urcæ, & collocata intra aliud opus ex argento, in formam solis elaboratum, gemmisque & adamantibus pretiosum, quod circuit Angelorum inauratorum chorea, sic ut diameter operis tres pedes impleat; ipsam vero Reliquiam umbone in medio crystallus muniat. Toti operi (cui inter altare & suggestum concionatorium, [ubi nunc honoratur in speciosa lipsanotheca,] in pariete laterali receptaculum idoneum elaboravit sculptorum industria) prætenditur speculare vitrum formæ similiter orbicularis, ut per ipsas crystallos penetrans visus in sacrum pignus defigatur devotius, & exaudiendæ orationis spem excitet augeatque intuitus præsentis ut sic dicam Sancti. Nec vero vana illa quam pluribus fuit, prout testari possunt argenteorum omnis formæ anathematum oblationes, quæ nunc occupant viciniora dicti parietis loca. Vt vero continua foret hæc civium utilitas, si pietas ipsa continuaretur; placuit Reverendißimo. Antverpiensi spiritualibus lucris proponendis eamdem stimulare; ideoque dierum quadraginta Indulgentias, oblatas fidelibus Dominicam orationem cum salutatione Angelica quinies ibidem per Octavam antedictam iterantibus, extendit ad omnes deinceps sabbatinos dies, per bullam XVII Septembris signatam.

[38] Porro inter communia devotæ civitatis gaudia, quam singularis fuerit sacrarum lætitia Virginum, [cum fructu devotionis,] tam caro pignore se locupletatas gratulantium, vix ipsæ fortaßis explicent quæ senserunt: non desunt autem inter easdem quæ testari velint, quam certam promptamque expertæ sint opem novi sui Patroni, cum eam suis in neceßitatibus fidenter postulassent. Sed domestica testimonia, pro affectus magnitudine, suspicioni alicui obnoxia fore existimans earumdem Prælata, D. Godefrida van Cappenberg; in sua quam de antedictis scripsit relatione, istis omißis, maluit externa quædam colligere, ab iis qui factam in se gratiam profeßi sunt, prout ipsiusmet verbis, Latine fideliter redditis, explicabo; non quasi ecclesiastici fori judicium prævertens, miraculis ea annumerare præsumam; [etiam corporibus salutari.] sed ad exprimendam signantius fiduciam, quam in B. Hermanno Ioseph collocatam se habuisse voluerunt isti significare, & piam de auxilio per ipsum sibi allato credulitatem. Vicina monasterio habitat mulier, quæ pollicem periculose infectum habens, cum ipsius vitæ discrimine, venit profitens quod invocato Sancto fuerit derepente sanata, & geminarum manuum formam obtulit in templo appendendam. Simili modo subito sanatæ sunt puella quædam Elisabeth nomine, & mulier altera simul cum ipsa ægrotans, statim ac Sanctum invocaverunt; & propterea Missam dicendam curarunt, sub qua ambæ gratiam sibi impertitam professæ, Dominici Corporis epulo sunt refectæ. Denique Ludovica quædam, puella bimula, filia cujusdam Legati, ob rationes minime nominandi, ad extremum vitæ perducta discrimen; servata tamen in vivis est, eo quod de familia aliquis arsuram ante sacras reliquias candelam attulerit, parvulam B. Hermanno commendans: hoc enim facto continuo cœpit melius habere infirma, & simul cum ipsa cera consumpto morbo, hic esse, illa ardere desiit.

DE BEATO CHRISTIANO, DVACI IN GALLOFLANDRIA.

Feria II Paschæ.

[Commentarius]

Christianus, Duaci in Gallo-Flandria (B.)

G. H.

Arnoldus Raißius Duacensis, ibidemque apud ædem Archiapostoli S. Petri Canonicus, optime de cultu & veneratione Sanctorum meritus, inter alia opuscula edidit Auctarium ad Natales Sanctorum Belgii Ioannis Molani, cum illustri tabella in frontispicio excusa: in qua Deipara Virgo inter varios Sanctos visitur, eique a dextra manu adstat S. Christianus Duacenus, [B Christiani imago:] uti subscriptio declarat: & ad VII Aprilis, post alios illustres viros relatos, hunc præfigit titulum: Feria secunda post Dominicam Resurrectionis. De S. Christiano Confessore: ac dein ex informatione Antonii L'Espaniol, sacræ Theologiæ Licentiati & S. Albini Duaci Parochi, & aliorum, hanc Vitæ & venerationis seriem proponit.

[2] Duaci festivitas S. Christiani Confessoris. Ejus vitæ conversatio me latet omnino; solum quod a viris fide dignissimis ex relatione cognoverim, [eleemosynæ,] eum in pauperes profusum fuisse. Invocatur religiose a laborantibus in partu, item & a febricitantibus. Putatur fuisse S. Albini ecclesiæ Clericus: [patrociniū in partu & febri.] ideo pingitur manu gestans claves ecclesiæ. Res certe anno, quo hæc scripsi, millesimo scilicet supra sexcentesimum vigesimum secundum, tertio Idus Martii admiratione digna contigit: quando tectum templi cum ipso fornice penitus corruit. Quod capsula ærea, in qua sacrum caput reconditur, ingenti ruderum mole compressa, caput inclusum nullatenus confractum fuerit. Est etiam quædam in ejus honorem erecta congregatio, quæ quotannis hac die (nam obitus ejus diem nusquam reperi) officium de Communi Confessoris non Pontificis solenni ritu decantari curat. [Congregatio,] Defertur in amburbali supplicatione, quæ sit Dominica proxima ante Vigiliam Nativitatis S. Joannis Baptistæ, feretrum, in quo sacræ ejus exuviæ reconduntur, [reliquiæ in processione delatæ.] & capsula ubi sacrum caput. Haud procul a S. Albini ecclesia etiamnum cernere licet locum, qui hortus S. Christiani nuncupatur. Hæc ibi.

[3] Aliud ejus elogium habet Buzelinus lib. 1 Galloflandriæ cap. 37 pag. 178, quod hic subnecto. Sic autem scribit: His beatæ memoriæ Sacerdotem Christinum vel Christianum subjungo, qui S. Albini parœciam non parum illustravit, dum viveret. Actorum nihil suppeditat, incuriane hominum, an temporum vel ignis injuria id contigerit, incompertum habeo. Quod ipsius imagines ita pingantur, [Clericatus in S. Albini,] ut manu claves gestent, in eam aliqui veniunt cogitationem, ut ædis Albinianæ Clericum fuisse arbitrentur. Non levem alere Duacenses sanctitatis ejus opinionem inde colligitur, quod ejus corpus caputque separatim thecis inclusa, cum ceteris hujus urbis sanctis corporibus & lipsanis, in anniversaria & amburbali processione deferantur; quod in ejus honorem erecta sit Confraternitas, quæ per singulos annos postridie Paschatis ad ejus laudem Sacrum solenniter in Divi Albini templo cani curat; quod mulieres partus difficultate & doloribus laborantes, [Sacrum in ejus honorem cantari solitum,] dein febrientes, opem ejus votis & precibus implorent. Quo vero tempore vixerit, quo die annoque mortem oppetierit, nulla produnt monumenta.

[4] Præter hæc duo elogia, extat in Hierogazophylacio Belgico ante memorati Raißii hæc iterata memoria: In S. Albini templo parochiali Duaci, [reliquiæ in majori altari.] B. Christiani Duacensis Confessoris, in pauperes & egenos munificentissimi. Corpus visitur in theca lignea inaurata; caput vero supra majus altare in particulari vase ex metallo, ornatu pulchro, conspicitur.

DE B. VRSVLINA VIRGINE,
PARMÆ IN ITALIA.

ANNO MCCCCX

[Praefatio]

Vrsulina Virgo, Parmæ in Italia (B.)

AUCTORE D. P.

[1] Christianæ æræ seculum XIV si gravibus scandalis schismatisque Christi sponsam Ecclesiam decoloratam vidit, unde boni omnes dolerent; habuit etiam, unde gauderent, eximios sanctitate viros, qui se murum opponerent pro domo Dei; neque viros tantum, sed etiam virgines, pacis Ecclesiasticæ reformandæ studiosißimas, eoque de universo fidelium Christi cœtu optime meritas; B. Catharinam Senensem, cujus Acta XXIX Aprilis illustrata dabimus; B. Coletam, Ordinis S. Claræ reformatricem, de qua prolixe egimus VI Martii; & hanc B. Vrsulinam, quæ adipsummet Clementem Antipapam primum a Christo Domino, deinde ali ejus Vicario Bonifacio IX delegata, infusa sibi cælitus doctrina confudit pervicacißimam schismaticorum pertinaciam, cum prius innumeris divinis revelationibus clara, magnam sanctitatis opinionem in Cisalpina Gallia obtinuisset.

[2] Revelationes istæ, in plura volumina divisæ servabantur, anno post Beatæ translationem quadragesimo, Christi circiter MCCCCLII, partim Parmæ in monasterio S. Quintini, quo defunctæ corpus Verona delatum est; [Vitā damus scriptam, a Priore Carthusiano,] partim juxta Parmam apud Patres Carthusianos; quemadmodum testatur libellus supplex, pro augendo B. Vrsulinæ cultu tunc oblatus Dominis Ancianis civitatis Parmensis. Easdem revelationes omnes se legisse testatur is, qui rogata Abbatissæ S. Quintini, Magdalenæ San-Vitaliæ, vitam & mores prænominatæ Beatæ Latino ac simplici sermone scripsit, Fr. Simon de Zanachis, Parmensis origine, Prior autem Domus SS. Mariæ & Hieronymi de Montello prope Trivisium; procul quidem a Parma centum circiter passuum millibus, sed tanto proprior Venetiis atque Veronæ, unde videntur petenda fuisse documenta complura ad hanc scriptionem necessaria, præter ea quæ in Carthusia Parmensi existens auctor ibi legisse & collegisse potuit. Præsatur autem quod super hac re, viri, & vita religiosi & sermone scientiaque præclari, [anno 1472,] multa hinc inde congregarint; ipse tamen speret fore accepta, quæ ex diversis libris, tam Latine quam vulgariter descriptis, magno cum labore collegit; scriptionem finiens, uti ad calcem additur, anno Domini MCCCCLXXII, die decem millium Virginum de mense Octobris. Eam vitam quam pridem habebamus Italice redditam, jussuque Abbatissæ ac monacharum S. Quintini anno MDCXV typis Antei Viottæ vulgatam, cum dedicatione ad Illustrißimam Dominam Mauram Luceniam Farnesiam (cum diu frustra quæsivissemus Latinam) tandem ex Italico sumpsimus Latine reddendam: sed prius quam danda prælo esset inventus est primigenius contextus, transcriptusque a P. Heraclio Cristanello: quam cultiori nostræ phrasi prætulimus, atque hic damus ex Ms. originali, quod penes monachas prædictas servatur.

[3] [una cum libello supplici,] Vt autem constet quanta in veneratione sancta hæc Virgo fuerit, intra quadragesimum ab obitu annum; præmittimus libellum supplicem, ex earumdem monacharum archivo acceptum, qualis oblatus olim est Parmensi magistratui in hæc verba. Magnifici & generosi viri, quia Beata Ursulina de Parma, cujus corpus jam annis quadraginta elapsis requiescit in ecclesia S. Quintini Parmensis, tempore vitæ suæ multas visiones & revelationes divinas habuit, quarum libri multi resident tam apud monasterium S. Quintini quam apud monasterium Carthusianorum, & multis post mortem ipsius claruit miraculis, hic, & Venetiis; quorum multitudine Illustrissimi Domini Veneti quoddam monasterium Dominarum, sub vocabulo & ad honorem dictæ B. Ursulinæ jam inchoarunt, & perficere intendunt, ipsamque mediantibus visionibus, revelationibus, & miraculis prædictis canonizari facere, & in devotionem maximam assumere intendunt: & proinde venerabiles Religiosæ Domina Abbatissa & Moniales monasterii S. Quintini, [pro sacelli extructione oblato] quæ timent, quod corpus ipsum, quod in ecclesia sua non tute nec secure jacet, tempore nocturno furtive possit subtrahi, & alio aportari, supplicant vobis, quatenus pro reverentia & devotione dictæ B. Ursulinæ, hujus civitatis oriundæ, & quæ pro eadem civitate semper preces ad Altissimum effundat, dignemini certam eleemosynam & suffragium ipsis supplicantibus impertiri, quibus valeant in ecclesia sua prædicta fieri & construi facere unam capellettam devotam & tutam, in qua resideat dictum corpus, [Senatui Parmensi,] cum altari devote; ut devotio & reverentia dictæ B. Ursulinæ in dies crescat, & sic fiat ut a forensibus visitetur cum fuerit canonizata, reperiatur sepulcrum suum esse honoratum & securum, ita quod hinc subtrahi, & exportari non possit: cujus quidem exportatio si adveniret (quod Deus avertat) maxima infamia, negligentia, & indevotio dicto monasterio ac huic almæ urbi & civibus omnibus Parmensibus perpetua sequeretur: offerentes se dictæ supplicantes perpetuo Deum & dictam B. Ursulinam exorare pro eadem Communitate, quam Deus ad vota conservet.

[4] Quem effectum tunc habuerit supplicatio, non exprimit Vitæ interpres Italicus, [& oratione propria.] qui libellum hunc pariter Italice redditum posuit post Hymnum seu Antiphonam & orationem, quam in commemoratione B. Ursulinæ cantandam præfatus Simon composuit, vitæque a se compilatæ subjunxit. Hymnum (quia ad historiam facit nihil, & exiguo cum lepore compositus est, utpote nulli metro rythmove accurate adstrictus) transcribendum nobis esse non putamus: Oratio talis est. Domine Jesu Christe, qui B. Ursulinam tantis miraculis & virtutibus decorasti, eamque perpetuis & felicibus gaudiis in cælo lætificasti: concede propitius, ut ejus meritis & precibus continuis, salutem & prosperitatem mentis & corporis consequamur, & ad gaudia tuæ beatitudinis æterna feliciter perveniamus. Qui vivis &c. Fuit tamen successu temporis facta capella, [Alia vitæ compendia,] qualem desiderabant piæ illæ Virgines, ad latus dextrum templi, intra quam repositum sub arca marmorea fuit sacrum corpus, inquit Antonius Maria Garofanus in suo Parmensi Sanctuario, sub annum 1593 Parmæ impresso apud Erasmum Viottum, pag. 129 referens compendium Vitæ, exceptum ex Annalibus Parmensibus, quos necdum vidimus: sed ex transcriptis apud Girofanum cognoscimus, haud admodum accurate antiquorum monumentorum fidei inhæsisse auctorem, [in quibus perperam accensetur Benedictinis,] quemadmodum in annotationibus ad Vitam observabimus, insuper ad gratiam magis quam veritatem scripsisse, cum dixit, quindecennem Vrsulinam habitu S. Benedicti donatam fuisse ab Abbatissa S. Quintini, ubi Vita expresse dicit, quam ob causam semper recusaverit alicujus religiosi Ordinis vestem assumere.

[5] Eadem Vita accuratius lecta docere ipsum debuisset, annis haud multo plus quam tribus, Veronæ, ubi mortua est, vixisse Vrsulinam. Cum autem relegata ipsa fuerit anno MCCCCIV, per edictum contra omnes Rubeæ factionis, [& anno 1414 mortua dicitur:] etiam feminas & parvulos, publicatum XXIV Iunii (ut clarißime colligitur ex Bonaventura Angeli, Parmensem historiam accuratißime describente, non tantum per annos, sed etiam per dies quibus res unaquæque gesta est, impressam 1591) cumque exul Vrsulina non longam moram Bononiæ fecerit antequam se Veronam conferret; sequitur necessario, ipsam non anno MCCCCXIV obiisse; sed ut summum MCCCCX. [cum videatur obtisse 1410,] Non tamen etiam citius: quia oportet annos quindecim invenire post mortem Clementis Antipapæ, quæ accidit in Septembri anni MCCCXCIV, & præsentem Avenione Vrsulinam habuit; utique dimidio anno prius quam illa in iter Hierosolymitanum se daret, in quo ei dicti quindecim anni prorogati fuere, ut dicitur in Vita: quos etiam moriens ipsa testatur fuisse completos. Ceterum ad illos tres annos, quos Veronæ in conducto transegit Vrsulina, oportet alios duos addere, quos egerit in illo, quod reformasse dicitur, Veronensium monacharum cœnobio, [antequam tutum esset Parmam redire.] inducta illuc ab exilii sui comite S. Pauli Abbatissa: quam tamen in illo loco commorationem oblitus fuerit notare auctor: nam alias nequidem ad annum MCCCCX potuisset pervenire. Cur autem, si ad triennium a Vitæ auctore expressum addi possunt anni duo, non etiam possent anni sex, atque ita vere mortua esse Vrsulina anno MCCCCXIV? In promptu est ratio: quia Ottone Tertio Parmensi tyranno, ad Pontaltum cæso, die XXVII Maji, postridie Pentecostes, anno MCCCCIX; & Tertiorum dominatu Parmæ intra annum unum funditus extincto, non est credibile diutius in alieno solo mansuras fuisse exules, maxime Abbatissam S. Pauli, apud quam Veronæ mortua est Vrsulina; quamque sui monasterii cura urgebat ad reditum, ut primum liceret, maturandum.

[6] Erroribus tot deprehensis in ea, quæ apud Girofanum est, vitæ epitome; non magnam apud nos certitudinem habet, quod ait de corpore intra marmoream arcam locato cum hoc epitaphio, per Nicolaum Burcium Sacerdotem Parmensem composito.

Ursulina decus patriæ, Parmensis origo, [arca etiam illius marmorea,]
      Hoc sita mausoleo, casta, decora fuit:
Nutu divino signis miracula præstans,
      Grandia non cessat virgo beata dare.

Etenim in arca marmorea, quæ etiam nunc extat, hoc solum inscriptum legitur ✠ B. Ursulinæ Parmensi, [solum confecta est anno 1507,] Virgini Seraphicæ, divinis eloquiis & miraculis decoratæ, Joanna de Sancto Vitali Antistes B. M. F. C. 1507. Crediderim igitur, mausoleum quidem sive tabernaculum, aut, ut in libello supplici vocatur, capellettam, fuisse expensis civitatis Parmensis extructam, & præcitatis versibus inscriptam: sed capsam quæ corpus continebat, ligneam fuisse usque ad annum MDVII, quo marmoream bene merenti fieri curavit Ioanna.

[7] [translataq; an. 1606,] Hæc autem sic perseverarunt usque ad initium seculi XVII, quando destructa veteri S. Quintini ecclesia, nova surrexit a fundamentis: intra quam, ait Interpres Italus, anno MDCVI translata est cum corpore Arca, sic ut diximus inscripta; repositaque in capella, quæ prima est ad latus sinistrum, ingredientibus templum per majorem portam; idque, ut nobis P. Christanellus scribit, sub altari, supra quod exposita cernitur imago ipsius B. Ursulinæ, S. Joanne Euangelista & matre sua comitatæ, quod in Avenionensi itinere acciderat. Et hæc fortaßis haud ita pridem substituta est in locum alterius, [sub altare novum.] cujus meminit Italica Vita, velut repræsentantis Dominam nostram Virginem Mariam, filii mortui corpus sinu foventem, & cum ea B. Ursulinam. Præterea super eodem altari (in quo alias numquam Missa celebratur) inquit P. Christanellus, in festo hujus Beatæ, puta VII Aprilis (hunc enim mortis diem Girofanus notat) accenduntur quatuor aut sex candelæ, neque alia ad præsens est B. Ursulinæ veneratio, aut peculiaris ad ipsius memoriam populi confluxus.

[8] [Desiderantur miracula post mortem,] Vtinam ad languentium erga hanc Beatam Parmensium pietatem exsuscitandam, aliquando inveniantur & huic operi inserenda proferantur miraculorum Venetiis atque Parmæ patratorum documenta, quibus obtinendam canonizationem Venetus Senatus æstimabat! Vtinam ipsos Revelationum codices recolligat aliquis, & vel eos publici juris faciat, vel exinde decerpat, quæ historiam sanctitatemque Beatæ illustriorem possunt reddere; quemadmodum factum est in Vita S. Franciscæ Romanæ, sub nomine Magdalenæ Anguillariæ vulgata, editaque per nos ad IX Martii! Fortaßis etiam publica Ecclesiæ universalis historia, [& ex revelationibus ejus saltem excerpta historica.] ex ipsis haud modicam lucem acciperet, maxime circa res inter Bonifacium Papam IX & Clementem VII Antipapam gestas; quemadmodum eædem ex hac Vita multum illustrantur, quatenus illa accepta est ex ejus scriptis qui Avenione morantis Vrsulinæ Revelationes, ipsamet dictante, consignavit litteris, Antonio inquam de Mediolano, Clementis Antipapæ Procuratore, & eorum quæ tunc Acta dicuntur teste oculato. Hoc autem hic addimus, ut de veritate istorum dubitare nemo poßit, quamvis ea prætermiserint alii eorumdem temporium scriptores; quos solos habuit & solos sequi potuit Annalium ecclesiasticorum prosecutor Odoricus Raynaldus. Etenim neque litterarum Bonifacii Papæ Regestum ullum citat Annalista; nel qui Antipapæ istius finem, electionemque Petri de Luna Avenione, præsens cognoverit, auctorem ullum: sed monumentorum idoneorum defectu coactus fuit paucis ea perstringere, & plura aliunde eruenda posterorum diligentiæ dimittere.

[9] [Monacharū S. Quintini erga Beatam devotio,] Porro ex ore Venerabilis Abbatissæ D. Mariæ Cæciliæ Palmiæ anno 1670 scribit prænominatus P. Heraclius Christanellus, quod Sanctimoniales ibidem omnes hanc Beatam summopere venerantur, seque ei commendant; primum ut a peste, deinde ut ab incendio conservetur monasterium, tertio ut virginum sacrarum honor nullum ex ulla parte patiatur detrimentum. Addit insuper ipsa Abbatissa, se, tempore grassantis per totam Italiam pestis, in hoc vixisse monasterio, testaturque nullam ex omnibus periculoso illo morbo afflatam fuisse, eo quod diebus singulis Conventus universus ad Beatæ arcam supplicabundus accedere consuevisset, & monasterii præservationem concordibus votis ab eadem postulare: unam autem ex virginibus, ad sacrum habitum admitti postulantibus (vulgo Donzenantes dicuntur) peste contactam, voluisse ante sacram arcam deponi, ibique fusis precibus fuisse citissime liberatam, & adhuc in ipso monasterio vivere.

VITA Auct. Simone de Zanachis Carthus.
Ex MS. monasterii S. Quintini Parmæ.

Vrsulina Virgo, Parmæ in Italia (B.)

BHL Number: 8452

PER SIM, ZANACHI EX MS.

PRÆFATIO.

Reverendæ in Christo Matri, Dominæ Magdalenæ de Sancto-Vitali, Abbatissæ monasterii S Quintini de Parma, Ordinis S. Benedicti, ceterisque monialibus in dicto monasterio Christo Jesu sponso jucundissimo famulantibus, Frater Simon de Zanachis de Parma, inutilis Christi servus, atque domus Sanctorum a Mariæ & Hieronymi de Montello prope Trivisium Ordinis Carthusiensis Prior indignus, in pretioso immaculati Agni sanguine vitam impertitur æternam.

[1] Venit in mentem, Reverenda Mater, illud sacræ Scripturæ, quod Sacramentum Regis abscondere bonum est, opera autem Dei revelare honorificum est: & istud in scrinio pectoris mei persæpe revolvens, accensusque ardore egregiæ fidei vestræ, [Rogatus scribere quidquid sciret,] quod me elinguem & pauperem sermone atque scientia eligere seu compellere dignaris, ut aliquid ad explementum sancti tui desiderii de inopia sensus mei conferam; [decrevi facere] quod sæpe rogasti, ut vitam & mores beatæ Virginis Ursulinæ de Parma (si quam istis in partibus reperirme in scriptis, vel a viris fide dignis audirem) quamvis imperito digeram stylo; non leporem sermonis inquirens, sed veritati ipsius vitæ tibi & ceteris monialibus, quæ in monasterio, ubi requiescit sacrum ejus corpus, commoratis, transmitterem. [Tob. 12, 17] Cui rei quantum me pius ardor sancti desiderii vestri provocat satisfacere, tantum multiplices labores & curæ occupationesve, quæ ex officio Prioratus mihi honorarie deferuntur, volentem obtemperare deterrent: [profitetur se quidem multimodis impediri,] ut nec vitæ meæ ita æquiparant merita, ut confidam me gesta vel vitam talis tantæque Virginis digne posse animo & mente complecti. Huc accedit, quod super hac re viri & vita religiosi & sermone scientiaque præclari, jam multa hinc inde congregarint: post quorum tanta exuberantis eloquentiæ flumina, possem non immerito præsumptionis notari, si aliquid stillicidii hujus inferre tentarem; nisi ad hoc fiducia vestrarum orationum animaret, [petentium tamen benevolentiæ fidere,] & sponsio quod vel vobis hæc (quæ ex diversis libris, tam latine quam vulgariter descriptis, magno cum labore collegi) forent accepta qualiacumque sunt, vel ea ad consolationem istius patriæ hominum deputaretis. Quod si quid a nobis minus forsitan caute prolatum fuerit, & pie relegatis, & cum venia indulgentiæ sustentetis oro; fidem potius & caritatem mei sermonis, quam venustatem requirentes.

[2] Quapropter, dilectissima in Christo Mater, & vos Matres devotissimæ, unicum religionis exemplar, vestris cælicis orationibus animatus, secundum vires ingenioli mei, opus, quod injunxistis, aggrediar; & ea quæ ab aliis b hinc inde relicta sunt (utpote qui audita potius quam experta describere omiserunt) velut rudi stylo vobis veritatem scientibus intimabo. [& scripturum etiam ab aliis prætermissa:] Quamquam verear & indignum judicem, tantæ præclarissimæ Virginis vitam & laudes, meo inerti eloquio & indocto sermone, inter sapientum linguas & composita ora, personare: quas obsecro, ut rem ipsam velint potius, quam nostrum incultum librare sermonem: velint, inquam, magis piam mentem meam, quam rudem calamum indagare. Volo etiam sciant, me vestris assiduis devinctum precibus, ultra proprias vires meis pondus humeris imposuisse. Sed tanta vis præcepti fuit, ut minime quod nolebam & admodum verebar, negare potuerim. Et licet pro paucitate ingenii mei satis me insufficientem & indignum ad tantum opus penitus esse noverim; [orat rei veritatem suscipi,] devotione tamen maxima pariter compulsus, quam erga eamdem præclarissimam Virginem jam dudum me gerere cognovi, omni deposita formidine & ampla spe suffultus, me accingam. Denique vestris adjutus orationibus, [non styli simplicitatem considerati.] sanctæque Virginis Ursolinæ intercessionibus, apprime spe certa munitus, quale potero huic opusculo ingenium meum accommodabo. Qua in re si forte minus dixero, aut ultro tacerem, quod tantæ almificæ Virginis magnitudo videretur exposcere, imperitiæ meæ, optimæ Matres, veniam præstate. Unum tamen potissime mihi curæ erit, ut multa brevi eloquio perstringam, ne lectionis prolixitas legentibus audientibusque fastidium fortassis afferret. Igitur almi Spiritus gratia confisus, hoc opus aggrediar.

ANNOTATA.

a Ecgraphum nostrum Azariæ: sed veriti ne error describentissit, maluimus impressum Italicum sequi: videtur enim Interpreti credi posse circa appellationem loci, quem satis novisse potuit.

b Nullus horum nunc extat, quod quidem sciamus; gratiam habituri, si quis indicaverit, ut per eorum attestationem Vita hæc evadat illustrior.

CAPUT I.
B. Vrsulinæ nativitas & adolescentia, divinis revelationibus illustratæ.

[3] Fuit vir quidam Petrus a nomine, rectus admodum & in omni bonitate coram Deo & hominibus ambulans, [Parentibus divino jussu conjunctis,] ex aurea civitate quæ Parma nuncupatur, non parum & nobilitate & antiquitate inter alias civitates Italicas insignis, oriundus. Hic cum diu castitatis zelo matrimonium post primas nuptias declinasset, seque assiduis, ut poterat, Domino commendaret orationibus, ad hunc die quadam, cum ex intimis visceribus & intento corde oraret ad Dominum, vox hujusmodi de cælo facta est dicens: Petre, assume Bertolinam in uxorem tibi. Et quando hic primam suscepit uxorem, dicta Bertolina erat in ventre matris, quæ postmodum fuit secunda. Ex hac itaque Petrus ipse attonitus voce, nimiumque perterritus, anxius plurimum cœpit cogitare super hujusmodi voce ad eum dilapsa. Satis igitur superque satis anceps, nesciusque in quam partem declinaret, & præsertim cum nuptias ipsas dudum antea abjecisset, diu tandem intra se librato consilio, statuit divinæ obtemperare voluntati. Qui quidem Petrus cum post longas crebrasque sciscitationes, nominatam Barrolinam, perpridem ignotam sibi, virtutesque & progeniem clare agnovisset, eamdem in uxorem accepit.

[4] [revelatur filiæ nascituræ,] Die vero quadam celebri, cum hæc Bartolina, jam transducta per multum [tempus] & post aliquas filias [editas] sola in domo [mariti] existens de mundi hujus vanitatibus & brevitate humanæ vitæ, necnon de cælesti gloria, & beatorum Spirituum beatitudine, intento animo & mente, excogitaret; in excessum mentis eripitur, & quanta sit Trinitatis individuitas, sublimitas & magnitudo diu meditans, tantæ meditationis suavitate compulsa, immensas prorupit in voces. Præelegerat namque eam Spiritus sanctus. Nam nocte sequenti idem Spiritus sanctus Petrum virum ejus in somnis edocuit, quod scilicet ex ea pretiosissimus fructus matrimonii esset exiturus. Quindecim igitur diebus elapsis, Petro dormienti videbatur, quod Episcopus civitatis eumdem, ut secum moraretur, interpellaret; seque id facturum denegaret, propter curam familiæ & uxoris. Episcopus vero, ut secure id faceret, eum exhortari videbatur. Cui apparebat tale responsum reddere; Accedam domum, & uxorem meam consulam. Et facta promissione dandæ responsionis, domum properare videbatur: & ecce Angelum se vocantem audivit. Cumque eidem interroganti enarraret Episcopi petitionem, quodque unius mensis inducias ad respondendum accepisset, ait Petro Angelus: Immo anni unius, ultra mensem, expleto responsionis terminum. [futura sanctitas,] Hoc itaque termino impetrato ab Episcopo, ait illi Angelus: Uxor tua modo prægnans effecta, pariet filiam, quæ non parum Deo erit accepta. Quomodo, inquit, hæc nosti, ait Petrus? At ille dixit: Ego sum Angelus, ad tui custodiam deputatus: & scito, quod per quinquennium erit inhabilis ad rectum gressum, & non sine magno mysterio, quoniam Dominus ei multa revelabit. In sexto vero incipiet ambulare, in quinto decimo incipiet dicere, & in sexto decimo b perfecte loquetur, quæ Dominus ei revelabit. Et his dictis disparuit Angelus. Expergefactus itaque. Petrus, visionis vim animo intento meditabatur, quin etiam uxori suæ expost ordine suo aliqua declaravit: & post prædictam visionem supervixit Petrus annum & menses octo.

[5] Succedente itaque tempore beata Ursolina nascitur ex dicta Bartolina, anno Domini MCCCLXXV, [nata mulieris adulteræ lac recusat:] die XIIII Maji in mane. Cumque ob matris infirmitatem opporteret B. Ursolinam sugere ubera aliena, quod & libenter faciebat; unius tamen mulieris, quæ adultera habebatur, non tantum ejus mamillas sugere recusabat, sed etiam tangere abhorrebat. Res quidem mira, sed adhuc mirabilior, quod aliæ lactantes hoc videntes stupebant, dicentes; Vere si hæc infantula vixerit, aliquid magni erit: hæc vere jam ventura prognosticat. Audi, oro, passim quod sequitur. Ista siquidem dum mensem quartum suæ ætatis ageret, cum antea nusquam, nec post perplures menses loqui novisset, hæc verba clara voce prorupit. O Deus; Deus Pater! [quadrimestris Dominum nominat:] Quod audiens mater plurimum mirata est, omniaque ista in arcano sui pectoris conservabat. Huic B. Ursolinæ adhuc infantulæ soror erat, ex patre genita, annorum quatuor: hæc sæpe in cunabulis B. Ursolinæ duos vidit assistere viros, candidissimis vestibus indutos, a dextris unum, [cunis suis habet assistentes Sanctos,] alterum vero a sinistris. Sic mater pluribus argumentis verum esse comprobaverat; & increpans filiam dicebat; Dormisne? Quæ respondebat, Non dormio, inquit; sed cum transeunt ad eam, erigo caput meum plane, & clara luce ipsos intueor, & esse verum quod dico: Mater vero tacebat. Sed post multum tempus interrogavit Ursolinam de his duobus; quæ ait: Unus eorum fuit B. Petrus Apostolus, qui mihi alumnus a Deo constitutus fuerat. Alterum vero numquam propalare voluit; sed quod fuerit B. Paulus, pie credi potest, c aut Angelus sibi deputatus. Nam sicut in vita hac mortali comites extitere, ita post mortem non fuit ab eo divisus.

[6] [quinquennis gradiendi facultatem accipit,] Beata igitur Ursolina jam quintum ætatis suæ annum agens, cum nondum recto incedere potuisset gressu, sicuti ab Angelo prædictum fuerat; mater ejus in ecclesia existens, divina inspiratione edocta, illam super altare B. Petri Martyris, quod est in ecclesia Fratrum Prædicatorum, Deo obtulit: quæ mox tacto altari gressum solidum & perfectum, quantum illa ætas patitur, recepit. Quodam namque die, dum B. Ursolina adhuc puella, scilicet annorum sex, passim per viam prope domum deambularet; ecce duo viri aspectu venerabiles, quos nemo adstantium novit, transeuntes juxta beatam Virginem Ursolinam, [sexennis a Sanctis cōmendatur,] positis capiti suo eorum manibus inquiunt, Hæc est puella a Deo electa, & ad magnum reservata mysterium. Ex tunc cœpit beata Virgo mirabiles habere visiones: & prima quam habuit fuit prima die anni, scilicet de consummatione seculi, & de resurrectione mortuorum: & cœpit per humanum intellectum habere Dei cognitionem: [& visis divinis frui incipiens, alias societates respuit:] quæ omnia apud se mente tacita degustabat; & ab omnibus desideriis secularibus aliena, mente ac spiritu & omni devotione Domino vacabat. Unde & convicinæ ejus matri dicebant; Vere filia vestra nimis superba est & continens, quod numquam apparet in conversatione nostra, sicut aliæ personæ. At illa matri referenti respondit: Qua ratione valeam relinquere consortium Domini mei Jesu Christi & Sanctorum propter ipsas? vocavit enim me sic Dominus, cui servio, & ita sequor.

[7] At cum ad nonum suæ ætatis annum pervenit, exigente tempore & loco, [novennis quædam sibi revelata manifestat,] in Domino humilitate servata, cœpit de habitis a Deo visionibus & revelationibus non nullos cum gratiarum actione facere participes, sciens se daturam laudem in omnibus esse & gloriam Deo; ut ex hoc potentia Dei & immensa bonitas laudaretur, & proximis pariter aliqualis consequeretur utilitas. Humiliter tamen semper se habebat ea proferendo in communi, videlicet quando dicit, Una persona vidit talem visionem, intellige ipsam fore. Quando vero dicit; Audivi ab una persona, intellige a persona Patris, aut Filii, aut Spiritus sancti, sive ab Angelo aut ab aliquo Sancto. Nam deinceps Deus ipse & Dominus noster Jesus Christus quam plurima arcana & divina mysteria successivis temporibus ei, quamdiu vixit, revelare dignatus est, ut plura super his conscripta testantur volumina; quæ omnia fateor vidisse, & maxima cum reverentia legisse. Tantæ namque fuit hæc beata Virgo Ursolina humilitatis & mansuetudinis, ut ea, quæ sibi revelarat Deus, cum omni custodia, loco & tempore manifestare conaretur.

[8] [abstinet a concionibus audiendis,] Non ignara etiam divinæ voluntatis, super eo quod ipsa factura erat, ad audiendas sacras prædicantium voces accedere recusavit. Non recuso, inquit, ob id, mater, quod spernam prædicantium sacra documenta, sed illius obtempero mandatis, quem ipsi prædicant. [habituque religioso,] Nam cum per me ipse Deus & omnium Creator Dominus decreverit nonnulla humano generi intimare; prohibet, ne illuc me conferam, donec scripta erunt, quæ mihi revelare decrevit: fortassis ne existiment homines, me ab illorum addidicisse sermonibus, quod per me ipse Deus revelare voluerit. Et ideo numquam ullum habitum regularem d assumere voluit, sed tantum spiritualem, [quindecenni narratur paterna visio,] devotum & humilem quantum ferre potuit. Hæc namque beata Virgo, jam in quinto decimo suæ ætatis anno existens, hujusmodi vidit visionem. Videbatur etenim sibi quod in cælesti esset patria, ante conspectum Domini nostri Jesu Christi; quodque ipse Dominus patri ipsius beatæ virginis astanti diceret: Estne hæc filia tua? Cui pater. Tu nosti Domine. Et Dominus Jesus iterum ait illi: Estne hæc filia tua? Cui cum respondisset pater: Tua est, Domine. Tertio eumdem interrogavit: Filia tua estne ista? Et cum respondisset: Est Domine; tunc Dominus inquit: Edissere jam huic filiæ tuæ visionem, quam de ea habuisti, dum adhuc in utero matris suæ esset: quod & pater jussus fecit. Hoc itaque peracto, ait ad illum Dominus: Ego fui, inquit, Episcopus ille, ad quem post mensem reversurum promiseras, ut habito uxoris consensu mecum velles morari. Et hoc dicto visio disparuit.

[9] [revelationes suas jubetur scribendas dictare:] Cui B. Ursolinæ cum continuis fere diebus visiones aperte ostenderet, & revelationes profundissimas indicaret ipse Dominus, imperavit illi, ut cuncta, quæ sibi revelaverat transcribi faceret. Cumque illa hæsitaret, cui impertiretur hoc onus, ait: Quem eligam Domine? Cui Dominus virum quemdam senem, Sacerdotem probatæque vitæ, ad hoc opus idoneum, declaravit. Qui quidem senex cum hoc facere ter penitus recusaret, tandem cognita Dei voluntate opus assumere minime dubitavit: sicque per tres annos interpolatim, dictante B. Ursolina Virgine prædicta, nonnulla librorum volumina digessit. Præter ipsum autem sex alios habuit ipsa B. Ursolina revelationum suarum diversis temporibus & locis scriptores. Primus enim fuit Dominus Thomas de Fosio, Parmensis, Sacerdos prædictus; secundus Magister Nicolaus, Ordinis Eremitarum; tertius Dominus Antonius de Mediolano, procurator Clementis Antipapæ Avenione; quartus Dominus Jacobus de Sibinago, causarum procurator in curia Romana; quintus Magister Amicus, in curia Romana medicus: sextus Magnificus Armigerum conductor Girardus de Aldigeriis, e Parmensis; septimus eximius Doctor Dominus Donninus de Garumbertis, de Parma.

[10] [ejus cælestis doctrina,] Erat namque venerabilis hæc Virgo pusilla corpore, sed aspectu decorata venerabili; ob placidam ejus conversationem omnibus amabilis & affabilis, divinarumque Scripturarum peritiam habebat mirabilem: utpote de Trinitate, de Dei Incarnatione, de ejusdem Nativitate, de Angelis, de cælesti gloria. Mirabantur omnes super ejus sapientiam, & illius sermonis elegantiam super vires muliebres excedere judicabant: nam unusquisque omnis dubitationis solutionem clarissimam reportabat. Et quod magis mirum est & Dei singulare munus, cum de his omnibus tam sublime, eleganter, [humilitas,] & profunde loqueretur, nemo in ea quidpiam jactantiæ perpendere potuit. Omnia enim cum humilitate, omnia cum mansuetudine quadam intrinsecus & extrinsecus, ac venustate sermonis proferebat: adeo ut in corpore humano, præter corpus absque ulla naturali compassione illam loqui judicarent. [Discretio.] Jejunia, disciplinas, orationes, & opera alia laudabilia, quæ Dei amore potius quam timore gehennæ jugiter exhibere satagebat, omni solicitudine & prudentia exquisita f exoculare intendebat. In cunctis autem operibus ejus, tam spiritualibus quam corporalibus, observabat discretionem: sciebat enim omnium virtutum illam esse matrem. Frequentissime ad Confessionem accedebat, & singulis mensibus almifici Christi Corpus, quam secrete poterat, assumebat, ut non spiritualis ab aliis reputaretur; singulis tamen diebus & horis intrinsecus spiritualibus alimentis a Domino pascebatur.

ANNOTATA.

a Petrum de Rancis Girosanus appellat.

b Additur in Ms. perfecte ambulabit: quod sensum perturbat. Eadem autem de causa hæc verba omisimus ob quam initio hujus numeri, ex mente Interpretis Italici, addidimus duas tresve voces supplendo sensui necessarias.

c Non credimus post S. Petrum nominatum, difficilem futuram ut nominaret S. Paulum. Verosimilius videtur, majorem utroque fuisse, ipsum scilicet Christum Dominum: quod humilis virgo maluerit reticere.

d Vnde ergo accepit Girofani quod anno 9 ætatis, propter habitas visiones ab Abbatissa S Quintini acceperit habitum monasticum S. Benedicti? Minus hoc conveniebat ad finem a Deo intentum, quam si audiret conciones. Certe in monasterio vixisse non potuit.

e Hunc anno 1403 exeunte, in ipso belli civilis æstu Rubeis adhærentem, ab Ottone Tertiorum Duce interceptum cum suis & Guardasonem abductum, scribit Bonaventura Angeli lib. 3 historiæ Parmensis.

f Exoculare, id est, oculis humanis subducere.

CAPUT II.
B. Vrsulina Avenionem mittitur ad commonendum Clementem Antipapam.

[11] [Nova Spiritus infusione præventa,] Huic beatæ Virgini Deus hujusmodi visionem ostendere dignatus est, antequam aliquod iter arriperet. Traxit enim spiritum ejus sicut gladium a vagina more solito, & per hanc intellexit, quantam fortitudinem, sapientiam & caritatem ei communicavit. Videbatur enim ei, quod ad ecclesiam duceretur majorem, ubi Dominum vidit deambulantem, & quærentem circumquaque. Quem cum beata Virgo Ursolina interrogasset, quid quærebat; ille, Quæro, inquit, aliquod sedile, super quod valeam requiescere; at necubi invenio. Illa vero cum sedisset in terris, ait illi: Domine sede jam & requiesce super genua mea, quod & fecit. Brevi igitur facto intervallo surrexit, duxitque B. Ursolinam in quamdam domum, ubi cum ex quadam vegete, ut sibi videbatur, ille hausisset cyathum vini optimi supra modum, mandavit B. Ursolinæ, ut gustaret ex eo: quæ cum ex eo gustasset bibissetque, talia protulisse sibi visa fuit: Nonnulli adsunt, qui, cum inebriati sunt, loqui nesciunt; ego vero, postquam ex hoc mero gustavi, altius video, & cogito clarius solito. Inter hæc expergiscitur B. Ursolina, longeque quam primo se perfusam inspiciens, Deo immensas retulit gratias: per quam visionem maximum intellexit mysterium, præsens & futurum, ut infra patebit.

[12] Quodam igitur tempore, cum sacratissimum Christi corpus assumpsisset in die a Paschæ, & spirituali gaudio intrinsecus jucundaretur, [jubetur itineri se accingere:] facta est illi vox Domini dicens: Jam præpara te ituram, quo mittam te. Quo audito mox fidem præbuit imperanti. De his autem cum genitrix ejus certior facta fuisset, ingemuit; & plurimum contristari cœpit, dixitque: Heu! quomodo, ego plena dierum, & tu tam juvenis, ibimus absque ductore? Cui B. Ursolina: Ita, Mater mea, ne dubites; numquid Domino nobiscum existente timebimus? aut erimus absque comite? Absit, Domini tantum obtemperemus mandatis, & ipse in omnibus adjutor & protector noster erit. Cunctis itaque paratis ad iter, B. Ursolina, matre socia & consanguineo ejus & una alia muliere honesta, [Avenionem ad Antipapam.] tunc dixit Ursolina: Domine, quo me vis ire? Cui Dominus: Versus civitatem Avinionem Galliæ Transalpinæ, ubi Pseudopapa b Clemens commoratur. Nonne intelligis quantum schisma est in universa Christianitate propter ipsum? Illuc tuos verte gressus.

[13] At illa jussu Dei iter arripiens, decrevit primo visitare ecclesiam B. Mariæ Magdalenæ in partibus Provinciæ. Et cum deambularent tres pariter, relatum est eis, quod illac propter prædones dubium esset transire absque jactura. Audiens hæc mater contristabatur, dicens Ursolinæ: Quid ergo faciemus, filia? Heu nobis, filia! At illa respondit: Dominus enim nobis providebit, mater, ne dubitemus: quippe cum ipse dixerit per Prophetam: Ne timeas a facie eorum, quia ego tecum sum dicit Dominus, ut eruam te: quoniam ad ea quæ mittam te ibis, & quæ mandavero tibi loqueris ad eos; [ad S. Mariam Magdal. deflectens, ducem accipit] ne timeas, dicit Dominus. [Ier. 18,] At dum beata Virgo Ursolina cum matre divinum expectaret auxilium, quomodo tute pertransire possent, ex inopinato quidam peregrinus c supervenit: quem cum illæ interrogassent, quo suum declinaret iter, respondit; Versus ecclesiam S. Mariæ Magdalenæ iturum, non tamen illuc usque. Cujus faciem & aspectum cum B. Ursolina fuisset diligentius intuita, non quasi hominis, sed Angeli, ait matri: Hic jam noster erit dux, itineris nostri indubius comes: secure huic adhæreamus viatori, quem aspectibus nostris ipse Pater clementissimus & orationum nostrarum benignus exauditor exhibuit.

[14] [S. Ioannem Eu in specie peregrini:] Peregrinus vero requisitus comes ab illis, finxit se cum illis nolle adhærere, asserens se per loca illa numquam pedes declinasse, quodque etiam ipse tam prolixum iter non haberet, & ita super eo plurimum hæsitare videbatur. Cui ait B. Ursolina: ut quid dubitamus? Gratia Dei & Domini nostri Jesu Christi erit nobiscum, quasi esset de comite secura. Qui quidem peregrinus, immo Dei nuntius, quadam cum Angelica venustate, & oculorum pudicitia, capite inclinato, ita ut qui erat se recte indicaret, iter incepit: quem continuo B. Ursolina cum matre secuta est. Sicque sane continuis diebus hic divinus comes, incogniti itineris ostensor, passim paribusque gradibus eas per jactum lapidis antecedebat, ita ut ab illis divisus putaretur, qui comes erat & prævius. Et si forte aliquando B. Ursolina aut mater fessæ ad umbram arboris declinabant, mox & ille sub altera arbore haud longe pariter ad umbram residebat. Quibus surgentibus, protinus & ipse ad iter se parabat. In eodem hospitio numquam cum illis descendere voluit, ne forte, ut credendum est, sanctæ Virginis famam aliquali macularet infamia. Mane autem singulo mox illum præ se cernebant euntem: sicque singulis diebus B. Ursolinæ & matri viaticum præbebat itineris. Cumque plures d sic consummasset dies, nusquam aut prædonem, aut hostem, aut alium malæ conditionis virum quemquam invenere; licet loca illa ob multiplicia bella variis modis undique inquietarentur. A Domino enim factum est istud; nec sane mirum, si cælesti tuetur præsidio, ubi jussu peregrinatur divino.

[15] Eo igitur sic pervento ad locum, quo se iturum prædixerat, [qui deinde via Avenionem monstrata,] cum jam tutissimum esset euntibus iter, inquit B. Ursolinæ & matri: Istac modo transeo; illac vero est iter vestrum: ite absque dubio, & Domini pax super vos erit. Ad quem B. Ursolina; Obsecro te, inquit, per illum qui nos suo pretioso sanguine redemit, ut nos desolatas non derelinquas, quoniam absque te nulla nobis inesset notitia itineris. Sicque illarum tandem se precibus devictum ostendens, voto B. Ursolinæ & matris acquievit: & sicut primo, usque ad S. Mariam Magdalenam prævius comes cum illis devenit. At cum templum S. Mariæ Magdalenæ pariter visitassent, inquit ad eas beatus ille peregrinus: Ecce jam votis vestris satisfeci, ulterius vobiscum non progredior. Et ostensa illis quadam via, ait: Hac pertransite usque ad montem illum, quem non procul cernitis, & inventa quadam valle incolas ibidem videbitis terram excolentes; hi vobis rectam ostendent viam. Et his dictis discedens, mox ab earum oculis evanuit. [subito disparet,] Mater vero, quæ usque tunc hominem illum peregrinum putaverat, propter ejus discessum repentinum perterrita, inquit B. Ursolinæ: Obsecro filia, quisnam hic fuit, qui tot diebus fuit viator nostri itineris, & tam repente e nostris evanuit oculis? Cui B. Ursolina: Beatus ille extitit Joannes Euangelista, quem Deus dedit usque modo nobis ducem. Quod audiens mater, non parvo repleta est gaudio. Post hæc procedentes, ut fuerant præmonitæ, laboratores, ut prædixerat B. Joannes Euangelista, invenerunt: hi cum illis viam ostendissent, eas abire permiserunt, quæ tandem ad optatam urbem Avenionensem incolumes devenerunt.

[16] [urbem ingressa,] Tunc beata Virgo Ursolina, spirituali quodam gaudio succensa, in cælum expansis manibus ad Dominum oravit, dicens: Domine Jesu Christe, Magister optime, & veritatis lumen, cum te ductore sospes huc pervenerim, tuum ut expleam mandatum, jam desuper in me tuam infunde gratiam, & os meum tuo adimple eloquio, ut ego ancillarum tuarum minima ac penitus indigna, quod tuæ placeat majestati loqui valeam, quoniam, Domine, penitus inscia sum. Facta autem oratione hujusmodi, ait illi Dominus: Ursolina, noli timere; confide, nam tecum sum quocumque perambulaveris. Antipapam hunc accede, loquereque ad illum quæcumque te illi dicturam inspiravero. Sicque B. Ursolina Dei nutu Petrum de e Podio Pseudo-Cardinalem habuit introductorem ad Antipapam: qui ait ad illam; Quam salutationem & reverentiam facies ei, [introductaque ad Antipapam,] cum introducta fueris? Cui B. Ursolina; illam quam Spiritus sanctus in cor meum inspirabit. In ipsius itaque conspectu Antipapæ constituta, in terris genua flectens, expansisque manibus, oculisque directis in cælum, clara inquit voce: Gloria Patri & Filio & Spiritui sancto. Tali itaque audita salutatione obstupuerunt omnes.

[17] Tunc Antipapa mandavit, ut omnes parumper secederent, & ad se propius illam ire jussit. Cui illa lingua intrepida, vultu audaci & mente non pavida, per f horam fere cum dimidia absque hæsitatione sermonem exolvit, quem talibus verbis conclusit: Noveris, [eumdem intrepide arguit,] quod si ea, quæ tibi exposui pro parte Domini nostri Jesu Christi, exequi tardaveris; sedes tua in inferno parem locum cum ipso Lucifero habitura est. His etenim verbis non parum perterritus est Antipapa, ac circumstantium aures pertimescens, altera statura die illam denuo audire decrevit, ut sic subdolas aures commodius captato tempore posset devitare. [honorifice ab eo reducta redire jubetur:] Tunc de solio suo exurgens Antipapa, cum B. Ursolina devenit usque ad secundam portam atrii sui; ubi cum ipse se obtulisset B. Ursolinæ, facturum quidquid sui gratia posset expetere, ait illi B. Ursolina voce alta; Ego potius cortices arborum assumerem mihi in cibum, quam quidquam de tuo paterer accipere; & his dictis abscessit. Tunc omnes Pseudo-Cardinales indignati sunt contra Antipapam, quod pro una muliercula a solio suo surrexisset, & tantū honoris illi impendisset. Quibus ait, non huic mulierculæ, sed Domino, qui misit illā.

[18] [sed sæpe frustra regressa,] Altera vero die statuta, B. Ursolina Antipapam adivit. Quam cum ad se ingredi ipse intellexisset, tremore tanto pariterque timore arreptus est, ut nullo pacto auderet illam introducere ad se, ejusque intueri conspectum: ita ut illam invisam ad domum remittere fuerit coactus. Altera quoque die jussit illam ad se accersiri. Cum autem novit illam præ foribus esse, multo majori corripitur timore, & magis quam primo gelidior tremor per membra cucurrit. Secundo remittitur ad domum, altera die audienda commodius. Iterum & tertio ducitur ad Antipapam: cujus cum ille novisset adventum, multo vehementiori quam primo & secundo loco timore oppressus est, [semper exclusa, Parmam revertit.] ac tremore quassatus. Infelix ille, cum tot tantisque cognitis indiciis, hanc beatam Virginem summa cum veneratione & suscipere & audire debuisset; illam ut pestiferum quoddam, diabolico coactus imperio, cui potius quam Deo serviebat, a se remisit; nec illius ullo modo passus est videre præsentiam, quam antea tanto honore fuerat veneratus. O miser, & omnium hominum infelicissimus, & divinæ monitionis ac salutis suæ contemptor infandus, qui tot attractus modis, tantis præmonitus disciplinis, ac divinis prævisus correctionibus, suam perfidiam tantam ac impietatem, in se & sanctam Dei Ecclesiam, distulit agnoscere. Videns igitur beata Ursolina, quod miser ille Antipapa, pro nimio timore & tremore sibi diabolice illatis, illam ad se introducere non auderet; quodque ex ore ejus Dei voluntatem nollet intelligere; pernimia ibidem circumstantium hominum multitudine audiente, inquit: Cælum, terram, mare, & omnia quæ eorum ambitu continentur, invoco & obtestor, quod venerim ei intimare Dei voluntatem, sicut ipse Deus mihi præcipere & mandare dignatus est. Et his dictis, pedem inde retorsit, & absque mora ab urbe discedens Parmā rediit.

ANNOTATA.

a Ad annum 1391, hæc etiam refert Angelus Marius Edoardi de Herba Chronista Parmensis, in margine Italicæversionis citatus, quem necdum vidimus: sed si profectionem immediate præceßit visio, dicendum erit ipsam 1393 factam esse: cum jam multæ visiones præceßissent: de quibus scripto exceptis actum est num. 9.

b Robertus Gebennensis, dictus Clemens VII, contra Vrbanum VI sublevatus an. 1378.

c Girofani scribit ad Tarum torrentem, 5 P. M. dumtaxat Parma dißitum, hanc societatem eis oblatam: quod ex propria ejus & minus verosimili conjectura dictum arbitramur.

d Vt minimum dierum 20.

e Petrus Gerardus de Podio Ep. Aniciensis, creatus Pseudo-Cardinalis anno 1390 postea schismati renuntiavit; & S. R. E. Pœnitentiarius major, atque Cardinalis Tusculanus obiit Avenione 1415.

f Vnde igitur habuit Girofani, post primæ salutationis verba, cum omnium stupore prolata, nihil ultra addentem subito receßisse, & assecuto se Clementi hoc tantum dixisse, Renuntia Clemens: nam si tardaveris, domus tua apud Luciferum erit? Ita scilicet qui compendia historiarum levi opera scribunt, plerumque faciunt dispendia veritatis.

CAPUT III.
Iterata Vrsulinæ Avenionem profectio, & constantia inter schismaticos ferocientes.

[19] Paucis itaque decursis diebus, cum B. Ursolina fessa admodum propter viarum longa discrimina, [Romam missa,] quæ exegerat, necdum pristinas recuperasset vires; interim illi Dominus imperavit, ut Bonifacium summum Pontificem, & totius Dominici ovilis verum Pastorem, in Urbe a residentem accederet, illique ediceret, quæcumque cum Pseudo-Pontifice peregerat. Quæ mox assumpto divino jussu, etsi fessa admodum sui corpusculi membra gestaret, gradu concito, mente libera, prompta intentione, Romam properavit, omni in Domino Jesu sui locata fiducia: intelligens proculdubio cuique homini, totis pro viribus corporis, verbo & opere divinum capessendum mandatum. At ubi Romam genitrice ejus comite applicuit; commoda habita facultate, [exponit Bonifacio quid Avenione egerit:] divina largiente gratia, non longa injecta mora, conspectum adiit summi Pontificis; eique, ut gesta fuerant, cuncta enarravit. Cui cum summus Pontifex Bonifacius fidem adhibere despiceret, omnipotens ipse Deus (qui cælestium, terrestrium & infernorum moderator est & rector, ac futurorum præscius, quique etiam cuncta loco & tempore ineffabili ordine disponit) miro quodam modo providit, ut quidam venerabilis Monachus Carthusiensis, fide & reventia admodum dignus Romæ adesset, qui & pariter adfuit Avenione, cum ipsa B. Ursolina præmissa cum Pseudo-Pontifice pertractavit: qui cuncta, ut acta fuerant viderat partim, partimque ex publico veracique sermone didicerat. Hic sane de cunctis incredulam summi Pontificis mentem certiorem fecit, ut ex quibusdam suis epistolis hac de re mentionem facientibus, quas ipse legi, manifeste apparet.

[20] Ex tunc igitur B. Ursolina, a summo Pontifice & sacrosanctæ Ecclesiæ Cardinalibus, & suscipitur & cum digno honore tractatur: dictisque suis apud ipsos indubitatam acquisivit fidem, ut vere absque ullo dubio divinæ voluntatis illam esse nuntiam non ambigerent. [& ex consilio Cardinalium,] Summus itaque Pontifex Bonifacius, cum Reverendissimis Cardinalibus, in publico Consistorio, iterum atque iterum pertractatis enarratisque iis, quæ B. Ursolina edixerat; tandem divina sic operante sapientia, statuere, pro reconcilianda sacrosancta orthodoxa Ecclesia, ad præmissum Antipapam oratores transmittere, juxta sententiam B. virginis Ursolinæ. Talis namque fuit B. Ursolinæ sententia, ut ii Oratores Sedis Apostolicæ totis pro viribus conarentur inducere eumdem Antipapam & ejus Pseudo-Cardinales, quod nolint obsistere Sacrosanctæ Sedi Apostolicæ, quodque divinam præcavere deberent ultionem, atque etiam ut fideles & Catholici se humiliarent, sicque divinam & ipsius Sedis Apostolicæ immensam clementiam consequi non dubitarent, ac ut sibi & aliis esse nollent detrimentum & perditionis causa. Cumque hujusmodi sermo summo Pontifici cunctisque Cardinalibus placuisset; [eodem remittitur:] omnes uno acti spiritu mox statuere, nullos Oratores ad prænominatum Antipapam deligere nisi B. Ursolinam; cum ex jam peractis intelligerent, eam divinis præsidiis præmunitam. Igitur B. Ursolina, fervens desiderio salutis animarum, ebulliensque voluntate in exequendis mandatis Divinis, quamvis mulier & debilis, & pristino fracta itinere, non longo viarum perterrita discrimine, ad Antipapam, pro Dei fide & sacrosanctæ Matris Ecclesiæ statu pacando, obtulit se læto animo reversuram, & ipsius summi Pontificis captata jussa pro viribus adimplere. Quod mirum in modum ipsi summo Pontifici placuit; sicque votum B. Ursolinæ Pontifex summus & cuncti Cardinales admisere. b

[21] [Avenionem venit,] Accepta igitur benedictione Apostolica, B. Ursolina, matre comite, Antipapam repetiit: ad quem tandem, post plurimos labores & discrimina multa, cum litteris Apostolicis devenit. Sciens namque quod primo domus Domini sit quærenda, visitatum pergebat ecclesiam S. Desiderii, in eadem urbe Avenione fundatam. Ecce autem obviam habuit Petrum de Podio Pseudo-Cardinalē, quem jam sæpius commemoravimus. Qui cum agnovisset, eam ad se vocavit, & ait illi: Ursolina, quo tuos pertendis gressus? & unde modo? Cui illa: Caritas omnia ferens, omnia portans & sustinens, huc iterum ad vos me adduxit. [nullisque terroribus persuasa discedere,] Cumque ille clarius causam sui itineris percunctaretur; Salus, inquit, animarum vestrarum me angit, ac peregrinam facit & alienigenam. Quid igitur petis, ait ad illam Petrus? Salutem, inquit, excupio animarum vestrarum, illam exopto, illam totis concupisco visceribus. Cui ille subridens: Tu nostrarum animarum, ut inquis, adeo ardenter & tam affectuose, & animo sittenti exoptare videris salutem; at si justa daretur occasio, Papa & Cardinales optarent te interimere. An tu nescis, quod in te omnes modo causas moliuntur? Ignorasne quod, quomodo te perdant, excogitant singuli? Repedare igitur, unde venisti, & quo citius fieri potest, ab hac urbe retrahe vultus: ultra non differas, quod consulo. Jam in te conspicio excogitatos cruciatus, si ulterius tuum differas reditum. Beata vero Ursolina, cui Spiritus sanctus dabat eloquium, cui caritas præstabat audaciam, nullo commota pavore horum verborum, ait ad illum: Obsecro jam te, [introductaque ad Antipapam,] & si mihi ulla vis orationis, te obtestor, deprecor & exoro; si fas est, nulla interposita mora vestro Papæ & cunctis Cardinalibus me ad eos iterato venisse renuntia: habeo enim ad eos summi Pontificis & veri Vicarii Domini nostri Jesu Christi sermonem, quem perferam, & non ad præsens ostendit litteras Apostolicas, sed ad tempus reservavit.

[22] Hujus igitur beatæ Virginis cum Pseudo-Papa & sui Cardinales adventum comperissent, illam ad se accersiri jussit. Illa vero almifico Crucis signaculo se præmuniens, suam in Domino Jesu Christo omnem habens spem, eo maxime quod unioni sanctæ Ecclesiæ operam dabat, spectato illorum conspectu absque ulla hæsitatione, ab omni formidine libera se contulit; cum nullus aspectus hominum tanti esse pretii possit, quem, quam armavit Spiritus sanctus, valeat expavescere. Ad hos igitur ingressa, [eum flectit,] vultu tam constanti atque audaci & clara voce exorsa est, ut tantorum virorum expectatione minime perterrita, divinum potius quam humanum judicaretur proferre sermonem: & cum ita aperta fronte ad eos fuerit locuta, non tamen erga eam quisquam ausus est sinistrum proferre sermonem, quamquam prius statuissent, ut in tormentis vitam finiret. O summa divini verbi vis, & sapientiæ ejus in cunctis dispositio infallibilis! quos jam pridem illius nefandissimæ Sedis erectio & fastus a veritatis via & veræ cognitionis tramite offuscarat, beatæ Virginis sermo, immo sancti Spiritus, illorum mentes illustravit; ita ut mox ea audita, resumptis viribus rationis, Antipapa & Pseudo-Cardinales illius sermonem approbarent. Sicque beata Virgo ampliori omnique sibi fandi data licentia, longius produxit sermonem; illis irrefragabilibus rationibus ostendens, non decere eos contra sanctam orthodoxam Ecclesiam Romanam insistere; at potius omni deposita cervice, illius se submittere correctioni.

[23] [uti etiam Cardinalem S. Angeli;] Verum jam dictus Antipapa, tantis devinctus rationibus divinis, sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ jugo collum ponere decrevit. Reverendissimus insuper, profectoque præclarissimus scientia & vita, sacro-sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalis S. Angeli c, qui & tunc aderat Pseudo-Cardinalis, ac tanto errore illaqueatus, hujusmodi Virginis tanto radiatus eloquio, expansis in cælum manibus ait beatæ Ursolinæ: Deum testor & Sanctos omnes, gratiam salutis nostræ adepta es, sicut Sanctæ Judith liberatio Jerusalem data est. Hoc audito nonnulli Pseudo-Cardinales, in eorum jam concepta perfidia & iniquitate contra Sanctam Ecclesiam Romanam impiissime perseverantes, nullatenus rationibus B. Ursolinæ a tantis eorum perfidiæ erroribus amoti, Antipapæ & clementissimi Cardinalis sancti Angeli verba ægre ferentes; [sed frustra propter aliorum pertinaciam:] non verbis, sed tracto ore, rugatoque supercilio, ac mutato vultu, tantæ eorum perfidiæ dedere indicium. Sicque exquisitis artibus & machinationibus præcogitatis adhibuere modum, ut pacto aliquo beata Virgo Ursolina ad Antipapam & præfatum S. Angeli Cardinalem deinceps accedere compos non fieret.

[24] Quidam vero impiissimus & ceteris immanior Pseudo-Cardinalis, Martinus d nomine, non valens suam sub silentio ferre ingentem perfidiam, [quorum unus curiosius ipsam interrogās,] ut canis rabidus, ut ferocissimus leo, & quasi truculentissimus lupus & rapax, beatam virginem Ursolinam, aut potius Spiritus sancti sapientiam, ejus sophisticis argumentis & fastuosis sermonibus involuere excogitans, ait beatæ Virgini, stomachato ore & prolixo sermone: Et si asseras te, ut Dei nuntius, ad nos devenisse, insuper & tantas ab eo habuisse revelationes, ut fertur; jam quam tibi proposuero enodato quæstionem: opto etenim ut quid Trinitas sit primum palamque declares. Tunc B. Ursolina, a Spiritu sancto edocta, ipsum in foveam, quam sibi paraverat, tali sapientissima responsione retorsit; ait enim illi: Vidistine aliquando ipsam Trinitatem, [sapientibus ejus responsis confutatur:] quam tantopere scire desideras? & si hanc fortassis videres, agnosceres tune illam? Qui cum respondisset. Minime; ait illi beata Virgo: Ergo frustra adesset sermo meus de Trinitate, ex quo eam non caperes. Ille vero hac audita responsione, omni deposita loquacitate obmutuit. Sed qui in prima acie victus est, ceu astutissimus coluber secundas beatæ Virgini paravit insidias: at pari telo succubuit draco, quo & leo. Ait enim immanis ille serpens, & tales ex ejus pestifero corde secundos educit sermones: Cum ita domestice cum Deo loquaris, dic, inquam, mihi & ultro edoce, qui sint salvandi, & qui damnabili supplicio deputandi? Accipe, lector, elegantissime argutam responsionem. Inquit enim ad hunc B. Ursolina, Vidisti umquam arborem suis, quos produxerat, floribus ornatam? Qui cum se vidisse respondisset, ait B. Ursolina: Talem adduco arborem in medium: scires ne discernere flores arboris producendos fructus bonos a floribus excidendis? Ad quæ cum ipse Martinus Pseudo-Cardinalis cum suis astantibus complicibus nullatenus sciret respondere; ait beata Virgo: Soli Deo hoc convenit, & cui voluerit revelare.

[24] [varie oppugnatur Vrsulina,] Itaque se victos a B. Ursolina agnoscentes, in eamdem suis stridebant dentibus; & quam tali congressu vincere non poterant, minis atque fastuosis eloquiis superare conantur. Credisne, inquiunt, te solam tantos scientia excedere Cardinales, & illis sapientiorem te esse, qui cum hanc esse fidem Catholicam asseruissent, in ea fide minime mori dubitarunt? Ad quos B. Ursolina respondit: Fateor, Deo teste, quod me ceteris sapientiorem non æstimo, cum vilis muliercula & modici admodum valoris sim; sed uti instrumentum Spiritus sancti ad vos exorsa sum. Iterum cum illam ab aliis sic edoctam assererent; Frustra, inquit illis, est quod creditis cum ab aliis, quos modo concipitis, [separatur a matre,] penitus edocta non fuerim. Ipsi vero demum existimantes, matrem ipsius horum omnium esse repertricem, eas ab invicem separarunt; matrem in quodam monasterio collocantes, beatam vero Ursolinam apud uxorem cujusdam nobilis civis custodiendam tradiderunt, ut sic facilius commodiusque eam alloquendi illis daretur facultas. Sicque diu noctuque indefessi hæsitabant, ut canes rabidi, quo aliquid contra beatam Virginem possent vere aut verisimiliter objicere, unde sumpta causa ut optabant, in Virginem acrius malignarentur. Ipsa vero, Deo opitulante, ad omnes eorum sermones omni sapientia & circumspectione responsa dabat; adeo ut ab ea aut victi aut confusi, sive taciti semper cogerentur abscedere. At cum ipsi aliquando minis, terrore aliquando timoreque, ipsam beatam Virginem frangere aut superare conarentur, vultu numquam mutato, aut perterrita facie, verbisque titubantem ambiguis numquam illam invenire potuerunt.

[25] [magiæ suspectata,] Verum illi & cæci & veri luminis gratia privati, hujus almæ Virginis vita & sanctimonia nullatenus in melius mutati sunt; at potius indies eorum perfidiam peraugentes, nil præter terrena excogitare valentes, hæsitarunt, quod fortassis aliqua magica aut superstitiosa arte B. Ursolina uteretur; cum liquido agnoscerent, ipsius virginis facundiam excedere humanam facultatem. Sicque omnia illius indumenta fecerunt immutari, & omni cum diligentia & accurata inspectione perquiri, si forte in aliqua illarum vestium parte aliquid indignum seu suspiciosum consutum reperiretur. Hanc igitur beatam Virginem exquisitis rationibus, terrore aut timore seu minis, [& quæsti ni subjicienda,] & ceteris omnibus quæ contra beatam Virginem moliti sunt, cum nec vincere nec superare potuissent; vi eculii & tormentorum sævitiis (sic enim immanissimi illi exoptabant) non formidarunt extorquere, ut omnino fateretur, quibus maleficiis ipsi in omnibus superarentur. Quibus illa ait: Maleficiis diaboli non utor, sed beneficiis Domini nostri Jesu Christi pro animarum vestrarum salute fungor.

[26] O impii, & tanti sceleris crudeles ministri, quo vultu, quave mente & sensu, ac quibus excogitatis rationibus, omni deposita formidine Deique neglecto timore, cujus in terris vices agere profitebamini, potuistis in hanc sanctam Virginem vestras sceleratas manus imponere? aut mentes fastu exuberantes concitare, verbaque vestra tam immanissima proferre? Quid a vobis, inquam, cunctarum creaturarum crudelissimi, beata hæc ac sancta exposcebat Virgo? Nonne vestrarum salutem animarum? Unde igitur in vobis tanta immanitas, & grandis impietas? A quo fonte vestra tanta emanavit crudelitas, ut pro pietate impietatem, pro caritate perfidiam, pro dilectione odium commutare non timeritis? Proh dolor! Cum B. Ursolinam ad eculeum perduxissent, [mirabiliter liberatur:] eamque de more ignominioso sacco, suis exutam vestibus, cooperuissent; & illius jam post tergum revinctas manus ad eculei funes impiissimi ministri connectere satagebant; ecce atrium, ubi hæc agebantur, per maximo conquatitur motu, ita ut omnis compago domus dissolvi videretur, & proximi excidii minari ruinam. Quod videntes cuncti qui aderant, nimio percussi terrore, Desinamus, inquiunt, desinamus, ne nobis, ceu tortoribus B. Catharinæ, contingat; sicque B. Ursolinam, timore potius perterriti quam amore adducti, illæsam permisere. Quibus beata Virgo, de eorum interitu magis, quam de injuria sibi illata dolens, ait: Cum his, quæ vobis dixi, fidem adhibere neglexeritis, jam ante recessum meum divinum præstolamini judicium.

[27] [loquentis per se opiritus specimen dat coram adversariis:] Mirabantur itaque omnes super illius sensatis & exquisitis rationibus ad omnes in quacumque re. Dominus vero Antonius de Mediolano advocator respondit: Vos aliter miraremini, si videretis eam laborantem & scribere facientem. Respondit Martinus Anti-Cardinalis: Hoc omnino volo videre. Et statuerunt eam in atrio, in medio quatuor Anti-Cardinalium, in conspectu populi. Tunc B. Ursolina, Spiritu sancto edocta, omnibus videntibus incepit suere & dictare; & Dominus Antonius prædictus scribebat ea, quæ postmodum super eos evenerunt: Iis itaque auditis timuerunt omnes ad hoc spectaculum stantes: nec tamen propter hoc a sua malignitate cessaverunt; sed in sua obstinatione persistentes, diu noctuque per septem menses in necem beatæ Virginis laboraverunt. [his veneno tentatur:] His itaque peractis beata Virgo ad pristinam domum reducta est, ubi quomodo ei propinaverunt venenum, ut sic suo ultimo fungeretur die, semel in potu, secundo in lotione capitis, & ex utraque vice veneni signa clare intelligentibus apparuerunt; testis ille est, qui eam ab omnibus impiorum excogitationibus miro modo ineffabili sua clementia liberam fecit. Demum omni peracto periculo ad deterrendum exterminandumque beatam Virginem, cum nil profecissent (nam contra Dominum & ejus servos nusquam est consilium) paulisper a speculationibus & molestiis in B. Ursolinam destiterunt, fessi potius & ignari quid ultra agerent, quam contenti; & magis victi quam pacati.

[28] Interim dum tot tantisque modis in ipsam Virginem desævirent, memoratus Antipapa de beata Ursolina percontatur; & aiunt jam diu fatuam abscessisse. Subito hoc relatum est beatæ Virgini, quæ mox misit litteras Apostolicas, [mittit Antipapa Apostolicas litteras:] divina dispensatione reservatas, quas a Roma detulerat ipsi Antipapæ, ex parte summi Pontificis & Cardinalium. Tunc dictus Antipapa miratus est valde, cum cognovit ipsam Ursolinam non recessisse. Et cum perlegisset dictas litteras, vehementer stupuit: & vibrans caput, multum stetit super se; cum suspiriis anxius diu meditans super hoc e. Paucis itaque interjectis diebus præmissus Antipapa Clemens, manus ejus abluens ut ad mensam f discumberet, repentina morte præoccupatus, miserabiliter vitam suam finivit. [eodem mortuo,] Hoc actum est, ut impleretur sermo B. Ursolinæ, quem illis prædixerat; id est, quod ante ejus discessum divinum præsentirent judicium. Tunc Petrus de Luna g tulit prædictas litteras Apostolicas, & perrexit Parisius ad consulendum super his sapientes. Ceteri vero Pseudo-Cardinales ad cor conversi, vitam & mores ac sanctitatem constantiamque beatæ Virginis considerantes, nec non de perpetratis illatisque injuriis in illam admodum pœnitentes, illam ad se duci fecerunt, & pro impetrata venia injuriarum illatarum beatam consulunt Ursolinam, quid facturi sint. [Cardinales ejus ad unionem flectit;] Quibus illa: Pro salute animarum vestrarum & aliorum populorum unanimiter & concorditer Sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ absque mora parendum est. Sicque omnes ad vota beatæ Virginis se facturos promisere; ac subito miserunt solennes ambasciatores summo Pontifici Bonifacio, cupientes ad Dei misericordiam pervenire. Recessisque ambasciatoribus, & jam Januæ perventis; ecce cunctorum ille bonorum operum ardentissimus inimicus, una cum suo pessimo ministro, scilicet Petro de Luna, qui tunc post prædicta reversus est cum consilio Parisiensium, ambitione ac serpentina astutia plenus, eorum salubre consilium subvertit, cum jam omnia parata & bene disposita essent, ad obediendum summo Pontifici Bonifacio. [iisque a bene cœpto resilientibus,] Et statim ambasciatores revocaverunt, & Petrum de Luna in suum Antipapam elegerunt: & sic in eorum jam cœpta perfidia perseverare decreverunt. O bone Jesu, cui omne cor patet, & omnis loquitur voluntas, & quem nullum latet secretum; tune forte eorum avertisti voluntates, cum humilis (ut decebat) non fuerit conversio? An ipsi in eorum jam pridem radicata perfidia voluntati divinæ contraire præsumpserunt? Nescio: tanti discriminis nemo conscius recte est nisi tu.

[29] [Romam redit,] Beata igitur Ursolina videns, quod ad eorum pristinum errorem repedassent, omnique spe destituta, matre comite ad propriam patriam, unde discesserat, est reversa. Paucisque interpositis diebus jussu Domini hinc discedens, Romam adivit, atque seriose cuncta, ut acta erant, summo Pontifici enarravit. A quo cum lætanter & animo jucundo suscepta fuisset; multum ei compatiens propter multas variasque tribulationes, quas Avenione pro reconciliatione fidei Catholicæ perpessa est, ei se gratiose obtulit; nonnullas insuper sibi conferens gratias, scilicet Indulgentias & privilegia quatuordecim, quibus ædificare posset Oratorium in propria domo, ac divina ibidem Officia & Missas celebrari facere, & alia multa quæ modo reticenda censeo. Tandem domum reversa est; [Mediolanū abit.] ubi cum aliquamdiu commorasset, divino jussu Mediolanum discessit, ac Ducem Mediolani, tunc h Comitem Virtutum nuncupatum, adivit, cui multa secreta Dei revelavit pro honore & conservatione sui status. Sed ipse nullatenus aures adhibere voluit, ad quem beata Virgo orsa est his verbis: Nisi credideris verbis meis, immo monitis Dei, scito te in brevi maximas persecutiones i & tribulationes passurum esse, quod & factum est per k Fancincanum Campiductorem militum. Jubebat enim beata Virgo inter cetera, quod defensionem Catholicæ fidei assumeret, & quod nullo pacto intromitteret se de sectis ecclesiarum.

ANNOTATA.

a Autumnum fuisse anni 1393, quando, sub certis quibusdam conditionibus die 8 Augusti per Romanos signatis, Bonifacius IX Romam revertit, ex eo colligas; quod ante XIV kal. Decembris nullum ejus Breve Romæ signatum invenit Odoricus Rainaldus in Annalibus. Proinde recte in annum 1394 hoc iter differendum quis dixerit.

b Hujus legationis nullam uspiam fieri mentionem haud adeo mirum, cum suo illa effectu caruerit, ideoque minus memorabilis fuerit. Nullum quoque in Vaticano extare epistolarum Bonifacii Papæ regestum, unde Annalium Ecclesiasticorum prosecutor Odoricus eam potuisset cognoscere, colligitur ex iis quæ 17 tomo citantur documentis, absque ulla talis Regesti mentione: quo fit ut plurima ignoremus in causa schismatis Clementini acta, quibus etiam hæc historia potuisset illustrari & confirmari.

c Guilielmus Novelleti, Legum Doctor, natione Gallus, a Gregorio XI creatus an. 1371, mortuus Avenione anno, non 1390 (ut in ejus creatione apud Ciacconium an. 1630 legitur typographico errore) sed, ut alibi apud eumdem melius, 1394 mense Iulii. Garofani Guilielmum Indum appellat.

d Hoc nomine nullus sub Clementis obedientia fuit præter Episcopum Vlyßiponensem, ab eodem Cardinalibus aggregatum an. 1389.

e Idem auctor longe aliter scribit, quasi regressa Romam Vrsulina, Clementis absolutionem a Bonifacio impetrarit, eaque de re litteras ad ipsum Clementem direxerit, quas hic paulo ante mortem consternatus legerit.

f Ante missam, inquit Garofani. Apoplexia mortuum scribit Raynaldus, citatque hæc verba Iuliani Vrsini: Post satis brevem infirmitatem, die XVI mensis Septembris anno Domini MCCCXCIV, Pontificatus sui XVI, diem clausit extremum in Avenione.

g Petrus de Luna, mox schismatica electione Benedictus XIII, tum forte Parisiis a Rege ejusque concilio reversus, ut ad ceßionem cogeretur Clemens: quare objectum ei fuit, quod causa mortis accelerandæ eidem fuisset. Videtur autem has litteras aliaque documenta Petrus devexisse Parisios, ut sibi viam sterneret ad Antipapatum; eo prætextuquod paratus esset, pro bono unionis cedente Bonifacio, cedere etiam ipse (nam & vivente Clemente apud omnes sere Principes conatus erat ceßionem utrimque faciendam persuadere, spe derivandæ in se electionis) sed electus suos electores fautoresque fefellit, in schismate pertinax ad mortem usque, etiam postquam, alio a partibus consentientibus electo, desertum se ab omnibus vidit.

h Ioanni Galeatio appellationem Comitis Virtutum (qua ex causa necdum comperi) identidem etiam tribuit in historia Mediolan. Corius usque ad titulum Ducis acceptum: quem cum acceperit anno 1395 coronatus 5 Septembris, eodem Corio teste, apparet quietem minime diuturnam fuisse Vrsulinæ, Avenione domum reversæ.

i Sane anno 1397 Mantuam obsidens terra & aqua gravißimam cladem accepit, iterumque ad Governolum vicum a Francisco Gonzaga Duce Mantuano, prælio victus, Patavinæ urbis dominatum amisit, ac pene etiam Veronensis: in ceteris alias felicißimus, & tantum non Italiæ totius regnum assecutus.

k Fancinum Canem appellat Corius, & fuisse Casalensem dicit, atque ad Ducis stipendia acceßisse post cladem Mantuanam, cum quingentis lanceareis Lombardis, a Marchione Monferratensi dimißis. Hujus culpæ an imputari debeat clades ad Governolum nescio, alias nullam ejus contra Ducem rebellionem attingit Corius, imo etiam filio ejus infelicißimo juveni satis fidelem operam videtur præstitisse, usque ad suam & ipsius mortem, quæ anno 1412 mense Majo utrique obvenit: non est tamen credibile quod urbium Papiæ, Novaræ, Derthonæ, Comi, aliorumque locorum dominia, quæ Corius enumerat, Fancino ex mera Principum suorum liberalitate obvenerint: & licet eum Ioannes Maria Galeatii filius biennio ante creasset totius sui status Gubernatorem, apparet tamen graviter ejus jugum tulisse, & mortis ejus imminentis expectatione lætatum, qua præventus a sicariis suis frui non potuit.

CAPUT IV.
B. Vrsulina peregrinatur in Terram sanctam: exul Veronæ obit.

[30] Hæc igitur beata Virgo, post plurimos labores & ærumnas, in multis divino jussu consummatis peregrinationibus, cum decrevisset sacrosanctum Domini nostri Jesu Christi sepulcrum, & cetera almificæ Passionis loca visitare, præclarissimam civitatem Venetiarum matre comite adivit, [Romam peregrinata,] ubi navium ad præmissa sacra loca transeuntium grandis habetur copia. a Quo perventa, cum intellexisset, puppem quamdam tutissimam ad sacra prædicta post duos aut tres menses navigaturam, super eam decrevit ascendere, opportuno tempore sui recessus exspectato. Interim Romam revisit, locaque ibidem sancta visitavit: ubi cum perpaucos dies explesset, habita a summo Pontifice benedictione, inde rediens Urbinum civitatem intravit: ubi votis ac precibus quarumdam venerabilium dominarum per tres dies retenta est, invicem de Deo colloquentes, tempusque consummantes in obsequium Christi. Indeque recedens denuo prælibatam Venetiarum urbem devenit, [& Venetias serius regressa,] matre sua comite: navemque super quam navigare decreverat, invenerunt duobus interjectis diebus jam ad optatum iter vela laxasse. Hoc igitur cum mater ejus non parum ægre pateretur, dixit B. Ursolinæ: Si moram non traxisses cum illis dominabus, ad horam ascendendi super navem bonam & novam venissemus: ecce quod abiit, & super veterem cogimur ascendere. Cui ait B. Ursolina: Divini enim judicii dispositio est: jam læta sis, mater mi, & minime præter Dei voluntatem tibi subrepat mœror: Dei nutu hoc actum putes.

[31] Sicque navem plurimum vetustissimam, illuc pariter suum dirigens gressum, [in vetusta navi salva navigat Hierosolymam:] conscendit. Quæ cum flantibus ventis in altum vela dedisset, & jam per medium pelagus prosperum iter habens Illyricum mare sulcaret, scopulum de navi a longe concernunt. Nautæ vero nimia perpulsi pietate flere cœperunt super illum, inter se dicentes: Proh dolor! proximis elapsis diebus navis illa, tot onusta viris & mulieribus, ad sancta loca omni cum devotione properantibus, quæ paulo ante nos a littore discessit Veneto, urgentibus ventis & sævissima compellente procella, turbinibusque exagitata contrariis, illi scopulo collisa, æque per omnia passa est naufragium. O infelix casus! nemo ex ea navi superstes evasit. His intellectis clare cognovit mater, quantum Deus omnium rerum sapientissimus moderator, sui ac beatæ Virginis Ursolinæ curam regimenque habebat: & ex tunc mater consultius se gerebat cum filia, & gratias Deo referebat de evaso periculo, per moram factam Urbini cum venerabilibus illis dominabus. [vitam sibi ad annos 15 prorogari impetrat,] Beata igitur Ursolina, cum propter insuetos fluctus pelagi, gravissimum stomachi vomitum eversionesque pateretur, ut liquido universæ carnis suæ finem adesse non dubitaret; a Domino suæ vitæ inducias quindecim annorum impetravit, sicuti fecit Ezechiæ, & ita fuit, sicut in fine vitæ suæ claruit.

[32] Tandem secundis spirantibus ventis, felici prosperoque cursu ad sacra & peroptata loca applicuit; quæ ut tempus adfuit, omni intrinseca devotione, [loca sacra visitat;] in sacro & tacito sui pectoris armariolo locata, visitare cœpit. Sane quidem nemo excogitare posset, nisi ille cordium scrutator Deus, quantas ad illud sacratissimum præsepe, ubi Salvator ipse dignatus est nasci, fuderit lacrymas, quot gemitus; quotiesque amaris singultibus suas interruperit orationes, dum pio excogitaret animo, ibi Deum & hominem primos dedisse vagitus, verumque hominem se fore pluribus argumentis ostendisse. Præmeditabatur etiam, quomodo illic asellus & bos suum Deum & totius creaturæ conditorem agnoverint; atque per singula, quæ ibi gesta fuere, placita mente, meditatione suavi, mellifluo gustu, intrinsecus pascebatur. Post hæc inde abiens ad locum patibuli, immo ad redemptionis nostræ supremum mysterium, anxia & plurimum sitibunda desiderio videndi ea loca, pervenit. Hic felix illa anima, sed modo felicior, hic sacrum ipsius caput, hic mellifluum & penitus in lacrymis atque gemitibus resolutum cor illius, voces ingeminat, lacrymas ubertim effundit, singultusque ab imo ipsius pectoris educit: per singula Domini nostri Jesu Christi passionem & mortem dissolvit, ruminat, & tali præmeditatione omnes sui corporis artus evertit. Singulis igitur visitatis sacrosanctis illis locis, singulorumque, ut diximus, locorum degustatis mysteriis; ad civitatem Venetiarum, [Venetias reversa,] unde discesserat, felici navigatione remeavit. Ubi perplures dies sanctissime degens, multos ad sanctimoniam convertit, multosque bonos mores constituit; adeo ut ab omnibus velut sancta venerabatur. Ubi etiam fama ejus & sanctimonia viget usque in hodiernum diem.

[33] [indeque Parmam,] Inde postmodum patriam rediit, ubi aliquandiu quod viderat, quod palpaverat, quodque tam pie degustaverat, tacito consilio sui sacrati pectoris ruminabat. O sacrum caput, & pernimium felix anima! quoties in sanctis locis ipsas profusas lacrymas & interruptos singultus ubertim revocabat! quoties ipsa perdulcia suspiria renovabat & gemitus! quoties & anxios persuavesque dolores nodatis modo manibus, modo cancellatis, & aliquando expansis in cælum, supinis oculis instaurabat! sicque talibus sacratissimis meditationibus, cogitatu dulcissimo, mellifluisque amaritudinibus sanctum cor mentemque pudicam propulsabat, & jucundissime percellebat. [iis quæ viderat meditandis,] Ut verum fatear, quid hac meditatione dulcius? quid suavius? quid visui jucundius? quid tactui delectabilius? quam ibidem Dominum Jesum pro nobis natum, passum, & sepultum recolere, ac locum redemptionis & relaxationis miserabilis captivitatis nostræ inspicere; Crucis foramina & petrarum scissuras corporeis attingere manibus? Quis hæc cogitans, videns, & tangens, uberrimas posset restringere lacrymas? Quis, inquam, ita ferreus, [pientissime vacat.] dirus & crudelis? Ut puto, Nemo, qui inde siccis oculis, absque compunctione, sine gemitu & indevotus abscederet. Hic profecto omnis ferrea mens & immane cor omnem sui deponeret feritatem. Quænam lingua hominis loqui, aut cor excogitare poterit, quid illa beata & nimium felix anima fecerit, dixerit, & excogitaverit ibidem? Sane nullus. Ea propter consultius censui ea prætereunda esse sub silentio, ne fortasse diminute loquens præclarissimæ Virgini etiam nolens derogarem.

[34] Interea cum talibus in propria patria beata Virgo alimoniis pasceretur, Ottobon Tertius Præfecturam urbis Parmæ habebat b, una cum Domino Petro Rubeo, post mortem Ducis Mediolani Joannis Galeazzi Vice-comitis primi, qui antea Comes Virtutum appellatus est. Orta namque quadam discordia inter eos, prævaluit Ottobon terrius, c qui plurimas strages in alteram partem, [Ottobono Tertio tyrannidem gerente,] videlicet Rubeam fecit; ita ut quamplurimum ab omni humanitate judicaretur alienus, ac omnis feritatis inventor & fabricator immanitatis. In cujus cor diabolus, interemptor quietis, immisit ut beatam Virginem, Virginisque matrem cum ingenti parte populi, ab eorum quiete & placidissima pace perturbaret: invidebat enim inimicus tantæ ejus paci. Hic itaque Ottobon Tertius, accersita beatæ Virginis genitrice, illi sic & aliis imperat, [ejicitur in exilium,] ut si ea die in civitate reperiantur, se penitus flammis tradendam non dubitaret. Statuerat enim ille crudelis tyrannus poni unam candelam duorum denariorum accensam, ad d campanam in medio plateæ constitutam, qua combusta, omnes quotquot in civitate reperirentur, gladio necarentur. Quod ut intellexit mater, de statuto sibi termino longe magis mirata est, quam de præcepto sibi injuncto: nam tantæ feritatis erat operator erga omnes, ut nulli, contra quem se paulisper exasperasset, inducias discedendi præfigere nesciverit, at mox ejus immanissimæ voluntatis desiderium adimplere satagebat. Nemo enim has inducias tantæ adscribat feritati, quæ antea quidquam sciverat humanitatis, verum divinæ misericordiæ, præventæ continuis precibus votisque beatæ Virginis Ursolinæ.

[35] [Bononiam abit,] Volentesque beata Ursolina & genitrix tanto locum dare tyranno, cum ipsa summa Veritas dixerit, Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam; patria derelicta, Bononiam devenerunt; ibique aliquantisper, non tamen prolixe, in omni humilitate, continuis orationibus, vigiliis plurimis, crebris jejuniis, [inde Veronam,] disciplinis assiduis, uberrimisque meditationibus Jesu Christo sponso suo deserviebat. [Matt. 10, 23] Inde comite veneranda Domina e Maristella, Abbatissa S. Pauli de Parma, pariter a tyranno prædicto expulsa (quæ semel vidit dictam Virginem per cubitum a terra elevatam, dum Dominus ostenderet sibi in visu Creationem primi hominis) & matre Veronam accesserunt, ut ope ejus & industria omnium bonorum extructor ipse Deus quoddam monasterium monialium, quod omni prorsus bene vivendi ordine & regula ipse satanas jam pridem denudarat, ad pristinam observantiæ regularis sanctimoniam ac institutiones regulares resipiscere, [ubi reformat monasterium,] repedare, revertique astrueret. Hic igitur continuis tribus annis beata Virgo Ursolina pene f incognita vixit; saltem quod tanti meriti esset apud Deum nemo arbitrabatur, licet inter ceteras matronas laudabilis vitæ & famæ haberetur. Propriis namque manibus sibi victum tegmenque exquirens, una cum sua genitrice paucam exigebat alimoniam. At sancti Spiritus, sanctarumque adipem Scripturarum ac meditationum pinguedinem per singula momenta sugebat; sicque felicissimam illam suam animam, mentemque placatam divinis alimentis confovebat.

[36] [& in extremam infirmitatem delapsa,] Deus autem & Dominus noster Jesus Christus, qui omnium honorum operum peramplissimus est remunerator, volens B. Ursolinam cælestis regni sibi coheredem & participem facere, ac orationum, vigiliarum, disciplinarum, jejuniorum, omniumque laborum ac suæ caritatis immensæ conferre mercedem; quamdam membris ejus immisit ægritudinem. Quæ cum nimium in beatam Virginem invalesceret, ait ad illam mater: Obsecro te, filia mi, atque item te deprecor, hujusmodi ægritudinis tuæ exposce a Domino sublevamen. Eia, filia mi, te obsecro; age, ut opto; fac, ut peto; exposce, quod admodum desidero. Ne me, filia mi, permittas tua pergrata conversatione orbari. Deprecor te, mi filia, miserere matri, compatiare doloribus viscerum, quæ te genuere. Talibus itaque mater sermonibus ubertim filiam propulsabat. Cui beata Virgo: Dei voluntatem, mater mi, [matrem solatur,] æquo animo tolerare debemus; scit enim ipse Deus, quid nobis opus sit. Numquid abs re in hoc nequam ac miserabili sæculo perduxit nos ipse Deus? numquid & crucis nostræ portiunculam sustulimus? Me miseram! nonne opus est, ut nos sontes patiamur cum Christo capite nostro? sumus enim membra ejus. Ipse autem innocens passus est, ut nos a morte turpissima liberaret, & sic cum eo ad cælestem patriam ipso miserante convolaremus. Scitote jam, genitrix carissima, & vos fratres sororesque astantes, ad finem universæ carnis me pervenisse, & quod suum est, me oportere reddere matri nostræ terræ. Quintus decimus modo completus est annus, quod dum me morti proximam cognovissem, dum essem in navi, quindecim a Domino annorum prorogationem vitæ meæ impetravi: superest igitur, ut ego & vos pariter colla divinæ voluntati submittamus. Hoc præcipuum Christianæ mentis est, & animæ ad æternam gloriam electæ indicium.

[37] Tunc Reverenda Domina Maristella, Abbatissa S. Pauli, de qua paulo ante sermonem fecimus, [Dei erga se liberalitatē testatur,] beatæ Virgini Ursolinæ inquit: Obsecro te, & obtestor per Dominum Jesum sponsum tuum, qui summa est caritas & dilectio, quique noster communis Dominus est, ut nos edoceas, si in hac tua ægritudine ipse Deus de gloria paradisi te fecerit participem. Cui beata Virgo Ursolina, omni humilitate repleta, ingentique perfusa caritate, sciens se brevi spatio felicem illam animam Deo reddituram, omni quadam puritate tale fertur dedisse responsum: Deus, ad quem omnis gloria & laus, atque cuncta intentio nostra dirigatur, immensa sua ac inenarrabili clementia, postquam me ancillam suam incepit suæ bonitatis immensæ facere participem, cessavit numquam, defuit nusquam, quin singulis diebus me miseram & ingratam rore suæ clementiæ diutius ac copiosius irroraret, & hujusmodi gratia usque modo me enutrivit. Mater vero jam ex his certior facta de transitu filiæ, hinc gaudio repletur, cum ad illam supercælestem patriam Jerusalem beatam filiam ascensuram non ambigeret: hinc mœrore exagitata pernimio, quod tali solatio & senectutis suæ firmissimo baculo in ævum privabatur. Suppressis tamen lacrymis, ac in ore violentata lætitia, inquit ad filiam: Obsecro te, dulcis filia mi, quam his meis genui visceribus, & proprio lacte nutrivi; ut antequam ad illam supernam civitatem ascendas, aliquod mihi & his adstantibus relinquas memoriale tui ad salutem animæ nostræ. Tunc B. Ursolina respondit: [optima adstantibus dat monita,] Inprimis quidem obsecro, ut caritatem habeatis ad invicem; insuper teneatis veram & vivam fidem, tenentes pro certo, quod quidquid vobis occurrerit, totum a Deo propter immensum amorem, quem habet ad creaturam suam, non propter odium, procedit. Deinde hortor, & pro singulari memoriali vobis relinquo, ut neminem unquam judicio vestro condemnetis. Noverat enim sancta Virgo, quantum fallax sit judicium hominum, & animarum nostrarum ab ipsa natura, immo ab ipsa fragilitate nostra institutum perniciosissimum venenum.

[38] Cumque mater post hæc & ceteræ adstantes existimarent, B. Ursolinam ex hoc seculo migraturam, [diem matri suæ prænuntiat:] & jam cereos ex more circa illam accendissent, cognovissetque hoc ipsa, ait adstantibus: Frustra circa funus meum laboratis modo; cras enim noster erit finis. Interim ostendit sibi Dominus multa & stupenda indicia de damnatione & salvatione diversorum graduum hominum, videlicet Christianorum, Saracenorum & Judeorum, quas ipse propriis oculis vidi & legi. Denique cum in ultima ejus ægritudine vehementia febrium, & incredibili dolore ili orum torqueretur; & adeo attenuata consumptaque esset, ut omnibus de se miraculum præbens, non humana, sed cælestis creatura divinitus educata, merito credi posset; ipsa tamen vultu hilari facieque serena, nihil aliud ex sancto ore suo resonabat nisi: O mi Jesu! o mi Jesu! Mirabilis sane & stupenda patientia, quæ haud dubium, quin Dei donum fuerit, qui in Sanctis suis mirabiliter operatur, & mirabilis prædicatur. [Psal. 61, 2] Nonne Deo, inquit David, subjecta erit anima mea? ab ipso enim patientia mea. Tunc talem fertur emisisse orationem ad Deum. [& post varios affectus amoris,] O æterne Deus, o Magister optime, qui fecisti & formasti istud vas corporis creaturæ tuæ de limo terræ. O dulcissime amor! o ignita caritas, de tam vili reformasti illud, in quo posuisti tam immensum & grandem thesaurum, quanta est anima, quæ portat imaginem tui æterni Dei. Tu Magister bone, dulcis amor meus. Tu enim ille es magister, qui ædificas & reædificas, qui frangis & resolidas istud vas, secundum beneplacitum tuæ bonitatis. Tibi Patri æterno ego miserabilis ancilla tua offero denuo vitam meam, pro dulci & jucunda sponsa tua Sancta matre Ecclesia reformanda, quam tibi summe recommendo. Miserere Domine, Pater æterne, & mihi ignosce propter magnam ignorantiam & maximam negligentiam, quam commisi in Ecclesia sponsa tua: quoniam non sum operata, ut debueram. Peccavi, Domine, miserere mei, & largire quæso mihi benedictionem tuam. Amen.

[39] [contritionis,] Post hæc sæpe percutiebat pectus suum dicendo: Mea culpa, Trinitas æterna, quoniam miserabiliter offendi majestatem tuam in multa negligentia, in inobedientia, in ingratitudine, in ignorantia & in multis aliis defectibus. Heu me misera! quoniam non observavi generalia mandata tua, & particularia mihi facta a bonitate tua; & maxime illud quod mihi fecisti, ut semper tibi impenderem honorem & proximo meo laborem. Sed contrarium egi, quia quæsivi honorem proprium, & in tempore necessitatis fugi laborem circa proximum. Mea culpa, Domine: Tu namque, Pater, mihi præcepisti, ut me totam derelinquerem & perderem, & solum quærerem laudem & honorem nominis tui, pro salute animarum, cum desiderio apprehendendi hunc cibum super mensam sanctissimæ Crucis tuæ: sed ego quæsivi consolationem propriam, & non studui videre animas in manibus dominorum. Tu misericordissime Pater, semper me invitasti ad constringendum te cum ignitis & amorosis desideriis, cum lacrymis cordis, cum humili, continua & fideli oratione, pro salute totius mundi, & pro reformatione sanctæ matris Ecclesiæ, tuæ dulcissimæ sponsæ, promittendo cum hoc medio reformare eamdem sponsam. At ego misera numquam respondi, [gratitudinis,] sed dormiens extiti in lecto negligentiæ meæ; & ideo tot & tanta mala venerunt in mundo, & tanta ruina in Ecclesia tua sponsa. Heu me miseram! Non habui in debita reverentia innumerabilia dona, & gratias tantorum dulcissimorum tormentorum & pœnarum, quas posuisti super isto fragili corpore. Heu me! Non respexi ineffabilem affectum & honorem, quo mihi ea dedisti; & ideo non recepi ea cum affectu & ignito desiderio. Heu me! Dulcis amor meus; æternus sponsus animæ meæ! elegisti me ab adolescentia tibi in sponsam, & ego non extiti tibi fidelis, sed infidelis & adultera, quoniam non habui memoriam plenam tui ipsius, & altissimorum beneficiorum tuorum; & ideo voluntas mea non fuit bene disposita te amare & sequi, sicut me petisti. De his & multis aliis dicebat culpam suam columba illa purissima, sæpe percutiendo pectus ad exemplum aliorum.

[40] [Sacramenta suscipit:] His itaque gestis accepit Sacramenta Ecclesiæ, cum humili devotione & reverentia: quibus acceptis, fixit oculos corporis in quamdam imaginem Crucifixi, & cœpit devote orare & loqui altissima, quæ vix intelligi poterant. Deinde accersita matre ait: Da, mater dulcissima, [& perita benedictione matris,] quæso benedictionem filiæ tuæ, quam genuisti, quoniam tempus est, ut revertar ad eum qui me misit. Ecce Sponsus meus vocat me: ecce adest tempus & hora, quam tibi prædixi. Tunc mater lacrymans præ angustia cordis, omnique humili devotione, Miserere, inquit, filia mea, genitricis tuæ; miserere viscerum, quæ te gestaverunt, miserere uberum, quæ te nutrierunt. Quonam pergis, filia mi? Heu me! ubi me deseris! Benedicta sis filia: sed quæso benedic & tu matri tuæ dolorosæ. Tunc B. Ursolina elevans aliquantisper manum, [illi vicissim benedicit:] benedixit matri & adstantibus, & alloquens aiebat: Domine, tu me vocas: ecce venio ad te. Venio enim, non mediantibus meritis meis, sed præveniente misericordia tua, quam a te requiro in virtute sanguinis filii tui. Et sic dulci voce dicebat: Pater, in manus tuas commendo animam & spiritum meum. [ac pie moritur.] Hac tandem ægritudine, immo hoc martyrio consumpta, sancto fine quievit: nosque corpore deserens, animam Deo reddidit, cum eo regnatura in seculorum secula. Amen.

ANNOTATA.

a Anno 1395 iter hoc susceptum arbitramur, non 1399, ut scribit quidam: cum Beata videatur obiisse anno 1410.

b Hi (quorum nomina interpres Italicus reticuit) an. 1404, 8 Ianuarii tyrannidem simul exorsi sunt, cum maximo civium plausu: sed parum diuturna horum lætitia fuit, quia brevis tyrannorum, antea inter se inimicißimorum, concordia.

c Exclusus fuit Petrus ab Vrbe & dominio circa finem Maji teste Bonaventura Angeli pag. 238.

d 24 Junii mandatum est, inquit Bonaventura pag. 242, ut ante Nonam egrederentur viri & feminæ, magni & parvi, spectantes ad clientelam Petri sub interminatione ignis, si quis intra quartum milliare ab urbe inveniretur. Non meminit quidem Cerei Bonaventura: sed cum præcedentis anni Iulio & Augusto bis idem factum memoret, satis indicat istam consuetudinem, sic determinandi temporis ad egressum relegatis conceßi, fuisse Parmæ usitatißimam.

e Vetus Abbatia illa est: nam apud Vghellum extat Caroli Magni diploma illam transcribentis in jus Episcopi Parmensis Wigbodi: ibi autem vocatur Abbatia Mediana S. Pauli.

f Præter tempus quod in monasterio transegit, fuitque circiter biennale.

CAPUT V.
Virtutes B. Vrsulina & adhortatio ad eam imitandam.

[41] Hoc igitur ordine defuncta beata Virgo Ursolina accepit repromissionem, quam a longe aspiciebat & salutabat, confitens se peregrinam & hospitem super terram: Quamdiu, ait Apostolus, in hoc corpore sumus, peregrinamur a Domino. [2 Cor. 5, 6] [Corpus corruptionis expers toto triduo,] Cum vero sanctum corpusculum ejus toto triduo inhumatum servaretur, in tertio die tam incorruptum, tam pulchrum tamque tractabile erat, ut non mortua sed dormiens crederetur. Non dabis, inquit David, sanctum tuum videre corruptionem. Quæ verba etsi prophetice de Domino Jesu Christo dicta sint, cujus sacrosancta caro corruptionem non vidit, veluti in Actibus Apostolorum testatur S. Apostolus Petrus; tamen & de venerabili ac sancta Ursolina ac ceteris Sanctis intelligi possunt, quoniam membra Christi sunt: Ipse enim, ut ait Apostolus, est caput nostrum, ex quo totum corpus, scilicet Ecclesiæ, compactum & connexum est per omnem juncturam. [Ps. 15, 10., Act. 2, 27., Col. 1, 18] [testatur beatitudinens Vrsulinæ.] Quis igitur hanc venerandam sanctamque Ursolinam, tamquam membrum Christi, cum Christo in cælesti patria regnare non credat? quis ipsam Beatam esse dubitet? O Ursolina beata vere, terque quaterque beata: [Invocat eā auctor,] ecce quod credidisti jam vides, quod concupisti jam tenes. Memento quæso nostri, & adiva nos, qui in his mundi tempestatibus fluctuamus: atque orationum tuarum suffragio trahe nos post te, ut curramus in odorem virtutum tuarum.

[42] Ceterum, o beata Virgo Ursolina, mater & advocatrix mea præcordialissima, neque adhuc desinere velim, quin pro virtute ingenioli mei reliquas virtutes tuas laudibus prosequar & enarrem, [& collaudat ejus fidem,] quibus ornata semper fuisti: fidem videlicet, spem & caritatem, prudentiam, justitiam, fortitudinem, temperantiam, & humilitatem. Fide etenim, sine qua impossibile est quemquam placere Deo, tam repleta erat hæc Virgo beata, ut velut alter Enoch continuo ambularet mente cum Deo. Fide obtulit, non sicut Abel de primogenitis gregis sui, sed de semetipsa plurimam hostiam Deo, viventem, sanctam, placentem cum rationabili obsequio; certior existens se non habere hic civitatem manentem, sed futuram præstolabatur, habentem fundamenta æterna, cujus artifex & conditor Deus. Fide imitata antiquorum Patrum sanctorum exempla, divitias, honores, mundique delicias deseruit; easque veluti stercora reputans, delegit vivere in egestate, in angustiis, in afflictionibus, in laboribus, quatenus in cælesti patria digna eorum consortio efficeretur. Fide denique justificata, pacem cum Deo semper habebat. [spem,] Spe vero ad superna bona suspensa, tamquam filia Dei, gloriabatur in omnibus tribulationibus; sciens quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem. Hujusmodi autem spes non confundebat eam, quia caritas Dei diffusa erat in corde suo, per Spiritum sanctum qui datus erat ei. [caritatem,] Caritate enimvero ardebat quoad Dominum & quoad proximum, de corde puro & conscientia bona & fide non ficta: illa, inquam, caritate, de qua loquitur Apostolus sanctus, Caritas patiens est, benigna est, caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. [1 Cor. 4, 21] Hæc omnia in beata Virgine aderant: ipsa patiens, ipsa benigna, nemini invidens, nec virtuosis. Quis eam quippiam perverse agere vidit? Procul ab ipsa superbia, procul ambitio aberat. Quæ sua erant non quærens, sed quæ Jesu Christi, nullis contumeliis aut injuriis, tamquam patientissima, irritabatur. Malum nequaquam cogitans, contristabatur de iniquitate, & gaudebat de æquitate & veritate.

[43] De ipsius vero prudentia, justitia, fortitudine, temperantia, [reliquasque virtutes:] quid dicam? Prudens siquidem in agendis, justa in regimine, fortis in adversis, temperata in prosperis fuit. Ex sua prudentia quid facto opus esset non nesciens, prudenter eligenda eligebat, respuenda respuebat; temperate prosperis utebatur, fortiter adversa tolerabat. Juste vero unicuique quod suum erat distribuens, tantæ prudentiæ extitit, ut nihil pœnitendum appeteret, nil præter justum ageret; tantæ temperantiæ, ut nihil nisi turpia metuens, quidquid cogitabat, quidquid agebat ad rationis normam dirigeret; tantæ fortitudinis, ut terrenas cupiditates non solum reprimeret, verum etiam penitus oblivisceretur; tam denique justa, ut omnem animi sui cogitationem ad solum Deum dirigens, eum, tamquam omnium bonorum principium, medium ac finem fixa mentis acie intueretur. Quid plura? [cui velut alteri Judith applaudit,] omnium virtutum armis instructa, velut altera Judith, superbum Holofernem cum toto penitus exercitu suo, id est, diabolū cum omnibus vitiis, adeo strenue confudit & superavit, ut merito de ipsa cantari possit, Benedixit te Deus in virtute sua, quia per te ad nihilum redegit inimicos suos. Tu gloria urbis tuæ Parmæ: tu lætitia populi tui: tu decus & claritudo generis tui: tu honorificentia filiarum tuarum te imitantium: quæ pugnasti viriliter, & confortatum est cor tuum, eo quod amaveris virtutes, & post vitia non ambulaveris; ideo manus Domini confortavit te, & eris benedicta in æternum. Hæc igitur sanctissima virgo, his gemmis ac lapidibus pretiosis ornata, atque hujusmodi virtutibus decorata, nonne introducta in cubiculum dilecti Sponsi sui, illud digne audire meretur; Tota pulchra es amica mea, & macula non est in te?

[44] [& moniales S. Quintini,] Quapropter Reverenda in Christo Mater, & vos devotissimæ in Christo Sorores, gaudeamus & exultemus, & demus gloriam Deo, qui talem advocatricem & imitatricem habere meruimus: quæ jam introducta in cubiculum Regis æterni, salutem & gratiam nobis a Deo continue imprecatur: cui ex suarum merito virtutum nil prorsus denegatum iri confidamus. Sed reliquum est, Matres meæ in Christo venerandæ & dilectissimæ, ut in conclusione vos, etsi opus non sit, filiali tamen audacia & dilectione exhorter, [ad ejus imitationem invitat,] quatenus prænominatæ beatissimæ Virginis Ursolinæ vestigia recto calle imitari studeatis. Ipsa namque est lucerna ardens, non sub modio, sed super candelabrum posita, quæ splendore suarum virtutum ac miraculorum fulgore, non tantum nobis, sed & omnibus fidelibus in domo Dei lucet. Ista, inquam, vos sanctimoniales ex Ægypto, hoc est, ex tenebris & angustiis mundanis eductas, & per vastam ac terribilem solitudinem hujus mundi proficiscentes, atque ad terram promissionis fluentem lacte & melle, ad patriam cælestem, in qua est civitas sancta Jerusalem, id est visio pacis, pervenire exoptantes, tamquam columna præcedit: quæ ut ignis in hoc deserto tenebroso, in nocte tentationum, præbet vobis lumen discretionis; & in ipso æstu tentationum præstat vobis refrigerii consolationem.

[45] [maxime in humilitate,] Sanctum Collegium vestrum est ille Euangelicus ager, plenus suavissimi odoris, cui benedixit Dominus, quique ostendit per quam viam ingredi debeat unaquæque vestrum ad thalamum summi Regis, ubi jam introducta est sanctissima Virgo Ursolina, per humilitatem suam singularem, quæ prima Christianorum virtus est. Nam quæ veræ virgines & discipulæ Domini sunt, debent sicut Christus ambulavit, & ipsæ ambulare. Ipse namque hanc, tamquam fundamentum omnium virtutum, verbo & exemplo discipulos ac imitatores suos docuit: verbo, cum dixit, Discite a me, non, ut ait B. Augustinus, mundum fabricare, non cuncta visibilia & invisibilia creare, non in ipso mundo miracula facere & mortuos suscitare; sed quia mitis sum & humilis corde. Exemplo autem, quoniam cum esset filius Dei & Deus æternus, immensus, incomprehensibilis, omnium visibilium & invisibilium conditor, a Paterna gloria & sedibus suis regalibus descendens in hanc vallem miseriæ, ex utero humilis & sanctissimæ Virginis Mariæ carnem humanam assumens, humiliter nascens, puerulus, parvulus & pauperculus, [cujus exemplar se Christus præbuit,] humillimeque per triginta tres annos in hoc mundo conversatus, tandem ex sua humilitate capi, flagellari, crucifigi, & pro nostra redemptione mori dignatus est, humili & contemptibili morte crucis. [Phil. 2, 8] Humiliavit enim, ait Apostolus, semetipsum usque ad mortem, mortem autem Crucis. Fundamentum ergo nullum melius, nullum utilius, nullum salubrius isto, quod posuit Jesus Christus benedictus. Humilitas videlicet, sine qua, ut ait S. Gregorius, qui ceteras virtutes congregat, quasi in ventum pulverem portat; & unde aliquid ferre cernitur, [& quæ est fundamentum perfectionis,] inde deterius cæcatur. Super hoc igitur fabrica ceterarum virtutum construenda est; ut ad fastigium caritatis, quod Deus est, perveniatur.

[46] Si cupitis exaltari, si ad conspectum Dei pervenire desideratis, Matres dilectissimæ & venerandæ, in hoc fundamento versamini: super ipsum ædificate vobis de lapidibus vivis, hoc est ex virtutibus, tabernaculum non manufactum in terris, sed spirituale & æternum in cælis. Imitamini venerandam sanctamque Virginem Ursolinam, quæ in hac humilitatis virtute se totam fundaverat, tamquam vera discipula Domini Jesu Christi sponsi sui benignissimi, quem & mente & oratione secuta, humillime per totam vitam in mundo conversata est; [virginibus maxime necessariū,] atque in finem suum præfatum humilitatis exemplum vobis & ceteris Virginibus exhibuit. De quibus autem, etsi præceptum Domini non habere se dicat Apostolus Paulus, consilium tamen dat, quoniam bonum est illis, si sic permaneant. [1 Cor. 7] Deinde subdit: Innupta & Virgo cogitat, quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo, & sit sancta corpore & spiritu; Quæ sunt Dei, inquit, cogitar, non certe quæ seculi; non quæ hominum, sed quæ Dei sunt cogitat. Primum quomodo, inquit, placeat Deo, non plane hominibus; quoniam si juxta eumdem Apostolum, hominibus placere studet, Christi serva non est. [Gal. 1, 10]

[47] Deinde subdit, ut sit sancta corpore & spiritu. Sancta, [quæ debent esse sanctæ corpore,] inquit, corpore, hoc est, ut in omnibus membris corporis sui sanctitatem servet; quoniam non prodest sanctificatio ceterorum membrorum, si in uno inveniatur corruptio. Mundet igitur Virgo, ut sit sancta, caput suum, tanquam membrum corporis principale, ab omnibus inquinamentis & ornatibus mundanis & vanis. Mundet collum; ut non aures monilia, sed potius illa ornamenta circumferat, de quibus Scriptura dicit; Misericordia & veritas non deficiat a te, suspende illas in collo tuo. [Prov. 3, 3] Mundet oculos ab omni concupiscentia; quoniam sanctus Hieremias propheta conqueritur dicens: Oculus meus deprædatus est animam meam. [Thr. 5, 31] Mundet linguam a mendacio: Os enim quod mentitur occidit animam. Mundet a murmuratione, a detractione, a juramento; quia Scriptura est, Non jurabitis omnino, sed sit sermo vester, Est est, Non non. [Matt. 5, 34] Mundet a verbis frivolis & otiosis: nam de omni verbo otioso reddituri sumus rationem in die judicii. Mundet aures, ut nonnisi sermonibus sanctis & veris auditum præbeant. Mundet & manus, ut ad omnia pietatis & misericordiæ opera promptæ sint. Mundet denique pedes, ut arduum & angustum gradiantur iter, quod tendit ad cælum: via enim, qua itur ad cælum via sancta vocatur, ut ait Isaias Propheta, & non transibit per eam virgo polluta. [Is. 35, 8] Cumque universa corporis membra mundaverit virgo ab omni sorde peccati, tunc virginitatem sibi profuturam sciat. Sancta igitur sit corpore, sancta quoque sit spiritu, [& spiritu:] hoc est, ut quod opere illicitum est fieri, nec cogitatione admittat; illa enim virgo tam sancta corpore quam spiritu est, quæ nec corpore nec mente peccat, sciens quoniam & cordis inspector est Deus. Quapropter, Virgines sacræ, date operam quæso, ut omnimode animum cum corpore mundum habeatis a peccato, quoniam scriptum est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. [Matt. 5, 8] Denique vos in unum omnes, Matres, exhortor, ut sitis omnibus forma pie in Christo vivendi, atque exemplar virtutum, veluti præfata venerabilis & beata Virgo Ursolina extitit.

[48] [excusat se quod scribere præsumpserit,] Verum jam tempus est, dilectissimæ Matres & Sorores in Christo venerandæ, ut finem huic operi meo imponam, in quo quod modum excesserim, quod nimis præsumptuosus & temerarius extiterim, argui vereor. Monachi, dicet quispiam, officium est potius plangere & orare, quam in hujusmodi dictaminum compositione tempus terere. Ego vero Deum cordis inspectorem testem invoco, me neque temeritate, neque ulla præsumptione ductum, hoc opusculum dictasse; sed solum ad hoc me impulit singularis zelus devotionis, atque maxima vis amoris quem habui, habeo, & semper habiturus sum, donec mihi vita comes fuerit, tam erga vos, Matres meæ in Christo carissimæ & venerandæ, quam & erga venerabilem & beatissimam matrem & advocatricem meam sanctam Ursolinam prædictam, [devotionis impulsus, affectis,] super cujus tumulum hos virtuosæ vitæ ejus flores loco Epitaphii spargere, absens corpore sed præsens spiritu, institui. Neque visum est mihi tempus consumpsisse inutiliter, quandoquidem tantæ tamque venerandæ Virginis laudes virtutesque, pro ingenioli mei modulo, litteris memoriæ commendare studui, ad exemplum & utilitatem posterorum. Quod autem modum non servaverim, caritas id effecit, quæ cum vera fit, modum in bonis operibus servare nescit. Confido autem de vobis, quod (arguat me quicumque velit) nihilominus istud meum filiale obsequium ac pium studium vobis, pro vestra in me humanitate ac dilectione, ingratum non erit: mihique satis superque erit, quamquam ab aliis reprehendar, si rem gratam vobis fecisse cognovero.

[49] Suscipite ergo, dulcissimæ Matres meæ in Christo, [rogatque ut gratum habeant opusculum hoc,] hoc parvulum munusculum de manu cordis mei, pauperculi servuli vestri, tum ob memoriam & honorem dilectissimæ matris nostræ beatæ Virginis Ursolinæ, tum contemplatione vestri, a me, dilectione instigante, rudi stylo exaratum, meque veluti filium aut servulum vestrum diligite: quia re vera ego vos toto corde in Christo diligo. Dilatamini quæso erga me in visceribus caritatis, quia cor meum erga vos totum dilatatum est. Mementote mei continue in vestris sanctis orationibus, in quibus magnam spem ac fiduciam repositam habeo. Deum omnipotentem & piissimum supplex deprecor, quatenus super vos, [& perfectam illis sanctitatem optat.] quousque in hac peregrinatione estis, tantam benedictionem ad plenitudinem sanctitatis infundat, uti sequentes vestigia prædictæ venerabilis ac beatissimæ virginis Ursolinæ, alia post aliam peracto cursu hujus mortalitatis, sanctificari in Ecclesiis mereamini; velut ipsam sanctificatam nullo pacto ambigo, cui illud Apostoli verissime adaptari potest, quod videlicet Deus ipsam ab æterno præsciverit & prædestinaverit conformem fieri imaginis filii sui. [Rom. 8, 29] Quam autem prædestinavit, hanc & vocavit; & quam vocavit, hanc & justificavit; & quam justificavit, hanc & magnificavit, hoc est sanctitate magnam effecit. Deus autem spei repleat vos, Matres in Christo devotissimæ, omni gaudio & pace, ut abundetis in spe, & virtute Spiritus sancti. Amen.

CAPVT VI.
Quædam B. Vrsulinæ Miracula.

[50] Sepultum autem fuit sacrum ac venerandum corpus almificæ Virginis Ursolinæ, [Corpus post sesquianni sepulturam integrum,] Veronæ in ecclesia S. Joannis. Quod postmodum, anno uno cum dimidio intermisso, mater ejus inde Parmam honorabiliter deportari fecit, integrum totaliter & illæsum, ac nulla penitus putredine aut corrositate vitiatum; quin immo mira odoris suavitate fragrabat; illudque in ecclesia monasterii vestri S. Quintini cum ingenti devotione populi collocavit, uti continue cernitis. Quod beatum corpus cum continuis quatuor diebus & totidem noctibus in ipsa ecclesia inhumatum permisissent, [Parmam transfertur.] Dominus multa & plurima miracula ostendere dignatus est, ut cuncto populo innotesceret, quantum beatissima Virgo sibi fuerit accepta. Ego enim ex multis pauca narrabo, ut de multis pauca, quantum beata Virgo fuit Deo grata, fidem præbeant indubitatam.

[51] [Abbatissa incredula,] Abbatissa igitur monasterii vestri S. Quintini, quæ de sanctitate Beatæ incredula ludibrium cunctis adhibebat, Deo permittente, die secundo antequam corpus B. Virginis ad ejus ecclesiam deportaretur, penitus omni officio audiendi est privata. Adducto vero corpore beatæ Virginis in ecclesiam, Moniales innuebant Abbatissæ signis & manibus, ut melius poterant, quod corpus sacrum cum devotione visitaret; nam proculdubio sciebant hoc sibi divino evenisse judicio, quoniam beatam Virginem & ejus vitam detestabatur. Hæc vero Abbatissa in ejus pertinaci duritie perseverans, [ideoque auditu privata,] sanctimoniales hoc sibi innuentes temere item deridebat; verum ut ipsis Monialibus sic instantibus satisfaceret, precibus quarum victa fuerat, in ecclesiam perrexit, ubi venerabile corpus B. Ursolinæ assistebat: non tamen illi appropinquavit, sed in choro ecclesiæ seorsum residebat. At una Monialium, quæ fortassis plus ceteris devotione tantarum reliquiarum detinebatur, stans retro Abbatissam, cum una festuca tetigit ingenti cum devotione corpus B. Ursolinæ, [curatur attactu:] scilicet per singulas partes faciei, & hoc facto mox retro, inscia dicta Abbatissa, cum dicta festuca tetigit aures ipsius Abbatissæ, quæ statim pristinum recepit auditum. Hæc igitur Abbatissa, tanti miraculi novitate commota, protinus ante sacras reliquias B. Ursolinæ se prostravit, veniam humiliter petens de tamdiu protracta incredulitate, & pro beneficio sibi impenso Deo & beatæ Virgini gratias immensas retulit.

[52] [reus a supplicio liberatur,] Theutonicus quidam, in carceribus mancipatus ob demerita sua, cum in crastinum capitalem sententiam subire deberet, mulier quædam, quæ hujus viri mortem ægre admodum patiebatur, se ante venerandas Reliquias B. Ursolinæ prostravit, & uberrimas profundens lacrymas, inquit: Deprecor te piissima Virgo, atque obnixe rogo, si a Deo electa fuisti (ut inquiunt omnes) & si gratiam invenisti in conspectu Dei, ut impetres gratiam a Deo, ne hic pauper & nimium infelix, capitali sententia deputatus, pereat; sed tuis meritis gratiam liberationis inveniat coram Deo. Mira res & profecto admodum stupenda! Ille qui in crastinum capitalem subire debebat sententiam, liberatur, ac incolumis abire permittitur. [Sterili proles impetratur,] Mulier quædam, dum adhuc beata Virgo Ursolina esset in humanis, matrem deprecata est, ut filiam pro se exoraret, quod ipsa intercederet ad Dominum pro ea, scilicet quod mereretur posse filios concipere, quia sterilis erat: quod cum exorasset B. Ursolina, paucos post dies hæc mulier concepit, ut optaverat.

[53] Virgo quædam, quæ plurimum domestica & familiaris B. Ursolinæ dum viveret fuit, a parentibus coacta viro desponsata est, [virgini coactas nuptias deprecanti,] licet ipsa pudieum & sacrum corpus ex proposito Domino consecraverat, & id summo studio conservare peroptabat. Hæc autem virgo omni destituta auxilio, cum dies copulæ maritalis instaret, ad B. Ursolinam, tamquam ad extremum & singulare refugium, se contulit; & cum in secreto sui thalami insisteret hujusmodi sermonibus, beatam virginem deprecata est: Et si certa sim, Virgo pudicissima & Deo pergrata, quod intercessiones tuæ apud Deum plures sint & efficaces; te obsecro, te deprecor, & totis meis visceribus misera ego & infelix te exoro, atque per viscera misericordiæ Domini nostri Jesu Christi, quem vivens admodum peramasti, te obtestor, ut pro me digneris intercedere coram ipso Jesu Christo, quando fueris facie ad faciem, ut si justum est & possibile (cum omnia sint possibilia coram Deo) huic mortali sponso, cui invita desponsata sum, non conjungar; sed pudicam & castam me valeam conservare æterno sponso tuo, Domino nostro Jesu Christo, cui me diu jam totis visceribus & mente dedicavi: & denuo te teste, nunc (si tamen mihi miseræ peccatrici assistere non dedigneris) offero, me puram & castam, ipso Domino Jesu Christo favente, ac tuis coadjuvantibus meritis, quoad vixero, conservare. Eia jam, beata Virgo, hujus infelicis famulæ tuæ ac devotæ, licet peccatricis, accipe preces: exaudi vota: & quas modo effundo lacrymas, & amaros singultus respice. Quæso atque iterum quæso, ne patiaris, ut revertantur ad me vacuæ, quas ex amarissimo pectore eduxi, lacrymæ: didicisti etenim vivens compati miseris, & afflictis misereri: multo magis ergo assistens in gloria, his compati debes & misereri: in te enim omnis mea spes est, & per te spero consequi omne votum. Me miseram! heu miseram me! O beata Virgo accelera consolari. Præstolor auxilium tuum; tuum exopto juvamen; & certa sum, quod tot preces, tot lacrymas, tantosque singultus & amaros gemitus, piissima, non despicies. Eia jam accelera, ut eruas me a tali & tanta miseria & casu irrevocabili.

[54] [apparens B. Vrsulinæ,] Vix illa hujusmodi verba finierat, ecce illi apparuit B. Ursolina, eo induta habitu, quo eam viventem inspicere consueverat, sed longe pulcrior; cujus aspectum juvenis illa perterrita aspicere non audebat. Quam cum B. Ursolina adeo trementem cognovisset; ait illi: Ne paveas, soror, en adsum, quam tantopere exorasti: bono sis animo, soror mea dilecta, & regni æterni mecum coheres: jam in Domino nostro Jesu Christo sponso nostro gaude & exulta. Lætare, inquam, soror, quoniam deprecatio tua & ubertim profusæ lacrymæ nubes transierunt, cunctosque cælos & sidera aurea pertranseuntes, mox ad conspectum majestatis divinæ pervenerunt. Læta jam esto, quoniam Dominus noster Jesus Christus, verus & æternus sponsus, [intra diem tertiū promittit beatam mortū:] ut tuæ annuat voluntati, te ad æternas invitat nuptias; die namque Dominico futuro nobiscum in perenni gloria congaudebis. Et hæc annuntiatio fuit die Mercurii ante eumdem diem Dominicum, quando ad æternas nuptias abiit, & parentes juvenis statuerant omnino consummare nuptias temporales. Talibus itaque dictis, beata Virgo Ursolina ab humanis se subtraxit oculis. Tunc juvenis illa omni lætitia & suavitate repleta est, & per singulas horas ac momenta præfixum diem sui transitus intra se tacita mente memorabat, nec quas poterat Deo & beatæ Virgini condignas gratias exhibere cessabat: nam longius, quam petierat, votum suum fuerat consecuta. Eo namque die cœpit ipsa juvenis febricitare, & per ejus languida membra incompositus calor decurrere, omnesque vires corpusculi sui & sensus medullitus conquassare. Omnia etenim juvenis ipsa, mox regno fruitura cælesti, æquo animo tolerabat; libenter sufferens, sed libentius expectans futura præmia: spe enim venturæ statim gloriæ ingentem extinguebat languorem, ac pœna brevi perenne præmium compensabat. Usque in diem Dominicum tertium, scilicet ab apparitione B. Ursolinæ, juvenis ipsa febre admodum gravata, doloribus plena, anxia pernimium corpore, sed mente hilaris pervenit; & hora præfixa sibi per B. Ursolinam, Domino Jesu Christo spiritum reddidit, cum ipso regnatura in seculorum secula. Amen.

[55] [moribundū sanat,] Quidam juvenis, gravi quadam infirmitate detentus & ad extrema jam perventus, cum a matre sua, quæ infirmitatem filii ægre ferebat, sacræ Virgini Ursolinæ devoveretur, mox resumptis viribus in brevi extitit plenarie liberatus. [submergenda salvat,] Quædam mulier Veronensis, quæ dum lavaret quoddam linteamen ad fluvium, & de manibus ejus prosiliret, atque illud rehabere cupiens, pariter cum linteamine cursu fluvii per aquam duceretur; cernens se in periculo submersionis, Virginem invocavit; statimque per Virginem est ad terram cum linteamine reducta, & a præfato periculo liberata. [cæcitatem avertit,] Quædam mulier, nomine Catharina, in tantum patiebatur in oculis, ut de uno pene excæcata præ verecundia domum non exiret. Devovit ea se Virgini, quæ sequenti nocte eidem apparuit dicens: Vade in mane ad Missam, & liberaberis; & ita factum est, ut virgo Ursolina eidem prædixerat. [apostatandi propositum precibus mutat:]

[56] Monialis quædam in Venetiis multum tentabatur a diabolo, ut habitum religionis deponeret, & cuidam juveni se conjungeret: & eo jam erat redacta, ut omnino a monasterio cum prædicto juvene aufugere vellet. Mater vero prædictæ monialis, devota sacræ Virgini Ursolinæ, hoc intelligens, & pro honore filiæ ægre ferens, cucurrit ad beatam Virginem Ursolinam, eamque deprecata est, ut stabilitatem filiæ a Domino impetraret, & tentationem illam nefandissimam de corde suo expelleret. Beata Virgo Ursolina oratorium suum intravit, & pro moniali oravit; indeque exiens matri prædictæ monialis quamdam scripturam tradidit, ut ad filiam suam deferret legendam. Erat enim scriptum in dicta charta sic: Momentaneum quod delectat, æternum quod cruciat. Cumque præfata monialis perlegisset, mox stabilis effecta est; & perseverans in proposito pristino, usque in finem vitæ suæ Domino servivit, & in pace quievit. Amen.

[57] [aliis innumeris miraculis claret.] Quanta autem miracula Dominus operatur, per merita hujus sacratissimæ Virginis Ursolinæ, Matris nostræ Reverendæ, vobis Matribus in Christo dilectissimis audienda & addenda, dignius duxi relinquere, quam insufficienter & minus polito eloquio enarrare. Quapropter, Matres in Christo devotissimæ, his ex paucis multo plura considerare debemus, ac mirabilem ejus vitam præclarosque mores & sanctam ejus conversationem; ut tanto exemplo edocti, valeamus pervenire ad æternam illam beatitudinem, in qua ipsa Virgo beata feliciter gaudet cum Deo Patre, & ejus Filio Domino nostro Jesu Christo, & cum Spiritu sancto, cui est laus, honor, potestas & imperium per infinita secula seculorum. Amen.

Finis adest compendiosæ descriptioni in Vitam beatissimæ Virginis Ursolinæ de Parma, præclarissimæ Jesu Christi sponsæ. Anno Domini MCCCCLXXII, die decem millium Virginum, de mense Octobri.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


April I: 8. April




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 7. April

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 7. April

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 04.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.